Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Juli IV           Band Juli IV           Anhang Juli IV

15. Juli


DECIMA QUINTA DIES JULII.

SANCTI QUI IDIBUS JULII COLUNTUR.

Divisio SS. Apostolorum.
SS. Septuaginta duo Christi discipuli.
S. Eutropius Martyr in Portu Romano.
S. Zosima Martyr in Portu Romano.
S. Bonosa Martyr in Portu Romano.
S. Bonosa, eadem vel altera Romæ vel in Portu.
Quinquaginta milites ab ea conversi Romæ vel in Portu.
S. Felix episcopus martyr, Papiæ in Insubria.
S. Antiochus Sebaste in Armenia.
S. Cyriacus Sebaste in Armenia.
S. Abudemus martyr, in insula Tenedo.
S. Philippus Martyr Alexandriæ.
S. Zeno Martyr Alexandriæ.
S. Naseus Martyr Alexandriæ.
Decem infantes Martyres Alexandriæ.
S. Catulinus Martyr Carthagine.
S. Januarius Martyr Carthagine.
S. Florentius Martyr Carthagine.
S. Pollutana Martyr Carthagine.
S. Julia Martyr Carthagine.
S. Justa Martyr Carthagine.
S. Agrippinus Martyr Sirmii.
S. Secundus Martyr Sirmii.
S. Maximus Martyr Sirmii.
S. Fortunatus Martyr Sirmii.
S. Martialis Martyr Sirmii.
S. Lolianus martyr, apud Græcos.
S. Jacobus episcopus, Nisibi in Mesopotamia.
S. Apronia virgo, Tulli in Lotharingia.
S. Æternus episcopus Ebroicensis, in diœcesi Parisiensi.
S. Deusdedit sextus episcopus Cantuariensis in Anglia.
S. Plechelmus episcopus, Oldensaliæ & Ruræmundæ in Belgio.
S. Donovaldus confessor, in Scotia.
Novem filiæ virgines, in Scotia.
S. Gumbertus confessor, Anspaci in Germania.
S. Athanasius episcopus, Neapoli in Campania Italiæ.
S. Benedictus Andegavensis episcopus confessor.
S. Regiswindis puellula, Lauffæ ad Nicrum in Suevia.
S. Terentius episcopus Lunensis martyr, Sarzanæ in Italia.
S. Felicissimus confessor, apud Nuceriam in Umbria.
S. Ansuerus martyr in Saxonia inferiore.
Socii Raceburgi in Saxonia inferiore.
S. David abbas confessor, Snevingæ in Westmannia Sueciæ.
S. Bernardus confessor, marchio Badensis, in Monte Calerio Pedemontii in Italia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REJECTI.

SS. Eucharii & Valerii episcoporum Trevirensium translatio propria est soli Florario Sanctorum Ms. De hac seorsim non agimus. Vide quæ de S. Valerio dicta sunt XXIX Januarii.
S. Vedasti relatio signatur in codice Usuardino Centulensi, sed paulo expressius in Aquicinctino: Eodem die relatio corporis S. Vedasti, a Beluaco civitate ad proprium locum, cujus etiam meminere codices alii. Historiam translationis & relationis habes in Actis VI Feb.
S. Norberti Magdeburgensis archiepiscopi Ordinisque Præmonstratensis in Gallia fundatoris ac Patriarchæ Ordinationem hoc die signavit Saussayus. Vide VI Junii.
S. Ragnebertus (Gall. Raimbert.) martyr, Bredone ad radices montis Juræ in Sequanis, Ebroino jubente lancea transfossus annuntiatur a Castellano in Martyrologio universali, eos secuto qui hisce Idibus occisum volunt Sanctum, cum verosimilius notandæ videantur Idus Junii quo die jam pridem de ipso actum est, ut vide XIII Junii.
S. Albricus episcopus confessor (Gall. Aulbrin, seu Aubrinx) colitur in Montebrisone (Montbrison) metropoli Foresii (Forez) in Segusianis, diœcesis Lugdunensis, ob translatas ejus hoc die reliquias, quæ magna veneratione & accolarum concursu ibi honorantur in ecclesia collegiata regia Deiparæ Virgini dicata. Dies natalis est 2 Januarii, ut in utroque suo Martyrologio, (alibi enim Sanctus iste plane ignotus) notavit Castellanus, non parum miratus, cur Papebrochius eum ex schedis Chiffletii retulerit 15 Junii, tamquam Episcopum Augustodunensem, in Montisbrisonis arce casu defunctum. Reperi in Museo nostro Commentariolum gallicum Ms. a Joanne Maria de la Mure, prædictæ ecclesiæ canonico & sacrista, anno 1662 missum ad P. Theophilum Raynaudum, ut alteri Indiculi sui Sanctorum Lugdunensium editioni, quam forte tunc meditabatur, S. Albricum Mombrisonensem insereret, ut Lugdunensem Archiepiscopum. Narrat in eo scripto Murus, in sua Foresii historia longe verbosior, Guidonem Foresii comitem sacrum S. Albrici episcopi corpus ex arce seu castro suo in ecclesiam collegiatam jam dictam, a se fundatam, anno 1223 transferri die 15 Julii curasse, a quo tempore summo semper in honore eo die reliquiæ ibidem habitæ sint, & porro habeantur, licet scripta omnia ad Sanctum pertinentia, a furentibus Calvinianis iconoclastis anno 1562 flammis absumpta fuerint. Ut Episcopum coli certum est, excusa imagine & longa gallica oratione quæ a febricitantibus aliisque Sancti opem implorantibus recitari solet: sic tamen ut de ejus gestis, loco episcopatus & ætate nihil prorsus scriptum reperiatur. Traditio fert, fuisse Archiepiscopum Viennensem, quod mihi quidem non satis suadetur, credituro potius cum Chiffletio & Papebrochio, confundendum cum Albrico Augustodunensi; nisi malimus dicere, regionarium fuisse seu Apostolicum. Nomen certo Francicum videtur, de quo fatendum est, nihil nobis constare præter solam dignitatem & cultum. Officium habet & Missam de confessore Pontifice, quæ hic notasse sufficiat, cum in opere nostro jam de eo actum dixerimus XV Junii.
Sanctorum Martyrum Quirici vel Cyrici ac Julittæ seu Julitæ festivitas hoc die celebratur apud Græcos, uti videre est in eorum Fastis excusis pariter ac manuscriptis: quorum hic catalogum non teximus. Varia hic etiam Usuardi auctaria præterimus, in quibus hoc etiam die signati sunt; quæ an ex Græcis processerint, examinare supersedemus, remittentes lectorem ad diem, quo de iis actum est XVI Junii.
S. Theobaldi, cujus jam non semel in Prætermissis meminisse oportuit, translatio reperitur in sæpe citatis Monasticis Wione, Dorganio &c. Acta illustrata sunt XXX Junii.
SS. Processus & Martinianus, quidquid variis locis diversimode colantur, spectant ad diem, quo de ipsis egimus II Julii.
S. Swithuni & sociorum translatio in multis Martyrologiis recolitur, quorum aliqua habes inter auctaria Usuardina; ut hic plura enumeranda non sint. Quæ de Sancto isto dicenda habuimus exposita sunt II Julii.
S. Joseph, Archiepiscopi Thessalonicensis memoria hoc die inscribitur Menæis Græcis impressis, nec non Maximo Cytherorum episcopo, utrobique rursum signati die proxime prægresso: quo Synaxarium Basilianum cum Sirleto illum refert. Horologium Græcum Romæ editum anno 1677 in usum monachorum Basilianorum hoc die ponit Josephum Archiepiscopum. At nos de ipso jam egimus dicto die XIV Julii.
S. Bonaventuræ memoriam alicubi hoc die signatam invenit Bollandus, ipso vero, ut fatear, beati ejus transitus die: verum omnia ad eum spectantia jam illustrata sunt, eo quo festivitas ejus in Ecclesia recolitur die XIV Julii.
S. Vincentius Madelgarius in Kalendario aliquo a Bollando hoc die repertus, spectat ad diem præcedentem, quo de eo egimus XIV Julii.
Justi & Amici episcoporum depositio ad hunc diem translata est a codice Hagenoyensi. Vide quid de ea conjunctione dixerimus die præcedenti XIV Julii.
S. Focatus ibidem etiam hoc die ponitur. Vide rursus XIV Julii.
Epœneti nova festivitate Martyrologium suum Hispanicum hoc die sic locupletavit Tamayus: Saxifirmii in Hispania, S. Epœneti, ipsius urbis episcopi, qui a S. Petro Apostolo, cujus erat discipulus, ordinatus, & ibidem constitutus, ita in opere se gessit commisso, ut B. Pauli mereretur encomium: tandem consummato peregrinationis itinere, fuit ad æterna tabernacula translatus. Notæ & Vita in flosculum coagulata eamdem prorsus venam sapiunt: sed ea retulisse, satis refutasse est: nobis nulla Epœneti gesta nota sunt: neque scimus a quo, aut quo die sacris Fastis inscriptus sit, ut proinde comprehendi debeat in communi septuaginta Discipulorum, siquidem ex iis unus fuerit, festivitate de qua hoc die agitur.
Cassianus martyr annuntiatur hoc die in codice Usuardino, quem Rosweydinum diximus; idem, opinor, qui cum Cyrico in primo Wandelberti versiculo conjungitur. At quis hic sit inter tot synonymos, de quibus jam in opere actum est, vel porro agendum erit, nemo satis divinaverit, quamdiu solius nominis notitia habetur.
Esychium aliquem pro hoc die apud Dextrum reperit Bollandus, quem mirum est præteriisse hoc loco Tamayum, qui Hesychium, in Romano Martyrologio 3 Octobris signatum, ut S. Hilarionis peregrinationum socium, in Hispaniam transtulit atque ad Toletanam cathedram evexit. De quo Esychio egerit Dexter, pluribus non disquiro, nullus est, si ejus sanctitas sola fabulatoris istius auctoritate nitatur.
Catholinum & Zosimum hodie profert Editio Lubeco-Coloniensis, eosque collocat Alexandriæ, & primum quidem cum titulo Episcopi: Grevenus ex Zosimo fecit Zosimam. Eosdem Sanctos laterculo suo adjecit auctor Florarii, unde accipi potuerint. Verum utcumque ea sint, satis manifeste patet, in titulo episcopi erratum esse; ac de cetero avulsos fuisse Sanctos istos a classibus suis in Hieronymiano distinctis, ubi eos infra invenies.
Justinianus Junior Imperator signatur in Synaxariis Mss. Sirmondi, Chiffletii ac Cardinalis Mazarini. Gesta ipsius passim nota sunt, vituperio non laude, nedum publica aliqua veneratione dignissima. Quod satis est hic notasse in cautelam, ne absque delectu in omnibus mox talibus documentis plena habeatur fides; quibus in hoc casu tam manifeste contradicunt historiæ.
Transitus S. Mararis scribitur in Martyrologio Arabico-Ægyptio, a Gratia Simonio ex Arabico translato; qui nusquam aliunde nobis notus est.
Dedicationem templi Dominici Sepulcri in Jerusalem adjunxit Grevenus, opinor ex Florario, quem secutus est Canisius.
Dedicatio ecclesiæ Antverpiensis nescio unde pro hoc die inserta sit additionibus Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum.
Apelles ibidem signatus est, cujus major notitia requiritur.
Philippus, Agrippinus & Reginsinda male connectuntur in Usuardo Rosweydi: de virgine hoc die agitur, priores duo ad classes suas reducendi sunt.
Sic Fausta & Julia apud Grevenum.
Item Secundinus, Maximus, Martialis & Jacobus episcopus in Hieronymianis minoribus & Bedæ auctariis conjuncti, aut nulli sunt, aut propriis suis locis hoc die relati.
Harruchum, ex abbate Amarbaricensi in Scotia, Verdensem in Saxonia episcopum, primus, quod sciam, Sanctis suis Benedictinis adscripsit Wion, eumque certatim secuti sunt Dorganius, Menardus & Bucelinus; iisque accessere Dempsterus ac Camerarius, avidi popularium Sanctorum aucupes, quos mirum est etiam Castellanum in partes trahere potuisse. Rotunde scripsit Wion; Verdæ, S. Harruchi episcopi & martyris; addens in notis martyrii coronam accepisse circa annum 831. Testis adducitur Krantzius in Metropoli lib. 1 cap. 29. Fontem consulo, statimque perspicio, hæc dumtaxat ex eo hauriri potuisse. Harruch octavus (Verdensis episcopus) hunc (Isingerum) insequitur, vir omnium plenus virtutum, cujus neque tempora, neque acta signantur. Hoc solum est annotatum, quod obierit Idibus Julii. Quid de gestis, martyrio aut ejus tempore? Solummodo adjungit, fuisse natione Scotum, & abbatem Amarbaricensem; neque de cetero signa ulla exhibet, unde constare possit, Catholico ritu umquam cultum fuisse: ut prorsus non intelligam, unde Leslæus lib. 5 in rege Alpino, molestias ac cruciatus toleratos, quin & martyrii palmam, nisi ex mera conjectura accersiverit. Ut paucis dicam; vidit hæc omnia, aliaque etiam ex Bruschio observavit Mabillonius sec. 4 parte 2 Actorum Ord. S. Benedicti, ac nihilominus satis habuit, Harruchum signare inter Prætermissos, quo plura audere nobis integrum non censuimus; vix quidquam præterea dicturi, etiamsi inter Sanctos collocandus esset.
Estherem puellam in Britannia minori ut piæ & beatæ memoriæ celebrat hoc die Saussayus, utpote quæ Religionis Catholicæ causa, multa a parentibus, hæresi Calvinistica infectis, passa sit, ob quæ mortem a vitæ largitore precibus suis impetraverit; & ad cujus exspirantis cubile angelorum cantus auditus sit; aliaque quæ pluribus legi possunt in Supplemento pag. 1146.
Raymarus seu Remarus presbyter & præpositus Duacenus inter Prætermissos relatus est 21 Aprilis cum sufficienti viri, ætatis ejus & sepulturæ notitia; ubi tamen mentio facta non est scripti ad eum spectantis quod inter schedas nostras inveni, quasi hoc die facta sit aliqua ejusdem translatio aut inventio. Eo scripto continetur responsum Doctorum Duacensium ad quæsita a Capitulo S. Amati iis proposita, circa licitam erga Beatum istum, uti vocant, venerationem. Ut paucis rei medullam complectar; respondent consulti Doctores Sylvius, Le Long, & Randour 4 Januarii 1639, ac subsequente 13 ejusdem mensis & anni tres a nostra Societate, Du Trieu, de la Croix & le Roy; Non posse, canonicos S. Amati, beati Remari reliquias vel publice venerari, vel publice venerandas exponere, sed debere eas in eodem statu relinquere, quo ante inventionem erant, ita ut nec imagines nec lampades nec candelabra possint apponere, nec quidquam aliud adhibere, quo populus ad earum cultum provocetur: idque solidis argumentis evincunt, quod hic obiter insinuatum voluimus, ut magis pateat, recte Majores nostros Remarum prætermisisse, quorum placitis hic etiam insistendum putavimus.
Milonem, Morinorum opinor seu Teruanensem episcopum, ab Hispanis Præmonstratensibus in ordine aliquo recitandi Officii in Hispania hoc die repositum invenio sub ritu duplici; melius ab aliis signatur die sequenti, ubi inter Prætermissos plura dicentur.
Egino ad S. Udalrici Augustæ celebris abbas titulo beati donatus est hoc die a Menardo, his verbis: Pisis in Italia, depositio beati Eginonis abbatis & confessoris, qui multa adversa pro Sede Apostolica viriliter sustinuit. Longiori elogio labores ejus, toleratas a schismaticis Henricianis persecutiones, constantiam & fortitudinem adversus immanes Herimanni Augustani episcopi vexationes prosequitur Bucelinus; prodigia nonnulla ad S. Udalrici facta commemorans, quæ Eginonis sanctitatem & merita non parum commendant; ut jam taceam mortem in exilio obitam; quæ omnia fusius narrat Udalschalcus in Vita quam manuscriptam habemus, unde nonnulla contraxit Mabillonius in Annalibus tomo 5 ad annum 1109 pag. 542, virum piissimum & venerabilem appellans, ejusque obitum pag. 472 recte anno 1122 consignans: sic tamen ut ubique abstineat beati aut sancti titulo, quem nobis fas non est tribuere, donec majori quam Menardi aut Bucelini auctoritate ipsi legitime decernatur.
Tres Hostiæ sacræ summa cum veneratione asservantur in urbe regia Principumque sede Bruxellis in Brabantia, hodiedum tinctæ sanguine, quas anno salutis 1370 impiæ Judæorum manus violarunt; eædemque quotannis circumferuntur solennissima supplicatione medio mense Julio, Dominica S. Margaretæ festum præcedente. Verba ferme sunt Miræi in Fastis Belgicis & Burgundicis, apud quem plura in eam rem videri possunt. Recentissima est memoria septimi Jubilæi, seu anni trecentesimi quinquagesimi incredibili apparatu in ea urbe celebrati, triumphum Eucharisticum eleganti latina oratione decorante Illustrissimo ac Reverendissimo Domino Henrico Josepho van Susteren Brugensium Episcopo. Quæ omnia typis edita sunt.
Benedictum PP. XI inter prætermissos signavimus 7 Julii, eos quorum interest, rogantes, ut veri cultus argumenta suppeditarent, quibus suffulti de ipso hoc die tuto ageremus: quamdiu ea desiderantur, nihil ultra est quod subjiciamus.
Jacobus de Voragine Genuensis archiepiscopus, ex Ordine S. Dominici assumptus, satis communiter a suis Beati titulo insignitur, sicque hoc die refertur in Diario Marchesii: quin & imaginem altari, ejus nomini dicato impositam asserit Joannes Michaël Pius, in Dominicana progenie pag. 422, appensaque ibidem anathemata &c. Scimus, virum multa doctrinæ & sanctitatis laude claruisse, mortuum anno 1298; verum Beati aut Sancti honores legitime permissos aut decretos hactenus ignoramus.
Vladomiri alias Wlodimiri memoria apud Russos hoc die celebris est, notaturque magnifice, Mors magni & simillimo apostolici, magni Ducis Wlademiri, autocratoris terræ Russicæ, in S. Baptismo dicti Basilius, qui Russiam Christianam reddidit. Verba sunt Menologii Slavo-Russici, quod verbatim e Slavonica lingua in Latinam versum a perillustri ac generoso D. Joanne Gabriele Barone a Sparwenfeldt anno 1688, cum variis codd. tum Mss. tum diverso tempore editis collatum est: ubi additur, dictum Vladomirum (in Ephemeridibus Græco-Moscis Bladimerum, alias Vlodomirum) sancto lavacro baptizatum esse anno DCCCCXCVI (lege 990) sub Imperatoribus Basilio & Constantino; obiisse anno MXIV sub Michaële I, & condita esse ossa ejus in templo ejus Diciatimico sanctissimæ Deiparæ Kioviensis. Ibidem invenio annotatum, templum illud a decimis nomen habere, quæ vel ibi solvebantur, vel ex quibus constructum erat. His fere consonat Synaxarium Ruthenorum peculiare diœcesis Kioviensis continens præter Sanctos a Græcis acceptos, etiam Peczerienses & proprios Ruthenorum, quemadmodum invenitur ad calcem Euchologii, estque etiam Moscis usitatum, interprete nostro P. Georgio David missionario Moscuæ residente anno 1688, ubi legitur: Obitus sancti atque æqualis Apostolis Vlodomiri, principis Kijoviensis, autocratoris Russiæ, dicti in Baptismate Basilii, a quo in Russiam Baptismus & vera fides introducta: nempe qualis tunc Græcorum erat, ut mitissime dicam, saltem suspecta. In aliis schedis nostris paria ferme reperies, atque appositum passim Sancti titulum. Monuit pridem Papebrochius, in dictis Ephemeridibus cupere se historiam vitæ, & sanctitatis monumenta ex antiquioribus Ruthenorum Mss. discere, nec non præsentem corporis vel sepulcri venerationem & statum. Non male quis etiam cupiat, ut omnino probetur, ritum vere Catholicum suscepisse Vladomirum, contra quam variis locis, præsertim ad annum 987 & 990 innuat Dlugossus, atque item Michovius lib. 2, cap. 3; apud quos, Lubienskum, Herberstainium & alios scriptores non magna invenias sanctitatis indicia aut antiqua cultus argumenta. Atque hæc causa est cur in his lentius procedendum existimem; atque adeo in ordine ad Sanctos Russos aut Moscos ritum Græcum posterioribus seculis amplexos, non immerito exigi posse, ut si post famosum schisma vixerint vel mortui sint, cum Ecclesia Romano-Catholica sensisse probentur: id quod in Vladomiro, rite perpensis omnibus, mihi quidem hactenus desiderari videtur, quidquid & ipsum & hujusmodi alios in Ruthenicis tabulis recensitos videam, quin imo & a Græcanicis nonnullis etiam unitis hodie colantur. Non ignoro, mitiorem in hac re fuisse magistri mei Papebrochii sententiam, quam & Pagius amplexus est ad annum 987 num. 8 & alibi; Russos nimirum a susceptis Christianis sacris irretitos non fuisse Græcorum schismate, quod tunc sopitum fuisse existimant; ubi interim Patriarcharum Constantinopolitanorum istius temporis gesta non usque adeo faventia videntur. Nihil hic contra Majores meos definio; cum autem vix aliud in laudem Vladomiri afferri possit, quam quod suos ab idololatria ad Christianismum adduxerit, in rei vero adjunctis parum convenientia sint Græcorum & Russorum aliorumque testimonia, nihil peccatum fuerit, si res tantisper suspendatur, donec ex illis partibus ea accipiamus, quæ supra a Papebrochio desiderari diximus, quando ultro & libentissime de Vladomiro & duobus filiis, ut Sanctis, acturi sumus XXIV hujus, vel in mensis, aut demum totius anni Supplemento.
Teresa regina monialis in Zaydia Valentiæ obiisse hoc die dicitur in Kalendario sacri Ordinis Cisterciensis, nullo beatæ aut sanctæ titulo adjecto: ast ab Henriquez, Chalemoto & tabulis expansis beatæ appellatione donatur & ab utroque scriptore magnis decoratur elogiis, citanturque ab Henriquez scriptores varii qui de ipsa egerint; præter miracula & corporis incorruptionem, postquam cœnobium aquarum illuvie ferme periit anno 1517. Necdum reperio tam certa cultus argumenta ut Sanctis eam annumerare audeam: si talia proferantur, debito honore non frustrabitur.
Godefridus Prior Clarævallensis episcopus Lingonensis signatur etiam in eodem Kalendario, nude rursus, & absque ullis venerationis umquam exhibitæ indiciis, a quibus etiam abstinent Sammarthani, ejus anniversarium referentes Idibus Novembris. De ipso non meminit Henriquez, verum a Chalemoto collocatur 8 Novembris cum longissimo elogio & expresso beati titulo, quem ei necdum debitum existimamus.
Captam Hierosolymam, seu ejus e Saracenorum manibus liberationem hoc die celebrat Molanus in additionibus ad Usuardum, & post ipsum recentiores alii. Annum male signavit in prima editione, ast in aliis sic recte: Ipso die Hierosolyma ab exercitu Christianorum capta, anno milleno cum centesimo minus uno. Rem fusius ex Guilielmo Tyrio describit in Natalibus, præmittens fuisse olim hoc die festum duplex cum octava. Sicut enim, inquit, Judæi annue celebrare solent luctum eversæ Jerusalem, cujus testem habemus beatum Hieronymum, ita majores nostri memoriam ereptæ a Turcis Urbis sacræ celebrarunt, usque dum vox solennitatis versa est in planctum. Erat Officii istius principium; Ecce nomen Domini venit de longinquo. Nobis satis est, rei memoriam hic obiter annotasse.
Petrus Eremita fundator novi Monasterii, tamquam sacri istius belli primus auctor & incentor ab eodem Molano subjungitur, cum elogio & inscriptione ex qua patet eum obiisse VIII Idus Julii anno Domini 1115, ut ibi pluribus videri potest: nos de eo in Prætermissis supra egimus die quo mortuus est 8 Julii.
Godefridus Bullonius ejusdem belli & Francorum cruce signatorum in Orientem ductor locum etiam hic suum habet apud Molanum, præclara ipsius facinora & virtutes Christiano Principe dignas describentem; quæ vulgo notissima sunt; uti & quod unanimiter in Regem electus fuerit, rejecto tamen aureo diademate: quod fundarerit claustrum in quo canonicos Dominici sepulcri collocaverit: quod anno proxime sequenti 1100 ad æternum regnum transierit XV Kal. Augusti, seu mensi hujus 18, quo die memoria ejus denuo recurret; non tamen cum titulo beati, tametsi notaverit Bollandus, ad S. Waldetrudis Montibus post summum altare depictam esse imaginem regis coronati spinis cum epigraphe B. Godefridus Bullonius.
Gerardus a Florentia in agro Picæno, Peregrinus Lublini in Polonia, Paulus de Petra Roya in Apulia, Baptista de Rotano in insula Ilba, Christophorus in territorio Abulensi, Agnes Viotta Alenconii in Neustria, Catharina de Porta in diœcesi Hispalensi Memorantur ab Arturo in Martyrologio Franciscano; & duæ ultimæ etiam in ipsius Gynæceo.
Ven. Ignatii Azevedii e Societate Jesu, generis nobilitate juxta ac sanctitate clarissimi, nec non comitum ejus tum Sacerdotum tum laicorum undequadraginta, in hunc & sequentem diem anno 1570 incidit gloriosum certamen; ut qui ab archipirata hæretico Soria prope insulam Palmam capti, variis modis in odium fidei occisi & in mare mersi sunt. Rem totam libris quatuor accurate descripsit & Romæ edidit noster Petrus Possinus anno 1679. Processus ad canonizationem pridem instituti sunt; verum causa apud Apostolicam Sedem adhuc indecisa pendente, satis habemus hæc paucis hoc loco annotare, alibi, dum licuerit, de eorum triumpho acturi.
Ven. Rudolphus Aquaviva ex eadem Societate, non minus illustri, etiam hodie apud Neapolitanos sanguine, quam heroicis virtutibus inclytus, cum quatuor sociis sacerdotibus, hoc ipso die anno 1583, Goa non procul, coronam martyrii consecutus est, cujus legitimam declarationem ab eadem Apostolica Sede exspectamus, quando in hujus mensis appendice vitam & gesta singulorum illustrare poterimus.
S. Margareta male hoc die adjecta est Martyribus Hieronymianis in codice Rhinoviensi, distincto ab aliis charactere. Jam & superius diximus in multis ecclesiis Sanctam eamdem coli solitam 13 Julii. Nos de ea cum Romano agemus XX Julii.
S. Liberatæ V. M. translationem hoc die retulerat Marietta, ex quo ipsam haud dubie accepit Ferrarius in Catalogo generali, quamvis notet tabulas eccl. Segontinæ & Cæsaraugustanæ. Tamayus hic eloquentiæ suæ vela largiter expandit, sed quæ nobis lubet contrahere. Tota rerum ad S. Liberatam seu Wilgefortem spectantium implexa & obscura congeries, quantum fieri poterit elucidabitur XX Julii.
Sancti Martyres Paulus, Valentina, & Thea sub Firmiliano vel Firmino præfecto. Passio summatim descripta est apud Sirletum. Eadem habetur breviter in Synaxario Basiliano. Sed cum Valentina in Martyrologio Romano referatur die XXV hujus; tam ipsam, quam Comites ejus remittimus ad eumdem diem XXV Julii.
Cyriacus & Eutropius ita conjuncti annuntiantur a Maurolyco & quidem Romæ, nescio quo duce vel auctore. Cyriacum cum matre Julitta ad diem proprium jam remisimus; de Eutropio martyre Portuensi cum sororibus agitur hoc die suo loco. Cyricum Romæ Martyrem adjectum lego Hieronymianis minoribus Augustano, Labbeano & Gellonensi, sed tacentibus omnibus aliis tum majoribus tum contractis, assumentum esse tantisper censeo, donec aliunde major accedat auctoritas, nisi & eo rejiciendus sit quo Cyriacum alium remittimus. Vetus enim Kalendarium Romanum, a Frontone editum, Cyriacum aliquem hodie refert, quem Antiocho Medico Sebasteno, de quo hodie agitur, conjungere non audet, sed putat, occasione ecclesiæ ipsi dedicatæ, eo die positum fuisse, confundendum cum Cyriaco & sociis de quibus agendum erit VIII Augusti.
Joannes aliquis presbyter Armoricus, seu in Britannia minori natus, apud Caïnonem (Chinon) in Turonibus hoc die cum cognomento de monasterio (Gall. du moutier) & titulo sancti annuntiatur a Castellano in Martyrologio universali, adjecto hoc etiam brevi elogio; quod S. Radegondis ab ipso postulaverit cilicium, dum ad eum mitteret ornamentum altaris auro & unionibus textum, pro ejus oratorio: ubi postmodum sepultus fuit prope S. Maximum. Utut plurimum deferam Casteliani, Sanctorum curiosi refossoris auctoritati, necdum video, admitti satis posse istum Joannem, Fastis omnibus sacris, saltem hoc die incognitum, cujus veri cultus sufficientia indicia necdum inveni. Plura quidem de ipso leguntur in prædictæ S. Radegondis Vita. At non omnes qui in eis Actis laudantur, continuo Sancti dici possunt: nihil autem præterea tradunt scriptores aut Fasti gallici, nisi eumdem Joannem (sic equidem ex gente & positione conjicio) designare voluerit Saussayus ad 23 Februarii; ubi a Bollando; ut ignotus prætermissus est. Obscura mihi sunt hactenus & confusa Catholicæ venerationis vestigia. Cum autem tota Joannis istius notitia haberi debeat ex jam laudatæ S. Radegondis Vita; si certiora accedant cultus argumenta, poterit de eo (cujus natalis dies incertus est) cum sancta ea. Regina agi XIII Augusti.
Balduinus monachus Claravallensis, S. Bernardi discipulus, & ab eo speciali amoris prærogativa dilectus, abbas deinde institutus Reatini in Italia cœnobii, laudatur hoc die a Chrysostomo Henriquez in Menologio Cisterciensi, a Chalemoto, quod mireris, omnino prætermissus, nisi eum confuderit cum alio Bernardo Cardinale & archiepiscopo Pisano, de quo varia narrat ad 6 Octobris. Utcumque fuerit, cultu gaudet Bernardus apud Reatinos non hoc die, sed eo quo pluribus de eo agemus XXI Augusti.
S. Rosaliæ Virginis Panormitanæ inventio sacri corporis, quod Urbano octavo Pontifice maximo repertum divinitus, anno Jubilæi Siciliam a peste liberavit, adjecta est Martyrologio Romano: Sanctæ natalis est, quando & Acta ejus, & cetera ad eam spectantia dilegenter illustrabuntur IV Septembris.
Sanctorum martyrum Onesiphori & Porphyrii ex urbe Iconio; quorum Onesiphorus fuit discipulus Pauli Apostoli, certamen hodie inscribitur Menologio a Sirleto latine reddito, & a Canisio edito; de quibus etiam meminit codex Taurinensis Ducis Sabaudiæ; ac die crastina Græci agunt, ut videre est in Prætermissis ista die. At nos eos dabimus cum Martyrologio Romano VI Septembris
SS. Senatoris, Viatoris, Cassiodori martyrum & Dominatæ matris eorum translatio refertur in codicibus Florentinis tamquam hoc die, sed nescio quo anno facta. Eorumdem memoriam lego in Horologio Græco Romæ edito anno 1677, in usum monachorum Basilianorum pag. 464: at satis liquet, ipsos a Latinis acceptos fuisse. Eosdem novissime recesuit Castellanus in Martyrologio suo Universali, ubi non recte Domniate legit pro Dominata. Quærendi sunt Martyres isti in Pauli Gualterii Legendario Martyrum Calabriæ lib. 4, cap. 45. Sunt enim Martyres Argentani in Brutiis, de quibus agit Ferrarius in utroque Catalogo, & nos cum ipso agemus. XIV Septembris.
Eadgytha, Eadgatha seu Editha signatur in monasticis Benedictinis Wione, Dorganio & tota reliqua sobole, atque ex ipsis, haud dubie, a Wilsono in Martyrologio Anglicano hoc die, quo a Maihevio in Trophæis longa historia texitur, sed adeo implexa, ut multum dubitem, satisne intellexerit ipse, quæ ibi de una, an tribus synonymis involute congessit: inter alia memorans, constare oportere de sanctitate Eadgythæ Pollesworthensis seu Polesberiensis ex Gotzelini testimonio. Audiantur ejus verba pag. 1050: Id enim imprimis constat, inquit, auctoritate & testimonio Gotzelini Morinensis, auctoris gravissimi, qui, ut paulo superius ex Malmesbur. De gestis Regum lib. 4, cap. 4 retulimus, anno circiter Christi MC, multos episcopatus & abbatias in Anglia perlustrans, innumeras Sanctorum Vitas conscripsit. Inter alias autem, eum Vitam scripsisse S. Eadgythæ virginis, testantur auctor Catalogi scriptorum Britanniæ, Wion lib. 2, cap. 68, Possevinus in Apparatu & alii. Sed & eamdem Sanctam agnoscunt auctores illi quos statim producemus, ita ut de hoc minime sit dubitandum, quamvis de quibusdam circumstantiis Vitæ ejus nonnullæ apparere videantur inter prædictos auctores differentiæ. Utique multæ & graves: quæque tales visæ sunt Mabillonio in Actis SS. Ordinis S. Benedicti sec. 5, pag. 636, ubi de alia S. Eadgytha seu Editha agit, ut non putet, ex Vita a Gotzelino edita, ullo modo dissolvi posse. Nimirum Vita ista, quam ibi ex Gotzelino refert Mabillonius, ad S. Eadgytham Wintoniensem spectat, nihil commune habens cum una aut tribus synonymis Pollesworthensibus. Dubia igitur manent quæ ibi tradit Maihevius, neque nobis sufficiens hactenus videtur Martyrologorum istorum monasticorum auctoritas, ut Sancta, alibi ignota, continuo admittatur. Si tamen postmodum certiora accedant sanctitatis aut cultus argumenta, poterit tota Maihevii obscurior oratio discuti & illustrari ad diem, quo laudata a Mabillonio S. Eadgytha in Martyrologio Romano refertur XVI Septembris.
Angelus custos in diœcesi Turasionensi colitur Dominica III Julii Officio proprio: solennior est eadem festivitas pro omnibus provinciis ac ditionibus, tam hereditariis quam aliis Augustissimo Romanorum Imperatori subjectis Dominica prima Septembris cum octava. Poterit de festi istius institutione agi eo die quo ab Ecclesia communius colitur II Octobris.
De S. Euchario agendum erit III Decembris.

DE DIVISIONE APOSTOLORUM

VULGARIS ÆRÆ ANNO XXXX.

COMMENTARIUS HISTORICO-CRITICUS.

Divisio Apostolorum (SS.)

AUCTORE G. C.

§ I. Ubi hæc divisio colatur, & quo modo facta sit.

Quamvis antiqui Ecclesiæ Patres, aliique tum Græci tum Latini scriptores de hac Apostolorum Divisione sæpius meminerint, tamen nec certum nec festum diem eidem assignant. Græci quidem in Menæis, Synaxario Basiliano, [Festi hujus cultus ex auctariis Usuardinis,] aliisque Menologiis die XXX Junii solennissime celebrant synaxin seu festivitatem sanctorum Apostolorum, ut in Prætermissis ad eam diem indicavimus; sed cum tunc etiam de aliis Christi discipulis mentionem faciant, non videntur proprie colere festum Divisionis Apostolorum, de quo nobis hic agendum est. Ex Beda Plantiniano, Adonis appendice, & auctariis Usuardi primum colligo, illius Divisionis memoriam Idibus Julii annua festivitate celebratam fuisse. Beda Plantimanus, quem etiam supposititium interdum vocamus, hac die simpliciter ait: Dispersio Apostolorum; Appendix vero ad Martyrologium Adonis apud Rosweydum nostrum sic habet: Eodem die Divisio Apostolorum. Eadem pene verba habet Usuardus Heriniensis, atque ei ætate suppar Rosweydinus, ut saltem seculo XII antiquior videatur festivitatis institutio. Alii codices Usuardini, citato Bedæ testimonio, Divisionis annum addiderunt, ut videre licet in Usuardo non ita pridem illustrato. Ceteris prolixior est hæc Usuardi Lubeco-Coloniensis annuntiatio: Divisio Apostolorum ad prædicandum verbum Dei per universum orbem; quæ, ut Beda scribit, anno a passione Domini duodecimo facta est. Petrus Antiochiam venit, deinde Romam resedit & ibidem crucifigitur. Paulus mundum sua prædicatione illustravit, & Romæ decollatur. Andreas Achaiæ crucifigitur. Jacobus Zebedei Hierosolymis decollatur. Joannes Epheso in pace moritur. Philippus in Phrygia lapidatur & crucifigitur. Jacobus Alphei fuste fullonis perimitur. Bartholomeus in India excoriatus decollatur. Thomas in alia India, quæ est in fine mundi, transfigitur. Simon & Thadeus in Persida perimuntur. Mattheus in Æthiopia coram altari lancea perforatur. Matthias in Judea martyrium complevit. Hæc Divisio præcepto Christi facta est, ut impleretur illud Psalmistæ: In omnem terram exivit sonus eorum & in fines orbis terræ verba eorum.

[2] Petrus de Natalibus episcopus Equilinus etiam satis fuse hanc Divisionem memorat, [Equilino episcopo,] & illius festi celebritatem distinctius sic explicat lib. 6, cap. 99. Divisio Apostolorum ad prædicandum Idibus Julii celebratur; quia eo die duodecimo anno post Ascensionem Domini ad euangelizandum verbum Dei per mundum divisi asseruntur, ut impleretur oraculum psalmistæ David; Quia in omnem terram exivit sonus eorum &c. Nam oriens cessit Thomæ & Bartholomæo; Meridies Simoni & Mattheo; Aquilo Philippo & Thadeo; Medium mundi Mathiæ & Jacobo justo; Mediterranei maris provinciæ Johanni & Andreæ; Occidentis regna Petro & Jacobo Zebedei; Totus mundus Paulo Apostolo datus est, secundum quod in ejus collecta ecclesia asserit dicens: Deus qui universum mundum beati Pauli Apostoli prædicatione docuisti &c. Et cantatur in hoc festo in Missa Epistola: Corde enim creditur ad justitiam. Rom. X. Et Euangelium: Euntes in mundum universum Marc. ultimo cap. quæ solennitati maxime conveniunt. De provinciarum partitione, quæ hoc & præcedenti numero ponitur, postea agemus, ubi ea, quæ ad cultum, Divisionis modum ac tempus pertinent, præmiserimus.

[3] Ex fontibus, ni fallor, supra indicatis sua hauserunt Maurolycus, [recentioribus Martyrologis,] Ferrarius in Catalogo Generali, aliique recentiores Martyrologi, inter quos Saussayus hac die in Martyrologio Gallicano festum istud celebrat his verbis: Divisio sanctorum Apostolorum jam pridem in ecclesiis Galliæ celebris, quæ ab hinc suæ fundationis primordia repetunt, quod ab nonnullis Apostolis virisque apostolicis, postquam ab Hierosolymis discesserunt, ut euangelica prædicatione orbem imbuerent, sicut a Domino his præceptum fuerat, plures ex iis censeantur institutæ. Quidquid sit de hac apostolica Gallicarum ecclesiarum fundatione, quæ suo tempore examinata est ac porro examinabitur, certum est in Gallia hujus Divisionis festivitatem olim celebratam fuisse, ejusdemque memoriam, testibus scriptoribus Gallis, etiamnum in collegio Montis Acuti Parisiis conservari. Invenio præterea istius Divisionis Officium in antiquo Breviario Autissiodorensi, Virdunensi, & Bisuntino, quod anno 1590 excusum est. Vix dubito, quin & in aliis Christianissimi regni ac finitimarum regionum diœcesibus idem Officium olim recitatum fuerit.

[4] Belgas etiam de hac Apostolorum Divisione jam pridem Officium recitasse conjicio imprimis ex Florario nostro Ms., [& propriis Officiis] quod seculo decimo quinto in Belgio scriptum sic habet: Divisio Apostolorum IX lectionum. Post hæc adduntur ibidem varia de Divisionis tempore & Apostolorum prædicatione, quæ postea ex antiquioribus scriptoribus discutientur. In Missali autem insignis ecclesiæ Leodiensis, quod anno 1509 Parisiis impressum est, hoc festo legitur sequens collecta: Deus qui Divisionem Apostolorum tuorum hodierna die fieri tua præordinasti providentia, ut in una fidei gratia, gentium dispersa vocaretur ecclesia, da nobis per supplicationem ipsorum, nostrorum veniam promereri peccatorum, per quorum veram prædicationem ad tui nominis pervenimus agnitionem. Per Dominum &c. Eadem collecta legitur in Breviario Tungrensi, quod ejusdem cum Missali Leodiensi circiter ætutis esse videtur. Proprium etiam ejusdem festi Officium reperitur in Breviario Insulensi, quod anno 1533 ad usum insignis ecclesiæ collegiatæ sancti Petri typis excusum est. Hæc Divisionis Apostolorum festivitas hodiedum perseverat in Metropolitana Mechliniensi, ut videre est in propriis illius ecclesiæ Officiis, & nos in diœcesi Antverpiensi ob aliud festum XV occurrens, eamdem quotannis die XVIII Julii recolimus, ac in ea recitamus collectam, quæ a Leodiensi superius exhibita parum differt.

[5] [variarum ecclesiarum ostenditur.] Ejusdem diei veneratio usque ad gentes septemtrionales penetravit: nam Poloni in Officiis propriis patronorum regni Poloniæ anno 1643 Antverpiæ excusis istud festum sub ritu duplici celebrant, & legunt sequentem orationem: Deus qui Ecclesiam tuam distributam per orbem terrarum sanctorum Apostolorum prædicatione fundasti, concede propitius, ut quorum hodierna die sub una celebritate recolimus insignia, eorum in cunctis necessitatibus nostris experiamur suffragia. Per Dominum &c. Eodem plane Officio utitur diœcesis Vratislaviensis in Silesia. In Dania aliisque regionibus borealibus, antequam Lutherana peste inficerentur, solenniter illud festum celebratum fuisse colligo ex Breviario Sleswicensi, quod anno 1512 impressum Lectiones proprias sic exorditur: Divisio Apostolorum Idus Julii a multis solenniter celebratur, quia eadem die post ascensionem Domini per mundum divisi asseruntur. Ecclesia vero Raceburgensis in Saxonia inferiore sita in suo Breviario anni 1506, hanc Officio proprio præmittit Rubricam: In Divisione Apostolorum summum festum. Si vacaret omnia Musei nostri Breviaria pervolvere, haud dubie in plerisque orbis Christiani partibus memoria illius festivitatis occurreret. Sed hæc ad hodierni festi cultum ostendendum sufficient. Jam, quomodo facta sit hæc provinciarum divisio, primo videamus.

[6] [Apostolos ante Divisionem Hierosolymam convenisse] Verosimile admodum est, Apostolos, qui in Judæa & Syria Judæis potissimum prædicaverant, Hierosolymam convenisse, antequam fidem Christianam remotissimis gentibus annuntiaturi in totum terrarum orbem dispergerentur. Præter alios id indicare videtur S. Justinus martyr, qui in oratione ad Antoninum ita tradit: Hierosolymis duodecim viri profecti sunt in mundum; atque hi quidem indocti, & minime eloquentes, Dei autem virtute humano generi denuntiaverunt a Christo missos se esse, qui cunctos Dei verbum docerent. Haud dubie etiam ante hanc divisionem commune quoddam fidei symbolum constituerunt, quo Christiani tamquam militari tessera dignoscerentur, & ne ulla vel apparens inter eos in annuntiatione Euangelii disparitas esse videretur. Testatur hoc Rufinus Aquileiensis presbyter initio commentariorum in symbolum his verbis: Discessuri itaque (Apostoli) ab invicem normam sibi prius futuræ prædicationis in commune constituunt, ne forte alii alio adducti, diversum aliquid his, qui ad fidem Christi invitabantur, exponerent. Omnes igitur in uno positi & Spiritu sancto repleti breve istud futuræ sibi, ut diximus, prædicationis indicium in unum conferendo, quod sentiebat unusquisque, componunt, atque hanc credentibus dandam esse regulam statuunt. Idem docet Hincmarus Rhemensis archiepiscopus in epistola adversus episcopum Laudunensem.

[7] Vulgaris traditio est, quam Baronius in Annalibus ad annum Christi 44 num. 17 defendit, quod singuli Apostoli singulos Symboli articulos composuerint. [& singulos Symboli articulos composuisse probabile est;] Quamvis noverim non esse certam hanc opinionem, miror tamen, quod Tillemontius Tom. 1 Memor. Eccles. pag. 649 scribere ausus fuerit, eam nullo fundamento niti, Baroniumque ad eam tuendam solummodo sermonem perperam S. Augustino adscriptum allegare. Miror, inquam, Tillemontium hæc duo asserere: Nam imprimis Baronius loco citato hæc addit: Hæc apud Augustinum; quamvis, an sit ille sermo S. Augustini, a quibusdam revocetur in dubium. Sed cujus sit, nihil interest, cum de singulis duodecim Apostolorum distinctis elogiis suppetant etiam aliorum testimonia. Deinde citat S. Leonem Papam, Venantium Fortunatum, aliosque. An hoc est solummodo apocryphum S. Augustini sermonem allegare? Deinde num recte dici potest, nullo fundamento niti sententiam, quam Rufinus supra relatus his verbis indicat? Breve istud futuræ sibi, ut diximus, prædicationis indicium, in unum conferendo, quod sentiebat unusquisque, componunt. Clarius eamdem rem tradit S. Leo Magnus in epistola 27 alias 13 ad Pulcheriam Augustam, ubi circa sinem de Eutychetis pervicacia ita loquitur: Hoc stultissima insultatio * audet incessere, quod Dominus noster in Ecclesia neminem sexus utriusque voluit ignorare. Siquidem ipsa catholici symboli brevis & perfecta confessio, quæ duodecim Apostolorum totidem est signata sententiis, tam instructa sit munitione cælesti, ut omnes hæreticorum opiniones solo ipsius possint gladio detruncari. Venantius Fortunatus lib. 11 symbolum expositurus eadem fere habet, quæ Rufinus. Unde patet, hanc Baronii opinionem, non omni prorsus probabilitate esse destitutam, quamvis non adeo clara sint hæc testimonia, ut Baronii sententiam nos cogant amplecti. Alia quæstio est, an Apostoli communi consensu ita symbolum composuerint, prout in Ecclesia Romana conservatum fuit. De ea re acriter disceptatum fuit inter Gerardum Vossium heterodoxum libro de tribus Symbolis Dissert. I, & Natalem Alexandrum Dominicanum sec. 1 Hist. Eccles. Dissert. II. Videri etiam potest Christianus Lupus Tom. 1, cap. 2 in Notis ad Concilium Nicænum, & Baronius loco citato.

[8] Ulterius etiam progreditur Tillemontiana crisis, atque in dubium revocat, [saltem contra Tillemontii cavillationes probatur,] an symbolum ab Apostolis fuerit compositum. Fateri cogitur, antiquos Ecclesiæ Patres illud Apostolis attribuisse. Sed vellet ab iisdem Patribus responderi cuidam objectioni, quam ita proponit: Postquam, inquit, Catholica fides de Ariana hæresi omnino triumphavit, utebantur in Oriente symbolo, quod a Nicæna synodo propositum & a Constantinopolitana auctum fuerat. Imo concilium Ephesinum & Chalcedonense prohibuerunt, ne quis alio uteretur; neque invenitur, ut puto, ab ea prohibitione exceptum fuisse symbolum Apostolorum. Difficile autem creditu est, quod sic quodammodo abolere voluissent symbolum, quod existimassent ab Apostolis compositum fuisse ad dirigendam totam Ecclesiam. Hæc difficultas videri potest magna; interim non minor erit, si quis tantum crediderit, hoc symbolum antiquitus in Ecclesia receptum fuisse tamquam doctrinam Apostolorum, de quo tamen nemo dubitat. Hæc ille. At quorsum, obsecro, ex levibus conjecturis hæc dubia movet Tillemontius, quæ ipsemet solvere debuisset, nisi velet admittere, ne ipsam quidem Apostolorum doctrinam in symbolo contineri, vel illud Chalcedonensi concilio antiquius non esse. Sed jam homini Patrum responsionem, quam nullibi exstare noverat, desideranti, eorum loco satis faciamus, & scrupulum eximamus.

[9] [symbolum synodo Chalcedonensi antiquius esse, & ab Apostolis traditum fuisse,] Si Patres dubium adeo insulsum sibi a posteris objiciendum prævidissent, respondissent, quod mens concilii Ephesini & Chalcedonensis tantum fuerit prohibere fidei formulas a Nicæno symbolo discrepantes, ut hoc modo munirent Catholicos contra fraudes hæreticorum, qui quotidie novas fidei formulas excogitabant, & astuta fidei professione errores suos tegebant. Neque opus erat, ut ab hac prohibitione exciperetur symbolum Apostolorum, quod utpote omni exceptione majus Patres Nicæni tantummodo latius explicaverant, ac propter exortas hæreses auctum Ephesina cum Chalcedonensi synodo omnibus præscripserat, ut Catholici ab hæreticis dignoscerentur. Nam teste S. Augustino in libro de symbolo cap. 1, sub ipsis paucis verbis in symbolo constitutis plerique hæretici venena sua occultare conati sunt. Ita etiam hodiedum Ecclesia Catholica symbolum Apostolorum non excipit, quando pro varia rerum exigentia certas fidei formulas proponit. Sic Gregorius XIII peculiarem a Græcis exigit fidei professionem nulla facta mentione symboli Apostolorum. Sed hoc responsum manifesto exemplo ad hominem declaremus.

[10] [quod argumento ad hominem,] Pius IV summus Pontifex post exortas Lutheri & Calvini hæreses omnibus ad artium liberalium magisteria, Ecclesiastica beneficia, ordinum Regularium & Militarium dignitates promovendis certam præscripsit fidei formulam, cui in Bullario Tom. 2, pag. 130 hæc præmittit: Nos volentes…, ut unius ejusdem fidei professio uniformiter ab omnibus exhibeatur, unicaque & certa illius forma cunctis innotescat, nostræ solicitudinis partes in hoc alicui minime desiderari, formam ipsam præsentibus annotatam publicari & ubique gentium per eos, ad quos ex decretis ipsius Concilii (scilicet tridentini) & alios prædictos spectat, recipi & observari, ac sub pœnis per Concilium ipsum in contravenientes latis juxta hanc & non alima formam, professionem prædictam solemniter fieri, auctoritate Apostolica tenore præsentium districte præcipiendo mandamus hujusmodi sub tenore. Hic sequitur ipsa fidei formula, in qua post recitatum symbolum Nicænum varii errores Lutheri & Calvini damnantur. Si Tillemontius post mille annos redivivus legeret, summum Pontificem præcepisse, ut unius ejusdem fidei professio uniformiter ab omnibus exhibeatur, unicaque & certa illius forma cunctis innotescat, ac juxta hanc & non aliam formam professio fidei emittatur, putaret certe, se solidam habere rationem dubitandi, an tempore Pii IV symbolum Apostolorum extiterit, vel an in Ecclesia receptum fuerit, tamquam ab Apostolis traditum; præsertim cum Pontifex ab hac unica & certa forma, juxta quam & non aliam professio fidei fieri debet, non exceperit symbolum Apostolorum. Nam, ut fallaci Tillemontii ratiocinio utar, difficile creditu est, quod sic quodammodo abolere voluisset symbolum, quod existimasset ab Apostolis compositum fuisse ad dirigendam totam Ecclesiam. Ecce quam levi argumento antiqua Ecclesiæ traditio impugnetur.

[11] Si quis forte dicat, postremis hisce seculis satis aliunde constare, quod Ecclesia utatur hoc symbolo, [& antiquis testimoniis confirmatur.] atque adeo a Pio IV illud excipi non debuisse; respondeo, idem antiquitus satis notum fuisse: id enim indicant veteres scriptores, quorum breviora testimonia hic exhibeo. Ut omittam Irenæum & Tertullianum, de quorum interpretatione disceptatur, clare S. Ambrosius lib. 1, Epist. 7 ad Siricium Papam ita scribit: Credatur symbolo Apostolorum, quod Ecclesia Romana intemeratum semper custodit & servat. S. Augustinus in libro de symbolo cap. 1 sic habet: Est autem fides Catholica in symbolo nota fidelibus, memoriæque mandata, quantum res passa est, brevitate sermonis &c. Cælestinus I in epistola ad Nestorium illud vocat symbolum ab Apostolis traditum. Concilium Ephesinum in Relatione ad Theodosium Augustum de Nestorii depositione sic loquitur: Fides initio quidem a sanctis Apostolis tradita, postea vero a trecentis decem & octo Patribus in Metropoli Nicæna exposita, id est symbolum Apostolicum, & Nicænum. Ruffini & Leonis Magni verba superius dedimus. Adde quod Apostoli symbolum suum scriptis non mandarint ob varias rationes, quas Christianus Lupus tradit tom. 1 in Notis ad Concilium Nicænum cap. 2. Ruffinus in Commentariis ad symbolum hanc illius rei causam assignat: Idcirco hæc non scribi chartis atque membranis, sed cordibus retineri tradiderunt, ut certum esset, neminem hæc ex lectione, quæ interdum pervenire etiam ad infideles solet, sed ex Apostolorum traditione didicisse. Hinc etiam Hieronymus in epistola ad Pammachium contra Joannem Hierosolymitanum ita scribit: In symbolo fidei & spei nostræ, quod ab Apostolis traditum, non scribitur in charta & atramento, sed in tabulis cordis carnalibus, post confessionem Trinitatis & unitatem Ecclesiæ, omne Christiani dogmatis sacramentum carnis resurrectione concluditur. Hæc sufficiant; jam ad levioris momenti quæstionem progrediamur.

[12] Socrates lib. 1 Hist. Eccles. cap. 19 in editione Valesii, Apostolos sorte provincias inter se distribuisse ita scribit: [Negat Baronius, Apostolos provincias inter se sorte divisisse;] Cum Apostoli prædicationis causa ad gentes profecturi, eas inter se sortito dividerent, Thomas quidem Parthiæ, Matthæus vero Æthiopiæ apostolatum sortitus est; Bartholomæo India, quæ Æthiopiæ confinis est, obtigit. Hanc illius opinionem multis argumentis oppugnat Eminentissimus Cardinalis Baronius in Annalibus Ecclesiasticis ad annum Christi 44. Omittimus, inquit, hic recensere, quæ de ea re in pseudo-Prochoro commenta leguntur, ex quo fortasse acceperunt, qui sorte provincias tradunt esse divisas, ut Socrates & alii… Non admittunt Patres, post acceptum Spiritum sanctum, qui illos doceret omnia ac cuncta suggereret, Apostolos res agendas tanti præsertim ponderis sorti commisisse… Dicimus ergo aliarum exemplo rerum, quæ ab ipsis sunt gestæ, hæc eadem omnia de divisione provinciarum Spiritus sancti speciali instinctu esse peracta: si enim de Paulo & Barnaba, antequam simul mitterentur ad prædicandum gentibus Euangelium, dixit (quod habet Lucas) Spiritus sanctus: Segregate mihi Saulum & Barnabam in opus, ad quod assumpsi eos; quomodo non magis, cum omnes mittendi essent Apostoli, quo singuli profecturi essent, declaravit idem Spiritus sanctus? Quin etiam cum singulorum ordinationes, non nisi præcedentibus prophetiis & specialibus admonitionibus Spiritus sancti (ut suo loco dicemus) ab Apostolis fieri consueverint, numquid in tanto tantæque molis negotio eum consulere neglexerunt? Si insuper ad hominem unum baptizandum missus est angelus ad Philippum, & quo iturus esset, admonuit; numquid cum ad totius humani generis salutem mittendi essent Apostoli, quo singuli profecturi essent, Dominus per angelum vel aliter divinitus desiit demonstrare? Similibus exemplis toto numero sequenti idem confirmat.

[13] [quod tamen certo sensu asseri posse videtur,] Forte Socrates aliique ita intelligunt illam Divisionem per sortes factam esse, ut peculiarem Spiritus sancti assistentiam non excludant, juxta illud, quod dicitur Prov. 16 ℣ 33. Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur. Si enim auctores illi velint, Apostolos hanc provinciarum distributionem ita sorti commisisse, ut a casu penderet, Baronio plane assentior. Sin autem Baronius nullas omnino sortes, etiam a Spiritu sancto directas admittat, oppono ipsi S. Hieronymum, qui hunc provincias partiendi modum prædictum fuisse indicat his verbis Isaiæ Cap. 35: Ibi obviaverunt sibi cervi & viderunt facies suas; numero transierunt; unus ex ipsis non periit, nec quæsivit alterum. Dominus enim præcepit eis, & Spiritus ejus congregavit eos; & ipse dedit eis sortes & manus illius dividet eis; ut pascantur in æternum, & possideant in generatione generationum & requiescant in ea.

[14] [juxta Hieronymum, & electionem S Mathiæ.] Idem Hieronymus tomo 3 operum suorum Parisiis anno 1704 editorum col. 279 in commentario ad illa Isaiæ verba a septuaginta interpretibus translata ita tradit: Sic allegorice interpretabimur, ut doceamus cervos id est Apostolos… obviasse sibi in Jerusalem & mutuos vidisse conspectus, & transisse ac reliquisse eam & ad diversas provincias perrexisse, quia Dominus mandaverat eis: Ite & docete omnes gentes, baptizantes eas in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti; & Spiritus illius congregaverit eos, dederitque eis sortes, atque diviserit, ut alius ad Indos, alius ab Hispanias, alius ad Illyricum, alius ad Græciam pergeret, & unusquisque in Euangelii sui atque doctrinæ provincia requiesceret. Hieronymus igitur videtur significare, provincias orbis terrarum inter Apostolos sorte distributas fuisse. Et quid quæso in ea re piaculi est, cum de Matthiæ electione legamus Act. I. Et statuerunt duos, Joseph, qui vocabatur Barsabas, qui cognominatus est justus, & Mathiam. Et orantes dixerunt: Tu Domine, qui corda nosti omnium, ostende quem elegeris es his duobus unum accipere locum ministerii hujus & apostolatus, de quo prævaricatus est Judas, ut abiret in locum suum. Et dederunt sortes eis, & cecidit sors super Mathiam, & annumeratus est cum undecim Apostolis. Quidni hoc etiam modo fieri potuit Apostolorum Divisio? sed de his fortasse plus quam satis. Jam majoris momenti disputationem de Divisionis tempore instituamus.

[Annotatum]

* al. resultatio.

§ II. Quo anno divisi fuerint Apostoli.

Eminentissimus Annalium Ecclesiasticorum parens Baronius hujus quæstionis difficultatem satis indicat, [Difficilis Apostolicæ Divisionis epocha,] quando ad annum Christi 44 num. 13 eam discussurus ita præfatur: Antequam vero de Petri Romam agamus adventu, operæ pretium existimamus & de ceterorum Apostolorum in diversas orbis provincias profectione paulo fusius atque accuratius agere, ac primum quo potissimum anno eadem acciderit, diligentiori studio perquirere. In his pervestigandis plurimum laboris subiimus, multumque temporis insumpsimus; sed quem secure sive ex Græcis sive ex Latinis auctoribus sequeremur, invenimus neminem. Deinde profert suam de hac re sententiam, quam postea examinabimus. Hæc difficultas hactenus multorum torsit ingenia, scriptoresque in varias coegit abire opiniones, quarum præcipuas hic prius refutabimus, ac deinde nostram stabilire conabimur.

[16] Quidam Hispani censent, Apostolos statim a Spiritus sancti descensu seu Pentecoste ivisse in suas provincias, [a quibusdam paulo post Pentecosten] atque inter eos noster Gaspar Sanctius in opusculo, quod de Prædicatione S. Jacobi in Hispania post suos in Acta Apostolorum Commentarios edidit, Tract. 1, cap. 6, num. 4, ita opinionem suam exprimit. Cum nihil de hac Apostolorum Divisione sit certum, dicam quod mihi magis videtur ad veritatem. Puto igitur paulo post Spiritus sancti descensum excessisse Apostolos ex Judæa, & in suam quemque provinciam abiisse. Verum hæc sententia, præterquam quod apocryphis quibusdam testimoniis & infirmis fundamentis innitatur, mihi omnino deserenda videtur; quia Lucas, narrato S. Stephani martyrio, diserte asserit, Apostolos post primam fidelium persecutionem, quæ anno a Christi morte secundo mota est, Hierosolymis adhuc superfuisse, ut patet ex his verbis Act 8. Facta est autem in illa die persecutio magna in Ecclesia, quæ erat Jerosolymis, & omnes dispersi sunt per regiones Judææ & Samariæ præter Apostolos.

[17] Adde, quod Petrus & Joannes postmodum in Samariam profecti fuerint, [perperam collocatur;] ut Spiritum sanctum conferrent iis, qui a Philippo diacono ibidem conversi ac baptizati fuerant, quodque dein Hierosolymam tamquam ad fixum habitationis suæ locum redierint. Ut hæc clare demonstrem, accipe ipsum textum sacrum ex Actis Apostolorum cap. 8. Igitur qui dispersi erant, pertransibant euangelizantes verbum Dei. Philippus autem descendens in civitatem Samariæ, prædicabat illis Christum… Cum vero credidissent Philippo euangelizanti de regno Dei, in nomine Jesu Christi baptizabantur viri ac mulieres… Cum autem audissent Apostoli, qui erant Jerosolymis, quod recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum & Joannem. Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis, ut acciperent Spiritum sanctum: nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu. Tunc imponebant manus super illos, & accipiebant Spiritum sanctum… Et illi quidem testificati & locuti verbum Domini, redibant Jerosolymam & multis regionibus Samaritanorum euangelizabant. Vides hic Petrum & Joannem ad Samaritanos mitti ab Apostolis, qui erant Jerosolymis, ibidemque post aliorum discipulorum dispersionem remanserant. Mirum sane, sententiam cum sacra Scriptura ægre conciliandam defendi a doctissimo viro, qui ipsa Apostolorum Acta Commentariis illustravit.

[18] [uti & ab illis, qui eam anno secundo post Christi Ascensionem factam volunt.] Ad sententiam jam refutatam proxime accedunt, qui apocrypha Melitonis Sardensis auctoritate inducti, Divisionem Apostolorum anno a Christi ascensione secundo collocant. Audiamus quid Venerabilis Beda de testimonio, quod sub Melitonis nomine adfertur, judicet Retract. in Act. 8 tom. 6. Si, inquit, dispersa Ecclesia, Apostoli remanserint in Hierusalem, ut Lucas ait, constat, quod mendacium scripsit ille, qui ex persona Melitonis episcopi Asiæ librum exponens de obitu Virginis dicit, quod secundo post ascensionem Domini anno Apostoli fuerint omnes toto orbe ad prædicandum in suam quisque provinciam divisi. Tum in fine subdit: Hæc ideo commemorare curavi, quia nonnullos novi præfato volumini contra auctoritatem beati Lucæ incauta temeritate assensum præbere. Quamvis autem rationes, quas interserit, non satis convincant, tamen aperte his verbis indicat, quid de hac sententia sentiat. Neque hic pluribus opus est, cum hæc opinio ex dicendis refutanda sit. Nam, ut Baronii verbis utar loco supra citato, nulla in primis ratio habenda est apocryphi illius scripti, quod Melitonis Sardensis episcopi nomine circumfertur, quo proditur, anno secundo ab Ascensione Domini Apostolos per orbem divisos in externis provinciis Euangelium prædicasse: neque enim hæc nostra confutatione indigent, quæ Actis Apostolicis perspicue refelluntur.

[19] [Alii volunt, divisos fuisse Apostolos ante annum tertium a conversione S. Pauli,] Majus fundamentum habet sententia illorum, qui putant Apostolorum Divisionem factam fuisse, antequam Paulus post triennium a sua conversione ascenderet Hierosolymam, ut Petrum adiret. Sive autem hoc Hierosolymitanum Pauli iter postponatur Cornelii centurionis baptismo, ut quidam contendunt, sive eidem præponatur, ut alii volunt, nostra jam parum interest: nam intricata hujus baptismi epocha ad præsentem quæstionem enodandam parum conferet. Sufficiat igitur, Paulum juxta communiorem chronologiam anno quinto post mortem Christi Hierosolymam venisse; quo posito, disquirendum tantummodo est, an ante hunc annum per orbem terrarum divisi fuerint Apostoli. Auctores, qui Apostolorum Divisionem contigisse arbitrantur ante hunc Pauli in urbem Hierosolymitanam adventum, allegant ipsum Apostolum ad Galatas ita scribentem cap. 1: Deinde post annos tres veni Jerosolymam videre Petrum, & mansi apud eum diebus quindecim; alium autem Apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini. Ex his verbis concludunt, Apostolos jam in provincias sibi commissas abiisse, ut juxta Christi præceptum omnibus mundi nationibus Euangelium prædicarent.

[20] Quamvis speciosum prima fronte videatur hoc argumentum, [quorum opinio refutatur,] nego tamen ex his S. Pauli verbis recte inferri, quod Apostoli tunc fuerint per totum terrarum orbem divisi: facillime enim fieri potuit, ut S. Paulus exiguo temporis intervallo in urbe Hierosolymitana commoratus non viderit reliquos Apostolos, qui forte ad docendam Christi legem, confirmandos fideles, aliave munia apostolica exercenda in urbes aut agros Judææ & vicinarum regionum excurrerant. Sic vidimus Act. 8 Petrum & Joannem antea in Samariam missos fuisse, ac post multas Samaritanorum regiones apostolico cursu peragratas, denuo Hierosolymam rediisse. Sic in iisdem Apostolorum Actibus cap. 9 legimus, Petrum post visitatas variarum provinciarum ecclesias venisse Lyddam, cujus incolas uti & Saronenses ad fidem convertit, & multis diebus mansisse in Joppe, antequam a Cornelio Centurione Cæsaream accerseretur. Dubitandum non est, quin etiam alii Apostoli pro rerum exigentia crebras hujusmodi excursiones instituerint, quamvis eas Lucas sigillatim non commemoret, dum totus versatur in enarrandis Petri laboribus, eique tamquam Apostolorum principi præcipuos nascentis Ecclesiæ fructus attribuit. Sic in descriptione cujusdam victoriæ, peculiariter laudatur ducis fortitudo, etsi constet, otiosos aut ignavos non fuisse milites. Quapropter non est violenta sacri textus interpretatio, si dicamus, alios Apostolos in Galilæa vicina regione ministeriis suis occupatos fuisse, quando Paulus tantum Petrum & Jacobum Hierosolymis invenit. Certe Apostoli nondum e Judæa excesserant, quando Petrus Cornelium Centurionem (hoc multi post Pauli adventum Hierosolymam contigisse opinantur) atque alios gentiles Cæsareæ baptizavit, ut his verbis testantur Actus Apostolorum cap. 11. Audierunt autem Apostoli & fratres, qui erant in Judæa, quoniam & gentes receperunt verbum Dei.

[21] Nihilominus instant adversarii, & consequentiam suam probant testimonio S. Hieronymi, [& S. Hieronymo hujus sententiæ defensori,] qui in commentario ad prædicta Pauli Apostoli verba sic notat: Non vidit autem eos (nempe reliquos Apostolos) non quo contemptui duceret; sed quod illi ad Euangelium prædicandum toto fuerant orbe dispersi. Fateor hanc rationem ab Hieronymo datam eorum conclusioni omnino favere. Verum Doctoris illius in rebus historicis auctoritatem tanti non facio, ut ob eam plures antiquioresque deseram scriptores, qui aperte negant, Apostolos ante duodecimum a Christi ascensione annum toto orbe fuisse dispersos. Verba eorum dabimus, quando opinionis nostræ fundamenta ponemus. Audi interim Chrysostomum, qui Apostolicæ in Judæa prædicationi longum tempus concedit, in editione Parisiensi anno 1588 tom. 2 Homilia 70 in caput 22 Matthæi ita scribens: Post crucem autem non modo non vetuit (scilicet Christus;) verum etiam jussit veritatem Judæis attestari: Nam etsi omnes gentes docendas dixerit, in cælum tamen ascensurus, primum illis prædicandum esse significavit … Propterea & Apostoli Judæis primo prædicaverunt, longoque temporis spatio cæsi & flagellati in Judæa manentes, ac demum ab ipsis propulsi, in gentes profecti sunt.

[22] Ne quis contendat per tres aut quatuor annos Judæorum conversioni ab Hieronymo assignatus longum tempus intelligi posse, [opponitur S. Chrysostomus.] audiat iterum Chrysostomum, qui mentem suam explicat, & Hieronymo plane oppositus Apostolorum Divisionem nimium differt. Nam in editione supra citata tom. 3, Hom. 25 in Acta Apostolorum sic loquitur: Audierant, quod Samaria receperat verbum, & miserunt Petrum ac Joannem. Magnum enim discrimen erat, & non oportebat Apostolos illinc pridem separari, ne putentur esse fugitivi & suos fugisse. Tunc autem necessario separantur, quando nulla rationeres Judaicæ curari poterant, quando bello incrudescente perituri erant, quando sententia pronuntiata. Quoniam quamdiu Paulus in Romam non pervenit, illic erant. Vides hic Apostolorum divisionem differri usque dum Paulus Romam venit, quod æræ vulgaris anno 56 contigisse diximus in Commentario prævio ad Acta SS. Petri & Pauli § 2, num. 14. Quemadmodum adversarii coguntur in hac re opinionem Chrysostomi rejicere; ita etiam mihi hic licebit Hieronymi rationem non admittere.

[23] [Baronii chronotaxis erroneo supposito nititur.] Baronius, quem multi hactenus secuti sunt, in Annalibus Ecclesiasticis loco supra citato suum in hac controversia judicium sic satis aperte exponit: Biennio ante tempus ab Apollonio definitum (id est anno a Christi morte decimo) Apostolos in orbis provincias esse profectos, liquido satis apparet. Conatus quidem fuerat prius probare, Apostolorum Divisionem non potuisse diutius differri; sed ad id ostendendum utitur variis adductis rationibus, quæ tuta chronologia non nituntur, ut videbimus, quando argumenta contra sententiam nostram ab ipso aliisque objecta dissolvemus. Præterea cum Apollonium antiquitate venerabilem rejiciat, non video qua ratione aut auctoritate determinatum huic Divisioni annum assignet. Si enim nulla veterum scriptorum ratione habita, conjecturis indulgere liceat, & statuere tamquam certo facta, quæ fieri potuerunt, æque quadriennio vel triennio quam biennio ante tempus ab Apollonio definitum istam Apostolorum Divisionem collocare potuit. Asserit quidem, quod ex Actis Apostolorum satis perspectum habeatur, eam ante hunc annum, cui Jacobi Majoris martyrium affigit, non contigisse; at fatendum est, tot perspicaces Scripturæ interpretes, aliosque viros in ea versatissimos hæc manifesta sacri textus testimonia non vidisse. Certe ego ea invenire voluissem ad impugnandam præcedentem sententiam, quam plurimi viri docti cum S. Hieronymo tuentur.

[24] [Qui Apostolorum Divisionem usque ad primum Concilium Hierosolymitanum differunt,] Nimium Apostolorum Divisionem differunt, qui cum Chrysostomo superius citato opinantur, Apostolos tantummodo per orbem dispersos fuisse post primum Concilium Hierosolymitanum, quod anno decimo nono a Passione Domini celebratum est. Arbitror hanc opinionem ortam esse ex non satis recte intellectis Actibus Apostolorum, ubi cap. 15 indefinite dicuntur Apostoli huic concilio interfuisse. Verum plures sacrarum Litterarum interpretes monent, non hic esse intelligendos omnes Apostolos, sed, ut scribit noster Cornelius a Lapide in Commentario ad hunc locum, S. Petrum, Jacobum, & Johannem, ut patet Galat. 2, 9: Ceteri enim Apostoli dispersi erant per orbem. Joannes enim facile Epheso poterat evocari, uti & Mathias, & si qui alii in locis vicinis degebant. Jacobus aderat, utpote episcopus Hierosolymorum. Alter enim Jacobus Zebedæi, trater Johannis, jam pridem erat occisus. S. Petrus Roma expulsus cum ceteris Judæis a Claudio, ut patet cap. 18, 2, pariter in Jerusalem, quasi fidelium matricem, nutu Dei redierat. Hoc ergo concilium tribus primariis Apostolis constabat.

[25] [refelluntur] Neque hujus opinionis defensoribus patrocinari possunt Constitutiones Apostolicæ falso sub S. Clementis Romani Pontificis nomine evulgatæ, in quibus lib 6, cap. 12 asseritur, quod omnes duodecim Apostoli jam per orbem dispersi, instinctu Dei Hierosolymam convenerint, & quæstionem in hoc concilio propositam definierint. At quomodo Jacobus Zebedæi, qui erat unus e duodecim Apostolis, quemque mox cap. 14, expresse nominat pseudo-Clemens, huic concilio interesse potuit, utpote jam pridem occisus ab Herode? Hi libri forte ab antiquis hæreticis corrupti multa habent similia, ob quæ a Baronio, Bellarmino, aliisque passim apocryphi censentur. Præterea hæc sententia mihi omnino repudianda videtur, quia S. Marcus, quem ante hujus concilii tempus constat Euangelium conscripsisse, aperte satis significat, Apostolos per orbem fuisse divisos, antequam sacræ suæ historiæ finem imponeret: Nam post mandatum Christi de annuntiando per totum mundum Euangelio, postque promissionem edendorum miraculorum Apostolis factam hæc verba subnectit cap. 16: Illi autem profecti prædicaverunt ubique, Domino cooperante, & sermonem confirmante sequentibus signis. Igitur jam in mundum universum profecti erant, & prædicabant ubique, quando Marcus hæc scribebat. Jam tempus est, ut post refutatas aliorum sententias nostram proferamus,

[26] Imprimis sciendum est, chronotaxim nostram procedere juxta systema de morte Christi sub duobus Geminis consulibus anno æræ vulgaris vigesimo nono, [Sententia nostra Henschenianæ chronotaxi innixa] uti Henschenius ante tomum primum Aprilis in Diatriba præliminari solidis argumentis probavit. Idem systema secutus est in eruditissimis suis scriptis Emanuel Schelstratius, ac pluribus confirmavit, præsertim in Antiquitate Ecclesiæ tom. 1 Dissert. I. Novissime vero eamdem sententiam de morte Christi sub Geminis defendit R. P. Honoratus a sancta Maria in Opere Gallico de Regulis & usu criseos tom. 3 Dissert. I. Ea occasione Henschenius in Diatriba præliminari Exercit. 3 de Apostolorum Divisione sic disserit: Facta porro est Divisio Apostolorum anno Æræ vulgatæ quadragesimo, cum laberetur tunc post Ascensionem Christi annus duodecimus, quod jam statutæ Chronologiæ magnam addit confirmationem Discessit tunc S. Petrus Apostolorum princeps ad principem orbis urbem Romanam, ibique primam Ecclesiæ universæ cathedram collocavit, in qua testimonio omnium, ut infra ad ejus elogium dicetur, sedit annos quinque & viginti, scilicet usque ad annum LXV, quo eum martyrio coronatum infra demonstramus. Tunc etiam S. Jacobus Apostolus, filius Zebedæi & frater Joannis Euangelistæ potuit discessisse in Hispanias, ut communis Hispanorum traditio habet, ac potuit tam ipse, quam S. Petrus ob occurrentes causas circa annum XLIII reversus fuisse Hierosolymam, quando Herodes Agrippa, ut affligeret quosdam de Ecclesia, occidit Jacobum fratrem Joannis gladio. Videns autem quia placeret Judæis, apprehendit & Petrum, volens post Pascha producere populo. Hoc anno XLIII contigisse infra in elogio S. Petri probamus: cumque sic potuerit S. Jacobus ad tertium usque annum in Hispaniis substitisse, fit, ut etiam in hac parte, quæ aliis tam difficulter probatur, non laboremus. Hanc Henschenii opinionem de anno, quo divisi sunt Apostoli, tamquam longe probabiliorem amplector, &, ne videar cæce jurare in verba magistri, eamdem antiquis testimoniis stabilio.

[27] Clemens Alexandrinus secundi seculi scriptor lib. 6 Stromatum in editione Græco-Latina anno 1616 facta Lugduni Batavorum pag. 450 sententiam nostram tradit his verbis: [stabilitur ex testimoniis Clementis Alexandrini,] Propterea dicit Petrus, Dominum dixisse Apostolis: si quis ergo velit ex Israël duci pœnitentia, & propter nomen meum credere in Deum, remittentur ei peccata. Post duodecim annos egredimini in mundum, ne quis dicat; non audivimus. Ita, restituta loco suo interpunctione, legendum est, uti advertit Schelstratius, aliique. Nescio cur circa hoc testimonium cavilletur Tillemontius tom. 1 Memor. Eccles. pag. 649, ubi dicit, sese in toto sexto libro Stromatum illud non invenisse; cum tamen in tribus, quas vidi, editionibus tum Græce tum Latine sit obvium. Miror etiam, nostrum Cornelium a Lapide in Commentariis ad cap. 12 Actuum Apostolorum asserere, quod hujus Clementis scripta, ab hæreticis vitiata, in apocryphorum librorum Catalogum a Gelasio relata sint; cum Gelasius tantum reprobet opuscula alterius Clementis Alexandrini; qua expressione distinguere videtur duos Clementes eodem cognomine insignitos. Ut ut est, decretum Gelasii de opere, quod nos hic citamus, intelligendum non esse, patet ex Hieronymo, qui in epistola 83 alias 84 ad Magnum oratorem Romanum ita scribit: Clemens Alexandrinæ ecclesiæ presbyter, meo judicio omnium eruditissimus, octo scripsit Stromatum libros, & totidem ὑποτυπώσεων; alium contra Gentes; Pædagogi quoque tria volumina. Quid in illis indoctum, imo quid non de media Philosophia est? Similia de ejus operibus habet in libro de scriptoribus Ecclesiasticis cap. 38. Eusebius in editione Valesiana lib. 6 Eccles. Hist. cap. 13 & 14, plura de illius scriptus memorat. Si cui lubet prolixas de ea re dissertationes legere, adeat Nicolaum Le Nourry monachum Benedictinum, qui in Apparatu ad Bibliothecam maximam veterum Patrum anno 1703 Parisiis impresso omnia Clementis Alexandrini opera integro libro examinat atque illustrat.

[28] [& Apollonii,] Alter sententiæ nostræ patronus, Clemente Alexandrino ætate nec auctoritate inferior, est Apollonius scriptor ecclesiasticus, qui, teste Eusebio lib. 5 Hist. Eccles. cap. 18, Cataphrygarum hæresim adhuc sua ætate vigentem refutare aggressus, peculiare adversus eos volumen condidit. Henschenius memoria lapsus (Schelstratius tom. 1 Antiq. Eccles. Dissert. I cap. 5, art. 3, errantem secutus est) in Diatriba jam laudata num. 19 hunc Apollonium vocat Romanæ urbis senatorem, cum ipsemet die 18 Aprilis ad Acta S. Apollonii senatoris Romani & martyris num. 8 eum omnino distinguendum conseat ab illo Apollonio, qui adversus Montanum & Cataphrygas scripsit. Neque hic, de quo agimus, fuit Claudius Apollinaris episcopus Hieropolitanus, uti perperam existimavit amicus meus D. Joannes De Ferreras, regius in urbe Matritensi bibliothecarius in dissertatione sua Latina de prædicatione S. Jacobi in Hispania num. 6. Noster itaque Apollonius, qui Cataphrygarum hæresim impugnavit, apud Eusebium a Valesio editum lib. 5 in fine ejusdem capitis 18; Tamquam ex veterum traditione hæc refert, Dominum Apostolis suis præcepisse, ne intra duodecim annos Hierosolymis excederent. Id est, ut recte explicat Henschenius, ne ultra Syriam & vicinas ditiones abirent: hic enim sumendam esse civitatem primariam pro tota Palæstina vicinisque regionibus constat ex Actibus Apostolorum, in quibus legimus, Petrum & Joannem non diu post S. Stephani martyrium in Samariam missos fuisse, & a Paulo post tres annos Hierosolymam veniente, neminem ex Apostolis præter Petrum & Jacobum in urbe Hierosolymitana visum esse. Quare dubitandum non est, ut supra diximus, quin Apostoli prædicandi Euangelu causa subinde in regiones vicinas excurrerent, & per intervalla Hierosolymam redirent. Sensus igitur Apollonii est, Christum Apostolis præcepisse, ne serto in totum orbem dispergendi ante duodecim annos Hierosolymis discederent.

[29] Papebrochius quidem ante admissum a se Henschenii systema de morte Christi sub duobus Geminis, [quod postremum tamquam genuinum tandem admisit Papebrochius.] ut ipse fatetur tom. 5 Junii, die 29 ejusdem mensis ad Acta SS. Petri & Pauli ab Henschenio illustrata in Anamnesi sua § 3, num. 20, inter alia existimaverat, duodecim annos Apollonii, quibus ante. Divisionem Apostoli manserint Hierosolymis, sive (ut Henschenius benigne interpretatur) in Syria, non esse magni faciendos, sed potius renendos duos, quos ille solos scripserit, alii vero eum transcribentes auxerint perperam ad duodecim. Verum eruditissimus Schelstratius loco proxime citato hanc Papebrochii conjecturam merito improbat, cum omnes, inquit, codices Mss. & typis editi conveniant in numerum XII annorum, quibus ex Christi præcepto Apostoli in Judæa & Syria versari debebant. Nihilominus D. Joannes De Ferreras in Dissertatione superius laudata num. 7, hanc priorem & singularem Papebrochii opinionem sub generali Bollandianorum nomine pro se allegat. Sed advertere debuisset, Papebrochium ibidem numero sequenti Henschenii sententiam ejusque consectaria amplexum fuisse, ac priores suas opiniones solito candore sic revocasse: Interim fateor ego in Henschenii Magistri mei sententia non vacillaturum me fuisse, si magnam illam solis obscurationem a Phlegonte notatam ad annum XXIX reduci posse tunc credidissem. Positis sententiæ nostræ fundamentis, præcipuas objectiones contra eam afferri solitas solvamus.

[30] Gaspar Sanctius in Disputatione de prædicatione S. Jacobi in Hispania Tract. 1, [Objectionibus contra hæc testimonia afferri solitis,] cap. 6, num. 3, utrumque opinionis nostræ fundamentum unica conjectura subvertere nititur. Certe, inquit, quidquid sit de Clemente Alexandrino, Itinerarium Petri a quodam Clemente compositum, Gelasii censura apocryphum judicatum esse constat. Ex quo Itinerario testimonium illud videtur esse sumptum, quod in Clemente Alexandrino legimus, & ex quo illa videtur propagata traditio, quam ex Apollonio supra recitavit Eusebius. Eadem fere dicit Cornelius a Lapide in Commentariis ad caput 12 Actuum Apostolorum. Verum hæc tam facile negantur, quam asseruntur. Quin imo cur Clemens Alexandrinus non citasset illud Itinerarium, sicut plerumque citat alia tum profana tum sacra antiquitatis monumenta, imo & interdum quædam apocrypha? Cur Apollonius tamquam ex veterum traditione retulisset id, quod ex Clemente Alexandrino sibi coætaneo transcripsisset? Præterea non est verosimile, doctissimum Clementem Alexandrinum, & Apollonium Cataphrygarum malleum usuros fuisse ad tuendam fidem delirantium hæreticorum somniis, si ipsorum ætate hoc Itinerarium tot hæreticis fabulis corruptum extitisset.

[31] Baronius in Annalibus ad annum Christi 44 num. 13, Apollonii testimonium ob male deductas ex eo consequentias ita sibi rejiciendum putat. [& Baronii argumentis respondetur.] Ex ejus namque (scilicet Apollonii) sententia dicendum esset, non ante annum quartum Claudii Imperatoris Apostolos in provincias abiisse. Ceterum omnium testimonio certum exploratumque habetur, jam anno secundo ejusdem Augusti, Petrum Apostolorum principem venisse Romam. Rursum ejusdem Apollonii sententia confutari posse videtur Marci Euangelistæ auctoritate, quem cum constet scripsisse Euangelium anno sequenti, ut suo loco inferius demonstrabimus; se illud scriptis consignasse post divisos in orbem terrarum Apostolos, illis verbis in fine positis, satis aperte significat, quibus ait: Illi autem profecti prædicaverunt ubique, Domino cooperante, & sermonem confirmante sequentibus signis. Chronologico Baronii errore, quem eruditi passim norunt, sublato, admissaque morte Christi sub duobus Geminis, duplex hoc telum Baronianum non ferit nostram sententiam, ut consideranti patebit. Nam nos Marci Euangelium post Divisionem Apostolorum conscriptum esse libenter agnoscimus, & Petrum anno secundo Claudii Romam venisse non inficiamur, ut latius videre licet in Actis SS. Petri & Pauli ad diem XXIX Junii. Reliqua, quæ objici possent, argumenta in nostro systemate facile diluuntur.

§ III. Ubi post divisionem prædicaverint Apostoli.

[Apostolorum prædicationi certas regiones Pseudo-Dexter,] Etiamsi ex sacris Litteris certum sit, Apostolos in universum mundum missos fuisse, ut omnibus nationibus Euangelium prædicarent, & in omnem terram exivisse sonum eorum; tamen non omnino constat de omnibus, quas quisque regiones Christianæ fidei lumine illustraverit, scriptoribus aut id non satis exprimentibus aut inter se dissidentibus. Cum de singulis Apostolis festo illorum die operosius agatur, primo hic in genere tantum referam aliqua, quæ de omnium prædicatione auctores quidam scripsere; ac dein inquiram, an in omnibus omnino mundi regionibus Apostoli prædicaverint. Pseudo-Dexter hanc divisionem minimasque ejusdem circumstantias (modo lubeat credere) ita describit in Chronico ad annum Christi 34. Ultima die Junii sancti Dei Apostoli quadraginta & octo diebus plus minusve post adventum Spiritus sancti conveniunt in cænaculo Sion, quæ domus erat Mariæ matris Joannis, cognomento Marci, ac habito concilio sortitione divina provincias mundi prædicationis causa inter se partiuntur; contigitque S. Jacobo Zebedæi filio Hispania, Joanni Asia, Matthæo Æthiopia. Thomæ India, Philippo Scythia & Gallia. Quo tempore canones eduntur & Apostolicæ constitutiones componuntur ad Sacramentorum & totius Ecclesiæ œconomiam. Bivarius hunc textum tamquam antiquitate sacrum operoso commentario ibidem explicat. Nos Pseudo-Dextri nugas jam centies refutatas tanti non facimus, ut iis sit inhærendum. Itaque alios auctores producamus.

[33] [& apud Combefisium,] Combefisius tom 2, Auctarii Græcorum Patrum col. 831, affert Catalogum Græco-Latinum Hippolyti de duodecim Apostolis, ubi quisque eorum prædicaverit ac ubi consummatus sit. Is est Græco-Latinus Catalogi titulus. Deinde sequitur: I Petrus quidem, cum prædicasset Euangelium in Ponto, Galatia, Cappadocia, Bithynia, Italia atque Asia, postea a Nerone Romæ crucifigitur capite deorsum verso, cum ipse sic pati rogasset. II. Andreas, cum Scythis ac Thracibus prædicasset, cruci affixus est Patris in Achaia, rectus in olea arbore, ibique sepelitur. III. Joannes vero in Asia a Domitiano imperatore in Patmos insulam relegatus, ubi etiam Euangelium conscripsit ac Apocalypsim vidit, sub Trajano obdormivit Ephesi. Ejus Reliquiæ cum fuissent quæsitæ, non sunt inventæ. IV. Jacobus ejus frater prædicans in Judæa ab Herode Tetrarcha gladio occiditur, ibique sepelitur. V. Philippus prædicans in Phrygia Hierapoli crucifixus est capite deorsum verso sub Domitiano principe, eodemque loco sepelitur. VI. Bartholomæus cum Indis prædicasset, eisque conscriptum a Matthæo Euangelium exposuisset, crucifixus est & ipse capite deorsum verso Albani magnæ, Armeniæ urbe.

[34] VII. Matthæus cum Euangelium Hebraice scripsisset, [Hippolytus assignant.] Jerosolymis edidit; obdormivitque Hiereæ Parthorum civitate. VIII. Thomas, cum Parthis, Medis, Persis, Hyrcanis, Bactris, Margis prædicasset, abietina lancea quatuor sui corporis partibus confossus est Calaminæ, quæ est urbs Indiæ, illicque sepelitur. IX. Jacobus Alphæi prædicans Hierosolymis lapidatus a Judæis occiditur, illicque prope templum sepelitur. X. Judas, qui & Labbæus, ubi populo Edessæ ac toti Mesopotamiæ prædicasset, obiit Beryti, ac illic sepelitur. XI. Simon Cananæus filius Cleophæ, qui & Judas, post Jacobum justum creatus Hierosolymorum episcopus, obiit sepeliturque eodem loco, cum annos centum & viginti vixisset. XII. Matthias cum esset unus de septuaginta, accensetur duodecim Apostolis; cumque prædicasset Hierosolymis, obiit ac illic sepultus est. XIII. Paulus denique, post annum ab Ascensione Christi, adiit apostolatum; incipiensque ab Jerusalem, pervenit usque ad Illyricum & Italiam ac Hispaniam prædicans Euangelium per annos quinque ac triginta: sub Nerone autem amputato Romæ capite, illic sepelitur.

[35] Putat quidem Combefisius hujus scripti, quod copiosis notis illustrare nititur, [Origenes apud Eusebium,] auctorem esse S. Hippolytum martyrem, qui initio seculi III floruit. Verum huic opinioni severiores critici non immerito contradicunt, aliis illud opusculum Hippolyto cuidam multis seculis posteriori tribuentibus, aliis istud omnino tamquam supposititium repudiantibus. Igitur dubio huic scriptori certum substituimus, nempe Eusebium Pamphili, qui juxta versionem Valesii de quorumdam Apostolorum prædicatione ex veterum testimonio ita scribit lib. 3 Eccles. Hist. cap. 1. Dum res Judæorum hoc in statu essent, Apostoli & discipuli Domini & Servatoris nostri per universum orbem dispersi Euangelium prædicabant. Et Thomas quidem, ut a Majoribus traditum accepimus Parthiam sortitus est; Andreas vero Scythiam. Joanni Asia obvenit, qui plurimum temporis in ea commoratus, Ephesi tandem diem obiit. At Petrus per Pontum, Galatiam, Bithyniam, Cappadociam atque Asiam Judæis, qui in dispersione erant, prædicasse existimatur; qui ad extremum Romam veniens cruci suffixus est, capite deorsum demisso: sic enim, ut in cruce collocaretur, oraverat. De Paulo jam quid attinet dicere, qui ab Hierosolymis usque ad Illyricum munus Euangelicæ prædicationis implevit, ac postremo Romæ sub Nerone martyrio perfunctus est. Hæc Origenes in tertio volumine expositionum in Genesim disertis verbis commemorat.

[36] [quamvis loco citato in ipsis Origenis operibus hoc testimonium non inveniatur,] Non ita liquet, quodnam sit illud tertium Origenis volumen, quod hic Eusebius citat: etenim Grynæus, qui Origenem anno 1571 edidit, post Homiliam tertiam in caput 17 Geneseos lectorem hoc scholio monet. Eusebius in tertio Ecclesiasticæ Historiæ lib. cap. 1, Origenis verba refert, quibus ostendit, Apostolos Domini nostri Jesu Christi in certis partibus orbis terrarum Euangelium regni annuntiavisse. Etsi vero ea in tertio tomo expositionum in Genesin extare Eusebius affirmat, tamen cum ad XVII cap. Geneseos illustrationem non faciant, visum est lectorem admonere tantum, non verba illa infarcire: videtur enim Origenes in alio opere ejus rei mentionem fecisse. Forte ea Eusebius in amplioribus ad Genesim Commentariis jam deperditis invenerit. Utcumque censeas, tanta est Eusebii in rebus historicis fides, ut non dubitem, quin ea alicubi in Origene legerit.

[37] [Gregorius Nazianzenus Chrysostomus,] Gregorius Nazianzenus occasione eorum, qui peregrinos & exteros præcones contemnebant, de hac Apostolorum Divisione sic loquitur orat. 25 contra Arianos. Quid? Nonne Apostoli peregrini fuerunt? Nonne multarum nationum atque urbium hospites, in quas divisi sunt, ut Euangelium quaquaversum curreret? … Audi quid Paulus dicat: ut nos, inquit, ad gentes, illi autem ad circumcisionem. Sit sane Petri Judæa; quid Paulo cum gentibus commune, Lucæ cum Achaia, Andreæ cum Epiro, Joanni cum Epheso, Thomæ cum India, Marco cum Italia? Quare aut illos etiam objurga, aut mihi quoque ignosce. Antiquis hisce testimoniis subjungo verba desumpta ex sermone in sanctos duodecim Apostolos, qui Chrysostomo communiter adscribitur, quemque noster Fronto Ducæus edidit inter ejus Opera tom. 6, pag. 320, ubi leguntur sequentia: Petrus hinc Romam erudit; Paulus inde mundo Euangelium annuntiat; Andreas Græciæ sapientes corrigit; Simon Deum docet Barbaros. Thomas baptismate Æthiopas dealbat. Jacobi cathedram Judæa honorat. Marci thronum Alexandria ad Nilum complectitur. Lucas & Matthæus conscribunt Euangelia. Joannes autem divina tractans mysteria, etiam post mortem tamquam vivus Ephesum curat. Bartholomæus Lycaonas ad temperantiam instituit. Philippus miraculis conservat Hierapolim. Omnes ubique omnibus beneficia conferre non desistunt.

[38] [Gregorius Magnus, Isidorus Hispalensis,] Inter Latinos Patres Gregorius Magnus Hom. 17 in Euangelia extremum judicium graphice describens, de eadem Divisione obiter sic meminit: In illo tanto examine electorum omnium & reproborum multitudo deducetur, & unusquisque quid sit operatus ostendetur. Ibi Petrus cum Judæa conversa, quam post se traxit, apparebit; Ibi Paulus conversum, ut ita dixerim, mundum ducens; ibi Andreas post se Achaiam; ibi Joannes Asiam; Thomas Indiam in conspectum sui judicis * conversam ducet. In gratiam Hispanorum addo hic testimonium, quod sub S. Isidori Hispalensis nomine a variis citari solet ex libro De vita & obitu utriusque Testamenti Sanctorum, ubi sub finem hæc habentur: Hi fuerunt Christi discipuli, prædicatores fidei, & doctores gentium, qui dum omnes unum sunt, singuli tamen eorum propriis certisque locis in mundo ad prædicandum sortes proprias acceperunt: Petrus namque Romam accepit, Andreas Achaiam, Jacobus Hispaniam, Thomas Indiam, Joannes Asiam, Matthæus Macedoniam, Philippus Gallias, Bartholomæus Lycaoniam, Simon Zelotes Ægyptum, Matthias Judæam, Judas Jacobi frater Mesopotamiam, Jacobus frater Domini Hierosolymam, Paulo autem cum ceteris Apostolis nulla propria sors traditur, quia in omnibus gentibus magister & prædicator eligitur. Nam sicut Petro & reliquis circumcisionis apostolatus est datus, ita Paulo præputii in gentibus. Verum an is liber, prout jam extat, sit genuinus S. Isidori Hispalensis fœtus & tanto viro dignus, pluribus discutietur XXV Julii ad Acta S. Jacobi.

[39] Si quis plura de Apostolorum prædicatione testimonia conferre voluerit, [aliique de hac provinciarum divisione agunt.] adeat in Actis nostris tomum III Februarii, ubi Henschenius die XXIV ejusdem mensis in Commentario prævio ad Vitam S. Mathiæ § 1, num. 2. antiquum de hac re indiculum exhibet. Franciscus Maria Florentinius hunc indiculum etiam Martyrologio suo præmisit pag. 92, eumdemque multis exercitationibus ac notis illustravit. Denique, ut alios omittam, Emanuel Schelstratius tomo 2, Antiquitatis Ecclesiæ. Dissertatione 1, pag. 72, composuit Apostolicæ prædicationis Catalogum, & plerasque laborum ac certaminum palæstras adductis veterum scriptorum testimoniis confirmat. At hæc topographia non ita videtur intelligenda, acsi Apostoli in alterius provincia numquam prædicare potuerint, sed, ut opinor, tantum significat, quod præcipuum eorum studium fuerit, ut nationibus curæ suæ commissis Euangelium annuntiarent. Atque hoc forte sensu Apostolorum Divisio cum eorum Actis, qui diversos in una eademque regione quandoque collocant, conciliari poterit; quamvis id etiam non multum curandum sit, cum plurima Apostolorum Acta supposita vel interpolata fuerint, de quibus consule Baronium in Annalibus Ecclesiasticis ad annum Christi 44. Nunc controversiam a recentioribus potissimum agitatam referamus.

[40] Disputant sacræ Scripturæ interpretes circa interpretationem mandati, [Incertum est, an aliquis Apostolorum in America,] quod Christus Apostolis suis ita dedit Marc 16, Euntes in mundum universum prædicate Euangelium omni creaturæ. Plurimi enim hoc explicant per synecdochen, qua præcipua pars pro toto usurpetur. Alii tamen hæc verba in proprio & stricto sensu intelligunt, voluntque omni prorsus nationi, quæ teste Gregorio omnis creaturæ nomine designatur, Euangelium fuisse nuntiatum. Videtur huic postremæ sententiæ favere Venerabilis Beda, qui verba Psalmi 18, In omnem terram exivit sonus eorum, & in fines orbis terræ verba eorum sic interpretatur: Sonus prædicationis ipsorum Apostolorum exivit a Judæa perveniens in omnem terram, id est in omnes partes terræ, & etiam in omnes angulos partium, qui verba eorum in omnes fines orbis terræ pervenerunt. Si dicas, Apostolos non fuisse transvectos in Americam recenter detectam, respondent juxta quorumdam opinionem, hunc novum orbem antiquis notum fuisse, & cum Asia occultis semitis continuari, aut saltem exiguo quodam freto ab ea distingui, uti late probare nititur Torniellus in Annalibus veteris Testamenti ad annum Mundi 1931 a num. 45 usque ad 50. Imo suspicantur, non defuisse angelorum ministeria ad transferendos Apostolos in eam orbis partem. Sic legimus de Philippo diacono Act. 8, quod a spiritu, id est juxta interpretes, angelo Domini raptus fuerit in Azotum, ut Euangelium prædicaret. Verum sicut Apostolos in hanc regionem penetrare potuisse non nego, ita quid revera factum sit, nescire me ingenue fateor: nam, teste nostro Nicolao Del Techo in Historia Paraquariæ lib. 1, cap. 21, Lipsius, Acosta, Pineda, solerzanus aliique curiosa magis, quam certa de antiquis America rebus proponunt. Hoc unice constat, Deum, qui omnes homines vult salvos fieri & ad agnitionem veritatis venire, hisce populis, pretioso Christi sanguine redemptis, non denegasse media, quibus æternam salutem consequi possent, antequam postremis hisce temporibus Apostolici viri terram illa suo sudore & sanguine rigarunt.

