Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Mai III           Band Mai III           Anhang Mai III

16. Mai


DIE DECIMA SEXTA MAII.

SANCTI QVI XVI KALENDAS MAII COLVNTVR.

Sanctus Peregrinus Episcopus Martyr Autissiodori in Gallia.
S. Peregrinus, Martyr Anconæ in Piceno.
S. Herculanus, Martyr Anconæ in Piceno.
S. Flavianus, Martyr Anconæ in Piceno.
S. Valentinus, Martyr in Aprutio.
S. Damianus, Martyr in Aprutio.
S. Aquilinus, Martyr in Isauria.
S. Victorinus, Martyr in Isauria.
S. Heraclius, Martyr.
S. Paulinus, Martyr.
S. Menserimus, seu Maneremus, Martyr.
S. Diocletianus, seu Dijudicianus, Martyr.
S. Mengenes, Martyr Ephesi in Asia.
S. Gajanus, Martyr Ephesi in Asia.
S. Iduinus, Martyr Ephesi in Asia.
S. Vincentius, Martyr Cortonæ in Hetruria.
S. Niderunus, Martyr Cortonæ in Hetruria.
S. Herelus, Martyr Cortonæ in Hetruria.
S. Menerus, Martyr Cortonæ in Hetruria.
S. Paulus, Martyr Cortonæ in Hetruria.
S. Paulus alter, Martyr Cortonæ in Hetruria.
S. Aquilus, seu Aquilinus, Martyr Cortonæ in Hetruria.
S. Moxorgus, Martyr Cortonæ in Hetruria.
S. Gajus, Martyr Cortonæ in Hetruria.
S. Felix, Martyr Vzali in Africa.
S. Gennadius, Martyr Vzali in Africa.
S. Papylinus, Martyr apud Græcos.
S. Fortis, Episcopus & Martyr, Burdegalæ in Aquitania.
S. Victorinus, Martyr in territorio Bituricensi.
S. Abdiesus Episcopus, Martyr in Perside.
Sancti Presbyteri XVI, Martyres in Perside.
Sancti Diaconi IX, Martyres in Perside.
Sancti monachi VI, Martyres in Perside.
Sanctæ Virgines VII, Martyres in Perside.
S. Abdas Episcopus, Martyr in Perside.
Sancti Presbyteri, Sancti Diaconi, Sanctæ Virgines, XXVIII, Martyres in Perside.
S. Eupuria, Virgo Cajetæ in Latio.
S. Hilarius, Episc. Papiensis in Italia.
S. Rosius seu Rossius Episcopus Afer Confessor, in diœcesi Campaniæ Suessana.
S. Maxima, Virgo, Callidiani in Foro-juliensi Provinciæ diœcesi.
S. Carentocus, seu Cernatus, Abbas in Wallia & Hibernia.
S. Neadius Thaumaturgus, apud Græcos.
S. Fridolus Presbyter, Abbas Trecis in Campania Gallicana.
S. Germerius, Episcopus Tolesanus in Gallia.
S. Emanus Presb. Martyr in agro Carnotensi.
S. Maurilius, Martyr in agro Carnotensi.
S. Almarus, Martyr in agro Carnotensi.
S. Brendanus seu Brandanus, Abbas Cluainfertensis in Hibernia.
S. Domnolus, Episcopus Cenomanensis in Gallia.
S. Honoratus, Episcopus Ambianensis in Gallia.
Sancti Quadraginta quatuor, monachi Sabaitæ, Martyres in Palæstina.
S. Regnobertus Episcopus, Bajocæ in Normannia
S. Zeno Diaconus, Bajocæ in Normannia
S. Alnobertus, sive Aunobertus, Episcopus Sagiensis in Normannia.
S. Petrus Martyr Constantinopoli in Blachernis.
S. Adamus, Abbas Firmii in Piceno.
S. Francouæus, monachus in diœcesi Nivernensi in Gallia.
S. Gentius Solitarius, Bausseti in Carpentoractensi Galliæ diœcesi.
S. Ubaldus, Episcopus Eugubinus in Vmbria.
B. Simon Stock, Ordinis Carmelitarum Prior Generalis, Burdegalæ in Aquitania.
B. Franciscus Senensis Ord. Servorum B. Mariæ, Senis in Hetruria.
B. Joannes Nepomucenus, Canonicus Presbyter, Martyr, Pragæ & Nepomuci in Bohemia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Candida, Virgo Martyr in Hispania, ab Higuera ad hunc diem refertur, de qua nihil aliud occurrit præter illa, quæ inter Prætermissos diximus XV Martii.
S. Alexander, Episcopus Hierosolymorum, refertur in MSS. Menæis Ambrosianis & aliis, uti & Menæis excusis. Acta dedimus XVIII Martii.
S. Winebaudi Abbatis aliqua memoria Translationis refertur a Nicolao des Guerrois de sanctis Trecensibus, & in aliquo MS. Chamberiensi. Vitam ejus dedimus VI Aprilis.
S. Georgius, Episcopus Mitylenæ, refertur in MS. Græco Synaxario & aliis MSS. Nos Acta ejus dedimus VII Aprilis.
Tricius, Episcopus Antissiodorensis & Confessor, memoratur in Martyrologio Coloniæ & Lubecæ an. 1490 excuso, item apud Grevenum & Canisium, & in MS. Carmelitano quod Coloniæ adservatur. Fuit S. Tetricus Episcopus Antissiodorensis, sed Martyr, cujus Acta dedimus XII Aprilis.
At Tricius, Episcopus & Confessor in Scotia, refertur in MS. Florario Sanctorum. Henricus Fitz-Simon inter Sanctos Hibernos collocat ad hunc diem Tricium, & citat Martyrologium Anglicanum: verum in nulla ejus editione reperitur nomen Tricii. Deest etiam in Martyrologio Hibernico Tamlactensi.
S. Turibius, Episcopus Legione in Hispania, refertur a Ferrario, citatis Tabulis Ecclesiæ Legionensis. Verum quia nullus inter Episcopos Legionenses traditur extitisse Turibius, videtur ibidem coli S. Turibius Episcopus Asturicensis, relatus XVI April.
SS. Columbani, Eustasii & Waldeberti translatio sive elevatio celebratur Luxovii, ex quibus colitur Columbanus XXI Novembris. Nos Vitam S. Eustasii illustravimus ad diem XXIX Martii & S. Waldeberti III Abbatis ad diem II Maji.
SS. Concordius Diaconus, Jovinianus Subdiaconus, & Alexander, aliis Januarius Lector, referuntur a Galesinio, Canisio, Ferrario. De his agimus infra in Actis S. Peregrini Martyris & Episcopi Antissiodorensis, cui Socii fuerunt adjuncti. At pro Concordio legitur Corcodemus, & seorsim colitur IV Maji.
Vti S. Jovinianus, a Joviano nō satis distinctus V Maji.
Alexander, loco Joviani in Actis S. Peregrini relatus, memoratur in Actis S. Germani Antißiodorensis XXXI Julii.
SS. Florentius & Diocletianus, Martyres Auximi in Piceno, memorantur in variis MSS. & apud Galesinium & Bedam supposititium, uti indicamus ante illorum Acta XI Maji.
Poemenia, mater S. Alexandri Martyris, ut Sancta indicatur in Gynæceo sacro Arturi. Ejus Acta continentur in Vita S. Alexandri filii XIII Maji.
B. Magdalena, Virgo Ordinis S. Augustini, Novocomi in monasterio S. Andreæ Brunati, tamquam hodie mortua vel deposita, refertur in Novocomensi Martyrologio: sed eam moniales suæ, post translatum ad ecclesiam S. Iuliani corpus, colunt, quando de ea egimus, XIII Maji.
B. Ægidius Lusitanus, Ordinis Prædicatorum, refertur in Martyrol. Hisp. Tamayi Zalazar. Vitam dedimus XIV Maji.
SS. Petrus, Andreas, Paulus & Dionysius Martyres memorantur in MS. Casinensi, Item Andreas & Paulus in Catalogo generali Ferrarii & Menologio Græcorum. Pro Dionysio aliis est Dionysia, & simul eorum Acta dedimus XV Maji.
S. Timotheus & septem Virgines, in Sirmio passi, proferuntur in Martyrologio sub nomine Bedæ excuso, & apud Galesinium. Nos de iis egimus die præcedenti XV Maji.
SS. Cassius & Victorinus Martyres apud Arvernos celebrantur in MS. Martyrol. Carmelitano Coloniæ adservato, & apud Maurolycū, apud alios pridie XV Maji.
SS. Simeon, Isaacius, & Bachtesoes, Martyres in Perside sub Sapore Rege, referuntur in Menæis Græcis. Acta dedimus XV Maji.
S. Simplicius Presbyter, Martyr in Sardinia, indicatur in Martyrologio sub nomine Bedæ excuso & a Galesinio. De eo egimus XV Maji.
S. Rosula Martyr inscripta est Martyrologio Galesinii & alteri sub nomine Bedæ. De eo etiā egimus XV Maji.
S. Peregrinus, Episcopus Martyr Interamnæ, apud Ferrarium, Vghellum & Iacobillum: sed alia nulla ejus extante vetustiori notitia, ac ne corporis quidem parte ulla; omnino putamus, Italicæ Interamnæ perperam attribui, id quod de Interamno Gallico legebatur in actis S. Peregrini Episcopi & Martyris Antissiodorensis, a quo diem hunc auspicamur.
S. Theobaldus, Episcopus Eugubinus, indicatur in MS. Florario & apud Grevenum. Est is S. Ubaldus, de quo hoc die agimus.
S. Adalbertus sive Anobertus Episcopus Suessionensis, refertur in Fastis monasterii S. Medardi Suessionensis. Dubium nobis est num sit S. Aunobertus Episcopus Sagiensis, uti infra ad hujus Vitam dicimus.
Ecclesiæ S. Mariæ Majoris dedicatio in Hierosolymis, indicatur in Martyrologio parvo, sed valde antiquo Trevirensi monasterii S. Maximini, quod propter antiquitatem indicare voluimus.
Moyses & Clemens Confessores, Episcopi Trevirenses, indicantur in adjunctis notis Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Apud Browerum lib. 2 Annalium Trevirensium traditur Clemens creatus circa an. 173, eique succeßisse circa an. 190 Moyses. Ceterum de eorum Veneratione Ecclesiastica nihil suggeritur.
Fidmanius & Fidgus seu Fidgusius, fratres germani, referuntur a Colgano in Appendice ad Vitam S. Colmani 3 Februarii cap. 2, & dicuntur ambo coli hoc 16 Maji, prior Ratheniæ, alter in Gloscarn. Prior in MS. Tamlachtensi appellatur Fidmunius o Suanaici, abnepos Suanaci habitus dicto cap. 2, ubi eorum majores per 8 generationes deducuntur ad Fiachrium filium Regis Hiberniæ.
Maclasrius, Abbas Benchorensis in Ultonia, indicatur in MS. Tamlachtensi & apud Colganum, notatione 24 ad Vitam S. Mochuæ 30 die Martii, citatis 4 Magistris asserentibus anno 645 obiisse. Carnechus de Tulen profertur in dicto MS. Tamlachtensi, ejusque creditur mentio fieri 27 Martii in Vita S. Corbmaci cap. 17 apud Colganum, qui addit tempore S. Patricii floruisse, & coli in ecclesia Tulensi in Media.
Ernanus filius Aidi in dicto MS. Tamlachtensi adjungitur. Colganus 6 Ianuarii ad Vitam S. Dimani Episcopi asserit hunc floruisse in Ultonia circa annum 660 & obiisse 16 Maji: & referri in fastis Hibernicis.
Fintanus de Cluain-Cruaich refertur in MS. Tamlachtensi, & a Colgano 17 Ianuarii in Appendice ad Vitam S. Fintani Abbatis de Cluain-Ednach cap. 1: ubi 24 Sanctos Fintanos enumerat.
Duthractus de Lieth-druim, Findchadus Episcopus, Mochamalius, indicantur in dicto MS. Tamlachtensi, de quibus nihil certi alibi reperimus.
Benthus Confessor indicatur in dicto Menologio Camerarii, de quo alibi nihil legimus.
SS. Fridolus & Peregrinus referuntur in Catalogo Sanctorum Hiberniæ a Fitz-Simone edito: sed videntur perperam ex Sanctis Gallicanis assumpti: inter quos hoc die coluntur S. Fidolus, hic Fridolus, Presbyter & Abbas Trecensis; & S. Peregrinus, Episcopus Antissiodorensis Martyr.
Dubliterius, Abbas Finglassiæ in regione Muscraige in Momonia, refertur in MS. Tamlachtensi & aliis, apud Colganum 16 Martii in Notis ad Vitam S. Abbani num. 24.
Aurianus, Victoria, Basilla & alii XII inscripti sunt Martyrologiis Tamlachtensi in Hibernia, quod indicamus ad ulteriorem notitiam.
Isidorus, Episcopus Trechas, indicatur cum titulo Sancti a Maurolyco: sed apud Trecenses non fuit Episcopus, uti etiam observavit Ferrarius.
Eusebii, Pamiani, & Vincentis in vico Bagico memoria adscripta ad Grevenum a Carthusia Bruxellensi. Quæ addamus, necdum legimus.
Wilhelmus, Episcopus Malmesburiensis in Anglia, cum titulo Beati adscriptus Greveno adservato in Carthusia Bruxellensi. Malmesburium, non civitas, sed monasterium est: an in eo aliquis Episcopus Sanctus obierit, inquirant Angli. Nobis non liquet.
Domni Nicolai Papæ tertii sanctæ memoriæ, translatio corporis in monumento novo, inscripta est MS. Martyrologio S. Petri in Vaticano.
Eustachius Abbas de Hemmerode, Visitator cœnobii Heisterbachensis, Ordinis Cisterciensis, memoratur a Cæsario lib. 7, cap. 20. & 21. & proinde cum titulo Beati indicatur ab Henriquez, Chalemoto, Bucelino.
Everardus ex Archidiacono Lingonensi ad Ordinem S. Dominici assumptus, in eo mortuus anno 1221, refertur in Anno sancto Ordinis Prædicatorum & Beatus Pater appellatur. Res ejus gestas ad dictum annum cap. 9 deducit Malvenda. Adfuit morienti B. Iordanus 2 Generalis, in cujus Vita 13 Februarii num. 91 verbis hujus læta ejus mors describitur.
Gonsalvus a Turcis occisus, Joannes Focaldus in Gallia an. 1472, Pacificus in Piceno an. 1559, Angela a Verveto Cæsaraugustæ sec. 16, Ordinis Minorū relati cum titulo Beati in Martyrologio Franciscano Arturi, & Angela etiam in ejus Gynæceo. De Pacifico agens Gonzaga part. 2 in conventu S. Martini Roccæ contratæ qui est 20 Provinciæ Marchiæ, refert concursum populorum toto quo inhumatus stetit biduo ad ejus venerationem, quibus inquit ejus beatitudo certissima est: nunc autem ea qualiscumq; certitudo ita e populorum eorumdem animis evanuit, ut qui jam est ibidem Guardianus in hæc verba responderit, interrogatus anno 1678. Hoc quidem in Conventu est sepultus, verum quo loco omnino ignoratur: hujus indagandi causa diligentiam adhibui non vulgarem, sed rescire nihil potui: nulla ejus narrantur miracula, nulla superest in vulgo veneratio, a quo nec nominatur quidem. Intellige ergo, lector, quam merito non fidamus Arturo, nihil distinguere solito, & sæpe vix ab uno auctore cum aliquo virtutis elogio nominatos Beatitatis titulo liberaliter solito insignire, die a se definito.
S. Possidonius colitur ut Patronus Mirandulæ & per Rhegiensem diœcesim, & memoratur a Ferrario in utroque Catalogo. Verum, quia idem fertur fuisse discipulus S. Augustini & Episcopus Calamensis, eumdem, uti colunt Canonici Regulares Lateranenses & Eremitæ Augustiniani, referemus XVII Maji.
SS. Justus Episcopus & Clemens Fratres Volaterræ vitam sanctam perfecto termino concluserunt. Ita MS. Florentinum Senatoris Strozzii. Alii eos celebrant. V Junii.
S. Bernardus, eremita in monte-Jovis memoratur a Greveno & Molano in Auctario Vsuardi, item a Canisio, Wione, Dorganio, Menardo, Bucelino, Henriquez, Ferrario, Saussajo. At mortuus est, quando ejus varia Acta erunt danda XV Junii.
Margarita Virgo, inserta additionibus Carthusiæ Bruxellensis MSS. ad Usuardum: eadem forte quæ dicitur S. Bernardo desponsata, sed Gratianopoli sanctimonialis facta, cum titulo Beatæ inscripta est Gynæceo sacro Arturi du Monstier. Acta ejus inserta sunt Vitæ dicti Bernardi XV Junii.
S. Gundulphus Martyr colitur Cracoviæ in Polonia, additur esse, qui Episcopus in pago Bitaricensi in Martyrol. Romano, sed XVII Junii.
S. Albani Martyris in Britannia translatio indicatur in Martyrol. Anglicano: dies natalis est XXII Junii.
S. Exuperius, Episcopus Bajocensis, indicatur in Martyrologio Leodii anno MDCXXIV Gallice excuso. Dies natalis est I Augusti.
S. Peregrinus, Regis filius, inauditorum miraculorum opifex, in Apennino inter Lucam & Mutinam a LXIV Flaminiæ aut Æmiliæ Episcopis elevatus, inscriptus est Menologio Scotico Dempsteri. Verū teste Ferrario in propria Ecclesia colitur I Augusti.
B. Albertus, monachus Vallumbrosanus in Italia, cum titulo Beati indicatur a Wione, & hunc secutis Dorganio, Menardo, Ferrario, Bucelino Eudosius Locatellus lib. 2. Historiæ Vallumbrosanæ eum laudat, asseritque inter Beatos haberi, quorum scilicet dies natalis ignotus in Ordine, quemadmodum scripto particulari sumus edocti. Nos vero in Vallumbrosano monasterio existentes anno 1662, vidimus altare, in quod plures hujusmodi Beatorum Reliquiæ, ex loco ubi prius jacuerant elevatæ, anno 1604 translatæ sunt, de quibus ibidem accepimus processum authenticum, & in hoc etiam B. Albertus nominatur. Itaque de his omnibus decrevimus agendum nobis esse, ipso quo dicta Translatio facta est die, I Augusti.
S. Peregrini corpus in ecclesia Vaticana, quia nuper credi cœpit esse Antissiodorensis Episcopi & Martyris, a Carolo Magno allatum Romam ad S. Leonem Papam III, ideo ibidem hodie colitur cum officio de Martyre Pontifice: sed quia Oratorium S. Peregrini ante Leonis hujus tempora Romæ fuit, omnino credo ex Romanis Martyribus unum esse, ac verosimiliter eum, cujus ibidem gloriosa paßio inscribitur Martyrologiis ad diem, quando ejus & sociorum Acta dabimus, XV Augusti.
S. Rusticulæ seu Martiæ Abbatissæ Translatio indicatur in MS. Adone Reginæ Sueciæ. Natalis ejus celebratur XVI Augusti.
SS. Theognius, Agapius & Pistus Martyres indicantur in MS. Synaxario Græco & iterum ibidem atq; in aliis Menæis cum Martyrologio Romano XXI Augusti.
Duodecim Fratrum Martyrum Translatio memoratur in MS. Antverpiensi S. Michaëlis. Videntur intelligi XII Fratres Beneventi paßi, quorū dies natalis est I Sept.
S. Aygulphi Abbatis Lerinensis & Sociorum monachorum Martyrum translatio, ab Amarutuma insula ad Lerinū, celebratur in antiquis MSS. Breviariis Lerinensibus apud Vincentium Baralim, Menardum & Saussajum. Dies natalis est III Septembris.
S. Zacharias Propheta, undecimus inter Minores, refertur in MS. Synaxario Græco. Colitur a Latinis VI Septembris.
S. Euphemiæ celebritas ad Navale portus Constantinopoli ob sanctam virtutē, seu miracula, indicatur in MS. Synaxario Ecclesiæ Constantinopolitanæ & Menæis. Meminit trium Ecclesiarum Constantinopoli ad honorem S. Euphemiæ erectarum Georgius Codinus de Originibus Constantinopolitanis, de quibus agi poterit ad diem ejus natalem XVI Septembris.
S. Gerardus Morisenus, Episcopus ac monachus, martyrizatus in Ungaria, refertur in MS. Kalendario Benedictino. Colitur XXIV Septembris.
Terentii, Episcopi civitatis Metensis, Translatio corporis, inscripta est MSS. Breviario nostro, Martyrologio Montis Sancti, & Florario, item Auctario Greveni. Dies natalis est XXVIII Septembris.
Odranus Sacerdos indicatur in MS. Tamlachtensi. Videtur esse cognomento Sapiens, filius Maccrathæ, Abbas de Leitter-Odhrain in Muscragia, apud Colganum 8 Martii in Appendice ad Vitam S. Senani cap. 3, ubi asserit potißimum coli II Octobris.
Poncia Virgo, & post matrem suam Petronillam Abbatissa sanctimonialium de Alba-petra, in Arvernia, cum titulo Beatæ indicatur a Chrysostomo Vander Sterre in Natalibus Sanctorum Ordinis Præmonstratensis, & Arturo du Monstier in Gynæceo sacro. At Ioannes le Paige conjungit Vitam genitoris Gilberti, fundatoris cœnobii Novem-fontium, nunc ab eo S. Gilberti dicti, & Petronillæ uxoris & Ponciæ filiæ, & illius exemplo Saussajus in Martyrol. Gallic. ad diem III Octobris.
SS. Placidi & sociorum ejus Martyrum Ordinis S. Benedicti translatio, ex veteri ecclesia in novum Sacellum Messanæ, anno 1588 facta, indicatur ab Octavio Cajetano, Ferrario, Menardo, Bucelino, uti & S. Flavia ejus soror in Menologio Virginum Lahierii. Dies eorum natalis celebratur V Octobris.
S. Marsus Presbyter Confessor, socius S. Peregrini Episcopi & Martyris in fide Autißiodori prædicanda, ibique mortuus VIII Iunii, per ignorantiam diei hoc, quo S. Peregrinus colitur, memoratur a Galesinio, Ferrario & Canisio. Saussajus maluit eorum catalogo inserere, quorum dies nescitur. Colitur ipse Essendiæ in Westphalia, quo corpus translatum, VI Octobris.
S. Clara, Virgo & Martyr ex Ursulanis, colitur in cœnobio B. Mariæ de Gaudio juxta Compendium, ubi sacra ossa coruscant miraculis: item in Parco Dominarum colitur in feriis Pentecostes, quo caput ejus ex priori cœnobio translatum est. Ita Chalemotus in Serie Sanctorum Cisterciensis Ordinis. De Vrsulanis omnibus statuimus agendum esse XXI Octobris.
Aquilinus Episcopus Coloniæ Agrippinæ, qui B. Ursulam sepelivit, cum titulo beatæ memoriæ indicatur a Greveno & Canisio. Galenius Beatum appellat, ejusque commemorationem hodie fieri ait propter S. Aquilinum Martyrem in Isauria. De eo agendum erit ad Vitam S. Vrsulæ XXI Octobris.
S. Moderamus, Episcopus Redonensis, inscriptus est Kalendario Breviarii Dolensis, excusi anno 1519. Hinc Ferrarius in Catalogo Generali, Menardus & Bucelinus in Menologiis Benedictinis, Saussajus in Supplemento Martyrologii Gallicani, eumdem hodie retulerunt. Colitur autem ipse in sua ecclesia Redonensi XXII Octobris.
S. Judas Apostolus, frater S. Jacobi Apostoli, inscriptus est MS. Synaxario Græco: de quo agendum erit XXVIII Octobris.
S. Remigius, Episcopus Lugdunensis, indicatur in Catalogo generali Ferrarii. Verum mortuus est die, quo colitur, XXVIII Octobris.
Boëtius, cujus nomen erat Bregbesachus filius Bronii, indicatur in MS. Tamlachtensi. Videtur is esse qui lib. 1 Vitæ 5 S. Columbæ Abbatis, auctore Magno o Donello, vocatur Boëtius filius Bronaig, & dicitur a Colgano coli VII Decembris.
Raynaldus, Abbas quartus Archimonasterii Cistercii, refertur ab Henriquez, Chalemoto & Bucelino. At Manrique ad an. 1151 num. 3 asserit obiisse & inscriptum esse Martyrologio Cisterciensi ad diem XVI Decembris.
S. Theodorus monachus, discipulus S. Pachomii in Ægypto, memoratur a Græcis in Menæis excusis & manu exaratis. De eo occasione magistri egimus XIV Mart. Ast in Martyrologio Romano commemoratur die XXVIII Decembris.

DE S. PEREGRINO MARTYRE,
EPISCOPO AVTISSIODORENSI IN GALLA.

SEC. III

[Praefatio]

Peregrinus Episcopus Martyr Autissiodori in Gallia (S.)

AUCTORE G. H.

Autissiodorum urbs Galliæ Episcopalis ad Icaunam flumen, in hodierno Burgundiæ Ducatu, vulgo Auxerre, olim Autricus dicta est, unde & mons Autricus urbi adjacens variis ejus Episcopis sepulturam præbuit. Primus eorum fuisse creditur & habetur S. Peregrinus, a S. Sixto Papa eo missus, qui annuntiatum a se Christi Euangelium sanguine fuso Martyr confirmavit. Ejus sacram memoriam celebrant ad hunc XVI Maji, omnia paßim Martyrologia Latina, [Cultus sacer:] etiam antiqua Martyrologii Hieronymiani apographa his fere verbis: In Autissiodorensi, vico Baiaco, passio S. Peregrini, Episcopi primi civitatis ipsius. Quæ fere eadem leguntur apud Rabanum, Adonem, Notkerum, & in MSS. Atrebatensi, Tornacensi & Lætiensi, & sunt forsan Flori in additamentis Bedæ. Vsuardus ista habet: Apud Autissiodorum B. Peregrini Martyris & Episcopi primi civitatis ipsius, qui capitali sententia mulctatus, coronam meruit sempiternam. Eadem leguntur in hodierno Martyrologio Romano, interpositis hisce, quod a B. Sixto Papa in Gallias cum aliis Clericis missus prædicationis munus explerit. Omittimus alia ex Actis desumpta elogia, ex quibus longiora sunt in quodam antiquo MS. Reginæ Sueciæ, quod videtur apud Fuldenses aut alicubi ad Rhenum esse conscriptum: item in MS. Adone Ecclesiæ Morinorum & Leodiensi monasterii S Laurentii: nec non apud Saussajum in Martyrologio Gallicano. In Ecclesiæ autem Carnotensi colitur hoc die S. Emanus Martyr cum Commemoratione S. Peregrini Episcopi & Martyris. Wandelbertus vero, per aliquem forsan errorem, ad XVII Maji sive XVI Kalendas Iunii, eumdem inscripsit Metrico suo Martyrologio.

[2] [Acta dantur ex Mss.] Acta Vitæ & Paßionis S. Peregrini habuimus in quamplurimis vetustis & optimæ notæ codicibus MSS. scilicet Audomaropolitano, Aroasiensi & Trevirensi S. Maximini: ex Bellovacensi etiam a Petro Floveto submissa: & in duplici Reginæ Sueciæ e codicibus signatis numero 13 & 569, item in illustri quodam Legendario nostro. Eadem denique ex Compendiensi codice submisit anno MDCLXVI Ludovicus Nicqueus Cælestinus Sueßionensis: [& Breviario Autissiodorensi,] omnia autem contulimus cum iis quæ edidit Philippus Labbe tomo 1 Novæ bibliothecæ pag. 526 & sequentibus. Eadem sed contracta sunt in pervetustis Breviariis Ecclesiæ Autißiodorensis, nobis donata a Petro le Venier Pœnitentiario Ecclesiæ ejusdem, cujus benevolentiam ipsi Autißiodori anno MDCLXII experti fuimus, ejusque illustrem bibliothecam admirati. Aliud nos Vitæ compendium, a Petro Calo confectum, [Vitæ compendia.] descripsimus Romæ: quod plane idem extat apud Vincentium Bellovacensem lib. 10 Speculi historialis cap. 75, & paucis mutatis in MS. Vltrajectino Ecclesiæ S. Salvatoris. At ipsum magis contractum habet Petrus de Natalibus lib. 5, cap. 5, ex quibus aliqua de Translatione corporis ejus damus. Extat Historia Episcoporum Autißiodorensium a memorato Philippo Labbe eruta, & in eadem Nova bibliotheca excusa: quæ de S. Peregrino ita incipit: S. Peregrinum B. Sixti, Apostolicæ Sedis Primatis, intercessionibus simul & meritis consecratum Episcopum, textus Passionis ipsius scire cupientibus fideliter edocet. Subjunguntur deinde varia de persecutionibus Christianorum in Galliis, ac potißimum quas paßi sunt Autißiodori sub Aureliano Imperatore SS. Priscus ejusque socii, quorum Acta martyrii damus infra XXVI hujus mensis Maji. Ac tandem compendium Vitæ & paßionis S. Peregrini subnectitur.

[3] Tempus hujus mißionis ac martyrii diversum aßignatur. Ac primo supra relatus Vincentius Bellovacensis, [Missus juxta nonnullos a Sixto I,] indicato cap. 75 libri 10, simul collocat in titulo Passionem S. Sixti Papæ I & Peregrini Autissiodorensis, & in textu addit Hadrianum Cæsarem, cujus in reliquis apographis non fit mentio. Dedimus ad diem VI Aprilis Acta S. Sixti I Papæ, diximusque eum obiisse Martyrem sub Hadriano Imperatore, anno Imperii IX, Christi CXXVI. Bellovacensem more suo secutus est Antoninus in Chronico par. 1 tit. 7 cap. 5, & utrumque Baronius ad annum 142 num. 12. Franciscus Bosquetus lib. 2 Historiarum Ecclesiæ Gallicanæ cap. 1 asserit dici, a Sixto primo in Gallias missos Peregrinum, qui sedit Autissiodori; Genulphum, qui Cadurcis: at hunc tribui Sixto II, [at potius a Sixto II Papa,] fortassis etiam & illum oportere. Certe antiquißima Acta ex MS. S. Maximini S. Peregrinum missum tradunt temporibus Valeriani & Gallieni, sub quibus præfuit Ecclesiæ S. Sixtus Papa II ab anno CCLV, usque ad VI Augusti anni CCLVIII, uti diximus in nostro Commentario de primis Pontificibus Romanis ante tomum 1 Actorum mensis Aprilis. Eodem modo Historia Episcoporum Autißiodorensium sub finem elogii adjungit, ista esse gesta Imperatoribus Gallieno & Valeriano, Æmiliano & Basso Consulibus, id est anno CCLIX, quo Valerianus captus & abductus a pluribus dicitur. [venit Autissiodorum circa an. 259.] Arbitramur autem S. Peregrinum dicto anno non occubuisse Martyrem, sed Autißiodori cœpisse Christum annuntiare, & superfuisse ad tempora Claudii vel Aureliani, qui sub isto cum plena potestate in Galliis exercitum duxit, ac postea Imperator eodem fuit profectus, sub quo & Probus aliique plurimi sunt Autißiodori martyrio coronati. Alius prædictæ mißionis S. Sixto II tribuendæ auctor est Robertus, aut, quocumque nomine appelletur, monachus cœnobii S. Mariani apud Autißiodorum, in sua Chronologia Parisiis anno MDCIX excusa, qui pag. 43 ista tradit: Romæ Stephano martyrium passo, Sixtus, scilicet secundus, in Pontificatum succedit. Hic B. Peregrinum civem Romanum ordinavit Episcopum. Omitto cetera, quæ, inquit, Historia passionis ejus evidenter declarat. En duo testes domestici, qui illud ex antiquis Ecclesiæ Autißiodorensis monumentis censendi sunt hausisse cum ipsi Actis, quæ ab illis describuntur. Ioannes Monchiacenus Demochares, eumque secutus Ioannes Chenu in Catalogis Episcoporum Autißiodorensium, dum aliam videntur tenere sententiam, [forsan sub Alexandro non Imperatore,] hanc ultimam stabiliunt. S. Peregrinus, inquiunt, civis Romanus, a Sixto Papa ad Gallias missus, sub Alexandro Imperatore Martyr. Quis enim alius iste Alexander quam Mammææ filius, qui unicus isto nomine inter antiquos Imperatores fuit, assumptus anno CCXXIII, id est post obitum Sixti I annis nonaginta septem, & antequam Sixtus II crearetur Papa, annis triginta duobus? Quid ergo? Viam ostendunt supra citata Acta S. Prisci Martyris, [sed Protectore lateris Aureliani Imperat.] in quibus dicitur Aurelianus Imperator, ferocitatis suæ comites per omnem Galliam transmisisse, & pagus Autissiodorensis in sortem impiissimi Alexandri, sacri lateris Protectoris obvenisse. Hunc ergo Alexandrum, non Imperatorem, sed Protectorem Imperatoris, pro Aureliano Imperatore, cujus jussa exequebatur, nominatum alicubi Demochares invenerit, pariterque confirmata quæ aßignamus tempora martyrii.

[4] Citati ante Demochares & Chenu testantur, corpus S. Peregrini Episcopi Autissiodorensis asservari in monasterio S. Dionysii prope Parisios. Addit Chenu festum translationis celebrari XI Kalendas Septembris. Ad quem diem ista leguntur in MS. Martyrologio Bruxellensi Ecclesiæ S. Gudilæ: [Corpus translatum ad monasterium S. Dionysii] Translatio corporum SS. Hilarii Episcopi & Confessoris, Innocentii Martyris, & S. Peregrini Episcopi & Martyris in Basilica S. Dionysii. Iacobus Brulius in Theatro Antiquitatum Parisiensium pag. 1107 meminit horum sacrorum corporum, asseritque S. Peregrinum esse Episcopum Autissiodorensem. Saussajus in Martyrologio Gallicano ad hunc XVI Maji, post explicatum martyrium S. Peregrini, ista addit: Cujus corpus feris expositum, cum diu mansisset intactum, Angelico monitu a quodam rustico Christiano pro modulo curatum est, deinde Autissiodorum, postquam procellam in auram Deus convertit, summo honore delatum. Tandem regali præcepto, ut sacrarium Galliæ præcipuum sua oppigneratione ditaret, ad inclitum S. Dionysii monasterium transvectum fuit: ubi cum ipso Galliarum Apostolo & sociis quiescens, condecenti decore asservatur, perennique fruitur suis debita meritis veneratione: Hæc ibi. Verum paulo aliter refertur hæc translatio a Petro Calo, Vincentio Bellovacensi & in MS. Vltrajectino: ex quibus ista subjungimus, licet in iis appareat aliqua temporum confusio.

[5] Cum ergo ita feris expositus remansisset, ipsa nocte apparuit Angelus Domini cuidam rustico Christiano ejusdem villæ, dicens: [non sine miraculo.] Surge & junctis curriculo duobus quos habes bobus, accipe corpus servi mei Peregrini, quod illic jacet; & apud Autissiodorum, unde Episcopus fuit, defer. Cumque ille viam se nescire dixisset: Vade, inquit, & ego conducam te. Sic fecit, & sic nutu Dei a media nocte usque ad auroram ambulavit. Summo autem mane iter agentibus obvians, quærebat, si bene Autissiodorum tenderet: & illi mirantes responderunt quod Autissiodorum relinquens, jam ad S. Dionysium prope Parisios propinquasset. Ad hoc ille vehementer admirans processit, divinam expectans voluntatem. Eadem hora vox in dormitorio monachorum S. Dionysii insonuit, dicens: Surgite & occurrite servo meo Peregrino, Autissiodorensi Episcopo, qui venit: & statim sponte concrepantibus signis ecclesiæ monachi excitati occurrentes S. Peregrino, eum solenniter exceperunt, [Idē cum Romano Martyre confusus,] & audito rei eventu, ipsum in capsa argentea posuerunt. San-Dionysianum monasterium primus fundavit Rex Dagobertus post annum DCXXVIII; nec credibile est tamdiu inhumatum jacuisse sanctum Martyrem: potuit tamen clam sepultus ad usque septimum seculum delituisse, vel etiam multo diutius, donec ejus ossa auferre jussus est rusticus prædictus: potuit in ipso sepulturæ loco, corpori de terra pacatis rebus elevato erectum fuisse sacellum, in eoque suum habuisse cultum; quo evanescente, dignatus sit Deus ex loco desolato transferendum curare sacrum pignus. Quod cum adhuc apud S. Dionysium servetur, nulla verisimilitudine cœptum est Romæ ante annos pauciores quam centum credi, corpus S. Peregrini Martyris, quod in ecclesia Vaticana habetur, Autißiodorensis Episcopi esse, a Carolo Magno donum ex Francia allatum Leoni IV, cujus Pontificatu oportet ut ibidem multo antiquius fuerit oratorium S. Peregrini, quod sacris muneribus ab eo auctum Anastasius testatur. Verosimilius pars insignis Reliquiarum S. Peregrini, ex Galliis a Carolo IV Imperatore allata Pragam anno MCCCLXXIII, dicitur in Diario Pragensis ecclesiæ.

[6] Ceterum quia S. Peregrinus, zelo fidei succensus, vicinum Autißiodoro locum adiit, cultu & templis idolorum celebrem, qui Interamnus dicebatur, hodie fortaßis dictus les Isles, id est, Insulæ; Interamnensibus in Vmbria data videtur occasio, eum sibi vindicandi, eumdemque cum Romano Martyre faciendi, quod testatur Philippus Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, post elogium Anconitanorum Martyrum S. Peregrini & sociorum, [& Interānæ in Vmbria perperam attribuitur.] de quibus infra: sic enim scribit: Hac die Ecclesia Interamnensis S. Peregrinum, Presbyterum Romanum & Martyrem retulit, quem a S. Sixto Papa in Galliam missum ad prædicandum, in itinere Interamnæ prædicasse, oratoriaque construxisse ac cœmeteria; Romamque, postquam Gallos in fide confirmasset, reversum, via Appia martyrio coronatum, & apud S. Petrum sepultum fuisse asserit. Similiter in Catalogo Generali Sanctorum, qui in Romano Martyrologio non sunt, cum scripsisset; Interamnæ S. Peregrini Presbyteri & Martyris, subdit in Notis, eum se accipere ex tabulis Ecclesiæ Interamnensis, deinde inquit: Passus est Romæ sub Hadriano, ut habent monumenta Ecclesiæ prædictæ ad nos transmissa, licet Acta in aliquibus cum Actis S. Peregrini Episcopi Autissiodorensis confundantur. Nihil nos causæ habemus cur S. Peregrinum, Romæ cum sociis passum XXV Augusti, alium faciamus ab eo quē ibidem oratorium antiquitus habuisse, nunc perperam cum Autißiodorensi confundi, jam diximus. Interamnensibus autem nullum alicujus Peregrini aut corpus aut vestigium habentibus, non est cur Sanctos synonymos eodem die multiplicemus: nam nec in titulo Presbyteri sibi constant. Siquidem Vghellus, vetus quoddam Kalendarium Interamnense allegans, Episcopum facit, & quidem primum illius urbis circa annum CXXXVIII; quo scilicet e vita exceßit Hadrianus Imperator, cui tempori Bellovacensis eumque secuti S. Antoninus & Baronius attribuerunt Peregrinum Autissiodorensem, eo quod decepti ambiguitate Pontificatus, sub quo in Gallias missus Sanctus, Sixtum primum acceperint pro secundo. Asserit quidem Vghellus, quod ejus mentio fit in Actibus S. Sixti primi Pontificis Romani: sed tales Actus nusquam reperimus; & si reperiremus, pro commentitiis rejiceremus: quandoquidem tota antiquitas de illo aliud nihil noverit, quam ex Catalogis Pontificalibus dedimus die VI Aprilis.

[7] Est in Westphalia celeberrima nobilium Virginum Abbatia Essendia, [An socius S. Marsus.] quæ triumphat hodie Reliquiis S. Marsi, ab Ottone istius nominis tertio Imperatore isti loco donatis. Cui religiosissimo Imperatori solenne fuit Divorum multorum ossa e tenebris in lucem magnifica pompa transferre, prout & Marsi hujus lipsana urnæ ex auro, tum subtilitate operis varietateque, tum gemmarum splendore visendæ, pie inseruit. Ita ex Tabulis Essendiensibus Theodorus Rhay in Animabus illustribus Iuliæ, Cliviæ, Montium &c. Testantur autem Ioannes Velden de Sanctis Westphaliæ, & Gelenius in Fastis Agrippinensibus, hunc Marsum sociū S. Peregrini haberi, quem hoc die referunt Galesinius, Canisius & Ferrarius, At Saussajus pag. 1240 eum Catalogo inseruit Sanctorum, quorum diem ignoravit, addens cum S. Peregrino ad hunc diem collocandum. Nobis nulla apparet causa eosdem hic conjungendi, hoc ipsum tamen indicatum voluimus.

VITA
Ex variis MSS. codicibus.

Peregrinus Episcopus Martyr Autissiodori in Gallia (S.)

BHL Number: 6623

EX MSS.

[1] Tempore illo a, cum se pestifera barbarorum rabies longe lateque profudisset, & Principum sententiæ editæ Christianos ita compellerent, quatenus aut diis sacrificia debita impense solverent, aut omnino b ultio in eos decreta percurreret. Cumque tam acerba promulgata esset sententia, [In magna persecutione] paucissimi viri reperiebantur, qui se Christianos esse faterentur. Sed cum hæc discriminosa c in Gallias irrupisset vesania, statimque latenter a fidelissimis Christianis ad aures Sixti Papæ urbis Romæ nuntiaretur, poscentes ut talem virum dirigeret, qui jam fidei extinctam lucernam suis deberet illuminare eloquiis, [a Sixto II Papa creatus Episcopus:] & barbarorum infidelitatem opitulante divino auxilio compesceret. Tunc memoratus vir Sixtus Papa, summæ sanctitatis perspicuus, magnum & præclarū Dei servum Peregrinum, civem quippe Romanum, ordinavit Episcopum, Marsum vero Presbyterum, d Corcodemum Archidiaconum, Levitam esse constituit, & Jovianum onere Subdiaconi mancipavit e. Jovinianum etiam Lectorem, cum esset per omnia eloquens, [cum sociis] atque in divinis Scripturis egregie eruditus, eis comitem collocavit. Qui postea Autrici, loco qui tunc temporis necdum murorum munitione cingebatur, a persecutoribus f interemptus, martyrium consummavit. Hos etenim summi Dei cultor beatissimus Papa Sixtus urbis Romæ, cum omni fiducia usque ad portum marinum perducens, verbum Domini specialius præcipiebat usque ad mortem fiducialiter prædicare; ut quos auctor mali germinis venenosa pullulante doctrina lolii sui amaritudine perdere festinaret, [missus in Gallias,] antidoto divini poculi recreatos ad salutem pristinam revocarent.

[2] Tunc vero ab ipsis cluens ad Deum oratio funditur, ad opus cœptum felix famulans blanda lympha insequitur, optatumque ad portum g celeriter pervenitur. Sed cum solo jam firma vestigia cœpissent incedere, [Lugdunum] Lugdunum usque perducti celare se nullatenus potuerunt: maximeque verentes ne ad prædestinatum locum eis accedendi non tribueretur facultas, & inibi eorum adventatio non potuisset celari: quia acerbissima ubique sæviebat barbarorum interminata atque continuata Christianorum damnatio: [& inde Antissioderum pervenit:] rogatique a fidelibus fratribus ut a loco discederent, ad Autricum divina admonitione intrepidi usque pervenerunt; ubi nobilium ingens tunc, vanas deorum culturas observans, constipata resederat turba. Athletæ quippe Dei, cupientes pro Christi nomine sese cruoris sui unda perfundi, jugiter Christi nomen prædicabant. Sciscitantibus vero paganis, Christianos se esse testati sunt, & ob prædicationem verbi divini sese inibi advenisse. Tunc vero beatissimi Sacerdotes, prædicatione fulgentes, [& plurimis conversis,] pro virtutum assiduitate, quas per ipsos divina exercebat potentia, quidquid ipsius loci fuit Primorum, ad Christianitatis gratiam convolarunt. Mox & S. Peregrinus Episcopus, novum eis impertiens dogma, parvo ambitu ecclesiam construens, [ecclesiam construit:] Christi nomini consecravit: cujus coruscante eloquio, maxima populi multitudo ad baptismum confluebat.

[3] Cumque inibi restincta fuisset omnis cultura deorum, in territorio ipsius civitatis, ad locum qui h Interamnus dicitur, quondam Eolercus Jovis, Apollinis, vel multorum nefariorum portenta consecraverat. Inter quos vero fanum Eolerci, quem proprie Jovis nomine dedicaverat, summis præcipue titulis pagani ambiebant, quia fanum ipsum magnopere constructum fulgebat. [Interamnum abit,] Sed cum ex more ad ipsius festa agmina populi convenissent, hæc summus Antistes audiens, zelo divino permotus, Autrico cunctum fratrum relinquens officium, ut ipsi cœptum opus ab illo plenius confirmarent; ipse tamē cum festinatione maxima Interamnum perrexit, & paganorum ardenter medium se immergens agminibus, [Christum annuntians capitur:] cœpit Dominum Jesum Christum alta voce fortiter prædicare. Sed hæc ipso talia prædicante, vulgus iracundiæ stimulis concitatum, dixit pro tribunali: Cum universus sexus indiscrete secundum Principum sanctionem deorum ceremonias reverenter exsolvat, superveniens nunc quidam tonso capite, & jam jam senio provectus, maximum generavit errorem in populo, novum volens instituere dogma. Nam si vestræ Serenitatis præceptioni videtur, ipsum vobis facio præsentari, ne interjecto spatio, populi parte adjuncta, dissensio fiat in plebe. [a Iudice rogatus,] Cumque fuisset S. Peregrinus Judici præsentatus, venenosa ac rabida suspiratione concepta, dixit ad eum: Quia in te, ut audio, tantæ contumaciæ fomes exarsit, ut magnorum deorum culturis ausu tuæ sermocinationis fastus ingerantur blasphemiæ, quærimus ex te, cujus loci civis sis, cujusque generis stirpe descendas, vulgo præsente edicito. S. Peregrinus dixit: Nulla mihi patria nisi Christus, nec nomen aliud quam Christianus. [fidem profitetur:] Verum etiam, etsi indignum, Episcopum ac servum Christi me esse profiteor, ob cujus nomen Gentibus nuntiandum huc usque adveni.

[4] Tunc Præses dixit ad eum. Ut religionis nostræ mos est, aut dignam famulationem diis solve, aut certe magnis te cruciabo tormentis. Ipso quoque reluctante & de divinis Scripturis ipsos vel deos eorum damnante, jussit eum Proconsul, i Baugiaco loco, [carceri inclusus] ubi tunc temporis custodia obscurissima habebatur, vinctum retrudi in carcerem, & multis injuriis cruciari. Ipse vero inter tam acerba supplicia non desinebat Dominum Jesum Christum militibus prædicare. [multos convertit:] Ad cujus igitur prædicationem duplex causa multitudinem populi convertebat, quia virtutibus & eloquio refulgebat. Sed cum jam eum multis diebus squalidi carceris sibi vendicasset injuria, nec tamen summæ sanctitatis virum capitalis punisset sententia, Cæsari in ipsa tenebrosa reservatur custodia.

[5] Post aliquot vero dies ibidem adveniens Cæsar, contestatur eum publice coram universa multitudine, cur tam fuisset solicitus, ut mœrorem animi vultus mutatio testaretur. Proconsul respondit ei: Secundum vestram præceptionem universa deorum opitulatione consistunt. [Ad Imperatorem ductus,] Sed nunc quidam, Peregrinus nomine, normam novam populis impertiri cupit, magnorum deorum execrans ceremonias: hostem se diis maximis publicavit, Christianum se incunctanter affirmans: quem etiam retrusum, & in obscurissimo carcere deputatum, vestræ clementiæ reservavi. Cumque ad imperium Imperatoris, officio percurrente, eductus vir Dei de carcere, fuisset Cæsari præsentatus; ait ad eum: Multa mihi de te nefaria nuntiantur: verum etiam & contra sanctionem nostram & contra deorum nostrorum venerandam culturam agendi te conamen appetere, utrum falsa, an vera sint, edicito. S. Peregrinus Episcopus respondit: [Christi fidem profitetur] Si ea quæ a me prædicantur vestri duritia cordis susciperet, non vana nec superflua viderentur: quia qui Christum Dei filium Deique virtutem, universæque creaturæ Dominum esse testatur, contra jus fasque nefarius judicatur.

[6] Cumque hæc & his similia vir Dei prosequeretur, ait ei tyrannus: Vultus tui dignitas prohibet, ut in te non secundum tuam perversam nescio quam doctrinam clementia nostra desæviat. Sed si te ab hac vana assumptione volueris revocare, & diis nostris sacrificare, magnis nobiscum pollebis honoribus. S. Peregrinus respondit: [munera oblata contemnit:] Honores vestri perditiones sunt, munera autem vestra gehenna perpetua. Ego tamen Jesum Christum Dei Filium Redemptorem omnium invoco, & usque ad mortem prædicare non trepido. Nam dii vestri simulacra muta, ex auri argentique metallis constructa, quæ & voce carent, nec gressibus pollent, dæmonia sunt & ex patre diabolo processerunt: cum quibus etiam vos, si conversi ad Dominum Jesum non fueritis, [æterna supplicia inculcat:] & baptismi unda perfusi, igni æterno & perpetuis cruciatibus deputabimini. Nos vero, etsi temporalia a vobis illata patimur supplicia, securi sumus de sempiterni Regis promissis.

[7] Hæc S. Peregrino Episcopo proloquente, Cæsar magno repletus furore, dixit: [variis tormentis afflictus] Non solum iste diis nostris sacrificare resistit, verum etiam & nobis verborum suorum venenata sibilatione multas incussit injurias: propterea rebellis atque decrepitus justissime trucidetur. Prolata sententia, a militibus pugnis atque calcibus cæsus, de præsentia tyranni abstractus, carnificibus deputatur. Sic Sanctus Dei Peregrinus Episcopus inter lictorum manus gravissimo torquetur exitio: sed cum fere jam omnes artus defecissent in pœna, & viderent carnifices se in eum nihil proficere; abstracto a pestifero milite gladio, capite est punitus: [capite plectitur,] & exinde postea a Christianis latenter furatus, propter furentium paganorum barbarorum rabiem, dicitur fuisse sepultus. Martyrizatus est autem beatissimus Peregrinus Episcopus sub die decimo septimo Kalendarum Junii, [16 Maji.] præstante Domino nostro Jesu Christo: cui est gloria, imperium, & potestas in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a MS. S. Maximini Temporibus Valeriani & Gallieni. MS. Petri de Calo Xisti temporibus.

b Labbe, ultione in ejus decreta, MS. S. Maximi ultro sententia in eis.

c MS. Aroasiense in Galliis irrepsisset.

d Acta S. Corcodemi dedimus 4 Maji. Hic aliquibus Concordius dicitur.

e Hæ in multis MSS. contracta sunt, nec satis Jovianus & Jovinianus sunt distincti, uti etiam liquet ex hujus Actis ad 5 Maji datis: imo in MS. S. Maximiani loco secundi ponebatur Alexander, qui adjungiturin Actis S. Germani Episcopi Antißiodorensis 31 Iulii, ubi duo fratres Subdiaconi Alexander & Jovianus & Jovinianus Lector conjunguntur. Imo in aliis Januarius substituitur.

f Varia MSS. inter impios.

g Auctor Historiæ Episcoporum Antißiodorensium Massiliam interpretatur.

h An locus nunc les Isles dictus? Addit Bellovacensis, quæ tunc civitas erat, sed modo castelli nomen retinuit. Eadem habet Petrus Calo.

i Iidem, Vico Baugiano qui vulgo Boi dicitur.

DE SS. PEREGRINO, HERCULANO ET FLAVIANO
MARTYRIBVS ANCONÆ IN PICENO.

SUB DIOCLETIAN.

[Praefatio]

Peregrinus, Martyr Anconæ in Piceno (S.)
Herculanus, Martyr Anconæ in Piceno (S.)
Flavianus, Martyr Anconæ in Piceno (S.)

D. P.

Peregrino, Antißiodorensi Episcopo & Martyri, alium subjungimus Peregrinum, sed Anconæ in Piceno, sub Diocletiano cum sociis passum. Hos Ferrarius in Catalogo generali ad præsentem XVI Maji ita refert: Anconæ sanctorum Martyrum Peregrini, Herculani & Flaviani, [Cultus & Ecclesia.] ibiq; annotat eos se habere ex tabulis Ecclesiæ Anconitanæ. Passi sunt sub Diocletiano, uti Acta eorum (quorum exemplum accepimus) denuntiant. Corpora in Ecclesia S. Peregrino dicata, condita sunt. Idem in Catalogo Sanctorum Italiæ asserit, hanc Ecclesiam esse parochialem & perantiquam: sed hoc esse desiit, postquam anno MDCL tradita est Carmelitis Discalceatis. [Acta ex MS. Anconitano.] Acta & miracula, ex archivio Ecclesiæ Anconitanæ descripta, misit nobis anno MDCXLIX Henricus Lindanus, Societatis nostræ Presbyter, tunc Pœnitentiarius Laureti, uti postmodum Romæ ad S. Petrum; qui inde in Belgium suum reversus aliquamdiu laboravit in mißione Hollandica, dein in Dania reductioni hæreticorum Hafniæ immortuus. In hisce Actis non attingitur martyrium SS. Herculani & Flaviani, sed eorum simul & S. Peregrini inventa dicuntur corpora, ac dein ad intercessionem eorum patrata miracula. Ea autem inventio, uti dicetur in Appendice, spectat ad annum MCCXXIV. Actorum Compendium, quod dictus Ferrarius asserit se proferre ex monumentis Ecclesiæ Anconitanæ ad se transmissis, est hujusmodi.

[2] Peregrinus Diaconus Anconitanus, in loco Roseliano natus, Diocletiano & Maximiano Imperatoribus, multos prædicando ex Judæis & Gentilibus convertit ad Christum. [Compendium ex Ferrario.] Sed apud Anolinum Proconsulem accusatus, ad eumque perductus, cum illi fidem in Christum prædicasset, & Deorum cultum improbaret, illis usus verbis; Simulacra Gentium argentum & aurum, opera manuum hominum, & quæ sequuntur; post longam de diis & Christo disceptationem, in craticula ferrea igne subjecto jubetur extendi oleoque perfundi. [Psal. 113. 4] Verum Peregrinus Deum illis verbis precatus, Igne me examinasti & non est inventa in me iniquitas: & illis, Libera me a pressura flammæ quæ circumdedit me; incendium illud nulla læsione percepta superavit. [Psal. 16. 3, Eccli 51. 6] Quapropter Anolinus, ubi non semel, frustra tamen, ad deorum cultum Peregrinum hortatus esset, Imperatorum edicta veritus, si vivere permisisset, in illum capitis sententiam dixit. Cum quo Herculanus & Flavianus, qui a Peregrino conversi, in confessione fidei fortes persistebant, capitis abscissione palmam martyrii adepti sunt. Eorum corpora a Christianis tumulata, nunc in Ecclesia S. Peregrino dicata requiescunt.

[3] Hæc Ferrarius satis copiose, ut ex tali specimine intelligatur eam historiam, [Anolinus persecutor.] cui tam copiose inseruntur verba Scripturæ, velut a Sancto usurpata, diu post Martyrium ejus esse conscriptam, non sine ornatu rhetorico. Fuerunt anno Christi CCXCV sub Diocletiano & Maximiano Consules Romani Nummius Tuscus & Annius Cornelius Anulinus. Et sicut in Galliis & Hispaniis fuerunt ab his Imperatoribus Rictiovarus & Dacianus constituti generales persecutores Christianorum, ita etiam videtur in Italia & Africa præfuisse persecutioni Christianorum Anolinus sive Anulinus. Ita Veronæ capite cæsi SS. Firmus & Rusticus sub Cornelio Annulino, Venetiæ & Istriæ Consulari. Ita Proconsul Africæ Anolinus præfuit martyrio Abitinorum Garthagine passorum: uti ea latius deduximus XXIII Martii ad Vitam S. Proculi Episcopi Veronensis numero VI. Verum si unus idemque Anolinus ubique non adfuerit, potuerunt plures ex eadem familia assumpti fuisse. Nam hanc late extentam fuisse docet Baronius in suis Annotationibus ad XXVIII Iulii littera D.

[4] Ferdinandus Vghellus tomo I Italiæ sacræ, in Præfatione ad Anconitanos Episcopos columna 370, ista habet: [Patrecinium] Ancona ditata est spiritualibus bonis. Etenim in ea ad munimen salutis plura Sanctorum Martyrum corpora conquiescunt, qui sub furente gentilitate animam profuderunt & sanguinem: ut Sancti Peregrinus, Heraclius ac Flavianus, qui Diocletiano ac Maximiano, non tam imperantibus, quam in Christianum populum debacchantibus, gloriose martyrii metam decurrerunt. Quorum passio XVI die mensis Maji habetur celebris. Iulianus Saracenus parte 2 Notitiæ Anconitanæ lib. 2 ad annum CCXC, agit de martyrio S. Peregrini, asseritque Vitam hujus Græce descriptam, inclusam esse arcæ, in qua detinetur sacrum ipsius corpus; ejusque apographum asservari in archivio Patrum Minorum Conventualium Anconæ in antiquo Codice pergameno: unde ipsam cum optaremus nancisci, spem consequendi voti nobis fecit R.P. Christophorus Ligneus Societatis nostræ Rector Anconæ, mox ubi idoneum scriptorem repererit. Addit Saracenus inde extractum compendium, in quo Rosolianum locus nativitatis collocatur in Græcia, ubi libenter intelligam Magnam Græciam id est Calabriam, in qua quod hodie Roglianum vocatur IX P. M a Consentia in meridiem intelligi commodo hoc loco potest: aut etiam Rossanum, urbs hodieque Archiepiscopalis, vicina mari per quod Anconam ascenditur, Veneticum sinum vulgo nuncupant, Ruscianum antiquis etiam dictum. [centra pestem.] Addit præterea Saracenus, Anconitanos, ob urbem interceßione horum Martyrum a peste liberatam, anno MCCCCLVI instituisse solennem supplicationem, cum oblatione cerei, eamque fuisse postmodum continuatam, ac solennius anno MDLXXXVI.

ACTA MARTYRII
Ex MS. codice Anconitanæ Ecclesiæ.

Peregrinus, Martyr Anconæ in Piceno (S.)
Herculanus, Martyr Anconæ in Piceno (S.)
Flavianus, Martyr Anconæ in Piceno (S.)

BHL Number: 6622

Sub Diocletiano Imperatore, & Anolino Proconsule, in civitate Dorica, martyrizatus est quidam nomine Peregrinus, Diaconus ac Levita Christi, de loco Rosoliano. [Conversis plurimis:] Cumque B. Peregrinus Levita Christi euangelicum sermonem in barbara natione fideliter prædicaret, & quamplures de Judæorum perfidia ac gentilitatis errore interveniente Spiritus sancti gratia quantocius ad Christianam festinarent & converterentur fidem (ex quibus & plures jam ad triumphales palmas & coronam martyrii pervenisse ostenduntur) indicatur de eo Anolino Proconsuli: qui statim B. Peregrinum fecit a suis satellitibus comprehendi, & accludi in carcere. Deinde dum sederet pro tribunali Anolinus, ante illius præsentiam oblatus est B. Peregrinus, & cœpit dicere ei Proconsul: Audivimus de te, quod seducis populum gentis nostræ, [sistitur Anolino,] convertendo eum ad legem Christianitatis; ex quo & ipse existi rebellis legibus Diocletiani Imperatoris, & non consentis jussionibus ejus. B. Peregrinus respondens ait: Lex Dei omnipotentis & Filii ejus omnino resistit legibus vestris. Quam Christi fidem & ego prosequens, pro nihilo existimo omnem principatum & gloriam vestram: sicut scriptum est in libro Psalmorum: Lex Dei ejus in corde ipsius, & non supplantabuntur gressus ejus, & eorum sequentia. [Ps. 36. 31] Vidi impium exaltatum & elevatum super cedros Libani: transivi, & ecce non erat, nec inventus est locus ejus. Quod autem verum sit quod dico, tu ipse Proconsul considera. Ubi sunt Imperatores, ubi sunt Reges, & Principes terræ, qui ante te fuerunt? Certe quasi undæ transierunt, velut somnium evanuerunt: nunc quæruntur, & non sunt.

[2] Anolinus Proconsul dixit: In præsentia nostra consistis, & hæc præsumis nefaria loqui, quanto magis absens locutus es male de nobis? B. Peregrinus respondit ei, & dixit: Audi Proconsul, quod loquitur Dominus meus Deus: [contemnit idololatriam:] Cum steteritis ante Reges ac Præsides, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini, non enim vos estis qui loquimini sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis: ubique enim lex Dei nostri damnat maleficia vestra, & manifestat crudeles proditiones universis cultoribus idolorum, quemadmodum Propheta dicit; Simulacra gentium, argentum & aurum: figuntur autem in parietibus ne cadant; quod si ceciderint, se ipsa adjuvare non poterunt: & tamen dicitis, isti sunt dii nostri: similes ergo fiant qui faciunt ea, & omnes qui confidunt in eis, quoniam in odium Dei vivi, & deceptiones animarum facta sunt atque errorem. [Math. 10, Ps. 113. 4] Anolinus dixit: In qua ergo legis prædicatione habes fiduciam, [& Christū profitetur:] ut contradicas nobis? Levita Christi B. Peregrinus respondit: In lege Euangeliorum, in prædicatione Apostolorum, & in auctoritate Jesu Christi Domini nostri, qui non sacrificantibus, indoctis autem sibi pure servientibus juxta Christianorum ritum, repromisit vitam æternam, quam præparavit diligentibus se ab origine mundi: & hoc est quod sanctum Euangelium justis protestatur dicens: Venite Benedicti Patris mei. Anolinus dixit, Puto te haud nescire, Peregrine, quod quicumque in hac præsumptione perseverant, jubentur carnes eorum diversis pœnis lacerari, & mala morte finiti, & ex hac vita exterminari. Levita Christi S. Peregrinus sine trepidatione respondit: Ego Diocletianum Imperatorem, [tormenta spernit:] & te, atque omnes Principes ejus in hoc superabo, si hujus temporis tormenta toleravero. Inde perseverante me usque ad mortem, manifeste cernet mundus, in omnibus te superatum esse, & me in virtute Domini mei triumphare. Magister namque Dominus noster Jesus Christus hoc mandavit nobis: Non qui inceperit, sed qui perseveraverit, salvus erit. Et Apostolus ejus ad hoc nos hortatur, fiducialiter dicens; Non sunt condignæ passiones hujus temporis. [Rom. 8. 18]

[3] Anolinus inquit: Satis multa te verba facere permisimus, jam te ulterius procedere nolumus, sed ordinate nobis respondere. Unde huc advenisti, ut proderes dignitatem tuam? S. Peregrinus respondit: In Rosolanico loco habitavi, priusquam ad Anconitanam Urbem venirem. Ubi ego sentivi bene proficere dignitatem meam, [venit Anconam,] inter supplicia & pœnas tuas. Nam ut scias quod non relinquo coronam, quam præparavit mihi Dominus, ideo non requiro hujus seculi dignitatem: quoniam illam desidero habere in cælis, quam promisit mihi in illum diem justus Judex. Verum quia sanctum Euangelium jubet, ut si vere divites esse volumus, veras divitias, id est cælestes, amemus: propterea dereliqui, quæ peritura sunt, ex quibus acquiritur vita æterna, & exaltationis gaudia sine fine inveniuntur mansura. Anolinus dixit: Hæc sunt verba, quibus jam plures seduxisti, & in damnationem suppliciorum, sicut & re ipsum, misisti. B. Levita respondit: Seductio nostra vita æterna est, & gloria triumphalis. Unde qui cupit habere cælestem & perpetuam dignitatem credat fiducialiter Jesu Christo Domino nostro, qui de cælo venit & clarificavit in se omnem veritatem. Hæc namque locutus est discipulis suis: Jam non dicam vos servos, sed amicos. Exarsit tunc Anolinus: qui ideo manus & pedes ejus exungulari præcepit, ardentique lampade latera ejus succendi. [Joan. 1; 15.] [varie torquetur,] Beatus autem in his pœnis gaudens, se proficere dicebat, atque Anolino dixit, ut sibi crudeliora inferret tormenta si quæ essent. Deinde conversus ad Orientem deprecatus est Dominum Jesum Christum, ut eū ab illis pœnis liberaret, ne elatio illius filii diaboli eum vinceret. Quæ quia Proconsulem confundebant, cœpit eum hortari, ut jam tandem ad ejus voluntatem accederet, ni vellet mala morte finiri. Cui sanctus Peregrinus respondit: Oportet me resistere voluntati tuæ, & voluntati Jesu Christi fidele officium exhibere.

[4] Quibus auditis, Anolinus iterum in squalidum ac tenebrosum carcerem detrudi jubet, ac tam diutissime fame ac siti eum affligi præcepit, [fame vexatus itarum torquetur.] donec de hoc mundo exterminaretur. Cumque B. Peregrinus tam acriter inclusus Deum jugiter oraret, ut se constantem usque ad mortem servaret; iratus Proconsul iterum extrahi jussit & fustibus cædi, atque ferreis pectinibus ejus carnes lacerari, eum interim hortans his verbis: Peregrine, dic tantum quod Diocletiani legibus & jussionibus non resistis, & dimittemus te, alioquin perditionis & mortis interitus tibi paratur. Beatus respondit, Christum Jesum in passione se imitari velle, quia sibi inde vitam æternam præparari sciebat: illis autem eo majora præparat tormenta, quo sunt potentiores. Audiens hæc Anolinus eum eculeo suspendi, torqueri, atque lacerari mandavit, dicens: Quare stulte in infidelitate perseveras? Esto obediens Diocletiani præceptis, & faciemus te de ipso eculeo deponi, non enim aliter manus nostras effugere poteris. Cumque B. Peregrinus hæc omnia constantissime sustineret, de eculeo depositum denuo detrudi jussit in carcerem, & non post multum temporis in foro Anconitano eum statuit. Ubi cum ejus constātiam Anolinus ferre non posset, Beatum in Craticula extendi præcepit, & substerni carbones accensos, [& capite plectitur.] ac oleum superfundi, ut totum ejus corpus assaretur. Sed orante sancto Peregrino, ignis voracitas extincta, atque illæsus remansit. Cumque adhortationibus Anolini renueret, damnatus est gladio; quod B. Peregrino summum attulit gaudium, cum diceret se jam cupere dissolvi, & esse cum Christo: quamobrem XVII Kalendas Junii gladio est percussus, atque feliciter migravit ad Dominum.

[5] Corpora B. Peregrini, Erculani, & Fabiani, qui Ancone Ecclesiam ad honorem Salvatoris nostri construxerant, [Curantur febres,] a quibusdam Sacerdotibus Vgone & Philippo, fabrisque murariis qui ecclesiam vetustate consumptam reficiebant, inventa sunt. Fuit vir quidam, nomine Ioannes, qui dum continua febri laboraret, vovit Deo & SS. Peregrino, Herculano, & Fabiano, quod cum corpus ejus in feretro jaceret exanime, a medicis derelictum, ad prædictos Sanctos ferretur. Dormitare [autem] cœpit, ac inde experrectus non solum loqui poterat, sed quod ad domum per se redire valeret, constanter perhibebat. Mulier quædam prædives magnis tenebatur febribus, cujus vir ad sanctorum Peregrini, Herculani & Fabiani corpora eam asportavit: quibus supplices preces effundentibus, mulier veluti in extasim rapta, audivit: Scias te meritis sanctorum Peregrini, Herculani, & Fabiani liberatam. Ab illa itaque hora de infirmitate convaluit. [phrænesis,] Quædam mulier filiam febricitantem habebat, quæ cum in frenesim incidisset contra adstantes omnes insana verba proferebat. Accurrit genitrix ad Sanctorum corpora, ac circa eorum tumulum dormitavit, audiens, Revertere in domum tuam, ecce quod concupisti dudum obtines; filia tua salva facta est. Atque ad propria rediens, [contractio,] natam incolumem reperit. Quidam vir per quinquennium claudus extitit, ac taliter manibus contractis, ut nec ambulare, nec quidquam manibus agere posset. Cum autem prædictorum Sanctorum famam audisset, domesticorum manibus ad eorū tumulum fuit allatus: cujus corpus, brevi supplicatione peracta, [podraga,] illico restitutum est sanitati. Mulier quædam podagricum morbum incurrerat, ad quem morbum sanandum omnia in medicis consumpserat, ac domesticorum manibus ambulare cogebatur: cum vero Deum deprecaretur, ut prædictorum Sanctorum meritis eam liberaret, totius corporis valetudinem pristinam recepit. [dysenteria,] Quidam puerulus dysenteriam patiebatur, teterrimum sanguinem per secessum emittens: qua prægravatus infirmitate, fere diebus novem sine cibo & dormitatione vitam duxit. Tandem a parentibus ad Sanctorum corpora delatus, somnum cœpit, ac in ipso somno clamabat: Famule Dei, Peregrine, adjuva me cum sociis tuis. Et exinde vigilans cibum sumpsit, atque inde in totum fuit liberatus.

[12] [energumeni.] Cujusdam Patricii colonus, cum ex fonte aquam biberet, dæmon in eum ingressus est, ac eum vexare statim incœpit: sed ductus ad Sanctorum Peregrini, Herculani, & Fabiani monumentum, dæmon terribilibus cœpit clamare vocibus: Peregrine, Herculane, & Fabiane, cur me vestris orationibus incenditis? atque statim eo relicto, numquam de cetero eum vexare præsumpsit. Similiter cum alius a pistrino recederet, diabolus lupi specie apparuit, insidias illi præparans plurimas. Cum autem ad puteum pervenisset, simul cum aqua dæmonem ipsum potavit. Cumque ad domum sui Domini pervenisset, Dominus S. Peregrini ac sociorum ejus meritis confisus, ad eorum cryptam eum adduxit. Ubi conatus est clamare, turpiaque verba proferre. Deus autem omnipotens, per Sanctos suos Peregrinum, Herculanum, atque Fabianum, eum ab illo corpore expulit, nec ultra dæmon hominem vexare potuit.

APPENDIX D. P.
De inventione & translationibus Sanctorum corporum.

Peregrinus, Martyr Anconæ in Piceno (S.)
Herculanus, Martyr Anconæ in Piceno (S.)
Flavianus, Martyr Anconæ in Piceno (S.)

AUCTORE D. P.

[13] Post longum a Sanctorum Martyrio temporis spatium, [Annus 500 Passioni eorum male adscriptus,] amissa eorum memoria, Salvatoris templum ruinam minabatur: prudentia vero Sacerdotum Ugonis & Philippi ipsum refieri denuo curavit. Cumque ipsa Basilica funditus destrueretur renovationis causa, inventa est tumba dictorum Martyrum, & in latere hæc incisa verba: Anno Domini D. in ecclesia ista requiescunt corpora sanctorum Peregrini, Erculani atque Fabiani. Ita epitome legendæ, cum mox infra citandis documentis submissa nobis ab humanißimo Saraceno IX Aprilis anno MDCLXXVII, quem is vitæ suæ LXXVII numerabat & ultimum habuit, haud diu post Romæ, ubi morabatur, mortuus. Auctor epitome istius, quocumque vixerit tempore, haud dubie perperam extendit litter as A. D. D. (quæ solæ repræsentantur in lapide mox exhibendo) neque enim Æra annorum Domini, primum a Dionysio Exiguo seculo VI ad medium vergente excogitata, ante seculum VIII adduci in usum publicorum monumentorum cœpit, uti plenius alibi demonstramus, & viri eruditi paßim norunt. Quid ergo? Inter vari as annorum notandorum rationes ante dictum Dionysium & diu post usurpatas, ex usitatioribus, [videtur juxta æram Diocletiani numerari,] apud Græcos præsertim, una fuit, quam Æram Diocletiani sive Æram Martyrum appellabant, ductam a die XXIX Augusti ejus anni, quo Numerianus Imperator occisus fuit a socero suo Apro, & Diocletianus interempto sua manu Apro dictus est ab exercitu Imperator, id est anno vulgaris Æræ CCLXXXIV.

[14] Secundum hunc calculum, qui Coptis, Abyßinis & aliis per Africam populis Christianis adhuc in usu est, [& notari an. Chr. 784 quo composita sint corpore in unam arcam:] Annus Diocletiani quingentesimus, quem antiquitus signatum in arca putamus, inchoaretur excunte Augusto anni secundum nos DCCLXXXIV, quando adhuc Æra Diocletiana usos esse Anconitanos, eo est credibilius, quo recentior tunc nec ubique recepta erat Christiana Æra, in scripturis publicis primum usurpari cœpta a Longobardis, in quorum mores transire voluisse Anconitanos eo minus dicendum est, quod jugum eorum, sub quo annis XXI gemuerant (alii XLVI numerant) excußissent ab anno DCCLXXIII, quando se Romanæ Ecclesiæ tradiderunt; quæ nec ipsa adhuc Christianæ Æræ usum acceptaverat. Itaque prædicta Sanctorum compositio in unam illam arcam præceßit inventionem, [deinde in ecclesia S. Salvatoris,] a Presbyteris Vgone & Philippo factam, plus quam quatuor seculis. Nam Ioannes Picchi Tancredi in epistola, super his rebus missa ad Saracenum prædictum, tunc adhuc Canonicum, dicit penes se esse historiam antiquam civitatis Anconæ, extractam ex vetustioribus scripturis quæ inter Sanctorum Reliquias asservabantur, diligentia Magnificorum Dominorum D. Francisci Scalamonti, D. Jacobi Gualtrucci, & D. Jacobi Marchetti Operariorum S. Cyriaci anno MDL, in qua dicitur, quod fabrica ecclesiæ S. Salvatoris, Kalendis Aprilis inchoata, anno MCCXIII; propter discordias inter Presbyteros Operariosque subortas, imperfecta hæserit usque ad II Maji anni MCCXXIV quando Sanctorum corpora, sub initium ædificationis inventa, primum sub altari suo condita sunt.

[15] Extant adhuc utriusque asserti fundamenta, lapidibus incisa, [an 1213 restaurari cœpta,] prius quidem in arcu portæ majoris ecclesiæ S. Peregrini hisce verbis Anno MCCXIII, Indictione XII, die prima Aprilis intrante, D. Innocentio summum Pontificatum sustinente, Ottone Imperium tenente, Ugone & Philippo Presbyteris, & Petro cum Dominico Operario ex … cetera legi amplius non possunt, per conjecturam tamen haud inverisimilem dicere possemus, indicatum voluisse auctores quod ex fundamentis struere cœperint novam istam ecclesiam. Sed corrigendus hic est transcribentis error, qui annum Indictionis reperiens notatum xu (more illius ævi, quo usitata non erat antiqua litteræ V forma) putavit esse XII. Cum autem Indictio XV non conveniat in annum MCCXIII, sed immediate præcedentem, apparet Anconitanos æque ac Tuscos eo tempore solitos fuisse annorum suorum initiū ducere ab Incarnationis festo, communis anni initium, quod nunc habemus Kalendis Ianuarii, prævenientes novem mensibus. Erat igitur annus tam Pontificatus quam Imperii decimus quintus: nam Innocentio III Ianuarius, Otthoni IV initium Martius dedit, uno eodemque anno MCXCVIII.

[16] Alterius asserti testis est lapis, cujus hic formam & figuram vides: mensuram tribus pedibus Romanis in latitudinē, [sub lapide altaris sunt inventa,] duobus in altitudinem definiri scripsit, interrogatus anno MDCLXXIX, R. P. Christophorus Legneus Anconitani Collegii Rector: qui etiam de ipsa litterarum forma consultus, essetne talis qualem repræsentabate ctypum, an autem (sicut Saracenus & alii appellant) Gothica; respondit omnino esse talem, id est Latinam, sed degenerantem; nec alio sensu dici Gothicam posse, quam quo paßim Gothicum ab Italis nuncupatur, quidquid aliquatenus barbariem sapit. Similes huic lapides in vetustis Italicis ecclesiis fortaßis haud paucos reperire esset, siquis examinare vellet altaria: unum inveni apud Seraphinum Esquirrum in Sanctuario Sardiniæ pag. 490: estque omnino ea forma ac mensura, quæ veterum altarium: solum enim tres pedes Romanos in longum, duos in altum continet. Quare nihil dubito, quin etiam hæc marmorea tabula post educta, quæ subtus latuerant Sanctorum corpora, fuerit conformata ad usum altaris ipsis dedicandi, idque non parvo tempore operuerit (convenit enim supradicta mensura ætati illi, qua minus longæ erant, quam nunc struantur aræ) postea autem cum visum esset quædam innovare in prædicta ecclesia, ac nominatim majorem ejus portam, cujus meminimus, muro claudcre; inter alia etiam destructum sit prædictum altare, ejusque tabula adhibita ad ornandam frontem jam clausæ portæ, sicut hodie cernitur. Cum autem prior atque celebrior ecclesiæ innovatio fieret, [an. 1224,] & corpora sub isto lapide inventa sunt, videtur hic adhuc purus fuisse saltem a litteris, Cruce ut summum, solaque cruce & lineis insculptus: intra quas deinde una eademque manu incisus sit duplex titulus; primum, intra lineas interiores, ipse idem qui olim fuerat in latere veteris arcæ expressus, quem sic ad longum lego: ✠ Anno Diocletiani quingentesimo, in ecclesia ista requiescunt corpora sanctorum Martyrum Pelegrini, Erculani, adque Frabiani. Exteriori autem & ampliori limbo inserta est notitia inventionis, sic exprimenda. ✠ Subtus lapide isto corpora Sanctorum inventa fuerunt, sub anno Domini MCCXXIV, temporibus Honorii Papæ, & Domini Federici Imperatoris, & Domini G. Anconitani Episcopi, die secundo intrante mense Madii, Indictione duodecima.

[17] In hujus explicatione scripturæ, peritum chronologum necessario offendet numerus Indictionis, Si enim (uti ex titulo portæ, tunc cum poneretur sculpto, recte colligitur) Anconitani prævertebant novem mensibus anni nunc communis initium; consequens est mense Majo, quo inventio contigit, anno secundum ipsos MCCXXIV, nobis solum numerandum esse annum MCCXXIII; atque adeo Indictionem fuisse non XII, [seu potius 1223,] sed XI dumtaxat: & nisi velimus credere, quod non est verosimile, stylum mutasse Anconitanos ipso illo decennio, quod inter jacta fundamenta ecclesiæ & inventionem sanctorum corporum interceßit; dicendum erit sciolum quempiam XV aut XVI seculi (quando fortaßis primum obstructa est porta, & destructo veteri altari translatus huc lapis) addidisse' Indictionis numero unitatem, quæ ei secundum usum sui ac nostri temporis deesse videbatur. Quod ad Episcopum Anconitanum attinet, cujus nomen per solam initialem litteram G. pro more seculi reperitur notatum; similiter notatur in Confirmatione numeri duodenarii Canonicorum, [tempore G. Episcopi, male præteriti in Catalogis,] facta Anagniæ a Gregorio Papa IX Idibus Julii Pontificatus anno XII, qui fuit Christi MCCXXXIX, Priore & Capitulo Anconitano postulantibus, in hunc modum: Nos vestris postulationibus grato concurrentes assensu, duodenarium Canonicorum numerum, te fili Priore computato, quod bonæ memoriæ G. Anconitanus Episcopus in ecclesia vestra statuit, confirmamus. Atque ex hoc recte monet Ioannes Picchi Tancredi corrigendum Vghellum, qui institutionem illam, factam anno MCCXXVI, tribuit Rufino Lupato, ex Ordine Minorum Anconitano Episcopo, cujus ultra annum MCCXXII non inveniebat memoriam, eique immediate facit succedere Ioannem Bonum, anno MCCXLIII; cum ex duobus istis documentis appareat, inter utrumque mediasse hunc Episcopum G. puta Guilielmum, Gregorium, Georgium aut Gerardum. Mirumque est quod Saracenus, jam citatam Ioannis Picchi epistolam in manibus habens, in eumdem cum Vghello errorem impegerit, parte 4 Notitiarum Anconitanarum pag. 533.

[18] Porro a tempore elevati primum lapidis, prædicta Sanctorum corpora requieverunt intra lapideam arcam, forma ac mensura similem ei, in qua S. Dasii Martyris corpus Dorostoro allatum majores deposuerant. [& posita intra marmoream arcam] Formam exhibebimus æri incisam XX Novembris, quando colitur a Græcis, etiam Romano Martyrologio inscriptus, sed per errorem dictus Episcopus, cum Græci Militem faciant, qui commilitones suos impediverit, ne ex tironibus unū Saturno sacrificarent, eaque de causa occisus sit. Duæ autem arcæ istæ marmoreæ sunt, & satis pulchræ; visebanturque olim sub loculis ad id excavatis intra duas primas pilas, tholum seu cupulam ecclesiæ sustinentes: sic ut respicerent sese invicem & portam majorem, ut ait Saracenus; [cum arca S. Dasii varie translatam.] anno autem MDCL ad ejusdem ecclesiæ cryptam seu confeßionem translatæ fuerunt a Patribus Carmelitis Discalceatis; iterum alio transferendæ cum dicti Patres, quibus ecclesia S. Peregrini concessa est, suum de fabricanda nova consilium impleverint. [eorumdem statuæ fictiles,] In eadem ecclesia conspiciebantur olim etiam tres statuæ ex argilla coctæ pictæque, Alba ac Tunicellis indutæ omnes, tamquam Diaconi: quos esse Sanctos Peregrinum, Herculanum & Flavianum paßim creditur: has vero, una cum veteri tabula, S. Dasium ut juvenem militem repræsentante, abstulit D. Christophorus Fiorani, ultimus Curatus ecclesiæ S. Peregrini, cum inde transferretur parochiæ titulus ad ecclesiam vicinam S. Philippi Nerii.

[19] [Arcæ inscriptio male formata;] Arcæ inscripto, iisdem quibus superiores characteribus, atque adeo circa annum MCCXXIV efformata, hæc est: ✠ Peregrini & Flaviani sanctorum Martyrum corpora, qui XII Kalendas Junii anno a Christo nato quingentesimo passi sunt, cum Sanctorum Innocentium Reliquiis huc translata ✠. Auctores hujus inscriptionis dupliciter haud dubie decepti fuerunt: primo quod annum, in veteris arcæ latere repertum, crediderint esse annum Martyrii, cum esset intelligendus annus translationis; secundo quod A. D interpretati sint Annum Domini. Tertii erroris eos accusat Ioannes Picchi Saracenus, quod per supinam negligentiam omiserint nomen Erculani. An hæc accusatio vera sit, tunc demum scietur, [cur absque nomine S. Herculani?] cum ipsa arca aperietur, & trium corporum membra exhibebit: quod si duo solum inveniantur, licebit conjectare, unum ex tribus reservatum fuisse ad altare aliquod instruendum, & ea de causa nomen unum omissum. Ab hac conjectura non longe abit Saracenus, pag. 60 asserens, S. Herculani corpus forsitan fuisse positum intra arcam S. Dasii: quæ conjectura an verosimilis sit pari modo deberet ejusdem arcæ reseratione probari, considerando utrum plus quam unius corporis ossa intus lateant. Nobis satis est, & venerationem Sanctorum antiquam, & multiplicem corporum intra ejusdem ecclesiæ spatium translationem exposuisse.

DE SS. VALENTINO ET DAMIANO
MARTYRIBVS IN APRVTIO.

[Commentarius]

Valentinus, Martyr in Aprutio (S.)
Damianus, Martyr in Aprutio (S.)

AUCTORE D. P.

Cvm Philippus Ferrarius anno MDCXIII in lucem dedisset suum Catalogum Sanctorum Italiæ, & hic ejus labor magno ubique plausu celebraretur, [Notitia inserta Ferrarii, non catalogo,] facile ei fuit, alium Sanctorum in Romano Martyrologio non expressorum Catalogum molienti, de pluribus non tantum exteris, sed etiam Italicis Sanctis notitiam antea desideratam consequi; ipsasque eorumdem Legendas, ad quas in Annotationibus sæpe appellaret, quemadmodum ex illius editione facta anno MDCXXV luculenter apparet. Non ita tamen potuit omnia ad opus tale necessaria vel utilia consequi, quin multa eum latere pergerent, quædam etiam afferrentur serius, quam ut eorum posset suo loco meminisse. Ergo in Indice alphabetico Sanctorum ad calcem secundi Catalogi, [sed catalogi indici pro 16 Maji] invenias aliquos nominatos, qui in ipso contextu non reperiuntur, cum pleniori autem notitia inserendi fuissent secundæ ejusdem Catalogi editioni, si ad eam auctor proceßisset. Sic in jam dicto indice notantur, præter alios, Valentinus Episcopus Tarracinensis & Damianus Diaconus, Martyres Petræ in Aprutio XVI Maji, nomina quidem & gradum singulorum in ecclesia, titulumque Martyrii ac loci appellationem eam, quam Legenda exprimit, nobis consignans; non tamen eum diem, quo ibidem paßi leguntur seu verius finguntur; sed quo eos coli monitus fuerat, ut credere libet. Ignoravit autem veteri appellationi Petræ, succeßisse nomen S. Valentini: cum quo ipsum locum notatum invenies in hodierni Aprutii tabulis, ad Piscariam flumen inter Sulmonam & Theate, pari fere utrimque IX aut XI milliarium intervallo.

[2] [deinde Appendici Vghelli] Ea notitia, extra locum suum sic proposita a Ferrario, mirum non est si Ferdinandum Vghellum fugerit, anno MDCXLIV tomum I Italiæ sacræ in eoque Terracinenses Episcopos edere parantem; donec aliunde admonitus quid in Indice haberetur, ipseque Legendam Sanctorum jam nominatorum assecutus Romæ, tomo V ejusdem operis, quem anno MDCLIII vulgavit, subjecit Appendicem ad tres priores tomos; monuitque ad primi tomi columnam 200 inserere Episcopis Terracinensibus Avitum & S. Valentinum, qui defuncto Avito Episcopus electus, & in monte Soracte a S. Silvestro Papa consecratus, verbo & exemplo sibi commissam ecclesiam strenue rexit ad Juliani Apostatæ usque tempora, sub quo una cum Ditamiano (Damianum scribere voluit) Diacono suo nobilem tulit palmam Martyrii: cujus lipsana sacra in oppido S. Valentini nuncupato in diœcesi Theatina venerantur, [cum indicio cultus in proprii nominis oppido.] ubi & ejus MS. extat Vita, characteribus Longobardis scripta, cujus exemplar, inquit, vidimus in bibliotheca Vallicellana, inter monumenta Cardinalis Baronii. De eo etiam mentionem habet Ferrarius in Catalogo die XVI Maji. Vidimus & nos dictum exemplar, singulari Patrum Oratorii benevolentia facultatem adepti lustrandi omnia, & quidquid visum esset transcribendi: sed prius quam ipsum videremus, habebamus aliud nobis transcriptum Neapoli, ex monumentis olim collectis ab Antonio Caracciolo Presbytero Regulari, & asservatis in Bibliotheca Theatinorum, ut vocant, S. Pauli.

[3] Est illa Vita in novem Lectiones distributa ad usum Officii ecclesiastici, quarum postremas duas, [ubi Legenda in 9 Lectiones distributa.] utpote solas ex certiori scriptas notitia, lubet hic dare; de ceteris postea judicaturi commodius. Habentur eæ sub novo hoc titulo, Inventio & translatio seu miracula sanctorum Martyrum Valentini & Damiani: stylus tamen ita prorsus est idem, ut dubitari nequeat quin unus priorum & harum sit auctor. Lectio igitur VIII est talis. [unde scimus corpora sub Longobardis agnita.] Postquam divina ordinatione, gloriosissima corpora sanctorum Martyrum Valentini & Damiani a fidelibus collecta fuere, & ut illis temporibus necessitas incumbebat, decenter sunt tradita sepulturæ; inculta & absque veneratione mansere usque ad tempora Longobardorum, quando tota Italia conversa, omnes homines illius Provinciæ baptismo Christi sunt consecrati. Illis denique temporibus tanta pace tota Italia lustrabatur, ut omnes cives habitarent in propriis possessionibus. Eo tempore Civitas Zappina erat destructa, & in viculis redacta, & in omnibus illis viculis non erant oratoria præter oratorium S. Salvatoris, quod situm erat super flumen Piscariæ, ubi confluebant omnes habitatores illius Provinciæ ad audiendum verbum Dei, & ibi tumulabantur omnes eorum defuncti. Accidit autem ut homines, non longe ab ecclesia illa manentes, deferrent quemdam rusticum defunctum, ut in eodem loco traderent sepulturæ. Cum autem ire cœpissent, ingens pluvia mixta grandine ita eos occupavit, ut non valerent ultra procedere. Cumque essent in articulo mortis positi, ut nec domum reverti, [resuscitato ad ea mortus.] neque ad ecclesiam pergere possent; jussu & voluntate Dei, subtus quamdam ilicem devenere; ubi diu multumque sedentes, pluviæ magis ac magis crescebant. Consilium inter se agentes cœperunt fodere subtus arborem illam, ut ibi mortuum sepelirent. Cumque non multum foderent, invenerunt tumulum, ubi corpora sanctorum Martyrum Valentini & Damiani quiescebant, & invenerunt ibi Epitaphium supra pectora eorum. Sacerdos autem quidam, qui corpus defuncti ducebat ad ecclesiam, legit titulum, in quo erat scriptum: Hic requiescunt corpora sanctorum Martyrum Valentini & Damiani. Videntes autem hæc mirati sunt, & cœperunt Deum rogare, dicentes: Domine Jesu Christe, Deus verus de Deo vero; si hæc quæ vidimus corpora Sanctorum sunt, resurgat hic mortuus, ut nomen tuum sanctum glorificetur in seculum. Cumque astantes respondissent, Amen; statim surrexit defunctus, & magna serenitas cæli facta est; illi ergo homines, cum vidissent tanta miracula, stupuerunt atque glorificaverunt Deum, & sanctos Martyres Valentinum & Damianum. Denique aliqui ex illis custodiebant corpora Sanctorum, [& oratorium super ea constructum.] alii vero euntes per vicos & Castella divulgaverunt omnia quæ viderant. Tunc omnes populi regionis illius simul congregati construxerunt supra sepulcrum sanctorum Martyrum parvum oratorium, & clauserunt diligenter eorum sepulcrum. Deinde cœperunt homines construere parva oratoriuncula in circuitu ejusdem oratorii, & ibi habitavere in eodem loco.

[4] Gens Longobardorum, tota fere Italia dominans, conversa ad fidem Christi est seculo VII; & duobus seculis eam tenuit cum titulo Regni: [seculo 7 aut 8:] quo deinde per Carolum Magnum extincto, non sunt extincti Principatus, quos iidem Longobardi tenebant in Regno, quod nunc uno nomine Neapolitanum dicitur, donec eo potirentur Saraceni ex Africa advecti in Siciliam atque Calabriam anno DCCCXXVII, & intra annos XV omnia occupantes usque ad Romanæ urbis portas. Hos deinde, partim Græci, partim Normanni expulerunt: & hi quidem, pulsis etiam Græcis, Apuliam, Aprutium, Campaniam subjicientes sibi, novo Principatui dederunt principium post annum MXL, initio quidem graves Ecclesiæ, postea tamen utilißimi, rebus non tantum in Europa, sed etiam in Asia fortiter ac feliciter gestis. Sub his, quartam, quintamve generationem in Italia jam numerantibus, seculo XII aut etiam XIII facta est sacrorum corporum translatio mox referenda; [& seculo 12 aut 13] ex quo colligas auctorem vitæ, qui de hac ipsa Translatione scribit, tamquam de re per solam majorum traditionem accepta, referendum esse ad seculum saltem XIV. Nec est quod pro majori dictæ Legendæ antiquitate adstruenda quemquam moveat Character Longobardus, quo scriptam haberi testatur Vghellus: viguit enim hujus characteris usus in toto Neapolitano Regno usque ad cœptam impreßionem, imo in omnibus Romanæ Curiæ scripturis etiam hodie obtinet, licet levigata haud parum forma. Nemo igitur miretur si judicemus, quod auctor tam parum instructus de veritate in iis quæ Vitam ac martyrium dictorum Sanctorum spectant, sua vel aliena commenta legenda illis tradidit, qui malebant noviter excogitatam, quam nullam omnino, Patronorum suorum historiam legere: cui quam merito non adhibetur fides, tam immerito negaretur memoriæ recentiori inventionis translationisque jam dictæ. Hanc igitur accipe ex Lectione IX.

[5] Manserunt autem corpora Sanctorum Martyrum ut supra ad tempora Normandorum: [sub Normannis translati ad Castrum Petra,] quando Trogisius egregius miles, unus ex maximis Patriciis Normandiæ, Castrum Petræ & alia plurima castella sortite & conquisite tenebat. Hic Trogisius transferre fecit corpora sanctorum Martyrum Valentini & Damiani, de loco in quo manebant, in Oratorium, quod situm erat in Castro Petræ; ubi virtutes innumeras Deus quotidie monstrare dignatur. Mortuo itaque Trogisio, & Roberto ejus filio, & alio Trogisio filio Roberti, Riccardus filius ejusdem Roberti, præclaræ indolis adolescens, ex jure & consuetudine Normandorum, dignus heres successit majori. Qui cum esset juvenis, tanta audacia, nobilitate, prudentia, & bonitate splendebat, quod per totam Italiam ab omnibus honorabatur. Hujus temporibus erat quidam homo in villa, quæ dicitur Licenosum, nomine Atro, qui per quadraginta annos a dæmonio vexatus fuerat: ipse denique Dȩmon, qui supradictum hominem possidebat, multa præstigia & innumeras divinationes per eumdem hominem exercebat. [ubi energumenus annis 40,] Nam sæpius faciebat se vinciri, & a multis ligaminibus non tenebatur: positus in carruca, a centum hominibus non trahebatur. Cum volebat, ecclesiam introibat; & quando volebat, a multis se trahi non permittebat. Hic sæpissime ductus fuit ad limina Apostolorum Petri & Pauli & aliorum Martyrum Christi: sed a nullo horum potuit liberari. Accidit autem, ut quadam die prædictus dæmoniacus sponte veniret ad oratorium, in quo sancti Martyres tumulati erant, stipatus turbis virorum ac mulierum. Cumque ingressi fuissent ecclesiam, ubi sancti Martyres Valentinus & Damianus quiescebant, cœpit dæmon clamare & dicere, [feliciter liberatus.] Valentine, tu me ejicis: Valentine, tu me ejicis. Ad hanc vocem Sacerdotes, qui aderant, orationibus & obtestationibus cœperunt insistere. Tunc dæmon, acerrime quam solebat, cœpit vexare eum: & elisus in terram, evomens volutabatur. Deinde tanto fœtore ecclesia est repleta, ut cunctus populus putaret se interire. Cumque Clerici, Te Deum laudamus cantare cœpissent, tantus odor ex tumulo sanctorum Martyrum processit, ut omnes qui aderant putarent se in Paradiso Dei manere. Ille vero reversus in domum suam, diebus omnibus quibus vixit, Deum & sanctos Martyres ejus Valentinum & Damianum glorificavit.

[6] Hæc sunt quæ de Martyribus istis certiora putamus haberi & credi posse. [Cetera omnia conficta videntur] Cum enim eorum corpora sine honore dicantur latuisse usque ad tempora Longobardorum, quod satis declarat eorumdem inventio, non sub ruderibus alicujus ecclesiæ, vel intra locum servantem habitationis humanæ vestigia, sed sub opaca arbore: cumque præter nuda nomina cum titulo Martyrum nihil in eorum arca legerit Sacerdos inventioni præsens; nec præsumi poßit, tam fabulosam, ut mox dicam, Paßionem antiquiori tempore scriptam extitisse, quando adhuc corpora sine cultu latebant; consequens est, ut, quod supra monui, existimentur cetera quoque gratis conficta, etsi alias in iis sint nonnulla quæ verisimilitudinem habere possent, si antiquiori meliorique fundamento niterentur. [initio quidem cum aliqua veri specie,] Tale est totius Legendæ principium, asserens quod Constantini Magni tempore Terracinæ in Campania floruerit par nobile Christianorum conjugum Clarus & Flavia, ex quibus nati succeßive sint Valentinus, Fabricius atque Florentia: quorum hæc marito nobili tradita sit, illorum unus post mortem parentum familiaris rei curam susceperit, alter isque primogenitus sacris studiis totum se impendens, ab Avito Episcopo ordinatus, eidem successerit anno CCCXXIV, quo in Soracte monte latuisse dicitur S. Silvester Papa: idem deinde jam Episcopus a Procla vidua paupere, eleemosynam petente, infantem Damianum educandum susceperit, adultumque & optime instructum, fecerit atque habuerit Diaconum suum, usque ad tempus Iuliani Apostatæ, id est ad ann. CCCLXI. Quibus si solum adderetur, [in progressis vero cum evidenti impostura,] quod Iuliano gentilismum restituente, ab idololatris, etiam in Italia attollentibus cornua, vel ab idolorum Sacerdotibus occisi tumultuarie Sancti, vel etiam ab aliquo Imperialium Præfectorum prætextu alio quam religionis morti traditi narrarentur, eaque sic scripta antiquitus, dicerentur fuisse conservata in ecclesiis, eorum corpora memoriamque servantibus, potuissent videri certo cognita.

[7] Verum iis, qui fingere non verentur, tam solet deesse veræ historiæ notitia, [uti factum in Passione S. Cyriaci,] cujus imitatione saltem verosimilia dicant; quam adesse audacia, qua præsumunt sine contradictione suscipiendum quidquid fuerint commenti. Ergo facile produnt ipsi sese ea miscendo, quæ si examinentur nec speciem quidem verisimilitudinis habent. Vide sis quæ de S. Cyriaci fabulosa sub Iuliano eodem passione Hierosolymis, diximus IV Maji; eademque huc applicans intellige, similem esse Valentini & SS. Damiani paßionem, atque inde disce æstimare cetera. Describitur ergo hic Iulianus tyrannus, plane qualis Diocletianus fuit, edicta mittere per totum Imperium, quibus morte affici jubeantur quotquot idolis sacrificare recusarint, atque ad ea exequenda Duces, Præfectos, Tribunos, Comites quaquaversum dimittere: ex quibus Campaniam jussus obtinere Ausidianus, & Terracinam adveniens, delatum ab Vrsacio & Irenæo Valentinum, [persecutionē Iuliani fingendo alia quam fuit] fidemque confessum ac frustra cæsum, dissolutis inter verberandum brachiis ministrorum, una cum Damiano factum arguente conjecerit in carcerem; unde solutis vinculis educti ab Angelo & aliis civitatibus jußi prædicare, post triduum venerint in Comitatum Valvensem & civitatem Corfiniam, ubi Irenen hæmorrhoissam viduam sanarit Valentinus, & quatuor hominum millia converterit: ideoque a Pontificibus idolorum cum Diacono suo cæsus, raptatus, ac semivivus extra civitatem relictus, rursumque ab Angelo sanatus, transierit usque ad fluvium Piscariæ in loco qui dicitur Pons-marmoreus, & sanato ibidem paralytico, ante solis occasum venerit in magnam civitatem Zappinam, trans Ortam flumen, inter Piscariam atque Cavinum fluvios, idololatricam totam: ubi cum cœpisset prædicare, a Demetrio Proconsule accersitus, [eamque referendo ad 14 Februarii,] filium ejus mortuum suscitarit; eoque cum familia capitum quadringentorum, & duobus millibus eorum qui miraculum spectarant, baptizatis, ædificatis ecclesiis, ordinato Clero, tentus iterum cum suo Diacono a templorum Pontificibus, fuerit extra urbem in vicina silva, prope magnam petram decollatus, inhumatusque relictus, XVI Kalendas Martii temporibus Iuliani Imperatoris.

[8] Vidit Ferrarius a S. Valentino Presbytero Romano sumptum Paßionis diem XIV Februarii, uti paßim aliis Sanctis Valentinis factum: ideoque nullam ejus diei licet in Legēda expreßi, habendam sibi rationem putavit; vidit forsitan alia multa, ob quæ dicturus fuisset, si Catalogo Sanctorum Italiæ cum ampliori elogio hosce Aprutinos Martyres potuisset inserere, eorum Vita multa egere correctione, sicut de aliis nonnullis dixit. Certe antiquos ac novos Geographos consulens, non dubitasset quin Zappina civitas, eaque magna & Proconsulem habens, merum ac putum figmentum sit. Vghellus de Zappina prudenter tacuit, [& civitati Zappinæ adscribēdo.] sciens fieri non posse, ut talis tantaque urbs, tam vicina Romæ, si vere in rerum natura fuisset, Plinii aliorumque notitiam effugerit; natales, Episcopatum, ætatem Valentini, ac decessorem Avitum retulit. Sed cum ex eodem fonte processerint hæc, & ista evidentißime sint falsa, non major unis quam alteris haberi fides potest: ideoque de Avito & Valentino non debuisset nisi sub correctione meminisse in Appendice; & Terracinenses judicio nostro facient bene, si contenti Savino, quem pro anno CCCXIII in Romana Synodo sub Melchiade suggerit Optatus Milevitanus; & Felice, Damasi Papæ coævo atque in hujus vita memorato; antiquiores omnes Episcopos suos sibi ignotos esse fateantur, neque catalogos eorum augeri patiantur Avito ac Valentino, ut coævis S. Silvestri.

DE SS. AQVILINO ET VICTORIANO
MARTYRIBVS IN ISAVRIA.

[Commentarius]

Aquilinus, Martyr in Isauria (S.)
Victorinus, Martyr in Isauria (S.)

G. H.

Isauria, Asiæ regio, pars Galatiæ australis est, Pisidiæ finitima, ubi & Isaura urbs, Isauropolis in Conciliis dicta: nam Ilvarius Constantinopolitano primo, & Athius Chalcedonensi interfuerunt Episcopi Isauropolitani. In hac Isauria, seu regione, seu forte etiam urbe, floruerunt hi duo Martyres: a quibus tria Martyrologii Hieronymiani apographa hunc diem ita auspicantur: XVII Kalendas Junii in Isauria Aquilini, [Memoria in antiquis fastis] Victoriani; quæ eadem paßim omnibus Martyrologiis excusis & manu exaratis habentur, cum hodierno Martyrologio Romano. Vsuardus ista scribit, etiam primo loco: In Isauria provincia natale SS. Aquilini & Victoriani, quorum gesta habentur. Eadem leguntur apud Adonem & alios: & apud Petrum de Natalibus sub finem libri XI; ubi Sanctos enumerat, quorum gesta nequivit nancisci; interim num. 141 ista tradit: Aquilinus & Victorianus Martyres, quorum gesta habentur, in Syria, imo Isauria, provincia passi sunt XVII Kalendas Junii. Simili modo atque hic pro Isauria, scribitur Syria, ita etiam alibi Isauria, Esaurea & Cæsarea legitur. Vti etiam pro Victoriano, Victorinus, Victurinus & Victoriana reperitur. Sejunguntur in antiquißimo MS. Epternacensi per vulgarem particulum alibi tres Martyres, de quibus mox agemus: qui, omissa dicta particula alibi, in aliis apographis Martyrologii Hieronymiani his duobus adjunguntur, & unus alterve in aliis Fastis, uti mox patebit. In MS. Tamlactensi indicantur Aquilinus & Victorinus; uti etiam in Gellonensi tomo 13 spicilegii ab Acherio edito. In MS. Florario ad diem XVI Martii, referuntur SS. Aquilinus & Victorianus Martyres, quos tunc ad hunc diem rejecimus. Sunt etiam hi duo Martyres Aquilinus & Victorianus ad diem sequentem XVII Maji, inscripti antiquo Martyrologio Casinensi charactere Longobardico exarato. [etiam 17 Maji,] Item ad diem XIV Iunii in antiquo Kalendario ante librum S. Isidori de Officiis Ecclesiasticis, [& 14 Iunii.] asservatum Romæ apud Patres Congregationis Oratorii. Acta vero ab Vsuardo & hunc citantibus aliis citata, nusquam hactenus comparuerunt.

DE SANCTIS MARTYRIBVS
HERACLIO, PAULINO, MENSERIMO SEU MANEREMO, ITEM DIOCLETIANO, SEU DIJUDICIANO.

[Commentarius]

Heraclius, Martyr (S.)
Paulinus, Martyr (S.)
Menserimus, seu Maneremus, Martyr (S.)
Diocletianus, seu Dijudicianus, Martyr (S.)

G. H.

Secundo loco memorantur hi sancti Martyres in antiquis apographis Martyrologii Hieronymiani, & in Epternacensi ita proferuntur: Et alibi Heradi, Paulini, Menserimi. In aliis apographis deficit particula & alibi, & loco Heradi scribitur, Heraclii, Heracli, Heracri, uti loco Menserimi, est Maneremi, Manerimi, Minermi. Ex his Eraclius sive Heraclius & Paulinus referuntur in MSS. Aquisgranensi ecclesiæ primariæ, Parisiensi Labbæi, item a Greveno in Auctario Vsuardi, Galesinio & Canisio, & solus Paulinus in MS. Coloniensi S. Mariæ ad Gradus. In MS. Tamlactensi scribuntur hæc nomina, Heradi, Paulini, Menserini. Dedimus die præcedenti ex Synaxariis Græcorum Athenis in Sicilia passos Heraclium, Paulinum, & Benedimum, diximusque in exemplis quæ Parisiis P. Combefisius, Divione P. Chiffletius nobis exhibuit, etiam ad hunc XVI Maji eos referri: proinde vehemens mihi suspicio nascitur, ne Benedimi nomen librariorum errore conversum sit in Menserimū vel Maneremum; aut contra. Magna certe affinitas est inter vetusta μ & υ, qua littera loco β sæpius utuntur Græci, quia pronuntiantes B in V convertunt sicut etiam Hispani faciāt. Ex tali tamen suspicione nolo quidquam mutare. In MS. Gellonensi sive S. Guilielmi de deserto, ab Acherio tomo 3 Spicilegii edito, referuntur nomina Eraclii, Paulini, Diocletiani. Iidem referuntur in MS. Augustano S. Vdalrici, sed Dioclitiani scribitur. In MS. S. Galli Diodeciani: in MS. Labbeano & alio vetusto apud Acherium, Dijudiciani & Dijudeciani, & præponuntur nomina Eraclii, Paulini.

DE SS. MENGENE, GAIANO, IOVINO
MARTYRIBVS EPHESI IN ASIA.

[Commentarius]

Mengenes, Martyr Ephesi in Asia (S.)
Gajanus, Martyr Ephesi in Asia (S.)
Iduinus, Martyr Ephesi in Asia (S.)

G. H.

Tres urbis Ephesinæ Martyres referunt quatuor Martyrologii Hieronymiani apographa: item Notkerus cum MS. Trevirensi S. Maximini & alio Reginæ Sueciæ ab Holstenio laudato, cum aliqua tamen varietate. Nam pro Epheso legitur in MS. Epternacensi Efera, & pro Mengenis, in codice Reginæ Sueciæ est Mingenis, apud Notkerum Miogenis. Loco Gaiani est in MSS. Corbeiensi Parisiis excuso & Blumiano Gaioni, & in Lucensi Guioni: in iisdem quoque tribus est Juvini, aliis Jovini. In alio Corbeiensi necdum excuso celebratur memoria, in civitate Epheso Mengenis & Gaioni. In MSS. Richenoviensi & Rhinoviēsi Gaiani & Jovini in Epheso. In MS. Augustano S. Vdalrici & Gellonensi est nomen Mēgeni Martyris, pro quo in MS. Parisiensi Labbæi legitur Megethi. In MS. Tamlactensi sunt nomina Gaiani, & Joveni. Iterum XIV Iunii referuntur SS. Miggenes, Gallianus, Juvinus Martyres in Epheso, uti ibidem dicetur.

DE SS. VINCENTIO, NIDERUNO, HERELO, MENIRO, PAULO, ITEM PAULO, AQUILO SIVE AQUILINO, MONORGO, GAIO,
MARTYRIBVS CORTONÆ IN HETRVRIA.

[Commentarius]

Vincentius, Martyr Cortonæ in Hetruria (S.)
Niderunus, Martyr Cortonæ in Hetruria (S.)
Herelus, Martyr Cortonæ in Hetruria (S.)
Menerus, Martyr Cortonæ in Hetruria (S.)
Paulus, Martyr Cortonæ in Hetruria (S.)
Paulus alter, Martyr Cortonæ in Hetruria (S.)
Aquilus, seu Aquilinus, Martyr Cortonæ in Hetruria (S.)
Moxorgus, Martyr Cortonæ in Hetruria (S.)
Gajus, Martyr Cortonæ in Hetruria (S.)

G. H.

Progredimur cum antiquis Martyrologii Hieronymiani apographis, in quorum antiquißimo Epternacensi ista leguntur: Civitate Cortuna, Vincenti, Nideruni, Herceli, Meneri, Pauli, item Pauli, Aquilini, Minorgi. In Codice Lucensi ordine aliquantum mutato sic habetur: In civitate Cortona, Vincenti, Nideruni, Hereli, Pauli, Meneri, Aquili, item Pauli, Monorgi. Quæ plane eadem sunt in MS. Blumiano: & fere in MS. Corbeiensi Parisiis excuso: sed civitas, Corthosa appellatur, scribiturque Vincentii & Mineri, & sub finem additur Gaii. Qui horum Martyrum est Dux & Antesignanus memoratur absque palæstra in MSS. Aquisgranensi & Labbæano & Gellonensi, item in Auctario Greveni ad Vsuardum. Notkerus ista habet: In civitate Cortina Vincentii & aliorum. In MS. Tamlactensi sunt nomina, Vincentii, Niderni, Herilii, Minerii, Pauli, Aquilini, Minorgi. Palæstra Cortona (pro qua etiam Cortuna, Cortina & Corthosa legitur) videtur esse, quæ antiquis notißima Hetruriæ urbs, etiamnum Episcopali Sede ornata, in dominio Magni Ducis, in confiniis agri Perusini ac ditionis Pontificiæ consistit, haud procul a Thrasymeno lacu, Romana olim clade famoso.

DE SS. FELICE ET GENNADIO
MARTYRIBVS VZALI IN AFRICA.

[Commentarius]

Felix, Martyr Vzali in Africa (S.)
Gennadius, Martyr Vzali in Africa (S.)

G. H.

Vzalis, sive Uzala, urbs Provinciæ Proconsularis in Africa, Episcopalis, mediterranea, celebravit olim duos Martyres, ad hunc XVI Maji sic relatos in Tabulis hodiernis Martyrologii Romani: Uzali in Africa sanctorum Martyrum Felicis & Gennadii. Ad quos Baronius ista annotat: Meminit horum sanctorum Martyrum auctor commentarii de Miraculis S. Stephani Protomartyris, qui Euodii Uzalensis nomine inscribitur lib. 1 cap. 2. Eorum ibi nuda memoria sic inseritur: Alia autem Virgo sacra ad locum antiquorum Martyrum, in suburbio civitatis constitutorum, qui Felix & Gennadius nuncupantur, videbatur sibi iter facere per somnium, non ea via, qua de civitate pergi assolet, compendiosa aliquantulum, devia, & flexuosa … Unde etiam stella ad locum supradictorum Martyrum ab his, qui tunc in agro fuerant, occurrisse fertur. Igitur post quadraginta ferme dies, ex quo ista revelata sunt, in loco memoratorum Martyrum nostrorum, susceptis Reliquiis S. Stephani ad civitatem regredi cœpimus. &c, Diem hodierni cultus, si in aliquo veteri scripto invenisset Baronius, non omisisset credo id annotare. Existimo igitur, quod, indecorum ratus tam certo testimonio notos Martyres per ignorantiam certæ diei latere, hunc ipsis pro sua auctoritate aßignarit, factum approbante Ecclesia, cum id recepit.

DE SANCTO PAPYLINO
MARTYRE APVD GRÆCOS.

[Commentarius]

Papylinus, Martyr apud Græcos (S.)

D. P.

Hvnc sanctum Martyrem suggerunt nobis MSS. Græca Menæa, quæ Divione in Collegio Societatis Iesu apud Petrum Franciscum Chifletium invenimus: in quibus ista leguntur: Eadem die S. Papylinus, qui gladio percussus, martyrio vitam finivit. Et adduntur hi versus

Παπυλίνος τραῦσιν ἑυρὼν ἐκ ξίφους,
Πάπους πλάνης ἔτραυσε καὶ θέρος ἅμα.

Dum papylinus vulnus ex gladio invenit,
Papos erroris & simul messem enecat.

Sunt autem Papi sive Pappi, ad quos hic alluditur, lanugines illæ, quæ deciduis carduorum foliis succedentes, & vento deinde raptæ, mala semina late spargunt, unde ἐκπαπποῦσθαι, in pappos abire. Apte igitur, sumpta ex nomine Papyli occasione, sanctus Martyr dicitur ipso in semine extinxisse spem nocivæ meßis, id est erroris gentilitii, vilibus & volaticis ejusmodi papis sive (ut diminutive loquar) papylis jure merito comparandi.

DE S. FORTE EPISCOPO ET MARTYRE
BVRDEGALÆ IN AQVITANIA.

[Commentarius]

Fortis, Episcopus & Martyr, Burdegalæ in Aquitania (S.)

D. P.

In MS. Martyrologio Ecclesiæ Burdegalensis sub nomine Vsuardi, quod Divione apud Petrum Franciscum Chifletium reperimus, ista ad hunc diem leguntur: Burdegalæ S. Fortis, Episcopi & Martyris. [Cultus sacer:] Quæ plane eadem habet Ferrarius in Catalogo generali, Ex tabulis, ut inquit in Notis, Ecclesiæ Burdegalensis, nuper nobis transmissis: in quibus tamen nihil de tempore, quo vixit, aut sub quo Principe passus est, legitur. Nec mirum, quia de primis hujus Ecclesiæ Episcopis nihil certi constat; usque ad initium seculi IV, quo Orientalis Episcopus, & Flavius Diaconus ejus de civitate Burdegalensi interfuit Concilio I Arelatensi anno CCCXIV; a quo rursus hiatus annorum circiter quadraginta usque ad S. Delphinum, qui colitur XXIV Decembris, & anno CCCLXXXI interfuit Concilio Cæsaraugustano, Saussajus in supplemento Martyrologii Gallicani ad hunc XVI Maji, Burdegalæ, inquit, natalis S. Fortis Episcopi & Martyris, ibidem sacris anniversariis hac die honorati. In Festis vero propriis Ecclesiæ Burdegalensis præscribitur de eo Officium Ecclesiasticum sub ritu duplici, uti ex Kalendario nobis submisso constat.

[2] Habemus Ecclesiam Metropolitanam ac Primatialem S. Andreæ Burdegalensis, [tempus incertum,] ab Hieronymo Lopez ejusdem Canonico Theologali anno MDCLXVIII illustratam, atque octennio post ab eodem nobis benigne donatam, qui parte 2, cap. 4, nulla facta uspiam mentione S. Fortis (propterea credo, quod certum ejus tempus nullum nosset) primum Episcopum nominat Orientalem, post quem si succeßisset S. Fortis, posset credi sub Constantio Ariano Martyrium pertulisse eo tempore, quo is Arelate subsistens, vim faciebat convocatis e tota Gallia Episcopis, ut contra S. Athanasium subscriberent, ab Octobri anni CCCLIII usque ad ver sequentis anni: & sic utcumque impleretur hiatus prædictus. Potuit etiam ante Orientalem fuisse, & sub Ethnicorum Imperatorum aliquo fecisse martyrium: præsumi enim debet quod Burdegala, uti juxta Romani Imperii divisionem fuit Aquitaniæ secundæ caput, & Præsidis Provinciæ sedes, sic & metropolis aliarum in eadem Provincia sedium fuit, etiam sub Gentilibus. Et ipsa quidem a S. Martiale fidem sibi annuntiatam gloriatur, [æque ac primus Burdegalæ Episcopus,] an seculo I & tempore Apostolorum, an vero sub Decio, huc non spectat definere: quod autem in epistolis, eidem Sancto suppositis, primus ab eo constitutus Episcopus nominetur Sigebertus, id Lurbæo in Chronica occasionem videtur dedisse Gilbertum, corrupto nomine, primum statuendi in ordine Episcoporum, & Lurbæum secutis Chenu, Roberto, San-Marthanis; quorum hi videntes, fieri vix posse, ut Gilberti, æque ac Sigeberti, Francicum nomen, tanto prius ante Francorum adventum Burdegalæ fuerit usurpatum, primum fortasse, inquiunt, fuisse dignitate sanctitatis, non ordine temporis.

[3] [qui male fingitur Sigebertus dictus,] Sed de hac ejus sanctitate nullo ex capite nobis constat; cum neque memoria ejus inveniatur in Fastis Burdegalensibus, neque ullum vel sepulcri vel reliquiarum vestigium, atque, ut dixi, ex fictitio Martialis Sigeberto natus, in historiam videatur irrepsisse. Suppositas autem S. Martiali eas esse, quæ circumferuntur, epistolas, nemo dubitabit, qui consideraverit allegari in iis Scripturæ textus secundum Hieronymi versionem; quodque in ipsa de qua hic agi poßit ad Burdegalenses Epistola, de mysterio sanctißimæ Trinitatis distinctißime locutus, ita de Spiritu sancto disserat; Spiritus Dei, qui vos sanctificavit credentes in ipsum, qui Filium naturalem & sibi secundum æternitatem coæqualem per omnia resuscitavit tertia die a mortuis, non est genitus sicut Verbum: quia & ipse Spiritus, in divina æqualitate gloriosus, processit ineffabiliter ab eo qui genuit & qui genitus est: itaque Spiritus Domini non genitus, non factus, non creatus, sed procedens est a Patre & Verbo. Norunt veteris Theologiæ periti, quam ætatem hæc sapiant: quare nec mirabuntur eum, [a SS. Martiali, & Aureliano.] qui ausus est sic loquentem initio Ecclesiæ Martialem inducere, etiam de Sigeberto potuisse sic scribere: Quem vobis constitui Dei jussu, justum est a vobis conservari: ipse enim Sigebertus, qui ante consulebat dæmonia servus creaturæ; nunc in fide D. N. Jesu Christi perfectus, soli Creatori serviens, pro stercore reputat ipsa dæmonia, quibus ante serviebat. Hausit hæc fabulator iste, ex nihilo meliori S. Martialis Vita, sub S. Aureliani nomine protrusa, in qua dicitur Sigebertus, summus gentilium templorum Sacerdos & Pontifex apud Burdegalenses, per nocturnam dæmonum inter se querelam, de fide a Martiali prædicanda præmonitus, idola confregisse & evertisse templa, excepto templo Dei ignoti: qui ibidem etiam Burdegalensium Princeps appellatur, & uxor ejus Benedicta.

DE SANCTO VICTORINO
MARTYRE IN TERRITORIO BITVRICENSI.

