Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Juli IV           Band Juli IV           Anhang Juli IV

19. Juli


DIES DECIMA NONA JULII

SANCTI QUI XIV KAL. AUGUSTI COLUNTUR.

S. Epaphras episc. Coloss. & martyr.
S. Martinus episcopus Treviren. & martyr.
S. Justa V. & M. Hispali in Hispania.
S. Rufina V. & M. Hispali in Hispania.
S. Daria martyr, Cpoli.
S. Sisinnius martyr, Alexandriæ.
S. Machadorus martyr Antiochiæ.
S. Lampadius martyr Antiochiæ.
S. Lucianus martyr Antiochiæ.
S. Philippus martyr Antiochiæ.
S. Petrus martyr Antiochiæ.
S. Torquatus martyr Antiochiæ.
S. Tinninius martyr Antiochiæ.
S. Jocius martyr Antiochiæ.
S. Rethicius episc., Augustoduni in Gallia.
S. Macrina virgo, in Cappadocia seu in Ponto.
S. Arsenius anachoreta, in monte Scethi Libyæ.
S. Dius archimandrita thaumat., Cpoli.
S. Symmachus PP. Romæ.
S. Rusticus presb. conf., Lugduni in Gallia.
S. Felix episc., Veronæ in Italia.
S. Laurentius episc. Neapoli in Campania.
S. Ambrosius Autpertus abbas, in monasterio S. Vincentii ad Vulturnum in Italia.
S. Aurea V. M. Cordubæ in Hispania.
S. Bernulphus episc. Ultrajecti in Belgio.
S. Stilla virgo, in monasterio Mariæ-burgensi, prope Abenbergam in Franconia.
S. Petrus conf., Fulginii in Umbria.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REJECTI.

Sbraulionis seu Braulii Cæsaraugustani episcopi sacrorum pignorum inventio, hoc die celebratur a Tamayo in Martyrologio Hispanico, quæ, inquit, ipso revelante, ex humili loco extracta, & in honoratiorem in ecclesia B. Mariæ Virginis & Matris collocata pientissime venerantur. De eadem meminit Ferrarius. Notat porro Tamayus, inventionem secutamque translationem factam esse anno 1220; at melius, ni fallor, hæc in Actis relata sunt ad annum 1270, ut vide ipso, quo S. Braulio (qui alias XXVI Martii colitur) ibi relatus est die XVIII Martii.
S. Germani Parisiensis episcopi translationem aliquam pluribus hoc die narrat Kalendarium Benedictinum Ms., vulgo nobis Grollus dictum: ast de ea hoc loco agere supervacancum esset; celeberrimi Sancti gesta, miracula & translationes, ante ac post Normannicas irruptiones factas, fusius descripta habes ad diem ejus natalem XXVIII Maii.
S. Hildegrimus, S. Ludgeri germanus frater, ex Catalaunensi Halberstadensi primus episcopus a Saussayo perperam notatur hoc die, Miræum haud dubie secuto; sed nescio qua causa referri potuerit a Miræo in Fastis Belgicis & Burgundicis, ubi in pluribus a veritate exerrans, in eo notanter hallucinatur, quod facillime observare potuerit in versiculis a semet citatis, nempe Julii tredecimis resolutus carne Kalendis, eum obiisse die, quo de ipso actum est XIX Junii.
SS. Gervasii & Protasii inventio, ut Mediolani facta memoratur in codicibus Usuardinis Victorino & Reg. Sueciæ; verum de ea alusque ad Sancto istos spectantibus pridem actum est ad XIX Junii, uti & in ejusdem mensis Supplemento, quæ videsis ad prædictam diem XIX Junii.
S. Speratum & socios Cordubæ in Hispania hoc die annuntiat Ferrarius, ingenue fassus, ex Galesinio se hoc accepisse, quem cum hallucinatum agnoverit, mirum est, errantem sequi voluisse. Vide quæ de Martyribus istis, non Cordubensibus nec Carthaginensibus Hispanicis, sed vere Africanis dicta sunt ad diem ipsorum natalem XVII Julii.
S. Symphorosa & septem filii non satis apte hoc die referuntur in Usuardo Bruxellensi cujus hic error duplex est, nam Symphorosam vero festo postponit, alterius autem, nempe Joseph Justi natalem anticipat, ut mox patebit. Spectat sancta mater cum filiis, & de ipsa actum est ad XVIII Julii.
S. Michaël, qui passus est in Hierusalem, & erat in Laurea (Laura) Sabæ; nec non memoria S. Theodori, ejus patrui episcopi invenitur in Martyrologio Arabico-Ægyptio, a Gratia Simonio Maronita ex Arabico translato. Monachos XLIV e Laura S. Sabæ in Palæstina prope Hierosolymam, reperies XVI Maii; alios item viginti ex eodem loco, die XX Martii. An & utri istorum agmini hic noster annumeranitus sit, an aliis potius grassante Iconomachorum rabie haud dubie intersectis, tam fateor me latere, quam ea, quæ ipsius patruum episcopum spectant. Quod satis est hic observasse.
S. Martinum, alias Mauritium, & socios septuaginta milites die præcedenti primo loco inter Prætermissos ex Galesinio & Ferrario retalimus, quos pro hoc die Bellando suggessit codex alius, septuaginta istos appellans discipulos; quæ pluribus expendere, hujus loci non est. Videatur dicto loco, quo hæc omnia remittenda sint.
S. P. Joannes Metropolita Chalcedonensis confessor inscribitur hodies Synaxario Ms. membranaceo Sirmondi, cetera nobis ignotus.
Sancti Ascetæ quatuor in pace Vitam consummasse traduntur in Synaxario Ms. chartaceo Chiffletii, adscriptis duobus versibus. Tempus, quo vixerunt; locus in quo ascesin exercuerunt, & alia eorum adjuncta nos latent.
S. Justi memoriam inter omnes Usuardinos codices annuntiat solus Grevenus, sic nude & simpliciter; Item sancti Justi, ut nec ipse satis sciverit, unde Sanctus iste, sive verus, sive fictus processisset: neque mihi promptum erat id divinare, nisi Hieronymianum Lucense, seu Fontanellense Justum aliquem suggessisset in Spania, sed de quo merito dubitandum videbam, essetne verum, an potius corruptum nomen ex Justa, quæ cum Rufina in Hispaniis hoc die celeberrima est. Dubium idem Florentinio pridem incidit, verum Notkeri auctoritate territus est, quo minus confusionem agnosceret; Anceps, inquit, hæsitavi, an libri nostri hic aliquantulum vitiati essent & mutili; pro Justa nempe matrona Hispalensi verebar ne Justus scriberetur, ac Rufina socia deficeret, quod in omnibus Latinorum Martyrologiis Hispanienses hæ duæ martyres hodiernis Fastis consignentur; præsertim etiam quod in Antverpiensi & Corbeiensi, non Justum sed Justam adnotatam viderem. Hanc tamen Hispalensem martyrem ab Hispaniensi Justo omnino Notkerus ita distinguit, XIV Kal. Augusti. In Hispaniis natalis sancti Justi, & in civitate Hispalensi SS. Justæ & Rufinæ, quarum Acta deinde strictim prosequitur. Unde ab eodem Notkero comprobatos codices nostros non mutamus. Id factum non oportuit; ceterum vanus est Florentinii scrupulus, quem facillime deposuisset, si fontes novisset unde sua hausit Notkerus; Adonem nimirum ex quo Justam ac Rufinam & Arsenium mutuatus est; reliquos vero ex collectaneis Hieronymianis: & id quidem non satis accurate, dum primo scripsit, uti jam vidimus, In Hispaniis, natalis sancti Justi, ac rursus in ejusdem diei laterculo; In Hispaniis, Justi; utroque loco perperam, cum in tota Hispania nullus hoc die Justus notus sit, ne quidem apud Tamayum, Sanctorum Hispanorum impigerrimum coacervatorem; ut certum plane videatur, Justum ex Justa Hispalensi effictum esse, ut testes sunt codices Hieronymiani vetustissimus Epternacensis & Corbeiensis, quibus adde Labbeanum, ceteris minoribus hic correctiorem. Justum itaque istum non agnoscimus, nisi aliunde certioribus documentis Hispaniæ vendicetur, uti pridem indicavimus in observatione Usuardina ad hunc diem.
SS. Euticii, Britii, Joannis, Teudilii, Isaach, Laurentii, Herculani & Parietalis passionem apud Spoletum signavit hoc die Usuardus Florentinus, nescio qua de causa, neque enim huc spectant prædicti Sancti, quorum historia operosius illustrata est in Tractatu præliminari de Sanctis Umbriæ ante tomum II Julii, quem vide.
Humbertum aliquem mihi non ita pridem suggessit vir Cl. & de opere nostro bene meritus D. le Beuf canonicus & succentor ecclesiæ Autissiodorensis, in litteris ad me datis VI Aprilis anni 1725; ubi inter aliorum Sanctorum notitias varias hanc interrogationem interserit; utrum noverim S. Humbertum confessorem pro hac XIX Julii? Corpus, inquit, depositum est in diœcesi Nivernensi, in vetustissima ecclesia (olim monasterio) istius nominis. Notissimus est S. Humbertus Maricolensis ad XXV Martii, cujus fortasse reliquiæ eo transferri potuerint: Si diversus est, doceri cupimus de ejus gestis, ætate, ac cultu. Quid si forte Gumbertus sit, aut Gundebertus, de quorum synonymia pluribus egimus supra ad diem XV Julu. Ceterum Humbertum istum Nivernensem non novit Castellanus: quæ Saussayus de Humberto Forojuliensi Vesuntione defuncto, tradidit, fallor, si ipse met satis intellexerit.
Popponis venerabilis pontificis, & fidei in Dania prædicatoris insigne prodigium, ex antiquorum relatu contingitur in Vita S. Canuti regis & martyris cap. 1, apud nos tom. III Julii pag. 129 B, ut qui candentis ferri ardorem inusta detulerit dextra, & ignitas ferri laminas incombustis pertransierit plantis ad quæ nonnulla in annotatis ibi observavimus pag. 131 B, ea hoc die ex professo discussuri, si certa aliqua catholicæ venerationis indicia interim occurrissent. Verum cum ea frustra hactenus quæsita sint, necdum nobis integrum esse putamus, Sanctis hic eum aut Beatis adscribere. Si patentiora ejus rei argumenta, ipsaque etiam ejus Acta subinde eruantur, poterunt ea alibi illustrari.
Wiboldus apud Stabulenses abbas ordine XLII non immerito Floribus Leodiensibus accensetur a nostro Bartholomæo Fisen cum insigni elogio, quod istic legi potest: nobis satis est, hic ejus meminisse.
Hieronymus Sapsasus, Carmeli Hierosolymitani, in domo S. Annæ Prior, sanctorum Angeli & Joannis præceptor, mortuum quatriduanum resuscitavit, & in cœnobio Sapsaso obiit anno MCCXXIII. Verba sunt R. P. Philippi Visitantini in sua Acie bene ordinata, quam identidem appellare non negligimus.
Martyres Brilanos hoc die cum elogio nobis commemorat Saussayus, quasi hi alii forent a Gorcominsibus, quos proprio ipsorum natali celebravit IX Julii: ast lapsum hujusmodi Saussayo facile condonamus.
Varnerii episcopi Lingonensis depositionem, ut Sancti, primus, quod sciam, memoriam agit idem Saussayus, cujus auctoritati non acquiescimus. Laudant quidem Varnerium seu Warnerium XXXIX ordine episcopum Sammarthani & alii: ast eum Sanctorum honoribus donatum, necdum novimus.
Henricus abbas Cisterciensis tricesimus, ut piæ memoriæ, minori charactere annectitur, qui verus Dei amator, mundi contemptor, virtutum sedulus operator fuerit, longiori elogio donatus apud Henriquez & Chalemotum, quin & beati titulo in Kalendario Divione impresso. Vellem hæc omnia satis probarent, Henricum istum sacris altaribus umquam fuisse admotum.
Gumarus item in eodem Clarævallensi cœnobio, antea rex Sardiniæ, metam attigit humanæ peregrinationis, qui Christi amore sceptra dimittens, in humilitate spiritus & sanctitate vitæ,divinæ majestati famulando ad extremum usque perstitit, multisque virtutibus locuples, ac supernis etiam visionibus illustris ad regni æterni evolavit gaudium. Ita Saussayus & pluribus Henriquez. Videri possunt quæ de Gumaro dicta sunt in Prætermissis ad I diem Junii.
Margareta demum vidua Theodorici Beveræ dynastæ, apud eosdem scriptores sancto fine quievit in cœnobio Flinensi agri Atrebatensis, ex regio Cypri sanguine orta. Ex epitaphio patet, obiisse anno milleno bis centum septuageno quinto
Godefridus antistes Lingonensis a Chalemoto memoratur: at nec de hujus nec de aliorum cultu constat.
Franciscus de Barga, prope Bargam Tusciæ 1489, Petrus de Garrobiliis, Sinsonzæ in America circ. 1535, Paulinus, ad S. Severi in Tuscia 1568, Blasius, Guadalfagiaræ in Castilia, Prosper a S. Angelo, Anconæ in Piceno 1573, Urbanus a Manfredonia, in provincia S. Angeli 1578, Anonyma virgo Clarissa, Gebennæ in Gallia 1500 Cum titulo Beati memorantur ab Arturo in Martyrologio Franciscano; & Anonyma etiam in Gynæceo.
Franciscus Meerbeccanus Lovanii in Brabantia 1560, Nicolaus Gallus Urbini in Italia, circa 1500, Hieronymus de Yelvas, Oropessæ in Castilia 1540, Guilielmus de Bonifacio, Tallæ in Corsica circa 1578, Joannes Maria, Plateæ in Sicilia circa 1602. Et plures alii Treviris non ita pridem exhumati Landantur a Fortunato Huebero, in Menologio Franciscano; sed absque ullo titulo.
Petrus de Cadireta Ordinis Prædicatorum, Arragoniæ inquisitor & martyr, ut innumeris miraculis clarus & Beatus signatur a Marchesio in Diario Dominicano ad hunc diem. Quin & chartam præ manibus habeo, in qua dicitur depictus cum titulo Sancti in interiori claustro ad S. Sixti veteris Romæ. Necdum nobis constat de decretis ei legitime Sanctorum honoribus.
Leodatus de Monte Pessulano ex eodem Ordine Beatis adscribitur in prædicto Diario, quem plurimis favoribus prosecuta sit beatissima Virgo Deipara. At neque de hujus culiu certi nobis quidquam innotuit.
Constantiam de Ferrara ex Arturi Gynæceo accepisse videtur idem Marchesius, eamque insigni encomio honorat. Utinam hæc sufficerent, ut inter Sanctos in hoc opere collocaretur.
Paschasius de Fonte pudico Burgensis episcopus, Romæ vita functus & ad Minervam sepultus melius solo venerabilis servi Dei titulo refertur quarto loco, cum paulo longiori historia & epitaphio, quæ ibidem videri possunt.
S. Sambariæ virginis & martyris translatio recentiori manu adjecta est Usuardo Aquicinotino: verum quæ ista sit aut unde allata, quemve ad diem pertineat, doceri cupio: neque magis novi hactenus Sambariam abbatem in additionibus Cartusiæ Bruxell. ad Grevenum.
S. Vulmarus seu Ulmarus aliquibus Kalendariis hoc die perperam inscriptus est, colitur ipse & de eo agetur die sequenti XX Julii.
S. Joseph, qui cognominatus est Justus, Usuardo Bruxellensi hoc die perperam inserius est cum elogio. Natalis est, & de ipso agemus die sequenti XX Julii.
S. Margaretam in Martyrologio S. Martini Tornacensis hujus diei laterculo superadditam reperio, librarii haud dubie sphalmate, qui celeberrimam virginem & martyrem reserre debuit eo, quo de ipsa agimus, die sequenti XX Julii.
S. Wilgefortis memoriam agit hoc die Florarium nostrum Ms., verum cum ceteris omnibus, & ipso Romano differenda est ad diem sequentem XX Julii.
S. Eliæ prophetæ assumptio signata in Usuardo Vaticano num. 5949, spectat ad diem sequentem XX Julii.
S. Severam Trevirensem virginem non recte hoc die notavit Usuardus Florentinus; spectat etiam ad diem sequentem XX Julii.
SS. Apollinarius & Vitalius MM. gladio perempti occurrunt in Synaxario Ms. chartaceo Chiffletii: quos differimus usque ad diem, quo illos exhibent Menæa magna excusa, & S. Apollinarem Martyrologium Romanum XXIII Julii.
S. Christina V. M. nescio unde a Notkero huic diei affixa sit; sic habet: In Italia civitate Tyro, natale sanctæ Crystinæ virginis, juxta quosdam. Quinam ii sint, fateor me ignorare; at certum est, apud notos Martyrologos omnes festivitatem ejus recoli XXIV Julii.
S. Everolphum suggerunt hoc die additiones Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum; ubi, nisi vehementer fallor, indicatur Euerulfus seu Ebrulsus abbas, de quo nobis agendum erit ad diem XXV Julii.
S. Annæ matris beatissimæ Virginis hoc die meminere Balinghem & aliqua Kalendaria; non recte: notissima est ejus in Ecclesia festivitas XXVI Julii.
S. Blanum episcopum Dumblanensem hoc die nobis suggerunt Dempsterus & Camerarius in Menologiis suis Scoticis, synonymum alium annuntiantes X Augusti; cum hac differentia, quod Dempsterus primum faciat Dumblanensem episcopum, secundum autem Blaanum appellet, qui circa annum millesimum vixerit, & ipsum episcopum, sed cujus sedem assignare non valuit. Apud Camerarium utrobique idem nomen, hoc vero die est episcopus Dumblanensis; tum X Augusti ponitur episcopus Sodorensis, a quo tamen civitas Dumblan nomen sortita sit. Nescio equidem utrum viri isti, amore patriæ delirantes, satis intellexerint quæ tam confidenter scripserunt: Ferrarium vero demiror, qui tam cæcos duces passim sequatur. Ut paucis dicam, S. Blanus aliquis isque Dumblanensis episcopus, qui civitati isti nomen indiderit, sed unicus admitti potest; non hoc die, quo a duumviris perperam signatus est, verum eo die quo in Breviario Aberdonensi proprias lectiones habet, & quo a Castellano refertur, nempe X Augusti.
S. Cathanum, episcopum in insula Hebridum Buta, avunculum ex sorore S. Blani indicarunt Majores nostri, ut Sanctum memorari a Camerario & Dempstero in Menologio Scotico, & a Ferrario eos passim sequente, ad XVII Maii: unde ad hunc diem vel ad X Augusti remittitur, ut cujus gesta a Georgio Neutono cum Blanianis commixta videantur. Cum igitur S. Blanum hinc ad posteriorem diem remiserimus non putamus divellendum ab eo S. Cathanum, ut res tota differenda sit, atque accuratius examinanda X Augusti.
S. Eliam (melius Heliam) monachum Ordinis S. Basilii apud Salinas Calabriæ solus Castellanus in suo Martyrologio universali hoc die signavit; a cujus nomine cavernæ alicui montis Palmæ appellationem inditam asserit. Hæc, nisi vehementer fallor, ex Ferrarii Catalogo Sanctorum Italiæ accepta sunt ad diem XI Septembris. Quid Castellanum moverit ut eum inde retraheret, atque hac Julii XIX eum potius collocaret, pluribus non inquiro: ut erat scrupulosior dierum obitualium indagator, forte alicubi repererit, hoc die Sanctum obiisse; id quod eum alibi, sed conatu æque irrito, factitasse novimus. A popularibus tabulis recedere, nobis integrum non putamus, unde & hic eas sequentes, S. Heliæ gesta illustranda remittimus ad XI Septembris.
S. Theodorus episcopus Cantuariensis male hoc die consignatus est in Kalendario Benedictino Dorganii, spectat enim ad XIX Septembris.
Hermannum Contractum Augiæ divitis monachum, eruditione seculo XI celebrem, multis ac meritis laudibus prosequitur Bucelinus hoc die; at titulum Beati quo jure adscripserit, doceri cupio: nisi id sufficere posse existimet, quod in fine adjicit; cujus sacrum capitis verticem in nostro Vinearum SS. Sanguinis Domini cœnobio cum brachio & aliis sacris ossibus aliquot asservamus & veneramur. Privato, opinor, cultu; quem si publicum & approbatum ostenderint cœnobii istius Patres, cum alii festum ejus recolant, poterit de eo agi XXIV Sep.
Gondisalvus a Menardo hoc die titulo Beati ornatur his verbis: In Galitia, depositio beati Gundesalvi abbatis, Ordinis Cisterciensis. Hæc unde Menardus acceperit, cum ipse indicare neglexerit, quærere ego supersedeo. Ceterum binos novi istius nominis in Cisterciensium Menologiis celebres; alterum VI Junii Henriquez, Chalemotus & Bucelinus annuntiant apud Gallæcos in Azebeyro, estque idem in Kalendario Sanctorum Ordinis Divione excuso 1617: at de eo nec Majores nostri eo die meminere, nec Tamayus in Martyrologio Hispanico. Alterum celebrant, tamquam Sanctum aut Beatum X Octobris, ut qui in Ursaria, illius regni celeberrimo cœnobio, Cisterciensi instituto nomen dederit, unde Junias missus, celeberrimus evaserit & miraculis claruerit; quo tamen die in citato Kalendario notus non est; verum is a Tamayo, ut Sanctus insigni elogio ex Henriquez prædicatur. Ambos etiam invenio in novissimo expanso Catalogo Sanctorum Ordinis per Sigismundum Alberti Monteregali 1712 vulgato, in quo primus Sanctus, alter Beatus dumtaxat appellantur. Atque hæc quidem jam diebus VI Junii & X Octobris; at cum Cisterciensium nullus Gundisalvum hoc die signaverit, rem totam de alterutrius vel utriusque sanctitate, miraculis & cultu, alio examinandam remittimus. Utinam exoriatur interim Cisterciensis aliquis, qui nos perpetuis tenebris eripiat, doceatque sincere & candide veros sanctos ac beatos a reliquis discernere, ne perpetuo odiosis istis involuti, promotoris fidei officio fungi videamur. In hisce certe subsidio esse poterit, cum differenda sint ad X Octobris.
Dimanus seu Dimannus (potius Dimaus) abbas cælo hoc die datus dicitur a Strahnavernia Scotiæ provincia sub Christi annum DCLXX apud Camerarium, Regium suum in Kalendario perpetuo citantem. Quæro alia documenta quæ me de cultu & de hodierna festivitate certiorem reddant. Sed neque Dempsterus hic suffragatur; Ferrarius fortasse suppetias feret, adducens Martyrologium Anglicanum: fideliter sane; nam in utraque editione tum anni 1608 tum 1640 diserte signatus est Dimanus cum adornato elogio. At neque hic sufficit auctoritas Martyrologi istius Anglicani, ad Wionem nos remittentis. Hunc consulo, soli Lestæo innixum, nempe in appendice ad Martyrologium suum monasticum, in qua ii solum alphabetico ordine dispositi sunt, quorum natalitii dies ignorantur, aut nullos habent in Ecclesia natales, ut ingenue fatetur Wion, hæc proprio loco adjungens: SS. Dimaus Sigenii, Domitius Columbæ abbatum discipuli, monachi Scoti… verbo & exemplo æqualibus & subditis mirabiliter præluxerunt. Audis hic non Dimanum sed Dimaum; audis elogium quod virtute præluxerit; audi modo ipsissima Leslæi, scriptoris seculi XVI, verba lib. 4 de gestis Scotorum, in rege LIII Donaldo seu Donevaldo, ubi sic loquitur: Scotiam hoc tempore vita sancte, exemplo sincere, & doctrina solide illustrasse Convanum, Columbanum, Dimaum… loquuntur nostræ historiæ. Si ejuscemodi elogia Sanctos semper declarant, plurimos Scotos canonizaverit Rossensis episcopus Gregorio XIII opus suum inscribens. Certe non paucos, ab ipso laudatos, Sanctis adscribere non dubitavit Wion; & qui eum secuti sunt, plusculum ausi, cultus diem, aliamque nonnumquam nominis inflexionem addidere. Et mirantur Scoti æque ac Hiberni, nos in eorum Sanctis admittendis paulo morosiores. Acquiescant, obsecro, satisque esse putent, nos hic sedulo annotasse, quæ de ipsorum Dimano eruere potuimus. Cum autem Dempsterus Dimaum eumdem ad alium diem, pari, opinor, arbitrio, distulerit, si de gestis, miraculis & cultu distinctior notitia accedat, de vero isto Dimao agemus die, quo prædictus Dempsterus eum annuntiat XVI Novembris.
S. Cæciliæ V. M. translatio invenitur in additamentis Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum, ut facta Romæ, sed de qua agatur, non satis liquet: Ceterum hæc disquisitio remittenda est ad diem Sanctæ natalem XXII Novembris.
S. Adalmannum seu Hildemannum ex Corbeinsi monacho episc. Bellovacensem, seculo IX sub Ludovico Pio celebrem, hic signat Bucelinus, non sine merito elogio: neque adeo miror, inter Sanctos locum ei dari, cum de ipso etiam agant Menardus & Saussayus ad diem VIII Decembris, & Mabillonius sec. IV Benedictino, XI ejusdem mensis. At nescio quid Bucelinum movere potuerit ut eumdem hoc die referret. A Castellano in Martyrologio universali est in indice, & quamvis apud ipsum etiam positus sit XI Decembris, studiose tamen omissum observo Sancti characterem, quemadmodum & apud Sammarthanos. Verum res ea huc non spectat, ex professo discutienda VIII vel XI Decembris.

DE SANCTO EPAPHRA
EPISCOPO COLOSSENSI ET MARTYRE.

[Commentarius]

Epaphras episc. Coloss. & martyr (S.)

AUCTORE I. B. S.

Prima Sancti hujus in sacris Fastis memoria debetur Adoni, Apostolorum festivitates colligenti, quas inter hoc die ei locum dedit his verbis: Natalis beati Epaphræ qui a beato Paulo Colossis ordinatus episcopus, [Sanctus hic Colossensis episcopus,] clarus virtutibus, martyrii palmam pro ovibus sibi commendatis virili agone percepit; sepultus apud eamdem urdem. Ex hoc fonte sua hausit Usuardus, hausere ceteri omnes qui de ipso meminerunt, cum Baronio in Martyrologio Romano, ut suo loco observavimus. Addidit laudatus Baronius ex epistola infra citanda, quem S. Paulus Apostolus concaptivum appellat, cum hac præterea clausula; cujus corpus Romæ in basilica S. Mariæ Majoris conditum est, id quod ex certis ejusdem ecclesiæ veteribus momumentis se accepisse testatur. Notanda item quæ hisce insuper adjungit Petrus in Catalogo; Epaphras discipulus de septuaginta duobus unus, ut ait Hieronymus; tum vero: Hic enim jubente Paulo, verbum Domini Coloscensibus prædicavit. Horum neutrum probavit Equilinus, neque scimus, ubi ipse apud S. Hieronymum legerit, e septuaginta duobus discipulis S Epaphram fuisse, aut S. Pauli jussu euangelicum ministerium Colossis suscepisse, cujus nullum usquam, quod sciam, exstat vestigium.

[2] Quæ de S. Epaphra indubitata sunt, certius accipi non possunt quam ex ipsis Apostoli verbis ita ad Philemonem scribentis: [mirifice ab Apostolo laudatur,] Salutat te Epaphras concaptivus in Christo Jesu. Et rursus in epistola ad Colossenses cap. 1, ipsorum fidem laudans, ita de ejus primo prædicatore loquitur: Gratias agimus Deo, & Patri Domini nostri Jesu Christi, semper pro vobis orantes: audientes fidem vestram in Christo Jesu, & dilectionem quam habetis in Sanctos omnes, propter spem quæ reposita est vobis in cælis, quam audistis in verbo veritatis Euangelii: quod pervenit ad vos, sicut & in universo mundo est, & fructificat, & crescit sicut in vobis, ex ea die qua audistis, & cognovistis gratiam Dei in veritate, sicut didicistis ab Epaphra, charissimo conservo nostro, qui est fidelis pro vobis minister Christi Jesu, qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in spiritu. Et rursus ejusdem epistolæ cap. 4: Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est, servus Christi Jesu, semper solicitus pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti & pleni in omni voluntate Dei. Testimonium enim illi perhibeo, quod habet multum laborem pro iis qui sunt Loadiciæ & qui Hierapoli,

[3] [quod variis locis prædicaverit.] Ex his manifeste constat, S. Epaphram captivum Romæ cum Apostolo fuisse, dum hic epistolam ad Philemonem Colossos mitteret anno Christi 61. Item Romæ adhucdum egisse, dum anno sequenti 62 ad ipsos Colossenses scripsit. Rursus satis aperte patet, primum fuisse Epaphram, qui Colossensibus verbum Domini prædicaverit, sicut didicistis ab Epaphra, utrum autem ab ipso Apostolo Paulo, an ab altero eo missus sit, an ultro Euangelium ad suos retulerit, incertum est. Quidni Antiochiæ vel alibi instructus, aut, si ita vis, e septuaginta discipulis unus, ut erat ipse patria Colossensis, qui ex vobis est, ad populares suos redierit, ibique primam euangelicæ prædicationis sementem fecerit, captus istic fortasse & propter eamdem prædicationem Romam perductus, ubi Apostolum inveniens, ei adhæserit, concaptivus in Christo Jesu. Id demum patet, non Colossis solum, sed & Laodiceæ, Phrygiæ metropoli, atque etiam Hierapoli fidem annuntiasse, testimonium perhibente Apostolo, quod habet multum laborem pro vobis, & pro iis qui sunt Laodiciæ & Hierapoli.

[4] [Quid de eo audiverit S. Hieronymus.] Juverit hic audire Hieronymum in epistolam ad Philemonem, novissimæ editionis tomo 4 pag. 454 Quis sit, inquit, Epaphras concaptivus Pauli, talem fabulam accepimus. Aiunt, parentes Apostoli Pauli de Gyscalis regione fuisse Judææ; & eos, cum tota provincia Romana vastaretur manu, & dispergerentur in orbe Judæi, in Tharsum urbem Ciliciæ fuisse translatos: parentum conditionem adolescentulum Paulum secutum. Et sic posse stare illud quod de se ipse testatur; Hebræi sunt & ego… & cetera quæ eum Judæum magis indicant quam Tharsensem. Quod si ita est, possumus & Epaphram illo tempore captum suspicari, quo captus est Paulus, & cum parentibus suis in Colossis urbe Asiæ collocatum, Christi postea recepisse sermonem. Hæc quanti a S. Hieronymo fiant, pluribus quærendum non est; alia etiam adducit, sed nec ipsa satis clara aut certa; ut necesse sit fateri, valde dubia esse quæ de S. Epaphra aliunde quam ex recitatis Pauli verbis conquiruntur.

[5] [Plura alia incerta traduntur.] Si non omnino certum, saltem verosimillimum est, Colossensibus ordinatum fuisse episcopum, cum ipsum fidelem pro Colossensibus ministrum appellet Apostolus; rursumque post Romanam captivitatem ad suos remeasse, ubi clarus virtutibus martyrii palmam pro ovibus sibi commendatis, virili agone perceperit, quamvis unde elogium suum Ado acceperit, plane ignoremus. Non tam facile admiserim ea quæ narrantur in Actis S. Auxibii ad XIX Februarii cap. 2, num. 8, pag. 126. Citat Ambrosium Baronius in Annalibus ad annum 60 num. II, ut qui & Archippum episcopum fecerit. Ceterum neque de reliquis Sancti gestis, neque de tempore quo in Asiam redierit, neque de annis quibus supervixerit, neque de martyrii genere quidquam præterea traditum accepimus, ut hic plane sistendum sit. Neque a Græcis subsidium accipi potest, utpote qui de S. Epaphra neque hoc, neque alio die, saltem quod sciam, meminerint. Quod autem alicubi Copticum quid citatum inveniam pro VIII Martii, id apud Ludolf um non exstat, neque tanti est, ut aliunde repetendum existimem.

[6] [Reliquiæ ejus Romam translatæ.] Nihil magis suppetebat, quo in sacras S. Epaphræ reliquias inquirerem, nisi me monuisset Piazzæ Hemerologium, ubi ad hanc diem notatur, festum ejus solenniter celebrari in basilica S. Mariæ Majoris in qua corpus requiescit, istuc, ut creditur, delatum a Græcis monachis, sævam impii iconoclastæ Leonis Isaurici persecutionem fugientibus. Ait etiam, partem aliquam reliquiarum in basilica S. Pauli extra Urbis muros existere. Paulus de Angelis in descriptione laudatæ basilicæ S. Mariæ Majoris pag. III, distinctius exprimit, inter plurima alia sacra cimelia, asservari illic, os tibiæ sancti Epaphræ martyris, qui fuit unus de septuaginta discipulis Domini nostri Jesu Christi. Utrum alibi etiam venerationi exposita sint ejusdem Sancti lipsana, aliis disquirendum relinquo, neque enim sanctuariorum catalogos omnes percurrere modo lubet, non magno operæ pretio.

DE SANCTO MARTINO
EPISCOPO TREVIRENSI ET MARTYRE.
Ex Martyrologiis recentioribus.

CIRCA AN. CCX.

[Commentarius]

Martinus episcopus Treviren. & martyr (S.)

AUCTORE J. B. S.

Pridem a Sammarthanis & vere dictum est, videri obscuram admodum primis seculis usque ad Agricium, vel parvam omnino in ecclesiasticis Diptychis mentionem episcoporum Trevirensium, [Ex monumentis nec antiquis nec certis,] quo successio legitima comprobetur. Quantam & quam laboriosam in ea re operam posuerit noster Henschenius, norunt qui in hoc opere peregrini non sunt. In Exegesi de episcopatu Tungrensi & Trajectensi, præfixa tomo VII Maii, intricatissimum negotium diligenter, si quis umquam, versavit, in ipso primo capite novem Tungrenses episcopos ante S. Servatium enumerans, quos Trevirensium Catalogis perperam insertos verosimillime arbitratur. Lis ea necdum plane dirempta est, nec vero ex Trevirensium mente facile dirimetur. Qui episcopos Trevirenses in ordinem chronologicum non ita pridem reduxit e Societate nostra vir eruditus, cujus benevolentia operis ipsius inchoati apographum obtinui, decimum ordine numerat S. Martinum, quem primum ejus nominis vocari cupit, secutus Browerum Annalium Trevirensium libro 3 ad annum 202 pag. 177 aliosque passim, uti & propria Trevirensium Officia, ubi non ut martyr, quod illi probabilissimum sentiunt, sed ut confessor hoc die colitur, titulo æque incerto atque est ipse locus ubi episcopalem dignitatem exercuerit, quem utinam ex vetustioribus Martyrologiis paulo certius liceret elicere.

[2] Ast horum auctores recentiores sunt, quam ut ex eorum auctoritate quidquam statuere liceat, utpote qui vel Chronico, [Martinum signarunt recentiora Martyrol.] ab Henschenio sæpe convulso, vel hujusmodi traditionibus adhæreant, ex quibus non nisi ambigua & incerta erui possunt. Expendamus ea quæ ex auctore Florarii Ms., vel forte ex Adonis appendice primum profluxisse videntur. Apud Treverim, beati Martini episcopi & martyris. Editio Lubeco-Col. legit Treveris. Grevenus habet: Treviris, beati Martini primi ejusdem urbis episcopi & martyris. Molanus vero (quem hic sequitur Canisius) in eo discrepat, quod decimum episcopum numeret, ex quo Sanctum istum se accepisse fatetur Baronius, in notis nonnulla observans quæ admitti nequeant. Sic habet: Diversus hic ab illo qui successit Agritio, qui interfuit concilio II Arelatensi, præcessitque S. Maximinum, qui reperitur inter Patres qui præsentes fuerunt concilio Agrippinensi, & sedit circa ultima tempora Constantini, numeraturque XXV ejus sedis episcopus in tabulis a Demochare descriptis: hic autem decimus ponitur. Displicet, quod Baronius Agritio successisse velit sanctum aliquem Martinum quem Trevirenses non agnoscunt, utpote quibus certum est Maximinum ipsum Agritio substitutum fuisse: quem ipsi Martinum II appellent, habes in indice Broweri chronologico.

[3] [etiam cum elogiis.] Utut ea habeant, ex dictis patet, recentioris ævi esse omnes qui de S. Martino Trevirensi scripsere, quibus addi potest Galesinius paucis eum memorans; item breve elogium Constantini Ghinii; Treviris, S. Martini episcopi & martyris, qui Moysi succedens & Anastasium præcedens, decimus ejusdem sedis adnumeratur antistes. Multo elegantius sua expressit Saussayus hac paraphrasi: Treviris, natalis S. Martini, sedis illius archiepiscopi & martyris, qui Moysi locum auspicato replens, ad Dei beneplacitum illam ecclesiam rexit, inque populi sibi crediti perturbatione ab impiis excitata, magnis laborum contentionibus ad eum confirmandum perfunctus, tandem pro fide ipsa, & ecclesiæ sibi commissæ tutela, insigni dimicatione pontificatum absolvit, destinataque a Rege gloriæ strenuis pietatis pugilibus præmia cumulate adeptus est. Castellanus ad Romani annuntiationem notulam adjicere non dubitavit, qua aperte insinuat, verosimillime Martinum hunc eumdem esse cum Tungrensi, de quo pridem egit Henschenius ad XXI Junii; quod licet & nobis ferme videatur, hic tamen tamquam diversum ex citatis Martyrologiis referimus Martinum istum primum, qui a Tungrensi lineamentis saltem aliquibus discernitur. En modo ex Proprii Trevirensis Lectionario, anno 1645 edito, lectionem tertiam, præter quam de Sancto nihil traditum novimus.

[4] [Quæ de eo habet Lectionarium Trevirense.] XIX Julii. S. Martini episcopi & confessoris Trevirensis. Lectio III. Martinus episcopo Moise defuncto, decimus in ordine Trevirensium antistitum episcopali sedi præficitur, in maximis Ecclesiæ perturbationibus & periculis; eo tempore quo Septimius Severus ad cædes, strages & ruinas innocentium Christianorum sanguinarius prosiliit: adeo ut nonnullis in locis, dum sanctissimi pontifices ad martyrii certamen provocarentur, omnis ætas atque sexus, cum omni fere civitatis suæ populo, ad dulcissimos Christi amplexus per inaudita tormenta pro fide perpessa, properaverit. Horum Martyrum cœtui Martinum apud Treviros in Belgica adlegendum esse, constans est traditio, qua eumdem anno Christi ducentesimo decimo, XIV Kal. Augusti exstinctum colimus. Ætatem Sancti, æque ac reliqua, incertam esse, jam satis diximus: epocha martyrii ex Broweri conjectura accepta est, dicto supra Annalium Trevirensium lib. 3, num. 10; at de die natali nihil habuit ipse quod statueret, ut pro mero libitu huic affixa sit festivitas; nisi forte translatio aliqua indicetur, qualem, nescio unde, retulere additiones Mss. Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum die VII Junii, ut istic habes in Prætermissis. Neque plura occurrunt quæ de S. Martino Trevirensi tuto commemorentur.

DE SS. JUSTA ET RUFINA VIRGINIBUS ET MARTYRIBUS
HISPALI IN HISPANIA.

CIRCA FINEM SEC. III.

SYLLOGE HISTORICA.

Justa V. & M. Hispali in Hispania (S.)
Rufina V. & M. Hispali in Hispania (S.)

BHL Number: 4568

AUCTORE G. C.

§ I. Sanctarum cultus, templa, reliquiæ & miracula.

Hac die plerique Martyrologi de Sanctis hisce sororibus meminerunt. Hieronymiana apographa ita corrupta sunt, ut fere divinandum sit, an unam ex his duabus Martyribus designare velint: etenim codex Lucensis ita legit: [Probatur Sanctarum cultus,] In Spania natalis sancti Justi. Antverpiensis sic habet: In Spanis Justæ. Corbeinsis autem ita enuntiat: In Hispaniis natalis sanctæ Justæ. Cum ubique omittatur S. Rufina, quæ in aliis Martyrologiis cum sorore sua conjungitur, dubitari posset, an codex Lucensis sanctum quemdam Hispanum nomine Justum indicare voluerit. Notkerus certe Justum Hispanum ab Hispalensi Justa distinguit his verbis: XIV Kal. Augusti in Hispaniis natalis sancti Justi, & in civitate Hispalensi sanctarum Justæ & Rufinæ. Deinde illarum martyrium ex Adone transscribit. Ast isti Notkeri distinctioni acquiescendum non est, cum supra ostensum sit, hac ipsissima die duos Justos a Notkero in Hispaniis collocari; quod quam sit verosimile, vel Hispani ipsi satis docent. Nunc certas veterum Martyrologiorum annuntiationes proferamus.

[2] Romanum parvum, quod Rosweydus noster edidit, [ex antiquis Martyrologiis] XIV Kalendas Augusti sanctas Martyres illas sic brevissime annuntiat: Hispali SS. Justæ & Rufinæ. Ado ab eodem Rosweydo editus synopsin martyrii ita refert XIX Julii: Eodem die Hispali apud Hispaniam natalis SS. Justæ & Rufinæ, quæ a Diogeniano præside comprehensæ, equulei extensione & ungularum laniatione vexatæ sunt, dein trusæ sunt in carcerem, inedia & doloribus afflictæ. Post hæc jussit præses, ut quocumque iret, ipsæ nudis pedibus sequerentur. Tandem Justa in carcere spiritum exhalavit. Corpus ejus in puteum projectum, & a Gabino * episcopo levatum, in Hispalensi cœmeterio conditum est. Rufinæ cervix confracta, & corpus ejus igni traditum, cujus reliquiæ a fidelibus curatæ sunt. Usuardus Adonem contraxisse videtur hoc modo: In Hispania civitate Hispali, passio sanctarum Justæ & Rufinæ, quæ a præside Diogeniano comprehensæ, primo equulei extensione & ungularum laniatione vexatæ sunt; post carcere, inedia & doloribus afflictæ, tandem Justa in carcere spiritum exhalavit; Rufinæ cervix confracta in confessione est. Martyrologium Romanum, quo hodiedum utimur, eadem fere ex Usuardo desumpsit. Non lubet hic Maurolycum, Ferrarium, Galesinium aliosque recentiores Martyrologos adducere, qui Adonis aut Usuardi phrasin imitati sunt. Neque opus est exscribere varia Usuardinorum codicum auctaria, quæ in Usuardo nostro illustrato videri possunt.

[3] [ac Breviariis] Antiquum harum Martyrum cultum probat Breviarium Gothicum, nunc vulgo Mozarabicum, in quo solenne earum Officium celebratur. Anno 1722 Toleti ex præfato Breviario descripsi aliquot hymnos, qui obscuro & luxato stylo nunc unius nunc utriusque Virginis res gestas narrant, atque inter alia testantur, eas fictilia vasa vendidisse, ut pauperes alerent. Non judico, hos hymnos forte cum lectoris tædio hic exhibendos esse, præsertim quia apud Tamayum in Martyrologio Hispanico inveniri possunt. In eodem Breviario Mozarabico præter varias orationes communes legitur hæc collecta propria: Deus, qui virginalis pudicitiæ titulo, passionis vexillo beatas virgines & martyres tuas Justam & Rufinam glorificasti: da nobis sic sacræ castitatis floribus exornari, ut cum fructu bonorum operum supernæ beatitudinis attingamus consortium. Amen. Postea recitatur sequens oratio de S Rufina, quæ eam leoni objectam fuisse affirmat, quamvis id Acta non exprimant: Domine Jesu Christe, cujus imperio rabidissimus leo non solum a nece beatissimæ virginis & martyris Rufinæ abstinuit, verum etiam, feritate deposita, immaculatum corpus odoratus præsenti molestia contingere non præsumit: præsta nobis, ut nitore tui sancti Spiritus circumsepti, immanitatem non timeamus leonis horrendi, sed majestatis tuæ virtute repulsus, semper a læsione nostra maneat alienus. Breviarium Burgense anni 1502, Eborense anni 1548, aliaque Officia Hispanica easdem Sanctas solenni ritu colunt, & in lectionibus propriis narrant earum Acta, quæ paragrapho sequenti nonnihil elucidabimus. Interea de posthuma harum Martyrum gloria, reliquiis, & miraculis hic pauca addamus.

[4] Ambrosius Morales in Chronico generali Hispaniæ tomo 1, [Hispalis, aliæque urbes sacras ædes hisce Martyribus erexerunt,] lib. 10, cap. 16, Franciscus de Padilla in Historia ecclesiastica Hispaniæ parte 1, centuria 3, cap. 21, Antonius de Quintanadueñas noster in opere de Sanctis Hispalensibus a pag. 77, aliique scriptores Hispani testantur, in Hispania etiamnum exstare varia sacra monumenta, quæ ob harum Martyrum memoriam in summa veneratione habentur. Ex iis quædam enumeremus. Imprimis extra muros Hispalenses circa portam Cordubensem cernitur pratum S. Justæ, in quo sacellum ejus nomini dedicatum est. Aliqui dicunt, Sanctas illic habitasse; alii tamen existimant, eas ibi sepultas fuisse. In monasterio sanctissimæ Trinitatis ostenditur carcer, in quo sanctæ Virgines detentæ fuerint. Est autem profunda caverna, in qua etiam monstratur puteus, in quem S. Justa post mortem dejecta fuisse dicitur. Multi ægroti magna cum fiducia hujus putei aquam bibunt. Extra alteram urbis Hispalensis portam prope fluvium conspicitur xenodochium, sanctarum Justæ & Rufinæ nomine insignitum. Fertur illud ibi ædificatum fuisse, quia eo loco sanctæ Virgines vasa vendidisse, & idolum repulisse creduntur. Hæc reliquimus piæ traditioni Hispalensium, qui annuam patronarum suarum festivitatem devote celebrant. In aliis urbibus etiam inveniuntur sacræ ædes, ad posthumam harum Martyrum gloriam exstructæ. Andreas Resendius in epistola ad Bartholomæum Kebedium asserit, olim Ulyssipone fanum SS. Justæ & Rufinæ ædificatum fuisse. Jam dedimus in Actis nostris ad diem XXII Januarii occasione translationis S. Vincentii martyris partem istius epistolæ, ex qua colligitur, prædictam ædem sacram jam a seculo XII Ulyssipone celebrem fuisse. Oriola, urbs Valentiæ in confinio Murciæ sita, habet etiam insignem harum Martyrum ecclesiam, quæ in earum honorem constructa est, eo quod Christiani die ipsis sacra illam urbem jugo Maurorum liberaverint. Denique ego ipse Toleti ingressus sum templum S. Justæ, quod est unum ex septem Mozarabicis ecclesiis, quæ tempore Maurorum Christiano cultui concessæ fuerunt.

[5] Hispalenses sibi firmiter persuadent, sese S. Justæ corpus, [& certatim illarum corpora] & sacros S. Rufinæ cineres possidere, quamvis certo non sciant, in qua urbis parte quiescant. Videamus tamen, quid alii de sacris istarum Martyrum reliquiis senserint. Rodericus Toletanus lib. 6 de Rebus Hispaniæ cap. 13 ita scribit: Postea (nempe Ferdinandus rex Castellæ & Legionis) adeo regem Hispalis infestavit, ut corpus beati Isidori permitteret inde levari, quod a duobus episcopis, Alvito Legionensi & Ordonio Astoricensi, multis miraculis coruscantibus translatum est ab Hispali Legionem Aliqui dicunt, corpus beatæ Justæ cum corpore beati Isidori tunc translatum. Huic aliquorum opintoni manifeste repugnat Historia translationis S. Isidori, quam dedimus tomo 1 Aprilis a pag. 353: in ea quippe cap. 2 diserte narratur, quomodo corpus S. Justæ Hispali remanserit. Tunc Rodericus subjungit sequentia, quæ Hispalensibus non magis grata sunt: Sed quia nostris temporibus corpora sanctarum Justæ & Ruffinæ revelatione ostensa per Petrum Fernandi nobilem principem sunt translata ad regale monasterium prope Burgis, ego nolo (definire) sed diffiniat, qui præsumit. Rodericus Toletanus hic indicat illustre Ordinis Cisterciensis monasterium, vulgo Huelgas de Burgos dictum, de cujus situ, fundatione, ac privilegiis Angelus Manrique in Annalibus Cisterciensibus ad annum Christi 1187 cap. 9, consuli potest. Thomas de Trugillo in Thesauro concionatorum tom. 2, narrationem Toletani præsulis confirmat his verbis: Reperiuntur vero corpora harum Sanctarum in regio monasterio de las Huelgas nuncupato, dicunturque revelatione divina illuc allatæ fuisse pretiotissimæ istæ reliquiæ per Petrum Fernandum de Castro, qui suo nomine Castellanus appellabatur

[6] [sibi vindicant,] Idem Trugillus loco proxime citato aliam de horum corporum translatione opinionem sic proponit: Nonnulii censent in destructione & devastatione Hispaniæ fuisse allata sanctissima hæc corpora in locum quemdam, qui dat nomen ipsis Asturiis prope Santillana; qui locus continet ingentem quamdam rupem in mare ipsum ingredientem, ubi etiam est quoddam templum, intusque est spelunca quædam. Cumque habitatores illius loci nomen sortiantur sive invocationem harum gloriosarum Sanctarum, affirmant, ibi esse corpora harum Sanctarum. Fieri quidem potest, ut aliquando ibi manserint sanctissima hæ corpora, & quod postmodum eques ille Ferdinandus, quem diximus, ea transferret ad prædictum locum, relinqueretque ibi aliquas reliquias hic gloriosus eques, quem archiepiscopus Rodericus in sua Historia PRINCIPEM appellat. Est autem Santillana (Latine melius dicitur fanum sanctæ Julianæ) oppidum Hispaniæ in Asturiis prope oram littoralem maris Cantabrici situm, & quinque leucis a fano sancti Andreæ distat. In mappis geographicis inter utrumque hoc fanum fere medius notatur pagus; qui S. Justæ nomine insignitur. Vix dubitarem, quin de eo ipso Trugillus sermonem instituat, nisi Ambrosius Morales diceret, locum hisce sanctis Martyribus sacrum tantummodo media leuca a fano S. Julianæ distare. Quidquid sit de hujus loci situ, hactenus disceptatur de ferme integris harum Virginum corporibus, quorum etiam partem sibi alii vindicant, ut jam videbimus.

[7] [aut saltem eorum parte gloriantur,] Alphonsus Morgardo in Historia Hispalensi lib. 4, cap. 9, & Vincentius Blascus de la Nuza in Historia Aragonensi lib. 5, cap. 21 asserunt, in monasterio de Sixena, quod seculo XII monialibus Ordinis S. Joannis Hierosolymitani in confinio Aragoniæ & Catalauniæ fundatum est, capita SS. Justæ & Rufinæ magna cum veneratione conservata fuisse. Ambrosius Morales loco jam citato affirmat, Cartusianos non procul ab oppido Septimancensi in regno Legionis etiam notabiles harum Martyrum reliquias venerari. Denique Quintanadueñas noster in opere Hispanico supra laudato pag. 78 narrat, occupata a Mauris Hispali, caput S. Justæ, & os quoddam S Rufinæ in Belgium missa, & in diœcesi Leodiensi publicæ venerationi exposita fuisse. Dein addit, easdem reliquias, authenticis testimoniis munitas, postea Hispalim relatas fuisse. Quid de tota hac reliquiarum controversia judicandum sit, ignoro. Placet hic illud Tamayi, qui post indicatas varias de hac re opiniones ita concludit: Quid tenendum? Deo relinquamus, quod investigare non possumus. Utinam iste auctor eam regulam in toto suo Martyrologio Hispanico observasset. Nunc de miraculis aliqua breviter perstringamus.

[8] Quam potens sit harum Martyrum patrocinium, Trugillus sic generatim exponit: [Miracula harum Martyrum ope patrata.] Multa porro miracula & beneficia harum Sanctarum intercessione divinitus impetravit Hispania, cum a Saracenorum jugo liberabatur. Tota etiam Hispalis se devotissimam profitetur harum Sanctarum, quarum precibus multa quotidie a Domino beneficia reportat. Jam sæpe laudatus Ambrosius Morales singillatim narrat, quomodo anno 1172 die S. Justæ Opta, Castellæ novæ urbs, obsidione Maurorum prodigiose liberata fuerit. Dein addit, Oriolam, de qua supra memini, etiam festo harum Martyrum Mauris ereptam fuisse. Quintanadueñas noster recentiora quædam refert miracula; ac primo quidem exponit, quomodo cives Hispalenses anno 1568 peste afflicti opem sanctarum Patronarum suarum imploraverint, & ipso illarum festo subitum contagiosi morbi levamen experti fuerint. Narrat præterea, quomodo anno 1571, cum agri maxima aquarum penuria laborarent, copiosus imber deciderit, simulatque Hispali imagines. SS. Justæ & Rufinæ in supplicatione circumlatæ fuissent. Recentiore demum miraculo narrationem suam concludit. Cum anno 1626, inquit; inundatio civitati Hispalensi magnum damnum intulisset, & majorem ruinam minitaretur, furentibus aquis oppositæ fuerunt sanctarum Martyrum reliquiæ, quæ aquarum violentiam statim cohibuerunt. Nunc superest, ut Acta nonnihil illustremus.

[Annotatum]

* al. Sabino

§ II. Virginitas sanctarum Martyrum asserta, & loca quædam Actorum illustrata.

Plurimi scriptores, quos laudatus Antonius de Quintanadueñas in libro Hispanico de sanctis Hispalensibus pagg. 82, [Verosimillime SS. Justa & Rufina fuerunt virgines,] & 83 longo ordine enumerat, res gestas harum Martyrum litteris consignarunt. Vincentius Bellovacensis in Speculo historiali lib. 13, cap. 34 Acta earum satis fideliter tradit, illasque titulo virginum donat. Quare miror, quod a Petro de Natalibus lib. 6, cap. 117 appellentur matronæ; quæ vox feminis matrimonio junctis tribui solet. Hinc forte Joannes Maldonatus in Actis, apud Surium editis, eas vocat matres familias, At ego potius crediderim, eas fuisse virgines, eo quod antiquissimum Officium Mozarabicum, a multis S. Isidoro Hispalensi adscriptum, illas in orationibus, quas numero præcedenti dedimus, diserte virgines & martyres appellet. Hymnus ejusdem Officii ipsis eumdem titulum tribuit in sequentibus versiculis.

En Justa pariter atque Rufina est,
Quæ clarent meritis, moribus inclytis:
Discreto siquidem nomine virgines,
Uno sed studii munere martyres,
Thesaurum Domini, legibus inclytæ,
Vasis fictilibus corporis unice
Gestantes, pretio vascula distrahunt,
Quo quæstu satient viscera pauperum.

[10] Cetera Acta omnia ferme inter se conveniunt, & sincera apparent, [quarum Acta ex Vincentio Bellovacensi,] ita ut parum intersit, ex quocumque scriptore ea exhibeantur. Cum tamen Vincentius Bellovacensis sit antiquissimus, qui integra illarum Acta dedisse reperitur, ea transcribo ex ipsius Speculo historiali lib. 13, cap. 34, ubi leguntur sequentia: In civitate Hispali regionis Hispaniæ, passio sanctarum virginum Justæ & Ruffinæ. Hæ cum essent mediocri paupertate tenues, erat illis usus mercandi fictilium vasculorum, ex quo quæstu indigentium inopiam saturabant, sibique tantum, quod ad victum & vestitum necessarium esset, procurabant. Orationi quotidie insistebant, caste religioseque viventes, bene patientes, & domus suæ curam agentes. Cumque distrahendorum vasculorum curam gererent, accurrit nescio quod execrabile monstrum & immane portentum, quod perditorum turba gentilium SALAMBONEM vocant, postulans ab eis aliquod utensilium sibi dari. Quæ cum resisterent, ac dare nollent, dicentes se Dominum Jesum Christum colere ac credere, non idolum illud, quod nec viveret nec sentiret, mulieres nobiles, quæ portabant idolum illud in humeris suis, dejecerunt illud a se turbulenter, ita ut omnia sanctarum Virginum vascula confringeret penitus & contereret.

[11] [transcribuntur.] At illæ non damno paupertatis commotæ, sed ad destruendum tantum dedecoris malum repulerunt idolum; quod statim ad terram prostratum corruit comminutum: tunc quasi sacrilegium commisissent, gentiles eas morti obnoxias exclamabant. Igitur a Diogeniano comprehensæ, primo equulei extensione, & ungularum laniatione vexatæ sunt; postea carcere, inedia, & doloribus afflictæ. Post aliquantos vero dies, cum ad Momentoniariam locum * præses ire disposuisset, jussit eas per aspera & confragosa loca post iter suum pedibus properare. At illis nihil durum, nihil asperum videbatur, sed quasi totum iter peractum subtus se pulverem conculcabant. Tandem Justa in carcere exhalavit spiritum, cujus corpus præses in puteum jussit præcipitari: sed religiosus antistes Sabinus e puteo sublatum honorifice sepelivit. Ruffina vero, quæ in carcerem * remanserat, jussu præsidis fractis cervicibus & gula, devotum Deo spiritum emisit cujus corpus igne combuslum, digna honorificentia sepultum est Harum passio celebratur XIV Kal Augusti. Nunc in his Actis aliqua illustranda sunt.

[12] [Epocha martyrii præter propter ex Actis eruitur,] Recentiores scriptores Hispani passim martyrio harum Virginam annum 287 assignant. Surius tamen ad earum Acta annum 300 in margine notavit. Quidquid sit de determinato martyrii anno, saltem circa hæc tempora eas passas fuisse, colligo ex nomine Sabini Hispalensis episcopi, qui anno 285 Hispalensem cathedram ascendit, & anno 303 subscripsit concilio Illiberitano, uti docet eminentissimus Cardinalis de Aguirre in collectione Maxima conciliorum Hispaniæ tom. 1, pag. 297. Labbeus noster tom. 1 Conciliorum col. 980 contendit, synodum Illiberitanam anno Christi 305 habitam fuisse. Verum hæc discrepantia ad propositum nostrum parum facit, cum inde certum passionis annum eruere non possimus. Neque certus omnino est martyrii dies, quamvis in fine Actorum dicatur illarum passio celebrari XIV Kal. Augusti. Etenim Quintanadueñas prædictus in opere Hispanico supra citato pag. 76 observat, Hispali ac alibi harum Martyrum festum coli die XVII Julii; in aliis vero ecclesiis eas die XIX ejusdem mensis honorari. Deinde addit, sese non aliam hujus discriminis causam assequi posse, quam quod Justa die XVII & ejus soror Rufina XIX ejusdem mensis martyrium subierint. Hanc conjecturam, non incongrue excogitatam, lectoris judicio relinquimus.

[13] Eadem Acta idolum, cujus occasione hæ sanctæ Sorores fidem Christianam aperte professæ sunt, [& obscuriora Actorum,] vocant Salambonem. Breviarium Burgense, anno 1502 impressum, Salambovem appellat. Lectiones Breviarii Eborensis de eodem idolo, una littera prætermissa, sic loquuntur: Postulabant vas aliquod in dei Salabovis usum sibi offerri. Quamvis in his lectionibus nomen dei idolo isti tribuatur, plerique tamen existimant, hac aut simili voce ab Assyriis significari deam Venerem juxta illud Hesychii Σαλαμβὼ Ἀφροδίτη παρὰ Βαβυλωνίοις, Salambo venus est apud Babylonios. Varii variam hujus nominis etymologiam tradunt. Luisius Tineo Præmonstratensis apud Tamayum putat, scribendum esse Salambovem vel Salamboa, & vocem ex Græca origine deducit ἀπὸ τοῦ σαλαιβεῖν * καὶ ἀπὸ τοῦ βοῦς, hoc est, a plangendo bovem, quia Venus planxit interfectum Apim seu Osiridem, qui in bovis speciem transformatus postea apparuit. Seldenus tamen in Opere de Diis Syris syntagmate 2, cap. 4 hanc etymologiam explodit, putatque illud nomen e Syrorum idiomate prodiisse. Scriptores Hispani utcumque explicare conantur, quomodo hæc peregrina superstitio Hispalim pervenerit. Sed hæc omnia ad institutum nostrum parum pertinent: nobis enim sufficit, fuisse quoddam idolum, quod hæ sanctæ Heroinæ venerari noluerunt.

[14] Occurrit in iisdem Actis locus, quem Vincentius Bellovacensis Momentoniariam appellat, & ad quem properantem præsidem sanctæ Virgines pedibus sequi debuerunt. [loca examinantur.] Petrus de Natalibus lib. 6, cap. 117 locum non exprimit, sed tantum dicit: Inde quoque eductæ, cum præses ad partes alias iter arriperet, per loca aspera & confragosa nudis pedibus post eum trahuntur. Lectio autem septima Breviarii Eborensis ita hanc rem narrat: Eductæ de carcere sanctæ Virgines, cum Diogenianus ad Montes Marianos iter arriperet, per loca aspera & confragosa nudis pedibus post eum trahuntur, coactæ sequi præsidem, donec ad civitatem rediit. Non reperio, ubi fuerit ille locus, quem Vincentius Bellovacensis & Mombritius Momentoniariam nominant. Notiores sunt Montes Mariani, vulgo nunc dicti la sierra Morena, quamvis de ipsorum extensione inter auctores non conveniat, ut videri potest apud Christophorum Cellarium in Notitia orbis antiqui tom. 1 lib. 2, cap. 1, pag 63. De iis Ambrosius Morales in Hispania illustrata editus tomo 4 pag. 359 in descriptione Cordubæ sic meminit: Qua vero parte Septemtrionem Corduba spectat, posita est ad ipsas Marianorum Montium radices, quos nunc Hispani, prisco nomine corrupto, Sierra Morena, hoc est Morenos Montes dicimus. Ea vero horum montium pars, quæ Cordubæ imminet, aut saltus Castulonensis est portio, aut cum eo ad ortum conjungitur. In his montibus, auctore Plinio, Bæturia regio, a Bæti flumine nomen accipiens, in duas regiones divisa, ad Anam usque fluvium excurrit. Atque hæc sunt præcipua, quæ in Actis harum Sanctarum observanda esse censui.

[Annotata]

* Mombrit. lucem

* lege carcere

* lege σαλαΐζειν

DE SANCTA DARIA
CONSTANTINOPOLI.
Ex Martyrologiis.

[Commentarius]

Daria martyr, Cpoli (S.)

I. B. S.

Disertissime signatur hæc S. Daria in apographis Hieronymianis Lucensi, Corbeiensi, Blumiano, atque in nonnullis minoribus, expressa etiam positione, Constantinopoli, natalis S. Dariæ, a quorum lectione differt hic vetustissimum Epternacense, [Sancta Cpoli asseritur,] scribens Daretiæ; at confusionem in eo agnoscere oportet, dum Constantinopoli cum sua Daretia martyres alios conjungit, qui certo Antiochiæ tribuendi videntur, ut infra explicabimus. Neque dici omnino potest, hic Dariam aliquam intelligi, quæ aliunde nota sit, ut est illa quæ Nicandro jungitur XVII Junii, aut quæ Chrysantho XXV Octobris, aliis diebus in Hieronymianis celebrata. Neque addititiam esse de S. Daria annuntiationem, etiam ostendit codex, quem præ oculis habuit Notkerus, ubi clare exprimitur; Constantinopoli, Dariæ, quemadmodum & Florarium Ms. legit; tum Editio Lubeco Col. & Grevenus, in quibus titulus Virginis adjicitur: Maurolycus vero simplicius scripsit quod in Hieronymianis invenerat. Atque hæc abunde demonstrant, S. Dariam hanc qualemcumque e Sanctorum serie non esse excludendam, quidquid præter solum nomen, & martyrii palmam, cetera omnia de ipsa ignorentur.

[tametsi Græci de ea non meminerint.] At Græci, inquies, in sacris suis Fastis nusquam de S. Daria meminere, quod in Menologio aut Menæis omissuri fuisse non videntur, si Constantinopoli vere umquam culta fuisset. Non ferit ea objectio eos qui noverunt, quot Græci seu Orientales martyres & virgines in codicibus Hieronymianis passim referantur, de quibus apud Græcos nulla prorsus facta est in Menæis, Menologiis aut Synaxariis, utpote satis sero compositis, usquam commemoratio, id quod nullo non Actorum nostrorum die, ab hujusmodi rerum curiosis observari potest. Hæc omnia non ignoravit Castellanus, neque tamen in Martyrologio suo universali hujus diei Sanctis S. Dariam annumerare ausus videtur; in indice Daretiam signans, hoc quodammodo die recolendam, quam nihilominus omissam indicat: justo sane scrupulosior, dum a Coptis & aliis Sanctos accersere non est veritus, de quibus dubitare ipsum magis oportuit, quam de S. Daria in tot Martyrologiis & tam expresse consignata, quidquid, ut iterum dicam, præter solum nomen nihil de ea amplius memoriæ proditum inveniatur.

DE SANCTO SISINNIO MARTYRE
ALEXANDRIÆ.
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Sisinnius martyr, Alexandriæ (S.)

J. B. S.

Legerat in codice suo Lucensi seu Fontanellensi hoc die Florentinius, In Alexandria, natalis Sanctorum Sisinni, unde spem ait sibi factam, socios aliquos in aliis libris designatum iri; in quo eum, ut candide fatetur, spes sua fefellit. Melius, opinor, conjectasset, codicis istius descriptorem invenisse litteram S pro sancti innexam cum prima nominis Sisinnii, unde fortasse S triplex convolutum existimaverit, atque ex duobus primis formaverit sanctorum. Certe codex vetustissimus Epternacensis simpliciter habet, In Alexandria, Sisinni, quem feminina inflexione extulit Corbeiensis, contra quam legant etiam Notkeri codices, & contracti omnes (quorum duo Sisinnium pridie perperam retulerunt) quibus addi possunt Bedæ auctaria. De lectione igitur dubitandum non est; quæri solum posset, an hodiernus Sisinnius cum alio synonymo confundendus non sit, utpote sub quo nomine diversi quatuor in Romano annuntiantur, multo autem plures in Hieronymianis. Ast Alexandrinos Sancto suo privandos non video, donec argumenta solida adducantur, e quibus constet, nostrum hunc S. Sisinnium cum altero aliquo identificandum, sive is Alexandrinus sit, sive loci alterius.

DE SS. MARTYRIBUS ANTIOCHENIS.
MACHADORO, LAMPADIO, LUCIANO, PHILIPPO, PETRO, TORQUATO, ET FORTASSE TINNINIO ET JOCIO.
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Machadorus martyr Antiochiæ (S.)
Lampadius martyr Antiochiæ (S.)
Lucianus martyr Antiochiæ (S.)
Philippus martyr Antiochiæ (S.)
Petrus martyr Antiochiæ (S.)
Torquatus martyr Antiochiæ (S.)
Tinninius martyr Antiochiæ (S.)
Jocius martyr Antiochiæ (S.)

J. B. S.

Sex Pugilum classem accipio ex codice Lucensi, cui satis consonat Corbeiensis, nisi Tinninium & Jocium adjiceret, quos, ab aliis præteritos, ut dubios dumtaxat admisi. In vetustissimo Epternacensi, ut supra innuimus, luxatæ & transpositæ sunt annuntiationes: scribit enim, Et Antiochiæ, Macedonis & Lampadi; deinde, Constantinopoli, Daretiæ, Luciani, Philippi, Petri, Torquati; ubi & alii codices, æque ac illi, quos vidit Notkerus, Lucianum & reliquos Antiochiæ constanter adscribunt. Ex minoribus apographis, hic nimium contractis atque etiam distortis, nihil in utramvis partem subsidii. Scripsi Machadori cum Lucensi, potius quam Macharii aut Macedonis, quod laterculus iste ceteris purior videatur, unde & Lampadius desumptus est, non Lampas, ut male legitur in Florentinii Corbeiensi, cujus Tinninius & Jocius an satis tuto signari possint, jam fassus sum, incertum esse. In hanc tamen partem, quam in aliam peccare malui.

DE SANCTO RITICIO VEL RETHICIO EPISCOPO ÆDUENSI
AUGUSTODUNI IN GALLIA.

POST ANNUM CCCXIV.

SYLLOGE HISTORICA.
Sancti cultus, scripta & Acta.

Rethicius episc., Augustoduni in Gallia (S.)

AUCTORE G. C.

Augustodunum antiqua Æduorum civitas, in Gallia & hodierno Burgundiæ ducatu ad fluvium Arotium sita, sanctum suum præsulem Rethicium hoc die veneratur, eumque colit Officio ecclesiastico, cujus propriæ Lectiones fere verbum de verbo desumptæ sunt ex elogio seu Vitæ compendio, [Probatur Sancti cultus ex Breviario Æduensi,] quod Gregorius Turonensis texuit, quodque nos paulo post huic syllogæ historicæ inseremus. Mirum sane est, hujus sancti Viri memoriam, a veteribus Ecclesiæ patribus celebratam, apud classicos Martyrologos non reperiri. Ado quidem in Chronico ad annum Christi 306 de illo sic meminit, Retius Augustodunensis episcopus celeberrimæ famæ habetur; sed in Martyrologio suo ipsum prætermisit, uti & alii hagiologi eum secuti. Primam hujus sancti Antistitis annuntiationem tantummodo invenio in additionibus Usuardinis, a Molano editis, ubi ad diem XXV Julii ita refertur: Civitate Æduensi, sancti Reticii confessoris, ejusdem civitatis episcopi. Castellanus in suo Martyrologio universali illum memorat XV Maii, quo die illum inter prætermissos posuimus, & ad XIX Julii distulimus.

[2] Saussayus in Martyrologio Gallicano hac die eumdem Episcopum prolixiori exornat elogio, [& recentioribus Martyrologiis.] quod hic ita transcribo: Augustoduni Æduorum, sancti Rethicii episcopi & confessoris, doctrina, moribus, & sanctorum patrum elogiis clarissimi, quem sanctus Augustinus hominem Dei episcopumque magnæ in Ecclesia auctoritatis commemorat: sanctus Hieronymus celeberrimæ famæ fuisse in Galliis habitum prædicat; virum eloquentem, Scripturæ sacræ laudat egregium explanatorem, interque ecclesiasticos scriptores insigni cum præconio annumerat: nec non beatitudinis adhuc viventem titulo cohonestans, commentaria ejus, quæ sublimiori sensu scripta ait, suis clientibus suadet pervolvenda. Hic certe beatus Antistes tertius in episcopali cathedra hujus ecclesiæ sedit: iisque temporibus præfuit, quibus doctrina sua & sanctitate admirabili non Galliæ modo, sed & universo orbi Christiano plurimum profuit, strenuus assertor pietatis, vindex fidei, hæreseωn malleus, clarum sidus religionis emicuit. Idemque ob integritatis & sapientiæ famam judex inter alios primariæ notæ antistes * in causa Cæciliani & Donatistarum sedit: Romamque semel & iterum ad Sedem Apostolicam perrexit, profligandi ipsorum Donatistarum, qui & Montenses dicti sunt, schismatis studio. Demumque uberrimis justitiæ collectis manipulis, ut repositam reciperet a pastorum Principe fidelis servus coronam, carne exutus, spiritum miris ornatum meritis in cælum emisit. Nescio, unde Saussayus didicerit, quod Hieronymus Rethicium adhuc viventem beatitudinis titulo cohonestarit: non enim verosimile est, hunc sanctum Præsulem, jam ab anno 313 contra Donatistas in Romano concilio adhibitum, vitam protraxisse usque ad annum 366, circa quem Hieronymus scripsit epistolam, in qua Rethicium titulo beati exornat. Hæc de cultu apud recentiores invenio; nunc Sancti nostri scripta & Acta ex veteribus discutiamus.

[3] Hieronymus Sanctum nostrum in Catalogo scriptorum ecclesiasticorum ita collocat: Rethicius Eduorum, [Scripta illius recensentur a SS. Hieronymo & Augustino;] id est Augustodunensis episcopus, sub Constantino celeberrimæ famæ habitus est in Galliis. Leguntur ejus commentarii in Cantica Canticorum, & aliud grande volumen adversus Novatianum; nec præter hoc quidquam ejus operum reperi. Præterea in epistola ad Florentium, quæ in novissima editione Parisiensi est ordine 4, alias 6, de ejusdem scriptis ita meminit: Ob hoc & ego obsecro, & tu petas plurimum, quæso, ut tibi beati Reticii Augustodunensis episcopi commentarios ad describendum largiatur, in quibus Canticum Canticorum sublimi ore differuit. Augustinus lib. 1 contra Julianum cap. 7 ejusdem Præsulis verba, Pelagianis objecta citat hoc modo: Reticium ab Augustoduno episcopum, magnæ fuisse auctoritatis in Ecclesia tempore episcopatus sui, gesta illa ecclesiastica nobis indicant, quando in urbe Roma, Melchiade Apostolicæ Sedis episcopo præsidente, cum aliis judex interfuit, Donatumque damnavit, qui prior auctor Donatistarum schismatis fuit, & Cæcilianum episcopum ecclesiæ Carthaginensis absolvit. Is cum de baptismo ageret, ita locutus est: “Hanc igitur principalem esse in Ecclesia indulgentiam, neminem præterit, in qua antiqui criminis omne pondus exponimus, & ignorantiæ nostræ facinora prisca delemus, ubi & veterem hominem cum ingenitis sceleribus exuimus”. Audis antiqui criminis pondus, audis prisca facinora, audis cum sceleribus ingenitis hominem veterem: & audes adversus hæc ruinosam construere novitatem? Eadem repetit in Opere imperfecto contra Julianum lib. 1, cap. 55.

[4] [sed Hieronymus in iis aliqua carpit,] At quamvis Hieronymus laudet sancti Viri eloquentiam, tamen in ejus scriptis desiderat eruditionem, quando ad Marcellam (hæc epistola in postrema editione operum Hieronymianorum legitur tom. 2, col. 622) scribit his verbis: Nuper cum Reticii Augustodunensis episcopi, qui quondam a Constantino imperatore sub Silvestro episcopo, ob causam Montensium missus est Romam, commentarios in Canticum Canticorum perlegissem, quod Hebræi vocant SIR ASSIRIM, vehementer miratus sum, virum eloquentem præter ineptias sensuum ceterorum, Tharsis urbem putasse Tarsum, in qua Paulus apostolus natus sit: & aurum Ophaz Petrum significare: quia Cephas in Euangelio idem Petrus sit appellatus… Innumerabilia sunt, quæ in illius mihi commentariis sordere visa sunt. Est quidem sermo compositus, & Gallicano cothurno fluens: sed quid ad interpretem, cujus professio est, non quo ipse disertus appareat, sed quo eum, qui lecturus est, sic faciat intelligere, quomodo ipse intellexit, qui scripsit. Rogo, non habuerat decem Origenis volumina? Non interpretes ceteros? Non certe aliquos necessarios Hebræorum, ut aut interrogaret aut legeret, quid sibi vellent, quæ ignorabat. Sed tam male videtur de ceteris * existimasse, ut nemo possit de ejus erroribus judicare. Frustra ergo a me ejusdem Viri commentarios postulas, cum mihi in illis displiceant multo plura, quam placeant. Quod si opposueris, cur ceteris dederim: audies, non omnes iisdem vesci debere cibis. Tunc rationem negandi Marcellæ istos commentarios variis exemplis, ex sacra Scriptura desumptis, confirmat.

[5] [& in quadam circumstantia narrationis ab Augustino differt.] Observo hic inter Augustinum & Hieronymum occurrere discrimen circa Pontificem, sub quo Romanum concilium contra Donatistas celebratum est: Augustinus enim scribit, Donatum fuisse damnatum, Melchiade Apostolicæ Sedis episcopo præsidente; Hieronymus vero id Romæ factum fuisse asserit sub Silvestro Episcopo. At certe ex Optato Milevitano circa finem libri 1, atque antiquis instrumentis apud Labbeum tom. 1 Conciliorum a constat, hæc anno 313 sub Papa Melchiade acta fuisse. Unde vel amanuensis quispiam textum Hieronymi corrupit, vel ipse auctor Romanam synodum confundit cum Arelatensi, quæ posterior anno sequenti sub Silvestro contra Donatistas habita est, cui Rethicius etiam interfuit, ut videri potest in Labbeana Conciliorum collectione tom. 1 a Concludo igitur cum eminentissimo Annalium ecclesiasticorum parente Baronio, qui ad annum Christi 313 num. 28 ita loquitur: Cum ergo hæc ex publicis Actis, & Optati Milevitani testificatione liquido constet, gesta esse coram Melchiade Papa, plane corrigendum est, quod apud S. Hieronymum legitur de Rheticio episcopo Augustodunensi, Romam esse missum a Constatino ob causam Montensium (nempe Donatistarum) sub Silvestro Romano Pontifice: irrepsit enim error (quo pacto, nescimus) ut pro Melchiade Silvester positus habeatur. Hæc dicta sunto occasione eorum, quæ duo celeberrimi Ecclesiæ doctores de S. Rethicio scripserunt. Nunc breviter ejus gesta ex antiquissimis, quæ invenire potuimus, monumentis proferamus.

[6] Gregorius Turonensis in libro de Gloria confessorum cap. 75 Vitam S. Rethicii sic paucis complectitur: [Datur ex Gregorio Turonensi Actorum compendium,] Sed quia de his aliquid proloqui juvat, prius de sancto Riticio, quia prior obiit, sermo habendus est. Fuit autem nobilissimis parentibus & litterarum acumine clarus, qui transacta adolescentia, uxorem simili morum honestate præclaram sortitus est, cum qua spiritalis dilectionis cohibentia, non luxuria copulatur. Concurrunt eleemosynæ, vigiliæ celebrantur, & opus Dei per eos incessabiliter exercetur. Igitur longa post tempora mulier declinans caput ad lectulum, beati Viri auribus extrema profert verba, dicens: Deprecor, piissime frater, ut post discessum meum, percurso ævi tempore, in illo, quo ego conlocor, sepulcro ponaris: ut quos unius castitatis dilectio uno conservavit in thoro, unius retineat sepulcri consortium. Hæc effata, lacrymans spiritum emisit ad cælos. At Riticius episcopatum Augustodunensis urbis populo eligente sortitur; qui talem se præbuit in religione, ut morum bonitas pontificatus gratiæ æquaretur, & ad diem obitus per diversos spiritualium gradus plena perfectione consummationeque veniret. Quo abluto & super feretrum posito, movere ipsum non queunt officia famulantium. Tunc in stupore mentis defixi, audiunt a quodam sene, virum dominam conjurasse, ut eos unius sepulcri amplitudo susciperet: sermone vero percurso, confestim sustollitur feretrum, adlatoque eo prope sepulcrum, resumit Sacerdos spiritum: adloquitur socium dicens: Recordare, dulcissima conjunx, quæ nobis fueras deprecata. Nunc suscipe exspectatum diu fratrem, & conjungere artubus impollutis, quos non luxuria polluit, sed castitas vera mundavit. Hæc eo dicente, mirum in modum commotum sepulcrum, uno in loco ossa virginis conglobantur: beatus vero Sacerdos receptus in pacis somno, hujus sepulcri tectus est opertorio. Hactenus Gregorius.

[7] [cui aliqua de ejus sepultura & gesti, adduntur.] Ruinartius in notis ad librum Gregorii Turonensis de Gloria confessorum cap. 73 sepulcralem S. Rethicii locum demonstrat his verbis: Porro hodieque haud procul ab Ædua urbe visitur cœmeterium, ubi ingens lapideorum sepulcrorum numerus superest cum ecclesia, aut potius ecclesiæ S. Stephani muris, absque tecto. Ibi Petrus Ladoneus SS. Rheticii, Cassiani, Simplicii, aliorumque Augustoduni episcoporum tumulos exstare scribit. Deinde in notis ad caput 75 asserit, juxta cœmeterium, de quo paulo ante egerat, haberi ecclesiam parochialem S. Petri de Strada vulgo dictam de l'Etrie, in qua visitur sepulcrum beati Rethicii sub fornice parvo, in muro ecclesiæ cavatum tum hac recenti inscriptione: SCS Rhetitius EPS Æduensis CCCXIV. Cum hæc inscriptio, teste Ruinartio, recentior sit, ex ea certum mortis annum determinare non possumus: nam forte juniores hujus epitaphii auctores hunc annum posuerunt, quia ignorabant, quamdiu S. Rethicius post concilium Arelatense, cui anno 314 interfuit, vitam produxisset. Idem judicium ferendum censeo de quadam opinione Sammarthanorum aliorumque, qui S. Rheticium appellant protocatechistam Constantini imperatoris. Majus ex antiquitate fundamentum habent illi, qui asserunt, S. Rethicium curasse, ut aquæ Jordanis Augustodunum deferrentur: siquidem in Vita S. Amatoris episcopi Autissiodorensis seculo VI scripta, & a nobis ad diem 1 Maii illustrata, cap. 4 leguntur sequentia: Antistes vero (nempe S. Amator) ex fluento Jordanis latices sumit, qui Reticio quondam episcopo jubente, ad Æduam civitatem allati fuerant. En omnia, quæ de hoc sancto Præsule ex antiquioribus monumentis colligere potui.

[Annotata]

* forte antistites

* al. posteris

DE S. MACRINA VIRGINE
IN CAPPADOCIA, SEU POTIUS IN PONTO.

ANNO CCCLXXX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Cultus, nativitas, obitus, & Acta S. Macrinæ.

Macrina virgo, in Cappadocia seu in Ponto (S.)

AUCTORE P. B

Sancta Macrina virgo, S. Basilii magni soror, tum insigni rerum cælestium contemplatione, tum sanctimonia vitæ prorsus admirabili toto pridem Oriente celebratissima fuit, atque omnium ibi propemodum ecclesiarum hoc eodem die XIX Julii Fastis adscripta. [S. Macrina pridem culta hoc die,] Synaxarium ex Menologio jussu Basilii Imperatoris collecto, cujus textum Græcum dedimus ad calcem tomi primi mensis hujus, Latine sic sonat: Memoria sanctæ Macrinæ sororis magni Basilii. Sancta Macrina venustate corporis ac præclaris ornata moribus, desponsa quidem viro fuit; sed cum nondum facta conjunctione, is, qui eam sibi destinaverat, peregre defunctus esset, illa ab omni se mundano separans commercio, adhæsit matri, divinis vacans Scripturis, & secundæ matris loco fratres post se genitos educans: nam inter liberos omnino decem erat ipsa natu maxima. Cum vero etiam in ascetico vitæ instituto sancte versaretur, compluribus utilitati fuit: erat enim magistra non verbis tantum, sed etiam operibus: nam qui fecerit & docuerit, inquit sanctum Euangelium, hic magnus vocabitur in regno cælorum. Morti autem propinqua cum fratre suo, Gregorio Nysseno, qui ad visendam illam advenerat, cum de anima, tum de aliis quibusdam sacrarum Litterarum quæstionibus philosophata est. Atque ita, fusis precibus, ad Deum, cui servierat, hinc migravit.

