Ökumenisches Heiligenlexikon

Einleitung Mai III

Maii III

Henschenius, Godefridus
Papebrochius, Daniel

Acta Sanctorum Maii collecta, digesta, illustrata, a Godefrido Henschenio et Daniele Papebrochio e Societate Iesu. Tomus III, quo dies XII, XIII, XIV, XV, et XVI continentur. Prae-mittitur Historia Chronologica Patriarcharum S. Hierosoliimitanæ Ecclesiae Parergis curiosis XIII interpolata. Subiunguntur Acta Graeca ad eosdem dies pertinentia.

Antwerp
Michael Cnobarus 1680

[7], lxxii, [10], 684, 73*, [19] p.; ill.

ACTA SANCTORVM MAII
collecta, digesta, illustrata,
A GODEFRIDO HENSCHENIO ET DANIELE PAPEBROCHIO
e Societate Iesu.
TOMVS III.
quo dies XII. XIII. XIV. XV. et XVI. continentur.
Præ-mittitur Historia Chronologica Patriarcharum S. Hierosolymitanæ Ecclesiæ Parergis curiosis XIII interpolata. subiunguntur Acta Græca, ad eosdem dies pertinentia

ANTVERPIÆ APVD MICHAELEM CNOBARVM ANNO MDC LXXX.

REVERENDISSIMO ET ILLUSTRISSIMO DOMINO D. FRANCISCO WILHELMO LIBERO BARONI DE FVRSTENBERG ARCHICOMMENDATORI ORDINIS TEVTONICI PER WESTPHALIAM, COMMENDATORI IN MVLHEIM ET AD S. GEORGIVM MONASTERII WESTPHALIÆ,
Celsissimi Principis Paderbornensis Consiliario Intimo.

Nondum desierant insonare auribus nostris, Illvstrissime et Reverendissime Domine, gratulantium civium lætæ voces, quibus nupero auspicatissimo Novembri SOLEMNIBVS VVESTPHALIA GRATVLANTE IDIBVS, exceperunt Celsissimum ac Reverendissimum Principem FERDINANDVM Monasteriensi in Vrbe, altera Episcopatus Principatusque sui Sede; cum aliunde novi plausus usque in Belgium perferuntur, revertente feliciter TE Paderbornam, ab obita per Hassiam legatione. Visa hæc nobis opportuna occasio gratulationem ex gratulatione nectendi, nostrumque officium, a Fratribus Tuis germanis in priorum duorum Tomorum Maji dedicatione cœptum, prosequendi in Reverendissima et illvstrissima Dominatione Tva, cui cum utroque, sed præsertim cum Ferdinando ab ætate prima incessit honestissima æmulatio, qua hunc vincere te posse sperares, victus gloriareris non nisi quam proxime ab eo abesse. Vt enim primum salutare Phœbum Musasque licuit, simul ambo Parnassi collem adivistis alacriter, viam præiens alter, alter non segniter vestigia subsequens præeuntis, atque in altissimum Aonii montis verticem evecti simul ambo, cœpistis canere, quæ possent æternum placere, carmina. Valuit ad profectum quidquid alter amabat mirabaturque in altero: perinde enim comparatum hominibus ac lusciniis est, quas audimus tunc flectere suavius & contentius vocem attollere, cum adest socia cantus æmula. Quoties ergo vel Poëmata Ferdinandi, velejusdem versibus illustrata Paderbornensia Monumenta posteritas leget, ita Fvrstenbergicvm nomen efferet, ut illum commendans ob ea quæ scripsit; cogitet fieri vix potuisse ut scriberet tam eleganter, nisi in palæstra litteraria socium æmulumque Franciscvm VVilhelmvm habuisset. Tali ratione utrique vestrum ut comparata est Facultas poëtica, aureo etiam seculo invidenda, acquisita simul ambobus est flexanimæ orationis gratia summa & proxima Tullianæ. Huic maturior ætas Prudentiam addidit, Fvrstenbergicæ Gentis domesticum plane ornamentum, & Progenitoribus vestris communis laus. Quid enim Fridericvm, istius nominis apud Vos Quintum, superiori seculo (nolumus enim repetere altius, etsi possimus) apud Electorem Coloniensem? quid Fridericvm deinde sextum, apud quatuor alios ejusdem Archiepiscopatus Antistites? quid Gasparvm, apud Paderbornensem unum, Moguntinos tres, Colonienses quinque? quid denique Fridericos septimum & Octavum, hunc Patrem, illum Avum Tuum, apud eos sic commendavit, ut habere voluerint secretiorum suorum participes & Consiliarios Intimos, quam illa nota cunctis passimque probata Fvrstenbergiorum Prudentia, qua præceteris pollere sciebantur, ad publicam rem sacram profanamque, fulciendam si nutaret, sustentandam si labasceret, erigendam etiam si forsan alicubi corruisset? Plane ut dici hic apte possit, quod alicubi in sacris Litteris legitur, Sapientiam ædificasse sibi domum in Furstenberg, id est, HEROUM-MONTE, unde tot viri, consilio magni, perspicacia lyncei, providentia solertes, in publicam utilitatem prodierunt. Sed & hanc Domum conspicere nobis videmur exornatam digestis peratria Majorum statuis, & per parietes depictis egregiarum virtutum exemplis undique convestitam, Posterorum studia, atq; imprimis Tua, Francisce VVilhelme, ad imitationem extimulantibus. Hic Tritavus repræsentatur Hermannus, quam strenuus in juventute militum ductor, tam gloriosus postea sui victor, diversa in cœnobia opes suas largo sinu & fronte exporrecta dispartiens. Hic Atavi, par nobile pietatis, VVennemarvs Fvrstenbergivs & Cordvla van Galen, ille curvatis genibus oculisque sublatis in adorando deprecandoque Numine jugiter defixus; ista nudipes duriterque vestita, ad notum Domini patientis sacellum iter tritum identidem emetiens. Hic Abavus Fridericvs, manu prætendens Instrumenta Beneficiorum, variis in Ecclesiis a se munifice constitutorum. Hic Frater ejus Ioannes, Abbas Sibergæ factus, ubi latere elegerat, seculo penitus abdicato. Neque tabulæ, tum aliæ multæ insignes hic desunt, locorum piorum per Fvrstenbergios restauratorum, auctorum, dotatorum memoriam commendantes: inter quæ ceteris spectabiliora elucent templum atque Academia Societatis Iesv, Theodoro Patruo tuo magno, & Franciscanorum cœnobium, Ferdinando Fratri, Episcopis ac Principibus Paderbornensibus, ut fundatoribus suis inscripta. Talibus stimulata & instructa exemplis Munificentiæ Tuæ Pietas, Reverendissime et Illvstrissime Domine, quam ampliter sese largiterque effundat erga eos, quos vel nascendi conditio miseros, vel calamitosos fortuna, vel professa paupertas fecit auxilii indigos, nemo digne explicuerit. Hac enim virtute id obtinuisti, ut dicaris esse in Fvrstenbergica Domo velut jugiter scaturiens beneficiorum fons, omnibus abundans; iis tamen præcipue, qui eidem Tecum sacræ auctorati Militiæ, Tuæ sunt curæ specialius commendati, Tuo Archicommendatoris regimini subditi. Horum Domus, gravi alieno ære obstrictae aliæ, eodem a te exemptæ narrantur; aliæ collabascentes ævo atque in ruinam pronæ, resartæ servatæque; aliis novæ factæ accessiones, aliis census grandes donati per Te. Quæ omnia cum animos Tibi cunctorum devinciant, eosdem arctius arctiusque adstring it ipsa amabilissima indoles Tua, plena benignitatis, suavitatis, comitatis; dum nemo est tuo unquam dignatus congressu, qui vel asperioris verbiaculeo, vel contractioris frontis ruga, vel oculi obliquati jaculo læsum se offensumque meminerit. Serenitas vultus, ad hilaritatem compositi, palam explicat animi Tui candorem; & virtutum Tuarum gratia longe lateque diffundit conversationis suavissimæ odorem. Hic vero intra patriæ terminos claudi nescius, sed delatus ad supremum Ordinis Teutonici Magistrum, ad dispersos per Hassiam Ordinis ejusdem Equites, ad Italos etiam longius positos, desiderium tui apud omnes & fecit & reliquit omnino maximum. Frustra simus, si post hæc voluerimus dicendo assequi, vel etiam cogitando, quantam æstimationis ac gloriæ mensuram bellando Tibi acquisieris. Non enim manu tantum strenue, ut multi; sed mente & consilio provide agebas præ multis. Militasti in Mediolanensi Ducatu, duxisti turmas, ditionem pro Rege Catholico defensasti. Seu res ageretur velitatione partium, seu propugnatione murorum, seu pede plena in acie collato, dexteram ubique sentiebat hostis ac metuebat Tuam: sed cum in istis excelleres quam qui maxime, magis tamen excellebas virtutibus Christiano ac Religioso Milite dignioribus; per ea quibus junior excolueras animum Sapientiæ sanctioris studia sic comparatus, ut hostium omnium aliorum contemptor, solas exhorresceres illecebras voluptatum, & in summa castrorum licentia nihil tibi amplius licere putares aut velles quam domi: tam impense res suas servans colonis, quam cupide plerique eas rapere consueverunt. Ergo eruditus in museo, sapiens in consilio, fortis ac moderatus in bello, triplici quodammodo via ad summa quæque enixus, Fvrstenbergico nomine ac culmine sic evasisti dignus, ut nesciamus an pluribus titulis dignior alius: & tali constitutus in fastigio, præ multis conspicuis genere ac virtute Equitibus, Commilitonibus Tuis, lectus es a Supremo Magistro unus, qui cum potestate Legati adires Hassiam, curaturus omnia quæ Teutonici Ordinis salutem, augmentum, decorem spectarent. Ab hac Legatione revertenti Tibi, dum plaudunt summi infimique; patere, Reverendissime et Illvstrissime Domine, nos quoque venire in gratulationis partem, & Mensis Maji tertium huncce Tomum, Nomini Tuo inscriptum offerre. Continet ille, tum aliorum multorum illustrium gesta Sanctorum, tum Martyrum nomina sigillatim expressa longe plurima, quorum numerus plerumque ex Romanæ Militiæ sectatoribus increvit, dum integras quandoque legiones, Christi fidem professas, exercitui reliquo mactandas objiceret immanis crudelitas imperantium Tyrannorum. Illos inter ad XIV diem Maji, ipso nomine gloriosus. S. Victor, in Ægypto miles, triumphalis agonis sociam habet, nomine etiam suo memorabilem S. Coronam. Annis fere mille posterior, ordine tamen cultus prior, præcedenti die XIII occurrit Beatus ille Gerardvs, a Villa-magna prope Florentiam nominatus, & in Ecclesia Equitum Hierosolymitanorum S. Ioannis ibidem venerationem, crebris a morte miraculis promeritam, obtinens, ut qui sacræ illius Militiæ Heroës semel iterumque secutus in Palæstinam, cum iis & vincula aliquando pertulit, nec nisi in habitu ipsius Ordinis depictus invenitur, crediturque eumdem professus; ut eo titulo præ aliis videatur ad Te, sacrorum similis Ordinis Equitum in patria tua Archicommendatorem, propius pertinere. Quod si etiam in ea quam offerimus parte Franciscum requiras, cujus virtutes imitando æmuleris, ut a cognomine Divo expressas; ecce Tibi in fine libri, Senensem Beatum, Mariæ Virginis Dominæ nostræ professione & appellatione Servum, Franciscum; ex cujus demortui ore prognatum lilium, Mariani nominis litteris inscriptum folia, Parthenophilis protenditur, lingua quantumcumque diserta potentius ad persuadendum, quod Deo grata acceptaque sit Servitus, cui Te a puero mancipasti, totus in Deiparæ famulatum transscriptus. Tutelaribus hisce tribus, si placet, ita Te committe, ut privatæ religionis pietatisque arbitrum optes Franciscum, publicis negotiis ubivis gerendis comitem Gerardvm, tractandis feliciter armis Victorem: qui denique, una cum ceteris hoc in Tomo memoratis Sanctis aliisque Cælitibus universis, ad æternam faciant Te pervenire Coronam, postquam longo inter nos tempore felix & incolumis vixeris, Præsidium VV estphaliæ, Ornamentum Ordinis, Mæcenas bonarum artium ac litterarum. Ita vovemus. Antverpiæ, anno MDCLXXX.

REVERENDISSIME ET ILLVSTRISSIME DOMINE
minimi famuli & clientes Tui
GODEFRIDUS HENSCHENIUS
DANIEL PAPEBROCHIUS
CONRADUS JANNINGUS
e Societate Jesu.

JVDICIVM PATRVM REVISORVM GENERALIVM SOCIETATIS IESV de sequenti Tractatu præliminari.

Legimus Tractatum Præliminarem P. Danielis Papebrochii de Episcopis & Patriarchis sanctæ Hierosolymitanæ Ecclesiæ: censemusque vulgandum in justam Auctoris defensionem, quem adversarii de variis criminibus, perperam & injuriose, scriptis etiam libris, postularunt: quibus ni respondeatur, silentium pro confeßione interpretabuntur. Est autem responsio modesta; nulliusque offensionis, quæ rationabilis sit, concitatrix. Actum in Collegio Romano S. I. XX Iulii MDCLXXX.

Josephus M. a de Requesens
Ignatius Tellinus
Martinus de Ezparza
Franciscus Dunellus.

AD TOMUM TERTIUM MAII
TRACTATVS PRÆLIMINARIS
DE EPISCOPIS ET PATRIARCHIS
SANCTÆ HIEROSOLYMITANÆ ECCLESIÆ

AUCTORE D. P.

Continens eorum Chronologiam & Acta cum Parergis nonnullis ad Orientalis historiæ notitiam, & solutionem quæstionum quarumdam nobis propositarum spectantibus.

PRÆFATIO AUCTORIS D. P.

Patriarchalium trium in Oriente Thronorum primus antiquitate originis, licet ordinis dignitate postremus, Hierosolymitanus est; a Jacobo Apostolo Fratre Domini dictus Apostolicus & Theadelphicus. Hujus Præsules, Episcopos primum, deinde Patriarchas, usque ad S. Sophronium nominatos quidem, certa satis serie; non tamen sigillatim omnes habebamus per sua quemque tempora definite digestos: ceterorum vero nomina, nec omnia, nec certa, usque ad Latinorum in Terram sanctam seculo XI adventum: cum interim in tota Orientali historia nihil sit, quod magis conducere valeat ad hæc nostra Sanctorum Acta, quorum partem bonam implent Monachi & Sancti, in Syria ac Palæstina conversati, velut lilia inter spinas, ad solatium & exemplum Christianæ gentis, sub Barbarico Saracenorum jugo gementis per quinque integra secula. Contigit autem annis abhinc aliquot, ut certa de causa intentos mentis oculos semper habens in hanc partem, paulatim collegerim insignem copiam notitiarum, quibus illustrari haud mediocriter posset quadruplex istius Ecclesiæ status, sub Imperatoribus Regibusque, primum Gentilibus, tum Christianis, deinde Saracenis, ac rursum Christianis sed Latinis, quemadmodum tractatu hoc præliminari præstare sum conatus, ad publicum (ut spero) commodum nequaquam contemnendum. Placuit certe similis opera circa Romanos Pontifices in Aprili, & profuit multis: quare etiam hæc ut prosit placeatque futurum confido; nec gravandum lectorem adjunctis parergis, quæ importunitas extorsit aliquorum, indignantium nobis, quia suas Origines non invenimus in tota primorum undecim seculorum historia: quas tamen ibi quæsivimus studiosißime, nihil umquam facturi libentius, quam eas ad summæ antiquitatis fastigium evehere, siquidem id salva veritate liceat.

Episcopi et Patriarchae

[Catalogi Pars 1]

EPISCOPUS PRIMUS
S. JACOBVS FRATER DOMINI.

Ecclesiæ Hierosolymis constitutæ Episcopus, inquit Eusebius in Chronico, Iacobus Ἀδελφόθεος ordinatus est; utique eodem quo Christus crucifixus fuit, resurrexit & in ælum ascendit anno, quem fuisse Duobus Geminis Consulibus notatum, & respondere anno vulgaris Æræ XXIX, demonstratum est in Tractatu Præliminari ad primum Tomum Aprilis, idque ex antiquitatis fere totius consensu. Hoc etiam confirmatur ex S. Hieronymo, qui in libro de Scriptoribus ecclesiasticis elogium Iacobi concludit his verbis, Triginta annis Hierosolymis rexit Ecclesiam, usque ad VII Neronis annum, qui utique est annus vulgaris Æræ LX. Ordinatio autem ejus celebratur XXVII Decembris. Atque huc spectat, quod jam dictus Eusebius habet Hist, Eccl. lib. 7 cap. 19, Iacobi illius cathedram, qui primus Hierosolymorum Episcopus ab ipso Servatore & ab Apostolis est constitutus, & quem Fratrem Domini fuisse cognominatum divina testantur volumina; ad nostra usque tempora conservatam Fratres illius Ecclesiæ jam inde a majoribus magna prosequuntur reverentia. Ubi cum dicitur, ab ipso Servatore & ab Apostolis constitutus Iacobus, mihi videtur indicari specialis Christi apparitio, [Apostolus creatus ist Paulus,] post ejus gloriosam Ascensionem, coram plus quam quingentis Fratribus (uti passim Interpretes intelligunt Paulum 2 Cor. 15, 8) facta Iacobo, ac deinde Apostolis omnibus, completo, scilicet per Mathiæ subrogationem duodenario eorum numero: quarum quidem apparitionum prima Iacobus creatus sit Apostolus, eodem quo ceteri jure ad totius Ecclesiæ regimen, æque ac postmodum Paulus, Apostolus (uti ad Galatas scribit) non ab hominibus neque per hominem, sed per Iesum Christum: secunda mandatum fit ceteris, ut per Palæstinam se dispergerent, [usque ad an. 60] & Jacobus maneret Hierosolymis, primogenitæ ibidem Ecclesiæ Episcopus. Passio ejus in Martyrologio Hieronymiano peracta dicitur XXV Martii, Passionis Dominicæ anniversario die: atq; ita supra XXX annos sederit menses fere tres. In genere mortis nonnihil antiqui variant. Hegesippus e templi pinnaculo præcipitatum a Judæis, & fullonio fuste in caput impacto mactatum scribit: Eusebius judicio damnatum ab Anano Pontifice, & populo traditum lapidandum asserit, atque reipsa lapidibus oppressum.

[2] Hunc ostendit Henschenius, non tantum a filio Zebedæi, Joannis fratre (quod notum est omnibus) sed & a filio Alphei, fratre Matthæi (in quo passim erratur) distingui debere: utpote filium Cleophæ & Mariæ, ejus quæ Soror Deiparæ nuncupatur; a qua & filius habuit, ut Frater Domini appelletur. Quomodo autem Mariæ ambæ dicantur sorores (cum vulgatior longeque verosimilior opinio habeat, neque Joachimo neque Annæ ex communi aut diverso thoro liberos ullos fuisse, præter unicum istud benedictionis germen, unde Verbum caro factum est, non poteris commodius explicare, quam si ex fratre aut sorore alterutrius nata sit Maria, [filius Cleophæ ex Maria, Deiparæ consobrina,] Cleophæ uxor, & Iacobi mater. Nā si Iacobus per patrem potius quam per matrem Christum attigisset, neq; hæc dicta fuisset soror sed cognata, sicut vocatur Elisabeth nupta Zachariæ Sacerdoti, ex ipsius Annæ fratre aut sorore nato; neque mortuo Christo tam plene extincta fuisset stirps illa per Nathan deducta, quæ in Salomonidarum pridem emortuorum locum successerat, sicut eam extinctam libentius crederem, quo major confusio Judæorum fuerit, iterum coactorum ad aliam ex Davide stirpem quærendam, unde Messiam expectarent.

[3] Porro inter eos qui Fratres Domini nominantur a Matthæo & Marco, [ejus ex alio thoro fratres.] Iacobus, Ioseph & Iudas & Simon, libenter hoc discriminis posuerim; ut Iudas & Simon fuerint quidem filii Cleophæ, sed non ex Maria sicut Iacobus: Ioseph vero, qui cognominatur Barsabas, filius Mariæ & frater Jacobi uterinus ex patre Saba: unde fiat ut in Euangelio vocetur Maria, Iacobi & Ioseph mater: Iudas vero in sua Canonica satis habeat se vocare fratrem Iacobi, non audeat autem dicere Domini: Simon quoq; seu Symeon, de quo mox, simpliciter vocetur filius Cleophæ. Fuerunt autem omnes ex Nazareth Galilæi, quemadmodum censebatur etiam ipse Christus, non nisi fortuito natus in Bethleem; videturque dici posse, quod communis utriusq; Mariæ avus Heli, dimissa Bethleem atque Judæa, Nazareth in Galilæam migrarit, cum domo & familia sua. Porro Cleopham ipsum quoque fuisse ex Tribu Juda verosimilius est: huic enim tribui Fratres Domini adscribit Chrysostomus: quidni etiam ex domo & familia David, sed a Nathanitis diversa?

II SYMEON qui & SIMON

[4] Cæsario & Petronio Coss. Symeon filius Cleophæ Thronū Hierosolymorū excipit, [Sedit annos 46 usque ad 107,] inquit Eusebius in Chronico ad annum Neronis septimū, qui deinde ad annū Trajani X, Sosio & Sura Coss. vulgaris ærȩ CVII Episcopatus sui XLVI, martyrium subiisse dicitur & XVIII Februarii colitur, ubi plenius de eo Bollandus, tunc necdum distinctionem triplicis Jacobi edoctus, neque eam quam probavimus in Martio Josephi & Joachimi germanitatem. [frater Iacobi senior ex alia matre,] Quod autem Hegesippus, ex eoque Eusebius, Cleopham Symeonis patrē (addo ego & Jacobi & Judæ, sed ex alia uxore) vocent fratrem Iosephi Sponsi & Christi patruum, sic intelligo, ut mutuo se attinuerint in secundo consanguinitatis gradu Ioseph & Cleophas, ex aliqua filia Heli, Josephi sorore, Mariæ amita natus. Quod si filius ejus Symeon erat annorū CXX cum crucifigeretur, sicuti post eosdē Hegesippum & Eusebiū scribunt Usuardus & Martyrologi ceteri, etiam Romanum hodiernum; fuerit is senior Iacobo, quem, uti & ceteros Apostolos, fuisse credimus juniorem potius quam seniorem Christo. Hoc enim nascente anno VI prævio ante æram vulgarem, cum censum ageret Centius Saturninus, fuisset septennis ille vel octennis: atq; ita facilius apparebit, quomodo Symeon ex priori Cleophæ matrimonio sit natus, Iacobus vero ex secundo. Et hic potiori jure quā ille Frater Domini; uterque tamen consanguineus; siquidem & ipse Symeon accusatus est, quod a Davide originem duceret: utique per lineam masculinam, [uti & Iudas.] nam matres hic non considerabantur. Accusati tunc similiter sunt etiam alii, ex genere unius eorum orti qui Fratres Salvatoris habentur, cui Iudas nomen; qui etiā ipsi præsidebant, Hegesippo vivente, Ecclesiis ut Martyres, sub Domitiano; & alta in Ecclesia pace facta, ad Trajani usque Imperium superstites fuerunt. Cum his vero & Symeone tunc defunctis morte, vel naturali vel violenta, emortua quoq; videtur fuisse tota carnalis Christi affinitas & consanguinitas, quatenus illa per Christi proavum Heli referri poterat ad principalem eatenus familiam David, ex Nathan productam.

PARERGON I
De oraculo Dei Carmeli & Basilide Sacerdote, tempore hujus Episcopi.

[5] Ad annum Symeonis VIII, qui fuit Neronis XIII & Æræ vulgatæ LXVII, pertinet initium belli Judaici, a Vespasiano cœpti per insignem victoriam, ad Taricheam Galiliæ oppidum prope lacum Genezareth, de rebellibus relatam die VIII Octobris: post quam pluribus Judææ urbibus captis, videtur ille occasione oblata excurrisse ad Carmelū, utpote superstitiosus imprimis Princeps, cui longo tēpore ante regnū multis prodigiis somniisq; significatum, ex Dione epitomator ejus Joannes Xiphilinus scribit; & Tacitus Hist. lib. 1 cap. 10, occulta, inquit, lege fati & ostentis ac responsis destinatum Vespasiano Imperium post fortunam credidimus. [Sortilegiis addictus Vespasianus] In hac ergo pridem concepta spe, apud Iudæam Carmeli Dei oracula consulentem ita confirmavere sortes, ut quidquid cogitaret volveretque animo, quantumlibet magnum id esset, proventurum pollicerentur, sicut scribit Suetonius Tranquillus in Vesp. cap. 5. Quod distinctius explicans Tacitus lib. 2 Cap. 78. Est, inquit, Iudæam inter Syriamque Carmelus: ita vocant Montem Deumque. Nec simulacrum Deo aut templum (sic tradidere majores) ara tantum & reverentia. Illic sacrificante Vespasiano, cum spes occultas versaret animo, Basilides Sacerdos, inspectis identidem extis: Quidquid est, inquit, Vespasiane, quod paras, seu domum extruere, seu prolatare agros, sive ampliare servitia, datur tibi magna sedes, ingentes termini, multum hominum. Hæc legens, & Carmelitanæ antiquitatis zelatores, [etiam Carmelitas consuluisse dicitur,] ex præconcepta semel opinione de sui Ordinis continua ab Elia successione in isto monte, totis viribus id agere videns, ut persuadeant, verum ibi veri Dei oraculum constitisse, in oratorio quod sub invocatione Deiparæ istic fuerit, ab Apostolorum ætate consecratum frequentatumque; non potui non animadversum relinquere; quod rem, in omnibus cum quibus proponitur circumstantiis profanam, totamque ex haruspicum disciplina descriptam; ita ad se traherent, ut non viderent eadem opera Tacitique auctoritate everti, quod tantopere stabilitum cupiunt Deiparæ vetus in Carmelo sacellum: atque hoc paucis indicavi ad VIII Aprilis, agens de B. Alberto eorum Legislatore num. 60.

[6] Talia dum commentarer, contigit etiam in Hispania disputationem nasci circa idem argumentum, inter Gregorium de Argaiz Benedictinum, auctorem librorum quibus titulus Populatio Hispaniarum ecclesiastica; & Hermenigildum a S. Paulo, [Contradi centibus Hieronymianis quibusdam,] Apologias scribentem pro sua Hieronymiana Religione, per librum sub titulo Defensionis editum anno 1672. Acceperam quidem ex Hispania & hunc & illos: sed vidēs præcipuam controversiam in eo versari, uter Ordo verius descenderet ab Elia, & utrosque iisdem hypothesibus nixos continuationem monachatus ex libro de institutione monachorum ceterisque eodē spectantibus auctoritatibus centies recoctis probari; non magis putavi quærendum mihi in Hermenigildo, quid de Carmelo ipso Basilideque haberet, quā id quæsiveram in Præsidio Romano Petri Crescentii, quod adeo non legeram, ut nec habere quidem me scirem. Postquam autem a R. P. Francisco Bonæ Spei accusari nos vidi, quasi ex hoc libro hausissemus alienas a Carmelitica antiquitate opiniones; inspexi eum quidē, sed idem ab eo agi quod ab Hermenigildo intelligens, seposui librum, nolens in eo tempus perdere: quippe cui æque peregrinum accidebat, Hieronymianam quæ in Hispania & alibi floret religionem, a S. Hieronymo velut institutore accersere, quam si Paulini in Hungaria, vel Antoniani in Gallia niterentur probare, ab ipsis Sanctis Paulo Eremita & Antonio institutos fuisse Ordines suos.

[7] Ignoravi igitur utrumque auctorem, quatenus hac in parte Carmelitis adversabātur; [reponunt illi injurio sum libellum;] usque post editum Aprilem, neque adhuc animus est discere quid habeant de Basilide, aut quomodo singuli suum probent intentum. Postquam enim scripserunt illi, scripsit etiam P. Mag. Fr. Laurentius Angelus Espin, Ordinis Carmelitarum Calceatorum; & librum Cæsaraugustae publicavit cui titulus, Ruina idoli Carmelitici, quod somniavit Reverendiss. P. Fr. Hermenigildus a S. Paulo. Quid alii de eo libro in Hispania judicaverint nescio, moderatis ingeniis displicuisse titulum, fastus atq; arrogantiæ scriptore religioso indignæ plenum, patuit per libellum anno 1678 impressum Hispali, quem nuper accepi, quique inscribitur, Explicatio cujusdam loci Suetoniani & Examen Divinitatis quam Vespasianus in Carmelo consuluit: plenum multa & solida eruditione opusculum, [quem modeste refutans Marchio de Mondejar & Agropoli,] quemadmodum & reliqua Auctoris Excellentissimi Opera, Domini, inquam Gasparis de Mendoza, Ibañez de Segovia & Peralta, Equitis Alcantareni, qui magnis nuper juribus auctus, per eaque ex duplici capite Magnatibus seu Grandibus Hispaniæ adnumerandus, salutatur Marchio de Mondexar, Valhermoso & Agropoli, Comes Tendillæ, Dominus Provinciæ Almogueranæ, oppidorumque Corpæ, Meci, Fuente-nobillæ Loranzæ, Azuñonis, Vianæ &c. Hic mihi solus abunde sufficit, ut meum judicium paucis hic tuear, contra Auctorem Armamentarii. Neque tamen totus mihi ex Hispanico, quo & alii scripserunt, Latine faciendus erit: sufficiet delibasse paucula, atque imprimis cum eo quæsivisse, quis & cujas fuerit Basilides iste, per quem responsum in Carmelo Vespasiano datum scribitur.

[8] [ostendit Basilidem ne quidem Iudæum fuisse,] Marcellus Donatus inter alios Taciti commentatores Parisiis editus an. 1608, post collecta & indicata Scripturæ loca in laudem Carmeli, cum ex lib. 1 Regum retulisset quod Saul parta victoria de Amalec in Carmelo erexit sibi fornicem triumphalem, & obtulit holocaustum Domino de initiis manubiarum (quo tamen loco alius intelligitur Carmelus) sic scribit. Ex his mihi conjici posse videtur Deum, quem Carmeli dicit Tacitus, fuisse Deum qui sine fine vivit & regnat, cui Hebræi illo in monte sacrificium offerebant, eumque ibidem venerabantur, aram & reverentiam habentes, minime vero templum, hoc enim solum in Ierusalem; innominatum vero, quia non illi particulare nomen ut ceteris diis Gentiū. Basilidem vero Sacerdotem Hebræum fuisse conjicio: quia Suetonius ea de re verba faciens, meminit Iosephi cujusdam captivi Hebræi, ea felicia Vespasiano vaticinati, ob idq; vinculis soluti. Ita conjectator iste, nihilo melius Basilidem cum Josepho, quam Carmelum Eliæ maritimum cum mediterraneo Nabalis conjungens, nec animadvertens quod Hebræos grande crimen & legi suæ contrarium imponat, alibi quam in Jerusalem eos faciens offerre sacrificium & aram habere. Hoc enim si semel fecit Elias 3 Reg. 18, ex dispensatione divina fecit, uti cum Abulensi sentiunt Interpretes, nec consequentiam habuit.

[9] Quanto verosimilius Lævinus Torrentius, Antverpiensis postea Episcopus? [sed Ægyptium & Gentilem Sacerdotē,] Componit is inter se geminum eadem de re Taciti ac Suetonii locum, & ut ab hoc removendam suadeat appellationem liberti, ad nomen Basilidis temere adscriptā in Suetonio per aliquem sciolum; Tacitus, inquit. Basilidem hunc e primoribus Ægyptiorum, & quidem Sacerdotem fuisse narrat; & alioqui non nomine tantum, quod Regale est, sed in specie ipsa ac functione Sacerdotis, Imperii omē est. Accedit quod Carmeli quoque, sive Montis sive Dei, de quo ante, Sacerdotem Basiliden vocat, eumdem nimirum qui in Serapidis templo apparuit. In eamdem sentētiam conveniunt Philippus Beroaldus, Justus Lipsius, Theodorus Marsilius, Isaacus Casaubonus, & præter Carmelitas atque Marcellum Donatum, neque ex horum mente neque prudenter conjectantem, invenias alicujus æstimationis antiquarium qui dubitaverit. Taciti verba lib. 4 cap. 82 hæc sunt. [qui postea in templo Serapidis apparuit,] de Vespasiano sic loquentis Arceri templo cunctos jubet: atque ingressus intentusque numini, respexit pone tergum e primoribus Ægyptiorum nomine Basilidem, quem procul Alexandria plurium dierum itinere ægro corpore detineri haud ignorabat. Percunctatur Sacerdotes num illo die Basilides templum ivisset: percunctatur obvios: denique mißis equitibus explorat illo temporis momento octoginta millibus passuum abfuisse. Quid autem Suetonius? Cum de firmitate Imperii capturus auspicium, ædem Serapidis summotis omnibus solus intrasset, ac propitiato multum Deo tandē se convertisset; verbenas, coronasque, & panificia (ut illic assolet) Basilides … obtulisse ei visus est; quem neque admissum a quoquam, & jam pridem propter nervorum valetudinem vix ingredi, longeque abesse constabat.

[10] Nihil erit in tota profana historia tutum a depravatione, si unicuique liceat, ex præjudiciis quibusdā propriis, sic torquere auctores Gentiles, ut ubi quam maxime utuntur vocibus phrasibusque idololatricis, idque cum summa rerum atque verborum consonantia, ibi credantur de Christianæ fidei mysteriis a Christiano Sacerdote celebratis loqui. Interim cum Basilidem lego e primoribus Ægyptiorum, & Sacerdotibus Serapidis ac civibus Alexandrinis ita familiariter notum; non dixerim eum etiam Sacerdotem Dei Carmeli cum Torrentio & Marsilio, sed Sacerdotem Serapidis aut certe Vespasiani, qui auspiciorum & haruspicinæ capiendæ causa, quoties ei visum esset, [Vespasianū solitus comitari.] comitabatur castra; & tunc cum Alexandriam Imperator accessit, post tergū relictus erat æger in via. Pro voce autem libertus, quæ Torrentiumm torsit & alios fugit inobservata, si quis liberius substituat, id est familiarius quam tali loco ac tempore decere videbatur, fortassis integer & genuinus sensus Suetonii habebitur. Primus quod equidem sciam Palæonydorus, ea utiq; ætate scribens, qua inculta prorsus jacebat Romanæ antiquitatis eruditio, opinioni suæ fulciendæ idoneum censuit: quem alii deinde aliiq; ex suo Ordine secuti, in eam demum animi obfirmationem induruerunt, ut pro vindicando sibi retinendoque Basilide illo ita nunc certent, acsi in eo agatur summa prætensionis suæ: quod merito miratur Excellentissimus, quem dixi, scriptor, censetque ea ratione plus offici causæ, cui tam debilia adhibentur fulcimenta, ut ea vir prudens non possit non contemnere, etiamsi alias de reipsa non dubitaret.

[11] [Non prajudicat antiquitati, Carmelitarum prætensæ,] Certe nihil noceret Carmelitis neque eis detraheret detractus Basilides. Quid enim prohibet, eodem in monte, utique spatioso & amplo, antra quædam & speluncas circa fontem Eliæ occupari ab eremitis Christianis, si qui tunc fuerint, eosdemque ibi suum habere sacellum, seu oratorium, quocumque demum nomine appellatum, idque jam inde a temporibus Eliæ & una abinde leuca (tantum enim spatium indicare videtur Antonius Gonzales in suo Hierosolymitano Itinerario lib. 3 cap. 30) in summo montis vertice, idololatricum viguisse cultum istic ubi Elias suum olim obtulit sacrificium? ex quo scilicet translatis in Assyriā decem tribubus, Samaria & quidquid ei suberat regionum traditum est alienigenis, superstitiones suas cum Israelitica religione mixturis: sicut hodieque Turcæ ipsi prædictum sacrificii Eliani locum in summa veneratione habent, juxtaque Mosqueā seu fanum suum, uti scribit Gonzales. Licet autem usque ad tempora Vespasiani nuda dumtaxat ara ibi steterit; cum hoc tamen optime consistit, in ascensu montis, istic ubi sola illa rudera Bertholdus invenit seculo XII, sicut scribit Joannes Phocæ, fuisse ædificium amplum, pro usu tam ministrorum quam adventantium, superstitionis causa primum, deinde post loca sacra repurgata etiā religionis; quamvis ut dixi ea religio diuturna non videatur fuisse, occupantibus cito locum opportunum & natura satis munitum barbaris, ex quo factum sit, ut jam inde ab ætate S. Hieronymi desierit is inter sacra numerari frequentarique.

[12] Ceterum non debet insulsum videri, quod Tacitus dixerit, [quod Carmelus a Gentilibus pro Deo sit cultus,] Carmelum vocari Montem Deumque. Nam ut Prudentius lib. 1 contra Symmachum v. 297, Gentilibus exprobrat,

Quidquid humus, quidquid pelagus mirabile gignit
Induxere Deos: colles, freta, flumina, flammas.

& Rabbi Moses Maimonides in Sepher Akam cap. 8 § 1 Gentiles venerantur montes. In quem sensum & ad Taciti locum respiciens Vossius, de Idololatria lib. 2 cap. 62, ait; Mons Carmelus, in quo templum nullum, ipse quasi templum erat numinis, imo & corpus ejus: nam Carmelus Deus constabat genio loci & vasto montis corpore: quomodo & de ceteris suis idolis sentiebant Gentiles. Sic Scylaci Caryandēsi in Periplo, qui ante Alexandrum magnum & Aristotelē tempore Darii Nothi scripsit, pag 40 editionis Vossianæ, enumeranti loca Tyro vicina nominatur Ὄρος Θεοῦ πρόσωπον Mons Dei facies: & paulo infra Carmelus ipse, Ὄρος ἱερὸν Διὸς, Mons templum Iovis. Neq; enim Ἱερὸν Græcis dumtaxat significat templum manu factum, quale in loco oraculi, de quo nobis quæstio, nullum erat; sed quidquid Diis attributum est, uti Scholiastes Græcus Aristophanis in Plutum recte observat, Ἱερόν ἐστι πᾶν τὸ ἀναθήμενον τοῖς Θεοῖς.

[13] Itaque quando in Vita Pythagoræ apud Jamblicum cap. 3 legitur, quod ab Ægyptiis quibusdam nautis opportunißime in littora, [& profanis superstitionibus occupatus,] quæ subsunt Carmelo monti Phœniciæ transvectus fuit Pythagoras, ubi solus κατὰ τὸ ἱερὸν ut plurimum degebat, non debuit Latine scribi in templo, sicut fecit Jamblici interpres Arcerius; sed in loco sacro. Quid autem ibi didicerit, & utrum cum Deo an cum dæmone sit versatus, definient auctores qui eum pro celeberrimo Mago habuerunt & laudarunt; inter quos Plinius & Diogenes Laertius; & hic quidem ex sententia Timonis, Satyrici Græci perquam vetusti. Porphyrius autem, allegato Antonio Diogene Alexandri Magni pœne coævo, dicit quod ad Ægyptios & Arabes, Chaldæos & Hebræos accessit, apud quos & somniorum interpretandorum scientiæ accuratißime operam dedit, tum divinatione quæ fit thure primus ipse usus est; Isocrates vero in laudatione Busiridis ait de eo, quod cum in Ægyptum profectus illorum disciplinæ se tradidisset, tum reliquam Philosophiam primus in Græciam intulit, tum sacrificiorum & consecrationum in templis magis quam ceteri studium habuit.

[14] Talis cum esset Pythagoras, quando ex Ægypto in Carmelum appulit priusquam rediret in Græciam, [quando in eo morabatur Pythagoras.] si non alios ibi quam veri Dei ministros reperisset, non utique diu moratus fuisset, neque facultatem habuisset adeo libere ac solitarie manendi. Atque hæc sufficere puto, ut credatur, quod Eliani sacrificii locus, sic fuerit Gentilibus venerabilis, ut ibi ab annis ante Christum quingentis & amplius profanæ sortes consulerentur, & idololatrica exercerentur sacrificia per extorum inspectionem, secundum haruspicum disciplinam; esto aliquid Judaicorum rituum ceremoniarumque iis fuerit admixtum, pro eorum usu, qui Christi ætate vocabantur Samaritani, circumcisi æque ac veri Judæi; quemadmodum & Ægyptii illi Magi, propter quos etiam Pythagoras fuit circumcisus, ut adyta ingrediens, Ægyptiorum mysticam disceret Philosophiam, uti scribit Clemens Alexandrinus; quod ipsi quoque potuit profuisse in Carmelo ad liberiorem ibidem commorationem. Et hæc omnia, ut dixi, nihil Carmelitis præjudicant, si modo hypothesim ipsi suam possint aliunde probabilem facere: quod ego intelligi & nunc volo & volui semper, quoties aliquod eorum assumptum, ad illius probationem adhiberi solitum, adduxi in controversiam.

[Catalogi Pars 2]

III JUSTUS qui & JUDAS.

[15] Anno Trajani X, C. Sosio Senecione IV, & L. Licinio Sura III Coss. Christi annum CVII notantibus post Simeonem tertius factus est Hierosolymorum Episcopus Iustus, ex circu incisione. Ita Eusebius, [Sedit ab an. 107] & quidem Græce etiam Ιοῦστον scribens. Epiphanius, quem sequitur Georgius Syncellus, Iudam appellat. Vetus membrana, ante annos circiter DCCC scripta, mihique a CL. V. Eualdo Rulæo IC. Harlemio communicata περὶ τῶν Πατριαρχῶν Ιεροσολύμων, sic habet γ᾽ Ἰούδας Δίκαιος; ut alterum velit esse cognomentum: quemadmodum & S. Iacobus dicitur Δίκαιος Iustus. Existimo potius nomen Iudæ, propter memoriam Proditoris abominabile Christianis, in nomen Iusti commutatum fuisse cum ordinaretur, & sic utroque nomine dictum; quemadmodum infra Iudas-Cyriacus, & inter Apostolos Iudas-Thaddæus. Episcopatus hic secundum Eusebium triennalis dumtaxat fuit, finitus anno Trajani XIV Christi CXI. [ad an III.] Et in his potior fides habenda Eusebio, in vicinia scribenti annosque per Consules digerenti, quam aliis spatium temporis indicantibus per solos litterales numeros, in quibus nimis quam facile errari, patet ex prȩlo vel manu curatorum exemplarium diversitate. Nam in ea quam dixi Membrana, anni pro Iacobo & Simeone singulis κς᾽ 26 signantur; pro Iuda 1ζ, 17 apud Georgium & Nicephorum Simeoni solum κγ᾽, 23, Iudæ seu Iusto ζ᾽, 7 dantur, & priores numeri ad Trajani initia ægre pertingunt: quem tamen constat non nisi anno X Imperii sui tertiam Christianis persecutionem suscitasse. Itaque quamdiu licebit sequi præeuntem per Consules Eusebium, numerorum sic varie notatorum ab aliis non magnam habebimus rationem.

[16] Theodoricus Pauli in Chronico universali hoc elogium texit. Re & nomine Iustus, Iudæus natione, audiens salutiferam prædicationem sanctißimi Apostoli Iacobi & S. Simeonis, licet Princeps Iudæorum, conversus fuit & baptizatus a S. Simeone. Præfuit autem tertio loco Ecclesiæ Hierosolymitanæ, valde egregie & laudabiliter; ita quod non solum Iudæos, [Non fuit Martyr.] sed etiam multos Gentiles sua prædicatione & miraculorum coruscatione convertebat & baptizabat. Præfuit vero annis quinque. Tandem anno Domini CXIII feliciter quievit in Christo. In libro autem Bellorum Dei, in pace Ecclesiæ migravisse Iustum dicit, anno jam notato, V die Maji: ad quem diem ejus quoque meminit Florarium Sanctorum MS. addito titulo Martyris. Atqui anno CXI jam plane cessaverat persecutio. Cetera quæ nulli certiori historiæ repugnant, accipiat unusquisque ut volet; nobis satis non fuerunt ut huic Episcopo inter Sanctos daremus locum, sed inter prætermissos retulimus tomo 2 Maji fol. 2 litt. F: ubi correctum cupimus lin. 2 & pro lib. 4 Hist. Eccl. cap. 4, substitui in Chronico: nam qui ibi nominatur Iustus, non Hierosolymitanæ sed Alexandrinæ Ecclesiæ fuit.

PARERGON II.
De Essenis sive Essæis, per quos aliqui monachismum ab Elia usque post Christum continuatum volunt.

[17] Ad hujus Episcopi tempus pertinet locus Eusebii in Hist. Eccles. lib. 4 cap. 22 ex Hegesippo scribentis, [Hegesippus eos inter hæreticos sui ævi recenset,] quod Ecclesiam, scilicet Hierosolymitanam, hactenus virginem vocabant, propterea quod vanis sermonibus nondum corrupta fuerat. Primus autem Thebuthis, indigne ferens quod non esset creatus Episcopus, eam occulte vitiare est aggressus. Fuit hic e septē illis sectis in Iudaico populo proseminatis … adversus tribum Iudæ & adversus Christum, quas idem Hegesippus recenset, nominans Essæos, Galilæos, Hemerobaptistas, Masbothæos, Samaritas, Sadducæos, Pharisæos. Videant ii, qui tanto strepitu Essenos, Josepho Solinoque descriptos, laudant ut Monastici status ab Elia instituti propagatores conservatoresque in lege nova, an eos satis verosimiliter ab Essæis jam dictis secernere possint. Mihi Ἐσσηνὸς & Ἐσσαῖος idem esse videtur, sicuti idem est Ἐδεσσηνὸς & Εδεσσαῖος civis Edessæ, & alia hujusmodi infinita, invenienda apud Stephanum de Urbibus. Videri possunt quæ de Essenis erudite commentatus est in Plinianis super Solinum Commentationibus Claudius Salmasius, Parisiis impressus duobus prægrandibus Tomis anno 1619, cum adhuc optime Catholicus esset, postea in transversum actus non hæreticæ factionis studio, sed tædio patriæ, ubi se dolebat supremo Divionensis Parlamenti Præsidatu jam certa spe præhenso frustratum, neque postea sic a Catholica religione alienus, quin fateretur cuipiam mihi noto, hac sola cogitatione se retineri in Hollandia, quod bis mutare partes turpe nimiū esset viro erudito, cui facile esset ut in forensibus causis, sic & in quæstionibus de fide partem utramlibet tueri.

[18] Ceterum in Solini commentatore parum referre puto, quam ille multum vel parum solide Catholicus fuerit, ubi de causa religionis non agitur, sed de sola auctoris mente cum aliis coævis conferenda; juxta quam a Salmasio lector inveniet accurate explicatos Essenorum mores, ritus, religionem, Græcanicis superstitionibus permixtam; atque mirabitur propter nonnulla, [nec agnoscit Hieronymus monachos in Syria ante S. Hilarionē;] quæ videntur cum monachis postea subortis habuisse communia, cum ea fuerint quam benignissime sumpta, dignos esse visos quos monastici status zelatores aliqui vellent agnoscere pro majoribus suis; tantum ne cogantur assentiri Hieronymo, sic scribenti de S. Hilarione: Necdumtunc monasteria erant in Palæstina, nec quisquam monachum ante S. Hilarionem in Syria noverat. Ille fundator & institutor hujus conversationis & studii in hac Provincia primum fuit. Satis notus erat Hieronymo Josephus, nec fugisse eum poterant quæ de Essenis habet: non tamen ipsi vel per somnium incidit cogitare illos Monachos fuisse. Quod sane si fuissent, non potuissent illi non magnam præbuisse materiam Eusebio de Martyribus Palæstinæ scribenti, & tamen nec semel quidem unum vel Essenum vel Monachum in certamen adducenti, toto quo persecutio quam tractat duravit decennio; cum de Ægyptiis Monachis illustrium aliquot Martyrum Passiones extent, imprimis S. Cyri XXXI Januarii, atque universim de omnibus testetur S. Athanasius in Vita Antonii num. 61, [nec eorum Eusebius meminit, sed bene Ægyptiorū,] tantam eorum fuisse alacritatem una cum magistro suo palam se tyrannis objectantium, ut motus judex ob Antonii sociorumque constantiam, præceperit nullum penitus monachorum aut observare judicium aut in civitate manere: quo tamen non obstante legimus in S. Petri Alexandrini Vita monachos quoque religiosos viros cum suo Episcopo in custodia carceris permanere voluisse.

[19] Non equidem negaverim horum disciplinam, in suis quæ habuit sub S. Marco principiis, occasionem dedisse Philoni, ut quomodo Lucas narrat Hierosolymis credentes omnia habuisse communia, [quos Philo mala fide Iudæos & Essæos fecit.] sic & ille Alexandriæ sub Marco fieri Doctore cernens, quasi in laudem gentis suæ librum super eorum conversatione scripserit, quin & Essæos eosdem nuncupaverit; sed hoc nomen in Ægypto fuisse, vel hos originem suam a præmemorata inter Judæos hæresi sumpsisse neque dicit Philo, nec si diceret posset probare: sed præsumi deberet eadem vanitate ipsos sic appellasse, proter quamdam institutorum similitudinem, qua voluit primos Alexandriæ Christianos, credi & appellari Judæos.

[20] Jam quod ad Enoch de Amathim attinet, de quo Palæonydorus in Fasciculo tripartito lib. 2 cap. 3, quasi is in monte Carmeli Fratrum Rector ac Præpositus constitutus, [Eorum institutorem Enoch Carmelitam ante sec. 15 nemo dixit.] & ad prædicationem Joannis cum quibusdam Fratribus suis Christo junctus, septimusque in numerum LXXII discipulus ordinatus … inde ab Apostolis Nicopoli Episcopus, tandem cum S. Marco profectus in Ægyptum, constructis ibi monasteriis Fratribusque religiose institutis, post martyrium Sancti reversus sit in montem Carmeli, defunctusque VII mensis Iulii anno Domini LXII: ad istum, inquam, Enoch quod attinet, talia de eo, sine idoneæ antiquitatis teste dicta, nemo hoc tempore prudenter admiserit. Nec enim allegata a Palæonydoro Historia Alexandrina, cum libro de institutis Monachorum & supplemento Sigeberti de illustribus viris, ipsius Palæonydori ætatem, id est seculum Christi XV videntur superare; nec fidem apud veræ antiquitatis studiosos invenirent prædicta, licet etiam absque Carmeli & Carmelitarum mentione apud ipsummet Sigebertum legerentur; sed ceteris, quas plurimas suo Chronico intexuit, fabulis annumerarentur, propter tot præcedentium seculorum silentium: sicuti iis adnumerantur quæ de S. Servatio Tungrorum Episcopo temere credidit, tamquam hic ex S. Joannis Baptistæ consobrino natus, ipsius Christi in tertio gradu consanguineus fuerit, licet certum sit vitam prorogasse usque ad an. CCCLXXXIV. Egimus nos de S. Marco ejusque in Ægypto Apostolatu die XXV Martii, tamquam mortuo circa annum Christi LXVIII; & scrutati omnia, nullum istius Enochi vestigium in antiquis de illo monumentis potuimus deprehendere.

[Catalogi Pars 3]

IV. ZACCHÆUS vel ZACHARIAS.

V. TOBIAS.

VI BENIAMIN.

VII JOANNES.

VIII MATHIAS vel MATTHÆUS.

IX PHILIPPUS.

[21] Anno Trajani XIV Christi CXI L. Calpurnio Pisone & Vettio Rustico Bolano Coss. ordinatus est Hierosolymorum Episcopus post Iustum quartus Zacchæus (Epiphanio & Nicephoro Zacharias dictus) post quem quintus fuit Tobias, [Post Iustū ab an. III Episcopi sex,] sextus Beniamin, septimus Joannes, octavus Mathias (Georgio & Nicephoro Mattheus vocatus) nonus Philippus. Episcopatum Ioannis usque ad decimum nonum annum Trajani extendit Epiphanius: Eusebius simul omnes perducit usque ad annum octavum Hadriani, & sic inter ordinationem Zacchæi mortemque Ioannis, relatam ad ann. Christi CXVI, anni essent dumtaxat sex; atque hinc ad mortem Philippi, an. Christi CXXV adscriptam, [usque ad an, 125.] fluxissent universim anni quatuordecim inter duos Episcopos dividendi, quibus aliorum calculi solum tres quatuorve annos concedunt. Theodoricus Pauli longius extra chorum saltat, quando Iustum obiisse dicens anno CXIV, cum Zacchæo eique attributis sex annis pervenit usque ad annum CXX: sed prudentior deinceps abstinet a notando numero annorum & Christi. Causa autem tam celeris intra tam paucos annos successionis refundi poterit in proprium quemdam illius Ecclesiæ usum, ex memoria grandævæ quam in S. Simeone suspexerant senectutis, non nisi annosissimum quemque & diutissime in ecclesiasticis officiis versatum tali gradu dignum censentis: neque enim gravis aliqua persecutio a Gentilibus incubuisse in Judæos scitur, ipsique Judæi, in Ægypto Assyriaque tumultuantes identidem, Hierosolymis videntur satis quiete egisse: ut proinde difficulter in illas causas refundi possit tam crebra mutatio Episcoporum.

[12] Elogia a Theodorico Paulo singulis attributa si referri operæ pretium quis putat, [elogia ex Theodorico, Zacchæi,] hæc habeat ex utroque libro collata. Zacchæus Sanctus quarto loco succedens, postquam egregie & clarißime sex annis Hierosolymorum ecclesiam rexisset in Christo quievit XXIII Augusti.

Tobias Sanctus, natus de sancta civitate Ierusalem, & ex circumcisione ad fidem Christi signis & doctrinis perductus, & Christiani nominis charactere insignitus, quinto loco Hierosolymorum Patriarcha divinitus præsignatus succeßit, tempore Trajani, & multos Iudæos convertit: qui postquam aliquanto tempore præfuisset, migravit. Cujus festum colitur XVII die Septembris.

Beniamin Sanctus, Sancto succedens Tobiæ, Sacerdotium summum sanctæ Hierosolymitanæ Ecclesiæ digne & laudabiliter assumens electione superna, [Beniamin,] rexit irreprehensibiliter; multosque ad fidem sua prædicatione attrahens, baptizavit. Tandem completo ministerio suo, Sacerdotium simul & vitam feliciter finivit. Cujus festum colitur

Joannes Sanctus, septimus Patriarcha subrogatus S. Beniamin, [Ioannis,] Hierosolymitanæ Ecclesiæ moderamina feliciter gubernans, divinum cultum per totam Iudæam augmentavit, constantißime palam cunctis Euangelium prædicando. Tandem plenus virtutibus & miraculorum gloria clarus quievit in Christo. Cujus festum colitur

Mathias Sanctus, octava succeßione sequens, & Patriarchatui Hierosolymitanæ Ecclesiæ præsidens, [Mathiæ,] vir erat strenuus in opere verbi Dei; de quo mira & plena fide gesta narrantur: qui multa pro Christo perpessus, ultimo inpace vitam finivit. Ipsius festum celebratur III Kalend. Februarii.

Philippus Sanctus, canonice nonus Patriarcha incathedratus, [Philippi.] postquam pauco tempore Ecclesiæ gubernaculis functus fuerat: feliciter quievit, multis miraculorum signis & virtutibus tam in vita quam post mortem clarus: cujus festum colitur IV die Augusti.

[23] Simili modo Florarium MS. suum quibusque diem assignat, præterquam Philippo; [dies etiam cultus notati in Florario.] & quidem ex eodem, uti verba significant, fonte, diversum tamen; scilicet Zacchæo XXIII Augusti, Tobiæ XVII Decembris, Beniamin XI Decembris, Joanni XXIII Augusti: pro quo tamen in Indice notatur dies X Maji; Quæ miramur unde definiri potuerint, cum neque in Græcorum neque in Latinorum fastis ullis occurrant. Solus Mathias, cum eodem quo supra relatus elogio, Usuardo innotuit, & ex hoc ceteris Martyrologis Latinis: in cujus fide de ipso egimus XXX Januarii; sed non sine formidine, [Ex his Mathias videtur cum Apostolo fuisse confusus.] quia mira illa & plena fide gesta quæ allegat, nulli Græcorum cognita, vehementer nobis suspecta sunt: nunc autem etiam multo magis, cum videmus Theodoricum Pauli utroque libro dicere, quod festum celebratur III Kalendas Februarii sive XXIII die Februarii. Atqui hi dies valde discrepant, & ultimus proprius est S. Mathiæ Apostolo, cujus corpus prope Treviros servari creditur, in sui nominis ecclesia, eaque fides revelationibus & miraculis confirmata habetur: cum interim etiam Romani dicant corpus ejus se possidere in ecclesia S. Mariæ majoris sub lapide porphyretico, & caput ejusdem adhuc ostentent. [Cum hujus corpus sit Treviris, Romæ erit corpus Episcopi.] Unde autem Episcopus Mathias, Græcis præteritus, cultum apud Latinos jam olim meruerit, si quærat aliquis; non aliam verosimiliorem causam inveniet, quam quod corpus ejus (sicut & S. Iudæ Cyriaci infra nominandi) Hierosolymis translatum fuerit in Europam, ac forsitan Romam; quod nunc habeatur pro corpore Apostoli Mathiæ, ut in similibus sæpissime contingit. Sicut autem confusa est notitia corporum; sic potuit etiam confundi notitia Actorum; & ista quæ Usuardus vidit tam mira sub nomine Mathiæ Episcopi, sumpta esse ex Actis Apostoli, sed apocryphis, omissa ea parte quæ hunc proprie spectabat. Imo quod Trevirensis monachus, in opere de Vita & Translatione S. Mathiæ Apostoli, seculo XII scribens, crediderit ipsum Roma missum Treviros; fortassis aliud fundamentum non habet, quam quod duos illos nequiret distinguere, nec sciretur quomodo revera Treviros allatum esset id, quod ibi anno MCXXVII per revelationem inventum est.

Habemus nos Breviarium vetustum, ante annos trecentos & amplius manuscriptum ex usu Ecclesiæ S. Sepulchri in Jerusalem, [Hujus cultus.] quod fuit Domus S. Joannis Baptistæ in Harlem Hollandiæ oppido, nescio utrum ad Equites an ad Regulares Hierosolymis propagatos pertinentis, ubi ad III Kal. Februarii notatur S. Mathias Episcopus Ierusalem, sicuti & in impressis dictorum Equitum S. Joannis & antiquis Patrum Carmelitarum eumdem usum sequentium, cum Officio de communi Confessoris Pontificis, quod Carmelitæ denique mutaverunt propter S. Telesphorum, a V Januarii per Vigiliam Epiphaniæ occupato huc translatum, postquam impetrarunt ut is sibi adscriberetur, quia ex Anachoreta factus fuit Papa.

PARERGON III.
An pro certo credi debeat, quod hoc seculo II scriptus sit liber Iosephi Antiocheni de perfecta militia primitivæ Ecclesiæ, cujus unicus dumtaxat locus allegatur ab auctore seculi ut minimum XIII.

[24] Anno MCCCCXCIX Venetiis per Lucantonium de Junta Florentinum, diligentia Vener. Bacalaurii Fr. Joannis de Poluciis de Novalaria impressæ fuerunt, [In antiquitus editis Ordinis Constitutionibus,] quas habemus, Constitutiones Fratrum Ordinis Beatißimæ Virginis de monte Carmelo, verosimiliter juxta exemplar earum, quæ fuerunt antea anno MCCCCLXVI ordinatæ & publicatæ a Vener. P. Joanne Soreth: harum autem Rubrica prima docet, Qualiter respondendum sit quærentibus, quando & qualiter aut quomodo Ordo noster sumpsit exordium, & quare dicimur Fratres Beatæ Mariæ Virginis de monte Carmelo. Sic autem habet: Cum quidam Fratres nostri Ordinis juniores, quærentibus a quo vel quomodo Order noster sumpsitexordium, vel quare dicimur Fratres Ordinis Beatißimæ Dei genitricis & Virginis Mariæ de monte Carmeli, nesciant satisfacere competenter. Hinc est quod in scriptis formam talibus respondendi volumus relinquere: & testimonium veritati perhibentes dicimus, quia a tempore Eliæ & Elisæi ejus discipuli, montem Carmeli, qui non longe ab Achon distat, devote inhabitantium, multi sancti Patres, tam veteris quam novi Testamenti, solitudinis montis ejusdem pro contemplatione cælestium veri amatores, ibidem juxta fontem Eliæ in sancta pœnitentia, sanctis succeßibus continuata, sunt procul dubio conversati laudabiliter ac religiose, prout testatur quarti Regum historia [Cap. VI.] & Iosephus Antiochenus libro de perfecta militia primitivæ Ecclesiæ Cap. XII dicens: [præscripta forma respondendi de ortu & Regula Carmelitarum,] Perfectorum militum Christi, Apostolorum coadjutores surrexerunt, strenuißimi viri, solitarii, contemplationi dediti, sanctorum Prophetarum Eliæ & Elisæi sequaces: qui de monte Carmeli descendentes per Galilæam, Samariam & Iudæam fidem Christi constantißime sparserunt; quique in Mariæ Virginis honorem in montis Carmeli declivio fabricantes oratorium, Salvatoris Matri specialißime servierunt. Et hac ratione ipsius titulum elegerunt, ut dicerentur Fratres B. Mariæ Virginis de monte Carmeli; & ita deinceps per Apostolica Privilegia sunt vocati.