[Commentarius]

Victorinus, Martyr in territorio Bituricensi (S.)

G. H.

Masciacum vel Massayum, Ordinis S. Benedicti diœcesis Bituricensis in Archipresbyteratu Graciaci, monasterium fuisse S. Martino dicatum a Carolo Magno, tradunt Sammarthani tomo 4 Galliæ Christianæ pag. 626. Philippus Labbe in Hagiologio Franco-Galliæ, ex antiquo Martyrologio Abbatiæ S. Laurentii Bituricensis excerpto, ista scribit: In territorio Bituricensi, monasterio Masciaco, S. Victorini Martyris. In Martyrologio Carmelitano MS. quod Coloniæ adservatur, item in eodem Coloniæ & Lubecæ excuso anno MCCCCXC, nec non apud Grevenum in Auctario Vsuardi anno MDXV & MDXXI impresso, & in Germanico Canisii ista leguntur: In territorio Bituricensi, monasterio Madiaco, Beati, seu Sancti Victorini Martyris. Ast, monasterio omisso, reliqua habentur in MS. Florario Sanctorum, apud Ferrarium in Catalogo generali, & Saussajum in Supplemento Martyrologii Gallicani. Hæc porro sunt omnia quæ de S. Victorino in dictis octo Martyrologiis habentur: reliqua latent. Ferrarius in Notis putat eum esse, qui Arvernis cum Cassio & Maximo, die præcedenti, in Martyrologio Romano refertur. Verum corpus S. Victorini Martyris Claromontani asservatum fuisse ibidem in Ecclesia S. Cassii, ostendimus XV Maji ad horum Acta. Quare malumus hæc ad ulteriorem inquisitionem seorsim proponere. Erit forsan qui tempus & genus martyrii, aut certe occasionem venerationis in dicto monasterio indicabit.

DE S. ABDIESV EPISCOPO PREBYTERIS XVI, DIACONIS IX, MONACHIS VI, VIRGINIBVS VII, ITEM ABDA EPISCOPO, PRESBYTERIS, DIACONIS, VIRGINIBUS XXVIII,
MARTYRIBVS IN PERSIDE.

CIRCA CCCL

[Commentarius]

Abdiesus Episcopus, Martyr in Perside (S.)
Presbyteri XVI, Martyres in Perside (SS.)
Diaconi IX, Martyres in Perside (SS.)
Monachi VI, Martyres in Perside (SS.)
Virgines VII, Martyres in Perside (SS.)
Abdas Episcopus, Martyr in Perside (S.)
Presbyteri, Diaconi, Virgines, XXVIII, Martyres in Perside (SS.)

AUCTORE G. H.

Accuratißimum horum Martyrum encomium habetur in perantiquo Synaxario MS. Græco Ecclesiæ Constantinopolitanæ, spectante ad Collegium Claromontanum Societatis Iesu Parisiis, [Encomium ex Ms. Synaxario,] & Latine expressum ita sonat: Eadem die XVI Maji, certamen sanctorum Martyrum Abdæ & Abdiesu Episcoporum, & sedecim Presbyterorum, novem Diaconorum, & sex monachorum & septem Virginum, ex patria Chaschara. S. Abdiesus Episcopus constitutus in urbe Persidos Beth-Chaschar, a proprio patrueli circumventus fuit & denuntiatus Regi Persarum. Comprehensus est ergo atque ad hunc deductus, cum aliis novem & triginta Christianis. Interrogatus a Rege Christum confessus est: ac cum dictis sociis triginta novem ablegatus ad Arseth Regis fratrem, ut ab ipso tormentis subjiceretur. Ubi advenit, hunc sermonibus divinis prudenter redarguens, stupore affecit. Quocirca funibus devinctus, ac inter ligna coarctatus est, atque ossa ejus confracta. Ita & alii Sancti fuerunt tam vehementi violentia compressi, ut ex eorum ossibus sonus crepitusque prodiret. Quo tormento septies de die fuerunt afflicti: dein quasi mortui in carcerem projecti, nullo omnino jussu tyranni cibo concesso: accepto tamen pane & aqua, per aliquam mulierem per fenestram porrecto, Deum glorificaverunt. Posthæc comprehensus etiam Abdas Episcopus, cum viginti & octo, Presbyteris, & Diaconis, & Virginibus sanctis feminis, in eumdem carcerem detrusus est. Unde extracti, gravibus verberibus cæsi sunt, & ora eorum lapidibus contusa; ac postea capita abscissa. Post aliquot dies eductus Sanctus Abdiesus cum suis, & ipse capite plexus est. Hactenus illud MS. Synaxarium.

[2] Eadem, hinc inde contracta, leguntur in Menologio Græco Basilii Porphyrogeniti Imperatoris: in quo dicuntur viginti octo cum Abda Episcopo in carcerem intrusi, [& aliis Menologiis & Menais.] atque a S. Abdiesu Episcopo instructi. Cum Synaxario plane eadem, sed ad XV Maji, leguntur in MSS. Menæis Mediolanensibus bibliothecæ Ambrosianæ signatis littera O & numero 148, & duplicibus Taurinensibus Ducis Sabaudiæ, in quorum primis referebantur etiam ad XV Maji, in aliis ad hunc XVI, uti etiam in Menæis MSS. Divione apud Petrum Franciscum Chifletium repertis. In Menæis excusis & apud Maximum Cytherorum Episcopum tenue compendium habetur. [Eorū mentio apud Sozomentū & 22 Aprilis.] Egimus nos ad diem XXII Aprilis de variis Martyribus Persis, & dedimus Acta martyrii ex Historia Ecclesiastica Sozomeni lib. 2, cap. 10 & tribus sequentibus, ubi num. 5 inter varios Episcopos referuntur Abdas & Abdiesus cum infinita multitudine Presbyterorum, Diaconorum, monachorum & sanctarum Virginum; nec dubitamus quin hi, a nobis ad hunc diem relati, ibidem recenseantur, & sint simul sub Sapore Rege Persarum interfecti. Verum cum habeant hunc & præcedentem diem suæ memoriæ sacratum, judicavimus eorum Acta, prout habuimus, hic referenda.

[3] Chiffletianum porro quod dixi MS. præ ceteris ad singulorum laudes attentum, more suo post jam relatum encomium hæc disticha subjicit:

Ἄμφω πρὸ τῶν σῶν Ἀβδᾶ Μάρτυς ὀμμάτων,
Τομεὺς κεφαλῆς καὶ βραβεὺς θείου στέφους.

Ambo præ oculis, Martyr Abda, sunt tuis
Dator coronæ cælicæ & capitis sector.

Ἐκδοὺς ἑαυτὸν Ἀβδιήσους τῷ ξίφει,
Ὁρᾷν Ἰησοῦν ἀξιώθη τὸν μέγαν.

Gladio Abdiesus dum seipsum tradidit,
Videre Jesum redditus dignus fuit.

Τοὺς ἱερεῖς σου Σῶτερ ἔκτεινε ξίφος,
Την ἱεράν σου μὴ προσδόντας ἀξίαν.

Gladius necavit Christe Sacerdotes tuos,
Qui dignitatem non prodiderunt tuam.

Τοὺς τρισσάκις τρεῖς Λεϋίτας τετμημέν ους,
Στὲφει Θεὸς δὶς, ὡς ἀθλῆται λέβητας.

Ter tres Levitas capite multatos Deus
Bis coronavit, uti lebetas athletæ.

Vbi te meminisse oportet athleticorum præmiorum, in quibus paßim nominantur lebetes. Sic Æneas apud Virgilium lib. 5 nautico certamine victoribus

Tertia dona facit geminos ex ære lebetes.

Vt autem ipsa munera coronata proponebantur, iisque athletæ victores coronam geminabant, insuper imponendo suam; sic indicatur Deus, qui pro novem Levitis, Levitica corona jam antea insignibus, certaverat, eisdem ut relatis a se certaminis gloriosi præmiis imposuisse coronam alteram. Vniversim autem inter xenia numerabantur lebetes, sic abituro Telemacho Menelaus Odyss. o offert

Ἠέ τινα τριπόδων εὐχάλκων ἠὲ λεβήτων.

& apud Ovidium leges,

Viginti magnos operoso ex ære lebetes.

Denique ad numeros septem Virginum & sex monachorum, hoc disticho luditur.

Εἰ Παρθένων δέδωκεν ἑπτάδα ξίφει,
Πῶς οὐ παρέξει κᾂν μονὴ την ἑξάδα;

Si cella septem Virgines gladio dedit,
Senarium an non poterit & numerum dare?

Est autem in voce lusus, quæ oxytona μονὴ cellam, monasterium; paroxytona μόνη unica, simplex est.

[4] In Menologio Sirleti ista leguntur: Sanctorum Martyrum Audesii (imo Abdiesu) Episcopi, Presbyterorum sexdecim, Diaconorum novem, [imperfecta memoria apud Sirletum & Baronium,] Virginum septem ex patria Charcar, omißis sex monachis. Quo Menologio citato ista leguntur in hodierno Martyrologio Romano: In Perside sanctorum Martyrum Audæ Episcopi, septem Presbyterorum, novem Diaconorum & septem Virginum, qui sub Isdegarde Rege variis tormentorum generibus cruciati, gloriosum martyrium compleverunt. Hæc ibi. Verum S. Abdiesu Episcopi, non Audæ seu potius Abdæ erant socii, & quidem Presbyteri sedecim, Diaconi novem, monachi sex, Virgines septem, qui simul cum S. Abdiesu erant triginta novem supra relati. S. Abdas vero Episcopus habebat socios viginti & octo, ex Presbyteris, Diaconis & Virginibus, qui omnes capite plexi sunt. Alius ab hoc est S. Abdas Episcopus in Perside, multo junior & sub Isdegerde Rege passus, de quo egimus inter Prætermissos ad diem XXXI Martii, ob auctoritatem Baronii tunc opinantes unum eumdemque esse, quod re tota melius discussa retractamus; & in Supplemento Martii de illo & Beniamino aliisque tunc martyrium paßis erit agendum.

DE SANCTA EVPVRIA
VIRGINE CAIETÆ IN LATIO.

XVI AUT XVII MAII

[Praefatio]

Eupuria, Virgo Cajetæ in Latio (S.)

G. H.

Ferdinandus Vghellus tomo I Italiæ sacræ enumeraturus Episcopos Cajetanos, præmittit notitiam Sanctorum, quorum sacra corpora in æde Cathedrali requiescunt, uti nos latius diximus die VII Maji ad Acta S. Innocentii Episcopi Africani, cujus sacra pignora ibidem asservantur, [Cultus sacer 17 aut potius 16 Maji.] quando etiam de situ Cajetanæ urbis egimus. Inter dictos Sanctos est in titulo proposita Eupuria, Vghello Exuperia Virgo & Martyr dicta: qui dein addit, horum Sanctorum festum a Cajetanis quotannis solenni ritu frequentari: sed quis singulis sit dies natalis, non adscribit. Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ refert ad diem XVII Maji, S. Eupuriam Virginem & Martyrem Cajetæ. At postea idem in Catalogo generali, quasi semet ipse corrigeret, ad hunc XVI Maji ista scribit: Cajetæ in Latio S. Eupuriæ Virginis & Martyris: citatque in Notis Tabulas Ecclesiæ Cajetanæ quæ corpus habet. Eamdem cum Ferrario ad hunc XVI Maji, inseruit Gynæceo sacro Arturus du Monstier: quod & nos, cum nihil certi sciamus, sequimur.

[2] [Historia miraculorū datur ex Ms.] Miracula ad ejus sepulcrum patrata dicuntur plurima: ex quibus aliqua scribit Ferrarius se vidisse in quodam MS. codice Julii Antonii Sanctorii Cardinalis S. Severinæ: quæ nos reperimus Romæ in bibliotheca Patrum Congregationis Oratorii in codice MS. littera H signato, & inde descripta hic damus, vix dubitantes quin juxta prologum plurima tam nova quam vetera pariter collecta fuerint, quorum pars maxima adhuc desideretur, & fortaßis adhuc alicubi lateat. Auctor vixit circa annum DCCCC, ut qui contractum, tempore Ioannis Patricii & Boni Episcopi meritis S. Eupuriæ sanatum, testetur se reperisse adhuc in vita superstitem. At Bonus Episcopus Cajetanæ Ecclesiæ, anno jam dicto, una cum Docibile, Joannis Patricii jam defuncti filio Patricio, B. Erasmi Martyris requisivit exuvias; inventas autem terra profundius occuluit, & desuper adversus meridiani climatis aspectum in honorem Martyris altare construxit, cum summus Pontifex & universalis Papa Joannes sanctæ Romanæ & Apostolicæ præesset Ecclesiæ, triginta annos postquam ab Agarenorum exercitu destructæ fuissent Formiæ, & Cajetani cives corpus S. Erasmi intra urbis suæ mœnia transtulissent, & in adyto sanctæ ac Gloriosæ Dei Genitricis ac Virginis Mariæ recondidissent uti legimus in MSS. Actis S. Erasmi, ad diem II Iunii elucidandis. Formiæ autem traduntur anno DCCCXL a Saracenis eversæ concidisse. At qui supra citatur Joannes Papa, fuit ejus nominis octavus, seditque ab anno DCCCLXXII usque ad annum DCCCLXXXII. Qui præterea indicatur Docibilis Joannis Patricii filius, infra curavit contractum per servos suos collocari ante tumulum sive altare B. Eupuriæ Virginis. Hæc de tempore quo miracula contigerunt. Ipse autem auctor historiæ miraculorum ingenue fatetur ignorari, ex quo loco aut patria hæc Virgo oriunda fuit, aut quo modo Cajetam venerit, item quam vitam duxerit, & qualiter ex hac vita decesserit: & quod mirum, numquam Martyrem appellat; cum tamen Martyrem vocent Ferrarius & Vghellus, & forte sic colant Cajetani.

HISTORIA MIRACVLORVM
Ex MS. Vallicellensi Romæ.

Eupuria, Virgo Cajetæ in Latio (S.)

BHL Number: 2732

EX MS.

[1] Secretum Regis celare bonum est, opera autem Dei narrare & confiteri honorificum est: & ideo cum adjutorio summi opificis Dei, qui dixit, Aperi eo tuum, & ego adimplebo illud, & fratrum ac civium oratione adjutus, qui hæc quæ dicenda sunt summopere hortati sunt ut scriberentur; Miracula, quæ Dominus ad laudem sui nominis & B. Eupuriæ Virginis, usque nunc ostendere dignatus est, prout certius scire possumus & ipse jusserit, scribere tentamus. [Ps. 80, 11] Non quod idoneus sim & doctus ad hoc opus agendum; sed quia multorum miraculorum relatio, quasi mihi vim inferat, &, si tacere voluero, minime permittat. Sunt enim præclara, & jucunda miracula, quæ quotidie divulgantur a populo, ita ut mens hominis audientis reficiatur, acsi oculis ea quæ dicuntur sedule perspiciantur. Non enim in his dubitari quemquam necesse est, quæ a pluribus referuntur. Horum enim miraculorum uterque sexus testimonium reddit, quia utrisque Dominus pariter revelavit. Qua enim ex patria, vel ex quo loco, hæc Virgo oriunda fuit, aut quomodo huc advenerit, quam vitam duxerit, qualiter ex hac vita discesserit, [Acta non reperiuntur.] nullus reperitur ex civibus, qui hæc aliquo modo scire se dixerit: sed quotidiana & antiquiora miracula procul dubio ostendunt, quantæ sanctitatis eminentia prædita, [Miracula referuntur.] quantæque bonitatis fuerit insigniis decorata. Itaque miracula, quæ per eam Dominus in hac urbe Cajetana ostendere dignatus est, prout fidelium narratione didici, multorum ædificationibus profutura, scribere curabo; tam ea quæ quotidie ab omnibus divulgantur & recentiora sunt, quam ea quæ (ut dictum est) ab honestioribus viris audire potui & scire, eaque ut Dominus dederit verbis simplicioribus explicabo. Denique, ut ad notiora & omni populo nostris temporibus cognita recurramus, quod ad tumulum ejus, temporibus D. Joannis Patricii, miraculum actum sit, subsequentium memoria retinendū mandamus.

[2] [Contractus toto corpore,] Fuit in hac prædicta civitate vir quidam, nomine Martinus, Britanica gente progenitus: quem ego adhuc in vita superstitem reperi, & hæc quæ dicturus sum multorum hominum relatione cognovi. Hic prædictus vir, gravi molestia percussus est, ita ut genu pectori, crura vero femoribus, & calcanea natibus ejus jungerentur. Qui cum senos, ut ferunt, jam in tantis doloribus annos explesset, & nullum remedium alicujus medicamenti perciperet; Tandem, ut credimus, Divina inspirante clementia, cœpit quotidiana prece Dominum deposcere, ut tantis semper ejus doloribus, tantisque infirmitatibus mederi dignaretur. Huic conjux cum filia aderat, & obsequio, quo poterant, sedule ministrabant: & quidquid ex eleemosynis poterant accipere, quæ ægro videbantur utilia, sine dilatione conferebant. Decumbebat vero æger in inferioribus ædibus palatii, ubi infra scripti Patricii filius habitabat. Ibi ergo ei beata Maria Virgo, [visione cælesti monitus,] Sanctusque Joannes Baptista, & Beatus Petrus Apostolus apparuere, uti nomina sua per ordinem retulerunt: & ne aliquo modo formidare debeat, placida admonitione monetur. Tantus igitur splendor eadem hora emicuit, tantaque fragrantia odoris emanavit, ut multis, qui in ejusdem palatii domibus morabantur, & claritas visa sit oculis, & naribus fragrantia tanti odoris respersa. Vere ibi nulla potuit esse nox, ubi tales advenire dignantur lucernæ. Qui cum miram claritatem, tamque fulgidos vultus aspiceret; repente viribus destitutus, contremuit & expavit. Cui B. Petrus, ut est placido vultu, annuit ne timeret, eique præcepit dicens: Mitte, & accersito Patricii filium, dicitoque ei, ut mittat tecum duos servos suos Scerarium, & Firmiperum, ut te suis manibus, ad ecclesiam hujus beatissimæ Matris Dei ducant: in qua usque ad sextam feriam, quæ est ante Pascha, manebis, expectans a Domino infirmitatis tuæ copiam evadendi, & hac die scito pro certo optatam tibi a Domino sanitatem condonari. Qui lætus de eadem visione, mane expergefactus, evigilans præcepit conjugi, ut prædicti Patricii filium, nomine Docibilē, sibi sub celeritate vocaret. Quo veniente cœpit ei rei visionem per ordinem enarrare. Tunc memoratus Dux ludens, ita respondit: Existimo, Martine, quod plus solito hesterno die vino sopitus es, pro quo tibi hujuscemodi apparere visa sunt somnia. Ad hæc ille: Noli, mi dulcissime Domine, tantis jam peractis in doloribus annis, ludicris, ut solitus es, verbis me deludere. Sed, ut a Sanctis Domini jussum est, [defertur ante altere S. Eupuriæ Virginis:] instantissime perfice visionem. Erat autem omnibus audientibus hæc, incredibilis visio. In initio autem Quadragesimæ hæc quæ retulimus, acta sunt. Tunc compunctus lacrymis & precibus Dux, accersitis memoratis superius servulis; jussit eum ad memoratam ecclesiam duci, & ibi diligentissime collocari. Qui in eadem ecclesia, ante tumulum seu altare B. Eupuriæ Virginis, qualiter sanitati sit redditus, subsequens sermo declarabit.

[3] Cumque dies sacratissimæ Quadragesimæ transigerentur, & dies Dominicæ Passionis, in quo salus ægro promissa fuerat, immineret; vere pius per omnia Dominus eo die salutem debili promisit & reddidit, quo omni mundo salutem veram invexit. Nocte igitur, qua promissus illucescebat dies, adest Beata Virgo Maria, cum his cum quibus prius apparuerat, [& novā apparitione facta,] id est, beatissimo Joanne Baptista & Apostolo Petro, non per somnia, sed manifesta visione. Cumque vigilanti lectulo astitissent, unus dextera manu apprehensa, alius sinistra, super pedes consistere præceperunt, bis terque dicentes: Surge. Quod eo se non valere dicente, subito a terra in altum sublevatum signo sanctæ Crucis, quæ memoratæ Virginis tumulo astabat, [sanus redditur in cruce,] insertis utriusque manus digitis suspenderunt. Sic omnis nodositas & contractio corporis mox soluta est, & sanitas omnibus membris est restituta. Nam, ut ipse postea referre pluribus consueverat, plurimæ Sanctorum turbæ ab ipso visæ sunt & auditæ, ut cum illi brachia ejus suspenderent, alii pedes a connexione membrorum divellerent, & deorsum attraherent. Suspenso itaque hoc modo dixerunt ei: Modo venturus est Donatus Præsbyter, quia jam hora divini Officii imminet, eique dicito, ut Bono Episcopo convocato, & Sasso Presbytero, ab hac te suspensione deponant, & tanti miraculi testes existant. Quo dicto visum est eidem ecclesiæ tectum aperiri, & tanta claritate elucere, ut diem vincere videretur lux illa, quæ in tenebris radiarat; & cum eadem luce beata Virgo Maria, cum suis Sanctis comitibus, cælo recepta est. Nec parumper mora processerat: & ecce prædictus Donatus Archipresbyter ad refocillandas lucernas convenit, eumque Cruci, [ab eaq; per Ep. Bonum deponitur,] uti dictum est, insertis digitis hærentem reperit: tantique rei ordinem miratus, expavit. A quo cum didicisset, ad Episcopum concitus properavit; eique tanti miraculi stupenda facta narravit. Qui mox convocantes Sassum Presbyterum, eum, ut jussum fuerat, a crucis suspendio abstulerunt. Quem diligentius perquirentes, in his quæ acciderant Deo gratias retulerunt, quod tam præclaram solennitatis festivitatem, tam lucifluo miraculo dignatus sit decorare. Sed hujus miraculi libet nobis qualitatem vel quantitatem discutere, Fratres carissimi: neque enim fas est, ut indiscussa remaneant, quæ tali sunt admiratione ostensa. Quid enim necesse fuit Domino in ligno crucis infirmum hominem suspendi, & tali modo curare, qui plurimos hujus similes dissimili medicamento curare consuevit, & quotidie curat? nisi quia infirmitatem in mentis acie ex hic quos vocari jusserat præviderat, & ut dubietatis vulnera ab eorum cordibus removeret; monstrans quomodo vere salus totius mundi, per Incarnationis Christi mysterium & per Passionis ejus gratiam donata sit, ac Crucis vexillum quam gloriose a fidelibus debeat honorari ostendit.

[4] Contigit eodem die etiam memorabile miraculum accidisse, [non accurrens ad hoc miraculum punitur manu combusta.] nam cum ab omni populo utriusque sexus, tam civium quam extraneorum, qui tunc aderant, magnus concursus ad hoc spectaculum fieret; quædam mulier quæ proximo ecclesiæ loco manebat, nomine Jannia, in lini opere pectinando anxie laborabat: & dum opus instantissime perficere cuperet, cum ceteris, ut debuit, ad ecclesiæ limina hæc visura non cucurrit; mox eam ultio divina percussit. Nam ignis lino injectus manus ejus ita cremavit, ut vix post longum tempus medelam sanitatis, etiam vix multis lacrymis impetrasset. Nimiis enim convitiis a populo affligebatur, eo quod talia facere non timeret, quæ nulla alia eo die facere præsumpsisset: dicebantque ei quam plurimi, Miserrima omnium feminarum, quare sic stulte egisti, & non cum ceteris ad hoc mirificum & præclarum spectaculum, devota, ut decuit, properasti?

[5] Alio quoque tempore, quid ad sepulcrum beatæ Virginis Eupuriæ actum sit indicabo. Quædam mulier, nomine Bona, nimio dæmonio vexabatur, ita ut vix a pluribus teneretur: visumque est viro & parentibus suis, [liberantur dæmoniaca ad altare S. Eupuriæ,] ut ad tumulum memoratæ Virginis duceretur. Hæc dum diu vexaretur, a propinquis ad ecclesiam deducta, ibique ante altare B. Eupuriæ catenis religata est. Quæ per aliquot menses ibidem ita permansit, sic enim nimio dæmonio vexabatur, ut nullus ad eam ausus esset accedere. Tandem sui ad Episcopum, qui tunc aderat, accesserunt, summopere postulantes, ut pro ea supra altare beatæ Virginis Domino sacrificium offerre dignaretur; quatenus per ejusdem sacrificii oblationem, & per B. Eupuriæ merita, a tali peste misera liberaretur. Pro qua cum ab Episcopo & a Presbyteris sacrificium Domino offerretur, & oratio pro salute ejus quotidie in eadem basilica effunderetur; tandem misertus Dominus creaturæ suæ, ut ostenderet quanti meriti esset hæc Virgo, ad ejus tumulum hæc ægra deducta fuerat, sanitati eam pristinæ restituit, ita ut nullum deinceps hujusmodi pateretur incommodum.

[6] Sanctimoniales mihi feminæ retulerunt, quod quædam mulier in Campaniæ partibus habitans, incredibili dæmonio quotidie vexabatur; quæ audiens famam B. Eupuriæ Virginis, quod multi per eam dæmoniaci & infirmi variis languoribus curarentur, cum viro suo veniens, cœperunt eamdem Virginem lacrymis affluentibus interpellare, ut de crudeli inimici potestate eam orando eriperet. Nam dici nefas est, quam crudeliter noctu diuque cruciabatur: & quam inepta & inutilia ac ludicra verba per os ejus diabolus fatebatur, non nobis congruum videtur edicere. [alia ad sepulcrum ejus.] Asserunt denique hæc audientes, quod numquam tam turpiter & crudeliter dæmonio repletum aliquando vexari conspexerint. Hæc cum hic aliquandiu commorata esset, & sæpius, ut dictum est, crudeliter vexaretur; per ecclesias huc illuc anxia discurrebat, ut antiqui hostis liberaretur potestate. Quæ cum nullum sanitatis remedium accepisset, tandem ad sepulcrum memoratæ Virginis ducta est: ubi cum aliquantisper oratum esset, a dæmonio liberata est: ac Deo & B. Eupuriæ Virgini gratias referens, ad solum proprium repedavit.

[7] Nostris modo temporibus hoc miraculum contigisse omnibus manifestum est, nam in die Natalis ejus aqua maris, in tantam dulcedinem versa est, ut videretur de purissimo fonte, aut de clarissimo fluminis amne levata. Claruit vero hujusmodi signum hoc modo. Cum plurimi ex civitate Cajeta negotiandi causa navigassent, [Die natalis ejus aqua maris dulcis fit.] contigit eo die, dum quidam pauper ex accolis ejusdem civitatis, ad abluendam faciem mare introisset, ita dulce & suave repertum est, ac si (ut dictum est) de fonte aut de fluminis amne eadem hora levaretur. Quod audientes quidam ex nostris subito occurrerunt, & hujus rei veritatem agnoscentes mirati sunt, & ad hauriendum singuli cucurrerunt. Tunc pars maxima civitatis convenit ad hoc videndum miraculum, quod videntes admirati sunt, ac gratias Deo & B. Eupuriæ dederunt. Reliqua desiderantur.

DE SANCTO HILARIO
EPISCOPO PAPIENSI IN ITALIA.

ANNO CCCLXXVI

[Commentarius]

Hilarius, Episc. Papiensis in Italia (S.)

G. H.

Ferdinandus Vghellus tomo primæ Italiæ sacræ Papienses Episcopos proponit: inter quos recenset XVII S. Hilarium, & hæc de eo refert: S. Hilarius ad eamdem Sedem adlectus est anno CCCLVIII, decessitque CCCLXXVI die XVI Maji, cujus Reliquiæ honorifice adservantur in Ecclesia S. Michaëlis Majoris. Hic contra Arianos saluberrimam Synodum celebravit. Hujus meminit tantum Bossius in sua diptycha: nullus autem præterea scriptor, nec Martyrologium quidem Romanum. Ita Vghellus. Postmodum Ioannes Baptista de Gasparis edidit Breviarium Sanctorum Episcoporum Ticinensis Ecclesiæ, quod ipse nobis anno MDCLXII Papiæ existentibus donavit. Hic in Indice subjungit Catalogum Ticinensis Ecclesiæ Episcoporum de quibus non celebratur divinum Officium, atque ibidem ista scribit: S. Hilarius Episcopus XVIII. XVI Maji ab anno CCCLVIII ad annum CCCLXXVI. Corpus in S. Michaëlis. Nec plura de eo hactenus potuimus nancisci.

DE S. ROSIO SEV ROSSIO EPISCOPO AFRO CONFESSORE,
IN DIOECESI CAMPANIÆ SVESSANA.

SEC. V

[Commentarius]

Rosius seu Rossius Episcopus Afer Confessor, in diœcesi Campaniæ Suessana (S.)

AUCTORE G. H.

[1] Illustris fuit corona Confessorum duodecim, qui sub persecutione Wandalorum in Africa ob fidem Catholicam varie afflicti & vetustæ novi impositi, ad Campaniæ littora pervenerunt & Christianam religionem variis in locis dispersi, diversisque Ecclesiis præfecti, [Ex Sede sua Episcopali abstractus,] mirifice propagarunt: uti de illis in Martyrologio Romano legitur ad Kalendas Septembris, quo die S. Priscus unus ex illis colitur Capuæ, atque nomina aliorum recensentur; inter quos est Rossius, de quo hic agitur. Est etiam S. Castrensis ex illo duodenario numero, cujus Acta ex variis MSS. dedimus XI Februarii, quorum duo priora capita ad totam illam gloriosam turmam spectant: & cum ibidem legi poßint inde solum pauca repetimus.

[2] Factum est ut catervatim ex unaquaque provincia Sanctos Dei vinctos adduci præciperent. [num. 3] Sed cum ingenti multitudine etiam sancti viri, moribus & vitæ honestate præfulgentes, etiamque summi Sacerdotii honore præditi, intererant, putantes se cum martyrii triumpho vitam consequi sempiternam. [cum aliis vinctus,] Ex quibus præcipue rutilabant meritis & moribus & sensus decore, Rossius, Priscus, Tammarus, & ab indole Sanctus enitens Castrensis. Quos sævi ac nefandissimi satellites in arcta custodia retruserunt, separatimque ab alterutro alterum separarunt… [Deinde] Crudelissimi satellites Sanctos in unum congregari fecerunt locum, & alios virgis, [varie cæsus,] alios alapis, alios cum lapidibus cædebant. [num. 4] Sed Sancti Dei, alacri mente in superni Regis amore permanētes, nec suspirium quidem emittere videbantur… Nec multo post Sanctos Dei in imo carceris retrudi fecerunt. [num. 5] Eadem nocte apparuit illis Angelus Domini, & splendor Domini circumfulsit omnes, qui erant in cubiculo carceris dixitque illis: [in carcere ab Angelo confortatur:] Ecce Dominus noster Jesus Christus misit me ad vos, ut meis alloquiis corroborentur corda & corpora vestra, & antequam vos sævissimi persecutores in vasti æquoris profundum demergere tentent; omnes sciatis, quia Rex æternus unicuique vestrum præparatum habet locum, in quo & vos ipsi in Christo quiescatis, & multitudinem in illis partibus commorantium populorum ab omni errore absolvatis. Ad hæc Sancti unanimiter dixerunt: Sit laus in altissimis Deo, suamque nobis superna pietas adimpleat voluntatem. Hoc tantum nobis conferat Divina majestas, ut quos ab uno solo pro nominis sui gloria transferre dignatur, infra unius patriæ terminos sua pietate concedat, ut nostra corpora sepeliantur. Quibus Angelus placido ore respondit: Pro certo scire vos volo, quia quidquid postulabitis, secundum vestrum votum adimplebitur. Quo dicto Angelus ab eorum oculis discessit: lux vero per totam noctem exuberavit in carcere, & Sancti per totam noctem hymnis & laudibus exultaverunt. [num. 6] Altera vero die infanda caterva iniquorum, cum pugionibus & virgis super Sanctos irruentes, [non terretur minis objectis,] putabant se eos suo terrore inflectere. Sed Sancti Dei, fidenter expectantes promissionem Angelicam, pro nihilo minas eorum ducebant…

[3] Tunc unus, in quem corporaliter habitare sathanam creditum est… [num. 8] Hos, inquit, si ignis cremaverit, pulvis qui ex eis remansit iterum maculat; sin ferrum extinxerit cruor eorum in quocumque rure ceciderit, [in cariosam navim primus immissus,] inficiet… sint in pastum marinis belluis; feratur vetustissima navis, in qua… vix per pauciora spatia æquoris ambulantes, a pelagi absorbeantur faucibus… Cumque multarum abjecissent navium copiam, indicio visa est una vetustior, quæ per multorum annorum curricula solummodo ab avium stercoribus putrefacta marcuerat. Hanc unanimiter complexantes, cum læto animo ad oras maris perducere festinant, proclamantes: Hæc navis Christicolas transportabit ad alias oras. Cumque eam in æquore projecissent, simulantes se nomina Sanctorum segregatim cum honore digno vocare, ita exorsi sunt: Ingrediatur prius huc reverenda canitie & sanctitate præditus Rossius, post hunc fœcundæ sobolis proles Secundinus, tertius qui jura Christi populo audacter consparsit Heraclius: juxta eum fas est, ut Benignus & Priscus resideant, Elpidius nec non ad lateris ultimam sedeat partem. [num. 9] Ad intra dehinc alterius partis detineat locum Marcus, & Augustinus: Canion & Vindonius pariter cum eis recumbent. Signifer præceptor Castrensis puppis possideat arcem, ab indole qui flatibus imperavit iniquis. [num. 10] [cum aliis ad littora Campaniæ appellit.] Tammarum fas est proram gubernare benigne … Tunc virtus superni Regis hoc suæ præbuit virtutis indicium, ut ii, qui Sanctos Dei devinctos ad pelagum usque deduxerant; nequaquam suarum navium mutarent remigia, donec ipsi cum suis viderent luminibus, qualiter Christus Deus noster suis in mari præberet vias & in aquis semitas. Sicque gaudentes & exultantes, atque Christo Regi seculorum grates referentes, pervenerunt in Campana littora, cum mensis Majus dies decem compleret a Kalendis. [Dies natalis 16 Maji Beneventi,]

[4] Hactenus Auctor ille antiquus, qui dein S. Castrensis labores, miracula & obitum prosequitur. Vtinam de S. Rossii, ubique primo, laboribus & obitu aliqua extarent monumenta. Diem ejus natalem esse hunc XVI Maji addiscimus primo ex pervetusto Martyrologio Ecclesiæ Beneventanæ, quod translatum Romam ad bibliothecam Vaticanam ibidem numero 5949 signatum asservatur: in eo enim ad hunc XVI Maji primo loco conscripta leguntur hæc verba: Beneventi natale S. Rosii Episcopi in S. Sophia. Porro, [an ob Reliquias istic servatas] uti Vghellus in Beneventanis Archiepiscopis col. 8 scribit, Arechis Dux & primus Princeps illud ingens Sophiæ templum, Regiæ pietatis insigne monumentum, a fundamentis extruxit ac magnificentissime dotavit; in quod postea innumera propemodum Sanctorum corpora & ossa, hinc inde per diversas Italiæ mundique partes perquisita, transtulit, quod circa annum DC, tempore Gregorii Magni factum est. Quidni & tunc sacra ossa S. Rossii translata fuerint ad dictam S. Sophiæ ecclesiam, & primariam obtinuerit venerationem hoc XVI Maji: [Ejus Ecclesia in diœcesi Suessana:] ad quem diem etiam S. Rosii cultus indicatur in MS. Kalendario, apud Antonium Caracciolum Clericum Regularem Neapoli adservato, uti testatur Michael monachus in Sanctuario Capuano in Notis ad Acta S. Prisci Episcopi pag. 68. Pagina autem præcedenti addit, S. Rosii fuisse Ecclesiam in diœcesi Suessana, apparere in Bulla confirmationis Benedicti Episcopi Suessani, data ab Athenulfo Archiepiscopo Capuano anno MXXXII, Quam bullam deinde edidit in eodem Sanctuario a pagina 581, & ex eo Vghellus tomo 6 Italiæ sacræ in Benedicto Suessano Episcopo a columna 675. Ibi Suessanæ diœcesis Ecclesiæ sigillatim designantur, & inter alias Ecclesias nominatur Ecclesia S. Rosii. Est autem Suessa Campaniæ Felicis urbs antiqua, versus Tyrrhenum mare & partes antiqui Latii. [an ibidem sepultus?] Et quia petierant ut sua corpora infra unius patriæ terminos sepelirentur, nobis valde verisimile videtur, S. Rosium, qui senex appulerat in Campaniam, in hac diœcesi Suessana & provincia Capuana reliquum vitæ absolvisse, & ibidem sepultum, ubi Ecclesia ejus nomini fuit dicata: at sacrum corpus aut ejus ossa fuisse deinde Beneventum translata. In adscriptis Greveno additionibus a Carthusia Bruxellensi, etiam ad hanc XVI Maji refertur S. Rosius Episcopus & Confessor in Samnio, & videtur intelligi Beneventum, Samnio adscribi solitum.

DE S. MAXIMA VIRGINE
CALLIDIANI IN FOROIVLIENSI PROVINCIÆ DIOECESI.

[Praefatio]

Maxima, Virgo, Callidiani in Foro-juliensi Provinciæ diœcesi (S.)

AUCTORE D. P.

Vsuardus in suo Martyrologio de hac sancta Virgine sic loquitur: In pago Foro-Juliensi S. Maximæ Virginis, [Nomen in fastis sacris,] quæ multis clara virtutibus, in pace quievit. Ado locum ita exprimit & in pago Foro-Juliensi, vico qui vocatur Calidianus, S. Maximæ Virginis, quæ multis clara virtutibus, in pace quievit. Eadem habet Notkerus, & Adone citato hæc amplificat Petrus de Natalibus lib. 5 cap. 7 his verbis: Maxima Virgo in pago Forliviensi (imo Foro-Juliensi) vico Callidiano, virginitatis lilio florescens, multisque & insignibus clara virtutibus, in pace quievit decimo septimo Kalendas Junii. [Veneratio publica in diœcesi Foro-Iuliensi,] Genuinum Martyrologium Bedæ vacat, at quod illi est suppositum, omißis locis, reliqua ex Adone profert. Denique Vsuardum & Adonem paßim sequuntur alii in Martyrologiis manu exaratis & excusis cū hodierno Martyrologio Romano. Porro antiquorum istorum Martyrologorum fide, & ipsa Reliquiarum Callidiani asservatarum celebritate mota Foro-Iuliensis Ecclesia, ab omni retro memoria festum S. Maximæ hac die agit per totam diœcesin, quod probant antiquißimæ Litaniæ MSS. in numero Virginum S. Maximam invocantes: & Foro-Iuliense vetus Breviarium, excusum anno MDXXIX, ubi in Kalendario, additur nomini Crux rubra, in signum quod festum debeat celebrari ritu duplici cum tribus Lectionibus, qui in maximis quoque festis ei Ecclesiæ summus est numerus: sed omnia fiunt de Communi. Quæ vero paucis ab hinc annis excusa sunt ejusdē diœcesis Officia propria, hanc de ipsa Orationem continent: Intercessio quæsumus, Domine, S. Maximæ Virginis ab omnibus nos peccatis emundet; & quia ejus festa dignis obsequiis celebramus, ejus intercessionibus adjuvemur. Nicolaus Brautius Episcopus Sarsinæ & Comes Bobii, in Martyrologio Poëtico hoc illam exornat disticho:

Eximio sponsi, purique pudoris amore,
      Præ reliquis, sponso Maxima Virgo placet.

[2] Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ æddit eam magnam apud Foro-Julienses & Aquileienses totamque ejus diœcesim obtinere venerationem, sed dolet se Acta propria hujus Virginis, si quæ extent, incuria eorum, a quibus ea expectaverat, nondum vidisse. Nil mirum: dum enim Foro-Juliensibus jungit Aquilejenses, [non Italica,] ad quos per meram vanamque conjecturam S. Maximæ cultum extendit; satis ostendit in æquivoco laborare se, & pro Foro-Iuliensi diœcesi in Provincia Galliæ, ad sinum Grimaldicum sub Archiepiscopatu Aquensi, intelligere Foro-Iuliensem Italiæ Septentionalis tractum, inter Istriam & Tervisinum territorium, ad sinum Hadriaticum, vulgo Frioul; ubi, post diligentem per se perque amicos conquisitionem, neque Callidianum vicum neque S. Maximam notam esse asseruit, rescribens mihi vir patriarum antiquitatum studiosißimus, Carnioliæ inferioris Archidiaconus, D. Ioannes Ludovicus Schonleben. Gallicanum Foro-Julium, vulgo Frejus, nomen a capitali sua obtinet, de qua sic loquitur Tacitus lib. 3 Histor. Forum-Julium, inter Olbim & Antipolim conditum, [sed Gallica,] cujus regio Argentio flumine irrigatur, in planitie fœcundissima Saliorum Maritimorum. Hinc quatuor vel quinque leucis in Septentrionem eundo, Trans Benconem fluviolum, juxta Faventiam, Callidianus vicus est, vulgo Callian: ex altera vero parte trans Argentium flumen duo inveniuntur vici, S. Maximæ titulo ac patrocinio noti; quorum qui propius distat, versus Africum situs est ad sinum Grimaldicum, in promontorio S. Vincentii, atque ex adverso respicit vicum S. Torpetis vulgo S. Tropes dictum, ubi hodieque in ipso pœne littore turritum quoddam propugnaculum est, sub eoque vestigia cellarum in quadrum ductarum, cavearumque & tumbarum velut monasterii alicujus: qui vero longius versus Occidentem, mediterraneus est habetque ecclesiam eidem Sanctæ dicatam ab annis sexcentis aut septingentis, quantum ex vetustate structuræ colligitur; de qua ecclesia D. Henricus de Suarez, ex suis ad universalem historiam ecclesiasticam observationibus MSS. suggerit, quod sita est juxta castrum de Canneto, estque Prioratus, subjacens Abbatiæ S. Andreæ secus Avenionem; ejusdemque ecclesiæ meminit Gelasius Papa II in Bulla data Petro Abbati dicti monasterii, confirmante omnia ejus beneficia & possessiones, Arausicæ. Idibus Decembris anno Pontificatus primo (fuit hic MXCIX a XXI Ianuarii inchoatus, uti alibi demonstrabimus) ab annis autem circiter quadringentis unita fuit Præbendæ Archidiaconi Foro-Juliensis, cum opulentis in Gassinensi districtu decimis.

[3] [ubi corpus habetur] Ex istis ergo locis aut ex ipso Vico Callidiano oportuisset Vitam S. Maximæ petere, quod intelligo jam fecisse multos, sed frustra; adeo ut, si qua fuit umquam, omnino periisse judicanda sit. Interim constat de cultu antiquißimo & posseßione sacri corporis, cujus ossa omnia anno MDCXLIII, ipso ejus die festo, jubente Petro Camelino Diœcesano, ex veteri in novam splendidißimamque arcam translata fuere, una cum pariter asservatis muliebris operis instrumentis, acubus, forficulis, aliisque tam puris a ferrugine nitidisque, velut si primum e fabri manibus prodiissent. His accedit membrana vetus, continens Bullam Indulgentiarum, [& bulla IO Cardinalium,] a decem Cardinalibus anno MDXIX datarum ecclesiæ S. Mariæ de Calliano, cum insigni memoria Reliquiarum S. Maximæ. Hujus bullæ ecgraphum in charta, Aquensis Curiæ sigillo notata, publici Notari Bellissen manu authentice subscriptum, anno MDCLXXV die XXVII Novembris fieri petiit D. Franciscus de Vitalis, Prior Calliani; fortaßis ad persuasionem D. Iosephi Antelmii, Canonici & Officialis Foro Iuliensis, cujus beneficio ipsum accepimus una cum prædicto veteri breviario, per manus nostri P. Caroli Faber Avenione commorantis & nostra causa satagentis apud omnes, quos novit aliquid posse conferre ad Sanctorum gloriam in hoc opere illustrandam. Est autem ipsa Bulla hujusmodi.

[4] Nicolaus Albanensis & Franciscus Prenestinus, Episcopi; Antonius titulo S. Praxedis, Petrus titulo S. Eusebii, Adrianus titulo S. Sabinæ, [Callianensi ecclesiæ] Scaramutia titulo S. Cyriaci in Thermis, & Aloisius titulo S. Clementis Presbyteri; Ludovicus S. Mariæ in Cosmedin, Marcus S. Mariæ in Vialata, & Amaneus S. Nicolai in Carcere Tulliano Diaconi, miseratione divina sacrosanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinales, universis & singulis Christi fidelibus, præsentes litteras inspecturis, salutem in Domino sempiternam. Quanto frequentius fidelium mentes ad opera caritatis inducimus, tanto salubrius animarum suarum saluti consulimus. Cupientes igitur ut ecclesia parochialis, forsan Prioratus, nuncupata B. Mariæ de Calliano, Foro-Juliensis diœcesis, ad quam (ut accepimus) dilectus nobis in Christo Venerabilis vir Bartholomæus Delphin, Præcentor ecclesiæ Aquensis, & dictæ ecclesiæ parochialis Prior seu Rector, aut illius fructum & reddituum perpetuus administrator, singularem gerit devotionem, congruis frequentetur honoribus, & a Christi fidelibus jugiter veneretur, ac in suis structuris & ædificiis debite reparetur, conservetur & manu teneatur, nec non libris, calicibus, luminaribus, ornamentis ecclesiasticis, & rebus aliis divino cultui inibi necessariis, decenter muniatur; utque Christi fideles inibi eo libentius devotionis causa confluant ad eamdem, & ad reparationem, conservationem, manutentionem, ac munitionem hujusmodi manus promptius porrigant adjutrices, quo exinde ibidem dono cælestis gratiæ uberius senserint se refectos; nos Cardinales præfati, videlicet quilibet nostrum per se, supplicationibus dicti Bartholomæi, nobis super hoc humiliter porrectis, inclinati, de omnipotentis Dei misericordia ac beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus auctoritate confisi, omnibus & singulis Christi fidelibus utriusque sexus, vere pœnitentibus & confessis, [in festo S. Maximæ aliisque,] qui dictam ecclesiam in singulis, videlicet S. Maximæ (de cujus Reliquiis ipsa ecclesia, ut asseritur, decorata existit) Nativitatis S. Joannis Baptistæ, & Assumptionis B. Mariæ Virginis, ac Nativitatis Domini nostri Jesu Christi, nec non S. Honorati festivitatibus & diebus, a primis Vesperis usque ad secundas Vesperas inclusive, devote visitaverint annuatim, & ad præmissa manus porrexerint adjutrices, pro singulis festivitatibus & diebus prædictis quibus id fecerint, centum dies de injunctis eis pœnitentiis nunc in Domino relaxamus, præsentibus perpetuis futuris temporibus duraturis: in quorum fidem litteras nostras hujusmodi fieri, [dantium Indulgentias an. 1519.] nostrorumque sigillorum jussimus appensione muniri. Datum Romæ in domibus nostris, anno a nativitate Domini millesimo quingentesimo decimo nono, die vero septima mensis Januarii, Pontificatus sanctissimi in Christo Patris & Domini nostri, Domini Leonis Divina providentia Papæ decimi, anno sexto.

Io. Balteri

[5] Qui primus hic nominatur Nicolaus Albanensis, ex Fliscorum Genuensium familia ab Alexandro VI primum creatus Presbyter Cardinalis tituli S. Priscæ, deinde factus Archiepiscopus Ravennas anno MDXVI; [Quinam illi?] a Sammarthanis in Gallia Christiana inter Forojulienses Episcopos quinquagesimus octavus censetur, appellaturque perpetuus Administrator Ecclesiarum Forojuliensis & Tolonensis anno MDX nominatus, nec non Præposituræ Piniacensis. Ad hunc ergo, tamquam ad Ordinariū suum recurrit Bartholomæus Calliani Prior, ejusque favore obtinuit, ut ceteri suo quoque nomine augerent desideratas Indulgentias: propterea primus hic signat ante Franciscum Soderinum, eadem cum ipso creatione factum Cardinalem, ex Albanensis autem ecclesiæ postremo inter Cardinalitias ecclesias gradu, ad sublimiorem Prænestinam evectum anno MDXVI, postea etiam Ostiensem Episcopum. Antonius de Monte S. Sabini, ex creatione Iulii II Presbyter Card. tit. S. Vitalis, ad titulum S. Praxedis a Leone X translatus est, tunc Sipontinus Archiepiscopus, postea Cardinalitiorum Episcopatuum quinque titulis, id est omnibus præter Ostiensem, succeßive auctus. Petrus de Accoltis, ex eadem Iulii II creatione, titulum S. Eusebii nactus, quamvis dignitatum fugiens Anconitano Episcopatui resignasset; plurium tamen ecclesiarum titulos in Hispania, Gallia, Belgio, Italia, ac denique Archiepiscopatum Ravennatensem coactus est accipere, exinde in Ordine Cardinalium Episcoporum ad Albanensem, Prænestinum & Sabinensem thronum evectus. Hadrianus Gouffier Gallus, ante annos quatuor a Leone X nuncupatus Cardinalis titulo S. Petri ac Marcellini, recenter ad titulum S. Sabinæ transierat. Scaramuccia Trivultius Mediolanensis, eadem creatione donatus Purpura, mansit semper in eo quem primum accepit S. Cyriaci titulo. Idem fecit Aloysius de Rubeis Florentinus, ex eadem Leonis X creatione. Quin & Ludovicus ab Arragonia, Ferdinandi I Regis Arragoniæ filius, licet jam inde ab anno MCCCCXCVII sub Alexandro VI Diaconiam S. Mariæ in Cosmedin adeptus, altius ascendere numquam curavit: sed collega ejus Marcus Cornelius Venetus, cum huc usque perstitisset in ordine Diaconali, titulo S. Mariæ in Via-lata, ad Presbyteralem postea transgressus, obtinuit titulum S. Marci, ac denique Episcopus Albanensis & Prænestinus dictus est. Præfatorum duorum collega etiam fuit hic ultimus nominatus Amaneus de Alebreto, Ioannis Navarræorum Regis frater, & in primo titulo S. Nicolai in Carcere perstitit etiam ipse.

[6] Porro inter Dies, quibus Indulgentia addicitur, primo loco exprimitur S. Maximæ festivitas, tamquam loci Patronæ primariæ, ultimo S. Honorati, [Ipsa S. Maxima,] Episcopi scilicet Arelatensis qui colitur XVI Ianuarii, tamquam Patroni secundarii, & priusquam assumeretur patrocinium S. Maximæ forsitan aliquando primarii, ante scilicet quam crebrescentibus ad corpus & cultum S. Maximæ miraculis, sub hujus nominis appellatione celebrari ecclesia cœpisset (uti frequentius contigisse notamus) vel etiam amplior esset extructa ac denuo consecrata. Incerta porro hæret conjectura, utrum in vico Callidiano vixerit atque obierit Sancta; an vero in littoreo, quem supra diximus, sui nominis loco conversatæ ac defunctæ corpus translatum eo sit; monasterio, quod istic extiterat, destructo ac desolato, ad primas forsitan Sarracenorum oris illis factas incursiones seculo Christi VII. Ludov. du Four Societatis nostræ insignis hoc ævo in Collegio Avenionensi Theologus (quem mireris in Bibliotheca scriptorum nostrorum, [soror S. Torpetis vulgo credita;] etiam post novißimam Sotuelli recognitionem, præteritum) in Vita S. Leontii Foro-juliensis Episcopi ac Martyris, agens de Episcopali ejus Sede cap. 5 sub finem ita loquitur: Pœne exciderat S. Maxima Virgo… nisi illam mihi Pontificis Maximi vocabulum in memoriam revocasset. Eam apud Foro-julienses natam educatamque fuisse dubitare mihi suaderet virginum modestia, quæ natali contenta solo domus aut cubiculi solitudinem quærit, & vagas peregrinationes fugit, tamquam plenas periculis & subdolas pudicitiæ insidiatrices; nisi S. Torpetis sororem faceret omnium animis infixa, & a prisco ævo ad nos usque transmissa traditio; quam abjicere non lubet. Colitur S. Torpes, Martyr insignis sub Nerone, die sequenti; & corpus ejus naviculæ impositum dicitur Angelico ductu ad Portum Sinus appulisse, & a Celerina Senatrice exceptum tumulatumque, insignibus claruisse miraculis. Vbi Sinum antonomastice sumi pro Sinu Provinciæ, sicut ipsa regio Provinciæ nomine velut proprio appellatur, contendunt Galli, contra Hispanos, hanc sibi a S. Torpetis exceptione laudem arrogantes. Qua in contentione veritatem stare penes Gallos licet verosimile sit; non ideo tamen verosimilis fit ejusmodi germanitas, nulli auctoritati innixa, sed contemni meretur velut figmentum levis vulgi, semper proni ad disparatißima quæque combinanda, occasione vicini aut conjuncti cultus.

[7] Simili levitate Eremitæ quidam Augustiniani earumdem partium, facta sibi nuper potestate colendi inter sui Ordinis Sanctos Maximam Virginem, [a nonnullis male confunditur cum Maxima Afra,] Wandali cujusdam in Africa ancillam, confeßionis gloria sub Geinserico Rege illustrem, de quo Victor lib. 1. ait, quod a tyranno dimissa, mater multarum Virginum Dei, sibi etiam nequaquā ignota fuerit: nuper, inquam, Augustiani Eremitæ quidam præsumpserunt in sola nominis similitudine fundare conjecturam, quod quia Hunericus, Geiserici filius, universa monasteria virorum ac puellarum sanctarum Gentilibus, id est Mauris, cum habitatoribus donari præcepit (sicut lib. 5 ejusdem Victoris dicitur) fugerit Maxima ista in Galliam cum Virginibus sibi subditis, ibique diem XVI Maji suo obitu consecrarit. Sed nescio an id mereatur inter conjecturas utcumque tolerabiles numerari. Non quia alius ei dies, scilicet XVI Octobris, ab Vsuardo & Adone atque aliis eos secutis assignatur (hoc enim mero casu factum est, occasione Martyrum CCLXX in Africa diu ante passorum tali die, juxta Martyrologiorum omnium vetustißimas tabulas, quæ S. Hieronymo adscribuntur) sed quia nulla est apparentia, quod Victor de fuga Maximæ in Gallias quidquam inaudierit, quam longe verosimilius est pedem numquam extulisse ex Africa; mortuo autem sub exitum anni CCCCLXXXIV Hunnerico & persecutione cessante, sacrarum Virginum dispersionem collegisse in aliquo desolatorum ipsiusmet Africæ monasteriorum, idque innotuisse Victori, anno post Hunnerici mortem & pacem Catholicis redditam tertio, scribenti historiam suam Constantinopoli, uti vult ejus illustrator Chiffletius, & quidquid in Africa ageretur studiose requirenti ab ultro citroque commeantibus.

[8] [& peius dicitur fuisse soror S. Augustini.] Porro si parum tolerabili conjectura dicitur, in Galliis obiisse & cultum meruisse hanc Maximam; multo minus tolerabilis erit ineptior alia, qua nonnulli eorumdem Eremitarum (sicuti mihi scribitur) asserunt, eam quæ Calliani colitur, fuisse S. Augustini sororem. Quia hoc ne de illa quidem potest præsumi, quam sic laudat Victor, ut videatur dicere, quod cum Italica præda post Romam anno CCCCLV captam, venerit in manus cujusdam Wandali, idque ætate admodum tenera utpote quæ adhuc erat puella & corpore decora quando cum juvene Martiniano sibi desponso ejusque duobus fratribus fugit ab eo, cujus universæ domui dominabatur velut œconoma: hoc enim plurium annorum fidelem servitutem supponit, intra quos tantam dominorum suorum inierit gratiam. Adeo ut ejus necdum tricenariæ fuga ad monasterium & hanc secuta præclara confeßio, non videatur accidisse ante annum CCCCLXX; cum S. Augustinus anno CCCCXXX, quando obiit, ætatis suæ annum LXXVI egerit, matri Monicæ, anno CCCLXXXIX mortuæ, totis quadraginta annis superstes. Atque hic finem statueram facere, cum ecce adfertur Foro Iulio epistola supralaudati D. Iosephi Antelmii, ibidem in ecclesia Cathedrali Canonici, multa explicans, quæ ego in pauciora contraxeram; multa etiam addens, ad genus S. Maximæ & locum habitationis ejus facientia, quæ necdum cognoveram, quæque jam refutatas inanißimas conjecturas magis evertunt: quare ipsam verbotenus ac fere integram apponendam hic censui: addito Actu seu Processu verbali de novißima Translatione Reliquiarum, quem idem ex Gallico Latinum fieri jußit, suaque subscriptione & sigillo tamquam Officialis generalis roboravit ut authenticum, III Nonas Ianuarii anni hujus MDCLXXX.

EPISTOLA D. I. ANTELMII
De cultu & patria S. Maximæ.

Maxima, Virgo, Callidiani in Foro-juliensi Provinciæ diœcesi (S.)

EX MSS.

[9] Meditanti mihi ad Paternitatem vestram scribere, Pater admodum Reverende, [Æquivocatio ex nomine Foro-Iulii,] advenere mihi R. P. Fabri Litteræ, quibus mihi illud idem consilii datum erat, ex occasione earū quas ex parte vestra accepi nuper, quibus S. Maximæ Virginis gesta actaque omnia, quæ in hacce provincia reperiuntur, communicari postulabatur; quandoquidem ea in præsentiarum prælo paratis. Sero quidem recepi præfati R. Patris litteras: quippe quæ sub medium Aprilis Avenione datæ, Nonis Junii tantum mihi redditæ fuerunt; unde & moram meam excusandum confido, quod forte non tam festinanter, quam res exposcebat, responsum super hoc meum habueritis. Ne autem major fiat procrastinatio, colligo nunc, glomeratimque hic insero, quas in adversariis meis de sancta Maxima annotationes seposueram. Interim partium vestrarum erit hæc omnia ad libram exquisiti judicii quo polles componere; cui sane & quod sentio subdere, & quod definiet tenere semper gloriabor. Itaque de S. Maxima Foro-Iuliensi difficultas solum movetur ex simili urbium patronymico. Quod enim sit apud Carnos civitas hoc nomine decorata, & Martyrologia omnia S. Maximam apud Forum-Julii coli absque alia expressiore designatione tradant; jure ambigi videtur, an hȩc civitas sit Forum-Julii in Phocensi nostra Provincia, an Forum-Julii in Italia. Et posito quod utrobique venerationem S. Maxima obtineat; spectato dumtaxat hodierno rerum statu, nil certi in aliam magis, quam alteram partem colligere forte dabitur: sed si ulterius partem inquisitio fiat, & altior investigetur antiquitas, pro nobis omnia militare huc usque videbuntur.

[10] [tollitur addito Vico Calidiano,] Etenim, ut primo sistam in verbis Adonis, quibus alia Martyrologia utuntur; cum ille præter Forum-Iulii, vicum proximum, qui dicitur Calidianus, designet, ubi S. Maxima quiescit & colitur; demonstrandus esset, in Italia & in vicinia Foro-Juliensis civitatis hujusce nominis vicus, Calidianus nuncupatus; quamdiu enim apud eos desiderabitur, hoc supra eam momento pollebunt nostri, quod illum ipsum in diœcesi Foro-Juliensi, nec longe ab urbe, indigitent. Sane nondum in Foro-Juliensi tractu Italiæ Calidianum observavi, & nisi me fallunt oculi, in exactissima tabula geographica Antonii Magini non vidi Calidianum in diœcesi Aqueliensi seu Udinensi: quod tamen præcipuum est in re de qua agitur. Sed etsi fuerit ibidem Vicus Calidianus, ejus tamen antiquitatem famamque non ostendent illi, qualem nos ab annis ferme septingentis comprobabimus. Videlicet erat Calidianum, seu Calidianus vicus ineunte XI seculo, magni nominis, Principatusque titulo decoratus: [ante annos 700 Principes suos habente,] Principesque Calidiani inter Proceres Magnatesque Provinciæ eminebant. Nam Guillelmus I Provinciæ Comes eorum affinitatem ambivit, filiamque suam Emmagardam Hugoni Principi matrimonio conjunxit, terrasque multas in dotem assignavit, de quibus iidem conjuges pia donatione, aliquam portione concesserunt monasterio Lerinensi circa annū currentis seculi XI trigesimum, cujus quidem donationis fragmentum habetur in Chronologia Lerinensi p. 2 pag. 152, fusius expressum penes Historicos Provinciæ. Illi successit Fulco Dodo, cujus frequens extat memoria sub nomine supremi Domini Principisque Calliani, sub sinem ejusdem seculi. Ejusdem Principatus nomen per consequentia deinde secula florentissimum fuit, hodieque est: tractus enim ille Calidianensis audit penes nos vocaturque le Callianez, sub quo multa insigniaque oppida conscribuntur.

[11] Hinc colligi satis datur, quod, si Calidiani Principatus fuit tantæ celebritatis circa decimum seculum; [præter quē, alium nescierunt Ado,] Ado, qui floruit sub finem noni & hæc tempora attigit, quibus in ore famæ erant Principes Calidiani, non alium locum & vicum intelligere potuit, quam qui in Provincia erat, dum Maximam in vico Calidiano diem obiisse primus scripsit. Quod si ille sanctam Virginem in Italia mortalitatem explesse rescivisset, in ejusdem nominis oppido (cum eumdem fugere non potuisset in Phocensi (Provincia, Viennensi in qua degebat Ado proxima, aliud celebre castrum hoc nomine censeri) alia designatione rem expressisset, neque exurrexisset imposterum æquivocatio, planiusque fuisset dicere: Apud Forum-Iulii in Italia S. Maximæ &c. Rursum Petrus de Natalibus, Patria Venetus, Equilinus Episcopus, qui res patriæ suæ ignorare non poterat, Adonem ad verbum secutus est: unde, si tunc, hoc est circa an. MCCCCLXX quo floruit, duo ejusce nominis oppida cognovisset, haud dubie aliter locutus esset. Quod sane illum necessario scivisse fatendum est, si (quod mihi ex V. Cl. Henrico de Suares nobili cive Avenionensi, antiquitatis patriæ scientissimo, asseveravit R. P. Faber) Petrus ille Venetus, librum suum de Vitis Sanctorum Avenione elucubravit. Sic enim neque illi quæ patriæ suæ, in qua Episcopatum Esculanensem, seu Equilinum, Venetæ Metropoli subditum, [& Petrus de Natal.] obtinebat; neque quæ Provinciæ, in qua scribebat, singularia erant, ignota esse poterant: quod ergo indistincte Calidianum vicum designaverit, argumento est; non alium ab eo qui est in Provincia nostra, intellexisse.

[12] His autem plusculum immoror Rev. Pater, quod etiam nostrorum traditio sit, S. Maximam obiisse in Castro seu vico ad mare sinus Sambracitani, ab ejus nomine huc usque nuncupato; [& quem nunc obtinens familia de Grasse,] inde autem ob piraticarum incursionum metum, a Principibus Calidiani tractui illi dominantibus extractas fuisse, & in Calidianum castrum translatas. Hinc Calidiani Toparchæ ipsam S. Maximam ex sua prosapia genitam volunt. Nam qui hodie ex hac stirpe ortum ducere gloriantur, quique re vera præterito seculo hac Dynastia potiebantur (sunt autem quos a Grassa nuncupamus, Gallice de la maison de Grasse, illustris sane & probatæ antiquitatis ab an. scilicet MC, ut videre est penes historicos Provinciæ) tamquam continuata majorum ad posteros traditione, S. Maximam ex communi stipite ortum duxisse constanter tenent. Tamque alte illud gentis ejus animis insidebat, ut, cum ex bellorum ingruentium occasione beatæ Virginis morticina in urbem translata fuissent; Ludovicus de Grassa, magnus Provinciæ Senescallus & Vicegubernator, circa an. MDXVII Forum-julii manu militari, cum sex millibus peditum aut equitum (quæ erant copiæ Provinciæ quibus præerat) ingressus fuerit, vique extractum sanctum Corpus in Vicum Calidianum reportaverit; hac unica de causa tam incensus, quod ipsa ex sua prosapia oriunda, ejusdemque esset Tutelaris. In cujus sententiæ præsidium, [S. Maximā ut suam Gentilem colit.] vidi ego in capsula reliquiarum sanctæ Virginis, quæ jubente Illustriss. Antistite Antonio Benedicto de Clermont aperta fuit anno elapso, quamdam arculam, in qua reposita erat quædam supellectilis ejus pars: quæ capsula extus insignita est scuto gentis de Grassa, quod constat duobus canteriis coccineis in campo aureo, & insignibus civitatis Forojulii, quæ sunt crux argentea in campo rubeo, cum assuto scuti capite tribus Franciæ liliis decorato. Observabam insuper, nuper divertens in castro de Cabris Diœceseos Grassensis seu Antipolitanæ, cujus dominium possidet Dominus J. de Grassa, pictam imaginem S. Maximæ antiquissimam, manu una palmam, altera sigillum cum insignibus familiæ de Grassa exhibentis. Atque hæc imago servatur in aula domus ejusdem Toparchæ. Quæ quidem etsi hujus Gentis fidem haud usquequaque comprobent; illud saltem evincunt, S. Maximam, non uti exteram, sed tanquam popularem & conterraneam a multis retro seculis cognitam fuisse; illudque pro certo haberi debet, Principes Calidiani seu eorum posteros, aut qui ex iis jus in hunc vicum obtinuerunt, S. Maximam quæ ibidem decessisse tradebatur, in Patronam ac Tutelarem suscepisse.

[13] Ceterum quam sit in urbe & diœcesi sanctæ Virginis cultus perantiquus, paucis nunc libet expendere. Et primo adverto ejus memoriam haberi in chartulariis Capituli, [hujus antiqua memoria in chartulariis,] in quodam instrumento permutationis inter Præpositum Forojuliensem & Abbatem Lirinensem habito, quo præfatus Abbas anno MCCXXXII, de consensu Monachorum, cedit Capitulo Forojuliensi quæcumque habet Lirinense monasterium in tenemento Forojulii, Pojeti, Rocabrunæ & S. Maximæ, & castri de Miramarsi, quæ singula territoria circa sinum Forojuliensem seu Sambracitanum interjacent; ut nulla suspicio esse possit, tenementum S. Maximæ hic expressum, aliud esse ab hac parochia ad littus maris, quæ ab ea nuncupatur vulgo S. Maxime. Dum audit Rev. Vestra territorium illud S. Maximæ a Lirinensibus occupatum tum fuisse, forte hac cogitatione mecum pulsabitur, illud ex iis terris fuisse, quas Hugo Calidiani Princeps monasterio Lerinensi dederat ante annos ferme ducentos. Sane, ut dixi, constans traditio est tractum illum ad Calidiani Principes olim attinuisse, indeque oppido firmaretur, S. Maximæ ibidem quiescentis sacrum corpus jure ab iisdem Dominis in alium locum, ab infestationibus maritimis securum, reportatum esse. Sed quidquid de ea conjectura fuerit, illud constat, sanctæ Virginis nomen & memoriam XIII seculo in diœcesi nostra viguisse ex chartulariis nostris & Lirinensibus. [pervetustis ruderibus,] Atque his etjam antiquiora suppetunt monimenta. Nam ad Occidentem, vigesimo ab urbe milliario, extat vetustissima Basilica, cum magnis ædificiorum ruderibus, ubi monasterium fuisse constanter traditur, sub S. Maximæ invocatione, latifundiis maximi proventus circumpositis dotata; unde appendix Sacerdotii seu Prioratus Ecclesiæ parochialis de Caneto conflatur, e qua, utique pinguissima, certum frumenti canonem quotannis Archidiacono Forojuliensi tenetur exsolvere Rector parochiæ. Porro sacellum illud, nimia vetustate pœne collapsum, ante annos septingentos constructum facile judicabit, quisquis viderit: quæ omnia his etiam temporibus antiquiorem sanctæ Virginis cultum in nostra regione satis produnt.

[14] Quod superest, in Ecclesia Forojuliensi ejusdē veneratio non est recentior. Viderit jam Rev. V. in Breviario nostro, cujus exemplar R. P. Fabro eidem mittendum tradideram, S. Maximæ festivitatem ad XVII Kalend. Junii assignari sub ritu semiduplici, qui dies ab indicto in Martyrologio Romano & aliis non discrepat. Observaverit etiam ejusdem invocationem in Litaniis Breviario præfato insertis; [& Litaniis.] sed antiquissimas nactus sum nuper in Archivo Capituli, in codice MS. membraneo optimæ notæ, qui inscribitur (sed recentiori manu) directorium Ecclesiæ Forojuliensis, quod in eo ordinentur Officia majoris solennitatis. Quamquam autem codex ille canæ antiquitatis videatur, & ante annos quingentos scriptus; Litaniæ tamen illis in alia membrana assutæ majorem antiquitatem exhibent: nam majusculo charactere, eoque in multis præ vetustate obliterato, conscriptæ sunt. In his veneranda S. Maximæ memoria hoc ordine legitur. S. Maria Magdalena, S. Perpetua, S. Felicitas, S. Agatha, S. Agnes, S. Lucia, S. Cæcilia, S. Scholastica, S. Maxima, S. Tecla, S. Christina, S. Margarita, S. Catharina, S. Fidis, omnes SS. Virgines, omnes SS. Viduæ & Continentes. Ita præfatæ Litaniæ: quæ ex alio capite mihi etiam perantiquæ videntur, quod neque in sanctis Martyribus aut Confessoribus ibi invocatis enuntientur ulli, qui post X seculum floruerint, uti & de sanctis Virginibus observari potest. Etenim S. Francisci nomen subjectum fuit, adeoque & ad marginem alia manu scriptum novissime. S. Maximæ itaque memoria florescens ultro perhibetur in Ecclesia Forojuliensi circa decimum seculum: atque vel ex eo solo, nisi constaret ex Usuardo & Adone, satis colligi posset, eam obiisse longe ante invasionem Saracenorum in Provinciam, hoc est ante annum DCCCXC, quo ad sinum Sambracitanum arcem illam, latrociniis nominatissimam, a Fraxineto dictam, ædificarunt: imo & ante id tempus, si hic decessit, alio translatum esse corpus illius.

[15] Porro cum infaustis istis temporibus Ecclesia Foro-Juliensis omnia documenta sua amiserit in conflagratione civitatis, quæ a Saracenis ferro & igne ita est vastata, [Vitæ Acta nulla nunc inveniuntur:] ut ad nihilum redacta dicatur, solo Episcopatus nomine in ea remanente (quæ sunt verba authentici rubei in archivo Episcopali servati, & penes Antonium de Ruffy Sammartanosque, in fallor, inserti) mirum non est si beatæ Virginis Acta in ejus chartulariis desiderentur. Inquisivi ea diligenter Calidiani in cursu visitationis D. Episcopi; in cujus comitatu, Officialis Foro-Juliensis partes sustinens, aderam. Sed neque in capsula, in qua asservantur ejus Reliquiȩ, quam sedulitate maxima per integram horam volutavi; neque inter documenta prioris Ecclesiæ parochialis, quæ mihi ultro communicata sunt, quidquam de gestis ejus nactus sum, præter autographum Bullæ, cujus Rev. Vestræ jam copiam feceram. Audio penes eam transumptum ejus diplomatis multa auctoritate valere, & jure quidem: nam (quod etiam observare conveniens est) qui prior inter decem Cardinales, indulgentiam concedentes, nominatur Nicolaus Albanensis, is erat Nicolaus de Flisco Foro-Juliensis Episcopus, qui Ecclesiam illam, cujus fuerat Præpositus & Vicarius Generalis sub Urbano fratre aut Patruo, regebat ab an. MCCCCXCV, vigilantissimique Pastoris partes exequebatur; quique adeo res suæ diœceseos, quam sæpius lustraverat, apprime norat. Unde cum Cardinalis creatus, cum aliis Collegis, Indulgentias concedit an. MDXIX, pro parochiali Ecclesia de Calliano, quæ S. Maximæ reliquiis decorata dicitur, rem ille exponit, quam per se ipsum sciebat: & si tunc de eo dubitatum esset, haud quaquam gratiam illam impertiisset vir religiosissimus, doctrina, pietate, & rerum peritia ab omnibus historicis commendatus.

[16] [quod Abbatissa fuerit non constat:] Sunt qui asserant S. Maximam, in sinu Sambracitano, ubi extat vicus & ecclesia sub ejus invocatione, rexisse per multos annos Virginum cœtum, ostensis ob id cœnobii amplioris ruderibus, in villa cujusdam rusticani, ubi observata sunt nuper cujusdam dormitorii cellarumque vestigia, quæ non nisi communem vitam degentium habitacula esse potuerunt: in quam sententiam ecclesiæ Parochus, satis diligens rerum harum investigator sic concedit, ut pro ea tamquam pro ara & focis militet, meque ad eam scriptionis alicujus monumentis firmandam sæpius invitet. Sed etsi de cœnobio, ibi olim fundato, ei aliisque consentiam: non tamen mihi huc usque probatum fuit, ibi beatam Virginem præfuisse, idque potius Virginum quam Virorum Asceterium extitisse. [hodiernus cultus ejus in Foro-Iuliensi Cathedrali,] Quapropter in editione Codicis proprii Sanctorum Ecclesiæ Foro-Juliensis, cui elucubrando ab Episcopo & Clero Præpositus fueram, malui S. Maximæ intacta vitæ Acta relinquere, & ad commune Virginum, Officium ejus assignare, quam hæc aliaque incerta prorsus vulgare. Obtinui tamen, ut sub ritu duplici celebraretur, dum Antistiti, ejus reliquiarum aperienti capsulam, auctor fui, ut ex ea insignem quamdam earum partem in Cathedrali deponendam erueret; quod & fecit. Habemus itaque nunc unam de costis ejus, cum aliis sacrorum ejus ossium particulis. Ceterum præter præfatam Ecclesiam parochialem de Callidiano; & alteram parochialem S. Maximæ, in vico ab ejus nuncupatione, ad maris littus; basilicamque & sacerdotium S. Maximæ de Caneto, vulgo le Canet; non invenio in Provincia pagos aut ecclesias ab ea denominatas. Nam qui in tabula Chorographica Provinciæ vicus, juxta Forcalqueriense oppidum, S. Maxime inscribitur, de S. Maximo Episcopo debet intelligi, & ita intelligitur. In diœcesanarum autem Ecclesiarum chartulariis, quæ in cursu Visitationis sedulo examinavi, S. Maximæ memoriam adverti in pervetusto Kalendario Ecclesiæ Collegiatæ Barjolicensis, vulgo Barjols (ubi S. Marcelli Diensis Episcopi corpus quiescebat) fundatæ per Rayambaldum Arelatensem Episcopum an. MLXI, [& Barjolicensi Collegiata,] ubi ejus festivitas assignatur etiam ad XVII Kalend. Junii.

[17] Hæc sunt omnino, quæ hactenus inter legendum occurrerunt, Pater eruditissime: hisque qua litterarum, qua ædificiorum monumentis S. Maximam nostram agnoscimus; & uti gentilem nobilis stirps de Grassa, nos uti popularem invocamus, ex constantissima & supra omnem memoriam traditione. Nescio an probatiora habeant Itali, qui eam pariter suam faciunt. Sane in nullos incidi, [contra hæc nihil Itali proferunt.] qui aliqua auctoritate factum probarent: ipseque Ferdinandus Ughellus, qui hoc seculo Italiam sacram descripsit, cujusque opus ut vetera Ecclesiarum monumenta, quæcumque extant, investigaret, satis postulabat, dum de civitate Foro-Juliensi & Collegio Canonicorum ibi constituto satis prolixe loquitur, ait quidem, eam illustratam fuisse morte S. Maximæ, at nonnisi Romani Martyrologii verbis sententiam firmat: quod sane arguit Ecclesiam illam meliorem hoc titulum non habere. Sed factum forte est, ut R. V. quæ undique gentium vetera documenta in rem suam conducentia inquirit, de S. Maxima quædam ab Foro-Juliensibus Italis communicata (si quæ tamen habent) nacta fuerit, quod sane percuperem; ut utraque audita parte, judicaret inter nos & illos, & contradictorie, ut ajunt, definiret, ne deinceps in hanc quam feret sententiam audeat quispiam insurgere, movereque limites, quos ipsa posuerit: quod sane me haudquaquam molitum ire, ob eam scientiam, perspicacitatem, aliasque insignes animi dotes, historiam sacram tractantem decentes, quibus eam Venerabilemque Magistrum, studii, laboris & gloriæ ducem, eminere scio, & initio testatus sum, & finem faciens iterum testor. Nolumus, ut pie suo more dixit Augustinus libro de vera religione cap. 55, ut sit nobis religio in phantasmatibus nostris: melius est enim qualecumque verum, quam omne quidquid pro arbitrio fingi potest: melior est vera stipula, quam lux inani cogitatione, pro suspicantis voluntate, formata. Præster Deus O. M. ut opus immensum, arduum & intentatum, ad majorem ejus nominis gloriam tanta vestra laude, tanta Christianæ Reipublicæ utilitate susceptum, & ad umbilicum dimidiatum, absolvere possit: renovet ut aquila juventutem ejus, faciatque illi cum iis partem, quorum gloriam tanta cura & felicitate promovet. Ego interim, ingentium exemplorum parvulus imitator, quam nactus sum Spartam adornare satagam; hoc est, recensionem Sanctorum Ecclesiæ & diœceseos Foro-Juliensis, vestri gratia inceptam, pro modulo meo perficere festinabo; quo me magis semper ad obsequia omnia ergo Paternitatem Vestram, quam impense colo, paratissimum esse noscatis. Foro-Julii V Id. Junii A. D. MDCLXXIX.

TRANSLATIO
Facta anno MDCXLIII, & authentico instrumento signata.

Maxima, Virgo, Callidiani in Foro-juliensi Provinciæ diœcesi (S.)

EX MSS.

[18] [Vicarius Foro-Iuliensis] Nos Andreas Leget, Presbyter, in sacra Theologia Licentiatus, Vicarius perpetuus Ecclesiæ Cathedralis civitatis Foro-Juliensis, Commissarius delegatus a Reverendo in Christo Patre D. D. Petro de Camellin, Episcopo & Domino Foro-Juliensi, notum facimus ex potestate nobis facta per decretum datum hoc præsenti an. MDCXLIII & XIX Februarii, hac subscriptione communitum Petrus Episcopus Foro-Juliensis, & infra Benoist Graphiarius; ad instantiam & requisitionem Consulum seu Syndicorum oppidi Calidiani, e civitate Foro-Juliensi ad præfatum oppidum concessisse, die XV Maji ejusdem anni; [16 Maji] & postridie, hoc est XVI ejusdem mensis, in quam recurrit dies festus Sanctæ Maximæ, requirentibus iisdem Syndicis ad ecclesiam Parochialem nos contulisse; ubi post sacrosanctum Missæ sacrificium, ibidem a nobis celebratum, in præsentia D. D. Antonii Tardieu Presbyteri Parochi seu Prioris, Joannis Guerin, Petri Digne Barjamonensis Presbyterorum, ecclesiæ Parochiali famulantium, Henrici Aubanelli Presbyteri Calidianensis, Frederici de Villanova Presbyteri & Prioris oppidi de Cipieres; cum ibidem etiam astantes essent Alexander & Claudius de Villanova fratres Equites Ordinis sancti Joannis Hierosolymitani, Domicella Francisca de Villanova, Domina de Turretis juxta Vintium Nerusiorum, nec non castri Calidiani; Domicella Francisca de Villanova, Domina de Broves & Calidiani. [coram multis testibus,] Domicella Claudia de Grassa, Domina de Clumans & Calidiani; Petrus Castillon, I. V. D. Judex præsentis oppidi; Joannes Bellissen, Regius Tabellio, Antonii quondam filius, Locum-tenens seu Projudex; Petrus Bouge, Syndicus; Paulus Castillon & Antonius Issaurat, Assessores; Antonius Baudoüin, olim exceptor Regius; Jacobus Leget, Petrus Felix, & Andreas Senequier, prædiorum Æstimatores, Consiliique ordinarii Assessores; Joannes Canety, Notarius Regius; Joannes Bellissen, Chirurgus; item Joannes Bellissen, Notarius Regius præfati Joannis filius; Henricus Bellissen, carminator; Andreas & Antonius Spitalier, Fratres; Antonius Merle, Joannes Baudoüin, Joannes Bouge, faber serarius; Petrus & Henricus Bellissen fratres, aliique ex præcipuis oppidanis; aperuimus armarium, ferreis cancellis munitum, in saccello Sanctæ Maximæ.

[19] In quo cum invenissemus capsulam obseratam, & ad majus altare detulissemus, [aperta arca S. Maximæ] assuetis ceremoniis rite observatis; præfatam capsulam reseravimus, in qua ossa & sacras Sanctæ Maximæ reliquias mox memorandas reperimus. Et primo pyxidulam figuræ rotundæ, in qua invenimus linteamen quoddam album satis amplum, in cujus pyxidulæ ambitu depicta sunt quasi insignia, Aquila, Draco, Leo, Cervus & Lepusculus: Item aliam pyxidem ligneam, in qua erat sudarium album, cum costula, seu ossuaria quadam particula: aliud linteolum cum tæniolis, ex rubeo, viridi, croceoque coloribus: quoddam exiguum textile, gossipio-sericum acu concinnatum: item cistulam, in qua reperta est quædam chartula scripta, quam legere non potuimus, cum quadam ossis particula, [recognoscit & enumerat singula intus posita] bombycino multitio involuta: quæ quidem cistula suo operculo munita est, in cujus meditullio depictus est flos lilii, insuperque insignia civitatis Foro-Juliensis, quæ duos Canterios exhibent, & insignia oppidi Calidiani. Quæ lintea, sudaria, tæniolas, ossa seu reliquias in memoratis pyxidibus deprehensa in iisdem inclusimus, ut antea asservanda. Et continuo in eadem capsula reliqua Sanctæ Maximæ ossa, seu sacræ reliquiæ, conspicuæ nobis fuere: videlicet ossa duarum tibiarum, totidem coxarum, item spina dorsi integra, duæ scapulæ, costa unica, calvaria, pluresque capitis particulæ, quarum aliquæ ex parte contusæ, aliæ quibusdam dentibus adhærescunt, quorum omnium enumeratio a nobis facta, ad CCL ossa processit, haud quaquam in eo computo ossibus supra expressis comprehensis.

[20] [eaq; transfert in novam capsulum] Atque sacræ illæ Reliquiæ, circumsistentis populi conspectui expositæ, inclusæ mox fuere cum duabus designatis pyxidibus in nova capsula, Universitatis sumptibus elaborata; hancque recentem capsulam, a nobis præclusam & crystallino vitro in antica parte exornatam, in eodem armario sacelli ejusdem sanctæ Virginis reverenter deposuimus. Porro clavem qua capsula ipsa occluditur præfato Petro Bouge Syndico concredidimus: ex duabus autem, armario ferreis cancellis obducto appositis, altera præmemorato D. Tardieu Parocho, altera eidem Petro Bouge commissa est, quatenus eas debite servarent. Et paulo post in generali processione, fieri solita ob festi Sanctæ Maximæ celebritatem, eadem capsula solenni pompa debitisque honore & reverentia delata est, & posthac in armario assueto locata, clavesque a Parocho & Syndico prænominatis receptæ sunt. In quorum omnium pleniorem fidem, [condito de re tota instrumento.] nos Vicarius & Commissarius cum D. D. Parocho, Presbyteris, Dominis, Dominabus, Judice, Syndico, aliisque superius expressis e primoribus Calidiani, acta hæc seu processum verbalem subscripsimus, Balthazarisque Baudoüin Tabellionis Regii Calidianensis subscriptione muniri curavimus. Sequuntur deinde subscriptiones singulorum, pro quibus sit attestatio interpretis his verbis concepta: Ego Josephus Vairas Presbyter, in seminario Episcopali Foro-Juliensi sub titulo S. Leontii sacræ Theologiæ Lector, testor, me ex commissione & mandato R. D. Officialis Generalis Foro-Juliēsis Acta Translationis S. Maximæ Virginis, in Archivo Ecclesiasticarum insinuationū asservata, ex Gallico in Latinum ad verbum sincere reddidisse: Foro-Julii decima die Dec. an. MDCLXXIX.

DE S. CARENTOCO SEV CERNATHO
EPISC. ABBATE IN VVALLIA ET HIBERNIA.

SEC. V.

[Praefatio]

Carentocus, seu Cernatus, Abbas in Wallia & Hibernia (S.)

AUCTORE D. P.

In Wallia, olim Britannia secunda aut Cambria dicta, Austrum versus, ad mare Britannicum provincia est, Ceretica quondam, nunc fere Cardiganensis Comitatus nuncupata, [Vita a Dugdalo eruta ex Ms. Cottoniano] uti pluribus exposuimus ad Kalendas Martii ante Vitam S. Davidis Episcopi Menevensis, ex regio ibidem stemmate prognati: ex quo etiam, sed aliquanto citius, ibidem exortus est S. Carentocus; Hibernis, cum apud eos postea sanctitate vigeret, Cernathus. Hujus vitam ex Cottonianæ Bibliothecæ MSS. codicibus eruit, nobisque describendam curavit, optimus eruditißimusque senex Wilhelmus Dugdale Warwicensis, supremus per Angliam Rex, ut vocant, Armorum, bene de patria sua meritus editione Antiquitatum Warwicensium, & monumentorum Paulinæ apud Londinenses ecclesiæ, aliorumque hujus generis librorum, sed imprimis grandium trium tomorum, sub titulo Monastici Anglicani; cujus vel solum frontispicium consideranti apparebit, quam bene de Catholica religione, licet ipse necdum Catholicus, sentiat. Nempe supra caput SS. Gregorii atque Augustini, Apostolorum Angliæ, hinc Prisca Fides & Pietas ponitur, cognoscenda ex fructibus; inde Antiquitas, caput inter nubila tollens, lucem ex vetustis codicibus accipit; subtus vero hinc supplex ante aram Rex pius, Deo & Ecclesiæ monasteria dotat extruitque; inde Rex impius, ore superbo intonans, Sic volo, spoliatorumque ac desolatorum jussu suo cœnobiorum ruinas minaci sceptro stans ostentat: uter autem omnibus placere magis debeat, declarat sumptum ex Ovidii Metamorphosi lemma.

--- Non omnia grandior ætas,
Quæ fugiamus, habet.

Idem cum initio tomi primi de prima monachorum institutione egisset, antiquitatem instituti sanctitatemque commendans ex Veterum sententia, eidem deinde tomo operæ pretium censuit subjungere, quid de monasteriorum subversione censuerint Neoterici etiam Reformati, ut ii scilicet appellari volunt.

[2] [contracta extat apud Capgravium,] Hic ergo Dugdalus, accepta operis nostri notitia propositoque laudato, in summa sua utilißimisque studiis occupata ætate, primum quæ noverat nobis utilia prolixo indicavit catalogo; deinde quæ ex eo deesse Museo nostro significavimus describi curavit, atque inter alias Sanctorum variorum Vitas, etiam S. Carentoci, ipsam illam quam Ioannes Tinnemuthensis contractius aliquantulo transcripserat, & Ioannes Capgravius emiserat in lucem, unde eam accepit recuditque noster Michael Alfordus in Annalibus Ecclesiæ Britannicæ ad annum 480 num. 7. [qua ratione hic ea ponatur.] Eamdemque Cambdenus in suo Britanniæ Apparatu & Vsserius cap. 17 de Britannicaram Ecclesiarum primordiis pag. 847, allegant: nec parum ei videntur tribuere, quamvis non iguorarint, ipsam ut ceteras fere Wallensium & Hiberniensium Sanctorum Vitas, scriptam esse a longe posterioris ævi auctore, ex popularium traditione, non exiguam fabulositatis speciem addere solita rebus etiam verißimis, insulso prorsus modo & circumstantiis plane fatuis eas vestiendo. Hinc fit ut istiusmodi Vitas non aliter operi nostro inseramus, quam ut legendas magna cum indulgentia erga simplicißimas gentes, & tamdiu solum tolerandas, quamdiu certiora & lectu digniora monumenta desunt, ex quibus aliqua Sanctorum illorum hauriatur notitia; cum ad hoc saltem serviant, ut publicam eorum in populo venerationem antiquam, superinductis hæreseon nebulis obscuratam, faciant iterum splendere apud posteros, deque loco ac tempore, quibus vixerunt ac obierunt, subinde curiosum piumque lectorem edoceant.

[3] Sic ipso in principio Vitæ hujus dicitur Omnibus hominibus in Deo credentibus veneranda solennitas, [Cultus 16 Maji,] quando assumptus est in cælum B. Carentocus: in fine autem quod perrexit in Hiberniam insulam (ex Ceretica scilicet patria sua) & sepultus est XVII Kalendas Junii: quem etiam cultus ejus diem aßignat Martyrologium Sarisburiense apud Colganum, in Appendice ad Acta S. Patricii cap. 4 num 8, addens hujus nepotem ex sorore Darerca fuisse, quod non facile nobis persuaserit, attento utriusque natalium loco, longe invicem dißito, & generis conditione nimium dispari. Richardus Witfordus in Martyrologio Anglice excuso sub annum MDXXVI Carantacum quoque ad diem XVI Maji refert; ut mirum sit quod Ioannes Wilsonus in priori Martyrologii Anglicani editione omiserit S. Carentocum, in posteriori rejecerit ad sequentem XVII Maji. Ad ætatem ejus quod attinet, dicitur in Vita quod in istis temporibus, (quibus scilicet S. Carentocus comitatus est S. Patricium in Hiberniam) Scotti superaverunt Britanniam triginta annis ante nativitatem S. David, [Transiit in Hiberniam cum S. Patricio non an. 413] quam cum censuerimus referendam in annum CCCCXLV consequens foret, dictum Sanctorum ingressum in Insulam pertinere ad annum CCCCXIII. Sed hoc parum nos movet, qui in Appendice ad Vitam S. Patricii XVII Martii § 4, ostendimus fidendum non esse isti XXX annorum spatio, quo in signanda Sanctorum suorum Chronologia tam frequenter utuntur Hiberni, gratis eum assumere in multis convicti. Ivit quidem isto anno secundum nos in Hiberniam Patricius, [aut 433] sed solus; & barbaris ad ejus prædicationem obturantibus aures, rediit unde venerat, majori potestate opus sibi esse existimans, quam ante annum CCCCXXXIII non obtinuit. Itaque Vsserius ista huc refert. Sed neque tunc plures quam novem socios in Hiberniam duxit S. Patricius; Cum igitur dicatur de ipso & Carentoco in hujus Vita, quod multi Clerici ambulabant cum illis, ita ut oportuerit ambos ab invicem separari; ad illum potius, [sed 445.] quo S. David natus est, annum Carentoci ingressum in Hiberniam distulero: quia tunc, uti in Chonotaxi Patricianæ historiæ dixi, ab excursione Romana rediens Patricius, prædicavit in Britannia Occidentali, monasteria ordinavit, sociosque in Hibernicam messem auxiliares complures secum traxit.

[4] Notandum est porro, quod qui vitam hanc in formā sermonis, sicut eam habemus, pro festivitate Sancti redegit, exordium ejus totum abstulit, & proprium quoddam brevius composuit. Idem tamen, aut ii qui Codicem Cottonianum descripserunt, vetustius exordium, ne periret, posuerunt ad calcem: quod minime sibi sequendum ratus Tinnemuthensis, ipsum denuo loco suo restituit, sed prudenter omisit generationum seriem, per gradus viginti ductam usque ad Belum filium Annæ, [fabulosa ejus genealogia.] quam dicunt esse consobrinam Mariæ Virginis. Nos Tinnemuthensis exemplum ita sequemur, ut neque posterius exordium omittamus, neque expungamus quidpiam, quo manifestior fiat nostræ censuræ sinceritas; meliusque discernat lector, quid & quatenus credibile sit: qui saltem animi oblectandi causa videbit specimen ingeniorum Hibernicorum & Wallensium in comminiscendis genealogiis; quas hodieque poëtæ illorum tanto cum supercilio decantant, ac si mera oracula funderent, circumducentes auribus credulum vulgus, & marsupia emungentes eorum, quibus suave est a tot seculis repetitos majores suos recenseri, grandia nihiloque veriora familiæ suæ probra audituri ab iisdem, si manum contraxerint largitricem.

VITA
Multæ fabulositatis suspecta.
Ex MS. Bibliothecæ Cottonianæ Londini, sub effigie Vespasiani A 14. fol. 90.

Carentocus, seu Cernatus, Abbas in Wallia & Hibernia (S.)

BHL Number: 1562, 1563

EX MS.

EXORDIUM ANTIQUIUS.

[1] [Avi Cunedæ genealogia fabulosa] Quodam tempore fuit vir nomine Keredic. Rex erat hic vir, & habuit multos filios: quorum unus erat Carentocus nomine, filius Keredic, Mak Cuneda, Mak Ethern, Mak Patern, Pes a Ludant, Mak Tacit, Mak Kein, Mak Guorchem, Mak Doli, Mak Gurdoli, Mak Donni, Mak Guordonni, Mak Amguoloie, Mak Amguerit, Mak Omnid, Mak Dubunn, Mak Britguenin, Mak Eugen, Mak Aballath, Mak Canabeth, Mak Beli, & Anna mater ejus, quam dicunt esse Consobrinam Mariæ Virginis. Cuneda igitur filios habuit: Tipipann primogenitus, qui mortuus fuit in regione b Mann Gudodin, [& filii,] & non venit huc pater suus Cuneda & fratres sui: sed Meriann filius ejus divisit possessiones patris sui inter fratres suos. Secundus Ismael, tertius Kumann, quartus Dunann, quintus Keredic, sextus Abalach, septimus Emmann, octavus Dogmaile, nonus Etern. Hic est terminus eorum, a flumine quod vocatur c Donbyr duiu, usque ad aliud flumen quod vocatur Guonn: & tenuerunt plurimas regiones in occidentali Brittania. Keredic autem tenuit Kereditiam, & ab illo nuncupata est. Et postquam tenuerat, venerunt d Scotti, & pugnaverunt cum eis, & occupaverunt omnes regiones. [Horum unus Keredik pater Carentoci:] Keredic autem senex erat. Et dixerunt ei seniores, Senex es, Domine, tu nō potes dimicare, oportet vos unum odinare Regem de filiis tuis. Quis est senior? [Dixit eis] Karentoc. Dixerunt; Oportet illum esse Regem. Karentoc autem plus diligebat Regem cælestem terreno regno, & Domini sui voluntatem quam humanum favorem: & ille postquam audivit, fugam iniit, ne invenirent eum. Prius autē emit meliorem e baculum cum sacculo a quodam paupere, & venit in locum qui dicitur Guerit-Carantanc, & mansit ibi per aliquod tempus, & voluit illic orare Deum. Et quando ibi esset & cum operari voluisset, venit Columba, traxit omne quod cadebat de baculo quotidie. [qui regno dimisso vixit in deserto.] Et ille dixit; Domine, quo trahit? Atque pepigit in mente: Vadam, & videbo quo trahit hoc. Et surrexit, quo ibat, per silvam, per saltum. Venit Columba, descendit in loco ubi est ecclesia hodie, & dimisit illic. Et ille vidit & dixit: Hic oportet me esse, quia Deus voluit: & mansit per aliquod spatium, ubi devotas Deo persolvit gratias.

EXORDIUM POSTERIUS.

[2] Veneranda est hujus diei solennitas, omnibus hominibus in Deo credentibus, quando assumptus est in cælum B. Carentocus, Ceretici filius: qui ex Christo vicinis parentibus altus est, secundum dignitatem seculi: nam facile est generationem illius deducere ad Mariam matrem Domini, quo nemo inter Reges Britonum altior habetur. Sed ad regna terrena tendere noluit.

HISTORIA VITÆ.

[3] Ab annis pueritiæ habuit innocentiam, & postea abiit in speluncam Edilo, legitq; lectiones Canonicas de nova & veteri Lege. Deinde perrexit ad Hiberniam insulam, Patricio autecedēte. Isti autem convenerunt unatim, & f collati fuerunt unatim, ut dicitur, Ecce quam bonum & quam jucundum habitare fratres in unum. [Ps. 132, 1.] [& cum S. Patricio transiens in Hiberniam] Consilium autem fecerunt inter se quomodo agerent: & dixerunt ut separarentur unus ad sinistram, & alter ad dexteram; quia multi Clerici ambulabant cum illis g… Et perexit Carentocus ad dexteram partem, h Patricius autem ad sinistram, & dixerunt ut convenirent una vice in anno. In istis temporibus i Scotti superaverunt Britanniam; nomina Ducum quorum, k Briscus, Thubaius, Machleves, Auxatus triginta annis ante nativitatem S. David filii l Sant. Bene Carentocus susceptus est in Hibernia: nō est enim difficile Deo ducere servos suos. Angelus Domini comitabatur secum in figura columbæ: [claret miraculis,] & mutavit nomen ejus in lingua eorum Cernath: & exaltatæ sunt ecclesiæ & civitates sub nomine ejus in regione m Legen. Et quocumque isset, virtutes & prodigia faciebat innumerabilia. Ex nutu Dei sanavit multa hominum millia, variis doloribus impleta, cæcos, claudos, lunaticos, atque his similia: quem Deus summis sedibus ditavit & mercedibus, regnaturum felicibus cælorum cum principibus.

[4] Beati Cernachi opera n leguntur in Hibernia per totam patriam, sicut leguntur in Roma B. Petri Apostoli prodigia perfectaque vita. Æquatur Apostolis, ut legitur; Ite, docete omnes gentes: Et gratia quæ data est Apostolis, [& Apostolica virtute.] in illo impleta est. Quæcumque solveritis supra terram, erunt soluta & in cælis, & quæcumque alligaveritis supra terram erunt alligata & in cælis. Talis itaque est timendus & adorandus, qui potens est in excelso throno ex bono opere, & potens salvare corpora in terris, ab omnibus languoribus. Fortis fuit & fidelis, in pace ministrabilis: mirum namque in modum consimilis fuit Angelis; sub præsentia solis fortis miles, mirabilis, spiritalis, summus Abbas, longanimis præceptor fidelitatis, justa nuntians omnibus justis, præco regni cælestis. Vixit per annos multos: incredulis peccatorum crimina dimisit, ut mererentur omnes sedere in summo poli, gratias Deo referens: precesque per dies singulos atque noctes immuneras fundebat, ferventissimas, sanctas, atq; saluberrimas. Hic est [Deo] carus Cernacus: [ad conversionem Hibernorum.] adjutus quippe cælitus ac ditatus divinitus magnis Dei muneribus, cujus nullus interitus pie fecit hominibus. Invenit vero gratiam, labore magno quæsitam, piam atque purissimam, signatam per parabolam lucernæ lucidissimæ; cum Pastor Ecclesiæ candelabra aurea mirifice continebat Ecclesiastica. O Pastorem levissimum! O o Episcopum, sanctum ac pudicissimum, Petri opera sequentem in Sede Apostolica, Paulumque in doctrina, deducentes multas regiones ad fidem. Sic Carentocus deduxit Regiones Hibernensium, irretitos retibus p magorum, eorum Regibus honoratus.

[5] Et postea q venit iterum ad suam propriam Regionem Kerediciam, [In Britanniam reversus,] ad suam speluncam cum Clericis multis: & ibi multas virtutes fecit, quas enumerare aliquis non potest. Et dedit illi Christus altare honorificabile de excelso, cujus nemo intelligebat colorem. Et postea ad Sabrinam r amnem venit ut navigaret, & misit altare s in mare, quod & præcedebat, ubi Deus volebat illum venire. In istis temporibus Cato t & Arthur regnabant in ista patria, habitantes in Diudraithov: & venit Arthur circuiens ut inveniret serpentem, validissimum, ingentem, terribibilē, qui vastaverat duodecim partes agri v Carrum. Et venit Carentocus & salutavit Arthurum: [dicitur serpentem noxium agris,] qui gaudens accepit benedictionem ab illo. Et interrogavit Carentocus Arthurum, utrum audisset, ubi applicuisset altare suum. Et Arthur respondit: Si habuero pretium, nuntiabo tibi. Et ille dixit, Quod pretium postulas? Ille respondit: Ut deducas serpentem qui prope est tibi, & videamus si servus Dei es. Tunc B. Carentocus perrexit & oravit ad Dominum. Et ilico venit serpens cum sonitu magno, quasi vitulus ad matrem currens; inclinavitque caput suum ante servum Dei, quasi servus obediens Domino suo, humilis corde & lenis oculis. Et misit stolā suam circa collum ejus, & deduxit illum quasi agnum, nec exaltavit pennas neque ungulas: & erat collum ipsius, quasi collum tauri septem annorum. [ad seque vocatum,] Quod vix poterat stola circumdari. Deinde perrexerūt una ad arcem, & salutaverunt x Catonem. Et bene suscepti sunt ab eo. Et duxit illum serpentem in media aula, & cibavit illum corā populo, & conati sunt occidere illum. Non reliquit eum occidi, quia dixit quod ex verbo Dei venisset, ut deleret peccatores, qui in Carrum erant, & ut ostenderet virtutem Dei per illum. Et postea perrexit extra portam arcis, [abegisse verbo,] & Carentocus dissolvit illum, & imperavit illi, ut discedens nemini noceret, nec reverteretur amplius. Et exivit, hȩsitque, sicut ante dixit ordinatio Dei. Et accepit altare, quod cogitaverat Arthur in mensam facere, sed quidquid apponebatur super illam, jactabatur in longinquo. Et postulavit Rex ab illo, ut reciperet Carrū in sempiterno graphio y: & postea ædificavit ecclesiam ibi.

[6] Postea venit vox illi de cælo, ut mitteret altare in mare. Deinde misit Cato Arthurum, ut interrogaret de altari; & nuntiatum est illis, quod in ostiū z Guellit appulerat, & dixit Rex: Item date illi duodecim partes agri, ubi altare inventum esset. Postea venit Carentocus, & ædificavit ibi ecclesiam & vocata est Civitas aa Carrov. Venit autem vox illi de cælo & dixit, ut in exilium pergeret & relinqueret familiā suam. Hic innumeri sepulti sunt ista civitate, [ac denique mortuus in Hibernia.] nec nomina illorū nominantur, & ille solus perrexit ad Hiberniam insulam, & sepultus est XVII Kal. Junii in civitate sua prȩclara & optima prȩ omnibus civitatibus suis, quæ vocatur civitas bb Chernacli. Et migravit in pace: & pacē reliquit, & pacē invenit, ut legitur; Beati pacifici, quia filii Dei vocabuntur. Et iterū Propheta dicit: Pretiosa in conspectu Domini, mors Sanctorū ejus. Memor fuit quod carnalis hujus mundi substātia fragilis est: omnia, quamvis modo sint pulchra, tamen corruptibilia. Zabulo valde extitit contrarius, multos homines lucratus. O vere vita beata! O Dei donorum digna! O vere vir beate! in quo dolus non fuit, neminem judicans, neminem contemnens, nulli malum pro malo reddens. Sæpe flebat pro blasphemantibus, qui manet sine macula, cum gaudio & gloria, inter Angelorum agmina, in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Mak Hibernis filium notat, eodemque in sensu videtur hic usurpari vox παῖς: Apographum nostrum videtur Mab scribere; & apud Vsserum pag. 467 Arthurus rex vocatur Mab Uther, id est filius Utheri, fortasse juxta Wallicam dialectum.

b Mannia insula inter Angliam & Hiberniam.

c An Tyvy fluvius Creticam a Penbrochia & Carmardunensi Comitatu dividens? Quon autem hic appellatus, vix dubito quin sit fluvius, Conwy hodie dictus, ad cujus ostium civitas Aberconwy. Ita a Meridie in Septentrionemextenderetur dictio filiorum Conanæ, ad 100 eoque amplius milliaria Anglicana, horarias autem leucas circiter 18: omnium vero Australior Ceretica, ex adverso Wexfordiensis in Hibernia comitatus sita est.

d Ii scilicet qui ex Hibernia transeuntes in Britanniam eam, quæ trans murum Romanum erat, Pictisque juncti, totam Occiduam Insulæ partem, quæ Hiberniam respicit, infestarunt armis, & Cereticam usque potuerunt suas excursiones extendisse: quod fortasse acciderit circa an. 420, quando juvenis erat Carentocus.

e Quid si melotem & baculum legas. Ecgraphum nostrum pro sacculo habebat Sarculum: sed cum Capgravius peram scribat, putavi corrigendum id fuisse.

f An Collatus hic dicitur, quasi conglutinatus, a Francico Coller?

g Delevi sensum bonum turbantia hæc verba, Vel unusquisque pariter, præter quod requireret sanitatem.

h Ex Anglia in Hiberniam transeuntibus dextera pars Boream, sinistra Austrum spectat.

i Si tempora intelligas quibus SS. Patricius & Carentocus in Hiberniam transiverunt, non possunt illa S. Davidis nativitatem præceßisse: si vero universum tempus quo vixit Carentocus, etiam prius quam mundo valediceret, omnia possunt subsistere.

k Cambdenus in Apparatu, ubi de Scotis agit, hac Vita citata, primum ex Ducibus Brichum, ultimum vocat Auspacum.

l Alii Xanthum vocant, patrem S. Davidis.

m Legen, paßim Lagenia, Walliæ objecta.

n Videtur hic indicari, viventis aut mortui miracula pleniori scripto Hibernico, quod intercidit, explicata fuisse.

o Hoc loco moti Episcopum diximus, scilicet Apostolicum ad gentilium conversionem ordinatum absque certa Sede, quales multos S. Patricius consecravit, si Vita ejus nos non fallat: & fere Abbates omnes primi in Hibernia videntur Episcopali charactere fuisseornati, saltem pro sui monasterii subditis.

p De hisce Magis multa leges in Vita S. Patricii.

q Alfordus ad an. 489 num. 7 dicit, quod Carentocus per annos triginta fidem seminavit in Hibernia: & citat verba Capgravii, quibus aliud non dicitur, quam quod triginta annis ante nativitatem S. David Carentocus in Hibernia conversari cœpit.

r Sabrina, vulgo Severne, regiones ad Ortum Walliæ confines perfluens, & inter Monumuthensem & Glocestriensem Comitatus mare subiens.

s Adeo multi Hibernici & Wallici Sancti laudantur a miraculis, in altari aquis supernatante patratis, ut non poßit non esse suspecta res ista.

t De Catone alibi nihil legi: Arthurus, scriptoribus omnibus decantatißimus Rex Britonum, quo tempore regnare cœperit prorsus ambiguum est; mortem ejus in annum 542 plerique conferunt, & juvenem an. 493 ad montem Badonicum pugnasse volunt: quare Alfordus censet initium regni ejus ad annum 508 posse differri. Oportet ergo Arthurum alium inveniant Britones, qui potuerit Carentoco redeunte regnasse in aliqua parte Walliæ. Quoniam autem supra attigimus familiarem genti in confingendis genealogiis fatuitatem, vide etiam apud Alfordum ad an. 508 num. 8 quomodo dicatur quod Arthurus originem traxit per matrem a nobili illo decurione Joseph ab Arimathia, qui Dominum sepelivit: scribunt enim, quod Helanis nepos Joseph genuit Josue, Josue genuit Aminadab, Aminadab genuit Castellors, Castellors genuit Mavael, Mavael genuit Lambord filium, qui genuit Igernam, ex qua Rex Uterpendracon genuit nobilem & famosum Regem Arthurum.

v Skinnerus in postrema sui Etymologici parte allegat Cambdenum, in Paralipomenis pag. 116 dicentem, quod Car Britonibus Paludem vel Alnetum significet: Car alioqui paßim Urbsvertitur in propriis locorum nominibus.

x Videtur ergo Arthuri istius pater fuisse Cato: si vere hi duo aliquando regnarint: ideo paulo inferius, ubi ecgraphum perperam habebat, misit Catonem Arturum, correctionem quam Dugdallus adhibuerat nomini postremo, transtuli ad nomen prius & scripsi Cato.

y Graphia intelligo, Instrumenta publica, seu notarialia ut nunc dicimus.

z Guellit ostium, an ubi nunc dicitur Kidwellye in Carmardunensi Comitatu? inter ostia Tobii & Logorii fluviorum, hundredam Kidweliensem terminantium?

aa Carew civitas, in comitatu Devoniæ ponitur a Skinnero; sed videtur hic alia ejusdem nominis in Wallia notari.

bb Velim ex Hibernis discere, an ejusmodi civitas apud eos nota sit. Colganus in Appendice post Vitam S. Kierani 5 Martii cap. 4 ex duobus Carnechis, quos fasti Hibernici nominant, eum qui colitur 16 Maji, & tempore S. Patricii vixit, dicit in ecclesia Tulenensi in Media venerationem suam habere, & alibi vocat Episcopum Tubenensem: deinde ex Kalendario Casselensi addit, Britannum origine, in S. Baitheni insula sepultum esse. Alfordus vero in Indice Sanctorum, ab eodem dictum asserit vicum Caranton, in Somersetensi agro.

DE SANCTO NEADIO
THAVMATVRGO APVD GRÆCOS.

[Commentarius]

Neadius Thaumaturgus, apud Græcos (S.)

G. H.

In celeberrimo MS. Synaxario Græco Ecclesiæ Constantinopolitanæ, quod spectat ad collegium Claromontanum Societatis Iesu Parisiis, paucis his verbis memoratur hic Sanctus ad XVI Maji. Et memoria sancti Patris nostri Neadii. Quæ eadem reperimus Parisiis in MSS. Menæis Patrum Prædicatorum Congregationis S. Ludovici, uti etiam in MSS. Menæis in bibliotheca Cardinalis Mazarini adservatis, & in his cognominatur Thaumaturgus. Nec plura hactenus de eo potuimus eruere.

DE S. FIDOLO PRESBYTERO
ABBATE TRECIS IN CAMPANIA GALLICANA.

CIRCA AN. DXL

[Praefatio]

Fridolus Presbyter, Abbas Trecis in Campania Gallicana (S.)

G. H.

Illustris est in antiquis Ecclesiarum fastis ad diem XVI Maji memoria S. Fidoli, Presbyteri & Abbatis, apud Tricaßinam seu Trecensem Campaniæ Gallicanæ civitatem: ac primo antiquis Martyrologii Hieronymiani apographis adjunctum est, [Memoria in Fastis 16 Maji:] post S. Peregrinum Episcopum Autißiodorensem, nomen dicti S. Fidoli: scilicet in MS. codice Epternacensi, ante mille fere annos exarato juxta verustius exemplum a S. Willebrordo in Anglia repertum: item in MS. codice Blumiano, qui olim ad monasterium Weissenburgense in diœcesi Spirensi pertinuit: denique in MS. Lucensi per Florentinium illustrato, & in MS. Corbeiensi Parisiis excuso: in hoc scribitur Passio S. Fidoli, in aliis melius Depositio aut Natalis. Eodem modo nomen passim Martyrologiis plerisque MSS. insertum est, uti etiam excusis Fastis Rabani, Vsuardi, Notkeri & aliorum recentiorum cum hodierno Martyrologio Romano. In nonnullis, errore amanuensiū aut lapsu memoriæ, dicitur Episcopus, qui solum Presbyter & Abbas fuit.

[2] Acta S. Fidoli habemus duplicia: horum alia valde antiqua sunt & ante dicta Martyrologia exarata: [Acta vetustiora ex MSS.] eaque ex quatuor vetustis codicibus MSS. damus scilicet Canonicorum Regularium cœnobii Aroasiensis in Artesia, urbis Sueßionensis a Ludovico Nicque Canonico Præmonstratensi submisso, monasterii Longiponti in eadem urbe a D. Muldraco descripto, & alio illustri Legendario nostro. Eadem Acta edidit in Promptuario sacrarum Antiquitatum diœcesis Tricaßinæ Nicolaus Camuzatus, sed omisso miraculo, quod numero 9 datur, de vino benedictione S. Fidoli servato, ne efflueret, epistomio sublato: præterea videtur hinc inde stylus nonnihil correctus. Alia Acta sunt aliquot seculis elapsis conscripta ab homine non satis gnaro antiquitatis, [Acta posteriora ab imperito exornata:] qui priora Acta dilatavit verbis potius quam illustribus gestis. Hinc narratis miraculis, addit num. 15 reliqua per temporis illius Scriptorum negligentiam fuisse prætermissa. Non desunt etiam menda, quæ confirmat ex Gestis Francorum: in quibus Theoderici Regis Burgundionum, ab avia Brunechilde incitati, bellum contra Chlotharium II Regem narratur cap. 37, [captus S. Fidolus non sub Theoderico R. Burgundionum,] & continuo captivitatem S. Fidoli ad dicta tempora retulit: sed mox suam inscitiam manifestavit, dum S. Cemelianum, S. Lupi successorem, asserit tunc fuisse Episcopum Trecensem; qui fere integro seculo citius floruit, & interfuit Concilio Aurelianensi, anno Christi DVIII aut sequenti habito. Auctor prioris Vitæ, quæ videtur ante dicti Theodorici Regis Burgundionum tempora fuisse scripta, solum sub Theoderico Rege captivum abductum tradit, quod anno DVII factum fuisse, in bello Chlodovæi contra Alaricum Regem Visegothorum arbitramur. Tunc enim, ut scribit Gregorius Turonensis lib. 2 Historiæ Francorum cap. 37, [sed filio Chlodovæi I. R. Fr.] occiso Alarico maximus Arvernorum populus & primi ex Senatoribus corruerunt, & Chlodovȩus filium suum ad Arvernos direxit: qui abiens urbes illas a finibus Gothorum usque Burgundionum terminum patris sui ditionibus subjugavit. Tunc ergo S. Fidolus, nobilis juvenis & in Clericum ordinatus, ex patria Arvernorum deductus, a S. Aventino Abbate Trecis redemptus, in ejus monasterio primo monachus, tum Præpositus; dein illo in solitudinem secedente, Abbas ad obitum usque vixit, sed quamdiu superfuerit nescitur. In Actis nihil de ejus senectute indicatur, ut videamur posse obitui ejus annum Christi circiter DXL aßignare. Acta S. Aventini illustravimus ad diem IV Februarii, & de situ monasterii multa discußimus, varia ex Vitis S. Fidoli proferentes in medium. Dacherius & Mabillon tomo 1 Sanctorum Ordinis S. Benedicti asserunt pag. 198, se gesta S. Aventini consulto prætermisisse, ne externis historiis paginas onerent. At S. Fidoli Acta posteriora proferunt, ex scrupulo forsan postea oborto: nec in Indice prævio saltem apponunt asteriscum, [illa Acta ex variis Mss. dantur.] quo designent eum sibi non videri genuinum S. Benedicti alumnum. Nos ea Acta, ad Vitam S. Aventini promisimus quidem danda ex tribus codicibus MSS. quæ scilicet nobis miserunt Andreas du Chesne, inde aliqua edens tomo primo Scriptorum historiæ Francorum pag. 552, & Petrus Franciscus Chifletius Societatis nostræ, quæque ante ex Gallia acceperamus. Sed cum ea etiam Philippus Labbe tomo 2 novæ bibliothecæ MSS. librorum ex lectionibus veteris Breviarii Ecclesiastici vulgaverit; nolumus jam bis excusa, nec valde probanda iterum recudere: satisque putamus esse, si in notis aliqua exinde referamus. Inter illustriora Trecensium monasteria est Cella S. Petri Trecensis, seu cœnobium S. Petri de Cella in suburbio, centum circiter annis post obitum S. Fidoli constructum, [Corpus in Cellensi monasterio,] de quo egimus VIII Ianuarii ad Vitam S. Frodoberti primi Abbatis VIII Ianuarii. In hoc cœnobio asservari corpus S. Fidoli, docet nos Nicolaus des Guerrois, & confirmat Saussajus in Martyrologio Gallicano, qui elogium S. Fidoli concludit his verbis: Sacra ejus spolia in Cellensi monasterio ad muros urbis Tricassinæ pridem condita, illic etiamnum in sacrario asservantur, ceu pignora opitulationis & beatæ immortalitatis semina. Meminit etiam Camuzatus pag. 345. In Registro beneficiorum diœcesis Trecensis anno MDCXII ibidem excuso, inter Parochias Decanatus Trecensis est aliqua S. Fidolo dicata & sub ejus nomine nota, cujus beneficium præsentat Prior de Canisiaco Ordinis S. Benedicti in diœcesi Catalaunensi. [Parochia S. Fidoli.] Mentio similiter ejusdem fit in generali Registro beneficiorum Archiepiscopatus Senonensis & diœceseon Trecensis, Autißiodorensis & Nivernensis, Parisiis anno MDCXLVIII excuso. Est & alia S. Fidoli parochia in Lingonensi diœcesi, vulgo S. Fidol d' Estineis: cujus Patronus est Abbas monasterii S. Ioannis. Ferrarius in Catalogo generali, citato Breviario Trecensi, eumdem S. Fidolum celebrat ad diem XV Iunii: cujus cultus causam fatemur nobis esse ignotam; nec miraremur si Ferrarium, alibi sæpe non curiosißimum, hic quoque memoria sua fefellisset, ut pro XVI Maji scriberet XV Junii.

VITA
Ex IV codicibus MSS. & Promptuario Camuzati.

Fridolus Presbyter, Abbas Trecis in Campania Gallicana (S.)

BHL Number: 2975

EX MSS.

[1] Dilectissimi Fratres, gaudete in Domino, & spiritali jucunditate lætamini, qui ad solennia sanctissimi Patris, scilicet Fidoli, convenistis. Ex intimo enim cordis affectu clementiam Domini nostri Jesu Christi collaudate, [Exhortatio ad imitationem.] qui nos per hujus sanctissimi Sacerdotis prædicationem perducere dignatus est ad agnitionem sui nominis. Sequamur unanimiter tam sancti Doctoris vestigia, quatenus sequendo mereamur conscendere cælestia regna: qui tantam in istud miserrimum seculum noscitur sine dubio gratiam acquisisse, ut prophetico spiritu futura pro vitæ sanctitate mereretur conspicere. Non simus tanti Patris degeneris filii, sed sanctitatem vitæ illius morum nobilitate imitemur.

[2] [Apud Arvernos nobiliter natus] Hunc, unde oriundus fuit, perquirere debemus. Fuit enim ex Arvernis, urbis incola, nobilique genere, qui quondam a Theodorico Rege, sceptra Francorum dispensante, juvenis adhuc captivus ductus fuit ad privatam sedem, alieno imperio servire coactus. Tamen patriæ præelectus a Deo, ad dominandum sibi in Trecassina urbe, prædestinatione Domini ad ipsum manifestum est pervenisse. Jamque in adolescentia constitutus, & Clericatus officio a susceptus, lacrymabiliter coactus, parentes dereliquit inuitus. [& in Clerū assumptus Trecas abducitur,] Ibi eum divina pietas præmissa redemptione consistere voluit; ubi se, confitendo Domino, admirandis virtutibus publicaret. Eodem itaque tempore, memorabilis vir Aventunus Abbas eo in loco cum suis Fratribus, in congregatione sancta, divinis cultibus in monasterio assidue consistebat. [d S. Aventino Ab. redimitur,] Denique spiritualis in visu ei admonitio prænuntiabat, ut captivulum Fidolum, a regione sua exulem, ad se venientem, redimendum exciperet, & in communi consortio pari collegio retineret. Vir autem ille, dum sæpius de visione pertractaret, cernit post paullulum ante ostium captivulos præterire. Intertogat si haberent captivum, qui vocaretur Fidolus b. Illi ajunt, Domine Abba, non renuimus; si vis redimere sortitum Ecclesiæ. Qui misericordia motus, duodecim tribuens aureos, & cupiditati satisfecit prædonum, & captivato succurrit solatio. Quem in sinu gratiæ vir egregius amantissime connexum, æternæ vinculo caritatis suscipiens, spiritualem filium effecit de captivulo; & non ut servum, sed jam veraciter diligebat ut Dominum.