[2] Eadem fere habent Menæa impressa, & Ms. Chiffletii, Menologium Sirleti, Maximus Cytheræus, & Novum Anthologion anno 1598 Romæ excusum. [per ecclesias Orientales,] Menæa insuper excusa præter hymnos acrostichos, quorum initiales litteras continet hic versiculus:

Νύμφην ἁγνήν σε Χριστοῦ, Μακρίνα, στέφω.

Te sponsam Christi castam, Macrina, corono.

Præter hos, inquam, hymnos, aliosque, quos habent, ubi secundo ejus commemoratio notatur, hos etiam versiculos ipsius elogio historico præmittunt:

Φρονοῦσ᾽ ἀδελφὰ τοῖς ἀδελφοῖς Μακρίνα,
Τούτοις ἀδελφὰ συγκατοικεῖ καὶ πόλον.
Τῇδ᾽ ἐνάτῃ δεκάτῃ Μακρίναν νόες ἔνθεν ἄειραν.

Id est:

Macrina cælum fratribus soror expetens,
Adjuncta cælum fratribus soror incolit.
Macrinam hinc mentes decima nonaque tulere.

[3] Typicum S. Sabæ sic eam ad eumdem diem annuntiat: [serius tandem etiam] Sanctæ matris nostræ Macrinæ, sororis magni Basilii; subintellige, solennitas aut festum. Consonant Horologium Cryptæ Ferratæ, Menæa Mss. bibliothecæ Ambrosianæ, Horologium excusum Venetiis anno 1607, Kalendarium Græcorum a Genebrardo editum, Menologium Slavo-Russicum, Kalendarium Moscorum. Alia sine addito tantum habent: Sanctæ Macrinæ, uti Martyrologium Arabico-Ægyptiacum a Gratia Simonio versum, Kalendarium Ruthenicum apud Possevinum, ejusdemque gentis Synaxarium nobis a P. Georgio David huc missum. Atque hinc, ut ante mohebam, conjicere est, quam celebris apud Orientales ecclesias sanctæ hujus Virginis memoria cultusque fuerit; ut mirum sit, eam tam sero tandem innotuisse Occidentali; quod eo etiam mireris magis, quod nec obscuro loco nata sit; & eximiæ sanctitatis ac virtutum suarum præconem habuerit non peregrinum aliquem aut qualem qualem de vulgo auctorem; sed fratrem, episcopum, eloquentiæ flumen, & Ecclesiæ patrem, S. Gregorium Nyssenum.

[4] Sed nimirum serius hæc Gregorii lucubratio inter alia ejus opera in lucem educta est: [coli cœpit in Occidente.] ea vero ut apparuit &, interprete Francisco Zino, Latine legi cœpit, continuo apud nos etiam S. Macrinæ nomen virtutesque inclaruere; primum quidem apud biographos Lipomanum anno 1553 in Vitis Sanctorum tom. 2, ac Surium aliosque posteriores ad XIX Julii, deinde etiam in Martyrologiis; nam Usuardo suo eam adscripsit Molanus anno 1573, ac decennio post in Romanum est adoptata, servato utrobique eodem die XIX Julii, quem ei solum Orientales omnes, quos ante recensui, constanter assignant. Utrum vero prius apud Basilianos, qui ritum Romanum sequuntur in Hispania, nota fuerit aut culta sancti Patris eorum hæc sancta Soror, ignoro: nunc certe festum ejus celebrant per modum duplicis secundæ classis cum Octava, uti notatur in Ordine recitandi officii impresso anno 1718. Sunt vero etiam, qui cranium hujus sanctæ Virginis illud esse velint, quod apud Benedictinos asservatur in monasterio Fossatensi prope Parisios, ut asserit nuperus quidam legendista Gallicus; sed addit, operæ pretium facturum, si quis justis rem illam nominibus titulisque firmaret. Hactenus de cultu.

[5] De reliquis non longo hic opus est commentario: [Videtur nata anno Christi circiter 315:] nam majores, parentes, consanguinei sunt ipsi omnes cum S. Basilio magno communes; actumque de iis est in hujus Vita die XIV Junii a pag. 815, & alibi, prout infra notabitur in Actis. De patria dubium videri potest; fueritne illi eadem quæ Basilio, Cæsarea scilicet Cappadociæ, an potius Pontus, extra quem non videtur ejus pater umquam stabile domicilium habuisse; ut ex ipsius Macrinæ verbis colligi potest inferius cap. 4, num. 24. Potest tamen etiam hoc modo in Cappadocia dici nata; cum ea provincia latius accepta etiam Pontum incluserit, uti docet Constantinus Porphyrogenneta lib. 1, Themate 2. Tempus etiam, quo nata sit, haud facile definitu est: id unum constat, Basilio magno, qui inter fratres quatuor natu maximus erat, priorem fuisse. Nos, ubi Basilii nativitatis epocham, quæ & ipsa maxime controversa est, ad annum Christi 316 defiximus loco citato a pag. 811 usque ad 814; ibi etiam Macrinam nostram anno præcedenti exortam esse statuimus; & quidem in illa nostra chronologia satis probabiliter: nam si natus est S. Basilius anno Christi 316, eumque præcessit, uti certum est, Macrina; non potuit hæc nata esse serius, quam anno circiter uno ante Basilium; non potuit etiam fingi nata multo citius; quia verisimile non est, parentes ejus ante sublatam omnino persecutionem atrocissimam, sive annum Christi 313, de nuptiis cogitasse. At minus commode figi potest ac determinari epocha certa ab iis, qui Basilium magnum versus annum Christi 329 natum esse contendunt, cum Tillemontio tom. 9 Monumentorum hist. eccl. nota 1 in S. Basilium, & nota 4 in S. Gregorium Nazianzenum: cum in ea sententia facile fieri potuerit, ut Macrinam inter & Basilium quædam filiæ, atque adeo anni aliquot intercesserint.

[6] [Obiit anno Christi 379, ut quidam, volunt;] De anno mortis ejus non nulla etiam disputatio est: nam Majores nostri (ubi de S. Petro Sebasteno ad diem IX Januarii pag. 589) obiisse Macrinam asserunt die XIX Julii anno Christi 380; cum ibidem obitum S. Basilii magni referant ad Kalendas Januarii anni Christi 379. Contra vero ad diem IX Martii, in Commentario historico de S. Gregorio episcopo Nysseno § 1, num. 6, dicitur, quamquam obiter tantum, Macrina eodem, quo Basilius, anno mortua: quam opinionem secuti deinde sunt Hermantius in Vita SS. Basilii & Gregorii Nazianzeni lib. 8, cap. 31, Tillemontius in S. Gregorio Nysseno art. 4 & 5, aliique. Utraque sententia desenditur his Gregorii Nysseni verbis infra cap. 2, num. 17 ex Vita S. Macrinæ desumptis: Erat post hanc jacturam (id est, Basilii mortem) nonus mensis, aut paulo amplius, cum episcoporum concilium indictum est Antiochiæ, cui nos item interfuimus. Sed posteaquam domum quisque suam discessimus, Antequam annus præteriret, mihi Gregorio cupiditas incidit, ut Sororem inviserem. Postridie autem quam ad eam pervenisset, morienti Macrinæ oculos clausit, ut constat ex sequentibus. Quæritur, unde S. Gregorius annum illum ordiatur, qui nondum præterierat, cum Sororem adiret. Prioris sententiæ assertor Bollandus eum duci putavit ab indictione concilii Antiocheni, hoc est, ab Octobri circiter anni 379; adeoque excurrere usque ad Octobrem circiter anni Christi 380, quo Macrinæ obitum contigisse censet XIX Julii: alii vero ejusdem anni caput repeti existimant a morte S. Basilii, quam nobiscum accidisse defendunt Kalendis Januarii anni 379; ac proinde annum illum terminant ultimo die Decembris ejusdem anni 379, negantque adeo mense illo serius accidere potuisse felicem Macrinæ decessum.

[7] Ego in hac re sententiæ priori malim subscribere, [imo probabilius anno 380,19 Julii;] & cum Bollando defunctam dicere S. Macrinam die XIX Julii, adeoque anno Christi 380; sive annus ille Gregorianus fluxisse dicendus sit a concilio Antiocheno; sive civilis fuerit; fluxeritque more Græcorum a Septembri ad Septembrem, qualis hic mihi videtur intelligi. Et diem quidem decimum nonum Julii beatissimo ejus obitu consecratum fuisse, id argumento est, quod unicum illum, tamquam S. Macrinæ festum atque solennem Latini, Græci, Arabes, omnes assignent, quotquot ejus, ut supra vidimus, in sacris Fastis memoriam uspiam celebrant; quodque eam ipso illo die obiisse disertis insuper verbis excusa olim Venetiis Menæa testentur.Non gravis hæc admodum, inquis, auctoritas est. Esto sane: non tamen est nulla, in tanto præsertim ecclesiarum consensu: & cedo mihi, quæ aliud asserat, graviorem. Quod si diem illum Macrinæ supremum fuisse confiteris: jam id quoque inficiari non potes, quin post annum Christi 379 e vivis excesserit: quandoquidem id accidit post absolutum concilium Antiochenum, quod anno Christi 379, Octobri circiter mense coactum est; ut ipse in hac Vita citatus modo docet S. Gregorius.

[8] Sed ne sola patrocinari nobis Martyrologia Menæave quis putet; [ut contra Tillemontium & alios;] dicant, obsecro, qui Virginem nostram anno Christi 379 migrasse volunt in cælum, quo id circiter mense factum existiment; (non enim diem ab illis exigo, quem definire non possunt.) Mense Novembri aut Decembri, inquit Tillemontius Monum. eccles. tom. 9, ubi de S. Gregorio Nysseno, art. 5, Hermantium secutus, qui verbis totidem id affirmaverat in Vita SS. Basilii & Gregorii Nazianzeni lib. 8, cap. 31. Nec vero citius accidisse mors illa tum fingi potest; nisi perfunctorium omnino concilium illud Antiochenum fuisse quis putet, in quo res adeo leves tractandæ fuerint, ut uno alterove die causa tota finita sit, synodusque soluta; quod absurdum est; cum fuerit concilium totius Orientalis ecclesiæ, ad quod convenerant episcopi minimum centum quadraginta sex; ut colligere licet ex Epistola Damasi & aliorum ad episcopos per Orientem constitutos, apud Holstenium in sua Collectione Romana pag. 177. Merito itaque vix ante adultum Novembrem aut etiam Decembrem reducem e Syria Gregorium sistere in Ponto vel audent vel possunt, qui eum anno Christi 379 Macrinæ morienti adstitisse contendunt.

[9] Atqui hæc sententia nequaquam videtur posse conciliari cum narratione S. Gregorii in hac ipsa Vita num. 21; [ex S. Gregorio Nysseno probatur.] ubi in primo suo cum Sorore colloquio sic eam inducit: Tempus est, inquit, pater, ut paulisper quiescas & corpus cures, qui de via longa fessus sis. Tum de se subdit Gregorius: Ego autem, … in hortis proximis gratum quoddam diversorium instructum nactus, sub arbustorum umbra quiescebam. Quis hæc non aut ver extremum aut mediam dicat æstatem arguere? Quis medio Novembri aut Decembri arbustorum umbras vel quærat in hortis vel inveniat? Quis vero grata tum finxerit in hortis umbrisque diversoria? Cum multo tunc soles sint umbra gratiores, juxta illud Ovidii:

Solibus hibernis, æstiva gratior umbra.

Quanto vero id magis valet in Ponto? Ubi quam diuturnæ asperæque sint hiemes vel inde conjectari licet, quod Sebastiæ in vicina Armenia prima, quæ Ponto magis ad meridiem vergit, Quadraginta Martyres, de quibus egimus die X Martii, super concreto in glaciem stagno, gelu sint enecti, idque eodem mense Martio. Vide etiam sis de hac re S. Basilium & Gregorium nostrum in Homiliis de 40 Martyribus. Adde ipsum tempus, quo ad hortos atque umbras concessit Gregorius, propemodum vespertinum fuisse, ut ex tota narratione manifesto colligitur, maxime ex num, 17 & 24. Quis igitur deproperato fessus itinere, medio Novembri vel Decembri, vespertina in hortis frigido sub aëre ad quiescendum captet umbracula? Mihi quidem hæc adeo videntur ab omni similitudine veri aliena, ut omnino cogant obitum S. Macrinæ in annum sequentem ac tempus æstivum differre. Vide infra cap. 3, num. 25 notam h.

[10] [Diluuntur objectiones,] Nec moror argumenta, quæ Bollando Tillemontius opponit, quæ sane infirma sunt; ut quod ait nota 5 in S. Gregorium Nyssenum, vim fieri manifestam textui Gregoriano (quem citavi num. 6) nisi annus ille, quem ibi nondum præteriisse dicit, ducatur a morte S. Basilii. Legi ego textum tum Græce tum Latine, & expendi sedulo; vim tamen illam manifestam non potui deprehendere. Certe non adeo est manifesta, quam si Gregorium asseruisse dicas, arbustorum umbras sese in Ponto mense Decembri vidisse gratissimas. Item illud, quod ibidem habet nota 11, redisse scilicet a concilio Antiocheno Gregorium, atque ad Sororem tum adivisse, antequam iter Hierosolymitanum & Arabicum capesseret; quod arripuisse tamen dicendus sit ante annum 381, quo concilio Constantinopolitano interfuit. Patet, inquit, perspicue ex iis, quæ S. Gregorius affirmat (initio Vitæ infra dandæ) occurrisse sese Olympio apud Antiochiam, cum iturus esset Hierosolymam &c. Diversum illud iter Antiochenum fuisse ab illo, quod in eamdem urbem Antiochenam susceperat anno Christi 379, ut ibidem concilio assisteret: alioqui expressisset hanc potius itineris sui causam, tamquam longe graviorem, quam illam. Præterea, inquit ibidem Tillemontius, non videtur iter Hierosolymitanum decrevisse, nisi occasione commissionis, ipsi a concilio Antiocheno impositæ pro Arabia; non ergo Antiochiam eo tunc animo venerat, ut Hierosolymam adiret. Fac ita res habeat; quamquam nihil hic tam perspicui video. Demus hoc, inquam, adversario. Quid tum postea? An non potuit Olympio apud Antiochiam tum primum occurrere, cum, jam accepta recens a concilio commissione, Hierosolymam adire decreverat? Nimirum sic utrumque hoc telum facile retunditur. Et si præcipua semper causa exprimenda est; quæro, utra Gregorio potior fuerit ratio adeundi Hierosolymam, votum, an commissio concilii? Nam voti causam itineri illi solam prætendit in hujus Vitæ præfatione S. Gregorius; at in Oratione de Euntibus Hierosolymam, solam ejusdem itinerum causam commemorat commissionem concilii Antiocheni. Mitto alia multa, quæ reponi hic possent, si esset operæ pretium: nec enim dissimulat adversarius, argumenta hæc sua, ut ut perscipua, oppido esse debilia, cum subdit:

[11] [& sententia nostra confirmatur.] Denique (quod majoris, inquit, quam cetera, ponderis est) Vitam Macrinæ, cujus potissima pars est historia mortis ejus, composuit ille Olympii rogatu tum (cum scilicet illi petiturus Hierosolymam occurrit apud Antiochiam:) tam certum est ergo, Hierosolymam non cogitasse Gregorium, nisi post obitum S. Macrinæ, quam dubitari non potest, quin S. Macrina non sit mortua, nisi post concilium Antiochenum; ut proinde nulla sit ratio, cur torqueri debeat textus ejus; quasi dixerit, ut vult Bollandus, illum ad S. Macrinam venisse, antequam elapsus esset annus a concilio Antiocheno. Ita Tillemontius. Respondeo, S. Gregorium in Præfatione Vitæ S. Macrinæ nequaquam significare, se tum rogatum fuisse ab Olympio historiam Vitæ S. Macrinæ, cum iturus Hierosolymam illum apud Antiochiam offendisset; tantum dicit, se de Macrina mentionem tum fecisse; potuit ergo id ab Olympio rogatus esse per epistolam longo posterius tempore, eique tum per litteras responsorias paruisse. Quod autem in describendo Sororis obitu aliquanto ibi fusior est; id eo fecisse potuit, quod Olympio cetera, quæ ad vitam ejus virtutesque spectabant, satis prolixe coram apud Antiochiam enarrasset, ut ea per compendium repetere satis haberet; de obitu vero, qui isto congressu Antiocheno posterius acciderat, cum in eo multa & per se mirabilia, & Olympio essent eatenus inaudita, merito tractare debuit uberius. Denique ante Hierosolyma (quam non nisi semel adiit, si ejus est Oratio De euntibus Hierosolymam) reversum fuisse S. Gregorium, quam Sororem inviseret, satis innuit infra in Vita num. 24, ubi inter labores quos sustinuerat (ἐν οἷς ἤμην) Sorori recenset certamina, ad quæ illum ecclesiarum perturbatio evocaverat post persecutionem Valentis, quæ certo intelligenda sunt de itinere in Arabiam atque inde in Palæstinam, inquit Tillemontius ibidem nota 5. Jam ergo post concilium Antiochenum Arabiam & Palæstinam inviserat, cum ad moribundam Sororem accessit: non potuit ergo ad illam venisse ante annum 380; ut merito noster Bollandus notavit, neque adeo quidquam esse videtur, cur eam obiisse tum quis neget etiam æstate media, sive XIX Julii, quando nondum annus integer elapsus erat sive civilis Græcorum, sive ab habito Antiochiæ concilio putatus.

[12] Acta S. Macrinæ, quæ modo subjiciam, quanti sint pretii, [Acta & eorum interpretatio.] quantæque fidei, auctor ipse tum solo nomine satis indicat, tum etiam præfatione, quam historiæ suæ præmittit. Scripsit autem ea S. Gregorius ad Olympium monachum, virum Gregorio, ut apparet, carissimum, & Christianæ perfectionis in paucis avidum, ut patet tum ex hujus Vitæ, tum ex alterius de Perfectione lucubrationis prologo; utrumque enim opusculum eidem inscripsit Olympio, cujus utrumque hortatu susceperat. Græcum ejus textum non exhibeo, quippe quem in ejus Operibus editis integrum est unicuique consulere, quem quidem dolendum est, saltem in editione, qua utor, adeo mendose excusum esse. Solam igitur interpretationem ejus Latinam hic dare visum est, quam elaboravit Petrus Franciscus Zinus Veronensis satis quidem eleganter; sed non satis usquequaque fideliter. Quam ob rem, ne idem hic fecisse videar, quod Surius aliique, qui Zini versionem, ut erat, simpliciter ediderunt, operam dabo, ut ea uncinis hujusmodi [] includam, quæ a textu Græco differre observavero, ac sinceriorem porro eorum in Annotatis versionem offeram; aut siquando uncinis locus esse non poterit, certe litteras adjiciam notarum indices, neglectis tamen nonnullis, ubi res utcumque feret, minutiis. Ubi iis, quæ inter uncos interjacent, nota non adscribitur, ibi textum ego Latinum ex Græco suppleo.

VITA
Auctore S. Gregorio ep. Nysseno,
Petro Francisco Zino Veronensi interprete.

Macrina virgo, in Cappadocia seu in Ponto (S.)

A. S. Greg. Nyss.

PRÆFATIO AUCTORIS.

[Occasio & causa scribendi hanc Vitam.] Hoc quidem voluminis genus ex inscriptione epistola videtur esse: sed ejus longitudo modum epistolæ superat, & justam libri complectitur magnitudinem. Me tamen rei, quam ut litteris consignarem, imperasti, defendit argumentum. Est enim majus & uberius, quam ut epistolæ terminis concludi possit. Omnino consuetudinis illius oblitus esse non debes, cum ad urbem Antiochi a congressi sumus, quo tempore petebas [ex voto b] Hierosolymam, ut monumenta Christi peregrinationis, dum in carne esset, inviseres c, eorumque sermonum, quos variis de rebus inter nos contulimus. Neque enim congressus ille tacitus esse potuit, cum prudentia tua multiplicem colloquendi occasionem subjiceret. Inter disputandum igitur, ut in ejusmodi congressionibus fit, in mentionem probæ cujusdam Mulieris incidimus. Si tamen ex natura mulier a nobis appellanda est, quæ naturæ conditione præstantior fuit. Non autem ex alienis sermonibus narrationi fidem faciebat oratio: sed diligenter ea, quorum experientia magistra fuerat, persequebatur, & nihil fere alieno auditus testimonio confirmabat. Neque enim Virgo, qua de verba faciebamus, genere nobis erat peregrina, ut quæ admirabilia de illa dicenda erant, per alios cognoscere nos oporteret: sed eisdem orta parentibus; quippe quæ, tamquam fructus primitiarum, ex materno utero prima pullulaverat. Quoniam igitur bonorum historiam esse frugiferam censuisti, ne vitæ illius Virginis, quæ ad humanæ virtutis fastigium per sapientiæ studium pervenit, exemplum posteros lateat, neve sine fructu silentio transeat involutum, mihi faciendum existimavi, ut tibi parerem, & incomposita simplicique oratione vitam ejus, quam brevissime possem, explicarem.

ANNOTATA.

a Urbs Antiochi, Græce Ἀντιόχου πόλις, appellatur etiam infra num. 17 apud S. Gregorium Antiochia Syriæ ad Orontem fluvium posita, sive ab Antiocho Seleuci, primi ejus conditoris, patre; sive ab Antiocho Epiphane, qui illam quarta parte fecit auctiorem, juxta Strabonem Geographiæ lib. 16.

b Ex voto, κατ᾽ εὐχὴν, omiserat interpres Latinus. Fuit tamen etiam alia itineris hujus causa, sicut ipse de se Gregorius affirmat in Oratione de Euntibus Hierosolymam tom. 2, pag. 1086; si tamen ejus hæc Oratio est.

c Interpretatio Zini adscribit votivam hanc peregrinationem Olympio; cum juxta textum Græcum sit attribuenda Gregorio; ut collige ex recto μέλλων, qui si referendus esset ad Olympium, mutari debuisset in casum dativum, & convenire cum pronomine σοὶ, quod Olympium designat. Sensus ergo Gregorii Latine sic habet: Omnino autem congressus illius oblitus non es, cum ex voto Hierosolymam aditurus ad visenda peregrinationis Christi, dum in carne esset, monumenta, tibi apud Antiochiam occurri.

CAPUT I.
S. Macrinæ ortus, educatio, studium virginitatis, pietas in matrem ac familiam.

Macrinæ virgini nomen erat, sic a parentibus appellatæ, quod olim insignis quædam in nostra familia Macrina a fuerat, [Macrinæ nomina, item aviæ & matris ejus sanctitas, & hujus visio.] patris nostri videlicet mater, quæ tempore persecutionum b pro Christi confessione pugnaverat. Hoc quidem vulgato nomine a familiaribus vocabatur, sed arcanum & reconditum alterum habebat nomen, quo per visum fuerat insignita prius, quam in lucem a matre c per dolores ederetur. Nam ipsa quoque mater ea virtute erat, ut consilio Dei sese in omnibus regeret, puramque & integram vivendi rationem imprimis diligeret, adeo ut non sponte, sed invita quodammodo nupserit. Etenim cum utroque parente d orbata, in ipso esset ætatis flore, famaque pulcritudinis multos, ut eam sibi uxorem cuperent, incitaret, & periculum esset, nisi volens in matrimonio cuipiam collocaretur, ne per vim adversi aliquid ei contingeret: (nam ejus forma capti, ad rapinam spectabant) ut saluti consuleret, vitæ gravitate spectatum commendatumque virum elegit, primoque partu Hujusce facta est mater. Verum cum pariendi tempus instaret, somno consopita, manu gestare sibi visa est id, quod adhuc intra viscera continebat, & quemdam humana specie, & forma augustiorem intueri, qui Theclæ nomine Filiolam appellavit; Theclæ, inquam, illius, inter martyres celeberrimæ e Id autem cum ter repetens testatum reliquisset, decessit f. Ea vero statim somno soluta est, & partu facile levata; ut & somno simul excitata sit, & quod in quiete viderat, effectum inspexerit. Arcanum igitur nomen hoc illi fuit. Videtur autem mihi is, qui per quietem apparuerat, eam vocem pronuntiasse, non tam ut, quo nomine appellanda esset, indicaret, quam ut similitudine nominis idem ostenderet vivendi studium & institutum.

[2] Educatur ergo Puellula, & quamquam propria illi nutrix aderat, [Piæ Macrinæ educatio & studia ætatis teneræ:] tamen in manibus fere matris enutriebatur. Cum autem infantiæ ætatem esset egressa, docilem admodum naturam in perdiscendis puerilibus illis institutis præ se tulit. Quidquid enim ei discendum parentes judicabant, in eo puellæ ingenium excellebat. Studebat autem mater, ut filia quidem erudiretur, sed non ista tamen externa disciplinarum serie, qua plerumque ex poëtarum lectione primæ discentium ætates imbuuntur. Turpe enim & indecorum prorsus existimabat, vel tragicis feminarum perturbationibus, unde scribendi principia & argumenta poëtæ sumpserunt, vel comœdiarum fœditatibus. [vel pudendis eorum, qui tot ærumnas ad Ilium pertulerant, factis g] tenerum & bene formatum animum infici, & minus gravibus de feminis narrationibus quodammodo coinquinari. Proinde quæ ex divino Spiritu dictata Scriptura primæ illi ætatulæ faciliora aptioraque videbantur, discenda proponebat. Cumprimis autem Sapientiam Salomonis, idque ex ea potissimum, quod ad vitam & mores maxime conducebat. Erat etiam Psalmorum haudquaquam ignara, præfinitamque eorum partem statutis temporibus percurrebat. Nam sive surgeret e lectulo, sive ad studia accederet, sive discederet ab eis, sive cibum sumeret, sive a mensa recederet, sive cubitum se conferret, sive ad precandum exsurgeret, semper ut bonam, seque nullo tempore deserentem comitem, Psalmorum habebat cantilenam.

[3] [præstans forma ejus ac desponsatio.] Dum his & similibus institutis educatur, manumque [tractanda lana] h excellenter exercet, ad duodecimum ætatis annum pervenit. Quo quidem tempore juventæ flos mirifice splendere cœpit, &, quod admiratione dignum est, quamvis celaretur Puellæ pulcritudo, latere tamen non potuit. Nec in patria [illa tota] quidquam æque admirabile videbatur, atque forma & venustas illius; ut ne pictorum quidem manus ejus decorem assequerentur; & quæ ars nihil non machinatur & effingit, maxima quæque audens, & ipsorum etiam imagines elementorum imitatione exprimens, ea illius formæ felicitatem imitari non posset. Quamobrem magnum juvenum, nuptias ejus ambientium, examen parentes circumstabat. Pater autem, qui sane quam prudens, & in rebus honestis dijudicandis expertus erat, quemdam tum genere, tum moribus, honestum probatumque adolescentem [qui recens e ludis litterariis egrediebatur i] reliquis prætulit, eique, si ad ætatem pervenisset, Filiam despondit. Interim ille magnam de se exspectationem concitare, in judiciisque reos defendendo egregiam dicendi facultatem præ se ferre, atque ita patri Puellæ tamquam gratum dare sponsalium munus Quam tamen præclaram spem interrupit invidia, eum vitæ in ipsa miseranda surripiens adolescentia.

[4] [Spretis nuptiis, virgo] Quæ autem a patre statuta fuissent, Puella non ignorabat: [nam adolescentis obitu cognovit consilium patris. Itaque k] judicium illius connubium vocans, tamquam id, quod pater decreverat, effectum esset, in reliquum vitæ tempus apud se manere constituit: in sententiaque permansit constantius, quam ab illa ætate postulabatur. Etenim cum sæpenumero parentum ad eam deferrentur sermones [de nuptiis,] propterea quod multi erant, qui fama pulcritudinis ejus adducti, illam sibi cuperent uxorem adjungere; absurdum & iniquum esse dicebat, sibi non permitti, ut illud conjugium coleret, quo semel a patre devincta esset: sed ad alterum cogi respicere; cum unum natura sit matrimonium, quemadmodum unus ortus & una mors. Eum vero, cui a parentibus fuisset desponsa, non esse mortuum contendebat, sed spe resurrectionis Deo vivere. Quapropter eum se non obiisse, sed peregre profectum esse judicare, & nefas fore, si peregrinanti sponso fidem non servaret.

[5] Ejusmodi rationibus repellens eos, qui sibi persuadere conabantur, [adhæret deservitque matri,] [decrevit in eo, quod sibi proposuerat, perstare, ac] l ne momento quidem temporis a latere matris umquam discedere. Quamobrem ei sæpe dicebat mater, se reliquos liberos in utero tempore quodam præfinito gessisse; illam vero perpetuo in visceribus suis quodammodo circumferre. Filiæ tamen convictus nec laborem matri, nec damnum afferebat. Quin etiam officiosa ejus sedulitas multarum ancillarum instar erat, & mutua quædam inter eas vigebat remuneratio. Siquidem altera custodiebat animum Filiæ, altera corpori matris inserviebat, eique in reliquis officiis omnibus ministrabat; ut propriis etiam manibus matri panem præberet. Quæ tamen illi præcipua cura non erat. [Sed m posteaquam sacris officiis satisfecerat, existimans id suo vitæ instituto convenire, ex labore suo matri victum subministrabat. Idque non ei solum ab ea, sed tribus præterea principibus præstabatur:] quoniam ejus possessio in tot gentibus n disseminata erat.

[6] Cum igitur [propterea] mater variis curis distringeretur (pater enim jam naturæ concesserat o,) [in administranda, mortuo patre, familia,] in omnibus [hisce] laboribus matri se sociam præbebat, & solicitudinum partem ipsa subiens, eam gravi molestiarum onere levabat. Simul autem & matris disciplina vitam ab omni reprehensione integram servavit, cum in ejus oculis semper ageret, ejusdemque testimonio probaretur: & se vicissim ei magnam ad parem philosophiæ scopum exemplo vitæ suæ ducem præbuit, paulatim ipsam ad puriorem perfectioremque vitam trahens. Cum autem reliquæ sorores honeste collocatæ essent a matre; a publicis litterarum gymnasiis, in quibus diu versatus fuerat, revertitur Magnus Basilius, ipsius Macrinæ frater: quem illa, scientia & eloquentia vehementer elatum existimans, omnesque despicientem dignitates, & fastu superantem eos, qui in magistratu essent, tanta celeritate ad idem sapientiæ studium incitavit, ut mundi posthabita claritate, despectaque eloquentiæ gloria, laboriosum hoc operosumque vivendi genus per paupertatem perfectam amplexus, expeditam sibi ad virtutem viam struxerit. Ceterum illius vita ac [quæ subinde tenuit] instituta, quibus in omnibus orbis partibus, quæ illustrantur a sole, celebratus, gloria sua splendorem omnium virtute illustrium obscuravit, longam scriptionem & multum temporis desiderant. Quapropter illuc, unde digressa est, nostra revertatur oratio.

[7] Cum ipsa a se omnem turbulentioris vitæ materiam amputasset, [matrem ac fratres ad vitam sanctiorem provocans.] persuasit matri, ut relicta pristina vitæ consuetudine, elatioreque vivendi modo, [quas arte p subditas, & ancillas ad usus proprios adhibuerat, secum ejusdem sortis atque ordinis esse vellet, atque una cum illis vitam cum virginibus traduceret] q. Sed narrationis filum volo parumper intermittere, ne rem, qua sublimitas Virginis magis declaratur, silentio transeamus. Ex quatuor fratribus r is, qui secundum Basilium natu maximus erat, Naucratius s vocabatur, juvenis exim iis tum ingenii, tum corporis, dotibus præditus. Nam & pulcritudine, & robore, & celeritate, & habilitate quadam ad omnia peragenda reliquis præstabat. Qui cum vigesimum secundum ætatis annum confecisset, dicendoque publice tale studiorum suorum specimen dedisset, ut omne audientium theatrum ipsius admiratione commoveretur, divina quadam providentia magno mentis impetu ductus, spretis omnibus, quæ in manibus habebat, ad solitariam & inopem vitam se contulit, nihil secum præter seipsum ferens. Secutus est eum e domesticis unus, Chrysaphius nomine, qui & illum diligebat, & eodem vitæ studio tenebatur.

[8] [Hos inter Naucratius repente mortuus,] Nactus igitur secessum quemdam propter Iridem [sibi unice vacabat.] (Est autem Iris fluvius t, qui per mediam Ponti provinciam labitur, ortus principium ab ipsa ducens Armenia, per regionemque nostram u influit in Pontum Euxinum:) Apud hunc fluvium nactus adolescens locum quemdam, densis nemoribus consitum, & collem dorso præcelsi montis superextenso reconditum, in eo procul ab urbanis tumultibus, omnibusque tum militiæ, tum judiciorum perturbationibus & strepitu constitutus, vitam agebat, seque ab illis molestiis, quibus humana vita vexatur, liberans, senes quosdam [simul viventes x,] egestate & morbo laborantes [suis ipse manibus] curabat, studium & negotium illud putans a suo vivendi instituto non abhorrere. Venando igitur [pisces captabat strenuus ille &] quoniam ad omne genus venaticæ industriæ solertissimus erat, [victum senibus quæritabat y,] & his laboribus pariter domabat adolescentiam: nec ob id alacri animo maternæ voluntati parere desinebat, si quid ab ea aliquando mandabatur, ut duplici studio recte vitam instituens, & labore fervorem ætatis exstingueret, & obsequendo matri, recta via ad Deum per divina mandata contenderet.

[9] [incredibili dolore matrem perculit;] Sic igitur philosophans, & vita sua matrem beatam reddens, quintum annum exegerat, cum & temperantia pectus instrueret, & totis viribus matris obsequeretur voluntati, quando miseræ dolis, ut opinor, adversarii grave & tragicum vulnus inflictum est, quod calamitate & mœrore totam familiam affecit. Repente enim adolescens vitæ surripitur z, non morbo aliquo, aut solita ulla ratione, immatura morte sublatus; sed cum ad venationem profectus esset, qua industria senio confectis illis victui suppeditabat necessaria, mortuus domum reportatur una cum illo ipso socio, & in omni via conjunctissimo, Chrysaphio. Procul autem aberat mater, trium dierum itinere ab ea remota calamitate. Quæ licet in omni genere virtutis perfecta esset, tamen cum tam acerbum nuntium a quodam accepisset, natura, ut par est, superante, collapsa exanimataque, tantum non simul cum voce spiritum amisit. Ratio enim doloris magnitudine victa, succubuit, ipsaque veluti generosus quidam athleta, improviso vulnere afflicta jacuit.

[10] [quam egregie solatur S. Macrina.] Hic magnæ Macrinæ virtus apparuit. Quæ [affectui rationem opponens] non solum se invictam atque erectam servavit, verum etiam matris imbecillitatem fulsit atque sustinuit. Nam animum ejus gravissimo casu dejectum excitans & recreans invicto robore suo, ad fortitudinem & tolerantiam instituit. Sic igitur tandem mater dolori restitit, nec indignum aut effeminatum quidpiam admisit, ut vel vociferaretur, vel pallium scinderet, vel ejularet, vel luctuosis clamoribus lamentationes intenderet. Sed ratione sensim impetus naturæ depulit, tum propriis, tum Filiæ consiliis ægritudini medicinam afferentibus. Tunc enim maxime Virginis animus excelsus & sublimis exstitit. Etenim quamvis in ea vim suam natura exerceret, (erat enim frater, & fratrum carissimus, qui tam acerbo genere mortis exstinctus fuerat) tamen natura sublimior facta, rationibus suis matrem sublevabat, exemploque suo ad patientiam & virtutem erudiens perficiebat, ut dolore superior existeret. Quamquam & ejus vita virtute semper excellens, nullum sinebat esse tempus, quo mater propter mœstitiam potius angeretur, quam præsenti bono gauderet.

ANNOTATA.

a De S. Macrina, avia SS. Gregorii, Basilii &c. egimus ad diem 14 Januarii.

b Nempe Diocletiam & Maximiani aut Maximiani Galerii, uti dictum est in Commentario prævio Vitæ S. Basilii magni ad diem 14 Junii, § 3.

c S. Macrinæ junioris mater fuit S. Emmelia, de qua actum est die 30 Maii, quo colitur una cum conjuge suo S. Basilio, Basilii magni, Macrinæ &c. patre.

d Et patrem quidem, juxta num. 23 infra, ei sustulit indignatio regia, in persecutione sive Diocletianea; ut in chronologia nostra dicendum, sive Liciniana; uti possunt illi credere, qui natum esse volunt S. Basilium magnum anno circiter Christi 329. De matre S. Emmeliæ nihil comperi.

e De S. Thecla, Pauli Apostoli discipula, & inter virgines martyres celeberrima, agemus die, quo colitur, 23 Septembris.

f Græce facilitatem partus hic dedisse dicitur idem ille, qui apparuit, quod non satis expressit interpres; quamquam subdat matrem partu facile levatam fuisse.

g Quæ uncis accludo, non sunt in textu Græco, quo utor.

h Græce est, πρὸς τὴν ἱερουργίαν, quæ vox sacrificium, hostiam, ordinationem ecclesiasticam & his affinia significat; sed nequaquam lanificium, quod dicitur ἐριουργία: itaque vel corruptus est textus Græcus, vel falsus interpres; & hoc quidem postremum mihi verisimillimum faciunt quæ infra sequuntur num. 5; ex quibus colligitur, præcipuum Macrinæ studium in pinsendis hostiis seu panibus ad incruentum Sacrificium destinatis fuisse; id quod proprium munus virginum est apud Græcos; aut earum etiam mulierum, quæ junctæ sunt sacerdotibus, modo sint a muliebri profluvio mundæ; ut observat Goar in Euchologio Græcorum ad Missam S. Joannis Chrysostomi pag. 116, num. 29. Non ergo manum tractanda lana, sed parandis ad Sacrificium panibus, exercuisse Macrina hoc loco dicitur.

i Hæc Zinum fugerunt, cum sint in textu Græco.

k Sic paulo aliter Gregorius: Sed quoniam id, quod decretum de se fuerat, adolescentis morte rescissum erat; tamquam id quod pater &c. Non igitur consilium patris ex adolescentis obitu primum cognovisse dicitur, ut sonat interpretatio Ziniana.

l Græce: Unum sibi delegit boni consilii munimentum, (hoc scilicet:) ne momento quidem temporis a latere matris suæ umquam discedere.

m Hisce uncinis septa interpretatio Zini partim obscura est, partim mutila, partim a sensu Græco aliena; hanc ergo substituo: Sed posteaquam mysticis ministeriis manus suas unxisset, vitæ suæ instituto convenire hujuscemodi rei curam existimans; ex eo quod supererat matri præbebat paratum suo ipsius labore cibum. Neque hoc tantum; sed in partem insuper veniebat incumbentis illi solicitudinis: filiorum enim quatuor mater erat & quinque filiarum; ac tribus principibus tributum pendebat; quoniam ejus possessio &c. Panes ergo matri pinsebat Macrina ex massa, quæ post pistos panes illos mysticos, sive ad Mysterium seu Sacramentum Eucharisticum destinatos, supererat Porro quod hic S. Emmelia dicatur quatuor tantummodo filiorum, ac filiarum quinque mater; id intelligendum est pro tempore illo, de quo hic agit S. Gregorius: liberos enim omnino decem pepererat, ut ipsamet infra num. 15 testabitur: unius ergo præmaturus obitus novem tantum superstites reliquerat.

n Nimirum Armenis, unde videntur oriundi majores S. Gregorii, ut quidam colligunt ex oratione ejus in 40 Martyres, quæ Vitæ S. Macrinæ subnexa est, pag. 209 editionis Parisinæ anni 1618; Cappadocibus, unde erat Emmelia ipsa; & Ponticis, quos inter & natus erat S. Basilius senior, & ubi fundum non unum familia possidebat, ut patebit ex sequentibus.

o Quo tempore obierit S. Basilius, maritus S. Emmeliæ, incertum est. Id constat, defunctum fuisse, revertente Athenis S. Basilio filio versus annum Christi 356; imo non supervixisse anno 349; cum decesserit ipso illo tempore, ut infra dicitur num. 13, quo natus est S. Petrus Sebastenus; qui trigesimum ætatis annum juxta canones, opinor, attigerat, cum a S. Basilio magno, fratre suo, sub initium episcopatus ejus presbyter ordinatus est anno Christi circiter 370.

p Arte pro Ante (κατὰ τὸν ἔμπροσθεν χρόνον) legitur in omnibus editionibus Latinis, quas licuit mihi consulere; non existimo tamen, vitium interpretis esse, sed typothetæ, quod arripuere deinde Lipomanus aliique.

q Interpretatio aliquanto confusior. Sic habet textus Græcus: Persuasit matri, ut, relicta pristinæ vitæ consuetudine, elatioreque vivendi modo, atque ancillarum obsequiis, quibus ante assueverat, suam cum vulgi conditione æquaret, ac vitam cum virginum instituto permisceret; & quotquot adhuc secum famulas subditasque habuisset, sororum loco ac pari secum ordine censeret.

r Erant illi S. Basilius magnus, Naucratius, S. Gregorius Nyssenus & S. Petrus Sebastenus, de quibus, si Naucratium excipias, pridem egimus.

s Naucratium non secus ac fratres suos, Sanctis annumerat Nicephorus Callistus Eccles. Hist. lib. II, cap. 19; verum nullis, quos viderim, vel Græcis, vel Latinis, vel Syriacis Fastis inscribitur.

t Fluvium hunc, satis hic accurate descriptum, modo appellant Casalmach.

u Nempe Ponticam.

x Simul viventes non est in Græcis; adeoque redundat latine: est enim πενίᾳ καὶ ἀῤῥωστίᾳ συζῇν, egestate ac morbo laborare, nec quidquam amplius.

y Græce legitur: venatu cibum illis parabat, quo delectabantur.

z Tempus mortis hujus definiri utcumque potest ex tempore nativitatis S. Basilii, de quo vide Comm. prævium num. 5: nec enim illo multo junior esse potuit Naucratius. Juxta sententiam nostram contigisse ea videtur versus annum 347; at juxta Tillemontium aliosque, toto circiter decennio serius.

CAPUT II.
Vita monastica S. Macrinæ, itemque matris ejus S. Emmeliæ ac Petri fratris. Pia mors SS. Emmeliæ & Basilii magni: accessus S. Gregorii Nysseni ad Sororem decumbentem.

Cum igitur jam & nutriendorum liberorum cura, & educationis atque collocationis eorum esset solicitudine liberata, [Persuadet matri, ut sectetur vitam monasticam,] & molestiæ domesticæ majore ex parte inter ipsos filios divisæ forent: auctor, ut dictum est, matri Virgo a fuit, ut ad [hoc] sapientiæ studium & puram vivendi rationem sese conferret, eamque a reliquis omnibus rebus, & pristina consuetudine ad propriam humilis abjectæque vitæ moderationem adduxit, ut in ea virginum multitudine eadem cum illis conditione viveret, unaque mensa, simili lectulo, pari denique & æqua rerum omnium, quæ ad vitam pertinent, ratione uteretur, omni ex ipsarum vita dignitatis differentia sublata. Quamobrem talis erat vitæ ordo, tantaque in sapientiæ studio præstantia, & tam gravis vivendi disciplina [tam in diurnis, quam nocturnis officiis]; ut nulla describi possit orationis facultate. Quales enim sunt animi, qui corporis vinculis soluti molestiisque liberati, ex hoc vitæ carcere avolaverunt: talis erat earum vita; quippe quæ ab omni rerum humanarum vanitate aliena, ad angelorum vitæ similitudinem proxime accedebat.

[12] Non ira, non invidia, non odium, non suspicio [non aliud quidquam hujusmodi] inter eas cernebatur: [cujus hic idea depingitur:] omnis honoris, gloriæ & aliarum id genus inanium rerum cupiditas, omnis fastus & superbia, & reliqua similia vitia inde rejecta erant. Delicias suas in temperantia collocabant: gloriam suam in eo putabant sitam, quod notæ essent nemini: divitias, quod nihil possiderent, quodque terrenas omnes copias tamquam pulverem a corporibus suis excussissent. Nullum autem non inane studium esse ducebant, quod in hac vita curanda colendaque poneretur. Sola illic rerum divinarum vigebat cura, perpetuumque precandi studium, & assidua Psalmorum decantatio, quæ nullo umquam tempore, nec die, nec nocte, intermittebatur: ut in ea re & opus ipsarum pariter, & quies consisteret. Quænam igitur humana dicendi vis hanc vivendi rationem explicare queat? Erat ipsarum vita inter humanam cælestemque naturam interjecta, utriusque particeps, utrique finitima. Etenim quatenus ab humanis perturbationibus se vindicarat, hominis conditione præstantior erat. Quatenus autem in corpore cernebatur, & hominis continebatur figura, & sensuum instrumentis utebatur, angelicæ & corporis experti naturæ cedebat. Ausit forsitan aliquis etiam non inferiorem esse contendere. Quandoquidem cum carne viventes, ad similitudinem vacantium corpore Potestatum, onere corporis non premebantur: sed excelsa & sublimis erat earum vita; quippe quæ alto erectoque animo cum cælestibus illis Potestatibus versabantur. In hoc vivendi instituto non parvo tempore vixerant, [& cum tempore crescebant virtutes;] cum assiduis inventorum bonorum accessionibus, sapientiæ studium augentes, ad majorem animi munditiam appropinquarent.

[13] [in ea S. Petrus a Macrina institutus, utramque juvat,] Ad hunc autem tam præclarum scopum assequendum magno erat adjumento frater quidam, eodem ex utero editus, qui Petrus appellabatur, in quo pariendi dolores finierat mater. Hic enim ultimus a parentibus susceptus est filius; qui simul & natus, & orbus fuit. Quo enim tempore ipse in lucem edebatur, pater e vita decessit. Hunc, quæ inter liberos erat natu maxima, qua de instituta hæc est oratio, paulo post ejus ortum ab ubere nutricis sublatum, ipsa statim enutriit, excellentique disciplina educavit, sacris institutis a puero ipsum erudiens adeo, ut nihil otii concesserit, quo posset studiis inanibus vacare. Nam illi se patrem, & magistrum, & custodem, & matrem, & ad optima quæque consultricem, præbuit: talemque reddidit, ut antequam excederet e pueritia, in tenero illo ætatis flore ad excelsum philosophiæ gradum ascenderit. Ea quidem erat ingenii bonitate, ut ad omnia artium [sibi convenientium] genera, [etiam b] quæ manibus exercentur, perdiscenda natus esse videretur. Quare nullo duce perfectam eorum peritiam est assecutus, quæ ceteri multo tempore & labore discunt [a præceptoribus c].

[14] Is ergo studiorum externorum d occupationes aspernatus, [idem vivendi genus amplexus.] & ingenium ad omnes bonas disciplinas percipiendas aptum habens, semperque respiciens ad Sororem, quam sibi tamquam totius boni scopum proposuerat, eos ad virtutem progressus fecit, ut in reliqua vita Magno Basilio virtutis præstantia nihilo inferior fore judicaretur. Tunc autem Sorori & matri erat instar omnium, & una cum illis ad angelicam illam vitam contendebat. Cum autem quodam tempore gravi laboraretur inopia & fame, multique fama beneficentiæ excitati, undique confluerent ad eum recessum, quem incolebant, tantum industria sua cibariorum pauperibus subministravit; ut adventantium frequentia locus ille non solitudo videretur esse, sed civitas.

[15] [Moritur mater & filiis benedicit.] Interim senex admodum mater, in utriusque filii manibus moriens, migravit ad Deum e. Cujus quæ benedictionis vox fuerit illius, qua erga liberos usa est, commemorare non erit alienum. Nam cum de absentibus singulatim amanter mentionem fecit, ut nullus esset expers benedictionis; tum præcipue præsentes ipsa precibus suis obtulit Deo. Etenim cum ei ex utraque parte lectuli adversi assiderent, altera manu utrumque tangens, hisce verbis postremis Deum allocuta est: Tibi, Domine, & primitias & decumam dico fructuum uteri mei. Primitiarum enim locum hæc f mihi obtinet Primogenita: decumæ vero, extremus hic decimus filius g. Tibi autem lege utraque debentur, & tua sunt munera. In hanc igitur Primogenitam meam, & hunc decimum, veniat sanctimonia: oratione perspicua designans Filiam & filium. Ita benedictioni simul & vitæ finem statuit, cum prius mandasset filiis, ut se in sepulcrum paternum h inferrent. Id illi, ut jussi fuerant, cum præstitissent, in reliquum tempus ad sapientiæ fastigium, semper cum anteacta vita pugnantes, & præterita benefacta posterioribus superare studentes, contendebant.

[16] Interea i insignis inter Sanctos Basilius, magnæ Cæsareæ declaratus est antistes & mysticis sacrificiis suis fratrem consecrans, [Obitum S. Basilii modeste fert Macrina;] ad sacram presbyterii dignitatem provexit. Atque hic rursus ejus vitæ cursus ad graviora sanctioraque dirigebatur, cum sacerdotii dignitas, sapientiæ studio conjuncta, cumularetur. Post autem annis octo transactis, & nono inchoato k, per totum orbem celeberrimus Basilius ab hominibus ad Deum concessit, communem patriæ & Ecclesiæ luctus occasionem præbens. Hanc calamitatem cum ad Macrinam rumor detulisset, animo illa quidem non potuit in tanto detrimento non commoveri. (Qui enim Sororem non tangeret dolor, quo ipsi quoque inimici [veritatis] afficiebantur? ) Attamen ut aurum diversis ajunt fornacibus explorari, ut, si primam evaserit, in altera dijudicetur, & rursum in extrema omnes ejus materiæ commistæ sordes eluantur: exquisitum autem optimi auri indicium esse, si per omnes transiens, nihil emittat sordium: sic ei contigit, ut variis molestiarum casibus explorata, præstantis illius animi probitate, nihil usquam in ea sordidi, nihil adulterini reperiretur. Ac primo quidem periculum factum fuerat in obitu alterius fratris: deinde in matris funere, quando commune generis decus [magnus] Basilius decessit. Stetit igitur tamquam invictus pugil, nullo calamitatum impetu labefactata.

[17] Erat post hanc jacturam nonus mensis, aut paulo amplius, [quam deinde invisit S. Gregorius Nyssenus, sinistro ductus præsagio;] cum episcoporum concilium indictum est Antiochiæ l, cui nos item interfuimus. Sed posteaquam domum quisque suam discessimus, antequam annus præteriret m, mihi Gregorio cupiditas incidit, ut Sororem inviserem. Magnum enim intercesserat temporis intervallum, quo mutuo inter nos conspectu non potueramus frui, prohibentibus tentationum molestiis, quas ab hæresis principibus n patria pulsus, ubique sustinueram. Nam dimetienti mihi temporis spatium, quod interim fluxerat, dum ejusmodi perturbationibus congressus noster impeditur, octo plus minus annorum videbatur. Cum igitur multum itineris jam confecissem, nec amplius quam unius diei via restaret, visio mihi per quietem manifestum eorum, quæ erant eventura, indicium ostendit. Videbar enim mihi manibus gestare martyrum reliquias, ex quibus splendor elucebat, qualis e levi speculo, si adverso soli opponatur, egreditur: quo quidem luminis fulgore oculi mei perstringebantur. Hoc autem visum mihi ter occurit eadem nocte, nec plane, quid portenderet, conjicere poteram. Solicitus itaque animo agitabam, observabamque, ut ejus significationem exitu judicarem.

[18] [obviam ipsi prodeunt monachi; moniales eum excipiunt ad ecclesiam.] Cum jam ad secessum, in quo illa angelicam cælestemque vitam degebat, appropinquans *, familiarium quemdam interrogavi primum de fratre, an adesset: quo respondente, illum quarto jam die discessisse, cognoscens, eum altera nobis via prodiisse obviam, tum etiam de Magna illa percontatus sum. Cumque ille respondisset, eam morbo quodam laborare; majore incensus studio, quod reliquum erat viæ, festinanter arripui. Nam timore etiam quodam perterritus animus futurum præsagiebat. Sed cum ad locum accederem, [conventus hominum (fama enim me jam adesse fratribus prænunciaverat) ex locis, in quibus habitabant, ad nos confluxit.] o Nam honoris gratia amicis obviam procedere consueverunt. At virginum chorus ad ecclesiam modeste nostrum adventum exspectabat. Verum cum fecissemus & precandi, & benedicendi finem, atque illæ inclinato prius capite benedictioni, honeste discedentes abiissent ad loca sua, nec una quidem earum apud nos relicta esset, facile id, quod erat, conjeci, non esse inter eas ipsarum Ducem p.

[19] [S. Macrinam in duro strato ægrotantem offendit,] Et præcedente quodam atque ostium aperiente, sacram illam domum, in qua inerat illa Magna, ingressus sum. Vehementer autem tum ægrotabat. Neque vero in lecto, aut strato quopiam, sed humi quiescebat, subjecta sacco tabula, & altera caput ejus sustinente tabula, quæ pulvinaris loco insigni q figura collum ejus subibat, & cervicem ipsius in se decore r recipiebat. Cum igitur vidisset, me prope fores esse, sese in cubitum erigens, accurrere illa quidem non potuit, (nam febri defecerant vires) sed tamen solo manus affigens, seque, quantum poterat, ex humili lectulo promovens, honorem habuit, quem mihi obvians præstare non poterat: sed ego accurrens, manibusque suscipiens, humi dejectam excitavi, & cubili solito restitui. Hic illa, manibus ad Deum sublatis: Gratias, inquit, tibi ago, domine Deus, qui & hoc mihi largitus es, nec quod optabat animus meus, ei denegasti: sed impulisti servum tuum, ut me tuam ancillam inviseret. Ac ne quam animo molestiam adspergeret, gemitum molliebat, & celare difficultatem spirandi conabatur, seque ad hilaritatem omni ratione revocabat, jucundi sermonis & ipsa quærens occasionem, & nobis interrogationibus suis materiam præbens.

[20] [cujus in eo statu fortitudinem & sermones admiratur sublimes,] Sed cum series ipsa sermonis nos ad mentionem de Basilio perduxisset, mihi quidem commotus est animus, & præ mœstitia vultus concidit, & ex oculis lacrymæ defluebant. At illa tantum abfuit, ut eadem perturbatione nobiscum dejiceretur, ut ex Basilii memoria sublimioris philosophiæ materiam arripiens, ea disputarit, rerum humanarum causas exquirens, & occultam in rebus adversis providentiam Dei dicendo aperiens, & quæ pertinent ad vitam futuram, tamquam divino Spiritu afflata, percurrens, ut animus meus dictis illius excitatus, & oratione in cælestibus adytis constitutus, extra naturam hominis positus esse videretur. Ac quemadmodum Job, ut in ejus historia legimus, quamvis totum corpus, ulceribus undique putrescentibus, sanie contabesceret, sensum ad dolorem ratiocinando non demitebat: sed corpore quidem sentiebat dolorem, animo vero ad propriam actionem nihilo factus erat imbecillior, nec sermonem altioribus de rebus institutum interrumpebat: sic in Magna illa cernebam.

[21] Etenim licet febris omne robur ipsius exsiccasset, [quibus absolutis, in hortes dimittitur;] & corpur ejus tamquam rore quodam frigefaciens,ad mortem compelleret: mentem tamen expeditam, & tamquam morbo illæsam, in rerum sublimium contemplatione detinebat. Quod nisi vererer, ne in immensum oratio protraheretur, ordine cuncta persecutus essem s, quomodo dicendo provecta sit, ut & de hominis animo disputaret, rationemque vitæ hujus in carne percurreret, & quem ad finem homo, & quomodo mortalis, & qua de causa immortalis, & quæ hinc ad alteram vitam resolutio, Quæ quidem omnia, tamquam vi spiritus rapta, sapienter distincteque declaravit, oratione ipsius facile, tamquam aqua ex aliquo fonte, defluente, & sine ullo impedimento per pronum delata. Facto autem dicendi fine, Tempus est, inquit, pater, ut paulisper quiescas, & corpus cures: quippe qui de via longa fessus sis. Ego autem quamvis in ejus adspectu & sermone tam gravibus de rebus vehementer vereque conquiescerem; tamen, quoniam sic ei gratum erat, ne non in omnibus Magistræ parerem, in hortis proximis gratum quoddam diversorium instructum nactus, sub arbustorum umbra quiescebam.

[22] Sed nullam ex rebus jucundis poteram oblectationem percipere, [ubi triste præsagium apud se expendenti lætus affertur nuncius.] cum animus intus rerum tristium exspectatione premeretur. Nam eorum, quæ per quietem adspexeram, ænigma ex præsentibus explicari videbatur. Spectaculum enim propositum, vere martyris sancti reliquias referebat, quæ peccato quidem mortuæ, inhabitante Spiritus gratia splendescerent. Et hæc cuidam eorum, qui ante somnium meum audiverant, exposui. Cum autem demissiore animo tristia expectaremus, illa, nescio quomodo, cogitationes nostras conjiciens, misit qui lætiora denunciaret, jubens nos bono esse animo, & meliorem de se spem concipere, sensisse enim morbum in melius verti. Hæc autem non ad nos decipiendos dicebantur, sed ex vero, licet eo tempore nos id ignoraremus. Revera enim tamquam cursor aliquis, adversario superato, & jamjam stadii metam attingens, & ad præmium appropinquans, victoriæque coronam adspiciens, tamquam voti jam compos effectus sit, lætatur, sibique & amicis lætum victoriæ nuncium affert: sic illa quoque affecta, meliora de se jubebat sperare. Jam supernæ vocationis præmium spectans, ac tantum non illa apostoli verba de se etiam dicens: De reliquo reposita est mihi corona justitiæ, quam reddet mihi justus judex, quandoquidem bonum certamen certavi, & cursum consummavi, & fidem servavi.

ANNOTATA.

a Imo vita, sive exemplum, Virginis, ut Græce dicitur, hoc matri consilium suggessit: præiverat ergo matri in hoc vivendi genere Macrina.

b Hanc particulam de suo adjecit interpres; quasi etiam alias, quam quæ manibus exercentur, artes hoc tempore S. Petrus didicerit.

c Etiam hoc adjectum est.

d Id est, profanorum, & secularium.

e Anno Christi 372, ut alibi diximus; vel 373 ut Tillemontio placuit tom. 9 Monumentorum pro historia eccl. in S. Basilio, art. 97.

f Scilicet Macrina, inter liberos natu maxima.

g S. Petrus, qui cum dicatur decimus, necesse est, aliquem ex liberis decessisse ante Naucratium: quandoquidem supra num. 5, secundum textum Græcum in Annotatis expressum, dicatur Emmelia tantum filiorum quatuor mater & quinque filiarum. Quid si puella hæc fuerit, juxta dicta ad diem 30 Maii, pag. 243, & 14 Junii, pag. 816?

h Sepulcri hujus locus pluribus infra describitur, ubi de exsequiis agitur S. Macrinæ.

i Hæc vox latius accipitur: ut non censeatur id, quod hic sequitur, factum esse post obitum S. Emmeliæ; vivebat enim Emmelia, cum ordinatus est antistes S. Basilius anno Christi 370, quod alibi non semel asseruimus, & contra Pagium ad annum Christi 370 num. 9 & seqq., defendit Tillemontius nota 65 in S. Basilium.

k Ipsis nempe Kalendis Januariis anni Christi 379.

l De hoc totius Orientis concilio diximus aliquid, ubi de S. Gregorio Nysseno ad diem 9 Martii pag. * 6. Præcipuum ejus monumentum protulit Holstenius in sua Collectione Romana a pag. 165. Videri de eo potest etiam Tillemontius tom. 8 Monument. eccles., ubi de S. Meletio art. 13.

m Adi Commentarium prævium num. 6 & seqq.

n Arianis videlicet, sub imperio Valentis.

o Obscuriuscula versio & ambigua, quam sic emendo: Cum ad ipsum locum advenirem, & Fraternitati fama prænuntiasset adesse me, virorum cœtus universus, ex ea cœnobii parte, quæ a viris tantum habitabatur, ad nos confluxit. Fraternitatem vero appellat Gregorius monachos illos, qui ibidem S. Petro, fratri suo, suberant, & separati a virginum, quæ S. Macrinæ parebant, contubernio habitabant, ut constabit ex Vitæ hujus capite 4, num. 46 & 47. Non loquitur hic ergo de aliis sanctus Pater, quam de monachis, ac deinde de virginibus in eodem loco, sed intra diversum claustrum, Iride interfluente discretum, Deo famulantibus. Qui plura de hoc cœnobio desiderat, adeat Acta S. Basilii ad diem 14 Junii pag. 817, 828 & alibi; aut etiam Tillemontium in S. Basilio art. 14 & aliis; vel denique Gallicam Historiam Ordinum religiosorum Parisiis editam anno 1714 tom. 1, capp. 18 & 28.

p Hinc patet, S. Macrinam sacro huic parthenoni præfuisse.

q Græce, ἐν λοξῷ τῷ σχήματι, id est, obliqua figura.

r Καταθυμίως, hoc est potius, apte, commode, ex animi sententia.

s Fecit hoc tamen subinde S. Gregorius per longum illum Dialogum de Anima & Resurrectione, qui Macrinia inscribitur. Quod si quis mecum admiretur tam sublimen juxta prolixamque dissertationem in Sorore sua, jam viribus omnino defecta, ac moribunda, a Gregorio potuisse permitti, imo vero extorqueri; causam ipse afferet in eodem illo Dialogo tom. 2, pag. 674. Verebatur nimirum, ne, si ex morbo Magistræ (sic ibi passim appellat Sororem) humanitus aliquid accideret, (quod nimirum etiam accidit) non amplius esset, qui dissolveret ea, quæ ab externis nobis de Resurrectione objiciuntur. Porro quid de hoc tractatu censendum sit, videri potest apud Labbeum aliosque librorum ac bibliothecarum descriptores censoresque catholicos.

* lege appropinquassem

CAPUT III.
Colloquium extremum S. Macrinæ cum S. Gregorio; sanctissimus ejus obitus; & Fratris ac virginum lacrymæ; tum summa Macrinæ paupertas, & repertæ apud eam sanctæ Crucis reliquiæ.

[Ad bonorum igitur nuntium recreati surreximus, ut iis præsentibus frueremur. Erant autem hæc varia, [Dei in familiam suam beneficia commemorat,] & lætitiæ plenus apparatus a.] Nam hucusque studio Magna illa descenderat. Verum cum rursus in ejus conspectum venissemus, non permisit inaniter tempus consumere: sed a pueritia sua memoriam eorum repetens, quæ contigerant, tamquam de scripto omnia recensebat, neque illa prætermittens, quæ de parentum nostrorum vita recordabatur, quæque vel ante, vel post ortum meum evenerant. Narrationi autem is erat propositus finis, ut Deo gratias ageret. Ipsorum enim parentum vitam, non tam opibus claram & illustrem, quam divina benignitate auctam cumulatamque demonstrabat, cum propter confessionem Christi, patris genitores b fuissent oppugnati atque vexati: avum autem maternum c indignatio regia sustulisset, omniaque illius bona aliis dominis distribuisset. Attamen adeo per fidem crevisse, ut eo tempore nullus eis clarior exstiterit. Rem autem familiarem, quamvis pro numero liberorum [multiplici ratione d] fuisset divisa, tamen eum cumulum divina clementia suscepisse, ut parentum opes, singulorum filiorum sors superaverit: sibi autem ex æqua in fratres partitione reliquum fecisse nihil, sed omnia manibus sacerdotis divino mandato dispensasse, & Deo suppeditante talem sibi fuisse vitam, ut neque tunc juxta præceptum manibus desierit laborare, neque ad hominem umquam respexerit, aut in cujusquam beneficentia honeste vivendi spem collocaverit. Quin etiam ut numquam petentes repulerit, sic dantes numquam quæsivisse: cum Deus occulta quadam ratione parvos labores suos tamquam semina ad fructum multiplicem benignitate sua perduceret.

[24] [& fratrem ingrati animi arguit, cum adversa sua referret,] Sed cum proprios ego labores, quos sustinueram, recenserem: primum, cum a Valente Imperatore propter fidem fuissemus in exsilium pulsi: deinde, cum ecclesiarum perturbatio nos ad certamina e & sudores evocaret: Non desines, inquit illa [Magna], divinorum beneficiorum immemor esse; ingrati animi vitium non cohibebis? Non comparabis parentum rationibus tuas? Atqui si, quantum pertinet ad hanc vitam, ea re gloriamur, quod claro genere nati & honestis orti parentibus sumus, pater quidem illis temporibus & juvenis eatenus floruit, ut inter cives & in judiciis ejus gloria consisteret; [post autem eruditio quidem ipsius se longius extulit f,] fama tamen Pontum non est egressa. Satis enim illi fuit in patria clarum esse. Tu autem, inquit, civitatibus, populis, nationibus celebris es. Te ad ferendum auxilium, te ad res constituendas ecclesiæ mittunt [& vocant g.] Dei munus non adspicis? Nec talium bonorum causam agnoscis? Parentum enim preces te ad hoc fastigium tollunt, nihil aut perexiguum ad eam rem opis habentem domesticæ.

[25] [eumque mirifice oblectat colloquio suo,] Hæc illa cum persequeretur, diem equidem produci longius optabam, ne dulci sermone aures nostras desisteret oblectare: sed cantantium vox me ad gratias agendas vespertinas h vocabat. Quamobrem cum me ad ecclesiam dimisisset, rursum Magna illa precibus ad Deum accessit. Ac nox quidem ita transacta est. Cum autem diluxisset, mihi quidem ex indiciis manifestum erat, diem illum ei hujus vitæ terminum fore, cum quidquid in natura virium inerat, febris consumpsisset. Sed illa cogitationis nostræ respiciens imbecillitatem, præclaris illis sermonibus effundens quod reliquum erat afflictæ animæ, in summa spirandi difficultate nos a tristiore spe abducere conabatur. Tum vero animus meus præsenti spectaculo variis afficiebatur modis. Nam & natura ipsa me, ut par est, ad mœstitiam impellebat, cum non sperarem amplius, me talem vocem auditurum, sed quamprimum communem gloriam nostri generis ex humana vita migraturam putarem, & mens ex iis, quæ videbat, erat tamquam numine afflata, eamque vere ex communi natura excessisse arbitrabatur.

[26] [& lætitia, qua mortem propinquam exspectat.] Etenim cum extremum quidem spiritum duceret, in spe migrationis nihil novi sentire, neque timere in ipso vitæ exitu: sed animo excelso de hac vita [eadem, quæ a principio] judicantem, quoad animam ageret, philosophari, mihi non hominis amplius videbatur, sed cujusdam angeli, qui divina providentia formam subiisset humanam, nec ulla cognatione aut necessitudine cum hac vita mortali conjunctus esset; atque ita nihil indecorum admittens, sine [animi] perturbatione permaneret, carne ad proprias affectiones non attrahente. Itaque mihi videbatur divinum illum & purum sponsi cælestis amorem, quem in animi arcanis absconditum aluerat, tunc iis, qui aderant, ostendere, & cordis affectionem indicare, ad eum, quem desiderabat, festinans, ut corporis vinculis liberata, celeriter illum conveniret. Vere enim ad virtutem cursum intendebat, cum nihil eorum, quæ jucunda sunt in hac vita, oculos ejus ad se converteret. [S. Macrina desinit homines alloqui, ut cum solo Deo agat.]

[27] Jam maxima diei pars præterierat, & sol ad occasum appropinquabat. At illa mentis alacritatem non remittebat: sed quo magis ad exitum appropinquabat, eo clarius sponsi intuens pulcritudinem, majore festinatione ad amatum contendebat, non amplius nos præsentes, sed illum ipsum alloquens, quem defixis oculis contemplabatur. Nam lectulus ejus ad Orientem vergebat. Desinens igitur nobiscum loqui, precibus deinceps loquebatur cum Deo, manibus supplicans, & tenui voce ita submurmurans, ut quæ dicebantur, mediocriter a nobis exaudirentur. Talis autem erat precatio, ut dubium non esset, quin funderetur ad Deum, & ab illa Deus audiretur.

[28] Tu, inquibat, Domine, mortis metum nobis abstersisti. [Precatio moribundi.] Tu effecisti, ut hujusce vitæ sinis, veræ nobis esset principium vitæ. Tu nostra corpora ad tempus somno tradis, rursumque e somno suscitas extrema tuba. Tu terram nostram, quam manibus formasti, tamquam depositum, terræ committis, & quod ei dederas, rursum repetis, quod in nobis mortale atque deforme est, immortalitate & gratia decorans. Tu nos ab execratione peccatoque liberasti, utrumque pro nobis essectus. Tu draconis capita collisisti, qui per voraginem contumaciæ faucibus hominem corripuerat. Tu portis tartari confractis, & debilitato, qui mortis habebat imperium, nobis ad resurrectionem aditum patefecisti. Tu ad hostis perniciem, & vitæ nostræ securitatem dedisti signum metuentibus te, notam sanctæ Crucis. Æterne Deus, cui addicta sum ex utero matris, quem ex totis viribus dilexit animus meus, cui & carnem & animum ab adolescentia mea ad hoc usque tempus consecravi: Tu mihi adhibe angelum lucis, qui me ducat ad locum refrigerii, ubi quietis est aqua, in sinus sanctorum Patrum. Tu, qui flammeum fregisti gladium, & paradiso reddidisti hominem, qui tecum cruci suffixus erat, & ad misericordiam confugerat tuam, memento etiam mei in regno tuo. Siquidem & ego crucifixa sum tecum, configens timore tuo carnes meas, & ab judiciis tuis metuens. Ne separet me chaos illud formidandum ab electis tuis. Ne impediat invidus iter meum. Ne reperiantur ante oculos tuos peccata mea: si propter naturæ infirmitatem collapsa, aut verbo, aut opere, aut cogitatione peccavi, condona id mihi tu, qui habes in terra dimittendi peccata potestatem, ut refrigerer, & in corporis spoliatione ante conspectum tuum inveniar non habens maculam in forma animi mei; sed sine reprehensione & labe suscipiatur animus meus in manibus tuis, tamquam incensum in conspectu tuo.

[29] Hæc dicens, oculis, & ori, & cordi Crucis signum apposuit. [Cruce se signat & corde ac labiorum motu orans exspirat.] Lingua vero paulatim febri penitus exsiccata, verba amplius non exprimebat, & vox implicabatur. Quare sola labiorum dilatatione, & manuum motu, eam precationi incumbere cognoscebamus. Cum interim vesper advenisset, & lumen illatum esset, illa [repente] oculorum orbem explicans, & ad splendorem respiciens, ad vespertinam gratiarum actionem pronuntiandam promptum animum præ se ferebat: sed voce deficiente, corde & manuum motione proposito satisfaciebat, & ad interiorem affectionem labra commovebat. Absoluta autem gratiarum actione, manum ad faciem signandam admovit, & voti finem adesse declaravit, & magnum quemdam ac profundum spiritum ducens, precationem simul & vitam terminavit.

[30] [S. Gregorius defunctæ os atque oculos attingit potius quam claudit.] Cum igitur nec spiraret amplius, & jaceret immobilis, ego memor eorum, quæ in ipso primo congressu mihi mandaverat, dicens se velle, ut manus mea sibi oculos clauderet, & solitum ori suo præstaret officium; sancto vultui dolore languentem manum adhibui, ne mandatum ejus negligere viderer potius, quam quod ejusmodi officium oculis ejus esset necessarium: quippe qui, quemadmodum sit in somno naturali, palpebris decore contecti erant. Et labra itidem clausa, manusque venuste pectori cohærentes. Totus denique corporis situs ea dignitate compositus, ut ornantium manu non indigeret. Meus autem animus dupliciter angebatur, tum ob ea, quæ cernebam: tum ob luctuosas virginum voces, quibus aures meæ circumsonabant.

[31] [Sancti fratris luctus,] Hactenus enim illæ quiescentes, se fortiter gesierant, animoque dolorem inclusum continentes, fletus impetum compresserant, observantes eam, verentesque, quamvis corpus ejus jam conticesceret, ne increparentur: aut si qua vox contra præscriptum erumperet, ne Magistra ex ea re molestiam caperet. Ubi vero silentio dolor non potuit amplius coërceri, non aliter, quam si victos earum animos quidam ignis exureret, statim in acerbum & incredibilem luctum proruperunt: adeo ut ratio mihi non consisteret amplius in proposito: sed tamquam alicujus obruta torrentis impetu, cederet perturbationi, seque totam lamentationibus daret. Æquam autem ac justam mihi dolendi lugendique causam habere virgines videbantur. Non enim se consuetudine, aut gubernatione quapiam humana, aut aliis ejusmodi rebus, quas in calamitatibus suis homines graviter ferunt, orbatas dolebant: sed tamquam ab ipsa in Deum spe, & animorum salute sejunctæ essent, plorabant.

[32] [& virginum lamenta;] Hæc in lamentationibus suis conquerebantur, dicentes: Exstinctum est lumen oculorum nostrorum: erepta est lux, quæ animis nostris in itinere præcedebat: disjectum est vitæ nostræ præsidium: sublatum specimen integritatis: abscisium concordiæ vinculum: contritum imbecillium firmamentum, [sublata est sanatio ægrotantium.] Te duce, nox erat nobis diei loco, vitæ tuæ splendore illustrata: jam vero vel dies in tenebras convertetur. Gravius autem præter ceteras luctum intendebant, quæ matrem ipsam & nutricem appellabant. Erant autem illæ, quas penuriæ famisque tempore in alimentorum largitione projectas in viis sustulerat, alueratque, & ad castam atque incorruptam vivendi rationem informaverat.

[33] [quæ ipse cum precibus commutari jubet:] Verum posteaquam animum tamquam ex profundo quodam angore collegi, in sacrum illud caput intendens aciem oculorum, quasi reprehensus ab ea propter inconditum illum tumultuantium strepitum, magna voce clamans: Ad hanc, inquam, respicite, virgines, & præceptorum ejus recordamini, quibus ab ea ad omne decus & honestatem estis institutæ. Divinus ille animus unum nobis lacrymarum tempus præscripsit, id fieri jubens, cum vacaretis precationi: quod nunc etiam potestis efficere, lamentationis clamorem pia Psalmorum decantatione commutantes. Hæc, quam maxime poteram, clara voce dicebam, ut superarem strepitum conquerentium. Deinde cohortatus sum eas, ut in proximam domum secederent, relictis dumtaxat aliquibus, quarum opera libentius illa, dum viveret, utebatur.

[34] In earum erat numero quædam femina nobilissima, divitiis, [ipse interea de ornando funere deliberat:] & genere, & corporis forma, atque aliis nominibus illustris, in ipsa adolescentia constituta. Hæc viro cuidam honestissimo in matrimonio collocata fuerat, sed brevi tempore cum illo vixerat. Quare conjugio [in juvenili corpore] liberata, viduitatis suæ custodem & magistram magnam Macrinam elegerat, & cum virginibus plurimum versabatur, ut ab eis rectam & ex virtute vivendi rationem edisceret. Vestiana i illi erat nomen: pater Araxius vocabatur, unus e numero senatorum summi consilii. Ad hanc ego: Nunc quidem, inquam, invidiosum non erit, si defunctæ splendidiorem adjecerimus ornatum, & puram illam immaculatamque carnem clarioribus vestimentis induerimus. At illa intelligere respondit oportere, quidnam illi Sanctæ in hoc genere probatum foret. Nihil enim a nobis geri fas esse contra voluntatem ipsius. Omnino autem, quod Deo gratum acceptumque esset, idem ei jucundum futurum.

[35] Erat quædam præfecta virginum choro in ministerii gradu k, [sed cum pauperrima Macrina nihil ad ornatum reliquisset,] nomine Lampadia, quæ sententiam ejus de funerum pompis se plane scire dicebat. Hæc a me his de rebus interrogata, (forte enim intererat consultationi) cum lacrymis respondens: Integre & pure vivendo, inquit, Sancta sibi ornamentum paravit, quod & vitam ipsius decoraret, & sepulturam. Nam quod ad corporis ornatum spectat, nec dum viveret accepit, nec in hunc usum reservavit. Quare ne si velimus quidem, amplius licet, cum ad hanc rem non suppetat apparatus. Nihilne, inquam, reconditum est, quo justa & exsequiæ possint adornari? Quid, inquit illa, reconditum narras? Quidquid reconditi est, in manibus habes: ecce pallium, ecce capitis tegmen, & trita pedum calceamenta. Hæ sunt opes, hæc supellex. Nihil præter id, quod cernis, in arculis aut thalamis conditum latet. Unam divitiarum suarum cellam noverat, thesaurum cælestem: illic omnia collocavit, nihil reliquit in terra.

[36] Tum ego: Quid, inquam, si ad funus ornandum ex iis, [id frater de suo curat.] quæ mihi parata sunt, aliquid proferam, num inconsulte factum existimabit? Id præter sententiam ejus futurum, se non arbitrari, respondit. Nam etsi, inquit, viveret, duabus de causis non repudiaret honorem tuum, vel propter sacerdotii dignitatem, quam semper venerata est; vel propter naturæ necessitudinem: neque enim alienum duceret id, quod a fratre esset. Idcirco manibus etiam tuis corpus ut curaretur, mandavit. Cum igitur ita visum esset, & sacrum illud corpus tegi vestibus oporteret, studium inter nos dividentes circa ipsam, alius aliud cogitabamus. Et ego quidem jussi cuidam ex meis, ut vestem afferret.

[37] Illa vero, qua de mentionem fecimus, Vestiana propriis manibus ornans sanctum illud caput, cum ejus cervici manum submisisset, [Crux ferrea & annulus cum reliquiis sanctæ Crucis repertus ad collum defunctæ; hic Fratri cedit.] Ecce, inquit, ad me respiciens, quale e collo Sanctæ monilis ornamentum pendet. Et hæc dicens, solutis pone vinculis, prætendit manu ferreum Crucis signum, & annulum quemdam ex eadem materia. Quæ quidem utraque tenui redimiculo appensa, cordi semper adhærebant. Et ego: Communis, inquam, sit hæc possessio. Ac tu quidem habeas Crucis insigne: mihi autem hereditas annuli satis erit: siquidem in hujus etiam pala Crux erat impressa. At eum mulier intuens, rursus ad me, In deligendo, inquit, non aberrasti. Etenim excavatus est annulus sub ipsa pala, ibique de Ligno vitæ particulam conditam habet, quod superadjacens pala simili nota significat.

ANNOTATA.

a Hæc interpretatio aliena videtur a sententia Græca, aut certe perobscura; habe ergo verbum verbo redditum: Ad bonorum igitur nuntium alacres facti ad iis, quæ apposita erant, fruendum eramus. Erant autem hæc varia, & omni plenus voluptate apparatus; nam sic & ad hæc usque studio (sive cura ac solicitudine sua) Magna illa descenderat. Nam sic locum hunc intelligendum puto; ut, cum primum fratris adventum Macrina cognoverit, statim hospiti suo, longis itineribus fatigato, apparari ea jusserit, quibus vires ejus reficeret ac recrearet. Interim dum id fit, longum inter se colloquium instituunt, donec, opinor, parata esse omnia Macrina cognovit; tum vero abrupto sermone, fratrem ad epulas dimisit iis verbis, quæ supra dedimus num. 21. Sed cum tantum in illo mœrorem animadvertisset, aut etiam per internuntiam intellexisset; ut nec cibos capere, nec appositis frui vellet aut posset; nuntium lætum submiserit, qui, anxiis nimium curis depulsis, illum ad curandum corpus excitaverit, disposueritque ad fruendum deliciis appositis. De apparatu ergo ciborum hic mentio fit; non de alio quodam plane metaphorico ac peregrino, quem hic suggerit interpretatio Ziniana.

b S. Macrina, scilicet senior, de qua supra cap. 1, ejusque maritus, cujus nomen ignotum est, vexati sub Diocletiano & Maximiano, vel Maximiano Galerio, uti dictum est ad diem 14 Junii, pag. 811.

c Et hujus Martyris nomen ignoramus; passum vero putarunt Majores nostri in eadem persecutione, ut notarunt ad eumdem diem 14 Junii, pag. 815.

d Græce ἐννεαχῆ, id est, in partes novem; quot erant liberi, ut supra vidimus, cum facta bonorum divisio est.

e Nimirum cum exsequenda ipsi fuit emendatio concilii (Antiochensis, anni 379) quam fieri jubebat in ecclesia Arabica, disceptandumque cum præsulibus ecclesiarum Hierosolymitanarum, ut colligitur ex Oratione de euntibus Hierosolymam; quod postremum optatis successibus caruisse videtur ex epistola ejusdem S. Patris ad Eustathiam, Ambrosiam & Basilissam.

f Græce sic legitur: Postea vero cum rhetoricam doceret ceteros, fama &c.

g Sic rogatus fuerat, ut propter negotia ecclesiastica Romam adiret, anno 374, ut eruitur ex epistola S. Basilii magni 150 ad Dorotheum presbyterum; sic destinatus fuerat a Concilio Antiocheno ad ecclesiam Arabiæ; rogatusque, ut simul Hierosolymitanas componeret, ut mox notavimus.

h Ἐπιλύχνιος εὐχαριστία, (quod infra recurrit num. 29) id est, Gratiarum actio lucernaria, ut ita dicam; quæ etiam aliter appellari solet τὸ λυχνικὸν, lucernarium, quæque est pars prima Officii vespertini apud Græcos; preces scilicet, cum sol cognovit occasum suum, & tempus instat lucernæ Deo offerendæ; imo lumen cum precibus oblatum Deo, Lucernarium est, inquit Goar in Euchologio pag. 30; qui & preces Lucernarii exhibet ibidem a pag. 35. Porro ex hoc loco colligi potest, inclinante die ad Sororem advenisse S. Gregorium, aut certe quievisse in hortis, ubi se refecerat; ut notavimus in Commentario. Quievisse, inquam, in hortis; nam, si tam prolixum fuit primum colloquium de Anima & Resurrectione, quam exstat modo apud S. Gregorium; profecto diu ante vesperum advenisse dicendus est; ex quo ulterius sequitur, id accidisse in æstate cum dies sunt longiores; quandoquidem præterita nocte adhuc aberat ab hoc cœnobio S. Gregorius itinere unius diei, ut supra narrabat num. 17. Si ergo tam diu ante finem sequentis diei iter illud emensus sit, diem longam fuisse necesse est, quales sunt mense Julio; non autem mense Novembri aut Decembri.

i Græce scribitur Vetiana. Hæc ea putatur fuisse, cujus viduitatem a secundis nuptiis tutatus S. Basilius adversus furentem judicis cujusdam assessorem, tantum sibi a tyranno periculum accersivit, quantum ex ea re tandem consecutus est gloriæ; uti narrat S. Gregorius Nazianzenus Orat. 20 a pag. 353 editionis Parisiensis an. 1609. Vide Baronium ad annum Christi 370 num. mihi 62. Et Tillemontium in S. Basilio art. 74.

k Id est, diaconissa, ut vocant.