[25] [Quos Albertus, ecclesiæ Hierosolymitanæ Patriarcha& Sedis Apostolicæ legatus ante Concilium Lateranense in unum Collegium congregavit, scribens eis certam Regulam, approbatam per Papam Honorium tertium, [cum mentione Alberti Patr.] anno sui Pontificatus primo, scilicet anno Domini MCCXVII; & per Gregorium nonum, anno sui Pontificatus secundo, scilicet MCCXXVII; & per Innocentium quartum, anno MCCXLIV; & per Alexandrum quartum, MCCLV, Pontificatus sui anno secundo; & per Vrbanum quartum, anno suo primo, scilicet MCCLXII. Similiter per Nicolaum IV, anno suo secundo, die I Iulii, anno Domini MCCLXXXII; & per Bonifacium Octavum, anno sui Pontificatus secundo, scilicet anno MCCXCIV] Et multas Indulgentias dicto Ordini multi Pontifices concesserunt, atque plurima privilegia dederunt [ut patet in Mari magno]. [& Maris magni Privilegiorum,] Primus quoad Indulgentias fuit Leo Papa quartus, anno Domini DCCCXLVIII; & Adrianus secundus, anno DCCCLXXIII; & Papa Stephanus quintus, anno DCCCXCII; & Sergius tertius, DCCCCXIV. Ex antiquitate tantorum Pontificum privilegiorum & Indulgentiarum facillime excerpitur antiquitas & approbatio Ordinis nostri, atque origo Fratrum nostrorum: & per plures alios summos Pontifices, qui ipsum Ordinem & titulum approbantes, tutißime confirmaveruri: in cujus Regulæ & Ordinis profeßione, nos eorum sequaces usque in hodiernum diem, auxiliante Virbenedicta, in diversis mundi partibus Deo famulamur, cui est honor & gloria in secula seculorum.

[26] Hactenus primum Caput Constitutionum, quod post pauca sequitur Caput secundum statuens quod in Ordine sint Provinciæ viginti duæ, [ac divisione Provinciarum 22.] & earum decima Hispania, ultima nominatur Aragona: de quibus Lezana, post explicatum Capitulum Generale anno MCCCCXVII in Conventu Balneolarum Provinciæ Narbonæ celebratum; ait: Divisa fuit in hoc Capitulo Provinciæ Hispaniæ in duas, quarum una vocatur Castellæ, retinens locum Provinciæ Hispanæ, & altera Arragoniæ, ultimum locum inter provincias tenens; tunc scilicet quando Patribus Carmelitis primo visum est dignum & justum, ut Fratres prædicti Ordinis, qui sub unius Regulæ profeßione vivunt, uniformes in observantiis ceremoniarum inveniantur… & ideo decreverunt Præcessorum instituta, secundum quod Regulæ consonant & vitæ Fratrum convenire videntur, in scriptis commendare. Quæ sic deducta legens aliquis, numquid existimaret Præfationem istam compositam fuisse manu vel mandato electi tune Generalis Joannis Grossi, vel saltem in aliquo Generali Capitulo, in Europæ partibus celebrato, cum jam divisus in Provincias plures esset Ordo, seculo XIV; cujus verbis aliquid addiderit Grossus, ut suo tempori Præfationem istam aptaret? [quæ tamen fuerint pauctores cum illæ primum scribebantur,] Ita mihi videbatur, dolebamque id fecisse Grossum, quo primigenius contextus, qui de sua ætate optimum testimonium præbere potuisset, degenerarit a sua puritate; sic ut, cum neque at nunc definiri quot Provinciæ fuerint cum is scriberetur, sciri etiam præcise non possit quandonam primo compositus sit; præsumi tamen merito debeat, ea omnia ab initio continuisse, quæ [] inclusi de Alberto & Pontificiis approbationibus; ac proinde Constitutiones illas cum sua Præfatione ad annum circiter MCCCXX pertinere, [puta circa an. 1320.] quando jam aliquam æstimationem in Ordine habere poterat Josephi Antiocheni in eadem citatus liber. Quantum autem additamenta Grossi incommodant definiendæ certius Chronologiæ; tantum laudandi veniunt Sorethus atque Poluccius, qui textui, qualem a Grosso acceperant, nihil addere præsumpserunt, licet multa possent; imprimis nomina octo provinciarum ad viginti duas priores additarum intra proximos quinquaginta quinque annos, uti apparet ex Lezana, eas ad annum MCCCCLXXII enumerante.

[27] Nihilominus R. P. Daniel a Virgine Maria, tom. 1 Speculi num. 522. Caput supradictum producit, ut excerptum ex antiquis Ordinis statutis, a S. Brocardo circa annum Christi MCXCI scriptis, [Illarum præfationes habetur apud Richardum Armacanum.] & ex Libro sermonum Richardi Ardmachani Primatis Hiberniæ. Richardi Sermones nominatos invenio in bibliotheca Gesneti, simulque quod anno MCCCLXX claruerit, scripseritque varia contra monachos mendicantes. Ipsum non habeo, nec scio ubi reperiam; nam RR. PP. Carmelitæ Antuerpiæ, quibus libros ex nostro Museo petentibus etiam hoc anno prompte exhibui, excusant illum esse apud se. Aveo certe videre quid Antimonachus iste scripserit in favorem Carmelitarum. Atque ecce Waldensem, qui desiderio nostro faciat satis, tom. 3 de Sacrament. tit. 9 cap. 89. Hic apud Lezanam in Apparatu Cap. 6 num. 4, sic inducit locutum Richardum in sermone de Conceptione Virginis, habito Avenione anno MCCCXLII, Dicunt fide dignæ historiæ, quod a tempore Eliæ & Elisæi, qui sæpius morabantur in monte Carmelo, juxta Nazareth civitatem Dominæ nostræ ad tria milliaria, [nec eadem hic quæ Iosephus dicit.] solebant homines devoti secretius habitare usque ad tempora Salvatoris: & tunc illi Eremitæ prædicantibus Apostolis inter ceteros sunt conversi: & in uno latere montis ipsius primo Ecclesiam construxerunt, in loco illo scilicet in quo didicerant ipsam in vita sua cum sodalibus virginibus cohabitasse. Et ob hoc nimirum inter omnes Religiosos Dominæ nostræ primitus sunt adscripti, ut vocarentur Fratres B. Mariæ de monte Carmelo. Hæc vero neque sunt Statutorum verba, qualia tamen nobis ut a Richardo descripta proponuntur, neque verba Josephi Antiocheni ibidem relata de oratorio in montis Carmeli declivio fabricato; cum Richardus loquatur de eo quod constructum fuisset a Fratribus, in loco in quo didicerant Dominam nostram cum sodalibus Virginibus cohabitasse in latere montis; a Nazareth ad tria milliaria dumtaxat distantis. Injuriam porro faciunt Brocardo, qui eum inducunt allegantem quarti Regum cap. 6, cum ibi nec semel quidem nominetur Elias; in toto vero isto libro nusquam dicatur Elisæus in Carmelo, nedum ad fontem Eliæ universæ Scripturæ ignotum, invenisse habitantes discipulos, intelligendo Filios Prophetarum: sed, ut legitur cap. 2, v. 15, in Iericho, unde cap. 6, v. 2 egressi sunt ad Iordanem, ut tollerent ligna in ædificium domus.

[28] Ceterum quod ad eumdem Brocardum attinet, cupio discere, ubi & quo loco, inveniatur exemplar statutorum ab eo originaliter scriptorum, [Eadem præfatio gratis adscribitur Brocardo & sec. 12,] si enim tale extat alicubi, pessime consuluit Ordini suo auctor Speculi, quod Monumenta antiqua colligere rogatus & pollicitus, istud omiserit efferre in lucem, quod præ aliis omnibus fuisset æstimatum ab iis, qui solidam rerum præteritarum scientiam in suo quærunt fonte: nec enim parvi refert intelligere, quid in quoq; Ordine vel statu fuerit successive mutatum. Si nullum exemplar ejusmodi habuit, P. Daniel, sed secutus est exemplaria seculo XV scripta vel impressa, ex quibus ipse quæ voluit sumpsit, omissis aliis quæ his [] inclusimus, quæque non potuisse ex Brocardi calamo proficisci palam est; quæro qua certitudine possit asseverare istam, [qui nec debet dici ante Regulam scripsisse,] quam præcise servavit, partem esse Brocardi. Scripsit, inquies, Statuta Brocardus. Hoc primum mihi incertum: quia apud Sanvicum, Ribotum, & Grossum nihil tale lego; qui autem id feruntur asseruisse seculo XVI vixerunt. Quando autem scripsisset? Circa annum, inquit, MCXCI. Ergo ante Regulam ab Alberto præscriptam. Consequens igitur erat, ut illa Statuta antea pro Regula fuerint, & hæc si eorum epitome erat, debebat ad eorum observantiam Carmelitas hortari, aut saltem ipsorum meminisse. Meminit, inquiunt, petierant enim hi sibi dari Regulam juxta propositum suum. Non potuerunt ergo illi habere propositum eremiticæ vitæ, sub obedientia unius ducendæ, nisi scriptum & variis statutis ordinatum? Quod si habebant; cur non petebant ipsamet Statuta auctoritate Legati Apostolici confirmari, eorum deinde compendium ipsi sibi pro suo arbitratu descripturi? Demus tamen Brocardum, etiam ante acceptam Regulam, scripsisse aliqua, eaque reliquo corpori aliarum post additarum Constitutionum sic nunc esse permixta, [nec quid scripserit discerni potest:] ut discerni primigenia a post additis nequeant: an inde consequitur necessario etiam scripsisse Præfationem, quam ejus esse, nequeas ipsemet sustinere, nisi simul fatearis interpolatam? Quæ autem conclusio certa & evidens potest ex opere interpolato haberi? nam quidquid inde sumpseris Interpolatori tribui poterit, nec a te probari ejus non esse.

[29] Cum bene considero editionem Venetam anni MCCCCXCIX, [quod tamen facere præsumpsit auctor Speculi,] in calce libri lego hæc verba: Expliciunt sacræ Constitutiones novæ Fratrum & Sororum B. Mariæ de monte Carmelo… quarum quidem Constitutionum nulla bona vel mala charta aut minima littera apud eumdem impressorem vel alium secularem remansit. Si hac fiducia R. P. Daniel omisit quæ voluit, cetera sub nomine Brocardi edidit (quod & alibi eum fecisse notavimus, mutilatis quā displicere poterant textibus in Vita S. Angeli & Viridario Grossi) nolim quidem accusare eum fraudis malignœ, cum possim excusare intentionem, id sibi licere arbitrati pro causa sua, neque cogitantis fieri posse ut aliquis integro textu producto nudam veritatem palam exponat: non tamen possum non suspendere fidem, donec integre producta videam quæ ipsi placuit truncata dare. Interim nec ipsi nec alteri cuipiam injuriam facere me existimo, si dicam mihi non constare, quod Præfationem istam scripserit Brocardus; adeoque nec alterum, quod inde eductum cupit, istum Josephi Antiocheni librum, ætate Brocardi priorem esse. Illi vero etiam amplius petunt, exiguntque ut credam, [& Iosephū vult vixisse an. 130,] Josephum illum proximum temporibus Apostolorum vixisse sub annum Christi CXXX. Quo autem teste? Teste, inquit Lezana, Possevino in apparatu. Ad pœnam libri. Possevinum sic lego: Iosephus Antiochenus, vetustißimus fertur fuisse auctor. Vixit anno 130. Philippus Ribotus. At Ribotus aliique qui multi allegantur lib. 5 Speculi cap. 8 nihil de anno neque de ætate: Possevinus, ut apparet, id solum retulit quod fama ferebatur, nihil solicitus quam ea fundata esset: & forte alicubi pro 1300, Cyfra una per fraudem extrita vel per errorē omissa, invenit scriptum 130, quod ad alia festinantem decepit: quem ejus lapsum prudenter dissimulans Bellarminus, in libro de Scriptoribus ecclesiasticis, Iosephum racitus prætermisit.

[30] Ipsum opus quod, ut ait Lezana, tempus edax rerum absumpsit vel sub bibliothecarum latebris abscondit, licet non affirmaret Emanuel Romanus in Elucid. Carm. se in Universitatis Salmanticensis bibliotheca vidisse & legisse, [quod non debet incertæ famæ credi,] vel ex sola tamen Riboti attestatione satis credimus, extitisse: sed vehementer dolemus, nec ipsi nec alteri venisse in mentem ut illud luci daret. Quam multi præter eum id legerint nescio, cum enim omnes non nisi unum eumdemque locum transcribant, potuerunt invicem ovium instar fuisse secuti, & alter transcripsisse ex altero, nulla adeundi fontis cura assumpta. Triumphatori interim tam asseveranter dicenti, Carmelitanam historiam veram esse aut nullam, & hunc auctorem tamquam e præcipuis testibus unum identidem appellanti, incumbit probare, non ex unius Possevini Fertur, sed ex irrefragabilis certitudinis documentis, quod seculo Christi secundo revera floruerit inter Ecclesiasticos scriptores aliquis Ioseph Antiochenus, quodque ille scripserit librum de perfecta militia primitivæ Ecclesiæ; denique quod liberiste qui nunc citatur revera sit talis per omnia, [sed efficaciter esset probandum.] ut credi debeat verus ac sincerus antiqui illius Antiocheni Josephi fœtus esse. Conclusio enim historice evidens, qualem Triumphator intendit, non potest elici nisi ex præmissis historice evidentibus. Tantum autem abest ut de prætenso Josephi libro habeatur ejusmodi certitudo, ut S. Hieronymi & totius antiquitatis de eo silentium, & impossibilitas examinandæ veritatis propter defectum exemplarium, suspensum cogant hærere eum, qui novit quam multa opera, de quibus antea vel pauci vel nulli dubitabant, quin ejus auctoris ac temporis essent quod prȩferebant, hoc critico & omnia explorante seculo, non solum in suppositionis adulterationisve suspicionem adducantur, sed evidentissime convincantur. Obvia ubique exempla sunt, etiam in his nostris Actis; & tot Decretales. Romanis Pontificibus per summam imposturæ impudentiam suppositæ, quot videre est in nova Conciliorum editione justissima censura damnatas, fidem faciunt nullum esse tam sanctum argumentum, quod non attrectaverint consarcinatores fabularum. Denique res tantæ consequentiæ credi non debet ex alieno arbitrio & judicio, quod quam solidum sit non potest ulla ratione comprobari, donec prodeat liber ipse de quo præjudicarunt homines, in aliis non recte judicasse comperti.

[31] [Interim apparet ex illa Præfatione ignotam fuisse auctoribus originem Ordinis,] Ceterum ex primo antiquissimarū quas hactenus novimus Constitutionū Capite, integre fideliterque hic repræsentato, sigillatim autem ex illa, quam P. Daniel omisit parte, luce meridiana clarius innotescit, quanta in Carmelitanum Ordinem obrepserit propriæ originis ignorantia, intra unum aut sesqui seculum ab obitu Brocardi; cum scilicet credebatur primus Albertus in unum Collegium congregasse Fratres. Duravitq; similis de eodem Alberto ignorantia usque ad hoc præsens seculum, prout infra patebit ex litteris a Generali Stratio ad Aubertum Miræum atq; ab hoc ad nostrum Bollandum datis: ut facile ignosci debeat iis qui deinde laudabili conatu incubuerunt ad eruderandas sui Ordinis historias, si veterū errorum occupati præjudiciis non omnia recte sunt assecuti. Sed quemadmodū hæc venia non gravate datur, sic nec debent Socii eorum ægre ferre, si quis ab ipsis rogatus imo coactus, & ab instrumento ad id necessario rerumq; istiusmodi tractandarū experientia multo luculentius instructus, neque iisdem respectibus quibus isti impeditus a discernenda melius veritate, aliquid adferat, quod non viderint. Nam quod dicunt Stultū plus videre domi propriæ quam sapientem alienæ, [quæ adhuc possit melius eruderari,] aut ad rem nihil facit, aut nimis crasse acceptum veritati repugnat & quotidianæ experientiæ. Non ita Franci responderunt Henschenio, postquā eis medium inter duos Dagobertum, annis jam mille ab historicorum memoria abolitum, eruit ex indubitabilibus istorum temporum monumentis; sed gratulati peregrino homini, id assecuto foris, quod eorum nemo domi invenerat, etiam hodie continuant plausus, studentque inventā ab eo semel certioris chronologiæ viā novis novisq; monumentis nummorum, diplomatum, historiarum expeditiorem reddere. Nescio quomodo excepturi illi sint temeraritatem Triumphatoris, Dagobertum II ab Henschenio confictum non dubitanter asserentis, quia tali Rege posito, contradicitur Chronico de gestis Francorum, Ivoni Carnotensi & Trithemio, quasi id curandum esset in re evidenti, & ex monumentis coævorum scriptorum longe certius quam ex multo post natorum hallucinationibus discenda.

[32] Porro sicut in Speculo, sane non tam fideli quam prædicatur, omnia illa caute omisit P. Daniel, ex quibus præjudicium aliquod intento a se fini creari poterat, si tam profundam historiæ propriæ ignorantiam observari contingeret, in eo, quod totum Ordinem repræsentabat, [quam fit in Speculo non satis fideli.] & cujus definitione compilatæ primum Constitutiones fuerunt Capitulo Generali; sic & deinceps relaturus partem alteram primi Capitis de Indulgentiis, abolevit mentionem Maris magni, hoc enim manifestum additamentum erat Joannis de Novelaria, quia non plures anni quam XXIII effluxerant a tempore datæ Bullæ, quam eo nomine Carmelitæ appellant. Bulla autem ista nihil continet de Indulgentiis: quare nec trahi huc debet allegatio Maris magni. Quod autem sub eodem nomine laudatur ab aliis, velut antiquiores istas Indulgentias continens; id supposititium esse alibi docuimus, sicut & fictitiæ sunt Indulgentiæ omnes, sub ea quæ prætenditur forma ante seculum X. Tale esse agnovit ipse Lezana, quando neque in peculiari de Mendicantium Ordinum Privilegiis opere, nec in suis Annalibus ausus est illud referre, aut ejus vel minimam facere mentionem, eo ubi id maxime exigebatur loco, videlicet ad annum MCCCCLXXVI Sixti Papæ quarti IV, quo ipsum fuisset datum.

[Catalogi Pars 4]

X SENECA.

XI JUSTUS.

XII LEVI.

XIII EPHREM.

XIV JOSEPH.

XV JUDAS qui & QUIRIACUS.

[33] Hadriani Imperatoris anno VIII, Christi CXXIV, Manlio Acilio Glabrione & C. Bellicio Torquato Coss. Hierosolymitanæ Ecclesiæ Episcopus decimus Seneca (Georgio Henecas, [Ab an. 124 Episcopi sex,] in MS. Membrana Senthyas nuncupatus) undecimus Justus alius, duodecimus Levis sive Levi, decimus tertius Ephres sive Ephrem, decimus quartus Joses sive Joseph, decimus quintus Judas: quorum omnium ex circumcisione existentium numerus ad quindecim pertingit, usque ad Iudæorum defectionem ab Hadriano: pro quo Hieronymus, Eusebii Chronicon Latinum faciens, substituit, usque ad eversionem quam ab Hadriano perpessa est Ierusalem. Rebellaverunt autem Judæi Anno Hadriani XVI, qui contra eos ipsam Judæam depopulantes exercitum misit sub ducatu Tinnii Rufi: & anno XVIII ejusdem Imperatoris, Christi CXXXIV debellatum est. [usque ad an. 133.] Ex quo tempore etiam introeundi eis Hierosolyma potestas ablata est, primum Dei nutu, tum mandato Romanorum, suntque in omnes regiones dispersi. Anno inter duos jam dictos medio, C. Iulio Servilio Vrso Severiano II & C. Vilio Iuventi Vero Coss. Cochebas, Dux Iudaicæ rebellionis, Christianos, nolentes secum pugnare contra Romanos, variis modis excruciavit, sive, ut Hieronymus Eusebium interpretatur, omnimodis cruciatibus necavit. Quem autem prius ac potius quam eorum Episcopum? Itaque cum Eusebio hic potius mortem ejus colloco, quam eam differo usque ad annum Antonini XI Christi CXLIX cum Epiphanio.

[34] De Iuda mox dicturus congruum censeo præmittere elogia, decessoribus ejus a Theodorico scripta; [eorum Elogia ex Theodorico,] non quia ea magni momenti sint, sed quia satis verosimiliter excogitata, & quoad Iudam saltem magnum in certiori historia fundamentum habent. Sunt autem hujusmodi.

Seneca Sanctus, B. Philippo succedens, rexit decimo ordine saluberrime Ecclesiam Hierosolymorum, [Senecæ,] & post cursum hujus Vitæ quievit in Christo, cujus festum colitur X die Ianuarii.

Justus Sanctus, Sacerdos Deo dignus, præfuit feliciter: fuit quippe vir omnium virtutum merito conspicuus & Sanctus. [Iusti,] Qui tandem consummato felicis certaminis cursu, summi præmii bravium a Deo gloriose accepit: cujus festum colitur XXIV die Novembris.

Levi Sanctus, Principatu Ecclesiæ Hierosolymitanæ aliquo tempore perfunctus, migravit in cælestem Ierusalem, [Levi,] victis omnibus Babylonicis. Fuit enim vir scientiarum divinarum solertißimus indagator atque egregius prædicator, quique in præsentia multorum Iudæorum mortuum suscitavit in nomine Iesu, atque multos eorum propterea ad fidem Christi convertit. Cujus festum colitur prima die Martii.

Ephrem, vir inclitus ac prædicator egregius, rexit Ecclesiam suam, tempore Ælii Hadriani Romanorum Imperatoris, [Ephrem,] aliquanto tempore. Qui postquam in vinea Domini fideliter laborasset, & veluti egregius pugil Domini constanter certasset, fidem Christi enuntiando tam Iudæis quam Gentilibus, magnam catervam ex eis fidei jungendo & baptizando, tandem martyrio coronatur. Cujus festum colitur IV die Aprilis.

Joseph Sanctus succedens, rexit Ecclesiam suam valde magnifice: fuit enim Sanctus in omnibus operibus suis. [Ioseph,] & multorum operator miraculorum. Tandem infinita sustinens a Iudæis incommoda & tormenta, propter constantiam prædicationis suæ contra eos, licet fuerat Iudæus natus & circumcisus, martyrii corona coronatus cælum perpetim regnaturus intravit; cujus festū colitur VI die Augusti.

[Iudæ.] Judas Sanctus Martyr, decimus quintus Patriarcha electus & consecratus, in maxima tribulatione & persecutione tam Ecclesiæ quam Civitatis Sanctæ, tam a Iudæis quam a Gentilibus, felicißime rexit. Qui dire tormentatus a Iudæis, & sæpius diversis pœnis laceßitus propter fidem Christi, quam non solum in Ierusalem verum etiam in circumvicinis civitatibus & oppidis ferventißime prædicabat, tandem sub Hadriano Imperatore capitis obtruncatione coronam martyrii meruit accipere: cujus festum colitur X Aprilis.

[35] Hactenus Theodoricus Pauli, cui quoad dies singulorum hic notatos consentit Florarium MS. excepto quod Iudam ultimo nominatum omittat. [Hunc putamus etiam Quiriacū dictum,] Hunc autem ad diem IV Maji opinati sumus ipsum eumdem esse, qui hujus mensis Kalendas obtinet in omnibus Hieronymiani Martyrologii ecgraphis aliisque vetustioribus Usuardo, his verbis: In Hierosolymis natalis S. Iudæ sive Quiriaci Episcopi, alibi S. Quiriaci qui & Iuda, & S. Iudas qui cognominatus estQuiriacus. Et quia certo demonstramus, eum qui ab Usuardo IV Maji notatur cum duplici isto nomine, tamquam Dominicæ Crucis index sub Constantino & Martyr sub Juliano, nullum fuisse in rerum natura, sed cum tota suæ Passionis historia purum putum esse figmentum; [in Martyrologio Hieron, 1 Maji,] ideo existimavimus verosimillimum esse, eum quem 1 Maji Hieronymus Martyrologio suo adscripsit, esse hunc ex circumcisione ultimum, quem etiam Martyrem obiisse, etsi non scriberet Theodoricus, quod parvi faceremus, persuaderent tamen verba Eusebii de Cocheba, superius recitata.

PARERGON IV.
De Auctoribus elogiorum Patriarchalium apud Theodoricum, & dierum etiam in Florario MS. notatorum.

[36] Iam sæpe laudatus Eusebius, Cæsariensis in Palæstina Episcopus, non nisi XXVI leucis ab Hierosolyma, Chronicon suum, quo utimur, finivit in vicennalibus Constantini Augusti, anno CCCXXVI I Nicomediæ cœptis celebrari: ac deinde Historiam Ecclesiasticam edidit, in hujus Historiæ lib. 4, cap. 5 de omnibus hactenus nominatis & recensitis sic loquitur: Episcoporum tempora, [Eusebio negante Episcoporum tempora definita extare,] qui Ecclesiam Hierosolymitanam rexerunt, quoniam (ut fertur) vitam ad breve admodum temporis spatium propagabant, nusquam scriptorum monumentis servata reperio. Tantum tamen ex quorumdam scriptis animadverto Episcopos numero quindecim, ad obsidionem Adriano regnante contra Iudæos factitatam, gradatim succedendo illic fuisse. Quos universos ex Hebræorum stirpe (totam namque eorum Ecclesiam ex Hebræis fidelibus coaluisse constat) satos memorant, atq; adeo Christi cognitionem ingenue vereque amplexatos; ita ut ab illis qui jam tum de rebus ejusmodi recte judicium ferre poterant, revera officio & ministerio Episcopali digni judicarentur. Qui quidem ab Apostolorum tempore ad eam tum obsidionem, in qua Iudæi, iterum a Romano Imperio desciscentes, fuere non exiguis præliis afflictati, serie successionis continuata eam Ecclesiam rexerunt. Atque hinc luce meridiana clarius patet, eos qui vel annorum numerum definire singulis, vel mortis diem determinare; vel de eorum virtutibus miraculisque in particulari scribere aliquid præsumpserunt, [non est fidendum definientibus ea recentioribus,] id fecisse ex sui capitis phantasia propria; ac proinde in iis, quantumcumque verosimiliter excogitatis, nullum haberi fundamentum ad aliquam solidam in re historica conclusionem. Dies autem singulorum festi; notati apud Theodoricum & Florarii auctorem, æque gratuitum esse inventum aliquorum, qui ipsos ab Eusebio sic laudatos, colendos sibi esse putarunt; & verum cujusque natalem ignorantes, pro suo commodo cuiq, assignarunt diem aliquem beneplacitum.

[37] Hoc ut possit intelligi erit operæ pretium animadvertere, quo loco & tempore jam sæpe citatum Florarium Sanctorum scriptum sit. Hoc autem in Conclusione libri, ubi sui operis finem & causam reddit auctor, sic indicatur: Nos in Occiduo constituti Sanctorum Pontificum (scilicet Clementis, Anteri, Fabiani & Gaji, [aut diebus notatis in Floraris:] qui passiones Martyrum scribi curarunt) laborē pariter & diligentia considerantes, seculares historias de cetero conscribere aut chronica colligere sine neceßitate postposuimus, ad quas colligendas ardore quodam ab ineunte ætate nostra ferebamur: & adjuvante Altißimo hoc Promptuariū Sanctorum breviter & succincte collegimus, & ad finem per nos conceptum duximus, ad vitæ nostræ emendationē & legentium ædificationem, [quod scriptum fuit an. 1486] anno salutis MCCCCLXXXVI die Luciæ Virginis gloriosæ. Sequitur post Conclusionem Catalogus Sanctorum Ordinis Canonicorum Regularium qui in hoc Florario Sanctorum continentur. Hoc nobis indicio est, ex eo Ordine ipsum auctorem fuisse: & quoniam in tota hujus libri scriptura nihil occurrit earū mendarum & emendationum, quæ passim deprehenduntur in libris non autographis, sed ab alio originali transcriptis; non possumus dubitare quin idem auctor sit qui scriptor: hic vero nomen suum in fine sic scribit: Istud Florarium Sanctorum pertinet Ven. D. Henrico de Eych Canonico ecclesiæ B. Catharinæ Eyndoviensis, [ab Henrico de Eych Can. Reg. in Brabantia,] Investito Parochialis ecclesiæ de Weeld manu sua propria scriptum. Denique eadem manu, sed atramento multo magis vivido ac recentiori additur, Datum Domino Gerardo, Abbati monasterii Averbodiensis, consanguineo suo, cui tenetur ipse Dominus Henricus in XVI Florenis Renensibus & XVII stuferis ex mutuo. Iste autem Abbas Gerardus, Ordinis Præmonstratensis in Brabantia, installatus an. MDI bibliothecā instauravit, & vixit usq; ad ann. MDXXXII. Loca vero hic nominata, scilicet Everbode Abbatia, Eyndhovia Municipium, Weeld Parochia, ita in triangulo se respiciunt, ut septem horariis leucis ab se invicem distent.

[38] Rursum Theodoricus Pauli, quem ex serie Abbatum S. Michaëlis Antverpiæ, usque ad Olardum Teerlinch & Joannem II perducta, scimus post ann. MCCCCLII scripsisse, in Chronico fol. 22 originem & seriem texens Dominorum de Borssalia, [cum Theodoricus scriberet Gorcomii,] vocat se Vicedominum ecclesiæ Collegiatæ Sanctorum Martini & Vincentii in Gorinchen partium Hollandiæ Trajectensis diœcesis (Vltrajectensem nunc vocamus) quod oppidū vulgo Gorcum, Eyndhovia & Weelda distat circiter decem Leucis. Ad Mosanum quoque universum tractum in Leodiensi agro, Ducatibusque Brabantiæ, Geldriæ, Limburgi ac Cliviæ fuerunt plura, suntque adhuc non pauca monasteria Canonicorum Regularium; quorum aliqui Sepulcrini dicuntur, utpote deducti a Canonicis, [& Sepulcrini Crucigerique ad Mosam florebant.] tempore Arnulphi Patriarchæ ad sancti Sepulchri custodiam deputatis; alii Crucigeri, a Cruce quam gestant in vestibus, caput Congregationis suæ habentes Huyi, qui etiam ipsi, tamquam Hierosolymis deducti Patronum ac Fundatorem appellant S. Cyriacum, Dominicæ Crucis (uti credunt) indicem sub Helena Regina. Ab alterutris horum, non solum scriptam dixerim eodem seculo, quo Theodoricus & Florarii auctor vixerunt, istam Patriarcharum seriem, sed etiam iis (quos omnes ut Sanctos laudat Eusebius) attributum fuisse cultum aliquem, definito cuilibet die magis commodo. Neque enim putes quod ita acceperint a majoribus suis ex Terra sancta: quia si hoc foret, apparerent nomina in Kalendariis Carmelitarum & Rhodiensium, secundum usum Ecclesiæ S. Sepulcri descriptis; sicut docui in Aprili, ubi de B. Alberto, cap. 9. Visum igitur ipsis fuerit in aliquo apud nos Provinciali Capitulo instituendum ejusmodi cultum ipso illo seculo XV, quo potissimum inter religiosos Ordines, eos præsertim qui videri volebant Minoribus & Prædicatoribus antiquiores, cœpit certari de antiquioribus Sanctis in partes suas trahendis.

[34] Ista porro omnia nequaquam otiose hic dicta sunt, [Illius Theodorici opere cum discretione utimur,] sed juvabunt ad amolienda offendicula, quæ occurrent in Patriarcharum Hierosolymitanorum serie, prout ea ab auctore suo, ex apocryphis novitiorum scriptorum somniis, non uno loco interpolata habetur apud prædictum Theodoricum. Qui vir diligens magis quam doctus, omnia, ut reperit, sic descripsit, nullo cum discrimine; ut plane nobis sit instar sagenæ illius Euangelicæ, ex omni genere piscium congregantis, quam educentes & secus littus inexhaustæ antiquitatis sedentes, conamur pro modulo nostro bonos in vasa operum horum colligere, malos autem foras ejicere. Sic Vitam S. Caroli Magni Imperatoris in libro Bellorum Dei transcriptam, repudiavimus ut farraginem ineptissimarum fabellarū, sub nomine Turpini Remensis Archiepiscopi imperitis obtrusam; Legendam autem B. Petri Thomæ Carmelitæ, in eodem volumine nobis oblatam, non dubitavimus dare in lucem, tamquam vere compilatam ab auctore coævo & familiari, atque ut plurimum socio & secretorum ejus omnium conscio: neque dubitamus quin nostrum de utraque judicium æquis iniquisque probaverimus.

[40] Probavit certe totus Ordo Fratrum B. Mariæ de monte Carmelo, [quod qui nequit vel non vult capere,] & tamquam beneficium æterna gratitudine dignum extulit; sed quid aut quare probarent, non æque omnes intellexerunt. Nam qui nostros in Martio & Aprili de sui Ordinis Sanctis Commentarios, quatenus præjudicatis opinationibus suis minus favebant, suscepit exagitandos Triumphator ante victoriam, capere non potest, quomodo ad VI Martii daturi Vitam S. Cyrilli Prioris in Carmelo tertii, ut erat a Palæonydoro & Bostio edita, non sine scrupulo id fecerimus; sed lectorem monuerimus, quod quando vixerunt auctores isti (vixerunt autem in confiniis seculi XV & XVI) effluxerant anni circiter trecenti a temporibus illis, quibus gesta fuissent quæ de S. Cyrillo ab illis narrantur, tam præclara & illustria ut mererentur antiquorum scriptis confirmari; nihil autem tale notaverimus ad Vitam B. Petri Thomæ, a cujus obitu, qui contigit an. MCCCLXVI, usq; ad annum editionis nostræ totidem etiam anni circiter effluxere. Negat etiam se capere posse, cur enumeratis recentioribus Ordinis historicis, qui relata a Palæonydoro & Bostio ut historiam certam transcribunt, adeo ut ex ea formandas curarint pro divino Officio Lectiones, novarum narrationum curiosum lectorem ad eos remittamus; non æque laturi, si alius quispiam sub tali appellatione lectorem suum remitteret ad prædictam B. Petri Vitam, quæ ut est a nobis edita, videtur ipsi potiori jure dicenda Narratio nova. [pro responso ulteriori est minus aptus.] Non oportet tam multis annis studuisse Historiæ quam ipse Theologiæ, ut quis respondeat, ingens esse auctoritatis discrimen inter scriptores coævos & longe serius natos; quædam etiam in se ipsis tam grandia tamque illustria esse, ut eo loco ac tempore gesta cui accuratissimorum scriptorum copia suppetebat, si ab eis præterita, diu post efferantur sine teste idoneo, apud prudentem historiarum æstimatorem vel nullam vel exiguam fidem obtineant, donec invenerit quibus ea confirmet: deniq; non a tempore quo quid imprimitur, sed ab eo quo scriptum esse probatur, ipsis rebus gestis prope vel longe remoto, sumi appellationem novæ aut veteris narrationis. Et hȩc ignorans, laudatur ut Historicus profundißimus, Solidus, Solers, Accuratus, non nisi veritate triumphante Triumphans. O judicia!

[Catalogi Pars 5]

XVI MARCUS.

[41] Hadriani Imperatoris anno XIX Christi CXXXV, Pompejano Luperco & L. Iunio Attico Aciliano Cossulibus Hierosolymæ primus ex Gentibus constituitur Marcus, [Marcus ab an. 135 ad 156] cessantibus post eos qui ex Circumcisione fuerant, & sedit usque ad Consulatum Silvani & Augurini, id est usque ad annum Christi CLVI. Hic sub Antonino Imperatore obiisse dicitur apud Eusebiū, Usuardum, Adonem, secutis reliquis cum hodierno Romano, ornaturque a jam dictis Martyrologis titulo clarißimi & doctißimi viri, ad diem ejus Natalem, qui ponitur XXII Octobris. Errant autem & ipsi & alii post eos, dum scribunt, quod non multo post Ordinationem suam Martyrii meruit palmam: nam ab Hieronymo dantur anni XXI, qui a Nicephoro aliisque anni ut minimum VIII numerantur.

Theodoricus Pauli sic loquitur: Cœpit iste S. Marcus Ecclesiam Hierosolymitanam, grandi terrore dispersam, fide & industria sua congregare & regere: quia civitas Ierusalem, in Romanorum jus conversa, [an etiam Martyr?] ritum penitusmutavit & nomen, scilicet a domitore suo Ælio Hadriano Ælia nuncupata. Sed quod de martyrio S. Marci omnes dicunt, præter Eusebium, difficilem fidem invenit; tum ob illius silentium, qui solicitissime Martyrum passiones requirens, Hieronymiano Martyrologio conscribendo materiam suppeditavit, nec tamen Hierosolymis Episcopum Marcum adscribendum suggessit; tum quia jam ante annos aliquot, publico ipsius Imperatoris edicto, cohibita fuerat persecutio Christianorum, & vix credibile est Hierosolymis pertinacius sȩvitum esse quam Romæ. Baronius Edictum istud retulit ad annum CLV, eo quod S. Telesphorum Papam & Martyrem usque huc vixisse existimaret: sed ex antiquis Pontificum Romanorum catalogis, per Consules annuos optime digestis ante Aprilem nostrum, S. Telesphorus coronatus fuit anno Christi CXXXVIII, Cæsare & Balbino Coss. Sed hæc de S. Marci martyrio accuratius examinanda erunt ad dictum ejus natalem diem.

XVII CASSIANUS.

XVIII PUBLIUS.

XIX MAXIMUS.

XX JULIANUS.

XXI GAIANUS sive GAIUS.

XXII SYMMACHUS.

XXIII GAIUS.

XXIV JULIANUS.

XXV CAPITON, sive APION.

[42] Anno Antonini Pii XIX, Christi CLVI, Plautio Silvano & Sentio Augurino Coss. [Alii 9 usq; ad an. 185 cum elogiis Theodorici,] Hierosolymorū Episcopatum decimus septimus suscepit Cassianus, aliique ex ordine relati ab Eusebio, perductique usque ad Consulatum Materni & Braduæ, qui Magistratum inierunt anno Christi CLXXXV: ita ut novem illi, quorum ultimum aliis Apionem dici, ait Georgius, annos non plures quam triginta inter se partiantur. Theodoricus Pauli, [Cassianus, Publius, Maximus,] Cassium seu Cassianum feliciter migravisse significat: Publium laudat, ut plenum virtutum, nullo utriq; addito mortis aut cultus die. Sequitur apud eum Maximus Sanctus, Doctor Euangelicus, qui rexit post Publium Ecclesiam suam doctrinis & salubribus institutis: quique suo tempore maximis persecutionibus Iudæam quatientibus martyrio vitam sinivit. Videtur indicari persecutio mota in Asia, quam Hieronymus quartam numerat, anno VII. M. Antonini Veri & L. Aurelii Commodi Imperatorum, Christi CLXVI; cujus etiam persecutionis anno III passus est S. Polycarpus, Episcopus Smyrnæ, die XXVI Januarii. Utinam de Maximo æque certo & ex æque antiquis monumentis constaret! Constaret autem, puto, per Eusebium vel Hieronymianum Martyrologium, si verum foret quod hic asseritur.

[43] Julianus Sanctus, præfuit fructuose Ecclesiæ suæ, præbens se omnibus normam & exemplar omnium virtutum. [Iulianus,] Tandem administrato Sacerdotio Hierosolymitanæ Ecclesiæ, civis regni cælestis, intravit nuptias Agni Paschalis VII die Aprilis. Nihil de eo Florarium, neque nobis ad dictum diem quidquam occurrit, ratione cujus eum vel inter Prætermissos poneremus. Fuit alioqui Pascha celebratum die VII Aprilis, ipso quo persecutio suscitata dicitur anno CLXVI. MS. Rulæi Episcopum hunc nominat Julium.

[44] [Gajanus,] Gaius sive Gaianus, Doctor egregius rexit Ecclesiamfeliciter. Iste S. Gaius primus celebravit Quadragesimam & Pascha more Christianorum. Qui post multorum Gentilium conversionem migravit ad Christum, cujus festum colitur XI die Iunii. Refertur hoc die etiam in Florario. Sed nec hujus nomen alibi reperimus relatum inter Sanctos. Quod additur de ritu celebrandi Paschatis eo spectat, quod teste Eusebio lib. 5 cap. 23, Omnes per Asiam (scilicet Minorem) Ecclesiæ, vetusta quadam traditione nixæ, quarta decima luna salutaris Paschæ festum diem celebrandum esse censebant, quo die præscriptum erat Iudæis, ut Agnum immolarent: eaque omnino luna, in quemcumque demum diem septimanæ incidisset, finem jejuniis imponendum esse statuebant: cum tamen reliquæ totius orbis Ecclesiæ alio more uterentur, ut scilicet non alio quam Resurrectionis Dominicæ die jejunia solvi liceat. Synodi ob id cœtusque Episcoporum convenere: atque omnes uno consensu Ecclesiasticam Regulam universis fidelibus per epistolas tradiderunt, ne videlicet ullo alio quam Dominico die mysterium Resurrectionis Domini unquam celebretur, utque eo dumtaxat die Paschalium jejuniorum terminum observemus. Exstat, inquit Eusebius, etiamnum Epistola Sacerdotum, qui tunc, id est anno Christi CXCVIII, in Palæstina congregati sunt: quibus præsidebant Theophilus CæsareæPalæstinæ & Narcissus Hierosolymorum Episcopus. Est quidem satis verosimile, quod Judaicus mos retentus Hierosolymis fuerit, sub Episcopis primis quindecim, utpote Judæis & habentibus Ecclesiam ex ea potissimum gente constantem: sed quod subeuntibus in eorum locum aliis, a jugo Legis Mosaicæ conditione nativitatis suæ solutis, adhuc per XXX annos continuatus fuerit ritus Judaicus, certiori eget probatione; maxime cum Romanis, Judæos prorsus exclusos volentibus, non potuerit non vehementer displicuisse ejusmodi memoria Iudaismi.

[45] Julianus II, alio nomine Symmachus, sancto Gaio in administratione Hierosolymitanæ ecclesiæ subrogatus, præfuit tempore validæ persecutionis Ecclesiæ Catholicæ. [Symmachus,] Et licet Ecclesia Hierosolymitana virgo fuerit, quia nondum adulterini verbi subreptione corrupta: tamen quia pullulaverant hæreses in multis Ecclesiis, iste S. Iulianus cum multis aliis Episcopis & Doctoribus restitit, easque a sua Ecclesia eliminavit. Tandem plenus virtutibus migravit ad Christum. Ad persecutionem quod attinet, ea videtur continuata saltem usque in annum decimum Antonini, quando Melito Sardiensis in Asia Episcopus Imperatori Apologeticum tradidit pro Christianis: qui illa vexatione soluti, mox exerceri cœperunt a Montanistis, Cataphrygas dictis, Encratitis a Tatiano subnatis, & discipulis Bardesanis cujusdam auctoris alterius hæresis, uti ad annum XI ac XII prædicti Imperatoris scribit Eusebius. Verum ex eodem vidimus virginitatis testimonium, ab Hegesippo Ecclesiæ Hierosolymitanæ datum, non se extendere ultra ætatem Iusti III Episcopi.

[46] Gaius II Pontificatum tenuit in Ierusalem post S. Iulianum: cujus eruditione & gratia, [Gajus;] quam habebat in verbo Dei, fruebantur non ii solum populi quos regendos susceperat, sed & procul positi, quo per Epistolas, aliquando per seipsum ad fidem perduxerat & confortaverat, & ad Euangelii credulitatem florentißime animando invitabat. Tandem feliciter quievit. At contra est, quod neque epistolarum ejusmodi ulla sit mentio apud Hieronymum & similes scriptorum Ecclesiasticorum nomenclatores, nec appareat unde earum certa notitia potuerit post tot secula venisse ad auctorem elogiorum.

[47] Julianus III succedens, Ecclesiæ gubernacula & moderamina suscepit. [Iulianus alter,] Istius sancto labore & industria redivivus calor fidei per Iudæam reparatus, dilatabatur per omnem regionem. Tandem quievit. Georgius Syncellus atque Nicephorus Patriarcha CP. huic Juliano sufficiunt XXV loco Eliam, qui duobus annis sederit: sed non apparet unde eum, Eusebio & Epiphanio ignoratum, tanto post accipere secure potuerint, & numerum illo interjecto augere, maxime cum Eusebius lib. 5 Hist. cap. 12 adnumerans nomina Episcoporum a Marco ad Narcissum, qui continuo succeßionis ordine tricesimus ab Apostolis fuit, alleget series Episcoporum, quæ in illius Ecclesiæ Archivis servantur, uti vocem ἀυτόθι, illic, interpretatur Henricus Valesius.

[48] [Capito] Capito vigesimus quintus Patriarcha ordinatus, velut Lucifer splendidus enituit, quippe maximis virtutibus & optimis divinis studiis præditus, quibus ad meliorem profectum Ecclesiæ suæ populus aleretur; & rectæ fidei insignia edocuit. Erat enim solicitus erga curam plebis suæ, ac se tamquam pium & religiosum patrem singulis exhibuit. Demum consummato cursu vitæ suæ, gloriose deceßit ab hac vita. Non habeo quibus hæc affirmem vel infirmem, suntque ejusmodi ut cuivis Episcopo Sancto conveniant. Excellit in talibus elogiis multiplici phrasi concinnandis Martyrologii Gallicani auctor Andreas Saussayus, ista in primo flore ætatis commentus; quæ ut insigniter aures & librum implent, ita vacuum a scientia lectorem auditoremque dimittunt, & propterea merito contemnuntur ut hominis, suo & alieno otio abutentis. Ætate maturiori solidius idem auctor scripsit, dimissa cura sui illius Martyrologii illustrandi annotationibus, ad indicandos fontes & veritatem assertorum suorum probandam promissis. Quia se videbat eas non posse absque multiplici retractatione sic scribere, ut satisfaceret viris eruditis cordatisque, quorum dubitationibus objectionibusque pulsabatur undique, sæpe etiam convincebatur multa temere imperiteque congessisse. Nolim hoc sinistro alicui affectui imputari, sed ut necessario monendum pro nonnullis, qui Gallicanum istud Martyrologium suspiciunt, velut opus totius Nationis consensu elaboratum, cum displiceat pluribus in ipsa Gallia, æque ac Hispanicum Tamay in Hispania.

XXVI MAXIMUS.

XXVII ANTONINUS.

XXVIII VALENS.

XXIX DOLICHIANUS.

XXX NARCISSUS.

XXXI DIUS.

XXXII GERMANION.

XXXIII GORDIUS.

ITERUM NARCISSUS.

[49] Anno Commodi Imperatoris VI, Christi CLXXXV Triario Materno & M. Atilio Bradua Coss. Hierosolymorum Episcopus vigesimus sextus constituitur Maximus, [Ab an. 185 per annos 80 Episcopi octo,] cui alii prænominati octo ex ordine successerunt, Sedemque tenuerunt per annos circiter octoginta: Et tantis, inquit Hieronymus in Chronico, constitutis Episcopis, non potuimus discernere tempora singulorum, eo quod in præsentem diem Episcopatus eorum anni minime servarentur. Non possumus igitur Catalogis Georgii & Nicephori credere, suum cuique tempus definientibus; sed neque Epiphanio, juxta quem Julianus ad undecimum annum Antonini Pii pervenit, qui esset annus Christi CXLIX, Caius ad octavum annum Veri, Christi CLXVIII; Maximus ad annum decimum sextum Veri, Christi CLXXVI, Dolichianus ad Commodum usque, id est ad annum Christi CLXXX, Dius usque ad Severum, id est usque ad annum Christi CXCIII; Gordius usque ad Antoninum, scilicet Caracallam seu Christi annum CCXI; Narcissus idem qui supra iterum usque ad Alexandrum Mammeæ filium, qui regnare cœpit anno Christi CCXXII. Eusebius enim, tanto proximior & loco & tempore, secundum Narcissi Episcopatum finit in anno secundo Antonini Caracallæ prænominato. Rulæi Catalogus, omisso secundo Narcissi Episcopatu, Gordio immediate subjungit Alexandrum. Georgius Syncellus Narcisci ejusdem primum Episcopatum præponit Dolichiano: & pro Gordio nominat Sardianum. Rulæi MS. tacet de reditu Narcisci ad Episcopatum, & sic in recensendis deinceps Episcopis uno numero destituitur; sicut Georgius & Nicephorus, propter Eliam loco XXV insertum, uno numero abundat. Atque hæc de ordine Catalogorum. Quod ad elogia attinet, ea apud Theodoricum Pauli sunt ut sequitur.

[50] S. Maximus II, vir doctus & multum devotus, succedens tempore persecutionis, [Ex Theodorico Elogia S. Maximi,] ordinatur Patriarcha anno Domini CLXXXIV. Erat namque sanctus & tam potens in verbo & doctrina validusque in disputationibus, ut plurimos etiam nobiles viros præter populares habuerit sectatores. Nam erat zelo divino & fervore spiritus plenus: quique easdem quas Apostoli tradiderunt prædicationes divinæ fidei, integras illibatasque custodivit & suis servare præcepit. Demum post ærumnas præsentis vitæ, delicias supernorū spirituum pro merito vitæ lætus recepit. In Florario ad diem XXX Aprilis, legitur nomen alicujus Maximi Hierosolymorum Episcopi, nescio an hujus an alterius posterioris, qui in hodierno Romano ponitur ad V Maji, cum glorioso titulo Confessoris, qualis revera fuit, sub Maximino causa fidei relegatus. Tale autem nihil de hoc dicitur, sed nec persecutio ulla fuit, cum hic Maximus Episcopatum suscepit, ac ne multis quidem annis post, usque ad annum X Pertinacis, Christi CCIII, quando persecutione inter Christianos facta, Leonides Originis pater gloriosa martyrii morte transfertur, uti post Eusebium scribit Hieronymus, Persecutionem quintam exordiens numerare.

[51] Antonius succedens rexit eamdem Ecclesiam in omni puritate vitæ: erat enim ornatus sacris virtutibus, similiter & miraculorum gratia, [Antonini,] quæ sibi a Domino Iesu Christo concessa fuerat: & sic ministerio suo feliciter completo quievit in Domino.

[52] [Valentis,] Valens succedens in Patriarchatu, rexit Ecclesiam egregie, edocens subditos suos Euangelicis cohortationibus in fide persistere, & vitare hæreticorum contagia, atque Euangelica instituta antiquitus tradita a Patribus custodire & servare, & a vera fide nullatenus declinare. Post hæc migravit.

[53] [Dolichiani;] Dolichianus Valenti succedens, rexit fructuose: quo tempore (maximis persecutionibus Ierusalem & Iudæam quatientibus, per Præfectum Romanorum) constanter animavit gregem sibi commissum in fide stare, & virtutes sequi: deinde anno Domini CXCVI requievit in Domino.

[54] [Narcissi] Narcissus Magnus, trigesimus Patriarcha præfuit Ecclesiæ suæ, tempore Caracallæ Antonini: ordinatus fuit anno Domini CXCVII, rexit eam in omni patientia & virtute… Diffamatus injustißime subterfugit Ecclesiæ multitudinem, & in desertis locis atque agellis secretioribus delituit annis plurimis. Cum vero ita se abdidisset, ut ubinam degeret nullus agnosceret, necessarium visumest Episcopis vicinarum Ecclesiarum, ut alium pro ipso ordinarent. Electus est ergo sequens S. Dius.

[55] [Dii,] Dius, loco S. Narcisci ordinatus præfuit in omni sanctitate: non enim confidebat in ornatu sermonis nec in suasoriis humanæ sapientiæ verbis, sed in humilitate spiritus & sinceritate conscientiæ: sed parvo tempore præfuit. Tandem post insignia virtutum plenus virtuosis operibus quievit in Christo.

[56] [Germanionis,] Germanion sive Germanus succedens, rexit ecclesiam insigniter: erat enim rectæ fidei Episcopus & zelator Euangelii, prædicans dogmata divinitus inspirata: Tandem quievit.

[57] [Gordii,] Gordius, vir potens in miraculorum opere & sermone doctrinæ, concorditer constitutus est: tandem migravit de seculo nequam.

[58] [& iterum Narcissi,] Narcissus Magnus, trigesimus Patriarcha, qui & superius, post obitum felicem Gordii gloriosi Patriarchæ, cum Episcopi circumjacentes Hierosolymis convenissent ad ordinandum aliquem virum tanto Sacerdotio dignum; ecce subito veluti redivivus cæloque redditus ex improviso apparuit S. Narcissus. De cujus adventu ingens latitia facta est per totam sanctam civitatem, tam in Clero quam in populo: statimque rursum a Fratribus ad præsidendum Ecclesiæ rogatur. Igitur præfuit iterum suæsanctæ Ecclesiæ, multis annis, docens & suadens de regno Dei omnibus suis. Tandem senex & plenus dierum, de terra ad cælum, ex hominibus ad Angelos, de miseria & ærumna ad perpetuam lætitiam migravit anno Domini CCXIV, XXIX die Octobris.

[59] Florarium MS. retulit memoriam S. Dii Episcopi Hierosolymorum ad XI Januarii, ubi est a nobis inter prætermissos relatus. Narcissus a Græcis commemoratur VII Augusti: sed Latini, auctoribus Usuardo & Adone, dictum XXIX Octobris ei assignarunt. Et vero dignus erat, cujus, licet dies natalis ignoraretur, memoriam tamen annue faceret Ecclesia, propter virtutes & miracula fuse relata ab Eusebio lib. 6 cap. 8 & 9, quæ loca præ oculis habuit Theodoricus, annos Domini de suo calculo addens, nec multum extra viam procurrens.

XXXIV ALEXANDER MARTYR.

[60] [Anno 212 ordinatus, colitur Martyr,] Antonini Caracallæ anno II, Christi CCXII, M. Pompeio Aspro & P. Aspro Coss. Hierosolymorum Episcopus constitutus est Alexander, viventi, sed nimium seni Narcisso adjunctus: de quo legi potest Eusebii hist. lib. 6 cap. 9, 19, 20, & 39, ubi denique dicitur quod in persecutione Decii, post præclaram atque illustrem Christianæ fidei confeßionem, in Præsidiali judicio editam, tandem in custodia animam exhalavit, quod & confirmatur ultimo illius libri Capite, ex epistola S. Dionysii Episcopi Alexandrini. Dignus profecto his fuit, quem Ecclesia susciperet annuo cultu venerandū: [a Latinis & Græcis.] quod faciunt Latini XVIII Martii, quando prolixe de eo egimus. Græci idem faciunt XVI Maji & XXII Decembris, priori tamen die sine ullo elogio: nam quod in Ambrosiano MS. legitur, etsi nomen Alexandri præferat; est revera Macarii, qui Nicænæ Synodo præsens Arium damnavit, & loca sacra exornavit ecclesiis. Obiit Alexander in persecutione septima anno Christi non CCLIX (uti per typothetæ errorem habetur in opere nostro ad marginem) sed CCXLIX. Similis error Theodorico obrepsit, scribenti elogium ejus, quod hic referre nihil attinet, & melius integriusque habetur ex Eusebio) sic finiens, Martyrizatus fuit anno Domini CCLIII, in feria VI die XVIII Martii, postquam XXXIX annis præsedisset Ecclesiæ Hierosolymitanæ. Nempe Narcissum dixerat anno CCXIV obiisse: a cujus morte qui annos solum XV XVI vel XVIII relinquunt Alexandro, Nicephorus, Georgius & MS. Rulæi, debent ipsum Narcissum in vivis retinere usque ad annum circiter CCXXXII. Ceterum non anno CCXLIX habente litteram Dominicalem G, sed anno CCLIII habente litteram B, dies XVIII Martii concurrit cum feria VI hebdomadæ, ut hac saltem parte inveniatur auctor fuisse accuratus.

XXXV MAZABANES.

[61] Imperante Decio, ipsoque & Annio Grato Coss. Christi vero anno CCL, [Sedit ab an. 250] Alexandro Hierosolymorum Episcopo apud Cæsaream Palæstinæ ob martyrium intersecto, Mazabanes Episcopus constituitur, ut ait Hieronymus in Chronico, unde suppletur defectus Græci contextus Eusebiani. MS. Rulæi Flavium appellat, & XXV annos ejus Episcopatui tribuit, aliis solum XXI ponentibus: Hieronymus vero etiam plures requirit, utpote successorem ei dans anno CCLXVI. Ceterum quia Hieronymus dicit, quod Alexandro apud Cæsaream interfecto, & Antiochiæ Babyla, Mazabanes & Fabius Episcopi constituuntur; prout in magis integro Eusebii Chronico verosimiliter legerat: hinc puto Rulæano scriptori obrepsisse, ut pro Mazabane, Flabium scriberet. Mihi certe agenti de S. Cyrillo ad XVIII Martii num. 25 obrepsit, ut, non unum, [distinguendus a Flavio Antiocheno,] sed duos unius Sedis Hierosolymitanæ successive Episcopos Mazabanem & Fabium, aliis catalogis ignotum, scriberem: quod ibi corrigi velim, & Fabium Antiochenis relinqui. Theodoricus in Chronico vocat virum sanctum & per omnia laudabilem, qui rexit ecclesiam suam in omni patientia & doctrina sana, dumque eam in pace gubernabat, tandem feliciter in Christo quievit Nonis Iunii, quando etiam inscribitur nomen ejus Florario Sanctorum. Sed credibile est quod persecutio, a Valeriano Imperatore contra Christianos mota, quæ S. Cyprianum in Africa coronavit anno CCLVI, etiam Hierosolymitanæ Ecclesiæ pacem turbarit. Non tamen diuturna persecutio fuit: quia tyranno in Persidem abducto, Imperii socius Gallienus pacem reddidit Christianis.

XXXVI HYMENÆUS

[62] Anno XIII Gallieni, ipso VII & Sabinillo Coss. Hierosolymorum Episcopatum tenet Hymenæus, teste Hieronymo (nam hic, [Sedit ab anno 166 ad 198.] ut in prioribus, Eusebii Græcus textus nos destituit) qui si ab anno CCLXVI sedit usque ad CCXCVIII, quando successorem ejus idem Hieronymus nominat, necesse est ut sederit annis XXIII, sicuti recte habet Nicephorus, aliis decennium male omittentibus. Atque in hoc Episcopo finit Epiphanius suum Episcoporum Hierosolymitanorum Catalogum, perductum usque ad Aurelianum & Probum Imperatores, id est ad annum Christi CCLXVI, & scriptum anno CCCLXXVII, annis quinquaginta post Eusebium, idque in Cypro ubi erat Episcopus, cum hic scriberet Cæsareæ in Palæstina. Theodoricus bene dicit, quod sedit tempore maximæ persecutionis, & verosimiliter addit, quod tandē plenus virtutibus cælos ascendit æternaliter victurus cum Christo. Sane vivente eo persecutio excitata fuit a Diocletiano, mox atque Imperii collegam sumpsit Maximianum, & anno ejus XI, qui fuit Christi CCXCV, magis exarsit: seipsos tamen visi sunt vicisse tyranni anno CCCIII. Verum non hanc persecutionem intellexerit Theodoricus, utpote ultimum Hymenæi annum faciens quem ex Hieronymo scimus fuisse secundum; adeo ut appareat quod ejus Episcopatum ad Decianam persecutionem retulerit.

XXXVII ZABDAS.

[63] Anno Diocletiani XIV, Christi CCXCVIII Ecclesiæ Hierosolymorum trigesimus septimus Episcopus, [Ab an. 198,] ordinatur Zabdas. Ita Hieronymus in Chronico, rectissime supputans numerum: nec enim propter resumptam a Narcisso Sedem suam multiplicandus est numerus Episcoporum, sic ut idem Narcissus nominetur trigesimus & trigesimus quartus, sicuti fecisse videtur Eusebius, eo suo facto occasionem præbens Nicephoro duos Narcissos ex uno faciendi, atque posteriori loco scribendi Νάρκισσος δεύτερος, pro quo scribi debuisset τὸ δεύτερον secunda vice. Idem Nicephorus non recte dat Zabdæ annos X: melius MS. Rulæi, ubi IV notantur ex mente Hieronymi, & (ut credo) etiam Eusebii, licet in Græco textu id modo non appareat.