[3] [cunctisque probatur:] Hic cum libertate subditus, ac sanctissimi inhærens Patroni vestigiis, tantam divinitus devotæ compunctionis gratiam promeruit, ut quidquid sibi in cella Fratrum fuisset injunctum, illico ab eo expleretur. Tantus ad excolendam obortam devotionem extitit, ut sermones seniorum per omnia & in omnibus obediens adimpleret. Ita humilitate divina officia peragebat devotus ac firmus in melius, [creatus Præpositus] ut Præpositi locum susciperet, & Fratres suos jure ordinario gubernaret. Eodem itaque tempore, Aventino Abbate ipsius cellulæ c discedente, fraterna conspiratione beatissimum Fidolum assensu monachorum omnes unanimes in loco eodem elegerunt Abbatem. [ac deinde & Abbas vitam rigidissime instituit] Qui ut suscepit primæ ordinationis aditum, ipse sibi imposuit humilitatis jugum. Semper indeficiens & clementissimus Fidolus confessor, pœnitendi existens exemplum, cellulæ reclusione inibi prostratus, mentem pariter & corporis cilicii indumento membra aptavit. Non solum exasperavit cutem exterius, sed potius animam intrinsecus confortavit. Trium edacitate panum agens tempus quadragesimum, victualia sibi censuit; poculi haustum mixtum cinere, [velut] aquæ purissimæ defæcatum, in sitim ori proprio deputavit. Crescebat in jejuniis diurnis jugiter d tanta cibi parcitas, ut & Cœnæ Domini tempore panis integer tertius omnino superaret.

[4] Laudabilis fama circa Domini famulum vulgabatur in plebe, quod in timore Domini perfectæ caritatis vir beatissimus semper haberet effectum. [2 cæcos illuminat,] Ad testimonium igitur tanti viri, inspirante Domino, ex ejus mirabilibus edicamus per ordinem. Duo cæci, oculorum cæcitate constricti, cum ad sanctum Abbatem aliena manu detracti potius, quam privato pede perducti fuissent; manu sancta in nomine Redemptoris imposita, ut Crucis signaculum ab eo meruerunt suscipere, cruor squammeos aspergens oculos cœpit defluere, [sicque] e ad salutem reducti, luminis visi sunt gratiam recepisse, qui olim oculorum tenebras possederunt defessi. Quidam parvulus, Octavianus nomine, ab origine debilitate detentus ambulandi, ita pedum officio destitutus penitus extiterat, ut terræ solum privata planta nullo vestigio designaret. Quem parentes, reparandorum cupidine artuum claudorum, [sanat puerū pedibus debilem,] manibus propriis evectum, ad Sacerdotis pedes deposuerunt ab eo sanandum. Vir itaque misericors in suo grabato f recepit puerulum: jamque nocte tertia in oratione erat pervigilans, colligationisque vinculum pius Dominus per ipsius intercessionem absolvit: tantamque gratiam largitus est ei Dominus, ut qui fuerat membris compeditus, summæ incolumitati fuisset protinus restitutus.

[5] Homo quidam, adversi spiritus rabida specie commotus g, semetipsum dentibus propriis lacerabat, ita ut nullus hominum ad eum pro suscepta rabie auderet ingredi: [item furibundum:] quia quasi rabula mordax ceteros non desinebat lacerare. Quemque turba hominum superare non valebat, acies diversæ quater cincto vinculo retinebant, ligaminibusque diversis retentabant teterrimum. Frendebat dentibus, nec quidquam nocivis morsibus viantibus prævalebat. Cumque in beatissimi viri conspectu esset perductus, humanæ vocis vocabulo cœpit nuncupare venerabilem Fidolum h. Tunc ille triduani jejunii abstinentiam firmissima devotione excepit, ut ne diutius miser afflictus longiori periculo subjaceret. Recluditur ab eo in cellula, unde advenerat laudes universas exolvens, divinæ Trinitati exultans regreditur. Quidam denique laborem perpessus, sonipedem illius subtraxit ex cellula. [equi sui raptorem sistit] Qui etiam tribus diebus in itinere constitutus, totidemque noctibus, Arciacas i castrum transire volens, per orationis ambitum cursim remeat retrorsum. Denique reus aditum nullum quiescendi potuit experiri, quem oratio devinxerat Sacerdotis. Die etenim tertia, recognita demum cellula, quem non invenerat multitudo hominum, suo Domino qui fuerat furatus, equum præsentavit ablatum. [& liberat a febre.] Porro velut jam clavis confixus, sedebat astrictus, nec descendum habere probrosus poterat, nisi vir sanctus præcepisset. Equum protinus ascensore improbo liberavit benignus, & tremebundum a febribus usquequaque justus Dominus sanavit elisum.

[6] Addendum est aliud laudibus, atque miris virtutibus adscribendum. Homo quidam, Fredulus nomine, cujus filium vir sanctus e lavacro fontis sacri baptismatis gratia spiritualis fidei susceperat, præmissa postulatione, ut domum ipsius visitaret unici, obtinuit caritas. In cujus nomine fide integra lagenam meri vini uberius servaverat plenam: benedictionibus venerabilis compatris petiit, ut manus sancta dedicaret vasculum suo nomini deputatum. Oratione superimposita viri conjux interim detraxit ligni stipitem, [servat vinum ne effluat,] & veniente eminus decidit humi duciculum. Sed divino nutu restitit unda falerni conclusa. Tum mulier ait: Quæso, Domine, & obsecro, ut galidam vini liquore abstracto, unde pariter hauriamus, tua inclita pietas repleri jubeat. Quo dicto illa ad officium recursitat k: mustum, quod signaculo Crucis restiterat ante clausum admirabilem jucunditatem convivis exhibuit atque invitatis omnibus. Longo etiam exinde tempore universis venientibus fuit poculum præparatum, [aut minuatur.] unde singulis larga potione vicinalibus diffusa semper in cumulo crescebat expensa. O illa singularis & infinita largitas, ut in usu bibendi humanitas non exinaniret! Cuidam itaque mulieri, interveniente peccato evenit lues, [cæcam & surdam sanat,] qua contracta visum perdiderat & auditum. Et cum misera tanta oppressione se sentiret damnatam, & incessabilibus lacrymarum imbribus lamentaretur, vel quid ageret ignoraret, stupefactæ matris & parentelæ studio ad sanctum Abbatem deducta, mox alma manu imposita l, continuo tenebras evasit inclusas, & claris oculis meruit cernere cælestem lucernam, simulque foramen aurium & integrum recepit auditum: [illa vero] gemina cum ingenti gaudio sospitate recepta, ad propria remeavit. Debemus etiam promere labiis eminentissimum virtutis indicium.

[7] Quidam denique sævissimus vir, intumetiva ordinatione procacissimus, humana elatione superbus, quemdam juvenem, furti sceleris culpa damnabilem & obnoxium, [reum precibus non valens liberare,] retinebat in vinculis retrusum: cujus genitor condolens, lamentando cursu celeri ad Dei servum venit, & cum lacrymis & singultibus suggestionem intulit in oratione indefessi. Vir sanctus ut audivit adminiculum supplicantem, Æmilianum nomine, cum baculo, cum quo in oratione jugiter decumbebat, ad prædictum Judicem cum summa supplicatione direxit m. Quapropter impius iracundiæ furore succensus, contempsit baculum & monachi consortium sprevit; cui etiam videndi aditum denegabat. Unde magis in reum, magisque universa tormenta cruciatibus peragebat. In eculeo namque permolesto prius tortum, militibus jubet patibulo suspendere eum & interire; etiam usque in diem tertium, ut nec exanime corpus ad humandum aliquis auderet deponere, præcepit. Ille autem, qui secundum præceptum tyranni post diem tertium pendebat in ligno, videbatur quasi juvante S. Fidolo suis plantis ejus scapulis stetisse suppositis sustentatus, ut nec teneritas colli ipsius, nec faucium qualitas molestiam internecionis, [suspensum servat in columem.] nec corpus ipsius pendendo sentiret mortis dispendium. Proinde genitor adepta deponendæ prolis licentia, ut lamentabiliter corpusculum depositum quasi orbatus redderet terræ funeratum; ille cum ligamina percussit, exilit homo mortifer, cœpit gressibus gaudens perambulare tellurem, & quem mortuum sperabant, viventem repererunt: ac ceteris ille testatus est interrogantibus, se assistere liberum, quia consors Apostolorum ejus pedibus defixerat juvamentum. O judex improbe, opus manifestum mirare. Cui denegaveras indulgere noxam, misericordiam potuit obtinere, quam ruinosa infirmitas distulit exhibere: & qui impietatem incurrit tuam, meruit esse resolutus ad veniam. Quam præclarum quoque per eum cælestis dextera ostendit miraculum, quamque pretiosum occultare nond ebemus silentio.

[8] Furiosus quidam servus, intercedente casu injuriam suo Domino intulit. Qui iracundum pro admisso scelere Dominum pertimescens, fugibundus Sanctissimi monasterium expetiit, utque misericordiam inveniret suppliciter postulavit. Quapropter vir sanctus humili & enixa postulatione compatrem suum obsecravit, [Servum simulate receptum in gratiam,] ut excusatus profugus ad pristinæ servitutis jugum rediret. Cui fallax ingenii præstigium & prava calliditas serpentino ore famulatur, n promittitque se nullum maligno supplicium adhibere. Quem post reditum acerbissimis vinculis colligatum, in o castro Tornotero, mancipavit in carcere obscurissimo. Deinde, quem nihil latuit cælesti dono, miles Christi beatis auribus factum rei meruit audire. Cujus rei agnitudine mœstus, propria cellula in oratione persistens devotus, ut pius Dominus sibi illatam injuriam vindicaret exorator obtinuit. At ille persentiens ostium patefactum ergastuli, [sed postea carceri inclusum liberat,] subito mente liber & corpore omnium vinculorum exuto ligamine, cellulam viri sancti expetens, innuit se liberum, quem & rursus non credebat condemnandum. Et qui veniam vernaculo denegaverat, incidit in tribulationem majorem, ut magis quam ille, qui jam evaserat, existeret criminosus, ardoribus circumseptus. O virum nefarium! Ubi erat imperfecta caritas, venit repentina & superior calamitas p q, ut nec panis nec poculi esum accipere potuisset cælesti pœna damnatus, nisi ad sanctum Abbatem super plaustrum veniret cæsus, qui fallaci mente modum caritatis excesserat. [& simulatori domino immissam pœnam deprecatur.] Longum est autem de singulis suis benevolis actibus disputare, sed nos præparemus tales in hac vita, ut præclarus Abbas & pius prædicator, scilicet Fidolus, gaudentes nos atque lætantes de sua corona, piis meritis dignetur adjuvare apud Dominum, cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Vita altera Trecis, sub Aventino Abbate, ad Clericatum promovet Fidolum, jam monachis adjunctum.

b Eadem ipsum tam ex revelatione divina quam ex speciali quadam gratia, quæ fulgebat in facie, agnitum ab Aventino in barbarorum occursum progresso & supplici prece postulatum scribit, ex ingenio suo narrationem faciens augustiorem, quod in historia merito displicet.

c Mss. decedente: sed corrigo, discedente: constat enim ex ipsius Vitæ eum in sua anachoresi obiisse; ideoque verosimilius est viventi adhuc suffectum esse S. Fidolum.

d Sensus in Mss. turbatus aut depravatus verborum aliquot omißione, deletis paucis visus est posse restitui: alioqui scripta hæc erant crescebat in jejuniis diurnis jugiter cibus, tantum in sua refectione calidus: tanta parcitas ut.

e Vita altera addit, post duarum horarum plus minusve spatium, lucem recepisse.

f Eadem, super cilicium, quo cubare consueverat.

g Eadem, obscelerum immanitatem a dæmonio pervasum, asserit.

h Item addit, precabatur, ne vas suum, quod peccatis exigentibus Dei nutu invaserat, sibi præriperet, cum vel suos vel ipsum nihil unquam læsisset & cetera huic initio conformia subjunguntur, cum exhortatione ad vitæ emendationem a Sancto datam, quam energumenus liberatus reipsa præstiterit.

i Ibidem, Arceias, sic nominatum antiquitus ob mœnium celsa fastigia, ibidem constructa olim, nunc destructa: videtur autem indicari oppidum ad Albim, hodie Arcis dictum, & solum 6 leucis distans Trecis.

k Vita altera rem multum variat, quasi vasculum id solum fuisset lagena, qua casu inversa, duciculum excideret: unde & tacet cetera de muliere petente, ut qui miraculo stiterat vinum ne efflueret, nunc illud jubeat fluere ad implendam ex eo galidam, quo nomine lagenam intelligo: si tamen ipsum bene scriptum.

l Eadem: Ægram propius accedere jubens, cum super illius oculos signum salutiferæ Crucis expressisset, aurium quoque foramina digitos infigendo rimatur. Vix autem horæ unius spatium intercesserat, cum &c.

m Eadem addit: cui etiam itineris comites, ejusdem congregationis Fratres quosdam sociat: ac deinde in plurali de monachis vice Sancti supplicantibus loquitur.

n MS. Longipontanum succinctius: cui fallax promittit se &c.

o Altera Vita: Tornodorense oppidum petiit. Est autem id solis 8 aut 9 leucis dißitum Trecis, vulgo Tonnere ad fluviolum Armantionem.

p Morbus aliquis hic videtur significari: at Vita altera cum casu inter ejus domum ignis excitatis ventorum flabris vires percepisset, ut jam nec aquis nec alicujus posset virtute sopiri; ita quæ illius erant universa consumpsit, ut omnium rerum factus inops, illis quoque qui ejus prius poterant invidere successibus, miserabilis appareret, ac propriæ calamitatis ad virum Dei non jam falsus imo verus nuntius existeret. Neque ultra quidquam de solatio apud Sanctuminvento.

q Ibidem de sancta ejus morte, cujus nulla hic mentio, talis additur clausula: [ornatus virtutibus,] Ceterum si quis, omissis exterioribus, puræ mentis oculum ad interiora convertat, quod majoris plane admirationis ac stuporis plenum sit, in vita illius reperiret; constantiam scilicet animi contra carnis oblectamenta, crebras de antiquo serpente victorias, resurgentes stimulos repressos æquanimitate, invidiam & odium vicisse caritate. Sciens quippe non sibi cum carne & sanguine esse pugnam, sed adversus principatus & potestates & rectores tenebrarum harum, contra spiritales nequitias in cælestibus, semper propheticum illud ore versavit; Dixi nunc cœpi, hæc mutatio dexteræ excelsi. [Psal. 76. 11] Persentiens autem sibi diem supremum appropinquare, quos prius erudierat, Pater alloquitur, ut quæ docuerat suis pro viribus adimplerent, post præsentis vitæ cursum cum illo præmia digna percepturi, superno lumine sine fine gauderent… Deinde languore correptus, jamq; sibi imminentem vitæ terminum cernens orationum tempus omne dedit instantiæ, Deum rogans, quod si errores suos digne non deflevit, Deus solita bonitate remitteret, ac clemens sibi condonaret. Superveniente itaque septimo decimo Kalendarum Juniarum die, [& pie moritur 16 Maji.] felix anima terrenam linquens habitationem, Angelorum comitata cœtibus, Creatoris sui præsentiæ sistitur, ubi nullo fine claudenda requie hucusque perfruitur. Illic nacta sui mercedem læta laboris, nos sibi concessi socios assistat honoris, largiente ipsius misericordia, qui vivit & regnat per omnia secula seculorum. Amen.

DE SANCTO GERMERIO
EPISCOPO TOLOSÆ IN GALLIA.

CIRCA DLX.

[Praefatio]

Germerius, Episcopus Tolesanus in Gallia (S.)

AUCTORE D. P.

Francorum Regum post receptum baptismum in propagando imperio felicißimus Chlodovæus, anno Regni sui XXV, Christi DCIV, cæsis Vocladensi prælio Gotthis, tota eos Aquitania a Ligeri ad Rhodanum usque expulit, [Tolosæ recens captæ a Francis,] capta etiam sub veris sequentis initium Tolosa, eorumdem urbe regia in Gallia Narbonensi, una cum Regis Alarici thesauris, sicut S. Gregorius Turonensis describit: reliquam adhuc provinciam tenentibus Gotthis, donec hanc quoque Francis cederet. Rex Theodatus post mortem Chlodovæi. Interim excesserat e vivis Heraclianus, anno DVI Concilio Agathensi subscriptus: quare nulla habita Episcoporum Provincialium, Gotthis adhuc parentium, ratione, ex vicina Bituricensi Provincia proximiores Episcopi in Arisitam urbem convenerunt, & in defuncti locum consecraverunt Germerium, Tolosatibus pridem notum ac carum, [Episcopus consecratus,] & tunc ex Sanctonici agri oppido quodam, ubi Diaconali in ordine ministrabat, illuc ad sese divinitus directum; vivente adhuc Clodovæo, nec procul inde castra palatiumque habente, dum exterminandis Gotthis invigilat: quemadmodum ex vita colligitur, quam repertam inter Odonis Gissæi schedas olim nobis Tolosa misit Petrus Poßinus, nunc Romæ Annales Societatis dignißime prosequens.

[2] Qui eam Vitam seculo X vel XI transcripsit, & sui temporis miraculo auxit, de proprio apposuisse videtur quod Pretiosus, Sanctissimi Confessoris Germerii vitam vel Actus longe post scripsisse perhibetur. Non enim longe post vixisse potuit, qui Episcopo suo, ad octogesimum circiter ætatis annum superstiti, comes jam inde ab adolescentia fuit. Tricenarius enim erat Germerius, cum ordinaretur; & triginta sex annis vixerat in Episcopatu, quando bonorum omnium jactura probatus fuit; [non ante an. 560 obiit,] & his post multos annos recuperatis, aliis adhuc septem annis vixit: ut annos minimum quinquaginta debuerit in eo gradu stetisse. Nihil est sane quod cogat ante annum DLX mortuum credere; quandoquidem primus, qui post eum ecclesiam Tolosanam rexisse noscitur, fuerit Magnulfus, per missum suum Matisconensi Synodo subscriptus anno DLXXXV, necdum in ordinem Metropoliticarum Sedium restituta Tolosa, sed Aquitanis Episcopatibus adhuc succensa. Ceterum quisquis vitæ auctor fuit, [Vita antiqua seculo 13 & 14 transcripta,] antiquus fuit & satis accuratus: sed qui eam postea miraculis auctam transcripsit circa annum MCCXLV in libro, hanc ætatem præferente, quem vidit allegatque Guilielmus Catel in Historia Occitaniæ pag. 836, quemque Bernardus Guidonis, Lodevensis Episcopus anno MCCCXXXI defunctus transcripsit paucis verbis mutatis; peßime transcripsit nomina locorum propria, totamque historiam conturbavit.

[3] Nam urbem, in qua Episcopus ordinatus est Sanctus, vocavit Parisitanam; quod auctori novarum de S. Germerio lectionum, ac deinde Carolo Cointio imposuit, ut crederent Parisiis rem esse actam; idque eo facilius, [non sine mendis topographicis.] quod constaret Chlodovæum sub vitæ suæ finem regni Sedem constituisse Parisiis. De Arisita, Episcopali ad confinia Galliæ Narbonensis Sede, cujus Episcopos nonnullos proposuimus I Februarii ante Vitam S. Sigeberti Regis num. 24, cogitavit nemo; quia ejus nec vestigia ulla nec memoria supererant. Deinde ex Incolismis, obscurius scriptis, fecit librarius Jerosolymas, Sanctumque ipsum Jerosolymis natum esse iisdem auctoribus persuasit, non attendentibus ad ejus nomen, Francicam originem manifeste ostentans. Similiter pro Bituricensi Archiepiscopo, scriptum est nomen Astaricensis, toti Christianitati ignotum. Quæ omnes differentiæ ortum videntur habuisse, ex majuscularum initialium obscuritate. An autem Yconium, in Santonico, ubi cum Diaconi titulo Sanctus præfuit, non debeat scribi Yonsium, vehementer dubito: vix tamen ambigo quin ipsum fit illud, quod composito nomine nunc appellatur Yonssack. His autem sic correctis clara fore videntur omnia, neque facile invenies in tota S. Germerii legenda quidpiam, quod fidem ejus & antiquitatem reddat suspectam. Restat igitur solum ut de cultu quæramus, quem olim ille habuit hodieque habet.

[4] MS. Martyrologium monasterii S. Sabini de Levitania in agro Tarbiensi, ad hunc XVI Aprilis, hæc habet: In vico, [Nomen in Fastu,] qui dicitur Dux, territorio Tolosensi S. Geremaris. Bernardus Guidonis in MS. Pragensi, cujus habemus ecgraphum, exhibens Legendam veterem, in paucis quoad solum ordinem & phrases nonnullas mutatam, sic concludit: Fertur autem corpus ejus quiescere in quadam ecclesia prope Murellum, [corpus Mureti,] quamvis ejus sepulcrum ibidem minime ostendatur. Catellus Muretum vocat: idque Chronographicæ tabulæ collocant quinque leucis supra hodiernam Tolosam, media autem fere via, sed Mureto propius, Tolosam veterem. Est autem Muretum sive Murellum ad confluentes Longæ & Garumnæ. [illuc ex proprii nominis ecclesia allatum,] Interim habet S. Germerius (uti in supplemento Gallicani Martyrologii scribit Saussajus) Prioralem ecclesiam sui nominis (scilicet in loco Ducum, Bernardi Guidonis tempore Roviniacū dicto) a monasterio Lesatensi pendentem: e qua jam multis annis (nempe ante tria aut quatuor secula) translatus fuit ad ecclesiam Parochialem S. Jacobi, intra præsignatum oppidum de Mureto primariam. Cultum vero idem Sanctus habet per totam Tolosanam diœcesim, in qua Officio ecclesiastico colitur, uti invenitur in Propriis illius Ecclesiæ, jussu Caroli de Montchal Archiepiscopi recusis anno 1647, cum Lectionibus vitæ epitomen continentibus, [Officiū per diœcesin.] sed quoad locum nativitatis & ordinationis, juxta jam dicta corrigendis: fortaßis etiam in hoc quod dicunt, præter S. Germerii, Sociorum quoque (Dulcidii scilicet & Pretiosi) reliquias religiose coli: hoc enim acceptum videtur ex conjectura Saussaji, sub annum 1637 primum prodita, absque ullius antiquioris auctoris vel recentioris fidei testimonio. Si quis tamen distinctius docuerit revera haberi, & uti Sanctorum coli Reliquias eorum, etiam ipsis libenter locum inter Sanctos dabimus.

VITA
Ex veteri MS. Tolosano.

Germerius, Episcopus Tolesanus in Gallia (S.)

BHL Number: 3484

EX MS.

Temporibus gloriosissimi Chlodovæi a Principis, puer b Germerius tanta suorum, utpote religiosorum, est a principio enutritus cura, ut infra trium annorum & duorum spatia mensium, [Sub Rege Chlodovæo,] omnem divinarum arripuisse feratur notitiam scripturarum. Perficiebatur enim in illo a puero solidum fundamentum, super quod nemo aliud potest ponere præter quod positum est, quod est Christus Jesus: & augebatur in eo septiformis sancti Spiritus gratia, ut tam a Deo quam ab omnibus diligeretur hominibus. Cumque jam ad juvenilem venisset ætatem, Dei amore præventus, patriam parentesque relinquens, transito c mari Tolosanis partibus venit, adepturus Domino centuplam remunerationem, [Tolosæ probatus,] cum illis qui pro Christo sua omnia reliquerunt; junctis secum duobus juvenibus Clericis, quorum unus Placidius d alius Pretiosus vocabatur: ex quibus unum Sanctus a sacris fontibus assumpsit, alium suæ rei creditorem e præfecit: [quorum unus Pretiosus sanctissimi Confessoris Germerii vitam vel actus longe post scripsisse perhibetur f.]

[2] Cumque beatus vir in urbe Tolosana bonis polleret moribus, [in Sanctonico Diaconus ordinatus,] ut bonæ indolis juvenis ab omnibus amabatur, ita ut summa cum caritate, quæ necessaria erant in victu & vestitu præberent. Sanctus ille de omnibus quæ sibi offerebantur tertiam partem pauperibus erogabat, duabus secum retentis; gratias Deo & omnibus sibi bona impertientibus referre gestiens. Cum vero ad legitimam pervenisset ætatē, a Domino g Gregorio, quondam sanctissimo Præsule, apud Santonicam civitatem Subdiaconatus adscitus est ad ministerium: postea vero paucis adhuc transactis temporibus, in Presbyteratu h Yconio a Provinciali Episcopo i Diaconus est ordinatus, perseverans jugiter in Dei servitio, vigiliis, jejuniis, eleemosynis & orationibus semper intentus, & omnium virtutum flore ornatus. In tantum autem ei erat familiaris caritatis virtus, ut plerumq; prædictis sodalibus Dulcidio & Pretioso k admonendo dicere satageret: Filioli mei & fratres, oportet nos solicitudinem indigorum habere, & ea quæ nobis Dominus largitus est pauperibus distribuere; quoniam sic scriptum est, Beatius est magis dare quam accipere. Multa autem Deus in ordine Diaconi, postea disserenda, per eum operatus est miracula.

[3] Post trium autem annorū tempus Diaconatus, apparuit ei Angelus Domini, in oratione cubanti, [ac post triennium Arisitam directus ab Angelo,] sole splendidior. Cumque ille, more humano, timore concuteretur; Ne timeas, inquit: sed scito te mox iter accipere debere l Arisitanum: ibi enim Sacerdotii honorem assumpturus es, & ab Episcopo Tornoaldo Episcopalem benedictionem assumpturus. Tunc sanctus Dei in oratione genua figens, dixit: Domine Jesu Christe, Rex gloriæ & virtutum, exaudi orationem servi tui, quia in te est spes mea & cogitatus meus: reple os meum melle tuæ dulcedinis & laudis, quia tu es Dominus invisibilis, magni consilii, sedes super Cherubim, mundum gubernas, & regnas in secula seculorum. Amen. Et cum complesset orationem domo disposita, procuratori habere curam pauperum mandans, jussa exequens Angelica, iter aggreditur Arisitanum; secum ducens suæ fidei fautores Clericos, Dulcidium videlicet & Pretiosum. Qui cum iter caperent, ubicumque locus divertendi provenisset, sive in civitatibus vel etiam in silvis, ibi manebant, absque ulla dæmonum sive phantasmatū perturbatione. Sicque peragrantes ad civitatem, venerunt ad ecclesiam ubi Sedes Episcopalis erat: ibique tres invenerunt Episcopos, Domnum videlicet Tornoaldum & Gregorium & m Hermoaldum.

[4] Videntes autē eum gavisi sunt gaudio magno, & figentes genua glorificaverunt Dominum, [consecratur Episcopus Tolosanus] dicentes: Magnificare nos oportet Dominum & exaltare nomen ejus in invicem. At ille prohibebat dicens; Non oportet tantæ personæ viros homini tam invalido se subjicere. Responderunt itaque Pontifices atque dixerunt: Nos, Domine Pater, oportet te venerari: quia magnus es apud Dominum & electus, & post n S. Saturninum eris Episcopus, ut permaneas & gubernet te Pater tuus excelsus usque in finem. Locus autem ille in illius ingressu repletus fuit odore suavissimo: dederuntque ei juxta morem introeuntium benedictionem. Tunc Dei servus apprehensa coma (hic enim erat mos antiquus) obtulit se sancto altario & ejusdem ecclesiæ Reliquiis, præsentibus iisdem Episcopis: & eadem nocte mansit in civitate. Sequenti ergo die intrantes in Ecclesiam, eum ut oraret invitabant: & protinus post orationem protulerunt binas stolas & Pontificalia indumenta, cum annulo & virga. Tunc Pontifices eum consecraverunt Episcopum. Consecratus est autem beatus Confessor Sacerdotio & Pontificali dignitate ab Reverendissimo Tornoaldo secundum edictum Angelicum, [ab Episcopo Tornoaldo:] præsentibus Gregorio & Hermoaldo Coepiscopis. Tunc gratias Deo reddiderunt, quod tantum Episcopum concessisset. Sanctus autem Germerius obtulit Missam in honorem sanctissimæ & individuæ Trinitatis, distribuens omnibus Eucharisticam portionem, cum gratiarum actione. Peracta autem Missa accepit eum Tornoaldus Episcopus honorifice in domum suam, & comederunt, Deo semper gratias agentes pro beneficiis collatis: rogabant enim eum prædicti omnes Pontifices, ut ante discessum cum eis manere dignaretur: quod & fecit.

[5] Peractis autem sacrarum eulogiarum diebus revertebatur cum Episcopali benedictione in partes Tolosanas, ubi domum & facultates reliquerat. Factum est autem ut cum transiret per Francorum o regiam, [invitatus a Rege,] fama illius perveniret usque ad palatium Regis Chlodovæi. Et misit Rex quæsitores ut eum solicite quærerent, & si invenirent eum honorifice ad se ducerent. Factum est autem ut, dum pertransiret civitatem, nuntiaretur ei, quod Rex eum vellet videre. Ivit itaque ad Regem & salutavit illum humiliter. Videns autem eum Rex gavisus est, quod dignus fuisset tantum videre Sacerdotem, de quo talia audiverat: erat autem annorum triginta cum Sacerdotio est initiatus. Interrogavit autem Rex: Quis es tu? unde? & quod nomen habes? Tunc respondit: Germerius a baptismo vocor, natus in civitate p Incolesmis, in territorium Tolosanum ad discendas litteras in pueritia missus, in Sanctonica civitate Subdiaconus factus, in termino Yconio Diaconus ordinatus, & in civitate Arisitana Episcopali munere inunctus, quamvis indignus: tamen in Deo confido. Tunc respondit Rex, omnis qui se exaltat, humiliabitur; & qui se humiliat, exaltabitur. Bonus es tu, & Spiritus Dei loquitur in te.

[6] Invitavit autem illum ut accumberent mensæ. Et benedictis omnibus cibis a S. Germerio assederunt mensæ: [etiam ad mensam,] & dum accumberent dedit Regi & Principibus eulogias: & quamvis ejusdem generis esset cujus alii cibi: tamen hæ cælestibus escis credebantur esse confectæ eulogiæ. Et gratias egerunt Deo & Regi quod servum Dei vocasset: & confirmati q in fide, & a Sancto signati confitebantur ei peccata. Dicebat ergo credentibus: Filioli, agite pœnitentiam & quæ Deo promisistis, facere curate, ne pereatis in extremo judicio. Et cognovit Rex quod Sanctus esset, & rogavit eum ut pro anima sua oraret; & dixit: Pete quod vis ex meis facultatibus, & servi mei ambulent tecum. Dixit autem S. Germerius; Nihil peto, Domine Rex, de tuis facultatibus; sed tantum ut mihi dones in territorio Tolosano quantum mea obumbrare potest chlamys cum Domino nostro B. Saturnino, [donatur magno fundo,] ut sub ala ipsius meum requiescat corpusculum: ipsum enim post Dominum cælestem habere desidero adjutorem & defensorem in Tolosano Comitatu. Et ait illi Rex: Habeto potestatem in circum loci qui dicitur Dux r per sex millia, & in sepulturam mortuorum quantum in die septem paria boum arare consueverunt.

[7] Mansit autem cum Rege viginti diebus: & dedit illi Rex magnam summam, [& pretiosis muneribus.] auri & argenti quingentos siclos, & cruces aureas & calices argenteos cum patenis, & tres virgas fabricatas argento & auro, & tres coronas inauratas & totidem pallia per aras ex bysso. De possessionibus autem concessis chirographum fieri jussit, quem annulo suo & Optimatum suorum signavit: & ut liberum ab omni hominum jure indivulsumque maneret, ei contradidit. Dixitque Rex circumstantibus: Quod me videritis facere, facite. Et accessit, & commendavit se capillo s capitis sui S. Germerio: & similiter omnes fecere. Et osculatus est eum Rex & valedixit. Beatus autem Germerius iter nuper arreptum aggreditur, data Regi benedictione: comitabatur vero eum multitudo populi quo minus quatuor t millia, cum gaudio magno. Tum Sanctus cum lacrymis dixit eis, Pax vobiscū, Fratres, & perseverate in fide quam cœpistis, & revertimini ad ædes vestas, & Dominus sit semper vobiscum: & reversi sunt cum gaudio.

[8] At S. Germerius migravit in Tolosanas partes, & opus sui officii ministrando intravit in civitatem. Cognovit autem illum populus, & sequebatur eum per omnes ecclesiarum orationes. [Tolosæ receptus] Venit autem ad S. Saturnini ecclesiam, omnia illa quæ curæ [suæ commissa] erant circumiens loca: & reversus est in domum suam, in qua omnia dimiserat: & venerunt famuli dicentes: Jam diu nos dereliquisti, sed amodo te nobiscum manere optavimus: at ille gaudens renuntiavit illis utcumque de bonis quæ secum attulerat. Dulcidius vero & Pretiosus ostenderunt ei omnes thesauros & supellectilem quam eis crediderat, & agnita iterum retulerunt in thesauris suis. Gaudebat autem plebs audito adventu S. Germerii, & ipse annuntians verba salutis eos ad Confessionem incitabat, & omnes ægrotos illico sanabat. Et pergens in possessionem Ducorum, quam ipsi Rex donarat, evertit statuas idolorum quas ibi invenit, [struit ecclesiam S. Saturnini,] & ædificavit ecclesiam in honorem sancti Martyris Saturnini, cū tribus altaribus & consecravit eam. In cultu autem Dedicationis accensa sunt trecenta triginta luminaria cereorum vel candelarum: & Deus ea nocte multa fecit miracula per Sanctum suum Germerium, in claudis, cæcis & paralyticis, & præcipue septem leprosis: & fama illius crescebat in civitate Tolosana.

[9] Gaudebant autem parentes ejus, quod Deus dignatus est sibi dare talem filium: [ejus promotio parentibus revelatur.] & cum ad senectam pervenissent, solicitudine ingenti premebantur & preces fundebant pro filio. Cumque turbarentur, apparuit eis Angelus Domini, sospitatis filii sui confidentiam promittens: illi antem gavisi, egerunt Deo gratias pro filio & Angeli collocutione. Oravit autē Domnus Germerius & dixit: Domine Deus salutis meæ, obsecro te per clementiam tuam ut confirmes me tuo Spiritu principali: libera me de sanguinibus &c. Postea cum esset in loco Ducorum ibi struxit monasterium, & consecravit altare in honorem S. Martini Confessoris & Pontificis. Omnes itaq; servos cunctamq; familiā de aliis ad se collegit locis u, & omnia quæ de aliis acquisierat locis in Ducorum reposuit tabernis: [Miraculis ante Episcopatum clarus,] & constituit super domum suā viros eleemosynas facientes. Ut autem ad prætermissa redeamus, cum adhuc Diaconus esset, multa per eum Deus fecit miracula: per orationē enim illius Deus uberrimum fontem manare fecit, & laurum siccam virescere: pro sua etiam simplicitate duos leprosos sanavit, a tribus hominibus signo Crucis dȩmones ejecit, & in nomine Domini accensam domū extinxit.

[10] Ipse autem Pontifex vixit jejunando, orando, eleemosynas dando per triginta sex annos, habens multos servos & ancillas. Diabolus vero, [in eo probatur peste, greges & familiam extinguente,] eum tentare volens, pestem in greges misit: & factum est ut unica nocte omnes perirent. Venerunt autē pastores cum lacrymis ut nuntiarent: ille autem lætus ait illis: Ploratisne peccata? aut de quibus fletis? Anne ignoratis, quod nos non sumus jam de mundo, & qui vitam habet, mortē non est gustaturus? Non ergo nos oportet seculares habere divitias: quia qui odit seculum, diligit Dominum: quia ipse dixit: Nolite diligere mundum neque ea quæ in mundo sunt: talis enim tentatio ex diabolo est, & hæc pro peccatis nostris periere: quia Dominus dedit, Dominus abstulit, sit nomen Domini benedictū. Et iterum plaga ista effecit ut omnes servi & ancillæ extinguerentur: & Sanctus contristatus est super mortuos usq; ad animam. Tunc dixit Pretioso & Dulcidio: Fratres, petamus ecclesiam S. Polycarpi x Presbyteri, & oremus Deum constanter, ut ostendat clementiam suam. Et intrans ecclesiam induit cilicium, & conspersit se cinere; & perseveravit per triduum nec manducans nec bibens, cum fletu & lacrymis in oratione, gemens & tremens, Deumq; obsecrans, ut se a tribulatione superventa liberaret; & ut requiem daret defunctis, Sacrificium obtulit. Et cum oraret, apparuit ei Angelus, [& denuo locupletatus pie moritur.] dicens: Scias tuos deductos in Paradisum. Et gratias egit Deo, quod eum dignatus esset consolari, dicens: Rogo ut me adscribas cum Sanctis tuis. Discipuli autem sui dicebant illi lacrymabundi: Magister, cur non comedis, & tantum te affligis? Afferemus tibi escas. Responditque, Nec esurio nec sitio: propter enim diabolum tentatorem oportet nos perseverare in orationibus & in jejuniis: & Deus conteret illum sub pedibus nostris, & omnia nobis prospere succedent. Et reddita sunt illi omnia, quæ amiserat, cum fœnore post multos y annos: & post septem annos sanctissime occubuit. Hic videntur desiderari plura miracula post mortem.

[11] Accidit autem & nostris temporibus, scilicet cum Miles, nomine Godefridus, Muratiensi aa castro egressus, negotii Magnatorum causa Bituricensem bb devenisset Comitatum, [Miles subito mutus effectus,] ob famam ejusdem anxium: qui ab Archiepiscopo honorifice est exceptus. Sequenti ergo nocte, cum se sopori dedisset & vigilaret, mutus est effectus. Et cum interrogaretur; quomodo id factum fuisset, aut quid sibi visum fuisset: signis se nescire respondebat. Quod cum scivissent Sodales, Dei viro cc prȩdicto retulerunt: hic autem tantam virtutē habebat sanandi, ut plurimos signo Crucis sanitati restitueret. Quod cum ei nuntiatum esset, talari tectus chlamyde, & separatus a frequentia populi, deductus est: affligebatur enim a circumstantibus, ita ut si loqui vellet eminentiora & tutiora loca peteret. Accedens igitur junxit se Militi, eum totis viribus ad loquendum compellens: & ut vidit nihil prodesse, signū Crucis opposuit, sanctificationis illū aqua aspergens, æstimans eum obsidentes obmutescere fraude. Cumq; adhuc nihil prodesse se cerneret, intellexit hanc non sui meriti esse virtutem: dixitque adstantibus, non illum mereri sanitatem, asserens eum esse totius flagitii principē. Vade, inquit, & te Patrono dd prȩsenta alteri, & ibi sanaberis: conviatores autem ipsius hæc audientes reversi sunt ad propria.

[12] Audientes autem hæc castrenses ipsius, & omnes affines terræ illius Domini ac Principes, actutum cum fletu obviam ei fuerunt: & interrogantibus cunctis manu pro voce respondebat. Cumq; ad sui mensuram facta esset ee papyrus, profectus est ad S. Germerium: [adducitur ad sepulcrum ejus,] ibiq; nocte illa persistens in vigiliis & obsecratione, non manducans nec bibens, a præcedenti die Veneris, qua vocem amiserat, usq; ad subsequentem Mercurii, qua cœpit loqui. Illucescente autem die Clerici præsentes novenaria sacrificia pro eo obtulerunt: & cum perfusus fuisset aqua exorcismi, quam Clerici confecerant; cum paululum requiesceret, cœpit S. Germerii precibus lingua loqui & Dominum magnificare. Accedens autem ad beatissimam glebam, oblatam summa cum reverentia stolam collo circumferens, genu flexo ait: Domine, memetipsum tibi, [& loquelam recipit.] ante tuum altare & corpus S. Germerii, offero culpabilem: miserere mei. Et ipse cum duobus circumstantibus, tribus vicibus profectus est ad altaria: præterea cibum sibi afferri rogavit: & appositus est ei panis & vas plenum aqua, & manducavit, cum a quinque diebus non manducasset: & reversus est in patrium solum, applaudentibus cunctis ob tale factum. De supellectile vero duobus hospitalariis singula largitus est lectorum tegmina: supradicto etiam B. Germerii [corpori] opere sutorio & mirifico cortinas magni pretii contulit. Deinde vero monachi ff & loci procuratores omnia pulsare signa cœperunt, in laudem prorumpentes Dei, qui talia per servum suum Germerium operari dignatus est miracula.

Annotata

a Chlodovæus I regnavit ab anno 480 usque ad 509, baptizatus a S. Remigio an. 496.

b Nomen ipsum, alterutro saltem parente, Francum fuisse comprobat.

c Mare hic vocari intelligo Garumnæ fauces, a Dordonii ostio usque ad Oceanum integram & mox geminam leucam patens, quod trajecisse potuit Sanctus, tutius a Burgundionum incursionibus iter habiturus Tolosam, per Novempopulaniam fluvio tutam, quam per Aquitaniam primam illis obnoxiam.

d Saussajus, nullo quod sciam exemplo, Dulcidium & Placidium vocat, & sub titulo Sanctitatis conditos, ait in supplemento ad XVI Maji: quod alibi nusquam asseritur.

e Creditor hic dici videtur pro Curator: sicuti abacus, in quo suppellex mensaria exponitur, vocatur credentia.

f Hæc verba [ ] includo, quia existimo non esse primi auctoris, sed ejus qui postea miracula addidit.

g Imperfectus valde in principio est Sanctonensium Episcoporum Catalogus, ut nihil mirum sit in eo Gregorium hunc desiderari. Le Cointe ante Petrum collocat, anno DXI (seu potius DIX) Concilio I Aurelianensi subscriptum.

h MS. Præsulatus: sed infelicem fuisse in similibus conjectorem eum qui codicem Tolosanum scripsit, pluribus constabit exemplis. Yconium autem (forte scribendum Yonsiū) omnino dici credo oppidum, Yonssac vulgo dictum, ad Singonam fluvium, sex leucis supra Santonas. Infra, Terminus (fortasse Terricoriū) Yconium dicitur.

i MS. A Provincialibus Episcopis: quod non placet.

k Hos ubique comitatos, mox indicatur.

l Ms. perperam Parisitanum.

m Tornoaldum Episcopum Arisitanum fuisse, nemo jam dubitaverit (Conicaldum vocat Bernardus Guidonis) Gregorium non possum Santonicum supra memoratum credere, cum hic ad Aquitaniam secundam spectarit Burdegalensi Metropolitano subjectus, Arisita vero pertineat ad Aquitaniam primam sub Archiepiscopo Bituricensi, qui tunc erat Tetradius: cujus vices supplerunt hi Episcopi Tolosæ viciniores. Quid si eorum unus Albigensis fuerit, inter Sabinum anno 506 & Ambrosium anno 549 notos? alter Aginnensis, inter Dulcidium anno 405 & Bebianum 550 præsidentes? vel Cadurcensis, inter Boetium anno 506 & Sustratium anno 531 reperiendos, in subscriptionibus conciliorum Agathensis & Aurelianensis 2? De Rutenensi Sede non puto cogitandum: quia eam videtur tunc tenuisse S. Quintianus.

n Colitur S. Saturninus, primus Tolosatium Episcopus, 29 Novembris: apparet autem hic eum nominari, sicut etiam nunc diceretur aliquis Romæ ordinari post S. Petrum.

o Ita legere malim quam regnum. Credibile est autem Chlodovæum tunc habuisse Palatium suum cis Garumnæ & Tarni confluentes, ubi pellendis Gallia Narbonensi Gothis, qui eam adhuc totam tenebant præter Tolosam, præsentior intenderet: puta ubi nunc est Mossiacum oppidum, aut alio vicino loco, per quem Arisita Tolosam eunti erat transeundum.

p Mss. ineptißime Jerosolymis.

q Erant siquidem Franci, præsertim nobiles, majori parte adhuc neophyti.

r Bernardus Guidonis: in loco Ducum, qui nunc Roviniaco dicitur: Catellus Rovimatum jam appellari ait.

s Ita quod vanitatis superstitiosæ erat, ad venerationem Episcopi vertit pietas Regis, ea ratione profitendo se filium ejus spiritualem: cujus rei exempla etiam alia suggerit Francorum historia.

t Non hominum, sed passuum, seu quatuor milliaria Italica.

u Fortaßis etiam parentibus mortuis, relictam sibi ab eis hereditatem, illuc transtulisse significatur.

x Saussajus in Supplemento meminit ad 26 Februarii monasterii S. Polycarpi in agro Narbonensi, quod existimat esse Episcopi Martyris: ego potius hic nominati Presbyteri esse crediderim, cujus memoria obscurata nunc sit, & cultus cum alterius, tota ecclesia noti, paulatim confusus: unde nec dies ejus nunc sciatur. Nisi forte est Polycarpus Presbyter Romanus, 23 Februarii, notus ex Actis S. Sebastiani; cujus Reliquiæ, uti in Altumvillare diœcesis Remensis monasterium illatæ, cultum ejus istic stabiliverunt; sic pars alia corporis, in Narbonensem delata provinciam, eumdem Tolosatibus aliisque reddiderit venerabilem.

y Hos annos præsumere libet septem fuisse, ut calamitatis tempori respondeat tempus restitutæ felicitatis, atque ita Episcopus fuerit totis 50 annis.

aa Mauratum in Arvernia superiori, ad Alagnonem fluviolum, 30 minimum leucis Tolosa distat.

bb Ecgraphum nostrum corrupte Astaracensem: utinam autem hic nominaretur, sic enim sciretur tempus vitæ transcriptæ & appendicis additæ, quam totam Bernardus Guidonis omisit.

cc Si de Archiepiscopo sermo est, habuit Metropolis illa S. Agiulfum sive Aigulfum, anno 820 & 835 notumex publicis Actis & 11 Iunii colendum; S. Rodulfum, antea Floriacensem Abbatem, anno 841 clarum & 866 mortuum, cujus festum 21 Iulii agitur; ac denique S. Guilielmum, anno 1199 ordinatum & 1209 Vita functum die 10 Ianuarii, quando Vitam ipsius illustravimus. Si autem est alius ex iis quos civitas ista habuit atque inter sanctos colit, totum Martyrologium Saussaji percurrens, nullius invenio aptum tempus, nisi forte Mariani Iunioris Eremitæ Spinolai 19 Augusti, Silvini Confessoris 23 Septembris, Opinionis Presbyteri 12 Octobris, ætas, ignota nobis, aliquem eorum hic intelligi patiatur: quod discendi magis quam docendi causa propositum volui, ut pleniorem eorum notitiam suggerere dignetur aliquis. Hoc autem postremo modo, evidentius foret deesse aliqua, in quibus talis Dei servus fuerit nominatim designatus.

dd Ecgraphum nostrum proprio præsenta altari: sed patet tota serie alterius provinciæ hominem fuisse, & aliud patrocinium quærere jussum, ad corpus S. Germerii adductum esse.

ee Sic in Miraculis S. Isidori Agricole, die præcedenti num. 20 litt. c, Madritensis suburbii mulier, an. 1265 viro suo paralytico opem sancti implorans, Papyro mensa est membra ejus, quam cera investiens adornavit, candelam scilicet ex ea faciens.

ff Hinc intelliges, ibi tunc monasterium fuisse.

DE S EMANO PRESBYTERO, MAVRILIO ET ALMARO,
MARTYRIBVS IN AGRO CARNOTENSI IN GALLIA.

SEC. VI

[Praefatio]

Emanus Presb. Martyr in agro Carnotensi (S.)
Maurilius, Martyr in agro Carnotensi (S.)
Almarus, Martyr in agro Carnotensi (S.)

AUCTORE G. H.

Carnutum sive Carnotum, antiquis Autricum, Galliæ urbs Episcopalis ad fluvium Audurum & caput Belsiæ, [Cultus 16 Maji.] celebrat hoc XVI Maji festum S. Emani Martyris officio Ecclesiastico tam in urbe quam reliqua diœcesi sub ritu semiduplici, & tres lectiones quæ in secundo Nocturno ad Matutinum præscribuntur recitandæ, sunt desumptæ ex antiqua ejus Vita. Hanc damus ex duplici MS. codice, [Vita ex Mss.] cujus alterum Vindocinensem appellat Andreas du Chesne, multiplici sua eruditione clarus, qui eam inde descriptam nobis submisit; alteram Rotomago accepimus a P. Frederico Flouëto, ex MS. D. Bigotii Senatoris Rotomagensis descriptam. [& miracula auctore coævo,] Auctor in Prologo optans laudare Dominum in S. Emano, illius gesta nec non & passionem recolendo, asserit se ita id facere velle, ut nihil de supradicti Sancti actibus contineat pagina, quod non aut proprio visui monstratum, aut videntium ore sit insinuatum. Quod licet præcipue de rebus & miraculis, apud Carnotenses patratis, intelligatur; verum tamen esse non potest, nisi ab alio auctore additum fateamur numerum ultimum, ubi dicitur, post multa denique annorum curricula translatum corpus B. Emani in civitatem Carnotum. [Tempus Vitæ dubium.] Hic enim loquendi modus supponit scriptorem, ab ætate ipsius Sancti longius remotum. Hoc autem posito, quod multo posterior alius hæc Acta transcripserit interpolaveritque, nihil miraberis Pontificis Romani nomen, sub quo S. Emanus Romæ studuit, quemque primus auctor nominare neglexerat, per exorbitantem enormiter conjecturam suppletum num. 2, designando B. Leonem, quo nomine primus seculo quinto sedit, secundus autem seculo septimo: cum interim num. 6 tunc cum in Galliam transiit Sanctus, dicatur Theodebertus regnum Francorum administrasse, & num. 4 ac 10 indicetur Nectarius Episcopus Augustodunensis, qui cum Theodeberto Rege floruit sexto Christi seculo. Horum interim mentione omissa, in Breviario Carnotensi anno MDCXXXIII excuso tantum memoratur Leo Pontifex Maximus. Ipsæ Lectiones hæ sunt.

[2] Emanus, Cappadox genere, optimarum artium studiis, quibus a puero incubuerat, egregie eruditus est. Cum autem ex voto & pia cupiditate, [Epitome ex Breviario Carnotēsi.] Romam, ad invisenda beatorum Apostolorum Petri & Pauli monumenta, venisset; Leo Pontifex Maximus, doctrinæ & religionis nomine, eum benignissime excepit: sed & studia ejus fovens, magna ex parte felicissimam indolem sua liberalitate provexit, ut Ecclesiasticæ functioni, cui natus esse videbatur, par esse posset. Romæ sacrarum litterarum facilius adipiscendarum gratia septennio moratus, summa sui spe ac expectatione omnes implevit. Inde Mediolanum & Augustodunum religiosa devotione contendit, ut sacras Martyrum Nazarii & Symphoriani memorias veneraretur. Inter alia autem multa, quæ præclare Ædui ab eo gesta sunt, hoc maxime dignum haberi potest, quod pro foribus templi excubantem claudum sanitati pristinæ restitui suis precibus impetrarit. Porro cum maxime posset in doctrina sana exhortari, & contradicentes arguere, divinitus in somnis admonitus est, ut ad disseminandum Dei verbum Carnotum proficisceretur. Huc itaque, vocationis suæ haud immemor, absque mora properat, ad quævis adeunda pericula paratus, pro crediti sibi gregis tuenda salute; quin & ad mortem ipsam, si qua id postularet necessitas, subeundam. At dum mira vitæ sanctimonia ac morum integritate in omnem ministerii sui curam insudaret, a fidei persecutoribus, in remota quadam agri Carnotensis solitudine, una cum sociis Maurilio & Almaro misere cæsus est, decimo septimo Kalendas Junii. Hæc ibi. Qui tres simul celebrantur in MS. sub nomine Vsuardi, & MS. Florario Sanctorum, & a Greveno in Auctario Vsuardi.

[3] Saussajus in Martyrologio Gallicano ad hunc diem XVI Maji, omißis sociis Maurilio & Almaro, [Qui socii in cæde fuerint.] aßignat unicum, & appellat Peregrinum, cujus in Actis nulla fit mentio. Sed num Emanum appellarint Peregrinum, quia ex Cappadocia advenerat? an potius inde erratum, quia eodem die apud Carnotenses præscribitur Commemoratur S. Peregrini Episcopi & Martyris, sed Autissiodorensis, de quo hoc die egimus? Præterea apud Saussajum nulla fit mentio S. Leonis Papæ, imo neque Nectarii Episcopi aut Theodeberti Regis. Quod nos, re tota considerata, opinamur dici oportere, est; quod scriptor coævus idemque Gallicus & Carnotensis, debuerit scire sub quo præcise Rege, & a quo Episcopo in Galliam adductus Sanctus fuerit; atque etiam ejus nomen scripto suo inserere; [An seculo 6 floruerit,] non item nomen Romani Pontificis, qui ante tot annos sederit; ejus autem interpolatos supponendo nomen Leonis, ut celeberrimi Pontificis, locum corruperit: & sic venisset in Gallias seculo sexto, sub Theodeberto Rege; & Augustoduni fuerit, cum ibidem S. Nectarius Ecclesiæ præesset. In MS. Martyrologio veteri, sub finem sic habetur ad XI Kalendas Iunii: Ipsa die in pago Carnotino prope Cellam Islarem, nativitas S. Emani Martyris. Ita adscriptum ad Vitam MS. Rotomagensem, sed forte legendum ad XVII Kalendas Junii, uti ubique in Vita habetur.

VITA
Auctore coævo ex codicibus MSS.

Emanus Presb. Martyr in agro Carnotensi (S.)
Maurilius, Martyr in agro Carnotensi (S.)
Almarus, Martyr in agro Carnotensi (S.)

BHL Number: 2525

EX MS.

PROLOGUS.

[1] Laudis divinæ frequentationem magnæ & saluberrimæ religionis esse indicat in Psalmis toties repetita ipsius laudis exhortatio. Inter cujus laudis multiplicitatē non modica illa constat laudatio, qua Dominum Deum in Sanctis ejus laudare jubemur. In eis utique, de quibus alibi legitur, mirabilis Deus in Sanctis suis. Tale igitur præceptum habentes, optemus Dominum laudare in sancto Martyre suo Emano; [Laus Sanctorum in Deum redundat.] illius scilicet gesta, nec non & passionem, quam cum SS. Maurilio, & Almaro passus est, recolendo narrantes, & narrando recolentes. Ecce enim etsi nimis exiles atque imperiti hujus scripturæ auctores computamur, non tamen dedignatur Dominus laudes, quæ ob Sanctorum suorum devotionem ei exhibentur. Nam si priscis temporibus gratuitæ oblectationi erant tragœdiæ & comœdiæ, quas harum auctores multa fabulositate prosequebantur, non dubium quin Redemptori nostro & fidelibus sanctæ Dei Ecclesiæ in gestis Sanctorum, quæ veridico stylo produntur, complaceant. Adeo enim hæc quæ narranda sunt veritatis simplicitate nitescunt, ut nihil de supradicti Sancti actibus contineat pagina, quod non aut proprio visui monstratum, aut videntium ore sit insinuatum. Unde si hæc silentii carcere tenerentur; vererer utique ne servi illius, talentum sub modio recondentis, discrimini subjacerem. Aggrediar itaque Deo auctore promissi operis thema: & ne prolixitatis superfluitate legentium simul & audientium animos offendam, succinctus in eo narrator haberi elaborabo.

CAPUT I.
Patria Cappadocia. Acta Romæ, Mediolani, Augustodani. Miracula.

[2] [In Cappadocia natus,] Igitur B. Emanus Martyr, Cappadociæ regionis extitit oriundus. Qui videlicet a primis infantiæ rudimētis, spiritualibus extitit eruditus doctrinis. De hinc in annis pueritiȩ positus, bonis cœpit Deo complacere moribus Quidquid enim salubre auditu percipere poterat, tenaci potius memoriæ commēdabat. Cumque jam in majori proveheretur ætate, totis virium præcordiis cœpit magis ac magis ad cælestia anhelare. Denique cum jam adolescentiæ flores subiret, divino admonitus oraculo, ut alter Abraham terram nativitatis suæ relinquens, Romam advenit; scilicet ut B. Petri & Pauli Apostolorum aliorumque ibi Sanctorum limina orando visitaret, & ut exemplis emolumentum vitæ suæ inibi caperet. Qui ibi tunc temporis a Apostolicali Cathedræ præsidebat, prædictum adolescentem benignissime suscepit, [Romæ curante Papa,] & divino cultui aptum intelligens, litteralibus eum studiis tradidit: quorum doctrina plenissime educatus, in tantum subito earum culmen enituit, ut penitus pro hoc exercitio Romanæ plebi laudabilis haberetur. Et quia potissime Spiritus sancti gratia repletus, spiritaliter agendo studiisque litteralibus discendo inserviebat; [studet septennio,] septenum annorum circulum sub hoc studio cum eodem Apostolico peregit.

[3] Auditis vero virtutum signis, quæ Dominus per b B. Nazarium tunc temporis apud Mediolanum operabatur, sancto accensus desiderio, festinato disposuit illuc proficisci. Accedens denique ad præfatum Papam, innotuit ei causam sui desiderii. Venerabilis vero Apostolicus his auditis, gratias Deo reddidit, qui ejus hæc inspiravit cordi. Itineris quoque commeatu ei concesso monuit, ut semper quæ Dei sunt studiose perageret: denique accepta benedictione, [Mediolani moratur biennio,] ut diximus, & ab eodem Pontifice religiosissime valefactus, Mediolanensem urbem adiit: atque in ecclesia, qua Sancti corpus Nazarii requiescit, duobus annis perstitit.

[4] Interim autem dum inibi cohabitaret, superna visione commonetur, ut ad Augustodunensem Galliarum urbem, c S. Symphoriani suffragium imploraturus, accelerando disponeret itinerari: [monitu divino Augustodunum iturus,] nam & ibidem tunc temporis per B. Symphorianum omnipotens Deus plurima miraculorum prodigia exercebat. Qua scilicet vir Dei commonitus visione, festinabat quantocius divinis obsequi mandatis. Tandem itaque eo iter accelerare cupientem omnium Consolator, auxilium consolationis ei providit; quia semper adest sperantibus in se, cunctis in se credentibus quæ justa sunt pie subministrans. Eodem itaque tempore venerandus d Nectarius, ejusdem civitatis Episcopus, [in S. Nectarii comitatu] S. Nazarium eodem voto causa orationis adiens, invenit ibi virum Dei Emanum: quem de ejus nativitate aut unde duxisset originem percunctans, placido ejus alloquio didicit, eum de Cappadocia provincia natum: atque interrogationi interrogationem subjungens, inquirit ab eo quo pergeret. Cui vir Dei Emanus respondit: Nocturna visione commonitus sum, ut in Gallias ad S. Symphorianum Martyrem eam orare: cujus sacrum Corpus foris murum Æduæ civitatis humatum quiescit. Subjunxit ei B. Nectarius, dicens: Ego, quamvis indignus, Episcopus sum loci illius: sed si tuæ voluntatis spes est, gradiamur simul, eroque socius tui itineris. Factus itaque vir Dei Emanus comes itineris Episcopi, pervenit ad limina S. Symphoriani, uti imperatum erat illi.

[5] [eo venie.] Ut autem jam demonstraretur mundo virtus sanctitatis, quæ latebat in B. Emano, in crastino venit ad limina S. Symphoriani claudus quidam mendicans. Expleto itaque vir Dei Emanus pro quo venerat orationum mysterio, [claudum oratione sanat.] exiens ab ecclesia vidit eumdem claudum: cujus imbecillitati compassus, mox ad ecclesiam revertitur, & oratione ipsa die cum nocte occupatur. Altera vero die rediens, & apprehensa manu ejus, invocato nomine Domini, continuo ejus membrorum valetudini sanitatem diu optatam impetravit.

[6] Elapsis autem ibidem aliquot annis a tempore peregrinationis suæ, nocte quadam cum se sopori dedisset superna visio eum affatur, ut partes Galliarum aggrediens, Carnotum, Neustriæ urbem, prædicandi verbi Dei gratia intrepidus adiret: [Carnotum venit:] nam eadem tunc temporis urbs non solum cunctis operibus, verum etiam & viris illustribus pollebat valde. Tunc mature vir Dei consurgens, non post multum temporis mœnia præfatæ urbis Christo annuente ingreditur. Ibi autem verbum Dei civibus prædicans, per biennium cohabitavit, multosque ad fidem Christi convertit. Ea denique tempestate præcellentissimus Rex e Theodebertus regnum Francorum strenue administrabat: qui non solum in causis civilibus, verum etiam in Ecclesiasticis disponendis valde studiosus erat. Hujus ergo incliti Regis tempore, hic vir beatissimus Gallias Domino ducente pervenit. Sed his prætermissis ad nostræ revertamur ordinem historiæ enarrandum.

[7] Dum autem in prædicta urbe Carnoto moraretur, revelatio quorumdam Christi Martyrum, ipsis se revelantibus, ei apparuit, quorum passionis textus talis extitisse fertur. Quidam namque venerabilis Diaconus, suæ causa necessitatis, cum suo Clerico devenit ad vicum, qui vocatur Celsiacus: perfectisque omnibus pro quibus illuc venerat, factum est, cum exinde regrederetur, ut super ripam fluminis, cui vocabulum est f Audura, se repausare, & equos suos herbæ pabulo aliquantisper refocillare, [viso admonitus corpora Martyrum sepelit.] diverteret. Accidit vero ut in eodem loco a quibusdam latronibus cum socio suo interficeretur, & in ipsam aquam projiceretur. Post paucos denique dies apparuerunt per visum viro Dei Emano, dicentes, Veni serve Christi, leva corpuscula nostra de aqua, quia ibi piscium cibus sumus; sed & lupi nos penitus devorandos inde extrahere conantur. Significantes ergo ei locum, continuo disparuerunt. Diluculo igitur vir Dei Emanus consurgens, venit ad fluvium in quo projecti fuerant. Fusa ergo pro eis oratione, corpuscula eorum de aqua protulit, & ad urbem devecta foris murum civitatis condigne sepelivit.

[8] Post hæc cum in ipsa civitate orationibus & vigiliis assiduaretur, per visum apparuit ei B. g Andochius Martyr, [eorumque gloriam intuetur:] dicens: Benedicte vereque a Deo dilecte Emane, quia in numero Sanctorum jam a Deo scriptus es, veni, & ostendam tibi gloriam Martyrum Dei, ac tormenta inferorū quibus cruciantur impii. Denique eum secum assumens, ostendit ei omnia quæ spoponderat: & petenti ab eo quis esset, innotuit ei nomen suum, & nomina fratrum suorum, secum h pariter martyrio consecratorum. Ex qua visione vir Dei in Christo roboratus, cœpit admodum cunctis virtutibus excellere.

[9] Cum vero adhuc ipsius loci incola haberetur vir beatissimus, contigit ut euntes pastores illustris viri Bladisti ad greges suos signandos, [fures occidendos liberat:] furta circummanentibus hominibus intenderent: qui capti & in ligaminibus positi, verberibusque diu affecti, tandem ducebantur ad mortem. Audiens autem B. Emanus ocius ad ipsos liberandos affuit, volens pro ipsis tradere se morti. Tunc judex hæc audiens, misericordiæ visceribus tactus, ipsos vinculis relaxavit, & vitam pro eo habere illos permisit.

[10] Cœpit interea vir sanctus jejuniis & eleemosynis & ceteris bonorum operum exhibitionibus Deo præcipue inservire: & cum siti frequentius flagraret, [in siti sal pro aqua sumit:] sal pro aqua sibi ministrabat, dicens: Accipe os insatiabile, hoc sit tibi pro dulcedine aquæ: nam & vigiliis sic attenuabat corpus, ut insomnis existeret quamplurimis noctibus. Caritatis namque gratia repletus egenis prout poterat necessaria ministrabat. Orationi vero, lectioni & meditationi ac divinis colloquiis erat jugiter, & omnimodis intentus. Quodam igitur tempore ob festivitatem S. Symphoriani Augustudunensem rursus expetens urbem, ac inibi in orationibus pernoctans, ut meritum sanctitatis ejus quoquo locorum divulgaretur; cœpit per energumenos proprio nomine manifestari. Cognito autem hoc Nectarius Episcopus, iracundia simul & livore inimici succensus, jussit eum in loco, ubi nulla lux erat, includi. Quo vir Dei ingressus, [ab Augustodunensi carcere liberatus,] pavimenti immunditias vestimento verrere cœpit; & hoc facto positis genibus orabat ad Dominum. Inter orandum vero odor suavitatis locum illum replevit, & lumen splendidum circumfulsit: cujus indicii magnificentiam occultari Divinitas non passa, ei divino nutu obserata protinus patuere carceris ostia. Veniens autem Eufronius Archidiaconus, reclusit ea tertio diligenter: sed recedente eo, statim sunt patefacta. Tunc venerabilis Episcopus, cum ei nuntiatum fuisset, gratias agens Deo, virum sanctum deinceps in magna laude habere cœpit: [ordinatur Clericus.] & prostratus pedibus ejus veniam precabatur. Deinde egresso eo cœpit illi suggerere, ut honorem Clericatus acciperet: moxque acquiescens consilio ejus, percepta benedictione caput sibi tonderi in Clericali honore fecit.

ANNOTATA.

a MSS. Ibique tunc temporis B. Leo Apost. cath. præerat, qui: quod, omisso nomine Leonis ut perperam intruso, sic mutavimus, ut nihil coævo auctore indignum lector offenderet.

b Colitur S. Nazarius 28 Iulii.

c S. Symphoriani dies natalis est 22 Augusti.

d S. Nectarius Ep. Augustidunensis interfuit Concilio Aureliani 5, Christi anno 547, colitur 13 Septembris.

e Theodebertus, apud Austrasios regnavit ab anno 533 usque ad an. 548.

f Audura, Gallice Eure, habet ad dextram ripam vicum Cullen, deinde ad sinistram Curuam-villam Gallis Courville; postea Carnotum alluit.

g S. Andochius Presbyter, cum Thyrso Diacono & Felice, martyrio coronatus Augustoduni, colitur 24 Septembri: qui hic videtur apparuisse tamquam Martyrum Gallicanorum Primipilus, utpote a S. Polycarpo directus in Galliam.

h Pariter non tempore, sed gloria: puto enim etiam indicata nomina duorum istorum, quorum causa hæc ostensafuerunt: quæ tamen ad posterorum notitiam non venerunt, deficientibus ad eorum sepulturam miraculis, quibus ut Sancti colendi probarentur.

CAPUT II.
Sacerdotium, Miracula in agro Carnotino. Martyrium.

[11] Itaque intempestȩ noctis silentio cum se sopori dedisset, videt sanctum ac venerabilem Vercellensium Episcopum, nomine a Eusebium, cum adolescentulo quodam in albis vestibus astantem, [AS. Eusebio apparente monitus de reditu ad Carnotenses:] & dicentem sibi. Surge, benedicte Emane, redi ad urbem Carnotum, indeque ad locum ipsius pagi qui vocatur b Sibernia, & ostendam tibi ubi ecclesiam in nomine Domini construere debeas: nam de reliquo ibidem commoraturus, verbum Dei illis in partibus te oportet prædicare: felici namque temporalis vitæ cursu expleto, felicius gloriosum martyrium inibi suscipies pro nomine Christi. Tunc vir Dei Emanus eum interrogavit: Domine, quod est nomen tuum, qui mihi talia prosequeris? Qui respondens: Ego sum, ait, famulus Christi Eusebius, Vercellensium quondam Episcopus, sicque ab eo eadem hora abscessit visio, Evigilans itaque vir Dei a somno, immensas omnium Creatori pro ostensa sibi visione gratias reddidit, & iter suæ progressionis mox acceleravit. Cumque reverteretur ab Augustodunensi oppido, ut ad locum sibi monastratum veniret, Aurelianensem civitatem ingressus est, ac tunc temporis ejusdem Sedis Episcopi aspectibus se præsentavit; quem benignissime suscipiens omnis humanitatis gratia erga eum usus est. Cognoscens itaque eum sapientia & Spiritu sancto repletum, [Aureliis ordinatur Sacerdos:] ad ordines Ecclesiasticos promovit, sed & ordine Sacerdotii sublimavit.

[12] Denique inde progressus, pervenit ad urbem Carnotum. [ecclesiam construit:] Tunc & ad locum qui ei revelatus fuerat perveniens, ædificavit ecclesiam, ac inibi deinceps verbum Dei prædicans cohabitavit. Per idem tempus contigit ut invitaretur ad domum prædicti viri, nomine Bladisti; cumque exinde regressus proprias ædas introiret, dimisit equum suum illic, ut noctu herbæ pabulo reficeretur, faciens super eum signum Crucis. Prosecutus est autem eum unus ex parasitis jam dicti viri, nomine Abbo, iniquæ cupiditatis face succensus. Furtim namque subducto eodem equo, cum tota nocte sedens super eum incederet, & viam suam recte se tenere suspicaretur, mane in eodem loco inventus est unde illum subtraxerat. Qui admiratione simul & terrore concussus, [ablatum equum & pecudes recuperans miraculo, furibus ignoscit.] valde in hoc pœnitens, de equo descendere conabatur, ut eum relinquens aufugeret. Quod non valens omnimodis, accidit ut veniens B. Emanus iterum vexillum Crucis super eum faceret, obsecrans ipsum hominem ut sibi retineret equum. Qui noluit, sed magis veniam postulans impetravit. Cumque abscedere vellet, dedit ei vir sanctus unde calceamenta pararet, ne vacuus ab eo rediret. Præterea idem vir Dei paucas ovium pecudes nutriebat, ob lactis copiam pro pauperum sustentamine. Nocte igitur quadam latrunculi ovile illius ingressi sunt. Arreptos denique ab ipso ovili arietes, dum eos vellent levare a terra, videbatur eis quod canes ferrent: sicque vacui exinde abeuntes, eos timore nimio divinitus percussi reliquerunt. Qui & ipsi in crastino pedibus ejus provoluti, ac reatum suum confitentes, venia consecuta recesserunt gaudentes.

[13] Erat denique in Toringia quidam prædives, habens filium unicum, [sanat cacū & surdum:] qui a nativitate sua auditu & visu caruerat, facultatesque plurimas medicis dare disposuerat, ut filius suus sanitatem consequeretur. Audiens autem famam B. Emani, misit ei filium suum, quem retentum diutissime pro eo divinæ majestatis clementiam exoravit. Quarto vero die orationibus suis salute impetrata, vir Dei ad patrem remisit.

[14] Succedente deinde tempore Urbitius quidam adolescens, dum cum aliis coætaneis in ludo exerceretur, accidit ut improvise ab uno eorum necaretur, sicque jocus puerilis versus est ei in casum mortis. Quem homicidam parentes illius qui mortuus fuerat apprehendentes, perductum in civitatem Carnotum retruserunt in carcerem. Comperto autem vir Dei quantocius adveniens, obnixe cœpit rogare ut ei vita concederetur; nam de mortis illius examine jam tractabatur. Genitrix autem ipsius mortui cum viro Dei adierat urbem, [incarceratum liberat:] perindeque eam vir Dei precatus fuerat super vita illius qui carcere detinebatur, nec eam ad preces suas flectere poterat. Veniens autem vir sanctus ad carcerem, ubi orationem fudit, protinus comminuta sunt ligna a pedibus ejus qui tenebatur, & ceciderunt catenæ de manibus ejus. Quod videntes qui indignati fuerant, permiserunt eum incontaminatum abire. Eodem vero die præfata genitrix ipsius mortui, quæ noluerat sanctum virum audire, arrepta est a dæmonio. [energume. nam sanat:] Cognati autem ejus & amici, ad pedes Sancti prostrati, postulabant, ut pro ea Dominum invocaret: qui saluti hominum magis prodesse quam obesse desiderans, fusa oratione eam restituit sanitati. [mortuum resuscitat] Accedens autem vir Dei ad prædicti corpus defuncti, atque invocato nomine Christi, eum matri continuo viventem reddidit, sicque trino miraculo salutis actor effectus mirabilis, & homicidam a crimine puerumque a morte, & mulierem a dæmone liberavit.

[15] Factum est autem insequenti tempore, ut Laudo quidam vir honoratus, filiam cujusdam viri, quam Christo sacrari devoverat, in nefanda conjunctione sibi sociare vellet. [alios incarceratos liberat:] Erat vero idem homo cum multis resistens ei, ne tam grave scelus committeret, & ne filiam ejus nefarie opprimeret. Qui noluit consiliis ejus acquiescere, sed hoc graviter ferens, eum occasionibus repertis posuit in carcerem cum aliis numero quadraginta. Tum deinde quadam re exigente, circumseptus militum agmine venit, ad locum qui vocatur Spinogilus: & petentibus de eo parentibus ipsius qui tenebatur, astitit ei sanctus Dei Emanus, & tenens frȩnum equi illius, rogabat ut vinctum cum ceteris de carcere laxaret, ac ne filiam ejus nefande concupisceret, exorabat. Ille vero abdicato quod audiebat, cum ab eo loco quasi stadiis quindecim recessisset, subito timore magno percellitur, & magna velocitate cum duobus tantum pueris ad virum Dei reversus, atque ejus vestigiis provolutus, veniam poposcit. Hominem itaque quem in carcere detinebat, omnesque qui cum eo erant relaxavit; insuper & nefandæ concupiscentiæ malum dereliquit.

[16] Quidam denique vir, nomine Orfactius, manens prope fluvium Auduræ, [sanat furibundum,] graviter a dæmonio vexabatur: ita denique insania ferebatur, ut nec stare quidem juxta eum quilibet præsumeret, ac sibimet etiam dentibus labia laceraret. Audita autem fama venerabilis viri, & virtutibus quas Domino cooperante faciebat, ab amicis & cognatis ad eum adducitur. Vir autem Domini solita pietate motus, illico ad orationis pro eo confugit auxilium: meritis ergo ipsius intervenientibus sanus ad propria reversus est. [& alium juvenem:] Mulier vero quædam ex genere Francorum habebat in domo propinquum adolescentem, quem valde diligebat, sed a dæmonio arreptum gravissime dolebat: qui quadam die domo egressus, nullo se comitante, abiit in silvam, subiensque in arborem, casso se quærentes labore decepit. Revelatum est autem B. Emano ubi puer ille in arbore consistebat. Accedens igitur ad locum, eumque exinde descendere cogens, sanum Dominæ suæ reddidit. Moris siquidem erat viro Dei, ut in quemcumque virtutem sanationis exerceret, præciperet illi, ne cui auctorem eum suæ sospitatis proderet. Hoc enim, utpote humilitatis amicus, dicebat, sed ejus sancta opera prorsus reticeri non poterant.

[17] Denique plurima prætermissa sunt a nobis miracula, quæ vivens in corpore Deo actore patravit: sed quia jam sermo a nobis de ipso habitus præteriit, nunc ad ejus gloriosum passionis certamē convertamus stylū. Cum igitur omnipotens Deus ipsius sancti viri labores cælesti mercede decrevisset remunerare, quadā die idem vir Dei, cum suis sociis c Maurilio & Almaro deambulabat, per ipsa opaca solitudinis, suæ cellulæ contigua loca. [admonens latrones de emendatione vitæ] Erat autem illic in locis abditis latronum turba commorans non modica, ejusdem sancti viri studiis & prædicationi semper infesta, qui & sperabant eum plurimas penes se habere pecunias. Qui speculatius agnita ejus profectione, ei continuo occurrunt armati. Tunc vir Domini eos eminus appropinquare considerans, eis constanter obviam processit. Cœpit autem eos miti affatu hortari ut desisterent a malis, & viam apprehenderent Christi. Cumque ejus salutaribus doctrinis nequaquam acquiescerent, iracundiæ facibus ut jam diu conceperant, succensi, eum repente cum prædictis sociis pro fide religionis peremerunt: [cum 2 sociis occiditur 16 Maji,] sicque sanctus athleta Christi ob Dei fidem vel prædicationem innocenter cum prædictis sociis passus, gloriosum sumpsit martyrium septima decima die Kalendarum Juniarum, quorum sanctæ animæ ab Angelis in cælo evectæ, & inter sacra beatorum Martyrum consortia sunt susceptæ. [claret miraculis:] Sepulti sunt autem præfati Martyres a viris religiosis ibidem in vicinia Islaris-Cellæ, ubi usque in præsentem diem meritis eorum omnipotens Deus plurimas virtutes operatur, ad laudem nominis sui d.

[18] Post multa denique annorum curricula translatum est corpus B. Emani in civitatem Carnotum, ubi ab urbis ejusdem Christicolis in maxima veneratione habetur e. Tanto enim eum pro nobis apud Deum intervenire speramus, [transfertur Carnotum.] quanto hic magis pio amore, ut sanctissimum Martyrem decet, ejus merita veneranda complectimur, ad laudem & gloriam nominis Domini nostri Jesu Christi. Palmam itaque victoriæ gloriosam ob sanctos labores vitæ & passionis consecutus a Domino, vivit nunc in cælesti regno cum Rege Regum Christo, cui est cum Deo Patre, & Spiritu sancto æqualis honor, æqualis gloria, & æquale imperium, & ante secula, & in æternum, & ultra.

Martyris Emani Carnotis in urbe sepulti
      Passio Cara Deo feliciter est recitata.

ANNOTATA.

a Colitur S. Eusebius Episcopus Vercellensis 15 Decembris.

b Ita MS. Rotomagense, at MS. Vindocin. Hibernia. Saussajo Illiriensis pagus vulgo Illiers: sed hoc infra Islaris-cella dicitur.

c Saussajus horum loco jungit ei S. Peregrinum, quod supra rejecimus.

d Hic videtur finitus textus auctoris antiqui, si is vere (ut præfert titulus) coævus fuit; reliqua vero posterius addita, ab eodem qui & versus composuit, quorum initio omissorum satis est specimen in fine relinqui.

e Sebastianus Rolliardus in Historia Carnotensi pag. 152 ait, modo requiescere in Ecclesia collegiata S. Mauritii Martyris suburbana, in capsa aliqua una cum corporibus sociorum. Item esse jam ibi Prioratum quemdam S. Emani dependentem ab Abbatia Bonæ-vallis, ubi primo ceperat habitare: & pag. 146, inter ecclesias & capellas urbis Carnotensis non parochiales aliquam constituit S. Emani. Similia scripsit nobis Ambianis R. P. Emardus le Caron, de sui nominis Patrono, quem alii etiam Aymarum scribunt, solicitus: cui responsum, non dubitare nos, quin sub varia scriptione sit idem qui Almarus; sicuti Almaricus Aymericus & Emericus.

DE S. BRENDANO SEV BRANDANO
ABBATE CLVAINFERTENSI IN HIBERNIA.

ANNO DLXXXVII

[Commentarius]

Brendanus seu Brandanus, Abbas Cluainfertensis in Hibernia (S.)

AUCTORE G. H.

CAPUT I.
Ortus, educatio, institutio: monasteria constructa, S. Furseus instructus.

Floruerunt in Hibernia, duo ejusdem nominis Brendani, sive Brandani, eodem Christi seculo sexto. Horum alter monasterii Birrensis Fundator & Abbas in Momonia, [Duo Sancti Abbates Brendani,] colitur XXIX Novembris; alter Fundator & Abbas Cluain-fertensis monasterii, de quo hic agimus, celebrem venerationem habet hoc XVI Maji. Ambos simul adfuisse S. Kierano Episcopo Sagiriensi, traditur in hujus Vita, ad diem V Martii a nobis illustrata, num. 16. In Vita S. Niennidhii XVIII Ianuarii cap. 7: [ambo discipuli S. Finniani.] & S. Finniani Abbatis Cluain-Eairdensis XXIII Februarii a Colgano edita num. 19. Inter horum discipulos recensentur duo Brandani, scilicet Brandanus filius Finlogho, de quo jam agimus, & Brandanus Biorra seu Birrensis, qui Propheta in Scholis illis & etiam Sanctorum Hiberniensium habebatur. Mortuus est S. Finnianus XII Decembris, circa annum DLXIII. At Brendanus Birrensis dicitur Vsserio diem extremum clausisse anno DLXXI, & S. Brendanus Cluain-fertensis anno DLXXVII, aliis anno præcedenti. Hinc difficultas exoritur ut singulis propria acta aßignentur. S. Finnianus, Abbas Surdensis, a Brendano seculares & divinas litteras edoctus traditur in hujus Vita, a nobis edita XVI Martii, sed quis fuerit Brendanus, ignoratur. In prima Vita S. Columbæ Abbatis Hiensis apud Colganum, & a Ioanne Mabillone seculo I Benedictino tributa Commineo Albo auctori antiquo, circa annum DCLXVIII vita functo, [S. Brendani Birrensis anima visa in cælum ferri.] num. 7 ista leguntur: Quodam itidem die S. Columba summo mane suum advocat ministrum Diermitium, inquiens ita: Sacræ Eucharistiæ ministeria celeriter præparentur: hodie enim B. Brendani natalis est dies. Inquirenti ministro, cur talia præciperet, cum nullus a Scotia nuntius de ejus obitu præcessisset; tamdem ait Sanctus: Obsequere jussioni meæ: hac enim præterita nocte vidi subito apertum cælum, Angelorumque choros S. Brendani animæ descendere obvios, quorum luminosa claritate totus eadem hora illustratus est mundus. Hæc ibi, quæ in Constantiensi apud Normannos Breviario, quod habemus MDCIX excusum, & in Menologio Bucelini, & a Mabillone in Indice Prætermissorum, applicantur S. Brandano qui colitur XVI Maji. Verum & Adamnanus Abbas Hiensis, qui postea sed eodem seculo Vitam ejusdem S. Columbæ Abbatis libris tribus composuit, libro 3 cap. II in titulo asserit, esse S. Brendanum fundatorem istius monasterii, quod Scotice Birra nuncupatur. Idem postea de S. Brandano Cluain-fertensi adhuc vivo agit, ut infra dicetur. At Birrano Abbate ad XXIX Novembris transmisso, quæ ad Cluain-fertensem pertinent, prosequemur.

[2] In Vita quarta S. Patricii apud Colganum num. 79, S. Patricius plenus spiritu prophetiæ, prophetavit de Sanctis, qui in illis regionibus post ejus obitum forent, & nomina eorum & tempora in quibus nascituri essent revelavit, sicut… de S. Brendano qui CXX anno post beati viri obitum oriundus fuit. Quæ in Vita tripartita ejusdem lib. 3 cap. 47 ita narrantur: Existens in regione Luachariæ, [An ortus S. Brendani a S. Patricio prædictus?] prædixit magnum illum monachorum Patriarcham & Occidentis sidus in Occidentali parte Mumoniæ oriundum, magnum nempe Brendanum de stirpe Hua-Alta, definiens quod nasceretur CXX anno, quod impletum est. Illustravimus Acta S. Patricii ad diem XVII Martii, & in Appēdice § 4 egimus de similibus Prophetiis, sed de veritate ambigui, quod sæpe ab uno Sancto ad alios videantur translatæ, & majori ex parte ad annos XXX vel LX restringantur. Retulimus autem obitum S. Patricii ad annum Christi CCCCLX, cui si addantur solum anni XX, nativitas S. Brandani non male attribueretur anno CCCCLXXX: & cum in Annalibus cœnobii Inisfallensis, apud Waræum de Scriptoribus Hiberniæ, dicatur vixisse annos XCVII, ad supra indicatum annum DLXXVII obitus ejus recte referretur. Fuit autem S. Brendanus, ut Acta ejus antiquiora habent, filius Finlochæ Senatoris Alti (aliis, nepotis Athil) de genere Eugenii ex Fragnili (aliis Stagnili) regione Momoniensium ortus.

[3] Scripsit aliquam S. Brandani Vitam Augustinus Magraidin, Canonicus Augustinianus cœnobii Insulæ omnium Sanctorum, anno MCCCCV vita functus: qui de educatione ejus apud Colganum XVI Ianuarii in Appendice ad Vitam S. Idæ sive Itæ cap. 3. ista refert: Nutritus pius puer Brendanus est uno anno in domo parentum suorum: finitoque anno venit sanctus Episcopus Ercus post S. Brandanum, [a S. Ida educatur:] & duxit eum secum, ut aleretur apud sanctissimam Virginem Itam in suo claro monasterio, quondam dicto Cluain-chreduil, modo vero Kill-ite, id est Cella-Itæ, juxta radices montis Luachra, in regione Hua-Conaill Gabhra habitantem; & S. Ita cum gaudio magno suscepit sanctum infantem, & nutrivit eum quinque annis, diligebatque valde. Et videns gloriosa Virgo Ita eum jucundo frequenter animo, interrogabat eum dicens: O sancte infans, quid lætificat te, Sancte? Parvulus dicebat puerili loquela: [instituitur ab Episcopis Erce] Quia te video mihi loqui & alias tibi similes sanctas Virgines, istæ semper me lætificant, tenentes me in manibus suis. Dicebat ei Sancta: Sit de te, fili mi, gaudium in cælo. Post jam quinque annos venit supra dictus sanctus Episcopus Ercus, & perduxit S. Brendanum secum ad legendum: & erat S. Ita tristis de absentia sui alumni. Hæc ibi. At quæ deinde fecisset, ex eodem Augustino Magraidin refert Colganns XI Februarii ad Vitam S. Hierlatii sive Iarlathei Episcopi, ubi cap. 3 ista recensentur: Puer bonæ indolis Brendanus, flagrans amore Scripturarum, [& S. Hierlatio seu Iarlatheo] ac divinorum gliscens videre exempla Sanctorum, optata Magistri venia cogitavit, primo ut sanctum Episcopum Erlatheum visitaret, ac postea sanctos viros terræ. Sed antequam ad S. Erlatheum venisset, ad sanctam suam nutricem, nomine Itam perrexit, ut benedictionem ejus hereditate possideret: quæ ait ei: Vade, inquit, & Sanctorum regulas, qui eas opere compleverunt, addisce. Noli enim discere a Virginibus, ne scandalum incurras ab hominibus. Sancta igitur Ita, Spiritu sancto revelante, alumnum præmonuit; quod quidam laicus occurreret ei, qui inter Sanctos Dei computandus foret. Cumque Brandanus in viam suam pergeret, [sique adducit Colmānum filium Lemini] ecce, ut prædixit sancta sua nutrix, obviam habuit quemdam virum in itinere, qui Colmanus filius Lenini vocabatur: cui S. Brandanus ait: Age homo pœnitentiam, quia Deus vocavit te ad salutem, & eris ut columba innocens in conspectu Dei: & ideo vocavit eum Colmanum, quasi columbæ manum, propter operis innocentiam… Post hæc S. Brandanus ad S. Erlatheum Episcopum, in Connacia tunc commorantem, cum hoc sancto viro commorans; doctrinæ salutaris pocula sitibunde hauriens permansit. Cœpit autem & ipse inter cetera dona Dei Spiritu prophetico pollere. Aliquando namque, Spiritu revelante sancto, Pontifici Jarlatheo locum sepulturæ prædixit sic: Non hic resurges, Pater, sed alibi erit resurrectio tua. Cui senior ait: O sancte puer, quare multa arcana Dei in te abscondis? Scio enim quod Spiritum sanctum habes, [& ipsi locū sepulturæ prædicit:] & multa potentia in te latet. Tu ad me venisti ut addisceres, & ex hoc nunc meus Magister eris: accipe ergo me monachum, & discipulum tibi de cetero: dic ergo locum resurrectionis meæ. Cui Brandanus ait: Versus Orientem proficiscere, & ubi rotæ currus tui ruptæ fuerint, ibi oratorium construe & mane, illic quoque multi resurgent tecum in gloria. Ascendit Pontifex sanctus currum, & iter aggrediens non longe a cella sua fractæ sunt duæ rotæ currus, & ibi constructum est monasterium, cui nomen Tuaini-da-gualund. Hæc ibi: quibus similia addit Colganus ex MS. Killkeniensi, in quo appellatur non puer sed juvenis, & sub finem ista adjunguntur: Sanctus autem Brandanus, cum oratione & benedictione S. Jarlathæ Pontificis, discessit ad alium locum. Arbitratur Colganus S. Brendanum tunc redivisse ad priorem suum Magistrum Ercum Episcopum, quem ait anno DXII obiisse. Potuit etiam adivisse SS. Nennidhium & Finnianum; quorum cum altero Brandano fuisse eum discipulum supra indicavimus.

[4] Invisit sæpius suam autricem S. Idam sive Itam, de qua supra egimus; in cujus Vita a nobis ad XV Ianuarii edita ista num. 21 indicantur. Interrogans S. Brandanus quodam tempore B. Itam de tribus operibus, [Deo magis placentia discit a S. Ida:] quæ Deo magis placent, & de tribus quæ satis displicent; ancilla Christi sic respondit: Vera credulitas corde puro in Deum, simplex vita cum religione, largitas cum caritate, hæc tria satis Deo placent. Os autem detestans homines, affectusque malorum in corde, tenax confidentia in divitiis, hæc tria satis Deo displicent. S. Brandanus & omnes qui ibi erant, talem sententiam audientes, glorificaverunt Deum in famula sua. Præterea curavit S. Ida per S. Brandanum ad se adduci duas sanctimoniales, in peccatum carnis lapsas; quæ dein dignam pœnitentiam agentes, vitam in sanctitate peregerunt: uti indicatur num. 15 & 33.

[5] In Vita MS. S. Brandani apud Iacobum Vsserium, de Britannicarum Ecclesiarum primordiis pag. 910, dicitur Brendanus Findlogæ filius multa monasteria & cellas per diversas regiones Hiberniæ fundavisse: [fundat monasteria,] in quibus tria millia monachorum, ut perhibetur a senioribus, sub illo erant. De cujus Regula ita in ipsius Vita legi testatur idem Vsserius pag. 919. [regulam præscribit ex ore Angeli:] Scripsit S. Brendanus regulam ab Angelo [dictatam], secundum quam ordinavit vitam suam, & illa usque hodie manet apud successores S. Brendani. Et Addicupit pag. 1050. Neque alia est illa lex Kiarani & Brendani, cujus amplificatum usum ad annum DCCXLIII in Annalibus Ultoniensibus observavimus. Postea ut dicitur in Vita ex MS. Hibernico apud nos servata, Brandanus portans secum sanctam regulam, ex ore Angeli scriptam, reversus ad Episcopum Ercum, recepit ab eo sacros Ordines. Post hæc vero populus magnus congregatus est ad eum, relinquens mundum & sua, & trium millium fere monachorum pater fuit, vir miræ abstinentiæ & virtutibus clarus. Idque, ut additur in Lectionibus Breviarii Aberdonensis, revolutis a Christo nato triginta duobus & quingentis annis. [condit Cluain-fertam:] Præcipuum ab eo fundatum monasterium fuit Cluain-ferta, a Waræo Clonferta dicta, postmodum in Sedem Episcopalem erecta sub Archiepiscopo Tuamensi, sita in Connacia regione & Comitatu Gallivensi ad Sineum fluvium, qui paulo supra recipit Sukicum fluvium: distat XXVIII milliaribus Anglicis a Galliva in ortum, & novem ab Arlona.

[6] Colitur S. Furseus XVI Ianuarij: in cujus Vita secunda, a nobis illustrata, hæc traduntur cap. 3. Erat, Phyltano (aliis Fintano) apud Esbrē insulam patruus, nomine Brendanus, Antistes venerandus, gemina scientia morumque honestate in Dei servitio egregius, [Excipit parentes S. Fursei.] qui in insula, quæ Cluainferta vocatur, monasterium construxerat: in quo cum religiosis ibidem degentibus monachis ipse idem plurimum lectioni & orationibus vacabat. Ad hunc nepos suus Phyltanus cum uxore & familia sua properans, quæ sibi in juuentute sua contigerant, multo singultu intetrumpente verba enarravit, angustiarumque suarum remedium necessitatumque subventum humillimis precibus exoravit. Quorum passionibus venerabilis Pontifex compatiens, in cella hospitum, quæ idonea habebatur, illos recepit: multisque ferculis & deliciosis cibis illos, licet communes escæ suffecissent, refocillavit. Sequenti vero nocte dum defessa membra soporis quiete recreassent, tanta lux de cælo supra domum, qua pausabant, enituit, ut procurator ejusdem hospitii contemplans claritatem, si & igneum calorem sensisset, totum habitaculum comburi putasset. Perterritus nempe & quasi in exstasi mentis positus surgit, [Luce cælesti intelligit hunc a Deo electum.] & concito cursu anhelans Episcopum adivit: quem solita vigilia noctis flectendo genua orantem reperit, remque quam viderat trementibus labiis seriatim intulit. Intelligens vir Deo plenus cælestem custodiam esse cum hospitibus susceptis, conuocatis sub silentio religiosioribus Monachis & Clericis, ad hospitium properavit: adveniensque claritatem quidem per totum vidit, sed nihil ignei caloris igneæve læsionis sensit. Introiens autem Præsul reuerenter dormientes reperit, gaudensque & lætus, facto circumquaque sanctæ Crucis signo eis benedixit, ac deinceps pedetentim ad monasterium rediit, assuetisque orationibus ut Deo deuotus incubuit … Dum hæc agebantur completis mensibus suis Gelgehes peperit, beatumque partum venerabili Episcopo in nomine sanctæ & individuæ Trinitatis obtulit baptizandum. [natum baptizat:] Sanctus quidem Pontifex, quoniam jam in eo per revelationem charismata Spiritus sancti infusa cognoverat, indicto triduano jejunio, cum omni Clero & populo suo puerum diligenter suscepit, atque sacrosancti baptismatis fonte renatum, nomine Furseum (quod ex virtutibus in nostra locutione de Scotica lingua interpretatur) vocavit. [& postea instituit:] Quem non solum divitijs carnalibus deinceps coaluit, verum etiam divinarum doctrinarum facillimo factu applicatum paginis ad plenum erudivit, nihilominusque monasticis eruditionibus instituit. Hæc ibi, & cap. 4. num. 20. dicitur S. Furseus, accepta licentia a beato Præsule Brandano, ad insulan Rathmath transijsse. Mabillon supra laudatus seculo 2 Benedictino habet priorem Vitam S. Fursei, ex nostro Ianuario alijsque Mss. recusam & hujus Vitæ, ex qua iam citata decerpsimus, encomiasten facit Arnulphum, Latiniacensis monasterij, a S. Furseo constructi, Abbatem creatum circa annum MLXVI. In quo illud displicet quod S. Brendarum Episcopum appellet, qui solum Presbyter erat & Abbas. Colganus in in suis ad hanc Vitam notis non arbitratur S. Brendanum patruum fuisse Phyltani sive Fintani, parentis S. Fursei. Præterea locum Esbrem insulæ mallet legi insulam Erbsen sive Orbsen, quæ est in Occidentali Connaciæ regione, in qua ædem sacram a S. Brendano constructam fuisse asserit tradi in Vita ejus Hibernica. Reliqua arbitrio lectoris Relinquimus.

CAPVT II.
Illustria apud alios Sanctos gesta. Fabulosa Acta rejecta: Cultus sacer. Miracula.

[7.] Adamnanus libro 3. Vitæ S. Columbæ Abbatis, cum cap. 11. egisset de obitu S. Brendani Birrani, ut supra diximus, cap. 17 meminit S. Brendani Cluainsertensis, aliorumque sanctorum Abbatum, ei singulari amicitia junctorum, his verbis: Alio in tempore quatuor ad Sanctum visitandum Columbam monasteriorum sancti fundatores de * Scotia transmeantes, in * Hinba eam invenerant insula; quorum illustrium vocabula, Comgellus Mocu-Aridi, Cainnechus Mocu Dalon, Brendanus Mocu-Alti, [Invisens S. Columbam Abbatem.] Cormac nepos Liethain. Hi uno eodemque consensu elegerunt, ut sanctus Columba coram ipsis in Ecclesia sacra Eucharistiæ consecraret mysteria. Qui eorum obsecundans jussioni, simul cum eis, die Dominica ex more, post Evangelii lectionem ecclesiam ingreditur: ibidemque dum Missarum solennia celebrarentur, S. Brendanus Mocu-Alti, [videt igneū globum in eius capite.] sicut post Comgello & Cainnecho intimavit, quemdam criniosum igneum globum & valde luminosum de vestitu S. Columbæ, ante altare stantis & sacram oblationem consecrantis, tam diu ardentem & instar alicujus columnæ sursum ascendentem vidit, donec eadem perficerentur sacrosancta mysteria. Hæc Adamnanus. Quæ etiam in secunda Vita dicti S. Columbæ, apud Colganum supra indicato Commineo tributa, num. 12 traduntur; uti & lib. 2 Vitæ quintæ cap. 106, quam Latine edidit Colganus, Hibernice a Magno Odonello Tirconallensi anno MDXXXII conscriptam; in qua Brendanus Abbas Cluainfertensis nominatur, cujus avus dicitur Altas appellatus. Alii itineris socii sunt S. Comgallus, Abbas & fundator monasterij Benchorensis in Ultonia, anno DCI vita functus, cujus varia Acta illustramus ad diem X Maij; S. Cainnechus seu Kanicus, Abbas Ossoriensis & Patronus Kilkeniæ, colitur XI Octobris; & Cormacus Abbas Durmagensis, XXI Junij.

[8.] Illustravimus ad diem VIII Martij Acta S. Senani Abbatis Inis-Cathensis, in quibus num. 20 ista leguntur: Dum ibi ageret, appellit navis, monachos advehens peregrinos. In ea namque navi deferebantur quinquaginta monachi, patria Romani: quos vel arctioris vitæ vel Scripturarum peritiæ, tunc in Hibernia multum florentis, desiderium eo traxerat, ut ibi vivant sub magisterio quorumdam sanctorum Patrum, [Excipit monachos Romanos:] quos vitæ sanctitate & monasticæ disciplinæ rigore intellexerant esse conspicuos. Erant autem in quinque turmas, quorum quælibet decem comprehendebebat, divisi: quarum unam ad S. Finnianum, aliam ad S. Senanum, tertiam ad S. Brendanum, quartam ad Barreum, quintam ad Kieranum trahebat vocatio. Inter eos autem decretum extitit quamdiu in mari persisterent, ut singulæ turmæ sui Patroni nitentes protectione, per singulos dies navis & circa eam agendorum subeant curam. Hæc ibi, quæ in Notis cum aliquo scrupulo examinantur. Iterum num. 41 ista traduntur: Cum quadam diu S. Brendanus & S. Kieranus ad S. Senanum venirent, ut eum, tamquam annis & dignitate superiorem (erat enim Episcopus, [Invisit S. Senanum,] ipsi vero Presbyteri) in Patrem spiritualem & Confessarium valerent accipere; contigit coquum nihil habere, unde vel hospites vel domesticos Fratres reficeret. Quod cum intelligeret Nectanus Kenn-shoda Princeps de Y-figinte, suo mandat œconomo, ut omnem, quem pro mensa regia habebat, cibi & potus apparatum, ex tempore deferat ad S. Senanum aliosque famulos Dei in Inis-cataig. Jussa exequitur œconomus, & Princeps ipse mox subsequitur ad insulæ portum, ibique S. Senano famulisque Christi sua suæque posteritatis obsequia & clientelam offert & consecrat, & ab eis humiliter petitam, largam reportat benedictionem. Hæc ibi & in Vita ejusdem carmine conscripta num. 27. habentur, dicunturque advenisse Angelico admoniti oraculo, & a Colgano dictus Brendanus censetur Abbas Cluain-fertensis, de quo hic agimus.

[9.] Colitur XIV Maij S. Carthacus cognomento Mochudda Episcopus & Abbas Lismoriensis in Momonia, cujus ortus dicitur in secunda Vita ab Angelo S. Brendano prædictus his verbis: Item S. Carthagus prophetatus est ab Angelo S. Brendano, qui invenit terram repromissionis sanctorum, [Prædicit varia de S. Carthaco.] dicente ei: Veniet ad te citius Frater mirabilis, qui gentem tuam hic & in futuro juvabit, & regionem Kiarragh divident homines, & nomen ejus erit Carthagus inter vos, & multi solennitate ejus gaudebunt. Ipse siquidem magnam congregationem de multis gentibus ad Dominum in die judicij colliget, & prima ejus civitas Ragelen dicetur, posita in medio Hiberniæ in regione Midiæ, in plebe scilicet Ferakeelt nuncupata, & erit clara: at clarior secunda & major, & magnum principatum tenebit: quæ vocabitur Liosmor. Hæc ibi, una cum nostris annotatis.

[10.] Multa intricata sunt in Actis S. Maclovij sive Machutis, Episcopi Alethensis urbis in Britannia Armorica, quæ nunc ab ipso Macloviopolis, vulgo Saint-Malo dicitur: Horum Actorum aliqua edita sunt tomo primo Actorum Sanctorum Ordinis Benedictini pag. 217, [S. Maclovium instituit aliquis Brendanus,] ubi num. 1. dicitur, dum a pueritia litteratoriæ traderetur disciplinæ sub Brendano, eo tempore viro sanctitate & scientia famosissimo, & superiores industria & inferiores se humilitate superabat. Alia ejus Acta extant XV Novembris apud Surium auctore Sigeberto Gemblacensi, qui cap. 6. varia ingerit de insula maris, in qua cives cæli ferebantur habitare: & quæ supra in vita S. Carthaci, Terra repromissionis Sanctorum appellatur: [a Sigeberto habitus Cluain-fertensis:] Tunc inquit Sigebertus, eum Magistri sui & Abbatis Brendani exemplum animabat, cuius tota intentio ad felicem insulam quærendam non minus flagrabat: quippe qui hujus novæ peregrinationis incentor existebat & auctor, ut scriptura Vitæ ejus demonstrat: quam si quis desiderat legere, quid de ea æstimare debeat, sapientium ediscat judicio. Quod idem de institutione dicendum de S. Gurvallo, S. Maclovij in Episcopatu successore: cuius aliqua Acta erunt danda die VI Iunij.

[11] Sunt & tertia Acta ejusdem S. Maclovij edita a Ioanne a Bosco, in Bibliotheca Floriacensi, in qua capite I dicitur, in valle Carruana elegantissimum & nobilissimum monasterium situm, cui Brendanus, religiosus Confessor Christi, Abbas præerat: in quo nocte vigiliæ sancti Paschæ mater filium suum edidit: quem Brendanus deinde baptizans de sacro fonte levavit, ac postea ceu spiritualem filium spiritaliter deinceps educandum accepit: fideliterque a prima ætate, quousque posset loqui & litteras discendo cognoscere & intelligere, enutrivit … Videns beatus Magister ejus, quod jam litteras posset discere, scripsit ei in tabula elementa. Dein tribus capitibus narratur, quomodo S. Machutus, ab unda maris illæsus oratione S. Brendani fuerit servatus. [Eumque in alia Vita dicitur habuisse comitem septennalis navigationis], Postea cap. 5 indicatur utriusque navigatio his verbis: Insulam, in illis partibus famosissimam, in Oceano videlicet positam, vocabulo Imam, cum Magistro & socijs disposuit navigando adire. Dicebatur autem non minimam Paradisiacarum habere similitudinem deliciarum. Parata itaque nave cum omnibus tantæ navigationi opportunis & necessariis, confidentes omnino & sperantes in Domino Jesu Christo, cui æternaliter ut Unigenito Dei Patris & venti & mare obediunt, proficiscentes nonaginta & quinque circiter numero Fratres, cum una spatiosa navi committunt se pelago. Ubi hac illacque diu navigando vagantes, cum jam prolixo tempore, licet sine discrimine vel jactura aut exitio alicujus suorum, nauigio lassati, quam quærebant insulam invenire nequirent; peragratis Orcadibus ceterisque Aquilonensibu insulis ad patriam redeunt. Mox capite 6. Machutus ordinatus Episcopus, ad prædictum insulam, multorum ore laudabilem, in qua fama ferebatur cælicos cives inhabitare, cum sacro quondam suo Magistro Brendano aliisque sacris æque viris, agressus est navigare. In qua navigatione pluribus in mari manents vel permanentes annis, ad septennium usque perveniunt: sicque factum est, ut vicissum annali recursu annos interpolante, septies sanctum Pascha contingeret eis in mari celebrare; & nescio qua relatione de gigante resuscitato & cete marino, immista, caput 7 sic concluditur: Sic hymnis & canticis spiritualibus laudantes Dominum, prospero satis cursu ad nativam tellurem atque avitas sedes incolumes repatriaverunt; comitante se illo, qui ait discipulis suis, Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem seculi omnibus diebus.

[12] Habes famosißimæ navigationis specimen, ex Actis S. Maclovij sumptum, circa quod primo dubitari posset, num Brendanus, in primis Actis relatus, non videatur aliquis Armoricus, & plane diversus a S. Brendano Hiberno, licet a Sigeberto alioque anonymo scriptore per homonymiam deceptis, quæ de hujus septennali navigatione vulgo spargebantur, eidem sint attributa. Dein quæret merito aliquis, quomodo secundum Sigeberti monitum sit judicio ediscendum sapientium, [cujus historia ut fabulis referta omittitur.] quid debeat æstimari de scriptura Vitæ S. Brendani. Hanc duplicem habemus ex antiquis codicibus MSS. pluribus collectam, sed, cum Vincentio Bellovacensi libro 21 Speculi historialis cap. 81, eam peregrinationis historiam, propter apocrypha quædam deliramenta, quæ in ea videntur contineri, penitus ab opere isto resecamus. Eadem verba ex Vincentio repetit Molanus in suis Notis ad XVI Maji. Iacobus Waræus Hibernus de scriptoribus Hibernis pag. 12, asserit, in Vita S. Brendani multa tradi vana fictaque vel apocrypha deliramenta, præsertim de septennali ejus navigatione ad insulas prius incognitas. Iacobus Vsserius Hibernus etiam fatetur, de septennali ejus navigatione prodigiosas ferri fabulas. Interim Colganus conatur adstruere hanc septennalem navigationem, & ad diem XXII Martij celebrat Egressionem familiæ S. Brendani ad hanc navigationem, & late ex varijs deducit initium navigationis, prout lector ibidem videre potest. Præterea innititur testimonio antiquæ Vitæ S. Abbani Abbatis de Magharnuide, quam arbitratur ante nongentos annos compositam, in qua ad XVI Martij ab eo edita num. 43 ista traduntur: Alio tempore, postquam reversus est S. Brandanus de navigio suo quærendo terram repromissionis, volens eum interrogare de mirandis rebus, quas vidit in Oceano, adivit eum. Sanctus autem Brandanus, jubente sibi Angelo Dei, in occursum B. Abbani cum magno gaudio venit: Sanctusque Abbanus interrogavit eum omnia quæ voluit. Et S. Brandanus cuncta mirabilia, quæ inventa sunt in Oceano, ei diligenter narravit: & per aliquot dies una in divinis colloquijs & Angelicis visitationibus permanserunt, & fraternitatem inter se & alios Sanctos & inter pastores suos semper firmiter firmaverunt. Benedicentes autem Deum, & orantes pro seipsis, & osculantes se invicem unusquisque eorum in osculo pacis, ad sua remeavit. Hæc ibi, quæ potuerunt vera esse: Nam teste Ecclesiastico, qui navigant mare, enarrant pericula ejus: quid ni etiam, si qua mirabilia conspexerint? [cap. 43. 26] sed non potuerunt apocrypha deliramenta a S. Brendano narrari, quæ initio forsan per aliquam licentiam poëticam fuerunt adaucta, ac postea historice deducta. Ita rejecimus quæ Actis S. Davidis Archiepiscopi Meneviensis intrusa erant, quasi S. Barrius insidens equo mare transivisset, eique super marinum cetum occurrisset S. Brendanus. Potuerunt navigia eorum habuisse insignia equi & ceti, indeque sumpta occasio hujus fabulæ. Plura in ista relatione displicentia in Notis ad caput 4 Vitæ dicti Davidis I Martij indicavimus.

[13] Vsserius pag 955 ait S. Brendano fuisse sororem, [Obitus.] Brigam, in monasterio Enachduin dicto, in provincia Connachtorum in plebe Huabruin, ibique S. Brendanum XVII Kalendas Junii spiritum emisisse, & in civitate sua Cluain-ferta sepultum, atque ita indicari ab inedito Vitæ ipsius scriptore. [cultui sacer] Quibus similia apud Waræum leguntur. Ejus venerationi postmodum sacrata fuit Cluain-fertana Ecclesia Cathedralis, unde ejus Episcopi, dicti fuerunt Comorbani, id est successores, S. Brendani, de qua voce egimus in Appendice ad Vitam S. Patricii §. 2 num. 16, quod hujus successores etiam Comorbani S. Patricii fuerint appellati. Ejus sacra memoria celebratur in fastis Hibernicis, Scoticis, Anglicanis, & paßim aliis, Florario MS. Appendice Adonis, Martyrologio Coloniæ & Lubecæ anno MCCCCXC excuso, item in Auctario Greveni & Molani ad Vsuardum, & apud Canisium, Galesinium, atque cum hisce omnibus in hodierno Martyrologio Romano. Celebratur officio Ecclesiastico sub ritu semiduplici in tota diœcesi Constantiensi apud Normannos: in cujus Breviarii Lectione ista leguntur: Vigiliis ac jejuniis corpus macerabat, maximamque temporis partem in oratione consumebat. In Scotia multos sub regulari disciplina regebat; quos ad fidem & pietatem hortatus, multis clarus miraculis, migravit in cælum. Quæ aliquantum amplificata leguntur apud Saussajum, eum dictæ Constantiæ tribuenti.

[14] Ioannes Trithemius, lib. 3 de Viris illustribus Ordinis S. Benedicti cap. 31 S. Brendanum suo Ordini adscripsit his verbis: [an Benedictinis ad scribendus.] Brendanus Abbas, natus in Hibernia ex parentibus generosis, vir sanctissimæ conversationis, qui exacerbatus a Britannis, eis maledictis, transivit ad Gallias: ubi ad normam Benedicti cum suis comitibus cœpit militare, & multis clarere miraculis. Hic multos insignes fertur habuisse discipulos. Ejus festum XIV Kalendas Januarii colitur. Claruit anno Domini DLXX. Hæc Trithemius, non absque mendis, ut alia multa: neque enim de exarcebatione illi facta & transitu ad Gallias aliquid solidum uspiam extat. Saussajus ad XI Ianuarii, ea cuidem Beandano Abbati adscribit. Interim ad dictum XIX Novembris, exemplo Trithemii, refertur in quodam MS. Kalendario Benedictino, Brandanus Abbas in Scotra, de quo mira leguntur: & in Menologio Scotico Dempsteri Brandanus Abbas, qui a Mooch invitatus Septemtrionis insulas circuivit & pietate imbuit. Eumdem citato Trithemio celebrant ad hunc XVI Maji Wion, & hujus exemplo Dorganius, Menardus, & cum longißimo encomio Bucelinus: sed quorum aliqua spectant ad S. Brendanum Birranum, ut supra monuimus. Vsserius eos, qui propriam erulam suis monachis in Hibernia præscripserunt, enumerat Columbam Abbatem Hiensem, Comgallum Benchorensem, Carthacum Lismorensem, Albeum Imeclacensem, & S. Brendanum Cluain-fertensem, qui ex ore Angeli regulam suis præscripsit: videat igitur lector, utrum verosimile sit aut hanc dimisisse, aut Benedictinam ei superinduxisse.

[15] Ioannes Capgravius in Legenda Angliæ ista sub finem Vitæ S. Brendani habet: Oblatus est S. Brendano in via quidam mutus ex utero matris suæ, [miracula.] & benedicente eo linguam ejus, statim liberatus est mutus: & tam in dicta Legenda, quam in MS. Hibernico de ejus Vita traditur, eo orante, juvenis mortuus, cum ad sepulcrum traheretur, resurrexisse. Nec dubium quin pluribus clarus miraculis vitam egerit, eisque a morte fulserit; sed dolendum ea prodigiosis septennalis navigationis fabulis immista obscurari. Ad diem XIV Iunii, [memoria 14 & 24 Iunii.] celebratur memoria ejus in MS. Vsuardo, in Alsatia aut ad Rhenum aucto, his vetbis: Eodem die natale B. Brandani Abbatis, mirabilissimi peregrini super mare. Hic natione Scotus erat. Quo itidem die refertur a Greveno, Maurolyco, Wione, Ferrario, & in Martyrologio Anglicano Wilsoni & Scotico Dempsteri. Item XXIV Iunii, in quodam Kalendario MS. Benedictino, & Episcopus habetur, cujus mira peregrinatio legitur.

[Annotata]

* al Hibernia.

* al. Hiensi

DE SANCTO DOMNOLO
EPISCOPO CENOMANENSI IN GALLIA.

ANNO DLXXXI

[Praefatio]

Domnolus, Episcopus Cenomanensis in Gallia (S.)

AUCTORE D. P.

§. I Vita scripta. Cultus sacer. Reliquiæ.

Inter Episcopos Cenomanenses in Gallia nonus habetur S. Domnolus, sive Donnolus; cujus fortia facta & præclara trophæ, quæ novit sua ætate perpetrata, scripto reliquit auctor Vitæ, quicum eo in hac vitæ mortalis peregrinatione plurimum se conversatum esse testatur in Prologo, [Vita a coævo & oculato teste] additque num. 10 se cæcum ejus meritis illuminatum sæpius vidisse, atque ab illo plura alia viri sancti miracula didicisse; & sub finem asserit, energumenum ad sepulcrum ejus sanatum, multis annis sanum secum permansisse, imo tres cæcos se adspectante luce redintegrata incolumes abiisse, & multos alios morbis afflictos se conspiciente venisse, eosque beati viri meritis sanos inde recedere vidisse. [& Sacerdote Cenomanensi scripta.] Fuit autem is ex præcipuis Ecclesiæ Cathedralis Presbyteris, unde Ecclesiæ nostræ bona restituta, & villas indicat num. 11, 15 & 18: ipsamque Vitam vulgavit sub auspiciis S. Hadoindi Episcopi Cenomanensis, inter quem & S. Domnolum fuerunt Badegisilus & Bertigramnus. Vitam S. Hadoindi dedimus in Addendis ad XX diem Ianuarii cum ejus testamento, in quo num. 3 basilicæ S. Vincentii, quam Domnolus sanctæ recordationis Episcopus suo labore construxit, donat Pratellum, juris sui villulam, ut vel inde ejus erga S. Domnolum affectus queat agnosci. Vitæ stylum nonnihil se emendasse ait Surius, [a Surio edita.] quam inde damus nostro modo illustratam & distinctam, quia primogenio stylo hactenus non potuit apud Cenomanos inveniri, magna licet adhibita diligentia. Hisce adjungimus aliam breviorem Vitam, ex vetusto codice monasterii Anisolani nobis a Ioanne Dardez procuratam, & a Guilielmo Quirini transmissam, [Alia Vita brevior cū testamento ex Mss.] utroque nostræ Societatis Sacerdote & studiorum nostrorum amantißimo. Hæc Vita post priorem, cujus meminit, scripta est eo potißimum, ut posseßiones collatæ monasterio S. Vincentii accuratius explicarentur: cui subjungimus Testamentum S. Domnoli, per modum obtestationis circa illud monasterium factæ Clero ecclesiæ suæ, cujus Testamenti alterum exemplar pridem habebamus, alterum ex MS. R. P. Ludovici Iacob a S. Carolo, Ordinis Carmelitani Sacerdote, ipsi Parisiis descripsimus.

[2] [Mortuum est 1 Decemb.] Mortuum esse S. Domnolum Kalendis Decembris indicant Acta, ad quem diem illius festum anniversaria celebritate recolitur a Cenomanensibus, & Saussajus in Martyrologio Gallicano ista scribit: Cenomanis deposito S. Domnoli, Episcopi illius urbis & Confessoris, cujus elogia expressa sunt die ejus Ordinationis, decima sexta scilicet Maji: qua die ibidem celebriori cultu ejus est illustris memoria. Idem Saussajus ad XVI Maji, post longum encomium ista habet: Abiit quidem vir divinus ad Superos Kalendis Decembris, quo die & in sacris Cenomanensis Ecclesiæ tabulis memoria ejus fulget, proprio cultu consignata. Verum Romana omnium mater Ecclesiarum hodie sacram ejus coronam veneratur, tanti Antistitis Ordinationem &c. Verum nulla ordinationis mentio fit in Martyrologio Romano, aut apud Molanum, Galesinium, Canisium & alios, [colitur 16 Maji,] sed nuda memoria proponitur hoc XVI Maji, apud Cenomanos S. Domnoli Episcopi. Nos quod & Surius fecit, ejus Vitam ad hunc diem damus. Ioannes Bondonnetus, monasterii S. Vincentii a S. Domnolo constructi religiosus, in Vitis Episcoporum Cenomanensium Gallice a se editis, & Notis ad Vitam S. Domnoli asserit, a suis coli S. Domnolum XXII Octobris, [& 22 Octobris.] veneratione ad hunc diem translata, quod primus dies Decembris, impediretur paßim cum tempore Adventus: ob quam causam potuit ab aliis eadem veneratio translata fuisse ad hunc XVI Maji: aut certe ob aliquam corporis translationem, aut elevationem.

[3] [Corpus translatum in capsam novam an. 1124,] Elevatum autem esse corpus S. Domnoli, anno MCXXIV, & translatum in capsam argenteam inauratam ab Hildeberto Episcopo Cenomanensi, præsentibus Fulcone Comite Andegavensi & magna nobilium multitudine, testatur Bondonnetus pag. 241, qui deinde duas alias Translationes per legitima testimonia probat: quorum prius est tale: Ego Simon Hayenouve, Clericus Andegavensis diœcesis, in Decretis Licentiatus, Apostolica auctoritate Notarius, fidem facio & contestor, Fratrem Benedictum Boulanger, Abbatem hujus monasterii S. Vincentii, transtulisse ex vetustissima capsa in hanc novam corpus S. Domnoli, [iterum an. 1535.] Confessoris & Episcopi Cenomanensis & præcipui fundatoris ejusdem monasterii, vigesima quinta mensis Januarii, anno Domini millesimo quingentesimo trigesimo quinto, præsentibus ibidem venerabilibus viris, Fratre Nicolao Pivert Abbate S. Martini Sagiensis, Patre Bremondo de Ponte Priore claustrali hujus monasterii, & totius conventus Fratribus, & aliis quam plurimis tum Clericis tum secularibus, teste sigillo meo manuali hic apposito. Hæc ibi. At posterius testimonium est ejusmodi: Et ego Raphaël Marie, in legibus Licentiatus, Notarius Apostolicus & Regius, Cenomanis commorans, attestor venerabilem Patrem, Fratrem Jacobum Badocheau, Abbatem hujus monasterii S. Vincentii, [& repositū an. 1600.] Missæ sacrificio solenniter celebrato, idem corpus S. Domnoli, propter tumultus bellicos ex hac nova capsa alio translatum, in eadem denuo restaurata recondidisse decima nona Januarii, anno Domini millesimo sexcentesimo, præsentibus ibidem totius conventus Fratribus, & discretis viris, Roberto Oven Anglo, & Nicolao Noël Picardo, Presbyteris & Canonicis Cenomanensibus, & aliis quamplurimis Cenomanis comorantibus, teste sigillo meo manuali hic apposito & prædictorum. Sic signatum, Badocheau Abbas. R. Oven, N. Noel, Marie Notarius. Hæc ibi.