CAPUT IV.
Miraculi vestigium in corpore defunctæ; exsequiæ a S. Gregorio accuratæ; locus sepulturæ, miracula in vita patrata.

Ceterum cum tempus posceret, ut castum corpus veste tegeretur, quod quidem officium ex Magnæ mandato ad me pertinebat necessario; [Nota in corpore reperta est,] cumque præsens esset, ac simul contrectaret ea, quæ mecum magnæ illius hereditatis particeps fuerat, Ne prætermiseris, inquit, intueri rei admirandæ ab hac Sancta perfectæ magnitudinem. Quidnam istuc est, inquam? At illa, pectoris partem denudans, Vides hoc, inquit, tenue & obscurum sub collo signum? (Videbatur autem puncto simile, tenui acu confecto) simulque lucernam propius admovit ad locum mihi demonstratum. Quidnam, inquam, admirandum, si tenue signum in hac parte est? Et hoc, inquit, divini auxilii in magnam Macrinam monumentum, in ejus corpore relictum est.

[39] Etenim cum acerbe intumuisset olim hæc pars, [insignis pudicitiæ & miraculi monumentum.] & periculum esset, ne tumor secandus esset, aut ne latius serpens malum, fieret immedicabile, si ad loca cordis appropinquasset, rogavit sæpius & obsecravit mater, ut medici manum admitteret: & eam namque artem a Deo pro salute hominum ostensam esse. Illa vero, cum aliquam corporis partem alienis oculis aperire morbo ipso gravius judicaret, ad vesperam; cum solitam matri propriis manibus navasset operam, in sacellum sanctissimum ingressa, totam noctem prostrata, curationem Deo supplicavit, &, quæ ex oculis defluebat, aquam cum terra commiscens, lacrymarum lutum, morbo medicamentum adhibuit. Matri autem exanimatæ, hortantique, ut medico uteretur; sibi ad expellendum morbum satis esse respondit, si manu sua mater ipsa locum sancto signo muniret. Quum igitur mater in sinum ejus manum intulisset, ut eam partem signaret, signum quidem egit, morbus autem abiit. Sed hæc parva nota, loco horribilis tumoris apparuit, & ad finem usque permansit, ut esset, quemadmodum arbitror, divinæ opis indicium, quo ad agendas gratias Deo continenter moveretur.

[40] [Ornato cadaveri pulla vestis insternitur, & vel sic splendet.] Posteaquam studio nostro finem imposuimus, & ex domesticis copiis corpus exornavimus, non decere dixit ministra illa, corpus ad sponsæ similitudinem ornatum ante virginum oculos poni. Sed est, inquit, mihi ex vestræ matris vestimentis nigrum pallium, quod recte, ut ego quidem sentio, poterit superinjici, ne externo & adventitio isto vestitus ornatu, sacra hæc pulcritudo illustretur. Quæ sententia cum valuisset, & pallium adjectum esset, ipsa tamen in amictu pullo, divina, ut arbitror, potentia & hanc corpori addente gratiam, ita splendebat, ut quemadmodum in quiete visum ostenderat, radii quidam ex ejus pulcritudine plane elucere viderentur. Interim dum hæc agebamus, & virginum cantu lamentationibus commisto resonabat locus, fama [statim] nescio quomodo, undique diffussa, omnes finitimi ad funus confluxerunt, adeo ut concurrentes vestibulum non caperet.

[41] [Confluit ad exsequias cum episcopo loci frequentissimus populus.] Cum igitur nocturna pervigilatio [apud illam] ut in Martyrum celebritate, canendis Psalmis perfecta esset, & crepusculum advenisset, confluentium vicinis e locis omnibus virorum & mulierum multitudo, Psalmorum decantationem fletibus interpellabat. Ego autem quamvis propter calamitatem animo essem consternatus, tamen ex rebus præsentibus, quoad fieri potuit, operam dedi, ut nihil in tali funere desideraretur. Itaque confluentem populum in genera distribuens, mulierumque multitudinem admiscens virginum choro, virorum autem turbam adscribens monachorum cœtui, unum quemdam ex utrisque studui aptum concinnumque, tamquam in Psalmos canentium congressu, ex communi omnium concentu apte conjunctum ordinem constituere. Verum cum paulatim progrederetur dies, & locus [recessus illius omnis] præ confluentium multitudine angustus redderetur, surgens qui ei regioni præfectus erat episcopus a, Araxius nomine, (aderat enim cum universa multitudine sacerdotum) præcepit, ut sensim præcederet tabernaculum; nam & satis longum viæ intervallum intercedebat, & multitudo alioquin ob motum incitatiorem impedimentum attulisset. Deinde omnes, quos in munere suo obeundo ministros habebat & adjutores, ut sua præsentia corpus decorarent, cohortatus est.

[42] Cum autem hæc ita constituta studiose gererentur, [Ordo pompæ funebris & mora ob affluxum multidinis.] ego feretrum subiens, illum advocavi, ut alteram partem sustineret: posteriores vero feretri partes subierunt alii duo de clero insignes viri. Sensim igitur procedebatur, cum & qui præibant, pedetentim incederent, & nos item gradatim sequeremur. Etenim cum frequens populus feretrum circumstaret, nec tam mirabili & sacro spectaculo posset expleri, non erat facile nobis iter facere. Ex utraque autem parte præcedebat non exiguus diaconorum ministrorumque numerus: qui omnes ordine progredientes, accensos cereos manibus gestabant. Quæ quidem pompa non carebat mysterio, cum a principio ad finem usque decantatio Psalmorum eadem voce, triplicique canentium ordine, sicut ille trium puerorum cantus, absolveretur. Porro cum inter secessum & sanctorum Martyrum ædem, in qua parentum etiam corpora quiescebant, septem octove intercederent stadia b, totum prope diem in eo spatio conficiendo, consumpsimus: congredientium enim multitudo, quæ assidue magis augebatur, non sinebat nos ex sententia progredi.

[43] Sed ubi intra fores templi constitimus, demum, [Tumultus ad sepulcrum ab eiulantibus exortus vix sedatur.] deposito feretro, nos ad precationem convertimus. Quæ quidem precatio populo luctus materiam præbuit. Silentio enim Psalmis canendis imposito, cum sacram illam faciem virgines adspexissent, & parentum jam esset patefactus tumulus, in quem illam decreveramus inferre, unaque earum, nos post eam horam divinum illud caput non amplius inspecturos, perturbatius exclamante, & reliquis deinceps virginibus eadem vociferatione subsequentibus, incondita quædam confusio recte constitutum & sacrum illum Psalmorum cantum est consecuta. Nam virginum luctu fracti omnium animi commovebantur. Itaque nobis nutu silentium imperantibus, & præcone præeunte, & solitas Ecclesiæ voces c inclamante, vix tandem populus se ad precandum composuit.

[44] Ceterum convenienter facto precandi fine, [Sepelitur S. Macrina juxta matrem, ut petierat.] me timor quidam invasit, considerantem præceptum illud, quo prohibemur patris aut matris turpitudinem aperire d. Et quomodo, inquam, hoc ego judicium effugiam, si in parentum corporibus videro communem humanæ naturæ turpitudinem, cum verisimile sit, ea collapsa dissolutaque, ad turpem & inconditam pervenisse deformitatem? Hæc autem mihi cogitanti, formidinem auxit indignatio Noë: e cujus historia me, quid facto esset opus, admonuit. Priusquam igitur corpora nostris oculis essent exposita, pura sindone operta sunt. Nam cum operculum esset sublatum ex utraque parte summa, linteum injectum est: quo linteo contectis parentum corporibus, ego & regionis episcopus ille, cujus mentionem feci, sacrum illud corpus e feretro tollentes, juxta matrem apposuimus, atque ita votum utriusque complevimus. Uno enim consensu semper oraverant Deum, ut corporibus post mortem copularentur; ut quæ inter ipsas fuerat in vita conjunctio, ne in ipsa quidem morte dissolveretur.

[45] Cum autem, justis legitime peractis, recedendum esset, prostratus ad tumulum & pulverem osculatus, tristis & lacrymans discedebam; cogitans quanto bono vita esset orbata: [Revertenti ab exsequiis S. Gregorio occurrit cognatus dux flens;] [f cum mihi in ipso itinere vir quidam illustris in re militari, qui in civitate Ponti, cui nomen Augustæ g, dux exercitus erat, audita calamitate, atque ægre ferens, cum subditis humaniter obviam processit. Erat enim mihi & sanguinis, & amicitiæ necessitudine conjunctus. Hic mihi de ipsa miraculum narravit] quod unum adjungens historiæ, faciam scribendi finem. Etenim cum lacrymis modum adhibentes, colloqui cœpissemus, ille ad me, Audi, inquit, quale quantumque bonum migravit e vita: atque ita sermonem exorsus est: Magna mihi, uxorique meæ quondam cupiditas incidit videndi virtutis gymnasium. Sic enim, inquit, locum illum, in quo beatus ille animus degebat, appellandum arbitror. Nobiscum autem erat filiola, cujus oculum ex pestilenti morbo calamitas occuparat, adeo ut obducta tunica circa pupillam, contractoque albore, fœdum esset miserandumque spectaculum.

[46] [& miraculum narrans,] Divinam igitur illam domum ingressi, ita separati sumus in eo sapientiæ vacantium loco, ut ego quidem diverterem, ubi habitabant viri, quibus præerat Petrus frater tuus: illa autem intus, ubi erant virgines, cum sancta Macrina versaretur. Hic cum aliquantulum essemus commorati, tempus esse duximus, ut discederemus. Jamque discessum adornabamus, cum utrimque nobis humana quædam vis illata est. Nam & frater tuus mihi jubebat, ut manerem, & studiosorum mensæ particeps fierem: & Beata illa non dimittebat uxorem meam, sed filiolam in sinu gerens, non prius illam se reddituram ajebat, quam mensam apparasset, & nos philosophiæ divitiis accepisset. Puellulam autem exosculata, & admovens os oculis ejus, ubi pupillam affectam vidit: Si hoc mihi, inquit, concesseritis, ut apud nos esse velitis, gratiam vobis tali honore non indignam referam. Ecquam, inquit puellulæ mater? Est mihi, respondit Magna, medicamentum, ad curandum hunc oculum, appositum. Quæ quidem promissio cum mihi a quodam ex virginum conclavi nuntiata esset, libenter mansimus, posthabita, quæ nos urgebat, proficiscendi necessitate.

[47] [quo vivens adhuc S. Macrina in monasterio,] Cum igitur convivium, quod [magnus] Petrus [propriis manibus ministraverat, atque] humanitate & gratia sua condiverat, haberet finem [ac voto nostro factum esset satis,] uxorque nobis, a sancta Macrina omni convenienti jucunditate recreata, remissa esset, lætitia & gaudio pleni, nos in viam dedimus. Et quæ utrique nostrum contigerant, inter eundum narrabamus: ego quidem quæcumque in virorum conclavi vel videram, vel audiveram, recensebam. Et illa vicissim tamquam ex historia singula repetens, nihil omnino, quantumvis parvum, omittendum existimabat. Itaque cum non aliter, quam ex scripto, tamquam in altera lance appendens, ordine cuncta percurreret, jamque ad eam pervenisset partem, quæ curationis oculi promissionem continebat, narrationem intermittens: Quidnam, inquit, egimus? Quomodo negleximus promissum ipsius? Collyrium, inquam, illud, quod nobis promiserat?

[48] Cumque ego item negligentiam incusarem, juberemque, ut celeriter aliquis ad illud poscendum excurreret, [oculum filiolæ suæ male affectum prece subito sanaverat.] infans interim, quæ in manibus nutricis erat, [forte] matrem respicit: etiam mater ad ejus oculos aciem intendens, Negligentiæ, inquit nostræ desinas succensere; [magna id voce præ gaudio simul & stupore pronuntians.] Ecce tibi bona fide solutum, quod illa promiserat. Veram enim morborum medicinam, quæ precibus fit, nobis exhibuit, cujus ea vis fuit, ut ne vestigium quidem morbi in oculo relictum sit: adeo divino illo medicamento plane curatus est. Atque ita loquens, filiolam suscipiens, mihi in manus tradidit. Tunc ego miracula, quæ in Euangelio narrantur incredibilia, cogitatione complectens, Quid mirum, inquam, e manu Dei cæcos videndi potestatem accepisse, quando nunc ejus Ancilla per fidem in ipsum præstat illas curationes? Opus enim cernimus, haud multo miraculis illis inferius. Hæc ille mihi dum narrat, singultus vocem ejus intercepit, & subsecuta est copia lacrymarum. Atque hæc quidem a milite.

[49] Quæ autem ab illis, qui simul cum ea vixerunt, [Multa alia ejus miracula omittit Gregorius propter incredulos.] quique omnem illius vitam plane perspectam & cognitam habebant, acceperim, huic narrationi attexenda non censeo. Plerique enim pro eo, quantum ipsi possunt efficere, credunt ea, quæ dicuntur. Quæ vero audientis superant vires, tamquam a veritate remota, mendacii suspicionibus insectantur. Proinde mirandam illam in penuria & fame agriculturam prætermitto. Quomodo in pauperum usus projectum frumentum, nec, dum distribueretur, nec post, imminutum sit, sed eadem mensura numeroque permanserit, aliaque his longe magis admiranda, morborum curationes, expulsiones dæmonum, & veras futurorum prædictiones: quæ quidem omnia iis, qui diligenter explorarunt, vera esse constat, licet fidem superare videantur, nec fieri potuisse judicentur ab iis, qui carni magis addicti sunt, qui nesciunt proportione fidei munerum fieri distributionem: & parva quidem dari habentibus parvam fidem, magna autem illis, qui ingenti fide præditi sunt. Quamobrem ne offendantur, qui ad credendum divinis muneribus sunt imbecilliores, sublimiora illius miracula silentio præterimus, satis esse existimantes, iis, quæ dicta sunt, ejus historiam conclusisse.

ANNOTATA.

a Præerat, opinor, Araxius non Neocæsareæ, ut in Actis SS. Basilii & Emmeliæ notatum obiter fuit; sed Ibororum, sive Iboreorum, aut Iboræ, quæ parva quidem civitas, at episcopalis tamen fuit in Helenoponio, juxta Carolum a S. Paulo in Geographia sacra, ubi describit patriarchatum Cpolitanum. Erat enim oppidum istud vicinum pago S. Gregorii nostri, ubi apud reliquias quadraginta Martyrum quiescebant corpora parentum ejus, ut ipsemet testatur in Oratione in 40 Martyres, quæ Vitæ S. Macrinæ in editione nostra subnectitur, pag. 211 & seq.

b Stadium passim sumitur pro spatio 125 passuum: octo ergo Stadia hoc pacto mille passus æquarent: nisi stadia hic Pythia significentur, quorum singula passus mille continent.

c Voces intelligo, quibus reverentia & attentio conciliatur tempore Officii ecclesiastici, quales sunt illæ, quas tum in sacrosancto Missæ sacrificio, tum præcipue per officium exsequiarum identidem proclamat diaconus: Adhuc & iterum in pace Deum precemur; ut videre est apud Goar in Euchologio.

d Nempe Levitici cap. 18 ℣ 7, ubi dicitur: Turpitudinem patris tui & turpitudinem matris tuæ non discooperies. Quibus quidem verbis incestæ filii cum matre nuptiæ commixtioque prohibentur; itaque nihil hoc præceptum ad eam rem pertinebat, quam hic agere verebatur S. Gregorius.

e Nota est hæc historia ex Genesios cap. 9 ℣ 21; sed neque hæc ad Gregorium pertinere hoc loco poterat; ibi enim agitur de filio, qui verenda patris spectaverat; at Gregorius per parentum turpitudinem, eam tantum intelligit deformitatem, quam situs ac putredo defossis pridem cadaveribus inducit; ut patet ex verbis immediate præcedentibus: Cum verisimile sit, ea collapsa dissolutaque ad turpem & inconditam pervenisse deformitatem. Sed nimirum bonarum mentium est, ibi culpam timere, ubi culpa non est.

f Hic textum Græcum torsit interpres; sic enim habet: In ipso autem itinere vir quidam illustris in re militari, qui dux erat militum in urbecula quadam Ponti, cui nomen Sebastopolis, [ibidem] cum suis commorans, & mihi ad illam accedenti humaniter obviam processit, & cum audiret calamitatem atque ægre ferret (erat enim nobis & sanguinis & amicitiæ necessitudine conjunctus) adjecit mihi de ipsa miraculi cujusdam historiam,

g Græce Sebastopolis, quam inter multas eam fuisse necesse est, quæ apud Carolum a S. Paulo in Geographia sacra Armeniæ primæ contribuitur, & Tavia Sebastiam ducebat juxta Itinerarium Antonini Augusti: hæc enim S. Gregorio, e locis Neocæsarea haud procul dissitis Nyssam repetenti, poterat occurrere; non item aliæ duæ ejusdem nominis urbes apud Ptolemæum notatæ, quarum alteram locat ad Iridem fluvium, Amasiam inter & Pontum Euxinum fere mediam, alteram in ora ejusdem Ponti Orientali versus Colchidem.

DE S. ARSENIO ANACHORETA
IN MONTE SCETHI LIBYÆ.

CIRCA Annum CDLV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Arsenius anachoreta, in monte Scethi Libyæ (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Scethis notitia; nominis Sancti etymon, patria, natales; vita in seculo acta; institutio Honorii, & Arcadii.

Scethis vel Scetis, Scethe, Scithi, Scitis, Scitium, Scithiaca regio jam pridem a nobis descripta tomo secundo Februarii pag. 46 occasione sanctorum abbatis Moysis Libyci, & sex sociorum monachorum Martyrum, [Scethios situs, &c.;] pars Libyæ censetur; ab Ægypto proprie sumpta paludibus Mareotide ac Mœride; montibus Nitria & Pherme discreta, sicut dictum tomo secundo Januarii pag. 108. Pluribus olim cœnobiis monachorum, SS. Antonii ac Macarii vestigiis insistentium, vitæque innocentia ac sanctitate clarescentium fuit locus hic memorabilis, interque loca, quæ S. Arsenius, monachorum in Oriente gloria & norma, virtutibus illustravit, primas sibi merito partes vendicat. Meminit de eo Sozomenus Ecclesiasticæ historiæ lib. 3, cap. 14; de viris autem illustribus, qui illum nobilitarunt lib. 6, capp. 29 & 30. Locum hunc tamquam sibi proprium ac peculiarem fecit Sanctus, annis quadraginta, atque adeo parte longe maxima vitæ solitariæ in eo transactis; ut vel hoc nomine ibi potius, quam alibi, ubi vitam clausit, in titulo, huic commentario præfixo, annuntiari mereatur cum Martyrologio Romano quod tamen minus proprie montem hunc accenset Ægypto, ut dicetur alio loco.

[2] Vita nostra Græco-Latina, quam damus, num. 27 etymon Sancti subindicat dicens, [etymon nominis S. Arsenii, patria, natales, scientia, parentes.] conveniente rei significatione, eum nomen VIRI tulisse, & nihil effeminati præ se tulisse: nam adjectivum ἄρσην, idem est, quod masculus sive virilis. Vita Metaphrasti adscripta, apud Surium tomo 3, a pag. 233, num. 1 patriam ipsi dat veterem Romam (non Novam seu CPolim) ex qua scilicet dicitur esse ortus. Idem colligimus tum ex Synaxario Basiliano, tomo 1 Maii, pag. 723; tum ex Menæis magnis Græcorum excusis ad diem VIII ejusdem mensis. Eadem patria diserte ipsi attribuitur in Vita nostra num. 3. Natalium splendorem (de quo ibidem variis locis) exornavit rara in paucis eruditio, qua Sanctum non modo Græca cum Latinis conjunxisse (prout habes num. 14) sed aliis præterea facultatibus egregie excultum ipsum fuisse, conficitur ex auctoritate & gratia, quibus valuit apud Theodosium imperatorem. Sororem habuisse traditur a Metaphraste num. 3, cum apographo nostro, signato 1589, ex codice, si recte conjicio, Vaticano, ita a nobis imposterum hic nominando. Ineptit additio codicis Hagenoyensis Usuardini, si absque veterum testimonio credi velit, S. Arsenium fuisse fratrem S. Eufemiani, patris S. Allexii. Titulum Sancti, Euphemiano attributum, obiter castigavimus in Commentario prævio S. Alexii die XVII hujus, num. 7. At quæ parentes Sancti nostri spectant, incomperta habemus.

[3] [Non satis constat, quod fueri diaconus Ecclesiæ Romanæ:] Affirmat Metaphrastes cum apographo Vaticano, quod diaconus exstiterit sanctæ Romanæ Ecclesiæ, adstipulante Baronio ad annum 383, num. 22, & 385, num. 9 cum Martyrologio Romano; adde Joannem Zonaram Annalium editionis regiæ Parisinæ tomo 2, pag. 37; Synaxarium Basilianum ac Menæa excusa, ut taceam recentiores, Ludovicum Bulteau Benedictinum in Historia monastica, quam Gallice anno 1687 anonymam edidit, lib. 1, pag. 134; ac nuperum Legendistam Gallum tomo 2, pag. 295. Titulum diaconi non lego in Vita nostra, neque scio alibi usquam Sancto eum tribui in Martyrologiis antiquis, aut Vitis Patrum. Contra hunc faciunt sequentia. Dicit Metaphrastes num. 5, quod primum eum esse decreverit (Theodosius) ex ordine senatorio (patricium intellige) quæ dignitas post imperatoriam erat prima. In Apophthegmatis Patrum a Cotelerio editis inter Ecclesiæ Græcæ Monumenta tomo 1, pag. 367 vocatur pater imperatorum. Præterea mille servi aurea zona vincti, omnesque monilibus ac holosericis exornati assistebant ei: pretiosi vero tapetes sub eo sternebantur; quibus consonat Vita nostra num. 20; ubi & num. 26 dicitur primum apud imperatores locum tenens… aurea induebatur stola. Itaque diaconatus iste præterquam quod non satis probatur, tam neutiquam congruere dictis videtur, quam insigni adeo magnificentiæ ac luxui, quibus Arsenius affluebat in aula, ut videre est in Vita nostra num. 13, 16, 20; apud Cotelerium citata pagina 367, in Vitis Patrum a Rosweydo nostro vulgatis lib. 3, sub nomine Ruffini Aquileiensis presbyteri, pagg. 506, ac 507.

[4] [idque non probatur ex eo, quod Arsenius filios Theodosii de baptismo susceperit;] Nec diaconatus iste satis probatur ex Vitis Patrum eadem pag. 506, ubi habentur ista: Fuit quidam vir, sub Theodosio imp., nomine Arsenius, cujus filios, id est, Arcadium & Honorium, Augustus de baptismo suscepit. Tillemontius Monumentorum ecclesiasticorum tomo 14, pag. 795, monet, dispiciendum esse, num suscipere personas de sacro fonte, non sit hic Officium diaconi; & num attendi debeat ad Acta S. Sebastiani XX Januarii, pag. 270, in quibus sic legitur: Igitur omnes isti sexaginta octo a S. Polycarpo presbytero baptizati, & a S. Sebastiano suscepti sunt; qui sane erat laicus; quamquam id contigit tempore persecutionis. At nodum in scirpo videtur querere: neque enim dubium putamus, quin officium levandi baptizatos de sacro fonte, fuerit olim, ut nunc est, secularibus æque ac ecclesiasticis commune, nedum ad solos diaconos restrictum. Onuphrius Panvinius in libro peculiari de Baptismate paschali, ex commentariis ejusdem excerpto, ac Romæ excuso anno 1656, pag. 164 inter cæremonias quinque baptismi, ponit secundo loco susceptorem, qui levabat de sacro fonte, nulla facta mentione, secularisne is esset an ecclesiasticus: quam etiam non facit Bellarminus tomo 3 Controversiarum lib. 1 de sacramento baptismi, ubi cap. 26 agit de susceptoribus.

[5] Verba producti textus de baptismo suscepit, testatur Tillemontius ita reddi in Vitis Patrum Ruffini Gallice versis, [quod videtur exponendum in sensu proprio.] acsi Theodosius illos in manus ei tradiderit post baptismum; recte addens, ægre adduci se posse, ut credat genuinum hunc esse verborum sensum; quæ Cotelerius in notis col. 799 intelligit in proprio; at col. 800 censet emendandum fuisse Ruffini textum mox allatum, expungendo id est Arcadium & Honorium, seu illis potius vocibus retentis, scribendum Augustos pro Augustus, ac forte qui ejus filios. Præplacet ultima correctio: nam sic sensus erit, quod Arsenius Arcadium & Honorium Augustos de baptismo susceperit. Prima vero correctio torque Ruffini verba, quasi dicat, quod Theodosius de baptismo susceperit filios Arsenii; quem conjugatum fuisse non novimus, & qui in Vita Vaticana vocatur παρθένος, virgo. Additio codicis Hagenoyensis Usuardini hunc diserte sensum exprimit, dicens, Sanctum Theodosio imperatori fuisse charissimum, ita ut duos ejus filios de fonte levaret, sublata omni æquivocatione.

[6] Ceterum amborum Theodosii filiorum institutioni præfuit S. Arsenius; [Ambobus Theodosii filiis instituendis] nam Vita S. Euthymii Græco-Latina apud Cotelerium Eccl. Græcæ Monum. tomo 2, pag. 248 tradit ista: Paterno quodam modo educavit & instituit Arcadium & Honorium imperatores, ideoque patris appellatione a sanctis nempe patribus est cognominatus. Consentit Vita ejusdem S. Euthymii a Monachis Benedictinis e Græco versa, atque inter Analecta Græca anno 1688 Parisiis impressa, pag. 43; Metaphrastes num. 3, apographum Vaticanum cum Vita nostra num. 4. Neotericus quidam auctor inepte sciolus, in Dictionario suo critico, tribus tomis Gallice impresso Roterodami anno 1702, tomo 1, pag. 381, recte quidem observat cum Baronio, Arsenium anno 383 non fuisse missum, ut esset præceptor Arcadii & Honorii, cum Honorius dumtaxat natus fuerit anno 384, sicut probat Tillemontius tomo 5 Historiæ imperatorum in notis pag. 735; at cur non fit verosimile isti hypercritico, Arsenium in aula Theodosii moratum, donec Honorius egeret præceptore? Ponamus enim id, quod suo loco probabitur, Arsenium ex aula profugisse anno 394; nonne sat temporis intercedit inter primum ad aulam Arsenii accessum ac secessum ab ea, ut Honorium instituere potuerit? Quamquam enim anno 383 a Theodosio accitus sit, atque Arcadii institutioni tum vacare cœperit, neque tunc Honorio nondum nato id officii præstare potuerit; quid vetat, cur annis sequentibus ad ipsum educandum designatus, ac deinde applicatus fuerit, & revera anno ætatis ejus nono aut decimo, aut forte etiam citius ipsum pro ætate sua & captu informarit?

[7] Certe instituendo Arcadio adhiberi cœpit anno circiter ætatis ejus sexto, concurrente cum 383, secundum id quod tradit Socrates lib. 6, [præfuit Sanctus saltem successive;] cap. 23 dicens, ipsum numerasse annos triginta & unum, quando obiit, anno 408, Kalendis Maii. Annus enimvero 393 adeo cum institutione Honorii sub hoc magistro defectu ætatis non pugnat, ut tunc declaratus ille sit a Theodosio imperator. In Vita nostra num. 4 narratur: Ejus itaque (Arsenii) fama ad aures tunc delata magni Theodosii imperatoris, quærentis talem filiis suis Arcadio & Honorio magistrum præficere &c. quod proinde, nisi per prolepsin excuses, falsum est. Idem statue de Metaphraste num. 3. Theodosius .. de suis liberis multum solicitus .. quærebat .. curatorem, præceptorem & magistrum, cui hos in manus traderet, nimirum Arcadium & Honorium, uti habes num. 6. Idem dic de Zonara: Duos, inquit, filios suos imperatores appellavit; quos cum litteris & moribus erudiri vellet .. Arsenium accersit. Idem de Cedreno in Historiarum compendio impressionis regiæ Parisinæ pag. 327; Theodosius principio sui imperii Roma abduxerat magnum illum Arsenium, cum de ejus rerum humanarum divinarumque peritia inaudivisset, eique suos filios Arcadium & Honorium sacris litteris instituendos commendaverat, ac cæsarum patrem constituerat. Idem denique statue de Nicephoro Callisto Eccl. histor. tom. 2, lib. 12, cap. 23: Imperator liberis suis virtutis magistrum præficere volens, Arsenio .. eos commisit. Turpiter errant Menæa magna excusa, quando ea de causa inducunt Theodosium scribentem Gratiano imperatori & Innocentio Papæ. Gratiano quidem potuit is scribere in favorem Arcadii, non vero Honorii, tum dumtaxat in lucem editi, quando Gratianus jam obierat; Innocentio autem nec scripsit umquam, nec scribere potuit; qui sedere cœpit anno 402; cum Theodosius jam e vivis discessisset anno 395, & Arsenius jam diu aulæ se subtraxisset.

[8] [quod munus numquam constanter exercuit Themistius philosophus.] Alium, præter Arsenium, neminem novimus, qui ex professo, quod ajunt, duorum istorum principum institutioni operam dederit. Baronius ad annum 393 agens de Themistio, magni nominis a temporibus Constantii imperatoris philosopho, atque insigni ejus encomiaste; quique sub ipso provecta admodum ætate vixit, magno, licet ethnicus esset, ab eodem in pretio habitus; Baronius, inquam, de illo agens, dicit quidem ex ipsius testimonio (cujus tamen verba non profert) quod profecturus Cpoli Theodosius in occidentem, Arcadium filium ei commendarit: istoque eodem ipsum anno aperte rogasse, sibi ut committeretur educatio laudati principis, invenies apud Tillemontium Historiæ imperatorum citatæ pag. 220; sed addit, voto frustratum fuisse. Et vero quid philosophus, ethnicis principiis imbutus, inspirare ei aliud poterat, quam mere moralem & humanam philosophiam? dato etiam, quod tenellam principis ætatem gentilium erroribus non fuisset infecturus. Numquam igitur in solidum commissa Themistio Arcadii institutio fuit, aut ad aliquod notabile tempus: fatente Tillemontio, philosophum quidem illum prætendere, quod in certa aliqua occasione Theodosius nonnullam sibi de eo curam demandarit; ast pag. 732 in notis observat ex textu Græco, Themistium hoc neutiquam indicare (contra sentiente Joanne Harduino nostro, qui orationem ejus quintam edidit Lutetiæ Parisiorum anno 1684) sed verosimillime Themistium loqui in sensu optativo, prout grammatici loquuntur; quo id muneris sibi commissum non asserat, sed desideret committendum.

[9] [Facta quædam tempore institutionis principum a Metaphraste narrata] Metaphrastes seu quivis alius auctor apud Surium cum ecgrapho Vaticano refert, sedisse Arcadium & Honorium; Arsenium vero, quamdiu eos instruebat, stetisse, reveritum in eis dignitatem imperialem; Theodosium, re comperta, graviter & iracunde illud tulisse, & insignia imperii deponere eos jussisse. Factum hic succincte; ab illis prolixe adornatur; adoptante illud eodem Nicephoro. Insignia imperii publice nimium ac solenniter collata fuerant a Theodosio utrique isti principi, quam ut credi facile possit, ea ob delictum scholasticum adeo indigno modo ab iis ablata fuisse; præsertim cum Arcadius a collata ista dignitate imperiali annum ageret decimum, ætatis vero decimum sextum, quando & Honorius illa fuit insignitus. Tolerabilior ac minus falsa, non tamen satis in antiquitate fundata apparet narratio Zonaræ, dicentis quod Theodosius indignatus .. Arsenium docentem sedere jusserit;idque ab eo tempore illi observarint.

[10] Ejusdem farinæ videtur aliud factum, apud Surium sub nomine Metapharstis num. 8: Non parvum aliquod delictum commiserat Arcadius .. quod non merebatur veniam; [discutiuntur.] flagris eum cecidit divinus Arsenius. Ille non tulit hoc leviter; injuriam [potius] quam castigationem, hoc esse arbitratus .. indignabatur, iram apud se alens, & præceptori suo mortem moliens, remque exsequi cupiens per spatharium, ut ibidem narratur. Scenam hanc supra fidem adornat Vita Vaticana, dicens quod Vir sanctus ob puerile delictum .. gravi [adeo] eum plaga mulctarit, ut pene ad mortem usque memoria eam teneret, & plagarum vestigia servaret .. adeo exacerbatus, ut postquam ad virilem pervenisset ætatem, clam occidere illum voluerit. Sed Arsenius jam ante dudum in solitudinem se abdiderat, quam Arcadius pervenit ad virilem ætatem. Deinde pugnant hæc cum iis, quæ subnectit paulo post: Imperantibus Arcadio & Honorio innotuit, quod Arsenius in Ægypto degeret vitam solitariam; & plurimas ei epistolas scripsere, rogantes ipsum, ut pro discipulis suis & filiis oraret. Iterum autem ei scripsit Arcadius, obsecrans, sibi ut condonaret delictum suum, quod contra Arsenium commiserat, volens eum e medio tollere. Castigatio ista Arcadii, quamquam mitius aliquantulum a Metaphraste & Nicephoro Callisto relata, difficultate tamen non caret: nam quis credat tanti imperatoris filium, anno ætatis circiter decimo sexto, imperiali honore jam diu ornatum, flagris a magistro suo cæsum fuisse? Scenica ista sunt Græculorum somnia, nisi aliunde probentur.

§ II. Sancti in solitudinem secessus, causæ, adjuncta; præclare ibidem facta, & dicta.

Secessisse Sanctum tempore Theodosii, auctor est Metaphrastes num. 9 his verbis: Cum autem imperator (Theodosius) illius fugam non tulisset silentio; [Discessit Sanctus ex aula anno circiter 394, ætatis quadragesimo.] sed multi .. sæpe ad eum quærendum mitterentur .. nusquam .. apparebat Arsenius .. sic per totam (id est, reliquam) vitam Magni Theodosii latuit.Idem habemus ex apographo Vaticano. Vita nostra tantum narrat, aulis imperatorum pro nihilo putatis .. eum Alexandriam navigasse; quod mortem aut vitam Theodosii neque includit neque excludit. Vitæ Patrum apud Rosweydum (verba dedimus num. 4) indicare videntur secessum hunc contigisse sub Theodosio: quia immediate subjungunt: Hic itaque Arsenius desiderio divini amoris accensus, relinquens omnem seculi gloriam temporalem, perrexit ad eremum Scithi. Jam vero quoniam Honorium & quidem jam augustum Arsenius instruxit, sicut probabile fit ex dictis; & quandoquidem Honorius isto titulo insignitus non fuit, ante diem X Januarii anno Christi 393 (imo forte tantum XX Novembris ejusdem anni, sicut sustinet Tillemontius Histor. imperator. citato tomo 5, a pag. 764) videtur tempus istius discessus innecti posse anno circiter 394. Certe si anticipes annum 390, vix invenietur tempus, quo Honorium instruxisse intelligi ob inimaturam ætatem possit; secluso etiam titulo augusti; si vero progrediaris ultra annum; 94. vel primos dies anni 395, jam combinari haud poterit secessus Arsenii cum vita Theodosii, die XVII Januarii 395 e vivis erepti. Ætas vitæ, qua secessit, clare indicatur in Vita num. 23: Mansit in palatio imperatoris Theodosii magni .. usque ad annum suæ ætatis quadragesimum. Et sic expone locum in Vitis Patrum libro 5, libello 15, auctore Græco incerto, interprete Pelagio, pag. 621, num. 10: Fecit in palatio .. Theodosii annos quadraginta.

[12] [divina voce monitus.] Metaphrastes cum apographo Vaticano, Zonara ac Nicephoro Callisto Viri sancti ex aula fugam occasione odii, quo Arcadius in eum exarsisse fertur, contigisse censent. At quia factum istud supra rejecimus; assignemus aliam causam. Vita nostra num. 4 & 5 tradit hanc: Dei timorem in mente habens, ingemuit, & invocabat Deum cum lacrymis, dicens: Domine, ostende mihi viam, in qua salvus fiam. Et vero dum die quadam in aula esset, audivit divinam vocem, quæ ei diceret: Arseni, si salvus esse vis, fuge homines, & salvaberis. Hæc itaque ubi audiisset Arsenius, jam pridem divino desiderio sauciatus … Alexandriam navigat. Vitæ Patrum lib. 3, pag. 506: Desiderio divini amoris accensum memorant eum perrexisse ad eremum Scithi. Et libro 5, libello 2, pag. 563 dicitur bis divinam vocem audivisse, alteram etiamnum degens in aula, alteram discedens ad vitam monasticam: idque iisdem pene verbis repetitur lib. 3, pag. 528: & conforme est Vitæ num. 4 & 6; iis, quæ leguntur apud Cotelerium tomo 1, pag. 353. De voce divina Metaphrastes num. 8 cum apographo Vaticano. Nicephorus Callistus ait, quando in Scetim se contulit, cælitus ad se delatam vocem audiisse. Hanc ego vocem in aula ab Arsenio auditam præcipuam suppono causam fuisse, cur ad perfectiorem vitam aspirarit, memor forte illius Psal. 94 ℣ 8. Hodie, si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra.

[13] [Adjuncta quædam istius discessus discutiuntur,] Clam egressum tradit Zonaras; fundaturque in Vita, num. 5. Cur autem diligentius sese occuluerit, pluribus a Metaphraste & apographo Vaticano recensetur: quod sic compendiose narrat laudatus Nicephorus: Postquam Arcadius ad imperium pervenit, angelicam eum consectari vitam innotuit. Proinde imperator ad eum scribens, cum precationem benedictionemque ejus, tum peccati gratiam ab eo petiit; eidemque ut Ægypti totius tributum pauperibus præberet, permisit. Sed hoc ille non recepit. Zonaras pag. 38 ab utroque imperatore Arcadio & Honorio & sæpissime quidem litteras ad ipsum datas scribit; rem quoque hanc gestam paucis narrans; at liceat nobis desiderare majorem auctoritatem, priusquam adeo profusam atque incredibilem munificentiam admittamus. Miror hic nuperum Legendistam Gallum censoriæ virgæ tam parcum, alias tam exotice criticum.

[14] [uti & factum aliquod post discessum;] Singulare iterum est, quod commemorat Metaphrastes num. 19: Arsenius visus est etiam, postquam ad vitam accessisset monasticam, veluti quasdam apud se servare reliquias aulicæ arrogantiæ & superfluitatis: in sedendo enim sublimem unum tenens ex pedibus, imprudens sæpe imponebat alteri … Hoc visum a patribus … sed magna Viri dignitas, & reverentia eos abducebat ab eo, quod statuerant. Postquam autem hoc quoque novit monachus Pastor, qui erat prudentia simul & virtute incomparabilis … Cum ego, inquit, ad monachos accessero ad synaxim, & vobiscum considens, sedero in eodem habitu, vobis aspicientibus videatur hæc res non toleranda, sed statim procedatis ad me reprehendendum, & ego statim cedam: &, ut qui perperam in hac re me geram, me corrigam. Quod quidem factum cum divinus intellexisset Arsenius, & mente cito agitasset, demisit pedem, & deinceps. omnino abstinuit a turpi hac sessione. Eadem res verbosius recensetur in ecgrapho Vaticano: mitto quærere, ex quo fonte hausta; majore fuerat certe auctoritate firmanda, ut secure credi posset.

[15] Quæ Sanctus in solitudine præclare gessit ac docuit, [in quo multa præclare gessit] collegit auctor Vitæ; qui tamen non pauca hic aliunde illustranda ac supplenda reliquit. Quod in ea habetur num. 11, longe distabat ejus cella, sic amplificari potest ex Cotelerio tomo 1 Eccl. Græc. Monum. pag. 357: Dicebant de illo; quod ipsius cella dissita erat spatio miliarium triginta duo. Non cito autem egrediebatur: alii enim ministerium ei faciebant. De quibus etiam in Vitis PP. lib. 5, pag. 564. Oculos identidem in cælum conversos habuisse, colligimus ex Vitis PP. lib. 3, pag. 528, ubi discipulo suo, externos homines ad se videndum venisse nuntianti: Me permitte, inquit, cælum aspicere. In admittendis iis, qui se inviserent, erat parcissimus: ibidem lib. 5, pag. 592: Abbas Arsenius non cito occurrebat alicui. Metaphrastes num. 16 narrat ista: Fratrem quemdam, qui procul venerat, neque sciebat, ubinam habitationem haberet Arsenius, deinde sciscitatus, vix eam invenerat. Postquam eum ad se venientem novit … cœpit petere lapidibus, & ita eum a se repellere. Credite posteri. Melius auctor Vitæ num. 9 occasione senis eum invisentis, cui alloquium denegabat: Nec quis putet, inquit, charitatis, cujus erat amantissimus, dispendio id factum; verum ut ne vel tantillum a perfectione avocaretur. Taciturnitatem ac silentium arctissime tenuit. Vitæ PP. lib. 5, pag. 608 & 609: Dicebat abbas ammoys (Cotelerius pag. 390 Ammoës, Græce Ἀμμώης abbati Arsenio * in initio: Quomodo me vides modo? Et ille dixit: Sicut angelum, pater. Et iterum dixit ei postea: Nunc quomodo me vides? Et ille dixit: Quomodo satanam: etenim vel si bonum sermonem loquaris, velut gladius mihi est.

[16] In Thesauro ascetico, quem Possinus noster collegit, [ac dixit] atque in Latinum convertit, edito Tolosæ anno 1683, pag. 240 lego ista: Illud quoque sibi frequenter iterans inculcabat: Sæpe me pœnituit locutum esse; numquam siluisse; (quod & Vita num. 22) sed apud Possinum sequitur: Propterea conversationes hominum vitabat, nisi quem sibi necessarium & Deo gratum, cum quopiam congressum rebatur esse. Sic igitur faciens, exiguo tempore magnus effectus est, & patres fere omnes notitia rerum divinarum, & eas explicandi facilitate superavit. Et tamen demississime de se Vir sanctus sentiebat; non tantum ex amore solitudinis, sed ea etiam de causa homines fugiens. Vitæ PP. lib. 5, pag. 592: Dicebant de abbate Arsenio & abbate Theodoro de Pherme, quia super omnia humanam gloriam odio haberent: abbas enim Arsenius non cito occurrebat alicui. Demissa adeo ipsius modestia in causa erat, quod in rebus agendis sibi diffisus alios consuleret: hinc apud eumdem Possinum pag. 247: Adiit aliquando .. abbatem Pœmenem cum discipulo suo Isaac, & ait illi: Quid faciam Isaaco huic, qui libenter me audit de rebus divinis disserentem? Ait ipsi abbas: Si vis juvare ipsum, opere ipsi & exemplo monstra virtutem: nam doctrinam quidem quamvis attente audiens, deses remanet; quod autem facto monstrabis, in eo durabit, ad imitationem trahens. Accedit custodia sui in Vitis PP. lib. 3, pag. 611: Dixit quidam senex: Debet monachus quotidie mane & sero cogitare in semetipso quid fecit eorum, quæ vult Deus, & quæ non fecit: & ita tractantem omnem vitam suam, pœnitentiam agendo, monachum esse oportet: sic enim abbas Arsenius vixit. Ex Joannis Climaci gradu 27 studium virtutum intellige: Memento qui in solitudine degis angeli hujus solitarii (Arsenii) institutum; atque intuere, quomodo ad se advenientes, ne id, quod erat majus, omitteret, insalutatos plerumque remiserit.

[17] [ad instructionem] Nunc de documentis asceticis Sancti dicamus. In Vitis PP. lib. 5, pag. 578 monachus aliquis quemdam senem consulit, quomodo se gerere debeat in cogitationum impudicarum suggestione; & in meditatione verbi Dei, quando non compungitur. Tillemontius tomo 14, pag. 187 illud tribuit Arsenio; putamusque vere, illius esse, sicut ex sequentibus patebit. In Vitis PP. lib. 3, pag. 507: Quidam de fratribus dixit beato Arsenio: Ecce, beatissime pater, meditari festino de Scripturis sanctis, quæ didici; & non sentio compunctionem in corde meo; quoniam non intelligo virtutem divinæ Scripturæ: unde & valde contristatur anima mea. Respondens autem beatus Arsenius ait: Oportet te, fili, incessanter meditari eloquia Domini: audivi enim, quia dixit beatus abbas Pœmen, & alii multi sanctorum patrum: quoniam incantatores illi, qui serpentes sollent incantare, non intelligunt ipsi verba illa, quæ loquuntur, sed serpentes audientes intelligunt virtutem verborum illorum, & conquiescunt, & subduntur eis. Sic etiam & nos faciamus: quamvis enim non valeamus intelligere divinarum Scripturarum virtutem, tamen dæmones audientes, divini verbi virtute terrentur, & effugati discedunt a nobis, non sustinentes eloquia Spiritus sancti, quæ per servos suos prophetas & apostolos locutus est. Hæc ibi: quæ aliquibus mutatis aliquanto contractius referuntur dicto lib. 5, pag. 578, quamquam sine nomine Arsenii; & quoniam uterque textus idem in substantia enuntiat; atque illi, qui ex duobus contractior est, eadem orationis serie, eodemque fratre monacho interlocutore, præmittitur sequens documentum, ideo sufficiens fundamentum nobis præberi arbitramur, ut & illud S. Arsenio adscribamus. Sic vero habet citata pag. 578.

[18] [aliorum] Frater quidam interrogavit quemdam senem dicens: Quid facio? quia cogitatio mea semper in fornicatione est intenta, & non dimittit me quiescere una hora, & affligitur ex hoc anima mea. Ille autem dixit ei: Quando dæmones cogitationes in corde tuo seminant, & sentis hoc; non colloquaris cum animo tuo: quoniam dæmonum est suggerere: & licet non negligant hæc immittere, tamen non extorquent dæmones. In te est ergo suscipere & non suscipere. Respondens autem frater, dixit Seni: Et quid faciam? Quia fragilis sum, & superat me passio hæc. Ille autem dixit ei: Intentus esto ad hujusmodi. Scis autem quid fecerint Madianitæ? Ornaverunt filias suas, & statuerunt eas in conspectu Israëlitarum: non tamen extorserunt aliquibus, ut miscerentur cum eis: sed qui voluerunt, incurrerunt in eis. Alii autem indignantes comminati sunt, & cum interitu eorum, qui præsumpserant, ulti sunt fornicationem: ita agendum est & de fornicatione. Et quando initium faciunt loqui in corde tuo, non respondeas eis: sed surgens ora, & age pœnitentiam, dicens: Fili Dei, miserere mei.

[19] Ibidem pag. 598: Narravit iterum abbas Daniel, [utilia] quia quando erat in Scithi abbas Arsenius, erat ibi monachus quidam rapiens ea, quæ habebant senes: abbas autem Arsenius volens eum lucrari, & senibus quietem præstare, tulit eum in cellam suam, & dicit ei: Quidquid vis, ego tibi dabo: tantum non rapias. Et dedit ei aurum & nummos, & rescellas, & omne, quod in responso suo habebat, dedit ei. Ille autem iterum rapiebat. Senes vero videntes, quia non quievit, expulerunt eum, dicentes: quia si invenitur frater habens de infirmitate corporis aliquid, oportet sustinere eum; si autem furatus & admonitus non quiescit, expellite eum; quoniam animæ suæ detrimentum facit, & omnes in eo loco habitantes conturbat. Per rescellas, reculas, diminutivum a res; per responsum vero fiscellam seu sportam intelligit Rosweydus in notationibus, vix dubitans, quin interpres in Græco invenerit προσφωνάριον. Cotelerius pag. 421 legit: ἱματισμὸν, καὶ πᾶσαν τὴν χρείαν αὐτοῦ, id est, vestem, & quidquid necessarium ei erat; male existimasse Rosweydum censens, in Græco esse vocem προσφωνάριον, sicut videre est in Cotelerii notis col. 805. Corderius noster in notis ad Institutiones asceticas S. Dorothei a se editas pag. 190, vult in Græco fuisse vocem ἀπόκρισις, responsum.

[20] Animos afflictis addit apud eumdem Rosweydum lib. 7, [ad spem veniæ] auctore Græco incerto, interprete Paschasio, cap. 11, pag. 669: Abbas Arsenius dixit: Non coctus laterculus, si missus in fundamentum fuerit prope fluvium; neque uno die sufferre poterit: si autem bene fuerit coctus, permanet tamquam lapis: sic & homo non coctus neque inflammatus, secundum quod de Joseph dictum est: Eloquium Domini inflammavit eum; mox in principio carnalis cogitationis dissolvitur. Similia habes in Vita S. Pachomii abbatis die XIV Maii, pag. 327. Effatum illud aliter aliquantum ac pluribus verbis memoratur ibid. lib. 5, pag. 626, & abbati Orsisio adscribitur: & fortasse ab utroque pronuntiatum fuit, ab uno quidem succinctius, ab alio prolixius. Eodem lib. 7, pag. 669 habentur ista: Idem (Arsenius) requisitus ab altero fratre, dicente: Si peccavero, etiam in quocumque minuto peccato, & consumit me cogitatio mea, & arguit me dicens: Quare peccasti? Quid faciam? Respondit senex: Quacumque hora cecideri homo in culpam, & dixerit ex corde: Domine Deus, peccavi, indulge mihi; mox cessabit cogitationis vel tristitiæ illa consumptio.

[21] [& ad emendationem vitæ accommodata.] Cotelerius tomo 1, pag. 521 vulgavit ista: Accessit senum aliquis ad abbatem Lot, in parvam paludem Arsenoitæ, & rogavit eum per cellam, deditque illi. Ægrotabat autem senex, ac refecit eum; quod si venissent aliqui congressuri cum abbate Loto, efficiebat, ut etiam visitarent senem infirmum. Cœpit ergo eis loqui sermones Origenis: qua de causa abbas Lot perrexit ad abbatem Arsenium, narravitque ei de sene. Ait abbas Arsenius: Noli expellere, sed dicito ei: Ecce e bonis Dei; manduca, bibe, prout volueris; tantum hos sermones ne proloquaris: quod si voluerit, emendabitur; si vero noluerit emendare se, sponte rogaturus est, ut e loco secedat, nec tu futurus es discessus causa. Itaque reversus abbas Lot ita fecit. Tum senex postquam audivit hæc, noluit corrigi, sed cœpit rogare, dicens: Propter Dominum, hinc me ablegate: nec enim amplius valeo sustinere solitudinem: atque sic exsurgens egressus est, deductus cum caritate.

[22] [Erga delinquentes erat benignus.] De benignitate erga delinquentes præsertim juniores apud Socratem lib. 4 Historiæ eccl. cap. 23, sic legitur: Alius item, nomine Arsenius, juniores monachos, qui deliquerant, a communione minime separabat, sed eos, qui provecta essent ætate: dicebat enim, juvenem, qui excommunicatur, contumacem fieri: seniorem vero cito excommunicationis dolorem sentire. Quia unicum dumtaxat inter solitarios novimus Arsenium, ideo non videtur alteri cuiquam, spectato textu, tribui debere is agendi modus. Socrates tamen cum non agat ibidem nisi de illis, qui præcesserunt mortem Valentis, excepto solo Euagrio, de quo videsis pag. 235; concludatque citatum caput, dicens: Euagrium .. paulo post obitum Valentis floruisse; textus difficultate non caret. Menardus certe in Concordia regularum, auctore S. Benedicto Anianæ abbate, Parisiis anno 1638 edita, pag. 54, ex tempore, quo vixerunt solitarii isti, de quibus scribit Socrates, censet hic pro Arsenio substituendum alium, Græcis Ἀρσίσιον, Latinis Orsiesium, sive Orsiesim. Tillemontius tomo 14, pag. 690, ex eo, quod non norit nisi unicum inter solitarios Arsenium, videri censet, rem hanc gestam absque difficultate ipsi attribui posse; tacta tamen textus superioris e Socrate difficultate. Miror hic ita loqui Tillemontium, qui tomo 7, pag, 165 factum istud abjudicandum Arsenio nostro censuerat, uti & in notis ad illum tomum pag. 674.

[Annotatum]

* Coteler. Esaiæ; gr. Ἠσαΐᾳ, al. Ἀσέῳ.

§ III. Alia ascetica documenta; fuga ex Scethi in Troën; inde in Canopum; dicta a Sancto & facta utrobique expensa.

[Sanctus inducitur narrans exemplum monachi increduli,] Cotelerius inter laudata Patrum Apophthegmata tomo 1, a pag. 421 ista de S. Arsenio vulgavit: Abbas Daniel Pharanita narravit hæc: Dixit pater noster abbas Arsenius de quodam Scetiota, quod magnus esset in agendo, in fide vero simplex: unde, quia erat idiota, fallebatur, ac dicebat: Non est revera corpus Christi panis, quem sumimus, sed antitypum seu figura. Et audierunt duo senes, quod talem proferret sermonem. Scientes autem eum esse magnum vitæ moribus, reputaverunt ita loqui ex simplicitate, absque malitia: unde ad eum profecti dixerunt: Abba, sermonem fidei contrarium audivimus de quodam, quod putet non esse vere & natura corpus Christi, quem sumimus panem, sed esse antitypum. Respondit senex: Ego sum, qui ita sentio. Illi vero monuerunt eum hisce verbis: Abba, noli sic tenere, sed quemadmodum tradit Ecclesia catholica. Nos enim credimus, quod ipse panis, corpus sit Christi; & calix, ipse sit sanguis Christi, secundum veritatem, non secundum figuram. Sed sicut in mundi principio Deus pulverem de terra accipiens, hominem formavit ad imaginem suam: nec quisquam dicere potest, non esse imaginem Dei; quamvis incomprehensa sit imago; ita etiam de pane, de quo dixit: Corpus meum est, sic credimus, quod juxta veritatem corpus sit Christi.

[24] Tum senex insit: Nisi res ipsa persuaserit, non plene mihi erit satisfactum. [circa veritatem Eucharistiæ;] Illi ad eum: Deum deprecemur per hanc hebdomadam circa mysterium hoc: confidimus, eum nobis revelaturum. Senex vero cum lætitia admisit sermonem, Deumque orabat, dicens: Domine tu scis, me non propter malitiam esse incredulum; sed ne per ignorantiam aberrem, mihi revela, Domine Jesu Christe. Senes quoque regressi ad suas cellas, obsecrabant Deum ac dicebant: Domine Jesu Christe mysterium istud revela seni, ut credat, nec perdat labores suos. Et exaudivit Deus utrosque. Completa ergo hebdomada venerunt Dominico die ad ecclesiam, steterunque una tres soli in uno embrimio; medius autem erat senex. Tunc aperti sunt oculi eorum. Nam cum panis ad sacram mensam positus fuisset, tribus solis apparebat velut puerulus. Et ubi manum extendit presbyter ad frangendum panem, ecce angelus Domini descendit de cælo, habens cultrum, & puerulum mactavit, ac sanguinem ejus infudit in calicem.

[25] Tum quando presbyter in particulas fregit panem, [qui pathetico miraculo divinitus curatur.] etiam angelus e puerulo particulas incidebat. Ut porro accesserunt ad sumendum e sanctis, soli seni data est caro cruenta. Quod intuitus timuit, & clamavit, dicens: Credo, domine, quod panis corpus tuum sit, nec non calix sanguis tuus. Atque illico caro, numquam præ manibus gerebat, evasit in panem, juxta mysterium. Et communionem sumpsit, gratias agens Deo. Ajunt ei senes: Novit Deus humanam naturam, quod carnibus crudis vesci nequeat; ideo corpus suum transformavit in panem, & suum sanguinem in vinum, iis qui fide suscipiunt. Et gratias egerunt Deo de sene, quod non permisisset perire labores illius. Tunc abierunt tres illi in cellas suas ingenti cum gaudio. Eadem historia legitur ibid. in Daniele a pag. 421, in Vitis PP. lib. 5 a pag. 635; quam auctor apud Surium partim interpolavit, partim decurtavit. Embrimium redditur in Vitis PP. pag. 636 sedile de scirpo, quod in modum fascis erat ligatum. Cotelerius in notis col. 806 ait alibi legi, plumatium de scirpo: de quo Onomasticum Rosweydi, Vitis PP. subnexum pag. 1047; & apud eumdem inter Apophthegmata Patrum pag. 493 occurrit: Posuit ergo senex duo embrimia … dixitque: Sedete. Cangius in Glossario Græco dicit esse mattam ex grossa papyro tenuiter pectinatam, ex veteribus glossis. Consule notas Cotelerii col. 806; ubi examinata vocis origine, addit embrimia seu embrymia fuisse fasciculos colligatos, variis virgultis plenos. De hac voce etiam agit laudatus Cangius in Glossario Lat. col. 237.

[26] [Ex Scethi fugatur S. Arsenius] Sanctus noster diu quidem, at non semper in Scethi permansit, barbaris illuc irrumpentibus sedem mutare coactus. Cassianus collatione 2, cap. 6, ac Vitæ Patrum lib. 3, pag. 529 Mazices ipsos vocant; nos Mazicos vocabimus, Libyæ incolas. Palladius in Historia Lausiaca cap. 7 indicat vicinos fuisse Scethicæ solitudini. Rabiem eorum describit Cassianus loco citato, ita dicens: Gens cunctis pene nationibus feris immanior atque crudelior est: non enim eos usque ad effusionem sanguinis, ut nonnullas gentes desiderium prædæ, sed sola feritas mentis instigat. Meminit de iis Euagrius lib. 1, cap. 7, & Ammianus anno 1693 editus, lib. 29, cap. 5, prout insuper in notis ad dictum locum. Videri etiam possunt, quæ jam pridem dicta sicut tomo 2 Februarii, pag. 46. De Mazicorum latrociniis, & quorumdam solitariorum fuga agitur loco mox citato ex Vitis Patrum. At duplex horum barbarorum distinguenda est irruptio; una quidem sub prima tempora, quibus eo se receperat S. Arsenius, nimirum circa annum 395; qui vel inde non fugit, si Metaphrasti credimus; vel si fugit, eodem haud dubie non multo post rediit, ut conformiter ad chronotaxim Vitæ, anni quadraginta ibidem ab eo exacti ac simul alia alibi tempora ab eodem in solitudine impensa inveniantur.

[27] [tempore secundæ incursionis Mazicorum;] Quibus accedit alia ratio tam pro festino ipsius quam aliorum reditu a Tillemontio assignata tomo 14, pag. 693; secundam barbarorum irruptionem innectente anno circiter 430 aut 434. Tunc itaque ab amata sibi & per annos circiter quadraginta inhabitata solitudine avulsus fuerit Vir sanctus non sine fletu; prout fidem faciunt Vitæ Patrum lib. 5, pag. 564: Quando in solitudinem redactus est (sive ut Græce apud Cotelerium ἠρημώθη, vastatus est, desolatus est) locus qui vocatur Scithi, exivit plorans (Arsenius;) & dicens: Perdidit mundus Romam (consule Baronium anno 410) & monachi Scithi. Ad primam itaque Mazicorum invasionem, [in prima vero invisibilis per eos transiit, si credimus Metaphrasti.] quæ narrat Metaphrastes apud Surium num. 15, referenda sunt, si vera sunt, quæ narrat: Cum barbari aliquando in Scete fecissent excursiones; alii quidem ex patribus conversi sunt in fugam, & ea ratione evaserunt ex manibus barbiricis. Arsenium autem nullus invasit metus .. sed sic manens in cella: Si mei, ajebat, Deus curam non gerit: curnam ego velim vivere? Sic dicens & sentiens surrexit & transiit per medios barbaros; & nihil mali passus, salvus evasit: cum eis nullum omnino sui sensum dedisset. Nimis hoc mirabile ac singulare, quam ut sola Metaphrastis, aut, quisquis ista scripserit, alterius auctoritate non satis ad faciendam fidem idonea, mox admittatur. Quid si is Arsenio hic aptarit id, quod narratur de Daniele, Sancti discipulo, apud Cotelerium pag. 419: Quando barbari in Scetim prorupere, fugæ se dederunt patres. At senex dixit: Si Deus mei non gerit curam, cur etiam vivo? Et per medios barbaros transivit, nec viderunt eum.

[28] Ad primos etiam ante vel post primam Mazicorum irruptionem S. Arsenii in eremo annos referenda sunt, [Sub quod tempus referendum est aliud Sancti factum.] quæ recenset Vita num. 11; ubi monachus aliquis, videndi Arsenii desiderio flagrans, ad eum deducitur, sed sicce admodum ac jejune excipitur: Moyse ex latronibus converso, quem postea invisit, amicissime ipsum excipiente. Puto hic designati Moysen, abbatem illustrem, sacerdotem ac martyrem, cujus acta collegit ac digessit Tillemontius tomo 10, a pag. 62; mortem ejus pag. 64 illigans anno circiter 395; & pag. 76 inter annos 392 aut 393 & 400 eam collocat: (de qua re uberius agi poterit die XXVIII Augusti cum Martyrologio Romano) hoc certum esse affirmans pag. 75, vita functum ante annum 420 ex eo, quod Palladius Helenopoleos episcopus, Historiæ Lausiacæ cap. 22 loquatur de ejus morte.

[29] Locus, in quem, Scethi relicta, se abdidit S. Arsenius, [Profugus in Troën invisitur a Timothei, ep. Alexandrini avunculo,] est Troë, superioris Babylonis versus Memphim; quem bis incoluit: prima vice annos decem in eo moratus, ut dicitur in Vita num. 23; ac secunda annos duos, uti ibidem habes. Situs clare traditur duabus hisce urbibus appositis, olim Ægypti præcipuis, at nunc excisis; de quo vide tabulam chronographicam particularem mansionum eremiticarum post prolegomena ad Vitas Patrum apud Rosweydum; ubi tamen ejusdem loci nomen haud invenio. Vocatur etiam Petra Troæ, apud Cotelerium pag. 366, ubi & exponitur sequens factum multis tricis implexum: Idem (abbas Daniel) retulit, quod aliquo tempore venerint quidam patrum ab Alexandria, ut viderent abbatem Arsenium: ex quibus unus erat veteris Timothei archiepiscopi Alexandrini, pauperis nuncupati, avunculus, comitemque habebat, e fratris sui liberis unum. Tunc vero ægrotabat Senex, noluitque eis occurrere, ne alii pariter accederent ac eum interturbarent. Erat porro in Petra Troæ. Illi tristes remearunt. Contigit autem ut barbarorum irruptio fieret: unde mansit sponte in inferioribus partibus. Quo audito, iterum venerunt illum invisere, & alacriter suscepit eos. Dicit illi frater, qui una cum illis erat: Nonne scis, Abba, nos, congressuros tecum, perrexisse Troën, nec a te admissos fuisse. Respondit Senex: Vos panem comedistis, ac bibistis aquam: ego vero, fili, sane nec panem nec aquam gustavi; neque sedi me ipsum puniens, donec exploratum habui, vos ad locum vestrum pervenisse: quia propter me fatigati fueratis: sed veniam mihi donate, fratres. Illi recreati discesserunt.

[30] Rationem cognomenti pauperis (ἀκτήμονος) dare, [cujus ætas cum isto facto] in promptu non est; ut quod alibi minime reperiam. Omnem difficultatem hic movet unus ille veteris Timothei, archiepiscopi Alexandrini avunculus (sive avunculus is revera fuerit, sive patruus; nam θεῖος utrumque significat) qui Sanctum convenisse fertur. Varii inter episcopos Alexandrinos se nobis offerunt; sed quorum unus dumtaxat cum præsenti re gesta chronologice utcumque combinari potest; estque Timotheus I, epitetho, παλαιοῦ, veteris hic, ni fallor, discriminatus ab aliis homonymis, qui post ipsum secuti sunt. De hoc porro Timotheo videlis Historiam chronologicam Patriarchiarum Alexandrinorum tomo V Junii præfixam, pag. * 50: de Vitis autem Patrum, quas scripsit, Sozomenum lib. 6, cap. 29; Rosweydum prolegomeno 4 ad Vitas Patrum, sectione 1, ac Vossium de Historicis Græcis lib. 2, cap. 19. Jam vero quænam Timotheo isti ad rem nostram hic aptando incommodent, expendamus. Troën se contulit S. Arsenius anno circiter 434: Timotheus autem iste obiit anno 385, ac proin necesse erit dicere, avunculum seu patruum ejus, qui inviserit Sanctum in Petra Troæ, ipsi supervixisse annis fere 50.

[31] [ægre combinari potest.] Crescit difficultas ex eo, quod eædem, ut vidimus, personæ narrantur eumdem Sanctum convenisse in inferiore Æpypto; per quam ex dicendis, videtur intelligi Canopus; quo quia ivit post decem annos in Troë exactos, jam sequitur, ut factum id fuerit anno circiter 444; & avunculus proin ille tum annos circiter 90 numerarit, etiamsi gratis demus, eum annis circiter 20 juniorem fuisse suo nepote; qui patriarchalem cathedram ascendit anno 381; annis si non gravis, saltem absque dubio ad insignem adeo dignitatem ætate jam maturus. Apud Surium pro Timotheo ponitur Theophilus; qui, ut videre est in dicta Histor. pag. * 51, anno 412 obiit; at præterquam quod nesciam, qua idonea auctoritate illa mutatio facta sit; accedit eo, quod aliquo quidem usque sic evacuatur difficultas, non tamen omnino tollitur: nam vel sic avunculus iste suo nepoti debuisset supervixisse annis triginta & amplius; quod licet non sit adynaton, non est tamen ordinarium. Quid si Sanctus versus annum 395, quando Mazici prima vice Scethim devastarunt, quia erat in vita monastica etiamnum tiro, barbarorum imminentium terrore perculsus, inde in Troën primo, deinde in inferiorem Ægyptum ad tempus aliquod se receperit; ubi res hæc gesta tunc contigerit? Metaphrastes apud Surium num. 22: Sic, inquit, divinus Arsenius non absolute & indiscriminatim eos, qui accedebant videbat & non videbat, sicut prius dictum est sed pia consideratione, & divino quodam judicio. Ceterum eorum quoque, qui sic revertebantur, & nec eum viderant, nec convenerant, magnam habebat rationem, ut nunc ostendit ex hac sui excusatione ad eos, qui non viderant. Melius mores & indolem Sancti hic depingit Metaphrastes, quam supra, ubi de fratre, qui invisum ad ipsum venerat, lapidibus appetito.

[32] [Secedit in Canopum; an & quando a Theophilo ep. Alexandrino visitatus?] Dicendum nunc, quænam sit illa Canopus Alexandriæ, in qua tres annos exegisse Sanctum memorant Vita num. 23, Vitæ Patrum lib. 5, pag. 622, ac Cotelerius pag. 371. Canopus, aliis Canobus, urbs Ægypti, olim episcopalis, in ora littorali maris Ægyptii ad ostium occidentale Nili, quod ab ea Canopicum appellatur, Alexandria 25 mil. pass. in ortum distans, hic intelligi non potest; uti per se liquet: quid enim Anachoretæ cum urbano strepitu? Alia ergo Canopus sit oportet, de qua hic agitur; nimirum insula parva ostio Canopico objecta; non vero, prout aput Surium dicitur, unum ex septem ostiis Nili, si proprie loqui velimus. Ibi dum Sanctus degeret: Mulier quædam senatoria venit Roma .. S. Arsenium videre desiderans, interponente auctoritatem suam archiepiscopo Theophilo, ut facilior ei pateret ad Sanctum aditus. Res gesta pluribus recensetur in Vita num. 12, uti & in Vitis Patrum lib. 3, pag. 51 (at pro Canopo ibi legitur Campo;) lib. 5, pag. 564; apud Surium num. 17, ac Cotelerium pag. 360. Interim ubique constanter exprimitur Theophilus; qui iterum recurrit in Vita nostra num. 9, & quidem bis congressum Sancti ambiens; non expresso loco, ubi hoc accidit; qui fortasse fuit Scethis, non autem Canopus; adeoque personæ, locus, tempus apte cohærere possunt. Secus statue de alio isto priore congressu Theophili in Canopo, qui combinari nequit cum ejus ætate, si ipsum differas juxta ordinem narrationis in Vita num. 23 (quid ni & temporis?) usque ad tres dictos annos, quos Sanctus in Canopo exegit; uti elucescet ex chronotaxi nostra, cum mortuus sit Theophilus anno, ut diximus, 412, & S. Cyrillus I, eum secutus, sederit usque ad annum 444. Quod si Sanctum, quo tempore in Scethi degebat, excunte nimirum seculo quarto, aut ineunte quinto, in Canopum tantisper secessisse statuas, ibique a Theopilo fuisse conventum, rem commode composueris.

§ IV. Reditus in Troën; mors, sepultura, chronotaxis vitæ, discipuli.

At neque in ipsa inferiore Ægypto, quo majoris quietis causa secesserat, viro Sancto quieto esse licuit; [In partes Alexandriæ digressus S. Arsenius,] nam, sicut est in Vitis Patrum libro 5, libello 15, num. 9: Sedente eodem abbate Arsenio aliquando in inferioribus partibus Ægypti, cum illic importunitates pateretur, visum est ei derelinquere cellam suam: & nihil ex ea tollens secum, missos fecit Alexandrum ac Zoilum, discipulos suos, qui tunc cum ipso erant, forte ut arctiori solitudini vacaret: de qua re etiam agitur in Vita num. 18 & apud Cotelerium pag. 363. Deinde paulo post refertur ibidem in Vitis Patrum: Descendit Senex circa partes Alexandriæ, & ægrotavit ægritudine magna. Vita nostra ait: Descendit … Senex in partes Thebaidis, gravique infirmitate correptus est. Cotelerius legit in partes Alexandriæ. Et sic certo legendum: quid enim Arsenio, in inferiore Ægypto degenti, cum partibus Thebaidis, in Ægypto superiore porrectis, quæ ab inferiore tota fere Ægypto dividitur? Ne plura congeram; res dilucidabitur ex Vitæ contextu. Dixit Alexandro: Surge & naviga: & morem gessit. Ac Zoilo dixit: Veni mecum usque ad flumen, & quære mihi navem, quæ Alexandriam versus vela faciat: sicque tu ad fratrem tuum naviga. Zoilus his dictis turbatus tacuit: atque ita alter ab altero sejuncti sunt. Vide jam quo pacto cohæreant hæc cum iis, quæ ibidem mox sequuntur: Descendit igitur Senex in partes Thebaidis, gravique infirmitate correptus est.

[34] Itaque non in Thebaidis (ubi non scio quod tota sua vita umquam fuerit) sed in Alexandriæ partibus Sanctus a morbo sanatus, [redit in Troën, ibique moritur, mortis præscius;] reditum meditatur ad suos in Troën; quod in hunc modum pertexere pergit Vita: Sanitati autem restitutus Senex dixit: Ibo ad patres meos. Et sic navi revectus venit in Petram (Troës); ubi erant discipuli ejus, decursis in Canopo & partibus Alexandriæ annis tribus. Cum vero prope flumen (Nilum) esset, contigit historia Æthiopissæ, volentis tangere meloten ejus; occursus discipulorum Alexandri ac Zoili; & reliqua eodem num. 18. Manseruntque cum eo usque ad mortem ipsius; per duos utique annos vitæ postremos, quibus Troën redux, vitam ibidem clausit, consummans cursum suum in pace ac timore Dei, ut dicitur num. 23. Huc pertinet monitum discipulis ante mortem datum; quam num. 22 ostendit se prænovisse: Turbati sunt discipuli hæc audientes: Et dixit illis: Nondum venit hora; quando autem venerit, dicam vobis: de qua Vitæ PP. pag. 621, ac Cotelerius pag. 369; quæ amplificantur apud Surium num. 27.

[35] [postquam vetuisset corpus suum ulli post mortem dari,] Quædam etiam circa corpus suum post mortem discipulis observanda præscriptsit num. 21: Judicium, inquit, vobiscum subire debeo ante tribunal Christi, si cuiquam dederitis corpus meum: sive ut ab eo, post mortem honores omnes arceret, quos adeo impense in vita semper declinaverat; sive ut ansam omnem præcideret stultitiæne dicam an superstitioni inveteratæ, quibus defunctorum corpora prosequi solebant Ægyptii gentiles; proposito sibi fortasse exemplo S. Antonii abbatis, in cujus Vita ad diem XVII Januarii num. 139, narrantur ista: Finito sermone, fratres eum vehementissime retardabant, glorioso Patris cupientes termino decorari: sed multas ob causas, quas & silentio demonstrabat, præcipue tamen ob præsumptam Ægypti consuetudinem contradixit. Mos enim Ægyptiis est, nobilium & præcipue beatorum Martyrum corpora linteamine quidem obvolvere, & studium funeri solitum non negare; terra vero non abscondere, sed super lectulos domi posita reservare. Hunc honorem quiescentibus reddi, inveteratæ consuetudinis vanitas tradidit.

[36] [& jussisset loco abjectissimo] Plura ibidem; ubi & consuli possunt annotata; Baronius ad annum 358, num. 23; ac Rosweydus noster in notationibus ad Vitas Patrum, pag. 73; qui plura collegit de causa, origine ac modo condendi corpora apud Ægyptios; quem, tametsi vetitum, apud Christianos tamen post S. Antonii tempora perseverasse, ibidem invenies. Verum ut ad S. Arsenium redeamus; videtur is commendasse suis discipulis, ut corpus suum conderent loco incognito & occulto: nam, Quid ergo, inquiunt, faciemus? Quia nescimus illud sepelire. Et dicit eis Senex: Non nostis mittere funem, & tollere me in montem? Exemplum hic denuo sumere poterat a Magno Antonio, de quo loco citato pag. 140 ista referuntur: Servaverunt mandata discipuli, involutum (ut præceperat) corpus humo operientes; & nemo interim usque ad hanc diem, præter eos, ubi sit conditum, novit: de qua re Baronius loco mox assignato. Metaphrastes ita Sancti nostri sepulturam narrat num. 27:.

[37] [illud sepeliri.] Atque mortuum quidem corpus in ipsis, quibus fuerat indutus, vestibus, cilicio, inquam, & pelle ovilla ejus discipuli, cum psalmos pro more cecinissent, in quodam loco Stromes deposuerunt; adoptante, quæ de vestibus, cilicio videlicet ac pelle ovina hic memorantur, pluries dicto Legendista Gallo. At Daniel, Sancti discipulus, apud Cotelerium pag. 371 disertis verbis contrarium testatur: Reliquit, inquit, vero mihi pelliceam suam tunicam, cilicinum camasum album, cum sandaliis palmeis. Quæ ego indignus gestavi, ut per ea benedicerer. Idem testatur Vita nostra numero 23. Exemplum ipsi rursum dederat S. Antonius eadem pag. 140: Vestimentorum meorum sit ista divisio: meloten & pallium tritum, cui superjaceo, Anthanasio episcopo date, quod mihi novum ipse detulerat. Serapion episcopus aliam accipiat meloten: vos cilicinum habetote vestimentum. Habe nunc Vitæ S. Arsenii chronotaxim.

[38] Suggerit eam auctor Vitæ num. 23 cum Vitis Patrum libro 5, [Chronotaxis vitæ] libello 15, & Cotelerio pag. 371. Quæ, prout res tulit, sparsim superius relata sunt, hic rursum ob oculos ponenda & conjungenda: Obiit annum agens nonagesimum quintum. Mansit in palatio imperatoris Theodosii Magni .. usque ad annum suæ ætatis quadragesimum: in Sceti annos quadraginta: in Troë vero superioris Babylonis versus Memphim annos decem: tres in Canopo Alexandriæ: & reliquis duobus annis rediit in Troën; ibique obdormivit. Ita Vita nostra dicto num. 23. Hisce positis, universam vitæ seriem sic præterpropter ordinamus. Natalem affigimus anno Christi 354. Vixit in seculo annis quadraginta, videlicet usque ad annum Christi 394; intra quos pervenerit ad aulam anno Christi 383, ætatis 29; Arcadii, annos numerantis sex, educationi & institutioni vacare incipiens. Accesserit Honorius secundum dicta, anno Christi 392, ætatis octavo. Aulam reliquerit vivente etiamnum Theodosio imperatore, uti supra satis probabiliter statuimus, anno Christi 394, ætatis quadragesimo, annos undecim in ea moratus.

[39] Adde annos alios quadraginta in Scethi usque ad annum ætatis octogesimum, [hic contexitur.] Christi 434; in Troë decem, qui concurrant cum anno ætatis nonagesimo, Christi 444; tres item in Canopo, ac duos postremos in Troë; & jam exsurgent anni ætatis universe nonaginta quinque; concurrente eorum postremo cum anno Christi 449 aut 450 inchoato. Perperam itaque apud Surium num. 27 ac Lippeloum tom. 3, pag. 209; adde Gazæum in Vitis Sanctorum tom. 2, pag. 85 vitæ summa protenditur usque ad annos centum ac viginti. Idem Gazæus perperam eum obiisse scribit anno circiter 430. Minus a nobis recedunt Tillemontius ac novus Legendista Gallus; quorum ille notat annum 445 vel paulo post; hic vero eumdem annum 445. At vero quoniam in calculo nostro omnia satis recte cohærent, illo standum censeo.

[40] Tres S. Arsenio fuere discipuli, nimirum Daniel, [Illustrantur ea,] Zoilus & Alexander; prout conficitur ex dictis, Vitis Patrum, ac collectione Coteleriana pagg. 241 & 363. Duo postremi erant Pharanitæ, teste Vita nostra num. 18, & laudata collectione eodem num. 363. De Daniele idem affirmatum est supra in initio paragraphi tertii. Est vero istius nominis locus non unus. In Commentario prævio ad Vitam S. Euthymii die XX Januarii, pag. 298 occurrit laura Pharan, sex milliaribus versus Orientem via Hierichuntina distans Hierosolymis, a vico, qui decem inde stadiis ad solem orientem jacet, appellata, & a S. Charitone exstructa; de qua ibidem pagg. 303, 304 & 308. Et in Vita ejusdem Sancti pag. 327 ista dicuntur: Est .. quidam vicus ad solem Orientem a laura Phararum distans decem stadia, qui ipse quoque vocatur Pharan: qui quidem non cognomen, ut arbitror, accepit, sed ipse nomen potius lauræ dedit. Est etiam Phara seu Pharan (Græce Φαρὰν, Hebraice Paran) urbs vel oppidum Arabiæ Petræa ad sinum Arabicum, inter Ægyptum & Arabiam; notaque præterea solitudo nominis ejusdem extra oppidum. Consule Chorographiam Rosweydi particularem supra laudatam aliosque geographos. Inde formatur nomen gentile Pharanita, quod censeo convenire tribus hisce discipulis non ob lauram Pharan, sed ob natales ex Pharan (oppidone an solitudine?) Arabiæ Petræa.

[41] [quæ de tribus Sancti discipulis,] Porro Danielem duobus aliis juniorem fuisse, ex iis, quæ refert apud Cotelerium pag. 371: patres (πατέρας) suos eos vocans, colligit Tillemontius pag. 698: sed contra est, quod Arsenius, ut vidimus num. 34, iturus in Petram Troës ad discipulos suos, se proinde juniores, dicat: Ibo ad patres meos. In Vitis Patrum lib. 5, libello 18, pag. 636 inducitur Daniel narrans historiam quamdam, ac mentionem faciens de S. Cyrillo, episcopo Alexandrino, addito titulo sanctæ memoriæ: unde liquet eum ipsi supervixisse anno 444. Quin imo ipsimet Sancto magistro suo supervixit, uti patet ex iis, quæ paulo ante de ejusdem vestibus, post mortem ipsius a se gestatis, præmissa fuere. Plura Danielis dicta sub titulo particulari referuntur apud Cotelerium a pag. 419; nec non sparsim locis variis in Vitis Patrum. Quæ die XIV Aprilis, pag. 214 dicuntur de Daniele abbate Scetheos, qui corpus S. Thomaidis, pro conservanda pudicitia peremptæ, in Scethim deportari curavit, ibique in cœmeterio suo sepelivit, tribuenda censuimus Danieli, de quo hic agimus; atque ex ejus epocha tempus martyrii prædictæ Sanctæ fiximus seculo V. Interim hunc Danielem distingue, ab alio ejusdem nominis & loci asceta, quem Cassianus collatione 4, cap. I inter ceteros Christianæ philosophiæ vidisse se testatur, æqualem quidem in omni virtutum genere his, qui in eremo Scithi commanebant; quemque ab humilitate potissimum commendat: nam medio ut minus seculo hic nostro senior fuit: Paphnutius enim, sub quo ille vixit, in fine seculi IV mortuus, ut videsis apud Tillemontium tomo 10, pag. 57, hunc quem sibi paraverat successorem, præmisit ad Deum, teste laudato Cassiano.

[42] [variis locis] Zoilus una cum Alexandro fuerat discipulus Agathonis (vide Cotelerium a pag. 372) priusquam ad Arsenium accessit. Puto de utroque intelligendum, quod ibidem pag. 378 legitur: Habuit aliquando abbas Agatho duos discipulos, qui seorsim vitam anachoreticam ducebant. Et pag. 380 habentur ista: Retulit abbas Daniel, antequam venisset abbas Arsenius ad patres meos, ipsi quoque manebant cum abbate Agathone. Diligebat autem abbas Agatho abbatem Alexandrum, quia erat mansuetus, ac in exercitatione monastica diligens. At aliquantulum videtur lentus fuisse: nam, ut additur, accidit porro ut omnes ejus (Agathonis) discipuli scapos lavarent in flumine; & abbas Alexander lavabat moderate. Ceteri vero fratres dixerunt seni: Frater Alexander nihil facit. Unde volens eis mederi, ait illi: Frater Alexander, lava eos: lini enim sunt. Utque is audivit, acerbe tulit. Et postea solatus est eum senex his verbis: An nesciebam, te recte agere? Verum id tibi coram illis dixi, frater, quo eorum animum in tua obedientia curarem. At clarius id indicat Vita nostra num. 17: Abbas autem Alexander lente laborabat ac moderate … Abbas autem Arsenius ut vidit eum moras trahere, cogitans si forte haberet hospites, manducavit. Ast Alexander ubi absolvit, vespere rediit.