[41] [& Sinarum imperio Euangelium prædicaverit,] Incertum est, utrum Euangelicæ veritatis notitia usque ad ultimos Orientis terminos eo tempore pervenerit, ac nominatim an in vastissimo Sinarum imperio ab Apostolis propagata fuerit. Trigaultius noster in opere de Christiana Expeditione apud Sinas lib. I, cap. II putat, S. Thomam Indiæ Apostolum ad Sinas usque penetrasse, eisque Christianæ fidei doctrinam tradidisse. Ad id probandum affert verba ex Breviario Chaldæo ecclesiæ Malabaricæ, ubi festo S. Thomæ in Lectionibus secundi Nocturni inter alia sic legitur: Per D. Thomam Sinæ & Æthiopes conversi sunt ad veritatem… Per D. Thomam regnum cælorum volavit & ascendit ad Sinas. Præterea in quadam ejusdem Officii Antiphona hæc habentur: Indi, Sinæ, Persæ & ceteri insulani, & qui in Syria, Armenia, Græcia & Romania, in commemoratione D. Thomæ offerunt adorationem nomini tuo sancto. Deinde profert alia testimonia quibus ostendit, quod præsul Malabaricus olim vocaretur Metropolita Indiæ & Chinæ. Kircherus noster part. 2 Chinæ Illustratæ cap. 2, eadem verba, ex autographo Chaldæo descripta, Chaldaice exhibet una cum interpretatione Latina.

[42] [ut de Sinis ostendit Michaël Boimus contra Trigaultium,] Viderat hæc Trigaultii argumenta P. Michaël Boimus Societatis nostræ in regno Sinensi missionarius, & nihilominus in epistola (extat integra in citato Kircheri opere parte 1, cap. 2) Romæ anno 1653 data scribit, ex his aliisque monumentis post Trigaultium inventis necdum certo concludi posse, quod S. Thomas Apostolus per se apud Sinas disseminaverit Euangelium. Non negat tamen, Catholicam fidem jam a multis seculis in Sinense imperium illatam fuisse: nam præter alia evidentia annuntiati illic olim Euangelii vestigia, asserit repertam esse ferream ingentis ponderis crucem, cui inscripta erat Sinica æra, quæ cadit in annum a Christo nato 239. Deinde dicit, anno 1625 prope urbem Siganfu in provincia Xensi erutum fuisse marmoreum lapidem, cui insculpta erant præcipua religionis nostræ mysteria, & nomina sacerdotum, qui anno Christi 636 extinctam Christianæ legis notitiam apud Sinas renovarunt. Ex hoc insigni monumento, quod Kircherus triplici interpretatione illustravit, infert Boimus, S. Thomam probabilius Euangelium Sinis non prædicasse, quia relatis, inquit in eadem epistola, prædicatoribus fidei Christi illius temporis apud Sinas, nulla fit prorsus mentio S. Thomæ aut alterius Apostoli; quod tamen multum conducebat ad intentionem illorum, qui lapidem erigebant ad perpetuam memoriam, consignare; videlicet prædicatores fidei iterum prædicasse illam legem, quam S. Thomas aut alius Apostolus prædicaverat apud Sinas. Proinde evincitur, illos de Tacyn prædicatores non habuisse notitiam, S. Thomam aut alium Apostolum Sinis vulgasse doctrinam Christi, & signum conjecturamque fieri posse, forte nec S. Thomam, nec alium Apostolum intulisse Euangelium Sinis, aut, ut moderatissime loquamur, nihil de hoc certo deduci posse ex vestigiis repertis.

[43] Denique Boimus ad Trigaultii argumenta ibidem respondet, [cujus argumentis respondent.] contenditque, quod ea tantum probare possint, sacerdotes illos ex ecclesia S. Thomæ vel Babyloniæ, quæ tunc regebat Malabaricam de Serra Christianorum S. Thomæ (sicut postea invenerunt Lusitani) missos fuisse ad erigendam sedem episcopalem, inferendamque fidem Sinarum populis, cum hoc vel ipsa lingua Syriaca antiqua Estrangelo, quæ in illa ecclesia retinetur, & olim in Babylone atque Syria in usu fuerat, verosimiliter testetur. Orationes porro in laudem S. Thomæ compositæ bene intelligi possunt, quod nempe per merita S. Apostoli, & ex ejus ecclesia sacerdotes fidem, quam a S. Thoma acceperant, forte primi in Sinas omnium intulerint, ideoque jure merito S. Thomæ eorum convertionem debere attribui. Quare cum nulla mentio S. Thomæ Apostoli reperiatur in huc usque vestigiis fidei prædicatæ detectis, asseverare certo non possumus, sanctum Thomam vel alium Apostolum Sinis prædicasse Euangelium. Nos obscuram hanc litem indecisam relinquemus, donec aliis monumentis forte postmodum eruendis placuerit summo rerum omnium Arbitro eam dirimere.

[44] [Ecclesia Carthaginensis in Africa probabilius ab ipsis Apostolis non est instituta.] Ultima, quam hic breviter attingemus, controversia est, an Ecclesia Africana sub Primate Carthaginensi ab ipsis Apostolis fuerit instituta. Baroronius in Annalibus ad annum Christi 44 num. 38, id affirmat, putans hoc a Donatistis negatum fuisse, iisque repugnasse S. Augustinam de Unitate Ecclesiæ cap. 15. Deinde præter alia nullius auctoritatis testimonia pro se adducit Salvianum Massiliensem lib. 7, de Providentia Dei. Sed eruditissimus Schelstratius in Ecclesia Africana Dissert. 1, cap. 2 negat, illam quæstionem inter Donatistas & Augustinum umquam agitatam fuisse, atque S. Augustinum explicat, ut potius contrarium videatur asserere. Verba autem Salviani, in quibus vim ponit Baronius, non de Carthagine, sed de Roma intelligenda esse ostendit. Præterea Schelstratius pro se allegat antiquissimum Tertullianum Afrum, qui in libro de Velandis Virginibus distinguit ecclesias Græciæ, Italiæ aliasque transmarinas, quas & ipsi Apostoli vel Apostolici viri condiderunt, ab Africanis ecclesiis, quæ sunt posteræ illæ, id est post Apostolos institutæ; quod idem non obscure indicat, quando libro de Præscriptionibus cap. 36, hæreticos Afros ad ecclesias Apostolicas remittit. Percurre, inquit, ecclesias Apostolicas… Proxima est tibi Achaia? Habes Corinthum. Si non longe es a Macedonia, habes Philippos, habes Thessalonicenses. Si potes in Asiam tendere, habes Ephesum. Si autem Italiæ adjaces, habes Romam. Christianus Lupus pluribus eamdem sententiam confirmat in scholiis ad hunc Tertulliani locum. Schelstratius demum concludit, Afros illos secundo Christi seculo statim post Apostolorum tempora fidem Catholicam recepisse, cui opinioni tamquam probabiliori nos etiam subscribimus.

[Annotatum]

* alias regis

DE LXXII DISCIPULIS CHRISTI

SEC. I.

COMMENTARIUS HISTORICO-CRITICUS.
De eorum cultu, numero & nominibus.

Septuaginta duo Christi discipuli (SS.)

AUCTORE G. C.

Bollandus operis nostri conditor in Prætermissis vel in alium diem rejectis IV Januarii præsens festum distulit his verbis: Sanctorum LXXII Christi Discipulorum agunt Græci hoc die commemorationem. De singulis, quos quidem agnoscit Ecclesia, [Cur hoc die agamus de LXXII Discipulorum festo,] agetur variis diebus; de omnibus simul XV Julii. Quapropter Magistri mei promissum persoluturus, generatim de his Sanctis disseram, ac breviter eorum festum illustrare conabor hac die, qua etiam olim apud quosdam celebratum fuisse videtur: nam Petrus de Natalibus episcopus Equilinus post Divisionem Apostolorum & inter alios Sanctos, qui Idibus Julii coluntur, de sanctis LXXII Discipulis sic meminit lib. 6, cap. 100: Septuaginta duo Discipuli Christi adinstar LXXII linguarum ab ipso electi, post Ascensionem Domini ad prædicandum verbum Dei & ipsi per singulas quasque orbis terræ provincias & civitates divisi sunt, & multarum urbium episcopatus tenuerunt. Recentiores aliqui Hagiologi etiam die XV Julii de iisdem agunt.

[2] [quod IV Januarii collocant Græci,] Græci tamen in suis Menologiis, Synaxariis aliisque monumentis ecclesiasticis constanter istud festum die quarta Januarii collocant. Ne sæpius cogar idem repetere, pauca ex iis excerpam. Imprimis Menologium antiquo charactere forte ad usum ecclesiæ. Constantinopolitanæ conscriptum sic habet. σύναξις τῶν ἁγίων ό ἀποστόλων. Festivitas sanctorum LXX Apostolorum. Iisdem fere verbis hanc Discipulorum festivitatem annuntiant Typicum sancti Sabæ, Martyrologium Slavo-Russicum, aliique Mss. Græcorum libri, quos in Museo nostro servamus. Eadem etiam in impressis occurrunt, uti patet ex Epitome Menologii, & Horologio, in quo posteriore post festi annuntiationem hæc leguntur: Χριστοῦ μαθητῶν χορὸν τῶν ἑβδομήκοντα, ἐνθέως πιστοὶ, ἐν ὕμνοις ἐυφημήσωμεν. Δι᾽ αὐτῶν γὰρ πάντες ἐμαθομεν Τριάδα σέβειν ἀμέριστον, καὶ μένουσι λύχνοι θείας πίστεως. Id est. Chorum septuaginta Discipulorum Christi divinitus credentes celebremus: per illos enim individuam Trinitatem adorare omnes didicimus, & manent lucernæ divinæ fidei. Menæa typis excusa, & Maximus Cytherorum episcopus ea more suo transcribens, annuntiationem festi supra positam sequuntur, præterquam quod Menæa multorum discipulorum nomina in Officio exprimant. Sed quid de his nominibus censendum sit paulo post dicemus.

[3] Latini quidam Martyrologi in assignando hujus festivitatis die Græcos imitati sunt. [& quidam Latini eos secuti.] Sic apud Molanum in Additionibus Usuardinis secunda editionis, cui Græcum Horologium adjecit, pridie Nonas Januarii legimus: Congregatio sanctorum septuaginta Apostolorum. Galesinius in suo Martyrologio quarta Januarii ita scribit: In Græcia commemoratio Sanctorum septuaginta duorum discipulorum Domini. Ferrarius eodem die in Catalogo Generali Sanctorum sic habet: Apud Græcos commemoratio SS. septuaginta discipulorum. Saussayus pluribus verbis, ut solet, hoc festum die IV Januarii sic memorat: Commemoratio Sanctorum septuaginta duorum Discipulorum Domini, quorum plerique Gallias cælesti Euangelicæ veritatis lumine irradiantes, ecclesiarum multarum insignium illic fundamenta adhuc solida posuerunt. Hæc de ecclesiarum Gallicarum fundamentis satis confidenter & magnifice asseruntur; utinam tam vere ac solide probarentur. Sed hæc partim alias discussa sunt, partim suo loco discutientur. Nunc de eorum numero dubium quoddam solvamus.

[4] Cum jam supra interdum 70, interdum 72 Christi discipuli computentur, dubitare quis posset, uter numerus sit tenendus. [Discutitur quæstio de Discipulorum numero,] Rationem dubitandi augere posset apparens inter ipsos sanctos Patres & veteres Ecclesiæ scriptores in eo numero discrepantia: nam Eusebius, S. Ambrosius, S. Hieronymus tantum legunt 70, cui lectioni savent nonnulli S. Lucæ Græci codices, in quibus dicitur Dominus designasse alios septuaginta. Contra autem S. Augustinus, Beda aliique 72 numerant, quem computum confirmat vulgata S. Lucæ versio, quæ 72 diserte exprimit. Hanc controversiam meo quidem judicio plane dirimit Græcus codex Vaticanus antiquissimus, utpote ante tempora S. Hieronymi scriptus, qui, teste Schelstratio in Antiquitate Ecclesiæ tom. 2 Dissert. 1 cap. 3, sic habet: Μετὰ δὲ ταῦτα ἀνέδειξεν Κύριος ἑτέρους ἑβδομήκοντα δύο. Postea vero designavit Dominus alios septuaginta duos. Variam vero lectionem ac Patrum enumerationem inter se conciliari posse arbitror: Quando enim 70 pro 72 recensentur, id fit vulgari modo loquendi, quo brevitatis causa numerum rotundum adhibemus. Sic videmus interpretes, qui sacram Scripturam ex Hebræo in Græcum idioma rogatu Ptolomæi Philadelphi regis Ægypti converterunt, vulgo septuaginta appellari, quamvis septuaginta duos fuisse constet. Atque hinc puto, Origenem modo 70 modo 72 Christi discipulos enumerare. Jam de eorum nominibus pauca addamus.

[5] Horum 72 sanctorum nomina ita scripta sunt in cælis, [& nominibus,] ut pauca admodum in terris certo cognita esse existimem. Extant quidem plurimi catalogi, in quibus eorum nomina singillatim recensentur; sed ita corrupti sunt ac diversi, ut eos hic transscribere non sit operæ pretium. Quidam ita fuere stupidi, ut 72 discipulos ab ipso Christo electos nominare volentes, inter eos collocaverint eunuchum reginæ Candacis, aliosque post Christi ascensionem conversos; imo, ut recte advertit Baronius in Annalibus ad annum Christi 33, num. 40, omnes fere, quorum nomina in epistolis Pauli invenerunt, discipulis Domini annumerarunt. Pseudo-Dorotheus quemdam inter discipulos Christi Cæsarem appellat, quia S. Paulus in epistola ad Philippenses cap. 4, ita scribit: Salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de Cæsaris domo sunt. Quasi vero de privato aliquo homine Cæsaris nomine compellato, & non de Imperatore Romano Paulus loquatur. Sed hæc potius, ut Baronii verbis utar, risu sunt digna, quam confutatione, cum nullum illis temporibus Cæsarem dici potuisse certum sit, nisi qui imperator futurus eligeretur.

[6] [quorum pauca nobis certo sunt cognita.] Quantum vero fidei tribuendum sit variis nominum catalogis apud Pseudo-dorotheum, Auctorem Chronici Paschalis, Vincentium Bellovacencensem, Episcopum Equilinam, Georgiam Wicelium aliosque auctores exstantibus, aperte liquet ex Eusebio, qui in Ecclesiastica Historia lib. 1, cap. 12, ita testatur: Er Apostolorum quidem Servatoris nostri nomina ex Euangeliorum libris notissima sunt omnibus; Quod vero ad septuaginta Discipulos attinet, eorum series nullibi perscripta reperitur. Fertur tamen ex illorum numero unus fuisse Barnabas; cujus cum in Actibus Apostolorum crebra fit mentio, tum in Pauli ad Galatas epistola. Ex iisdem etiam Sosthenem fuisse perhibent, eum qui una cum Paulo litteras ad Corinthios scripsit: sic enim refert Clemens in libro quinto Hypotyposeon: In quo etiam Cepham illum, cui Antiochiam ingresso Paulus se palam restitisse dicit, quoniam reprehensione dignus erat, unum ait fuisse ex septuaginta Discipulis, Petro Apostolo cognominem. Matthiam quoque, eum qui Judæ proditoris loco in numerum Apostolorum adscriptus est; & alterum illum, qui cum Matthia pari suffragio fuit honoratus, fama est ex illo cœtu septuaginta Discipulorum fuisse. Thaddæum præterea unum ex illis fuisse ferunt. Vides Eusebii tempore nullum eorum catalogum extitisse, atque hos paucos ab eo ex veterum traditione tantummodo recenseri. Mnasonem dedimus XII Julii, quem de antiquis Christi discipulis fuisse Actus Apostolorum dubitare non sinunt.

[7] Est nobis præ manibus tractatus Ms., isque bene longus, a celebri Bernardo Guidonis Lodevensi episcopo olim elaboratus, atque ex codice bibliothecæ Vallicellensis descriptus; qui an umquam typis editus fuerit, hactenus nos latet; certe lucem mereri necdum existimamus. In eo ipse plerumque Discipulorum arbitraria ferme nomina & gesta, corrasis undique obsoletis hodie laciniis, fuse prosequitur, incipiens a S. Martiale, primo Lemovicensi episcopo, cui ea omnia munifice adscribit, quæ ad XXX Junii a Papebrochio satis discussa & convulsa sunt. Inde pergit ad S. Saturninum aliosque prætensos Galliæ a S. Petro destinatos Apostolos, ipsius ævo magis quam nostra ætate toleratos; ut non loquar de obtritis jam toties Pseudodorothei commentis. Cum itaque fabulosis istis, aut ut minimum prorsus controversis tota illa narratio scateat; eadem vero locis suis jam examinata, aut porro examinanda sint, non ægre feret eruditus lector, quod ea hic a nobis intacta prætereantur; utpote qui de sola id genus festivitatum institutione, subsecutisque nonnumquam incrementis agendum suscepimus, dubiis aliis & contentiosis ad proprias quasque tractationes opportunius remissis.

DE SANCTIS TRIBUS MARTYRIBUS
EUTROPIO, ZOSIMA ET BONOSA
IN PORTU ROMANO.
Ex Martyrologiis.

[Commentarius]

Eutropius Martyr in Portu Romano (S.)
Zosima Martyr in Portu Romano (S.)
Bonosa Martyr in Portu Romano (S.)

J. B. S.

Hieronymianorum codicum & Romani parvi totiusque ejus per Adonem, Usuardum & Notkerum progeniei unanimis consensus est in signandis hoc die tribus propositis Martyribus, cum aliquo tamen discrimine in expressione duarum virginum, [In his signandis conveniunt Marllia,] pro quarum prima Zosima, ab aliquibus substituitur Zosoma, & etiam Zosimus; pro Bonosa, in vetustissimo codice Epternacensi legitur Honerora; rem palam faciet textuum ipsorum relatio. Sic legunt Lucenses Florentinit codices: In Porto Romano, hoc est in Hisclea, natalis Sanctorum Etropi, Zosome, & Bonose sororum. Nonnihil corrupta esse Etropi & Zosome nomina, satis patet: in Corbeiensi est Zosimi. Majus negotium facessit vetustissimum Epternacense, dum tres istos Martyres primum admiscet Alexandrinis, de quibus hoc die agitur, tum vero textum nostrum sic efformat: Romæ in Portu, Eutropi, Zosimæ & Honoraræ sororum, nulla facta mentione Hiscleæ ad quam inveniendam laborat Florentinius. Quæ sit ista Honerora, equidem non capio; haud dubie scriptoris mendum fuerit, ex aliis codicibus aliisque Martyrologiis corrigendum. Cuperet Florentinius eam Alexandrinis martyribus annumerare, unde Bonosam huc melius transcriberet.

[2] Ex Hieronymianis parvis seu contractis nihil magnopere subsidii habetur, [licet hinc inde discrepantia.] nam in Augustano aliis Martyribus absque positione admiscentur Bonosus & Zosimus, in Labbeano Bonosa & Zosimus; in solo codice Reginæ Sueciæ, seu Senonensi S. Columbæ textus integer resertur hoc modo: Romæ, natale sanctorum Eutropi, Zosimæ & Bonosæ sororum; in aliis, tum a nobis tunc a Martene & Durando editis præteriti ferme sunt, ut adeo frustra lucis aliquid ex ipsis speremus. Id placet, quod in codice Reginæ Sueciæ tres nostri Martyres ita exprimantur quemadmodum in serie Romani parvi relatos ipsos ostendimus in observationibus ad Usuardum; præterquam quod non in Portu Romano, sed Romæ fortasse melius annuntientur. Rabanus eadem quidem nomina ex aliquo Hieronymiano signat, sed cum aliis absque positionis seu loci distinctione confusa. Qui a nonnullis citatur Beda, is mere Plantinianus est, seu potius Ado in multis corruptus, ut alibi sæpe monuimus. Ad alia Martyrologia, cujuscumque ea classis fuerint, recurrere operæ pretium non censeo; tanto major est eorum copia, quanto ignotiora sunt Acta, saltem quæ ad hosce tres Martyres pertineant. Notanda sunt, quæ hoc die in Sanctis suis Cisterciensibus scripsit Chalemotus: Apud Claramvallem solennitas sanctorum martyrum Eutropii, Zosimæ & Bonosæ, quorum sacra ossa, Roma in Galliam delata, ibidem in hoc cœnobio, retro majus altare sub tumulo reposita sunt, ex dono olim facto basilicæ Clarævallensi a Domino Conrado S. R. E. Cardinali. Ad Martyrologia nostra redeamus.

[3] [Explicatur locus martyrii.] Hiscleam interim quærit Florentinius. Cum vero, inquit, nomen hujusmodi in Geographis hucusque non invenerim, subiit dubitare, an pro Hisclea restituendum esset in Insula. Inter Portum Romanum & Ostiam intercessisse Insulam, quæ a sacrificiis, ibi peragi consuetis, sacra nuncuparetur, docet Cluverius in Italia antiqua, & ex Æthico aliisque scriptoribus hausit. At pro re nostra id ex Actis sancti Hippolyti Portuensis episcopi & martyris deducere malumus. In his narratur, sacrum corpus a fidelibus humatum fuisse non longe a puteo, in quem fuerat projectus, pedes plus minus sexaginta in Insula, quæ uno latere littore maris, & a duobus divisione alvei Tiberis cingitur. Ibi erectam deinde fuisse ecclesiam, a Leone III exornatam, quæ in ipsa Portuensi urbe recenseretur, ex Bibliothecario habetur in ejusdem Pontificis Vita. Equidem Florentinio in ea disquisitione facile assentior, neque dubium esse potest, quin relati Martyres hoc die in Portu Romano vel Romæ martyrii palmam consecuti sint, id certatim asserentibus Martyrologiis prope omnibus, quæ etiam secutus est Equilinus episcopus lib. II, num. 194: Eutropius, Zosima & Bonosa sorores martyres Romæ in Portu passæ sunt Idibus Julii.

[4] [Acta soli Bonosæ conveniunt.] Atque hæc quidem certa existimo, non ex Hieronymianis, quæ numquam vidit Equilinus, sed ex Usuardo accepta; non tam facile assequor, quid deinde velit Florentinius, dum ita pergit: In Romano Portu S. Bonosam, & quinquaginta milites, ad fidem, ac martyrio consecratos, habet Romanum Martyrologium VIII Idus Julii ex Actis S. Bonosæ, ubi notat Baronius, & repetit in Annalibus; atque ex codice Vaticano profert Aringhius lib. 2 Romæ subterraneæ cap. 25 *. Acta hæc Romæ adservari una cum corpore S. Bonosæ in ejus nomine dicata ecclesia, addit Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ. Præcesserunt quinquaginta milites ad coronam & secuti sunt Bonosam Eutropius ejus frater & Zosima soror. Hic divinat vel palpat Florentinius, nam in allegatis S. Bonosæ Actis altissimum est de Eutropio & Zosima silentium, ut utrum in martyrio milites subsecuti sint, an præcesserint, nec Baronius nec Florentinius ullo indicio colligere potuerint. Et de tribus quidem Martyribus hactenus dicta satis indubitata sunt; superest ut peculiari Commentario seu dissertatiuncula inquiramus, quid de S. Bonosa cum quinquaginta militibus, huc ex VIII Julii remissis, eorumque Actis sentiendum sit.

[Annotatum]

* lege 21

DE S. BONOSA VIRGINE ET MART. ALTERA AUT EADEM CUM PRIORI, ET QUINQUAGINTA MILITIBUS AB EA CONVERSIS
ROMÆ VEL IN PORTV.

SUB SEVERO

COMMENTARIUS CRITICUS.
De ejus seorsim cultu, ætate & Actis.

Bonosa, eadem vel altera, Romæ vel in Portu (S.)
Quinquaginta milites ab ea conversi Romæ vel in Portu

AUCTORE J. B. S.

Coli Romæ seorsim ab aliis, & ut Romanam virginem S. Bonosam aliquam, seu Eutropii & Zosimæ sororem, seu forte ab eis diversam, tam certum est, quam vulgo constet, ecclesiam, olim parœcialem, hodie alteri sub nomine S. Salvatoris de curia in regione Transtiberina Romæ unitam, [An hæc eadem sit cum priori,] ei dicatam esse. Cur Venusam aliqui appellent, nescio; sane, si recte memini, non alio nomine Romæ venit, nec aliter quam Bonosam Italice ipsam enuntiat Pancirolus infra laudandus. Eam ab altera Bonosa diversam dicere equidem non ausim, cum talis nusquam in sacris Tabulis nota sit; quidquid Acta ejus ipsi ita propria observem, ut in iis de sanctis Eutropio & Zosima ne verbo quidem mentio habeatur. Porro milites quinquaginta iisdem Actis sic innexi sunt, ut ad Eutropium & Zosimam æque parum pertineant, certo non omittendi in Martyrologiis supra citatis, si vere socii fuissent Eutropii & duarum sororum; a quibus solam positionem seu locum martyrii (in Portu Romano) mutuatus videtur Card. Baronius, qui milites istos primus, quod sciam, Romano Martyrologio inseruit, ipsos VIII Julii, unde huc remissos diximus, eo modo annuntians, ut aperte demonstret, non aliunde quam ex Actis S. Bonosæ se eos accepisse.

[2] Ita habet VIII Idus Julii: In Portu Romano, sanctorum quinquaginta militum martyrum, qui in contessione S. Bonosæ ad fidem adducti, [socios habens 50 milites,] & a beato Felice Papa baptizati, in persecutione Aureliani occisi sunt. In notis monet, horum Martyrum Acta esse juncta simul cum rebus gestis sanctæ Bonosæ martyris, quas habemus, inquit, apud nos manuscriptas. Conferantur cum hac annotatione ea quæ hoc die observat de tribus Sanctis supra memoratis, quæ eadem ferme in Annalibus repetuntur. Habemus, ait, horum Acta tomo 7, Vit Sanct. manuscript. in nostra bibliotheca: nempe Oratorii Romani; non Vaticani, ut superius suadere voluit citatus a Florentinio Aringhius, quod clarius indicat Antonius Gallonius in sua historia Virginum sanctarum Romanarum edita anno 1591; neque aliunde ea describi curavit Henschenius. Pergit Baronius: En eorum exordium; ab Incarnatione Domini &c. Alia autem prolixiora vidimus, accepta ab ecclesia S. Bonosæ trans Tiberim. Hic aliquid a se desiderari passus videtur vir Eminentissimus; nam si utrobique eadem instrumenta intelligantur (ut manifeste innuit signatum principium, ab Incarnatione Domini;) jam non trium istorum sed solius Bonosæ passionem appellat: Si Acta diversa insinuata voluerit, ipsa illa produceret, quæ a nullo hominum citata hactenus aut visa novimus. Qualia porro sint sanctæ ipsius Bonosæ Acta, mox videbitur, ubi & illud observaverimus, quod nec in illis, ut descripta sunt, nec in editione Capelli Felix Papa usquam nominetur.

[3] [qui a B. Felice PP. baptizati dicuntur.] Vidit quidem apographum aliquod Henschenius cui B. Felicis nomen insertum fuerat: at sedulo notandum est, aliud caput passioni isti studiose impositum, nempe; Aureliano Imperatore plurimi Sanctorum per diversas provincias martyres coronati sunt; quo sic aptius omnia congruerent: verum id tam oscitanter præstitum, ut in sequenti passionis serie servatum sit nomen Severi Imperatoris, ad cujus tempora S. Bonosæ martyrium disertissime revocat quisquis historiam illam satis imperite composuit. Et quidem etiam ipsam vidisse oportet Baronium, dum ejus initium tam expresse signat, ab Incarnatione Domini. Atqui in ea num. 6 simpliciter legitur, baptizatos fuisse quinquaginta milites a Pontifice urbis Romæ præsule; consequens igitur est, Baronium secutum fuisse apographum aliud interpolatum, quale etiam Italice vertit laudatus Gallonius, ubi nomen Felicis Papæ legerit sub annum ab Incarnatione ducentesimum septimum, & in quo Aureliani tempora cum Severi ætate pessime commixta sint; ut ex eo etiam capite intelligas, prædicta Acta pro variorum librariorum captu & chronologiæ peritia, male concepta & coagmentata fuisse; sic tamen ut non inconsequenter connexum sit, quod si Aureliani tempore baptizati & passi sint martyres, ea verosimillime acciderint sedente Papa Felice.

[4] [Acta non recte expendit Gallonius] De ipsis bene meritus fuisset Gallonius, si rejectis, confusis, & magis etiam interpolatis truncatisque exemplaribus, adhæsisset editioni Stephani Capelli, quam plane mirum est, ipsum non vidisse, cum toto biennio ante ipsius de Virginibus Romanis opus, & quidem Romæ prodierit, ut infræ patebit. Id etiam in eo vehementer displicet, quod satis frigide excuset, se ab originalibus manuscriptis recessisse, atque adeo martyrium sub Severo Pertinace factum, ad Aureliani ætatem revocasse. Opponi posset, inquit, & meritissime opponitur, quod in manuscriptis, atque etiam in editis, expresse signetur annus CCVII, unde sequeretur, (S. Bonosam) non sub Aureliano sed sub Severo coronatam fuisse. Audi responsum tanto viro non satis dignum. Non refertur, inquit, annus iste CCVII ad tempus quo Sancta martyrium consummavit, sed ad illud quo imperare cœpit Severus Pertinax. Liceat verbo interrogare, quorsum Actis martyrii, sub Aureliano, ut prætenditur, facti, præfigatur annus quo Severus imperare cœperit? Cur tam diserte subjungatur, quintam illum post Neronem persecutionem in Christianos exercuisse? Eccui, obsecro, putæt Gallonius satis persuaderi posse, annum signatum nihil pertinere ad rem de qua istic agitur? Et tamen id manifeste demonstrare ait, verba prædictorum originalium.

[5] At pace ipsius dixero, asserendæ veritatis gratia, [neque difficultates solvit:] si id demonstrant, verba prædictorum originalium, jam una demonstrant, sese inepte conficta esse, nullamque prorsus fidem promereri; nam sic contratria demostrare oportet, ne dicam contradictoria; nempe Severum, quintæ in Christianos persecutionis auctorem, qui ibi expressissime cum Virgine agit & loquitur, tyrannum fuisse sub quo S. Bonosa pæssa sit; & rursus demonstrant, Severum non fuisse tyrannum, sed epocham anni ducentesimi septimi in Actis notatam, quæ ibi adeo otiosa est, eodem jure mutari, atque ad quemlibet alium Christianorum persecutorem referri potuisse: puta si istic expressus fuisset annus quo Traianus vel Marcus Aurelius Romanum imperium adepti sint. Equidem candide fateri cogor, me nec eminus perspicere quid Gallonius hujusimodi solutione indicare voluerit, qui longe melius negasset, talem epocham in ipsis Actis signatam fuisse, expungendumque adeo id genus initium, ut aliud substituatur, quod alicubi reperit, dum Romæ moraretur Henschenius, nempe Aureliano Imperatore plurimi Sanctorum &c. At prædicata ista originalia, a Gallonio tantopere prædicata, paulo propius inspiciamus.

[6] Acta jam dicta qualiacumque manuscripta, ut jam dicere cœperam, [ea quæ Romæ 1589 edita sunt,] invenit Henschenius Romæ in bibliotheca PP. Oratorii, atque inde describi curavit contulitque cum alio Ms. ad S. Bonosæ Trans Tiberim, & cum eo quod pridem ibi ediderat, nempe anno 1589 Stephanus Capellus de Maradio, ejusdem ecclesiæ rector, sub titulo Vitæ S. Bonosæ Romanæ Virginis & martyris, quemadmodum hic a nobis infra recudentur, ubi in Ms. rectius vocabatur passio, quandoquidem solum & unicum Sanctæ martyrium complectatur, nulla de cetero præmissa aut ejus generis, patriæ, ætatis, parentum, aut fratris sororisve notitia. Id inter editionem Capelii & Henschenii manuscriptum intercedit discrimen quod in hoc perperam expunctum sit exordium, de quo jam egimus, ab Incarnatione Domini, substitutumque initium aliud; Aureliano Imperatore, plurimi Sanctorum &c. inducta etiam clausula ultima, ex qua nimirum de corruptela convinci poterat quisquis vitiosum istud caput præfixit: rudi sane artificio, nam sic disposita est tota passionis historia, ut rescissis principio & fine, sive deleto Imperatoris Severi nomine, æque ad Neronem aut Diocletianum, quam ad Aurelianum transferri possit, imo ad tyrannum quemcumque,

[7] At paulo clariora ignorantiæ suæ indicia relinquere voluit totius historiæ concinnator, [non Aurelianum designant, sed Severum] ne parum imposuisse videretur. Sic enim incipit: Anno igitur ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi fere ducentesimo septimo Severus impiissimus adeptus est imperium, qui se Pertinacem appellari voluit. Aut ego parum video, aut ea quæ subsequuntur, ad eadem tempora revocanda sunt. Tum vero præmissa Severi Imperatoris ejusque regiminis non adeo incongrua imagine; quod quintam post Neronem persecutionem exercuerit, quod sub eo multi Sanctorum per diversas provincias martyrio coronati sint; descripto deinde per locos fere communes eosque tritissimos martyrio, sic narrationem concludit: Ipse autem Imperator, qui eam (S. Bonosam) comprehendi fecerat, eodem anno apud Eboracum oppidum morbo percussus obiit: sic enim Dominus noster Jesus Christus suos vindicat Sanctos, & dat eis gloriam sempiternam. Qui cum Patre & Spiritu sancto &c. Ex quibus plane intelligi voluit rationis temporum ignarus Anonymus, eodem ipso anno quo martyrium subiit S. Bonosa Romæ, Severum Eboraci in Britannia impietatis & sævitiæ pœnas dedisse.

[8] [cujus tamen tempora confundunt.] Turbata sunt hæc omnia; ut jam non dicam, adhibitam epocham Incarnationis Domini, satis ostendere, quam longe a tempore passionis absuerit bonus martyriographus ad tam munute adjuncta singula, quin & verba interlocutorum omnia memoriter recitanda. Res chronologiæ tironibus nota est, Severi Imperatoris initia figenda esse ad Kalendas Junii anni 193, totis quatuordecim annis ante ducentesimum septimum, quo supponere deberemus gesta esse omnia, quæ in passione tam ordinate commemorantur, & tam presse ut non magno temporis intervallo contigisse oporteat, adeoque circa illud tempus martyrii palmam consecuta sit S. Bonosa. Demus tamen scriptori, non annum primum imperii hic indicari, sed annum ipsum martyrii: æque ridicule conveniet principio finis, ubi eodem anno mortuus scribitur, anno primum 211 Eboraci extinctus is qui tyranni partes agit Imperator Severus, postquam ultimis vitæ annis Romæ, imo tota Italia abfuisset. Quid ex epochis adeo perturbatis solide educi possit, nemo non videt. Totam vero reliquam historiam aptari posse cuilibet serme Virgini martyri, ex toto contextu æque facile perspicitur.

[9] [Utrum in Portu an Romæ signandum martyrium,] Neque hic prætereundum, ex præfatæ passionis ordine non videri in Portu Romano, seu in oppido quod hodie Porto appellatur, certasse aut coronatam fuisse S. Bonosam & quinquaginta milites ab ea ad fidem adductos. Etenim Romæ videntur fieri omnia, ubi certe sedes erat Imperatoris, non in Portu; supplicium vero peragitur foris non procul a porta civitatis. Sic super milites num. 7 dicitur Præses dedisse capitalem sententiam, qui ducti sunt foras portam civitatis, & decolati sunt VIII Idus Julii. Hæc admittamus; cetera ferme Portuensia sunt, nempe, opinor, ut cum positione trium Martyrum conveniant. Eorum vero corpora sepulta uno stadio a Portu Romano: ipsa autem Sancta num. 13, pari modo educta foras urbis portas, capitalem ibidem subiit sententiam hoc die, seu Idibus Julii. Aut ego multum fallor, aut hæc omnia non Portum sed ipsam potius urbem Romanam redolent; neque video cur virgo Romana ab ipso Imperatore Portum deduci debuerit, ut istic extremo supplicio afficeretur. Quod autem num. 5, juxta Romanum portum ante forum Præsidem illum suum collocet Anonymus scriptor, vereor ut satis sui sit memor, intelligatque quid dicat.

[10] [quod ad Eutropium & Zosimam non spectat.] Id utique verissimum est, non scivisse, aut non cogitæsse, aut saltem non insinuasse scriptorem, sanctæ nostræ Bonosæ fratrem fuisse Eutropium, aut sororem Zosimam, cum de neutra vel verbo meminerit, ut facile inducam in animim, totam eam Legendam adornatam esse ab aliquo cliente, seu forte a parocho ipso ecclesiæ ab ejus nomine appellatæ, & in quam translatæ fuerint sacræ ejus reliquiæ, nempe Romæ trans Tiberim, in qua eas cum aliis repertas narrat Pancirolus anno 1480 in Thesauris absconditis urbis Romæ pag. 603. Scimus autem, quæm fuerit olim in more positum, ut de hisce temporibus non loquar, Sanctis eo modo cultis, Legendas, undecumque acceptas, aptare, quo sic magis incenderetur fidelium erga Sanctos istos veneratio. Id quo tempore factum fuerit, non habeo unde certo explorem; at vero recentioris fabricæ rem totam esse, facile quilibet non omnino imperitus intelligit. En ipsa modo prout edita sunt a supradicto Capello de Maradio, servato titulo integro. Annotationes addendas non censui, cum tota historia, toties in Actis nostris phrasi non multum dissimili exposita, ad justam criticæ libram facile expendi possit. Sic habent nullo apice, nisi fortasse in scribendi ratione immutato.

VITA
Sanctæ Bonosæ Romanæ Virginis & martyris, impressa curante Stephano Capello de Maradio Faventinæ diœcesis, Rectore ecclesiæ S. Bonosæ, regionis Transtiberinæ, MDLXXXIX.

Bonosa, eadem vel altera, Romæ vel in Portu (S.)
Quinquaginta milites ab ea conversi Romæ vel in Portu

BHL Number: 1425


EX MSS.

Anno igitur ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi fere ducentesimo septimo Severus impiissimus adeptus est imperium, [Severus an. 207 Christianos persequens,] qui se Pertinacem appellari voluit. Hic natura sævus, multis sæpe bellis lacessitus, fortissime quidem Rempublicam, sed superbissime rexit. Quintam post Neronem persecutionem in Christianos exercuit, plurimique Sanctorum per diversas provincias martyrio coronati sunt. Ex quibus extitit virgo beatissima, Bonosa nomine, nobili quidem prosapia orta, nobilior sanctitate est facta, quæ dum a cunabulis Christo credidisset, multis cœpit polere virtutibus, ac jejuniis & orationibus insistens, omnipotenti Domino nostro Jesu Christo quotidie famulabatur.

[2] Eodem quoque tempore, quo impiissimus Rex Sanctos Dei fortiter persequi fecerat, [S. Bonosam increpitam carceri mancipat,] comprehensa est virgo Christi Bonosa ab impiis, atque cum summa velocitate ante conspectum Regis adducta est. Quam cum impiissimus Rex vidisset, interrogans eam dixit; Quod nomen tibi est? Cui sancta virgo respondit: Bonosa famula Christi vocor. Imperator ait: Quis est Christus cui te famulari dicis? Bonosa virgo respondit, Christus est filius Dei, Verbum Patris altissimi, quod per uterum Mariæ Virginis de sinu Patris ad terras veniens humanum genus a captivitate diabolica redemit. Severus Imperator dixit; Et quare non adoras Deos immortales, quos universus orbis adorat? Bonosa virgo Christi respondit. Et qui sunt illi quos immortales esse dicis? Imperatur respondit: Jovem, Herculem, Esculapium, atque Saturnum. Virgo Christi respondit: Hos quos tu asseris esse Deos, nos qui fidem Christi tenemus, impios, maleficos, atque sceleratos esse decernimus atque judicamus. De istis enim dicit Propheta; Dii qui cælum & terram non fecerunt, pereant. De vobis autem Psalmista ait: Confundatur omnes, qui aderant sculptilia, & qui gloriantur in simulacris suis.

[3] [ubi ipsa, fusis precibus, confortata,] Ad hæc Imperator iratus jussit eam mitti in carcerem, præcepitque non panem, neque aquam ei dari usque ad diem septimum. Cumque introisset beata Virgo in carcerem, ponens genua sua in terram, expansis in cælum manibus ait. Omnipotens Deus, qui cælum & terram creasti, & ex nihilo cuncta fecisti, qui sedes super Cherubin, & judicas orbem terræ in æquitate, justoque moderamine cuncta disponis, qui omnibus te in veritate clamantibus prope semper assistis, & voluntatem timetium te facis, & orationes eorum exaudis, atque salvos eos esse concedis, exaudi me famulam tuam humiliter deprecantem; custodi corpus meum a potestate inimici, ut non corrumpatur, sed integrum & inviolabile, quod tibi consecratum est servetur, ut cum sanctis Virginibus in conspectu gloriæ tuæ accensis lampadibus mereatur possidere perpetuum regnum. Per Dominum nostrum Jesum Christum unigenitum filium tuum, qui tecum & cum Spiritu sancto semper vivit & regnat in æterna secula. Amen.

[4] [Imperatori denuo sistitur,] Statim apparuit ei Angelus Domini confortans eam, & dixit: Noli timere, exaudita est oratio tua quemadmodum postulasti; Pugna viriliter ut coroneris feliciter; Quia nostri quanta omnes sancti passi sunt tormenta ut possiderent æternæ vitæ palmam. Illa autem corroborata visione Angelica reddidit omnipotenti Deo gratiam. Post septimum vero diem jussit Imperator duci eam de carcere, cogitans eam jam esse defunctam. Quam cum vidisset, dixit ei, Quis tibi panem dedit? Bonosa virgo respondit: Dixit Dominus in Euangelio: Quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit deore Dei. Dixit ei Imperator, sacrifica diis immortalibus, & accipe sponsum nobilem secundum generositatem tuam, cum quo frui possis hujus seculi divitiis. Bonosa virgo respondit: Me ipsam offero in sacrificium Deo vivo, & vero cælesti sponso meo. Dicit ei Imperator: Ergo sponsum habes? Christi virgo respondit: Habeo immortalem sponsum Dominum Jesum Christum.

[5] [qui eam Præsidi cruciandam tradit.] Tunc iratus Imperator jussit eam expoliari, & fortiter cædi. Quæ dum expoliata fuisset, Ita operuit eam Angelus Domini, ut nullus posset videre nuditatem ejus corporis. Satellites vero Imperatoris nimium ceciderunt eam Sed Christi virgo nec terroribus concutiebatur, erat enim speciosa nimis, & pulchra aspectu. Mox Imperator tradidit eam suo Præsidi dicens; Accipe hanc puellam, & suade ei sacrificare diis nostris., quod si contempserit, diversis pœnis eam interficies. Præses autem accipiens eam lætus effectus est, cogitans eam revocare posse a Dei sui cultura, & lateri suo sociari. Alia autem die jussit sibi Præses tribunal parari juxta Romanum portum ante forum, & sanctam Virginem suis orationibus sisti præcepit. Cui etiam dixit: Consule pulchritudini tuæ, & sacrificia deo Herculi, atque consenti mihi, & possidebis copias auri & argenti, & habebis hereditarios filios. Bonosa virgo sancta respondit, Pro certo scias Præses, quia numquam sacrificabo diis vanis, neque polluar sordibus alienis; aurum & argentum tu posside fili diaboli; qui possidere debes æternum supplicium. Ego autem habeo æternam hereditatem in regnis cælestibus.

[6] Iratus ad hæc Præses vehementer jussit alapis cædi sanctam Virginem. [Milites 50 ab ea conversi,] Ministri autem Præsidis cum vellent eam cædere, obstupebant eorum brachia præ nimio dolore, & non valebant inferre aliquod malum in sanctam Virginem; Sancta autem Bonosa respondit ministris. Numquid non videtis virtutem Domini mei Jesu Christi, miserrimi? Quare non creditis in Dominum meum Jesum Christum? At illi respondentes dixerunt: Credimus in Deum, quem tu prædicas o beata virgo. Et crediderunt in illa die quinquaginta milites in Dominum Jesum Christum, & baptizati sunt a Pontifice urbis Romaæ Præsule, quos omnes beata Bonosa de sancto fonte suscepit, & docuit eos omnem legem divinam.

[7] Audiens hæc Præses jussit satellitibus suis, ut cum nimia injuria ducerent beatam Bonosam ante suum conspectum, [martyrii palmam consequuntur.] quæ cum præsentata fuisset dixit ei Præses: Ego te cogitavi sapienter & rationabiliter arguere, ut ab isania tua recederes; Tu autem arrogans effecta tuis magicis artibus delusisti famulos meos recedere a cultura deorum meorum. Bonosa respondit: Insensate & impiissime tyranne, quare non vereris loqui, qui dæmonia asseris Deos esse? Num audisti quid sanctus Propheta dicat; Omnes di gentium dæmonia, Deus autem noster cælos fecit? Ad hæc indignatus Præses jussit eam suspendi in eculeo & torqueri. Quæ cum torqueretur beatissima Virgo hilari vultu dicebat, Gratias tibi ago Domine Jesu Christe Salvator meus, qui me dignatus es aggregare in numero ancillarum tuarum. Altera vero die sedens Præses pro tribunali dedit capitalem sententiam super eos, qui nuper baptizati erant, qui ducti sunt foras portam civitatis & decollati sunt octavo Idus Julii, accipientes in Domino victoriæ palmas, quorum corpora sepulta sunt non longe a Portu Romano stadio uno.

[8] Beatam vero Bonosam in tenebroso loco trudi præcepit. [Præsidem minantem & blandientem] Quæ cum esset reclusa apparuit ei Angelus Domini confortans eam, deditque ei panem cælestem, quæ cum comedisset recreata sunt omnia viscera ejus. Præses autem nimis iratus quid ageret ignorabat. Jussit satellitibus suis, ut plumbatis cederent sanctam Bonosam. Ministri autem diaboli fecerunt sicut imperatum eis fuerat. Beata vero Bonosa pulcherrimo vultu dixit ad Præsidem. Iniquissime quid contra me insanis, putasne me vincere? Jam nimirum constat me signatam & consecratam a Domino Jesu Christo. Tunc Præses ait ei: Impia quare ultronea conaris, & amittis tantam pulchritudinem? Abnega Deum tuum, & nega te esse Christianam, & accipe maritum sponsum juvenem, qui dabit tibi pretiosa vestimenta, & cuncta quæ necessaria sunt; sin alias, deservi in templo deæ Vestæ cum aliis virginibus, cum quibus habere poteris quidquid tibi libitum fuerit.

[9] Ad hæc Virgo sancta respondit: Absit a me, [multis docet & terret,] absit ut Creatorem meum negem, qui est creator, & recreator, formator & reformator cunctorum omnium, perfecit cælum & terram, mare, & omnia, quæ in eis sunt, visibilia & invisibilia. Qui Luciferum superbientem a sublimibus cælorum sedibus cum suis satellitibus in infernum deposuit; cum quibus & vos o miseri estis arsuri, ubi est luctus & gemitus, dolor, & tristitia inconsolabilis, miseria ac pœna irremediabilis, ubi sunt dracones, serpentes, vermes, qui numquam moriantur, ubi perpetua flamma, quæ numquam extinguitur, & unde evadere poteritis si credideritis in Deum Patrem omnipotentem, & in Jesum Christum filium ejus, & in Spiritum sanctum omnium vivificatorem, qui præstat omnium peccatorum remissionem, insuper etiam regnum condonat æternum, ubi ipsa sancta Trinitas æqualis regnant in majestate sua, ubi gaudent Angeli, lætantur Archangeli, tripudiant Patriarchæ atque Prophetæ & exultant omnes in gloria sine fine, ubi adest plurimarum rosarum vernantium florum, & violarum multarum fragrantia, ubi non est dolor neque tristitia, sed ibi est æternum gaudium, sempiternaque lætitia.

[10] [quare ab ipso varie torquetur.] Et Præses ad hæc respondit: Hæc sunt verba, quæ numquam audivi, nec aliquando sum expertus; sed ideo te puto talia loqui, ut possis evadere tormenta, quæ tibi parata sunt. Beata virgo respondit: Cuncta quæ a me audisti profecto credere poteris, si donum baptismi Christi consequeris; Præses dixit: Jubeo te cum meretricibus tradi, atque cum lusoribus in contubernio lupanari concludi, & postquam corrupta fueris ad nostrum reverteris confilium. Sancta Bonosa respondit: Numquam virginitatem meam, quam Christo Domino consecravi amittam, numquam ad vestrum declinabo consilium. Tunc Præses jussit venire lenones, ut acciperent sanctam Virginem suis amplexibus, quod facere Deo juvante minime potuerunt. Videns autem hæc Præses præcepit ingeri flammas circa latera ejus, cumque positæ essent laminæ candentes ut sanctae virginis corpus exurerent, ait beata Virgo ad Præsidem, tormenta tua pro nihilo computo, quia Redemptoris mei coronam, quam repromisit expecto; sed quia mentem tuam video in felle amaritudinis, & in diabolico consilio permanere, quidquid tibi videtur exerce. Ad hæc Præses iracundia succensus jussit eam iterum in eculeo suspendi, & attrahi nervis, & ungulis ferreis ejus carnes radi, ut dolore compuncta idolis hostias immolaret. Cum autem vidisset Præses ejus mentem prorsus immolabilem * & impiis tormentis exultare cordis lætitia, præcepit eam deponi, & in arctissima custodia retrudi.

[11] [Angelica visitatione recreata,] Angelus autem Domini in custodia carceris ei apparuit, magnumque ibi lumen refulsit, & ait ad Christi Virginem; Constans esto Christi virgo Bonosa, modicum & ad tempus sustine tormenta, ut accipias æternæ gloriæ coronam, quam dabit tibi Christus sponsus & Deus tuus. At illa congaudens reddidit omnipotenti Deo laudes & gratias, dicens, Omnipotens Deus, qui sedes super Cherubin, & profunditatem prospicis abysii, qui cunctarum stellarum nomina nosti, cunctorumque hominum cogitationes a longe cognoscis, qui sathan ab Sanctorum pedibus tua virtute conculcasti, & miseros, qui clausi in inferni claustra detinebantur, ad superos revocasti, exaudi me ancillam tuam, & concede mihi misericordiam tuam, ut cum finis vitæ meæ advenerit, ab Angelis tuis sanctis in pace suscipi jubeas animam meam, atque in requiem collocare digneris æternam. Qui vivis & regnas per æterna seculorum secula. Amen.

[12] Præses autem altera die jussit sibi in foro civitatis tribunal parari, [spretis Præsidis minis,] & sedens in judiciara sede Sanctam virginem præcepit afferri, cui etiam dixit. Quod consilium invenisti, vivendi, aut moriendi? Sancta Bonosa respondit: Consilium inveni, ut cum Christo vivam in æternum. Præses autem dixit: Tu deis sacrifica, aut sententiam accipe mortis. Bonosa virgo respondit: Non sunt dii, sed dæmonia pessima comprobantur, quia nec sibi, nec aliis prodesse poterunt neque in hoc seculo, neque in futuro, sed erunt in æterna damnatione & tribulatione omnes, qui colunt eos. Præses dixit: Injuriam meam patienter sustinui, sed deorum meorum jam ferre non possum. Accede & affer libamina diis, sin autem, statim meo gladio interibis.

[13] [capite truncata martyr efficitur.] Sancta Bonosa virgo respondit, Minister sathanæ cur hortaris Dei famulam fidem mutare, quam ab infantia Christo Domino cognoscis esse firmatam, & cum quo ero æternaliter regnatura? Ad hæc Præses iratus dixit: Sacrilegam Bonosam, blasphemiam diis inferentem, & decretis Imperatorum obsecundare nolentem, jubeo capite cædi. Tunc præcepit spiculatori, ut suo proprio ense decollaret eam. Educta est igitur virgo Christi foras Urbis portas, & capitalem subiit sententiam Idibus Julii. Ipse autem Imperator, qui eam comprehendi fecerat eodem anno apud Eboracum oppidum morbo percussus obiit. Sic enim Dominus N. Jesus Christus suos vindicat Sanctos, & dat eis gloriam sempiternam. Qui cum Patre, & Spiritu sancto vivit, & regnat per omnia secula seculorum. Amen. Gloriosissima virgo Bonosa ora pro nobis miseris peccatoribus, cujus festum celebratur die quintadecima mensis Julii.

[Annotatum]

* immotabilem

DE S. FELICE EPISC. ET MARTYRE
PAPIÆ IN INSUBRIA.

[Commentarius]

Felix episcopus martyr, Papiæ in Insubria (S.)

AUCTORE J. B. S.

Hujus sancti Episcopi, Papiæ martyris, primus, quod sciam, in auctioribus codicibus Usuardinis meminit, is quem inter Florentinos Strozzianum, a bibliotheca unde prodiit, nuncupavimus, bis verbis: [Papiæ coli satis certum est;] Papiæ, S. Felicis episcopi & martyris; unde verosimillime a Belino acceptus est, ex hoc a Maurolyco, Molano, Canisio & Galesinio, quem postremum secutum se fuisse fatetur Baronius, dum Sanctum Martyrologio Romano inscripsit, nisi potius a Belino signatum reliquerit. Legitur ea annuntiatio in jam citatis Martyrologiis; at quis iste Felix, cujus urbis episcopus fuerit, quando vixerit, quid egerit, quo tempore passus martyrium, nusquam satis clare proditum reperio, ne quidem apud sedulum Sanctorum Italiæ scrutatorem Ferrarium, cujus index alphabeticus plane fallit; istic enim in sanctorum Felicium serie sic habet: Felix episcopus Spalatensis & martyr Papiæ XV Julii, corpus in propria ecclesia: verum in ipso opere Felix iste frustra quæsitus est, ut proinde ad scriptores Ticinenses seu Papienses recurrendum fuerit, ut inde lucis aliquid accerseretur, quo per tenebras tutius liceret incedere: quam ipsi inter se conveniant, faxo mox intelligas.

[2] Consului itaque Antonium Mariam Speltam in historia Episcoporum Papiensium edita anno 1597, [non ita constat ibi Episcopum fuisse,] si forte inter istius urbis Episcopos connumeraretur; ast apud ipsum nec de nomine quidem notus est S. Felix Papiensis episcopus, quemadmodum nec de eo locuti fuerant Stephanus Breventanus in sua Papiensi historia excusa 1570, neque Bernardus Saccus in Ticinensibus 1587, neque Jacobus Gualla in Papiæ Sanctuario, eodem anno vulgato aut saltem recuso, ut jam plane crederem, ignotum esse Papiensibus Felicem episcopum, quem Martyrologia ipsis ferme tribuere viderentur. Post citatos scriptores, Annales sacros & diptycha Episcoporum Ticinensium nescio unde collegerit Hieronymus Bossius, in quibus locum suum invenerit S. Felix, nonus ordine collocatus, excluso S. Crispino II, ab omnibus aliis constanter servato. Ex jam dicto Bossio Felicem episcopum Papiensem eduxit Ughellus Italiæ sacræ tomo 1, col. 5*, sic de ipso scribens: S. Felix martyr, hujus ejusdem ecclesiæ præsul fuit anno CCLVIII, coronatus autem martyrio est die XV mensis Julii anno CCLV, cujus sacræ reliquiæ honorifice asservantur in Cathedrali, ejusdemque ad hanc diem meminit Romanum Martyrologium.

[3] [quod recentius excogitatum est.] Errasse typographum in signando anno 258, satis manifestum est, scire autem velim unde Ughello constiterit S. Felicis corpus seu reliquias honorifice asservari in cathedrali. Rem paulo melius componere conatus est Joannes Baptista de Gasparis in Breviario sanctorum Episcoporum Ticinensis ecclesiæ, edito Ticini 1651, in quo pag. 36 encomium S. Felici concinnavit, quod multis modis displicet, eoque potissimum, quod dictorum suorum vades scriptores nullos Bossio & Ughello antiquiores appellet, præter citata superius a nobis Martyrologia, ex quibus de solo Sancti cultu edoceri potuit. Hieronymi Bossii opus ad manum non est; neque vero magnopere curandum video quidquid ipse in medium proferre potuerit post secula quatuordecim a Sancti obitu, vetustioribus scriptoribus de tali sancto Papiensi episcopo plane tacentibus: a quo titulo longe etiam melius abstinuisset Gasparius, paulo securiorem ducem præ oculis habens laudatum modo Jacobum Guallam, apud quem S. Felicem episcopum reperio, sed Spalatensem, martyrem Papiæ sepultum honoratumque, a serie Episcoporum Ticinensium rectius excludendum.

[4] [Elogium Jo. Bapt. de Gasparis] At enim vicisse in eo videtur amor patriæ, quem ex Bossio hauserat, placuitque adeo S. Felicem popularibus suis Episcopum vindicare, cui hoc elogium adscripsit: Felix bonitatis & justitiæ laudibus admirabilis, morum maturitate, vitæ innocentia ac sanctitate præclarus Ticinensium infula pontificali est anno ducentesimo quinquagesimo tertio initiatus. Tantum adeptus ministerium, nihil a pristino vitæ instituto immutatus est; sed qua erat intrinsecus animi humilitate, eam quoque extrinsecus bonorum operum cultu & caritate adeo patefecit, ut cunctæ civitati admirationi esset. A prædicationie verbi Dei non desistens, etiam ab infidelium & hæreticorum hominum congressu, & colloquio sic abhorrebat, ut ne prope quidem eos accedendum instanter prædicaret. Diceres, Gasparium vetera aliqua S. Felicis Acta alicunde refodisse ex quibus singulas Sancti istius præsulis virtutes paucis contraheret: epocham vero pontificatus & martyrii tam distincte circumscribit; ac si authenticas tabulas consuluisset, in quibus determinata singulorum Episcoporum tempora accurate designata fuissent. Non magis placebit elogii pars altera, quam ita prosequitur:

[5] Martyrii desiderio exardescens, infidelibus se opponens, [nullo modo id probat.] animam pro ovibus posuit, eo videlicet tempore, quo exteræ infidelium nationes, Alpibus penetratis, universaque Insubria subacta, Ticinum pervenere. Sub id namque tempus Felix felicissime extremæ vitæ cursum peragens, in magna rerum perturbatione graviter ab hostibus Christiani nominis affectus, glorioso martyrii triumpho, e corpore ad cælos migravit Idibus Julii anno ducentesimo quinquagesimo quinto, septima persecutione Deciana, quam continuarant Gallus & Volusianus; cujus venerabile corpus Ticinenses, mœrore confecti, honorifice ac magnifice in ecclesia sancti Salvatoris, post ab ejus nomine S. Felicis nuncupata, sepelierunt. Quibus, obsecro, hæc se scribere existimat Gasparius? Quid sibi volunt medio seculo tertio exteræ infidelium nationes, quæ, Alpibus penetratis, universam Insubriam subegerint? An hæc Gothos potius aut Longobardos non indicant? At totis seculis res istæ dissitæ sunt: lubens fateor; at hoc ipsum est, quod displicere jam dixi, scriptoris ea in re ignorantium miratus. Quam autem ecclesiam S. Salvatoris nobis pro eodem seculo prædicat, in qua honorifice & magnifice sepultus sit sanctus Martyr, fervente adhuc persecutione septima? Non satis apte temporibus divisa isthæc sunt, quæ ego Papiensibus combinanda relinquo.

[6] De loco sepulturæ, posterioribus haud dubie seculis mutatæ, deque secuta inde S. Felicis appellatione, [Spalatensem fuisse, forte melius statuit Gualla,] rectius sentit Gasparius quam Ughellus supra, in quo ferme convenit cum citato Jacobo Gualla, quem in aliis etiam minus male secutus fuisset. Agit hic de S. Felice Sanctuarii Papiæ lib. 5, cap. 14, pag. 96, diserte ipsum appellans Spalatensis civitatis dignissimum episcopum. Quo autem casu aut occasione Papiam advenerit, quo & quanto tempore ibidem episcopus fuerit, qua causa sedem suam deseruerit, quando martyrium subierit, non habuit Gualla unde certo exploraret, explicaretve; brevem passionis historiam referens, quam pluribus discutere, supervacaneum fuerit. Est ea de earum passionum genere quæ, perpaucis mutatis, Martyri ferme cuilibet commode aptari possit, nullis prorsus distincta characteristicis, quæ in temporis aut rerum adjunctarum sufficientem notitiam nos queant perducere. At qualiscumque ea sit, in eo Gasparianæ præstat, quod non tam aperte impingat in notas temporum, quodque S. Felicem Spalatensem, contra vetustiorum omnium scriptorum sententiam Episcoporum Papiensium catalogo non intrudat. Sufficere nobis debet, quod ex Martyrologiis de cultu satis constare videatur. Adjungenda hic tamen etiam Guallæ ipsius narratio:

[7] [aliam ipsi historiam,] Felix Spalatensis civitatis dignissimus episcopus, ab quo ipsa basilica, ubi quiescit, sub nomine Salvatoris erecta, nomen accepit; vir quidem doctrina ac sanctitate conspicuus, cum populum ab idolorum cultura revocaret, & Christiana fide erudiret; impius Tarquinus, ira succensus,imperat, quod repente ad eum properare debeat: quem alloquens, & in Christi fide constantissimum inveniens, trudit in carcerem: ubi dum continue esset in oratione, hanc divinam vocem audire meruit: Felix, si in confessione fidei usque ad mortem perseveraveris, immortalitatis coronam inter Sanctos suscipies. Cui Felix inquit, Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe, rex omnipotens æternæ gloriæ; qui mihi peccatori, cunctisque in te credentibus assistis. Nosti Domine, me toto corde te diligere, & pro sanctissimo nomine tuo, omnem etiam cruentissimam Cædem libenter passurum. Sed esto mihi adjutor ne deficiam in tormentis; quoniam a te solo omnis procedit victoria Postea autem, Tarquino imperante, extra carcerem trahitur ad eum, quem cum videret in fide constantissimum, jussit super craterem ferream apponi, & subtus eam magnum ignem incendi

[8] [non omnino propriam aptans.] Tunc voce magna Felix exclamavit, Domine miserere mei, sicut misertus fuisti servis tuis in camino ignis ardentis. Ad cujus orationem Deus suam misericordiæ aurem inclinans misit angelum, qui eum extinxit ignem; plures vero in servum Dei sævientes, furenti fulmine intrempti, descendunt ad inferos: demum protervo Tarquino jubente, Felix præsul optimus atque sanctissimus capite truncatur, exhortatis tamen prius usque ad extremum vitæ spiritum Christianis, pro Christi fide, ad subeunda quæcumque supplicia. Quo tam cruentissime interfecto, inter duos angelorum choros sanctissima ejus anima, splendore tota præfulgida, ad cælestia deferri visa gaudia. Quod videntes perfidi barbari, in fugam territi se dederunt. Christiani autem Felicis martyris sanctum & venerabile corpus, cum multis lacrymis devotissime sepelierunt. Ejus autem corpus sanctissimum, una cum divo Castulo, in arca media confessoris templi, ipsius nomine vocati, in præsentia jacet.

DE SANCTIS MARTYRIBUS
ANTIOCHO ET CYRIACO
SEBASTE IN ARMENIA.
Ex Fastis Græcis & Martyrologio Romano.

sub Diocletian.

[Commentarius]

Antiochus Sebaste in Armenia (S.)
Cyriacus Sebaste in Armenia (S.)

AUCTORE J. P.

Sebaste, alias Sebastia, illustris plurium Martyrum palæstra, urbsque episcopalis, aliis Armeniæ, aliis Cappadociæ tributa, prout indicavimus die III Februarii ad Acta S. Blasii ep. & martyris; [Sancti Martyres] & X Martii ad Acta Sanctorum XL. Martyrum, uti etiam die XX Aprilis, pag. 58, habet in SS. Antiocho & Cyriaco unde merito glorietur. Non eadem ubique in sacris Fastis eos annuntiandi ratio est ac dies. Hac XV ambo junguntur in Synaxario Basiliano, Menologio, quod ex interpretatione Sirleti edidit Canisius, & Martyrologio Romano; in quo ultimo ita signantur: Sebaste S. Antiochi medici, qui sub Hadriano præside, capite obtruncatus est: cumque ex eo lac pro sanguine manaret, Cyriacus carnifex conversus ad Christum, & ipse martyrium subiit, contractis in compendium iis, quæ paulo pluribus refert Sirletus. At Menæum Divionense seu Petri Francisci Chiffletii nostri solum notat Antiochum die XVI hujus, adjecta in ejusdem apographo nostro nota longioris elogii. Supplementum Ms., quod habemus, ad Menæa excusa ex Synaxario membranaceo Ms. Sirmondi, & Ms. chartaceo Chiffletii accinit ipsi hoc distichon:

Πρὸς τὸν τὸ πᾶν βλέποντα Δεσσότην βλέπων,
Ἀντέσχες, Ἀντίοχε, καὶ τομὴν μέχρι.

Visu intueris, cuncta qui videt, Deum,
Antioche certans, usque dum aufertur caput.

Patet poëtæ allusio in proprio nomine Martyris & verbo proxime illud antecedente, iisdemque fere litteris ac syllabis constante.

[2] In Menæis vero Mediolanensibus bibliothecæ Ambrosianæ nomen ejus reperio inter diem XVI ac XVII, [diverso modo ac die annuntiantur: quorum datur elogium.] incertus utri sit ibidem adscribendus, quia neuter ipsi annotatur, uti nec Cyriacus. Versio Kalendarii Syriaci seu Chaldaici, Romæ excusi anno 1624, quam Latine Majoribus nostris dictavit D. Josephus collegii Maronitici in Urbe alumnus 1661, hac die XV dicit: S. Osii, qui appellatus est Antiochus. Sed ista non sunt in versione Italica Simonis Moysis Maronitæ, & laudati Collegii etiam alumni. Noviὅσιος, titulum esse Sanctis debitum, ac valere idem quod Sanctus; nomen autem Sancti proprium esse non novi, quod pro isto huc potuit esse intrusum. Laudata Menæa sequens contexunt elogium: Ἄθλησις τοῦ ἁγίου μάρτυρος Ἀντιόχου, αὐταδελφοῦ χρηματίσαντος τοῦ ἁγίου μάρτυρος Πλάτωνος, δι᾽ οὗ καὶ εἰς τὸν Χριστὸν πεπίστευκε. Διερχομένου οὖν τοῦ ἁγίου Ἀντιόχου τήντε Γαλατικὴν καὶ Καππαδοκίαν, καὶ παντοῖα νοσήματα θεραπεύοντος, συλλαμβάνεται παρὰ Ἀδριανοῦ ἡγεμόνος, καὶ εὐθέως κρεμασθεὶς ἐπὶ ξύλῳ ξέεται τὰς πλευρὰς, καὶ λαμπάσι πυρὸς κατακαίεται, καὶ τῇ φρουρᾷ ἀποτίθεται· ἐκεῖθεν ἐξαχθεὶς λέβητι ἐμβάλλεται κοχλάζοντι, καὶ θηρίοις ἐκδίδοται· καὶ ἐκ πάντων τῇ τοῦ Χριστοῦ χάριτι παραδόξως ῥυσθεὶς προσευχῇ πάντα τὰ εἴδωλα εἰς γῆν κατάῤῥαξε καὶ κονιορτὸν ἀπετέλεσε· διὸ καὶ τὸν κεφαλὴν ξίφει τμηθεὶς ἀνεπαύσατο ἐν Κυρίῳ. Certamen sancti martyris Antiochi, qui fuit germanus frater sancti martyris Platonis, per quem etiam in Christum credidit. Cum autem S. Antiochus transiret Galatiam & Cappadociam, & omnigenos morbos sanaret, ab Adriano præfecto comprehenditur, & mox in ligno suspensus, latera raditur, & lampadibus ignis aduritur, atque custodiæ includitur: indeque eductus in lebetem injicitur bullientem, ac feris traditur; atque ex omnibus Christi gratia mirabiliter liberatus, idola omnia precibus in terram collisa in cinerem redegit. Ideo truncato per gladium capite requievit in Domino.

[3] [Quo tempore fuerint passi?] Dictum Chiffletii Menæum XVI hujus; at synaxarium Basilianum, Menologium a Sirleto versum ac Menæa magna excusa XVIII Novembris S. Antiochum vocant fratrem Platonis, passumque memorant sub Agrippino: qui in martyrio apud Surium vulgato die XXII hujus, & in Actis ejusdem Mss.; quæ apud nos exstant, danda isto die, ac dramatice utrobique adornata sunt, dicitur Vicarius Agrippinus. Petrus de Natalibus martyrium innectit tempori Maximiani Imperatoris. Si sub Vicario sit passus; non id contigit ante tempora Diocletiani, quem primo id genus officii instituisse (de quo Pancirolus in Notitia dignitatum imperii Orientis a pag. 77, & de vicariis Armeniæ primæ ac secundæ pag. 67 versa) colligimus ex Lactantio De mortibus persecutorum cap. 7. Si igitur Agrippinus iste non fuerit præfectus, (qualis in Basiliano Menologio, ab Arcudio in Latinum converso, & edito apud Ughellum tomo 6 Italiæ sacræ, vocatur, id est cum Græco laudati Basiliani apographo nostro ac Menæis magnis prælo editis ἡγεμὼν;) sed præses, prout a Sirleto vocatur (Græce προστάτης) vel vicarius, ut supra, cui præsides suberant; sub quo martyrium perpessus sit S. Plato, jam illud imperio Diocletiani, sive, ut tradit Menologium Slavo-Russicum Sparwenfeldianum dicta die XVIII Novembris, Maximiani affigi poterit. Atque hæc fundamentum nobis præbent sufficiens ad eamdem circiter æram S. Antiochi, gemani ejusdem fratris, martyrium revocandi. Secus statur si Agrippinus extiterit præfectus; qui ante tempora Diocletiani jam erant instituti, uti habemus ex Eusebii Hist. Eccl., lib. 7, cap. II.

[4] [S. Antiochus solenniter colitur seculo 6.] De cultu S. Antiochi seculo VI legitur in Vita S. Theodori Siceotæ, Anastasiopolitani episcopi, & archimandritæ cœnobiorum in Galatia, a Georgio discipulo scripta, & a nobis ad diem XX Aprilis illustrata; ubi pag. 57, num. 110, cum XVI Kal. Augusti solennis Sancti marytris Antiochi dies, in ejus templo celebraretur, & B. Theodorus sacrificaret, insigne refertur miraculum. Unde recte arguas cum Baronio in Annotationibus ad Martyrologium Romanum hac die XV, ex Actis istius Theodori, quæ citat, & extant apud Lipomanum tom. 7, pag. 56 versa, olim post diem sequentem actum fuisse natalem S. Antiochi martyris.

[5] De martyrio S. Cyriaci ista elogio Ambrosiano, [De S. Cyriaco ex Mss. Græcis Sirmondi & Chiffletii,] superius producto, adscripsit Papebrochius ex Sirmondo ac Chiffletio, notans post ἀπετέλεσε, quod in eo legitur, apud illos addi sequentia: Ξίφει οὖν τὸν αὐχένα τέμνεται, ἐξ οὗ αἷμα σὺν γάλακτι ἔῤῥευσεν· ὅπερ ἰδὼν Κυριακὸς, τὸν ἀναίρεσιν ἐνεργήσας τοῦ Μάρτυρος, παῤῥησίᾳ ἑαυτὸν Χριστιανὸν ὡμολόγησε, καὶ ἀνάθεμα εἰπὼν Ἀδριανῷ καὶ τοῖς εἰδώλοις αὐτοῦ, ἀφαίρεται καὶ αὐτὸς τὸν κεφαλὴν, καὶ προστίθεται τῷ ἁγιωτάτῳ Ἀντιόχῳ. Gladio itaque collum abscinditur (Antiocho) e quo sanguis cum lacte effluxit. Quod videns Cyriacus, qui lictorem Martyris egerat, libera voce se Christianum professus est, dictoque anathemate Adriano atque idolis ejus, ipse quoque capite truncatur, & sanctissimo Antiocho apponitur. Quæ conveniunt cum iis, quæ narrat elogium Synaxarii Basiliani, fabulosa metamorphosi contaminatum; ut patet ex Latina interpretatione, quam more nobis usitato produco ad intelligentiam textus Græci, ad calcem tomi primi Julii vulgati.

[6] Antiochus Christi martyr Sebastia oriundus medicam artem exercuit. Dum autem omnes pertransiret civitates, [& Synaxario Basiliano, ex parte fabuloso.] atque infirmos sanaret, ab Adriano præfecto comprehensus est, multosque cruciatus primo sustinuit; postremo in lebetem injectus, & non combustus, ducitur ut cum feris certamen ineat: cui feræ abblandiebantur, ac pedibus ejus advolutæ osculabantur eum. Una vero panthera præfectum reprehendit humana voce. Deinde idola omnia, Sancto orante, in pulverem dissoluta sunt. Qui post hæc capite truncatus est, fluente e collo ejus lacte cum sanguine. Cyriacus vero, qui capite Sanctum truncaverat, viso miraculo, libera voce Christianum se esse professus, & dicto idolis Adriani anathemate, ipse pariter capite minutus, Antiocho appositus est. Sicque consummato martyrio, acceperunt a cælesti & magno Rege regnum cælorum. Observa hic, & apud Sirletum, constanter dici S. Antiochum e Sebastena urbe oriundum fuisse; cujus tamen frater Plato utrobique cum Menæis impressis ponitur ex Ancyra Galatiæ. De lebete adscripsit ista Papebrochius ad marginem elogii Ambrosiani, quæ fortasse acceperit ex Sirmondo ac Chiffletio, μεστῷ ὑπάρχοντι παντὸς δραστηρίῳ ἐλαίῳ, καὶ ἐν ἑπτὰ ἡμέραις ὑπὸ τοῦ πυρὸς ἐκφλεγομένῳ: quod plenus esset omni actuoso oleo, ac diebus septem ab igne succensus.

DE S. ABUDEMIO MART.
IN INSULA TENEDO.
Ex Synaxariis Græcis ac Martyrologio Romano.

sub Diocletian.

[Commentarius]

Abudemus martyr, in insula Tenedo (S.)

AUCTORE J. P.

Varii Græcorum fasti hunc nobis hodie Martyrem memorant, mutato aliquantulum nomine Abudemii, Abudemi & Abudimi. Menologium a Sirleto Latine redditum, & a Canisio tomo 2 Antiquæ lectionis vulgatum hæc habet: [Mutato aliquantulum nomine signatur hic Martyr.] Sancti martyris Abundemii (certamen) sub Diocletiano Imperatore, ex insula Tenedo; qui detentus cum cogeretur Christum abnegare, & execrabiles victimas degustare, nec id facere pateretur, flagris cæsus, & multa alia tormenta perpessus, in Christianæ confessionis constantia permanens, beati martyrii corona donatus migravit ad Dominum. Menologium illud quanto in pretio habuerit Baronius, testatum reliquit amplissimis verbis in suis Notationibus ad Martyrologium Romanum die III Januarii; e quo hunc Martyrem in illud sic transcripsit: In insula Tenedo S. Abudemii martyris, qui sub Diocletiano passus est. Plura, sed non undequaque verosimilia, nec sincera, tradit pervetustum Synaxarium, e Menologio jussu Basilii Imperatoris Porphyrogeniti, ut putatur seculo X conscripto, collectum, & a Majoribus nostris repertum in monasterio Basilianorum Cryptæ Ferratæ in Latio; cujus sex postremi menses ibidem manuscripti servantur. Excusa tomo primo hujusce mensis sic reddo Latine:

[2] Abudemus Christi martyr fuit sub Diocletiano Imperatore ex insula Tenedo. [Elogium Basilianum non est undequaque sincerum.] Cum vero comprehensus esset, & multum cogeretur Christum abnegare; eo adduci haud potuit, sed ejus divinitatem majore cum libertate confessus est. Ideo palis constitutis in flagella extensus, a novem militibus cæditur. Lictoribus autem omni vi illum compellentibus, ut pollutas hostias gustaret; id facere non sustinuit. Idcirco ferreis manibus ipsum radunt; & post alia multa tormenta in proposito persistentem capite obtruncant. Et ecce medio die apparuit Martyr Diocletiano una cum angelis, gladios tenentibus, & timore cælesti ipsum perculit; aitque: Ecce Abudimus, homo veri Dei, quem tu nunc mortuum esse putas: at Deus auxilio suo tibi ostendit, quod prævaleat adversus dæmonas, tuorum operum adjutores, & adversus te. Sed scelestus, quod per Dei patientiam in [alium] hominem mutari debuisset, magis furens, corpus Martyris igni tradidit. Tenedos insula Asiæ minoris in mari Ægeo notissima est. [Variæ in illud observationes.] Hinc Martyr oriundus modo dicebatur; ibidem a nobis in titulo superiore annuntiatus cum Martyrologio Romano, tametsi locus palæstræ nos lateat. Πάλος in genuina linguæ Græcæ notione sortem, vibrationem, concussionem significat; in barbara vero palum aut paxillum, voce a Latinis mutuata, more scriptoribus medii ævi valde usitato, prout pluribus exemplis probatum invenies apud Cangium tomo I Glossariii ad Scriptores mediæ & infimæ Græcitatis in voce πάλος. Quomodo autem sancti Martyres columnis & palis vincti, vel humi aut super acutis obeliscis extensi, vel ad quatuor stipites alligati cæderentur, tradit Antonius Gallonius de sanctorum Martyrum cruciatibus cap. 4. pag. 167.

[4] Per Pollutas hostias intellige idolothyta (quam vocem hic adhibuerunt Menæa magna Græca excusa die XVI hujus, [quibus dilucidatur ejus textus.] ac Ambrosiana, paulo post denuo memoranda; ac de quibus Apostolus I Corinth. cap. 8, ℣. I) id est idolis sacrificata: sumpta radice ἀπὸ τοῦ εἰδώλου καὶ τοῦ θύειν. De ungulis, uncis, ac pectinibus ferreis agit laudatus Gallonius cap. 6, a pag. 184; atque ex ipso Ruinartius in notis ad Acta Martyrum sincera pag. 171 impressionis Wetstenianæ; sed nusquam ibi invenio manus ferreas; quas opinor vel eamdem, vel certe parem cum tribus dictis instrumentis excarnificandi vim atque usum habuisse, & nomen forte accepisse a similitudine manus, cujus figuram referebant. Certe in Menæis utrisque proxime jam nominatis pro τὸ manibus ponitur τὸ unguibus. Quæ dicuntur de apparitione Martyris, facta Diocletiano, ipsius verbis & angelorum comitatu adornata, Metaphrastæi aliquid videntur sapere, & ab sincerorum actorum characteribus alienum.

[5] Menæa magna excusa ponunt hac die sanctum martyrem Abudimum, [Alicubi etiam refertur Sanctus die 16 hujus; verculi;] quem & die crastina repetunt, subsequente, ut solet, Maximo Cytherorum episcopo in Βίοις Ἁγίων, vulgari Græcorum hujus temporis lingua contextis. Parvum de ipso elogium utrobique reservatur in crastinum diem; hodierno dicta Menæa excusa hoc distichon ei accinunt:

Ἀβουδίῳ * μαχαίρα πρόξενος τέλους,
Αὐτῇ δὲ τοῦτο πρόξενος καὶ τοῦ στέφους.

Abudimo ensis comparat certam necem,
Ensi coronam comparat nex gloriæ.

[6] [memoria ex aliis Synaxariis & Galesinio.] Elogio Menæorum consonat illud, quod habent hodie Menæa Mss. bibliothecæ apud Mediolanenses, signata littera O, num. 148; quibus adde ex ibidem annotatis manu Henschenii, memoriam Sancti nostri in Taurinensi utroque Synaxario, Ducis Sabaudiæ cum nomine alias in Actis nostris citato; & Sirmondiano, ibidem pariter eadem manu adscripto. Characteres tam hoc die quam crastino in mox nominatis elogiis occurrentes nimium inter se conveniunt cum iis, quos paulo ante retulimus ex Synaxario Basiliano, quam ut duos Abudemios admittamus. Unum itaque eumdemque hic occurrere, tametsi duobus diversis diebus notatum, persuadent vita sub Diocletiano acta, extensio in palis, flagellorum supplicium a novem militibus toleratum, pollutæ hostiæ ad gustandum oblatæ, ferrei ungues, capitisque obtruncatio, utrobique relucentia. Raderus noster in observationibus ad Menæa Græca, quas manuscriptas habemus, recte nobiscum existimat, Abudium (ut ibi exprimitur) hac XV notatum, & Abudimum (pro quo ibi scribitur Abudemius) diei proxime sequentis, eumdem esse. Eumdem Martyrem ex Latinis Martyrologis refert Galesinius die XVI hujus, quem ut in notationibus habet, e Græcis tabulis didicit.

[Annotatum]

* lege Αβουδίμῳ.

DE SS. MARTYRIBUS ALEXANDRINIS
PHILIPPO, ZENONE, NASEO ET DECEM INFANTIBUS
Ex Martyrologiis.

[Commentarius]

Philippus Martyr Alexandriæ (S.)
Zeno Martyr Alexandriæ (S.)
Naseus Martyr Alexandriæ (S.)
Decem infantes Martyres Alexandriæ (SS.)


J. B. S.

Constans est Hieronymianorum & uniformis, præterquam Vetustissimi, annuntiatio, qua Alexandriæ adscribuntur prætitulati tres Martyres cum decem anonymis infantibus; sic enim Lucenses codices, Corbetensis & Blumianus; dum interim Epternacensis seu Antverpiensis hic tres sanctos Portuenses seu Romanos interserit, sic legens: In Alexandria, natalis Philippi, Zenonis, Sisinnii, Eutropi, Zosimi, Bonosæ, & infantum decem; ubi satis patet, tres istos Eutropium, Zosimum pro Zosima, & Bonosam transpositos esse; & pro Naseo, alias Narsæo, intrusum esse Sisinnium, in aliis codicibus non signatum. Quousque tota annuntiatio Adoniana sit, & qua ratione in Usuardum transierit, atque inde in codices plerosque omnes usque ad hodiernum Romanum, in Observationibus ad illius Martyrologium satis explicui; præter quæ nihil hic adjungendum superest: quod idem ferme dicendum de sequenti classe Martyrum Carthaginensium.

DE SS. MARTYRIBUS CARTHAGINENSIBUS
CATULINO DIACONO, JANUARIO, FLORENTIO, POLLUTANA, JULIA ET JUSTA.
Ex Martyrologiis.

[Commentarius]

Catulinus Martyr Carthagine (S.)
Januarius Martyr Carthagine (S.)
Florentius Martyr Carthagine (S.)
Pollutana Martyr Carthagine (S.)
Julia Martyr Carthagine (S.)
Justa Martyr Carthagine (S.)

AUCTORE J. B. S.

Quamquam & hic inter codices Hieronymianos aliqua occurrat diversitas, conveniunt tamen plerique omnes in annuntiandis sex numero Martyribus, ut non satis videam, cur ex iis unum expunxerit Ado, adeoque & ejus descriptor Usuardus, ut suo loco etiam observavi, una indicans id quod de S. Catulino, cujus gesta æque ac aliorum oblivione sepulta sunt, seorsim annotandum erat, hic proinde non repetendum. Ex Usuardo transiit truncata classis in totam ejus sobolem, atque adeo etiam ad Romanum modernum. Restituendam putavi Pollutanam seu Polentanam, quam cum reliquis legit Blumianus codex. De cetero ex Hieronymianis textibus habetur quidquid de ipsis dici potest. Sic ipsos enumerat vetustissimus Epternacensis: In Africa, civitate Cartaginis, Catholini diaconi, Januari, Florenti, Polenti, Polentanæ, Juliæ & Justæ. Sic porro Corbeiensis: In Africa, civitate Carthagine, natalis sanctorum Catholini diaconi, & reliquorum martyrum, qui requiescunt in basilica S. Faustæ; Januariæ, Florentii, Pallutane, Juliæ simul & Justæ. Atque ab hoc modicum differunt, Lucenses codices, unde textum suum formavit Florentinius: In Africa, civitate Cartagine, natalis sanctorum Cartulini diaconi, & reliquorum martyrum, qui requiescunt in basilica S. Fauste; Januarii, Forenti, Pollutate, Juliæ similiter, & Juste. Appellatam hic basilicam Faustæ, seu potius Fausti, celebrem esse in conciliis, & Victori Uticensi memoratam, ex Florentinio obiter indicare sit satis.

DE SS. MARTYRIBUS SIRMIENSIBUS
AGRIPPINO, SECUNDO, MAXIMO, FORTUNATO ET MARTIALE.
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Agrippinus Martyr Sirmii (S.)
Secundus Martyr Sirmii (S.)
Maximus Martyr Sirmii (S.)
Fortunatus Martyr Sirmii (S.)
Martialis Martyr Sirmii (S.)

J. B. S.

Classis hæc solis Hieronymianis peculiaris est, Adoni & Usuardo incognita. Locum habet in Rabano & Notkero, a quibus tamen nomina integre reddita non sunt. Sirmium luxavit vetustiss. Epternacense scribens; In Sirmi; nec multo melius Corbeiense & Lucensia; In Syrmia, præterquam quod in his Arippini legatur, pro Agrippini. In Hieronymianis parvis non servatur satis accurata loci & nominum. ratio: excipe tamen codicem Reg. Sueciæ, in quo recte formantur omnia: Sirmii, natalis sanctorum Agrippini, Secundi, Maximi, Fortunati, Martialis.

DE S. LOLIANO MART.

Notitia ex fastis Græcis.

Lolianus martyr, apud Græcos (S.)

J. P.

Vix quidquam eorum, quæ ad hunc sanctum Christi Martyrem pertinent, nobis transmisit antiquitas, præter solum ipsius nomen, in Menæis magnis excusis ita hoc die annuntiatum: Sancti martyris Loliani. Plusculum exponit distichon sequens, rudemque aliquam ideam suggerit, quo mortis genere martyrium consummarit:

Ποσὶ προθύμοις ἔδραμε τρίβον τέλους
Λωλιανὸς, οὗ ποσίκρουστον τέλος.

Alacri cucurrit semitam mortis suæ
Pede Lolianus; cui premi pede mors fuit.

Allusio metrisa per se patet; per quam haud obscure intelligimus, Sanctum pedibus hominum vel bestiarum obtritum ad Superos migrasse. Ipsum quoque refert Maximus Cytheræus, ac Menæum Chiffletii; quod nomen ejus exprimit geminato λλ. Reliqua quæ sive ad Vitam sive ad mortem, patriam, ætatem, locum palæstræ pertinent, nos latent. De S. Lolione martyre apud Græcos, colaphis obruto ac protrito egimus XX Martii pag. 84; uti & de alio synonymo juniore dicto, qui tractus per terram exspiravit; utroque æque ac Loliano nostro satis obscuro; quem tamen a duobus istis fere ipsi synonymis putamus distinguendum; quamvis nomina & genus martyrii illud aperte non evincant.

DE SANCTO JACOBO EPISCOPO
NISIBI IN MESOPOTAMIA.

CIRCA MEDIUM SEC. IV.

[Commentarius]

Jacobus episcopus, Nisibi in Mesopotamia (S.)

AUCTORE G. C.

§ I. S. Jacobi cultus.

Eminentissimus Annalium Ecclesiasticorum auctor Baronius ad annum Christi 338 testatur, sancti hujus Præsulis memoriam non a Syris tantum, sed etiam a Græcis Latinisque quotannis celebrari. Certe in sacris Æthiopum aliarumque nationum fastis nomen illius crebro recurrit. [Elogium S. Jacobi Nisibeni in Ms. Martyrologio Coptico,] At nolo hic singula harum gentium monumenta exscribere, ne sæpius eadem cum tædio lectoris cogar repetere. Ex iis unum alterumve breve elogium selegisse suffecerit. Martyrologium Copticum Ms., quod Simon Moyses Maronita anno 1633 Romæ interpretatus est, Sanctum nostrum die XVIII Januarii ita describit: S. Jacobi episcopi, S. Ephrem præceptoris. Iste sanctus fuit ex civitate Nezbin, & fuit Syrus propter idioma, & ab adolescentia sua elegit vitam monasticam, & vestivit se cilicio ex pilis, & hoc nomen sonat ex capreis pilis seu equinis & susinis & ex hisce similibus, & cum eo transire faciebat calorem æstatis & frigus hyemis; & cibus illi fuit virgultum terræ, & potus aqua pluvialis solum. Propterea corpus suum debile [erat;] anima autem sua splendebat, & propterea meruit donum prophetiæ & patrandi miracula. Et præsciebat facta hominum, antequam fiebant. Miracula autem, quæ patravit, multa sunt. Et iste fuit unus ex sanctis patribus concilii Nicæni contra Arium. Satis patet interpretem Maronitam linguæ Latinæ non admodum fuisse peritum cum capreis pro caprinis & susinis pro suillis vel porcinis aliaque posuerit, quæ eruditus lector facile observabit.

[2] Græci in Menæis die XIII Januarii satis prolixum exhibent Actorum compendium; [& impressis Græcorum Menæis,] verum cum ipsa Acta postmodum integra danda sint, eo omisso, solum hic Latina reddo, quæ in iisdem Menæis ultima die Octobris sic Græce leguntur: Sanctus hic pater noster Jacobus fuit episcopus Antiochiæ Mygdoniæ, quæ & Nisibis dicitur. Propter summam vero virtutem magnus miraculorum patrator, cum divinitus loqueretur, mortuos per Christi potestatem excitavit, & plures ab idololatria ad Dei cognitionem convertit, multosque, qui ob humanum timorem. Christum negarant, ad eum redire fecit. Librum etiam valde utilem composuit. Expressit quædam ad exemplar istius libri Theodoritus Cyri episcopus in Religiosa sua Historia. Ille multas tentationes passus ab idololatris imperatoribus, iisque non cedens perseveravit usque ad magnum imperatorem Constantinum, & in prima synodo fuit unus ex trecentis & octodecim sanctis Patribus; & quando ea, quæ ibidem pie publicata erant, cum sociis suis sigillo consignaverat & confirmaverat, profectus est Constantinopolim ad magnum Metrophanem, & postquam cum eo communicasset, & defuncti funus curasset, rediit ad sedem suam, parumque supervivens & signis effulgens quievit in Domino.

[3] In hoc elogio peculiaria quædam occurrunt, de quibus hic breviter disseremus. [quorum phrasis quædam examinatur.] Primum quidem, quod spectat ad S. Jacobi librum, ad cujus similitudinem aliqua scripserit Theodoretus, ita obscurum est, ut Tillemontius tom. 7 Memor. Eccles. Hist. pag. 265, posito ad marginem verbo Græco ἐξεικονίζει, ingenue fateatur, se nescire, quid Græci velint, dum in Menæis dicunt, S. Jacobum Nisibenum composuisse utilem librum, ex quo Theodoretus aliqua repræsentavit in Philotheo. Textus Menæorum sic sonat: Καὶ βίβλον πάνυ ὠφέλιμον συνετάξατο. Ἐξεικονίζει δέ τινα τῶν τῆς βίβλου ταύτης Θεοδώριτος τῆς Κύρου ἐπίσκοπος ἐν τῇ φιλοθέῳ αὐτοῦ ἱστορίᾳ, id est, librum etiam valde utilem composuit; exprimit quædam ad exemplar istius libri Theodoritus Cyri episcopus in Religiosa sua Historia. Non invenio aptiorem interpretationem præter eam quam dedi. Nam ἐξεικονίζω significat, ut opinor, ex exemplari exprimo, ad exemplar effingo, ad similitudinem facio, depingo, repræsento, aliaque hujusmodi. In hac opinione me non parum confirmat expressio Maximi Cytherorum episcopi, qui in Vitis sanctorum Græco-barbare scriptis in elogio S. Jacobi Nisibeni XXXI Octobris pro ἐξεικονίζει utitur verbo μιμᾶται, id est imitatur. An forte S. Jacobus librum scripserit, ad cujus imitationem Theodoretus Philotheum composuit, hactenus exploratum non habeo. Alterum quod hic dicitur de S. Jacobi colloquio cum Metrophane episcopo Constantinopolitano, & justis ipsi solutis, quamvis fieri potuerit, tamen ex nullo, quod sciam, veterum scriptorum testimonio constat. Tertium quod additur, nempe post finitam anno Christi 325 Nicænam synodum, & celebratas Metrophanis exequias S. Jacobum, ad sedem suam reversum, parum supervixisse, falsum omnino est, cum ut minimum usque ad annum Christi 350 superfuerit, quemadmodum postea pluribus evincemus.

[4] Latina Martyrologia tum antiqua tum recentior centiora hunc sanctum antistitem Nisibenum memorant. Romanum Parvum simpliciter sic enuntiat: [Martyrologia Latina celebrant eumdem Sanctum,] Nisibi Jacobi episcopi. Antiquissimum ex Martyrologiis Hieronymianis totidem verbis de eodem meminit: Jacobi episcopi Nizibæ. Prolixior est Ado, qui Idibus Julii sic habet: Nisibi natalis S. Jacobi episcopi, magnæ virtutis viri, ita ut ad ejus preces sæpe urbs discrimine liberata sit. Hic unus fuit ex numero confessorum sub persecutione Maximiani, & eorum qui in Nicæna synodo perversitatem Arii, homousii oppositione damnarunt: Atque intra muros urbis suæ ex præcepto Imperatoris Constantini ad tutelam & munimentum sepultus, postea zelo Juliani Apostatæ extra urbem elatus & conditus. Sed mox eadem civitas tanti patroni orbata reliquiis Persarum ditioni succubuit. Adonis vestigia pressit Usuardus, ejusque primam partem sic exscripsit: Nisibi natalis S. Jacobi episcopi, magnæ virtutis viri. Hic fuit unus e numero confessorum, sub persecutione Maximini, & eorum qui in Nicæna synodo perversitatem Arii, Omousii oppositione damnarunt. Satis patet, hæc Usuardum ex Adone desumpsisse præterquam quod pro Maximiano Maximinum posuerit. Utra lectio præferenda sit, non facile dicam, cum generosi hi Christi pugiles sub alterutro Christianorum persecutore accipere potuerint vulnera, quorum gloriosas cicatrices ad Nicænam synodum attulerunt. Si Sanctus noster ob constantem Christianæ fidei professionem vulneratus sit, putat Tillemontius eum potius passum esse sub Maximino, utpote cui parebat Mesopotamiæ. Quidquid sit Maximinum etiam appellat Martyrologium Romanum Cardinalis Baronii cura & studio emendatum, in quo ita legimus: Nisibi natalis sancti Jacobi ejusdem urbis episcopi magnæ sanctitatis viri. Hic miraculis & eruditione clarus, unus fuit ex numero confessorum sub persecutione Maximini, qui in Nicæna synodo perversitatem Arii, Homousii oppositione damnarunt. Cujus & Alexandri episcopi oratione ipse Arius condignam suæ iniquitatis mercedem effusis visceribus Constantinopoli recepit. De hac postrema Martyrologii Romani assertione alio loco agemus; nunc Martyrologiorum quorumdam addiotionem examinemus.

[5] [qui in aliquibus codicibus dicitur vidisse arcam Noë;] Quidam codices Martyrologii Hieronymiani post hæc verba Jacobi Episcopi Nisivis hanc novam & Theodoreto Gennadioque ignotam subjungunt historiam; qui in corpore (Ms. Corbeiense hæc interserit multa passus est &,) multa signa fecit, & arcam Noë solus vidit in monte; nullus alius * de his, qui cum eo perrexerant, videre est permissum. Eadem fere sed correctius habet Idibus Julii Martyrologium Bedæ cum auctario Flori & aliorum, quod in Actis nostris ante tomum 2 Martii videri potest. Notkerus idem miraculum narrat, & montem, in quo id contigit, Taurum appellat. Florentinius in Notis ad Martyrologium Hieronymianum de hac additione sic scribit: Nihil autem in his (loquitur de Theodoreto & Petro de Natalibus Actorum scriptoribus) de Noëmi arca inspecta narratur; sicuti neque in M. vetustissimo. Unde tam in codicibus nostris quam Corbeiensi ab antiquo tempore & in eorumdem prototypo episodium præter morem additum vix dubitarem. Vocat autem hoc additamentum antiquum, quia Notkerus illud etiam Martyrologio suo inseruit.

[6] Florentinius in iisdem Notis operose disputat de arcæ reliquiis, [qua occasione de reliquiis ejusdem arcæ disputatur,] quas post Jacobi Nisibeni tempora superfuisse probat in hunc modum: Quod autem de servatis in monte Tauro arcæ reliquiis narratur, fabula non est. Eusebius sive D. Hieronymus de locis Hebraicis ex antiquioribus chronologis, a Josepho primo Antiquitatum Judaicarum libro adductis, Beroso Chaldeo, Hieronymo Ægyptio, Cansia, Nicolao Damasceno, docet in montibus Ararath sive Armeniæ, quos Berosus montes Carduenorum vocat, vel in monte nomine Beatis super Muniadem resedisse arcam vel Noëmum dilavio superstitem, & ad multas ætates ejus signa monstrari solita, imo quosdam bitumen ex ea evellentes circumferre, quo uterentur, maxime hi qui lustrarentur & se expiarent. Sed recentius tempore Constantis & Constantini, quo S. episcopus Nisibites obiit, adhuc reliquias arcæ perduravisse Philostorgius ex vulgari fama testis est in epitome Photii lib. III, num. VIII; Quin imo ad suam ipsius ætatem sub Theodosio juniore perdurare his, interprete Gottifredo, addit: “Euphrates vero fluvius ex Armeniis, secundum quod quidem apparet, oritur, ubi mons est Araret, qui etiamnum apud Armenios vocatur, ubi arcam conquievisse ait scriptura, in quo etiamnum esse aiunt haud parva lignorum ac clavorum fragmenta, quæ ibi reliqua facta sunt”. Perdurarunt hæc arcæ fragmenta ad Benjamini Tudelensis ætatem, qui in itinerario suo, interprete Aria Montano, narrat Nisibin seu Nesibin urbem duobus itineribus non amplius distare a radicibus montis Ararat sive Tauri, ubi urbs est Gezirben Ghamar, nec amplius quatuor milliaribus abesse a loco, in quo Noë arca quieverat. Illam autem arcam, inquit, Ghamar-ben-Alcheseb ex montis dorso sublatam in Ismaëlitarum moscheæ usum translatam adaptavit. Hactenus Florentinius, qui ex his concludit, non esse incongruum, quod S. Jacobus episcopus ex proxima urbe Nisibena ad videndas arcæ reliquias perrexerit.