[4] Est supra Parisios inter Sequanam & Matronam provincia Bria sive Brionia, & in ea oppidum Chaume seu Chomes, [An corpus aut reliquiæ sint in ecclesia Chaumensi?] in cujus Ecclesia circa annum MDXXX inventum fuisse corpus S. Dosmi (Gallice Dosme), ejusque caput ibidem quiescere, ac multis clarere miraculis, ac dici, fuisse Episcopum Cenomanensem, testatur Nicolaus Gillis in Annalibus Gallicis in Francisco primo Rege Francorum fol. 553 editionis Parisiensis 1617. Antonius Coruaserius in sua Episcoporum Cenomanēsium Historia, arbitratur dictum corpus S. Dosmi esse S. Domnoli, quod nullum alterius nomen magis conveniat. Verum cum eodem tempore corpus S. Domnoli fuerit in ecclesia monasterii S. Vincentii Cenomanensis, & is Gallice non Dosme, sed Domnole appelletur, videtur potius S. Dosmus alius a S. Domnolo statuendus, sive is Martyr sive Confessor habeatur. Fatetur Bondonnetus non adesse Cenomanis caput, imo nec omnia ossa S. Domnoli: sed nec inde sequitur quæ desiderantur ossa, deportata fuisse ad oppidum Chaumense & istic conficere corpus. Verum hanc utrique parti controversiam decidendam relinquimus: & expectamus ut Chaumenses sua, si qua habent, documenta proferant atque communicent aliquid lucis fortaßis a nobis acceptura.

§. II Tempus Sedis & obitus. Peracta circa obitum S. Leonardi Vendoperensis.

[5] Habemus Historiam Francorum Gregorii Episcopi Turonensis, olim a Rosweido nostro collatam cum MS. vetustißimo codice monasterii S. Trudonis in Hasbania, in quo plurima desunt, quæ paßim in excusis exemplaribus leguntur, sed forsan a posteris inserta, uti alii ex MSS. codicibus Corbeiensi & Metensi indicarunt. [Insertum historiæ Gregorii Turonensi, elogium S. Domnoli,] In his MSS. desunt illa, quæ de S. Domnolo in excusa historia sic leguntur lib. 6 cap. 9. Domnolus vero Cenomannorum Episcopus ægrotare cœpit. Tempore enim Chlotharii Regis apud Parisios ad basilicam S. Laurentii gregi monasteriali præfuerat. Sed quoniam Childeberto seniore vivente, semper Chlothario Regi fidelis extitit, & nuntios ipsius ad speculandum missos crebrius occulebat, præstolabatur Rex locum, in quo Pontificatus honorem acciperet. Migrante autem Avennionensis civitatis Pontifice istū illuc dare deliberaverat. Sed B. Domnolus hæc audiens, ad basilicam S. Martini Antistitis, quo tunc Chlotharius Rex ad orationem venerat, accessit: & nocte tota in vigiliis excubans, per priores, qui aderant, Regi, suggestionem intulit, ut non quasi captivus ab ejus elongaretur aspectu nec permitterent simplicitatem suam inter Senatores sophisticos ac Judices philosophicos fatigari. Ad hæc Rex annuens, migrante Innocentio Cenomanorum Episcopo, ipsum Ecclesiæ illi Episcopum destinavit. Jam assumpto Episcopatu, talem se tantumque præbuit, ut in summæ sanctitatis culmen evectus, debili usum gressuum, cæco restitueret visum. Qui post viginti duos Episcopatus annos, dum se cerneret morbo regio calculoque gravissime fatigari, Theodulphum Abbatem in locum suum præelegit. Cujus assensus Rex præbuit voluntatem. Sed non multum post tempus mutata sententia, in Badegisilum domus Regiæ Majorem transfertur electio. Qui tonsuratus, gradus quos Clerici sortiuntur ascendens, post quadraginta dies migrante Sacerdote successit.

[6] [in aliquibus reprobatū,] Hæc omnia desunt in prædictis MSS. & videntur postmodum inserta, & in multis refelluntur ex textu Vitæ S. Domnoli, ab auctore coævo & teste oculato scriptæ; imo & ex Vita breviori, diu postea exarata: in quibus S. Domnolus alienigena habetur, ac Roma peregrinatus in Gallias jam tunc Episcopus, assumptusque ad regimen Ecclesiæ Cenomanorum. Fabulosa ergo videntur quæ de Domnolo Abbate S. Laurentii dicuntur, ac forsan ab aliquo alio Domnolo gesta ad hunc Cenomanensem perperā transferuntur; idque eo facilius quo notior erat amicitia, quæ inter S. Domnolum & S. Germanum Episcopum Parisiensem interceßtt. Quid? quod ibi S. Domnolus statuatur alicujus proditionis reus, qui nuntios Chlotharii Regis ad speculandum missos crebrius occulebat? Hujusmodi sane culpa viro tam sancto non videtur recte tribui. Accedit quod auctor vitæ dicat, jampridem defunctum fuisse B. Innocentium cum Cenemanos venit Domnolus, necdum alio in ejus locum subrogato. Imo Bondonnetus aliique scriptores Cenomanenses, allegatis vetustis chartulariis dicunt, ex iis haberi Scienfredum quemdam: qui mortuo Innocentio Sedem invaserit, seu potius Ecclesiæ jura ac bona, quippe qui numquam se ordinandum curaverit; unde factum sit ut in Concilio Aurelianensi v anno Childeberti XXXVIII Christi DXLVII, vicinis omnibus Episcopis comparentibus per se aut missos suos, solus defuerit Cenomanensis; quem inde colligunt tunc nullum fuisse. Optarem produci chartularia illa, ex quibus Scienfredus iste cognoscitur: nam ex publicis illis, si genuina sunt, instrumentis longe certius definiri poterit cujusque Episcopi tempus, quam ex incerta posterorum conjectura: qui ut longa annorum spatia paucis Episcopis implerent, quos scilicet solos noverant, pluribus forte oblivione deletis, longa illis annorum aßgnavere.

[7] [uti & in Regesto Cenomanensi,] Sic in Regesto Pontificalis Ecclesiæ Cenomanensis, Ms. usque ad annum Dominu MCCLV, habentur Gesta Domini Innocentis, Cenomanicæ urbis Episcopi, qui fuit temporibus Anastasii Imperatoris, & Chlodovæi primi Francorum Regis Christiani, & Childeberti filii ejus, diciturque quod Sedit in prædicta Sede annos XLV, menses X dies XXV, & fecit in ipsa ordinationes quinquaginta; Presbyteros enim consecravit CCCXVIII, & Levitas atque alios ministros quantum necesse fuit. Deinde sequuntur Gesta Domni Domnoli, Cenomanicæ urbis Episcopi, qui fuit temporibus ultimis Childeberti & Clotharii atque primo tempore Chilperici filii ipsius Clotharii, qui fuerunt Reges Francorum, & dicitur quod Sedit in prædicta Sede annos XLVI menses XI dies XXIV, [ubi annis fere 47 dicitur sedisse,] & fecit ordinationes LXXV, Presbyteros CCCLX, Diaconos CCL, & reliquos ministros sufficienter. Similiter in addendis ad XX Ianuarii exhibuimus Gesta Domni Haduindi, Cenomanicæ urbis Episcopi, qui fuit ultimo tempore Chlotharii filii Chilperici & tempore Dagoberti filii Clotharii, & primo tempore Chlodovæi filii ejusdem Dagoberti: circa finem autem asseritur, quod Sedit in prædicta Sede annos XXX menses XI dies XXIII. Operæ pretium esset illud Regestum integrum dari in lucem, tum propter plura singulorum Episcoporum gestis subjuncta instrumenta, Cenomanensis historiæ fundamenta & principia forsan vehementer illustratura, nec non reliquæ Gællicanæ historiæ magnum subsidium allatura; tum ad commodius judicandum de singulis: nonnulla enim certo adulterata sunt aut omnino fictitia. Interim præsumere licet, quo stylo cœptum est, eodem perductum esse Regestum illud usque ad Domnum Gaufridum de Lauduno, cum quo desinit. Hoc autem posito, consequens etiam foret totum esse compositum sub ejus successore Domno Guilielmo Roland, seculo XIII, juxta eam, quæ tunc habebatur satis vitiosa, Francorum Regum Chronologiam; & numeros annorum, mensium, dierum, cuique Episcopatui attributorum, qui ut posterioribus seculis certi fuerint, non est credibile eos æque certos fuisse sex vel octo prioribus: imo pro primis saltem gratis esse definitos, non solum censeo ego, sed & Bondonnetus, & verosimiliter alii apud Cenomanos eruditi viri.

[8] In Domnolo certe id clarum est, cui anni fere XLVII tribuuntur ab ultimis temporibus Childeberti, qui obiit anno regni XLIX Christi DLVIII, [cum initio Chilperici finitis,] usque prima tempora Chilperici, qui cœpit anno Christi DLXI. Interim anno Childeberti Regis XXX habita est Synodus Aurelianensis IV, cui Innocentius in Christi nomine Episcopus civitatis Cenomanicæ consensit & subscripsit, adeo ut hic fortaßis non ante annum DXLVI excesserit e vivis. Cujus locum si aliquam multis annis tenuit numquam ordinatus Scienfredus, poterunt initia Domnoli, potius quam finis, referri ad prima tempora Chilperici: pro quo tamen rectius scriberetur nomen fratris Chariberti, Parisiense Regnum, sub quo Cenomani erant, post Chlotharii patris mortem obtinentis, sicut regnum Sueßionense obtinebat Chilpericus. Poterit etiam sic verum esse, quod Gregorii Turonensis Interpolator, auctor non quidem fidelißimus, sed tamen pluribus seculis antiquor Regesto, de Domnolo scripsit, post viginti duos Episcopatus annos successorem postulasse & impetrasse. Certe prima ejus notitia anno Christi DLXVII invenitur in Synodo Turonensi II, cui XV Kalendas Decembris, Chariberto annum sextum regnante, subscripsit Domnolus, peccator Episcopus Ecclesiæ Cenomanensis. Obtlerat huic Synodo epistolam S. Radegundis Regina, qua petiit tutelam & stabilitatem institutæ a se Congregationi, quam confirmarunt S. Domnolus aliique Episcopi decreto suo, quod extat apud Gregorium Turonensem lib. 9 Histor. Francorum cap. 39. Inter Episcopos, qui tunc interfuerunt dicto Concilio Turonensi fuit Felix Episcopus Nannetensis, ad quem extat poëma Fortunati Episcopi Pictaviensis lib. 3, num. 6, de Dedicatione Ecclesiæ suæ, cui S. Domnolum interfuisse hoc versu meminit.

Domnolus hic fulget meritis, Matacharius inde,
Jure Sacerdotii cultor uterque Dei.

Chariberto Rege Parisiorum mortuo sub annum DLXX, Cenomani fuerunt sub regimine Chilperici fratris ejus Regis Sueßionum, cujus regni anno XI, pridie Nonas Martii, id est anno DLXXII, Instrumentum pro monasterio SS. Vincentii & Laurentii, quod infra datur, signatum est ab ipso Domnolo, & a S. Germano Episcopo Parisiensi, sub annum DLXXVI vita functo. Ab hoc autem Instrumento diversum videtur id, quod citatur in Vita breviori num. 4, ut factum pro eodem monasterio: quia memoratus Bondonnetus pag. 268 asserit hoc esse signatum Nonis Septembris, anno XX Chilperici, id est Christi DLXXXI. Hoc ergo anno si mortuum dicamus S. Domnolum (nam successor Badigisilus interfuit Concilio II Matisconensi anno DLXXXV & juxta Gregorii interpolati cap. 39, lib. 8, quinto expleto ingrediebatur sextum sui Episcopatus, anno XI Childeberti Austrasiorum Regis, Chr. DLXXXVII) Episcopatus Domnoli non tantum initia Chilperici attigerit, sed totum fere illius tam apud Sueßiones quam Parisios regnum æquaverit; nec tamen plus multo quam annis XXII sederit, incipiens anno Christi DLIX, & mortuus DLXXXI die 1 Decembris.

[9] Alia rebus S. Domnoli obscuritas offunditur ex Vita S. Mauri, quam sub nomine Fausti coævi habemus, [In actis S. Mauri Ab. Bertigramno successisse] dedimusque ad XV Ianuarii. Ibi enim num. 16 a Beatissimo Bertigramno, Cenomannicæ urbis Episcopo, narratur legatio missa ad S Benedictum, pro suorum colonia postulanda: qui S. Maurum discipulum cum sociis quatuor direxerit in Galliam: sed hi (ut dicitur num. 33) intelligentes Aureliis B. Bertigramnum Episcopum jam migrasse ad Dominum, aliumque in loco ejus jam substitutum Pontificem; ac deinde num. 35, quod locus Rupiacus, sibi ad construendum monasterium a B. Bertigramno provisus, non admodum aptus erat regulari religioni … quodque Domnolus Episcopus, nihil de hac re, quam suus decessor exorsus erat, facere vellet, respondens, se propriis magis quam alienis velle insistere cœptis, ne supra alienū ædificare videretur fundamentū; hæc, in quam intelligens S. Maurus cum sociis. oblatum in ditione Andegavensi locum acceptarit, & Glannofoliense monasterium fundarit. [cum dicitur Domnolus,] Interim const at Bertigramnum non præceßisse, sed succeßisse Majolo, post Baudigisili quinquenem tyrannidum, & anno DLXXXIX rescripsisse Guntramno Regi in causa monacharum Pictaviensium, inter octo Episcopus ultimum, velut omnium juniorem. Nemo est igitur inter modernos scriptores, qui vitium non agnoscat obrepsisse aut Odoni Abbati Glannofoliensi, Vitam S. Mauri, salva fide dictorum ac miraculorum inibi repertorum, corrigere satagentis anno DCCCLXVIII, aut hujus ipsius interpolatori: sed omnes fere in hoc conveniunt, ut pro Bertigramno, Innocentium; pro Domnolo, Scienfridum invasorem censeant esse substituendum: eo quod sibi certo persuadeant, vivente etiamnum S. Benedicto deductam esse istam discipulorum ejus coloniam, illum autem nos ostendimus obiisse anno DCXLIII.

[10] Ego vero dum considero, toties inculcatum Bertigramni nomen, [Acta ipsa potius arguuntur esse suppesititia,] rursum repeti in prologo ad historiam translationis S. Mauri, quem, inquit Odo, scribens Almodo Cenomanicæ Ecclesiæ Archidiacono, a Pontifice sanctæ Sedis, cui Deo auctore deservis, Beato scilicet Bertichramno, nostris, ut nostis, adscitum gaudemus provinciis. Hæc, inquam, dum considero, vehementer impellor, non ut Bertegramni nomen retinendum, atque ab ejus successore S. Chadoindo rejectum S. Maurum censeam (sic enim miß;io illa usque ad annum fere DCXVIII esset differenda, destructo ante annos ferme triginta Casinensi cœnobio, quando Maurus S. Benedicti discipulus debuisset fuisse centenario proximus) sed potius, ut prolixum illud de S. Mauro scriptum (quod veluti ex quaterniunculis a Fausto coævo scriptis circa S. Benedictum ejusque discipulos, ab Odone Glannofoliense acceptum expolitumque obtruditur) merum esse sequentis ævi figmentum opiner, [quam probetur ante S. Domnolum venisse in Gallias Maurum.] ei simile, quod de martyrio S. Placidi & sociorum, sub nomine Gordiani eorumdem ministri, habetur; cui quid solidæ veritatis subsit, inter tot mendaciorum monstranequeat vel per conjecturam prudentem definiri. Nisi forte placet suspicari, paulo ante Caßinensis monasterii factam a Longobardis destructionem, id est ante annum DLXXXIX, a S. Bertegramno quidem exoratum Bonitum, non Benedictum Abbatem, suo condiscipulo Mauro, jam ætate gravi, primam trans alpes Coloniam deducendam commisisse: Maurum vero intellecta, non morte Episcopi, sed turbis in Episcopatu suscitatis a decessoris defuncti vidua, ipsam forte Rupiaci posseßionem ad se trahente, istic substitisse, ubi commodior tranquilliorque offerebatur locus novo instituti sui monasterio condendo. Istarum certe controversiarum testis est lib. 8 cap. 39 Gregorius Turonensis, saltem interpolatus, & sufficere illæ potuerunt disturbando primo Bertigramni consilio, quod Chadoindus successor, satis pacatum Pontificatum habens, executioni mandarit, in vico Aurion, a Rupiaco villa dependente, monasterium construens, & agmina monachorum, regulariter inibi Deo servientium, nobiliter instituens. Sed hæc plene discutienda erunt, in nova atque in duplum augenda, quam posteri curabunt, editione Ianuarii, multa reformatione egentis, ut sunt imperfecta rerum omnium principia.

[II] Vt autem ad S. Domnolum ab importuna, quam ingestæ fabulæ extorserunt, digreßione revertamur; præclarum testimonium eidem datur in vita S. Leonardi Anachoretæ, qui in ejus diœcesi sub SS. Innocentio & ipso Domnolo Episcopis floruit, & colitur XV Octobris: quod inde excerptum hic damus, & est ejusmodi: Erat S. Leonardus Deo amabilis & hominibus dilectus. [De obitu S. Leonardi divinitus monitus Domnolus,] Solitus namque erat S. Domnolus, Episcopus Cenomanensis, cujus & monachus erat, eum dirigere ad S. Germanum Parisiorum Episcopum, qui ambobus dilectus & credulus erat…Obiit autem prædictus S. Leonardus sub Chilperico Francorum Rege Idibus Octobris, in pace, plenus dierum, in senectute bona, & sepultus est in supra dicta cellula sua a S. Domnolo ante dicto Episcopo. Nam pridie ante- quam obiisset dictus S. Leonardus, [post sepulturæ officium,] venit vox divina ad Domnolum ante dictum Episcopum, præcipiens ei, ut iret Deo suis sanctissimis precibus animam commendare supra dicti Confessoris: quia de seculo crastina die eum migrare, & cum Sanctis & electis Dei animam collocari oportebat. Qui statim cum suis ministris, hoc quod ei jussum divinitus fuerat perficere non tardavit. Nam & antedictus S. Leonardus, prænoscens divinitus sancti Pontificis adventum, præcepit Fratribus ut ad ejus ingressum se præpararent, & digne, ut seniorem Domini Pontificem decebat, eum susciperent, & omnia necessaria ministrarent. Indicavit etiam Fratribus se ipsa die, postquam præfatus Pontifex suam Deo commendasset animam, de seculo exiturum. Adveniente quoque suo Episcopo, ejusque animam commendante, mox Domino suam sanctam animam reddidit. Quo defuncto dum sancta ejus membra portabantur ad tumulum, [successorem ei constituit.] cæci tangentes ejus vehiculum, visum receperunt pristinum. Sepulto autem eo, per electionem eorum monachorum, S. Domnolus unum ex ipsis sibi constituit & ordinavit Abbatem: qui usque in hodiernum diem eamdem sub sancta religione, disponente & ordinante Episcopo, gubernat & regit cellulam. Hæc ibi. Quæ etiam, sed contracta, habet Bernardus Guidonis Episcopus Lodovensis tomo 2 de Vitis Sanctorum. Locus olim Vendopera dictus, nunc a S. Leonardo nomen habet, situs ad sartam fluvium in Decanatu Fresnensi versus confinia Normanniæ.

VITA
Auctore Presbytero Cenomanensi coævo.

Domnolus, Episcopus Cenomanensis in Gallia (S.)

BHL Number: 2273

AUCTORE COÆVO

PROLOGUS.

Sanctæ & individuæ Trinitatis freti auxilio, omniumque Sanctorum precibus fulti, tum etiam præcedentium Patrum incitati studiis, denique revetendissimi Præsulis nostri Haduini hortatu confirmati, beatissimi Patroni nostri Domnoli, Cenomanicæ urbis Episcopi, vitam illustrem, multorum utilitati profuturam, ipso nobis opitulante, scribendam suscipimus. Non enim sumus nescii, veteribus id studio fuisse, ut suæ ætatis egregios viros scriptorum suorum monimentis ad posterorum notitiam transmitterent, eorum præclare dicta & facta aut literis consignarent, aut picturis exprimenda, [Sanctorum gesta ad istilitatem posterorum scripta,] aut æri insculpenda, vel marmoris spectato opere repræsentanda curarent. Putabant enim se operæ pretium facturos, si qua in iis, vel aliis utilia, vel cognitione digna, vel ad imitationem præclara viderentur, ea sua industria & labore posteris innotescerent: ut ita neque suo seculo alieni a studio religionis & pietatis, neque erga posteritatem parum officiosi censerentur. Quod si vero hoc plerique ex illis non modo in Sanctos, sed etiam in quosdam alios ipsis caros homines declararunt: quanto magis nos sagaciter & accurate Sanctorum res gestas investigare, atque ad aliorum quoque notitiam proferre debemus, ut eorum provocati exemplis, doctrinaque informati, ad ea nos semper intendamus, quæ sint grata & accepta Deo? Cavendum certe nobis est, ne militum Christi fortia facta & præclara trophæa, ea præsertim, quibus nostra ætate insignes & illustres fuere, silentii carcere premamus: sed potius quantum ille dederit, qui est auctor omnis boni, qui ora mutorum aperit & linguas infantium disertas facit, quæ possint successoribus nostris esse usui, ea vel mediocri stylo conscribamus. Etsi autem nos ejusmodi operi impares esse non ignoramus (quippe quibus est ingenii, eloquentiæ & eruditionis angusta supellex) attamen satius fore arbitrati sumus, vel exiliter dicere ea pauca quæ novimus, quam cum servo pigro & desidioso, pro retenta Domini pecunia, in damnationis discrimen adduci. Quæ igitur ab illis egregie perpetrata sunt, nos licet indigni, saltem utcumque commemoremus. Neque enim id facimus nostra temeritate adducti, sed, ut jam ante dictum est, voluntate & mandato venerandi Pontificis nostri Haduini: qui nos beatissimi Domnoli Episcopi vitam jussit vel rudi exarare stylo. Cujus, tamquam urbis nostræ Antistitis, jussioni libenter morem gerentes, ejus fulti precibus, ad scribendum nos accingimus; suppliciter invocantes beatissimi Domnoli habitatorem Spiritum sanctum, ut qui illi gratiam largitus est miracula & admirandas patrandi virtutes, nobis copiam tribuat & facultatem eas enarrandi, ad laudem & gloriam suam & fidelium ædificationem: ut facta eximii Patroni nostri, si tamen id fieri potest, dictis exæquemus, qui cum eo in hac vitæ mortalis peregrinatione plurimum conversati sumus: quamquam sane tantæ ejus virtutes sunt, ut eum pro dignitate laudare humana fragilitas nequaquam possit. [In Vita S. Hilarions.] Cum sit autem aliud, teste Divo Hieronymo, locis communibus laudare defunctum; & aliud , defuncti proprias narrare virtutes; nos hoc opusculum ad bonorum exemplum ab illo tempore auspicabimur, quo nos glorioso adventu suo illustrare, nobiscumque manere ex Dei providentia jussus est.

CAPVT I.
Iter Romanum. Episcopatus Cenomanensis. Monasteria constructa.

[2] Itaque beatissimus Domnolus, urbi Cenomanicæ a Deo destinatus Episcopus, virtutum omnium floribus redimitus, in alia regione ex generosis parentibus, quod eius probi mores & nobilis conversatio testabantur, est procreatus. Ut enim ex radice fructus proficiscitur, ita ex fructus sapore radicis natura intelligitur: & quemadmodum fructus arboris, etiamsi procul asportetur, non tamen amittit suavitatem, quam ex radice accepit; sic etiam hic sacratissimus vir, undecumque sive quibuscumque ex partibus ad nos advenerit, sanctæ nobilitatis suæ dulcedinem nos celare non potuit. Etsi vero apud nos in Episcopum consecratus non fuit, ad nos tamen in multorum salutem divinitus est transmissus. [Episcopus alibi ordinatus,] Nam ad imitationem Abrahæ patriarchæ, cui a Deo dictum est; Egredere de terra tua, & de cognatione tua, & de domo patris tui, & veni in terram, quam monstravero tibi; jam ordinatus alibi Episcopus, relicta patria & parentibus, cunctisque rebus quas possidere videbatur, Romam profectus est, limina beatissimorum Apostolorum orationis gratia visitaturus.[Gen. 12] Ubi cum animi sui devotioni fecisset satis, post longa itineris emensa spatia, [it Romam, inde ad Cenomanos:] Domino gubernante, ad Cenomanos appulit: quos propter obitum sui Pontificis magno offendit animi mœrore affectos. Jam pridem enim B. a Innocens ad Dominum migrarat, & laboris sui erat præmia consecutus: in ejus vero locum necdum alius subrogatus fuit. Cum igitur hunc virum sanctissimum conspexiscent, eumque jam Episcopum ordinatum didicissent, tam Proceres & Principes, quam Clerus universus & populus, non solum urbanus sed etiam ruricola, divino id instinctu agente, [a quibus assumptus] uno ore eademque animi sententia obnixe eum deprecabantur, vellet ipsos ipsorumque civitatem & patriam non invitus gubernandā suscipere. Quamvis autem ea in re valdē se difficilem præberet, ad extremum tamen aliud agere non potuit, quam quod populus Deo inspirante postulavit.

[3] b Suscepit igitur, sed sane invitus & compulsus, Episcopi ministerium cum multa humilitate: Dominoque cooperante, toto vitæ suæ tempore, non parum illis quibus præerat contulit. Denique qualem se quantumque illic præstiterit, ejus vitæ finis declaravit, in quo laus omnis tuto canitur. Erat vero hoc ejus nobilitatis insigne, quod Christo die ac nocte alacri & jucūdo animo gratā exhibebat servitutem, [omni virtute] Neq; tamē vel a generis nobilitate, vel ab operū sanctitate gloriolæ & laudis fumos captabat: sed præclara de se præbens virtutū exempla, intra se suos thesauros deposuit; & Dominū mundo corde complectens, pompam omnē mundi hujus toto pectore contempsit, In conversatione erat humilitate conspicuus, caritatis dulcedine fervens, castitatis splendore illustris, [munus susceptum implet.] jejuniorum pinguedini deditus: disciplinæ vero cælesti adeo se totum addixit, ut Pontificale ministerium pro dignitate, & quidem pie & devote, sit executus. Porro autem socia caritate ac mutua benevolentia conjunctus fuit c Germano, sanctissimo Parisiorum Antistiti: quem & creberrime invisere consuevit, & ab illo itidem non raro visitatus est. Cumque se invicem divinis inflammarent adhortationibus, [amicus S. Germani Ep. Parisiensis.] subjectis populis tam verbis, quam exemplis haud vulgariter profuere. Non enim immemores erant illius Dominicæ sententiæ, Quod si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re, quamcumque petierint, fiet illis a patre meo; itemque illius, Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. [Matt. 18]

[4] Extruxit autem sanctæ Ecclesiæ amator devotissimus monasterium quoddam, in suburbio civitatis suæ, tum ut ejus urbis esset munimentum, tum ut posset Domino animas Iucrifacere: idque in honorem sanctorum Martyrum d Vincentij & Laurentij consecravit, [Construit monasteriū SS. Vincentij & Laurentij,] ipsi autem consecrationi adesse voluit memoratum Germanum Episcopum, ut amborum solenni dedicatione ad majorem populus devotionem incitaretur. In ejus vero consecratione derebus Ecclesiæ suæ multa testamento ei legavit atque confirmavit, permittente & favente Chilperico Francorum Rege ejusque Principibus, multis etiam id ei suggerentibus Episcopis, imprimis aetum S. Germano; Clero quoque populoque, ut id faceret, adhortante, quemadmodum in ejus e Actis annotatum est: subscripsit aetum sua manu & approbavit beatus Germanus, pluresque alii f Episcopi. Porro in eadem ecclesia caput B. Vincentij Martyris, & magnam craticulæ partem, in qua S. Laurentius assatus est, honorifice reposuit: monachos etiam sub cura & moderatione Leusi Abbatis, quem ipse præfecit, ad Regulæ præscriptum illic degere, Dominoque servire voluit. Tanto aetum amore beatissimum Germanum Episcopum complectebatur, vt in ea ipsa SS. Vincentij & Laurentij Martyrum ecclesia, sepulturæ locum ei præpararit: vbi tamen postea, ob certas quasdam causas, non S. Germanus, sed ipsemet digne humatus est.

[5] [dotat aliud S. Iuliani,] Cumque religionis monasticæ propositum mirifice cōplecteretur, in ea cellula, in qua S. Julianus, primus Cenomanorum Episcopus, corpore g requiescit, juxta monasterium h Victorij, quod situm est ad flumen Sartam, monasticum institutum, quod jam pridem illic florere cœperat, mirifice augmentavit, adeo ut quinquaginta fere monachos illic regulariter degere voluerit, eaque quæ ad victum pertinent, tam illorum quam peregrinorum & adventantium, magnifice suppeditarit. Aliud quoque monasteriolum & xenodochium ultra Sartam flumen, in honorem beatissimæ matris Dei & Virginis Mariæ, [condit xenodochium S. Mariæ,] sapienter ædificavit, atque suæ Ecclesiæ rebus dotavit; accurate constituens, ut illic pauperes & peregtini egentesque omnes, qui intra urbem propter ejus jugem custodiam admitti non possent, reciperentur. Porro monachos vigintiquatuor illic ad Regulæ monasticæ præscriptum vivere voluit, qui & perpetim servirent Deo, & adventantes pauperes recrearent, atque hospites comiter & congruenter acciperent. Ijs autem monachis quemdam e suis probatissimæ vitæ virum, i Paduinum nomine, ecclesiæ beatorum Vincentij & Laurentij per id tempus Præpositum, Abbatem præfecit: locumque ipsum & sibi & successoribus suis subditum esse debere decrevit, adhibita etiam adjuratione & detestatione, ut hospitale ejus urbis perpetuis temporibus in Pontificum ditione esset.

[6] Quanta autē apud vos degens vir sanctus corpus suum abstinentia affecerit, [studet mortificationi,] quam se perpetuis confecerit vigiliis, quam in præstandis eleemosynis liberalis & profusus fuerit, solus ille ad plenum novit, cui cognita sunt omnia: nec puto quemdam mortalium facile omnia explorare & indagare potuisse, quandoquidem ejusmodi ille clam potius quam palam faciebat. Et ut paucis multa expediamus, qualis quantusque fuerit, quæ quanta gesserit, non potest mortalis lingua explicare, quod supra hominem fuerit, quidquid fere gestum ab eo. Macerabat se & vigilijs & continua inedia, adeo ut etiam fortissimi juvenes ejus parsimoniam ferre non possent. Ita corpus suum redigebat in spiritus servitutem, adeoque illud mortificabat, ut posset illud Apostolicum non immerito illi accommodari: Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus. [Gal. 2.] Cum equitaret in itinere, [orationi.] semper de Deo aut loquebatur, aut canebat. k Cursum vero suum (id est, pensum precum Canonicarum) per horas legitimas persolvens, reliquo diei tempore, quando opportunum videbatur, studium psallendi divina eloquia, aut lectitandi, aut in preces incumbendi non omittebat. Ad mensam ipso accedente, [ectioni.] mox aderat lector, recitans divina eloquia: ut inter epulas, quibus caro fovebatur, spiritualibus alimonijs potius convivæ explerentur. Nullum omnino sibi tempus præterlabi sinebat, quo non aut prodesset alijs, aut ad suos profectus aliquid adjiceret. Quod si quis ejus facta curiosius inquisierit, innumera magnarum virtutum miracula inveniet, e quibus nos vel pauca promemus.

ANNOTATA.

a S. Innocens sive Innocentius colitur 19 Iunij.

b S. Domnolus suscepit Episcopatum, cum jampridem, ut supra dictum, Sedes vacasset.

c Vitam S. Germani Parisiorum Episcopi damus 28 Maji.

d Appellatur etiamnum Monasterium S. Vincentij Martyris, cujus Acta dedimus 22 Ianuarij, & § 2 de Reliquijs S. Vincentij varia controversa proposuimus.

e Ea infra damus cum Episcoporum subscriptionibus.

f Infra in testamento memoratur Audoveus, aliis etiam Audoinus Episcopus Andegavensis.

g S. Julianus anno 1201 inde translatus est ad Ecclesiam Cathedralem: & quæ ante, ut infra dicitur, erat dicata sub nomine S. Mariæ ac SS. Gervasij & Protasij, ab eo tempore mansit S. Juliano sacra. Hujus Vitam dedimus ad diem 27 Ianuarij.

h S. Victurius dicitur in Vita sequenti. Est sextusCenomanensis Episcopus, & colitur I Septembris.

i Sub nomine S. Paduini, vulgo S. Pavini, est parochia in diœcesi Cenomanensi, ubi colitur 15 Novembris. Vita aliqua ejus extat inter Acta Sanctorum Ordinis Benedictini seculi primi,

k Cursus, ut hic explicationis causa additur, paßim pro divinis Officijs aut horis Canonicis sumitur. Ita memoratur S. Germanus solitus Cursum nudo capite dicere, uti in ejus Vita Fortunatus.

CAPUT II.
Varia miracula in vita patrata,

[7] Qvodam die Dominico, cum peracto Officio solenni ad mensam pransurus ex more accederet, [Cæcus aqua ablutarum manuum visum recipit.] illatamque aquam minister in ejus manus infunderet, & lotis manibus malluvium absportaret; cæcus quidam Siagrius nomine, ei venit obviā, & aquam quæ de manibus Pontificis defluxerat, sibi dari petijt, ea suos oculos abluturus. Minister id parvipēdens, dedit ei aquam, ut petierat. Ea cæcus suos perfudit oculos, & in Christi nomine, meritis S. Domnoli mox restituto visu, lætus abscessit. Quem quidem cæcum sæpius ego vidi, multique e socijs nostris, atque ab illo tum istud tum plura alia sancti viri miracula didici. Perlata est autem hujus rei fama ad multorum aures, & invito Pontifice longe lateque diffusa: erat enim sanctissimus ille senex singulari præditus animi munditia & humilitate. Nec dubium, quin apud omnipotentis Dei singularem misericordiam multum valeat humani cordis puritas & simplicitas, convenienter illi sententiæ Salvatoris; Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. [Matth. 5.]

[8] Vir quidam nobilis, genere & opibus prædives regiusque Consiliarius, in villam Ecclesiæ, cui vir Dei præerat, Tridentem vocabulo, sitam in a Condita Diablentica, obstinato animo invasit, [Ecclesiæ bona rapiens ] eam sibi vendicans. Crebro autem illum admonuit vir sanctus, ut a suis maleficijs resipisceret, & ad meliorem frugem se reciperet. Videns autem se nihil hac ratione proficere, ad precandum Dominum se contulit, ut res, pro expiandis peccatis olim a fidelibus Ecclesiæ donatas, ipsi restitueret. Interim sacrilegus rerum Deo dicatarum occupator, divina ultione in eum animadvertente, febre corripitur, eademque continenter laborat. Sed neque sic tamen res male usurpatas reddere voluit, ut ejus pœna fieret cumulatior. Cum autem ea febre dire afflictaretur, lecto decumbens, visus est sibi quadam nocte videre Matrem Domini (cui res ab ipso usurpatæ, [& a Deipara castigatus,] unaque beatis Martyribus Gervasio & Protasio dicatæ erant) ferreo malleo ipsum in fronte percutientem. Mox igitur multo terrore correptus, ad S. Domnolum misit, qui eum rogarent, ut res ipsi ablatas cum fœnore reciperet: nec tamen potuit sanitati restitui, donec S. Domnolus ad eum veniret. Ubi autem ille advenit, omnia in duplum restituit Ecclesiæ ministris, & post dies paucos meritis & precibus beati viri salus ei reddita est: sed vulneris, ejus fronti malleo impressi, quoad vixit, vestigia permansere. [duplum reddens sanatur,] Quod idcirco factum est, ut ille suo exemplo a simili facinore alios absterreret. Quas autem res ille duplicatas tum sancto viro restituit, eas Ecclesia nostra hactenus possidet.

[9] Quodam Quadragesimæ tempore in cellam b Anisolæ monasterij vir sanctus sese abdiderat, Domino in silentio & solitudine vacaturus. Ecce autem Francus quidam, nobilis genere, Regi valde familiaris, quamdam ejus ecclesiæ villam, Bonallam nomine, in pago Stadinse sitam ad se rapuit. Ubi Paschalis solennitas præterijt, eam iniquitatem vir Dei moleste ferens, dolensq; se vivente suam Ecclesiam nudari facultatibus suis, duos Diaconos misit ad Francum illum sacrilegum & mire jam obstinatum: sed Diaconi nullum ab eo, quale vellent, retulere respōsum. Tum vero sanctus vir, corde compunctus, animo intrepidus, eo se contulit, [Villam ecclesiæ repetens] ut res suæ fidei creditas recuperaret, fretus auxilio præpotentis Dei. Cum igitur die quodam Francus ille solennes celebraret epulas in villa per sacrilegium ablata, haberetq: apud se parentes & amicos, nuntiatum est ei præ foribus adesse sanctum Episcopum, resque ipsi a Domino commendatas repetere. Id ut audivit ille, valde animo commotus, jussit eum a tota villa prorsus excludi & ejici. At Episcopus non recalcitrans, quemadmodum Apostolus monet, dedit locum iræ: sed ita ultio divina in sacrilegum excitata est. [Rom. 18.]

[10] Cum enim nocte illa juxta morem sanctus Episcopus in oratione persisteret, sacrilegum virum invasit febris, [raptore punito,] quæ infelicem animam altero mane extorsit ab illo: sicque miserrime excedens e vita, absque luctu & sine precibus in bivio sepultus est. Et quidem dignus erat tali morte, qui sanctum virum causus fuit contristare, & oblationes fidelium resque Deo dicatas sibi vendicare. Factum est hoc meritis beati Antistitis, ut ceteri ab hujusmodi maleficio absterreantur, ne similia ipsis accidant. Cum sic autem ille periisset, multis ecclesiis res ipsarum restitutæ sunt, [eam recipit:] quas tyranni jam pridem per temeritatem invaserant. Nam timore perculsi, non fuerunt ausi retinere illas: atque ita unius horrenda damnatio multis profuit ad resipiscentiam, reddiditque pœnitentia emendatos. Sic nimirum omnipotens Deus per fidelem servum suum suas restauravit ecclesias, multique servi Dei ingentes Domino laudes & grates egere, jucundis vocibus cantantes: Adjutor & protector factus est nobis Dominus in salutem.

[11] Puerulus quidam, Rainarius nomine, a parentibus oblatus est sancto viro. Is puer & cæcus & surdus & mutus & claudus erat. Unxit autem eum vir Dei oleo benedicto, & Crucis signo eum communivit, & totus revaluit. Clericus quidam c Oximensis, Eleutherius nomine, [varie infirmos] videns tot admiranda fieri a sancto viro, obtulit ei filium suum, quem diuturna febris vehementer afflictabat. Misericordia motus vir Dei aquam jussit adferri. Allatam, cum prius Christi nomen invocasset, & eam Cruce consignasset, puero bibendam obtulit. Bibit ille, & Christo propitio, meritis Episcopi continuo sanus effectus est. Vir quidam Andegavensis, Stritius nomine, in maxilla mire cruciabatur ex pustula magna. Occurrit sancto Episcopo, petiit tanto malo medicinam: saliva sua pustulam tetigit vir sanctus, & homo curatus est. [& cæcos sanat,] Quodam die in villa nostræ Ecclesiæ, quam Baladonem vocant, sancto Episcopo Pontificale exequenti ministerium, Magnatius quidam oblatus est, qui die Dominico intra ipsius villæ fines ab opere se non abstinens, Deo ulciscente, luminibus orbatus fuerat. Vir sanctus sacrosanctam invocans Trinitatem, expresso signo Crucis, cæcitatem depulit, visum reformavit, monuitque hominem, ne quidquam ejusmodi deinceps admitteret.

[12] Exiit quandoque vir beatus extra urbem nostram, audivitque damnatorum voces e carcere. Misit itaque ministrum suum ad custodem carceris, qui ei diceret, ut vinctos illos absolutos pateretur abire. Respondit custos, non se id ausum esse, ne ipse cogeretur in illorum locum succedere. [vinctos liberat,] Tum vir Dei cum lacrymis rogavit Dominum pro illis: & ecce die tertio sua sponte patescit carcer, exeuntque qui illic detinebantur, & ad nostram ecclesiam sese conferunt. Clericus quidam, Ragnoinus nomine, venit ad sanctum Pontificem, rogans ut Sacerdotio initiaretur. Percontatus est autem ex illo vir sanctus, num caste viveret, [Clerici peccata occulta novit:] & a feminis se servaret incontaminatum. Illo constanter respondente, se hactenus impolluto corpore Domino serviisse, vir beatus ei & locum, & tempus, & mulierem, libidinis ejus sociam, indicavit. Cernens Clericus, se latere hominem Dei non posse, propria convictus conscientia, ad pedes ejus procidit, & culpam suam confessus est. Id ubi ad aliorum notitiam pervenit, multi sacris initiandi ab ejus se conspectu subduxere: maleque sibi conscii, non fuere ausi sacros Odines ab illo petere, certo persuasum habentes, non eum latere etiam secreta cordium.

[13] Est villa Ecclesiæ nostræ, quam Crisiacum vocant, in ea cum esset vir Dei, adducti sunt ad eum duo dæmoniaci, rogabantque eum parentes eorum, ut suis precibus illos sanaret. Sciscitabatur autem ex eis sanctus Antistes, cur id ipsis accidisset; & per eorum ora respondebant immundi spiritus, se torqueri ab ipso, nec posse coram eo celare præstigias suas: rogabant autem eum, ut si ipsos inde vellet ejicere, [liberat energumenos.] saltem sineret migrare in porcos. Permisit hoc vir sanctus, & Crucis signo edito, profligavit illos, ita ut omnes adstantes laudarent Dominum, mirabilem in Sanctis suis. Sunt vero etiam multi alii, a dæmonibus obsessi, ab eo liberati. Hac autem miraculorum assiduitate fama ejus ubique divulgabatur, & jam quadam die revertenti ab expeditis quibusdam negotiis, quæ ad populi, ipsius curæ commissi, utilitatem pertinerent, multa plebs ei occurrit, adducens ægros & male affectos, diversisque languoribus laborantes, qui omnes ab eo incolumes recessere.

ANNOTATA.

a Condita Diablentica, videtur esse ditio Cenomanis contingua, Perchensis Comitatus, versus Nogentum-Rotrudis: & ex voce Condita, pro regiuncula, mansisse Francis nomen Conde, etiam hodie pluribus in Gallia locis commune.

b Anisola sive Aninsula celebre monasterium, a S. Carilefo tempore Childeberti Regis constructum, in inferiore Cenomanensi agro apud Vindocinensem urbem, ut diximus Kalendis Martii ad Vitam S. Siviardi Abbatis Anisolensis, latius dicturi ad Vitam S. Carilefi I Iulii. Videtur is mortuus ante adventum S. Mauri in Gallias, ut vel hinc præsumi poßit, quod eidem regulæ, quamAnisoluni servabant, sua monasteria subjecerit S. Domnolus.

c Oximum oppidum Normanniæ sub jurisdictione Alenconiensi, vulgo Hiesmes dictum.

CAPUT III.
Virtutes S. Domnoli. Obitus, sepultura, miracula.

[14] [Efficax in concienibus,] Etsi autem celebre esset nomen ejus & sublimis gradus honoris, attamen major erat & insignior virtus ejus. Serviebat sine offensione ei, qui prope est omnibus invocantibus eum in veritate, & qui voluntatem timentium se facit, & deprecationem eorum exaudit. Poteram quidem plura ejus commemorare miracula, sed multa prætermisi, ne lectori fastidium parerem. Magna autem in eo virtus inerat, & multa verborum vis ex ejus ore promebatur. Cum populis verbum Domini annuntiaret, vix quisquam tam ferreo versabatur pectore, quem ejus conciones ad lachrymas non moverent. Mirabantur auditores spirituales sermones ejus, qui plerumque adeo humanum captum excedebant, ut ab Angelo proferri viderentur. In Episcopatus functione ita se gessit, [dignus Episcopatu.] ut celebres majores suos ipse celebriori vivendi ratione etiam illustrarit: nec tamen vel ex generis splendore, vel Pontificia dignitate ejus animum ulla inflavit elatio; spiritu pauper prius moribus egit Pontificem, quam ad Pontificis gradum esset evectus. Collatus honor tantus eū meritis conspicuum non fecit, sed invenit, virtute instructus erat antequam esset Sacerdos. Sacerdotio virtus pariter sua accepit incrementa. Tota ejus in Pontificatu vita talis fuit, quæ Pontificis officium & verbo & exemplo præstaret: nec culpa vacare putavit, judicioque divino obnoxium se fore timuit, si qui sibi uni antea privatus vixisset, jam Episcopus non viveret universis. Inde adeo factum est, ut ipse semper aliquid adjiceret ad virtutes suas, [studet lucro animarū,] & Dominus ad coronam. Cantans itaque Canticum graduum, in eam curam intentus fuit, ne ad illam supernam civitatem solus ascenderet, sed socios eo secum permultos adduceret. Atque in hac via servus Dei simpliciter prudens & severiter lenis, doctrinam vita, mores comitate ac mansuetudine, zelum legis scientia commendavit. Unde factum est, ut illum populi favor & gratia Principum, sermones vero illius non mediocris consecuta sit auctoritas.

[15] Inter hæo autem ille humilis & sibi constans permanebat, adversus ea omnia pervigil & circumspectus, quæ suffurari solent animi bene compositi puritatem. Eodem vultu & immoto pectore inter prospera & adversa perdurabat. [1 Cor. 9] Cum Apostolo castigabat corpus suum, jejuniis & multifaria illud afflictione persequens, unde & confirmari spiritus assuesceret, & caro carnis oblivisci. Addebat his etiam sacras vigilias, quarum perpetui fuere comites & alti gemitus & fœcundarum gratia lacrymarum. Atque id genus studiis potiorem noctis partem attribuens, in spiritu humilitatis & animo contrito pinguissimum Deo cremabat holocaustum. [noctu plurimum orat:] Si quid interdiu minus fecisset, quam par esse putaret, idque negotiis secularibus impeditus, noctu supplebat. Nox secretis precibus & divinæ contemplationi accommodatior, ad litandas ejuscemodi hostias viro Dei optatam adferebat opportunitatem & copiam: diem autem vel sacra concio vel publica sibi vendicabat utilitas, ita tamen ut & noctes & dies in ejus expenderet obsequiis, qui & noctes & dies condidit.

[16] Nihil ejus in actionibus cernebatur, quod ad Deum non pertineret: nihil in sermonibus ejus otiosum percipiebatur. Ad altare raro sine lacrymis, ad mensam numquam sine lectore, numquam sine convivis pauperibus accessit. Periculose corpus pasci arbitrabatur, nisi pariter & Christum in ejus membris pasceret, & ipse intus verbo Dei pasceretur. Qualis vero putandus est fuisse erga proximos, [erga proximum misericors,] qui suarum injuriarum immemor, etiam inimicorum injuriis dolebat? Quem ille umquam aut facto aut verbo læderet, qui etiam læsus ultro ignovit, nec iratus solem vidit occumbentem? Quid illa anima mansuetius, quæ nulli obesse, omnibus prodesse cupiens, caritatis & pacis erat domicilium? Multa animi devotione opera benignitatis & misericordiæ prosequebatur, studebatque adesse desolatis, egentes alere, vestire nudos, & si re ipsa non posset, prompta animi benevolentia omnibus ferre opem. Conversans nonnumquam cum iis, qui gloriantur in malitia, & sermones Domini projiciunt retrorsum, Christi bonus odor permansit; unus idemque perseverans, sive cum eis, ut ad meliorem se frugem reciperent, blandiretur, sive cum obstinatos severius objurgaret. Omnia ex caritate faciebat discipulus caritatis. [& discretus,] Nihil illi cum perversorum vitiis rei erat, præter odium & castigationem vitiorum: quæ & animo insectatus est, & Pontificali auctoritate correxit. Bonos & observatores mandatorum Dei sancto & sincero complectebatur affectu, mutuisque exhortationibus & profuit & profecit.

[17] Germano Parisiensi sanctissimo Episcopo, ut jam ante dictum est, [S. Germani familiaris] valde familiaris fuit, crebroque & invisebatur ab illo, & ipse illum visitabat. In eorum colloquiis & actionibus nihil versabatur, nisi quod ad animarum ipsis commissarum salutem pertineret. Invicem se Christi milites armabant, non ignorantes adversarium nostrum diabolum circuire & quærere quem devoret: cui resistebant fortes in fide, veriti non se habituros Pontificum merita, si de principe tenebrarum, de quo jam ipsi triumpharant, etiam alii per ipsos non triumpharent. Itaque viri illi misericordiæ solicite eo connitebantur, ut quotidianas infestinationes & isidias maligni hostis eliderent. Atque in hoc uterque totus erat, ut sive cum Martha sedulo ministrarent, sive cum Maria sederent ad pedes Jesu, regnum diaboli imminuerent, & Dei civitatem augerent. Quam etiam ob causam B. Domnolus, ex ejusdem S. Germani consilio, in civitatis suæ suburbio monasterium construxit: in quo & illi, quos tempestas hujus maris magni & spatiosi jactaverat, monasticæ tranquillitatis portum adepti, respirarent; & ipse certis temporibus solicitudinis, quæ ex ministerio suscepto incumbebat, laborem, sanctæ contemplationis otio & refrigerio relevaret. Et, ut supra quoque diximus, ei monasterio de Ecclesiæ suæ possessionibus quasdam donavit, nihil se fecisse existimans, nisi illis, quibus domum orationis construxerat, etiam vitæ degendæ res necessarias assignaret.

[18] Porro autem militiæ certamine jam peracto, & impendente resolutionis ejus tempore, cœpit vir pius morbo laborare, nec tamen os ejus morbi vis a laudando Deo potuit cohibere. Convocans autem discipulos suos, diem & horam obitus sui illis prædixit imminere: docuitque eos, quemadmodum antiqui hostis insidias caverent, & a malo se abstinentes, bonis operibus inhærerent. Deinde ipsis Kalendis Decembris in senectute bona vir beatissimus in pace quievit, [moritur I Decembris,] humatusque est a discipulis suis in ecclesia beatorum Martyrum Vincentii & Laurentii, ubi longe ante sepulcrum B. Germano ipse condiderat. Eo in loco meritis & precibus ejus multi morbidi gratiam sanitatis obtinent. Nam tertio die translationis ejus, ad sepulcrum ejus energumenus quidam, qui seipsum discerpebat, adductus est; & post triduum curatus, domum cum parentibus sospes abscessit; multisque annis nobiscum sanus permanens, Dei se devotum studuit exhibere cultorem. Deinde mense Februario, die sabbati, [& miraculis claret,] cujusdam nostræ ecclesiæ famuli uxor, quartana febre divexata, ad ejus monumentum veniens, ut in somno admonita erat, oransque illic cum luminaribus & triduo excubans, meritis beati viri salutem impetravit. Quarto etiam die cæci tres ad ejus tumulum nobis adspectantibus venere, atque inde luce redintegrata incolumes abiere. Multos alios diversis afflictos morbis ad ejus sepulcrum venire conspeximus, eosdemque beati viri meritis sanos inde recedere vidimus. Nimis autem prolixi erimus, si audita & visa omnia referre velimus: possunt ea, quæ diximus, ad fidem faciendam fidelibus sufficere.

[19] [Auctor invocat eum] Et nunc obsecramus eumdem beatissimum Patronum nostrum S. Domnolum, ut pro superioris vitæ peccatis nostris Dei clementiam velit exorare, gratiamque nobis ab illo impetrare, ut deinceps a malis nos abstineamus: ut sacrosanctæ Trinitati reconciliati, etsi ejus gloriæ participes esse non meremur, saltem peccatorum remissionem adepti, ab impiorum consortio separemur: præstante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & glorificatur Deus per infinita secula seculorum. Amen.

ALIA VITA
Ex MS. Ansolensi.

Domnolus, Episcopus Cenomanensis in Gallia (S.)

BHL Number: 2274

EX MS.

[1] [Alienigena licet,] Vir illustris Dominus Domnolus, Cenomanicæ civitatis Episcopus, natione alienigena nobilibusque ex parentibus ortus, successorque B. Innocentis, ejusdem urbis Præsulis; qui propter amorem Dei patriam atque omnem possessionem suam relinquens, profectus est Romam, limina beatorum Apostolorum causa orationis visitaturus. Inde quoque remeavit usque ad Cenomanicam civitatem, & in eam Domino ducente pervenit. [constituitur Episcopus Cenomanensis,] Ipsa ergo civitate & populo ipsius parochiæ indigente Pontifice, & aliquo tempore absque ipso vacante, prædictum Dominum Domnolum, jam Pontificem ordinatum, gratulanter in Pontificatus ordinem Domino disponente susceperunt: & Principes ejusdem regionis, atque Sacerdotes sive Clerici vel nobiles omnes ipsius parochiæ, eum deprecati sunt, ut ipsam ad regendam susciperet civitatem, & Clerum & cunctum populum Episcopali ordinatione ac rēgimine ordinaret ac regeret, & Domino multipliciter lucraretur: qui & hoc invitus, & a Clero vel populo coactus, licet nobilis, humilitate tamen suscepit officium; & non modicum ab omnibus cuncto tempore vitæ suæ Pontificatus tribuit adminiculum.

[2] Hic in loco, in quo B. Julianus, primus jam dictæ urbis Episcopus, [dotat S. Iuliani,] corpore requiescens, juxta monasterium scilicet S. Victurii prope fluvium Sartæ, monachorum normam, quæ dudum florere cœperat, mirifice amplificavit; & ferme quinquaginta monachos ibi regulares degere constituit, pleneque eis victualia in omnibus necessitatibus eorum, sive peregrinorum atque adventantium Fratrum, adimplens docte supplevit, & eos regulariter vivere docuit. Antedictus namque beatus Domnolus Pontifex, monasteriolum in honorem SS. Vincentii & Laurentii Martyrum Christi juxta urbem constituit, [& construit monasteriū SS. Vincentii & Laurentii.] & ad effectum usque perduxit. Ad dedicationem quippe ipsius monasterioli ecclesiæ B. Germanum, Parisiensis civitatis insignem Episcopum, vocavit: & cum ejus consensu & deprecatione Cleri ipsius civitatis & populi illius urbis ac parochiæ, & cum consensu eorum, de rebus S. Mariæ & sanctorum Martyrum Gervasii & Protasii, matris ejusdem civitatis ecclesiæ, jam dictum monasterium, quod suo opere & labore a fundamento ædificavit, dotavit: & villas Episcopii ad eamdem ecclesiam, quam in eodem monasterio una cum B. Germano, [ecclesiam dedicat,] prædictæ Parisiensis civitatis insigni Episcopo, & in honorem sanctorum Martyrum Vincentii & Laurentii Kalendis Novembris dedicaverat, dedit: & in eo caput B. Vincentii & magnam partem craticulæ, super quam S. Laurentius assatus est, honorifice collocavit. Per chartam vero sua munera, ut dictum est, consentiente universo Clero vel populo, & Domino Germano assensum præbente, villas S. Mariæ ac SS. Gervasii & Protasii, ad eamdem tradidit ecclesiam. Subscribente autem Domino Germano ipsum testamentum, [tribuit varias possessiones,] suisque Sacerdotibus & Clericis ejusdem civitatis & parochiæ ipsius non paucis, sicut in eodem hactenus testamento continetur, dedit villam S. Mariæ & Sanctorum Gervasii & Protasii, Tritionem cum omni integritate, quam dudum Habundantius & Mallaricus Diaconus per prædicti Episcopi Domini Domnoli beneficium tenebant; & villam Fraxinidi, quam Aper Sacerdos cum ejus beneficio habebat; & Bucces villulam sui episcopii, cum omnibus ad se pertinentibus, quam Eutherius Presbyter per beneficium prædicti Domini Domnoli habebat: pari modo & pratum super fluvium Sartæ, una cum campo juxta posito, quem Habundantius a Domino Domnolo jure beneficiario adipisci meruit; & alias villas, quæ in prædicto testamento insertæ esse noscuntur insigniter, ad præscriptam tradidit ecclesiam. Multi etiam nobiles, tam in præsenti quam & in sequente tempore, eorum hereditates ad prædictam ecclesiam SS. Vincentii & Laurentii legaverunt. Ipsum autem monasterium subditum, [subdit Episcopis Cenomanensibus:] cum omnibus ad id pertinentibus, jam dictus Dominus Domnolus suæ Sedis ecclesiæ subjugavit, & suis successoribus ecclesiastico in ordine pacifice ad regendum & gubernandum dimisit, atque perennibus temporibus ad matrem civitatis ecclesiam, & Pontificibus ibidem atque Clericis Deo degentibus habere, futuris constituit temporibus.

[3] Sæpe dictus scilicet Dominus Domnolus Episcopus cellulam super fluvium Sartæ, & xenodochiū in honorem S. Mariæ mirabiliter ac sapienter operatus est: [xenodochiū cum monasterio erigit:] & eam ex rebus prædictæ matris civitatis ecclesiæ dotavit, & receptiones pauperum adventantium sive omnium indigentium, qui in ipsa civitate talem, propter custodiam civitatis, non poterant habere receptionem, sicut in illo loco, ubi prædictum fecit xenodochium: ibi enim monachos viginti quatuor sub regula degentes constituit, ut & ibi pauperes recrearent, & omnes hospites condigne & amabiliter susciperent, & ipsi sancte ac regulariter viverent. In eodem xenodochio prædicto monachum suum probatissimum, [& præficit Abbatem S. Paduinū.] Dominum scilicet Paduinum, qui tunc Præpositus de S. Vincentio erat, Abbatem constituit: & sibi seu omnibus successoribus suis perpetualiter inibi xenodochium mirabiliter ornavit. In Hospitali, ejusdem urbis Pontificibus, futuris semper temporibus & sub conjurationis detestatione, hospitalitatem esse instituit; & sequentibus temporibus ecclesiæ suæ Sedis, cum omnibus ad se pertinentibus, subjugatum esse instituit.

[4] [cellulam & ecclesiam S. Martini accipit,] Ipsius quoque Domini Domnoli Episcopi tempore, cellulam, una cum sua ecclesia, quæ est constituta in honore S. Martini, in eorum proprio constituerunt infra civitatem, juxta matrem videlicet ecclesiam ipsius civitatis, Eulatius Presbyter & Godomara Deo sacrata; & prædictam cellulam S. Martini hereditaverunt de villulis in Morniaco & Villula-vasta ac Popiliaco, Ciaco quoque & Veratiaco ac Muliaco, una cum aliis villis, & de rebus suis legaliter dotaverunt; & postea cum omnibus ad se pertinentibus ad matrem ipsius civitatis ecclesiam per eorum chartulas legaliter formiterque ei ipsi Domino Domnolo Episcopo tradiderunt. Præfatus igitur Dominus Domnolus Episcopus emit insuper partem villæ, ex thesauro ecclesiæ tibi commissæ: alia vero pars de suo episcopio erat, [de ea aliisque disponit:] cui vocabulum est Canon, quam & per licentiam Canonicorum suorum monachis, in ecclesia S. Vincentii & S. Laurentii (quam ipse a novo fundavit) regulariter degentibus, per suum strumentum dedit. Nam ut sub potestate ipsius urbis Episcopi, tam ipsi monachi quam & ipsæ res (in eorum tamen usu disponente Episcopo) futuris persisterent temporibus, contradidit, sicut adhuc in ipso strumento traditionis inveniri potest.

[5] Hic sedit in prædicta Sede annos XLVI, menses XI, dies XXIV: & fecit ordinationes LXXV, Presbyteros CCCLX, Diaconos CCL, [claret miraculis in vita & post mortem,] & reliquos Ministros sufficienter. Cujus in vita multas ejus meritis Dominus virtutes ostendit, sicut in ejus Vita liquet: & post ejus obitum innumerabiles in loco sepulturæ ejus, id est in dicta S. Vincentii ecclesia, virtutes operatus est. Obiit enim prædictus B. Domnolus in pace plenus dierum, Kalendis Decembris: [mortuus I Decembris,] qui cum Christo vivit in æternum, & cum Sanctis regnat in gloria: cum quo & nos auxiliante Domino humiliter supplicantes, vivere mereamur, per infinita secula seculorum. Amen.

TESTAMENTUM.

Venerabili Ecclesiæ Cenomanicæ Clero Domnolus Episcopus. Congruum nobis fuit, ut votum desiderabile in Caritatis vestræ notitiam poneremus: quia si consensus vester desiderium cordis nostri & decreta annuerit, credimus nullius ullo umquam tempore contrarietate a nobis pariter firmata posse convelli. Cum ergo pro salute populi vel custodia civitatis Reliquias sanctorum Martyrum Vincentii & Laurentii, intercedente præsumptione, ausi fuerimus deferre; sicut cum Dei adjutorio vel vestro eisdem locum dignitatis ereximus in culmine, ita petimus ut vestro pariter ditetur & munere. Et si sensus vester nobis contulerit caritatem hanc, paginola donationis, quam Aunulfum Diaconum perficere unanimiter rogavimus conscribendam, vestro quæsumus ut firmetur robore: ut [quidquid nos] per hanc paginolam donationis constat delegasse, nuncupata basilica habeat, teneat, possideat, [nec] quicumque loci hujus dignitatem perceperit, jure hereditario perpetualiter sibimet vindicet possidendum. Si ullo unquam tempore, aut Pontifex civitatis, aut quælibet persona, a nobis donata vel tradita de dominatione basilicæ hujus abstrahere voluerit, incurrat maledictionem pro benedictione, & D. N. Jesu Christi, & S. Mariæ semper Virginis, & Sanctorum Apostolorum, vel omnium Sanctorum Martyrum, Confessorum atque Virginum incurrat offensam; & voluntas nostra perpetim, auxiliante Domino, capiat firmitatem. Hoc ergo inserendum rogavi, ut qui voluntati meæ obvius esse voluerit, maledictionem illam incurrat, quam Propheta in Psalmo centesimo octavo Judæ cantavit; & præsens pagina maneat inconvulsa, quam pro rei firmitate manu propria subscripsi, & Dominis & Fratribus meis muniendam rogavi. Actum in Cenomanica civitate, anno XI regni Domni nostri Chilperici Regis, pridie Nonas Martii.
Domnolus Episcopus subscripsit.
Germanus Episcopus rogante Clero subscripsit.
Andoveus Andegavorum Episcopus rogante Domnolo Episcopo subscripsit.
Leodulfus Presbyter subscripsit.
Aunulfus Presbyter subscripsit,
Leodericus Presbyter subscripsit.
Dinanius Presbyter subscripsit.
Drantius Presbyter subscripsit.
Injuriosus Presbyter subscripsit.
Meterius Presbyter subscripsit.
Cennius Diaconus subscripsit.
Romolus Diaconus subscripsit.
Datdeus Diaconus subscripsit.
Sennonetus Diaconus subscripsit.
Noso Diaconus subscripsit.

DE SANCTO HONORATO
EPISCOPO AMBIANENSI IN GALLIA.

CIRCA AN. DC.

[Praefatio]

Honoratus, Episcopus Ambianensis in Gallia (S.)

AUCTORE G. H.

[1] Celebris est memoria S. Honorati in antiquis Breviariis Ecclesiæ Ambianensis, quæ habemus excusa anno MDL & MDLIV: ubi ad hunc XVI Maji præscribitur summa cum solennitate festum ejus per integram Octavā celebrandum. [Officium Ecclesiasti cum,] Asservatur ibidem sacrum ejus corpus, in ecclesia olim SS. Petro & Paulo dicata, quæ nunc dicitur S. Firmini Confessoris, in urbem translatum sub primos incursus Normannorum. Nam mortuus est in vico Comitatus Pontivi, [Corpus Ambiani,] Porto dicto, ubi & natus fuerat: unde hi versus pro prima Antiphona ad Vesperas recitantur in citato Breviario.

Quem genuit Portus, secessit ubi fuit ortus,
      Is suus est hortus, isti est occasus & ortus.

Ignatius Iosephus de Iesu Maria, Carmelita Discalceatus, lib. 1 Historiæ Ecclesiasticæ Abbavillanæ cap. 52 asserit, [sepultura prima Porti.] in dicto loco olim fuisse castrum, in quo natus fuisset S. Honoratus, e Comitibus Pontivensibus (ut creditur) oriundus, si tamen ille Comitatus ab istis temporibus fuerit institutus. Ibidem addidit retro post summum altare etiamnum ostendi ejus sepulturam, olim multis miraculis illustrem: ubi ait S. Austrobertam, cum adhuc junior ex devotione eo venisset, sumpsisse resolutionem se Deo consecrandi. Dedimus ejus Vitam X Februarii, in cujus capite primo traditur in Portensi ad Somonam fluvium cœnobio vitam monasticam auspicata fuisse. Guilielmus de Mascon, Episcopus Ambianensis, anno MCCCI fundavit apud Abbavillanos Cœnobium Carthusianum, in honorem S. Honorati e suis decessoribus Episcopi Ambianensis, eisque donavit sacrum S. Honorati Patroni Ecclesiæ caput: [Cœnobium Abbavillæ.] quod argenteo capiti inclusum etiamnum istic summa cum veneratione asservatur. Celeberrimum etiam est Parisiis nomen S. Honorati, [Ecclesia Parisiis.] a quo longißima platea suum nomen sortitur, ob ecclesiam huic Sancto dicatam, & anno MCCIV a Renoldo Cherey ejusque conjuge Sibylla constructam: de qua late agit Iacobus Brulius in Theatro antiquitatum Parisiensium lib. 3 pag. 801 & sequentibus.

[2] Acta integra MSS. vitæ & miraculorum S. Honorati extant tum Parisiis in dicta S. Honorati ecclesia, quorum meminit præfatus Brulius; [Acta Mss.] tum Abbavillæ in dicta Carthusia, quibus adscripta erant ista verba: Iste liber est de domo S. Honorati Ordinis Carthusiensis, juxta Abbatisvillam, in Pontivo Ambianensis diœcesis. Est libellus octo foliorum in pergameno conscriptus, quem a R. P. Francisco Fuzelerio Priore acceptum, eique postea redditum, curavit pro nobis describi R. D. Ioannes de S. Martino Congregationis Foliensis, Parisiis anno MDCLXII vita functus, qui & aliud MS. sed non integræ vitæ ex MS. Ambianensi submiserat. Extat maxima ejus pars in citato Breviario Ambianensis Ecclesiæ, [horū compendia:] & Gallice a Renato Benedicto edita. Aliquod compendium habent Vincentius Bellovacensis lib. 16 Speculi historialis cap. 90, Petrus de Natalibus lib. 2 Catalogi cap. 87, ac prius relatum est in MS. Vltrajectino S. Salvatoris. Sunt etiam ex dictis Actis encomia descripta in variis Martyrologiis, potißimum in Mss. ecclesiæ Morinorum & monasterii S. Laurentii apud Leodienses, [memoria etiam 16 Ianuarii,] & a Saussajo in Martyrologio Gallicano. Est etiam ejus memoria in hodierno Martyrologio Romano, uti apud Grevenum, Maurolycum, Molanum, Ghinium & alios. Idem memoratur a variis ad diē XVI Ianuarii, adjunctus S. Honorato Archiepiscopo Arelatensi: quo etiam die colitur Fundis in Italia S. Honoratus Abbas.

[3] Tempus vitæ & obitus S. Honorati valde controvertitur, nec satis videmur posse fidere dictis Actis, quod appareat, ea conscripta primum esse seculo Christi XI aut XII, quando contigerunt miracula, quæ præcipuam Actorum partem constituunt. [Fuit Episcopus tempore Mauritii Imp.] Serius etiam scripta est Appendix post num. 13, utpote in cujus fine commendatur precibus aliorum matrona Sibylla, quæ Parisiis anno MCCIV ecclesiam S. Honorati construxit. Interim præsumere licet etiam initium ex antiquioribus Ecclesiæ monumentis acceptum fuisse ab auctore, qui Characteres temporum non prorsus inepte addidirit ex suo ingenio. Primo is indicat imperium Mauritii Imperatoris, qui regnavit a XIII die Augusti anni DLXXXII usque ad XXVII Novembris anni DCII, quo jussu Phocæ successoris est occisus. Additur a Mauritio thesaurum collatum Childeberto Regi Francorum, scilicet Austrasiorum, ut Gregorius Turonensis explicat lib. 6 Historiæ Francorum cap. 42 quinquaginta millia solidorum, [Childeberti Austrasiorum:] ut Longobardos de Italia expelleret. Demus hoc imperite additum (Ambianenses enim non fuerunt sub Regibus Austrasiis, sed in regno Sueßionensi Chilperici, & dein Chlotharii filii ejus) nihil tamen contra Chronologiam peccaverit auctor, commemorans amicitiam Mauritii Imperatoris cum dicto Childeberto, qui regnavit a die XXV Decembris an. DLXXV usque ad annum DXCVI. Ast si credidit, uti videtur credidisse, hunc eumdem Childebertum appetiisse Reliquias SS. Fusciani, Victorici & Gentiani Martyrum, a S. Honorato translatas, ab iisque auferendis miraculo prohibitus, donasse Clericis Ambianensibus vicum Megium; in hoc vix potest excusari; mallemque dicere, modo constaret eam donationem esse alicujus Childeberti, tertium hujus nominis notari, qui ab anno DCXCVIII ad DCCXI regnavit; & quod uno seculo post inventa sacra corpora contigit, judicarem perperam huc esse collatum. [& Pelagii Papæ 2,] Secundo indicatur Pontificatus Pelagii II, qui beatissimum Gregorium habuit successorem. Sedit autem hic Papa a die X circiter Novembris anni DLXXVII usq; ad Februarium anni DXL, & succeßit S. Gregorius Magnus. Tertio horum temporibus dicitur S. Honoratus Ecclesiam Ambianensem rexisse, [ad annum saltem 600] & annus sexcentesimus præfigitur, quo potuit adhuc superfuisse.

[4] Quomodo beati Confessoris Firmini successor dicatur ibidem, suas habet difficultates; de quibus accuratius agi posset Kalendis Septembris, [non successit immediate S. Firmino Confessori.] die hujus natali. Ioannes Monchiacenus Demochares, hos primos aßignat Ecclesiæ Ambianensis Episcopos, S. Firminum Martyrem, Eulogium, Firminum Confessorem, S. Honoratum, & ita etiam hujus Sedis quartum Episcopum numerari S. Honoratum asserit Baronius in Notis ad Martyrologium. Verum non est præsumendum, quod auctor intenderit significare succeßionem immediatam: quare nihil obest quo minus inter utrumque intercesserint plures, non nominati in Catalogis antiquioribus. Etenim ejusmodi Catalogi videntur magna ex parte desumpti e Litaniis & Martyrologiis Ecclesiæ Ambianensis, in quibus notati erant Episcopi, qui sanctitate floruerant, ceteris omißis, quorum memoria injuria bellorum aut negligentia majorum videtur intercidisse. Horum autem aliqui, ab aliis postea in notitiam revocati, ita indicantur; Leodardus, Audoënus, Edibius, & Beatus, qui interfuit Concilio Aurelianensi V, anno DXLVII habito. Memoratur ex vetustißimo Martyrologio Ecclesiæ Ambianensis Deodatus Episcopus, sed quando præfuerit, ignoratur. Succeßit tempore supra indicato S. Honoratus, eique subrogatur S. Salvius, ut Acta hujus testantur, XI Ianuarii a nobis illustratat; tum Bercundus, qui postremis Chlotharii II temporibus præfuisse dicitur in Actis S. Walerici Abbatis, Kalendis Aprilis. Hæc, omnibus inter se collatis, videntur nobis magis verosimilia: si quis certiora monumenta proposuerit, libenter sequemur.

[5] Masinus in Bononia perlustrata tradit ad hunc XVI Maji, in ecclesia S. Stephani asservari aliquas reliquias S. Honorati Episcopi. Sed optaremus videre documenta, quibus probari videatur, quod eæ Reliquiæ sint hujus Episcopi Ambianensis. Centulensis in Gallia monasterii Cœnobitæ, a S. Richario communius nuncupati, nec multo plus quam decem leucis dißiti ab Ambianis, [an aliquæ reliquiæ Bononiæ?] certius posseßionem suam demonstrant: nam in ejus monasterii Chronico, quod Acheriani Spicilegii tomo 4 inseritur, legitur ad annum DCCCLXV lib. 3, cap. 12, quod eo anno, quo Hludovicus Pius Imperator regna filiis contulit, Odulfus, Custos ecclesiæ S. Richarii, petiit Venerabilem Hilmeradum Ambianorum Præsulem, ut sibi, ad honorem Dei & ob amorem Fratrum suorum, aliquam portionem Reliquiarum donaret: [Digitus Centulæ.] quod ei, divina gratia illustratus, animo cessit libenti, atque diem qua pro eis mitteret statuit. Prædictus vero Custos discipulum Samuelem Presbyterum Ambianis misit, qui perceptas ab Episcopo Reliquias Idus Julii Centulo deportavit. Videlicet ex Casula S. Firmini, quam habuit indutus cum interficeretur pro Christo; & de ossibus poplitum beatorum Martyrum Fusciani, Victorici atque Gentiani; nec non & partem anterioris digiti famosissimi Honorati Confessoris Christi. Tunc religiosissimi Fratres, obviam e monasterio procedentes & terra tenus adorantes, exceperunt illas cum ingenti gaudio ac summo honore; & in capsa, qua S. Richarii caput beatum servabatur, reposuerunt. Hactenus vel Chronici inchoator Domnus Saxowalus, vel ejusdem post plures annos continuator Fr. Arnulfus, monasterii B. Richarii humilis monachus, complens opus istud humanitatis filii Dei anno MLXXXVIII. De ipso autem monasterio siquis velit plura apud nos legere, consulat prædicti S. Richarii Vitam ad XXVI Aprilis.

VITA
Ex variis MSS. & Breviario Ambianensi.

Honoratus, Episcopus Ambianensis in Gallia (S.)

BHL Number: 3972

EX MS.

Anno Incarnati Verbi sexcentesimo, a tempore Pelagii Papæ, qui beatissimum Gregorium habuit successorem, Romanorum Imperator Mauritius, Phocæ Cæsaris prædecessor, Christianissimum Regem Francorum Childebertum recepit in gratiam, [Abstinentiæ & pietati deditus,] ita ut ei thesauros conferret non modicos, ut ad defensandum Imperium fieret Mauritii coadjutor. Quorum felicissimis temporibus, beati Confessoris Firmini successor, Ambianensium Ecclesiam regebat sanctissimus Honoratus. Qui cum se totum pietatis operibus & divino cultui mancipasset: jejuniis & vigiliis carnem domans, corpus servire faciebat spiritui promptiori; ac seipsū divinis affligens obsequiis, caritatis flamma placabile Deo sacrificium concremabat. Hanc autem sibi gratam fuisse hostiam, postmodum Christus ostendit.

[2] Quadam enim die, cum vir Dei tractaret in altari b Dominici Corporis Sacramentum, videre meruit palmam Domini consecrantis. Illud etiam gloriosis ejus meritis haud dubium est accrevisse: quod ejus temporibus pretiosa beatorum Martyrum Fusciani, Victorici, atque Gentiani corpora, plusquam c trecentis annis occulta, Fidelibus divina revelatio patefecit. Lupicinus enim Presbyter Ambianus, in somnis ab Angelo commonitus, [corpora SS. Fusciani, Victorici & Gentiani inventa transfert:] ut corpora illa a loco abdito eruere festinaret; pergens ad locum & mandatis satagens, inventis pignoribus alta voce gaudium protestans, modulatus est Antiphonam, quam a quinto milliario urbis meruit audire beatissimus Honoratus. Patefacto igitur miraculo, cum ad locum Clerus & populus convenissent; Childeberti nuntii cum de mandato regio inventos thesauros ad Regem intenderent absportare, obstitit eorum conatibus divina potentia, ita ut sacras glebas nullatenus movere valuerit vis humana. Quo audito Rex compunctus, ibidem Martyres fecit honorifice sepeliri. Nec non & ornamenta serica multa Ambianensi Ecclesiæ contulit: & vicum Megium Clericis, ibidem beatos Martyres honorantibus, assignavit.

[3] His & aliis insignibus clarus Antistes, consummato vitæ cursu, tendens ad æternitatis bravium, [moritur in vico Porto] dum suam visitaret parœciam, pago Pontivensi qui dicitur Portus, depositam carnis sarcinam commendavit. Qui locus diu in honore habitus, demum exigentibus inhabitantium culpis, [transfertur Ambianū.] barbarorum incendiis expositus est & rapinis. Cautum est autem sacris Reliquiis: nam ossa beati Confessoris ad Ambianensem ecclesiam inde allata sunt, & Sedi propriæ commendata. Multa autem, ante transitum ejus & post, admiranda per ipsum operatus est Deus: quæ per incuriam & simplicitatem tunc degentium non sunt litterarum apicibus annotata. Ceterum evolutis multis annorum curriculis, ut laudem & gloriam Confessoris sui Dominus dilataret in terris: nova ejus meritis increbuere miracula, quæ devotis auditoribus pium est aperire.

[4] Anno itaque incarnati Verbi circiter millesimo sexagesimo, d Philippo Francorum regimen procurante, & venerabili Guidone Ambianensium Antistite, exigentibus hominum culpis, nostram & alias regni Provincias, non modicus solis fervor invasit. Arbores cum satis flamma depopulans, [Pluvia impetratur:] spem fructuū compulit defraudare. Suspiravit igitur plebs ad divinum desolata suffragium, ubi desistebat humanum. Destinavit Ambianensis Ecclesia corpus B. Honorati circa urbis claustra deferri. Sed dum ad ecclesiam B. Mariæ Virginis populus conveniret, paralyticus quidam illuc se traxit, infirma podiis membra sustentans: & dum honorifice sacrum corpus deferretur a Clero & populo, [paralyticus sanatur:] præeuntem turbam paralyticus utcumque secutus est. Sed cum usque ad ecclesiam B. Martini se totis nisibus evexisset, ibi se fessum destituit, & sanctas Reliquias sola mente consequitur: unde quod pie obsecraverat, digne meruit impetrare. Nam relictis podiis sanus consurgens, turbam cursu citato consequitur: cui quod in se factum est prædicans, cum reliquis omnibus laudem Domino clamavit. Sed quod præcipua votorum causa extiterat, nimborum copia terræ sitim compescuit, unde geminata lætitia populus exultavit in Domino.

[5] e Eodem die novi hujus fama solennis, duos carceri mancipatos, quid factum esset instruxit. Illi B. Honoratum inclamant, per ipsum a Domino misericordiam postulantes. [2 captivi ter vinculis soluti liberantur:] Soluta sunt vincula, rupta sunt claustra: sed parantes effugere, ab ancilla domus præventi sunt, quæ firmans ostium, & ad ecclesiam festinans, factum suo Domino nuntiavit: qui domum reversus, solutos non tantum vinculis astrinxit, sed ira permotus flagris afflixit. Eo tamen ad ecclesiam repedante, soluti iterum egressum quærebant; sed ancilla, perfidiæ agitata stimulis, solutos præveniens, fugam eorum obseratis foribus impedivit. O mulierem nequam & fatuam, quæ sic homini fidelem se finxit, ut Deo se faceret infidelem! Placere magis voluit, quam prodesse: fidem Domino suo simulare noverat, fugam captorum dissimulare non novit: sed Dominum suum de ecclesia ad scelus revocans, factum ostendit. Qui pœnas acriores captis infligens, vinculis fortioribus alligavit. Tyranne vecors & pervicax, quid plus gentilis perfidia perpetrasset? An manifestum Dei miraculum frustra impedire conaris? Si vincla multiplices, si compingas repagula, si turres circa ipsos ædifices; nihil potentiam retardabit divinam: istos vinclis alligas, te peccatis. Solutos autem jam tertio, quarto ligaverat cerebrosus. Quo patefacto [dare eos] ecclesiæ compulsus est, non tamen ut vinctos dimitteret, sed ut ecclesiæ satisfaceret pro delicto.

[6] Eodem tempore mulier surda & muta, a parentibus ad Ambianensium urbem delata, B. Honorati meritis a Domino quod efflagitabat accepit. [Sanantur muta & surda,] Decrevit autem pater exultans, ut filia sua S. Honorati fieret ancilla, Prælatorum illius ecclesiæ jugo submissa. O mulier superba! Jugum servitutis indignans, & reversa ad propria, geminæ donum gratiæ, quod per B. Honoratum adepta fuerat, quantocius amisit. O nimis superbam mulierem, quæ servitutem effugit, quam sexus sui conditio nequibat effugere. Non hominis vult esse ancilla, sed criminis. Effugit jugum B. Honorati, sed se subjicit jugo peccati. Nescit temeraria, quod sic servire regnare est. Sed semper propitiari promptus est Deus, qui & nos de peccatis compellit conteri, & misericorditer contritis occurrit. Nam præfata mulier, ad Dei reversa clementiam, jugo unde prius se superba excusserat, humiliter se subjecit: & amissos sensus recuperans, quamdiu vixit obtinuit.

[7] In territorio Ambianensi Sacerdos, crura contractus, Missarum solennia se non posse exequi tristabatur: sed crebris S. Honorati compulsus est miraculis ut illuc se transferre disponeret. [& contractus:] Per alveum igitur amnis in navicula ad urbem usq; delatus, per B. Honoratum adeptus est sanitatem; basesque consolidatas terræ affigens, repedavit lætus ad propria.

[8] f Puer, postea Teruannensium factus Episcopus, dum negligentia nutricis aqua calida superfusus, [pellis combusta restituitur:] pelle combusta pateret exanimis; spe terreni consilii destitutus est. Sed a parentibus, cælestem implorans medicinam, in quadam ecclesia ante altare situs, Missam, in qua facta est B. Honorati memoria solennis, audivit: & nondum celebratione finita, cutis nova corpus operuit: mansere tamen quædam cicatricum vestigia, quæ fidem miraculo conservarent. Ea vero postea factus Episcopus, pia intentione sæpius ostendebat, ut ad Dei laudem & B. Honorati populos invitaret honorem.

[9] Mulier quædam, a nativitate cæca, in Ambianensi ecclesia nocturnam agens vigiliam, B. Honorato preces & vota fundebat: & dum faustum exequeretur obsequium, audivit vocem hominis se B. Honoratum esse dicentis: [cæca illuminatur:] monebat autem mulierem, ut oculos altaris panno detergeret. Mane autem facto ad altare se duci præcipiens, quod persuasum illi fuerat adimplevit: & confestim visu recepto, magnifice Domino grates exhibuit.

[10] [energumenus liberatur:] Pastor quidam, pecudes agens per pascua, correptus a dæmonio, se in fluvium Sommonæ præcipitare tendebat: sed a pastoribus prohibitus est & detentus. Qui domum reversus, morsuque obvios impetens, compertus est insanire. Quem parentes ejus vinclis correptum in Ambianensem ducentes ecclesiam, pro ipso B. Honorati nomen inclamant: per cujus merita solutus a dæmonio, gratias Deo resipiscens exhibuit.

[11] Campanarum classicum, in præfati miraculi gaudio factum, audivit quædam paupercula, [Sanantur contracta,] quæ a renibus infra membrorum officio destituta, in ecclesiam se ferri præcepit. Quæ pretiosi corporis thecam deosculans & complectens, Sanctum miseranda voce nomen inclamavit. Quæ misericordiam consecuta, ad altare proprio nisu se ferens, B. Honorati se fecit ancillam. Tantus dolor in inferioribus membris quemdam invaserat, [& contractus,] ut cum se proprio nisu ferre nequiret, se ferri jusserit in locum, ubi mulierem quamdam visum recepisse notaverat. Inde se sanum ad altare direxit: & se servum B. Honorati lætus effecit. [horrendo morbo afflictus,] Intravit urbem quidam tam horrendi morbi genere deformis, ut qui locum hospitii sibi concederet nusquam inveniret. Sed pro foribus ecclesiæ sibi lectum sternens, inde se paulo post sanus erexit.

[12] Multa præterea sunt per B. Honoratum apud nos miracula perpetrata, [varii alii,] quorum quædam breviori stylo recensenda esse decrevimus, ne sermo prolixior infirmos aggravet auditores. Surdus quidam, B. Honorati deposcens clementiam, recepit auditum. Mulier, distorto pede [veniens] recto recessit. Altera, dorsum incurva, domum reversa est recta. Puella muta, licet non surda, sermonis usum se recepisse gavisa est. Mulier quædam, unius oculi luce privata, experta est Sancti clementiam. Faber quidam, officio pedum privatus accesserat, cui optatum successit suffragium.

[13] Nec prætereundum esse censemus illud insigne miraculum, cui simile nondum apud nos est auditum. Nam dum ab ecclesia vicina, in honorem Sanctorum Apostolorum Petri & Pauli fundata, [Inclinatione imaginis Crucifixi honoratur.] in Sedem propriam quodam die solenni referretur; prȩfatæ ecclesiæ imago, Jesum Crucifixum exprimens, se toto corpore inclinavit in partem, qua corpus sanctissimum ferebatur. Hoc multorum tam Cleri quam populi attestatus est aspectus: qui una vocibus elevatis, ad Dominum gratias contulerunt. Ad tantum igitur intercessorem dirigatur nostra devotio, cujus sanctitatis extitit tanta probatio; cujus honor non solum ab homine vel Angelo prædicatur, sed ab insensibili comprobatur. Hic compatiens ovibus & carnem affligens, crucem cum Domino sustulit, ut ejus verus esset discipulis, quod Crucifixi species approbavit. Pontificalis honorem Cathedræ sic moderatus est Honoratus in terris, ut rem sui nominis consequeretur in cælis. [Adhortatio ad venerationem Sansti.] O virum tali dignum officio, cujus mentem nec prospera fecere sublimen, nec adversa depressam! Ejus fama non mendicavit dignitatis suffragium: cum propriis virtutibus percelebris extitisset. Non enim ipsum dignitas, sed sanctitas; non honor, sed virtus, Honoratum fecerunt. Extitit doctrina præpotens, signis mirabilis, virtutibus pollens, sapientia præditus, res Ecclesiæ sibi commissas feliciter administravit. Beatas sui temporis censemus oviculas, quæ tantum gavisæ sunt habere Pastorem: beatam dicimus Ambianensem Ecclesiam, quæ tanti viri conservat reliquias, sibi Domino præstante commissas. Tantum igitur vigilantissime thesaurum custodiat, tantum veneretur depositum, per quod in cæli curia potentissimum adepta est advocatum: ad quem unanimiter vota tendamus, ut meritis ejus evecti, stratam cæli arduam peragamus, ut cum eo divinæ majestatis gloriam contemplemur æternam, præstante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Hi temporum characteres jam sunt explicati.

b Vita S. Salvii successoris XI Ianuarii num. 7. Dum corpus Domini sacraret in terris, manum illius meruit videre in cælis. Historia inventionis S. Firmini Mart. 25 Septembris, Palmam Domini Salvatoris suis oculis visibiliter vidit, & pro ejus brachio manus Domini in suis conspectibus globo igneo cælitus in sacrosancto altario sacrificium consecravit. Alia ejusdem inventionis historia. Sacrificium manu Salvatoris consecratum accipiens, atque summa cum devotione sumens, ab omni inquinamento carnis ac spiritus postmodum mansit illæsus.

c Coluntur hi Martyres XI Decembris, in persecutione Diocletiani occisi.

d Henrico I mortuo 4 Augusti, anni 1060 hic indicati, succeßit Philippus I mortuus 29 Iunii anni 1108.

e Tria sequentia miracula desunt in MS. Ambianensi.

f Sequentia usque ad numerum 13 desunt in citato Breviario Ambianensi. Quid si autem memoratus hic puer, fuerit S. Ioannes anno 1099 consecratus, & usque ad 1130 superstes, cujus vitam dedimus 27 Ianuarii? Ante cum ab anno 1084 sedit quidam Gerardus; Ioannem vero secutus est Milo usque ad 1158.

APPENDIX

Honoratus, Episcopus Ambianensis in Gallia (S.)

BHL Number: 3974
a

EX MS.

[14] Multis autenticis & fidelibus testimoniis, quȩ vestris in auribus reiterata sum, [Excitatur lector ut miracula spectata intelligat:] Fratres carissimi, manifeste perpendere potestis, quantus sit gloriosus iste Confessor Domini B. Honoratus: cujus hodie patres nostri annuntiaverunt nobis opera, quæ operatus est in diebus eorum & in diebus antiquis. Ob hoc igitur merito tripudians & exultans mater Ecclesia, laudat, benedicit, & glorificat Dominum, qui in Sanctis suis gloriosus est. Ad augmentum etiam jucunditatis & lætitiæ, hoc præcipue nobis accessit, quod cum segnius irritent animos demissa per aurem quam quæ sunt oculis subjecta fidelibus; & novis assidue miraculis, quæ sub oculis nostris fiunt, pius & misericors Dominus devotionem nostram excitare non cessat; ut de præteritis fidem faciant præsentia, dum ad patrocinium beatissimi Confessoris frequenter ægri veniunt & sanantur. Cum multa igitur sint nostri temporis miracula, de quibus multa nobis suppetunt testimonia, non possunt ad plenum nostra breviori pagina comprehendi. Unde & multa prætermittens, duo quædam beati Confessoris miracula, quæ nuper nobis præsentibus & cernentibus facta sunt, scribere dignum duximus, ut præsentes audiant & videant, non scripto tantum, sed & digito monstrante in fide roborati; & ad utilitatem sequentium cognoscat generatio altera, quod vere magnus est Dominus, & magna virtus ejus.

[15] Noverint igitur præsentes & futuri, quod nuper quidam puer, cujusdam pauperis mulieris filius, apud nos natus pariter & nutritus, & notus ab infantia, & a genibus infra paralysi miserabiliter dissolutus, cum quotidie ad ecclesiam nostram, ad solatium paupertatis suæ eleemosynam rogaturus ab introeuntibus, veniret; ut scabellulis serpens tibiarum simul & pedum non tantum usum sed etiam sensum penitus perdidisset; & quidem hoc certo didicissemus experimento, [Puer paralyticus] quod cum in summa hieme per pavimentum ecclesiæ prædicta membra dissoluta & nuda tamquam mortua post se traheret, nullam frigoris sentiret molestiam: & ipsis nobis præsentibus & videntibus, meritis & intercessionibus beatissimi Confessoris Honorati, divina mirabiliter affuit misericordia. In die etenim magno festivitatis prædicti Confessoris, qua nos, [in festo S. Honorati,] cum multa Cleri pariter & populi frequentia, corpus sanctissimi Confessoris circa claustrum nostrum deferre consuevimus, redeuntibus nobis ad ecclesiam, cum jam Clerus in chorum se recepisset Missarum celebraturus solennia; & theca beatissimi Confessoris in medio ecclesiæ super tabulam posita, Sacerdotum assistentium devotis servaretur obsequiis; & plebs, ibidem in honore Domini & beati Confessoris collecta, [ad tumbam subito sanatur:] orationes suas diutius funderet & vota solveret repromissa; puer prædictus ad thecam beati prædicti Confessoris accedens, & intuens in eos qui eam observabant, tamquam aliquid accepturus ab eis; sensit intra se divinæ virtutis occultum miraculum, quod foris omnibus manifestum est in opere. Præsente enim matre sua & orationibus insistente, clamare cœpit puer, quod videbatur ei se sursum trahi: sed parum intelligens, nondum cognoscebat quæ sibi virtus divina præparasset. Cui mater in Domino confortata, respondit: Confide, fili, surge, apprehende thecam beati Confessoris. Credo enim quod ipso opitulāte salvaberis. Ad quæ verba surrexit puer, & pedum pariter ac tibiarum recuperata virtute, in laudem Dei pariter conclamantes, & ecclesiæ pulsantes classicū; nos qui in choro eramus prius stupore suspenderunt horribili, ut post visu mirabili referunt. Cum enim nos clamoribus excitati populorum, quid accidisset quæreremus, & turbis irruentibus audiremus quid factum fuerat, vix fidem nobis adhibentibus, prædictus puer oblatus est sanus & incolumis. Unde nos omnes pariter & singuli oculorum testimonio fide roborata, in laudem Dei & beati Confessoris ora solventes lætabunda, benediximus & laudavimus & glorificavimus Deum cæli, qui est salus omnium: & ad nutum voluntatis suæ disponit omnia, & sanat contritos corde, & alligat contritiones eorum.

[16] Continuo autem divina misericordia circa nos suam multiplicante gratiam, [alia plane contracta sanatur:] in hospitali vicino ecclesiæ nostræ, quod fidelium devotio ibidem præparavit, ut pauperes & debiles & infirmos ibidem recipiat, & alat eos in fame; contigit aliud miraculum. Nam mulier quædam in infirmitate jacens, cum ita viribus corporis esset destituta, quod nec sedere nec stare posset, solo usu manuum sibi a Domino reservato, Fratribus quorum ministerio sustentabatur, quam poterat beneficii rependebat vicissitudinem. Colum enim & fusum tenens, horis quibus operari licebat, quod stans nec sedens facere poterat, jacens operabatur, debitum hospitali pia devotione rependens obsequium. Hæc igitur in die prædictæ solennitatis, cum cessante manuum officio in lecto infirmitatis suæ precibus jaceret intenta; audivit ecclesiam tumultuantem, & classicum. Et cum quæsisset quod factum fuerat, in Domino confortata viribus corporis sibi restitutis a Domino, sine humano auxilio, a lecto surgens ægritudinis, cucurrit ad ecclesiam: & thecam beatissimi Confessoris tenens incolumis, Deo pariter & ipsi reddens gratias, nobis videntibus & collaudantibus Dominum, ad solatium paupertatis suæ fidelium assistentium receptis beneficiis, quia pro paupertate & infirmitate sua prius ei providere non poterat, Dei liberata virtute, & eleemosynis fidelium fulcita, ad hospitium remeavit. b Hæc igitur dilectissimi recolentes miracula beatissimi Confessoris, [petuntur preces pro Sibylla fundatrice ecclesiæ S. Honorati Parisiis.] vos commendantes precibus, vos, inquam, præcipue qui in diœcesi ejus commorantes, præ ceteris omnibus devotum ei debetis obsequium, monemus & obsecramus in Domino, & in remissionem peccatorum vestrorum vobis injungimus, ut venerabilis matronæ Sibyllæ, quæ in civitate Parisiensi nuper in honore prædicti Confessoris Honorati, honorabilem construxit ecclesiam, in orationibus vestris memoriam habeatis: ut cum ipsa mercedem recipiatis a Domino in tempore retributionis. Amen c.

ANNOTATA.

a Appendix hæc deest in MS. & Breviario Ambianensi.

b Sequentia ex MS. Parisiensi S. Honorati referuntur apud Brulium: probantque scriptam esse hanc Appendicem ante annum quo Sibylla obiit 1204.

c Annectebatur sermo de S. Honorato in MS. Abbavillano, sed in charta conscriptus, quem omittendum censuimus.

DE SANCTIS XLIV MONACHIS
EX LAVRA S. SABÆ, MARTYRIBVS IN PALÆSTINA.

ANNO DCXIV

[Commentarius]

Quadraginta quatuor, monachi Sabaitæ, Martyres in Palæstina (SS.)

AUCTORE D. P.

Inter monasticas palæstras eremi Palæstiniæ eminuit Laura S. Sabæ Abbatis, de qua pluribus egimus XX Martii, ad Acta Martyrum viginti, ibidem anno DCCXCVII a Saracenis occisorum; quæ a Stephano monacho Sabaita præclare descripta, ad dictum diem edidimus Latine & Græce. Diu ante hæc tempora alii ibidem fuerunt Monachi martyrio sublati: [Martyrium scriptum ab Antiocho monacho coavo,] quorum meminit auctor coævus, qui cum illis in eadem Laura vixit, Antiochus monachus, cujus opera extant Græco-Latina tomo 1 bibliothecæ veterum Patrum Parisiis anno MDCXXIV excusæ. Hic in Epistola præposita ad Eustachium Præpositum monasterii Atalinæ civitatis Ancyræ in Galatia, rogatus de horum monachorum vita & nece, duxit brevibus aperire, quæ ad illos attinent; eaque ita describit.

[2] De laudabili autem vita eorum in præsentiarum agere id temporis non postulat, [viri omnes virtute eximis] nec mea lingua illa posset facile percurrere. Illud tantum dicam, quod homines erant revera divini (si homines tantum illos oportet dicere potius quam Angelos) cum in exercitatione spirituali & monastica vita & laboribus, quos pro pietate sustulerunt, a juventute sua insenuerint: senes quidem venerandi & canos capillos habebant, sed mente magis præstabant & humilitate, honesti, modesti, veridici, irreprehensibiles, casti, pii, ab omni turpitudine & pravitate alieni, omnibus bonis ornati & divino repleti amore. Aliqui eorum hic ab annis quinquaquinta & sexaginta supervixerant, neque umquam e Laura egressi fuerant. Nonnulli etiam neque ad ecclesiam processerant, nec civitatem amplius viderant, ex quo vitam monasticam fuerant amplexi. Tantis etiam virtutibus emicabant, ut viderentur terrestres Angeli & cælestes homines. Quapropter hunc finem sunt adepti & victoriæ præmium consecuti.

[3] Cum Ismaëlitæ ad nostram Lauram accessissent, una septimana antequam sancta civitas fuisset occupata; & universa sacra vasa ecclesiæ diripuissent, [in irruptione Saracenorum,] plerique Patres quam primum aufugerunt. Remanserunt autem in Laura, qui fortiores fuerant Christi servi, sacrum illum locum destituere nullo pacto volentes. Barbari vero cum illos comprehendissent, multos dies in humane tractarunt & tormentis afflixerunt, pecunias hoc pacto sese invēturos putantes, apud quos nihil hujus seculi reperiebatur; simul autem atque intellexerunt, sua se tandem spe ac proposito excidisse, in efferatissimam versi rabiem, ad unum membratim beatos illos conciderunt. [membratim conciduntur:] Qui & lætitia incredibili perfusi, ac proinde alacri vultu renidentes, omni cum actione gratiarum animas reddiderunt Domino: quippe qui non ita pridem in votis habuerant resolvi & cum Christo esse. Corpora vero plusquam tragice cæsa, cum non paucos dies in humum disjecta, sine sepulturæ beneficio jacuissent, ab Arabia illo usque properavimus. Et quidem eximius Abbas Nicomedes, spectaculum illud miserabile cæsorum Patrum contemplatus, deliquio animi concidit, atque illinc relatus mortuus prope est. Modestus præterea, & ipse sanctissimus, [honeste sēpeliuntur:] adventum nostrum cum antevertisset, & Sanctorum illorum lustrasset prius habitacula omnia, itidem angore animi contractus, multis se proluit lacrymis: ac sanctas, quæ eatenus resederant Reliquias circumplexus, in Patrum superiorum deposuit conditoriis. Is ad hæc, ubi solennem persolvit & ex more consuetum Canonem, illud mox oraculum Isaiæ exerta voce deprompsit: Viri justi tolluntur & nemo recogitat. [Isai. 57] A facie iniquitatis sublatus est justus. Erit in pace se pulcrum ejus. [Sap. 3] Et, spes illorum immortalitate plena. In paucis vexati, in multis bene disponētur: quia Deus tentavit illos, & invenit illos dignos se, & quasi holocausti hostiam accepit eos, & in tempore visitationis ipsorum splendescent ac refulgebunt. Et hæc de Sanctis illis cum edisseruisset, vnumquemque nostrum adhortari cœpit, ne quo emigraremus, loci illius nostri desertores… Nos proinde humiles & abjecti gratia primum Dei, deinde seria admodum & accurata diligentia præmemorati sanctissimi Modesti, sedentariam hanc exigimus vitam in liberiori & tranquilliori otio, pro his etiamnum quæ paulo contigere prius actiones gratiarum persolventes & glorificantes Deum, qui & mortificat & vivificat… Numerus sanctorum Patrum, quos tyrannica sustulit impressio, [numerus 44.] est quadraginta quatuor. Horum memoria Majo mense celebratur, decima quinta mensis die.

[4] Hactenus Antiochus. Græci in MS. Synaxario & alijs Menæis celebrant, non die XV, sed hoc XVI Maji, certamen tamen monachorum in monasterio S. Sabæ occisorum. [coluntur 16 Maji,] Qua eadem leguntur in Menologio Sirleti, quo citato ista in hodierno Martyrologio Romano leguntur ad hunc XVI Maji: In Palæstina passio sanctorum monachorum, a Saracenis in Laura S. Sabæ interfectorum. Vbi Baronius arbitratur in Notis, supra apud Antiochum, errore vel typographi vel librarij legi celebrari memoriam die XV Maji. Fuisse hos XLIV monachos occisos una hebdomada, antequam civitas sancta fuerat occupata, supra relatum est, & clarius indicat civitatis cladem Antiochus homilia 107 de Compunctione, ubi ista scribit: Nos igitur debemus lacrymas profundere amaritudinis plenas, [occisi an. 614.] primum quidem quod civitas sancta Jerusalem incendio conflagrarit: Crux quoque sancta Christi Dei nostri in Perfidem transmigrarit: in eorum item gratiam qui tot occisi bellis perierunt, nobis enim erant concorporei, & eadem nobiscum insigniebantur fide. Quæ contigerunt anno DCXIV Indictione II, Imperij Heraclii IV, uti indicatur in Chronico Alexandrino auctoris coævi: ad quem annum tota hæc Antiochi relatio est inserta Annalibus Baronii, sed tam ibidem quam in aliis editionibus omnia habentur ex interpretatione Godefridi Tilmanni Carthusiani, ubi nescimus quomodo de enormi illorum ætate sint hæc verba intrusa: Nonnulli ipsorum centum excesserunt annos & quinquaginta sex, in quieta & monastica vita cum peregisset: cum Græce sic legatur: Τινὲς ἀυτῶν ὑπερβεβηκότες απὸ πεντήκοντα καὶ ἑξήκοντα ἐτῶν, μὴ ἐξερχόμενοι παντοίως τῆς Λαύρας. Aliquis eorum ab annis quinquaginta aut sexaginta (scilicet in Laura) supervixerant: neque unquam e Laura egressi fuerant. Nonnulli etiam neque ad ecclesiam processetant, scilicet aliquam publicam, contenti domestico Lauræ oratorio, nec civitatem, scilicet Hierosolymam, amplius viderant.

[5] [eorum memoria in Actis 20. MM. Sabaiearum,] Qui nominatam initio Sabaitarum viginti paßionem descripsit Stephanus num. 81 S. Sabæ, Lauræ istius conditori, gratulatur alumnos tales; cumque dixisset, quod insolitum ei non sit discipulos instruere ad agonem & martyrio idoneos exhibere: Testor, inquit memoranda Persicæ irruptionis tempora, quando etiam intercepta sancta Christi civitas est, venerabiliaque & adoranda illa loca atque templa incendio deflagrarunt. Tunc enim ex alumnorum tuorum numero non pauciores quadraginta adduxisti ad Christum, Martyribus sociandos; in quos irruentes, ignis mithræque insani cultores Persæ, uno in lapide simul omnes conciderunt; malentes etiam ipsos in propria Laura mori, quam a facie inimicorum abscurrere, ab eaque exulando vitam redimere fuga. Ostendebatur scilicet adhuc lapis iste, ut dubitare nequeamus quin hanc de eo circumstantiam, ab Eustachio prætermissam, ex certa suorum traditione addiderit Stephanus: atque ita in illis renovatum est exemplum cædis, ab Abimelech olim patratæ in Ephra, Iudicum IX, qui occidit fratres suos, filios Jerobaal, septuaginta viros super lapidem unum.

[6] [& apud Quaresmium sed numero confuso.] Franciscus Quaresmius elucidationis Terræ-sanctæ lib. 6 cap. 9 peregr. 3 ipsam Antiochi monachi epistolam exhibet, Datalenæ monasterium appellans, quod Aralinæ scriptum invenimus; de præsenti autem ipsius lauræ statu loquens, inter alia sic habet: Ibidem in cubiculo vel capella, omnino tamen clausa vel murata, jacere corpora sexcentorum monachorum, ab infidelibus pro Christi fide interfectorum, narraverunt mihi habitantes monachi, quando sanctum locum invisi. Addideruntque, jussu ipsorum Patriarchæ locum sanctum fuisse omnino clausum, ne sacra illa pignora auferrentur & in alias parte portarentur. Ita ille; quem vereor, ne vel sua fefellerit memoria, vel ipsi res suas nimium augentes monachi, sicque ex sexaginta (quot scilicet simul rotundo numero sumpti fuerunt, qui a Persis quadraginta & ab Arabibus viginti occisi erant) factos esse sexcentos: quos unicum cubiculum vel capella non potuisset per tumbas seu sepulcra digestos, in iisque spectabiles continere: sic enim collocatos fuisse, indicat cura claudendi ipsam capellam, post tot secula primum adhibita.

[7] [magis autem apud Ferrarium ac Galesinium.] Philippus Ferrarius, in Catalogo sanctorum qui in Romano Martyrologio non sunt, ad XXII Aprilis memoriam ponit Hierosolymis sanctorum triginta monachorum, Martyrum, sub Chosroa Rege; allegans in notis Menologium Græcorum: & Galesinium corrigit, qui eosdem a Græcis eodem die acceperit, sed pro triginta, scripserit triginta mille Martyres. Nos isto die nec unum nec alterum numerum invenimus in ullis Græcorum Menæis & synaxarijs, quamvis Mediolani & Venetijs viderimus omnia, quæ Ferrarius vidisse potuit, si vidit aliqua: vereor enim ne eadem levitate citarit Menologium, quo citat Gælesinium, qui in notis ad istum diem dicit se illa XXX millia habere, non ex tabulis Græcis, quas eodem die pro S. Nearcho Martyre allegat; sed ex MS. Cod. & Annalibus Burchardi Dominicani. Claruit hic scriptor, aliis Brocardus dictus, circa annum MCCLX; & præter descriptionem Terræ-sanctæ, quam optaremus invenire, scripsit Annales de rebus Friderici Imperatoris in Terra-sancta, quibus æque caremus. Suspendimus igitur nostram de istis judicium; quamvis in silentio vetustiorum merito vereamur, ne, si eum numerum revera Burchardus habuit quem Galesinius exprimit, idem ipsi acciderit quod Quaresmio: nam quod ad Codicem MS. attinet, fidem exiguam apud nos habet, propter Galesinii in Codicibus citandis accurationem exiguam,

DE SANCTIS CONFESSORIBVS
RAGNOBERTO EPISCOPO ET ZENONE DIACONO,
BAIOCIS IN NORMANNIA.

SEC. VII

[Praefatio]

Regnobertus Episcopus, Bajocæ in Normannia (S.)
Zeno Diaconus, Bajocæ in Normannia (S.)

BHL Number: 7060, 7064

AUCTORE D. P.

[1] Bajocæ seu Bajocum, Episcopalis urbs est in Normænnia inferiori, cui circumjecta regio le Bessin vulgo dicitur, populi olim Bajocasses vel Biducasses fuerunt appellati. Hæc inter alios Episcopum habuit S. Ragnobertum, alijs Ragnebertum, Regnobertum & Renobertum; [Acta Trāslationis geminæ] cujus & S. Zenonis ejus Diaconi corpora, quomodo IX seculo æræ Christianæ, post ternam ipsorum Sanctorum apparitionem, Bajocis abstulerit, & ad quamdam S. Victoris ecclesiam transtulerit Hervæus quispiam, descripsit gravi nec barbaro stylo sub annum DCCCLXVIII aliquis, qui præsens interfuit saltem secundæ translationi, ex dicta S Victoris ecclesia ad novam S Salvatoris circa annum DCCCLI, & num. 9 narrat miraculum energumeni liberati velut a se visum Hanc historiam damus ex MS. Belfortij, collato cum duobus pervetustis Codicibus S. Vincentij Vergeiensis in Burgundia (quo Normannorum metu translatum denique est corpus S. Ragnoberti, si non & Zenonis) & Autißiodorensi per Petrum Franciscum Chiffletium communicatis. [a teste oculato descripta:] Non explicatur in ea historia, utpote in re tunc nota, ubi locorum esset ea S. Victoris ecclesia: sed spectata itineris ratione, qua Bajocis Nogerolas prope Lexovium primo die, tertio autem deventum est ad proprium ipsius Hervæi fundum, indicio etiam vicinorum ut nobis videtur locorum, nunc Belle-ville & Frober-ville dictorum, putamus significari ecclesiam S. Victoris in Caletibus, media inter Rotomagum & Dieppam via, quatuor utrimque Gallicis leucis distantem, quæ Clericalis eo tempore fuit, seculo autem XI fere medio, a nobili quodam Clerico donata est monachis S. Audoëni cum titulo Prioratus, & anno MLXXIV erecta in Abbætiam, ad hoc usque seculum permanentem.

[2] Interfuit Synodo Remensi sub Sonnatio, circa annum Christi DCXXX, [legenda sub nomine S. Lupi conficta] Ragnebertus Bajocensis: quem esse ipsum de quo agimus S. Ragnobertum nemo credo dubitaret, nisi in pluribus Mss. extarent libelli duo, ex fabulosissima quadam illius legenda & translationum historia conflati, quorum prior legendæ illius auctorem ita fingit præfari, Ego Lupus, quamvis indignus Bajocensis Ecclesiæ tertius a S Exuperio, secundus a B. Ragnoberto Episcopus, vitam S. Exuperij vel actus B. Ragnoberti magistri mei, qui me Diaconum ordinavit, breviter tractavi: & quamvis sapienter non potuerim, aliquam tamen partem, quam indignus oculis meis vidi & auribus audivi, exponere non neglexi. Posterior libellus finitur cum tali auctoris, æque falso prætensi, [ab eodem forte qui acta Translationis interpolavit;] clausula,in Mss. duobus præcitatis & eo quod Acherius inseruit tomo 12 spicilegii: Ego Joseph, peccator Sacerdos, omniumque servorum Christi ultimus, quondam autem Aquitanorum Regis Cancellarius, nunc inclyti Regis Hludovici liberalium litterarum etsi immeritus præceptor, atque ejusdem sacri Palatij Cancellariorum ministerio functus; olim studijs litterarum Turonis sub eruditione Amalrici Turonensis. Archiepiscopi eruditus cum Paulo Rotomagensi Archiepiscopo … (cujus ego Joseph peccator Sacerdos, quando ad hoc scribendum provocatus stylum admovi, utrique hi prælibati Episcopi uno quoque mense præsenti caruere vita) non vt debui hæc scribere curavi, cum nec idoneus venustatis eloquentiæ fuerim, sed rusticitatis insipientiæ errore perfusus. Unde provolutus ad cunctorum fidelium pedes jacens, humiliter postulo ne meis sermonibus indignemini.

[3] [& se Ludovici 3 Francorum R, Præceptorem & Cancellarium mentitus,] Regnum Aquitaniæ tenuerat Pipinus Ludovici Pii siius secundus, usque ad annum DCCCXXXVIII, relicto successore filio etiam Pipino, quem patruus suos Carolus Calvus regno ac libertate priuavit anno DCCCLII, cum filius suus Ludovicus Balbus annum ætatis ageret IX; ipsum autem Aquitaniæ regnum dedit alteri filio suo Carolo, atque hoc mortuo anno DCCCLV in prædictum filium Ludovicum, annos jam natum XXIII, idem regnum trænstulit: & denique anno DCCCLXXVII vita functus, habuit eum Francicæ monarchiæ heredem: huic vero successerunt filii sui Ludovicus & Carlomannus anno DCCCLXXIX: quorum prior sesqui annū dumtaxat regnavit, annos minimum natus XVI cum moreretur anno DCCCLXXXI. Itaq; hujus cū scriberet præceptorem se fingendo hic prætensus Ioseph, videtur sese auctorem facere Translationis prænotatæ. Sed prodit imposturam diversitas styli, quo Translatio illa vere descripta est, & quo insulsa hæc lacinia aliaque nonnulla iisdem adjuncta; econtra vero cum iis quæ S. Lupo imputantur earumdem laciniarum phrasis sic convenit, ut cogamur unius scriptoris fœtum agnoscere. [ex ineptis laciniis fatis agnoscitur,] Ineptum quoque ingenium eius prodit tam alieno loco inserta mentio, Amalrici ac Pauli Archiepiscoporum, quasi eodem mense defunctorum; quod ut verum esse sub tali testimonio crederetur (obierunt enim ambo anno DCCCLIV aut V) sensum tamen totum turbat parenthesis, nihil ad rem faciens. Quam autem indignum fuisset viro tali, sub S. Lupi nomine aut fingere quidquam, aut ab aliis confictum recipere ut verosimile?

[4] Habemus ipsius B. Lupi Acta, XXV Novembris danda (utinam integra!) ex Mss. Carthusiæ Confluentinæ & Coloniensis hoc principio: B. Ruffinianus, [Legenda autem illa est verioribus S. Lupi Actis contraria,] tertius a B. Exuperio Bajocensis Episcopus, S. Lupum Bajocasinæ urbis territorio oriundum, quem baptizatum studijs liberalibus mancipaverat, cum ad ordinem Diaconatus promoveret; quidam cum eo ordinationis Leviticæ gratiam suscipiens, nomine Stephanus, excelsa voce cœpit præconari, dicens; Domine Ruffiniane, hunc quem consecras Diaconum, tuum cognoscas fore successorem. Beato igitur Ruffiniano ab hac luce subtracto, totius populi & Cleri voluntas Pontificali honore B. Lupum fore dignissimum asseverat: inter quos Silvestro Rotomagenfi Archiepiscopo nocte senex quidam apparuit, dicens; Virum illustrem Lupum, quem sibi Deus elegit, absque dilatione gregi Dei Pastorem constitue. Hinc nobis certo constare potest de S. Lupi ætate; cum Chronicon Rotomagense, [qui seculo 5 floruit,] initio seculi XIII scriptum & a Philippo Labbe editum, Silvestri Episcopatum referat ad annum CCCXXXIV, idque omnes recipiant & confirmet series Præsulum Rotomagensium, dum inter Silvestrum & Germanum, qui anno CCCLXI Concilio Turonensi interfuit, solus Malsonus nominatur. Eodem faciunt, quas ex S. Amandi monasterio accepimus lectiones, una cum S. Lupi reliquiis eo delætas, ita incipiendo: Fuit igitur, tempore quo Ægidius Rex Romanus regnabat in Gallijs, vir admirandæ sanctitatis Lupus. Atqui Ægidium, Romanæ militiæ Ducē, Franci fugato Childerico Merovæi filio susceperunt anno CCCCLVIII, nec ante CCCCLXIII exulem suum revocarunt; ut cum prænotata Silvestri ætate, cui Sedis anni VIII vel XIII aßignantur, optime conveniat tempus, quo Lupus jam Episcopus floruisse dicitur. Qui cum appellatur tertius a S. Exuperio, [in ordine Epp. Bajocen. tertius.] ita ut ipse S. Exuperius intelligatur primus, secundus Rufinianus, tertius Lupus, habetur Bajocaßini Episcopatus initium ad quarti seculi finem referibile; quando etiam Abranticensis, Constantiensis, Lexoviensis, & Sagiensis in eadem regione Ecclesiæ primos suos Episcopos videntur accepisse, & Rotomagensis antiquior in Metropolitanam erecta. Majorem certe singularum antiquitatem nemo adstruit, neque nomina cujusquam qui prius sederit adferuntur.

[5] Sed quam bene hæc omnia inter se conveniunt, tam ijs adversantur figmenta, [interimque fingitur sec. 2 ordinatus S, Ragnoberto successor,] sub nomine præfati Lupi proposita; in quibus dicitur, S. Exuperius, S. Clementis Papæ discipulus, ab eodem cum aliis (qui tamen melius forte ad Decii Imperatoris tempora a Gregorio Turonensi referuntur) in Gallias missus advenisse Bajocas, ibique inter primos conversum a se baptizatumque Ragnobertum, provexisse per omnes sacrorum Ordinum gradus usque ad Sacerdotium, una cum Zenone, cui Archidiaconatus munus injunxerit. Ragnobertus vero supra defuncti Exuperii corpus in monte construxerit ecclesiam, deinde a S. Saturnino Tolosano Episcopo divinitus monito consecratus Bajocensis Episcopus in Brivensi vico, quo eum Angelus in Saturnini occursum direxerat: unde regressus, in monte Phas, uno milliario ab urbe, ubi populus Euangelium suscipere detrectabat, construxerit oratorium S. Ioannis, & intellexerit pervicaces illos non a se, sed a suo discipulo Lupo convertendos: deinde parvam in civitate ecclesiam a S. Exuperio structam destruens, majorem basilicam excitarit, aliamque in nomen S. Stephani; quibus longo post tempore partem ex rebus propriis sub testamento chartarum confirmarit; ac denique Dei jussu discipulum suum Lupum ordinarit Diaconum, eumque commendarit populo, futurum ei post se spiritualem patrem, tertioque ab inde die obierit XVII Kal, Junii, annos Episcopatus XC, vitæ CXX numerans, sepultus in Basilica S. Exuperii.

[6] [excluso S. Ruffiniano S. Exuperii successore] Quis non videat, S. Ruffinianum hoc pacto excludi a numero Bajocensium Episcoporum, sancto autem Ragnoberto vix trecentos annos Episcopatus suffecturos, ut ordinatus a S. Clementis discipulo, ordinasse Diaconum S. Lupum, post se immediate successurum? Ex usu præterea primorum istorum seculorum, quibus vixisset & scripsisset Lupus, nequaquam fuit, Sacerdotes vocare alios quam Episcopos; hic tamen sic etiam vocantur Presbyteri; & quidem in hunc gradum ordinato Zenoni dicitur injunctum Archidiaconatus Officium, quod antiquitat solis competebat Diaconis. Adde quod nomen Ragnoberti seu Renoberti Francicum sit, nec verosimiliter ante Francorum in Galliam adventum seculo V in Gallia auditum. Vt mirum sit scriptores Francos, qui Episcopatuum Catalogos texuere, absque cunctatione recepisse hunc ordinem, quo sibi successerint Exuperius, Renobertus, Ruffinianus, Lupus; & a Sammarthanis erroris argui eos, [& geminato sine causa Ragnoberto: qui vere sec. 7 vixit.] qui S. Renobertum a Ragnoberto, Sonnatii Remensis coævo, non distinguunt. Tam firma scilicet præjudicia faciunt scripta, sub auctoris magni nomine grandē præseferentia auctoritatem, donec accuratius examinentur: quod a nobis fieri si graue quibusdam est, sciant longe gravius eruditis viris esse ecclesiasticam historiam accipere implexam nodis insolubilibus, quamdiu personatis illis scriptoribus non detrahitur larva, seculorum aliquot patientia nitens & favore urbium ac populorum, sua suarumque ecclesiarum principia quam antiquißima dici gaudentium & credi cupientium.