[64] In MS. Florario ad VI Maji habetur Memoria Zabdæ Hierosolymorum Episcopi, & adduntur verba de Thebæis, a nobis ad istum diem inter prætermissos relata: eademque paulo auctiora sic habet Theodoricus: Hic S. Mauritium Ducem, [cui male tribuitur conversio Thebæorū,] cum nobili sua Legione militum, convertit & baptizatum in fide confortavit, atque ad militandum contra Paganos, non Christianos, jussu Imperatoris, informatos remisit. Qui postquamrexit XXX annis in omni bonitate & patientia, refertus multis meritis, migravit ad Christum, anno Domini CCXCVII: quomodo scilicet antea scripserat, quod Hymenæus cælos ascendit anno Domini CCLXVIII. Quod autem ad Thebæos attinet, certum est, eos ex Asia in Europam accersitos ad conficiendum Maximiano Duce bellum Bagaudicum, quodque is de eo confecto triumphum egit anno CCLXXXVI die I Aprilis. Oportet ergo ut reditus ejus e Gallia, & Sanctorum Martyrium die XXII Septembris apud Agaunum, contigerit anno præcedenti; multoque citius ipsi Christianæ religionis ritum Orientali traditione a Hierosolymitano Episcopo exceperint, in Actis per Eucherium Episcopum Lugdunensem scriptis non nominato, uti verosimile est nec nominatum fuisse Romanæ urbis Pontificem, apud quem confirmaverunt eamdem Christianitatis fidem quam acceperant. Sed postquam aliquis Marcellini Papæ nomen istic infarsit, consequens visum est ut Hierosolymitanus Episcopus fuerit Zabdas, in calculo Theodorici, juxta Chronicon Eusebianum Hieronymi. Hymenæo igitur, decessori immediato Zabdæ, videtur ea laus deberi.

XXXVIII HERMON.

[65] Anno Diocletiani XVIII Ecclesiæ Hierosolymitanæ vigesimus octavus præfuit Hermon, [Ab an. 302] ut habet Hieronymus, adeoque sedere cœpit ut minimum anno Christi CCCII: & sic initia ejus inciderunt in summum furiosissimæ persecutionis æstum, a quo mirum fuit potuisse servari, cum Ecclesiarum Præsules penitus abolendos potissimum intenderet tyrannorum diligentia. Laudatur igitur a Theodorico, non solum quod rexit Ecclesiam multum sapienter, verum etiam quod adveniente persecutione Catholicæ Ecclesiæ, Apostolicam quam susceperat Cathedram illibatam conservavit. Sed male additur, anno Domini CCCI carne solutus, conjunctus est gaudiis Supernorum: cum successor ejus a S. Hieronymo referatur ad annum VIII Constantini, Christi CCCXIV. Ut vere Georgius Syncellus, finiens in Diocletiano suam Chronographiam, quam Theophanes continuandam excepit, ingredienti in Sedem suam Hermoni dederit annos XII, pro quibus Nicephorus & membrana Rulæi perperam habent solum annos IX.

PARERGON V
De Episcopis Apostolicis, ab Hermone in Tauroscythiam missis, & Hispanicis figmentis inde natis.

[66] Hermonis Episcopi insignem memoriam continent Menȩa Græcorum ad VII Martii, ubi eamdem illustravimus commentario & notis. Historia ipsa sic incipit. Anno sexto decimo Imperii Diocletiani (fuit is annus Christi CCC) cum Hermon sanctißimus Hierosolymorum Pontifex ad varias gentes Episcopos ablegasset, [Horum historia in Menæis] qui Apostolico more verbum Dei prædicarent & Christum annuntiarent; mißi quoque ab eo sunt in Tauroscythicam regionem Deiferi Patres nostri, Ephræm quidem in Scythiam, Basileus vero Chersonem… Dein rursus post Basilei mortem, Eugenius, Agathodorus, Elpidius appulsi sunt Chersonem, & mißi ut salutem iis annuntiarent. In hos quoque impii insurrexerunt, ac vinctos crudelißimeque verberatos mactarunt, anno uno post cædem SS. Basilei & Ephræm. Secutus eodem est post annos plures missus Hierosolymis Ætherius Episcopus, qui ecclesia bene istic constituta, cum auxilio Constantini Magni, dum Byzantium rursus proficiscitur gratias acturus Imperatori, oppressus ab impiis, in Danaprin projectus, martyrii cursum peregit VI Martii. Missa deinde ad magnum Constantinum legatione Capitonē Episcopum acceperunt. Hæc summa Historiæ, non compendio paucarum linearū, ut passim aliæ in Menæis, sed integre per duas columnas relatæ; [& officium a S. Iosepho Hymnogr. compositum.] stylo simplici & perquā accurato, prout videre est in nostro Martio; cui ad majorem auctoritatem addi possit, quod totum illius diei Officium de ipsis, Canonemque acrostichum historiæ consonum, ordinaverit ac composuerit S. Josephus Hymnographus. Quod addo, ne quis forte in Menæis parum versatus, scandalum accipiat ex verbis Bollandi nostri, in Præfatione generali profitentis, suspecta initio sibi fuisse Menæa, ne Schismaticos habeant admixtos veris Sanctis. Hoc enim ille de recentioribus inter Menæa occurrentibus nec aliunde notis dicit; minime autem de antiquis, quales sunt isti Chersonis Apostoli, quorum hactenus cultus celeberrimus etiam apud Moscos perseverat.

[67] [Memoria loci obscuvata a Sirleto,] Interim fuerunt illi prorsus ignoti Latinis, usque dum Guilielmus Sirletus postea Cardinalis, ex Menæis prædictis quamdam Græci Menologii ideam opera satis levi concepit; quam tamen manuscriptam nactus Cæsar Baronius, Cardinalis postea etiam ipse tanti fecit, ut Martyrologium Romanum recogniturus atque aucturus, præcipuam fere auctarii materiam inde acceperit. Ergo quia Sirletus, præcipiti nimis calamo dies Sanctosque confundens in Martio, diem etiam quintum sextumq; transiliens sub nota diei quartæ sic scripserat. Eodem die Sanctorum Martyrum & Pontificum apud Chersonem Basilii, Eugenii, Agathodori, Elpidii, Ætherii, Capitonis & Ephrem; nihil amplius de iis sciens Baronius, mutata leviter phrasi scripsit, Apud Chersonesum paßio Sanctorum Episcoporum Basilii &c; addiditque nomina Nestoris & Arcadii, [& postea a Baronio,] fortassis in ecgrapho illo suo per amanuensis socordiam prioribus juncta, cum alioqui satis distinxerit Sirletus septem priores, ut Martyres Chersone; posteriores duos, ut Episcopos Trimithuntiorum in Cypro, in pace defunctorum. Hæc si in Martio nostro fuse deducta dignatus fuisset legere Triumphator noster, non explosisset ut futilia, neque voluisset iis præferre Dextrini Chronici novitium fabricatorem, qui Chersonnesi nomen a Baronio usurpatum, [Hinc a Pseudo dentro translata in Hispaniam.] ambiguum esse videns inter regionem Tauricæ & urbem antiquam Hispaniæ, nec aliam notam temporis additam; impune futurum sibi, neque detegi posse mendacium credidit, quo omnes novem transcriberet Hispaniæ tamquam S. Jacobi Apostoli discipulos, qui singuli deinde singulos in ea Episcopatus erexerint, & Toletanum imprimis Elpidius. Quod si etiam Februarium, Martium, Aprilem pervolvisset, invenisset ad singulos pœne dies de istiusmodi turpissimis plagiis convictum Pseudo-dexterum ejusque sequaces, pari fide confictos; Neque magni fecisset quod adhuc aliqui in Hispania, ut veros & antiquos auctores tueantur, quos non solum exteri passim omnes, sed multi etjam Hispani eruditiores nunc abjiciunt.

[68] [Is a Bollādo primum timide,] Necdum falsitas adeo explorata erat, quando Præfationem generalem ante Januarium scripsit Bollandus, inter Syrtes, quas velis remisque evitatas in suo Opere cupiebat, tertiam nominans Chronicon Dextri & Luitprandi Adversaria, non ita pridem tunc edita. Itaque, Hispanis ea tunc passim defendentibus, primis illius mensis diebus eorum ipse auctoritatem secutus est, sed futurus deinceps cautior, protestari maluit, quod istorum scriptorum gratia nollet descendere in certamen cum bellicosa gente, nec etiam eorum auctoritate temere niti, præsertim si alii melioris notæ scriptores refragarentur. Ast in Februario, jam securior de sensu plurium eadem in gente eruditorum virorum, [deinde liberius reprobatus,] deque universali Galliæ totius abnutu, fidentius protulit Cap. 4 Præfationis judicium suum de Dexiri, Maximi, Luitprandi, Iuliani Chronicis Hispaniensibus; deditque rationes, cordato cuivis homini suffecturas, cur ea magnis illis auctoribus adscripta falso esse arbitraretur. Ut autem hanc initio operis formidatam sibi Syrtem paulatim didicit usu frequentique prætervectu contemnere; sic & alias duas ibidem propositas non ita nobis cavendas censebat, quin eas quoque auderemus tentare, cum exploratior esset fundus. Interim, sicuti post agnitam Carmeliticorum monumentorum incertitudinem pœnitentia ductus, quod persuaderi sibi sivisset, ut ad V Januarii imprimi sineret ex illis sumptam S. Telesphori Papæ vitam, manum deinceps ab ejusdem Ordinis rebus abstinuit, easque totas socio Henschenio dimisit, haud paulo cautius eas tractaturo; sic & in Hispanicis istis fecit, vehementerque probavit ab socio detegi recurrentes identidem evidentium imposturarum convictiones: [tandem totus fictus apparuit,] quarum frequentia certissimos nos reddidit, ea Chronica, non solum multipliciter vitiata esse & interpolata (quod ipsi quoque eorum patroni Bivarius atque Tamayus plus vice simplici dolent & fatentur) sed integre conficta ab homine phantastico, qui de externorum judiciis nihil solicitus, speraverit Hispanicæ nationi facile se impositurum commentis suis, per quæ tantus virorum illustrium & antiquorum Sanctorum numerus in Hispaniam adduceretur, & grande robur accederet traditioni de adventu S. Jacobi ad eas partes, deque aliis multis rebus vulgo gratis, atque imprimis sententiæ piæ de Immaculata Virginis Conceptione.

[69] [post inquisitionem factam Fuldæ,] Sed frustra fuit. Cum enim illa se habuisse diceret ex nostri Fuldensis Collegii in Germania manuscriptis; prudentiores quidam Hispani, certi non ita facile fidem habere tot tantisque novitatibus in Historiam suam ecclesiasticam inducendis, identidem recurrerunt per litteras Fuldam: idem autem responsum semper referentes, nihil simile ibi visum vel auditum fuisse umquam, dederunt operam ut in Hispania colligerentur fragmenta, ex prætenso Fuldensis Codicis apographo sparsa per manus variorum, eaque conferrent, tum inter se, tum cum Historia Toletana scripta ab ejus manu, qui ad se missum primum ecgraphum dixerat, aliisque persuaserat verum esse, & ad singulos pœne passus eo usus erat. Ea historia, pluribus tomis MSS. digesta, post mortem auctoris, [& inspectas schedas auctoris chirographas.] una cum aliis auctoris chartis venerat in manus Comitis de Mora, atque hoc defuncto translata erat in Bibliothecam Comitis de Villa-umbrosa; uti docet laudatus in primo Parergo Excellentissimus Marchio, lectorem suum alloquens ante Discursum historicum pro Patronatu Segoviensi S. Fructuosi, contra suppositionem S. Hierothei in Cathedram illam, ex pratensa Dexteri auctoritate, impressum Cæsaraugustæ anno 1666. Idem deinde ipsum illud argumentum in majus opus extendit, cujus jam primam partem habemus excusam anno 1671, secundum cupidissime expectamus. Titulus operis est, Dissertationes Ecclesiasticæ pro honore antiquorum Tutelarium contra fictiones hodiernas, ubi Dissertatio III continet examen novi Dexteri, fictionem ejus, & enormes disproportiones, modumque adhibitum ad conciliandum ei auctoritatem & fidem. Hanc legat qui volet, nec enim nunc vacat Latine reddere: & jam alibi, scilicet ante Vitam S. Isidori Agricolæ XV Maji, exhibuimus fraudem, in Chronico Juliani Petri fabricando usurpatam, & eodem prorsus modo detectam.

[70] Simili successu, quo Dexteri & Juliani figulus, usus est Fr. Gregorius de Argaiz monachus Benedictinus, tribus grandibus libris, [Quomodo detecta est etiā fabrica Auberti Hispalen.] sub titulo Populatio Ecclesiastica in Hispania & notitia primorum ejus decorum, inventa in scriptis Gregorii Episcopi Granatensis & Chronico Auberti Benedictini, editis Madriti an. 1667, 8, & 9: quibus hoc agit, ut prioribus illis fictionibus fidem conciliet, & novis de sui Benedictini Ordinis apud Hispanos antiquitate figmentis addat auctoritatem. Vix enim prodierant libri, cum viri eruditi, venerunt in cognitionem modi, quo etiam ista fuerunt consarcinata, declarante eum certissima fide Don Petro Ferdinandez de Pulgar Canonico Pœnitentiario Ecclesiæ Palentinæ, per epistolam scriptam Fr. Hermenigildo a S. Paulo, in verificationem testimonii, quo sibi constare dixerat de auctore Don Antonio de Zapata Lupiano. Est ea epistola valde prolixa, sed per omnes rei gestæ gradus circumstantiasque necessarias tali cum accuratione deducta, ut in tanta articulorum signandorum copia brevior esse non potuerit, nec ad fidem etiam in judicio faciendam quidquā convincentius exoptari. Omnibus porro consideratis & expensis apparet has posteriores fictiones cum prioribus convenire in eo, [plane similis priori:] quod sicut hæ ex Bibliothecæ Fuldensis codice fideliter descriptæ, ita illæ ex San-victorina Parisiis Bibliotheca dicerentur esse originaliter acceptæ, utriusque Bibliothecæ possessoribus negantibus aliquam earum notitiam memoriamve apud se extare: item quod, sicut apographum ex Germania missum nusquam juvenitur inter ejus chartas qui accepisse se dixerat, nec ipsum is voluit aut potius non potuit umquam exhibere; sic nec illæ originales membranæ Aubertinæ, Longobardica, ut dicitur, littera scriptæ & in Hispaniam allatæ, usquam compareant: quodque ii, quibus earum aliquid ostendere se finxit Lupianus, plane diversa testentur de forma litterarum & materia chartæ. Item quod impressa collata cum extractis ipsius Lupiani manu fragmentis, aliisque documentis ac MS. ecgrapho Pulgarii, infinitis locis deprehendantur discrepare, prout allatis pluribus exemplis in epistola ista probatur; potestque hujus rei fides authentica quotidie sumi, æque ac de Dextrinis impressis, ad Villumbrosanæ bibliothecæ manuscripta collatis. Denique utrisque MSS. commune est, quod eadem qua primum scriptæ sunt manu, sed atramento diverso, ad margines atque inter lineas inveniantur correcta, mutata, interpolata, cancellata & truncata: quæ omnia evidenter demonstrant, non esse illas correctiones a librario factas ad aliud originale; sed ab eo qui originaliter composuit singula, & suum illum fœtum identidem relambens successive formavit, parum memor quid exinde communicasset cum aliis, antequam quid mutaret & suam extremam compositionem Fr. Gregorio Argaiz vulgandam daret. Hunc vero partem habuisse in fictione illa, non velim dicere, haud tamen facile potero excusare, quod tantæ consequentiæ membranas non curaverit ipse videre; cum Burgensis diœcesis, in qua Lupianus vivebat, & Madritum ubi scribebat Argaiz, non multum distent in nova veterique Castella.

[71] Hæc si comperta sic habuissent RR. PP. Carmelitæ, credo non fuissent indignati, [ut merito æqualiter a nobis rejiciantur,] quod Societatis nostræ scriptores aliquos, ad ejusmodi fraudes cavendas minus instructos, sequendos nobis non putaverimus; quodque Pseudo-Luitprandi ac Pseudo-Auberti auctoritate moveri nos non siverimus, ut crederemus, Elpidium & socios, Carmelitas fuisse, fundasseque istius Ordinis monasteria in Hispania, jam inde ab initio nascentis Ecclesiæ, ac nominatim Agalliense Toleti, ubi anno CCVIII S. Columba virgoCarmelitana obierit; anno CCC S. Leocadia, post multa tempora in carceribus detenta, animam Deo reddiderit; anno CCCXXXVIII decesserit Libiciosa Abbatissa: quibus etiam prægressisque ac subsecutis temporibus, in aliis ejusdem Hispaniæ civitatibus, monasteria & eremitoria Carmelitica extiterint, in iisque Abbates & Abbatissæ, Martyres ac Confessores, Monachi ac Sanctimoniales, tot quot in Chronico isto Auberti commemorantur. Omnia enim hæc fundamentum habent ruinosum, scilicet S. Elpidium sociosque, primo Christi sæculo, nationique Hispanæ, & Carmelitano Ordini adscriptos, contra certioris (ut ostendimus) historiæ fidem. Sed quid facias? Opinioni quæ plebis animos semel invasit (ut vir quidam eruditus ait) si religio conjuncta prætexitur, numquam desunt defensores, quia defensioni numquam deest illustris pietatis fama plebisque favor.

[Catalogi Pars 6]

XXXIX MACARIUS.

[72] Volusiano & Anniano Coss. Christi anno CCCXIV, Hierosolymorum Episcopus trigefimus nonus constituitur Macarius apud Eusebium in Chronico, [Ab an. 314 ad 333.] quod finitur cum Vicennalibus Constantini, Nicomediæ cœptis celebrari anno Christi CCCXXVII. Ejusdem Chronici continuator Hieronymus, extremum Macarii annum oblitus exprimere, ambiguitatem utcumque eximit, componendo extremum annum successoris Maximi cum XI anno Constantii. Cum enim Maximus saltem viginti annis plenis Ecclesiam rexerit, consequens est, quod Macarius ultra annum Christi CCCXXXIII non superfuerit, nisi mensibus fortasse paucis. Gesta ejus deduximus ad diem X Martii, quo est Romano Hodierno inscriptus a Baronio, dignum judicante qui ab universali Ecclesia annue commemoraretur. Mirum profecto est nec Græcos quidem illius nomen retulisse in Menæa; nec aliam omissionis hujus causam mihi possum imaginari, quam quod prævalentibus mox in Palæstina totaque Syria Arianis, neglecta fuerit memoria tam insignis, etiam in ipsa Hierosolymitana Ecclesia. Quapropter non magni facimus quod Florarii auctor ad XIII Augusti scripserit, Hierosolymis Macarii Episcopi: & diem, quem Baronius elegerat, retinendum censuimus.

[73] Gestis ejus annumerari debet, quod, ut scribit Metaphrastes in Vita S. Charitonis XXVIII Septembris, [dedicavit lauram S. Charitonis ] Lauræ ab eo conditæ ecclesiam consecraverit. Cum autem illa fuerit initium operum, quæ fecit Sanctus iste monasticam vitam exorsus, postquam latronum manus evaserat; evidens fit ipsius Metaphrastis parachronismus, statim post mortem Imperatoris Aureliani subjiciens initia Charitonis, intervallo annorum minimum quadraginta, tamquam nihil foret, intercepto. Sed (uti jam ad Ephemerides Græco-moscas significavi) Aurelianus, persecutor Christianorum in Isauria ante annum Christi CXVI, sumptus pro Imperatore synonymo, persecutore etiam ipso, fecit ut duos quoque Charitones in unum confundens Metaphrastes, tria secula in uno homine conjunxerit; & iis qui monachos in Syria credi cupiunt quam antiquissimos fuisse, facile persuaserit Serapione seniorem multo fuisse Charitonem, quem nos libentius dicemus annis post illum viginti circiter incepisse, non prius certe quam Macarius Episcopus fieret.

[74] Theodoricus Pauli gestis quoque illius accenset, quod ejus tempore S. Helena Crucem Domini invenii prope montem Calvariæ, [Theodorici circa eum errores.] cum ceteris insignibus Dominicæ Paßionis, mediante Iuda postea Patriarcha Ierusalem, quem & cum multis baptizavit vocans eum Quiriacum. Sed hanc fabulam, quamvis valde antiquam, discussimus die III Maji, qua tamen deceptum Theodoricum minus miramur. Magis enormis error est, quod elogium Macarii sic finire potuerit, Postquam compleverat cursum vitæ temporalis, incepit lætabundus arripere cum summa felicitate vitam æternalem: obiit vero Confessor anno Domini CCCXIII: sed anno præcedenti scilicet CCCXII baptizavit Iudam. Constat enim ex Hieronymi Chronico, tunc necdum sedere cœpisse Macarium; & ex Eusebio, nihil factum esse ab Helena in terra sancta, nisi post Nicænum Concilium, sub eodem Macario, ornatum sacrorum locorum Constantini Magni jussu sumptuque curante.

XL MAXIMUS II.

[75] Qvadragesimus Maximus post Macarium Hierosolymorum Episcopus, [Obiit anno 348,] inquit Hieronymus, moritur XI anno Constantii, qui fuit Christi annus CCCXLVIII. Cultus viri, alias sanctissimi, propter iniquitatem temporum neglectus, postea numquam resumptus fuit, neque de eo in Romanum hodiernum referendo cogitavit Baronius. Primus & solus quem novimus Florarii auctor ad XXX Aprilis posuit nomen Maximi Hierosolymorum Episcopi, quod de hoc potius quam de alio ejus nominis priore puto posse intelligi, sed auctoritatem certiorem requiro. MS. Rulæi Maximinum appellat, Nicephori textus Græcus Maximianum.

[56] Quomodo ejus electio processerit invenimus apud Sozomenum lib. 2 cap. 20, ubi ait: [rexit ecclesiam communiter cum S. Macario,] Ecclesiam Hierosolymitanam post Macarium Maximus suscepit. Hunc Diospolitanum Episcopum a Macario constitutum esse memorant: sed cives Hierosolymorum eum apud se detinuisse. Nam cum confeßione clarus & omni ex parte egregius esset, plebis judicio tacite designabatur, ut post obitum Macarii Episcopatum illic capesseret. Proinde cum plebs moleste ferret, eripi sibi hominem, cujus virtutem experta esset, & seditio intentaretur; commodius visum est ut Diospolitanis quidem alius eligeretur Episcopus, Maximus vero maneret Hierosolymis, & una cum Macario Episcopali munere fungeretur, & post ejus obitum Ecclesiam gubernaret. Ceterum qui res istas accurate examinarunt, affirmant ex sententia Macarii hæc acta esse & a plebe summo studio postulata. Ajunt enim pœnituisse Macarium, quod Maximum Diospoleos Episcopum ordinasset: quippe qui ordinatione celebrata cogitare cœpit, illum qui & recte de Deo sentiret, & ob confeßionem populo acceptus effet, necessario servandum fuisse ut ipsi succederet. Etenim verebatur ne se mortuo, Eusebius & Patrophilus, Ariani dogmatis fautores, occasionem nacti, aliquem ejusdem dogmatis labe infectum in Hierosolymitana Sede coliocarent. Siquidem Macario adhuc superstite res novas moliti fuerant; sed cum ab illo communione privati essent, conquiescebant.

[77] De confessione Maximi idem Sozomenus lib. 2 cap. 25 iterum meminit, [Confessionis merito claruit.] agens de Synodo apud Tyrum, in qua S. Athanasius anno CCCXXXV damnatus fuit: cum ait communiter dici, quod Paphnutius Confessor, qui judicio interfuit, apprehensa manu Maximi Hierosolymorum Episcopi, jußit ut surgeret; quasi non deceret ipsos qui Confessores essent, & qui pietatis causa oculos effossos & poplites succisos haberent, malorum hominum concilio sociari. Dubitavi equidem in Vita S. Athanasii num. 103 Tyrine an Hierosolymis factum id esset, multo autem magis utrum verosimile esset, quodimpiæ illi damnationi Maximus subscripserit, sic admonitus a Paphnutio; neque adhuc deponere dubium possum, licet Socrates lib. 2 cap. 8, causam, cur Maximus Antiochenæ Synodo postea noluerit interesse, hanc reddat, quod animo reputabat deceptum se prius fuisse, & per fraudem inductum ut depositioni Athanasii subscriberet.

[78] Atque hæc certior & omnis notitia est, quæ haberi a proximis ætati Maximi auctoribus potest, utpote non nisi seculo uno posterioribus: & præ hac considerari vix meretur elogium, quod apud Theodoricum Pauli scriptum sic legitur: [Elogium ex Theodorico.] Maximus XL Patriarcha, vir sanctus & multum devotus fuit, & exemplar beate viventium. Iste sanctißimus Maximus fuit unus Confessorum ex illis, quos Maximianus Imperator dextris oculis effoßis & sinistro poplite succiso ad metalla damnaverat, inter cetera tormenta pro fide Christi sibi illata. Tandem, baptizato Constantino Magno & extinctis abusivis Imperatoribus, non solum liber abire permissus fuit, verum etiam ad Patriarchatum sanctæ Hierosolymitanæ Ecclesiæ assumptus gloriose eam rexit. Erat enim vir bonus, simplex & innocens, per quem Christus infinitis claruit miraculis. Fuit præterea in Christi fide stabilißimus, rexitque Ecclesiam suam tempore maximæ persecutionis tyrannorum, Constantii Imperatoris Romanorum Ariana hæresi depravati, & Saporis Regis Persarum, qui ultra sedecim millia Martyrum pro Christi fide martyrio coronavit. Tandem plenus virtuosis operibus & multis miraculis clarus, obdormivit in Domino. De miraculis utinam haberetur testis antiquus! Constantii & Saporis tempora conveniunt, neque causa subest dubitandi, quin in recta fide perseveraverit usque ad exitum.

[79] Eidem autem Maximo, non successori Cyrillo, convenit, quod in hujus elogio scribit Theodoricus: Iste sanctus … fecit ecclesiam Dominici sepulcri, mediante pretio & thesauro S. Helenæ, [templa ab eo dedicata.] & ecclesias Montis Oliveti, & vallis Iosaphat, & Bethlem: ad quarum ecclesiarum dedicationem ex omni orbe conveniebant Episcopi & Sacerdotes, quos pridem ad earum dedicationem Constantinus Magnus & mater ejus Helena pie invitaverant. Eusebius in Vita Constantini lib. 3 præter ecclesiam sanctæ Resurrectionis, jussu Constantini a Macario Episcopo cœptam exstrui, a Maximo dedicatam, solas duas Bethleemiticam & Olivetanam Helenæ fundatrici adscribit: addit deinde cap. 45, quod sancta Regina, cum istic versaretur, cunctis videntibus in ecclesiam ventitabat, & sacras ædes eximiis ornamentis decorabat, nec minimarum quidem urbium sacella despiciens. Crescens tamen paulatim fama, ut solet, credi fecit aliorum plurium ædificiorum sacrorum in Syria fundatricem ipsam fuisse: quæ qui volet enumerata sigillatim videre, legat Historiam Ecclesiasticam, annis fere mille post ea tempora scriptam a Nicephoro Callisto lib. 8 cap. 30, ubi dicitur inter alia, quod ad sacrum Iordanem conversa, circa speluncam ubi olim domicilium Baptista habuit, perpulcram ædem illi erexit; aliamque ad acclivitatem montis, Eliæ Thesbitæ; atque inde Tiberiadem venit … & in singulis locis diversa Apostolis construxit templa … Idem porro in monte Thabor fecit … inde Orientem versus descendens Nazareth pervenit … & in Cana Galilææ … Ceterum in urbem sanctam reversa, in Sion amplißimum extruxit templum … quin & plures alias ecclesias in sanctis illis locis supra triginta Imperatoris mater ædificavit. Hæc Nicephorus; in tanto circuitu tamq; copiosa sacrarum ædium velut ab Helena extructarum enumeratione, non semel recordatus adeo vicini Carmeli & Elianæ in eo commorationis, aut loci in quo Propheta sacrificavit, apud Saracenos & Turcas in maxima æstimatione habiti, quorū ibi Mosqueā esse & jam olim fuisse credam Quaresmio, non item jam antea fuisse ecclesiam ædificatam ab Helena: auctorem enim laudat Nicephorum libro & capite allegatis, ubi (uti jam vidimus) tale nihil habet.

[80] Ad ordinem successionis quod attinet, neque Hieronymus, neque Nicephorus, neque alius quisquam dubitat, quin Macario immediate successerit Maximus. [Cyriacus perperam hic confictus.] Latini tamen recentiores, post receptam sub Duce Godefrido Jerusalem, volentes texere Patriarcharum seriem, inter utrumque posuere S. Quiriacum sive Cyriacum; utique nihil dubitantes de fide adhibenda ejus Legendæ, antiquissimæ simul & fabulosissimæ, nec nisi in nostro Occidente notæ. Hic licet Macario mortuo, propter meritum revelatæ Crucis, dicatur Episcopus consecratus ab Eusebio Pontifice Romano (Emissenus si nominaretur, nominaretur saltem aliquis tunc temporis vivens, cum Romanus diu ante obierit) licet, inquam, ab Eusebio Romano consecratus dicatur, in sua illa legenda Quiriacus; quia tamen idem fingitur Martyr obiisse sub Juliano Apostata, maluit Theodoricus noster, post Maximum atque Cyrillum, de quo mox, collocare Cyriacum, de eoque concludendo scribere, quod obiit anno Domini CCCLXVI quarta die Maji, neque advertit se procurrere ultra imperium Juliani ad triennium, cum tyrannus iste extinctus sit anno CCCLXIII.

XLI CYRILLUS.

[81] Anno, ut jam dictum Constantii XI, Christi CCCXLVIII, mortuo Maximo, [An 348 ab Arianis intrusus] ecclesiam Ariani invadunt, inquit Hieronymus in Chronico, quorum, non quidem errori, sed tamen communioni consentiens Cyrillus (causa forsan honesta, ut ne homo prorsus hæreticus ecclesiam occuparet, non tamen ad excusationem sufficienti) cum a Maximo fuisset Presbyter ordinatus, & post mortem ejus ita ei Episcopatus permitteretur, si ordinationem Maximi repudiasset, Diaconus in Ecclesia ministravit. Ob quam impietatem Sacerdotii mercede pensatus, Heraclium (quem moriens Maximus in suum locum substituerat, varia fraude solicitatus) de Episcopo in Presbyterum regradavit. [& ab eisdem tertio expulsus,] Horum nequaquam laudabilium initiorum labem, egregia deinde confessione sinceraque orthodoxæ fidei defensione expurgavit Cyrillus; adeo ut propterea fuerit ab Arianis ejectus e sua Sede, sicut scribit Nicephorus; neque semel tantum, sed tertio ejectum indicat Hieronymus, ipsum ab Arianis non distinguens, hoc modo: Ecclesiam Ariani invadunt, id est, Cyrillus, Eutychius; rursum Cyrillus, Irenæus; tertio Cyrillus, Hilarius; quarto Cyrillus. Nos semper orthodoxam ejus fidem a Semiarianismi suspicione liberavimus ad XVIII Martii, quando ejus festum, velut egregii Confessoris, Græca pariter & Latina, nec non Syriaca Ecclesia celebrat: ibique docuimus primum ei exilium anno CCCLVII indictum fuisse, substituto Eutychio: redire autem ei licuisse sub annum CCCLXI, edicto Juliani id permittente. Mortuo Juliano mox iterum ejectus videtur fuisse Cyrillus, pro eoque constitutus Irenæus, Epiphanio Erennis dictus: sed ille a Joviniano, brevis temporis successore, in suam reductus Sedem, fortasse per citam mortem invasoris vacuam; haud diu quietem habuit, Arianis rursum cornua erigentibus sub Imperio Valentis, orthodoxos perquentis. Itaque rursum compulsus exulare Cyrillus, circa annum CCCLXX, locum fecrit Hilario sive Hilarioni, qui (ut scribit Epiphanius) cum Arianis habuisse communionem accusatus est, & nunc id est anno CCCLXXVII Ecclesiæ præsidet, præseditque ferme usque ad tempora Constantinopolitanæ Synodi anno CCCLXXXI celebratæ; huic enim Cyrillus, restitutus suæ Sedi, Episcoporum Palæstinæ primus subscripsit. Inter hæc destituit nos continuatio Eusebiani Chronici per Hieronymum, finem accipiens in morte Valentis & anno Christi CCCLXXVIII.

[82] [in duos dividitur, ab Epiphanio] Prædictus Epiphanius, illo ipso quidem tempore vivens, sed procul absens & in Cypro scribens, duos Cyrillos distinxit, fortassis credere non valens, unum eumdemque hominem esse de cujus fide tam diversa fuerant nuntiata. MS. Rulæi, in quo Narcißi nomen semel tantum ponitur, bis repetit nomen Cyrilli, intermediis Heraclio & Helladio. His Nicephorus addit Arsenium: sed unum dumtaxit Cyrillum agnoscens, uti & Socrates & Theodoretus atque Sozomenus, imprimis vero Hieronymus, semel, rursum, tertio & quarto sedisse eum asserens in Chronico; in libro autem de Scriptoribus Ecclesiasticis dicens, sæpe pulsum Ecclesia & receptum, ad extremum sub Theodosio Principe inconcussum annis octo tenuisse Episcopatum. Idem Cyrillus, ut ait Sozomenus lib. 4 cap. 24. Cum Episcopus Hierosolymorum esset constitutus, [& auctore Latini catalogi,] velut Sedis jam Apostolicæ Antistes, cum Acacio Episcopo Cæsareæ de jure Metropolitano dissensit. Atque hinc est quod in Catalogis Latinis MSS. Episcoporum Hierosolymitarum ultimus nominetur Cyrillus, qui construxit antiquam ecclesiam Dominici sepulcri, & oratorium Calvariæ, & ecclesiam Iosaphat, & montis Oliveti & Bethleem, quæ tamen non apte Cyrillo tribui supra indicavimus; deinde incipiunt Nomina Patriarcharum, & primus iterum nominatur Cyrillus. Duravit autem ea contentio usque ad Sophronium, qui Patriarchalis tituli prærogativam legitime sibi permissam ad posteros tradidit.

[83] Theodoricus Pauli, sicut dictum est supra, duos Cyrillos numerat, [Figmenta de eodem apud Theodoricum.] & inter utrumque collocat Quiriacum, Ioannem, & Praylium. De Quiriaco demonstravimus nullum fuisse, Ioannes & Praylius, consensu totius antiquitatis, secuti sunt. Magis deinde confudit omnia Theodoricus, quando de primo scripsit, Iste S. Cyrillus vidit gloriam animæ sanctißimi Hieronymi Presbyteri. Hoc ei scilicet persuaserant Epistolæ, quæ sub nomine S. Augustini Hipponensis & S. Cyrilli Hierosolymitani confictæ habentur, de obitu & laudibus S. Hieronymi; licet hic totis triginta annis ante Hieronymum e vita excesserit: de secundo autem dixit, quod Eutyches quoque nominatus fuit, & secta Arianus, Patriarchatu confusa cum deliberatione suscepto, aliquando in fide, sæpius in communione variabat; quæ est Rufini accusatio, non de alio quam de immediato Maximi successore intelligenda. Denique nihil se certum habere de Cyrillo uno vel duobus, sed quidquid quomodocumque & apud quemcumque invenerat indiscrimatim congessisse, satis indicat Theodoricus; cum utrobique & de utroque ait, Hic fuit spiritualis pater Ordinis Fratrum Carmelitarum, de primo addens quod festum ejus colitur XXVIII Ianuarii, de secundo vero, quod obtinuit, quod Fratres sui Carmelitæ dicerentur Fratres B. Mariæ Virginis. Ex quo fonte talia acceperit Theodoricus non multum ambiget, qui intelliget tertium Carmelitarum Priorem seculo XIII fuisse quemdam S. Cyrillum, & hunc cum Hierosolymitano Patriarcha ab imperitis summæ antiquitatis sectatoribus imperite confundi potuisse: certe in Florario ad VI Martii, quo S. Cyrillus Carmelita in suo Ordine colitur, notatur etiam nomen S. Cyrilli Hierosolymorum Episcopi, qui vidit animam Hieronymi gloriose in cælum deferri, anno salutis CCCCXXI.

[84] Cyrillum annis totis LXII Episcopatum tenuisse indicant numeri ξβ᾽ apud Nicephorum expressi, qui ducti ab anno CCCXLVIII, [Obiit circa an. 389,] quo obiisse Maximum Hieronymus scripsit, pervenirent ad annum CCCCX: atqui idem Hieronymus, ut jam vidimus, de Cyrillo scribens, solum ait, quod sub Theodosio Principe inconcussum annis VIII tenuit Episcopatum, adeoque non potest dici hunc extendisse ultra annum CCCLXXXIX, siquidem is jam ab anno CCCLXXXI ut Episcopus sederat subscripseratque in Synodo Constantinopolitana II. Restat ergo ut dicatur sedisse annis ad summum XLII, utrimque incompletis.

[85] Quomodocumque tamen ætas Cyrilli definiatur, intra illam cadat necesse est adventus S. Paulæ in Palæstinam, [post lustratam a S. Paula Palastinam,] quam illa totam perlustravit, priusquam sese ipsa recluderet, in sancta Bethleem perpetuo victura: vixit enim hic annos viginti, mortua VII Kalendarum Februariarum, Honorio Augusto VI & Aristenæto Consulibus, id est anno CCCCIV. Unde consequens est eam ex Ægypto, quo ultimum excurrit, & unde per ferventißimos æstus renavigavit Majumam, nec multo post venit in Bethleem, redivisse in æstate anni CCCLXXXIV; atque adeo in Palæstinam appulisse saltem anno præcedenti. Iter ejus versus Hierosolymam sic notat S. Hieronymus, in ejus Vita XXVI Januarii illustrata, ut non proponat ejus hodœporicon scribere, sed ea tantum loca nominare, quæ sacris voluminibus continentur. Et antiqua, inquit, urbe Sidone derelicta, in Sarepthæ littore Eliæ est ingressa turriculam, in qua adorato Domino, per arenas Tyri, in quibus genua Paulus fixit, pervenit ad Coth, quæ nunc Ptolemais dicitur; & per campos Mageddo, Iosiæ necis conscios, intravit terram Philisthiim, mirata ruinas Dor &c usque Ioppen. Cur non a Ptolemaide in Dor itura transivit & Carmelum? [Quæritur cur illa Carmelum non adierit.] ibique speluncam & fontem inspexit prædicti Eliæ, medio itinere sita loca, nec nisi sex circiter leucis utrimque distantia? cum vix quidquam nominatius sit in sacris voluminibus quam mons Carmelus. Cur ab itinere recte secundum mare tenendo deflectens, longo post montem circuitu est usa, ut per campos Mageddo veniret in Dor? Cur iterum, post lustratam Jerusalem Samariamque, Galilæam peragrans usque Naim, non excurrit in Carmelum, quinque solum leucis dissitum? uti videre licebit in tabella ad Vitam S. Angeli in Appendice ad tomum II. An prorsus desolatus is erat, aut quod tristius, factus receptaculum & spelunca latronum, ut declinandus caute fuerit? Ita ego existimabam. Sed aliam causam, ex profunda sua rerum historicarum scientia, depromit Triumphator; videlicet, quod Hieronymus Carmeli mentionem non facit, quia cum Paula in eo Carmelitas reperisset, sub institutione Ioannis Patriarchæ viventes, ne Ioannem in ejus Fratribus laudaret, prætermisit; aut etiam, quia obinde verosimiliter filiæ suæ spirituali inhibuerat, ne montis Carmeli Religiosos visitaret. Verum quando jam ostendimus totum istud iter prius peractum fuisse quam Patriarchatu defungeretur Cyrillus decessor Joannis (qui tamen non cœpit Hieronymo adversari, nisi circa annum CCCXCI) aliud non superest Triumphatori, quam ut ad consuetum sibi refugium accurrat, meque argumento negativo, quod ipse pro stramineo habet, utentem explodat. Explodat sane quantum volet & ipse & discipuli ejus; quoties tamen ex suo novo Breviario cantabunt, in festo S. Lucæ XVIII Octobris Lectionem V ex eodem Hieronymo, invenient illum sic argumentatum in libro de scriptoribus Eccles. cap. 7, Periodos Pauli & Theclæ & totam baptizati Leonis fabulam inter apocryphas numeramus: quale enim est, ut individuus comes Apostoli, inter ceteras ejus res hoc solum ignoraverit? Solet autem vis hujusmodi argumenti crescere, pro numero eorum, qui, si potuissent, voluissent debuissentque meminisse ejus rei, de qua an fuerit dubitatur, & tales pro singulis fere seculis produxi.

XLII JOANNES,
PRIMUS PATRIARCHA.

[86] Si Joannes hic cœpit Hierosolymitanam Ecclesiam regere anno CCCLXXXIX, [Ab an 389 ad 415.] juxta jam positum calculum, ad ejus in Episcopatu ætatem determinandam non modo non sufficiunt anni VI, quos ei assignat Nicephori Chronologia; sed nequidem anni XVI, in membrana Rulæana & tabulis Theophani aptatis notati. Plures autem manifeste exigunt certa rerum ab eo gestarum tempora, atque imprimis contentiones ejus cum S. Hieronymo, cœptæ sub annum CCCXCI, & fraudulento Pelagio impensus favor Hierosolymis & Diospoli anno CCCCXV, cū in Palæstina adesset Orosius Presbyter, missus ab Augustino ad S. Hieronymum in sanctā Bethleem. Eodem etiam anno, Consulatu Honorii decies & Theodosii sexies, Presbytero Juliano facta est revelatio Reliquiarum S. Stephani Protomartyris usque adeo famosa, translationem eorum celebrante Ioanne Patriarcha, VII Kalendas Januarii, ipso Sancti natali die. Post quæ sic gesta, non diu superfuisse Joannem, cogit credere successio Praylii, ulterius non differenda. Hac porro ratione poterit dici XXVI annis Episcopus fuisse Ioannes.

[87] Ad diem mortis determinandum nullum apud antiquos fundamentum apparet, quia tamen, non obstante invidia, [quidam eū inter sanctos referunt] quæ viventem afflaverat, velut Origenistarum & tandem etiam Pelagii fautorem; mortui famam venerati Zosimus Papa & Augustinus Episcopus, Sanctum non dubitaverunt appellare; & quia ut talis dignus habitus fuit, sub quo Protomartyris corpus revelaretur; recentiores aliqui nomen ejus inter Sanctos descripsere. Sic auctor Florarii, quod in opere omiserat, in Alphabetico Indice post confecto sub littera I scribit: Ioannes Hierosolymorum Episcopus & Confessor, qui fuit Carmelita, & levavit corpus S. Stephani Protomartyris VI die Maji. Palæonydorus lib. 2 cap. 6 prolixam Vitæ historiam texens (qualem scilicet vel ipse vel alius potuit de suo ingenio comminisci) nec ullum pro ea, uti pro aliis quibusdam de eodem punctis auctorem citans, addit, quod plenus sanctitate, post paralyticorum curationem, cæcorum illuminationem, solvens debitum, viam transiit universæ carnis, anno Domini CCCCXXXII, pridie Idus Ianuarii: & Palæonydorum secuti sunt Galesinius arque Molanus in suis ad Usuardum additionibus. Sed haæc Bollando nostro tanti non fuerunt, ut alibi eum quam inter Prætermissos locaret, antiquitatis congruæ auctore destitutus; meritoque formidans attingere argumentum prorsus odiosum, de Carmelitani Ordinis Professione; a quo etiam nos volebamus, si licuisset, abstinere calamum.

PARERGON VI
De Ioanne XLIV prætenso auctore libri de Institutione monachorum ad Caprasium.

[88] Ioannes, in ordine verorum Episcoporum XLII, non solum in Chronologia Nicephori (quæ ante annos non multo plures quam centum Europæ nostræ primum innotuit) sed etiam in Catalogis Latinis, [Ab aliquibus numeratus quadragesimus quartus,] post recuperationem terræ Sanctæ in Asia compositis, numeratur Quadragesimus quartus, nec non in Membrana Græca Rulæi: sed ubique difformiter & per errorem manifestum. Nicephorus enim huc processit Eliam inducens loco XXV, ignotum ceteris omnibus, & duos pro uno Narcissos numerans. Rulæi membrana, prætermittit XXIII Cajum, sed defectum supplet geminando Cyrillum, & utrique interponendo Heraclium atque Helladium, quos a numero verorum Patriarcharum excludendos, nec Wastelius quidem in vindiciis dubitat; alioqui Ioannes non jam XLIV, sed XLVI vel VII dici debuisset. Latini denique duos consequenter Cyrillos statuunt, & eorum decessoribus Maximo & Macario interponunt fabulosum Quiriacum. Sed neque mirum neq; culpandum est, si Latinos aberrantes secuti Grossus aliique Carmelitæ, suo Ordini adscriptum hunc Ioannem cupientes, quadragesimum quartum nuncupaverint; idque addiderint eorum aliqui etiam titulo libri, quem ejus esse persuasum volebant. Sed de libro postea, nunc de ætate quid apud eos legam exponendum est, ut intelligatur quam certa eis sua historia fuerit.

[89] Viridarii auctor Joannes Grossus, totius Ordinis generalis Prior, post annum MCCCCXI scribens, librum suum secundum sic orditur: [& in Viridario Grossi quintus Sanctus Ordinis Carmelis.] Quoniam Deus in Sanctis suis toties honorari, magnificari, & glorificari dignoscitur, quoties ipsi in terris recitando a fidelibus honorantur, cum laus ipsis impensa ad ipsum Deum principaliter referatur: idcirco ut Deus in novi ac veteris Testamenti sanctis Fratribus ac devotis Ordinis gloriosæ suæ genitricis Mariæ de monte Carmeli, qui in vita pariter & in morte miraculis claruerunt, laudetur atque magnificetur, nec non jugiter glorificetur, ipsos sub aliquibus suis (ut decet) miraculis recitare decrevi. Tum laudatis S. Elia, S. Elisæo, S. Iona, S. Abdiæ Prophetis, Quintus, inquit, fuit S. Ioannes Eremita montis Carmeli, qui Regulam Basilii recepit, quam Fratribus tradidit observandam [istum S. Ioannem propter ipsius sanctitatem maximam Adrianus Papa primus, [qui eidem dederit Regulam S. Basilii,] natione Romanus, Pontificatus sui anno octavo, assumpsit in Patriarcham Hierosolymitanæ Ecclesiæ, quam devote, generose & strenue rexit], cujus corpus in ipsa ecclesia multis clarens miraculis requiescit, [unum cæcum illuminavit & in morte claudis gressum restituit.] Iste sanctus in Ecclesia sæpe dicta Hierosolymitana fuit Episcopus XLIV post B. Iacobum. His similia ipse Grossus lib. I Clavi I Viridarii paulo distinctius in hunc modum ante scripserat.

[90] Baptizatis, ut præfertur, ab Apostolis Eremitis montis Carmeli & dispersis in monte eodem, in porta aurea Ierusalem, in civitate Accon & in multis aliis locis Terræ-sanctæ; de quibus sunt propter Paganorum persecutionem jam deleti: atque ipsis prædicantibus in fide Christi & Apostolorum doctrina, accidit quod Basilius Magnus, Eremita, postmodum quibusdam magnis sibi devotis Eremitis Regulam composuit, quam aliqui præfati montis tenuerunt Eremitæ, juxta Eliæ & Elizæi vestigia, qui primo (ut præfertur) dictum inhabitarunt montem, quorum isti sequaces & imitatores fuerunt. Processu autem temporis [Adrianus Papa primus, natione Romanus Pontisicii sui anno VIII assumpsit in Patriarcham Hierosolymitanum Fr. Ioannem, [tempore Adriani Papæ] Eremitam dicti montis Carmeli, propter ipsius sanctitatem maximam. Qui dictus] Fr. Ioannes Patriarcha Fr. Caprasio suo discipulo dilectißimo ceterisque Eremitis montis Carmeli dictam Regulam Basilii tradidit observandam [nullam tamen eis dedit majorem, sed] juxta Regulam eis datam & bonam conscientiam quibus Deo famulabantur: & sic steterunt usque ad annum Domini MXXIII; & interim ad infidelibus multa paßi sunt dicti Fratres.

[91] Hactenus Grossus in vetustißimo codice manuscriptoBibliothecæ Carmeli Francofurtensis, quæ ibi magis integra extant, [juxta vetus. Grossi Ms.] quam in majori Ordinis ejusdem Speculo fol. 101 Venetiis impresso anno 1507, ut habet titulus ecgraphi apud nos servati. Qua fide in editione illa Veneta omissa sint omnia quæ his [ ] inclusimus, & pro anno 1023 positus 1099, viderint alii. Cur tali editione uti maluerit P. Daniel quam integro genuinoque contextu, apparebit omissa & mutata consideranti: non tamen ut sic ageret fuit consilium PP. Bollandi & Henschenii, in Præfatione ad 2 partem Speculi allegatum. Sperabant illi originali & primigenia veritate edenda singula, & sicubi ab invicem vel manuscripta inter se vel hæc ab editis discreparent, ea indicandum sinceritate per Annotationes appositas, qua nos præbamus exemplum dantes in opere nostro. Hoc si factum fuisset, magnum nos habere thesaurum credidissemus, [quod mutilatum & interpolatū in speculo habetur.] instrumentumque certissimum ad discernendum quibus gradibus creverint toties nobis objectæ objiciendæque traditiones Ordinis. Hac spe frustrati ex impossibilitate discernendi, quid in unoquoque opusculo sincerum, quid adulteratum fit, revolvimur in antiquam caliginem necessitatemque de omnibus fere æqualiter dubitandi: cum non debeamus præsumere hanc novam Speculi Carmelitani editionem fideliorem esse quam fuerit Veneta; quid autem hujus auctor sibi licere voluerit in singulis, possumus vel ex solo Viridario cum suis originalibus collato divinare. Plura hujus licentiæ exempla videbis infra in Parergo x de chronologia primorum in Carmelo Priorum. Hic nota Joannem qui in MSS. Quintus Sanctus est, esse septimum in excusis; ubi v additur S. Basilius Magnus, VI S. Cyrillus Patriarcha Alexandrinus; rursumque additur post Ioannem loco VIII S. Ludovicus Rex Franciæ, facitque ut S. Bertholdus qui erat Sextus in MSS. ad nonum locum detrudatur, & denique post SS.Brocardum & Cyrillum, qui sunt in MSS. Septimus & Octavus, ponitur in impressis Duodecimus S. Eusebius Comes fidelis S. Cyrilli.

[92] Interim ex prædictis apparet, Carmelitas antiquos usque ad Grossum, [Idem sensus de regula, olim communis in Ordine fuit,] in ea plerosque opinione constitisse, quod majores sui ante acceptam Regulam Albertinam, non aliam habuerint quam Regulam S. Basilii; quodque eam servandam acceperint tempore Adriani Papæ I, post annum Pontificii VIII, Christi DCCLXXX, Et cum hoc tempore præcise convenit, quod in Vita S. Angeli prætensus Enoch, inducit ipsum anno MCCIV eligere Regulam, quam annos supra quindringentos pluribus Prophetarum successores in monte Carmelo servare susceperunt; sive, ut antiquior textus definitius habet, annis jam elapsis CCCCXI, id est ab anno DCCXCII, qui fuisset Joannis ab Adriano ad Patriarchatum evecti annus XII; excepto quod ibi per alium multo turpiorem errorem, pro Ioanne nominetur Albertus; qui quantum distat ab ætate Adriani Papæ, tantum coævus Adriano Ioannes (si quis unquam fuit) recedit ab ætate ejus Ioannis, qui vere fuit post Jacobum quadragesimus secundus, sive (ut cum Catalogis vitiatis loquamur) quadragesimus quartus.

[93] [donec aliis placuit Ioanni tribuere librū de Institutione Monachorum,] De hoc dicit Gennadius in lib. de scriptoribus ecclesiasticis cap. 30: quod Scripsit adversus obtrectatores studii sui librum, in quo ostendit Origenis se ingenium, non fidem secutum: quod opus Apologeticum esse apparet & Theologicum, diversissimumque ab eo libro, quem de institutione primorum Monachorum, in Lege veteri exortorum, & in nova perseverantium, ad Caprasium monachum in Carmelo, scripsisse prætenditur idem Ioannes, Fratribusque Carmelitis pro Regula servandum tradidisse; uti post Philippum Ribotum volunt recentiores Carmelitæ. Hi porro cum variis urgentur argumentis, quibus demonstrative evincitur opus istud alterius esse, & quidem Latini scriptoris, in Gallum interpretem, Ribotumque interpolatorem ea declinant; sed hoc agendo aliud non obtinent, quam ut jubeantur fidelem & non interpolatum textum Græcum exhibere, & si hoc non possint saltem Latinum: [quam ad eludendam argumentorum vim fatentur fuisse interpolatum.] nec enim aliter possumus scire quid vere ipsius auctoris sit, quid non: eademque difficultas redit circa Epistolam Cyrillo secundo Priori imputatam, qua secundum prætensaæ assertionis punctum nititur: atque ita de ceteris; idque eo potiori jure quod ipsamet, ut nunc habentur, contineant evictionem falsi tam adæquatam & certam, quam videatur contra aliquod supposititium vel adulteratum scriptum posse conferri. Quibus cum accedit totius antiquitatis de tali libro silentium, usque ad Ribotum; ipsiusque Ordinis, etiam dum is viveret, ignorantia de illo, ut patet ex Grosso & antiquarum Constitutionum Præfatione; cumque in eodem libro nullus omnino sit locus, qui indicet vel auctorem fuisse Patriarcham Hierosolymitanum, vel eo fine scripsisse ut Eremitis esset pro Regula; quis nos rationabiliter cogere poterit, ut utrumque de eo credamus, idque tam certo quam necesse est, ut huis credulitati innitatur fides omnino certa totius historiæ Carmelitanæ? Sit igitur libri Auctor Ioannes aliquis Hierosolymitanus, æque ac alterius, de quo in 2 Parergo, Iosephus quispiam Antiochenus, sic dicti ab urbibus, ubi ex Latinis nati sint, & unde in Europam transgressi Latine scripserint, [Melius dicerent seculo 13 compositum.] eodem circiter tempore, quo Guilielmus de Sanvico; id est sub finem seculi XIII, quando erat jam sesqui seculum elapsum ab initio Ordinis sub Bertholdo cœpti, tempusque sufficiens intercesserat ad majorem antiquitatem comminiscendam & persuadendam vulgo, de rebus peregrinis peregrina audire & credere amanti.

[94] Interim juverit animadvertisse, quod Vindiciarum auctor Wastelius, [Iidem repudiant Apologeticum Orosii,] integro suo opere nihil solicitius agens quam ut prædictum librum servet Ioanni, Hierosolymitano post Cyrillum Patriarchæ pro ejusdem Joannis honore usque adeo incaluerit, ut tota sect. 5, lib.3 Vindiciarum suarum, sus deque vertat omnia, quatenus evertat Pauli Orosii Apologeticum pro libertate arbitrii humani, in hoc secutus Cornelium Jansenium Iprensem Episcopum. Vtrumque in nova conciliorum editione graviori reprehensione dignum censet Labbæus, quod futilibus, sed fucatis in speciem argumentis eximium illud opus in suspicionem νοθείας adducere voluerunt, contranitente eruditorum fere omnium exercitu. Plus sane Wastelius, [quia Ioanni contrarium,] cum art. 3, §. 3 fidenter pronuntiat quod cuncta sint imposturæ, totum mendacium, & tantummodo fucus adversus veritatem, ut proinde totum illud ad usque unum numerum, velut inane quoddam idolum, ad veritatem, sicut Dagon ante arcam Domini, totaque machinæ vanitatis ad nihilum evanescat: quin & Novatianæ & Nestorianæ hæreseos patronum fuisse auctorem contendit, qui Orosii nomen sibi falso assumpserit, ideoque consueta in talibus phrasi Pseudo-Orosium passim appellat. Mirabilis profecto genius, itaque comparatus, ut nihil possit velitque habere de suppositione suspectum quod prætensæ antiquitati suæ quomodocumque suffragatur, quantissibet eruditorum judiciis proscriptum damnatumque; nihil ex adverso probare, quod suis officiat præjudiciis, etsi aliis indubitatum ac certum. Non est orthodoxæ doctrinæ tam grande præsidium subtrahendum, ut extra omnis erroris ac culpæ reatum ponatur Ioannes; sed nec tam desperata illius causa, quin possit excusari quadamtenus, in eo quod fecit, fraudulenta Pelagii hypocrisi, & fidei in specie verbisque Catholicæ professione deceptus; quando etiam iis ipsis decipi potuit Papa Sozimus, successor Innocentii, qui Pelagium primus post Africanos Episcopos condemnarat, non obstante judicio Episcoporum Palæstinorum quo is fuerat absolutus, Ioanne præsidente, & judicis simul atque patroni partes sustinente. Ceterum quam parum cognita Jansenio Wastelioque fuerit historia Pelagianæ hæreseos, evidenter patescit ex Marii Mercatoris S. Augustino coævi operibus, nuper feliciter illustratis a nostro P. Joanne Garnerio.

[Catalogi Pars 7]

XLIII PRAYLIVS.

[95] Post Ioannem illum admirabilem mortuum, Praylius qui nomini suo pulchre respondebat, [Ex Chorepiscopo factus Patriarcha an, 416] ob mansuetudinem scilicet, Hierosolymitanæ Ecclesiæ regimen capeßit, uti scribit Theodoretus, hoc tempore vivens, lib. 5, cap. 27. Successit autem anno CCCCXVI, neque enim, ut supra ostensum, prius potuit. Pridem tamen Chorepiscopum eum oportet fuisse ordinatum, cum ea potestate quam Petavius noster explicat in Annotation. ad Epiphanii hær. 79. Et sic Presbyterum ordinavit S. Porphyrium anno CCCXCIII, cujus deinde Gazensis Episcopi Vitam, a Marco discipulo scriptam illustravimus XXVI Februarii; sed originali Græco destituti, non possumus clarius quam modo jam dicto explicare mentem scribentis, quod Praylius erat Sacrorum locorum Sacerdos, [Primum favet Pelagio,] & corrigere Menæa quæ Patriarcham appellant. Æque autem ac Ioannes decessor suus deceptus a Pelagio, huic & Cælestio primario hujus discipulo testimoniū dedit sanæ doctrinæ ad Zosimum Papam; qui de iis ad Augustinum & ceteros Africanos Episcopos scribens XI Kal. Octobris, anno (ut videtur Labbæo nostro) CCCCXVII, Ecce, inquit, epistolam Hierosolymitani Episcopi Praylii, qui in locum quondam S. Ioannis Episcopus est ordinatus, accepimus, qui causæ Pelagii enixius adstipulator advenit. Hoc tamen parum versipelli & vafro hæretico profuit, qui licet accusatus apud Synodum Diospolitanam anni CCCCXV, ambiguis quibusdam se profeßionibus tegens, & prosequens dubia vel respondens, illam tunc videatur audientiam delusisse, & simili fraude obtinuisse a Praylio quas diximus commendatitias & excusatorias litteras; postmodum est evidenter deprehensus insistentibus accusatoribus a posteriore Synodo, [Postea cum damnat.] cui sanctæ memoriæ Theodotus Antiochiæ præsedit Episcopus, atque detectus, a Sanctis quoque ac venerabilibus Hierosolymorum locis est deturbatus: quod, inquit Marius Mercator in Commonitorio cap. 3, ejusdem S. Theodoti ad reverendißimum urbis Romæ Episcopum, & Sanctæ recordationis Praylii Hierosolymitani Episcopi missa scripta testantur, quorum exemplaria ad documentum habemus in manibus.