[7] Quod postremo huc affert Florentinius ex Benjamino Tudelensi de arca ex monte sublata & in Mohemetani templi structuram adhibita, [& de hac re diversæ,] opponitur Itinerario cuidam Belgico Amstelodami impresso, in quo pag. 230 asseritur, arcam etiamnum ibidem superesse juxta testimonium, quod ab eremita quodam Romano latine scriptum & Itinerarii auctori datum fuisse dicitur hoc tenore: Postquam non potui intermittere ad petitionem Joannis Jansonii [qua] precabatur, ut testimonium ipsi darem scriptum, quod prænominatus Joannes Jansonius fuerit apud me in monte sancto Ararath, circiter triginta quinque milliarium sursum eundo; ubi prænominatus Joannes me sanavit ab una magna ruptura: propterea ipsi maximas gratias ago propter magnam diligentiam suam, quam mihi præstitit, & ipsi pro hac benevolentia donavi unam crucem, quod fuit frustum ligni de vera arca Noë, ubi in persona intus fui, & illud de quo ista crux est facta, propriis meis manibus ab una camera scidi. Ubi ego Joanni Janson perfectius oretenus veritatem narravi, quomodo illa arca est facta. Super hoc ipsi lapidem etiam dedi, quem ipsemet manibus meis decerpsi infra arcam, ubi arca quiescit. Hoc omne fateor esse verum, tam verum, quam vere ego in ista mea sancta eremitica habitatione de facto vivo.

Datum in monte Ararath die XX Julii MDCLXX
Dominicus Alexander Romanus.

[8] [atque inter se pugnantes] Si hoc testimonium a viro fide digno allatum esset, facile ei credidissem. Sed cum Itinerarii istius Belgici auctor adeo multa narret mirabilia, ne dicam incredibilia & interdum manifeste falsa, ubique eum de mendacio suspectum habere cœpi. Mendaci quippe homini ne vera quidem dicenti credere solemus. Quæ eadem omnino causa subest, inquit Melchior Canus de locis Theologicis lib. II, cap. 6, ut historiæ illæ valde etiam suspiciosæ sint, quæ tametsi auctoris cujuspiam nomen præ se ferunt, sed quis ille qualisve sit, obscurum & incertum est. Cujusmodi ante hos paucos dies, quædam fabulæ prodiere, quarum & auctores & loca adeo longo intervallo distant, ut an mentiantur illi non possit inveniri, an hæc sint, addubitari etiam possit. Sed bene habet, quod totum narrationis corpus commentitium apparet, ut quod Hispanorum sermone teritur, id quoque in hac re facile probes; de luengas vias, luengas mentiras. Habeo præterea contrarium sacerdotis e Societate nostra testimonium, quod suspicionem meam non parum auget. Is est R. P. Philippus Avril regis Galliæ mathematicus, qui pertotum pene Orientem peregrinatus Belgicum hoc Itinerarium mendacii arguit. In itineris sui descriptione Parisiis anno 1693 Gallice edita lib. 1, pag. 58 agens de monte Ararath, asserit, sese mense ferme integro montis illius situm studiose observasse, multa de eo indagasse; ac tandem concludit, montem illum inaccessum esse, adeoque fabulosum in eo Belgæ iter explodit.

[9] [narrationes proponuntur.] Superest alia difficultas, quam cum omnibus iis, quæ de arca hactenus dicta sunt, componi posse non video, siquidem vera sit narratio, quam habet Vincentius Bellovacensis in speculo Historiali, in quo postquam lib. 30, cap. 95 Georgiæ vastationem a Tartaris anno 1220 factam narrasset, deinde ejusdem libri cap. 97, de monte Ararath scribit sequentia: Est autem mons iste videlicet Arath excellentissimus, nec umquam illuc ascendisse dicitur homo, nisi monachus unus. Ille siquidem quodam devotionis, ut dicitur, ardore commotus propter arcam Noë, quæ ibi requievit, multotiens illuc ascendere, quibus potuit conatibus, attentavit. Cumque aliquam montis partem ascenderat, & membra corporis fatigata quieti dabat, semper post quietem evigilans in pede montis se inveniebat. Tandem vero Dominus ejus effectui condescendens, ejusque votum & orationes exaudiens, per angelum suum eum monuit, ut semel ascenderet, ita tamen ut de cetero ascendere nullatenus attentaret. Tunc ergo securus ascendit, & postea descendens inde secum ex arca unum asserem detulit. Tunc in montis pede monasterium ædificavit, in quo eumdem asserem tamquam pro sacris reliquiis devote collocavit. Pugnantes hasce narrationes inter se conciliare nostrum non est: sufficit enim ad propositum nostrum, hanc de arcæ visione historiam postmodum martyrologiis verosimiliter fuisse intrusam, cum antiquissima Martyrologia & Theodoretus gesta S. Jacobi Nisibeni ex professo describens istius visionis non meminerit. At de hac re plus quam satis. Ad alia pergamus.

[Annotatum]

* lege nulli alii

§ II. Gesta S. Jacobi Nisibeni in concilio Nicæno & Antiocheno.

Nemini dubium esse potest, quin S. Jacobus noster concilio Nicæno interfuerit, cum id præter alios veteres scriptores Theodoretus in Philotheo cap. 1, [S. Jacobus Nisibenus concilio Nicæno intersuit,] ita diserte affirmet: Postquam ergo is (nempe Constantinus Imperator) omnes ecclesiarum præsides illo tempore congregavit Niceæ, venit cum aliis magnus quoque Jacobus pro veris decertaturus decretis, ut vir fortis & princeps totius phalangis: Romanorum enim imperio tunc parebat Nisibis. Postquam autem fuit dimissus sacer ille conventus, & unusquisque in domum suam est reversus, rediit hic quoque tamquam vir fortis victoria potitus exultans ob trophæa pietatis. In historia sua Ecclesiastica lib. 1, cap. 6, agens de concilio Nicæno idem sic repetit. Trecenti decem & octo episcopi convenerant: Romanus autem propter summam senectutem ipse quidem non adfuit, sed presbyteros duos misit cum potestate Actis assentiendi. Erant eo tempore multi apostolicis donis excellentes; multi etiam, qui stigmata Domini Jesu, ut divinus Apostolus, in corpore gestabant. Jacobus enim Antiochiæ Mygdoniæ, quam Syri & Assyrii Nisibim vocant, episcopus & mortuos suscitavit, vitæque restituit, & infinita alia edidit miracula, quæ supervacaneum duco iterum huic libro inserere, cum sint a me in Historia, quæ Philotheus inscribitur, commemorata.

[11] Hæc satis certa sunt. Sed intricatior quæstio est, [& juxta quoddam historiæ fragmentum in quibusdam Theodoreti editionibus omissum,] an S. Jacobus noster postea Constantinopoli, junctis cum S. Alexandro episcopo Constantinopolitano precibus, subitam Arii mortem a Deo impetrarit, ut Martyrologium Romanum innuit his verbis: Cujus & Alexandri episcopi oratione ipse Arius condignam suæ iniquitatis mercedem effusis visceribus Constantinopoli recepit. Vix dubito, quin hæc Romani Martyrologii clausula ex quibusdam Theodoreti editionibus desumpta sit: nam in Philotheo, quem Lipomanus, interprete Alberico Longo, in Vitis Sanctorum tom. 2 Latine edidit, mors Arii precibus S. Jacobi & Alexandri adscribitur. In editione operum Theodoreti, quam Sirmondus noster anno 1642 Parisiis Græco-Latinam vulgavit, tom. 3 in Philotheo cap. 1 legitur de gestis Jacobi & morte Arii eadem Historia, quam hic lectoris oculis subjiciemus, quia in quibusdam Theodoreti editionibus non invenitur, & ideo in Actis S. Jacobi postea dandis omittenda est.

[12] Itaque in editione Sirmondiana post hæc verba in Actis num. 11 posita, [sed Sirmondianæ ejus operum editioni insertum,] in Romanorum enim ditione Nisibis tunc erat, inseritur sequens fragmentum: In hac ergo magna synodo, cum multa bene recteque, multa etiam secus dicta fuissent (erant enim pauci quidam, qui contraria quidem sentiebant, sed impietatem suam prodere non audebant, eamque decipulis quibusdam tegebant, non omnibus vulgo notis, sed iis, qui veritatis arcana penetrarent liquido perspectis) recitata est, quæ toto terrarum orbe nunc obtinet, prædicaturque fidei confessio; subscripsere autem universi, manuque & calamo ita se credere ac sentire protessi sunt. Verum eorum pars maxima libenter hoc agebat: septem dumtaxat Arii blasphemiæ defensores, lingua quidem & manu assensi sunt; linguæ vero repugnantem sententiam retinebant juxta prophetiam: Populus hic labiis me honorat, corde autem longe est a me; & juxta disertam Hieremiæ vocem: Prope es tu ori eorum, & procul a renibus eorum. Et his consona de iisdem beatus quoque David dixit: Ore suo benedicebant & corde suo maledicebant. Et iterum: Molliti sunt sermones eorum super oleum, & ipsi sunt jacula.

[13] [post indicta jejunia & preces,] Isti Alexandrum magnæ Alexandriæ episcopum rogabant, ut Arii misereretur ab universa illa phalange exauctorati. Hic vero cum & subdolam istorum mentem nosset, & suspectam illius nequitiam haberet, ac propterea illorum postulatis non annueret, alii quidam simplicioris ingenii multa de clementiæ laudibus disserentes, hac etiam præcipue delectari universorum Deum suggerebant: Et cum magnus Alexander injustam erga unum clementiam inclementiam appellaret, quæmultis esset perniciosa, damnique occasionem cunctis gregibus futuram affirmaret, hortatur omnes divinus Jacobus, ut jejunii macerationi se dedant, septemque cum eo dierum spatio Deum orent, ut ecclesiarum utilitati consultum velit.

[14] [subitam Arii mortem a Deo impetravit,] Probato ab omnibus sancti viri consilio (sciebant enim illum Apostolica gratia præditum) jejunio junctæ sunt preces & ecclesiarum utilitati prospexit harum gubernator. Cumque advenisset dies Dominicus, quo die plerique receptum impium iri sperabant, & divinæ liturgiæ tempus adesset, exspectarentque omnes, ut inimicum Dei venia donatum viderent, divinum prorsus ac stupendum accidit miraculum. Nam cum in spurcis fœtentibusque locis impius ille inexplebilis gulæ excrementa egereret, cum his intestina etiam, quibus continebantur, egessit, solutisque hoc modo visceribus & cum stercore effusis, concidit repente infelix & turpissimam illam mortem obiit, graveolentis blasphemiæ suæ in graveolentibus locis pœnas luens, & per magni Jacobi linguam letalem ictum excipiens.

[15] [& ob zelum suum laudatur.] Admiratur sane divina Scriptura Phinees sacerdotem & jure admiratur, quod Zambri popularis exitii auctorem interfecerit. Unde & psallens David aiebat: Stetit Phinees & placatus est & cessavit quassatio, & reputatum est illi ad justitiam in generationem & generationem usque in seculum. Verum ille bellico utens telo justam & celebrem illam cædem patravit; huic vero pro hasta & gladio lingua satis fuit, quæ impium peremit, ne videret gloriam Domini. Atque hoc unum profecto suffecerit ad Arianæ impietatis revincendam insaniam, quod hic tantus vir dogmatum, quæ a nobis celebrantur, præco fuerit & defensor; istorum autem impietatem sic detestatus sit, ut ejus parentem linguæ suæ mucrone confoderit. Tota hæc historia, saltem quoad substantiam, Theodoreti Philotheo etiam inserta reperitur apud Lipomanum loco supra citato. Post hanc Actorum nostrorum filum resumitur, & sequuntur hæc verba, Postquam autem fuit dimissus sacer ille conventus & cetera, quæ in Actis postmodum exhibendis num. 11 videre licet.

[16] Garnerius noster tom. 5, operum Theodoreti Differt. 2, [Garnerius merito erroris arguit hoc fragmentum,] in observationibus ad singula capita Philothei fol. 200, in hanc historiam hæc notat: Circa primum caput, quod de sancto Jacobo Nisibeno est, observandum est primo, memoria lapsumm esse Theodoretum in iis, quæ de morte Arii scribit: Ait enim Niceæ periisse statim a concilio, Jacobo jejunium omnibus persuadente; cum Alexander ecclesiæ Alexandrinæ episcopus renueret hæresiarcham recipere. Atqui constat certis testimoniis, Arium Constantinopoli periisse decimo post concilium anno, Jacobo procul posito, Alexandro Constantinopolis præsule renuente Arium in ecclesiam recipere, Macario Alexandrino presbytero preces suas præsulis Constantinopolitani precibus adjungente. Videndus Socrates lib. 1, cap XXV, Sozomenus lib. 11, cap. XXVIII, & Theodoretus ipse lib. 1, hist. eccles. ubi suum hujusce loci errorem allatis Athanasii rem totam narrantis litteris ad Apionem tacite revocat. Mirum profecto tantum Theodoreti errorem non fuisse observatum a Baronio viro tam perspicaci. Mirum quoque per incogitantiam a Valesio Latino interprete & ab interprete Gallico Valesium secuto in re tam aperta peccatum esse. Historiam enim Ecclesiasticam cum Religiosa confuderunt. In hac siquidem est error, quem illi tribuerunt, in qua tamen de Arii morte nihil, nisi Athanasii verbis exacte ad veritatem refertur.

[17] Recte quidem Garnerius crassos hujus narrationis errores observat, [quod non videtur Theodoreto attribuendum esse.] & jure miratur, Valesium ejusque Gallicum interpretem Cousinum, Historiam Ecclesiasticam Theodoreti pro Religiosa ipsius Historia oscitanter accepisse. At una in re ipsi assentiri non possum; nempe in eo quod supponat, hanc de morte Arii historiam a Theodoreto scriptam esse. Malo istud Garnerii aliorumque suppositum negare: Nam quamvis Theodoretum ab omni errore exemptum nolim, tamen tot tamque palpabiles memoriæ lapsus non facile admittam in hoc viro docto & historiæ studioso, qui in Ecclesiastica sua Historia satis sæpe ostendit, se memorem esse eorum, quæ in Philotheo scripserat. Quis credat Theodoretum adeo fuisse habetem, ut publicam Arii mortem ab Athanasio aliisque synchronis posteritati traditam, &, ut ita dicam, lippis & tonsoribus notam alieno tempore & loco collocarit? Quis credat eum adeo fuisse sui ipsius immemorem, ut Alexandrum episcopum Alexandrinum, cui mortuo post quinque menses a synodo Nicæna Athanasium successisse refert lib. 1 Eccles. Hist. cap. 25, cum Alexandro Constantinopolitano confuderit? Quis, inquam, credat adeo absona scripsisse eumdem ipsum, qui totam Arii catastrophen ex Athanasii litteris veraciter proponit lib. 1 Eccles. Hist. cap. 13, ubi de S. Jacobo Nisibeno nullum facit verbum? Itaque suspicor ego potius, fragmentum istud, ab imperito quodam Græculo additum, in aliqua Theodoretiani Philothei exemplaria irrepsisse. Potissima suspicionis meæ ratio est, quod in quibusdam Theodoreti editionibus illud non inveniatur. Certe vitiosam hanc historiam in exemplari suo Græco non videtur legisse Gentianus Hervetus, qui Religiosam Theodoreti historiam ex Græco Latino redditam anno 1570 parisiis edidit. Hanc Herveti editionem subsecutæ sunt aliæ, in quibus de hac historia dicam an fabula altum est silentium.

[18] [Quomodo S. Jacobus Antiocheno concilio interfuerit,] Altera non minus laboriosa controversia est, an S. Jacobus noster concilio Antiocheno, quod Labbeus noster tom. 2 conciliorum col. 559 & sequentibus exhibet, interfuerit, nomenque suum subscripserit. Eminentissimus Annalium Ecclesiasticorum parens Baronius ad annum Christi 341 post examinata hujus conventus acta & discussas quatuor fidei formulas tandem num. 27 ita pronuntiat: Porro hæc omnia scripta & edita fuerunt ab Eusebianis tantum, ab illis inquam triginta sex episcopis, qui in Athanasii damnationem & Gregorii suffectionem turpiter consenserant, obnitentibus haud dubium reliquis Nicænæ fidei professoribus, inter quos eminebat magnus ille Jacobus episcopus Nisibita, qui inter paucos illos, qui reperiuntur scripti ante canones concilii Antiocheni connumeratur. Passurusne æquo animo erat magnus Jacobus, Nicænam professionem infringi, verbumque CONSUBSTANTIALIS penitus aboleri? Qui (ut suo loco superius dictum est ex Gennadio) post multos labores atque certamina pro concilii Nicæni defensione suscepta & fideliter exanthlata, de hoc ipso, Quod Christus Filius Dei sit et consubstantialis Patri præclarum commentarium sive antea scripserat, sive post hæc ad horum redarguendam temeritatem confecit; quod magis credimus, cum antehac nulla suæ perfidiæ scriptis Eusebiani edidissent publica monumenta.

[19] [illi que nomen suum subscripserit,] At si S. Jacobus sese opposuerit hujus concilii decretis, quomodo ejus nomen illi subscriptum legitur? Severinus Binius in notis suis ad hoc concilium huic nodo solvendo primo obvium arripuit responsum: Ait enim ad nomina subscriptorum episcoporum ab Eusebianis additum fuisse insignem illum Jacobum Nisibitam episcopum. Sed id facilius dici, quam probari posse arbitror. Etenim Schelstratius in libro, quo concilium Antiochenum defendit, Dissert. 2, cap. 19, pag. 84 existimat, S. Jacobum nomen suum subscripsisse; atque ad id probandum allegat præfationem antiquissimi codicis Corbeiensis, Catalogum subscriptionum apud Dionysium Exiguum in codicibus Mss. Sangermanensi & Colbertino, ac denique præfationem Mss. codicum bibliothecæ Thuanææ & Oxoniensis, in quibus inter Patres Antiochenos reperitur Jacobus Nisibensis, quem Aubertus Miræus in scholio ad Gennadium De viris illustribus testatur, interfuisse non solum Nicæno, sed & Antiocheno concilio, ut habetur, inquit, in Actis S. Alexandri Constantinopolitani episcopi. Idem fatetur Baronius in Notis ad Martyrologium Romanum die XV Julii.

[20] [satis probabiliter explicat Schelstratius.] Schelstratius ex dictis loco proxime citato ita concludit: Et ex his patet, errare illos, qui putant cum Severino Binio, hunc Jacobum Nisibensem non adfuisse Antiocheno concilio, & nomen ejus ab Arianis Catalogo insertum ad conciliandam per hujus viri nomen synodo Antiochenæ auctoritatem; quasi solum hujus Sancti nomen expressum erat, & non etiam S. Pauli Neocæsareensis episcopi. Adfuit revera hic Jacobus Nisibensis, quem principem totius cætus indigitat Theodoretus in sanctorum Patrum historia. At ipsemet Schelstratius hic in fine hallucinatur, dum Theodoretum in Patrum Historia de synodo Antiochena agere putat. Nam ille diserte de synodo Nicæna loquitur, dum magnum Jacobum totius phalangis principem nuncupat, uti manifestum fiet legenti Acta num. 11. Hunc autem principatum ita intelligendum opinor, ut Theodoretus eum non velit totius Concilii Nicæni fuisse principem, sed præcipuum eorum, qui ex Mesopotamia vicinisve regionibus ad synodum Nicænam convenerant. Utut est, Schelstratius volumine integro, quod anno 1681 Antverpiæ impressum est, erudite contendit, omnia in hoc Antiocheno conventu perperam acta non convenire principio hujus synodi a nonaginta patribus celebratæ, sed fini Antiocheni conciliabuli a quadraginta circiter Eusebianis habiti. Hanc Schelstratii sententiam amplectuntur varii recentiores.

[21] Tillemontius ad evitandas has difficultates plane aliam, [Tillemontii effugio circa duplicem synodum Antiochenam] & paucis hactenus tritam ingreditur viam: ut enim separet catholicos episcopos ab Arianis, quorum nomina Antiocheno concilio promisque subscripta legimus, duas comminiscitur Antiochenas synodos, quarum priori Catholici, alteri interfuerint Ariani vel Eusebiani. Tomo 7 Memor. Hist. Eccles. pag. 23 supponit potius quam probat, primam tempore Eustathii Antiochem episcopi, seu, ut alibi dicit, ante annum Christi 335 habitam fuisse. Non opinor eum velle, ut hanc suam opinionem seu potius hypothesin, quamvis subtiliter excogitatam, tamen solido rationum pondere & antiquitatis testimonio distitutam cæce amplectamur. Deinde tom. 6 , pag. 311, 315 & sequentibus agit de altero Concilio Antiochiæ anno 341 in encæniis celebrato, quod alicubi iniquitatis conventiculum appellat, cujus quosdam canones & fidei formulas tamquam Arianæ hæresi faventes explicat. Denique in Notis ejusdem tomi 6, pag. 753 conatur ostendere, confusos fuisse duplicis Concilii Antiocheni canones, quorum aliquos primæ synodo, alios secundo Eusebianorum conciliabulo tribuendos esse contendit. Idem de episcoporum subscriptionibus judicat: Nam Catholicorum nomina ad primam synodum, Arianorum autem ad secundum conventiculum pertinere censet.

[22] Atque hæc quidem omnia adeo feliciter se evincere autumat, [via præcluditur,] ut tom. 6 pag. 756 confidenter asserat, solam suam in quartum canonem observationem sufficere ad evertendum integrum Schelstratii systema. Dubito, an omnes idem judicium laturi sint, qui eruditum super hac re Schelstratii opus attente pervolverint. Ut ut est, ego omnibus Tillemontii conjecturis duo synchronorum Patrum testimonia tantummodo oppono. Primum est Athanasii, qui in libro de synodis Arianos arguit, quod fidem in encæniis Antiochenis promulgatam postea mutarint. Juvat ipsius verba audire. Libro de synodis in editione Parisiensi operum Athanasii anno 1698 tom. 1, part. 2, pag. 737 de quadam fidei formula in hoc concilio composita hæc præmittit: Theophronius porro quidam episcopus Tyanensis, hanc fidei formulam a se compositam coram omnibus proposuit, cui, hominis approbata fide, subscripserunt omnes … Porro qui ad encænia convenerant episcopi, nonaginta numero erant Coss. Marcellino & Probino, Indictione XIV, cum ibi esset impiissimus Constantius. Id est anno Christi 341.

[23] Deinde S. Athanasius eodem libro de synodis in editione proxime citata pag. 753 sic in Arianos invehitur: [& verba S. Athanasii,] Quid mirum autem si cum majoribus & cum patribus suis pugnant, ubi ipsi secum concertant, in seque ipsos impingunt: cum enim Antiochiæ in encæniis, ut vocant, declarassent Filium esse substantiæ Patris sine ulla dissimilitudine imaginem, jurassentque se ita sentire, ac eos qui aliter sentirent anathemate damnassent, imo in Isauria scripsissent; Non refugimus authenticam fidem in Encæniis Antiochiæ editam (illic autem substantiæ nomen scriptum est) veluti eorum immemores paulo post in ipsa Isauria iis adversantia conscripsere, scilicet ὁμοούσιον, & ὁμοιοούσιον, hoc est consubstantiale & substantia simile, utpote a scripturis aliena rejicimus & substantiæ nomen de medio tollimus, quippe cum in Scripturis non reperiatur. Quis igitur viros hujusmodi ulterius Christianos existimabit? Aut quæ fides, apud quos nec verba nec scripta firma sunt, sed omnia pro temporis ratione mutantur & invertuntur: Si enim, o Acaci & Eudoxi, non refugitis expositam in Encæniis fidem, in eaque scriptum est, Filium esse substantiæ Patris sine discrepantia imaginem, cur in Isauria scribitis, rejicimus ὁμοούσιον?

[24] [ac Hilarii] Ne quis autem cavilletur, contendatque S. Athanasium tantummodo argumentari ad hominem, ut aiunt, ac fidem Nicænam non satis clare in hoc Antiocheno concilio exprimi; audiat S. Hilarium Pictaviensem episcopum, qui libro de synodis eamdem quæstionem sibi objicit & objectam solvit. In editione anno 1693 Parisiis facta Hilarius in libro de synodis seu de fide Orientalium fidei formulæ in hac synodo Antiochena promulgatæ hunc præfigit titulum: Expositio ecclesiasticæ fidei, quæ exposita est in synodo habita per Encænias Antiochenæ ecclesiæ consummatæ. Exposuerunt, qui ad fuerent episcopi nonaginta septem, cum in suspicionem venisset unus ex episcopis, quod prava sentiret. Dein, producto formulæ textu, hanc format objectionem col. 1170: Minus forte expresse videtur de indifferenti similitudine Patris & Filii fides hæc locuta esse, maxime cum de Patre & Filio & Spiritu sancto ita senserit significatam in nominibus propriam uniuscujusque nominatorum substantiam & ordinem & gloriam, ut sint quidem per substantiam tria, per consonantiam vero unum.

[25] Mox huic objectioni ita respondet S. Hilarius: Et primum sciendum est, [opinioni illius opponuntur.] non adversum hæresim, quæ dissimilis substantiæ Patrem & Filium ausa est prædicare, in Antiochia fuisse conventum, sed adversus eam, quæ post sanctam synodum Nicænam in id proruperat, ut tria nomina Patri vellet adscribere, de qua suo loco tractabimus… Volens igitur congregata Sanctorum synodus impietatem eam perimere, quæ veritatem Patris & Filii & Spiritus Sancti nominum numero eluderet; ut non subsistente causa uniuscujusque nominis, triplex nuncupatio obtineret sub falsitate nominum unionem, & Pater solus atque unus idem atque ipse haberet & Spiritus Sancti nomen & Filii: Idcirco tres substantias esse dixerunt, subsistentium personas per substantias edocentes, non substantiam Patris & Filii diversitate dissimilis essentiæ separantes. Hic per tres substantias intelligi τρεῖς ὑποστάσεις, ut Græci loquuntur, Theologis passim notum est. Videri potest de ea re Epiphanius Hæresi 73, Gregorius Nazianzenus orat. 29 aliique. Observari hic velim, quod a S. Hilario a majori parte denominationem desumente hoc Antiochenum concilium vocetur Sanctorum synodus; quæ certe appellatio ei convenire non posset, si a solis Arianis, ut vult Tillemontius, fuisset celebratum. Ex his omnino probabile fit, S. Jacobum nostrum huic conventui Antiocheno interfuisse, omniaque postmodum violenter acta tribuenda esse solis Arianis, qui initio virulentum contra veræ fidei defensores odium impia catholicæ religionis simulatione texerant, ut tanto securius hostibus suis nocerent. Qui plura de hac re cupit, legat eruditissimum Schelstratii opus supra laudatum. Nos interim ad aliam de Sancti nostri scriptis controversiam properamus.

§ III. Ejus scripta.

Gennadius in opere, quod a Miræo editum est, De viris illustribus cap. 1 Jacobum Nisibenum antistitem, [Causa, cur S. Jacobus ab Hieronymo in Catalogo scriptorum omissus sit,] elogio prius exornatum, inter scriptores ecclesiasticos ita collocat: Jacobus, cognomento Sapiens, Nisibenæ nobilis Persarum modo civitatis episcopus, unus ex numero sub Maximino persecutore confessorum fuit, & eorum, qui in Nicæna synodo Arianorum perversitatem ὁμοουσίου oppositione damnarunt. Hunc virum B. Hieronymus in libro χρονιχῶν velut magnarum virtutum hominem nominans, in Catalogo scriptorum Illustrium cur non posuerit facile excusabitur, si consideremus, quod ipsos tres vel quatuor Syros, quos posuit, & interpretatos in Græcum se legisse testetur. Unde constat eum illo tempore ignorasse Syram linguam vel litteras, & ideo hunc, qui necdum versus est in aliam linguam, nescisse scriptorem.

[27] Displicet mihi hic ratio prætermissionis Hieronymianæ a Gennadio assignata. [refutatur.] Quis enim credat Hieronymum linguarum orientalium studiosissimum, in Syria vicinisque regionibus diu versatum, linguæ Syriacæ fuisse ignarum? Si enim, ut ipsemet Præfatione in Danielem testatur, linguæ Chaldaicæ addiscendæ improbum laborem impenderit, quomodo inter Syros vivens obviam vulgaris istius linguæ scientiam neglexisset? Adde quod in Præfatione ad librum Job de sua in linguam Latinam versione sic scribat: Hæc autem translatio nullum de veteribus sequitur interpretem, sed ex ipso Hebraico Arabicoque sermone, interdum Syro nunc verba nunc sensus, nunc simul utrumque resonabit. Liber autem ille juxta editionem Parisiensem anni 1693 ab Hieronymo Latine redditus videtur circa annum Christi 391. Atqui Hieronymus anno 392 vel 393 scripsit Catalogum virorum Illustrium, ut erudite ostendit Antonius Pagius in Prolegomenis Dissertationis Hypaticæ num. 35. Hinc sponte fluit consequentia; nempe Hieronymum tum temporis cum illustrium virorum Catalogum conscriberet, satis linguam Syriacam intellexisse. Mallem itaque credere, S. Jacobi nostri opera, si Syriace extiterint, ad Hieronymum in angulo Bethleemitico latentem non pervenisse, ut de aliis quibusdam ipsemet in Præfatione ad Catalogum illustrium virorum innuit his verbis: Si qui autem de his, qui usque hodie scripserunt, a me in hoc volumine prætermissi sunt,sibi magis quam mihi imputare debebunt: Neque enim celantes scripta sua de his, quæ non legi, nosse potui; & quod aliis forsitan sit notum, mihi in hoc terrarum angulo fuerit ignotum. Certe cum scriptis suis claruerint, non magnopere nostri silentii dispendio suspirabunt.

[28] [Diversimode enumerantur opuscula a S. Jacobo scripta,] In enumeratione libellorum, qui a S. Jacobo compositi dicuntur, omnes fere Gennadii Catalogi tum Mss. tum editi discrepant. Gennadius noster Ms. ait, eum scripsisse XXXVI libros. Sed haud dubie exscriptoris error est, qui oscitanter X addiderit: Nam in ipsa librorum supputatione ne quidem viginti sex enumerantur. Trithemius in scriptoribus Ecclesiasticis tantum XXV computat, cui quidam codex Ms. & excusus suffragatur. Ms. Corbeiense sive San-Germanense ei XXVII libros adscribit, uti testantur monachi S. Mauri in editione operum S. Hieronymi Parisiis anno 1706 vulgata tom. 5, pag. 50. Plerique Catalogi impressi S. Jacobo XXVI opuscula attribuunt; sed tantum XXIV enumerant. Gennadius Coloniæ anno 1580 per Suffridum Petrum, & Antverpiæ anno 1639 per Aubertum Miræum editus ita habet: Comprehendit autem omne opus suum in viginti sex libris: De fide; contra omnes hæreses; De caritate generali; De dilectione erga proximum speciali; De jejunio; De oratione; De resurrectione; De vita post mortem; De humilitate; De patientia; De pœnitentia; De satisfactione; De virginitate; De sensu animæ; De circumcisione; De acino benedicto, de quo in Isaia legitur, non est exterminandus botrus; De Christo quod Filius Dei sit, & consubstantialis Patri; De castitate; Adversus gentes; De constructione tabernaculi; De gentium conversione; De regno Persarum; De persecutione Christianorum; Composuit & chronicon minoris quidem, quam Græcorum, curiositatis, sed majoris fiduciæ, quia divinarum Scripturarum tanta auctoritate conscriptum comprimit ora eorum, qui præsumptuosa suspicione de adventu Christi vel Domini nostri inaniter philosophantur. In enumerandis hisce opusculis differt tum Gennadius noster Ms., tum Parisiis nuper post S. Hieronymi opera impressus tom. 5, pag. 27.

[29] [de quorum auctore dubitat Garnerius noster;] Huic Gennadii testimonio acquiescit Garnerius noster in Auctario Theodoretiano seu operum Tomo V impresso Parisiis anno 1684; sed Dissertatione secunda in observationibus ad singula capita Philothei pag. 200, ita disputat: Observandum tertio de doctrina librisque Jacobi Nisibeni nihil a Theodoreto scriptum esse, cum tamen ad commendationem plurimum faceret: Nihil ab Hieronymo sive in Chronico, sive in Catalogo scriptorum Ecclesiasticorum, nihil pariter ab Hebed-Jesu diligente ceteroquin librorum Syrorum inquisitore; nihil ab ullo veterum, præter unum Gennadium, qui viginti quatuor libros recenset. Verum Gennadii auctoritas non videtur mihi tanta, ut omnem scrupulum evellat: unde enim novit Syriaca opera, qui vix novit Græca? Unde scit ab Hieronymo præterita, propterea quod nondum in Græcam linguam versa essent, nec Hieronymus intelligeret adhuc Syriacam linguam? An conversa fuerunt postea & in Græcam & in Latinam linguam, ut innotescere possent Gennadio non peritissimo, ut videtur, linguæ Græcæ? Si conversa sunt in utramque linguam, quomodo perierunt omnino, cum forent in triplicem quasi orbem sparsa, Latinum, Græcum & Syrum? Cur nulli veterum nota? Ne Photio quidem tanto scriptorum veterum, tamque curioso censori? Augetur ex eo suspicio, quod Gennadius cognomen Sapientis Jacobo tribuat tamquam vulgatum, cujus tamen nemo meminit, nisi qui Gennadium exscripsit. Unde crediderim facile supposita fuisse Jacobo Nisibeno scripta, quæ Jacobi alterius, ut puta Amideni eremitæ clarissimi forent. Sed in tanta obscuritate cui adhæream nullus scio. Hactenus Garnerius, cujus aliqua argumenta sane non sunt contemnenda.

[30] Heterodoxus quidam, qui in Exercitationibus suis selectis Exercitatione VI inter S. Jacobum Nisibenum acerrimum Catholicæ fidei defensorem, [sed quidam scriptor hæreticus varias ratiunculas] & inter patrem suum Jacobum, Lutheranæ hæreseos sectatorem, ridiculam, ne dicam impiam, instituit comparationem, acrius quam par est, Garnerium refutat. Refutationem illam propriis ipsius verbis dabimus, ne forte vim illi adimere velle videamur. Sed cum responsa interdum extensa & ὕστερον πρότερον hinc inde sparsa sint, liceat saltem ea in epitomen ac ordinem redigere, ut Garnerii argumentis directe opponantur. Imprimis adfert Theodoreti textum, ex quo non magis Jacobi Nisibensis libros, quam ex pumice oleum extundet. Itaque videns hac via non succedere, aliam Theodoretiani silentii causam profert his verbis: Illi quippe in Historia Religiosa propositum est non tam scripta, quam facta potius ascetarum extollere, quod in Jacobo etiam Nisibeno eum attendisse argumento sunt duo loca Historiæ Ecclesiasticæ, quibus Jacobum in Philotheo se laudasse testatus, non aliunde quam a miraculis commendationes desumptas innuit. At hanc rationem omnino incertam esse patet ex ipso Theodoreto, qui lib. 2 in editione Sirmondiana, quam in hoc Commentario plerumque sequor, cap. 26, obsidionem Nisibenam enarrans, ubi certe ad institutum illius minime pertinebat, S. Ephremum vocat præstantissimum apud Syros scriptorem. Mirum sane est, eum de S. Jacobo Nisibeno, de quo sæpius agit, nihil simile dixisse, si tot opuscula scripserit.

[31] Deinde heterodoxus ille scriptor Hieronymiani silentii eamdem, [Garnerio objicit,] quam nos supra, reddit rationem, atque ita prosequitur. Quare non est, ut quisquam ea de causa Jacobum Nisibensem nihil scripsisse putet, quod Hieronymus eum prætermiserit; multo minus autem, quod Hebed-Iesu tacuerit. Hic enim superiori demum seculo vixit, nec tantam diligentiam adhibuit, quantam ipsi Garnerius adscribit. Nam Nestorianos præcipue scriptores recensere sibi proposuit; Eutychianos autem, Jacobitas ac Melchitas tantum non præteriit. Hinc nulla apud eum, mentio Severi, notismi illius Eutychiani, nulla Mosis Bar-Cephæ aut similium Jacobitarum. Tum sic concludit: Nullum igitur impedimentum adferre potest novitii & negligentis suæque sectæ servientis hominis silentium. At quid inde? An Hieronymus, Gennadius, Isidorus, Honorius Augustodunensis, Sigebertus Gemblacensis, Henricus Gandavensis, Bellarminus, aliique ecclesiasticorum scriptorum collectores negligentiæ accusandi erunt, quia varios auctores omiserunt, quorum notitia ad eos non pervenit? Sed esto: Hebed-Jesu quosdam scriptores de industria prætermiserit, sectæque suæ servierit. Id ego Garneriomastigi asserenti credo, imo & libenter concedo; verum vel ob id ipsum neutri parti Hebed-Jesu prodesse aut obesse poterit.

[32] Dum Garnerius dicit, neminem veterum, excepto Gennadio, de Jacobi Nisibeni libris meminisse, hæreticus ille Thraso, quasi parta victoria, [& ex S. Athanasii testimonio,] totus gloriabundus exuliat, & invincibilem, ut ipse quidem putat, illi opponit Achillem, nempe S. Athanasii testimonium, quod sæpe repetit, adducitque magnificis his verbis: Ne autem lectores amplius in re obscura detineam, aut Jacobi Nisibensis scripta ex recentioribus tantum hominibus confirmare videar, clarissimum firmissimumque Athanasiii locum in medium proferam, qui in prima ejus adversus Arianos oratione secundum hodiernam distinctionem reperitur. Tunc post quædam parerga ac Græcum Athanasii textum subjicit hanc suam interpretationem Latinam: Si igitur scripta ista ab orthodoxis proficiscerentur, qualia sunt magni illius & confessoris Hosii (aut potius, confessoris sancti) Maximini Galliæ, aut ejus successoris, aut Philogonii & Eustathii Orientis episcoporum, aut Julii & Liberii Romanorum episcoporum &c., vel Jacobi & reliquorum Mesopotamiæ præsulum, aut nostri beati Alexandri, ceterorumque, qui cum eo sunt ejusdem sententiæ, nihil esset, quod in his scriptis suspicarere: sincera enim & simplicia Apostolicorum virorum ingenia sunt. Hactenus sunt verba S. Athanasii, quibus hæc subnectit interpres: Vides Athanasium scriptores plurimos orthodoxos recensere.

[33] Sed obsecro, vir gloriose, noli triumphum canere ante victoriam. Hic Athanasii locus, [perperam intellecto,] quem clarissimum firmissimumque vocas, mihi maxime obscurus debilisque videtur ad probandum, quod intendis. Ut controversia clarius intelligatur, sciendum est, ab Athanasio hic argui Arianos, quod in scriptis suis voces e sacris Litteris depromptas in hæresis suæ favorem detorquerent, & sub ambiguis orthodoxæ fidei verbis impiam doctrinam fraudulenter tegerent. Dabimus integrum S. Athanasi textum, qui in Græco-Latina operum ejus editione Parisiis anno 1698 vulgata reperitur tom. 1, part. 1, pag. 278, ubi hæc datur interpretatio: Itaque si quæ scribunt, ea scriberent orthodoxi, ut magnus & confessor Hosius, & Maximinus Galliæ aut ejus successor: Philogonius & Eustathius Orientis, vel Julius & Liberius Romæ episcopi, Cyriacus Mysiæ. Pistus & Aristæus Græciæ episcopi, Sylvester & Protogenes Daciæ, Leontius & Eupsychius Cappadociæ episcopi, Cecilianus Africæ, Eustorgius Italiæ, Capito Siciliæ, Macarius Jerosolymæ, Alexander Constantinopolis, Pæderos Heracleæ, magni Meletius & Basilius & Longianus, aliique ex Armenia & Ponto; ut item Lupus & Amphio Ciliciæ episcopi; vel Jacobus ceterique ex Mesopotamia, vel denique ut etiam noster beatus Alexander, aliique qui idem ac illi sentiunt. Si, inquam, illi his essent similes, nullus profecto in illorum scriptis esset suspicionis locus: simplex enim ac candidum est virorum apostolicorum ingenium.

[34] [frustra probare nititur, S. Jacobum varia scripsisse.] Jam de hoc Athanasii loco paululum argumentemur. Principio quidem varia est hujus textus lectio, cum in editione Parisiensi proxime citata sic Græce legatur: Εἰ μὲν οὖν παρὰ ὀρθοδόξων ἦν τὰ γραφόμενα, οἶα ἂν ἐγεγόνει παρὰ τοῦ μεγάλου καὶ ὁμολογητοῦ Ὁσίου &c. Notandum est, particulam ἂν, in quibusdam editionibus omissam sæpe subjunctivi signum esse; ita ut hoc initium ita possim interpretari: Si igitur ab orthodoxis proficiscerentur ea scripta, qualia fuissent magni & confessoris Osii. Sed demus particulam ἂν expletivam, esse, sicuti interdum est; satis conditionalem sensum exprimunt hæc verba: Εἰ μὲν οὖν παρὰ ὀρθοδόξων ἦν τὰ γραφόμενα, siquidem igitur ab orthodoxis essent scripta. Per quam autem dialecticæ regulam ex propositione conditionata, si scripsissent aut scriberent, licet inferre hanc absolutam consequentiam: ergo scripserunt. Has voces οἷα ἂν ἐγεγόνει interpretor qualia fuissent. Talem interpretationem exigit longa illa præsulum series, quam integram scriptoribus ecclesiasticis accensendam esse nemo facile probabit. Quod si quis explicationi nostræ nolit acquiescere, edisserat, in quo scriptorum Catalogo hi reperiantur, simulque causam indicet, cur Hieronymus & Gennadius hos celebras fidei Catholicæ defensores, & scriptis suis claros illustrium virorum Catalogo non inseruerint. Sed Garnerii adversario gratis concedamus suam textus Athanasiani versionem. An inde eruet Jacobi Nisibeni libros, quos Gennadius enumerat? Ad summum inde inferri posset, S. Jacobum Nisibenum unam alramve epistolam scripsisse contra Arianos, quemadmodum scripsere aliqui ex episcopis illic enumeratis. Frustra etiam in auxilium hic vocatur Elias Du Pin, qui tom. 2 Bibliothecæ ait, Athanasium locutum esse de Jacobo Nisibeno tamquam de episcopo, qui scripsisset. Sed præterquam quod ex hoc generali loquendi modo nil evinci possit, is sequioris doctrinæ homo multa temere in chartam conjecit, quæ ab eruditis examinata manisesti erroris convincuntur.

[35] Discutiamus alia, quæ præfatus heterodoxus reliquis Garnerii argumentis ita opponit: [Alia ejusdem heterodoxi argumenta,] Nec ullius ponderis est, quod dubitat, unde Gennadius sciverit Syriaca opera, qui vix noverit Græca, nec peritissimus linguæ Græcæ fuerit. Enimvero ut a posteriori incipiam, recordari debuisset Garnerius eorum, quæ paulo ante ipse dixerat pag. CLXXIX. “Quo tempore scribebat Gennadius Massiliæ, ubi erat presbyter, Græca lingua notior fuit, quam in ulla alia Occidentis parte; non solum propter urbis natales a Græcis, ut fertur, conditæ, sed etiam ob Cassiani famam illuc ex Oriente appulsi; ad quem S. Cælestinus litteras Nestorii vertendas & refellendas misit”. Quis igitur Gennadio denegabit tantam linguæ Græcæ cognitionem, quanta satis erat ad colloquendum cum suis Massiliensibus & legenda Græcorum Patrum scripta? In primis quando ipsi Garnerio legisse videtur Græce opera Theodoreti, quæ memorat. Hic homo contra umbras pugnat: Garnerius enim non denegat Gennadio qualemcumque linguæ Græcæ peritiam; sed solum dicit eum non fuisse hujus linguæ peritissimum. At fieri potuit, in urbe Massiliensi notiorem fuisse linguam Græcam, quam in ulla alia Occidentis parte, imo Gennadium opera Theodoreti Græce legisse, & tamen linguæ Græcæ non admodum fuisse peritum. Id vulgari & apud nos noto declaro exemplo. Bruxellis notior est lingua Gallica, quam in ulla alia Brabantiæ urbe, imo plurimi istius civitatis incolæ libros Gallicos utcumque legunt & intelligunt, & tamen vere dici potest, aliquos eorum non esse Gallicæ linguæ peritissimos.

[36] Verosimiliora sunt sequentia, quæ respondet Garnerio quærenti, [Garnerio opposita expenduntur,] quomodo Gennadius novisset Syriaca S. Jacobi opera: Ut vero cognosceret, inquit, quos libros scripserit Jacobus Nisibenus, non necesse omnino habuit linguæ Syriacæ notitiam (quam tamen ipsi haud denego) sed adjutus videtur monumentis in Massiliensi cœnobio adservatis. Credibile enim est, Cassianum, qui monasterium illud exstruxit, vitæque asceticæ deditissimus præclaros eremitas summe laudavit, & Syriæ Ægyptique monasteria peragravit, in illa sua peregrinatione curiose celebriorum ascetarum res gestas scriptaque adnotasse & secum in Massiliam deportasse; ex quibus postea Cassiani tabulis Syrorum Ægyptiorumque auctorum, quos laudat, notitiam Gennadius habuisse videtur. Utcumque sit, falso tamen supponit Garnerius, scripta Jacobi Nisibensis in Græcam & Latinam linguam converti debuisse post Hieronymum, ut innotescerent Gennadio: Id enim ne sua quidem ætate factum: esse diserte fatetur Gennadius, quando ait, qui necdum versus est in aliam linguam. Quare frustranea sunt, quæcumque exinde Garnerius elicit de scriptis Jacobi, in triplicem orbem sparsis & a Photio legendis. Hæc ita fieri potuisse non nego. Sed interim manent difficultates superius propositæ.

[37] [& futilis ipsius cavillatio exploditur.] Frivolum omnino, imo falsum est, quod sub finem in Garnerio reprehendit hoc modo: Hinc satis patet, Garnerium scrupulos istos sine ullo fundamento objicere; qui cum nosset, apud Theodoretum & Theodorum Lectorem μεγάλου sive Magni encomio ornari Jacobum, immerito tricatur de Sapientis cognomento a Gennadio ipsi tamquam vulgari tributo; siquidem hoc ab illo non tollitur, sed includitur potius ac præsupponitur. Nova sane est hæc ratiocinandi methodus. Quasi vero non fuerint plurimi, qui vitæ sanctimonia, fortitudine bellica, aut aliis rebus præclare gestis Magni cognomentum obtinuerint; quibus tamen sapientis nomen minime conveniret. Nonne Græci colunt plurimos martyres, quos μεγάλου cognomine decorarunt, qui tamen vix litteras noverant? Sed tædet has cavillationes diutius refellere. Nunc de re ipsa judicium feramus: nam hactenus ad hominem, ut ajunt, argumentatus sum, & Gennadii ac istius heterodixi rationes tantummodo impugnavi facile admissurus, Sanctum nostrum aliqua scripsisse, ut mox videbitur.

[38] [Quædam S. Jacobi opuscula in Armeno codice nuper inventa dicuntur,] Josephus Simon Assemanus, qui nuper Romæ Bibliothecam Orientalem duobus voluminibus edidit, in Vita S. Jacobi Nisibitæ pag. 20, num. 10 contendit a Gennadio confundi Jacobum Sarugensem cum Nisibeno, nominatimque Jacobo nostro abjudicat scriptum De Regno Persarum, De Persecutione Christianorum, & Chronicon, quod Maruthæ Tagritensi vel Jacobo Sarugensi attribuendum putat. Postea tamen tomo 1 ejusdem Bibliothecæ Orientalis pag. 557 inter addenda & corrigenda monet, sese ab Armenis quibusdam audivisse, quod Venetiis in hospitio monachorum Armenorum S. Antonii præclarus codex exstaret Armeno sermone exaratus, in quo quædam Jacobi Nisibitæ ad S. Gregorium Armeniæ Illuminatorem scripta legerentur. Accepta hac nova notitia, ait, Reverendissimum Petrum Mechitar, eorumdem monachorum abbatem a se per litteras rogatum esse, ut illum codicem ab erudito monacho describi, & ad Vaticanam bibliothecam transmitti curaret. Codex ille, teste Assemano, præter alia continet Tractatum S. Jacobi Nisibensis in octodenim capita divisum: videlicet I De fide. II De caritate. III De jejunio. IV De oratione. V De pugna spirituali. VI De pietate. VII De pœnitentia. VIII De resurrectione mortuorum. IX De humilitate. X De pastorum officiis. XI De circumcisione adversus Judæos. XII De sabbato adversus eosdem. XIII De delectu ciborum. XIV De paschate. XV De gentium electione, & Judæorum reprobatione. XVI Christum esse Filium Dei. XVII De virginitate & castitate adversus Judæos. XVIII Adversus Judæos, qui Messiam exspectant, ut eorum dispersionem colligat. Deinde additur Epistola ejusdem S Jacobi ad episcopos, presbyteros & diaconos Seleuciæ & Ctesiphontis, de dissensionibus & contradictionibus, quæ ex superbia oriuntur, deque ambitione. Hæc opusculorum enumeratio a Catalogo Gennadiano non parum differt, ut conferre volenti patebit. Porro an hæc opuscula primum Armenice scripta, an vero ex Syriaca lingua in Armenicam translata fuerint, ignoro. Gennadius ea, quæ enumerat, Syriace conscripta fuisse innuit. Quidquid sit de idiomate, saltem Assemanus censet, ea, quæ in prædicto codice Armeno inveniuntur, genuina S. Jacobi Nisibeni scripta esse. Ego in hac re opinioni illius non adversabor.

[39] Altera de Jacobi Nisibeni scriptis controversia pertinet ad famosam de Arabicis Nicænæ synodi canonibus disceptationem, [sed idem non videtur auctor canonum Arabicorum] quæ seculo superiore maxime viguit, aliis illos anones ut genuinos defendentibus, aliis eos supposititios esse contendentibus. Litem hanc dirimere non est hujus loci; interim curiosus lector illorum defensionem videre poterit tom. 2 Conciliorum Labbei nostri, qui Abrahami Ecchellensis dissertationem, & Francisci Turriani nostri præfationem illi inseruit. Contra hos aliosque canonum Arabicorum defensores acriter se opponunt plurimi, quorum si quis rationes nosse cupit, videat præter varios historicos Gallos Christianum Lupum Part. 1 Conciliorum pag. 570, Schelstratium Part. 2 Antiq. Illust. Dissert. 2, cap. 4, ac brevius in præfatione ad Lectorem num. 6, Cardinalem Aguirre in collectione maxima Conciliorum omnium Hispaniæ Differt. 8; ubi prolatis in utramque partem argumentis rem hanc accurate examinat. Sive autem hi canones sint spurii sive genuini, nos solum hic quærimus, an S. Jacobus Nisibenus fuerit eorum compilator. Abraham Ecchellensis in dissertatione Labbeanæ conciliorum collectioni inserta tom. 2, col. 400 agens de Syriaca illorum canonum versione ait, quod aliqui existiment, illam auctorem habuisse D. Jacobum Nisibensem episcopum, qui eidem interfuit concilio. De hac opinione Schelstratius Part. 2 Antiq. Illust. Dissert. 2 cap. 4, num. 169 ita merito judicat: Displicet tamen, quod Abrahamus Ecchellensis existimet, hos canones auctorem habuisse Jacobum Nisibensem in Mesopotamia episcopum a Catalogo subscriptionum Nicæni Concilii exhibitum: Enimvero unum ex sanctis Nicænis patribus Acta synodi vel potius canones collegisse, qui adversantur menti ipsius concilii, nemo peritorum admittet. Dein probat ex variis statutis, Nicæna synodo posterioribus, colletionem eam tantummodo circa tempus Justiniani Imperatoris fuisse factam. Assemanus supra laudatus eosdem canones Sancto nostro abjudicat.

[40] Postrema quæstio est, an S. Jacobus Nisibenus sacram Scripturam Commentariis illustrarit. Id affirmat noster Cornelius a Lapide in Prolegomenis Commentariorum in Ecclesiasticum cap 3 ita scribens: [quamvis forte alia quædam conscripserit.] In monte Libano Syriace exstant Commentarii manuscripti S. Ephremi (atque similes magni illius Jacobi Nisibis episcopi, qui interfuit Concilio Nicæno) in universam sacram Scripturam, uti Romæ a Maronitis accepi, qui utiham quispiam in Latinum converteret & ederet Athanasius Kircherus Part. 1 Chinæ Illustratæ cap. 5, pag. 39, & Cardinalis Bona Rerum Liturgicarum lib. 1, cap. 9, num. 9, faciunt eum auctorem Liturgiæ, quam inter alias orientales apud se exstare testatur Abraham Ecchellensis in Notis ad Catalogum Hebed-Jesu pag. 134 Quamvis aliqui hæc scripta in dubium revocent; nos malumus Maronitis id asserentibus credere, quam de re hactenus nobis ignota temere judicare.

§ IV. Auctorum quorumdam errores, & obsidio Nisibena.

[S. Jacobus noster fuit ex urbe Nisibina oriundus,] Theodoretus in Philotheo cap. 1, Sancti nostri patriam fuisse Nisibin testatur his verbis: Nisibis est civitas in confinio regni Romanorum & Persarum, quæ olim quidem erat Romanis vectigalis & eorum parebat imperio. Ex ea ortus magnus ille Jacobus, solitariam vitam & quietam est amplexus. Hunc sequitur Theodorus Byzantius Constantinopolitanæ ecclesiæ lector, qui sexto seculo ineunte floruit, & in Excerptis Eccles. Hist. ab Henrico Valesio editis pag. 553 ita diserte edicit: Νισιβινὸς ἦν μέγας Ἰάκωβος. Magnus Jacobus erat Nisibi oriundus. Miror post adeo manifesta veterum scriptorum testimonia Andream Masium, virum ceteroquin eruditum, at Græce, Hebraice & Syriace doctum, hic ita hallucinatum esse, ut eum Edessenum fuisse dixerit, aut potius cum Jacobo Edesseno confuderit. Forte a Mose Mardeno Syro veteris historiæ ignaro, quocum magnam habuit consuetudinem, in hunc errorem inductus fuit.

[42] [estque distinctus ab altero Jacobo Juniore, & Theodoreti synchrono.] Circa miracula a S. Jacobo patrata non minores deteguntur errores. In Actis num. 4, 5 & 6 narratur fusius, quomodo inverecundæ puellæ ab ipso miraculose fuerint castigatæ. Theodorus lector apud Valesium loco proxime citato sic paucis verbis miraculum idem comprehendit: Magnus Jacobus Nisibi oriundus, quanta autem virtute præditus fuerit, apparet ex miraculo, quod factum est in puellis quibusdam gentilibus, quæ lavabant in fonte: Hæ enim post imprecationem Jacobi incanuerunt, & fons ipse exaruit; quem mox Jacobus orationibus suis restituit; puellas vero ipsas canas reliquit. Ne quis autem Jacobum Nisibenum cum altero confundat, Theodorus immediate post præcedentia verba sic monet: Sciendum porro est, Jacobum hunc, qui istud miraculum in fonte & in puellis perpetravit, alium esse ab eo, qui ad encyclicas litteras rescripsit. Nam Nisibenus quidem ille vixit temporibus Constantii. Hic tamen Junior Jacobus miraculis quoque clarus fuit, ut testatur Theodoritus in Historia Philotheo. Non obstante hac præmonitione Nicephorus Callistus adeo fuit hebes, ut lib. 15 Hist. Eccles. cap. 22 idem miraculum ex Theodoro lectore pene verbatim describens alteri Jacobo tribuerit, de quo Theodoretus ei synchronus multa narrat in Philotheo cap. 21, quæ imprudens Nicephorus huic Nisibeno episcopo applicat.

[43] Aliud miraculum subjicit Theodoretus de injusto quodam judice Persa, [Raderus noster quoddam ejus miraculum male interpretatur, sed errorem suum postea correxit.] qui prodigiosa lapidis comminutione per S. Jacobi execrationem facta ad revocandam iniquam sententiam impulsus fuerit. Hoc ita Græce exprimitur in Menæis XIII Januarii: Καὶ δικαστὴν Πέρσην ἀδίκῳ ψήφῳ χρησάμενον θεασάμενος, λίθῳ τινι μεγίστῳ αὐτοῦ που κειμένῳ ἐπαρασάμενος, τοῦτον συνέτριψε, id est, judicem Persam conspicatus iniquas edere sententias, imprecatione lapidem maximum, qui ibi forte jacebat, contrivit. Rosweydus in Notis libri noni de vitis Patrum Antverpiæ anno 1638 editis pag. 858 errorem Raderi nostri in Viridario sanctorum Part. 1, pag. 21 excusum circa hunc Menæorum locum observat his verbis: Quod in Menæis est τοῦτον συνέτριψε Raderus noster vertit ET JUDICEM ELISIT, referens τοῦτον ad δικαστὴν, non ad λίθον. Sed cum judex supervixerit, & sententiam mutaverit, clarum ex Theodoreto est, vertendum in Menæis; EUM LAPIDEM CONTRIVIT. Sed Raderus ipse in manuscriptis ad Menæa observationibus, quas in Museo nostro servamus, errorem suum canide agnoscit corrigitque his verbis: Edideram olim: Et judicem quemdam Persam iniqua sententia innocentes opprimentem sublato ingenti saxo elisit. Sublato saxo emendo: Non est enim in Græco ἐπαράμενος ab ἐπαίρῳ, ut primulum legeram, quod TOLLO sonat; sed ἐπαρασάμενος ab ἐπαράομαι, hoc est execratus seu malum imprecatus saxo, quod contrivit. Saxum, inquam, elisit, contrivit & in pulverem redegit. Τοῦτον ergo, quod sequitur, non ad judicem iniquum, sed ad lapidem referendum est, quod recte monuit doctissimus noster Rosweydus. Germanum hujus viri candorem, si qua in re a vero aberramus, imitari cupimus.

[44] In tertio, quod sequitur, miraculo de paupere mortuum simulante ac propterea vera morte punito, [S. Jacobus fictitii pauperis fraudem punit,] error, quod sciam, commissus non est. At idem miraculum, teste S. Gregorio Nysseno ante Jacobum nostrum Gregorius Thaumaturgus ac post ipsum S. Epiphanius patrasse legitur. Nolim tamen ob hanc historiæ similitudinem de horum miraculorum veritate dubitare, sed candide pronuntio cum Sozomeno, qui in editione Valesiana lib. 7, cap. 27, simile miraculum a S. Epiphanio patratum narraturus ita præfatur: Aliud præterea quod de illo refertur, commemorare libet. Id quidem ab admirando Gregorio, qui Neocæsariensem olim rexit ecclesiam, gestum esse accepi & libenter credo. Sed non idcirco incredibile videri debet, idem quoque factum esse ab Epiphanio: Neque enim solus Petrus Apostolus mortuum ab inferis excitavit, verum etiam Joannes Euangelista in urbe Epheso & Philippi filiæ Hierapoli; multosque tam ex antiquis, quam ex nostræ memoriæ piis hominibus eadem sæpenumero gessisse comperimus. Idem ego in hac re de S. Jacobo Nisibeno intelligi velim. Sozomenus his subjungit S. Epiphanii miraculum, quod priori S. Gregorii Thaumaturgi & nostro simile est, nisi quod S. Jacobus mortuum illum ad vitam revocaverit; illi autem duo sancti justo Dei judicio illusores suos mortuos reliquerint.

[45] Postremum miraculum adeo celebre est, ut ipse Philostorgius acerrimus Arianorum defensor, ac proinde Jacobi nostri inimicus illud silentio involvere non sit ausus. [& urbem Nisibenam ab obsidione Persarum prodigiose liberat;] Juvat prodigiosam sancti nostri virtutem, quamvis jejune & breviter laudatam, ex ipso hoste audire. Sic habetur in Epitome ex ecclesiasticis Philostorgii historiis a Photio confecta lib. 3 Tmemate 23 apud Valesium sol. 490: Ait Philostorgius, Saporem Persarum regem Romanis bellum intulisse & Nisibin urbem oppugnasse; verum, re infecta, præter omnium opinionem pudore affectum recessisse, cum Jacobus urbis illius episcopus civibus, quid faciendum esset, commonstrasset, & firma in Deum spe ac fiducia pro salute urbis admirabiliter propugnasset. Theodoretus illud miraculum pluribus describit in Actis a num. 12, usque ad 17. Idem fuse describit lib. 2, Hist. Eccles. cap. 26, ubi eadem fere alia phrasi narrantur, & S. Ephrem Syrus adfuisse legitur his verbis: Tum vero admirandus Ephrem, qui apud Syros præstantissimus fuit scriptor, divinum Jacobum rogavit, ut in murum conscenderet, barbaros aspiceret, & imprecationis tela in eos immitteret. Cui obsecutus admirabilis ille vir in quamdam turrim conscendit, visaque innumerabili hominum multitudine, nullum aliud malum illis imprecatus est; sed oravit tantum, ut cyniphes & culices in eos immitterentur, ut ex minutis animalculis ejus, qui ipsis auxiliabatur, potentiam cognoscerent. Reliqua, quæ narrantur, conveniunt quoad substantiam cum iis, quæ postea in Actis dabimus ex Philotheo Theodoreti.

[46] [quod prodigium Abulpharajius S. Ephremo adscribit.] Forte ex hac S. Ephremi præsentia occasionem errandi sumpsit Gregorius Abul-Pharajius, qui in Historia Arabice scripta duas Nisibis obsidiones distinguit; & primam quidem paulo ante mortem Constantini Magni miraculosis sanctorum Jacobi & Ephremi precibus, alteram paulo post ejusdem Constantini mortem solius Ephremi orationibus solutam asserit. De prima, interprete Pocockio, sic scribit pag. 85. Eo tempore Sapores Persarum rex, cum urbem Nisibin triginta dies obsedisset, precibus S. Jacobi episcopi ipsius, & S. Ephraimi ejusdem discipuli irrito conatu ab ea recessit, & inter redeundum Mesopotamiam hostiliter vastavit. De secunda autem, narrata Constantini Magni morte, ejusque sepultura, sic loquitur pag. 87: Hoc anno ascendit Sapores Persarum rex oppugnatum Nisibin, audito mortuum esse Constantinum victorem; at cum ipsam triginta dies obsedisset, ab ipsa, re infecta, in regnum suum rediit, quod factum precibus sancti Mar Ephraim: Deus enim precibus ipsius annuens in exercitum Persarum cimices (interpres, ut opinor cyniphes dicere voluit) & culices misit, qui elephantos & equos eorum in fugam dederunt. Dum de his animalculis meminit auctor Arabs, se ipsum prodit: Nam hoc miraculum expresse S. Jacobo attribuit Theodoretus, cui, utpote antiquiori, magis credimus.

[47] [Theodoretus in narranda Nisibena obsidione partim erroris arguitur,] At pejus est, quod ipse Theodoretus in exponenda obsidionis Nisibenæ solutione tempora confudisse videatur. Garnerius noster tomo V Operum Theodoreti loco jam aliquoties citato sic eum erroris arguit: Observandum secundo, lapsum quoque memoria Theodoretum in narratione obsidionis Nisibenæ a Persis: cum enim tres obsidiones fuerint, prima anno CCCXXXVIII; altera anno CCCL; postrema anno CCCLIX, in unam priores duas confudit, de tertia siluit, quippe quæ post obitum Jacobi contigit. Magis adhuc Theodoretum accusat Valesius in Notis ad Theodoreti a se editi Historiam Ecclesiasticam lib. 2, cap. 30, ita scribens pag. 26: Multipliciter hic fallitur Theodoritus: Primum enim duas obsidiones urbis Nisibenæ inter se confudit. Deinde tempus obsidionis illius, quam hic describit, perperam assignat post synodum Ariminensem ac Seleucenam id est post annum Christi CCCLIX. Atque hunc duplicem errorem Theodoriti jam pridem notavit Dionysius Petavius in annotationibus ad orationem primam Juliani Imp. Tertius error est Theodoriti a Petavio minime animadversus: secundam enim obsidionem Nisibis, Jacobi Nisibeni episcopi precibus solutam esse dicit; cum tamen eo tempore, quo secunda obsidio Nisibis facta est sub Constantio id est anno Christi CCCL, non Jacobus sed Vologesus esset Nisibenæ urbis episcopus, ut docet auctor Chronici Alexandrini.

[48] Sed puto quod Valesius ipse Theodoretum tertii erroris arguens erraverit: [partim defenditur.] Nam chronicon Paschale vulgo Alexandrinum Olympiade CCLXXII seu anno Christi 350, narrata urbis Nisibenæ obsidione, tantummodo subdit, circumferri Vologesi Nisibeni episcopi epistolam, qua hæc singillatim exponuntur. At inde nullo modo sequitur, Vologesum tempore obsidionis episcopum Nisibenum fuisse, ut recte observat Tillemontius in Historia Imperatorum tom. IV, pag. 675: Potuit enim Vologesus etiamnum existens diaconus aut sacerdos scripsisse hanc epistolam, & postea factus esse episcopus Nisibenus, atque ita dici epistola episcopi Nisibeni, sicut ipse Valesius primam orationem Juliani Imperatoris appellat, quamvis Julianus ante adeptam imperii dignitatem eam scripserit. Potuit etiam Vologesus existens episcopus Nisibenus eam epistolam scripsisse, sed uno alterove imo etiam pluribus annis post obsidionem, cui forte antea interfuerat. Quidquid sit circa obsidionem S. Jacobi precibus solutam, nos clarum Theodoreti testimonium ambiguo & facile explicabili chronici Alexandrini textui præferimus.

[49] Majoris moliminis est diversarum Nisibis obsidionum epocham figere. [Petavius noster ex variis scriptoribus,] Intricata & confusa hæc tempora Petavius noster in Notis ad primam Juliani apostatæ orationem evolvere conatur. Integrum illius de hac re discursum hic inseram, quia novam & ecclesiasticæ historiæ aptam continet notitiam. Hæc Nisibenæ obsidionis historia, inquit, acuto ac perattento lectore opus habet: Nam ex ea chronicorum & Annalium ratiocinia castigari dirigique debent. Hieronymus in supplemento Eusebiani Chronici ad annum proximum a morte Constantini Magni, qui primus est trium ejus liberorum, hoc adnotat. “Sapor rex Persarum Mesopotamia vastata, duobus ferme mensibus Nisibin obsidet”. Mox. “Jacobus Nisibenus agnoscitur, ad cujus preces sæpe urbs discrimine liberata est.” Theodoretus in Philotheo S. Jacobi gesta percensens, obsidionis illius meminit, quæ statim post Constantini obitum secura est, cum Sapores illius liberos, tamquam imbecillos contemneret. In eadem porro scribit ea contigisse omnia, quæ hic a Juliano referentur; & inter cetera præterfluentis fluvii cursum aggeribus repressum: Inde cum majorem in modum collectis aquis intumuisset; interruptis molibus magno cum impetu in muros emissum. Addit & culicum agmina divini viri precibus in hostes immissa; nec non Imperatoris habitu quemdam pro muris a Barbaro conspectum: Quod ille miratus, qui abesse Romanorum Imperatorem dixissent, & obsidionis illius auctores fuissent, capitali supplicio affecit.

[50] [inter se collatis,] Idem vero Theodoretus lib. 11, cap. XXX hanc ipsam obsessæ atque a Jacobo servatæ Nisibis historiam latius prosequitur; ubi & ad ea, quæ in Philotheo scripserat, lectorem remittit. Refert autem Saporem LXX diebus in ea obsidione consumptis & inhibito flumine ac mox in muros immisso, falsum spe sua domum rediisse. Sed quod ad annum attinet obsidionis; a se ipso discrepat: Non enim subinde post Constantini obitum, atque in ipso Constantii exordio, ut in Philotheo, sed diu postea contigisse demonstrat; nimirum post Ariminense & Seleuciense conciliabula, quæ anno Christi CCCLIX, Constantii XXIII celebrata sunt, ac post Antiochenam sedem ab Eudoxio per vim occupatam, rescriptumque Constantii ad Antiochenos contra eumdem Eudoxium editum; quod anno antecedente, Christi CCCLVIII accidit. Demum Antiochiæ per idem tempus, quo Nisibis obsidebatur, fuisse Constantinum indicat Theodoretus cap. XXXI. At Theophanes anno a Constantini morte proximo Nisibenam illam obsidionem perscribit, quæ LXIII diebus tenuit, & S. Jacobi precibus in irritum cessit; neque culicum ac ceterarum rerum mentionem facit. Zosimus lib. 111 de obsidione Nisibis agit, ejus historiam a Juliano ipso memoriæ proditam asserit, indeque lectorem petere jubet. Hanc autem accidisse scribit, cum jam Cæsar esset Julianus; postque Francos, Salios & Quados ab eo domitos; cum etiam paratis in Occidente rebus, Constantius in Oriente esset, ac totus in Persicum bellum incumberet. Itaque anno CCCLIX vel CCCLX potius id evenerit, quando Persis Romani imperii fines incursantibus Constantius, Juliani gloriæ invidens, Celticas duas legiones e Galliis excivit. Quæ res, militari seditione excitata, Juliano viam ad imperium usurpandum muniit.

[51] [& ex oratione Julian apostatæ,] Cum horum scriptorum narrationibus conferamus ea modo, quæ Julianus ipse hac oratione scripsit. Ita multa multorum errata patefaciemus, & huic historiæ, quæ hactenus ignota fuit, lucem dabimus. Omnium primo testis est Julianus, allato nuntio de Constantis nece & Magnentii ac Vetranionis tyrannide, Constantium munitis Syriæ oppidis in Occidentem esse profectum, Persas vero in eam occasionem intentos, occupato civilibus & occidentalibus bellis Imperatore, Nisibin aggressos esse, in qua menses quatuor exegerunt. Hæc obsidio non alia est ab ea, quam Theodoretus refert: Nam & retentum flumen magno deinde cum impetu mœnibus illisum esse scribit; & de machinis ac ceteris eadem fere percenset. Annus vero indicatur a Juliano Christi CCCL, quo allata Constantis nece, Constantius in Occidentem profectus est. Triplex ergo tempus ex historicum illorum, quos testes citavimus, comparatione colligitur: Nempe annus CCCXXXVIII, CCCL & CCCLX, qui omnes eidem obsidioni præfiniuntur.

[52] Mihi non dubium est, quin Theodoretus & Zosimus gravissime aberraverint, atque ex hac Juliani narratione corrigendi sint. [figit triplicis obsidionis Nisibenæ epocham,] Sic igitur habeto: Nisibin sæpius a Persis obsessam, atque a S. Jacobo propugnatam fuisse, ut indicat Hieronymus. Ter obsessam esse Rufus affirmat. Duæ porro præ ceteris insignes obsidiones fuerunt. Prior statim post Constantini obitum contigit, cujus meminit Hieronymus & Theophanes, quæ duobus fere mensibus tenuit. Posterior absente Constantio & in Occidentem contra tyrannos profecto, anno CCCL, quam Julianus & Theodoretus describunt, meminit vero Zosimus. Duas has obsidiones in unam eamdemque conflavit Theodoretus, & Zosimi præterea errorem secutus est in eo, quod posterioris ac celeberrimæ tempus pluribus annis tardius consignavit: Nam obsidio illa, quam hic Julianus exponit, & quam Zosimus ac Theodoretus in animo habuerunt, anno CCCL tribuenda est; antequam non modo Julianus, sed ne Gallus quidem ejus frater Cæsar esset. Quare mirum non est, si Ammianus Marcellinus diligens & accuratus illorum temporum historicus nullam obsidionis illius mentionem fecerit, cum priores historiæ illius libri perierint. Ex iis castigandi sunt annales & chronici libri, adeoque noster, quatenus anno CCCXXXVIII, cum Nisibenam obsidionem adscriberemus, Theodoretum aliosque secuti, ad idem saxum offendimus. Hæc vero Juliani oratio tanto eruditis & historiæ studiosis esse debet acceptior, cujus ope factum est, nova ut hujus historiæ ratio & hactenus ignota constaret.

[53] Huic Petavii ratiocinio consentit Valesius in Notis ad Ammianum Marcellinum lib. 20, [cui chronotaxi quidam auctores recentiores subscribunt;] cap. 7, præterquam quod primam Nisibis obsidionem anno 337 contigisse velit. De hac epocha Antonius Pagius in critica Baronii ad annum Christi 338 ita judicat: Eodem anno, Christi scilicet CCCXXXVII, Nisibis a Persis obsessa, ut habet Theophanes, qui obsidium egregie describit, aitque per tres & sexaginta dies illud durasse, quot etiam dies civitatem obsessam tradit auctor chronici Alexandrini anno CCCXXXVII. Quare quando Hieronymus in chronico secundum editionem Scaligeri eam obsidionem copulat cum anno Abrahami MMCCCLIV, qui Kalendis Octobris anno Christi CCCXXXVII inchoatur, de prioribus illius anni mensibus intelligendus. Tillemontius tamen post hæc in Historia Imperatorum tomo 4, pag. 668, defendit Petavii sententiam, putatque primam Nisibis obsidionem melius anno Christi 338 collocari. Hæc exigui temporis discrepantia forte componi potest, si dicatur prima obsidio urbis Nisibenæ inchoata fuisse anno 337, & adhuc anno 338 durasse.

[54] Non tam facile conciliari possunt ea, quæ Tillemontius in Historia Imperatorum tom. 4, [sed circa tempus tertiæ obsidionis non sine ratione dissentit Tillemontius.] pag. 674, de tertia Nisibis obsidione tradit, quam contra Petavium Valesiumque novem aut decem annis antevertit. Nam tres istius urbis obsidiones distinguit, quarum primam anno 338, alteram 346, tertiam anno 350 collocat, & solutis adversariorum argumentis, contendit, Nisibin post annum Christi 354 a Persis non fuisse obsessam, tum quod Ammianus Marcellinus accuratus belli Persici, cui interfuit, scriptor nullius post illud tempus obsidionis meminerit, sed contra lib. 20, cap. 7 asserat, quod Sapor anno 360, intercepta vastataque Singara, Nisibin prudenti consilio vitarit, memor nimirum, quæ sæpius ibi pertulerit. Si autem, inquit Tillemontius, obsessa fuisset anno 360, non tantum tres, sed quatuor numeraremus Nisibis obsidiones; cum interim Festus Rufus tantum ter eam urbem sub Constantii imperio obsessam fuisse memoret. Hæc aliaque Tillemontii argumenta opinionem ejus reddunt omnino probabilem. Nobis sufficit, quod, teste S. Hieronymo in Chronico, ea urbs, quocumque demum anno obsessa, sæpe per Sancti nostri preces discrimine liberata fuerit.

§ V. Mors, sepultura & Vitæ scriptores.

[Morti S. Jacobi Nisibeni,] Theodoretus post narratam urbis Nisibenæ obsidionem prodigiosamque ejusdem liberationem sic S. Jacobi mortem breviter & indeterminate describit in Actis huic paragrapho subnectendis num. 17: In his perseverans, atque in divinis rebus incrementa capiens in dies, summa cum gloria vitam clausit, & ex his locis demigravit. Neque etiam mortis epocham satis determinavit Gennadius de sancto hoc Præsule in Catalogo virorum Illustrium cap. 1 ita scribens: Moritur hic vir Constantii temporibus. Vagam hanc temporis notam Abul-Pharajius in historia sua Arabica a Pocockio latine versa ad certiorem epocham ita restringit pag. 87: Tum Constantinus Nicomediam profectus corpus patris acceptum condivit, atque arcæ aureæ inclusum Constantinopolim advexit, ubi ipsum in templo Apostolorum posuit. Hoc anno ascendit Sapores Persarum rex oppugnatum Nisibin, audito mortuum esse Constantinum victorem. At cum ipsam triginta dies obsedisset ab ipsa, re infecta, in regnum suum rediit, quod factum precibus sancti Mar Ephraim: Deus enim precibus ipsius annuens in exercitum Persarum cimices (cyniphes legendum esse supra monui) & culices misit, qui elephantos & equos eorum in fugam dederunt. Deinde Sapores Christianos, qui in ipsius potestate fuerunt, graviter persecutus est. Hoc anno obiit S. Jacobus episcopus Nisibensis in ejus locum suffecto Babawaiho.

[56] [certus annus vel dies assignari nequit.] Si historico huic Arabi fidere liceret, ipsum obitus annum facile assequeremur: verum jam supra ostendimus hunc scriptorem tempora confudisse, aliosque errores in obsidionibus Nisibenis commisisse. Certe si Concilio Antiocheno, quod anno 341 celebratum est, interfuerit S. Jacobus, uti supra e Schelstratio docuimus, profecto ultra primam Nisibis obsidionem mors ejus differenda est. Quid quod ipse Abul-Pharajius errorem suum satis manifestat, cum cyniphes & culices elephantis & equis immissos Ephremi precibus tribuit, quod Jacobo nostro disertissime adscribit Theodoretus. Atque hinc concludi potest, S. Jacobum ut minimum usque ad annum 350 supervixisse, cum famosa illa Nisibis obsidio ex communi præstantiorum chronologorum sententia anno 350 contigisse probetur. Quamvis autem certum ejus morti annum assignare non possimus, tamen inter annum 350 & 361, quo obiit Constantius, e vita excessisse credimus, quia Gennadius eum Constantii temporibus mortuum esse asserit. Nec magis certus est obitus dies: Syri enim XVIII Januarii, Græci XIII ejusdem mensis & XXXI Octobris, Latini XV Julii festum ejus celebrant. Sed quiscumque sit ex his verus mortis dies, nos Romanum Martyrologium secuti illum die XV Julii collocavimus.

[57] Unanimi consensu asserunt scriptores, S. Jacobi corpus in ipsa urbe Nisibena sepultum esse. [Reliquiæ S. Jacobi ex urbe Nisibena translatæ sunt,] Obiter hic observo errorem Laurentii De la Barre, qui in Religiosa Theodoreti historia, Parisiis anno 1583 a se edita, in fine capitis primi notat in margine , huic Jacobo Nisibeno a Theodoreto arcam sepulcralem curatam esse. Forte Nicephorum Callistum lib. 15, cap. 23 in eadem re errantem secutus est. Alteri Jacobo anachoretæ sese arcam sepulcralem curasse ipse Theodoretus luculente testatur in Philotheo cap. 21. Circa sacrorum ossium translationem, seu potius translationis illius causam Gennadius & Theodoretus in diversas abeunt sententias. Gennadius quidem in opere de viris illustribus post concinnatum sancti Præsulis elogium & enumerata illius scripta cap. 1 ita prosequitur: Moritur hic vir Constantii temporibus; juxta præceptum patris ejus Constantini intra muros urbis Nisibenæ sepelitur, ob custodiam videlicet civitatis; quod secundum fidem Constantini evenit: Nam post multos annos ingressus Julianus urbem, & vel gloriæ sepulti invidens vel fidei Constantini, cujus ob id domum persequebatur, jussit efferri de civitate sacri corporis Reliquias, & post paucos menses, consulendæ licet Reipublicæ causa Jovianus Imperator, qui Juliano successerat, tradidit barbaris civitatem, quæ usque hodie Persarum ditioni cum finibus suis subjecta servit.

[58] Aliam plane hujus translationis occasionem refert Theodoretus in Actis apud nos num. 17, ita scribens: [cujus translationis varia causa adfertur,] Temporis autem successu, cum in Persicam dominationem ab eo, qui tunc imperabat, tradita urbs fuisset, excesserunt incolæ universi, & defensoris sui corpus extulerunt, migrationem quidem ægre ferentes & dolentes, sed fortissimi victoris virtutem laudibus celebrantes: nec enim illo superstite in Barbarorum potestatem venissent. De hac urbis deditione a Joviano Persis facta agunt etiam S. Hieronymus in Chronico, auctor Chronici Paschalis seu Alexandrini, & Joannes Antiochenus, cognomento Malala, qui duo postremi asserunt, cives Nisibenos cum bonis suis urbe excessisse, sed nullam specialiter de S. Jacobi Reliquiis tunc simul translatis faciunt mentionem. Quamvis Gennadii narratio non abludat a genio Juliani apostatæ, utpote qui miraculorum splendorem ferre non valens etiam sacrum S. Babylæ episcopi Antiocheni corpus transferri jussit, tamen Theodoreto, tamquam viciniori, potius credendum arbitror.

[59] Quo loco hodiedum sint S. Jacobi reliquiæ affirmare non ausim. [& de hodierno sacrorum ossium statu nihil certi constat.] Blasius Terzi in sua Syria sacra Romæ anno 1695 Italice impressa lib. 1, cap. 150 de moderno Nisibis statu & S. Jacobi olim illius præsulis templo, cujus etiamnum rudera cernuntur, loquens ait: Illic Officium celebrant Christiani trium nationum (dixisset potius trium sectarum) Armeni, Nestoriani, Jacobitæ. Per gradus subterraneos itur in sacellum, ubi dicunt custodiri ejus corpus. Huic aperte contradicit Angelus a S. Joseph, qui ait, illic ostendi S. Jacobi Nisibeni sepulcrum Reliquiis vacuum; de qua re in Gazophylacio linguæ Persarum pag. 251 ad vocem Nisibis hæc habet: Vix tantæ civitatis aliud superest vestigium, quam ingens massa basilicæ S. Jacobi episcopi, cujus etiamnum visitur sepulcrum in crypta exuviis vacuum. Constat ædes ex marmore præstantissimo, impenso labore, mirifice cælato. Nunc porro in bubonum & vespertilionum receptaculum versa est domus Dei. Recentiores in descriptione itinerum suorum Orientalium de sepulcro & basilica S. Jacobi consentiunt, sed de Reliquiis non meminerunt. Joannes Baptista Tavernier lib. 2 Itinerarii sui Persici cap. 4 narrat, sese mane Nisibensem ecclesiam intrasse, liturgiam Armenorum audivisse & cum Capucinis comitibus suis, monstrante episcopo Armeno, sepulcrum S. Jacobi Nisibeni vidisse. Thevenotus Part. 2 Itinerarii lib. 1, cap. 10 eamdem ecclesiam memorat, sed immani errore eam nomini S. Jacobi fratris Domini dedicatam existimavit. Ex his patet, me de hodierno Reliquiarum statu nil certi asserere posse. Jam de diversis Actorum scriptoribus & editoribus pauca adjungamus.

[60] [Recensentur varii auctores, qui de S. Jacobi gestis meminerunt.] Sancti antistitis nostri gesta tum Latini tum Græci litteris consignarunt. E Latinis quidem Gennadius presbyter Massiliensis in opere de viris Illustribus cap. 1; Marcus Aurelius Cassiodorus in Historia Tripartita, ex tribus Grecis auctoribus ab Epiphanio Scholastico Latine versis, a se collecta & in compendium redacta lib. 5, cap. 45; Vincentius Beliovacensis in spec. Hist. lib. 13, cap. 82; Petrus de Natalibus episcopus Equilinus lib. 6, cap. 102, Mombritius tom. 2, fol. 49, Lipomanus aliique recentiores, quos hic omitto. Inter Græcos autem Theodoretus Cyri episcopus lib. 2 Eccles. Hist. cap. 26 describens obsidionem Nisibenam, qui & de eo mentionem facit lib. 1 Eccles. Hist. cap. 6, ubi ait, illum Concilio Nicæno interfuisse, mortuos suscitasse, & alia infinita miracula patrasse; Theodorus Lector in Excerptis ex Historia Ecclesiastica lib. 1 apud Valesium pag. 553; Nicephorus Callistus lib. 8, cap. 14 & lib. 9, cap. 28 aliique, qui obiter tantum ejusdem meminerunt. At copiose sancti viri Acta Græce descripsit Theodoretus in Philotheo cap. 1, ex quo ea, interprete Alberico Longo edidit Lipomanus episcopus Veronensis tom. 2 Vit. Sanct. pag. 197. Philotheum seu Religiosam Historiam etiam Latinam reddidit Gentianus Hervetus, ac typis mandavit Parisiis anno 1570. Hanc Herveti editionem secuti sunt Laurentius De la Barre in Historia Christiana veterum Patrum anno 1583 Parisiis impressa, Surius in Vitis sanctorum ad diem XV Julii, & Rosweydus noster in Vitis Patrum lib. 9. Denique eamdem Religiosam historiam Parisiis anno 1642 inter cetera Theodoreti opera tomo 3 Græce & Latine vulgavit Sirmondus noster, cujus interpretationem, utpote aliis clariorem, hic sequimur.

ACTA
Auctore Theodoreto episcopo Cyri.
Ex editione Græco-Latina Operum Theodoreti, anno 1642 Parisiis facta, tom. 3, a pag. 764 interprete Jacobo Sirmondo S. J.

Jacobus episcopus, Nisibi in Mesopotamia (S.)

EX IMPRESSIS.

PROLOGUS.

Moses divinus legislator, qui maris fundum aperuit, & aquis obruit aridam solitudinem, [Theodoretus quædam præfatus,] & alia omnia fecit miracula, veterum Sanctorum res gestas conscripsit, non ea utens sapientia, quam ab Ægyptiis didicerat, sed splendore gratiæ cælitus accepto. Undenam enim alioqui Abelis virtutem cognovisset, aut Enoch amorem divinum, & Noë justitiam, & Melchisedech pium sacerdotium, & Abrahæ vocationem, fidem, fortitudinem, & exquisitam hospitalitatem, decantatum filii sacrificium, & aliorum ejus eximiorum facinorum catalogum, atque, ut in summa dicam, divinorum virorum certamina, victorias, præconia, nisi intelligentis divinique Spiritus radios accepisset? Hoc mihi quoque in præsentia opus est auxilio, qui coner vitam conscribere Sanctorum, qui paulo ante nos, & nostris temporibus claruere, & quasdam veluti leges velim imitari eos cupientibus proponere. Illorum ergo invocandæ sunt preces, & incipienda narratio.

CAPUT I.
Aspera S. Jacobi vita, & quædam miracula.

Nisibis a urbs est in confinio regni Romanorum & Persarum posita, quæ Romanis olim vectigalis erat, [describit vilem S. Jacobi victum,] eorumque parebat imperio. Ex hac ortus magnus Jacobus, solitariam & quietam vitam est amplexus, altissimorumque montium occupatis verticibus, in his vitam egit, vere quidem & æstate atque autumno silvas petens & pro tecto habens cælum; hyemis vero tempore in antrum se recipiens, quod parvum ei præbebat tegumentum. Cibus illi erat, non qui cum labore nascitur & seritur, sed qui sua sponte producitur: ex Silvestribus enim arboribus sponte natos colligens fructus, & ex herbis esculentas, & quæ instar sunt olerum, ex his corpori dabat, quæ ad vitam tuendam satis erant, ignis usum penitus recusans.

[3] Usum quoque lanarum supervacaneum ducebat, [& vestitum, aliasque virtutes,] earumque vicem asperrimi caprarum villi explebant, ex quibus & tunica illi fiebat & simplex amiculum. Ita corpus affligens, spiritale alimentum assidue suppeditabat animæ, mentisque aciem expurgans, & divini Spiritus perspicuum efficiens speculum, revelata facie, juxta divinum Apostolum, gloriam Domini speculans, in eamdem transformabatur imaginem a gloria in gloriam, tamquam a Spiritu Domini. Hinc ejus in Deum fiducia augebatur indies, & a Deo petens, quæ petere oportebat, ea statim obtinebat. Hinc futura quoque prophetarum more prævidebat, & ad facienda miracula virtutem a sanctissimi Spiritus gratia percipiebat. Ex his pauca commemorabo, & apostolici ejus splendoris radium iis, qui nesciunt, aperiam.

[4] [& narrat, quomodo Sanctus ob impudentiam quarumdam puellarum,] Vigebat illo tempore hominum insania erga simulacra, & inanimæ quidem statuæ divinum sibi cultum vendicabant; Dei autem cultus vulgo negligebatur a plurimis, contemptuique habebantur, qui ebrietatis eorum nolebant esse participes, quique perfecta virtute præditi res discernebant, & simulacrorum ridentes imbecillitatem, universorum Opificem adorabant. Venerat autem ille per id tempus in Persidem, visurus plantas veræ religionis, & congruentem eis curam exhibiturus: cumque fontem quemdam forte transmitteret, puellæ, quæ in eo pannos lavabant, & vestes pedibus emundabant, novum ac decentem ejus habitum nihil re veritæ, exuto pudore & perfricta fronte, impudentibusque oculis divinum hominem conspiciebant, nec capita operientes, nec vestes, quas succinxerant, demittentes.

[5] [fontem exsiccarit, earumque crines canos reddiderit;] Quod egre ferens homo Dei, opportunum ratus Dei virtutem ostendere, ut illustri miraculo ab impietate liberaret, fontem est execratus, & fluentem confestim evanuit: puellas quoque execratus est, & impudentem earum juventam immatura canitie castigavit; ac verba confestim factum est consecutum, mutatusque est niger color pilorum, & similes evaserunt novellis arboribus, quæ vere opertæ sunt foliis autumnalibus. Ita sensu tactæ supplicii (nam & fontis fluenta effugerant, & sua invicem capita intuentes, repentinam illam mutationem videbant) cursim ab urbem contenderunt, renuntiaturæ, quod acciderat. Qui mox accurrentes, ut ad magnum Jacobum venerunt, rogaverunt, ut iram compesceret & pœnam remitteret.

[6] [& postmodum, restituto fonte, at relicta in pœnam puellarum canitie,] Ille vero nihil cunctatus, Domino preces obtulit, & fluenta rursus scatere jussit: tum illa denuo e suis penetralibus Justi nutibus derivata eruperunt. Hoc impetrato, petebant ut etiam filiarum crinibus pristinus color redderetur. Ferunt autem illum hoc quoque concessisse, & puellas requisiisse, quæ plexæ hac pœna fuerant; & quoniam non venerunt, supplicium reliquisse, quod documentum foret temperantiæ, & argumentum honestatis, divinæque virtutis perpetuum & evidens monimentum. Tale fuit novi hujus Mosis miraculum, quod quidem non virgæ percussione, sed signo Crucis perfectum est. Mihi vero præter miraculum admirari subit mansuetudinem. Neque enim, ut magnus Elisæus, impudentes illas puellas ursis tradidit immanibus, sed innoxia quadam disciplina, ut quæ dedecoris parum habebat, pietatem simul & moderationem edocuit. Quæ quidem non eo dixi, ut prophetam sævitiæ accusem (absit ut adeo insaniam) sed ut ostendam, illum, cum eamdem haberet virtutem, ea potius egisse, quæ Christi mansuetudini & novo testamento congruerent.

[7] Idem cum vidisset aliquando iniquam a judice Persa prolatam fuisse sententiam, [iniquum judicem prodigio e correxerit.] maximum quemdam lapidem, qui proximus erat, execratus, conteri ac dissipari jussit, illiusque iniquam sententiam arguere; lapide autem in particulas innumerabiles statim comminuto, conterriti sunt, qui aderant, & horrore plenus judex priorem revocavit, & alteram protulit sententiam b. Atque hic quoque suum imitatus est Dominum, qui ut ostenderet, se ultro & sua sponte passionem subire, facileque, si vellet, punire sceleratos potuisse, supplicium eis non intulit, sed ficum inanimam verbo arefaciens, quid posset, demonstravit: quam & ipse imitans clementiam, injustum judicem non puniit, sed ictu lapidis justitiam illum perdocuit.

ANNOTATA.

a Nisibis urbs antiquissima in Mesopotamia longius abest ab Euphrate, vicinior fluvio Tigri, a quo posteriore bidui distat itinere. Eam urbem, ut loquitur Plutarchus in Lucullo, Nisibin barbari, Græci vocabant Antiochiam Mygdonicam. Plura videri possunt de hac urbe apud geographos passim obvios.

b De Raderi nostri errore in interpretando hoc miraculo, ac de illius correctione egi in Commentario prævio num. 43.

CAPUT II.
S. Jacobi episcopatus, miraculum, præsentia in Concilio Nicæno, obsidio urbis Nisibenæ ejus precibus prodigiose soluta.

Hujusmodi ergo rebus insignis, omnibusque amabilis cum esset, atque in ore omnium ejus fama versaretur, [Cum factus esset episcopus Nisibenus,] trahitur ad munus pontificatus & patriæ suæ præficitur. Montanam autem illam habitationem cum mutasset, urbanamque non ex animi sententia suscepisset, nec cibum mutavit nec vestitum, sed mutatis locis, vitæ institutio nullam cepit mutationem. Crescebant vero labores, & multo plures erant prioribus: ad jejunium enim & humi-cubationem, & saccum, quo induebatur, accesserant etiam curæ indigentium omnium, ut & de vidius esset solicitus & orphanis provideret, & injuriam facientes argueret, & injuria oppressis justum afferret auxilium. Et quid opus est omnia recensere apud eos, qui norunt, quænam illis competant, qui hanc provinciam suscepere? Insigniter autem ille hos amplectebatur labores, ut qui ovium Dominum insigniter & amaret & timeret.

[9] Quo autem virtutis opes colligebat majores, eo majore sanctissimi Spiritus gratia fruebatur. [pauper quidam coram illo se mortuum fingens,] Nam cum illi aliquando in vicum quemdam vel oppidum iter esset (locum enim certo dicere non habeo) accesserunt ad eum pauperes quidam, unum quempiam ex sodalibus suis velut mortuum proponentes, & quædam ad illum sepeliendum necessaria postulantes. Ille autem annuit rogantibus, Deoque preces offerens tamquam pro mortuo, rogavit ut ei remitteret, quæ in vita peccarat, eumque in justorum cætum admitteret. Quæ ab eo cum dicerentur, evolavit illius anima, qui mortem simulabat, & suppeditata sunt corpori tegumenta.

[10] [vera morte punitur, quem Sanctus ad vitam revocat.] Paululum deinde progresso Viro sancto, illum, qui jacebat, surgere jebentes qui fabulam composuerant, ut eum viderunt non exaudire, & re ipsa evenisse quod simulabatur, veramque in faciem mutatam esse personam, ad magnum contendunt Jacobum, obtestantes & ad ejus pedes provoluti, audacisque facti causam dicentes fuisse paupertatem, rogabant, ut delictum ipsis condonaret, ablatamque mortuo animam restitueret. Domini ergo imitans clementiam preces admisit, & miraculum exhibuit, vitam precibus ablatam precibus restituens. Mihi vero magni Petri miraculo, quo Ananiam & Saphiram furti mendaciique reos morti tradidit, simile hoc videtur: nam hic quoque similiter eum, qui veritatem surripuerat, mendaciumque protulerat, vita privavit. Sed ille quidem furto cognito (revelaverat enim gratia Spiritus) intulit supplicium; hic vero rem nesciens vitæ cursum ei, qui simulaverat, fusis precibus abrupit. Et divinus quidem Apostolus mortuos a calamitate non eripuit, quia salutaris prædicationis initia timore opus habebant; hic autem apostolica refertus gratia & puniit ad tempus, & pœnam mox remisit, quia sic noverat, se lucri facturum eos, qui peccarant.

[11] [S. Jacobus Concilio Nicæno contra Arium interfuit.] Verum ad alia pergendum est, atque illa etiam breviter exponenda. Etenim cum Arrius blasphemiæ in Unigenitum & Spiritum sanctum pater & opifex in eum, qui ipsum crearat, linguam movens tumultu & perturbatione implevisset Ægyptum, & Constantinus maximus Imperator, gregis nostri Zorobabel (quippe qui totam piorum, sicut ille, captivitatem reduxit ab exilio, & divina templa solo æquata in altum erexit) ecclesiarum præsides omnes Nicæam convocasset, venit cum aliis magnus quoque Jacobus, pro veris dogmatibus, ut fortissimus bellator, & totius agminis princeps decertaturus: In Romanorum enim ditione Nisibis tunc erat a… Postquam autem dimissus fuit sacer ille conventus, & unusquisque in domum suam est reversus, rediit hic quoque velut strenuus victor exultans ob trophæa pietatis.

[12] [Rex Persarum urbem Nisibenam valide oppugnat,] Procedente vero tempore, magnus ille admirandusque Imperator cum coronis pietatis excessit e vita, orbisque terrarum imperio ejus filii successere. Tunc rex Persarum, cui nomen Sapores b, hos ut patris viribus impares contemnens, adversus Nisibim cum magnis equitum & peditum copiis bellum movit: duxit autem elephantos quoque quamplurimos, divisoque ad obsidionem exercitu, urbem circumcinxit, & machinas exstruxit, & propugnacula ædificavit, vallosque figens, & intermedia ramis cratium more contexens, milites terram aggerere præcepit, & turres contra turres excitare. Deinde in eis sagittarios collocans, & tela in eos, qui in muris erant, mittere jubens, alios inferius fodere, murosque subruere imperavit.

[13] Ubi vero irrita evasere omia, sancti Viri precibus disturbata, [& immisso flumine ejus muros diruit;] tandem præterlabentis fluvii c cursum multorum hominum opera inhibens, cum repressæ oppositis aggeribus aquæ vim maximam collegisset, repente in murum, ceu vehementisimam quamdam machinam, immisit; qui vim aquæ ferre non valens, ejus impetu concussus illa in parte funditus corruit. Tum illi magnum clamorem sustulerunt, quasi urbs captu facilis jam esset (magnum quippe civium murum d ignorabant) distulere tamen irruptionem, quod viderent urbem tunc adiri propter aquas non posse. Itaque longius recedentes, quasi a labore respirarent, & quiescebant ipsi, & equos curabant.

[14] Incolæ autem ardentiores in preces conversi sunt, magnum Jacobum intercessorem habentes: [quare incolæ ad extrema deducti S. Jacobi opem implorant.] at qui ætate adjuc vigebant, quam maxima poterant contentione muros instaurarunt, nec pulcritudinis nec concinnitatis rationem habentes, sed omnia temere componentes, & lapides & lateres, & quidquid unusquisque attulerat: eoque nocte una opus processit, & in tantam crevit altitudinem, ut & equos aditu prohiberet, & homines ascendere absque scalis non possent. Tunc hominem Dei orant omnes, ut in muris se ostendat, & execrationum telis hostes feriat. Is vero exoratus ascendit, & horum infinitam multitudinem contemplatus, a Deo petiit, ut ciniphum e & culicum nubem in eos immitteret. Quod dum peteret, Deus illi obsequens, ut Moysi, continuo immisit. Et viri quidem divinis telis vulnerabantur; equi autem ac elephanti, ruptis vinculis, cum aculeos illos ferre non possent, huc & illuc dispersi ferebantur.