[7] [Ejus miracula ignota,] Miracula & vivum & mortuum patravisse S. Ragnobertum, quorum merito sepulturam in ecclesia & cultum publicum obtinuerit, nullus dubito: sed nihil eorum scripturæ fuisse traditum etiam existimo. Quare, quod adhuc Ostiarius dicatur septem energumenos liberasse ab immundis spiritibus, invocato ejus nomine qui ipsos de Maria Magdalena exire præcepit; & a Brivensi vico rediens consecratus Episcopus, misso baculo sanasse paralyticum; ac primo in urbem Bajocensem ingressu, sanguinis fluxu laborantem mulierem multosque infirmos & energumenos, id non magni censeo faciendum. Nec pluris fecerim elogium, quod Saussajus Martyrologio Gallicano his verbis intexuit, Bajocis S. Renoberti Episcopi & Confessoris, qui S. Exuperii exceptivus e sacro lavacro filius, heres etiam ob præstantis sanctimoniæ dotes Pontificatus fieri promeruit; divinique muneris executione multorum animos ad pie agendum inflammavit, denique vitæ religiose actæ insigniis nobilis, post multa pietatis opera quievit in Domino: hoc enim de omni sancto Episcopo dici potest. [translatio in Burgundiam 24, non 14 Oct. colitur,] Magis proprium est, quod addit: sacra ejus spolia in S. Exuperii templo condita, postea irruentibus in Neustriam Danis, Oringeium, in Vesontionis Sequanorum Metropolis finibus, translata, diem XIV Octobris ipsa translatione insignem illic reddiderunt. Sed nec hæc sine errore sunt: quod enim Oringeium vocat, Quingeium est, & pro XIV die notandus fuerat XXIV.

[8] Idem nihilo accuratior in Supplemento ad 2 diem Septembris, ita scribit: Bajocis translatio S. Renoberti Episcopi & Confessoris, [prior ad ecclesiam S. Victoris non 2. September.] nec non Zenonis ejus ministri: quorum corpora, in monte condita & divinitus revelata, Walfugus Episcopus humo defossa ad ecclesiam S. Victoris transvexit, apparatuque condigno reposuit veneranda. Procul a Bajocis fuit ecclesia S. Victoris, in quam illata sunt sacra illa ossa, [sed 28 Decemb. contigit.] tertio postquam fuerant refossa die V Kalendas Januarii, uti colligitur ex Actis: posterior vero Translatio, ab ecclesia S. Victoris ad novum S. Salvatoris, celebrari dicitur, & revera in MSS. aliquibus Martyrologiis notatur VIII Kalendas Aprilis: & huic cum Freculfo Lexoviensi, & Ansegaudo Abrincatensi, [altera in S. Saluatoris 28 Martii,] Baltfridus Bajocensis præsentiam & operam suam commodavit: Walfugum autem Episcopum nulla Gallicanorum Episcopatuum diptycha noverunt. Grevenus in suis ad Vsuardum additionibus, & ex hoc in Germanico Martyrologio Canisius, ad XXIII Aprilis referunt memoriam Renoberti Episcopi Bajocensis, qui vita & miraculis clarus, [natalis forte 23 Aprilis,] XL annis in Episcopatu expletis, quievit in Domino. Ita forte reperiebatur in aliquo veteri ad Normannicæ cujusdum ecclesiæ aut ipsius Bajocensis usum scripto & aucto Vsuardi evemplari. Quidni autem hic verus Natalis fuerit? dies autem hic XVI Maji assumptus a Bajocensibus sit, & a fabulatore jam confutato tamquam Natalis descriptus; [elevatio 16 Maji.] qui forte fuit primæ translationis dies, ex veteri foris sepulcro ad Cathedralem Bajocensem, aut alicujus intra eamdem Cathedralem elevationis; quando in iisdem Greveni & Molani additionibus legitur primo loco, ipso die agenda commemoratio B. Renoberti, Episcopi & Confessoris, magnæ sanctitatis viri.

TRANSLATIO CORPORUM
Bajocis ad ecclesias S. Victoris & S. Salvatoris
Auctore coævo ex MSS.

Regnobertus Episcopus, Bajocæ in Normannia (S.)
Zeno Diaconus, Bajocæ in Normannia (S.)

BHL Number: 7063

AUCTORE COÆVO EX MSS.

CAPUT I.
Translatio prior, a Sanctis ter apparentibus Hervæo mandata, & ab eodem facta.

[1] Anno Dominicæ Incarnationis octingentesimo quadragesimo septimo, Indictione decima, Domino a Sergio Papa præsidente, Balfrido b Bajocensem Ecclesiam regente, apparuit cum S. Zenone Archidiacono Beatissimus Ragnobertus cuidam venerabili viro, [Sanctus se & Zenonē transferri mandans apparet Hervæo,] nomine Hervæo, blandisque eum in visione alloquitur sermonibus dicens: Surge vir Dei, vade ad Bajocas civitatem, & ascende locum qui vocatur Mons-Ecclesiæ, ubi quondam sepeliebantur Episcopi civitatis: invenies ibi basilicam, in honorem Dei & Exuperii, primi ejusdem urbis Episcopi, constructam, sed jam ornatibus suis nudatam, derelictam ac solitariam, & in qua nullum persolvitur divinum officium, unde etiam casus sui ruinam prætendit. In ea beatorum Confessorum Ragnoberti Pontificis, & ministri ejus Zenonis corpora inculte requiescunt, sine ulla dignitatis aut honoris reverentia. Ideoque præcipio in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut inde eos summa cum religione effossos perduci facias ad propria tui honoris loca; custosque eorum omni tempore factus, provideas ad ipsos humandos loca nitoribus tantis digna, in quibus honorifice permanere valeant. Quibus dictis, mox evanuerunt. Ille autem consurgens, reducta visione quam viderat ad memoriam, consternatus animo, admirabilem exhorruit visum, credens se phantasmatica illusione delusum: ideoque nulli indicavit, sed penitus oblivioni tradidit. Considerans namque multorum criminum ponderibus se subditum, [iterumque cū immissione febrit,] ac seculi negotiis involutum, nullo modo se credebat visionibus cælestibus perfrui; nec audere Sanctorum corpora de sepulcris levare, seu ad propria loca asportare. Verum peracto quodam spatio temporis, iterum isdem vir venerabilis adfuit; eumdemque Hervæum, lateri sinistro incumbentem, dextero in latere percussit; increpans eum dure, quod prætermisisset jussionem visionis, quam ei Dominus per servos suos dignatus fuerat revelare. Qui ita correptus, tribus postea mensibus febris cruciamento vexatus est. Hæc autem secunda visio, octavo Kalendas Julii ei ostensa est: quam ipse nihilominus, veluti priorem, penitus ob suæ fragilitatis considerationem incredibiliter solvit.

[2] Adveniente autem Nativitatis Domini nostri Jesu Christi solennissima nocte, post pullorum cantum venerunt ad præfatum Hervæum duo viri, quorum unus indutus Episcopalibus vestibus videbatur; planetæ autem, quibus desuper utebantur, croceo rutilabant aspectu: quibus etiam in ipsius corporis translatione eum vidimus obvolutum, hodieque in sepulcro cum ipso corpore permanere confirmamus c. [Sanctus autem Zenon, qui cum Beato aderat Ragnoberto, obtectus vestibus præalbis Diaconi videbatur, quæ in translatione sui corporis nusquam comparuerunt.] Erat vero isdem venerabilis, terribilis aspectu, sublimis statura, [& tertio extrema minando,] compta capitis cæsarie, canicie resplendens, rubicunda facie ac modico candore suffusa. Qui ante eum adstans, terribilibus eum verbis alloquitur, dicens: Ego sum Ragnobertus cum Zenone socio meo: tertio ad te missi sumus jussu Dei omnipotentis, qui ostendit tibi per nos secretum misericordiæ suæ. Sed tu inobediens & contumax, nullo modo parere voluisti; & quia hæc quæ tibi nuntiavimus parvipendens, non tantum oblivioni tradidisti, sed nec attendis quidem tibi cælitus secretorum arcana revelari, spernens legationis nostræ imperium mente pertractare; ecce complebitur super te, quod Dominus voce Prophetæ loquitur dicens; Qui noluit benedictionem, elongabitur ab eo, & induet maledictionem sicut vestimentum. [Ps. 108, 18] Scias autem, quoniam ab isto die, nisi præceptorum jussa perficere conatus fueris, propter quod inobediens tanto tempore extitisti, languore plurimo consumeris, ac tale tui corporis lues detrimentum, ut præter sanctum Job, nullus hominum ad vitam rediens tantas sui corporis pœnas exsolverit: ac per hoc castigaberis, ne amplius divinis persuasionibus admonitus sic incredibilia donorum cælestium secreta arbitreris: quod si adhuc etiam elatissimo contumaciæ animo differre tentaveris, ac Dei omnipotentis jussa implere recusaveris; morbo elephantino tactus, lepra etiam toto corpore percussus, sanie ulcerum per minutissimas corporis metas scaturiente, ita percutieris, ut vix quilibet amicorum putentis corporis sufferre valeat cicatrices: ac tali perfunctus funere, in inferno sepultus eris. Ut hæc autem mente pertractes, utrum agendi tibi a Domino concedatur potestas, aut ut accepisti efficaciter implere possis, quindecim dierum tibi spatium tribuitur. Age nunc vir Dei, recordare sermonis mei, & illatam tibi cælitus visionem mente pertracta: & quia duo tibi oblata videntur, quæ potius sunt sanitatis tuæ remedia exequenda ne negligas statuere; quoniam judicio divino aut pœnas præsentis vitæ percipies, aut futuras æternaliter persolves.

[3] [Ille perterritus] His dictis ab aspectu viri discesserunt. At subito perterritus, evigilans, de strato quo jacebat surrexit, & quæ viderat ratione mentis cum terrore penetravit: & ad ecclesiam, ad quam vespere venerat ob Nativitatem Domini nostri Jesu Christi celebrandam, convolavit: ac peracto in Dei laudibus festivæ noctis officio, etiam diurnum sacratissimi diei ministerium audiendo persolvit. Itaque eodem Nativitatis Dominicæ die ad eamdem civitatem territus perrexit; cupiens Balfrido Bajocensis urbis Episcopo patefacere revelata. Sed cum eum ibi non reperisset, quam celerrime d Lindis civitatem rediit: ibique Freculfo ejusdem civitatis venerabili Episcopo invento, omnia quæ viderat, indicavit. [consulto Freculfo Episc. Luxoviensi,] Præsul autem hæc audiens ad hæc perficienda eum corroborare studuit, dicens: Si quæ asseris, tibi vere nuntiata sunt, age, vir Dei, quantocius, ut perficias quod tibi a Domino injunctum est: Dominus enim, qui tibi hæc jussit revelari, erit in comitatu tuo, ipsumque habebis fortissimum tui operis adjutorem; & diriget pacis suæ Angelum tecum, qui te custodiat, & per viam salutis gressus tuos incedere faciat, ut juxta imperium Domini omnia satagere queas. Sin autem phantasiæ illusione quadam more somniantium caperis, & hoc conatus fueris temerarius agere; procul dubio præsentis vitæ periculum, animæque & rerum tuarum damnum incurres, atque pœnas patieris æternas.

[4] Ita instructus Religiosissimi Præsulis Freculfi consilio Hervæus, assumptis secum duobus venerabilibus Presbyteris, Guinemaro scilicet & Harduino, festine Bajocas civitatem, [& acceptis 2 Sacerdotibus,] ubi Sanctorum quiescebant corpora, perrexit: tamen clam eamdem urbem, propter Britonum insidias, qui eo tempore eamdem terram occupaverant & multa clade regionem deprimebant, ingreslus est. Ingressus autem Hervæus ejusdem civitatis ecclesiam, Domini auxilium deprecabatur. Advesperascente siquidem die, ut signum ad Completorii sonuit officium, intravit cum Sacerdotibus ecclesiam, in qua erant Sanctorum corpora Confessorum: & cœperunt fodere sepulcrum Beati Episcopi Ragnoberti: [sacra corpora resodit] & inde devote cum divini muneris protectione, gaudio magno repleti, collegerunt præfati Sacerdotes ossa B. Ragnoberti Pontificis: elevantesque de sepulcro cum tota devotionis reverentia, astrinxerunt cum pallio & in novo vase posuerunt. [& Zenonis corpus levat] Post hæc ad Zenonis, ejus quondam discipuli, sepulcrum devenerunt: quo manus injicientes, tulerunt eum de tumulo, quo jacebat, & in alio vase concluserunt. Illucescente denique die, Sanctorum corpora cum hymnis & laudibus divinis deportantes, civitate exierunt: fuit autem eo die circa omnem regionem tam densa aëris nebula, ut vix alterutrum conspicere possent, quod ad viæ subsidium plurimum profuit. Eodem die Balfridus, ipsius civitatis Episcopus, crimine nefando fuerat apud gloriosum Regem Carolum accusatus: & ob id, quia ad sanctam synodum ab eo congregatam convolaverat, defuit civitati, & in synodo officium, a quo depositus e fuerat, recuperavit, & etiam donis adornatus plurimis remeavit.

[5] Interea pergentes præfati viri cum Sanctorum corporibus vespere facto divertunt ad quietem, in villa quæ vocatur f Nogerolas; & ibidem nocte illa quiescentes, [ac primum Nogerolas, inde in basilicam S. Victorii defert.] in divinis laudibus noctem pervigilem duxerunt. Mane autem facto levantes humeris Sanctorum corpora, iter, quod Domino admonente inceperant, carpere cœperunt. Venit autem in occursum eorum plurima turba populi, & circumquaque religiosi Sacerdotes Dei: & dum secundo die pergerent jam cum multa turba, accidit ut pervenirent in locum, ubi quidam scelerati hominem nocte interemerant: ac dum sepulturæ corpus ejus daretur ob eleemosynam, cœpit Hervæus denuntiare populo, ut pro ejus anima Dei misericordiam implorarent. Factum est ut etiam cæca quædam ibi veniret a nativitate, nomine g Hedewigga, & lumen, quo semper caruerat, recepit, & ibi Domino miserante ante Sanctorum exsequias sanitatem promeruit: [Sanantur cæcitas] quod quinto h Idus Januarii actum est. Crescere autem eorum lumina (etsi soleant illo tempore dies nimiis imbribus abundare) numquam destiterunt: sed continuo & inextinguibilia permanserunt. Levantes autem eorum corpora de loco quo substiterant, pervenerunt in Basilicam, in honore B. i Victoris dicatam, quæ in proprio [genitricis videlicet] ipsius Hervæi est constructa: [arida manus,] ibique deposuerunt ea super aram. Aurora siquidem diei surgente, dum Sanctorum fama in regione crebresceret, venit quidam homo manum habens aridam, quæ nulli usui erat apta, quam etiam ad os suum nullo modo ducere poterat, & sanatus est. Octavo denique die quædam femina, Savenildis nomine, ad sepulchra Sanctorum quatriduanis febribus vexata convolavit, & a qua tenebatur infirmitate curata est. Multi vero febribus correpti, ex vicinis circumquaque regionibus ad præfatorum corpora Sanctorum cum devotionis suæ votis advenientes, [abres & dii morbi.] petitionis suæ effectum meruerunt, ac incolumes ad sua propria redierunt. Diversis autem infirmitatibus, variisque languoribus cruciati, vota sua deferentes advenerunt, & Domino adjuvante in eodem loco curati sunt k.

ANNOTATA.

a Vereor ne ab interpolatore adjecta sit Sergii Papæ mentio: si tamen visio contigit sub anni 847 initium, potuit eodem adhuc vivente contigisse. MSS. Vergeiense & Autißiodorense notant annum 846: sed hic cum indictione 10 non convenit, nisi a mense Septembri: & tunc inter primam visionem & secundam, 8 Kal. Iulii factam, potuisset præcise medius annus effluxisse; sicut effluxit a secunda ad tertiam factam 8 Kal. Ianuarii. Eadem MSS. licentius interpolata, sic habent. Anno VII regnante Karolo Rege (est hic annus, a Iunio incipiendus, utrique dictorum annorum 846 & 847 communis) filio scilicet Hludovici Imperatoris, Sergio Romanæ Ecclesiæ gubernante Apostolatus honorem, quo sub tempore capta est ecclesia B. Petri Apostolorum Principis: quod postremum absolute falsum est, nescio unde acceptum: nihil enim tale in Sergio II, de quo hic agitur, Anastasius.

b Balfridus seu Waltfridus interfuit Concilio Parisiensi anno 846, dein aliis, a Normannis occisus anno 858.

c Inclusa deerant in MS. Belfortii; alibi extra locum suum scripta inveniebantur.

d Id est Lexovii, inquit ad marginem Acherius. Lexovium autem (ubi Freculphus Episcopus erat, & unde etiam ipse ad dictum Parisiensi Concilium venit, usque in annum 853 superstes) Lindas quandoque dictum, alibi non invenio: vix tamen audeo hic librarium mendum suspicari.

e MSS. præcitata duo, Officium quo corruerat, quia ab eo suspensus erat: potestque id factum credi in Concilio Parisiensi anni 846 juxta Sirmondum: in quo similiter suspensus fuit Ebbo Rhemensis. Alii anno 847 id factum statuunt, quos sequitur Labbe in nova Conciliorum editione.

f Nogerolæ, vulgo Norolles, unius leucæ spatio distant Lexovio, Bajocis autem totis decem leucis, ut admodum festinasse oporteat vectores, qui tantum iter intra unum diem cum sanctis corporibus confecerunt.

g Alias Bedenigga.

h Fortaßis legendum V Kalend. Januarii, ut tertius ab evectione Sanctorum corporum dies intelligatur, sicut supra secundus, & mox infra octavus in ipso requietionis loco, constructis jam sepulcris & corporibus intus positis.

i Quæ autem ubique hic dicitur ecclesia S. Victorii infra pari Codicum consensu S. Victoris dicitur: quod sequitur Saussajus, & nos putamus præferendum: Verba autem [] inclusa ex 2. MSS. addimus.

k Sequebatur longa digreßio de miraculis gestisque Sanctorum cum fructu legendis; quam plane intrusam esse apparet. Satis est eam legi posse apud Acherium.

CAPUT II.
Alia apparitio S. Ragnoberti & corporis translatio ad ecclesiam S. Salvatoris. Varia miracula.

[6] Sub eodem tempore cæcus quidam Cenomanicæ urbis erat, nomine Hildegarius, qui per soporem noctis admonitus est, [Cæcus illuminatur,] ut pergeret ad Sanctorum corpora, ob luminis sui recuperationem. Qui mox manibus cujusdam famuli sustentatus, ad eorumq; monumenta perductus, Domini gratia, luminis officium, quo diu caruerat, sanus effectus, recepit. Nec illud prætereundum est, quod paralytica quædam, nomine Gisildis, per annos quinque corpore dissoluto jacebat, [sanatur paralytica,] nec ullum membrum ad sui actus officium habere poterat: quæ dum manibus famulæ suæ allata esset, ante Sanctorum corpora prostrata requievit. Cui beatissimus Ragnobertus Pontifex, & Zenon ejus Socius apparuerunt in excessu mentis, & dixerunt ei: Surge, vade ad Hervæum, ac dic ei, ut construat ecclesiam in honore sancti Salvatoris, in loco mundo & incontaminato, quoniam nullo modo vult Deus, ut in hoc loco quiescamus a. Præfata itaque femina, [cujus admonitu,] dum monita audivit, respondit; Quæ sum ego, ut dum hæc nuntiavero credi debeam? nullo modo de hoc credenda sum. Cui B. Ragnobertus Confessor, ait: Fac sicut tibi impero, & faciam in te credulitatis signum, per quod omnino dictis credetur tuis. Surge in nomine Domini nostri Jesu Christi, & sis ab hac qua teneris infirmitate soluta.

[7] Illa autem de stratu suo sana consurgens, nuntiavit Hervæo quæ viderat & audierat, [ad ecclesiam S. Salvatoris,] & quæ imperata illi fuerant. Hæc vir religiosus Hervȩus audiens, cœpit mente tractare, quo loco & unde, quibusque ex sumptibus ecclesiam in honore sancti Salvatoris fundaret. Reperit siquidem locum Domino admonente ad hoc dignissimum, & propriis de sumptibus, non ut voluit, sed ut potuit, ecclesiam in honore Dei & Domini nostri Jesu Christi fundavit: & ex suæ paupertatis abundantia culminibus erexit, variisque speciebus adornavit, totumque opus Deo juvante ad perfectum usque perduxit. Jamque advenerat ejusdem ecclesiæ dedicationis tempus, & beatorum corporum dies translationis, ubi aderant venerabiles & meritis præclari Præsules, scilicet Freculphus Lexoviensis Episcopus, [23 Martii portantur,] nec non & Baltfridus Bajocensis Antistes [atque Abrincatensis Ecclesiæ Ansegaudus b Pontifex] qui vocati ab Hervȩo, decimo Kalendas Aprilis suis cum parochiis advenerunt, & ad divini Numinis laudes celebrandas monuerunt, & cum eis totius noctis vigilias congruis officiis solenniter consummaverunt. Aurora igitur diei surgente, induunt se vestibus sacris cum multitudine Sacerdotum Pontifices, ad transferenda Sanctorum corpora: & locum mundissimum ubi eos deponerent, præparaverunt, quo totius provinciæ populus & universus ordo Clericalis ad diem festum confluxerat. Cumque universi exspectarent tantæ solennitatis lætitiam; præfati Præsules B. Victoris ecclesiam, ubi Sanctorum corpora erant, intraverunt. Elevantes autem eorum corpora, cum hymnis & divinis laudibus ad noviter ædificatam domum deportaverunt: in qua Deo omnipotenti tres aræ constructæ erant, quarum in medio locus ad Sanctorum corpora sepelienda aptus videbatur: & ibi in dextro pariete Beatus Confessor & Episcopus Ragnobertus sepelitur, Sanctus Zenon ad sinistrum humo conditur, & ibi usque ad hodiernum diem venerantur.

[8] Antequam a præfatis Præsulibus ibi portarentur, per sanctificationis gratiam domus interius & exterius consecratur, [3 altaribus per totidem Episcopos consecratis,] & ibidem tria altaria consecrantur, quorum primum Freculphus Lexoviensis Episcopus in honorem Domini nostri Jesu Christi benedixit: medium autem Baltfridus Bajocensis Ecclesiæ Antistes in honorem S. Ragnoberti fundavit. Tertium vero Pontifex Abrincatensis Ansegaudus in honorem sanctæ Genitricis Virginis Mariæ & S. Joannis Baptistæ constituit. His ita completis sepeliuntur corpora Sanctorum: unum quodque loco proprio cum laudibus & Deo dignis honoribus componentes: fit gaudium totius patriæ, ac exultantium resonant laudes & usque hodie perpes permanet lætitia. Quantus Monachorum aderat ordo! Canonicorum quam plurima turba! Videlicet ex vicinis provinciis ibi confluxerat omnis multitudo populi, [nulla pluvia impediente.] & usque dum sepulturæ traditi sunt cum hymnis & laudibus specialiter exultando, prosequuntur cum hymnis & canticis sive quantiscumque exultationibus. Quid autem gaudii illo die actum est, silendum nullo modo videtur. Pluvia enim totam illam regionem instar fluviorum irrigaverat, sed in loco, quo populus ad festivitatem celebrandam convenerat, nihil omnino pluit. Miro modo, aliunde venientibus imber nocuerat; ibidem vero festum agentibus nequaquam obfuerat. Sicque Sacerdotes, Sanctorum corpora absque pluviarum impetu sepelientes, ad propria cum gaudio reversi sunt.

[9] Præterea quæ omnipotens Deus, eodem translationis Sanctorum ecclesiæque dedicationis die, [Sanantur muta,] per servorum suorum merita operari dignatus est, futuris temporibus ad multorum profectum memoriæ commendandum est. Muta quædam, Hildeburgis nomine, a nativitate, eo die locuta est. Quia enim novæ translationis; novæ ecclesiæ consecrationis dies illuxerat, novo illum Dominus miraculorum signo illustrare voluit. Aliud vero vidimus eodem die miraculum, quod recitandum est. [energumena,] Quædam femina, Bertruda nomine, quæ a dæmonio vexabatur, ibi eodem die liberata est. [cæca,] Præterea cæca quædam, ad Sanctorum corporum loca, ubi prius ante translationem requieverant, residens, misericordiæ Domini postulans dona, ipso festivitatis die illuminata est. His itaque tribus Domini signis dies ista cernitur illustrata: & quoniam tria intus sunt ædificata altaria, trium miraculorum ibidem effecta sunt signa: siquidem celebratur hæc festivitas c VIII Kalendas Aprilis. Quidam Hermericus nomine, cæcus ab ipso matris utero adveniens, visum, [cæcus,] quo semper caruerat, ibi recepit, & in pristinam meruit reformari sanitatem: sicque luminis sui recepta claritate, gaudens ad propria remeavit. Cum autem repletus gaudio, via qua venerat laudans Deum revertitur, obviavit cuidam Sacerdoti equo sedenti, nomine d Gulsuido, illeque dixit ei: Unde venis, & quo vadis? Nonne tu ille es, qui dudum amisso lumine cum ductore per plana viarum incedebas? Cui ille: Ego sum, qui numquam aspectum cæli, præter hodie, videre merui; sed semper aliorum manibus, vias per quas iter habui perrexi. Ad quæ Sacerdos: Cujus tibi videtur merito hoc factum esse, ut amissum lumen reciperes? Qui respondit: Sanctorum Confessorum Ragnoberti & Zenonis merito liberatus sum. Tunc Sacerdos irridens, virga, [cui non credens crure fracto punitur.] quam manu gestabat, crus percutiens, inquit: Ita enimvero egit, ut jactas, Dominus per hos servos suos miraculum; veluti ego modo frangam crus meum. Et dum percussit, hoc dicens, crus suum; continuo ictum dolor prosequitur, & ad terram ex equo decidens, crure fracto apparuit. Quo indicio manifestatur & cæcum liberatum esse per Sanctorum merita, & propter incredulitatem Sacerdotis, crus esse confractum. Pervenit autem sermo in omnem regionem illam, & nusquam erat locus, quo nomen Domini non inveniretur, & Sanctorum nomina & merita venerando memorarentur.

[10] Fuit autem ex e Baliola villa femina quædam orta, quæ fluxum sanguinis patiebatur multo tempore. Hæc ad Sanctorum corpora sua vota detulit veniens, [plurimi ægri curantur,] ab hacque liberata est ibi infirmitate, & sanitate recepta ad propria reversa est. Sed quia procedunt plurima signorum miracula, quæ Dominus per servos suos operatus est, quique etiam ad hunc eos locum deferri præcepit, & multa subsequuntur in eodem loco facta, dignum judicavimus ex plurimis pauca inserere. Quis enim enumerare valeat quanti infirmi quotidie ibidem, Domino annuente, a variis languoribus curantur? Nullus æger est, qui ibi suæ ægritudinis causa veniens, ibi non mereatur exaudiri atque curari. Quocirca hinc inde diversis vexati infirmitatibus venientes, Domino nostro Jesu Christo propitio, sanari merentur. Unde manifeste colligitur, quod dum exterius visibiliter sanantur, interius per omnipotentis Dei pietatem a multis peccatorum nexibus solvuntur, sublevantur delicta, abluuntur crimina, & diversa peccaminum genera, sancti Spiritus gratia illustrante, medentur. Diversis languentibus, ad eumdem sanctum locum ob sanitatis gratiam confluentibus, [cæcus ejusque filia cæca,] venit etiam quidam cæcus ex villa præfata Baliola, nomine Odricus: & dum ad Beatorum Confessorum corpora pervenit, facta oratione, luminis sui claritatem recipere meruit: & qui cæcus fuerat veniens, videns gaudio repletus reversus est. Ejus etiam filia, claritate sui [luminis] carens, quam quondam habere non potuit, in die festivitatis eorum, Domino miserante, habere meruit: & velut pater, recepto suæ claritatis visu, inde exultanter ad propria remeavit. Venit præterea clauda quædam, Regnoara nomine, aliorum manibus deportata ad curationis locum, [& alia clauda.] ibique membrorum suorum debilium recepit sanitatem, & propriis gressibus absque alterius suffragio, Domino gubernante, ad sua reversa est.

ANNOTATA.

a Hic interpolator comminiscitur, transferri voluisse Sanctos, quia locum horruerint, sepultura promiscui vulgi, in quo etiam damnati quidam, pollutum: quod totum expungere maluimus, auctoris primi verbis importune admixtum.

b Ansegaudus Abrincatinæ urbis Episcopus cum Baltfrido Bajocensis & Heirardo Lexoviensis Ecclesiarum Episcopis interfuit Concilio Sueßionensi 2, an. 853. Mortuus ergo tunc erat Freculfus, anno 852 adhuc subscriptus privilegio monasterii S. Remigii in Synodo Senonensi. Quid si a Carisiacensi in Picardia conventu revertentes prædicti Antistites an. 849; & per Rotomagensem diœcesim, istic ubi ecclesiam novam ædificabat Hervæus, transeuntes; ab eodem invitati sint ad translationem proximo anno faciendam, quando novus aliquis conventus eos in partes istas vocaret? Verba hic [] inclusa habent MSS. 2 præcitata; & addenda esse patet ex mox referenda enumeratione consecratorum a singulis Episcopis altarium.

c Ita die 25 Martii refertur memoria S. Ragnoberti in nonnullis MSS. & apud Ferrarium, sed tamquam tali die Vergiaci in Burgundia excepti, quod hinc refellitur.

d Alias Gulfuido.

e Crediderim esse Belle-ville, vix tribus horis distans a S. Victore ad Occidentem.

CAPVT III.
Reliqua Sanctorum miracula.

[11] Ilud etiam inserere placuit, quod Beatus Confessor Hervȩo inobedienti suis monitis prædixit. Tertio namque suæ visionis ordine, [Hervæus variis morbis cruciatur,] objurgando prædixit, eum multa adversa passurum, eo quod suis monitis non crediderit, & jussa Domini incredulus non impleverit, sed oblivioni cuncta tradiderit, & Sanctorum præcepta non attenderit: ideoque impletur sermo Sanctorum, licet sero. Venit enim super Hervȩum plaga dictu intolerabilis, tribulatio cordis, membrorum omnium dissolutio, in tantum ut per decem & octo menses continuus cordis & corporis sequeretur dolor: jamque pœne carne defectus, ut vix, nisi Domino sustentante, vivere in tanta corporis debilitate quis valeat, & ad modicum cruciamenta tolerare, quæ dici nec possunt, nec etjam credi. Denique refrigerium neque die, sed neque nocte corporis sensit: cibus & potus tantummodo aqua fuit: qui nec in partem alteram declinare poterat, nec manum ad os ducere: sicque talibus consumptus cruciamentis, per præfatum diutissime tempus vexatus est. Sed cum jam tempus misericordiæ Domini immineret, ut ex tanto dolore quolibet modo reciperet suffragium, recordatur præconcessam sibimet licentiam a Domino nostro Jesu Christo Sanctorum meritis conferri. Ad Sanctorum igitur sepulcrum delatus est: ibique Domino favente, sanitatis auxilium meruit & incolumitatis suæ sanitatem. Denique uxor illius, [sanatur illius uxor febricitans,] Milesendis nomine, bonæ religionis femina, a febribus vexata triduanis, locum sanctum adiens, curatur atque a sua vexatione medetur. Dæmoniaci quamplurimi ibidem adducti, per eorum merita quotidie curantur. A dentium autem doloribus, [& alii ægri,] ad sancti Zenonis sepulcrum plurimi venientes, & vota persolventes liberantur: quibuscumque enim variis excruciati tormentorum doloribus, ante Beatorum Confessorum tumulos veniam postulantes, animarum corporumque sanitates accipere merentur.

[12] Enimvero scribere non pudet quid de incauta rapinarum præsumptione cuidam misero contigit, quantæque miseriarum clades eum subsecutæ fuerunt, & cum quo mortis suæ tormento vitam miserabiliter amisit, dignam ultionis suæ pœnam incurrens. Erat quidam miser, crudelitatem rapinarum more bestiarum exercens, unus tyrannorum ex sociis cujusdam infelicissimi Martini; [furatus manipulos segetum & in S Ragnobertum blasphemus,] qui secundum suæ consuetudinis voluntatem sanctum locum impudenter aggrediens, manipulos segetum quoscumque astringens ligamine, cœpit capere ac de eodem sancto loco superbe rapere. Quem cum quidam servorum Dei, Gotardus nomine, cella egrediens, ita agentem cerneret; blandis eum verbis alloquitur, dicens: Cur, Frater, locum sanctum tam irreverenter intrasti? & quare spicarum congeriem, de quibus loci hujus Fratres vivere debent, tecum niteris asportare? Ille vero ad cumulandum suæ votum malitiæ, plenus immundo spiritu, inquit: Etsi Ragnobertus spicarum foret manipulus, utique equo meo eum ad comedendum dedissem. Hæc audiens Frater Gotardus, cellulam festinus rediit: & clauso ostio, Domini misericordiam implorare cœpit, atque Sanctorum merita memorari. Tunc præfatus vir cum segetis gerbis a ad villam, Promerendum b nomine, perrexit: ubi dum quamdam domum inttaret, equo manipulos ad comedendum dedit, & homini cujus domus erat, indicavit quo loco gerbas invenerat, & qualiter vi acceperat, quæq; verba cum famulo Dei locutus fuerat: Cui homo inquit, Contra animam tuam, miser fecisse pœniteat: vade, reverte ad sanctum locum, & reporta quæ præsumptive huc detulisti, ac pœnitentia ductus humilia te in conspectu Dei ac Sanctorum suorum, [in furorem raptus & selanians moritur,] ne veniat super te furor Dei, & indignatio, & consumptus a dæmonio intereas. At ille respondens ait, nequaquam, per salutem meam, ita faciam; sed si idem Sanctus gerba fuisset, utique meo caballo ad comedendum tribuerem. Ipso itaque loquente, cecidit equus & mortuus est. Tunc correptus a dæmonio miser, misit digitos in oculo suo, & evulso illo, ait: Accipe S. Ragnoberte oculum mihi sublatum pro gerbis tuis. Similiter etiam eruens salium, ait: Accipe & istum in meæ crudelitatis miseriam pro manipulis tuis: rediit autem ad linguam, & dentibus propriis incisam ab ore manu detraxit. Sicque trium gaudiorum proprii corporis lege sublata, trium gerbarum vindictam persolvit. Postremo miserabiliter sui capitis capillos rapiendo mortuus est. c

[13] Addendum præterea videtur adhuc miraculum, in quodam scelerato factum, qui ob suæ præsumptionis execrabilia facta dignum ultionis adeptus est meritum. [perfractis foribus, furatus 3 modios frumenti,] Etenim servus quidam fratris Hervæi, cui nomen erat Modingus, & nomen Domini sui Crelion, stimulatus a diabolo, accessit audacter ad quamdam domum segetibus plenam, latrocinii causa: & quia ostii clavem non invenit, pede ter aut quater percussit, atque in tres partes ostium domus fregit. Exinde trium modiorum d marsupium plenum fraude sustulit. Cui operi die tertio pœnæ vindicta mors subsecuta est: [scissus in 3 partes perit:] nam corpus ejus in tribus partibus est divisum, & quia ostium domus in tres partes divisit, tres etiam annonæ modios furtive portavit, trium partium sectione corpus illius truncatum est, & sic tali morte dignus vitam finivit.

[14] [Carolus Calvus dolore dentium liberatus] Carolus denique Rex Franciæ, Aquitaniæ, Neustriæ gloriosissimus, dolore dentium tactus, vota ad Beatorum Confessorum [sepulcrum] misit, & statim remedia adeptus est, cujus nobilissima conjux Ermentrudis e venerabilis Regina ob munificentiæ suæ pietatisque meritum, petiit præfati Regis munificentiam, ut aliquid proprium largiri dignaretur sanctis Confessoribus: cujus petitioni sanctæ annuit, ac suæ proprietatis donum, ob suæ venerabilissimæ conjugis meritum, [possessiones tradit.] beatis Confessoribus largitus est: atque per auctoritatis suæ præceptum ibidem res cum omni integritate quasdam in beneficio habere, & perpetuo habendas tenendasque confirmavit. Fuit autem isdem magnificus Rex Carolus circa loca divino cultui mancipata devotissimus, ut nullus prædecessorum suorum, Imperatorum videlicet atque parentum aut Regum fuerit, qui tantis munificentiarum suarum rebus exornando ecclesiis contulerit: quapropter villam quæ vocatur Veteresdomus f veniens, venit ad eum ibi Britonum g Hilispogius Princeps, cum filio præfati nobilissimi Regis, Ludovico h nomine: ibique Hilispogius, consilio cum Francorum nobilissimis habito, Ludovico Regis filio Neustriæ i regnum dedit, & in hac regni parte eum regnare constituit. Et in eodem placito Carolus Rex, ob suæ nobilissimæ conjugis Ermentrudis devotionem, Beatis Confessoribus, veluti aliis Sanctorum locis, de suo largitus est, ad Dei servorum & famularum stipendia, unde largiente Domino cum aliis quibuslibet rebus, quas ibidem alii Deum timentes contulerunt, viverent ejusdem ecclesiæ Fratres. Maxima autem Reginarum Ermentrudis non solum ad hoc agendum Regem provocavit, sed etiam pallium ad Beatorum corpora Confessorum misit, dicens: Ex rebus impetratis, meorum peccaminum veniam & vitam æternam adipisci merear, & pallio misso infatigabilem mei dolorem non sentire præsentialiter quæro; quod ita fidei ipsius comperimus fuisse confessū: quia hæc etiam in primo gloriosi Regis Ludovici k anno scilicet filii magni Regis Caroli & Ermentrudis nobilissimæ conjugis ejus, gloriosæque Reginæ, pro amore Dei Patris Omnipotentis & beatam Confessorum Regnoberti Pontificis, sociique Zenonis veneratione contulerunt: præstante Domino nostro Jesu Christo, cui honor & gloria in secula seculorum, Amen.

ANNOTATA.

a Gerbæ, Francis manipulus spicarum est.

b Ea videtur esse, quæ in tabulis notatur Froberville seu Froberti-villa, 6 leucis distans a S. Victore in Occidentem: ideo non Promerendum sed Froberti domum, vel Froberti-ædem suspicor ab auctore scriptum primitus fuisse.

c Hic rursum interpolator sensum turbarat, digrediens ad æternam sacrilegorum damnationem inculcandum. Sequebatur deinde in MS. Belfortii curatio Melisendis, sed juxtæ MSS. Vergeiense & Autißiodor. Hervæi uxor illa fuit, non sacrilegi hujus.

d Marsupium hic pro sacco frumentario accipitur: quia communi fortaßis Normanni utuntur nomine; sicuti etiam Belgarum aliqui Buyl seu Buydel promiscue accipiunt, etiam pro crumena.

e Ermentrudis, uxor Caroli Calii, nupta an. 834, mortua 869.

f Veteres-domus, vulgo Vieux-maisons, juxta Petri du Val Alphabetum Francicum, est oppidum in Brionia, proxima Parisiis ad Euro-Africum ditione:

g Hibispogius, apud Chesneum tomo 2 Francicorum pag. 386 Herispogius, filius Nomengii Britonis, bellum geßit pro patre: & huic anno 862 mortuo succedens, occisus est ipse anno 866, uti in Annalibus Metensibus legitur: venit autem ad Carolum anno 863, eique ceßit loca, quæ detinebat in Comitatu Andegavensi, ut scribit Argentræus lib. 2 cap. 22.

h Est hic Ludovicus Balbus, postea a patre suo constitutus Rex Aquitaniæ an. 867.

i Hinc colligas Britones eo modo jus prætendisse in Neustriam, quo deinde Normanni, in eamdem cedenteCarolo Crasso admißi, prætendebant sibi deberi Britanniam, tamquam provincias jure connexas.

k De initio ejus in regno jam dicto id intelligo: patri enim solum succeßit anno 878.

APPENDIX.
De Reliquiis S. Ragnoberti translatis in Burgundiam.

Regnobertus Episcopus, Bajocæ in Normannia (S.)
Zeno Diaconus, Bajocæ in Normannia (S.)

AUCTORE G. H.

Illustre in Vesontionensi Burgundiæ Archiepiscopatu est cœnobium Balma, a S. Euticio Abbate, cujus Acta dedimus XIII Ianuarii, seculo IX fundatum Ab hoc cœnobio dependet Prioratus S. Ragnoberti, prope Quingeium oppidum, ita dictum quod corpus S. Ragnoberti eo delætam, hactenus super altare in capsa lapidea servetur. Dies huic translationi sacer est XXIV Octobris. & inscriptus antiquo Breviario MS. Bisuntino, & alii anno MDXC excuso, sed in hic præscribuntur omnia de Communi Confessoris & Pontificis. Ast in monasterio Balmensi & Prioratu S. Ragnoberti sunt lectiones propriæ, [Prioratus S. Ragnoberti] quarum vltima de hac translatione hujusmodi: Præterlapsis deinceps aliquot annis, cum Nortmanni per eas regiones grassari pergerent, sanctorum Corporum custodes ac bajuli in Burgundiam perfugium habuerunt, [in eo cultus & Reiquia] & B. Regnoberti sacrorum ossium pars insignis in Bisuntinam diœcesim illata, religioso apud Quingejum monasteriolo, ad Balmensem Abbatiam ab antiquis temporibus spectanti, nomen dedit: ubi sanctus Episcopus, non humanis tantum sanandis animis atque corporibus, sed etiam depellendis pecudum morbis se benignissimum præstat. [uti in aliis locis Burgundiæ.] Celebris est etiam S. Regnoberti memoria tum in Vergiacensi S. Viventii monasterio, tum etiam in oppido Varziaco Episcopatus Autissiodorensis: quas in ecclesias distributa, ac fortasse Zenonis Archidiaconi reliquiis permixta, Regnoberti Episcopi ossa in veneratione sunt. Hæc ibi. Colitur autem Vergiaci XXVI Martii & XII Augusti: at Varziaci XXI Augusti. Ferrarius in Catalogo generali S. Ragnobertum arbitratus est fuisse Episcopum Bisuntinum, quod ista in diœcesi colatur. De S. Viventio Presbytero in Pictaviensi ditione, ejusque corporis translatione in Burgundiam anno 886, non 868, facta egimus XIII Ianuarii, [translata circa an. 886.] quo etiam tempore has S. Ragnoberti reliquias in Burgundiam fuisse translatas arbitramur. In Ecclesia Cathedrali Bajocensi Casula sacra, qua utebatur in sanctißimo Missæ sacrificio, cum summa veneratione servatur, & interdum in supplicationibus publicis pro neceßitatibus occurrentibus non sine beneficiis cælitus datis circumfertur, [Casula ejus Bajocis.] uti nobis testis oculatus Iacobus de Machault Societatis nostræ Sacerdos scripsit Parisiis, addens in sacello nostro aliqua lipsana sacra ejus asservari. S. Zenonis diem Bajocis aut alibi proprium nusquam comperi: quare suo eum magistro in titulo junximus cum quo commune habuit & vitæ tempus, & cultus atque translationis modum.

DE S. ALNOBERTO SIVE AVNOBERTO
EPISCOPO SAGIENSI IN NORMANNIA.

SEC. VII.

[Commentarius]

Alnobertus, sive Aunobertus, Episcopus Sagiensis in Normannia (S.)

G. H.

Sagiensis seu Saiensis urbs, antiquis Vagoritum dicta, Sessuorum caput, vulgo Seez in Normannia sita, versus Cenomannicam provinciam, & Ecclesia Cathedrali exornata, inter suos Episcopos habuit S. Alnobertum, sive Aunobertum: qui interfuit Concilio Rotomagensi, [Tempus Sedis:] anno DCXCII habito sub S. Ansberto Archiepiscopo, ut IX Februarii, in hujus Vita capite VI indicatur. Et hæc nota temporis, quo vixit, unica habetur: at quotus ejus Ecclesiæ censendus sit Episcopus, nescitur: cum Catologi a Ioanne Chenu, Claudio Roberto & Sammarthanis excusi non careant suis vitiis, dum Milehardum, quem hi longe ante S. Aunobertum collocant, post eum sedisse ostendimus ad Vitam S. Cerenici Diaconi, ad diem VII Maji illustratam.

[2] Habemus Breviarium, ad usum insignis Ecclesiæ Sagiensis circa annum MDLXXXII a Ludovico Hucheto recognitum, [cultus sacer 16 Maji] in quo præscribitur, festum S. Alnoberti, Episcopi Sagiensis & Confessoris, celebrandum ad diem XVI Maji, Officio Ecclesiastico novem ut vocant Lectionum; & ista præscribitur Oratio: Deus qui hodiernam diem B. Alnoberti Confessoris tui atque Pontificis sacro transitu consecrasti, concede quæsumus, in ostensis per ejus instituta gressibus pergere, ut ejusdem in regione viventium mereamur gaudiis admisceri. Eodem die eumdem celebrant Grevenus & Molanus, in suis Additionibus ad Vsuardum, his verbis: Civitate Sagiensi, B. Alnoberti, ejusdem urbis Episcopi & Confessoris. Secuti dein sunt Canisius in Martyrologio Germanico, Ferrarius in Catalogo generali & Saussajus in Martyrologio Gallicano, qui hoc eum elogio exornat: Ipso die Sagii S. Alnoberti, Episcopi itidem & Confessoris, admirandæ virtutis: qui sanctitatis & doctrinæ charismatibus refulgens, Concilio Rotomagensi sub S. Ansberto hujus metropolis Antistite adfuit; piorumque laborum æstu ac sudore decoctus, compos quietis æternæ in aula cælesti effectus est. Hæc Saussajus: qui iterum ad diem XV Iunii, [an etiam 15 Iunii,] similem laudationis formulam profert, asseritque eo die ejus in Episcopum Ordinationem celebrari; multiplicans errorem Galesinii, qui eum, quem celebrare ad diem XVII Kalendas Iunii debebat, retulit ad diem XVII Kalendas Iulii, nulla facta Ordinationis mentione. Galesinium sequitur Ferrarius, allegans tabulas Ecclesiæ Sagiensis. Verum in his, ut supra ostendimus, solum celebratur ejus memoria hoc XVI Maji sive XVII Kalendas Iunii. Hippolytus Vrayet, monachus Corbejensis, misit ad nos Fastos Sanctorum monasterii S. Medardi Sueßionensis, in quibus ad hunc XVI Maji ista leguntur: S. Adalberti sive Aldoberti, Aldeberti, Anoberti, Episcopi Suessione, ante Episcopatum & post abdicationem Episcopatus fuit Abbas S. Stephani de Cociaco. apud Sammarthanos Episcopus Suessionensis est XXIV Adalbertus, de quo præter nudum nomen nihil illi sciverunt. Claudius Dormajus, in Historia Sueßionensi anno MDCLXIII excusa, nihil etiam de ipso scivit, nisi quod successerit Warimberto, & successorem habuerit S. Gaudinum, de quo egimus XI Februarii, & diximus circa annum DCXX deceßisse, ante quem sub initium dicti seculi sedit Adalbertus. Sed mirum esset eum celebrari ad hunc diem, idque ignorari a Dormajo, qui omnia ibidem reperta discußit. Hinc dubium nobis obortum, num ille sit Aunobertus, Episcopus Sagiensis, de quo reliqua sint intelligenda.

[3] His pauculis collectis parare cœpi Acta S. Evermundi (qui dicitur per errorem a S. Alnoberto Abbas consecratus) edenda ad diem X Iunii, ubi hic exornatur sequentibus titulis. Erat, inquit auctor, Alnobertus, [Virtutes ejus.] totus in confessione Domini fundatus, lingua facundus, aspectu Angelicus, vultu decorus, morum honestate præclarus, sapientia præditus, castitate nitidus, hilaris in adversitatibus, in prosperitate timidus, in victu quotidiano nimiæ parcitati deditus, justitia insignis, fidei, spei & caritatis adornatus gemmis, meritis sanctarum virtutum percelebris. Hic ergo vir tantus, ubi famam beati viri Evermundi audiuit, per Archidiaconum suum Fortunatum obtulit ei orationes & munera cum Episcopali benedictione. At reversus Archidiaconus, cum magna exultatione quæ viderat, indicavit. Episcopus autem laudes & gratias Domino referens, [Consecrat S. Evermundum Ab.] ad eum quantocius in eremum perrexit, atque inter sacra colloquia venerabili Patri Evermundo hanc miserrimam vitam coram Fratribus ita laudare cœpit: Beati estis, Fratres, qui huic seculo illuditis, & vitæ isti, quæ sub hora inducitur, & sub momento excluditur, abrenuntiatis. Ad illam igitur festinate vitam, cui nullus umquam evenit finis, nullus datur omnino successus … Sic iste beatus Præsul, spiritualibus epulis repletis Fratribus, S. Evermundum secum duxit ad ecclesiam Beatorum Gervasii & Protasii, & ei curam Pastoralis officii commisit, eumque Abbatem consecravit, in loco qui Mons-majoris dicitur. Hæc ibi, quæ ex Actis S. Alnoberti, modo deperditis, arbitramur descripta: optantes ut ea aliquando inveniantur, inserenda operis nostri Supplemento.

DE S. PETRO MARTYRE
CONSTANTINOPOLI IN BLACHERNIS.

[Commentarius]

Petrus Martyr Constantinopoli in Blachernis (S.)

D. P.

Georgius Codinus de originibus Constantinopolitanis pag. 48, Blachernæ, inquit, dictæ sunt quasi βλάχνα, quod locus filicibus esset consitus; vel quasi λακέρνα, quod locus esset lacunosus & abundaret aquis; [Loci celebritas ex veste D. V.] vel ob Blachi cujusdam cædem. Ibidem, magnam, inquit idem, ecclesiam Blachernarum Marcianus & Pulcheria ædificarunt, variisque & pretiosis marmoribus exornarunt: atque ex hinc celebris esse locus cœpit, factus deinde celebrior, quando illic deposita fuit ἁγία σορός, Sancta arca, continens vestem, seu panniculum de veste Deiparæ Virginis. Factum hoc sub Leone Sapiente & Gennadio Patriarcha; ejusque ibi depositæ festum solennißimum agebatur Constantinopoli II Iulii, Dedicationis vero memoria die ultima ejusdem mensis. Loco huic in MS. Synaxario, [ubi taureis cæsus Petrus,] quod apud Petrum Franciscum Chiffletium nostrum Divione reperimus, tribuitur hoc die Petrus nervis boum cæsus, hisce verbis, ἐν Βλαχέρναις Πέτρος, βουνεύροις τυπτόμενος, τελειοῦται. & additur distichon;

Ἄσειστος ὄντως πίστεως Πέτρος πέτρα,
Πρὸς ὃν τὰ νεῦρα πάπυροι· τὸ τοῦ Λόγου.

Immota certe Petrus est fidei petra,
Cui pro papyro nervus: hoc Verbi est opus.

Significatur autem non pluris Petrum fecisse taureas, quam levem papyrum, qua nihil delicatius fragiliusque, utpote Ægyptiarum arundinum medulla. Refert de Constantino Copronymo Theophanes, quod anno Imperii sui XXI Andream venerabilem monachum, Calybitem dictum, [sicut & Andreas,] ad Blachernas habitantem, διὰ μαστίγων, verberibus contusum, in S. Mamantis Circo interfecit, quia ejus impietatem arguebat, Valentem Juniorem & Julianum eum vocans. Ejus autem corpus in maris fluentum projici jusserat, sed Andreæ sorores eum efferentes in Leucadii emporio sepulturæ mandarunt. Anno deinde Imperii XXVII comprehendit Petrum venerabilem Styliten, non obtemperantem ejus dogmatibus, colligatisque pedibus raptatum per mediam urbem, jussit viventem in Pelagia projici. Duos hos in unam personam conflavisse, atque ab uno quidem habitationis locum & genus mortis, [forte sub Cepronymo,] ab altero nomen accepisse potuit. Nihil etiam repugnat ab utroque diversum alium, Petrum nomine, in Blachernis vel habitantem vel sepultum, taureis concisum sub eodem Imperatore, obiisse. Sub hoc certe rem actam potius intelligam, quam ut in dicto Synaxario credam agi de eo Petro, cujus sub Michaële S. Theodoræ filio meminit Leo Grammaticus, his verbis: Michaël equorum stabulum, marmoribus adornatum & aquarum copia irriguū, instruxit. Eo perfecto Petrus quidam, quem Pauperem-magistrum vocabant, vir ingeniosus & dicax, erat in urbe. Hunc advocans Michaël induxit in stabulum, ostendens ei ineptum domus instructæ ornatum; tamquam ab eo laudari volens, dicensque perpetuam se nominis famam sperare ob ejusmodi operis constructionem. [nam qui sub Michaele, non fuit Sanctus.] Ipse vero Imperatori respondit, Justinianus magnam ecclesiam, auro & marmoribus pretiosis eam ornans, ædificavit; & nulla nunc ejus memoria superest: tu vero, o Imperator, sterquilinium fabricans & brutorum receptaculum, dicis propterea te futurum memorabilem? Tunc speratæ ab eo laudis fructu frustratus Michael iratusque, Pauperem-magistrum verberatum raptatumque a se expulit. Hæc Leo, ideo non credendus de eo agere, quem Synaxarion commemorat, quod Petrus iste neque fidei causa eam injuriam pertulerit, neque alias a virtute laudetur; sed λόγιος καὶ σκωπτικὸς appelletur; & ipso cognomine Πτωχομαγίστρου satis distingui videatur ab altero, ἐν Βλαχέρναις dicto.

DE SANCTO ADAMO
ABBATE FIRMII IN PICENO.

[Commentarius]

Adamus, Abbas Firmii in Piceno (S.)

G. H.

Firmum seu Firmium urbs Piceni, post Anconam primaria, celebrat hoc die XVI Maji festum S. Adami Abbatis sub ritu duplici, ob sacrum ejus corpus, quod in Ecclesia Metropolitana conditum esse testatur Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ; [Notitia monasterii ejus ex S. Gregorio,] sed dolet sibi hujus sancti Abbatis Acta videre non contigisse, neque si extent scire potuisse. Idem Ferrarius in Catalogo generali postmodum edito, addit S. Adamum fuisse Abbatem cœnobii S. Sabini, quod tempore S. Gregorii Papæ extitit, ut ex epistola LXXI & LXXII libri VII apparet. In priore, Papa mandat Passino Episcopo Firmano, ut consecret oratorium S. Sabini juxta muros civitatis Firmanæ. In posteriore vero mandat Chrysantho Episcopo Spoletano, ut sanctuaria B. Sabini Martyris concedat Valeriano Notario Ecclesiæ Firmanæ, quatenus in sancti hujus Martyris nomine constructum oratorium possit solenniter consecrari. Hinc colligimus, si monasterium quod ibidem constructum fuit, debuerit destrui, sacrum S. Adami corpus fuisse ad Ecclesiam Metropolitanam delatum; sed periisse notitiam vitæ ac miraculorum una cum loco prioris sepulturæ & cultus.

[2] Hac occasione prædictus Ferrarius addit, quod ibidem, Firmi, apud Minores B. Adami, egregii quondam concionatoris & miraculis corusci, extat memoria: de quo proditum est, [Alius Firmi apud Franciscanos.] illum aliquando ad viam, per loca devia aberrantem, habitu a lupo apprehensum reductum fuisse: aliquando etiam hirundines, inter concionandum obstrepentes, facto illis præcepto ut tacerent, a clamore compescuisse; floruisse autem circa ann. salutis nostræ MCCLXXXVII. Ita ille ex Chronica Minorum lib. 5, part. 2. Eadem de eodem, sed phrasi varia, narrant Rodulfus Toßinianus fol. 257 agens de Custodia Firmana, & Lucas Waddingus ad an. 1234 num. 11, pluraque alia adjungit miracula ex Mariano: sed in Addendis ad tomum I, subjunctis tomo VII, agnoscit, ea spectare ad alium Adamum, cognomento Rufum, qui in Barolitano Conventu requiescit. De neutrius ecclesiastico cultu quidquam nobis constat: diem tamen, quo prioris Adami Ferrarius meminit, ex occasione S. Adami Abbatis, arripuit Arturus in suo Martyrologio Franciscano, tamquam illius Natalem: quod satis est indicasse.

DE S. FRANCOVÆO MONACHO
IN NIVERNENSI GALLIÆ DIOECESI.

VITA
Ex MSS. antiquis ecclesiæ Nivernensis.

Francouæus, monachus in diœcesi Nivernensi in Gallia (S.)

BHL Number: 3142

Beatus Francovæus, natione Gallus, ex quodam pago comitatus Nivernensis, cui ab eo cognomen inditum est, ortus & procreatus est. Qui cum a teneta ætate optimis moribus, [Pie educacatus,] actibus, & disciplinis parentum diligentia instructus ac imbutus esset, brevi admirabiles instituti, animique liberalis sui fructus edidit. [deditus abstinentiæ, orationi, eleemosynis] Siquidem in vigiliis, jejuniis, orationibus frequens fuit, ut omnibus admirationi esset. At in eleemosynis pauperibus largiendis ardentior extitit, ita ut nec parentis vasis argenteis ad pauperum sublevandam miseriam paceret. Qui cum apud se cogitaret, impossibile esse in maximis hujus vitæ deliciis tranquillam ac felicem vitam agere, omnia secularia desideria abjiciens, monasticam vitam elegit. Non immerito igitur Francovȩi nomen sortitus est, siquidem ab omnibus vitiis & desideriis humanis francus ac liber, solam virtutem ac pietatem amplexatus est, quæ res homines francos ac liberos efficit. Qui ut eam vivendi rationem prorsus a voluptatibus alienam facilius assequeretur, [cœnobium intrat;] cœnobium, non longe a natali solo remorum, in honorem D. Martini erectum, sibi, ut cum Fratribus religiose viveret, elegit. Quorum collegio admissus se totum religioni ac pietati devovit; & cum tanto ardore, ut omnes Fratres suos assiduis jejuniis & orationibus superaret. Unde non mediocris invidia, hostis humani generis astitia, inter quosdam Fratres disseminata, in illum exarsit, ut tantam vitæ sanctitatem, quam imitari non valebant, invidiæ veneno delerent & extinguerent. Cum igitur vices obedientiæ adimplere conaretur, quidam invidi ac malevoli Fratres, omnia instrumenta pistoriæ officinæ necessaria, ut contumeliam pateretur, occultarunt ac surripuerunt. Sed aliter quam sperabant contigit: nam non mente corruens, sed in Domino firmiter confidens, munivit se signo Crucis, [Sublatis instrumentis panem pinsit,] seque accinxit operi, ita ut absque ullis instrumentis panes confecerit, atque ad alendos Fratres hora solita exhibuerit. Verum cum quorumdam improborum hominum malitia & improbitate illius cœnobium dirutum ac funditus eversum flammisque devoratum fuisset; [in eremo degit,] ob tantas calamitates non animum abjiciens & dimittens, se cum fratre Antonio in locum solitarium recepit; ubi diu herbis, radicibus, & eleemosynis contentus vixit. At in extrema senectute natale solum repetere decrevit: sed in itinere defecerant vires, [in patria moritur.] & cum Antonius ejus frater non haberet quo eum vehere posset, duo tauri indomiti, colla jugo ultro submittentes, in patriam reduxerunt; ubi animam multis miraculis claram Dei reddidit.

ANNOTATA
Petri le Venier, Pœnitentiarii Autissiodorensis.

Hanc vitam ex Mss. codicibus Ecclesiæ Nivernensis descriptam misit D. Cotignon, addiditque dici S. Francovæi Officium celebrari in eadem Ecclesia XVI Maji: & Patronum coli in pago sui nominis, duobus a S. Salvio (S. Saulge) leucis. Locus in quem se recepit adhuc nomen retinet: sed cœnobii nullum est vestigium, distatque a S. Francovæo uno milliari. Combusto vero cœnobio, quonam gentium se receperit, ignotum. Omnia silvis & dumis obsita. Nullum est temporis, quo vixit, vestigium: non parentum, non familiæ nomen, non Episcopi aut Regis aut Comitis Nivernensis mentio. In memoria tamen æterna erit Justus.

Hæc dictus Petrus de Venier, cultus Sanctorum procurator diligentißimus, quem ipsi Autißiodori novimus, admirati illustrem ejus in antiquitate historica scientiam. In Directorio Ecclesiæ Nivernensis, pro anno MDCXXXVII excuso, præscribitur Officium de S. Francovæo Confessore, cum commemoratione S. Honorati Episcopi, de quo jam hoc die egimus. In exgrapho nobis misso constanter Franconeus scribebatur, sed impreßis potius standum putamus.

DE S. GENTIO SOLITARIO
BAVSSETI IN CARPENTORACTENSI GALLIÆ DIOECESI.

[Commentarius]

Gentius Solitarius, Bausseti in Carpentoractensi Galliæ diœcesi (S.)

Auctore D. P.

Vindascini Comitatus in Provincia caput & civitas Episcopalis Carpentoracte, sub Archiepiscopo Avenionensi, inter postremos tempore, meritis primos Antistites Alexandrum Bichium Senensem numerat, qui ad hanc Cathedram promotus anno MDCXXX, tertio post anno factus est Cardinalis, [Ab Episcopo facta Translatio corporis:] cum Nuntium in Gallia Apostolicum ageret. Hic diœcesim suam lustrans, inveniensque ad horæ quadrantem juxta Baussetum (quæ parochia est haud longe ab urbe, non minus in temporalibus quā spiritualibus subjecta Episcopo) eremitorium sacellum, in quo S. Gentius honorifice tumulatus editiori tumba requiescebat; censuit ad Dei gloriam majoremque Sancti venerationem profuturum, si sacra ejus ossa, exempta de sepulcro, transferrentur in feretrum arcamque ornatiorem, quæ & proceßionaliter circumferri posset, & in ipsa parochiali loci ecclesia tutius utiliusque servari. Quo anno id factum sit non significavit nobis, qui sequentia de cultu S. Gentii nos docuit, rogatus a Domino des Fargues & P. Carolo Fabro, Montiliensis Vicarius D. Veyzon: a quo si ipsum quoque Instrumentum prædictæ Translationis accepißemus, id tanto exhiberemus libentius, quanto minus instructi ab alia quacumque notitia antiqua, quæ quidem scripto tradita memoriæ sit.

[2] [in parochiū in qua Patronus colitur;] Ex iis autem quæ nos Vicarius iste docuit, aliud non scimus, quam S. Gentium Patronum Bausseti baberi, & annuo festo de præcepto honorari die XVI Maji, cum Missa & Officio de Confessore non Pontifice: idem autem festum ex devotione agi Montiliis, Sancti patrio oppido, cujus Communitas antiquißimam in publicis registris memoriam servat Proceßionis, ad eremitorium & capellam S. Gentii duci solitæ die prænominato: quod hodieque servatur, non sine impendio summæ notabilis, eam in rem publicitus erogari solitæ. Oppidum istud vulgo Monteulx dicitur, Carpentoracte versus occasum vix amplius sequileuca distans in sua parochiali ecclesia, itemque in sacello muris contiguo S. Gentii expositam tabulam veneratur, ubi pingitur Sanctus ore juvenili quo viginti circiter annorum ætatem referat, [uti & Montiliu & Insulis] & in habitu Tertiarii Fanciscani: quomodo etiam effingitur statua, proceßionaliter circumferri solita. Atque hæc verosimiliter causa est, cur Religiosi Franciscani oppidi Insulensis, quod quatuor circiter leucis Carpentoracte in meridiem distat, in sua ecclesia S. Gentio altare erexerint, ut mirum sit quod non etiam curaverint eum inscribendum secundæ saltem editioni Martyrologii Franciscani.

[3] [Sancti fons miaculosus.] Quo tempore S. Gentius vixerit, ignoratur: & quæ popularis traditio de eo memoriter retinet, pauca sunt: videlicet quod in sua illa solitudine, quam dicitur pœne a puero incoluisse, nec aquam nec vinum habens, quibus consanguineos se invisentes quadam die refocillaret, utrumque fecit effluere ex rupe, impreßis in eam digitis: hodieque monstratur fons jugiter manans, istius (ut fertur) miraculi monumentum perenne. Quæ autem inde fluit aqua, habetur salutaris contra febres, ideoque ad eam hauriendam undique accurritur. Cum vero Insulensis quidam caupo non ita pridem eodem acceßisset, curiosus potius quam religiosus, & impura nescio quæ verba cœpisset lasciviens effutire; cessavit fluxus sancti liquoris. Hoc ille ut vidit, & simul suam culpam agnovit, festinavit delictum expiare per Confeßionem, apud unum ex Franciscanis ibi forte præsentibus faciendam: miratique sunt omnes qui aderant, restitutam subito fonti aquam, cujus beneficio plurimi sanari se oblatione frequenti votivorum anathematum testantur.

[4] Inter viventis miraeula celeberrimum vulgo est, quo dicitur aratro suo junxisse lupum, quia vaccarum unam, [Dicitur lupo ad aratrum usus,] quibus ad agelli sui culturam Gentius utebatur, devoraverat. Hoc cum credere cunctaretur Vindascini Castri & territorii nunc Dominus, mox atque domum rediit febri correptum se sensit; nec prius ea liberatus fuit, quam invocato Sancto fidem miraculo isti se habere professus est. Simili traditione tenetur, natum fuisse Sanctum, parentibus fortunæ tenuis, sed piis: accidisse autem, cum puer prope Baussetum solitarius ageret, ut Montilienses gravi siccitate laborarent, ejusque a patria absentiam cerdiderint causam incommodi esse, cujus remedium frustra per publicas preces petierant. Ergo coactos a civibus parentes eum requirere: [& siccitatē Montiliis depulisse.] hi autem dum reducerent filium, ultroque sonantibus oppidi campanis in occursum essent pueri omnes egreßi; non tulisse honorem, quem sibi videbat parari, sanctum puerum; quin & retro fuisse abiturum, nisi brachio prehensum prohibuisset mater. Tum vero pluviam mox esse impetratam. Hujusmodi etiam beneficium a suis nuper obtentum testatur Baussetensis Presbyter secundarius D. Goudon, postquam supplicabundam ea de causa plebem ad capellam Sancti deduxisset. Atque hæc ex epistola gemina prædicti Vicarii Montiliensis, data circa initium anni MDCLXXIV. Plura & distinctiora si colligantur aliquando, partim ex publicis illis scripturis, inquibus fit mentio supplicationis antiquitus institui solitæ cum expreßione anni; partim ex recentiori notitia miraculorum & gratiarum, ad Sancti tam parum noti invocationem impetratarum; commendabimus ea posteris, in hujus mensis Supplemento laboraturis.

DE SANCTO VBALDO,
EX PRIORE CANONICORVM REGVLARIVM
EPISCOPO EUGUBINO IN UMBRIA.

ANNO MCLX.

[Praefatio]

Ubaldus, Episcopus Eugubinus in Vmbria (S.)

AUCTORE D. P.

Eugubium, urbs Vmbriæ antiqua, & jam inde a primis pacis Christianæ temporibus inter Episcopales nota, Romanæ Sedi fuit semper immediate subjecta in spiritualibus; [Mons Eugubio imminens nuncupatus S. Vbaldi,] in temporalibus vero eamdem cum ceteris Italiæ urbibus passa fortunam, ac demum Ducatui Vrbinati adjuncta, cum eodem revoluta est ad Apostolicæ Sedis dominium, Roboreorum Ducum linea mascula deficiente. Ea, ut nunc est post veteres ruinas instaurata, ad montis cujusdam ab Apennino procedentis radices jacet, Inginium dictum antiquitus volunt: quem nostra ætas a sesqui seculo & amplius S. Ubaldi montem sacratiori appellat vocabulo, postquam scilicet is locus insigni Canonicorum Regularium Congregationis Lateranensis monasterio est ornatus, tempore Iulii X & Leonis X Pontificum Romanorum. Aucto enim religionis cultu, aucta etiam est veneratio Sancti, ante plura secula eo translati, ex ea quam combustam restauraverat Prior, & Episcopus deinde locupletaverat, Canonica simul & Cathedrali ecclesia, Sanctorum Mariani atque Iacobi nominibus & corporibus sacra.

[2] Vitam ejus mox ab obitu scripsit, & Frederico Imperatori ejus appellationis primo Mediolanum obsidenti misit, [hujus Vita a Tebaldo successore scripta] Tebaldus successor, præfatus id se facere, quantum ex relatione fidelium, qui veraciter noverant, addiscere potuit: de miraculis post mortem … ea tantum scribere, quæ vel propiis oculis videre, vel eorum relatione in quibus patrata sunt potuit agnoscere. Eam Vitam hic damus, a Vincentio Armanni, viro eruditißimo & patriarum antiquitatum studiosißimo, nobis communicatam, prout a vetustissimo Codice originali, in Cancellaria Episcopali Eugubii exhibito ac producto, [datur ut est missa Frederico Imp.] extracta & transumptata fuit, per Comitem Gabrielem de Gabrielibus Patritium Eugubinum, a publico & generali Consilio & Civitatis Eugubii cum mandato Procuræ electum anno MDXCIII, ad hæc & alia spectantia ad eumdem Sanctum produci & exhiberi, extrahi & transumptari faciendum. Creditur hæc secundis curis expolita paululum ad ipsomet Tebaldo & nonnullis additionibus aucta, cum esset mittenda Imperatori, quem prologus epilogusque appellat cum titulis Majestatis & Serenitatis. Sine talibus titulis eadem Vita scripta ad ipsos S. Mariani Canonicos, tamquam ad Fratres, solo utitur titulo Caritatis vestræ. [Eadem, ut primū scripta pro Canonicis, bis impressa.] Et hoc modo haberi eam in libro Reformationum annorum MCCCXXVI usque MCCCXXVII existente in Cancellaria Palatii d. civitatis, testatus est Octavius Castelloctus Notarius publicus, fidem faciens anno MDCXXII, quod aliis negotiis impeditus ipsam per alium sibi fidum exemplari fecit, & facta collatione concordare invenit: itaque eam Perusiii imprimendam sequenti mox anno curavit Carolus Oliverius Vicentinus, Civis Eugubinus, Canon. Regul. Lateran. & in ejusdem urbis S. Ubaldi ecclesia Præpositus. Sed in hac editione non optima fide actum esse deprehendens prælaudatus Vincentius Armanni, operæ pretium duxit eamdem, cum ipso originali sub arbitrio Cancellarii denuo collatam emendatamque, in epistola ad Magnam Etruriæ Ducissam Victoriam, inserere 3 parti Epistolarum suarum: cui quod in altera posteriori vita acceßit satis habuimus his signis [ ] indicare.

[3] Eamdem Vitam, sed absque Prologo, & nomine Ubaldi in Theobaldum mutato, [Eadem in Mss. Belgicis sub nomine S. Theobaldi,] inveneramus in MS. Carthusianorum Leodiensium; & prius quam prædicta accepissemus, aptaveramus prælo, collatam cum MS. Vltrajectino S. Salvatoris; in quo præter mutationem nominis, addebatur in fine nota temporis huiusmodi: Floruit autem S. Theobaldus anno Domini MCCX, cujus Translatio est prima die Julii. Hoc postremum de alio, vere Theobaldo dicto, perque Galliam ac Belgium propter Reliquias varie distributas celeberrimo, de quo agemus mense Iunii, verificari sciens Surius, anno MDLXXIV Sanctorum Vitis recudendis inserturus hanc quoque vitam (sed mutato nonnihil stylo restitutoque Ubaldi nomine, sicuti docebat eum nescio quæ aut ubi facta impreßio) diem quidem Translationis omisit, annum tamen quo floruerit ex MS. illo suo retinuit. [& anno 1220 pro 1160] Verū primos anni sic notandi auctores non credo aliud scripsisse quam MCLX; ubi deinde socors aliquis librarius C pro L transcribens, aliis pluribus dedit exerrādi occasionē. De hoc enim dubitari non sinit historia & successio Eugubinorum Episcoporum, itemque ætas tam Honorii Papæ II, sub quo Perusinum Episcopatum recusavit Vbaldus, Eugubinum haud diu post coactus admittere; quam Friderici Imperatoris, ad quem missa Vita. Idem confirmant marginales Additiones adscriptæ alteri vetustißimo vitæ exemplari, unde aliquam miraculorum appendicem damus, [quo Vbaldus obiit 16 Maji.] in quibus expresse dicitur, quod migravit venerabilis Pastor Episcopus Ubaldus … anno Domini millesimo centesimo sexagesimo, anno Episcopatus sui trigesimo primo. Et hoc optime convenit cum charactere expresso per Tebaldum num. 21, ubi ait, quod sequenti nocte, quam sancti Pentecostes dies Dominicus præcesserat, migravit ad Dominum, id est die XVI Maji, quem ab omni retro memoria Eugubini observant, ut Sancti sui Protectoris natalem; ejusdem Translationem XI Septembris soliti celebrare. Nam anno MCLX, & alio nullo per omnes proximos LXXVIII annos, celebratum est Pascha XXVII Martii, & Pentecoste XV Maji, Cyclo lunæ II solis XXII, litteris Dominicalibus CB.

[4] [Ab Italicæ Vitæ auctoribus alle gatur Iordanus coæ vus:] Quæ Vitæ compendia habeantur apud Petrum de Natalibus aliosque, nihil attinet commemorare: recentiores hujus ac superioris seculi scriptores recensebimus post Vitam in Gloria postuma, ibidem etiam daturi miracula, accipienda ab Oliverio prælaudato & Michaële Angelo Eugenio, qui ambo Italice scripserunt edideruntque vitam, alter Perusii anno MDCXVI, alter Romæ MDCXXVIII sæpius a nobis in Annotatis nominandi. Ambo autem adscribunt Sanctum Congregationi Canonicorum Regularium Lateranensium, secuti Stephanum Cremonensem uno seculo anteriorem, a quo scriptam & editam Latine vitam frustra optavit adipisci Surius, æque ac nos. Sed magis optassemus videre & obtinere, id quod dicitur Stephanus habuisse, Hieronymi Jordani Prioris Tifernatensis opusculum, quod de ejusdem S. Ubaldi vita, eodem pœne vivente conscripsit. Ab hoc sane nullam fieri mentionem Lateranensium tanto sum securus magis, [qui certe nō adscripsit Sanctum Canonicis Reg. Later.] quanto certior S. Mariani Eugubinos Canonicos, seculi XII initio nihil minus quam Canonice viventes, deinde a S. Vbaldo adductos esse ut susciperent Apostolicæ institutionis Regulam, qualem suis in ecclesia B. Mariæ in Portu Ravennate Fratribus, præscripserat Petus de Honestis, & Paschalis II approbaverat anno MCXVI; quamque iidem S. Mariani Canonici profeßi tenuerunt usque ad annum MDXV, quando Leo X ipsos ab ejus observatione absolvit. Hi enim uti nunc non sunt, ita nec tunc, nec umquam antea, ulli Regulari plurium monasteriorum Societati fuerunt devincti; sed vixerunt uni Priori a se electo subditi, absque ullo ad alium Superiorem Regularem respectu, tam ante quam post reformationem susceptam, ab eoque (si necesse esset) ad solum Romanum appellabant Pontificem, prout ex eorum archivo, publicisque ab anno MXXIX usque ad secularitatem inductam instrumentis, demonstrare paratus est Vincentius Armanni.

[5] Verum quidem est, quod idem ipse qui Portuensem Regulam approbavit Paschalis, [cum quibus Eugubini & Portuenses nō uniebantur,] etiam Lateranenses suos Canonicos studuerit reformare, secundum formam Luca acceptam ab iis Clericis, qui jam inde ab initio seculi undecimi ad S. Pantaleonis cœperant communem vitam ducere; deinde ad S. Frigidiani transeuntes, suavi Canonicæ conversationis odore etiam Romanam Curiam afflarant. Verum Lateranenses illi sic refomati, nullum formabant Ordinem, id est Congregationem plurium ab uno communi capite pendentium monasteriorum: sed ut ipsi sui erant juris & independentes a Lucensibus, a quibus tamen Priorem & socios aliquot causa instructionis commodatos acceperant: sic & Eugubini in nullo pendebant a Portuensibus, licet ab eis vitæ formam mutuati: [sed sui juris singulæ Canonicæ erāt.] & utrique nihil commune habebant cum Lateranensibus atque Lucensibus, præter propositum vitæ in communi & ex communi ducendæ, juxta ecclesiasticos Canones & Regulam Sanctorum Patrum, usu potius quam scripto comprehensam: unde fiebat ut varii varias Constitutiones sibi conderent. Quidam etiam Regulam a S. Augustino, pro Sanctimonialibus scriptam & viris qualitercumque aptatam, cœperunt profiteri: quæ Regula, auctoris potius nomine quam sufficientia sua commendata, denique facta est communis omnibus Canonicam vitam Regulariter ducentibus, ex eo maxime tempore, quo disciplina ecclesiarum Canonicalium denuo collabascens, institutione Congregationum Regularium cœpit ad perpetuitatem certius stabiliri.

[6] [Congregatio Lateran. cœpta an. 1400,] Et harum quidem Congregationum præcipua inter plures nunc est ea quæ primum Frisionaria vel Frigdionaria dicta, a colle hujus nominis tribus ab urbe Lucensi milliaribus, ubi originem sumpsit circa annum MCCCC; & Lateranum introducta, obtinuit titulum Lateranensis anno MCCCCXLVI. Pro qua cum D. Hippolyto, ipsius Congregationis Procuratori ac Syndico & Præposito S. Vbaldi, probandum esset anno MDXIIII, quod accesserit expressus consensus Capituli & Canonicorum Eugubinorum ad imponendum & locandum novum Ordinem in d. ecclesia S. Ubaldi; produxit Instrumentum, in publica forma rogatum a Mattheo Bartholomæi de Ponto, quo continebatur, quod Canonici Eugubini & Capitulum ipsorum consenserunt & licentiam concesserunt, ut in loco S. Ubaldi ponatur novus Ordo & nova Religio. [obtinuit an. 1513 ejus ecclesiā, & ipsum sibi] Quidquid igitur vel Lateranenses in supplici ad Iulium II libello, pro obtinendo loco isto, & in alio ad Paulum V, pro S. Vbaldo in Breviarii Kalendarium referendo dixerunt; aut ex ipsis in sua brevia transtulerunt prædicti Pontifices; id nullam efficaciam habet ad probandum, quod Ordini Canonicorum Regularium Lateranensium adscribendus sit S. Vbaldus, licet vere Canonicus Regularis fuerit ante Episcopatum; fortaßis etiam Regulam S. Augustini professus, quod solum & summum in Romano Breviario nunc legitur, omissa prudenter voce Lateranensis. De Regula Augustiniana legi potest Nicolaus Desnos, Prior Conventualis Magister & Administrator generalis Majoris Domus Dei Pruvinensis Ordinis Canonicorum Regularium D. Augustini, in libro Parisiis impresso 1674, cui titulus Canonicus Secularis & Regularis, ubi lib. 3 cap. 22 quærit An D. Augustinus Regulam Clericis præscripserit, [ac Regula S. Augustini arrogavit.] prout affirmat & totis nervis probare nititur Gabriel Pennottus lib. 1 cap. 18; concludit autē Nicolaus ita feminis scriptam esse, ut viris ægre aptari potuerit, omnino autem insufficiens fuerit, præsertim Clericis: deinde docet, quo tempore & quo auctore epistola 109, Sanctimonialibus exarata, in Regulam Clericorum emerserit. In his autem sic Pennottum redarguit, ut hic vel maxime videatur intelligi velle (quod de eo dixit in epistola ad Lectorem, quodque non illi tantum, sed aliis etiam pluribus Eremiticorum præsertim Ordinum historicis ab Elia, Augustino, Hieronymo originem suam repetentibus congruit) in plerisque maximi momenti scituque necessariis siluisse; & in difficilioribus nimis probando, aliquando parum vel nil probasse.

[7] Ex altera epistola D. Vincentii Armanni ad D. Carolum Cartari Advocatum Consistorialem, [Agitur pro obtinendo Officio Duplici,] quo mediante etiam Opera illius liberaliter nobis donata diriguntur in Belgium, intelligitur, sub hodierno Innocentii XI Pontificatu agi per Serenißimam Ducissam Victoriam, Ferdinandi Magni Ducis viduam, Cosmi III feliciter nunc regnantis & Ferdinandi Cardinalis Medicæi matrem, ut Officium S. Eusebii ab universo Clero celebretur ubique ritu Duplici. Idem negotium dicitur ab eodem jam pridem agi cœpisse sub Clemente Papæ VIII anno MDXCIII, procurante ex publico mandato Comite Gabriele de Gabrielibus (qua scilicet occasione transcriptum fuit exemplum Vitæ quod sequimur) interque alia MSS. illius Comitis, apud ejus nepotes Michaëlem-Hieronymum & Raphaëlem asservata reperiri informationem, oblatam Cardinalibus sacræ Congregationi Rituum præsidentibus, ubi inter alia legitur, quod ex historia vitæ per B. Tebaldum compositæ fuit antiquitus compositum & ordinatum Officium proptium S. Ubaldi pro die Festo & per Octavam atque pro Feria III, [quod olim fiebat cum 27 lectionibus de Vita.] acceptis inde Lectionibus viginti septem aliisque sacri Officii partibus: quemadmodum videre est in antiquissimo Breviario manuscripto in membranis, quod in Cathedrali ecclesia servatur. Cujus Officii usus cur fuerit ante Concilii Tridentini Decreta abrogatus, vehementer miror.

[8] [Mentio ejus post Vitam S. Ioannis Ep. decessoris.] R. D. Offredus, olim monasterii S. Petri de Eugubio Abbas, in Præfatione ad Annales (ut credo) Vrbis Eugubinæ, teste eodem Vincentio Armanni in prævitata epistola, Multis, inquit, sanctissimisque Episcopis illustratur hæc civitas, quos summam divinamque Clementiam pro populo olim sibi credito assiduis precibus orare, procul dubio credimus. Ex his fuerunt, beatæ memoriæ Joannes Laudensis, olim B. Petri Damiani discipulus, Stephanus, Ubaldus, Raphael Salutius, & piæ memoriæ Villanus, omnes Deo dante in hunc usque diem signis & miraculis præclari. Adolescentem Ubaldum a S. Secundi ecclesia ad suam S. Mariani reduxit Joannes, & colitur die VII Septembris; cujus translationem factam anno MDCXLVIII habemus Italice descriptam & impressam a Vincentio Armanni: Vitam vero compositam a Ioanne Cardinali, eodem scilicet qui Episcopum faciendum curarat, ab Vghello laudatam, apud Iacobillum a nobis visam, optamus nancisci; licet habeamus aliquod ejus compendium, conscriptum ab Anonymo Monacho sanctæ Crucis fontis-Avellanæ, cum hac ab alio addita nota: Temporibus istius B. Joannis Episcopi Eugubini, [Inter successores Beati duo:] B. Ubaldus juvenculus erat & virgo purissimus, & litteras ecclesiasticas bene didicit, prius in Canonica SS. Mariani & Jacobi, & postea in ecclesia S. Secundi. De Raphaele Salutio nil nisi nomen Vghellus reperit, nedum vitæ aut cultus monumenta aliqua. De B. Villano egimus VII Maji fere ex Iacobillo, quibus addi posset hæc quoque nota, prædictæ Vitæ S. Ioannis adjecta his verbis, Circa annum Domini MCCXXX, VII [Maji] S. Villanus fuit Episcopus, in latere montis subter arces constituto.

[9] Sed ante omnes istos fuerat commemorandus Rodulfus, a S. Petro Damiano Epistola 19 ad Alexandrum Papam II tantopere laudatus statim a morte, quam obiisse dicitur XXVI Iunii MLXX: [Rudolphus prædecessor laudatur a Petro Damiano ut Sanctus,] ubi corrigendus Vghellus, laudem a S. Petro Damiani attributam Rodulpho, errore calami tranferens ad ejus decessorem Theobaldum seu Tedaldum. Porro ex iis, quæ ab eodem Petro Damiano, eremi sanctæ Crucis perpetuo cultore, scripta & notata reperiuntur, colligit D Maurus Ioannis de Soperchio, Vicarius monasterii S. Petri Eugubini, in memoriis Mss. a Vincentio Armanni in epistola ad Carolum Cartari allegatis, quod inter sanctissimos complures Episcopos civitatis Eugebinæ, Decentius, Gaudiosus, Fortunius & Deodatus summa doctrina & religione floruerunt, [an etiam alii?] de quibus B. Hieronymus quandoque meminerit. Nos hæc nomina apud SS. Hieronymum & Petrum Damiani necdum reperimus, nec reperisse videtur Vghellus, nisi forte solius Fortunii apud Petrum. Idem vero Vghellus, in ordine Episcoporum Eugubinorum, locum VII dat Decentio; cujus tempore, scilicet anno CCCCXVI quia pœne desolata fuit civitas Eugubina, præsumit ipse ejus alibi pauperem vitam ducentis inopiam a S. Hieronymo indicari, in quadam Epistola, hisce verbis: Ubicumque fuerit Episcopus, sive Romæ, sive Eugubii, sive Constantinopoli, sive Regii, sive Alexandriæ, ejusdem meriti, ejusdem est Sacerdotii. Locus deinde XIV, XV, XVI datur Gaudioso, Fortunio, Deodato, ut notis anno DXC, DCIII & DCLXXX; sed sicuti Vghellus nemini istorum tribuit titulū Sancti, sic nec alicui puto cultum publicum Eugubii optigisse.

VITA
Per Tebaldū Episcopum successorem.
Ex MS. Cancellariæ Episcopalis.

Ubaldus, Episcopus Eugubinus in Vmbria (S.)

BHL Number: 8357

A. TEBAL. SUCCESS. EX MS.

EPISTOLA DEDICATORIA.

[1] Federico Romanorum Imperatori Tebaldus, contra votum & meritum Eugubinæ Ecclesiæ Electus, cælestis Regni Diadema perpetuum. Vitam scripturus & miracula viri Dei Ubaldi, quidquid memoria de eo dignum veraciter addiscere potui, Vobis fideliter destinare decrevi: cui tantam gratiam Divinæ bonitatis clementia contulit, ut ejus & suavissimo alloquio perfrui, & sacris merueritis benedictionibus roborari: cujus etiam pietas divinitus edocta, sanctitatem ejus & reverentia obsequii & oblatione protestata est muneris. Nondum viderat eum vestra Majestas coruscantem miraculis, & tamen devotissime venerata est ejus gloriam Sanctitatis. Unde gloriari Vos in Domino, & exultantius convenit gaudere, quia divini muneris fuit gratia, quod eum, qui tantis modo fulget mirabilibus vivifice mortuus, Sanctum meruisti intelligere mortaliter vivum. De cujus ego ortu, & vita, nec non & obitu, tantum scribere decrevi, quantum ex relatione fidelium, qui veraciter noverant, addiscere potui. Nam de miraculis ejus, quæ post vitalem ejus mortem propter eum Dominus fecit, ea tantum scribere volui, quæ vel propriis oculis videre, vel eorum relatione in quibus patrata sunt potui agnoscere. Pauca vero de illis etiam, istis & probis viris referentibus, in longinquis & remotis partibus veraciter facta fuisse percepi. Fideliter igitur vestra Serenitas credat, quidquid præsens scriptura de B. Ubaldo Gloriæ vestræ commendat.

CAPUT I.
Vita S. Vbaldi ante Episcopatum.

[1] Beatus itaque Ubaldus, Eugubina Civitate progenitus, nobilis quidem genere, a sed nobilior effulsit integritate vitæ. Cum esset infantulus, & adhuc in cunis vagiret, patre orbatus, traditus est Deo per quemdam suum patruum, religiosum videlicet virum, nomine b Ubaldum Traditus est autem nutriendus sub disciplina Ecclesiastici Ordinis, [A pueritia Clero adscriptus,] & oblatus est Priori ecclesiæ sanctorum Martyrum Mariani c & Jacobi. Qui cum jam factus esset docilis, litterarum studiis traditur: & in eadem ecclesia d divinas litteras studiose docetur. Sed cum jam ad intelligibilis ætatis tempus venisset, & illius ecclesiæ Clericos inordinate vivere, nulliusque religionis regulam servare videret, ad ecclesiam S. e Secundi se contulit, ibique per aliquantum temporis honestissime vixit. Tardius quippe venturæ maturitas senectutis, honestate jam gravem reddebat ætatem adolescentiæ.

[2] Videns autē Beatæ memoriæ Joannes f Grammaticus, prædictæ Civitatis Episcopus, [recusat uxorem ducere.] religiosæ conversationis adolescentem, ad ecclesiam suam eum studuit revocare: & gravitati ejus paterno amore more congaudens, sæpe illum secum faciebat manere. Cui quadam die quidam amicorum suorum secretius loquenti, carnalis affectu amicitiæ g motus, talia verba dixit: En hereditatem parentum tuorum consanguinei tui retinent; & tu nullum inde lucrum, nullumque servitium habes. Duc uxorem, quæ nobilitatem tuam deceat, & recuperatam viriliter possidebis hereditatem tuam. Ad quem vir Dei Ubaldus taliter respondit, dicens: Absit ut quam semel Domino consecravi virginitatem meam amittam, & integritatis meæ munditiam muliebri luxuria polluam. Quantum autem ad hereditatem meam spectat, portio mea in terra viventium, & pars hereditatis meæ est Deus meus.

[3] Cum autem Dei famulus adolescentiæ annos seniliter transisset, [Prior in Cathedrali factus,] & morum illum gravitas omnibus commendaret, in prædicta ecclesia sanctorum Martyrum Mariani & Jacobi Prior efficitur, & Prȩlationis Ecclesiasticæ dignitate communi omnium voto honorifice sublimatur. Et quidem suscepti Prioratus dignitas satis erat honorabilis; sed, qui suscepti fuerant ad regendum Clerici, omni honore & reverentia erant indigni. Nam in prædicta ecclesia nulla tunc temporis Ordinis observantia, nulla prorsus religionis colebatur memoria. Mercede annua erat conductus, qui campanas pulsaret in hora Officiorum: & quia Clericorum unusquisque in domo propria epulabatur & dormiebat, tota fere observantia ecclesiastici cultus custodiebatur in pulsu nolarum. Claustrum patebat omnibus, [depravatos Canonicorum mores] viris scilicet ac mulieribus, nec ullo ibi tempore porta claudebatur. Quisque habebat pellicem suam, & relicta disciplina ecclesiastici Ordinis, turpitudini & luxuriæ serviebat muliebri.

[4] Quid igitur vir Domini faceret? unde consilium, unde adjutorium speraret? Videbat ecclesiæ suæ navim ita confractam, & tempestuosis procellis undique quassatam. Quatiebatur Deo devotus animus, fluctuans in medio tempestatum; quia in medio perversorum hominum frater erat draconum & socius struthionum. [corrigere satægit:] Sed Dominus, qui verbum euangelizantibus dat virtutem multam, Priori suo Ubaldo evidenter largitus est opem suam. Nam primum de omnibus illis Clericis tres sibi cum adjutorio Domini adjunxit, quos benignis suasionibus servando Ordini secum arctius copulavit: cum quibus quantum poterat regulariter vivere, & claustrum, & mensam, & dormitorium, & chorum studebat canonice tenere.

[5] Postmodum vero ad ecclesiam B. Mariæ in Portu h perrexit, ubi satis honeste Apostolicæ servabatur regula institutionis, & splendor in omnibus fulgebat totius sanctitatis. [& Portuensium regulam per trimestre expertus,] Ibi ergo tribus mensibus sub disciplina Fratrum illorum regulariter vixit: quatenus discipulus veritatis factus, sine errore postea doceret, quod primum visu & auditu veraciter didicisset. Scriptam itaque Canonici Ordinis regulam rediens attulit i [& in ipso suo regressu, licet itinere fatigatus, nunquam jejunium solvit. Cum autem in quodam nemore cum socio dormitasset, exinde surgens codicem Regulæ oblivione dimisit, & solicitus pro libri amissione, vel saltem devastatione, propter imbrem maximum, [suos juxta eam reformat.] qui ceciderat, rediit. Librum reperit ubi dimiserat juxta viam, nec raptum ab homine, nec a pluvia madefactum] eamque Regulam Fratribus omnibus proponens, divino comitatus adjutorio servandam injunxit. Factumque, ut ex illo jam tempore cuncti regulariter viverent, & Canonicum Ordinem omnes devote custodirent.

[6] His ita compositis, civitas Eugubina ex maxima parte comburitur & terribili Dei judicio venerabilis Ubaldi Canonica funditus k concrematur. Cujus damni dolore acriter mœstificatus, Priorem eremi l Fontis-Avellanæ Petrum Ariminensem adiit, cujus vita in Dei servitio admodum habebatur mirifica, & præconium sanctitatis longe lateque clarius coruscabat. Huic ergo simpliciter innotuit, [Canonicam combustam] quia & Prioratum deserere, & locum mutare vellet. A quo benigna increpatione correptus, & rationabili exhortatione commonitus, didicit virum Dei, sicut aurum in fornace in tentationibus probari, & coronam non nisi legitime certantibus posse largiri, graveque nimis se peccatum perpetrare, si creditos sibi Fratres in tali adversitate relinqueret. Credidit homo Dei Ubaldus tanti viri exhortationibus; & festina cum alacritate rediens, [feliciter restaurat,] cœpit & combustam ecclesiā, Deo se in omnibus adjuvante, reficere, & amissarum rerum damnum solatiantibus amicis & vicinis viriliter reparare. Atque ita in brevi tempore divinitus adjutus, non solum omne damnum ecclesiæ combustæ restituit; sed etiam in prædiis & possessionibus, ceterisque humanæ vitæ necessariis, eam tantum augmentavit, ut incendium illud, non detrimentum intulisse, sed emolumentum potius & religionis & substantiæ probatum sit præstitisse.

ANNOTATA.

a Dabimus infra monumenta, ex quibus probatur ad Baldasinam familiam spectare Sanctum: ibi autem Pater ejus non vocatur, Rorardus, uti Oliverius & post eum Iacobillus scribunt; sed Roualdus: unde vero idem Oliverius acceperit Julianam, Sancti matrem, ex familia Baldescorum Perusinorum, non reperio.

b MS. Leodiense Walericum appellat, MS. Vltraject. Theobaldum: utrumque hinc corrigas: nec enim dubitamus quin Eugubinis Mss. potior sit fides habenda. Oliverius putat eumdem etiam fuisse Sancti patrinum, atque ideo suum ei nomen posuisse.

c SS. Marianus & Jacobus, Martyres Afri, Patroni ecclesiæ Cathedralis, de quibus egimus 30 Aprilis.

d Oliverius ad S. Secundi collocatum ait, inde traductum Fanum studiorum causa; ubi singulare ediderit modestiæ exemplum, [Incerta quædam de S. Vbaldi pueritia.] dum in transitu cujusdam Reginæ oculos pallio velavit, ne ipsam comitesque videret. Eugenius rem pluribus exaggerat amplificatque, & Imperatricem Bertham nominat, Henrici IV uxorem, quæ Romam ibat in occursum mariti, ibidem a Clemente Antipapa coronandacum illo. Annum hæc indicarent 1084: quando in ejusdem Eugenii calculo (qui putat Sanctum fuisse natum anno 1074) decennis solum fuisset Vbaldus. Et ipse quidem Fanensis commorationis aliam quam studiorum causam comminiscitur, eo quod nec Vniversitas unquam fuerit Fani (sicuti supponere videtur Oliverius) nec graviorum disciplinarum capax pueri ætas. Mihi vero ut persuadeatur, alibi quam Eugubii eruditum fuisse Sanctum, [ejus fons in via Perusina,] antiquiori opus est teste, quam sit Stephanus Cremonensis, circa annum dumtaxat 1519 scribens. Quare nec magnam apud me fidem habet, quod iidem Oliverius & Eugenius ex eodem Stephano narrant de fonte, quem sitienti inter Eugubium & Perusium matri, duodecimo milliario, in loco Vallis Ingenii dicto, excitarit puer: de quo ignorare malim, cur S. Ubaldi servet memoriam, quam divinare cum Eugenio, agnoscente nihil esse verisimilitudinis in eo quod cum matre puer fecisset itinere, siquidem hic adhuc infans fuerit, cum illa obiit, ut videtur ex eodem Stephano deduci.

e S. Secundus, Martyr Ameriensis, Eugubium translatus, colitur I Iunii. Ibi, [cella & arbor ad S. Secundi,] inquit apud Eugenium Vandinus in Vita MS. monstrabatur diu cellula, in qua vixit, nunc per ædificationem majoris absidis occupata: erat etiam in horto nux annosa, quæ S. Vbaldi nuncupabatur, credebaturque ejus manu plantata: idemque ait Eugenius se audivisse a senioribus, qui meminerint excusam fuisse circa annum 1590. Et in hanc Ecclesiam sub Innocentio 2 fuerunt introducti Canonici Regulares an. 1142, utiq; adnitente & juvante S. Vbaldo jam pridem Episcopo,

f S. Joannes, Grammaticus cognominatus, a Paschale 2 ordinatus anno 1105, uno solum anno & paucis mensibus præfuit, mortuus 1106 die 7 Septembris, quo colitur. Sub hoc cum adhuc Adolescentem Ubaldum appellari hic video, & alibi juvenculum; cogor credere, nequaquam natum esse ipsum anno (ut vult Eugenius) 1076, sed decennio aut duodennio serius. Non etiam crediderim Oliverio, facienti ipsum Vicarium Episcopalem.

g Contra tam expressam Tebaldi sententiam Eugenius sentit, solicitationem hanc simulatam fuisse dumtaxat, ad sumendum de Sancto experimentum, an revera sic renuntiasset mundo, ut esset Profeßioni religiosæ faciendæ, & post hoc Ordinibus sacris suscipiendis idoneus.

h Ecclesia S. Mariæ in Portu seu Portuensis fuit in agro Ravennate, ubi vixit Petrus de Honestis, & collectis ibi a se Clericis seu Canonicis Regularibus Constitutiones scripsit, quas Paschalis 2 approbavit an. 1115. Consule Pennottum parte 2, cap. 47, & quæ ad diem 23 Februarii ante Vitam S. Petri Damiani deduxit Henschenius.Obiit vero Petrus iste an. 1119. Vterque autem Petrus ab Eugenio confunditur, idemque facere videtur Oliverius, cum ait, quod S. Vbaldus tertio probationis mense inter ejus manus fecerit vota Religionis, in quo redarguitur ab Eugenio, volente quod jam pridem ea emiserit. Idem Oliverius gravius & majori jure redarguitur a Vincentio Armanni, quod textum præsumpserit alterare, sicut fecit primum num. 3, pro dignitate Prælationis ecclesiasticæ, quam consecutus erat Sanctus, in ecclesia SS. Mariani & Iacobi Prior effectus, supponens Prælationis regularis appellationem: deinde hoc loco, ubi simpliciter legitur ecclesia S. Mariæ in Portu, scribens Ecclesia S. Mariæ in Portu Ravennas Can. Reg. Later. quæ est insignis falsificatio; præ qua excusari poßit, quod infra, ubi dicitur Regulam Fratribus omnibus proponens, pro Fratribus, scripserit Canonicis. Interim constat Canonicos Regulares Congregationis S. Mariæ de Frisionaria, quæ postea dicta est Lateranensis, primum sub Martino Papa V accepisse monasterium S. Mariæ in Portu, prout scribit Hieronymus Fabri parte 1 memoriarum Ravennatium.

i Quæ sequuntur, uti & cetera deinceps [ ] includenda, in priori Vitæ hujus contextu non habentur: sed creduntur ab auctore addita in ejus recognitione. Ceterum liber ipse Regulæ seu Constitutionum numquam in lucemdatus est, quod sciam, dignus profecto qui in Bibliotheca Sanctorum Patrum aut alia simili collectione locum habeat, ipse per se forsitan plus lucis allaturus obscuris Canonicæ hujus reformationis initiis, quam quæ Pennottus disputat contra alios nonnullos, haud immerito dubitantes, an S. Augustini Regula a Portuensibus, atque adeo ab Eugubinis eorum exemplo informatis, fuerit recepta & observata.

k Eremus Fontis-Avellanæ distat Eugubio P. M. 14 ubi post S. Petrum Damianum, anno 1072 mortuum, Joannes Grammaticus prædictus fuit Prior, & hoc ad Eugubinum Episcopatum vocato, Petrus hic Ariminensis.

l Oliverius, nullo indicato auctore, addit, Vbaldum facto Crucis signo restinxisse incendium, & hinc cœptum haberi a suis Sanctum; quod merito Eugenius reprobat.

CAPUT II.
Perusino Episcopatu recusato ad Eugubinum coactus Vbaldus, miraculis clarescit.

[7] Interea beatæ memoriæ Perusinus a Episcopus humanum debitum solvit, & vir Dei Ubaldus eligitur ad Episcopatum a Perusinis. [Perusinis eum Episcopum postulantibus,] Sed cujus erat propositum cælestem in omnibus sequi magistrum, sicut ille terrenum vitaverat in terris accipere regnum, ita iste Perusinum suscipere devitavit Episcopatum. Nam sicut beatus Euangelista dicit: Postquam de quinque panibus & duobus piscibus satiavit Dominus quinque millia hominum, cum cognovisset, quia venturi essent ut raperent eum & facerent Regem, iterum solus aufugit in montem. [Joan. 6.] Hoc itaque fugiendi honoris exemplum bonus discipulus imitatus, cum cognovisset, quod Perusini de se disposuerant; occulte aufugit, & in eremo, quæ b Inter-ambas partes dicitur, per aliquantum temporis se occultavit. Postea inde recedens clam Eugubium rediit, & inde quatuor Clericis assumptis, [excusat se Romæ apud Honoriū 2.] pedester cum ipsis, sine alicujus vecturæ adminiculo, ad Romanum Pontificem ivit. Cui cum se humiliter repræsentasset, votum animi sui simpliciter innotuit; & quantum potuit per se & per suos amicos Cardinales eum suppliciter oravit, ut eum ad Episcopatum benignus Papa non cogeret, immo potius ab electione facta de ipso Apostolica auctoritate absolveret. Annuit itaque sanctæ memoriæ Honorius Papa c tam devotis petitionibus ejus, & nolens contristare, secundum Apostolum, quem in ipso videbat habitare Spiritum sanctum, suscepit preces, exaudivit votum, & complevit desiderium. [Eph. 4, 30] Reservatus itaque vir Dei Ubaldus divina ordinatione ad Episcopatum Civibus suis, gaudens & exultans Eugubium rediit.

[8] Post hæc beatæ memoriæ Stephanus Episcopus d migravit ad Dominum, & Eugubium, viri scilicet Dei Ubaldi civitas, Episcopali cura viduatur. [Eugubinis autem in electione dissentientibus,] Cum autem non esset consensus Clericis civitatis eligendi Antistitem, Dei famulus cum aliquantis Romam perrexit, ut scilicet de Romana Ecclesia eligerent, quem sibi Romanus Pontifex Episcopum consecraret. Sed qui lapidem, quem reprobaverunt e ædificantes, esse fecit in caput anguli; famulum suum Ubaldum, a civibus quidem suis reprobatum, sed a se cognitore meritorum electum, constituit Pastorem super populum suum. Nam cum prædictus Dei famulus una cum Clericis suis peteret, quos Papa nulla ratione concedere acquievisset; ipse per se Papa divinitus edoctus Ubaldum nominavit, & ut ipsum sibi Episcopum eligerent, qui aderant, [ab eodem nominatus & ordinatus,] Eugubinis Clericis præcepit. Igitur tam honorabiliter electus, & honorabilius postea ab eodem Romano Pontifice f consecratus, Eugubium rediit, & cathedram Episcopalem regendam feliciter per secula suscepit.

[9] Jam vero consecrato Episcopo, sicut creverat dignitas honoris, ita crevit virtus mansuetudinis, & omnis bonitas. Nam supra modum humanæ conversationis mansuetus erat & humilis, simplex, benignus, [raris prælucet virtutibus,] & affabilis. Mortificatio corporis, tolerantia laboris, atque contemptus seculi, plusquam credi possit inerat ei. Nam de patientia ejus quid dicam? cum semper eam inseparabiliter amplexatus fuerit supra mensuram humanam. Verba ejus pauca, sed semper sapientiæ sale condita. Victus parcus, sed discretus, & ideo inani gloria vacuus. Nam cum de omni genere ciborum licet parcissime sumeret, & cenodoxiam familiarem abstinentibus vitaret, pane sicco & arido magis utebatur, quo & corpusculum reficeret, & deliciosis epulis non serviret. Vestitus ejus tenuiter modicus, & magis nutriens, quam expellens frigus: ita humiliter ac temperate abjectus, ut nec pretio carus, nec omnino vilitate foret despectus. Jam vero de lectuli sui abjectione quid referam? Ubi cum pauca palea, modico sacculo, & vili satis ac valde parvo utebatur operimento. Quando vero asperitas eum frigoris coërcebat, jaciebat super se caligas & femoralia. De frequentia vero orationis ejus silere potius quam pauca dicere decrevimus, quoniam in omni tempore omnis locus erat ei oratorium. Et quia patientem eum supra mensuram humanam diximus, justum est ut unum de multis patientiæ illius exemplum ponamus.

[10] [Injuriose protrusus in liquidam calcem,] Quadam die, dum murus civitatis ædificaretur, & in ipso muro quoddam ædificium cȩmentarii facerent, quod vineæ g Episcopii, quæ muro subtus jacebat, nimis injuriosum detrimentum afferret; prohibuit, & ne vineæ suæ injuriam h facerent humiliter interdixit. Cujus interdictum is, qui operi præerat, pertinaciter recusavit: & eum cum injuria impellens, in liquidum cæmentum, quod paratum erat, dejecit. De quo totus infectus cum surrexisset, humiliter siluit: & cum summa patientia, quasi nil passus fuisset ad episcopatum rediit. Sed cives, injuriam Episcopi non ferentes, ei qui injuriam fecerat, non solum domum destruere, & omnia quæ habebat minabantur auferre, sed etiam ipsum volebant extra civitatem longius propulsare. Episcopus autem tumultum populi benigne compescuit, [reum subducit vindictæ populari,] & quasi eum acrius punire vellet, ad suum imperium vindictam reservavit. Ducitur itaque reus ante Episcopum, & interrogatus si ejus vellet observare mandatum, promittit se homo facturum quidquid Episcopus in eum præciperet, etiam si in eum pœnam mortis dictare vellet. Episcopus autem protestatur eum nullo modo suam servaturum sententiam, quam tantum duram in illum promere disponebat. Sed homo cum devotione multa & obtestatione horrenda promittebat se facturum, [& pro pœna osculum petit.] quidquid Dei vir vellet dictare in ipsum. Stupentibus itaque plurimis, & quid Episcopus præcipere cogitaret expectantibus, Beatus Ubaldus de sede sua surrexit; & ei, qui se in terram dejecerat, approximans; Da, inquit, mihi osculum, fili, & Dominus Omnipotens remittat hoc & omnia tua peccata tibi i.

[11] Seditio dura quadam k die orta fuerat in platea civitatis, & civibus acriter inter se pugnantibus, hinc inde multi vulnerati perimebantur Quod cum audisset B. Ubaldus, nimium doluit; & ad locum pugnæ velociter currens, anxius pervenit. Sed cum nulla ratione bellum sedare potuisset, in medias acies concertantium cursu rapidissimo proruit, & inter pugnantium gladios & lapidum grandines, quasi mortaliter vulneratus, se subito in terram dejecit. Existimante autē populo illum esse mortuum, omnia statim arma projiciunt, [seditiosos pio astu placat.] crines evellunt, & ad tanti patris, ut putabatur, tam tremendum funus viri & mulieres pariter currunt. Ascendit clamor plangentium ad æthera, & unusquisque se reum mortis ejus, se clamat homicidam. Ut autem vir Domini hac arte bellum illud persensit esse sedatum, leniter surgens, nutu manus annuit, & quia nullius dolorem vulneris pateretur indicavit. Atque ita factum est, ut dum Episcopus se tradit morti pro populo, & populus viveret, & Episcopus non periret.

[12] Hic cum apud Fontem Avellanæ causa quietis frequenter secederet, & ex consuetudine quotidie Missam cantaret, & loci Sacristam l, ex eo quod sibi ad id valde habilis esset, multum diligeret; contigit, semel dum ivisset, Fratrem illum infirmari usque ad mortem. Cui cum alii dicerent: Domine, ecce quem amas infirmatur, ait ad illos: Ubi jacet? At illi dixerunt ei: Domine, veni, vide. Cumque ad eum venisset, & salutasset ex more; [moribundū sanat,] ait ad eum vir beatus: Licet, Frater carissime, nimium infirmaris, tamen, si tibi placet, facito nobis dari librum & vestes, & cetera quæ habemus ad Missam necesse. Cumque postulata percepisset, & inter sacra pro ægroto Dominum postulasset, eadem hora Monachus, qui moriebatur, factus est sanissimus, nec exspectavit Episcopum in lectulo.

[13] Equitabat cum quibusdam B. Ubaldus quadam die ad plebem m S. Crescentini: [cæcum illuminat,] & cum appropinquasset plebi, quidam cæcus occurrit ei; qui ex responsione præcedentium virum Dei cognoscens, cum magnis obrestationibus clamando cœpit rogare, ut sibi manum osculandam dignaretur porrigere. Quam mox, ut cæcus oris osculo contigit, lumen, quod per quadriennium amiserat, recepit. Quo Dei famulus cognito, ei terribiliter interdixit, ne dum ipse adviveret, quod in se factum fuerat aliis intimaret. Sed non potuit manere occultum, quod ad gloriam servi sui Deus voluit esse manifestum: nam ipse, qui cæcus fuerat, multis innotuit, & dum Sanctus viveret multis manifestavit. [curat paralyticam.] Ad ecclesiam S. Orphiti n consecrandum B. Ubaldus cum aliis Episcopis advenerat, ad quam cum multitudine populi quædam paralytica in carrucula fuerat adducta. Cumque vir Dei, sicut moris est, infulatus coram ea transiret; illa divinitus edocta vestimenta ejus apprehendit, & ei dum fidenter innititur, de carrucula sana surrexit.

[14] [alius cæcus, pro visu recipiendo ad eum missus,] Cuidam cæco responsuum est in somnis, ut iret ad Ubaldum Episcopum Eugubii, quoniam ab ipso esset lumē recepturus. Narvavit cȩcus mane somnium his, qui convenerant ad Missam: & confortatus ad omnibus ne sit piger ad obediendum, venire cœpit ad civitatem Eugubii. Veniens autem divertit ad quamdam cerasum, in qua duo viri ascenderant, qui ejusdem arboris poma legebant. Quos cum vidisset puer, qui eum trahebat ad manum, innotuit ei, & hortatus est ad petendum. Rogavit itaque cæcus eos, qui stabant in arbore, ut sibi pro amore Dei de cerasis darent. Illi respondentes dixerunt: Ascende ad nos, & collige tibi, sicut & nos colligimus. Ad quorum responsum cæcus vehemeter erubuit, & corde trahens suspirium, ut sui misereretur rogavit Dei virum Ubaldum. Mirabile verbum! Statim aperti sunt oculi sui: & cum undique circumspiceret, [illuminatur in via.] cœpit undique clare videre. Videns autem homines in arbore, dixit: Comedite vos de his cerasi pomis, quia ego gratia refectus sum divinæ propitiationis. Gaudens itaque & exultans cœpit currere ante puerum, cujus prius trahebatur ad manum: & qui per decennium lumen cæli, non viderat, per invocationē nominis B. Ubaldi omnia clare videbat. Venit Eugebium & omnia narravit viro Dei Ubaldo: quod Dei famulus ægre nimium accepit, & increpans eum monuit, ut non suis meritis, sed tantum Divinæ adscriberet bonitati. Extorsit itaq; ab eo multis obtestationibus, ut nemini unquam hoc præsumeret referre, quamdiu in hac communi vita ipse cum hominibus viveret. Cum ergo prædictus Dei famulus migrasset ad Dominum, manifeste qui cæcus fuerat omnibus innotuit, quomodo per B. Ubaldum eum Dominus illuminavit.

[15] [Hostium numerosum exercitum] Illis temporibus undecim civitates potentes, cū tota virtute sua convenerunt in unum, & Eugebium veniētes castra prope muros posuerunt. Tantusq, erat populus hostiū, ut vix unus de Eugubinis numeraretur ad quadraginta de illis. Ante aliquantos dies vir Dei Ubaldus cum Processione magna triduo civitatem circumiverat, & pro salute populi devotissime omnipotentem Deum deprecatus fuerat. Cum ergo dies pugnæ venisset, Sanctus Dei populum suum prudenti exhortatione commonuit, & ad sperandum indubitanter de cælo victoriam constanter animavit. Et isti quidem, Episcopi sui benedictionibus muniti, pergunt ad bellum: Episcopus autem claustri sui ascendit tectum, locum scilicet excelsum, unde videret populum suum. Sed qui Moyse orante Amalecitas coram Israël prostravit, ipse Ubaldo deprecante coram Eugubinis omnes adversarios in fugam convertit. [oratione sua in fugā avertit,] Nam primo congressu pugnæ omnes terga vertunt, fugiunt, arma projiciunt [& dum se salvare cupiunt, omnia sua relinquentes pro nihilo ducunt. Qui enim castra Sennacherib per Angelum suum percussit, & una nocte centum octuaginta quinque millia, Regis Ezechiæ precibus, interemit; ipse virtute suæ potentiæ innumerabilem illum populum famuli sui oratione perterruit; & qui ante per trecentos armatos Gedeonis inæstimabilem persecutus est Madianitarum multitudinem, ipse cum paucis armatis Ubaldi Eugubinorum fugavit hostes. Et quod non minus mirandum est, ita timor Domini invasit omnes, ut in domibus suis reversi tremerent, & præ pavore nimio in cubilibus suis se occultarent.]

[16] Cujusdam Presbyteri, Azonis nomine, de civitate Eugubina, [curat digitum pessime affectum,] digitus manus nimis intumuerat, & inde etiam totam manum tantum dolebat, quod nec quiescere, nec dormire ullatenus poterat. Huic ergo per visionem vir Dei Ubaldus apparuit, & faciens signum Crucis super digitum, Presbyterum liberavit. Expergefactus autem Presbyter, cum in veritate cognovisset se sanum factum; benedixit Deum & Dei virum venerabilem Ubaldum. Veniens igitur, ipsi Dei famulo omnia quæ acciderant sibi narrans, & de collata sibi sanitate reverenter ei gratias referens; vir Dei eum acriter corripuit, & non sine quadam indignatione animi, ut ultra talia non diceret, interminando mandavit.

[17] [reconciliat urbi Fred. Imperat.] Gloriosus Romanorum Imperator Federicus, cum ad Theutonicas partes Roma rediret, ab inimicis civitatis ductus, venit Eugubium. Conabantur autem Eugubinorum hostes victoriosi animum Imperatoris, ad subversionem civitatis & perditionem civium, precibus & muneribus flectere. Sed Deus omnipotens, qui sub tanti Patris solicitudine Eugubinos custodiebat, non permisit animum mansuetissimi Imperatoris destitui clementia pietatis. Nam pro salute populi sui eunti dedit Deus gratiam B. Ubaldo in conspectu serenissimi Imperatoris, vel potius Imperatori dedit Deus gratiam in conspectu B. Ubaldi, ut eum Sanctum intelligeret, reverenter susciperet, honorifice tractaret, & quæ vir Dei postulasset libenter annueret o. Cui etiam munificus Imperator scutellam argenteam p cum multis aliis muneribus obtulit; & ejus genibus inclinatus, illius se orationibus suppliciter commendavit, atque humiliter postulatam benedictionis gratiam obtinuit. Cumque postmodum Eugubinorum obsides custodiæ sancti Episcopi bonus Imperator reddere voluisset, & Episcopus quieti suæ providens recipere noluisset; parvulum nepotem suum, filium scilicet nepotis sui, humiliter petiit, & absolute recepit.]