[96] Fuerat Zosimus ordinatus Pontifex in æstate anni CCCCXVII, & ob hanc causam Cardinalis Baronius in Annalibus atque Henschenius noster ad Vitam S. Euthymii XX januarii, saltem usque ad sequentem annum distulerunt Praylii obitum. Quod omnino tenendum puto, licet Nicephori Chronologia Episcopatui ejus annos XX adscribat: contrarium enim patet ex iis quæ de successore Juvenale habentur. Itaque vel Nicephorum, vel eum qui primus catalogum scripsit a Nicephoro transcriptum, credere volo ἔτη, non κ᾽, sed γ᾽ notasse, fuisse etiam qui scripserint ἔτη β᾽ καὶ μῆνας ς᾽, annos duos & menses sex, quos in novissima Nicephori editione Parisiana typis Luparæis seu Regiis additos invenies ad annos κ᾽. [Obiit an. 418] Vixerit igitur in Sede Hierosolymitana Praylius ab anno CCCCXVI per aliquot dies vel hebdomades inchoato, usque in æstatem anni CCCCXVIII; fortassis non falso, sed absque debito fundamento, laudatus a Theodorico Pauli, quod gloriosus Patriarcha, multæ pro Christi side patiens & sustinens, multos gentiles fidei mancipavit Christianæ suis prædicationibus & doctrinis. Isto enim tempore Saracenorum natio cœpit diffundi per Syriam: quorum multis ad fidem adductis, tandem etiam Episcopum ordinatum fuisse quemdam eorum Ducem a S. Euthymio conversum Petrumque ex Aspebeto dictum in baptismo, in dicti Sancti Vita legimus. Consecravit autem eum Juvenalis Patriarcha, ante quam decerneret S. Euthymius in solitudine Engaddi Lauram constituere, cujus deinde templum anno CCCCXXVIII idem Juvenalis Praylii successor dedicavit, ut vel hinc certum sit pridem obiisse Praylium. Porro Zosimus Papa, ad quem epistola Praylii delata fuit, an. CCCCXVII ad medietatem progresso factus Pontifex, ante finem sequentis anni CCCCXVIII morte sua vacuam reliquit Cathedram, quam denique post sex mensium schisma anno CCCCXIX obtinuit Bonifacius.

XLIV JUVENALIS.

[97] Anno, ut jam dictum CCCCXVIII Patriarcha factus Juvenalis, [Ordinatus an. 418] Græcis ΙΟΥΒΕΝΑΑΙΟΣ, tempora habuit, præstantissimorum Monachorum atque Anachoretarum virtutibus nobilitata quidem, sed hæreticorum machinationibus haud parum inquieta, non solum in urbibus sed etiam in eremis: quæ omnia in prædictorum Sanctorum Vitis sic leguntur, ut vix ullum alicujus nominis monasterium, quod eo tempore in Palæstina fuerit, præteritum dici possit. Nusquam tamen invenies mentionem Carmeli aut Eremitarum ex Regula S. Basilii viventium, multo minus pro Regula utentium libro de institutione monachorum, qui nobis pro veteri Carmelitarum Regula, a Joanne tradita, per summam contentionem obtruditur.

[98] Inter illos celeberrimus S. Euthymius fuit, cujus vitam per Cyrillum illustravimus XX Januarii, [Lauram S. Euthymii dedicat an. 429] qualem tunc habuimus ex MS. Veneto Latine redditam a Gentiano Herveto; nunc vero eamdem habemus ex multo perfectiori Vaticano, unde discimus Dedicationem Lauræ, non solum factam esse anno LII ipsius Euthymii, sed etiam die VII Maji Indictionis XI; adeoque tunc numerandum fuisse Christianæ æræ CCCCXXVIII, non sequentem; & nativitatem Sancti non posse differri usque ad Junium ut tunc conjectabamus, sed saltem in Aprili anni CCCLXXVII quarto Consulatu Gratiani, ut potuerit mense Majo prædicto ætatis annum LII numerare. Quarto post hæc anno Christi CCCCXXXI contra Nestorium, Deiparæ appellationem abolere volentem, congregata est Ephesi œcumenica Synodus, ad quam quarto post Pentecosten die Iuvenalis Hierosolymorum Episcopus advenit cum Episcopis Palæstinis. [an. 431 adest I Synodo Ephes.] Et ille quidem absens damnatus est, absente etiam ex composito Joanne Antiocheno Patriarcha, fautore illius. Cum autem latæ sententiæ & per S. Cyrillum Alexandrinum pro Cælestino Papa Apostolicæ Sedis Legatum confirmatæ, supervenisset idem Joannes; quoddam seorsim conciliabulum coegit ex triginta circiter Episcopis; contra quos necesse habuerunt Patres de suo cœtu Constantinopolim mittere aliquos, ad reddendam Theodosio Imperatori fraudulenter decepto actorum rationem, inter quos Iuvenalis nominatur primus post Arcadium Sedis Apostolicæ Legatum. Nempe (ut hic observat Baronius num. 102) ob frequentem ex toto Christiano orbe Hierosolymam peregrinationem, majori habebatur honore & officiis dignioribus colebatur Herosolymorum Episcopus, [& Primatum Palæstinæ ambit,] quam alii Palæstinorum Episcopi, etiam Metropolita Cæsariensis. Atque hinc (ut scribit Leo Papa Epist. 62) in eadem Ephesina Synodo Iuvenalis Episcopus, ad obtinendum Palæstinæ Provinciæ Principatum credidit se posse sufficere, & insolentes ausus per commentitia scripta firmare: quod Cyrillus Alexandrinus Episcopus merito perhorrescens, scriptis suis, quid prædicta cupiditas ausa sit, Leoni indicavit; & solicita prece multum poposcit, ut nullis illicitis conatibus præbeatur assensus. Satis autem indicat ipse Leo in eadem epistola, rem eo adductam, ut amplior numerus Sacerdotum Ephesi congregatorum Juvenali Primatum fuerit decreturus, per quorumdam subreptionem, nisi Apostolicæ Sedis auctoritatem Cyrillus appellasset.

[99] Interim occasione damnati Nestorii alia e contraria emersit hæresis Eutychetis, sic unam in Christo personam asserens, ut naturas etiam confunderet: cui controversiæ decidendæ cum alterum Ephesi Concilium anno CCCCXLIX Imperator indixisset eique præsidere jussisset Dioscorum Patriarcham Alexandrinum, [In 2 Synodo Ephes.lapsus cum aliis an. 449] qui totus Eutychianorum erat, rejecta est Leonis Papæ Eutychem damnantis epistola, absolutus Eutyches, Flavianus Constantinopolitanus, Eusebius Donglæi, Ibas Edessenus, Theodoretus Cyri Episcopi damnati sunt, aliique eorum loco substituti, sententiam subscribentibus omnibus quotquot aderant Orientalibus metu exilii ac depositionis intentatæ. Quæ excusatio in Chalcedonensi Synodo anni CCCCLI recepta non est, sed communibus suffragiis conclamatum, omnes qui sententiam injustam tulerant esse damnandos, [an. 451 gratiam imperat in Chalcedonensi,] nominatim vero, qui principem locum in Synodo cum Dioscoro tenuerant, Iuvenalem Episcopum Hierosolymorum, Thalaßium Cæsareæ Cappadociæ Eusebium Berocæ, Eustachium Berythi & Basilium Celeuciæ: qui deinde sessione quarta, cum eorum recta fides accepta ab omnibus atque probata esset, denuo jußi sunt Synodum ingredi, a qua ante repulsi erant, utpote rei cum Dioscoro in Synodo scelerum patratorum; conjunctique sunt Ecclesiæ a qua communicatione Dioscori facti erant extorres.

[100] [& locum inter Patriarchas.] Venia in hunc modum impetrata, non erubuit, in dicta Synodo, ante Cæsareensem totius Palæstinæ Primatem, locum sibi principem vindicare: qui (ut Leo redarguit) nec inter Episcopos inferiores, ab violatam fidem pacemque Catholicam, locum habere dignus erat; sed bono pacis, indulgentia Romani Pontificis factum esset, ut post lapsum sederet Episcopus. Ita Baronius ad an. 454 n. 20, [Sede sua exclusus a Theodosio,] sed in Juvenalem plus justo iniquus, quasi in eo nihil optimo Episcopo dignum fuisset reperire. Non ita de eo censuit Synodus universa, sed ipsum in ordinem Patriarcharum suscipiens, non jam dubitavit an esset Cæsariensi præponendus; sed Antiocheno Patriarchæ eatenus ipsum coæquavit ut, pro bono pacis, Provincias quæ omnes uni Antiocheno antea suberant, inter ipsos diviserit Actione 7, sic ut duæ Phœniciæ Antiocheno manerent, Hierosolymitano tres Palæstinæ attribuerentur. Finita Synodo reversisque ad sua Episcopis, quorū duo fuerant discipuli magni Euthymii, Stephanus Jamniæ & Joannes Saracenorū; quieta fuissent omnia, nisi Theodosius, habitu quidē monachus, moribus vero præstigiator importunißimus, cum de Synodo quædam improbe confinxisset, quasi introduceret vel potius revocaret dogmata Nestorii, cepisset Eudocia, Theodosii junioris viduam, & per ipsam omnes sere monachos, & deinde etiam Sedem Hierosolymitanā invasisset, ut dicitur in Vita S. Euthymii, idque per absentiam Juvenalis, ad remedium contra seditiosos quærendum Constantinopolim profecti, sicut docet Nicephorus Callistus lib. 15, cap. 9. Theodosio restitit generose Euthymius: illius autem facinora plenius deducta legere qui volet, jam dictam Nicephori historiam consulat, ubi leget quod menses omnino viginti tyrannidem ille suam exercuit: donec Marcianus Imperator, Eudociæ gener, mandavit Dorotheo Palæstinæ Præfecto, ut ab Ecclesia ejectum caperet; sed hoc ille facere non potuit, propterea quod pestis illa in Synæum montem profugerat. [post 20 menses eamdem recipit,] Post Theodosii vero fugam Iuvenalis in thronum suum restitutus, omnibus, quos ille ordinaverat, dignitatem statim ademit. Eudociæ quoque, ad S. Simeonis Sylitæ increpationem compunctæ, mandavit S. Euthymius, dimissa communione Dioscori, Iuvenali Hierosolymitano Archiepiscopo omnino communicare eique consentire.

[101] Idem mox ac Sedi suæ restitutus fuit, pacandæ Provinciæ omnem operam dederat, [& Synodū celebrat an. 454,] Synodo celebrata anno CCCCLIV, cujus extat epistolare rescriptum ad reverendos Presbyteros & Archimandritas & reliquos Monachos Palæstinæ Provinciæ: in qua primus ipse sine controversia ante Cæsareensem Irenæum subscribit, commendans fidem in Nicæno Concilio constitutam & nuper in Chalcedonensi confirmatam, ejusque calumniatores aversari monet, ut qui falsum testimonium dicere præsumunt adversus tantos sanctißimos Patres, magis autem adversus cunctum terrarum orbem. Id cum S. Leoni nuntiasset, rescripsit hic pridie Nonas Septembris, Actio & Studio Viris Clariss. Coss. gratulatorias, paternæ admonitioni conjunctas, in hunc modum exordiens. Acceptis Dilectionis tuæ litteris…gavisus quidem sum, quod Tibi ad Episcopatus tui Sedem redire licuisset: sed confluentibus in recordationem omnibus causis, quæ te per quosdam excessus laborare fecerunt, dolui adversitatum tuarum temetipsum tibi fuisse materiam, & resistendi hæreticis constantiam perdidisse; quia æstimant non esse tibi liberum ut eos audeas redarguere, quos tibi professus sis in suo errore placuisse. Beatæ enim memoriæ Flaviani condemnatio & Eutychis receptio, quid nisi Domini nostri Iesu Christi secundum carnem negatio fuit? quam ipse grandi misericordia sua fecit resolvi, cum detestandum illud Ephesinæ Synodi judicium ita sancti Concilii Chalcedonensis auctoritate destruxit, ut depravatorum nullum a remedio correctionis arceret. Vnde quia in tempore indulgentiæ resipiscentiā magis quam pertinaciā delegisti, ita gaudeo te cælestem expetisse medicinā, ut fidei ab hæreticis oppugnatæ tandem poßis esse defensor. Pergit deinde Leo, occasione Ecclesiæ cui præerat Iuvenalis, Christi vitam ibidem locorum actam recolere, editaque per Crucis virtutem miracula, a quibus possit sumere præsentem veræ fidei prædicandæ testificationem. De Cæsareensi vero in jus pristinum restituendo verbum addens nullum, satis significat, se quoq; pro bono pacis ratum habere, quidquid in Hierosolymitanæ Sedis favorem constitutum in Synodo fuerat.

[102] Aliud porro nihil invenio de Juvenale. Nam quod in Catalogo Latino dicitur, [moriturque non an. 453,] Apostolicæ Sedis legatione fungens Patriarcham Antiochenum Ioannem deposuisse, scilicet in prima Synodo Ephesina, falsum est; æque ac illud Theodorici de eodem elogium, quod fuit principalis cum Anatolio Patriarcha Constantinopolitano in Concilio Chalcedonensi, anno Domini CCCCLIII, & eodem anno obiit III die Maji. Neque enim contra Ioannem eo usque processum est: sed ipse potius, reconciliatus S. Cyrillo, pacem Ecclesiæ reddidit; & Iuvenalis necesse habuit ad pœnitentiam recipi; non obiit autē ante ann. CCCCLVIII. Hunc vero fuisse successoris Anastasii primum, certissimo scimus ex Vita S. Cyriaci danda XXI Septembris, ubi dicitur, quod Hierosolymam venit decimum octavum ætatis annum agens, in octavo anno Patriarchæ Anastasii, & nono Magni Imperatoris Leonis, initio Indictionis, id est mense Septembri anni CCCCLXV, inchoante Indictionem XIII: cœpit enim Leo regnare mense Januario an. CCCCLVII. Concordat Vita S. Euthymii Græca, ubi dicitur, quod Octogesimo tertio anno Magni Euthymii id est CCCC LVIII Iuvenalius Archiepiscopus Vitæ finem accepit. [sed 458.] Ne autem in numero annorum, quibus ille sedit, exerravisse dicatur accuratissimus ubique scriptor Cyrillus; legendū est, quod obiit Juvenalius τὸν τεσσαράκοστον ἐν τῇ πατριαρχείᾳ πληρώσας ἐνιαυτὸν quadragesimum annum in Patriarchatu implens: non vero (ut habent passim exemplaria) τεσσαράκοστον τέταρτον, quadragesimum quartum. Qui enim cœpit anno CCCCXVIII, & obiit CCCCLVIII, non nisi XL annis præsedisse potuit. Nicephorus & MS. Rulæanum, & auctor tabularum Theophani affixarum, annos solū XXXVIII numerant; non comprehendendo scilicet illos XX menses, quibus tyrannidem exercuit Theodosius; qui tamen in MS. Rulæano & Latino Catalogo non nominatur, vere indignus nominari, nominatur autem a Nicephoro, veluti ordine XLVII & a Theodorico etiam laudatur, tamquam vir omni sanctitate perspicuus. Unde discas quam exiguo cum judicio rerumque peritia processerit auctor, unde talia Theodoricus accepit.

[103] Ad diem quod attinet, etiam in MS. Florario, die similiter III Maji, post commemorationem S. Alexandri Papæ & sociorum, hoc additur: Iuvenalis, Episcopus & Confessor, colitur cum præcedenti, dicendus sub uno Per Dominum; sed intelligitur Episcopus Narniensis; qui etiam hodie in Breviario Romano simul cum illis dicta die recolitur, sub hac Collecta; Præsta quæsumus omnipotens Deus, ut qui Sanctorum tuorum Alexandri, Eventii, Theoduli atque Iuvenalis natalitia colimus, a cunctis malis imminentibus eorum interceßionibus liberemur. [Nullus hoc tempore sedit Polyobronius] Per Dominum &c. Potuit tamen mense Majo etiam Juvenalis Hierosolymitanus obiisse, si causa inveniatur cur toto Junio mense Sedes vacaverit: Successor enim ordinatus fuit initio Julii, ut mox dicemus. Porro in hujus Patriarchæ tempus incidit fabula de causa Polychronii, Episcopi, ut fingitur, Hierosolymorum, sub Xisto Papa III, coram Valentiniano Cæsare & LXXXI Episcopis Romæ audita, & Hierosolymis in Synodo LXXVI Episcoporum Præsidentibus Legatis Apostolicis agitata, Valentiniano VII & Avieno Coss. id est X annis post mortem Xisti; quo judicio absolutus Polychronius, damnato accusatore ejus Euthymio, requierit in pace post annos Sedis VII & menses VI; æque scilicet falso in seriem Episcoporum Hierosolymitanorum intrusus, quam in numerum Constantinopolitanorum pro eodem tempore Theodosius, loco Procli vel Flaviani, cujus Theodosii chirographum ad idem judicium allatum sit.

XLV ANASTASIUS.

[104] Anastasius quidam sanctæ Resurrectionis Clericus, idemque Sceuophylax & Chorepiscopus, [Ex S. Euthymii pro phetia,] qui fuerat alumnus & sodalis S. Passarionis, cupiebat S. Euthymium videre: & hoc suum desiderium communicans cum Fido Episcopo Iæmniæ & Cosma Staurophylace, cum ipsis alioque juniore Fido, Episcopi Fidi nepote, sanctæ Resurrectionis Lectore, ibat ad illum. Ipsis autem in via positis atque ad Lauram propinquantibus, eorum adventus revelatus est Sancto, qui Chrysippum Lauræ Oeconomum accersens, ait ei: Paratus esto: ecce enim cum Fratre venit Patriarcha. Cum autem advenissent, sublatis mentis oculis magnus Euthymius Anastasium excepit ut Patriarcham: quod qui præsentes aderant mirabantur, accedensq; Chrysippus in aurem ei dixit: Reverende Pater, non est hic Patriarcha, sed Sceuophylax Anastasius, viden' quod coloratis utatur vestibus, quibus nefas est Patriarcham indui? Ad quæ in se revertens Sanctus, [ordinatur an. 458 in Iulio,] Crede, inquit, fili, usquequo locutus es vidi ipsum albis indutum. Cunctisq; audientibus dixit, Non erravi: sed quod præscivit Deus atque prædixit omnino fiet, sine pœnitentia enim sunt dona illius. Ita Græcus noster Euthymianæ vitæ textus, respondens num, 60 vulgatæ versionis. Deinde vero, ut jam dicere cœpi, istic ubi incipit ejusdem versionis num. 96 Octogesimo tertio anno ætatis magni Euthymii, id est Christi CCCCLVIII Iuvenalius … vitæ finem accepit; ANASTASIUS vero præmemoratus, consensu totius populi in D. Iacobi Thronum promovetur, initio mensis Iulii. Qui cum ascendens & recordatus prophetiæ magni Euthymii, Fidum Lectorem qui cum ipso olim ad Lauram accesserat prædictionemque audierat, sanctæ Resurrectionis Diaconum ordinavit, & cum Staurophylace misit, significaturum impletionem prophetiæ, rogaturumque ut sibi liceret ad eum venire ipsumque salutare.

Huc usque Vita illa, laudatissima Anastasii principia nobis ob oculos ponens: cujus deinde anno XV obiisse Euthymium legimus in Vita S. Sabæ, ab eodem Cyrillo conscripta; idque, ut in sua vita dicitur, XX I anuarii die Sabbati, [illius funus curat mortai an. 473,] anno XVI Imperii Leonis; quæ singula incidunt in annum Christi CCCCLXXIII, non vero præcedentem, ut putavit Baronius; & egregie confirmant initium Anastasii, constitutum in anno CCCCLVIII mense Julio. Sic enim adhuc in cursu erat ipsius annus XV cum moriebatur Euthymius; ad cujus cadaver spectandum cum accessisset etiam Anastasius, & congrua ei tumulando mandata dedisset; reversus in Sanctam civitatem misit opifices ad opus &materiam, ut beatæ illæ reliquiæ convenienter ponerentur. … Postquam autem perfecta jam fuissent omnia trimestri labore, ut air genuinus Cyrilli textus, venit in Lauram Archiepiscopus & venerandum depositum suis ipse manibus in præparatum locum transtulit, … septimo die Maji: conventumque absolvens, Martyrium & Eliam, quos successuros in Patriarchatu Sanctus prædixerat, secum sumpsit in sanctam civitatem, eosque Presbyteros Sanctæ Resurrectionis ordinavit.

[105] Atque hactenus talia de eo omnia, ut horreat animus credere Euagrio, non optime Catholico, cum lib. 3, cap. 5 accusat Anastasium, quasi is post obitum Leonis Imperatoris fugamq, Zenonis, tyranni Basilisci litteris subscribens, Leonis Papæ decisionē & Chalcedonense Concilium abrogasset. Calumniā putat se refutasse Baronius allegata eadem S. Euthymii Vita, ubi dicitur, quod Tyrannidem invadens Basiliscus, conciliabulum fecit adversus divinam Synodum Chalcedonensem: quo quidem nitens pars corum qui erant schismatici in sancta civitate, cum sibi Gerontium præfecissent Archimandritam, multa innovat adversus ecclesia, nec minora iis quæ prius ausus fuerat Theodosius. [& turbas passus a schismatiscis,] Ego in ea quam vere Cyrillus scripsit Vita hoc non reperio; in alia autem, quam apud Lipomanum Latinam vidit Baronius, quamque etiam ex Florentina S Laurentii bibliotheca descripsimus, non lego quod schismatici Gerontium istum adversus Anastasium in Sedem Patriarchalem extulerunt (sicuti rem explicat Baronius) sed quod eum in Archimandritam sibi constituerunt, eoque duce haud leviora ausi sunt contra Ecclesias, quam facta fuerant sub Theodosio. Monachorum ergo factio illa fuit, qui, rejecto jugo legitimorum suorum Abbatum, Gerontium sibi constituerunt Abbatem, non vero etiam Patriarcham; qui erat mansitq; Anastasius. Hic vero sive in fide constitit, [obit an. 479.] sive ad extremū imbecillitate aliqua lapsus est, quinto anno post ista obiit, ut habent Græca interpolata, vel (ut melius habet Vita per Cyrillum) sexto anno post dormitionem magni Euthymii, consummatus est Christo, idque initio Iulii mensis, non vero Ianuarii, sicut habet eadem interpolata Vita: atque adeo anno CCCLXXIX.

[106] In quibus ne contradixisse sibi Cyrillus videatur, operæ pretium fuerit genuinum contextum exhibere, qui est talis. [post Zenonis restitutionē in Imperium.] Τοῦ πρωτου ἐνιαυτοῦ πληρομένου, ἀπό τῆς τοῦ μεγάλου κοιμήσεως, ἐυσεβέστατος Λέων βασιλεὺς, Λέοντα τὸν ἔκγονον ἀυτοῦ, κομιδὴ νήπιον ὄντα, διάδοχον τῆς βασιλείας ἐπιλέιψας, ἐτελεύτησεν· ὅντινα ἑπὶ ὀλίγους μῆνας τῇ βασιλείᾳ ἐπιζήσαντα, Ζήνων γεννήσας αυτὸν διεδέξατο τελευστήσαντα. Τότε δὴ Βασιλίσκοσ τις τυραννήσας ἐπὶ τὴν Ισαῦρον φυγόντος τὴν βασιλείαν ἁρπάσας, ποιεῖ ἐγκύκλιον κατὰ τὴν ἐν χαλκηδόνι σύνοδον. Τῷ δὲ ἕκτῳ τῆς κοιμήσεως τοῦ μεγάλου Εὐθυμίου χρόνῳ μὲν ἀρχιεπίσκοποσ Ἀναστάσιος ἐτελειώθη ἐν χριστῷ ἐν ἀρχῇ τοῦ Ἰουλίου μηνὸς. Ζήνων δε βασίλεὺς ἐις τὴν βασιλείαν ὑπέστρεψεν Βασιλίσκον χειρωσάμενος.. Exacto primo post Sancti obdormitionem anno, piißimus Leo Imperator nepotem suum Leonem, admodum juvenem, successorem relinquens obiit: hunc vero paucis mensibus in regno superstitem mortuumq; excepit pater ejus Zenon. Tunc Basiliscus quidam tyrannidem invadens regnumque in Isauriam profugi rapiens, encyclicam contra Chalcedonensem Synodum facit. Sexto autem post mortem magni Euthymii anno Archiepiscopus Anastasius obiit initio mensis Iulii: Zeno vero ad Imperium rediit, redacto in suam potestatem Basilisco. Quæ si ita accipias, ut prius obierit Anastasius quam restitutus est Zeno, perplexam reddent Chronologiam: nam ex epistola Simplicii Papæ ad eumdem Zenonem gratulatoria, data VIII Idus Octobris post Consulatum Basilisci & Armati, constat eam restitutionem pertinere ad ann. Christi CCCCLXXVII; sin autem referas ad ea quæ sequuntur de ordinatione Martyrii, solum significabunt hanc esse factā, cum jam restitutus esset Leo. Sic ergo intelligo; atque Anastasio in suo Patriarchatu assigno viginti integros annos, licet Nicephorus octodecim dumtaxat numeret. Theodoricus de eo scribit, quod fuit Vas omni virtutum charismate plenum, pauperibus munificus & caritativus, completoque ministerio suo in pace quievit.

XLVI MARTYRIUS.

[107] [Anno 457 in Palæstinam veniens,] Cvm Leo pius & Christi amans Marciani succeßisset Imperio, id ist anno Christi CCCCLVII, Timotheus quidam cognomento Ælurus totam conturbabat Alexandriam. Hac ergo occasione, duo quidam Anachoretæ, quibus nomen erat Martyrius & Elias, unus quidem Cappadox, alter vero Arabs, profecti ex monte Nitriæ, ad magnum illum veniunt Euthymium, & unusquisq; illorum in cella separata apud illum longo tempore sunt versati … Prævidit autem magnus Euthymius perspicaci oculo ea quæ eventura ipsis erant, fore scilicet ut unusquisq; eorum Iacobi, inter Apostolos præclari, Sedem obtineret. Postea Elias, cum descendisset in Hiericho ædificavit sibi cellam ante civitatem, quæ acceßionibus ab eo factis paulatim dilatata, transmutata est in ea quæ nunc cernuntur monasteria, [ibi monasterium condit,] inquit Cyrillus in Vita Euthymii n. 95. Martyrius autemspeluncam quamdam ad Occidentem, quæ quindecim stadiis distat a Laura, ingreditur; & cum satis temporis in ea mansisset, magnum quoddam & insigne illic quoque construit monasterium.

[108] Utrumq; ut jam vidimus, Euthymio mortuo assumpsit Anastasius Patriarcha & Presbyteros ordinavit: mortuo autem ipso Anastasio, Sedi Hierosolymitanæ succeßit Martyrius, qui ad ipsum Imperatorem Zenonem & Acacium Episcopū Constantinopolitanum scribit de Schismaticis, [dein Patriarcha dedicat cœnobium S. Euthymii.] & llorum vitanda blasphemia. Postea S. Euthymii Laura conversa in cœnobium est: cujus ædificio absoluto, descendit illuc Archiepiscopus Martyrius cum multo comitatu, & præclaram ibidem egit synaxim & cum lampadibus ac suffitibus copiosis splendidam Dedicationē fecit, deponens sub araquasdam partes Reliquiarum Taraci, Probi, & Andronici Martyrū, VII die mensis Maji: erat vero jam XII annus post decessum Euthymii, id est annus Christi CCCCLXXXIV. Interim schismatici sub Gerontio Archimandrita monachi, S. Marciani industria ad Episcoporū, a quibus defecerant, communionem adducti sunt: [gaudet reductione schismaticorum,] Quos excipiens Archiepiscopus jußit faces accendi in sancta Resurrectionis ecclesia, & magnificam celebravit festivitatem, cum universa multitudine monachorum & civium, excepto Gerentio Archimandrita, qui jam quadragesimum quintum annum B. Melaniæ monasteria gubernabat, atque Romano qui apud Thecuam monasterium construxerat: qui ambo vesanæ suæ pertinaciæ inhærentes, e suis denique monasteriis ejecti, & hac illacq; oberrantes, denique excommunicati obierunt. En iterum prænominatum in Anastasio Gerontium, absque ullo invasæ ab eo Cathedræ indicio.

[109] Deniq; in Vita S.Sabæ cap. 38 legimus, quod eodem Saba jam quadragesimum octavum ætatis suæ annum agente, [& moritur an. 486,] Patriarcha Martyrius, anno sui Pontificatus octavo, exceßit e vivis; & quidem, uti in Commentario prævio ad Vitā S. Euthymii Henschenius, XIII Aprilis indictione IX; quæ nobis ann. Christi CCCCLXXXVI denotant; nam & S. Sabas natus erat mense Januario, Theodosio XVII Consule id est an. CCCCXXXIX. Baronius ad an. 485 quo obiisse Martyrium statuit, judicat non esse audiendum Euagrium, ex Zacharia Eutychiano assumentem, quod Martyrius Episcopus Hierosolymorum ad Petrum, Alexandrinæ urbis Episcopum hæreticum, Synodicas suas misit. At nondum hic Petrus pro tali se gerebat; cum autem Euagrius addat, quod postea quidam ab ejus communione se abjunxerunt, ac tum demum Petrus Chalcedonensem Synodum publice anathematizavit; non magna Martyrio infamia fuerit cū eo qui adhuc latebat cōmmunicasse, si modo nequitia cognita ab eodem recesserit, quod præsumere licet. Theodoricus sic scribit: Martyrius, sanctus Patriarcha, admirandis virtutibus & miraculis late claruit, gregem sanctum sibi commissum devote regens; multosque perfidos gentiles (melius dixisset, hæreticos) sua prædicatione convertit: ad Christum denique feliciter migrans a seculo, æternaliter cum Christo regnat: quæ utinam ab antiquiori auctore haberentur!

XLVII SALUSTIUS.

[110] Sedem post Martyriū accepit Salustius, [Ordinatum an, 486,] inquit Cyrillus in Vita S. Sabæ, anno ut jam diximus CCCCLXXXVI; ubi consequenter legi potest, quomodo apud ipsum accusatus a quibusdā suis monachis Sanctus, quasi præ nimia simplicitate ineptus ad regimē, justo Salustii judicio defensus fuerit. De eodē legitur apud Nicephorū Callistum lib. 17, c. 22, quod minime credere volens quæ de Barsanuphio apud Gazam incluso fama vulgabat, postquam perfodere domunculam ubi homo Dei habitabat jußit, ignis alicunde exortus omnes combussisset nisi sibi fuga consuluissent. Euagrius quidē multo antiquior scriptor Eustochium nominat, annis post Salustium pluribus quam quadraginta inductum in Sedē, & conveniunt tempora Justiniani Imperatoris. Rationibus tamen chronologicis convictus ad XI Aprilis, [Barsanesphii Reclusa propositum explorat:] censui fieri non potuisse, ut usq; ad Eustochii ætatē vixerit Barsanuphius, multumq; fore quod Justiniani tempora, anno DXXVII regnare exorsi, attigerit centenario major. Neq; adhuc mentem muto, solum cupio mutatos annorū numeros, quos Salustio Eustochioq; adscripsi num. 3, deceptus per tabulas Theophani insertas. Licet enim eas suspectas habendas nossem, juxta Tractatū meum præliminarem ad tomum 3 Martii, sequi tamē debui, quia alium nullum tunc habebam potiorem auctorē, & cum tabulis faciebant numeri annorum, apud Nicephorum Constantinopolitanum singulis adnotati, atq; a Sophronio qui obiit anno DCXXXVIII sursum ducti.

[111] Idem Constantinopolitanus Nicephorus de Salustio ait, quod ab eo separatus est Romanus Episcopus propter Edictum concordiæ a Zenone editum. Editum hoc fuerat anno CCCCLXXXII, eique acriter se opposuit S. Felix Papa III, anno mox secuto ordinatus, quamdiu in Petri Cathedra sedit, id est usque ad an. CCCCXCII. Quod si verum est ab eo excommunicatum fuisse eadem ex causa Salustium, neque id potius in Martyrium cadit; dicendum erit separationem ejus haud diuturnam fuisse. Laudatur enim in Vita S. Sabæ Salustius, quod cum Anastasius post Zenonem suscepisset Imperium, ut fecit anno CCCCXCI, [monasteriis contra schismaticos prospicit,] & schismata cū summa impudentia loquerentur adversus Ecclesiam, volens liberare Fratres ab illa tempestate, primum quidem constituit ut S. Marcianus eis præesset: aliquanto vero tempore interjecto ægrotans & corpore male affectus, communi suffragio omnium qui ad se convenerant ex solitudine, statuit ut monasteriis quæ erant circa sanctam civitatem præessent Sabas & Theodosius; atque hic quidem iis qui communiter vivebant, ille vero aliis qui cum nullo omnino congrediebantur & erant prorsus separati.

[112] Fuit hic extremus Salustii morbus, quo & obiit, expletis Patriarchatus annis VII ac III mensibus, [& moritur an. 493.] XXIII Iulii, ætatis S. Sabæ anno LVI, Christi CCCCXCIII, juxta Henschenium nostrum in prolegom. ad Vitam S. Euthymii. Theodoricus Pauli hujusmodi elogium ei texuit; Vir sanctus & Catholicæ fidei extitit præclarißimus propugnator, atque tam vita quam eruditione sanctißimusquiq; Iubilæū suæ ecclesiæ cum omni humilitate & devotione celebrans, quemdam leprosum solo osculo sanavit, & tandem in Christo conquievit. Credat de miraculo qui volet, de Jubilæo saltem nemo negaverit figmentum esse, ex posteriorum seculorum usu sumptum.

XLVIII ELIAS.

[113] Postquam Salustius migravit ex hac Vita, in Sedē illius evehitur Elias, [Varie divisa ecclesia Elias Euphemio CP. adhæret,] cujus in Vita S. Euthymii sæpe memini, inquit Cyrillus. Vbi autem factus est Hierofolymorum Episcopus, statim omni studio contendit, ut circa se congregaret bonos Monachos sanctæ Resurrectionis, circa turrim David dispersos in aliquibus cellis: monasteriumque construxit apud Episcopatum, & cellas ædificavit ad illos excipiendos, unicuiq; eorum, qui conveniebant, abunde suppeditans necessaria. Hæc dum agerentur Anastasii Imperatoris anno tertio, gravis seditio incidit inter eos qui ecclesiis præerant, Romanis Pontificibus Byzantinos rejicientibus, propter Acacii nomen retentum in diptychis, Byzantinis vero Alexandrinos non ferentibus eo quod Chalcedonensem Synodum execrabantur. Cum ergo inter eos magna esset dissensio, Elias qui præerat, Palæstinæ Ecclesiæ, solius Euphemii, qui Constantinopoli erat, amplectebatur communionem; Euphemio autem propter rectam fidem ejecto & Macedonio substituto, cum iis qui Euphemium Sede expulerant communicare non sustinuit; quod initio quidē turbavit Imperatorem … postquam autem intellexit Flavianum AntiochiæEpiscopum idem sentire cum Elia, acri ira percitus utrumq; damnavit exilio & magnam Ecclesiis concitavit tēpestatem. [& Flaviano Antiocheno;] Quod cum rescivisset Elias, Sabam tunc in anno ætatis LXX constitutum (unde intelligas acta hæc esse anno vulgaris æræ DVIII) cum aliis legatis misit ad Imperatorem cum epistola his verbis concepta: Habitatores Eremi & Sabam cum eis, qui est Caput Eremi, ad tuam Potentiam mittimus Legatos pro Ecclesiis. Tu autem eorum laborem reveritus & sudores Dei causa susceptos, o Imperator, fac ut cesset bellum adversus Ecclesias, & ne sinas malum progredi ulterius.

[114] Ivit Sabas, ægreq; ad alloquium receptus, ita causam egit, ut non solum latam contra Eliam sententiam resciderit Imperator, [hoc ejecto etiam ejicitur,] sed etiā Patriarchæ magis caverit, jusseritque eum in sua Sede retineri, a qua scilicet expellere eum nitebantur adversarii, Sidone ad pseudo-synodum jussu Imperatoris congressi. Sed cum hi deniq; expulso Flaviano, Severum Caput Acephalorum intrusissent in Sedem Antiochenam, missasque ab hoc Synodicas non recepisset Elias; misit Imperator cum copiis Olympium, qui cum primum Hierosolymā ascendit, Eliam de Sede depositum expulit in exilium; Ioannem autem, filium Marciani, qui Severi confessus erat communionē, Chalcedonensem vero Synodum anathematizaverat, in illius locum posuit … Sed egregius pro fide pugil Sabas ad periculum accurrens, novum Patriarcham adeo feliciter aggressus est, [exul visitatur a S. Saba,] ut ipsum a Severi communione ad Chalcedonensis Synodi professionem adducens, irritos effecerit impiorum adversus Ecclesiam conatus. Deinde cum annum ageret LXXX (quod annum Christi DXVIII notat) ivit ad visitandum Eliā Patriarcham qui erat in exilio. Qui eo conspecto omnium præsentium laborum quodammodo est oblitus, & multos dies apud se retinuit, amice & sincere cum eo vitam agens. Cum itaq; uno die venisset Sabas ut consueverat (is autem erat nonus Iulii) cunctabatur egredi ad ipsum Patriarcha usque ad mediam noctem; tum vero lacrymosos habens oculos & acerbe ejulans, Heu! Pater, inquit Sabam intuens, hac hora mortuus est Imperator Anastasius, & oportet me quoque omnino decimo die post eum excedere, ut causam nostram agamus ante horribile tribunal … Et mors quidem Imperatoris statim fuit audita: deinde etiam vita exceßit Patriarcha sicut prædixerat. [& ut prædixerat moritur 19 Iulii an. 518.] Ergo die XIX Julii, non autem IV, quando eum cum S. Flaviano Antiocheno, similiter mortuo in exilio, Romano hodierno inscripsit Baronius, absq; ullo quem quidem nominet auctore. Certe Elias Latinis Græcisque fastis ignotus fuerat hactenus, Flavianum vero non nisi in solo Claromontani Collegii Synaxario invenimus idque ad XXVII Septembris.

[114] Omnes porro anni Eliæ, a die Ordinationis usque ad obitum, fuerunt triginta, non omnino integri; ex quibus Nicephorus solos XXIII relinquit ejus Patriarchatui, quasi supponat depositionem ejus anno DXII accidisse, quod nequaquam absimile vero esset, si cetera cohærerent. Verum idem Nicephorus successori Ioanni solum dat XI annos:hic autem primum obiit anno DCXXIV, unde sequeretur Eliam primum fuisse depositū anno DXIII, sed exigua hæc est differentia. Theodoricus Pauli, omnium hactenus relatorum ignarus, quia necdum prodierant Sanctorum Vitæ unde talia sciri poterant, hoc brevi elogio & ad libitum fabricato, absolvit eum, dicens: quod Vita, doctrinæ & miraculis illustris multos perduxit ad fidem Catholicam.

XLIX JOANNES II.

[116] Vt depositum a Sede Patriarchali Eliam pro eoq; Joannem constitutum audiit B. Sabas, [Per S. Sabam deductus ab hæresi,] nihil cunctatus, assumpto sacro Monachorum exercitu irruit in certamen; & … in Ioannem incidens novum Patriarchā, testificatur atq; denuntiat, ne Severum admittat in communionē, sed tueatur Synodum Chalcedonensem & pro ea ad sanguinē usq, periclitetur: quod ille mox fecit, reveritus protestationem Patrum, & conventorum cum Olympio oblitus. Propter hæc iratus Imperator, abdicato Olympio, magistratum tradit Anastasio, eumque totius Palæstinæ Ducem constituit. Hic vero quam celerrime Hierosolymam veniens, ne verbo quidem dignatus Patriarcham, statim eum conjecit in carcerem, impudenter mandans ut Synode Chalcedonensi abdicata. Severi communionem amplecteretur. Sed ille callide subterfugit neceßitatem, pollicitus omnia se ex Ducis voluntate facturum prompte, modo sibi a custodia libero saltem biduum concederetur, quo videri posset, non ex coactione, sed sua sponte fecisse Imperatoris mandatum. Sic dimisso extra carcerem Ioanne, nocte una convenit multitudo monachorum, [eidem publice anathema dicit:] tamquam in templo Protomartyris Stephani Synaxim actura; aderat autem etiam Dux, ut eo teste Chalcedonensis Synodus abrogaretur. Tum vero ascendit in suggestum Ioannes, utraque manu tenens Sabam & Theodosium pietatis propugnatores. Cum autem se sustinuisset aliquantulum, visus est sensim audire susurrantem multitudinem & dicentem, quod oporteret anathema dicere non recte sentientibus. Hoc ergo ille pro dato divinitus signo accipiens, & cor fiducia plenum habens, una cum multitudine exclamavit: Si quis ea sentiat quæ Eutyches, Nestorius & Severus, anathema sit. Tunc enimvero Dux deceptum se sensit, & unanimem populi conspirationem formidans silentio fugit abiitque Cæsareæm.

[117] Sabas vero non ignorans, quomodo his auditis commovendus esset Imperator, sumpto communiter consilio sic ad eum scripsit, ut is, barbarica quadam expeditione occupatus, [quinto siccitatis anno pluviam impetrat:] dissimulandum sibi ad tempus putarit. Interim, propter injustum Eliæ exilium, fames quædam & necessariarum omnium rerum caritas siccitasque, & locusta, & aliæ graves plagæ integris quinque annis oppresserunt Palæstinam … Expleto autem jam quarto anno, interpellatus a Monachis Sabas, suæ primum lauræ, deinde & aliis circum monasteriis pluviam impetravit; Ioannes autem Hierosolymitanus, seditionem vulgi egentis metuens, obibat solicitus, puteos fodiens, & humiliora quæque loca proscindens, nihilq; omittens quo communi succurreret neceßitati: sed frustra. Cum ergo sederet mœstus & consilii inops; acceßit ad eum solatii causa amicus quidam, Summus nomine, indicavitque de pluvia quæ deciderat ad sancti Sabæ preces, vehementerq; suadet ut eum ad se accersat. Quod cum fecisset, senemq; exorasset, post supplicationē triduanam, circa primā noctis vigiliam, conversis repente nubibus, & aëre ex nimia serenitate in subitam caliginē mutato vehemens erupit pluvia, quæ replevit aqua fontes & torrentibus fluenta reddidit, ac totam civitatem excitavit ad gratias Deo uno ore animoque agendas.

[118] Sublato deinde e vivis Anastasio Imperatore, cum successisset Justinus an. DXVIII, Orthodoxis licuit liberius agere; & Ioannes, congregata contra Severū Hierosolymis Synodo, ea fecit & scripsit, quæ in Historia ecclesiastica atq; Conciliorum Actis licebit legere; insigni suo pro re Catholica zelo meritus, ut apud Hormisdā Papam pro eo intercederet Justinus, solicitus quidem pro unione omnium Ecclesiarū, sed Hierosolymitanæ imprimis, cui omnes favorem impendunt quasi matri Christiani nominis, ut nemo audeat ab ea sese secernere. Porro cum magno Sabæ ad annos octoginta sex proceßisset ætas, ageretur autem Christianæ æræ annus DXXIV, deceßit Ioannes, relicto successore Petro viro insigni. Decessit autē XXII Aprilis, [moritur an 524,] juxta Henscheniū in Prolegomenis ad Vitā S. Euthymii n. 15 & tertio post anno Iustinus Imperator, valde jam senex & morbo oppressus, Iustinianum patruelem pro se constituit Imperatorem anno DXXVII; quæ uti in S. Sabæ vita habentur, ita cū omni temporis illius historia conveniunt optime, totamq; horum Patriarcharum successionem & chronologiam reddunt undequaque indubitabilem.

[119] Theodoricus Pauli, nescio quo abreptus errore, in Chronico universali huic Joanni applicavit, [Circa eumdem error Theodorici.] quod sub ipso facta est inventio Sanctorū Stephani, Gamalielis, Nicodemi & Abibon, quodq; ex Regula S. Basilii an. Domini CCCCXII scripsit Caprasio Carmelitæ discipulo suo qualiter viveret. Eadē de Regula repetit in libro Bellorum Dei ad Ioannem Cyrilli successorē, quem etiam scripserat ab Adriano Papa primo ordinatum. Ita vir optimus intricavit sese, dum sese aptare nititur eorū voluntati, qui de Ioanne, ut volebant, suo, tam incongrua suggerebant. Multo sane fuerat facturus consultius, si de Carmelitis non fuisset locutus ante seculū XII; prout faciendum ei suggerebat Catalogus, ab ipsomet initio Chronici sui fol. XX descriptus. Eū non fuerit incongruum hic attexere, ut clarius appareat, hunc scriptorem nihil suo examine ac judicio discrevisse, sed simpliciter transscripsisse omnia quæcumq; putabat servire posse intento suo, [Ex hoc Catalogus Ordinum religiosorum.] quod erat Chronicon universale contexere. Multa quidē animadversione & correctione eget Catalogus iste, sed id hujus loci non est; quare eum, ut invenio, sub ejusmodi cautela accipe.
Ordo Eremitarum cœpit anno Domini CCLXXXIX.
Ordo Regularium cœpit A. D. CCCC vel
Ordo B. Benedicti anno DXXXI.
Ordo Cluniacensis anno MLXXXIV sub Odone.
Ordo Cisterciensis A. D. MCXXI.
Ordo Templariorum anno MX.
Ordo Præmonstratensis A. D. MCXX.
Ordo Hospitalariorum anno MCXXI.
Ordo Ioannitarum anno MCXL.
Ordo Dominorum Teutonicorum MCXC.
Ordo S. Trinitatis anno MCXCVII.
Ordo de Sepulcro Domini anno MCXCVII.
Ordo Prædicatorum A. D. MCCIII.
Ordo Minorum A. D. MCCXVI.
Ordo Cruciferorum anno MCCXVI, sed confirmatus anno MCCXLVII.
Ordo Carmelitarum anno MCLXXVI.
Ordo Augustinensium anno MCCXXIII.
Ordo Vallis Scholarium anno MCCXXIII.
Ordo Paulinorum anno MCCCX.
Ordo Cælestinorum anno MCCCX.
Ordo Wilhelmitarum anno MCCCX.

Similis Catalogus dicitur esse impressus Florentiæ an. MDXIII die XX Ianuarii per Philippum Giunti, impensis totius Camaldulensis Ordinis, post Vitam S. Romualdi conscriptā a S. Petro Damiano, ubi similiter singulorum Ordinū notantur principia, & de Carmelitano hæc formalia verba leguntur. MCC Ordo Carmelitaram ab Alberto Episcopo Hierosolymitano. Apparet autē quod Catalogi auctor pro nihilo habuerit qualecūq; principium ante acceptam Regulam, quæ veluti anima & forma est Ordinis cujuscumque, ut ipsi scriptores Carmelitæ loquuntur.

L. PETRUS.

[120] Ioanni, ut jam diximus, hujus nominis secundo succedens Petrus an. Chr. DXXIV, necdū quartū in ea Sede annum expleverat, [Ordinatus an. 524,] quando obiit S. Theodosius Cœnobiarcha, de quo ad Vitam a Theodoro Petrarum Episcopo scriptā præfatur Cyrillus, quod mors ea contigit die XI Ianuarii Indictionis VII, XXII mense regnantis Iustiniani, cum ille annū ferme centesimum suæ ætatis attigisset: cœperat autē regnare Iustinianus in cœna Domini Kalendis Aprilis anni DXXVII, ita ut mensis ejus XXII recte nos ducat ad Ianuariū anni DXXIX, Petrus autē Archiepiscopus, [sepelit S. Theodosium an. 529.] intellecta ea morte, cum aliis quibusdā aliarum civitatū Episcopis, tū forte in sancta civitate præsentibus, festinavit ad monasterium ut exequias celebraret, sicut testatur Theodorus prædictus, πανάρεστον id est Optimum seu Præstantißimum, appellans Petrum. Auctor vero alterius Vitæ, quæ Latine extat edita, laudat ut virum, cujus magna quidem fuit fama, famam autem superabat virtus.

[121] Post Theodosium an. Chr. DXXXI moritur etiam S. Sabas V Decembris Indictione X, ætatis suæ an. XCIV: cujus exequiis cur non dicatur nominatim idē Patriarcha intervenisse, [post an. 531 deceptoes ab Origenistis,] sicut in genere dicitur de omnibus quot quot erant Episcopis, incompertum mihi est; honestius hoc certe ei fuisset, quam quod paulo post decipi se siverit ab Origenistis in præjudicium Sabaitarū; persuasus abillis, ut Petri Alexandrini, & Ioannis, cui cognomē erat Strongylus, susciperet communionē. Quanta hinc mala obvenerint sanctissimæ illi Lauræ pathetice satis describit Cyrillus; neq; iis finis obtigit quādiu in vivis fuit Petrus. Qui iterum facilitate nimia adduci se passus est an. DXXXV, [iterumque an. 535,] ut Anthimum Trapezuntinæ civitatis Episcopum pateretur ad Sedē Constantinopolitanam transferri, contra quam Canones permittant; eoque meruit ab Agapeto Papa per epistolam quæ extat redargui, quod istud opus, ita aperte contrariū decretis Patrum,non solum ad notitiā Apostolicæ Sedis adducere neglexit, sed & reprehensibili consensu confirmavit. Vidit igitur, & pro sua naturali bonitate etiā approbavit, deposito Anthimo suffectum anno sequenti DXXXVI S. Mennam; ab eoq; cum omni reverentia accepit Concilii Constantinopolitani Acta, [resipiscit & hæreticos damnat an. 536,] & suā mox ipse quoq; Synodum coegit XIII Kalend. Octobris Indict. XV jam inchoata, assentientibus, Sacerdotio suo sanctißimis Episcopis trium Palæstinarum sub sanctis locis venerabilißimæ Synodi existentibus, qui omnes subscripserunt Actis, hæreticorum damnationem continentibus, numero quadraginta quinque Episcopi.

[122] Anno DXLII Basilio V. CL. Cos. cum Paulus Episcopus Alexandrinus, incautius agens, propter cædē, [an. 542 deponit Paulum Alex.] ipsius jussu ut ferebatur patratā (quod tamē negabat ille, sed negare non poterat occasionem dedisse) judicatus esset irregularitatem incurrisse, & Gazam in exiliū relegatus; per Pelagium Apostolicæ Sedis Legatum, Imperatoris mandata ferentē, jussus est Petrus Gazam transire, unaque cum aliis duobus Episcopis Pallium auferre Paulo, eumque deponere, ut scribit Liberatus. Hoc sine dubio mœstissimus fecit si vere orthodoxus Paulus iste fuit, uti credidit Liberatus: sin autem hæreticus, eoque damnatus quod Dioscori hæretici prædecessoris sui Depositionem celebraret, sicuti scribit Victor Tunenensis, aut Severi Acephalorum Principis, ut habet, Theophanes; non erat quod ei compareretur. Hac occasione contigit Pelagio tradi a monachis Hierosolymitanis excerpta quædā ex Origene Capita, quæ petebant Imperatori damnanda proponi: eoq; libenter annuente, quippe qui gaudebat in talibus causis ferre judiciū, dictata est a Menna Archiepiscopo CP. anathematis sententia, quam ceteri Patriarchæ atq; cum iis Petrus accipientes subscripserunt, teste eodem Liberato. Sed hoc in Ecclesiæ scandalum vertit; in talibus enim fori non sui causis factus inde audacior Iustinianus Imperator, sicuti strictim ad an. 546, num. 6 scribit Baronius, promulgavit edictum adversus tria Capitula Sacra sancti Concilii Chalcedonensis, ex sententia Theodori Archiepiscopi Cæsareæ Cappadociæ, qui in odium Pelagii prænominati, cujus opera damnatus fuerat Origenes cum suis erroribus Imperatori suggeßit de damnando Theodoro Mopsuesteno cum epistola Ibæ & scriptis Theodoreti adversus duodecim Capitula Cyrilli, fore pollicitus, [subscribit edicto Iustiniani contra 3 Capitula,] ut si id fieret, omnes Acephali adversarii Chalcedonensis Concilii, illud mox suscepturi essent… Imperator autem sciens ejusmodi constitutiones nullarum esse virium, nisi ab Episcoporum subscriptione auctoritatem acciperent; primum omnium Apostolicæ Sedis ApocrisiariumStephanū ut id faceret rogavit; sed nihil apud eum profecit: alios autem Patriarchas obsequentes sibi vel invenit vel fecit: sed frustra. Nam Mennas Constantinopolitanus fraude inductum se protestatus est, Zoilus Alexandrinus vim sibi factam excusationi prætexuit, Ephræmius Antiochenus denuntiatis depositionis futuræ ruinis succubuit. Quid autem Petrus Hierosolymitanus? Publica notitia refert, inquit Facundus, Hermianensis in Africa Episcopus, quod conveniente ad se multitudine monachorum juratus pronuntiavit, [licet invitus:] quod siquis eidem decreto munitus consentiret, contra Chalcedonense Concilium faceret: nec tamen se ab ejus consensione suspendit. Hoc autem velut hereditarium primæ illius mulieris cognovimus esse contractum, quæ prius interdictū sibi fuisse respondit, ne de ligno quod erat in medio Paradisi comederet, & postea quod ipsa illicitum pronuntiaverat usurpavit, ac viro ut comederet persuasit.

[123] Credibile est tamē Petrum, qui aliis Patriarchis fuerat socius in culpa, mox ubi sententiam Romani Pontificis intellexit, [& juxta prophetiam Georgii Sinaita,] fuisse eisdem participē in pœnitentia. Sane de pia ejus ac felici morte bene facit sperare, quod in Prato spirituali c. 117 narratur de Georgio Abbate montis Sinai, qui desiderio magno incensus ultimā Communionem Paschalem sumendi Hierosolymis in sanctæ Resurrectionis ecclesia, inventus est prope Archiepiscopum B. Petrum, qui præbuit tum illi tū Presbyteris sanctam Communionē: visus autē Patriarchæ & assessori ejus Mennæ, imo etiā huic locutus, cum salutasset synaxes, adorato sancto Monumento, inventus est in cellula sua: querenti autem Patriarchæ, qui eum jusserat ad cibum secum sumendū remanere, quod non paruisset; purgavit seipsum Senior, scribens ac dicens; Absit a me, mi Domine sanctißime, ut sanctum Angelum vestrū contempserim. Scripsit autem idem Georgius Abbas & hoc ad eum: Vt sciat Beatitudo vestra, post sex menses Christo Domino ac Deo nostro simul occursuri sumus, & illic adorabo vos. Egreßi itaque Presbyteri dederunt Patriarchæ litteras, dixerunt autem & hoc ei, quoniam senex multos annos habebat quod non venerat in Palæstinam … Sanctus vero & mitißimus Petrus, afferebat testes eos qui tunc affuerant Episcopos & Clericos… Postquam igitur impleti sunt sex menses, requieverunt in pace Senex & Patriarcha juxta ipsius Senis prophetiam. Nicephorus in Chronographia Petro annos XX dat, [moritur an. 544 in Septembri.] membrana vero Rulæana ια᾽, qui potuerunt pro κα᾽ irrepsisse: & sic viam tenendo mediam, ut anno sui Patriarchatus XXI necdum ad medietatē producto obierit Petrus, ab Aprili an. DXXIV exeunte deducimur ad finem Septembris an. DXLIV, quo Pascha celebratum fuit XXVII Martii.

[124] Baronius omnia ad ann. DXLVI distulit: quippe qui eo anno promulgatū credidit Justiniani Edictū, cui cum subscripserit Petrus non potuisset biennio citius obiisse. Verum neq; in ipso quod habetur Edicto, [non autem 546.] neq; in Liberati Breviario de causis Nestorianorū & Eutychianorum, neque in Facundi Hermianensis libris pro defensione trium Capitulorum, quidquam invenio, quod annum istud indicet; Vigilii autem Papæ profectio Constantinopolim an. DXLVII, non modo eum non probat, sed econtra suadet longe plus temporis interponendum esse, ut post congruas ultro citroq; deliberationes pro sedandis turbis ex ejusmodi Edicto cōcitandis, quæ deniq; in apertū schisma erumpentes Occidentalem Ecclesiam ab Orientali diviserunt, necessarium judicaverit Pontifex ipse ad Imperatorem se conferre, plus nimio sibi ecclesiasticas causas atque res fidei arrogantem. Quare, salvo semper respectu tanti viri, audebo ab ejus opinione recedere, & Edictū Imperatoris ad ann. DXLIII retrahere, ut eo quem Nicephori chronologia exigit anno obierit Petrus; cujus apud Theodoricum Pauli hoc invenitur elogiū. Iste felix Patriarcha vixit in omni puritate mentis & corporis, fuit vero castißimus, in omnihumilitate & pietate vivens, compatiens, pius, & misericors; tandem æternæ felicitatis bravium ex meritis adipiscens regnat cum Christo.

LI EUSTOCHIUS.

[125] Post Petrū Macarius ordinatus est; sed prius quā ab Imperatore confirmaretur, expulsus e cathedra sua: dicebatur enim Origenis dogmata sustinere: [Pulso Macario ordinatus an. 544,] post eum autē Episcopatum suscepit Eustochius. Ita Evagrius Scholasticus, ejusdem seculi scriptor lib. 4, cap. 37, qui deinde cap. 38 narrat, quomodo, cum assertores dogmatum Origenis in monasteriis Palæstinæ, præsertim in ea quæ Nova laura dicitur, quotidie invalescerent; Eustochius omni studio in id incubuit ut eos expelleret; eodemq; accedens omnes ejecit procul amandatos, tamquam communem perniciē hominū. Ita impletum est quod S. Cyriacus Anachoreta, consulenti se per Cyrillum S. Joanni Silentiario, futurum prædixerat; & Nonnus quidem, totius mali incentor paulo post turpiter periit, Georgius vero, qui Præfecturam monasterii invaserat, fœda cum nota est eliminatus, [Origenistas pellit ex monasteriis.] accusatus libidinis quam vel nominare linguam polluit, sicut in Vita S. Sabæ scribit idem Cyrillus. Reliquorum exulum patrocinium Constantinopoli suscepit Theodorus, Cæsareæ in Cappadocia Episcopus. Cum ergo hic Palatium conturbaret, & id quod ab Eustochio gestum erat, meram impietatem atque injustitiam vocaret; mißi sunt Constantinopolim ab Eustochio Rufus Abbas monasterii Theodosii, & Conon Abbas monasterii Saba, qui tum virtutis suæ causa, tum ob monasteria quibus præerant, principem locum inter Solitarios obtinebant.

[126] Hac occasione primo motā fuisse quæstionē de tribus Capitulis, Theodoro Cappadoce alio causam traducente, [Non adfuit Synodo CP. an. 553.] scribit idem Euagrius: sed hoc jam ante factū esse, cum adhuc Petrus esset Episcopus, necesse est; siquidē is vere subscripsit Justiniani contra eos decreto, prout dicit Facundus Hermianensis. Malim igitur credere Theodorum, eadem arte, qua se ultus erat de Pelagio Romanæ Sedis Apocrisiario, cujus ex Palæstina reversi suggestione Origeniana dogmata damnata fuerant; etiam usum esse contra Eustochii legatos, effecisseque ut iis Imperator Edictum suum acceptandum offerret. Quod cumilli recusarent, tamquā rem ecclesiasticæ normæ contrariam, & in causa Imperatoris arbitrio nequaquam subjecta; Synodū convocavit Justinianus, quæ an. DLIII celebrata, postmodū etiā a Romano Pontifice approbata, obtinuit ut legitima & œcumenica haberetur, quinta in ordine aliarū generaliū Synodorum. Non adfuit Synodo isti Eustochius, quam tamen ipso Hierosolymitanam Sedem tenente celebratam expresse Euagrius asserit. An suos ibidem Legatos habuerit per eosque subscripserit, incertum est: neque enim quispiam aut ipsius aut Romani Pontificis nomine signasse ait. Acta tamen Synodi accipiens, suam etiam ipse Hierosolymis coegit, in qua, uti dicitur Act. I Concilii Nicæni II, quotquot erant Palæstiniorum Episcopi, manibus & pedibus & ore sententiam & statutum Synodi confirmavere; nisi quod Alexander Episcopus Abyles contrarium sensit, quamobrem Episcopatu exutus Byzantium se recepit.

[127] [& post II annos suæ Sedis,] Nicephori Chronologia, Macario duos annos, Eustochio unum, Macario iterum quatuor assignat. Sed incredibile est duobus annis a Macario Episcopatum gestum absque assensu Imperatoris, & hoc quoque dato, non potuisset uno solum anno sedens Eustochius pervenisse ad tempora Synodi quintæ. Utramque difficultatem tollet levis mutatio, si Macario antequam expelleretur, pro duobus annis, menses duos, μῆνας β᾽, dones; sic ut eodem quo electus est anno DXLIV, expectarit confirmationem suam mensibus Octobri & Novembri, deinde vero sederit nova electione assumptus Eustochius: sederit autem non ἔτος ἓν, sed ἕνδεκα, annos undecim, sitque primum anno DLVI depositus, agente Theodoro Cæsariensi prædicto, qui ut loquitur Euagrius, cum Iustiniano aßiduus erat, eique fidus imprimis erat atq; perutilis, [deponitur an. 556.] seu verius perniciosissimus, ut qui optimum alias Principem ad res fidei per se tractandas impulerit, unde Liberato teste, publice clamitavit aliquando se & Pelagium vivos incendendos, per quos hoc scandalum introivit in mundum. Latinus Patriarcharum Catalogus a Ioanne II ad Zachariam transit, omissis sex mediis. Theodoricus duos interponit, Petrum scilicet, de quo supra, & inferius nominandum Ioannem tertium: quid porro huic Eustochio factum sit ignoramus.