[15] Videns itaque rex impius & inutiles sibi machinas omnes fuisse, [& niro modo ab obsidione liberantur.] & aquæ irruptionem irritam evasisse, muro ea parte, qua corruerat, iterum ædificato; atque omnem præterea exercitum & laboribus exhaustum & incommodis sub dio conflictantem, & divinitus immissa plaga percussum. Cum divinum quoque hominem super muros ambulantem conspicatus, Imperatorem operi insistentem ipsum esse conjecisset, quod purpura & diademate cinctus appareret, indignatus est in eos, qui eum deceperant, expeditionemque suaserant, & Imperatorem dixerant non adesse: quare capitis illos damnans, dimisit exercitum & in regiam suam quam citissime regressus est.

[16] Talia sub hoc etiam Ezechia mirabiliter egit Deus, nec illis minora, sed majora meo quidem judicio. [Auctoris digressio,] Quod enim collapso muro urbs capta non fuerit, quodnam potuit majus esse miraculum? Ego vero præterea hoc admiror summopere, quod cum execrationibus uteretur, non petiit, ut fulgura & fulmina in eos e cælo mitterentur, quod magnus Elias fecit, quando ad ipsum uterque quinquagenarius cum militibus suis venit. Audiverat enim, Dominum Jacobo & Joanni, cum idem præstare conarentur, aperte dixisse: Nescitis cujus spiritus sitis. Et ideo non Petit, ut terra eis dehisceret, nec rogavit, ut phalanx igne consumeretur, sed ab animalculis illis sauciaretur, unde divinam potentiam agnoscentes tandem aliquando pietatem condiscerent.

[17] [& epilogus.] Tanta fuit viri hujus apud Deum fiducia, tantam cælitus consecutus est gratiam. In his perseverans, atque in divinis rebus incrementa capiens in dies, summa cum gloria vitam clausit, & ex his locis demigravit. Temporis autem successu, cum in Persicam dominationem ab eo, qui tunc imperabat, tradita urbs fuisset, excesserunt incolæ universi, & defensoris sui corpus extulerunt, migrationem quidem ægre ferentes & dolentes, sed fortissimi victoris virtutem laudibus celebrantes: nec enim ilo superstite in Barbarorum potestatem venissent. His de Viro divino expositis, ejus benedictionem implorans, ad aliam narrationem progrediar.

ANNOTATA.

a Hic omisi fragmentum Sirmondianæ editioni insertum, quod legi potest in Commentario prævio a num. 12. Ubi etiam num. 17 probare conatus sum, hoc fragmentum, quod erroribus scatet, & in variis Religioæ Historiæ editionibus non reperitur, Theodoreto abjudicandum esse.

b Is est Sapor seu Sapores II hujus nominis diuturno regno memorabilis, qui Christianos crudelissime persecutus est.

c Hic fluvius vocabatur Mygdonius: Julianus enim Oratione 1 agens de obsidione Nisibena sic loquitur: Amnis Mygdonius inundans infunditur in adjacentem mœnibus campum.

d Surius in sua editione pro muro posuit numerum; sed vox Græca τεῖχος, quæ apud Thodoretum ligitur, proprie murum significat. Forte Surius metaphorice significare voluit, ingentem civium numerum pro civitatis muro quodammodo fuisse.

e Abul Pharajius, seu potius Pocockius Latinus ejus interpre hæc animalcula vocat cimices. Græce apud Thodoretum legitur σκνιφῶν νέφος, quod Sirmondus vertit ciniphum nubem. Vulgatus sacræ Scripturæ interpres Exodi 8 ℣ 16 & 17, hæc animalcula Latine ter vocat sciniphes. Ps. 104 ℣ 31, eadem vox in Vulgata vertitur cinifes. Theodoretus autem in eadem Historia Religiosa cap. 21, de hoc miraculo iterum agens, animalcula Persis immissa vocat ἐμπίδας; At quocumque nomine vocentur, sciniphs differt a cimice, qui Græce dicitur κόρις.

DE S. APRONIA VIRGINE
TULLI IN LOTHARINGIA.

IN FINE SEC.V VEL INITIO SEC. VI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Cultus, epocha, patria, & Acta.

Apronia virgo, Tulli in Lotharingia (S.)

AUCTORE G. C.

Tullum, vulgo Toul, antiqua Lotharingiæ civitas, de qua actum est ad diem XXIII Aprilis in Vita S. Gerardi episcopi Tullensis, religioso cultu prosequitur S. Aproniam sancti Apri, septimi sui præsulis sororem. [Sanctæ cultus.] Præter alia publicæ venerationis indicia in Actis num. 8 & 9 expressa, Breviarium Tullense anno 1535 typis excusum festivitatem illius officio celebrat. Sed dum in dicti Breviarii Kalendario XVII Kalendas Augusti ponitur, Aproniæ virginis & martyris IV lectionum, opinor esse errorem typothetæ, qui sanctæ virgini perperam martyris titulum addidit: Nam in Rubricis tantum appellatur virgo, & præscribitur Officium totum de communi virginum. Ceterum ejus memoria apud paucos recentioresque Martyrologos occurrit. Saussayus in Martyrologio suo Gallicano die XV Septembris de S. Apro sanctæ hujus virginis fratre agens, sic eam simul memorat: Sororem habuit sanctam Aproniam, quam Christo virginem desponsavit, cujus caput cum corpore in principe Tullensi ecclesia quiescit cultu congruo adornatum. Arturus in Gynæceo eodem die sic habet: Tulli Leucorum, sanctæ Aproniæ virginis, sororis sancti Apri, ejusdem urbis episcopi, qui [eam] ob singularem, quam in ea suspexit, mentis puritatem ac in Christum amorem, præcipuo amore complexus est. De eadem etiam meminit XII Julii sub vernaculo nomine S. Euroniæ, testaturque de ea agi hoc die in Breviario Trecensi. Hæc sunt, quæ de S. Aproniæ cultu invenire potui.

[2] Incertum est, quo anno hæc sancta Virgo vivere cœperit aut desierit. Arturus quidem in Gynæceo ad diem XV Septembris in Notis suis ait: [Error circa tempus S. Apri Tullensis episcopi,] Florebat circa annum CCCCX. Nicolaus Des Guerrois in Sanctitate Christiana anno 1637 Trecis Gallice impressa eam una cum fratre suo refert ad annum christi 420. Verum has conjecturas nullo fundamento niti video, arbitrorque potius hujus Sanctæ epocham præterpropter colligendam esse ex ætate, qua S. Aper ecclesiæ Tullensi præfuit. At ipsum hujus episcopatus tempus obscurum est. Nam Saussayus loco supra citato, & quædam Mss. Tullensia S. Aprum sub Adriano Imperatore collocant. Mabillonius in Annal. Benedict. lib. 6, cap. 78 ad annum Christi 579 hunc errorem ita refutat: In Actis episcoporum Tullensium nondum editis, sanctus Aper septimus illius urbis episcopus fuisse dicitur, & septem annis hanc sedem tenuisse… Quod vero subdit auctor ille anonymus, qui librum de gestis episcoporum Tullensium scripsit, sanctum Aprum vixisse tempore Hadriani Imperatoris; longe falsus est ex loco male intellecto Vitæ ejusdem sancti Pontificis, ubi legitur eum ad Cabilonensium urbem profectum reperisse in carcere tres reos catenis vinctos, & pro eis intercessisse apud Hadrianum, qui per id temporis officium judicis illic exercebat; sed repulsam passum, a Deo impetrasse, ut claustra carceris dissilirent, & vincula, quibus rei constricti erant, rumperentur. Ubi quod Hadriano judici tribuit antiquus ille Vitæ scriptor, prædictus anonymus ad Hadrianum Imperatorem perperam retulit.

[3] [ex cujus epocha ætas S. Aproniæ circiter colligenda est] Baronius in Notis ad Martyrologium Romanum XV Septembris supponit, S. Paulinum episcopum Nolanum, qui anno 431 obiit, ad hunc Aprum Tullensem antistitem quasdam litteras dedisse. At R. D. Riguetius Præpositus S. Deodati in Ms. Systemate chronotactico episcoporum Tullensium, quod anno 1700 ad nos missum cum grata candidi auctoris memoria conservamus, hoc Baronii aliorumque suppositum negat, & multis eruditisque rationibus contendit, S. Paulinum non potuisse scribere, nisi ad alium quemdam Aprum. Argumenta ejus proferri poterunt, quando ad diem XV Septembris S. Apri Tullensis præsulis Acta illustrabuntur. Interim videri possunt dubia a Tillemontio in Memoriis Ecclesiasticis proposita tom. 14, pag. 727 & 728. De eadem controversia agit auctor anonymus, qui s. Paulini opera anno 1685 Parisiis edita elucidavit Dissert. 5 de S. Apro cap. 1 & sequentibus. Sammarthani in Catalogo episcoporum Tullensium nomen S. Apri sine nota chronologica ponentes ita judicant: Nequaquam vero potuit illi Paulinus scribere, ut vulgati habent Catalogi: nam decesserat, antequam Sidonius ad episcopatum eveheretur. Ex iis, quæ hactenus de ea re legi, conjicio S. Aprum circa finem seculi V, vel initium seculi VI Tullensem Cathedram occupasse, ac propterea S. Aproniam ejus sororem circa idem fere tempus collocandam esse census.

[4] [S. Virginis patria & Acta.] De Sanctæ nostræ patria scriptores conveniunt, ac communiter tradunt, eam natam fuisse in vico quodam, qui Tranquillus vulgo Trancost vel Trancaut vocatur. Sed mihi dubium suboritur, nempe quomodo in Actis nostris num. 2, dicatur S. Apronia vitæ exordium sumpsisse in suburbio augustæ Trecorum vico, qui Tranquillus dicitur; Cum Nicolaus Des Guerrois supra laudatus, aliique testentur, vicum illum ab urbe Trecensi novem leucis distare. Quomodo locus novem leucis a civitate distans vocari possit civitatis suburbium libenter a Tullensibus aut Tricassinis discemus. Interim audiatur Nicolaus Camuzatus Tricassinus, sincerus patriæ suæ illustrator, qui in Miscellaneis Historicis circa finem ita scribit: His miscellis collectionibus, tamquam mantissam & auctarium addam, complures viros illustres, qui in Tricassina diœcesi floruere, celeberrimum nomen ad posteros transmisisse, memoriamque sanctitatis suæ reliquisse sempiternam, in quibus eminent D. Aper Tullensis antistes, & diva virgo Apronia ejus germana, qui ambo in viculo quodam dictæ Tricassinæ diœcesis, novemque leucis ab urbe Tricassina subducto, cui nomen Tranquillus (in margine notat vernacule Trancaust) editi fuere, qui etiam viculus famoso illi Normannorum duci Hastinguo ortum cunasque præbuit. Deinde S. Flavitum ejusdem diœceseos indigenam memorans fert hoc candidum de eorum Actis judicium: Verum adeo negligenter ipsorum Sanctorum historiæ conscriptæ sunt, ut eas huc adscribere & opusculo huic assuere non multum profuturum videatur. Ex hoc Camuzati judicio facile quivis intelliget, quanti facienda sit Vita seu potius panegyris S. Aproniæ, quam a ducentis circiter annis conscriptam hic subnectimus.

ACTA
AUCTORE ANONYMO
Ex Ms. Tullensi.

Apronia virgo, Tulli in Lotharingia (S.)

EX MS.

Beatissimæ virginis Aproniæ (cujus sacratissimo corpore hæc nostra Tullensis decoratur ecclesia) festivitatem annua celebritate revolventes, [Prologus auctoris.] licet de ejusdem sanctissimæ vitæ felici exordio ac progressu feliciori, felicissimoque exitu pauca apud nos comperiantur, multa tamen præclare gesta & forsan olim litteris mandata arbitramur; quæ vel nimia temporum vetustate, aut certe calamitate seu infortunio temporum, quibus hæc ipsa ecclesia multum & diu vexata extitit, deperdita vel oblitterata putamus. Nihilominus tamen pauca, etsi arido sermone, ad ipsius Virginis honorem, tam ex aliquibus ejusdem ecclesiæ scriptis, quam ex veridica relatione auditis & aliis probabilibus hic inserere dignum duximus, ut habeat hæc sancta Tullensis ecclesia, quibus in hac die divinis vacet lectionibus, quibusve ipsam gloriosam Virginem extollat laudibus. Indecens est enim & rationi dissonum, ut, cum juxta Scripturæ vocem omnium Sanctorum laudabilem vitam recolere ac venerari debeamus, illorum, quorum dignissima corpora & venerabiles Reliquias obtinemus, memoriam oblivioni tradamus. Quin potius honore ampliori ad Dei laudem, ac omnium nostrorum salutem & pacem amplectamur, extollamus, & quantum possumus, celebremus.

[2] Hujus igitur Virginis originem ex Legenda beatissimi antistitis Apri, [S. Aproniæ patria & parentes,] septimi hujus ecclesiæ Tullensis episcopi, ejusdem virginis fratris dignissimi liquido possumus cognoscere: Quippe qui ex eadem prosapia sanctissima quidem ac nobilissima procedentes splendidam duxisse vitam perhibentur. Hæc itaque virgo in suburbio a Augustæ Trecorum vico, qui Tranquillus dicitur, præsentis vitæ sumpsit exordium. Nobilibus, & quod excellentius est, sanctissimis, ut dictum est, parentibus & Christianis educata, ac omni morum honestate erudita. Et sicut bonæ arbores ex sese bonum fructum producere solent, ita ipsi parentes in radice veræ fidei firmiter radicati, ac non minus in caritatis ardore inflammati, quales ipsi fuerent, talem nimirum progeniem in utroque sexu, Aprum videlicet & Aproniam in hoc mundo protulerunt, attestante Domino, qui in Euangelio ait: Non est arbor bona, quæ faciat fructus malos, neque arbor mala faciens fructum bonum. Hi siquidem parentes dictam suam sobolem, ut par erat, a primis, ut ajunt, unguiculis, ad Christi fidem salutaribus documentis imbuerunt, ac morum elegantia clarisque virtutibus omnino decorare studuerunt, adeoque, ut quales in matura ætate futuri essent, in ipsa etiam puerili & juvenili ætate liquido claresceret.

[3] [a quibus pie educata, castitate,] Virgo itaque prædicta ab ipsa sua pueritia bonis, ut prædicitur, moribus prædita, ac virtutum radiis illustrata, mundana quæque oblectamenta despiciens, cœpit charismatum splendore clarescere, ac inter teneros annos laudabilium morum generositate pollere; inspiranteque Patre spirituum b, ac dulcia Christi connubia virgineo pectori instillante, non traxit in longum virgo præclara consensum. Quinimo cælestis ignis ardore succensa terrenæ gloriæ vanitates ex alto contempsit, & carnis illecebras prorsus abhorrendo, corporis virginei integritatem Domino devotissime obtulit. Nec cœptis contenta, sed veluti ædificium super firmam petram inchoatum ad perfectum deducere peroptavit, domum suam, corpus scilicet virgineum undique suavibus redundans unguentorum odoribus pro cælestis amore sponsi toto vitæ spatio illibatum & integrum perseveranter custodivit. Nec dubium, quin & humilitate, obedientia, pietate, ceterisque virtutum fulgoribus adeo resplenduerit, ut cunctis in admirationem sui ac exemplum perfectionis extiterit.

[4] [aliisque virtutibus excel. lit,] Accedit ad hoc pristinorum ac præsentium temporum varietas: Quis enim non perpendit, qua fidei firmitate hæc ipsa virgo claruerit, quæ tempore ipsius beatissimi Apri episcopi vitam præclaram duxit, quo tempore fides adhuc nova & satis recens plurimum incalescebat, & Christiana religio in timore Domini & mandatorum ejus observatione necnon vitæ sanctitate, sicuti de aliis quibuslibet Sanctis tunc degentibus liquet, multo plus florebat, quam his temporibus, in quibus multorum refrigescit charitas, vitia pullulant, & fides ipsa plurimam desolationem patitur. Unde ista virgo beata inter alias virgines Deo dicatas non infima, sed excellentissima ac devotissima fuisse non immerito creditur. Hæc profecto fuit una de quinque virginibus prudentibus, quæ sumpto oleo secum in vasis suis obviaverunt sponso media nocte venienti & cum eo intraverunt ad nuptias. Hæc enim suam virginitatem custodiendo ac quibusque virtutibus sese exercendo hoc non ad vanam gloriam aut ostentationem, sed potius ad Dei gloriam ac honorem cum omni humilitate & sui ipsius dejectione fecisse perhibetur. Unde cum non ab hominibus, sed a Deo intra suam conscientiam gloriam quæsivit, vas suum cum oleo & lumine decenti venienti sponso plenissimum portavit. Rursus cum seipsam castam, immaculatam, & a peccatis mundam exhibuit, uncta oleo lætitiæ præ consortibus fuit: oleo enim lætitiæ perungitur, qui peccatorum macula non coinquinatur.

[5] Dehinc quinque virginibus prudentibus non abs re similatur: [ob quas quinque prudentibus Euangelii virginibus comparatur,] ut enim præclare ait beatus Augustinus: Omnis anima in corpore ideo quinario numero censetur, quia quinque sensibus utitur. Nihil est enim quo sentimus in corpore, nisi janua quinquepartita, aut videndo aut audiendo aut odorando aut gustando aut tangendo. Qui enim se abstinet ab illicito visu, ab illicito auditu, ab illicito odoratu, ab illicito tactu, ab illicito gustu propter ipsam integritatem, nomen virginis accipit. Quia igitur hæc virgo, de qua agimus, non solum corporis & animi castitatem observavit, sed etiam quinque sensus corporis sui a præfatis illicitis penitus retraxit, duplici ratione nomen virginis habere meruit. Insuper & lampadem in manibus accensam portavit, quia ex suis bonis operibus aliis exempla benefaciendi præbuit, juxta illud Euangelicum: Luceant opera vestra coram hominibus, ut videant benefacta vestra & glorificent Patrem vestrum, qui est in cælis.

[6] Inter omnes status mulier hæc virgo perfectissimum elegit. [& perfectissi mum vitæ statum elegisse ostenditur.] Quamvis enim sit laudabilis status conjugatarum, & laudabilior viduarum, super omnes tamen eminet & excelsior est status virginum. Ut enim disertissime ait divus ille Hieronymus: Profecto in carne præter carnem vivere non terrena vita est, sed cælestis: unde in carne angelicam gloriam acquirere majoris meriti est, quam habere: Esse enim angelum felicitatis est; esse vero virginem virtutis; dum hæc viribus obtinere nititur cum gratia, quod habet angelus de natura. Præterea non tradidit ipsa oblivioni optimam doctrinam & consilium Apostoli dicentis: Volo vos sine solicitudine esse; qui matrimonium contraxit, cogitat, quæ sunt mundi hujus, & divisus est; sed mulier innupta & virgo cogitat, quæ sunt Domini, & quomodo placeat Deo, ut sit sancta & corpore & spiritu: prout hæc virgo verbo & opere perfectissime complevit.

[7] Denique vero clarissima virgo Apronia, postquam totum vitæ suæ spatium in divinis laudibus ac virtutum officiis adimplevit, [Ejus mors & sepultura,] tandem a beatissimo suo sponso Domino Jesu Christo, quem tam ardenter amavit, appellari meruit ad coronam, ac suam pretiosissimam animam jam diu dicto suo sponso per spem & caritatem inhærentem & conglutinatam corporeo carcere tunc exutam ad gloriam exhalavit sempiternam. Nec defuisse putamus huic suo glorioso exitui angelorum ministerium, cum secundum supradictum Hieronymum semper angelis sit cognata virginitas, a quibus ipsa ad cælos cum omni gaudio deducta, cum eis regnat sine fine mansura. Corpus autem ejus sanctissimum, in dicta civitate Trecorum sepultum, a populo dictæ civitatis & locorum vicinorum longo tempore, videlicet usque ad tempus beatissimi Gerardi c, hujus ecclesiæ trigesimi secundi episcopi, ibidem non sine miraculis, ut credimus, extitit honorifice veneratum.

[8] Adveniente autem tempore, quo prædictus sanctissimus Gerardus dono divinæ dignationis huic ecclesiæ præfectus est episcopus & pastor gloriosus, [Reliquiarumque translatio in civitatem Tullensem,] videlicet circa annum Domini nongentesimum sexagesimum tertium, inter plurima & quasi innumera, quæ per eum præclare gesta fuere, summum ei fuit studium tam in ecclesiis quam in Reliquiis Sanctorum requirendis & habendis. Inter autem alias plurimas Reliquias, quas sagaci indagabat solicitudine, corpus etiam hujus beatæ virginis Aproniæ a Trecorum civibus promeruit suscipere, quod ad plebis tutamen infra suæ urbis mœnia studuit collocare d. Quod quidem corpus in prædicta Tullensi ecclesia hucusque requiescens est multa veneratione dignum.

[9] [quæ post patratum miraculum solemnius coluntur.] Solet autem ipsa Virgo invocari a mulieribus in partu laborantibus seu periclitantibus, & ipsa invocata eisdem auxiliari, ut nostris temporibus accidisse veridicorum relatione compertum est: Cum enim quodam anno non diu lapso caput ipsius virginis sub theca argentea ornatum apud sanctum Nicolaum de Portu hujus diœcesis, causa eleemosynarum pro fabrica hujus ecclesiæ petendarum deportatum fuisset, accidit ut quædam mulier Guyota nomine, uxor cujusdam incolæ dicti sancti Nicolai, nomine Guilielmi Chevalier, in partu laboraret & periclitaretur, quæ divina quadam inspiratione ducta imploravit virginem Aproniam, & cum humilitate postulavit, sanctum ejus caput ad domum suam deferri. Mira res sed verissima! statim ut ipsum sacrum caput ad domum ipsius parturientis allatum est, mulier ipsa prolem suam facillime edidit ac peperit, quam Aproniam in hujus rei memoriam nuncupans Deo ac ipsi beatissimæ virgini gratias egit ac persolvit. Præmissis igitur nuper videlicet hoc anno MDXXV e per capitulum hujus ecclesiæ mature consideratis, ordinatum est per ipsum in capitulo Generali sancti Lucæ, ut festum ipsum virginis Aproniæ, quod antea sub simplici Officio & in crastino Divisionis Apostolorum transferebatur, deinceps die præcedente f festi Divisionis, & sub Officio novo solemni, omnino sicuti fit de sancto Amone g, celebretur.

ANNOTATA.

a Dixi in Comment. præv. num. 4, me non satis intelligere, quomodo auctor hunc locum vocet suburbium Augustæ Trecorum, cum ab ea urbe novem leucis distet.

b Ita exprimitur, quamvis forte legendum sit Patre luminum.

c S. Gerardus creatur Tullensis episcopus anno 963, & moritur anno 994. Ejus Acta illustravit noster Henschenius ad diem XXIII Aprilis.

d Hæc verba etiam leguntur in Vita S. Gerardi a coævo conscripta.

e Ex hac nota chronoligica patet, hanc panegyrim duorum seculorum antiquitatem non excedere.

f Cum hoc statutum dicatur anno 1525, miror, quod in Breviario Tullensi anno 1535 Divisioni Apostolorum Officium S. Aproniæ postponatur.

g Hic dicitur fuisse secundus Tullensi ecclesiæ præsul, cujus Officium ibidem celebratur XXIII Octobris, quo die de ipso erit agendum.

DE SANCTO ÆTERNO EPISCOPO EBROICENSI ET MARTYRE
LUSARCÆ IN DIOECESI PARISIENSI.
Ex Saussayo & Castellano.

Circa DCLX.

[Commentarius]

Æternus episcopus Ebroicensis, in diœcesi Parisiensi (S.)

J. B. S.

Antiquis omnibus Martyrologiis ignotus hic Sanctus, adeoque præteritus, primum, quod sciam, signatus fuit ab Andrea Saussayo, in suo Gallicano, non hoc sed XVII hujus mensis die, his verbis: Ebroicis in Normannia, [A Saussayo refertur 17 hujus;] sancti Æterni episcopi & martyris, qui tempore Clodovæi regis, ecclesiam spiritu Apostolico dirigens, omnis religionis decore, palmaque denique inclyti martyrii decoravit; fastisque ut hodie suis lætificat, sic perpetuis juvat patrociniis. Saussayi fluenta oratoria potius quam Sancti Legendam hæc omnia sapiunt. Clodovæum autem dum ita indeterminate appellat, cave alium intellexeris, quam secundum, cum ad seculum septimum pertineat Sanctus, cujus verosimillimam ætatem ex Castellano apposuimus, qui rem paulo accuratius examinasse videtur, distinctius etiam explicans, quæ ad positionem, seu locum martyrii & ad cultum attinent; nescio tamen, utrum diem natalem, in quo de Sanctis quibusque operosius disquirendo operam se posuisse non semel testatus est, certius deprehenderit, cum Ebroicis colatur Sanctus XVI Julii.

[2] Sufficient ea quæ hic habet ad ignobilis loci cognitionem, [a Castellano distinctius hoc die.] de quo æque ac de ipso S. Æterno loqui hic supersedissemus, nisi testimonio ejus & Officio Ebroicensi inniteremur pro vero cultu S. Æterno exhibito, ut secure hoc loco reponi posset. Ipsum audiamus sic ex Gallico Latine loquentem: Lusarcæ in diœcesi Parisiensi, S. Æterni episcopi Ebroicensis, eo loco ab hæreticis mactati. Sacrum ejus caput exstat in (Villiers-le-Bel) prope Parisios in ecclesia S. Desiderio dicata, ubi festum ejus celebratur die prima Septembris. Clarius in scheda manu sua Latine scripta ait, reliquum corpus asservari Lusarcæ: Villare bellum autem leucis circiter quatuor Parisiis distare, medio itinere Lusarcam versus. De Vita Sancti aut rebus gestis quod referrent, nihil habuere Sammarthani, apud quos paucula hæc verba sunt accepta ex Surio ad XIX Octobris, in Vita S. Aquilini, ejus in episcopatu successoris num. 7: Beato itaque Æterno, Ebroicensis urbis Episcopo, ex hac luce ad æternam translato, ut reipsa esset, quod verbo hactenus dicebatur, totius cleri & populi animi divinitus inflammantur, ut Aquilinus ille, occultus Dei servus…ei substituatur: Neque nos plura ad Sancti gesta vel martyrium spectantia invenimus, aut in Officio aut alibi.

DE SANCTO DEUSDEDIT
SEXTO CANTUARIENSI IN ANGLIA ARCHIEPISCOPO.
Ex Martyrologiis & Capgravio.

Anno DCLXIV.

[Commentarius]

Deusdedit sextus episcopus Cantuariensis in Anglia (S.)

J. B. S.

In syllabo Prætermissorum ad diem XXX Junii, quo die perperam signatus erat a Wilsono in suo de Sanctis Angliæ Martyrologio, huc remissus est is, quo de hic agendum est, S. Deusdedit Archiepiscopus Cantuariensis seu Dorovernensis ecclesiæ, non semel in Actis nostris laudatæ, [Ascriptoribus obiter laudatus,] ordine sextus, quem nescio cur recentior iste Martyrologus eo die retulerit, cum Venerabilis Beda ceterique scriptores Angli ejus natalem passim & constanter collocent vel hac XV Julii, vel saltem die præcedenti, uti ibidem etiam paucis annotatum est. Cursim de eo meminit laudatus Beda lib. 3, cap. 28, & lib. 4. cap. 1, non gesta aut virtutes ejus, sed solum obitus diem & annum designans, quo pacto etiam ferme laudatur a Gervasio in Actis Pontificum Cantuariensium, Thornio in Chronico, Harpsfeldio aliisque, adeo ut noster Alfordus ad annum 664, quo vivendi finem fecit, nihilo plus de Actis S. Deusdedit attulerit, præter fragmentum ex Capgravii Legenda, de qua mox dicendum erit, ubi ex Martyrologiis Sancti cultum ostenderimus. Pitseus De illustribus Britanniæ scriptoribus de Sancti juventute id solum elogii habet, quod Capgravianæ orationi non inepte præmitti possit; ut fatendum omnino sit, de gestis S. Deusdedit vix quidquam superesse.

[2] [in Marlliis hoc die signatus est.] Id singulare notant scriptores isti passim, primum in fuisse, qui ex gente Saxonica, post Augustinum, Laurentium, Mellitum, Justum & Honorium exteros, sedem illam metropoliticam conscenderit, Frithonam antea appelatum, pro quo nomen anglicum, inquit Capgravius, ei inditum fuerit, quod aliis Theodatum aliis Deodatum non male vertere placuit. Nos receptiori appellationi insistimus, sub qua in Fastis sacris primum relatus videtur, ab eo qui Usuardum in Anglia auxit, cujus codicem seculo XII conscriptum, in ecclesia Ultrajectina olim usitatum, Rosweydi nomine, in nostra editione insignivimus. In eo autem codice, ad hunc diem, refertur his verbis: Eodem die in Britannia, depositio beati Deusdedit Archiepiscopi & confessoris. Grivenus breviter: Deusdedit Archiepiscopi Cantuariensis & confessoris. Molanus paulo distinctius: Cantuariæ, depositio S. Deusdedit, sexti Archiepiscopi & confessoris. Quid Florarium dixerit, notavimus die præcedenti in Prætermissis. Nihil adducere possunt recentiores, quod ex jam citatis ferme acceptum non sit: nec curandi Wion, Dorganius, Menardus, Bucelinus, Mathew aut alii, dum Sanctum Ordini suo adscribunt, sive ex Trithemio, sive aliunde; prudentior Mabillonius eum lapidem movendum non censuit.

[3] Pluribus verbis utitur citatum Wilsoni Martyrologium Anglicum, [Cetera ex elogio Capgravii.] sed ea ex Capgravio desumpta, hic repetenda non sunt: fallor ni is in die obitus errandi occasionem ceperit ex Godwini de Præsulibus Angliæ Commentario, quem alterius suæ editionis margini adscriptum lego; verum non asserit iste sanctum. Deusdedit XXX Junii decessisse, sub disjunctione sua exponens. Consecratus est, inquit, per Ithamarum episcopum Roffensem (Eboracensi sede tum vacante) & ultimo die Junii, sive (ut habet Westmonasteriensis) Julii XIV migravit. De cetero perinde res erit, sive cum Beda die præcedenti, sive cum aliis hoc die cælos evolasse dixeris; nos Martyrologia secuti sumus. Non ita admittendum, quod præfatus Godwinus solus, quod sciam, adstruit, migrasse nempe ab hac luce, postquam ecclesiam sibi commissam annos sex rexisset, ubi ceteri annos ut minimum novem regiminis ei certatim tribuunt, ut ex Capgravii elogio mox intelliges. Elogium voco, non Acta aut Vitam, quandoquidem præter nomen, ætatem, successionem, ordinationem & sepulturam, vix quidquam adferat, quod non Sanctis quibusque Episcopis merito adaptetur. Rem proponam pro ut ab eo edita est, cui ac calcem subnectetur Sancti epitaphium, nescio a quo, nec quo tempore compositum; ubi paucula in memoriam revocavero quæ de ipso jam dicta sunt die XXVI Maii, ubi de S. Agustino actum est.

[4] Exstat ibi istius mensis tomo VI a pag. 411 fuse narrata a Gocelino monacho historia translationis sanctissimi Anglorum apostoli, [Ejus translatio.] cum cujus sacro corpore plura successorum aliorumque Sanctorum conjuncta fuere, atque ea inter ipsum etiam hujus nostri sancti Deusdedit. Porro & ejus & sanctorum Justi & Honorii encomia ex professo referuntur cap. 4, ubi post alios, tamquam sanctitate consimili illustris adjungitur, ut qui beati Augustini apostolatui sextus subjungi, & eidem tam proxime meruit consepeliri. Tum vero paucula ex Beda adducuntur, quæ omnibus communia hic seorsim describere necesse non existimo, uti nec ea quæ habentur paulo superius cap. 2, num. 21 de impensa tota sexta feria in excavando ejus sacro corpore, quemadmodum istic pluribus commemoratum invenies; verum ex quibus de sancti Deusdedit præclare gestis aut vitæ serie nihilo magis edoceberis. Demus igitur, quod promissum est, Capgravii breve elogium.

ELOGIUM
Ex Capgravio.

Deusdedit sextus episcopus Cantuariensis in Anglia (S.)

BHL Number: 2154

EX MSS.

Egregorio Dei pontifice Honorio ex hac luce ad Dominum translato, electus est Archiepiscopus Dorobernensis vir Deo dignus, vita & eruditione clarus Deusdedit, [Sextus ordine Honorio succedens;] de gente Occidentalium Saxorium cum maximo omnium tripudio, quem ordinaturus venit illuc Ythamarus antistes ecclesiæ Roffensis; & novem annis, mensibus quatuor ecclesiam suam gloriose rexit. Servus itaque Dei Deusdedit fidelissimus per omnia & Deo devotus, euangelici præcepti non immemor: sicut enim fuerat idoneus auditor, ita non minus ipsius erat & studiosus executor. Verus enim erat Dei cultor, vitiorum mortificator, virtutum amator, verbi divini non segnis sator: meditabatur legem Domini assidue, præceptis ejus seipsum humiliter subdendo, & talentum sibi commissum a Christo, affectu voluntatis nimio nitebatur creditori solvere suo, usu centuplicato. Quidquid de Dominicis eloquiis aure cordis exceperat, non solum opere, sed etiam moribus & vita adimplere satagebat.

[2] [omnibus virtutibus,] Agebat pastor sanctitatis eximiæ ut sibi fieret plebs commissa conformis, & ob merita virtutis, cælestibus titulis adscriberetur. Gregem sibi commissum pane verbi divini satiabat, & potu euangelicæ institutionis recreabat. Pervigil erat in orationibus, jejuniis intentus, & eleemosynis deditus: ovile sibi creditum non mediocri industria procurabat, & ab eo insidias dæmonum vexillo crucis Dominicæ propellebat. Integerrima vitæ puritate excellens, omnium bonorum opinione pollens, se & sibi subditos Domino jugiter commendabat, & ut in fide Christi stabiles essent, pernox orabat. Præsul igitur insignis ac Domino per cuncta amabilis, cum divini crediti memor esset, & quam humili & cauta dispensatione illud peregisset; providens in futurum sanctæ ecclesiæ, ne post discessum suum, utpote rudis adhuc; vacillaret, probos & religiosos viros, quos in divina doctrina perfectos esse probaverat, verbum Dei prædicando paterna cum monitione delegavit.

[3] [Episcopo condignis elucet;] Deinde sibi a Deo collata scientia, sacri Ordinis primordia disposuit mira industria. Ministros sacri Officii & divini ministerii adjutores usui ecclesiæ, secundum instituta Apostolica deputavit, & in puritate vitæ servire Deo docuit. Erat enim vir angelicus, doctrina præclarus, spiritu sapientiæ & humilitatis gratia plenus. Hic enim patria lingua Frithona vocabatur, sed ob merita ejus magnifica, nomen Saxonicum ab electis Dei ministris commutatur in nomen angelicum. Iste confessor & amicus Dei Deusdedit nomine vocabatur: gratia namque Dei eum in opus ministerii sancti assumpsit, & sibi in sacerdotem magnum adoptavit. Sumpto sacerdotali officio, in timore Domini perfectus perseverabat, oculos mentis suæ semper ad Deum defixos habens, in servitio Domini dies noctesque assiduabat, pauperes recreando, nudos vestiendo, infirmos visitando, in charitate Dei & proximorum amore perseverando, Deo sibi placere studebat.

[4] [mortuus Idibus Julii an. 664.] Sanctissimum hunc pastorem & doctorem, ad consummationem Sanctorum nobis superna gratia dedit; id est ad supplementum fidei Sanctorum. Principium igitur consummationis Sanctorum, ad quam beatus Deusdedit missus est, prior dedit almus Augustinus, fundamenta jecit, ad spem reddidit. Deinde melliflui doctores Laurentius, Mellitus, Justus, Honorius, sibi invicem succedentes. Horum vera consummatio erat hic Sanctus, qui post hos, ut sapiens architectus, domum Dei viriliter conscendens, prædicatione, ammonitione, correctione, & eximia charitate omnipotenti Deo templa in æternum mansura stabilivit. Anno autem Domini sexcentesimo sexagesimo quarto, postquam cuncta in tranquilla pace disposuerat, Idus Julii cælestia conscendit, & in monasterio Apostolorum Petri & Pauli sepeliri meruit. Vitam hujus almiflui patris virtutes quoque & merita, mira odoramentorum suavium gratia, de tumba ejus erumpens ostentat.

Epitaphium ex Harpsfeldio.

Alme Deus-dedit, cui sexta vacatio cedit,
Signas hunc lapidem, lapidi signatus eidem.
Prodit ab hac urna virtute salus diuturna,
Qua melioratur quicumque dolore gravatur.

DE S. PLECHELMO EPISCOPO
OLDENSALIÆ ET RURÆMUNDÆ IN BELGIO.

SECULO VIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS JOANNIS BOLLANDI.

Plechelmus episcopus, Oldensaliæ & Ruræmundæ in Belgio (S.)

AUCTORE J. B.

Præfatiuncula.

Mirum videbitur, neque sane immerito, Bollandi, antesignani nostri, nomen seu potius vigilias ad medium usque Julii protendi, ab eoque elaboratum de S. Plechelmo, quem hic damus, Commentarium, quandoquidem mensi Martio immortuum Vita ejus, mensi isti præfixa, disertissime doceat, capite 22 explicans, quam exiguam in eo partem viro jam morbis & senio fatiscenti habere licuerit, præter laudatissimam operam, quam in retegendis configendisque Pseudomarcellini inolitis jam diu sigmentis, in S. Suiberti Vita illustranda posuerat, adeo ut in ea lucubratione, operose juxta ac fuse deducta (utpote cujus pars magna rescindenda fuerit) postremas omnes corporis & animi vires consumpsisse videatur. Atenim ea occasione plura alia ab ipso discussa observo, quæ ex eodem fœtido lutulentoque supposititii Marcellini, a quo sincerum die præcedenti discrevimus, fonte profluxerant; qualia certe æstimanda sunt quæ de sanctis Wirone, Plechelmo, & Odgero vulgo ferebantur, quæque ipse eadem industria & sagacitate convellenda suscepit. De S. Wirone dissertationem ejus habes ad diem VIII Maii; hic illam quam de S. Plechelmo non minus accurate exornavit, verbis ejus totam & integram exhibemus, cui demum suo tempore, nempe ad X Septembris subjungetur Commentarius de S. Odgero, ejus etiam manu descriptus atque in scriniis nostris asservatus. En igitur modo S. Plechelmi gesta a Marcellinianis sordibus studiose expurgata vindicataque.

§ I. S. Plechelmi patria, inque ea Episcopatus. S. Swiberti per Marcellinum Vita supposititia.

Retulimus ad VIII Id. Maii S. Wironis Episcopi Scoti, ac Gelriæ superioris Mosanique tractus Apostoli, acta, & de ejus patria, Episcopatu, ætate, monasterio in monte S. Odiliæ, plura disseruimus, quamvis in re non admodum obscura, nisi quidam tenebras parum accurata scriptione offudissent. [S. Plechelmus in Scotia natus in eaque Episcopus;] Ejus gentilis, simulque cum eo ad episcopale munus a Pontifice Romano initiatus; ac demum apostolicæ in Galliam Belgicam peregrinationis socius fuit S. Plechelmus. Oriundus igitur hic quoque e Scotia fuit, sive ea Hibernia fuit, Scotorum patria, ut de Wirone diximus sentire nonneminem; seu potius Pictorum, præcipue Australium, regio, quæ, ut nunc, etiam ævo quo scripta ejus Vita, Scotiæ nomen obtinuit.

[2] Neque solum illa Pictorum regio Scotiæ appellationem induit, sed & aliæ provinciæ cis Fortham urbemque Edenburgum, atque inter eas Gallovidia & Lautonia, quas olim Britones Romanis subjecti tenuerunt, [an cis Fortham in Galvidia, ut quidam innuere videntur?] dein retractis ab insula armis Romanorum, partim Cumbri, ipsi quoque Britones, partim postea Angli Northanimbri: donec seculo Christi decimo Boreales illas provincias Regi Scotiæ Angli cessurunt. Et harum fortassis provinciarum aliquam S. Plechelmo patriam extitisse, Vitæ illius scriptor voluit indicare, cum eum asseruit infra confinia Scotiæ, de clara nobilium prosapia patrum, procreatum fuisse: quod & Joannes Gerbrandus a Leidis Chronici Belgici lib. 2, cap. 16 iisdem verbis tradit. Ut videatur uterque tacite suffragari iis qui Candidæ Casæ in Gallovidia Episcopum faciunt, eumdem videlicet, qui apud Bedam Pehthelmus appellatur. [Asserit Pseudomarcellinus in commentitia Vita S. Swiberti, & synodo Ultrajectensi sub S. Willebrordo,]

[3] Ejus sententiæ princeps fuit, qui sub S. Marchelmi sive Marcellini nomine, S. Swiberti Boructuariorum Apostoli, ac comitis S. Willibrordi Vitam edidit, quam nos ad diem primum Martii, quo S. Swibertus colitur, refutavimus, neque dignam censuimus, quæ operi nostro insereretur, etsi apud Surium extaret. Sanctorum Wironis & Plechelmi in ea mentio fit cap. 14, his verbis: Deinde animadvertentes præfati sancti Pontifices, & egregii prædicatores, qui cum eis ex Anglia Trajectum venerunt, quod multus populus, Deo prosperante, ab infidelitatis errore ad Christum conversus esset; convocata synodo in novella Ecclesia Trajectensi, decreverunt more Apostolorum & Discipulorum Christi, in diversas circumjacentes barbaricas nationes, præstantiores prædicatores illinc mittere, ad prædicandum ipsis fidem Christi. Erant autem eo tempore in eadem primitiva Ecclesia Trajectensi apostolici Pontifices & Canonici egregii prædicatores, qui S. Swibertum cum SS. Ewaldis sequentes, constanter Christum gentibus prædicaverunt: utpote S. Winfridus sacerdos, qui postquam XIII annis in Ecclesia Trajectensi ut Canonicus degisset, Archiepiscopus Moguntinensis consecratur, & Bonifacius appellatur, qui post obitum S. Willibrordi Episcopi Trajectensis rediens, secundus Archiepiscopus Trajectensis ordinatur: qui postquam decem & sex annis per Frisiam prædicasset, martyrio in Frisia coronatur cum suis.

[4] Similiter S. Wiro Episcopus Deirorum: S. Plechelmus Episcopus de Massa candida, [ipsum interfuisse Massæ Candidæ, vel Candidæ Casæ Episcopum,] vel secundum Bedam Candida casa: S. Othgerus Levita, cum plerisque aliis gloriosis sacerdotibus & prædicatoribus. Cui sanctæ synodo præfuerunt SS. Willebrordus & Swibertus Antistites constantiores: in qua conclusum & diffinitum fuit, ut omnes primi prædicatores in exteras provincias prædicarent verbum Dei. Igitur S. Acca, ut prælibatum est, cum S. Swiberto in Angliam rediens, a S. Wilfrido Episcopo Augustadiensis Ecclesiæ Episcopus consecratus, post sanctissimam vitam, ibidem in Domino quievit. S. Wigbertus in Fostelant martyrio coronatus fuit, ut prætactum est. S. Willibaldus Orientalem adiens Franciam, Aureatensis sive Eistatensis Episcopus effectus est. S. Winnebaldus frater ejus Heyndelamensis Abbas est ordinatus: quorum germana fuit S. Walburgis Virgo, Levinus pontificatum adeptus, martyrio prope Gandavum coronatur, &c.

[5] Quis est, qui non illico perspiciat hæc inepte esse congesta, [& scilicet cum S. Levino, minimum 38 annis ante occiso,] si modo primoribus digitis historiam sanam, præsertim Anglicanam, attigerit? Ad singulorum horum Divorum, ac præcipue S. Swiberti, errata insulsi scriptoris pleraque refellimus, nec omnia ubique repeti possunt. Et S. Levinus quidem, sive Livinus, prius fortasse quam plerique e gloriosa illa turma sociorum S. Willebrordi in vitam mortalem prodiissent, eam adeptus erat immortalem, in ditione Alostana, quæ tunc Bracbantum, sive Brabantia appellabatur, martyrio coronatus anno DCLIX, biennio post S. Bavonis mortem, ut VI Februarii ad Vitam S. Amandi § 13 fuse probatum: non igitur socius fuit S. Willebrordi, nec interfuit synodo ab eo habitæ, si tamen ea habita est umquam. Fateor quidem in quibusdam exemplaribus pro Livino Liebainum haberi, & antea cap. 6, non Levinus, sed Lebainus inter illos XII viros apostolicos numeratur. Verum Presbyter fuit & Contessor S. Lebuinus, non (ut hic dicitur) pontificatum adeptus, nec martyrio prope Gandavum coronatus: at nec S. Willibrordi socius aut discipulus fuit, qui temporibus S. Gregorii tertii Ultrajectensis Ecclesiæ Episcopi ex Anglia venerit, ut XXVI Martii in Vita S. Ludgeri Monasteriensis Episcopi dicitur: nec poterat hoc ignorare Marceliinus, sive Marchelmus, qui Daventriæ ejus cooperator in semente Euangelica fuisse traditur.

[6] [& SS. Willibaldo & Wunibaldo, necdum natis, vel certe pueris:] Etsi autem crimine ab uno satis perspici queat pseudonymi scriptoris fides sublesta, lubet tamen alterum specimen jungere. SS. Willibaldum & Wunibaldum ait cap. 6 cum S. Willibrordo anno DCXC jam sacerdotes in Frisiam venisse, cum non nisi undecim post annis Wunibaldus, quatuordecim Willibaldus sit natus; hic nimirum anno DCCIV, ille DCCI, ut VII Februarii ad Vitam S. Richardi, patris ipsorum, solide probatum est. An igitur synodo illi intersuerunt nondum nati, si habita est circa annum DCXCVII? Vel infantes, si DCCVII, aut summum saltem adolescentuli, cum S. Swibertus, qui anno DCCXV vel DCCXVII decessit, multa tamen post eam synodum egisse memoretur?

[7] [at neque uspiam Massæ Candidæ episcopatus: neque (ut alius vocat) CasæDei.] Cur deinde Wiro & Plechelmus, qui ad Frisios missi non leguntur, nec in Frisia prædicasse, sed in Galliis, soli ex omnibus Galliarum Episcopis ad eam synodum evocati sunt? Neque S. Wiro, ut ad ejus Vitam ostendimus, Deirorum Episcopus fuit: at neque S. Plechelmus Candidæ Casæ, nedum Massæ candidæ, cujus nominis urbem Episcopalem neque alibi terrarum extitisse legimus. Massa candida appellati quidem, ut ad XXIV Augusti in Martyrologio refertur, CCC Martyres Carthagine incendio necati itemque alii Cæsaraugustæ III Novembris, quorum cineribus varii scriptores titulum Massæ Candidæ tribuerunt; at nusquam urbis id, quod sciam, proditur nomen. Gabriel Bucelinus in Menologio Benedictino, nihilo feliciore conjectura, Casæ Dei Episcopum fuisse scribit. Vetus notitia Africæ tres Numidiæ civitates exhibet, quarum a casis ductum nomen, Casas Madianas, Casas Nigras, Casas Calaneas. Est apud Arvernos in Gallia celebre Ordinis Benedictini monasterium, Casa Dei nuncupatum, de quo agitur XXIV Aprilis ad Vitam S. Roberti fundatoris: at nusquam civitas Episcopatu insignita, quæ Casa Dei appelletur.

§ II. Candidæ Casæ episcopatus in Britannia jam Scotis subjectus; ejus Episcopi S. Ninianus, Pehthelmus, alii.

[Secundum Bedam (sed ine, te a Pseudomarcellino citatum) Pehthelmus Candidæ. Casæ primus Episcopus fuit,] At si vere eam Vitam Scripsisset S. Marchelmus, non ita S. Bedam negligenter ac projecte, ac si omnium etiam tunc tritum manibus, citasset: Sanctus, inquit, Plechelmus, Episcopus de Massa candida, vel secundum Bedam Candida Casa. Mortuus erat Beda annis non multis prius, quam illa fingitur scripta S. Swiberti Vita: scripserat autem sub extremum vitæ tempus historiam Ecclesiasticam gentis Anglorum, ac S. Ceolulpho Regi dicarat, in qua scilicet mentio fit Pehthelmi Candidæ Casæ in Northumbria Episcopi. Hunc S. Plechelmum Geldriæ Apostolum esse hic auctor existimavit. At Bedæ historiam si legisset, sane errata plurima, quæ passim scriptis suis inspergit, ex ea corrigere debuisset: neque ita tum citare veluti notum omnibus, non Francis solum, sed Frisiis ac Germanis quibus scribebat: vel saltem venerabilem Presbyterum appellari. Verba Bedæ lib. 5, cap. 24, ubi exponit qui Angliæ anno DCCXXXI, quo historiam illam absolvit, status esset, inter alia, quæ huc faciunt sunt ista: At vero provinciæ Northanhymbrorum, cui Rex Ceolvulf præest, quatuor nunc Episcopi præsulatum tenent Wilfrid in Eboracensi Ecclesia, Æthelwald in Lindesfarronensi, Acca in Hagulstadensi, Pechthelm in ea quæ Candida Casa vocatur, quæ nuper multiplicatis fidelium plebibus, in sedem Pontificatus addita, ipsum primum habet Antistitem.

[9] Quæret fortasse quispiam, quomodo Pechthelmum Candida Casa primum habuerit Antistitem, cum idem Beda lib. 3, [300 annis post S. Niniam, Pictorum apostolum, qui inter Britones ecclesiam lapide struxit,] cap. 4 ista scribat: Anno Incarnationis Dominicæ DLXV… venit de Hibernia Presbyter & Abbas, habitu & vita monachus insignis, nomine Columba, Britanniam; prædicaturus verbum Dei provinciis Septemtrionalium Pictorum, hoc est iis quæ arduis atque horrentibus montium jugis, ab Australibus eorum sunt regionibus sequestratæ. Namque ipsi Australes Picti, qui intra eosdem montes habent sedes, multo ante tempore, ut perhibent, relicto errore idololatriæ, fidem veritatis acceperant, prædicante eis verbum Ninia Episcopo reverendissimo & sanctissimo viro, de natione Britonum, qui erat Romæ regulariter Fidem & mysteria veritatis edoctus, cujus Sedem Episcopatus, S. Martini Episcopi nomine & ecclesia insignem (ubi ipse etiam corpore una cum pluribus Sanctis requiescit) jam nunc Anglorum gens obtinet Qui locus ad provinciam Berniciorum pertinens, vulgo vocatur ad Candidam Calam, eo quod ibi ecclesiam de lapide, insolito Britonibus more, fecerit.

[10] Consentit Bedæ Willielmus Malmesburiensis lib. 3 De gestis Pontific. Angl. ita scribens: [unde civitas (postea Anglis subjecta) Candida Casa dicta, seu Witterna:] Candida Casa vocatur locus in extremis Angliæ juxta Scotiam finibus, ubi beatus Confessor Ninia requiescit, natione Britto, qui primus ibidem Christi prædicationem euangelizavit. Nomen loco ex opere inditum, quod ecclesiam ibi ex lapide polito Brittonibus miraculum fecerit. Joannes Fordonus quoque, ab Usserio pag. 662 citatus, de S. Niniano, sive Ninia ita scribit: Hic vir Dei sibi sedem in loco qui nunc Witterna & Candida Casa dicitur, elegit: in quo jussu ejus cœmentarii, quos secum a B. Martino adduxerat, ecclesiam construunt. Guilielmus Cambdenus in Gallonidæ descriptione, urbem quæ apud Ptolomæum Leucopibia appellatur, hanc ipsam Whitherne esse divinat, scriptumque a Ptolomæo λευκ᾽ οἰκίδια, id est, candida domicilia, quod deinde librarii in Leucopibia verterunt. Ingeniose id quidem excogitatum, sed tutius Ecclesiasticorum scriptorum, ac præsertim antiquissimi Bedæ, statur auctoritate.

[11] An immediate quisquam in S. Niniani Cathedram successerit, non comperi. Mortuus is creditur circiter annum Christi CCCCXXXI. [100 annis post unita Glasguensi diœcesi, late patenti,] Centum fere post annis Episcopus regni Cumbriensis fuit S. Kentigernus, cujus Vitam dedimus XIII Januarii. Is ut cap. 3, num. 13 dicitur, in loco nomine Glasghu, in multa abstinentia vixit, donec Rex & Clerus regni Cambrensis, cum ceteris Christianis, licet paucis, ipsum plurimum renuentem in Pastorem & Episcopum elegerunt. Et subjectam fuisse Gallonidiam, urbemque Witternam, satis intelligi ex sequentibus potest: Cathedralem enim Sedem in urbe Glasguiensi constituit, & magnam congregationem secundum formam primitivæ Ecclesiæ viventem ibidem ordinavit. Extendebatur autem diœcesis sua secundum limites Cambrensis, a muro scilicet illo famoso ad arcendum hostes a Britonibus a mari ad mare quondam constructo, usque ad flumen Fordense, id est, ad mare Scoticum.

[12] [numquam Pictis constanter habitata: nec ipsa Witterna semper juris Scotici fuit:] Cum ex hisce testimoniis constet, S. Niniani diœcesim usque ad mare Scoticum protensam fuisse, quousque gens Britonum pertingebat, ab Romanis quondam præsidiis præfecturæ Valentiæ defensa; ipseque Pictis Australibus a se conversis, ordinarit presbyteros & Episcopos, extra suam nempe diœcesim, ultra Scoticum mare; patet errare Ranulphum Cestrensem, dum lib. 1, cap. 58 ita scribit: Cum Picti Boreales partes Albaniæ prius occupassent, videtur quod locus mansionis, quem dedit Pictis Carausius, sit pars Austrina Albaniæ, a muro scilicet Romani operis transverso, usque ad mare Scoticum protensa, in qua continentur Galwedia & Lodoneia. Infestarunt quidem sæpe & evastarunt Picti illas provincias, aliasque remotiores; sed ultra Footham in suas oras identidem rejecti: neque S. Niniæ tempore eam tenuerunt.

[13] [nec Pectiminia dicta Bedæ.] Fœdius hallucinatur Dempsterus lib. 5 histor. Ecclesiast. gentis Scotorum cap. 1026, ubi Pechthelmum hunc Bedæ, Pectelinam vocat, Candidæ Casæ in Scotia Antistitem … anno DCCXXXI. Et addit: Hoc sane certo liquet, Candidæ Casæ Episcopatum semper ditionis fuisse Scoticæ, nec umquam Anglico juri subjectum. Quæ manifeste a Beda, verbis supra allatis, refutantur. At Bedam ridicule interpretatur Hector Boëthius lib. 9 histor. Scotor. fol. 181 b; ubi Mordacum Scotorum Regem scribit anno DCCXXXI obiisse, postquam sexdecim rei Scoticæ præfuisset anno… ac nonnulla pia loca diruta bellico tumultu, nondum majorum opera reparata, ingenti sumptu restituit: inter cetera Candidam Casam, ubi beatissimus Pontifex Ninianus quotidie tot miraculis claret, quot Divorum nullum vel ante vel post eum in Albione claruisse est auditum. Beda locum Pictiminiam vocat, Actamque antistitem, qui sub id tempus sacræ Sedi Candida in Casa præfuit. Nihil simile habet Beda, cujus antea verba retulimus.

[14] [Pechthelmus ejus Episcopus, discipulus S. Aldelmi fuit, vir doctus.] De Pechthelmo ita scribit Malmesburiensis lib 3, ubi de Episcopis agit Candidæ Casæ: Ibi sub extremo Bedæ tempore primus factus est Episcopus Pethelmus, qui multo ante tempore in Westsaxonia commoratus, sanctissimi Aldelmi discipulatui interesse meruerat. S. Aldelmus in monasterio, quod postea Malmesburia appellatum, primum monachus sub Maidulpho Scoto, deinde Abbas fuit, ac postea Schireburnensis Episcopus, ut XXV Maii diximus, quo die DCCIX obiit. Ipse quoque Beda lib. 5, cap. 19 Pechthelmum scribit cum S. Aldelmo multo tempore adhuc Diaconum, sive monachum fuisse. Idem porro nobis videtur esse Pethelmus, quem S. Bonafacius Episcopus Moguntinus, ex eadem Westsaxonia oriundus, consuluit Epistola XI, ita inscripta: Dilectissimo ac reverendissimo fratri, a me diligendo Pethelmo Coëpiscopo Bonafacius, exiguus servus servorum Dei optabilem in Christo caritatis salutem.

[15] Recenset Malmesburiensis quatuor Candidæ Casæ Antistites, qui post Pethelmum eam Ecclesiam rexerunt, [quatuor post eum alii. Dein vacat Sedes: restituta Scotis, quibus Gallo vidia relicta.] ac subdit: Nec præterea plures alicubi reperio, quod cito defecerit Episcopatus, qui extrema Anglorum in ora est, & Scottorum vel Pictorum depopulationi opportunus. Demum in jus concessit Scotorum Gallovidia, sine armis subacta, sive ultro ipsis eam cedentibus Anglis, ut Mattheus Westmonasteriensis aliique tradidere Anglici scriptores. Tunc vero a Malcolmo III Rege affirmat Boëthius lib. 9 fol. 181 b, sacrum Candidæ Casæ magistratum non institutum, sed restitutum fuisse. Sederunt certe deinceps illic quamdiu in Scotia viguit res Catholica, Episcopi, Glascuensi Archiepiscopo subjecti. Sex omnino recenset Joannes Spotiswoodus lib. 2 historiæ Ecclesiarum Scotiæ pag. 115: quos vocat Episcopos Gallovidiæ.

§ III. S. Plechelmus diversus a Pehthelmo Candidæ Casæ Episcopo: perperam de utroque scripta a multis.

Nunc ad S. Plechelmum revertamur, qui omnino diversus ab illo Pethelmo, sive Pecthelmo, aut Pehthelmo, [Diversus a S. Plechelmo Pehthelmus, nec potest ad Pippinum dici venisse:] Candidæ Casæ Episcopo fuit. Nam venit S. Plechelmus, relicto Episcopatu, in Galliam ad Pippinum Ducem, sive, ut habet ejus Vita, Regem Francorum, quod dici de Pethelmo non potest. Non fuit Dux ille B. Pippinus, SS. Gertrudis & Beggæ parens, ut aliquando existimavit scripsitque Baronius: nam is anno DCXLVI mortuus est, quando puerulus adhuc erat Cuthbertus, quem S. Wiro, S. Plechelmi socius atque ætate æqualis, imitatus dicitur. Sed, ut ad S. Wironis Vitam diximus, Pippinus Crassus, sive Herstallus fuisse videtur, qui Sanctos illos excepit, & anno DCCXIV obiit. Atqui Pecthelmus adhuc anno DCCXXXI Candidæ Casæ Episcopus erat Beda teste: neque Episcopatum umquam dimisit, sed in eo diem obiit, ut colligere est ex Florentio Wigorniensi, qui ad annum DCCXXXV ita scribit: Pectelinus Candidæ Casæ Præsul obiit. Cui Frithwaldus in pontificatus regimine successit. Quare nec ad Pippinum Brevem, filium Caroli Martelli, (post quem cum Carolomanno fratre anno DCCXLI Dux & ipse Francorum, sive Major-Domus, dein anno DCCL Rex factus est) venisse ille Pecthelmus potuit, cum ad ejus tempora non pertigerit. Præterquam quod hic Pehthelmus natione Anglus fuerit; S. Plechelmus, ut ex Vita S. Wironis liquet, Scotus.

[17] Neque audiendus Dempsterus, qui Pectelinum (ita appellatur etiam apud Wigorniensem, errore typographi) scribit lib. 15 histor. Ecclesiast. gentis Scotorum cap. 1026, [pugnantia de eo scribit Dempsterus:] Episcopum Candidæ Casæ extitisse anno DCCXXXI, eique vita functo successisse Frithwaldum. Hunc autem Frithwaldum, quem Sanctum indigitat, lib. 11, cap. 524 mortuum ait anno DCCLXIV. Wigorniensis ad annum DCCLXIII ita scribit: Eodem anno Frithewoldus Hwitternensis Ecclesiæ Antistes Nonis Maii defungitur. Pro quo Pechtwinus, XVI Kal. Aug., in regione quæ dicitur Aelfere consecratus, Episcopatu fungitur. Ast idem Dempsterus eodem libro cap. 1002 S. Plechelmum S. Wironis socium, & Candidæ Casæ Episcopum ait fuisse, & Bedæ memoratum lib. 5, cap. 24, & floruisse anno DCCXLVIII, & venisse in Galliam, Pippino regnante, & videri inaugurationis insignia a Paulo I suscepisse, qui anno DCCLVII, XXVIII Maii Pontifex electus est. Quanta rerum perturbatio! Erat Pecthelmus anno DCCXXXI, Episcopus Candidæ Casæ, ipso teste Dempstero, qui Pectelinum vocat, aitque illi successisse Frithwaldum, qui DCCLXIV obierit. An simul cum hoc Frithwaldo in eadem urbe sedit S. Plechelmus? At qui potest Beda, anno DCCXXXIV vel DCCXXXV mortuus, ejus Episcopatus meminisse, si non ante annum DCCLVII Episcopus est ordinatus?

[18] [ambos confundunt Trithemius & Wion.] Nescio an laboris pretium fuerit, aliorum de S. Plechelmo, Pecthelmoque errata indicasse. In hujus solo nomine hallucinatus Trithemius est, aut qui opera ejus vulgavit: Plechtelmus, inquit lib. 4 de viris illustr. Ord. S. Benedicti cap. 176, monachus Maildubinobiensis, Episcopus Candidæ Casæ, vir doctus, & cum B. Adelmo monastica disciplina multo tempore conversatus, sanctitatis suæ monimenta non contemnenda reliquit. Claruit anno Domini DCC De Pehthelmo recte, sed nihil ea ad S. Plechelmum attinent. Eadem, verbis paullum mutatis, habet lib. 3, cap. 142, ubi S. Pechtelmum vocat, aitque festum ejus Idibus Julii celebrari: quod de Plechelmo verum est; de Pehthelmo S. Aldelmi discipulo nusquam legi. Arnoldus Wion lib. 2 ligni Vitæ cap. 40 Trithemium citat, nec sequitur. Pethwinum, Frethewoldi successorem Sanctum vocat, quem ait ab aliis Plechelmum, sive Pechtelmum dici; additque, monachum Malmesburiensem in Anglia fuisse, anno DCCLXIII Episcopum renuntiatum, annis XIII in omni sanctitate præfuisse & miraculis clarum in pace quievisse anno DCCLXXVIII Idib. Julii: quiescere in Oudenzeel in Flandria. Ita tres in unum conflat, S. Plechelmum, qui eo die obiit, & Oldensaliæ colitur, Pethelmum primum sub Anglis Candidæ Casæ Episcopum, & quartum Pectwinum, qui anno quem Wion indicat, DCCLXIII inauguratus, DCCLXXVIII decessit, ut habet Matthæus Westmonasteriensis: Wigorniensis anno uno prius mortuum ait: neuter exprimit diem.

[19] [De iisdem error Bucelini, Miræi, Molani:] Gabriel Bucelinus in Menologio Benedictino Plechelmum appellat, socium S. Adelmi, Casæ Dei (quod supra refutatum est) Episcopum, anno DCCLXIII initiatum, DCCLXXVIII mortuum. Autbertus Miræus in Fastis Belgicis ad XV Julii, S. Plechelmum ex Northumbriæ finibus fuisse scribit, Plecthelmumque & Plechelmum dictum, primum Candidæ Casæ Episcopum, Bedæ memoratum. Joannes Molanus in Indiculo SS. Belgii, Pseudo-Marcellinum & ipse temere secutus, Episcopum de Massa Candida scribit fuisse, vel ut quidam addunt secundum Bedam, de Candida Casa. In Natalibus autem SS. Belgii idem Molanus, postquam Vitæ synopsin accuratam exhibuit, illud mox ex supposititia S. Swiberti Vita de Massæ Candidæ Episcopatu subnectit.

[20] [multiplex Edouardi Maihew, conciliare volentis Bedam & Marcellinum,] Edouardus Maihew de Tropæis Congregationis Anglicanæ Ord. S. Benedicti ad XV Julii multa de S. Plechelmo confusissime congerit. Nam quæ a Pseudo-Marcellino tradita sunt amplectitur, & ne Bedæ contradicat, qui anno DCCXXXI scribens, nuper Episcopum factum ait Pethelmum; divinat venisse eum ac S. Wironem Sanctumque Otgerum in Frisiam cum S. Swiberto, cum is ex Anglia Episcopus inauguratus rediit anno DCXCV: dein reversum & ipsum in Angliam Plechelmum, Antistitem Candidæ Casæ esse factum circa annum DCCXX, venisseque rursus Ultrajectum & synodo illi, quam fingit Pseudo-Marcellinus, interfuisse: id enim omnino illi certum videtur, eumdem fuisse Pethelmum & S. Plechelmum, quod nos pernegamus. Sed sua illa de tempore synodi conjectura ipsum Marcellinum impugnat: nam hic mortuum S. Swibertum scribit anno DCCXVII, quem ipse tribus aut quatuor annis post vult illis synodo cum S. Willibrordo præfuisse. Quæ vero Pehthelmo causa in Angliam toties revertendi? Dicitur inde venisse anno DCXCV, dein eo reversus, electus Episcopus: Romæ consecratus, suos jussu Pontificis revisisse: tum synodo Ultrajectensi interfuisse: ac demum, cum Beda historiam suam concluderet, Candidæ-Casæ sedisse: imo ea rursum relicta ad Pippinum venisse, diemque suum in monte S. Petri obiisse. Quæ satis probabilis excogitari causa potest, ob quam is toties illam ierit ac redierit viam?

[21] Quod vero anno DCCXXXV e vita migrasse Pethelmum Wigorniensis aliique tradant, [& scribentis, in Galliam venisse ad Pippinum Regem, cum necdum Dux esset.] idem Mathew eum illo anno Episcopatu sese abdicasse existimat, eique subrogatum Frithwaldum, non S. Aldhelmum, ut ad an. DCCXXXIV num 7, Beda perperam citato, scripsit Baromus, qui tamen cum ibi non asserit nostrum hunc fuisse Plechelmum. Si is certe dimisso Episcopatu tunc venisset in Belgium, qua ratione susceptus a Pippino Duce Francorum diceretur, cum eo tempore Francicam rem Martellus moderaretur, eoque mortuo partem illam Belgii, in qua erat S. Petri mons, sive S. Odiliæ, tenuerit Carlomannus, usque ad annum DCCXLVI quando is monachicam vitam amplexus est? Nam si quis venisse quidem in Galliam Martelli tempore S. Plechelmum & socios velit, sed per XI annos præcepta pietatis populis tradidisse, ac demum post abitum Carlomanni ad Pippinum ejus fratrem venisse; nescio an non ei refragetur Concilium in Germania, sub eodem religiosissimo Principe Curlomanno, habitum anno DCCXLII, cujus decreta in synodo ad Kalendas Martias anni DCCXLIII congregata in loco qui dicitur Liptinas, firmata sunt. Illius porro prioris synodi Canon quartus ita habet: Statuimus etiam, ut secundum canonicam cautelam, omnes undecumque venientes ignotos Episcopos vel Presbyteros, ante probationem synodalem in Ecclesiasticum ministerium non admitteremus. Quis Canone illo neglecto tot annis per Galliam vagatos esse viros illos Sanctos existimet, ac demum ad Pippinum, vel jam Regem inauguratum, vel adhuc Majorem Domus venisse?

[22] Nicolaus Harpfeldius in historia Anglicana seculo 8, cap. 4 inter viros apostolicos, qui ex Anglia sub initium illius seculi in Germaniam fidei disseminandæ causa venerunt, [Harpsfeldii de Plechelmo Pecthelmoque error.] etiam Wironem Plechelmumque numerat, sed illum Deirorum, hunc Candidæ Casæ Episcopum facit, quod utrumque a nobis refutatum. Idem cap. 22 Pecthelmum S. Adelmi discipulum memorat Witernæ, sive Candidæ Casæ Episcopum factum anno DCCXXXV, citato perperam Beda, qui anno DCCXXXI scribens, tunc sedisse scribit, nuper electum. Tum in eo hallucinatur ibidem Harpsfeldius, quod Witernam extitisse scribat in provincia quidem Pictorum, sed quæ Anglicæ id temporis ditionis erat. Erat enimvero, ut ante probatum est, in Britonum terris, ac Romana antea provincia, non Pictorum, qui ultra Fortham, sive mare Scoticum degebant. Neque illic ait Harpsseldius Pecthelmum illum eumdem fuisse, qui Plechelmi nomine colitur.

[23] [Ecclesiæ Ruræmundensis officia correcta:] Agit de S. Plechelmo Joannes Gerbrandus a Leidis lib. 2 Chronici Belgici cap. 16, deque sociis: usque adeo autem ab errore eorum refugit, qui Candidæ Casæ Episcopum fuisse affirmant, ut ne Episcopum quidem vocet, sed Sacerdotem dumtaxat, comitem S. Wironis Episcopi. Candidæ Casæ Episcopus fuisse dicitur in Officiis Ecclesiæ Ruræmundensis, sed novo adjecto errore. Nam cum ceteri, qui nominis similitudine decepti, idem quoque senserunt, fateantur tamen, quod Beda sæpe jam citatus tradit, Pecthelmum Candidæ Casæ primum Antistitem, tertio post S. Niniani ætatem seculo esse factum; dicta officia, Henrici Cuyckii Episcopi Ruræmundensis auctoritate edita, Lectione quarta decessorem illi tribuunt, his verbis: Mortuo diœcesis, in qua morabatur, Episcopo, cum universi Cleri vox erupisset, Plechelmum Episcopum deposcentis, ægre omnino, & non nisi multa cum trepidatione, onus illud admisit: & S. Wironi associatus, Romam, ad Apostolorum Petri & Pauli limina visenda, cum eo profectus est. Lectione quinta dicitur a Pontifice Maximo Romæ in ecclesia Principis Apostolorum Episcopus consecratus: ad eam, opinor, Ecclesiam, ad quam ab illius Clero erat postulatus: atqui mox dicitur in patriam remissus, in Ecclesia quæ Candida Casa dicebatur, primum Antistes factus, idololatriæ reliquiis indefatigato labore penitus extirpatis, non multo post, ut alibi quoque multos lucrifaceret Christo, patrio relicto solo, una cum SS. Wirone & Otgero ad religiosissimum Franciæ Ducem Pippinum se contulisse.

[24] [Ultrajectensis, quadamtenus probata, e quibus Vitæ ejus synopsis.] In Officiis propriis Ecclesiæ Ultrajectinæ (auctoritate Philippi Rovenii Archiepiscopi Philippensis, inque fœderatis Belgii Provinciis Vicarii Apostolici, anno MDCXL Coloniæ excusis) etsi ad Kalendas Martii Lectionibus secundi Nocturni de S. Suiberto aspersa quædam apocrypha sint, ex Pseudo-Marcellino hausta; de S. Plechelmo tamen, de quo XV Julii (quo de divisione Apostolorum festum agitur duplex majus, ut vocant) est nona Lectio, quæ cum Vita ejus ac S. Wironis apprime concordat, quam proinde Lectionem visum est hic dare: Plechelmus, ex regno Scotiæ claris parentibus ortus, a prima ætate humilitatis & modestiæ laude excelluit. Divini amoris igne succensus, corpus suum jejuniis & vigiliis castigans, orationi sedulo vacabat. Erat eloquio blandus, habitu humilis, verecundus aspectu, in pauperes largus. Quare omnibus virtutibus ornatus, non tantum earum merito, sacerdotii gradum ascendit, sed etiam in demortui Episcopi sui locum, totius Cleri suffragiis, electus fuit: & tunc de gentis more, cum SS. Wirone & Otgero Romam profectus, inque ecclesia Principis Apostolorum, una cum B. Wirone, a summo Pontifice consecratus Episcopus, & Sanctorum reliquiis ditatus, ad suos reversus est. Itaque in patria Pontificis munere functus, cum ibidem aliquamdiu, magno cum fructu & animarum lucro, laborasset, relicto patrio solo, cum sanctis Wirone & Otgero ad Pippinum Franciæ Ducem se contulit: qui eum ad ea Galliæ loca ablegavit, ubi nondum radicitus gentilitiæ superstitiones evulsæ erant. Ibi multos ad euangelicæ veritatis lucem convertit; & extinctis inanium deorum delubris, ad cultum unius Dei complures construxit ecclesias. Cum vero ætate ingravesceret, migravit in montem S. Petri juxta Ruræmondam: ubi prædicationis officio insistens, tandem plenus dierum, in senectute bona obdormivit in Domino. In vita & post mortem plurimis claruit miraculis. Major pars corporis ejus una cum capite translata est Oldensaliam, jussu Baldrici Episcopi Ultrajectensis, ubi magna populi religione colitur. Hæc ibi. De translatione infra.

§ IV. S. Plechelmi in Belgium adventus, mors, sepultura, vitæ historia, publica veneratio.

Scotus igitur fuit S. Plechelmus, & in patria sua Episcopus, ab ipso Pontifice Romano, (fortassis S. Sergio I) consecratus cum S. Wirone; [Venit S. Plechelmus ex Scotia jam Episcopus, cum S. Wirone, ad Pippinum Juniorem, sive Herstallum, Ducem, regia potestate polentem,] & ad suos uterque Roma remissus. At quæ civitates eorum cathedris ornatæ fuerint, nos latet. Saltem S. Plechelmi Witerna, sive Candida Casa, non fuit, quæ & ipsa tamen paullo post proprium accepit Episcopum, virum doctissimum, Pehthelmum, Bedæ familiarem, sed Anglum, sive Saxonem, non Scotum, nec ipsa sita in Scotia. Venerunt ambo, Plechelmus, inquam, & Wiro, in Galliam, ac Pippinum adiverunt, Ducem Francorum, Ansegisi filium sanctique Arnulphi nepotem, cui Crassi & Herstalli agnomen a multis tribuitur, veteres fere Juniorem vocarunt, ut ab avo materno B. Pippino distinguerent. S. Plechelmi Vita illum Regem Francorum appellat, uti & posteriores historici complures. Et vero in S. Boniti Arvernorum Episcopi Vita, quam XV Januarii edidimus, cap. 2, num. 5, pag. 1071 hæc de eodem Pippino leguntur: Eodem tempore sub Theodorico Principe, Pippinus regni primatum tenens, atque curam Palatii gerens, cunctaque gubernacula suo disponebantur arbitrio. Et in Vita S. Gertrudis, ejus materteræ, XVII Martii de eodem Pippino ista habentur: hic mortuo sine liberis Hilderico Rege, … etsi non regio nomine, tamen regia potestate, in Austria regnare cœpit.

[26] Merito autem eum Vitæ S. Plechelmi scriptor in receptione Sanctorum incomparabilem appellat. [erga Sanctos, præsertim advenas, munificum, more suorum majorum:] Nam licet incontinenter ac luxuriose subinde vixerit, atque ex Alpaide pellice filium Carolum Martellum susceperit; fuit tamen in templis ac monasteriis fundandis munificus, & in curanda per viros apostolicos Fidei propagatione solicitus, erga Episcopos ac religiosos homines benignus, & in iis, præsertim qui e Scotia Angliaque & aliunde in Galliam ac Germaniam ad eamdem fidem propagandam adventarent, tum auctoritate tuendis, tum ope omni recreandis largus. Hauserat eam a majoribus suis, e materna præsertim stirpe, laudem liberalitatis, uti ad S. Beggæ matris, S. Gertrudis materteræ, S. Ittæ aviæ, aliorumque Acta diximus, ac porro dicemus. Quæ forte res deinde ejus nepotibus ad regnum viam aperuit; ac præsertim erga Sedem Apostolicam observantia, ejusque adversus tyrannicam Longobardorum Regum dominationem suscepta defensio.

[27] Ab hoc ergo potentissimo ac Christianissimo Duce benigne habiti Wiro & Plechelmus Scoti Antistites, atque Othgerus Anglus Diaconus, [qui iis Berg, sive montem S. Odiliæ, donat:] stirpitus evellere idololatriæ reliquias cœperunt, ac pietatem hominum animis inserere, templa quoque variis locis extruere, ad confinia præsertim Frisonum Saxonumque, inter Rhenum, Wahalim ac Mosam amnes, in eo videlicet tractu terrarum, quem nunc ducatus Gelriæ, Cliviæ, Juliæ ac minores aliæ ditiones, continent. Quod ut vidit Pippinus, locum Berg dictum ad Ruram flumen, vix horæ unius spatio a Mosa distantem iis donavit, ut templum illic ædificarent, monasteriumque fundarent, additis (ut verisimile est) possessionibus, ut sustentari illic religiosorum virorum cœtus, pietati propagandæ servientium, posset.

[28] [ubi Plechelmus senex mortuus, sepultus, miraculis illustratus.] Ibi tres illi Sancti laboribus fessi senioque, pietatem ad ultimum vitæ spiritum coluerunt, ac placida tandem quiete, finierunt vitam. De S. Wirone alibi diximus. De S. Plechelmi obitu ita Vitæ ejus scriptor testatur: Sanctus vero nimiæ prolixitatis senio fessus, migravit ex hac peregrinationis patria, Idibus Julii, Christum semper in æternitatis visurus patria: atque in ecclesia præfati in montis cacumine constructa, & in honore S. Mariæ Virginis dedicata, de Fratribus ad exequias beati Viri confluentibus, honorifice sepultus est. Quanti vero meriti Sacerdos Christi fuisset, divina pietas in miraculorum signis ostendit. Nam apud sepulchrum ejus cæci illuminantur; dæmonia effugantur, & plurimorum membra ægrotantium sanantur.

[29] [Vita ejus a quo scripta, incertum: unde hic edita?] Quis autem hanc Vitam composuerit, & quo tempore, necdum comperimus. Aliquis fortassis e Clero Ecclesiæ Ultrajectensis, aut certe Bergensis, sive montis S. Odiliæ, ejusdem monasterii monumenta, seniorumve relationem secutus: idque prius quam sub nomine S. Marcellini, sive Marchelmi, illa procuderetur Vita S. Swiberti, quam dudum ut supposititiam planeque apocrypham confiximus: neque enim, quæ in ea insunt, fabulas collegit, correxitve hic scriptor. Eam ex satis vetusto membraneo codice, quem nobis Vir nobilis Theodorus e Renesse Wulpius donavit, atque ex schedis Wilhelmi Lindani Episcopi Ruræmundensis, hic damus. Citavimus jam non paucos, qui ejus Acta stylo prosecuti, at non universi satis dextre.

[30] [Nomen ad 15 Julii inscriptum Martyrologiis,] Inscriptum est nomen ejus variis Martyrologiis, ad eumdem XV Julii diem. Ms. monasterii S. Martini Treviris ista solum habet: Plechelmi Confessoris. Ms. Ecclesiæ S. Mariæ Ultrajecti: Plechelmi Confessoris & Pontificis. Adscriptum erat in margine: Aldenzale. Martyrologium Coloniæ anno MCCCCXC excusum: Ipso die, S. Plechelmi Ep. Conf. Ms. Florarium: Item S. Plechelmi Ep. & Confessoris: Obiit anno salutis DCCXXXII. Hermannus Greven Carthusianus in Additionibus ad Usuardum, Coloniæ excusis anno MDXV & MDXXII: Plechelmi Tweintiensis Episcopi & Confessoris, in Aldensel quiescentis. Idem habet Joannes Molanus in prima editione auctarii ad Usuardum an. MDLXVIII, & Petrus Canisius in utraque editione Martyrologii Germanici. Cur Twentiensem Episcopum eum appellent hi auctores, dicemus. Molanus in posterioribus Usuardi editionibus hæc solum habet, Civitate Oudensele, natale S. Plechelmi Ep.

[31] [quibusdæm non sine menda:] Sequuntur plures alii, sed pauculis verbis additis aut mutatis, Arnoldus Wion, Hugo Menardus Benedictus Dorganius. Prolixius elogium habet Constantinus Ghinius in Natalib. SS. Canonicorum, uti & antea citati Miræus in Fastis, Molanus in Natalibus & Indiculo SS. Belgii, Joannes Wilsonus in Martyrologii Anglicani prima & secunda editione, Andreas Saussaius in Martyrol. Gallicano: qui omnes eumdem esse volunt qui apud Bedam Pehthelmus dicitur, Candidæ Casæ in Galwidia Episcopus: quod idem Wion in Notis tradit, uti & Thomas Dempsterus in Menol. Scotico, ac David Camerarius, qui Plechelinum vocat. Ferrarius quoque in generali Catalogo, his verbis: Apud veteres Salios, S. Plechelmi Episc. Candidæ Casæ. Ms. Kalendarium Ord. S. Benedicti ista habet: S. Plechelmi Ep. Candicasensis sub Archiepiscopo Eboracensi, monachi in Anglia. Hic Aldezael requiescit corporaliter, excepto sinistro brachio. Omnium exactissime ejus memoriam agit in Martyrologii Belgici synopsi Balduinus Willotius noster his verbis: Oldenzaliæ, urbe provinciæ Transisulanæ, asservatur caput & præcipua pars corporis S. Plechelmi Episcopi in Scotia, pars Ruræmundæ.

[32] In Ecclesia tamen Ruræmundensi, totaque diœcesi, [Colitur Ruræmandæ 26 Julii: alicubi Translatio Maii. An monachus fuerit, incertum.] non XV sed XXVI Julii celebratur ejus festum: qua causa, non satis assequor: nisi forte quod in Ecclesia Leodiensi, cui ante novos in Belgio institutos Episcopatus Suberat Ruræmunda, monsque S. Odiliæ, Idibus Julii Divisio Apostolorum ab antiquo celebrari solet, Officio IX Lectionum. Citatum antea Kalendarium Sanctorum Ordinis S. Benedicti, ad diem IV Maii ista habet: Eodem die, translatio S. Plechelmi Abbatis in Anglia. Hic in Aldenzaele requiescit. De variis ejus Translationibus agemus § sequenti. Quænam hoc die, & an omnino aliqua facta sit, nos latet. Neque enim qui hoc Kalendarium collegit, magnam meretur auctoritatem. Certe quod Abbatem, & in Anglia quidem, ait fuisse, non apparet unde hauserit. Neque enim ex Vita S. Plechelmi sanctique Wironis confici potest, alterurum monachum fuisse, & ambo diserte asseruntur in Scotia nati, educati, antistites electi.

[33] Si in monte S. Petri monachos instituerunt, non est improbabile Benedictinam iis regulam præscripsisse. [Si in Berg monachos instituit, probabile est Benedictinos fuisse: saltem postea Canonici fuerunt.] Persuadet id Canon VII synodi anno DCCXLII, XI Kal. Maii habitæ ab Episcopis qui in Karlomanni Ducis & Principis Francorum … regno erant, atque anno sequenti in synodali conventu, qui congregatus est ad Kalendas Martias, in loco qui dicitur Liptinas. Celebrata est ea synodus in Belgio nostro, Liptinis non procul a Sabi amne, qui Namurci in Mosam influit, anno DCCXLIII: cum in eodem Belgio circiter XIII leucis infra Namurcum, leuca una ab ostio Ruræ fluminis, non multo ante obiisset S. Plechelmus, aut adhuc fortassis in vivis ageret, ut qui nimiæ prolixitatis senio fessus migrasse scribatur. In illo ergo septimo Canone, ibidem confirmato, decretum, ut monachi & ancillæ Dei monasteriales, juxta regulam S. Benedicti cœnobia vel xenodochia sua ordinare, gubernare, vivere studeant: & vitam propriam degere secundum prædicti Patris ordinationem non negligant. Unde conjicere est, Sanctos illos viros, si monachorum proprie Congregationem instituerunt, Regulam S. Benedicti iis præscripsisse. Nusquam tamen legi incolas montis S. Odiliæ, vere monachos fuisse: potest enim monasterii nomen etiam ad Canonicos pertinere: & Canonicos inde Ruræmundam migrasse legimus, non monachos. Illud tamen multis locis evenit, ut monachorum cœnobia Canonicis tradita sint in Belgio nostro, præsertim post Normannicam populationem harum provinciarum: uti sæpe post, Antistitum ac Principum pictate, Canonicis solutiorem vitam agentibus subrogati monachi sunt.

§ V. S. Plechelmi reliquiæ translatæ Ultrajectum, Oldensaliam, Ruræmundam.

[Hungero Ep. Ultrajectensi, metu Normannorum profugo, anno 858 datum monasterium montis S. Odiliæ:] Cum in ecclesia montis S. Odiliæ paullo amplius centum annis asservatæ essent S. Plechelmi sociorumque reliquiæ, pars earum maxima Ultrajectum est translata. Nam cum Frisiam pervastassent Normanni ac Trajectum ejus provinciæ metropolim cepissent, ac multa sacrorum hominum & promiscua plebis facta cæde, dirum in modum eam deformassent; Hungerus Episcopus cum paucis Canonicis fuga elapsus, tandem a Lothario Rege, Lotharii Imperatoris filio, Ludovici Pii nepote, ad quem ea Francici imperii pars, quæ ab eo deinceps regnum Lothariense, sive Lotharingia, dicta est, simulque Frisia pertinebant, monasterium montis S. Odiliæ accepit. Donationis tabulas ad Vitam S. Wironis die VIII Maii § V recitavimus, datas die secundo Januarii, Indictione VI, anno regni Lotharii tertio, qui erat Christi DCCCLVIII: in quibus tabulis dicitur monasterium illud situm in pago Maso, super fluvium Ruræ, in honore S. Petri constructum, Bergh nuncupatum. Ea occasione Ultrajectum asportatæ feruntur reliquiæ trium horum Sanctorum, aut pars earum maxima. Citavimus ad VIII Maii auctores, qui de S. Wironis reliquiis id scripsere.

[35] Sancti quoque Plechelmi reliquias eo devectas constat ex Joanne de Beka, [100 annis post inveniæ reliquiæ divina revelatione,] qui in Baldrico XV Episcopo (ut alio loco retulimus) ita scribit: Insuper & idem Episcopus corpora SS. Werenfridi, Lebuini, Plechelmi, Wironis, Otgeri, Odulphi ac Radbodi per mysticam revelationem adinvenit: de quibus sanctis Patronis Trajectensem ecclesiam gloriosius adornavit. Eadem tradit Wilhelmus Heda. Arnoldo Buchelio in Notis ad Joannem de Beka, id mirum videtur in Radbodo prædecessore, & cui Baldricus immediate successit. At Jacobo Revio Daventriæ illustratæ lib. I, pag. 17, ridiculum, ad id inveniendum divina revelatione opus fuisse. Certe cum adhuc Ultrajectensem diœcesim infestarent Normanni, nihil mirum, Sanctorum abdita fuisse lipsana, etiam Radbodi, quem adhuc superstitem Deus miraculis illustrarat. Scimus qua crudelitate Revii symmystæ Calviniani in Belgio nostro, & alibi terrarum, in Divorum reliquias sævierint, sæviantque etiam.

[36] Non potuere, qui tunc res sacras procurabant, ea metuere a barbaris, [quam frustra convellit Calvinianus quidam scriptor:] quæ ipsorum posteri a gentilibus suis sæpius perpessi sunt? Nec licuit iis quæ salva esse vellent, defodere, aliisve latebris credere, ne harpyis illis paterent? Earum porro rerum, quæ sic occuluntur, graves, at pauci, esse testes solent: quid enim multitudini notum manere secretum potest? His ergo paucis vi hostili fatove sublatis, quæ sic clausa & recondita erant, eorum memoriam tolli funditus ac deleri necesse est. An non illud quoque sæpissime evenit in rebus privatorum, ut ubi eas abdiderint, aut etiam absque latebrarum consilio locarint, postea meminisse non possint, præsertim si in subita aliqua vel familia vel patriæ perturbatione id accidit; ac propterea cælitibus vota nuncupent, ut se in earum rerum memoriam reducant? Cur non igitur Baldrico id accidere potuit, ut omnino nescierit ubi ædiles, aliive sacræ supellectilis præfecti, duorum illorum reliquias condidissent, nisi mystico instinctu, aut evidentiori revelatione, id illi divinitus fuisset suggestum?

[37] Ejusdem Baldrici Episcopi jussu, major pars corporis S. Plechelmi, [Caput S. Plechelmi & aliæ reliquiæ translatæ Oldensaliam,] una cum capite, ita ut diximus reperta, translata est Oldensaliam. Est Oldensalia diœcesis Daventriensis, olim Ultrajectensis, oppidum in Transisalana provincia: cujus provinciæ tres sunt præcipui districtus, Salandia, Drentia, Twentia, Revio Tubantia quoque dicta, uti & aliis quibusdam. In hac Oldensalia oppidum, sive Aldesalia, vulgo Oldenseel, Aldenseel, Alde saele, Oudencele veteres Salios interpretatur, Ferrarius in generali Catal. SS. & Miræus in Fastis, veterum Saliorum sedem esse asserit. Fors Antiqua aula est, id enim vox Teutonica Aldesaele sonat. De hac Heda in Baldrico: Fertur & oppidum Aldenzalense instaurasse, & ecclesiam illic construxisse. Annotat Buchelius, in quodam Ms. dici eam Ecclesiam a Baldrico fundatam circa annum CMLXVIII.

[38] Idem ergo Antistes suo tempore inventas S. Plechelmi reliquias in illud oppidum transtulit. [Twentiæ oppidum tunc instauratum ubi solenniter colitur.] De quibus ista scribit Molanus: Ceterum præcipuam portionem corporis Canonici oppidi Oudencelensis, quod est trans Iselam, sibi attribuunt. Officia diœcesis Ruræmundensis Lect. 6, atque ex iis Miræus: Caput in hoc usque tempus Aldenzaliæ in diœcesi Daventriensi asservatum, magna populi religione colitur. Paria scribit Saussaius in Martyrol. Gallicano. Quod autem Oldensalia Twentiæ oppidum sit, hinc superius S. Plechelmus Tweintiensis Episcopus appellatus. Incertum tamen, atque omnino suspectum, quod Joannes Wilsonus in secunda editione Martyrologii Anglicani scribit, S. Plechelmum fidem Frisonibus prædicasse circa Iselam flumen. Colitur autem Oldensaliæ (ut habetur in Kalendario præfixo Officiis Sanctorum Archiepiscopatus Ultrajectensis & Episcopatuum suffraganeorum) ut Patronus Ecclesiæ ibidem, Officio duplici primæ classis cum Octava, translato in alium diem festo Divisionis Apostolorum, quod in provincia Ultrajectina celebratur Officio duplici majore: sed Ultrajecti additur commemoratio S. Plechelmi.

[39] Non tamen omnes penitus ablatæ ex monasterio Bergensi, sive montis S. Odiliæ, trium istorum Heroum reliquiæ sunt: [Aliquæ reliquiæ in Berg relictæ, dein Ruræmundam translatæ, ubi is colitur:] pars singulorum illic retenta, ac postea Ruræmundam cum collegio Canonicorum delata, uti ad S. Wironis Vitam VIII Maii diximus: atque hic singuli Officio duplici coluntur, Wiro X Maii, Plechelmus XXVI Julii, Otgerus X Septembris. Ac de Plechelmo quidem scribit in Indiculo SS. Belgii Molanus, esse eum inter primos Patronos Ecclesiæ Ruræmundensis. Amplificat id Gabriel Bucelinus, ita scribens: Inde in Oudenzeel Flandriæ translatus, & patronus celeberrimæ Ecclesiæ Ruræmundensis cooptatus, magna fidelium veneratione ibidem frequentatur & colitur. Unde vero translatus? Ex Casa Dei, Inquiet: nam ibi Episcopum fuisse, miraculorumque gratia divinitus honoratum decessisse, antea dixerat. At supra ostendimus episcopatum illum Casæ Dei nusquam terrarum extitisse. Perperam quoque Oudenzeel in Flandria reponit, cum longe ultra Rhenum, ad Frisiæ fines jaceat. Fœdius erratum Arnoldi Wionis est, quem Duaci in Flandria Gallicana natum minus decebat in patria sua esse peregrinum. Ita enim hic Ligni Vitæ lib. 2, cap. 39 scribit: Quiescit in Oudenzeel in Flandria. Nec illud verum est, quod Bucelinus ait, magna fidelium veneratione Ruræmundæ frequentari & coli. Colitur in Ecclesia quo diximus ritu, ceterum populo pene ignotus, quod ipse Ruræmundæ olim observavi. Erit fortassis qui illius sociorumque venerationem aliquando instauret.

[40] [at non ei dicatum templum:] Turpius hallucinatur Thomas Dempsterus hist. Eccles. gentis Scotor. lib. 15, cap. 1002, ita scribens: Est autem S. Plechelmus Patronus Ruræmundæ in Belgio urbis, cujus nomini præcipuum templum dedicatum, quæ Episcopalis Sedes erecta est. Quæ Episcopali Sede, collegioque Canonicorum, & horum Divorum reliquiis ornata est Ecclesia, ea sanctis Apostolis Petro & Paulo dedicata fuit, nunc Sancti Spiritus appellatur: at non est ea maxima totius urbis & præcipua, sed quæ S. Christophoro sacra, in quam non desunt qui solium Episcopale transferri velint. Nulla vero tota ea urbe ædes est S. Plechelmo peculiariter dicata, aut ejus nomine celebris.

[41] [eæ reliquiæ anno 1594 inventæ, & elevatæ.] Ejus porro ac sociorum reliquiæ in ea sancti Spiritus æde, in excavata basi tabulæ summi altaris, ut scribit Miræus, consecratæ fuerunt, cum vetusta hac inscriptione, Partes Reliquiarum SS. Wironis Plechelmi, Et Otgeri. Eæ, ut ad S. Wironis Vitam retulimus, tabula summi altaris a Calvinianis Wilhelmi Nassovii militibus eversa, basi tamen (quæ singularis Dei providentia fuit) intacta, servatæ sunt, ac multo post tempore repertæ, & honorificentius elevatæ. Cujus Inventionis & Elevationis anniversaria memoria, ritu duplici celebratur feria 3 post festum sanctissimæ Trinitatis.

[42] [Bergense, sive montis S. Odilieæ, templum fœde neglectum.] Quia vero, ut ad S. Wironis Vitam diximus, Canonicis Regularibus Congregationis sancti Sepulchri datum fuit montis S. Odiliæ templum ac monasterium, vix ambigi potest, quin saltem particulæ aliquæ earumdem reliquiarum iis relictæ sint, cum locus esset (fuisset certe) miraculis ad eas reliquias fieri solitis celebris. Quid iis factum, an alio deportatæ, an hagiomachorum rabie dissipatæ, nusquam legi. Nam & locus deinde neglectus, Divorum aræ ex parte collapsæ, statuæ dejectæ: & harum quidem unam audio non procul inde contemptim pronam jacere, atque agrestibus hominibus ad ligones, securesque & alia rustica ferramenta exacuenda, cotis instar, usui esse. Et non licebit, cui zelo honoris divini cor caleat, vaticinari cum Venusino poëta?

Delicta majorum… lues,
… donec templa refeceris,
      Ædesque collapsas.

Sed jam pace belgio reddita, sancta ejusmodi suscipientur consilia.

VITA AUCTORE ANONYMO.
Ex duobus Mss. Lindani & VVulpii, cum aliis collatis.

Plechelmus episcopus, Oldensaliæ & Ruræmundæ in Belgio (S.)

BHL Number: 6867


EX MS.

Cum Dominus & Salvator noster Jesus suæ claritatis fulgore mundum illustraret, & humanum genus, [Post Christum viri apostolici mundum illuminant, ut S. Patricius,] per primi hominis lapsum æternis cruciatibus deputatum, liberaret; per mundi latitudinem ejusdem claritatis stellas, ubique innumerabiles exoriri fecit, qui lampade sanctæ prædicationis æternæ noctis tenebras effugarent. Solis denique radiis absentibus, siderum terra solet illuminari fulgoribus: non aliter sancti Doctores Ecclesiæ, veluti sole, qui Christus est, ubique præsente, populum erudiendo, mundum suis illuminant splendoribus. Quorum quamplurimos procreare meruit a Northumbria, Scotia, Hibernia. Inter quos b S. Patricius, vir magni exempli, Apostolici Ordinis culmine fulciri a Deo promeruit. Qui vero in summi apicis regimine, quantum vel qualem se esse exhibuerit, nostri inculti sermonis minime explicabit oratio.

[2] Hic quoque velut prudens dispensator, accepti negotii lucrum multiplicare satagens, [S Cuthbertus, S. Columbæ, & Willebrordus,] gregi sibi a Deo commisso tritici mensuram fidelissime in tempore dispensabat. Sancta divinæ virtutis operatio per sui Sacerdotis meritum, in populo plurimum operari dignata est miraculorum. In quibus autem tantum effloruit, ut illa pastoralis Sedes antea nec postea talem sortiretur Pastorem. Hujus itaque imitatores plurimi extiterunt, qui in vinea Domini laborando æternitatis gloriam perceperunt. De quorum consortio c Cuthbertus Christi præco præcipuus, ejusdem gentis in sancta Dei Ecclesia extitit pretiosissimus. Necnon d S. Columba, fortis Christi athleta, Spiritu prophetico sic inflammatus, ut multis futura ceu ante provisa denuntiaret. Sanctus itaque e Willibrordus infra ejus patriæ, scilicet Northumbriæ, fines oriundus, velut ardens lucerna in montis cacumine posita, plurimis de via veritatis errantibus, ut in viam redire possent justitiæ, lumen effulsit inextinguibile. Quales isti prælibati Patres extitissent, volumina in sancta Dei Ecclesia de illorum virtutibus conscripta, pie inquirentibus insinuant.

[3] Sanctus ergo vir, nomine Plechelmus, infra f confinia Scotiæ, de clara nobilium prosapia patrum procreatus, [S. Plechelmus in finibus Scotiæ natus, virtutibus conspicuus, & pœnitentiis deditus,] jam in pueritiæ annis spiritualium Patrum vestigia sequi imitando cupiebat: sacrarum se mancipabat lectionum studiis. Quantam inter condiscipulos obedientiam majoribus exhiberet, & humilitatis officium cunctis se sibi sociantibus impertiret, totum scripto comprehendi vel dicto omnino deficit: quibus tamen rebus ita sibi consecraverat commilitones, ut eum miris dilectionum colerent affectionibus. Ipse vero divini ardoris flamma succensus, corpus suum edomans jejuniis, vigiliis & orationibus, in primævo ætatis flore animo proposuit, quod postea maturioribus annis explevit.

[4] [litteris imbuitur, petitque a Deo sapientiam:] Sic demum in diem proficiens, litteratoriæ artis dulcedine inebriatur cordetenus. Inter hæc die noctuque deprecans Dominum ex totis præcordiorum nisibus, ut sibi concederetur divinæ sapientiæ intellectus, excubabat ad fores sapientiæ, memorans illud (ut credendum est) in orationibus, quod dictum est per quemdam sapientissimum: Domine pater & Deus vitæ meæ, ne derelinquas me in cogitatu maligno, extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi, & desiderium averte a me, Domine: aufer a me concupiscentiam, & animo irreverenti & infrunito ne tradas me, Domine. [Eccli. 23, 4] Hæc beato Viro sæpius in precum vigiliis iteranti, sic, Dei condonante gratia, cælesti rore irrigatur; ut pluribus per exempla ejus sanctæ & innumerabilis Domini pietatis conciliaretur gratia. Erat etenim magnæ abstinentiæ amator, & divinorum præceptorum perspicax executor, utriusque Testamenti paginæ assiduus inspector.