[18] [variis morbis exercetur.] Hic autem Sanctus Dei, ut dignus esset cælo purgatus omni rubigine, dure nimis sæpissime flagellatus est in mundo; bis enim fracturam passus est cruris, & semel rupturam armi dextri. q Multas etiam alias graves frequenter passus est infirmitates, sed nemo unquam eum in suis doloribus murmurantem audivit, vel aliquod indicium murmuris ex ejus ore percepit. Gloriabatur quippe cum Paulo in infirmitatibus suis, & tunc fortior & devotior erat in mente, quando durius flagellabatur in corpore. [2 Cor. 12]

ANNOTATA.

a Januarius appellatur ab Vghello & Iacobillo, sexto sui Episcopatus anno, Christi 1126, vita functus.

b Apud Eugenium & Armannium Inter ambas pares.

c Honorius II, exeunte anno 1124 creatus, obiit in Februario anni 1130.

d Stephanus Episc. Eugubinus dicitur obiisse anno 1128 apud Vghellum: idque fere necesse est, si Sanctus obiit anno 1160, Episcopatus sui anno 31, ut infra dicetur.

e Hinc forsitan sumpsit Eugenius, ipsum Vbaldum fuisse unum ex iis, circa quos discordabat electio: sed eo casu non existimo Sanctum, Prælaturæ fugientißimum, Romam fuisse profecturum. Oliverius contentionem fuisse ait inter Clerum & Populum: sed opponit Eugenius, quod jam inde ab anno 1106 per Paschalem 2 jus suffragii Populoablatum fuerit, multoque expreßius per quamdam conventionem anni 1119 inter Calistum 2 & Henricum Iuniorem Imperatorem.

f Idem Oliverius, citato quodam Trullo Hispano, notat annum 1145, annis scilicet 15 post mortem Honorii, quod mirum est latuisse Oliverium. Eugenius aßignat annum 1130 & diem 15 Martii, sabbatum ante Dominicam Paßionis: sed animadvertens Honorium obiisse mense Februarii, agnoscit erratum videri in mense. Præcedens annus Pascha habuit 14 Aprilis, litteram Dominicalem F, proinde 15 Martii fuit Feria 6 ante Dominicam 3 Quadragesimæ: in Dominica autem fieri consecrationes Episcopales, notum est.

g Oliverius & Eugenius putant hanc esse ipsam eamdem vineam, cujus dominium per liberalem donationem adm. R. D. Iulii de Benis, nobilis Eugubini & Præpositi Fanensis, anno 1607 obtigit monasterio S. Vbaldi, ad portam hodie S. Angeli dictam.

h Injuriam in hoc fuisse iidem volunt, quod ea parte fieret meatus, defluentes ex summo monte aquas in vineam muro subjectam effundens.

i [Alia patiētiæ exempla incerta.] Alias injurias simili patientia tolcratas addit Oliverius, puta quod consistentem in porta ecclesiæ, ostiarius tam violenter impulerit, ut impacta in ostium fronte copiosussanguis manarit: quod silentio premi Sanctus voluerit. Item quod extra Portam, Faucis dictam, quæ in Marchiam ducit, occurrens equiti cuidam armato, eique dignitatis causa de via cedere recusans, tam grandi alapa percussus ab eo in maxilla fuerit, ut vultu in rupem impacto vestigium faciei suæ eidem impresserit, quod etiamnum visatur & religiose colatur. Vtrumque fabulosum videtur Eugenio, æque ac alia narrata ab Oliverio; videlicet, quod propter fastus secularis neglectum fuerit contemptui habitus a civibus, & Idolum baptizatum aliquando appellatus: item quod recusans ad eorum arbitrium aliquos vulgo exosos excommunicare, desertus ab omnibus, non habuerit qui sibi jam ad Missam parato ministraret, negata a cunctis obedientia, & sic coactus fuerit depositis vestibus sacrificalibus domum redire.

k Eugenius, a Gibellinis ortam sedionem putat, eo quod civitas parti Guelfæ idest Pontificiæ addicta, ceteros a muneribus publicis excluderet: sed ea nomina & factiones sequenti seculo potißimum invaluerunt.

l Idem Eugenius appellat Fr. Editium; an forte quia alicubi Ædituus scriptus pro Sacrista?

m S. Crescentinus seu Crescentianus Martyr, Patronus Vrbini, passus Tiferni, in cujus agro ecclesiam habet, in via quæ ad lacum Trasimenum seu Perusium ducit, colitur 1 Iunii. Eugenius appellat S. Crescentinum Cantianensem, sub jurisdictione urbis Eugubinæ.

n Idem asserit hanc S. Orphiti ecclesiam fuisse in ipso loco S. Crescentini: & refutat eos qui miraculum ibi factum referunt ad dedicationem ecclesiæ S. Benedicti, haud procul a suburbio S. Luciæ, ubi olim Olivetani monachi nunc Clarissæ resident. Passus hic etiam est Tiferni, & colitur 10 Septembris.

o In Marginibus cujusdam Codicis MS. ubi habebatur Vita S. Vbaldi aliquanto contractior, hæc antiquitus annotata leguntur. Imperator Fredericus, nepos Conradi Imperatoris præteriti, a Domino Hadriano Papa coronatus fuit Romæ, & rediens Spoletum obsedit, cœpit eam & destruxit, quia ei rebellaverat (facta hæc anno 1155) & tunc hostes Eugubinorum procurabant ut destrueret similiter Eugubium, [Status Eugubii sub Frederico I tenuis.] cum arcibus in summo montis per appendicias montis ædificatum… quia Marchiones, Comites & Milites, qui per circuitum in castellulis morabantur, & planitiem & convalles divisas inter se possidebāt, timebant ne civitas crescens in pristinum dominium sicut antiqua, reformaretur & a populis repleretur, & propter hoc ipsis auferretur potentia & districtus quos tenebant; ideo cum Eugubinis discordabant, & sic hostes Eugubinorum Imperatorem Fredericum ad disperdendum Eugubium concitabant. Sed Eugubini id prævidentes, Imperatori obsides transmiserunt, de fidelitate & subjectione ipsorum certum facientes. Demum Fredericus, supplantato Spoleto per Ducatum transiens, Terras alias subjiciendo, approquinquavit Eugubium: & cum in plano juxta S. Benedictum esset pauperculum, vallis & sepibus circumdatum, ad petitionem S. Ubaldi, Fredericus Imperator Eugubinos recepit in gratiam, & bonis eos munivit privilegiis, nec in aliquo læsit, sed sicut pater cum filiis stetit.

p Oliverius addit calicem & lipsanothecam, multis Sanctorum Reliquiis instructam: pro quibus Eugenius ponit, argenteum Imperialis capellæ instrumentum, ad usum combustæ olim ecclesiæ & nuper restauratæ (licet incendium istud acciderit ante annos 20) & digitum S. Joannis Baptistæ: quem alii tamen a Carolo Magno civitati donatum asserunt.

q Hæc ei intra ultimum vitæ biennium accidisse ait Oliverius, additque abscessum in manu dextera, unde continuo manabat sanguis, dicere solito, juste hanc sibi obvenisse plagam: quia cum primum audivit se Episcopum proclamari, posita super altari manu protestatus est, numquam se consensurum electioni. Item exulcerationem totius corporis, per minutissimas pustulas, adeo gravem, ut quinies de die mutandum ei indusium fuerit, neque sedere posset nisi pedibus alteri sedi impositis: quod exaggerans Eugenius, negat somnum capere potuisse nisi corpore pendulo inter duas sedes, quarum una humeros, altera tibias sustinebat.

CAPUT III.
Mors S. Vbaldi & eam secuta miracula.

[20] [Post biennalem morbum] Postquam B. Ubaldus ad senilem ætatem graviter pervenisset, & omnipotens Deus prærogativam ejus patientiæ & ceterarum virtutum opera ejus remunerare decrevisset; ut in Regni cælestis diademate margarita de terra sumpta clarius fulgeret, per biennium fere gravi eum infirmitatis molestia corripuit: & quidquid per suscepti regiminis negligentiam humanitus admisit, quidquid per remissæ mansuetudinis dissolutionem minus discrete pepercit, quidquid denique quocumque modo de terreno pulvere macularum contraxit, & intus caminus decoxit amaritudinis, & foris abluit aqua paternæ percussionis. Misericordia quippe Domini, sicut scriptum est, in statera: & ex adverso, Potus datur in lacrymis in mensura: quatenus nec misericordiæ libra meritum irremuneratum relinquere, nec pœnæ vindicta reatus debeat limitem præterire. [Ps. 79, 6] Dum autem appropinquasset depositionis suæ tempus, [domum relatus ab ecclesia,] debile ejus corpusculum totis destituebatur vitibus a: unde factum est, ut decimo die ante migrationis suæ horam, ab ecclesia S. Laurentii b Martyris deportaretur ad Episcopatum suum.

[21] Adveniente autem c Sabbato, quo sacri Pentecostes vigiliæ celebrantur, divino Spiritu ducti cives cum mulieribus ad Episcopatum veniunt, candelas accendunt, & tanti Patris gloriosum exitum summa cum devotione præstolantur. [moritur nocte post Pentecosten.] Per totum ergo diem Sabbati & sanctum diem Dominicum, reverentissime frequentatur, colitur, & custoditur. Beatum se credit, qui ejus manus vel pedes potest osculari. Orationibus ejus omnes se suppliciter commendant: & quicumque se in eum peccasse reminiscitur, summa cum humilitate rogat, ut sibi remittere dignetur. Sequenti autem nocte, quam sancti Pentecostes dies Dominicus præcesserat, migravit ad Dominum. Delatusque in ecclesiam Beatorum Martyrum Mariani & Jacobi honorifice colitur, & celebratur. Currunt populi, non solum de vicinis villis & castris, sed etiam de longinquis urbibus: conveniunt etiam Episcopi d & clerici, Abbates, & monachi, omnis ætas utriusque sexus accurrit. [fit concursus ad corpus] Et quia vivus ab omnibus habitus fuerat Sanctus, mortuus non immerito ab omnibus adoratur. Mittunt interea boni cives legatum ad Contadinos suos, cum quibus guerram habebant, & eos, ut ad tanti Patris obsequium securi veniant, vocant: remittunt sibi vicissim culpas: & præcipue nobilibus Contadinis, omnes, quas per guerram contraxerant, offensas ignoscunt e.

[21] [expositum in templo.] Sed quam gloriose tam sancta anima suscepta fuisset in cælo, manifestum factum est per corpus, quod mortuum jacebat in feretro; & quidquid in carne vivens meruerat, per exanimata Dominus dignatus est ostendere membra. Cœpit enim divinis coruscare miraculis, qui pannis involutus jacebat humanis; & cælestium mirabilium ostentare virtutem, qui terreni corporis videbatur amisisse fortitudinem. Nam quædam mulier Calliensis, nomine Maria, per multum temporis ex uno latere fuerat contracta. Hæc ad lectulum, in quo Sanctus jacebat accessit, & plenam fidem mente concipiendo, languori suo misericordiam postulavit. Forte adhuc manui S. Ubaldi f manuale defuerat, quod utique, quando Pontificalibus vestimentis fuerat indutus, [Sanatur contracta] per oblivionem remanserat: cujus cum camerarius ejus recordatus fuisset, velociter currit, & manuale in manum S. Ubaldi, sicut moris est Sacerdotis, immisit. Mirabile dictu! Mox ut Sanctus, quod de Pontificalibus vestimentis sibi defuerat, accepit, & infirmitatibus sanitatem reddere, & ex obsessis corporibus dȩmones cœpit effugare. Nam prædicta mulier statim Sanctum tetigit, & omnis illa contractio recessit: surrexitque illico sana, & quæ antea consueverat incedere curva, coram omnibus stare cœpit erecta. [Discurrebat ubique velociter, quæ antea vix leviter poterat ambulare; laudes in commune Domino referuntur, campanæ pulsantur, & B. Ubaldus eo gloriosius Sanctus prædicatur, quo ejus sanctitas evidentibus signis manifestius ostenditur.

[23] [& alii plurimi:] Hoc primum post depositionem ejus miraculotum signum sunt alia multa signa secuta; & sicut evidenter agnoscitur, quotidie sequuntur.] Nam per quatuor dies, quibus inhumatus jacuit, cæcis visum, surdis auditum, & claudis reddidit gressum: mutos etiam fecit loqui, dæmones effugavit, & alios plures diversis languoribus laborantes sanitati restituit. Mariæ quippe de g Castillione de Sytria visum: & Martino, qui de sui Episcopatus dominio fuerat, reddidit auditum. Cuidam Puero de h Certaldo, qui fuerat claudus, gressum; & Mariæ de Boibo, loquendi restituit officium. Cuidam etiam mulieri de suo comitatu manum per vicennium contractam restituit. Quemdam Majolum de Plebe i S. Paterniani de tumore coxæ liberavit. Liberavit a dæmonibus Imyzam de vico Fenocleti, & aliam feminam de Colle S. Donati.

[24] In castro etiam, quod Collis de Arbore dicitur k, quod videlicet castrum est in comitatu Perusino, jam septennis erat quædam infantula, [alibi autem puella, aurium, linguæ ac pedum usu privata,] quæ aurium & linguæ a nativitate officio carebat, pedum quoque ita destituta erat viribus, ut nec de loco ad locum pergere, nec in loco posset per se suis pedibus stare. Hujus itaque mater, cum audivisset mirabilia, quæ per B. Ubaldum fiebant; oravit devotissime Dominum, ut ea in sua filia experiri mereretur. Vocantur interea mulieres, quæ habitabant in prædicto castello, ut portent arenas & lapides ad ædificandum murum. Cum ergo mater præfatæ infantulæ invitaretur a commatre, ut secum iret; conquesta est lacrymabiliter, quia non haberet, cui miseram filiam suam custodiendam relinqueret. Verum quia vox præconis sub banni l comminatione urgebat, cum injunctum non posset prȩtermittere servitium, commendavit filiam attentius sancto viro Dei, [Sancto commenda ta a matre.] dicens: Meorum pignus viscerum commendo tuæ custodiæ, illudque tuæ defensioni servandum dimitro: &, si vera sunt, quæ de te dicuntur, modo in se filia mea ad tui nominis gloriam experiatur. Dixit, & abiit, & injunctum sibi servitum pro tempore persolvit. Cum autem ab opere domum rediret, invenit filiam suam salvam, & incolumem: nam & loquebatur, & audiebat, & propriis pedibus, quod nunquam fecerat, ambulabat: ad telam quippe matris accesserat, & quasi texere volens, ad eam sedebat; regressamque matrem ei gratulando respexit, & interroganti quid ageret, voce clara, rectoque sermone respondit. Quod mater, ut percepit, magno clamore Deo gratias retulit, & convocatis amicis & vicinis, non minus de sanitate filiæ, quam illa mulier euangelica gavisa est de inventione dragmæ. Operatus est etiam multas alias virtutes & miracula, antequam poneretur in sepulcro: & quasi medicus de cælo missus medebatur omnibus infirmitatibus. m

[25] Quarto autem die mediante B. Ubaldus ponitur in tumba, & per venerabilium manus Episcoporum, qui convenerant, [Impletur ejus prophetia in electione successoris:] terræ redditur quod fuerat de terra; sed ut prophetia sancti Viri de eo, quem post ipsum essent electuri, cito compleretur; eadem hora, immo eodem momento, quo Sanctus ponitur in tumba, qui eligendus erat, adveniens ingreditur ecclesiam: atque ita omnium voluntas prophetiæ sancti viri famulatur, ut nullus prorsus, qui aliud sentiret, inveniretur. Et cum pauci essent, qui scirent quid Sanctus prædixerat: omnes omnino, qui aderant illud dicunt, illud affirmant. Sæpius quippe sanctus Ubaldus dicere consueverat, & sciscitantibus se aliquantis non præcipiendo, sed prophetando dicebat; Quia ille reget n Eugubinam ecclesiam. Sicque factum est, ut dum ille, quem Sanctus prædixerat, sine mora eligitur; etiam prophetiæ spiritu S. Ubaldus claruisse videatur. Fecerunt sibi interea consuetudinem boni cives, ut per totum fere annum omni die cum candelis accensis ad S. Ubaldum venirent: veniebant autem cum processione omnes pariter cantantes, viri & mulieres: & qui per se non poterant venire, adducebantur etiam infantes. [& civibus annum totum festivum agentibus,] Resonabat Eugubina civitas voce canentium, & coruscabat a splendore luminis candelarum. Nox vertebatur in diem, & totius noctis fugabantur a lumine tenebræ: & quod de Jerusalem per Tobiam prophetatum legitur, Quia per omnes vicos ejus Alleluia cantabitur, videbatur tunc completum in Eugubio, cujus per omnes plateas & vicos laudes Domino reddebantur. [Tob.13.22] Per omnium ora S. Ubaldus canitur, per omnium voces S. Ubaldus prædicatur; & quasi non sit aliud nomen quod nominari debeat, ita S. Ubaldum, S. Ubaldum omnes frequentant.

[26] Totus ille annus o fit Eugubinis jubilȩus, totus plenus lætitia & gaudio: fit annus ille gratus omnium bonorum ubertate, [pax atque justitia renovatur,] fit dulcis & amabilis concordia & pace. Quod enim Priori Fontis-Avellanæ ante fuerat intimatum, hoc totum completum est in Depositionis ejus anno. Nam cum idem Prior, qui post ipsum electus est, esset Æsii, p quinta decima nocte ante migrationem sancti viri, hoc sȩpissime verbum cœpit in ejus ore, tam dormientis quam vigilantis, frequentari: Orietur in diebus ejus justitia, & abundantia pacis. Quod cum duobus Fratribus suis Fontis-Avellanæ mane retulisset, responsum est ab eis, quia in partibus illis ipse pacem faceret. Sed, sicut postea evidentissime claruit, de diebus B. Ubaldi, & Eugubina civitate, tunc significatum fuit; in cujus depositionis diebus, & abundantia pacis est orta, & justitia quæ deberetur pauperibus nata: de qua scilicet justitia Propheta dicit, Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in seculum seculi. [Ps. 111,9.] Nam in illo die & anno reformata est inter civitatem & comitatum pacis concordia, & guerra quæ per multum temporis inter eos fuerat ad integrum est sedata. Misericordia etiam in pauperes tam large fiebat, [cum caritate in pauperes & peregrinos.] ut contra consuetudinem non haberent necesse inopes rogando postulare; sed magis ipsi rogabantur ut dignarentur accipere. [Peregrini autem ad hospitandum, non solum invitabantur, sed etiam trahebantur]. Dulce satis spectaculum erat videre ducentos & tercentos, interdum quadringentos pauperes in ecclesia comedere, & omnibus quæ necessaria erant affluenter abundare. Afferebantur eleemosynæ de omni genere ciborum, & quæcumque necessaria erant sanis & infirmis afferebantur copiose de villis & castellis. De Eugubinis civibus non est necesse aliquid dicere, quomodo pro Sancti sui amore parati erant omnia dare. Tunc ergo cœpit devotum illud pauperum obsequium, quod Eugubini caritatem vocant: tunc in veritate cœpit pacis & justitiæ pollere abundantia.

[27] Sed jam ad enarranda cetera S. Ubaldi miracula veniamus, & quam strictius possumus ea breviando numeremus. [Sepulto Sancto,] Vt autem fides certior adhibeatut, quorumdam liberatorum, & loca, unde fuerunt, & nomina ponimus. Positus itaque B. Ubaldus in sacræ suæ dormitionis thoro, quasi potentissimus Princeps adepto principatu, expellere cœpit dæmonum multitudinem, & omnes morbos omniaque genera fugare infirmitatum. Liberavit quippe quamdam puellam, nomine Bonam, de Castro S. Victorini a tribus dæmonibus vexatam; & Bertam similiter de comitatu q Camerini, a pessimo dæmone obsessam. [Clarium quoque, [liberantur varii energumeni,] & Flandulam de Castro Castaneæ, & aliam mulierem de Reggio nomine Mariam, atque quamdam puellam de Anxiano filiam Adalmarii. Salvavit etiam Adoleitam de Fossato, & Bertam de Sigillo. Bonam quoque feminam de Fabriano, & Mariam, & Messaram duas puellas de Postiniano. Berta quoque de Trunca, cum a dæmone vexaretur, audivit ab ipso dæmone, quem patiebatur, quod si inciperet iter ad S. Ubaldum Episcopum, in medio itinere libraretur. Credidit mulier dictis dæmonis, & cœpit venire ad muros S. Ubaldi. Et quamvis diabolus sit semper mendax, & pater mendacii, in isto tamen ad gloriam hujus Sancti verax fuit: nam sicut dixerat, in medio itinere mulierem sanam dimisit, & ipsa mulier ad B. Ubaldum sanissima, referens Deo gratias, venit.

[28] In festivitate quoque B. Joannis Baptistæ populus innumerabilis convenerat ad ecclesia S. Ubaldi; [& ferocior unus in festo lo Bapt.] ad quem scilicit populum cum Electus sermonem, faceret inter solennia Missarum, quædam Dæmoniaca venit ad ecclesiam, sed nulla ratione is, qui eam vexabat, intrare permittebat. Clamor populi attollitur, pro salute illius devote Domino preces offeruntur; sed clamor dæmonis vincebat, & superabat omnes clamores plebis. Tandem a multudine juvenum comprehenditur, trahiturque, & usque ad S. Ubaldi corpus, licet violenter, perducitur. Quo mox ut pervenit, sine mora evomit, & sanissima reddita, ad locum, ubi prædictus Electus prædicabat, perrexit. Visa est ergo ab omni populo referens Deo gratias, quæ antea visa fuerat horrendas dicere blasphemias. Sunt ergo sexdecim, quos liberavit Dominus ad vocationem nominis Sancti Ubaldi.

[29] Alios etiam, quos salvavit de diversis infirmitatibus, quanta possumus brevitate perstringere tentabimus. [sanamur diversi infirmi:] Erexit Bonum, hominem de vico sancti Petri in Scorceto languore guttæ & crucium, & puerum Joannem de Forosempronio omnibus viribus coxarum & crurum destitutum. Reddidit loquelam Benedicto puero de vico Palcadi, quam numquam habuerat; & Basilio de Laureto, qui eam per triduum amittere solitus erat: qui etiam cum esset paralyticus, integræ est sanitati restitutus. Gaschiliæ quoque amenti & mutæ mentem reddidit, & officium linguæ. Paulum de Colle Nucis a febre, & Mariam de Comitatu Castellano ab ingenti tremore liberavit. Reddidit visum Meldo de Sorbolongo, & cuidam mulieri, quæ vocabatur Burgha de Castello. Duobus quoque Peregrinis Geraldo & Jordano oculorum lumen restituit, quorum scilicet Geraldus penitus lucem amiserat; Jordanus vero cum uno tantum oculo parum videbat. Salvavit Pisarinum de Camerino de ulcere, quod per viginti quinque annos passus fuerat; & quamdam mulierem similiter de comitatu Calliensi, cui nomen erat Altemilia; Martinus quoque de Plano Ravennæ, cum pateretur fistulam duo capita habentem, venire cœpit Eugubium, rogaturus pro infirmitate sua S. Ubaldum. Sed dum adhuc esset in via, voluit, sicut consueverat, mutare fistulam suam; solvens autem lentiolum r ita sanam eam reperit, ut nec aliquod signum appareret cicatricis. Similiter Himelda de Fossato, cum gravem fistulam pateretur in mamilla, veniens ad sepulcrum S. Ubaldi, cum ibi vellet curare fistulam, reperit illam sanam. Eodem modo Stephanus de Plebe Bunginiani ab eodem ulcere est sanatus ante sepulcrum S. Ubaldi. Non dissimiliter Avolina Fanensis salva facta est de ulcere alterius generis ad tumulum S. Ubaldi.

[30] [Quædam etiam mulier, nomine Teuza, diu terribilem serpentem in ventre portaverat, [& mulier serpentem in ventre ferens,] cujus cruciatum tam durum patiebatur, ut horis singulis ad mortem duci videretur. Hæc auditis mirabilibus sancti viri prostravit se in terram, & Dominum oravit, fudit preces, & vovit votum, ut Dominus eam liberare dignaretur per servum suum Ubaldum. Sed ut mox de terra surrexit, serpentem cum sanguine evomit; atque ita incolumis facta venit ad Sanctum Dei, votum & gratias redditura. Salvavit Mariam de Pregio, ita per paralysim termentem, ut a nescientibus dæmonium putaretur habere. De eodem morbo Joannem Bonelli de Montelanciani sanavit.] Bertrama de Cortona habebat nates vermibus plenas, [& ægri omnu generis.] quorum cruciatu miserabili dum laboraret, nec per diem nec per noctem poterat dormire; mox autem ut fecit votum B. Ubaldo, vermes cœperunt quiescere. Liberata autem illa cœpit Deo gratias agere, & B. Ubaldo, cujus evaserat meritis, libera a vermium cruciatu. [Multa etiam alia miracula, tam in vita quam post mortem, fecit, pluresque homines utriusque sexus ab infirmitatibus liberavit; cæcos illuminavit, & ab oculorum infirmitatibus visum deperditum restituit: contractos membris & claudos erexit, paralyticos, membrorum impotentia sanavit]. Pauca autem præ multitudine gestorum vestræ proposui Serenitati de his, quæ mirabiliter operatus est Deus meritis Confessoris sui Ubaldi; rogans attentius, ut si minus eleganter sunt proposita, meæ paruitati veniam non negetis, illi soli gratias agentes, qui mirabilis est in Sanctis suis, & per omnia secula seculorum vivit & regnat. Amen.

ANNOTATA.

a Oliverius ait, ipso Paschali festo, id est 27 Martii, invitatum ad Missam populo dicendam, quamvis graviter decumberet, surrexisse & de cælesti beatitudine atque inferni pœnis addidisse sermonem, quem extrema benedictione concluserit. Eugenius, more suo aliquid addens, præmittit planctus populi consternati ad nuntiam de extremo sui Pastoris discrimine, quem ille solatus sit promittendo Missam & sermonem tali die faciendum, quod sicut prædixerat ita præstiterit, vivibus miraculo tantisper recuperatis.

b S. Laurentii ecclesia hodie Eugubii nulla est. Eugenius scribit, fuisse ipso quo imprimebat tempore destructam, stetisse autem in quarterio S. Martini dicto, qui locus olim extra civitatem erat. Addit ex Vandino Sanctum illuc se recepisse, post Missam Paschalem in Cathedrali celebratam, & totis 40 diebus in camera, quam ibi habebat propriam, se parasse ad mortem. Oliverius longius abiit a mente Tebaldii quando scripsit, Sanctum post Missam in festo Ascensionis dictam, eo se contulisse, & ibi transegisse decem ultimos vitæ dies.

c Pentecoste celebratum eo anno fuit 15 Maji: ex quo recte sequitur mors obita in nocte diem 16 inchoante. De quo obitu in jam ante citatis Marginalibus Notis sic legitur: Migravit autem venerabilis Pastor Ubaldus, Sanctus Dei electus, & Sacerdos dignus, anno Domini millesimo centesimo sexagesimo, anno Episcopatus sui trigesimo primo. Alia autem Vita locum hunc de morte Sancti prolixius extendit, ut sequitur: Sequenti autem nocte … B. Ubaldus, in manus Domini devotissime commendans animam suam, in pace migravit ad Dominum; & anima illa sanctissima, in æterna claritate assumpta a Christo & beatis spiritibus & sanctis omnibus æternaliter gloriatur: sacrumque corpus ejus in ecclesia beatorum Martyrum Mariani & Jacobi cum multa solennitate & reverentia collocatur.

d Oliverius indicat Episcopos sepulturæ præsentes, Perusinum, Calliensem & Tifernensem: fuerunt autem secundum Vghellum, Perusinus Rodulphus, anno 1154 electus; Calliensis Rogerius, cui sibi præ aliis familiari dicitur apprauisse Sanctus, rogasseque ut suo funeri interesse vellet; Tifernensis Petrus.

e Supradictæ Notæ Marginales: Post sacrum obitum B. Ubaldi Communitas & Milites & Nobiles Contadini ad pacem & concordiam cum Civibus redierunt. In alia autem Vita sic legitur: Mittunt legatos ad Contadinos suos, cum quibus guerram habuerant: eos ad tanti Patris obsequium vocant, & ut secum veniant eos certificant. Remittunt sibi vicissim Eugubini culpas suas; & præcipue Contadinis suis nobilibus & aliis omnes quas contraxerant offensas ignoscunt, & ad mutuam pacem redeunt.

f Manipulum etiam Manuale ac Manualem dixit antiquitas, ex primo ejus usu, quo sudarii vel orarii vicem præbebat e manu pendulum: itaque in veteri Romano Ceremoniali MS. legit Cangius, Habendo Stolam in humero & Manuale in brachio, sicut Diaconus.

g Milliario 15 ad Euroboream in Piceno notant tabulæ Abbatiam de Sitria, haud procul a monasterio Fontis Avellanæ, ubi etiam hoc Castilione fuisse existimo, sic dictum ad distinctionem alterius prope Callium a Sicardis cognominati, alteriusque duplo longius remoti & simpliciter dicti Castiglione.

h Certaldum, patria B. Iacobi Camaldulensis, 13 Aprilis commemorati, Hetruriæ oppidum, distat Eugubio P. M. 100 & amplius.

i S. Paterniani vulgo S. Patrignano, uti Eugenius appellat. Est hic Sanctus Patronus & Episcopus Fanensis, coliturque 12 Iulii: Vicus autem hic est in confiniis Perusini Comitatus cis Tiberim.

k In Tabulis Torre di Colle d'Albero, Perusio duplo propius quam Eugubio.

l Bannus hic sumi videtur pro mulcta, per bannum, id est publicam proclamationem, indicta iis qui deessent officio: affinia alia significata vide apud Cangium.

m Oliverius cap. 13 addit Mulierem ex Acia quinquennio cæcam, ac subito illuminatam attactu sacri corporis; itemque Eugubinam, annis viginti manus unius usu privatam.

n Supple, ex mente Oliverii & Eugenii, ipsiusque ut videtur Tebaldi, qui cum corpus meum in sepulcro locabitur ecclesiam improvisus intrabit. [Successor S. Tebaldus ante Bonactum.] Quis autem hic? Tebaldum, Vitæ auctorem intelligit Oliverius; & hoc, si non alia, suadere posset vel ipsa nomen suum reticentis modestia. Eugenius nihilominus successorem immediatum vult fuisse Bonactum, Priorem Fontis-Avellanæ: nititurque conventione quadam Frederici Imperatoris signata 10 Novembris 1163, intra primum ab obitu Sancti biennium; Eugenium sequitur Vghellus, sed Bonactum dicit fuisse Abbatem monasterii S. Benedicti prope Eugubium: errat autem uterque cum Sanctum scribunt obiisse, Eugenius anno 1161, Vghellus anno 1162. Porro Vincentius Armanni, in sua ad Horatium Petrozzium epistola parte 3 variarum pag. 468 evincit ex instrumento Cathedralis Eugubinæ, scripto per Petrum Notarium mense Novembri anni 1160, Tebaldum tunc Electum appellantis, hujus, non vero Bonacti brevem adeo fuisse Episcopatum: notatque jam tum, id est quinto post obitum mense, scribi id factum ad honorem sancti Ubaldi. Nihil certe scripsit Tebaldus, quod non videatur eodem quo Sanctus obiit anno gestum: neque convenit ut vir adeo religiosus tam honorifice appellaverit Fridericum ejusque laudarit pietatem, post annum 1163, quando jam palam constabat iniquitas schismatis, quod viribus omnibus tuebatur Imperator, in favorem Octaviani contra electionem canonicam Alexandri factam anno 1159 mense Septembri. Itaque quod Vghellus dicit obiisse Theobaldum, sanctis operibus clarum, 20 Februarii 1171, eatenus correctum velim, ut substituatur 1161, & sic Episcopatus ejus solum fuerit octimestris dicique deberet paulo ante mortem Vitam sui decessoris scripsisse. Quod autem Vghellus ejus favori datum vult Canonicis Privilegium ab Alexandro III, notatum anno 1170 tertio Kal. Novembris, gratis asserit, & solum ex supposito, quiæ in toto illo privilegio nullus omnino Episcopus nominatur. Interim nota Tebaldum, sexto post Electionem mense & deinde cum Vitam scriberet necdum fuisse consecratum, Bonactum vero fortaßis mense etiam 18 adhuc vocari Electum: quia scilicet occasione schismatis suspensæ hærebant Consecrationes Episcopales in Italia, maxime ubi Fredericus dominabatur.

o Totum ergo annum intelligo eum quo obiit Sanctus 1160, licet ejus solum superessent menses septem.

p Æsium vulgo, inter Eugubium & Anconam Episcopalis civitas, sed Anconæ multo proprior ad Æsim flumen.

q Camerinum urbs Episcopalis ad radices Apennini in Piceno 25 p. m. circiter Eugubio distat. Sed non putamus operæ pretium cetera loca hic indicata operosius perquirere.

r Lentiolum pro linteo, vulgo Lenzuolo.

APPENDIX.

Ubaldus, Episcopus Eugubinus in Vmbria (S.)

BHL Number: 8358

In alio vetustißimo manuscripto, in quo inter plures alias de Vitis Sanctorum Historias havetur eadem S. Vbaldi Vita, sed absque præfatione illa Tebaldi electi, ac etiam interdum stylo suo immutato, illius sub fine hæc de eodem Sancto miracula, recenti eo tempore manuaddita fuerunt; quæ ideo hic etiam seorsum descripta sunt, & referuntur quoque per Stephanum Cremonensem Can. Later, tamquam desumpta a Iordano Præposito Tiphernatis ecclesiæ, qui fuit cœtaneus S. Vbaldi, & ejus res gestas, & miracula scripsit.

[31] Petrus Sacerdos de Camerino, & Maria de Vrbe-veteri a S. Vbaldo de caduca passione liberati sunt. Prior S. Erasmi, qui decies in diem cadebat, [Curantur infirmi varii,] statim ut in lectulo recubuit, in quo B. Vbaldus infirmus jacuit, sanus surrexit. Gualdinus de Clancano, & Laurentius de Pinna S. Marini, per Beatum Vbaldum amissum receperunt auditum. Cum nos reverteremur Equites tempore valde nocivo & aspero, invenimus duos pedites velociter abeuntes: quos cum interrogaremus, quo sic festinanter irent? dixerunt nobis, Deus & B. Vbaldus mirabilia operatus est: nam uni nostrum auditum reddidit & loquelam: de ventre alterius excussit sagittam, per tres annos ab ipso portatam: & imus cito in patriam nostram Senensem, ut illic prædicemus ista beneficia, quæ recepimus. a

[32] Sex quoque viri a diversus prædonibus, diversis locis & temporibus, capti, [liberantur captivi sex,] fortiter custodiebantur: & neque per pecuniam, neque per securitatem aliquam, quam præstare possent, de vinculis exire valebant. Et isti facientes votum Deo cæli & B. Vbaldo, quod si eos liberaret, ejus servi & devoti semper existerent; Beatus vero Christi Confessor Vbaldus, in sequenti nocte eis per visum apparuit, & educens eos de carceribus, cum catenis & vinculis, per silvas & loca invia, usque ad locum sui sepulcri secure & absque errore perduxit. Vnus vocabatur Albericus, alter Saxo Galliensis, tertius Tribitus de Monte Episcopi, quartus Baroncellus de Castellione Aretino, quintus Vbertus de Monticello, sextus Marcorellus de Plebe sancti Stephani de Verona.

[33] Quædam navis in mare, dum a tempestate periclitaretur, omnes stridendo confuse clamabant, & unus eorum dixit, Eia, sancte Vbalde, [& periclitantes a naufragio,] adjuva morientes. Et ad hanc vocem conversi sunt omnes dicentes. B. Vbalde, adjuva morientes. Et ecce gloria Domini; statimque apparuit imago Pontificis, dicens eis: Quid turbati estis modicæ fidei? ecce vocatus veni; ecce pietas Domini vos liberavit. Statimque mare quievit, & qui loquebatur, non apparuit. Tunc ad votum universi concurrunt: tunc ad arborem navis appenditur marsupium, & magna fit oblatio fidelium.

[34] Cumque per mundum longe lateque B. Ubaldi fama in brevi nimium crebuisset, citra & ultra mare, [item 35 peregrini a servitute Saracenorum,] triginta quinque viri, qui omnia sua reliquerant, & propter Deum Hierosolymam perrexerant, apud b Rovasiam quondam Christianorum nostris vero peccatis exigentibus pessimorum… captivi tenebantur a Saracenis. Et audientes miracula, quæ Deus per B. Ubaldum faciebat, cum lacrymis ad Deum preces fuderunt, quatenus sicut per Moysem servum suum eduxit filios Israel de Ægypto, sic per sanctum Confessorem suum Ubaldum de jugo Saracenorum durissimo erueret eos. Quid multa? Illi cito in cælesti palatio auditi & exauditi fuerunt; statimque S. Ubaldus a Domino missus, in habitu Pontificis descendit de cælo, splendens sicut Angelus; illuminavit carcerem tenebrosum, paventesque consolabatur, dicens: Pax vobiscum: Ego sum Ubaldus, Eugubinus Episcopus, quem invocastis. Et statim cōfracta sibi sunt omnia vincula eorum, exemitq; eos de custodia: sicque absque impedimento & maria transierunt, & ad propria tecta remearunt. Ex quibus unum nos vidimus, & miraculum hoc ab ipso devote recitatum conscripsimus. Quidam Sacerdos Religiosus de Gualdo Nucerinæ Diœcesis, cum diu febribus teneretur, invocato devote Beato Ubaldo, [Febres curantur.] statim liberatus fuit: & ibi, & alibi plurima signa fecit.

ANNOTATA.

a Oliverius ait, tam hoc miraculum de sagitta, quam aliud num. 30 relatum de vipera, pictum videri in claustro S. Vbaldi.

b Idem pro Rovasia scribit Vovatiam: neutrum, ut puto, recte. Nec enim hujusmodi appellationis vestigium ullum reperio in Terra Sancta vel alibi. Si certior notitia veræ lectionis suppeteret, fortaßis ea nos induceret in cognitionem temporis quo scripta hæc sint. Dum tamen Saracenorum potius quam Turcorum appellationem vides, etiam intelligis perquam antiquam esse hanc appendicem, quod etiam persuadet ipsa phrasis, qua dicitur factum esse miraculum, cum B. Ubaldi fama in brevi nimium crebuisset. Itaque omnia hic posui, tamquam Translationem corporis & Canonizationem prægressa.

GLORIA POSTUMA
Ex variis monumentis collecta

Ubaldus, Episcopus Eugubinus in Vmbria (S.)

EX VARIIS.

CAPUT I.
Canonizatio & Translatio S. Ubaldi..

[1] [S. Vbaldo Tebaldus,] Tebaldo, sicuti supra dictum est, post S. Ubaldum electo, & forsan numquam consecrato Episcopo, suffectus Bonactus, Ecclesiæ Eugubinæ Electus intitulatur in Privilegio Frederici, quod in archivio publico servari ait Armannius, datum Laudi VI Idus Novembris anno MCLXIII. Hunc accusat Vghellus, argumento forsan ex privilegio istoc dumtaxat sumpto, partes noxiosissimas Ænobarbi fovisse. [huic Bonactus,] Sed contrarium potius probari poßit ex Privilegio Lucii Papæ III, apud eumdem Vghellum, anno MCLXXXI confirmantis Priori & Canonicis S. Mariani libertates & immunitates a bonæ mem. B. Eugubino Episcopo ipsis concessas. Interim quo is probetur diu post annum MCLXIII vixisse, nihil facile reperies; quandoquidem Eugenium, qui Tebaldo priorem fecerat, refutare volens Armannius non invenerit de eo aliud ullum monumentum, quam modo indicavimus. Quia tamen usque ad annum MCLXXI nullius alterius Episcopi nomen reperitur; tempus vitæ, quod Tebaldo perperam Vghellus dederat, libenter huic Bonatto relinquemus: sub quo Jordanus Præpositus Tifernatis ecclesiæ, qui fuit coætaneus S. Ubaldi: res ejus gestas & miracula scripserit. Hæc habuisse dicitur Stephanus Cremonensis, seculi XVI initio idem argumentum tractans; nunc autem videntur interiisse, cum in titulo Appendicis ea solum allegentur ex fide Stephani Iordanum citantis; & diligentiam Armanii, omnia scrutati ut ea nobis communicaret, effugere potuerint.

[2] Qui postea Eugubinis præsedit Episcopus Offredus seu Offreduccius, [Bonacto Offredus] Abbas antea S. Petri Eugubii & Ordinis Benedictini, anno MCLXXI nominatur; & decretis Concilii Lateranensis anno MCLXXIX celebrati subscripsisse dicitur ab Vghello, quod mallem ex ipsis subscriptionibus, quæ latent hactenus, probatum legere, quam ita simpliciter assertum. Multo magis optaremus inveniri Annales, quos idem Vghellus ab eo scriptos dicit, multaque in illis ad Eugubinam Ecclesiam pertinentia. [& Bentivolus succecedunt:] Habuit Offredus successorem Bentivolum, anno MCLXXXVIII ordinatum, ut vult Vghellus. Hoc ergo annum secundum vel tertium in Cathedra illa numerante, & moriente Frederico (obiit autem hic anno MCXC die X Iunii) Henricus filius ejus Imperium suscipiens Eugubinos tenebat, & ipsi sub eo concordes obediebant ei. Sed cum arces duæ in summitate montis, quæ pro Imperatore tenebantur, a quibusdam Eugubinis fractæ fuissent, & plurima inde accepta; Imperator hoc audiens, conturbatus fuit: & Eugubini perterriti miserunt ad eum legatos misericordiam postulantes: & Imperator indulsit eis benigne & pie, & privilegia optima eis contulit, & districtum & comitatum eis determinavit. Ita marginales notæ ad Codicem de Vita S. Vbaldi: [qui post solutā gravim metucivitatem] ipsum vero Imperatorium Diploma extat apud Vghellum, anno Domini MCXCI Indictione IX datum ante Neapolim, quam sub ferventi dierum canicularium æstu obsidebat Henricus, ita scribens; Cives Eugubinos ab annuo Imperiali absolventes, omnes offensas, quas contra nos vel nostros commisere nuntios, eis sincere dimittimus, & nominatim fractam arcis Eugubini montis & res ab eis inde ablatas: & concedimus eis montem supra civitatem positum undique cum suis appendiciis, ad ædificandam novam civitatem, quam & informare & reformare suo eis liceat arbitrio. Tam felicem negotii adeo perplexi exitum videntur Eugubini adscripsisse patrocinio sui Sancti Patroni: utque ut ei se vicißim gratos ostenderent, egerunt pro ejus canonizatione apud Cælestinum Papam III, & peregerunt quod cupiebant, hujusmodi Brevi mox impetrato.

[3] Cælestinus Episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Bentivolo Episcopo & dilectis filiis B. Priori, Clero & populo Eugubino, salutem & Apostolicam benedictionem. Benedictus Deus in donis suis & sanctus in omnibus operibus suis, qui secundum multitudinem miserationum suarum illis, qui natura fuerant filii iræ, spiritum adoptionis, in quo clamamus Abba Pater, indulget, & homines ex lutea materia constitutos in consortium Angelorum & gloriam sua pietate assumit. Sicut factum est temporibus nostris de sanctæ recordationis Ubaldo Pontifice vestro. [S. Vbaldum miraculis clarum] Qui cum pius & justus, dum in carne viveret, haberetur; post transitum a vicinis & longe positis, propter miracula quæ pet merita ejus operatus est Deus, Sanctus meruit æstimari. [Ps. 44.] Impletum est in ipso, quod Propheta dixit in Psalmo: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos Principes super omnem terram: memores erant nominis tui Domine. Tu autem, Frater Episcope, apud Sedem Apostolicam constitutus, [petiit canonizari a Celestino 3] opportune & importune, in humilitate qua decuit institisti, ut memoriam prædicti Pontificis canonizare, & ipsum adscribere Sanctorum Catalogo auctoritate Apostolica deberemus, consideratione habita ad religiosam vitam ipsius, & ad multa miracula, quæ per eum, postquam migravit a seculo, Omnipotens dignatus est operari. Nos vero opus istud intuentes, sensum & intelligentias nostras excedere (quia potius est divini judicii quam humani, cum ipse solus plene noverit qui sunt ejus) suspendimus desiderium tuum aliquamdiu, ut nobis & Fratribus nostris, quid potius agendum esset, Spiritus sancti gratia revelaret. Tua igitur tandem supplicatione inducti, & multorum Episcoporum & aliorum testimoniis inclinati, non de propriis meritis, sed de misericordia Creatoris potissimum confidentes, de communi Fratrum consilio acquievimus votis vestris, & canonizantes prædictum Sanctum auctoritate beatorum Apostolorum Petri & Pauli, [& impetrat,] qua fungimur licet immeriti, decrevimus, ut festum transitus ipsius, sicut beatissimi Confessoris, apud vos perpetuo habeatur. Quapropter Universitatem vestram monemus & exhortamur in Domino, quatenus non in vacuum gratiam istam recipiatis, sed exemplo beati viri renovemini spiritu mentis vestræ, & in reverentia Dei & prædicti Sancti & omnium aliorum ferventiores solito existatis; [ut festum ejus annue agatur,] & festum ejus septimo decimo Kalendas Junii hilariter annis singulis celebrantes, solicite operemini, quod vestra circa divinum cultum devotio profecisse merito videatur, & alii de facto vestro exemplum profectus assumant, & ipse vestris motus precibus, pro totius Ecclesiæ statu apud omnipotentem Dominum intercedat. Datum Laterani quarto Nonas Martii, Pontificatus nostri anno primo.

[4] Inierat Pontificatum Cælestinus anno MCXCI XII Aprilis, proinde sequens annus MCXCII jam erat in cursu, quando expedita illa Bulla fuit: [an. 1192.] Bentivolus autem non diu superfuit, siquidem successor ejus Marcus, teste Vghello, una cum aliis duodecim Episcopis, interfuit consecrationi ecclesiæ monasterii Fontis-Avellanæ, ubi antea monachus fuerat anno MCXCIII. Brevi tamen illo, quod inter Canonizationem Sancti & mortem Bentivoli interceßit spatio debuisset Translatio corporis facta fuisse si vere eo vivente facta est, uti scribunt Oliverius & Eugenius, nescio quo errore notantes annum MCXCIV. Iidem causam Translationis aßignant multo minus verosimilem, [Si paulo post Translatio contigit,] cum ajunt, condita nova civitate & a clivo montis in planitiem deducta, conditam etiam esse novam Cathedralem, pro ea quæ altius in monte steterat; & consequenter ex una in alteram transferendas fuisse Sanctorum Reliquias, juxta facultatem, jam inde a tempore Clementis III obtentam per Breve anni circiter MCLXXXVIII. Existimat autem Eugenius, etiam a tempore ipsius Vbaldi cœptam fuisse novorum murorum fabricam, talique occasione accidisse quod refertur in vita num. 10. Verum contra est, quod Henricus Imperator Eugubini montis appendicias anno MCXCI civibus concedens, ad ædificandam novam civitatem, manifeste supponat, tunc primum ea de re sumptum fuisse consilium. Vt autem statim cœperit manus admoveri operi, non potuit intra unum alterumve annum res tanta absolvi, quanta est fabricatio eorum qui hodieque cernuntur murorum: prius autem quam hi essent absoluti, non est credibile cogitatū fuisse de fabricandis ædibus novis, [neque post absolutionē novæ Cathedralis,] præsertim publicis. Quare omnino existimo insignem quæ modo cernitur SS. Mariani & Iacobi basilicam, non esse opus illius adhuc turbatißimi ævi; & Breve allegatum ab Eugenio, non esse Clementis III, sed IV, qui anno MCCLXV die V Februarii coronatus, ferme quadriennio Pontificatum gessit, eumque victo per Carolum Andegavensem Manfredo Siciliæ tyranno pacatum satis, & urbibus ad S. Petri patrimonium spectantibus felicem: atque ita a die dati per Henricum privilegii, usque ad consummationem novæ civitatis & ipsius denique Basilicæ, fluxissent anni ut minimum LXXIV. Res tota certius posset definiri, si Eugenius pro anno Christi, qui scriptus non erat, ab ipsoque per conjecturam definitur, notasset annum Pontificatus & Indictionis, quam Clemens III, quando coronabatur VI Ianuarii anno MCLXXXVIII, numerabat sextam; Clemens vero IV, decimam quartam: ex hujus enim cum anno Pontificatus convenientia haberetur decisio.

[5] Difficultati circa causam Translationis & tempus, qualiter ab Oliverio & Eugenio traduntur, accedit alia circa modum. Oliverius enim sic narrationem instituit, [neque propter miraculum facta est in montem,] quasi inter quatuor regiones urbis nata fuisset contentio super corpore S. Vbaldi, ad quam earum transferri deberet; quā dirempturus Bentivolus Episcopus juvencos duos adhuc indomitos jungi carro jusserit: hos vero in summum montis Eugubini verticem illud traxisse, ducente nemine, in capellam seu oratorium S. Gervasio sacrum. Eugenius vero negat regiones tunc adhuc fuisse distinctas, proinde contentionem istam pro figmento habet; mavultque prodigio aliquo, puta immobilitate sacri corporis, declarasse Sanctum, quod nollet in novam Cathedralem transvehi, ideoque consilium istud de juvencis Episcopo placuisse: addit autem, non capellam, sed parochiam fuisse SS. Gervasio & Protasio dicatam, ad quam corpus animalia traxerint. Verum Vincentius Armanni, diutißime diligentißimeque in perscrutandis patriis antiquitatibus versatus, per epistolam III Octobris nuper elapsi ad me datam, significat, de ejusmodi miraculosa translatione nihil uspiam a se repertum quod Oliverii ætatem superet; ipsamque eo magis suspectam sibi esse de falsitate, quod in præmemoratis vetustißimi MS. vetustis æque additionibus marginalibus, hæc quoque legatur: Procedenti tempore, cum discordia inter Dominum Papam Innocentiū & Henricum Imperatorem, filium Frederici primi, [sed verosimilius propter metum Henrici Imp.] exorta esset, & persecutio Hæresiarcharum contra ecclesiam, Arces Eugubinæ, in montis cacumine sitæ, pro Imperatore tenebantur: sed operatione & studio fidelium cæsi & expulsi sunt milites Imperiales, & Ecclesiastici intromissi. Qua de causa timentes Eugubini Clerici & Laici indignationem Imperatoris, ne contra eos veniret, corpus B. Vbaldi, civium Defensoris, e Canonica auferentes ad montis supercilium portaverunt juxta arcem, & ibi novam ecclesiam reverenter condiderunt, ubi requiescit usque in præsens tempus. Monachi & Canonici S. Petri & S. Secundi, in montem confugientes, in pauperculis habitaculis degebant. Ibi stabant Monachi S. Petri, ubi ecclesia S. Angeli est: & Canonici S. Secundi erant, ubi est planum Areolæ. Cur autem non etiam abstulerunt corpora SS. Mariani & Iacobi? Credo quia sub altari firmiter clausa & murata non ita facile auferri poterant, quam quæ palam stabat ad venerationem exposita incorrupti corporis arca.

[6] In iisdem Additionibus etiam dicitur, quod uti Fredericus primus & filius ejus Henricus Eugubinis optima privilegia contulerunt, [sub Calestino Papa 3.] ita hoc idem fecit Otto Imperator, & Fredericus secundus Imperator similiter: nec aliquid ultra additur: quare verosimile fit quod circa annum MCCC scriptæ sint Additiones istæ, & quidem non sine aliqua confusione; dum pro Cælestino III, qui Henricum prædictum anno MCXCV excommunicavit, cum eoque graves difficultates habuit, nominatur Innocentius III, non nisi tribus post Henrici mortem mensibus factus Pontifex VIII Ianuarii anno MCXCVIII. Causa eos confundendi fuisse videtur, quod item Innocentius sui Pontificatus initio, sicut in Vita ejus legitur, Spoletano Ducatu, qui ab Imperatorio Præfecto Conrado detinebatur potitus, interim dum Philippus Sueviæ & Ottho Saxoniæ Duces per Schisma electi Reges inter se decertant, recuperavit etiam Perusium, Eugubium, Tudertum & Civitatem Castelli cum comitatibus suis, recepto juramento fidelitatis a civibus, baronibus & capitaneis. Sed hoc non impedit quominus Imperalium jugum jam ante excutere conati sint Eugubini occupatis arcibus; novæ autem suæ urbi diffisi, & adventu Henrici cum exercitu in Italiam anno MCXCVI territi, ad tutiora se receperint una cum corpore S. Vbaldi ex Canonica sublato. Neque huic causæ repugnat traditio Eugubinorum de juvencis, [an. 1196 11 Sept.] veteri & sæpe usitato exemplo ad eam rem adhibitis; quos non ducere sed sequi Eugubini voluerint, ubi substitissent animalia sacrum pignus deposituri. Et talis rei monumentum sit quæ in porticu ecclesiæ, nunc S. Vbaldi ecclesia dictæ, pendet catena, velut olim carro protrahendo nexa; & gemina ulmus, ante fores enata (ut fertur) ex stimulis bubulcorum, solo fixis, cum de carro auferenda esset arca. Vt ut est, Translationis festum annue agunt Eugubini die XI Septembris, quando illuc a Clero religioso ac seculari populoque ducitur solennis Proceßio.

[7] In Theatro civitatum & Admirandorum Italiæ, per Ioannem Blau Amstelodami edito fol. 97, [Situs hodiernus urbis verosimile facit,] spectatur Eugubium, delineatum eleganti manu Ignatii Cassettæ, & Vincentii Armanni stylo descriptum, eo situ quem hodie obtinet, in modum trianguli: cujus basis se extendit ad radices montis, sic ut civitas jaceat ferme tota in plano, & sola pars superior, in qua est SS. Mariani & Iacobi Basilica cum palatio Ducali & Episcopio, ex monte leniter declivi pendeat; & ultra palatium atque ecclesiam, quod superest spatium usque ad muros, in conum reductos, nec unam quidem domum habeat, sed hortos ac vineas. Murorum autem pinnatorum, & quadratarum per æqualia fere intervalla turrium eadem ubique forma, ætatem plus quam quadrigentorum annorum referens, satis indicat, hunc esse illum ipsum situm, quem cœpit habere civitas nova sub Henrico filio Friderici. Quanto autem eum magis considero, tanto minus apparet mihi verosimile, [ea contineri partem urbis antiquæ,] quod Oliverius Eugeniusque supponunt, minorem scilicet civitatem, quæ tempore S. Vbaldi conflagravit, adeo alte subductam fuisse in monte, ut mutandus fuerit situs ecclesiæ Cathedralis; potiusque dixerim, totum id quod hodiedum ex monte pendet fuisse non minimam partem veteris Eugubii, ideo tantum inclusam novo, quia continebat Canonicam atque Episcopium. Si enim producta deorsum civitate, placuisset novam alibi Canonicam novumque Episcopium condere; non id fecissent in extremo novæ civitatis angulo, sed urbe media, quo facilis undique fuisset accessus: ad hæc superessent vestigia vel saltem memoriæ aliquæ prioris ecclesiæ atque palatii, in loco extra muros prædictos editiori, quale tamen nihil indicatur a quoquam; sed contrarium potius.

[8] Sane dum monachi S. Petri sursum fugientes dicuntur stetisse, ubi ecclesia S. Angeli est, quæ tamen vix abest 300 paßibus a muro & porta in montis cacumen ducente, satis intelligitur quod ea ecclesia ut nunc, ita & tunc fuerit extra ac supra civitatem: [neque mutata urbe etiam esse mutatam Cathedralem.] quodque adeo ambitus veteris Eugubii, ex clivo pendentis, fuerit fere idem ex parte montis ac nunc est, scilicet a ripa fluvii Caminiani, qua itur in Picenum, usque ad torrentem Cavarelli, seu viam quæ ducit Noceram: quidquid autem infra illos terminos longe lateque per planitiem, regioni jam definitæ subjectam, extenditur, accesserit civitati, sub Henrico VI dilatatæ. Quid? quod e regione Episcopii, ad primum asscensum clivi versus hodiernam Cathedralem ducentis, est ecclesia modica S. Nicolai, primi ut ducitur titularis Patroni, priusquam corpora SS. Mariani atque Iacobi translata Eugubium, occasionem darent mutandæ appellationis. Cum igitur horum amplißimam, ut nunc est, Basilicam video, supra Episcopium laxiori in area locatam; subit cogitare, ecclesiam illam S. Nicolai esse ipsissimam illam Canonicam, quam funditus incensam S. Vbaldus restauravit adhuc Prior; quæque primam suam nomenclaturam receperit, postquam aucta jam plurimum civitatis fortuna, placuit civibus augustiorem longe Basilicam in vicino, sed vacuo supra Episcopium loco collocare; ad quam demum circa annum MCCLXVI absolutam, facta sit translatio Sanctorum Martyrum; non autem S. Vbaldi; quia hic jam olim fuerat subvectus in montem, ex eo quem supra diximus armati Henrici Imperatoris metu, post ejus præsidium ex arcibus dejectum, civitate nova necdum munita. Atque hæc discendi potius quam docendi causa proposita velim examini D. Vincentii Armanni aliorumque eruditorum Eugubii virorum.

CAPUT II.
Corpus cum ecclesia Canonicis Lateranensibus commissum. An digiti articulus ablarus in Germaniam.

[9] Qvomodocumque delatum ex civitate in montem sit corpus S. Ubaldi, credibile est locum depositionis hujus iam antea Deo sacrum fuisse, idque (sicut Eugubinorum traditio habet) sub invocatione Sanctorum Martyrum Gervasii atque Protasii; [Ecclesia S. Eusebii in monte, sub cura Presbyteri unius,] quibus autem documentis probari poßit, quod ait Eugenius, jam tum Parochialem ibi ecclesiam extitisse, libenter discam. Interim ut verosimilius credam, exiguum dumtaxat oratorium eatenus fuisse juxta arcem: donec Eugubini, pro sua erga sanctum suum Patronum religione, qui haud dubie evidentibus indiciis ostenderit istic se velle manere & coli, novam ibi ecclesiam reverenter condiderunt, ubi requiescit usque in præsens tempus, ut inquit auctor Mss. Additionum, ante annos forsan plures quam trecentos. Si autem istius ecclesiæ Presbytero hoc quoque honoris datum est ut Parochi jure ac potestate gauderet; datum id ei est ad eorum qui arcem incolebant præsidiariorum commoditatem. Is vero suberat Priori & Canonicis Cathedralis ecclesiæ, atque hoc in statu res permansit usque ad annum MDXII, quando ejus in melius commutandæ subnata occasio est, quam lubet ex Italico Oliverii & Eugenii Latine explicatam dare.

[10] Ægrotabat graviter gloriosæ memoriæ Pontifex Julius II, eoque increverat morbus, [sanato ad illtus invocationem Iulio 2,] ut die quadam multis horis habitus pro mortuo fuerit. Aderat ægrotanti nepos Franciscus Maria della Rovere Urbinatium Dux, aderant Francisci mater & conjux: qui tali casu, ut par erat, afflicti, nihil præsentius invenere quam vota ad Deum, quibus pollicerentur, quod, si per intercessionem S. Ubaldi, familiæ suæ Patroni singularis, vitam servaret Pontifex, in ejus ecclesiam Eugubii inducerentur Canonici Regulares Congregationis Lateranensis, cum obligatione addendi dotem, justo eorum numero competentem. Audiit tunc pia vota Deus: & jam pœne deposito usque in alterius anni Februarium produxit vitam. Tum Julius, [traditur Canonicis Reg. Lat.] ratum habens suorum votum, decretum edidit, per quod Lateranensibus, sibi commendatis a Nepote suo, tradi jussit Oratorium S. Gervasii (sic enim appellari in ipso Brevi, ait Oliverius) una cum corpore S. Ubaldi ibidem asservato. Opus erat ut Capitulum Canonicorum S. Mariani, penes quos instituendi in montano oratorio Presbyteri jus eatenus fuerat, hoc ipsum cederent Lateranensibus: quare Eugubium missus est Angelus Calliensis Notarius & Cancellarius Ducalis: qui requisitum consensum obtinuit die XV Novembris ejusdem anni MDXII; instrumento desuper confecto, cui subscripserunt D. Carolus Gabrielius Prior, & Canonici undecim. [an. 1513] Itaque anno MDXIII die IV Januarii, de mandato Ducis Eugubium veniens D. Antonius Urbani, Canonicus Urbinas, in possessionem loci ingressus est, eo fine ut ipsum traderet D. Hippolyto Canonico Regulari Lateranensi, illuc venturo cum quinq; lociis; hi autē fuerunt Euangelista Brisselensis, Augustinus Ariminensis, Marcus Cremonensis, Augustinus Spoletanus, & Titus Ferrariensis: prout patet ex instrumento Notarii Eugubini Joannis Francisci qu. Petri Abbati.

[11] Præter ecclesiam seu oratorium aliud ibi tunc non erat quam exigua domuncula, uti unius Presbyteri usibus sufficiens, [cui additur monasterium:] sic angusta religiosis pluribus. Addidit igitur Eugubina civitas liberali dono circumjectum montis spatium; Leo autē X, Julio suffectus, expedivit Breve, quo instructi corrogarent eleemosynas quantas possent, pro monasterii fabrica & ampliatione ecclesiæ. His autem pro amore S Ubaldi affatim collectis, cum titulo Prȩposituræ surrexit monasteriū; & ecclesia in eā quæ modo cernitur formam est reducta: quibus deniq; accessit claustrum, ornatum picturis, Sancti vitam pro majori parte reprȩsentantibus: exindeq; obtinuit ut mons ipse mons S. Ubaldi diceretur. Hæc tamen non ita fieri potuerunt, quin pro conservatione ipsius loci decertandū Lateranensibus fuerit. Etenim Canonici S. Mariani, cum anno MDXIV, intercessione Francisci Mariæ Ducis prænominati, a Leone X absoluti a Regula, Seculares fierent & dicerentur; neque satis æquis oculis conspicerent Lateranensium incrementa in monte, [quod an. 1516 invadentes Canonici Eugubini,] rebellionem Urbinatium contra Ducem suam esse occasionem rati, anno MDXVI eo insolentiæ progressi sunt, ut vi in illos facta, arreptos brachiis de loco expulerint. Commovit ea res populum Eugubinum, apud quem honor & cultus sui Patroni, per Lateranenses insigniter reflorescens, gratiam maximam his conciliaverat. Quapropter convocato generali Consilio, sine mora & summa consensione suffragiorum decretum est, Lateranenses in ea possessione restituendos ac manu tenendos esse: populusq; egressus turmatim in montem, contra Canonicos qui monasteriū occupatum concluserant, [jure compescuntur.] instabat & urgebat ut sibi portæ aperirentur, & Patres expulsi reciperentur. Illis autem nequaquā cedere volentibus, inita tandem aliqua ratio concordiæ est, ut monasterium atq; ecclesia relinquerentur custodiæ duorum Canonicorū, Lateranensis unius alteriusq; Secularis, donec a superiori potestate discerneretur, cujus in ea causa jus potissimum foret. Itum ergo est ad Urbinatis Ducatus Gubernatorem Episcopum Verulanum, Urbini, unde Dux abscesserat, residentem: qui re cognita Commissarium cum militari præsidio mittens Eugubium, jussit ut Lateranensibus sua redderetur possessio: sicuti & factum est.

[12] Narrantur hæc eadem in Lycæo Lateranensi, quod duobus tomis digestum anno MDCXLIX Romanis typis vulgavit Celsus Rosinus, prædictæ Congregationis apud Cæsenam Abbas, nosterque cum istac Romam tenderemus humanißimus hospes. Narrantur autem occasione Stephani Cremonensis, cujus vita & elogium lib. 16 extenditur, & post ea quæ retulimus sic continuatur: [Eo missus Stephanus Cremonen.] Inter hæc & circa ea tempora, inter præcipuos operarios, qui a Lateranensium annuis Synodis de proprio cœtu conscripti fuere, ad eam coloniam pro viribus provehendam & illustrandam, atque majorem Dei in D. Ubaldo gloriam prolatandam, Stephanus Serva Cremonensis extitit. Hic jam confirmatus disciplina, jamque fortis robore, ac per satis multos annos in sua vocatione utiliter militans inter triarios, facta dogmati Lateranensi Canoniæ accessione, in ea assignari postulavit. Quippe præcipua in D. Ubaldum devotionis propensione affectus, tamquam jubar Ordinis splendidissimum; jamque interne se propelli sentiens, tam ad sanctissima ejus veneranda pignora, quæ ibi & integra & palpabilia & ferme vegetantia asservantur, quam ad ibi aliquid ei præstandum peculiaris obsequii, omnem movit lapidem, ut novellos inter accolas enumeraretur. Locum plurimi comprecabantur, [magno vir spiritu,] quos nec montis asperitas nec accessus recessusque hiemales æstivique difficiles, nec rei familiaris egestas, nec emendicatus ex parte victus, nec arcta pro ritu Canonico habitatio deterreret. Ibi totus se dedit laborioso, jugi, maximeque arduo exorcizandi energumenos exercitio, validæ efficacisque caritatis pleno, per quod & Ubaldi sanctissimi intercessio proficua apud Deum elucescebat, & Ordinis Canonici utilis disciplina spiritusque pinguedo commendabatur. Multitudo autem languentium & infirmorum cujuslibet generis eo magis confluebat, quo majore sustinebantur ardore caritatis & virentiore spe atque fiducia: quæ inde accipiebant progressus & incrementa, quod perennes cernerentur restitutæ sanitates, & quoad animum melius semper se habentes redirent universi ad propria.

[13] Ipse statim ab inchoato opere eminere super alios collaborantes cœpit Canonicos, [& experientia ad dæmonum exorcismos,] quia pro ea gerenda omnino provincia præ omnibus factus videbatur. Ætas, doctrina, hilaritas, solertia, firmitas virium, sobrietas, visque compassiva quam miserationem dicunt, ac zelus animarum explicabantur catervatim unitæ in viro. Quin & paucorum mensium exercitatione acquisita experientia super dæmonum artibus, versutia, fallacia, technis eum ceteris quodammodo præambulum constituebat præceptorem, qui constantia vere Sacerdotali & imperio tutæ fiduciæ pleno, totam adversantium potestatem rebelliumque spirituum perrumperet obstinationem. Alia loco facta facies est annorum sex spatio ab accessu, dum pro unico seculari Presbytero, ab alieno nutu pendente, tot strenui decertant pro Dei Divique gloria. Ii quidem in moderandis Præposituræ guberniique habenis, [locum insigniter promovet,] illi in promovendis fabricis & constructione, isti in curandis solandisque miserrime afflictis, desolatis atque vexatis; omnes demum in unum conspirantes sacrificiis, oratione, jejunio, disciplina atque sacræ synaxis sacræque homologesis ministerio. Et licet adversis pluribus impeterentur, non expugnabantur tamen: sed velut aurum in camino depurabantur; addebatque vires ipsa tribulatio, & apud populos confluentes experimento probabatur quanta religio esset, quæ tales operarios sancte efformabat.

[14] Ipse Stephanus, auctus undique talentis & animo, primum gratias annotare, & mira, [Vitam & miracula S. Vbaldi scribit,] quæ indies ad sanctissimi Patris Ubaldi intercessionem ibi fiebant, in commentarios redigere cœpit. Deinceps ad augendam magis ac magis inter fideles devotionem atque spem, Vitæ illius conscribendæ manum admovit. Exerebat vires mira cordis teneritudo in Divum & in illi devotos, ut scilicet honorificaretur Deus in gloria istius, & in istius glorificatione illi bona pariter & animæ & corporis indipiscerentur. Diligens assiduaque pervestigatio in ejus manus dedit opusculum, quod de ejusdem beatissimi Patris vita, eodem pœne superstite, conscripserat Hieronymus Jordanus, Prior Cathedralis Tifernatis: cujus præambula luce præ ceteris securius incessit. [secutus Iordanum Sancto coævū.] Vt autem latius prodesse valeret, qui debitor sapientibus & insipientibus esse cum Apostolo profitebatur, Latine & Italice scripsit. Vices enim miseratus eorum, qui Transalpini sive ex Gallia sive ex Germania accedebant, longam dimensi peregrinationem, sanitate restituta repedantes in patriam, sed ob idiomatis exteri ignorantiam nequirent liberatoris benefactorisque proprii celebrare actus ac merita vitæ, ea una Latinæ linguæ præscriptione illis opportune subvenisse bonum habuit & exitus approbavit. Scripsit ergo Stephanus Vitam, Gratias & Miracula sanctissimi Patris Ubaldi Episcopi Latine & Italice, quæ cusa fuit Parmæ MDXIX.

[15] Nos primo quidem idem Hieronymi Iordani opusculum optaremus consequi sincerum ac purum: tum quid aliunde acceptum addiderit Stephanus ex utriusque scripti collatione discernere; sed nec hactenus quidem ipsius Stephani lucubrationem potuimus adipisci, cogimurque ex Oliverio Eugenioque discere, quæ illi, Iordano nusquam in margine nominato (utpote eo æque ac nos destituti) sub Stephani nomine ediderunt. [A Stephano sumpta narratio de articulo digiti,] Interim omnino credimus solius Stephani esse, quod ex nescio qua nominum personarumque confusione, sub ejus auctoritate, narratur miraculum, velut ad feretrum S. Vbaldi, adhuc palam in ecclesia prostantis, gestum. Accessit ad ipsum, inquit Oliverius, famulorum unus, natione Theutonicus, dixitque: Tu mihi, Domine, adhuc vivens promisisti tantum dare, quantum sufficeret vitæ honeste tolerandæ: nunc autem & te perdo patronum dilectissimum; neque recipio quidquam, quo senectutem meam sustentem. Hæc coram omni populo lacrymabundus cum diceret; ecce tibi, o rem miram! qui jacebat mortuus, manum sinistram dexteræ admovens, simul ab ea chirothecam abstulit, simul dexteri pollicis articulum unum, deditque famulo, solam chirothecam se accipere existimanti, & vel ea sola satis læto. Hanc ergo secum in patriam abstulit, ad castrum Pineti dictum Basileensis diœcesis: cui cum appropinquaret, cœperunt movente nemine pulsari campanæ omnes, stupente ad prodigii novitatem populo, nec ejus causam intelligente. Postera die chirothecam Sancti explicuit famulus, [in Germaniam translato,] repertumque in ea articulum digiti demiratus, ostendit primoribus ipsius castelli, & quanta fuisset Patroni sui demortui sanctitas declaravit. Satis hoc fuit piis hominibus ut collatis ad fabricam eleemosynis nobile templum sub ipsius Sancti nomine conderent, instituerentque Canonicorum Collegium, cujus primus Præpositus esset idem, qui sanctā Reliquiā attulerat, haud ægre sustentandus eleemosynis, propter miraculorum frequentiam ibidem affluentibus.

[16] Hæc si eo modo quo ipsa reddidit Oliverius, etiam scripsit Stephanus, fateamur necesse est, majori eum credulitate quam prudentia fuisse in scribendo versatum: quippe cui ipsum sanctum corpus in promptu habenti, numquam incidit explorare, an revera eidem desset digitus, qui dicebatur in Germaniam ablatus; cum interim quot annis, ut infra apparebit, moris fuerit sacrum corpus repurgare a pulvere coram Confalonerio & Consulibus, novisque vestibus illud induere. Hæc autem indagandæ veritatis negligentia multo portentosior facta est annis post scriptam a Stephano Vitam viginti quinque, quando receptum fuit, quod sequitur & in Cancellaria Communitætis Eugubinæ servatur, testimonium, publica fide signatum hoc tenore. [anno 1544 confirmata ab inde venientibus:] Universis &c. pateat evidenter. Anno Domini MDXLIV, die vero V Aprilis pervenere ad civitatem Eugubii venerabiles DD. Joannes Udalricus & Theobaldus Sessus Cantor, Canonici ecclesiæ Collegiatæ S. Theobaldi oppidi Tannensis, Basileensis diœcesis, causa, ut asseruerunt, videndi visitandiq; ecclesiam & sanctissimum corpus S. Ubaldi, affirmantes se [venisse] dumtaxat ad d. effectum, quia in d. oppido reconditur particula digiti, prælibati gloriosissimi Numinis: sub cujus devotione maximum templum constructum apparet, & successive oppidum ob infinita miracula fuit fabricatum, nomine Tannensis (ad quam ecclesiam omnes convicini & etiam de longe infinitæ personæ utriusque sexus confluunt, porrigentes manus adjutrices) & meritis seu precibus tanti Numinis, sub reverentia & devotione digiti, gratias immortales obtineri affirmarunt, claudos & cæcos sanando, & etiam mortuos suscitando, & a quibuscumque languoribus liberando. Est autem Tannense oppidum, a pinis vulgo Dann vocatum, ideoque ab Oliverio & Eugenio etiam Pinetum dictum in Sundgovia Alsatiæ, Basilea distans circiter sex leucis.

[17] Fierine potuit, ut his tam certa (quemadmodum videbatur) fide relatis, neminis animum pulsaret pia curiositas, [anno 1593] nullo labore explenda, quando iterum denudaretur sacer iste thesaurus? maxime cum ipsius miraculi novitas non modo nihil detrahere deberet æstimationi illius, propter deficientem articulum; sed addere plurimum, propter cultum Sancti tam procul tantaque cum celebritate diffusum? Tandem tamen, post actos a recepto testimonio prædicto annos quinquaginta, factum est aliquid; atque ad perpetuam rei memoriam, vulgatique jam erroris confutationem, manu Marcantonii Timotelli signanum est instrumentum, quod Eugenius ex eodem publicarum scripturarum tabulario transcriptum his verbis exhibet: In Dei nomine. Amen. Anno Domini nostri Jesu Christi MDXCIII, Indictione VI, tempore Pontificatus sanctissimi in Christo P. & D. Clementis, divina providentia Papæ VIII, in ecclesia Divi Protectoris nostri Ubaldi, extra civitatem Eugubii. [post examen publice factum,] Cum vox quædam emissa diu fuerit, & per aures multorum evolaverit, tam in hac civitate Eugubii quam extra eam, quod Reliquiis seu Corpori beatissimi gloriosissimique Protectoris nostri Ubaldi, quod reconditur in monte ab eodem Divo nuncupato, deficeret digitur unus manus dexteræ. Hinc est quod Perillustres Domini Confalonerius & Consules, translati ad ecclesiam præfati D. Ubaldi, ad purgandum dictum corpus, juxta consuetudinem vetustissimam eorumdem Dominorum, divino Spiritu moti, tam ad majorem dictarum sanctarum Reliquiarum conservationem & purgationem, quam ad majorem dilucidationem veritatis, decreverunt de hac re certiores se reddere. Et ad dictum effectum ea qua decuit reverentia corpore translato in angulo d. ecclesiæ, repositoque super una tabula lignea, cooperta candido linteamine, ad majorem commoditatem hoc pium opus exercere debentium; & assistentibus ibidem Perill. D. Annibale de Benis Confalonerio, & D. Jo. Francisco de Leonardis, D. Antonio Milli Regis, D. Spera Traversa Consulibus, ac Illustri D. Comite Gabriele de Gabrielibus, & adm. Rev. D. Constantio Barzio; fuit per manus R. D. Dionysii Vicentini Canonici Regularis Lateranensis, sub quorum custodia degit, & per manus R. D. Antonii Mariæ Vespasiani Capellani eorumdem Perillstr. DD. Confalonerii & Consulum, omni adhibita diligentia d. Corpus a pulvere mundatum, [comperta est falsa;] & ad effectum prædictum fuerunt de ejusdem benedictis manibus extractæ chirothecæ, visæque manus & digiti, qui fuerunt tam a supradictis Dominis ibidem assistentibus, quam a me Notario & Cancellario infrascripto, diligenter inspecti & numerati. Et fuit d. Corpus inventum intactum in cunctis suis partibus, nullo carens digito, articulo, nec alio membro: quin imo, quod mirandum est, adhuc adsunt omnes ungues distincti & clari, ac si d. beatissimus Pater adhuc viveret. Et adhuc durat nævus unus sub maxilla dextera prope guttur: qui nunc ita dignoscitur, ac si paucis abhinc diebus mortuus esset. Et sic postea aptatum Corpus fuit repositum in loco suo, & gratiæ redditæ Deo Opt. Max. de tanto munere.

[18] Quanto hæc operosius solenniusque sunt acta, tanto videntur debuisse efficaciora esse ad penitus abolendam, [& tamen anno 1616 adhuc credita ab Oliverio.] si qua supererat, opinionem deficientis in sacro corpore articuli: & tamen is quem dixi Carolus Oliverius Vincentinus, anno MDCXVI ad S. Vbaldi Exorcista, adeoque solis viginti annis post rem gestam, Perusinis typis vulgavit jam sæpe citatam S. Vbaldi Italicam Vitam, Confalonerio & Consulibus Eugubinis dedicatam, eique cap. 13 inseruit de famulo Theutonico, quæ supra ex eo Latine reddidi. Adeo difficulter excedunt animis præjudicatæ opinationes, quas semel communitas aliqua, nedum natio vel religio integra, suscepit ut veras & a majoribus traditas. Quod si forte in ea prudentior quispiam, contrariæ veritatis luce perstrictus, minus pervicaciter agere velit; torquet se tamen partem in omnem, ut cum totum non poßit, partem aliquam fictionis teneat. Sic alter Vbaldinæ vitæ scriptor Eugenius, videns nequaquam fieri posse, [Eugenius putavit posse de successore eam intelligi,] ut in funere S. Vbaldi factum fuerit quod narratur miraculum, præsumit in successore ac vitæ scriptore Tebaldo, qui etiam ipse objerit cum opinione sanctitatis, factum id esse. Præsumptioni autem isti favet, quod præfati ex Germania Canonici, ecclesiam suam Collegiatam titulo S. Teobaldi appellent; eoque faciant manifestum, SS. Ubaldi & Tebaldi ut nomina, sic & personas confundi.

[19] Sed nescivit Eugenius, præter Tebaldum Electum Eugubinum (vix enim ausim Episcopum dicere, [nesciens a Germanis confundi SS. Vbaldū & Theobaldum.] qui an fuerit aliquando consecratus nescio) nullo vel apud Eugubinos ipsos cultu spectabilem, alium esse S. Theobaldum Eremitam Presbyterum, ut in Commentario prævio dixi, qui colitur XXX Iunii: ubi ostendemus, quomodo is etiam alicubi pingatur & colatur ut Episcopus, quia fuit cum aviæ suæ avunculo, Theobaldo Episcopo Viennensi, vel cum Ubaldo Episcopo Eugubino confusus; alibi simpliciter ut Confessor non Pontifex, pictus in habitu Eremitæ. Hic vero Sanctus, uti ex Vita tunc danda constabit, oriundus territorio Senonensi, castro Pruvino educatus, varieque peregrinatus, demum in Italia prope Vicentiam Venetæ & ditionis urbem vixit & obiit jam Sacerdos ordinatus anno MLXVI. Cujus ossa (ut in Breviarlo Ambianensi legitur) in Galliam translata, multam multis in locis venerationem invenerunt, in diœcesibus scilicet Parisiensi, Remensi, Tullensi, Metensi, Trevirensi, Leodiensi, Æduensi ac Divionensi: per quas Reliquiæ ejus distributæ sunt: quidni etiam Basileensi in Germania? Cultum enim ejus propagatum esse usque Viennam Austriæ demonstrabimus ad dictam diem XXX Iunii; ibidem etiam acturi de variis aliis ejusdem nominis Sanctis, non satis distinctis ab invicem; nihil interim dubitantes, quin ille cujus Venetiis jam inde ab anno MCLXXI extat parochia, per primarum litterarum aphæresim Italis usitaßimam dicta di San Boldo, non Ubaldi Eugubini sit, sed Theobaldi Vicentini.

CAPUT III.
Caroli Oliverii in S. Ubaldi cultu promovendo felix industria.

[20] [Ad Eugubinum monasteriū missus Carolus Oliverius,] Lateranensis Lycæi auctor Celsus Rosinus lib. 3 agens de Carolo Oliverio, postquam per tria alia Congregationis suæ monasteria eumdem deduxit, denique ad Eugubinum S. Vbaldi perveniens, breviter id describit, & ad hujusmodi, inquit, ædes translatus Carolus, concepit ipsis primis diebus devotionem venerationemq; illam erga Divum Præsulem, qua postmodo tantopere floruit, quaque tutatus & adjutus est ad tot egregia omnia præstanda & absolvenda. Perpetes erant vigiliæ ad sacrum tumulum, juges precationes pro vitæ morumque directione ad majorem Dei gloriam obtinenda. Una cum Sacerdotali dignitate induitur animi fortitudine atque præstantia in exorcismorū exercitio, cum alioqui delicatiore corporis temperamēto a natura factus esset. Hinc paulatim cum praxi excrevit adeo capacitas, spiritus, intelligentia, ut ardua penitus ars fiat undique obvia animo, salutem tot languentium anhelanti. Vix credibile est quæ pertulerit, quæ præstiteriti, quot laborum myriadas lubens volens obviarit, [& in officio exorcistæ assiduus,] obierit, perdius in ejurationibus & exorcismis, pernox in vigiliis & oratione. Rebellem contumaciam perditissimorum hostium, nequissimorumque spirituum obstinatos conatus obsepiebat, retundebat, confringebat, constantia majore & animo plusquam ferreo vel adamantino. Octo decemve horas continuas operi sacro plusquam sæpissime dabat, inter sudores & ærumnosas concertationes, orationibus, lectione, jussionibus, aliisque ex arte urgens adversarium.

[21] [felix] Ex universo prope dixerim orbe Christiano, certe ex omni undique Italia ad sacra exciti intercessione Ubaldi, cujus precibus Deus liberationem concedere maxime suevit: & perpauci ac forte nulli sunt, qui non aut incolumes ex integro, aut melius valde habentes retrocedant. Ille vero impense in Sanctum devotus, totusque in illius cultu ac devotione augenda, lapidem omnem movebat, ut Christiana vereque Sacerdotali & Canonica caritate omnibus subveniret. Hinc aquæ, hinc olei speciales benedictiones, hinc ex lampade ante sacrum corpus ardente perenniter alterius olei distributi mirabiles effectus & gratiæ, juxta exigentium pietatem ac devotionem. Atque ideo post annos aliquot notus ita factus est, [atque industrius,] ut in admirationem tot laborum inque amorem laborantis & in præcipuam existimationem confluerent catervatim populi. Ubique vocatus, ubique permeabat. Qui enim ligaturis, facturis, incantationibus, fascinationibus, maleficiis tenebantur, nec tamen Eugubium petere ex aliqua ratione valebant, præsentissimam opem in eo adinveniebant. Umbrorum Picenorumque imprimis oram omnem lustrabat postulatus, Insubres ipsos aliquando comprecatores habuit, & in eis Proceres ac Regulos, quorum & nos humiles epistolas efficacioraque officia aliquando novimus, quibus tamen ille parium accommodavit operæ, aliter forte intus movente aliterque disponente Deo. Quare ab his similibusque aliis inculpatæ vitæ morumque integritatis [experimentis] moti Eugubienses, [civitate donatur ac Prælatura.] illum ex Senatus-consulto Civem Patriciumque elegerunt & crearunt, omnique Civitatis jure liberaliter ac ultronee donarunt. Quin & Congregatio, in tot bonorum operum præmium, promovente maxime & procurante Seraphino Merlino & Hieronymo Onophrio Definitoribus, ipsum ejus monasterii Præpositura decoravit, alacriter ferentibus Provinciæ Patribus, notam virtutem adhuc in externo homine munerari, etsi id esset absque exemplo, si præsentem gubernationis formam in Religione invectam attendamus.

[22] Ab collatis Prælaturæ insignibus sibi auctos sensit stimulos ad æmulanda adhuc meliora charismata, atque incitatius currendum stadium incliti operis. Ea propter nihil remittens assueti instituti, [ab Elisabella Brancaleone adjutus] alliciebat conciliabatque, qua Sacramentorum administratione, qua familiaribus piisque allocutionibus ac salutaribus monitis & cohortatione, quotquot devotio & pietas socios dabat miseris ab diabolica rabie vexatis. Elisabellam Brancaleonam de Ansideis, lectissimam feminam & Perusinarum matronarum decus, præcipuam sacri templi canoniæque adjutricem imprimis habuit, beneficiorum collatorum nomine præ ceteris commendatam. Hujus in Deum inque D. Ubaldum pietas eximia singularisque devotio, externo signorum testimonio comprobata, æternum posteris cordi esse debet ad preces ex animi gratitudine rependendas. Hæc filium, flore ætatis conspicuum & virtutibus viro patricio dignis inclitum, sed maleficio exitiose vexatum, comitata; cum ita disponente Deo, illum ibi ad meliorem vitam evocatum tumulavit; id concepit in D. Ubaldum pietatis inque Carolum animi propensi, ut & per annos plures ad sacram ædem se dederit peregrinam, & sequestrem in pias exercitationes ac meditationes, [edit vitam & miracula S. Vbaldi,] & templum erecto altari dignis ornamentis, sacrariumque pretiosa supellectile ditarit, domumque amplam hospitam Perusii Patribus apertam jusserit. Hujus adjutrice manu animatus Carolus, sanctissimi Ubaldi vitam ac miracula, & Baculum dæmonum, composita evulgavit. Qua in se satis liquido constitit, caritatem operari omnia. Siquidem vir bonus & innocens non ea litterarum supellectile instructus erat, e qua promi posse tale quidpiam crederetur, cum vix superficialiter libasset aliquid doctrinarum Philosophicarum, cetera vero pertæsus, tamquam inflantia & arida spiritui, reliquisset.

[23] Hactenus de Carolo Rosinus: qui deinde in enumeratione scriptorum ejus, post librum de Vita & Miraculis D. Ubaldi, [item gratias ab eo receptas,] ad Vexilliferum & Consules Eugubinos anno MDCXXIII recusum Eugubii apud Marcum Antonium de Triangolis; addit Gratias ab eodem D. Ubaldo illius intercessionem supplicantibus factas, libro uno, ad Alexandrum de Monte Episcopum Eugubinum, qui, mortuo fortaßis jam tum Carolo, Romæ deceßit anno MDCXXVIII XVIII Iulii, quatuor mensibus post editam Romæ, typis Pauli Massotti, alteram Italicam vitam a Michaele Angelo Eugenio Eugubino, [quod etiam fecit Michael Angelus Eugenius,] & dedicatam Francisco Mariæ, hujus nominis secundo, Vrbinatium Duci sexto & ultimo: qui Eugenius, præter alios nobis notos & supra nominatos auctores, laudat Vitas S. Ubaldi, editas a D. Comite Francisco Falcuccio prosa, & Joanne Andrea Palatio versu Latino, aliamque MS. a Fr. Francisco Vandini Eugubino, atque ex omnibus collecta miracula, ordine satis commodo per decem & octo Capita digerit, postquam antiquiora miracula in Actis relata num. 22 strictim, ut referuntur, percurrisset in ipsa Vita cap. 24 Cujus ordinem sequentes, quando alia quæ optaremus antiquiora scripta & edita miracula non submittuntur, Latine loquentem ex Italico Eugenium inducemus, incipiendo a libri pagina 98, cap. 2.

CAPUT IV.
Varia variis beneficia præstita, præsertim energumenis liberatis.

EX ITAL.

[24] Moris erat ut pridie festi S. Vbaldi, corpus ejus, per omnia sua membra flexile, [Sacerdos impurus nequit movere sanctū corpus.] demptis veteribus indumetis, vestiretur novis. Id cū aliquando facturi essent Presbyteri, quibus ante inductos, Canonicos Regulares cura ea commissa erat, atque eum in finem alterum brachiorum sublevare vellent, rigidum illud omnino invenerunt. Attonitis ad hæc singulis, unus eorum, qui actioni huic dabant operam, conscius sibi delicti alicujus, quo corpus animamque inquinans, amiserat puritatem ejusmodi ministerio congruam, abüt e loco: & mox aliis tractabile corpus fuit. Modus autem iste exolevit, postquam id agendo quadam vice læsum nonnihil est latus dexterum: ex illo enim tempore immota perseverat, quam tunc induxerunt sacro corpori, ex subtilissima sindone cerata vestis, totum cooperiens præter faciem, manus atque pedes: nec aliud annue jam mutatur, quam planeta & mitra cum flore qui ori inseritur, & xylino quod gutturi superponitur, & ad multas infirmitates curandas utiliter postea adhibetur. Ita Stephanus Cremonensis.

[25] Parentina mulier, inquit Stephanus (Placentinam facit D. Carolus) cui nomen D. Palma Mag. Antonii, [Resuscitatur parvula lapsa.] filiolarum duarum grandiusculæ uni minusculam alteram servandam commiserat: quarum ista sororculam ulnis sublevans, adeo infeliciter rem aggressa est, ut verso retro capite lapsa pumila in saxum impegerit subitoque obierit. Superveniens casui tam funesto mater, Sanctum invocavit Ubaldum: & mox moveri cœpit quæ videbatur extincta, [& infans a matre dormiente oppressus,] ac sana apparuit. Alia mater cubitum concedens, tam parum provide infantem filiolum sibi collocarat ad latus, ut dormiens eum oppresserit, evigilansque omnino mortuum & toto corpore lividum invenerit: qui tamen, teste D. Stephano, ad votum afflictae matris vitam vigoremque recuperavit.

[26] Anno MDXVII Foroliviensis quædam mulier Assisium ducebat filiam energumenam: [liberatur energumena Assisiū destinata,] quæ cum Eugubio transiens uno solum milliari abesset ab ecclesia S. Ubaldi, obvium habuit quemdam in habitu Franciscano, interrogantem quo filiam duceret. Cumque respondisset, Assisium; respondit ille, Assisii non liberantur energumeni: ducito eam ad S. Ubaldum, ibi liberabitur: ostensaque digito via, disparuit. Obedivit illa, & mox ut ingressa ecclesiam est, puellam vidit liberatam: nec dubitavit, ut scribunt Stephanus Carolusque, qui ipse S. Franciscus apparuerit, atque honorem istum S. Ubaldo cesserit. Iidem referunt Nurciæ fuisse sanctimonialem, quam dæmones tres insidentes adeo crudeliter vexabant, [& monacha Nurciensis.] ut aliquando raptam in aëra ad triginta & plures cubitos præcipitarent, aliquando etiam immitterent in fontem monasterii submergendam. Ad varia Sanctorum loca frustra eam conduxerant propinqui sui, cum denique de S. Ubaldo perlata ad eos fama est. Ad hunc ducendos se cum intelligerent dæmones, nequidquam obnixi, quod dicerent eo nullum majorem hostem se habere, nihil aliud profecerunt, quam ut certos ire magis obfirmarent in proposito; cujus hic successus fuit, ut prius quam finibus Nurciensibus exirent, liberatam se misella senserit: perducta tamen est ad S. Ubaldum, ubi plene constitit de ejus liberatione, postquam applicata essent omnia, per quæ solet peti certitudo.

[27] Filius cujusdam nobilis matronæ de Montone, oppido versus Tifernum sito, [Sanantur inducti a dæmone obsidentemorbi varii.] stomacho & pectore male habebat opera dæmonis insidentis, & liberatus fuit: sicut & a putidis ulceribus eorumdem operatione inveteratis Joannes Antonius, inquilinus territorii Cantianensis sub Eugubinæ civitatis potestate; idque anno MDXIX. Ex ipso Cantianensi oppido nata Paula, plerumque furere videbatur, infessa a ter mille dæmonibus: qui adhibitis sub invocatione S. Ubaldi exorcismis excesserunt omnes, excepto uno, quem ad exercendam mulieris virtutem relinqui placuit Domino unicum quidem solum ferebat Marina Martini de S. Juliana comitatus Perusini: sed nec Romæ quidem potuerat liberari: liberata autem est ad S. Ubaldum. Simili hospite liberata est Primavera ex Burgo sancti Sepulcri, votum Deo ac Sancto nuncupans. Pasqualinus ex Comitatu Eugubino adductus est ut exorcizaretur, itaq; dimitteretur a doloribus toto corpore tantis, ut nec leviter quidem tangi se pateretur; exorcizatus autem, intra unum diem liber fuit. Indidem natus Stephanus, a pari totius corporis cruciatu & scrofulis sanatus est. Impudica mulier, incurabilis cancri coxam exedentis cruciatu compuncta ad pœnitentiam prioris vitæ, mox atque adducta fuit ad S. Ubaldum, cognovit mali causam esse dæmones, quibus tradit erat; iisque expulsis mox sana apparuit.

[28] Tredecim millia dæmoniorum pati dicebatur energumena quædam Eugubina, [Aliæ item ignotæ passiones ex simili causa] cum dolore capitis tam acerbo, ut quovis die minimum ternas defectiones pateretur, mortuæ simillima, donec intercessione S. Ubaldi mundata fuit. Anno MDXIX quinque anni fluxerant, quod frustra medicos fatigaverat mulier Perusina, ignota cunctis infirmitate laborans: sed cum esset ad S. Ubaldum adducta & exorcizata, unus ex quinque diabolis eam obsidentibus clamare cœpit, Cæsi sumus, cæsi sumus: & intra horam omnes excesserunt. Eodem adducta novennis puella, tamquam energumena, a pluribus spiritibus, post exorcismos admotos, dimissa est, uno solo remanente, qui identidem a collo ad pectus sursum ac deorsum commeans adjurantium se Sacerdotum operam ludere videbatur. [& puella decennis,] Unus ergo eorum suspicatus occultum in puella latere peccatum, interrogavit parentes ejus, eoque deprehenso confessam sacramentaliter liberam dimisit. Sed cum ad idem peccatum revertisset misella, reversus ad illam etiam dæmon est: qui cum fuisset iterum simili modo ejectus, serio monita parvula est cautius ut ageret, itaque dimissa. Simili impedimento deprehensus est teneri Sanctes Andreæ ne quidquam proficerent exorcismi: [ac viri duo non rite confessi.] cum autem gravissimum quod gerebat delictum confessione facta expiasset, subito immunem se sensit ab ignota trium annorum infirmitate, propter quam accesserat ad S. Ubaldum, alia omnia remedia frustra expertus. Sic & civis quidam Eugubinus, solitus ad biduum triduumve in furias agi, deprehensus est ideo dæmonibus traditus, quia enormia quædam crimina occultabat: mox autem atque menti suæ redditus, ea est confessus, sana deinceps mente permansit.

[29] Bernardinus Bassettus de Caresto, Eugubini territorii castro, quinque mensibus infirmus ita manebat ut nec cibum, [Item energumeni alii.] nec potum, nec somnum vel quietem capere ullam posset: persuasus autem a D. Stephano, eodem qui hoc & prægressa ac plura sequentia scripsit, ut ad S. Ubaldum transferri se curaret exorcizandum, consilio paruit: & manifestata mali causa, pulsis cito dæmonibus, omnia deinceps facere potuit, quæ sustentandæ naturæ sunt necessaria. Ibidem exorcismis sacris procurata Oliva de Villa-nova, patefactis dæmonibus intra horam est liberata, & simul doloribus, quos toto corpore passa incurabiles erat, jam ab annis decem. Idem, iisdem Stephano & Carolo testibus, Joanninæ Bettonæ contigit. De Elisabeta Andreæ ex oppido S. Constantii diœcesis Urbinatis dicitur, quod quater centenis millibus diabolorum insessa, & ad S. Ubaldum adducta, intra quatriduum fuerit liberata. Ibidem post exorcismos consuetos & copiosi sanguinis vomitum similibus hospitibus liberatus fuit Gratiosus de familia Castalda, contractus membra, nec remedio ullo eatenus curabilis. Tribus quoque millibus dæmoniorum insessa credebatur Elisabetha Rosati tribus continuis mensibus, exorcizataque ut est, subito liberam sese experta fuit. Matrona quædam Perusina, domo nobilis, ex voto adduxit obsessam filiam: & moræ impatiens non poterat consistere intra ecclesiam. Cum tamen tertium rediret, ipso articulo temporis, quo Sacerdos ad aram Gloria in excelsis intonabat; [Occasione hujusmodi obsessionis,] cœpit ex ore puellæ clamare dæmon, Cæsi sumus: & adhibito mox exorcismo recessit, liberam puellam relinquens. At vero ut a septem spiritibus principalibus, multos jam annos Sanctimonialem quamdam Venetam occupantibus, hæc liberaretur, duodecim dierum adjurationibus opus fuit.

[30] Joannes Christophorus, filius Mag. Joannis Antonii Tinti, peregrino plane morbo teneri visus, diligentiam & industriam medicorum pluribus exercebat annis fructu nullo; [Sanctus in forma pauperis eleemosynam petiisse visus est,] cum identidem, nulla apparente ex causa, verteretur in fugam, ac deinde concideret medio in cursu, similis mortuo. Tandem suspicantibus id quod erat amicis, deductus ad S. Ubaldum, liberatus fuit decimo quinto die. Ipso liberationis articulo prandium sumebat pater Cremonæ (an Cremonensis ipse tacent scriptores) sensitque portam pulsari a paupere, Dei ac S. Ubaldi nomine eleemosynam poscente. Huic cum panem jussisset dari, mox recordatus filii ad S. Ubaldum ducti, voluit eumdem pauperem habere convivam: sed a redeuntibus ad portam requisitus, ita nusquam apparuit, ut postea comperta liberatione herilis filii, eodem peracta tempore, non dubitaverint, quin ipse Sanctus voluerit, hoc esse signum beneficii, tunc familiæ isti a se collati. Puella quædam Parmensis, quam esse energumenam constabat, post votum a patre suo nuncupatum S. Ubaldo statim libera apparuit. Francisca vero Bernardini dalla Cerasa ex Mondavia, pluribus insessa dæmoniis, opus habuit ad curationem diebus quindecim.

[31] Mulier, cujus nomen subticuit D. Stephanus, ut rem totam distinctius liberiusque narraret, [& Deipara devotam sibi peccatricem,] annis multis obnoxia fuerat tribus dæmoniis, quorum immunditiis ægre resistebat: sed erat perquam devota Deiparæ, quam sabbatino jejunio solebat honorare, præter stata jejunii quadragesimalis & adventualis tempora, & hanc ob causam impediebantur dæmones eam occidere, quemadmodum facere nitebantur. Hoc in statu peccatricem animam miserata Mater misericordiæ, eidem omni nocte apparebat, dicens: Vade, filia, ad S. Ubaldum, & confitere Patribus peccatum istud, quod nosti præ verecundia numquam a te explicatum fuisse. Appropinquante autem Paschate addebat eadem: Quæso, filia, noli cum tanta spurcitie recipere corpus filii mei, magis enim expediret tibi sic pollutæ ferrum ignitum ore accipere. His mota illa ad ecclesiam S. Ubaldi accessit, confessaque est quidem, sed non integre. [ad integre confitendū inducit,] Desiit ergo ad mensem integrum apparere ei indignata Deipara: quia tamen devotum jejunium continuabat mulier, rursum ei apparuit, reprehendens ipsam de non integre facta confessione, & addens: Scito, filia, quod nisi ego & S. Ubaldus te servaremus, jam pridem fuisses a dæmonibus suffocata. Hoc vero ut cognosceret certius, accidit ut occasione lavandæ supellectilis lineæ vehementer impelleretur a dæmonibus, ut filiolum suum quemdam injiceret caldariæ bullientis lixivii: [quæ deinde apud S. Vbaldum liberatur.] sed simul audiebat ad aurem loquentis sibi Deiparæ vocem, atque a tanto scelere absterrentis tam efficaciter, ut denique portari se ad S. Ubaldum jusserit, riteque confessa plene fuerit liberata.

[32] Anno MDXCVI mense Majo multus advenit energumenorum numerus, ex quibus brevi ad viginti duos mundati fuerunt. [An. 1596 alii plures liberati,] Quin & in ipso ad ecclesiam S. Ubaldi itinere liberatam se sensit Andreana de Frontone, territorii Eugubini loco, postquam conterrita spectris vocibusque horrendis Sancto se commendasset. Judicatum est tamen adhibendos ei exorcismos, ne forte dæmon se occultasset ad tempus: & certam esse illius liberationem constitit. Martius Govidone Fulginas, diu alium nullum capiebat cibum, quam Sacerdotum manibus porrectum: sed ad S. Ubaldi sepulcrum cito fuit ab ignota qua tenebatur infirmitate liberatus. Simile quid accidit cuidam annorum tredecim adolescentulo, multum fatigato: & Livio Eugubino Sancti patrocinium invocanti. Ferocius multo agitabatur decennis puer alius, Christophorus nuncupatus: quem homines plures valentes cohibere nequibant, quo minus elapsus e manibus discerperet sibi vestes, nudus per plateas discursaret, terram sibi in sepulcrum effoderet, obvios quosque correptis armis terreret, seque præcipitare niteretur, aut in luto instar porci volutare. Sed ad S. Ubaldi sepulcrum vim passi dæmones, egredi tandem compulsi sunt. Visum a dæmonibus sublatum, applicitis sub invocatione S. Ubaldi adjurationibus, recepit D. Petrus Perusinus: simili modo Cassandra Fabrianensis adjuta fuit, ut ne ultra a dæmoniis impediretur Sacrum Missæ sacrificium audire, peccata fateri, Christi corpus suscipere.

[33] Claudat hoc argumentum Illustriss. D. Lucretia Bufalini, [atque in his matrona illustriss] quæ non contenta scriptis a Comite Frederico Falcuccio, voluit distinctius a me explicari factam sibi gratiam. Suo ergo ore narravit mihi, quod cum experiendorum exorcismorum causa ad S. Ubaldi subsisteret, die quadam inobservata omnibus descendit de cubiculo, & pedibus versus civitatem perrexit per montis declivium ad eum fontem, qui sub appellatione S. Ubaldi modicus ibi scaturit. Tum pedes denudans & aquam ingressa, maximum refrigerium solatiumque non minimum sentiens, crassam quamdam materiam instar fungi evomuit. Interim supervenere domestici, clam digressam requirentes, reduxeruntque ad S. Ubaldum, ubi adhibitis mox exorcismis patuit multo levius ægræ esse. Non tamen his fuit plene liberata, sed in vigilia gloriosissimi istius Sancti anno MDXCVI ante sacram arcam constitura, ut sibi & puellis aliquot suis, [virtutem etiam experta olei de lampade sumpti.] eodem laborantibus incommodo, medelam impetraret, consecuta est integrum suæ orationis effectum. Narrat autem quod tempore adjurationum sibi adhibitarum, toties levius semper habuerit, quoties ungebatur oleo de ardente ante sacrum corpus lampade sumpto, semper enim ad vomitū mota nescio quale atramentum emittebat ex ore. Cumque eadem ex causa aliquando puellarum unam misisset, prædictum oleum a Sacrista accepturam in lance ad id parata; ivit illa redivitque ad Dominam suam, cum oleo: sed mox ut coram adstitit, elapsa de manibus scutella est, & inversa in terram venit. Saxeum erat pavimentum, scutella siglina, fluidum oleum: & tamen non solum illa rupta non est, sed nec dispersum oleum; quod sublatum a terra mox usum sui liquoris præstitit, nihil differentem ab eo quem naturaliter habet.

CAPUT V.
Gravissimis vitæ periculis eruti & a variis morbis curati, invocato S. Vbaldo.

[34] Marinus Mariotti Rosellini, de Pilonico juris Perusini castro, [Servati, unus ter suspensus:] cum esset captivus, tertio per gulam suspensus fuit, totidemque vicibus liberatus a morte, invocato D. Ubaldi auxilio: ac denique solutus a vinculis, liberatori suo in testimonium attulit statunculum cereum. Agnellus Brugnori, ex oppido Cornabeti Eugubinæ diœcesis, [alii sub ruina arboris,] labi videns quam succidebat arborem, effugere ruinam sibi imminentem voluit nec potuit, ejusque ramos excepit inter tibias suas; sed offensus non est, eo quod S. Ubaldum in ipso discriminis articulo invocarat. Joannes Herculani Eugubinus, [in præcipitio,] terram sub arbore quadam culturæ causa excavans, rupta facilius quam credebat arboris illius radice, dum lapsum declinaturus corpus impetu retro agit, decidit ex monte S. Ubaldini, ubi res agebatur, in præcipitium: sed invocans Sanctum teneri sibi pedem unum sensit, itaque periculum extremum evasit; quod alteri nemini potuit acceptum referre, nemine circa apparente, quam S. Ubaldo quem cadens invocaverat. Simili modo Joannes Marchellus, pellio Eugubinus, [& torrente periclitantes,] dum operis sui causa esset in torrente ad montis pedem fluente, subito ex copia pridianarum pluviarum collectus ingens aquæ vortex de supernis affuit: contra quem frustra sibi in aliqua montis rupe prominenti refugium quæsivit. Nam cum hac ipsa raptus impetu furentis elementi, periclitabatur de vita, donec S. Ubaldum invocans senem conspexit, qui per capillos arreptum in ripa salvum stitit.

[35] Anno MDXIV mulier quædam Cæsenæ, lavandis pannis, aquam caldariæ posuerat supra ignē, [puer in caldariam lapsus,] & in eamdem jam bullientem casu lapsus est parvulus ejus filius: cui cum succurrere melius non posset, invocavit Sanctum, & ad caldariam accedens foras eum extraxit usquequaque illæsum. In quadam concursione militari, [telum infixum gerēs,] teli ferrum humero miles exceperat ita alte infixum, ut telum illud nulla arte extrahere valerent chirurgi: sed quod illi nequibant, propria ipse manu fecit, mox ut Sancto se commendavit facto voto. Sebastianus Boldrini, de Serra S. Abundii in territorio Eugubino, [occidendus ab inimico,] noctu deprehensus domi suæ a quodam suo inimico, cui satellitii Pergulani Præfectus adjutor venerat; nesciens qua parte eorum evaderet manus, per caminum domus subiit versus tectum: & invocato Sancto, sensit se capillis attractum educi per angustias illas, itaque evasit. Mulier quædam, Simona Eugubina nomine, dum Mariotto Oste famulans aquā de puteo esset haustura, [præcipitanda in puteum,] rupto quod rotulā sustinebat ferro, diciduus funis collum ejus implicuit: & quia gravis ac longus erat, implicitam secum trahebat in puteum. Sed assistens ibi quidam vestem cadentis apprehendit, retentamque interrogans quomodo haberet, audivit quod illa vitam salvam acceptam referret Deiparæ virgini sanctoque Ubaldo, quibus se commendaverat, quique visi fuerant manum mento supposuisse. Sed hoc dicto obmutuit, mutaque mansit diebus viginti quatuor. Interim transire illac contigit D. Stephanum qui hæc scripsit, auditoque casu per consuetos exorcismos a dæmone extorsit confessionem facti, quod scilicet ipse ferrum rupisset, ut misellam deturbaret in altissimum istum puteum: quodque jam exire compelleretur per merita S. Ubaldi.

[36] Penon Lombardus Perusii susceperat puteum vacuandum, [vir quidam ex periculo triplici.] & in eumdem minus provide introspiciens corruerat: sed damno nullo, quia cadens voverat se S. Ubaldo. Idem ibidem fabrili intendens operi, ruentem supra se maceriam exceperat; cumque de sepeliendo cadavere soliciti socii rudera amoliuntur, quibus contritum esse totum non dubitabant, præter omnium spem eduxerunt vivum atque incolumen. Idem denique Fabriani, in quadam seditione militari captus, cum pecuniam poscenti militi dare nullam in lytrum posset, jussus est caput amputandum præbere: quod ille sic faciens ut simul S. Ubaldo se commendaret, occulta vi impeditum se sensit miles furiosus, rogavitque quem demum ille Sanctum in suam advocasset tutelam; intelligens vero quod S. Ubaldum, Eugubii patronum; non modo a noxa inferenda abstinuit, sed manu arreptum eduxit in agrum, ne quid simile forsan alius quispiam in eum tentaret.

[37] Bernardinus Mengacci civis Eugubinus, cum suis mercibus alio commeans, [lapsus in latrones,] incidit in latrones duos: quorum alter arreptum allisumque in terram jam fecerat desperare de vita, nisi, eo S. Vbaldum invocante, alius latro socium hostiliter aggressus sic implicuisset luctando, ut interim Bernardino spatium relictum fuerit fugiendi. [alius solus in hostes 50] Nihilo levius periculum evasit Ferrariensis quidam miles, insequentibus eum plus quam quinquaginta equitibus levis armaturæ. Cum enim ad ripam Padi sistere fugam cogeretur, desiliit ex equo, seque metu & armis gravem sub invocatione nominis Ubaldini commisit natatui; & rapidum illum spatiosumque fluvium permeans, feliciter adversam ripam tenuit, hostibus spe sua frustratis. Anno MDLXXXIV Bernardinus d'Agelle Tifernas, graviter vexatus a dæmoniis, bis ab iis in profundum puteum, semel in vallem Ubaldino monti subjectam est præcipitatus: [alii varie periclitati.] semper tamen sine noxa, quia (sicuti reducentibus se consanguineis narrabat) opē tulerant periclitanti sanctissima Virgo Pontifexque Ubaldus. Denique vita servata est puero, in bullientem caldariam lapso; Canonico ecclesiæ Ubaldinæ, multa nive suffocando; fabro cœmentario, sub muri ruinis deprehenso; alteri ab ingenti quercu oppresso; attestantibus omnia prædicta Stephano & Carolo, miraculorum Ubaldinorum scriptoribus, quorum etiam sunt sequentes curationes.

[38] [curati cæci ao muti,] Bartholomæa del Franchetto Eugubina, novem annis visu privata, eumdem voto facto ad S. Ubaldum recuperavit. Lullus ex comitatu Perusino sex filios habebat cæcos mutos ac surdos, quibus omnibus simili voto sensuum usum impertravit. Lucas de Schieggia, castello juris Eugubini, a mensibus quinque mutus, cum ad S. Ubaldum venisset, intra horæ spatium recuperavit loquelam: sed reversus in domum suam, iterum eadem caruit, idque eunti & redeunti usque ad sextam vicem contigit: tunc enim ardentiori affectu S. Ubaldum exoravit, ut a maligni hostis potestate absolveretur, non loquendi tantum sed etiam excreandi facultatem impedientis, ut hominem suffocaret: & quod petiit impetravit, liber deinceps ab omni molestia. Mulier Tifernensis, decem diebus muta; & Hieronymus Philippi de Brusa & alia mulier de Crocicchio, quæ sunt gemina Perusini comitatus castella, invocato S. Ubaldo similiter loquelam receperunt. Denique Octavius Marchini, sclopetarius Romæ vicinus, ecclesiæ Canonicorum Regularium a Pace cognominatæ, ad solum contactum chirothecæ unius, quæ S. Ubaldi fuerat, visum, loquelam & sanitatem recuperavit.

[39] Narrat D. Stephanus, quod anno MDXIX Eugubio Parmam proficiscens, [item claudi] circa Cantianum occurrit cuidam Joanni Antonio misere claudicanti, qui cum de malo suo interrogatus quale esset, a medicis formicam appellari dixisset; Non ita est, inquit Pater, sed dæmones te affligunt, vade ad S. Ubaldum, & sanaberis. Ita uterque in viam suam abiit. Biennio autem post, cum Stephanus Eugubium redisset, advenit eodem dictus Joannes Antonius, exorcismos expetens: quibus inchoatis, ab octodecim plagis quæ patebant in ejus crure tantus emanavit fœtor, ut quamvis ea de causa ad liberiorem aërem prodiisset cum energumeno suo exorcista, nequiret tamen sacras adjurationes præ nausea percurrere, nisi obversis in aliam partem humeris: interim vero gravius quam antea patiebatur infirmus, qui tamen intra mensem unum absque alio medicamine convaluit ibi, [& capite ac stomacho dolentes,] meritis S. Ubaldi. Eodem anno in festo S. Joannis Bapt. ex Marchia Anconitana advenit claudus alius, qui absque adjutorio nequibat ambulare: nec diu in ecclesia mansit Sanctum invocans, quin impetrarit speratum beneficium. Similiter Perusinus quidam, volaticos cruciatus grandes in uno brachiorum patiens, post exorcismos orans in ecclesia, quantum uni Missæ audiendæ sufficeret, plane consanatus fuit. Matrona quoque Perusina, dolore capitis tremoreque & palpitatione cordis ac stomacho laborabat, ita ut nullam corporis sui partem tangi pateretur absque gravi molestia, cui curandæ sexennio integræ nihil non adhibuerat medicaminis: sed adhibitis exorcismis intra horæ spatium tota convaluit: sicut & alia ejus civis, quæ simili laborans malo, & intelligens quid alteri accidisset, eumdem experta est medicum, & idem reperit beneficium.

[40] Anastasia de Firminiano, Urbinatis territorii castro, præter cordis stomachique dolores tantum frigus patiebatur in pedibus, ut conglaciati viderentur. Hæc mox ac venit ad S. Ubaldum statim liberata est duplici priori malo: sed quindecim diebus opus habuit ut liberaretur a dæmoniis pedes insidentibus, qui vix demum multo cum labore expulsi cesserunt cumque stridoribus horrendis. Simile in simili casu beneficium obtigit vigesimo deprecationis die Bernardinæ Joannis qu. [herniosi.] Laurentii de S. Angelo Urbinatis diœcesis. Puer quidam Eugubii, grandi laborans hernia, anxiam habebat matrem: quæ vespere quodam cubitum eum componens, conversa ad S. Ubaldi ecclesiam, petiit ut filio suo succurreret. Eadem vero nocte apparuit Sanctus, jubens ut parvulum portaret ad suum sepulcrum: quod illa postero mane factura, sanatum reperit: ivit tamen quo jussa erat, ut gratiam puero factam gratulabunda enarraret, & eleemosynam suæ tenuitati competentem pro eodem offerret. Eodem incommodo liberatos se ad invocationem Sancti sunt professi Joannes Benedictus Manfredini, & Barnabæus Pasquini de Gezolo.

[41] [graviter informa apparente eis sancto,] Fr. Silvester de Callio Ordinis S. Mariæ de Scopeto, in canonica S. Secundi Eugubini graviter infirmatus, S. Vbaldum invocavit: qui eadem nocte ipsi apparens, Quia tam ferventer, inquit, invocas me, ecce me præsentem, quid vis ut faciam tibi? Visus est ille sibi exiliisse de lecto, ac genibus flexis petiisse sanitatem: tumque ipsius Sancti manu duci per monasterium, sigillatimque ad refectorium, ubi esurialem cœnulam degustaverit, pruna & uvas, reductusque ad lectum in eo postera die sanum se invenerit: quare primo mane ad S. Ubaldum venit, ibique votivo sacrificio debitas pro sanitate recuperata gratiarum reddidit actiones. Mariottus Antonii Cellini de Costano, Assisiensis diœcesis, quartanis febribus adductus ad mortem, monitusque ab adstantibus ut ad Ubaldum converteretur, quod ore non poterat fecit affectu: statimque apparuit ei Sanctus, dixitque debere eum subvenire mulieri cuidam valde egenti, atque disparuit. Eodem tempore recepit linguæ usum infirmus, jussamque advocari mulierem, quæ Blasina nuncupabatur, interrogavit de suarum rerum statu: quam vere egentem comperiens, pro modulo suo juvit, statimque convaluit. Pisauriensis etiam civis, cui multi de sua familia obierant, & jam uxor filiusque graviter ægrotabant, in notitiam S. Ubaldi adductus a circumstantibus, ipsi commendavit se suosque, & omnes mox convaluerunt.

[42] Maria Altimaris de Caorle, & Magdalena Gasparini Urbinas a capitis, [item phrenetici,] cordis & stomachi doloribus meruerunt liberari per S. Ubaldum. Gravius periclitabatur Elisabetha Mariani Ser-Jacobi-Antonii Eugubini, phrenetica & a duodecim diebus nullo cibo refecta, unde deposita a medicis, dicebatur postridie moritura: sed ad ecclesiam S. Ubaldi delata & exorcismis procurata, convaluit. Toto corpore cruciabatur, quandoque etiam de statu mentis dejiciebatur Petrus Baptistæ ex comitatu Fulginate: sed ad S. Ubaldum accedens, & exorcismos super se fieri petens, pulsis dæmonibus liber rediit. Balsia de Parenzo male affectum caput applicans reverenter arcæ illi, in qua jacet sacrum S. Ubaldi corpus, dolorem a se repulit. Intra horam etiam, qua ibidem fuit Marinus Angelus de Camerino, liberatus est a phrenesi sæpius recurrere solita: quod & Paulo de Sanctis Eugubino accidit: & rusticus quidam Insulæ Costacciari solutus fuit atrocissimo cruciatu brachii: & nobilis cujusdam Perusinæ filia, a cingulo ad pedes contracta, corporis accepit rectitudinem. Alia nobilis Cremonensis, melancholico humore prægravata, mente debilis & phrenetica apparebat; voto autem ad S. Ubaldum facto a consanguineis, exorcizata fuit, magnoque molimine expulsi dæmones liberam dimisere. Plurimi etiam epilepsia laborantes, ejusdem meritis curati sunt: ex quibus nominantur Marcus Ferrarii Parmensis, & Aloysius de Quintavelle Comitatus Eugubini.

[43] [varie ægrotantes,] Scrophulas patiebatur cum dolore totius corporis Sebastianus, ex eodem Eugubino Comitatu; sed ad S. Ubaldi ecclesiam veniens fuit intra diem sanatus. Sic & Franciscus Fanensis convaluit ab ischiade, & ab acerbissima febre Clara, filia D. Antonii Marioni Eugubini. Francisca autem Fabrianensis gravem excussit melancholiam, super lectum S. Ubaldi incumbens. Angela Sutriensis facto voto visitandi corporis sancti, quo tempore passim dysenteria vulgabatur, immunis a publica lue evasit: & matrona quædam professa est, quod attactu coronæ precatoriæ, quæ sacro corpori admota fuerat, liberata sit a sævissimo dolore aurium; Franciscus autem Simonis Perusinus a febri tertiana; ac denique matrona nobilis Perusina a gravi dæmonum infestatione, sicut narrant sæpius nominati Domini Stephanus & Carolus.

[44] [orphana in fossam a tutore injecta,] Sub Pontificatu Alexandri VI puella decennis, magnarum facultatum hæres, orphana fuerat derelicta sub tutela cujusdam sui cognati germani: qui occasionem hanc suam esse ratus, ad ingentes opes levi periculo comparandas, eductam ad vineas innocentulam, eo loco ubi subterranea via antiquitus ducta variis per intervalla patebat spiraculis, in eorum unum præcipitavit, jacto desuper grandi saxo, quo opprimeretur. Ad lapidis cadentis strepitum excitata illa, sanctum invocavit Ubaldum ac deinceps vocem compressit nihil læsa: viditque accedentem ad se grandævum senem, cujus solius præsentia abigebantur serpentes aliaque animalia venenata, ad ipsam appropinquantia: atque ita totis novem diebus ibi mansit, nullo utens cibo. Interim contigit venatores Dominæ Ducissæ Urbinatis Elisabetæ illac transire, [nono die salva educitur:] & audire voces lamentantis puellæ: qui ad spiraculi ostium accedentes, atque ex puella quod factum fuerat intelligentes, Dominæ suæ retulerunt rem totam: hæc vero mox certos homines misit, qui misellam educerent. Ergo qui missi erant, utrique extremitati funis, ad id parati, aptaverunt par equestrium stapedum, dimiseruntque in cryptam, eo modo ut positis intra stapedes pedibus, manibus funem apprehendens, haud difficulter extrahi posset. Sed longo extenuata jejunio debilior erat, quam ut ipsa se regere ac juvare posset. Opus ergo habuit adjutorio senis custodis sui, qui plantis aptaret stapedes, manibus funem, sublevatumque a terra tali componeret situ, quo opus erat ut extrahi posset. Quo facto oblata Ducissæ est, quæ bene curatam brevique restitutam sibi, caram deinceps habuit; nihil dubitans, quin senex, a puella visus, fuerit S. Ubaldus quem invocarat. Ita uterque scriptor præfatus.

[45] [capti a Turcis 400 viri,] Petrus Antonius Frederici de Marcatello Ducatus Urbinatis, cum aliis quadrigentis in mari captus a Turcis, atque ad remum applicitus erat: cumque inclementius ipse ac socii haberentur, cœperunt quique invocare Sanctos quibus specialius afficiebantur, & Petrus Antonius potissime implorabat auxilium Lauretanæ Virginis, S. Ubaldi, & S. Francisci. Fluxerant a voto nuncupato tres dies, cum Petrus Antonius, tædio victus, Ah S. Ubalde, inquit, quomodo fieri potest ut non juves me, qui tibi tam devotus semper vixi? Aurora surgebat cum hæc diceret: moxque sopiri sibi visus conspexit tres Sanctos a se appellatos, qui etiam ceteris omnibus pariter apparuere, dicentes sibi, Surgite & abite liberi. [& fulmina ictus] Tunc simul omnibus catena de pedibus excidit, ipsique constrictos somno Turcos partim provolverunt in mare, partim redegerunt in potestatem, suaque vice remigare jussis ad reditum in Italiam usi sunt. In agro degebat Antonius Joannis de Castello Sigelli; um subito ingruens procella vehemens imbrem tonitruaq; effudit cum fulmine, quod in ipsum cadens, vestes omnes ex uno latere usque ad calceum absumpsit, personæ vero ipsius noxam nullam intulit: quia invocaverat S. Ubaldum: & hoc etiam contigit filiæ Antonii de Cisterna.

CAPVT VI.
Auxilium obsessis, captivis, puerperis præbitum a S. Vbaldo. Injurii puniti.