[43] [invenia sunt: quibus alibi additur quartus.] Rursum vero apud auctorem proxime citatum pag. 358 habentur sequentia: Narravit hoc modo abbas Daniel, discipulus abbatis Arsenii: Exstiti aliquando prope abbatem Alexandrum, & dolore correptus est, seque ob ægritudinem extendit, sursum aspiciens. Contigit autem ut beatus Arsenius veniret ad loquendum ei; viditque illum extensum. Postquam ergo locutus est, dicit ei: Et quis erat homo secularis, quem hic vidi? Respondit abbas Alexander: Ubinam conspexisti eum? Ait: Cum e monte descenderem, respexi huc ad speluncam, & vidi aliquem extensum, cernentem sursum. Tum veniam corpore inclinato petiit ab illo, dicens: Parce mihi: ego eram: dolor enim me comprehendit. Tum senex: Tu igitur eras. Bene habet: Ego putavi seculi hominem fuisse, atque ideo sciscitatus sum. Eadem paulo aliter narrantur apud Surium num. 19. Tribus hisce Sancti discipulis alius nomine Isaac additur in Thesauro ascetico Possini lib. 9, pag. 247. Verba habes supra num. 16. De Ammoë, amico S. Arsenii, ejusque discipulo Joanne varia collegit Tillemontius a pag. 701.

§ V. Memoria in Fastis; cultus in Gallia, Belgio, & Germania; elogia; Vita, quam edimus; aliæ ab aliis conscriptæ.

Sanctus apud Græcos colitur die VIII Maii, & elogiis, uti habes in Prætermissis ad istum diem, [Colitur a Græcis die & Maii,] debitis, celebratur Typicum, S. Sabæ nomen præferens, tametsi a posteris varie auctum, pag. 50 ita eum annuntiat: Sancti patris nostri Arsenii, addito cognomento Magni, cum aliis passim tabulis Græcis; quod omittit Horologium Græcum in usum Basilianorum monachorum anno 1677 Romæ editum. Longum esset coacervare alias tabulas Græcas, qua excusas, qua manuscriptas, quæ Sanctum referunt. Menæa magna excusa sequens distichon ipsi accinunt, modicissime a me correctum:

Λαθεῖν βιώσας Ἀρσένιος ἠγάπα,
Ὃς οὐδὲ πάντως ἐκβιώσας λανθάνει.

Latere, quando vivit; Arsenius amat:
Sed morte functus neutiquam Arsenius latet.

[45] Apud Latinos colitur hac die XIX Julii. Beda a Floro auctus & a nobis editus ante tomum secundum Martii, [a Latinis vero hac die] cum Adone ita habet: Sancti patris nostri Arsenii; de quo in verbis seniorum refertur, quia propter redundantiam lacrymarum tergendam, sudarium semper in sinu, vel in manu habuerit; videsis Vitam num. 1, & 15. Usuardus præmittit apud Thebaidem, minus recte: nam Sanctus non in superiore Ægypto, sed vel in inferiore, ut vidimus, vel Scethi eidem vicina semper degit. De Ægypti divisione diximus in Commentario prævio ad Vitam S. Antonii abbatis § 1, num. 2. Wandelbertus ita Sancto accinit:

Arsenius quartam denamque eremita venustat:

[46] Romanum denique modernum Martyrologium sic habet: [cum Romano hodierno.] Apud Scethim, Ægypti montem, S. Arsenii, Romanæ Ecclesiæ diaconi, qui Theodosii tempore in solitudinem secedens, virtutibus omnibus consummatus, & jugi lacrymarum imbre perfusus, spiritum Deo reddidit Scethim Libyæ partem, ideoque ab Ægypto passim in Vitis Patrum distingui consuetam, ostensum jam pridem fuit in memorato paulo ante Commentario num. 3. De diaconatu Sancti mentem nostram exposuimus superius num. 3 & 4. Abbatem ipsum vocat Maurolycus: quod si aliud per hoc velit, quam nomen omnibus olim monachis præsertim senio ac sanctitate venerandis commune, Arsenio illud putamus abjudicandum, ut quem stricti nominis hegumenum aut præfectum communitatis asceticæ numquam scimus exstitisse. Idem auctor quid sibi vult, quando annuntiat Sanctum apud Scythopolis eremum, & Babylonis Ægyptiæ. Nos Scythopolim non novimus nisi Palæstinæ secundæ metropolim ad Jordanem; de qua vide XX Januarii in notis pag. 308: at sine dubio ex Scethi non satis intellecta formavit Scythopolim. Vide tom. 2 Februarii pag. 46, num. 3.

[47] [Cultus in Gallia ac Belgio,] Sanctus noster præcipua quadam veneratione claruit in Gallia. Inscribitur enim ecgrapho nostro ex breviario Macloviensi veteri, ab illustrissimo D. Joanne du Bec, episcopo Macloviensi recognito, anno 1603, uti & in Bellovacensi, edito anno 1554, præsule Bellovacensi Odone; quibus adde ecgrapha ex Kalendario Aurelianensi, veteri S. Aniani Aurelianensis, ac Cenomanensi antiquo; sed in hoc penultimo rectius signatur absque titulo abbatis, qui in aliis ipsi apponitur. Singulare etiam aliquid habuit S. Arsenius in Belgio nostro: nam in Kalendario Ms. ecclesiæ Ultrajectinæ, quod habemus, anni 1374, nitide in pergameno exaratum, notatur Arsenius monachus. In Missali Tornacensi, quod excusum est anno 1498, & 1509, ponitur de eo COLLECTA: Adesto, Domine, precibus nostris, quas in S. Arsenii, confessoris tui commemoratione deferimus &c. Secreta: Sancti Arsenii, confessoris tui nos, quæsumus Domine, tuere præsidiis, & ejus semper intercessionibus adjuvemur. Per. Postcommunio: Misericordiam tuam, Domine, nobis, quæsumus, interveniente beato Arsenio, confessore tuo, clementer impende; & nobis peccatoribus ipsius propiciare suffragiis. Per.

[48] [& in Germania.] Cultum quoque peculiarem ipsi in Germania delatum fuisse, argumento est Missa propria Missalis Moguntini, anno 1493 typis excusi. Introitus: Os justi. Collecta: Deus, qui beato Arsenio, confessori tuo, ex singularis gratiæ tuæ munere cor contritum & continuam lacrymarum inundationem tribuisti; concede propitius nobis ipsius meritis & precibus nostrorum veniam peccatorum, puramque cordis contritionem, & veræ pœnitentiæ lacrymas, atque sub pacis & protectionis tuæ præsidio dies nostros salubri fine conclude. Per. Epistola: Beatus vir, qui in sapientia. Graduale: Domine prævenisti. Alleluya. Amavit eum. Euangelium secundum Marcum: In illo tempore dixit Jesus discipulis suis: Facilius est camelum per foramen acus transire. Offertorium: Desiderium animæ. Secreta: Populum tuum, Domine, muneribus sacris placatus intende, & sacramenta, quæ in commemoratione S. Arsenii confessoris tui oblata sunt, ad cælestia digne capienda nos sublevent. Per Dominum. Communio. Amen dico vobis: Postcommunio: Præsta, quæsumus, ineffabili clementia tua Deus, ut sicut beati Arsenii confessoris tui solennitatem veneramur officio: ita cum eo in Sanctorum tuorum gaudeamus consortio. Per.

[49] [Varia Sancti elogia] De elogiis ejus istæc accipe. Jam tum sub primos secessus sui annos magna celebritatis fama eum claruisse liquet ex S. Hieronymi, anno 420 ipsi præmortui epistola, antiquo ordine 27, ubi paucis multa complexus sic scribit: Quid ego narrem Macarios, Arsenios, Serapionas, & reliqua columnarum Christi nomina? S. Joannes Climacus, de quo nos XXX Martii, pag. 834, sub finem seculi 6 mortuus, Gradu 27, pag. 286 impressionis Coloniensis anni 1583 hæc habet: Quietis .. forma (tibi sit) magnus ille parque angelis solitarius Arsenius. Memento qui in solitudine degis, angeli hujus solitarii institutum; atque intuere, quomodo ad se advenientes (ne id, quod erat majus omitteret) insalutatos plerumque remiserit. Cyrillus monachus, qui seculo eodem sexto floruit, in Vita S. Euthymii supra laudata indicat eum in S. Arsenii vitam tamquam in speculum inspexisse, quando tomo II Januarii pag. 311 tradit ista: Hunc ergo (Arsenium) diligenter admodum imitabatur Euthymius, & iis, qui ex Ægypto veniebant, monachis, & de illius vitæ instituto aliquid referebant, animum libenter adhibebat, & suæ animæ quibusdam veluti tabulis bona illius curabat inscribere. Quæ etiam vide apud Cotelerium tomo 2 Eccl. Græc. Monum., pag. 248. Nimium sane conveniunt ista cum iis, quæ habet auctor Vitæ nostræ num. 24, quam ut textum illum Græcum præ oculis non habuerit, vel transcripserit.

[50] Elogium ex Synaxario Basiliano sic reddo: Arsenius,[congeruntur] sanctus pater noster, antiqua Roma oriundus, diaconus fuit sanctissimæ Dei Ecclesiæ: ob scientiam vero suam & virtutem a magno Theodosio imperatore electus fuit, ut doceret liberos suos Arcadium & Honorium non litteras solum, sed etiam virtutem. Tanti autem fiebat ab imperatore, ut imperatoris pater diceretur. Verum hic turbas exosus, terrenum imperatorem aversatus, ac solitudinem diligens, cælestisque imperatoris desiderio flagrans, rogabat ipsum, in viam se ut duceret, in qua salutem consequi deberet. Delapsa itaque ei vox de cælo est, dicens tertio: Arseni, fuge homines, & salvus eris. Et mox mutatis vestimentis, ac pauperculis indutus, discessit in Ægyptum, & in solitudinem se abdidit: & postquam ita consummasset certaminis cursum, ut nemo alius, in devexa senectute ad Dominum migravit. De diaconatu supra, ut iterum dicam, disseruimus. Mitto elogium, quod Nicephorus Callistus tomo 2 Eccl. histor. lib. 12, toto capite 23 contexuit. Quæ in eo nobis displicent jam notavimus.

[51] Merito de ipso dixit, quod ejus gloria (τῆς ἀρετῆς, [cum nostris observationibus.] virtutis, sicut est in textu Græco, quod interpres omisit) terram sub sole omnem pervagata est. Illud vero: Cum .. ad virtutis summam pervenisset, rusticum se & litterarum omnium imperitum esse assimulavit: cum quidem monumenta memoria digna, & libros plurimos (λόγους πλείστους) reliquerit; illud, inquam, qui legerit, fallor si non statim in animum inducat, S. Arsenium celebre inter scriptores nomen mereri. Ille, quod sciam, nihil scripsit: scribendi tamen de se aliis materiem suppeditavit, proferendo varia monita ascetica, documenta, seu apophthegmata, quæ discipuli ejus, per se vel per alios annotanda curarint. Et id ipsum indicare vel voluit vel debuit Callistus. Scio quidem quod λόγος inter alia significet etiam librum, quo significato hic usus est interpres. Sed, quid tum? Nam, sicut recte Rosweydus in Prolegomenis ad Vitas Patrum pagina V, quidam ex libris illis, in quibus de eorum gestis agitur, dicebantur scita, sententiæ, quandoque sermones, subinde responsa, item apophthegmata, gesta senum. Hoc itaque nihil nobis officit; aliogui pari jure contendam, antiquos eremi cultores, Hilariones, Macarios, Sisoas, Pœmenes, Serapiones, aliosque in Vitis Patrum recensitos, scriptorum Catalogis annumerandos esse ex eo præcise, quod, quæ ipsi dixerint, alii scripto exararint, nomen scriptorum, seu qui libros reliquerint, meritos, si aliunde hoc probetur.

[52] [Vitæ, quam vulgamus, hactenus, ut creditur, ineditæ auctor] Varias nobis optimæ notæ aliorum Sanctorum Vitas ex pervetustis monumentis suppeditavit bibliotheca Petri Seguierii, Franciæ Cancellarii, Græce conscriptas. Excusa est novissime Vita S. Stephani Sabaitæ, longe æstimatissima, tomo 3 hujus mensis a pag. 531; Acta Sanctorum Martyrum Sabaitarum die XX Martii, a pag. 167 maximi etiam pretii. Nunc vero ex eadem penu prodit Vita S. Arsenii, præcipuum inter antiquitatis monumenta hoc in tomo locum merita; atque hactenus, ut certo credimus, inedita. Nullibi certe eam reperimus: ut mirum non sit, ab eruditis, utpote incognitam, desideratam hactenus non fuisse. Apud Baronium sub finem anni 798 Michael, Vitæ hujus auctoris scriptor ac discipulus, catalogum contexit eorum, quæ exaravit, nulla facta mentione Vitæ istius.

[53] [unde sua hauserit,] Lego quidem apud Possevinum nostrum in Catalogis antiquarum ac celebriorum bibliothecarum, tomo secundo Apparatus sacri subnexis, recenseri inter codices Græcos Mss. Heidelbergensis bibliothecæ pag. 74 Arsenii Magni Vitam; at quænam ea sit; cujusve ætatis, linguæ aut scriptoris, non exprimitur. Et inter codices bibliothecæ Messanensis pag. 38 notatur Homilia Theodori Tostridii, in Vitam Arsenii in fol: an nostri an alterius? Denique pag. 41 ponitur Vita patris Arsenii; verum quia nec principium nec finis Vitæ apponitur, nihilo certiores reddimur, qualis ea sit; an conveniat cum aliis, de quibus infra, an diversa sit; an cum hac nostra, quam vulgamus, consentiat, an dissentiat; quæ, si prologum & epilogum excipias, tota potissimum consistit in collectione gestorum ac dictorum Sancti, prout sparsim ea continentur in Vitis Patrum apud Rosweydum partim libro 3 sub nomine Ruffini, presbyteri Aquileiensis edito (de quo prologomenon ipsius generale quintum) partim ex lib. 5, auctore Græco incerto (vide notas pag. 561, & prolegomenon generale VII & VIII) interprete Pelagio (proleg. gener. XIV) partim denique ex lib. 7, auctore item Græco incerto (prolegom. gener. VII & VIII) interprete Paschasio, S. R. E. subdiacono (prolog. gener. XIV.)

[54] [Putatur antiquissimus & primus, qui res gestas Arsenii collegerit e Vitis PP;] Quod ex hisce fontibus sua hauserit biographus iste, aperte indicat ipsemet num I: Et vero mirari subit, quid sit, quod postquam aliorum virorum beatorum, virtutis causa laudabilium, vitæ conscriptæ sunt, præconiorum radiis fulgentes, nulla de Beatissimi hujus Vita ad posteros transierit historia, præter eam, quæ a quibusdam sanctis patribus sparsim indicata legitur. Unde arguo, Vitam nostram omnium esse antiquissimam, &, prout suspicor, omnium primam, nam si hanc alia præcessisset, id Orientis monachos, e quorum numero fuit biographus noster, per secula tria & amplius non fugisset, sed vel Vita ipsa, si jam tum aliqua exstabat, vel memoria saltem ejus aliqua ad ipsos manasset. Eam non vidit Metaphrastes, vel quisquis est auctor Vitæ apud Surium, hac die, num. 26 ita scribens: Hæc sunt divini Arsenii .. quæ in hodiernum usque diem habebant libri Patrum, non certo ordine & serie, sed posita sparsim & separatim; ut hic quidem hujus, ille vero illius recordabatur: in unum autem collecta, & quæ Vita Arsenii essent & nominarentur, in hodiernum usque diem nondum vidimus: quoniam ne inventa quidem est illius Vita ab ullo composita.

[55] Itaque quæ ibidem superaddit idem auctor apud Surium falso nituntur supposito: [quam non vidii Metaphrastes nec Tillemontius.] Et hoc quoque forte factum est ex sententia Arsenii, quod nollet, se ne post mortem quidem fieri manifestum. Etenim sicut dum viveret, studuit latere; ita etiam, ut mortuus ignoraretur, studium adhibuit. Quo modo enim se dignum censuit, cujus fieret memoria, & qui aperte cognosceretur, qui ne justa quidem sepultura se dignum esie statuit? Tillemontius ergo verbis illis nimium fisus, quamquam Metaphrasti tum alias tum in hac Vita diffidere consuetus, pag. 676 non recte admittit, ipsum esse primum qui historiam Vitæ S. Arsenii scripserit. In opere de Scriptoribus Ordinis Prædicatorum, quod editum est Lutetiæ Parisiorum anno 1721, tomo 2 inter alias Francisci Combefisii lucubrationes, quibus varia Græca monumenta in linguam Latinam transtulit, refertur ex bibliothecæ Græcorum Patrum Auctario novissimo, quod edidit, tomo I, Magni S. Arsenii doctrina & exhortatio. Sed nihil novi, aut opere pretii hic protulit ille auctor: quippe apud Surium in Vita pluries citata num. 10 jam pridem fuerat vulgata ista exhortatio; de qua & meminit Tillemontius pag. 689: addens de Combefisio: Pater ille dicit plurimas in ea res reperiri, magna cum majestate ac brevitate expressas. Et mox subjungit: Ast ego non invenio, quod dicat, unde illam desumpserit. Quod res adeo jam publica & nota hic tamquam pro recenter eruderata, prius incognita & inedita, idque sub S. Arsenii nomine, quæ solius forte Metaphrastis, aut similis ingenii venam sapit, eruditis obtrudatur, facile Combefisio & laudati operis auctori ignosco, qui aliud agebant. Mirari satis non possum, in tenebris ignorantiæ hic adeo crassis palpare Tillemontium; qui totus erat in hac Vita apud Surium; quamque identidem hic citat, & in plurimis carpit, tam in collectione sua historica de Sancto, quam in notis.

[56] Auctorem Vitæ nostræ manifestat titulus iste, eidem præfixus: [Auctorem ejus esse S. Theodorum Studitam] Τοῦ ὁσίου Θεοδώρου ἡγουμένου τῶν Στουδιτῶν εἰς τὸν βίον τοῦ ὁσίου πατρὸς ἡμῶν Ἀρσενίου τοῦ Μεγάλου.. S. Theodori, hegumeni Studitarum, in Vitam sancti patris nostri Arsenii Magni. De hoc monasterio vide tomum primum Februarii, pag. 538; agitque de eo Baromus ad annum 798, num. 1 & 2. Porro S. Theodorus Studita, agendo & patiendo fortia clarissimus, floruit exeunte seculo 8, & ineunte 9, mortuus anno 826. Vide Baronium ad istum annum ac præcedentes, & tomum III Julii pagg. 710 & 711, occasione S. Josephi, archiepiscopi Thessalonicensis, germani ejusdem fratris. De ipso agemus die XII Novembris cum Martyrologio Romano. Nec vero obest, quod inter scripta, quæ tamquam ipsius recenset laudatus Michael, nulla ejusdem Vitæ fiat mentio; nam neque ulla fit sermonis de S. Bartholomæo Apostolo, ab Anastasio bibliothecario una cum Latina epistola quam Aroni antistiti Beneventano inscripsit idem Anastasius, latinitate donati, ac vulgati in Spicilegio Dacherii tomo 3, a pag. 13. Neque etiam Michaël recenset orationem funebrem, quam is in laudem S. Platonis conscripsit, ejusdem ex sorore nepos, & filius spiritualis, atque in monasterii regimine successor, & socius persecutionum, quas postea sustinuit: quæ a nobis jam pridem edita est ad diem IV Aprilis a pag. 366.

[57] [probatur] Apostrophe ad S. Bartholomæum atque ad S. Platonem utrobique dicta sua concludit; uti & Vitam S. Arsenii, aliqua sui parte, in apostrophe ad S. Arsenium mutilam; qui modus, Vitas Sanctorum apostrophe ad illos concludendi, quantum sapere videatur stylum istius temporis, argumento est Passio Martyrum Sabaitarum, Vita S. Stephani Sabaitæ, nec non S. Stephani Junioris monachi ac martyris, quam postremam contexuit Stephanus diaconus ecclesiæ Cpolitanæ, & Monachi Benedictini inter Analecta Græca Parisiis anno 1688 ediderunt a pag. 396. Atque hæc de Vita, quam excudimus.

[58] [præter quam, aliæ in promptu sunt.] Leo Allatius in Diatriba de Symeonum scriptis pag. 120, inter Vitas, quas Metaphrasti abjudicat, habet hanc, quæ incipit: Ἐν ταῖς ἡμέραις, ἐν αἷς Θεὸς ἀγαθὸς, In diebus, in quibus bonus Deus. Apographum ex codice 1589 (Vaticanum vocavimus) litteris, prout additur, quadratis scripto, exordium habet, cum proxime præcedente ad verbum fere conveniens: unde suspicamur reliqua item vel prorsus vel fere convenire. Alia insuper in promptu est cum hoc exordio: Ἄλλα τῶν σπουδαίων ἄρα καὶ φιλαρέτων ἀνδρῶν αἱ πράξεις, ex Julio Metaphrastis, sicut adscribitur in margine; qui in Medicæa Regis Christianissimi bibliotheca servatur. De Vita sub ejusdem auctoris nomine apud Surium edita, plurima jam notavimus. Jam vero, an oratio Sancti ad monachos, ibidem, ut diximus, num. 10; eadem sit in compendio, an diversa ab illa, quæ a Possevino, tomo citato, pag. 96 notatur in Fontis belli, regiæ in Gallia non procul Parisiis bibliothecæ codicibus Mss. annumerari, exploratum non habemus. His adde Vitam, ex Ms. vetustissimo, prout adscribitur, Claudii Puteani; quæ tamen indicatur fuisse in fine manu paulo recentiore scripta. Sic vero incipit: Fuit quidam vir in palatio sublimis sub Theodosio imperatore, nomine Arsenius, cujus filios, id est Arcadium & Honorium de baptismo suscepit. Verum ad unum omnes nos fontem referimus, Vitas videlicet Patrum; ad quem quo propius accedunt, eo erunt puriores, & a sordibus defæcatiores. Hunc certe fontem identidem annotata nostra quasi intento digito assignabunt. Varias item textus Græci lectiones ex Cotelerio dabimus. Codices item nostri duo, annosa antiquitate æstimabiles, alicubi nobis usui erunt. En tibi nunc Vitam, a Papebrochio e Græco descriptam, addito ad marginem f 354.

VITA
Auctore S. Theodoro Studita.
Ex pervetusto codice Petri Seguierii, Franciæ Cancellarii, varie collata. Interprete Joanne Pinio.

Arsenius anachoreta, in monte Scethi Libyæ (S.)

A. S Theodoro Studita EX MS.

PROLOGUS.

Ἀστὴρ ἀειφανὴς ἡμῖν, οὐκ ἐν τῷ ζωδιακῷ κύκλῳ κατηριθμημένος, ἀλλ᾽ ἐν τῷ τῆς ἀρετῆς οὐρανῷ ἐστηριγμένος, διὰ τῆς ἐτησίου αὐτοῦ μνήμης σήμερον ἀνατέλλων, φοτὶ ἀΰλωτάτῳ μαρμαρυγὰς ὑπερλάμπρους ἀγαθοεργίας ἐπαφίησι τῇ οἰκουμένῃ. Τίς δέ ἐστιν οὗτος, φιλάγιον ἄθροισμα; ἰσάγγελος Ἀρσένιος, τὴν ἀρετὴν ἀπρόσιτος, τὸ τῆς ταπεινώσεως ὔψος, τὸ τῆς ἀσκήσεως κλέως, τὸ τῆς ἡσυχίας κράτος, τὸ τῆς κατανύξεως ῥεῖθρον, οὗ καὶ μνήμη μόνη παράκλησίς ἐστιν εἰς ἀρετῆς ἐπίδοσιν. Καί μοι θαυμάζειν ἔπίησι, πῶς τῶν ἄλλων μακαρίων ἀνδρῶν, παρὰ τῶν κατὰ καιρὸν τῆς ἀρετῆς ἐπαινετῶν, τῶν βίων ἀναγεγραμμένων, καὶ ταῖς τῶν ἐγκωμίων βολίσι καταστραπτότων, τοῦδε τοῦ Τρισμάκαρος βίος ἀνιστορητος εἰάθη, πλὴν ὅσον σποράδην παρά τινων ὁσίων πατέρων δεδηλωμένος, καίπερ μὴ ἐναπολιμπανόμενος τῆς ἐναρέτου ἐκείνων λαμπροφορίας, ὅτι μὴ, καὶ μᾶλλον τῶν πολλῶν ὑπερλάμπων ταῖς αὐγαῖς τῶν θείων αὐτοῦ ἀνδραγαθημάτων.

[2] Τί οὖν; Συνδιαμείψομεν καὶ ἡμεῖς τοῖς προλαβοῦσι τὸν χρόνον, καὶ οἴσομεν τηλικοῦτον θησαυρὸν ὑπὸ τῆς σιγῆς καλύπτεσθαι; οὔμενουν· ἀλλὰ πειθόμενοι τοῖς ἐπὶ τοῦτο παρορμήσασι πατράσιν, εἰ καὶ ἄμοιροι τοῦ προσήκοντος λόγου, ἡλπικότεστε ἐπίκουρον δέξασθαι τοῦ ἐγχειρήματος αὐτὸν, τὸν εἰς ὑπόθεσιν τοῦ βίου προκείμενον, ἀπαρξόμεθα τοῦ λέγειν, οὐδὲν ξενοδεκτοῦντες παρὰ τὸ ἀληθὲς, ὅσα δὲ ἐκ τῶν περὶ αὐτοῦ περικεκομμένως εἰρημένων ἀναλεγόμενοι, εἰ καὶ διὰ ἀῤῥάφου διηγήσεως, εἰς ὑπόμνησιν φέροντες, καὶ ταῦτα οἱονεὶ συνυφαίνοντες, καὶ ἐκ τούτων ταῖς ἀκολούθαις ἐννοίαις ἔσθ᾽ ὅτε προσθήκην ποιούμενοι καθ᾽ εἷρμον, πειρασόμεθα τὸν βίον ἀπαρτίσασθαι, ἀφοσιούμενοι τὸν πόθον, ὃν περὶ τοῦ Παμμάκαρος ἔχουσιν οἱ φιλάρετοι.

[Auctor aliorum de S. Arsenio silentium miratur,] Stella perpetuo nobis apparens, non zodiaco circulo annumerata, sed in virtutis cælo firmata, per anniversariam suam memoriam hodie exoriens, splendidissimas bonorum operum coruscationes defæcatissima luce immittit orbi terrarum. At quænam illa est, o sanctitatis amantes auditores? Arsenius est, angelis par, virtute inaccessus, humilitatis altitudo, asceticæ disciplinæ gloria, solitudinis robur, compunctionis fluentum; cujus vel sola memoria ad progressum in virtute incitamentum est. Et vero mirari subit, quid sit, quod, postquam aliorum virorum beatorum, virtutis causa laudabilium, vitæ conscriptæ sunt, præconiorum radiis fulgentes, nulla de Beatissimi hujusce vita ad posteros transierit historia, præter eam, quæ a quibusdam sanctis patribus sparsim indicata, insigni, qua pollent, res illustrandi facultate, non inferior est, imo vero multis potius aliis præfulget ob divinos Arsenii ac masculos gestorum splendores.

[2] [illudque imitari nolens, ad Vitam ejus scribendam se accingit.] Quid igitur? An nos etiam cum iis, qui tempore præcesserunt, commutabimus vices, tantumque thesaurum patiemur sub silentio abscondi? Nequaquam: at patrum exemplo incitati, tametsi conveniente oratione destituti; fretique, auxilio venturum præsenti conatui illum ipsum, cujus nobis propositum est vitæ argumentum; dicendi initium faciemus, nihil peregrinum & a vero alienum adoptantes; sed quæcumque compendiose de ipso dicta sunt, colligentes, &, etiamsi narratione non cohærente, in memoriam revocantes, atque hæc quodammodo contexentes, adjecto etiam, ubi res feret, ex cogitationibus inde consequentibus additamento, quo res cohæreant, vitam absolvere conabimur, gratificantes desiderio, quo erga Beatissimum hunc tenentur virtutis amantes.

CAPUT I.
Sancti patria, natales; vita secularis cum solitaria divino monitu commutata; insignes in ea progressus; hominum fuga.

Γένος μὲν Ἀρσενίου, τἀληθὲς εἰπεῖν, καὶ οὐ σπάνιοι οἱ μετέχοντες, ἀρετὴ· καὶ τὸ ἐκεῖθεν κατάγεσθαι καὶ χαρακτηρίζεσθαι· ἐπειδὴ δὴ τὸ ἀφ᾽ αἵμασιν τοῖς φιλομαθέσιν ἐπιζητεῖται. πρώτη τῶν ὑπουρανίων πόλεων τούτῳ πατρὶς, Ῥώμην λέγω τὴν περιβόητον· ἀφ᾽ ἧς τὴν προσηγορίαν οἱ τὸ βασιλικὸν σκῆπτρον κατέχοντες ἐξειλήφασιν· εὐγενῶν γεννητόρων στέλεχος, πλουτῷτε κομώντων καὶ τῇ λοιπῇ τοῦ βίου περιφανείᾳ· οὗ ἐστία μέχρι τοῦ νῦν περίεστιν οὐχ᾽ ὁλόκληρος· πῶς γὰρ ἃν καὶ διεσέσωστο τοσούτοις ἔτεσιν; ἴχνη δὲ καὶ τοσούτῳ μεγέθει διαφέροντα, ὡς ἐν τριακοσίαις κέλλαις διαιροῦσα τοῖς οἰκήτορσι. Ἐξαρκοῦντος τούτου ἐπιδηλῶσαι, ὅσος ἦν περιφανὴς καὶ πολύολβος Ἀοίδιμος· τοιοῦτός τε ὢν, ὑπῆρχε καὶ τῇ παιδεύσει ὑπέρτερος, ἑλληνικῇ τε καὶ ῥωμαἳκῇ σοφίᾳ θαυμαζόμενος.

[4] Ἐπεὶ οὖν τὸ τηνικαῦτα Θεοδωσίῳ τῷ μεγάλῳ βασιλεύοντι ἐξηκούσθη τὰ περὶ αὐτοῦ, ζητοῦντι παιδευτὴν τοιοῦτον ἐπιστῆσαι υἱοῖς αὐτοῦ Ἀρκαδίῳ καὶ Ὁνωρΐῳ, ὃς εἴη προυργιέστερος ἁπάντων, ἄγεται Ἀρσένιος τῇ τοῦ κρατοῦντος ῥοπῇ ἐν τῷ Βυζαντίῳ, καὶ παραλαβὼν ἀμφοτέρους τοὺς παῖδας, ἀνῆγεν αὐτοὺς ἔν τε ἤθεσιν καὶ παιδεύμασιν, ἀρίστους ἀποδεικνὺς ἀμφοτέρωθεν. Μέχρι δὲ τοῦ τεσσαρακοστοῦ ἔτους τῆς ἡλικίας αὐτοῦ ἐν τῷ παλατίῳ διηνεκῶς, καὶ τὸν φόβον τοῦ Θεοῦ κατὰ διάνοιαν ἔχων, ἐστέναξε καὶ παρεκάλει τὸν Θεὸν μετὰ δακρύων λέγων· Κύριε ὁδήγησόν με, πῶς σωθῷ καὶ δὴ ἐν μιᾷ ὄντος αὐτοῦ ἐν τῷ παλατίῳ, ἀκούει θείας φονῆς, λεγούσης αὐτῷ· Ἀρσένιε, εἰ θέλεις σωθῆναι, φεῦγε τοὺς ἀνθρώπους, καὶ σώζῃ.

[5] Τούτων οὖν ἀκούσας Ἀρσένιος, καὶ ἐπιπολὺ τῷ θείῳ πόθῳ τρωθεὶς, πάσης εὐθὺς καταφρονήσας ἀνθρωπίνης καὶ προσκαίρου αἰνέσεως, καὶ περιφανείας, τρυφῆστε ζωματικῆς, καὶ πάσης ἄλλης φιλοδοξίας, καὶ βασιλείους αὐλὰς εἰς οὐδὲν λογισάμενος, μηδενι μηδὲν εἰρηκὼς ἀποπλέει ἐπὶ τὴν Ἀλεξάνδρειαν, κᾀκεῖθεν ἔρχεται εἰς Σκῆτιν· καὶ εἰσελθὼν ἐν τῇ ἐκκλησίᾳ, προσέρχεται τοῖς κληρικοῖς λέγων· Διὰ τὸν Κύριον, ποιήσατέ με μοναχὸν, καὶ ὁδηγήσατέ με πῶς σωθῶ. Οἱ δὲ τὴν εὐγένειαν τοῦ ἀνδρὸς ἐκ τοῦ ἤθους, καὶ τοῦ προσώπου, καὶ τῆς συντυχίας στοχασάμενοι, ἐξήταζον αὐτὸν, τίς εἴη καὶ πόθεν. Ἀρνουμένου δὲ αὐτοῦ τὰ πρῶτα, καὶ λέγοντος· Ὅτι ἄνθρωπός εἰμι ξένος καὶ ταπεινὸς, σωθῆναι ζητῶν, μόγις ἠδυνήθησαν πεῖσαι αὐτὸν, θαῤῥῆσαι αὐτοῖς τὰ καθ᾽ ἑαυτόν. Καὶ μαθόντες, εἶπον πρὸς ἀλλήλους· Τίς ἀρά ἐστιν, ὀφείλων τοῦτον παραλαβεῖν καὶ ὁδηγῆσαι εἰς τὴν μοναδικὴν πολιτείαν· καὶ δὴ βουλευσαμένων αὐτῶν, συνεῖδον ἀπενεγκεῖν αὐτὸν τῷ ἀββᾷ Ἰωάννῃ τῷ Κολοβῷ. Καὶ λαβόντες αὐτὸν μεθ᾽ ἑαυτῶν, ἀπῆλθον πρὸς τὸν γέροντα· καὶ μετὰ τὸ ποιῆσαι αὐτοὺς εὐχὴν, ἐλάλησαν αὐτῷ περὶ Ἀρσενίου.

[6] Καὶ ἐν τῷ συντυγχάνειν αὐτοὺς, καταλαβούσης τῆς ἐννάτης ὥρας, λέγει τοῖς κληρικοῖς γέρων· Δεῦτε, ποιήσωμεν ἀγάπην, καὶ τὸ θέλημα τοῦ Κυρίου γενέσθω. Καὶ καθεσθεὶς ἀββᾶς Ἰωάννης μετὰ τῶν κληρικῶν, ἤρξαντο ἐσθίειν, ἐάσαντες τὸν Ἀρσένιον ἱστάμενον. Ῥίπτει οὖν πακαμὰν εἰς τὴν γήν ἀββᾶς Ἰωάννης, καὶ λεγει τῷ Ἀρσενίῳ· Φάγε, ἐὰν θέλῃς. δὲ κλίνας ἑαυτὸν ἐπὶ τὴν γῆν, ἀπῆλθε περιπατῶν ταῖς χερσὶ καὶ τοῖς ποσὶν, ὅπου ἦν παξαμάς· καὶ ἔφαγεν αὐτὸν, ὡς ἔκειτο εἰς τὴν γῆν. Καὶ ἰδὼν γέρων, λέγει τοῖς ἀδελφοῖς· Ὑπάγετε μετὰ καλοῦ, καὶ εὔξασθε ὑπὲρ ἡμῶν· οὕτως γὰρ γινώσκετε, ὅτι δόκιμον ἔχει ποιῆσαι μοναχόν. Ἠρώτησαν οὖν οἱ κληρικοὶ τὸν Ἀρσένιον καθ᾽ ἑαυτοῖς, λέγοντες αὐτῷ. Ποίησον ἀγάπην, ἀδελφὲ, δια τὸν Κύριον, καὶ εἰπὲ ἡμῖν, ποῖον λογισμὸν ἔσχες ἐσθίων τὸν παξαμάν; Καί λέγει αὐτοῖς· Ἐλογισάμην πρὸς ἐμαυτόν· Ὅτι ὡς κυνί σοι ἔῤῥιψαν τὸν ἄρτον, ὡς κύων φάγε αὐτόν. Καὶ ἐδόξασαν τὸν Θεόν. Χρόνον οὖν ὀλίγον μείνας μετὰ τοῦ ἀββᾶ Ἰωάννου Ἀρσένιος, καὶ μαθὼν πᾶσαν τὴν μοναχικὴν κατάστασιν, ἀπελύθη παρ᾽ αὐτοῦ ἀπελθεῖν καὶ καθίσαι κατὰ μόνας· καὶ ἔμεινεν ἀγωνιζόμενος ἐν Κυρίῳ, ὥστε πολλοὺς τῶν κατὰ τὸν καιρὸν ἐκεῖνον μεγάλων γερόντων ὐπερβῆναι τοῖς πόνοις, τῇ τε καρτερίᾳ, καὶ τῇ ὑπομονῇ τῶν ἀσκητικῶν ἀγόνων. Ἀναχωρήσας οὖν ἐν τῷ ἡσύχαστικῷ βίῳ, πάλιν ηὔξατο τῷ θεῷ λέγων· Κύριε, ὁδήγησόν με, πῶς σωθῶ· καὶ ἤκουσε φωνῆς λεγούσης· Ἀρσένιε, φεῦγε, σιώπα, ἡσύχαζε· αὐταὶ γάρ εἰσιν αἱ ῥίζαι τῆς ἀναμαρτησίας.

[7] Θεόθεν οὖν δεξάμενος τὸ τοιοῦτον πρόσταγμα, μετατίθησιν ὅλην τὴν διάθεσιν πρὸς οὐρανὸν Ἀρσένιος, ἐν γῇ μὲν διατρίβων τῷ σώματι, τῇ δὲ καρδιᾴ ταῖς ἄνω δυνάμεσι συμπεριπολῶν· ἐφ᾽ ἀγόμενον αὐτόν τις τῶν πατέρων τοὔνομα Μάρκος, οὔτω φιλησυχτοῦντά φησι πρὸς αὐτόν· Διὰ τί φεύγεις ἡμᾶς, πάτερ; δὲ Γέρων πρὸς αὐτόν· Θεὸς οἶδεν, ὅτι ἀγαπῶ ὑμᾶς· ἀλλ᾽ οὐ δύναμαι εἶναι μετὰ τοῦ Θεοῦ, καὶ μετὰ τῶν ἀνθρώπων· αἱ ἄνω χιλιάδες καὶ μυριάδες ἓν θέλημα ἔχουσιν· οἱ δὲ ἄνθρωποι πολλὰ θελήματα ἔχουσιν. Οὐ δύναμαι οὖν ἀφῆναι τὸν Θεὸν, καὶ σχολάζειν ἀνθρώποις. Καὶ γοῦν πρὸς σαφεστέραν αὐτοῦ δήλωσιν τῆς ἡσυχίας, καὶ τοῦτο ῥητέον ἀξιομνημόνευτον ὄν.

[8] Παραβαλόντος οὖν αὐτοῦ εἰς τόπον τινὰ, ἐπείπερ ἦσαν ἐκεῖ κάλαμοι, κενούμενοι ὑπὸ ἀνέμου, εἶπεν τοῖς ἀδελφοῖς Ἀρσένιος· Τί ἐστιν σεισμὸς οὗτος; Οἱ δέ φασι· Κάλαμοί εἰσι, πάτερ. Λέγει οὖν αὐτοῖς Γέρων· Φύσει ἐὰν κάθηταί τις ἐν ἡσυχίᾳ, ἀκούσει δε φωνὴν στρουθίου, οὐκ ἔχει καρδία τὴν αὐτοῦ * ἡσυχίαν· πόσῳ γε μᾶλλον ὑμεῖς, ἔχοντες τὸν σεισμὸν τοῦτον *. Πῶς δὲ οὐκ ἔμελλεν οὕτως ἡρεμῶν, καὶ τὴν ἔκστασιν τῆν ἐκ τῶν κάτω θορύβων, περιδονήσεως ἀκλόνητον ἔχων πρὸς Θεὸν, μὴ οὐχὶ καὶ τὸ ἀσύμφυρτον φιλεῖν τῆς ἀνθρωπίνης διατριβῆς, ἀπρόοδόν τε ἔχειν τὴν ἀπὸ γλώσσης ὁμιλίαν, ὅτι μὴ πάση ἀνάγκη, δηλώσει δὲ λόγος.

[9] Ποτὲ παραβαλὼν αὐτῷ Θεόφιλος, ἀρχιεπίσκοπος Ἀλεξανδρείας, μετὰ ἄρχοντός τινος, ἡρώτα τὸν Γέροντα, ἀκοῦσαι παρὰ αὐτοῦ λόγον. Μικρὸν δὲ σιωπήσας Γέρων, ἀπεκρίνατο πρὸς αὐτόν. Καὶ ἐὰν ὑμῖν εἴπω, φυλάσσετε; Οἱ δὲ συνέθεντο. Εἶπεν οὖν αὐτοῖς Γέρων· Ὅπου ἐὰν ἀκούσητε Ἀρσένιον, μὴ πλησιάσητε. Ἄλλοτε πάλιν βουληθεὶς ἀρχιεπίσκοπος παραβαλεῖν αὐτῷ, ἀπέστειλε πρῶτον εἰδέναι εἰ ἀνοίγοι Γέρων. Καὶ δηλοῖ αὐτῷ λέγων· Ἐὰν ἔλθῃς, ἀνοίγω, καὶ ἐάν σοι ἀνοίξω, πᾶσιν ἀνοίγῳ· καὶ τότε οὐκ ἔτι καθέζομαι ὧδε. Ταῦτα ἀκούσας ἀρχιεπίσκοπος, εἶπεν· Εἰ διῶξαι αὐτὸν ἀπέρχομαι, οὐκ ἔτι ἀπέρχομαι πρὸς αὐτόν. Καὶ μὴν καί τινος τῶν πατέρων ἐλθόντος πρὸς αὐτὸν, καὶ κρούσαντος τὴν θύραν, ἀνέῳξεν Ἀρσένιος, νομίζων ὅτι διακονητὴς αὐτοῦ ἐστι· καὶ ὡς εἶδεν αὐτὸν ἕτερον ὄντα, ἔπεσεν ἐπὶ πρόσωπον. δὲ λέγει αὐτῷ· Ἀνάστα ἀββᾶ, ἵνα σε ἀσπάσωμαι, Ἔφη οὖν Γέρων· Οὐκ ἐγείρομαι, ἐὰν μὴ ἀναχωρήσῃς. Καὶ ἐπὶ πολὺ παρακληθεὶς, οὐκ ἀνέστη, ἕως ἀνεχώρησεν ἐκεῖνος. Οὐχ, ὡς ἄν τις οἰηθείη, παραλύων τὸν δεσμὸν τῆς ἀγάπης, ἧς ὅτι καὶ μάλιστα ἐραστὴς εἴη, ἀλλ᾽ ἵνα μὴ διακοπείη τῆς κρείττονος ἐργασίας.

[10] Ἐπεὶ καί τινες ἀδελφοὶ μέλλοντες ὑπάγειν εἰς Θηβαΐδα διὰ λινάρια, λέγουσι πρὸς ἑαυτούς· Δι᾽ ἀφορμῆς εἴδωμεν καὶ τὸν ἀββᾶν Ἀρσένιον. Εἰσῆλθεν οὖν ἀββᾶς Ἀλέξανδρος, καὶ λέγει τῷ Γέροντι· Ἀδελφοὶ ἀπὸ Ἀλεξανδρείας ἐλθόντες θέλουσί σε ἰδεῖν. δὲ Γέρων ἔφῃ· Ἐπ᾽ αὐτὸ τοῦτο ἤκασι; Καὶ μαθὼν ὅτι εἰς Θηβαΐδα ὑπάγουσιν, λέγει Γέρων· Φύσει οὐ βλέπουσι τὸ πρόσωπον Ἀρσενίου, ὅτι δι᾽ ἐμὲ οὐκ ἦλθον. Ἀνάπαυσον οὖν αὐτοὺς, καὶ ἀπόλυσον ἐν εἰρήνῃ, εἰπὼν αὐτοῖς· Ὄτι Γέρων οὐ δύναται ἀπαντῆσαι. Ἄλλοτε πάλιν ἦλθον πρὸς αὐτὸν γέροντες, καὶ πολλὰ παρεκάλεσαν, ἵνα συντύχωσιν, αὐτῷ· καὶ παρεκάλουν αὐτὸν, εἰπεῖν αὐτοῖς λόγον ἐπὶ τῶν ἡσυχαζόντων, καὶ μηδενὶ ἀπαντώντων. Λέγει οὖν αὐτοῖς Γέρων· Ὄταν παρθένος ἐν τῷ οἴκῳ τοῦ πατρὸς ᾖ, πολλοὶ θέλουσιν αὐτὴν μνηστευθῆναι· ἐπὰν δὲ προέλθῃ, οὐχ᾽ οὕτως ἔχει τιμὴν, ὅτε ἦν κεκρυμμένη. Οὕτω καὶ τὰ τῆς ψυχῆς· ἀπότε * δημοσιεύεται, οὐ πᾶσιν ἀρέσκειν δύναται· μέτρον οὖν ἡμῖν ὑποδείκνυται ἐνταῦθα τῆς πρὸς τοὺς ἀδελφοὺς ἀπαντήσεως· οὐ γὰρ πάντοτε πάντως, ἵνα μὴ τὸ πάρεργον τοῦ ἔργου προτιμώμενοι ζημιοῦμεν ἑαυτοὺς μὴ αἰσθανόμενοι· ἀλλ᾽ οἷον καὶ τοῦτο, ἐνταῦθα ὄφελον παραζευχθῆναι.

[11] Ἀδελφός τις ἐλθὼν εἰς Σκῆτιν, παρεκάλει τοὺς κληρικοὺς, λέγων· Συντυχεῖν θελω τῷ ἀββᾷ Ἀρσενίῳ. Εἶπον οὖν αὐτῷ. Ἀναπαύου μικρὸν, καὶ βλέπεις αὐτόν. δὲ ἔφη· Οὐ γεύομαί τινος, ἐὰν μὴ αὐτῷ ἀπαντήσω. Ἔπεμψαν οὖν μετὰ τοῦ ἀδελφοῦ καταστῆσαι αὐτὸν, ὅτι μακρὰν ἦν κέλλα αὐτοῦ· καὶ κρούσαντες τὴν θύραν, εἰσῆλθον· καὶ ἀσπασάμενοι τὸν Γέροντα ἐκάθισαν σιωπῶντες. Εἶπεν οὖν ἀδελφὸς τῆς ἐκκλησίας· Ἐγείρομαι, ὑπάγω, εὔξασθε ὑπὲρ ἐμοῦ. δὲ ξένος ἀδελφὸς, μὴ εὑρὼν παῤῥησίαν πρὸς τὸν Γέροντα, εἶπεν τῷ ἀδελφῷ· Ἔρχομαι κᾀγὼ μετά σου. Καὶ ἐξῆλθον ὁμοῦ. Παρεκάλεσεν οὖν αὐτὸν, λέγων· Λάβέ με καὶ πρὸς τὸν ἀββᾶν Μωσῆν τῶν ἀπὸ λῃστῶν. Καὶ ἐλθόντων αὐτῶν πρὸς αὐτὸν, ἐδέξατο αὐτὸν μετὰ χαρᾶς, καὶ φιλοξενίσας * ἀπέλυσεν. Καὶ λέγει ἐνεγκὼν τὸν ἕτερον ἀδελφός· Ἰδοὺ ἀπήνεγκά σε πρὸς τὸν ξενικὸν μοναχὸν καὶ πρὸς τὸν Αἰγύπτιον· τίς ἐκ τῶν δύο ἤρεσέ σοι; Λέγει ἀδελφὸς· Αἰγύπτιος ἤρεσέ μοι. Ἀκούσας δέ τις τῶν πατέρων ταῦτα, ηὔξατο τῷ Θεῷ, λέγων· Κύριε, δεῖξόν μοι τὸ πράγμα τοῦτο· ὅτι ὃς μὲν φεύγει διὰ τὸ ὄνομά σου, ὃς δὲ ἐναγκαλίζεται διὰ τὸ ὄνομά σου. Καὶ ἐδείχθη αὐτῷ δύο πλοῖα μεγάλα· καὶ θεωρεῖ τὸν ἀββᾶν Ἀρσένιον καὶ τὸ πνεῦμα τοῦ Θεοῦ πλέοντες ἐν ἡσυχίᾳ εἰς ἓν * · καὶ ἀββᾶς Μωσῆς καὶ οἱ ἄγγελοι τοῦ Θεοῦ πλέοντες εἰς ἓν *, καὶ ἐψώμιζον αὐτὸν μελικηρίδας· οὔτω δὲ ὑποχωρῶν τὰς τῶν ἀνδρῶν ὁμιλίας ἐνεδίδου, τὰς τῶν γυναικῶν ὁτιοῦν οὐδανῶς· δριμὺς γὰρ ἦν ὅλος καὶ ἀπαῤῥησίαστος, ἐροτικὸς πρὸς Θεὸν διακείμενος.

[12] Ἐλθοῦσα τοιγαροῦν εἰς τὸν Κάνοπον Ἀλεξανδρείας μιὰ συγκλητικὴ ἀπὸ Ῥώμης, πλουσία σφόδρα, καὶ φοβουμένη τὸν Θεὸν, ποθοῦσα ἰδεῖν αὐτόν. Ὑπεδέξατο αὐτὴν Θεόφιλος ἀρχιεπίσκοπος, καὶ παρεκάλεσεν αὐτὸν, ἵνα πείσῃ τὸν Γέροντα δέξασθαι αὐτήν. Καὶ ἐλθὼν ἀρχιεπίσκοπος πρὸς αὐτὸν, παρεκάλει δέξασθαι αὐτήν. δὲ Γέρων οὐ κατεδέξατο ἀπαντῆσαι. Ὡς οὖν ἀνηγγέλη αὐτῇ ταῦτα, κελεύει στρωθῆναι τὰ κτήνη αὐτῆς, λέγουσα· Πιστεύω τῷ Θεῷ ἰδεῖν αὐτὸν· οὐ γὰρ ἄνθρωπον ἦλθον ἰδεῖν· εἰσὶ γὰρ καὶ ἐν τῇ πόλει ἡμῶν πολλοὶ ἄνθρωποι· ἀλλὰ προφήτην ἦλθον ἰδεῖν. Καὶ ὡς ἔφθασε περὶ τὴν κέλλαν τοῦ Γέροντος, κατ᾽ οἰκονομίαν Θεοῦ ηὐκαίρησεν ἔξω τῆς κέλλης Γέρων· καὶ ἰδοῦσα αὐτὸν, προσέπεσε τοῖς ποσὶν αὐτοῦ, καὶ ἤγειρεν αὐτὴν μετ᾽ ὀργῆς, καὶ προσέσχεν αὐτῇ λέγων· Εἰ τὸ πρόσωπόν μου θέλεις ἰδεῖν, ἰδοὺ, βλέπε. δὲ ἀπὸ αἰσχύνης οὐ κατενοήσε τὸ πρόσωπον αὐτοῦ. Καὶ λέγει αὐτῇ· Οὐκ ἤκουσας τὰ ἔργα μου; ταῦτα βλέπειν ἀναγκαῖον. Πῶς δὲ καὶ ἐτόλμησας ποιῆσαι τοσοῦτον πλοῦν; Οὐκ οἶδας, ὅτι γυνὴ εἶ, καὶ οὐκ ὀφείλεις προσέρχεσθαι πώποτε; ἵνα ἀπέλθῃς εἰς Ῥώμην, καὶ εἴπῃς ταῖς γυναιξὶν, ὅτι ἑώρακα Ἀρσένιον, καὶ ποιήσουσι τὴν θάλασσαν ὁδὸν, γυναικῶν ἐρχομένων πρός με; δὲ εἶπεν· Ἐὰν θέλῃ Κύριος, οὐκ ἀφῶ τινα ἐλθεῖν ὧδε ἀλλ᾽ εὔχου ὑπὲρ ἐμοῦ, καὶ μνημόνευέ μου διαπαντός. δὲ ἀποκριθεὶς, εἶπεν αὐτῇ. Εὔχομαι τῷ Θεῷ, ἵνα ἐξαλειφθῇ τὸ μνημόσυνόν σου ἐκ τῆς διανοίας μου. Ταῦτα ἀκούσασα, ἐξῆλθεν τεταραγμένη. Καὶ ὡς ἦλθεν εἰς τὴν πόλιν, ἀπὸ λύπης ἔβαλε πυρέττειν. Καί ἀνηγγέλη τῷ πάπᾳ, ὥτι ἀσθενεῖ. Καὶ ἐλθὼν πρὸς αὐτὴν, παρεκάλει μαθεῖν τί ἐστιν, ἔχει. δὲ εἶπεν αὐτῷ. Εἶθε μὴ ἀπήντησα ὧδε· εἶπα γὰρ τῷ Γέροντι· Μνημόνευέ μου· καὶ εἶπέ μοι· Ὄτι εὔχομαι τῷ Θεῷ, ἵνα ἐξαλειφθῇ τὸ μνημόσυνόν σου ἐκ τῆς διανοΐας μου. Καὶ ἰδοὺ ἐγὼ ἀποθνήσκω ἐκ τῆς λύπης. Καὶ λέγει αὐτῇ ἀρχιεπίσκοπος. Οὐκ οἶδας, ὅτι γυνὴ εἶ, καὶ ἐχθρὸς διάβολος διὰ τῶν γυναικῶν πολεμεῖ τοὺς Ἁγίους; Καὶ διὰ τοῦτο εἶπεν Γέρων· περὶ γὰρ τῆς ψυχῆς σου εὔχεται διαπαντός. Καὶ οὕτως ἐθεραπεύθη λογισμὸς αὐτῆς, καὶ ἀπῆλθε μετὰ χαρᾶς εἰς τὰ ἴδια. μὲν οὖν ἡσυχία, καὶ ἀπάντησις τοιαύτη τοῦ Ἀρσενίου.

[Sancti patria; natales; sapientia:] Genus Arsenii, ut dicam id quod res est, & affinium multitudo, virtus fuit; ejusque incendi studiis ac insigniri characteribus; quoniam in natalibus id primum censent eruditi. Patria ei fuit civitatum, quæ sub cælo sunt, princeps, Roma, inquam, celeberrima a qua cognomentum acceperunt illi, qui imperii sceptrum moderantur. Surculus fuit nobilium parentum, opibusque ac reliquo vitæ splendore florentium. Familia ipsius ad hoc usque tempus integra non superest (quonam enim pacto tot annis servata fuerit?) sed vestigia, tali magnitudine excellentia, divisit habitatoribus velut in cellas triginta a. Atque hoc sufficit, ut ostendatur, quam illustris ac undequaque beatus fuerit Vir iste memorabilis; cumque tantus esset, doctrina altius eminebat, Græca ac Romana pariter sapientia admirandus.

[4] Ejus itaque fama ad aures tunc delata magni Theodosii imperatoris, [institutio Arcadii & Honorii in aula Theodosii: unde voce divina monitus,] quærentis talem filiis suis Arcadio & Honorio magistrum præficere, qui majore præ omnibus id operæ pretio faceret, Arsenius accitu imperatoris Byzantium contendit, & assumens ambos pueros, moribus ac disciplinis ipsos informavit, ut optimos eos esse ostenderet in utraque facultate. Ad quadragesimum usque ætatis suæ annum in aula assidue versatus est b; Deique timorem in mente habens, ingemuit, & invocabat Deum cum lacrymis dicens: Domine, ostende mihi viam, in qua salvus fiam. Et vero, dum die quadam in aula esset, audivit divinam vocem, quæ ei diceret: Arseni, si salvus esse vis, fuge homines, & salvaberis c.

[5] Hæc itaque ubi audisset Arsenius, jam pridem divino desiderio sauciatus, [fugit Alexandriam, inde in Scethim, monachis accenseri cupiens;] omni mox humana ac caduca gloria contempta; splendoreque ac deliciis corporis, omnique alia honoris appetentia, aulisque imperatorum pro nihilo putatis, nihil cuiquam locutus, Alexandriam navigat; indeque pervenit in Scetim; & ecclesiam ingressus, clericos d accedit, dicens: Per Dominum, facite me monachum, ac viam mihi ostendite, ubi salvus fiam. Illi autem Viri nobilitatem ex moribus, vultu & alloquio conjectantes, quærebant ex eo, quisnam & cujas esset. Is cum primo abnueret, diceretque: Homo sum peregrinus & abjectus, qui salvus fieri quæro; vix tandem ei persuadere potuerunt ut, quæ ad se spectabant, confidenter iis exponeret. Quæ edocti, alter alteri dicebant: Quisnam est, qui debet hunc excipere, & conducere ad monasticum institutum? Et, inito consilio, visum est abducere ipsum ad abbatem Joannem Colobum e. Et assumentes eum secum, abierunt ad senem; peractisque precibus locuti cum illo sunt de Arsenio.

[6] Cumque inter colloquendum jam nona advenisset hora, [ac voti compos, dato vitæ monasticæ specimine, in ea excellit,] dicit clericis senex: Adeste, faciamus agapen f, & voluntas Dei fiat. Considensque Joannes abbas cum clericis, cœperunt comedere, sinentes Arsenium stare. Projicit itaque paxaman g in terram abbas Joannes, aitque Arsenio: Comede , si velis. Ille autem inclinans se in terram, abivit illuc, ambulans manibus pedibusque, ubi erat paxamas; & in terra prout jacebat, ipsum comedit. Atque hoc conspicatus senex, dicit fratribus: Abite cum bono, & orate pro nobis: ita enim scietis, quod probatus sit, ut fiat monachus. Interrogarunt itaque clerici inter se Arsenium, dicentes illi: Fac agapen, frater, per Dominum; & dic nobis, ecquid cogitationis habueris, quando comedebas paxaman? Quibus ille; Cogitabam, inquit, mecum: quem tibi tamquam cani projecerunt panem, comede illum tamquam canis. Et glorificabant Deum. Exiguo igitur tempore Arsenius cum abbate Joanne versatus, omnemque monasticæ vitæ rationem edoctus, discessit ab eo, ut secederet sibique soli vacaret. Et perseveravit, pro virili contendens in Domino usque adeo, ut magnos id temporis senes laboribus, constantia, ac certaminum asceticorum tolerantia superaret. Postquam ad hesychasticam h vitam secessisset, iterum oravit Deum, dicens: Domine, viam ostende, ubi salvus fiam. Et audivit vocem, dicentem: Arseni fuge, tace, quiesce: nam hæ sunt radices, quibus a peccato immunis fias i.

[7] [exercens arctissimam solitudinem & quietem,] Hoc itaque divinitus accepto mandato, omnem in cælum Arsenius affectum transfert, corpore quidem in terra degens, corde autem cum supernis potestatibus familiariter consuescens. Ad illud mandatum exsequendum cum discessisset, cumque adeo solitudinem amaret, quidam e patribus, nomine Marcus k, sic ipsum compellat: Quare nos fugis, pater? Cui Senex: Novit Deus, quod vos diligam: at non possum esse cum hominibus, & cum Deo. Cælestes chiliades & myriades unam voluntatem habent; homines vero multas habent voluntates: Deum itaque dimittere non possum, & hominibus vacare l. Jam vero ut clarius constet de ejus solitaria quiete, dicendum etiam illud, memoratu dignum.

[8] [omni etiam levissimo strepitu carentem,] Cum pervenisset ad locum quemdam (quoniam ibi erant arundines a vento agitatæ) sic fratres affatur Arsenius: Quænam hæc concussio est? Respondent illi: Arundines sunt, pater. Subjicit Senex: Vere si quis sederit in solitaria quiete, & audierit vocem aviculæ, non habebit cor ejus eamdem quietem; quanto magis vos, hanc habentes concussionem m. Quo autem pacto ille in solitudine degens, mentemque usu sensuum destitutam, & a terrenorum tumultuum perturbatione inconcussam habens versus Deum, nequaquam amarit humanam consuetudinem, vel illam etiam, quæ confusione caret, omnemque sermoni a lingua promananti accessum præcluderet, nisi quando prorsus necessitas aliud cogeret, oratio exponet.

[9] [& colloquiis hominum] Digressus aliquando ad eum Theophilus n lexandriæ archiepiscopus cum quodam e primoribus o, interrogabat Senem, ut audiret ab eo sermonem. Senex autem post modicum silentium illi hoc responsi dedit. Et si vobis dixero, an servabitis? Illi ad se receperunt p. Dixit ergo eis Senex: Ubi ubi Arsenium degere audieritis, ne appropinquate. Alias iterum archiepiscopus convenire ipsum volens, præmisit primo, qui videret, num Senex aperiret: qui significat ipsi, dicens: Si veneris, aperiam: at si tibi aperuero, omnibus aperiam, & tunc non amplius hic remanebo. His auditis, archiepiscopus dixit: Si fugaturus ipsum venio, non amplius eum * accedo. Venienti ad se nonnulli e patribus q foresque pulsanti aperuit Arsenius, ministrum suum esse ratus; eumque alium esse dum cerneret, procidit in faciem. Is vero dicit ipsi: Surge, pater, ut te salutem. Reposuit Senex: Non surgam, nisi discesseris. Cumque diu is institisset, non surrexit, donec recessisset. Nec quis putet vinculi charitatis, cujus erat amantissimus, solutione id factum; verum ut ne vel tantillum a perfectionis exercitatione avocaretur.

[10] [penitus se subtrahens.] Fratres aliqui r in Thebaida profecturi ad comparanda fila linea s; dixerunt inter se: Hac etiam opportunitate videamus abbatem Arsenium t. Intravit itaque abbas Alexander u, & dicit Seni: Fratres Alexandria venientes volunt te videre. Cui Senex: An propter hoc ipsum venerunt? et edoctus, quod in Thebaida discederent, dicit Senex: Vere haud aspicient vultum Arsenii; quia mei causa non venerunt. x Refice ergo illos, ac dimitte in pace, dicens illis: Senex non potest occurrere. Alias iterum accesserunt ad eum senes, multisque instabant, ut colloquerentur cum illo y; & rogabant, ut aliquid sermonis sibi proferret de solitariis conclusis, ac neminem admittentibus z. Tum Senex: Quamdiu virgo degit in domo patris, multi volunt sponsi ejus fieri: cum vero prodierit aa, non habet istum honorem, quem habebat, quando latebat abscondita. Sic se habent res animæ: es quo vulgantur: non omnibus placere possunt. Modus itaque nobis hic ostenditur occursus fratrum: neque enim omnino is semper locum habet; ne, quod accessorium est operis, operi ipsi anteferentes, damnum inde nobismetipsis sensim sine sensu inferamus. Sed, cujusmodi res illa sit, hic adjungere profuerit.

[11] Frater aliquis, qui in Scetin venerat, rogabat clericos dicens: [Fuga hominum S. Arsenii, & affabilitas S. Moysis e latrone conversi, visione approbantur.] Colloqui cupio cum abbate Arsenio. Cui dixere: Requiesce paululum, & ipsum videbis. Hic vero, Non gustabo, ait, quidquam si non cum ipso collocutus fuero. Miserunt igitur aliquem cum fratre, qui ipsum ad cellam duceret, quia longe distabat. Et pulsato ostio, ingressi sunt; salutatoque Sene, sederunt in silentio. Dixit itaq; ille ecclesiæ frater: Surgo, discedo, orate pro me. At frater peregrinus, non inventa cum Sene colloquendi libertate, dixit fratri: Venio & ego tecum. Et egressi sunt simul. Rogavit porro ipsum peregrinus dicens: Duc me ad abbatem Moysen, ex latronibus conversum bb. Ad quem postquam venissent, suscepit ipsum cum gaudio, & exhibitis hospitalitatis officiis dimisit. Tum is, qui alium duxerat, sic infit: Ecce, adduxite ad [Arsenium] monachum extraneum, & ad Ægyptium: uter magis placuit tibi? Cui frater: Ægyptius placuit mihi. Patrum aliquis, his auditis, oravit Deum, dicens: Domine rem hanc mihi ostende. Iste enim fugit propter nomen tuum, ille vero in ulnas accipit propter nomen tuum. Et ostensæ illi sunt duæ naves magnæ; & in una quidem contemplatur abbatem Arsenium & spiritum Dei navigantes in quiete; & abbas Moyses & angeli Dei navigabant in altera, favorum mellis particulas in os ejus inserentes cc. Sic ille secedens virorum accessui indulgebat aliquantulum; mulierum vero ne vel tantillum quidem: totus quippe erat asper, & a liberiore sermone alienus, amore Dei occupabatur.

[12] Mulier itaque quædam senatoria Romana Canopum Alexandiæ devenit, dives valde ac timens Deum. S. Arsenium videre desiderans. Excepit illam Theophilus archiepiscopus; quem rogavit, persuaderet Seni, ut se admitteret. Et postquam ad eum venisset archiepiscopus, rogavit, ut eam admitteret. Senex vero colloquium ipsi recusavit. Quibus rebus ei denuntiatis, jubet sterni jumenta sua, dicens: Confido Deo, fore ut videam ipsum: neque enim veni visura hominem (multi enim homines sunt in civitate nostra) sed prophetam visura veni. Utque ad cellam Senis pervenit; extra illam, Deo ita disponente, vacabat Senex: quem conspicata, procidit ad pedes ejus; erexitque illam cum ira *, his dictis in eam intendens: Si faciem meam videre vis: en, vide. Illa vero præ verecundia faciem ipsius contemplata non fuit. Tum Sanctus: Nonne opera mea audisti? Necesse erat illa considerare Quomodo autem tam magnam navigationem instituere ausa es? An ignoras, quod mulier sis, & quod numquam debeas prodire? Num forte huc venisti, ut abeas Romam, & dicas mulieribus: Vidi Arsenium; ac pervium faciant mare mulieres ad me ventitantes? Respondit illa: Si Domino placuerit, neminem huc venire permittam. Ast ora pro me, semperque mei memoriam habe. Qui respondens, dixit illi: Orabo Deum, ut memoria tui deleatur ex animo meo. Hæc cum audiisset, exivit conturbata. Atque ut pervenit ad civitatem, præ tristitia in febrim incidit: renuntiatumque est papæ dd, quod ægrotaret; qui eam accedens, rogabat certiorem se reddi, quo morbo laboraret. Subjecit illa: Utinam numquam huc venissem! dixi etenim Seni: Memoriam mei habe; & respondit: Orabo Deum, ut memoria tui deleatur ex animo meo. Et, ecce, morior ego præ tristitia. Rursum archiepiscopus: Non nosti, quod mulier sis, & quod hostis diabolus per mulieres impugnet Sanctos? Idque ideo dixit Senex: nam pro anima, tua assidue orat. Et sic mens ejus recreata est; & cum gaudio discessit ad propria ee. Et talis quidem Arsenii secessus & occursus fuit.

ANNOTATA.

a Videtur auctor nihil aliud velle, quam stipitem familiæ Sancti primævum in plures postea ramos divisum fuisse; usus hic, quantum suspicor, vel phrasi istius temporis, vel parœmia tum usitata.

b Διηνεκῶς. Subaudi ἔμεινε, ὢν vel quid simile. Apud Cotelerium lego. Ἔτι ὢν ἐν τῷ παλατίῳ. Cum etiamnum esset in palatio.

c Vide Vitas Patrum apud Rosweydum lib. 5, libello 2, pag. 563, num. 2. Damalevicius Vitæ S. Bogumili eremitæ Camaldulensis auctor, tomo 2 Junii, pag. 356, num. 56 secessum ejus in eremum Dobrovensem narrat, tamquam si Sanctus, vocem lapsam divinitus ad Arsenium in sua vocatione audivisset: Arseni tumultus fuge, & salvaberis.

d Per clericos intellige hic monachos. Exempla dat Cangius in Glossario Latino.

e Joannes Colobus (in appendice ad Vitas Patrum pag. 994 per apocopen Colob; Græce Κολοβὸς, est que hic curtus, parvus, nanus, brevis staturæ &c.) fuit inter anachoretas celeberrimus; idemque fortasse; qui in Martyrologio Coptico, tomo tertio Martii, pag. 692 notatur his verbis: Obitus Joannis parvi eremitæ. Gerardus Vossius Borchlonius, præpositus Tungrensis, inter Apophthegmata Patrum, cum S. Ephræm Syro Coloniæ edita anno 1603, pag. 507, Colobios legit; inepte addens, verisimiliter hic intelligi Joannem Colobitam, & alias Calybitam, eremitam Romanum (potius CPolitanum; videsis Commentarium ejus prævium die 15 Januarii, § 2) cujus mentio fit in Martyrologio Romano, 15 Januarii. Mox tamen alterius Joannis eremitæ. Ægyptii meminit, non sufficienter instructus, ut aliquid circa illum absolute determinet. De Joanne Colobo plenius instrui poteris ex Vitis Patrum variis locis; Cotelerio tomo 1, a pag. 468, ac Tillemontio tomo 10, a pag. 427.

f Agape, Græce ἀγάπη, accipitur vel pro extraordinaria refectione in monasteriis; vel pro solenni convivio; vel pro cœna, ad quam Christiani, sed pauperes potissimum adhibebantur. De prima significatione consule Cangium; de secunda Cotelerium in notis col. 801; de tertia Ciacconium in notis ad Cassianum pag. 669. Hic vero non scio an plus aliquid significetur, quam cœna ordinaria monachorum.

g Illa vox varie scribitur; nimirum paxamas, paxamation, paximation: de qua fuse Rosweydus in Onomastico ad Vitas PP. a pag. 1045; brevius Cangius in Glossario Latino. Significat vero panem subcinericium, aut recoctum seu bis coctum: quem ita appellatum quidam volunt a Pæxamo quodam cupediario.

h Id est quietam, taciturnam, solitariam. Græcum ἡσυχαστικὸς dilucidari potest ex annotatis ad caput I Vitæ S. Stephani Sabaïtæ die 13 hujus, pag. 534.

i S. Lucas Junior thaumaturgus de loco, ubi sæpius a pluribus interpellabatur, cum secretiori commutando Theophylactum consulens, id responsi tulit tomo secundo Februarii, pag. 194: Tenendum, quod optime haberet Arsenii consilium: is enim fugere ait homines & salvari. Iterumque; Fuge, tace, quiesce. Inspici etiam possunt excerpta vitæ laudati Sancti apud Combefisium tomo 2 novi Auctarii bibliothecæ Patrum Græco-Latinæ, pag. 990.

k Marcus iste verosimilius fuerit discipulus adeo obediens in Scethi abbatis Silvani, notus in Vit. PP. libro 5, libello 14, pag. 617; quam annosus ille Marcus, quem Palladius invisit, dum numeraret annos centum. Videsis historiam Lausiacam cap. 21; & infra lit. y in annotatis ad cap. 2.

l Res eadem legitur apud Cotelerium pag. 355, & 356, nec non in Vit. PP. lib. 5, libell. 17, pag. 633; ubi tamen est: Superiorum enim virtutum millia, & millia millium unam voluntatem habent.

m Coteler. pag. 359, & Vit. PP. lib. 5, libell. 2, pag. 564, num. 5; ubi legitur eamdem quietem: & arundinum harum conformiter ad notam nostram marginalem ex Cotelerio.

n Apud Coteler. pag. 354 vocatur μακάριος, beatus. Vit. PP. lib. 5, libell. 2, pag. 563 beatæ memoriæ. S. Leo PP. epist. 64 ad Marcianum in editione Parisiensi anni 1675 ordine 94, eumdem appellat sanctæ memoriæ Alexandrinæ ecclesiæ episcopum. Et epist. 52 ad episcopos Galliarum, ibidem ordine 77, eum cum Athanasio & Cyrillo conferens, probatissimum præsulem nuncupat. Vide Baronium ad annum 412, & Historiam chronologicam Patriarcharum Alexandrinorum ante tomum quintum Junii, pag. * 52; ubi de virtutibus & vitiis ejus.

o Coteler. & Vit. PP. cum quodam judice.

p Vit. PP. pag. 565 promiserunt se custodire. Coteler. συνέθεντο φυλάττειν.

q Legunt. Vit. PP. lib. 3, pag. 528. Cum quidam .. ex fratribus advenisset. Historiola hæc ponitur apud Coteler. 368, usque ad recessisset inclusive.

r Præmittit Coteler. pag 360: Referebat abbas Daniel quosdam fratres &c.

s Λινάριον, linum: λινάρια, retia vel fila linea (Gallice filets. ) Coteler. id vertit filum lineum. Vit. PP.lib. 3, pag. 528 linum; uti & lib. 7, cap. 34, num. 2. Apud Surium num. 16 legitur: Propter aliquod suum negotium.

t Vit. PP. hic addunt: Cumque ad speluncam ejus pervenissent.

u Coteler. etiam Alexander: in Vit. PP. signatur Daniel.

x Differt aliquantulum Coteler. At Vit. PP. addunt hanc clausulam: Me permitte cælum aspicere, & dimitte eos redire: nam faciem meam non videbunt.

y Additur apud Coteler. pag. 372: Ille autem portam aperuit.

z Hesychastica vita silentii tenacissima, non ita tamen, ut proximis saltem post hunc Sanctum seculis, discipulos & alios quoscumque exhortationis vel colloquii causa accedentes excluderet omni tempore; ut videre est in annotatis ad Vitam S. Stephani Sabaïtæ superius allegatis. Certe auctor Vitæ num. 184 de isto Sancto memorat: Quinque deinde annis solitarius Christo vacavit (ἡσύχασεν) in cella, non exiens umquam nisi diebus Sabbati, & Dominicis, cellæ fronti per id tempus inscribens: Ignoscite per Dominum mihi, domini patres, neque mihi quisquam in hesychasterio extra Sabbatum & Dominicam sit molestus.

aa Coteler. pag. 372: Cum vero maritum acceperit, nequaquam placet cunctis, sed illi quidem contemnunt, alii vero prædicant.

bb De Moyse e latrone converso agit Comm. præv. num. 28.

cc Res hæc gesta narratur in Vit. PP. lib. 7, cap. 18, num. 2, & apud Coteler. pag. 368.

dd Τῷ πάπᾳ. Ita vocatus fuit Patriarcha Alexandrinus. Videsis Glossarium Græcum Cangii. Coteler habet τῷ μακαρίῳ Θεοφίλῳ τῷ ἀρχιεπισκόπῳ.

ee Vit. PP. lib. 3, pag. 511, & lib. 5, libell. 2, num, 7: & apud Coteler. pag. 360.

* lege cum Coteler. αὐτὴν.

* ibid. τῶν καλάμων τούτων.

* Vit. PP. lib 5, libell. 2 numquam vadam ad hominem Sanctum.

* Vit. PP. cum festinatione: cum indignatione.

* ἀφ᾽ ὅτε

* Coteler. φιλοφρονήσας αὐτοὺς

* Coteler. ἕνα.

* Coteler. ἕνα.

CAPUT II.
Donum orationis & lacrymarum; vigiliæ, documenta, labor manuum; mortificatio, paupertas; discipulorum dimissio, & admissio; reditus in Troen.

Εὐχῆς δὲ καὶ ταπεινοφροσύνης χάρισι τίς οὕτως ἐκεκόσμητο; Καί τις μὲν μάρτυς ἀδελφὸς ἐκεῖνος, παραβαλὼν ἐν τῷ κελλίῳ τοῦ Γέροντος, ὃς προσχὼν διὰ τῆς θυρίδος ἔνδον, θεωρεῖ τὸν Γέροντα ὅλον ὡς πῦρ. Ἦν καὶ ἄξιος ἀδελφὸς τοῦ ἰδεῖν. Καὶ ὡς ἔκρουσεν, ἐξῆλθεν Γέρων· καὶ ἰδὼν τὸν ἀδελφὸν ἔκθαμβον, λέγει αὐτῷ· Ἔχεις πολλὴν ὥραν κρούων; Μὴ τίποτε εἶδες ὧδε; Καὶ εἶπεν· Οὐχί. Καὶ λαλήσας αὐτῷ, ἀπέλυσεν. Τὶς δὲ εἰπὼν, ὅτι ὥσπερ οὐδεὶς τοῦ παλατίου ἐφόρει βελτίονα αὐτοῦ ἐσθῆτα ἐν τοῖς βασιλείοις διάγων, ὥτως οὔδε ἐν τῇ ἐκκλησίᾳ τῆς Σκήτιως προσερχόμενος εὐτελεστέραν αὐτοῦ ἄλλος ἐφόρησεν. Ὅτε καὶ ἐδόθη ποτὲ εἰς Σκῆτιν πρὸς ὀλίγα ἰσχάδια, καὶ ὡς μηδὲν ὄντα οὐκ ἀπέστειλεν τῷ Ἀρσενίῳ, ὡς ἵνα μὴ ὕβριν πάθῃ. δὲ Γέρων ἀκούσας, οὐκ ἦλθεν εἰς τὴν σύναξιν, λέγων· Ἠφορίσατέ μοι * τοῦ μὴ δοῦναί μοι τὴν εὐλογίαν, ἣν ἔπεμψεν Θεὸς τοῖς ἀδελφοῖς, ἣν οὔκ εἰμι ἄξιος λαβεῖν. Καὶ ἤκουσαν πάντες, καὶ ὠφελήθησαν εἰς τὴν ταπείνοσιν τοῦ Γέροντος. κ.αὶ ἀπελθὼν πρεσβύτερος ἤγαγεν αὐτὸν εἰς τὴν σύναξιν μετὰ χαρᾶς.

[14] Τὸ δὲ διερωτᾷν αὐτὸν, καὶ μὴ στοιχεῖν ἐν τῷ ἰδίῳ σκοπῷ, οὐ ταπεινώσεως ἔργον; καίπερ γνώσει, καὶ συνέσει καὶ σοφίᾳ κατηγλαἳσμένος. Τοίνυν πυνθανόμενον αὐτόν ποτέ τινα Αἰγύπτιον περὶ τῶν ἰδίων λογισμῶν, ἰδὼν αὐτὸν ἕτερος τῶν ἀδελφῶν, εἶπεν· Ἀββᾶ Ἀρσένιε πῶς τοσαύτην παίδευσιν ῥωμαἳκὴν καὶ ἑλληνικὴν ἐπιστάμενος, τοῦτον τὸν ἀγροῖκον περὶ τῶν σῶν ἐρωτᾷς λογισμῶν; Καὶ Μακάριος ἔφη· Τὴν μὲν ῥωμαἳκὴν καὶ ἑλληνικὴν παίδευσιν ἴσταμαι, τὸν δὲ ἀλφάβητον τοῦ ἀγροίκου τούτου οὔπω μεμάθηκα. Τί δηλοῖ Ἅγιος ἐν τούτῳ; Ὅτι κᾂν πᾶσαν παίδευσιν τις ἐξησκηκὼς, μὴ τὸν διὰ ταπεινώσεως ἀληθοῦς ἀλφάβητον ἐν πρώτοις μάθοι, ἐν δευτέρῳ τιθεὶς ὡς ἐν παρέργῳ πᾶσαν σοφίαν κοσμικὴν, ἀπαιδευτός ἐστι τῷ ὄντι, καὶ ἀμαθέστατος. Πάλιν οὖν ἐπηρώτησεν αὐτὸν. Πῶς ἡμεῖς ἀπὸ τοσαύτης παιδεύσεως καὶ σοφίας οὐδὲν ἔχομεν; οὗτοι δὲ οἱ Αἰγύωτιοι τοσαύτας ἀρετὰς κέκτηνται; Λέγει, αὐτῷ Ἀρσένιος· Ἡμεῖς ἀπὸ τῆς τοῦ κόσμου παιδεύσεως οὐδὲν ἔχομεν· οὗτοι δὲ οἱ Αἰγύπτιοι καὶ ἰδιῶται ἀπὸ ἰδίων κόπων ἐκτήσαντο τὰς ἀρετάς.

[15] Πρὸς δὲ τὴν ταπεινοφροσύνην, καὶ εὐκατάνυκτος ἦν Ἅγιος, προχέων ἀεννάως τὸ ἱερὸν ἐκείνου δάκρυον· ὄλον γὰρ τὸν χρόνον τῆς ζωῆς αὐτοῦ καθεζόμενος εἰς τὸ ἐργόχειρον, ῥάκος εἶχεν ἐν τῷ πόλπῳ χάριν τῶν δακρύων, τῶν πιπτόντων ἀπὸ τῶν ὀφθαλμῶν αὐτοῦ. Προσῆν δὲ αὐτῷ καὶ τὸ τῆς ἀγρυπνίας χάρισμα ὑπερφυῶς. Ποτὲ οὖν ἐκάλεσε τόντε ἀββᾶν Ἀλέξανδρον καὶ Ζώἳλον, τοὺς μαθητὰς αὐτοῦ, καὶ ταπεινῶν ἑαυτὸν, εἴρηκεν· Ἐπειδὴ οἱ δαίμονες πολεμοῦσί με, καὶ οὐκ οἶδα εἰ κλέπτουσί με ἐν ὕπνῳ, τὴν νύκτα ταύτην κοπιάσατε μετ᾽ ἐμοῦ, καὶ τηρήσατέ με, εἰ νυστάζω ἐν τῇ ἀγρυπνίᾳ. Καὶ ἐκάθισαν εἳς ἐκ δεξιῶν αὐτοῦ, καὶ εἳς ἐξ εὐωνύμων αὐτοῦ ἀπὸ ὀψὲ σιωπήσαντες, καὶ εἶπον ἀμφότεροι· Ὅτι ἡμεῖς ἐκοιμήθημεν, καὶ ἀνέστημεν, καὶ οὐκ ᾐσθάνθημεν αὐτὸν νυστάξαντα, καὶ ἐπὶ τῷ πρωῒ, Θεὸς οἶδεν ὅτι ἀφ᾽ ἑαυτοῦ ἐποίησεν, ἵνα νοήσωμεν ὅτι ἐνύσταξεν, ὅτι κατ᾽ ἀλήθειαν φύσις τοῦ ὕπνου ἤλθεν, ἐφύσησε τρεῖς πνοὰς, καὶ εὐθὺς ἀνέστη, λέγων· Ἐνύσταξα ναί. Καὶ ἀπεκρίθημεν· Ἡμεῖς οὐκ οἴδαμεν. Πλὴν ὅλην τὴν νύκτα διετέλει ἀγρυπνῶν, καὶ ὅτε ἦλθε τῷ πρωῒ διὰ τὴν φύσιν καθευδῆσαι, ἔλεγεν τῷ ὕπνῳ· Δεῦρο κακὲ δοῦλε, ὑπούργησον· καὶ ἥρπαξε μικρὸν καθεζόμενος, καὶ εὐθέως ἡγείρετο. Ὀψὲ σαββάτων ἐπιφωσκούσης κυριακῆς ἤφιε τὸν ἥλιον ὀπίσω αὐτοῦ, καὶ ἔτεινε τὰς χεῖρας αὐτοῦ εἰς τὸν οὐρανὸν εὐχόμενος, ἕως οὗ πάλιν ἤλιος ἔλαμψεν εἰς τὸ πρόσωπον αὐτοῦ, καὶ οὕτω λοιπὸν ἐκαθέζετο.