[5] [Sacerdotio initiatur, dignis moribus ornatus:] Inter quæ beato Viro collatum est divinitus, ut Ecclesiastico fultus ministerio, presbyteralis Ordinis dignitatem sortiretur. Sed Vir Domini constanter idem perseverabat qui fuerat, humilis in habitu, blandus in eloquio, serenus in facie, moribus adornatus, in pauperum cura fervidus, in eleemosynarum g dapsilitate largus, in lectionem studio assiduus, omnique virtute præditus. Denique in castitatis vigore pollebat, & lumen veritatis in operatione monstrabat. Et hoc sibi non defuit, quod scriptum est: Lumen veritatis fuit in ore ejus. Et illud: Labia Sacerdotis custodient scientiam. [Malach. 2, 6 & 7] His vero munitionibus fortis Christi athleta viriliter armatus, contra omnes maligni hostis insidias dimicans, Domini se protegente misericordia, per omnia triumphabat. Nam quod verbo docuerat, moribus & exemplis adornabat.

[6] Interea contigit sanctæ Dei Ecclesiæ h Pastorem, [Episcopus eligitur: cum S. Wirone mittitur Romam ordinandus a Papa:] sub cujus regimine hic Dei famulus in castris Christi degebat, viam universæ carnis ingredi, & suæ remunerationis a Domino præmio ditari. Fit non modica tam sacri Ordinis quam subjectæ plebis conventio, & de electione Pontificis quæstio. Tum vero unanimes sanctum Dei famulum Plechelmum ad hoc opus proclamabant esse accipiendum. At Vir sanctus cognita plebis intentione, quamvis tepide, tamen voluntati eorum obtemperabat. Tunc alterum non inferiorem sanctimoniæ virtutibus prædicto Viro associant, nomine Wironem: quos pariter ad limina Apostolorum miserunt, ut de Apostolico viro, qui tunc temporis apicem summi Ordinis providebat, benedictione firmarentur (juxta illud quod scriptum est: Quomodo prædicabunt nisi mittantur) non tamen in unius Episcopatus sede populum docturi. [Rom. 10, 15]

[7] [eo perveniunt, ac loca sacra obeunt,] Sed illud omittendum nequaquam esse censuimus, quod beati viri inter eundum multa perpessi sunt contraria, æquo animo ducebant universa, nec in adversis deficiebant, nec in prosperis se elevabant. Cumque illo quo ire cupiebant pervenissent, & sancta circuirent loca, orationibus vacantes, seipsos in holocaustum Domino mactabant, juxta illud sanctissimi Prophetarum David: Sacrificium Deo spiritus contrabulatus. [Ps. 50, 19]

[8] Sed vir Apostolicus cum eorum sanctitatem intellexisset, [ambo Episcopi a Papa ordinantur, & in patriam remittuntur:] & in eis sanctæ religionis rigorem & sapientiæ plenitudinem perspexisset vigere; eos secum caritative retinuit: donec statuto tempore in præfata ecclesia B. Petri Principis Apostolorum, cum Clero suo astante, summo eos honore sublimavit. Quo facto, de Sanctorum reliquiis ditavit eos donariis, & alia xenia subministravit. His ita gestis, in eis expleri videtur, quod in veteri Testamento ad Heli Sacerdotem loquitur Dominus: Glorificantes me gloria sublimabo. Tunc vir Apostolicus beatos Dei famulos in euangelizandi opus cum honore remisit. Illi vero ad patriam regressi, & in suis sedibus collocati, semina verbi Dei uberrime multorum cordium agris seminabant. Gaudet populus, plebs tota congratulatur, tantorum virorum prædicationibus se irrigari, [ac] velut imbribus perfundi cælestibus.

[9] Sed beatus Domini i agonotheta Plechelmus cum se a populo frequentari cognovisset, [Plechelmus ut ambitionem caveat, statuit peregre proficisei:] solicite præcavens nequando incideret in humanæ ambitionis gloriam: nam se abstinuit in teneræ ætatis tirocinio a seculi pompis, ab petulantiæ carnalis illecebris, a conviciis publicis, a mundi voluptatibus, a lucris turpibus, & ab ipsa malorum radice superbia. Et sic usque ad vitæ exitum iis se vallari munitionibus satagebat: quo liberius immarcescibilis gloriæ cum Sanctorum cœtibus fructus perciperet. Hæc sibi ne fuissent solicitus existebat. Cum autem vir Sanctus idolorum culturam infra terminos ipsius patriæ extirpatam cerneret, & recte credentium fidem emittere flores, ad salutem aliorum se præparare festinabat, sedulo occultis intentionibus recolens, quod Dominus beato Patriarchæ Abrahæ præcepit, dicens: Exi de terra & de cognatione tua. Hujus itaque Dominici sermonis Sanctus Dei prædicator præconia implere studuit; plus peregrinationem pro Dei amore malens pati, quam in patria sua humanis favoribus extolli.

[10] Tunc omnibus postpositis patriam parentesque reliquit, & k Regem Francorum Pippinum, virum strenuum, & in receptione Sanctorum incomparabilem, [venit in Galliam ad Pippinum, ac multos convertit, & templa ædificat.] comite quodam magnarum virtutum viro, nomine Othgero, expetivit. Qui vero in ejus conlætatus adventu, plurimum exhilaratus est gaudio. Cumque ejus sanctitatem præfatus Rex animadverteret, & cum eo sanctæ prædicationis colloquia continuaret: misit eum ob euangelizandi constantiam per sui regni latitudinem, ut populos errori implicitos, & in sacrificiorum ritibus sordidantes, sanctæ prædicationis dogmate illustraret, & sacro fonte baptismatis ablueret. Nam quamvis Christiani eo tempore fuissent, quam plurimi tamen illorum vanis superstitionibus vacabant. Quo audito congratulatus est Christo Domino, quod sibi a Rege impositum erat, propter quod de sua patria ad eum se contulerat. Nec mora: Divina se comitante gratia, opus sibi injunctum accelerat, & spinas lubrici erroris exstirpans, populum erudiendo, baptizando, plurimum profecit in operando. Annuente vero Rege, ecclesias Domino in multis ædificavit locis. Illud etiam congruum duximus, & huic operi intermiscendum, quod ubicumque Sanctus Domini Christo ecclesiam dedicaverat, usque hodie annis singulis in die dedicationis ejus permanent S. Plechelmi patrocinia, & divina sibi operante gratia, plurima virtutum fiunt miracula.

[11] [Pippinus ei montem Petri donat, de variis confert, eique confitetur.] Sed cum Dei servus jam extitisset senio fessus, præfatus Rex quemdam infra ipsius regni partes locum, qui de suis incolis Mons Petri nuncupatur, concessit ad habitandum. Ibi quoque exstirpata pristini erroris nequitia, usque ad centesimum per servum suum operari dignatus est fructum. Sed Pippinus Francorum Rex incomparandus in tanta veneratione eum habebat; ut singulis annis initiante quadragesimali tempore, de suo palatio descendens, nudis pedibus, & regali deposita purpura, ad præfatum locum, quem Sanctus incoluerat, ire properaret: & cum eo tenuit consilium, quomodo regni gubernacula secundum Domini voluntatem gubernaret, & sanctæ fidei magnitudinem in seipso suisque subjectis adaugeret. Ibi quoque cum summo Sacerdote Domini, confessione criminum facta, & accepta pœnitentia, de humanitatis parte deflet contracta. Iste vero vir Sanctus per omnes dies vitæ suæ in divino proficiens opere, Deo & omni populo extitit amabilis.

[12] [Moritur 15 Julii: sepelitur in monte Petri,] Sed cum nulla interpolarent spatia, quibus vel se vel alios non desideraret ad divinæ rectitudinis consistere normam, virum egregiæ sanctitatis ex sacræ religionis amplificatum profectibus, cælica reposcebant agmina, quo in illorum contubernio immarcescibili ditaretur præmio. Sanctus vero nimiæ prolixitatis senio fessus, migravit ex hac peregrinationis patria, Idibus Julii, Christum semper in æternitatis visurus patria: atque in ecclesia præfati in montis cacumine constructa, & in honore S. Mariæ Virginis dedicata, de Fratribus ad exequias beati viri confluentibus, honorifice sepultus est.

[13] [& miraculis illustratur.] Quanti vero meriti Sacerdos Christi fuisset, divina pietas in miraculorum signis ostendit. Nam apud sepulchrum ejus cæci illuminantur, dæmonia effugantur, & plurimorum membra ægrotantium sanantur. Nos vero, quos ignavia corporeæ molis deprimit, hujus viri exempla imitantes, ejus patrocinia digne veneremur, ut per ipsius merita mereamur adipisci, quod ipse in paradisi amœnitate meruit possidere, per Jesum Christum Dominum nostrum, Amen.

ANNOTATA.

a Northumbria generatim sumpta, ut ipsum indicat nomen, ea pars Britanniæ est, quæ ab Humbro æstuario in Boream vergit, duos Saxonicis temporibus complexa populos, Deiros australiores Humbroque viciniores, ac Bernicios ad Fortham ac mare Scoticum protensos. Nunc pressius tribuitur id nomen provinciæ, quæ Dunelmensis Episcopatus, ac Cumberlandiæ Scotiæque hodiernæ parte & Orientali Oceano concluditur.

b De S. Patricio Hibernæ Apostolo fuse actum 17 Martii.

c Vitam S. Cuthberti Lindisfarnensis Episc. dedimus 20 Martii, imo plures Vitas a coævis scriptoribus compositas.

d Celeberrimus Abbas Columba colitur 9 Junii: fuit is centum annis junior S. Patricio, centum S. Cuthberto senior.

e S. Willebrordi Ep. Ultrajecten. Vitam dabimus 7 Novembris.

f De S. Plechelmi patria egimus in Prolegomenis.

g Quid sit dapfilis ad S. Wironis Vitam diximus. Dapsilitas ergo pro copia, & profusione hic sumitur.

h Hinc liquet, eum esse Pechtelmum Beda memoratum, quem (ut supra diximus) Candida Casa primum habuit Antistitem.

i Agonotheta, ἀγωνοθέτης, est qui certamen instituit, vel præmia proponit. Sed crebro in mediaæ ætatis scriptoribus, pro eo qui certamen init, usurpatur, qui potius ἀγωνιστὴς dicendus.

k Diximus § 4 hunc nobis videri fuisse Pipinum Herstallum, qui etsi non regio nomine, tamen regia potestate in Austria regnabat. Sicque ejus nepos B. Carolomannus in Præfatione ad concilium Liptinense loquitur: Ego Karlomannus Dux & Princeps Francorum… Episcopos, qui in regno meo sunt, cum Presbyteris ad concilium & synodum pro timore Christi congregavi.

DE S. DONEVALDO CONFESSORE CUM NOVEM FILIABUS VIRGINIBUS.
IN SCOTIA.
Ex Fastis Scoticis.

SEC. VIII.

[Commentarius]

Donovaldus confessor, in Scotia (S.)
Novem filiæ virgines, in Scotia


J. B. S.

Recurrit superius idem S. Donevaldus seu Donaldus cum sancta sua virginea sobole ad diem XII Julii, ubi de ea familia in Prætermissis ex Camerarii Menoogio egimus, rem totam, ex aliorum auctoritate ad hunc diem remittentes, [Sancti isti hic referuntur] non sine causa timendi, ut multo plus lucis agnitis ex tunc tenebris affunderetur: unde verosimiliter & hic prætermittendi essent. Neque sane satis movere me poterat Camerarii aut Dempsteri imbecillis auctoritas, quorum ille ibi patrem cum tot filiabus referebat, iste vero hoc die, pro mero, uti tunc rebar, ipsorumn arbitrio. Citabat Scriptores Scotos Camerarius, apud quos utut rei substantia memoraretur, miro nempe & austero vitæ genere Sanctos qualescumque excelluisse, necdum certe constabat, ritu Catholico umquam honoratos fuisse, quo deficiente, haud licitum nobis videbatur, eos in opere nostro collocare. Vicit tandem Breviarium Aberdonense, unde extractis aliis non semel usi sumus: utpote cum in ea ecclesia. Officium olim usitatum fuerit. Titulum alibi datum, hic repetimus: Sanctorum Scotorum Vitæ ex Breviarii in usum insignis ecclesiæ Cathedralis Aberdonensis, adeoque totius ecclesiæ Scoticanaæ: impensis Valteri Chepman Edemburgensis mercatoris typis mandati, Kalendis Februariis, anno a Christo nato MDIX, Jacobi IV Scotorum regis XXII, parte hiemali excerptæ: unde per totum annum decurritur.

[2] Fatebor equidem. non referri ibidem lectiones aut ordinatam historiam de hisce Sanctis; [auctoritate Breviarii Aberdonensis.] verum cum eorum festivitas, æque ac S. Palladii, S. Kiliani & c. istic expressa sit, videor fundamenti satis habere, ut iis hic locum concedam. Hæc ibi notantur: SS. novem Virginum filiarum S. Donaldi in Scotia sub rege Eugenio VII, anno DCCXII vel DCCXVI; Julii XV, Verba Camerarii ad XII Julii sunt hæc: S. Donevaldus, aliter Donaldus cum novem filiabus. Vide Leslæum lib. 4, Boetium lib. 9, Regium in Kalendario. Vitam cum filiabus sanctissimam transegit in solitudine Ogiluy, ipso autem defuncto, Abernathi monasterium ingressæ sunt. Dempsterus sic habet hoc die: Abernathæ Donevaldi agricolæ, & filiarum novem Sanctis adscriptarum, quarum domicilium quercus, patrum memoria ostendebatur annosa; & miracula ecclesiolæ vetustissimæ parietinis insculpta, ab hæreticis nuper profanata & abolita. Eadem ferme apud alios Scotos scriptores exstant, ex quibus Leslæum selegisse sufficiet lib. 4 in Eugenio VII pag. 165: Vivente hoc rege, Doneualdi cujusdam, ex Scotorum nobili familia, sanctitas plurimum ad animos hominum pietatis studio inflammandos valuit: qui in solitudine Ogilvy, non procul ab Alecto oppido, cum novem liberis suis feminis, arctissimam vitam degens, in orationibus & jejuniis vitam transegit. Hæ proferre ausi sumus, supposita veneratione Sanctis istis aliquando exhibita, quorum historiaæ veritatem fidei Scotorum relictam volumus.

DE S. GUMBERTO CONFESSORE
ANSPACHII IN GERMANIA.

SEC. VIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Gumbertus confessor, Anspaci in Germania (S.)

AUCTORE J. B. S.

§ I. Variæ confusiones in Sancti nomine, dignitate, & locis ubi colitur.

Nomen S. Gumberti varie inflexum, variis diebus signatum, multis confusionibus ansam olim præbuit, quas hodie tollere, non usque adeo promptum est. In Actis nostris, ex variis recentioribus Martyrologiis ad XI Martii refertur sub Gumperti nomine, [Sanctus de quo inter synonymos hic agitur,] ut episcopus Herbipolensis electus, atque ad hunc diem remittitur. Rursus ad XVI ejusdem mensis recurrit Gumbertus episc. conf. qui & noster esse supponitur. Tum XX, Gudbertus seu Gundebertus sacerdos in Germania signatus est ex Marlliis Mss. Romano Card. Barbarini & Neapolitano Antonii Caraccioli, qui huc denuo translatus est, tamquam episcopus videlicet, qui laicus vixit & mortuus est. Cur autem tam variis diebus memoretur, quis satis divinaverit? Adde aliorum inflexiones in Guntbertum, Guntpertum, Gondebertum, qualis in Actis ut martyr colitur XXIX Aprilis, Gundelbertum, Gumbertum &c. quæ omnia rei, alioquin valde obscuræ, ut statim intelliges, meras tenebras offundunt. Neque fortasse inverosimile est, S. Gumbertum Senonensem episcopum, postea in Vosago monachum, qui XXI Februarii in Actis relatus est, ab imperitis hominibus Herbipolim perperam adductum. Hisce confusionibus, utcumque tollendis, hunc paragraphum præmittimus, a loco ubi Sanctus olim præcipue cultus est, incipientes.

[2] Anspachium, vulgo Anspach, marchionatus tus est hodierno Borussiæ regi, [Anspachii certo cultus fuit;] electori Brandeburgico subditus, medium ferme territorium occupans inter ditiones Episcoporum Herbipolensis & Eystettensis, cujus synonymam metropolim sic describit Franciscus Irenicus in Exegesi Germaniæ lib. 11, pag. 201 versa, ubi ipsum vocat Anolspachium (alias Onolspachium) Anspach, inquit, corrupto vocabulo dicitur, civitas quinque a Nurenberga milliaribus distans, inter Francones & Bavaros, sedes marchionis Brandeburg, a fluvio parvo quodam nominata, qui civitatem præterlabitur, Anolspach dicto. Fuit urbs hæc olim sub dominio de Dornberg, a quibus ad marchionatum devenit. Ecclesiam hic S. Humbertus condidit & erexit, qui & illic ultimum diem claudens, suas reliquias seposuit. Quidni deposuit? Uti & S. Gumbertus pro Humbertus? Ut pluribus mendis typographicis inspersam eam editionem recte ante me observaverit noster P. Joannes Seyfrid, in Academia Herbipolensi lectionis historicæ professor, cujus amica & liberali opera usus sum in iis conquirendis, quæ ad Sanctum, quo de hic agimus, pertinent.

[3] In ea igitur civitate, in monasterii a se conditi ecclesia, [licet ejus memoria nonnihil obscurata sit,] postmodum collegiata, sepultum & Sanctorum olim veneratione cultum docet Vita inferius danda, fateturque Merianus in sua Franconiæ topographia pag. 44, ex quo nonnulla § 3 desumenda erunt. Ibi, inquam, præcipuo cultu celebratus est Sanctus, quidquid a multo tempore duobus nempe jam seculis, grassante Lutherana & postmodum Calviniana hæresi, Catholici ritus abolita sint ferme vestigia, atque adeo non parum obliterata, ibi æque atque Herbipoli S. Gumberti memoria, ut docet epistola R. P. Jacobi Streinii data ad P. Guilielmum de Wael, Collegii Bruxellensis Rectorem. En epistolæ verba: Quod R. V. de S. Gumberto inquirit, plurimum hactenus ingenia exercuit. Majoribus nostris hanc occupationem pessimam debemus, quibus agere laudabiliter, quam scribere voluptas major fuit. Illud manifestum est, corpus illius, e quo furtim pars a quodam N. N. sublata est, Anspaci loco hæretico in ecclesia parochiali quiescere, quam ab ipso ædificatam, ex Egilwardo, S. Burchardi encomiaste, colligere licet. De rebus ab illo mirifice gestis, canonizatione &c. ingens silentium; imo nomen vulgo ignotum est. Pro sanctitate duo faciunt: unum est, quod Vitæ S. Burchardi scriptor beneficia quædam impetrata per ipsum jam vita functum haud obscure indicat, alterum quod in Litaniis, quibus in processionibus clerus utitur, S. Gumberte ora pro nobis reperitur. Quærentibus, quis sanctus ille Gumbertus, episcopus an cofessor, monachus &c., nemo respondet.

[4] [ut pridem docuit scripta in Belgium epistola.] Streinium rogaverat Guilielmus de Wael, Bruxellensis, ut dixi, Rector, ut de S. Gumberto seu Cumberto, apud Belgas ignoto, notitias suggereret, utpote qui circa id tempus (anno 1639) a Regina Clara Mechelmans, vidua Theodori van Reynegom, in supremo Mechliniensi concilio olim causarum patroni, Sancti caput dono acceperat, ut infra paulo latius deducemus; ex citata vero responsoria epistola satis patet, Herbipoli tum temporis plane neglectum fuisse S. Gumberti, tametsi ecclesiæ istius insignis benefactoris, cultum, qui ex solis Litaniis Streinio innotuerit. Pergit epistola: Ad Martyrologia quod attinet, tria mihi videre licuit, in quibus nomen illud; Usuardi, Canisii & Walasseri, qui auctores ad diem XI Martii, meminerunt ut episcopi Herbipolensis. Canisius & Walasserus asserunt, ante obtentam confirmationem habitu militari sepultum esse; obtenta confimatione, episcopalibus ornamentis splendidum repertum esse. Equidem in Catalogo Episcoporum nostrorum septimus, a quibusdam octavus, numeratur Hunebertus quidam; de sanctitate non fit mentio; nec meo quidem judicio circumstantiæ omnes illi Gumberto conveniunt, quem scriptor Vitæ S. Burchardi laudat, cujus R. V. reliquias obtinuit. Quæ enim excogitari ratio potest, cur qui post Gumberti mortem scripsit, de electione episcopali, & miraculosa sepultura, omnibus tam nota, tacuerit?

[5] Verum est quod ex adductis recentissimis Martyrologiis observavit Streinius, [Quidquid tituli varii ipsi accreverint,] ut infra magis liquebit; nec minus verum est, inductam (seculo opinor XV) nescio quam confusionem inter episcopum aliquem Herbipolensem vel alium, & S. Gumbertum nostrum, quæ a Joanne Gamans, in meditati operis titulo etiam adoptata est, tametsi fictionem in fronte præferre videatur: sic enim habet foliolum, a laudato Seyfrido ad me transmissum, in quo & alii tituli, & novæ procul dubio confusiones accesserunt. Titulis is est: Divus Gumbertus, ex Franconiæ Duce, Rotenburgi comes, Onolspacensis Dominus, Herbipolensis ecclesiæ Vicedominus, demum episcopus electus, at exorata sibi morte præreptus, episcopali tamen amictu cælitus in tumulo investitus anno DCCC. Hæc quidem Gamansius, nobis semper æstimatissimus; verum quidquid ipse, aut Martyrologia, aut alii de S. Gumberti miraculosis insulis tradiderint, rectissime observat Streinius, solum Egilwardi, cujus verba inferius dabimus, de prætenso episcopatu silentium, pluris faciendum esse quam recentiorum Martyrologiorum omnium annuntiationes, nisi vetustiores fontes assignentur, ex quibus historiam istam profluxisse certis argumentis demonstrari possit.

[6] Crediderim ego, historiam illam de Sancti cadavere, episcopali habitu amicto, [alius esse non potest a S. Burchardi discipulo.] inde exortam esse, quod posita prima fictione, nempe episcopum fuisse; cum postmodum calculo accuratius inito, deprehenderint Herbipolenses, locum S. Gumberto inter urbis suæ episcopos dari omnino non posse, modum excogitaverint, quo salvari aliquousque posset episcopi dignitas, dicendo nimirum, electum quidem fuisse, sed morte præventum Cathedram sibi destinatam non conscendisse. Simile quid statuendum existimo de ducatu Franconiæ, de comitatu Rotenburgensi & Vicedominio ecclesiæ Herbipolensis, quæ omnia ab Egilwardo atque ab auctore Vitæ ignorata sunt, procul dubio non omissuris tam præclaras Sancti prærogativas, si eas umquam possedisset. Audiamus reliqua Streinii verba: Præterea cum S. Burchardus obierit an. DCCXCI, Hunibertus vero seu Chunibertus electus episcopus tradatur anno DCCCXXXII; quis non videt tantam annorum distantiam non convenire Gumberto illi, de cujus reliquiis agimus, quem S. Burchardi discipulum fuisse ex ejusdem Sancti Actis liquet. Jam vero si duos Gumbertos admittimus, augentur tenebræ, quando nec clerici nostri dicere poterunt, utrum illorum invocent, nec quisquam alius indicare sepulcrum vel tumulum e quo potuerint decerpi reliquiæ: mihi vero certum est, ex Anspacensi sublatas esse, qui haud dubie is est, de quo auctor Vitæ S. Burchardi meminit. Hæc Streinius recte & vere, nisi vehementissime fallor.

[7] Aliam porro & majorem etiam, ne dicam inextricabilem confusionem parit scheda hic inventa Latine & Germanice sub hoc titulo: [Res tota magis involvitur ex aliis notitiis,] Monasterium S. Joannis, vulgo Unterwildberg dictum, Ordinis quondam Cisterciensis in diœcesi Herbipolensi situm, a comitissa quadam Palatina, nomine Gebra (quæ anno MCCIX defuncta ibidemque sepulta est) fundatum. Unde hæc accepta sint, non indicatur, ego in monasteriorium Catalogis hoc cœnobium non reperi. Sic pergit scheda: De S. Guniberti ibidem sepulcro. Tum: In prædicti monasterii ecclesia juxta summum altare, sepulcrum quoddam inventum est, quod semper ab incolis sepulcrum S. Gumberti (quem de stirpe ducum Franciæ Orientalis natum, Ordinis S. Benedicti religiosum & episcopum Herbipolensem fuisse, denique hanc episcopalem dignitatem resignasse, atque ad hoc monasterium se contulisse, ibidemque longo tempore Deo præstitis obsequiis, pie & sancte in Domino obiisse ferunt) putatum & existimatum fuit; unde multis, imo immemorabilibus pene annis, sicut & hisce adhuc temporibus, tum animantia tum non pauci hominum, vel furibundorum canum, vel aliorum virulentorum animalium morsu læsi, & rationis usu privati, ad reliquias prænominati S. Guniberti ducti, Deum omnipotentem supplices orantes, & juxta sepulcrum Sancti hujus cibum & potum sumentes, pristinæ sanitatis vigorem consecuti sunt.

[8] [quæ Sanctum alium indicare videntur;] Subdit autem, Sancti istius, paucis præterlapsis annis cranium, ex quo peregrini bibere soliti fuerunt, ostensum fuisse; num illud forsan surreptum & alibi delatum sit, nesciri. Tum: Equidem adhuc unum Gunibertum, eadem stirpe natum, & quondam Rottenburgi ad Tuberam comitem reperio, inquit, qui ad petitionem S. Burchardi anno DCCLI monasterium S. Andreæ, modo collegiata ecclesia S. Burchardi nuncupata, fundavit; num supradictus ille Gunibertus fuerit, & ad statum religiosum se contulerit, adhibita diligenti inquisitione, certus fieri nequeo. Non miror, scriptorem istum, quisquis sit, hic hæsitasse. Quæ ad me scripsit laudatus Seyfridus difficultatem non explanant. Vidit ipse in sacello antiquo diruti monasterii S. Joannis, S. Gumbertum in altari pictum habitu episcopali. Ante idem altare dicitur ab accolis sepultus. Lapis sepulcralis multas fissuras & cavitates habet: solent enim rustici vicini, ubi morbo corripiuntur, pulveris aliquid a lapide abradere, idque per modum medicinæ sumunt, cum optato sæpe effectu. Ibidem ex ferreis catenis pendent duo lapides ferro inclusi. Qua occasione suspensi ibi sint, quid sibi velint, nescitur. Rustici autem, tam in suis quam suorum jumentorum morbis solent lapidibus dictis superfundere aquam, eamdemque bibere, & jumentis potandam dare, obtenta sæpius salute.

[9] An hic tertius fortasse S. Gumbertus indicetur, viderint Herbipolenses, [at talium inventor,] quibus nodos istos solvendos relinquimus. De cranio Bruxellensi, Anspaci certissime & non alibi reperto, sermo, ut jam dictum est, recurret inferius. Gunibertum ex Gumberto, mutato m in ni facillime verti potuisse, nemo est, qui non videat; geminum aut ternum admittere, nulla hactenus ratio satis suadet. Quid si enim reliquiæ ex uno in aliud monasterium translatæ fuerint, unde ambo totum corpus sese possidere existimaverint? Quod vero narrat scheda, de relicto episcopatu Herbipolensi, sumptoque religioso habitu Benedictino, auctiorem aliquam fabulam, seu confusionem sapere potest, ab ignorante confictam, qui Gumbertum & sanctum & episcopum & postea monachum inveniens, non insolita rerum, locorum ac temporum turbatione, ex Vosago Sanctum synonymum, antea Senonensem episcopum, Herbipolim accersiverit, quem vere monachum induisse novimus ex Actis nostris ad XXI Februarii, ubi plures adducit Henschenius qui seculo septimo, abjectis infulis, in solitudinem se receperunt, quales fuere S. Arnulfus Metensis, Deodatus Nivernensis, & Hildulphus Trevirensis, de quo postremo non ita pridem actum est ad XI hujus mensis, de S. Deodato ad XIX Junii.

[10] Ut ad Schedam redeamus, patentissima est scriptoris hallucinatio; [manifestæ hallucinationis convincitur.] quis enim satis intelligat Cunibertum seu Gumbertum, qui monasterium S. Andreæ fundaverit anno 751, ad petitionem sancti Burchardi, eumdem esse posse cum altero illo, qui monachus fuerit in cœnobio S. Joannis, primum condito a comitissa Palatina Gebra, seculo XIII vita functa, annis ferme quingentis post S. Burchardi obitum? Non longa inquisitione opus fuit, ut talium epocharum impossibilis connexio in oculos incurreret; quemadmodum recte statuebat Streinius, Hunibertum sive Chunibertum, tametsi & Gumbertus dictus fuisset, qui anno 832 Herbipolensis episcopus electus traditur, nullo modo connecti posse cum discipulo S. Burchardi, quamvis hic supponeretur vitam protraxisse ad annum usque 791, quod falsum esse ostendimus in Commentario prævio ad Acta S. Kiliani num. 14, & fusius postmodum suo loco ad XIV Octobris demonstrabimus. Quocumque te vertas, ita veris falsa immixta sunt, ut singula discernere, necdum satis pervium videatur. Missis itaque confusionibus istis omnibus, verum saltem unum S. Gumbertum, quo de hic agendum est, quique S. Burchardo synchronus fuit, nativis suis coloribus, quousque id fieri poterit, depingere conemur.

§ II. Sancti professio, cultus ex Martyrologiis, ætas & Acta.

Ut veram ac genuinam veri S. Gumberti imaginem lectorum oculis exponamus, non aliunde ea melius repeti potest quam ex scriptore ætati ejus proximo, [Vera S. Gumberti imago,] qui quidem exstet, quamquam undecimum seculum non superet, nempe ex Egilwardo, de quo alibi etiam egimus, auctore Vitæ S. Burchardi, cujus capitulum X libri secundi describi curavit noster Seyfridus ex codice Ms. monasterii Amorbacensis, quod a nobis collatum est cum editione Mabillonii sec. 3 Benedictino parte 1, pag. 709, servata primigenia phrasi, a qua Mabillonius nonnumquam deflexit. Titulus capituli: De viro religioso Gumberto converso. Textus deinde est: Lucebat inter hæc & post hæc, sine intermissione, lux tantæ lucernæ ardentis fide & dilectione, lucentis verbo & actione, nec abscondi poterat, super candelabrum pontificalis honoris posita lampas, Salvatoris igne flammata: unde quamplures undique confluebant ad tanti doctoris audientiam diversi sexus, ætatis atque conditionis, fontem vitæ quoque sitiens anima. Ex quibus vir illustrissimus, nomine Gumbertus, universa morum ac nobilitatis honestate præclarus, ejus est contubernio conjunctus, quatenus illius convictu atque colloquio, ceu quibusdam medicaminibus, a secularis fastus tumore mollitus, quandoque summæ philosophiæ, quæ est mundi contemptus, apprehendere posset ascensus.

[12] Verum quia qui cum sapientibus gradietur, sapiens erit, [ex solis Actis S. Burchardi sumpta,] sicut e contrario amicus stulti efficietur similis ei; non multo post prædia sua, quibus præ cunctis in ea regione degentibus abundavit, in S. Kiliani proprietatem delegavit; moxque, depositis armis, seculo renuntiavit: sicque nudus nudam suam crucem bajulans post Christum, cœpit B. Burchardum nullatenus deserere. Hæ sunt autem possessiones, quibus episcopium Wircenburgense large ditavit; Altimoin, Onoltesbach, utrumque cum reditibus, & appendiciis, quorum prius cum olim castellum fuisset munitissimum [modo] magnificentiam suam ipsis tantum ruinis declarat. Sequens vero, quæ nunc præpositura canonicorum est, olim abbatiam non ignobilem fuisse, hucusque a majoribus, per multas jam generationes hereditatum, testimonium illius provinciæ non celat. Porro prædictus senior Gumbertus, ex tunc perfectissimi semper adhærens vestigiis magistri, bonis initiis suæ conversationis adeo laudabiles adjunxit successus, ut super ejus conversatione cunctorum ubique sonarent ora: Hæc mutatio dexteræ Excelsi!

[13] [ostendit laicum fuisse, divitem & pium,] Nempe multorum ad ipsius provocabantur imitationem corda, in tantum ut exili tempore plumiris donariis & oblationibus fidelium Herbipolitana ditari non cessaret ecclesia, donec jam ex minima & paupercula, facta est per Dei gratiam magna & ampla respublica, nondumque crescere desistit copia rerum, crescente nempe numero fidelium. Cujus profectui videtur illud apostolicum non inconvenienter aptari: Kilianus plantavit, Burchardus rigavit, Christus autem incrementum dedit. Sed enim vir idem egregius Gumbertus, ut olim in secularium dignitatum fastibus * se probaverat strenuum, ita post conversionem in spirituali conversatione nulli se passus [est] inter Burchardi sequaces haberi secundum; ejus formam semper indeclinabiliter intendens, illud euangelicum ruminabat frequentius: Perfectus omnis erit, si sit sicut magister ejus. Hic etiam post præsentis vitæ cursum bene in Christi famulatu consummatum, juxta B. Burchardi promissionem, in eodem monasterio, quod Christi condonaverat Ecclesiæ, possidet sepulcrum. Ibi nonnumquam ipso interpellante, concessa manifestant beneficia, quantum sibi profuerit B. Burchardi secutum fuisse monita.

[14] [qui in monasterio a se fundato sepultus est:] Habes hic quidquid tuto ac secure de S. Gumberto, licet post duo & amplius secula traditum, admitti potest; ubi id satis expresse asseritur, sepultum ipsum esse, non Herbipoli, nec in S. Joannis cœnobio, sed in Onotelsbach seu Anspach, in eodem monasterio quod Christi condonaverat Ecclesiæ, quodque Egilwardi ætate jam tum præpositura erat canonicorum, sive Collegiata ecclesia sub præpositi dignitate; olim abbatia non ignobilis, quemadmodum huc usque, inquit scriptor, testimonium illius provinciæ, intellige territorii Herbipolensis, non celat. Quamdiu autem substiterit abbatia, quo anno ad Canonicos seculares transierit, frustra a me quæsitum est. In ea porro Anspacensi ecclesia & sepultum Sancti corpus, & vel totum, vel saltem pro majori parte ibidem culium fuisse, plane constat; inde vero ablatum cranium, quod Bruxellis in templo nostro asservatur, certissimis testimonis infra § 4 demonstrabitur. Vides etiam, non hic episcopum, sacerdotem aut monachum, sed virum mere laicum: rursus non ducem Franciæ, comitem Rotenburgi &c., sed militem, virum illustrissimum, & divitem describi, ut proinde nec cupi hactenus nec intelligi possit, unde ei tot tituli afficti sint in ipsis Martyrologiis, quorum aliqua non rectam positionem seu locum sepulturæ assignant; plerisque Sanctum Herbipoli annuntiantibus. De eorum ætate, atque adeo & auctoritate hic paucis disseremus, ubi prius aliquam confusionis ansam conjicere tentaverimus.

[15] Vices Seyfridi supplebit quadamtenus Bruschius de Episcopis Herbipolensibus, [quod ab Henrico episcopo restauratum,] ita describens Henricum, ordine XVII: Henricus comes a Rotenburg ad Tubarum, propter brevem corporis staturam, a prima infantia comes Hezelinus, & postea etiam episcopus Hezelinus dictus, subrogatur cognato suo, ex hac mortali vita evocato, consensu totius Cleri. Præfuit sapientissime ac utilissime annis viginti duobus , mensibus quinque, diebus viginti. Construxit & fundavit in suburbio Herbipolensi Collegiatas S. Stephani & S. Johannis ecclesias: Onoldsbachii vero magnificum S. Gumberti cœnobium Benedictinum, quod hoc nostro seculo Canonicorum secularium est collegium. His non absimilia mihi ex Chronico Herbipolensi retulit laudatus adjutor meus, ut inde hæc a Bruschio accepta oporteat. Verius alibi notatur, non fundasse ista Henricum, sed amplificasse dumtaxat & ornasse. Legerit aliquis (ut erant ea ignorantiæ secula) sola priora dicti Chronici verba, ubi inveniens comitem Rotenburgi ecclesiarum istarum fundatorem, & simul Herbipolensem episcopum; aliunde vero exploratum habens, verum conditorem fuisse S. Gumbertum, disparata absque examine connectens, ipsum & comitem Rotenburgi & episcopum Herbipolensem continuo pronuntiandum censuerit: unde non inverisimili conjectura deducas, insignem eam confusionem ortum habuisse.

[16] Præterea autem cum amplificatio & exornatio Henrico isti Hezelino, [occasionem dederit, hujus titulos ad Sanctum transferendi.] comiti Rotenburgi adscripta, expressissime referatur ad S. Gumberti abbatiam, adhucdum per id tempus existentem, & Benedictinis subjectam, quemadmodum verba diserte sonant; Onolsbachii vero magnificum S. Gumberti cœnobium Benedictinum; idque sub finem seculi decimi (Chronicon habet anno Christi DCCCCXCV) mirum plane est, ita loqui Egilwardum, acsi de præpositura Canonicorum, multis ante seculis monachis substituta ageret: nam si vera hæc sunt, seculo ipso undecimo superfuisse adhuc monachos ibidem oportet; si vero eodem seculo vixerit Egilwardus, consequens est, non multis ante annis monasterium ad seculares transire potuisse; qui alter nodus est ab eruditis popularibus solvendus, nisi Egilwardus ad posterius seculum retrahatur, quod variis argumentis oppugnat Mabillonius, hic vero operæ pretium non est pluribus discutere: ad Martyrologos, ætate certo posteriores, proindeque ejusmodi confusionibus præoccupatos, nunc procedemus, cetera eo spectantia sequenti paragrapho discussuri.

[17] Nullum hactenus codicem reperi in quo melius & simplicius depingatur, [Martyrologiorum annuntiationes,] quam in additione Ms. nescio unde accepta, quæ adjicitur ad XI Martii editioni alicui Belini Patavini, quæ apud nos exstat, his verbis: In territorio Herbipolensi, S. Gumberti militis & confessoris. Vera item est Wionis & Menardi annuntiatio eodem die: In territorio Herbipolensi, S. Gumberti confessoris, quæ ex Molani editione altera desumpta videtur, qui istic correxit, quod in prima scripserat Gumberti episcopi Herbipolensis. At placuisse non videtur ea simplicitas auctori Florarii Ms., qui circa medium sec. XV varia conflavit elogia, absque severo examine non continuo adoptanda; ubi editioni Lubeco-Coloniensi, Violæ Sanctorum, Greveno, Canisio, Walassero & aliis viam stravit ad ea comminiscenda, quæ jam abunde rejecimus. Sic quidem optime incipit: In territorio Herbipolensi, S. Gumberti patroni Honolspacensis ecclesiæ: sequentia vero, in quibus episcopatus adstruitur, unde mutuatus sit, equidem divinare nequeo. Ita prosequitur: Qui prius miles Christianissimus, post, episcopo Herbipolensi mortuo, ad episcopatum postulatus est, licet a Domino ipse contrarium postulaverit & obtinuerit; pendente enim relatione, tempore intermedio defunctus est. Sepulto autem eo, litteræ exauditionis sunt allatæ: quem cum clerus, tamquam episcopum suum confirmatum, vellet honorare, ossa ejus in honorabiliori loco collocando, inventus est ab omnibus pontificalibus adornatus, qui tamen miles vel laicus fuit sepultus.

[18] [initio simpliciores, mire accreverunt,] Hic, nisi fallor, fons est ex quo ceteri hausere, non verba sed sensum secuti. Editionis Lubeco- Coloniensis & Greveni initium tantillum differt: In territorio Herbipolensi, natale S. Gumberti confessoris. Primum miles fuit Christianissimus & fidelis, cui administratio totius episcopatus Herbipolensis commissa est, quam curam utiliter gessit: mortuo autem episcopo, unanimiter ab omnibus in episcopum est electus. Ipse autem indignum se reputans tanto honore, a Domino contrarium &c. Paulo pressius Florario inhæsit Viola Sanctorum excusa anno 1508, at post administratio interjicitur; & gubernatio totius episcopatus Herbipolensis, tamquam provido syndico est commissa; quam curam valde humiliter gessit & utiliter. Factum est autem ut mortuo episcopo Herbipolensi, omnium voces in eum unanimiter concordarent, & missa legatione ad Papam pro eo postulando ad præsulatum; ipse se non dignum &c. Canisius, omissa positione, Sanctum rotunde episcopum Herbipolensem pronuntiat, elogium in pauciora contrahens. Galesinius titulo episcopi abstinuit, sic paucis scribens: Herbipoli, sancti Gumberti confessoris, quem ferme secutus est Ferrarius: Herbipoli in Germania, S. Gumberti confessoris: omnium brevissime Dorganius in Kalendario Benedictino: Sancti Gumberti confessoris.

[19] Frustra hic sit plures Martyrologiorum auctoritates undecumque congerere, [& variis diebus signatæ sunt.] cum non nisi recentiores occurant, & pleræque episcopatum, saltem posthumum sonent, quem nec Egilwardum, nec Actorum infra dandorum auctorem novisse, ex eorum silentio manifestum est; ad probandum vero cultum jam adducta multorum testimonia abunde sufficiunt, reliqua autem cultus indicia tum in sacris Missa & Officio ecclesiastico, tum in reliquiarum veneratione ad proxime sequentem paragraphum remittimus. Cur sanctus Gumbertus ubique ad XI Martii referatur, disceptari posset, si vel minima de obitus anno aut die superessent vestigia, saltem si sciri posset an tali die in ecclesia Anspacensi celebratus olim fuerit. Equidem dilatam huc festivitatem existimo, quod hoc die solennitas ejus agatur apud. Herbipolenses, qui verosimiliter abolitum Anspaci cultum ad se transtulerint, hunc diem pro arbitrio seligentes, tametsi fortasse neutro die carnis exuvias deposuerit: quod certe ignoratum esse ab Egilwardo satis patet, ut proinde dubium maneat, utrum Vitæ auctor alicubi certo repererit notatum a se V Idus Martii. Vixisse Sanctum cum S. Burchardo, indubitatum est: ad tempora Caroli Magni Vitam protraxisse insinuat Anonymus, utpote a quo potestas ei facta sit condendi monasterii; quo vero demum anno ad superos evolaverit incertum est.

[20] Prædictam jam non semel S. Gumberti Vitam nobis olim procuravit diligentissimus & sæpe laudatus operis nostri adjutor P. Joannes Gamans, [Vitam olim procuravit P. Gamans.] quam describi curavit ex insigni pergameneo Ms. Lectionario bibliothecæ PP. Conventualium S. Francisci Herbipoli, contulitque cum altero Ms. Cartusiæ ejusdem urbis, adjectis manu sua Variantibus lectionibus, quarum a nobis ea ratio est habita, ut notabiliores in annotatis observaverimus, neglectis minutiis ad rem non magnopere spectantibus, quales sunt modi scribendi in ammonicione, servicium, cepit & barbarismis hujusmodi. Ex Cartusiano codice addita, uncis suis inclusa sunt. Ceterum quæ num. 3 & 4 inseruit Anonymus Vitæ scriptor de S. Burchardi Romæ a S. Zacharia PP. consecratione, & parerga scias esse, & a vero aliena, ut alibi ostensum est, & latius dicetur ad ipsam S Burchardi Vitam XIV Octobris, ubi denuo probabitur, ipsum non Romæ, sed ab ipso S. Bonifacio in Germania inauguratum. Res tota, Legendarum plurium more, oratio potius est seu panegyris ad populum recitanda, quam historica Vitæ series, cujus substantiam totam jam dedimus ex Egilwardo; ut orationis hujus concinnator seculo saltem duodecimo vetustior esse non possit, in eo laudandus quod de S. Gumberti episcopatu recte situerit.

[Annotatum]

* fascibus

§ III. Cetera cultus monumenta; reliquiæ an & quæ supersint.

Singularem olim in fundatorem patronumque suum S. Gumbertum Anspacensium seu Onolspacensium omnium, tum adhuc Catholicorum, fuisse venerationem, [Alia cultus argumenta ex S Stephani Herbipoli,] Clerum vero seu Canonicos peculiari festivitate atque Officio ecclesiastico eumdem solenniter coluisse, id minime dubium esse existimo; idque non uno solum die in usu positum fuisse, probant ea quæ mecum communicavit laudatus sæpe Seyfridus, e cujus litteris potissimum decerpam, quæ ad cultum ecclesiasticum Sancto exhibitum conducere videbuntur: de quo plura dici possent, si instrumenta ipsa, dudum pollicita; huc submisisset. Non unam S. Gumberti fuisse solennitatem ostendunt documenta quæ reperit in celebri monasterio PP. Benedictinorum ad S. Stephani Herbipoli, ubi etiamnum exstat vetustum Martyrologium Ms. papyraceum in quo ad V Idus Martii ponitur: S. Gumberti episcopi, ad hunc vero diem, nempe ad Idus Julii, S. Gumberti episcopi & confessoris. Utrum Martyrologium istud in Anspacensi ecclesia olim usitatum fuerit, non habeo unde definiam; duplicem vero, vel geminatam ut minimum festivitatem facile est deducere ex iis quæ nuperrime, nempe XXVI Novembris 1723 idem Seyfridus significavit.

[22] Scribit igitur viaisse se Missam propriam cum prolixa Sequentia, ut vocant, de translatione corporis hujus Sancti, [ex Missa propria Collegiatæ Anspacensis,] quam dum nuper Onolspaci essem, describi curavi ex antiquo Missali quo asservatur adhuc in sacristia ecclesiæ quondam collegiatæ Onolspacensis & S. Gumperti honoribus dedicatæ. Vellem addidisset quo die Missa ista celebrari solita sit, ut sacri corporis translatio a die natali securius distingueretur, quamquam & eæ festivitates satis arbitrarie institutæ videntur, cum in alia epistola referat, in vetusto codice Ms. pergameneo eoque eleganti a seculo undecimo (opinor temporis esse paulo posterioris) quem nuper ab amico accepit, poni XIII Kalendas Aprilis, S. Gumberti episcopi & confessoris, nulla ejusdem mentione facta Idibus Julii, quo tamen die commemorat S. Reginswindam virginem & martyrem, quæ in prædicto Missali & Martyrologio apponitur S. Gumberto & in Missa quidem de Octava S. Kiliani addita est secunda commemoratio de S. Reginswinda. En tibi XX Martii, ut supra etiam XVI Martii notatum est, S. Gumberti cultui consecratam, cujus festivitatis nulla ratio assignari possit, præter meram diversarum ecclesiarum in colendo Sancto electionem.

[23] [& antiquo Missali Gothico;] Superest etiam in jam dicto monasterio Benedictinorum ad S. Stephanum Herbipoli elegantissimum Missale impressum in pergameno, charactere, ut nunc vocant Gothico, compactum holoserico villoso coloris violacei, in quo festum S. Gumberti ponitur Idibus Julii. In Missa de Octava Kiliani & sociorum martyrum ponitur commemoratio S Gumperti confessoris sequens; Deus qui hodiernam diem sacratissimam nobis in beati Gumperti confessoris tui solennitate tribuisti, adesto propitius Ecclesiæ tuæ precibus, ut cujus gloriatur meritis, muniatur suffragiis. Per Dominum. Secreta est hujusmodi: Sacrificium tibi Domine laudis offerimus, pro solennitate S. Gumberti confessoris tui, ut propitiationem tuam, quam nostris operibus non meremur, piis suffragatoris intercessionibus assequamur. Tum vero Postcommunio: Tua sancta sumentes, quæsumus Domine Deus noster, ut beati Gumperti confessoris tui nos foveant continuata præsidia. Vix equidem dubito, quin ipsissimæ illæ orationes hodiedum in usu sint in ecclesia Herbipolensi, expuncto prudentissime episcopi titulo, quem alius Seyfridi codex tam diserte exprimens, seculum undecimum sapere omnino non potest.

[24] [quibus addi debet Officium.] Quod de antiqua Missa Onolspaci olim usurpata diximus, id de Officio proprio asseri posse existimamus, tametsi ejusdem exemplaria fortasse non supersint, certe illud ibidem non reperit Seyfridus. Prædicti Officii vestigia aliqua nobis reliquit Merianus in superius laudata Franconiæ Topographia, dum inter alia quæ de S. Gumberto compendiose recensuit, membranam citavit in qua repererit hæc verba; Prima fundatio de S. Gumberto, quæ verosimillime ad ecclesiæ Anspacensis seu vetusti monasterii ædificationem referuntur. Quod vero propius ad rem nostram pertinet, exhibetur istic quoque antiphonæ alicujus specimen quæ recentiora secula redolet; Gumbertus antistes & confessor pontificali auctoritate mirificatus: demum subjicitur responsorium, quod non nisi ex Officio desumi potuit: Beatissimus Christi confessor Gumpertus in acceptata talentorum dispositione solicitus, in eroganda tritici mensura benevolus, in Domini sui gaudio supra multa constitui meruit, quoniam in paucis fidelis fuit. Non fuisset ingrata Meriam opera si plures antiphonas & responsoria collegisset, quæ procul dubio in eadem membrana seu codice referebantur, jam certo alicubi neglecta, incuria illius qui ex istis monumentis pauca delibare satis habuit, quemadmodum ex Seyfridi verbis intelliges.

[25] Est penes ipsum compendiaria, sed valde imperfecta, descriptio ecclesiæ S. Gumberti in Onolspach, [De S. Gumberti ecclesia,] in qua enumerantur capellæ singulæ & patrocinia Sanctorum dictæ ecclesiæ, anniversaria decanorum, canonicorum, vicarorium, principum, comitum, equitum &c. ibidem sepultorum. Editus est libellus lingua germanica anno MDCXII ab Vito, Erasmo Hoffman, antiquario, ut se nominat, & dedicatus Julio episcopo Herbipolensi, mihi vero communicatus a clarissimo D. Davide Köhler professore historiæ in academia Altorffina. Ex hac epitome excerpsisse videtur Merian ea quæ in Topographia Franconiæ scripsit de primaria ecclesia Anspacensi. Atque utinam auctor documenta dedisset integra, quæ, ut fatetur, manuscripta in membranis habuit, ex quibus tam pauca depromsit. Vota mea Seyfridianis ultro adjungo, ut de S. Gumberti monumentis ac præsertim de ejus reliquiis paulo distinctius edocear. Obiter advertes Decanos Anspacenses eorumque in ecclesia tumulos enumerari, at Præpositorum omnino nullos, ut non satis perspiciam cur Egilwardus præposituram Canonicorum appellet, nisi abrogata subinde fuerit ea dignitas (ut num. sequenti insinuari forte videbitur, dum Gottiboldus primus decanus dicitur seculo XII) & fortasse auctior redditus Canonicorum numerus, qui ad novemdecim ascendisse a Meriano dicitur. Pergit Seyfridus:

[26] Cum duobus DD. Canonicis ecclesiæ collegiatæ in Herrieden (oppidum est diœcesis Eychstadianæ, [ejusque antiquo sepulcro,] una solum leuca Anspaco dissitum) accurate lustravi dictam ecclesiam Anspacensem, sed nec vestigium inveni de S. Gumperto. Aiebat ædituus Lutheranus, tumulum Sancti fuisse retro summum altare, sed mea opinione fallitur, tum quod concamerationes cryptæ choro subjectæ vix locum dederint sepulturæ, tum quod memoratus Hoffmannus re erat, ossa Sancti anno MCLXV ab Heroldo episcopo Herbipolensi sarcophago saxeo imposita, anno MCXCV a Gotteboldo primo Decano elevata, & anno MDCX, cum templum renovaretur, in summo altari inventa esse. Est tamen retro summum altare sacellum perangustum, sed non inelegans, ad quod per gradus duodecim ascenditur, idque S. Gumperti fuisse, ex Hoffmanni descriptione colligitur. Retro sæpedictum altare stetisse aiebat unus canonicorum, mecum ista inspicientium, cistam magnam, cui cistula minor inclusa servabatur plena ossibus, quæ S. Gumperti esse tunc temporis ædituus referebat. Cistula hæc modo in sacristia est, longa pedem unum & lata dimidium: obducto olim ebore aut argento fuisse, ex cavitatibus & scissuris tabellarum quernarum patet. Intus obducta est tela serica striata flavi & cærulei coloris; pauca supererant ossicula Sancti, ut fatebatur ædituus Gumperti: sed quæ fides hæretico?

[27] Pluscula a Seyfrido documenta speraveram de sacris etiam S. Gumberti reliquiis, non sic opinor, [& dissipatis hodie reliquiis.] dissipatis, quin adhuc in templis aliquibus Catholicis in ipsa Franconia, & forte alibi per Germaniam venerationi exponantur: etenim mirarer vehementissime, proximos orthodoxos (neque enim adeo remoti sunt) tantum thesaurum neglexisse, contemptumque & despectum reliquisse in hæreticorum manibus. Quænam vero sint eæ reliquiæ de quibus supra locuti sumus, quæque in S. Joannis diruto cœnobio honoratæ sunt, an hujus S. Gumberti an alterius, an ibi adhuc exstent, an forte alio translatæ sint, Herbipolensibus disquirendum reliquimus. Si S. Gumberti Anspacensis lipsana dicantur, a quo & quo tempore accepta, aut ibi deposita fuerint, non minus ambiguum esse, abunde patet; ut fateri necesse sit, paucissima superesse, saltem quæ ad manus meas, post adhibitam omnem diligentiam pervenerint, unde de Sancti sacris reliquiis plenius edoceri possimus. Quid Anspaci fideliter ereptum, atque in Belgium a sesquiseculo & amplius deportatum, quove in honore habitum hactenus fuerit, explicabunt sequentes duo paragraphi, quibus totam nostram de S. Gumberto commentationem absolvemus.

§ IV. Pars cranii in Belgium delata 1575, & templo Societatis Jesu Bruxellis postmodum donata.

[Cranium S. Gumberti,] Constanti Catholica veneratione apud Anspacenses seu Onolspacenses cultum fuisse S. Gumbertum usque dum hæreticorum rabies in Sanctos eorumque sacras reliquias & imagines furere cœpit, probarunt olim superstites reliquiæ, ibidem in honore haberi solitæ, quemadmodum testata est illustrissima princeps Margareta a Marca Comes Arembergica, earumdem anno 1575 fortunata inventrix, uti clarius demonstrabunt subjicienda mox instrumenta e quibus confirmabitur sequens narratio quam paucis præmittendam censeo. Transibat istac memorata Princeps, vidua, opinor, celeberrimi Joannis Comitis, de quo videndus Strada ad annum 1568, Romam cogitans, lucrandi verosimiliter Jubilæi gratia; templumque S. Gumberti ingressa, suasu boni senis Catholici thesaurum rejectaneum ultro accepit, atque in Belgium redux inter alia sacra Sanctorum lipsana, quibus in eo itinere ditata fuerat, pro eximia sua pietate asservavit, donec singulari favore, pedissequæ seu puellæ honorariæ (quam vocant domicellam Ranst) ante mortem easdem dono dedit; hæc D. Lapidano, Decano Naeltwicensi in Hollandia; hinc ad familiam van Reynegom postmodum translatis, unde tandem ad templum nostrum Bruxellense pervenerunt.

[29] [ecclesiæ nostræ Bruxellensi datum,] Inter veteres schedas nostras unam reperio, Bollandi manu scriptam, in qua notat, ultimum sacri pignoris possessorem D Theodoricum van Reynegom in animo habuisse pretioso isto thesauro donare Cardinalem de la Cueva, si aliquid de vita aut cultu Sancti reperisset, de quo tunc, inquit, me consuluit & P. Rosweydum, ut id factum fuisse oporteat ante annum 1629, quo Rosweydus vivere desiit, atque adeo antequam de Actis Sanctorum illustrandis cogitaret Bollandus; nisi ea successive accidisse, intelligenda sint. Jam supra ostendimus, non unam disquisitionem idcirco a nostris Bruxellensibus institutam, ubi P. de Wael sacrum depositum a D. Vidua van Reynegom impetrasset, haud dubie ante annum 1639, cum eo ipso Herbipolim scriptum sit, quamquam testimonium D. Donatricis primum datum fuerit anno 1641. Hic jam ordine recensenda testimonia brevem nostram totius rei gestæ seriem sic comprobantia, ut de sacrarum reliquiarum identitate & veritate dubitari haud possit; incipiendo a primaria ejusmet Principissæ Arembergicæ depositione, manu ipsius D. van Reynegom ex autographo transumpta & ad Bollandum missa.

[30] Titulus Belgicus est: Apographum schedulæ reliquiis S. Comberti (ita passim exprimitur nomen, [Anspaco se attulisse testata est princeps Arembergica] vel Cumberti) annectendæ scriptæque propria manu ipsius Principissæ Arembergicæ. Scheda ipsa Gallice exarata est, quam sic Latine reddo: Pars cranii S. Cumberti, sepulti in templo Anspacensi, in ditione Marchionis Brandenburgici, quod cranium argento antea obductum fuerat; sed eo inde avulso, post armarium aliquod rejectum, mihi in ipso templo exhibitum est a sene aliquo adhucdum probe Catholico: inde ipsum ego accepi, testantibus omnibus, eamdem omnino partem esse, a qua argentum detraxerant [nempe hæretici] atque adeo veram partem capitis ejusdem Sancti, qui fuerat marchio Brandenburgicus. Puta ut tum ferebat popularis vulgi opinio. Porro de ipsius autographi, in vetusta schedula scripti, omnimoda sinceritate testati sunt Viri duo omni exceptione majores, & familiæ Arembergicæ intimi, quorum exstat instrumentum Latine datum, ut sequitur:

[31] Nos Jacobus Boonen, Decanus ecclesiæ metropoliticæ Mechliniensis, [cujus testimonii veritas demonstratur;] episcopus designatus Gandensis, & Theodoricus a Reynegom, advocatus supremi senatus Mechliniæ attestamur, contenta hujus schedulæ scripta esse manu propria illustrissimæ Principis Dominæ Margaritæ a Marcka, quondam principis Comitis ab Aremberch &c. Causa scientiæ nostræ est, quod scriptura dictæ Dominæ quam optime nobis cognita sit, qui ante hac multis annis illustrissimæ Dominæ Arembergicæ fuimus a consiliis. In cujus fidem dorso ejusdem scripti hæc inscripsimus, eademque signavimus, & sigillis nostris munivimus penultima Decembris MDCXVI. Subsignatum erat J. Boonen, & T. van Reynegom, & sigillatum cum duobus sigillis, ut supra. Prædicta omnia die præcedenti longiori Belgica attestatione confirmaverat, ac rei totius historiam paulo fusius explicuerat idem Theodoricus van Reynegom; quam hic ad ampliorem elucidationem Latine etiam vertimus.

[32] Ita loquitur: Infrascriptus in supremo Mechliniensi consilio advocatus ac familiæ Arembergicæ consiliarius domesticus hisce attestor, [fusiusque explicatur,] characterem, in veteri schedula expressum, scriptum esse propria manu illustrissimæ principis Margaritæ a Marcka, quondam Comitis Arembergicæ &c., quam ego schedam, vetustas chartas ejusdem familiæ evolvens reperi ultimo loco annexam longiori elencho nominum variorum Sanctorum, quorum prædicta Domina princeps reliquias impetraverat anno MDLXXV, dum per Germaniam & Italiam Romam proficisceretur. Erat autem prædictus Catalogus totus ferme ejusdem Principis manu scriptus, e quo postremam illam particulam ipse ego abscidi. Porro in scientiæ rationem adduco, quod tum vivente adhuc memorata Principe, tum post ejus obitum plusquam centenas litteras ipsius manu scriptas viderim, quas vel modo, si opus foret, producere possem, ut ex scripturarum collatione veritas dictorum hactenus plane evinceretur.

[33] Testor præterea, cranium aliquod seu partem humani capitis ligneæ tornatili annularis formæ pyxidi, aptatis utrimque vitris pellucidæ inclusum, cum hac epigraphe litteris aureis schedulæ inscripta, [qua ratione prædictum cranium] pars cranii sancti Comberti, quod hoc tempore possidet Dominus Cornelius van Reynegom, Theologiæ Doctor ac Decanus ecclesiæ collegiatæ in Naeltwyck: testor, inquam, id cranium a me repertum fuisse in domo mortuaria bon. mem Domini Antonii Lapidani, quondam etiam Decani prædictæ ecclesiæ, ibidem defuncti, meque, utpote executorem testamentarium ultimæ ejusdem Domini voluntatis, ipsam illam thecam reliquiariam ex ejus domo mihi reservasse, eamdemque postmodum jam dicto Domino Cornelio van Reynegom fratri meo tradidisse.

[34] [ad donatricis maritum pervenerit.] Testor item, domicellam Judocam van Hooft matrem meam, etiamnum in vivis superstitem, sæpissime me audivisse cum diceret, quod prædicta theca reliquiaria dicto Domino Lapidano, in mnemosynon legato data fuerit a certa domicella, nomine Ranst, olim pedissequa & a cubiculis laudatæ Dominæ principis Arembergicæ, defuncta subinde in domo, vulgo te Werve, apud Ryswyck, non procul Haga Comitis in Hollandia, dum cohabitaret Domino ac Dominæ van Gheysteren; cui domicellæ van Ranst jam sæpe dicta reliquiaria a Domina Principe adhuc vivente dono data fuerat. Quæ omnia supradicta ego infrascriptus, quantum memoria recolo & scio, vera esse declaro. In quorum fidem hæc propria manu subscripsi, & solito meo figillo firmavi hac die XXIX Decembris MDCXVI. Et erat subsignatum Theodoricus van Reynegom, cum sigillo ut supra. Hisce postremum addo testimonium e Belgico Latine versum, ex quo constet, qua via & ratione ad templum nostrum Bruxellense pervenerit venerabile, quo de agimus, S. Gumberti cranium.

[35] [Donationis instrumentum.] Ego Regina Clara Mechelman vidua Domini ac magistri Theodorici van Reynegom, quondam in supremo Mechliniensi consilio causarum patroni, & consiliarii domestici familiæ Arembergicæ hisce declaro, quod cum ad prædictum maritum meum bon. mem. devenisset pars cranii sancti Comberti, qualem princeps Margareta a Marcka, dum viveret Comes Arembergica, obtinuerat Ansbaci anno MDLXXV, illac per Germaniam & Italiam Romam cogitans, quæ postmodum devoluta erat in manus Domini Antonii Lapidani, Decani ecclesiæ in Naeltwyck, & post ejus obitum transierat ad D. Cornelium van Reynegom S. T. Doctorem & ejusdem ecclesiæ Decanum, in cujus domo mortuaria præmemoratus maritus meus dictas reliquias nactus est & mihi moriens reliquit; declaro, inquam, quod ego eamdem Cranii partem, qua potui cura & devotione custodierim coluerimque. Verum ut tales reliquiæ pro merito debita veneratione honorarentur, visum mihi est, eas transferre in manus Patrum Societatis Jesu Bruxellis, ut in ipsorum templo asservatæ omnium venerationi exponerentur. In quorum notitiam & fidem præsens instrumentum confici volui, idque mea manu subscripsi anno MDCXLI. Et erat subsignatum Regina Clara Mechelman; & sigillo firmatum.

§ V. Recognitæ approbatæque ab Ordinario reliquiæ, & solenniter in templum nostrum Bruxellense illatæ anno MDCXLI.

Ex præmissis instrumentis de re tota abunde edocti Patres nostri Bruxellenses, nihil antiquius habuere, [Ejusdem cranii recognitio & approbatio,] quam ut feliciter acquisitas pretiosas reliquias ab Ordinario recognosci, approbari, indeque exaltari atque in templum solenniter transferri curarent; quæ quo ordine gesta sint, hic etiam paucis enarrandum superest. Commodum per idem tempus Roma allatæ fuerant reliquia sancti Seviliani martyris, quas æque ac Gumbertinas exponi posse censuit Illustrissimus Mechliniensis Archiepiscopus Jacobus, sequenti diplomate: Jacobus Dei & Apostolicæ Sedis gratia Archiepiscopus Mechliniensis, omnibus præsentes litteras visuris, salutem in Domino. Cum Sanctorum reliquiæ, tamquam salutaria exempla, fidelium oculis objiciantur, ut ad eorum imitationem vitam moresque suos componant, quia viva fuerunt membra Christi & templum Spiritus sancti, nuperrime a RR. PP. Societatis Jesu nobis exhibita fuerunt plurima ossa de corpore, ut asserebant, sancti Seviliani martyris, parsque cranii sancti Cumberti, ut eadem visitare, & justo facto examine, tamquam veras reliquias approbare & publicæ Christi fidelium venerationi exponendas decernere, auctoritate nobis per sacrum Tridentinum Concilium attributa, dignaremur.

[37] Nos nolentes hac in re Officio nostro deesse, [ab Archiepiscopo Mechliniensi Jac. Boonen.] cum piorum & gravium virorum interventu, discussis & examinatis diligenter, quas præsati RR. PP. simul exhibebant informationibus, & litteratoriis documentis, easdem veras & legales esse reliquias Sanctorum Seviliani & Cumberti, quantum in Domino possumus, censemus & decernimus; quas, uti tales, publicæ venerationi exponi permittimus, omnesque Christi fideles exhortamur ut iisdem reliquiis, quam decet, reverentiam exhibeant, & pro talibus pie agnoscant & revereantur. Quod ut studiosius fiat, omnibus, ante dictas reliquias quinquies orationem Dominicam totiesque salutationem angelicam, pro præsenti Ecclesiæ necessitate recitantibus, quadraginta dierum indulgentiam misericorditer in Domino elargimur. In quorum fidem hasce manu, sigillo, & subscriptione secretarii nostri munitas dedimus Bruxellæ, nostræ diœcesis, die octava decima mensis Maii anni millesimi sexcentesimi quadragesimi primi. Subsignatum erat Jacobus Archiepiscopus Mechliniensis, J. Herregouts Secretarius, & sigillatum cum uno sigillo de cera rubra.

[38] Reliqua suggeret longior epistola nostri P. Caroli Alexandri a Manderscheydt, [Rem clare explicat Carolus a Manderscheydt,] insignis, quoad vixit, hagiophili atque hagiographorum adjutoris, quam a Bollando rogatus dedit Bruxellis XI Julii 1659, ut plane pateat, securiorem notitiam aliunde haberi non potuisse. Sic scribit ipse plerorumque omnium oculatus testis: Sperabam, me statim a Deiparæ festo scripturum, sed intercessere tam multæ occupationes, ut citius non potuerim. Nunc ad ea quæ a me Rev. vestra petiit, respondeo. Imprimis quæ de S. Cumberto potui habere, ea habet in adjuncto scripto; nimirum testimonia illa omnia de prædictis reliquiis earumque approbatione quæ jam superius descripta sunt. Ad rem propius accedit laudatus P. Manderscheydt: Domina van Reynegom dicit, non a marchione Ansbacensi, sed a Principissa Arembergica caput illud sacrum suæ familiæ dono datum. Schedula in qua aureis litteris habebatur scriptum nomen, conditio, ætas, tempus vitæ &c. sancti Cumberti, fuit aliquando data P. Heriberto Rosweydo, & amissa ab illo, quod admodum dolet Domina Reynegom. Dicit hæc nihil non egisse defunctum Archiepiscopum Mechliniensem, ut hoc caput sacrum sibi dono daretur. Optasset etiam illud habere domicella Mechelman, quæ si obtinuisset, statuerat dare Domui vestræ Professæ.

[29] [miraculosam sanationem adjiciens,] Domina Reynegom dicit, admodum dolere se, quod non curaverit confirmari, aut certe idoneis testibus firmari miraculum, quod occasio fuit & causa ultima cur tandem nos illud acceperimus. Habebat Domina prædicta filium novennem, qui lenta tabe jam totus consumptus, tamen non videbatur posse mori. Invisit Dominam matrem P. Guilielmus noster de Wael: narrat illi mater statum filii, simulque dicit, frustra a se invocatum sanctum Cumbertum, neque filio se sanitatem potuisse impetrare. Id fortasse, ait P. de Wael, fit ideo, quod Sanctus velit honorari in templo & non domi tuæ. Si ita est, ait mater, ego ex nunc dono Rev. vestræ & collegio sacrum caput. Parabat se ad discessum P. de Wael, & jam descendebat, cum filius æger matrem advocat, petitque sibi vestes dari, ut surgat. Respondet mater, vestes petis, qui a nescio quot hebdomadis [vix] potuisti te commovere. Perstitit tamen filius, nec prius quievit, quam vestes illi fuere datæ. Surrexit igitur, atque ex eo tempore, qui jam moriturus videbatur, in momento convalescere ita cœpit, ut paucis post diebus plane sit sibi restitutus.

[40] [in puero ipsius dona vicis filio.] Est is modo Mechliniæ in domo Domini Fierlant Consiliarii sororii sui. Sacerdos quidam qui in vicinia habitabat, advocatus fuit ut coram spectaret rem tam novam, filium nimirum, quem sciebat esse depositum, panem sibi dari petentem. Dolendum prorsus est, neque Patri de Wael, neque matri in mentem venisse, ut rem hanc curarent examinari. Recte observat P. a Manderscheydt; merebatur certe tam stupenda sanatio in debita forma legitime comprobari. Ceterum ex adjunctis colligere posse videor, quod nuper dicebam, jam ab anno 1639 & forte citius, sacras reliquias templo nostro concessas, tametsi posterior sit Domina Reynegom attestatio superius relata. Pergit epistola: Sacerdos ille jam mortuus est, mortui etiam servi & ancillæ, ut & doctores medici qui oculati fuere testes pueri illius eo modo persanati. P. de Wael non est modo capax qui hac de possit ferre testimonium. Ad summum poterunt testari mater & filius, sed hic tum novennis tantum erat. Interim anno sequenti conabor efficere ut XI Martii Officium de Sancto dicamus. Paucis deinde interjectis, subsequitur narratio solennioris sacri pignoris translationis, in hunc modum:

[41] Cupiebat jam scire Rev. vestra qua solennitate fuisset S. Cumberti caput illatum in templum nostrum, [Solennis reliquiarum translatio,] ad quod respondeo, me solenni ejus translationi interfuisse anno MDCXLI institutæ pridie Quinquagesimæ. Erat tum perfectum primum altare quod marmoreum Deiparæ Matri misericordiæ fieri testamenti tabulis mandaverat Comes Joannes Nassovius; quare ut in illud inferretur ejus miraculosa statua, placuit R. P. Guilielmo de Wael, tum Rectori Collegii, ut id insigni aliquo fieret apparatu; qui ut major esset, simul tum etiam sacrum S. Cumberti [cranium] primum est expositum ad publicam venerationem. Circa quartam igitur horam pomeridianam instituta est solennis per templum nostrum supplicatio. Concinuere tibiæ & alia instrumenta musica. Ubi primum illata est in templum ex sacrario Matris misericordiæ sacra statua, a choro musico excepta solenni illa salutatione, Maria Mater gratiæ, Mater misericordiæ. Sacræ Deiparæ statuæ præferebatur caput S. Cumberti, sequebatur proxime ipsa sacra statua.

[42] Tam ipsum sacrum caput quam statuam stipabant angelico habitu pueri plurimi & titularis gymnasii nostri nobilitas, [in templum nostrum Bruxell. an. 1641.] quæ erat tunc frequentissima. In iis erant tum Princeps Robecanus & Comes Stegrensis ejus frater ex familia Montmorencia, Princeps Nassovius, Marchio de Warembon, ex familia de Rye, Marchio nunc de Aiseaux, tunc Comes de Beaurieu ex familia de Gavre, Marchio de Renty filius Ducis Havræi, Baro de Pamele, Comites Ernestus & Philippus de Boussu & alii nonnulli. Sacram statuam sequebantur Comitissa Nassovia & plurimæ feminæ Principes hujus aulæ. Concursus populi fuit ingens, musica exquisitissima, neque quidquam desideratum est quod posset solennitatem hujus translationis commendare. Hæc habeo quæ scribam Rev. vestræ, circa ea quæ a me petiit, utinam possem ad Sanctorum gloriam plura præstare. Neque mihi quidquam superest quod hisce queam adjungere, sacro suo thesauro potiuntur hodiedum Bruxellenses nostri eumque debito cultu venerantur. Id modo superest, ut Vitam ipsam exhibeamus, quam a Gamansio Herbipoli transcriptam, atque olim ad Majores nostros transmissam supra monuimus.

VITA
Ex Lectionario membraneo PP. Conventualium S. Francisci Herbipoli, cura P. Gamans descripta, & collata cum altero Ms. Cartusiæ ibidem.

Gumbertus confessor, Anspaci in Germania (S.)

BHL Number: 3691

EX MSS.

Beatus a Gumbertus nobilium secundum carnem parentum stirpe progenitus, carnis lasciviam adeo edomuit, [Gumbertus nobilis & potens in Franconia,] ut eam, quæ plerumque homines excitare ad superbiam solet, lineam alti sanguinis non respiceret; sed inter divitias pauper, inter delicias sobrius, sola quæ Dei sunt cogitaret, seque omnibus Deo pie famulantibus servum exhiberet. Ut ergo carnis adversus spiritum concupiscentias posset extinguere, nulla penitus terrenæ voluptatis oblectamenta curavit admittere, reputans secum, quod nemo militans Domino implicat se secularibus negotiis. Quia vero sciebat, quod quæcumque seminaverit homo, hæc & metet; cœpit pio in pectore provida solicitudine imaginari, quomodo pro æternis temporalia relinqueret, omnemque divitiarum suarum abundantiam in Dei servitium rationabiliter expenderet. Enimvero cum esset admodum locuples, locupletari magis in Domino flagitavit; ideoque mundanæ cupiditatis desideria laudabiliter declinando, veras divitias amavit. Se igitur Deo, cui militare animum induxerat, sedulo committens, & solius Dei adjutorium expetens, cum metu & reverentia deprecabatur ipsius misericordiam, quatenus ei dignaretur inspirare, qualiter possessionum suarum facultates satis digne posset in ejus ministerium erogare

[2] [quomodo ad Deum conversus sit,] Hæc vero dum pia deliberatione penes se incessanter volveret, bonarum oblectator mentium Deus, bonorumque benevolus exauditor, justis precibus clementer affuit, & quod petierat in ejus nomine, vir Sanctus impetravit; sed hæc qualiter evenerunt, sequentium series explicabit. Illo nimirum tempore divinæ illustrationis splendor mundum accenderat, & effectus sacræ fidei sanctæ caritatis opera in Christi fidelium pectoribus excitabat. Et ne fides sine operibus esset mortua, quidquid per fidem bene pullulabat, id ipsum etiam in operibus caritatis ubertim germinabat, Nam quia Dominus in Idumæam extendit calceamentum suum, id est quia per Incarnationis suæ beneficia gentibus innotuerat, voluit laudari nomen suum a solis ortu usque ad occasum, donec, ut ait Apostolus, intraret plenitudo gentium. Sic ergo verbum Dei a Domino b jam receperat universus orbis, ut etiam effrænis Theutonicorum barbaries sanctissimis honestaretur viris.

[3] Præerat enim tunc Moguntinæ sedi sanctissimus Archipræful Bonifacius, [postquam S. Burchardus,] Wirceburgensem vero diœcesim regebat venerabilis antistes Burchardus. Is namque Angliam, quæ sibi patria erat, pro amore Creatoris sui deserens, susceptaque peregrinatione, tandem ad eximium Moguntinæ urbis Archiepiscopum pervenit, cujus sanctitatis fama jam dudum accensus, ejus perfrui colloquio & familiaritate cupiebat: quem sacer Archiepiscopus non minus desideratum summa cum gratulatione suscepit; nam & primo, ut ferunt, intuitu, eum in episcopio Wirceburgensi futurum esse pastorem animarum spiritu prophetico præcognovit, & assistentibus sibi declaravit. Transacto dehinc aliquanto temporis spatio, pius præsul Bonifacius virum Dei c Burchardum Romam adductum Zachariæ summo Pontifici præsentavit, & quis qualisque esset sciscitanti Papæ sanctissimo indicavit. Patefacto igitur æ negotio, agnitoque Archipræsule Bonifacio, Romanus Pontifex magno valde hilaratus est gaudio, quia eum, quem sola vulgante fama cognoverat, magno videndi desiderio æstuabat. Beatum itaque Burchardum, cum multa gratiarum actione Deo exhibita, Episcopum consecravit d, & ecclesiæ, cujus substitutus erat, observationi, commendatis sibi attentius ovibus Dominici gregis e eum destinavit.

[4] Dei quippe provida dispensatione factum erat, [a S. Bonifacio ecclesiæ Herbipolensi dætus est Episcopus;] ut in conveniendo populos in unum ad serviendum Deo viventi, diversisque mundi nationibus in unam fidei soliditatem integritatemque concrescentibus, ipsa Romanæ dignitatis præeminentia concordi stabilitate muniret, ne cujuspiam erroris scissione interposita, vel a capite minus sano membra aliqua discreparent, vel a membrorum suorum infirma compage sani capitis unio discordaret. Denique voti compos effectorque propositi perspicuæ bonitatis antistes Bonifacius, cum accepta benedictione ad Apostolico instituisset reverti, dilectissimum sibi fratrem Burchardum, novæ quidem ordinationis Episcopum, sed antiquæ pietatis virum, necdum deserere voluit, veri non immemor illius dicti, quod bonum sit & jucundum habitare fratres in unum. Sic igitur in opere bono non piger, una cum eo iter arripuit; siquidem cum sponsæ suæ, id est ecclesiæ, cujus susceperat regimen, solum transmittere, populoque sibi adhuc incognito tamquam ingratum noluit exhibere. Itaque prædictæ locum urbis ipse pater venerabilis Burchardus cum lectissimo comite suo ingressus est. Quo ibi ab universis illius incolis provinciæ venerabiliter suscepto, laudabiliterque inthronizato, benefactor Bonifacius alacriter ad sua remeavit.

[5] Porro reverendus vir Burchardus, in pontificatus officium honorifice sublimatus, jugi memoria ruminabat Apostoli verba dicentis: [qui omnes ad Christum perducens,] Quoniam oportet Episcopum sine crimine esse, sicut Dei familiæ dispensatorem. Ut ergo commissam sibi familiam, ad agnitionem veritatis a beatissimo martyre Kiliano adductam, ad amorem cælestis patriæ ardentius excitaret, studuit mirum in modum vitam irreprehensibilem ducere, ut quod ore prædocuit, exemplo bonæ actionis roboraret: sicque factum est, ut promiscui sexus innumerabilis multitudo ad eum sine intermissione conflueret; quatenus per doctrinam salutiferæ admonitionis cælestibus pasceretur alimoniis, & æternæ perciperet emolumenta retributionis. Quos ille benigne suscipiens, hortabatur, pro cælestibus terrena relinquere, pollicens pro terrenis cælestia, pro temporalibus æterna, pro transitoriis sine fine permansura. Non poterat ergo abscondi lucerna super candelabrum posita, quæ spiritu ardoris Domini scintillans, ignorantiæ cæcitate laborantes, ideoque ad dextram vel sinistram a via regia deviantes, cælitus illuminabat, & in fide tepidis calorem veræ fidei sine cessatione instillabat.

[6] Itaque f cum in Deo laudabilis sancti pontificis Burchardi vita longe lateque crebresceret, inter multos, [istum præcipue lucratus est:] quos pii pastoris eruditio ad ovile Dominicum perduxit, Gumbertum quoque virum illustrem & religiosum Christianæ regulis disciplinæ arctius astrinxit g, Cum enim dulcissimæ prædicationis ejus in omnem terram exiret sonus, nec non & suavissimus odor sanctitatis ejus ubique diffunderetur, præmemoratus vir Gumbertus, qui tunc inter Orientalis Franciæ magnates viros magni erat nominis [magnæque potestatis] divina instinctus gratia, ad Pontificem se contulit, & ejus se magisterio devotissime mancipavit. Sanctissimus vero præsul Burchardus, tamquam imbrem cælitus infusum, ad agrum novellæ plantationis diligentius irrigandum, divinorum mysteria secretorum, in attenta cordis aure beati Gumberti diffudit, & ut castimoniam, ceterarumque virtutum sanctimoniam æmularetur, iterum atque iterum hortatus, quem ex his fructum assequeretur, aperuit. Quia vero sciebat, quod uberior ibi esset admonitio, ubi monitoris vocem operis sequeretur exhibitio, quidquid sacri oris h disputatione disseruit, idipsum sanctæ operationis exemplo confirmavit.

[7] [nam bonis omnibus sese exspolians,] Salutaribus ergo vitæ præceptis auditorem suum efficaciter informans, sedulo eum ut seminaret de benedictione, quatenus & de benedictionibus meteret, instruxit: adjiciens, ne puer efficeretur sensibus, sed , secundum Apostolum, malitia esset parvulus, sensibus autem perfectus. Hæc monens, obedientem illum & benevolum ad omnia invenit. Boni ergo magistri bonus ille discipulus salutaris doctrinæ monita, in pectore piæ sagacitatis excepta, fideli memoriæ commendavit, & fideliter in opus perduxit. Nam cum ad fontem vitæ sitienter accessisset, caritatem, fidem, veritatem & mansuetudinem, quasi de unius scaturginis vena rivulos emanantes potavit. Cum vero jam in omnibus eruditionis sacræ mandatis fuisset instructus i, cumque, ut diximus, prædiorum infinita possessione polleret, & superbi elatione sanguinis inter superbos affines rite gloriari potuisset; illud tamen viri sapientis semper ad memoriam revocabat eulogium k, Quod qui superbo communicaverit, induet superbiam, & qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea. Qui vero qui cum sapientibus graditur, sapiens efficitur, cum sapiente instructore suo indeclinabiliter perseverens, cum sancto sanctus, & cum innocente innocens effectus est.

[8] Erat autem habitu laicus, & professione miles: deinde vero cum audisset illud Euangelicum; [partem dedit S. Kiliano,] Qui non renunciavit omnibus quæ possidet, & bajulans crucem suam sequitur me, non potest meus esse discipulus, crucem suam tollere, nudusque sequi Dominum instituit, & pro cælestium remuneratione bonorum, omnia terrena deseruit. Prædiis quoque, quibus non mediocriter, ut diximus, abundaret, beatissimi martyris Kiliani ecclesiam honestissime locupletavit; quin imo & ipsum episcopatum copiose adauxit. Quamvis enim promotionem omnium Dei ecclesiarum per orbem pio complecteretur affectu. prædictæ tamen ecclesiæ specialiori devotione obnoxius l, illius se dominio totum subjugavit, illi se mente pariter & corpore, tota [cum] possessione sua filiali dilectione obligavit. Itaque soli Deo spiritualibus armis militans, universa militaris vitæ insignia deposuit, seculoque renuntians, ex hujus mundi pomposa voragine nudus evasit. Omnium vero bonorum suorum facultate prudenter in Dei nomine distributa, tantum sibi vir Sanctus prædiorum adhuc retinuerat, quantum ad ædificationem monasterii in Onolspach [Herbipolensis diœcesis] quam in mente tum [diu] præconceperat, sufficere credebat. Ad hujus quoque structuram ecclesiæ locum, qui opportunus videbatur, elegerat; in quo etiam hodie sacratissimi corporis ejus reliquiæ reconditæ sunt.

[9] Eodem vero tempore Christianissimus Imperator Carolus Romani apicem gubernabat imperii, [altera monasterium Onol spacense condidit,] qui regni sui fines sanctionibus muniens, hostes justitiæ debitis prosequebatur suppliciis, bonorum vero sectatores operum misericordiæ amplexabatur ulnis. Servus igitur & amicus Dei Gumbertus præmemoratum adiit Imperatorem, & fabricandæ ecclesiæ libertatem ab eo petiit, & accepit, reputans, majori firmitudine roboratum, quod tanti auctoritate principis fuisset indultum. Videns autem Imperator piissimus, quod zelo Dei servaret beatus Vir, quem revera zelus domus Dei comedit, qui & decorem utriusque domus Dei verissime dilexit; templi, ubi voluisset locandi arbitrium ei permisit. Nutu ergo & favore liberalissimi principis erga se comperto, ecclesiam in quodam pago suo nobilem a fundamentis ædificavit, atque ornatum illuc non contemptibilem congessit. Fabricata, ut diximus, basilica, beatus ille famulus Dei, de quo nobis sermo est, monachorum, sub regula S. Benedicti omnipotenti Deo famulantium, collectionem non parvam aggregavit, quibus abundantissime, ut liberius sine curarum occupationibus externarum deservire Domino Jesu Christo valerent, cibi & vestitus necessitatem præbuit; & ne aliquatenus hæc possent imminui, vel certis temporibus non administrari, prædia illis atque mancipia sub testimonio privilegiali constituit, a quibus fratrum illius cœnobii quotidiana exigerentur stipendia. Ipsa vero ecclesia [in] Onolspach m, in honore sanctissimæ Dei genitricis & intemeratæ Virginis Mariæ, honorifice dedicata est.

[10] Erat autem in prædicta cella B. Gumberti orationum frequentia, [in cujus templo sepultus est & miraculis claruit.] & omnium eorum, quæ ad Dei venerationem spectant, jugis observantia. Ipsa enim sancti Viri præsentia cœnobitas illos, ut vigiles essent, admonebat, & beata ipsius religio religionem quoque illorum excitabat. Denique felicissimo Dei confessore Gumberto vergente in senium, mortem corporis, quæ omnibus gravissima est, non timuit; quia, comparatis sibi de mammona iniquitatis prudenter amicis, qui eum in æterna colligerent tabernacula, certus de remuneratione fuit. Sciebat enim, quod in gaudium Domini sui feliciter admitteretur, cum requisitis talentorum lucris, de super erogati fœnoris pecunia remuneraretur. Cupiens ergo dissolvi & esse cum Christo, V Idus Martii sarcinam carnis deposuit, & victricem animam, in perenni beatitudine collocandam, conditori suo resignavit. Post felicem vero beati Viri obitum, sacri corporis reliquiæ in ecclesia, quam Deo fundaverat, sunt collocatæ: ubi exhibita populis per Dei misericordiam beneficia, cujus fuerit prærogativæ, quanti meriti Gumbertus, cælestibus declaravere indiciis, qui tam insignibus in hoc mundo coruscat miraculis; præstante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor & gloria per infinita secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a In nostro erat Igitur Gumbertus: prætulimus lectionem codicis Cartusiani, uti etiam paulo infra ut ergo, pro utque ergo. Item seminaverit, pro seminavit; qualiter pro quomodo, quæ observare, vix operæ pretium est.

b Forte melius legebatur in Cartusien. Cod. verbum Dei adeo jam perceperat: verum cum & alia lectio subsistat, nihil putavi mutandum.

c Scripsi cum Cartus. virum Dei, tametsi in nostro haberetur virum dictum: & ferme immediate, quis qualisque esset, pro quis, qualis esset.

d Jam supra monuimus, Burchardum, non a Pontifice Zacharia, sed ab ipso Bonifacio consecratum episcopum; & de cetero parerga esse ad S. Gumberti historiam quæ de toto isto itinere Romano, male supposito narrantur.

e Sequor iterum lectionem Cod. Cartusiani: in nostro habebatur ovilis Dominici gregibus.

f Monet Gamansius, hic incipere lectiones Officii Ms. de sancto Gumberto, secundum chorum Novi monasterii seu Cathedralis ecclesiæ Herbipolensis, quæ quamdiu in usu fuerint, annotare neglexit.

g In utroque Ms. erat arcius astruxit, secutus sum Gamansii correctionem ex Officio Ms.

h Altera hæc est Gamansii correctio ex cod. Cartus.; noster scripserat sacrioris: & proxime puerulus, ubi melius ex eodem codice quadrat parvulus.

i Recte hic denuo Gamansius ex Cartusiano, quem prætulimus; in nostro enim legebatur instructor forte pro instructior.

k Voluit dicere sermonem bonum, seu verum placitum, quasi id significaret græcum εὐλογία.

l In utroque Ms. legebatur obnixus; verum ex Lectionibus recte correxit Gamans ut est in textu.

m Dubites utrum in Ms. sit Ouolspach; Lectiones, teste Gamansio, habent Oulspach: quomodocumque inflectant, indicatur hodiernum Anspach, de quo diximus in Commentario.

DE S. ATHANASIO EPISCOPO
NEAPOLI IN CAMPANIA.

ANNO DCCCLXXII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Athanasius episcopus, Neapoli in Campania Italiæ (S.)

AUCTORE G. C.

§ I. Sancti cultus, & quædam chronologica Vitæ puncta.

Neapolis notissima Campaniæ civitas in Italia, de qua jam sæpe in Actis nostris meminimus, veneratur hac die sanctum suum antistitem Athanasium, de quo habemus Officium Neapolitanum, anno 1525 impressum. [Reliquiæ S. Athanasii honorantur Neapoli.] Sed cum novem Lectiones, aliaque hujus Officii propria desumpta sint ex Actis illius, quæ post hunc Commentarium prævium exhibebimus, supervacaneum judico hic ea inserere. In eo autem recitatur sequens oratio: Deus, qui perennem gloriam sanctissimi confessoris tui atque pontificis Athanasii animæ contulisti, tribue quæsumus, ejus nos apud te ita patrociniis sublevari, ut cum eo vitam possideamus æternam. Per Dominum &c. Sacra hujus Antistitis ossa in majorem ecclesiam Neapolitanam translata, teste Ughello in Italia sacra tom. VI col. 109, jam quiescunt in sacello sancti Salvatoris, ubi legitur hæc inscripito: Hic hacet corpus sancti Athanasii confessoris et Episcopi Neapolitanorum. Testatur idem Ughellius, caput ejus ibidem in thesauri sacello argentea atque aurea theca inclusum honorifice custodiri.

[2] De ejusdem Sancti cultu in aliis Italiæ locis sic scribit Antonius Caracciolus, [Dicitur Casini obiisse, ac tunc ejus brachium ibidem remansisse,] libro singulari de sacris ecclesiæ Neapolitanæ monumentis cap. 35 sect. 5. Colitur hic sanctus Præsul & alibi; Casini nempe, ubi obiit, & unde, brachio ibi relicto (quamvis id in Actis translationis ejus non reperiatur) huc translatus est. Mihi hæc pauca Caraccioli verba legenti duplex occurrit difficultas Primo non capio, quomodo asserat, S. Athanasium obiisse Casini, quod oppidum juxta cosmographos monti Casino adjacet, cum tamen in Actis nostris a synchrono scriptis dicatur mortuus esse in oratorio sancti Quirici, quod bis senis millibus a monasterio sancti Benedicti (Joannes Diaconus in Vita prima, post hunc Commentarium Prævium danda, num. 10 clare addit; quod situm est in Monte Cassino) distat. Non videntur hæc facile componi posse, nisi inveniatur locus homonymus duodecim passuum millibus a monte Cassino dissitus, quem frustra hactenus quæsivi, quemque proinde ab illius regionis incolis, rerum suarum peritioribus, mihi assignari cupio.

[3] Præterea non satis intelligo, quomodo tunc temporis Casini relictum fuerit Sancti brachium, quandoquidem monachis Casinensibus, [quæ utraque assertio difficultatem patitur.] ad quorum monasterium sancti Præsulis corpus primo translatum est, quamdam Reliquiarum partem retinere volentibus sic responsum fuisse lego in antiquis translationis Actis num. 4: Sicut integer vobis commendatus est, ita auxiliante Domino integrum sua sedes eum habebit. Dein num. 5 dicitur, quod illius venerabile corpus … ita inventum sit integrum, ut nec capillus capitis ejus vel barbæ decideret, atque vestimenta & omnia salva, ut prius posita fuerant, sint inventa. Ex his verbis videtur erui posse, quod corpus S. Athanasii tunc nondum ulla sui parte mutilatum fuerit. Quare Casinates aut huic dubio nostro satisfaciant, aut brachium illud, siquidem sit S. Athanasii episcopi Neapolitani, serius ad se delatum fuisse fateantur.

[4] [S. Athanasius, qui Capuæ colitur,] Caracciolus loco proxime citato cultum Sancti nostri sic indicare pergit: Capuæ quoque celebris erat ejus memoria: Legi enim in quodam pervetusto codice Ms. orationum illius ecclesiæ, ipsum in Litaniis cum aliis sanctis episcopis & confessoribus invocatum. Nec poterit quisquam suspicari, non istum nostrum, sed Alexandrinum intelligi ibi debere, quoniam nullus ibi Græcus episcopus recensetur, ut inspicienti constabit. Non convenit inter scriptores Italos, an Athanasius Neapolitanus sit idem cum eo, qui Surrenti tamquam unus ex quinque civitatis istius patronis colitur. David Romæus in libello de quinque Divis custodibus ac præsidibus urbis Surrentinæ pag. 278 putat eumdem esse, & opinionem suam variis stabilire nititur rationibus, quas Majores nostri ad diem XXVI Januarii de S. Athanasio tamquam episcopo Surrentino agentes ipsiusmet Romæi verbis retulerunt.

[5] Alii contendunt, S. Athanasium episcopum Neapolitanum ab homonymo Surrentino omnino differre; [verosimillime fuit episcopus Neapolitanus, & distinctus a Surrentino.] inter eos Paulus Regius episcopus Vicoaquensis in suo opere de Sanctis regni Neapolitani parte 2, pag. 646 ex Actis S. Antonini abbatis, quæ Bollandus noster die XIV Februarii etiam edidit, refert quamdam S. Athanasii apparitionem, in qua se senem & calvum exhibuit, atque inde concludit, non esse illum eumdem cum Neapolitano Athanasio, qui quadragenarius ex hac vita migravit. Quod si Ughello credimus, ingens est utriusque discrimen, cum Neapolitanus facile duobus seculis post Surrentinum vixerit: sic enim scribit tomo 6 Italiæ Sacræ col. 747: S. Athanasius Surrentinus fuit episcopus, diversus a S. Athanasio Neapolis episcopo. Hanc sedem sortitus est post Amandum anno salutis DCXVII, de quo non extant Acta; sacra tamen anniversaria celebrantur VI Kalend. Februarii. Nos, expensis utrimque argumentis, sententiæ duos Athanasios istos distinguenti subscribimus.

[6] [Memoria nostri Sancti exstat in Martyrologio Romano,] Quamquam antiquus sit S. Athanasii episcopi Neapolitani cultus, tamen apud Martyrologos recens & rara est illius memoria: nam solum in hodierno Martyrologio Romano sic hac die memoratur: Neapoli in Campania sancti Athanasii ejusdem civitatis episcopi, qui ab impio nepote Sergio multa passus ac sede pulsus, Verulis confectus ærumnis migravit in cælum, tempore Caroli Calvi. Videntur hæc Martyrologii Romani verba innuere, eum Verulis obiisse. Quo posito, non video, quomodo hic mortis locus conveniat cum opinione Caraccioli, qui putat, illum Casini mortuum esse, aut cum assertione coævi Actorum scriptoris, qui ait, eum Creatori suo spiritum reddidisse in Oratorio sancti Quirici, quod bis senis [P] millibus a Monasterio sancti Benedicti distat. Oppidum Casinense, ut supra dixi, non tanto spatio a monasterio Casinensi abest; urbs vero Verulana plus quam duodecim passuum millibus a monte Casino dissita est. Non video, inquam, quomodo hæc inter se conveniant, nisi quis Martyrologii sensum ita interpretetur, ut S. Athanasius Roma Neapolim rediens cœperit Verulis febri laborare, & nihilominus iter suum prosecutus, in via morbo & ærumnis confectus obierit. Caracciolus legit, eum venisse ad civitatem Nerulanam. Sed potius Verulanam legendum esse suadet itineris ratio, cum civitas Verulana inter Romam & montem Casinum sita sit. Atque hæc quidem occasione Martyrologii Romani, quod unicum, haud dubie ex Tabulis ecclesiæ Neapolitanæ, sanctitatem Athanasii nostri confirmat.

[7] Existimavit Capaccius, teste Caracciolo jam aliquoties laudato, sese invenisse vetus de S. Athanasio monumentum, [sed non, ut putavit Capaccius,] nempe nummum, qui in illius honorem cusus sit; de quo lib. 1, pag. III sic loqui perhibetur: Sed quoniam in hos religionis nummos incidimus, animadvertendus nummus ille est, in quo Januarii & Athanasii, quos sanctissimos habuit Neapolis episcopos, pietas elucet. Ex his verbis satis patet, quod Capaccius Athanasium nostrum indicare voluerit; cum appellet eum sanctissimum urbis Neapolitanæ episcopum, qualem certe titulum non tribuisset alteri Athanasio sancti Præsulis nepoti, & in cathedra successori, qui ea appellatione se indignum reddidit, ut noverat ipse Capaccius, qui apud Ughellum dicit, quod fortasse adhuc excommunicatus, exosusque vitam amiserit circa annum Domini DCCCXCV. Cum vero Capaccius de nummis loquatur, nequaquam censendus est voluisse significare sigillum, quo Neapoli congregatio Hebdomadariorum in S. Athanasii fundatoris sui memoriam utitur, in cujus una parte est S. Athanasii imago, coram qua Hebdomadarii genuflexi cernuntur, uti tradit Chioccarellus in Catalogo Antistitum Neapolitanorum ad annum Christi 849 pag. 87.

[8] Igitur vix dubito, quin Capaccius egerit de isto nummo, quem Camillus Tutinus in Vita S. Januarii Italice conscripta cap. 9 inter alios quarto loco exhibet. [in antiquo nummo, quem Tutinus exhibet.] In eo ex una parte S. Januarius & ex altera Athanasius episcopali habitu induti, & proprio nomine appellati repræsentantur. Sed cum Tutino & Caracciolo opinor, juniorem Athanasium Sancti nostri nepotem ibi esse expressum, quia in hac nummi parte sancti titulis & radii desiderantur, quod utrumque sanctitatis signum ad quinque imagines S. Januarii ibidem allatas manifeste appositum conspicitur. Ne quis forte dicat, hunc nummum S. Athanasii jussu excusum fuisse; præterquam quod id ad quæstionem nostram non pertinet, meminerit, solis Ducibus licitum fuisse nummos cudere, qualis fuit Sergius S. Athanasii pater, cujus effigies in uno ex memoratis nummis exprimitur. Quamvis igitur antiqui & genuini supponantur hi nummi, quod operose discutere hic parum nostra interest, probabilius censeo, in hoc nummo repræsentari Athanasium juniorem, qui fuit simul Dux & Episcopus Neapolitanus, uti cuilibet Neapolitanas historias volventi constabit. Nunc Sancti nostri Vitæ chronotaxim paucis pertexamus.