[46] Vrbis Eugubinæ protectorem strenuum semper se demonstravit S. Ubaldus, [Defensum ab hostibus Eugubium,] ac sigillatim anno MDXVII, cum omnia circum concuterentur bello, cædibus, atque rapinis, civitas & territorium Eugubinum commune aliis evaserunt discrimen. Dictum exemplis magis specificis confirmo. Urbinatē Ducatum occupare volens Dux Valentinus, propofuerat Eugubinos vastare. Misit ergo ad eum finem multo cum milite ex Tribunis unum, D. Michaelettem: qui cum jam solum septem milliaribus distaret Eugubio, vocem a tergo inclamantem audivit, retrocedere minaciter jubentis. Idq; testificatus est, jussus causam reddere non impleti mandati: nec divinari potest, cujus alterius vox ea fuerit, quam S. Ubaldi. [tribus vicibus,] Alias Capitaneus quidā, cum exercitu positus in campo circa Mondolfum, oppidum vicinum Senogalliæ Ducatus Urbinatis, decreverat expugnato loco prædicto transire Eugubium ad eumdem finem. Quod consilium cum quibusdam familiarioribus indicasset; Per salutem, inquit unus, tuam, ne feceris: nimis enim robustum defensorē civitas illa habet in monte sibi imminente. Risit alter objectum sibi inanem, ut credebat, terrorem, perstititq; in consilio: sed eodem mane velitatum egressus, grave vulnus in tabernaculum retulit, quod vel invitum coëgit dimittere expeditionem propositam. Braccius de Montone, fretus præparata ab amicis suis Eugubinis proditione, urbē subactum ibat; resque eo processerat, ut eo jam intra mœnia recepto fugam pleriq; civium in montem caperent. Hi cum ad medium montem venissent, istuc ubi fons Lavelli scaturit, apparuit eis S. Ubaldus, mādans ut reverterentur in urbem, futurum enim ut recederet Braccius, simulq; versus eam formavit manu signum Crucis. Illi ergo revertentes viderunt cum impetu fugientes Braccianos, acsi innumerabilis exercitus urgeret; itaque impletum est ipsius Braccii vaticinium, quo dixerat ingrediens, suam esse urbem, nisi montanus ille Senex prohiberet.

[47] Anno MDLVII, cum victor Carolus VIII Rex Franciæ Italiam percursaret, [Civitella,] Neapolitanum regnum a parte Aprutina ingressurus, sistere coactus fuit ad Civitellā, cujus incolæ aliquamdiu sustinuerunt vim Francorum, & iteratos eorū assultus. Sed abundante obsidentium numero lassati, nec nō inopia victus ad extrema redacti, constituerunt generose erumpere & ultimas vires experiri: quod ut facerent animo magis Christiane præparato, placuit quærere cujusnā Sancti dies postridie occurreret, cujus tutelæ se commēdarent. Inventus est diei isti S. Ubaldus præsidere. Et cives quidē se ipsi commiserunt, postero autem mane viderunt exercitum, jussu Regis alio properantis abductum a mœniis, seq; solutos periculo. [Bastia,] Bastia Perusini agri castellum est, cujus propugnatores cum se animosius defendissent contra Hispanos, cæsis etiam aliquot ipsorum Capitaneis, seque omnes propterea trucidandos metuerent, invocaverunt S. Ubaldum, & condonata eis vita fuit. [Montecchium,] Valentini Ducis tempore obsidebatur castellum Montecchii Nucerinæ diœcesis, metuentesque incolȩ, ne per vim locus caperetur, decreverunt muliebris sexus turbam omnem emittendam foras. Egressæ illæ obviarunt equestri cuida turmæ, quam ducebat Petri Corazzæ filius: qui eis visis versus illas ferebatur laxatis habenis, impetu incursurus, nisi ipsæ animadverso periculo S. Ubaldum invocassent. Quo facto non potuerūt equi ipsorum ultro agi calcaribus, sed retroacti coegerunt sessores suos agnoscere, quanta esset S. Ubaldi virtus, alioque deflectere, lætantibus ad tam insperatam liberationem mulieribus.

[48] [Puniuntur injuris in corpus ejus,] Venit aliquando ad ecclesiam S. Ubaldi homo, aut parum credulus, aut nimium curiosus, qui sanctum corpus virga contigit, addiditque blasphemans; Nihil hoc corpus differre videtur, a quovis alio corpore mortuo. Sed non diu dilata ultio divina est: vix enim ad montis pedem pervenerat, cum subito tremore correptus in terram corruit & expiravit. Stabant ante ecclesiam eamdem ulmi duæ, quas fama est natas ex stimulis eorum qui boves minabant, [in arbores ante ecclesiā stantes,] sursum trabentes in carro sacrum depositum. Cum autem Ducatus Urbini esset sub regimine Illustrissimi Domini Ducis Guidonis, & ad custodiam montis Ubaldini locati præsidiari ducenti; unus ex iis, patria Calliensis, lanceas duas manu tenens, modo unam modo alteram in dictas arbores vibrabat. Vidit hoc superveniens D. Bernardinus dalla Branca, tunc ecclesiæ Custos, hominemque admonuit ut cessaret a percutiendis arboribus, istic ad memoriam S. Ubaldi stantibus. Monitorem importunum proterve contempsit miles, iterumque unam lacearum evibravit: sed maximo mox dolore constrictus brachia, eoque in momenta singula crescente, intra horæ spatium expiravit miser, nullo edito pœnitentiæ signo. Hæc D. Stephanus, qui & sequentia pleraque scripsit. [in sanctum ipsum,]

[49] Apud Joannem Baldinacci Eugubinum hospes degebat Bononiensis quidam. Huic cum Baldinaccius laudaret ex occasione S. Ubaldum: Merito, inquit Bononiensis, eum laudas, poterat enim esse coquus S. Petronii. Verum tantus subito cruciatus in eum irruit, ut mori se crederet; monitusque a Sancto contumeliose habito indulgentiam petere, se conjecit in genua, statimque levatus est. Quidam Eugubinus civis, [& festum violantes.] Gualdensem rusticum videns arantem cum bobus, monuit tali die, qui S. Ubaldo sacer esset, cessandum ab opere. Ille vero contemptim respondit, nihil juris esse S. Ubaldo trans flumen. Neque vero Gualdenses ad eamdem, ad quam Eugubini, observantiam obligantur. Vindicatus tamen contemptus fuit eadem nocte, per mortē unius e bobus illis. Simili die Pergulana mulier sata mundabat ab inutilibus herbis, similiterque respondit, non habere Sanctum quod curet ultra montes: & ipsa nocte, subita morte extincta fuit. Propter ejusmodi etiam responsum mulier quædam Montonensis, panem quem tali die immiserat furno, indidem extraxit nigrum atque fœtentem instar putridæ carnis, ita ut nec animantia quidem bruta gustare eum voluerint. Perusino cuidam, ad venationem egredienti, cum diceretur, ut in festo S. Ubaldi prius Missam audiret: Quid mihi, inquit, cum S. Ribaldo: & ad primum jactum crepuit ei sclopus suus, manumque abstulit.

[50] Cuidam Eugubini territorii loco vehemens imminebat imber diraque tempestas, [Aversæ tempestates.] quam mulier una paupercula formidans, ad S. Ubaldi ecclesiam se convertit dicens: O S. Ubalde ab agello meo procellam hanc averte: & ego facta messe quartam modii partem ad tuum altare offeram. Auditas preces manifestavit eventus: cum enim omnia circumquaque pessum dedisset exortus turbo pluvialis, solus ille agellus indemnis mansit, præbuitque devotæ illi unde suum promissum solveret. Territorii Perusini villa, cui nomen Bosco, annua grandine jam pluries attrita, cum vidisset toties amissam spem futuræ messis, afflicti incolæ, voverunt quotannis Missas aliquot ad S. Ubaldi honorem curandas, exindeque nil tale passi sunt. [redditæ pecudes abacta;] Sebastianus Boldrini de Serra S. Abundii, propter metum inimicorum quos ibi habebat, ad territorium Senogalliense amandaverat pascenda animalia sua: sed usdem inimicis agentibus persuasum est illius urbis magistratui, ut dicta animalia, prætextu quodam colorato, addicerentur fisco. Quod intelligens Sebastianus ac vehementer dolens, flexis ad terram genibus, opem S. Ubaldi poposcit; ipsaque nocte animalia illa, ducente nemine, ad herile stabulum redierunt.

[51] [restinctum incendium;] Franciscus Georgii, territorii Eugubini colonus, animadverso transitu militum metuque hinc concepto, sugerat in vicinos montes; unde vidit milites ingredi in domum suam, iisque digressis attolli ingentem ab ea fumum. Versus itaque ad ecclesiam S. Ubaldi, hunc oravit, ut sui misericordia tangeretur: & domum rediit, invenitque paleam quidem, qua lectus instratus erat, lecticamque combustam; reliquæ tamen domui, quæ exceptis muris tota fere ligneis constabat tabulis, flammam pepercisse. [liberantur 3 captivi solutis vinculis,] Petrus-Antonius & Fridericus Pisaurienses fratres captivi tenebrantur in Rupe Pisaurensi, divisi cubiculis unus supra alterum; quando unus interrogavit alterum, quomodo se haberet. Hoc vero respondente, quod male: Fac, inquit prior, sicut ego feci votum S. Ubaldo: ecce enim hoc facienti rupta sunt vincula. Nec mora rupta sunt etiam alteri exemplum secuto, & ambo liberi evaserunt. Barnabas quidam, ex castello S. Peregrini, quod est ditionis ecclesiasticæ, ibidem detinebatur captivus, ligatis manibus pedibusque: invocato autem S. Ubaldo solutum se reperit, fugamque arripuit. Fugienti autem apparuit subito vir in habitu Canonici Regularis: qui interroganti nihil respondit, sed adeo celeriter ambulando præcessit, ut alter subsequi ægre posset; cum vero in tutū locum jam pervenisset Barnabas, disparuit homo iste, creditusq; est ipse fuisse Sanctus, qui fuerat invocatus.

[52] Baldantonius Euangelistæ Eugubinus, Pergulæ captus & Pisaurum adductus, [item alii 2.] periclitabatur de capite, solvere nequiens lytrum quod jubebatur intra triduum repræsentare, alioqui vita mulctandus. Hoc in metu Sanctum invocavit Ubaldum, caputque inseruit ferreæ cuidam crati, ac denique etiam corpus totum per eam traxit, desiliitque adjutus a sene quodam, ibidem apparente viamque & modum evadendi monstrante. Franciscus Petri Andreæ, eodem quo prior loco captus abductusque Senogalliam, quatuor continuis noctibus soluta sibi vincula reperit, Sancto invocato. Sed fugam capiens, semperque retractus, denique & lancea in guttur percussus fuit, sine damno tamen. Quinta denique nocte ardentius Sarictum invocans, iterum solutus redivit in patriam, obstante nemine. Alii viginti sex tenebantur Pisauri omnes in cippo & catenis cum justa custodia, [& 26.] post primum autem somnum inventi sunt soluti, iterumque religati arctius quam ante. Sed cum etiā hac vice soluta vincula custodes viderent, noluerunt ea amplius adstringere, sed solicitius detinuere d onec adesset lytrū quod pacti fuerant: qui hoc titulo gratias egerunt Sancto quem invocaverant. Matthæus Mag. Francisci Mantuani, Camerini vinctus, rogavit Sanctum, ut siquidem ipse propter peccata sua esset indignus misericordia, [item alius,] respiceret tamen uxorem ac filiam: & hoc dicenti subiit animum explorare portam carceris sui: quæ cum ultro aperiretur, se foras proripuit & Eugubium rediit. [& innocens a cæde sibi imputata.] Thomas Jacobi Forosemproniensis, accusatus de cæde socii cujusdam sui, Pergulæ attinebatur in carcere, ubi tertio subjectus est quæstioni, cū invocato Sancto non sensisset torturam. Quadam ergo nocte innocentiam suam & magnam erga ipsum devotionem S. Ubaldo exponens, auxilium postulabat: quando ei apparuit Sanctus & manu apprehēsum eduxit ex carcere: ille vero conspiciens solo indusio se tectum, petiit ut sibi liceret redire vestesque sumere. Redivit autem, sed carcerem firmiter clausum reperit. Tum demum quid ageretur sentiens (nam priora quasi per somnium agi videbantur) rediir ubi dimiserat Sanctum, eique se devote inclinavit: hic autem disparuit, & liberum plane Thomam reliquit. Atque hæc omnia narravit Stephanus, & Carolus confirmavit.

[53] Joannina Joannini de Murano Venetiis periclitabatur in partu, anxiumque vehementer habebat maritum: quem cum una vicinarum hortaretur, ut votum S. Ubaldo pro uxore faceret, [juvantur parturientes,] audivit intus loquentem sibi dicentemque, Condona tuo inimico quod peccavit in te, si gratiam postulas. Paruit Joanninus, & mulier peperit: sicut etiam fecit Silvestrina Jacobi Baldassini Eugubii, ad primum conspectum imaginis Ubaldinæ. Erat forte Nurciæ Antonius Mantuanus, cum intellexit mulierem quamdam in puerperio periclitari quintum jam diem: misit ergo ei frustillum de petra veteris arcæ S. Ubaldi, ad cujus contactum statim fœtus in lucem prodiit. Quo tempore adhuc sub custodia secularis alicujus Sacerdotis corpus sanctum erat, [Indigni nequeunt corpus videre,] accidit eorum uni ut arcam aperiens, in gratiam quorumdam hospitū, vacuam inveniret, forsan quia illi indigni erant aspectu rei tam sanctȩ. Turbatus eo successu Sacerdos, & Eugubinorum indignationem metuens, descendebat versus civitatem: jamque ad duo millia passuum processerat, quando obviam ei factus senex quispiam, intellecta mœroris causa, solari eum cœpit, persuasitque redire unde venerat, iterumque inspicere arcam. Ivit ergo, & in arca corpus sicut antea reperiens, vix dubitavit quin senex suus consolator, ipse S. Ubaldus fuerit.

[54] Angelus Gambocci Eugubinus, morti appropinquans, vocari jussit liberos suos, [aliæ necessitates cu rantur,] quibus commendavit cultum beatissimæ Virginis & S. Ubaldi, asseruitque, quod quia eorum ecclesiam omni Dominica visitaverat, eosdem habuerit visibiliter assistentes sibi in extrema contra dæmones lucta, & eos valenter superaverit. Anno MDCXV puella quædam ex Valle-Topina, ad S. Ubaldum ducta accessit; eo quod marito desponsa, usque tunc impediretur a dæmonio eidem cohabitare: quatuor autem diebus, quibus apud S. Ubaldum mansit, absque ullo impedimento cum eodem manere, [etiam oleo lampadis.] loqui, & versari potuit. Postrema hæc D. Stephani sunt; quibus ex D. Carolo adde, quod infinita fere miracula scribi possent, si enumerarentur ea quæ fiunt mediante oleo, sumpto ex lampade, ante sanctum corpus ardente: constat enim ejus usu varios fuisse liberatos a scrofulis, capitis, auriumve dolore, & infirmitatibus aliis. Neque vero de his dubitari sinit ingens multitudo eorum qui prædictum oleum pie postulant, pro eoq; exhibendo non modice fatigant custodes: quos nemo sane tali de causa inquietaret, nisi docuisset experientia, multum efficaciæ oleo isti esse divinitus inditum.

CAPUT VII.
De Familia Baldassina, ex qua S. Ubaldus creditur prodiisse.

[55] In hoc nostro opere, quo explicantur Sanctorum virtutes, non solemus agere de cujusque genere atque majoribus, nisi quatenus apud Actorum scriptores antiquos id reperimus annotatum; eo quod experientia compererimus, nihil esse incertum magis pluribusque salebris implicatum, [Ex residuis istius familiæ monumentis,] quam studium quo præsentis seculi inanis curiositas plerorumque scriptorum præsertim in Italia exercet diligentiam, ut familias, quas laudatas cupiunt, quam antiquißimas faciant, & si fieri poßit etiam cum Romanis vetustioribus connectant, eisque varios Sanctos antiquos innectant. Non potui tamen Eugubinorum eruditißimo Vincentio Armanni negare, quo minus de ea familia hic agerem, quæ S. Vbaldum protulisse creditur, per ipsius Sancti Aviam Prudentiam, filiam Armanni de Armannis, connexa familiæ Armanniorum. Et sane non adeo antiqua res est, ut verosimilitudinem notitiæ hactenus in publicis scriptis servatæ excedat. Convenit etiam servare memoriam nobilißimæ familiæ, [Vincentio Armanni donatis an. 1670,] apud Eugubinos jam ferme extinctæ. Vltimus fortasse Baldaßinus de Baldaßinis Canonicus Eugubinus, anno MDCLXX podagra chiragraque afflictus & lecto affixus, Francisco Thomaßini de Costacciaro Notario publico, pro se scribenti die XXIX Octobris, coram Horatio Marioni & Horatio Rafaelli Canonicis & Comitibus Francisco Maria Gabrielli atque Antonio Rinaldo della Branca, tamquam testibus ad id vocatis, dictavit signavitque donationem chartarum, ad familiam suam pertinentium atque apud se residuarum, in favorem prædicti Vincentii Armanni, quem confidebat eæs optime servaturum: utpote qui totus antiquariæ investigationis studio deditus, licet jam pridem oculis captus, ejusmodi cimeliis optime uti novit, ad res patrias illustrandas instructus plus quam mille codicibus manuscriptis.

[56] Hic ergo Vincentius, totam quæ de Baldaßina familia potuit colligi notitiam, sub hac Epitome nobis misit. [collecta epitome] Quam plurimis de Aula Serenissimi Francisci Mariæ de Ruvere sexti Ducis Urbini, ac Principis inter omnes alios sui ævi procul dubio eruditissimi & sapientissimi, notum est… quod multa laudabiliter loquebatur de nobilitate Baldassinæ familiæ, qua illa fruebatur priscis temporibus. Nos autem nullum alium stipitem invenimus antiquiorem Baldassino, viro nobili ac strenuo, degente vitam Eugubii anno DCCCCLX, ut probabilissimum est, ab ætate Pacis sui filii, qui erat maritatus anno MII. Ejus uxor fuit Prudentia, filia Armanni de Armannis Comitis Agelli, qui dedit ei pro dote mille septingentos florenos in bonis Comitatus Castri Agelli prædicti, ut constat ex Instrumento per rogitum Leonis Fornarii Notarii & Judicis Imperialis de anno MII. Paci viro suo præfato peperit Prudentia duos filios, Rovaldum & Ubaldum. [docet sancti avum & aviam, patrem & patruum] Rovaldus genuit D. Ubaldum Episcopum Eugubinum & Sperandiam, mulierem pariter pientissimam. Ex filiis & descendentibus Ubaldi factæ sunt quam plures stirpes sub nomine Baldassinorum; quæ in nostra civitate aut extinctæ aut amissæ sunt, forsan alio profectæ; sicut accidit illi quæ in Alemannia floruisse & adhuc florere dicitur, sub eodem cognomento Baldassinorum: nam ibi sumpsit initium a Baldassino de Eugubio, qui militavit in castris Federici Ænobarbi anno MCLXII, & ab ipso Imperatore honoribus ditatus fuit. Post longum temporis cursum, videlicet anno MCCCC, Joannes, de eadem posteritate supradicti Ruvaldi-Ubaldi, petens Senogalliam, plantavit in illa civitate suam familiam, quæ opibus & nobilitate pollet sub ipsomet Baldassinorum cognomento. [& posteros ex hoc natos,] Familiæ tam grandis & tam vetustæ, in patria parvulæ vix reliquiæ su persunt de latere Lucæ, qui a suis descendentibus Luca de I Ricordi nuncupatus est, propter documenta quæ filiis reliquit anno MCCCCII. Hanc progeniem potentissimi Comites de Monte-feretro, postquam Eugubium lapsum fuit in eorum ditionem; deinde Principes successores, hoc est Duces de Ruvere, & ipsum Publicum Eugubinum privilegiis atque benevolentia amplexi sunt, in honorem D. Ubaldi.

[57] Vt vero appareat quibus compendiosa hæc relatio nitatur fundamentis, placet ipsa Ricorda, id est Memorialia prædicti Lucæ hic subjungere, qualia ex originalibus, ipsius propria manu antiquitus scripta reperit, in spissa charta atramento jam rufo atque evanescenti, & in formam probantem redegit, postridie indicatæ superius donationis Hippolytus Ronconi, Notarius publicus & Cancellarius Communitatis Euguibinæ: quæ ex simplicißimo vulgari Italico Latine redditat sic sonant: Die VI Julii MCCCCI. [juxta Recorda Lucæ Baldassini de an 1041.] Ego (Lucas Pacis Baldaßini) commemoro filiis meis (Paci & aliis) qualiter Baldassinus fuit avus Baldi sancti. Vixit ille anno MII; &filium habuit Pacem natum anno MXX. Pax habuit filios Rovaldum & Baldum. Ex Rovaldo nati sunt Baldus Sanctus & Sperandia. Ex Baldo (S. Vbaldi patruo) processit anno MLXXX Baldassinus, qui genuit Baldum & Andream; Baldum anno MCVIII, Andream anno MCX. Baldus genuit Giobelardinum anno MCXXXVI; Andreas Theodorum anno MCXXXIX. Giobelardinus genuit Pacem & Baldassinum, Pacem anno MCLX, Baldassinum anno MCLXII; & hic in bello secutus est Federicum Barbarossam &c. Omißis aliis sequuntur infrascripta. Vlterius vobis dico quod D. Prudentia, nata ex Armanno Armanni, fuit avia Baldi sancti, & habuit dotem mille sexcentorum florenorum in fundis sitis intra territorium Agelii, sicut liquet ex instrumento rogato a Ser-Leone Fornari circa annum millesimum: & sic intellexi ex avo meo, hic autem a suis progenitoribus.

[58] [reperta an. 1608.] Hactenus verba Lucæ, quæ una cum vetustis e quibus decerpta sunt exemplaribus Vincentio Armanni tradens Baldaßinus de Baldaßinis sic testatur: Fidem facio prædictas scripturas fuisse a me quamdiu vixi in patria & Francisco Baldassini patre meo solicite custoditas, tamquam certas & veraces: earumque etiam meminit prædictus pater meus in quodam suo memoriali libro sic scribens. Lucas progenitor noster reliquit memorias aliquas circa familiam nostram: quas cum invenissem penes avum meum, nec commode possem eas ipse legere, legendas exhibui Comiti Joanni Bapt. Cantalmaggio: qui mihi dixit eas concernere antiquitatem familiæ nostræ, & esse pulcras diligenterque servandas. Etiam pater Lucæ manu sua ibidem scripserat nescio quid de antiquitate suorum majorum, quod non puto magni momenti fore, postquam ego per Dei auxilium sustuli omnem difficultatem. Conservate tamen, filii, diligenter easdem chartas, ne pereant, sed tenete eas conjunctas, quandoquidem placuit Deo ut felici casu invenirentur: quod si invenissem pendente lite, quam habui cum Falcuccio, non emersissent mihi ex ea tanta incommoda & dispendia. Laudetur Deus in donis suis, hac die X Augusti MDCVIII.

[59] Triennio post hæc sic dictata & tradita, sanitati suæ redditus prænominatus Canonicus Baldaßinus Francisci de Baldaßinis, [quibus consonat Diurnum Ms.] produxit die XX Maji anni MDCLXXIII quinternum, ut ipse loquitur, antiquum, sive ut nominat Notarius Cæsar Triangolus, authenticum exemplar ejus rogatus, Diurnum de rebus domesticis de familia de Baldassinis, ubi inter alia legebatur vulgari Italica lingua. Quantum possum volo omnia deducere clare: vidi enim cuncta pessum ire, neque æstimari memorias antenatorum nostrorum, quas illi multas ac pulcras reliquerunt. Verumtamen dico, [ex memoriis scriptis seculo 12] quod Theodorus, qui natus est anno MCXXXIX, scriptum reliquit in suis memorialibus, quod Pax uxorem duxit Prudentiam, natam ex Armanno Armandi, filio Alfonsi Armanni; Alfonsus fuit unus ex generosioribus militibus quos habuit nostra civitas Eugubii, servivitque Principibus multis in supremis functionibus: majorque nonagenario ambulabat, corpore instar cannæ erecto, portabatque gladium, & comedebat perquam modice, vixit autem centum & quinque annis, mensibusque & diebus aliquot; [de familia Armanniorum,] & funus ejus tota civitas comitata est. Prudentia autem fuit ex formosioribus puellis totius. Umbriæ, multum requisita a magnatibus, quia pater ejus perquam dives erat. Illa vero solum habuit fratrem unicum, qui ab omnibus diligebatur, & amicitiam ejus unusquisque ambiebat, propterea quod esset bonus gladio, nobilis valde & opulentissimus; duxit autem uxorem, nobilem Perusinam ex familia Raneriorum: totoque octiduo hospitatus est Carpiani, quod erat castellum familiæ Baldassinæ, emptum a nostris antenatis, qui tunc possidebant alia loca non longe Carpiano. Atque hoc est totum quod scriptum reliquit Theodorus in libro, qui habebat operculum ligneum, pelle male habita obductum.

[60] [& seculo 13] Baldassinus, qui vixit anno MCCXXXVII, scriptum reliquit, quod Baldassinus, qui ivit ad bellum cum viginti quinque juvenibus voluntariis in Germaniam ad servitium Federici Imperatoris dicti Barbarossæ, cum armis & equis im pendio proprio, fuit ruina nostræ familiæ, propter immodicas expensas quas fecit per suam ambitionem, cujus nullum alium fructum retulit, quam quod fuerit socius Imperatori in bello, sitque declaratus Comes Imperii, atque acceperit feudum unum &c. & omißis aliis quæ sequuntur, auctor Diurni ipsum hoc modo concludit. Scripsi in principio hujus libri quantum satis est, [post multas similes amissas reliquis,] legite ea sæpe & scribite etiam ipsi ea quæ contingent temporibus vestris. Ego senex sum & vidi aliqua, quæ mihi non parum displicuerunt: sigillatim quod mater mea, unum librorum horum habebat in angulo camini ad faciendas assaturas. Ah! considerate quam male perierint antiquæ scripturæ: nam meo tempore erant tres libri, quorum unus spectabat domum, alter continebat memorialia, relicta a Baldo Giobelardino, Baldassino, Andrea, Theodoro & aliis senioribus nostris; tertius habebat inscripta omnia instrumenta & conventiones ad familiam spectantes, cum nominibus Notariorum, sicuti videbitis jam inde ab anno DCCCCXXII, quia ea ibi scripsit Andreas, qui natus est anno MCX, & prosecutus fuit scriptionem (sicut videbitis) ultra annum MCXXXII; & dicit ea sic se invenisse. Res sunt pulchræ, quas non debetis in risum vertere, quia tempus consumit & perdit omnia.

[61] Talia necdum erant reperta, quando Franciscus Baldaßini cum Falcuccio, uti dicit, lite contendit super veritate suæ familiæ, ab eodem unde natus S Vbaldus fuit stipite descendentis, itaque agendum ei testimoniis fuit a voce communi traditioneque petitis, unde inter Acta dicti Processus etiam exhibitum est hujusmodi documentum. [Huc accedit traditio Eugubinorū 100 testibus firmata.] Die V Aprilis MDCVI per nos præsentes & infrascriptos fit plena & indubitata fides, qualiter omni tempore vitæ nostræ audivimus semper & vulgo dici, per publicam vocem & famam, quod gloriosus S. Ubaldus fuit civis nostræ civitatis Eugubii, & ex familia Baldassinorum: neque recordamur quod umquam audiverimus dici contrarium, scilicet quod Sanctus fuerit de alia civitate aut familia. Et hoc ipsum semper audivimus, habemusque per traditionem nostrorum seniorum: a quibus etiam audivimus, quod hoc habuerint ipsi successive a majoribus suis. De qua publicissima voce & fama plenissime informati, ad instantiam devotarum personarum, approbantes quidquid supra scriptum est, propria manu subscripsimus huic chartæ; quam volumus omni loco ac tempore valere pro publica & authentica fide, tamquam si scripta esset manu Notarii. Et in fide veritatis.

[62] Ego Ludovicus Ludovici facio fidem, nomine D. Antonii Rogai, soceri mei annorum octoginta, affirmatis quantum supra, eo quod ipse propter morbum inhabilis sit ad scribendum, mihique commisit hanc fidem faciendam.

[63] Ego Bartholomæus Biscazanti, annorum sexaginta sex incirca, affirmo quantum supra. Atque in hunc modum subscribunt alii usque ad centum: ipsi vero chartæ, in judicio exhibitæ die XXVII Julii anno MDCXXVII, subscribit Pinolus Notarius. [& processus contra eum qui Vbaldinos substituerat.]

[64] Extat etiamnum apud Vincentium Armanni processus totus: qui si viginti annis duravit, quemadmodum videtur colligi ex tam disparatis annis scriptæ & exhibitæ attestationis prædictæ, apparet difficilem litem fuisse; neque prorsus decisam; cum scriberet Vitam S. Vbaldi Eugenius, qui propterea non sit ausus definire quidpiam; excusans se, quod nullus antiquorum scriptorum nomen familiæ certæ expresserit. Interim notatis in margine nominibus Comitis Falcuccii & D. Caroli, satis indicat hos esse, quorum alius Ubaldinæ, alius Baldassinæ familiæ sanctum adscripserit; quod fortaßis prædictæ liti occasionem primam dedit. Interim agnoscit Eugenius, pro Baldassinis publicam vocem ac famam & traditionem populi Eugubini stare: de Ubaldinis vero ait constare per auctorem, qui hujus familiæ historiam accuratißime scripsit, quod ii tempore S. Ubaldi necdum sese extenderant extra Civitatem & Dominium Florentinum: quodque eorum posseßiones in valle Mugelli, adeo regaliter ostentatæ tempore Frederici II, necdum se extenderint trans Apenninum usque ad mare Hadriaticum propagatæ, quando illi transierunt Eugubium, ipsamque pro patria habere elegerunt, ubi ab aliquot seculis usque in præsens sustinent honoratiora quæque munia. [Soror sancti Sperandia]

[65] Quod attinet ad Sperandiam, S. Ubaldi sororem, ea ab auctore Diurni vocatur Sancta: sed omnino existimo, factum id esse occasione nominis communis cum S. Sperandia Eugubina, nata, ut ait Iacobillus, circa annum MCCXVI ex familia Sperandiorum: cujus festum agitur Cinguli in Piceno in monasterio Benedictinarum Virginum, ab ipsa dicto S. Sperandiæ, Dominica prima Septembris, licet obierit die XI istius mensis: ad quem diem de ea agemus copiose satis, utpote a manuscriptis impreßisque documentis de ejus vita & cultu optime instructi. Soror autem S. Ubaldi, longe ipsa senior, matrimonio juncta fuisse videtur; ex ejusque filio proceßisse parvulus Sancti Nepos, filius nepotis sui, quem solum ex omnibus Eugubinorum obsidibus humiliter petiit a Frederico & absolute recepit, ut dicitur in Vita num. [diversa a juniore hujus nominis Sancta.] 17. Sed ea progenies pridem extincta videtur fuisse, quandoquidem Eugubinarum familiarum nulla hodie prætendat se ab Sorore sancti Protectoris descendere. De Baldo, ejusdem Sancti subpatrueli, qui dicitur natus anno MCVIII in eodem Diario, legitur quod fuerit appellatus Pater Patriæ, vir plane eximius; & de hujus Baldi filio Giobelardino, quod Carpiani Dominium præsenti pecunia emit, vitæ vir optimæ, generosus ac locuples: deni que de Giobelardini filio Baldassino, quod socium belli habuit Horatium Baldi Armannii, consanguineum vel affinem suum, annorum XIX adolescentem, vultu pulcrum, virtute cultum, animo generosum.

DE BEATO SIMONE STOK
ORDINIS CARMELITARVM PRIORE GENERALI
BURDEGALÆ IN AQUITANIA

ANNO MCCLXV.

[Commentarius]

Simon Stock, Ordinis Carmelitarum Prior Generalis, Burdegalæ in Aquitania (B.)

AUCTORE D. P.

[1] Communis Martyrologii Supplementum, pro usu Carmelitani Ordinis excusum in membrana ante finem seculi XV, ad diem XVII Kalendas junii hæc jubet addere: Civitate Burdegala B. Simonis Stok Anglici, [Cultus in Martyrologio] Deiferæ Virgini Mariæ singulariter devoti, ac miraculorum coruscatione gloriosi: quæ verba etiam leguntur in Additionibus Molani ad Vsuardum, excusis anno MDLXXXXIII. Prius autem quam Supplementum istud imprimeretur, imo prius quam ars typographica ipsa in usum reciperetur, compositum fuit Burdegalæ Officium proprium, cujus anno MCCCCXXXV descriptum exemplar ibidem servari, per authenticas litteras edoctum se scribit Lezana Impressum id deinde in eadem civitate fuit anno MDLXXX, [&Breviario Ordinis.] & nuper anno MDCLXXII insertum Ordinis totius Breviario, plane sicut ipsum antea suæ Vineæ Carmelitanæ inseruerat R. P Daniel a Virgine Maria num. 878, ubi, vel in Breviario legi poterit. Interim certum est, Officium de Communi Confessoris non Pontificis, & quidem duplex, in usu fuisse saltem ab anno MDLIV. Nam in Kalendario Breviarii Romæ excusi sic habetur, teste Lezana, qui hanc ex eo Orationem recitat: Deus, qui nobis Sanctum dedisti Simonem Rectorem & Patrem; quem, dum viveret, Filio tuo & ejus gloriosissimæ Matri, puro corde & sincera devotione, servire voluisti; tuam imploramus clementiam, ut cujus gaudemus meritis, tranquilla prosperitate in tua jugiter laude lætemur, ejusque instruamur exemplis.

[2] Vitam scripserunt, inquit anno MDLVII Ioannes Balæus Centuria: 4 num. 7 de scriptoribus Angliæ, Monaldus Rosarius Vasco, [Vita scripta Gallice a Rolando Bouchier an. 1513] Rolandus Bouchier Hannonius, & Nicolaus Harlemensis Battavus, viri suis temporibus, id est in confinio seculi XV & XVI, eruditi. Ex his solus Rolandus ad manus nostras venit, in Carmelo Valencenensi, ubi is anno MDXIII prædictam Vitam scripsit loci Prior, Latine redditam per R. P. Philippum a Visitatione, ejusdem Carmeli ante hos decem annos Suppriorem, qui & petiit ut eamdem his nostris Sanctorum Actis insererem. Facerem id equidem libentißime, si, quod per ipsum fortaßis mihi licet, per alios ejusdem Ordinis æque liceret, addere Annotationes aliquas more nostro, quibus indicentur errata & dubia secernantur. Præterea abstinet nos ab eo consilio Petrus Swaningthonus, B. Simonis individuus comes, [alia auct. Swaningthono coævo extare Burdegala dicitur,] & Actorum ejus scriptor, qui primus Burdigalæ, B. Simone vita functo, publicus fuit Theologiæ Professor, sicuti lego apud Theophilum Raynaudum nostrum in Scapulari Partheno-Carmelico p. 2 qu. 1 cap. 1. Ea enim Acta in tablino Burdegalensis monasterii asservari asserit Ioannes Cheronius pag. 165 Vindiciarum privilegiati Scapularis, ex eisque producit Visienem B. Simonis, Ioanni Launoyo suspectam. Cur enim post tantas circa visionis istius veritatem contentiones, adhuc supprimitur Vita illa, subtrahiturque judicio & examini publico, etiam in hac novißima & amplißima Speculi Carmelitici editione, monumentis tota Europa conquisitis aucta? Sane præ Vita Bellorosiana S. Angeli, jam quater quiniesve recusa, inseri novo speculo merebatur.

[3] [hæc dum expectatur] Nihil ei præjudicatum volo, sed neque me obligatum puto, vel credere auctori adhuc latenti, vel loco scriptoris coævi producere alterum, totis duobus seculis posteriorem. Sufficiat ergo pars elogii ex præcitato Ioanne Grosso Clave 3 Viridarii, quæ est de Sanctis quibusdam Ordinis. Undecimus fuit S. Simon Stok natione Anglicus, sextus Generalis Ordinis. Qui ante adventum Fratrum Carmelitarum ad Angliam spiritu prophetico illos expectavit, in trunco concavo ducens vitam solitariam, & ideo a trunco, qui vulgari Anglico Stok vocatur, Simon Stok vulgariter nuncupatur. Postquam vero per suum ministrum intellexit, quod Domini videlicet Vesci & Grey, Barones, Fratres aliquos de monte Carmeli ad Angliam duxissent, & illos in conventibus Alnewici & Aylesfordiæ religiose fundassent, prædictam vitam solitariam remisit, & sacrum Ordinem Carmelitarum, quem diu divina revelatione expectavit, ibi cum magna devotione intravit. Processu vero temporis in quodam Capitulo generali, in Provincia Anglica celebrato, miraculose in Generalem Ordinis sui fuit electus, [datur elogiū ex Grosso.] quem religiose & sancte rexit. Quo tempore S. Ludovicus Rex Franciæ, ratione miraculi sibi per Virginem gloriosam Mariam in mari juxta montem Carmeli ostensi, Fratres de monte ipso duxit in Franciam… Iste Sanctus in vita sua multis claruit miraculis, de quibus aliqua in medium proferamus. Quadam namque die Missam celebrare proposuit, credens omnia requisita habere; cumque ad Calicis ministrationem pervenisset, vino destitutus, aquam, ad instar D. N. Jesu Christi, in vinum convertit, cum qua Missam celebravit inceptam. Jugiter denique ab esu carnium abstinens, quodam tempore cibum in domo germani sui sumebat: cui frater in prandio piscem coctum præsentavit: qui ad jussionem viri Dei in aquam projectus, mox natavit illæsus… Sanctus iste Simon centesimo ætatis suæ anno, dum in Provincia Vasconiæ visitavit, XVI mensis Maji, in conventu Burdegaliæ ab hac luce migravit, ubi ejus corpus multis clarens miraculis requiescit: & ideo a quibusdam dicitur S. Simon Stok de Vasconia, a quibusdam nominatur S. Simon Stok de Burdegalia: sed S. Simon Stok de Anglia, ubi suam traxit originem, rectius dicitur & nuncupatur. Hactenus Grossus in MS. Francofurtensi.

[4] Est Alnewicum in Northumbria, Anglicanarum provinciarum ad Boream ultima, [Ingressus S. Simon Ordinem an. 1240] sicut e converso Australium omnium prima est Cantia, in eaque Aylesfordia: de utraque autem fundatione habemus apud Lezanam antiquos hosce versus, pingui minerva descriptos: quibus tamen quoad tempus magis fidimus, quam Palæonydoro aut aliis, perturbatißimam (ut alibi vidimus) Chronologiam instituentibus.

Anno milleno ducenteno quadrageno,
Olim Carmelitæ capiunt ad tempora vitæ,
Carinis * cessi primis, in Borea loca Vesci.
Richard in claustro Grey primo fixit in Austro.
Quæ loca concessi Carmelitis ego Vesci,
Perci fundavit: Deus huic sibi nos sociavit.

Verosimile est carmina hæc, vel ab ipsomet Ioanne Vesci vel saltem ipsius jussu composita, sumpta esse ex marmorea aliqua tabula, exposita, more antiquarum fundationum, supra portam Alnewi censis conventus; unde constaret, fundum a Vesciis donatum fuisse, domum constructam a Perciis, quæ etiam ipsa est nobilis familia in Northumbria. Tempus autem optime convenit cum anno decretæ cœptæque transmigrationis, [eodem brevi aucto fit Prior anno 1245.] qui fuit MCCXXXVIII. Neque fidem superat quod B. Simon, sanctitatis fama celeberrimus in Anglia & annos forte natus LXXXV quando ingressus est Ordinem, tantam gratiam ei conciliaverit apud Anglos, ut festinatis incrementis auctus conventus Aylesfordiensis idoneus fuerit, qui præ aliis novis fundationibus exciperet anno MCCXLV Alanum Priorem, e Syria in Europam advectum ad certius cognoscendas ordinandasque res Ordinis, tam feliciter cœpti propagari. Itaque celebratum est ibi primum in Cismarinis partibus Capitulum: in quo judicatum fuit expedire, ut hic, ubi major jam erat & sperabatur cito futurus maximus numerus Religiosorum, per conventus provinciasque plures divivendorum, esset totius Ordinis commune Caput; pro quo in Oriente satis foret Vicarius, qui ibi foveret ac solaretur Reliquias seniorum & generosiorum, volentium in Terra sancta perseverare. Inter hos autem esse volens Alanus ipse, Prioratu ceßit, & pro eo suffragiis communibus electus est Simon.

[5] Vellem nunc Acta Simonis in Generalatu, præstantiaque in vita atque post mortem miracula colligere, & de Reliquiis etiam quæ nonnullis in locis esse dicuntur disserere: sed consultius mihi multo esse videtur, omnia ista servare posteris, supplementum Maji facturis, postquam illi nacti fuerint integram Swavinghtoni narrationem. Interim videantur Speculi Carmelitani pars 4 ad hunc XVI Maji, atque inter Notata prævia ad Vitam §. 6, & Appendix ad eamdem Vitam; ex, qua noto quod anno MDCXLV in itinere Romano ad Capitulum sui Ordinis R. P. Iacobus Emans, S. Theologiæ Doctor Coloniensis, Bolzanum divertens (oppidum id Tiroli est, vulgo Bolzen) vidit audivitque & per epistolam post reditum Colonia datam sic testatus est: Ibi in ecclesia Patrum Prædicatorum sacellum est, S. Simoni Stok dicatum, [ejus cultus Bolzani in Tiroli.] & in eo altare pulcherrimum ipsius S. Simonis, constructum circa annum Christi MDCXXVI, ex voto per quemdam nobilem Gaudentium Botsch zu Zwingenberg, Archiducis Leopoldi felicis memoriæ Marescalcum Tirolensem, eo fine, ut mediante intercessione B. V. Mariæ de monte Carmeli & S. Simonis, impetrare posset heredem. Contigit autem ut erecto jam altari Deus votum illius exaudiret, eidemque heredem filiam concederet. Et ecce hora qua conjux prædicti Nobilis concepit, contigit ut noctu campanula ejusdem sacelli in campanili, quod idem sacellum S. Simonis speciale habet, ultro pulsaretur. Mortuo autem eodem Nobili, eadem hora obitus, tabula seu imago S. Simonis ex altari in terram decidit: estque hoc valde apud PP. Prædicatores ejusdem loci celebre, peperitque eidem sacello magnam inter homines devotionem, quæ etiamnum ibidem perseverat: semper enim sunt in eodem sacello frequentes homines, S. Simoni supplicantes.

[Annotatum]

* al Concessi

DE B. FRANCISCO SENENSI ORDINIS SERVORUM B. MARIÆ
SENIS IN HETRVRIA.

AN MCCCXXV.

[Praefatio]

Franciscus Senensis Ord. Servorum B. Mariæ, Senis in Hetruria (B.)

AUCTORE D. P.

[1] Sena vetus, civitas Virginis (hoc enim titulo præ aliis cunctis Hetruriæ gloriatur) quotquot cælo Divos intulit, intulit autem plurimos, partim jam memoratos, partim memorandos deinceps in hoc Opere; totidem mundo magistros dedit insignis erga sanctißimam Dei matrem amoris. Inter hos non postremum locum deberi B. Francisco huic, [De hoc B. Mariæ cultore insigni] Ordinis Servorum ejus Presbytero, vel a morte declaratum est libro illo, quod ex ore defuncti efflorescens, sui admirationem auxit, foliis singulis Ave Maria legendum offerens. Vitam ex Chronico Servorum Michaelis Poccrantii Florentini in suos ejusdem Ordinis Annales transcribens Archangelus Gianius Cent. 1. lib.7 cap. 10, eam hac Annotatione conclusit anno MDCXVII; Gesta B. Francisci ab annis fere ducentis conscripsere plures, e vetustis monumentis Senensium Notatiorum: omnia tamen pressius collegit circa annum MCCCCL Fr. Paulus Atavantes ad Pium II, [instrumenta antiqua frustra quæsita:] & Nicolaus Borghesius, a quibus postea Pocciantus in Chronico. Nec multum ab his discrepat Possevinus noster in Apparatu, ubi agens de Nicolao Burgensio, Equite & Senatore Senensi (de quo nos pluribus XXX Aprilis in Analectis de S. Catharina Senensi) cum inter ejus scripta munerat Vitam B. Francisci, quam Paulus Florentinius Theologus Ordinis Servorum dicavit Pio II: ita tamen ut secundum Possevinum una eademque sit Vita, quam Nicolaus conscripsit & Paulus dicavit.

[2] [datur Vita ex Chronico Ordinis] Vt ut est, laboravimus multum per R. P. Sebastianum de Comitibus, nostri nunc Collegii Rectorem Senis, tunc, id est, anno MDCLXXIII ibidem concionatorem, ut vel Vitam istam, vel veterum Notarialium instrumentorum quidquam nancisceremur: sed frustra: quamvis Reverendißimus Pater Generalis Servorum Vincentius Luchesinus, pro suo affectu in nostram Societatem, in qua tres fratres germanos habebat, totum excuti jußisset archivium; omnia enim authentica Romam ablata dicebantur, in ordine ad promovendum canonizationis negotium. Dabimus ergo Vitam ex Pocciantio, qui uno post duos prædictos seculo scripsit, & edidit Chronicon suum anno MDLXVI; in Annotata relaturi, si quid in Gianio aliisque post editis libris eo spectans reperiatur. Dabimus deinde depositiones testium ex Italico Latinas, ex Processu qui anno MDCXXII, ut præfertur, institutus fuit in Curia Archiepiscopali Senensi, [& Processus formatus an. 1622.] ad instantiam RR. Patrum FF. Joannis Maria de Savinis & Philippi Monte-Boni Senensium, vice ac nomine Prioris & Confratrum S. Mariæ Servorum Senensis civitatis, agentibus Illustrissimi Baliæ Collegii deputatis Illustriss. & Excellentiss. D. Federigo de Forteguerris, & Illustriss. Don Octavio de Silvestris, duobus ex Illustrissimo illo Collegio, & Illustriss. ac Excellentiss. Don Virgilio de Vecchis, a secretis Legum & Patritio Senensi; prout de eorum deputatione constare dixerunt ex decreto ejusdem Illustriss. Collegii, sub die XV mensis Julii anno MDCXXII, in libro Deliberationum fol. 30, manu Excellentis D. Venturæ de Burghesiis, ejusdem Collegii Cancellarii.

[3] Cum autem testes citati, & coram prædictis personaliter constituti, [Ex stylo Notariali colligitur,] cœperint audiri ipso, quem diximus, anno MDCXXII die XXII Octobris; ultimus vero eorum comparuisse legatur die VII Februarii ejusdem anni MDCXXII; cujus depositionem die Februarii ejusdem XI secuta est inspectio sacri corporis, facta per Illustriss. D. Vicarium Generalem Iudicem in causa delegatum; patet evidenter apud Senenses usque ad prædictum annum & ultra perdurasse (quin & hodiedum perdurare audio) Stylum illum Notarialem, quem sæpe notavimus in variis Sanctorum ac Beatorum Episcoporum Vitis, publicisque Instrumentis eo spectantibus; morem scilicet præveniendi novem mensibus initium anni communis seu Romani; eumque auspicandi XXV Martii, ipsius scilicet Dominicæ Incarnationis festo. Ex hoc porro consequens est, quod, [quod obierit Beatu an. 1325] cum B. Franciscus dicitur obiisse Senis anno MCCCXXVI, in Vigilia aut Festo Ascensionis Christi; annus adhuc numerari debeat more communi MCCCXXV: qui cum Pascha suum celebraverit die VII Aprilis, Ascensionem debuit celebravisse XVI Maji: adeo ut hic dies B. Francisco natalis fuerit, aut saltem dies hunc præcedens. Vigiliam notant Pocciantius & Gianius, vetustiorum (ut præsumere licet) auctorem exemplo. Diem ipsam delegati Procuratores in Processu. Differentiæ hujus causam esse existimo, vet ecclesiasticum usum, quo festum quodlibet in ordine ad Chorum inchoari censetur a Primis Vesperis; vel mutatam in Italia tota rationem numerandi horas: quæ cum olim vel a media nocte vel ab aurora initium sumerent, [15 Maji.] nunc apud Italos inchoantur a solis occasu: ita ut quæ nobis Belgis, horas nocturnas diurnasque bifariam dividentibus, esset die XV Maji hora post meridiem X, ea sit Italis solis occasum respicientibus horaII diei XVI.

[4] His tamen non obstantibus refero hic eum ad XVI, tum quia videri adhuc poterit cuipiam, auctorem ex quo Pocciantius scripsit, quod die illo sacro adveniente ad cȩlestia regna transivit Franciscus (sive is Nicolaus Burgesius fuerit seu antiquior alius) significatum voluisse, quod sub auroram ipsius festi Beatus obierit: tum quia hoc die de ipso nos acturos promisimus inter Prætermissos die ultimo Aprilis, adeoque non prorsus integrum nunc nobis id sit. Poterunt posteri, Majum recognituri, diem mutare si voluerint, & sequi Anni Mariani conditorem, [non 1326, ult. Aprilis:] de quo infra; modo non mutent mensem, sequendo Ferrarium, qui diem definiens ex XXIII Martii, quo Pascha anni communis MCCCXXVI celebratum est, delegit ultimum diem Aprilis. Ceterum non in hoc solo peccavit Ferrarius, quod animum non adverterit ad specialem anni Senensis rationem; sed in altero etiam articulo circa cultum, cum dixit, quod corpus a Senensibus quotannis invisitur die XXX Aprilis, tota civitate confluente. Qui enim B. Francisco exhibetur Senis publicus cultus, absque ullo ad cursum mensis respectu, mobilium festorum habita dumtaxat ratione, differtur in Dominicam infra octavam, quocumque mense aut mensis die hæc celebretur: & tunc arca lignea, affabre facta, sic ut parte anteriori sublata conspiciendum per crystallos interpositas præbeatur corpus, ab altari, supra quod ipsam vidimus anno MDCLXI die XI Octobris, transfertur ad medium templum infra ornatissimum conopæum super temporarium ibi erectum altare, ad quod toto illo die sacra, sed de Dominica fiunt. Porro si Philippus Ferrarius circa diem cultus ita exorbitet, [cultus Dominica post Ascensionē.] scribens de sui ipsius Ordinis (cujus postea Prior Generalis fuit) Beato satis illustri; quis nos poterit arrogantiæ insimulare, quod in aliis multis, sive cum Sancti aut Beati titulum alicui primus tribuit, sive cum diem mensemve commutat, sequendum ipsum nobis non putemus; sed laudata Collectoris laboriosi sedulitate, scriptoris aliquanto accuratioris diligentiam in eo requiramus.

[5] Cetera argumenta, quibus legitimus & antiquus B. Francisci cultus probari potest, ex Depositionibus Testium patebunt. Vnum hic nobis dicendum restat, quod ipse Processus (qui in ecgrapho nostro, charactere minutiori exarato, [familia an Patritia?] vix implet quinque folia chartæ) majori descriptus littera impleat justum Codicem, quem transcribendum singulari cum benevolentiæ testificatione commodavit Excellentiss. Marchio Patritius de Patritiis, causam speratæ canonizationis velut acceptam a patre avisque hereditatem amplexus, eo forsitan studiosius, quod Academici Senenses, quos Inthronatos appellant, cœperint ante hos paucos annos in dubium revocare, utrum B. Franciscus, quem vulgo Tarlatum cognominant, satis certo & secure Patritiæ genti, inter Senenses familias prænobili, adscribatur; unde & Ioannes Baptista Ferrarius, eorumdem Academicorum unus, in Fastis Senensibus, quorum bonam partem composuit, abstinet familiæ Patritiæ titulo, vulgari Tarlati cognomine contentus. Nos litem Senensibus definiendam reliquimus, solumque cognomen a patria sumptum, ex more priscæ ætatis & Ordinis ipsius, mundanæ nobilitatis insignia respuentis, illi hic apponimus: nota mus tamen Tarlati cognomen a vulgo arripi potuisse, quia corpus non ita integrum est, quin locis nonnullis appareat Tarlatum, id est, Cariosum.

VITA
Ex Chronico Servorum Michaëlis Florentini ad annum Christi 1326, Religionis 94.

Franciscus Senensis Ord. Servorum B. Mariæ, Senis in Hetruria (B.)

EX CHR. SERVOR.

[1] Hac tempestate B. Franciscus, e Senarum civitate, [Sancte mortuus,] Arrighi Raynaldæque filius, ac sanctissimæ & immaculatæ Virginis peroptimus servus, in Vigilia Ascensionis Domini nostri (quemadmodum ipsemet prædixerat) humana relinquens cælestia petit, & in æterna collocatur requie: ejus vero gloriosum corpus, in quo anima sancta, dum hanc vitam duxerat, fuerat recondita, in quadam lignea arca, tamquam pretiosa gemma, servandum reponitur, & decreto Antistitis a Senarum super altare b majus collocari præcipitur. Nec mirum profecto. Inter natos namque mulierum Senensium, interque omnes Fratres Servorum, suis diebus major semper extitit. [uti vixerat] Major equidem in jejuniis, in disciplinis, in orationibus, & in correptionibus: major in explicando verba Domini, in aperiendo sacra Dei mysteria, in liberando oppressos nedum ab impiorum manibus, sed etiam a dæmonum vexationibus & a diversarum infirmitatum languoribus; juste ac pie, quoad se, carnem domando; quoad proximum, unicuique quod suum est tribuendo; & quoad Deum, cultu interiori atque exteriori ipsum adorando: in reliquis vero parvus, humilis & abjectus, vermem & non hominem seipsum existimans, velut Dominus Nicolaus, Eques auratus, civis Senensis annotavit.

[2] Quod prorsus ita se res habeat facile patebit, si quæ hujus sancti viri præcesserunt laudabilem vitam, [& sicut matri de eo gravidæ ostensum erat,] si quæ eam sunt concomitata ac subsecuta ad memoriam revocabuntur. Nam Raynalda ejus mater, antequam talem virum mundo edidisset, se lilium parere per nocturnam quietem, ex ipsiusque radice complura alia oriri, & velut coronam contextam Deiparæ Virginis sacro capiti imponere, in somnis vidisse affirmat proprio viro. Rursus inter dormiendum videbatur videre Episcopum, Pontificalibus ornamentis ad rem divinam celebrandam infignitum, quem hæc verba sibi dixisse testata est: Ne timeas, edes lilium, quod mundi fluctuantis fœces incontaminatum præteribit; & his dictis pastorali virga gravidum uterum tangens, vivificæ Crucis signaculo signavit, & evanuit. Quæ, omnia conferens in corde suo, ut altera Anna Prophetissa, de templo non discedebat; sed jejuniis & obsecrationibus serviens Deo, ipsum exorabat, ut, quæ sibi in somnis ostenderat, re efficere dignaretur. Quod tandem factum est: nam, ut aliqui asserunt, anno millesimo ducentesimo septuagesimo tertio sacrum lilium edidit mundo, ac filium suum genuit mater ista felix, qui statim sacro baptismate ablutus, præter naturam lætari, oculosque cum ingenti gaudio ad Virginis imaginem conjicere cœpit.

[3] Puerilem deinde ætatem attingens, tanto divini cultus desiderio inflammatur, [pietati deditus fuit a puero,] quod ecclesiam Dei sibi domum ac peculiare habitaculum existimarit; ex qua novissimus discedebat, & primus ingrediebatur. Media nocte ad Deum laudandum surgebat, quingenties Virginem salutando. Sacra vero Dei eloquia, ut audiret, cuncta postponebat. Dum vero a quodam Patre Ambrosio concionatore sanctissimo Ordinis Servorum c, illius sententiæ utilitas proponeretur, quæ dicit: Mereberis Deum, si homines effugeris; confestim decrevit, [vitamque solitariam cogitavit,] ut alter Joannes Baptista; solitariam ducere vitam, ac in aliquo asperrimo loco corpus spiritui subjugare. Quod executioni utique mandasset, ni ejus pientissima mater ad memoriam revocasset, divinum præceptum de parentum dilectione. Quod quidem præceptum pro viribus adimplevit, usque ad annum ætatis suæ vigesimum secundum d; quo tempore, cum ejus mater catholice migrasset ad Dominum; probus vir iste, non immemor verborum, quæ concionando explicaverat Servita e declamator, ea executioni mandare destinat. Cui talia cogitanti Beata Virgo intus prædicit, inter suos Servos annumerasse. Quæ percipiens optimus Virginis servus, [sed monitu B. V. junctus est Servis,] ipsius Servos adiit, cunctisque narratis humanissime ad Ordinem suscipitur, & maximam de se expectationem excitat. Virgineo namque habitu indutus f sic orationibus, sic jejuniis insistere, sic psalmos Davidicos laudesque Virginis decantare; sic tandem, quæ non solum ad cœnobitas, verum etiam ad eremitas in eremis viventes attinent, cœpit exercere; quod non novissimus, sed antiquissimus Frater videretur. Immo universi admirantes vitam adeo gloriosam, eam imitari tamquam exemplar propositum conabantur: omnesque nervos intendebant saltem a longe sectari vestigia illius; [iisque exemplar factus] qui hanc vitam sic laudabiliter in ingressu Religionis cœptam, in progressu & in egressu dierum suorum constanter & perseveranter insecutus est. Lectulus enim floridus, in quo ipsius corpus nedum flagellis, [arctiori pœnitentia,] sed etiam vivis lapidibus afflictum quiescebat, erat arida terra: indumentum, quo carnem cooperiebat, frigoribus & jejuniis expositam, erat cilicium: thalamus denique, in quo habitabat, quædam extitit caverna, quæ adhuc in monte consistit, supra quem est ædificatum monasterium Servorum de Senis.

[4] Sed quid dicendum de ipsius sapientissimis responsis? Si quæ ex corde exeunt, indicant, quid sit homo; ipsius responsa, quæ ex intimo cordis habitaculo eructabat, facile ejus indicabunt probitatem. Sæpe etenim dicere solitus erat, Cupio dissolvi & esse cum Christo: addens; Mihi vivere damnum est, & mori lucrum. Addebat quin etiam, nec orandum, nec Deo preces sine lacrymis esse fundendas: affirmabat præterea, [Rerum divinarum desiderio] Servo Dei curæ esse debere, illa verba euangelica: Estote parati. Interrogatus a quodam Confratre, cur tanta jucunditate ad sacrificandum accederet; Ignoscat tibi Deus, respondit vir ineffabilis, qui ita fixos oculos in me intendisti; sacrificantem namque accuratius intueri, nefas est; nec itidem licet sacrificanti cernere quemvis alium: Moysis enim facies filiis Israel non permittebatur intueri. Percontatus ab alio, an in celebrando aliquid arcani videret, dixit: Secretum meum mihi; qui enim palam portat in via, prædones facit. Cum sæpissime publice & ex tempore ad populum concionaretur, a quibusdam fuit rogatus, quonam pacto sibi fideret, non prius præmeditatis his, quæ ad reformandam vitam pertinebant; quibus dixisse fertur, [prædicandi fervore,] Benedictus Dominus dat sapientiam ex ore illius & gloriam g. Quod utique verum esse deinde compertum est: duænamque virgines, eo concionante, globum igneum vidisse affirmarunt super ipsius caput: qui licet apud omnes in maximo haberetur pretio, fuerunt tamen, ut moris est, quidam Judæ discipuli, de eo detrahentes, nimiam mulierum consuetudinem objicientes. Quo cognito Virginem humiliter deprecatur, ut hujuscemodi hominum offensam de medio tollere dignaretur. Nec frustra id precatus est, nam dum matutinis Officiis interesset, obsurduit illico: qua de causa quempiam ad se verba facturum, cum non admitteret, excusabatur. Quod Fratres ac cives cum ægre ferrent, vellentque medicos adhibere; ille omnino renuit, ac vehementer Deum laudavit; a quo semper veniam petebat, [surditatis tolerantia,] si aliquem tantum verbo offendisset; atque ipsum pro cunctis exorare non desistebat; præcipue tamen pro pauperibus, quorum nonnullis sibi occurrentibus nudis, imitatus optimum Patrem suum Philippum, aliquando propria indumenta largitus est; & multoties ab infirmitatibus, quibus detinebantur, [caritate erga proximum.] curavit; velut etiam animorum infensa reconciliare studuit, & adeo id efficere conatus adhibuit, quod ab omnibus uno ore Pacialis cognominaretur, h quin immo Dei miraculum.

[5] Nec id immerito; nam sicut admirabilis fuit ipsius nativitas, ita admirabilis vita, simulque pretiosa mors: ad quam cum appropinquaret, factum est divino Dei consilio disponente, quod egressus e civitate i ad prædicandum ex consuetudine Euangelium, velut omnibus naturæ viribus destitutus, procidens in terram caderet. [Oblato per B. V. Rosarum manipulo revocatur a deliquio,] Cui repente fit obviam mulier incognita, eique rosarum manipulum offert; quem libentissimo animo suscipiens, surgit; simulque cum socio, sic ab eadem muliere præmonitus, revertitur: factaque oratione, apud B. Mariæ Virginis effigiem rosas suspendit. Delatus inde a Fratribus in locum infirmis deputatum, alta mente reponens mysteria, nullum loquitur verbum. Interrogatus vero quomodo se haberet, non respondens, miram quamdam in facie ostendebat letitiam. Quam lætitiam denique verbis bonis, Psalmisque Davidicis, quos pœnitentiales vocant, conjunxit; ipsosque ingenti omnium admiratione cœpit decantare. [comparat se ad piam mortem,] Quibus absolutis, quædam præcepta salutaria cunctis amicis & Fratribus reliquit, Christoque Jesu totis viribus deserviendum esse ostendit, cui servire est regnare in cælo. Ad cujus portum cum se migraturum cognosceret, propterea eodem die, qui Ascensionem Domini nostri præcedit, percunctatus quid ageret, respondit: Scis, fili mi, quia Dominus noster cras est ascensurus in cælum? Scio, inquit, Pater. Tum ille: credisne Salvatorem nostrum benignissimū velle me in tam fœtido vase longius commoraturum? Sed subticente, subdit: Spero nempe pro largitate divina ex hoc tenebroso corporis carcere brevi egressurum, [qua defunctus incipit clarere miraculis:] Quod utique factum est: die illo namque sacro adveniente, concomitantibus Angelicis spiritibus ad cælestia regna transivit. Cujus sancti viri obitu divulgato, illico frequentissima hominum multitudo confluit, ut videat atque tangat gloriosum corpus; quo tacto plurimi infirmi sanitate donantur, sicut annotarunt publici notarii. Quæ etiam mirabilia diligenter descripsit Dominus Nicolaus Burgensis, e Senarum civitate Eques aureatus illustris.

[6] Horum autem primum: Andreas civis Senensis, in sanctum Dei amicum linguam suam exacuens, [in quibus & pœna obtrectatoribus ejus inflicta,] ac illi honorem præbentes illudens, statim repentino opprimitur dolore, a quo cum humanis remediis minime posset liberari, propter verba iniqua id sibi accidisse demum cognovit. Ob id pœnitentia ductus, votum vovit, se scilicet ad sacras beati viri reliquias nudis pedibus perrecturum, dummodo pristinæ restituatur sanitati. Quo facto illico incolumis e lecto surgit, publiceque votum solvens, universo populo admirante, laudes B. Francisco decantat. Secundum: Bartholomæus quidam & ipse de hujus Sancti miraculis detrahebat; cujus rei luens pœnas, brachium dexterum, quod contra sanctum virum ridiculose movere solitus erat, instar lapidis immobile redditur: quapropter temeritatem suam agnoscens, ad sacrum tumulum accurrit, [& vita puero merso reddita,] veniam petit, lacrymas fundit, delictum fatetur, & denique ab infirmitate liberari meretur. Tertium: Puer quidam juxta fontem aquæ ludens, incaute cadit & obruitur: quem parens amarissime lugens sic mortuum, ad sacrum tumulum B. Francisci defert, humiliterque voto suscepto, commendat filium: quem ad vitam revocatum summa cum lætitia intuetur, & laudes tanti operis ubique prædicat.

[7] B. P. Franciscus, inter Sanctos relatus, omni fere miraculorum genere claret: nam corpore contractos, surdos, cæcos, a malignis spiritibus detentos, [& morbi plures curati,] comitiali morbo laborantes, liberavit. Sic testatur Illustris Eques in laudem tanti viri: cujus cineres sacri adhuc miraculis clarent, & apud Senenses in ecclesia Servorum in lignea arca super majus altare servantur: hujus autem festum ingenti lætitia a Senensibus adhuc celebratur. Ferunt nonnulli ex nostris majoribus, & ita ab antiquioribus accepisse confirmant, lilium ex ipsius ore prodiisse, confestim k quod migravit ad Christum: quod quidem lilium invictissimi Regis Galliæ nuntios, a Senensium Republica a Patribusque illius monasterii multis precibus obtinuisse fatentur. [lilium deniq; natum ex ore mortui:] Quod credere a veritate non videtur alienum: lilium enim parere se vidisse testata est mater hujus optimi Patris, qui in vetustissimis picturis & præsertim in ara veteri D. A. cum lilio depictus conspicitur. Ille tamen, qui cuncta novit antequam fiant, nobis aperiat, & nos ejus meritis ubi sunt lilia convallium perducat. Hujus percelebris Patris Vitam adhuc in lucem edidit R. P. M. Paulus Florentinus, ad Pium II Pontificem Maximum, velut ex suo Dialogo l colligitur, in quo habetur, quod in salutiferis ejus ad populum prædicationibus, ab m Angelorum manibus ante ejus oculos codicem apertum teneri visum est: qui omnia, uti scripta erant, summa cum caritate & virtute efferebat. Addit præterea innumerabilia ab eo ægrotantium genera curata fuisse, atque quatuor exanimes pueros ad clariorem lucem reduxisse.

[8] Hactenus in Chronico Michael, cujus ultimos duos articulos reservans Gianius ad miracula B. Francisci post mortem, sub novo titulo explicanda, [nec non incorruptio corporis.] ipsam Vitam sinit his verbis. Ejus corpus in lignea arca honorifice fuit conditum super altare B. Virginis n, in sacello quod apud sacrarium a læva majoris altaris situm est: ubi adhuc post ter centum annos tanta integritate incorruptibiliter servatum visitur, ut omnibus maximæ semper admirationi venerationique fuerit: eo præsertim die [Dominico post festum] o Ascensionis Domini, quo illuc Senatus & populus ingenti frequentia quotannis ad ejus festum celebrandum confluit. Ejus vero imaginem veluti devoti viri, abrasa barba & extenuato corpore, habentis in altera manu liliorum fasciculum, in altera vero librum apertum super pectus cum his verbis, Venite filii audite me, timorem Domini docebo vos, figuravit antiquitas. Quemadmodum pervetusta illius adhuc indicant exemplata apographa p. Hic finiens, miracula exorditur Gianius a libro præmemorato, in cujus, inquit, quolibet folio aureis litteris legebatur Ave Maria, tum cetera supra relatis verbis absolvit; [honorque etiam apud Gallos.] ac subdit: Illud autem lilium quam maxime venerantur Galli, tamquam Lutetiæ Parisiorum monumentum insigne, usque ad hæc nostra tempora patet (annum scilicet MDCXVIII quo editi Annales) cum olim multi ex ipsis, Italiam peragrantes Senasque transeuntes, sæpe postulaverint, Ubi est corpus, ubi est corpus B. Francisci Ordinis Servorum Divæ Mariæ? &c. Quare licet conjicere quam hujus beati viri fama in regionibus illis esset tunc promulgata, nec non & asserere quoque quidquid de lilio hactenus dictum est: de quo non inconsulto M. Gaspar q Venetus Poëta, Triumpho 6, cap. 6 de beatifica visione vernaculo trimetro testatur, quod ita in Latinum conversum fuit.

Obvius in terra mihi fit, qui candida circum
      Lilia purpureo projicit ore suo:
Et niveæ frondes ex auro verba tenebant,
      Tu Regina poli sanctaque Mater, Ave.

ANNOTATA.

a In epitome subscripta imagini, de qua infra, dicitur annis quadraginta jacuisse in cœmeterio: quo posito tunc Archiepiscopus fuisset Azolinus de Malavoltis, anno 1351 consecratus, & quadriennio post declaratus pro Carolo IV Imp. Vicarius ejus generalis in Etruria, mortuus vero anno 1370. Quo autem Beatus obiit anno usque ad 1350 Sedem illam tenuit Donus-Dei filius Rotlandi de Malavoltis, ex eadem scilicet familia ex qua natus Raynaldus Uguccionis de Malavoltis eamdem tenuerat ab an 1282 ad 1307; sicuti etiam Azolini successor Jacobus Ægidii de Malavoltis, unius tantum anni Episcopus.

b Sic auctor, anno 1567 Florentiæ urbe vicina scribens: quare non ausim dubitare, quin ibi adhuc corpus fuerit anno illo.

c Gianius: Ambrosio Sansedonio Senensi Ordinis S. Dominici. Dedimus Vitam hujus Sancti 20 Martii: qui obiit anno 1287, quando Franciscus ex supra positonativitatis calculo agebat annum ætatis 14; sed cum nihil obsit quo minus alius Ambrosius, ex ipso Servorum Ordine, circa idem tempus concionandi fervore claruerit, nihil præsumo mutare.

d Addit idem, citato libro 4 cap. 15 suorum Annalium: Interim ut religiosam [potius] quam secularem vitam ad honorem Dei genitricis duceret, occasionem nactus B. Philippi, qui tunc Senis agebat, per ejus manus, anno ætatis duodecimo tertii Ordinis habitum suscipit, atque ob id inter ejus discipulos connumerari meruit. Eumdem vero tertii Ordinis habitum domi, usque ad annum, ut dictum est, vigesimum secundum detulit.

e Idem hic iterum, Dominicanus.

f Supradicta Epitome ait, habitum sumpsisse per manus B. Lotaringi Stufa Florentini an. 1296. Fuit hic B. Philippi Vicarius usque ad an. 1285, quando eo mortuo factus est Generalis & obiit Florentiæ anno 1300, 10 Iulii, ob vitæ innocentiam in Album duodecim Beatorum Ordinis relatus, uti legitur initio libri 5 Annalium Gianii. Speramus nos de ejus publico aliquo cultu specialius edocendos, ut res ab eo præclare gestas poßimus operi huic inserere.

g Dicitur etiam in eadem Epitome, quod propter magnam scientiā suam a Superioribus missus est ad Concilium Viennense generale, celebratum anno 1311, una cum B. Bonaventura Senensi & doctissimo Henrico Magno, discipulo alterius Henrici, cui Doctoris solennis cognomentum adhæsit, omnesque ex Ordine Servorum fuerunt. Est posterior Henricus de Gandavo, ab Honorio IV factus Archidiæconus Tornacensis, de quo Gianius lib. 5 cap. 5; de altero vero ejus discipulo meminit lib. 7 cap. 15. Sed nusquam de Bonaventura, uti neque Fasti Senenses, licet hic & Beatus & Senensis vocetur.

h

Addit iterum Gianius. In cujus rei testimonium potuit Senensis quidam jure de eo hoc carmen hexastichon proferre.

Astra tenet, quoniam pacem dilexit, & illam
      Servari monitis sanxit in urbe suis.
Dulcibus eloquiis placidam suadere quietem
      Civibus & patriæ, sedula cura fuit.
Pacifer is quoque: nam sedavit scandala terræ,
      Exulibus patrios restituitque lares.

i Testis ex infra nominandis secundus ait, iter Aretium fuisse, vicinam urbem.

k Epitome præcitata ait, id primum apparuisse anno post sepulturam 40: sed vereor neepitomes auctor elevationem corporis alicubi inveniens tali anno notatam, ipsam cum tempore nati lilii confuderit.

l Auctor noster in Catalogo Scriptorum Florentinorum, edito Florentiæ sub nota anni 1589 pag. 141, insigni elogio Paulum ornat, nec non Thesaurum Concionatorum excusum Mediolani an. 1479, atque aliud simile opus sub titulo Paulinæ; Præterea Sermones de Sanctis & Dialogum prænotatum, de Origine Ordinis Servorum ad Petrum Cosmi filium; cujus archetypon asservatur in Bibliotheca Medicæa & incipit, Efflagitasti ex me sæpe numero, tum reliqua ejus recenset opera, in quibus & Vita B. Ioachini ad Christophorum Generalem, a nobis edita 16 Aprilis, & laudata hic Vita B. Francisci; ac denique obiisse, ait, octogenarium anno 1499.

m Epitomes auctor testes allegat de visu Beatas Bartholomæam de Vacariis & Solitiam Palmeriam, aliasque virgines discipulas ejus atque Ordinis Servitarum, Prior obiit an. 1348 19 Maji, quando de ea agemus; de altera necdum potui aliquid invenire.

n Translati ad hoc altare ex majori corporis nullam in sequenti processu fieri mentionem, imo nec ab ipso Gianio, satis nequeo mirari: cum intra annum 1567 & 1618 quibus uterque auctor libros suos edidit, res debeat contigisse.

o Voces has inter imprimendum omissas fuisse, auctore vel alias occupato vel minus attento, nemo dubitabit, qui observaverit nominem esse, qui mutati festi meminerit in Processu, qui tamen solis quatuor annis post editos Gianii Annales est formatus.

p His similem esse credo eam, quæ in serico tenui impressa, ex quodam Sanctimonialium cœnobio, dum in hujus Beati monumenta inquirerem anno 1674, delata est ad Collegium nostrum, cum Titulo, Epitome Vitæ, & Dedicatoria, Italice omnia. Titulus erat, Vera effigies B. Francisci Patritii, Servitæ, Nobilis Senensis. Epitome habebat singularia quædam, quæ in his Annotationibus cuncta exhibuimus. Dedicatoria dirigebatur ad Illustriss. D. Joannem Patritium Senensem, cum familiæ Patritiæ perbrevi encomio, sub nomine Joannis Florinii.

q Hactenus ignotus nobis auctor iste est, multo minus scimus an, ubi, quot, & quando impreßi ejus Triumphi sint.

DEPOSITIONES TESTIUM
Super vita & miraculis B. Francisci ante annos circiter LX auditorum.
Ex MS. Exc. Comitis Patritii de Patritiis

Franciscus Senensis Ord. Servorum B. Mariæ, Senis in Hetruria (B.)

EX PROCESSU MS.

CAPUT I.
Articuli propositi Testibus in judicio oblatis, & horum nomina.

[1] [Deputati ex Collegio Baliæ Senensis] Pro parte Illustrißimi Collegii Baliæ Senensis, Triumviri, quos in præfatione nominavimus, secundum Memoriale nomine & Vice Prioris & Confratrum S. Mariæ Servorum hujus Senensis civitatis oblatum anno Domini MDCXXII die vero XXVII Septembris… editis nominibus exposuerunt, quod beata memoria Fr. Francisci de Patriciis, nobilis Senensis, Ordinis Servitarum, dum in humanis ageret, vir pietate conspicuus Christianisque virtutibus admirabiliter ornatus, multa signa sanctitatis exhibebat, & anno MCCCXXVI, die Ascensionis Domini, ab hac vita migravit. Cujus corpus ecclesiasticæ sepulturæ in ecclesia ejusdem Ordinis Servitarum, in civitate Senarum, traditum fuit, & decenter & honorifice asservatur & quiescit; & tam in dicta civitate quam in locis convicinis, fama sanctitatis & operatione miraculorum vigere cœpit.

[2] [intendunt probare,] Et quia homines ad venerationem in ipsum Dei servum indies sponte feruntur, illiusque sanctitatis fama magis ac magis indies cum operatione miraculorum crescit & augetur; ideo his enarratis, materna lingua loquendo, pro testium faciliori intelligentia, articulant, ponunt, & probare intendunt

I Quod gloriosus Pater Franciscus Patritius*, [opinionem communem de sanctitate B. Francisci,] a tempore suæ mortis usque in præsentem diem, habitus sit & reputatus, quemadmodum habetur & reputatur, ab omnibus fidelibus Christianis, præsertim in statibus Serenissimi Magni Ducis Hetruriæ, vir religiosissimus, purissimus, castissimus; magnæque abstinentiæ, humilitatis & obedientiæ, ardentissimæ caritatis erga Deum & proximos, sanctissimis moribus rarisque dotatus virtutibus, Dei ac beatissimæ Virginis Mariæ servus integerrimus; ideoque solitus sit soleatque, tam in vita quam post mortem, invocati a Christi fidelibus, in eorum necessitatibus angustiis atque infirmitatibus, credendo certumque tenendo, quod cum Deo & Sanctis regnet in æterna beatitudine: atque id totum fuisse & esse publicum & notorium.

II Item quod, tam in vita quam post mortem illius, [nixam miraculis,] Deus, per merita hujus fidelis servi sui & beatissimæ Virginis, mediante intercessione ejus, dignatus sit operari multa miracula ad testificandam sanctitatem ejus.

III Quod antiquis temporibus & omnem hominum memoriam excedentibus corpus gloriosi Fr. Francisci prædicti expositum & conservatum fuit in ecclesia parochiali Sanctorum Clementis & Michaëlis Archangeli Servorum Senis, [incorruptione corporis,] supra altare B. Mariæ a Populo dictæ, in capsa lignea: quæ nostris temporibus reperta fuit, multis in eadem pictis miraculis & gestis prædicti Sancti, ad manifestandam posteris sanctitatem ejus.

IV Quod non solum in dicta ecclesia, [picturis vetustis,] sed etiam in aliis diversis ecclesiis ac locis publicis, inveniantur multæ picturæ antiquissimæ, memoriam seniorum transcendentes, referentes imaginem d. Patris, ea forma qua solent pingi imagines Sanctorum, cum radiis circum caput & titulo Beati.

V Quod ad sepulcrum ejus, a tempore mortis suæ usque ad præsens, fuerit semper magnus concursus populi, [concursu ad sepulcrum,] non solum e civitate sed etiam e locis partibusque vicinis Italiæ, propter famam miraculorum & sanctitatis, quæ de ipso se longe lateque diffuderat.

VI Quod in die ipsius festo semper maximus fuerit & etiam nunc sit concursus fidelium: [festo annuo,] & tunc de ejus miraculis laudibusque soleat haberi sermo ad populum.

VII Quod eodem die similis concursus sit ad speluncam, [veneratione spelunca,] in quam Beatus pœnitentiæ causa solebat se recipere.

VIII Quod corpus ejus servetur & videatur usque hodie incorruptum in d. ecclesia Servorum Senis. [corporis,]

IX Quod tam prædictum corpus quam imagines ejus, quæ variis in locis depictæ visuntur, [imaginum,] magna in reverentia habeantur a fidelibus, solitis ante has & illud inclinare caput genua flectere, lampades cereosque accendere, affigere tabellas votivas ex argento aliave materia, in agnitionem receptarum a Beato gratiarum.

X Quod tanta sit ac fuerit semper populi devotio erga hunc sanctum Patrem, [ægrorum in ipsum fiducia,] ut multi qui variis gravibusque & periculosis morbis tenentur, ad ipsum sese convertant, ejusque intercessionem implorent, jubendo sibi adferri flores, sacri corporis tactu consecratos: qui supra infirmos positi, per Dei omnipotentis gratiam, operati sunt quotidieque operantur plurium sanitatem.

XI Quod olim erecta ei fuerit Sodalitas hominum secularium: [sodalitii tutela,] quodque sub ejusdem patrocinio hodie militet Sodalitas sanctissimæ Trinitatis, ab ipso erecta sub nomine Sodalitatis minoris beatissimæ Virginis.

XII Quod anno MDCXIX corpus præd. beati Patris solenni pompa fuerit processionaliter circumlatum, [processione cū corpore,] cum maximo populi undique accurrentis comitatu, numeroque cerearum facularum, & interventu plurium confraternitatum secularium, prælatis earumdem labaris, & grandi multitudine religiosorum omnis professionis atque habitus: idque post consultationem desuper habitam in Palatio Archiepiscopali, in qua, nemine penitus discrepante, consensum in eam rem est.

XIII Quod in Lectionibus propriis de B. Peregrino Foroliviensi summus Pontifex dictum Patrem expresse appellet Beatum: [& titulo Beati.] eumque in cælis regnare approbet, quando dicit, quod B. Franciscus Senensis venerit assumpturus animam B. Peregrini, eamque ducturus in paradisum.

[3] [Ad quæsita interrogati] Hæc sunt interrogatoria, ab eo ubi* notavimus loco, Italico idiomate concepta, & testibus proponenda: quibus subditur, ut primo moneatur serio quilibet testis de gravitate juramenti præstandi &c. interrogetur de nomine, cognomine, patria, &c: deinde fit fides quod exhibita & producta fuere suprascripta præparatoria & interrogatoria &c: ac denique describuntur quædam dicta & attestationes testium nonnullæ, examinatæ coram Illustriss. & Reverenss. D. Fabio Sergardio Patritio Senensi &c hoc ordine.

I Anno Domini MDCXXII, die vero XXII mensis Octobris Illustriss. ac Reverendiss. P. Alexander Vasolius, [Testes decē 28 Octob.] Auditor Serenissimi Magni Hetruriæ Ducis primus Testis inductus, productus, allegatus, nominatus, monitus, juratus, tacto pectore more Sacerdotali &c, cujus hæ sunt responsiones ad præparatoria, materna, qua ceteri quoque omnes locuti sunt, lingua. Non habui notitiam aliquam d. Patris nisi ab eo tempore quo, Florentiæ legi Vitam scriptam a P. Mag. Michaële Florentino: postea vero variis occasionibus fui & mansi Senis, & nupera quidem vice anno integro, quando multa audivi de iis quæ tractabantur circa sanctitatem d. Patris.

II Pater Illustriss. ac Reverendiss. Don Fabius Piccolomineus, Episcopus Massanus &c. cujus hæ sunt responsiones ad Præparatoria; Non habere eum notitiam personalem d. Patris, utpote a tot annis mortui: sed bene reliquiarum corporis sui, ex quo illud integrum vidit … circa personam vero ipsius Reverendissimi Testimonii, dixit, esse Episcopus, sæpe celebrare, & ætatis annorum LIV.

III Die XXIX Novembris MDCXXII Reverendiss. Mag. Benedictus de Ventanis Ordinis Prædicatorum &c. cujus hæ sunt responsiones ad præparatoria. [29 Nov.] Habeo notitiam P. Fr. Francisci Ordinis Servorum, propter festum quod ei quotannis agitur in civitate Senensi, Dominica infra Octavam Ascensionis, & sæpius vidi incorruptum ejus corpus … Circa personam vero ipsius Testis, dixit esse ætatis annorum XL & celebrare quotidie.

IV Die VI Decembris MDCXXII Illustriss. & Excellentiss. D. Mutius qu. D. Ascanii de Britionibus, [6 Dec.] Patricius Senensis, alius Testis dixit: Habeo notitiam d. Beati, quia legi ejus Vitam, corpus incorruptum vidi &c. & de omnibus quæ deposui est publica vox & fama apud eos qui ista noverunt.

V Die IV Januarii anno MDCXXII, Illustriss. D. Archangelus, qu. D. Antonii Mariæ de Archangelis.

[4 & 13 Ianuarii.] VI Die XIII Januarii MDCXXII Cosmus qu. Angeli de Carratellis Cusanus Senensis alius testis, juratus &c… Circa personam ipsius Testis dixit, Ago ætatis annum quinquagesimum, confessus & communicatus, possidensque in bonis mille scuta & amplius.

VII Die XVII Januarii MDCXXII, admodum Magnificus & Excellentiss. D. Angelus Cardus Senensis, Artium & Medicinæ Doctor. [17, 21 & 28 ejusdem,]

VIII Die XXI Januarii Reverendiss. & Eximius P. Fr. Mag. ex Comitibus Alcii, Ordinis Minorum S. Francisci…

IX Die XXVIII Januarii MDCXXII Illustriss. & Excellentiss. D. Antonius qu. D. Alexandri de Ugulinis, Patricius Senensis.

[ac 7 Febr. 1622.] X Die VII Februarii MDCXXII, Rev. P. Fr. Camillus de Baldis, Senensis, Ordinis S. Mariæ Servorum Bacalaureus in sacra Theologia, & Philosophiæ Lector…

[4] His testibus fuerunt proposita interrogatoria supra relata; non sigillatim (sicut ea commoditatis majoris causa distinxi in articulos XIII) sed una continua serie: [Horum responsa qualia?] quo factum, ut depositiones eorumdem non respondeant accurate articulis singulis; sed iis verbis eoque ordine sint conceptæ, ut quisque meminerat se vidisse, audivisse, vel legisse; multæ etiam, quoad plures articulos, circa quos nihil particulare dicendum occurrebat, videantur esse defectuosæ. Nos, quidquid speciale ac notatu dignum unusquisque deposuit collecturi in unum, censuimus ad longum præmittendam depositionem Testis ultimi; [cur ultimū detur integre?] quia de vita Francisci & viventis miraculis ceteris instruct or ac præparatus magis accessit, unde non pauca alia aut aliter distinctiusque narravit quam Pocciantius, ita ut Vita per Paulum Burghesium scripta, quam idem Testis ut a se lectam allegat, multo fuisse copiosior videatur: præterea quia diligentius collegit cetera, de quibus suo tempore existentibus aut gestis poterat testari, post accuratam observationem & curiosam plurium interrogationem. Ita ergo locutus Italice scribitur.

CAPUT II.
Vltimi testimonii pars prior de virtutibus B. Francisci.

[5] Scio quod corpus B. Francisci Patritii sepultum sit supra altare S. Mariæ de Populo, in nostra ecclesia Servorum Senis. [Post indicia Sanctitatis ejus ingenere,] Scio quod d. corpus fecerit multa miracula, sicut infra dicam. Scio quod processionaliter circumlatum fuit per d. Senensem civitatem. Scio quod d. Pater debuerit fuisse in variis locis Italiæ, puta Mediolani, Comi, Papiæ, Placentiæ, Parmæ, Bononiæ, Mutinæ, Regii, Florentiæ, Lucæ, & in aliis locis in quibus sum conversatus. Ex his autem quæ dixi & aliis quæ dicturus sum probare intendo, quod fuerit magnus Dei servus. Quod autem fuerit etiam singularis cultor B. Mariæ Virginis, clare pater ex vita ejus, diffuse scripta & in variis Italiæ locis impressa, in qua dicitur, quod Regina Angelorum atque cælorum, Patrona & Protectrix Ordinis nostri, eum per seipsam miserit ad Religionem Servorum, sæpenumero filium appellarit, sæpe cum eo familiariter tamquam amicus amico locuta sit; [& singularis affectus erga V. M.] eumque confirmarit adjuveritque in suis necessitatibus, visitaverit in morbo, eique animam agenti paradisum a filio impetrarit, ipsum illuc invitans, & magna Angelorum Sanctorumque & Sanctarum multitudine nec non Filio suo comitata gloriosam ejus animam in cælum deduxerit: quodque ipse quemadmodum in vita sua cumulatissimus fuit gratiis ac meritis; sic etiam visus fuerit in conspectu Dei, vestitus clarissimo lumine gloriæ solis splendorem superante, coronatusque ditissima & fulgentissima corona ipsiusmet Virginis beatissimæ manibus, quemadmodum suo loco dicemus ex auctoribus qui de illo scripserunt, videlicet Paulo Atavanto, Nicolao Burghesio Equite, P. Dominico Guilielmo, P. Abbate Don Silvano Razzi, Matthioli, Bernardino Florini, & Reverendiss. Philippo Generali Servorum; deque his omnibus est publica vox & fama.

[6] Ut autem in particulari dicam aliquid de virtutibus gloriosi servi Dei in articulo contentis, [probatur ejus illibata virginitas,] dico verissimum esse quod fuit homo religiosissimus, pientissimus, castissimus: quia numquam maculavit neque coinquinavit animam aut corpus suam ullo peccato carnali, floremque virginitatis servavit illibatum, & virgo pudicus ac sanctus est assumptus in cælum, quia talis fuit promissus mundo, prædictusque devotæ matri a S. Petro Apostolo, sicut alibi dicemus. Quamvis autem verosimile sit, multis eum tentationibus & gravibus carnis stimulis solicitatum fuisse ad hujusmodi peccata, confirmatus tamen adjutusque efficaci gratia Servatoris, vicit ac superavit immunditiam omnem, eo quod nec minimo quidem impuro delicto voluerit consentire. Verissimum est etiam quod fuerit vir summæ abstinentiæ, intelligens hinc peti efficacissima remedia contra tentationes inimici. Hinc etiam in ætate tenera, licet nobilis & dives, consuetudinem sibi fecit duos in hebdomade dies, scilicet Mercurii Sabbatique, [jejunium frequens,] solo pane & aqua transigere in honorem B. Virginis: factus autem Religiosus adjunxit jejunium simile diebus Veneris in honorem & memoriam Passionis, quemadmodum Regula nostra præscribit; tempora vero Adventus Dominici & Quadragesimæ, præterquam in die Dominica, transigebat pane & aqua contentus, quandoque etiam solis leguminibus. A carne & vino longissime fuit, solitus corpus suum appellare asellum, cui tantum prȩcise dandum esset, quantum sufficeret ad onus ferendum.

[7] Per eamdem abstinentiæ virtutem, decurtabat somni tempora, [pœnitentiæ rigor,] eumdem abhorrens ut nocentissimum letargum: quin etiam integras sæpe noctes insomnis pervigilabat in studiis sacris, meditationibus, contemplationibus, orationibusque: sin autem volebat mediante tantillo somno partem aliquam quietis corpori dare, vigilem nihilominus mentem ad Dominum cor ejus servabat. Verberabat & flagellabat sæpe corpus suum, fugiebatque otium veluti vitium virtutibus cunctis contrarium. Lectus ejus non alius fuit quam nuda humus: & hujus rei fidem facit spelunca seu caverna sita sub conventu nostro, in qua dum vixit numquam conspectæ sunt culcitræ aut plumæ, seu cervicalia; non animalium pelles, non stramen, fœnum aut paleæ. Pro cervicali vero erant ei petræ duræ, ad eorum confusionem, quibus non sufficiunt sumptuosa palatia plumeique ac molles lecti. Pro tapetibus erant, cruces, contexta e funiculis flagella, sanguinis per muros sparsi notæ, quem e sua jugiter afflicta carne eliciebat. Pro famulis ac famulabus virtutes: societas nulla præterquam Christi, Deiparæ, Angeli, Sanctique & Sanctæ. Abstinentiam quoque exercuit in vestitu, non alia cappa, tunica aut scapulari utens quam ex rudi omnino panno: sub quibus induebatur longo asperoque cilicio, quod cingebat fune nihilo delicatiori. Sæpius autem ad domandam carnem, & ne haberet occasionem superbe efferendi cor suum, propter miracula, quæ per eum Deus operabatur & propter laudes, quibus ornabatur ab hominibus, volutabat sese inter spinas urticasque & rubos. Denique ab omni re noxia abstinentissimus fuit.

[8] Excelluit in eodem Dei servo humilitas. Quamvis enim esset quoad seculum nobili stirpe editus, & in religione, [humilitas,] propter virtutes singulares & rara gratiæ ornamenta, cunctis in pretio; non ideo tamen seipsum magni facere, nedum laudare notatus est umquam: ex animo solitus affirmare præ omnibus vilem, insipientem, incompositum & peccatorem se esse: eum vero solum dici debere nobilem ac sapientem, qui ex virtute vitam duceret. Numquam passus est se præferri aliis, quamvis id ei deberetur titulo Sacerdotii: ideoque ad tria consueta religionis vota, scilicet obedientiæ, paupertatis & castitatis, adjunxit quartum humilitatis: quia non legitur quod umquam voluerit admitterre qualemcumque dignitatem vel prælaturam, non Prioratus, non Provincialatus, non ipsum denique Generalatum: sed quidquid mundo huic magnum videtur contemnens, suspirabat ad cælestia: soloque in Deo felicitatem suam omnem ac finem ultimum collocatum habens, vixit Sacerdotali contentus dignitate; in quam suscipiendam consenserat, propter singulare gaudium animi, quo afficiebatur, Domino suo quotidie mane offerens sacrificium Missæ. Humillimum quoque se esse probavit in plurimis, quæ etiam ad longinquas regiones instituit, itineribus. Sive enim prædicandi causa sive aliorum negotiorum occasione progrediebatur extra civitatem, non lecticas aut currus equosve assumebat, sed pedibus ambulans cum scipione in manu, eleemosynam victumque & hospitium in loco ac tempore mendicabat, quemadmodum Apostoli & primi nostri Ordinis Patres faciebant. Humillimum denique se probavit in eo, quod, cum tantas gratias tantosque favores divinitus reciperet, nihil umquam eorum voluit manifestare; urgentibus instantibusque ut aliquorum se participes faceret, solitus respondere, Secretum meum mihi. Interroganti autem aliquando socio, unde esset illud mentis jubilum, quod vultu præ se ferebat sacrificans, noluit causam indicare.

[9] Humilitati tantæ accessit virtutum omnium regina caritas erga Deum & Proximum: amabat enim Deum supra omnia, [caritas erga Deum] neque potest verbis explicari, quantum communem amandi modum amor iste excesserit; simul autem & veneraretur & timeret toto cordis affectu. Atque idcirco nonnulli ex senioribus nostris gloriosum Patrem pingendum curaverunt emaciato vultu, lilium manu una ferentem, altera librum apertum cum hisce ex scriptura verbis, venite, filii, ad me, timorem Domini Docebo vos. Et revera omnis vita ejus continuus amoris timorisque divini excessus dici poterat. Cum enim nullo non die. Missæ sacrificium celebraret, quotidie multa cum effusione lacrymarum & ante orare Deum, & postea gratias solebat agere: quin & alios docere, ne umquam sine lacrymis divinæ Majestati se sisterent precaturi. Eumdem amoris excessum prodebant suspiria, crebro cum hisce vocibus prorumpentia, Cupio dissolvi & esse cum Christo: quia nihil aliud optabat tantopere hic verus Dei servus, quam Domino suo uniri, & arctius arctiusque conjungi.

[10] [& proximū] Tanta etiam caritate ferebatur erga proximum; ut noctu diuque cogitaret, qua potissimum ratione subvenire posset ejus necessitatibus, præsertim iis quæ ad animam pertinent. Ergo instruere errantes, docere ignorantes, peccantes corrigere non desistebat; cunctis compatiendo, pro cunctis fundendo orationes, spiritu, zelo & dilectione plenas, maxime inter concionandum, ut quotquot eum audiebant, a prioribus vitiis compuncti recederent. Ut autem de hac quoque virtute aliquid in particulari explicem, dico in auctoribus Vitæ legi, quod, cum aliud nihil suppeteret pauperibus erogandum, proprias vestes suas eisdem largiretur. Ex eadem caritate continue ministrabat infirmis: ex caritate non fatigabatur itineribus quaqua versum faciendis, publice privatimque concionabundus ad vitia extirpanda virtutesque Christianæ professioni congruas inserendas: ex caritate denique intendebat pacificandis inter se civibus hujus civitatis incolis, quos si dissidere comperisset in aliquo, mox instar muri firmissimi sese interponebat partibus: & in hac tanta apud cives valebat auctoritate atque gratia, ut inimicitias capitales extinguendo, & negotia intricatissima explicando, Pacialis cognomentum sit adeptus, aut eo antonomastice appellaretur.

[11] Ejus præterea oratio non fervida dumtaxat, sed fere continua erat, eidem multam temporis partem impendere soliti, cum esset adhuc secularis, [orationum ejus fervor] frequentando ecclesias; ad quas divinaque in eis Officia audienda veniebat primus, exibat ultimus. Quamvis autem tunc esset omnino tener ac delicatus, post modicam tamen quietem indultam corpori, media nocte surgebat de strato, conversaque ad Deum mente, prostratus ante aliquam Deiparæ effigiē quot noctibus recitabat quingenties Ave Maria. Studiosissimus quoque fuit audiendarum exhortationum sacrarum, neq; ullo umquam titulo sese sinebat impediri quo minus cunctis interesset. Hoc vero illius studium Deus mercede congrua frustrari noluit. Cum enim aliquādo concionaretur Ambrosius Sansedonius Ordinis Prædicatorum, eumque explicantem audivisset hæc verba, Mereberis si homines effugias; continuo moveri se sensit ad statum vitæ religiosæ amplectendum, dimissa seculari; firmiterque decrevit ad perfectionem quam posset maximam conniti. Factus vero Religiosus, [& efficacia,] tanto cernebatur fervore orare, ut admirationi esset omnibus: quia anima ejus perpetuo adhærescebat Deo: cumque Missam celebrabat, tantum præse ferebat animi jubilum, ut cuncti obstupescerent tantum precandi ardorem, quo & sancta Cruce mediantibus multa fecit miracula, & multas divinitus obtinuit gratias, sicut infra dicemus; multos quoque peccatores convertit, nihil denique a Deo petiit quod non impetravit. Hujus tam efficacis orationis exemplum aliquando patuit. Orabat divinam Majestatem Franciscus, ut sese dignaretur liberare a linguis calumniosis eorum, qui contra eum murmurabant, quasi plus æquo propensiorem ad externam cum viris feminisque conversationem. Ecce autem media nocte precationi tali insistens obsurduit, adeo ut nec vocem ullam nec sonum quantumcumque perciperet. Volentibus autem civibus eum curandum tradere, noluit assentiri; sciens hunc esse effectum, non naturalis alicujus causæ, sed prædestinationis suæ.

[12] Fuit etiam Franciscus pauperrimus spiritu, tam in seculo quam in religione; [paupertas spiritus,] nihil unquam habere volens quod dicere posset suum: non pecunias, quia has numquam admisit, ne quidem pro itineribus longinquis, quæ conficiebat pedibus mendicato victitans: non vestimenta, quia hæc sæpe pauperibus largiebatur: non denique proprium locum in choro aut refectorio, omnium infimum semper deligens. Imo neque invenitur neque legitur de eo, quod in Conventu, cui attributus erat, cameram haberet seu cellam; contentus ea spelunca, de qua supra diximus & dicemus inferius: quam anteferebat quantumcumque sumptuoso palatio; in qua, ut inquiebat, non erant adulatores, murmuratores, calumniatores aut alii homines, scelesti; sed quies, pax, silentium, visiones & revelationes sanctæ, colloquia cum Deo, Deipara, Angelis, Cælitibusque, omne denique bonum spirituale. [& obedientia.] Præterea devotæ Deo obedientiæ observator accuratissimus fuit servus Dei Franciscus: quandocumque enim loquebatur Superior aut mandabat quidpiam, ad minimum ejus signum promptus, subito manum applicabat operi demonstrato, aut pedem movebat versus locum indicatum: si autem imperaretur ut concionaretur extempore, non dicebat, imparatum se non posse ad pulpitum scandere; sed jubentis mandato fretus, progrediebatur ad dicendum, omnibus religiosis in exemplum obedientiæ proponendus.

CAPUT III.
Ejusdem testimonii pars posterior de insignibus sanctitatis ejus.

[13] Nec defuerunt servo Dei Francisco gratiæ gratis datæ. [Scientia sacra,] Nam primo cum bene litteratus & sacris profanisque disciplinis perquam luculenter esset instructus, manifestavit scientiæ donum sibi inesse, quando inter Patres Concilii Viennensis assedit sub Clemente V, quemadmodum videre est in Annalibus Ordinis, & in epitome vitæ impressa sub ejus gloriosa imagine, cujus exempla publicis in foris extant fidelium plebi venalia. Item quando in lucem emisit opera quædam sub titulo Sermonum, quemadmodum mihi refert P. Gregorius de Sastia, vir venerabilis ac fide dignus, qui asserit prædicta opera in nostra bibliotheca reverenter asservari. Insuper eloquio & prædicandi verbi divini gratia valuit, utpote concionator eximius, & ut talis auditus in variis Italiæ locis, [auctoritas magna,] maxime in diœcesi Senensi, in qua nec civitas nec oppidum est, ubi non supersit memoria utilissimarum ejus concionum. Magnam deinde nobilitatem ejus in seculo probat familiæ Patritiæ splendor, ex qua processit: auctoritatem singularem apud omnes Italiæ Principes potissimum Senenses declarant, quæ tractavit dexterrime, publici Status negotia. Hinc ad Clementem V missus est cum socio R. P. Bernardo de S. Nuccio orator pro Clero & diœcesi Senensi, quemadmodum docemur per instrumentum in membrana scriptum, quod cum aliis nonnullis magni momenti instrumentis in archivio Conventus nostri asservatur. Invitatus etiam fuit a Cane, Principe Veronensi famoso, ad fundandos iis in partibus sui instituti conventus. Pro certo denique & explorato habetur, quod fundaverit conventum S. Mariæ de Scala. Ex quibus omnibus liquido apparet, verissimum esse quidquid articulo primo asseritur.

[14] Plurima fuere miracula, quæ propter hujus sui servi merita operatus est Dominus, [miracula nativitatem prægressa,] in Sanctis suis gloriosus, ante nativitatem ejus scilicet & post eamdem, tum in vita ac morte atque post mortem. Et quidem ante nativitatem, futura puelli sanctitas matri ejus manifestata fuit per varias visiones, in quarum una somniavit ipsa, se intra ecclesiam parturire candidissimum lilium, unde multa alia lilia nascebantur, quæ simul omnia formare videbantur speciosam coronam, ad coronandam Dei matrem; ita auctores omnes. Alias in medio noctis silentio, apparens ei S. Petrus in majestate & gloria ac Pontificaliter vestitus, ceteris a choro exesse jussis, dare ei visus est benedictionem Papalem, atque prædicere, quod paritura esset lilium, quod omnes hujus mundi fœces feliciter transiens, nulla sui parte inquinaretur; quemadmodum postea reaple patuit. In nativitate porro ejus mysterio plenum esse creditum fuit, [& secuta,] quod post baptismum sacrum puero collatum, constitutus ante effigiem beatissimæ Virginis, secundum morem hujus civitatis eidem Virgini devotissimæ, quamvis omni adhuc rationis usu rerumque sensibilium notitia privatus, pro vagitu quem alios pueros dare natura docuit, gestire lætitia & imagini plaudere cœperit, in signum futuræ suæ erga Dominam nostram sanctissimam devotionis; quemadmodum Vitæ auctores scribunt, ac nominatim D. Eques Nicolaus Borgesius.

[15] Vitam quoque ejus variis signis & miraculis exornavit Deus, sicut ordine dicemus. [apparitiones Deiparæ,] Ac primo multas habuit apparitiones Beatæ Virginis Mariæ, diffuse narratas a Scriptoribus Vitæ, ac nominatim, quod ei adhuc adolescentulo seculari videndam sese offerens, in mercedem repetitarum sibi toties laudum, numero servorum suorum adscriptum eum significavit; proinde dimisso mundo religiosum statum amplecteretur. Hoc autem cum ad conventum accedens narravisset, receptus ad habitum fuit a Beato nostro Philippo, tunc Ordinis Generali. Alias cum Dei famulus ad populum verba faceret, volens declarare Deus quantus tunc esset Francisci zelus, fecit apparere linguas igneas flammulasque, quæ circum & supra caput ejus volitabant, uti prædicti auctores referunt, & variis in locis pictum cernitur. Alias cum similiter prædicaret verbum Dei, visi sunt Angeli atque Cherubini circumsistere, & Euangeliorum librum apertum ante eum tenere. Fuit cum gloriosus P. Franciscus, in itinere constitutus atque oppido lassus, ab avaro quodam divite pro Dei amore posceret aliquid, [injuriosus in Beatum punitus,] nec obtineret saltem commoda verba, atque in pace juberetur abire; sed multa cum maledicentia convitiisque repelleretur. Quod impunitum non mansit, viro enim beato vixdum digresso, præter anni tempestatem & naturæ cursum subita tempestas incubuit loco isti, fulminibus tonitruisque formidabilis, omnemque maledici homini substantiam dissipavit; sicut auctores ac nominatim Eques Borghesius narrant.

[16] Quoties Dei servus egrediebatur, sicut faciebat sæpe, ad infirmos variisque morbis laborantes visitandos, postquam eos hortatus ad patientiam salutaribus monitis instruxisset, [pauperes cruce aut Vestium attactu sanati,] plenus fide multos eorum sanabat facto super eos Crucis signo; quemadmodum testabantur tam ipsi qui fuerant curati infirmi, quam qui eisdem præsentes aderant ad solatium vel ministerium. Multoties etiam illud accidit mirabile, quod cum pauperibus eleemosynam petentibus, sui Magistri exemplo, vestes proprias esset largitus, solo earum contactu iidem pauperes curarentur ab infirmitatibus suis. Harum aliarumque gratiarum, Francisco divinitus concessarum cum longe lateque per omnem circa regionem diffunderetur fama; mirum est quantum ea virorum ac mulierum numerum excitarit, ad illum devote frequentādum. Sed grave illi erat toties & tam continue interturbari: itaque miraculosam a Deo obtinuit surditatem, uti jam superius dictum est, per quam deinceps quieto vivere licuit soli Deo ac sibi.

[17] Pergebat nihilominus ad prædicandum Dei verbum pro more egredi e civitate. [mors ei a Deipara prænuntiata,] Quadam ergo die idem faciens, & ipsa in via præ debilitate ac lassitudine deliquium patiens, gloriosam Virginem Mariam candidissima indutam stola conspicuam habuit, quæ rosarum fasciculum illi offerens deficientemque consolans, Regredere, inquit, famule mi Francisce, appropinquat enim tempus, quo ad cælestem paradisum hinc transeas. Surrexit autem mox ille, atq; in civitatem regressus cum socio & ingressus ecclesiam, ante beatissimæ Virginis imaginem se prostravit: actisque pro recepto beneficio gratiis ipsum rosarum fasciculum appendit ad imaginem jam dictam, & in suam se cavernam recepit mortem expectaturus. Infirmatus autem prædixit se ad meliorem vitam transiturum in festo Ascensionis Dominicæ, sicuti revera accidit anno MCCCXXVI. Denique in proximæ mortis articulo rursus ei Deipara Virgo apparuit, filio suo unigenito comitata, dixitque: Francisce, serve mi carissime, quid retribuam tibi pro fideli quem mihi exhibuisti famulatu, proque amore quo me semper es prosecutus? Respondit autem Jesus Christus vice Francisci: Convenit, mater, ut qui te amavit, veniat æternum regnaturus nobiscum in cælesti patria. Dein ambo in has voces proruperunt: [beatitudo ejusdem revelata,] Veni, veni, fidelis serve, in patriam cælestem nobiscum: atque hic subito disparuit visio, & gloriosa servi Dei anima in Paradisum translata est. Ipsa autem qua vir beatus expiravit hora, nobilis ac sancta quædam Senensis matrona, conspexit eum sole splendidiorem ante conspectum sanctissimæ Trinitatis adduci, capitique ejus pretiosissimam coronam a Deiparam imponi, in signum evidens quod qui in hac vita minime vulgari gratia meritisque nituerat, in cælis quoque non ordinario gloriæ lumine ornaretur. [& secuta miracula] Dum vero supra terram corpus stetit, ad ejus venerationem populus propemodum infinitus accurrit: & per universum Comitatum infirmi multi sanati sunt, variaque miracula alia acciderunt, quæ publicorum Notariorum manu excepta firmataque fuere. Natum quoque ex defuncti ore candidissimum lilium, singulis in foliis scriptum habens aureis litteris Ave Maria.

[18] Deo Sanctum suum sic exornante, fuit nobilis quidam Senensis, nomine Andreas, qui miraculis tantis incredulus, imo ipsum etiam Franciscum blasphemans, acutissimos subito cruciatus persensit, quibus eum ad mortem urgentibus, & medicis de vita ejus longius producenda desperantibus, pœnitere miserum cœpit de omnibus, quæ contra Dei servum imprudenter effutierat: seque eidem ex animo commendans, promisit quod de publico sui peccati scandalo publicam esset subiturus pœnitentiam. Cessavit illico ad hoc votum cruciatus, seque de strato attollens Andreas, complicatis brachiis in formam Crucis, ad ipsius beati viri sacrophagum accessit, miraculum in se factum narravit omnibus; [vindicta de blasphemātibus sumpta,] seque devotum B. Francisco professus, vitam deinde sanctam atque exemplarem duxit, prout testatur Eques Borghesius. Alius, nomine Bartholomæus, Francisci nomen solitus in risum convertere & miraculis per ejus intercessionem factis detrahere, atque in signum vilipendii brachium elevatum in aëra inconcinne circumagere; dum hoc die quadam agit petulantius, brachium sibi in modum petræ cœpit obrigescere. Suum ergo delictum agnoscens, ipsum publice accusando per viam, venit ad ejus sanctas Reliquias visitandas. Quo cum pervenisset, & plangere amare cœpisset, novo miraculo gratulatus est restitutum brachio suo motum: exindeque devotus Deo ac famulo ipsius Francisco vitam cum pietate egit.

[19] [mortui suscitati,] Accidit præterea puerum ludere circa fontem, in eumque infeliciter cadere atque submergi, nemine qui auxillium ferre posset ibidem præsente. Extractum deinde cadaver atque ut tale cognitum ab omnibus, a patre ac matre deploratum, tandemq; ad B. Francisci Reliquias delatum est: quod mox anima recepta surrexit, & redivivus puer in pedes erectus domum ambulavit absque offendiculo, teste Borghesio. Denique dicitur ab auctoribus, quatuor mortuos, per Francisci merita, rediisse ad vitam: sanitatem vero recepisse mancos, claudos, atque attractos, restitutos esse lumini cæcos, mundatos energumenos, curatos elephantiacos; auctorum vero ista sic referentium unus inquit, Franciscus, relatus inter Beatos omni fere miraculorum genere claruit.

[20] [imagines ut Beati,] Vidi ego hujus Beati effigiem in variis hujus civitatis locis, scilicet in Cathedrali Senensi, in ecclesia S. Joannis sub Cathedrali, in Palatio Illustrissimæ Dominationis, in Porta Romana, atque alibi; Florentiæ item, Bononiæ ac Mediolani. Neque intra Italiam fama servi Dei jam dicti se continet, ad remotas etiam provincias diffunditur, neque externorum quispiam appellit Senas, quin veniat adoratum istud corpus sacrum; & ego per meipsum sæpe illud monstravi transmontanis plurimis, Hispanis, Francis, Imperialibus. Neque multi abierunt menses, quod Senas appulerunt Patres Jesuitæ duo e partibus remotissimis, [corporis veneratio,] cum eisque Japon unus, qui simul omnes revertebantur in Indias, & præclarum istud pignus demirati sunt. Vidi etiam ad ipsum venerandum venire varios multosque Prælatos Ecclesiæ sanctæ, Cardinales, Archiepiscopos, Episcopos, Abbates, multosque Principes temporales: puta Eminentissimos Cardinales Estensem, Bichium, Medicæum; Illustrissimos insuper Camillum Archiepiscopum Senensem & Archiepiscopum Petruccium, Illustrissimos quoque Archiepiscopum Pisanum cum Apostolico per Hetruriam Nuntio, denique ex seculari Ordine Serenissimos aliquot Principes & Principissas. Verissimum præterea est, quod corpus sit incorruptum, manum dextram caputque in aëre paululum elevatum tenens: quod lampades & cerei luceant ante imagines Beati, & quod sepulcrum votivis quaqua versum tabellis coronatum sit.

[21] [sanitas invocantibus reddita.] Est etiam certissimum quod Cosmus Ensiarius, calculo gravatus, sanitatem recuperaverit: quod denique Pater quidam Franciscanus e Minoribus Conventualibus, corpore contractus, cum intellexisset corpus B. Francisci processionaliter circumferri, ei sese ex corde commendaverit, & sospes factus sit: atque hoc accidit anno MDCXIX. Laurentius Merciatus, calculum patiens, misit indusium corpori sancto admovendum, & convaluit anno MDCXXII, Bartholomæus Joannis Dominici Panduoci, annorum sex puerulus, veniens cum matre ad honorandas præd. Reliquias, e scalis cecidit; sed matre Franciscum invocante, noxam nullam tulit. Franciscus Tercarinus, ex Ordine S. Francisci, maligna febri & cruciatu capitis ingenti laborans, votum fecit glorioso Patri, & voti compos factus est: quod idem facto voto accidit Christophoro Guasti aromatario, infirmo ad mortem depositoque a medicis propter pestilentis morbi gravitatem, quam erumpentes toto corpore pustulæ nigricantes prodebant. Atque de his omnibus publica vox & fama testatur. Catharina uxor Cosmi ensiarii, ad earum contactum rosarum, quæ corpori sancto applicitæ fuerant, a gravissima ægritudine liberata est. Dominus quidam, ex nobilissima familia Reccafuori, dentium acerbo dolore solutus est, ad similis rosæ tactum. Quidquid vero dictum est supra, tamquam verum exposuit Fr. Camillus Baldi.

CAPUT IV.
Analecta ex aliorum testium depositionibus: inspectio corporis: Romani Consultoris judicium.

[22] Ordiamur a miraculis post mortem: quorum præcipuum unum, [Curatur apostema,] paucißimis verbis jam indicatum in fine capitis superioris, Catharinæ prædictæ maritus Cosmus, velut testis oculatus, in ordine sextus, sic enarravit, ut aliud nihilo minus evidens in propria persona gestum prolixius attexuerit. Scio quod Catharina filia Leonardi Calefati, uxor mea, recepit gratiam miraculosam. Cum enim apostema pateretur in humero, eique admoveri jussisset rosam, attactu sacri corporis sanctificatam; intra paucissimos dies convaluit, beneficiique obtenti testem tabellam fieri curavit. Ego vero ipse haud paulo majorem mirabilioremque gratiam retuli, hac quam narrabo ratione. Ab annis circiter duodecim cœpi doloribus nephriticis torqueri calculisque in vesica concrescentibus, quorum identidem egerebam aliquos, [& intolerabilis dolor calculi,] non sine summo cruciatu: atque in eo statu permansi usq; ad annum MDXVIII; quando, incrudescentes gravius graviusque dolores ferre ultra non sustinens, lecto decumbere fui coactus. Tunc vocatus in auxilium medicus (fuit is Hieronymus Pinellus Neapolitanus, a curandis infirmitatibus singularibus celebris) censuit nullum malo meo remedium inveniri posse, eo quod grandior jam lapis resideret in fundo, nec posset sursum revocari medicinis ullis: addidit quod mihi præparaturus esset aquam, cujus beneficio coerceretur prægravantis molis incrementum, atque ita ad menses saltem aliquot protraheretur mihi vita. Ego vero considerans tantam substantiæ partem, in medicorum ac medicamentorum pretium hactenus insumptam, nihil profuisse, ne novas facere expensas cogerer, ipsam aquam sumere recusavi.

[23] Sic constitutus cum in officina mea essem, die XII Maji vesperi, seu potius ad horam Vesperarum ante diem Dominicam (ubi notanda venit curialis anni ac popularis differentia: quem enim ex usu vulgi, is qui loquitur, testis appellat annum MDCXVIII, quo scilicet anno dies XII Maji cadebat in sabbatum; eum Curia, novem mensibus prævertere annum Romanum solita, vocasset annū MDCXIX) accessit ad me Magister Guerrinus Chioccioletti, [post visitatum corpus,] sartor, annorum sexaginta; &, Volumus, inquit, ambulare ad Dominam nostram in Porta Romana? Annui ego: atque ita pedetentim cœpimus simul ambo progredi, & ego quidem applicitam semper inguini manum tenens, propter magnos quos patiebar dolores calculi. Appropinquantibus autem nobis ad ecclesiam Servorum: Quid si ingrediamur, inquit ille, lucraturi Indulgentias hic propositas ratione Quadraginta horarum, quarum etiam causa expositum prostat corpus B. Francisci Patritii? Etiam ad hoc me paratum obtuli, dummodo graderemur quam lentissime, alias curaturum me ut eo duceret. Venimus ergo, tardiori, ut volebam passu, ad ecclesiam Servorum, & dixi: Volo me huic Sancto commendare: atque intro ingressus sumpsi Indulgentiam coram Sanctissimo, deinde accessi ad capsam in qua erat corpus d. Beati, eidem supplicans, ut pro me intercederet apud Sanctissimam Trinitatem, quatenus sequenti mane me dignaretur sanare; non pauci enim eo tempore moriebantur ex doloribus calculi. Ita completa devotione mea domum revertimus quisque nostram, media in via digressi ab invicem.

[24] Hora erat cœnæ cum redii domum: unde post modicam cœnam denuo sum egressus in forum ad spectandos qui ibi fiebant ludos, [emissis cum urina calculis:] ex persuasione uxoris meæ, optantis ut ea ratione dispellerem melancholicos humores & dolorum quos patiebar obliviscerer. Verum hi passi non sunt longas istic me moras ducere; sed brevi intervallo remensus viam, sub tertiam noctis horam jussi ut familia mea cubitum se reciperet, dum ego decumbere non valens præ cruciatus magnitudine obambulo per cubiculum usque ad horam quartam. Tunc, concedente id Deo, urinam mihi cieri sentiens, matula sumpta eamdem reddidi absque gravi molestia. Audiit hoc uxor, & simul sonitum calculi urinam sequentis; atque illico dixit; Eia, sanatus es, marite mi. Non senseram ego propter dolorem (qui etsi non maximus, non tamen nullus erat) descendisse calculum; igitur, quomodo id tam fidenter asseveraret, interrogavi. Ipsa vero, Inspice, inquit, matulam, jam enim calculum emisisti; quod ita esse cum manu injecta deprehendissem, gratias egi Deo & Sancto; positisque vestibus in lectum me recepi, & commodissime dormire cœpi. Orto deinde die ipsum calculum ad ecclesiam Servorum detuli, advocatisque Sacristano & Priore narravi gratiam mihi factam qualem petieram, atque ipsum calculum eis exhibui: qui postquam me fecissent lucrari Indulgentiam, votivam tabellam meo jussu curatam appenderunt ad aram, in qua expositum stabat corpus. Post duos vero dies, iterum ejeci duos minusculos lapillos, ab eaque hora usque modo nullum amplius sensi dolorem: & plane existimo persanatum me esse, nec ullum observo ciborum delectum.

[25] Testis V inter alia dixit, quod in ecclesia Servorum Florentiæ, cui ab Annuntiata nomen, [honorantur imagines,] seu potius in ipsius ecclesiæ claustro, depicta cernuntur varia B. Francisci miracula, manu Andreæ del Sarto aliorumque præstantissimorum pictorum, Testis III ejusdem imaginem chartæ impressam a se visam affirmat. Testis vero VI, ad servandam beneficii sibi collati memoriam, imaginem ejus sibi depingi fecit in charta duriore, ac venerationis ergo domi eam asservare se dixit. Nunc quod ad reliquum B. Francisci cultum attinet, Proceßionalis illa circumlatio anni MDCXIX a Teste V his verbis describitur. Scio quod ab hinc tribus vel quatuor annis in octava Paschatis publice circumlatum fuit corpus a quatuor Sodalitatibus, deputatis pro evectione alicujus spectabilis Reliquiæ in processione generali, [corpus in processione delatum,] Dominica in Albis circumduci solita. Fuit autem a Theologis aliquibus mota difficultas, dicentibus, specialiori superioris potestatis indulto ad id opus fore, eo quod præd. corpus non esset Reliquia approbata ex præscripto Concilii Tridentini Sess. 25. Post longam autem concertationem definitum est ab omnibus hujus civitatis Theologis, legitimam esse Reliquiam, in qua deferenda scrupulus nullus ponendus esset. Testis autem IV dixerat, videri miraculosum fuisse consensum, innixum argumento certißimo, quod, cum tempore Pii V missi Visitatores Apostolici severissimi, [supra altare servari permissum,] invenerint præd. corpus supra altare, in quo celebratur Missa, nihil circa ipsum innovandum censuerint, sed ipsum sic manere permiserint, quamvis in ecclesiis Senensibus multa reformaverint circa corpora super terram elevata. De Visitatione ista, facta circa an. MDLXX, egimus XIII Martii in fine, ubi de B. Erico Peregrino, Perusii defuncto: in cujus corpore severitatis suæ exemplum statuit Visitator, jubens illud ab altari majori ecclesiæ ad sacristiam deferri, donec de origine & fundamento talis cultus certius constaret, prout decennio post constitit formato Processu.