[16] Φέρων δὲ ἦν διὰ γλώσσης Μακάριος καὶ τοῦτο· ὅτι ἀρκετὸν τῷ μοναχῷ, ἵνα κοιμᾶται μίαν ὥραν, ἐάν ἐστιν ἀγωνιστής. Καὶ πάλιν· Ὄτι ξένος μοναχὸς εἰς ἀλλοτρίαν χώραν μηδὲν μεσαζέτω, καὶ ἀναπαύεται. Καὶ πάλιν εἶπεν· Ἐὰν τὸν Θεὸν ζητήσωμεν, φανήσεται ἡμῖν, καὶ ἐὰν αὐτὸν κατασχῶμεν, παραμένει ἡμῖν. Εἰργάζετο δὲ καὶ ταῖς χερσὶν Ἀρσένιος, ἀποστολικῷ καυχήματι σεμνυνόμενος· ἔπλεκε γὰρ τὴν σειρὰν, καὶ ἔῤῥπτεν ἕως ὥρας ἕκτης· καὶ τὸ δὴ θαυμαστὸν, ὅτι εἰ μὴ ἅπαξ τοῦ ἐνιαυτοῦ οὐκ ἤλλασσεν τῶν βαΐων τὸ ὕδωρ, μᾶλλον δὲ προσετίθη. Καὶ παρεκάλουν αὐτόν τινες τῶν πατέρων, λέγοντες· Διὰ τί οὐκ ἀλλάσσεις τῶν βαΐων τὸ ὕδωρ; ὅτι ὄζει. Καὶ ἔλεγεν αὐτοῖς· Ἀντὶ τῶν θυμιαμάτων * καὶ τῶν μύρων, ὥν ἀπήλαυσα ἐν τῷ κόσμῳ, χρεία ἀπολαύειν με τῆς δυσωδίας ταύτης· οὐ μὴ παρῆ καὶ τὸ ἐγκρατὲς ἐν τῷ τοιούτῳ σκοπῷ, ἀλλ᾽ ὑποπιάζων τὸ σῶμα, ἐδουλαγώγει ἑαυτὸν, ὡς ἄριστος πωλοδάμνης, φεύγων μὲν τὸν κόρον, ὡς ὑβριστὴν πῶλον. Τῆς ὁπώρας δὲ πάντῃ ἀπεχόμενος ἦ. Μόνον ὡς ἤκουσεν, ὅτι ἐτέλεσεν * πᾶν γέννημα ὁπώρας, ἔλεγεν ἀφ᾽ ἑαυτοῦ· Φέρετέ μοι· καὶ ἐγεύετο ἅπαξ ἀπὸ πάντων μικρὸν, εὐχαριστῶν τῷ Θεῷ. Ἔλεγε δὲ ἀββᾶς Δανιὴλ περὶ αὐτοῦ· Ὅτι τοσαῦτα ἔτη ἔμεινεν μεθ᾽ ἡμῶν, μόνον θαλλὶν σίτου ἐποιοῦμεν αὐτῷ τοῦ ἐνιαυτοῦ, καὶ ὅτε παρεβάλομεν πρὸς αὐτὸν, ἐξ αὐτοῦ ἠσθίομεν.

[17] Ἀλλὰ γὰρ καὶ ἀκτήμων ἦν Ἀρσένιος, ὄντος ἐν ἀγαθοῖς πλούσιος. Ἔχρηζεν οὖν πράγματος ἕως ἑνὸς λικνοῦ *, καὶ μὴ ἔχων, πόθεν ἀγοράσαι, ἔλαβε παρά τινος ἀγάπην, καὶ εἶπεν· Εὐχαριστῶ σοι, Κύριε, ὅτι ἡξίωσάς με λαβεῖν ἀγάπην διὰ τὸ ὄνομά σου. Οἷον δὲ καὶ τὸ παρὸν ἀπαθείας ὢν ἀκροτάτης λεκτέον. Ἦλθε οὔν ποτε πρὸς αὐτὸν μαγιστριανὸς, φέρων αὐτῷ διαθήκην συγκλητικοῦ συγγενοῦς αὐτοῦ, ὃς κατέλειπεν αὐτῷ κληρονομίαν πολλὴν σφόδρα. Καὶ λαβὼν αὐτὴν ἤθελεν σχίσαι. Ἔπεσε δὲ μαγιστριανὸς εἰς τοὺς πόδας αὐτοῦ λέγων· Δέομαί σου, μὴ σχίσῃς αὐτὴν, μὴ δεξάμενος. Πρὸς τούτοις καὶ διακριτικὸς ὑπῆρχεν, εἴποτε εἴρετό τις. Πυθομένου οὖν τοῦ ἀββᾶ Μάρκου καὶ λέγοντος· Καλὲν τὸ μὴ ἔχειν τινὰ παράκλησιν ἐν τῷ κελλίῳ αὐτοῦ; καὶ γὰρ εἶδον ἀδελφὸν ἔχοντα μικρὰ λάχανα καὶ ἐκριζοῦντα αὐτά. Εἶπεν Γέρων· Καλὸν μέν ἐστιν· ἀλλὰ πρὸς τὴν ἕξιν τοῦ ἀθρώπου· ἐὰν γὰρ μὴ ἔχῃ ἴσχυν ἐν τῷ τοιούτῳ τρόπῳ, πάλιν φυτεύει ἄλλα. Ἄλλοτε πάλιν εἶπεν Γέρων τῷ αββᾷ Ἀλεξάνδρῳ ὅτ᾽ ἃν ἀποσχίσῃς τὰ θαλλία * σου, δεῦρο γεῦσαι μετ᾽ εμοῦ. οὖν ἀββᾶς Ἀλέξανδρος ὁμαλῶς εἰργάζετο καὶ ἐπιεικῶς, καὶ ὡς γέγονεν ὥρα, ἀκμὴν εἶχε θαλλία, καὶ θέλων τηρῆσαι τὸν λόγον τοῦ Γέρωντος, ἀνέμεινε πληρῶσαι αὐτά. οὖν ἀββᾶς Ἀρσένιος ὡς εἶδεν ὅτι ἐχρόνισε, λογισάμενος μὴποτε ξένους ἔσχεν, ἐγεύσατο. δὲ Ἀλέξανδρος, ὡς ἐτέλεσεν, ὀψὲ ἀπῆλθε· καὶ λέγει αὐτῷ Γέρων· Ξένους ἔσχες; Καὶ λέγει· Οὐχί. Εἶπεν οὖν αὐτῷ· Πῶς οὐκ ἦλθες; δὲ λέγει· Ὅτι εἶπές μοι, ὅτ᾽ ἂν ἀποσχίσῃς τὰ θαλλία σου, ἐλθὲ, καὶ τηρῶν σου τὸν λόγον, οὐκ ἦλθον, ὅτι ἄρτι ἐπλήρωσα. Καὶ ἐθαύμαζεν Γέρων τὴν ἀκρίβειαν αὐτοῦ, καὶ λέγει αὐτῷ· Ταχυτέρως κατάλυε, ἵνα καὶ τὴν σύναξίν σου βάλῃς *, καὶ τοῦ ὕδατός σου μεταλαμβάνῃς· εἰ δὲ μήγε, ταχέως ἔχει τὸ σῶμά σου ἀσθενῆσαι.

[18] Οὐκ ἐδεῖτο δὲ ταπεινοῦσθαι καιρῷ τινι τοῖς ἑαυτοῦ μαθηταῖς Μακάριος. Καθεζομένου αὐτοῦ ποτε ἐν τοῦ κάτω μέρεσι, καὶ ὀχλουμένου, ἔδοξεν αὐτῷ καταλιπεῖν τὸ κελλίον, μηδὲν ἐξ αὐτοῦ λαβών. Καὶ ἐπορεύθη πρὸς τοὺς ἑαυτοῦ μαθητὰς, τοὺς Φαρανίτας, Ἀλέξανδρον καὶ Ζώἳλον Εἶπεν οὖν Ἀλεξάνδρῳ· Ἀνάστα, ἀνάπλευσον. Καὶ ἐποίησεν οὔτως. Καὶ τῷ Ζωΐλῳ εἶπεν· Δερο μετ᾽ ἐμοῦ ἕως τοῦ ποταμοῦ, καὶ ζήτησόν μοι πλοῖον ἐπὶ τὴν Ἀλεξάνδρειαν ἀναπλέον. Καὶ οὕτως καὶ σὺ ἀνάπλευσον πρὸς τὸν ἀδελφόν σου. δὲ Ζώἳλος ἐπὶ τῷ λόγῳ ταραχθεὶς, ἐσιώπησε, καὶ οὕτως ἐχώρισθησαν ἀπ᾽ ἀλλήλων. Κατῆλθεν οὖν Γέρων ἐπὶ τὰ μέρη Θηβαΐδος, καὶ ἠσθένησεν ἀῤῥωστίαν μεγάλην. Οἱ δὲ τούτου διακονιταὶ, εἶπον πρὸς ἀλλήλους· Μὴ ἆρά τις ἡμῶν ἐλύπησε τὸν Γέροντα, καὶ διὰ τοῦτο ἐχορίσθη ἀφ᾽ ἡμῶν; Καὶ οὐκ εὗρον ἐν ἑαυτοῖς οὐδέν. Ὑγιάνας δὲ Γερων εἶπεν· Πορεύσομαι πρὸς τοὺς πατέρας μου. Καὶ οὕτως ἀναπλεύσας ἦλθεν εἰς τὴν Πέτραν, ὄπου ἤσαν οἱ μαθηταὶ αὐτοῦ. Ὄντος δὲ αὐτοῦ πλησίον τοῦ ποταμοῦ, παιδίσκη τις Αἰθιόπισσα ἐλθοῦσα, ἥψατο τῆς μηλωτῆς αὐτοῦ. δὲ Γέρων ἐπετίμησεν αὐτῇ. οὖν παιδίσκη λέγει αὐτῷ· Εἰ μοναχὸς εἶ, πορεύου εἰς τὸ ὄρος. δὲ Γέρον ἐπι τῷ λόγῳ κατανυγεὶς, ἔλεγεν ἐν ἑαυτῷ· Ἀρσένιε, εἰ μοναχὸς εἶ, πορεύου εἰς τὸ ὄρος· καὶ ἐπὶ τοῦτο ἀπήντησαν αὐτῷ ὅτε Ἀλέξανδρος καὶ Ζώιλος· καὶ ἐπιπεσόντων αὐτῶν τοῖς ποσὶ αὐτοῦ, ἔῤῥιψεν ἑαυτὸν Γέρων· καὶ ἔκλαυσαν ἀμφότεροι. Εἶπεν δὲ Γέρων· οὐκ ἠκούσατε, ὅτι ἀστενῶ; Καὶ εἶπον αὐτῷ· Ναί. Καὶ λέγει Γέρον. Καὶ διὰ τί οὐκ ἤλθετε ἰδεῖν με; Καὶ λέγει ἀββᾶς Ἀλέξανδρος· Ὅτι χωρισμός σου ἀφ᾽ ἡμῶν οὐ γέγονε πιθανὸς , καὶ πολλοὶ οὐκ ὠφελήθησαν, λέγοντες· Ὅτι εἰ μὴ παρήκουσαν τοῦ Γέροντος, οὐκ ἂν ἐχωρίσθη ἀπ᾽ αὐτῶν. Καὶ λέγει αὐτοῖς· Κᾀγὼ ἔγνων· πάλιν οὖν μέλλουσιν λέγειν οἱ ἄνθρωποι· Ὅτι μὴ εὑροῦσα περιστερὰ ἀνάπαυσιν τοῖς ποσὶν αὐτῆς, ἀνέστρεψεν πρὸς Νωὲ εἰς τὴν κιβωτόν· καὶ οὕτως ἐθεραπεύθησαν, καὶ ἔμειναν μετ᾽ αὐτοῦ * ἕως τῆς τελευτῆς αὐτοῦ.

Jam vero quis orationis & humilitatis dotibus ornatior illo exstitit? Cujus quidem rei testis est frater ille, qui ad cellam Senis digressus, & observans per fenestram ea, quæ fiebant intus, videt Senem totum, [Sanctus in oratione fervet instar ignis; quam conjungit cum summa humilitate:] quasi ignem: (& sane dignus erat frater ista videre.) Simul atque is pulsavit, egressus est Senex, vidensque fratrem stupore defixum, dicit ei: An a multo tempore pulsasti? Numnam aliquid hic vidisti? Qui dixit: Nequaquam. Et ipsum allocutus, dimisit a. Fuit qui dixit, quod, sicut nemo in palatio gestaret splendidiorem vestem, quam ipse, quando degebat in aula imperatoris; sic nemo præ ipso alius gestarit viliorem, postquam ad cœtum Scetios accessisset b. Cum aliquando in Sceti pauculæ caricæ distribuerentur; eas tamquam res nihili Arsenio non miserunt, ut ne injuria afficeretur. Quo audito, non venit ad collectam Senex, dicens: Segregastis me, non dando mihi eulogiam c, quam misit Deus fratribus; quam non sum dignus accipere. Et audierunt omnes, ædificatique sunt in humilitate Senis. Et abiens presbyter d duxit ipsum ad collectam cum gaudio.

[14] Ad hæc, quod interrogaret alios, suoque neutiquam arbitratu procederet, [cujus specimina quædam proferuntur.] nonne humilitatis est opus? tametsi notitia, intelligentia ac sapientia ornatissimus foret. Dum itaque quodam tempore Ægyptium aliquem percunctaretur de cogitationibus suis, alius quidam fratrum ipsum conspicatus, dixit: Abba Arseni, quomodo tu, qui tanta vales eruditione Romana ac Græca, agrestem istum percunctaris de tuis cogitationibus? Cui Beatus: Romanam quidem & Græcam disciplinam e novi; alphabetum vero hujus agrestis necdum didici. Et vero quidnam Sanctus significat hac re? Quod, nisi quis per veram humilitatem ante omnia alphabetum discat, in secundis ponens tamquam in accessorio omnem mundanam sapientiam, etiamsi in omni exercitatus fuerit disciplina, revera rudis & indoctissimus sit. Iterum itaque interrogavit eum: Quomodo nos ex tanta eruditione & sapientia, nihil [boni] habemus; Ægyptii autem isti tantas possident virtutes? Respondet Arsenius: Nos ex sapientia mundi nihil habemus: ast illi Ægyptii & idiotæ ex suis laboribus compararunt virtutes f.

[15] [denum lacrymarum, pervigilationes nocturnæ;] Præter humilitatem, pernox etiam erat Sanctus, sanctam jugiter lacrymam suam profundens: omni quippe tempore vitæ suæ, quo ad opus manuum sedebat, pannum gestabat in sinu lacrymarum causa, ex oculis ejus cadentium g. Ad hæc inerat ipsi vigiliarum gratia supra quam dici possit. Aliquando igitur vocavit h abbatem Alexandrum ac Zoilum, discipulos suos, seque ipsum humilians, dixit: Quandoquidem dæmones impugnant me, ac nescio, an in somno mihi subprepant; noctem hanc vigilate mecum, & observate, num in pervigilio dormitem. Igitur a vespertino tempore sederunt taciti, unus a dextris illius, alter a sinistris: & dixit uterque: Nos dormivimus, & surreximus, neque sensimus eum nictantem. Mane autem (Deus novit utrum ipse simularit, quo putaremus, ipsum dormituriisse, seu an naturalis somnus vere ei obrepserit) ter flavit, ac mox surrexit, dicens: Dormiturivi enimvero. Et respondimus: Nos nescimus. Ceterum noctem i totam transigebat vigil; & quando mane, natura ita cogente, veniebat dormiturus, dicebat somno: Adesdum serve nequam; adjuva; somnique paulum carpebat, sedens, & statim expergesiebat. Vespere autem sabbatorum, postquam k illucescebat Dominica, demittebat solem post se, & extendebat manus suas in cælum orans, donec iterum sol faciem ejus collustraret; & sic, quod erat reliquum, sedendo insumebat.

[16] [effata ejus varia; labor manuum, mortificatio:] Effatum autem hoc Beato erat familiare: quod l sufficeret monacho per unam horam dormire, modo pugilis is nomen mereretur. Ac denuo: Monachus m peregrinus in regione aliena, nulli se negotio medium interponat; & quietus erit. Et iterum dixit: Si Deum n quæsiverimus, apparebit nobis: & si eum tenuerimus, permanebit nobiscum. Manibus etiam Arsenius laborabat, gloriatione Apostolica condecoratus: plectebato quippe & consuebat usque ad horam sextam: atque illud mirabile, quod non mutaret aquam palmarum nisi semel in anno, sed potius aliam adjiceret. Rogabantque eum quidam e patribus, dicentes: Quare non mutas aquam palmarum? quia fœtet. Dixitque illis: Pro suffimentis, & unguentis, quibus in seculo fruebar, oportet me uti isto fœtore. Neque temperantiam in hac re sibi propositam habebat, sed castigans corpus, in servitutem illud ipsum redigebat, tamquam optimus equi domitor; fugiens satietatem, non secus ac insolentem pullum. Fructibus omnino abstinebat, præterquam quod, ubi audierat, omne fructuum p genus maturuesse, ex se diceret: Afferte mihi. Et semel ex omnibus modicum quid gustabat, gratias agens Deo. Abbas Daniel de ipso retulit: Tot annos mansit nobiscum, & unicum thallin q frumenti quotannis ipsi dabamus: & quando conveniebamus ipsum, ex eodem comedimus.

[17] Et vero quamquam nihil Arsenius possidebat, vere tamen bonis abundabat. Tanta cum laboraret r rerum inopia, ut vel una interula linea s indigeret, neque haberet unde eam emeret; [paupertas; discernendi facultas; perfecta discipuli ejus obedientia.] accepit ab aliquo eleëmosynam, dixitque: Gratias tibi ago, Domine, quod dignatus me sis eleëmosyna propter nomen tuum. Nunc autem quod ad sublimissimam animi a perturbationibus liberi perfectionem pervenerit, modo pariter dicendum. Venit t ad eum aliquando magistrianus u, deferens ei testamentum viri alicujus senatorii ordinis, cognati ejus, qui reliquerat ipsi hereditatem valde magnam: postquam id accepisset, voluit scindere. Procidit autem magistrianus ad pedes ejus, dicens: Oro te, ne scindas illud x, si admittere recusas. Præterea discernendi facultate pollebat, si quis eum interrogaret. Sciscitante igitur abbate Marco y, & dicente; Anne bonum est, aliquem nihil habere solatii in cella sua? Etenim vidi fratrem habere parva olera, eaque evellere. Cui Senex: Bonum enimvero est: verum prout hominis fuerit affectio: etenim si non habuerit robur in tali modo agendi, iterum plantabit alia. Alias rursum Senex dixit abbati Alexandro: Quando abscideris palmeos tuos ramos z, veni ut mecum comedas. Abbas autem Alexander lente laborabat ac moderate. Utque adfuit tempus, habuit etiamnum palmeos ramos: volensque obtemperare sermoni Senis, permansit usque dum rem totam explevisset. Abbas itaque Arsenius ut vidit eum moras trahere, cogitans si forte haberet hospites, manducavit. Ast Alexander ubi absolvit, vespere rediit. Cui Senex: An hospites habuisti? Ille; Nequaquam, inquit. Tum Senex: Cur non venisti? Respondet: Quia dixisti mihi, Quando abscideris tuos ramos, veni: & observans mandatum tuum, [citius] non veni: modo enim laborem complevi. Et miratus est Senex accurationem ejus; & dicit ei: Ocius diverte aa, ut synaxin bb persolvas, & aquam quam tuam cc sumas: sin minus, statim corpus tuum incidet in infirmitatem.

[18] Non verebatur Beatus quodam tempore [Dimittit, & iterum admittit; suos discipulos Redit in Troën; documentum a puella ei datum.] humiliari coram discipulis suis. Dum aliquando resideret in inferioribus patribus * & turbaretur, visum est ei cellam relinquere; nihil ex illa secum ferenti: profectusque est ad discipulos suos Pharanitas Alexandrum ac Zoilum. Dixit ergo Alexandro: Surge, & naviga. Et morem gessit. Ac Zoilo dixit: Veni mecum usque ad flumen, & quære mihi navem, quæ Alexandriam versus vela faciat: sicque tu ad fratrem tuum naviga. Zoilus autem his dictus turbatus, tacuit: atque ita alter ab altero sejuncti sunt. Descendit igitur Senex in partes Thebaidis dd, gravique infirmitate dd correptus est. Ministri autem ejus dixerunt inter se: An aliquis nostrum contristavit Senem, eaque de causa a nobis sejunctus est? Et non invenerunt quidquam in se culpæ. Sanitati autem restitutus Senex, dixit: Ibo ad patres meos: Et sic navi revectus venit in Petram ee, ubi erant discipuli ejus. Cum vero prope fluvium esset, puella quædam Æthiopissa accendens tetigit meloten ff ipsius. At Senex increpavit eam. Puella vero dixit illi: Si monachus es, vade ad montem. Senex autem sermone compunctus, dicebat intra se: Arseni, si monachus es, vade ad montem. Interea occurrunt ei Alexander & Zoilus; cumque procidissent ad pedes ejus, projecit se etiam Senex: & fleverunt utrimque. Dixit Senex: Non audistis, quod ægrotarem? Responderunt: Ita est. Rursum Senex: Et cur non venistis me invisum? Et dixit abbas Alexander: Separatio tui a nobis approbata haud fuit; imo multis non profuit, dicentibus: Nisi inobedientes fuissent Seni, non utique sese ab ipsis sejunxisset. Tunc ille: Et ego id novi. Iterum ergo dicturi sunt homines: Columba non inveniens requiem pedibus suis, reversa est ad Noë in arcam. Et sic curati sunt, manseruntque cum eo usque ad mortem ipsius.

ANNOTATA.

a Vit. PP. lib. 5, libell. 18, num. 1, Coteler. pag. 360.

b Vit. PP. lib. 3, pag. 506, lib. 5, libell. 15, num. 6, Coteler. pag. 353.

c Εὐλογίαν. Hic intellige edulium benedictione sacerdotis consecratum: quod post Missas alicui dare, vel transmittere, erat signum communionis & charitatis, uti videsis apud Rosweydum in Onomastico.

d Coteler. pag. 356 addit: Caricas ei detulit; & Vit. PP. lib. 5, libell. 15, num. 8: Portavit ei de caricis illis.

e Vit. PP. lib. 5, libell. 15, num. 7 addunt: Quantum ad seculum.

f Vit. PP. lib. 5, libell. 10, num. 5 narrant ea dixisse abbatem Euagrium. Coteler. pagg. 353 & 354: Dixit aliquis beato Arsenio: Quo modo nos &c.

g Vit. PP. lib. 5, libell. 3, num. 1. Coteler. pag. 370. De fletus abundantia in Comm. præv. num. 45; & infra num. 23.

h Hæc narravit abbas Daniel apud Coteler. pag. 371.

i Coteler, pag. 356: Retulit abbas Daniel de abbate Arsenio, quod noctem totam &c. Vit. PP. lib. 5, libell. 4, num. 2 etiam Danieli narrationem tribuunt.

k Vit. PP. lib. 5, libell. 12, num. 1. Coteler. pag. 363.

l Vit. PP. ibid., libell. 4, num. 3. Coteler. pag. 356.

m Vit. PP. ibid., libell. 10, num. 6.

n Vit. PP. ibid., libell. 11, num. 1. Coteler. pag. 355.

o Ἔπλεκε γὰρ τὴν σειράν. Vit. PP. ibid., libell. 4, num. 5: Faciebat plectam. Coteler. pag. 357: Plectam texebat. Vox plecta, quæ videtur a Græco πλεκτὸν (πλέκω quippe est, necto, contexo) formari posse, habenæ sunt e palma, junco, sparto aut simili re contextæ, ex quibus sportæ, canistra, aliaque ejusmodi conficiuntur. Has Ægyptii σειρὰς vocant. Adisis Rosweydi notas in hunc locum Hispani hujusmodi habenas nominant pleytas, &, quæ ex iis conficiuntur fiscellæ &c., seras. Vide notas Ciacconii in Cassianum pag. 687. Locis supra hic citatis refertur factum præsens ex ore abbatis Danielis.

p Ὁπώρας. Vit. PP. ibid., libell. 4, num. 6, & Coteler. pag. 357 vertunt pomorum. Factum hoc narrasse Danielem, habemus indidem.

q Θαλλὶν σίτου. Vit. PP. ibid. num. 4: Mensuram parvam victus. Coteler. Unum thallium, mensuram frumenti. Apud Surium num. 18: Thallium: oportet enim his uti patriis nominibus. Mensura itaque hæc erat apud Ægyptios e foliis palmeis confecta; prout colligitur ex etymo nominis, de quo Cangius; & inferius hic num. 17; ubi vox θαλλία.

r Vit. PP. lib. 5, libell. 6, num. 3, & Coteler. pag. 357.

s Λίνον, quod ad marginem substituo, inter alia significat carbasum. Nos cum Cotelerio pag. 357 hic intelligimus rem affinem. Vit. PP. rem plane diversam ponunt lib. 5, libell. 6, num. 3: Opus habuit in necessitate sua usque ad unam siliquam nummi (de qua Cangius in Gloss lat.) & cum non inveniret, accepit a quodam velut eleemosynam. Vetus interpres legerit ἕως νούμου ἑνὸς, quando scripsit usque ad unam siliquam nummi. Codex noster de Vitis Patrum membranaceus, litteris uncialibus seu quadratis forte a mille circiter annis scriptus, sub nomine Cæsarii ep., ac notatus O Ms. 10 legit: Opus habuit in cessitate (necessitate) sua usque ad unam siliquam nummos.

t Ista narrantur in Vit. PP. ibid., libell. 6, num. 2, & apud Coteler. pag, 362 ex ore Danielis.

u Μαγιστριανός: magistrianus vel magisterianus. Erant illi ex officio militiæ palatinæ, qui & agentes in rebus. Varia de iis collegit Rosweydus in Onomastico. Cangio est officialis magistri officiorum. In Codicis regularum, ab Holstenio editi, parte 2, pag. 477, Grimlaicus, idem factum narrans: Venit, inquit, quidam homo, nomine magistratus, ineptissime ponens nomen appellativum pro nomine proprio.

x Subditur in Vit. PP. Quia incidetur mihi caput. Et dicit ei abbas Arsenius: Ego prius mortuus sum, quam ille; ipse autem modo mortuus est; quomodo me fecit heredem. Et remisit testamentum; nihil accipiens. Hunc locum tangit biographus infra num. 26 sub finem; ut mirum sit hic omitti.

y Idemne ille Marcus, qui supra num. 7 lit. k? De sancto homonymo, monacho in Scethi, cum epocha anni circiter 400, actum die 5 Martii, pag. 367; ubi & de duobus aliis pag. 368. Ceterum res hic a scriptore Vitæ expressa, habetur in Vit. PP. lib. 5. libell. 10, num 7; apud Coteler. pag. 358.

z Vit. PP. palmulas. Θάλια simplici λ scribit Cangius, quod in lexico, inquit, Ms. Nicomedis, τὰ φύλλα τῶν φοινίκων, folia palmarum. Plura ibidem.

aa Vitæ PP. lib. 5, libell. 14, num. 1: Disjungere (interpres legerit καταλύου) ab opere tuo; sed inscite & alieno plane sensu, inquit recte Cotelerius in notis col. 799: quomodo enim disjungi ab opere, seu opus mittere jubetur, qui opus jam ita impleverat, ut non fuisset rediturus nisi postquam illud implevisset. Cotelerius pag. 359 vertit solve (addens, quid vi verbi διαλύω non importatur) jejunium. Adde, quod solvendum jejunium indicet potius, id quod in proximo est, aquam TUAM sumas. Itaque præplacet diverte; hoc enim καταλύω per se & vi vocis significat, & cohæret cum adjunctis: quasi dicas: intro te recipe, quiesce paululum, ut synaxin seu officium recites (& quidem, prout habet alia lectio ad marginem textus apud Cotelerium notata, ἀταράχως, sine perturbatione) & deinde famem pellas, reficias vires, sumendo aquam tuam; sin minus &c.

bb Synaxis præter alia significat Officium ecclesiasticum, ut videsis apud Cangium in Glossario Latino. Cotelerius pag. 359: Quo & Officium tuum recites. Vit. PP. loco proxime citato: Ut & ministerium psallendi facias. Malim Officium tuum perficias vel recites; quid enim hic ministerium psallendi &c. cum vacuo ventriculo, & summa debilitate, indicata per τὸ Sin minus &c. quod sequitur?

cc Non utique aquam meram; quæ nihil profuisset ad eximendam famem & restaurandas vires; sed tuam, qua vesci soles, pane, herbis, aut aliis esculentis hujusmodi concoctam, sume, comede (non dicitur bibe, quod fit in aqua mera.) Sic dicitur, jusculum sumere, lac comedere, quamquam panis in eis maceratus sit.

dd Scribendum hic Alexandriæ non Thebaidis, monuimus in Commentario prævio, num. 33. Ea vero, quæ hic narrantur, habes in Vitis PP. lib. 5, libell. 15, num. 9, apud Coteler. a pag. 363.

ee Intellige Petram Troës, de qua supra. Surius num. 22, vocat Petram Stromes. Apographum Medicæum Regis Franciæ infra citatum habet Στρώμνης, sed scriptio sibi non constat: nam & Τρώμην paulo post lego in accusandi casu. Neutra placet. Vit. PP. ibidem num. 10 Trohen.

ff Μελωτὴ, melote vel melotes, pellis ovina, a Græco μῆλον, ovis, sed & quodcumque animal quadrupes. Itaque Ciaconius in notis ad Cassianum pag. 681 recte censet, posse accipi pro quacumque pelle. Determinate etiam sumi potest pro pelle caprina. Cassianus libro 1 capite 8, de melote monachorum Ægyptiorum agens, sic scribit: Ultimus est habitus eorum pellis caprina, quæ melotes vel pera appellatur. De his plura Cangius in utroque Glossario.

* με

* Coteler. ἀρωμάτων.

* Cotel. ἐτελέσθη

* λίνου.

* al. βαΐα.

* al. ποιῇς ἀταράχως.

* Coteler. ἔμεινε μετ᾽ αὐτῶν..

* Vit. PP. lib. 5. libell. 15, num. 9 addunt Ægypti.

CAPUT III.
Fraudium dæmonis, & arcanorum perspicientia; morbus, visio, cura vilissimæ sepulturæ; mors; habitudo corporis, periocha vitæ; elogium.

Πάλιν ἄλλου πυθομένου, καὶ λέγοντος τῷ Ἀρσενίῳ· Οἱ λογισμοί μου θλίβουσί με, λέγοντες· Οὑ δύνασαι νηστεῦσαι, οὔδε ἐργάζεσθαι, κᾂν ἐπισκέπτου ἀσθενοῦντας, καὶ τοῦτο δὲ ἀγάπη ἐστίν. Εἰδώς δὲ Γέρων τὰς πονηρίας, καὶ τοὺς δέλους τῶν δαιμόνων, λέγει τῷ ἀδελφῷ· Ὕπαγε, φάγε, πίε, κοιμῶ, καὶ μὴ ἐργάσῃ· μόνον τοῦ κελλίου σου μὴ ἀποστῇς· ᾔδη γὰρ ὅτι ὑπομονὴ τοῦ κελλίου φέρει τὸν μοναχὸν εἰς τὴν τάξιν αὐτοῦ. Οὐκ ἀπελιμπάνετο δὲ τοῦ διορατικοῦ χαρίσματος, ἔμπλεως ὢν ἀοίδιμος θείας χάριτος. Καθημένου οὖν αὐτοῦ εἰς τὸ κελλίον, ἦλθε φωνὴ, λέγουσα αὐτῷ· Δεῦρο, δείξω σοι τὰ ἔργα τῶν ἀνθρώπων, καὶ ἀναστὰς ἐξῆλθεν, καὶ ἀπήνεγκεν αὐτὸν εἰς τόπον τινὰ, καὶ ἔδειξεν αὐτῷ αἰθίοπα, κόπτοντα ξύλα, καὶ ποιοῦντα φωρτίον μέγα, ἐπείραζε δὲ βαστάσαι αὐτὸ, καὶ οὐκ ἠδύνατο, καὶ ἀντὶ τοῦ ἆραι ἐξ αὐτοῦ, ἀπελθὼν πάλιν ἔκοπτε ξύλα καὶ προσετίθη τῷ φωρτίῳ. Καὶ προβὰς ὀλίγον, ἔδειξεν αὐτῷ τινα ἱστάμενον επὶ λάκκου, καὶ ἀντλοῦντα ὕδωρ ἐξ αὐτοῦ, καὶ μεταβάλλοντα εἱς δεξαμενὴν τετρυπημένην, καὶ τὸ αὐτὸ ὕδωρ ἐκχέουσαν. Καὶ πάλιν λέγει αὐτῷ· Δεῦρο, δείξω σοι· καὶ θεωρεῖ ἱερὸν καὶ δύο ἄνδρας καθημένους ἵπποις, καὶ βαστάζοντας ξύλον πλαγίως ἕνα κατὰ τοῦ ἐνός. Ἤθελον δὲ διὰ τῆς πύλης τοῦ ἱεροῦ εἰσελθεῖν, καὶ οὐκ ἠδύναντο, διὰ τὸ εἶναι τὸ ξύλον αὐτῶν πλάγιον· οὐκ ἐταπείνωσε δὲ αὐτὸν εἳς ὁπίσω τοῦ ἄλλου ἐνέγκαι τὸ ξύλον ἐπ᾽ εὐθείας καὶ διὰ τοῦτο ἔμειναν ἔξω τῆς πύλης. Ἐπύθετο οὖν Ἀρσένιος τί ταῦτα; καὶ ἐῤῥέθη αὐτῷ· Οὗτοί εἰσί, φησιν, βαστάζοντες ξύλον δικαιοσύνης μετὰ ὑπερηφανίας, καὶ οὐκ ἐταπεινώθησαν * τοῦ πορευθῆναι τῇ ταπεινῇ ὁδῷ τοῦ Χριστοῦ, διὸ υένουσιν ἔξω τῆς βασιλείας τοῦ Θεοῦ· δὲ τὰ ξύλα κόπτων, ἄνθρωπός ἐστι ἐν ἁμαρτίαις πεφωρτισμένος, καὶ ἀντὶ τοῦ μετανοῆσαι, ἕτερα προστιθῶν οὐ παύεται *. Καὶ τὸ ὕδωρ ἀντλῶν, ἄνθρωπός ἐστι καλὰ μὲν ἔργα ποιῶν, ἀλλ᾽ ἐπειδὴ σὺν αὐτοῖς ἔχει τινὰ πονηρὰ, ἐν τούτῳ ἀπώλεσε καὶ τὰ χρηστά. Χρεία οὔν νήψεως τῷ ἀνθρώπῳ εἰς τὰ ἔργα αὐτοῦ, ἵνα μὴ εἰς κενὸν κοπιάσῃ.

[20] Διηγούμενον δέ ἐστι καὶ τοῦτο περὶ αὐτοῦ· ὅτε ἀσθενήσαντος αὐτοῦ ποτε εἰς Σκῆτιν, ἀπῆλθεν πρεσβύτερος, καὶ ἤνεγκεν αὐτὸν εἰς τὴν ἐκκλησίαν, καὶ ἔθηκεν αὐτὸν εἰς χαλάδριον, καὶ μικρὸν προσκεφάλαιον πρὸς τῇ κεφαλῇ αὐτοῦ. Καὶ εἷς τῶν γερόντων ἐλθὼν εἰς ἐπίσκεψιν αὐτοῦ, ἰδὼν αὐτὸν εἰς τὸ χαλάδριον, ἐσκανδαλίσθη, λέγων· Οὗτός ἐστιν ἀββᾶς Ἀρσένιος, καὶ εἰς ταῦτα ἀνάκειται; Λαβὼν δὲ αὐτὸν πρεσβύτερος, λέγει αὐτῷ. Τί ἦν τὸ ἔργον σου ἐν τῇ κώμῃ σου; Λέγει γέρων· Ποιμὴν προβάτων ἤμην. Καὶ λέγει πρεστβύτερος· Πῶς οὖν, φησι, διῆγες τὸν βίον σου; δέ φησιν· Ἐν κόπῳ πολλῷ, καὶ μόχθῳ. Καὶ λέγει αὐτῷ· Καὶ πῶς διάγεις ἀρτίως ἐν τῷ κελλίῳ σου; δὲ ἔφη· Καλῶς ἀναπαύομαι. Καὶ λέγει αὐτῷ πρεσβύσερος. Βλέπεις τοῦτον τὸν ἀββᾶν Ἀρσένιον; πατήρ βασιλέων ὑπῆρχεν ἐν τῷ κόσμῳ, καὶ χίλιοι δοῦλοι σηρικοφόροι παρέσταν αὐτῷ· πολύτιμα δὲ στρώματα ὑποκάτω αὐτοῦ ἦν· σὺ δὲ ποιμὴν ὢν, οὐκ εἶχες, ἣν νῦν ἔχεις, ἀνάπαυσιν· καὶ οὗτος τὴν τρυφὴν, ἣν εἶχεν ἐν τῷ κόσμῳ, ὧδε οὐκ ἔχει. Ἰδοὺ οὖν, σὺ μὲν ἀναπαύῃ, κᾀκεῖνος θλίβεται. δὲ ἀκούσας ταῦτα, κατηνύγη, καὶ ἔβαλε μετάνοιαν, λέγων· Συγχώρησόν μοι, ἀββᾶ, ἡμάρτηκα, ὅτι οὗτος ἧλθεν εἰς κόπον, κᾀγώ εἰς ἀνάπαυσιν· καὶ ὠφεληθεὶς γέρων ἀνεχώρησε.

[21] Τούτῳ τῷ Μακαρίῳ ἐπέστησαν οἱ δαίμονες ἐν τῷ κελλίῳ, θλίβοντες αὐτόν. Παραλαβόντες δὲ οἱ διακονοῦντες αὐτῷ, καὶ στάντες ἔξω τῆς κέλλας, ἤκουσαν αὐτοῦ βοῶντος πρὸς τὸν Θεὸν, καὶ λέγοντος· Θεός μου, μὴ ἐγκαταλίπῃς με· οὐδὲν ἐποίησα ἐνώπιόν σου ἀγαθόν· ἀλλὰ δός μοι κατὰ τὴν χρηστότητά σου βαλεῖν ἀρχήν. Πυθομένου δὲ αὐτὸν ἑτέρου ἀδελφοῦ ἀκοῦσαι λόγον ὠφελείας, εἶπεν αὐτῷ Γέρων· Ὅση σοι δύναμις, ἀγώνισαι, ἵνα ἔνδον σου ἐργασία κατὰ Θεὸν ᾖ, καὶ νικήσῃ τὰ ἔξω πάθη. Διηνεκῶς οὖν ἐν πολλοῖς ἔτεσιν Μακάριος τοὺς ἀσκητικοὺς αὐτοῦ ἀγῶνας, καὶ ἀνάπλεως ὢν παντὸς κατορθώματος, ἐπεὶ ἐνέστηκεν τῆς μεταστάσεως καιρὸς, παρῃνήνει τοῖς μαθηταῖς αὐτοῦ λέγων· Μὴ φροντίσητε ποιεῖν ἀγάπας * ὑπὲρ ἐμοῦ· ἐγὼ γὰρ εἴτι ἐποίησα ἐμαυτῷ *, ταύτην ἔχω εὑρεῖν. Ἐταράχθησαν οὖν οἱ μαθηταὶ, ἀκούσαντες ταῦτα· καὶ λέγει αὐτοῖς· Οὔπω ἦλθε ὥρα· ὅτε δὲ ἔρχεται, λέγω ὑμῖν· κριθῆναι δὲ ἔχω μεθ᾽ ὑμῶν ἐπὶ τοῦ βήματος τοῦ Χριστοῦ, ἐὰν δώσητε τὸ λείψανόν μοῦ τινι. Τί οὖν, φησι, ποιήσομεν; ὅτι οὐκ οἴδαμεν ἐνταφιάσαι; Καὶ λέγει αὐτοις Γέρων· Οὐκ οἴδατε βαλεῖν σχοινίον *, καὶ ἆραί με εἰς τὸ ὄρος; Οὗτος δὲ ἦν λόγος τοῦ Γέροντος· Ἀρσένιε, διὸ ἐξῆλθες; τοῦτο σημαῖνον· Ἐπείπερ, φησὶ, Θεῷ συνεῖναι σαυτὸν προέθου, ἀκλόνητον τὸν νοῦν διατήρει, ἵνα μὴ διὰ τῆς λήθης κενὸς γένῃ τοῦ συναμιλλᾶσθαι Θεῷ.

[22] Ἔλεγε δὲ καὶ τοῦτο· Λαλήσας γὰρ πολλάκις μετεμελήθην, σιωπήσας δὲ οὐδέποτε. Τούτῳ γὰρ ἐδήλωσεν Ὅσιος, ὅτι ἐκ πολυλογίας πολλάκις, καὶ μὴ ἐστοχασμένος προσφέρειν τὰ ἁρμόζοντα, ἐκπίπτει ἄνθρωπος, καὶ ἐπὶ συμφορὰς ἴσως καὶ θανατηφόρους, καὶ δικαιολογίας κρημνιζόμενος· ἄφρων μή αἰσθανόμενος, οὐ μετεμελήθη, ἀλλὰ μᾶλλον ἀναισχυντῶν ἐπὶ τὸ ἐναντίον εἰς τὸ λέγειν ἀνδρίζεται διὰ ἔριν κακίας· παγὶς γὰρ ἰσχυρὰ ἀνδρὶ τὰ ἴδια χείλη, καὶ ἁλίσκεται ῥήμασιν ἰδίου στώματος. δὲ εὔφρων, καὶ τὸν νοῦν κεκαθαρμένον ἐπέχων, λαλήσας παρὰ τὸ δέον, πολλάκις μετεμελήθη. Εἶθε γάρ, φησι, μὴ τόνδε λόγον προεξήνεγκον· ἐκ γὰρ πολυλογίας οὐκ ἐκφεύξῃ ἁμαρτίαν. Διὰ τοῦτο καλὸν εὔκαιρος σιωπή. Ὡς δὲ ἐγγὺς ἦν τοῦ τελευτᾷν *, εἶδον αὐτὸν οἱ ἀδελφοὶ κλαίοντα, καὶ λέγουσιν αὐτῷ· Ἐν ἀληθείᾳ καὶ σὺ φοβῇ, πάτερ; Καὶ λέγει αὐτοῖς· τὸ Ἐν ἀληθείᾳ φόβος νῦν ὢν μετ᾽ ἐμοῦ ἐν τῇ ὥρᾳ ταύτῃ, μετ᾽ ἐμοῦ ἦν, ἀφ᾽ οὗ γέγονα μοναχός· καὶ οὕτως ἐκοιμήθη ἐν εἰρήνῃ. Ἀμέλει ἀββᾶς Ποιμὴν ἀκούσας ὅτι ἐκοιμήθη, δακρύσας εἶπεν· Μακάριος εἶ, ἀββᾶ Ἀρσένιε, ὅτι ἔκλαυσας σαυτὸν ἐν τῷδε τῷ κόσμῳ· γὰρ μὴ κλαίων ἑαυτὸν ὧδε, αἰωνίως ἐκεῖ κλαύσεται· εἴτε οὖν ὧδε ἐκὸν, εἰτε ἐκεῖ ἀπὸ βασάνων ἀδύνατον μὴ κλαῦσαι.

[23] Διηγήσατο δὲ ἀββᾶς Δανιὴλ περὶ αὐτοῦ, ὅτι οὐδέποτε ἠθέλησε λαλῆσαι ζήτημα τῆς γραφῆς, καίπερ δυνάμενος λαλῆσαι, εἰ ἤθελεν· ἀλλ᾽ οὔτε ἐπιστολὴν ταχέως ἔγραφεν. Ὅτε δὲ ἤρχετο εἰς τὴν ἐκκλησίαν διὰ χρόνου, ὁπίσω τοῦ στύλου ἐκαθίζετο, ἵνα μηδεὶς ἴδῃ τὸ πρόσωπον αὐτοῦ, μή τε αὐτὸς ἄλλου προσχῇ· ἦν δὲ τὸ εἶδος αὐτοῦ ἀγγελικὸς, ὥσπερ τοῦ Ἰακὼβ, ὁλοπόλιος, ἀστεῖος τῷ στόματι *, ξηρὸς δὲ ὑπῆρχε καὶ μακρὸς, ἀλλ᾽ ἐκυρτώθη ἀπὸ τοῦ γήρως. Εἶχεν δὲ τὸν πώγωνα μέγαν, φθάνοντα ἕως τῆς κοιλίας· αἱ δὲ τρίχες τῶν ὀφθαλμῶν αὐτοῦ ἔπεσον ἀπὸ τοῦ πολλοῦ κλαυθμοῦ· τελευτᾶ * δὲ ἐτῶν ἐνενήκοντα πέντε· ἐποίησεν δὲ εἰς τὸ παλάτιον τοῦ τῆς θείας μνήμης Θεοδοσίου τοῦ μεγάλου ἕως τοῦ τεσσαρακοστοῦ ἔτους τῆς αὐτοῦ ἡλικίας, καὶ ἐν τῇ Σκῆτι ἴτη μ᾽, καὶ δέκα εἰς Τρώην τῆς ἄνω Βαβυλῶνος κατέναντι Μέμφεως· καὶ ἔτη γ᾽ εἰς τὸν Κάνωπον τῆς Ἀλεξανδρείας, καὶ ἄλλα δύο ἔτη ἦλθεν πάλιν εἰς Τρώην, καὶ ἐκεῖ ἐκοιμήθη, τελέσας * ἐν εἰρήνῃ καὶ φόβῳ Θεοῦ τὸν δρόμον αὐτοῦ· ὅτι ἦν ἀνὴρ ἀγαθὸς καὶ πλήρης Πνεύματος ἁγίου, καὶ πίστεως. Κατέλιπε δέ μοι τὸν χιτῶνα αὐτοῦ τὸν δερματινὸν, καὶ τρίχινον κάμισιν λευκὸν, καὶ σανδάλια σεβέννινα *, καὶ ἐγὼ ἀνάξιος ἐφόρεσα αὐτὰ, ὅπως εὐλογηθῶ. Τοῦτο τὸ πέρας τοῦ βιου τοῦ Μακαρίου Ἀρσενίου, ὡς ἐν ὀλίγοις δὲ διηγημένον, οὐ κατὰ τὸ πλῆθος τῶν ἀξιαγάστων αὐτοῦ πρακτικῶν, ἀλλὰ κατὰ τὸ φθᾶσαν βραχυμερὲς γραφῇ παραδοθῆναι παρὰ τῶν ὁσίων Γερόντων. Ἡμεῖς δὲ καὶ τὰ περὶ ἑαυτῶν ληψόμενοι *, οὐκ ὀκνήσομεν τόλμῃ χρώμενοι προσθῆναί τι τοῖς εἰρημένοις, τῆς μὲν πενιχρολογίας ἡμῶν δήλωσιν, τοῦ δὲ πρὸς τὸν Ἅγιον πόθου ἀποπλήρωσιν.

[24] Τίς λόγος δυνηθείη φράσαι τοῦ πανολβίου τούτου, καὶ τρισμάκαρος ὁσιωτάτου ἀνδρὸς τὰ κατορθώματα διηγήσασθαι; οὐ μόνον καθ᾽ ἡμᾶς γενεὰ θαυμάζει, καὶ πειρᾶται τὰς τούτου ἀθλητικὰς ἐν ἀσκήσει παλαίστρας ζηλοτυπεῖν, ἀλλὰ καὶ οἱ ἀκρέμονες καὶ κορυφαῖοι τῶν ἁγίων ἀρχαίων πατέρων τὴν τοῦ ἐμηνύσαντο πολιτείαν· λέγω δὴ τὸν μέγαν Εὐθύμιον, ὃς πᾶσαν σπουδὴν ἐποιεῖτο τούτου μιμεῖσθαι τὰς ἀρετὰς, τήντε ἡσυχίαν αὐτοῦ, καὶ σιωπὴν, καὶ ταπεινοφροσύνην, τὸ τοῦ ἐνδύματος εὐτελὲς, καὶ τὴν τῶν βρωμάτων ἀποχὴν, καὶ τὴν εἰς πάντα καρτερίαν τὸ ἑαυτῷ προσέχειν, κατὰ τὸ ὑπ᾽ ἐκείνου λεγόμενον· Ἀρσένιε, διὸ ἐξῆλθες; ἐζήλου δὲ αὐτοῦ καὶ τὴν κατάνυξιν, καὶ τὰ δάκρυα, καὶ τὰς παννύχους ἀγρυπνίας, τὸ φιλέρημόν τε καὶ μισόδοξον, καὶ μισοσόντυχον, τὸ εἰς προσευχὴν πρόθυμόντε καὶ εὔτονον, τότε συμπαθὲς καὶ διακριτικόν. Ἐπειδὴ τοίνυν πάσῃ σπουδῇ τὴν ἐκείνου ἐμιμήσατο πολιτείαν, καὶ τῶν ἐκείνῳ προσόντων χαρισμάτων ἠξιώθη ἐν ἀπολαύσει γενέσθαι τῆς τε τοῦ παναγίου πνεύματος μετουσίας, καὶ τῆς τοῦ θείου φωτὸς ἐλλάμψεως, καὶ τοῦ διορατικοῦ χαρίτματος.

Dum rursus alius interrogaret ac diceret Arsenio: Cogitationes meæ affligunt me, suggerentes: [Fraudium dæmonis inspector & arcanorum scrutator fuit Sanctus, visionibus condecoratus.] Non vales jejunare, nec operari; saltem infirmos visita; atque hoc certe charitas est. Senex itaque artes dolosque dæmonis perspecta habens, dixit fratri: Vade, comede, bibe, dormi, & non operare: modo a cella tua ne desistas: norat enim, patientiæ in cella exercitatione monachum in ordinem suum redigi a. Neque destituebatur charismate perspiciendi b arcana Vir celebris, divina gratia cumulatissimus. Sedente c eo in cella, venit vox, dicens ipsi: Adesdum, ostendam tibi opera hominum. Surgensque exivit; eumque transtulit in locum aliquem, & ostendit ei æthiopem, scindentem ligna, atque in magnum fascem illa coacervantem: quem tentabat portare, sed non poterat; & pro eo ut demeret ex eo quidquam, iterum discedens scindebat ligna, & fasci apponebat. Et postquam paullum processisset, ostendit ipsi quemdam, qui ad lacum stabat, hauriebatque ex eo aquam, & transferebat in vas pertusum; quod eam effundebat. Et denuo dicit ei: Adesdum, ostendam tibi [aliud]. Et contemplatur templum, ac duos viros, qui equis insidebant, & portabant lignum oblique unus post alium. Volebant autem per templi januam ingredi, & non valebant, quia lignum eorum erat obliquum; nec dimisit se unus post alium, ut portaret lignum in rectum; & ideo manserunt extra portam. Et sciscitabatur Arsenius, quidnam hæc sibi vellent. Dictumque est illi: Hi sunt, inquit, qui portant lignum justitiæ cum superbia, & non demiserunt se ad incedendum per viam humilem Christi: ideo manent extra regnum Dei. Qui vero ligna scindit, homo est peccatis onustus, qui loco pœnitentiæ alia adjicere non cessat. Ille autem, qui aquam haurit, homo est, qui opera quidem bona facit; sed quoniam mala quædam cum iis habet, in eo bona etiam perdidit. Vigilantia igitur homini opus est in operibus suis, ut non in vanum laboret.

[20] Hoc quoque de ipso narratur. Dum aliquando in Sceti ægrotaret, profectus presbyter tulit eum ad ecclesiam, [Quidam in Sancto ægrotante scandalum passus, corrigitur.] & posuit in strato d, parvumque cervical ad caput ejus. Unus e senibus, cum venisset, ut ipsum viseret, & vidisset eum in strato, scandalum passus est, dicens: Hiccine est abbas Arsenius, & hoc modo recumbit? Senior vero sumpsit eum ac dixit: Ecquod erat opus tuum in pago tuo? Respondet senex: Pastor ovium eram. Instat presbyter; Quo pacto igitur, inquit, vitam traduxisti? Hic vero, In labore multo, ait, & ærumna. Tum alter rursus: Et qui nunc degis in tua cella? Respondit: Commode quiesco. Et iterum presbyter: Vides abbatem hunc Arsenium? Pater imperatorum erat in seculo, & mille famuli sericis induti adstabant e ei: pretiosa etiam strata erant subter ipso: tu vero non habuisti pastor existens, quam nunc habes, requiem: sed ille delicias, quas habuit in seculo, hic non habet. Vide igitur; tu quieti indulges; ille vero afflictatur. Quibus auditis, compunctus est, ac corpore inclinato f veniam petiit dicens: Ignosce mihi, abba, peccavi. Hic venit ad laborem, & ego ad requiem. Et cum fructu senex discessit.

[21] [Tentatus sese humiliat; docet externos affectus superare; vult abjectissime sepeliri: dictum ejus:] Beatum g istum aliquando in cella aggressi sunt dæmones, affligentes eum. Accedentes autem qui ministrabant ipsi, & stantes extra cellam, audierunt ipsum clamantem ad Deum, ac dicentem: O mi Deus, ne derelinquas me; nihil boni in conspectu tuo egi: sed da mihi propter benignitatem tuam, ut jaciam fundamentum. Dum autem h alius frater interrogaret ipsum, ut boni aliquid ex ipso audiret, dixit Senex: Contende, quantum potes, ut interna operatio tua sit secundum Deum, & externas appetitiones superabis. Postquam itaque Beatus assidue ascetica sua certamina per multos annos exantlasset i, omni virtute jam plenus, instaretque tempus migrationis ejus, hortabatur k discipulos suos, dicens: Ne soliciti sitis l, ut agapas m faciatis pro me: nam ego, siquidem mihi feci, illam inveniam. Turbati ergo n sunt discipuli, hæc audientes; & dixit illis: Nondum venit hora; quando autem venerit, dicam vobis. Judicium enim vobiscum subire debeo ante tribunal o Christi, si cuiquam dederitis corpus meum p. Quidnam ergo, inquiunt, faciemus? Quia nescimus q illud sepelire. Et dicit eis Senex: Non nostis mittere funem, & tollere me in montem? Illud autem frequenter usurpabat: Arseni, quare [seculo] egressus es r? Hac re significans: Quoniam, ajebat, te ipsum obtulisti, ut cum Deo versareris, custodi mentem imperturbatam, ut per oblivionem vacuus non fias ad conversandum s cum Deo.

[22] [aliud item dictum. timor mortis, quam sancte obit:] Dicebat etiam illud: Pœnituit enimvero me sæpius t, locutum esse; tacuisse vero numquam. Hoc quippe indicavit u Sanctus, per multiloquium sæpius hominem, qui non attendit, ut congrua proferat, labi; in calamitates utique mortiferas ac contentiones præcipitatum. Quod dum amens non sentit, pœnitentia non ducitur, sed impudentia potius e contrario ad loquendum roboratur propter contentionem malitiæ: nam pedica valida viro sunt propria labia, & proprii oris verbis captatur. At sapientem, & qui mentem expurgatam habet, locutum præter id quod debuit, sæpius pœnituit. Utinam, inquiebat, sermonem hunc non protulissem! Ex multiloquio enim non evitabis peccatum. Ideo bona res est opportunum silentium. Quando jam morti erat vicinus *, viderunt eum fratres flentem; & dicunt ei: Vere, an & tu times, pater? Respondet: Vere, timor, qui nunc mecum est in hac hora, mecum erat, ex quo monachus factus sum x: & sic obdormivit in pace. Certe abbas Pœmen y, audita ipsius morte, lacrymans dixit: Beatus es, abba Arseni, quod te ipsum flevisti in hoc mundo: qui enim seipsum hic non flet, in æternum illic flebit: siquidem hic flere voluntarium, illic non flere impossibile est præ tormentis.

[23] Narravit de ipso abbas Daniël, quod numquam loqui voluerit de quæstione aliqua Scripturæ, [in vita semper latere cupiens: cujus datur iconismus cum vitæ periocha,] quamquam, si voluisset, loqui potuisset: sed neque epistolam facile scribebat. Quando autem per intervalla veniebat ad ecclesiam, pone columnam sedebat, ut nemo videret faciem ejus, neque ipse rei alteri attenderet. Erat vultus ejus angelicus instar Jacob; erat ipse totus canus; ore festivus, aridus, statura procerus, at præ senectute incurvus. Habebat barbam prolixam, ad pectus usque protensam: pili autem oculorum ejus præ multo fletu exciderant. Obiit annum agens nonagesimum quintum. Mansit porro in palatio imperatoris Theodosii magni divinæ memoriæ usque ad annum suæ ætatis quadragesimum z: in Sceti annos quadraginta: in Troë vero superioris aa Babylonis versus Memphim, annos decem: tres in Canopo bb Alexandriæ: & reliquis duobus annis rediit in Troën; ibique obdormivit, consummans cursum suum in pace ac timore Dei: quia erat Vir bonus & plenus Spiritu sancto & fide. Reliquit autem mihi pelliceam suam tunicam, albamque camisiam cc cilicinam, nec non sandalia, e palmula confecta. Et ego indignus illa gestavi, ut benedicerer dd. Hic vitæ Arsenii transitus; paucis quidem expositus, non autem prout rerum, quas gessit, admiratione dignarum multitudo exigebat; sed prout secundum tenue, quod præcessit, compendium a sanctis senibus scripto commendatæ sunt. Nos vero, post hæc ab ipsis accepta, non gravabimur audere aliquid, & adjungere iis, quæ jam dicta sunt; tam ut ostendatur sermonis nostri penuria, quam ut propensa in Sanctum voluntas expleatur.

[24] Quænam fortunatissimi hujus, beatissimi, ac sanctissimi Viri recte factis recensendis par esse possit oratio? [& elogio.] Quæ non tantum ætas nostra admiratur, & æmulari conatur exantlata ab illo solitariæ vitæ certamina, sed antiquorum quoque sanctorum patrum primores ac principes hujusce expresserunt vitæ institutum: magnum dico Euthymium, qui operam dedit maximam, ut ipsius virtutes imitaretur; secessum ipsius, silentium, humilitatem, vestitus vilitatem, ciborum abstinentiam, vigilantiam, qua in omnibus sibi attendebat, juxta id, quod ab ipso dictum est: Arseni cur[seculo] existi? Ad hæc, æmulari satagebat ipsius compunctionem, lacrymas, pervigilationes nocturnas, amorem solitudinis, odium gloriæ & societatis, alacritatem ac contentionem in orando, commiserationem ac discretionem. Omni itaque studio vitæ ipsius institutum imitatus, gratiarum etiam, quibus ille erat præditus, donum fruendum accepit, sanctissimi Spiritus communicationem, divini luminis illustrationem ac gratiam perspiciendi arcana.

ANNOTATA.

a Vit. PP. lib. 5, libell. 7, num. 27 hisce addunt de monacho isto: Qui cum fecisset tres dies, extædiatus est, & inveniens paucas palmulas, scidit eas: & iterum in crastino cœpit plectam facere ex eis. Qui cum esurisset, dixit intra se. Ecce aliæ paucæ sunt palmæ; explico eas; & manduco. Et cum perexpendisset eas, dixit iterum: Lego parum, sic manduco. Et cum legisset, dixit: Dicam aliquantos psalmos, & jam securus manduco. Et ita paulatim proficiebat, Deo cooperante, donec veniret ad ordinem suum. Et cum accepisset fiduciam adversus cogitationes malas, vicebat eas. Cotelerius pag. 355 illa non legit in suo textu.

b Quid sit διορατικὸν & προορατικὸν χάρισμα, & quo distinguantur, dictum 13 hujus in annotatis ad cap. 6 S. Stephani Sabaïtæ lit. f.

c Præmittitur in Vit. PP. lib. 5, libell. 18, num. 2: Dixit abbas Daniel, qui erat discipulus abbatis Arsenni; quia narravit ei abbas Arsenius, tamquam de alio aliquo dicens (puto tamen, quod de eo dicebatur.) Quæ itidem ex ore Danielis referuntur apud Coteler. pag. 364. In codice nostro membranaceo O Ms. 5, olim collegii nostri Ingolstadiensis, qui ad calcem inchoatus notatur anno 829, habetur: Beatus Arsenius referebat, eo quod, dum in propria cella resideret, vocem sibi dicentem audivit. Et pro eo, quod hic sequitur, contemplatur templum ac duos viros &c., ibi est, vidit ante portam civitatis duos juvenes &c.

d Χαλάδριον & χαράδριον, matta, pellis, vel lectus pellibus instratus. Vide notas Cotelerii col. 799 & Glossar. Græc. Cangii. Certe apud utrumque a Joanne Geometra exprimitur per κώεα in sequenti, quem citant, versiculo:

Μέμφετο Ἀρσένιόν τις ἰδὼν ἐπὶ κώεσιν ὄντα.

Vituperabat Arsenium aliquis, videns eum esse super pellibus.

τὸ Κῶος est pellis agnina vel ovina: & quippe ni aliorum quadrupedum? Κῶος etiam significat stragulum. In apographo Medicæo Regis Franciæ est εὐτελές τι στρῶμα: apud Surium num. 21 vile stragulum. Porro historiam hanc commemorat laudatus Coteler. pag. 367.

e Παρέσταν per syncopen pro παρέστησαν. Paulo post occurrit ἐπέστησαν absque syncope.

f Ἔβαλε μετάνοιαν. Vide Martyrium Sabaïtarum die 20 Martii, pag. 177, in annotatis ad num. 71; & Acoluthiam Cræcam ante tomum secundum Junii, num. LX.

g Vit. PP. lib. 5, libell. 15, num. 5: Coteler. pag. 353.

h Vit. PP. ibid., libell. 11, num. 1.

i Ἐξαντλησάμενος addidi, quo fieret perfectus sensus; nisi forte pro διηνεκῶς scribendum sit διενεγκών.

k Παρῃνήνει, pro quo substitue παρῄνει, a παραινέω: nisi, more Græcis alibi satis familiari, auctor usus fuerit anadiplosi seu reduplicatione secundæ syllabæ.

l In Vit. PP. lib. 5, libell. 10, num. 9, & apud Coteler. pag. 369 narratur ex ore Danielis.

m Ἀγάπας, hic intellige eleemosynas, refectiones pauperum. Vide utrumque Glossarium Cangii. Vit. PP. lib. 3, num. 163, pag. 524 habent: Nemo super me faciat charitatem, nisi in sola oblatione: ego si feci charitatem, invenio illam.

n In Vit. PP. lib. 3, num. 163, pag. 524 præmittitur: Turbatis autem discipulis, quasi jam tempore propinquante. Et lib. 5, libell. 15, num. 9: Qui cum moreretur, turbati sunt valde. Coteler. pag. 369 μέλλοντος τελευτᾷν: Cum moriturus esset.

o Coteler. Ἐπὶ τοῦ βήματος τοῦ φοβεροῦ: (al. Χριστοῦ) ante tremendum tribunal.

p Vit. PP. Si permiseritis cuiquam de corpore meo aliquid facere.

q Vit. PP. Mortuum vestire vel sepelire.

r Vit. PP. Ille autem sermo semper erat in ore Arsenii. Quod etiam præ oculis habuit S. Euthymius, ut constat ex Vita ejus 20 Januarii, pag. 311, num. 59. S. Dorotheus archimandrita, a Corderio nostro editus, institutione 10 sic habet: Arsenius abbas sibi ipse assidue inculcabat: Arseni quare exivisti? Nos tam perdite socordes sumus, ut neque sciamus, quare exiverimus, neque intelligamus, quid sit, quod voluerimus. Quapropter non solum proficimus, sed & semper affligimur.

s Συναμιλλᾶσθαι, quod erat in nostro apographo, quam hic satis ad propositum faciat, non video: est enim cum aliquo concertare. Melius quadrat συνομιλεῖσθαι, ut hic sit versari cum Deo: sicque congruit τῷ συνεῖναι, quod præcedit.

t Vit. PP. Semper pœnituit: Coteler. sæpe.

u Hanc asceticam explanationem vel proprio marte adjecerit, vel aliunde fuerit mutuatus S. Theodorus Studita, quam nec apud Cotelerium, nec in Vit. PP. hic reperio.

x Vit. PP. addunt: Et timeo valde. Ad diem 8 Januarii in Vita B. Laurentii Justiniani patriarchæ Veneti, cap. 10, pag. 561, de ipso morituro dicitur: In fiducia Macarium, in timore Arsenium referens: inter utrumque incedens, ut cum fiducia metueret, nec sine timore confideret.

y De eo Commentarius prævius; qui in Vit. PP. vocatur Pastor, id enim ποιμὴν Græce sonat.

z Coteler. pag. 371 annos quadraginta, ut alibi observavimus; addens: pater factus divinissimorum Arcadii & Honorii.

aa Vit. PP. lib. 5, libell. 15, num. 10: In loco, qui dicitur Trohen supra Babyloniam. Interpres in Græco legerit εἰς Τρώην τὴν ἄνω Βαβυλῶνος, vel εἰς Τρώνν ἄνω τῆς Βαβυλῶνος. Et sic intellige textum nostrum: neque enim duæ Babylones fuerunt in Ægypto: uti nec duæ Memphes: & simili haud dubie sensu in Fastis sacris Ethiopicis, a Jobo Ludolfo in historia Æthiopica editis, pag. 425 intelligitur Ptolomæus martyr e Memphi superiore. De istis duabus urbibus dictum in Comm. præv. Adde, hic designari Babylonem novam, ad Nilum fluvium, postea dirutam; ex cujus ruinis excitata fuit in viciniis urbs Cairus, totius Ægypti caput; a qua tantisper distant ejus rudera, quæ etiamnum videri dicuntur.

bb De Canopo supra: quibus addi possunt ex notationibus Valesii ad librum 3 Historiæ ecclesiasticæ Sozomeni pag. 117, quæ habet de insigni monasterio Tabennensium: ex quo factum, ut Canopus, quæ antea ob luxum & delicias infamis fuerat, insula Metanœa vocaretur: inducitque S. Hieronymum & Athanasium presbyterum, de eo loquentes; qui postremus ibidem vocat Metanœam, suburbanum maximæ urbis Alexandriæ, quod olim Canopus vocabatur.

cc Κάμισιν. Coteler. Καμάσιν, estque subucula, linea interula, indusium, lintea sindon: de qua voce Cangius & Onomasticum Rosweydi. Vocis etymon tradit S. Isidorus Hispalensis lib. 9 Originum cap. 22 sub finem: Camisias vocamus, quod in his dormimus in camis, id est in stratis nostris: stratum enim vel lectus cama hispanico idiomate vocatur. Camisia Gallis chemise. In liturgicis est exterior vestis alba clericorum, in ecclesia gestari solita.

dd Iconismus Sancti, sive exterior corporis species, ab auctore Vitæ accuratissime hic delineata, narratur apud Coteler. pag. 371: in Vit. PP. lib. 5, libell. 15, num. 10: ibidem etiam brevis hæc vitæ periocha. Codex noster Ingolstadiensis plane singularis est, dum dicit: Moritur annorum centum XV; at facile alicubi ex XCV (quæ lectio ex Vita nostra, Vitis PP. ac Cotelerio probatur esse genuina) formari potuit CXV, transposita littera X.

* Coteler. τοῦ διορθώσασθαι ἑαυτοὺς καὶ πορευθῆναι &c.

* Coteler. ἄλλας ἀνομίας προστιθεῖ ἐπάνω τῶν ἁμαρτιῶν αὐτοῦ.

* al. ἀγάπην.

* additur apud Cotel. ἀγάπην.

* Coteler. εἰς τὸν πόδα μου, in pedem meum.

* Vit. PP. Cum aurem traditurus esset spiritum.

* al. ἤμελλεν παραδιδόναι τὸ πνεῦμα.

* Coteler. σώματι.

* Coteler. ἐγένετο.

* al. τελειώσας.

* al. σεβένινα, σεβεννίνα.

* λαβόμενοι.

EPILOGUS.

μακαρίων μακαριώτατε Ἀρσένιε, τὸ καθαρὸν τοῦ Πνεύματος καταγώγιον· Τίς ἀξίως ἐφιηνεῖται λόγος τῶν σῶν κατορθωμάτων; ποῖον δὲ εἶδος ἀρετῆς πρῶτον ἔν σοι ἐπαινέσομαι; ἀναχώρησιν κόσμου; καὶ τίς οὕτως ἐπακηκοὼς φωνῆς θείας, κατέλιπε θᾶττον κόσμον ὅλον; Πρὸς τὸν τρόπον καὶ τὸν τόπον τῆς σωτηριώδους καταπαύσεως προσδραμὼν Ἀβραὰμ πατριάρχης, ἀλλὰ σὺν γυναικὶ καὶ ἀποσκευῇ· σὺ δὲ μονώτατος καὶ ἄσκευος καὶ ἀπέριττος, μόνον τοῦ Χριστοῦ τὸν σταυρὸν ἐπωμάδιον φέρων ηὐλίσθης ἐν τῇ ἐρήμῳ. Βασίλειοί σε αὐλαὶ οὐ καθείλκυσαν, ὑπεροχαὶ ἀξιωμάτων οὐ περικράτησαν. Ὅσον ταῦτα ἐκείνου θαυμασιώτερα προσέτυχεν ἐργασίαν. Τίς οὕτως συστραφεὶς τῶν αἰσθήσεων ἔξω κόσμου, καὶ τῶν κάτω φαντασιώντων χαρακτήρων γενόμενος, Θεῷ συλλαλῆσαι ἠξίωται; Μωσῆς μέγας ἀναχθεὶς ἐν τῷ Σιναίῳ· ἀλλὰ καὶ σὺ ἐν τῷ τῆς προσευχῆς στύλῳ ἐφθακὼς ὁμιλεῖν Θεῷ ἠξίου ἑκάστοτε. Κᾳκεῖνος τὸ πρόσωπον ἐντεῦθεν δόξῃ περιήστραπτο· σὺ δὲ οὐχ ὅλος πῦρ τῷ ὁρῶντι ἐδείκνυσο; τοῦ θαύματος· τῇ δι᾽ εὐχῆς πρὸς Θεὸν συναφείᾳ φλὸξ δεικνύμενος, ἐφόμοιος ὢν τοῦ μετεχομένου μετέχων, ἄγγελος πυριφλεγέθων, καὶ εἰ μὴ τολμηρῶς εἰπεῖν, τῆς Μωσαἳκῆς δόξης ὑπερφερέστερος. Τί δὲ στάσις πάννυχος; νὺξ ὡς ἡμέρα ταῖς προσευχαῖς ἐπεφώτιστο, ὡς θεῖος Δαβὶδ ἐμελογράφησεν. Ἥλιός σε παρεστῶν τῇ εὐχῇ ἡλίῳ παρέπεμπεν, τὴν κυκλικὴν περιδρομὴν ποιούμενος. ἥλιε καὶ τοῦ ὄντως νοητοῦ ἡλίου ἐφάμιλλε· διάνοιά σου φωτὸς ἐγκύμων ὑπάρχουσα ἡλιακῶν ἀκτίνων καθαρώτερον, τοὺς λογισμοὺς εἰς οὐρανὸν ἠφίη, καὶ ὑπὲρ τοὺς οὐρανους ἀνατρέχοντας.

[26] Ἡσυχίας τερπνότητα; καὶ τίς σου ὤπται φιλησυχώτερος, τῶν ἀνθρωπίνων θορύβων ἀφιστάμενος, καὶ πρὸς Θεὸν μόνον μετεωριζόμενος. Πυθαγόραν φασὶ τὸν φιλόσοφον ἄλλῳ μὲν οὐδενὶ, βουσὶ δὲ καὶ ὀρνέοις προσλαλεῖν ἡσυχίας ἔρωτι· σὺ δὲ τοῦδε τὸ ἀφιλόσοφον διήλλεγξας ὡς σμικροπρεπὲς, μηδὲ φωνῆς ὀρνέων ἐπαΐοντα τὸν ἡσυχαστὴν ἠρεμεῖν Ἔοικέν σου καθαρὰ καρδία πελάγει κατεστορεσμένῳ γαλήνῃ βαθείᾳ, πόῤῥω τῶν τῆς πονηρίας πνευμάτων βαλλομένων ἐπιπνοίᾳ τοῦ παναγίου Πνεύματος, ἐν ᾧ τὸ πλοῦν διαπεράνας, εἰς τὸν ἀκύμονα λιμένα τῆς ἄνω βασσιλείας κατέπαυσας. Ταπεινοφροσύνης ὕψος; καὶ τίς οὕτως ἐταπείνου ἑαυτὸν ἐν εὐτελείᾳ ἐσθῆτος; Τίς οὕτως τὰ πρῶτα ἔχων ἐν βασιλεῦσι, καὶ πολὺς ἐν παιδεύσει, ὕστατος ὤφθη ἐν ἀποκρύψει εὐγενείας τε καὶ σοφίας τῆς ἀπολλυμένης; χρυσοστόλιστος πενιχροφόρος, πολύσοφος ἀγροικιζόμενος· πολυμαθέστατος μαθητευόμενος· ταῖς ἑρωτήσεσιν [καὶ] ταῖς ἐκμαθήσεσι προσπαθείας νεκρότητα, καὶ παρῆκες ἑτέρῳ πλέον ἔχειν. Τὸ πρὸς τοὺς ἀγχιστεύοντας αἴσθεσθαι; Ἐντεῦθέν σοι τὸ λέγειν· Ἐγὼ πρὸ ἐκείνου ἀπέθανον, τῷ προαιρετικῷ δηλαδὴ θανάτῳ τοῦ φυσυκοῦ προτεθνηκότος σου. Ἐντεῦθεν τὸ μακάριόν σου ἐπίφθεγμα· Ἀρσένιε, διὸ ἐξῆλθες· ᾄδουσι χοροὶ μοναστῶν, φέροντες σωτηρίς ἐφόδιον· ἁμαρτίας γάρ ἐστιν ἐμπόδιον, τὴν αἰτίαν, δι᾽ ἧν κόσμου ἐπεῤῤάγημεν, ἐπαναμιμνήσκειν, καὶ πρὸς μηδὲν ἄλλο περὶ τοῦδε μόνου φροτίζειν.

[27] Τί δὲ άγαλλίασις τῆς θείας κατανύξεως, μελέτη θανάτου διηνεκὴς, ἀεννάως πελαγίζουσα ἐν τῇ καθαρᾷ καρδίᾳ σου, ἐξ ἧς τὰ ῤεῖθρα τῶν δακρύων ἀνελλειπῶς προχέοντα πυρσόν σοι ἀνῆψε θείας ἀγαπήσεως; Τῇ σοφροσύνῃ δεύτερον Ἰωσὴφ εἰκότως καλέσαιμι· άλλὰ καὶ τὸ τῆς θήλεος μνημόσυνον εἰς ἅπαν ἐξαίρων ἐξ ἀγνῆς καρδίας σου· ὄντως Φερώνυμος ἄρσην, καὶ οὐδὲν θηλυπρεπῶς ἐπιφερόμενος. Τῇ ἐγκρατείᾳ τὰ πάθη πτερνίζων, τὸν πατριάρχην Ἰακὼβ ἐζήλωσας, ἐσθίων διὰ τὸ ζῇν, οὐ ζῶν διὰ τὸ ἐσθίειν· γὰρ τοῖς ἔξω λόγῳ πεφιλοσίφηται, τοῦτό σοι ἔργῳ ἑκάστοτε ἐπεπλήρωτο. Τῇ ἀγρυπνίᾳ ὡς ἀσώματος διετέλεσας, κοιμίζων τοὺς ἀστέρας ταῖς ἐγρηγόρσεσι, παραπέμπων τὴν νύκτα ταῖς ἐπικλήσεσι, πάσης ἀρετῆς ἀνάπλεως, παντὸς κατορθώματος ἐραστὴς.. ἀκριβέστατος. φωστὴρ τῆς ὑπ᾽ οὐρανὸν φωτεινότατε· ἀστὴρ ἡσυχαστῶν αὐγοειδέστατε· κλέος μοναστῶν πολυευκτότατον· Εὖγε ἄγγελε ἐπίγειε, ἀπαθείας ὡραιότησιν ἐπτερωμένε. Εὖγε ἀρετῶν παράδεισε, παντὸς ὡραίου κατορθώματος πεφυτευμένε. Εὖγε οὐρανὲ κατάστερε, ποικίλοις κάλλεσι διουργημένε ἐφ᾽ ὕψει τοῦ καθαρωτάτου βίου

O Beatorum beatissime Arseni, purum Spiritus receptaculum. Ecquis sermo tua recte gesta dignis præconiis extollat a? [Auctor conversus ad Sanctum, eumque cum Moyse comparans,] Quale virtutis genus in te primum laudabo? An secessum a seculo? Et quisnam ita dicto divino audiens, citius mundum reliquit universum? Ad modum locumque salutaris requiei cucurrit Abraham patriarcha, at cum uxore & apparatu; tu vero tam solus a quam qui maxime, absque apparatu ac rebus superfluis, solam Christi crucem in humeris ferens eremum incoluisti. Imperatoriæ te aulæ non traxerunt; dignitatum apices non detinuerunt. Quanto hæc plus admiribalitatis habent, quam gesta ipsius! Et quis ab appetitionibus extra seculum nec non a terrenarum impressionum lineamentis conversus, tali cum Deo colloquendi honore donatus fuit? Magnus ille Moyses montem Sina ascendit; at tu quoque, occupata orationis columna, cum Deo quotidie versandi honorem accepisti. Illius vultus gloria exinde coruscabat: tu autem nonne totus ignis apparuisti videnti te? (o miraculum!) orationis ad Deum contactu in flammam mutari visus; tuque, cui res communicabatur, rei, quæ communicabatur, consimilis, angelus eras igne ardens, &, si non audacius, quam par est, eloquar, gloriam Mosaïcam supergressus. Jam vero quid statio pernox? Nox sicut dies illuminata fuit orationibus, quemadmodum divinus David cecinit. Sol tibi oranti adstans, soli te remisit, circularem cursum peragens. O sol, soli intelligentia prædito revera æmule! Mens tua lumine prægnans, purius quam solares radii in cælum demisit b cogitationes tuas, cælos ipsos transcendentes.

[26] An solitudinis jucunditatem prædicabo? Ecquis te apparuit solitudinis amantior, [per anacephalæosim] ab humanis tumultibus recedente, & in solum Deum elevato? Pythagoram philosophum cum nemine quidem alio, at cum bobus tamen & avibus collocutum ferunt, ex amore quietis: tu vero id, quod in eo fuit a philosophia alienum, tamquam parum decens, redarguendo, docuisti hesychasten in solitudine degere, ne vocem quidem avium audientem c. Cor tuum purum mari profunda tranquillitate strato simile fuit, spiritibus malitiæ procul ejectis afflatu Spiritus sanctissimi: cujus auspiciis navigationem emensus, in tranquillo superni regni portu requievisti. An humilitatis altitudinem eloquar? Ecquis adeo se ipsum abjecit in vilitate vestitus? Quis primum apud imperatores locum tenens, multaque sapientia conspicuus, adeo apparuit postremus, occultando nobilitatem ac sapientiam, quæ perit. Qui aurea induebaris stola, pauperculum fers habitum; qui eras sapientissimus, fis rudis & agrestis; qui eras magister disciplinis excultissimus, interrogationibus ac disciplinis mortificationem discis affectionum, & potiores alteri partes concessisti. Anne, erga propinquos quomodo affectus fueris, eloquar? Hinc tuum certe effatum: Ego ante ipsum mortuus sum: voluntaria videlicet morte naturalem te prævertente. Hinc beatum tuum dictum: Arseni, quare existi? Quod concinunt chori monachorum, ferentes viaticum salutis. Peccatum quippe impedit causæ propter quam a mundo avulsi sumus, reminiscentia, nullaque alia quam de hoc solo cura d.

[27] [virtutes ejus recenset,] Jam vero quid exultatio divinæ compunctionis, ac meditatio mortis assidua, jugiter exundans in puro corde tuo, e quo lacrymarum fluenta indesinenter promanantia flammam sibi accenderunt divinæ dilectionis? Verecundia alterum te Josephum merito appellaverim; sed enim feminæ memoriam ex casto corde tuo omnino delevisti; conveniente rei significatione ferens nomen viri e, nihilque effeminati præ te ferens. Temperantia pravas animi perturbationes calcans, patriarcham Jacob æmulatus es, comedens ut viveres; non vivens, ut comederes. Quod enim ab externis philosophatum fuit verbo, illud abs te passim impletum opere. Sine somno perdurasti, non secus ac si fuisses incorporeus; stellas sopiens vigiliis, noctemque transigens invocationibus omni virtute plenus, & studiosissimus omnis recti officii amator.. O luminare omnis, quæ sub cælo est, terræ lucidissimum! O stella hesychastarum fulgidissima! o decus monachorum optatissimum. Euge terrestris angele, alarum a pravis appetitionibus immunium venustatem indute. Euge virtutum paradise, omni maturo honestatis fructu consite. Euge stellatum cælum, varia pulchritudine… fabricatum super fastigio purissimæ vitæ… f cetera desiderantur.

ANNOTATA.

a Ἐφιηνεῖται. Ita apographum nostrum. Vocem hanc non invenio: Quid si scribas ἐφυμνεῖται?

b Ἠφίη, ab ἀφίημι pro ἀφίη; præpositione, e qua componitur, augmento temporali hic in initio affecta: de qua re Antesignanus ad Clenardi Institutiones in linguam Græcam pag. 143: ubi verbum hoc nunc augeri in initio, nunc in medio, nunc utrimque reperies.

c Alludit ad illud, quod de voce aviculæ narravit num. 8. Alia hic sequentia, quo referenda sint, quilibet per se ex dictis perspicere poterit.

d Dictum illud vel auctor, vel aliquis transcriptor prætermisit in textu Vitæ num. 17; sed aliunde illud eruimus; ut patet ex annotatis ad cap. 2 littera X.

e Ἄρσην. Ita hic mutavi mendosum ἄρεις. Vide etymon in Comm. prævio num. 2.

f Si epilogum conferas cum prologo, non videntur hic nisi paucula desiderari: neque enim verosimile est, quod auctor parvo capiti adjungere voluerit caudam multo majorem.