[9] [Certa nativitatis & mortis ejus epocha,] Verum de hac re non multis hic disceptandum erit, cum præcipua illius puncta in antiquissimis Actis annotentur. Anno 832 natus est S. Athanasius nobilibus parentibus, scilicet patre Sergio, matre Drusa, quam alii Dosam, alii Drosam appellant. Varios habuit fratres, quorum aliqui in Actis ejus recensentur. Qui sancti Præsulis genealogiam plenius cupit noscere, adeat Ughellum tom. VI Italiæ Sacræ col. 112 & 113. Synchronus auctor a nobis post hunc Commentarium secundo loco edendus nativitatis ejus epocham indicat his verbis num. 9: Hoc itaque orto decima Indictione, id est anno Christi 832, regnante Michaële & Theophilo, Romanæ Ecclesiæ præsidente Gregorio, votum suum facto firmaverunt parentes, prout decreverant, clericum eum facientes &c. Caracciolus in opere jam citato cap. 35 sect. 1 recte monet, advertendum esse, ne hic duo diversa confundantur: Indictio enim decima seu annus 832 non ad S. Athanasii clericatum, sed ad ejus nativitatem pertinet.

[10] [contra quorumdam scriptorum errores ostenditur.] Id, præter alia a Caracciolo allata argumenta, clarissime demonstrant verba ejusdem scriptoris coævi, qui num. 26 testatur, eum mortuum esse Idibus Julii, Indictione quinta, regnante Basilio imperatore, hoc est anno Domini 872. Deinde autem hæc ibidem subjungit: Præfatus venerabilis Vir ante episcopatum vixit decem & octo, & in episcopatu sedit annos XXII. Facto horum quadraginta annorum computu, facile quivis intelliget, S. Athanansium anno Christi 832 natum fuisse. Unde miror, quod David Romæus in Septem custodibus ac Præsidibus urbis Neapolitanæ pag. 72, & Cornelius Grasius Carthusianus in Vitis Sanctorum Tom. 3, pag. 172 contra tam evidens testimonium assignarint nativitati ejus annum 835. Eodem testimonio refelluntur omnes illi scriptores, qui a vera mortis epocha deflexerunt, inter quos, præter duos jam citatos, est Philippus Ferrarius, qui in Catalogo Sanctorum Italiæ mortem ejus anno 877 consignat, & Ludovicus Zacconius, qui in Vitis Sanctorum Italice editis scribit, eum anno 881 obiisse.

[11] [In juvenili ætate, ut supremus diœceseos præsul.] Ex verbis Actorum jam citatis facile colligi potest, quod S. Anthanasius admodum juvenis anno 849, ut notat Ughellus, sive 850, ut vult Baronius, Neapolitanam Cathedram ascenderit. Porro præmonendus est lector, quod S Athanasius solus tamquam supremus in sua diœcesi rerum spiritualium moderator Neapolitanam ecclesiam rexerit. Hoc monitum præmitto, ne quis falso putet, tunc temporis Neapolis duos fuisse æquales, dum in Actis num. 4, postea inter alias Neapolitanæ urbis laudes leget hæc verba: Nam & introrsus binas præsulum gestat sedes. Ne quis igitur hic hallucinetur, noverit, tunc in civitate Neapolitana duplicem fuisse Catholicorum gregem, videlicet Latinum & Græcum, qui suum quisque habebat antistitem, sed ea ratione, ut Græcus Latino subesset.

[12] [Neapolitanam ecclesiam rexit.] Ita etiam hunc Athanasianæ Vitæ locum intellexit Baronius, dum in Annalibus Ecclesiasticis ad annum Christi 872 num. 12 referens S. Athanasii Vitam, de ecclesia Neapolitana ait, quod duplex populus contineretur in ea, nempe Latinus & Græcus, qui seorsum suos quisque, sub capite tamen uno, perageret ritus. Atque id satis liquet, si quis cum Chioccarello jam laudato sic legat: Nam & introrsus binas Præsulum gestat sedes adinstar duorum testamentorum, quamquam una sit, quæ gubernat & regit reliquam, ut capite reguntur artus diversi. Imo in quacumque lectione hoc ab Actorum scriptore satis innuitur, dum instituit comparationem, quam desumit a capite, quo reguntur artus diversi. Qui hæc fusius disputata legere vult, videat Antonium Caracciolum in opere jam citato cap. 35, sect. 2; & Bartholomæum Chioccarellum in Catalogo Antistitum Neapolitanorum ad annum 878 pag. 95 & sequentibus. Superest, ut de Athanasianæ vitæ ac translationis Actis eorumque scriptoribus quædam prænotemus.

§ II. Acta vitæ & translationis, eorumque scriptores.

Varii res a S. Athanasio gestas litteris mandarunt, inter quos numerantur Paulus Regius, David Romæus, Cæsar Baronius, Antonius Caracciolus, [Habemus in Mss. ejus Vitam, auctore Joanne Diacono,] Bartholomæus Chioccarellus, aliique. De iisdem meminerunt Ferdinandus Ughellus in opere jam indicato, & Nicolaus Parthemus Giannettasius noster in Historia Neapolitana anno 1713 Latine edita lib. 7, pag. 145. Sed nos hisce rivulis non contenti, more solito ipsos fontes, ex quibus hi omnes sua hauserant, indagavimus. In hunc finem Antonius Beatillus noster, de Actis Sanctorum optime meritus, dedit Majoribus nostris manuscriptum Neapolitanorum episcoporum Catalogum a Joanne Diacono Neapolitano, qui seculo IX floruit, conscriptum, in quo post alia Neapolitanorum præsulum gesta legitur Vita S. Athanasii nostri. Ecgraphum desumptum est ex antiquo codice Longobardicis characteribus exarato, qui Romæ in Bibliotheca Vaticana servatur. Illustrissimus ac eruditissimus D. Dominicus De Georgio Neapolitanus, vir operis nostri studiosissimus, eamdem Vitam nuper ad nos misit, eo quod crederet nobis illam deesse. Hanc igitur cum altera collatam primo loco edemus.

[14] Cum in Antonio Caracciolo legissem, insuper aliam extare S. Athanasii Vitam, [& alteram ab Anonymo compositam,] quam ipse olim ex Ms. Monasterii in Monte Casino descripserat, protinus ad memoratum D. De Georgio studiorum nostrorum amantissimum litteras dedi, ut ea S. Athanasii Acta impetrarem. Is pro sua erga nos benevolentia statim eadem ex codice Casinensi describi jussit, & monasterii ejusdem sigillo munita anno 1723 perhumaniter ac munifice ad nos transmisit. Sed cum amanuensis non fuerit Longobardici characteris peritus, ecgraphum hoc, alioqui nitidissime scriptum, tot mendis refertum est, ut coactus fuerim illud cum quibusdam ejusdem Vitæ fragmentis, in Baronio, Chioccarello, Caracciolo & Ughello occurrentibus, operose conferre, &, ubi istud adjumentum deerat, ex probabili conjectura corrigere. Hæc Acta eo modo, quantum fieri potuit, correcta secundo loco typis mandabimus.

[15] Laudatus amicus noster D. De Georgio etiam Neapoli ex pervetusto codice Longobardico, [una cum illius translatione , ex qua obscuri versus proponuntur.] qui ibidem extat in archivo SS. Apostolorum apud Theatinos, describi curavit S. Athanasii translationem, a Joanne Baptista Caracciolo ejusdem archivi præfecto subnotatam & solito Religionis sigillo munitam, quam cum alia jam pridem habita collatam post utraque Acta vulgabimus. Subnectuntur huic Translationi quidam versiculi adeo obscuri, ut eorum sensum vix explicet OEdipus. Ego ingenue fateor, me cos non intelligere. Nihilominus curiosi lectoris oculis illos subjicio, si quis forte in divinando me felicior eos interpretari possit. In utroque Ms. Nostro sic leguntur:

Quisquis Athanasii Vitam, miraque beati,
      Quæ gessit, legeris talia scripta patris.
Lunissi scito renovavi mente serena
      Præsulis exiguus ductus amore prolis.
Illius ut caream probris prece necne piaclis
      Ingrediar summa Elisiique zetam.

Judicabam primo intuitu, hæc carmina esse vitiose descripta; sed præterquam, quod duplex Ms. diversum illa eodem modo exprimat, testatur jam dictus Joannes Baptista Caracciolus, quod perspicuis litteris ita scribantur, quamvis simul fateatur, sibi nondum compertum esse, quid ea sibi velint. Ego, ut dixi, illorum interpretationem libenter aliis relinquo. Interim examinemus, quinam sint Actorum & Translationis scriptores.

[16] [Prolixioris Vitæ auctor non est Petrus Diaconus Casinensis,] Satis inter eruditos convenit, Joannem Neapolitanæ ecclesiæ Diaconum, qui seculo IX vixit, primam & breviorem S. Athanasii Vitam suo Neapolitanorum præsulum Chronico inseruisse. Sed potissima controversia est, quis altera seu prolixiora ejusdem Sancti Acta conscripserit. Baronius ad annum Christi 872 num. 4 prolixioris Vitæ auctorem indicat his verbis: Hoc item anno, quo mortuus est Hadrianus Papa, pariter ex hac vita migravit, sed ante ipsum, S. Athanasius episcopus Neapolitanus, ita testante Petro Diacono Cassinensi, qui hoc item tempore vixit, resque ab eo præclare gestas conscripsit. Nescio, unde Baronius hunc Petrum Diaconum Casinensem, seculi IX scriptorem eruerit. Saltem in Actis S. Athanasii, quorum magnam partem ibidem Annalibus suis inseruit Baronius, nullibi nomen suum aut vitæ professionem prodit auctor. Certe synchronus illorum Actorum auctor esse non potuit Petrus Diaconus Casinensis, qui tantum seculo XII plura edidit opuscula; neque illius magister, eodem nomine appellatus, de quo prædictus Petrus in opusculo de Viris illustribus Casinensibus cap. 39 ita scribit: Petrus Diaconus institutor meus, declamator insignis, e civitate Theanensi, de qua oriundus erat, egrediens, Casinum advenit, atque ab Oderisio abbate monachus factus est. Is autem Oderisius seculo XII fuit abbas, ut videre licet apud Camillum Peregrinium in serie Abbatum Cassinensium pag. 64.

[17] [sed Anonymus coævus,] Censeo itaque cum Antonio Caracciolo, anonymum esse hujus Vitæ scriptorem, qui ætate S. Athanasii vixerit; quod postremum elicio ex his Prologi verbis num. 2. Quem (libellum) si quis attentius legerit, non modicam ædificationem sibi acquiret, Dei hominis actus imitando, & opifici omnium immensas gratias referendo, qui NOSTRIS TEMPORIBUS antiqua miracula per famulum suum perpetrare dignatus est. Deinde in ipsis Actis num. 6 ita habet: Quandoquidem NOSTRIS NUPER TEMPORIBUS sanctissimus Athanasius ejusdem urbis præsul in cunctis piis operibus ita carus extitit Deo, ut ejus non immerito Actis vita æquiparetur beata. Imo existimo, hanc Vitam a nullo monachorum Casinensium scriptam fuisse, quia auctor de monasterio Casinensi, non ut proprio, sed velut alieno sic loquitur num. 27: Inde portatus usque ad montem Casinum, flentibus omnibus, sed exultantibus angelis; quem suscipiens omnis sancta congregatio illius monasterii (verosimiliter dixisset nostri, si fuisset monachus Casinensis) digne ac decentissime sanctissimum corpus condiderunt in ecclesia beati Principis Apostolorum,… ubi exuberant multa mirabilia per eum ad laudem Domini nostri Jesu Christi, usque in præsentem diem. Ex his postremis verbis etiam potest colligi, quod hæc Acta composita fuerint, antequam corpus S. Athanasii post quinquennium ab ejus morte e Monte Casino Neapolim transferretur. Quamvis ex iis omnibus nihil sciam de scriptoris nomine aut professione, tamen suspicor, illum fuisse civem atque incolam Neapolitanum, cum totus sit in accumulandis hujus urbis laudibus, ut ex initio Actorum patet.

[18] [qui etiam videtur conscripsisse Acta translationis.] Bartholomæus Chioccarellus in Catalogo Antistitum Neapolitanorum ad annum 849, pag. 90 de duplici S. Athanasii translatione ita meminit: Quinto post ejus obitum anno, ab Athanasio juniore ejus nepote, episcopo ac Duce Neapolis, fuit Neapolim solenniter venerabile ejus Sancti corpus translatum, & in porticu celeberrimæ ecclesiæ sancti Januarii extra urbis mœnia collocatum in oratorio sancti Laurentii ejusdem sedis antistitis & juxta antrum sancti Joannis prædecessoris ac magistri, ubi miraculis fulsit. Dein in majorem ecclesiam translatum fuit, ubi adhuc requiescit in sacello nempe sancti Salvatoris. Nescio, quo tempore & modo facta sit hæc ultima translatio ex oratorio S. Laurentii ad Cathedralem Neapolitanam. Priorem translationem, post quinque a Sancti obitu annos factam, Anonymus auctor, inquit Chioccarellus loco citato, qui omnibus interfuit, accuratissime conscripsit. An omnibus interfuerit, affirmare non ausim; coævum tamen fuisse, satis ex ipsa narratione apparet. Imo eumdem esse, qui Acta Sancti collegit, conjicio ex Prologo translationis, ubi num. 2 hæc verba profert: De cujus (videlicet S. Athanasii) vita aliquid adhuc fari cupiverat animus; sed in libello præcedenti de ejus vita & moribus, quantum iners stilus valuit rimari, secutum est. Observa, quod narrator translationis inertem præcedentis libelli, in quo Sancti vitam & mores exposuerat, stylum excuset. Jam tempus est, ut memorata tum Vitæ, tum translationis Acta promisso ordine exhibeamus.

ACTA
Auctore Joanne Diacono Neapolitano.
Ex Chronico Ms. episcoporum Neapolitanorum, quod extat Romæ in Bibliotheca Vaticana.

Athanasius episcopus, Neapoli in Campania Italiæ (S.)

BHL Number: 0734


A. JOANNE DIACONO. EX MSS.

Athanasius episcopus XXXXIIII, sedit annos XXII, menses VI, dies XXIIII. Hic autem ab ipso pueritiæ suæ tempore, [S. Athanasius, ob virtutem populo venerabilis,] usque ad diaconatus honorem, patre suo Sergio Duce, sub tutoribus & actoribus mansit, quatenus negotii secularis ignarus, omni institutione catholica imbueretur. Qualis enim quantusque effulsit, si homines silent, ipsi etiam lapides clamabunt. Infra vigesimum ætatis suæ annum a levitali honore suffultus, quasi jam episcopus, venerabatur *. Dominus enim, qui providebat Ecclesiæ suæ tantum pastorem, quodammodo de illo suæ clementiæ signum præcordiis humanis indiderat, Antistitem ejus designans futurum. Ille, inquam, ille tanto mellifluus nectare, sic omnes dulcabat, ut dominus Joannes episcopus paterno affectu in tantum eum diligeret, quod de eo sine filii vocabulo numquam os aperiret. Populus cunctus [eum amabat, & non] b sine Domini assertione mirum in modum certatim a singulis laudabatur, &, quod ante secula omnipotens prædestinaverat, cælebs jam & sanctus auspicabatur.

[2] [fit Neapolitanus episcopus,] Profecto igitur domino Joanne ad cælestem patriam, hujus electionem e vestigio cunctus acclamavit populus. Qui mox sublimatus in paucis diebus Romam properavit, ubi honorifice susceptus, cum magna gloria Neapolim repedavit. Inthronizatus ergo, ubertatem doctrinæ, quam in pueritia sua suxerat, cœpit affluenter impartiri. Ordinavit autem lectorum & cantorum scholas; nonnullos instituit Grammatica imbuendos; alios colligavit * ad scribendi officium, ut sic pastor providus aulas * sui gregis muniret, quatenus nullus indigens Domino suam præsentaret speculationem, atque verissime audiret: Floret sancta Ecclesia in diebus tuis, redempta sanguine Christi.

[3] Præterea ecclesiam c sancti Januarii in ipso cubiculo positam renovavit, [& in ornandis ecclesiis,] nobiliumque doctorum effigies in ea depinxit, faciens ibidem marmoreum altare cum regilis d argenteis, supra quod velamen cooperuit, in quo martyrium sancti Januarii ejusque sociorum acupictili opere digessit. Eodem enim opere in ecclesia Stephania e tredecim pannos f fecit, euangelicam in eis depingens historiam, quos jussit de columnarum capitibus ad ornamentum pendere & in altare ejusdem ecclesiæ hujus operis quatuor velamina obtulit, multo auro multisque gemmis decorata: plurimos enim pannos facere studuit, quos in ecclesiarum ornamentis maluit offerre. Ex argento igitur non pauca vasa in ipsa fecit ecclesia; nam ad magnas, brevesque * fabricandas coronas, & alia sacra vascula quadraginta octo libras argenti appendit. Ex eodem itaque metallo fecit magnam patenam, sculpens in ea vultum Salvatoris, & angelorum, quam intrisecus ex auro perfudit.

[4] [aliisque piis fundationibus,] Item paravit duas conchas argenteas appendentes libras viginti, ex quibus una nomen Sergii exaratum habebat; fecit & comitidas g, quibus cantores per festivitates uterentur. In ipso vero episcopio ad quotidiana ministeria in cochleariis h, catenisque, fere centum libras contulit argenti. Ordinavit etiam, ut in ecclesia Salvatoris omni die Missa publica cum diptychis celebretur, offerens ibidem terras ex quibus ejusmodi aleretur collegium. Deinde ordinavit xenodochium in atrio prædictæ ecclesiæ multis terris oblatis, quatenus egenorum & advenarum esset repausatio. In ecclesia denique sancti Januarii foris sita, monachorum collegium sub abbatis regimine ordinavit, offerens eis unum hortum in campo Neapolitano positum.

[5] Multas igitur ecclesias, quarum sacerdotes paupertate laborabant, [suam ostendit munificentiam.] oblatis suæ largitionis muneribus, suæque præparationis rebus sublevare curabat. Quæ si cuncta recensere volumus, & nobis etiam est longum ire per singula & lectoribus ingerimus non parvum fastidium. Eodem quoque tempore Misenatis i ecclesia, peccatis exigentibus, a paganis devastata est, cujus omnes pene immobiles res hoc præsule supplicante genitor ejus Sergius Dux Neapolitano concessit episcopio, & in altare ecclesiæ Stephaniæ cooperuit velamen cum auro & gemmis atque listis k ornatum, quod ipsius & uxoris ejus Drusæ * continet nomen. Dedit etiam in ejusdem episcopii bibliothecam tres Flavii Josephi codices.

[6] Præterea mortuo Sergio Consule, & Gregorio filio ejus ducatum regente, [Ludovicus Imperator S. Athanasium,] Saracenorum ferocitas ita in his prævaluit regionibus, ut multarum urbium, atque castrorum quotidianum fieret excidium. Idcirco Lhodogvicus l Imperator supplicatione commotus Longobardorum, ad eorum liberationem validum movit exercitum, asserens se rationem redditurum, si pro quibus Christus descendit de sinu Patris, subiens corpoream mortem, non eos a paganissimo jugo liberaret oppressos. Hujus autem adventui omnium circumquaque urbium patuit introitus, solummodo Neapolitanam non est ingressus civitatem, quia tantam iste Dominus Athanasius familiaritatem apud eum obtinuit, ut saltem in modico non amaricaretur ab ejus potestate. Beneventi itaque commorans magnam de cælo accepit victoriam. Ita ut Agarenis m fame & gladio interemptis, & Rege eorum * Seodan capto, civitates, quas ceperant, auferret, & in pristinum revocaret dominium.

[7] Interea Gregorius Dux, habito cum suis germanis consilio præsertim cum Domino Athanasio episcopo, [nepotis sui tyrannidi,] statuit consulem Sergium filium suum; nec multo post diuturnitate ægritudinis spiritum exhalavit. Quo mortuo, Sergius Consul, instinctu malorum hominum, cepit omnes germanos patris sui, etiam eumdem Præsulem, quibus segregatim custodia mancipatis, infra septimi diei spatium collecti omnes monachi servi Dei sacerdotes & Clerus, clamabant lachrymis profusis: Sergi Consul, redde nobis Pontificem, dimitte Sanctum, patrem orphanorum, defensorem viduarum, totius regionis lumen, consolatorem tristium; solve hominem, per quem omnis patria pacificata manebat; alioquin gratam suscipiemus peregrinationem, quatenus nobis absentibus tanti sceleris ira in te desæviat. Quid gereret, quo se verteret non habebat, coangustatus itaque tandem aliquando memoratum Antistitem illis dimisit, tali sacramento constrictum, ut nusquam sine consensu ejus abiret, nisi tantum ad ecclesiasticam explendam consuetudinem.

[8] Diebus igitur decem expletis, commeatum petivit, [se subducentem, in suam clientelam suscipit,] quasi convivium monachis insulæ Salvatoris n exhibiturus; quo accepto nihil moratus, cum omnibus clericis in eamdem ascendit insulam. Desiderabat enim quodam modo suos germanos ex ergastulo, quo detinebantur, producere; sed Sergius nolens a tanta mentis obstinatione recedere, aiebat, non solum autem istos patiar esse solutos; insuper eumdem Episcopum ex ipsa insula trahere conabor. Propterea Dominus Athanasius episcopus suum apocrisiarium o Domino Lhodogvico Imperatori destinans, insinuavit ei quæ & quanta a suo pateretur nepote. Tunc ille ex urbe Beneventana Marino seniori Amalphitanorum præcepit, ut illum ex prædicta insula cum omnibus ejus hominibus incolumem, quo vellet, perduceret Marinus autem imperata complere festinans, Surrentum illum cum omnibus salvum perduxit.

[9] [& ejus hortatu, injuriæ immemor, Salernitanis succurrit,] Hic itaque eo degente, Beneventani & Salernitani æmulatores tantæ bonitatis prædicti Imperatoris, insurrexerunt cum consilio Sergii Ducis contra eum: Quo capto unaque cum conjuge sua recluso, plurimi Franci amisso pastore, luctifero ululatu reversi sunt in regionem suam. Postmodum vero Beneventani, Salerno jam a superventu Saracenorum obsesso, dimiserunt ipsum Imperatorem sub sacramento districtum, quod nullatenus pro tanta inhumanitate, quam ei ingesserant, redderet eis meritum. Cui Athanasius Episcopus obviam ire satagens illico Surrento egressus, Romam properavit, ibique detentus est paulisper ab Adriano Papa, ac deinde egressus Ravennam occurrit prædicto Imperatori. Sicque cum eo revertens in eamdem Urbem multis precibus ab eo extorsit ut suæ immemor injuriæ suffragaret Salernitanis, Ismaëlitarum p obsidione vallatis, prædicans illi judicium Domini, in quo unusquisque secundum adinventionem manuum suarum sit recepturus.

[10] [post S. Athanasii mortem.] Unde pius commotus Augustus armatam direxit multitudinem, ut, Domino protectore, bellum inirent adversus illos. Qui celeriter venientes atque plurima cæde Saracenos prostrantes, triumpho de cælo donato, victoriosissimi repedarunt. Cæsarius q vero germanus ipsius prædicti Præsulis in ipsa custodia vitam finivit. Athanasius autem itinerans cum eis, vi febrium laborare coœpit & quinto decimo die expleto, omnibus flentibus, migravit ad Dominum; cujus corpusculum ad monasterium sancti Benedicti, quod situm est in Monte Cassino, deportantes, in ecclesia sancti Petri Apostoli ibidem constituta sepelierunt Indictione quinta anno Imperatorum [DCCCLXXII r.] Fuit autem temporibus Leonis, & Benedicti, & Nicolai, & Adriani Apostolicorum s.

ANNOTATA.

a Jam ex num. 9, 10 & 11 Commentarii prævii patet, quod S. Athanasius anno ætatis suæ decimo octavo Neapolitanam cathedram adierit.

b Hæc uncis inclusa hic inserere coactus sum: nam nullus erat sensus.

c Per ecclesiam S. Januarii in ipso (vel ut habet Chioccarellus pag. 88 in ejus) cubiculo positam intelligo parvum oratorium, quod S. Athanasius in cubiculo domus suæ episcopalis renovavit. Possent forte Neapolitani quidam hoc intelligere de ecclesia super ipso S. Januarii cubiculo exstructa. Sed tum litem movebunt Beneventanis, qui in urbe sua S. Januarii domum monstrant. Quidquid sit, nondum venit tempus, ut huic controversiæ nos immisceamus.

d Diu frustra quæsivi hanc vocem; sed ex sensu suspicor, limbos argenteos significari.

e De hujus ecclesiæ situ & etymologia fuse disputat Chioccarellus pag. 92 & 93, qui a curioso lectore adiri potest.

f Auctor per pannos, hic intelligit peristromata, ni fallor.

g Quid per comitidas velit auctor, ignoro. Conjicio ex sensu fuisse quoddam vestimenti vel instrumenti genus, quo lectores in ecclesia utebantur.

h Cochlear & Cochlearium inter vasa ecclesiastica numeratur apud Cangium: alias est instrumentum satis notum, quo ad comedendum utimur. Alterutrum hic significare potest.

i Est hujus nominis mons & oppidum in Campania, & vulgo vocatur Miseno. Dicitur hic vastata ea ecclesia a paganis, per quos intelligendi sunt Saraceni. De hoc loco plura ex veteribus adfert Christophorus Cellarius in Notitia orbis antiqui parte 1, lib. 2, cap. 9, pag. 530.

k Id est limbis: nam nomen Italicum lista etiam limbum significat. Belgæ, Germani & Angli in eadem significatione adhibent hanc vocem paulo aliter inflexam, quam ab origine Anglo-Saxonica deducit Spelmannus in suo Glossario.

l Is est Ludovicus II Lotharii I filius, in historia satis notus, & bellis contra Saracenos in Italia gestis præcipue memorabilis.

m Per Agarenos designantur Saraceni, ut testatur S. Hieronymus in commentario ad Ezechielem lib. 8, cap. 25. Sed, inquit Nicolaus de Lyra in cap. 20 Isaiæ, maluerunt vocari Saraceni, quasi Saræ liberæ, non Agar ancillæ sint filii. Alii a regione Saraca, alii ab Arabica vel Hebraica voce nomen Saracenorum derivatum volunt.

n Hæc insula, teste Chioccarello, olim castrum Lucullanum dicta, ab urbe Neapolitana duodecim fere stadiis abest.

o Hoc nomen a Græca radice deductum varias habet significationes, de quibus fuse disputat Cangius in suo Glossario. Videtur hic significare nuntium vel legatum..

p Ismaclitarum nomine etiam appellantur Saracem vel Agareni, de quibus Nicolaus de Lyra in cap. 10 Isaiæ sic scribit: Arabes sunt Saraceni ab Ismaele & Cadar filio ejus, qui melius a matre sua Agareni.

q De hoc S. Athanasii fratre meminit Carolus Sigonius lib. 5 de Regno Italiæ, aliique citati apud Ughellum tom. 6, Italiæ sacræ col. 112.

r In altero Ms. nostro is annus diserte exprimitur, qui in hoc Ms. omissus erat. An autem & quis illum numerum postea addiderit, an in ipso autographo inveniatur, ignoro. Idcirco eum hic uncis inclusi.

s Haud dubie Joannes Diaconus vult indicare, quod S. Athanasius sub istis Pontificibus fuerit episcopus: nam constat, quod sub aliis eorum prædecessoribus fuerit vel vixerit, ut cuilibet chronologiæ ecclesiasticæ non omnino imperito manifestum est.

* al. numerabatur

* forte collocavit

* lege caulas

* al. hucusque

* al. Dosæ

* al. Sendam

ACTA ALIA
AUCTORE ANONYMO COÆVO.
Ex Regesto S. Placidi, Longobardicis litteris exarato, a pag. 131; qui codex servatur in archivo monasterii Casinensis.

Athanasius episcopus, Neapoli in Campania Italiæ (S.)

BHL Number: 0736


A. ANON. COÆVO EX MSS.

PROLOGUS.

[Auctor ex Vita S. Athanasii ostendit,] Gloriosus, & laudabilis vitæ cursus, ad quam viri Dei pro desiderio superni regni laborioso properare contendunt conamine, etsi verbis utcumque exterius explicari valet, interiorem conversationis vim, qua Deo sedulo adhærent, nullus, ut reor, sermo, nulla umquam medullitus prodit oratio. Quandoquidem nunc novissimis temporibus ita Christi cultus in aliquibus propensius fervet, ut nulli videatur ambiguum, illos, finito mundi certamine, a bono præsenti siderea regna penetrare securos a. E quorum collegio venerabilis vir Athanasius episcopus, bonæ arboris bonus fructus, ab ipso tirocinii sui exordio, quasi splendidissimum sidus inter astra rutilantia, lucidius effulsit: quippe qui animo puerili senile cor gerens, nulli voluptati se subdidit, sed in Dei amore, servitioque promptus, in vigiliis, & orationibus pervigil, in lectionibus & eleemosynis indeficiens, in ecclesiasticis curis solicitus extitit, ut merito credatur, abjectis temporalibus commodis, æterna mercasse gaudia, si varia miraculorum suffragia, quæ, Deo donante, ipsius meritis quotidie ejus ad tumulum fiunt, pensentur.

[2] [reperiri sanctos viros, qui patrant miracula.] Non ergo mirum, aut difficile, nisi indoctis, & incredulis videtur, cælibem, & Deo dignum virum etiam nunc in hac præsenti vita reperiri; cum Dominus dicat: Pater meus usque modo operatur, & ego operor. Huic non immerito dicitur a Deo: Bonum certamen certasti; fidem servasti, suscipe coronam, quæ tibi reposita est: Et illud: Euge serve bone, & fidelis, intra in gaudium Domini tui. Si autem quisquam æmulus veritatis existens, contradicere tentaverit, non posse quemquam amodo divinis coruscare miraculis, recolat, quod ait Salvator: Qui in me credit, opera, quæ ego facio, faciet. Et alibi: Quæ impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum. Et iterum: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem seculi. Si autem veraciter caput cum membris suis in Ecclesia usque in finem conversatur, non incredibile dicitur, ea posse operari nunc Dominum per fideles suos; sed & Salomon ante tot annorum curricula hoc confirmat dicens: Gratia spiritus per regenerationes transiens in animas sanctas, amicos Dei, & prophetas operatur b. Præfati etenim venerabilis viri patriam, prosapiamque, vitam, & mores sequens libellus continet: quem si quis attentius legerit, non modicam ædificationem sibi acquiret, Dei hominis actus imitando, & opifici omnium immensas gratias referendo, qui nostris temporibus antiqua miracula per famulum suum perpetrare dignatus est, ad laudem, & gloriam nominis sui, qui vivit & regnat in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Obscurior paulo syntaxis. Plures hujusmodi constructiones in his Actis occurrentes semper annotare non placuit, dummodo utcumque sensus intelligatur.

b Auctor sensum potius, quam verba S. Scripturæ profert. Id etiam alibi ab eo factum est.

CAPUT I.
S. Athanasii patria, parentes, pia educatio, & clericatus in pueritia.

Italiam partem esse Europæ nobilissimam, ac ditissimam, juxta trifariam orbis dimensionem, [Laudatur Neapolis] nemo, qui vel ex parte cosmographiam noverit, ignorat. Quæ quidem in duabus insulis a, & sexdecim dividitur provinciis, quarum septima nuncupatur Campania, frugum, omniumque pomorum fœcunda; quæ sicuti ferax est, diversa proferendo fructuum germina, ita cœlibes, & Deo dignos viros sæpe produxit, & educavit: inter quos Athanasius, quasi novum sidus, non mediocriter emicuit. Hæc igitur Campania habet civitates decentissimas, & valde opimas; ex quibus una est Heneapolis *, quæ post civitatis Trojanæ excidium, ab Enea filio Anchisæ, & Veneris condita b, ita præpotens, & amœna est in structuræ scilicet munitionibus, situ suburbano, & Christicolarum, interius degentium, religione, ut in Hesperia c, post Romanam urbem, nulli reperiatur esse inferior. Quæ nimirum quantum sit egregia Virgilius in distinctis versiculis sui epitaphii, quod sibi ipse moriens dictaverat, manifestat, cum eam Parthenopem, hoc est virginem, a quadam puella innuba, olim inibi degente, appellaverit.

[4] Hanc denique Octavianus d, & Constantinus Imperatores ampliaverunt; [ob pulcra ædificia & templa,] hujus decori Belisarius patricius ex præcepto Justiniani Imperatoris septem mirificas turres addidit, quas Augustales, & ob numerum tetragonas, hexagonasque fecit e. Narsis denuo patricius, & Augustorum cubicularius, postquam Italiam, Wandalis, & Gothis interemptis, eorum ab efferitate exuit, maximam in ea partem auxit, ita ut ex una parte maris illam muniret * contiguo ob navium receptaculum, & tam firmissimo munivit ædificio, ut etiam onustæ mercimoniis trieres f a supereminentibus validissime tueantur. Sed cur immoramur in exterioribus ædificiis, quæ utique melius a conspicientibus cernuntur, quam eloquentia cujuslibet valeat sophistæ fari? Quandoquidem ita interius frequentissimis ecclesiis, ac præclaris, antiquæ videlicet, & vetustissimæ structuræ editis, nec non & monasteriis virorum, & puellarum farta * retinetur, ut horum continuis precibus, nocturnis, diuturnisque adjuta, invictrix consistat, & tuta Nam & introrsus binas præsulum gestat sedes adinstar duorum Testamentorum, [quamquam una sit] quæ eam gubernat, & regit reliquam, ut capite reguntur artus diversi g.

[5] [ac sanctos patronos,] Reperiuntur plane in ea templa, prisco constructa ædificio; quoniam non solum a Constantino piissimo principe Augustorum Christianissimo, sed plures ante annos Christiana inibi religio floruit. Siquidem beatissimus Petrus Apostolorum Princeps Aspren h sanctissimum primum [ibi] ordinavit Episcopum. Nam & Beati illius * Agrippini i ecclesia hactenus demonstratur, qui quintus a supradicto Aspren Episcopus ordinatus est, quique & patronus, & defensor est istius civitatis. Beatissimum quoque Januarium, Christi martyrem, postea k Neapolites meruerunt habere tutorem, quibus annitentibus, faventibusque præfata urbs, Deo favente, tuta remansit, manebitque in ævum; quoniam quasi duas firmissimas bases, duoque candelabra splendentia gloriatur se habere supradictos Patres eadem civitas, duabus fulta alis, id est duorum Sanctorum fisa precibus. In qua laici simul cum clericis assidue Græce, Latineque, communi prece psallunt Deo, debitumque persolvunt jugiter Officium; in qua etiam indigenæ, & inquilini non circumeundo domos in peregrinorum habitu stipem publice expetunt, sed loco, quo commorantur, omnia necessaria, quæ desiderant animo, abundantissime percipiunt; & juxta præceptum Dominicum prædictæ urbis accolæ potius Lazaros * quæritant, & exhibent largius, quibus indigent, quam inopes affluentum inquirant opes l.

[6] [virosque ex ea ortos, inter quos est S. Athanasius.] Idcirco a multis crebro expugnata gentibus, & prius a Wandalis, postremo a Longobardis indesinenter oppressa per annos ferme ducentos, inviolata persistit, & invicta ab omnium hostium concussione; quoniam civitas hæc, civitas misericordiæ, & pietatis est, hinc inde vallata omni bonitate; quæ quidem meruit tot, talesque patronos habere apud Deum in exorando, merito hujuscemodi debuit protectione tutari, ut & bonis exuberet opibus, & a cunctis existat adversariis illæsa. Quid ergo de structuris diversis diversa conamur astruere, vel de priscorum in ea civitate Sanctorum copia ex prædicta prodeuntium urbe, narrare tentamus, quorum conversatio est in cælis? Quandoquidem nostris nuper temporibus m sanctissimus Athanasius, ejusdem urbis præsul, in cunctis piis operibus ita carus extitit Deo, ut ejus non immerito justorum actis vita æquiparetur beata; cujus mores tunc verius retexuntur, si a progenitoribus ipsius exordium sumatur.

[7] [Sergius, vir strenuus & eruditus] Anno igitur Incarnationis Jesu Christi Domini nostri extante octingentesimo trigesimo quinto, Indictione tertia decima, Sergius quidam vir per omnia strenuus, Neapolitum de prosapia procerum ortus, ab ipsis cunabulis gemino de germine nobilis, sed longe nobilior mente, gratus parentibus, sed Deo non ingratus [florebat]. Quo videlicet tempore ingentem sustinebat dicta urbs a Longobardorum agminibus persecutionem, ita ut singularis hic quæreretur ab his interimendus, veluti Moyses famulus Dei ab Ægyptiis. Metuebant proculdubio, ne sicut ille illis ad ruinam, ita iste istis ad perniciem daretur aliquo modo, ideoque innumerabilia probra, dispendiaque non parva pertulit, pro sua, suorumque optata civium commoditate. Cum autem ad virilem pervenisset ætatem, litteris tam Græcis, quam Latinis favorabiliter eruditus est, ita ut si casu librum, Græcis exaratum elementis, in manibus sumeret, Latine hunc inoffense cursim legeret, & Latinos libros in Græco expedite sermone rimaret. Tantæ namque prudentiæ, ac modestiæ, tantæque patientiæ [laude] decoratus est, ut penes Gregorium n Romanæ Sedis Pontificem, ergaque serenissimos viros Lodoicum piissimum cognomento Almum o, ejusque sobolem Lotharium p invictissimos Cæsares familiarissimus esset, maximumque obtineret honoris locum, quoniam frequenter eorum regalia q adibat, ob infestationem jam dictarum gentium, suam urbem sæpe impugnantium. Hic ergo non ab re salvator propriæ gentis nuncupari potest, per quem populus, & civitas ab obsessione immunis efficitur. Hujus rei gratia etiam suæ gentis primatum obtinere promeruit. Nam rectore obeunte jam dictæ civitatis, dum hic absens esset, cives, affinesque illius omnes, Ducem sibi illum statuerunt pari consensu, & petitione. Mox, Dei opitulante misericordia, quievit persecutio sinistræ immissionis.

[8] Sed ut paululum stylus retrovertatur, præfatus vir accepit conjugem dignam generis sui, [piam & nobilem ducit uxorem,] nomine Drosu, principali propagine satam, ipsamque cunctis honestam moribus, & claritate perspicuam, ut jure ei aptari conveniat quod de sapientibus mulieribus Salomon profatur: Mulierem, inquit, fortem quis inveniet? Procul. Et paulo post: Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terræ, & reliqua quæ sequuntur. Quibus conjunctis, turba sobolum secuta est, Domino largiente; ex quibus unus, illis adhuc viventibus, Gregorius nomine, militum magister r constituitur; vir per omnia strenuus, ut genitor, & in Græca, Latinaque lingua peritissimus: duo vero episcopale sortiuntur ministerium. Unus ex his duobus est, de quo loqui nitimur, Athanasius. Hunc etenim prius quam in alvo sua gestaret genitrix, viro non reluctante, immo id magnopere flagitante, Annæ sanctæ imitata [exemplum] vovit Deo, ut de uteri sui fructu, si inesset proles, æquo assensu, Christo traderent ad famulandum, Athanasiumque vocitarent, id est immortalem s ob amorem, & honorem doctissimi sancti Athanasii Alexandriæ præsulis; non ignari hujus mysterii, quod immortalis sonat; quoniam Dominus ait: Qui in me credit non morietur in æternum.

[9] [ex qua natus S. Athanasius episcopo Neapolitano instituendus traditur;] Hoc itaque orto, decima Indictione t, Regnante Michaële, & Theophilo, Romanæ Ecclesiæ præsidente Gregorio, votum suum facto firmaverunt, prout decreverant, clericum eum facientes, in Ecclesia beatæ Dei Genitricis semperque Virginis Mariæ ad informandum Ecclesiasticæ regulæ documentis indiderunt; sed non multo post Johanne u reverendo viro Neapolis ordinato Præsule; genitore vero fati viri Ducatus jam regimine suscepto, confestim igitur supradicto Pontifici jam fatus ordinatus est puer, non ut filius, sed ut famulus infimus. Quem ver Dei libenti suscepit animo, & videns eum in Dei timore, atque servitio ex toto esse ferventem, & donum, gratiamque in eo adesse cælestem, & proficientem quotidie in Dei timore, & litterarum eruditione, affectu materno eum amplexans, quasi pius pater pium diligebat liberum; eumque videns in Ecclesiasticis instrumentis, officiisque divinis pollentem, subdiaconii ministerio junxit: Quod ille, ne sprevisse ut minimum videretur, suscipere non renuit. Futuræ namque humilitatis, specimen quod in Pontificatus, dein culmine [exhiberet,] in adolescentia senili jam in mente ostendebat, ministrabatque fidissime pastori suo, prout Samuel innocuus Heli sacerdoti, sub reverentia divinæ Majestatis; & non solum illim, sed & omnibus clericis etiam infimis, corpore, & corde se exhibebat inferiorem.

[10] [qui ab ipso ad sacros Ordines promovetur.] Peractis itaque hujuscemodi religionis obtentu septem continuis annis, cum cerneret memoratus præsul animam ejus fervescere in amore Creatoris sui; & in humilitatis proposito immobiliter perdurare, Christi septimum in eadem Ecclesia levitam sublimavit, illustratum videlicet septiformis Spiritus sancti gratia. Is autem diaconatum excipiens, non in vanæ gloriæ lapsus est jactantiam, sed pietatem in se perspiciens cælitus collatam, potiorem humilitatem ostendebat in moribus, habituque priore, sententiæ profecto Salomonis non immenor dicentis: Quanto magnus es, humilia te in omnibus. Noverat & vocem intonantem herilem: Qui se exaltat, inquit, humiliabitur. Sectabatur etiam humillimam magistri gratiam, qui eum sumpserat ad imbuendum. His ergo aliisque quam plurimis charismatum ditatus muneribus crescebat quotidie, velut fidus athleta in templo Domini, præliaturus nihilominus adversus omnia figmenta diabolica.

ANNOTATA.

a Non adeo promptum est divinare, quas duas insulas auctor hic intelligat, cum in Italia plures sint insulæ, si præsertim minores computentur.

b Puto hæc ab aliquo intrusa esse, qui undecumque Neapolitanæ urbis antiquitatem extollere volebat: nam Chioccarellus hujus auctoris verba singillatim referens pag. 95 ita legit: Hæc igitur Campania habet civitates decentissimas & valde opimas, ex quibus una est Neapolis, quæ quo tempore, vel a quo sit condita structore, & a priscis & modernis historiographis reticetur. Hæc profecto multum a sensu Ms. nostri differunt. Atque hinc colligo, Acta nostra ab amanuensi aliquo facile interpolari potuisse in iis, in quibus cum aliis non conveniunt.

c Italia a Græcis compellatur Hesperiæ nomine, quod occidentalem regionem sonat; qualis est Italia, si ad Græciam referatur. Unde Virgilius lib. 1 Æneidos de Italia loquens, dicit esse terram, quam Hesperiam Graii cognomine dicunt.

d Hic Chioccarellus in suo Ms. ita legit: Hanc denique Octavianus Augustus Neapolim jussit vocari, id est novem civitatum dominatrix, & velut nonnulli asserunt, novam civitatem, quod quam sit absurdum, scrupulum movet: cujus enim ex vetustate nescitur initium, nova cur dici valeat, non facile animadvertitur, præsertim cum ab illo non sit, ut putatur, condita. Hæc omnia in Ms. nostro non inveniuntur. Hinc augetur conjectura mea, quam supra indicavi; nempe Acta illa ab amanuensium corruptione non omnino pura esse.

e Non intelligo, quare Belisarius ob numerum septem turrium, figuram earum quadrangulam aut sexangulam fecerit. Forte hic irrepsit sphalma quoddam amanuensis.

f Id est triremes a voce Græca τριήρης, quæ triremem significat.

g De hac comparatione fusius egi in Commentario prævio num. 12.

h Hujus Sancti festum colitur 3 Augusti, quando ejus Acta, Deo favente illustrare conabimur.

i Hic sanctus Præsul colitur 9 Novembris, quando de illo agendum erit.

k Caracciolus in sacris ecclesiæ Neapolitanæ monumentis cap. 35, sect. 2, pag. 359, ad hoc temporis adverbium notat sequentia: Intellige aliquo protectionis signo postea demonstrato: cum alioqui longe antea conster Januarii patrocinium, ut dixi in historia S. Januarii sectione XXI.

l Hic sensus etiam in variis Mss. varie legitur. Auctor, inquit Caracciolus pag. 360, alludit ad Diaconias, quæ etiam ptochiæ dictæ sunt. Sunt autem ptochiæ domus mendicorum, ita appellatæ a voce Græca πτωχὸς, quæ mendicum significat.

m Ex his verbis colligi potest, Actorum scriptorem S. Athanasio coævum fuisse; quod idem pluribus argumentis confirmavi in Commentario prævio num. 17.

n Id est Gregorius IV summus Pontisex, qui obiit anno 844.

o Almus hic idem est quod Pius: nam constat ex historiis, Ludovicum I Imperatorem hoc cognomine appellatum fuisse.

p Hic Lotharius rebellione contra Ludovicum Pium, patrem suum satis in historia notus est.

q Regalia idem hic est, quod palatia. Eadem voce in hac significatione utitur Freculfus Lexoviensis tom. 2, lib. 5, cap. 11.

r Magistri militum vocabantur potissimum urbis Neapolitanæ præfecti, ut ex multis auctoribus probat Cangius in Glossario.

s Alludit auctor ad vocem Græcam ἀθάνατος, quæ immortalem, vel ἀθανασία, quæ immortalitatem significat.

t Dixi in Commentario prævio num. 9, ad quid referenda sit hæc Indictio, & quomodo sensus sit interpungendus.

u Chioccarellus in Episcopis Neapolitanis pag. 84 ait, hunc S. Joannem a Gregorio IV Romæ circa annum 838 episcopali infula insignitum fuisse.

* al. Neapolis

* al. uniret

* al. referta

* al. illo

* al. Lazarum

CAPUT II.
S. Athanasii episcopatus, variæ virtutes, magnificentia erga ecclesias, & sanctitatis fama.

[S. Athanasius, factus ecclesiæ Neapolitanæ episcopus,] Expleto igitur in leviticali officio anno uno, duobusque mensibus, prædictus vir Johannes beatæ memoriæ, honestissimæ vitæ præsul, & Deo satis carus diem clausit extremum a. Moxque ab universo clero omnique plebe, simulque a Ducibus, genitore scilicet, & germano communi voto, & consilio electus est ad pontificale decus; & proficiscens Romam consecratus est a venerabili Papa Leone b Idus * Martii ad altare sancti Gregorii, reversusque, a cunctis civibus magno gaudio exceptus est, eo quod talem meruerunt suscipere pastorem, & patrem, qui nutritorem suum imitaretur moribus, & operibus. Athanasius vero præfatus præsul, accepto tanti mysterii * apice, qualem se quantumque præstiterit in omni regimine ecclesiastico, quamque perfectus in timore Domini, & facilis in litterarum studiis extiterit, esset si nobis ferrea vox, aut omnes artus nostri verterentur in linguas, non valeremus [explicare, &] quotidianam conversationem, illiusque spem semper fixam in Domino [enarrare.] Saltem de plurimis pauca retexere [conabimur:] Quippe opere perfecit ea, quæ Apostolus monitis instruxit inquiens: Oportet Episcopum irreprehensibilem esse. Et paulo post: Et testimonium habere etiam ab his, qui foris sunt.

[12] [variis virtutibus,] Grammaticam prius in pueritia, & post in pontificatus honore perfectissime didicit; divini vero dogmatis peritia ita [erat] instructus, ut in Latino nulli foret secundus. Ecclesia namque, quam tuendam suscepit, omni modo interius, exteriusve inopem reperit ob infestationem Longobardicæ gentis, quæ, peccatis exigentibus propriis, Neapolitibus vicinitate cohæsit c; Quo viriliter agonizante, tam in divinis, quam in mundanis adeo aucta est, ut nulli ecclesiæ in Campania inferior in aliquo cerneretur. In Dei autem timore & oratione tam intentus, & pervigil extitit, ut anachoritis, nostris certe diebus, omnibus sit præponendus. Ciborum quoque abstinentia tam arctissime usus est, ut ab omnibus miraretur. Nam & carnem ab ore suo abstulit funditus, & tantum præcipuis festis aliquid parvum benedictionis d de volatilibus accipiebat. De vini autem potatione primo abstinere se voluit, sed propter ægritudinem carnis non potuit; tantum Apostoli sententiam secutus est, qui Timotheum instruit dicens: Vino, inquit, modico utere propter stomachum, & frequentes tuas infirmitates. In pauperum quoque indigentiis dapsilis, in lectione assiduus, in oratione continuus, in Officiis ecclesiasticis promptus, in risu difficilis, in suspiriis, & singultu quotidiano deditus, multiloquium vitans, taciturnitatem amplectens, in eruditione disertus, in fraternitatis collectione profluus, animam suam odio habens in hoc mundo, ut in vitam æternam custodiret eam

[13] Quippe inter ipsa quotidiana detrimenta corporis sui, [addit voluntarias corporis afflictiones,] quæ ipse sibi sponte administrabat, plumbum etiam non parvi ponderis diutina subjectione collo proprio suspensum gestabat; subtus ad carnem absconse grossiori vestimento induebatur non ex lino, sed ex lana. Lectisternia quoque pretioso tecta stamine linquens, in vilissimo cilicio, & psiatho e terra prostratus, Jacob adinstar, lapide supposito capiti, cum in oratione crebra lassesceret, membra quieti dabat. Ferventius tamen per semet artus proprios tam graviter cædebat, acsi a severo judice juberetur affligi, ut stimulato corpore, saltem nulla tentatio spiritualis nequitiæ subreperet, quatenus a mundi illecebris omni modo immunis effectus, posset acceptissime immaculatum Deo, quotidianumque libare sacrificium, quod omni die minime destitit, nisi forte membratenus adesset ægritudo. Et juxta Apostolum prius semper propriis expiationibus sacrificium illibatum ante arbitri Dei conspectum offerebat, deinde in publico pro sibi credito grege. Ideoque & multis sacerdotibus, plerisque abbatibus monasteriorum subsidia alimentorum, & nonnulla ministrabat necessaria, ut pro se Deo sedula supplicarent interventione, ut si in cogitatione, actuque delinqueret quotidiano, sine qua sorde, ut Johannes dicit, nemo natus de muliere alienus est, eorum precibus ablueretur.

[14] Hic itaque zelo fretus divino, constituit sacerdotes hebdomadarios in ecclesia Domini Salvatoris, [& diœcesim suam variis fundationibus,] quæ Stephania vocatur, qui in ea continuis diebus publicam Missam celebrarent, sicut mos est Ecclesiæ Romanæ, in qua etiam ad eorum sumptus necessarias rerum distribuit opes. In ecclesiis quoque beati Andreæ Apostoli, & Protomartyris Stephani custodem designavit, ubi & res obtulit ad luminariorum concinnationes, & sumptus ipsius custodis. Ecclesiæ vero sanctæ Restitutæ, quæ a Constantino Imperatore condita est, connectit utrosque Johannem Baptistam, atque Euangelistam, & custodem cum officialibus clericis ordinavit, resque illic ad præsidium eorum largitus est. Fecit etiam xenodochium ad peregrinorum susceptionem super gradus atrii ecclesiastici, cui nonnulla contulit præsidia, illoque exhortante, plures fidelium simili contulere devotione. In insula, Salvatoris vocabulo cognominata, quæ a Neapoli vix duodecim distat stadiis, quamquam multis retro annis a monachis in cellis consistentibus in propria a singulis voluntate incoleretur, illuc frequenter properans crebra exhortatione illos admonens, unum super illis vice pastoris in cœnobio degentibus abbatem constituit, qui eos regulari sub districtione foveret, ad quorum quotidianos sumptus ecclesiam beatæ Luciæ martyris in perpetuum cessit habendam cum omnibus rebus suis.

[15] In ecclesia namque sanctissimi, ac beatissimi martyris Januarii, [piisque operibus illustrat.] quæ juxta memoratæ urbis mœnia condita [est, &] quæ Magna a civibus nuncupatur, ubi unus antea tantum sacerdos excubabat in obsequio, ipse monasterium instituit, illicque religiosæ vitæ virum singularem patrem ordinavit, qui cum collato sibi grege incunctanter Deo juge laudis Officium persolverent f. Istius etenim solicitudo circa ecclesias, & monasteria erga pupillorum, viduarumque miserationes, quamque circa redimendos captivos, quos tunc innumerabiles Saracenorum exulabat * efferitas insatiabilis, quam frequens seu solicita, clemensque extiterit, ita multis est cognita, ut si lingua fando torpeat in eloquendo, tamen procul dubio tonabit æther; quoniam beatitudinis fama nullo valet circumdari antro, neque, ut Euangelii tuba resonat, lucerna sub modio occultatur, sed candelabro supereminens constituitur, ut intrantibus in templo Domini jubar exhibeat inoffensum.

[16] [S. Præsul ob sanctitatis famam a Nicolao Pontifice,] Cujus opinionem comperiens reverendissimus vir Nicolaus, universalis Ecclesiæ Pater, Apostolicis exhortationibus hunc ad synodum g, quam contra Johannem Ravennatis urbis Episcopum congregaverat, singulariter evocavit, tertiumque in Apostolica conventione consedere fecit, eique ad legendum tradidit cautiones, quas prædictus Archiepiscopus intexuerat, eo quod ceteris, illo convenientibus, in gratiæ divinæ collatione omnibus præstantior apparebat. Hujus enim genitor, dum sibi e vicino languore excessum adesse cerneret ultimum, suos mox accersivit natos, eumque, quem consortem sui ducatus fecerat, cum reliquis Emathetiæ vice (lege pathetice h) monuit, ut Deo subditi existerent, & huic viro egregio in cunctis obtemperarent dicens: Huic estote subjecti, quasi patri, & domino. Hunc tamquam cæleste consulite oraculum omni tempore. Cui tamen & ipse Dux, ut patri similis, & ejus monitis obtemperans, in cunctis ei paruit omnibus diebus vitæ suæ [&,] auxilio fretus superno, commoda universa messuit.

[17] [& Ludovico Imperatore magni æstimatur.] Eodem igitur tempore, quo Ludoycus piissimus Augustus i Beneventanam provinciam exulatione k Sudan crudelissimi Ismaëlitum regis advenit eruendam, suæ nexus conjugi, spretis jam Neapolitum legatis, submissione antiqui æmuli (sicut dictum est corrumpunt mores bonos eloquia mala) hic venerandus Vir pro suorum civium salute frequentissime adiit Cæsaream celsitudinem, a qua officiosissime excipiebatur ob piæ famæ rumorem, & sanctitatis reverentiam, qua non mediocriter pollebat. Erat enim ita serpentis astutia imbutus, ut columbæ simplicitatem non amitteret. Hic promeruit penes virum, & conjugem singularem familiaritatis locum habere, adeo ut illius precibus sacris certatim se commendare satagerent. Et remanserunt antiqui æmuli, & detractores confusi in sua malitia.

ANNOTATA.

a Henschenius noster tom. 1 Aprilis pag. 31 hujus S. Joannis obitum collocat anno 853; sed hanc mortis ejus epocham corrigendam esse, patet ex iis, quæ de chronologica Athanasianæ vitæ serie diximus in Commentario prævio num. 9, 10 & 11. Illic namque ostenditur, S. Athanasium anno 849, vel ad summum 850 debuisse succedere S. Joanni jam defuncto, uti Athanasianæ vitæ annos computanti putanti manifestum fiet.

b Iste est Leo IV, qui ab anno 847 usque ad 855 summum Pontificatum tenuit.

c Quamvis Longobardorum regnum tunc temporis in Italia exstinctum esset, tamen adhuc multi ex illa natione supererant, qui sub principe Beneventano, aliisque Neapolitanorum hostibus militabant. Quod auctor hic satis innuere videtur.

d Benedictio hic accipitur pro cibo. Sic etiam pastus, qui solennioribus diebus monachis apponebantur, benedictiones aut caritates appellantur.

e Psiatus idem est quod teges seu storea. Hinc in Regula sancti Fructuosi cap. 19 sic legimus: Lectum tamen sternere mandamus corio aut psiato, quod Latine storea nuncupatur.

f Qui omnes has S. Athanasii fundationes, ac pias donationes fusius explicatas videre cupit, adeat Chioccarellum sæpe citatum pag. 87.

g Hæc synodus contra Joannem episcopum Ravennatem Romæ habita est anno 861, de qua videri potest Baronius ad hunc annum num. 57.

h In Ms. nostro habebatur emathetiæ vice, quod nil significat. Quare ex conjectura substitui adverbium pathetice, quod saltem sensum efficit, & vim quamdam habet.

i Ille est Ludovicus II Imperator, de quo supra egi in Annotatis ad Acta priora. Non etiam repetam alia, quæ ad eadem Acta jam notavi.

k Exulatio hic videtur sumendum esse pro tyrannide vel servitute Quo sensu exulare apud hunc auctorem significat in servitutem mittere, ut superius in margine monuimus.

* al. Idibus

* An non ministerii?

* id est in exilium vel servitutem mittebat

CAPUT III.
Persecutio contra S. Athanasium; ejus exilium, sepultura & miraculum.

Interim memoratus Gregorius dux, ægritudine captus, Sergium filium suum, dudum jam ducem constitutum, [Sergius, instigante uxore,] huic sancto Viro tradere curavit, deprecans nimium, ut paterna illum caritate diligeret; ipsique hoc in mandatis dedit, ut illi subjectus, & obediens existeret, acsi vernaculus suo domino. Si enim, inquit, tanto parueris viro, pro certo salvus eris, sin autem, non erit tibi profuturum. Quo defuncto, cœpit Vir sanctus Dei fratrisque zelo præfatum nepotem suum spiritualiter, & [non a] mundane diligere, & ut in omnibus se aptissimum præberet, sedula admonitione exhortari. Cujus monitionem uxor b illius graviter ferens, virum suum cœpit diabolica decipere locutione, ut si vellet monarchiam solus obtinere, non solum huic nullam exhiberet obedientiam, verum etiam hunc a latere suo, aut procul eliminaret, aut omnino perderet. In qua deceptionis fraude iniquissima Jezabel calliditatis duelliones * sibi conscios reperit (qui more burdonum, vel mulorum nati sunt) ut conceptum semel virus, prout decreverat, posset auribus hominum propinare, & pectori inserere generi * sui; quod & factum est. Nam ad hoc usque perductus est tam vi cupiditatis, quam linguæ vipereæ assidua suasione illectus, ut Servum Dei custodiæ traderet.

[19] [S. Athanasium patruum suum carceri mancipat;] Erat namque vir ille mobilis, ut arundo, quæ omni vento movetur, & avidus in cupiditate, & patri in nullo similis. Hic viros suæ malitiæ conscios in domo sua clam recondit cum gladiis, & fustibus, & Virum Dei subdole, quasi ad concilium ascitum, ceterosque germanos illius fraude tenuit, Deum nihilominus parvipendens, patris monita pro nihilo ducens, Virique Dei sanctitatem abdicans, prout conceperat, circumvenit eos præstigiis suis, ut Judas proditor justissimum Dominum; reverendissimum Dei famulum, cum omnes metuerent vel fimbrias indumentorum contingere, ab uno Dei adversario, ejusque satellite irreverenter captum, & episcopalibus indumentis exutum, ceu vile mancipium, clericorum adempto solatio, custodiæ arctiori delegari fecit.

[20] [sed cleri & populi minis territus,] Quo peracto, commota est tota civitas, atque aërem miserrimis verberabat vocibus hoc modo lugubrans: Væ miseris nobis, ad quos tam crudele pervenit facinus! Virum justum, & pium cur oportuit talia pati? Quis enim ad eum æger, aut egens, vel captivus umquam advenit, & inauxiliatus abscessit? Inter hæc Græca, Latinaque pars sacerdotalis, & monachica turba, præcipueque Antonius, vir satis idoneus, & provectæ ætatis, monachorum abbas, diutinis jejuniis, & ægritudine corporis jam defecti, alienis erectus manibus cum universo clero ad prætorium advenit, itaque exorsus est: Sic miser, & Dei contemptor, quid est hoc, quod fecisti? Hoc ergo pro infando scelere noveris, te non solummodo periturum cunctumque genus tuum; sed etiam tota urbs, quæ Athanasii hactenus oratione gubernata est, sine dubio desolabitur, pastore decedente. Redde nobis, inquiunt, pastorem nostrum, qui nos spirituali, carnalique protectione tuetur; si enim hunc retinere tentaveris, tibi extemplo veniet perditio.

[21] [eum ficte liberat,] Quibus auditis amens dux effectus, primo quidem velut regulus venenatus in eos sibilis irruit; deinde ait: Ite nunc in propria, & post decreta respondebo vobis. Venientes igitur ad eum secundo, & tertio, similia illi dixere. Tunc universi flentes regressi dicebant ad alterutrum: Omnium altaria divinorum templorum exuamus, inseramusque Dei inimico anathema perpetuum, quod numquam expietur. Cernens autem ille erga se hujuscemodi conspirationes, consilio habito cum sequacibus suis, misit, & accersivit prædictum virum, & sancti Salvatoris abbatem cum clericis, & monachis, ac pietatem simulans die octavo solvit Virum Dei, veniamque ab illo, licet ficte petens, dimisit eum, fratribus ejus retentis. Sed Deus justus, qui unicuique reddet secundum opus suum hic, vel in futuro, hunc justissime perculit. Nam in eo loco, ubi Virum Dei retrusit, non multo post captus est, sicut malefactor. Dimisso namque eo, facta est talis lætitia in urbe tota, qualis solet fieri in caris mortuis, ad vitam reductis. Hanc videns ille lætitiam, pœnituit, quod eum dimisit; tamen posuit undique insidias clam, ne quis ad eum ingredi, aut egredi auderet. Tunc laniabatur hinc inde grex dominicus, viduæ & pupilli opprimebantur, quia præco obmutuerat, & tuba Euangelica non audiebatur.

[22] Hæc Vir Deo plenus videns, flebat amarissime magis illius ruinam, [& paulo post iterum persequitur.] ut Saülis Samuel, quam contumeliam, ab eo sibi illatam. Et David mitissimum imitans, ejus rabiem dum sedare non posset multis deprecationibus, ab urbe egressus est, thesaurumque ecclesiæ signatum annulo suo reliquit, & titulum ibi posuit sic continentem: Anathema sit, qui fecerit, vel jusserit absque mea præsentia, vel jussione hanc januam aperire, vel aliquid hinc contingere; sicque in prædictam insulam Salvatoris abscessit. Mox ut ille insanus rem, prout gesta erat, audivit, Dei famulo mandatum dedit dicens: Si vult, ut non eum persequar, rejecto candidatorum c tegmine *, monachicum indumentum assumat, mihique ecclesiam ad ordinandam sponte relinquat; clericos vero, quos secum detulit, illico remittat. Ad quem vir Dei: Sponsam, quam, Deo donante, suscepi nulli viventi, vivens volensque relinquam, nec ordinandi, me superstite, licentiam dabo; monachi schema *, illo vivente, non accipiam: scortum est enim primam sinendo conjugem adulteræ * sociari; eos autem, qui me caritatis causa secuti sunt, non tradam nec rejiciam; unum autem ab illo peto, ut liceat mihi in tuto loco manere, quousque Dominus duritiam cordis illius emolliat. Talia dum Duci relata fuissent, Neapolitanorum ille & Saracenorum exercitum congregans, sanctum Pontificem in jam dicta insula per novem dies expugnavit.

[23] Ludovicus Imperator autem hæc audiens, Marinum præfectum Amalfitanum d cum viginti sagenis e ad Salvatoris insulam dirigens sanctum Virum exinde abstrani, [Cum eum Ludovicus Imperator Sergii persecutioni sub duxisset,] sibique deferri mandavit. Hoc videntes Neapolites exierunt super eos navaliter una cum Saracenis, persecutique sunt eum procul ab urbe. Sed Deus, qui subvertit Pharaonem, confregit & illorum tunc superbiam, & in fugam versi sunt, Saracenis captis ibidem, & occisis. Sicque sanctus Vir Beneventum Imperatori delatus, & in maxima est honorificentia habitus. Magister vero militum dolens, sanctum Virum illæsum recessisse, effracto gazophylacio episcopii, universum thesaurum ecclesiæ auferri, sibique asportari mandavit. Tunc distrahebantur cymilia * , & res ecclesiarum, & iniquis dabantur; sacerdotes Dei contempti erant in tantum, ut etiam ex ipsis fustigati, & tonsurati nudi per plateas traherentur. Ecclesiæ Dei, quæa religiosis prius tenebantur custodibus, his tribuebantur, qui contempra religiositate, donum Dei muneribus mercabantur, & erat luctus inenarrabilis, & fletus immensus.

[24] Hæc dum ad Adriani f Papæ notitiam devenissent, [Neapolim anathematis vinculis exsoluturus] direxit unam epistolam antefato judici & aliam clero, & populo Neapolitano mandans, ut suum Pontificem reciperent; sin autem, anathematis vinculo innodarentur. Qui jussionem Apostolicam pro nihilo computantes, nec Pontificem recipere, nec excommunicationem servare voluerunt. Post hæc Anastasius Sedis Apostolicæ Bibliothecarius g una cum Cæsario h abbate ex parte Apostolici, & Imperatoris Neapolim venientes, eamdem civitatem anathemate innodaverunt. Vir autem Domini tristis, & lugens, & vagus dum pergeret huc, & illuc, bestialis illa Dalila eum persequi non desinebat, summittens filios Belial, qui sanctum Virum Romæ constitutum veneno interficerent. Sed ille, qui non dormit, neque dormitat, custodivit famulum suum ab omni periculo.

[25] [Roman tendit,] Inde quoque Vir sanctus recedens, Surrentum i devenit. Quadam vero die, dum in eadem urbe cum Stephano k episcopo fratre suo resideret, subito cœpit flere amarissime. Cumque diu subsisteret, ejusque lacrymas non videret finiri, quænam causa existeret tanti luctus inquisivit. Cui illico respondit Vir Dei: Ecce misera Neapolis sub anathematis vinculo jacet obligata ab universali, & summo Pontifice, & mea parvitate: si utrisque nobis (quod humanum est) finis mortis evenerit, quid erit de ea? Quod & factum est, sicut prædixit: nam eodem anno ambo obierunt. Vadam, inquit, Romam, & rogabo summum Pontificem, ut solvat eam ab excommunicatione. Quod, ut dixit, per Dominicum Episcopum, ab Adriano PP. missum, opere adimplevit.

[26] [& in reditu moritur;] Post hæc Vir sanctus Adriano PP. valefaciens, ad Ludovicum Imperatorem tunc in Sabinis l remorantem profectus & ab eo cum ingenti honore susceptus, & cum eo Romam regressus, hortatu jam dicti Apostolici cum Imperatore ad Saracenos expugnandos, & sedi suæ restituendus profectus, ad civitatem Verulanam m * devenit, in qua tertio Kal. Julii celebravit diem Apostolorum. Peracta missa cœpit febribus anhelare, & pertractus in eadem infirmitate, Deo dignus & carus Athanasius ab hac carnea subtractus est fæce, & suo Creatori novissimum reddidit spiritum in Oratorio Sancti Quirici n, quod bis senis millibus a Monasterio sancti Benedicti distat, Idibus Julii, Indictione quinta, regnante Basilio Imperatore. Præfatus autem venerabilis Vir ante episcopatum vixit decem & octo, & in episcopatu sedit annos XXII, & in angustia hujus seculi fuit menses viginti unum o.

[27] Inde portatus est usque ad montem Casinum, flentibus omnibus, [cujus reliquiæ in monte Casino conditæ cæco visum reddunt.] sed exultantibus angelis: Quem suscipiens omnis sancta congregatio illius monasterii, digne ac decentissime sanctissimum corpus condiderunt in ecclesia beati Principis Apostolorum, quæ a Rechiso p Rege constructa est, & jungitur basilicæ sancti Benedicti, ubi exuberant multa mirabilia per eum ad laudem Domini nostri Jesu Christi usque in præsentem diem q. Unum namque de miraculis multis, quod per eum Dominus ibidem operatus est, huic sermoni conjungam ad ædificationem legentium, & audientium. In eodem namque monasterio homo quidam erat lumine privatus a pæteritis annis, qui assidue in ecclesia, ubi Viri Dei corpus quiescebat, orare consueverat, qui offendens, sicut mos est talibus super sepulchrum ejus advenit; cujus labente pede cecidit, statim tenebras oculorum repulit, & lumen recepit. Qui mox salutis gaudia suscipiens, luminis decorem omnibus ostendebat, glorificans Deum, qui talia per servum suum Athanasium operatus est. Tunc omnes gaudio repleti, qui ibidem erant, videntes hoc miraculum, exultantes dicebant: Benedictus es Domine redemptor, qui tale lumen nostris regionibus, novissimis diebus, hoc est sanctum Athanasii pignus nobis donasti. Et hæc dicebant admirantes: Si non postulatus talia donat, quam largus erit his, qui Dei beneficia devotissime per eum postulant? Sepultus est autem beatissimus Christi Confessor Athanasius Episcopus apud Castrum Casinum civitatis Eracleæ r, Idus * Julii, regnante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre, & Spiritu sancto vivit, & regnat Deus, per omnia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Istud non deest in Ms. nostro, & Lectionibus propriis Officii Neapolitani. Ego potius cum Baronio legendum puto: Cœpit vir sanctus … nepotem suum spiritualiter & non mundane diligere.

b Lectiones Neapolitanæ de Sergii socru narrant, quæ hic uxori illius adscribuntur. Adde Acta nostra sibi non constare, dum paulo post asserunt, eam odium contra S. Athanasium inseruisse pectori Sergii generi sui. Sed forte is error amanuinsis oscitantia in illa irrepsit.

c Candidati olim vocabantur, qui in dignitate palatina aut militari constituti erant. Claudianus candidatos appellavit niveas cohortes militum. Videtur hic sumi pro veste aut dignitate episcopali. Quod si quis cum Baronio legere malit candidatorum regimine pro tegmine, per candidatos intelligi possent clerici in ministerio sacro candidis vestibus induti, quos regebat S. Athanasius, utpote eorum episcopus.

d Amalphis est urbs regni Neapolitani, sita in ora sinus Salernitani, distatque Neapoli 24 milliaribus in ortum hibernum.

e Sagena hic est species navigii. Neque propterea scribendum est samena, quasi sic dicta sit, quod primum in Samo insula, constructa fuerit hæc species navium, ut contendit Caracciolus pag. 362: nam variis exemplis in Glossario Cangii citatis scribitur sagena. Imo, teste eodem, ipsi Græci in eadem significatione scribunt σαγίνη vel σαγήνη. Giannettasius noster in Historia Neapolitana tom. 1, pag. 141, has sagenas vocat longas naves.

f Is est Adrianus II Papa Romanus, qui ab anno 867 usque ad 872 Ecclesiam gubernavit.

g Hic Anastasius scriptis suis & legationibus satis notus est, ut videri potest apud obvios quosque bibliothecarum scriptores.

h Ms. nostrum, Baronius, aliique hunc Anastasii socium constanter nominant Cæsarium. Non video igitur, cur Giannettasius noster in Historia Neapolitana tom. 1, pag. 142, eum vocet Bertharium, nisi forte putaverit, Anastasii socium in hoc negotio fuisse abbatem Casinensem, qui co tempore florebat & Bertharius appellabatur.

i Surrentum est urbs archiepiscopalis Campaniæ, distans 24 millibus passuum Neapoli in Meridiem, sitaque est in planitie ad oram sinus Neapolitani.

k Pauca, quæ de hoc Stephano episcopo sciuntur, videri possunt apud Ughellum tom. 6 Italiæ sacræ col. 761.

l Id est in provincia Sabinorum, quæ in ditione summi Pontificis sita est, jamque multo minor est, quam fuerit olim ager Sabinorum, de quo sæpe meminerunt antiqui.

m Hic locus in Lectionibus Neapolitanis appellatur villa Veruli. Baronius legit, S. Athanasium venisse ad civitatem Nerulanam. At potius legendum puto Verulanam, ob rationes dictas in Commentario prævio num. 6.

n De hoc loco satis disputavimus in Commentario prævio num. 2 & 6.

o Hoc tempus persecutionis, quo Sanctus fuit in angustia hujus seculi, computandum est inter annos episcopatus, qui hic rotunde enumerantur omissis mensibus & diebus. Vide, quæ de hac epocha diximus in Commentario prævio num. 9 & 10.

p Opinor hic agi de Rechiso seu Rachiso Longobardorum rege, qui in Chronico Casinensi cap. 8 dicitur factus monachus, quamvis de hujus ecclesiæ ædificatione ibidem nulla fiat mentio.

q Ex his verbis colligo, hæc Acta ab auctore Anonymo conscripta esse, paulo post mortem S. Athanasii: nam post quinquennium ab obitu, corpus ejus ex monasterio Casinensi translatum est.

r Ignoro, quæ sit hæc civitas Eraclea: ceterum hæc clausula in aliis Mss. non legitur. Quare suspicor ab imperito quodam hanc additam esse.

* al. perduelles

* lege conjugis

* al regimine

* al. monachismum

* al. alteri

* id est cimelia

* al Nerulanam

* id est Idibus

TRANSLATIO
AUCTORE ANONYMO COÆVO.
Ex Ms. Longobardico, quod Neapoli in Archivo PP. Theatinorum conservatur, & cum altero Ms. collatum est.

Athanasius episcopus, Neapoli in Campania Italiæ (S.)

BHL Number: 0737


A. ANON. COÆVO. EX MSS.

PROLOGUS.

[Auctor ait, quod Sancti plerumque reliquiis suis illustrent ea loca in quibus vixerunt,] Quasi speciale, & proprium plerumque Sanctorum virorum esse assolet, ut loca, in quibus viventes degere fuerant soliti, licet omni mundo suis precibus adsint, præsentia suarum reliquiarum illustrent, etiamsi alibi eos contingat sarcinam deponere corporis. Quod superna moderatione procul dubio agi creditur, ut videlicet cives sui in eorum præsentiis corporalibus lætentur, & speciatim illorum precatibus se muniri confidant; velut in obitu B. Martini a actum fuisse probatur, qui a sua sede digrediens alibi rebus excessit humanis; sed defunctus ad suum ovile reversus est cælitus, ne plebs illius, etiam eo defuncto, derelicta videretur. Ita enim & venerabilis egit Athanasius, qui dum procul a sua diœcesi obiret, non passus est suas sanctas reliquias, extra septa sui ovilis morari. Sed crebris coruscans miraculis, quodammodo suas oves * invitabat solicite, ne se relinquerent, sed ad suam sedem illum transferre satagerent: quod & factum est.

[2] [sicut contra irritos quorumdam impiorum conatus ex S. Athanasii translatione patet.] Iniquorum vero consuetudo ita extat perversa, ut bonos Dominoque charos viros odiant, & non solum vivos, sed etiam mortuos vipereis linguis carpere non desinant, veluti reproba Judæorum labia erga nostræ redemptionis auctorem, ejusque famulos existunt: quod & in beati viri Athanasii moribus [patet;] & post ejus obitum, quidam nostratium agere tentabant. Sed vituperantibus, seu adulantibus eos iniquis, pius Redemptor de suis fidelibus disponit famulis, prout ejus potestatis immobilis est voluntas, qui nobis beati Athanasii reliquias reddere dignatus est, in propriam illum sedem reducens, ut de tanto patre gratificemur, & Domino proinde laudes sedulas referamus; de cujus vita aliquid adhuc fari cupiverat animus. Sed in libello præcedenti de ejus vita, & moribus, quantum iners stilus valuit rimari, secutum est b: nunc vero de ipsius miraculis, & reversione ejusdem Sancti corporis sermo texendus est.

ANNOTATA.

a Haud dubie intelligit S. Martinum Turonensem, de cujus translatione aliisque ad eum spectantibus agetur simul ad ejusdem natalem nempe 11 Novembris.

b Dixi in Commentario prævio num. 18, me ex his verbis colligere, quod idem sit scriptor Actorum & Translationis.

* al suos cives

CAPUT I.
Translatio corporis S. Athanasii ex monte Casino, & miracula in itinere facta.

Cum sanctissimi Viri opinio sanctitatis, & fama virtutum longe lateque discurreret, audiens Athanasius a præsul, [Episcopus Neapolitanus mittit quosdam ad montem Casinum, ut S. Athanasii corpus impetrent;] qui ab eo ut proles carissimus dilectus, & nutritus fuerat, & in honore locoque ejus successerat, filius fratris ejus Gregorii ducis, cogitabat qualiter in sedem propriam corpus pontificis Sancti reduceret, ut sedes ejus non esset orbata tali patrono, & pastore; sed resistebant ei antiqui æmuli, & benefactores b, qui eum vivum oderant, & expulerant, in tantum, ut nec defunctum reciperent; sed quandoque prævaluit sermo, & voluntas præsulis, & quinto depositionis ejus anno, misit religiosos viros, bonum presbyterum Johannem, & Petrum, atque Johannem subdiaconos, cum locello, & aliis necessariis patri illius congregationis, & fratribus; qui ingressi monasterium sancti Benedicti, quod sub Monte Cassino est, salutaverunt Bertarium c abbatem, & fratres, atque dixerunt: Dominus noster, & pastor Athanasius episcopus vester commendatus, vobis precando direxit *, ut depositum nostrum nobis reddatis? Quid est illud? inquiunt illi. Aiunt hi: domni Athanasii episcopi nostri corpus. Qui omnes una voce negantes dixerunt: Ubi quiescit nunc, non egredietur, nisi novissimo die, quando Domino obviaverit. E contrario illi dixerunt: Vos nobis illum reddite; nam ubicumque fuerit resurget, quia Dominus ubique est. Nam impossibile est *, ut a propria sede sit extorris, licet operante antiquo hoste vivens ab ea dejectus sit.

[4] Videns abbas, & cuncta congregatio petitionem eorum intentam, ut non posset aliud fieri, consentientes dixerunt: Domini voluntas fiat; [qui post brevem cum monachis contentionem, cælitus moniti,] & domni Athanasii sui præsulis petitio impleatur. Unum tantum [a] vobis petimus, ut pars corporis hic remaneat apud nos, quia ex quo sanctissimum ejus corpus hic humatum est, sicut in choro episcoporum * est, sic nos ei venerationem exhibuimus: ubicumque enim fuerit, credimus, quia nos non deseret; quia & vivens, dominus, & defensor nobis fuit. At illi respondentes dixerunt: Sicut integer vobis commendatus est, ita, auxiliante Domino, integrum sua sedes eum habebit. Nocte namque eadem ibi quieverunt, & intra se statuerunt dicentes: Soliciti simus, & mox, ut signum fuerit auditum, surgentes ascendamus montem, & diluculo fodiamus sepulcrum. Tunc sopori se dederunt; &, cum præ ardore æstatis, & itineris fatigatione gravati essent somno, apparuit ipse sanctissimus Vir bono presbytero, Pontificis nepotis sui similitudine, dixitque ei: Cur tam gravi somno opprimeris collega? Surge, injunctum opus vigilanter perfice, quia hora statuti vestri jam præteriit. Cumque ille responderet: Tu magis debuisti hujus rei solicitus esse; tunc ille, ut mos est in scholis, fecit eum levari, & tres illi ferulas blandiens dedit; unique ex assistentibus dixit: Tolle ferulam hanc, & reliquos percute. Qui mox exterritus evigilans, excitavit socios suos, vapulati sumus d dilectissimi, inquit: nam sic & sic circa nos actum est. Sed surgentes festinemus properanter, ut opus cœptum expleamus. Hoc dicto, signum pulsatum est, & admirati dixerunt: Vere non poteramus parati esse nisi revelatio hæc manifesta fuisset.

[5] [illud integrum effodiunt, & celeriter transferunt.] Tunc ascenderunt una cum venerabili illo comitatu monachorum verticem Montis Casini, & intraverunt basilicam, in qua venerabile corpus humatum fuerat. Fodientes sepulcrum, ita inventum est integrum, ut nec capillus capitis ejus, vel barbæ decideret, atque vestimenta, & omnia salva, ut prius posita fuerant, sunt inventa; & tantæ suavitatis fragrantia omnes accepit, ut præ admiratione prosternerentur in terra; & præ gaudio flentes, laudes Domino redderent bonorum omnium largitori: nam in tantum compago ipsius corporis sacri extitit firma, ut fabrica locelli, quæ fuerat consolidata, vi corporis sui disjungeretur; & excurso per ordinem psalterio, imposuerunt sanctissimi Viri corpus in locello, quem secum detulerant, sanum & integrum, sicut humatum est. Et levantes humero jam dictum locellum, descenderunt Montem, psallentes, & benedicentes Dominum; & obviaverunt ei omnes seniores, & abbas, & omnes fratres monasterii, psallentes, & Domino gratias agentes, pro tam magnifica gloria, quæ in sancto corpore ostensa est, & extra monasterium educentes eum, osculati sunt Sancti loculum, & benedicentes Dominum revertebantur. Similiter & omnes vicini, per quos sanctissimi Viri corpus transibat, ad eum confluebant, & summissis capitibus, osculabantur Sancti locellum, & regrediebantur; at illi locello imposito equis, iter peragunt cœptum. Tanta enim velocitate iter peragrarunt, ut intra unius diei spatium, a monasterio sancti Benedicti in Atellas e devenirent, quæ sexaginta millibus distat, & apud ecclesiam sancti Elpidii f manserunt. Tunc collecta omnis simul congregatio sacerdotum ecclesiæ sancti Elpidii tota nocte pervigiles exstiterunt, psalmodiis vacantes, & miserunt Neapolim nuntium dicentes: Venimus cum corpore Viri Dei Atellas.

[6] Mox ut audivit venerabilis Præsul, nepos ejus, [Sacras reliquias, quibus dæmoniacus liberatus fuerat,] statim misit cursores per universas ecclesias, & loca sibi adjacentia, ut ex cunctis collecta locis sacerdotum collegia, atque monachorum, & multitudo virorum, ac mulierum, occurrerent sanctis ejus obsequiis *; sacerdotes vero universarum ecclesiarum Liburiæ g una cum sancti Elpidii Congregatione, accensis luminibus ante Sancti locellum toto itinere psallentes, & venientes ad locum, qui dicitur Grumum h, occurrit eis homo quidam vexatus a dæmone, & nolens intravit sub feretro, ubi corpus Viri Dei portabatur, & statim liberatus a dæmone cœpit Domino gratias agere, & descendentes clivum per viam, quæ dicitur transversa, posuerunt sanctissimum corpus in ecclesia beati Petri, quæ a Neapoli distat quasi stadiis tribus; ubi occurrit summus pontifex cum optimatibus civitatis, & omni cœtu, exceptis his, qui malitiæ & invidiæ veneno repleti erant, & his, qui ventum flantem timebant. Prædictus vero præsul detulit secum dominicas cruces, & ornamenta sicut in diebus festis.

[7] Confluebant autem uterque sexus, & ætas diversa, [præsul Neapolitanus cum clero & populo honorifice excipit,] & qualiter poterant psalmodiæ cantus, utriusque linguarum Græce & Latine suavi modulatione resonabant; mox autem ut divinus pontifex sanctum locellum aspexit, prosternatus * solo caput in terra depressit, faciemque lacrymis irrigans, eum pater, eum nutritor, & institutor, eum pastor, lacrymabili voce clamabat. Similiter & omnis clerus & cunctus ordo, omnes illustri * & nobiles viri ac mulieres, omneque vulgus deflens aiebat: Ubi es orphanorum pater? Ubi es merentium viduarum consolator? Ubi es captivorum redemptor? Ubi es ecclesiæ custos? Ubi es cunctorum rector, & doctor? Per unam fere horam luctuosis gemitibus fatigati, non poterant debiti officii psalmorum exsolvere cursus. Tandem, pulso mœrore, Domino gratias agere cœperunt, eo quod meruerint post quinque annorum curricula integrum illæsumque recipere corpus Pontificis sui; tunc ex more pontificali inchoato officio, Præsulis corpus ad sedem propriam detulerunt.

[8] Sed illo in itinere, quo tendebatur ad sancti Januarii templum, [&, muliere surda prodigiose sanata,] quod Dominus ostendere dignatus est, signum, ob demonstrandum meritum Sacerdotis, silentio prætereundum non est. Nam mulier quædam, Blattu nomine, dum gravi esset dolore capitis detenta, & nullius medicamine posset salutem consequi, vigorem capitis, auditumque perdiderat aurium, sed ut ipsa nunc refert i, ita obduruerant aures ejus, ut nullius clamorem, nullius vocis sonum, tonitruumve posset audire, tunc & ipsa cum omnibus obvians occurrit, & capite sub locello apposito, medelam sibi dari a Sancti corpore lacrymabili obsecratione poscebat dicens: Deus miserere mei, & sancti tui Athanasii beneficio merear auditum recipere, quem amisi. Tunc beatissimus Dei confessor, donante divinitate, solitæ pietatis ostendens miraculum, auditum reddidit viduæ; & quæ venerat tristis, & mœrens, gaudens reversa est. Ecce, qui auditum suum præceptis dominicis semper præbuit, meruit audiendi verbum salutis officia ministrare.

[9] [sepulturæ tradit.] Itaque, ut dicere cœperamus omnis illa multitudo psallentium cum sanctis exsequiis ad templum sancti properans Januarii ascendentes ingressi sunt basilicam, & deposito locello, juxta altare posuerunt; ibique summus pontifex, cuncto astante populo, laudis sacrificavit hostiam; & sumpto munere sacro, finita prece complevit. Mox levantes corporis sanctum pignus; & diaconus imposita antiphona: Aperite mihi portas justitiæ, & ingressus in eas confitebor Domino: hæc porta Domini, justi intrabunt per eam, tunc universus populus in ingenti fletu conversus, educentes eum extra fores in oratorium sancti, & confessoris Christi Laurentii k, ejusdem sedis Antistitis, juxta sanctissimi Johannis antecessoris & nutritoris ejus ornatum diligentissime, & digne sepulturæ tradiderunt cum ipso locello, cum quo adductus est 1 Kal. Augustas l, bene hoc cogitantes, ut quorum mens semper in Domino una fuerat, eorum quoque corpora nec locus sepulturæ separaret, ut qui pheronymi m fuerunt, congruum nominis meritum a Domino pertulerint.

ANNOTATA.

a Is est Athanasius II, dux & episcopus Neapolitanus, qui S. Athanasio patruo suo in episcopatu successit. Ejus gesta qui nosse cupit, adeat Chioccarellum in opere de Episcopis Neapolitanis a pag. 99 usque ad 106; & Ughellum tom. 6 Italiæ sacræ a col. 114 usque ad 121.

b Benefactores vocantur per antiphrasin. Sic S. Chrysostomus homilia 4 de patientia Job, verbum benedixerit, quod in libro Job cap. I ℣ II legitur, explicat hoc modo: Benedixerit, id est, maledixerit: etenim Scriptura benedictis maledicta velavit.

c Bertharius ille, juxta Camillum Peregrinum in serie Abbatum Casinensium pag. 23, gubernavit hoc monasterium ab anno 856 usque ad 883.

d Vapulati sumus pro vapulavimus. Sed hos aliosque solœcismos non est operæ pretium semper annotare, quando sensus intelligitur.

e Atella fuit olim urbs Campaniæ; nunc vicus, communiter dictus S. Arpino, qui inter Capuam & Neapolim situs est. Plura de hoc loco vide in Actis nostris tom. 5 Maii pag. 282.

f De hoc sancto episcopo, ejusque fratre ac nepote actum est die 24 Maii.

g Nescio, quænam sit hæc Liburia. Non potest esse Liguria ob nimiam distantiam, multoque minus Liburnia. Suspicor itaque intelligi hic terram Laboris, cujus caput est Neapolis, & in qua hæc facta sunt.

h Locus hic in mappis geographicis Italiæ a Joanne Antonio Magino editis vocatur Grumi, & ponitur inter Neapolim & Atellas seu vicum S. Arpini supra memoratum.

i Ex hac phrasi patet, scriptorem translationis esse synchronum.

k Ughellus tom. 6 Italiæ sacræ col. 85 asserit, Laurentium anno 702 cathedram Neapolitanam adiisse, eamque rexisse annis quindecim.

l Alterum Ms. & Lectiones Neapolitanæ habent, hanc translationem contigisse Kalendis Augusti. Hic 1 Kal. Augustas vel ut legit Ughellus, primo Kal. Augusti, debet significare, quod hæc translatio facta sit pridie Kalendas Augusti. Sed sorte redundat in Ms. nostro illa unitas.

m Pheronymi id est ferentes veritatem nominis sui: nam vox Græca φερώνυμος in Historia Ecclesiastica Theodoreti significat eum, cui vere convenit nomen, quod habet.

* al. vos precatur

* al Non enim convenit

* al. Sanctorum

* id est exsequiis

* lege prostratus

* id est illustres

CAPUT II.
Miracula ad S. Athanasii sepulcrum patrata.

Quæ vero beneficia tunc ad ejus prætiosum sepulcrum concurrentibus Dominus præstiterit, veracissima locutione perstringam. [Monachus senex gravi dolore liberatur.] In eodem namque monasterio sanctissimi Januarii erat quidam monachus Anastasius nomine, senex, qui gravi dolore artuum nervorumque constrictus, ambulandi ei facultas ablata fuerat, ita ut baculo sustentante, vix necessarios corporis sui usus perficere posset. In uno namque cum fratribus loco quiescens, dolore compulsus, vocibus æthera quatiebat. Ejus infirmitate vel angustia, quiescentes inquietabantur fratres, & unde unus male, inde omnes deterius habebant. Erat autem nimis doloribus detentus. Unum fore sibi remedium credidit, si ad Viri Dei sepulcrum veniens, aut salutem reciperet, vel certe mortis debitum solvens, tandem cruciatibus finem daret; sed & in hoc omnipotens Dominus famuli sui meritum approbans, dolentia membra saluti restituens, vacillantesque gressus confirmans, & omnium nervorum nodos dissolvens, juventutis ejus vigorem restituit. Post novem quoque mensium cursus alia infirmitate præventus de corpore exivit. O immensa misericordia pietatis Dei! quod senectus dirimit, ætasque excludit, adjuncta gratia reddit sanctitas pontificalis.

[11] Jam itaque fama virtutum ejus ubique discurrens, [S. Athanasius cæco cuidam apparet,] concurrebat variis languoribus ex diversis locis detenta multitudo; inter quos quidam cæcus venerat, qui clausis luminibus omnino nihil videbat. Hic itaque per multa fuerat Sanctorum loca portatus, quatenus ei Dominus suorum prece Sanctorum, divino solatio dignaretur lumen ostendere; & creaturarum species demonstrare. Adductus namque est ad beatissimi Præsulis antrum: cumque diutius B. Athanasio preces effunderet, ut ejus miseriæ subveniret, quadam nocte astitit specialiter ipse Sanctus, atque jocunde dixit: Quare tamdiu mihi molestus existis, frater, & conquerendo jugiter interpellas? Numquid tibi dispendium aliquod irrogavi? Numquid fiscali more vi opprimens aliquid a te extorsi? Alia in re occupatus non me hic esse scias. Sed dum reversus fuero, scias te esse salvatum; & his dictis, recessit. Egressis vero sacerdotibus loci ipsius ab officio matutinali, ille pavens, & tremens concitus occurrit. Et accito uno ex eis, quasi secreto dicebat: Putas, mi Domine, audeo dicere, quod in somnio vidi? Cui respondens dixit, quare non? Dic frater, quæ vidisti. Et ille: Apparuit, inquit, mihi vir splendidissimus, indutus vestimentis sacerdotalibus, orario a circumdatus, crine crispanti, statura procerus, vultu angelicus, & quasi comminans mihi, & [percurrens cetera] ut supra retulimus, visionem ex ordine intimavit.

[12] [eique, ut promiserat, visum restituit.] At vero ipse fidens expectabat promissum, & usque ad alium Dominicum diem instanter orabat, ut idem, qui apparuerat, quod pollicitus fuerat, adimpleret, & dum nihil circa eum ageretur, peractis a sacerdote dominicis mysteriis, sumpta communione, in sua rediit; Et aliquantis ibidem diebus commoratus, oculi ejus in tumorem versi sunt (cœpit ex eis quasi albugo ducurrere) qui etiam dolore fatigabantur; & intra paucos dies desideratum lumen recepit. Qui mox, accepto beneficio, cum gratiarum actione reversus, illuminatorem suum omnibus ostendebat, vultum scilicet picturæ sancti Athanasii, dicendo: Hic hic est illuminator meus; hic est qui mihi in visione dixit: Non sum hic; sed dum reversus fuero, scias te esse salvatum. En charissimi divinus Sacerdos Dominum suum imitatus est. Ille ad servum centurionis ire paratus; iste vero papilionis * cubiculum jam in cælo positus, non dedignatur intrare pauperrimi: sed tamen ille, ut Dominus, absens salutem concessit; hic autem, ut fidelissimus servus, veniens pauperculo lumen restituit; ille, ut omnipotens, adjutorio nullius indiguit; iste, per omnia eo donante vel adjuvante, ostendere miraculum potuit.

[13] [Moniali cuidam ac matronæ nobili sanitatem reddit.] Nam dum hæc, & alia multis propalarentur, quædam sanctimonialis femina, gressuum dolore fatigata, nequaquam incedere valens, equo vehente, ad Sancti sepulcrum confessoris Christi adducta est; quæ per dies aliquot in oratione ibi excubans, saluti reddita, pedibus suis ad propria remeavit. Alia quædam nobilis genere, Matrona b nomine, per annos quamplurimos viscerum dolore cruciabatur, quæ adveniens super sepulcrum Viri Dei, in faciem se jactans suffusa lacrymis ajebat: Subveni mihi benignissime pater, subveni bonorum omnium provisor, subveni mihi infelici, ut vel ad momentaneum tempus requiem invenire possim. Quæ duobus diebus vehementer dolore affligebatur, ita ut nunc caput pedibus necteret, modo ut stipula volutaretur; sed, Viro Dei ejus infirmitati compatiente, die tertia, Domino miserante, a dolore dimissa est; quæ diebus octo in laude, & gratiarum actione permanens, beneficio beatorum Januarii, & Athanasii gratulans in propria est regressa.

[14] [Juvenem dolore capitis liberat.] Alius quidam juvenis, Leo nomine, gravi infirmitate capitis afficiebatur, quæ aubrema c dicitur: nam solutus ab omni vigore salutis, ut amens incedebat. Qui inter alios cum viduata matre beneficia petiturus advenit. Qui supra sepulcrum Confessoris, & Sacerdotis Christi cum misera matre se jactans, quæ magis filio periclitabatur, doloribus medelam sibi poscebat; nam & oblationem Domino pro se offerri sacerdotem postulans, mysterium sancti Corporis Domini Jesu Christi in ore suscepit: qui abiens ita, alio die Dominico sanissimus est regressus, acsi nullam umquam insaniam capitis passus fuisset; Domino, & beato Athanasio gratias referens, imo Deo, qui operabatur in illo, qui dixit: Pater meus usque modo operatur, & ego operor. Hoc ergo munere clarificat suos pedissequos, ut vice Dei dæmones ejiciant, mortuos vivificent, cæcos illuminent, omnesque morbos depellant; surdis auditum, paralyticis gressum donent; ut impleatur quod dicitur: Signa eos, qui in me credunt, hæc sequentur: In nomine meo dæmonia ejicient, novis linguis loquentur, serpentes tollent, super ægros manus imponent, & bene habebunt. Hanc ergo meruit gratiam benignissimus confessor Christi Athanasius: hanc meruerunt omnes electi, qui vere crediderunt in Deum, & Dominum nostrum Jesum Christum. Ille enim veraciter credit, qui non verbotenus, sed actitans, fidem gerit: vere enim beatus Athanasius fidem suam operibus auxit, qui vitam suam continentia, humilitate, abstinentia, vigiliis, eleemosynis, atque omnibus bonis ornavit. De his interim sileam, quatenus de ejus certis * virtutibus aliquid narrem.

[15] Præterea puerulus quidam cum jam extremæ vitæ duceretur in finem, [Puerulum] & spem convalescendæ pueritiæ violenta mors rapere parentibus festinaret, nec infantuli necem immaturam considerans, nec optatæ senectutis venerandam canitiem spectans, vorax quidquid invenerit vitæ tempus cuncta ambiendo diripit, nec umquam satiata quiescit. Sed sola inter hæc beati Athanasii sancta precatio, morituro restabat salutis occasio. Quæ misera & periculosa mater, quæ magis filii periclitabatur in morte, tandem jam quasi defuncti ferens exequias intra templum beatissimi Januarii, anxie huc illucque discurrens, ingressa est cubiculum, ubi sanctissimum corpus ejus quiescit; quæ flens & ejulans, sacerdoti, qui ibidem die Dominico Missarum solemnia celebrabat, flendo obtulit dicens: Oro te, Domine, ut vel stillicidium sancti liquoris Sanguinis Domini nostri Jesu Christi, hujus infantuli mittas in os.

[16] At ubi sacerdos partem Corporis, & Sanguinis Domini Jesu Christi ejus apposuit ori, [ad extrema redactum sanat.] ille averso capite, depressis luminibus, dentibusque obseratis, totum se quasi in morte composuit & solo ejus in pectore vigebat spiramen. Tunc misera mater cum ingenti clamore discedens, ad venerabile sepulcrum Confessoris Christi devenit; Quæ ibi, distento pignoris corpore, flens ajebat: Mœrentium consolator, orphanorum pater, viduarum ac pupillorum defensor, miserere mei; & ne me desolatam despicias; ne infelicem ac miseram abjiciens spernas; sed assueto operi opus adjunge, [mihique unicum redde.] Tunc ille non dilationem intulit, non moras fingendo composuit, sed cooperante Verbo, quæsitam salutem mox tribuit, & pueri membra compingens, sospitatem pristinam restituens donavit. Quæ mox gaudens egressa cum unico, incolumem omnibus ostendebat. Mirabilis ergo Dominus in summis, mirabilis in infimis, mirabilis in profundis, mirabilis in Sanctis suis, faciens prodigia per servos suos.

[17] [Alterius pueri morbum pellit.] Alia quædam mulier cum unico properans, ad sepulcrum Viri Dei devenit, deprecans, ut desuper sepulcri ejus marmore aquam mereretur accipere. Qui ita valetudine erat detentus, ut nullo modo cibum capere posset, capitis ejus omnes capilli defluerent, nullaque spes vitæ in eo haberetur; sed mox, ut aqua benedicta ægroti est parvuli ori propinata, haustaque, aperto ore venenum omne quidem evomuit. Qui sanus ita effectus est, ut statim cibum peteret, & lætus gaudensque benedicens Dominum, cum matre in sua reverteretur; memoresque beneficii, reversi cum luminaribus, Domino, & beato Athanasio gratias detulerunt. Nam & in hoc [miraculo] cognoscitur, cujus apud Dominum sit meriti beatissimus Athanasius præsul.