LII MACARIUS II.

[128] [Sedit post restitutionē annis 14,] Macario Hierosolymitanæ Ecclesiæ Sacerdotium poßidente atque in propriam Sedem restituto, cum post depositionem Eustochii Origenem, Didymum atque Euagrium sub anathemate damnasset; Iustinianus scripsit id quod Romani Edictum vocant; in quo corpus Domini incorruptibile appellat, & naturalium atque inculpabilium etiam paßionum capax fuisse negat. Ita Euagrius lib. 4 cap. 39, non distinguens quanto tempore Eustochii depositio & Macarii restitutio præcesserit publicationem impii Edicti, factam anno DLXIII. Ego, si mihi liceat sicut cœpi pergere, & Eustochium Sedis suæ anno XI expulsum dicere, potero Macario, non solum IV, sed XIV annos invenire, quibus sederit, defunctus anno DLXX. Hoc modo nonum is egerit Patriarchatus sui annum, quando prodiit Edictum; qui, qualiscumque fuerit cum morienti Petro subrogatus primum est, nunc saltem in recta fide stetit. Euagrius enim neminem excipit; sed cum dixisset universos Episcopos conspiravisse, ut ad furorem Imperatoris tantisper declinandum appellarent ad sententiam Anastasii Episcopi Antiocheni; subjungit, [fidei ut videtur bonæ,] quod ad eorum depositionem processurus sacrilegus Rex fuerit, nisi plaga invisibili præventus ex hac luce migravisset XIV Novembris anni DLXVI. Est tamen unde suspiceris, non omnes constantiam æqualem tenuisse ad extremum, atque inter infirmiores fuisse Anastasium, solaque simplicitate animi Baronio excusabilem. Hic enim putat suspicionem ejusmodi satis fundari in eo, quod auctor Prati Spiritualis cap. 19 & 96, asserit, Abbatem Eliam & Julianum Arabem communionem Macarii subterfugisse, interimque excusari eum, quod S. Simeon in Monte-mirabili (cujus Vitam dabimus XXIV Maji, quique hoc tempore vivebat) ab eodem Juliano quid agere deberet consultus; [an etiam sanctus?] Ne recedas, inquit, neque teipsum a sancta Ecclesia separes, neque enim illa habet male, gratia D. N. Iesu Christi. In Vita quoque S. Gregorii Agrigentini, qui XXIII Novembris colitur, crebra est Macarii mentio, veluti qui adventum sancti adolescentis in Hierosolymitanam ecclesiam divinitus cognoverit, ejusque ac sociorum nomina & vultum antea nusquam visum, ac denique Diaconum ordinaverit. Sed hæc Vita multæ fabulositatis suspecta nobis est, neque in testimonium sanctitatis pro Macario adducenda, donec severo examine discussa fuerit.

LIII JOANNES III.

LIV AMOS.

LV ISACIUS.

[129] [Ab an. 570 Ioannes ad 591,] Hos tres nobis suggerunt Catalogi Græci, apud Nicephorum & in membrana Rulæana, sic ut Joanni assignentur anni XXII, Amos VIII, Isacio etiam VIII, qui simul sumpti sunt anni XXXVIII, junctique anno DLXX, quo mortuum statuimus decessorem Macarium, pertingunt usque ad annum DCVIII. De Joanne scribit Theodoricus Pauli, quod vir totus Ecclesiasticus, devotus & justus, præfuit Ecclesiæ Hierosolymitanæ in omni sanctitate, antecessoribus suis æquandus: qui cursu præsentis vitæ feliciter peracto, æternam vitam meruit intrare. Prætermittuntur ab eodem Theodorico Amos & Isacius, [tum Amos usque ad an. 600,] sed exiguo cum incommodo, quia elogia istæc ex conjectura sola composita videntur. Interim certa est ratio successionis. Etenim istius Amos (qui apud Nicephorum Callistum vocatur Neamus) epistolam aliquam ad S. Gregorium Papam vidi, nescio ubi, vidisse tamen notatum reperio in adversariis; cœpit autem S. Gregorius Romanum Pontificatum gerere anno DXC. Quod si ei scripsit Amos mox ut est Patriarcha constitutus, quemadmodum moris erat, scripserit anno DXCIII. Biennio ante, scilicet Guntramni Regis Francorum XXX, scribit Fredegarius, inventam esse Tunicam Domini nostri Iesu Christi, quæ eidem sublata est & a militibus qui eum custodiebant est sortita, prodente Simone filio Iacobi: qui per duas hebdomadasmultis cruciatibus affectus, tandem profitetur ipsam tunicam in civitate Zafad, procul a Hierosolymis, in arca marmorea positam esse: quam Gregorius Antiochenus, & Thomas Hierosolymorum (quod nomen Fredegario pro Amos obrepsit) & Ioannes Constantinopolitanus Episcopus, cum aliis multis Episcopis, triduanum facientes jejunium, exinde condigne cum arca marmorea, levi effecta quasi ex ligno fuisset, ordine pedestri Hierosolymam cum devotione sanctißima perduxerunt; & eam in loco ubi Crux Domini adoratur cum triumpho posuerunt. Ea Tunica nunc Treviris religiose asservatur: sed quia ignoratur quomodo vel quando allata, invaluit opinio, S. Helenam, quam Treviris quoque natam fuisse volunt, ipsam misisse cum aliis Reliquiis: quod nequaquam crediderim. Qui enim inventæ ab ea Crucis Clavorumque adeo certam memoriam nobis reliquit Theophanes, non omisisset puto etiam meminisse Tunicæ, si ea tunc pariter fuisset reperta; neque ignoravisset Fredegarius, ipsam jam pridem Treviris coli, celeberrimo totius Galliæ Germaniæque concursu.

[13O] Octennio post Amos successit Isacius, neque diu cunctatus est quin ad Gregorium etiam ipse scriberet, sicuti apparet ex responso quod Indictione IV id est anno DCI, expeditum extat in Regesto Gregoriano, estque libri 9 Epist. 40, inscripta Isicio (verius Isacio) Episcopo Hierosolymorum. Hanc exordiens sanctus Pontifex a mystica significatione fabricatæ in tempus diluvii arcæ; [ac denique Isacius, ad quem est epistola Gregorii Papa.] in hujus, inquit arcæ, id est Ecclesiæ, ædificatione vos currere, relecta Fraternitatis vestræ epistola, rectæ fidei compage gaudemus; magnasque omnipotenti Deo gratias exolvimus, qui & in mutatis gregis sui Pastoribus, fidem, quam semel sanctis Patribus tradidit, etiam post eos immutatam custodit … Tua Fraternitas rectam per omnia fidem excolit; & spiritualiter edocta, quæ quærenda erant subtiliter enarravit. Fides itaque vestra, fides est nostra: ea tenemus quæ dicitis, ea dicimus quæ tenetis. Quia vero pervenit ad nos, in Orientis Ecclesiis nullum ad sacrum Ordinem nisi præmiorum datione pervenire; si ita esse vestra Fraternitas agnoscit, hanc primam oblationem omnipotenti Deo offerat, ut a subjectis sibi Ecclesiis errorem Simoniacæ hæreseos compescat … Præterea pervenit ad me, quia in Ecclesia urbis vestræ Hierosolymorum, quæ Ælia dicitur, sæpe jurgia nascuntur: unde Sanctitas vestra debet solicite cuncta pensare, & quædam mansuete corrigere, quædam vero quæ corrigi nequeunt æquanimiter tolerare … ut in sancta Hierosolymorum Ecclesia pacem cohabitantium per omnia conservet … & dehis quoque qui per jugium perire poterant mercedis lucra colligat.

PARERGON VII
De Iacobo pœnitente, circa hæc tempora prope Carmelum vivente, an Carmelita creditus a Bollando:

[131] Pertinet ad hoc sextum, in quo versamur, seculum S. Iacobus Eremita, in Palæstina apud Porphyreonem, qui post lapsum diu in sepulcro pœnitentiæ causa latuit, & clarus miraculis migravit ad Dominum uti scribitur in Romano Martyrologio hodierno ad diem XXVIII Januarii. [Bollandus ad hujus Sancti Vitam] Hujus Vitam prælo pararat Henschenius, illustratam Notis & Commentario aliquo prævio; quem more suo recognoscens Bollandus, ibique legens Porphyreonem urbem, quæ & Caiphas dicitur, sitam esse ad mare, juxta radices Carmeli montis; existimavit optimam hanc esse occasionem indicandi, quam non pro suo haberi vellet Zegeri Pauli Carmelitæ Commentarium de Vita S. Telesphori Papæ, ad V Januarii ante annos circiter septem excusam (nam toto octennio primus iste mensis sub praælo fuit) cum novus ac rudis adhuc in opere, ipse nesciret quid inchoasset, vix aliquid ultra nudam collectionem tunc cogitans. Ergo sua ipse manu inter num. 4 & 5 hæc quæ sequuntur, joco potius quam serio collocavit; dicebat enim non sine risu, Qui ceteros omnes sibi arrogant, non debent pœnitentem peccatorem excludere. Sic ergo scripsit.

[132] Merito quis mirari poßit, Sanctum hunc a M. Antonio Alegre Carmelita non insertum esse Paradiso Carmelitici Decoris, [ita miratur ipsum non assumptum a Carmelitis,] cum suo Ordini adscribat quotquot non solum in Syria, Palæstina & Ægypto, verum & reliquum per orbem monasticam vitam primis seculis egerunt, aut aliquomodo adumbrarunt. At, sive institutum illud vivendi inde a priscis illis temporibus aßidua serie huc usque est propagatum, probabilius est ibi viguisse, ubi prima dicuntur a Prophetis posita ejusmodi disciplinæ cunabula; sin vero solum post subactam a Francis Syriam erecta ea Sanctorum hominum societas est, quæ Fratrum S. Mariæ de monte Carmelo appellatur (ut multi de recentioribus existimant, qui undecim seculis integris negant usquam Carmelitarum vel nomen prolatum ab ullo eorum temporumscriptore; at contra constare, ante S. Hilarionem nec auditum quidem in Palæstina & Syria nomen monachorum, [ut hos tunc fuisse non affirmet,] Hieronymi testimonio firmant) si igitur cœpit quidem ante quinque solum secula, ut illi volunt, ea Congregatio, sed quo magis inflammaret in suorum animis studium virtutum, earum voluit exempla proponere in iisdem usurpata locis, & convictus similitudinem loci ac pietatis similitudine asserere; non oportuit tamen veteres potius illos ante Christum Prophetas aut alibi terrarum Monasticen professos adducere statuereque imitandos, quam qui tanto propius ante nostra tempora ad ipsius habitarunt Carmeli confinia. Atque ad hanc classem pertinet non solum Iacobus, sed & sancta illa mulier, quæ antea ad ejus labefactandam pudicitiam allegata, sed mox illius in profligandis voluptatum illecebris fortitudinis miraculo perculsa, dedit fidei manus, baptismoque abluta in Virginum deinde monasterio reliquum vitæ ita exegit, ut & cara Deo esset & adversus dæmones gratiam acciperet. Illud ergo ceteraque monasteria certiori ratiocinatione suo possunt Ordini vendicare religiosißimi Patres Carmelitæ, circa ipsum sita Carmelum.

[133] [imo intendat cavere ne ex suo sensus videatur illis datus Telesphorus.] Hæc ibi Bollandus, & quidem motu omnino proprio, molesteque nonnihil ferente Henschenio; qui maluisset istam chordam non fuisse tactam, offensione eo loco ac tempore importunam reformidans. Sed vanus profecto hic timor erat; Patres enim illos adeo ceperat Telesphori Vita, ut ad hanc novam adeoque manifestam declarationem animi, nihil pro Carmelitica antiquitate asserenda ex suo illo permisso potius quam facto deduci volentis, non modo non respexerint; sed usque hodie pergant blandiri sibi, atque eo loco allegato in suo Armamentario Speculoque & utriusque Indice, asseverare, quod Bollandus Admittit Carmelitam seculo VI. Multis deinde exaggerant injuriam, quam Magistris meis Bollando & Henschenio fieri a me dicunt, dum hæc in lucem effero; aut etiam occasione oblata quædam eorum scripta retracto. Quasi scilicet illi potuissent ac debuissent cœpto primum operi afferre omnem eam scientiam, ac variarum recum cognitionem, verique a falso secernendi experientiam, quam tot annis successive acquisiverunt, mihique communicare studuerunt; quemadmodum adhuc facit (atque utinam diu pergat facere) P. Henschenius, sextum jam supra quadragesimum annum in hac palæstra exercitus, omniumque studiorum meorum atque scriptorum moderator & arbiter, idemque certissimus testis ortus atque progressus totius operis & cunctorum Bollandi arcanorum atque consiliorum particeps per annos triginta. Hic non modo nullam sibi suoque Bollando fieri injuriam existimat a me, si quid ultra quam viderint, ipsorum humeris suffultus videam: sed gaudet se eo rem adduxisse, unde non iners posteritas haud difficulter possit progressus facere ampliores.

[Catalogi Pars 8]

LVI ZACHARIAS.

[134] [Anno 614 a Persis ab, ductus in captivitatem,] Zacharias ante captivitatem Patriarcha haud dubie fuit, sed quod additur in Nicephori Catalogo & membrana Rulæana annis XXII, vel, ut Latinæ quædam versiones habent, XXIV, non potest intelligi de tempore ante captivitatem transacto. Captivitas enim illa contigit anno DCXIV Indictione II, sicut constat ex Chronico Constantinopolitano, quod vulgo Alexandrinum nuncupatur, eo tempore scripto. Contigit autem una hebdomade, postquam in Laura S. Sabæ occisi essent Sancti quadraginta quatuor Patres, quorum memoriam Græci recolunt & post eos juxta hodiernum Romanum Latini, XVI Maji, licet apud Antiochum monachum coævum notatus inveniatur dies XV. Rem paucis describit in Chronographia Theophanes, sed uno anno serius propter primum Heraclii annum in duos annos divisum, quemadmodum pluribus demonstravimus in Exegesi Prælim. ad tom. 3 Martii cap. 4. Sic autem scribit ad annum Heraclii V, qui revera solum IV fuit. Hoc anno Persæ Iordanis loca, Palæstinam & sanctam civitatem armorum vi subegerunt: & manibus, ut quidam asserunt, Iudæorum ad nonaginta Christianorum millia trucidarunt. Capto vero Hierosolymorum Patriarcha Zacharia, pretioso etiam & vivifico Crucis ligno locis illis erepto, captivorum hominum multitudinem innumeram in Persidem abduxerunt.

[135] Extat Francisci Combefisii opera, post libellum S. Joannis Chrysostomi de educandis liberis aliaque nonnulla, [scribit reliquiis gregis sui in Ierusalem,] Parisiis anno 1656 Græcolatine impressa epistola, quam Viduæ sponsæ, civitati Regis Magni liberis orbatæ, Hierosolymitano gregi pastorem non habenti, sed & reliquis omnibus in Christo Ecclesiis, residuisque in illis filiis orphanis, Pastor humilis, solus, captivus, Zacharias minimus e Perside scripsit, suam aliorumque captivorum calamitatem commemorans, & meminisse jubēs, quomodo ipse quidem, quando cum illis erat in Galilæa, identidem dixerit: Plane, filii, ingentem in vobis video incuriam, multamsegnitiem, injustitiam, ignorantiam, fraternum odium, Apostolicorum Canonum transgreßionem atque contemptum; nec scio quonam res nostræ evasuræ sint: ipsos vero respondere solitos, Bonus est Deus, nec nos creavit ut perderet. Nunc ergo hortatur eos ad pœnitentiam, emendationem morum, misericordiam erga captivos fratres, aut quibus non suppetit quod largiantur, ad preces, jejunia, humicubationes & lacrymas.

[136] Hanc epistolam prolixiori alia, planeque ad movendam compunctionem efficaci, [huic epistolæ lamentationem suā addit Modestus,] ad omnes fideles exhortatione prosequitur Modestus Zachariæ Vicarius; & tamquam suum testamentum condens, omnis conditionis, ætatis ac sexus fideles officii sui admonet, incipiens ab tristibus iis, quæ residui in urbe Sancta fideles, post Crucem Patriarchamque & ceteros abductos, viderunt. Laudat imprimis Nicodemum ac conjugem Magdalenam, qui postquam hostes exiissent atque in Persidem rediissent, totam circum urbem ac vicos lustrantes, fratrumque reliquias insepultas jacere conspicientes, projecta sparsim cadavera coacervarunt in specum, quæ est ante portam, ad sexaginta quinque millia. Ab iis exquiri jubet, qua forma atque habitu inveniebantur solo strati Beati illi, qui subid tempus meruerunt Hierosolymis occidi. Quomodo scilicet, alter a capite ad cor usque vulnus acceperat, alter ab bumeris ad usque ventrem, alius quinque vel decem ictus in intestinis habebat, alius dissectus medius inque duo divisus erat, alii ventre ense perfosso intestina omnia effusa fluebant, alium ovis instar in macello diri carnifices in frusta plura conciderant. His motus S. Joannes Eleemosynarius Patriarcha Alexandrinus, sicut dicitur in ejus Vita XXIII Januarii num. 33 ad Hierosolymorum relevationem & reædificationem misit numismata mille, & mille saccos plenos frumento, & mille legumina, mille libras ferri, mille restes siccatorum piscium, mille vascula vini, & mille Ægyptios operarios, addens per litteras ad Modestum scriptas: Da mihi veniam, vere Christi operator, nihil dignum templis Christi mittenti. Vellem enim, crede mihi, si esset conveniens, & ego ipse venire, & ipse operari in domo sanctæ Christi Resurrectionis. Et hic quidem Modestus per prolepsim Patriarcha nominatur a Vitæ istius auctore Leontio; [Vicarius Zachariæ,] sed in Vita S. Anastasii Persæ, die præcedenti num. 11, sanctißimus Presbyter & Vicarius Apostolicæ Sedis pro Patriarcha captivo, Græco Τοποτηρήτης, Locum-tenens.

[137] Sed tandem anno DCXXVII Persarum Rege Chosroë victo fugatoque, ac denique occiso, paterni regni invasor Siroës, pace cum Heraclio composita, detentos custodiis Christianos & per universam Persidem captivos restituit cum Patriarcha Zacharia & venerandis ac vivificis Crucis Lignis, [anno 627 liberati,] quæ ex Ierusalem abducta fuerant, ut scribit Theophanes; qui deinde addit, quomodo sequenti anno Imperator ineunte vere, venerandis & vivificis lignis secum latis, Constantinopoli solvens Hierosolymam perrexit … & Patriarcha Zacharia Sedi suæ restituto, sacrisque Lignis suo loco redditis debitas grates Deo persolvit. Suidas ita rem narrat, quasi præmortuo Zacharia, Modestus jam tunc Pontifex Crucem excepisset, sed antiquiori Theophani, [& defuncti an. 631 vol 633.] cui Latinæ Ecclesiæ traditio consentit in lectionibus ad XIV Septembris consignata, tutius creditur. Non tamen diu superfuit Zacharias, defunctus XXI Februarii quo colitur, & nos de eo egimus, & annos Patriarchatus ipsius ab anno DCIX ad DCXXXI extendendos censuimus: quod hic iterum confirmamus. Addimus tamen ad DCXXXIII extendi eosdem debere, si successor ejus uno solum anno aut biennio non integro Sedem tenuit Patriarchalem. Ipse vero ab initio suæ Ordinationis usque ad obitum numeraverit annos XXII vel XXIV, quarum primi sex captivitatem præcesserint, tredecim in eadem acti, tres aut quinque secuti sint.

LVII MODESTUS.

[138] Nicephorus, cui membrana Rulæana consentit, annum unum Modesto assignat: auctor tabularum Theophani insertarum duos numerat; [Per annos 21 partim Vicarius partim Patriarcha,] sed nisi decessor Zacharias plus quam XXII annis post suam Ordinationem vixerit, nec hi sufficiunt; cum certo constet successorem ejus Sophronium, mensis Maji quarta die Indictione sexta, id est anno DCXXXIII interfuisse Synodo Alexandrinæ adhuc privatum monachum; ibique exorsum sua contra Monothelitismum nascentem certamina, cum litteris Cyri Archiepiscopi Alexandrini ivisse Constantinopolim, ad ejus urbis Archiepiscopum Sergium: adeo ut multum sit, si ante Autumnum reverti potuerit in Palæstinam. Hæc considerans aliquis, & quomodo jam inde a capta sub Chosroë Hierosolyma Patriarchæ vices gesserit Modestus; fortassis volet opinari, quod primus Catalogi istius auctor, [obii: anno 634 16 Decembris.] qui in Sophronio hæsit nullos ei annos definiens, voluerit totum tempus, quo Patriarchatum administravit Modestus, eidem ut vero Patriarchæ adscribere, notatis annis κα᾽, XXI; quod alii non intelligentes, nimiumque esse videntes (siquidem post Zachariam brevi satis tempore ille vixit) omisso κ᾽ retinuerint α᾽; facile XXI annos reperturi, si numerare illos voluissent ab exeunte Majo anni DCXIV, ad Decembrem anni DCXXXIV.

[139] Sed nihil necesse erit huc recurrere, si Zachariæ velimus annos XXIV relinquere. Tunc enim a Martio anni DCXXXIII usque ad Decembrem anni sequentis, dici potest sedisse Modestus. Dico usque ad Decembrem, quia tali mense, die XVI, colunt ipsum Græci, annua commemoratione & disticho hujuscemodi, in Menæis:

Φέρει, Μόδεστε πάμμακαρ, καὶ σὸν τάφον
τὸν τάφον φέρουσα γῆ τοῦ Κυρίου.

Habet sepulcrum terra, ter felix, tuum
Modeste, Domini continet quæ sepulcrum.

LVIII SOPHRONIUS.

[140] Hujus Sancti Patriarchæ Acta deduxi XI Martii, in quibus, præter ea quæ Modestum spectant, & annum mortis, mutatum nihil velim. [Anno 635 ordinatus] Si placet ejus annos circa initium anni DCXXXV inchoare, uti existimo faciendum, Hierosolymitanæ urbis obsidio, quam Theophanes adscribit anno Heraclii XXVI (qui revera numerandus solum esset XXV) incidit in primum Patriarchatus ejus annum; sic tamen ut ante eam celebraverit Synodum contra Monothelitas, cujus Acta misit Sergio Constantinopolitano, appellans sese inutilem servum sanctæ Christi Dei nostri civitatis, per epistolam Actioni XII Synodi Oecumenicæ VI insertam, hoc principio Papæ! Papæ! Beatißimi, quam mihi nunc amabilis quies, & multo quam pridem amabilior, ex quo de incurioso silentio in causarum turbam decidi, & terrenis quibusdam fluctibus opprimor! Papæ! Deo honorabiles, quam suavis est mihi pusillitas, [Synodum celebrat.] & non mediocriter quam pridem suavior, ex quo de stercore & humo and Pontificale solium ascendi! Adspirat deinde ad menses dierum anteriorum, & quoniam in eum ter afflictum peracta est illa tam injucunda mutatio, neceßitate magna & vi Clericorum, monachorum, & laicorum omnium sanctæ civitatis, qui violenta manu ipsum compulerunt & more tyrannico coëgerunt, petit se juvari precibus, consilio, doctrina suorum Fratrum Episcoporum, suamque fidem prolixe exponit.

[141] De Saracenis verbum facit nullum, quia scilicet nondum eos senserat: advenerunt autem ea ipsa æstate, [Anno 637 capta urbe,] & urbem sanctam cinxerunt obsidione, quæ duravit annos duos, puta ab æstate anni DCXXXV ad æstatem anni DCXXXVII, quando fide data eam ingressus est Humar, ejus nominis primus, Dux Arabum sive Saracenorum, nec in ea scitur aliquid crudeliter egisse; tantum abest ut (quod Latini Catalogi, ex iisque Theodoricus habent) expugnantes urbem Saraceni ejecerint omnes Christianos ex ea, excepto Patriarcha; quem, inquit idem Theodoricus, propter reverentiam Dominici sepulcri, pacifice cum suis habitare permiserunt: quique in multa patientia eamdem Ecclesiam diu regens tandem quievit. Potius credimus, quod qui ab Humaro fidem accepit pro totius Palæstinæ incolumitate, teste Theophane, eamdem multo studiosius exegerit pro incolumitate urbis & civium Christianæque religionis. Ipse tamen in ea rerum calamitate, juxta eumdem Theophanem defunctus est, præclaris verbis & gestis Hierosolymorum ecclesiam amplificans, deque Heraclio & Monothelitarum ipsi addictorum pravitatibus & commentis, deque Sergio & Pyrrho confutatis clarißima trophæa referens. Testem certaminum istiusmodi luculentum habemus Stephanum Dorensem Episcopum, [pergit contra Monothelitas certare,] qui a Sophronio adjuratus ad Apostolicam Sedem proficisci (eo quod ipse, propter incumbentem Saracenorum incursionem id corporaliter, facere præpediebatur) semel & bis, ac denique post mortem Patriarchæ tertio, Romam venit, sub Martino Papa ad Concilium Lateranense anno DCXLIX; atque in libello, qui recitiatus fuit in 2 Secret. explicavit, quomodo beatæ memoriæ Sophronius, non acquiescens carni & sanguini, sed sola quæ Christi sunt excogitans … temeratoribus fidei orthodoxæ Monothelitis in Oriente validißime contradixit, contestans & admonens ut ab hæresi quiescerent, dansque in duobus libris sexcenta testimonia Patrum, ad evictionem impietatis eorum & veritatis ostensionem.

[142] Baronius ad an. DCXXXVI, quo mortuum Sophronium credidit, periisse hos libros dolet ex merito: sed qui de Sergio & Pyrrho trophæa retulit, quomodo creditur obiisse, non tantum anno illo quo Baronius, sed vel DCXXXVIII, quo ego olim statui, secutus fidem tabularum, quæ solum tres annos Patriarchatui ejus assignabant, alium enim nullum invenio ejus numeri auctorem? Quomodo etiam potuit Ecclesiam suam verbis & gestis amplificasse, qui non alio fere tempore vixerit, quam quo obsessa Civitas sancta fuit? Quin igitur uno illo tam incerto calculatore contempto, laxamus spatium temporis quo Sophronius sedit, ipsique assignamus sex vel septem annos? Sergius certe Constantinopolitanus, anno dumtaxat DCXXXIX promulgavit Ecthesim Heraclii, qua hæresis Monothelitarum constituta est; & Pyrrhus ei mox defuncto successit; idemque Pyrrhus in Disputatione cum Maximo habita, mense Iulio Indictione III id est anno DCXLV, accusans Sophronium, quod tempore importuno sermonem de operationibus excitans, causa fuisset turbarum in Ecclesia subortarum; [usque ad an. 644.] appellat eum τὸν μικρῷ πρόθεν Πατριάρχην γενόμενον Ἱεροσολύμων, paulo ante Patriarcham Hierosolymorum, quod recens defunctum videtur significare. Proinde nihil hactenus causæ apparet, cur non potuerit, ac fere debuerit vixisse usque ad Martium anni DCXLIV cum decimum annum Patriarchatus sui numeraret.

PARERGON VIII.
De Humaro Saracenorum hoc tempore Principe, eique afficta persecutione Christianorum.

[143] Præter Sanctorum quorumdam Vitas, in Palæstina scriptas a coævis auctoribus, quæ nobis Hierosolymitani Patriarchatus historiam tractantibus præcipuam certissimamque lucem attulerunt pro hoc & sequenti seculo, alium de rebus in Oriente gestis auctorem non habemus antiquiorem aut meliorem Theophane; cujus Chronographiam illustravi ante 3 Tomum Martii, Vitam vero ejusdem, post egregiam Confessionem sancte mortui anno DCCCXX, dedi XII die mensis præfati. Hujus ergo narrationem, uti habetur ex Regia Parisiensi impressione, secutus sum, quando in Propylæo antiquario ante 2 tomum Aprilis examinans instrumentum quoddam Florentinum, scripsi, [Ex Theophane edoctus successionem & acta Principum Saracenorum] quod Humar Hierosolyma capta anno DCXXXVI (ubi vellem suppleri typothetæ errorem & poni DCXXXVII) nusquam legatur Christianos persecutus, cum quorum Patriarcha S. Sophronio etiam perquam humaniter egisse invenitur. Hoc vero ut novitium commentum explodit Triumphator num. 465, conaturque eum facere auctorem sævæ persecutionis, quam per annos CCCCLXIII, usque ad tempora recuperatæ a Godefrido Bullonio civitatis sanctæ, passi sint Christiani in Syria. Idque eo fine, ut verificetur quod in prȩdicto instrumento legitur, Thomam quemdam Florentinum Episcopum, anno DCCXLIII, posuisse primum lapidem parvæ ecclesiæ, pro quibusdam Eremitis montis Carmeli, ex eodem sancto monte ab Arabiæ iniquo Rege, Mahometi successore & discipulo Humar, fugientibus.

[144] Grave fuisse Christianis Saracenorum jugum, æque ac hodie est Tucarum, nemo negaverit, cui humanus, nedum Christianus fit sensus: [non potest probare duos Humaros in unū confusos,] sed totum tempus dominationis eorum unam continuam persecutionem vocari, & singulos Principes persecutores nominari, non fert historiæ communis stylus. Sicut enim primis tribus Religionis nostræ seculis, varias distinguimus persecutiones: Imperatoresque gentiles eos tantum vocamus tyrannos, qui passim omnes suos subditos cogebant ad immolandum idolis Christumque negandum; sic inter Saracenos ii soli videntur hac infamia notandi, qui simili utebantur violentia. Et talem quidem inveni secundum Humar, anno DCCXXI regnare exorsum, atque post duos annos & menses quatuor ereptum e vivis, non vero primum. Arguebam autem, quod utrumque confudisse viderentur ii, qui epistolam quamdam sub nomine Cyrilli, & Florentinam chartam sub nomine Thomæ composuerunt. Qui enim hic dicitur Mahometi successor & discipulus, ibi appellatur discipulus perfidi Mahometi atque regni ejus successor tertius: & qui in Florentina charta se ab ejus iniquitate fugisse protestantur, eum utique videntur formidavisse de quo in epistola dicitur, alios ex Christianis necavisse, alios ad suam perfidiam traxisse; qui etiam Barrati pallii auctor creditus, sub tabula Lovaniensi legitur, Carmelitas, Christi & albæ quam gerebant chlamydis odio, trucidasse; igne, ferro eorum monasteria vastavisse; paucis e septem millibus cœnobiis residuis, si vivere velint, barratas ex griseo chlamydes gestare coactis.

[145] [& primo inustam crudelitatis notam,] Ego vero de primo Humaro aliud nihil lego, nec invenit Triumphator quidquam gravius apud Theophanem, quam quod ingressus urbem, cilicinis camelorum vestibus iisque laceris & sordidis opertustemplum, a Salomone constructum, in impietatis & blasphemiæ oratorium illud conversurus, sibi ostendi postulavit. Ast hoc contra pacta conventa erat. Fuerit sane (quamvis non erat quod eo nomine graviter quererentur) Christiani, si victor barbarus, omnia alia ipsis relinquens integra, unum solum locum suæ superstitioni petierit, & quidem tam humili specie) fuerit hoc, inquam, contra pacta; non tamen erat Christianos persequi, eosque vel ad negandum Christum vel ad patriam deserendam tormentorum ac mortis metu adigere. [de qua mihi tale Theophanes] Concludens idem Theophanes scribit, Sophronium Patriarcham in ea rerum calamitate … defunctum esse: scripserat autem paulo antea, quod videns Humarum euntem ad templum, ingemuerit dicens; Hæc est vere abominatio desolationis, a Daniele prænuntiata, quæ modo stat in loco sancto; multaque simul lacrymarum copia insignis ille pietatis propugnator Christianam gentem deflebat. Habuit sane quod fleret Sophronius fidelem populum, jugo infidelium subjectum, atque sub oculis suis Saracenicas superstitiones cœptas vel in unico urbis sanctæ loco publice exerceri: habuit quod gemeret, seq; humiliaret sub manu Domini, peccata suorum sic castigantis, eamque calamitatem inducentis: sed non habuit quod quereretur de Humaro, tamquam victoria sua insolenter atque crudeliter uso. Numquid autem & humanum eum erga se est expertus, quando ægre exorari se passus a Patriarcha ut acceptam ab eo syndonem ac vestem indueret, eamque gestaret donec solita indumenta lavarentur, deinde vero resumptis propriis statim ea restituit?

[146] Audiamus nunc Georgium Elmacinum, qui Saracenorum historiam Arabice scripsit initio seculi XII. [neque Elmacinus, sed contraria omnia,] Cum Omar cepisset Hierosolyma, scripsit civibus ejus libellum securitatis, cujus est hoc exemplum. In nomine Dei misericordis miseratoris. Ab Omare filio Achittabi populo urbis Æliæ conceditur securitas, tum personarum, tum liberorum, tum uxorum, tum facultatum, tum omnium templorum, ne destruantur aut otiosa sint. Ingressus autem in urbem sedit in medio penetralium templi Resurrectionis, dixitque Patriarchæ, Volo orare. Respondit Patriarcha: O fidelium Imperator, ora in loco tuo. At ille ait, Non. Et egressus e templo foras, oravit ad portam templi solus. Deinde sedens dixit Patriarchæ: Si orassem in templo, cepissent id post me Muslimi, & dixissent, hic oravit Omar: scripsitque ei privilegium, ne oraret Muslimorum quispiam ad gradumnisi solus, neque cogerentur in eo preces aut publicarentur super eo. Ecce, invitatus ad locum Imperatori proprium in templo, [magnam ejus erga Christianos clementiam testantia.] non modo eum non occupat; sed ne libertati ecclesiæ tam sanctæ præjudicet, in medio penetralium orando, ultro egreditur ad gradus templi ante fores: & hoc ipsum ne noceat cavet, vetatque ne Saraceni audeant illuc turmatim accedere, sed singuli; ac ne prætextu quidem precum pro se indicendarum, voluit quidquam ibi fieri, quod Christianæ religioni præjudicaret. Quid autem postea?

[147] Hinc dixit Patriarchæ, Indica mihi locum in quo extruam delubrum. Vnde Patriarcha ei dixit de lapide, ad quem locutus erat Deus cum Iacobo. Vt autem Omar ad eum venit, invenit super eo sordes multas, deque iis in vestem suam accepit. Cumque Muslimi viderent Omarem ferre sordes, non distulit unusquisque eorum ferre veste sua sordes, unde mundatus illico est lapis: jußitque Omar ut delubrum illic ædificaretur. Abiit & Bethleemum, atque ingressus templum ejus oravit ad arcum in quo natus est Dominus Christus; scripsitque privilegium ne orarent in eo Muslimi, nisi singuli post singulos, neque preces ibi cogerentur aut publicarentur. De anno quo hæc gesta sint, turpe sit non credere auctori certo & antiquo, præ uno incerto, de cujus ætate & auctoritate disputatur; [ad annum 637 quo capta urbs sancta.] quique licet fuisset ipse qui dicitur Cyrillus, fuisset Theophane totis sex seculis recentior. Non tamen vel in re tam levi cedere novit Triumphator, neque voluit auctorem prætensum excusare (ut facile poterat & feceram ego) sed vult omnino recte ab eo scriptum, quod urbs sit capta anno DCXXXIX, quia inquit duravit per biennium obsidio urbis, & Græci annum incipiunt numerare a Septembri. Quid ergo? an non potuit dici biennium durasse, quæ secundo anno primum finita est? Aut si biennium sumendum est integrum, numquid anno DCCXXXVI ipso expeditionis initio cœpta, absolvi non potuit ante Septembrem anni DCCXXXVIII, unde annum sequentem exorsuri erant Græci? Sed operæ pretium non est evasiunculas istas discutere.

[148] [quibus potius credendum quam Latinis post annos 600] Revertor ad Theophanem, dicentem de Sophronio, quod Hierosolymorum ecclesiam amplificans defunctus est. Propter hæc verba, & libros contra Sergium ac Pyrrhum scriptos, prorogandam etiam vitam ejus censui. Numquid enim istud facere potuit Sophronius, invito & non favente Humaro? Certe ut contrarium fuisse demonstres, efficaciori opus esse puto argumento, quam sit traditio Carmelitarum, de violentia majoribus suis ab illo facta, ac septem millibus cœnobiorum destructis ac desolatis cum cæde plurima monachorum. Una alterave monasterii S. Sabæ invasio, non auctoritate publica seu Principis mandato, sed privato prædatoriæ unius turmæ latrocinio facta, cum cæde triginta vel quadraginta Religiosorum, annuam meruit commemorationem apud Palæstinos monachos, uti in Martio ac Majo vidimus; & tot millia monachorum cæsa, alia coacta ad vestem mutandam, quæ vestis deinceps in usu manserit per sex integra secula, non meruerit ab aliquo Græco vel Arabico auctore commemorari, sed expectandus fuit externus aliquis, qui tandem istud scriptis Latinis mandaret? Quid? quod etiam hodie ostendatur Sabaitarum Martyrum conditorium: Carmelitanorum vero antiquorum, tanto majori numero eadem ætate cæsorum, nullum uspiam vestigium superest.

[149] Quod ad Principes seu Amerumnas attinet Humarum secutos, [vel etiam nuper dumtaxat scribentibus:] æquum non erat allegato semel Theophane, qui Triumphatori æque ad manum erat ac mihi, quærere (uti is quærit num. 467) unde succeßionem istam, annos & nomina habeam. Multo iniquius est; Theophani opponere Theatrum vitæ humanæ a Laurentio Beyerlinck, hoc seculo compositum; aut Speculum Chronologicum Mathiæ Chefneuf Augustiniani, illo forte recentius, cum Genebrardi Chronico paulo antiquiori; aut denique Blondi Flavii Forliviensis decades, seculo XV scriptas. Quod autem eos non curaverim inspicere, ad discendam ab iis continuationem persecutionis usque ad annum DCCXLIII nullo meo merito visum est num. 477 redolere meram vindictæ paßionem aut magnum litteraturæ defectum. At saltem Christianos persecutus est Humar II; persecutus est etiā successor Izid, imperii sui anno quarto & ultimo, Christianæ Æræ DCCXXIV: cum eorum autem morte cessasse persecutionem, incumbit mihi probare. [nihilque inter bonos ac malos distinguensibus.] Non magis certe, quam quod Christiani a morte Neronis usque ad annum Domitiani XV nullam memorabilem persecutionem sint passi a quinq; successoribus ejus ipsoque Domitiano. Habendus enim tam diu est unusquisque probus, donec ostendatur fuisse imbrobus (sicut identidem, sed loco non suo clamat, Triumphator) adeoque ad excusandos Saracenorū Principes satis esse debet, quod nulla eorum insignis crudelitas legatur apud antiquos scriptores; haudquaquam eam prætermissuros notare, sicut notarunt eam, quam in captivos, non vero promiscue in quosvis Christianos, exercuit Isam anno DCCXL, regni sui XVII, sicut narrat Theophanes: qui etiam non omiserat narrare, quomodo Valid ante annos triginta Christianis eripuerit Damasci ecclesiam, ob apparatum illius & amplitudinem, licet excusari hoc ipsum potuisset, & culpa in Christianos quadamtenus referri, qui oblatos pro ea 40 mille aureos noluerint acceptare, sicuti scribit Elmacinus.

[150] Juvat autem ex eodem Elmacino discere, quam non omnino factum hoc probarit idem ipse secundus Humar, quem inter tyrannos patimur nominari: sic autem habet. Narrant Christanorum historiæ ipsos instituisse querelam apud Omarem filium Abdulazizi, [Nam & Humar 2 initio optimus fuit,] de templo S. Ioannis, quod destruxerat Walid, & adjunxerat delubro Cathedrali Damasceno, & attulisse libellum Chalidis filii Walidis, & pactum quod templa eorum neque destruerentur neque otiosa forent. Sed obtulit iis Omar quam obtulerat eis Walid pecuniam, quadraginta nempe aureorum millia. At illi noluerunt, & obtinuerunt per querelam ut traderetur eis templum eorum in limitibus suis. Hoc cum ægre ferrent Muslimi, dixit filius Idrisi Hulwanæus;Fœdus illud de templis eorum alteram tantum Damasci partem, quæ pacifice capta erat, respicere; partis vero alterius, quæ gladio capta erat, templa omnia, tum in urbe tum extra urbem Damascenam, Muslimorum esse. Post multas tandem altercationes convenit inter eos, ut templum S. Ioannis relinqueretur Muslimis, neque hi prætenderent aliquid in reliqua. Et scripsit Omar Christianis tabulas, ut nempe secure poßiderent omnia Damasci templa, tam partis illius quæ gladio capta erat quam alterius, item & monasteria omnia & templa extra urbem, tum in viridario Gouta, tum in monte & alia, neque ea destruerentur vel otiosa essent, aut ulli Muslimo in ea foret potestas. Idem Humar audita tyrannide, quam Præfectus Ægypti A fama exercebat in subditos præsertim monachos, quorum omnium manus signari annulo jusserat, quemque sine eo signo deinceps conspexisset, manus amputatione puniri; in Ægyptum misit & comprehendit eum, & collo ejus injecit torquem ferreum, manibus autem & pedibus compedes ligneas, atque ita cum portaretur sub tormento in via obiit.

[151] Quid deinde Humarum egerit in transyersum ut persequi inciperet Christianos, nescio: unum scio, cita morte impeditum ne sævire pergeret, & hoc ipso terreri successores potuisse ne similia auderent. Deinde cum Isam, anno DCCXL, injuria aliqua Græcorum verosimiliter provocatus, eorum captivos per omnes sui imperii urbes trucidari jussit; [& Isam qui an. 740 captivos Græcos dicitur occidisse,] si quibusdam in Syria monachis ea re tantum incussit terrorē ut trans mare fugerint; non debuerunt dicere, sicuti prætenduntur dixisse Florentiȩ, se fugisse ab Humaro, ante annos fere viginti mortuo, sed ab Isamo tunc regnante. Quando denique pro tuenda sententia sua placebat aliquid comminisci, tolerabilius dicere potuisset Triumphator, prætensos illos ex Carmelo fugitivos toto intermedio tempore erravisse vagos, priusquam venirent in Tusciam, ibique stabilem obtinerent sedem. Utatur ea excusatione qui volet: hoc dumtaxat ostendere nunc volui, quanta cum injuria arguantur primi illius ævi Saracenorum Principes passim omnes, tamquam crudelissimi & sanguinarii planeque fœdifragi. Esto quod unus alterve aliquando designaverit quidpiam contra promissam Christianis libertatem, quæ non tota simul, sed paulatim pessumdata fuit a barbaris, rerum suarum successu & imperii magnitudine magis magisque insolescentibus; quo factum, ut plane intolerabiles evaderent Christianis, quemadmodum in progressu historiæ hujus Patriarchalis videbimus.

[152] Elmacinus porro is, cujus auctoritate hactenus usi sumus, etsi non Christianus, Christianæ tamē historiæ studiosus valde fuit, ipsiq; Religioni nostræ non male affectus, & quod præcipuum est sincerus scriptor, [Ægyptiis Christianis valde favit,] magna cum libertate exponens singulorum Principum male ac bene gesta, præsertim circa Christianos. Hic autem de Isamo prænominato ait, quod succedens Izido, qui Cruces fregerat & templa diruerat; cum Deum timeret; scripsit in Ægyptum, ut libertati suæ relinquerentur Christiani in ritibus suis & iis quæ habebant fœderibus; misitque in Ægyptum Abdallam, & commendavit ei Christianos ac subditos: paulo tamen post imperio eum dimovit, cum rescivisset, quod tyrannide etiam superans antecessorem Asamam, duplicavit tributum, & signavit Christianos nota quadam, figura scilicet leonis; ita ut quicumque invenirentur neque notam illam in manibus haberent, eorum manus amputarentur. Tacet interim de captivorum cæde: quam videtur fama atrocior vero apud Græcos Constantinopoli auxisse supra modum. Adeo ut in his domestico scriptori, longe minores injurias Christianis factas exponere solito, [teste Elmacino Historico accurato.] major etiam haberi fides possit, quam externo Theophani. Erit forte cum Alexandrinorum Antiochenorumque Patriarcharum historiam, eo quo hanc Hierosolymitanorum elaboravi modo, deductam dabo; quando insigni adjumento mihi erit hic auctor, præ aliis ejusdem nationis scriptoribus accuratus in componendis Califarum Ægyptiorum & Imperatorum Græcorum annis, Hegiræ item apud Saracenos & Æræ Diocletianææ apud Christianos usitatæ numeris: multaque ad ædificationem fideliumque correptionem præclara adnotans, puta quomodo anno Diocletiani CCCCLXVI Christi DCCXLIX, Christianorum hostis Merwan Ægyptum invadens delusus est a sanctimoniali quadam captiva, quæ ne violaretur unguentum ei promisit adversus vim cujuscumque gladii, idque in suo collo experiri jussit, prout fecit; sed eo successu, qui monstraret maluisse eam mori quam pollui: ipse vero paulo post pœnas ultori Deo dedit, in eorumdem quos vexaverat Ægyptiorum manus incidens. Ab hujusmodi ergo scriptore, quem habemus Arabico-Latine editum studio Thomæ Erpennii anno 1625; & non a nescio quo Mathia Chefneuf, discere nos convenit, qui Saracenorum Principes fuerint, & quando Christianis bene vel male fecerint.

[Catalogi Pars 9]

LOCUM TENENTES

LIX SERGIUS EP. JOPPEN. intrusus.

LX STEPHANUS EP. DOREN.

LXI THEODORUS PRESBYTER.

[153] [Mortuo Sophronio nullus Patriarcha suffectus est,] Prælaudatus Stephanus, Dorensis Episcopus, & primus ejus, quæ sub Archiepiscopalis Hiesolymorum throni jurisdictione est, diœceseos, in libello præmemorato Pontificem docet, quod hæretici, attendentes perturbationem temporis, multos in Oriente per ambitionem decepisse noscuntur: asserit enim, quod Sergius, quondam Ioppensis Episcopus, post recessum gentis Persarum, Loci-tenentiam Throni Hierosolymitani sibi arripiens, non quidem per ecclesiasticam auctoritatem, sed per secularem potestatem, quosdam earum, quæ ad Hierosolymitanam diœcesim pertinent, Sedium Episcopos contra Canones præsumpsit ordinare, qui ipse minime fuerat confirmatus. Difficultas est tamen, quomodo dicatur id Sergius præsumpsisse post discessum gentis Persarum, qui saltem ante Heraclii in Persidem irruptionem anno DCXXII non videtur accidisse; & quomodo sic ordinati, post restitutionē Patriarchæ, non fuerint statim amoti. Baronius videtur illegitimam illam ordinationem, post Sophronii mortem factam supponere, cui favet quod illi eam sibi crediderint posse confirmari, si se applicarent novitati quæ a Paulo CP. Episcopo defendebatur. Sed tunc potius facienda fuisset mentio Saracenorum Hierosolymas occupantium cum reliqua Palæstina, quam Persarum inde egressorum.

[154] Ut ut est, constat saltem ex eo loco, nullum fuisse vere Patriarcham post mortem S. Sophronii: [nodū Theodorus pater Theodori Papæ.] quare mutatum cupio, quod ad Commentarium de eodem num.41 insinuavi, fieri potuisse, ut Episcopus Theodorus, pater Theodori de Hierosolyma Romani Pontificis ordinati anno DCXLIX, fuerit successor Sophronii mediatus vel immediatus, quemadmodum a Theodorico Pauli & Florario Sanctorum suggeritur. Nā id eo minus credi potest, quod prædictus Stephanus a prædicto Papa Theodoro constitutus fuerit Apostolicæ Sedis Locumtenens seu Legatus, ad illegitimas illas ordinationes; vel abolendas omnino, vel corrigendas reformandasque, in gratiam eorum qui se orthodoxos probarent. Quis enim dubitare potest, quin si ipsius Theodori pater tunc Patriarcha fuisset, alio prorsus modo processum foret. Quemadmodum vero Τοποτηρησία τοῦ θρόνου, [Locumtenentiam usurpatam a Sergio gessit Stephanus Ep.] Locitenentia in throno, a Sergio Ioppensi præter jus usurpata, Stephano Dorensi attributa fuit a Romano Pontifice: sic & deinceps credibile est alios atque alios institutos fuisse Τοποτηρήτας Locum-tenentes, usque dum iterum resumptus est titulus Patriarchæ, Saracenis pacificam totius Orientis possessionem adeptis per Imperatorum Græcorum ignaviam.

[155] [& an. 680 Theodorus Presbyter.] Interim habemus anno DCLXXX in Synodo Constantinopolitana III, Generali VI, Constantinum Pogonatum Imperatorem, exempla definitionis in ea sancitæ cum subsignatione sua mittentem Throno sanctæ Dei Resurrectionis id est Hierosolymorum, obtinente locum ejusdem honorabilißimæ Sedis Theodoro Deo amabili Presbytero. Hic est ergo, qui in Latinis Catalogis nominatur post Sophronium, perperam creditus pater Theodori Papæ, cui Theodoricus elogium texit quasi sedisset tempore Heraclii, adeoque ante annum DCXLI quo hic obiit, de illoque sic scribit: Iste Patriarcha fuit sanctus & devotus, creber in jejuniis & orationibus, regens Ecclesiam suam in magna pressura Gentilium: tamen prospere multos Saracenos, in Ierusalem & in circuitu habitantes, convertebat,& postea quievit. Cujus festum colitur XVIII die mensis Martii. Claruit multis miraculis. Quæ utinam tam ab antiquioribus scriptoribus accepta probarentur quam ab auctore Florarii, easdem recentiores narrationes secuto, juxta quas etiam vocat Patrem S. Theodori Papæ. Nos nec patrem, nec filium inter Sanctos relatos antiquitus novimus, & causam in illo errandi agnoscimus sumptam ab eo, quod Theodorus Papa diceretur esse filius Episcopi de Hierosolyma, quasi id foret idem ac Episcopi Hierosolymitani; cum debuisset intelligi Theodorus de Hierosolyma, scilicet natus, filius Episcopi, alicujus scilicet innominatæ civitatis, sub Hiersolymitano Patriarcha constitutæ.

ITERUM PATRIARCHÆ

LXII JOANNES III.

[156] [S. Ioannis Damasceni Magister] Quamdiu post Synodum VI vixerit Locumtenens Theodorus, & an alium habuerit potestatis sic diminutæ successorem, non habeo unde definiam. Primus post illam Sedis vacationem cum titulo Patriarchæ nobis sese offert in epistola S. Joannis Damasceni de Trisagio (quæ utinam Græce extaret) Joannes beatißimus sanctæ Christi Dei nostræ civitatis Patriarcha, homo Dei divinißimus, de cujus ætate ne possimus dubitare, facit Damascenus in eadem epistola. Nam Anastasio monasterii Euthymiani Hegumeno, de solo Filio Trisagion intelligendum asserenti, suæque opinionis auctorem nominanti Joannem; Quidnam est, inquit Damascenus, quod loquente & vivente sancto viro hæc minime de eo dicta sint? quod autem ad ejus mentem attinet, Quisnam eam melius me novit? Nemo profecto: quippe qui, ut vere loquar, nullam umquam spiritualem doctrinam efflavit, quam mihi ut discipulo non communicavit. Ubinam vero discipulo? & quando? Existimo quod Hierosolymis, [qui eum Presbyterū ordinavit,] idque aliquamdiu post habitum monasticum assumptum a Damasceno: hunc vero assumpsit sub annum DCCXXX (nisi fallor) quadragenario major; atque post paucos monasticæ exercitationis annos accersitus ab Hierosolymitanæ ecclesiæ gubernacula tenente, ordinatus est Presbyter. Atqui Epistola præcitata scripta fuit ex judicio Baronii circa annum DCCXL: tunc enim putat ille ab Anastasio suscitatam fuisse Petri Cnaphei hæresim, cui redarguendæ epistola ista servit: nec diu ante obierat Ioannes, Damasceni magister: ipse ergo fuit qui hunc ordinavit, & discipulum exinde seu domesticum habuit.

[157] Hæc chronotaxis non male cum ea convenit, quam auctor tabularum Theophani insertarum secutus, [ordinatus ipse an. 705,] Ioanni huic (de quo nec verbum quidem in ipso Theophane legitur) locum fecit juxta alios Patriarchas, Episcopatui ejus totos triginta annos adscribens, eosque exordiens cum anno quo imperium Justinianus recepit, qui est annus Christi DCCV, sic enim obierit Ioannes hic anno DCCXXXV. Videntur autem Episcopi Orientales Saracenorum Imperio subjecti, quando hoc jam plene constitutum fuit firmatumque fœderibus, etiam cum Imperatore Constantinopolitano initis, licet infideliter sæpe servatis; quemadmodum ex S. Joannis Damasceni Vita & Leonis Isaurici ad Damasci Præfectum litteris apparet; videntur, inquam, Episcopi tam Syriæ quam Palæstinæ, fortassis etiam & Ægypti, resumpsisse usum eligendi Patriarchas, electionisque suæ confirmationem ab Imperatore postulandi, non invitis Saracenorum Principibus; ita tamen, ut, sicut illi sæpe sibi arrogabant licentiam nominandi eum quem eligi vellent; sic & hi non raro, maxime in Ægypto eamdem sibi sumebant licentiam. Atque id confirmari potest, non solum eo facto, quo, post amissam iterum seculo XII exeunte Hierosolymam, Isacius Angelus misit quos voluit Patriarchas (utique eo jure quo sui majores fecerant ante dominatum Latinorum) sed etiam ex proximiori hujus seculi exemplo, Constantini scilicet Copronymi circa annum DCCL de quo narrat Elmacinus, quod tempore Saffahi XXII Califæ, jußit constitui Patriarcham Antiochiæ & Orientis Isacum, [& verosimiliter confirmatus ab Imp. CP.] mandans ut quicumque ei resisteret interficeretur: & occisus est ejus causa Matraninus. Misitque ipse synodicam ad Abnachaelem Patriarcham Alexandrinum & epistolam, qua jubebat ut eum admitteret aut ad se veniret; verum is neque admisit eum & ad iter se paravit. Venitque rumor in Ægyptum Isacum obiisse Antiochiæ, Sedemque occupasse quemdam nomine Athanasium, idque subito factum fuisse ante solis occasum. At hoc secundo die mortuo, constitutus est Antiochiæ alius nomine Georgius: quem aliquanto post, in gratiam Episcopi cujusdam sibi amici removit Abugiafar, Episcopo in ejus locum suffecto, atque hic non scripsit Synodicam ad Patriarcham Ægyptiacum.

PARERGON IX
An ex prætensa Thomæ Florentini attestatione satis constet de antiquitate tituli B. Mariæ de monte Carmelo.

[158] [Ad abolendam novitatis evictionem,] Attestationem in titulo propositam continet & examinat Pars I Propylæi antiquarii ante tomum 2 Aprilis: eadem hic iterare non est operæ pretium, sed nec expendere singula quæ in defensionem illius scripturæ vulgavit auctor Armamentarii. Faciendum hoc sibi sumpserat Reverendissimus monasterii Pistoriensis Abbas Tiberius Petraccius, antea totius sui Vallumbrosani Ordinis Procurator in urbe, scripseratque Commentarium bene longum, quo suam meamque tueretur sententiam: sed occultis quibusdam machinis abductus vel absterritus ille a proposito, differt exhibere promissam apologiam: nec lubet amico facessere molestiam importunius exigendo, quod forte commodiori tempore vulgaturus ipse per se est. Satis habebo hoc Parergo oftendere, quod Attestationis illius propugnatores, nihil minus egerint ac ne conati quidem sint, quam quod operosissime videntur velle, etiam cum strepitu formæ judicialis & testibus coram Notario publico juratis.

[159] Rem paucis absolvo. Argumentorum meorum summa ad hæc quatuor capita reducebatur. [ex quatuor capitibus probatam,] Primo, quod scriptura, quæ originalis & authentica esse prætenditur, atque adeo exarata anno DCCXLIII, testimonio ejus qui vidisse se scribebat Petraccii, constaret litteris non Latinis, non Longobardicis, sed plane barbaricis, id est prorsus talibus qualibus scripsisset advena quispiam intra hos ultimos centum annos. Secundo quod prætensæ istius scripturæ antiquitati refragaretur quidquid tunc erat hominum eruditorum Florentiæ, qui sane sunt plurimi iique nobilissimi, exemplo suorum Principum Magnorum Hetruriæ Ducum, scientiis omnibus excultissimorum: quorum primarios nominabam, Ferdinandum Ughellum Italiæ sacræ auctorem, & Carolum Strozzium Senatorem commune urbis istius oraculum, utrumque tota eaque longissima vita in patriis monumentis scrutandis versatum. Tertio quod stylus ac dispositio seu forma totius contextus prorsus ejusmodi sit, qualis hodieque in usu est Notariis Florentinis, dissimilis ei quem antiqua VIII ac IX seculi instrumenta præseferunt. Quarto quod eadem novitas deprehēdatur in singulis pœne formulis seu phrasibus, prorsus aliis quam quibus utebantur antiqui, aut etiam uti poterant. Quid ad hæc Triumphatores?

[160] Expectabam ego, nec putabam aliter facere posse, qui vellent ratione agere, [oportuisset specimen ipsarum litterarum exhibere,] ut ad specimen litterarum in controversiam adductarum primas ultimasque lineas æri incisas darent, cum aliis ejusdem fere ævi ac loci comparatas, sicut ego feci in prima parte Propylæi, prætensi diplomatis Horreensis specimen comparans cum vero Dagoberti Regis privilegio: quo facto si convenirent specimina, nec aliunde fraus appareret, evicta esset prima primæ objectionis difficultas. Profecto non convenit certare verbis, cum rebus ipsis in conspectum allatis finiri controversia potest. Interim dimissa rei controversæ substantia, maluit Triumphator Franciscus ad circumstantiam illam venire, quam addiderat Petraccius, significans nobis audivisse se D. Antoniū Contalberti dicentem, quod Florentini Carmelitæ diploma illud curaverunt scribendum in membrana a quodam Fratre Polono, qui tunc in Florentino degebat Carmelo, tunc scilicet, cum lis esset inter Senenses & Florentinos de primatusuorum conventuum. Hoc testimonium ut evertant, ipsum qui allegabatur Antonium induxerunt, ut coram Notario ac testibus sic loqueretur: [potius quā testimoniū hominis] Ego Antonius d' Alberto & ex Antonio de Comitibus Alberti, dico & confiteor, quod cum hic annis præteritis essem in conversatione quorumdam, qui profitentur & ambiunt antiquitatis intelligentiam habere; sermoque fuisset institutus de memoria collocata in claustris Ecclesiæ Carmelitarum Florentiæ, me dixisse, quod videram quemdam Patrem Polonum, qui Romam iter agens aliquamdiu in præfato conventu steterat, Bullam in dicta memoria specificatam conscribentem: & hæc dixi, quia ipsum videram, dum dictam bullam scriberet, sicut etiam me nunc ipsum vidisse scribere, dico & affirmo. Verum non dixi quod Præfatus Polonus dictam Bullam composuerit. Atqui hoc non dixerat de eo Petraccius. Fateatur autem nobis Antonius, quo fine dixerit, [verba sua in alium sensum torquentis;] quod scribentem vidisset? Numquid non ut aliorum confirmaret sententiam, qui unanimiter judicabant novitium figmentum illud esse, de cujus auctoritate quærebatur? Ita certe intellexit eum qui adhuc superest Capitaneus Cosmus de la Rena, ita Petraccius, ita (nisi vehementer fallor) alii omnes. Præsumebant enim Antonium, ut sapientem, loqui apposite ad id quod quærebatur; adeoque de ipso originali, quod jactatur esse annorum nongentorum, non vero de exemplo seu copia, quam scribi vidisse vel non vidisse, nihil ad rem faciebat.