DE S. DIO ARCHIMANDRITA THAUM.
CONSTANTINOPOLI.

CIRCA ANNUM CDXXX.

SYLLOGE HISTORICA.
Cultus, gesta, monasterium ab ipso conditum, ætas.

Dius archimandrita thaumat., Cpoli (S.)

AUCTORE J. P.

Quam Sancti hujus rara apud Latinos notitia, tam frequens occurrit apud hagiologos Græcos ipsius memoria, in præcipuis eorum fastis expressa. Typicum excusum sub nomine S. Sabæ, Synaxarium Basilio Porphyrogenito adscriptum, Kalendarium a Genebrardo editum, [S. Dius apud Græcos notissimus, a Molano Ferrario & Castellano signatus,] Menologium a Sirleto versum; Slavo-Russicum ac Synaxarium Ruthenorum a Georgio David nostro missum, Horologium Cryptæ-Ferratæ impressum, Horologium minoris formæ, typis item editum, excerpta Mss. Mediolanensia bibliothecæ Ambrosianæ S. Dii nomen referunt; & Menæa quidem magna excusa cum titulo Thaumaturgi, sequente, ut solet, Maximo Cytherorum episcopo. Martyrologium Arabico-Ægyptium, a Gratia Simonio Maronita versum, Deum pro Dio scribit. Supplementum nostrum Ms. ad Menæa Græca excusa Sirmondo-Chiffletianum, pluries alias memoratum, ita Sancto accinit:

Εὖ τελευτῆς καί σοι παμμάκαρ Δίε,
Ἔνδοξε πρᾶξιν, ἀλλὰ καὶ κλῆσιν πλέον.

Tibi ter beatus obtigit finis, Die,
Cognomine at plus actibus spectabilis.

Ferrarius post Molanum in secunda sua editione, Græcos secutus, eadem hac XIX, qua ipsi, die sic eum memorat in Catalogo generali Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt: Apud Antiochiam, S. Dii monachi. Novissime autem Castellanus inter adjectos ad Martyrologium suum universale locum ipsi dans, sic habet e Gallico redditus: S. Dius, cognomento Thaumaturgus, patria Antiochenus, institutor monasterii sub regula Acœmetorum.

[2] Laudata excerpta Ambrosiana Sanctum prosequuntur insigni hoc elogio: [insigni elogio honoratur in apographis nostris Ambrosianis,] Οὗτος ἦν κατὰ τοὺς καιροὺς Θεοδοσίου τοῦ μεγάλου ἐν Ἀντιοχείᾳ τῆς Συρίας, πολλὴν ἐπιδειξάμενος ἄσκησιν· καὶ εἰς μεγίστην ἐπίδοσιν ἀρετῆς ἐλθὼν, παρεγένετο ἐν Κωνσταντινουπόλει δι᾽ ἀποκαλύψεως, καὶ καταλαβὼν τὸν τόπον, ἔντα νῦν τὸ εὔαγες ἵδρυται μοναστήριον, ἐξεκάθαιρέ τε αὐτὸν, καὶ εἰς μοναστήριον μετεποίησε. Τὴν ἑαυτοῦ ῥάβδον ξηρὰν οὖσαν ἐπὶ τοῦ τόπου πηξάμενος, ἥτις τῇ ἐπικλήσει τῆς ἁγίας Τριάδος ῥιζωθεῖσα, εἰς δένδρον ἐγένετο, καὶ νῦν πέρ ἐστι παρεχομένη τοὺς παρποὺς τελεσφόρους. Προσῆλθε δὲ αὐτῷ καὶ βασιλεὺς Θεοδόσιος, καὶ θαυμάσας αὐτὸν ἰκανὰ παρέσχετο χρήματα, ἐξ ὧν σύστασις τοῦ μοναστηρίου ἐγένετο. Ἀλλὰ καὶ μακαριώτατος πατριάρχης Ἄττικος βιασάμενος αὐτὸν πρεσβύτερον κεχειροτόνηκε. Πολλὰ δὲ θαύματα τῇ δυνάμει καὶ ἐπικλήσει Χριστοῦ ἐνεργήσας, καὶ ἐκ τῶν λαγόνων τῆς γῆς κατὰ τὸν μέγαν Μωϋσῆν ὕδωρ ἐξαγαγὼν, καὶ τὸν ἐν αὐτῷ δι᾽ ἀπιστίαν πνιγέντα ἀναστήσας. Ἐπὶ τελευτᾷν ἔμελλεν, ἤδη ἄπνους καὶ ἀκίνητος καθορώμενος, καὶ τῶν παρόντων δάκρυσι ἐπιταφίοις δεξιουμένων, καὶ τὰ περὶ τὴν ταφὴν ἐνεργούντων, παρῆν δὲ καὶ ἁγιώτατος πατριάρχης Ἄττικος, καὶ Ἀλέξανδρος Ἀντιοχείας, ἀνανύψας * ὡς ἐξ ὕπνου Ὅσιος εἶπε προστεθῆναι παρὰ Θεοῦ τῇ ἑαυτοῦ ζωῇ ἔτη δεκαπέντε. Ἐπιβιώσας οὖν τὸν εἰρημένον τῶν χρόνων ἀριθμὸν, πρὸς Κύριον ἐξεδήμσε. Τελεῖται δὲ αὐτοῦ σύναξις ἐν τῇ εὐαγεστάτῃ μονῇ αὐτοῦ τῇ οὔσῃ κατὰ τὴν μεγάλην πόλιν καὶ βασιλίδα. Quæ sic reddo Latine:

[3] Vixit hic temporibus Theodosii Magni in Antiochia Syriæ, [Latine redditis;] vita ascetica valde spectabilis: cumque ad magnum virtutis progressum pervenisset, revelatione monitus Cpolim petiit; & digressus ad locum, ubi nunc præclarum monasterium conditum est, eum expurgavit, & in monasterium convertit. Virgam suam, quæ erat arida, in loco defixit, quæ per invocationem Trinitatis radices agens in arborem excrevit, & perfectos nunc præbet fructus. Accessit vero ad ipsum Theodosius imperator, eumque miratus, largas ipsi facultates suppeditavit; e quibus monasterii ædificatio peracta est. Quin etiam beatissimus patriarcha Atticus, vi eum cogens, presbyterum ipsum consecravit. Multa autem miracula per virtutem & invocationem Christi patravit. Ex terræ fissuris magni instar Moysis, aquam eduxit. Aliquem, qui ex interna diffidentia sibimetipsi fauces præcluserat, ad vitam revocavit. Quando jam moriturus nec spiritum nec motum præ se ferret, & illi, qui aderant, lacrymis funestis eum prosequerentur, curarentque ea quæ ad sepulturam attinebant, præsente sanctissimo patriarcha Attico, & Alexandro Antiochiæ, quasi e somno se attollens Sanctus dixit, adjectos esse a Deo vitæ suæ annos quindecim. Expleto itaque annorum, qui dictus est, numero, ad Dominum emigravit. Ultimam clausulam τελεῖται δὲ &c. usque ad finem, celebratur autem ipsius solennitas in clarissimo monasterio ejus, quod est in magna & regia civitate, censeo huic elogio adjectam, alibi forte in Sirmondiano apographo repertam; cum ad marginem producti elogii, non vero in ejusdem textu eadem continuata serie notetur.

[4] [miracula celebrantibus Menæis maguis excusis,] Idem elogium fere habet Basilianum Synaxarium; pauciora sunt apud Sirletum, nulla determinate facta mentione de miraculis supradictis: ad quæ Menæa magna in plurium modulorum congerie, quam de Sancto præscribunt hac die, alludunt sequenti textu Latine reddito: Gratia sanitatum ac miraculorum ditatus fuisti.. Virgæ germine factus es, Pater, divinum sacerdotium; & sicut Moyses e petra, Vir sancte, aquam eduxisti: & sicut Elias precibus tuis mortuum resuscitasti, maximis prodigiis admirandus … Spiritus malignos expulisti, sacramque animarum scholam erexisti, in qua salvatur cœtus, tua in dies honorans monumenta, mascula certamina, & mirabilia prodigia in fide.. Sicut sol multa luce præditus, ab ortu exsurgens radios virtutum ac miraculorum tuorum splendide explicasti, illuminans mundi terminos. Et paulo ante multorum quasi absque termino (Græce enim est ἀπείρων) miraculorum splendore dicitur effulsisse. Hinc etiam ibidem sub initium antonomastice dicitur θαυματοφόρος miraculorum patrator.

[5] [Observationes quædam circa etymon monasterii S. Dii,] Characterismi loci ac personarum, producto elogio inspersi, ansam præbent observandi nonnulla, ejusdem elucidationi accommodata. Ex elogii exordio habemus, S. Dium vixisse Antiochiæ; hinc, ni fallor, Castellanus Antiochia patria ortum asseruit; nisi alibi eam fortasse diserte expressam legerit. Ad Sancti monasterium quod spectat; jam pridem de eo, ac potissimum de ipsius etymo actum est a Bollando ad diem VIII Februarii pag. 161, occasione Martyrum Cpolitanorum, laudati cœnobii monachorum. At quoniam dies iste ob mensis Februarii raritatem non omnibus æque facile ad manum esse potest, juverit paucis repetere, quæ ibidem dicta sunt contra Baronium, ac nonnullis aliunde adjectis priorem nostram sententiam stabilire. Sic habet Bollandus: Monasterium porro de ejus (Dii) nomine Diiticum appellatum esse existimat idem doctissimus Cardinalis: nam quod concilium Constantinopolitanum sub Menna anno IⅭⅠƆXXXVI, post obitum S. Agapeti Papæ, celebratum dicitur “ἐν τῷ μεσαύλῳ τῷ δυτικῷ τοῦ σεβασμίου οἴκου τῆς δεσποίνης ἡμῶν τῆς ἁγίας καὶ ένδόξου Θεοτόκου καὶ ἀειπαρθένου Μαρίας, τοῦ ὄντος πληίον τῆς ἁγιωτάτης μεγάλης ἐκκλησίας, in interiore ad occidentem sita aula venerabilis domus Dominæ nostræ sanctæ & gloriosæ Deiparæ & semper virginis Mariæ, quæ est prope sanctissimam magnam ecclesiam” uti initio singularum Actionum dicitur, id in Latina Conciliorum editione passim vertitur “in Mesaulio Dytico” At censet Baronius tomo 7, anno 536, num. 64 “hanc vocem cum librarii non intelligerent, corrupisse, ut pro Diitico scripserint Dyticum, alii Dipsychum. Sed germana (inquit) est illa lectio, qua Diiticum ponitur: erat enim Constantinopoli percelebre monasterium Dii appellatum, a quo Diiticum derivatum, cujus hoc tempore præfectus erat Agapetus, qui in ordine archimandritarum in datis synodo libellis primo loco subscriptus habetur”. Hæc Baronius. Ad quæ Bollandus.

[6] At neque mihi forma illa derivationis nota est, [jam pridem a Bollando traditæ] qua ab Δίος fiat Διιτικὸς; neque dicitur Agapetus μονῆς διιτικῆς aut διιτικοῦ μοναστηρίου ἀρχιμανδρίτης: sed ita ipsemet subscribit “Ἀγαπητὸς ἐλέει θεοῦ πρεσβύτερος καὶ ἀρχιμανδρίτης Δίου, δεηθεὶς ὑπέγραψα. Agapetus miseratione divina presbyter & archimandrita Dii, supplex subscripsi. Alias ἀρχιμανδρίτης μονῆς Δίου”. Et si venerabilis illa domus Dei Genitricis ipsummet erat Dii monasterium, mirum est nec ab ea aliquando denominari monachos, qui semper Dii vel Acœmeti appellantur, nec Archimandritas eum sibi titulum vendicare, uti probat ex subscriptionibus Alexandri & Constantis, quas Græco-Latinas profert. Ita jam pridem Bollandus: quæ pluribus confirmari possunt ex iis, quæ superaddo. Theophanes eodem constanter unicoque vocabulo locum hunc denotans, τοῦ Δίου μονὴν, Dii monasterium appellat pagg. 114, 122, 135, 373 impressionis regiæ Parisinæ anno 1655 editæ; & rursum citata pag. 114 τῆς Δίου μοναχοὶ, Dii monachi: quod interpres reddit Dienses monachi, non vero Diitici.

[7] Accedit eo, quod a Nicolao I PP. Epistola 8 apud Labbe tomo 8 Concil., [contra Baronium,] col. 320 inter hegumenos ibidem relatos memoratur Dositheus Osiidii; quod videtur legendum cum Cangio Cpolis Christianæ lib. 4, pag. 123 Osii (sancti) Dii; ubi etiam laudatus auctor pag. 86 verbis ex Justiniani Novella 3, capite 1 depromptis habet ista: ὕστερον δὲ προσκυνητὸς οἶκος τῆς ἁγίας ἐνδόξου παρθένου καὶ θεοτόκου Μαρίας, ὃς πρὸς τῷ ἁγιωτάτης μεγάλης ἐκκλησίας γειτονήματι κείμενος ᾡκοδομήθη παρὰ τῆς εὐσεβοῦς τὴν λῆξιν Βηρίνης. Deinde veneranda ædes sanctæ Deiparæ Mariæ, quæ in sanctissimæ magnæ ecclesiæ vicinia ædificata est a piæ memoriæ Verina, Leonis I conjuge Augusta; quam laudat Baronius ad an. 474, num. 5. Ex S. Sophiæ cum dicta æde vicinitate deducit Cangius, hanc eamdem esse cum Chalcopratiana, de qua agit pag. 85, perinde etiam Sophianæ vicina. Utcumque hoc se habeat; ædi sacræ juxta magnam ecclesiam, nulla ibidem facta mentione S. Dii, seu Diitici monasterii rectissime idem auctor applicat verba concilii CPolitani paulo ante e Baronio producta, quibus locum hunc utrumque in unum is confudit, quorum alter ab altero diversus probatur tum ex diversitate nominum & conditorum, tum ex situ tota pene urbe diverso, sicut apud Anselmum Bandurum in antiqua mappa topographica tomo 2 Antiquitatum CPolitanorum præfixa videre est. Plura videri possunt apud Cangium.

[8] Codinus de Originibus CPolitanus pag. 61 sic scribit: [pluribus hic discutiuntur] S. Dius locum ab Imperatore (Theodosio Magno) petiit, & monasterium in eo exstruxit, quod vocatur Dii. Enimvero ipsemet Baronius unico, magisque genuino ac sincero vocabulo utitur (controverso hic etymo diffisum fere diceres) quando de sæpe dicto S. Dii cœnobio agit: nam ad diem VIII Februarii in Martyrologio Romano sic habet: CPoli natalis sanctorum Martyrum monachorum monasterii Dii, non vero Diitici; eumdem scribendi modum observans ad annum Christi 484, & in notatione ad mox dictum diem, perperam addens: sicque illum locum intelligas Jerosol. synodi Act. 1, ubi mentio habetur de atrio Diitico sicut enim monasterium, ita & atrium ab eodem sic est nuncupatum. Nam δυτικὸς non est vox propria hominis, sed loci appellativa, & significat occidentalis, occiduus, formata a verbo δύω, quod inter alia denotat occido. Unde colligas ad verba ἐν τῷ μεσαύλῳ τῷ δυτικῷ num. 5 allata, non male addi ad loci marginem apud Labbe tomo 5, col. 5, in meditullio aulæ occiduæ, quod Cangius CP. Christianæ lib. 4, pag. 86 vertit in atrio occidentali. Ceterum ex iis quæ habet lib. 3, pag. 19 de mesaulio S. Sophiæ, lux affunditur mesaulo Dytico. Atque ex his satis certo constat, S. Dium hujus monasterii conditorem fuisse, & notitia certa accedit ad ea, quæ in Ephemeridibus Græco-Moscis metricis ad memoriam Dii Thaumaturgi, quam ponunt, notabat Papebrochius, sic loquens: In urbe Cpolitana celeberrimum fuit hujus nominis cœnobium: cujus an conditor hic fuerit, nescio, quamdiu Acta nulla scripta reperiuntur.

[9] [& stabiliuntur;] Ex dictis deduco 1, vocem Dyticus retinendam tamquam primigeniam, & textibus antiquis asserendam. 2. Atrium Dyticum & a monasterio S. Dii, & ab æde sacra Deiparæ Virginis prægressa locum omnino esse diversum. De Acœmetis ad hoc monasterium inductis mentionem facit Cangius lib. 4, num. 34; & nos jam pridem loco supra citato monuimus, illud sub Acœmetorum disciplina, ipso tempore ab Alexandro instituta, formatum, ad multa secula pietatis & sanctimoniæ fama claruisse: de quorum instituto per Orientem propagato, eorumque cœnobiis, consule diem XV Januarii, pag. 1019. Victor episcopus Tununensis in Chronico de illis meminit, notans monachos monasteriorum Achimitentium Basiani atque Dii. Monasterii prædicti ædificatio ansam haud dubie dederit Baronio in notationibus laudatis, Sanctum archimandritæ nomine compellandi, quo & nos ipsum compellavimus in titulo superiore.

[10] [superaddita digressiuncula de Sancti ejusdem ætate.] Nunc ista accipe de Sancti ætate. Ex Theodosio Magno imperatore, sub quo vixisse asseritur in elogio supra producto, colligimus eum floruisse sub finem seculi IV: cum imperare is cœperit ab anno Christi 379 usque ad annum 395; character autem temporis in Attico CPolitano, & Alexandro Antiocheno patriarchis relucens, supervixisse Sanctum arguit ad annum circiter Christi 430. Etenim Alexander, hujus nominis I, in Tractatu præliminari ante hunc tomum ordine trigesimus sextus, præfuit ab anno 414 usque ad 417: Sanctus vero Atticus, quem dedimus die VIII Januarii a pag. 473, sedit ab anno Christi 406 usque ad anno 425. Videri possunt tum ibi dicta, tum Anselmi Banduri series chronologica ante tomum primum Imperii orientalis a se editum, pag. XXXVI, & Commentarius tomi 2, lib. 8, pag. 892. Atque ex his constitui potest hoc systema; ut natalis S. Dii innectatur anno circiter 350; sacerdotium tametsi quo determinate anno signandum sit, nos latet; si tamen, ut modo diximus, cogente S. Attico, illud suscepit, sequitur non suscepisse ante annum 406. Morbus autem letalis, e quo prodigiose coram Alexandro laudato convaluisse supra traditur, spectat juxta dicta, ad annum 414 aut tres proxime sequentes: quibus si annumeres annos quindecim, qui, Deo dante, illis superadditi superius memorabantur, jam obitus ejus aptandus erit anno circiter 430, vitæ totius summa annos circiter octoginta complexura. Unde emendari potest Castellani epocha, annuntiationi superius ex ipso productæ apposita, versus annum 485, sive eam de obitu Sancti intellectam voluerit; sive de tempore, quo is floruit: si Græci vera dicunt.

[Annotatum]

* in Basiliano nostro apographo ἀνανήψας.

DE S. SYMMACHO PAPA
ROMÆ.

AN. DXIV.

SYLLOGE HISTORICA.

Symmachus PP. Romæ (S.)

AUCTORE J. B. S.

§ I. Cultus, patria, ætas, electio, schisma, & concilia habita.

Dubium ferme hujus sancti Romani Pontificis cultum prima fronte reddebat antiquorum omnium Martyrologiorum seu Tabularum ecclesiasticarum de eo silentium, ut prima ejus in Fastis memoria accepta referri debere videretur codici alicui Usuardino, [Sera ejus in sacris Fastis,] quem Grevenus secutus sit, non hoc die sed XXI Februarii, his verbis: Romæ, Symmachi Papæ & confessoris, quem postmodum ad hunc diem repetit, sectatore Molano. Alii in Prætermissis pro XXI Februarii citantur, nempe Maurolycus, Galesinius, Witfordus, Canisius, & Kalendarium, quod Breviario Eborensi anno 1548 excuso præfixum est. Maurolycus sic habet: Item Symmachi Papæ, qui Gloria in excelsis in festis cantari jussit: quæ ita amplificavit Galesinius: Sancti item Symmachi Pontificis. Hic in pontificatu recte gerendo summa vigilantia, pontificalique caritatis exemplo, episcopis ducentis & viginti fidei causa in Sardiniam, ab Trasimundo Vandalorum rege relegatis, quotidiana suppeditavit alimenta: in Missæ autem sacro diebus festis hymnum Gloria in excelsis cani jussit. Hæc ibi Galesinius.

[2] Ast. idem in notationibus fatetur, se SS. Hilarii atque hujus Symmachi Pontificum diem natalem eo loco adscripsisse, [& variis diebus memoria,] Maurolyci Martyrologium secutum, sed in alia editione, inquit, cum aliter modo sentiamus, reponemus suo loco. Nempe, opinor, hoc die Symmachum quem fere præter morem, singulari elogio donavit Canisius sive Walasserus, quod ex Germanico Latine versum ita sonat: Item Romæ, sancti Papæ & confessoris Symmachi, in Sardinia nati, qui fuit vir probus, clericorum ac pauperum cultor. A falsis fratribus multa passus est, ac coram judicio ecclesiastico se purgavit. Manichæos Roma expulit, & eorum libros comburi jussit. Multos captivos liberavit, plurima templa ornavit & exstruxit. Demum plenus bonorum operum in pace quievit, miraculis post obitum coruscans. De eodem brevius ibidem hoc die, notato perperam ad marginem anno 494. Witfordus nihil adjunxit, quod observari mereatur. Demum Baronius, nullum hic Martyrologium citans, eum Romano hac phrasi inseruit: Romæ, sancti Symmachi Papæ, qui schismaticorum factione diutius fatigatus, demum sanctitate conspicuus migravit ad Dominum.

[3] Tum de eo subdit in notis: Hic successit Anastasio II, [dubium reddidit cultum] magnamque adeptus est laudem & titulum sanctitatis, quod adversus schismaticos stetit intrepidus: verum mirari non desinimus, cur postremis primum seculis nomen ejus in Martyrologiis locum invenerit; quo communi antiquorum Fastorum silentio motum suspicor Castellanum, sedulum alias Sanctorum refossorem potius quam deturbatorem, ut eum Sanctis suffragio suo non adscriberet: licet enim ad hunc diem integrum referat Martyrologii Romani textum, in indice tamen iis eum litteris signat, quibus eos notare consuevit, quos pro veris Sanctis non agnoscit. Id vero ut manifestius perspicias, ad diem VI Aprilis inter additiones suas scribere non dubitavit: Ibidem (nempe Romæ) obitus venerabilis Symmachi Papæ, sub quo prima Romana synodus habita est. Fallitur hic, opinor, Castellanus in electione diei, eos chronologos secutus, qui S. Symmachum consecratum volunt XIII Septembris, mortuum vero VI Aprilis, quod Anastasio Bibliothecario ex diametro repugnare, mox ostendemus; ceterum mentem suam satis aperit circa cultum in ejus sententia isti Pontifici non undequaque debitum.

[4] [in Romanis monumentis non satis stabilitum.] Neque vero ulla sciuntur erecta sacra monumenta aut venerationis indicia, e quibus de exhibito ei priscis temporibus ecclesiastico cultu constare possit; saltem fateri cogor, ista ad notitiam meam, tametsi valde sedulo quæsierim, minime pervenisse; non magis quam ejus in ullis antiquis Martyrologiis memoriam. Petri Manlii & Maphæi Vegii historiæ basilicæ S. Petri, a nobis tomo VII Junii editæ, ubi de Symmacho exstructisque ab eo operibus meminere, nihil usquam peculiare ipsi adjiciunt, unde præ ceteris Romanis Pontificibus Sancti appellatione ornetur. Nihilo tamen minus, cum in citatis superius Fastis celebratus, postmodum vero in ipso Romano Martyrologio signatus sit, nihil dubii reliquum est, quin in hoc opere locus S. Symmacho tribuendus sit. Cum vero Vita non exstet, quæ gestorum ejus seriem complectatur, præter pauca quæ habet Anastasius, eum ducem sequi certum est, nonnulla explicando quæ illustratione opus habere videbuntur; in quo prælucebunt Baronius aliique plures, qui de Romanis Pontificibus Commentarios edidere. Lectiones quæ in Officiis propriis Vaticanis, anno 1674 editis, ubi hoc die sub ritu duplici colitur, exhibentur, cum ex ipso Anastasio ferme desumptæ sint, nihil magnopere ad historiæ elucidationem conferre possunt. Irrepsit istic error in die obitus, ut pro X Kal. substituendum sit XIV Kal. Augusti.

[5] [De patria disceptandum non est,] De sancti Symmachi patria dubium forte nullum occurreret, nisi amanuensis aliquis id suggessisset, dum in utraque editione, tum Moguntina tum Parisiensi dicitur Symmachus natione Romanus, signatis tamen ad marginem aliis codicibus, in quibus melius legitur natione Sardus fuisse, patre Fortunato. Ne hic hæreamus diutius, satis sit receptissimus hodie omnium consensus, sanctum Pontificem gente Sardum, non Romanum exstitisse. Neque de ejus acta ante pontificatum vita, neque de determinata ætate quam ante pontificatum attigerit, quidquam tradit laudatus Anastasius, neque aliunde id erui posse intelligo: hoc disertius expressum est, decessori Anastasio XIII Kalendas Decembris mortuo, quatuor post diebus seu quarto ab obitu die successisse, adeoque pontificatus ejus principium affigendum esse X Kal. seu XXII Novembris, sedisse porro annos XV, menses VIII dies XXVI; fuisseque temporibus Theodorici regis, & Anastasii augusti, a X Kalendarum Decembrium, usque ad diem XIV Kalendarum Augustarum, a quo Anastasii calculo nihil prorsus est quod nos recedere compellat.

[6] Non desunt, fateor, qui hanc temporum rationem aliter disponendam censeant, [neque circa ætatem ab Anastasio recedendum.] velintque adeo, S. Symmachum summo pontificatu initiatum XIII Septembris, sedem tenuisse per annos XV, menses VI, dies XXV, decurrentes a jam dicta XIII Septembris anni 498, ad VI Aprilis 514. At si hæc recte expendamus, systemata ferme esse videntur, non rerum gestarum, sed gerendarum, quo tota Pontificum series ad præconceptas opiniones aptetur, magisque apposite digeratur. Nihil equidem in Anastasio redarguendum video, nihil quod commode admitti non possit, & cum tota istius temporis historia conciliari, ut pridem calculos post Baronium accurate subduxit Antonius Pagius ad annum 498, ut proinde ex receptiori sententia, ex variis catalogis confirmata, statuendum sit, S. Symmachum hoc ipso die XIX Julii ad Superos evolasse, quidquid in recentioribus nonnullis Martyrologiis signetur die XXI Februarii, ut superius jam satis dictum est, aut VI Aprilis, ut Castellano placet, iisque quorum modo chronotaxim rejecimus.

[7] His pro ætate obiter disputatis, sequitur difficultas paulo intricatior in ordine ad schisma, cujus phases, [In schismatis ordine major difficultas,] ut ita dicam, aut symptomata nobis excutienda supersunt, præmissis Anastasii verbis ad quæ commentarii vices supplebunt quæ hic ordine expedienda suscipimus. En verba scriptoris nostri: Hic (nempe S. Symmachus) sub contentione ordinatus est uno die cum Laurentio. Symmachus in basilica Constantiniana, Laurentius vero in basilica beatæ Mariæ. Ex qua causa separatus est clerus, & divisus est senatus: alii cum Symmacho, alii vero cum Laurentio. Et facta contentione, hoc constituerunt partes, ut ambo ad Ravennam pergerent ad judicium regis Theodorici; qui dum ambo introissent in Ravennam, hoc judicium æquitatis invenerunt; ut qui primo ordinatus fuisset, vel ubi pars maxima cognosceretur, ipse sederet in Sede Apostolica: quod tandem æquitas in Symmacho invenit cognitionem veritatis: & factus est Præsul Symmachus. Hactenus diri schismatis principium, Theodorici auctoritate sopitum quidem, at non sic exstinctum, quin postea magis recruduerit, quemadmodum docebit rerum series, a Baronio aliisque fusius pridem deducta, hic vero, quoad fieri poterit, breviter ordinanda.

[8] Diligentiam suam non parum desiderari passus est Anastasius, [ex Anastasio] seu quisquis libri Pontificalis auctor est, dum repetiti quodammodo schismatis historiam ita involvit, ut nec ejus originem, nec concilia ad illud exstinguendum habita, nec adjuncta reliqua sic destinxerit, ut rerum gestarum accurata series deduci possit: ad quam tria potissimum capita evolvenda video illustrandaque. Primum nempe quæ schismatis origo & causa fuerit; alterum quæ remedia adhibita ut cito tolleretur; tertium denique quo ordine gesta sint omnia quæ scriptor iste inter se commiscuit. Ad primum lucis nonnihil adfert Theodorus Lector in Excerptis historiæ ecclesiasticæ lib. 2, apud Valesium pag. 560, ubi Festum senatorem Romanum adducit, qui ob civilia quædam negotia ad imperatorem Anastasium missus, ea machinatus sit Constantinopoli, ex quibus Romæ funestum incendium exarserit. Nimirum vafro imperatori adulatus, in animum induxerat, fore ut Anastasii Pontificis (S. Symmachi decessoris) sententiam flecteret ad recipiendum famosum Zenonis Henoticum, de quo non est quod hic multis disseram, cum peritis notissima sit infausti libelli historia. Ipsum Theodorum audiamus.

[9] [& Theodoro Lectore,] Porro Festus occulte, ut ajunt, imperatori suggesserat, ut Episcopo Romano persuaderet, ut Zenonis Henotico subscriberet. Sed cum Romam venisset, Anastasium Episcopum jam mortuum reperit. Quare operam dedit, ut per schisma promotus, edicto illi subscriberet. Multis igitur pecunia corruptis, effecit ut, præter receptum morem, Romanus quidam, nomine Laurentius, Episcopus eligeretur. Duo itaque ordinati sunt; & a majori quidem parte ordinatus est Symmachus, unus ex diaconis; ab aliis vero Laurentius. Quibus de causis cædes ac direptiones, & alia mala innumerabilia Romæ sunt perpetrata. Cumque hujusmodi perturbatio tres continuos annos in urbe Roma perseverasset, Theodoricus Afer, qui tum Romæ regnabat, quamvis secta esset Arianus, collecta tamen episcoporum synodo, Symmacho quidem episcopatum urbis Romæ confirmavit, Laurentium vero cujusdam urbis, quæ Nuceria dicitur, episcopum constituit. Laurentius tamen haudquaquam quievit, sed episcopatum urbis Romæ adhuc ambire non destitit. Quam ob causam eum deponi, & in exsilium mitti curavit Symmachus, atque hoc modo seditio consopita est.

[10] [apposite intellectis,] Habes hic explicatiora non nihil ea quæ caput primum spectant, nempe primigeniam totius perniciosi schismatis originem, a malis Fausti artibus repetitam: at necdum tam clare locutus est Theodorus, ut rem omnem satis elucidet, quod Pagium aliosque criticos mirum est non observasse. Mihi quidem non fit verosimile, Festum, ex Oriente reducem, Anastasium Papam mortuum reperisse, & nihilominus temporis habuisse satis, ut eos omnes tunc pecunia corrumperet, quos ad propositum inductos oportuit, ut designatum a se Pontificem quo vellet adduceret; nempe triduum circiter quo tota machinatio adornaretur. Nam quod recentior Legendista Gallus interpontificium diuturnius, nescio unde nobis adstruat; non majorem in eo fidem meretur, quam in pluribus aliis circa S. Symmachum perperam digestis, quæ tamen refutatione digna non censui. Ad contractius istud temporis spatium quod attinet, crediderim ego, disposita prius fuisse omnia per Fausti fœderatos Probinum aliosque senatores Romanos, ut in Urbem regressus animos omnes dispositos repererit, quo promissa Imperatori exequeretur; ad quod recte observavit Binius, præscivisse Festum, impiis postulatis acquieturum Laurentium.

[11] Utcumque tamen ea habuerint, res ipsa ex Anastasio & ex Theodoro Lectore certa est, duos Pontifices, [explananda & dirimenda.] & eodem quidem die ordinatos fuisse; atque item quod inde exorta perturbatio tres ipsos continuos annos perseveraverit, ut vertit Valesius, quamquam Græce solum legatur τριῶν ἐνιαυτῶν, tribus annis; vel quatuor, ut loquitur Anastasius, qui qua ratione computandi sint, paulo accuratius disquirendum erit, iis tantisper sepositis, quæ in Theodoro corrigenda, recte pridem monuit Baronius, nempe quod Theodoricum velit confirmasse Symmacho episcopatum urbis Romæ, Laurentium vero cujusdam urbis, quæ Nuceria dicitur, episcopum constituisse: quæ sane perquam crude dicta sunt, imputandaque temporum istorum iniquitati, dum princeps Arianus, tametsi aliunde non omnino improbus, violenter multa gessit, quæ scriptor Græcus non satis apposite explicuerit, sed quæ ab Eminentissimo Annalista atque ab aliis jam olim satis exposita sunt: nos modo ad synodorum ordinem accedamus.

II. Synodorum series a Pagio disturbata

De synodis istis fuse disputat Antonius Pagius ad annum 499 num. 2 & 3, annisque subsequentibus, [In ordine synodorum refigendo,] ex quo nepos Franciscus in Breviarium suum pleraque retulit: ea hic delibabimus quæ ad S. Symmachum spectant potissimum, cum iis collata quæ ex synodis ipsis huc referenda videbuntur. Erit igitur tota cum Pagio centroversia in ordine ad synodos Romæ habitas, ad ea componenda, quæ ratione schismatis passus est sanctus Pontifex usque ad Palmarem illam, in qua de adversariis suis triumphavit; non pauca interim ex humilitate passus, ad quæ nulla humana auctoritate compelli poterat: nos hic solius rei seriem ordinare intendimus. Ac primo quidem cum Pagio facile convenimus in iis, quæ ordinationis tempus, secutumque eodem die schisma, tum vero declarationem Theodorici in S. Symmachi favorem circumstant; demum in figenda 1 synodo ad Kal. Martias anni 499, de cujus decretis fuse agit Baronius, quæ videri possunt in Conciliis apud Labbeum, Harduinum & alios. Atque hic etiam consentit Pagius ad dictum annum num. 2 scribens: Prima synodus Romana currenti anno celebrata post consulatum Paulini V. C. Kal. Martiis, ut habent vulgatæ ejus editiones: sequenti numero etiam adducens quæ in synodo definita fuerunt, locis jam citatis videnda. Præmiserat autem numero isto 2 laudatus Pagius, errasse Baronium ceterosque omnes, qui eatenus synodos sub Symmacho ordinaverunt, quæ ipse scilicet omnia restituisset in integrum. Verba ejus audiamus:

[13] Synodi Romanæ, sedente Symmacho celebratæ, [frustra laboravit Pagius.] in collectionibus conciliorum & in Annalibus ecclesiasticis suo ordine hactenus non collocatæ, variarum hallucinationum causa fuere. Hunc ordinem ibidem perturbatum esse, observavit Sirmondus, & IV synodo suum locum assignavit. Verum restat præcipua difficultas, infra proponenda, quam nos tandem eluctatos esse, & omnes sex Symmachianas synodos Romanas in integrum restituisse existimamus. Quam feliciter, brevi patebit; hic certe viam sternere incipit ad novam, a se primum excogitatam, & a nepote Francisco adoptatam seriem prædictarum synodorum, dum ait, Baronium referre num. 10, Laurentium anno superiori, in schismate contra Symmachum creatum, præsenti episcopum Nucerinum factum esse, quam in rem Anastasium Bibliothecarium citat. At is annum rei gestæ non memorat, & ex his quæ infra dicemus, constabit, Laurentium in secunda tantum synodo Romana episcopatum illum adeptum esse. Nimirum & synodos finxit Pagius, & diversa duo schismata, longiori intervallo dissita; primum quod circa electionem mox sopitum fuerit, alterum vero quod anno primum 503 virus exeruerit; atque ita annos, a Theodoro & Anastasio signatos, mirum in modum contorquet.

[14] [Nulla est synodus an. 500;] Vult itaque Laurentium non ante annum 500, & quidem in secunda aliqua, conficta a se, synodo Romana, declaratum esse episcopum Nucerinum, utpote qui primæ synodo anni præcedentis 499 subscripserit; Cælius Laurentius archipresbyter tituli S. Praxedis hic subscripsi & consensi synodalibus constitutis, atque in hac me profiteor manere sententia. Subscriptionem illam lubens admitto; verum quis Pagio vel per umbram suggessit, eum Romæ mansisse usque ad annum sequentem 500, & tunc habitam ejus solius causa synodum? Scio Anastasium scribere, eodem tempore Papam Symmachum congregasse synodum, eam nempe ipsam, quam modo admisimus. Admitto etiam, constituisse Laurentium in Nuceriam civitatem episcopum, intuitu misericordiæ, non quidem in ipsa synodo, quod necesse non erat, sed, audacter dicamus, post finitam synodum, sic tamen ut eodem tempore factum fuerit, adeoque ipso illo mense Martio anni 499; in quo certe corrigendus non fuit Baronius, qui rectissime eo anno amandatum censuit Laurentium, quem male Pagius existimat, totis tribus annis Roma tunc abfuisse, atque anno primum 503 accusationes contra Symmachum ad Theodoricum delatas, eodem demum anno in synodo Palmari rejectas.

[15] Ipsum denuo audiamus præconcepta via rem suam prosequentem, [nec duplex schisma adstruendum.] ad annum jam dictum 499, num. 11. Sic habet: Anastasius Bibliothecarius, postquam narravit quæ in primo adversus Symmachum Papam schismate gesta fuerant, loquitur de secundo, quo quidam clerici & quidam senatores rursus accusarunt Symmachum, & Laurentium occulte revocarunt, quod Theodoricum Italiæ regem movit, ut Petrum Altinæ civitatis episcopum visitatorem daret Sedis Apostolicæ. Rei gestæ tempus exprimit Anastasius, a Baronio laudatus, quando affirmat, id factum esse post annos quatuor, scilicet a synodo secunda Romana, in qua Laurentius factus est episcopus Nucerinus, ut ex dicendis patebit. Quare Petrus Altinæ episcopus anno tantum DIII visitator Romam missus est; is enim annus quartus est a D, ideoque postquam Theodoricus Romæ fuit, non vero antea, ut putavit Baronius, qui ideo perperam Anastasium reprehendit, quasi in tempore memorando errarit. De hoc postremo articulo, missusne fuerit ante an post adventum Theodorici, non magna mihi cum Pagio quæstio; id falsum est, Altinatem anno tantum DIII visitatorem Romam missum. Verum ne hic res nimium commisceantur, pergam cetera Pagii argumenta proponere, sequenti mox paragrapho dissolvenda.

[16] Ad annum 500 num. 6 sic rursus Baronium aggreditur: [Baronium perperam arguit,] Quæ narrat hoc anno Baronius gesta esse in secunda synodo Romana, pertinent ad annum quingentesimum tertium, quo secundum schisma adversus Symmachum conflatum, & quarta synodus Romana, Palmaris dicta, celebrata est, ut eo anno videbimus, ad quem ideo revocandum, quod hic narrat Baronius de visitatore a Theodorico rege misso, qui episcoporum delicta cognosceret. Quia vero non solum a Baronio, sed etiam ab omnibus conciliorum collectoribus, aliisque scriptoribus ordo synodorum Romanarum sub Symmacho præpostere digestus est, ad confusionem vitandam, rectum hic earum ordinem… proponam, & suis locis solide confirmabo: nempe sicut reliqua omnia. Tum num. 7, 8 & 9 ex codicibus suis disponit pro suo mero arbitrio synodos prædictas Symmachianas, eaque ex citato supra Theodoro Lectore se educere putat, quæ nos proxime paulo sincerius & rectius ordinare conabimur ex ipsismet regis Theodorici præceptionibus ac synodi vere seis prætense Palmaris Actis, ad quæ Pagium non satis attendisse, manifeste, ni fallor, demonstrabitur.

[17] Sequamur Pagium ad annum 501 num. 2 cœptum a se filum pertexentem: [male statuens tranquilla omnia an. 501,] Hoc & sequenti anno Romæ omnia tranquilla fuere, quia Laurentius schismaticus, qui anno superiori intuitu misericordiæ, ut loquitur Anastasius, Nucerinus episcopus creatus fuerat, iterum Romanam Sedem non invasit ante annum DIII. Quare neque hoc, neque sequenti anno aliqua synodus in causa Symmachi Romæ habita est, licet Baronius anno sequenti synodum quartam, vulgo Palmarem dictam, consignet, aliique communiter currenti, quod ea in Actis, quæ hactenus prodiere, dicatur celebrata Rufio Magno Fausto Avieno consule. Verum consulatum illum in ea Acta intrusum fuisse, & synodum illam quartam anno tantum DIII habitam, ex dicendis certo constabit. Minime vero; nam quidquid frustra sudaverit Pagius, nec id evicit ipse, nec evincet ullus umquam ejus vindex, nisi pariutatur præfidentia in notis consularibus pro mero suo libitu truncandis, commutandis aut eradendis. Faxo ego brevi perspicias, notam istam consulatus Rufi Magni Fausti Avieni verissimam esse, & toties hoc anno repetitam, ut vehementer mirari non desinam, ambos Pagios in eum scopulum impegisse.

[18] Ad annum 502 totis sex numeris a 2 ad 8 sese denuo torquet vexatque Pagius ut eo consignet synodum aliquam, [& synodum an. 502] quæ ex reinculcatis codicibus Mss. sub Symmacho TERTIA appellanda sit, habita Flavio Avieno V. C. Juniore, sub die VIII Iduum Novembrium in basilica B. Petri. Diutius vero in τὸ tertia ludere perseverans, sic ferme subsumit: Atqui in his omnibus codicibus Mss. hæc synodus ante Palmarem refertur. Quare manifestum est, Palmarem, in qua Symmachus innocens declaratus, ordine fuisse quartam. Legantur cetera, torta & retorta, non nisi nauseam movere nata, ubi ex probatissimis monumentis inferius intellexeris, inanem esse logomachiam in distinguendis 3 ista & 4 synodo, quo Sirmondum adducit, aliosque, frustra, si usquam, huc allegatos. Demum ex longis suis præmissis id vult consequi, ut Palmaris ipsi synodus haberi non potuerit ante annum 503. Nimirum, ut denuo repetamus, nota consularis superius citata; X Kal. Novembris Rufo Magno Fausto Avieno V. C. cos., a sciolo quodam addita; & synodus quarta Palmaris, in qua Symmachus absolutus, anno tantum sequenti congregata.

[19] [præpostere intelligens:] Quo pluribus verbis hæc omnia involvit intricatque Pagius, eo magis infirmitatem ostendit totius suæ ratiocinationis. Nempe certo habita est memorata jam tertia ista synodus anno 502, quia insignitur nota consulari Flavio Avieno V. C. Juniore. Rectissime, damus hoc ipsi ultro & liberaliter, unde nec hilum eruet, quod nostra tantillum enervare queat; ut hic, si usquam, usuveniat tritum istud philosophicum; transeat totum, præterquam quod ipso illo met telo jugulari Pagius commode possit. Quid si eum adoriatur aliquis, qui pari cum ipso jure, notam illam temporariam Flavio Avieno V. C. Juniore a sciolo quodam assutam asserat, quo demum evadet longa illa & tot paralogismis exornata argumentatio? Non nugemur: ex ipsa illa synodo anni 502, quam ulnis ambabus amplectimur, adversus Pagium luculentissime demonstratur, quod alia ista synodus, quam Palmarem identidem vocare ipsi placet, Rufo Magno Fausto Avieno V. C. cos., toto ferme anno tertiam illam (Flavio Avieno V. C. Juniore habitam) evidentissime præcesserit, ut infra patebit ad oculum. Cetera criseos ejus argumenta pacifice sequamur.

[20] [nec melius Palmarem suam] Ad annum denique 503 pertingimus, quo minitatum toties consequens suum operose probare conatur Pagius, hucque adeo prætensum visitatorem Altinensem episcopum, regressum, post tres annos, Laurentii Nucerini, verbo turbas tumultusque omnes, cædes, rapinas, sacrilegia &c. a schijmaticis commissa revocat. Ex numero ejus 2 de ceteris judicium feres. Anno superiori, inquit, explicationem synodi quartæ Romanæ Symmachianæ, vulgo Palmaris appellatæ, de qua ibidem Baronius a num. 1 ad 22, ad præsentem remisimus. Quare hic nobis de ea agendum, antequam veniamus ad illa, quæ Baronius hoc anno habet. Eamdem synodum Palmarem ad præsentem annum pertinere, licet hactenus numquam eodem a scriptoribus consignata fuerit, demonstrat primo Anastasius, qui in Vita Symmachi, postquam retulit, Laurentium schismaticum, intuiti misericordæ, episcopum Nucerinum constitutum esse, narrat, quæ hoc anno Romæ contigere, & ea refert, quæ ad synodum Palmarem melius intelligendam plurimum conducant. Audi verba Anastasii, & Pagii contorsionem observa. Ait ille post annos quatuor; hic vero flectit; ab anno scilicet Christi quingentesimo, quo synodus Romana II (imaginaria) habita, & Laurentius dictus episcopus.

[21] [anno 503 innectens.] Quid est fucum facere, si hoc non est? Narrat sincere Anastasius gesta omnia a S. Symmachi electione usque ad ejus sic appellatam absolutionem; eaque omnia annis quatuor circumscribit, qui certissime incompleti accipiendi sunt, ut in similibus sexcenties, quin & hoc ipso loco numerare cogitur Pagius: incomplete, inquam, seu tres anni continui, ut scripsit Theodorus, nec adeo male vertit Valesius, ex quo scriptore plures annos, nec criticus noster, nec alius umquam extuderit. Inhæreamus annis quatuor Anastasii, nempe ab anno 498 ad 501, annos istos facillime eruemus, ut idcirco necesse non sit longiorem Pagii orationem, per undecim numeros diffusam, hic describere; omnia enim cadem prorsus ratione convolvuntur, ut in hunc annum 503 S. Symmachi victoria protrabatur, quæ certissime accidit anno 501, toto biennio citius quam Pagius, unus contra omnes, tam operose contendat; uno, ut ait, synodos (quarum secundam nusquam reperit) ordinandi intuitu: in quo equidem tantopere laborandum non video; præcipuum hic totius rei caput elucidandum suscepi, quo nimirum anno celebrata sit ea synodus in qua schismati finis impositus est, vocata a rebellibus synodus absolutionis incongruæ, qui omnium ferme judicio hactenus fuit & esse debet annus 501, ut sequenti paragrapho demostraturi sumus, solutis abunde aliis Pagii argumentis, restitutaque Labbeo & aliis plena ac integra auctoritate, quidquid instrumenta omnia suo præcise ordine non retulerint.

§ III. In antiquum ordinem hic restituta.

Ex iis quæ disputata sunt hactenus, liquet, opinor, eo reduci præcipuum controversiæ caput, ut synodus absolutionis, [Falso supponit Pagii crisis,] alias Palmaris, anno 501, unde eam Pagii dispulere, restituatur. Quod ut recte expediamus, continuanda est totius rei gestæ epitome ipsius fere Anastasii verbis, quibus ex ipsa synodo, seu una seu multiplici, sive Julia sive Sessoriana sive ultima, X Kal. Novembris habita, ea momenta accedent, ut manifeste pateat, torsisse omnia Antonium Pagium, ut synodorum seriem, a se nimirum primum eluctatam, tueretur. Ne vero actum agere videamut, quandoquidem historia ipsa tota a Baronio satis fuse deducta sit ad annum 502, cum sola illa Pagii crisi disceptandum restat, quam ex Anastasio, Theodoro Lectore, atque ex synodalibus actionibus convellendam omnino censemus. Danda nobis hæc venia, ut quæ ab Anastasio confusa methodo narrata sunt, ad paulo concinniorem ordinem reducamus. En modo totius rei sequelam.

[23] Postquam regis Theodorici, tamquam inter contendentes arbitri, [pacata fuisse omnia an. 499,] recto judicto factus est Præsul Symmachus, non habuit quod præfidentius obmutiret Laurentius; itaque prospiciens sanctus Papa Symmachus, ne turbæ id genus imposterum nascerentur, evocatis quantocius ex Italia, quotquot per hiemem potuit, episcopis, eodem tempore, nempe ipsis Kalendis Martii congregavit synodum, &, sive de consensu synodi sive propria auctoritate, ut ego arbitror, constituit Laurentium in Nuceriam civitatem episcopum, intuitu misericordiæ, nusquam apparente vel minimo vestigio, quod synodus aliqua ejus causa, saltem ut episcopus inauguraretur, habita tum fuerit. Eo absente minime quievit exorta tempestas, Festo & Probino alia via S. Symmachum e throno pontificio deturbare machinantibus, quibus ex tunc accessisse Paschasii diaconi cum clero molitiones, satis certum est, recursumque denuo ad Theodoricum, adeo ut ipse præsentia sua tumultuantes continere compulsus sit, magnifice Romæ exceptus anno 500; de cujus triumphis & in Romanos munificentia legendus hoc anno Baronius.

[24] Non est credibile, schismaticorum quemquam ejus jussis tunc obmutire ausum, [quæ præsentia Theodorici an. 500 vix compressa sunt.] ast ubi ipse Roma digressus est, odium in sanctum Pontificem vehementissime recruduit, adeo ut post annos quatuor, ut supra numeravimus, intellige annorum quatuor decursu, seu potius, ut habet Theodorus, postquam hujusmodi perturbatio tres annos in urbe Roma perseverasset, nempe a pontificia electione anni 498, zelo ducti aliqui ex clero, & alii ex senatu, maxime Festus & Probinus, incriminarunt Symmachum, & subornarunt falsos testes, quos miserunt Ravennam ad regem Theodoricum, accusantes B. Symmachum, & occulte revocaverunt Laurentium post libellum Romæ factum, & fecerunt schisma, & divisus est iterum clerus, & alii communicabant Symmacho, alii Laurentio, duce nimirum Paschasio isto, notæ quidem sanctitatis, sed majoris simplicitatis viro, cujus historiam, a S. Gregorio magno descriptam, ex Annalibus ecclesiasticis satis notam existimo, viderique tota potest in Actis nostris ad XXXI Maii.

[25] [Post cujus discessum solito magis exarsit;] Hæc in Theodorici conspectu gesta non esse, extra controversiam puto; at paulo post ejus ex Urbe discessum, furiosius quam umquam ante tumultuatos fuisse Laurentianos, indubitatum est. Tunc enim Festus & Probinus senatores, Laurentii vindices, miserunt relationem regi, & cœperunt agere ut visitatorem daret rex Sedis Apostolicæ, quem aliqui putant, ipsomet anno 499 Romam advenisse, satis vivis coloribus depictum a S. Ennodio, cujus verba habes ad annum 500 a num. 4. Nec multo post, imo tunc rex, inconsulto Papa & episcopis, veritus Romæ majores turbas, dedit Petrum Altinæ civitatis episcopum, quod canones prohibebant. Hic vero schismaticis adversus sanctum Pontificem, ejusque accusatoribus accedens, perniciosiores etiam flammas excitavit, quibus restinguendis totum se applicuit Theodoricus urgens quantocius Liguræ, Æmiliæ atque Venetiarum episcopos, Romam properarent ad concilium, ut tandem Urbi pax publica redderetur: quo fecere variæ regis præceptiones, relationes, sessiones, quarum omnium securior ratio, nec haberi nec excogitari potest quam ex instrumentis ipsis, clarissime adductis eodem ipso anno 501, cujus notas characteristicas inani prorsus conatu enervare conatus est Pagius.

[26] [unde ingentes turbæ an. 501] Atque huc plane revocanda sunt quæ immediate gesta sic narrat Anastasius: Eodem tempore B. Symmachus congregavit episcopos centum & quindecim, &, facta synodo, purgatur a crimine falso, & damnatur Petrus Altinus invasor Sedis Apostolicæ, & Laurentius Nucerinus, quia vivo Episcopo Symmacho, pervaserunt Sedem ejus. Tunc ab omnibus episcopis & presbyteris & diaconibus, & omni clero vel plebe reintegratur Sedi Apostolicæ B. Symmachus, ut cum gloria apud B. Petrum sederet Præsul. Ad conciliandum cum Actis synodi Anastasium asserentem concilium a Symmacho congregatum, ubi tamen id factum dicitur ex præcepto gloriosissimi regis Theodorici, facit Binii notatio apud Labbeum ex qua etiam ordo, a nobis hie positus, egregie confirmatur. Sic inter alia observat, furore percitos fuisse Laurentianos, quod contra ipsorum spem Theodoricus, interpellatione Catholicorum & aliorum, qui erant in Urbe, Symmacho faventium senatorum, de cogenda synodo cogitaret; cumque sciret non esse suarum partium orthodoxos antistites ad synodum convocare, sibi nihil plus æquo tribuens, more majorum, ipsius Symmachi Papæ auctoritate id perficiendum curaret, ut mox patebit: ad Anastasium regredimur.

[27] [eodem anno sopitæ;] Hic vero, ut sæpe alibi, exactum rei ordinem desiderari passus est; quæ enim apud ipsum sequuntur, non post habitum concilium, sed multo ante accidisse, rerum gestarum ipsa natura docet: nempe seditiones, pugnas, virginum sanctimonialium dehonestationes, plagas, vulnera, cædes, homicidia, schismatis istius causa in Urbe patrata præcessisse synodum pacificatoriam; & curæ a Theodorico in eum finem adhibitæ, ita evincunt, ut cæcum esse oporteat, qui ex ipsa synodi narratione id evidenter non perspiciat. Audi modo Anastasium deplorandum Romæ statum sic describentem: Eodem tempore (nempe schismatis) Festus caput senatus exconsul, & Probinus exconsul cœperunt intra urbem Romanam pugnare cum aliis senatoribus & maxime cum Fausto exconsule; & cædes & homicidia in clero ex invidia fiebant. Qui vero communicabant beato Symmacho juste, publice qui inventi fuissent intra Urbem, gladio occidebantur. Etiam & sanctimoniales mulieres & virgines deponentes de monasteriis, vel de habitaculis suis, denudantes sexum femineum, cædibus plagarum afflictas vulnerabant, & omni die pugnas contra ecclesiam in medio civitatis gerebant.

[28] Etiam ultos sacerdotes occiderunt, inter quos Dignissimum & Gordianum presbyteros, [licet ab Anastasio postpositæ videantur,] ad vincula S. Petri Apostoli & ad sanctos Joannem & Paulum; quos fustibus & gladio interfecerunt, & multos alios Christianos; ita ut nulli esset securitas die vel nocte de clero in civitate ambulare. Solus autem Faustus exconsul pro Ecclesia pugnabat. Hæc omnia quam non recte ab Anastasio post synodum referantur, puto omnibus esse patentissimum; ut mirandum non sit, si alias ejus narrationes ad amussim exactas non existimemus. Quod vero Festum & Probinum modo senatores, modo exconsules appellat, hic magnopere attendendum non video; Festum senatorem vocavit Theodorus Lector; voca patricium, per me licet: satis est ambos illos totius horrendi schismatis ductores & antesignanos fuisse; Faustum vero, qui solus pro Ecclesia pugnabat, non solum fuisse exconsulem, sed anni istius, quo de agimus, 501 consulatum gessisse, tam certum est, quam quod certissimum.

[29] Neque minus certum videbitur cuicumque rem paulo attentius perpendenti, [quæ ex istius anni gestis patent.] virum tam zelose Catholicum ac S. Symmachi acerrimum vindicem, consulatus sui occasione usum, ut furentium adversariorum audaciam infringeret. Qua autem ratione res turbatissimæ compositæ demum fuerint, quam studiose, quam instanter & quo anno hæc urserit Theodoricus, id vero ex ejus rescriptis, ex episcoporum relationibus, ex toto synodi ipsius, sive unicæ sive triplicis contextu demonstrandum superest; recurrente ubique eadem temporis nota, Rufo Magno Fausto Avieno V. C. cos., ut solem contra loqui necesse sit, qui notas istas omnes, uti vult Pagius, a sciolo aliquo adjunctas contenderit. Prælucebunt nobis non solum Labbeana, sed & Harduini conciliorum collectiones, tametsi in ipsis instrumenta omnia ad justissimum ordinem reducta non sint, utpote quod editores Mss. codices, quos citant, accurate secuti sint: in posteriori autem æque ac in priori editione eodem loco, nempe post Acta synodi, inseruntur præceptiones & relationes, quas præcessisse manifestum apparet, Quocumque autem modo disposita sint, acta omnia sequenti paragrapho digerere conabimur.

§ IV. Ejusdem argumenti prosecutio.

[Eo anno habita est repetita synodus.] Convocati Liguriæ, Æmiliæ & Venetiarum episcopi Ravennam plerique convenere, conquesti, de coactione illegitima; suggerentes, ipsum, qui dicebatur impetitus, debuisse synodum convocare, scientes, quia ejus Sedi, primum Petri Apostoli meritum vel principatus, deinde secuta jussionem Domini conciliorum venerandorum auctoritas ei singularem in ecclesiis tradidit potestatem: nec antedictæ Sedis Antistitem minorum subjacuisse judicio. Quibus cum Theodoricus fecisset satis exhibendo paginas quas a Symmacho directas constabat, ante æstatem Romam pervenisse, verosimillimum est; abstinentes primum, ut ait Ennodius, præsentia Pontificis, quamquam communione ecclesiastica ipsi intime unirentur. Neque diu post congregati sunt in basilica Julii, quo S. Symmachum ipsum accessisse constat: at cum is conditiones suas proponeret de amovendo visitatore, deque rerum suarum omnium, violenter ablatarum, restitutione &c. episcopi de re componenda desperantes, ad propria ferme respicere cœperunt, præferentes, extra turbas Ravennæ congregari, quam Romanis tumultibus quotidie interesse.

[31] [eodem missæ a Theodorico præceptiones,] Missa igitur est ab ipso Theodorico rege præceptio per Germanum & Carosum episcopos, quæ legi potest Hoc rescripto instat potissimum, ut seditiosi motus compescantur, neque adeo protrahatur negotium. Verba Theodorici sunt: Cum in multas se vias cogitatio nostra disperserit, ad hunc se tramitem consilii cura convertit, ut rursum ad Kalendas Septembris diem eumdem censuerimus sacerdotum numerum convenire, qui dudum fuerat convocatus. Excusæt se quod apud Ravennam concilium evocare non possit, urgetque repetitis vicibus ut non diutius urbs regia turbarum tempestate fatigetur, sed … redeat ad quietem. Data est præceptio sub die VI Idus Augusti Rufo Magno Fausto Avieno V. C. cos., ipso utique eodem anno 501, quem frustra impugnavit Pagius. Alia præceptio, quæ quarta vocatur, missa est ad synodum per Majorem domus regiæ, quæ notam præfert VI Kalendas Septembris Rufino (pro Rufo) Avieno Fausto V. C. cos., ut nihil magis pateat, quam anno jam dicto omnia gesta esse, regem vero instantissime, & toties iteratis præceptionibus concilii istius, seu potius turbarum Romanarum finem promovisse.

[32] [item relatio episcoporum] Ad hanc præceptionem secuta est Relatio episcoporum ad regem, qua explicant enormes ausus schismaticorum quando ad basilicam Sessorianam, ubi habebatur concilium, properaret S. Symmachus qui nempe crudeliter se mactatum profitetur. Sic habet ipsa synodus: Et dum inter ista quæ essent facienda tractabatur, præfatus Papa, ut causam diceret, occurrebat. Qui veniens ab imminentibus turbis æmulorum suorum ita tractatus est, ut multis presbyteris, qui cum ipso erant, per cædem ipsam mortis fuisset occasio, quod probant recentium adhuc vestigia vulnerum; nisi illustris comes Aligernus, & sublimes viri Gudila & Vedeulsus Majores domus regiæ prospexissent. Alia item objicit sanctus Pontifex quæ examini præmittenda existimaret, ut est Verum nihil ad hæc attendens Theodoricus, novam præceptionem remisit datam sub die Kalendarum Octobris, iniquam quidem injuriamque optimo Pontifici, ast ita in speciem mitigatam, ut responderit, in synodali esse arbitrio in tanto negotio sequenda præscribere, nec aliquid ad se præter reverentiam de ecclesiasticis negotiis pertinere.

[33] De cetero iterum atque iterum instantissime rogat, [tum novæ a rege instantiæ,] ut causam Dei, quam episcoporum congregationi & amplissimo senatui, pacem de clericis sperans, commisisset, quemadmodum visum ipsis fuerit, ordinent, nec a se exspectetur forma judicii, sed ipsi qualiter velint, ordinent: sive discussa, sive indiscussa causa proferrent sententiam, de qua essent rationem divino judicio reddituri, dummodo, sicut sæpe dixerat, hoc deliberatio ipsorum provideret, ut pax senatui populoque Romano, submota omni confusione, redderetur, ne qua, quod absit, inquit, post judicium turba aut aliqua remaneat in civitate discordia. Hæc nimirum regis præcipua, imo unica solicitudo ut tumultibus, cædibus aliisque flagitiis, Urbem universam commoventibus optatus finis imponeretur; id quod demum obtinuit ultima sessione seu synodo illa integræ absolutionis, certissime habita X Kalend. Novembris, seu XXIII Octobris, Rufo Magno Fausto Avieno V. C. cos., postquam & ad senatum recurrissent Patres, monentes & instruentes necessaria ad rem, quam maxime posset, legitime instruendam dirimendamque.

[34] Hæc omnia certius & solidius firmari non possunt, [ut ostendit tota synodi narratio,] quam ex ipsa Actorum in causa S. Symmachi relatione, quam volunt esse synodum ipsam Palmarem, quamque hic totam pro inserta habeo, legendam in utraque collectione, Labbeana quidem tomo 4 a in Harduiniana vero tom. 2, col. 967 & seqq. Adjuncta varia, ibi non satis expressa, docemur ex S. Ennodii libello apologetico, ex quo plura alia Baronius fuse in Annalibus tradit ad annum 503. Porro eidem libello in Labbeana collectione a subjungitur insignis epistola sancti Aviti Viennensis episcopi ad Faustum & Symmachum senatores Romanos, communi episcoporum Galliæ nomine scripta, de synodo Romana, in qua episcopos Italiæ, qui ad eam convenerant, culpandos docet, quod de Pontificis Romani causa judicandum inferiores susceperint. Sed ea obiter hic indicasse, sit satis; a proposito argumento non deflectimus, quo adversus utrumque Pagium, in pristinum omnia ordinem redigere digerereque suscepimus.

[35] Quidquid igitur synodos suas instruant, versent reversentque ambo Pagii, [& anni expressissimus character:] quod unicum ferme est & palmare totius ipsorum systematis momentum, numquam evicerint, sublestam esse, supposititiam aut fraudulentam expressissimam notam characteristicam, toties repetitam anni jam dicti 501, quo synodus ista seu synodi habitæ sunt, quibus S. Symmachi causa eo usque terminata est, ut damnati fuerint Petrus Altinus invasor Sedis Apostolicæ & Laurentius Nucerinus … atque ab omnibus episcopis & presbyteris & diaconibus, & omni clero vel plebe reintegratus sit Sedi Apostolicæ beatus Symmachus; ut cum gloria apud B. Petrum sederet Præsul; ex eo deinceps tempore reliquis synodis ita præsidens, ut non tamquam reus, sed ut supremum Ecclesiæ omniumque episcoporum caput vere agnosceretur: idque adeo tam clare perspicitur, ut in synodo anni sequentis 502, quæ de rebus Ecclesiæ conservandis titulum præfert, jam tum inter episcopos sederit, non Laurentius, exsilio antea multatus, sed Aprilis Nucerinus, non tunc recens constitutus, cum post ipsum subscribant episcopi, haud dubie ipso juniores, sex omnino & viginti, unde certo consequitur, ut minimum anno præcedenti amotum fuisse Sedis Apostolicæ invasorem, malorumque omnium inventorem Laurentium.

[36] [ex quibus prior ordo synodorum] Solvendum restat unicum jam dictum Pagii argumentum quod petitur ab ordine synodorum, quasque ita disponi posse existimamus, ut prima certo dicenda sit, quæ Kalendis Martii 499 habita est, post quam nulla veri nominis synodus reperitur usque ad illam cujus præcipui antesignani fuere Laurentius Mediolanensis & Petrus Ravennatis ecclesiæ episcopi, quique in relatione ad regem eam SECUNDAM expressissime synodum appellant, quæ in basilica Sessoriana celebrata est, ad quam cum clero suo procedens S. Symmachus, crudeliter mactatus est. Hanc secuta est tertia (sic recte a Labbeo indigitata eaque in Symmachi causa peremptoria X Kalend. Novembres congregata, in qua, quantum ad homines respicit, absolutus est sanctus Pontifex, sedatæque demum Urbis contentiones; tametsi in clero non desuerint, qui nova moliri perrexerint; non jam marte aperto, utpote auctoritate regia compressi, sed occultis scriptiunculis, e quibus tandem emerserit famosus libellus contra synodum absolutionis incongruæ, tum primum vulgatus, dum habita est synodus IV, seu Palmaris, ut ego quidem existimo, VIII Iduum Nov. Flavio Avieno V. C. juniore cos.; nempe anno 502, in qua primum omnia digessit ordinavitque S. Symmachus, unde schismaticorum denuo ulcus tactum, ipsique adeo jam dicto libello synodum aggredi ausi sunt.

[37] [adversus Pagii argumenta] Eam vero synodum, in basilica beati Petri Apostoli habitam, Palmaremque (ut iterum est dictam crediderim, quod tunc plena & absoluta auctoritate ita loqui potuerit Symmachus Bene quidem fraternitas vestra, ecclesiasticis legibus obsecuta, sub divini timore judicii, quæ erant statuenda definivit & ad justitiæ cumulum pervenit, dum sufficienter universa complectitur, nec adjectione indiget plenitudo, maxime de clericis, quos amor dominationis invasit, & jugum disciplinæ ecclesiasticæ fecit respuere, quos propterea schisma fecisse, apud vos constitit: quibus misericordiam tamen, quam Deus mandat, universis impendi (sicut oportuit) non negastis, si duritia cordis eorum, non sibi acquirat pœnam, dum contemnit oblata remedia, quorum excessus enarrare difficile est. Vides hæc omnia ad prægressas tragœdias referri, & sole meridiano clarius ostendi, synodum palmarem Pagianam, seu absolutionis, hanc qua de modo loquimur, certissime præcessisse: quod perspexissent ambo Pagii, si vel solum istum synodi articulum attentius legissent. Baronii error condonandus est, quod uno eodemque anno omnia gesta existimaverit.

[38] Neque tamen etiam post hoc palmare concilium omnia in clero tum plane pacificata fuisse credimus, [omnino vindicatur.] verum eo tempore prodiisse libellum famosum contra synodum absolutionis incongruæ, adversus quem egregiam illam suam apologiam exeruit S. Ennodius, cui ex Patrum omnium unanimi consensu inter synodum hanc & sequentem quintam, quæ postconsulatu Avieni notatur, locus in conciliis datus est, unde iterum omnes Pagii conatus omnino corruunt, cum is annus Avieni, intellige junioris postconsulatu signatus, certo sit 503, quo ipse turbarum omnium initia consignari voluit, ubi interim ex tota rerum gestarum exhibita hic modo congerie, certissimum est, auctoritate quintæ istius synodi, sic plenissime redintegrata fuisse omnia, ut vel ultimæ schismatis scintillæ penitus exstinctæ sint. Adde his sextam anni 504, inveniesque Romanas synodos omnes sub S. Symmacho habitas, amissis omnibus Pagii ambagibus & circuitionibus, quibus tantum abest ut synodos eluctatus sit, ut potius rem, de se satis obscuram, novis tenebris involverit. Atque hæc de synodis satis & abunde: quod superest, reliqua sancti Pontificis gesta prosequamur.

§ V. Res aliæ a S. Symmacho gestæ, ab Anastasio ferme præteritæ.

Reliqua sanctissimi Pontificis gesta operose collegit sæpius jam a nobis laudatus Eminentissimus Annalista Baronius, quidquid fortasse propriis quæque annis suis accuratius innexa non fuerint. [Ad reliqua Sancti gesta spectant] Materiam ad aliqua suggessit insignis S. Symmachi vindex, & ipse toties hic laudatus sanctus Ticinensis ecclesiæ antistes Ennodius, de quo in his Actis die præcedenti non obiter agendum fuit: aliam suggessere repertæ epistolæ tum in Gallias tum in Orientem datæ indeque acceptæ, tum vero ea, quæ adversus vafrum imperatorem Anastasium, sancto Pontifici infensissimum, tractanda fuisse novimus, quemadmodum probant monumenta in collectionibus conciliorum adducta, tametsi eamdem fortasse fidem, aut auctoritatem non omnia mereantur, ut proinde Harduinus non pauca rescindenda putaverit. Hæc igitur omnia cum locis citatis fuse relata, omnibusque modo ad manum sint, non magnam hic operam a nobis ponendam video, nisi ut gestorum ordo, ad chronotaxim utcumque digeratur, lectoribus de cetero ad fontes ipsos remissis.

[40] Sub ipsum pontificatus S. Symmachi principium sive circa annum 499 Romam missæ videntur Æonii Arelatensis episcopi querelæ adversus præsulem Viennensem, [litteræ ad Æonium Arelat.] quod contra regulas ecclesiastici constituti, ecclesiæ suæ jura invasisset. Quibus prospicere volens S. Symmachus, statuta a prædecessoribus servari omnino cupiens, Æonio mox injunxit ut aliquem ad se dirigeret, qui apud se veritatem causæ allegaret, atque Viennensem episcopum moneret, quo is quoque hominem proprium dirigeret, qui partis suæ allegationes competenter insinuaret. Videantur litteræ in Annalibus ad dictum annum num. 36, quas Baronius Cæsario inscribendas putavit, cum is tamen non nisi biennio serius cathedram Arelatensem conscenderit. Habentur & apud Labbeum tomo 4 & 1293, ad quas observat Franciscus Pagius, ex signatis characteribus non recte ordine dispositas esse. Porro S. Symmachus, acceptis aliis litteris ab Æonio, per Crescentium presbyterum missis, quibus dicebatur, Anastasium Papam aliqua contra veterem consuetudinem jussisse observari, Æonium commonuit, ut in ordinandis per singulas urbes sacerdotibus (controversia enim erat inter utrumque episcopum de ordinatione episcoporum) cana ac reverenda servetur antiquitas, ne novella constitutio vetustæ sanctionis robur imminuat.

[41] [de divisione provinciarum:] Agitur de divisione utriusque provinciæ, a Leone Magno alias facta, quam infringi, pati nolebat S. Symmachus, ideoque rescindit quæ in contrarium ab decessore Anastasio constituta fuerant. Contra vero Avitus Viennensis questus est apud Symmachum, quod hanc de ordinationbus episcoporum controversiam in favorem Arelatensis ecclesiæ judicasset. Rescripta ad eum epistola, ordine duodecima; data est III Idus Octobris Avieno & Pompeio Consulibus, adeoque anno quingentesimo primo, in qua ait S. Symmachus, ei salvum esse, allegare quod putaverit allegandum, & proponere quod viderit proponendum &c. ut vide in epistola ipsa. Verum plena controversiæ istius diremptio dilata fuit ad annum quingentesimum decimum tertium, ut insra paucis dicendum recurret. Apud Labbeum subnectitur alia epistola ad Liberium Patricium, de electo episcopo Aquileiensi, cujus præbet electioni assensum sanctissimus Pontifex. Data est Indictione 8, XVIII Kalendarum Novembrium, adeoque non anno 498, quem signavit Labbeus, sed verosimilius anno 500, ut eam collocavit Baronius, nisi Indictionis initium certo a Septembri desumatur.

[42] [Acta cum Anastasio imp.] Epistola, quæ ut ad Laurentium episcopum Mediolanensem scripta in Conciliis subjungitur, pseudepigrapha est, merito in postrema editione rejecta. Melius ordine temporis hic interponenda censemus, quæ in schismate peracta superius relata sunt, ut ad annum 502 revocari possint ea, quæ a S. Symmacho contra Anastasium imperatorem decreta esse oportuit, licet synodalia de his Acta desiderentur, ut cum Baronio fatendum est: illud tantum certo constat, ut habet Pagius junior, apologiam suam adversus calumnias Imperatoris edidisse S. Symmachum post synodum absolutionis dictam, cum in ea apologia hæc posuerit; inter imbres lapidum totus evasi. Ex ea apologia constat, Anastasium imperatorem Acacii memoriæ & hæreticis Chalcedonensis concilii hostibus communicantem & faventem, a Symmacho Papa excommunicatum fuisse. Quamobrem furore percitus Imperator libellum famosum adversus Ponitificem vulgavit, quo ipsum inter alia convitia Manichæum vocabat. Longum esset omnia recensere quæ in ea re ultro citroque gesta aut scripta, apud Baronium videri possunt ad annum 503 a num. 17.

[43] [qui quomodo excommunicatus:] Sufficiat, notasse, quod jam dicto libello responderit S. Symmachus epistola apologetica, in qua de Anastasii excommunicatione hæc habet: Dicis, quod mecum conspirante senatu, excommunicaverim te. Ista quidem ego; sed rationabiliter factum a decesioribus meis sine dubio subsequor… si nos te male tractamus, suadentes ut discedas ab hæreticis, tu nos bene tractas, quos vis sociare præcipitanter cum hæreticis?… Nos non te excommunicavimus, Imperator, sed Acacium; tu recede ab Acacio, & ab illius excommunicatione recedis: tu te noli miscere excommunicationi ejus, & non es excommunicatus a nobis. Atque hæc in breve specimen pro instituto nostro exhibuisse sit satis; fontes consulant, quibus hæc sufficere non videbuntur. In eadem apologia pontificiam cum imperatoria dignitatem confert sanctus Pontifex, ostenditque, Apostoli Perri successores regibus superiores esse, ipsisque reverendos; principibusque parendum non esse docet, cum aliquid adversus Dei legem jubent. Nimius fortasse videor in explicandis quæ harum rerum peritis notissima sunt, aliis vero nec longiori etiam oratione explicari possunt.

[44] Habes etiam in Conciliorum collectionibus litteras S. Symmachi ad Orientales datas ab iisque vicissim acceptas, [litteræ ad Orientales;] quas & Baronius refert ad annum 512 a num. 34, eaque explicat, quæ tum maxime in afflictissima illa ecclesia ventilata sunt, ut mihi quidem mirum plane visum fuerit, Tillemontium in Commentariis suis ecclesiasticis tomo 16, ad eas potissimum atque Sancti apologiam carpendas materiam sibi studiose sumpsisse, ut ita optimi Pontificis gesta vellicaret potius quam laudaret. Videri potest pag. 671, & 725 ac 726; vix eam epistolam intactam relinquit quæ ad Catholicos Illyricanos data est, apud Baronium ad supra dictum annum num. 36. Ast ea hic non moramur; neque alios sanctissimi Pontificis censores enumerandos censemus; Gretseri spongia ea plenissime extersit, quæ famosus cavillator Mornæus inepte oblatrare ausus est, nec minus pridem castigata sunt audacis Launoii commenta, ut hæc pluribus prosequi supervacaneum existimemus. Quanta autem veneratione, quam filiali affectu sanctissimum suum Pontificem prosequerentur Romani, docet Ennodius morbum ejus describens apud Baronium ad annum 503 num. 16.

[45] Inter S. Symmachi epistolas, ordine nona est, [item ad Galliæ episcopos.] data ad universos Galliæ episcopos Idibus Novembris Probo V. C. consule quam Pagius Breviarii auctor ex anno 502, ubi ante collocata fuerat, censet transferendam ad annum 513, quo nimirum, ad petitionem Cæsarii Arelatensis, confirmavit divisionem, de qua superius agere cœpimus, inter Viennensem & Arelatensem ecclesias, a Leone Papa constitutam; ad quem pariter annum revocat epistolam, ordine quintam, ad eumdem Cæsarium Arelatensem, quæ responsa sex complectitur, ad totidem Cæsarii petitiones; quas inter ea est, quæ beneficiorum ecclesiasticorum originem exhibet, ex ipso iterum fonte purius haurienda. Notanda vero demum est epistola XI ad Theodorum Lauriacensem in Norico episcopum, qua postulatum a Sede Apostolica Pallii usum ei Sanctus Papa indulget: cujus episcopatus vicissitudines hic a nobis enarrandæ non sunt. De Wandalica persecutione sub Trasamundo rege non semel in hoc opere agendum fuit, & quidem novissime in S. Eugenio ad XIII Julii; cum hæc cœpisse dicatur anno 504, inter cum annum & S. Symmachi obitum, anno 514, collocanda sunt quæ ad episcoporum exsulum miseriam sublevandam egisse Sanctum obiter memorat Anastasius, cujus item articulus ultimus nonnulla explicatione indiget.

[46] Ita ibi legitur: Hic constituit ut omni die Dominico vel natalitiis Martyrum hymnus diceretur angelicus, [De hymno Gloria in excelsis.] id est Gloria in excelsis Deo. Pagius in Breviario num. 25 apponit hanc notulam marginalem: Non est auctor hymni Gloria in excelsis, quod certe hic non asserit Anastasius, qui in Telesphoro scriptum meminerat, ipsum constituisse; ante sacrificium hymnus diceretur angelicus, hoc est Gloria in excelsis Deo: ad quem etiam locum videnda Pagit notatio. Ast illi qualicumque decreto magis adversatur, quod ex Gregorii Sacramentario, a Menardo edito, constat: Item dicitur Gloria in excelsis Deo, si episcopus fuerit, tantummodo die Dominico, sive diebus festis; a presbyteris autem minime dicitur, nisi in solo Pascha. Ex editoris notis nihil magnopere confici potest. De hymno illo fusius egit in suis Liturgicis lib. 2, cap. 4 Cardinalis Bona, recte & candide fassus, nesciri a quo primum compositus, aut in Ecclesia usitatus fuerit: ceterum S. Athanasio ignotum non fuisse, evincunt verba, a laudatis Bona & Pagio citata; hic solum quæstio verti posset, utrum quæ jam ex Anastasio citavimus S. Symmacho tribuere, an potius abrogare oporteat, id quod dirimendum non suscipimus. Id pluribus locis ostendit Bona, in Ecclesiæ ritibus factas esse frequentes mutationes, adeo ut tempore Symmachi in usu esse potuerint, quæ post seculum, a S. Gregorio restricta sint.

§ VI. Brevis Vitæ synopsis ex Anastasio.

[Manicheos Roma expulit,] Tractatiunculæ huic coronidem imponent reliquus Anastasii textus, postquam cetera omnia quæ ad electionem pertinent, ad schisma Laurentianum ad cædes & flagitia eapropter Romæ patrata, ac demum composita, superius ad verbum retulimus discussimusque. Subdit igitur libri Pontificalis auctor; Post hæc omnia beatus Symmachus invenit Manichæos in urbe Roma, quorum omnia simulacra, vel codices ante fores basilicæ Constantinianæ incendio concremavit, & eos ipsos exilio relegavit: ut vel inde manisestissime pateat, quantum sanctissimus Pontifex ab ea impietate abfuerit, quam tamen vesanus imperator Anastasius turpiter ei exprobrare ausus fuerat; de qua re paulo pluribus agit Baronius ad annum 503, num. 31. Sequitur apud Anastasium: Fuit autem a consulatu Paulini usque ad consulatum Senatoris. Verum hæc denuo repetenda hoc loco non sunt, de Sancti nostri ætate satis dictum est Supra Commentarii hujus § 1. Supersunt liberalitatis ejus in Romanas aliasque ecclesias monumenta, de quibus sic pergit Vita:

[48] [variaque in ecclesias dona contulit:] Hic fecit basilicam sancti Andreæ Apostoli apud beatum Petrum Apostolum ubi fecit tigurium * ex argento & confessionem pens. libras centum & viginti Arcus argenteos tres pensan. sing. libr. sexaginta. Oratorium sancti Thomæ Apostoli pens. libr. 300. In confessione * libr. viginti. Arcum argenteum pensan. libr. sexdecim. Confessionem S. Cassiani, & sanctorum Prothi & Hyacinthi ex argento pens. libras viginti. Arcum argenteum pens. libr. 12. Oratorium S. Apollinaris ex argento, & cenfessionem cum arcu ex argento pens. libr. triginta. Oratorium sancti Sosii * ex argento in confessione pensan. libras viginti. Item ad fontem in basilica beati Petri Apostoli, oratorium sanctæ Crucis ex argento, confessionem & crucem ex auro cum gemmis, ubi inclusit lignum Dominicum; ipsa crux aurea pens. lib. decem. Fecit autem oratoria duo S. Joannis Euangelistæ, in quorum confessione arcus argenteos posuit pens. libr. triginta. Quæ cubicula * omnia a fundamento perfecta construxit.

[46] [ad S. Petri] Basilicam vero beati Petri marmoribus ornavit; & cantharum beati Petri cum quadriporticu marmoribus ornavit, & ex musivo & cruces & palmas ornavit *. Ipsum vero atrium omne compaginavit. Gradus vero ante fores basilicæ beati Petri ampliavit; & alios gradus construxit sub signo, dextra lævaque. Item in eodem loco episcopia dextra lævaque fecit. Item sub gradus in atrio alium cantharum foris in vulgo campi posuit, & ad usum necessitatis humanæ fecit. Item & alios gradus ascendentibus ad beatum Andream fecit, & cantharum posuit. Hic fecit basilicam S. martyris Agathæ via Aurelia in fundum Lardarum *, & a fundament. cum fonte construxit, ubi posuit arcus argenteos duos. Eodem tempore fecit basilicam S. Pancratii, ubi & fecit arcum argenteum, qui pensabat lib. quindecim: fecit autem in eodem loco balneum.

[50] Item apud beatum Apostolum Paulum in basilica renovavit absidam, [ad S. Pauli,] quæ in ruinam imminebat, & post confessionem pictura ornavit. Et cameram fecit & matroneum, & super confessionem imaginem argenteam cum Salvatore, & duodecim Apostolos posuit, qui pensabant libr. centum viginti; & ante fores basilicæ gradus fecit in atrio & cantharum: & post absidam aquam introduxit, ubi & balneum a fundamento fecit. Intra civitatem Romanam basilicam sanctorum Silvestri & Martini a fundamento construxit juxta thermas Traianas, ubi & super altare tigurium * argenteum fecit pensan. libr. 120. Arcus argenteos 12, qui pensabant singuli libr. decem, confessionem argenteam quæ pensabat libr. 15. Ad beatum Joannem & Paulum fecit gradus post absidam. Item ad archangelum Michaëlem basilicam ampliavit, & gradus fecit, & introduxit aquam. Item ad sanctam Mariam.