[18] [Lampas ante ejus sepulcrum prodigiose ardet;] In eodem autem oratorio, in quo ejusdem venerabilis Viri corpus quiescit, lampas quotidie ardere consuevit; quæ, ut mos est, mista aqua, & oleo, lucescente die Dominico, est accensa; sicque nihilominus secunda, & tertia, quarta & quinta feria die noctuque inextincta permansit, ita ut nec extingueretur, nec minueretur oleum. Quo viso admirati omnes de tam inaudito, & jocundo miraculo, singillatim dicere cœperunt: Videtis, quia hoc candelabrum nec extinguitur, nec minuitur oleum. Cumque alternis hæc fabulis dicerent, & publice hæc omnibus sonuissent, mox minui cœpit. Nam nulla ambiguitas in hoc esse potest (quamquam & de omnibus aliis multi, & idonei testes habeantur) & hoc miraculum omnibus manifestum fuit, & per totam terram divulgatum est.

[19] [quod miraculum quidam increduli frustra negant.] Sed possessi ab antiquo inimico (quorum nomina volens tacebo, quia & Dominus divitis nomen tacuit) delirantes aiebant: Si talia, ut profertis, iste Sanctus vere * operatur, sanet & gibbum talis hominis. Talia isti dicebant, qualia crucifixores de Domino: Si filius Dei es, descende de cruce. Sed istis sic evenit, sicut & illis, quia ipse dicit: Qui vos spernit, me spernit. Sed mihi vindictam, ego retribuam. Sed quid mirum, dilectissimi, si ad ostendendum meritum Famuli sui omnipotens Dominus inextinctam lampadem refertam conservavit, qui ejus pectus oleo misericordiæ semper plenum esse conspexit? Quid mirum, si olei natura sancto Viro diebus & noctibus quinque indeficiens famulavit, qui omni vitæ suæ tempore omnipotenti Deo jugem, & gratissimum famulatum exhibuit? O Beata & admiranda beatissimi Athanasii sancta merita! quæ ei æterna præmia, perennem vitam, mansionem stabilem, requiem sanctam, gloriam sempiternam, donante Domino, acquisierunt, & nobis petentibus salutem præstare non cessant.

[20] [Puer cæcitate liberatur.] Interea puerulus quidam cujusdam canicularii d filius, per menses septem lumen oculorum amiserat; qui per multos fuerat medicos deportatus, ut ei aliquo modo videndi possent restituere copiam; sed tanto fiebat deterior infirmitas, quanto ei amplissime fuisset cura impensa: qui ad hoc usque devenit, ut quidam medicorum peritissimus diceret: Non potest puer hic visum recipere, nisi ejus infirmitas cauterio fuerit refrenata. Quo audito, pater ejus nimis est territus, noluitque teneriori membro filii sui ignem apponere, ne majus fieret exustione periculum, quam fuerat ex amissione luminis irrogatum; sed dum sanctissimi Viri virtus, famaque ubique divulgaretur, resumpta fiducia, ad venerabilem ejusdem fidens concurrit memoriam, petens, ut ei solitæ pietatis impenderet adminiculum dicens: Candelabrum fulgens, lucerna non in abscondito, sed in excelso constituta, lux eorum, qui in tenebris morantur, speculum splendens, spes unica mihi, subveni filio meo, ut vel modicum possit inspicere alicujus figuram. Et dum his, & aliis incunctanter quotidianis deprecationibus insisteret, vir per omnia pius, duritiæ inscius, animositatis ignarus, intra paucos dies desideratum lumen restituit puero, & patri angenti * reddidit consolationem.

[21] Alia quædam sanctimonialis femina, nimia infirmitate officium vocis perdiderat; [Monialis vocis usum & adolescens oculorum lumen recuperant.] quæ ad beati Athanasii concurrit cubiculum, ibique flens aiebat: Infirmantium salus, tribulantium consolator, mœstorum lætitia, subveni mihi miseræ, quo possim clariorem vocis meæ sonum recipere, quem amisi. Et hæc orans reversa domum ita pristinæ saluti est reddita, acsi numquam loquela illius obscuritate vocis fuisset impedita. Quæ reversa statim cum luminariis Domino, & beato Athanasio gratias referebat. Adolescens quidam, oppleto capite morbo, oculorum lumen amiserat, cujus palpebræ crassantes, supra genas, ut ubera, dependebant; qui ad sepulcrum confessoris Christi deductus, die noctuque exorabat, ut ejus miseriæ Dominus subveniret, quatenus patrocinio adjutus sancti præsulis Athanasii, lumen, quod amiserat, recipere mereretur; spe namque fidens aiebat: Pater pupillorum, & defensor, lumen eorum, qui in tenebris morantur, jubar illuminans orbem, subveni & miserere mihi derelicto ac desolato, nullius habenti fiduciam, nisi tui, nullius auxilium poscenti, nisi tuum. Hæc & his similia orans per aliquot dies reversus est domum. Tunc idem Sanctus apparuit uni ex ministris sanctæ ecclesiæ, splendens, ut fulgur: in qua etiam visione pater pueri jam defunctus, videbatur adesse. Dixitque Sanctus ministro: Vade; dic huic, qui nos conspicit, mittat ad me filium suum. Qui expergiscens somnium propalare curavit; statimque puer festinus ad sepulcrum Sacerdotis Christi devenit, qui ibidem duabus, vel tribus hebdomadibus manens, salutem, quam poscebat, emeruit: nam subito ex oculis ejus erumpens per dies tres sanies decurrit. Et sanissimus redditus, obtutu claro benedicens Dominum in propria remeavit.

[22] Quidam e famulis sanctæ ecclesiæ Neapolitanæ, conductoris ministerium tenens, filium habebat, qui ab utero matris stridore, & motione horribili afficiebatur, ut tenerrima adhuc membra illius omnia disjungerentur; &, ut cernebatur, quasi a dæmonio agitaretur; [S. Athanasius mulieri cuidam apparet,] Qui ad multa Sanctorum loca fuerat a parentibus deportatus, ut eidem Dominus, propitiatus Sanctorum precibus, condonaret salutem, sed obtinere nullo modo potuerunt; cujus matri veneranda cujusdam effigies in somnis apparuit, eique dixit: Cur vestri patronatum nutritoris relinquitis, & per diversa vagatis: vestro enim vos Dominus pastori consolaturos * servavit, ut ipse vos absens liberet, qui vobiscum positus ereptor in cunctis extitit ac defensor, & ipse vos jam in tuto positus ab omnibus calamitatibus eruat, qui inter adversa degens, ab omni adversario defendit; quem cum illa requireret, dicens: Ubi eum, domine, quæsitura pergam? Ille respondit: In ecclesia Salvatoris, vel ad venerabile ejus sepulcrum; quia ibi petentibus, beneficia præstaturus crebro consistit; Quæ evigilans ordinem visionis suo viro intimare curavit.

[23] Sed ille aliquantulum incredulitate gravatus nutare cœpit de suo Pastore, [de qua apparitione dubitans maritus acta pœnitentia, filio sanitatem obtinet.] quamvis videlicet de venerando Viro talia audiret: sed ex hoc experti sunt grave discrimen: nam duplicatis, imo triplicatis stridoribus, tremoribusque parvuli membra collidebantur; at ubi hoc sensere parentes grave discrimen, conciti ad sepulcrum properant Christi Athletæ; quibus pergentibus obviavit illis custos pretiosi sepulcri, ferens secum aliorum utilitati pelliceam zonam, quam ipsius fuisse affirmant; moxque ut eam super caput parvuli posuit, dolor, tremor, stridor, periculumque omne ab eo ausugit; at illi cœptum iter peragunt, gratias pro beneficio reddituri. Omnibusque ab ipsis res patefacta resultat. O clementia Christi Athletæ, non quærentibus ultro se præbens, sine pretio medicamentum salutis concessit! Plura & alia sunt de hujus Viri virtutibus digna relatu, quæ brevitatis studio omisimus, ne coacervata copia legentibus fastidium generet; verumtamen si omnia istius facta stylus comprehendere nequit, vel pauca de sancti Viri miraculis Domino favente subnectere curavimus.

ANNOTATA.

a Orarium aliquando peplum, infulam, & sudarium; aliquando stolam & albam sacerdotalem significat. Eligi hic potest significatio, quæ episcopo magis convenire videbitur.

b Videtur hic nobilis illius matronæ nomen desiderari, nisi forte Matrona sit ipsum mulieris istius nomen, quod etiam in Gallia in usu est.

c Frustra apud varios medicos hoc nomen quæsivi; satis ex sensu liquet, quemdam capitis morbum indicari.

d Canicularius est, cui canum venaticorum cura incumbit.

* forte opilionis

* al. ceteris

* al. vester

* id est anxio

* consolandos

DE SANCTO BENEDICTO
ANDEGAVENSI EPISCOPO ET CONFESSORE.
Ex Martyrologiis & Breviario.

Sec. IX.

[Commentarius]

Benedictus Andegavensis episcopus confessor (S.)

J. B. S.

Indefessi Sanctorum Galliæ collectoris diligentiam effugit sanctus, de quo hic breviter agimus Benedictus, Andegavensis apud Sammarthanos episcopus, ordine nonus & vigesimus, de quo nihil memoria dignum repererunt præter receptum hoc die cultum & Ludovici Pii diploma seu privilegium trium navigiorum super Ligerim, [In paucis Martyrologiis notus,] quod istic ex Chartophylacio ecclesiæ integrum refertur. Benedictum ex dictis Sammarthanis, vel ex Andegavensi Breviario accepit Castellanus, ut ex collatis textibus ferme perspicitur. Sic ipse habet: Andegavi, sancti Benedicti episcopi, cujus reliquiæ aliquæ exstant ad S. Maurilii: sic vero legitur in Gallia Christiana: Sanctitas Benedicti sub ritu duplici die XV Julii recolitur, ejusque aliquot reliquiæ exstant in collegiata B. Maurelii. Inter auctiores codices Usuardinos solus occurrit Burdegalensis qui de ipso meminerit, his verbis: S. Benedicti Andegavensis episcopi.

[2] Breviarium Andegavense Parisiis anno 1624 editum plane confirmat Sammarthanorum assertum de festo sub ritu duplici hoc die; [in Breviario ritu duplici colitur.] ubi de communi Confessoris pontificis sumuntur omnia præter quartam secundi nocturni lectionem, quam propriam exhibet in eum modum, ut de Sancti gestis nihil superesse intelligas. Audi ipsum: Benedictus episcopus ecclesiæ Andegavensi præfuit imperante Ludovico Pio, quem etiam ecclesiæ causa adiit anno imperii ejus tertio, ab eoque obtinuit, ut quæ a patre Carolo Magno superioribusque regibus Andegavensi ecclesiæ privilegia concessa forent, ea rata haberet, ejusque res omnes fisci jure immunes ac liberas esse imposterum vellet. Cetera quæ in vita gessit, temporum injuria, vel hominum negligentia interciderunt. Sola apud posteros superstes mansit sanctitatis ejus memoria, & propagata publico Ecclesiæ cultu veneratio, cum reliquiis corporis, quæ in ecclesia S. Maurelii conditæ summa civium & advenarum religione celebrantur.

DE SANCTA REGINSWINDE SEPTEM ANNORUM PUELLULA
LAUFFÆ AD NICRUM IN SUEVIA.

Sec. IX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Sanctæ monumenta, cultus, & Acta.

Regiswindis puellula, Lauffæ ad Nicrum in Suevia (S.)

AUCTORE G. C.

Lauffa exigua Sueviæ civitas in ripa fluminus Nicri sita, & propterea vernacule Lauffen am Necker dicta, ut ab homonymis Germaniæ locis distinguatur, nomen suum a rapido præterfluentis fluvii cursu sortita est: nam lauffen Germanis currere significat. [S. Reginswindis Lauffæ ad Nicrum fuit olim celebris.] Qui magis specialia de ejus situ aliisque rebus ad eam spectantibus scire cupit, adeat Franciscum Petrum in Suevia Ecclesiastica nuper impressa pag. 497, Martinum Crusium locis infra citandis, Matthæum Merianum in Germanica Sueviæ Topographia pag. 48, Martinum Zeillerum in Tractatu de X circulis Imperii Romano-Germanici pag. 585, aliosque topographos, quorum plerique in hujus loci descriptione de Sancta in titulo proposita meminerunt. In isto enim oppido, quod antiquitus specioso satis nomine Augusta Nicri appellatum fuisse dicitur, S. Reginswindis vel Reginswida catholico ritu colebatur, ejusque prodigia celebrabantur, antequam Lutherus contagiosum hæreseos suæ virus per Germaniam diffunderet. Imo etiamnum hujus sanctæ Puellulæ memoriam inter heterodoxos illic superesse, testatur Joannes Gamansius noster, qui anno 1645 Hailbruna ad Bollandum ita scribit: Nudiustertius excurri in Lauffen ad S. Reginswidam; ejus plura ibi adhuc inter Lutheranos monumenta.

[2] [Dubium est, quænam venerationis monumenta] Quænam sint illa inter Lutheranos monumenta, nec ipse Gamansius indicat, nec mihi certo affirmare promptum est. Plura quidem seculo XVI adhuc superfuisse colligo ex ipsis heterodoxis scriptoribus. Inter eos Martinus Crusius part. 2 Annalium Suevicorum lib. 2, cap. 3 ait, totam S. Reginswindis historiam in templo Lauffensi depictam fuisse. Deinde exhibet sequens epitaphium, quod anno 1527 aræ illius aut lipsanothecæ inscriptum fuisse suspicor:

Excubat insignis celebris virguncula tumba
      Regiswindis in hac, martyr & eximia;
Quam fera primævo nutrix in flore juventæ
      Insontem oppressit acta furore gravi.
Urna per æternum summo dilecta Tonanti,
      Ossa verenda tenet, spiritus astra colit.

[3] Nescio an hæc aliave monumenta remanserint post incendium anni 1564, [illic adhuc supersint.] quo templum Lauffense de cælo tactum deflagravit. De hoc infortunio idem Crusius in dictis Annalibus Suevicis part. 3, lib. 12, cap. 10 ita scribit: Conflagratio templi parochialis Lauffæ (quondam ad honorem S. virgunculæ Regiswindæ exstructi Vide supra part. 2, lib. 2 cap. 3) annum, diemque mensis his versibus continens:

Quindecies centum, decies sex, quatuor atque
Anni post cunas, Σῶτερ, iere tuas:
September celeres humeros Nonasque parabat,
Hæc cum sulfureo fulmine fana ruunt.

Erat illud fulmen primo seu candela ardens. Sed cum nemo resisteret (quamvis facile resisti potuisset) ita increvit, ut templum hoc in cineres & favillas redegerit. Hæc ille; ex quibus patet, me, tum ob templum penitus combustum, tum ob Catholicam Religionem ex hoc oppido eliminatam, dubitare merito posse, an ibidem S. Reginswindis lipsana, aliave cultus vestigia adhuc exstent. Forte Gamansius noster intelligendus est de politicis quibusdam monumentis in hujus sanctæ Virgunculæ memoriam inter Lutheranos perseverantibus, quale est illud, quod præter alios Martinus Crusius in citato opere part. 2, lib. 2, cap. 3 post exhibita S. Regiswindis Acta his verbis indicat: Hæc hactenus de S. Regiswinde. Consuetudo hinc inolevit, ut rustici servos ancillasque suas die hujus Sanctæ, hoc est XV Julii, conducant. Sed relictis civilibus hisce antiqui cultus indiciis, catholicam istius Sanctæ venerationem ex Martyrologiis & Breviariis Ecclesiasticis eruamus.

[4] Apud Martyrologos prima hujus Sanctæ memoria occurrit in Martyrologiis Hieronymianis contractis, [Probatur ejus cultus ex Martyrologiis,] quæ tomo nostro VII Junii recensita sunt. In iis enim codex Richenoviensis XV Julii post alia sic annuntiat: Alibi Reginsindæ mart. & virg. Deinde in Auctariis Usuardi, ac primo quidem in codice Rosweydino memoratur etiam sub nomine Reginsindæ virginis. Additiones vero Greveni hac die sic habent: Regiswindis virginis & martyris. In Additionibus autem Molani, omisso martyris titulo, sic notatur: Eodem die sanctæ Regiswindæ virginis. Ferrarius in Catalogo Generali festum ejus annuntiat hoc modo: Apud Herbipolim in Germania, sanctæ Regiswindæ virginis. Arturus in Gynæceo ornat eam hoc brevi elogio: Herbipoli in Germania, sanctæ Reginswindæ virginis, quæ magno spiritu gratiæ & virtutis plena, cælestia petivit. Uterque hic scriptor Herbipolim pro diœcesi Herbipolensi accepit, ut liquet ex Actis & Castellano, qui in Martyrologio Generali distinctius ejus memoriam sic celebrat: In Lauffen ad Nicrum in Ducatu Wirtenbergensi, in diœcesi Herbipolensi, S. Regensvitha virgo, quæ ibidem colitur ut martyr hac die, quamvis ejus Acta tradant, eam fuisse sepultam sexta Maii. Verosimiliter Castellanus hanc notitiam hausit ex Actis nostris, ubi ad diem VI Maii in Prætermissis dicuntur sequentia: S. Regnisidis seu Reginswindis virgo & martyr in Lauffen, ad Neccarim fluvium in diœcesi Herbipolensi; dicitur in Actis sepulta pridie Nonarum Maiarum & refertur in Ms. Usuardino aucto, quod spectavit ad Nicolaum Schechium Hagenoium. Verum in dicta diœcesi colitur XV Julii.

[5] Antiquus etiam est ejus cultus in Breviario Herbipolensi: [& Breviario Herbipolensi.] nam exstat in Musæo nostro sub littera I num. 18 codex Ms. in pergameno satis antiqui characteris, in quo continentur Officia ecclesiæ Herbipolensis, ubi in Octava S. Kiliani legitur de S. Reginswide sequens collecta: Omnipotens sempiterne Deus, cujus infirmum fortius est hominibus, concede propitius, ut qui beatæ Regiswindis innocentis & martyris annua solempnia celebramus, ejus patrocinantibus meritis ad continua gaudia pertingere mereamur. Per &c. Eamdem orationem habet Missale Herbipolense, impressum anno 1509, aliaque ejusdem ecclesiæ Breviaria typis excusa, nisi quod in editione Coloniensi anni 1575 ponatur: ut qui beatæ Reginswindæ innocentis martyris & virginis tuæ annua festa celebramus &c. In Officiis vero propriis Herbipoli anno 1625 impressis ita habetur: ut qui beatæ Reginsvindis virginis & martyris tuæ annua festa celebramus &c. Adverto, S. Reginswindem in his Breviariis ubique martyris titulo ornari. Sed hoc nomen in latiori significatione accipiendum est: nam passim notum est, quod causa, non pœna efficiat martyres. Cum vero huic innocenti puellulæ mors ex vindictæ cupidine a nutrice illata sit, non video, quomodo hæc ad stricti nominis martyrium possit evehi.

[6] [Acta illius cum Bruschii synopsi] Hujus sanctæ Virgunculæ Acta seu potius Actorum compendia apud quosdam scriptores reperi; sed eorum nullus mihi determinatum ejus mortis annum hactenus assignavit. Potest tamen hæc epocha præterpropter colligi ex tempore, quo Humbertus, aliis Hunibertus vel Hubertus, ecclesiæ Herbipolensi præfuit. Gaspar Bruschius in Catalogo Episcoporum Herbipolensium hujus præsulis annos enumerans simul exactam hujus historiæ synopsin tradit his verbis: Hunibertus, aliis Hubertus, eligitur pridie Kalendarum Januarii anno Dominicæ Incarnationis DCCCXXXII. Præfuit novem annis, tribus mensibus, octo diebus. Obiit anno salutis DCCCXLI mense Martio. Hujus episcopi temporibus habebat Ludovicus Imperator præfectum in oppido Lauffen ad Nicrum sito, principem ex Norico natum, aliqui Landtgravium Leuchtenburgensem fuisse arbitrantur, Ernestum nomine. Is ex conjuge Fridburga exceperat unicam filiolam Regiswindin. Hujus infantis nutrix habebat germanum fratrem servientem Ernesto principi, a quo cum aliquando graviter, verberaretur, quod negligentius curasset aliquid sibi a Domino commissum; adeo exarsit ira & indignatione nutrix, ut consilium secum caperet de trucidanda Regiswinde.

[7] [conferuntur,] Prodeuntibus itaque aliquando Ernesto & Fridburga, arripuit serva sola domi relicta & furiis agitata puellam, trucidat, & ex arce Lauffensi in præterfluentem Nicrum præcipitem dejicit. Puellam hanc aquis suffocatam, quæ tamen fluminis vi nec a loco isto abripi, nec submergi aut fluctibus opprimi potuit, multis item miraculis coruscantem episcopus iste Humbertus, ab Angelo quodam per quietem monitus, in præsentia multorum sacerdotum ex aquis sublevans, in templum Lauffense detulit, ac honorifice sepelivit, ubi ad hæc usque tempora conservata est. Video hic Bruschium aliosque quosdam recentiores in aliqua circumstantia ab Actis discrepare: ea enim num. 12 asserunt, S. Reginswindis corpusculum, non ab episcopo, sed ab aliis e fluvio sublatum, atque in Lauffensis ecclesiæ cœmeterio sepultum esse. Deinde vero num. 13 & sequentibus narrant, post elapsos aliquot annos ob crebra miracula & cælestes monitiones ab episcopo Humberto in novam ecclesiam fuisse translatum. Igitur res, diverso tempore gestas, hic confudisse videtur Bruschius.

[8] Prolixius eorumdem Actorum compendium contexuit Martinus Crusius heterodoxus jam dicto loco Annalium Suevicorum, [& contra hæretici cujusdam criminationes defenduntur.] ubi se eam historiam ex antiqua charta Germanica transtulisse affirmat. Sed hæretico more prodigia post Sanctæ mortem patrata carpit, & sine sufficienti fundamento Catholicos in hac historia mendacii insimulat. Sed parum curandum est, quid hujusmodi homines ganniant, qui evidentia miracula sectæ suæ contraria explodunt, & juxta Judam Apostolum in Catholica epistola, quæcumque quidem ignorant, blasphemant. Quæcumque autem naturaliter, tamquam muta animalia norunt, in iis corrumpuntur. An quia quædam miracula non satis certa, aut etiam, si ita velis, ab impiis aut stupidis hominibus conficta sunt, cetera omnia sine discrimine rejicienda erunt? Nos ipsi Catholici ad vera & falsa discernenda improbum laborem impendimus, nec ad ea distinguenda, livida hæreticorum crisi indigemus. Nulla autem est ratio, cur hujus historiæ scriptor (in Jure tamdiu quis præsumitur bonus, donec probetur malus) fictionis arguatur, cum in narratione sua appareat sincerus, & in Actorum prologo dicat se scribere ea, quæ a sacerdotalibus personis de ejus innocenti morte ad suam pervenere notitiam. Auctor more haud dubie sui seculi subinde obscurus & verbosus est, ita ut pauca multis verbis explicet. Ejus nomen, ætas & vitæ professio nos latent. Acta ipsa, quæ P. Gamansius noster in cœnobio Bodecensi Canonicorum Regularium S. Augustini in diœcesi Paderbornensi describi curavit, hic damus, & quæ obscuriora sunt, notis illustramus.

ACTA
Ex Bodec. cœn. Canon. Regularium S. Augustini diœcesis Paderbornensis Passionali pergameno Ms. insigni, fol. XCV pag. A.

Regiswindis puellula, Lauffæ ad Nicrum in Suevia (S.)

BHL Number: 7101

EX MSS.

PROLOGUS.

Dum omnium Sanctorum merita veneranda jure beata mater Ecclesia per quadrifidi a orbis climata præcordiali amore veneretur obsequiis & armonicis concrepet laudibus, [Auctor docet, præcipue sanctos patriæ patronos colendos esse.] qui jam Ægypti singulariter * peregrinationem, vario licet agone, non tamen dispari studio, paschalis illius agni veri, non typici, patrocinante cruore, viriliter egressi, paradisiaca repatriaverunt b lætabiles mœnia; specialius tamen quodammodo & quasi solitarie gratulatur, se per diversa loca proprios possidere patronos, quos, auspice divinitate, & propugnatores contra inimici jaculationes semper habeat indefatigatos, & pro excessibus quotidianis interventores propitios. Nos proinde, nos humilibus contenti locellis c, non martyrum fulti præsentia sepulchrali, qui cordatissima veritatis assertione Christum in propatulo omnium seculorum regem esse prædicaverunt, sicque proprii sanguinis effusione rubricati, ipsi Regi Regum, cui dimicaverunt atque vicerunt, perpetuo laureandi victricia de hoste vexilla reportaverunt; sed virgineæ parmati d coëssentia e glebæ f (quæ antiqui serpentis enecata rancore virgo martyrque tenella innocentiæ penna glorianter subvecta ætheream pervolavit ad aulam) ea, quæ a sacerdotalibus personis de ejus innocenti morte ad nostram pervenere notitiam, qualicumque calamo, sapientibus simul & insipientibus, patronatu ipsius confisi, pandere hinc aggredimur.

ANNOTATA.

a Id est per Orientem, Meridiem, Occidentem & Septemtrionem. Nam tempore, quo hæc scripta sunt, necdum nota erat America, atque adeo nec usitata hodiedum divisio mundi in quatuor partes. Varia hujus quadripartitionis exempla occurrunt in sacra Scriptura.

b Repatriare sæpe ponitur pro redire; hic sumitur pro ire vel intrare. Sed hæc his similia, dummodo sensus intelligatur, deinceps annotare non est operæ pretium.

c Per humiles locellos auctor hic intelligit exiguam S. Reginswindis urnam seu lipsanothecam, qua se indicat esse contentum, quamvis apud se non habeat magnifica magnorum martyrum sepulcra.

d Quamvis hæc vox sit latina, tamen cum sit valde metaphorica, eam hic paucis explico. Parmatus seu parma armatus hic accipitur pro confisus, fretus, confirmatus aut simili significatione.

e Coëssentia vel quasi coëxistentia hic sumitur pro præsentia. Eadem vox occurrit in Actis S. Vitalis martyris, de quo egimus die XXVIII Aprilis, ubi num. 6 hæc habentur: Gaude & lætare, felix Ravenna, … quæ B. Vitalis sepulchrali meruisti coëssentia insigniri.

f Glebæ id est corporis. Sic apud S. Gregorium Turonensem de Vitis PP. cap. 7 sequitur: Ad virtutiferam Sancti glebam, nemine retinente, perveniunt. Itaque ex his verbis: Virgineæ parmati coëssentia glebæ, colligo, auctorem Acta S. Reginswindis in Suevia & forte in ipso oppido Lauffensi scripsisse, ubi ejus corpus conservabatur.

* forte figuraliter.

CAPUT I.
S. Reginswindis parentes, educatio, violenta mors a nutrice illata, corporis inventio & sepultura.

Divæ memoriæ, pius Ludewicus a semper Augustus, [Ludovicus pius imperator,] quo tempore Francorum monarchiam imperii sui fræno moderari præpropere desudabat, quippe qui tres præstantiores Europæ species solidum satis corpus sceptrigero sibi dominatu, Deo propitio, subegit, Italiam, videlicet Galliam atque Germaniam, postquam hinc inde imperiali majestate bellorum contrarios compescuit flatus, apud Vindelicensem urbem b, quam Augustam vocant, fortuito consedit; in qua aliquamdiu commorans omnibus judicia habentibus ad liquidum, uti decuit, lubens satisfecit. Eodem vero tempore quidam e militibus armipotens & famosus, Noricus c genere, Ernestus nomine, familiaritatis locum apud illum promeruit non ultimum, partim generositatis, partim piæ conversationis experimento.

[3] Est autem locus in Australis Franciæ d partibus, [Ernesto cuidam Bavaro Lauffense oppidum] quæ membrum Germaniæ dicitur, in territorio sanctæ Herbipolitanæ ecclesiæ, quem incolæ ob impetum pervalidum Neckaris e fluvii egregii comitis Rheni lingua Theutonica Loufum *, id est decursum appellant. Visum est ergo venerando Augusto eumdem locum venandi gratia adire debere, & præfato Ernesto aulico suo sub testificatione herilis gratiæ in omnibus, quæ Augustam decent celsitudinem, naviter aptandum credere. Qui jussis obtemperans non mediocri annisu cuncta, quæ ad id negotii instrumenta pertinent, raris interpositis solibus opplevit f, sed cum nec situ loci, nec copia venandi talem videretur majestatem posse morosius jocundari, ad Augustum non segnius rediens, de loci qualitate ac rerum circumstantia, prout res sese habuit, fideli relatione peroravit.

[4] Cumque præ manibus hac de re nonnullos haberet contestatores satis idoneos, [concedit,] de prospicientia præsumens divina in hæc prorupit verba: Si, inquit, vestræ sedisset dominationi pro beneficio pusillitatem meam locum illum promereri, ad honorem vestrum fortassis aliqua ibi manus mea invenire posset commoda. Quibus Princeps celerem adhibens credentiam, divino quodam attactus instinctu, devoti militis extemplo deliberans satisfacere precamini; Si, inquit, ita est, mi charissime, ut asseris, præsertim quia imperialis me enormitas curæ ad alia compellit teterrima tendere loca, nostra te volumus imposterum uti munificentia, ita dumtaxat ut eumdem locum nostræ fiscalitatis subicem g amodo absque cujusvis impeditionis obice, quoad vivas, manu semper potestativa possideas, omnia quæ nostri juris ibidem habentur exin tibi vice nostra obsequantur, quo jugiter dignitas nostra abundantiorem obsequii tui experiatur affectum.

[5] His ad calcem perductis Ernestus imperialem haud floccipendens delegationem, [qui transferens eo familiam,] conjugem suam nomine Frideburgam cum tota domo ac familia omnique supellectili sua de pristina habitatione Noricæ telluris eduxit, & antefatum locum strenuus accola quantocius possedit. Qui succedentibus prosperis adeo est eodem in pago fortuitis rebus locupletatus, ut paucis comprovincialium parvo interstitio inveniretur inferior: nec immerito; quippe qui Euangelici non immemor decreti, quæ Dei sunt, Deo; & quæ Cæsaris, Cæsari reddere satagebat, ut & divinitati religionis conamine atque cæsareæ dignitati stricto placere quivisset cingulo militiæ.

[6] Contigit autem illum post aliquot annorum curricula fœminei pignoris lætabile munus de christianissima conjuge sua ibidem accipere, [genuit filiam,] unde sibi divina providentia perpetui corollarium tripudii * disposuit destinare, qui cum more fidelium natam sobolem regeneratrici gratiæ daret, nomenque illi Reginswindis imponeret, postquam illam de Jordanicis h undulis dominici Agni vellere trabeatam recepit, gracili statim infantiæ unam e famulabus, hujus officii gnaram, providit pædagogam, quæ acsi pupillam oculi sui solerti vigilantia infantem custodiæ vallo præmuniret, donec ad intelligibiles annos puellari pudore evaderet.

[7] [quam nutrix, instigante dæmone,] Sed anguis ille virulentus humani generis glutio * inrefertibilis, qui ab initio homicida extitit; irreconciliabilis semper innocentiæ persecutor vitiorumque incentor, cum doloret nihil in novæ adoptionis filia suum pullulascere, neque veteris fermenti aliquo spargine novam conspersionem æruginascere, versipellis vafer, arguta sensim occasione admota, ne utrumque esset, genuinæ bilis elaboravit sudore i. Nempe illam infandissimam famulam, quæ fidissima hactenus virgunculæ custos visebatur, adeo invidiæ suæ inussit cauterio, quo versa vice ministra fieret necis, quæ jussa fuerat vitæ.

[8] [ob verbera fratri suo ab Ernesto inflicta,] Evolutis ergo septenis temporibus ætatulæ sanctæ virginis Regisvindis, accidit bajulæ ipsius germanum equinum domini sui pascere gregem, qui agrestes equarum turmulas studio sagaciore jussus fuerat prævidere. Is itaque cum multoties, uti in id conditionis solet evenire personis, crescente desidia remissius erga gregem ageret, damnumque non modicum domino suo, neglecta pastoralitatis cura, inferret, quadam die rationem de sibi creditis equabus, in præsentia domini sui reddere est coactus; cumque in judicio positus nullo se sagacitatis prætextu defendere potuisset, omni interim apologia depressa, aspera illum flagelli censura, dominus secundum quod meritus fuerat, multari præcepit, ut & illum de cetero emendaret, & ceteris metum imponeret.

[9] [enecat & in Nicrum projicit.] Talis autem infortunii acerrimo dolore soror illius, nutrix videlicet sanctæ Reginsvindis ultra modum stomachata, tanta cœpit impatientiæ vertigine debacchari, ut novo quodam furoris genere insani capitis municeps nunc se phreneticam, nunc lethargicam simulans, ad ultimum miserabilem dominis suis rependeret talionem. Surgens igitur male merita auspicata opportunitatis hora sacram arripuit furens ac furibunda puellam, & Neckarem fluvium festina adiens, primum gutture intercepto, cervicibus retortis, vita privavit, ac deinde toto vesaniæ furore conducta mediis injecit fluctibus, quæ ubi tale tantumque facinus miserabilis se perpetrasse cognovit, semetipsam desperationis baratro miserius illisit, & suapte voluntate mortis sibi exitium anhela quæsivit: ascendit quippe, malesano agitante spiritu, scrupulosam prærupti saxi eminentiam, ubi cunctis mortale patet præcipitium, quod impugnante alvei valitudine proclivius constat cavatum, acsi humani ingenii operosius labore desudatum, ut eo sese citius neci traderet, quo periculosius ad ima descenderet.

[10] [cives quidam, detecto homicidio,] Sed quia secundum veritatis vocem nihil opertum est, quod non reveletur & occultum quod non publicetur, non casu aliquo, sed nutu potius credo actitati divino, supervenere aliqui de civibus loci, qui magno stuporis attoniti prodigio, quidnam misera illa Deo & hominibus perdita eo loci tentare vellet, subtili ocius indagine percontantur; quæ cum se præcipitio committere velle responderet, nec tamen conscientiæ stimulum prodere præsumeret, strenue illico eam utrimque circumvallant, de periculo instanti extricant, vique permaxima rei veritatem extorquent: qua comperta, miseram conscientia aculeatam postponentes, sacræ Virginis corpusculum jam jamque extinctum sollicita inquisitione per curva fluminis littora vestigare moliuntur.

[11] O novum spectaculum novæ martyri tenerrimæque virgini congruum! [puellulæ corpus miro modo inveniunt,] Tertiæ diei jam transacto crepusculo, vident Virgunculæ sacrum corpus exanime, piscoso cuidam cohærens gurgustio, facie vivida vultuque rubicundo, quod extensis brachiis instar crucifixionis inter ipsos liquidos undarum globos solidos, jam natura cedente, fixerat passus. Res mira nostroque ævo hactenus invisa. Videres namque septennem virginem, septiformis charismatis amictam decoramine, inter liliatos virginum cœtus crucifixum Dominum intente laudantem, & quod spiritus ante conspectum divinitatis officii haberet, artubus jam morte calcata in lymphis monstrantem. Quid plura? Quia dubitari omnino nequit, quin ab omni prævaricationis integra labe inter hymnisonas Innocentum choreas Agnum Dei quocumque ierit comitetur, num quidnam niveæ agnellæ puritati aliquid deesset? Gemella proculdubio virginitatis simul & martyrii relucens lampade, non modo liliis convallium, verum etiam rosis in sanguine rubricatis in illo albatorum secretario stolata cum Christo regnat sine fine beata. Sed hæc hactenus.

[12] Tollentes igitur corpusculum Virginis de aquarum stagnantium vorticibus calcatis, [& honorifice sepeliunt in cœmeterio.] postquam ordinem rei parentibus indicaverunt, ad celebrandas more solemni sacras exequias sacerdotum quaquaversum convocatur turba, quo ejus non dico funebria sed magis natalitia complerent officia. Continuo tam de vicinis quam eminus positis innumerabiles coëuntes oppidulis, & cum crucibus ac cereis omnique religionis ecclesiasticæ apparatu tam generosæ occurrentes indoli, maxima parentum nec non amicorum circum stipante caterva, in supra memorati loci Loufun * videlicet basilicæ cœmiterio terram virginali oppignorantes vadimonio sanctissimæ Virginis corpusculum humidis tumulavere luminibus, sub die pridie Nonarum Maiarum.

ANNOTATA.

a Ludovicus cognomento Pius imperare cœpit anno 814. Obiit autem anno 840.

b Imperator ex communi Chronologorum opinione anno 832 fuit Augustæ Vindelicorum. Forte ex hac nota chronologica, vaga hujus historiæ epocha magis determinari posset.

c Quinam fuerint populi Norici obscurum est, ut videre licet apud Baudrand, & Cluverium in Geographia lib. 3, cap. 4. Videtur hic Noricus significare Bavarum, ut postea ex Actorum contextu patebit.

d De antiquis Franciæ divisionibus vide auctores passim obvios. Liquet, hic per Franciam australem designari modernam Sueviam.

e Neckaris seu potius Nicer vel Nicrus fluvius Germaniæ, qui oritur ex Sylva Nigra & monte Arnobæ, & post longum cursum tandem Rheno miscetur prope Manheimum. Ob hanc aquarum commixtionem puto, Nierum ab auctore nostro vocari comitem Rheni.

f Raris interpositis solibus, opplevit, id est, post paucos dies paravit. Mira expressio, & cinctutis non exaudita Cethegis.

g Subices vel ut Nonius legit subjices, teste Eilhardo Lubino in suo Antiquario, apud Ennium invenitur pro subjectis. Itaque per locum nostræ fiscalitatis subicem significare vult auctor locum nostro dominio subjectum. Si hæc explicatio non placet, meliorem, edissere.

h Id est baptismalibus aquis. Verosimiliter deductum hoc epitheton ex Christi baptismate, quod in Jordane peractum est.

i Hic iterum obscurus sensus; quem post lectionem tandem utcumque intellexi. Hujusmodi in his Actis sunt plures, quod semel monuisse sufficiat, ne nimium excrescant hæc Annotata.

* lege Lauffen.

* id est gaudii.

* id est helluo.

* lege Lauffen

CAPUT II.
Occasio translationis, sacri corporis translatio & miracula.

[Sepulcrum virgunculæ, ruente semel] Post gloriosam beatæ virginis ac martyris Christi Regindswindis tumulationem exhaustis aliquot annis, pius & misericors rex regum ac corona virginum Christus, non ferens sponsam suam, in suo jam secum thalamo manentem, secularium diutius agglutinare sepulchris, cujus esset meriti, miro dignatus est modo ostendere. Ecclesia denique illa paupertino lignorum instrumento per longum tempus inibi durante, nocte quadam vocibus quibusdam ruinæ suæ clamans novam Christi Martyrem recenti memoria cominus subterratam, haud condignum sub divo * sortiri pausatorium, versus sepulchrum Virginis magno fragore parte aliqua cecidit acsi ingressum illi non ostiatim, sed largius præbere cuperet.

[14] [atque iterum ecclesia, mutandum declaratur.] Quod cum mane die altero cives rusticani conspicerent, nec tamen quid in re esset omnino pensare quivissent, resarcire velocius adjunctis carpentariis studebant, ne forte vel furibus vel bestiis domus Deo dicata pateret: cumque parvo transacto intervallo iterum atque iterum violenter supra tumulum rueret, cœpere nonnulli de civibus loci inter se mussitare asserentes simpliciter, quod tamen verum fuit, quia videlicet propter innocentem puellam, martyriali jam bravio in cælis palmatam, talia fierent cælitus indicia. Jam vero sanctæ Virgunculæ parentes, nativa habitatione Norici salsuginis a revisa, cum omnibus mobilibus suis, Francigenis b dorsum dederunt, & quod superna clementia erga natam suam ageret, minime scire potuerunt.

[15] [Episcopus Herbipolensis ab angelo] Præfuit autem tunc temporis sanctæ Herbipolensi ecclesiæ Deo amabilis episcopus, nomine Humbertus c, cui dormienti quadam intempestæ noctis hora astitit aliquis e civibus cæli dicens: Surge quantocius, & locum, qui dicitur Loufun, in ripa Neckaris fluvii situm diligenter ab omni ineptia emundare curato, atque oratorium mihi cum magna festinantia ædificare studeto, quia margaritam Domini, quæ hucusque incautius humanis subjacuit plantis, magnifico oportet honore in illud asportari, & quamdiu hujus mundi orbita volvitur, Missarum ibidem hymnorumque ecclesiastico more solennia convenit celebrari.

[16] His peroratis nuntius ille nubivolus illico unde venit redit. [bis,] Episcopus autem de nocte consurgens dominicam parvi pendens jussionem, & velut somnium incertum habens quod audivit, humana pressus inertia attendere omnimodis neglexit: cum ecce, parva distante intercapedine, ad repetendum nuncium angelus in stratu positum revisit episcopum dicens: Quare mi frater mandatelam Domini nauci pendisti? Et oratorium, quod præcepi, dissimulasti facere? Jam nunc surge nihil hæsitans, quia a Deo missus sum tibi hæc nuntiare, & mihi crede, quoniam si amplius pedem retraxeris & inobediens inventus fueris, digna te verberum multatione castigare habeo. Evigilans pontifex & hæc secum ruminans, illusionem potius phantasmaticam, quam divinam revelationem mente obstinata credidit, & sicut prius rebellis nescius perstitit.

[17] Tertia autem vice, nocte media, cæli cursor secundum promissum illapsus episcopi cubiculum, [ac tertio monitus] non jam verbis, sed ultricibus virgis ejus inobedientiam vehemens increpavit, & tanta illum disciplina stigmatizavit, ut videlicet lividæ cutis apta vestigia divinæ visionis cunctabilia d omnia facerent credibilia. Hoc modo tandem rei veritatem expertus episcopus, stulte se egisse sero pœnituit, & convocatis ocius consiliariis & suffraganeis suis presbyteris quamplurimis, omnia illis teste verbere patefecit, quæ tam diu tacitus distulit; deinde sumptuum adhibita copia, cœmentarios undecumque collegit, & oratorium, prout jussus erat, in prædicto loco construens, pro posse illud decoravit.

[18] Cumque extremam divino operi manum imposuisset, [corpus ejus in novam ecclesiam transfert,] & statuto die, hoc est III Idus Julii e, in quo Phœbus naturali cursu penultimam tropici cancri partem annuatim ignire solet, more episcopali ecclesiam consecrasset, cum maximo cœtu monachorum, clericorum, ac ceterorum utriusque sexus fidelium, sacræ Virginis glebam intus devotissime transportavit, & in decentissimo locello collocavit; in ipsa autem processione inter dulcisonas cleri melodias, angelorum sancta frequentia hæc Davidica percrepuit orsa: Beata, quam elegisti & assumpsisti, Domine, in æternum habitabit in atriis tuis. Tanta denique miri odoris fragrantia omnes, qui aderant, percelluit, ut æstimarent odorifera se circumseptos aura, & totum illum locum divinitatis obumbrari gloria; pro certo scientes, quia non privabit Dominus bonis eos, qui ambulant in innocentia; quia secundum Euangelium jure talium est regnum cælorum. His rite consummatis magno perfusi gaudio in sua quique rediere cum pace.

[19] At postquam ejusdem regionis catervatio enormis talem tantumque, [ubi miraculis clarescit.] per inclyta beatæ Reginswindis merita, virtutum persensit odorem, omnes qui habebant imbecillos ac variis oppressos incommodis, fide pleni ad sacratissimæ Martyris tumbam secum cataplasmandos f duxerunt, quos & divina largitas, ad declarandam sanctam ejus innocentiam, sanos redire concessit & incolumes. Nam manci restaurationem, cæci illuminationem, paralytici gressum, leprosi recepere cutis munditiam, & febrium facibus ætuantes pristinam se gavisi sunt recuperare salutem, laudem divinitati reddentes.

[20] [Consanguinei sacra ossa auferre cupientes] Inter hæc neque illud silentio subruere æquum fore arbitror, quod ibidem nuper contigisse refertur. Cum enim sanctitatis ejus fama longe lateque pervolaret, quidam nobiles de parentela ejus, orationis causa de Boioariorum g finibus ad sanctæ Martyris tumulum properantes, cum virtutum ac miraculcrum ejus insignia per semetipsos luce clarius explorarent, validissimo sunt attacti mœroris affectu, quod sanctam Virgunculam cognatam suam in patrio solo non habebant; sed cum aliquamdiu illic demorarentur, consilium inter se habere cœperunt, quomodo, permittente gratia divina, lipsana sacra furtim auferre potuissent.

[21] [cælitus ab eo facinore absterrentur.] At custos ædis suæ omniscius Christus, non sinens locum, quem tanto sublimavit honore, impio violari latrocinio, prohibuit eos tali modo: Cum attentius illi male maturis inservirent excubiis, nocte quadam opportunum tempus existimantes, quo mente cœpta opere tenus peragerent, orationem enixius simulantes, clanculo irruperunt atque thesaurum Domini, loco illo cælitus & ante secula prædestinatum, unca manu rapere, patriamque celerius avidi viæ moliuntur repedare. Sed ecce repente de cælo super eos nimius timor ac tremor irruit, adeo ut fundamentum ecclesiæ minaci terræ motu quateretur & ipsi fulminum ac tonitruorum ictibus graviter semiustulati terratenus pene exanimes corruerent palliduli. Postquam vero, divino cessante terrore, ad cor redierunt, magna precum instantia Divinitati supplicantes, emendationis inducias perobstinate flagitarunt, & sic inde decedentes, ad propria regressi sunt. Benedictus per omnia Deus, cujus honor perpetuus, gloria perpes, regnum sine fine, & claritas absque ullius ævi mutabilitate, qui nobis tantilli laboris initium fuit & finis exstat: qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat trinus & unus per immortalia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Salsugo proprie significat quemvis humorem salsum, cujusmodi in salinis est. Forte hic per remotam iterum metaphoram sumitur pro loco sterili, quia loci salsi solent esse steriles.

b Per Francigenas hic certe auctor intelligit Suevos, ut supra per Franciam Australem diximus ab eodem Sueviam significari.

c Hunibertum vel Hubertum vocant, ut monuimus in Commentario prævio num. 6, ubi etiam episcopatus ejus annos assignavimus.

d Puto hoc compositum esse a verbo cunctari, cujus synonyma sunt procrastinare, morari, differre; ita ut cunctabilia hic moras aut dilationes significet.

e In Actis aliis dicitur hoc templum XV Julii consecratum fuisse.

f Cataplasmare proprie est cataplasma applicare, seu remedium morbo vel vulneri adhibere. Sic Joannes Monachus lib. 2. Vitæ S. Odonis Abb. Cluniacensis dicit: His & similibus exemplis cataplasmabat vulnus meæ mentis. Hic per cataplasmandos scriptor intelligit sanandos, ut ex sensu colligitur.

g Id est Bavarorum, qui superioribus seculis Boiorum & Boioariorum nomine appellati fuerunt.

* communius sub dio.

DE SANCTO TERENTIO EPISCOPO LUNENSI ET MARTYRE
SARZANÆ IN ITALIA.
Ex Ferrario.

Forte SEC. IX.

[Commentarius]

Terentius episcopus Lunensis martyr, Sarzanæ in Italia (S.)

J. B. S.

Sanctum hunc, ceteris Martyrologis omnibus plane ignotum, in utroque Catalogo annuntiat Ferrarius; in Generali quidem his versiis: In territorio Lunensi, sancti Terentii episcopi & martyris. Citat vero pro religiosæ venerationis, [Italus, an Gallus, incertum.] Sancto exhiberi solitæ, certitudine tabulas ecclesiæ Sarzanensis, quæ Lunensi isti successit, quæque illum hodiedum ut suum episcopum agnoscit; quamquam fateatur, rem istam adeo exploratam non esse, ut paulo pluribus antea explicuerat in majori Catalogo Sanctorum Italiæ, ubi de Sancti gestis paucissima quæ referret habuit; de ætate ferme nihil. En ejus ibi annotationem: Sunt tamen, inquit, qui Terentium episcopum, non Lunensem sed Gallum, quem Romam, voti solvendi causa, proficiscentem, eaque transeuntem, a latronibus, ut supra narratum est, interfectum putent, idque Karolo Crasso Imperatore, cum Gualterius episcopus Lunensis ecclesiam administraret. Utri recte sentiant, non disquiro; nihil habuit Ughellus, quo rem obscuram illustraret; neque placet paulo longior portentosa narratio Italica alicujus recentioris, in qua solidi nihil reperio: cum autem ex Ferrarii, de cultu testantis, fide Sanctum adoptaverimus, ejusmet verbis elogium describimus:

[2] [Elogium.] Terentius episcopus Lunensis (ut tabulæ ecclesiæ Sarzanensis testantur) inter ceteras ejus virtutes, maxima erga pauperes benignitate præditus fuit: nam quocumque loco esset, illis eleemosynam largiter impertiebat. Cumque extra urbem in via pauperibus eleemosynam de more distribueret, a latronibus, magnam pecuniæ summam apud eum se reperturos sperantibus, invasus, interfectus est, juxta Laventiæ, qui in Macram influit, amnem. Cujus corpus plaustro impositum, a juvencis indomitis, in eum locum, qui S. Terentii nominatur, delatum, ibi conditum est, ecclesia ibidem suo nomini constructa.

DE S. FELICISSIMO CONFESSORE
APUD NUCERIAM IN UMBRIA.
Ex Ferrario.

[Commentarius]

Felicissimus confessor, apud Nuceriam in Umbria (S.)

J. B. S.

Est hic alter Sanctus, æque ac prior, in omnibus aliis Fastis sacris præteritus, exceptis Ferrarii Catalogis, iisdem istis, de quibus jam proxime egimus; accepta nempe notitia ex solis monumentis ecclesiæ Nucerinæ: [De cultu constat, sed ignoratur ætas.] talibus saltem, ut, ex cultu ibi immemorabili, tutissime inter Sanctos connumerari possit, tametsi vaga sint, certe nulli distincto tempori affixa, quæ de ipso narrantur. Positionem seu cultus locum fusius describendum non censemus: satis enim nota est gemina apud Italos Nuceria; altera in Picentibus, non adeo procul Neapoli; a qua nostram satis discrevimus, per situm ejus in Umbria, nempe inter Assisium & Camerinum, quod hic obiter notasse sufficiat. Miratus sum, inquit laudatus Ferrarius, nullam in Actis S. Felicissimi temporis mentionem contineri. Eum alibi frustra quæsivimus; ut proinde nihil supersit, quam ut elogium ab ipso compositum, hic fideliter subjungamus.

[2] Felicissimus, apud Nuceriam Umbrorum urbem, [Elogium.] ex patre Rufino, viro in pauperes pientissimo, in pago Sicimano natus, infans, invitis parentibus, Nursiam in monasterium S. Eutychii se contulit; ubi cum brevi litteras didicisset, aliis prædicare cœpit. A patre exoratus, tandem accepta a monachis (quorum necdum habitum induerat) benedictione, domum rediit, ac pietatis operibus vacans, pupillorum & viduarum, præcipue egentium, curam gessit. Cum autem & proprias vestes pluries pauperibus concessisset, a patre, qui id iniquo animo ferebat, domo expulsus, ad boves pascendas mittitur; cumque vaccam pauperi eleemosynam petenti (cum quod daret, aliud non haberet) dedisset, patris iram metuens, in locum, cui Politianum nomen est, aufugit: ubi defixo baculo, cum is statim floruisset, ibi sibi considendum intellexit. Deo itaque orationibus & vigiliis inserviens, cum miraculis clarere cœpisset (cæco enim inter alia lumen restituit) peccatores ad bonam frugem plures convertit. Denique multos ibi annos moratus, migravit ad Dominum Idibus Julii. Miraculis etiam post mortem claruit; cum enim latro ecclesiam Felicissimi ingressus, &, pretiosioribus sublatis, multam per noctem viam se confecisse putaret, mane juxta eamdem ecclesiam deprehensus, voto S. Felicissimo, se illius ecclesiæ perpetuo inserviturum, facto, mortem evasit. Quidam a dæmone obsessus, ad eamdem ecclesiam delatus, multis præsentibus liberatus est. Alius sacras S. Felicissimi reliquias temere ausus tangere, brachio illico sibi stupefacto, pœnitens veniam & sanitatem impetravit.

DE S. ANSUERO MARTYRE ET SOCIIS
RACEBURGI IN SAXONIA INFERIORE.

ANNO MLXVI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Ansuerus martyr, Raceburgi in Saxonia inferiore (S.)
Socii, Raceburgi in Saxonia inferiore

BHL Number: 0558


AUCTORE G. C.

§ I. Palæstra & epocha martyrii.

Raceburgum vulgo Ratzburg, quæ ab Helmoldo lib. 1, cap. 2 civitas Polaborum, & ab aliis Racipolis, Razispurg & similibus nominibus appellatur, antiqua Germaniæ urbs in circulo Saxoniæ inferioris, [S. Ansuerus cum sociis Raceburgi,] inter Ducatum Megalopolitanum ad ortum & Lavenburgicum ad occasum, juxta lacum cognominem sita est, fuitque episcopalis sub archiepiscopo Bremensi, qui etiam interdum Hamburgensis vocatur, postquam scilicet, approbante Nicolao I Romano Pontifice, cathedra Hamburgensis Bremensi unita est; de qua unione pluribus actum est in Vita S. Anscharii archiepiscopi Hamburgensis ad diem III Februarii in Commentario prævio § 2. Distat autem Raceburgum septem milliaribus Hamburgo ac totidem Luneburgo, tribus vero aut quatuor Lubeca. Qui plura de ejus situ, variaque fortuna nosse cupit, adeat Matthæum Merianum in Germanica Saxoniæ inferioris Topographia pag 197. In hac civitate Raceburgensi, aut saltem non procul ab ea, S. Ansuerum aliosque Christianos a Slavis, ad paganismum relapsis, martyrii laurea coronatos fuisse testantur ferme omnes istius regionis historici. Ante alios M. Adamus ecclesiæ Bremensis canonicus, qui eodem tempore vixit, sic scribit in sua Historia Ecclesiastica lib. 4, cap. 11: Ansuerus etiam monachus & cum eo alii apud Razispurg lapidati sunt. Idus Julii passio illorum occurrit. Qui cum ad passionem veniret, flagitasse fertur paganos, ut prius socii, quos deficere metuebat, lapidarentur. Quibus coronatis, ipse gaudens cum Stephano genua posuit.

[2] Non frustra numero superiore dixi, S. Ansuerum ejusque socios in civitate Raceburgensi, [aut prope eam urbem passus est.] aut saltem non procul ab ea, martyrii laurea coronatos esse. Huic disjunctioni faciendæ occasionem præbuit textus Adami Bremensis, qui eos apud Razispurg lapidatos fuisse affirmat. Eamdem expressionem imitantur Helmoldus presbyter Bosoviensis prope Lubecam in Chronico Slavorum lib. 1, cap. 22, Chronographus Saxo anonymus, cujus chronologia pertingit usque ad annum 1188, quemque propterea circa hæc tempora vixisse opinatur Leibnitius, qui primus Lipsiæ anno 1698 hunc scriptorem luci publicæ dedit; Albertus Stadensis in suo Chronico ad annum 1066, aliique, qui Adami verba transcripserunt. Verumtamen non ignoro, ab antiquis scriptoribus præpositionem apud pro in sæpe usurpari. Hujus rei exempla in Martyrologis passim obvia sunt. Unum hic dedisse suffecerit. Usuardus die XXIV Januarii sic habet: Apud Antiochiam natalis sancti Babilæ episcopi, qui persecutione Decii postquam frequenter passionibus suis ac cruciatibus glorificaverat Dominum, gloriosæ vitæ finem est sortitus in vinculis. Acta tamen illius & antiqua quædam Martyrologia, atque inter alia Hieronymianum, eum in Antiochia passum esse testantur. Romanum Parvum sic habet: Antiochiæ sancti Babylæ episcopi. Idem contingit in casu nostro: Quod enim ab Adamo, Helmoldo, aliisque apud Razispurg peractum dicitur, ab aliis in Racisburg factum esse perhibetur: Chronicon enim Riddageshusanum a Leibnitio editum inter scriptores Rerum Brunswicensium tom. 2, pag. 76 ita breviter enuntiat: Sanctus Answerus lapidatur in Ratzeburg. Chronicon vero Slavicum incerti auctoris, post Ecclesiasticam Adami Bremensis Historiam impressum, paucis idem martyrium sic complectitur cap. 14: Ansuerus monachus cum suis lapidatus est in Racisburg Idus Julii. Ex dictis facile crediderim, S. Ansuerum, ejusque socios in ipsa urbe Raceburgensi martyrio affectos fuisse. Hæc de sacri certaminis palæstra sufficiant; jam ad quæstionem magis intricatam progrediamur.

[3] [Martyrium ejus Baronius,] In figenda hujus martyrii epocha adeo inter se dissident recentiores auctores, ut hic vere locum habeat vulgaris parœmia, quot capita tot sententiæ. Eminentissimus Cardinalis Baronius in Annalibus Ecclesiasticis Slavicam persecutionem & S. Ansueri cædem anno Christi 1065 omnino collocandam censet his verbis: Hoc eodem anno, qui & vigesimus secundus numeratur Adalberti archiepiscopi Hamburgensis, Slavorum ecclesia sub ejus parœcia constituta pessumdatur, multis in ea clade martyrio coronatis, in primis vero Godescalco principe, Christianæ religionis studiosissimo propugnatore. Hæc autem tanta gloria ejus ecclesiæ, ut quam firmiter testata relinquatur: in primis, quod ad tempus spectat, Adam, qui aderat, ista habet: Expulsio archiepiscopi & mors Godescalci uno sere anno contigit, qui est pontificis Hamburgensis Adalberti vigesimus secundus. Hoc plane anno, cum creatus ipse fuerit Hamburgensis archiepiscopus anno Christi millesimo quadragesimo tertio. Res tunc gestæ ab eodem auctore breviter ita narrantur, seu potius perstringuntur. Hic narrata ex M. Adamo cæde Godeschalci principis Slavorum, de quo nos egimus die VII Junii, sic ex eodem scriptore pergit Baronius: Ansuerus monachus & cum eo alii apud Rinsburg lapidati sunt. Idus Julii passio illorum occurrit. Moneo obiter per urbem Rinsburg hic a Baronio positam, intelligi debere Raceburgum, ne alioquin forte confundatur cum Rensburgo oppido Holsatiæ, quod in limite Ducatus Slesvicensis ad fluvium Eyderam situm est.

[4] Hæc Baronii chronotaxis placet Mabillonio, qui in Actis Sanctorum Ordinis S. Benedicti seculo 6 part. 2, [& Mabillonius collocant anno 1065;] pag. 156 eamdem sic stabilire nititur: Ansueri martyrium, inquit, simul cum generali ista Hammaburgensis provinciæ clade anno MLXVI consignant Albertus Stadensis in chronico laudato, & Helmoldus lib. 1 Chronici Slavorum cap. 24, quam tamen Krantzius libro 4, cap. ultimo ad annum MLX revocat. Sed illi auctores annum martyrii horum Sanctorum cum anno Henrici regis octavo & Adalberti archiepiscopi Hammaburgensis vigesimo secundo componunt. Quare cum Henricum sub finem anni MLVI regnum accepisse constet, Ansuerum anno MLXV martyrio affectum fuisse potius crediderim. Et quidem, id diserte habetur in Chronico nostro Saxonico, antiqua manu conscripto; in quo hæc Slavica clades anno MLXV narratur, ubi etiam persecutionis auctor dicitur fuisse Blusso, qui sororem habebat Godescalci, Plussonem appellat Albertus Stadensis. Observo hic etiam per transennam parum sibi constare Krantzium, dum in Metropoli lib. 4, cap. 44 illam Slavorum seditionem anno Christi 1060 alligat, qui in sua Wandalia lib. 3, cap. 5, eamdem anno Christi 1066 collocat.

[5] Baronii Mabilloniique sententiæ contradicit Antonius Pagius, [Pagius autem anno 1064;] qui in Critica Historico-Chronologica ad annum 1065 ita notat: A num. L ad LIII persecutio adversus Christianos in Saxonia excitata, quam Baronius hoc anno narrat, pertinet ad annum millesimum sexagesimum quartum, ut liquet ex Adamo Bremensi libro 4. Helmoldus in Chron. Slavorum lib. 1, cap. 24 & Krantzius in Wandalia libro 3, cap. 5, qui Adamum exscribere solet, eam perperam cum anno sequenti copulat, cum Adamus asserat, eam contigisse anno XXII Adelberti Archiep. Bremensis, sed eam accurate narrant. Deinde iterum ex anno vigesimo secundo Adalberti Archiepiscopi (Baronius Mabilloniusque, ut supra vidimus, ad stabiliendam suam chronologiam eodem argumento utuntur) opinionem Baronii contendit evertere. Denique Helmoldum & Krantzium, qui cum Henrici Quarti anno octavo hanc historiam conjungunt, erroris redarguit: Anno enim sequenti, inquit, Henricus IV undecimum regni annum inchoavit. Quare persecutio hæc accidit anno MLXIV, quo desiit annus octavus Henrici, & incepit annus XXII Alberti archiep. etiam in Helmoldi & Krantzii sententia, qui Alberti initium cum anno MXLIII recte conjungunt.

[6] Plures chronologi volunt, hos Slavicos tumultus anno 1066 contigisse. [Nos vero cum aliis illud anno 1066 contigisse putamus.] Pro illo anno aperte stat Helmoldus, qui lib. 1 Chronici Slavorum cap. 24 ita diserte pronuntiat: Accidit autem perturbatio hæc in Slavorum provincia anno post Incarnationem Domini millesimo sexagesimo sexto, anno regni Henrici Quarti VIII. Albertus Stadensis, qui floruit anno 1256, in suo Chronico ad annum 1066 post narratum Godeschalci & Ansueri martyrium aliasque turbas ita concludit: Igitur expulsio archiepiscopi & mors Godeschalci anno Henrici regis octavo, Archiepiscopi XXII, præsenti anno Domini contigit. Baronius & Mabillonius hos quidem auctores deserunt; imo Pagius Helmoldum errasse rotunde edicit. Malim ego, quamdiu aliunde non urget manifesta ratio, scriptores illos sinceritate & antiquitate venerabiles secum conciliare, & hanc Slavicam adversus Christianos barbariem anno Christi 1066 consignare. Quin imo Adamum Bremensem, qui ob loci temporisque viciniam, res gestas perspectas habere potuit, opinioni meæ favere contendo. Quod vero pertinet ad Saxonicum Mabillonii Chronicon, antiqua manu descriptum, in quo Slavica hæc rabies anno MLXV expresse narratur; ei oppono chronicon Lubecense, quod Meibomius tomo 2 Rerum Germanicarum edidit, ubi pag. 394 hæc habentur: Sub isto etiam Ezone Slavi, facta conspiratione, iterum relapsi a fide, presbyteros & Christianos lapidabant & mactabant anno Domini MLXVI. Addo etiam Chronographum Saxonem a Leibnitio, ut supra dixi, primo typis editum, qui Godeschalci & Ansueri cædem anno Domini MLXVII, Henrici Quarti XI constituit. Quamvis is auctor sententiam nostram non teneat, tamen a Baronii, Mabillonii, Pagiique opinione magis quam a nostra discrepat. Jam sententiæ nostræ fundamenta ponamus.

[7] [Opinionis nostræ fundamenta ponuntur,] Magister Adamus, quem adversarii, quamvis inter se dissidentes, tamquam opinionis suæ patronum utrimque citant, postquam lib. 4, Hist. Eccles. cap. 7, & sequentibus motas contra Archiepiscopum suum turbas, & mortem Godeschalco Ansueroque a furentibus Slavis illatam enarrasset, cap. 23 ita concludit: Igitur expulsio Archiepiscopi & mors Godescalci uno fere anno contigit, qui est pontificis XXII. Hæc est Slavorum tertia negatio, qui primo facti sunt a Carolo Christiani, secundo ab Ottone, tertio nunc a Godescalco principe, & nisi fallor, hæc mala nobis ventura signavit ille horribilis cometa, qui ipso apparuit anno circa dies Paschæ. Lambertus Schafnaburgensis scriptor etiam coævus in suis Annalibus ad annum Christi 1066 narrat sequentia: Facto mane infensis adeo animis omnes in archiepiscopum (nempe Adalbertum, de quo agit) coorti sunt, ut nec manibus temperassent, nisi regia majestas vix & ægre iracundiam cohibuisset. Contumeliose itaque ejectus est de curte regia cum omnibus tyrannidis suæ fautoribus. Tum interpositis quibusdam, eodem anno 1066 sic prosequitur: In festis Paschalibus per quatuordecim fere noctes continuas cometa apparebat. His tamquam pro fundamento præmissis, adversariorum objectiones solvamus.

[8] [& adversariorum objectiones] Baronius loco supra citato ex Adamo Bremensi refert, seditionem illam Slavicam contigisse anno Adalberti archiepiscopi XXII. Dein ait, Adalbertum aut Albertum (utrovis nomine appellatur) creatum fuisse archiepiscopum anno Christi MXLIII; atque hinc infert Slavicam istam persecutionem collocandum esse anno Domini MLXV, cum ille annus Christi coincideret cum anno Adalberti archiepiscopi vigesimo secundo. Constat quidem ex Adamo Bremensi decessorem Adalberti obiisse anno MXLIII circa diem XVII Kal. Maii, Indictione XI. At discere cupio, unde constet Adalbertum eodem anno ei successisse, aut saltem ab eo tempore archiepiscopatus sui annos numerare cœpisse. Ad id dicendum me movet diploma ipsius Adalberti de fundatione Gozecensis monasterii, quod inter Privilegia Archiecclesiæ Hammaburgensis post Adami Historiam Ecclesiasticam impressum invenio, ubi in fine hæc leguntur: Dat. III Kal. Octob. anno Incarnationis Domini MLIII Indictione III, episcopatus Domini Alberti archiepiscopi anno VIII. Actum Gozeka in Christi nomine feliciter. Amen. Facto computu, sequeretur Adalbertum tantum dignitatis suæ archiepiscopalis annos numerare ab anno Christi 1045, quo etiam anno illum Altbrando successisse scribit Lambertus Schafnaburgensis.

[9] Fateor in aliis ejusdem præsulis diplomatibus annos aliter numerari, [ex Adalberti archiepiscopi,] ut patet ex diplomate fundationis cœnobii Rastandensis, ubi in fine sic legitur: Data anno Incarnationis Dominicæ MLIX, Indictione XII, III Idus Septemb. Ordinationis vero ejusdem Reverendissimi archiepiscopi Adalberti XVI. Hic ordinatio ejus indicatur facta anno MXLIII. Propter hanc variam computandi rationem in his diplomatibus occurrentem, suspicor hujus archipræsulis annos a scriptoribus diversimode numeratos fuisse, quemadmodum fit in annis Henrici Quarti, uti statim videbimus. Forte aliqui eos a nominatione, alii a confirmatione aut consecratione, vel simili quadam circumstantia, nobis hactenus ignota, cœperunt computare. Sed his missis, quid vetat 22 Adalberti annos completos accipi, qui ab anno 1043 usque ad annum 1066 omnino effluxerint, non computatis duabus extremis annorum partibus?

[10] Idem fere observandum est ad componendam Slavicam adversus Christianos persecutionem cum anno Henrici Quarti octavo. [& regis Henrici IV annis desumptæ diluuntur.] Nam Germanicæ historiæ vel tantillum peritis notum est, eos annos Henrici Quarti diverso modo numerari. Aliqui eos inchoant ab anno 1054, quando, teste Lamberto Schafnaburgensi, consecratus est in regem Aquisgrani ab Herimanno Coloniensi archiepiscopo. Alii ab anno 1056, quando, teste eodem Lamberto, regnum pro patre obtinuit filius ejus Henricus, quinque annorum infantulus, anno postquam in regem unctus fuerat, tertio. Sed cum eo tempore mater ejus regnum filii loco administraret, plures chronologi ab anno sequenti 1057, Henrici Quarti regnum numerare incipiunt. Certe Chronographus Saxo jam aliquoties laudatus hunc ponit titulum: Annus Domini MLVII, Henrici Quarti I. Deinde ita inferius scribit: Henricus Quartus, Henrici Imperatoris filius admodum puerilis patri succedens regnare cœpit. Albertus Stadensis in suo Chronico ita diserte loquitur: Anno Domini MLVII Henricus Quartus, Henrici Imperatoris filius, LXXXVII ab Augusto, regnare cœpit, & regnavit annis XLII. Annales Hildeshemenses a Leibnitio inter scriptores Rerum Brunswicensium tomo 1 editi sic habent pag. 731: Anno Domini MLVII Ind. IX Henricus filius Henrici Imperatoris admodum puer regnare cœpit. Si postremam hanc epocham sequamur, & modo supra dicto anni sumantur completi, patet, ab anno 1057 usque ad 1066, octo annos completos transiisse, atque ita hunc Slavorum tumultum potuisse contingere anno Henrici Quarti octavo completo. Ex dictis saltem liquet, hos annos pro varia computandi ratione valde incertos esse, atque ob unius alteriusve anni discrimen Helmoldum, Albertum Stadensem, aliosque scriptores veteres certum annum assignantes, non statim erroris esse arguendos. Novi quidem in quibusdam diplomatibus alios annos figi; sed cum in eorum Indictiones (forte etiam in numeros) menda irrepserint, talium diplomatum testimonia etiam opinioni meæ faventia non magni facio. His itaque in medio relictis, unicum objicio argumentum, cui ab adversariis satisfieri desidero.

[11] Conveniunt omnes a me hactenus citati historici & chronologi, anno ab Incarnatione Dominica 1066 circa festa Paschalia apparuisse cometam. [Unum argumentum ad versariis solvendum proponitur.] Id ipsi adversarii non diffitentur: Baronius enim in Annalibus ecclesiasticis hunc annum ita incipit: Millesimus sexagesimus sextus sequitur Christi annus Indictione quarta, idemque comete insigni a chronographis consignatus Latinis pariter atque Græcis historicis. Pagius vero ad eumdem annum 1066 citatis Sigonii verbis, hunc cometam describentibus, historicum illum hoc signo cælesti erroris convincere conatur: Quibus ex verbis, inquit, eruitur, bellum hoc ad præsentem, non vero ad præcedentem annum, ut perperam Sigonius lib. 9 hist. de Reg. Ital., pertinere: hujus enim cometæ varii scriptores meminere, eumque hoc anno apparuisse scripsere. Liceat mihi idem argumentum in Pagium Baroniumque retorquere: nam Adamus Bremensis post Slavicam devastationem, Martyrum cædem, aliasque turbas fideli narratione expositas lib. 4, cap. 13 ita concludit: Nisi fallor hæc mala nobis ventura signavit ille horribilis cometa, qui ipso apparuit anno circa dies Paschæ. Possem hic alia adferre ad hujus argumenti confirmationem non parum facientia, quæ in ecclesiastica Adami Historia immediate sequuntur de sancti regis Eduardi morte, turbisque post eam in Anglia excitatis, quæ, ipsis adversariis fatentibus, anno Christi 1066 contigere. Sed hæc sufficere existimo ad stabiliendam nostram opinionem, quæ contendit, S. Ansuerum ejusque socios martyrii palmam probabilius anno 1066 adeptos esse.

§ II. Actorum compendium, ex quo Sancti patria, vitæ professio, socii & reliquiæ examinantur.

Joannes Adolphus, Cypræus domo Slesvicensis, anno 1634 Coloniæ Agrippinæ vulgavit Annales Episcoporum Slesvicensium, [Actorum compendium, in quo S. Ansueri patria,] quibus inter alia inseruit satis elegans S. Ansueri elogium. In hoc Actorum compendio narrat quædam antiquis scriptoribus ignota, quæ post exhibitum hic prius istud elogium sigillatim discutiemus. Itaque lib. 1 dictorum Annalium cap. 19 sic scribit: Answerus nobili genere prognatus, patre Oswaldo, equite strenuo, & matre Agnete, & quidem Slesvici in ædibus illis, quæ plateam (caninam vulgo dictam) ingredientibus ad sinistram sese offerunt, quas nunc, quando ego hæc ad posteritatem transmitto, Bernhardus Soltow quæstor ducalis Gottorfiensis possidet, quemadmodum constanti fama ad nos perlatum est; annos natus quindecim, heres futurus paternorum bonorum, parentibus invitis & reclamantibus, totum se litterarum sacrarum studiis dedit; quæ tamen studia initio nascentis Ecclesiæ in his oris fere neglecta & contempta jacebant, etiamsi Slesvicum civitas Saxonum Transalbinorum, ut eam Helmoldus & alii nominant, opulentissima & populosissima esset.

[13] [vitæ professio,] Itaque relicta patria & parentibus, Raceburgum profectus, idque hortatu Rodulphi episcopi Slesvicensis, cœnobium S. Georgii ingressus est; ubi eo tempore inter paganos idololatras, monachi Ordinis Benedictini vivebant. Ubi cum plusculum temporis exegisset, Christianæ doctrinæ fundamentis perceptis, ad religionis professionem sese admitti petiit. Quod cum impetrasset, assumpto religioso habitu, tantos in studiis litterarum progressus fecit, ut inter viros doctos principem locum obtineret, vitæque sanctimonia & exemplo cunctis præiret. Sacris initiatus & ad sacerdotium promotus, totus contemplationi rerum divinarum, ardentibus precibus insistens, cor & corpus suum ferventi devotione in sacrificium Deo offerebat, & lacrymis litabat. Cumque monasterii abbas vel rector e vivis sublatus esset, ipse cunctis collegarum suffragiis, unanimique omnium voto ac desiderio, abbas creatus ac designatus fuit, nomen ac officium boni pastoris consecutus. In quo munere ita se gessit, ut magnam apud omnes laudem invenerit, ut qui gregem sibi commissum non tantum verbo, sed & exemplo erudiret & regeret. Collegas vero delinquentes & peccantes ita correxit, ut nec rigore & asperitate eos plane pessumdaret, nec nimia facilitate eorum erratis indulgendo conniveret.

[14] Sed & verbum Dei in Slavia, quæ nondum ad Christum conversa erat, [& martyrium describuntur.] publicavit & docuit, una cum collegis & fratribus, quos viginti octo fuisse memoriæ proditum est, & plurimos ad religionem convertit. Qua de causa in odium Slavorum primariorum, qui a religione Christiana abhorrebant, adductus, una cum collegis summo in discrimine aliquamdiu vixit, quoad Slavi, qui inveteratum dæmonum cultum aboleri nolebant, impetu in monasterium facto, Answerum una cum collegis comprehensos in monte non procul a monasterio sito apud Rinsberg lapidaverunt. Answerus veritus ne collegæ ipsius terrore supplicii fracti ac perterrefacti, religione abnegata, iterum deficerent, ab iis, qui eos lapidaturi erant, cum ad supplicium duceretur, precibus contendit, ut priusquam ipse lapidibus obrueretur, de collegis sumeretur supplicium, quo fortitudine & constantia Christianorum martyrum male de religione sentientes pudore ac ignominia suffunderentur, certaque fide ac indubitata spe contra corona gloriæ brevi indipiscenda non exciderent collegæ, nec pusillanimitate sua Slavorum diffidentiam augerent, religionemque deridendam propinarent. Quibus trucidatis, ipse in genua provolutus, exemplo Stephani, Deo animam commendavit & tradidit magna cum hilaritate. Atque ita … Idibus Julii martyrii decora sibi peperere. Quo die & eorum memoriam celebrarunt Majores nostri. Answeri brachium adhuc Stadii in ecclesia beatæ Mariæ exstare & conservari dicitur. Ad ejus sepulcrum cæcos visum recepisse & alia miracula edita esse virtute & clementia Servatoris nostri antiquitas memoriæ prodidit; quod nos ut constanti fama ac indubitata fide a majoribus ac progenitoribus nostris accepimus, ita ad posteros fide & vero transmittimus Hactenus Cypræus, cujus aliqua asserta, veterum auctorum testimonio destituta, jam examinabimus.

[15] Primo quidem Cypræus nobis S. Ansueri patriam, imo ipsam domum natalem assignat, quemadmodum constanti fama ad se perlatum esse asserit. Quidquid sit de hac fama seu iraditione, [Disquiritur an S. Ansuerus fuerit Slesvicensis,] in antiquis historicis nullum invenio hujus assertionis vestigium. Ecclesia quidem Slesvicensis in sacro Officio S. Ansuerum tamquam popularem celebrat his verbis: Beatus Ansuerus nobili prosapia, videlicet ex patre Oswaldo milite strenuo, & matre Agneta progenitus, de civitate Slesvicensi fuit oriundus. At in Breviario Raceburgensi, quod S. Ansueri Passionem describit, de illius patria plane siletur. In Actis vero nostris amplioribus tantummodo traduntur sequentia: Ansuerus nobilibus propagatus parentibus festivam genealogiam duxit, utpote de patre nobili, milite strenuo Oswaldo & matre Agneta nomine, qui optimæ indolis, laudabilis opinionis & famæ bonæ exstiterunt, & vitam honestissimam actitabant. Idem Oswaldus inter Heydebo civitatem Yuciæ, quæ nunc Sleswich dicitur, & Holsatiam commoratus, tanta excellentia fuit præditus, ut plurimos milites & militares armigeros more vasallico suis possessionibus infeodaret. Nolo tamen propterea Slesvicensibus hoc patriæ suæ decus eripere; sed mallem, ut istius civitatis incolæ Lutherana hæresi infecti, Majorum suorum exemplo S. Ansuerum tamquam popularem venerarentur, & sancti Monachi, quod nomen nunc tantopere contemnunt, fidem tenerent ac mores imitarentur.

[16] [& monachus ex ordine S. Benedicti.] Satis constat ex Adamo synchrono aliisque antiquis scriptoribus, S. Ansuerum fuisse monachum. At forte quis dubitabit, an fuerit ex Ordine S. Benedicti, uti asserunt Acta, Breviaria, Cypræus supra laudatus, aliique recentiores. Dubium oriri posset ex eo, quod veteres auctores, de S. Ansuero agentes, id nusquam diserte exprimant, & interim varias Deo servientium congregationes enumerent. Adamus sæpe memoratus jam suo tempore post Slavorum conversionem, a piissimo principe Godeschalco promotam, diversa Sanctorum virorum cœnobia exstructa fuisse significat his verbis libro tertio capite 22: Tunc etiam per singulas urbes cœnobia fiebant sanctorum virorum canonice viventium; item monachorum atque sanctimonialium, sicut ii testantur, qui in Liubice, Aldinburg, Leontio, Razisburg, & in aliis civitatibus singulas viderunt. In Magnopoli vero, quæ est civitas Obodritorum, tres Deo servientium dicuntur fuisse congregationes. Cavillationem, quæ ex prætermissa Beneaictini Ordinis expressione formari posset, Mabillonius sec. VI Sanctorum Ordinis S. Benedicti part. 2, pag. 156 ita prævenit: Porro non est, quod aliquis nobis objiciat, Ansuerum cum sociis Ordini nostro gratis annumerari: id enim non solum censemus, quod eorum nomina in Martyrologiis tum Arnoldi Wionis, tum Hugonis Menardi, aut in Bucelini Menologio recenseantur; sed etiam quod certum sit, Hammaburgensem ecclesiam a nostris conditam & diu administratam, sobolem Benedictinam ad vicinas civitates & regiones, quæ ad ipsius curam pertinebant, propagasse. Nec facile quis sibi persuadebit, alios monachos præter Benedictinos tum temporis in illis partibus floruisse. Plane acquiesco Mabillonii argumentationi, & judico varia cœnobia ab Adamo Bremensi memorata partim fuisse clericorum simul viventium, ut antiquitus fieri solebat, partim Benedictinorum, qui ab illorum temporum locorumque scriptoribus sufficienter per nomen monachorum designabantur, cum aliud monasticum institutum in his regionibus non agnoscerent.

[17] Major dubitandi ratio est, an illi, quos S. Ansuerus habuit in martyrio socios, [Examinatur etiam sociorum vitæ professio,] fuerint monachi & ex Ordine S. Benedicti. Affirmant hoc passim recentiores, & Acta nostra aliaque incertæ ætatis & auctoritatis monumenta; sed apud veteres Saxoniæ scriptores de illorum vitæ professione altum est silentium. Has aliasque circumstantias primum expressas invenio in chronico Bremensi, quod ab Henrico Wolteri medio circiter seculo decimo quinto scriptum typis dedit Henricus Meibomius tom. 2 Rerum Germanicarum, ubi pag. 43 habentur sequentia: In diebus illis Gotschalcus princeps Slavorum interfectus occubuit, quos ad fidem convertere nitebatur. Etiam abbas Ansuerus venerabilis cum XXIIX fratribus a Slavis prope Raceburg lapidati sunt ad mortem ipso die divisionis Apostolorum, quorum festum celebrat ecclesia Racepoli ipso die Arnulfi propter alia festa intervenientia in eadem ecclesia. Et de illis martyribus sic canit ecclesia: Pro nomine Christi digne inventi sunt isti hic pati cum consortibus, quos triumphans in patria nunc possidet ecclesia augentes cælum sortibus. Et illos martyres Adelbertus fecit canonisari per quemdam suffraganeum in Receborg, annuente sibi Apostolico & sacro approbante concilio. Et canonizatione completa episcopus Raceburgensis misit brachium sancti Ansueri abbatis ad monasterium B. Mariæ Virginis extra muros Stadenses. Trithemius lib. 3 de viris Illustribus cap. 299 hic triginta martyres numerat, ac S. Ansuerum monasterii sancti Georgii prope Rateborch abbatem fuisse scribit. Krantzius in sua Metropoli lib. 3, cap. 3 & lib. 4, cap. 43 diversis phrasibus S. Ansuerum abbatem, & socios martyrii monachos fuisse innuit. Adde his Cypræum aliosque recentiores. Unde autem has circumstantias hauserint, nec ipsi indicant, nec nobis divinare promptum est. Forte eas colligunt ex incerto Chronici Slavici auctore a nobis supra citato, qui cap. 14 dicit, Ansuerum monachum Idibus Julii cum suis Raceburgi lapidatum esse. Fateor hunc scriptoris satis antiqui textum recentiorum assertioni favere, atque ex eo probabiliter colligi, S. Ansueri socios monachos & consequenter Benedictinos fuisse.

[18] Veteres Slavicæ historiæ scriptores S. Ansuero quosdam martyrii socios attribuunt, [& numerus.] sed determinatum eorum numerum non produnt. Adverto interim a Wione, Dorganio, Menardo & Bucelino triginta monachos S. Ansueri in sacro certamine socios constanter computari. In Actis Breviariisque Borealibus est quoddam in numero discrimen: nam in Breviario Slesvicensi recensentur XXVIII; in Raceburgensi autem primum dicuntur XXIX sub S. Ansueri disciplina in monasterio vixisse; dein narratur, quod persecutores beatum Ansuerum cum XXVIII fratribus suis de habitationis loco ad mortem inferendam extraxerint, ac denique quod XXVI ex hac congregatione beatissima lapidati fuerint. Verum cum lectiones Raceburgenses integram martyrii historiam non contineant, tantum XXVI martyres primo impetu lapidatos numerant, duosque alios postea ante Ansuerum lapidibus obrutos omittunt. Quod satis patet ex verbis, quibus Officium in eodem Breviario sic concluditur: O Ansuere vir nobilis cum quater septem sociis &c. Defectum hunc supplent Acta nostra ex Ms. Gottorpiano postmodum danda, quæ post XXVI primo impetu saxis obrutos, deinde Joannem & Volquinum nominant, eosque postea eodem mortis genere affectos fuisse narrant. Hi duo itaque XXVI præcedentibus additi numerum XXVIII martyrum explent. Accedunt præterea in Actis nostris duo conjuges, qui, miraculis excitati, sese publice Christianos professi sunt, atque ideo etiam lapidibus obruti martyrii palmam obtinuisse dicuntur. Hinc forte Martyrologi Benedictini per errorem triginta monachos pro totidem martyribus acceperint. Utut est, ego non nisi XXVIII monachos S. Ansueri socios hactenus reperire potui. Nec plures invenit Cypræus, qui hunc numerum memoriæ proditum esse affirmat. Jam de sancti Martyris sepultura & reliquiis pauca dicamus.

[19] [Sepultura, translatio,] Acta nostra num. 20 narrant, sacerdotem quemdam cum aliis Christianis corpus S. Ansueri inter inhumata sociorum corpora satis prodigiose agnovisse, illudque in saxea monasterii, in quo vixerat, crypta sepelivisse, conditis prius juxta locum martyrii aliorum martyrum corporibus, de quorum sepulcro aut reliquiis postea nec in Breviariis nec in historiis fit amplius mentio. Deinde num. 21 dicitur, quod S. Ansueri corpus ab Evermodo Raceburgensi episcopo (obiit is anno 1178) honorifice in ecclesiam Raceburgensem fuerit translatum. Paulo ante hanc translationem fertur cæcus quidam per sancti Martyris intercessionem illuminatus fuisse. Idem, ni fallor, miraculum in quadam Actorum appendice, quam propter causas postmodum indicandas omisi, pluribus verbis repetitur. Ut autem lector illud miraculum cum eo, quod in Actis num. 21 describitur, conferre possit ac judicare, an sit ab illo diversum, istud ex dicta appendice excerptum hic oculis subjicio. Refertur igitur hoc modo: Accidit autem quod cum dies & hora transvectionis hujus, sicut solitum est, divulgata esset, quidam cæcus, optans sibi spem consolationis, cupivit anticipare tempus exhumationis reliquiarum sancti Ansueri; accessit ad cœmeterium sancti Georgii, lento passu, velut cæci solent, segniter incedens; venit prope tumulum ejus, pedem graviter impegit in lapidem epitaphii sancti Martyris, & præ dolore angustiatus jacuit semi immobilis in loco offensionis flens, & ejulans oravit Dominum dicens: O Domine Jesu Christe, si vera sunt hæc omnia, quæ de isto Ansuero referuntur, & si in conspectu tuo Sanctorum tuorum gaudiis est adjunctus, da mihi per merita ipsius, invenire gratiam tuam, ut ego lucem diei videre merear, & Martyris sanctimonia orbi clarius propaletur. Illico oculi ejus aperti sunt; laudans & benedicens Dominum Jesum Christum. Tunc continuo, ut prædictum est dominus episcopus prænominatus affuit, & per ordinem singula pro sanctarum reliquiarum reverentia honorifice consummavit. Et hoc miraculum de cæco omnibus, qui ibi affuerunt, manifestius elucebat.

[20] [& reliquiæ S. Ansueri.] Corpus S. Ansueri ineunte seculo decimo sexto adhuc Raceburgi fuisse, videtur posse colligi ex Breviario Slesvicensi, quod anno 1512 impressum sic tamquam de præsenti loquitur: Gaude Ratzeburgensis ecclesia divinitus inspecta, a Deitatis clementia medullitus electa, quæ Sanctorum sanguine pulchre rubricaris, quorum nunc juvamine mire gubernaris. Lectiones vero ita concludit: Ad cujus sepulchrum cæci illuminati sunt, & multa miracula operatur clementia nostri Salvatoris. An autem tempore, quo hæc scribo, etiamnum reliquiæ S. Ansueri supersint, aut ubinam existant, non facile dixero, cum jam Lutherana hæresis, Sanctorum cultui inimica, regionem olim sancti Martyris sanguine, irrigatam, & sacris ejus ossibus condecoratam occupaverit. Reliquias S. Ansueri non in sola urbe Raceburgensi conservatas, sed etiam alio transmissas fuisse constat ex Chronico Bremensi supra citato, ac præsertim ex Alberto Stadensi, qui in suo Chronico post narratum S. Ansueri martyrium ita scribit: Hujus sancti Ansueri servatur brachium integrum apud Stadium in ecclesia beatæ Virginis. Albertus Krantzius lib. 4, in Metropoli cap. 43, de iisdem pretiosis lipsanis meminit; sed non satis clare indicat, an ea usque ad suam ætatem illic permanserint, cum simul de eversa beatissimæ Virginis ecclesia sic obscure scribat: Hujus sancti (scilicet Ansueri, cujus gloriosum pro fide certamen antea narraverat) brachium integrum servatur apud Stadium in ecclesia beatæ Mariæ nunc subversa, prius Fratrum moribus eversis. Hinc liquet non nimium fidendum esse Cypræo, qui, citato Krantzio, de reliquiis Stadensibus ita loquitur, acsi illæ anno 1634, quo scribebat, adhuc ibidem superstites essent. Plura ab hoc Cypræo in S. Ansueri elogio supra exhibito confidenter asserta possem in dubium revocare. Sed dum non profert ex antiquitate assertionum suarum testimonia, vix est operæ pretium hunc recentiorem scriptorem impugnare.

§ III. Cultus, Officium & Acta.

Quamvis ex dictis dicendisque satis manifestum sit, S. Ansuerum ejusque socios tamquam veros martyres jam dudum cultos fuisse, [S. Ansueri sociorumque cultus ex Martyrologiis,] tamen more nostro etiam aliquot Martyrologos enumerabimus. Additiones Mss. Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum Idibus Julii sic S. Ansuerum cum sociis memorant: In Racisburgo sunt a Wandalis infidelibus lapidati Asuerus monachus cum aliis multis pro Christi fide. Tum Usuardus auctus apud Molanum in Additionibus hoc die sic habet: Answeri monachi cum suis in Ratilburg lapidati. Ferrarius in Catalogo Generali Idibus Julii hanc profert annuntiationem: Racelburgi in Vuandalia, S. Ansueri abbatis & martyris cum aliis multis. Dorganius in Kalendario Benedictino sociorum numerum sic definit: SS. Ansueri abbatis & aliorum XXX monachorum a Slavis pro Christi amore lapidatorum. Hugo Menardus in Martyrologio Benedictino sacri certaminis palæstræ numerum ita addit: In Racezburg passio sanctorum martyrum Ansueri & triginta monachorum, qui a Slavis pro Christi fide lapidati sunt. Similia habent Arnoldus Wion part. 2 Ligni Vitæ lib. 3, pag 225, & Bucelinus in Menologio Benedictino XV Julii, nisi quod hic posterior prolixius sancti Martyris elogium contexuerit. Quid de sociorum numero, ab his Benedictinis Martyrologis determinato, censendum sit, dixi paragrapho præcedenti.

[22] [& Breviario Slesvicensi, in quo habet Officium proprium,] Habemus in Museo nostro duo de S. Ansuero ejusque sociis diversa Officia. Unum in Breviario Raceburgensi, quod Illustrissimus ac Reverendissimus D. Joannes Parkentyn Raceburgensis episcopus vigesimus sextus anno 1506 Lubecæ imprimi jussit, & singulis, horas canonicas ex eo codice recitantibus, quadraginta indulgentiarum dies concessit, ut in fronte libri legitur. In Rubricis autem notatur, quod hoc festum solenniter celebretur cum Octava. Lectiones propriæ cum capite secundo Actorum nostrorum omnino conveniunt usque ad num. 17, ita ut hanc Actorum partem ex lectionibus, vel lectiones ex hac Actorum parte desumptas esse oporteat. Quare hic eas exhibere supervacaneum foret. Alterum de eodem sancto Martyre ejusque sociis Officium invenitur in Breviario Slesvicensi, in cujus præfatione Illustrissimus ac Reverendissimus D. Godschalcus De Alevelde episcopus Slesvicensis etiam omnibus, ex eo horas persolventibus, quadraginta dierum indulgentias largitur. Canonicis quibusdam expensas suppeditantibus, aliis studium & operam conferentibus, Breviarium istud per venerabiles viros & magistros Wilhelmum Mercatoris & Thomam Kees civem in urbe Parisiensi impressum est e regione collegii Italorum … sub anno Domini millesimo quingentesimo duodecimo, ut legitur in fine libri. Cum autem in hoc Officio lectiones propriæ a Raceburgensibus differant, non abs re erit illud hic integrum exhibere. Sic eadem opera totum Officium Raceburgense habebimus: nam, ut jam dixi, lectiones propriæ Raceburgenses in Actis a num. 14 usque ad 17 ad verbum expressæ continentur; reliqua vero Slesvicensia præter lectiones cum hymnis, antiphonis, aliisque propriis Raceburgensibus plane concordant. Jam ipsum Officium ex Breviario Slesvicensi transcribamus.

[23] [ex quo dantur quædam ad primas Vesperas,] Antiphonæ in Primis Vesperis: I Adesto Pater gloriæ nobis, ut victoriæ laudes tuorum martyrum digne possimus promere Ansueri & ejus sociorum. 2 Cordis ex secretario gens omnis simphonizat: nam in tormento vario Ansuerus stephanizat. 3 Cæleste viridarium jocunde tunc stipatur, cum felix per martyrium hic mundus irrigatur. 4 Avete sancti Martyres Ansueri comitiva; orate, ne nos flebiles mors tangat recidiva. 5 Sancte Ansuere martyr Dei inclyte, cum tuis consortibus ora pro nobis quæsumus. Capitulum de communi Martyrum. ℞ Pange terra Holsaciæ nobilis & generosa: nam de tua progenie prodiit rubens rosa Ansuerus, qui nobiliter ex te generatur, per quem ineffabiliter multa mirabilia Deus operatur. ℣. Ex cujus odoris fragrantia tota redundat Slavia. Hymnus: Sanctorum meritis. ℣ Lætamini. Antiphona ad Magnificat: Sanctus Ansuerus innocens ab infantia, mansuetus in pueritia, sobrius in adolescentia, secutus parentum vestigia, tantis virtutum moribus est adornatus, ut usque ad ætatem virilem, qua perfecte vixerat, propter suæ perfectionis culmen possit beato Job comparari. Collecta. Deus, qui beatum Ansuerum sociosque ejus gloriosissimo protomartyri tuo Stephano in passione coæquasti, concede propitius, ut eorum meritis & intercessionibus a tormentis perpetuis liberemur, & ad vitam perveniamus æternam. Per &c.

[24] [lectiones primi,] Invitatorium, hymnus, aliaque ad Matutinum nil peculiare continent. Hic igitur tantum dabimus lectiones aliaque, quæ sunt propria. In primo Nocturno. Lectio I. Beatus Ansuerus nobili prosapia, videlicet ex patre Oszwaldo milite strenuo, & matre Agneta progenitus, de civitate Slesvicensi fuit oriundus: ipso namque tempore, sicut ex Hamburgensi colligitur chronica, Slesvick civitas Saxonum Transalbianorum, quæ sita est in confinio Danici regni, opulentissima atque populosissima ex improviso paganorum incursu funditus est excisa. Tu &c. ℞. Ansuerus sprevit scoriam terrenæ dignitatis, ut usurparet gloriam cælestis civitatis. Dereliquit patriam [in] juventutis flore, adeptus castimoniam sub Benedicti more. ℣. Elegit abjectus esse in domo Dei sui, magis &c. Lectio II. Hic beatus Ansuerus cum XV esset annorum, & hereditatis paternæ speraretur futurus heres, parentibus invitis, litterarum anhelavit studiis erudiri. A patria igitur & a parentibus discedens, declinavit viam suam, bono duce spiritu, ad cœnobium sancti Georgii in Ratzeborch, in quo tunc temporis inter paganos idololatras degebant monachi Ordinis sancti Benedicti. Tu &c. ℞. Ut rosa vel lilium constipat viridarium, sic æquali forma per Oswaldi filium fulcitur monasterium sub Benedicti norma. ℣. Sicut novellæ plantationes &c. Lectio III. Consideratis vero mundi blanditiis, quæ nullum durabile præstant subsidium, aliaque fortunæ secularis despiciens, prædictum adiit monasterium & ferventi desiderio ad religionem se recipi postulavit. Deo itaque volente, qui omnia, quæ vult, facit & disponit, postulata faciliter impetravit. Tu &c. ℞. Eia Rachel sponsa Christi, militans Ecclesia, quæ tot proles edidisti, quot ad cæli gaudia animas tu transtulisti per tormentorum genera, quorum neces tu flevisti per sancta desideria. ℣. Filii tui sicut novellæ olivarum &c.

[25] In secundo Nocturno. Lectio IV. In eodem autem monasterio habitu indutus religioso, [& secundi Nocturni;] proficiebat super coævos suos, qui secum scholis inerant, tam litterarum studiis quam virtutum exercitiis. Ad sacerdotium denique promotus, mira devotione contemplativus, lachrymosis orationibus insistens, cor & corpus suum sedule Deo in sacrificium offerebat. Et inter Missarum solennia, crebra meruit revelatione divina consolari. Tu &c. ℞. In patrem dum eligitur Ansuerus, vir discretus ex hoc non erigitur in corde, sed mansuetus in pietatis opere permansit indefessus. Quod docuit summopere [præ] aliis est aggressus. ℣. Hic accipiet benedictionem a Domino &c. Lectio V. Tandem dicti monasterii abbate defuncto, concordi Fratrum electione sanctus Ansuerus abbas effectus nomen & rem boni pastoris est assecutus: rexit namque gregem sibi commissum verbo & exemplo. Delinquentes fratres ita correxit, ut nec nimis rigidus eos subverteret, nec præter modum remissus eos in errore confoveret. Tu &c. ℞. O sacratissimi amatores Trinitatis Deificæ; Abraham in montis radice tres viros vidit & unum adoravit. Sic Ansuerus ex uno ore tres simul & semel emisit melodias. ℣. Abraham vidit tres viros &c. Lectio VI. Cum ergo sanctus pater Ansuerus cum XXVIII fratribus suis verbum Dei fiducialiter per Slaviam prædicaret, & plurimos ad fidem converteret, indignati magnates ipsos in monte, non remoto a monasterio lapidaverunt. Sanctus Ansuerus, cum ad passionem veniret, supplicavit persecutoribus, ut prius socii, quos deficere metuebat, lapidarentur. Quibus coronatis, ipse gaudens cum beato Stephano genua posuit, & ipsius patrocinia invocans, lapidatus animam reddidit suo creatori; ad cujus sepulchrum cæci illuminati sunt, & multa miracula operatur clementia nostri Salvatoris. Tu &c. ℞. Sicut non potest civitas in montibus celari, sic & nequit sanctitas in Sanctis occultari. Hoc in Ansuero panditur sancto sufficienter, cui de cælo mittitur virga non latenter, in cereumque vertitur valde competenter. ℣. A Domino factum est istud &c.