[161] [neque de causa fictionis altercari:] Pergit Antonius: Non etiam dixi quod id factum fuerit, quia lis erat inter Carmelitas Senarum & Florentiæ de primatu suorum conventuum, & quod ob hanc rationem Florentini composuere diploma: quia numquam audivi a dictis Patribus quod cum Patribus Senensibus de dicto primatu litigarent, neque umquam vidi ullum processum prædictum primatum concernentem &c. Neque hoc de Antonio Petraccius dixerat. Unde hic ergo istud habuit? Ipsum interrogate: ætatem habet, nescio an & libertatem dicendi quod novit. Dum ea adhuc plena potiretur, scribebatque Commentarium mihi promissum, significavit per Illustriss. Antonium Magliabechium, quod controversiæ istius testem esset adducturus auctorem impressum ex Ordine ipso Carmelitarum. Possitne id facere an non possit, ad substantiam nostræ quæstionis non attinet: [sed ipso facto ostendere nullam subesse.] quare non volo in argumentum sumere diligentiam, a Senensibus in contrarium factā anno MDLXXIII, qua sub Notarii publici fide curaverunt ex Chronica Mag. Pyrrhi Landuccii, perducta usque annum MCCCCXLII, describenda antiquiorum quarumdam Chronicarum Senensium, lingua vulgari compilatarum, verba, pro Senensis conventus antiquitate facientia; eaque sic authenticata miserunt Romam. Substantia quæstionis nostræ in eo versatur, ut doceatur scriptura, de qua agitur, esse vel non esse originaliter scripta ab annis nongentis. Hæc quæstio non potest decidi certius, quam ipsamet ante oculos fideliter per sculpturam producta. Producere ipsam ego non possum, quia postquam innotuit Patribus Florentinis rem haberi suspectam, frustra fuisset omnis amicorum conatus pro obtinenda illius fideli expressione. Restat igitur ut ipsi, quorum magis interest, hoc faciant: quod ut expectavi, sic pergam expectare, prius quam in hac tantæ consequentiæ causa iis credam.

[162] [item audire sententias antiquario rum Florentinorum,] Ad secundum quod attinet, ipsorummet scilicet Florentinorum de re tota judicium; intelligo ex litteris inde ad me datis, non defuisse Patribus Florentinis curam hujus rei, ipsosque eum in finem adivisse varios, quos sibi sperabant esse fauturos, accedente præsertim Reverendiss. P. Generalis commendatione scripto exhibita. Nolim ego alienæ fidei præstare me vadem circa hoc punctum, quia qui hæc scripsere nominari non volunt; ne videlicet maledicentiæ hinc sibi paratæ gratis sese objiciant ea in urbe, ubi cum dictis Patribus non solum pacem volunt, sed etiam amicitiam, tum sua tum uxorum ac filiarum causa, occasione sacri Scapularis sacro isti Ordini pie affectarum. Sed quanto ii magis amici sunt & haberi volunt, tanto facilius esse debuisset permovere saltem aliquos eorum, qui doctrinæ & antiquariæ scientiæ fama excellunt, ut antiquam vere scripturam prædictam videri sibi testarentur, contra Ughellum, Strozzium, Petraccium, & alios, quos ibi notos nihil hic attinet nominare. Omnem porro admirationem superat, quod ne quidem potuerint adducere præfatum Dominum Contalberti, nescio qua ratione persuasum ut verba sua ad alienam voluntatem, ab obvio quem habebant aliique intellexerant sensu, detorqueret, etiam cum suæ æstimationis jactura non levi. Mirum est, inquam, quod nec eum saltem potuerint inducere, ut antiquitatem prætensam confirmando, ampliorem sibi gratiam promereretur.

[163] Nonnemo illorum, quos ita dixi favere veritati a me productæ, ut ejus tamen causa nolint in contentionem venire cum viris sibi alias caris, mihi suggessit, ingens præjudicium ad alias certiores rationes posse ex Compendio Historico Carmelitani duci,cum indulgentiis & privilegiis ejusdem Ordinis, [pro quibus facit Carmelitarum de tali antiquitate silentium] composito ab Adm. R. P. Mag. Petro Lucio de Bruxellis, Sacræ Theologiæ Doctore, atque ex lingua Latina in vulgarem traducto per R. P. Franciscum Minuccii de Radda S. Th. Cursorem in eodem Ordine, & dedicato Serenißimæ Magnæ Ducissæ Hetruriæ, impresso denique Florentiæ apud hæredes Iacobi Iuncti anno 1595 in duodecimo. Ibi enim pag. 103 leguntur hæc verba, ex Italico a me Latine reddita: Anno MCCLXVIII die ultima Iunii, in Sabbato mane fuit fundata ecclesia Carmeli Florentini, tempore Nicolai Gallici Generalis. Pag. 135 ad Generalatum Joannis Grossi: Ejus tempore & anno MCCCCXXII in octava Paschæ, quæ tunc cadebat in diem XIX Aprilis, Reverendißimus Americus Corsinus, primus Archiepiscopus Florentinus, consecravit nostram ecclesiam Carmeli Florentini, aßistentibus sibi Reverendißimis Bennozzio Federighi Episcopo Fesulano, & Antonio del Fede Carmelitano Episcopo Suanensi.

[164] Notandum est autem quod Lucius iste, licet origine Belga, [usque ad hoc seculum:] multis tamen annis Florentiæ vixerit, ibique impresserit tum alia opuscula, tum Bibliothecam Carmelitanam Trithemii, suis illustratam annotationibus & partibus pluribus auctam: qui profecto, inquit amicus iste Florentinus, uti & interpres ejus Franciscus, si quid de prætensa antiquitate & fundatione anni DCCXLIII cognovissent, non omisissent illam: sed magno cum apparatu & pompa voluissent Compendio isti Historico insertam. Quod cum non fecerint, illique vixerint sub finem seculi præcedentis, merito præsumitur, eam tunc necdum fuisse notam; recteque fecisse Reverentiam vestram, quod parte 2 Propylæi antiquarii capite primo, proposueris examinandam Florentinæ fundationis antiquitatem, ut primum hoc seculo excogitatam: nec esse absimile vero, quod circa idem tempus composita fuerit, quo ipsam scribi vidit Antonius Contalberti.

[165] In tertio quartoque puncto nihil repugnant Triumphatores, [& stylus ac formulæ omnes recentes,] neq; negare audent hujus omnino ævi esse stylum ac formulas: quod perito cuivis antiquario satis esse ad convictionem solet. Constat enim annorum decursu, uti linguas & vestes aliasque res omnes humanas, quæ in perpetuo fluxu sunt, sensim sine sensu, sic & notarialem praxim mutari; adeo ut intra lapsum paucorum seculorum ingens, si non in toto, saltem in parte appareat mutatio; quȩ inter similia longo usu versatis indicium pœne infallibile præbeant ætatis suæ: sic ut vix possibile sit aliquod vere antiquum scriptum produci, cui non inveniantur alia ejusdem fere loci ac temporis in plerisque similia, unde probari possit illius sinceritas. Tale nihil faciūt Triumphatores, sed intricatissima gradientes via, sibi lectorique suo offundunt tenebras (quas imputant mihi, & quibus discutiendis immorari non vacat) toti in eo, ut meam crisin circa veri falsique discrimen suspectam reddant Fratribus suis, & si possint etiam aliis quibuscumque. Sed quoad alios adeo proficiunt nihil, ut vel nunc maxime viri in ecclesiastica ac seculari potestate eminentes, meum de ejusmodi rebus exquirant judicium; quos inter nuper fuit Reverendissimus sacri Palatii Magister ex Eminentissimi cujusdam Cardinalis voluntate. [in quibus videor non male fundasse sententiam meam.] Ego tamen eos mallem ad principia a me deducta recurrere, quam invidiosæ plenum opus aleæ, in quo consultius sæpe sit veritatem tacere quam promere, mihi imponere consulendo de singulis. Quo loco Triumphatores crisin meam habuerint, haud magni facio. Piæ memoriæ Petrus Antonius Peckius, Carthusiæ Liranæ & Antverpiensis ac rursum Liranæ successive Prior, Commissariusque ad inspicienda sui Ordinis per Belgicas provincias vicinasq; Germanicas constitutus, idemque Cancellarii Brabantiæ filius, atque a prima juventute versatus in Iurisprudentiæ studio & usu forensium rerum, post Aprilem editum sic ad me scripsit Lira XVII Aprilis: Dum exemplarium in refugio nostro Antverpiensi depositorum expectatur compactura, nostræ interim curiositati facere licuit satis per inspectionem exemplaris compacti P. Bollio mißi: ubi mihi præ ceteris lectu jucunda fuit doctißima solidißimaque refutatio Florentinæ fundationis Carmelitarum, ab ipsis pro suæ antiquitatis assertione ridicule productæ; atque in posterum ab eruditis (ut reor) omnibus pro fabula habendæ, nec facile reperturæ inter illos ipsos Patres, qui ad comparandam ei fidem stringere calamum audeat. Ita vir ille a singulari eruditione, virtute, prudentia, atque modestia laudatissimus in suo Ordine, qui modum posset videri excessisse, nisi excusaret evidentia agnitæ falsitatis.

[Catalogi Pars 10]

LXIII EUSEBIUS vel BASILIUS.

[166] [Intermissa continuatione Catalogi Patriarchalis Græci per 4 secula.] Præeuntibus hactenus antiquorum Patriarcharum Catalogis, & coævorum fere auctorum Orientalium scriptis, satis commode progressi; ex primæ ætatis claritate descendimus in medii ævi tenebrosam caliginem: quia gementibus sub duro Saracenorum jugo Ecclesiis Syriæ & Ægypti, atque imprimis Hierosolymitana, nemo fuit qui Patriarcharum in hac successionem investigaret, nisi postquam victricibus Latinorum armis liberata urbs sancta est, & sacrorum Christianorum cultus ibidem cœpit caput attollere. Ex hoc tempore turmatim effloruere Scriptores Belli sacri, ex iis fere qui testes oculati aut etiam pars magna rerum agendarum fuerant, nec omiserunt aliqui inter memorias, quas diuturna calamitas Hierosolymis reliquas fecerat, scrutari notitiam præcedentium Patriarcharum, non-nullamque eorum seriem texere. Sed hoc non ita plene consequi potuerunt, quin aliqui eorum diligentiam fugerent, quos aliud agentibus, fortuna non minus, quam sedula curiositas obtulit, quemadmodum in consequentibus apparebit: eo enim profectum est, ut paucos desiderari credam qui ad notitiam nostram non venerint. [habemus Latinum scriptum sec. 11.] Catalogorum istiusmodi unum habemus in Collegii nostri Brugensis Codice insigni membraneo, ubi post Roberti & Fulcherii Hierosolymitanam historiam, invenitur Descriptio locorum circa Ierusalem adjacentium, & ad hujus calcem recensentur nomina, primo Episcoporum ac Patriarcharum usque ad Fulcherium, deinde Regum Iudæorumac Latinorum usque ad Balduinum III, tum Principum Edessanorum, Galilææ ac Tripolitanorum. Qui omnes cum finem habeant circa annum MCL, nihil mirum est si in tota præcedente Terræ-sanctæ descriptione de Carmelo & Carmelitis verbum sit nullum, utpote non nisi sub Amalrico, Fulcherii successore, congregari cœptis. Atque hæc in transitu dicta sint occasione Catalogi Latini, sæpe nobis appellandi indiscreto Brugensis aut Rubeæ-vallensis MS. nomine, cujus ætatem necesse fuit describere, & vel ex illo de Carmelitis silentio pronum fuit confirmare. Nunc ad Patriarchas Ioannem III subsecutos progredior, prout eos potero undecumque corradere; corrigi & doceri petens a quocumque, qui forte invenerit aliquem vel prætermissum, vel non suo loco ac tempore positum.

[167] Prædicti Catologi, initio prosecutionis tentatæ, in nostris illis MSS. perquam imperfecti sunt: [sed initio cœptæ prosecutionis defectuosum.] quippe qui præteritis Locum-tenentibus, & eo quem dixi Ioanne, Damasceni magistro, ordinem suæ successionis resumunt in Theodoro, eique successorem subjungunt Eliam: utrumque vero Theodoricus Pauli ad altiora quam par sit tempora subvehens, primum quidem confundit cum patre S. Theodori Papæ, secundum vero dicit adhuc tempore Heraclii præfuisse Ecclesiæ, [Inter Ioannem defunctum anno 735,] cum magno incremento subditorum suorum: quæ omnia ex jam positis refelluntur. Sed neque Ioanni, sub annum DCCXXXV mortuo, immediate potuit successisse Theodorus. Extat enim illius Synodica epistola de sua fide & electione, probata in Actione III Synodi II Nicænæ, prout directa fuit ad Patriarchas alios Orientales duos, [& Theodorum, videtur sedisse Eusebius] Cosmam Alexandrinum & Theodorum Antiochenum, qui non nisi circa annum DCCXLII ordinationem suam ipsimet acceperunt. Huic ergo annorū VI aut VII hiatui supplendo Eusebium quemdam nobis offert Vita S. Madalvæi Virdunensis Episcopi, qui colitur die IV Octobris, quemq; ab anno DCCXXXV ad DCCLXII Cathedram illam tenuisse satis evidenter demonstrat Richardus Wassenburgius, lib. 2 Antiquitatum Galliæ Belgicæ; quantumcumque alii aliter senserint, quia ex Vita ipsa, non valde accurate nec a coævo scripta, nihil certi elici quoad tempus potest. Dicitur enim quod Sanctus iste, postquam Sedem illam, dissensione Principum & turbine bellorum plurimum desolatam, mirabiliter reformavit, sepulcrum Domini in Hierusalem devotißime visitavit. Hoc autem cum faceret, intellexitEusebius Patriarcha adesse virum Dei: quem ad se accitum cum magno accepit honore. Qui cum sanctitatem conversationis ejus miraretur, & eum secum retinere cogitaret quamdiu maneret in vivis; revelatione divina est admonitus, ne propriis intentus, aliorum invideret utilitatibus; nec detineret peregrinum, cum jam ejus filii indies Patris sui præstolarentur recursum. Dimisit ergo eum Patriarcha, dans ei calicem cystallinum, opere mirifico sculptum, in mutui pignus amoris, una cum multis aliis Reliquiis.

[168] [vel Basilius usque ad 742,] Prædictus quidem Wassenburgius iter istud S. Madalvæi usque ad extremam fere senectutem ejus annumque circiter DCCLVII differt; sed nulla cur id faciat ratione allata, multo minus cur pro Eusebio velit substitui Basilium; & quidem sic, quasi ad id coactus ratione chronologica, quæ convicerit, Sanctum Episcopum multo citius e vivis excessisse, quam statuat Hugo Flaviniacensis Abbas, qui sub finem XI seculi scribens Chronicon Verdunense, mortem istam usque ad annum DCCLXXVI differendam contendit, atque sub Hadriano Papa, adeoq; post annum DCCLXXI peregrinationem istam factam dicit. Hujusmodi Basilius necdum mihi innotuit; qui si inveniatur Hierosolymis sedisse ante Eusebium, locum ille suum per me non amittet: donec tamen aliter probatum fuerit, dicam Eusebium immediate successisse Joanni. Cum autem jam inde ab anno DCCXXIV Leo Isauricus cœperit imagines oppugnare, edito de iis abolendis decreto; eamque impietatem continuaverit fifilius ejus Constantinus Copronymus, & nepos Leo Chazares usque ad annum DCCLXXX; Orientales Episcopi turpissimam hæresim execrati, ab eorum se communione segregaverunt: unde consequens fit, quod in eligendis Patriarchis eorumdem vel nullam vel exiguam habuerint rationem.

LXIV THEODORUS.

[169] Mortuo Leone Copronymi filio, ad abolendam Iconomachiæ labem, Constantinopolitanus Patriarcha electus S. Tarasius, cujus Vitam deduximus XXV Februarii, sub Christianissimo Constantini & matris ejus Irenes imperio, censuit concilium Oecumenicum in urbem Nicæam convocandum, [Monachi Syriæ ad Synodum & Nicænam] annuente Romano Pontifice: eumque in finem etiam ad Orientales Patriarchas direxit Legatos suos, non obstante periculo vitæ quod eis poterat a Saracenorum nequitia obvenire. Sed monachi Syriæ, in quos primi inciderunt, sibi ipsisque & suis Patriarchis ab ea legatione metuentes, utpote facile datura ansam suspicacibus & crudelibus Barbaris, ad novam aliquam afflictionem addendam satis superque afflictis; consilio inter se initio, ipsorum Patriarcharum nomine, cum Legatis remittendos ad Synodum censuerunt eorum Syncellos, quibus & litteras suas tradiderunt cum hac conclusione, sicuti legi potest Actione III prædictæ Synodi: Ad munitionem humilium litterarum nostrarum satisfactionemque Beatitudinis vestræ atque Imperatorum nostrorum, [mittunt Synodicas Theodori ad Theodorum & Cosmam,] censuimus etiam exemplar Synodicarum Theodori, sanctæ memoriæ Patris nostri & Patriarchæ Hierosolymorum, subjiciendum his quæ scripta sunt a nobis. Hunc autem libellum, secundum solitum Ecclesiæ ritum, idem sanctæ recordationis scripsit beatis & almi termini Patriarchis, Cosmæ scilicet Alexandriæ & Theodoro Antiochiæ Theopeleos, qui & reciproca Synodica eorum, dum adhuc viveret, accepisse noscuntur.

[170] [quorum hic Alexandriæ an 741 Episcopus,] Hinc porro facile erit intelligere, quo anno Theodorus sedere cœperit. Etenim Elmacinus lib. 1 cap. 17; Anno, inquit Hegiræ CXVIII obiit Alexander Patriarcha Iacobitarum Alexandriæ, in cujus locum substitutus est Cosmas, qui ut menses sedit quindecim, vita quoq; defunctus est die ultimo Baunæ, idest XXIV Iunii. Dicitur quoque Patriarcha factus anno ultimo Leonis Regis Romanorum, videlicet Isauciri, defuncti XVIII Iunii anno DCCXLI; cœpit ergo Cosmas circa finem Martii anni jam dicti, & sedit dimidio anno sequenti. Quod ad Antiochenum Patriarchatum attinet, dicit quidem Elmacinus, quod post mortem Ioannis, constituti anno I Isami, idest Christi DCCXXVI, mansit ecclesia sine Patriarcha usque ad tempora Abdallæ Safahi, [iste Antiochiæ saltem Locumtenens fuit.] qui cœpit regnare DCCXLIX; & cum hoc convenit, quod deinde lib. 2 cap. 2 dicitur Copronymus Antiochiam misisse Isacum, tempore ejusdem Safahi; sed hoc non impedit, quo minus, sicut ante hac Hierosolymis, sic & tunc Antiochiæ fuerit Locumtenens sedis Patriarchalis Theodorus, quem Iconomachus Leo noluerit confirmare, quemque nihilominus Episcopi Syriæ veluti Patriarcham habuerint. Manet interim quod Hierosolymitanus Theodorus ordinatus fuerit saltem DCCXLII. Quando autem obierit non æque facile est definire; sicuti nec dicere, utrum qui tempore Synodi Nicænæ II vivebat Elias Princeps PastorumÆlia, sicuti nominatur in Vita S. Tarasii, mediate vel immediate successerit Theodoro. Quare hic etiam locus esset Eusebio, si hunc sedisse post Theodorum constaret, pro anno DCCLXXI, sicut vult Hugo Flaviniacensis: & ante eumdem Theodoram dari posset locus Basilio Wassenburgii, si de eo etiam certius aliquid haberetur. Sit ergo tantisper ad supplendum locum, forte alias vacaturum, & sub restrictione gratiosa, Hierosolymorum Patriarcha

LXV BASILIUS vel EUSEBIUS.

LXVI ELIAS II.

[171] Monachi Syriæ, legatos suos (ut jam dicere cœpimus) sub annum DCCLXXXVII missuri ad Tarasium Constantinopolitanum, [Elias fraude Theodori expulsus,] in Epistola quæ fuit Nicænæ secundæ Synodo exhibita, sic eos alloquuntur: Nostis, Fratres, qualiter, per pusillam accusationem, exul factus sit a nobis ad duo millia milliarium, is qui regendum Thronum Fratris Domini suscepit, videlicet Elias: quomodo autem id contigerit, narratur in Vita S. Stephani Sabaitæ, danda ad XIII Iulii. Hic enim Sanctus, consultus a pseudo-monacho quodam Theodoro, an successurum sibi esset votum, quod habebat in animo, nec tamen verbis volebat exprimere; quale id esset explicavit homini de superbia increpito; sed futurum quoq; eidē prædixit, ut in occupato male Patriarchali Throno, nec requiem nec diuturnitatem haberet. [eodem dejecto restituitur,] Et ille quidem hoc contemnens, ea qua per fratrem medicū valebat apud Protosymbolum Saracenorum gratia, tantum effecit, ut Elias relegaretur, substitueretur autem ipse; sed ad breve tempus. Quia, uti sanctus Senex prædixerat, Superbus ille atque arrogans Theodorus, suo jam voto potitus, seipsum in profundum peccatorum barathrum voluntaria præcipitatione dejecit; dirisque & execrationibus quas meruerat obnoxius, in Perside male vitam finivit: sanctißimus vero Patriarcha Domnus Elias ad proprium remeavit Thronum, festive honorificeque remissus; & Patriarchali dignitate multipliciter fruens per annos complures, sancte ex hac vita migravit, successoremque in Theadelphico Throno accepisset Syncellum suum Domnum Georgium.

[172] Sed ut cito commeritam pœnam retulerit Theodorus, non tamen etiam cito restitutus Elias fuit: antea enim in eadem Vita dictum fuerat, quod beatusille Pontifex per injustas fraudes falsasque calumnias delatus ad Protosymbolum fuerat: qui confestim eum in Persidem transferens, [& moritur post an 797.] vinculis & custodiæ traditum ad multos annos, ἐπὶ χρόνους ἱκανοὺς, inclementer conclusit. Ex Actis porro Martyrum Sabaitarum, datis & illustratis XX Martii, constat, eumdem Eliam, cujus reditum prædixerat Stephanus anno DCCXCV mortuus, biennio post, cum Lauras invaserunt prædones barbari, adhuc in vivis fuisse. Dicitur enim num. 3 bellum civile inter Saracenos, quod istam latronibus occasionem peperit, suscitatum anno ab orbe condito sexies millesimo ducentesimo octavo … indictione V, id est, anno vulgaris Æræ DCCXCVII, cum Hierosolymitanæ ecclesiæ beatißimus Patriarcha Elias præsideret: qui tamen aut eodem aut sequenti mox anno obiit. Ut igitur aliquammultis annis suæ restitutioni supervixerit, neq; omnino breve exilium fuerit, videntur Eliæ tempora sic ordinanda, ut Patriarcha factus ante annum DCCLX, post septimum vel octavum Sedis annum abductus in Persidem sit, subintruso in ejus locum Theodoro, ibique manserit usque ad tempus Nicænæ Synodi, cui per Syncellum suum Joannem adfuit: mox autem reductus cum gloria, adhuc octo vel novem annis tenuerit Cathedram; [Theodori intrusio spectat ad an. 767.] annis ferme quadraginta partim in Patriarchatu partim in exilio expletis. Theodorus autem debet fuisse intrusus anno DCCLXVII; siquidem Synodica ejus, ad Romanum Pontificem scripta ex more, missaque per Constantinum Presbyterum, non nisi mortuo Paulo (hic autem obiit mense Iunio) perlata est Romam in manus Pseudo-Papæ Constantini, sicut ipse ad Pipinum Francorum Regem scribit. Et hæc epistola scripta erat Græce & Latine, ut qualis fervor esset in Orientalibus Ecclesiis pro Imaginum conservatione cognosceret Apostolica Sedes, quemadmodum videre est apud Baronium ad eum annum num. 7; meminitque etiam istius Epistolæ Hadrianus Papa super eodem argumento ad Carolum Magnum: quæ res Theodori intrusi nomen in historia ecclesiastica conservat, licet in Latinis catalogis non habeatur expressum, uti nec merebatur.

[173] Qualis autem absente adhuc Elia esset Christianorum status in Syria, præfatorum monachorum declarat epistola, quam exordiuntur testando, quod legentes Constantinopolitanæ Ecclesiæ libellos de extinguenda hæresi Iconomachorum, quæ fuerat dominata, tremore & gaudio fuerint repleti, Tremore quidem, inquiant, propter timorem eorum quibus ob peccata nostra servire decretisumus, quique vere sunt impii ac per singulos dies occasiones requirunt ut nos morti tradant: gaudio vero, [Miser status Christianorum in Syria hoc seculo 9.] propter veritatem orthodoxæ fidei, quæ fulget in eis solarium more radiorum, & luculentißimam explanationem Apostolicorum dogmatum & paternorum. Narrant deinde qua ratione duo Legati, circumspecte & prudenter agentes, quam secretissime ad ipsos accesserint, causamque adventus sui significaverint, præhabita silentii fide, propter formidinem inimicorum Crucis. Quibus intellectis, relatisque Deo pro mirculo tantæ mutationis gratiis; Consideravimus, inquiunt, contaminatæ nationis cognoscentes contra nos infestationem, retinere eos qui mißi sunt, & prohibere appropiare his ad quos mißi sunt, videlicet Patriarchis; ducentes eos in medium nostrum, & admonentes plurimum ne inducerent turbationem, imo ut specialius dicamus, exitium quiescentibus & Dei gratia pacificatis Ecclesiis, vel populo mirabiliter jugo servitutis afflicto, & importabilium illatione tributorum oppresso. Erat ergo pax ecclesiis Orientalibus, quoad doctrinam, prout declarare jussi sunt, qui cum Legatis remittebantur, Patriarcharum duorum Syncelli; sed afflicto populo, non quidem ab exercitio suæ religionis prohibito, sed gravibus oppresso exactionibus & serviliter habito.

LXVII GEORGIUS.

[174] [Ordinatus an. 799] Ita nomen legimus certissime expressum in præcitata S.Stephani Sabaitæ Vita. MS.Brugense, vicino nomine & facile alternabili, Gregorium scribit, MS. Rubeæ-vallis Sergium, quod & Theodoricus sequitur; addens quod fuit vir magnæ sanctitatis & litteraturæ, qui post multa sanitatum & doctrinæ insignia quievit in pace. Certius nobis est ex Annalibus Francorum Metensibus, seculo X scriptis apud du Chesne, quod huic Patriarchæ, circa annum DCCXCIX ordinato, cura fuerit Christianos Principes ad Terræ-sanctæ liberationem excitare: nam eodem anno Monachus quidam de Hierosolymis veniens, Reliquias multas attulit Regi, scilicet Francorum & Longobardorum Carolo, ex parte Patriarchæ Hierosolymitani: quem anno DCCC idem Rex absolutum remisit, & cum eo Zachariam Presbyterum de Palatio suo, & per illum multam pecuniam, dispertiendam per illa loca sancta, ubi Dominusnoster corporaliter est conversatus. Revertens autem Hierosolymis in Occidentem idem Zacharias, [a Carolo Magno petit subsidia.] Carolum Romæ invenit, Idibus Decembris ejusdem anni; adducens secum monachos duos, sibi a Patriarcha adjunctos. Erant autem monachi isti, unus de monte Oliveti, alter de Bethleem: qui benedictionis causa claves sepulcri Domini ac loci Calvariæ, clavem etiam civitatis cum vexillo detulerunt. Eos autem Rex benigne suscipiens, aliquot dies secum detinuit, & mense Aprilis remuneratos absolvit.

[175] Theodoricus Pauli post Georgium (sive, ut ipse appellat, [Fabula de Ioanne Patriarcha, quem ordinarit Adrianus I] Sergium, successorem Eliæ, male ab ipso relati ad tempora Heraclii, ut ad Caroli Magni ætatem perveniat) quatuor ex ordine Patriarchas numerat, Leontinum, Athanasium, Christodulum, Agathonem, quibus suus locus infra dabitur; tandemque longam texit de S. Ioanne Patriarcha ex Ordine Carmelitarum narrationem: quem ait ab Adriano Papa ordinatum, eadem scilicet hic omnia repetens, quæ antea minus apto tempore dixerat de Ioanne XLIV: & deinde addit, quod hic Ioannes, persæpe a Saracenis expulsus cum ceteris Christicolis, & restitutus sit mediante pio Constantino Imperatore, qui septies expulerat ab Hierosolymis Paganos, sed eo recedente prævaluerant.. Tandem ex totoexpulsus, venit Constantinopolim ad Constantinum & filium ejus Leonem, & cum eo Ioannes Neapolis Sacerdos, & David Hierosolymitanus Archipresbyter, quos ille ad Carolum misit … qui Regem Parisiis invenerunt. Litteris vero lectis quas hi attulerant, per Turpinum Remensem Episcopum Imperatoris, expeditioneque in Terram-sanctam indicta, ivisse dicitur Carolus cum exercitu Constantinopolim, & inde Hierusalem, [& Carolus restituerit.] ubi cum ad ultimum venisset, infidelibus partim occisis & partim effugatis, S. Ioannem Patriarcham in Sedem suam recollocavit, & Terram-sanctam Christianis, restituens in bono statu eam reformavit. Præterea habita & victa Ierusalem, Xenodochium ibi construi jußit, & bibliothecam ingentis expensæ compegit & inde repatriavit. Meræ nugæ omnia, ex apocryphis Pseudo-Turpini scriptis accepta, quæ retulisse refutasse sit. Quis enim non videat, ut cetera taceam, quam impossibile fuerit Joannem istum fuisse Patriarcham a tempore Constantini Copronymi (egregii scilicet pro Ecclesia pugilis, qui septies recuperaverit urbem sanctam) usque ad tempora Adriani Papæ, per annos ut minimum quadraginta, quando noti certique sunt quos deduximus tot alii Patriarchæ Ignoscimus tamen libenter Theodorico, ignoscimus & Joanni Trithemio, Scriptores Carmelitas sine examine secutis, ut dicerent quod istum Ioannem Adrianus Papa I, propter eximiam doctrinam & vitæ excellentiam, de monasterio Montis Carmeli sustulit, & in Patriarcham sanctæ urbis sublimavit: cui etiam Trithemius addit, iisdem auctoribus eademque side, quod nonnulla præclara syntagmata edidit, de quibus extat volumen insigne de Principio & profectu Ordinis Carmelitici, & claruit anno Christi DCCLXX.

LXVIII FORTUNATUS.

[176] In præcitatis Metensibus Annalibus ad annum DCCCII narratur, quomodo eodem anno XIII Kalendas Augusti, venit Isaac cum Elephanto & ceteris muneribus, a Rege Persarum mißis, in præsentiam Imperatoris, videlicet Caroli, a Leone Papa ante sesqui annum coronati. Anno autem DCCCIII venit quoque Fortunatus Patriarcha de Græcis, afferens secum inter cetera dona duas portas eburneas, mirifico opere sculptas. Rex ille Persarum sive Saracenorum Califa erat Abugiafar Haron Rasjidus, qui & dictus fuit Abu-Muhammed Haron, & Califatum tenuit ab anno DCCLXXXVII ad annum DCCCIX, [Anno 803 veniens ad Carolum M.] perquam amicus Principibus Christianis, & humanus erga Episcopos sibi subjectarum Provinciarum, uti ex Elmacini historia apparet. His autem inter sese hoc modo congruentibus; vero similior fit prolixa de Fortunato Hierosolymitano Patriarcha narratio, contenta in libello de successoribus S. Hildulfi, ex Archiepiscopo Trevirensi Abbatis Mediolacensis in Vosago, ubi dicitur, quod prædictus Fortunatus, animadvertens apud Aaron Regem Persarum pluris haberi amorem Caroli quam quorumcumque Principum (quod etiam patefecerat dirigendo ei * solum quem habebat Elephantum) per Diaconem Reliquias Ligni Paßionis transmisit, illique multa prece contestatus exegit, ut prædicto Aaron legationem per suos inserret hujusmodi: Omnimodis tuam Clementiam precor, [cui antea bis legatos miserat.] pro loco Resurrectionis Domini Dei mei & sancta Sion, ne tuo laxamento a gentibus paßim calcetur; neque Religionis Christianæ Pontifici, debitum cultum ibidem exequenti, contradicatur. Qui cari sibi Principis amicabili suggestione adeo delibutus est, quatenus dispositioni ejus adscribi reverendum locumjuberet.

[177] Hac de causa Diaconem suum ad Carolum iterato cum munusculis destinavit: tertio autem ipsemet veniens mutua visione satisfacere communi affectui, offendit Principem, de sedandis Mediolacensis monasterii turbis & electione Abbatis consultantem: qui ob id divinitus sibi destinatum illum existimans, sua suorumque Episcoporum qui aderant multa suasione ac prece, eum inducit, quatenus susciperet curam istius monasterii. [suscipit curam Mediolacensis Abbatiæ.] Cujus sanctitatis excellentia priorisque Apicis reverentia stirpitus est sopita claustralis discordia. Fuisse equidem dicitur recalvaster hic Domini famulus, corpore exilis & exiguus, facie & conversatione Angelicus, barba sublonga canisque respersa decoratus. Prædia in augmentum loci in diebus ejus collata sunt numerosa, chartarum monumentis huc usque notißima… Beatus autem Fortunatus, meritis tandem & ætate consumptus, huic temporalitati IV Kalendas Martii est subtractus, atque ad perpetim flantium dierum infinitatem perductus. Hujus veneranda gleba post bases altaris beati Papæ Gregorii decenti sepulturæ est tradita: anni vero regiminis ejus Mediani monasterii reperiuntur viginti. Ita libellus iste, [defunctus an. 823, ] paulo ante annum Christi millesimum compositus; juxta quem Fortunatus in Galliam advectus anno DCCCIII saltem usque ad DCCCXXIII vixit; existimarique poterit factus anno DCCCI Patriarcha, Græco fortassis nomine Eutychius vel Macarius, sumpto consilio remanendi in Europā, quietique monasticæ inhærendi, renuntiasse Clero Hierosolymitano ut alium pro se Patriarcham eligerent.

LXIX THOMAS.

[178] Annales Francorum ab anno DCCVIII ad DCCCVIII deducti, & tomo 2 Francicorum du Chesne ex Joannis Tillii MS. editi, confirmant nomen successionemque hujus Patriarchæ, [Loco Fortunati substitutus, ] in Catalogis immediate post Georgium relati, prætermisso Fortunato; forte quia male Græcos habuit, eum a patriis ritibus ad Latinos transisse; nisi quis dubitare malit utrum vere Patriarcha fuerit, creditus tamen sit, eo quod esset Patriarchæ Syncellus seu Chorepiscopus. Dicitur autem in præfatis Annalibus, quod anno DCCCVII ad Imperatorem pervenerunt monachi de Ierusalem, [legatos mittit an. 807, ] Georgius & Felix, qui legatione Thomæ Patriarchæ fungebantur. Vix autem dubitamus quin hic idem sit, qui Actis Martyrum Sabaitarum laudatur num. 24 ut optimus medicus idemque pientißimus Abbas, posteaque ordinatus veteris Lauræ Hegumenus. Nā ab auctore Vitæ S. Stephani Sabaitæ, scriptæ intra decimum aut duodecimum ab obitu Sancti annum a Theoctisto discipulo ejus, n. 136 dicitur is, qui, tunc cum Vita scribebatur, id est circa annum DCCCV, Theadelphici Throni gubernaculis præsidebat Domnus Thomas, ante annos aliquot (cum vivebat Sanctus amitamque Leontii infirmam non morituram prædixit) in civitate curam geßisse infirmorum, utpote qui medicus esset peritißimus, doctrinaque & experientia plurima exornatus; quique secundum Deum vivens, Sanctorum Cosmæ & Damiani imitaretur conversationem, gradum obtinens Diaconatus. Diu autem Patriarchatum Thomas tenuit, siquidem post Leonis Armeni mortem anno DCCCXXI, pacata aliquantum Ecclesia & Iconomachorum furore tantisper mitigato, regressus Constantinopolim S. Theodorus Studita, gratulatorias ab eo accepit litteras, ad quas ille respondens (ut est apud Baronium anno jam dicto num. 55) Quanto, [& an. 821 scribit S. Theodoro Studitæ.] inquit, nos humiles affecti fuerimus gaudio, ex sapientißima qua nos per epistolam dignati estis allocutione, perspicere licet supremæ Beatitudini Tuæ, qui Apostolico gradu supereminentes & Fratris Domini per legitimam succeßionem personam agentes, vel nudo affatu honorare nos inglorios poteratis. Atque post alia, Quid hoc rei est, inquit, quod fervente hæresis persecutione convenit sublimium Sedium Antistites, tamquam Spiritus adjutores & Apostolicis Consiliis plenos, fraterno animo commoveri, manumque pro veritate certantibus compatiendo porrigere? Indicat denique, quod non sic essent res Constantinopoli, quemadmodum opinabatur Thomas, quoniam hiems quidem transiit, nondum tamen ver exoptatum, sed solum serenitas quædam affulget, & hæc per nebulam ab aurora. Itaque ait factum esse, ut nec collectæ quidem, quemadmodum cupiebat, factæ sint, nisi admodum tenues. Hinc intelligitur quæ fuerit summa litterarum Thomæ, qui non diu postea supervixit.

LXX BASILIVS.

[179] Mortuo Michaele Balbo, qui Leonis Armeni tyrannidem extinxerat, non aboleverat hæresim, [Scribit Theophilo Imp. an. 829, ] succedens filius ejus Theophilus anno DCCCXXIX, eamdem cœperat profiteri, sicut & fecit quoad regnavit, totis duodecim annis sacrarum Imaginum cultores persequens; cum tres simul Patriarchæ Iob Alexandrinus, Christophorus Antiochenus, & Basilius Hierosolymitanus ipsi scripserunt, longa dissertatione divinas Imagines sanctas adstruentes ac veneratione habendas. Testatur hoc Constantinus Porphyrogenneta in Oratione de Christi imagine Edessena, quam in Manipulo originum rerumque Constantinopolitanarum, post Allatii Diatribam de Symeonum scriptis, vulgavit Combefisius: in quo etiam Manipulo dictam Orationem sequitur jam indicata Sedium Orientalium Synodica ad Theophilum Imperatorem, male præferens nomen S. P. N. Joannis Damasceni, pridem mortui: sed initio mutila, sic ut in ea non legantur ipsorū Patriarcharum nomina. Interim in ea legere est, quod Divinus Apostolus atqueEuangelista Lucas, divinam ac venerabilem castißimæ Dei matris Mariæ, adhuc in carne Hierosolymis viventis, atque in sancta Sione morantis, imaginem, [pro cultu imaginum,] temperatis coloribus manu & penicillo effinxit in tabula. Hoc testimonio ægre invenias antiquius aliud ad vulgarem de S. Lucaæ picturis credulitatem probandam; est autem minime contemnendum; æstimandum tamen magis est, quod Epistolam conclusuri, Ad ejus, inquiunt, quam docuimus divinæ doctrinæ confirmationem, venerandam quoque sanctißimæ Dei genitricis Mariæ ex eaque incarnati atque infantis Dei-verbi imaginem, velut fidei gloriationem & coronam decoris sceptrumque regium, in capite confeßionis nostræ expreßimus; ut divinæ vestræ atque a Deo doctæ Majestati divinum ac cælestem rectæ fidei sensum totius diœceseos significaremus. Atque hinc constat, quo tempore sederit Basilius, etiam in Latino Catalogo nominatus, licet ignoretur quando præcise cœperit finieritque. Theodoricus eumdem ignoravit.

LXXI SERGIVS.

LXXII SALOMON.

LXXIII THEODOSIVS.

[180] Hos tres Patriarchas consequenter Latini Catalogi suggerunt. De Sergio & Salomone nihil alibi comperimus: Theodosius notus est, tum ex vita S. Ignatii Constantinopolitani Patriarchæ, [Theodosius vivebat an. 869,] tum ex Actis Synodi œcumenicæ VIII sub illo habitæ, ad abrogationem schismatis inducti a Photio, anno DCCCLXIX; cui cum Thoma Metropolita Tyri, pro Antiocheno Patriarcha Michaële; adfuit Helias Presbyter & Syncellus Throni Hierosolymorū, sanctæ Christi Dei civitatis, locum & personam tenens Theodosii Sanctißimi Patriarchæ Hierosolymorum: quem deinde anno proximo DCCCLXX Hierosolymis reperit Bernardus monachus Francus, [& 870.] cujus eo anno loca sancta visitantis Itinerarium ex Bibliothecæ Remigianæ MS. vulgavit Ioannes Mabillon, Seculi Benedictini 3 tom. 2, fol. 423. Hic cum Alexandriam appulit, erat in ea civitate Domnus Michaël Patriarcha, super totam Ægyptum disponens gratia Dei ordinem omnium Episcoporum, monachorum & Christianorum: Hierosolymis vero Patriarcha Theodosius, qui ob meritum devotionis a Christianis fuerat raptus de suo monasterio, quod distat ab Ierusalem XV millibus, ibique Patriarcha constitutus, super omnes Christianos qui sunt in terra Promißionis.

LXXIV ELIAS III.

[181] Non solum in Catalogis Latinis nominatur hic successor Theodosii, cujus vicem verosimile est eum gessisse in prædicto Constantinopolitano Concilio: sed etiam Epistola ejus extat ad Carolum juniorem Imperatorem & ad cunctos Episcopos & Principes ac nobiles regni Galliæ, [Scribit in Franciam an. 881,] anno Dom. DCCCLXXXI Indictione XIV, in tomo 2 Spicilegii Acheriani pag. 370. Est autem hujusmodi: Tribulationes multas & magnas, quas a nefanda & Deo perosa gente perpetimur, necesse habemus scribere vobis: quas ipsi satis abundeque per multos hinc illuc venientes cognoscitis. Sed unum est, quod nos nimium premit & vehementer excruciat, quodque caritati vestræ his nostris litteris aperimus. Siquidem cum diuturna vetustate omnes ecclesias nostras partim dirutas partim casuras aspiceremus, [quod converso Saracenorum in Syria Principe,] nec ullum penitus ausum ad has erigendas vel corrigendas haberemus; magnis gemitibus & aßiduis votis Domini misericordiam cœpimus implorare, uti nobis ad laudem sui nominis magnifici aditum reseraret, quod has possemus nostris sudoribus ac nostro tempore restaurare. Tum divina providentia gestumest, ut Princeps hujus climatis, ordine quem vobis isti nostri Mißi possunt referre, Christianus factus, hanc primitus legem dederit, ut ecclesiæ Dei a Christianis reædificarentur atque recuperarentur. Quam rem divinitus ordinatam atque decretam audientes, nec debuimus nec potuimus utcumque contemnere: quippe quæ nobis semper in voto erat, & quam cælitus postulatam & indultam luce clarius videbamus. Quapropter erecti & in Domino corroborati, ad has renovandas atque resarciendas totius virtutis animum prosus armavimus: [vestaurarit ecclesias,] & quoniam sumptus, ad tantum perficiendum opus, nequaquam nostros habere potuimus; alienos quæsivimus. Sed quia nemo pecuniam suam sine pignoribus nobis mutuam dare consensit, & nos quod tribuere loco pignorum possemus aliud non habuimus, oliveta vel vineas, atque ipsa earumdem sanctarum ecclesiarum sacra vasa, in pignora tradidimus; & adhuc tantam pecuniam non accepimus, unde saltem illas utcumque resarcire valeremus. Qua de re actum est, ut his qui tantam pecuniam commodaverunt, [oppignoratis earumdem bonis,] olivetis & vineis nostris fruentibus, nec non & Deo sacratis vasculis abutentibus, oleum ecclesiis ad luminaria concinnanda desit, & pauperes & monazontes fame tabescant, atque in captivitate multi non redempti deficiant. Nos quippe nec tanto beneficio gratia Dei collato abuti potuimus, nechuic rei congruum seu tandem indultum tempus postponere, vel inaniter tamquam ingrati Dei muneribus præterire debuimus. Itaque auxiliante mundi totius Opifice, tam dirutas quam jam jam casuras ecclesias nostras, magna ex parte de commodatis nobis sumptibus, [ad quæ redimenda juvari petit.] utcumque restauravimus: sed unde pignora nostra, oliveta scilicet & vineas atque sacra vasa Ecclesiarum, quæ pro his dedimus, recolligemus, minime poßidemus. Quapropter visum est nobis piæ in Christo generalitati seu carißimæ paternitati vestræ dirigere, ut nostris doloribus compatientes… vestræ benignitatis viscera circa nos pandatis, & pias manus vestras & fœcunda largitate decoratas usque ad nos extendatis. Hactenus Elias, servus Domini nostri Iesu Christi & Patriarcha Hierosolymorum. Subnectens deinde rationes ac preces, quales putabat ad persuafionem valituras, mittit Epistolam per Gispertum & Rainardum venerabiles monachos, qui ad hoc recipiendum pro Christi amore compulsi sunt, dum illi quietam vitam ducere Deoque famulari remotius elegerunt, ad hoc videlicet ex Francia in Palæstinam advecti.

LXXV SERGIUS II.

LXXVI LEONTIVS.

LXXVII ANASTASIVS vel ATHANASIVS.

LXXVIII CHRISTODORVS.

[182] Hoc ordine quatuor istos nobis exhibent Catalogi Latini, eosdemque fere nominat Theodoricus, sed Sergium cum Georgio Eliæ III successore confundens, [Elogia apud Theodoricum.] omnes anteriores facit tempore Adriani Papæ, a quo fictitium suum Joannem ordinatum fuisse scribit. Laudat autem prædictus Theodoricus singulos; Sergium quidem, ut supra dixi, quod fuerit vir magnæ sanctitatis & doctrinæ, qui post multa sanitatum & doctrinæ insignia quievit bono fine: Leontium, quod vir bonus & virtutibus adornatus, rexit Ecclesiam suam in omni sanctitate vitæ, & tandem feliciter quievit: Anastasium, quem ipse Athanasium nominat, quod vir vita & doctrina illustris rexit Ecclesiam Hierosolymitanam in augmentofidei aliquanto tempore, multas pressuras a Saracenis sustinens, postea feliciter quievit. Vltimum in Brugensi MS. Christodorum, in Codice Rubeæ-vallis Christophorum, ipse Christodolum appellat, & ait quod vir in rebus ecclesiasticis sublimiter instructus, gratia Dei & virtute admirandus, bonum finem sortitus est. Quæ omnia vera esse potuerunt; ut tamen fidem obtineant, ex antiquioribus scriptoribus sumpta esse, non gratis excogitata, probare oporteret. [Aliquis eorum rum probat quartas nuptias Imperatoris an. 901.] Horum autem Patriarcharum aliquis probavit quartas Leonis Imperatoris Philosophi nuptias, circa annum DCCCCI contractas, invito Nicolao Mystico Patriarcha Constantinopolitano. Cum enim is Leonem propterea arcuisset ab ingressu ecclesiæ, Scripsit Imperator, inquit Elmacinus lib. 2, cap. 7 ad Patriarchas in omnibus Christianorum regnis, & rem iis significavit, ac responsum accepit ut uxorem duceret. Potius dixisset, ut jam ductam, filioque Constantino genito matrem, Zoëm scilicet, haberet ut legitime ductam. Erant autem Patriarchæ, Romanus quidem, Joannes Papa IX; Alexandrinus vero, Michaël jam ab anno circiter DCCCLXXVIII ordinatus, nam hic XXV annis sedisse dicitur. Antiochenus quis fuerit, necdum comperi. Plures quoque doctißimos viros ad id opem contulisse, ut Imperator legem perferret, qua viro etiam tres quatuorve uxores, successive scilicet, ducere liceret, testatur Leo Grammaticus; non ideo tamen minus hæresim vocat, eo quod tertium quoque matrimonium, nedum quartum, apud Græcos illicitum crederetur. Vide quæ XV Maji diximus ad Vitam ipsius Nicolai Mystici, inter Sanctos relati.

LXXIX AGATHONVS.

LXXX JOANNES IV.

[183] Neuter horum in Catalogis Latinis invenitur, apud Theodoricum vero solus Agathonus, [Ioannes an. 969 exustus a Saracenis,] cum elogio, quod Doctrina & sapientia insignis, omnibusque virtutibus ornatus, mirabiliter effulsit; atque post signa virtutum, Deum Deorum devote desiderans videre in Sion, migravit feliciter. De Joanne certius testimonium habemus ex Curopalate, seculi XI scriptore; qui ad extremum Nicephori Phocæ annū, Christi DCCCCLXIX narrat, Saracenos, suorū cladibus efferatos, post expugnatas in Syria & Cilicia urbes, Archiepiscopum Hierosolymitanum Ioannem, vivum combussisse, quod scilicet ipsius monitis putabant fore ut ipsos Nicephorus Imperator invaderet. Fluxerant ab anno DCCCLXXXI, quo in Franciam Elias III scripserat, usque ad Ioannis martyrium anni LXXXVIII; qui quomodo dividi debeant inter septem jam nominatos Patriarchas, annumerando iis ipsum Eliam, non est meum divinare. Satis est quod verosimilitudinem non excedat, omnes eos isto annorum intervallo sedisse.

[184] Hunc porro Ioannem eum fuisse existimo, qui sancti Joannis Damasceni vitam, ab alio, ut potuit, Arabica lingua & litteris simpliciter scriptam, [scripsit Græce Vitā S. Ioannis Damasceni.] consecutus, in Græcum sermonem curavit vertere ad memoriam posterorum, multo cum ambitu elegantiaque verborum, qualem dedimus VI Maji. Dedimus etiam x Aprilis Vitam S. Macarii Antiocheni, incertum an Patriarchæ in Syria, an Archiepiscopi in Pisidia apud Gandavenses, post longam peregrinationem mortui anno MXII. Quem si velimus florenti adhuc ætate, honorem & curam Pastoralem fugisse venisseque Hierosolymam, annis ante mortem suam circiter quinquaginta; nihil obesset quo minus in urbe sancta Patriarcham invenerit Ioannem, de quo agimus; nec propterea opus foret aliū inducere in hunc Catalogum, qui sederit initio seculi XI. Certe longa ejus peregrinatio non debet necessario paucis annis concludi, potuitque potissimam vitæpartem varias regiones oberrando duxisse; & extrema demum ætate perlatus Gandavum, ibidem proximo postquam advenit anno obiisse. Sed quam hoch incertum mihi est, tam etiam illud, quod ex Carmeliticis scriptoribus de aliquo Joanne accepit Theodoricus, huicne, an alteri alicui vere possit applicari, quod Regulam S. Basilii suscepit, [forte etiam S. Basilii Regulam induxit in monasteria.] quam Fratribus suis tradidit observandam. Si autem vere Joannes aliquis prædictam Regulam servandam tradidit monachis Terræ sanctæ (neque enim illius uspiam in præmemoratis sanctorum Abbatum ac Monachorum Vitis ulla fit mentio, unde nec credibile est eam ab istis observatā fuisse) si, inquam, monachis illam tradidit aliquis, tales monachi gratis dicuntur fuisse Carmelitæ, quamdiu hi non docentur in rerum natura ante seculum XII fuisse. Est alioqui satis credibile, circa Ioannis Martyris tempora, & seculo isto X, Monachos omnes ritus Græci in Palæstina & alibi, Basilianas institutiones sibi accepisse pro Regula; cum antea propriis quique institutis vixissent, aut etiam sub Regula S. Pachomii, prout indicat Constantinus Acropolita in sermone de S. Joanne Damasceno, Græco-latine edito a nobis num. 46.

LXXXI CHRISTODORUS II.

LXXXII THOMAS II.

LXXXIII JOSEPH.

[185] Etiam Christodorum hunc, Catalogis præteritum, suggerit Theodoricus, Christodolum vocans hujus nominis Secundum, eo quod Christophorum vel Christodorum nullum noverit. [Quid de his Theodoricus?] Dicit autem de eo, quod rexit Ecclesiam suam feliciter, infinitas tribulationes a Paganis sustinens: nam sua melliflua prædicatione multos convertebat, & tandem felici fine quievit. De Thoma vero, quem Catalogi immediate subjiciunt unico (quem nominant) Christodoro vel Christophoro, ait Theodoricus; quod sub eo inventa est Tunica Domini, verbis acceptis e Fredegario: quæ constat ad longe antiquiorem Thomam pertinere, cum res gesta sit anno XXX Guntramni Regis, seculo Christianæ Æræ VII, & seculo VIII floruerit ipse Fredegarius. Adeo infelix Chronologus Theodoricus est. De Iosepho autem ait quod fuit vir sanctus, & in maxima persecutione rexit Ecclesiam Hierosolymorum in multis bonis, floridus in largiendis eleemosynis. Fuit in negotiis ecclesiasticis valde fervidus & egenis largus, tandem plenus virtutibus migravit. Sed hæc tempestas in magnam tranquillitatem eo moriente mutata videtur, per successorem, gratia maxima in aula pollentem.

LXXXIV HIEREMIAS seu ORESTES.

[186] Diversis hisce nominibus, quorum altero Elmacinus, altero utuntur Catalogi, [Cur unum idemque videatur esse Hieremias,] unum eumdemque hominem significari vix ambiges. Et Elmacinus quidem lib. 3, cap. 5, sic loquitur de Azizo Ægypti Soldano, Azizus Billa, Dominus Ægypti, uxorem duxerat Christianam Melphiticam, ex qua & filiam susceperat: erant autem ei mulieri duo fratres, quorum alterum, nomine Hieremiam, constituit Patriarcham Hierosolymitanum; alterum autem Arsenium nomine, Patriarcham Melchitarum Alcahiræ & Mitzræ: atque hi cum Azizo aliquam habebant familiaritatem, quod avunculi filiæ ejus essent. Regnavit Azizus (quem Glaber Rodulfus infra ait occulte Christianum fuisse) ab anno DCCCCLXXVI ad annum DCCCCXCVI, & moriens filium reliquit tredecennem, Hakemum nomine: hoc enim colligitur ex prædicto Elmacino, qui cap. 6 ejusdem lib.3 ait, quod anno Hegiræ CCCCXI (quem interpres Erpennius cum anno Christi MXX comparat) occisus fuit Hakemus, cum regnasset annos viginti quinque & dimidium mensem, & natus esset annos triginta septem. Cum igitur in Latino Catalogo lego Josephi successorem Orestem, tempore cujus Achim Soldanus nepos ejus, Hierosolymam veniens, Ecclesias destruxit & quatuor millia hominum avunculumque suum Patriarcham duxit in Babylonem & occidit, inducor ut credam, non nisi unum hominem utroque nomine signari, cujus apud Theodoricum Pauli, ex nescio quo auctore, hoc extat elogium verosimillimum:

[187] Orestes sanctus & Martyr pretiosus, illustris genere, qui conversus ad fidem Christi ex Saracenismo, profecit in omnibus virtutibus, [& Orestes Martyr circa an. 1006,] ita ut ad summum gradum Sacerdotii proveheretur. Erat enim filius præpotentis Ducis Abellinæ, qui defuncto S. Ioseph prædecessore suo, electus in Patriarcham Hierosolymitanæ urbis, strenue vixit; exemplum dans cunctis subditis suis bene vivendi. Cum igitur gradatim de virtute in virtutem indies iret, iratus Soldanus Achim nepos ejus, Ierusalem potenter intravit; ac ipsum S. Orestem Patriarcham, nolentem fidei Christianærenuntiare, flagellatum, lampadibus ustum & ad trochleas tormentatum, tandem post diversa tormenta constanter tolerata crudeliter martyrizatum, decollavit: cujus festum celebratur XVII die Maji. [sub Achemo nepote suo,] Florarium autem Sanctorum manu scriptum, eodem quo Theodoricus scribebat tempore, XV Maji habet hæc: Hierosolymis Oresti Ep. & Mart. Babylonem autem, quo abductum Patriarcham dicunt Catalogi, non aliam intellexerim quam Ægyptiam, Alcairam Saracenis, Cairum Europæis vulgo dictam: nam & Rodulphus Glaber infra, Ammiratum Babylonis eum vocat, cujus ut mox dicetur jussu eversa est ecclesia Domnici sepulchri; & matrem ejus ait fuisse Christianißimam mulierem, utique sororem Orestis seu Hieremiæ. Onuphrius Panvinius in Chronico refert ejus martyrium ad annum Christi MVI; [Christianorum hoste infestissimo;] sed verosimilius est ipsum differri posse ad MIX, quando Tyrannus ille, in quo (ut paucis Elmacinus absolvit) concurrebant atheismus & insania, sævire cœpit. Afflixit autem non solum Christianos sed & Iudæos, & templa eorum seu Synagogas potius, æque ac illorum Ecclesias diruit, unde multi ex iis Islanismum sunt amplexi. Et Judæi quidem maximo suo merito eumdem passi sunt perfecutorem, quem ad divexandos Christianos calumniosis delationibus & proditoriis commentis suscitaverant, Aureliis ex Gallia per occultas litteras ei significantes, quoniam nisi celerius domum Christianorum venerabilem subverteret, [& ad templi Hierosol eversionem inducto a Iudæis, ob id merito punitis:] sciret se in proximum, Christianis regnum ipsius occupantibus, omni penitus dignitate carere; uti refert Glaber Rodulfus, istius seculi scriptor, lib. 3, c. 7. Nec Achemū tantum persecutorē passi sunt Judæi, sed omnes pȩne Europæ Principes. Totū autē rei in Oriente & Occidente gestæ seriem describit loco præcitato Glaber, narrans qua occasione, anno nono post millesimum, ecclesia, quæ apud Hierosolymam sepulcrum continebat Domini ac Salvatoris nostri, eversa est funditus, jussu Principis Babylonis: a quo missi cum imperata fecissent, ipsum quoque concavum sepulcri tumulum ferri tuditibus quassare tentantes, minime valuerunt… Everso autem templo, inquit Glaber, post paululum patuit, quoniam Iudæorum nequitia tantum nefas sit patratum: utque divulgatum est per orbem universum, communi omnium Christianorum consensu decretum est, ut omnes Iudæi ab illorum terris vel civitatibus funditus pellerentur; sicque universi odio habiti, expulsi de civitatibus, alii gladiis trucidati, alii fluminibus necati, diversisque mortium generibusinterempti, nonnulli etiam sese diversa cæde interemerunt: ita scilicet, ut digna de iis ultione peracta, vix pauci illorum in orbe reperirentur Romano.

[188] Ceterum Christianorum persecutio maxima fuit in Ægypto sub ipsius Achemi oculis: nam ut scribit alius quidam Chronologus Arabicus, natione Cophtita, seculo circiter uno quam Elmacinus junior (quem Abraham Ecchellensis Maronita Latinum fecit vulgavitque) Zacharias suffectus est apud Alexandrinos Patriarcha, [sub quo & Zacharias Patr. Alex. multa passus an. 1013,] anno DCCXXVIII Martyrum (Æra hæc Diocletiani est, cujus Epocha constituitur in anno Christi CCLXXXV, adeo ut hic signetur annus Christi MXIII) hunc vero crudeliter persecutus est Alhachemus (idem hic est quem alii, omissa articula Achim & Hakem nominant) ut septennio latere coactus fuerit, quamdiu scilicet vixit tyrannus. Aliquando leonibus fame laborantibus projectus est, nullam tamen ipsi intulerant noxam: ecclesiæ vero sub eo clausæ sunt multo tempore, nec quisquam Missam celebrare audebat nisi in ecclesia S. Macarii: & plurimis ærumnis affecti sunt Christiani abs Alhachemo: qui etiam appendi jussit cruces collis Christianorum, & vituli caput collis Iudæorum. Juvat autem hic pariter describere ex eodem Chronologo immediate sequentem historiam specimen fervoris Christiani, etiam tunc Alexandriæ ardentis, quæ talis est. Tandem comprehendit Alhachemus Scribas aulæ & nobiles Christianorum, eisque proposuit aut fidem amplecti Moslemanicam aut neci se parare. Qui responderunt ei, [& Senex Palatinus crudeliter cæsus,] Omnes sequemur seniorem Abunagiahum: quoniam ipse est noster primas & major. Cui accersito Moslemanicam proposuit Alhachemus religionem. Respondit ipsi senior Abunagiahus: Permittat mihi Calipha concedatque hanc noctem, ut animum meum consulere possim: cras autem dabo responsum. Ille autem ad suam profectus domum, valedixit uxori ac liberis, & quas eleëmosynas ac sacrificia post ejus obitum essent facturi commendavit, totamque noctem illam in orationibus persolvendis transegit. Illucescente die sese Alhachemo sistit. Cui ait ille: Quid tibi, senior Abunagiahe, dixit animus tuus? Domine mi, [usque ad mortem.] respondit, animus meus optimus ac fortißimus est in mea fide, & religione patrum meorum. Tunc præcepit Alhachemus ut loris bubulis mille ictus acciperet absque ulla intermißione. Cum itaque septingentis ictibus percussus esset, dixit, Sitio. Tunc milites id ad Calipham retulerunt, qui ait ipsis, Si Moslemanicam amplectatur fidem, date ei bibendum. Qui dixerunt ei: Moslemanicam amplectere fidem, & dabimus tibi bibendum. Qui respondit eis: Non. Iam Dominus meus Iesus mihi bibendum dedit. Et viderunt milites barbam ejus & labia aqua madentia; statimque tradidit spiritum. Quod cum relatum esset Caliphæ, dixit: Percutite illum donec complebuntur mille ictus: & percusserunt eum trecentis ictibus post ejus mortem.