[26] Est ergo circumlatum B. Francisci corpus, sub novo Baldachino, uti dixit Testis IV, succollantibus D. Mutio Pecci, D. Ludovico Accarigi, D. Assone Equite Melitensi, D. Pompilio Pepucci Equite, D. Fr. Calisto Borghesio Equite Melitensi. [nec solum a plebe] Quocumque autem die ipsum corpus exponitur populo spectandum, ingens est concursus cupientium corollas suas precatorias admovere eidem, aut ab aliis admovendas curare; nec non desiderantium flores intra arcam repositos. Neque plebeji tantum illud avide spectant, sed etiam spectatißimi in dignitate seculari & ecclesiastica viri. Sic memini, inquit Testis VIII, ipsum anno MDCXIII visitatum fuisse venerationis ergo ab Eminentiss. Cardinali de Pondeo cum magna devotione. [sed & a Cardinali quodam] Idem in depositione Testis II scribitur Cardinalis de Podio. Vtrobique erratum a librariis vel notariis credo, nullus enim toto Pontificatu Pauli V, ab anno MDCV ad MDCXXI invenitur istius nominis Cardinalis. Nec tamen de veritate testimonii duplicis, ex oculata fide dati, dubitare licet. Nihil ergo verosimilius mihi esset, quam quod hic intelligatur Petrus Gondius (vulgo de Gondy) Lingonum & Parisiorum Episcopus, si probare possem, quod is anno ætatis LXXXI (quatuor enim annis octogenario major fuit, quando Parisiis obiit anno MDCXVI) potuerit volueritque sustinere labores itinerum ultro citroque ex Gallia in Italiam. Nunc aliud effugium nullum superest, si neminem ex Cardinalibus hujus seculi prætermisere Ciacconii continuatores, quam ad Petri nepotem Henricum Gondium, qui anno MDCVIII, cedente patruo factus Episcopus Parisiensi, potuit ob aliqua regni Francici negotia transiisse Senis anno MDCXIII prænominato, & hic per prolepsim appellari Cardinalis, licet hoc tantum sit factus quinquennio post.

[27] [aliisque Principibus vitis,] Idem Testis VIII, B. Francisci corpus simili devotione visitatum asserit ab Hetruriæ Ducibus, nominatim a Cosmo II gloriosæ memoriæ, & D. Justina de Medicis, atque a Sereniss. Principe Condæo: qui etiam eleemosynam reliquit. Et his aliisque Magnatibus ipsum conspiciendum extra ordinem concessum fuit. Testis vero II; Scio, inquit, quod d. corpus ultimo inspectum fuerit a D. Archiepiscopo Pisano (fuerit hic Julianus de Medicis, anno MDCXX in defuncti Francisci Bonciannii locum suffectus) coram Ascanio Vasolio, fratre meo. Quo autem in statu ipsi illud viderint, intelligetur ex sequenti, quo Processus clauditur, Latino instrumento. Anno MDCXXII die XI Februarii Illustriss. & Reverendiss. D. Vicarius, [ultimoque a Vicario Archiepiscopali,] Judex delegatus, accessit post prandium, una cum me Notario & Cancellario infrascripto, ad ecclesiam Conventus & Fratrum S. Mariæ Servorum civitatis Senarum; & perventus ante altare majus, genuflexus adoravit sanctissimum Eucharistiæ instrumentum: factaque brevi oratione visitavit altare, sub titulo S. Mariæ del Popolo nuncupatum, situm in brachio sinistro d. ecclesiæ, prope ostium sacristiæ meridiem versus: supra quod vidit adesse capsam, in forma sepulcri, lignei nucei auro ornatam; in qua vidit asservari corpus d. B. Francisci de Patritiis, totum integrum, cum manibus elevatis, & præcipue sinistra, in qualibet ejus parte cum pelle & carne exiccata undique circumdatum; excepto capite, in parte sinistra; [aperta capsa,] ubi gena reperitur non undique obducta pelle, sed aliquibus foraminibus vitiata, uti etiam reperitur eadem pars in fine costarum & in summa cervice: occipitium vero detectum in modum coronæ Episcopalis. Reperitur etiam in parte dextera & in situ mamillæ foramen peramplum, oblongum per longitudinem unius digiti; & sine genitalibus. Apparet aliquantum os apertum, dentes anteriores demonstrans. Manus & pedes habet cum unguibus: pars vero posterior remanet penitus illæsa, & undique carne pelleque obducta. Et d. corpus compositum respicitur, ut devotionem & admirationem pariter pariat.

[28] In anteriori parte capsæ prædictæ depicta inspiciuntur tria miracula: scilicet Angelus, [in qua etiā picta miracula aliqua:] ostendens librum apertum d. B. Francisco prædicanti; nec non etiam flamma in capite ejusdem Patris prædicantis; & apparitio beatæ Virginis extra civitatem Senarum, quæ d. B. Francisco, qui in itinere defecerat, apparuit, & sensus illius revocavit. Reperitur etiam supra & in medio d. capsæ tabella depicta, in qua respicitur corpus Beati jacens vestitum in feretro, & ex ejus ore lilium surgens, undique septum circumstantibus, corpus præd, venerantibus, variis sericeis ornatum cum luminibus, hinc inde assistentibus Fratribus ejusdem Ordinis cum superpelliceis indutis, coronas & flores pro populis petentibus tangentibus &c. Actum Senis in ecclesia prædicta, coram D. Augustino de Bronzis Presbytero Volaterrano, &c. [item aliæ de appellatione Tarlati,] Huic tam accuratæ descriptioni addi. potest ex depositione Testis I, quod arca interior muniatur crystallis transparentibus, per quas corpus conspicitur: & ex verbis Testis V, quod sacellum, in quo est altare S. Mariæ prædictum, sit familiæ Lutorum. Magis etiam notabile est, quod Testis III appellet B. Franciscum Tarlatum, & sic ab universa civitate appellari dicat; cum ceteri omnes Patritium cognominent, præter VIII, qui nominat Franciscum Patritium & Tarlatum. [& lilio in Franciam delato.] Denique de lilio supra memorato Testis IX asseruit, dictum sibi a quibusdam Francis, quod singulis annis in die festo B. Francisci revirescat, velut si tunc primum sit decerptum ex agro: die autem transacto denuo siccum fiat. Movit me conferentem hæc verba cum textu Vitæ num. 7 ubi ipsum lilium dicitur Regi Galliæ, per suos nuntios id petenti, donatum, up pia curiositate juberem queri, an ipsum adhuc supersit Parisiis in Capella, ut vocant, Sancta, ubi ejusmodi sacra cimelia cum Spinea Domini nostri Corona servantur. Qui autem hanc curam in se suscepit P. Ludovicus Iobert Societatis nostræ, eo libentius hoc faciens, quo majori studio ab annis plus quam viginti collegit Annum Marianum, in eoque jam ad prælum fere parato de vita B. Francisci agit: hic inquam in hæc verba respondit XXVIII Iulii MDCLXXIX. Illustriss. Dominus Thesaurarius Capellæ sanctæ, qui fuit olim Episcopus Constantiensis in Normannia, consultus de lilio, quod e tumulo B. Francisci Senensis prodiit, negavit ullam ejus rei haberi memoriā: deinde copiam fecit totius thesauri videndi, in quo nihil simile est. Alibi quæri debebit veritatis istius, si qua supersit confirmatio.

[29] Hoc processu sic formato Romamque misso, in Rota recepto & Auditorum alicui commendato, [Consultor Rota Rom.] familiaris Theologus ab eo consultus, anno MDCXXVII die XVI Aprilis, responsum dedit: quod in magna ejusmodi rerum collectione, servata apud Procuratorem Generalem Societatis nostræ reperi fol. 320. Illustrissime & Reverendiss. Domine, [censet constare] ex processu formato via ordinaria coram Illustriss. D. Archiepiscopo Senensi, circa sanctitatem vitæ & certitudinem miraculorum servi Dei Francisci Patritii, Ordinis Servorum B. V. Mariæ infrascripta concluduntur.

[I] [de opinione sanctitatis,] Quod ipse servus Dei Fr. Franciscus Patritius, nobilis Senensis, Rainalda & Henrico parentibus defunctis, ingressus fuit religionem Servorum anno MCCXCVI, discessitque ab hac vita MCCCXXVI. Qui servus Dei fuit omni genere virtutum insignitus, religiosissimus, & suæ Regulæ zelantissimus observator: & pro tali semper ab omnibus Christi fidelibus præcipue in Hetruria habitus & tentus est: & ita fuit & est: ac proinde in necessitatibus omnes ad ejus intercessionem recursum habuerunt & habent, prout super his & illius sanctitate deponunt Testes decem nominati.

[II] [vitæ aufleritate,] In præmissæ sanctitatis comprobationem accedit asperrima pœnitentia, quam semper fecit quocumque permanserit, affligens corpus suum continuis disciplinis & abstinentia escæ ac potus; sed præcipue in spelunca subterranea, quæ subtus monasterium est posita: ubi continuis orationibus ac meditationibus vacabat Deo diu noctuque, sine lecto aut alia commoditate, sed super nudam terram quandoque præ lassitudine jacebat: ac ideo semper fuit in maxima veneratione apud omnem populum talis spelunca, & in die festo ejus magno populi concursu visitatur & veneratur: & hæc omnes præcitati Testes deponunt ac probant.

[III] Frequentia populi ad ejus sepulcrum: non enim solum in ejus die festo, [veneratoine sepulcri,] quod celebratur Dominica infra Octavam Ascensionis, visitatur & veneratur a concivibus Senensibus, convicinis populis & sæpe a Prælatis & Principibus: sed continuo anni cursu fideles ad ejus intercessionem recurrunt & obtinent gratias: cujus rei fidem faciunt vota cerea, tabellæ, lampades accensæ ante ejus corpus, & alia quæ servi Dei indicant sanctitatem: unde Testes supra allegati probant devotionem universalem populi erga servum Dei Franciscum.

[IV] Corroboratur eadem servi Dei Sanctitas ex Lectionibus B. Peregrini Ordinis Servorum approbatis a Paulo V fel. record. in quibus legitur, [animæ beatitudine,] animam B. Philippi & B. Francisci Senensis elevasse in cælum animam B. Peregrini. Ac proinde corpus ejus, quod usque in præsentem diem incorruptum videtur, solenniter fuit magno populi accursu ac devotione processionaliter per civitatem delatum anno MDXIX; ac ejus imagines ab immemorabili videntur pluribus locis depictæ cum splendoribus: & Testes qui supra omnes deponunt ac probant, servum Dei vocari Beatum, ac se vidisse processionem & corpus incorruptum.

[V] Inter multa miracula quæ Deus operatus est in vita hujus servi sui, [miraculis in vita] duo tantum brevitatis gratia proponuntur: quorum primum est, quod dum concionabatur, Angeli serviebant ei tenētes librum Euangeliorum; & in capite ejus apparebat flamma ignis. Alterum est, quod cum quadam die esset in via & præ lassitudine deficeret, occurrit illi beata Virgo confortans cum fasciculo rosarum. Sic deponunt Testis I, II & X. Post mortem ex ejus ore exivit lilium candidissimum; in cujus quolibet folio erant descripta hæc verba Ave Maria. Sic probant Testis II, IV, V & X. Ad vitam revocavit quatuor mortuos: sic præcipue Testis II, VII, IX & X.

[VI] [atque post mortem,] Anno MDCXVIII Cosmus de Cartellis Senensis, cum per plures annos passus fuisset infirmitatem lapidis, & non invenisset remedium aliquod; casu quodam die deambulans cum socio pervenit ad ecclesiam Servorum, ubi videns corpus servi Dei Francisci expositum, dixit socio, Volo me huic Beato commendare; prout fecit toto corde, pro impetratione sanitatis, quæ paulo post secuta est: vix enim redeundo ingressus fuit domum suam, quod mingendo emisit lapidem. Catharina ejus uxor, gravissimum dolorem apostematis in humero patiebatur: tacta nihilominus in parte a rosa, quæ olim tetigerat corpus servi Dei Francisci, liberata fuit a tali infirmitate. Super quibus deponit idem Cosmus hanc veritatem, & comprobant etiam Testis, V, VI, VII, VIII, IX, X.

[VII] Quare videtur, sufficientia esse argumenta ad obtinendas Remissioriales, [adeoque dandas Remissoriales ad ulteriorē Processum.] pro examinandis testibus formiter auctoritate Apostolica; tum quia ex illis constat de diligenti informatione & inquisitione super fama & universali opinione ac devotione populorum in illum: tum quia contenta quæ in facto narrantur probari in d. processu, quatenus auctoritate Apostolica formiter & concludenter probentur, videntur talia, quæ sufficiant nedum ad beatificationem, sed etiam ad solennem canonizationem; postquam ex illis concludi videtur, constare de fide & excellentia vitæ & sanctitatis cum operatione miraculorum ex ejus intercessione, quæ ad Canonizationem sufficere post cap. Venerab. firmat Innocentius in cap. 1 de Reliquiis & veneratione Sanctorum, ibique communiter omnes Canonistæ.

[30] [quod hactenus intermissum est.] Remissoriales illas obtentas, ac novum Processum formatum fuisse, non habeo unde definiam. Cum enim super ea re consuluissem Illustrißimum Bernardinum Casalium, sacræ Rituum Congregationis Secretarium, pro sua singulari humanitate affectuque erga opus hoc ultra pollicitum quidquia ex illius Congregationis tabulario placeret petere, anno MDCLXXIX die V Augusti in hæc verba respondit: Cum ex litteris datis die XIV Julii proxime præteriti cognoverim optare Reverentiam vestram a me informationem super statu causæ canonizationis B. Francisci Patritii Senensis, Ordinis Servorum B. Mariæ; & an post præsentationem processuum, auctoritate Ordinaria usque de anno MDCXXVII, alii auctoritate Apostolica exhibiti fuerint in sacra Rituum Congregatione; ego, meo muneri satisfacturus, nihil aliud possum respondere, quam quod in Actis hujus sacræ Congregationis nullus reperiatur Processus præd. Beati, de quo per annos XVIII, quibus fui Secretarius, ulla habeatur notitia, nec umquam Patres Servitæ pro reassumptione hujus causæ institerunt.

DE B. IOANNE NEPOMVCENO
ECCLESIÆ METROPOL. PRAGENSIS S. VITI CANONICO
PRESB. MARTYRE PRAGÆ ET NEPOMUCI IN BOHEMIA.

AN. MCCCLXXXIII

[Praefatio]

Joannes Nepomucenus, Canonicus Presbyter, Martyr, Pragæ & Nepomuci in Bohemia (B.)

AUCTORE D. P.

Glorioso martyrio, quo S. Stanislaus Cracoviensis Episcopus anno MLXXIX de Regis Boleslai crudelitate triumphavit, tria post secula haud valde absimile vidit Bohemia, sub Wenceslai IV cruento regimine. [Martyris S. Stanislao comparandi miracula] Causa quidem ac genus mortis utrique dispar fuit; nam iste ob increpitam pro Episcopali sua obligatione Regis libidinem, ipsius manibus concisus obiit; Joannes ob servatum Confeßionis pœnitentialis secretum, Imperatoris jussu in flumen præcipitatus interiit; similis tamen utriusque constantia fuit, multisque a Deo confirmata miraculis; quæ si æquali felicitate fuissent conservata in scriptis, & pari aßiduitate continuata, similis fortaßis Joanni honor qui Stanislao ab universa deserretur Ecclesia. Sed ingruentes mox Bohemiæ a furiosis hæreticis calamitates, [sub hereticis periere.] & Catholicæ rei subversio, quarum haud vanus vates Ioannes fuisse fertur paulo ante mortem, huic Canonizationis solennis gloriam, posteris miraculorum ad sepulcrum patratorum notitiam continuationemque abstulerunt: quo factum ut qui Vitam ejus atque virtutes anno MDCLXX colligere conatus fuit, ex veteribus Mss. ac libris editis Bohuslaus Balbinus, jam pridem laudatus a nobis cum de S. Adalberto Pragensi Episcopo ac Martyre ageremus XXIII Aprilis, non æque copiosam materiam invenerit, ac reperit Longinus, describendis sancti sui Patroni magnalibus intentus. Quod tamen ille nobis commisit, cum fœnore aliquo volentes reddere; compositioni, quamvis adeo novæ, nostra tamen annotata, seu potius paralipomena ex aliis collecta, non gravabimur addere.

[2] Annum mortis eumdem omnes statuunt, millesimum scilicet trecentesimum octuagesimum tertium Æræ vulgaris. [Mors ejus 2 & 4 Maji male adscripta,] De die quid certi statuamus non occurrit. Wenceslaus Hagecius in Chronico Bohemiæ, postridie S. Sigismundi, id est, die II Maji, ad Cæsarem vocatum, ait, sanctum hunc Presbyterum, atque ad revelandam Reginæ confeßionem frustra solicitatum, in flumen jussum præcipitari: & Hagecium secutus est Crugerius noster, in sacris Memoriis Bohemiæ, Ioannes Nadazi in libello quem sub annum MDCLXIV Pragæ vulgavit, vocavitque Annum Ioannis, propterea quod omnium hujus nominis Sanctorum aut fama sanctitatis insignium memorias per anni dies digestas contineat, citatis Bohemiæ monumentis, IV diei Ioannem adscribens, hoc die vocatum ad prodendum Sacramenti arcanum asserit. Albertus Chanowski in Vestigio Bohemiæ piæ, [alii de eo tacent,] & Georgius Ferus in Fama postuma B. Ioannis, ambo Societatis nostræ Sacerdotes; nec non Pragensis ecclesiæ Præpositus Georgius Bartholdus Pontanus in Bohemia pia, & Decanus Thomas Ioannes Peßina in Phosphoro; ac denique Balbinus prælaudatus in Epitome rerum Bohemicarum, septimo post missam ad nos vitam anno edita, altum de die siluerunt, omnes Dubravii Olomucensis Episcopi exemplum secuti. Causa silendi potißma fuit, quod cum vetustißima quædam illius ipsius ævi MSS. (quæ se vidisse Balbino scripsit Ioannes Dlauhowesky seu de Longavilla, [contigit in Vigilia Adscensionis:] Ecclesiæ Pragensis Præpositus & Episcopi Suffraganeus) doceant B. Joannem de ponte præcipitatum mersumq; fuisse in pervigilio Ascensionis Domini, quod anno MCCCLXXXIII convenit cum XXIX Aprilis; cumque ex alia parte ecclesiæ Pragensis Codices MSS. (sicut eidem Balbino asseruit prædictus Decanus Pragensis, nunc & Samandriensis Episcopus) Joannis Nepomuceni memoriam esse moneant die S. Ubaldi XVI Maji, difficile fuerit explicatu, quomodo hæc inter se possent conciliari, maxime cum alii supra nominati ad initium Maji mortem istam referrent. Monitus de hac difficultate Balbinus, qui ad Paschales calculos non advertens animum, cum pervigilio Ascensionis diem XVI Maji conjunxerat in vita ad nos missa; consultis, quos dixi, Præposito & Decano, & auditis quæ pro sua uterque sententia allegabat monumentis; in eam statim mecum ivit sententiam non aliter conciliari posse utraque, quam statuendo circa initium quidem Maji, martyrium Ioannis accidisse, sepulturam vero honorificam in æde S. Viti, vel saltem anniversariam ejus memoriam, non nisi mensi ad dimidium provecto esse adscribendam: cui assertionis sufficiens fundamentum præbet historia, qua discimus eductum e fluvio corpus aliquanto tempore quievisse in angulo ecclesiæ sanctæ Crucis.

[3] Recolitur interim jam dictum Martyrium Nepomuci, in patria ipsius sancti, proxima post Ascensionem Dominica, concione de Joannis virtutibus ad populum habita, & omni alio usitato Sanctis cultu, [sed festum agitur Dominica post:] solis Missis exceptis, quæ fiunt de sanctissima Trinitate, uti ad nos scripsit Balbinus: cur autem id fiat Dominica post festum, non autem in Pervigilio, rationem hanc aliis in litteris ita reddit: In archidiœcesi Pragensi vicinisque ecclesiis perpetua servatur cōsuetudine, ut quoties Sanctus aliquis colitur in choro, non in foro (si is populo notus ac carus est) festum transferatur in Dominicam proximam, in eaque a Parochis ducatur supplicantium pompa ad illius tumulum, altare, imaginem vel reliquias. Id fit hodieque cum S. Norberto, qui cum festum fori apud nos non habeat, proxima sequenti Dominica ad sacrum ejus corpus populus Pragensis cum supplicatione accurrit. Idem fit cum S. Iwano Eremita, cujus Natalis cum proxime S. Joannis Baptistæ diem celebretur, [sicut alia plura chori non sori,] Dominica proxima totius Pragæ supplicatio ad S. Iwani eremum, tribus a Praga milliaribus dissitam, nostris Patribus comitantibus adornatur. Idem fiebat S. Josepho, antequam Augustissimus Cæsar Leopoldus jussisset ejus festum etiam in foro agi: idem innumeris exemplis possum adstruere. Et sic Nepomuci in S. Joannis patria, quo millia hominum quotannis ad ejus honorem confluunt, supplicatio peragitur Dominica post Ascensionem Domini: hac videlicet communi omnibus causa, ut populus & opificum turbæ, servilibus alias operibus impediendæ, vacuum & liberum tempus habeant illum Sanctum colendi. [& anniversaria die non impedito,] Quod igitur honor iste exhibeatur Joanni cum respectu, non ad diem XVI Maji, sed ad festum Ascensionis; certum mihi signum videtur, circa ipsum festum, atque adeo circa initium Maji martyrium ejus esse peractum; licet Canonici S. Viti illius Anniversarium adscripserint diei XVI, sive quia tali die apud ipsos est tumulatus, sive propter frequentiam festorum, juxta Kalendarium proprium ecclesiæ Pragensis jam inde a XXIX Aprilis, quæ infra Octavam S. Adalberti cadit, usque ad medium Majum occurrentium. Nam & in libris antiquissimis Distributionum Ecclesiæ Pragensis (quod hisce oculis notavi sæpius) plurimorum memoriæ & anniversaria alio notantur die, quam quo obiisse eos aliunde constat; propter concursum vel majoris alicujus festi, vel alterius vetustioris anniversarii eo die agendi.

[4] Hactenus Balbinus, qui tamen Hagecii & Crugerii auctoritate movetur, ne die XXIX Aprilis, submersum esse Sanctum indubitanter asseveret. Ego vero parum ea moveor: video enim Hagecium, [Occasione erroris circa 2 Maji,] quem simpliciter secutus Crugerius est, decipi potuisse, quia crediderit modico temporis intervallo post auditam Reginæ confeßionem de ea revelanda solicitatum Ioannem, propter secreti tenacitatem incontinenti fuisse sublatum e vivis; ipsam vero Confeßionem præsumpsit ei factam esse in die Ascensionis Dominicæ, quandoquidem Nepomuceni cives festum agendum assumpserint proxima post eam Dominica. Isti autem hypothesi repugnant omnia, quæ de iterata bis terve solicitatione, non sine plurium dierum interpolatione, deducit Balbinus. Illa autem ego sic ordinaverim, ut primum insultum passus sit Ioannes paulo ante vel post festum Paschatis, eo anno celebrati XXII Martii, occasione Confeßionis juxta legem fidelium Christianorum tunc factæ: deinde cum alia occasione captus esset conjectusque in carcerem, mox vero adhibitus mensæ atque iterum iterumque solicitatus, tandem etiam torturæ subjectus fuerit; sed promissis, minis, tormentisque superior abire permissus. Quamvis enim ad mandandas suorum cædes præceps ferretur tyrannus, in Ioanne tamen diu cunctatum persuadet curiositatis importunæ vehementia, [distinguendis recte temporibus sublata,] etiam post iteratas repulsas reprimens impetum iracundiæ, per spem eliciendi aliquando secreti. Interim Ioannes, videns effræne desiderium Regis non ibi staturum, & mortem sibi ea de causa explectandam, Dominica III idest XII Aprilis dicturus ad populum, thema sibi ex Euangelio sumpserit, Modicum videbitis me, & Jam non multa loquar vobiscum: quo in sermone vicinam sibi mortem, [dicitur mortuus 29 Aprilis,] regno imminentia ab hæresi mala prænuntians, valedixerit auditoribus & Concanonicis suis: ex eo porro die res suas domi composuerit, deinde exierit ab urbe ad Vetero-Boleslaviensem Divam, agonem suum Deo per otium commendaturus; denique XXIX Aprilis Pragam redierit ipso Ascensionis pervigilio. Hunc ergo conspicatus Rex, neque dubitans quin adesset ad Reginæ Confeßionem tali die audiendam, jusserit eum adduci, persuasurus quacumque ratione ut illam se revelaturum polliceretur, firmum autem in proposito tenendi secreti mergi mandaverit ipsa illa nocte.

[5] Hinc ergo Nepomucenis manaverit consuetudo Dominica post Ascensionem celebrandi festum: Canonici vero S. Viti in proximum non impeditum diem transtulerint memoriam translati ad se depositique corporis, [anniversariū habere 16 Maji,] id est diem XVI Maji: si fortasse post diem a morte tertium (quod scribit Dubravius) factum id est. Sin autem toto dimidio Majo (quod est verosimilius) in æde sanctæ Crucis abjectum humatumque corpus quievit donec cælesti odore proderet, quo ipsum honore dignum haberet, Deus, & magnificum in Cathedrali tumulum deproperassent Canonici, Regis absentia & pœnitentia qualicumque animati, certior etiam habebitur ratio, ob quam diei XVI Maji, adscripta memoria ista fuerit. Nobis, quibus moris non est Sanctorum in cælo natales, licet certo ex historia notos, præferre diebus cultus eorum in terris; neque integrum sequi mobilium festorum vagum per quinque hebdomadas discursum; hodie de S. Joanne elegimus agere quia anniversaria illa apud Canonicos Pragenses memoria, licet nullo peculiari cultu decorata, quamcumque demum causam habuerit; nonnullam honoris speciem in ecclesia habet, & fixum aliquid suggerit quod teneamus, maxime excuso jam Aprili, quo potuissemus de illo egisse, diei aptioris defectu.

VITA
Auctore Bohuslao Balbino S. I.
Ex manuscriptis typoque impreßis collecta.

Joannes Nepomucenus, Canonicus Presbyter, Martyr, Pragæ & Nepomuci in Bohemia (B.)

A. BOH. BALBINO

PROLOGUS.

[1] Nullum umquam tam infelix, tam bonis inimicum, ac tanta sterilitate damnatum Christianæ reipublicæ seculum illuxit, [In summa temporum corruptela] in quo nasci & crescere pietas & virtus non possent: imo quæ deteriora fuere tempora, eadem feraciora fuere sanctitatis: adversa enim virtutem non opprimunt, sed faciunt, & factam corroborant. Quod vel in Bohemia nostra Wencessai, Caroli IV degeneris filii, Regis ac Cæsaris Imperium satis ostendit: qui cum Princeps esset ignavissimus, idemque in luto sanguine macerato (quod ei & in baptismo, & postea dum infans coronatur, ominose contigisse scribit Paulus Zidets in Chronico Bohemiȩ M.S.) sederet, id est libidinose & crudeliter regnaret; tamen in tanta universi regni a capite suo corruptela, Ecclesia Bohemica, & præcipue Pragensis Metropolitana, tam insigni numero virorum, [non defuere Bohemis viri sancti.] summa generis claritate, doctrina, rebus fortiter pro Ecclesiæ immunitate gestis, vitæ innocentia ac sanctimonia, ceterisque magnorum Sacerdotum virtutibus eo tempore abundavit, ut non ferrea, vel lutea; sed aurea & gemea Ecclesiæ tempora rediise viderentur. De his illustribus Pragensis Ecclesiȩ viris in historia Metropolitanæ Pragensis Ecclesiæ egimus: nunc B. Joannis Nepomucensis vel Nepomuceni vitam & mortem felicissimam brevi compendio complectar, idq; in arcani Confessionis Sacramenti (cui ille vitam suam impendit) honorem & gloriam. Ac nihil ego quidem dubitem, tanti Martyris Vitam pridem conscriptam in antiquitate fuisse: at hæresis, quæ B. Joannis mortem paulo post excepit, iisdem flammis, quibus templa & cœnobia omnia apud nos considerunt, corrupisse videtur. Quæ igitur de beato Martyre adferemus, in manuscriptis plurimis ea ætate viventium hominum (quorum mihi suppetit copia) tum in typo expressis codicibus reperta, & in unum summa fide & religione collecta, non tam diligentiæ cuicui meæ, quam felicitati, quod inventa sint, adscribantur.

CAPUT I.
Pueritia B. Ioannis, Sacerdotium & cetera munia.

[2] Natus est B. Joannes Nepomucensis in Bohemiæ oppido Nepomuk, [Natus Nepomuci in Bohemea,] vel (ut veteres appellabant) Pomuk, in Pilsnensi regione, Praga distans Bavariam versus magnis decem milliaribus. Oppidum Nepomuk argenti fodinis quondam nobile, tum religionis antiquæ vestigiis, nec minus Monte, qui oppido incumbit, & Viridis dicitur, celebratum est: quod nimirum in eo Monte (ut ex Annalibus Bohemicis a constat) S. Adalbertus Pragensis Episcopus, Roma ad Bohemos gentiles suos rediens, multis annis negatam Bohemiæ pluviam, sanctissimæ Crucis signo, cum bonis precationibus in campos late jacentes efformato, statim cælo deduxerit b; ac primum hunc montem, totam deinde reliquam Bohemiam gratissimo surgentium herbarum virore recrearit; unde etiam Pomok vel Pomuk, ab immadescendo, loco nomen datum existimo. Quo anno B. Joannes editus in lucem sit, scire non possumus, ex ætate reliqua suspicamur, inter annum MCCCXX & XXX ortum esse. [ex sterili diu matrimonio post votum D. V. factum,] Parentes, oppidani & mediæ fortunæ fuerunt, pietate magis quam genere & opibus illustres. Pietatis hoc indicium est, quod ætate jam senecta, cum prole omni carerent, precibus & votis fusis ad Dei Matrem (quæ in statua sua sub Viridi-monte in Cœnobio Cisterciensium, non ita procul Nepomuko, religiose a populo colebatur) impetrarint filium; cui, ut affectus erga Mariam Dei Matrem ipso nomine admoneretur, Joannis imposuere nomen. At non uno beneficio contenta Virgo Mater, quæ nuper ex utero sterili Joannem eduxerat, & prope creaverat, eadem recreavit: nam cum puellus Joannes in gravissimum incidisset morbum, voto ad ejusdem Divæ Virginis simulacrum a parentibus edito, & promissis in ætatem reliquam pro filio obsequiis, protinus surrexit incolumis.

[3] [non sine indiciis futuræ sanctitatis:] Sed ante id quoque servi sui sanctimoniam & cælestem vitam cælesti indicio comprobaverat Deus: nascente enim Nepomuci Joanne, serenissimæ quædam flammæ, cælo visæ descendere, amabili & innocenti luce, gratissimo civitati spectaculo, totam domum, in qua Joannes nascebatur, circumfuderant. Hoc flammarum augurium sanctissimis quibusdam viris in ortu concessum, B. Joannes noster tota reliqua vita; ardentissimis ad populum sermonibus, & ignitis ad Deum precibus approbavit: eædemque flammæ cælestes etiam mortuum sunt comitatæ, & mersum in fluminis alveo prodiderunt. Sed in historia præverti non decet. Puer Joannes, ut primum scholis admotus est, formulam divino Sacrificio ministrandi exacte perdidicit; [puer ad miniterium Missæ assiduus,] eaque in usum deducta, nullo postea impellente, quotidie cum prima aurora ex oppido ad Cisterciense cœnobium decurrere, omnibus ex ordine quotquot sacra facerent Sacerdotibus ad aram ministrare, consuetudinem sibi fecit; tanta tamque pertinaci pietate, ut jam velut domesticus & Sacrificiorum stabilis administer inter altaria versaretur. Quo, parvo quidem in speciem, sed non plane futili ad extremum argumento, magnum aliquid se jam tum in puero Joanne videre prudentes credebant.

[4] [paulo post litteris humanioribus excolitur Zatecii,] Erat ei, cum dulci & rosea quadam ac pudibunda pietate, acre, vividum & igneum quoddam ingenium; cui ut parentes crescendi darent copiam, Zatecium ad celebres ea tempestate Latinitatis scholas miserunt. Hic prima Latinæ grammaticæ elementa, ac reliquas annis sequentibus humaniores disciplinas, egregio profectu & rara ingenii commendatione percepit. Præcipue juveni ad bonas spes genito eloquentiæ studium placebat, ad quam eum natura ipsa conformarat & finxerat: plerumque enim genio cujusque impellente id in studiis nostris sequimur, quod nos assequi posse confidimus: sine spe captare profectum, irritus labor est. Cum jam Zatecii (urbs est Bohemiæ celebris) nihil restaret discendum; ad altiores scientias, neque linquam tantum, sed pectus ipsum excolendum, Pragam Joannes contendit. Paulo ante tempora Universitatem studiorum Pragæ excitarat c Carolus IV Imperator & Bohemiæ Rex: & conquisitis ex omnibus litteratis Urbibus, Parisiis, Bononia, Padua Magistris, omnis doctrinæ divinæ & humanæ Scholas aperuerat. Ad eos igitur sese Joannes noster applicuit, ac primum Philosophiæ d Magister inter primos, [deinde severioribus Pragæ dat operam.] tum Theologiæ ac sacrorum Canonum & Decretorum creatus est Doctor Theologiam ad Ecclesiam Collegiatam S. Apollinaris in Nova Urbe Pragensi (ubi ea frequentissime docebatur: nam ex vicina Wissehradensi Ecclesia e Clerici omnes huc itabant) audivisse constat, sub optimis Magistris; ceteras scientias in quibus Collegiis perceperit, incertum est.

[5] [ad Sacerdotiū integre mense præparatus,] Jam pridem ex quo dare litteris operam cœperat Joannes, ad Sacerdotium & animarum obsequia vocari se senserat: ardentius, cum jam prope metam esset, ad id etiam ferebatur. Quamvis vero studiis litterarum pietatem & virtutem semper conjunxerit; tamen cum existimaret, quo quis magis ab animi cultu comparatus ad suscipiendos Sacerdotum Ordines accesserit, eo postea felicius in animarum salute versari; integrum mensem ab omnibus profanis negotiis vacuum, Sacerdotio præmisit: quem mensem totum in afflictando corpore, repurganda conscientia, impetrandis cælestibus ad tantum tamque divinum munus auxiliis, piisque commentationibus & consiliis in futurum, traduxit. Ex hac solitudine egressus, & sacris initiatus Ordinibus, cum nullas ad populum phaleras & mulsa dicta, ut ait Comicus, sed Spiritu divino animata verba & cælestia sensa, velut hastas amentatas, aut potius ipsos currus falcatos in subjectam concionem ex alto immitteret, & regnaret in animis; ex auditorum commendatione, motu, lacrymis, & magis emendatione vitæ, magnam sibi paravit auctoritatem, & brevi præstantis Ecclesiastiæ nomen apud Pragenses est adeptus. [magno cum plausu ac fructu concionari incipit,] Itaque approbatione omnium Joanni in basilica Beatissimæ Virginis ante Lætam-curiam (vulgo Teinam vocant) in antiqua urbe Pragensi, primario urbis loco, concionandi munus imponitur. Difficile esse potuisset, auditores jam pridem maximis & disertissimis viris assuetos tenere dicendo. Succedebatur Conrado de Stiekna, quem unum ætatis suæ eloquentissimum Pragenses fuisse crediderant: succedebatur f Joanni Milicio, non ita pridē extincto, quo dicente, una omnes matronæ Pragenses vestium luxum abjecerant, meretrices pœnitentes magno numero cœnobiis sese incluserant, lupanaria cives ipsi dejecerant. Tamen Joannes noster omnem illam populi exspectationem implevit, & desideria superiorum concionatorum extinxit, prudentissima modestia semper abstinens a contentioso dicendi genere, & invidiosis in Ordines Mendicantes invectivis, quod magnis illis quos modo nominaveram Ecclesiastiis, ut tum erant tempora, grave apud multos odium, Romæ accusationes, ac prope exitium legimus attulisse.

[6] Jam B. Joannis labor, doctrina, virtus, & parta tot meritis apud omnes auctoritas altiorem merebantur gradum. [& Canonicus factus] Itaque Joannis Archiepiscopi commendatione, de communi sententia, in Canonicorum Collegium sanctæ metropolitanæ Ecclesiæ Pragensis adlegitur; simulque ei in eadem S. Viti Ecclesia ante Cæsarem concionandi defertur provincia. Primum illum honorem diu recusavit B. Joannes, [etiam corā Cæsare,] diuque cum beati viri modestia pugnatum est, cum vero se eo loco indignum diceret, omnium tamen vocibus superatus est, clamantinm, Tanto melior! & digniorem esse, qui non ut ceteri honores quæreret, sed ab honoribus quæreretur. Compluribus igitur annis in Ecclesia S. Viti Bohemici Ecclesiastæ munus B. Joannes jam Canonicus obiit: eumque non modo Rex & Aula universa, sed iidem, qui olim in Tein concionantem audierant, sequebantur. Præcipuum concionum argumentum pœnitentia scelerum fuit; tum adversus licentiam nobilium & Aulæ, adversus ebrietatem quæ tum invaluerat, adversus luxum ac ceteros corruptissimi illius seculi mores contentio, & pœnarum cælitus infligendarum repræsentatio. Nondum Wenceslaus Imperator ad imum malorum devenerat. Itaque viri doctrina, sapientia, & interioribus litteris captus, & eloquentia victus, audito Joanne multa faciebat.

[7] Tradunt veteres memoriæ, cum forte per id tempus Sedes Episcopalis Litomisslii in Bohemia vacaret, [recusatis Episcopatu] Joannem a Rege ad eam Cathedram ante omnes fuisse destinatum: at is multis in speciem probabilibus causis allatis, Cæsarem ab ea cogitatione dimovit. Præpositi exemptæ Ecclesiæ Wissehradensis dignitas eo tempore in regno par erat dignitatibus primis: Princeps regni g Cancellarius, primus post Archiepiscopum regni Primatem, [& Præpositura,] Præpositus Ecclesiæ illius (quæ ingenua uni Romano Pontifici immediate subjecta est) habebatur: adde opum ingentem vim, nam annui proventus ad octoginta florenorum Hungaricorum millia ascendebant h: summa profecto præstans, quæ, nondum apertis navigatione Indiis, alterum tantum hodie conficeret. Hæc ipsa dignitas Præpositi a Wenceslao Rege ac Cæsare B. Joanni oblata est, sed & hanc repudiavit, quod abstrahi a lucris animarum & a sacris concionibus, [Eleemosynarii Regii munus suscipit:] quibus inflammabat omnes, gravissimum duceret. Sed Eleemosynarii munus (dignitas est in Aulis Regū usitata & gratiosa) a Rege & Regina magno honore & comitate verborum oblatum, ne omnia aspernari videretur, & honorum contemptio in superbiam verteretur, accepit: eoque in munere ita sese probavit, ut ejus dexteritatem & solertiam & integritatem aulici, misericordiam pauperes, prudentiam & in distribuendo justiriam commendarent omnes.

[8] Crescebat in dies viri sancti auctoritas: itaque Imperatrix, Joann i nomine, Alberti Bavariæ Ducis & Hollandiæ Comitis filia, [in Confessarium a Regina & monialibus S. Georgii assumitur:] matrona candore animi, morum innocentia, pietate ac ceteris Reginarum virtutibus spectatissima, quæ B. Joannis sacra dictione mirum in modum tenebatur, & validissime ad omnem virtutem incitari se sentiebat, hunc sibi conscientiæ suæ arbitrum, hunc vitæ magistrum, hunc patrem delegit. Valuit ad plures exemplum. Religiosæ Virgines in Parthenone sacro ad D. Georgium in Arce Pragensi, & ipsæ B. Joanne ducente & docente ad summum religiosæ perfectionis apicem, non tam passibus, quam volatibus ferebantur. Veteres quædam memoriæ addunt: B. Joannem Metropolitanæ Ecclesiæ Decanum electum esse hoc tempore. At cum inscriptio sepulcri hoc titulo careat, & meliores codices non subscribant, credibile est errorem subesse k. Id certius: in B. Joanne sanctam Pragensem ecclesiam oraculum quoddam doctrinæ, atque, ut sic loquar, sententiarum magistrum habuisse. Tanta enim erat de viri virtute & sapientia apud omnes existimatio, ut quidquid B. Joannes consultus statuisset, [multas lites ut arbiter componit.] id partes velut æquitatis plenum probarent, ac sine contradictione sequerentur. Atque ejus rei veteres quidam codices faciunt fidem, ubi in causis difficillimis, quæ per sententias judicum diu finiri non poterant, Joannes Nepomucenus senior (nam alter Joannes Pomuk Decretorum Doctor, Canonicus Wissehradensis & Archidiœceseos Vicarius Generalis, primum post B. Joannis mortē florere cœpit, post annum MCCCXCVI) noster, inquam, B. Joannes arbiter, atque ut illi loquuntur, laudator eligitur: idque Beatum virum fiducia doctrinæ & pacis amore sæpius suscepisse, ac libere pronuntiasse, ex sententiis ipsis, quæ recitantur, cognoscimus.

ANNOTATA.

a Citabantur in margine Hagecius in Annalibus Bohemiæ, Dubravius in Historia Bohemica, Pontanus in Bohemia pia.

b S. Adalberti Acta duplicia, a Balbino suppeditata, dedimus 23 Aprilis, in quibus hac de re nihil; quod tamen traditioni isti non multum derogat: quia plura alia valde nobilia in Actis omissa demonstrantur; primus autem Adalberti ad dimissum Episcopatum reditus, ad quem hoc miraculum spectaret, accidit anno 994.

c Allegatur Archivium Universitatis Carolinæ.

d Acta Decani Philosophicæ facultatis in Universitate Pragensi Mss.

e Regula Wissehradensis Ecclesiæ Ms.

f De utroque in Epitome Rerum Bohemicarum lib. 4 acturum se indicat auctor, & ibi inquit, leges defensionem Joannis Milicii, contra Spondanum & Raynaldum.

g Allegatur, Summa Cancellariæ Caroli IV Ms.

h Zidek in libro Ms. instructionum ad Regem Georgium.

i Weleslavinus in Genealogia Ducum & Regum Bohemiæ. Nadazi pro Joanna appellat Elizabetham: an forte in Slavica lingua vicina hæc sunt nomina? sicut in eadem sunt Zoffka & Offka id est Sophia & Euphemia, teste Balbino in Epitome pag. 433, quod hic dicit quibusdam dedisse occasionem variandi nomen secundæ uxoris, quam post Ioannam Wenceslaus duxit.

k Crugerius ad omnes Sanctos in Collegiata Decanum facit.

CAPUT II.
B. Ioannis ob servatum Confeßionis arcanum frustra torti ac demum in flumen mersi exequiæ.

[9] Interea Wenceslaus Cæsar (ut lubrica omnis nequitia est, [A Regina, sæpius confiteri solita.] & in descensum & casum præceps) quotidie seipso evadebat deterior. Reginam Joannam, quam præsentem oderat & ferre non poterat, eamdem absentem misere deperibat. Pravum de se, & præpostera educatione corruptum Wenceslai ingenium (ut fert multorum opinio) philtris quibusdam magicis efferaverant, & prorsus insanum ex pravo fecerant, scelerum regiorum administri. Non est hic locus licentiosam illam, cruentamq; & maculis fœde notatam regis Vitam describendi: Annales eorum temporum a consulantur. Annus agebatur post Christum natum MCCCLXXXIII: Regina, Wenceslai quotidianis sceleribus offensa, cum nullum amplius ex rebus humanis solatium caperet, neque per mariti suspiciosos oculos capere posset; crudelitatem ejus perhorrescens (maxime quod etiam mensam dapesque regias, cædibus procerum & sanguine respergere pro deliciis & bellariis habebat) quod tutissimum videbatur, omnem mundi amorem abjicere, unique se Deo totam (quantum vita conjugalis sineret) donare constituit. Nulla res ita animum divino amore se mel occupatum Deo adstringit, quam gravis, diuturna, & quam tuo capiti continenter impendere videas, calamitas. Itaque Regina sacrum tribunal adire frequentius, cum lacrymis minimas quasque labeculas aperire, afflictare sese, egenorum curam suscipere, iisque dum liceret, ministrare, Deum assidue cogitare, precari, ut meliorem Conjugi mentem daret, diu noctuque orare.

[10] Quod Wenceslao, si saperet, placere debuerat, id vertit in odium; [auditas noxas revelare rogatus,] incessit deinde libidinosum & ex libidine furiosum Regem cupido, si quo pacto rescire posset, quid Regina ad Sacerdotem expiandum afferret, quas præcipue noxas haberet, quid de marito umquam cogitaret, an quem alium amaret, aliaque hujusmodi, quæ sibi stulta tyrannis, amore accensa, & suspicionibus cincta. potest & solet configere. Sed hæc ab ipsa Regina interrogando exprimere frustraneum erat. Vocat B. Joannem, quem unum omnibus Reginæ confiliis intimum esse sciebat. Post multas verborum ambages, quasi aliud ageret, mentione Reginæ injecta, paulatim ad Confessionem sacram delabitur; uxorum eam esse conditionem & subjectionem, ut earum omnia maritis nota esse oporteat, maxime in familiis Regum ac Cæsarum; [generose scelus renuit:] opes deinde, honores & quidquid felicitatis umquam Joannes exspectare posset verbo regio pollicetur, si induceret in animum, vel pauca quæ Joanni Regina in sacro Pœnitentiæ tribunali aliquando aperuisset, uni sibi concredere; id vero sibi pro omni, in tot Regiis Cæsareisque curis, solatio fore. Exhorruit ad sceleratas preces vir beatus, & gravi liberaque oratione quantum crimen posceretur ostenderet, damnaret proinde curiositatem suam Rex, & quod fieri non posset, desiderare omitteret. Commovit objurgatio sancta sulphuratum, ut ita dicam, Principem: repressit tamen sese, cum cogitaret, sæpe qui in primo assultu & hostium conatu fortes sese probarint, ad secundum, & tertium mollescere ac vinci; primam hanc admotam esse machinam, quæ si non processerit, fortiorem se admoturum, quæ etiam nolenti victoriam facile extorqueat.

[11] Nec diu abfuit, quod ægrum animum exulceraret magis. Forte cocus regius caponem male assum ad mensam Regis miserat b. Ea res improvisa in tantam egit rabiem Wenceslaum, [& pro coquo assari jusso intercedens,] ut naturæ humanæ & omnis humanitatis oblitus, cocum protinus alligatum verubus, flammis admoveri jusserit. Perculsi barbara crudelitate aulici omnes horrebant, pallebant, sese mutuo intuebantur: videbant, si quid paululum titubassent eadem sibi supplicia constituta: sed nemo erat, qui crudelitati Regiæ intercederet. Unus B. Joannes, qui tum versabatur in aula, & silere & loqui in tempore doctus, postulato & impetrato ad Cæsarem aditu, verbis primum mollibus negotium tractare; cumq; apud iratum & impotentem Principem nihil valerent, gravioribus sententiis facti atrocitatem explicare cœpit. Paucissima protulerat: confestim irritabilis & crudelissimus Princeps satellites inclamat, nullaque Sacerdotalis Ordinis reverentia, nullo etiam ad seipsum & majestatem regiam respectu, Joannem rapi, & in ultimos carceres trudi jubet. [rapitur in carcerem.] Ibi aliquot dies squallore & horrore loci, tristissimisque tenebris, tum fame & siti prope enectus exegit; in Deo solo acquiescens, eoque lætus, quod pro ejus honore & amore dignus esset habitus & carceres & contumeliam pati. Non ignorabat B. Joannes, quo Regis ira spectaret: nam etiam carceris custos monuerat, unam esse salutis viam, si Cæsari morem gereret, & ad ejus se voluntatem accommodaret. At Beatus Martyr contra obfirmarat animum, & millies discerpi ac mori quam verbum ex Confessione sacra efferre decreverat.

[12] Pauculi intercesserant dies, cum ecce honoratus vir ex aulicis a Rege missus apparet, nuntiat; Regem eorum pœnitere, quæ in Joannem illiberalius admisisset: proinde Cæsari petenti donaret injurias, oblivisceretur quæ gesta sint, ac liber abiret; sed ut firmior esset receptus ad gratiam, [Iterum solicitatus a Rege,] cras ad mensam Regis ne gravaretur accedere. Venit Joannes, summaque honoris significatione mensæ Regis adhibetur. Remotis mensis & arbitris, Cæsar iterum cur ad se accersiri jusserit, aperit: quiescere se non posse, aperiat tandem quæ Regina in sacra exomologesi in aurem dixerit ex ordine omnia; miscet blanditias, pollicetur silentium; modo dignitates & præmia offert, modo carnificinas omnes minatur: nolit iram prius experiri quam gratiam. B. Joannes excelso animo honores perinde ac minas contemnere, Confessarii munus explicare, silentii sacrosanctam legem extollere, pœnas temporales & sempiternas iis qui secretum non tenuerint paratas exaggerare; denique Regem monere, abstineret captandis, quæ uni Deo cognoscenda servantur; sine sacrilegio talia tentari non posse; in ceteris omnibus Regis imperia adorare se, unum hoc deprecari, quod si mille mortes subeundæ essent non faceret. Rex iracundia ardens, sine mora carnificem (quem semper habebat ad manum, & patrinum per delicias appellabat) cum sociis ad esse jubet: [torquetur in catasta admotis facibus,] a quibus in carcerem tractus crudelissime in c catasta jussu Regis extenditur, & facibus admotis torquetur. Adfuisse supplicio Cæsarem (etsi id a nemine traditum legerim) cetera ejus vita probabilem conjecturam facit; quod ejusmodi spectaculis oblectari & oculos pascere solitum accepimus, tum etiam quod sine dubio speraret in tormentis auditurum se tandem, quæ numquam ante Joannes in publicum efferre voluisset. At vir Beatus & Christi Martyr, abstracta quantum licuit a suppliciis præsentibus mente, sacra Jesu & Mariæ nomina ingeminans, nullum aliud verbum prolocutus, dolores omnes suos, vitam & mortem Domino commendabat. [sed frustra:] Nihil sibi diligentiæ ad summam diritatem reliquum fecere cruenti carnifices, præsertim Cæsaris urgente præsentia: omnis tamen illa carnificina intra B. Joannis patientiam fuit. Denique cum proficerent nihil, Cæsare ipso abeunte, fessi & victi desistunt, ac de catasta depositum deserunt. Veteres codices cælesti consolatione recreatum Joannem tradunt: at qualis ea consolatio fuerit, an interna quædam ad animum divinitus illapsa, an etiam externa, ex Sanctorum Angelorum colloquio, aliove cælesti aspectu (ut sæpe aliis viris sanctis evenisse in eorum gestis legimus) non explicuerunt.

[13] Posthæc Imperator, sive ne qua res emanaret veritus, sive Imperatrice agente, [dimissus e carcere] quæ fortassis beatum virum attineri inaudierat, quem ipsa patris loco habebat; Joannem dimittit. Joannes, quasi nihil injuriæ passus, omnes illos dolores & cruciatus silentio concoxit, nulli suorum aperiens: & curatis quæ tormenta fecerant vulneribus, processit in publicum; tum vetera sua munia, majori quam umquam ante spiritus ardore cœpit repetere, eo pacto sese comparans ad mortem, quam vel cælesti admonitu, vel ex ipsa importunissima Wenceslai Regis natura & humani cruoris avidissima iracundia, [& conciones resumens.] paulo post inferendam sibi dubitare non poterat. Ad stationem itaque suam reversus, cum ad concionem in ecclesia S. Viti diceret; verba illa Christi, Modicum videbitis me d, &, jam non multa loquar vobiscum identidem repetens, vultu læto & facili, mortem sibi, pro Christi & Ecclesiæ legibus oppetendam, diserte prædixit: tum cælestibus oraculis patefacta semel via, spiritu prophetico plenus, lacrymis ubertim fluentibus, futurum Bohemiæ statum, & venturas brevi calamitates cœpit describere: hæresin ab inferis suscitandam, [mortem sibi, regno instantia mala prænuntiat.] cui sacra & profana perinde essent, nullumque facerent discrimen; ecclesias omnes, & cœnobia per Bohemiam arsura, quædam etiam dejicienda manibus; sacros & religiosos viros omnibus tormentis excruciatos perituros; denique exitium universæ Religionis instare. Pœne incredibilis res visa, felicem eo temporis Ecclesiæ Bohemicæ statum, & opibus & potentia summa florentem Religionem cogitantibus. Extrema oratione vale omnibus dixit, ac præcipue a Prælatis & Canonicis Ecclesiæ Pragensis humillimis verbis veniam poscens, & se vitamque suam ac vitia multis accusans finivit, magno luctu, & in re tam nova & tot vaticiniis, cum admiratione omnium auditorum.

[14] Paucis post diebus B. Joannes Boleslaviam e, ad antiquissimam totius Bohemiæ Divinæ Matris effigiem, a Sanctis Slavicæ Gentis Apostolis f Cyrillo & Methodio Christianis traditam & commendatam, [post visitatam B. Virginem Boleslaviæ] quæ eo loci religiosissime colitur, iter suscipit. Hic quam liquido pietatis & amoris sensu cæli Reginam (cui a prima ætate consecraverat sese, & in qua spes omnes suas habebat repositas) orarit, ut sibi paulo post morituro adesset, ut Filium propitium redderet, quisque ex Joannis in Dei Matrem veteri amore, ex periculi ingruentis magnitudine, ex vicinæ mortis horrore, vel de se conjecturam facere potest. Pragam vespertinis horis revertentem Boleslavia Joannem, Wenceslaus Cæsar, tum forte ut erat otiosus Princeps, e fenestra prospectans observat; recurrunt extemplo furioso Principi omnes illæ tristes de Regina Joanna Conjuge imagines, dolet acceptæ toties a B. Joanne repulsæ, neque jam animum regere poterat. Ergo non hominem, sed malum dæmonem spirans, mittit continuo qui Joannem accersant: neque multis, ut in præcipiti ira, verbis est usus: Audi, inquit, Sacerdos, [iterum solicitanti Regi parere nolens,] moriendum tibi est: nisi e vestigio jam hic conjugis meæ Confessionem, & quidquid umquam illa tibi confitens dixit, ex ordine exponas: actum est, peristi. Juro Deum, aquam potabis: mersionem in flumine ea voce Cæsar volebat intelligi. B. Joannes, [fluvio mergitur:] indignum ratus ea de re toties obtundi, non verbis, sed toto capite & severo vultu sacrilegium aversatus est. Vix signum dederat Imperator, jam sanctissimum virum validissimi satellites circumsistunt, Rege vociferante; atque inter manus in aliud cubile sublimem deportant. Vetusti codices significant silentium supplicio quæsitum, & vitatum esse populum, ne quis arbiter interveniret. Nocte igitur ad Pontem, qui Pragensi flumini Moldavæ impositus urbes duas Majorem & Minorem conjungit, deducitur; tum manibus & pedibus g vinctis (quod diserte expressum legitur) in subjectum flumen ex ponte dejicitur in pervigilio h Ascensionis Domini anno MCCCLXXXIII.

[15] Mortem quam occultissimam esse Cæsar voluerat, cælestia statim prodidere miracula. Ignes & flammæ, quæ olim B. Joannem nascentem significaverant, mortuum cinxerunt; totus continuo Moldava fluvius reluxit. Videre erat innumera, & miri candoris, lumina innoxie toto fluvio innatare, commodum enim id temporis excreverat flumen, & latius atque altius fluctus attollebantur corpus vero B. Martyris, secundo flumine lentissime descendens, numerosiores & exporrectæ magis comitabantur faces, [& nocturnis flammis indicatum corpus] inde aliæ aliæque sequebantur, quasi pompam funeris deducerent. Effusa ad spectaculum Pragensis civitas quid factum esset, aut quid fieret cogitabat. Reginam quoque Joannam, ex arce Regia despectantem, & omnis rei hactenus ignaram, tam novum spectaculum attraxit. Cursu illa ad Cæsarem maritum contendit, miracula luminum ostendit, & innocenti simplicitate, quæ istud sibi ostentum velit, interrogat. Percussit illico animum sceleris conscientia, & viso cælesti miraculo velut fulgure ictus proripuit ex conspectu sese, ac seu timore seu dolore, vero aut ficto, triduum publico abstinuisse dicitur, neminem nisi necessarium admittens. Tota illa i nocte circum corpus beati Martyris luxerant flammæ, sed dies quid factum esset ostendit: jacebat in arena corpus exanime, suo in habitu, vultu placido ac renidenti, decentissime compositum. Statim tota urbe spargitur rumor, neque diu cædis auctor latere poterat, cum plura ejus crudelitatis Cæsar edidisset exempla: adhæc conscii, carnifices, aulici, satellites nesciebant tacere. Tandem ad Canonicos Metropolitanæ Pragensis Ecclesiæ atrocis rei fama pervenit. [a Canonicis defertur in ædem S. Crucis.] Ii protinus adornata supplicatione, sanctum Fratris sui corpus ex flumine summo honore levantes, ad proximam ecclesiam sanctæ Crucis, Religiosorum k quos vocant de Pœnitentia, tantisper deposuerunt, dum gloriosius sepulcrum in ecclesia Metropolitana pararetur l. Hæc Canonicorum pietas, cum insigni animi fortitudine conjuncta (quis enim cruenti & tam irritabilis Principis iram non pertimesceret, aut suspectam habere non posset?) sine præmio non fuit. Cum enim loculum in ecclesia S. Viti effodiunt, thesaurum divitem, & multa auri argentique talenta ac rerum ceterarum pretia defossa reperiunt; quasi sanctus vir, pro tumulo & sepulcri honore, hanc ecclesiæ & Canonicis deputasset mercedem.

[16] At inferius in sanctæ Crucis ecclesia innumera hominum vis ad sacrum corpus videndum affluxit, [ubi frequētatum a populo,] primusque ille cultus beati Martyris a populo fuit: constantiam & fortitudinem deprædicare, pedes manusque certatim osculari, ejus sese precibus commendare, sacrum corpus reverenter contingere nullum faciebant finem, præsertim quod ipsa Ascensionis Domini m dies, a laboribus vacua, majus orium & facultatem præberet. Non ita se in familiares tenebras abdiderat Imperator, ut quæ circa corpus fierent, ignoraret. Itaque (ut sunt omnium, qui tyrannicos habent animos, suspiciosa & violenta consilia) ad religiosos illos viros sanctæ Crucis, satellites cum mandatis dimittit: nova re abstinerent, tumultum non concitarent, arcerent turbam, & Joannis Nepomucensis corpus procul e conspectu in angulum aliquem abjicerent. Factum, quod Rex imperarat, solicite: sed majore B. Joannis gloria: siquidem clausum corpus tantam ex sese cælestis odoris fragrantiam effundebat, ut occultari non posset, magnoque iterum hominum concursu locus celebraretur n. Jam parata erant funeri ducendo omnia, Canonici, Clerusque universus, [in præparatum ad S. Viti sepulcrum infertur,] comitante innumera populi multitudine, campanis tota urbe personantibus, supplicationē instruunt, & beati viri corpus ex sanctæ Crucis ecclesia (tanto intervallo!) ad arcem S. Wenceslai in ecclesiam Metropolitanam deportant. Obsequendum populo petenti fuit, rursusque aperta funerali arca ad venerationem ostensus est. Ægros plurimos contactu sacri corporis curatos vetera manuscripta testantur. Tandem, ut aliquando finis fieret, humatus est cum lacrymis o. Pauperes præcipue, quorum erat pater, planxerunt: grandis lapis superjectus; inscripto serius apposita, quam hodieque legimus; [postea additur epitaphium,] Honorabilis Dominus Magister Joannes Nepomucenus, hujus ecclesiæ Canonicus, Reginæ Confessarius, quia sacrosancti Confessionis sigilli custos usque ad mortem fuit, a Wenceslao IV, Bohemiæ Rege, Caroli IV filio, tormentis tentatus, ex Ponte in Muldavam præcipitatus, miraculis clarus, hic jacet sepultus, A. D. MCCCLXXXIII. Hactenus inscriptio. At Regina Joanna, posteaquam de morte B. Joannis, quem habebat pro Patre, triste nuntium accepit; eamque mortem sua causa a crudeli conjuge illatam animadvertit; cum præterea nullam ex tot & tantis malis evadendi viam cerneret, in gravem animi ægritudinem lapsa, carpi paulatim cœpit, & quarto abhinc anno, nulla edita ex se prole, contabuit, mortua anno MCCCLXXXVII, die I Januarii, ut contra Hagecium ostendit Lupacius p.

ANNOTATA

a Allegantur Paulus Sidek in Ms. ad Regem Georgium & Chronicon magnum Belgicum.

b Rursus M. Emondus in magno Chronico Belgico apud Marquardum Freherum.

c Ita paßim Catasta pro eculeo usurpatur in Actis Martyrum & apud scriptores Christianos; esto aliam ea vox significationem habuerit apud antiquiores Latinos, de qua videndus Voßius in Etymologico.

d Verba sunt, uti notabatur in margine, desumpta ex Euangelio Dominicæ 3 post Pascha, & verosimile faciunt, ideo ea sumpta esse in orationis argumentum, quia supra istud Euangelium dicebatur.

e Boleslavia vulgo Bunczel duplex censetur, Vetus ac Nova; una ad Gizeræ in Albim influentis ostium, altera communiter Boleslaw dicta, duplo quam prior, remotior Praga, id est, octo milliariis Germanicis communibus. Priorem tamen seu Veterem intelligi hoc loco apparet ex Epitome rerum Bohemicarum Balbini, qui libro 3 cap. 11 de inventione Virginis Boleslaviensis agit, atque a Suecis cum vicino Brindisio ita destructam, ait, Veteroboleslaviam, ut jam vix pagi nomen habere mereatur. Videri de eadem miraculosa imagine etiam potest Atlas Marianus Gumpenbergii nostri num. 73, pag. 179.

f De his actum a nobis 9 Martii.

g Crugerius dicit, Culeo insutum, additque, eo loco pontis præcipitatum, ubi nunc Crux stat lignea.

h Quantum aberraturus esset a vero qui Vigiliam Adscensionis componeret cum 16 Maji, vel hinc intelliges; quia ab anno 1355 usque ad 1414 numquam accidit hic concursus; anno autem 1383 dictum Pervigilium celebratum est 29 Aprilis.

i Illa & sequenti nocte id factum scribit Hagecius: Dubravius vero Episc. Olomucensis addit, quod fluvius ita derepente sit arefactus, ut corpus nudaret submersi, in statuque illo triduum permanserit, donec sepeliretur. Dubravii verba Germanice expreßit Martinus Boregh Vratislaviensis, in Chronica Bohemiæ anno 1587 impressa Wirttenbergæ. Ioannes Tanner, in Vita P. Alberti Chanowski, ex testimonio Pauli Sidek S. Th. Doctoris, testis oculati, asserit idem etiam distinctius his verbis: Fluvius Moldava cursum stitit, adeo ut siccis vestigiis totus ejus alveus posset perambulari: & Imperatrix ad fenestram precibus intenta, ternis noctibus continuis, lumen eo loci quo mersus fuerat super stagnantis aquæ reliquias aspexit: quæsitum proinde mandato ejus est, quid illic sub aqua lateret, repertumque venerabile illud corpus. His tamen non obstantibus, Balbinus ad hujus Vitæ calcem. Notandum est, inquit, Dubravium scribere, quod cum B. Joannes in fluvium abjectus esset, hic quasi indignatus fluere cessarit, & aqua minui cœperit, sic ut vado transiri posset. Certum est id non accidisse in morte B. Joannis, sed annis decem post, videlicet anno MCCCXCIII; cum idem Wenceslaus Imperator Joannem Suffraganeum Archiepiscopi Pragensis mergi jussit, ut ex Mss. codicibus hominum eo tempore viventium & hoc fieri videntium apertissime constat. Utrumque autem fuit miraculo proximum; fluvium in morte B. Joannis Nepomuceni excrescere & tumescere insolitis fluctibus, atque iterum in morte alterius Joannis Suffraganei (quem Joannkonem veteres memoriæ appellant) subito decrescere & quasi amitti. At bonus Dubravius duos Joannes in unum confudisse videtur, uti ostendimus in nostra Epitome rerum Bohemicarum lib. 4, cap. 1. Ioannkonis mors attingitur in Phosphoro pag. 586, & dicitur peracta XIX Aprilis; ad quem diem totam historiam illam accurate descripsit Crugerius, & secutas Wenceslaum pœnas exponit, qui bis captus & Imperio quoque exutus, demum furibundus expiravit, regnum Hußitis vastandum relinquens.

k De his egimus 4 Maji, ad Vitam B. Michaelis Gielnovii ex eodem Ordine, in veste candida rubram supra scapulare Crucem præferente. Est autem hæc ecclesia longe infra pontem post flexum fluminis; unde colligas impetu aquarum ablatum corpus illic hæsisse, ubi illud inveniri disposuerat Deus.

l Ceteri scriptores, compendio usi, temporariæ hujus depositionis non meminerunt.

m Aut, si tribus diebus in flumine corpus latuit, Dominica ipsam consequens, eademque tunc sanctæ Crucis festum, per se illuc invitans frequentiam, utpote titulare loci.

n Addit Hagecius, Rex iis cognitis in Zebrack se recepit: quod est oppidum Praga distans 6 circiter mill. Germ.

o Addit idem, Ante altare Beatissimæ Virginis Mariæ.

p In Kalendario historico, ut notatur in margine. Hagecius annum sequentem posuerat. Crugerius in sacris memoriis regni Bohemiæ ad Kalendas Ianuarii hanc mortem tacitus præteriit: forte quia apud Crantzium legerat, Reginam sibi ipsi mortem conscivisse, quod impuram maritivitam ferre amplius non posset: sed nihil tale scribentibus antiquis, merito Balbinus censet, hoc ad ceteras fabulosas Crantzii narrationes addi debere.

CAPUT III.
De veneratione & cultu, qui Ioanni, velut Beato & Martyri, ab omni memoria tribuitur.

[17] Non erit abs re forsitan, priusquam ad miracula B. Joannis percensenda veniamus, pauca quædam de publico ejus apud nos cultu præmittere. [Ioannis, inter Patronos Bohemiæ æstimati, tumulus,] Sciendum in primis est, etsi B. Joannis memoria nullo neque Sacrificio neque divino Officio honoretur in templis (quod sine sanctæ Sedis Auctoritate fieri non solet) reliqua tamen omnia, quibus Divorum nomina consecrantur, ad sacrum ejus tumulum adhiberi. Itaque quoties ad salutandos sanctos Bohemiæ Patronos, Vitum, Wenceslaum, Sigismundum, Adalbertum, eorumque tumulos in Metropolitana ecclesia honorandos, Proceres, Nobiles, Sacerdotes, Prælati, Canonici, Religiosi, Matronæ, verbo, minimi maximique conveniunt, B. Joannis tumulum nunquam omitti videas. Hic provoluti in genua supplicant, preces ad eum fundum, ejus opem implorant. Suspensa est ad tumulum tabella, Latino, Bohemico, & Germanico idiomate, in qua Oratio majusculis litteris ad B. Joannem Nepomucenum descripta est: eam recitare populus consuevit. Pendent hinc inde cerea lumina, & varia anathemata; tum B. Joannis imago radiata. Tumulus cratibus ferreis duplici ordine præmunitur: laminis depictis, in quibus Joannis nomen legitur, additur vox Martyris & Beati: lampas ab omni memoria tumulo imminet, ardetque: alias faces cereas fere quotidiana piorum hominum devotio accendit: earum quædam humani corporis magnitudinem æquant: his facibus consumptis, novæ aliæ liberaliter apponuntur, ab iis præsertim, qui se ad B. Joannis tumulum cæleste aliquod beneficium accepisse lætantur. Serenissimus Leopoldus, [etiam a Cæsaribus visitur] Austriæ Archidux, candelabrum perelegans (de quo postea sermo recurret) huic Divo statuit, & in eo B. Joannis effigiem æream cum ceteris Bohemiæ Patronis affabre fieri fecit. Reges ac Principes nostri B. Joannem coluere semper: Ferdinandus I Imperator, quoties Pragensem adiret ecclesiam, ante hunc tumulum genua ponebat: idem actitasse pium Principem Ferdinandum II atque etiam III multi meminerunt. Hic postremus, a Cardinale Archiepiscopo Pragensi Ernesto II in consilium vocato, sæpius de publico B. Joannis cultu, deque ejus ab Apostolica Sede petendo canonismo (ut vocant) egisse narratur: sed piam optimi Cæsaris mentem primum bella, deinde mors abrupit.

[18] Jam vero imagines B. Joannis æri incisæ habentur in manibus: [pingitur passim cum radiis, palma & titulo Beati.] in his & Beati titulus Joanni apponitur, & capitis apex ardens cælesti lumine ac circumfusis radiis spectatur. Neque honores isti nuper inventi, novique dici possunt: sed jam ab ipsa statim morte, & ab omni memoria hodie viventium hominum, & ab omnibus impensi. In sacrario ecclesiæ Metropolitanæ Pragensis ara quædam est: super eam (ut fieri solet) depictæ in pariete antiqua manu Sanctorum Bohemiæ Patronorum, Viti, Wenceslai, Adalberti, ac ceterorum visuntur imagines: pictura (quod appositi indicant numeri annorum, & pingendi ipsa ratio seculis nostris ignota) centum & octoginta annos superat antiquitate. Has ergo inter imagines Divorum Joannes Nepomucenus palmam sustinet manibus, radiato capite undique illustris. Neve dubitare possis, quem cogitarit artifex, & quem Canonici depingi jusserint, trabalibus litteris titulus legitur; S. Joannes Nepomucenus. Paucis passibus a B. Joannis tumulo in ecclesia Metropolitana Pragensi capella seu sacrarium est, pretiosis imaginibus ab arte, & mausoleo Berkarum b Baronum Bohemiæ antiquorum spectabile: in eo Sacrario, sub marmore porphyretico alte educto, conditus jacet Joannes Wlassimius, secundus ab Ernesto I c Archiepiscopus Pragensis. In capellæ altari venustissimo certis diebus Sacra faciunt Sacerdotes: [Altare sub ejus nomine consecratur an. 1621] altaris titulus, manu propria Caspari Arsenii, sacræ Theologiæ Doctoris & ecclesiæ Metropolitanæ Decani scriptus, hæc habet: Anno MDCXXI, XVI Julii per Illustrissimum & Reverendissimum DD. Joannem ejus nominis tertium, Archiepiscopum Pragensem, consecratum est altare in capella e regione sepulcri B. Joannis de Nepomuk, Confessarii, in honorem Visitationis Beatissimæ Mariæ Virginis, ac sanctarum Virginum & Martyrum Luciæ & d Ottiliæ, nec non S. Clementis Papæ & Martyris, & B. Joannis Nepomuceni, in quo inclusæ sunt istæ Reliquiæ &c. Hanc tabellam Arsenii a se descriptam, nuper mihi dedit in manum Reverendissimus D. Thomas Joannes de Czechorod Metropolitanæ ejusdem Ecclesiæ Decanus, Archidiœceseos Pragensis Officialis &c. vir officio, libris editis e, aliisque meritis clarus, eumque titulum in hanc historiam jussit imponi.

[19] Jam & scriptorum nostrorum omnium, in asserendo B. Joannis martyrio & sanctimonia, [A scriptoribus appellatur Martyr,] consentit auctoritas. Videatur Dubravius Olomucensis Episcopus, Hagecius Ecclesiæ Collegiatæ Boleslaviensis Præpositus, pluresque alii. Simon Fagellus, ecclesiæ Collegiatæ omnium Sanctorum in castro Pragensi Decanus, qui ante centum & quod excurrit annos de sanctis Bohemiæ Patronis Hymnos scripsit f typisque vulgavit, Hymnum unum cum titulo ad B. Joannem Nepomucenum concinnavit, versu pro ætate illa non plane invenusto. Georgius Bartholdus Pontanus g, Metropolitanæ Pragensis Ecclesiæ Præpositus, Joannem Nepomucenum Beatum Martyrem appellat. Eamdem appellationem tribuunt ceteri superiorum ætatum, atque etiam hujus nostræ scriptores; ut venerabilis Pater Albertus Chanowsky h, vir Apostolicus (qualem Vita ejus nuper ab amicissimo viro R. P. Joanne Tanner edita satis ostendit) tum Georgius Ferus i ejusdem Societatis, pluresque alii.

[20] Pridem narraveram B. Joannem Nepomuci in Bohemia ortum esse. Ex ea igitur domo, in qua Joannes primum vitæ lucem aspexit, oppidanorum pietas sacellum B. Joannis honori statim ab ejus morte exstruxit: [domus natalis in sacellum vertitur,] traduntque veteres memoriæ, neminem in ea domo nocturnam quietem capere potuisse, omnesque insomniis fatigatos semper coactos abscedere, donec ea in Sacrarium versa fuisset. Nostra ætate Illustrissimus Baro Franciscus de Sternberg, Nepomuci Dominus, R. P. Georgio Fero incitante, sacellum hoc, vetustate paulatim concidens, totum dirui jussit: novamque & formosam ecclesiam B. Joannis Nepomucensis honori magnis sumptibus exstruxit. [ubi nunc nova ejus ecclesia,] Benedici ecclesiam illam Ernestus Archiepiscopus Pragensis & Cardinalis per alios voluit, cum ipsemet per invaletudinem adesse & consecrare non posset. In summa novi hujusce templi ara B. Joannis imago radiata conspicitur, atque in veneratione habetur. Per hanc recens exstructi templi causam idem R. P. Georgius Ferus anno MDCXLI libellum edidit, quem Famam postumam B. Joannis Nepomuceni inscripsit: in quo venustis imaginibus, summo pictore Carolo Screta Bohemo operam commodante, vitam & mortē B. Joannis brevissimis titulis triplici idiomate Latino, Bohemico & Germanico comprehendit. Aditur B. Joannis ecclesia multis supplicationibus: parochi a multis passuum millibus ad certam diem ab operibus vacuam, Dominicis inter Pascha & Pentecosten, populum adducunt: idque agitur a tempore immemorabili. [cultu Ioannis & miraculis celebris,] Sacra de B. Joanne non leguntur quidem, sed de sanctissima Trinitate: concio tamen ad populum de B. Joannis virtutibus habetur. Appensa visuntur ad ejus aram anathemata plurima, fatenturque diversi ejus se meritis varia beneficia cælitus impetrasse. Pro comperto est, si campi siccitate laborent, supplicatione una alterave ad hanc ecclesiam publice ducta, pluviam impetrari celeriter. Cantio quædam pervetusta de B. Joanne per hanc viciniam circumfertur, quam plebs rustica modulatur libēter, B. Joanni pecudes suas & jumenta cetera commendare solita, opemque sentire. In peste, quæ Bohemiam anno MDCXLIX pervagata gravissime afflixit, omnes qui sese Nepomuci B. Joanni commendarant, periculo sunt erepti.

[21] [æque ac tumulus Pragæ.] Pragæ quoque B. Ioannis tumulus, ut ante dixeram, in summo habetur honore: & quamvis imperiti quidam & in religione nimium cauti timidique, ipsius religionis prætextu, in B. Ioannis veneratione obturbare aliquid tentarint; populus tamen ceterique omnes de constantia justæ pietatis dimoveri non potuit, rediitque semper sua B. Ioanni gloria, quidquid unus & alter timidi conarentur. De ejusmodi vetusta religione & cultu Beatorum antiquo, optime dixit vir eruditissimus, & in gestis Divorum describendis & illustrandis diligentissimus, rerumque istarum peritissimus, Godefridus Henschenius: Venerationi Divorum, inquit, a tempore memoriam unius seculi excedente, Urbanus VIII, Pont. Max. nihil voluit derogatum, quo minus perpetua deinceps esset. Iam B. Ioannis cultu ab antiquitate probato, ad miracula, ad ejus sacrum tumulum patrata, faciamus gradum: simul illud patebit, quam merito tantus eidem a populo cultus habeatur.

ANNOTATA.

a Ernestus Adalbertus ab Harrach, Cardinalis Creatus ab Vrbano VIII an. 1623, Ferdinandi II anno 5: huic autem 20 anno Imperii morienti Ferdinandus III succeßit an. 1637, supervixitque Ernestus usque ad 1667.

b Berkanæ familiæ origines, merita, laudes pluribus locis explicat Balbinus in tribus primis suæ Epitomes libris.

c Ernestus I obiit anno 1364, 30 Iunii. Insignes sanctißimi viri memorias collegit Crugerius ad istum diem: ejus Mariale a Collegio nostro Pragensi editum est anno 1661, eique præponitur Vita ex veteri Ms. fideliter descripta.

d SS. Lucia & Ottilia coluntur simul 13 Decembris.

e His acceßit Phosphorus septicornis, sive Pragensis ecclesiæ majestas & gloria, tertio post hanc Vitam conscriptam anno editus, nobisque ab ipsomet dono missus; uti & Mars Moravicus ab eodem jam Episcopo Samandriensi vulgatus an. 1677. Ipse vero, pro sua singulari humanitate, non desinit, quotiescumque rogatur, submittere notitias de Sanctis, quorum Reliquiis dives est Pragensis ecclesia, ex archivio sua manu descriptas.

f Simonis Fagelli meminit Gesnerus in Bibliotheca; ejusque Opuscula (inter quæ Hymnorum liber I) ait esse excusa Lipsiæ an. 1538.

g Ex serie Decanorum, ab anno 1090 usque ad præsens tempus deducta in prælaudato Phosphoro pag. 608, intelligitur Georgium Decanatum geßisse usque ad an. 1594, quando ad Præpositi dignitatem ascendit: scripsit autem Bohemiam piam.

h Obiit Albertus hic 16 Aprilis an. 1645, cujus breve Elogium vide sis in nova Bibliotheca Scriptorum Societatis nostræ per Nathanaelē Sotuellum. Scripsit is Vestigiū Bohemiæ piæ (quod hic allegabatur in margine) idque idem qui Vitæ auctor Tannerus notis suis illustratum vulgavit an. 1659: annis autem ante mortem viginti ediderat Bohemice Vitas Christi, Beatæ Virginis, & Sanctorum in menses 12 digestorum, inchoatas prius a P. Iacobo Boscovio.

i In eadem Bibliotheca enumerantur plurima Feri opera & opuscula (quorum pars bona de Vitis Sanctorum variorum) Bohemice edita primum, aut ex Latino reddita: in quibus ea, quæ hic citatur in margine, Fama postuma B. Joannis Nepomuceni, sub simplici Vitarum in 12 vulgatarum titulo, indicatur.

CAPUT IV.
Mira quædam ad B. Ioannis tumulum patrata, & beneficia cælestia omnis generis.

[22] Tot ac tanta B. Joannis interventu beneficia cælitus impetrata fuisse tradunt manuscriptæ memoriæ, ut ex iis justum librum majores nostri confecerint, qui in sacrario Pragensis ecclesiæ servabatur. Citat eum librum a Wolfgangus Chanowsky de Longavilla, [Periit liber olim de miraculis scriptus.] ecclesiæ Metropolitanæ Canonicus, vir illustris, qui anno MDLXXXIII moriens, ejus Beati amore, non procul ab ejus sacro tumulo, ut conderetur, impetravit. Scribit is, in illo miraculorum libro, B. Joannem Nepomucenum Thaumaturgum Bohemiæ appellari: cæcum ad ejus tumulum recepisse visum, alios præsentissimam opem sensisse, alios in vitæ mortisque confinio stantes, quosdam etiam ad supplicia mortis Judicum sententiis damnatos, beati viri, quem invocabant, auxilio, mirabiliter evasisse mortem. Addit, plura se non describere, quod liber sit obvius, quem tamen una mecum ecclesiæ Ministri omnes invenire non possumus, & subtractum ex oculis, ob hæresim nuper regnantem, dolemus.

[23] Illud permirum, neque minus certum & pervulgatum: quicumque B. Joannis tumulum b calcarint, præsertim si contempserint, [A. 1588 tumulum contemptim calcans Palatinus,] eos ipsa die infamiā incurrere, & vitare non posse; id omnium Catholicorum Pragensium nostræ & superioris ætatis consensu, atque exemplis plurimis constat. Anno MDLXXXVIII, cū Radzivilus Princeps, Regis & Polonæ Reipublicæ nomine, Legationem apud Rudolfum II Cæsarem obiret, accesserat Pragam Magnificus D. Christophorus Sluska Palatinus Vendensis (Catholicus ne an hæreticus a Theophilo Cristecco, Collegii S. J. ad S. Clementem Rectore id temporis, cujus chirographum eodem anno conscriptum habeo, non traditur) sed vir hic dignitate clarus, Metropolitanam Pragensem ecclesiam aliquando ingressus, aliis ecclesiæ monumentis curiose lustratis, ad sepulcrum B. Ioannis adducitur. Narrat Palatino qui ducebat Canonicus, mirabilem hunc esse tumulum; nam si quis calcasset, eo die pœnam non effugere. Risit Palatinus, & confestim pede tumulum pressit; gloriosum existimans (ut ingenia sunt) quæ ceteri timerent, calcare. At ecce e vestigio, quasi percuti frontem & turbari mentem sentit; turbationemque persentiscens templo egreditur. [equo & curru uti nequiens, pedester redire cogitur,] Equum & currum Domino adduxerant famuli (numeroso enim satellitio vir inter suos admodum potens cingebatur) equum primo nominat: sistitur. At ecce, quasi intemperiis ageretur, a dextra equi parte tentat adscensum: ascendit denique & evadit in equum. Equus neq; hortatu ullo neque stimulo moveri se loco passus est. Ergo descendere equo cogitur, currumque conscendit: sed nulla iterum vi, quidquid agerent aurigæ, vel passum promovere poterant. Tandem pudore confusus Palatinus, spectante & vidente Cæsaris aula ex Arce, toto illo & impedito itinere pedibus confecto, multum admirans, & quid actum esset secum versans, ad hospitium in urbe reversus est.

[24] In Vita venerabilis & Apostolici viri Alberti Chanowsky Societatis Iesu aliud exemplum legitur, quod verbis ipsius nostri scriptoris audire placebit. Dum Pragæ Albertus Grammaticæ daret operam, [idem tentans puella magno pudore afficitur,] essetque annorum quatuordecim, pater ejus Ioannes Chanowsky Pragam advenit, cumque eo Sanctorum ac præcipue Bohemiæ Patronorum Corpora venerationis ergo visitavit. Accidit vero, ut etiam ad B. Ioannis Nepomuceni monumentum venirent: ubi referente patre didicit, quantæ locus esset venerationis, quantæ martyris illius honor Deo curæ, quam certa eorum pœna qui terram illam proterve conculcare auderent: adeo ut virgini cuidam sacrum illud sepulcrum pede protervo calcare impudenter ausæ, dum maximam inter populi frequentiam per pontem Pragensem domum rediret, exorto repente vehementi vento, quasi quodam turbine involuta vestis seu toga, in altum sit ab imo elevata cum incredibili virginis pudore c. Ad hæc cogitare cœpi (juvat P. Albertum hæc de se scribentem audire) facile id contingere potuisse feminæ, sed viro aut puero qua ratione aliquid simile contingere posset? Quare experiundi gratia, cum eo tempore adhuc clathra circa sepulcrum Sancti essent rara & demissa, pedem eo data opera imposui, ita ut sepulcrum calcarem. Accidit autem, cum ad antiquam urbem per parvum pontem rediremus, [& puer gemino;] ambulando sequebar parentem: & ecce incidi in latentem quamdam foveam usque ad genua, quæ Pragæ solent esse in plateis hieme ex congesta glacie & nivibus; & fere illic calceum reliqui, atque irridente me omni populo, pudore insigni fui suffusus. Et veniens ad pontem Pragensem, prope imaginem Crucifixi, illic recidi, & in luto circumquaque in pallio meo obvolutus fui; & quasi tum interius hanc vocem audivi: In hoc loco ille Sanctus de ponte in aquam fuit præcipitatus & submersus. Summo autem pudore affectus fui, mirantibus & ridentibus hominibus, quid & cur & quomodo hoc mihi accidisset. Hæc venerabilis Pater Albertus Chanowsky manu propria.

[25] Alia eaque longe gravior pœna secuta est Calvinianum hominem, Wenceslaum Wilhelmum de Raupowa Baronem, rebellionis quæ in Bohemia ab exteris fere hominibus Comite Turriano & Hohenloo, [Baro Calvinianus] item Felsio aliisque novis Bohemis incolis, fœdo incepto, ac fœdiore exitu mota est, haud postremum incentorem. Hic cum aliquando in ecclesia Metropolitana S. Viti, velut in profana domo, cum sociis otiosus inambularet anno MDCXIX, in B. Joannis tumulum forte incidit. Recurrit homini vetus de eo sepulcro traditio; quare multū Catholicorum stultitiam, ut putabat, demirans & deridens, qui rebus tam vanis tenerentur; tumulum B. Joannis calcat, & quasi nihil egisset, cetera idololatriæ Catholicæ, ut ipsi appellant, monimenta perlustrat, neque multo post templo egreditur. In ipso templi limine famulus anhelans cum tristi nuntio accurrit ad Dominum; filium, quem Raupowa habebat unicum, hoc momento inopinate exspirasse. [morte unigeniti punitur,] Nimirum eodem temporis articulo Deus contemptum servi sui B. Joannis morte unici filii vindicavit. Discite justitiam moniti & non temnere Divos. Atque utinam hunc finem vindictæ, divina habuisset ira! Constat inter omnes, post annos plurimos Raupowam hæreticum actum in rabiem, dum homines stricto ferro insectatur, [& misere perit:] misere Litomericii periisse. De hac Raupowæ scelerata temeritate, ne dicam magis, deque pœna irrogata, est inter manus meas Testificatio legitime confecta, annulo familiæ illustrissimæ signata, chirographo firmata, quam Illustrissimus Comes Zdenko Wratislaw de Mitrovicz, Vilemovii, Zerotinii Dominus, & Slanensis districtus Præfectus, anno MDCXLVIII confecit: qui & familiariter Raupowam novisse, & hæc omnia sibi constare per animi sui conscientiam testatur.

[26] Venio nunc ad narrandum exemplum, quo tristius ad B. Joannis tumulum accidit nullum. Ac nescio sane quid illud esse oporteat, quod tanto semper odio in B. Joannis memoriam & sepulcrum hæretici ferantur. In illo, de quo modo dixeram, hæreticorum in Bohemia regno, post annum MDCXVIII, cum Calviniani Pragensis ecclesiæ Metropolitanæ dimidium, partem scilicet posteriorem d, occupassent, suaque profana & umbratili Cœna contaminassent; habebant illi sine dubio præ oculis sanctorum Patronorum Viti, [alii demoliri crates aggressi ut corpus exhumarent,] Sigismundi, & aliorum Divorum corpora, ac ferebant placide; unius tantum B. Joannis Nepomuceni humilem tumulum videre non sustinebant. Neque modo crates circa tumulum evellere, sed ipsū beati Martyris corpus (facinus profecto etiam in quocumque humano corpore indignum!) exhumare & in communem locum abjicere statuerunt. Sed B. Joannes locum egregie tutatus est. Mittuntur ad certam diem valentissimi & confidentissimi satellites, quibus id datum erat negotii. Vix sacrilegium tentarant, & crates ferreas ligonibus convellere cœperant; cum ecce duo, quasi e cælo percussi, repente in terram concidunt: alter omnino exanimis numquam vitam recepit; alter operi præfectus, Anglus homo, epheborum Friderici Palatini (qui sese Regem Bohemiæ ferebat) præceptor, semivivus ac ægre spirans e templo inter manus elatus, paulo post & ipse miseram animam efflavit: ceteri periculo & damno suorum admoniti, una tantum sepulcri parte cratibus dejectis, [dira morte plectuntur,] opus imperfectum reliquere. Res est tragica, sed eorū testificationibus firmata qui adfuere; quos inter vivit hodieque senex, campanis in ecclesia S. Viti præfectus, rei gestæ olim spectator: historiaque hæc tota ante B. Joannis Nepomuceni sepulcrum, tessellato opere pereleganter in ligno expressa, cum admiratione peregrinorum spectatur. Recenset hoc etiam triste miraculum Germanicus liber, cui titulus est Veridici, Augustæ anno MDCXXX typis editus pag. 89 & seqq. ac primū Angli illius Calviniani, sepulcro insultantis sacrilegas voces, tum cælestem ultionem humi alliso corpore, demum eadem nocte inter horrificas vociferationes ac ejulatus, quasi ab igne aliquo ureretur, infelicissimam mortem multis verbis describit e. Adjicitur in eodem libro; paulo ante decretoriam in Albo-monte pugnam, [& apparent Sancti quasi de ultione consultātes;] qua hæreticorum res conciderunt, cum anno MDCXX nocte quadam hæretici satellites, in eadem ecclesia, in Christi Crucifixi statuis aliisque Divorum imaginibus dejiciendis strenue laborarent; a Catholico pioque homine, qui tum aderat & dolenter quæ gerebantur spectabat, visos tres viros humana forma augustiores e sepulcris prodire: primum cultu Regio, alterum Episcopali habitu conspicuum, tertium sacro quidem in habitu, sed ignoto. Hos convenisse una, ac stantes, quasi de futuro rerum statu capita conferrent, postea amissos ex oculis; nihil dubitari a Catholicis S. Wenceslaum Regem, & S. Adalbertum Episcopum primos duos fuisse, tertium omnes suspicari B. Joannem Nepomucenum, quem tantopere odissent hæretici, quemque exhumare etiam voluissent. Ita liber ille. In re tam recenti fides sit penes f auctorem: ad tumulum B. Ioannis redeamus.

[27] Ob hanc igitur causam, & sæva in calcantes exempla edita, cum jam pridem ferrei clathri ad unius fere ulnæ altitudinem prætenti essent, Canonici novis aliis cratibus sepulcrum cinxerunt: qui clathri facile tres ulnas altitudine æquant, ut nisi ægerrime vix esse cuiquam improbo & injurio liceat. Porro Calviniani, tam male a B. Joanne accepti, [ceteri exemplis territi locum tegunt,] quamdiu Pragensi ecclesia sunt usi, tumulum ipsum totum, præstigias in eo latere vociferantes, asseribus & tabulis quibusdam clausere, ne ullo modo adiri, imo ne spectari posset. Obturbare illos, dum ad cœnam in templo sederent, B. Joannes videbatur; & velut mortualis umbra, nimium odiosus & non vocatus, intervenire conviviis. Jam vero hanc ipsam ecclesiæ Metropolitanæ profanationem, & stantem in loco sancto abominationem ex sacro suo tumulo B. Joannes significavit. [unde antea mæsti gemitus eruperant.] Siquidem imminente illa ab hæreticis calamitate, sæpius nocte gemitus & lacrymosæ quædam voces ab imo templi audiebantur: Custodes autem templi, studiose gemitus illos secuti, animadverterunt non semel, ex B. Joannis tumulo exire. Nimirum dolebat beato viro (quantum Beati dolere possunt) dilectam Pragensem ecclesiam tot brevi sacrilegiis profanandam, quæ numquam ante, ex quo a S. Wenceslao fundata erat, ne quidem Hussii aut postea Rokyczanæ temporibus, hæreticorum impuris sacris profanata fuisset. Sed plures sacri illius tumuli prærogativæ possent adferri: nam aliis quoque temporibus ecclesiæ S. Viti excubitores, ad indicandam fortasse beati viri sanctimoniam & in cælo gloriam, amabili quadam luce sepulcrum illud cingi, & radiis coruscare viderunt. Neque id mirum: pro thesauro est Pragensi ecclesiæ B. Joannes, ubi vero thesauri lateant, ajunt ignes emergere.

[28] [Patrocinatur Beatus infamiam publicam metuentibus] Præcipuus B. Joannes Nepomucenus Patronus & Tutator eorum habetur, quibus infamiæ periculum aliquod imminet, quique ne admissum scelus factumve emanet in publicum, pertimescunt: occurrit enim mirabiliter periculis, & factum abscondit. Exempla in eam rem publica dare nec possum, nec audeo: quia ut silerem, atque etiam nescirem, ipse Beatus Ioannes, qui texit, effecit: sed res est inter omnes contestata: solentque eos, qui afflicti, quo se vertant nesciunt, ad Beati sepulcrum mittere, ut timores suos exponant & commendent. Hujus festinati & toties perspecti auxilii argumento, edita typis pridem Oratio est, quæ sub B. Ioannis effigie legitur hisce verbis concepta: Præsta quæsumus, omnipotens Deus, precibus nostris, quas in B. Ioannis Confessoris veneratione deferimus, pium benignus auditum; ut ejus meritis & intercessione suffulti, ab infamia & confusione temporali liberati, ante mortem reatus nostros sincera Confessione expiare, salutari pœnitentia delere, & portum æternæ salutis contingere feliciter valeamus. Per D. N. Iesum Christum filium tuum. Iis quoque fert opem B. Ioannes, qui exitiali verecundia crimina sua in sacro tribunali aperire reformidant: [& ad confessionem pudibundus.] nam ad ejus tumulum supplicantes, audaciam quamdam ad proferenda omnia addi sibi senserunt, idque aperte Sacerdotibus sunt testati. Anathemata ad B. Ioannis tumulum plurima olim pependisse meminerunt senes: hæresis Calviniana anno MDCXIX laceravit omnia, aut flammis corrupit. [honoratur votivis anathematis:] Nostra memoria matres aliquot, ad partum gravissime laborantes; alii hydrope, alii febribus diuturnis crudelissime vexati, fusis ad B. Ioannem precibus, convaluere, ut anathemata hodierna testantur. Quibusdam ipsa fides & in B. Ioannem amor opem attulisse videtur: nam cum alia deessent, pulverem, ex ejus lapide sepulcrali modice abrasum, ad varios morbos valuisse senserunt.

[29] Matrona Illustris (quam nominare nihil attinet) cum aliquando de Sanctis in Metropolitana ecclesia conditis mentio fieret, [cultum ejus improbantes miraculo corriguntur.] & nescio quæ ex domesticis puellis B. Joannem Nepomucenum inter eos numerasset; illa supercilio sublato, Quem tu, inquit, Joannem nominas? nihil de illo Roma scit: colitur ille a rudibus perperam, neque forsitan hanc venerationem meretur: nam si Sanctus esset, pridem eum Pontifices in Divorum numerum retulissent. Post aliquot dies cum eadem matrona, nihil jam de B. Joanne cogitans, oraret in templo; reperit in libello precum Beati effigiem capite radiato in habitu Canonicorum venustissimam, quam ante nunquam viderat. Paulo post cum domi in scriniolo suo aliud quærit, alia item ejusdem Beati effigies quasi sponte venit in manum. Ea res improvisa ita tenerum matronæ animum vulneravit, ut confestim in lacrymas soluta, B. Joannem Nepomucensem inclamarit. Dieque altero ad ecclesiam Metropolitanam profecta, Confessione peccatorum præmissa, divinam Eucharistiam sumpsit; & sepulchro beati Martyris advoluta, audaciæ veniam postulavit. Nec omittenda est religiosi cujusdam viri temeritas, divinitus ut videtur castigata. Hic in disceptatione cum socio sui Ordinis inita, negabat rite fieri, quod B. Ioannes a populo coleretur; addebatque cum stomacho, male agere eos, qui cum facile impedire possent, cultum hominis tam ignoti tolerarent. Nondum abierat dies, en tibi gravem ægritudinem: nulla data causa tremore artuum insolito concutitur; ac ne mali originem ignoraret, simul ultro succurrit cogitatio B. Ioannem de se vindictam sumere. Neque aliud fuit: nam neque tremor neque dolor posuit, donec æger B. Ioannem voto honorasset, ac veniam postulasset. Rem vero, ut secum gesta erat, ipse religiosus vir ad perpetuam memoriam scripto consignavit. Ardet ad B. Ioannis tumulum suspensa lampas, [Aqua lampadi infusa ardet:] ut ante dixi. Ex ea lampade Servus-capellæ (ita templi Custodem appellant) oleum omne effuderat, oleique loco aquam puram infuderat, ut socium suum (cui commissa & nutrienda lampas erat) vexaret. Accedit rerum omnium ignarus socius, alter videlicet Æditimus, priore illo procul observante, & benignam sibi socii irridendi materiam oblatam gaudente. Accenditur lampas, aqua sine omni elemenorum pugna exardescit, lampas nitidissime lucet. Territus rei novitate ocularis ille Servus, fatetur quid egisset: uterque agnoscit miraculum: plures ecclesiæ Ministri advocantur: rem ita se habere deprehendunt, Deum in servo suo B. Ioanne glorificantes.

[30] Stat super B. Ioannis Tumulum candelabrum ex orichalco ingens, cujus pedem artificiosissimis statuis puerorum undique ludentium, [ex candelabro ipsi dicato statunculam furati,] aliisque imaginibus æreis distinctum, inter cetera spolia, excisa urbe Mediolanensi a Friderico Barbarossa Cæsare, Wladislaus Bohemiæ Rex belli ejus socius, ante annos facile quingentos; quod ex Salomonis templo fuisse diceretur, Pragam attulerat, & ecclesiæ S. Viti donarat. g Eum pedem, adjecta nova mole, jam ab annis centum octaginta, antiquitas in candelabri formam eleganter aptavit, & sepulchro B. Ioannis imposuit; quod in manuscriptis templi codicibus non aliter, quam Candelabrum B. Ioannis appellatur. Id candelabrum nostra memoria ornandum sibi sumpsit Serenissimus Archidux Leopoldus, Ferdinandi III Cæsaris frater, & statuas omnium Sanctorum Bohemiæ Patronorum, suo quemque in habitu (quos inter B. Ioannes noster spectatur) itidem ex orichalco apponi jussit, superne in orbem quasi in corona stantium gratiosissimo spectaculo effictas a bonis artificibus, ut erat Princeps artium ejusmodi amantissimus & æstimator peritissimus. Hoc opus novum, [coguntur eam restituere.] cum sacrilegis oculis quidam fuissent intuiti, & aurum esse crederent; cupiditate victi, defractam B. Ioannis statuam, quæ ceteris videbatur formosior, rapuere. Magnam illis sacrilegium attulit curam, quippe diu noctuque laniabatur intemperiis mens, ut nec somnum nec quietem ullam capere possent. Adacti igitur a monitore & tortore assiduo, quem habebant intus, retulere statuam: & ad tumulum B. Ioannis, mox ad sacrum Pœnitentiæ tribunal advoluti, rem omnem Sacerdotibus aperuere.

[31] Hactenus de B. Ioannis Nepomuceni Vita & Miraculis concinnata Narratio. [Cujus opera ad hæc compilanda usus auctor?] Porro ne quem sua laude defraudem, præcipuam mihi materiam suppeditavit Perillustris & Reverendissimus Dominus Ioannes Ignatius Dlauhowesky de Longavilla, Protonotarius Apostolicus, sanctæ Metropolitanæ Pragensis, nec non exemptæ Wissehradensis, & Collegiatæ Veteroboleslaviensis ecclesiarum Canonicus: cujus verbis, ex ejus ad me litteris, hanc narrationem concludam: Mitto, quæ de B. Ioanne Nepomuceno invenire potui; eaque ex variis fidissimis & indubiis manuscriptis collecta, sub fide Sacerdotali communico: faxit Deus, ut quem honoramus in terris, ejus consortio perfruamur in cælis. Amen.

ORATIO AD B. IOANNEM NEPOMUC.
Quam tribus linguis, Bohemice, Germanice & Latine scriptam, & in tabellis ante ejus tumulum appensam, populus pie recitare consuevit, ad verbum descripta.

B. Ioannes, Martyr ac Patrone, Nepomuci in regno Bohemiæ oriunde, templi S. Viti in arce Pragensi Canonice; eo quod ad instantiam Wenceslai IV regis, ulcisci se de conjuge, sæpe illum de vita corrigenda monente, volentis, ante & post torturam, Confessionem Augustæ propalare recusasti, in flumen Muldavam ex Ponte præcipitatus, a luminibus, noctu supra flumen ubi corpus tuum jacuit apparentibus, certissimis tuæ innocentiæ & sanctitatis testibus ostensus, solenniter ab universo Clero ac populo ad Cathedrale templum deportatus fuisti; ubi usque hodie, qui tuum sepulcrum exhonorat, vulgi infamiam effugere non solet. Tu enim admirandam, inauditam, ac sempiternam memoriam secreti exomologeseos tuendi post te reliquisti. Per hæc tua merita & dona divinitus tibi concessa, precamur suppliciter ac fiducialiter, apud omnipotentem Deum eam impetra nobis gratiam, ut ira ejus conquiescat, peccatorum pœnas, uti pestem, bellum, famem, aliasque tam corporis quam animæ plagas clementer avertat; & ut nos ante obitum confiteri, pro peccatis satisfacere, omne periculum & seculi dedecus, hominumque scandalum effugere, Deo placere & adhærere, vitam laudabiliter concludere, & ad vitam æternam pervenire possimus. Per Jesum Christum Dominum ac Salvatorem Nostrum. Amen.

ANNOTATA.

a In Margine citatur MS. Wolfgangi Dlauhoveskii.

b Hagecius, Crucem incisam in lapide sepulcrali; Phosphori vero auctor ait pag. 585 tot exemplis, recentioribus juxta ac vetustis, ostendere se id posse, ut facile justum volumen conficerent.

c Testis hujus rei in margine laudatur Hagecius, qui nihil tale eo loco ubi B. Ioannis martyrium narrat; an autem alibi simile quid habeat, non vacat scrutari, satis est Crugerium audire, de muliere idem ausa (nisi eadem etiam sit) similiterque punita, sic loquentem: Ubi, inquit, ex arce descendit, atque per pontem Pragam veterem redibat, turbata divinitus phantasia quasi naufragium pateretur, opem undique subvenientium implorabat: quoque facilius evaderet periculum, vestem proriam supra caput elevabat; unde propudiose, quæ natura & pudor celanda jusserant, cum aspicientium ex probratione evulgabat. Neque ante intemperiæ cessaverunt, quam Crucem, locum olim supplicii Nepomuceni, transgrederetur.

d Plenam occupationis hujus historiam, eamque prægressa & secuta prodigia, ac pœnas ab auctoribus tot sacrilegiorum diversimodi sumptas, legere qui volet, habet Phosphorum, a pag. 634 ad 673 ista prosequentem, potißimum ex MSS. Arsenii Decani, de quibus pag. 664 ita loquitur: [Arsenii Decani Mss. quantæ fidei,] Est mihi præ manibus chirographum præmemorati Decani & Officialis, viri undequaque clarissimi & fidei integræ, in quo scribit hæc omnia se habere a testibus oculatis, cum per se tum per alios diligenter examinatis, præsentibus Brosio Præposito, Macario & Cotwa Canonicis, Adolpho item Emerico I. V. Licentiato & Consistorii Archiepiscopalis Secretario Notarioque publico Apostolico & Cæsareo, ac Joanne Anticola tum quoque Universitatis Pragensis Notario: qui Notarialis officii sui causa adhoc specialiter vocati fuerant. Qui testes mirabilia ista se vidisse & audivisse testati sunt, idque etiam jurejurando confirmarunt. Deinde post explicatum modum, quo, præ aliis scriptorum monumentis, servati sunt libri Erectionum, grandia volumina quatuordecim; facti auctorem laudat Joannem Hrdy, qui, tunc ecclesiæ S. Viti minister, Cursor postea Archiepiscopalis Consistorii fuit, [in iis quæ circa tumulum contigere narrandis.] & primos ætatis suæ annos ut plurimum apud Prælatos ecclesiæ Metropolitanæ, potissimum Decanos Arsenium & Macarium, in servitiis traduxit, ante annos solum quinque defunctus est, inquit auctor Phosphori anno 1673 editi, ideoque multa ex his, quæ jam recensuimus memoria ipse tenebat, eaque sic omnino accdisse, non semel referendo, mihi per conscientiam testabatur. Hunc vero locum ad longum hic transcribere placuit, quo certior fides constet mirabilibus iis, quæ, quia B. Ioannem singularius spectant, ex eodem Phosphoro consequenter hic proferimus.

e Prolixiorem hanc narrationem, non ex illo Germanico libro, nec dum nobis viso, sed ex Phosphori auctore, Arsenii prædicti MSS. allegante pag. 649, hic dare placet. Sic ergo is prosequitur, post narratam vindictam sumptam de Sculteti nepote, S. Viti sepulcrum violare aggresso, ejusque sociis duobus: Vix sacrilegus iste fuerat exportatus, [Anglus Calvinista] ecce tibi epheborum Palatini Præfectus, aliud in templo aggressurus facinus, cursorem ad Scultetum mittit, intromitti in templum flagitans: moxque ei aperta est meridionalis, qua palatium Regium ascenditur & quam ille voluit, porta. Erat hic natione Anglus, homo ab infantia hæresibus innutritus, & ut Calviniani dogmatis tenacissimus, ita Catholicorum sacris infensissimus: qui pridie deambulans in templo cum Berberstorssio, cum ad B. Joannis Nepomuceni sepulcrum, duplicibus ferreis cratibus, & primis quidem altioribus affabreque elaboratis circumdatum, venisset; & sciscitatus quisnam isto in loco requiesceret, ab eodem Berberstorffio intellexisset, [post blasphemias contra Beati tumulum,] Papistam quemdam templi hujus Canonicum istic sepultum esse, & haberi locum a Catholicis pro sacrosancto, credique ab iis firmiter, siquis tumulum hunc calcare præsumat, eum ipsa die infamiam aliquam incurrere neque pœnam vitare posse; quam maxime indignari, atque oreblasphemo multis probris & convitiis sanctum Martyrem proscindere cœpit; Catholicorum credulitatem deridens, atque id sæpius cum stomacho repetens: Debetne Papista iste tantum hic occupare locum? & quasi Rex aut Princeps esset, tam operose septum habere sepulcrum? Dicebat quoque se mirari plurimum, quod illi, quibus expurgandi ab idololatria Papistica templi negotium jussu Regis fuerat commissum, ejectis & toto templo eliminatis aliis Catholicorum superstionibus & commentis, hoc tam diu intactum relinquat, & tamquam sibi hoc insigne facinus superstes deberetur, illud quam primum & consulto aggredi constituit. Die itaque sequenti, cum in prandio, lautius quam alias epulatus, [& ipsius crates dejectas,] vino usque ad temulentiam pœne se ingurgitasset, una cum Berberstoffio & aliis familiarioribus (quo majores forsitan, ad patrandum tantum facinus, indueret spiritus) in templum, uti diximus, venit, satellitio perditissimorum quorumque stipatus: rectaque ad sepulcrum B. Joannis contendens, ubi illud accessit, cancellos primo pedibus impetiit; deinde ad circumstantes conversus, Debemus, inquit, prius sepes istas disjicere, si volumus hic saltare. Inter alios, quos ad hoc facinus conduxerant, erant duo fabri ferarii, ignari qua causa vocarentur, juberenturque adesse cum malleis. Jussi itaque ut decuterent crates, unus ex illis, Hussita licet, religioni sibi duxit tale quidquam tentare; fama ajens publica ferri, tumulum hunc esse mirabilem, ideoque nolle se id experiri gravi aliquo, quod mox sequatur, malo suo; sed velle potius domum redire ad laborem, a quo importune abstractus esset: hocque dicto e turba ceterorum illico sese proripuit, & cum indignatione abscessit. Alter vero, Saxo natione & religione Lutheranus, ad audendum quidquid juberetur promptior, sine ulla tergiversatione dicto paruit; & ab altero quodam, qui cum fuste adstabat, adjutus, unam cancellorum partem iteratis mallei ictibus decussit, tanto facilius quod jam antea esset nonnihil concussa, haud dubie sub præterita imaginum atque altarium strage. Quo facto Anglus, præsentis nequitiæ caput, [eumdem calcans miraculose cucutitur.] non expectans ut reliquum etiam deturbaretur, fieretque hoc modo tumulus undique pervius; sed quasi jam de concepto facinore triumphans risuque gestiens, & in Catholicos diversa probra jactans, trangresso ab ea parte altero, sed rudiori ac demissiori sepimento, tumulum Beati audacissime insiliit. At vix terram passu attigit, repente corruit; & ita quidem ut de tumulo, quem calcare præsumpserat, foras summa vi ejectus videretur. Sic igitur divinitus ut credi par est, prostratus; & toto corpore, ipso etiam blasphemo ore, humo allisus; terribili ejulatu clamabat, ita ut perhorridum de se spectaculum omnibus qui aderant exhiberet: aliud tamen ab eo nihil percipi potuit, nisi quod sibi arderent pedes. Paulo post vero surgere volens & iterum corruens, elevata ac intelligili voce; Jam, inquit, totus ardeo, jam totus comburor. Sed neque Saxoni cratium decussori patratum facinus impune stetit: qui eodem puncto temporis factus fere exanimis, [punitoque etiam sacrilegii ministro,] toto corpore tremuit, ac veluti gelu obriguit; nec amplius consistere valens, gravi quoque casu pronus in terram concidit. Quo viso ceteri, maximo horrore perfusi & attonitis similes, veritique ne simili corriperentur plaga, celerrime diffugere omnes: diuque nullus infelices istos homines, tam prodigi ose ad tumulum Beati prostratos, accedere ausus fuit. Re tandem ubique per arcem divulgata, audaciores aliqui e satellitio Palatini accurrerunt, & Anglum festine levatum extulerunt: qui eadem die sub vesperam, sine intermissione ejulans, & interdum etiam blasphemans, seque a teterrimis umbris nescio quo trahi & abstrahi horrenda voce inclamans, intorro ore & oculis flammarum instar lucentibus, expiravit. Alter, modicum sibi redditus culpamque agnoscens suam, [desperabundus obit uri sibi visus.] & magnis vocibus Dei misericordiam inclamans, pristinæ valetudini sensim restitui visus est; ita ut pedibus iterum valens, licet tremebundis adhuc, ad manus educi potuerit. An deinde religioni Catholicæ, hoc miraculo motus, accesserit (siquidem opifices hujusmodi, quasi volatici, fortunam ubicumque invenerint amant) mihi non constat: cautiorem tamen inposterum fuisse, & de sacris Catholicorum meliora sensisse, dubium non est. Hactenus auctor Phosphori: qui mox domestici scriptoris Arsenii dicta, externorum quoq; testimoniis succinctius eadem attingentibus confirmat, imprimis Carasæ Nuntii Apostolici in Commentariis de Germania restaurata parte I; & Joannis Adlzreitter de Tetenweir, secretioris consilii quondam apud Maximilianum Bavariæ Ducem ac Electorem Cancellarii parte 3 Annalium lib. 5, § 71: ac deniq; Joannis Tanneri in Vita P. Alberti Chanowski, Postmodum cum narrasset, quomodo Sculteti uxor ignem ex frustis confractarum imaginum luculentius accendens, [eumdem tumulum calcare ausa mulier similis,] sibi amentiam, domui propriæ conflagrationem induxisset; sic prosequitur: die sequenti, quo Christi Dei atque hominis nativitatem Ecclesia Catholica annua devotione recolit, novo iterum exemplo divina ultio injuriam, B. Joanni Martyri illatam, insigniter castigatam ostendit. Cum enim post peractam more Calvinistico cœnam, Magistra (ut communiter vocant) aulæ uxoris Palatini; femina effrons & Catholico nomini usque ad insignem linguæ petulantiam insesta, stans in templo infra regium oratorium (Palatino jam cum uxore & aulæ suæ familiaribus in regiam reverso) a circumstantibus studiose perquisiisset, an non hic ille tumulus esset, sepulcrum beati Martyris manu ostendens, apud quem ante biduum casus tam miserabilis cum epheborum Præfecto accidit; cognitoque hunc ipsum esse, in multas execrationes & maledicta, quæ proximas columnas rumpere potuissent, impudentissimo ore prorupisset, id semel atque iterum repetens (horret calamus scribere) nihil melius esse quam ut magus iste effodiatur & comburatur: ecce subito ventus ingens atque ita vehemens fuit exortus, [ab ingruēte turbine] ut ab his qui aderant ruiturum templum crederetur. Hinc perterrefacti omnes, qua data porta, prorumpebant ex templo, ipsa ante alios mulier sibi metuens: quæ tamen pœnam, quam justo Deo vindice promeruerat, vitare non potuit. Jam portæ proxima fuit egredi festinans, cum idem ventus in turbinem versus, in eam, veluti destinatum sibi scopum, validissimo cum impetu irruit; deprehensamque in limine templi vi magna prostravit; & quod amplius erat & incredibili cum ipsius dedecore, elevata veste, non tantum exteriori sed etiam interula, nudam a tergo palam spectandam exhibuit. Tametsi vero ancillæ pedissequæ, [in ipsa templi porta nudatur turpiter.] sine mora accurrentes, eam obtegere summo studio, & (ut ajunt) manibus pedibusque contenderint; frustraneus tamen omnis labor fuit, vestibus ita firmiter capiti undique versum involuto adhærentibus, ut nulla humana vi aut industria deponi potuerint. Sic igitur denudata, & ab ancillis non sine magno labore de terra sublevata, domum ducta fuit pedetentim ad regium palatium, ubi primo cessante turbine vestis demitti & loco suo restitui potuit. Movit tandem res hæc Palatinum, ut totum illum ambitum, qui est circa sanctuarium & D. Viti tumulum, ne deinceps cuique promiscue pateret eo accessus, ab utraque parte, hinc a porta templi sub oratorio regio, illinc a D. Annæ sacello, mox die sequenti lignis & asseribus sepiri claudique jusserit.

f Hoc quoque ex Arsenii Decani manuscriptis, in Phosphoro pag. 668 sic narratur certius & distinctius. [Nocte Palatini cladē præcedente] Die VIII Novembris, singulari divini Numinis ope celebris illa ad Pragæ mœnia in Albo-monte victoria obtenta est, qua Religionis causa tamquam optima triumphavit; & quam in templo D. Viti hoc ostensum, veluti prodromus quidam, noctu antecessit. Cum enim post undecimam horam noctis templum ingenti lumine effulsisset, ita ut ardere intus omnia crederentur; facile res hæc impulit milites, qui ad portam meridiei obversam excubabant, ut per rimam ejusdem portæ, quam aliquot diebus ante de industria latius exsciderant, introspicerent, experturi quid ibi fieret. Et viderunt primum tres viros, unum, [visi convenire in tēplo] regio in habitu & supra humanam statura augustiore; coronam capite auro & lapidibus undique fulgidam, sceptrum sinistra manu gestantem; alterum, senem quemdam longa talari veste, & supra Sacerdotali (ut vocant) superpelliceo & stola indutum, sinistra librum tenentem; tertium, juvenem, facie pulcherrimum, Angelo magis quam homini similem, chlamyde purpurea ornatum; in medio templi e diametro portæ, ad gradus quibus ad altare summum ascenditur, stantes: & paulo post alias tres; unum regio quoque more vestitum, & corona, minori tamen, conspicuum; alterum in Pontificali apparatu; tertium cataphractum totum, hastam præaltam & superne instar radii solis fulgidam dextra tenentem, primis tribus accedentes, unaque stantes, &, quasi de præsenti statu consilia conferrent, mutuo colloquentes. Qui visionem hanc spectabant, quinque erant: tres milites, [SS. Wenceslaus, Adalbertus, Sigismundus, Ioannes & Carolus IV.] & quidam nomine Joannes de Blumenstein cum famulo, casu illac sub id tempus noctis transiens: qui deinde tanto horrore subito correpti sunt, ut finem rei præstolari nullo modo potuerint; sed, sicut nimio metu perterritis accidere solet, quo quis poterat diffugerint. Creditum est Divorum, qui in eadem ecclesia pic quiescunt, manes fuisse: S. Wenceslai, qui viri cataphracti (sic enim passim pingitur) S. Adalberti, qui Pontificis; S. Viti, qui juvenis purpura induti; S. Sigismundi, qui Regis; & B. Joannis Nepomuceni, qui Sacerdotis, superpellicio & stola induti personam, referebant. Et quia duo apparuerunt cultu Regio conspicui;unus ex iis habitus est pro Carolo IV, ibidem gloriose quoq; tumulato, & a Deo non paucis miraculis nec non revelationibus in vita, post mortem vero incorruptione sui corporis diuturna clarificato, ejusdemque ecclesiæ amatore quondam summo & benefactore omnium maximo. Obierat autem hic Carolus anno 1378 die 29 Novembris, extatque Vita ejus Ms. per Benessium de Weismil. Can. Pragensem coævum (qui & Chronicon Pragense reliquit) sæpius citata in Phosphoro, cujus Vitæ exemplar nancisci optamus.

g De Candelabro quando aut quomodo Mediolanum sit advectum, nihil reperio: Wenceslaum, ad huc Bohemiæ Ducem, constat, occupato triumphali arcu seu turri, præcipuo urbis munimento, promeritum an. 1158 ut e Duce Rex diceretur: qui deinde pacis mediator optatus, eadem conclusa reversurus in patriam (sicuti in monumentis AmbrosianæBasilicæ pag. 719 & 755 ostendit Puricellus) non vero post renovatum anno 1160 bellum & urbem captam (uti credidit Dubravius Hist. Bohem.lib. 22) ex D. Ambrosii templo Candelabrum affabre factum, quod Salomonis fuisse fertur, largitione Mediolanensium, cum decies præterea mille nummis aureis Pragam ad ædem S. Viti asportavit. Hæc sunt ipsa Dubravii verba, in quibus dum largitioni Mediolanensium donum imputat, ipsemet ostendit ea a se relata tempore non suo; cum ejusmodi largitio civitati pacatæ, non vi captæ spoliatæque conveniat. Meminit ejusdem Candelabri, Mediolano Pragam advecti, Æneas Silvius, Laurentianæ basilicæ Mediolani aliquando Præpositus, in Historia Bohem. cap. 22 ad an. 1158; & Ioannes Nauclerus 2 Volum. Chronographiæ, Generatione 39 versus finem, teste prædicto Puricello pag. 757.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Anhang Mai III




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 16. Mai

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 16. Mai

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 00.00.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.