[26] [item propria ex tertio Nocturno, Laudibus & secundis Vesperis.] In tertio Nocturno omnia dicuntur de communi præter hæc Responsoria, quæ sequuntur. ℞. O militantis Ecclesiæ capitanei fortissimi, o triumphantis militiæ phaleratores doctissimi, sancte Ansuere cum tuis sociis hos precibus vestris defendite, quos in vestro servitio humiliter cognoscitis permanere. ℣. Apud Christum patrociniis vestris adjuvemur semper. Quos &c. ℞. Ex terrenis inquilinis fiunt cives cælici, dum necantur a lupinis viris viri angelici, per quos Slavi sunt doctrinis docti roris mellici, & erepti a latrinis carceris Eumenici. ℣, Vindica Domine sanguinem &c. ℞. Eia vos triumphatores pro nobis intercedite, & perversitatis mores in nobis corrigite; ut adjutos vestra prece Deus creator omnium, & ablutos ab hac fece perducat in empyreum. ℣. Apud Christum vota nostra promovete precibus. Ut &c.In Laudibus etiam nihil peculiare occurrit præter hymnum sequentem & Antiphonam ad Benedictus.

Rex gloriose martyrum, remunerator omnium,
Qui Sanctos per martyrium perducis in empyreum.
Rubescit in Slavonia flos, quem divina gratia
Extraxit ex Holsatia, quem trivit gens incredula.
Hic in pueritia subjecit cuncta vitia,
Sub Benedicti regula vixit in castimonia;
Quod experiens æmulus castitatis diabolus,
Hunc contra Sanctum stimulis tumultuavit plurimis.
In abbatem eligitur, quod vir justus renititur;
Sed victus prece populi suscepit jugum Domini.
Trinitati sit gloria, per cujus beneficia
Ansuerus his cum sociis tantis claret miraculis.

Hymnus hic deest in Breviario Raceburgensi; sed in utroque sequens Antiphona ad Benedictus legitur: Gaude Ratzeburgensis ecclesia, divinitus inspecta, a Deitatis clementia medullitus electa, quæ Sanctorum sanguine pulchre rubricaris, quorum nunc juvamine mire gubernaris. In secundis Vesperis omnia recitantur, ut in Primis, excepta Antiphona ad Magnificat, quæ sic habet: Mirantur cives cælici & spiritus tartarei stupent, quod hæc fragilis natura sit tam agilis, quod cum tanta gloria in passionis victoria ad cæli transit gaudia. O Ansuere vir nobilis cum quater septem sociis pro nobis preces fundere velis & intercedere, quod annuis devotionibus tua festa recolimus, Hactenus Officium Slesvicense, quod cum Raceburgensi collatum hinc inde correxi, & pauca uncis [ ] inclusa ex eodem Raceburgensi supplevi. Nunc de Actis amplioribus statim hic subjungendis nonnulla præmoneamus.

[27] Possidemus tria Mss. Actorum exemplaria. Primum descriptum est ex Passionali Ms. pergameneo cœnobii Bodecensis in diœcesi Paderbornensi, [De Actis Mss. in codice Bodecensi] quod P. Joannes Gamansius Societatis nostræ sacerdos, & numquam satis laudandus Operis nostri promotor anno 1641 ad Majores nostros transmisit. In hoc exemplari omnia cum duobus aliis Mss. mox memorandis quoad substantiam conveniunt, nisi quod huic soli Bodecensi exemplari præfigatur ineptum quoddam proœmium. Ne autem istud temere hoc epitheto compellasse videar, illud ipsum lege & judica. Sic habet: Ansuerus dicitur ab ana (intellige Græcum adverbium ἄνω) quod est sursum, & sequens & verus, quasi sursum verum sequens; vel Ansuerus dicitur superiorem sequens veritatem & illam veritatem, de qua Joannes ait: Ego sum via, veritas & vita. Hanc viam sanctus Ansuerus secutus est in pueritia; veritatem in Religione sancta; vitam post mortem suam nunc in æterna gloria. Johannes interpretatur gratia, vel in quo est gratia, qui gratuita gratia & bona fama hujus vitæ mortem cum protomartyre meruit pretiosam. Volquinus interpretatur volens & quinus, quasi voluntatem habens ad quinque, videlicet quinque vulnerum Christi, vel ad quintuplicem denarium, de quo Augustinus in libro de civitate Dei, ubi sic dicit, quod hoc quintuplici denario emis sive comparas tibi, scilicet paupertate regnum, dolore gaudium, labore requiem, ignominia gloriam, morte vitam, quod hi tres simul Sancti cum ipsorum sociis sunt fideliter & constanter assecuti. De hac contorta nominum interpretatione fortasse plus quam satis.

[28] Habemus præterea duo Mss. eorumdem Actorum exemplaria ex Ms. codice Gottorpiano desumpta, [& Gottorpiano,] quorum unum alteri, ut ovum ovo, est simile. Cum iis etiam convenit supradictum Ms. Bodecense, exceptis quibusdam variationibus, quas ad marginem annotabo &, ubi opus fuerit, in contextu uncis [ ] includam. Mabillonius nullum ex his Mss., imo ne Breviaria quidem impressa videtur habuisse, siquidem de his Martyribus scribens nullorum Actorum meminit. Nos ea dabimus ex duplici Mss. Gottorpiano, quod cum Ms. Bodecensi, ut jam dixi, collatum est. Resecui tamen appendicem quamdam in omnibus exemplaribus post Acta positam, & tetricis tautologiis confusisque parergis plenam: in ea enim refertur apparitio præcipuorum ex ea societate Martyrum, qui devotæ cuidam mulieri passionis & sepulturæ suæ circumstantias jam antea in Actis explicatas iisdem pene verbis narrant, & ab ea corporum suorum manifestationem fieri postulant. Omnia autem adeo obscure & perturbate illic repetuntur, ut hujus appendicis auctor (utrum sit idem, qui Acta composuit, nescio) hanc somniando scripsisse videatur.

[29] Jam vero quid de reliquis Actis judicandum sit, [deque ignoto eorum auctore fertur judicium.] vix ipse scio. Imprimis a quo, & quo tempore conscripta sint, ne per conjecturam quidem assequi possum. Scriptorem eorum saltem diu post S. Ansueri sociorumque martyrium vixisse, ex eo constat, quod in Actis S. Bernardi sententiam producat. Deinde historiæ & chronologiæ parum peritus fuisse videtur: nam Evermodum vocat primum episcopum Raceburgensem, cum tamen Adamus Bremensis lib. 3 hist. Eccles. cap 23, jam suo tempore ab Adalberto archiepiscopo præsulem datum fuisse testetur ecclesiæ Raceburgensi Aristonem quemdam ab Hierosolymis venientem. At, cum sedes Raceburgensis post hunc Aristonem diu ob tumultus vacaverit, forte Evermodum a cathedræ restauratione primum intellexerit. Sit ita; per me licet. Sed non tam facile condonare possum crassum errorem chronologicum, quem in figenda Ansuerianæ mortis epocha committit ex his verbis num. 13 circa finem: Post hæc dictus abbas Ansuerus cum XXVIII monachis, circa annos Domini millesimum & centesimum vel amplius a paganis in monte non remote a monasterio sunt lapidati. Ex dictis paragrapho primo liquet, scriptorem Actorum plus quam triginta annis a vera martyrii epocha aberrare, quod etiam indicio est, illum temporibus illis non fuisse vicinum. Displicet mihi, uti alias simili occasione in Actis nostris indicatum est, auctoris narratio de S. Ansuero ante mortem orante sic posita num. 19: Qui supplices ad Dominum fundens preces oravit, ut statim post incinerationem pro fidei corroboratione suæ invenirentur reliquiæ, & quicumque in eorum necessitatibus ipsorum Martyrum patrocinia invocarent, Dei misericordia & eorum meritis exauditionis gratiam reportarent. Sunt & alia quædam, quæ utrum sine noto & idoneo teste admittenda sint, discreti lectoris judicio relinquo. Jam accipe ipsa

ACTA AUCTORE ANONYMO
Ex duobus Mss. Gottorpianis cum Ms. Bodecensi collatis.

Ansuerus martyr, Raceburgi in Saxonia inferiore (S.)
Socii, Raceburgi in Saxonia inferiore

BHL Number: 0557

EX MSS.

CAPUT I.
S. Ansueri natales, adolescentia, vita monastica & virtutes.

Ansuerus nobilibus propagatus parentibus festivam genealogiam duxit; [S. Ansuerus nobili stirpe natus,] utpote de patre nobili, milite strenuo Oswaldo, & matre Agneta nomine, qui optimæ indolis, laudabilis opinionis, & famæ bonæ extiterunt, & vitam honestissimam actitabant. Idem Oswaldus inter Heydebo a civitatem Yuciæ b, quæ nunc Sleswich dicitur, & Holsatiam c commoratus tanta excellentia fuit præditus, ut plurimos milites & militares armigeros more vasallico suis possessionibus infeodaret d. Mater vero tam sanctæ conversationis extitit, ut multos bonis exemplis, verecundis & decentibus moribus adornaret quod postea in filio prædicto optime pertinuit *. Cum soboles solent progenitorum & parentum vestigia interdum imitari, secundum id: Sæpe solet similis filius esse patri. Et: Lætitia matris filius est sapiens. Quod sanctus Ansuerus [fuit,] qui in infantia innocens, & in pueritia mansuetus, & in adolescentia sobrius usque ad virilem ætatem quasi perfectus vixit *. Qui secundum hoc culmen passuum idem * posset Job sancto comparari; de quo scriptum est: Vir simplex & rectus, ac timens Dominum, & recedens a malo; & temporibus successivis, adornatis moribus, prout jam dictum est, & melius dicetur inferius, imitatus.

[2] Sanctus autem Ansuerus germanum fratrem seniorem habuit, [parentes deserit,] qui parentum domicilium deserens viam longinquam pro bonis transitoriis acquirendis, & ut placeret seculo, est profectus; nec ipsum parentes ejus, quia ad ipsos minime rediit, heredem sive superstitem habere penitus voluerunt *. Junior vero Ansuerus, cum tunc esset [trium] lustrorum, id est XV annorum, omnipotentis & misericordis Dei edoctus salubri consilio, quamvis tenerrime dilectus a parentibus, ita ut suarum possessionum sperarent heredem, & paternæ militiæ successorem, iisdem invitis parentibus, anhelabat litteralibus studiis erudiri, fingendo se volentem quemdam avunculum suum ratione propinquitatis visitare, declinavit viam suam, ducente bono Spiritu, ad cœnobium sancti Georgii martyris in Racipolim, in quo tunc temporis degebant inter paganos infideles monachi Ordinis sancti Benedicti.

[3] Confit e in itinere, quod, mentaliter sua disposita voluntate, [& ad monasterium S. Georgii divertit,] cum in stratu suo quiesceret, vidit somnium, quod in eodem loco, quo tenderet, quandoque curam primi regiminis deberet solicitus gubernare, & Deo, cui servire regnare est, usque ad consummationem vitæ inibi famulari. Expergefactus volvit & revolvit inter se hujusmodi somnii interpretationem, & contrectans eam animo supra modum hilari, juvenilem postponens adolescentiæ lasciviam, quæ tamen sibi non infuit, omnem deserens mundialis vitæ concupiscentiam, concepit ferventer sanctæ & religiosæ vitæ propositum, quo mereretur efficative * vitam consequi sempiternam. Consideratis vero mundi blanditiis, quæ nullum durabile præparant * subsidium, aleam fortunæ secularis contemnens & omnino despiciens, præfatum monasterium sancti Georgii adiit, & ferventi animo & desiderio, verbis melliflue dulcibus sibi divinitus inspiratis, animum abbatis pulsans, ad religionem se recipi petiit, & Deo volente, qui omnia bona quæcumque vult facit & disponit & inspirat, faciliter impetravit.

[4] In eodem autem monasterio indutus habitu monastico, [in quo vitam monasticam professus,] exultans ovanter satagebat imbui non solum litteris & litterarum studiis, sed etiam quomodo placeret ei, qui dat divinam & humanam scientiam omnibus eam pie petentibus affluenter; sicut dicit Jacobus in canonica sua: Si quis autem hæsitaverit &c. Proficiebat super coævos suos [qui secum] scholis inerant, & ab abbate commendatus cuidam seniori, qui ipsum informaret instrueretque vitam monasticam, quam professus fuerat, quomodo fugeret dissolutiones & insolentias faciendorum, & conformaret se voluntatibus fratrum suorum, majores honore præveniens, & sibi coæqualibus & comparibus conformiter obtemperaret; hæc omnia tam sedule, tam humiliter, & tam mansuete adimplens, quod omnes monachi ad plenum non sufficiebant admirari. Et interim se humiliavit, quod postea sodales sui ductu spiritus * superbiæ ipsum pro rudi & stolido fatuo tenuerunt.

[5] Ipse vero gratias agens Deo æmulos suos vultu amabili, [patientiam] favore caritativo est ferventius prosecutus. Tanti namque pudoris boni, & verecundiæ virtuosæ extitit, quod si incusatus de aliquo, quod tamen se numquam meminit perpetrasse, rubor faciei affectum cordis profitens prætendebat. Sicut beatus Bernardus in libro de diligendo Dominum dicit. Verecundia cum sit virtus, quæ omnibus ætatibus, temporibus & personis congruat, max ime tamen innoxiales animos * decet. In timore etenim Domini tam timide se tenuit, & tam humilem sub disciplina sui rectoris simili modo gessit, ut idem suus didascalus pro deliro & amente suspicaretur, quod tam patienter se haberet. Cum etiam de scholis mancipatus, & ad sacerdotium provectus esset, sustinuit, ut bene viro forti posset comparari; sicut scribitur: Melior est vir patiens viro forti, [&] qui dominatur animo suo, expugnatore urbium.

[6] [aliasque virtutes exercet;] Fuit etiam interna devotione crebrius contemplatus *, & ut melius orationi devote posset insistere, elegerat sibi locum extra monasterium non remote, in quo cor & corpus lacrymosis deprecationibus, quando tempus habere poterat, mactavit. Ex quo sæpius accidit quod horam refectionis tam in prandio quam in cœna non captavit. De quo fratres sibi quandoque molesti seniori suo ejus absentiam impegerunt. Unde senior provocatus in singulis suis factis ipsum suspectum habuit, & plura scrutinia per internuncios contra ipsum, ut quæcumque facta sua examinarentur, fieri mandat. Sed Deus consolator omnium in se sperantium, suos devotos confundi non permittit, sicut legitur: Quis enim speravit in Domino, & derelictus est?

[7] [quæ cælitus] Inter alios scrutatores quidam scholaris, nomine Oswaldus, quem Ansuerus propter æquivocationem primi * nominis multum diligebat, inter Missarum solennia vidit, divina gratia concedente, sanctum Johannem * eremitam astare sancto Ansuero, dum sacramenta Corporis dominici offerret, & secum levare sanctam Eucharistiam in signum victoriæ, quod sanctus Ansuerus omnium suarum persecutionum, quas *, ut prædictum est, victor existere deberet. Sicut legitur de Moyse, quod quandoquidem elevatis manibus ad Dominum pro Israëlitico populo oraret, victoriam a Domino impetrarat. Prædictus scholaris, permittente Deo, aliam vidit visionem; Dominum [scilicet] in specie delicatissimi pueri cum manibus tangentem coronam capitis sancti Ansueri, cum post Missam ante altare, ut solitum est, gratias completi officii prostratus redderet, prospexit; & sæpius a confratribus suis, quibus hoc concessum extitit, visum fuit, [fuisse] angelum Dei sub habitu suo secum deambulantem in signum gubernationis angelicæ, sicut psalmus [ait:] Angelis suis &c.

[8] [incredulis fratribus manifestantur.] Et cum seniori didascalo suo revelata fuerunt, fidem adhibere dedignatus est, & coram abbate & capitulo delatus est, pro suis insuetis moribus inculpatus f. Alia quoque vice, absente abbate, quidam vana & inania [protulerunt, &] infiixerunt sibi acrem pœnitentiam. Quidam autem ex eis ipsum non judicaverunt, sed innocentem & immunem a delicto asseruerunt. Et alii quidam in sua pertinacia perdurantes, sic sunt ictu tonitrui attoniti, quod vix evaserunt, & qui prius ipsum ab officio sacerdotali removerant, ipsum, ut vellet resumere, petierunt. Inter has vexationes & tribulationes non desiit venerari multis suspiriis & singultibus flebilibus Dominum, & sacrosanctam virginem Mariam, quam quotidie specialibus orationibus venerabatur. Unde contigit, ut sancta Dei Genitrix (in testudine eminebat super quoddam altare dicti monasterii sancti Georgii) sibi appareret multarum gemmarum fulgoribus coronata; quæ ut sibi visum fuit, quamdam gemmam pulcherrimam ejusdem coronæ suo capiti inseparabiliter imprimebat.

[9] Fuit præterea sanctæ & individuæ Trinitatis verissimus amator, [Miraculo probatur ejus pietas,] quod notabiliter probatur ex eo, quod quidam confrater suus in ægritudine positus, scholarem suæ religionis ministrantem sibi habuit; qui devotionis causa, opportunitate sibi præstita, monasterium introivit, & cum frequentius similia similibus congaudeant, exultanti animo vidit sanctum Ansuerum contemplationi devotissime insistere, & demisso capite imaginabiliter incedere, de quo idem minister fuit plurimum emendatus & bono spiritu ductus, audivit ipsum melodiam dulcissimam voce triplici vocaliter & dulciter decantare, nimiumque stupefactus, celeriter appropiare cupiens, ut quos audivit, tres inviseret. Cum in eo sensus defecit, certior videlicet quia solum vidit, & tres audivit.

[10] Ex quo colligitur, ipsum fuisse præcipui doctoris Augustini fidelissimum imitatorem, [erga sanctissimam Trinitatem.] qui in Trinitate tres personas & unam essentiam prædicavit, quod soli Deo notum est & homini assumpto, sicut scribitur per eumdem; Trinitas sibi soli nota est. Sanctus Abraham, sicut in Genesi legitur, tres vidit & unum adoravit. Hic minister unum vidit, tres audivit. Et [sic] uterque sanctæ Trinitatis est professor, videlicet Patriarcha Trinitatis in unitate, & minister unitatis in Trinitate. Et de hoc triplici cantu solius personæ sancti Ansueri congruenter perpende, quod sicut aurora diei in dulci concentu est auribus lætificativa, sic sancti Ansueri vox dulcisonans tripliciter audita est suis confratribus & omnibus Christi fidelibus fidei sanctæ Trinitatis prænunciativa, sicut scribitur, Justus meus ex fide vivit. Et alibi in verbo Sapientis: Justi recordatio, est pigmenti compositio, & dulcis ut mel & ut musica in convivio vini.

[11] Tandem, dicti monasterii abbate mortuo, fratres pro electione novi patris convenerunt, [Fit abbas monasterii,] & in Dei nomine omnes unanimiter in Ansuerum concordarunt,& est adimpleta visio, quam vidit in via sui introitus. Et hæc mutatio dextræ Excelsi, qua omnia tam in vita quam in morte sunt sibi in bonum laudabile commutata. Cum autem rem & nomen boni pastoris est assecutus, rexit gregem sibi commissum verbo & exemplo, videlicet virtutibus & sanctis operibus, fide, & spe, & caritate. Nam in fide imitatus est sanctum Abraham, spe sanctum Simeonem, charitate ipsum Dominum nostrum Jesum Christum, qui pepercit peccatoribus, ipsos patienter tolerans, & eorum pœnitentiam exspectans.

[12] [in quo munere severitas ejus lenitate temperata,] Unde accidit, ut quemdam monachum enormiter delinquentem sanctus Ansuerus abbas ejus pro suo delicto, exigente justitia, corrigere debuit. Ipse vero attendens, quod justitia virtus est, quæ bene merentes remunerat, & malos punit, juxta quantitatem meriti pœnam vel præmium recompensans, secundum hoc timens severitatem, ne nimium rigidus se extolleret contra delinquentem, vel ne nimium lenis videretur fovere errantem; quid fecit? Oravit cum multo interventu ad Dominum, ut sibi dignaretur inspirare, quomodo errabundum corrigeret, ne modum & metam correctionis excedere videretur. Illico sensit abbas Ansuerus in signum correptionis & disciplinæ virgam de sublimi allatam in manu sua attrectabiliter se portare.

[13] [divinitus comprobatur.] Is autem qui deliquerat contra Abbatem, & suum rigorem protrivit *, quasi minime curans suum excessum Domino Deo, prout fuit condecens, emendare. Ad capitolium g tamen vocatus coram fratribus suum demeritum extitit omnibus notorie propalatum. Qui audiens suos excessus & videns virgam virtutis Domini in manu sui superioris, in tantum est atterritus *, quod mox quasi in ictu oculi tantam concepit contritionem, & tam immensam portavit confusionem *, & per octo dies condignam educavit satisfactionem, & die nona in pace Dei fine optimo requievit. Quo comperto, abbas Ansuerus orationem suam ad Dominum mundo corde dirigens iteravit, quid observandum placeret Domino, de virga sibi miraculose ministrata. Quæ statim in candelam, cera & lychno indutam, est conversa, & in dicto monasterio usque ad claustri eversionem est, ut dicitur, reservata. Post hæc dictus abbas Ansuerus cum XXVIII monachis, circa annos Domini millesimum & centesimum vel amplius h a paganis in monte non remote a monasterio sunt lapidati, in die divisionis Apostolorum, fide & constantia sanctum Stephanum protomartyrem imitantes, quorum passio in hunc modum legitur peracta.

ANNOTATA.

a Adamus Bremensis Slesvicensem urbem vocat Heithebu & simul Slesvici etymologiam sic explicat lib. 4, Hist. eccles. cap. 47: Hanc quondam regionem Cæsar Otto tributo subjiciens, in tres divisit episcopatus, unum constituens apud Sliaswig, quæ & Heithebu dicitur, quam brachium quoddam freti barbari alluit, quod Sliam vocant, unde & civitas nomen trahit.

b Hic intelligitur Jutia meridionalis, quæ aliter dicitur ducatus Slesvicensis a Slesvico præcipua ejus civitate. Provincia autem hæc terminatur ab ortu mari Baltico, a septemtrione Jutia septemtrionali, ab occasu Oceano Germanico & a meridie Holsatia.

c Holsatia vulgo Holstein olim vocabatur Nordalbingia. Terminatur a septemtrione Jutia meridionali, ab occasu mari Germanico, ab ortu Baltico & ducatu Lavemburgensi, a meridie ducatibus Bremensi & Luneburgensi, a quibus separatur Albi fluvio.

d Feudum militare vocatur, quod a vassallo milite possidetur; qui quidem vassallus tenetur domino præstare servitium in expeditionibus bellicis. De variis militarium feudorum generibus vide Cangium in Glossario. Hinc facile intelligitur verbum infeudare sive infeodare.

e Confit hic ponitur pro contingit, ut ex sensu colligitur. Tota autem constructio vitiosa est, uti & plures aliæ; quod semel monuisse sufficiat, dummodo intelligatur, quid auctor velit significare.

f Inculpatus pro accusatus, ut ex aliis exemplis patet apud Cangium.

g Capitolium sumitur interdum pro capitulo, seu loco, in quo congregantur canonici vel monachi. Joannes de Janua hujus vocis originem ita explicat: Capitolium dicitur a capitulum, quia ibi conveniebant senatores, sicut in capitulo claustrales. Si vis plura hujus significationis exempla adi Cangium in Glossario.

h De hoc parachronismo egi in Commentario prævio num. 29.

* al. patuit.

* al. qua perfecte vixit.

* al. recte.

* al. valuerunt.

* al. effective

* al. præstant.

* al. ducti spiritu

* al. juveniles personas

* al. contemplativus

* al. paterni.

* al. euangelistam

* supple sustinuit,

* al. præterivit.;

* al. attritus

* al. parturivit confessionem

CAPUT II.
Martyrium, sepultura, translatio & miraculum.

Cum per multa curricula Ecclesia Dei claruisset,in infidelitatis tenebris Slavia via a remanebat. [S. Ansuerus fidem christianam prædicans,] Ad quam convertendam cum prædicatores varii mitterentur, ob illius gentis inconvertibilem duritiam semen Dei verbi, quasi super petram cadens aridam, in paucissimis pullulabat. Receperunt ergo se quidam viri religiosi in quodam Slaviæ loco, qui Raceborgh nunc temporis dicitur, & ædificato ibidem cœnobio sanctissimam ducentes vitam,inter infideles,tamquam astra matutina inter obscuros rutilabant idololatras; verbum Dei audire volentibus * cum fiducia prædicabant. Horum itaque Sanctorum fratrum numerus ad XXIX personas excreverat, qui presbyterum * quemdam vita & moribus decorum, sub cujus regebantur obedientia, Ansuerum nomine habuerunt. Hi igitur animo, fortitudinis & sapientiæ spiritu, tamquam Dei pugiles roborati verbum Dei in Slaviam fiducialiter in impiorum mentibus seminantes cum sinceris & piis eorum exhortationibus plurimos converterunt.

[15] Super hac re multi de potioribus illius terræ indignati, [capitur cum sociis, ex quibus 26 lapidantur.] qui atroci animo Spiritui sancto resistentes, vanitatem & delicias hujus vitæ futuris præponebant gaudiis, decreverunt prædictam congregationem subvertere, ne conversorum numerus in dictis partibus augeretur. Convenerunt itaque prædicti impii atroci feritate sævientes in oves Christi, & ut feroces leones pleni rabie beatum Ansuerum cum XXVIII suis confratribus de habitationis suæ loco extrahunt perimendos. Metuens idcirco pius frater * Ansuerus, ne quis de credita sibi congregatione, suorum * visa mortificatione, spiritum indueret pusillanimem, supplicavit persecutoribus, ut sibi post aliorum usque trucidationem parcere dignarentur. Qui sperantes, forte ipsum velle fidem Christianam abnegare, divino nutu ipsum exaudierunt. Beatus vero Ansuerus passionem Unigeniti Dei filii & aliorum Sanctorum martyrum tormenta & neces occidendis suis commilitonibus proponit, & eos jam ad passionem fervidos suo fervidissimos reddit Creatori. Quid plura? Currunt persecutores lapideis cordibus sine omni compassione ad lapides,& primitus quasi uno turbine XXVI personas ex hac congregatione sanctissima lapidibus miserabiliter trucidabant.

[16] [Conspecta horum Martyrum gloria,] Cum igitur hi sanctissimi Martyres essent positi in tormentis, volens Deus ostendere, quod non deest iis, qui ipsum in tribulatione invocant,misit de cælo ineffabilis splendoris claritatem, in quo sanctorum angelorum lucentia agmina diversa visa sunt ab aliis Christianis circumstantibus. Qui quidem angeli sanctorum Martyrum animas cum cælesti melodia & tripudio ad cæli gaudia perduxerunt. Quanta igitur gaudia, quantus ibi jubilus, ubi lux spiritualis, quæ piis martyrum mentibus se infuderat ad præparandum passioni eorum animas etiam corporalibus oculis ad corroborandam fidem intuentium & compatientium se corporaliter ingerebat! Quapropter multi de circumstantibus incitati visione hac clarissima, ut æterna perciperent sine dilatione gaudia, Christianos se esse & fidem eorum, qui lapidabantur, se tenere publice fatebantur, & ob hanc confessionem eadem hora lapidati spiritum Domino tradiderunt b.

[17] [præter alios uxor cum marito martyrium subit.] Aderat ibidem Dei præordinatione vir quidam cum conjuge sua, & cum pariter viderent tantum animarum numerum per ministerium angelicum ad cæli perduci gloriam, mulier virum alloquitur dicens: Nonne circumfulgentem claritatem & angelos Sanctorum animas in cælum cum magna gloria perducentes respicis? Cum istorum cœtu utique remanebimus,nec ab ipsis expedit separari. Confiteamur igitur Christum Dei filium nos credere & Christianos esse. Respondit ille tamquam pusillanimis, per mulierem fortem, quam dono Dei sibi ad salutem invenerat, corroborandus: Plurimos habemus domi parvulos; cujus illos custodiæ committimus? Ad hæc illa: Pater eorum cælestis, pupillorum adjutor, qui ipsos creavit,pro cujus gloria mortem sustinebimus, ipsis ut tutor fidelissimus procurabit. Ambo læta mente cum aliis se in Domini sacrificium offerentes, lapidati sunt.

[18] [Dein duo alii monachi saxis obruuntur,] Supererant adhuc una cum beatissimo Ansuero duo viri suæ congregationis, virtutibus & constantia præclari Quorum unus Johannes,alter Volquinus nominabatur c, qui cum Christum post tantorum stragem Martyrum negare minime decreverant, venit quidam ceteris occisoribus vesanior, & grandi lapide dexteram partem capitis Johannis in tempore vulnerat. Ipse vero nimio ardore ex Christi recordata passione inflammatus remisit ad lapidandum se lapidem lapidanti. Quem recipiens idem ipse, qui ipsum sibi injecerat, secundo ictu summitatem capitis Johannis in tantum concutit *, ut cerebrum videretur, aperto vulnere. Præ cunctis * Martyr non territus iterum lapidatori lapidem reprojecit. Qui cum vice tertia ejus ictum sentiret, exspiravit. Producitur inde gloriosus martyr Volquinus, & eodem lapide, quousque Deo redderet animam, lapidatus est.

[19] Novissime omnium beatissimus pater Ansuerus impetitur. [post quos S. Ansuerus idem supplicium patitur.] Qui cum gratias omnipotenti Deo retulisset, quod de grege sibi credito nullus, ut pusillanimus, defecisset, in laude Dei jubilans eodem lapide lapidatur. Qui supplices ad Dominum fundens preces oravit, ut statim post incinerationem pro fidei corroboratione suæ invenirentur reliquiæ. Et quicumque in eorum necessitatibus ipsorum Martyrum patrocinia invocarent, Dei misericordia & eorum meritis exauditionis gratiam * reportarent d. Qua oratione completa & a Domino exaudita beati Stephani, qui gaudenter suscipiebat lapides, invocabat patrocinia, & lapidatus cum glorioso trophæo suo reddidit animam Creatori.

[20] Cum ergo inhumata Sanctorum jacerent corpora, [S. Ansueri corpus inter alia prodigiose aguitum sepelitur,] superveniens quidam devotus presbyter cum pluribus Christianis, & devotis lachrymis Sanctorum corpora intuentes oraverunt Dominum, ut ex sua misericordia dignaretur ostendere, quis inter occisos principalior & aliorum capitaneus extitisset, ut illi corpori sepultura solempnior & major reverentia impenderetur. Venit igitur in mentem dicti presbyteri nutu divino, ut omnium occisorum corpora in aquam, quæ prope occisionis locum erat, mergerentur, & quod supra nataret, excellentissimum corpus martyris esset. Quod cum factum esset, ceteris corporibus fundum aquæ arenosæ, quæ natari * poterat, petentibus, supernatavit beati Ansueri corpus, quasi Dei adipe & pinguedine saginatum. Illis autem adhuc aliquantulum dubitantibus, oraverunt denuo *, ut, si clara veritas fuisset in ipso miraculo, ipsum supernatans corpus singulariter fundum peteret, & de fundo alia corpora ebullirent. Quod & similiter factum est. Collegerunt ergo omnia corpora, & juxta locum, ubi lapidata fuerant, sepulturæ cum multa reverentia tradiderunt. Beati vero Ansueri corpus, quod per singularia miracula excellentius repererant, in quadam crypta saxea monasterii, quod ipse inhabitaverat, condiderunt.

[21] Quadam autem vice cum cæcus quidam causa orandi dictam cryptam subintrasset, [ante cujus translationem cæcus illuminatur.] tangens sepulchrum beati martyris super ipsum expansis manibus corruit, & pronus adorans in terra, meritis beati Martyris visum recepit. Collatam igitur sibi gratiam celare præ gaudio non valens, ipsam venerabili patri domino Evermodo, primo e Raceburgensi Episcopo retulit, qui mira devotione, sociatis sibi tam nobilium quam plurimorum clericorum & laicorum agminibus, dicti Martyris corpus effodit, & in ecclesiam Raceburgensem transtulit gloriose. Horum igitur Martyrum intercessionibus ipse multa operatus est in Christo, qui cum Deo Patre, Spiritu sancto vivit & regnat Deus in secula.

ANNOTATA.

a Sclavia sive Sclavonia duplex est, inquit incertus auctor Chronici Sclavici cap. I, scilicet major, quæ est circa Dalmaciam; & minor, quæ est in finibus Saxoniæ versus mare Balticum. Satis liquet, hic de minori agi, cujus incolæ variis nominibus olim appellati fuerunt, ut fuse tradit Helmoldus lib. 1 Chronici Slavici cap. I.

b Huc usque ab intio capitis secundi omnia pene verbotenus cum Lectionibus Breviarii Raceburgensis conveniunt, ut hæc ex Lectionibus vel Lectiones ex his desumpta sint, ut monui in Comment. præv. num. 22.

c In Antiquis historiis, Breviariis, Martyrologiis nulla fit mentio de horum duorum Martyrum nominibus.

d De tali orandi formula quid sentiam, dictum est alias, & hic in Comment. præv. num. 29.

e Hic B. Evermodus episcopus Raceburgensis mortuus est anno 1178. De illo egimus in Actis nostris ad diem 17 Februarii. Quo autem sensu vocari possit primus Raceburgensis episcopus, explicui in Comment. præv. num. 29.

* al. nolentibus;

* al. patrem;

* al. pater;

* al. aliorum

* al. contrivit;

* al. pretiosus

* al. gaudium gratiam

* al. vadari

* al. primo

DE SANCTO DAVIDE ABBATE SNEVINGÆ SEU MUNCKATORPII
IN WESTMANNIA SUECIÆ PROVINCIA.

Sec. XI, FORTE MEDIO.

Dies cultus, adventus ex Anglia in Sueciam, monasterii constructio, annus mortis incertus.

David abbas confessor, Snevingæ in Westmannia Sueciæ (S.)

AUCTORE C. J.

Joannes Vastovius, natione Gothus, protonotarius Apostolicus & canonicus Varmiensis, Sigismundo III Poloniæ & Sueciæ regi olim a sacris & bibliotheca; in sua Vite Aquilonia, ut vocat, collegit Vitas Sanctorum, [An colatur Sanctus die 15 Julii,] qui regna Gothorum Sueonumque doctrina Catholica suisque virtutibus olim illustrarunt, in iisque refert sanctum Davidem, abbatem & confessorem ad diem XV Julii. Eumdem diem signant Ferrarius in Catalogo universali; Claudius Castellanus in suo universali Martyrologio; Martyrologus Anglicanus, anno 1640 secundum editus, ex cujus approbatione discitur editionem primam anno 1608 factam fuisse collectore Joanne Wilsono presbytero. Sed & Officia propria Sanctorum patronorum regni Sueciæ, ex vetustis Breviariis ejusdem regni deprompta; atque ad instantiam serenissimi Sigismundi III Sueciæ & Poloniæ regis, a sacra Rituum congregatione, auctoritate Apostolica, recognita & approbata, typisque Plantinianis Antverpiæ impressa anno 1631; non alio die, quam XV Julii, habent Officium S. Davidis abbatis sub ritu simplicis cum lectione tertia propria de Vita, quæ videtur tota ex elogio, quod concinnavit Vastovius, desumpta esse; certe tota in illo continetur.

[2] [an vero 25 Junii.] Interea dum Acta Sanctorum Julii illustrare aggredimur, superveniunt mihi litteræ a viro erudito, amico nostro, Erico Benzelio, Sueciæ incola, una cum nova editione Vastovii, ab ipso publicata Upsaliæ 1708, ac nobis dono ejus missa: quibus monemur, in antiquis per Sueciam Breviariis aliisque libris ecclesiasticis, festum S. Davidis abbatis annuntiari pro die XXV Junii. Et nos quoque pro eodem die memoriam ejusdem notatam invenimus Pragæ in Psalterio quodam trecentorum forte annorum, quod olim in monasterio Munkalyff prope Bergas Norvegiæ conscriptum fuit: de quo plura dixi tomo 6 Junii pag 205 litt. A. Hinc dubium nascitur, utri diei Sanctus adscribi a nobis potissimum debeat. Monitio Benzelii multum valet pro die XXV Junii: valent quoque auctores citati pro die XV Julii, e quibus Ferrarius in annotationibus suis ad illum diem; atque Martyrologus Anglicanus, in margine, monent etiam ipsi, se sua habere ex Breviariis Suecicis. Igitur præsumere possim, alterutrum notatorum dierum fuisse proprie natalem seu obitus, alterum translationis corporis: & quia publice extra Sueciam notior est dies XV Julii, retineamus illum & nos, eo magis, quod ad diem XXV Junii nihil a nobis de Sancto hoc dictum sit.

[3] Ferrarius in Catalogo citato simpliciter annuntiat, In Suecia S. David abbatis, [Memoria in Martyrologiis.] Martyrologium vero Anglicanum recitat sequens elogium: Eodem die (XV Julii) in Suecia, depositio sancti David abbatis & confessoris, natione Angli, qui trajiciens mare in Sueciam ad prædicandam Christi fidem infidelibus illarum partium, plenus sanctitate ac pietate vitæ, quievit in Domino circa annum Christi millesimum secundum, sepultusque est in Suecia. At Ferrarius in suis annotationibus ad prædictum diem scribit, S. Davidem circa annum illum 1002, non obiisse, sed in Suecia post S. Sigfridum episcopum prædicasse, opinatus, S. Sigfridum illo anno vita functum esse, idque expresse notat in eodem Catalogo suo ad diem XV Februarii. Verum utraque sententia aberrat a vero. Nam in Chronico Henrici Wolteri, canonici S. Anscharii Bremæ, de episcopis istius loci, quod sub annum 1464 desinit & a Meibomio juniere editum est, legimus, ad Libentium, istius nominis secundum, archiepiscopum Bremensem venisse in Bykinam suffraganeos ejus Odiker & Sigafridum (idem est qui Sigfridus passim, [Non obiit an. 1002, nec prædicare tunc cœpit,] aliis etiam Sigifridus) de Suecia & Rodolfum Normannorum, id est Norvegiorum, episcopum, strenuos prædicatores, ut referrent quæ perfecissent in gentium vocatione; quos & Archiepiscopus honorabiliter remisit ad loca sua. Electus fuit ille Libentius in archiepiscopum, mortuo sub annum 1029 Unwano decessore ejus, & præfuit fere quadriennio. Igitur tunc in vivis fuit Sigfridus, ac deinde etiam fuisse sub duobus Libentii successoribus, Hermanno & Beselino, usque ad episcopatum Adelberti, deducit ex Adamo Bremensi Henschenius.

[4] Jam vero, ut de chronologia S. Davidis aliquid verius statuamus, [utpote diu post in Sueciam primum advectus.] quam habent Martyrologus Anglicanus atque Ferrarius; venit is ex Anglia, ubi monachum agebat Cluniacensem, in Sueciam, martyrii desiderio incensus, postquam ibi S. Sigfridus jam prædicabat Euangelium atque instituerat ecclesiam episcopalem; & postquam tres Sigfridi nepotes, sancti Vinamannus, Unamannus & Sunamannus, jam consummaverant gloriosum martyrium. Atque ita Sigfridi quidem suasu illic cœpit prædicare, monasterium construere & monachos colligere: an vero supervixerit Sigfrido, plane in obscuro est, nec habeo unde divinem. Sed neque Benzelius in antiquis Sueciæ suæ monumentis, quorum est scrutator valde sedulus, quidquam hactenus invenit, quo obitus S. Davidis tempus quoquo modo definiat. Designat quidem Vastovius annum mortis 1063, sed pro libito potius suo, quam ex auctoritate scripturarum. Ego me pro determinato illo anno vadem non præsto. Potest tamen secundem indicatum a nobis adventum Davidis in Sueciam supervixisse S. Sigfrido circiter annos viginti, atque ad propositum a Vastovio annum pervenisse.

[5] [Mittitur in provinciam Westmanniæ,] Postquam ad Sigfridum in Suecia accesserat David, suumque ei zelum prædicandi Euangelium gentibus probaverat, missus fuit in mediterranea regni, reseditque in loco, qui nunc Munckatorpi appellatur, ecclesiæ Snevingensis, in provincia Westmannia, quæ terminatur ab ortu, provincia Uplandiæ; a meridie, Sudermanniæ; ab occasu Nericiæ; ab aquilone, Cestriciæ. Monasterium illic condidisse & monachos, quibus præfuit abbas, collegisse, ipsum loci nomen indicat. [ac monasterium condit Snevingæ.] Nam Munckatorp Suecis idem sonare existimo, quod Belgis nostris Munkendorp, atque interpretatur latine Monachorum pagus. Miratur in Notis suis ad Vitem Aquiloniam Vastovii Benzelius, cur Messenius in suo de rebus Suecicis opere, non ita pridem edito, identidem pro Snevinge, scribat Suanvinge, quod cygneas alas denotat. Certe, inquit, hodieque vetus nomen retinet territorium illud, & Snevinge-hærade vocatur. Distat autem ecclesia Munckatorpensis altero lapide ab episcopali urbe Westerarhusa, quam posteri, voce circumcisa & amputata, Arosiam nominare cœperunt; quod nomen adhuc a latine scribentibus retinet. Hæc Benzelius.

[6] [Annus mortis incertus.] Qui & pergit: Quo anno emigraverit S. David, vetustis patriæ historicis silentibus, incertum. Sepulcrum autem nactum fuisse in ecclesia Snevingensi seu Munckatorpensi constat, & ejusdem vestigia hodieque supersunt in pilarum una. Qualia autem sint vestigia illa ulterius non explicat: declarat tamen in litteris suis, die XIV Octobris 1715 ad me datis, alia superesse vestigia sanctitatis, videlicet effigiem S. Davidis, ornatissime lapidi incisam, & occidentali parieti templi Cathedralis Arosiensis insertam, curante Joanne de Klingesboda, decano Arosiensi anno 1510, quæ adhuc integra superest, sculpta nempe, quando adhuc Romano-catholica Religio vigebat.

[7] [Factum memorabile pastoris hæretici.] Quod autem porro in notis impressis memorabile prorsus vocat, ego impium & scelus dicam, factum nempe Thomæ pastoris Munckatorpensis, cui, Joanne III rege Sueciæ, patre Sigismundi regis catholici, injunctum fuit, ut S. Davidis reliquias, pridem ablatas utique ab ipso Thoma, restitueret. Is itaque minas Regis & Pontificiorum persecutiones veritus, ex ædibus templo contiguis, quibus ossa pridem defunctorum decenter custodiri assolent, nonnulla tacite depromens, in locum reliquiarum reponit, quas postmodum non sine lætitiæ & venerationis testificatione Liturgistæ, ut tum audiebant, excipiunt auferuntque. Et hoc egregium Thomæ pastoris factum Petrus Jonæ, episcopus Vexionensis, pro concione funebri celebravit. Quid dicam? Mihi hac in re imprimis videtur memorabile, quod Pastor ecclesiæ, Deo & hominibus tam impudenter & sacrilege mentitus sit; quodque ipsum propterea laudaverit Episcopus uterque cum antiqua religione etiam timorem Domini exutus.

ACTA
In Vite Aquilonia a Joanne Vastovio
Collecta ex antiquis Breviariis & annalibus Sueciæ.

David abbas confessor, Snevingæ in Westmannia Sueciæ (S.)

EX MSS.

Sanctus David in Anglia nobilibus & christianis parentibus natus, a puero in scientia, vitæ probitate & caritate Christiana proficiebat, [S. David, natione Anglus, religione Cluniacensis,] adeo ut universis, quæ habuit, in pauperes erogatis, ordinem Cluniacensem ingressus, in arctissima disciplina & abstinentia vitam duxerit. Hic postquam de sanctorum Martyrum, sancti Sigfridi nepotum, nece certior factus erat, [martyrii desiderio in Sueciam profectus,] cupiens & ipse martyrii pro Christo particeps fieri, in Sueciam se contulit, atque ex consilio S. Sigfridi, apud ecclesiam Snevingensem in Vesmania (locus hodie Munkatorp dicitur) sedem fixit, ubi verbum Dei constanter annuntiando, multas injurias & persecutiones perpessus est. Cum jam partim præ senio, [monasterium condit & senex obit.] partim ex frequentibus lacrymis, in oratione profundi solitis, oculi ejus caligarent, radium solis per fenestram intrantem, forte conspicatus & paxillum esse ratus, in eo chirothecas appendit; quas postea servus ut afferret indigenti missus, in radio solis, ut erant, invenit pendentes. Ad extremum Vir sanctus, dierum & piorum operum plenus, ex hac ad vitam emigravit æternam. Corpus ejus suavissima odoris fragrantia omnes advenientes mirifice recreavit.

DE B. BERNARDO CONFESSORE MARCHIONE BADENSI
IN MONTE CALERIO IN PEDEMONTIO.

ANNO MCCCCLVIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Bernardus confessor, marchio Badensis, in Monte Calerio Pedemontii in Italia (S.)

AUCTORE G. C.

§ I. Cultus & Reliquiæ.

Mons Calerius, vulgo Moncaliere, munitum Pedemontii oppidum, quod flumini Pado adjacet, & vix tria milliaria Taurino distat, Bernardum Marchionem Badensem propter singularia & prodigiosa beneficia sibi præstita tamquam patronum veneratur, [Cultus S. Bernardi in Pedemontio,] & hac die annuam illius memoriam pie celebrat, ut fusius narrat Joannes Baptista Blancardi in Vita Italica cap. 11, & breviter refertur in Actis huic Commentario subjungendis num. 12. Cultum tamen non esse huic Beato proprium, intelligo ex litteris Silvii Josephi Perini nostri, qui anno 1681 ad Papebrochium Taurino inter alia sic scribebat: Ceterum de cultu præsenti ipsius Beati nihil possum addere, nisi quod singulis annis in die obitus Beati celebratur in altari, in quo jacet, Missa de festo currenti absque ulla commemoratione, licet solenniter cum magna populi frequentia. An interea temporis ad communem hunc cultum peculiaris aliqua accessio facta fuerit, poterunt docere ii, quorum interest.

[2] Idem beatus Marchio colitur Vici in Lotharingia, ut hac die Ferrarius in Catalogo Generali Sanctorum testatur his verbis: [Lotharingia,] In Lotharingia B. Bernardi confessoris. In notis vero indicat, sese hanc notitiam hausisse ex monumentis ecclesiæ Vici in Lotharingia, notatque Beatum obiisse anno 1458. Saussayus in Supplemento Martyrologii Gallicani tom. 2, pag. 1146 Idibus Julii de eodem sic habet: In Lotharingia sancti Bernardi confessoris in Vici ecclesia, quæ est in Metensis ecclesiæ alodio, sancta ex recordatione celebrati. Castellanus in Martyrologio Universali haud dubie eumdem Beatum designare voluit, dum die XV Julii ita scribit: Vici in diœcesi Metensi S. Bernardi confessoris. Sed nescio, quo errore lapsus sit, dum more suo epocham indicare volens, in margine seculum X notavit. Certe seculum XV ponere voluit, nisi hic Beatus illi fuerit plane ignotus. Meurissius ex Ordine S. Francisci episcopus Madaurensis & suffraganeus Metensis in Historia episcoporum Metensium, anno 1634 edita, pag. 569 testatur, imaginem B. Bernardi, quæ Vici conservatur, devote visitari a plurimis, qui salutares illius intercessionis effectus experiuntur. Canonici Vicenses ecclesiæ collegiatæ S. Stephani in testimonio Gallice scripto, cujus copiam nuper ad me transmisit R. P. Valentinus Hoeglein collegii nostri Badensis Rector, de hodierno beati Marchionis cultu ita loquuntur: Festum beati Bernardi quotannis celebratur Vici (sicut etiam in Monte Calerio) die XV Julii, quando magna populi multitudo ad illud concurrit; imo per anni decursum plurimi, tum oppidi incolæ, tum vicini, implorant illius intercessionem ad pellendos varios morbos, a quibus liberati faciunt celebrari Missas in sacello, ubi ejus effigies opere anaglyptico repræsentatur.

[3] [& in monasterio Lucidæ Vallis prope Badenam,] Moniales Lucidæ Vallis vulgo Lichtenthal etiam beato Marchioni aliquem cultum exhibent, uti me docet Tobias Elfferich Societatis nostræ sacerdos, qui in litteris anno 1679 ad Papebrochium datis ita scribit: Prostat in monasterio Lichtenthal, a Marchionibus olim fundato, aliqua tabella B. Bernardi imaginem referens, cui inscripta est oratio cum versiculo a Monialibus recitari solita in venerationem Sancti, quæ & serenissimo Wilhelmo, ante biennium defuncto, nostro fundatori, in amoribus & familiarissima fuit. Collecta autem illa cum Antiphona, versiculo & responsorio est tenoris sequentis: Antiphona. O quanta veneratione est dignus B. Bernardus Marchio Badensis, qui terrenas vanitates spernens in cælo triumphum habere promeruit. ℣ Propter veritatem & mansuetudinem & justitiam deduxit te mirabiliter Christi dextera. ℞. Quia ex hoc ad cælestia regna te collocavit. Oratio. Omnipotens sempiterne Deus, qui in B. Bernardum Marchionem Badensem per donum sancti Spiritus tantam gratiam infundere dignatus es, ut quicumque ad eum confidenter recurrit, salubre remedium a te obtineat: tribue nobis, quæsumus, indignis famulis tuis, ut qui ejus in hoc necessitatis articulo imploramus suffragium, sua benigna intercessione apud te opportunum consequi mereamur remedium. Per Christum Dominum nostrum. Habeo & aliam orationem Germanicam, nescio quo loco usitatam, & a præcedenti non multum diversam; quare eam hic Latine reddere non est operæ pretium.

[4] Jam memoratæ moniales putant, cor B. Bernardi in suo cœnobio sepultum esse; [ubi moniales putant, cor ejus sepultum esse;] de qua opinione mox laudatus Tobias Elfferich anno 1682 ad Papebrochium ita scribit: In monasterio virginum Ordinis S. Bernardi in Lucida Valle (Lichtenthal) dicitur & creditur, sepultum esse cor B. Bernardi Badensis, quamvis serenissimus Ferdinandus P. M., magnus hujus Sancti venerator, curaverit inquiri, & nullum vestigium repererit: moniales tamen aliter edicunt, & asserunt, murarios non recte indagasse. At ego facile crediderim, moniales homonymia deceptas unum Bernardum Badensem pro altero accepisse: nam Hieronymus Henninges in suo Theatro Genealogico tomo 4 part. 2, pag. 240 dicit, alterum Bernardum, ex eadem illustrissima stirpe ortum, anno Christi MCCCCXXIV (Vignierius in Genealogia Badensi pag. 34 notat annum MCCCCXXXIV) in Lucida Valle sepultum esse. Quare cum moniales forte legisset vel ex seniorum traditione audivissent, inter alios, ex Badensi familia in suo monasterio sepultos, nominari quemdam Bernardum, facile fieri potuit, ut utrumque confuderint, & quod ad alterum homonymum pertinebat, perperam de B. Bernardo intellexerint. Quidquid sit, cum constet, B. Bernardum Badensem in Monte Calerio mortuum ac sepultum esse, cordis ejus translationem ad Vallem Lucidam sine authentico testimonio non admittemus.

[5] At cum de reliquiis hic sermo inciderit, breviter indicabo, [Sed alibi assignantur illius reliquiæ.] quibus locis illæ conserventur. Mons Calerius certe maximam corporis partem possidet. Vici in Lotharingia, testibus Canonicis S. Stephani in eodem oppido, gladius & quoddam os B. Marchionis jam ab immemoriali tempore honorifice custodiuntur. Ad hæc accessit pannus sericus, non ita pridem ex Monte Calerio Vicum delatus, cui sacrum corpus diu involutum fuerat. Illustrissima familia Badensis etiam quoddam Beati sui consanguinei os pie veneratur, ut me docet jam sæpe memoratus P. Tobias Elfferich in litteris anno 1679 ad Papebrochium datis. Diu, inquit, contuli cum serenissima Marchionissa seniore, quæ satis accuratam Sancti memoriam ejusque gestorum tenet; sed quam omnem hausit ex relatione serenissime Ferdinandi P. M., qui ante plures annos venerationis causa Moncallerium in Sabaudiam excurrit, & sepulcrum veneratus, pulcra & singularia retulit, etiam magnam partem ossis. Deinde in alia epistola eodem anno scripta de hoc sacro osse sic loquitur: Ejus reliquia, credo, asservatur a serenissimo Ludovico, filio serenissimi Ferdinandi, qui eam Moncallerio attulit. Inter alia belli metu in tutiore loco collocata est. Atque hæc sunt, quæ de sacris B. Bernardi lipsanis tuto memorare potui.

[6] [Cultus ejus ulterius probatur,] Joannes Baptista Blancardi in Vita Italica cap. 13 ex Processu Beatificationis aliisque antiquis instrumentis varia eruit argumenta ad probandum legitimum B. Bernardi cultum. Ac primo quidem post virtutum synopsin, quam nos in Actis num 13 damus, citat R. P. Joannem Ergot, B. Bernardi confessarium, aliosque testes synchronos, qui ejus sanctitatem & miracula magnis laudibus extulerunt. Deinde adfert fragmentum ex Antonio De Torrellis, Philiberti I Ducis Sabaudiæ secretario, qui jussu Ducissæ Sabaudicæ miracula Bernardi examinavit & fideliter retulit. Profert etiam duplex Breve Sixti IV, de quo nos in compendio Actorum num 22 agimus. Præterea adducit quædam illustrium virorum testimonia & varia scriptorum elogia, quæ in paragraphum sequentem rejicimus.

[7] [& vera ipsius effigies exhibetur.] Denique idem Blancardus cultum B. Marchionis probat ex antiquis picturis, quibus ante annum 1500 titulus beati subscribitur. Asserit inter alias, in Pedemontio satis obvias, pulcherrimam B. Bernardi effigiem exstare apud Franciscanos in urbe Astena. Intelligo etiam in collegio nostro Badensi ac in parthenone Lucidæ Vallis imagines ejusdem Beati conservari. Sed cum inter se non parum differant, suspicor aliquas pro pictoris arbitrio pictas esse. Quare hic veram beati Juvenis effigiem, ad prototypum expressam, subjicio.

VERA EFFIGIES B.i BERNARDI Marchionis Badensis, qui obijt XV Julij Anno MCCCCLVIII in Moncalieri, ubi claret multis miraculis.

Quomodo hæc imago ad nos pervenerit, accipe ex epistola P. Tobiæ Elfferich, qui anno 1682 ad Papebrochium inter alia hæc scribit: Serenissima Anna (nempe Marchionissa Badensis) dum fuse cum illa conferrem, mihi pervetustam iconem monstravit, quæ veram Bernardi effigiem referre a Majoribus memoratur, quam a prototypo delineatam hic adjicio, ut R. V. æri incidi curet, & vitæ præfigat. Jam superest, ut quorumdam testimonia proferamus, quibus B. Bernardi virtus laudatur, & publicus illius cultus non parum confirmatur.

§ II. B. Bernardi elogia & Acta.

Inter scriptores hoc paragrapho adducendos, qui de sanctitate & miraculis B. Bernardi meminerunt, merito primum locum obtinet illustrissimus ac reverendissimus Georgius, [Elogia B. Bernardi ex Georgio ejus fratre episcopo Metensi,] episcopus Metensis, proxima consanguinitate illi conjunctus, qui audiens famam miraculorum, quibus frater suus post mortem coruscabat, ad magistratum Moncaleriensem die XII Februarii anno 1478 scripsit in hæc verba: Audivimus jam dudum ab illis, qui ex his oris ad nos veniunt, gloriosum & immensum Deum in ecclesia sanctæ Mariæ de Montecalerio Taurinensis diœcesis, meritis & intercessionibus bonæ memoriæ Bernardi ex Marchionibus Badensibus, cujus corpus in ea est inhumatum ecclesia, innumera & crebra facere signa & miracula. Et licet sæpenumero pulsati fuerimus, ut super illius exaltatione operam daremus, tamen ne propriam quæritare laudem intueremur, huc usque in ea requievimus: & cum hujusmodi signa & miracula indies efficiantur notiora, cogimur profecto ad Nobilitates vestras aliqua dare scripta &c. Deinde agit de illius canonizatione & subjungit sequentia: Quamobrem etiam cum idem Bernardus in ecclesia S. Stephani oppidi nostri de Vico non paucis & signis & miraculis, ut asseritur, resplendeat &c. Hæc sunt fragmenta epistolæ, quam integram invenire non potui, etsi Blancardus eam in archivo Moncaleriensi conservatam fuisse testetur.

[9] Franciscus Irenicus in Exegesi Germaniæ, anno 1518 edita, [Francisco Irenico,] lib. 3, cap. 106, de Bernardi nostri virtute reddit sequens testimonium: Hinc in memoriam divi Bernhardi Marchionis adducor, cujus sanctitatis existimatio plurimum apud me valet. Hic ab omni fœditate remotus postquam mundi immundi vias ingrediebatur, solum ad imitandum sibi Christum quæsivit, omnem antecessorum religionem superavit, futuris exemplum reliquit. Hujus vita simplex, incorrupta, ac nulla vitiorum pravitate irretita aut offensa erat. Hic universis renuntiavit voluptatibus, veræ religionis sacramentum sequebatur. Quidquid ad divinæ Majestatis cultum attinebat, ab illo nihil videmus prætermissum, nullus somnus huic in delicto mortali subrepsit. Penitus etiam sese a seculari negotio, divinis muneribus alioqui destinatus, subtraxit. Patrimonium amore Christi (ut numquam ab eo oculos haberet remotos) libere suis fratribus addixit, eo contentus tantum, quod ad vitæ suæ sustentationem ac tutelam necessario requirebatur. Hunc inde per hujus seculi tenebras raptum vitæ suæ finis consentaneus excepit, postquam sibi bonis operibus, nobis exemplo respondebat ac satisfecit. Memoriam suam consecravit sempiternam in oppido Lotharingiæ, Mumpelier dicto, inæstimandis coruscat miraculis, visum cæcis restituit, auditum surdis reparat, nulli oculos ad eum tenenti patrocinium denegat. Hunc jam votis expetimus, ad nostram salutem sevocamus, & quidquid tristius accidit, auspicio ejus auspicatissimo ac omine corrigimus.

[10] [qui in assignando mortis loco errat,] His laudibus B. Marchionem effert & Catholicum ejusdem cultum non obscure indicat Franciscus Irenicus, qui tamen lib. 2 ejusdem Operis Lutherum, Melanchthonem, aliosque similis farinæ homines impense laudat, & Belial cum Christo componere nititur. Sed id jam dicto B. Bernardi elogio nihil officit, cum ex hoc ipso testimonio oppugnari possint hæretica dogmata eorum, quos laudat. Ceterum quivis facile corriget crassum errorem geographicum, quem Irenicus hic deglutiit; dum nempe Mumpelier id est Montem Pessulanum pro Monte Calerio posuit, eumque in Lotharingia collocavit, cum interim pueri ferme norint, Montem Pessulanum vulgo Montpellier in Occitania inferiori situm esse. Neque hic error amanuensibus aut typothetis adscribi potest: nam Irenicus lib. 3. Operis jam citati cap. 109 eumdem repetit hoc modo: Sanctus quoque Bernhardus in civitate quadam Lotharingiæ se vita exoneravit, ibidem & sepultus miraculis coruscat. Hic quidem locum non nominat, sed beatum juvenem in Lotharingia mortuum esse falso affirmat.

[11] [& Philiberto Pingonio.] Philibertus Pingonius Baro Cusiacensis, qui fuit Emanuelis Philiberti Sabaudiæ Ducis senator, teste Blancardo, in sua Augusta Taurinorum ad annum Christi 1458 pag. 64 de Beato nostro habet sequentia: Eo anno, mensis Julii initio Bernardus Badensis Marchio, sanctimonia vitæ, ut natalibus clarus, Taurinum ingreditur, qui postmodum, suscepto Romano ad pietatem itinere, Montiscalerii morbo intercipitur & morte prævenitur. Obiit XV Julii, & ob toties repetita varia miracula inter Divos est habitus. Meurissius, paragrapho præcedenti laudatus, in Historia Episcoporum Metensium Gallice edita agens de Georgio, septuagesimo octavo ecclesiæ Metensis præsule, lib. 3, pag. 569, illius occasione hæc de Beato nostro interserit: Erat frater B. Bernardi, cujus vita tam sancta fuit, ut Deus etiamnum quotidie infinitam miraculorum multitudinem patret in Monte Calerio in Italia, ubi est sepultus. Nunc audiamus quosdam scriptores genealogicos, qui in illustranda familia Badensi diversimode de B. Bernardo meminerunt.

[12] [Quidam genealogi B. Bernardo sponsam aut uxorem tribuunt,] Hieronymus Henninges Luneburgensis in Theatro Genealogico tom 4, part. 2, pag. 240 ita loquitur: Bernhardus IIII cognomine divus vel sanctus, Marchio Badensis, qui Etlingæ habitavit & fratri Carolo gubernationem reliquit, Curialis Frederici III Imperatoris primum fuit, eique desponsata Magdalena filia Caroli VII regis Franciæ; sed fit spiritualis, & obiit in Monte Pessulano anno Christi MCCCCLVIII. In album Divorum relatus a Sixto IIII Papa. Quod hic auctor de Monte Pessulano dicit, satis supra refutatum est. Antonius Albizius nobilis Florentinus in Stemmatibus Christianorum Principum pag. 41 ad gentilitiam familiæ Badensis arborem hæc prænotat: Jacobus vero Marchio Badensis… filium habuit… Bernhardum, vitæ sanctimonia clarum, qui obiit ante nuptias cum filia Caroli VII Regis Franciæ celebrandas. Gabriël Bucelinus in Germania Topo-chrono-stemmato-graphica part. 3, pag. 53 B. Bernardo non tantum sponsam, sed etiam uxorem attribuit his verbis: Bernardus I (alii vocant IV) Marchio Badensis, cognomine sanctus obiit MCCCCLVIII. Uxor Magdalena filia Caroli VII regis Galliæ. Nicolaus Rittershusius in suo opere Genealogico agens de stirpe Marchionum Badensium, nullam de B. Bernardi sponsa aut uxore mentionem facit, sed hæc tantum scribit: Bernhardus obiit MCCCCLIX (melius 1458) canonizatus a Sixto V (voluit IV dicere) MCCCCLXXX.

[13] Jam paucis edisseram, quid de illis sponsalibus seu nuptiis sentiendum sit. [sed probabilius falluntur.] Imprimis Hieronymus Vignier in suis tabulis Genealogicis pag. 34 de hac re sic judicat: Bernardus III (aliis IV) cognomine Sanctus, Marchio Badensis, sponsalia contraxerat cum Magdalena filia Caroli VII Regis Galliæ, ut asserit Albisius; sed haud dubie fallitur. Mortuus est anno MCCCCLVII (lege 1458.) Præterea Sammarthani in Historia Genealogica tomo 1, lib. 14, pag. 647 tertiæ editionis narrant, Magdalenam, Caroli VII filiam, anno 1457 promissam fuisse Ladislao Regi Hungariæ. Verum cum is eodem anno moreretur, postmodum anno 1462, ut referunt iidem Sammarthani, nupta est Gastoni Fuxensi, & peperit Franciscum Phœbum, postea Navarræ Regem, qui sine liberis obiit. Mirum sane est accuratos hosce genealogos, qui minutissima quæque notant, de sponsalibus Magdalenæ cum Bernardo Badensi contractis nullum verbum fecisse. Fieri quidem potuit, ut Magdalena illa more magnatum in pueritia Bernardo puero a parentibus promissa fuerit, & Bernardus jam grandior factus cælibem vitam agere voluerit; at cum Acta aliaque antiqua monumenta hanc rem sileant, etiam promissas has nuptias valde dubias esse existimo. Nunc de Actis pauca præfabimur.

[14] Dolendum sane est, nos antiquioribus hujus Beati Actis ac miraculis carere. [Frustra quæsitis,] Sed ut ostendam per nos non stetisse, quo minus ea obtineremus, breviter indicabo, quanta diligentia in hunc finem a nobis adhibita fuerit. Jam a multis annis Papebrochius, pro secuturis Sanctis solicitus, scripserat Taurinum, ut canonizationis processum ex Monte Calerio impetraret. Verum a nostro P. Silvio Josepho Perino inde responsum fuit: Acta pro Canonizatione B. Bernardi non amplius extant apud cives Montis Calerii, sed apud Principes Badenses: nec hic potui aliud invenire, quam ejus Vitam, nempe Italicam, anno 1628 Taurini impressam, quam memoratus P. Perinus transmisit. Deinde Papebrochius scripsit in Germaniam P. Joanni Gamans, diligentissimo Operis nostri adjutori, qui statim litteris ejus respondens primo interrogat, ecquænam Taurino acceperit de B. Bernardo Badensi miracula? Nominatim an illa, & quidem prima, quæ Ducissæ Sabaudiæ jussu mox a morte Beati conscripsit Antonius de Torellis ejus secretarius? Deinde Gamansius indicat ea, quæ ipse habebat. Posteriora, inquit, in Processu, Sixti IV jussu instituto, habeo ex exemplari Badenam anno MCCCCLXXX circiter misso, & communicabo libens. Sed ea numquam ad manus nostras pervenerunt; an autem cum aliis quibusdam schedis Gamansianis in Mœno perierint, an adhuc alicubi in Germania delitescant, ignoro.

[15] Cum mihi Acta B. Bernardi illustranda obtigissent, [antiquioribus monumentis,] de accipiendis alicunde antiquis illis monumentis spem non abjeci; sed mox litteras dedi ad R. P. Valentinum Hoeglein Collegii nostri Badensis Rectorem, qui anno 1723 ad eas humanissime respondit in hunc modum: Datis ad me litteris in causa B. Bernardi Marchionis Badensis nunc tandem respondeo, quia hactenus in varia loca & Collegia scripsi; imo ipse aliqua lustravi, ut quæ gloriam ejus Beati promovere possunt, oculatus inspicerem. Sed præter id quod ex oppido De Vic in tractu Metensi, ubi Beati hujus memoria colitur, missum accepi, dignum relatu nihil invenire potui. Putabam in Archivo Principali hic Badenæ aliqua me reperturum, quæ ad intentionem facerent. Sed omnino nihil invenimus, nescio an incuria, an temporum injuria, quæ hanc nostram patriam incendio fere totam delevit. Postea intellexi, aliqua Gamansii scripta exstare Herbipoli apud Joannem Seyfrid e Societate nostra ibidem historiarum professorem. Itaque bis ad illum scripsi, sed præter compendium Vitæ a Camillo Gabriellio Italice compositum, & diuturnam ulterioris diligentiæ promissionem nihil accepi.

[16] [Vitam & miracula ex recentioribus scriptoribus dare cogimur.] Cogor igitur acquiescere recentioribus monumentis, quæ jam enumerabo. Joannes Baptista Blancardus Taurini anno 1628 Italice edidit Vitam B. Bernardi Badensis; sed eam tot sanctorum Patrum sententiis aliisque digressionibus implevit, ut potius concionatorem quam historicum agere voluisse videatur. Joannes Hornig Societatis nostræ sacerdos, vestigiis Blancardi presse inhærens, eam anno 1686 ex lingua Italica in Germanicam convertit. Eamdem Camillus Gabriellius sacerdos in compendium redegit, & Taurini anno 1658 Italice edidit. Quamvis autem ille potissimum collegerit puncta historica, quæ ad B. Marchionem spectabant, tamen etiam subinde suas interserit paræneses, aliasque evagationes, quas ego tamquam ad propositum meum inutiles in Latina illius scriptoris versione prætermisi. Ceterum in hoc auctore interpretando non ita scrupulose versatus sum, ut verbum verbo reddere curaverim, sed, servata narrationis substantia, filum historiæ fideliter prosecutus sum, ut utriusque linguæ peritis facile apparebit. Miracula vero B. Bernardi, quæ Gabriellius omiserat, ex Blancardo Latina feci. Jam utriusque opusculi translationem una cum meis observationibus hic subjicio.

VITA
Ex fusioribus Joannis Baptistæ Blancardi Actis contracta, & a Camillo Gabriellio Taurini anno 1658 Italice edita, quam nos Latine in compendium redegimus.

Bernardus confessor, marchio Badensis, in Monte Calerio Pedemontii in Italia (S.)

EX ITALICO GABRIELLII.

[B. Bernardus ex nobilissima Marchionum Badensium stirpe ortus,] Inter antiqua & illustria Germaniæ stemmata jure merito numeratur familia Marchionum Badensium, tum ob sanguinis nobilitatem, tum ob ditionis amplitudinem, atque præcipue ob religionem erga Deum, ac denique ob egregia & heroica horum principum facinora, de quibus præstat tacere, quam pauca dicere; præsertim cum tantummodo intendam orbi Christiano proponere sanctimoniæ exemplar, nec velim rebus, ab hoc instituto alienis, diu immorari. Ex hac nobilissima stirpe ortus est beatus Bernardus, princeps Badensis. Patrem habuit Jacobum Marchionem Badensem; matrem vero Catharinam, Ducis Lotharingiæ filiam. Deus felicissimis hisce conjugibus dedit quatuor filios a, quorum primus erat Carolus, qui in marchionatu patri successit, & sororem Frederici IV b Imperatoris uxorem duxit. Alter fuit Bernardus noster, qui natus est circa annum Domini MCCCCXXXVIII. Tertius fuit episcopus Metensis. Quartus autem ob virtutum præstantiam præ aliis magnæ existimationis viris electus est archiepiscopus Trevirensis.

[2] Serenissimi parentes Bernardum nostrum optime educarunt, [& in pueritia pie educatus,] quia non solum ipsimet omnium virtutum exempla filiolo suo præbebant, verum etiam pædagogos ac magistros, singulari pietate ac 15.12.2014anta cœpit a teneris sese ad cælum erigere, & etiamnum puer monstrabat, se ad divinum servitium peculiari modo esse electum. Fugiebat eas levitates, ad quas puerilis ætas solet esse proclivis; maximam erga Deum ostendebat reverentiam; multum delectabatur oratione; parentibus & magistris erat obsequentissimus, erga omnes affabilis & mansuetus; & a tenera illa ætate jam assueverat nihil aggredi, nisi se signo crucis præmunivisset.

[3] Hisce solidæ pietatis fundamentis postea imposuit magnum perfectionis ædificium. [præcipua Catholicæ religionis exercitia singulari veneratione obit.] Adolescens bis per mensem Corpore Christi reficiebatur; quod Catholicæ religionis exercitium in Bernardo maxime fuit laudandum propter sedulam præparationem, qua se ad angelicum cibum sumendum disponebat. Hinc medicina illa cælestis plurimum ipsi proderat, eo quod in animam tam bene dispositam reciperetur. Jam a tenera ætate consueverat quotidie incruento Missæ sacrificio assistere. Satis exprimere nequeo, quanta cum reverentia hisce sacrosanctis salutis nostræ mysteriis interesset: nam genuflexus externa corporis compositione, & interna mentis attentione tantam præ se ferebat modestiam, ut circumstantibus extra se raptus esse videretur.

[4] Crescente ætate, crescebat pietas. Maxime deditus erat orationi, [Deditus orationi,] cui ita assueverat, ut inter magna negotia sæpissime mentem ad Deum elevaret, & in ambulatione aut alio corporis exercitio meditationem de rebus divinis prosequeretur. Sæpius coruscanti facie a divino colloquio redire conspiciebatur. Ipsemet suis nobilibus interdum dicere solebat, homini cælestem dulcedinem gustare cupienti per orationem Deo appropinquandum esse, sicut se calefacere volenti ad ignem accedendum est. Atque ita sanctus Adolescens omne auxilium & robur contra dæmones ex oratione hauriebat.

[5] Cœpit etiam a pueritia jejunare, nec solum dies jejunii ab ecclesia assignatos observabat, [jejunio, aliisque corporis afflictationibus,] verum etiam peculiari abstinentia colebat feriam sextam, passioni dominicæ consecratam, qua ob illius mysterii memoriam nullo aut parcissimo cibo utebatur, ut aliquo modo cruciatus Domini sui in se sentiret. Crebro etiam aulicis suis ac nobilibus dicebat, jejunio refrænari corpus, ne cum anima in æternum exitium ruat, sicut equus fræno continetur, ne in præcipitium cadat. Ad hæc ajebat, orationem ac jejunium esse quasi duas rupes, quæ non possent a dæmonibus expugnari. Ut verbo dicam, semper summa fuit in ejus victu temperantia. Huic cibi abstinentiæ addebat alias corporis afflictationes, de quibus etiamnum hodie testatur ingens cilicium c, quo pius Princeps velut asperrimo sine manicis sagulo induebatur. Illud videntes merito mirantur, quomodo adolescens delicate enutritus pati potuerit amictum adeo asperum, qui eum certe magno tormento afficiebat.

[6] [statuit virginitatem servare,] Sic Bernardus amore Dei & odio sui succensus indies aptiorem se reddebat ad recipienda divina beneficia, & res majores pro divina gloria tentandas. Statuit itaque aulicæ vitæ splendorem & commoda contemnere ac virginitatem illibatam conservare. Indicavit heroicum suum propositum confessario suo, nempe P. Joanni Argot d ex Ordine S. Francisci, magnæ perfectionis viro, cujus etiamnum viget memoria. Is laudavit Bernardi consilium; attamen ut prudens spiritus magister ipsi ostendit, quanti momenti rem aggrederetur, quantumque difficultatis reperturus esset, ut eam ad gloriosum exitum perduceret. Bernardus autem omnes occasiones castitati noxias vitabat, & diligentissimam corporis ac sensuum custodiam adhibebat, atque impudicis cogitationibus statim resistebat. Numquam audebant aulici coram ipso dicere quidquam, quod vel remotissime pudicitiam læderet. Solus ipsius vultus sufficiebat, ut nemo in hac re terminos honestatis transgrederetur.

[7] [& caritatem mirifice exercet.] At quamvis virginitas sit angelica virtus, tamen nihili facienda est, si caritate destituatur. Quare sanctus Princeps se totum operibus misericordiæ impendit. Alebat pauperes, vestiebat nudos, juvabat inopes, erga quos erat munificentissimus, ita ut maximus eleemosynarius & misericors pauperum visitator passim appellaretur. Census suos in tres partes diviserat, unam Christi pauperibus distribuens, alteram locorum sacrorum restaurationi & ornatui impendens, ac tertiam usibus suis reservans. Quid porro dicam de ceteris ejus virtutibus principe Christiano dignis? Numquam aliquem verbo aut facto offendit; nemini in facultatibus aliisque rebus nocuit; numquam datam fidem violavit; alienas opes non concupivit, nec permisit, ut cuiquam damnum inferretur. Non est passus, miseros, viduas, pupillos, suosve subditos opprimi, sed quantum poterat, erga omnes ægualiter se benignum patrem exhibebat.

[8] [Deinde fœdus contra Turcas promovere volens,] Dum ita Bernardus ut gigas curreret per viam mandatorum Dei, & in adolescentia tam perfecta magnam de se orbi exspectationem concitaret, circa annum ætatis vigesimum sensit divini amoris flammam, quæ animum suum ad res eximias pro Dei gloria suscipiendas accendebat. Cum igitur generosa passionum suarum expugnatione, & assiduo virtutum exercitio cælestes vires acquisivisset, quærebat undique occasionem, ut Dei gloriam promoveret, & Ecclesiæ Catholicæ quam maxime prodesset. Eo tempore Amurath e illius nominis secundus Turcarum imperator victricia Lunæ signa multis provinciis invexerat, & Albaniam, Vallachiam, aliasque Græciæ & Hungariæ regiones invaserat, infelici principum Christianorum discordia opportunitatem præbente, ut infidelis tyrannus tot terras occuparet, in iisque impia Mahometis dogmata propagaret cum non exiguo veræ fidei detrimento. Hæc infidelium progressio commovit animum generosi Principis, qui censuit, se nil utilius facturum, quam si contra potentem & perniciosum Christianæ religionis inimicum omne studium omnemque industriam adhiberet. Re itaque prius Deo commendata, conatus est inter principes Germaniæ sacrum fœdus componere. Quanto autem zelo & labore hoc negotium promoverit, malim pio lectori cogitandum relinquere, quam paucis verbis enarrare. Sufficiat dixisse, quod rem tam arduam ferme ad optatum finem perduxerit.

[9] Fredericus IV Imperator Bernardum tunc temporis ornavit munere præsidis Cæsarei in Italia, [ab Imperatore Romam mittitur,] eumque tamquam capacissimum elegit, ut cum summo Pontifice sacrum fœdus concluderet, & de gravissimis Imperii negotiis tractaret. Bernardus ergo, rebus in Germania dispositis, iter instituit Romam versus, ubi tunc Callistus III f pontificiam cathedram ascenderat. Magnifico comitatu, qualis ejus nobilitati & Cæsarei præsidis dignitati conveniebat, in Sabaudiam venit, & a Duce Ludovico g, tunc ibidem regnante, honorifice ac benevole exceptus est. De negotio autem, quod sibi maxime cordi erat, cum præfato Duce ita egit, ut is libenter sacro contra Turcas fœderi se adjunxerit. Quare læto animo Sabaudiam relinquens, direxit iter in Pedemontium.

[10] Ingressus Pedemontanam regionem divinitus intellexit, [at in itinere pie moritur,] sibi mortem imminere. Eapropter initio mensis Julii Taurinum adveniens noluit in ea urbe diu morari; sed petiit Montem Calerium, quia in hoc oppido liberius exercitiis spiritualibus vacare, & sese ad vicinam mortem præparare poterat. Quando ad hunc locum una cum confessario supra memorato & aulicis pervenit, statim sibi delegit conventum S. Francisci, ibique morbo oppressus cum singulari reverentiæ ac pietatis sensu Sacramentum pœnitentiæ & Eucharistiæ recepit. Interim ferventissime orabat, & ardentissime sese cum Deo unire desiderabat. Demum cilicio indutus, & Crucifixum tenerrimo amplexu stringens, inter pias adstantium sacerdotum ac religiosorum preces, & copiosas suorum aulicorum lachrymas beatam animam reddidit suo Creatori, a quo sancte vivendi sancteque moriendi gratiam acceperat. Accidit felix illius transitus XV Julii anno MCCCCLVIII, cum parum ultra viginti annos vixisset.

[11] Corpus defuncti delatum est ad ecclesiam collegiatam Montis Calerii, [& in ejus exsequiis patrato miraculo,] ubi ad illius exsequias ingens populi & cleri numerus confluxit. Pater Argot, optimus virtutum ejus testis, habuit orationem funebrem, qua in auditorum animis magnam de pio Principe existimationem concitavit, & funereum eorum dolorem spirituali gaudio temperavit. Quinimo Deus ipso exsequiarum tempore per manifestum miraculum declaravit, Bernardum jam Beatorum consortio frui: nam leprosus quidam h, qui luxatis coxis ad templi fores erat, audiens virtutem defuncti Principis ab omnibus laudari, sanitatem ab eo petiit, ac subito impetravit. Hoc prodigium non mediocriter adstantium lætitiam auxit. Quapropter sacrum corpus summa cum devotione & reverentia sub majori altari ejusdem ecclesiæ collegiatæ collocatum est, ubi brevi multis variisque miraculis splenduit.

[12] [a civibus Moncaleriensibus patronus eligitur.] Ab eo tempore incolæ Montis Calerii Bernardum tamquam suum in cælo protectorem coluerunt, & diem mortis ejus annua festivitate celebrarunt. Deinde populus, non solum in oppido Montis Calerii, sed etiam in aliis Pedemontii locis, in illius honorem sacella ædificavit, altaria exstruxit, & Beati effigiem honoravit. Jolanta i vero Sabaudiæ Ducissa propter crebra miracula, quæ Deus per Servum suum operabatur, obtinuit a Sixto IV k summo Pontifice, ut die XXIII Decembris anno MCCCCLXXVIII Breve de processu canonizationis ad episcopum Eporediensem & Guilielmum Caccia canonicum dirigeret his verbis: “Fide dignorum relatione accepimus, quod divina clementia multa ostendit miracula ad tumulum & imaginem insignis memoriæ Bernardi Marchionis Badensis, cujus corpus in ecclesia Collegiata S. Mariæ Montis Calerii Taurinensis diœcesis requiescit”. Anno sequenti idem Pontifex post mortem episcopi Eporediensis novum Breve de canonizatione beati Bernardi misit. Etiam multis antiquissimis picturis, ante annum MD factis, ita subscriptum legitur: Illustrissimus beatus Bernardus Marchio Badensis, præsidens Imperialis.

[13] [Datur virtutum illius synopsis ex Processu canonizationis.] Lubet hic transscribere synopsin virtutum, quas Processus canonizationis Bernardo attribuit verbis sequentibus: “Quod ipse idem illustris Marchio & beatus homo Dei erat verax, modestus, sobrius & sapientissimus; Deo & hominibus, suisque præcipue servitoribus gratus, & placabilis: nam beatus hic vir erat scientissimus, mansuetissimus, virgo, devotissimus, eleemosynarius grandissimus, visitator pauperum, terrena & mundana spernens, Deum timens, justitiam diligens, pacem perquirens, contumelias & rixas sedans. Præstabat consilio, præstabat ingenio. Jejunabat omni hebdomada. Omni mense confitebatur devotissime bis, ac sanctæ ecclesiæ Sacramenta recipiebat. Corruptelas, fallacias, inquietates, malignitates, & cetera ab altissimo creatore D. N. Jesu Christo & Ecclesia prohibita penitus vitabat, Deo totique curiæ cælesti totis conatibus servire & complacere studebat. Cetera faciebat, quæ ad sedem & regnum gloriæ vitæ æternæ vocatus facere nititur & debet. Misericors erat, pius, humanitate & dulcedine repletus. Delicias mundique vanitates, vitia, dissolutiones spernendo fugiebat; nec ullo pacto in ea voluntarie incidisset. Infinita faciebat bona, & in statu gratiæ ultimorum suorum dierum tempore erat. Bona sua in tres dividebat partes; aliam Christi pauperibus, unam ecclesiæ dispensabat, reliqua in suos usus”.

ANNOTATA.

a Franciscus Irenicus in Exegesi Germaniæ lib. 3, cap. 106 de hoc Jacobo Marchione Badensi agens ita scribit: Filios sex fortuna indulsit; unum, cujus nomen inter Divos relatum est, duos episcopatibus amplissimis instructos &c. Hæc monuisse sufficiat: nam quidquid sit de hoc diverso filiorum numero, parum ad propositum nostrum pertinet.

b Hic Imperator ab aliis III ab aliis IV vocatur. Ab anno 1440 cœpit regnare, & diutissime imperium tenuit.

c Blancardus in Vita Italica B. Bernardi cap. 4 dicit, hoc cilicium suo tempore reverenter conservatum fuisse in ecclesia S. Mariæ oppidi Moncaleriensis.

d Modo scribitur hujus viri cognomen Argot, modo Ergot. Sed frustra illius memoriam apud Waddingum aliosque Franciscanos scriptores quæsivi.

e Amurath II obiit anno 1451, cui successit Mahomet II, qui usque ad annum 1481 Turcicum imperium gubernavit. Cum igitur B. Bernardus hæc circa annum 1458 gesserit, puto pro Amurathe II substituendum esse Mahometem II, qui anno 1453 Constantinopolim intercepit.

f Is electus est pontifex anno 1455, & obiit anno 1458.

g De hoc Ludovico, qui Lugduni anno 1465 obiit, videri potest Philibertus Pingonius in Arbore Gentilitia Ducum Sabaudiæ pag. 55.

h Hujus leprosi nomen & cognomen a Blancardo exprimitur, ut in miraculis ab eo collectis postea apparebit.

i Hæc Yolanta fuit uxor B. Amadei Ducis Sabaudiæ, de quo actum est ad diem XXX Martii.

k Summus Pontifex creatus est anno 1471, & mortuus anno 1484.

MIRACULA
Collecta a Joanne Baptista Blancardo & Italice anno 1628 Taurini edita, quæ nos Latine interpretati sumus.

Bernardus confessor, marchio Badensis, in Monte Calerio Pedemontii in Italia (S.)

EX ITALICO BLANCARDI.

Miracula certo demonstrant Catholicæ Ecclesiæ & fidei nostræ veritatem, ac præterea probant, Sanctos jam æterna beatitudine frui, [Blancardus nonnulla præfatus,] eorumque intercessionem hominibus prodesse. Hinc misericors Deus variis signis voluit orbi ostendere, Bernardum jam receptum esse inter illos cælestis aulæ principes, qui a nobis invocati preces nostras divinæ Majestati offerunt, & malis nostris impetrant remedia, omnem naturæ vim & humanam artem superantia; sicuti dum, Deo largiente mortuis vitam, surdis auditum, cæcis visum, claudis gressum, leprosis, aliisque desperatis ægris prodigioso modo sanitatem restituunt. Multi opem B. Bernardi implorantes experti sunt stupenda hujusmodi beneficia. quorum aliqua ex archivo Montis Calerii aliisque antiquis scriptis eruta hic breviter recensebo.

[2] Dum corpus Bernardi ad exsequias celebrandas in Monte Calerio in ecclesia beatæ Mariæ ante summum altare collocatum esset, [refert primum miraculum, quod in exsequiis B. Bernardi contigit.] eoque tempore R. P. Joannes Ergot de B. Marchionis sanctitate, castimonia, aliisque virtutibus ad frequentem populum verba faceret, inter alios aderat ante portam templi quidam leprosus simul & elumbis, nomine Georgius Corderius, ex Monte Calerio oriundus. Is excitatus sanctimonia Bernardi, quam a concionatore laudari audiverat, B. Marchionem invocat, & vovet sese ad ejus sepulcrum, si sanitati restituatur, picturam beneficium repræsentantem una cum duabus cereis tibiis appensurum. Voto facto, statim ab illa infirmitate liberatur, & reliquo vitæ tempore sanus remansit. “Quo viso miraculo (ait de Turrelis ) a clerus & populus Deum cum cantu & jubilo laudarunt & benedixerunt” b.

[3] [Vir mutus simul & claudus ejus patrocinio sanatur;] Dominicus Darmelli Moncaleriensis linguæ usum perdiderat, & præterea sese e lecto movere non poterat. Revolvens secum sanctitatem B. Bernardi, statuit intercessionem illius implorare, & emisit votum rependi genibus a porta templi usque ad B. Marchionis sepulcrum: quod cum fecisset, jam sepulcro propinquus, loquelam recepit. “Quæ gesta sunt præsente universo clero & populo dicti loci laudantibus & benedicentibus Dominum. Dominicus vero, recuperata sanitate, voce magna exclamabat, se ad laudem & gloriam divinæ Trinitatis, precibus & meritis B. Bernardi fuisse liberatum”. Usus sum ipsissimis verbis antiqui scripti, ex quo hæc transcripsi.

[4] [alter vero primum hydropicus sanitatem obtinet, ac dein fulmine ictus reviviscit.] Anno MCCCCLXI Andelius Martinolius Bertola, qui Montem Calerium incolebat, devote B. Bernardum venerabatur, & se quotidie orationibus illius commendabat. Is immedicabili hydrope afflictus a Beato sanitatem petiit ac obtinuit, in cujus beneficii memoriam indies B. Marchionis sepulcrum invisebat. Accidit, ut idem vir aliquando ruri versaretur, & magna fulminum ac tonitruorum tempestate suborta, fulmine percuteretur sub arbore, ad quam vitandæ tempestatis causa se receperat. Postquam ibi unius diei spatio mortuus jacuisset, cadaver ejus inventum deferebatur ante sepulcrum B. Bernardi, quem in vita pie coluerat, & intercessione illius subito revixit.

[5] [Canonicus immedicabili morbo,] Bartholomæus Ferrari canonicus sanctæ Mariæ in oppido Moncaleriensi, ubi corpus B. Bernardi sepultum est, insanabili quodam morbo & acutissimis doloribus opprimebatur. Vovit igitur ceream tibiam ad Beati sepulturam suspendere, & voto impleto mox convaluit.

Mulier sterilis promisit B. Bernardo offerre ceream candelam, qua oblata, [mulier sterilitate,] post novem menses peperit filiolum, cui Bernardi nomen imponi jussit.

Adolescens febri afflictus in extremum vitæ discrimen venerat. [& adolescens febri liberantur.] Imploravit opem B. Bernardi, & emisso voto, statim a febri liberatus est.

[6] Juvenis quidam Carmaniolensis c manus & pedes movere non poterat; [Juvenis manuum ac pedum usum recuperat,] neque ei medicamina quidquam proderant. Auditis miraculis B. Bernardi, primo peccatorum confessionem instituit, ac dein se ad Beati sepulcrum portari jussit, ubi extemplo tam perfecte sanatus est, ut pedes domum redierit.

Filiolus Rufini Darmelli, [& puero combusta manus prodiose restituitur.] non observantibus domesticis, incidit in focum & manum usque ad brachium omnino combussit. Mater statim ad intercessionem B. Bernardi confugit, & manus puero prodigiose restituta est.

[7] Petrus Joannes Maria opulentus civis Moncaleriensis unicum habebat filium, [Quidam pater B. Bernardi opem implorans filio sanitatem impetrat,] nomine Chiafredum, qui quotidiana & assidua febri adeo affligebatur, ut nulla superesset sanationis spes, & paulatim ad agoniam deduceretur. Pater audiens ex medicis, filium suum nullis humanis remediis juvari posse, adiit sepulcrum B. Bernardi, & filii sanitatem suppliciter ac instanter flagitavit. Domum reversus invenit filium plane sanatum: “quamobrem pater & filius simul laudantes & benedicentes Deum, Missis, orationibus, & oblationibus sepulcrum Sancti venerati sunt”.

[8] Morbus omnino debilitaverat manus & pedes cujusdam adolescentis, [& adolescens ad eumdem Beatum confugiens ex morbo convalescit.] eique loquelæ usum eripuerat. Parentes & amici arte medica languorem vincere nitebantur. At videntes, eum nullo modo sanari posse, ægrotanti in memoriam revocarunt miracula, quæ B. Bernardi invocatione patrabantur. “Ipsius Sancti (verba sunt processus canonizationis, qui ad instantiam ducissæ Yolantæ institutus est) ægrotus præsidium invocavit, & subito incolumis e lecto surrexit”. Deinde invisit sepulcrum Sancti, eumque Missis, oblationibus & laudibus honoravit, & parocho ecclesiæ ac populo miraculum manifestavit.

[9] Duo conjuges continua febri summopere vexabantur. [Idem Beatus duos coniuges febricitantes,] Itaque omni ope & reparandæ sanitatis spe destituti, Sancto votum obtulerunt, ejus sepulcrum visitarunt, illiusque auxilium enixe flagitarunt, ac liberati sunt. Processus Canonizationis hæc subjungit: “Missis, orationibus, & oblationibus Deum & Sanctum laudabant”.

Guilielmus De Peneagli Moncaleriensis ita e renibus laborabat, [virum e renibus laborantem,] ut erectus stare non posset. Poposcit opem ab hoc Sancto, & subito ab illa infirmitate sanatus est.

Unus ex nobilibus loci vulgo dicti Villar Di Basse d triginta annis fractura pedum & hernia detentus fuerat, [& alterum triginta annis morbo detentum sanat.] ita ut sine alterius subsidio se movere non posset. Insuper in hac infirmitate continuis doloribus cruciatus, confugit ad intercessionem istius Sancti & Missam votivam in altari ad ejus sepulcrum posito celebrari jussit, ac protinus convaluit.

[10] Uxor Peironetti Ponseti ex pago S. Mauritii e peperit filiolum, [Infans habens rupta ilia,] rupta ilia habentem, talique hernia affectum, ut morti proximus crederetur. Mater ad Sancti nostri præsidium recurrit, & beneficium petitum obtinuit: nam, puerulo quamprimum sanato, ipsa sacram sepulturam visitans, Sancti beatitudinem collaudavit, ut loquitur processus Canonizationis.

Joannes Varotus Moncaleriensis deprehendens, filiolum suum hernia laborare, [& alius puer hernia graviter affectus sanantur.] consuluit medicos aliosque hujus morbi peritos; sed frustra huic malo remedium quærebat. Quare, omni arte humana deficiente, recurrit ad nostrum Sanctum, “& filius ab ipsa infirmitate incolumis evasit, & usque in hodiernum diem convaluit” (verba sunt informationum anni MCCCCLXVIII) laudans Deum, & visitans Sancti sepulturam.

[11] Quidam Tarentasiensis f tempore hiemali per montem Cenisium g iter faciens tantam frigoris, nivis ac ventorum intemperiem perpessus est, ut manus ac pedes congelatos haberet, omnemque illorum membrorum vigorem, usum ac motum penitus amitteret. Sed invocans B. Bernardum Montis Calerii illico liberatus est, vires recuperavit, [Quidam frigore congelatus membrorum usum recipit.] & in memoriam accepti beneficii adivit Sancti sepulcrum & ibi laudando ac benedicendo Dominum, præter orationes, Missas & sacrificia, obtulit christiana simplicitate eam frumenti copiam, quæ corporis sui gravitatem pondere æquabat.

[12] [Gallus ex equo delapsus vulneribus suis medelam,] Dum Gallus quidam in itinere Villam Novam Astensem h attigisset, cadens ex equo, digitos & coxendicem fregit, atque immensum dolorem sensit. Perpendens de nocte miracula B. Bernardi, qui in Monte Calerio quiescit, “votum mente concepit, & precibus ejusdem Sancti fuit liberatus”, atque in memoriam hujus beneficii ceream candelam ad ejus sepulcrum obtulit

Uxor Thomæ De Virle Moncaleriensis habuit filiam, [& mulier filiæ suæ ægrotanti pristinam valetudinem obtinet.] nomine Franciscam, quæ ita ægrotabat, ut ad mortem propinquaret. Domesticis nil nisi ejus obitum exspectantibus, illa in mentem revocans innumera miracula, quæ Deus per intercessionem B. Bernardi faciebat, ad illius patrocinium recurrit, & statim morbo liberata visitavit simul cum matre sepulcrum Beati, laudans Deum & omnibus declarans miraculum.

[13] [Canonicus periculoso asthmate aliisque malis oppressus convaluit,] R. D. Hercules Cravetta, canonicus ecclesiæ collegiatæ S. Mariæ in oppido Moncaleriensi, podagra in lecto detentus die XVI Decembris anni MDCVI circa mediam noctem dolore stomachi & asthmate, ex quo sudor aliique angores oriebantur, ita fuit oppressus, ut vix posset respirare, & mortem sibi jam instare crederet. In hac angustia recordatus beneficiorum, quæ Deus patrocinio B. Bernardi multis concesserat, vovit perpetuum jejunium in ejus vigilia, promisitque, se festum illius quotannis celebraturum. Confestim, emisso voto, cruciabile hoc periculum evasit, & palam professus est, hoc beneficium sibi præstitum fuisse intercessione B. Bernardi, cui se semper postea addictissimum ostendit.

[14] [& alter ex lapsu læsus citum vulneri remedium invenit.] Prosper Marchettonus incola loci, qui vulgo vocatur Cumiana i, videns in ecclesia S. Mariæ plebis Cumianensis antiquissimam Bernardi nostri picturam, pulvere obsitam, voluit eam mundare & aqua abluere, ut ex isto prototypo similis imago pingeretur. Accepta igitur aqua lustrali picturam conspersit, tenensque manu aquam, dum imaginem omnino a sordibus festinat expurgare, offendit in scamnum ac tam graviter lapsus est, ut pellis dexteræ tibiæ ad longitudinem trium digitorum cum copiosa sanguinis effusione & maximo cruciatu dilaceraretur. Tunc cum Sancto amice conquestus est, eo quod hoc infortunium sibi inter abluendam ejus picturam accidisset, & B. Bernardum oravit, ut huic malo mederi dignaretur. Interea incidit ipsi cogitatio miscendi cum eodem pulvere aquam a pictura stillantem, eamque vulneri suo applicandi. Dum inefficax hoc remedium magna cum fiducia adhibet, repente omnis dolor resedit, & tempore matutino sequentis diei jam vulnus ita obductum erat, ut ne cicatrix quidem appareret; cum alioquin opera medicorum aut chirurgorum vix quindecim dierum spatio sanari potuisset. Unde ob hoc beneficium se postea semper Sancto devotissimum exhibuit.

[15] Vespillones k, qui tempore contagionis anno MDXCIX tam crudeliter tractaverant urbem Taurinensem, [B. Bernardus ab oppido Moncaleriensi pestem avertit.] decreverant etiam Montem Calerium lue inficere. Dum hoc diabolicum propositum executioni mandaturi, vellent circa medium noctis transire pontem Padi, invenerunt in ponte juvenem imberbem, armatum, albo equo insidentem, & facie omnino similem imagini B. Bernardi. Is non solum transitum illis prohibuit, sed etiam irato vultu eos ita terruit, ut semper a transitu impediti fuerint, ac tandem impium consilium mutaverint.

In processu Canonizationis, qui anno MCCCCLXXVIII institutus est, inveniuntur multa alia beneficia & miracula, quæ hic brevitatis causa prætermitto.

ANNOTATA.

a Hic Antonius De Turrelis vel Torrellis fuit secretarius Philiberti I Ducis Sabaudiæ, ejusque jussu non diu post mortem B. Bernardi Vitam & miracula illius collegit, quæ utinam obtinere potuissemus.

b Quæcumque his signis “notavi, sunt ipsa verba ex antiquis monumentis desumpta, quod hic semel præmonuisse satis est.

c Hæc urbs, vulgo Carmagnola in Marchionatu Salutiarum, sed intra limites Pedemontii proprii sita est, distatque Taurino versus meridiem octo milliaribus, & a fluvio Pado vix duobus.

d Noster Joannes Hornig hic in sua interpretatione Germanica erravit, putans Villar Di Basse esse nomen istius viri nobilis, cum interim hoc nomine appelletur pagus non longe ab urbe Taurinensi versus occidentem situs.

e Hujus nominis pagus cernitur in mappa geographica non procul Taurino dissitus in septemtrionem.

f Tarentasia vulgo Moutiers, urbs Sabaudiæ nomen suum tractui adjacenti tribuit, cujus ipsa caput est. Fuit patria Innocentii V summi Pontificis.

g Notissimus mons, a Gallis dictus Mont Cenis, qui partem Alpium Cottiarum in Sabaudia constituit, ubi est transitus e Gallia in Italiam.

h Hoc oppidum vulgo dictum Villa Nuova D Asti sub dominio Ducis Sabaudiæ distat Taurino duodecim milliaribus versus orientem.

i Est pagus inter colles & duos rivos non procul Pinarolio situs, ut videri potest in mappis geographicis.

k In Germanica versione P. Joannis Hornig, hujus crudelitatis auctores, tamquam nomine proprio vocantur Monati. At ego per eam vocem intelligo vespillones, qui ab Italis vulgo appellantur monatti. Utut est, hanc barbaram stragem alias a vespillonibus excitatam fuisse docet Laurentius Beyerlinck in Theatro Vitæ humanæ, Colonia impresso, lib. 19 ad vocem Venefici pag. 28.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Juli IV: 16. Juli




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 15. Juli

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 15. Juli

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 13.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.