LXXXV THEOPHILUS.

LXXXVI NICEPHORUS.

[189] Oresti proximus successor in Catalogis ponitur Theophilus, [Restauratur Ecclesia sancti Sepulcri ipso quo eversa an. 1009.] de quo ait Theodoricus quod rexit feliciter sanctam suam Ecclesiam, in grandi pressura & paupertate: cujus tamen vita, virtutibus & miraculis plena, per totam Terram-sanctam refulsit.. Post Theophilum Nicephorus, in MSS. catalogis perperam Nichipolus & Achiophilus: qui similiter laudatur ut vir præclarus, qui Ecclesiam rexit in magna sanctitate, ac multos gentiles ad fidem perduxit. Memorabilius & certius etiam est, quod in utroque Catalogo dicitur, quod Hic reædificavit præsentem Dominici sepulcri Ecclesiam, Achim Soldano favente. Etenim Elmacino teste, erat Soldanus inconstans in omnibus suis negotiis: præcipiebat rem aliquam, & diligentißime in eam incumbebat: mox autem ab ea recedens, pari diligentiadestructioni ejus insistebat. Et similiter agens circa Christianos ac Judæos quos vexaverat, mutata deinde sententia dedit eis qui ad Islanismum desecerant, eidem renuntiare, & permisit eis restaurare templa sua. Cum autem Rudolphus Glaber scribat, quod eodem anno MIX destructa fuerit sancti Sepulcri Ecclesia, & cœpta reædificari; recte dicetur Theophilus, qui Oresti successit, perquam brevem habuisse Episcopatum, paucorumque annorum; sic ut sub eo cœpta restauratio, a successore Nicephoro potissimum promota perfectaque fuerit, unde huic etiam tota adscribitur. Quomodo autem id factum sit, describit hisce verbis Glaber. Eodem anno divina propitiante clementia cœpit mater ipsius Principis, videlicet Ammirate Babylonis, mulier Christianißima, nomine Maria, reædificare Christi templum, jussu ejus filii eversum, politis & quadris lapidibus: nam & vir ipsius, quasi alter Nicodemus, pater hujus scilicet de quo præsens sermo est habitus, occulte Christianus dicitur fuisse. Tunc quoque de universo terrarum orbe incredibilis hominum multitudo exultanter Hierosolymam pergentes, domui Dei restaurandæ plurima detulerunt munera.

LXXXVII ARSENIUS.

LXXXVIII JORDANVS.

[190] Desunt hi duo Latinis Catalogis, æque ac Theodorico, [Arsenius ante an. 1016 dedit Formatas S. Simeoni,] non ideo tamen minus nobis constat de eorum ætate: siquidem, proxime post restauratam Hierosolymitanam Ecclesiam, sedisse in ea debuit Reverendißimus Arsenius Hierosolymorum Patriarcha ante annum MXVI. Tali anno etenim sub septimo Kalendarum Augusti, Indictione XIV, Mutinæ obiit S. Symeon Armenus, post eremiticæ vitæ sub S. Basilii Regula exercitationem in Palæstina, paulo ante transgressus in Europam, cum ipsius Arsenii Formatis, ut vocabant, hujusmodi tenoris. In nomine D. N. Iesu Christi Nazareni, atque sanctißimi ejus Sepulchri, a me indigno famulo suo custoditi. Ego Arsenius, non meis meritis Patriarcha Hierosolymitanus, firmo signo sancti Sepulcri, omni Ecclesiæ Catholicæ salutem & pacem: precor autem ad quorum partes Symeon iste, monachus & sanctißimus Christianus atque Eremita iverit, ut ei benefaciat, quia bonus atque electus est. [Ad Sepulcrum enim Domini ivit, inde venit ad Ecclesiam B. Petri Apostoli, post hinc ad limina B. Iacobi Galliciam perrexit, [in Europam transeunti.] atque sic morem Apostolorum Deo ac Domino nostro Iesu Christo servientium circuit totum orbem, & non habuit comitem nisi Iesum Christum. Vt magis stupeas panem non manducavit, nec carnem, nec adipem, neque caseum, nec ova.] Quicumque ergo Imperator sive Rex vel Regina, sive Episcopus sive Abbas, seu Comes seu Marchio, vel quicumque Christianus, amore Christi sibi benefecerit vel eum defenderit & viam ei ostenderit, quia non scit linguam, sit benedictus a Patre, Filio, sanctoque Spiritu. Conservet eum Dominus in omni opere bono, benedicat, & sanctificet Pater; in die judicii ad dexteram Christus collocet cum electis, quatenus poßit audire, Venite Benedicti Patris mei &c; confirmet Spiritus, & verbum Dei corde perceptum atque incommutabiliter teneat, ut ab iniquißimo diabolo non poßit avelli. Qui vero sibi malefecerit, vel eum injuriaverit, cum damnatis pereat in æternum.

[191] Has litteras credo Symeonem Græco sermone scriptas habuisse apud se, cum moreretur; quas qui deinde Latine reddidit, [ipsoq; mortuo rescribit quid sciat de ejus genere & vita.] videtur de suo adjecisse peregrinationis ab eo susceptæ ordinem ac modum, quem propterea secrevimus a contextu reliquo per hæc signa []. Cum autem ille jam claresceret miraculis, ac dignus videretur cujus canonizationem Mutinensis Episcopus Varinus & Bonifacius Marchio apud Bonifacium VIII postularent; unus ex iis, qui causam Romæ egerant peregerantque, Vitam conscribens, Parentes, inquit, Sancti non novimus; sed sicut reverendißimus Arsenius, Hierosolymorum Patriarcha, sibi notus & familiarißimus nobis per epistolam retulit, Magistri militum filius fuit. Et caput primum finiens, Huc usque, ait, de beati viri Symeonis digna conversatione, qualiter imprimis hujus seculi pompas deseruit, vel qualiter monasterium petiit, referente nobis per epistolam venerabilis vitæ Arsenio Hierosolymitano Patriarcha compendiose digeßimus. Vixit ergo post Symeonis mortem, fortassis & post canonizationem Arsenius: sed cujus venerabilis Vita laudatur, hunc suspicari possis ea functum fuisse, cum auctor scriberet.

[192] Porro sicut Arsenium hunc ex. S. Symeonis vita eruimus, sic ex Glabri Radulphi coævi historia lib. 4, cap. 6 habetur indubitata notitia Jordani. [An. 1033 sub Iordano,] Verba ejus sunt: Anno incarnati Verbi MXXXIII, ex universo orbe tam innumerabilis multitudo cœpit confluere ad sepulcrum Salvatoris Hierosolymis, quantam nullus hominum prius sperare poterat. Primitus enim ordo inferioris plebis; deinde vero mediocres; post hæc permaximi quiq; Reges, Comites ac Præsules; ad ultimum vero, quod numquam contigerat, mulieres multæ nobiles cum pauperioribus illuc perrexerunt … Eodem tempore Odolricus Aurelianorum Præsul illuc pergens, quid viderit nobisquenarraverit non prætermittendum videtur miraculum. Die igitur magni illius Sabbati, quo ignis mirabili Dei potentia veniens ab universo populo præstolatur, ibi cum ceteris idem Præsul adstabat. Iamque die ipsa in vesperum transeunte, repente penes horam qua sperabatur ignis adfuturus, unus Saracenorum, scurra impudentißimus, ex plurima illorum multitudine, quæ annuatim una cum Christianis semper adesse solet, exclamavit, ut Christianis mos est cum primum videtur, Agios Kyrie eleison, & cavillanter cachinnum emisit, [sacer ignis cælitus impetratur,] extensaque manu arripuit cereum de manu cujusdam Christiani, aufugere tentans. Qui illico arreptus a dæmonio, turpiter nimium vexari cœpit: quem prosequens Christianus cereum abstulit: ille vero tortus acerrime, protinus inter Saracenorum manus expiravit. Quod factum omnibus in commune terrorem immisit, Christicolis tamen gaudium & exultationem præbuit. Statim vero, ut assolet, Dei virtute erumpens ignis ex una lampadarum, quæ septem ibidem pendere cernuntur, cursim eructuando ceteras inflammavit. Quam etiam cum suo oleo præfatus Episcopus emens auri libra a Iordano, qui tunc præerat Patriarcha, secum detulit, atque in sede propria reponens plurima infirmis contulit beneficia.

LXXXIX SOPHRONIUS.

LXXXX EVTHYMIVS.

[193] Sophronius, inquit Theodoricus, rexit Ecclesiam Hierosolymitanam in omni perfectione sanctitatis. [Sub Sophronio an. 1076 Ierusalem capitur a Turcis.] Sub ipso efferbuit gravißima persecutio Christianorum in Hierusalem & Terra sancta. Sed ea res non cessit impune Saracenis: siquidem (ut Catalogi Latini expresse hic scribunt) hujus Patriarchæ tempore, Turci expugnantes Ierusalem Saracenos occiderunt, Christiani remanserunt. Elmacinus, huic cladi testis coævus, ad annum Hegyræ Saracenicæ CCCCLXIX, qui Christiano MLXXVI respondet, scribit quod Isarus, Emissa Damascoque & subjectis regionibus potitus, in Ægyptum ipsam magno ausu moverit; sed populus Alcahiræ, cum militaribus copiis junctus, contra Isarum prodiit, eumque superatum in fugam vertit, etiamsi multæ secum agmina duceret. Grassatus tamen fuit in itinere Ramulæ, & quemcumque superare potuit, occidit. Tum Hierosolymas conceßit, ubi tria hominum millia peremit, & ex improviso Iudicem & Notarios, cum coram eo venissent, interfici jußit, indeque Damascum profectus rediit. Pari ergo quo prior Sophronius fortuna, etiam hic secundus vidit mutatum Urbis sanctæ statum, neq; diu videtur superfuisse: siquidem post eum adhuc duo sederunt, priusquam Latini Principes sacra arma intulerunt in Syriam, seculo hoc XI exeunte, ductu Godefridi Bullionii. Successit autem Sophronio mortuo primus juxta Catalogos Euthymius; de quo merito & verissime dixerit Theodoricus, quod in grandi tribulatione rexit Ecclesiam suam. Atque hic & Theodoricum & Catalogos tantisper missos facimus pro sequenti Simone, Græcorum ante Latinos ultimo, & octo primis Latinorum eorumdem Patriarchis, liquidiorem veritatem ex ipsis hausturi fontibus, bellorum scilicet sacrorum scriptoribus simul & actoribus: qui tamen quia unicuique ad manum sunt, solam fere chronologiam proponentes ob oculos, abstinebimus a prolixiore rerum a singulis gestarum conquisitione.

LXXXXI, SIMON.

[194] Certabant inter se Saraceni ac Turci de imperio Orientis, interim dum Occidens consilia, pecunias, arma, viros conferebat certatim ad natalem Christi terram a turpissimarum gentium servitute liberandam. [Simon Græcorum ultimus an. 1098 in Cypro moritur,] Sed tantorum apparatuum fama difficulter potuit consolari eos, quibus propter id ipsum majores indies fiebant angustiæ, omnia suspectantibus barbaris: maxime cum jam non fama audiri tantum, sed ipsa Principum Christianorum virtus ac fortitudo videri coram & sentiri cœpit; debellataque Nicæa & Antiochia, Hierosolymis immineret; uti ea fuse describuntur ab illius belli historicis coævis & plurium rerum testibus oculatis. Tunc, scilicet anno MXCVIII, Simon, ultimo in Catalogis nominatus, ut Albertus Aquensis lib. 6, §. 39 scribit, Vir sanctißimus, audito adventu Christianorum & sede circa mœnia Antiochiæ, profectus est ad insulam Cyprum, propter minas Turcorum & importunitatem Saracenorum. Fuit quippe vir grandævus & fidelis Christi servus: qui a prædicta infula plurima caritatis dona Duci Godefrido ceterisque Principibus misit, initio obsidionis Ierusalem … sperans sub iisdem adhuc pacifice & secure ad Sepulcrum Domini nostri Iesu Christi præesse ac deservire. Sed illo, [Vrbe a Christianis recepta,] tempore obsidionis, in prædicta insula ex hac luce subtracto, Ecclesia suo Pastore viduata remansit. Quapropter consilio inter Christianorum Principes habito, & sæpius discusso quis tanto viro succederet, non est repertus aliquis tanto honore & tam divino regimine dignus: ideoque dilatio facta est. Tantum Arnolfum de Rohes, Cancellarium sanctæ Hierosolymitanæ Ecclesiæ, Procuratorem sanctarum Reliquiarum & Custodem eleemosynanum constituerunt.

[Annotatum]

* an summum?

PATRIARCHÆ LATINI

[Catalogi Pars 11]

I DAYBERTUS.

[195] Variant de Arnulfi principiis, uti affectus, sic & judicia scriptorum, [Arnulphus Patriarchæ vices gerit.] quæ nolumus examinare. Hoc certum est, vitio natalium & itineris non satis pudice facti nota diffamatum, etsi ab aliis protruderetur ut Patriarcha legitime electus, a plerisque tamen toleratum dumtaxat, tamquam Vice-patriarcham, donec Romanus Pontifex Ecclesiæ illi provideret; postmodum autem ita se gessit, suscitandis inter Reges Patriarchasque discordiis, ut omnium linguis calamisque perstringi meruerit. Absit igitur ut primum inter Patriarchas Latinos locum demus ei, qui utinam neque tertium tenuisset! [Primus consecratur Daybertus,] Primus nobis erit Daybertus, aliis Daimbertus, aut etiam Dagobertus, Pisanus Episcopus, Sedis Apostolicæ Legatus: qui ut eligeretur, auctorem fuisse ipsum Arnulphum, scribit Guibertus, Abbas monasterii S. Mariæ Novigenti, historiæ suæ Hierosolymitanæ lib. 7 § 13. Ab hoc Hierosolymitani Regni investituram suscipiens Rex Godefridus, constituit novo Patriarchæ dotem, eidem a sua morte consignandam; cujus caussa Daybertus adversarium mox sensit Balduinum, Godefridi fratrem & successorem, compulsus in montem Sion se privatim recipere. Idem, conciliata utcumque pace, honoratus fuit illustri illo accepti divinitus luminis miraculo, quod sacra Paschali die propemodum desperatum, tandemque multis lacrymis ac precibus fusis in sacri Sepulcri ecclesia obtentum, prolixe describit qui adfuit, Fulcherius Carnotensis.

[196] Recrudescentibus postea inter Regem & Patriarcham simultatibus, [eoq; pulso anno. 1103 intruditur Ebremarus,] tandemque in apertas inimicitias & mutuas accusationes erumpentibus, Antiochiam ad Boamundum profugit Daybertus anno MCIII. Rex autem, prædicti Arnulfi seductus malitia, apposuit ut pejus faceret. Quemdam enim simplicem & religiosum circumveniens Sacerdotem, Ebremarum nomine, in Sedem intrusit Episcopalem; cunctis quidem honestæ conversationis merito acceptum, sed qui in hoc crassam nimis & supinam inventus est habuisse ignorantiam, quod viventeDomino Patriarcha licere sibi credebat sedem ejus usurpare. Ita Willelmus Tyrius, lib. 10 § 26. Navigat interim Romam Daybertus, & Pontificia sententia restituendus revertitur anno MCV. [& hoc deposito anno 1105] Quo audito Ebremarus quoq; Romam properat: ubi aliud impetrare non potuit, quam ut secum mitteretur Gobelinus Arelatensis Archiepiscopus, tamquam Legatus Apostolicus, de tota caussa cogniturus. Qui quidem Legatus, miræ Ebremari simplicitati indulgens, Cæsariensem Ecclesiam ei habendam concessit: Patriarchatu autem illum voluit omnino cedere, licet Daybertus in itinere mortuus Messanæ nuntiaretur.

II GOBELINUS.

III ARNULFUS.

[197] [sufficitur Gobelinus;] Postmodum vero, cum de substituendo Hierosolymitanæ Ecclesiæ Patriarcha Clerus ac populus disceptaret, in Dominum Gobelinum unanimiter conveniunt. Hoc etiam malitiose prædictus Arnulfus dicitur construxisse, ut homo senex & decrepitus in illa Sede diu vivere non posset, quemadmodum scribit idem Willelmus Tyrius lib. 11 § 4. Moritur ergo anno MCXI Gobelinus aliis Gibelinus, eique Arnulfus ipse substituitur. Hic una quidem parte religiosi zeli laudem captans, Ordinem, [tum Arnulfus an. IIII] quem primi Principes studiose & cum multa deliberatione constituerant in Ecclesia Hierosolymitana, Regulares Canonicos loco secularium introducendo, commutavit: ex altera parte hypocrisim suam manifestam fecit, nepti suæ, nupturæ Eustachio Grener, Sidonis ac Cæsareæ Domino tribuēs ecclesiastici patrimonii optimas portiones, Hiericho cum omnibus pertinentiis suis, cujus reditus quinque millium dicitur aureorum: Regem etiam ad hoc impellens, ut vivente uxore sua aliam duceret. Ita malis artibus quæsitum Patriarchatum, pejoribus stabilivit. Licet enim ab Arausicensi Episcopo, cum potestate Legati a latere ad vitam ejus examinandam misso, judicialiter depositus fuerit anno MCXV; tamen, [quamvis indignus:] in suis solitis præstigiis fiduciam habens, ad Romanam perrexit Ecclesiam: ubi Domini Papæ religionem blandis circumvenit verbis, remeansque ad propria, Sedem obtinuit Hierosolymitanam, eadem vivendi lucentia, qua prius meruerat depositionem, inquit Tyrius lib. 11 § 26. Obtinuit autem eam uique ad obitum Balduini I: cujus mortem anno MCXVIII obitam sua ægritudine subsecutus, spatio trium hebdomadarum male habuit; & quamvis æger, ipsa Resurrectionis die Balduinum II consecravit in Regem, paucosq; post dies expiravit, ut plenius exponit Albertus Aquensis lib. 12 cap. 29 & 30.

IV GORMUNDUS.

V STEPHANUS.

[198] [dein an. 1118 Gormundus] Mortuo Balduino & Arnulfo Patriarcha, sicut idem Albertus prosequitur, Gormundus, vir bonæ conversationis, ab omni Clero & populo in Patriarcham eligitur: & consecratus a sanctis Pontificibus, Cathedram Episcopalem Ierusalem meruit obtinere. Tyrius quoq; lib. 12 cap. 6. Mortuo Arnulfo Hierosolymorum Patriarcha, viro inquietißimo & officii sui sanctimoriam negligente, substitutus est vir simplex ac timens Deum,natione Francus de Episcopatu Ambianensi, de oppido Pinqueniaco: cujus diebus & meritis etiam, ut creditur multa magnifice ad Regni consolationem operari dignatus est Dominus: inter quæ merito censeri debet Ordinis Templariorum institutio, ab ipso facta & a Tyrio descripta ejusdem libri cap. 7. Guarimundum vocant aliqui: ipse se Gormundum propria manu subscribit pactioni inter Venetos & Principes Hierosolymorum, initæ anno MCXXIII, quæ apud Tyrium in fine libri 12 extat. Mortuus est autem quarto post anno, scilicet MCXXVII, ex morbo, contracto in obsidione cujusdam castri, quod prædones quidam, Ecclesiæ ereptum, violenter tenebant.

[199] [1127 Stephanus,] Huic substitutus est, inquit Tyrius lib. 13 cap. 25, vir quidam, secundum carnem nobilis, sed vita & moribus multo nobilior, Stephanus nomine, Abbas S. Ioannis de Valleia, qui locus in Carnotensi urbe habetur, Ordinis D. Augustini, ab Ivone Episcopo institutus anno MXCIX sub primo Abbate Alberto, cui mortuo suffectus hic Stephanus, per Ursum Abbatem S. Dionysii D. Bernardo scripserat, suggeri sibi a cogitationibus, deserere patriam domumq; cui præerat, pergere Hierosolymam, vacare deinceps Deo, vivere sibi. Ideoque vir sanctus, scribens epistolam LXXXII, frustra suadere conatus erat, ne putaret a Deo esse desiderium tantum, neve vellet spe incerti boni certum inire malum, & æque certum deserere bonum. Nempe ut Michaëli Archangelo, liberationem populi Judaici petenti, restitit coram Deo Angelus Persarum, populi sibi commissi utilitatem attendens; ita & sanctis viris non raro accidit, diversis utrosque ferri studiis, sed eventu demum ipso monstrari, utrius consilium destinationi divinæ conformius fuerit.

VI WILHELMUS.

VII FULCHERIUS.

[200] Anno deinde MCXXX mortuo Stephano, succeßit D. Wilhelmus, [1130 Wilhelmus, qui antea Eremita cum Gaufredo,] Prior ecclesiæ Dominici sepulcri, vir simplex, modice litteratus, forma decorus, moralitate commendabilis, Flamingus natione, de loco qui dicitur Mecine, Regi regnique Principibus & populo universo plurimum carus, uti eum describit Tyrius libri præcitati cap. 26. Hic est ille Wilhelmus, de quo Historia Prælatorum monasterii de Fontanis, anno MCC scripta a Peregrino ibidem Abbate, & nuper in Tomo 10 Spicilegii Acheriani edita, narrat, quomodo ipse vir religiosus ac Clericus, & Lambertus quidam Miles Flandrensis, aliique nonnulli ibidem nominatim expressi, adhærentes Gaufrido cuidam, primo ad Fontanas Eremitæ in Turonia, dederint initium loco illi, in quo anno MCXXXIV instituta est Ordinis Cisterciensis Abbatia. Dicitur autem ibidem de eo quiddam dignum solenni recordatione. Quod scilicet inspiratione divina, [in primo Hierosolymas adventu miraculo honestatus,] tactus amore cordis intrinsecus, petivit licentiam a Domino Gaufrido & a Turonensi Archiepiscopo eundi Hierosolymam; & sicut petiit habuit & abiit. Quando venit ergo sacri celebratio sabbati Paschæ, acceßit cum ceteris fidelibus ad Sepulcrum Domini, volens interesse consueto miraculo, quo datus ignis divinitus illa die præsentes solebat omni anno recreare: & cunctis videntibus qui aderant & præ gaudio mirantibus, cereus ejus divina virtute ardens & lucens apparuit. Inquisitus autem a majoribus, quis esset & unde advenisset, confessus est & non negavit, se esse de Gallia, & huc advenisse a Turonia, & quod esset de Fontanis eremita. Hæc Peregrinus, utique ex relatione eorum, qui viventibus Gaufredi sociis fuerant ad religionem admissi. Corrigi porro debet quod sequitur: quia vero nuper obierat Patriarcha, & adhuc vacabat Sedes illa, tanto miraculo commoti Clerus &populus, unanimi concordia eum in Patriarcham protinus elegerunt. [Canonicis S. Sepulcri se adjunxerat:] Si miraculum prædictum immediate præcessisset electionem, nulla illud historia tacuisset. Existimo ego illo miraculo factum esse, ut a Canonicis Regularibus Sepulcri Dominici susciperetur, inter quos Sacerdotio initiatus, primum eorum Prior, deinde post annorum aliquot spatium factus sit Patriarcha. Quo audito Fratres de Fontanis gavisi sunt gaudio magno valdo … Post hæc prædictus Lambertus, causa visendi sancta loca, adiit Hierosolymam, cum desiderio videndi Dominum Wilhelmum Patriarcham: a quo cum Reliquiis muneribusque ad Fontanas redire jussus, rediit paulo ante quam solicitantibus Fratribus acquievit Gaufridus, ut se & suum locum transferrent ad aliquem Ordinum tunc disciplina florentium, quod (ut dixi) anno MCXXXIV factum, confirmat, prædicta omnia intelligenda esse de nostro Wilhelmo, sed sub ea quam indicavi correctione.

[201] Porro secundo hujus Patriarchæ anno, Balduinus II Rex decidit in gravem nimis infirmitatem, & habitum religionis assumens & vitam regularem professus si viveret, [hic Fulconem R. coronavit 1132,] tradidit spiritum. Succeßitque in regno Dominus Fulco gener ejus, Comes Turonensium, Cenomanensium & Andegavensium, cui prædictus Rex filiam suam primogenitamMelisendem dederat uxorem, & cum eadem, in die Exaltationis sanctæ Crucis in ecclesia Dominici sepulcri, a Domino Wilhelmo solenniter & ex more coronatus & consecratus est: ita Tyrius infine lib. 13 & initio 14. Idem Tyrius hujus libri 14 fine & initio 15, narrat, quomodo per hujus ejudem Wilhelmi Patriarchæ manus, anno MCXLII, Rex Fulco tumulatus; [& Balduinum 3 anno 1142.] ejusque filius Balduinus III, annorum tredecim adolescens, fuerit cum matre coronatus. Denique ipse Wilhelmus, ut dicitur cap. 17 Obiit V kal. Octobris, Pontificatus ejus anno XV: cui postmodum, subsequente Ianuario, anno MCXLV substitutus est Dominus Fulcherus, [succedit Fulcherius an. 1145,] Tyrensis Archiepiscopus. Hujus consiliis adhortationibusq; effectum potissimum est, ur Christiani rem aggressi arduam ac pœne impossibilem, Ascalonem urbem, per annos quinquaginta & amplius, postquam Dominus Terræ promissionis partes reliquas eis tradiderat, adhuc resistentem & æmulam, obsederint, & septimo demum mense, die Augusti XII, ceperint anno MCLIV.

VIII AMALRICUS.

[202] Anno Patriarchatus sui XII, Christi MCL VII viam universæ carnis ingressus Fulcherius vacuam morte sua sedem fecit. [& an. 1157 Amalricus] Convenerunt ergo Hierosolymam Ecclesiarum Prælati, ut de substituendo tantæ Sedis Antistite, secundum statuta Canonum, tractaretur. Factum est autem ut dicitur, quod contra Iuris regular, tam per interventum Dominæ Melisendis quam Dominæ Flandrensium Comitissæ Sibyllæ, sororum Regis, electus est D. Amalricus, ecclesiæ Dominici Sepulcri Prior, natione Francus, de Episcopatu Noviomensi, de oppido Neella; vir commode litteratus, sed simplex nimium & pæne inutilis. Promotus est autem contradicentibus & appellationum voces exhibentibus Cœsareensi Archiepiscopo & Episcopo Bethleemita; tandemque Sede potitus, D. Federico Acconensi Episcopo negotium committit qui ad Romanam accedens Ecclesiam, apud D. Hadrianum, absentibus adversariis, … eidem gratiam Romanæ Sedis obtinuit; & Pallium, plenitudinem videlicet Pontificalis officii, secum retulit rediens. Hæc Tyrius lib. 18 cap. 20. [in promovendis piis operibus sedulus,] Sed si ad majora Ecclesiæ & Regni negotia tractanda vel promovenda parum idoneus fuit Amalricus, fuit in parvis suæque tenuitati congruentibus minister fidelis. Nam inter epistolas Principum, quæ inter Gesta Dei per Francos excusa Hanoviæ typis Wechelianis fol. 1172 inchoantur, duæ inveniuntur, scilicet V & VI, quas A. Dei gratia sanctæ Resurrectionis ecclesiæ Patriarcha, scribit carißimo in Christo filio Ludovico, eadem gratia illustri & victorioso Francorum Regi; jam inde ab annno MCXLVII, quo hic Hierosolymis fuerat, sibi noto; apprecans illi servari ab eo qui dat salutem Regibus, & cunctorum hostium triumphum. Et per primam quidem dictarum Epistolarum commendat Fratrem, quem pauperes leprosi extra muros Ierusalem pro sua neceßitate transmittunt: altera vero I. Episcopum Paneadensem, ad genua Regis accedentem, ut calamitatem & mendicitatem tantæ & tam reverendißimæ Ecclesiæ eidem insinuet. Sed & decimam nonam dictarum epistolarum ipsi invictißimo Francorumque piißimo Regi scribit ipse A. Sanctæ Dominicæ Resurrectionis ecclesiæ Patriarcha, una cum N. Priore & universo Canonicorum inibi Deo famulantium Conventu, salutem & debitas orationes in Christo offerens, rogansq; ut S. Canonico epistolæ latori, ob reverentiam Dominici Sepulchri, auxilium largiri dignaretur; eiq; cōcedere Hospitale quoddam, sub protectione alarum suarum, [atq; Balduinum 4 coronat.] ubi ipse Patriarcha suiq; Canonici refugium habere possent. Postea anno MCLXIII, pro Balduino absq; liberis extincto, Regem coronavit ejus fratrem & sibi cognominem Amalricum; eumdēq; cum Maria cōjuge Constantinopoli adducta, rursum inunxit an. MCLXVII. Hujus Regis Amalrici variæ etiam epistolæ extant una cum epistolis ipsius Patriarchæ: qui rursum, prædicto Rege defuncto, Balduinum IV, illius filium ex priori conjuge, propter affinitatem priusquam ille Rex fieret separata, annorum tredecim adolescentulum consecravit anno MLXXIII.

PARERGON X.
Latinorum in Carmelo Priorum initium, ad principia hujus Patriarchæ referendum.

[203] Seu verum sit, quod Sacer Ordo Carmelitarum ab Elia Propheta institutus fuerit, & ad hæc usque tempora per successivas generationes propagatus, [Io. Grossus dū 6 Priorem Simonem] sicut volunt ipsi & ego libenter probarem si possem; sive, quod plerique malunt credere cum Cardinali Baronio, suum exordium sumpserit seculo XII; extra controversiam est, quod status is, quem Ordo habere cœpit in Terra-Sancta sub Latinis Prioribus, ad hanc ætatem omnino pertineat. Quæritur annus & Patriarcha, cui tale initium adscribi debeat: & utrum ego in Aprili recte Chronologiam ordinarim, incipiens ab anno circiter MCLV, quando Antiochia pulsus Antiochenus Patriarcha Aymericus, cujus auxilio rem actam scribunt Carmelitæ, honoratum exilium ducebat in Patriarchatu Hierosolymitano, carus Principibus & Prælatis omnibus. Si Joanni Grosso in Viridario credimus, nimis serum id fuerit. Nam secundum ipsum, in suo genuino contextu Francofurtensi lectum, sextus Prior, post Bertholdum, Brocardum, Cyrillum, Bertholdum alterum, atque Alanum, fuit Fr. Simon Stock natione Anglicus, [anno 1200 adscribit,] qui [anno Domini MCC, tempore Innocentii Papæ III, anno suo III, Ordinem incepit regere, quem] quinquaginta laudabiliter rexit annis, & in ætate centum annorum obiit, multis clarens miraculis in vita & in morte. Obiit autem anno MCCLXV die XVI Maji, quando pluribus de eo agendum erit si ad manus nostras perveniat Vita quæ dicitur, scripta a socio Joanne Swaninghtono, in tablino Conventus Burdegalensis extare. Idem porro Grossus, sicut Simoni dat annos regiminis L; ita Alano decessori adscribit annos VI, Bertholdo secundo annos XXVI, Cyrillo XXVII, Brocardo XXXIII, Bertholdo primo XLV, quibus simul sumptis & ab anno MCC sursum ductis, habetur numerus CLXXVI annorum ante Simonem: itaque perducitur initium Bertholdi primi ad annum MXXIV: quod tam est cogitatu absonum, quam consonum ipsius Grossi Chronologiæ, qua statuit Carmelitas usque ad annum MXXIII mansisse in priori eo quem descripserat statu, & sub regula S. Basilii, [initiū omnium retrudit ad an. 1023:] quam tempore Adriani Papæ I, servandam eis dederat Fr. Ioannes Eremita montis Carmeli, Pontificatus anno VIII, id est Christi DCCLXXIX, ab eodem Papa assumptus in Patriarcham Hierosolymitanum.

[204] Omitto cetera infelicis istius historici & chronologi errata, [quo errore in editione nova dissimulato,] sed omittere non possum, quin moneam Lectorem, nihil fere illorum comparere in Novo Speculo R. P. Danielis a Virgine Maria, sed in tota 2 Viridarii Clave multa alterata, multa omissa, omnia fere dissimulata, quæ offendiculo esse poterant. In quo utrum secutus ille fit editionē Venetam anni MDVII, equidem nescio, quia hæc mihi ad manum non est; unum scio quod Francofurtense MS. ipsemet nobis laudavit ut magis integrum, proinde non potuit ignoravisse ea omnia ibi haberi quȩ dixi. Neque satisfacit quod, ad excusandam numerorum omissionem in quatuor Simonis decessoribus, dicat, irrepsisse in eos menda, quæ non constet qualiter emendari debeant ex mente auctoris: de hac enim satis constat per annum MXXIII ab eo assignatum, & ceterorum numerorum ab anno MCC usque illuc accuratam partitionem, ita ut nullus hic locus sit accusandi librariorum socordiam. Multo minus placet, quod verba Grossi, annos quinquaginta tribuentis Simoni, sic torqueat, ut velit tanto tempore fuisse partim Vicarium Generalem in partibus Occidentalibus, partim Generalem totius Ordinis. Nam (ut de aliis regionibus nihil dicam) de Anglia certe probari potest (quidquid alii dicant) nullos ibi fuisse Carmelitas, adeoque nec eorum Ordini adjunctum esse Simonem, ante annum MCCXL. Nam de illorum adventu primisque fundationibus antiquos hosce versus legimus, sub nomine unius ex fundatoribus scriptos, & forte in lapide sculptos pro titulo:

Anno milleno ducenteno quadrageno, [nihilo melius excusantur anni 50 Simoni attributi.]
Olim Carmelitæ capiunt ad tempora vitæ,
Carinis ceßi primis, in Borea loca Vesci:
Richard * in claustro Grei primo fixit in Austro.

Indicantur scilicet Alnewicum, in Northumbria, Anglicanarum Provinciarum ad Boream ultima, ubi Joannes Vesci collocavit Fratres, qui primi navibus advecti fuerunt in Angliam; & Aylesfordia in Cantia, Australium Provinciarum prima, ubi alios, tunc pariter advectos, collocavit Richardus Grey, & ubi anno MCCXLV celebratum esse Capitulum, ac Simonem Priorem Generalem electum, nemo nunc dubitat. Fuerit tunc quidem hic, juxta illum calculum solum ab annis quinque factus Carmelita; sed hoc non obstante, potuit homo, ætate grandævus ac fere octogenarius, idemque eximiæ sanctitatis fama toti Angliæ notissimus & adhuc vegetus (nam ad extremum vitæ Provincias lustrans Burdegalæ defunctus est) quasi cælitus Ordini ad hoc datus videri, ut noviter traductum in Europam sua sapientia & auctoritate promoveret. De Vicariatu autem quem antea gesserit nullum extat argumentum, nisi quod auctoritas Grossi nequeat aliter salvari: quod nobis curandum non est: qui credimus hunc ideo solum dedisse Simoni annos quinquaginta, ut posset pertingere ad annum quem sibi præscripserat MXXIII.

[205] Moderatior Grosso Palæonydorus, verumtamen tempus etiam ipse prævertens, Capitulum in quo electus Generalis est Simon anno MCCXV constituit, & Alano annos V, [eosdē etiam retinens Palæonydorus in aliis moderatior] Bertholdo secundo annos VII, Cyrillo solum III assignat; itaque cum annis Brocardi XXXIII, & annis XL Bertholdi primi, pertingit ad annum MCXX, quo, inquit, anno tempore Calixti Papæ II Aymericus de Samiliaco Apostolicæ Sedis in Terra-sancta Legatus a latere, Antiochenus Patriarcha factus est, & sequenti anno venit in montem … & quia universalis Fratrum Rector ab hac vita discesserat, de omnium consensu præposuit Fr. Bertholdum. Hunc deinde mortuum dicit tempore Eugenii Papæ III, suffectumque Brocardum, qui anno MCLXVI Regulam acceperit ab Alberto Patriarcha Hierosolymitano, & obierit anno MCXCVII. [annis 40 prævertit tempus datæ Regula,] Sed etiam hic (ut alia dissimulem) Regulæ datæ tempus ad annos ut minimum quadraginta prævertitur; quemadmodum demonstravi ad diem VIII Aprilis, in Vita prædicti Alberti, & R. P. Daniel sociique ultro concedunt. Errorem hi omnem correctum putant, si inter Bertholdum primum atque Brocardum, perplexos annis aliquot Fratres teneant circa successorem instituendum, Alanum vero faciant ordinem regere annis XIV, atque ita pertingant ad annum MCXLI, quo cœperit Bertholdus. Verum quæ sine teste ac sine evidenti necessitate asseruntur gratis, sine cujusquam injuria negantur; maxime si alia via commoda suppetat, qua possit omni difficultas tolli.

[206] Hanc vero invenisse me credideram, a noto jam confessoque Simonis principio, per eos ipsos annorum numeros, [Ego a certius noto Simonis principio,] quos Palæonydorus prænotaverat, ascendens ad Bertholdum I. Per hos enim veniebam ad annum MCLV, quo tempore, ut dixi, Antiochenus Patriarcha Aymericus in Patriarchatu Hierosolymitano vivebat, magnæ vir auctoritatis & opulentiæ; qua utraque multum conferre poterat ad inducendum Bertholdum, non consanguineum ex familia de Malafaida in Francia, sed e Calabria oriundum & Antiocheni Principis conterraneum, in possessionem Fontis Eliani in Carmelo, quem ille ex Prophetæ revelatione vallo perparvo cingeret, temploque non ingenti extructo, Fratres ferme decem colligeret: cum quibus ibi repertus est anno MCLXXXV, etiamnum sanctum illum ambitum colens. Repertus est autem a Ioanne Sacerdote pientißimo Phoca, ad videnda loca sancta veniente: [ad an. circiter 1155 Bertholdū adducens,] qui quæ, non dico audivit diu postea ab aliis, sed suis ipse oculis conspexit, descripta reliquit, sicuti ea dedimus ante Tomum secundum hujus Maji, cum ante aliquos annos in montem appulisset is, quem ipse describit monachus; quemque esse Bertholdum, primum Carmelitarum Priorem, neque P. Daniel neque discipulorum quisquam negare ausit; licet indignentur Joanni, & tamquam nullius fidei Græculum contemnant; quod contra tot recentiorum scriptorum torrentem, procedentem ex Epistola quadam, Cyrilli Prioris III nomen, sed falso, præferente, tam exiguum fecerit numerum sociorum; cum illi plura ac numerosa per Terram sanctam monasteria eidem velint ut Priori generali fuisse subjecta a prædicto Aymerico, Apostolici Legati auctoritate, quam habuisse alius nemo dixit, ad id uso.

[207] Interim arguor ego Chronataxim Generalium instituisse non bonam; [depravatæ chronologiæ arguor:] moneorque, quod non posset ipsa opportunitas locum offerre opportuniorem, quam sit S. Simonis Stockii vita, ut postulatam palinodiam canam, præstemque fidem protestationibus meis, ante singulos Aprilis tomos recurrentibus, de prompte corrigendo, sicubi monitus fuero deviasse a veritate. Quod sane non de qualicumque monitione, sed ea quæ veritate subnixa esset, volui debetque intelligi. Videamus ergo quid isti meæ Chronotaxi desit, ob quod debeat retractari. Dic, inquit auctor Armamentarii num. 242 Aymerum Episcopum Podiensem, Bertholdum, & Aymericum Antiochenum fuisse tres fratres, quorum medius simul cum primogenito Parisiislauream doctoralem accepit, & ad terræ sanctæ expeditionem ivit, uti ante annos trecentos scripsit Bostius (etsi in chronologia turpiter errarit)… alioquin enim, natus anno circiter MLXXIII fuisset octogenarius, cum factus est montis Carmeli incola, & vixisset ad annum MCC: cum tamen obierit anno circiter MCLXXXVII. Quæ omnia speciem veritatis non habent. Sic argumentatur R. P. Franciscus Bonæ Spei, Ord. FF. B Mariæ Virginis de monte Carmeli Provinciæ Flandrobelgicæ bis Exprovincialis, ejusdem Provinciæ primus Definitor, & in alma universalitate Lovaniensi S. Theologiæ Professor emeritus. Respondet veterano atque in isto argumento optime exercitato pugili, [quia coævū scriptorem sequi malo quam 300 annis juniorem.] jamque etiam Triumphatori declarato, Novellus hallucinator Papebrochius, quod ista omnia vere nullā habent speciem veritatis: quodque suo hallucinanti oculo nullam etiam speciem videat æquitatis in eo quod hypotheses facere jubeatur, quibus debeant everti quæ dixit omnia; quodque a se exigatur, ut sequatur auctoritatem Bostii, in chronologia turpiter errantis & hypotheses istas ponentis annis plus quam trecentis post rem gestam; obiit enim anno MCCCCXCIX, ut ait Lezana ad dictum annum: non etiam videt quare fidem istius Bostii debeat præferre fidei testis oculati Joannis, in cujus toto opusculo nihil hactenus inventum ab adversariis, quod auctorem faceret suspectum, præterquam quod fuit Græcus, quodque sit excusus in Hollandia; licet interpretem nactus Leonem Allatium, postea Bibliothecæ Vaticanæ Custodem; editorem Bartoldum Nihusium, probum doctumque Sacerdotem. Nihil hæc omnia Ioannem juvant apud auctorem Protreptici, ante Speculum Carmelitani positi, quin concepta contra me ipsumque bilis in hos versus erumpat.

Quis pudor Eliam Carmelo auferre Parentem,
      Ipsius & Quemdam subdere velle loco?
Indignor referens, Quemdam? Sine nomine Quemdam
      Carmelitarum dicere velle Patrem?
Quis pudor auctores tot, qui præiere, negare;
      Proque illis unum substituisse Phocam?
Suspectumque Phocam? Batavis, qui excusus in oris,
      Ac Grajæ fors quid nescio mentis habet.
An non, Bellarmine, doces, Ne fidito Grajis:
      Commaculant, rodunt, falsificantque libros?
Tolle Phocam, Papebrouk; non tanti Græculus unus,
      Auctores ut tot, qui præiere, premat.

Auctores istos expēdimus, nec invenimus qui in explicanda Carmelitarum origine Phocam præcesserit.

[208] Arguor præterea, Chronologiæ difficultates non minuere, sed augere; dum Generalatuum exordii & finis annos, seu primos & ultimos, non determino; [Arguor etiā non precise definivisse uniuscujusque initium & finem,] cum in his determinandis pœne tota sit difficultas; licet hanc bene excusem dicens, quod contingat sæpe, idque in Romanorum Pontificum Catalogis viderimus; de annorum quo quisque rexit numero firma haberi documenta, sed in iisdem ad Æram communem applicandis fluctuare opiniones. Quid ergo? An divinare me volunt? Aliter certe nequeo definire, quantum quisque Generalium excesserit vel defuerit a pleno qui nominatur annorum numero, quotque inter diem mortis unius & electionis alterius intercesserint dies. Id quidem magnam adderet chronologiæ claritatem, si ab antiquioribus proditum memoriæ fuisset: sed his tacentibus, quid facerem? Davus, inquiebat ille, sum, non Oedipus: & audio Poëtam monentem, quod sit etiam ponendus diligentiæ modus: quia

Est aliquo prodire tenus, quo non datur ultra.

Neque vero magni mea intererat, habere istæ tam præcise definita. Satis videbatur, [licet absque eo intentum obtinerem;] si subducta numerorum assignatorum summa, annus inde exurgens quam minime excederet annum MCLXXXV: sic ut vere dici tunc potuerit, in desertum ac desolatum pridem Elianæ anachoreseos locum venisse Bertholdumante aliquot annos: quod fere tantumdem est ac si dicas non multos. Hoc vero de triginta annis, a quibus Bertholdus cœpisse videbatur, commodius dicitur, quam de multo pluribus. Quod si propter excessum vel defectum mensium dierumque, apud auctores plenis numeris usos notari neglectum, contingeret uno alterove anno citius vel serius id accidisse; manebat tamen verum id quod mea chronataxis intendebat. Nec erat mihi curandum, quomodo id congrueret cum eo anno, quo natum fuisse Bertholdum deberet dici, juxta Bostium ceterosque auctores, de ætate, prosapia atque familia Bertholdi æque contraria veritati scribentes, quam de patria & domo natalibusque Alberti Hierosolymitani Patriarchæ legislatoris sui; certe non majori fide circa unum quam circa alterum dignos.

[209] Istis sic positis probatisque nulli propius certiusque videntur mihi attigisse initia Carmelitani ni Ordinis, [quod erat initium Priorum Latinorum] sive (ut phrasi minus ingrata utar) Latinorum in Carmelo Priorum, quam auctores illi, quos secutus Continuator Belli sacri Joannes Heroldus lib. 5 cap. 3, scripsit, quod Almerico Hierosolymitano Patriarcha, Anachoretæ, qui sparsim circa montem agitabant, tandem coiverunt ad fontem qui Eliæ dicitur… uni qui honesta parebat humiliter parendo. Unus ille Betholdus fuit, nominatim quidem nom expressus a Joanne Phoca, ita tamen clare descriptus, ut nequeant de alio verba ejus intelligi. Qui licet advenerit adhuc vivente Fulcherio; longiori tamen tempore opus habuit, ut aliqua sanctioris eo loco conversationis opinionem adeptus socios colligeret, & sic melius omnia Almerici seu Amalrici Patriarchatui adscribuntur. Sub hoc enim statum aliquem cœpit habere cœtus iste. Forte etiam intercedente Aymerico Antiocheno, idem Patriarcha eumdem recepit & approbavit ut veram Religionem, cum facultate recipiendi novitios eosque ad religiosæ obedientiæ professionem admittendi. [componere cum Patriarchatu Amalrici,] Hoc enim ad illius jus spectabat tunc temporis, quo necdum erat lege cautum, ne quis absque Apostolicæ Sedis licentia novam Religionem inveniret &c, quod postea in Lateranensi IV est constitutum. Idem jus deinde agnoscens in Alberto Patriarcha Bertholdi immediatus successor Brocardus, post dimidium circiter seculum, eidem cœtui, jam verosimiliter auctiori, Regulam ab eodem poposcit & impetravit: prout alibi plenius est explicatum. Primos Bertholdi socios decem fuisse ait Joannes Phocas: de quibus eorumque successoribus Jacobus de Vitriaco, in Historia Hierosolym. cap. 52 dicit, quod ad exemplum & imitationem sancti viri & solitarii Eliæ Prophetæ, [nihil repugnante Vitriaco,] in monte Carmelo, & maxime in parte illa quæ supereminet civitati Porphyriæ, quæ hodie Cayphas appellatur, juxta fontem qui fons Eliæ dicitur, non longe a monasterio beatæ Virginis Margaretæ, vitam solitariam agebant in alvearibus modicarum cellularum, tamquam apes Domini dulcedinem spiritualem mellificantes. Ita ille, pie juxta ac eleganter describens varios devotorum hominum cœtus, per quos, post Hierosolymitanum regnum constitutum, cœpit Orientis Ecclesia revirescendo florescere, & cultus religionis in partibus Orientis ampliari. Quod tamen in eo, qui Historiam scribendam non vero Annales deducendos suscepit, non debet ita accipi, sicut accipere video aliquos, quasi omnes isti aut simul inceperint, aut statim suam perfectionem habuerint: sed paulatim ac successive. Et sic non repugnat Jacobus dicentibus, quod ex iis qui antea sparsim circa montem agitabant, aliqui sub Almerico Patriarcha ad fontem Eliæ tandem coiverunt. [nec juvante supposititio Sigeberto,] Imo vero, inquit Triumphator num. 94, quia, auctore Coria in suo Elucidario lib. 1 cap 25, tempore Gregorii VII circa annum MC edidit Sigisbertus Gemblacensis Historiam Hierosolymitanam, in qua sic scribit: Cum Carmelitæ a tempore SS. Eliæ & Elisæi Prophetarum, tandem Christum prædicantem audierunt &c. Respondeo, quod Chronicon Sigeberti Gemblacensis noverim, scriptum post tempus Gregorii VII, quod se ad imitationem Eusebii digessisse a loco intermissionis ejus usque ad annum MCXI, dicit ipse in ultimo suo de Scriptoribus ecclesiasticis libro, ubi & cetera sua scripta enumerat; sed nusquam ejusmodi Hierosolymitanam historiam, ignotam similiter Sixto Senensi, Conrado Gesnero, Jofiæ Simlero, Auberto Miræo, Gerardo Vossio, Roberto Bellarmino & Philippo Labbe, qui omnes catalogum operum ejus texuerunt. Sed nec alicujus Sigisberti Hierosolymitanam historiam invenerunt uspiam, qui compilarunt ingens illud opus, ex auctoribus coævis undique conquisitis, quod inscribitur Gesta Dei per Francos, sive Orientalium expeditionum & regni Francorum Hierosolymitani Historia inclusive usque ad Marinum Sanutum, seculi XIV scriptorem. Nullius igitur fidei est testimonium hominis, qui, quando, ubi, & quid scripserit ignoratur. Ubi autem suum Sigisbertum, quem male cum Sigeberto confudit, invenerit Coria, viderint ii qui æque ac ipse ædificant sine palea, & parietem liniunt absque temperatura.

[210] Atque hic eosdem monitos velim, cum irascuntur Joanni Phocæ, [suadente autē Ioanne Phoca;] quod primum eorum Priorem designans, non addito nomine, dicat, Monachus quidam; pari omnino jure, id est nullo, eos posse succensere Jacobo, qui sic eos comparat apibus, ut tamen nec hoc quidem indicet, utrum in sacris illis alvearibus pro Rege fuerit aliquis, tantum abest ut eum vel suo nomine exprimat, vel saltem genere, ætate, dignitate definiat. Rogatus aliquando Ex. P. Mag. Jacobus Emans Carmelita Coloniensis, quod fuerit nomen illius Patris ex cujus ore scripserat miraculosam gratiam, concessam nobili viro Gaudentio Botsch, invocato B. Simone Stok, Bolzani in Tyroli; respondit Pater, qui mihi historiam illam de Nobili sacelli illius fundatore narravit, fuit Ordinis S. Dominici & gremialis conventus Bolzanensis, ad quem hospitii causa divertimus. Oblitus sum vero dicti Patris nomen inquirere, ideoque quo nomine vocatus fuerit ignoro. Idem respondisset credo Ioannes jam sæpe dictus, si quis eum interrogasset, quo nomine vocaretur iste quidam monachus, quem invenit Elianæ anachoreseos instauratorem; neque credidisset indefinito illo appellandi articulo quidam, injuriam a se factam viro Sacerdoti, abundeque a se pro instituta brevitate laudato. [cui male objicitur non expressisse nomen Bertholdi.] Et vero familiaris istæc excusatio hominibus est, quæ peregre viderint commemorantibus, ut rerum potius quam nominum vestigia menti impressa referant, raro etiam quærant vel quæsita curent mandare memoriæ nomina eorum, quos semel visos, numquam amplius a se videndos confidunt. Quare vehementer miror R. P. Danielis discipulos adeo acerbo animo ferre, quod fidem Joanni habeam. Quid enim? An Exim. P. M. Emans fidem non obtineret, si, uti oblitus est interrogare nomen Patris Dominicani Bolzanensis, sic neque nomen ejus, cui contigit narratus ab eo favor, audivisset, simpliciterque scripsisset, Vir quidam nobilis, Archiducis Leopoldi Marescalcus Tirolensis, ante aliquot annos votum fecit? Ego vero existimo apud æquos judices tanto plus fidei habiturum Ioannem, quanto persona ejus minus potest esset suspecta de favore aut odio: quippe qui Carmelitas antea nullos noverat, neque postea reversus in patriam Cretam, nosciturus erat, proinde ab iis nihil sperabat, formidabat nihil; quemque pronius erat, consueto peregrinis res a se visas narrantibus more, augere potius laudando, quam minuere aliquid detrahendo: in laudem certe tam Carmeli montis quam incolentis eum Monachi tota propendet & inclinat narratio, si oculis minime malignis legatur.

[Catalogi Pars 12]

IX HERACLIUS.

[211] Tandem, ut habet Marinus Sanutus lib. 3 parte 6 cap. 24, [Succedit an. 1180 Heraclius,] anno MCLXXX Patriarcha Amalricus moritur: cujus simplicitas parum Ecclesiæ profuit: cui succeßit Heraclius, tam perniciosi vir exempli, ut in ejus electione publice dictum fuerit, sub Heraclio amittendam esse Crucem, sicut sub Heraclio Imperatore recuperata fuerat. Hic jussu Balduini Regis leprosi, ideoque uxorem ducere recusantis, anno MCLXXXI inunxit Balduinum puerum, Regis ex sorore majori Sibylla nepotem: deinde anno MCLXXXIV mare transgressus Heraclius cum Priore Hospitalis transmarino, inquit Guilielmus de Nangis in Chronico apud Dacherium tom. 11 Spicilegii, venit in Franciam ad Regem Philippum pro succursu Terræ sanctæ: quos Rex multū honoravit; & quia tunc heredem non habebat, consilio Prælatorum & Principum misit ad Terræ-sanctæ subsidium ingentem multitudinem tam militum quam peditum armatorum, sufficientes sumptus eisdem proprius redditibus administrans. [qui cum subsidiis ex Europa reversus,] Anno sequenti MCLXXXV in Angliam trajecit Patriarcha, ubi, sicut in alio Chronico inter monumenta tomo 8 Spicilegii prædicti scribit Nicolaus Trivettus Dominicanus: Baldewinus Cantuariensis Archiepiscopus, convocatis per Regem Prælatis & Proceribus, ad præsentiam Heraclii Patriarchæ Hierosolymitani, nuper ad ipsum Regem mißi pro subsidio Terræ-sanctæ, verbum exhortationis proposuit coram eis: quorum multi corde compuncti Crucis characterem acceperunt. Rex vero per manum Patriarchæ & Militum Templi in subsidium Terræ-sanctæ tria millia marcarum dicitur transmisisse, promittens nihilominus Patriarchæ succursum celerem affuturum. Deinde idem Rex Angelorum cum Patriarcha, Episcopo Dunelmensi & Magistro Hispitalis mare transiens, diem Paschæ Rotomagi celebravit. [an. 1186 Guidonem Regem coronat,] Rex in Francia hæsit. Patriarcha in Terram sanctam rediit, ibique mortuis Balduino leproso ejusque nepote Balduino puero, anno MCLXXXVI secundum Sibyllæ prænominatæ maritum Guidonem sublimavit in Regem. [& Hierosolymam a mittit an: 1187.] Secundo autem ab hujus coronatione anno, qui fuit Christi MCLXXXVII mense Julio, capta a Turcis Hierosolyma est; secutæque sunt clades, quas describit & deplorat Marinus Sanutus libri 3 parte 9. Heraclius autem, ut scribit Theodoricus Pauli, Clerusque universus & de monasteriis diversorum Ordinum professores, turbaque cujuslibet ætatis & sexus miserrima, ab Ierusalem recesserunt: universisque pene Latinis urbem deferentibus, Suriani & diversarum sectarum homines, utpote Georgiani, Iacobitæ, Armeni remanserunt ibidem sub Turcorum dominio. Addit Guilielmus de Nangis, Sybilla Regina, cum Heraclio Patriarcha Templariis & Hospitalariis, ac immenso exulantium cœtu apud Antiochiam est profecta: alii vero apud Alexandriam, vel in Siciliam navigaverunt.

[212] Capta urbe Hierosolymitana, cum Guido Rex, dimissus intra annum e Damascena captivitate, se transferre Tyrum niteretur; a Conrado Montis-ferrati Marchione, [R. Guido an. 1188 ausus Acconem obsidere,] asserente suam esse civitatem, exclusus portis; ut vidit quia sibi in sua civitate non licebat hospitari, & quod in toto Hierosolymitano Principatu nec unum habebat casale, ubi caput reclinare valeret … ostendit quam potens res sit desperatio; ipsaque æstate, quæ sanctæ Ierusalem amißionem secuta est, cum admodum paucis, quos colligere potuit, Ptolemaidem civitatem obsedit, cum essent in ea pro uno Christiano quatuor Saraceni. Ita Marinus Sanutus lib. 3 parte 10 cap. 2. Erat autem Ptolemais sive Accon totius barbarici imperii munimentum. Ibi Christianorum reliquias, obsessas magis quam obsidentes, cum subito posset opprimere Saladinus; maluit exspectare adventum fratris sui, interimque occupare urbes & loca munita Antiocheni Principatus. [eadem an. 1191 potitur.] Sed brevi, sero tamen, expertus est, quantum noceat differre paratis. Etenim cum esset in Europa auditum quanti animi superessent victis; tam stupendæ fortitudinis exemplo stimulata virtus Christiana, paravit subsidia; quæ primum Fridericus Imperator collegit, in ipsoque victoriarum cursu moriens, filiorum suorum uni Sueviæ Duci commisit porro perducenda. His accessere novæ Flandrensium, Brabantinorum ac Frisionum copiæ, ac demum Philippi Franciæ & Richardi Angliæ Regum classes; quibus id effectum est, ut anno MCXCI, XII Julii, coacti sint ad deditionem barbari.

X SULPITIUS.

[213] Profuit prædicta victoria non tantum Episcopo Acconensi, [Constituitur Patriarchium Accone] per eam suæ Sedi restituto; sed etiam Hierosolymitano Patriarchæ, tutum quærenti receptum, ubi juxta suæ dignitatis eminentiam resideret tantisper, & supremum reliquæ Christianitati jus diceret, donec placeret Deo sanctam urbem restituere Ecclesiæ. Itaque die XVI præfati mensis, expiatis ecclesiis, Patriarchium Accone designatum est. Sed cui? De Heraclio, [in quo Sulpitius Heraclio successit.] ubi vel quando obierit, incompertum est, propter auctorum silentium: Catalogus MS. Rubeæ-vallis cum ipso clauditur; Brugensis Codex jam pridem cum Fulcherio desierat. Solus nobis superest Theodoricus Pauli, Sulpitium suggerens, Heraclii successorem. Palæonydorus, in Vita S. Cyrilli, tertii Prioris Carmelitarum (magna quidem correctione egente, a nobis tamen, quia melius offerebatur nihil, data ad VI Martii) scribit num. 4, [an loco S. Cyrilli se excusantis?] quod Cælestinus Papa anno Domini MCXCI, anno suo primo, audita Cyrilli, fama, admonitum habuit, ut Patriarchatum susciperet Hierosolymitanum: quod ille omnino renuit, sic rescribens; Beatißimo Patri Cælestino, pedum oscula Cyrillus famulusChristi. Sufficit mihi thesaurum Domini mei, id est, animam, pro qua magnus ille mercator advenit, proprium sanguinem fundens, portare in hoc vase fictili. Quæ veremur ne æque incerta debeant haberi, atque magnifica illa gesta Iconii & in Armenia: quæ quidem hanc famam potuissent Romæ conciliare Cyrillo, si vera fuissent, sed etiam vix potuissent propter magnitudinē suam ab illius ævi scriptoribus præteriri: ideoque optavimus ut ea possent haberi confirmata ab auctore antiquiori. Eo deficiente fatemur suspecta nobis manere omnia; sicut etiam suspecta nobis est, tum epistola ejusdem ad Abbatem Joachim, qua petit interpretationem Oraculi sibi per Angelum traditi, tum responsio ejusdem ad jam dictum Cyrillum hoc exordio, Stellæ manenti in ordine sanctitatis, in formula honestatis, in nidulo parcitatis, orbem opacum, deformem & squalidum virtutibus illustranti, moribus informanti, exemplis ornanti, Cyrillo Presbytero in monte Carmelo &c. Quæ Joachimi stylum, ex ejus operibus cognoscendum, nullatenus sapiunt, neque congruunt sanctæ simplicitati; ut de ipso, quod ad Cyrillum delatum dicitur oraculo, nihil pronuntiem.

XI MONACHUS.