[51] Oratorium sanctorum Cosmæ & Damiani a fundamento construxit. [ad SS. Cosmæ & Damiani.] Item in via Tiburtina milliario vigesimo septimo ab urbe Roma, rogatus ab Aluino & Glafira * illustribus, de proprio facientibus, a fundamento basilicam beato Petro in fundum Pacinianum dedicavit. Item ad beatum Petrum & beatum Paulum Apostolos, & ad sanctum Laurentium martyrem pauperibus habitacula construxit. Item ad beatum Petrum viginti canthara argentea fecit pensan. singula libras quindecim, & arcus 22, pensan. sing. libras viginti. Hic reparavit basilicam sanctæ Felicitatis, quæ jam in ruinam imminebat. * Hic absidam beatæ Agnetis, quæ in ruinam imminebat, & omnem basilicam renovavit. Atque hic S. Symmachi donorum finis. Sequitur ultimus Vitæ articulus de hymno Gloria in excelsis, quem nuperrime explicare conati sumus: tum de insigni ejus zelo, quem erga episcopos Africanos exsules aliosque afflictos paterne exhibuit; missis etiam in Sardiniam Sanctorum reliquiis, ut paulo fusius explicat Baronius ad annum 504 a num. 41. En Vitæ clausulam.

[52] [Largitas in exsules Afros & alios.] Hic constituit ut omni die Dominico vel natalitiis Martyrum hymnus diceretur angelicus, id est Gloria in excelsis Deo. Hic fecit cœmeterium Jordanorum in melius propter corpus S. Alexandri. Hic omni anno per Africam vel Sardiniam, ad episcopos, qui in exilio erant retrusi, pecuniam & vestes ministrabat. Hic captivos per Liguriam & per Mediolanum, & per diversas provincias pecunia * redemit, & dona multiplicavit & dimisit. Hic fecit ordinationes quatuor in urbe Roma per menses Decembrem & Februarium; presbyteros nonaginta duos, diaconos sexdecim, episcopos per diversa loca centum & septem *. Qui etiam sepultus est in basilica beati Petri Apostoli, & cessavit episcopatus dies septem, qui etiam in pace confessor quievit.

[Annotata]

* ciborium

* & confessionem.

* al. Sossi.

* & cubicula pos.

* fecit.

* in fundo Laiderio.

* ciborium.

* Albino & Glaphyra præpositis.

* cui ruina imminebat.

* pecuniis.

* al. 17.

DE S. RUSTICO PRESB. CONFESSORE
LUGDUNI IN GALLIA.
Ex Martyrologiis.

[Commentarius]

Rusticus presb. conf., Lugduni in Gallia (S.)

J. B. S.

De sancto Rustico, celebri Lugdunensi episcopo, egit Henschenius ad diem XXV Aprilis, multa enumerans varii generis Martyrologia, in quibus modo presbyter, modo episcopus idem nominari videtur, tum dicto jam die tum hoc XIX Julii: [Synonymi duo, alter episcopus, alter presbyter,] demum, in tantis tenebris constitutus, ab ipsis Lugdunensibus lucem requirit, qua plenius judicium hic de eo feratur. Ast isti operam suam desiderari passi sunt hactenus, ut tota controversia hodie æque implexa maneat, ob diversitatem qua in Hieronymianis, tum majoribus tum contractis, S. Rusticus annuntiatur. Antiquarii Gallici merum esse additamentum, manifestum existimo; singulos codices recensere nil juverit, cum pridem vulgati omnium manibus teri possint. Potiores sunt Lucensis, Corbeiensis, Blumianus, Richenoviensis, Augustanus, Reginæ Sueciæ, S. Cyriaci, Barberinianus & alii, qui hoc die presbyterum memorant, quemadmodum & appendix Adonis, quæ non recte a Sammarthanis pro episcopo adducitur, cum expressissime legat; Lugduni, sancti Rustici presbyteri & confessoris. Adde Notkerum & veterem Usuardi codicem, in Anglia auctum, quem Rosweydinum appellamus, in quo simplicissime legitur, Lugduno, Rustici presbyteri.

[2] [Lugdunensibus deberi videntur.] Cum igitur tot vetustæ auctoritates Lugdunensibus faveant, neque in contrarium tam graves militent, liceat in ipsorum favorem litem dirimere, cum de synonymo episcopo, alias notissimo, dubium non sit; liceat, inquam, ex tot Martyrologiorum consensu S. Rusticum presbyterum adjungere, tametsi de ejus ætate aut gestis nihil compertum habeamus, quod toties, & de tot aliis Sanctis fatendum est. Huc facit Raynaudi Indiculus, utut sicce & parce de Sancto loquatur, pro ejus tamen cultu testimonium ferens. Saussayus item, post insigne elogium S. Rustico episcopo adscriptum XXV Aprilis, de hodierno ita prædicat: Lugduni, sancti Rustici presbyteri & confessoris, viri sacerdotalibus insigniis conspicui. Rem magis confirmat in Martyrologio universali Castellanus, in hac parte ceteris paulo scrupulosior, & pro Sanctis, maxime Gallicis, probatus testis, dum hoc die Rusticum presbyterum Lugdunensibus vindicare non dubitavit.

DE SANCTO FELICE EPISCOPO
VERONÆ IN ITALIA.
Ex Martyrologio Romano.

[Commentarius]

Felix episc., Veronæ in Italia (S.)

J. B. S.

Quod toties in hoc opere monuere Majores nostri, & nos sæpe observavimus, Sanctos plurimos, antiquioribus Martyrologiis omnino incognitos, tum ex variis Italiæ ecclesiis tum aliunde, novissimæ suæ Martyrologii Romani recensioni Baronium adjecisse, [A Baronio primum signatus est,] non est quod hic pluribus repetamus. Eos inter certo computandus venit sanctus hic Felix Veronensis episcopus, ordine, ut ibi numerant, testibus monumentis Veronensibus, a Valerio & Ughello recitatis, tertius & vigesimus, de quorum catalogis hic disputare non lubet. Obscura omnia fatentur ipsi, ætatem, tempus regiminis, obitum & gesta, sic ut de solo cultu distincti aliquid asseverari possit. Laudatus Baronius: Veronæ, sancti Felicis episcopi. Porro Fastos nullos antiquiores Baronio præluxisse, ex ipsiusmet notatione perspicuum est, dum nihil adducit præter hæc paucula: Dictus alias Felicinus. De eo ex antiquis monumentis episcoporum Veronensium Augustinus Valerius episcopus Veronen. & Card. pag. 6 & 38. Atque hæc sunt quæ ex ipso descripsere Ferrarius, Ughellus, & siqui alii de S. Felice Veronensi meminerint.

[2] Habe igitur quod ex Raphaële Bagata & Baptista Peretto elogium dedit Valerius in Antiquis monumentis, [ex Augustino Valerio,] Venetiis excusis an. 1576, fol. 38 verso: Felix, Veronæ episcopus, magnum semper Christianæ pietatis propagandæ studium, & egregiam quamdam morum probitatem præ se tulit; & ideo quo tempore Veronensi populo præfuit, varias & illustres virtutes quibus præstitit, omnes admirabantur. Cum animas multas Christo Domino esset lucratus, obiit quartodecimo Kalendas Augusti, & sepultus est in basilica S. Stephani; deque nomine ipsius hodie Veronæ exstat templum in summo colle. Ab eo etiam accepit nomen arx, in qua templum est collocatum, quæ arx S. Felicis nominatur. In consecratione ecclesiæ S. Georgii in Canonicatu, & altaris S. Jacobi in ecclesia sanctorum Apostolorum Veronæ, inter ceteras complurium Sanctorum, positæ in eo sunt reliquiæ etiam sancti hujus Episcopi. Ab his non differunt Ferrarii & Ughelli elogia; in priori corrigendus error, quod Sanctum e vita migrasse asserat XVI Kal. Augusti, ubi Valerius hunc diem diserte expressit.

[3] [cujus monumenta Veronensia] Qualia Veronæ vetusta monumenta reperta sint, sigillatim indicat laudatus Valerius fol. 6 verso & 7, quorum hic nonnulla subjicio. S. Felicis, inquit, alias Felicini, episcopi Veronensis corpus requiescit in ecclesia S. Stephani; ex tabula marmorea, de qua supra, ubi de S. Andronico; ex lectionario ecclesiæ cathedralis, & ex tabula vetusta ex membranis, de quibus supra: ubi de S. Alexandro. Citatur deinde Franciscus Corna, ut testis, opinor, quod in altari majori ecclesiæ S. Stephani, quæ primo fuit cathedralis, corpus S. Felicis episcopi Veronensis depositum sit. Sequitur tabula Sanctorum die XIX mensis Julii, in qua nempe habeatur; Felicis episcopi Veronensis & confessoris, dup. min. Jacet in S. Stephano. In eadem ecclesia S. Stephani, in parte dextra majoris altaris est imago depicta S. Felicis episcopi cum his litteris S. Felix ep. V. De arce jam satis dictum est; in ipsa ostenduntur adhuc antiqui ipsius ecclesiæ parietes.

[4] Majoris momenti non sunt reliqua quæ a laudato Valerio hic recitantur; satis sit; [enumerantur.] in eadem arce exstructa nova ecclesia in honorem S. Felicis episcopi, & supra januam ipsius ecclesiæ est depicta imago episcopi, sub qua sunt litteræ S. Felise. Et in palla altaris depicta MDXXXIII est imago episcopi cum mitra & litteris S. Felix Episc. Supra portam ipsius arcis est imago vetus episcopi, sub qua sunt hæ litteræ


MCCCC���������PRIMO
L���N
XXXI���������SERADO.

DE SANCTO LAURENTIO EPISCOPO
NEAPOLI IN CAMPANIA.
Sancti cultus, & episcopatus tempus.

CIRCA ANNUM DCCXVII.

[Commentarius]

Laurentius episc. Neapoli in Campania (S.)

AUCTORE G. C.

Eminentissimus D. Decius Carafa S. R. E. Cardinalis & archiepiscopus Neapolitanus in Catalogo Sanctorum, quem anno 1619 Neapoli edidit, hujus sancti Præsulis festum ita celebrandum præscribit: XIX Julii, [Probatur Sancti cultus ex catalogo Neapolitano,] S. Laurentius episcopus Neapolitanus. Duplex. Omnia de communi conf. Pont. Missa de communi sine credo. Deinde antiqua istius Sancti veneratio ibidem sic probatur: Hunc sanctum Præsulem fuisse olim Neapoli eximie cultum, declarat imago ejus in pariete ecclesiæ archiepiscopalis, insignita diademate radiato, & hac inscriptione vetusta, quæ hodieque exstat: S. Laurentius episcopus sedit an. XV MEN. VI. Sacrum ejus corpus ab ecclesia extra mœnia translatum est ad cathedralem, atque honorifice conditum in sacello ad dexteram aræ maximæ una cum corpore S. Athanasii episcopi, quod olim cum eodem S. Laurentio tumulatum fuerat IN ORATORIO (ut legitur in vetusto Ms. codice) sancti et confessoris Christi Laurentii ejusdem sedis antistitis. Hoc postremum cultus testimonium legitur supra in hoc tomo pag. 86, ubi sancti Athanasii episcopi Neapolitani Acta illustravimus.

[2] Bartholomæus Chioccarellus in Catalogo antistitum ecclesiæ Neapolitanæ pag. 66 de sancto Præsule nostro tradit sequentia: [& Chioccarello,] S. Laurentius episcopus Neapolitanus præfuit annum circiter DCCXIII. Ejus autem Acta excidisse credimus, quandoquidem nec in majoris ecclesiæ, nec in privatis ceterisque urbis monumentis, accurate perquisitis, ea reperire potuimus. Attamen celebre priscis temporibus fuit sancti hujus Laurentii oratorium in divi Januarii sacra æde, extra Neapolitana mœnia posita pro sepulcris virorum insignium, qui in eo reconditi memorantur: etenim inibi præter eumdem Laurentium, sancti quoque Joannes & Athanasius ejus successores sepulti recensentur. Ejus oratorii in Actis sancti Athanasii his verbis mentio habetur: Sancti Athanasii corpus in Oratorio sancti confessoris Christi Laurentii ejusdem sedis Antistitis juxta sacratissimi Joannis Antecessoris et Nutritoris ejus antrum diligentissimæ et dignæ sepulturæ tradiderunt. Cum igitur sedisset Laurentius annos quindecim, obdormivit in Domino anno DCCXXIX (hunc annum mox examinabimus) ejusque memoria ac imago cum vetustissima inscriptione in metropolitana adhuc ecclesia prope sancti Juliani episcopi memoriam hunc in modum: Sanctus Laurentius episcopus sedit annis XV MENS. VIII … Sacrum ejus corpus in cathedrali ecclesia asservari sub altari cappellæ sancti Salvatoris cum sancti Athanasii episcopi pignoribus fama est. Floruit temporibus Constantini ac Gregorii secundi Romanorum Pontificum, & Philippi, Anastasii, Theodosii & Leonis Isaurici imperatorum. Meminit etiam sancti Laurentii Joannes Diaconus in Chron. episc. Neap., quem sedisse ait annis quindecim, mensibus octo, ac diebus viginti sex. Habetur etiam mentio sancti Laurentii in Actis Sergii ejus successoris. Hactenus Chioccarellus.

[3] Nunc paucis discutienda sunt ea, in quibus Chioccarellus a superiori narratione aliisque scriptoribus differt. [in cujus narratione circa durationem,] Imprimis durationi episcopatus a Chioccarello assignantur XV anni, & VIII menses ex inscriptione supra data, in qua tamen alii tantum XV annos & VI menses legunt. Unde Antonius Caracciolus in libro de ecclesiæ Neapolitanæ monumentis cap. 31, pag. 343 ita confidenter pronuntiat: Cum rexisset Laurentius Neapolitanam ecclesiam annos XV & menses VI, ad cælites transmigravit, sepultusque fuit in oratorio, ab ejus nomine nuncupato, quod in æde D. Januarii extra mœnia fuisse dicitur. Indicant id Acta S. Athanasii. Quando autem in metropolitanam ecclesiam, in qua & ejus imago in pariete depicta videtur, fuerit translatum, & simul cum Athanasii sacris cineribus collocatum, incertum est. Eadem ex Caracciolo transcripsit Ughellus tom. 6 Italiæ sacræ col. 85. At circa episcopatus durationem opinioni Chioccarelli adhærendum esse censeo, quia Joannes Diaconus in Chronico episcoporum Neapolitanorum, quod Beatillus noster ex bibliotheca Vaticana descriptum ad Henschenium misit, ita diserte loquitur: S. Laurentius episcopus XXXV, sedit annos XV, menses VIII, dies XXVI.

[4] [& initium ac finem episcopatus] Observo præterea, Chioccarellum ab aliis auctoribus discrepare in figendo initio & sine Laurentianæ cathedræ: obitum enim illius differt usque ad annum 729, asseritque eum floruisse temporibus Constantini ac Gregorii secundi Romanorum Pontificum, & Philippi, Anastasii, Theodosii & Leonis Isaurici imperatorum. Interim Joannes Diaconus in Chronico jam memorato de S. Laurentio ita expresse scribit: Hic fuit temporibus Joannis Papæ, & Tiberio & Justiniano secundo cum Tiberio filio Augustis; nec non & Philippico, Anastasio & Theodosio imperatoribus. Vides, hic non memorari Leonem Isaurum, qui anno Christi 717 imperium adiit, adeoque S. Laurentium ante hunc annum obiisse admodum verosimile est. Huic nostræ sententiæ favet Caracciolus, qui loco proxime citato gravem Eugenii parachronismum corrigens, affirmat S. Præsulem mortuum esse initio pontificatus Gregorii II, puta anno 716, quando Gregorius iste secundum pontificatus annum agebat. Probabilius itaque existimamus, S. Laurentium cathedram Neapolitanam ab anno 701 usque 716 tenuisse.

[5] [aliqua examinantur.] Confirmatur opinio nostra ex laudato Joanne Diacono, qui de Sancti nostri prædecessore in Chronico ita scribit: Julianus episcopus XXXIV, sedit annos VII, menses III. Fuit autem temporibus Sergii Papæ, & Leonis * Augusti usque ad quartum annum Tiberii imperatoris. Quartus autem Tiberii Apsimari annus incidit in annum Christi 701, quo S. Laurentius Juliano præsuli Neapolitano succedere potuit. Atque hoc pacto facile singula Joannis Diaconi verba explicantur, ut consideranti patebit. Parum a computu nostro abest Ughellus tom. 6 Italiæ sacræ col. 85, ubi Laurentiani episcopatus initium anno 702 affigit. Hæc pauca (concludo verbis Caraccioli) de Laurentio ad nos pervenerunt, destitutos ope codicum antiquorum. Quam monumentorum ecclesiæ Neapolitanæ jacturam utinam in uno Laurentio passi essemus! In aliis etiam episcopis id accidisse dolemus & ingemiscimus.

[Annotatum]

* lege Leontii.

DE S. AMBROSIO AUTPERTO ABBATE
IN MONASTERIO SANCTI VINCENTII AD VULTURNUM IN ITALIA.

ANNO DCCLXXVIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Ambrosius Autpertus abbas, in monasterio S. Vincentii ad Vulturnum in Italia (S.)

AUCTORE G. C.

§ I. Asserta Sancti appellatio, & rerum gestarum narratio cum ejus ætate non cohærens.

Celeberrimum quondam fuit S. Vincentii cœnobium, quod jam a multis seculis ad fontem Vulturni fluminis in Samnio seu Beneventana provincia constructum fuerat; sed post varias vastationes hoc tempore a monachis desertum inconstantiam rerum humanarum demonstrat, [Asseritur Autperto titulus sanctitatis,] ut testatur Angelus de Nuce abbas Casinensis, qui in notis ad Chronicon Casinensi lib. 1, cap. 4, pag. 102 ita de illo scribit: Distat hoc monasterium a Casinensi duodecim plus minus passuum millibus, crevitque ad amplissimam opulentiam & sanctitatem. Nunc undique solitudinem spirat & horrorem, omni monachorum cultu destitutum, abbati tantum, ut vocant, commendatario commissum. Omnia quippe orta occidunt, & aucta senescunt, donec in nihilum, unde sunt, relabantur. In hac virtutum palæstra Ambrosius Autpertus, quo de agimus, tam strenue certavit, ut sanctissimus appelletur ab antiquo chronographo, qui istius monasterii historiam seculo XI conscripsit. Quare Ughellus, Mabillonius, Castellanus aliique recentiores sancti aut beati titulum ipsi tribuunt, quamvis Martyrologi, etiam Benedictini, de tam egregio sui Ordinis Viro tacuerint. Nos igitur veteris chronographi auctoritate moti, & recentiorum scriptorum exemplo inducti, istum pium ac doctum Virum Actis Sanctorum inserimus, & jam ad ejus gesta & scripta illustranda accedimus.

[2] Exordium ducimus ab illius chronotaxi, in qua figenda varii & eruditi auctores hallucinati sunt: [detectisque aliquibus parachronismis circa illius ætatem,] nam Trithemius in opere de scriptoribus ecclesiasticis post enumeratas Sancti nostri lucubrationes ita concludit: Claruit sub Arnoldo imperatore, anno Domini DCCCXC. Hunc incaute secuti sunt Bellarminus, Possevinus, Miræus, & editores Bibliothecæ Coloniensis, qui hunc Ambrosium inter Patres seculi IX collocarunt. At eos toto seculo a vera illius ætate aberrasse, patet ex ipsa clausula expositionis ejus in Apocalypsin, quæ in Coloniensi Patrum Bibliotheca tomo seu seculo IX parte 2, pag. 540 sic edita est: Ambrosius qui & Ansbertus (in plerisque codicibus Mss. Autbertus vel Autpertus vocatur) ex Galliarum provincia ortus, intra Samnii vero regionem apud monasterium martyris Christi Vincentii maxima in parte divinis rebus imbutus; non solum autem, sed & sacrosanctis altaribus ad immolanda Christi munera traditus, operante beata & inseparabili Trinitate, suffragantibus etiam meritis beatæ Mariæ Virginis, temporibus Pauli Pontificis Romani, nec non & Desiderii regis Longobardorum, sed & Arrochisi * ducis ejusdem provinciæ, quam incolo, hoc opus confeci atque complevi, quodque propter facilitatem ipsum intelligendi SPECULUM PARVULORUM vocavi. Atque Paulus I Papa sedi Romanæ præfuit ab anno 757 usque ad 767, quando Desiderius ultimus Longobardorum rex adhuc rerum potiebatur, ut videre est apud chronologos passim obvios. Adde, quod chronographus Vincentinus diserte asserat, Autpertum feliciter ad Christum migrasse anno Incarnationis Dominicæ DCCLXXVIII.

[3] [& res gestas,] At quamvis in hac re chronographum Vincentinum laudaverim, nolo tamen ubique in controversiis chronologicis ipsi fidem adhiberi, cum se chronologiæ imperitum ostendat, quando in Actis, huic Commentario subjiciendis, num. 2 de Autperto ita scribit: In regali aula divæ memoriæ Caroli imperatoris assumptus cum a cunctis diligeretur, maximeque ab eodem imperatore Carolo sive ejus genitore pio Pipino, cœpit ejusdem imperatoris magister & institutor esse prudentissimus, ipsiusque imperialis aulæ archicancellarius supra ceteors haberi strenuissimus. Quomodo, obsecro, potuit esse magister & archicancellarius Caroli imperatoris (titulum imperatoris Carolus diu post mortem S. Autperti gerere cœpit) si ipse existens monachus in cœnobio Vincentino tempore Pauli I Pontificis, id est ante annum 767, & Desiderii Longobardorum regis, expositionem in Apocalypsin conscripserit? Cointius in Annalibus Francorum ad annum Christi 754, num. 75 hunc errorem ita corrigendum putat: in Caroli imperatoris loco restituatur Carolus Major-domus, & Authpertus censeatur in amicitia fuisse cum apud Carolum Majorem-domus, tum apud Pippinum regem ejus filium, qui Stephanum Papam in Italiam hoc anno reduxit, Sed quæro, quomodo Carolo Martello seu Majori-domus convenire possint ea, quæ in Actis nostris a num. 3 usque ad 6 narrantur. Si conjecturis indulgere liceat, suspicabor ego eodem jure, chronographum, homonymia deceptum, de Autperto Vincentino scripsisse ea, quæ forte Authperto Casinensi contigerunt, aut saltem ratione temporis contingere potuerunt: nam juxta Pagium aliosque chronologos Carolus Magnus anno 787 liberos Arechisi ducis Beneventani obsides accepit, & montem Casinum adiit, quando Autpertus abbas Vincentinus jam a novem annis obierat, qui tamen in Actis nostris tunc dicitur primum monasticæ vitæ amplectendæ licentiam a Carolo Magno impetrasse. Atqui hoc, habita temporis ratione, melius convenit alteri Authperto, qui tunc vitam monasticam amplecti potuit, cum anno 837 abbas Casinensis obierit, ut catalogi abbatum Casinensium testantur. Si cui hæc conjectura nostra non placeat, dicemus rotunde cum Mabillonio, hic auctorem perturbasse tempora.

[4] Ob hanc rerum vel temporum confusionem non parum de falsitate mihi suspecta redduntur diplomata, [suspecta quædam diplomata rejiciuntur.] quæ idem scriptor Chronico suo inseruit: vereor enim, ne Caroli Magni nomine ea exhibuerit, quæ Carolo cuidam posteriori Francorum regi conveniunt, sicuti Carolo Magno adscribit unum, in quo narratur inventio corporis S. Peregrini, quæ Carolo tertio regi tribuitur tomo 6 Italiæ sacræ col. 139 & 140. Mabillonius in notis ad hanc Vitam dicit, sese Chesnii exemplo omisisse alia suspectæ omnino fidei diplomata hic inserta. Mabillonio, in discernendis diplomatibus exercitatissimo plurimum defero; at miror, quod diploma Caroli Magni, datum XII Kal. Maii, XIII Indictione, anno Dominicæ Incarnationis DCCLXXV, & huic Chronico insertum cum aliis non omiserit, quandoquidem, ipso fatente, neque Indictio, neque annus Incarnationis apponi tum solebat, sed annus regni. Addo ego, annum Christi 775, hic perperam assignari, cum Autpertus eo tempore nondum esset abbas, qualis in diplomate vocatur, & obierit anno 778, teste chronographo, quando abbatis officium gesserat anno uno, mensibus duobus, & diebus XXV. Quod si quis velit, hic aliquot numeros deesse, legendumque esse ad annum 778, meminerit, tunc Indictionem XIII male collocatam esse: nam anno 778 currebat Indictio prima. Præterea ipsum diplomatis initium falsum est, in quo Carolus vocatur Romanorum imperator augustus. Constat enim ex aliis diplomatibus, quod Carolus Magnus eo tempore se regem Francorum & Longobardorum, ac patricium Romanorum appellaverit, & tantummodo diu post S. Autperti mortem Imperatoris titulum assumpserit. Omnibus itaque expensis, hoc diploma cum aliis a Mabillonio rejectis, omitto. Interim illud legere licet apud Chesnium inter scriptores Galliæ tom. 3, pag. 677, Mabillonium in Actis Sanctorum Ordinis S. Benedicti sec. 3, part. 2, pag. 264, & Cointium in Annalibus Francorum tom. 6, pagg. 150 & 151.

[Annotatum]

* lege Arechisi vel Arighisi

§ II. Sancti viri scripta, singulare virtutum Christianarum in iis studium, & Acta.

Utinam chronographus Vincentinus, relictis diplomatibus, quæ paragrapho præcedenti rejecimus, distinctius exactiusque exposuisset S. Autperti virtutes, [Varia S. Autperti scripta,] quas multas magnasque fuisse colligimus ex ejus scriptis, quorum examen hic præmittemus. Paulus Warnefridus, Sancto nostro synchronus, lib. 6 de gestis Longobardorum cap. 40 loquens de cœnobio S. Vincentii, sic ea occasione Autperti eruditionem laudat: Monasterium beati Vincentii martyris, quod juxta Vulturni fluminis fontem situm est, & nunc magna congregatione refulget, a tribus nobilibus fratribus hoc est Tato, Taso, & Paldo, jam tunc ædificatum, sicut viri eruditissimi Autberti, ejusdem monasterii abbatis in volumine, quod de hac re composuit, scripta significant. Sigebertus Gemblacensis in libro de scriptoribus ecclesiasticis cap. 91, aliqua illius scripta, sic breviter recenset: Ambrosius Autbertus scripsit librum de cupididate; scripsit etiam libros decem super Apocalypsim & alia nonnulla. Trithemius item agens de scriptoribus ecclesiasticis plura ipsius opuscula sic enumerat: Ambrosius Ansbertus monachus & presbyter Ordinis sancti Benedicti, vir in divinis Scripturis studiosus & eruditus, ingenio mitis, & dulcis eloquio multos in sacris voluminibus commentarios edidit, quibus nominis sui famam ad posteros transmisit. Pauca tamen ad notitiam meam venerunt: reperi enim dumtaxat subjecta: In Cantica Canticorum lib. 1, qui incipit: Donum sapientiæ cum Sa. In Psalterium quoque lib. 1. In Apocalypsin Johannis lib. 10. De cupiditate lib. 1. Epistolarum ad diversos lib. 1. Claruit sub Arnoldo imperatore anno Domini DCCCXC. Hunc parachronismum supra notavimus.

[6] [enumerantur,] Idem auctor in Chronico monasterii Hirsaugiensis, quod anno 1601 Francofurti editum est, de nostro Autperto ejusque scriptis ad annum Christi 900 ita meminit: Claruit his temporibus Ambrosius, qui & Ansbertus est dictus, monachus nostri Ordinis, vir tam in divinis. Scripturis quam in secularibus litteris doctissimus: qui scripsit in Cantica Canticorum insigne volumen, in Psalterium quoque & Apocalypsin beati Joannis Apostoli; de cupiditate quoque non contemnendum opusculum, & quædam alia, quæ nobis jam ad memoriam non recurrunt. At nescio, quid in mentem venerit Trithemio (si editor non erraverit) quando in auctiori ejusdem Chronici Hirsaugiensis editione, quæ anno 1690 typis monasterii S. Galli prodiit, tomo 1 ad annum Christi 898 pag. 50 scribit, quod Ambrosius, qui & Ansbertus, presbyter & monachus Lobiensis cœnobii fuerit. Certe hic Trithemius errori chronologico geographicum addidit, cum liquido constet, hunc Ambrosium fuisse monachum & abbatem Vincentinum in Italia. Porro Mabillonius in observationibus præviis ad ejus Acta loco supra citato, Caveus aliique recentiores bibliocritici recte vindicant Autperto nostro quædam opuscula, quæ sub aliorum auctorum nomine edita fuerunt; ea vero, quæ cum Authperti Casinensis scriptis confusa sunt, examinat Joannes Baptista Marus Romanus in annotatione ad caput 13 Petri Diaconi de viris illustribus Casinensibus. Nos cum Labbeo nostro tom. 1 de scriptoribus ecclesiasticis pag. 45 judicamus, non esse hoc loco instituendam longiorem discussionem de duobus tribusve homiliis, ei attributis, cum vix certi quidquam possit afferri. Potius itaque eximias quasdam S. Autperti virtutes ex ejus scriptis eruamus.

[7] [in quibus animi ejus mansuetudo,] Imprimis in epistola ad Stephanum Papam, expositioni Apocalypseos præmissa, egregiam erga suos obtrectatores mansuetudinem cum summa animi demissione conjunctam prodit his verbis: Sed quid ego, beatissime Pater, quid ad ista nisi gaudere debeo? Qui si omnium tractatorum ultimus, tamen ex eo quod bonum prædicationis scriptis profero, obtrectatores … habere mereor. Quibus profecto lenius ego respondeo, quam alios respondisse invenio: quoniam illos canes & canino dente rodentes vocabant, & cetera si qua sunt injuriæ condigna: quia & sicut me illorum meritis imparem cerno, sic ab istorum objurgatione linguam refreno. Dixerunt illi, quod tales decuit audire, dicam ego, quod humilitati meæ sentio convenire. Valuit forte contra tales illorum aspera redargutio, valeat apud tales mea lenis deprecatio. Obsecro itaque vos, quicumque estis, qui in mea reprehensione vigilatis, per mansuetudinem Christi, qua estis præventi, obsecro vos per sanguinem Crucifixi, quo estis redempti, ut a detractione linguæ parcatis, dum in rectitudine verbi non invenitis, quod possitis offendi. Quod si vobis de vita & moribus indignis displiceo, pariter vobiscum sentio: nullus enim potius in hac parte me reprehendit, quam ego. Sed sicut sæpe pro defensione sacri verbi ingerere soleo, non est Deo indignum, per me etsi peccatorem, tamen utcumque Christianum, sua verba scriptis formare, quem dudum per sacrilegos & impios novimus prophetasse, Balaam scilicet, Saülem, & Caïpham. Idem auctor similem suiipsius contemptum ostendit in epilogo post Vitam SS. Paldonis, Tasonis & Tatonis, quam Mabillonius sec. 3 Benedictino part. 1 a pag. 423 exhibet.

[8] Initio libri octavi in Apocalypsin indicat Vir sanctus, [studium sacræ scientiæ,] quibus studiis potissimum delectatus fuerit, & quomodo ad illustrandam Apocalypsin animum appulerit. Rarissimos, inquit, tractatorum fidelium invenimus, quos non seculi litteratura prius imbuerit, quam ad divinas transierint enodandas Scripturas, quosque de Ægypto exeuntes, non Ægyptiorum divitiæ locupletassent, ut Hieronymum, Augustinum, Cyprianum, Hilarium, Ambrosium & alios multos, quod tamen mihi ultimo omnium evenisse minime cognosco: non enim oneratus divitiis exivi de Ægypto, quia nequaquam me in schola mundanæ sapientiæ erudiri contigit Nihil mihi Plato, nihil Cicero, nihil Homerus, nihil Virgilius, nihil Donatus, nihil Pompeius, nihil Servius, nihil Sergius, nihil Priscianus contulit, sed si quid fortasse habere videor, hoc de horreo dominicæ prædicationis a Christo accepisse me fateor, non quo mihi & eorum scientia fuerit denegata, sed quo plus delectatus sim verbis humillimi piscatoris, quam superbissimi oratoris, plus divinis intenderim, quam humanis eloquiis. Et ut verum dicam, ecce coram Deo in Christo loquor, quia cum ad hoc opus transire vellem, modos divinæ locutionis ignorabam: qui si scire tunc potuissem, quantum laborem quantumque sudorem cælestium sacramenta deposcerent pertractanda, non solum hunc cunctis divinarum Scripturarum (ut mihi videtur) obscuriorem librum aggredi non præsumpsissem, verum etiam apertiora quæque tangere refugissem. Ingressus autem tam arduæ disputationis opus, verum fateor, quia (ut est humani ingenii præsumptio) prius docere, quam discere concupivi: sed egit hoc divina gratia, ut unde docere cupiebam, inde discerem; quatenus & docens discerem, & discens docerem. Et quia nunc usque id ipsum ago, fit miro omnipotentis Dei dispositionis ordine, ut quod heri nesciebam, hodie inveniam: & quod hodie cum magno difficultatis labore comprehendere non valeo, cras sine labore percipiam.

[9] Quam ardenter cum studiis suis piam vitam conjungere desideraverit, [& religiosæ perfectionis,] circa finem libri decimi demonstrat, quamvis hic iterum more justorum se prius de peccatis accuset his verbis: Inter hæc autem expleto in decem libris hoc valde laborioso opere, ductis post tergum mentis oculis, dum considero quæ & quanta per Christum potui, admirans stupesco. Qui ad me ipsum intuitum reflectens, vita me peccatrice vivere deprehendo, qui doctrinæ cælestis gratia fultus appareo. Sed cum ex alio opera Dei considero, magis de vita peccatrice pavens tremisco, quam de gratia admirans stupesco. Quis enim nesciat, Deum omnipotentem brutos asinæ sensus in modos humanæ locutionis distinxisse? Quis nesciat, Balaam hariolum ejusdemque asinæ sessorem de Christi adventu luculentissime prophetasse? Quis nesciat, Saülem reprobum regem inter sanctos prophetas spiritu prophetiæ repletum vaticinasse? Quis nesciat, Caïpham impiissimum remedia vitæ prophetando simul & nesciendo procurasse, & tamen neutrum eorum ad vitam beatam pervenisse? Et revera nihil prodest prophetia, ubi fuerit reproba vita. Nihil, inquam, prodest bene docere, & male vivere. O quam multi recta & vera docuerunt, & tamen secundum ea, quæ docuerunt, noluerunt vivere. Sed obsecro, mi Domine, doctor angelorum & hominum, ne in talium numero computes eum, qui emendatiorem vitam cum salubri doctrina arripere quærit. Et quia hoc ipsum, nisi a te acceperit, facere non potest, qui tribuisti scientiæ donum, quæso ut tribuas etiam voluntatem, studium, atque virtutem operandi bonum. Quod si voluntas, studium, virtusque operandi bonum non prosequitur scientiæ donum, satis mihi est Domine, stultum hebetemque esse: neque enim ideo patriam parentesque reliqui, ut mihi scientiæ dona largireris, sed ut perfectione virtutum ad vitam æternam perduceres. Nolo certe hanc commutationem. Quod si utraque non mereor, doctrinam scilicet atque operationem, auser quæso doctrinam, tantum ut tribuas operationem virtutum. Quid enim mihi prodest aliis iter perfectum ostendere, & me imperfecte ambulare? Utinam omnes, sacris studiis animum intendentes, hæc aurea verba alte cordi suo impressa habeant, sæpiusque mecum atque attente revolvant!

[10] [allæque virtutes elucent.] Denique initio libri noni humilis suiipsius accusator zelum suum erga salutem proximi satis declarat hoc modo: Hinc Johanni, imo etiam Ecclesiæ in Johanne dicitur: Accipe librum & devora illum. Quibus utique verbis memetipsum loquendo percutio, qui accepto intelligendi ingeniolo, plerumque nulla cogente necessitate, per inania diffluo: plerumque etiam sub obtentu prædicationis divinæ secularibus viris, plus quam decet, familiaritate conjungor. Cui contraria opponitur sententia, qua dicitur: Sapientiam scribe in tempore otii; & qui minoratur actu ipse percipiet eam. Sed in uno horum, quæ dixi, occurrit nobis magna consolatio: quia quo propter multorum utilitatem, caritate exigente, ad ima descendimus, eo valenter ad summa intelligenda consurgimus. Sed nec mirum, si hoc agentes plus scimus, cum scriptum noverimus: Plenitudo legis est dilectio. Inter hæc autem necesse est, ut cum familiari Scripturarum meditatione ad officium egredimur prædicationis, atque ab officio prædicationis ad familiarem rursum Scripturarum meditationem revertimur, solicita inquisitione nosmetipsos discutiamus, & quæ vel quanta sint, in quibus aut proficimus, aut detrimentum passi sumus, sagaci intentione perpendamus; quatenus hinc inde & formidine & spe animum pulsantibus, nec elatio per præceps impingat, nec rursum desperatio in profundi voraginem mergat. Hæc utilia sibi aliisque animarum curam gerentibus documenta præscribit.

[11] Nunc tantum superest, ut de Actis nostris pauca præmoneamus. [De Actis hic edendis quædam præmittuntur.] Ludovicus Jacobus a sancto Carolo Carmelita anno 1640 ea descripsit ex monumentis Constantini Cajetani abbatis, qui verosimiliter ex antiquo Chronico Vincentino eadem desumpserat, quamvis Ms. nostrum hinc inde ab editionibus Chesnii & Mabillonii differat, ut in margine & annotatis observabimus. Mirum est, chronographum Vincentinum non meminisse controversiæ, quæ agitata est inter Autpertum & Pothonem occasione abbatialis dignitatis, ad quam Autpertus fuerat evectus. Ea aliunde nobis innotescit ex epistolis Adriani I Papæ, qui apud Chesnium tom. 3 de Scriptoribus Galliæ pag. 788 Carolo Magno ita scribit: Ad nostrum judicium canonice simulque regulariter contentiones inter monachos venerabilis monasterii sancti Vincentii & abbates ejusdem monasterii, scilicet Autbertum & Pothonem, discuti atque examinari vestra direxit præcelsa regalis excellentia. Ipse quippe præfatus Autbertus abbas, dum callem itineris peragraret, repentina morte occupatus minime nostris Apostolicis valuit se manifestare præsentiis. Reliqua legi possunt in eadem epistola apud Chesnium loco citato, & in altera apud eumdem tom. 3, pag. 796. Jam S. Autperti Vitam ex Ms. nostro accipe.

ACTA
Ex Ms. desumpto e monumentis D. Constantini Cajetani abbatis.

Ambrosius Autpertus abbas, in monasterio S. Vincentii ad Vulturnum in Italia (S.)

BHL Number: 0368


EX MS.

Quæ vero de sanctissimo abbate Autperto sequuntur, operæ pretium reor aliquantulum prolixius enarrare: [Auctor quædam præfatus] equidem non ambigo, me meritis ipsius apud Deum posse juvari, cujus originem, actus, vel adventum in hoc sacro cœnobio Christi levitæ Vincentii partim vetus scriptura tradidit, partim vero, sicut venerabilium patrum fidei * relatione didici, pariter comprehendens, & ad laudem Dei nostri omnipotentis scribens, posteris perfectionem rectæ religionis ac exemplum proferimus perseverantiæ justi laboris pro Dei amore decertantibus in sacri cœnobii institutis; ut quicumque aspiciens hujus contempletur nobilitatem, seque quantocius a seculi convertat vanitate, hujus attendens prudentiam & caritatem, avidius Christi sectetur humilitatem, & eo magis, si seculi divitias alacriter studuit calcare, de sibi promissa in cælis a Domino gaudeat felicitate: si pauper vero propriam abrenuntians voluntatem, sub jugo sanctæ regulæ Deo se professus est militare, noverit, se jam non de crastino debere cogitare; sed meminerit, quoniam & humiles spiritu Dominus dignabitur salvare. [narrat, quomodo Autpertus,]

[2] Hic quidem sanctissimus Pater Galliarum provinciis oriundus, parentibus admodum Christi religione & seculi claritate * clarissimus, * ut luciferi solis radius, Christianitate conspicuus enituit: qui nimirum cum puellares ageret annos, litterarum studiis traditus, totis viribus innocenter Christi mandata custodiens, tam divinæ quam mundanæ philosophiæ verus Christi philosophus efficaciam * adeptus est. Post quod in regali aula divæ memoriæ Caroli imperatoris assumptus, cum a cunctis diligeretur, maximeque ab eodem imperatore Carolo sive ejus genitore pio Pippino, cœpit ejusdem imperatoris magister & institutor esse prudentissimus, ipsiusque imperialis aulæ archicancellarius a supra ceteros haberi strenuissimus: & cum a cunctis veneraretur atque attolleretur sibi jure dignis laudibus præcipuisque obsequiis, tamen ille pii pectoris simplicitatem & puræ caritatis sinceritatem custodiebat attentius.

[3] Sed cum his temporibus monasterium beati ti martyris Vincentii super Vulturni fluminis fontem a sanctis patribus Paldone b Tutone c, [aulicus Caroli regis Franciæ,] & Tazone d esset constructum, magnaque d ibi sanctorum Deo famulantium congregatio permaneret, quæ præcipuis pene tunc temporis Italiæ monasteriis præferretur, factum est, ut eorum sanctæ religionis opinio longe lateque fragrans etiam ipsius clementissimi imperatoris Caroli perveniret ad aures: qui ductus divino amore, præcipueque suasus ab eodem suo venerabili magistro & archicancellario Autperto, primitus quidem hujus opinionis veritatem explorare voluit, misso ad idem monasterium suo apocrisiario e: dehinc magna stipatus caterva potentum Romam veniens ad primi Principis Patris * limina oraturus, & ut ecclesiarum, populi, & patriæ excidium ulcisceretur, peractis necessariis rebus, cum maxima multitudine tam religiosorum episcoporum vel abbatum, quam sequentium comitum ac marchionum, ad idem dignatus est accedere monasterium. Ubi qualiter dignissime a sanctis patribus susceptus, quamque ipse ibidem humiliter sit ingressus, in libro vitæ eorum plenius continetur; quod ex præcepto domini Tazonis abbatis a venerabili Petro presbytero & monacho sacri cœnobii satis lucido descriptum est.

[4] [post ejusdem regis iter in Italiam,] At cum idem serenissimus imperator post dona magnifica, quæ ibidem contulerat, postque firmatis regali præcepto longe lateque possessionibus, sanctorum patrum vestigiis prostratus, illorum se diutius orationibus commendans, sumptis benedictionibus, festinanter vellet reverti, vir Domini Autpertus contemplatus piæ conversationis exempla in sanctis patribus, admodum mirabatur; jamque ejus animus his se similem fieri delectabatur. Hoc denique evoluto tempore, Carolus rex f Beneventum aggressus, diutina obsidione cives vexabat; sed ei ad capiendum omnino urbs difficilis erat. Interea Arichis ipsius civitatis princeps pia consideratione civium saluti consulens, datis obsidibus duobus liberis, cum eo paciscitur: inde rediens rex B. Benedicti g monasterium petiit, orationibus servorum Dei se commendans plurima ibi dona largitus est, & regali præcepto quæque possederant confirmavit, adjungens & alia multa. Ad monasterium quoque Christi martyris Vincentii datis ex parte sua magnis muneribus tam venerabilem virum Autpertum quam & magnificum Alcuinum * h regiæ æque aulæ magistrum reverenter transmisit, qui sua pia vota fideliter Dei servis deferrent.

[5] Tunc ergo venerabilis Dei famulus Autpertus, ductus amore sanctæ religionis, [in cœnobio S. Vincentii monasticam vitam amplexus fuerit,] regiis vestigiis semetipsum prosternens, orat se jam Deo militaturum; relictis mundanis tumultibus, in B. Vincentii monasterio usque ad finem vitæ libentissime persistere velle, ac pro ipsius regis salute Deo se donari proposuit. Quod rex audiens, multis effusis lacrymis pro devotione Viri, licet magnis ejus videretur destitui subsidiis, tamen postulatus a multis, annuit impetratis. Hujus exemplo plurimi ex aula regia militiæ cingulum deponentes in sancto proposito religionis ei adhæserunt, & omnia, quæ habere videbantur, ac si non visa, pro Dei amore penitus dimiserunt. Sanctæ igitur religionis habitum Vir Dei indutus omnibus se inferiorem ita intimo credebat sui cordis affectu, ut nihil omnino scire * vellet, præter quæ ab abbate dabantur quotidiani victus necessaria; quæ quidem & ipsa ceteris paribus * sumere videbatur: & cum esset in aula regia admodum delicatus, ita se ipsum divinis mancipabat obsequiis, ut nulla illi hora vacua præteriret, qua vel insisteret orationi, vel in lectione divina ejus animus versaretur.

[6] Denique, ut comperimus, plurimos sanctarum Scripturarum libros exposuit: [sacris studiis operam dederit,] nam Leviticum Moysi, Cantica Salomonis, Psalterii flores melliflua suavitate, quæ in his divina maneant arcana sacramentorum, quæve uniuscujusque fidelis disciplina morum, sive Christi observatio mandatorum, suorum edisserens patefecit documento verborum. Librum quoque de conflictu vitiorum, sed & homilias aliquas Euangeliorum pulcra suorum edidit declaratione sermonum. Vitam etiam beatorum patrum Paldonis, Tutonis & Tazonis cum historia sui monasterii plena relatione describens cunctis in exemplum monachis ita proponit, ut divinæ munere Trinitatis, tam præcipue caritatis quam amore pro Christo paupertatis, tres illos fratres speculum ostendat esse normamque vivendi. Testatur hoc etiam venerandus Paulus Diaconus in historia quam de Longobardorum adventu tunc temporis in Italiam descripsit, ubi eumdem virum eruditissimum Autbertum & ejusdem monasterii abbatem fuisse commendat i.

[7] Fertur præterea, quia cum quadam die idem felicissimus pater Autpertus in ecclesia beatæ Dei genitricis Mariæ prolixe Domino preces funderet, [singularem a Deipara favorem obtinuerit,] & eamdem Dei genitricem sedulo interpellaret oratu, ut sibi linguæ disertitudo largiretur (fuerat quippe aliquantulum impeditioris linguæ) tunc subito soporatus ante sacrum altare adesse sibi conspicit in visione beatissimam & gloriosissimam mundi Dominam, perpetuam virginem Mariam, læta facie & ultra solis splendorem rutilantem: quæ quasi annuens deprecanti tetigit labia ejus, eumque de pavimento surgere jubens, deinceps suæ laudis vota persolvere ac præconia attollere, ut ipse jam desideraverat, monet, seque illi semper præsentem adesse promisit. Lætus ergo de visione surgens, quæ fuerat jussus, ore facundo cœpit persolvere laudes, & carmina digna reddebat alacri corde.

[8] Hic Pater sanctus cum in eodem venerabili monasterio pretiosi martyris Christi Vincentii per plures annos Domino deserviret, [ac tandem pie in abbatis officio ad Superos migraverit.] jamque cunctis in exemplum foret recte vivendi, defuncto ejusdem sanctæ congregationis venerabili abbate Joanne, licet invitus ac renitens, sacri regiminis locum post S. Paldonem septimus k ipse suscepit: namque ex tunc susceptam gregis curam ita digne agere satagebat, ut cunctis aperto cælestis Regis thesauro, veras divitias mundanis opibus præferendas fidei devotione agilius capere non solum sermonibus, sed etiam sibi subjectos suis doceret moribus; & forma fieret gregi, sicut beatus docet Apostolus: hic namque a dignæ memoriæ Carolo rege * inclytum sui monasterii præceptum obtinuit hujusmodi l… Expleto itaque in sancto regimine venerandus abbas Autpertus anno uno, mensibus duobus, & diebus XXV, justi operis palmam percipiens feliciter migravit ad Christum anno Incarnationis dominicæ DCCLXXVIII, Indictione II m, die XIX Julii in beati Petri ecclesia n digno sepulcro locatus o.

ANNOTATA.

a De his parachronismis satis diximus in Commentario prævio.

b Paldo unus ex tribus primis monasterii Vincentini fundatoribus, & primus abbas obiit V Idus Octobris anno 720, ut scribit Autpertus noster apud Mabillonium in Actis Sanctorum Ordinis S. Benedicti sec. 3, part. 1, pag. 430.

c Ab Autperto vocatur Tato, diciturque meritis plenus ex hac vita migrasse III Idus Decembris anno 739.

d Hujus abbatis gesta etiam descripsit S. Autpertus, asseritque eum mortuum esse anno 729 die XI Januarii, quo de ipso in Actis nostris meminit Bollandus, quamvis tunc necdum haberet illa monumenta, quæ postmodum in lucem producta sunt.

e Apocrisiarius varias habet significationes, ut videri potest apud Cangium in Glossario; sed hic videtur significare legatum regis.

f Hinc usque ad finem, ut in margine notavit Papebrochius, correctio accessit delendo nomine imperator, imperialis, & substituendo rex, regalis, quod etiam factum in diplomate.

g Carolus Magnus monasterium Casinense adiit anno 787, adeoque auctor Actorum hic res vel tempora confundit, ut diximus in Comm. prævio.

h Mabillonius mavult hic legere Ætherium vel Itherium, quia apud Chesnium tom. 3 Script. Galliæ pag. 760 dicitur quidam Itherius in partes Beneventani ducatus profectus esse.

i Hoc Pauli Warnefridi testimonium in Commentario prævio citavi. Porro idem chronographus post Vitam S. Autperti de illo ita scribit: Libet in hoc loco aliqua inferre de Paulo Diacono: siquidem & ipse de nostris quædam reverenti stylo descripserat, & cum hoc venerabili patre Authperto maxima illi fuerat cognitio.

k Mabillonius abbates S. Vincentii sic enumerat: Paldo, Tato, Taso, Atto, Herempertus, & Johannes, quibus successit Autpertus. Vide eorumdem abbatum catalogum apud Ughellum tom. 6 Italiæ sacræ col. 470.

l Hoc diploma cum ceteris hic omisi; cujus omissionis rationem vide in Commentario prævio.

m Eo anno proprie currebat Indictio prima, quamvis Cointius explicet per secundam jam inchoatam.

n Hanc, ni fallor, ecclesiam indicat Ughellus tom. 6 Italiæ sacræ col. 470, quando de Attone IV istius monasterii abbate agens sic loquitur: Abbas iste construxit in eodem monasterio ecclesiam S. Petri apostoli.

o Quamvis S. Autpertus jam tum esset digno sepulcro locatus, tamen postea adhuc honorificentiori loco videtur positus fuisse, ut colligo ex his chronographi Vincentini verbis: Post ultimam desolationem ecclesiæ cum fama celebri didicissemus, aliquos ad corpus Josue divina sæpe sensisse beneficia, illius ossa & venerabilis Autperti, & aliorum patrum antiquorum hoc in loco attulimus, atque in sarcophago grandi posuimus, cum domni abbatis Hilarii corpore. Notat Mabillonius, hunc Hilarium obiisse anno 1044.

* an non fideli?

* al. dignitate

* al. clarissimis

* al. efficacia

* al. Petri

* al. Ætherium

* forte cibi

* an non patribus?

* al. imperatore

DE S. AUREA VIRGINE ET MARTYRE
CORDUBÆ IN HISPANIA.

ANNO DCCCLVI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Sanctæ patria, stirps, vitæ professio & cultus.

Aurea V. M. Cordubæ in Hispania (S.)

AUCTORE G. C.

Humanæ imbecillitatis exemplum, & divinæ misericordiæ argumentum præbet hæc sancta Virgo & martyr, quæ prius Mahometani tyranni minis exterrita, saltem ore Christum negavit, [S. Aurea ex stirpe Arabica in Hispania nata,] sed deinde intrepida & constanti Christianæ fidei confessione de tyranno triumphavit, ac fuso sanguine culpam suam eluit. Nata hæc erat in Hispania, ut S. Eulogius in Actis num. 1 indicat, ex præcipua Arabum nobilitate, atque ipsi Mahometano judici consanguinitate jungebatur. Soror fuit sanctorum martyrum Adulphi & Joannis, quorum festum die XXVII Septembris celebratur. Ex his autem colligo, matrem ipsi fuisse Artemiam, de qua idem S. Eulogius in Memoriali Sanctorum lib. 2, cap. 8 ita scribit: Sanctam vero hanc virginem (nempe Mariam martyrem) Deo devovens, Cuteclarensi cœnobio, quod gloriosæ & semper Virginis Mariæ Genitricis Domini fulget memoria, consignavit, constituens eam apud quamdam summæ sanctimoniæ feminam, Artemiam nomine; quæ & ipsa geminum pignus per martyrialem obitum olim cælo promiserat, Adulphum scilicet & Joannem, qui in primordio regni principis hujus viriliter de hoste triumpharunt… Artemia igitur gratia sanctitatis, provectæque ætatis, seu obtentu martyrum filiorum, ceteris in eodem cœnobio commanentibus feminis antecellens, totius monasterii virginalis conventus jussu auctoritatis ejus intendebatur. Hinc igitur constat, Artemiam fuisse matrem S. Aureæ, cum illa sanctos martyres Adulphum & Joannem fratres habuerit, sicuti initio Actorum dicitur.

[2] Dubitari posset, quodnam vitæ genus S. Aurea fuerit professa. [a Carmelitis perperam Ordini suo adscribitur:] S. Eulogius, eam vixisse in cœnobio Cuteclariensi & fuisse… non solum Christianam, verum etiam sacræ devotionis insignitam stigmate. Hinc lis oritur inter Carmelitas & Benedictinos, dum uterque Ordo hoc cœnobium sibi vendicat. Joannes Baptista de Lezana in Annalibus Carmelitanis tomo 3, pag. 414 & sequentibus fuse probare nititur, cœnobium Cuteclarense aliaque quædam vicina non ad Benedictinos, sed ad Carmelitas eo tempore pertinuisse. Marcus Antonius Alegre de Casanate in Paradiso Carmelitici decoris pag. 238 agens de monasteriis quibusdam Hispaniæ inter alia sic scribit: Cuteclarense sub obedientia quoque Tabenensis efflorens, & Abbatiæ Generali Carmeli, ut cetera alia, subjectum, sub nomine S. Mariæ, ad partem visebatur occidentis prope Pinnaflorem. Hujus monachis Frugelius præerat abbas, sicut virginibus Artemia sacris. Claruit multa sanctitate lucidum: habuit enim, ut omittamus ceteros, S. Petrum Astigitanum sive Ecijensem, Walabonsum, Sabinianum, Mariam, & S. Auream inclytos martyres Christi. Didacus de Coria, apud Tamayum citatus, etiam S. Auream Ordini Carmelitano adscribit. Sed ipse Tamayus, non difficilis alioqui similium approbator, in suo Martyrologio Hispanico XIX Julii saltem hic est verba opportuna locutus: Procul dubio, inquit, errorem contraxit R. P. F. Didacus de Coria Histor. Carmelit. lib. 2, cap. 17, credens absque historica suffragatione, S. Auream fuisse ex Carmelitarum Ordine alumnam, cum contra ejus placitum sint totius traditionis & scriptorum auctoritates.

[3] [nec certum est, eam Ordini S. Benedicti accensendam esse.] Martyrologi, aliique scriptores Benedictini contendunt, S. Auream martyribus Ordinis sui annumerandam esse. Inter alios Bucelinus in suo Menologio ad hunc diem ita loquitur: Aurea illustribus admodum vetustissimisque orta natalibus, relicto seculo, monachicæ vitæ institutum in celebri virginum nostrarum Cuteclarensi cœnobio professa, sanctos Adulphum & Joannem lectissimos Christi martyres, fratres germanos habuit. Possem hanc controversiam partibus litigantibus agitandam relinquere; sed quia curiosus Operis nostri lector plerumque judicium nostrum exspectat, dicam breviter, quod sentio. Imprimis nullo modo mihi fit verosimile, S. Auream Ordini Carmelitano annumerandam esse. Neque tamen hinc statim sequitur, eam fuisse Benedictinam: quamvis enim Eulogius dicat, illam in cœnobio vixisse, & peculiari sacræ devotionis stigmate seu velo insignitam fuisse, inde inferri non potest, eam stricti nominis religiosam fuisse, ac tria substantialia religionis vota emisisse. Sic hodiedum in Belgio virgines, quas vulgo Beghinas vocamus, velum accipiunt, ac tamquam in cœnobio simul habitant, & tamen novimus, eas non esse stricte dictas religiosus. Imo S. Augustinus serm. 23 de verbis Domini testatur, hujusmodi virgines communiter appellatas fuisse sanctimoniales. Plura de hac re vide apud Bollandum nostrum X Februarii in Commentario prævio ad Vitam S. Scholasticæ § 3, & apud Christianum Lupum in notis ad librum Tertulliani de Præscriptionibus, scholio capitis tertii, a pag. 40. Si tamen scriptores Benedictini liquido ostenderint, cœnobium Cuteclarense tunc ad Ordinem suum pertinuisse, libenter eorum sententiam amplectemur.

[4] Cum de Virginis ac martyris nostræ sanctitate satis constet, [Ejus cultus ex Martyrologiis: & Acta ex S. Eulogio.] miror, Usuardum de ea non meminisse, præsertim cum die XXVII Septembris duos illius fratres Adulphum & Joannem Martyrologio suo inseruerit. Silentibus igitur antiquis martyrologis, aliquot recentiores enumerabimus. Galesinius hac die sic habet: Cordubæ item sanctæ Aureæ virginis & martyris, quæ nobili genere nata, Joannis & Adulphi martyrum soror, aliquando lapsa, post facinoris intime pœnitens, iterum accusata, libere constanterque fidem professa, libenti animo datis pro Christo cervicibus, martyrium subiit. Martyrologium Romanum eamdem Martyrem brevius annuntiat hoc modo: Cordubæ sanctæ Aureæ virginis, quæ aliquando lapsa, sed facti pœnitens, iterato certamine hostem effuso sanguine superavit. Eamdem phrasim imitati sunt Wion, Menardus, Bucelinus, aliique, qui a Tamayo hac die citantur. Porro hi omnes sua hauserunt ex S. Eulogio presbytero Cordubensi, qui tribus annis post S. Auream etiam martyrii laurea donatus est, uti probavimus in ejus Vita ad diem XI Martii illustrata. Acta hujus Virginis ab hoc sancto Viro ita conscripta sunt, ut præter jam dicta vix quidquam in iis notandum occurrat. En ipsa.

ACTA AUCTORE S. EULOGIO COÆVO
Ex Memoriali Sanctorum lib. 3, cap. 17, quod tomo 4 Hispaniæ Illustratæ editum, & cum Coloniensi Patrum bibliotheca tom. 9, part. 1, col. 679 collatum est.

Aurea V. M. Cordubæ in Hispania (S.)

BHL Number: 0807


EX IMPRESSIS.

Ea tempestate virgo quædam nobilis, nomine Aurea, sanctorum Adulphi & Joannis martyrum, [S. Aurea vivens in cœnobio Cuteclarensi,] de quibus in præcedentibus memoravimus, soror, quæ a tempore collisionis eorum, devotionis præmio fungebatur, cum revelatis sacræ religionis studiis in cœnobio Cuteclariensi, quod antiquitus sanctæ & gloriosæ Virginis Mariæ nomini dedicatum est, commaneret per annos fere triginta & amplius, cunctis fidei suæ notitiam donans, nec ullis adumbrata pavoribus, conversationem Christianismi sui patulo gerebat congressu. Et quia erat stemmatis ortu præcincta, grandique fastu Arabicæ traducis exornabatur, nullus exterorum Virginis fidem incursare * audebat, donec quidam suorum ex provincia Hispalensi, unde genus trahebat, divinitus, ut arbitror, concitati, quo jam debita ante mundi constitutionem Virgini corona martyrii pararetur, & præstantius in cælestibus de consummato lætaretur triumpho, causa explorandi ad se perlati rumoris, fidem ac propositum Virginis venientes, callide contribulam suam gratia hospitandi * sese invisere mentiuntur. Quam non solum Christianam, verum etiam sacræ devotionis infignitam stigmate a contuentes, confestim de ea judici referunt quæstionem; qui & ipse jure nativitatis eidem Virgini concretis adhærebat prosapiis.

[2] [accusatur apud Mohemetanum judicem, a quo territa fidem negat;] Tali ergo stimulatus relatione, suis eam assistere jubens obtutibus, quare se tam nobiliter auctam famulatu fidei Christianæ degenerem reddiderit, vilique proposito tam præcelsi generis infecerit infulam b clementi admodum exhortatu compellat. Sed poteris, inquit, quam propere totis absolvi pædoribus, debitamque interpolatæ originis recipere claritatem, si tui gerens consultum, fidei nostræ cultibus intimis te votis admittendam elegeris, summisque nobis affectibus parens, quod sequimur, sequaris, & quo ducimur *, ire contenderis. Si vero & contemptos nos, & etiam, quæ colimus, abrogaveris, & illos, quos hactenus æmulata es, intuitu fidei sectare decreveris, post varia diræ cruciationis tormenta, post multiplicium dolorum immensa supplicia, quæ merito tanti criminis rea rependens *, postremo turpissimæ mortis supplicium incurres. Ferunt, eodem momento Virginem sub judicis objurgatione cessisse, & omne sibi imperatum libenter exequendum polliceri. Et quia melius de rebus [non] c expertis silendum est, quam procaciter incognita ventilare, cujus rei obtentu hæc ipsa negatio Martyrem futuram subrepserit, utrum formidine carnis, an causa disponendi rem familiarem, incompertus testificare non audeo, nisi forte ex subsequutis eventibus, quibus postmodum obstinanter in professione perdurans, promeritam adepta est lauream, ut sese conjectura arbitratus humani habet, carnis illam infirmitate non succubuisse credamus.

[3] [sed postea facti pœnitens,] Igitur post auditam judex oris ejus professionem, qua juxta omnes ritus legis suæ degere spoponderat: illico abeundi, quocumque vult, sibimet libertate collata, e vestigio domum regreditur. Ac sicut prius militans Christo nullatenus a proposito sanctæ fidei desuevit, nec a fidelium contubernio se passa est disgregari; quin potius illorum persæpe se cœtitibus conserens, quos pietatis religio perlustrabat, condignis fletibus affectuque interno lapsum linguæ deplorans, spei suæ veram fiduciam ad Redemptoris alligat indulgentiam, si forte reatu prævaricationis obnoxiam famulam non repellat, qui adulteram ab exitio lapidationis eripiens, Petrum a maris fluctibus incubantem Apostolico functurum primatu receptat, furemque patricidio coinquinatum, suo comitatui paradisum lustraturus admittit. Nec obesse fidebat prælargæ & incomparabili Domini pietati inutilis famulæ momentaneum crimen, apud quem multimoda miseratio & redemptio copiosa & exuberans prævenit gratiæ dono indignos, &, quibus strenui laboris stipendia nulla suppeditant, consulta pietate justificat. Auget præterea Virgo sancta compunctionem, studium lamentationis multiplicat, votis vota congeminat, & duplicato mœrore affectuque mentem perurgens, ne supremo examine aut de scelere condemnata æterno mancipetur supplicio, aut a consortio fratrum suorum Adulphi scilicet & Joannis martyrum beatorum congruis meritorum repagulis detrudatur, felicibus votis adnititur.

[4] Exin claro intrepidoque processu frequenter ecclesiam adiens, [publice religionis Christianæ exercitia obit,] jam jamque in virtute Domini roborata, terrenis abstracta contagiis & cælesti curiæ anhelat adscribenda: si forte cujusquam recidivo contestationis eventu in jus denuo mitteretur. Sed hæc callidus veterator non leviter ferens cum fideliori conciliatu nuper elapsam, creatori suo nunc quam antea militare intelligit, nec in aliquo penitus profuisse circumventionis suæ præstigium contuetur, quin injecto stupore nescio cujus habitudinis * transversam Virginis linguam a professione veritatis leviter & perfunctorie contestaverat ore, non corde fuisse sublatam advertens: haud dubie condæmonibus de extenuato cursu conqueritur dicens: Hæc celebs pridem me labiis fortuito honorans, modo cor ejus præcinctum virtute superna, grandi objectu a meis disparatur illecebris. Et idcirco quemdam in persequutionem beatæ Virginis, pruritans denuo, ad perquirendam tyronem fidei suæ compulit.

[5] Nonnulli interea gentilium ejus explorantes conversationem, [& denuo accusata Christum intrepide confitetur,] nihilominus juxta priorem habitum Christi Famulam reperientes, illico de ea coram judice questum deponunt, crimen asserunt, dolosque prætendunt, & ut tanti abusus præsumptioni vindex occurrat, talesque ausus legali auctoritate percellat, perversis linguis contendunt. Qui protinus vehementi ira commotus, ferocium truculento satellitum ministerio suis eam attrahere conspectibus jubens, illico exhibitam de contemptu nuper adepti cultus redarguit, de neglectu promissi comminatur propositi, & cur tanti juri * decretum non reverita sit, horrisonis percontatur clamoribus. Tum Virgo, quæ se noverat ad tale jam divinitus electam certamen, ut erat prudentioribus diserta facundiis, sancto jam perlustrata respectu, judici refert: Numquam a Christo Deo meo separata sum, numquam a religione pietatis ejus discessi, numquam profanationibus vestris vel ad momentum inhæsi, licet dudum coram te, lapsu quodam sermonis, lingua succubuerit. Erat autem cor meum fiduciam habens in Domino, qui me suarum promissionum introrsus adminiculis erigebat dicens: Qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet. Inde quamvis verbotenus laqueum prævaricationis incurrerim, vivido tamen sanctæ credulitatis tenore cor præmunitum gerebam. Nam statim quo a te digressa sum, & votis & affectibus lachrymosis, quem ab infantia mea didiceram, cultum exercui, fidem servavi, propositum gessi. Restat ergo jam nunc, ut secundum profanationis vestræ ritum aut gladio vindice puniar: aut si inultum præterire factum hujuscemodi potest, de reliquo tota me libertate ad cohærendum Christo Domino prætermitte.

[6] [& die 19 Julii palmam martyrii obtinet.] Tunc immanissimus arbiter, Virginis assertione succensus, facturus de ea regi relationem, ergastulis mancipavit, ingentique vinculorum onere coarctavit; quam alio die per decretum principis gladio trucidans, confestim exanime corpus ejus cujusdam homicidæ patibulo, qui ante paucos dies affixus fuerat, capite deorsum suspendi præcepit: cujus beatum cadaver cum ceteris furum membris, qui tunc ob flagitium interempti sunt, Bæticis d immersum gurgitibus, nullum hactenus comparendi vestigium præbuit e. Christus autem Deus & Dominus noster, qui est adjutor bellantium, & martyrum coronator, qui dat lassis virtutem, se quoque requirendi affectum insinuans, providam pulsandi januam misericordiæ suæ confert intentionem, multimodo rerum effectu secundum placitam sibi dispensationem præscitam & prædestinatam ante mundi principium, ad coronam martyrii famulam suam in pace suscepit: cui est honor & gloria, virtus & potestas in secula seculorum Amen. Coronata est hæc Virgo XIV Kalendas Augusti, Era qua supra f.

ANNOTATA.

a Ambrosius Morales in notis ad hunc locum per stigma intelligit velum capitis, quod virginibus imponi solebat. Id antiquitus virginibus etiam non religiosis dari solebat, ut indicavimus in Commentario prævio num. 3.

b Per infulam hic metaphorice significatur stirpis dignitas, ut ex sensu colligitur.

c Monet Morales, in veteri Ms. tantum legi expertis, & non amanuensis oscitantia haud dubie omissum fuisse, cum sensus negationem exigat.

d Bætis notissimus Hispaniæ fluvius, qui nunc vulgo voce Arabica appellatur Guadalquivir, id est fluvius magnus.

e Neque postea umquam illius reliquiæ comparuerunt, uti testantur scriptores Hispani.

f S. Eulogius capite præcedenti agens de S. Argimiro martyre, cujus Acta ad diem 28 Junii illustravimus, signaverat æram DCCCXCIV, cui respondet annus Christi 856. Paret itaque S. Auream eodem anno 856 passam esse.

* forte incusare

* al. sospitandi

* forte ducimus

* al. rependes

* al. hebetudinis

* al. juris

DE S. BERNOLDO SEU BERNULPHO EPISCOPO
ULTRAJECTI IN BELGIO.

ANNO MLIV.

SYLLOGE HISTORICA.
Sancti cultus, gesta, miracula, sepulcrum & reliquiæ.

Bernulphus episc. Ultrajecti in Belgio (S.)

AUCTORE G. C.

Quamvis hic beatus Præsul tantum in paucis recentioribusque Martyrologiis memoretur, tamen jure quodam suo locum in Actis nostris exigit: cum aliunde de immemorabili ejus cultu satis constare videatur, [Sancti cultus ex Martyrologiis probatur.] uti probare conabimur, postquam aliquot Martyrologorum verba, quorum auctoritate hæc potissimum definiuntur, more nostro præmiserimus. Matricula Carthusiæ Ultrajectinæ in Auctariis Usuardinis, eum sic memorat ad diem XX Julii: Bernoldi episcopi Trajectensis apud sanctum Petrum quiescit. Grevenus in iisdem Auctariis sic habet: Item beatæ memoriæ Bernoldi episcopi Trajecti inferioris & confessoris. Ferrarius eumdem Sanctum suo Catalogo generali sic inseruit: Trajecti ad Rhenum, S. Bernulphi episcopi ejusdem urbis. Ejusdem sancti Præsulis meminit Canisius noster in suo Martyrologio Germanico, sed nescio, qua auctoritate ipsum Lugduni in Gallia collocaverit. Saussayus in Martyrologio Gallicano ita illum pluribus verbis annuntiat die XX Julii: Ultrajecti, depositio sancti Bernulphi, episcopi & confessoris, viri divini cultus amplificandi admodum studiosi, atque pontificiæ virtutis perfectæ exemplaris, qui cum vivens maxima pietatis insignia edidisset, tum eximiæ conversationis actibus, tum sacrorum ædificiorum magnifica excitatione, defunctus etiam miraculis emicuit copiosis, ob quæ e tumulo levatus, atque in choro ecclesiæ sancti Petri, quam exstruxit, collocatus, devotæ plebis, quam præsidiis perpetuis juvat, continua frequentatione religiose honoratur. Nescio, cur martyrologus ille elogium ejusdem Sancti, mutata phrasi, ad diem XIX Julii in Supplemento repetat. Castellanus in suo Martyrologio universali etiam hunc Episcopum sancti titulo donat. Atque hæc sunt, quæ apud martyrologos inveni.

[2] Historici etiam insignem hunc Virum scriptis suis celebrarunt. [Beka miram istius Præsulis electionem narrat,] Joannes de Beka, canonicus Ultrajectinus, qui ante medium seculi XIV floruit, miram illius promotionem ad episcopatum in suo Chronico sic narrat: Cum Adelboldus episcopus defunctus esset, & quotidianus tumultus in electione novi pastoris contentiose foret, Conradus rex Trajectum descendit ad supprimendam discordiam, adducens secum Ghiselam reginam, uxorem suam. Sed quoniam eadem regina diebus illis erat gravida, quinimo puerperio proxima, ideoque jam dictus rex locavit eamdem in pago de Oosterbeke apud quemdam presbyterum, cui Bernulphus proprii nominis erat vocabulum. Rex autem ad urbem Trajectensem confestim se transtulit, & capitulum ad unionem pacis informare studuit. Demum invalescente discordia graviori, totum capitulum compromisit in arbitrium regis præsentare virum discretum ac idoneum, qui dignus esset gubernare tantum episcopium. Interea regina nobilis elegantis formæ parturiit infantem, transmittens regi nova gaudia per Bernulphum sacerdotem; & ecce rex pro desiderata legatione nimirum * exultans tradidit eidem presbytero Trajectense pontificium, consimiliter & investituram per annulum & pastoralem baculum. Eadem fere alio stylo narrantur in Chronico Trajectensi, quod Antonius Matthæus inter veteris ævi Analecta tomo 9 ex Mss. edidit. Honorifica ejusdem Præsulis mentio fit in diplomate quodam, quod Fredericus Badensis, quinquagesimus sextus Ultrajectinæ ecclesiæ episcopus, anno 1515 dedit, ubi inter alia Bernoldi laudabilia pietatis & virtutum opera, numerantur tres ecclesiæ, quas Ultrajecti ædificavit.

[3] [& Heda refert ejus sanctitatem,] Wilhelmus Heda, qui anno 1525 Antverpiæ obiit, fusius S. Bernulphi gesta describit, & Joannis Bekani narrationi hæc adjungit: Bernulphus itaque vigesimus ordinatus episcopus illico animum ad vitam sanctiorem & augmentum religionis cultumque divini obsequii applicuit. Primum pacem pepigit cum Comite Hollandiæ & principibus circumvicinis. Erexit in Trajecto a fundamentis ecclesias binas, unam in honorem divi Petri Apostoli, alteram sancti Johannis, in qua corpora sanctorum Justinæ & Cypriani recondit, utramque multis prædiis & possessionibus ditans, ubi etiam collegia canonicorum instituit, monasterium antea per Anfridum episcopum in Monte Sancto constructum, transtulit in urbem, ubi & ecclesiam sub invocatione sancti Pauli Apostoli ædificavit. Apud Daventriam instauravit templum divi Lebuini, ubi & partem Canonicorum ex ecclesia beatæ Mariæ Trajectensi (quæ sancti Salvatoris nunc dicitur) transmisit, assignans ex bonis dictæ ecclesiæ, quæ admodum opulenta erant, quibus perpetuo illic Deo militarent. Ecclesias præterea & loca sacra per diœcesim suam ruinam minantia in cultum pristinum restituit & ornavit. In hac itaque tam sancta conversatione usque ad finem vitæ perseverans, cum cælitus datus esse crederetur ad relevamen ecclesiæ suæ paulo antea satis oppressæ, postquam sedisset annis XXVIII (alii tantum numerant XXVII episcopatus annos) migravit ad Dominum XIV Kal. Aug. anno Domini MLIV, tempore Henrici III. Sepultus in sanctuario ecclesiæ sancti Petri per ipsum fundatæ, translatus postea collocatur in choro, ubi plurimis claret signis & virtutibus: quo & mortales plures nostra tempestate confluunt salutis gratia.

[4] Non placet Hedana clausula Arnoldo Buchelio heterodoxo, [quæ ex ipsis heterodoxis,] qui ubique Sanctorum gesta & cultum arrodit. Quare in notis ad Hedam pag. 126 miratur, Viri sanctimoniam & miracula Molanum latuisse, accuratissimum alioquin talium inquisitorem. At ego miror potius istius critici oscitantiam: si enim Molani Natales sanctorum Belgii anno 1595 vel 1616 impressos inspexisset, haud dubie ad diem XIX Julii legisset sequentia: Trajecti, memoria beati Bernulphi episcopi, qui primum fuit pastor ecclesiæ in pago Oosterbeeck, sed ex compromisso capituli per Conradum augustum, cujus uxor in ejus parochia pepererat, ad vacantis sedis dignitatem evectus est, quam annis viginti septem in pace gubernavit. Deinde post enumeratas ecclesias, a S. Bernulpho conditas, subjungit eadem, quæ Buchelio in Heda displicuerunt. In hac itaque tam sancta conversatione, inquit, usque in finem vitæ perseverans migravit ad Dominum anno millesimo quinquagesimo quarto, sepultus in sanctuario ecclesiæ sancti Petri per ipsum fundatæ: translatus tamen postea collocatus est in choro, ubi plurimis claret signis & virtutibus, quo & mortales plures nostra tempestate confluunt salutis gratia. Quid hic, obsecro, Buchelius carpere voluit? Cum ipsemet ex Bockenbergio heterodoxo fateatur, Bernulphum populari (potius dixisset antiqua & catholica) religione ad hæc fere tempora frequentatum fuisse, & juxta Chronicon vulgare narret, sepulchrum ejus a mulierculis, quarum infantes nullum capere valerent incrementum, quales etiam D. Mathuto (voluit dicere Machuto) offerebantur, visitari certa sanitatis spe solitum. Nunc ulterius Præsulis nostri sanctitatem & cultum ex ipsis Ecclesiæ Romanæ hostibus confirmemus.

[5] In Batavia sacra, anno 1714 typis primum edita, [scriptoribus confirmatur.] parte 1, pag. 128 citatur Bockenbergius, fidei Catholicæ apostata, qui in opere nondum typis vulgato de Apostolis Divisque tutelaribus Hollandiæ, ita de S. Bernoldo seu Bernulpho disserere dicitur: Post multa pietatis & æquitatis opera, quibus Deo servire studebat, infirmari cœpit Bernulphus, & mundi vincens contagium, mundus migravit ad Dominum, multis miraculis coruscans XIV Kalend. Aug. anno MLIV, & sepelitur in ecclesia S. Petri. Hic inter cetera infirmitatum genera morbum illum puerorum, quem & siccum vulgo nominant, solitus est curare. In Actis autem Pontificum Trajectensium hactenus quoque ineditis idem Bockenbergius hæc de Bernulpho scribere perhibetur: In D. Petri, quod fundavit Trajecti, templo conditus, & populari religione, maxime a matronis, quibus sterilitas aut puerorum valetudo erat molesta, stante pontificatu in Batavis, frequentatus. Memorantur ornamenta pontificalia, quibus olim erat humatus, cum corpus ejus, ex primo loco elevatum, collocaretur in choro cum suavi fragrantia reperta integra, atque in annuis ejus sacris ad nostra usque tempora usitata. Ecce ipsi Sanctorum oppugnatores virtutem S. Bernulphi laudare, & piam Catholicorum erga eum venerationem testari coguntur. Sed jam iterum Catholicos testes audiamus.

[6] [In Rituali Ultrajectino invocatur super ægros,] Petrus van Straceele Societatis nostræ sacerdos, & Ultrajecti missionarius, in litteris anno 1671 ad Papebrochium datis affirmat, in fine Ritualis Ultrajectini haberi orationem, quæ super ægros sic recitatur: Deus, qui per Filii humilitatem jacentem mundum erexisti; Deus, qui miserabiliter lapsos & variis peccatis irretitos sacerdotum ministerio mundari præcepisti; Deus, qui per manus tuæ impositionem animarum & corporum morbos fugasti, idemque opus a discipulis tuis eorumque successoribus fieri voluisti, exaudi preces nostras pro hoc famulo tuo, infirmitate corporis sui gravato, & manum pietatis tuæ manibus nostris suppone, ut per hanc manus impositionem, te operante & suffragantibus meritis & precibus gloriosissimi S. Bernulphi confessoris atque pontificis, descendat super eum cælestis benedictio & gratia Spiritus sancti, ut ab omnibus venenosis nocumentis, universisque infirmitatibus & periculis animæ & corporis liberetur, per eumdem Christum Dominum nostrum. Amen. Deinde dicitur ad infirmum: Sanet te Dominus Jesus, intercedat pro te S. Machutus, oret pro te S. martyr Christi Quintinus, interveniat pro te S. confessor Bernulphus, ut plenam ac perfectam sanitatem consequaris in nomine Patris &c.

[7] [qui illius ope aliquando sanantur.] Idem missionarius a Papebrochio per litteras interrogatus, an intercessione S. Bernulphi aliqua fierent miracula, rescripsit, illustria quædam contigisse præcedentibus annis, sed ea non nisi privatis testimoniis probari posse. Initio tamen anni 1672 transmisit prodigiosum quoddam beneficium ope S. Bernulphi concessum, quod notarius publicus coram testibus excepit, cujus autographum Belgicum ita sere Latine sonat: Coram me Nicolao Straffintveldt, notario publico, & testibus infrascriptis comparuerunt Goudæ Alardus Segerman, ejusque uxor Dympna Jacobs, & declararunt, filiolum suum Henricum anno 1662 incidisse in quemdam morbum, quo illius corpusculum ita extenuatum est, ut præ macie nigrum & tamquam hominis sceleton appareret. Cum autem puer per sex circiter menses hoc morbo adeo misere afflictus fuisset, ut ejus genua ad pectus contraherentur, & non nisi genibus aut cubitis nixus somnum capere posset, in tantum vitæ discrimen pervenit, ut non posset amplius juvari humanis remediis, quæ parentes plurima adhibuerant. Cumque etiam R. P. Bernardus Minorita super puerum orationes quasdam frustra recitasset, tandem parentes aquam benedictam cum particula reliquiarum S. Bernulphi, olim Ultrajectini episcopi, illi bibendam præbuerunt. Id cum media nocte factum fuisset, puer ante horam tertiam matutinam membris & genibus erectis jacuit, & postero die omnino sanitati restitutus clava lusit. Hæc omnia præfati parentes, si opus esset, juramento confirmare parati sunt. Actum Goudæ coram…vander Hout, & Wilhelmo Straffintveldt testibus die XXIV Septembris anno MDCLXXI. Infra prædicti parentes, ac testes nomina sua manu propria subscripserant. In Batavia sacra part. 1, pag. 128 narratur recentius beneficium, ope S. Bernulphi alicui virgini Ultrajectinæ præstitum, cujus fides sit penes autorem.

[8] [Sancti epitaphium exhibetur,] Jam tantum superest, ut exhibeamus S. Bernulphi epitaphium, quod miram ejus electionem, episcopatus durationem, pia ædificia, mortis annum & diem paucis versibus sic complectitur.

DEO OPT. MAX. AC ÆTERNÆ MEMORIÆ SACRUM.

Hic sunt confossa Bernoldi Præsulis ossa.
Laudet eum glossa, dedit hic quia munera grossa.
Præfuit hac sorte: sunt sede vacante subortæ
Lites distortæ, pro Præsule flente cohorte.
Venit rex Conrat, ut pacem mox ibi ponat,
Datque cohors tota regi de Præsule vota.
Retro dimissa paritura conjuge Gisla.
Oesterbeeck villa prope Bernoldum parit illa,
Tunc ibi curatum, cui rex dat pontificatum
Ob nova portata, quod erat proles sibi nata.
Vicenus Bernold pastor successit Adelbold,
Annis septenis bene rexit bis quoque denis.
      Holland militiam junxit ad ecclesiam.
Sanctis Baptistæ, Petro, Paulo, Lebuino,
      Quatuor ecclesias condidit egregias.
I quater, attendas, decimo quartoque Kalendas
Augusti semel M, semel L, dum scandit ad arcem.
Non mala mors subita, quum * præcessit bona vita.

Antonius Matthæus acatholicus in Fundationibus ecclesiarum lib. 1 fundat. 3, num. 1 asserit, sese adhuc juvenem legisse hoc carmen adscriptum parieti, qui navem distinguebat a choro S. Petri. Idem legitur in Batavia sacra pag. 128, & in Historia episcopatuum fœderati Belgii part. 1, pag. 12; quæ omnia cum Ms. nostro epitaphio conveniunt.

[9] At cum sepulcri mentio inciderit, non video, quomodo verum esse possit, [& parachronismus circa reliquiarum inventionem discutitur.] quod Antonius Matthæus in opere proxime citato num. 2 pronuntiat his verbis: Intactum mansit sepulcrum usque ad annum MDCLXXV (auctor Bataviæ sacræ eumdem annum signat) quo vi ventorum disfracta ut ædes refici rursum posset, loco motum, apertum. Nec in loculo tamen quidquam præter calicem, annulum & baculum episcopalem, qui præ carie tamen mox fractus. Præterea erat nihil, nisi cinis & ossa, & hæc jam exesa. Non video, inquam, quomodo hæc vera esse possint: habeo enim authenticum instrumentum Belgice scriptum, quod supra memoratus noster Petrus van Straceele jam ab anno 1671 ad Papebrochium misit. In eo in dicitur corpus S. Bernulphi anno 1656 inventum fuisse, & tota inventionis historia cum minutissimis circumstantiis describitur. Juverit hic in Latinum compendium redigere illam narrationem, quæ sic fere habet: Cum Ultrajecti Walones templum S. Petri sibi concessum vellent ampliare, & in choro foderetur, die XXVII Novembris anno MDCLVI inventa est lapidea capsa, in cujus limbo apparebant auratæ litteræ, sed a terra ita obscuratæ, ut vix legi possent, nisi in parte superiore, ubi hæc habebantur: SS. Baptistæ, Petro, Paulo, Lebuino. Inferius autem hæc legebantur: Anno MLIIII CUJUS ANIMA REQUIESCAT. In ea capsa repertum est corpus S. Bernulphi, episcopali habitu indutum, cui argenteus calix, patena, aureus annulus, & pedum episcopale addebantur. Vestis superior confecta erat ex serico Damasceno violacei coloris. Capiti suppositus erat lapis excavatus, cui capilli humore quodam agglutinabantur. Aderat etiam lamina plumbea, in qua nomen S. Bernulphi & dies obitus exprimebantur. Postquam calix, patena, annulus & pedum episcopale usque ad diem IV Decembris apud secretarium capituli deposita fuerant, statutum est, ut ea deinceps in archivis capituli conservarentur, & corpus Bernulphi præfatæ capsæ inclusum eodem, quo fuerat, loco sepeliretur. Hactenus instrumentum, cui hæc Latine subscribebantur: Acta sunt præsente me infrascripto secretario capituli S. Petri. Inferius notatum erat. Houwert. Non videntur hæc componi posse cum iis, quæ Antonius Matthæus & auctor Bataviæ sacræ anno 1675 primum contigisse narrant. Ceterum reliquiæ S. Bernulphi hodiedum partim apud acatholicos, nomine tenus, canonicos, partim apud alios sacerdotes delitescunt.

[Annotata]

* al. nimium

* al. quam

DE BEATA STILLA VIRGINE
IN MONASTERIO MARIÆBURGENSI PROPE ABENBERGAM IN FRANCONIA.

FORTE SEC. XII.

SYLLOGE HISTORICA.
Cultus, genealogia, Acta & miracula.

Stilla virgo, in monasterio Mariæ-burgensi, prope Abenbergam in Franconia (S.)

AUCTORE G. C.

Mariæburgi, inquit Gretserus noster in opere de Sanctis & Episcopis ecclesiæ Eystettensis lib. 2, cap. 10, quod est monasterium virginum in diœcesi Eystettensi prope Abenbergam civitatem, colitur sanctitatis opinione celebris virgo, [B. Stillæ cultus] nomine Stilla. Deinde ejusdem beatæ Virginis cultum ita probat: Porro ad tumulum S. Stillæ statim, quamvis nondum excitato monasterio, concursus fieri cœpit a vicinis Norimbergensibus, Weissenburgensibus, Anspachensibus, & ab aliis, qui beneficia meritis B. Stillæ impetrata testabantur donariis votivisque tabellis, prout olim quoque ad sepulcra martyrum fieri consuevit. Tunc citans locum ex Theodoreto de anathematibus ad Sanctorum sepulcra antiquitus suspensis, ita pergit: Quorum similia olim ad sepulcrum S. Stillæ videre licuit, imo & hodie licet: neque enim cælestis illius benignitatis fons exaruit. Germanicum quoddam Ms. post enarrata B. Stillæ miracula testatur, imaginem hujus beatæ Virginis in altari collocatam hodiedum etiam a monialibus pie exornari, ad eamque statis anni temporibus, ac præsertim die XIX Julii, magnum fieri populi concursum, prout etiam anno 1670 contigit; imo addit, aspectum hujus imaginis propter instantes populi calamitates nonnumquam prodigiose immutatum fuisse, cujus miraculi fidem penes auctores relinquimus. Arturus in Gynæceo ad diem XXX Maii, Lahierius noster in Menologio virginum XXVIII Augusti, & Castellanus hac die in suo Martyrologio universali eamdem Virginem titulo sanctæ aut beatæ donant. Sed quia sua ex Gretsero & Radero hauserunt, verba eorum afferenda esse non existimo.

[2] Jam memoratum Ms. Germanicum hodiernam B. Stillæ sepulturam accurate describit, atque inter alia memorat, [& sepultura.] sepulcrum ejus tribus pedibus a terra elevatum cancellis circumdari, eidemque incisam esse ejus effigiem, quæ templum manu præfert. Ibidem ejus genealogia antiquis characteribus exprimitur, & in medio cernitur lignea ejusdem beatæ Virginis statua, ad cujus utramque partem locus est, ubi cerei aliaque anathemata offeruntur. Porro idem Ms. de B. Stillæ reliquiis hæc fere narrat. Cum anno 1630 ecclesia monasterii Mariæburgensis augeretur, ac in meliorem formam redigeretur, fuit quædam priorissa, nomine Christina, quæ dubitabat, utrum omnia B. Stillæ lipsana adhuc illic conservarentur, quia jam ab aliquot annis in monasterio Mariæsteinensi viderat lipsanothecam, cui B. Stillæ reliquiæ includi dicebantur. Itaque consilio habito, placuit duobus monasterii Mariæburgensis confessariis sepulcrum B. Stillæ scrutari: qui cum tempore nocturno diligenter fodissent, caput hujus beatæ Virginis invenire non potuerunt. Hinc creditum est, moniales istius monasterii, quæ olim ob hæreticorum rabiem ad cœnobium Mariæsteinense fugerant, aliquas B. Stillæ reliquias secum tulisse. Atque hæc sunt, quæ de cultu & sacris exuviis detegere potui.

[3] Gretserus supra laudatus nomen B. Stillæ ex etymologia Germanica deducit: nam vox Stilie apud Germanos & Belgas significat modestam, [Genealogia ejus ex Gretsero,] taciturnam, sedatam, aliaque hujusmodi synonyma. Deinde loco jam citato genealogiam B. Stillæ ita explicat: Dicitur fuisse proneptis Babonis Abenspergensis in Bavaria comitis, cui sors admiranda triginta duos filios concessit, & ita quidem, ut omnes simul superstites videret; quorum unus Wolframus, quem S. Henricus imperator Abenbergensi comitatu in Norico donasse fertur; qui uxore ducta genuit tres filios, Othonem, Wolframum, & Conradum. Wolfframus II Zelchum comitem filium habuit. Ex Zelcho prognati sunt duo filii Conradus & Rapoto & unica filia Stilla, qui duo cum S. Othone Bambergensi episcopo fundarunt celeberrimum illud monasterium Ordinis Cisterciensis, quod Fontem salutis Germanice Heilsbrunnum nominant, inter Norimbergam & Anspachium, quod factum est anno MCXXXII. Suspicor, Gretserum hanc B. Stillæ originem etiam in quibusdam documentis invenisse, sicuti sese alia ex iis eruisse testatur his verbis: Hactenus de Divis Eystettensibus collectanea; ita nomino: nam quæ hoc secundo libro attulimus, ea pleraque ex variis monumentis collecta & decerpta sunt.

[4] Nihilominus Raderus noster in sua Bavaria sancta tomo 2, [& Radero.] pag. 244 aliam de stirpe B. Stillæ conjecturam ita proponit: Nomen ab silentio (rara sane virtute in femina) accepisse Stillam existimant, quod Still patria voce silentium valeat: nisi (quod mihi vero proximum apparet) e marchionum & comitum Austriæ a Stilla & Hefft originem traxit. Ceterum, ut Gretserus tradit, patrem habuit Zelchum, avum Wolframum II, proavum Wolframum I, abavum Bobonem II, atavum Bobonem I, tritavum Bertoldum regulum Boiariæ Schirensem, cui pater fuit Arnulphus Schiræ conditor, avus Arnulphus dux Boiariæ, proavus Luitpoldus caput principum hodie Boiariæ potientium: adeo Principum satu edita Stilla virgo, cui abavus ille πολύπαις (si vera recentiorum narratio) Babo quadraginta liberorum sobole felix, duobus & triginta maribus, octo virginibus, de quibus copiose Hundius in stemmate Boiorum. Proavum Wolframum, Babonis II filium, Henricus S. imperator dynastia Abenspergensi in Norico donavit. Zelcho patri filii fuere Rapato & Conradus, qui fontem salutis cœnobium nobilissimum heilbrun condiderunt. Sororis tamen Stillæ memoria præterita ab genealogographis, qui sexum muliebrem plerumque tacent, nisi cum hanc illamve nuptum datam narrant. Sed neque Zelchi fit mentio in Babonis & Wolframi stirpe Gretserus ex Eystadianis chartis illum eruit; Aventinus & Hundius tacent. Lazius de Austriæ marcha Orientali marchiones & comites a Stilla memorat, & fieri potest, S. Stillam ab illis ortam. Hanc incertam Raderi conjecturam genealogis examinandam relinquimus. Nos interim istius beatæ Virginis Acta seu potius Actorum fragmenta producimus.

[5] [Ejusdem beatæ Virginis Acta,] Idem Gretserus ex schedis, opinor, Eystettensibus narrat sequentia: Sed Stillæ semper mens erat, ædificare templum vel monasterium vel utrumque in monte arci paternæ vicino. Et templum quidem perfecit; cetera ne perficeret, mors intercessit: cumque funus ducere tentarent Heilsbrunnum, ubi fratres requiescebant, nulla ratione id loco moveri potuit. Junctis ergo currui equis, liberos abire siverunt sine ullo auriga aut rectore. At illi sacrum onus ultro deportarunt ad templum, quod ipsa exstruxerat, & in quo tumbam sibi elegerat, nec sine cælesti approbatione: nam cum quadam die B. Stilla ex arce paterna chirothecam suam dejecisset hoc adjuncto: Ibi sepeliar, ubi chirotheca inventa fuerit; non alibi, quam in templo abs se condito reperta est; & eo quidem loco, quem pro sepulcro occupat. Stetit templum solum usque ad annum Christi MCCCLXXXII, quo tempore Wilhelmus episcopus Eystettensis cœnobium sanctimonialium adjicere cœpit, accitis virginibus ex Mariæ Lapide juxta Eystadium, quæ religiosæ vitæ fundamenta ponerent; quod monasterium postea & frequentia & pietate admodum floruit, ita ut præcipui patricii Norimbergenses huc suas filias Deo servituras missitarent. Hæc sunt omnia, quæ de B. Stillæ gestis traduntur.

[6] [& miracula.] Deus post mortem B. Stillæ varia per ejus intercessionem patravit miracula, quorum multitudine & magnitudine permotus Gundackarus II episcopus Eystettensis fertur altare in istius beatæ Virginis memoriam erexisse. Quamvis fortasse aliquis ex præsulibus Eystettensibus fuerit hujus altaris conditor, tamen is Gundackarus esse non potuit, ut recte advertit Gretserus, cum Gundackarus obierit anno Christi 1075, quando B. Stilla forte nondum nata, certe necdum mortua erat, si subsistant ea, quæ supra ex Gretsero dedimus de illius stirpe & fratribus, qui anno 1132 monasterium. Heilbrunnense ædificarunt. Nolim tamen ob hunc errorem dubitari de antiquo illius cultu aut miraculis, de quibus jam sæpe citatus Gretserus sic testatur: Vidi & legi Germanice conscripta quinquaginta quinque manifesta sane & evidentia miracula, B. Stillæ suffragatione perpetrata: nam cæcis visus est redditus, claudis incessus, surdis auditus, pestilentia depulsa, capitis dolores sedati, semimortui a limine mortis revocati, & plura alia supra naturæ vires gesta, quæ insignem hanc Abenbergensem Comitissam Christo sponso suo charissimam & gratissimam esse, perspicue ostendunt. Nos eadem, ni fallor, miracula & forte plura ex Germanico Ms. monasterii Mariæburgensis desumpta, & a nostro P. Christophoro Offenhausen circa finem anni 1670 Eystadio ad Papebrochium transmissa, habemus, quæ utinam Gretserus, aut alius quispiam linguæ Germanicæ omnino peritus Latina fecisset. Cum igitur id nusquam factum esse sciam, pro B. Stillæ gloria tetricum hunc laborem subibo, & beneficia intercessione illius præstita ex Ms. nostro Germanico, servata rerum substantia, Latine reddam.

MIRACULA
Ex Ms. Germanico monasterii Mariæburgensis, quod Latine reddimus.

Stilla virgo, in monasterio Mariæ-burgensi, prope Abenbergam in Franconia (S.)

EX MS.

PARS I.
Recensentur antiqua miracula, quæ usque ad restaurationem cœnobii contigerunt.

Nobilis canonicus Eystettensis ophthalmia laborans invocat S. Stillam, vovetque, se ædem illi sacram restauraturum. [Canonicus oculis laborans visum,] Mox omni oculorum dolore depulso, votum implet, & postea religiosum Ordinem ingreditur.

Virgo quædam Norimbergensis magnos dolores terroresque patiebatur: [& femina prius sibi, ac dein filio sanitatem impetrat.] nam tempore somni subito expergiscens vociferabatur, ita ut aliqui timerent, ne ad insaniam redigeretur. Tunc ex piorum hominum consilio promittit peregrinationem ad sepulcrum B. Stillæ, ac brevi sanata est. Cum eadem postmodum in matrimonium collocata filium peperisset, equus filioli faciem ita contrivit, ut puer vix hominis figuram præ se ferret, & ex vulnere moriturus putaretur. Implorat illa iterum intercessionem B. Stillæ, & brevi puer pristinæ formæ redditus est.

[2] Mulieri cuidam erat filiolus, qui diu incedere non potuerat. [Puer claudus,] Mater itaque illum S. Stillæ commendat, & ad ejus sepulcrum defert. In itinere autem, cum adhuc media leuca ab eo abessent, dixit puer: Mater, permitte me ire. Respondit mater: Non potes ire. Puer iterum repetit: Chara mater, permitte me ire. Tunc puer in terram depositus cœpit præ gaudio exsultare, & per viam discurrere usque ad sepulcrum S. Stillæ; & ab eo tempore nihil illi in gressu defuit. In vigilia sanctorum Petri & Pauli, quando in monasterio celebratur dedicatio templi, factum est hoc miraculum & omnibus innotuit.

Eodem die venit mulier habens oculos ita caligantes, [& mulier cæcutiens sanantur.] ut ferme cæca esset. Hæc voverat peregrinationem ad S. Stillam. Cumque votum expletura ad S. Stillæ sepulcrum appropinquaret, alta voce sic orabat: O sancta Stilla, digna Dei sponsa & amica, impetra ab omnipotenti Deo sanitatem oculorum meorum: ego enim sum misera peccatrix, quæ nihil mihimetipsi obtinere possum. His dictis, illico sensit remedium, & tanta voce, ut moniales in choro audirent, cœpit exclamare: Laus, honor & gloria sit omnipotenti Deo ac sanctæ Stillæ: nam visum recepi. Deinde ubique propalabat, quomodo patrocinio S. Stillæ ab imminente cæcitate liberata fuisset. Quare summopere gavisa statuit reliquo vitæ tempore S. Stillam impense colere, atque adeo postmodum sæpius sepulcrum ipsius visitavit. Hæc mulier erat Onoldina a.

[3] [Mulier morbo Gallico,] Alia mulier ita laborabat carcinode Gallica, ut in ejus brachio magnum & pervium foramen efficeret. Vovet ergo peregrinationem ad S. Stillam, & cum eam instituisset, pristinæ sanitati reddita est.

Circa annum MCCCCLXXXXIV Deus Norimbergam b, [& urbs Norimbergensis peste liberantur.] celebrem sacri Romani Imperii urbem, lue afflixit. Cum autem tunc temporis in monasterio Mariæburgensi, quod tantum tribus leucis Norimberga distat, essent plurimæ filiæ Norimbergenses ex nobilibus ac præcipuis familiis ortæ, senatus per litteras rogavit moniales prædicti monasterii, ut precibus divinam misericordiam implorarent, & contagiosum morbum ab urbe depellerent. Cum id executioni mandatum esset, & Magistratus clare videret, per has aliorumque piorum hominum orationes pestem sisti, dedit ad monasterium litteras gratificationis, misitque ad ornandam S. Stillam rubrum pallium Damascenum, in quo civitatis insignia acu picta etiamnum cernuntur.

[4] [Duæ moniales ope S. Stillæ,] Monialis quædam magnos lateris dolores patiebatur. Invocans igitur S. Stillam, & sumptam de illius sepulcro terram lateri applicans ad sanitatem reducitur. Eadem monialis in profundam fossam, aqua repletam, ceciderat, & in proximo mortis periculo versabatur. Implorata ope S. Stillæ, subito ex aqua sic emersit, ut videri & juvari potuerit.

Alia monialis manum male affectam habebat, [mirifice juvantur.] ita ut non posset commode cibum capere. Dum nulla medicina ei prodest, implorat intercessionem S. Stillæ, & ad ejus sepulcrum orans offert duas cereas manus. Post fusam orationem & oblationem factam sanitati restituitur.

[5] [Mulier ex scalarum lapsu graviter vulnerata,] Quando Mariæburgi chorus monialium dilatabatur, scala, quam duo viri ferre vix poterant, circa sepulcrum S. Stillæ decidit in caput feminæ, quæ statim mentis impos in terram corruit. Implorato S. Stillæ auxilio, mulier pristinas vires ita recuperat, ut vix quidquam damni passa videretur. Illa sibi firmiter persuadebat, sese ipso loco morituram fuisse, nisi S. Stilla apud Deum intercessisset. Quapropter decrevit toto vitæ tempore S. Stillam devote venerari.

Honestæ virgini Norimbergensi intumuerat gena; [& virgo duplici morbo afflicta sanitati restituuntur.] quæ nullis medicaminibus ad pristinum statum reduci poterat. Invocans S. Stillam vovet ei cereum & cultum, quoad viveret, & sine mora sanitatem obtinet. Eadem virgo postmodum ingentes dolores in pectore & humeris sentiens, denuo auxilium S. Stillæ implorat, & statim cruciatuum suorum lenimen experitur.

[6] Matrona Norimbergensis nocte quadam tanto tamque repentino morbo obruebatur, [Matrona quædam periculoso morbo eripitur, & eadem] ut sese brevi suffocandam crederet. Cum vero deinde medicus eam juvare non posset, confugit ad patrocinium S. Stillæ, & ei ceream imaginem vovet. Recuperata sanitate, detulit ad ejus sepulcrum hanc imaginem, & publicavit beneficium, quod intercessione S. Stillæ obtinuerat. Eadem matrona implicabatur duabus magni momenti litibus, quæ expediri non poterant. Commendat igitur causam suam S. Stillæ, eique donum quoddam promittit. Deinde omnia successerunt ex sententia.

Multi alii difficillimis litibus irretiti venerunt ad sepulcrum S. Stillæ, [cum multis aliis difficiles lites feliciter finit.] & offerentes cereas linguas narrarunt, quomodo Deus per intercessionem S. Stillæ ipsos in causis suis adjuvisset.

[7] Femina quædam tanto capitis dolore vexabatur, [Femina dolore capitis,] ut rationis usum perditura videretur. Tunc in somno S. Stilla ipsi apparuit, suasitque, ut peregrinationem ad suum sepulcrum susciperet. Ea peracta, amissam valetudinem recepit.

Alia femina dudum morbo Gallico afflicta fuerat, [& altera morbo Gallico liberantur.] & nullis medicinæ artibus ad sanitatem revocari poterat. Apparuit ipsi etiam in somno S. Stilla, jubetque, ut ad suum sepulcrum peregrinetur. Cum autem hæc femina numquam antea de S. Stilla audivisset, venit Norimbergam & quæsivit S. Stillæ sepulturam. Inde mittitur Ambergam, ubi erat hospitium S. Stillæ sacrum. Cum eo pervenisset & attente preces fudisset, cœpit sanari. Quare Deo ac S. Stillæ actis gratiis, publice narravit hoc mirum beneficium sibi collatum.

[8] Dum femina quædam nebat, ejus ex filio nepotulus puerili more colum circumcursans ita cecidit, [Duo pueri] ut fusus collo suo infigeretur, & puer mortuo similis in terram corrueret. Hoc spectaculo exterrita mulier cœpit S. Stillam ita inclamare: O omnipotens Deus per intercessionem famulæ tuæ S. Stillæ hunc puerum morti eripe. Mox puer se erexit, propria manu fusum extraxit, aviæ suæ tradidit, & pristinam sanitatem consecutus est. Tunc ilia apud sepulcrum S. Stillæ gratias persolvit, eo quod Deus ad suas preces tantum prodigium patrare dignatus esset.

Cum puer quidam gutturi culmum simul cum spica immisisset, [periculoso infortunio eripiuntur.] quem nemo eruere poterat, parentes ob id infortunium vehementer doluerunt. Mater vero filium ad S. Stillæ sepulcrum detulit & altari imposuit. Quo facto, culmus ultro excidit, & puer omni molestia liberatus est.

[9] Mulier quædam tanto oculorum defectu laborabat, ut vix videret. [Femina cæcutiens,] Dum votum S. Stillæ oblatum persolvit, integrum oculorum usum recepit, & Deo pro accepto beneficio gratias retulit.

Civis Weissenburgensis habuit puerum, [puer mutus;] qui longo tempore linguæ usum consequi non potuerat. Puer ex voto ad S. Stillæ sepulcrum adducitur, & loquelam obtinet.

Alius civis Weissenburgensis a duobus inimicis suis capiebatur. [& vir ab inimicis captus liberantur.] Hi captivum inter se medium posuerunt, ne elaberetur. Dum vero dormirent, ipse fugit, ac sese in agro frumentario abscondit. Illi evigilantes per totum istum agrum decussatim cucurrerunt, & numquam eum invenire potuerunt. Eo tempore uxor ejus domi S. Stillam pro mariti incolumitate invocaverat, eique peregrinationem promiserat. Sic vir ille inimicorum suorum vindictæ subductus est.

[10] [Sacerdos sanitatem recuperat,] Morbus membra sacerdotis cujusdam Weissenburgensis ita debilitaverat, ut vix sacrum dicere posset. Voto emisso, venit ad S. Stillæ sepulcrum, & statim ita sanitati restituitur, ut ad ejus altare commode Missam celebraverit.

Cum pistor quidam ex castro Winsbacensi panem ad oppidum Abenbergense veheret, [equus pistoris subito curatur,] equus ejus in via ita ægrotare cœpit, ut illum jam jam moriturum existimaret. Nihilominus promittit S. Stillæ quatuor Norimbergenses mensuras frumenti, & statim equus pristinas vires recuperat. Non solum S. Stilla hunc hominem, sed etiam multos alios, quorum pecora ægrotabant, patrocinio suo juvit

Duo germani fratres ob hereditatem letali odio invicem persequebantur. [& inimicorum odia,] Mater illorum adiit sepulcrum S. Stillæ, & in ejus altari Missam celebrari jussit, ut filii sui reconciliarentur. Mox illi odium amore commutarunt.

Duo viri Norimbergenses etiam sibi invicem erant maxime infensi; [intercessione S. Stillæ exstinguuntur.] dumque unus vovet peregrinationem ad S. Stillam, eo ipso die in gratiam redierunt.

[11] [Tres feminæ, quarum una herniæ doloribus,] Nobilis femina ingentes ex hernia dolores sentiebat. Invocans S. Stillam & promittens eleemosynam sacro illius hospitio, statim cruciatu isto liberatur.

Alia nobilis mulier diu cum marito sine spe prolis vixerat. Rogat itaque S. Stillam, [altera sterilitate,] ut sibi a Deo heredem impetret. Postmodum desiderio suo potita venit ad sepulcrum S. Stillæ, & aureum annulum obtulit.

Honesta quædam matrona balneis usa occulto morbo corripiebatur, [tertia occulto morbo affligebatur, a S. Stilla juvantur.] ita ut non tantum magnos dolores toleraret, sed etiam nullam prolem vivam pareret. Quapropter peregrinationem & optimam suam vestem S. Stillæ promittit. Pristinæ sanitati restituta non solum ad ejus sepulcrum detulit promissam vestem, ex qua altaris ornamenta confecta sunt, verum etiam secum adduxit filiolum, quem se S. Stillæ meritis obtinuisse credebat. Postea singulis annis sacrum illius hospitium invisit.

Religiosa quædam persona duobus annis surda fuerat. [S. Stilla personam surdam sanat,] Implorata ope S. Stillæ auditum recuperat.

Anno post Christum natum MDIII in Germania exarserat grave bellum, in quo per rapinas & incendia multis locis magnum damnum inferebatur. [pagum ab incendio præservat,] In pago quodam Trumetzheim appellato & ad fluvium Alemannum seu Almonum sito, habitabant pii quidam homines, qui orabant S. Stillam, eique totius pagi nomine magnam ceream candelam vovebant, ut hunc locum a rapinis & ignibus servaret. Locis vicinis undique combustis, incolæ pagi Trumetzheim nullo damno afficiebantur. Hæc candela hodiedum etiam apud sepulcrum S Stillæ cernitur: nam Trumetzheimenses, antequam a Catholica religione ad novam sectam transirent, solebant quotannis duas libras ceræ offerre, ut ea candela conservaretur.

Nobilis quidam loci vulgo Kidlspurg dicti, amisso prorsus aurium usu, [& virum nobilem surditate liberat.] invocat S. Stillam, & surditate liberatur. Idcirco cum sua familia sepulcrum ejus adiit, in altari illius Missam celebrari jussit, & actis Deo gratiis hoc miraculum enarravit.

[13] Monialis cœnobii Mariæburgensis, ubi S. Stilla quiescit, [Monialis præsenti mortis periculo eripitur,] volens in superiori contignatione capsæ cujusdam portam claudere præsens vitæ discrimen adierat. Cum nemo adesset, qui eam juvare posset, implorat auxilium S. Stillæ & mirabiliter mortis periculo eripitur. Illa sibi firmiter persuadebat, sese ex lapsu fuisse morituram, nisi Deus ob S. Stillæ intercessionem subito succurrisset.

Puer honesti civis Weissenburgensis oculum habebat ferme omnino corruptum. [& pueri,] Quando vir ille puerum simul cum oblatione S. Stillæ devovet, oculus male affectus omnino sanatur.

Virgini Norimbergensi circa oculum tuber instar pugni excreverat. [ac virginis oculi sanantur.] Cum hoc nemo dispellere posset, confugit ad patrocinium S. Stillæ, & brevi illius opem experta est.

[14] Religiosæ quædam personæ in re gravi a maledicis linguis proscindebantur; [Religiosæ personæ ignominia,] & quamvis innocentiam suam declararent, tamen suspicionem de se conceptam penitus exstinguere non poterant. Itaque communi consensu S. Stillam invocant, & ei ceream linguam offerunt. Tunc brevi patuit earum innocentia, & omnis infamia in gloriam conversa est.

Vir quidam filium suum insania correptum ad varias Sanctorum reliquias frustra deduxerat. [& juvenis insania liberantur.] Demum miser ille etiam ad sepulcrum S. Stillæ adducitur, & sanam mentem recuperat. Fortasse Deus hujus miraculi gloriam S. Stillæ, singulari suæ amicæ, reservare voluit. Postmodum juvenis ille sæpius ad S. Stillæ sepulcrum accessit, & Deo pro tanto favore gratias egit.

[15] Pia quædam S. Stillæ amatrix crebro ad illius sepulcrum & hospitium veniebat, [Pia S. Stillæ cultrix in morte consolationem accipit,] eamque summa veneratione prosequebatur, ac sedulo colebat. Cum jam ægrotaret, & ad mortem præparata esset, ajebat: Cedite: nam advenit S. Stilla, quæ mihi in hac extrema hora vult adesse. Quo dicto, piissime obiit.

Nobilis mulier tantis corporis cruciatibus affligebatur, [& nobilis mulier in gravi morbo, juvatur.] ut in mortis periculo versaretur. Datum est ipsi consilium, ut se S. Stillæ commendaret, eique oblationem quamdam promitteret. Etsi numquam alias de S. Stilla quidquam audivisset, adiit ejus sepulturam, votum impletura, & recepta sanitate laudavit Deum in Sancta sua.

Hæc miracula, [Testimonium de miraculis hactenus narratis.] quæ S. Stilla divino auxilio patravit, in antiquis schedis apud nos relictis invenimus. Porro ex iis prodigiis, quæ a restauratione monasterii Mariæburgensis & iterata illius habitatione c ad sepulcrum sanctæ virginis Stillæ contigerunt, quæque oculis nostris vidimus, quædam jam annotabimus.

ANNOTATA.

a Onoldium, quod etiam Onspachium vel Anspachium, & vulgo Onoltzbach, Ohnspach sive Anspach vocatur, est oppidum Germaniæ cum castro in Franconia, de quo plura Merianus aliique geographi passim obvii.

b Norimberga est imperialis & libera Germania civitas satis nota; sed imposterum de his aliisque locis, quorum hic fit mentio, nihil annotabo, cum eorum situs in mappa geographica Franconiæ videri possit.

c In Ms. nostro Germanico, quod in sylloge prævia num. 2 citavimus, dicuntur moniales Mariæburgenses ob exortam Lutheri hæresim ad cœnobium Mariæsteinense fugisse, & suam monasterium per triginta annos deseruisse. Unde hujus iteratæ habitationis tempus præterpropter colligi potest.

PARS II.
Miracula a restauratione monasterii Mariæburgensis usque ad annum MDCIII patrata.

[Auxilio S. Stillæ lemures fugantur,] Abenbergæ non procul a monasterio Mariæburgensi in domo cujusdam nobilis tumultuantes larvæ & lemures audiebantur. Inter alia spectrum quoddam horrendo fragore januas diffringebat; cum vero inhabitantes vellent comedere, mensam conspurcabat, potum & cibum evertebat, ac tandem adeo terribile se exhibuit, ut nemo amplius hanc domum vellet incolere. Parochus Abenbergensis, hac re intellecta, apud virum ecclesiasticum de ea conqueritur. Cum autem ecclesiasticus ille paululum terræ ex S. Stillæ sepulcro decerptum per domum illam sparsisset, ac preces fudisset, nihil deinceps tumultus ibidem auditum est.

[17] [mulieris manus læsa sanatur,] Mulier quædam volens feria sexta hebdomadæ sanctæ lucium exenterare, acuto cultro manum suam transfixit. Tunc ipsi datum est consilium, ut simul cum manu & cultro cereo votum quoddam S. Stillæ offerret. Atque ita divina misericordia factum est, ut sine ulla arte medica vulnus curaretur, & ipsa anno MDLXXXVII voti persolvendi causa ad S. Stillæ sepulcrum accesserit.

Duæ honoratæ personæ, [& aliis tibiarum,] magno tibiarum dolore affectæ, cereas tibias S. Stillæ promiserunt, & promissione impleta, senserunt doloris mitigationem.

Aliæ duæ personæ ecclesiasticæ, [ac brachiorum dolor lenitur.] acerbo brachiorum cruciatu afflictæ venerunt ad sepulcrum S. Stillæ, & orarunt, ut per ejus intercessionem lenimen dolorum suorum impetrarent. Simul atque preces fuderant, voti sui compotes fiebant.

[18] Anno MDLXXXVIII contagiosus morbus inter pecora grassabatur, [S. Stilla luem inter pecora sistit,] atque inter alia bovem cujusdam sacerdotis infecerat. Jam decretum erat, ut moribundus bos extra stabulum raptaretur, antequam sacerdos domum rediret. Interim ille in via reliquum pecus S. Stillæ commendat, eique duos cereos offert & ad ipsius altare Missam celebrat. Domum reversus eumdem bovem salvum & incolumem in stabulo reperit.

Ruricola quidam jam senex intolerabili cephalæa diu vexatus tandem vovet S Stillæ, [rusticum dolore capitis liberat,] sese tribus feriis sextis inter Pascha & Pentecosten sepulcrum ejus aditurum. Dum illic inter sacrosanctum Missæ sacrificium preces fundit, sanus domum revertitur.

[19] Cum pauper quædam vidua sibi victum comparare non posset, [& viduam hareticam & furentem convertit.] in tantam incidit desperationem, ut bis sibi ipsi vitam adimere voluerit. Sed tunc cælitus impedita iterum a dæmone ad sui ipsius cædem instigatur. Deinde desperatione & rabie plena cœpit furibundæ similis currere, ac tandem pervenit ad locum monasterio Mariæburgensi proximum, ubi ipsius frater uterinus habitabat. Cum autem ille domo abesset, & vicini hanc mulierem furentem & occurrentibus minitantem viderent, eam catena vinciunt. Frater domum reversus infortunium sororis suæ uterinæ magna cum tristitia viro cuidam ecclesiastico indicat, qui ex christiana caritate semel atque iterum ipsam invisit quamvis dæmon circa eam tantum fœtorem excitasset, ut vicini illum diutius ferre non possent. Denique feria sexta ante Pentecosten anno MDLXXXIX mulier ad sepulcrum S. Stillæ deducitur, & post emissam fidei Catholicæ professionem ab hæresi absolvitur. Quo peracto, peccata confitetur, augustissimum Eucharistiæ sacramentum devote recipit, & omnino tranquilla domum redit.

[20] Anno MDXC honori illustris cujusdam personæ graviter detrahebatur. [Infamiam honoratæ personæ illatam delet,] Hæc criminationis sibi impositæ expers orat ad sepulcrum S. Stillæ, & linguam ceream offert, ut a maledicis linguis liberetur. Mox hæc iniqua detractio nocere desiit.

Eodem anno in monasterio Mariæburgensi aliquid in rota profundi putei confractum erat. [& monialem periculo mortis subducit.] Cum soror ejusdem monasterii illud vellet reparare, ita cecidit, ut haud dubie in puteum labi deberet. In hoc periculo constituta inclamat S. Stillam, & illius corpus prodigiose ita detorquetur, ut in puteum non inciderit.

[21] Anno MDXCI pluvia tempore messis adeo fuit continua, [Intercessione S. Stillæ impius adolescens dæmoni & hæresi renuntiat,] ut desectum frumentum in agro germinaret: Unde avarus cujusdam rustici filius, annos viginti duos natus, assiduo sic exclamabat: Perditi sumus; omnibus fame moriendum est: nam omne frumentum in agro corrumpitur. Die quadam agrum paternum adiens, & videns frumentum jam germinasse, cœpit contra Deum blasphemas voces emittere. At dum respicit, adstat illi vir niger, qui illum ita interrogat: Leonarde, cur ita doles? Respondet impius juvenis: An non dolerem, cum omne frumentum corrumpatur, & nobis fame moriendum sit? Ad hæc vir ille niger dixit: Si mihi servire velis, efficiam, ut toto vitæ tempore nihil tibi desit. Cum miser ille consensisset, illico a dæmone possessus cœpit undique vagari, & voluit sibi ipsi mortem inferre, sicuti sæpius frustra tentavit. Tandem parentes catholicum sacerdotem adeunt, & de filii sui infortunio conqueruntur. Sacerdos illos ob avaritiam primo acriter reprehendit, monetque ut ex filii calamitate exemplum capiant, discantque quantum peccatum sit divinæ providentiæ diffidere, & frena laxare avaritiæ, quæ est radix omnium malorum. Præterea petiit, cur ad suos ministellos auxilii causa non recurrerent. Demum sacerdos, post sex hebdomadas graviori obsessi adolescentis periculo & quotidiana parentum obsecratione motus, jussit illum ad S. Stillæ sepulcrum deduci. Cumque ad illud non sine difficultate adductus fuisset, placuit divinæ clementiæ (haud dubie per intercessionem S. Stillæ) confestim eum liberare, atque ita sui compotem reddere, ut eodem die peccata confiteri & ab hæresi absolvi potuerit: antea enim Lutheranus fuerat; sed imposterum probe catholicus sacram Eucharistiam sedulo frequentavit.

[22] [Monialis summa gutturis angustia,] Cum anno MDXCII moniales hujus cœnobii in commemoratione fidelium defunctorum cœnassent, & soror illa, quæ ad mensam legerat, post alias comederet, accidit, ut præ lucis tenuitate non advertens segmentum quoddam, quod ex igne desilierat, una cum cibo deglutiret. Hoc autem segmentum ita transverse gutturi inhæsit, ut nec expelli, nec prpcelli posset, & misera soror præ angore suffocari videretur. Cum vero raptim accersitus medicus eam juvare non posset, moniales ad certius remedium recurrunt, nempe ad S. Stillæ sepulcrum, ex quo particulam terræ decerpentes potui miscent, & afflictæ sorori bibendam præbent. Eodem momento segmentum sine ulla læsione per guttur transit, & soror ab omni angustia liberatur.

[23] [& pistriæ manuum ac pedum debilitate liberatitur.] Pistrix Spaltensis ad tantam pedum ac manuum debilitatem erat redacta, ut instar infantis ali deberet. Suadetur ipsi in somno, ut Abenbergam pergat, & S. Stillam veneretur. Cum vero de hac Sancta nihil umquam audisset, mulieribus quibusdam narrat, quomodo de S. Stilla somniaverit. Tunc a mulieribus illis edocta vovet S. Stillæ ceream imaginem; sed voti solutionem nimis diu differens tali ophthalmia affligitur; ut a cæcitate non multum abesset. Tum denique promissam effigiem & duos cereos oculos fieri jussit, & ad S. Stillæ sepulcrum veniens post fusas preces & oblatum donum sanitati restituta est.

[24] [S. Stilla maleficium pecudibus monasterii illatum solvit,] Malefici quidam homines anno MDXCIII pecora monasterii fascinaverant, ita ut ad silvas fugerent, & intra multos dies ad monasterium reduci vix possent. Religiosæ personæ ad hoc impediendum voverunt S. Stillæ ceream imaginem seu candelam, & statim pecora cicurabantur ac ultro domum redibant.

[& novitiæ pedum ac manuum imbecillitate laboranti subvenit.] Anno MDXCIV novitia quædam spatio semestri magna pedum ac manuum imbecillitate laborabat, & nullis artibus medicis sanari poterat. Tunc confessarius ipsi injunxit, ut mendicaret tantum ceræ, quantum ad conficiendam candelam sufficeret, ac deinde se ad S. Stillæ sepulcrum cum hac oblatione deferri curaret. Moniales itaque eam ad sepulcrum S. Stillæ deferunt, ubi post serventem orationem sanata est, & quæ fulcris innixa inter sororum manus adducta fuerat, sine ullius ope ad monasterium rediit, & ab eo tempore nullam in pedibus aut manibus infirmitatem sensit.

[25] Eodem anno MDXCIV puer quidam rusticus longam assulam ita oculo infixam habebat, [Invocata S. Stilla, puer a periculosa oculi Lesione sanatur,] ut eam parentes illius nullo modo possent evellere. Tunc mater ejus recordata est, sese aliquando in monasterio audivisse concionem de miraculis S. Stillæ. Quare mox puerum ad monasterium adducit, ac S. Stillæ offert. Simul atque illum altari imponunt, assula sponte ex oculo erumpit, & omnis dolor abscedit.

In autumno ejusdem anni MDXCIV apud incolas. [& lues inter pecora sistitur.] Stopffenheimenses contagio boves invaserat. Interea parocho hujus loci venit in mentem, ut cum septem virgunculis peregrinationem ad S. Stillæ sepulcrum institueret, & in ejus altari Missam celebraret. Dum id sedulo excutioni mandat, statim morbus ille grassari desiit.

[26] Vidua Abenbergensis aliquot annis magnum oculorum dolorem passa fuerat. [Per invocationem S. Stillæ vidua,] Nequidquam adhibita medicorum opera, tandem anno MDXCV vovet S. Stillæ argenteum donum; quo oblato, sanitatem adepta est.

Anno MDXCV novitia quædam monasterii Mariæsteinensis tantam in brachio habebat inflammationem, [& novitia sine arte medici morbis suis remedium inveniunt.] ut ex ea gravius malum exspectaretur. Cum vero remedia humana nil prodessent, reverenda mater Priorissa recurrit ad intercessionem S. Stillæ, & præter alia promittit, nomen Stillæ huic novitiæ impositum iri, siquando religiosam professionem emitteret. Hoc facto, ipsa brevi melius habere cœpit, & eodem anno religionem professa est.

[27] Die XXIV Octobris, anni MDXCV reverenda domina Clara, [Priorissa Mariæsteinensis in litteris narrat beneficium ope S. Stillæ moniali cuidam præstitum.] priorissa Mariæsteinensis, ad moniales Mariæburgenses dedit epistolam, in qua miraculum narrat hoc fere modo: Reverenda mater, non possum, quin tibi ceterisque sororibus perscribam miraculum, quod nuper in sorore nostra Euphrosyna patratum est. Cum frustum cibi transversum gutturi ejus inhæreret, ad tantas angustias redacta est, ut mortuæ similis in terram corrueret. Ego & procuratrix aliæque sorores ad eam accurrimus, atque illam brevi morituram existimavimus. Interea mihi & procuratrici incidit, auxilium S. Stillæ implorare. Quare ita exclamavimus: O sancta virgo Stilla, succurre nobis in hac necessitate. Tunc ego hæc addidi: O sancta Stilla, tibi ejus corpus & animam commendo. Soror Euphrosyna, audito S. Stillæ nomine, ingemuit, halitum recepit, ad se rediit, & sine ullis aliis remediis cœpit loqui, atque inter alia dixit, sese ex omnibus, quæ dicta fuerant, nihil intellexisse præter nomen S. Stillæ. Tunc nos magna cum lætitia Deo & S. Stillæ gratias egimus. Nunc autem ut voto meo satisfaciam, mitto nomine sororis Euphrosynæ crystallinum rosarium, quod statuæ S. Stillæ appendi cupio. Ceterum oro, reverenda mater, ut simul cum tuis charissimis sororibus ob hoc miraculum Deum laudes, & hoc beneficium sorori nostræ præstitum reverendo domino decano significes, ut nobiscum Deum glorificet, & in sacrosancto Missæ sacrificio preces nostras illi offerat.

[28] [Mulier quædam filiolo,] Anno MDXCV mulier pecoris custos in pago Trumetzheim habebat filiolum omnino contractum ac distortum, quem nemo poterat sanare. Dum igitur mater promittit, sese quotannis mediam libram ceræ ad S. Stillæ sepulcrum allaturam, puer indies ad meliorem statum pervenit.

[altera filiolæ] Anno MDXCVI pistrix Spaltensis habebat etiam filiolam distortam, quæ paulatim sanitatem obtinuit, quia mater cum oblatione eam S. Stillæ devoverat.

[ac sorori sanitatem obtinent, invocata S. Stilla.] Eidem pistrici erat soror, quæ in uno pede tantos dolores patiebatur, ut ei inniti non posset. Dum tribus feriis sextis cereum pedem ad S. Stillæ sepulcrum offert, nullum amplius dolorem sensit.

[29] [Duæ personæ] Anno MDXCV domina quædam in monasterio, quod vulgo vocatur Holtz, magna & insanabili infirmitate laborabat. Quare S. Stillæ ceream candelam vovet, seque monialium Mariæburgensium precibus commendat. Post hæc paulatim ad pristinam sanitatem rediit, ita ut postmodum imaginem S. Stillæ corallino rosario & serto ornaverit.

[in monasterio habitantes,] Anno MDXCVI in eodem monasterio persona quædam secularis tanta cordis angustia premebatur, ut ob præsens mortis periculum extremis ecclesiæ Sacramentis præmuniretur. Cum terram ex S. Stillæ sepulcro desumptam accepisset, sanata est, & postea cereum obtulit.

[30] [& sacerdos Herriedensis,] Cum sacerdos Herriedensis anno MDXCVI vehementer ex pedibus laboraret, menti ejus occurrerunt prodigia, quæ ad S. Stillæ sepulcrum patrabantur. Quapropter promittit S. Stillæ peregrinationem, Missam, & ceream unius libræ candelam. Post hoc votum cœpit melius habere, & promissam peregrinationem instituit.

[præter filiolam senatoris ejusdem oppidi,] Anno MDXCVII filiola senatoris Herriedensis in somno ita terrebatur, ut alta voce sæpius exclamaret. Parentes eam S. Stillæ devovent, & dum mater peregrinationem perficit, puella ab omni terrore liberata est.

[ac alterum sacerdotem, a variis morbis sanantur.] Anno MDXCVII sacerdos Herriedensis vehementibus podagræ doloribus cruciabatur. Dum S. Stillæ duos cereos pedes & Missam promittit, dolor mitigatur, & saltem podagra toties non rediit, quoties antea solebat.

[31] [S. Stilla in difficili partu,] Anno MDXCVII uxor cujusdam vinitoris circa cœnobium, vulgo Holtz dictum, in difficili partu periclitabatur. Simulatque terram e S. Stillæ sepulcro erutam acceperat, hoc periculo erepta est.

[dentium dolore] Anno MDXCVII nobilis quidam habebat unicum filiolum, qui odontalgia torquebatur. Dum is S. Stillæ cum argenteo dono & cereo cochleari offertur, omnis dentium dolor recessit.

[& oculorum infirmitate auxilium præbet.] Anno MDXCVII matrona quædam Herriedensis magna oculorum infirmitate laborabat. Confessarius illi suadet, ut S. Stillæ oblationem ac peregrinationem promittat. Dum hoc consilium executioni mandat, visus ei restituitur.

[32] [Duabus matronis,] Anno MDXCVIII uxor secretarii El lingensis in gravem morbum inciderat, ita ut de vita periclitaretur. In hoc discrimine cogitans de S. Stilla, imperat ancillæ suæ, ut sibi terram de sepulcro S. Stillæ afferat: cumque hanc magna fiducia accepisset, & capiti suo supposuisset, convaluit & pro accepto beneficio peregrinationem instituit.

Eodem anno soror prædictæ matronæ periculoso morbo detenta magnis per totum corpus cruciatibus vexabatur. [periculose ægrotantibus] Suasit igitur ei soror, ut S. Stillæ peregrinationem promitteret; qua suscepta, sanitatem obtinuit.

Anno MDXCVIII vidua Spaltensis habebat manum contractam, [ac viduæ ex brachio dolenti succurrit.] & in brachio magnum dolorem sentiebat. Hæc ex alterius consilio dona quædam S. Stillæ promisit, iisque oblatis, pristinam valetudinem consecuta est.

[32] Civis Herriedensis ejusque uxor graviter ægrotabant. [Duo conjuges gravi morbo laborantes curantur,] Cum uxor sibi mortem instare putaret, appellat ægrum maritum, ei liberos commendat, & culparum a se commissarum veniam flagitat. Ad hæc maritus, non satis mentis compos, respondet, eam non morituram, monetque, ut S. Stillam invocet. Dum uxor S. Stillam nominari audit, eamque vi morbi victa ore invocare non potest, corde promittit argenteum donum cum libra ceræ, & peregrinationem ad S. Stillæ sepulcrum. Post hæc paulatim convaluit, & anno sequenti votum implevit.

Uxor molitoris Tauttwindensis prægnans laborabat phrenitide, [& uxor molitoris ad sanam mentem reducta pie obit.] quæ nullis remediis poterat curari. Suadebatur molitori, ut eam S. Stillæ commendaret: quo facto, hic morbus discessit, & ipsa postmodum pie ac placide obiit. Maritus post ejus mortem argenteum donum obtulit, & nobis hoc miraculum narravit.

[34] Civis quidam Spaltensis habuit infantem, qui diu noctuque misere vociferabatur. [Quatuor pueri] Simul atque parentes illum S. Stillæ devoverunt, infans quievit, & deinceps nullus in eo morbus deprehensus est.

[a parentibus] Puer alterius civis Spaltensis etiam nocte & die tumultuabatur. At ubi mater eum cum. cerea candela S. Stillæ obtulit, furere desiit.

[S. Stillæ commendati] Uxor molitoris cujusdam habebat puerum phrenitide laborantem, qui S. Stillæ oblatus convaluit.

Puero honoratæ cujusdam matronæ Spaltensis excrescebat ingens gibbus. Ubi mater eum cum cerea oblatione S. Stillæ devovit, [sanitatem recuperant,] hæc deformitas ita ablata est, ut deinceps observari non potuerit.

[35] [& implorato illius auxilio incendium prodigiose exstinguitur.] Anno MDCIII die I Maii inter horam octavam & nonam vespertinam non procul a nostro a monasterio exortum est tam vehemens incendium, ut octo cubicula consumpserit. Cum vero jam aqua deficeret, & ignis magis magisque accenderetur, totus ille locus haud dubie comburendus videbatur. Quando flamma vento instigata octavum cubiculum devastabat, parochus Abenbergensis, qui tristi huic spectaculo cum multis aliis intererat, nomine incolarum loci vovit S. Stillæ quinque Missas & totidem libras ceræ, ut incendium exstingueretur. Statim ventus resedit, flamma stetit, nec ulterius nocuit. Postea prædictus parochus has Missas in altari S. Stillæ celebravit.

[Epilogus.] Nostro tempore similia beneficia sæpius præstantur, uti Missæ votivæ & diversæ oblationes satis manifestant. Hæc autem miracula libenter annotaremus, si ii, quibus contingunt, ea nobis indicarent b.

ANNOTATA.

a Ex hoc loquendi modo satis colligitur, ea miracula a monialibus, aut earum confessario fuisse collecta, uti etiam aliæ phrases passim indicant.

b Hic epilogus a recentioribus additus videtur; imo forte eo tempore, quando Papebrochius circa annum 1670 miracula etiam recentiora petiit, quæ defectu notitiæ dare non potuerint.

DE S. PETRO CONFESSORE
FULGINII IN UMBRIA.

ANNO MCCCXXIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Sancti cultus, Vitæ scriptores, & Acta.

Petrus conf., Fulginii in Umbria (S.)


AUCTORE G. C.

Fulginium antiqua Italiæ episcopalis est civitas, nunc vulgo Foligno dicta, & in Umbria circa radices montis Apennini ad Tiniam fluvium sita, colit XIX Julii beatum Petrum civem suum, qui tamen die præcedenti obiisse perhibetur. Præcipuus hujus cultus testis est Ludovicus Jacobillus Fulginas, [Probatur cultus S. Petri,] qui in opere Italico de Sanctis patriæ suæ pag. 242 & 243 ex antiquis monumentis probat, titulum beati vel sancti recte Petro populari suo tribui, citatque inter alia ex Brevi Bonifacii IX Pontificis, quod XI Maii anno 1391 datum est, sequentia verba: Omnibus vere pœnitentibus & confessis, qui festo sancti Petri, quod celebratur die decima nona Julii, & per tres dies dictum festum sequentes ac in ejus Octava, majorem ecclesiam Fulginatem devote visitaverint, annuatim perpetuis futuris temporibus, auctoritate apostolica tenore præsentium concedimus &c. Deinde idem scriptor asserit, jam ab anno 1385 Fuginii in ecclesia Cathedrali sacellum isti S. Petro erectum fuisse, ac hodiedum quotannis vigiliam & festum illius solenniter celebrari, ejusque reliquias, crystallo & auro ornatas, publicæ venerationi exponi. Denique in altero opere Italico de Sanctis Umbriæ tom. 2, pag. 48 testatur, istius Sancti vestem in monasterio Sublacensi honorifice conservari, ac in catalogo reliquiarum ita notari: Tunica S. Petri Criscii de Fulgineo. Hæc immemorabilem cultum satis videntur evincere. Nunc de Actorum ejus scriptoribus pauca prænotanda sunt.

[2] [cujus vitam Ferrarius in compendium redegit.] Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ex monumentis ecclesiæ Fulginatis Vitaque ejus Ms., ut ipsemet notat, accuratum texuit Actorum compendium, quod hic transcribo. Petrus Fulginii ex Cresciorum familia natus, cum amissis parentibus annum ætatis trigesimum ageret, prioris vitæ institutum dolere cœpit. Quare re familiari, quæ ei copiosa fuerat a parentibus relicta, vendita, pretium omne pauperibus erogavit. Cujus tanta fuit in pauperes misericordia, ut cum nihil aliud, quod daret, remansisset, seipsum cuidam ad serviendum pacta mercede, quam pauperibus distribueret, locaverit. Sacco indutus sic erat orationibus & vigiliis addictus, ut sæpe plures dies & noctes cibo abstineret. Humi in æde S. Feliciani, cui inserviebat, sese flagellis cædens, noctu cubabat; ubi dæmonem, qui illi humana & præclara quadam forma divitias offerens apparuerat, signo crucis fugavit. Romam profectus devotionis ergo reliquias sanctorum maxima cum humilitate veneratus est. Basilicam S. Mariæ Angelorum sæpissime visitabat. Spoleti & Assisii hæresis falso accusatus, cognita statim ejus innocentia, liber ab inquisitoribus dimissus est. Cum dies obitus, quem ante præscierat, instaret, amicum rogat, ut lumen afferret ex ecclesia: cumque is lampades omnes exstinctas reperisset, iterum rogatus, ut pergens ad aram B. M. V. inde lumen acciperet, cum ivisset, lampadem divinitus accensam invenit. Denique cum dæmonem horribili forma conspexisset, Crucifixi imaginem amplexus animam Deo reddidit XIV Kal. Aug. anno salutis MCCCXXIII. Cujus corpus aliquot dies insepultum suavem mittens odorem multis ægrotis, qui sanabantur, ad illud accurrentibus, in eadem ecclesia conditum est. Eadem fere habet Bzovius in continuatione Annalium Baronii ad annum Christi 1323 num. 20.

[3] Jacobillus in opere de Sanctis Fulginatibus a pag. 225 fusius Vitam S. Petri Italice conscripsit; [Antiquissimus Actorum scriptor est Joannes de S. Geminiano Dominicanus,] eadem vero Acta jam anno 1627 Fulginii ediderat Nicolaus Barnabo, quem Jacobillus in titulo & margine citat. Sed, relictis his recentioribus, adeamus antiquum ejusdem Vitæ scriptorem, cujus ecgraphum in fine mutilum habemus. Is est Joannes Gorinus de sancto Geminiano ex Ordine Fratrum Prædicatorum, ut indicat Ms. nostri titulus, qui sic habet: Legenda de vita & obitu gloriosi confessoris beati Petri de Fulgineo, composita & ordinata per F. Joannem Gorini de sancto Geminiano Ordinis Fratrum Prædicatorum, de mandato reverendi in Christo patris & D. Domini Joannis Dei gratia episcopi Fulginatensis, ad laudem & honorem Dei, suæque sanctissimæ Matris, nec non ad honorem & magnificentiam dicti confessoris sanctissimi Petri, totiusque civitatis & populi Fulginatis. Ex hoc titulo eruenda est auctoris ætas, in qua assignanda scriptores Dominicani non conveniunt, & varii gravissime hallucinati sunt, ut recte observavit Jacobus Echardus in scriptoribus istius Ordinis novissime recensitis tom. 1, pag. 528. At nunc discutiendum est, an ipse alios corrigens, hic omnem errorem vitaverit.

[4] Igitur laudatus Echardus loco proxime citato elogium hujus auctoris ita inchoat: [de cujus ætate disputatur.] F. Joannes de sancto Geminiano, a patria sic vulgo dictus, quem alii de Goro vel Gorinum a familia nuncupant, Etruscus fuit natione; Geminiani fani primam lucem vidit, & Senis Ordini S. Dominici nomen dedit. Concionatorem circa MCCCXIV tota Italia clarissimum, ac sacrum oratorem sermonibus perpolitis & levigatis præstantissimum laudat Leander. Deinde post longam disputationem de ejus scriptis (inter ea non recenset hanc Legendam) opinatur, illum septuagenario majorem obiisse anno 1323, qui longior est, inquit, vitæ ejus terminus. At quomodo hic mortis annus subsistere potest, si de mandato reverendi in Christo patris & Domini Domini Joannis Dei gratia episcopi Fulginatensis Vitam S. Petri composuerit? Ughellus enim tom. 1 Italiæ sacræ col. 757 inter præsules Fulginates enumerat duos Joannes, quorum primus anno 1364, alter ejus successor anno 1384 istam cathedram ascenderunt. Jacobillus quidem in Chronologia episcoporum Fulginii Italice edita pag. 35 tantummodo unum Joannem nominat, sed eum etiam anno 1364 antistitem creatam fuisse asserit. Oportet itaque Echardum aliosque scriptores Dominicanos circa istius auctoris ætatem hallucinari, aut catalogos episcoporum Fulginatensium a vera chronotaxi aberrare.

[5] [Mutilum actorum apographum,] Ceterum quidquid sit de determinata istius biographi ætate, certe est antiquissimus eorum, qui res a B. Petro gestas litteris mandarunt. Quare apographum istius Ms., quod habemus mutilum, huic commentario subjungemus, & more nostro in pauciora capita dividemus. Veteres autem capitum tituli sunt sequentes: Cap. 1. Quomodo beatus Petrus mundum dereliquit, & se divino servitio totaliter mancipavit. Cap. II. Quomodo beatus Petrus corde contritus cum multis lachrymis omnia sua peccata fuit confessus. Cap. III. Quomodo beatus Petrus omnia vendidit propter Christum, & pretium pauperibus est elargitus. Cap. IV. Quomodo beatus Petrus se ipsum vendidit, & pretium propter Christum est largitus pauperibus. Cap. V. De vili & despecto indumento, quo beatus Petrus vestitus incedebat. Cap. VI. De modo assiduæ orationis beati Petri. Cap. VII. De mira beati Petri pœnitentia, & maxima sui corporis maceratione atque afflictione Cap. VIII. De diversis tentationibus & persecutionibus, quas beatus Petrus passus est a dæmonio. Cap. IX. Quomodo beatus Petrus examinatus de fide ab inquisitore hæreticæ pravitatis perfectus inventus est. Reliqua vero desiderantur, & dicuntur Romæ exstare in bibliotheca Vallicellensi; sed inde petita inveniri non potuerunt, ut notavit Papebrochius noster in Ms. indice itinerario.

[6] [aliunde suppletur.] Hunc igitur defectum supplere debet Ferrarius, qui ex illo Ms. integro videtur contexuisse suam Actorum synopsin, quam exhibui num. 2. Joannes Severanus, qui librum de pretiosa morte justorum ordine alphabetico digessit, mortem B. Petri, quæ etiam in Ms. nostro deest, ita narrat: Petrus de Fulgineo de sui exitus die divinitus edoctus, gravi inde fuit languore correptus. Orationi autem ferventius vacans, non destitit more solito quotidie Missam in ecclesia S. Feliciani audire, & sacramenta pœnitentiæ atque Eucharistiæ suscipere. Tandem infirmitate graviori detentus, in loco consueto (campanili scilicet ejusdem ecclesiæ) super duros lapides jacens; noluit (exemplo S. Agathæ) consiliis acquiescere suadentium carnalem medicinam corpori exhibendam, sciens brevi se migraturum. In ultima porro nocte, qua migravit ad Dominum, circa Matutinas transitus sui horam instare cognoscens, rogavit virum quemdam, secum ibi commorantem, ut de ecclesia lumen ad eum deferret: sed is cum renuntiaret, se lampades exstinctas invenisse, denuo redire jussus, eas accensas reperit: oraverat enim magna fiducia Dominum, ut qui esset vera lux, aliquantulum sibi in illa hora concederet luminis, dixeratque viro illi, ut ante imaginem iret gloriosæ Virginis, eique diceret, quod toties lampades suas ipse accenderat, & lumen ante ipsam posuerat, ideo placeret sibi aliquantulum luminis concedere. Viso igitur lumine, gratias egit. Adstantem dæmonem aspexit & despexit, inquiens cum S. Martino: Quid adstas cruenta bestia? Et accepta demum Crucifixi imagine, eamque sæpius amplexatus, Deo animam reddidit anno salutis MCCCXXIII. Forte is scriptor idem Ms. præ oculis habuit: nam in fine sic illud citat: Ms. Bibl. Vall. ex Legenda ejusdem edita a fratre Joanne Gorini de S. Geminiano Ord. Præd. de mandato episcopi Fulginatensis. Jam nihil superesse existimo, nisi ut memoratum Ms., quamvis postrema sua parte truncatum, typis vulgemus.

ACTA MUTILA AUCTORE JOANNE GORINO A SANCTO GEMINIANO EX ORDINE FF. PRÆDICATORUM.
Ex quodam Ms. forte Fulginatensi.

Petrus conf., Fulginii in Umbria (S.)

BHL Number: 6709


EX MS.

CAPUT I.
Sancti Petri conversio, misericordia erga pauperes, & contemptus suiipsius.

Fuit in partibus Umbriæ de civitate Fulginei Petrus a nomine, qui in juventutis suæ tempore, [Sanctus ad meliorem vitam conversus,] anno scilicet trigesimo vitæ suæ, cum magna divitiarum mundanarum copia, absque carnali patre existens, & sancto Spiritu instigante, cognoscens, quamcumque mundanitatis gloriam nihil esse, & nihil de hoc seculo divitiarum amatores de suis divitiis reportare, cum hoc in se ipso experiretur, qui in hoc mundo volunt divites esse, incidere in quamplurimos laqueos diaboli, & perdere cælum, omnem vanam mundi gloriam, ac pompam, atque divitias omnes & corporis delicias, quæ omnia suo tempore ardenti animo amavit, atque secutus est, deserere disposuit, & quomodo divinis totaliter inhæreret mandatis, ac servitiis, & placitis obedire posset, cœpit cogitare. Demum Vir Dei attendens talem, quam habebat, cogitationem esse a Deo sibi sic inspirante, in effecto posuit, animum scilicet suum a quibuscumque mundanis rebus caducis & vanis, seu honoribus amovendo, ipsi mundo, ac omnibus pompis ejus similiter atque ex integro renuntiando, & se de cetero divino servitio totaliter dedicando. O felix Confessor, cui non defuit perfectissimus Salvatori adhærendo modus, quem Apostolus Petrus, sequi volens Christum, tenuit, de quo legitur, quod ad unius jussionis vocem secutus est Christum, quod & iste Petrus non omisit, cum ad unius jussionis vocem, id est inspirationem, a Domino habitam, omnia mundana reliquit, & soli salvatori Christo inhæsit.

[2] [& peccata sua] Sed almus Dei confessor Petrus solerti attentione considerans, quod ipse Deus non habitat in corpore subdito peccatis, & quod omnia in confessione lavantur, purgato animo a mundanis exterioribus rebus, quæ ut plurimum, & in multis occasio sunt peccandi, cogitavit suam mentem totaliter disponere, & ordinare, quod in ipsa ipse Christus per singularem gratiam, ut postmodum fecit, inhabitare dignaretur, & vellet. Cœpit igitur de perpetratis peccatis cum dolore peramaro cogitare & de cogitationibus, locutionibus, atque operationibus suis, per eum secundum tempora operatis, atque habitis in particulari & in generali maximam contritionem habere, ac de ipsis cum maximis lacrymis, suspiriis, & singultibus apud divinam misericordiam lamentabiliter & humiliter indulgentiam petere, & pro immensa, quam habebat, contritione ante divinam clementiam exorans, & ejulans, tanta abundabat copia lacrymarum, ut sui oculi quasi rivuli, seu vivi fontes aquarum ex abundantia cavarentur; & non solum nunc in isto principio, sed quandocumque de suis peccatis recordabatur, tantam jam dictam effundebat copiam lacrymarum.

[3] [multis cum lacrymis confessus,] Unde & de eo dicitur, quod sæpe sæpius ipse de fluvio lapides quosdam valde politos accipiebat & ipsos cum suis lacrymis infundebat, atque lavabat: quos lapides sic suis lacrymis madefactos in quodam canistro, cum quadam tobalia b fresciata c super suum caput per civitatem portabat, & ante imaginem Virginis gloriosæ ipsi matri, ac suæ proli Jesu offerebat, in hoc volens innuere, quod sicut illi politi lapides, qui graves erant, ita erant aqua mundati, ita & peccata quæ suam gravabant animam, & fœdaverant, suarum lacrymarum virtute erant amota, sive deleta. O Confessor sanctissime! qui vere Petrus re & nomine appellaris, atque existis, Petrum sequens in omnibus Apostolum, de quo habetur, quod post peccatum negationis flevit amare, & quod quandocumque recordabatur sui peccati & dulcis præsentiæ Jesu Christi, totus resolvebatur in lacrymas in tantis, ut propter lacrymarum abundantiam sudarium in suo sinu semper portabat, quod tu similiter per omnia facere comprobaris, atque convinceris. Tandem dictus Dei Confessor plenus lacrymis cum dolore permaximo, atque uberrimo flens in tantis, ut vix valeret verba exprimere ad sacerdotem veniens, & peccata sua plenissime confitens indulgentiam, & remissionem plenariam obtinuit peccatorum a Domino plenarie, & cum effectu audire meruit, quod lacrymis Magdalena plena audivit, videlicet: Remittuntur tibi peccata tua: vade in pace.

[4] [bona sua pauperibus distribuit,] Hic, inquam, Petrus Dei confessor, ut legis euangelicæ operator esset perfectus, & Christo servire posset, mandante dictæ legis Euangelicæ auctore atque dicente: quod Si quis vult perfectus esse, omnia vendat, & pauperibus pretium tribuat, & sic Christum sequi debeat, sæpe dictus Confessor, homo utique apostolicus, euangelicus volens existere, omnia, quæ habuit, temporalia bona vendidit, & pretium totum & quidquid in argento, sive auro habuit, pauperibus propter Christum tribuit, atque dedit. In hoc utique illorum Apostolorum discipulus, de quibus in Actis Apostolorum habetur, qui vendebant domos, agros, & pretium ad pedes Apostolorum aliis distribuendum ponebant. Felix plane Petrus Christi confessor, qui merito cum Apostolo Petro dicere potuit Christo: Ecce ego reliqui omnia, & secutus sum te; cui Christus cum effectu respondere non desinit: Centuplum accipe, & vitam æternam posside.

[5] Sed nullo modo est silentio prætereundum, sed clara voce est prædicandum, [ac se ipsum vendit, ut iis eleemosynas largiri possit.] quod omni admiratione dignissimum decus, Petrus, utique Dei confessor Christi amore peregit: nam venditis omnibus, & pretio pauperibus erogato, corpus suum proprium vendidit, & pretium Christi pauperibus est largitus. In hoc sequens apostolicum, & euangelicum virum Dei Dominicum fundatorem, & Patrem Ordinis Prædicatorum, qui pro suorum proximorum sublevanda miseria pluries se ipsum voluit vendere. In hoc, & hic Dei confessor Petrus suo Salvatori recompensans, ut sicut ipse Salvator pro sua totiusque humani generis salute vendi voluit, sic ipse pro sui Salvatoris amore se ipsum vendidit, ut merito ipsi Salvatori Petrus hic dicere possit, quod Apostolus Petrus cuidam infirmo ad januam templi jacenti dixisse legitur: Aurum, & argentum non est mihi, quod autem habeo, hoc tibi do, meum scilicet corpus. Qui Petrus, suo vendito corpore, cum omni humilitate suo emptori ad obediendum in omnibus se offerebat, qui suus emptor libere abire ipsum permisit, ei imponens, ut pro eo ad Deum continue preces effunderet: quod dictus Dei Confessor cum omni charitate, & devotione facere non omittebat. O Confessor inclyte, qui Salvatori tuo, cui proditor Judas injuste innocentem suum vendendo sanguinem abstulit, tu tui corporis pretio reddidisti.

[6] Hic est confessor Petrus, non auditor obliviosus factus verborum Apostoli Pauli, [Vili veste,] sed factor operis dicentis: Habentes alimenta, & quibus tegamur, his contenti simus; vilissimo, & despectissimo induebatur vestimento, de panno siquidem canepino, d grossissimo, asperrimo, atque durissimo. Ejus vestimenti forma, non nisi quidam saccus veridice dici potest, cum nec manicas habeat, nec girones e, nec capitellos f, atque bottones g; nec vanitas aliqua in ipso vestitu aliquo modo apparebat, sed quasdam habebat fenestrulas, per quas brachia submittens & manus, sic tali tunica, quin potius, ut magis proprie loquar, tali sacco suum, qui totaliter amorem Jesu Christi expresserat, corpus tegebat, & cum tanto sui corporis despectu incedebat, atque vivebat, ut ab omnibus quasi fatuus putaretur. In hoc in semetipso repræsentans album vestimentum, quo suus salvator Christus Jesus ab Herode passionis tempore in signum irrisionis, cum ipsum ad Pilatum remisit; vestiri fecit.

[7] In signum autem sui majoris despectus, jam dictus Petrus nudo pede incedebat, non byssina camisia, [& nudis pedibus incedit.] seu linea, aut aliquo indumento, sed solum jam dicto sacco omni tempore hieme pariter, & æstate supra nudas carnes vestiebatur; in capite autem nihil portabat. In hoc facere non omittens, quod Petro Apostolo factum fuisse in Antiochia legitur, cum sanctus rara corona in signum fatuitatis, & irrisionis discooperto capite per civitatem jussus est trahi. Propter talem ergo, ac tantum despectum confessor hic Petrus non sani capitis, seu sensus esse ab omnibus putabatur, sed merito propter suam maximam, quam assecutus est, gloriam dici potest, quod de numero sit illorum, de quibus libro Sapientiæ dicitur: Hi sunt quos aliquando nos habuimus in derisum, & in similitudinem improperii. Vitam illorum æstimabamus insaniam, & finem illorum sine honore; modo computati sunt inter filios Dei, & inter Sanctos sors illorum est. O Confessor sanctissime, qui in tanta vilitate corpus tuum tenendo, tanta inter Sanctos Dei gloria præmiaris!

ANNOTATA.

a Jacobillus in Sanctis Umbriæ tom. 2, pag. 46 dicit, eum fuisse filium Petri Cresci, natumque esse circa annum 1243. Sed antiquus Vitæ scriptor nec hoc cognomen, nec annum nativitatis exprimit. Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ notat, eum vulgo vocatum fuisse Petrillum, Italice Petruccio, quod nomen vel ex contemptu vel ex parva corporis statura ipsi datum est, ut etiam observat Jacobillus.

b Tobalia idem est quod Latine mantile, deductum ab Italica voce tovaglia, quæ idem significat.

c Vox fresciata videtur etiam oriri ex idiomate Italico, in quo fregiare significat ornare, ita ut tobalia fresciata, ni fallor, hic accipiatur pro mantili ornato Mirum est, Jacobillum Italum has barbaras voces in Vita Italica non expressisse.

d Forte legendum est canabino, quod est genus panni vulgo Italice dictum canevaccio.

e Limbi, qui vestem circumeunt, Italice vocantur gironi.

f Nescio, quid hic proprie ea vox designet, nisi forte per metaphoram accipiatur pro superiori vestis parte, sicut capitellum vocatur superior pars, quæ columnaæ imponitur, quam Græci επιστύλιον appellant.

g Bottones sunt globuli, quibus vestes connectuntur, qui Italice dicuntur bottoni, & Gallice boutons.

CAPUT II.
Studium orationis, pœnitentia, tentationes, & falsa hæreseos insimulatio.

Quia mandante Salvatore, ac Domino Jesu Christo in Euangelio Lucæ, [Vacat orationi,] atque dicente, quod oportet semper orare, & non deficere; almus Dei confessor Petrus orationi die, noctuque quasi continue insistebat. In orando autem modum valde mirabilem, sed ei signatum, absque singulari mysterio Confessor sanctus observabat: nam in oratione se ponens, versus solem communiter aspiciebat, & irreverberatis oculis solis sphæram contra naturæ communem hominis cursum respiciebat: in quo aspectu ipsum verum solem Jesum Christum cum virtute ita fixe, & immobiliter solis rotam aspiciendo stabat. Clara facie pluries [eum] vidit, vere ut alter Moyses de aquis mundanæ vanitatis assumptus, qui vero soli, scilicet Deo, in monte facie ad faciem loquebatur. Huic, & confessori Petro Christus in sole se ostendebat, qui Petro Apostolo in transfiguratione in monte apparuit in facie splendidus sicut sol. In tali autem aspectu Jesu in solis sphæra Sanctus tanto est dulcificatus, sive calefactus amore ipsius Jesu Christi, ut quandocumque tale nomen nominaretur, cum maxima devotione genuflectebat, taleque nomen benedicebat.

[9] Unde tanto spatio ad solem in oratione positus persistebat, [ac divinarum rerum contemplatiori,] ut mille vicibus genuflecteret, nomenque Jesu quem videbat, devotissime collaudando, cum tanto etiam fervore orabat, ut totus sudore permaximo balnearetur; in hoc suum sequens Christum, qui in oratione positus sudore permaximo fuit repletus. Toties, & quoties a quocumque etiam puero sibi dicebatur, ut amore Jesu genu flecteret, Petrus genu flectebat. Unde sicut doctor gentium Paulus, postquam Jesum in conversione vidit, ipsum Jesum sic in suo corde posuit, ut nihil se scire putaret nisi ipsum; sic & iste Petrus ex frequenti visione ipsius Jesu, quem in solis sphæra intuebatur, totus in ipsius amore erat positus, & firmatus. O confessor mirifice! qui solem in oratione aspiciendo corporeum, cælos apertos, & verum incorporeum solem justitiæ Jesum Christum ad Patris dexteram sedentem, corporeis oculis cum Stephano videre meruisti.

[10] Quia maximam pœnitentiam agentes, appropinquantes sunt regno cælesti, [& corpus suum] dicente Domino: Pœnitentiam agite, & appropinquabit regnum cælorum. Mira pœnitentia atque durissima Dei confessor Petrus suam carnem afflixit, ut patet suam discurrendo sanctissimam vitam: nam arctissima abstinentia escæ, & potus, carnem suam volens subjicere rationi, cum diuturno, & continuo jejunio [se] macerabat. Jejunabat sic quidem omni tempore, sed & non nisi semel in die modico tamen cibo vescebatur; cum hoc sæpe sæpius sex diebus continuis absque cibo corporali continue persistendo. Unus & alter Joannes Baptista hic Petrus erat, non manducans, neque bibens; tam modicum sumebat cibum. Alium, sicut & in aliis, sequens Apostolum, Petrum, qui in carcere positus, absque cibo pluribus est diebus retentus.

[11] Mira, atque durissima pœnitentia suum corpus affligebat, ipsi corpori nullam delectabilem requiem tribuendo. [variis modis affligit.] Nam nocturno tempore humanæ deputato quieti, non nisi parum dormiebat, sed ipsas noctes pro majori spatio temporis ducebat insomnes, ipso tempore orationibus, & contemplationibus insistendo. Illo autem parvo tempore, quo quiescebat non super pannos laneos, aut lineos, sive super culcitras, aut savones a, sed super durissimos lapides in campanili majoris ecclesiæ Fulginatis, scilicet sancti Feliciani b jacebat, & statim surgens omni nocte ad Matutinas, & memor existens, quod Christus ad columnam fuerat flagellatus, cum multis duris, atque frequentibus disciplinis suum corpus percutiebat, atque flagellabat. Ut sicut Apostoli sancti, qui ibant gaudentes a conspectu concilii, quando digni habiti sunt pro nomine Jesu flagellari, sempiternum assecuti sunt gaudium, sic iste in omnibus apostolicus Vir, suum corpus flagellis percutiebat, & disciplinis, ut quod illi assecuti sunt, & ipse quodam modo assequi mereretur. O pretiosus plane confessor! qui volens suam carnem spiritui totaliter esse subjectam, tanta maceratione mulctavit, ut semper cum spiritu exultare possit cum Deo.

[12] [Dæmonis tentationibus,] Adversarius autem noster diabolus, antiquus humani generis inimicus sustinere non valens dicti Viri Dei opera tam perfecta, sed ipsum volens retrahere a proposito, ipsum cum multis tentationibus, atque adversitatibus est aggressus. Nam semel malignus spiritus sub bonitatis specie Petrum jam dictum a Creatoris amore volens subtrahere, ac ipsum ad amorem vanæ creaturæ volens inducere, tali falsissimo usus est modo. Nam sub humana specie sibi apparens talia omni dolo, & malitia plena prolatus * est verba, ait nempe: Petre miror multum, quia per ea, quæ egisti, fatuus (& merito) ab omnibus appellaris. Vendidisti enim te, & tanta, & subito inter pauperes, vano motus amore, dispersisti; sed si meis assensum monitis præbere volueris, multo majores habebis delicias, & temporalia bona, domos, denarios, agros, & vineas, & tot, & tanta sibi contribuam, ut si quinquaginta habueris filios, quilibet militari c [more] poterit vivere. Hæc autem omnia tibi dabo, si a tali, quam cœpisti tenere, fatua vita totaliter te volueris subtrahere. Quid enim (omni dolo plenus inimicus subrependo dicebat) proficeret tibi talia & tanta de tuo corpore despecta peragere, cum tam vili & despecto sacco induto, cum capite discooperto, brachiis, & pedibus denudatis ambulare; sequeris ergo, quod dico, & delectabilia quoque habebis ad votum.

[13] [fortiter resistit,] Unde vir Dei Petrus clare cognoscens talia seductoria verba inimici humani generis esse, signo crucis se muniens ipsum inimicum cum magna confusione expulit dicens: Vade inimice, omni deceptione plenissime, talia non mihi sunt nociva, quæ subreperis mundana, seu temporalia bona, cum habeam Dominum Jesum Christum, qui mihi omne est bonum, & me in omnibus & defendit & juvat. Et in hoc Confessor sanctissimus suum secutus est Salvatorem, qui ab inimico tentatus, in tertia tentatione ipsum inimicum expulit dicens: Vade sathana, scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, & illi soli servies. Dictus etiam inimicus Dei, Confessoris operibus plurimum invidens, ipsum quondam semel visibiliter in suis brachiis accepit, ac de campanili majoris ecclesiæ Fulginatis S. Feliciani, usque ad terram projecit; sed quia ipse Deus angelos suos suis amicis mittit, qui eos custodiant in omnibus viis suis, ne forte offendant ad lapidem pedem suum, & cum suis amicis ipse Deus est in tribulationibus, eos eripiens, & glorificans: sic, & hunc suum amicum Petrum illæsum servavit, quod in aliquo sui corporis membro, nec minimum nocumentum ex tali casu recepit, atque eum ex omnibus tentationibus semper eripuit, & postmodum glorificavit. Unde ex effectu dici potest, quod huic Petro dictum fuerit quod Apostolo Petro dictum fuit a Christo, videlicet: Ecce sathan expetivit te, ut cribraret sicut triticum persecutionibus, & præcipitationibus; sed ego pro te rogavi, ut non deficiat fides tua. Quia & sæpe sæpius Romam ad visitanda sanctorum limina Apostolorum, & ad sacellum d Angelorum, ut Angelorum custodiam habere mereretur, cum maxima devotione pergebat. Ab ipso dæmone multos, & multoties in via recipiebat insultus; sed non propter hoc permittebat, quin pergeret, quod cœperat, iter. Plane sanctus Dei Confessor ita clare dæmonis semper cognovit astutias, ut numquam ab eo læsionem aliquam recipere potuerit, sed semper de eo maximam reportavit victoriam.

[14] Quia de adversario nostro scilicet dæmone dictus Confessor cum maxima victoria triumphabat, [& falso de hæresi accusatur.] quidam iniquitatis filii, membra utique diaboli, ipso eodem dæmone movente & instigante, zelo invidiæ moti, apud inquisitorem hæreticæ pravitatis falsissime, quomodo in fide erraret, accusaverunt. Beatum, inquam, Petrum fide, spe, atque charitate plenissimum accusant, sine fide, spe atque omni charitate existentes, & omni bona virtute vacui, omnique malitia pleni. Sed quia sapientia vincit malitiam, ipse Petrus fundatus in Petra, scilicet Christo, utique sapientia patris, talium malitiam maxime vicit. Inquisitor autem, quia sic ad eum ex officio pertinebat, Petrum accusatum de hæresi, sed per omnia catholicum & fidelem, ut patuit, citari fecit: qui Petrus cum omni lætitia Assisium coram inquisitore, de qua erat plenus fide catholica responsurus comparuit. Cui Petro per inquisitorem propositi articuli, & quæ sunt de fide, & interrogatus, quid sentiret de Christi Incarnatione, Passione, & Resurrectione, & Ascensione, est per eum quoad omnia luculenter, & catholice responsum. Inquisitor autem, ut innocens abire ipsum disponebat, perpendens accusationem esse falsissimam in eum factam. Filii autem diaboli inquisitori suis subdolis, & malitiosis verbis dicere cœperunt, quia ex malitia Petrus talia responsa dederat. Quod audiens inquisitor, disposuit ipsum Spoletum transmittere, ut iterum examinaretur; & si ipsum inveniret errantem, contra eum sicut contra hæreticum procederet e.

ANNOTATA.

a Ex sensu conjicio, hac voce indicari linteum, quo lecti sterni solent, quod Hispani vulgo Savana vocant.

b De hoc S. Feliciano episcopo Fulginate actum est in Actis nostris ad diem 24 Januarii.

c Id est magnifico, nobili, vel aulico modo poterit vivere: nam militia varias habet significationes, ut videri potest apud Cangium in Glossario.

d Erat hic abbreviatio corrupta, quæ fere exprimebat sacellum; quapropter hanc vocem substitui, quia Jacobillus & Ferrarius narrant, quod S. Petrus aliquoties visitaret ecclesiam S. Mariæ angelorum circa Assisium.

e Hic desinit Ms. nostrum, & deinde eodem charactere exarata sequuntur hæc verba: Reliqua in alio Ms. in bibliotheca Vallicellæ in urbe. Jam dixi in Commentario prævio, nos supplementum inde frustra petiisse. Ex hac clausula etiam colligo, apographum nostrum forte Fulginii descriptum esse, ut proposui in titulo.

* forte profatus

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Anhang Juli IV




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 19. Juli

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 19. Juli

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 13.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.