[214] [Anno 1194 pro Michaele electo] Exulantium Hierosolymis Patriarcharū, seriē Theodoricus Paulus sic prosequitur. Anno MCXCIV Michael, Parisiensis Decanus, vir in regendis scholis Parisiensibus eximius, & in largiendis eleemosynis & in aliis pluribus bonis floridus, in Patriarcham Hierosolymorum est electus: sed post quindecim dies a Clero Senonensi electus & in Archiepiscopum Senonensem est consecratus: & sic alius electus in Patriarcham fuit: cujus nomen non reperi. [Patriarcha fit Monachus Archiep. Cæsarien.] Ita ille: sed forte reperisse se ignoravit, quando Monachum reperit; non intelligens id proprium ei nomen fuisse. Hujus tamen, ut Cæsariensis Archiepiscopi, plus vice simplici mentionem reperias in citatis jam sæpe Scriptoribus. Monachum natione Etruscum, patria Florentinum fuisse Joannes Villanus historiæ Florentinæ auctor scripsit, & Ecclesiæ illi, in qua Clericus servierat legasse brachium S. Philippi Apostoli. Dedimus I Maji translati brachii historiam, nostra manu descriptam ex antiquis Ecclesiæ Cathedralis membranis, ubi tota Monachi Patriarchæ vita compendio exponitur, atque inter cetera hæc habentur. Cum videret Patriarcha sibi diē mortis, superveniente funere, imminere; Rainerio, olim ecclesiæ sanctæ Resurrectionis in Hierusalem, tunc autem Ioppensis Priori, quide Florentina diœcesi fuerat, & Capellanus steterat in ecclesia de Puluento, in virtute Spiritus sancti & obediētiæ veræ præcepit, [qui moriturus anno 1203 legat Florentinis brachium S. Philippi.] ut beati Apostoli Philippi brachium, juxta suum votum, Florentiam destinaret, & in famoso Ioannis Baptistæ templo faceret magnifice collocari. Postmodum autem reverendæ memoriæ Patriarcha, Domino vocante, debitum humanitatis exolvit … Hactenus MS. istud, unde etiam intelligitur mors illa accidisse anno MCCIII.

XII ALBERTUS.

[215] [Post Soffridum Card. se excusantem] Tvmulato corpore tanti Patris, inquit idem qui supra scriptor Florentinus, Cardinalis Offredus, qui tunc in partibus ultra marinis Legationis officio fungebatur, fuit in Patriarcham electus: sed ille postea electioni renuntiavit. Verum universi ad quos spectabat electio, de consensu Regis elegerunt Episcopum Vercellensem, ad quem reducendum jam dictus Prior fuit Legatus principaliter constitutus. [electus Albertus Ep. Vercellensis, moritur 1214.] Multa de hujus Alberti, ex Regulari Canonico Vercellensis Episcopi, priori vita & vocatione ad Patriarchatum, rebusque in eo gestis dicenda forent, nisi id accuratissime factum esset ad VIII Aprilis diem. Sufficiat ergo paucis verbis dixisse, annum MCCVI fuisse ei primum in Patriarchatu; & hunc anno MCCXIV conclusum esse per mortem, martyrio comparandam, XVIII Kalendas Octobris.

[Annotatum]

* * Lez. Concessis, Ricardus

PARERGON XI.
De cultu hujus Sancti Patriarchæ apud Carmelitas & Canonicos Regulares Congregationis Lateranensis in Italia.

[216] Licet de hoc argumento satis etiam videamur egisse ad prædictum diem VIII Aprilis, in Commentario de ipso Alberto cap. 4, est tamen aliquid quod hic insuper animadversum, aliquid etiam quod correctum mutatumque velim; non quia id mereatur expostulatio Triumphatoris, occasione indepta immodice efferentis sese; sed quia propopositum mihi semper fuit, atque etiam nunc est, & (sicut spero) erit semper, nihilo indulgentius mecum ipso quam cum aliis agere, quoties, ut homo, fuero vel proprio ratiocinio lapsus, vel informatione aliena in errorem protractus. Ut autem ab iis exordiar, a quibus cultus prædictus sumpsit exordium, iterum dico; quam certum est Carmelitanum Ordinem vitæ Regula informatum esse ab Alberto, [Quod Carmelitæ non petierint Officium de Martyre] tam æquum fuisse, ut eum, si in ecclesia Hierosolymitana aliquando habitus est ut Sanctus, colerent etiam ipsi ut talem, & quidem specialiori cultu; maxime si id liceret per sacram Congregationem Rituum, per quam id ipsis licuit sub Ritu officii duplicis de Communi Confessoris Pontificis, saltem ab anno MDCXXVIII. Cur autem tunc etiam postulatum non fuerit, ut de eo velut de Martyre facere liceret, quod sane æquius fuerat, quam id faciunt de S. Petro Thoma XXIX Januarii, non alia facile dabitur causa, quam quod famæ crediderint, hunc, dum Religionis Catholicæ propagandæ & contra infideles propugnandæ conatu fortius instaret, telis infidelium vulneribus multis confossum esse: de illius autem obitu, qualis fuerit, nemo ipsis eatenus indicarit.

[217] Accidit quidem ut eodem tempore, quo istæc Romæ agitabantur a Patribus Discalceatis, [fecit ignorantia de illo apud Discalceatos an. 1628,] suum Bononiæ Menologium cuderet ex Ordine veterum Carmelitarum Fr. Petrus Thomas Saracenus de Bononia, professus se Sanctorum originaria proprio stylo recudere, robusta & constanti fide, egenuinis fontibus, apocryphisomnino exulare jußis: sed hic conatus Discalceatos latuit. Cum autem in eorum venit manus, cœptaque sunt vulgo legi & examinari quæ scripserat, licet non sint agnita omnia illa gravissima errata in Alberto, quorum aliqua postea Lezana in Annalibus correxit, ego longe plura adnumeravi toto Capite 2; apparuit tamen relatio tota adeo male consuta esse, ut nihil sinceri posset ex ea sperari. Itaque sexto post anno, [& apud Antiquos an.1634.] cum Patres Antiqui cuperent propriarum Lectionum defectum suppleri, horum generalis Theodorus Stratius, ab Auberto Miræo Cathedralis Ecclesiæ Antverpiensis Decano, qui in opusculo de Origine Teresanarum cap. 1 nonnullam Alberti mentionem fecerat, auxilium consiliumque petiit per litteras, datas anno MDCXXXIV, quarum hic erat tenor.

[218] Controvertitur his diebus in hac alma Vrbe, apud sacram Congregationem de Ritibus, de officio B. Alberti, Hierosolymitani Patriarchæ, jam pridem ab eadem sacra Congregatione nobis Carmelitis conceßi: & principalis ratio contreversiæ est, quia non bene constat, quæ aut qualis persona sit iste Albertus, quem colimus. Si etenim dixerimus istum Albertum illum fuisse qui nobis Regulam tradidit; premimur hac difficultate, [quam hi fatentes Miræ ] quod Regula nostra tradita nobis est anno MCLXXI, quo tempore nulluserat Albertus Hierosolymitanus Patriarcha, quia iste inthronizatus fuit MCCIV. Prædicto autem anno MCLXXI solum in Syria vigere poterat Albertus Bethleemita Episcopus, qui cum Guilielmo Tyrio venit postea ad Concilium Lateranense sub Alexandro III, ut ipse Guilielmus & Baronius referunt. Vidimus quæ Perillustris & Reverenda Dominatio vestra de hoc puncto scribit in suo illo tractatu de Origine Carmelitani Ordinis, & veram credimus esse hujusmodi solutionem; quod scilicet eadem persona fuerit Albertus ille, Bethleemita primum, & postea Patriarcha Hierosolymitanus, ut a vestra Rev. Dominatione, in prædicto tractatu edocti sumus: verumtamen quia nonnullis non placet hæc opinio, nec satis constare potest, quomodo ille Bethleemitanus, Hierosolymitanus postea effectus fuerit (cum constet ex tabulis Ecclesiæ Vercellensis, quæ habentur in libro a Ioanne Stephano Ferrerio de Vitis Episcoporum Vercellensium, Albertum illum, [optant aliquid certi discere:] qui Patriarcha Hierosolymitanus constitutus est, fuisse primum Bobiensem & postea Vercellensem Episcopum, patriaque Parmensem) propterea humiliter exoramus Perill. ac Rev. Dominat. vestram, quatenus pro sua benignitate velit scribere nobis ea quæ circa hoc habet in mente cum testimoniis aut monumentis ad confirmandum cum sanctitatem prædicti Alberti,tum identitatem personæ in prædictis Episcopatibus, tum etiam aliqua (si in promptu habuerit) pro corroborando quod prædictus Albertus ex Ordine nostro Carmelitico aliquamdiu fuerit. Quæ si fecerit, ut speramus, majori vinculo adstricti erimus pro V. Rever. Dominationis in utroque homine felicitate Deum enixe deprecari.

[219] [hic Bollandum consulit,] Quid ad hæc responderit Miræus nescio, unum scio, quod epistolam prædictam communicarit cum nostro Bollando, per idem tempus magnum suum opus exorso; qui XII Maji ad illum Bruxellis agentem rescripsit, nullam se idoneam expedire posse solutionem propositæ quæstioni: Trithemium dicere, quod Regula condita sit anno MCXXII: Theodoricum Pauli sic habere; Albertus Patriarcha Hierosolymitanus, Apostolicæ Sedis Legatus, succedit anno MCCVI tempore Innocentii Papæ III & Frederici Imperatoris II. Iste certam vitæ Regulam tradidit observandam Fratribus Ordinis B. Mariæ de monte Carmeli, & Ordinem Carmelitarum instituit in monte Carmeli. Addebat Bollandus, esse qui Albertum istum velint Patriarcham Syrum fuisse, cum alius esset Latinus, alius Græcus schismaticus: sed nullum ab eis auctorem proferri, nec verosimile id esse, cum Regula sit Accone scripta, ubi Latinus Patriarcha residebat: denique nihil certi occurrere quod propronuntiet. Ita tunc ille: qui si habuisset, uti quarto demum post anno habuit, Vitas Patrum Occidentis impressas anno 1625 Lugduni opera & studio Benedicti Gononi, haud dubie ex relata ibidem fol. 227 S. Angeli Vita adjecisset, [qui difficultati propositæ nullā reperit idoneam solutionem] Enochum Hierosolymitanum Patriarcham, S. Angeli illius socium (ut se fert) ita loqui, ac si dictus S. Angelus ac frater ejus statuant Regulam observare, quam S. Albertus fecit Carmelita, prædecessor Nicodemi Patriarchæ, nutritoris eorum, annis jam elapsis CCCCXII; id est (juxta rationem temporis quo istud ipsi statuissent) an. Christi DCCXCII; quodque mox in eadem Vita, conformiter consilio jam sumpto, dicantur Sancti recepti in Fratres Ordinis Eremitarum de monte Carmeli, secundum Regulam S. Alberti Patriarchæ.

[220] Sed nihil hic præsidii invenissent boni Patres ad suæ perplexitatis solutionem; multo autem magis fuissent confusi, [propter male notatum annū data Regulæ,] si intellexissent Albertum Vercellensem, primū ipso anno MCCIV quo sic locutus foret S. Angelus, postulatum Patriarchā fuisse, & ante MCCVI vix pervenisse in Palæstinam, attentis iis quæ post nominationem suam in Italia egit. Fortassis etiam incidisset iis cogitare, ex Trithemii, annum MCXXII signantis, errore, verum datæ Regulæ annum elici posse, unius litteræ haud incongrua mutatione, scribendo MCCXII. Sed necdum eo usque profecerant, ut auderent falsificationis suspectam habere notam anni MCLXXI, [qui forsan fuit 1212.] quam sub Regula sua inveniebant; neque etiam hoc suspicantes, fuissent ausi suam istam suspicionem indicare Sacræ Congregatione Rituum. Nam cum circa annum MDCLXVII R. P. Daniel a Virgine Maria suasisset, antiquum S. Petri Thomasii cultum ut Confessoris in Ordine resumendum, omisso titulo Martyris; responsum ei Roma est, sicut P. Henschenio fatebatur, quod minime expediat movere quidquam, & occasionem eo motu dare Congregationi sacræ plura alia ad examen vocandi. Acquiescimus libenter rationi huic; sed vicissim nobis indulgeri petimus, quod ista sic agi scientes, non adhibeamus tam certam fidem singulis officiorum Ordini concessorum verbis, quam aliqui optarent.

[221] Quod interim ad Lectiones proprias de S. Alberto obtinendas attinet; post prima illa tentamenta irrita, nihil porro actum est, quia nulla satis, secura via ad id se offerebat; donec alii, quibus per sua Privilegia licebat independenter a sacra Congregatione Rituum componere & in usum adducere Officia propria quorumcumque Ordinis sui Sanctorum, [Cum autem Regulares Lateran. an. 1666 per se assumpsissent Officium Alberti,] præirent exemplo; prout anno MDCLXVI fecerunt Canonici Regulares Lateranenses, impresso Mediolani libello propriorum Officiorum enormiter aucto. Numerus enim Sanctorum, qui tempore Pii V, anno MDLXX proprium de iis fieri concedentis, solum quindecim fuerant, excrevit ad nonaginta circiter; interque eos etiam Albertus comparuit, cum Oratione & Lectionibus propriis, ex Menologio Carmelitano acceptis: quod quia totius Ordinis Carmelitani assensum habere præsumebatur, earū auctori nulla fuit cura consulendi Annales Lezanæ vel Episcopos Vercellenses Ferrerii, ex quibus discere potuisset, quam nulla fides habenda esset Menologio isti circa Albertum. Sic autem composita omnia, impressa sunt Mediolani, [cum Lectionibus ex Saraceno acceptis,] ac deinde Venetiis, tamquam ex speciali Sanctiss. D. N. Pii Papæ V conceßione recitanda; exemplo ceteris ejusdem Ordinis Congregationibus in Gallia, Belgio & Hispania, eadem quæ Lateranenses Privilegia habentibus, neutiquam probato; prout patet ex earumdem Officiis, similiter propriis, & ejusdem Pii V concessionem præferentibus, juxta postremas eorum editiones factas Parisiis, Montibus, Conimbricæ, ac novissime anno MDCLXXII Bruxellis; quarum editionum curatoribus visum fuit parcius utendum esse Pii V nomine, jam ab annis centum vita functi.

[222] Ut ut erat, novis illis & qualitercumque compositis Lateranensium Officiis insertum fuisse Patriarcham Albertum, [petierunt Carmelitæ antiqui eas etiam sibi concedi an. 1672,] perquam commodum fuit Patribus Carmelitis: quibus jam non foret necesse ancipitem subire aleam coram sacra Congregatione novum aliquid petendo; liceret autem declinare periculum, id solum postulando, quod jam aliis indultum videbatur. Id ergo postularunt anno MDCLXXI sub hac forma: Eminentiss. ac Reverendiss. Domini. Fratres Carmelitæ recitant officium S. Alberti Patriarchæ Hierosolymitani die III Aprilis, ex conceßione facta ab hac sacra Congregatione XII Iunii anno MDCXXVIII, quod etiam recitant Canonici Regulares Lateranenses. Et quia Carmelitæ non habent Orationem nec Lectiones proprias secundi Nocturni, [ut eatias auctoritate Pii V,] humillime supplicant ut VV. EE. eis velint concedere facultatem recitandi Orationem & Lectiones annexas, desumptas ex Officiis propriis dictorum Canonicorum Regularium, auctoritate felicis recordationis Pii Papæ V compositis. Indultum facile, quod potebatur: sed Patres illi, optime scientes, Lectiones eas, quas Lateranenses recitant, multipliciter repugnare veritati historiæ, certius sibi aliunde cognitæ; non eas, quas sibi postulaverant concedi, Lectiones induxerunt in novum suum Breviarium; sed alias, multo prudentius veraciusque conceptas, eidē inseruerunt, quas hodieq; recitant; optimo jure, ut quibus illius sic mutati Officii usus, una cum reliquo prædicto novo Breviario, concessus est a sacra Congregatione referente Eminentiss. Cardinale Bona.

[223] Nihil equidem hic reprehensum volo, vel in suspicionem fraudis adductum: ignoscendum tamen mihi puto, quod procul ab Italia, eodem quo ista agebantur tempore, [Hoc ego tunc capere non potui,] scribens Commentarium de B. Alberto, opponendum primæ parti Armamentarii editi anno MDCLXIX, gravius quam par fuerat judicaverim de iis, per quos credebam in errorem inductos Carmelitas. Videbatur enim sine alicujus fraude fieri non potuisse, ut in manus venissent Lectiones de Alberto, velut auctoritate Pii V compositæ ad usum Lateranensium, cujus nomen nec in illius Pontificis Bulla apparebat, nec in tot quot habebamus editionibus, etiam Romæ per annos sexaginta post mortem Pii curatis. Accedebat, quod, cum super ea quæstione hæsitaremus ego & R.P. Daniel a Virgine Maria, & ambo bis terve scriberemus Romam, ipse ad suos Transpontinos Patres, [quia Roma scribebatur Regulares nil scire de Alberto,] ego ad P. Carolum Alexandrum a Manderscheidt, Pontificium in S. Petri Basilica Pœnitentiarium; ille nullum congruum responsum acciperet, quo explicaretur Privilegium Congregationis Lateranensis in ejusmodi rebus a sacra Rituum Congregatione independentis; mihi vero ex ore Procuratoris Generalis Canonicorum Regularium identidem responsum fuit, hos de Alberto nihil scire, nec nomen quidem, nedum ejus Officium recitare.

[224] Sed denique post Aprilem editum, multamque ultro ac citro quæstionem, [nunc intelligo illos alterius Congregationis esse.] patuit erroris mei causa. Procurator ille, ut scribebatur, Generalis Regularium Canonicorum, Congregationis erat, non Lateranensis, sed Gallicanæ, Asselinus nomine; annum quidem circiter vigesimum in Urbe & officio illo agens, sed diverso a Lateranensibus tecto habituque utens, & (quod bonus Pater Carolus nesciebat) etiam Officiorum propriorum diverso libro. Mirum ergo non fuit eum ignorare, quid procul ab Vrbe in Lombardia non ita pridem innovatum esset in Officiis, quibus etiam in Vrbe Lateranenses utebantur, & excusabilis videtur culpa P. Caroli, cui nec minima quidem cogitatio suggerebat, eos, qui dicebantur uti Officiis a Pio V concessis, iisdem uti tam diversis, ut aliis ignoratos Sanctos colerent alii. De me, ut quisque volet, sic statuat: sicui videor fecisse injuriam, reparatam eam omni modo cupio, sincera & candida rei ut acta est declaratione, & in prædicto Commentario meo expunctam vel mutatam bonam partem numeri 38.

[225] Restat ut de Vercellensi Ecclesia, cujus Episcopus Albertus fuit, prius quam ad ordinem Patriarchalem eveheretur, [Vercellenses circa an. 1655,] verbum addam, ex instructione Lezanæ tomo 4 Annalium edito sub annum 1656 sic scribentis pag. 208. Si dicatur, Cur Ecclesiæ Vercellensis, de aliis Episcopis suis festum agens, B. Albertum non colit? Dicimus hujus negligentiæ forsitan causam fuisse, quod extra Episcopatum Vercellensem, in Patriarchatu scilicet Hierosolymitano e vita decesserit. Deinde dicimus Illustriss. ac Reverendiss. D. Iacobum Gorium, modernum Vercellarum Episcopum, prædecessorum negligentiam corrigere volentem, proximis his annis petiisse a sacra Congregatione Rituum, liceret sibi addere Officiis propriis Ecclesiæ & Diœcesis suæ Officium S. Alberti Episcopi & Confessoris; qui de Episcopo Vercellarum factus Patriarcha Hierosolymitanus, primam Regulam composuit& dedit Carmelitis, qui propterea illius Officium de Communi recitant ritu duplici. Ad quod respondit sacra Congregatio; [Alberti cultum opiantes, deinde egerunt negligentius.] Doceatur quod S. Albertus fuerit Episcopus Vercellarum. Quod cum evidenter constare poßit ex dictis, intentum suum idem illustrißimus habere potuit, etsi an defacto habuerit mihi nondum constet. Mihi constat, non habuisse, & hoc quoque anno scriptum inde esse, quod nihildum ibi de Alberto fiat. Viderint ii, quorum interest istud curare, Deoque & Sancto de tam facile parabili ipsi honore neglecto reddere rationem. Desiderio pro ipsis meo magis officit, quod Episcopii istius archivium adeo conturbatum sit, ut nemo velit magno incertoque labore scrutari tantum chaos, ad requirendas originales de Vita S. Alberti membranas, historiamque miraculi in liberatione Principissæ Parmensis patrati, cujus epitomen dedi num. 6; integram hic daturus, si sæpius petitam potuissem nancisci.

[Catalogi Pars 13]

XIII RODVLPHVS.

XIV LOTHARIVS.

[226] Marinus Sanutus, lib. 3 Secretorum fidelium Crucis, parte II, cap. 5, cum dixisset, quod anno MCCXIV Albertus Patriarcha Hierosolymitanus in Proceßione mortuus est (hoc autem Italica phrasi idem est ac Latina, [Alberto Rodulfus an. 1214 succedit,] occisus) addit, quod ei succeßit Rodulphus, pro quo Thomam Agni nominat Heroldus in Continuatione belli sacri lib. 3, cap. 2, velut unum ex duobus nobilissimis Patriarchis, qui adfuerunt Lateranensi Concilio, quod anno MCCXV die XI Novembris celebratum est. Sed cum nesciamus unde nomen istud habere Heroldus potuerit, non extantibus uspiam Concilii subscriptionibus; potior nobis est Sanuti auctoritas, qui proximo post hæc seculo floruit ac scripsit, & per seipsum res Terræ sanctæ scrutatus est. Sed nec diuturnus Rodulpho Patriarchatus fuisse potuit, cum Ferdinandus Vghellus tom. 3 Italiæ sacræ in Archiepiscopis Pisanis, agens de Lothario, quem abiturus Albertus pro se Episcopum Vercellensem consecrarat, facto sub annum MCCIX Archiepiscopo Pisano, scribat, quod cum demum in Orientem, illic bellantibus Christi fidelibus opem laturus, [& huic an. 1216 Lotharius.] cum suis Pisanis transiit, Patriarcha Hierosolymorum creatus est anno MCCXVI. Hic autem annus vel inde confirmatur, quod apud eumdem Vghellum mox referatur instrumentum, ipso eodem anno confectum scilicet Honorii Papæ III anno I, mense Decembris die XVI, Indictione V, per Archipresbyterum & Canonicos Pisanos duos, apud Apostolicam Sedem constitutos, pro confirmatione electionis Domni Aleprandini, factæ ad Ecclesiam Pisanam: unde necessario consequitur illo ipso anno vacuam Sedem Pisanam fuisse per Lotharii prædicti promotionem. De Rodulfo nihil magnopere dignum relatu inveniri haud equidem miror: de Lothario omnino: siquidem usque ad annum MCCXXIV neminem reperio, quem dicam ei successisse.

XV GERONDUS vel GIRALDVS.

[227] Fvit hic Valentinus in Gallia Episcopus; & anno MCCXXIV adhuc præsens Valentiæ, [An. 1224 ordinatus,] acceptavit donationem, suæ isti Ecclesiæ factam a Guidone Adamaro, cujus donationis Sammarthani in Gallia Christiana meminerunt. Anno deinde sequenti expeditæ sunt eidem, jam ad Patriarchatum promoto, commendatitiæ ab Honorio III litteræ illæ, quæ lib. 9 epistolarum ejus notantur num. 319 – 320, 321 & 363 apud Odoricum Raynaldum. Ipse autem iis egregie usus, ad concitandos pro induendis armis juventutis Gallicæ animos, transmisit in Syriam; indeque anno MCCXXVII misit Gregorio IX Epistolam, ab aliis septem Prælatis signatam, [an. 1227 queritur de treuga cum Saracenis facta,] pro accelerando subsidio. Hanc Epistolam ipse Gregorius omnibus Christi fidelibus communem fecit, & Matthæus Paris integram transcripsit. Idem Gerondus anno MCCXXIX scripsit aliam, querens de treuga cum Soldano inita ab Imperatore Friderico, cum maximo Christianitatis damno atque dedecore: quam epistolam apud eumdem Matthæum Paris legere est. Capitula autem turpis treugæ, a jam dicto Patriarcha ad Pontificem missa, vide sis apud Odoricum Raynaldum. Satis hic fuerit indicasse, primum, quod fuit in speciem gloriosum, reipsa impiissimum, propter adjectam conditionem de relinquendo Saracenis templo Salomonico, aliasq; haud minus probrosas pactiones: scilicet, quod Sultanus Hierosolymam Imperatori ejusque Præfectis tradat, ut de ea quomodocumque pro arbitrio disponat communiatve. Communire autem eam tantum abest ut curaverit Imperator, ut omnia in eo relinquens statu ad quem Turci redegerant, imo restaurari prohibens atque impediens, totam Terram sanctam Saracenorum furori expositam dimiserit. Itaque non tantum nequivit Gerondus Sedem Patriarchalem suo loco restituere; sed etiam ipsam civitatem, propter Imperatorios eam obtinentes, coactus fuit subjicere Interdicto.

[228] Quamdiu deinde & ubi Gerondus vixerit, incertum est. [eo mortuo, eligitur de Vitriaco;] Constat ex Regesto Epistolarum Gregorii IX, lib. 14, ep. 54, vacante dudum Hierosolymitana ecclesia ad eam fuisse postulatum bonæ memoriæ Tusculanum Episcopum, videlicet Jacobum de Vitriaco: sed quod is Romæ necessarius putaretur, merito non concessum. Venerat sanctissimus hic Prælatus Romam anno MCCXXVII post scriptos Ogniaci in Belgio Historiæ Orientalis libros duos, totidemque alios Historiæ Occidentalis: in quos cum forte incidissem eo tempore, quo multiplicatis prælis & operis absolvebatur editio Aprilis, [qui in Hist. Occidentali enumerans Ordines Religiosos,] jamque imprimebatur Propylæum antiquarium pro secundo Tomo, certis de causis reservatum ad finem totius impressionis; vidi plurimos religiosos Ordines sigillatim describi, nulla facta Carmelitani Ordinis mentione. Hoc in eam rem quæ sub manu ac prælo erat credens vehementer convenire, raptim scripsi partis 2 numerum 31 ultimumque, & argumento jam jam imprimendo subjunxi; non animadvertens, non solum Carmelitarum Ordinem, de quo erat mihi quæstio, [non solum Carmelitas, sed & Prædicato res omisit,] istic præteriri; sed etiam Ordinem Prædicatorum, qui juxta Ordinem Minorum ævo isto surrexerat, nec poterat ignotus fuisse Jacobo. Affertur deinde recens a prælo folium, a mendis typographicis emaculandum: lego nomina religiosorum Ordinum, sicut ex libro ipso descripseram: video deesse Prædicatores: miror si sint a Jacobo præteriti, neque in auctore defectum, sed in me fuisse cogito, cui festinanti nomen unum exciderit. Recurro nihilominus ad ipsum librum; & compendium facturus temporis requiro indicem; pro quo offertur pag. 471 ab Andrea Hoyo descriptus syllabus eorum Ordinum, quorum meminit auctor. Quid plura? Celeri oculo paginam percurrenti offertur ultimus Ordo Prædicatorum: neque pluribus opus putavi, ut defectum animadversum mihi ipsi imputarem, atque ante Minores, in aversa pagella notatos, scriberem Prædicatores. Infelici profecto casu! Nam si tantillum ultra legissem, totum illum de Vitriaci silentio paragraphum aboleri jussissem. Vidissem enim sic ibi scribi: Ordo Prædicatorum a B. Dominico inchoatur in Tolosatibus anno MCCIII sub Innocentio III, confirmatus est ab Honorio III anno MCCXVI, cujus nullam fieri abauctore coævo synchrono mentionem, est cur miremur.

[229] Habes Lector ingenuam confessionem causamque erroris, [quod me latuit.] propter quem omni occasione ac loco proscindor ab adversariis, ut Mendax & Falsarius, nullaque side dignus in cunctis quæ circa Ordinem Carmelitanum scripsi. Tu, ut aftectus es, ita judica. Interim observa ingens esse inter Ordinem rumque, a Jacobo prætermissum, discrimen. De Prædicatoribus, qui tunc fuerunt, vix ullus istius temporis historicus tacet; de Carmelitis, qui pariter in Europa, non in uno nec paucis, sed plurimis locis fuerint, nec unus quidem auctor tunc vivens adducitur. Scribebat Jacobus, abdicato Acconensi Episcopatu solitariam fere vitam ducens, apud sepulcrum B. Mariæ Ogniacensis filiæ quondam suæ spiritualis, in Brabantia nostra Gallicana; scribebat autem circa annum MCCXX, cum adhuc ipsum Prædicatorum nomen ignotum fere esset in Belgio, conventus certe vel nulli vel paucissimi inchoati: Carmelitas vero in Oriente & viderat & laudaverat, ut supra diximus; prætenditque Triumphator parte 2 Armamentarii n. 685, ex instrumentis ante a se productis satis esse probatum, quod Ordo suus, diu ante ibidem fuerit multiplicatus quippe qui (ut prætenditur) anno MCCXXX in Provincias distinctus in Alemannia (sub qua & Belgium comprehenditur) domos habebat longe lateque diffusas.

[230] Atque hæc occasione Iacobi de Vitriaco, ad Patriarchatum Hierosolymitanum postulati, licet non concessi, [Obiit ille, non an. 1244 sed post 1236,] dicta sunto; quem qui anno MCCXLIV primum vita functum fuisse scribit Andreas Hoyus, historiarum ejus ex Oigniacensi MS. acceptarum evulgator Duaci, Ciacconium quidem, Ughellum atque alios sequaces habuit in eodem anno notando: ex præcitata tamen Gregorii Papæ IX epistola corrigendus est: illa enim ejus, ut jam mortui, meminit per titulum bonæ memoriæ. Est autem, teste Odorico Raynaldo in Annalibus, epistola data II Idus Maji anno Pontificatus XIV, atque adeo æræ vulgaris anno MCCXL. Itaque jam obierat Iacobus, de quo post annum MCCXXXVII nihil in Ecclesiæ Romanæ monumentis Ciacconius potuit reperire.

XVI ROBERTUS.

[231] Idem qui supra Gregorius Papa IX in eadem Epistola: Cum, inquit, processu temporis ad nos fuisset præfatæ Hierosolymitanæ Ecclesiæ provisio devoluta,ne diutinæ vacationis deprimeretur dispendiis, venerabilem Fratrem nostrum Patriarcham Hierosolymitanum, tunc Episcopum Nannetensem (Robertum vocant Albertus le Grand & San-Marthani) eidem providimus in Pastorem. Sed hic anno MCCXLIV, [Ordinatus circa an. 1240,] irruentibus super Christianos ex improviso Chorasminis, perfidæ gentis metu, de civitate Hierosolymitana, una cum Magistris domorum Hospitalis & Militiæ templi & universis habitatoribus civitatis ejusdem, tamquam de humano præsidio desperatis, versus Ioppen absceßit (ut significat suis in litteris Fridericus Imperator) Acconemque delatus, inde die XXV Novembris dedit lamentabiles ad Cypri Regem & Principes Europæos litteras, quæ apud Matthæum Paris extant: eam cladem meritus, si ipsius quoque negligentia factum est, ut Innocentii Papæ IV mandatum, de restaurandis Urbis sanctæ mœniis anno præcedenti directum, executioni non daretur. Anno MCCXLV, celebratum Lugduni ab eodem Papa Innocentio est Concilium universale, ad quod de Terra sancta, quæ multo patebat discrimini nullus potuit advenire, sed nec advocari: occasionaliter tamen illuc advenit Episcopus Berytensis, totius Syriæ Nuntius generalis, mandatum bajulans lugubre de exterminio ibidem patrato. An etiam Patriarchæ Roberti nomine, tunc adhuc viventis, nescimus divinare. Anni certe ab hac legatione, usque ad tempus electi successoris Iacobi Pantaleonis, decem effluxerunt. Cumque nemo alius sit, [moritur an. 1255.] qui intervallo illo sedisse dicatur, præsumi potest, quod Robertus vixerit usque ad æstatem anni MCCLV: missus enim Iacobus primum in Syriam est mense Decembri.

PARERGON XII.
De usu zyfrarum numeralium, hac primum ætate Europæ communicato.

[232] Pulcherrimum arithmeticæ artis commodissimumq; ad supputationes quantumvis numerosas instrumentum, sunt notæ illæ decem, [Zyfræ inventum Orientale,] quas quia primi Arabes pertulerunt ad nos, Arabicas dicimus; proprio autem nomine vocamus Zyfras, eo ipso significantes, Orientalium illas esse inventum. Siquidem jam inde a tempore Josue in Palæstina notum erat vocabulum istud, licet in ampliori significatu; quando litteræ universim nominabantur Sepher, unde Cariath-Sepher id est Civitas litterarum redditur Josue XV. Usum illarum apud nos minime antiquum esse, ita notum esse credebam omnibus, ut non esset opus nominare auctores qui id docent; neque vel per somnium suspicatus fueram unquam, aliquem inveniendum tam imperitum, ut multorum seculorum ætatem auderet velletve arrogare scripto, in quo illæ reperirentur. Sed mea me fefellit opinio. Inventus est qui non antiquas tantum, sed antiquissimas in Europa zyfras esse sustineret, & ab initio Christianæ Ecclesiæ usitatas (pudet dicere, quo argumento) atq; pro ea qua valebat auctoritate suis etiam discipulis persuaderet. His ergo melius instruendis cum forte ad manum libri non sint, unde possint discere veritatem, quam mihi noluerunt simpliciter asserenti credere; ex Athanasii Kircheri nostri Arithmologia, [sicuti docet Ath. Kircher in Arithmologia,] excusa Romæ anno MDCLXV, non gravabor transcribere partis 1 Caput ultimū, de zyphrarū sive numerorū hodierna die usitatorum origine, omissis iis quæ ibidem de earum fabrica apte innexuit; eo quod id parum faciat ad nostram quæstionem, & ab originaria illa ac prima forma, valde deflexerit usus noster, ut in communibus alphabeti litteris aliisque rebus omnibus, sic in numeralibus zyfris nonnihil mutationis jure suo inducens. Sic autem disserit.

[233] Brachmanis vicini Arabes, advertentes insigne numerorum compendium, quibus illi veluti arcanis notis utebantur, successu tempores id suum fecerunt. [a Brachmanis Indis,] Ita Abenragel in suo de introductione ad Astronomiam libello, ubi loquitur de zyfris: Et hi, inquit, sunt numeri Indiani, a Brachmanis Indiæ sapientibus ex. figura circuli secti inventi. Id quomodo factum accurate explicat & ad oculum ostendit Kircherus, deinde ait: Zyfras itaque Arabum, quas illi Haruph el End, id est, Litteras Indicas vocant, ab Indis processisse, non solum dicti Arabes, sed & Græci tatentur, uti postea videbimus. Quo autem anno hæc translatio facta sit, magnum est omnium silentium: quantum tamen conjecturis assequi possum, contigit id Hegira CCC, [ad Arabes traductæ an 900.] anno vero Christi DCCCC: quo annorum circulo, sicuti Arabes, juxta Saracenicam historiam, totam illam Persiæ, Carmaniæ, Indiæque oram suo subjiciebant imperio, ita ex Indorum ceterarumque regionum commercio hasce notas seu zyfras primum suscepisse putamus: quæ postea per Ægyptum, Lybiam ceterasque Africes regiones ad Occidentalem usque oceanum propagatæ, inter Arabes nullo non tempore viguerunt; donec irruptione in Græciam & Hispaniam facta, intra terminos proprios contineri nesciæ, tandem ad dictas nationes traductæ, non Europæ tantum, sed & toti orbi publici juris factæ sunt. Quod ut exactius comperirem, vetustissimos codices tum Græcos tum Latinos Arabicosque consulendos duxi, quibus discussis, certe nullum umquam harum notarum ante annos CCCCXXX comperire vestigium licuit.

[234] Inter Græcos primus fuit, qui hoc numerorum genus in sua quam edidit Arithmetica usus est, [Græcorum primus iis usus Planudes] Maximus Planudes; cujus liber etiamnum in Bibliotheca Vaticana, sub antiquissimi codicis forma, continetur, ubi & has notas zyfras vocat, & ab Indis profectas dilucide ostendit. Libri titulus est, Τοῦ φιλοσοφωτέρου μονάχου Κυρίου Μαξίμου Πλανούδη ψηφοφορία, κατ᾽ Ἴνδους λεγομένη, μετ᾽ ἄλλους οἱ τῶν ἀστρονόμων φιλοσοφώτεροι κατα νοῆσαι ἀκριβεστέρως καὶ ἐισὶ τὰ σχήματα ἔννεα. Sapientißimi Philosophi monachi Domini Maximi Planudis calculatoria, nuncupata secundum Indos qui præ aliis periti Astrologicarum disciplinarum illam subtiliter excogitarunt. Sunt autem figuræ novem, adnumerata scilicet decima O, quæ non tam zyfra esse censetur, utpote per se nihil significans, quam cyfrarum in decuplum multiplicandarum complementum. Dixi primum inter Græcos, quantum nobis constare potuit, celeberrimi nominis Maximum Planudem fuisse, qui Arithmeticam suam hisce zifrarum notis descripserit: cum ante eum nec Psellus, nec Plethon, neque Ptolomæus, neque Diaphantus, nec alii antiquiores Arithmetica & Astronomica sua opera iis adornasse comperiantur. Cum vero Planudes nonnulla sua opera Michaeli Palæologo Orientis Imperatori inscripsisse legatur, [circa an. 1270:] ex eo luculenter sane patet tempus quo vixerit, quodq; pererunditus Leo Allatius invenit fuisse circa annum MCCLXX, cui & historiæ tum Græcorum tum Latinorum consentiunt. Hi itaque anni subducti a præsentis anni curriculo MDCLXV relinquunt annos CCCXCV, quibus abhinc supradictus Planudes vixit. Illo videlicet tempore, quo declinante paulatim monarchia Græcorum, Saraceni & Turcæ, qua data porta, uti in alias, ita & in Græciæ Africæque maritimas provincias sub Bajazete irruperunt. Josephus Scaliger, uti curiosissimus hujus rei indagator fuit, ita hanc quoque veritatem evolvit in epistola quadam, ad Marcum Freherum data, nummum Constantini Magni sibi oblatum, multorum instinctus precibus explicans, his verbis. Nummus ingens argenteus clarissimi viri Marquardi Freheri, quam recens sit, argumento sint characteres arithmetici 2.3.4. 2.3.5. qui ante trecentos aut paulo plures annos ad nos transierunt: ac primo quidem dissimiles his nostris hodiernis, postea memoria proavorum hac forma interpolati quæ hodie in usu est. Itaque nummus hic cusus aut conflatus est, non illo seculo, quo ii a Christianis recepti sunt, sed illo quo interpolati, hoc est memoria proavorum… Characteres autem illos primi omnium Christianorum Hispani a Mauris, ab Hispanis reliqui Latini Christiani, ab illis Græci acceperunt,… [easdem Hispani acceperunt a Mauris] Nobis igitur constat recentissimam quidem nummi conflaturam esse, formas autem inclusas & veteres esse & ex aliquo vetusto libro aut pictura ecclesiæ alicujus desumptas, cujusmodi multas hodie videmus in gemmis, novitiæ quidem cælaturæ, sed vetustissimi argumenti. Ex notis itaque zyfrarum, posticæ nummi faciei inscriptis, colligit Scaliger illum Constantini Magni tempore minime cusum fuisse, sed posteris temporibus, jam dictis zyfris communi omnium Christianorum consensu acceptatis. Et in epistola quadam ad Albertum Pighium expresse dicit, se discussis omnibus veterum manuscriptis, numquam hasce zyfrarum notas CCCL annis superiores comperisse. Cum vero Scaliger tempus annumque, & qua occasione hæ zyfræ primum Europæ innotuerint, præcise non determinet; nostrarum partium esse rati sumus, negotium paucis notum ex Chronologia Astronomica, eo quo fieri potest studio, quantumque comperire licuit, exacte enodare.

[235] Anno salutis nostræ MCCXL Alphonsus Princeps Hispaniæ, [per Alphonsum sapientem an. 1240,] & Ferdinandi sanctissimi Regis Castellæ filius, cum litterarum tum potissimum Astronomicarum disciplinarum, ad quas veluti naturæ quodam pondere ferebatur, amore stimulatus, uti jam incredibiles in iis progressus fecerat, ita quoque animos omnium in admirationem sui traxit. Interim confluentibus ad eum, tamquam ad oraculum, undique & undiq; Astronomis Mathematicisque, cum jam a multis annis de siderum motibus, a Ptolomæi temporibus in eum usque diem interruptis & oppido defectuosis, tum per seipsum tum per alios certior factus, errores cognosset; intenta mentis applicatione eos ponderans, de remedio quantocius adhibendo deliberavit. Quoniam vero inaudierat summos in Africa Astrologos tum Arabes tum Judæos florere, qui & emendatissimas de siderum motibus tabulas possiderent; ut concepta jam dudum animo molimina educeret, [tabulas suas componentem.] quotquot eo tempore in Astronomica facultate magna nominis celebritate florerent, ingentibus sumptibus evocavit: quos inter fuisse dicuntur, ut in Astronomica Historia Christmanni traditur, & Augustinus Riccius in præfatione ad Almagestum Ptolomæi fuse prosequitur, Alfarabius, Abenragel, Profatius, Mahumed, Hoamar & inter ceteros princeps Isaac Hazan, Synagogæ Toletanæ Cantor Hebræus. Qui omnes, allatis secū tabularum Astronomicarum codicibus, emendationis veterum tabularum initium fecerunt: quorumq; opera postea celeberrimum illud opus, quod Tabulas Alphonsinasvocant, primum in lucem exiit; tantæ apud omnes æstimationis, ut ex eo Rex Alphonsus immortalem nominis sui gloriam non immerito comparaverit. Sapientis titulo apud posteros obtento. Atque hujus Astronomicæ Synodi occasione zyfras arithmeticas, quibus Arabum tabulæ constabant, quasque jam ante nonnulli ex Hispanorum Astronomis & Mathematicis a Mauris acceperant, primū in Latina tabularum descriptione introductas fuisse, omnes fere Astronomicarum rerum scriptores consentiunt; cum ante harum editionem tabularum, non nisi Latinis notis tabulæ conscriptæ reperiantur. Tepus vero, quo Rex Alphonsus hoc opus inchoavit, Mariana teste, fuisse dicitur annus post Christum natum MCCXL; & anno MCCLII, quo patre Ferdinando fatis functo Hispali, ipse regni gubernacula adiit, in lucem editum fuisse, Chronicum Astronomicum P. Joannis Riccioli scite ostendit, queis & Arabum historici consonant. Opus itaque vere Regium, utpote in quo quadraginta aureorum millia expensa dicuntur, uti novitate sua omnium Latinorum animos vehementer accendit, ita ex novitate curiositas, famam operis identidem per Europam crebrescentem secuta, hoc præstitit, ut beatum se quispiam diceret, cui describendi copia concederetur. Itaque intra paucos annos multiplicatis exemplaribus manuscriptis (nam typographia necdum inventa fuerat, sed anno MCCCCL Moguntiæ primum per Joannem Faustum orbi innotuit) factum fuit, ut novæ hæ numerorum notæ, tum ad scribendum facillimæ, tum ad computandum aptissimæ, ab omnibus acceptatæ, non ad privatum dumtaxat, sed ad publicum bonum converterentur.

[236] Quotquot scriptores; LXX abhinc annis, harum notarum mentionem fecerunt, earum ad Hispanos translationem intra CCC aut CCCC abhinc annos præter propter constituunt. [Ita affirmant quotquot de hac re scripserunt,] Scaligeri verba supra allegavimus, quem secuti Gruterus & Hermannus, Hugo; ille in suis, quos Fax artium vocat, inscriptis libris; hic in suo describendi origine libello his verbis, Barbaricæ Arithmeticorum notæ, quibus hodie utimur, ante trecentos circiter annos tantum ad nos venere ab Arabibus: & Hispani quidem primum eas acceperunt a Mauris, [Scaliger, Gruterus, Hugo, Hostius,] Latini denique omnes ab Hispanis. Quibus non abnuit Matthæus Hostius in libro de recta numerandi ratione. Theatrum Vitæ humanæ tomo N fol. 64 Notæ barbaricæ, quas zyfras vocamus, recentiores sunt, quam quidam existimare possent; a Mauris in Hispaniam primo introductæ, & ab his ceteris Europæ provinciis communicatæ. Certe a Mauris primum communicatas vel ipsæ notæ ostendunt: [Beyerlinck,] idque instituta characterū tam Latinorum nunc quam barbarorum collatione accurate ostendit Kircherus. Deinde sibi objicit typos tres, qui nostris 4, 5, 7, respondent, ante annos CCC in Anglia inventos, a modernis nonnihil discrepare; & respondet, has notas nullam specificam differentiam involvere. Addo ego tres illas, quas ille Anglis tribuit notas speciales, in nostro quoque Belgio fuisse usitatas; illæ enim, pro signando quaternario quinario ac septenario numero, reperiuntur in libris apud nos seculo quinto exaratis, quos multos in bibliothecis Belgicorum monasteriorum vidimus, varios habemus ipsi, ac nominatim in Florario Sanctorum MS. sæpius nominato ac nominando. Omnium vero, quos sic notatos possidemus, veterrimus Codex membraneus, continet Polychronicon Ranulphi Cestrensis, perductum usq; ad obitum Eduardi Regis hoc nomine primi, id est usque ad annum MCCCXXXVII, cujus Polychronici non nisi epitome hactenus habetur excusa.

[237] Pergit deinde Kircherus ea quæ dixerat pluribus testimoniis stabilire, atque audiri in primis jubet Petrum Ramum lib. 4 Scholarum Mathematicarum fol. 117, quæ huc usque de barbaricis notis dicta sunt, veluti anacephalæosi quadam confirmantem his verbis: [Ramus,] Numeri seu notæ, quæ hic describuntur, recentes sunt: his enim Euclides vel Theon numquam usi sunt, nusquā Archimedes aut veterum quisquam. Denique apud veterum neminem notare potui has notas 1. 2. 3. Alii eas referunt ad Phœnices, alii ad Indos. Ioannes a Sacrobosco, cujus sepulcrū est Lutetiæ in comitio Maturinensi, refert ad Arabes; nec opinio a vero est … Quicumque autem fuerit inventor decem notarum, laudem magnam meruit. Res ipsa certe tantūplacuit, ut omnium gentium consensum meruerit. Huc usque Ramus: ubi nota, Joannē de Sacrobosco primū fuisse qui in Francia libros suos hisce notis insignierit, & sphæram suam vulgavit Parisiis anno MCCLVI. Confirmat hæc eadem Lucas Gauricus, in oratione quadem de laudibus Astronomiæ Ferrariæ habita. [Gauricus,] Verba ejus sunt: Nec minus nobis in scribendo profuerunt Arabes cum plerisq; recutitis Sabbatariis, qui suas ad nos inventiones induxerunt: quorū pleriq; in Hispania Alphonso Regi auxiliares in Astrologia instauranda manus porrexerunt. Petrus Nonius in præfatione ad sphȩram Joannis de Sacrobosco, [Nonius.] hasce in Occidentē ab Arabibus translatas his verbis confirmat. Nam etsi, inquit, Arabes desertam a Græcis posseßionē magna vi invaserunt, adeo ut has artes in Occidentem & Hispaniam usq; propagarint; tamen eorū scripta ostendunt, curiosam gentem non tam laborasse in observandis motibus quā in divinationibus per numeros. At nostri, numerosis Arabum suffulti præsidiis, postmodum multo excellentius Astrologiam tractasse censeri debent. Atque hæc abunde puto suffectura cuivis non pertinaci, ut deinceps sciat, pro veris originalibus & ante seculum XIII confectis non esse habenda, quantamcumque speciem vetustatis præferentia monumenta, scripta vel sculpta, in quibus ejusmodi zyfras reperiet. Quod si de sepulcralibus titulis aliisve similibus, deque Notarialibus instrumentis est quæstio, longævos omnes Notarios & curiosos epitaphiorum inspectores credo in hoc conventuros unanimiter, [Eædē multo serius assumptæ a Notariis publicis.] ut dicant multo etiam serius irrepsisse illas in stylum curialē & ecclesiasticum, in quo etiam hodie Latinarum litterarum numeralium frequentior quam zyfrarum usus est. Ego certe superiori anno Hoogstratanæ insignis parochiæ tumulos omnes otiose perlustrans, nullos reperi ante annum MCCCCLX insculptos zyfris, præter duos, quos apparebat olim extritos recentiori sculptura fuisse reformatos, ita ut ex iis nullū sumi argumentum possit. Alibi non vacavit rem minime dubiam examinare solicitius, cum mihi esset quæstio de solo seculo XIII, & annis famosam Carmelitarum migrationem prægressis; ante quam nullas alias migrationes eorum agnosco, nedū tales quæ integris Provinciis cōstituendis sufficerent.

[Catalogi Pars 14]

XVII JACOBUS PANTALEON postea URBANUS PP. IV.

[238] Hic Trecensis origine atq; per omnes ecclesiasticorū Ordinum gradus successive provectus, primum non Laudunensis (ut vulgo scriptores) sed Leodiensis Archidiaconus, nominatus in Vita S. Julianæ Corneliensis V Aprilis, occasione operæ quam illi contulit ad promovendā Leodii institutionem novæ festivitatis in honorem venerabilis Sacramenti; deinde Virdunensis Episcopus anno MCCLII; cum a Pomeranica Legatione feliciter administrata revertisset ad Alexandrum Papam IV, [Ordinatus Patriarcha an. 1255.] creatus est ab eodē Hierosolymitanus Patriarcha an. MCCLV, missus in Orientem, & Christianis ibidem degentibus commendatus per Epistolam, anno I Pontificatus, VII Idus Decembris datā, hoc principio: Venerabili Fratri nostro I. Patriarchæ Hierosolymitano, viro utique morum honestate conspicuo, litterarum scientia prædito, & providentia circumspecto, quem carum habemus suorum exigentia meritorum, plenæ Legationis officium tam in Provincia Hierosolymitana, quam etiam in exercitu Christiano, ubicumq; pro subsidio Terræ sanctæ in dicta Provincia fuerit, de Fratrum nostrorum consilio, duximus committendum: spe nobis firma proposita, quod cum ei adsit puritas conscientiæ, & præsto sit judicium rationis, malitiam odiat & innocentiā tueatur, quod recta regens & dirigens indirecta, aspera convertet in plana. Sexto post hæc anno, cum prædictus Patriarcha Viterbium acceßisset ad Curiam pro suæ Ecclesiæ negotiis promovendis, dum istic de successore Alexandri IV eligendo consultarent Cardinales, concorditer ad apicem Apostolicæ dignitatis assumptus est: itaque factus de petitore concessor, de subdito dominus, [fit Papa an. 1261.] de filio pater, Vrbanus IV meruit nominari; ut scribit Sicularum rerum auctor anonymus MS. cui de eadem electione consentiunt auctores ceteri, novi veteresque, ad annum MCCLXI.

XVIII GUILIELMUS.

XIX THOMAS AGNI.

[239] Cujus rei causa ad Curiam venerit Iacobus Patriarcha, [Ex Agennensi Ep. factus Patriarcha & Administrator Eccl. Acconen.] utcumque colligere possumus ex eo quod fecit mox atque creatus est Papa, providens futuro post se Patriarchæ, ne in subjecti sibi Episcopi diœcesi diutius velut hospes agere cogeretur & vivere. Quomodo autem id fecerit & quem substituerit sibi, utcumque docebunt nos Sammarthani Fratres in Archiepiscopis Arelatensibus tom. 1 Galliæ Christianæ, ubi agentes de Florentio, sub annum MCCLXI ab Acconensi in Syria Episcopatu ad Arelatensem in Gallia Archiepiscopatum translato, addunt, quod ejusdem Acconensis Ecclesiæ in partibus Orientalibus Pastore vacantis cura commissa fuit Guilielmo, Episcopo Agennensi, Patriarchæ Hierosolymitano. Cujus sui asserti utinam antiquum aliquod proferrent testimonium! tenebras enim sibi & nobis faciunt, cum deinde in tomo 2, agentes de Episcopis Agennensibus deque hoc Guilielmo, nullam ejusmodi promotionis faciunt mentionem; imo dicunt, ipsum in membranis tabularii Regii memorari ad annum MCCLXIII, eodemque anno obiisse, humatum apud S. Martinum de Campis. Interim de translatione Florentii e Syria in Galliam cum nullum sit dubium, [obiit an. 1263,] neque obsit aliquid quo minus hinc illuc Agennensis transierit Guilielmus, locum ei hic facimus; credimusque causa negotiorum Terræ-sanctæ venisse Parisios, ibidemque suum diem obiisse, ac successorem accepisse Thomam, eum ipsum cui Heroldus tempore non suo dederit cognomentum Agni, quod alibi non invenimus; [succedit ei Thomas Agni diversus a sequenti.] retinemus tamen, quo facilius eum distinguamus a suo ejusdem nominis successore. Hic igitur erit ille Thomas, cui a Messanensis Ecclesiæ administratione in Sicilia ad Patriarchatum Hierosolymitanum promoto, statim a morte Guilielmi, Urbanus IV scripserit Epistolas quatuor, in Regesto anni MCCLXIV relatas, sub numero 13, 120, 121 & 122, quorum hoc fuit argumentum, teste Bzovio ad dictum annum num. 10; Vt deferentes prohibita Saracenis anathemate percelleret, utque una cum suis Suffraganeis festivitatem corporis Christi celebraret, atque pacem inter Cruce signatos nec non reliquos Christianos in Syria procuraret. Verum quidem est quod S. Antoninus, quem alii Ordinis Prædicatorii scriptores cum Panvinio & Roccho Pyrro secuti sunt, hunc Thomam a sequenti non distinxerint: sed distinguendum esse omnino constabit ex mox dicendis de altero.

XX THOMAS DE LENTINO.

XXI ELIAS.

[340] [Creatus a Gregorio X,] Horum duorum successionem, & prioris de Acconensi Ecclesia dispositionis confirmationem suggerit Nicolaus Papa IV, constitutum a se Patriarcham Nicolaum infra nominandum alloquens his verbis, per epistolam quæ est 50 in ejus registro: Cum felicis Recordationis Vrbanus PapaIV primo de Fratrum suorum consilio Ecclesiam Acconensem, de qua bonæ memoriæ Mag. Florentium ad Arelatensem Ecclesiam tunc vacantem duxerat transferendum, Patriarchæ Hierosolymitano, qui erit pro tempore, decreverit committendam; & ab eo una cum dicta Hierosolymitana Ecclesia tamdiu in temporalibus & spiritualibus gubernandam, donec eadem Hierosolymitana Ecclesia, bonis ejus recuperatis, posseßionem habuerit eorumdem: & postmodum etiam piæ memoriæ Gregorius X, primo Thomæ; & subsequenter Nicolaus III, Romani Pontifices, prædecessores nostri, Eliæ, Patriarchis prædecessoribus tuis, de Fratrum suorum consilio duxerint committendam; prout hæc in Regesto ipsius prædecessoris nostri Nicolai plenius continentur. Nos eamdem Ecclesiam Acconensem, similiter nunc etiam vacantem, tuæ circumspectioni committimus, per te, una cum dicta Hierosolymitana Ecclesia, plene in omnibus gubernandam; donec eadem Hierosolymitana Ecclesia, bonis suis recuperatis, de adepta ipsorum posseßione lætetur. Datum Romæ apud S. Petrum II Kal. Maji anno I, id est Christi MCCLXXVIII. Habemus hic ergo, præter non nominatos qui sub Urbano IV fuerunt, sub Gregorio Papa X Thomam, [ex Ordine Prædicatorum,] sub Nicolao III Eliam. Scimus deinde Thomam de Lentino fuisse ex Ordine Prædicatorum: in quo cum esset Prior Conventus Neapolitani anno MCCXLII, teste Bernardo Guidonis, suscepit ad Ordinem S. Thomam Aquinatem. Idem, fortassis Provincialis Lombardiæ, anno MCCLIII vel paulo post, scripsit Vitam & Passionem S. Petri Martyris ex eodem Ordine, anno superiori ab hæreticis occisi, prout ad XXIX diem Aprilis vidimus, eamdemque dedimus, sed miraculis aliunde acceptis a Taegio auctam. Deinde in Terram sanctam profectus, & Bethleemiticus factus Episcopus, functus ibidem est munere Apostolicæ Legationis, insigni cum satisfactione Romanæ Curiæ, uti apparet, tum ex epistola Gregorii X, de eo jam Patriarcha Hierosolymitamo scripta ad Philippum Regem, quæ apud Vghellum extat tom. 7, col. 297, ubi laudatur, ut vir profundi pectoris, alti consilii, virtutum claritate conspicuus, & multa experientia probatus; in cujus manibus alias virtus Altißimi statum Terræ sanctæ direxerit; tum quod Romam reversus assumptus sit ad Cusentinum in Calabria Archiepiscopatum a Clemente IV, anno Pontificatus ejus III Christi MCCLXVII, [antea Archiepiscopus Cusentinus,] in locum Bartholomæi Pignatelli ad Messanensem in Sicilia Archiepiscopatum translati. Hoc autem brevi Vita functo, ab iisdem Messanensibus hunc quoque Thomam fuisse postulatum, scribit Vghellus; sed pro eo datum fratrem ejus, ex eodem Prædicatorum Ordine, tunc Episcopum Marsicarum, nomine Reginaldum sive Raynaldum. Quidquid autem sit de illa Messanensium postulatione, certum est Gregorium Papam X (cui, antequam Pontifex fieret in Syriam peregrinato, alte inhæserat cura juvandi rem Christianam, ibidem in maximo constitutam discrimine) neminem potius habuisse, quem vacanti per alterius Thomæ mortem Patriarchatui Hierosolymitano cum Legati Apostolici auctoritate præficeret, quam hunc Thomam, in rebus ad statum Terræ-sanctæ spectantibus apprime versatum. Ex præcitata autem Epistola ad Philippum, quæ anno Pontificatus primo signata invenitur, constat ipsum eo directum fuisse anno MCCLXXII.

[241] Mortem ejus Ferdinandus Vghellus accidisse ait anno MCCLXXVI; adeoq; [Obiit an. 1276.] vacavit Patriarchatus usque ad electionem Nicolai III, exeunte anno subsequenti factam. Huic Pontificicum inter primas curas esset Terræ-sanctæ necessitas, cassata Aiglerii (Angelum vocat Spondanus) electione (fortassis quia Archiepiscopatus Neapolitanus, quem jam inde ab anno MCCLXV felicissime probatissimeque regebat, non posset tali viro carere) nominatus continuo ad Patriarchatum Hierosolymitanum est, non Fr. Hieronymus Asculanus Minorum Minister Generalis, [an. 1277 electi varii,] ut quidam perperam credidere; cum hunc Nicolaus fecerit Cardinalem anno MCCLXXVII (nisi hunc quoque petitum, non tamen consentire persuasum existimemus) sed Ioannes de Vercellis, Ordinis Prædicatorum Magister Generalis. Neque Papa, post longiorē responsi moram, onerosum istum honorem recusanti, omnique ad eum juri renuntiare volenti, principio acquievit; sed datis ad eum litteris die Kalend. Octobris anno MCCLXXVII, [excusantur;] quas apud Odoricum integras vide, vehementer exiguum ejus zelum obedientiamque redarguit, omninoque mandavit, ut pro Electo Hierosolymitano se gerens, ipsum regimen & administrationem ejusdem Ecclesiæ prosequeretur diligentius, ad ipsius & terræ prædictæ utilitatem; etiam, dum ab illis cum abesse contingeret, solicitas, quantum pateretur absentiæ, operas impensurus. Tandem tamen importunius instanti, [& constituitur Elias.] missio indulta est, per Breve quod allegat Bzovius, ut anno Pontificatus II, pridie Nonas Februarii datum: & in Patriarchatus Hierosolymitani jure atque Acconensis Episcopatus administratione confirmatus fuit Elias, de quo supra, & de quo alibi nihil legimus. Quoniam autem a Nicolao IV nominatur, tamquam Patriarcharum antecedentium ultimus; credimus eum usque ad annum MCCLXXXVII vivendo pertigisse.

XXII NICOLAUS DE ANAPIIS.

[242] Anno sequenti, II Kalendas Maji, dedit Pontifex prænominatus Bullam, num. 240 citatam, Firma credulitate tenens (ut ibidem ad novum Patriarcham loquitur) quod per tuæ virtutis ministerium Hierosolymitana ecclesia in prosperitatem optatam consurget, [Tum an. 1288 Nicolaus ex Ord. Præd.] & brachio tuæ consolationis subnixa, spiritualibus & temporalibus, actore Domino, proficiet incrementis. Huic fiduciæ occasionem & fundamentum dederat, Tartarorum Regis Argonis ad Catholicam fidem recens conversio: qui Pontifici per suos legatos significaverat, quod si regnum Hierosolymitanum de manibus liberari contingeret impiorum, in civitate Hierosolymitana renasci desideraret lavacro baptismatis. Nam licet baptismi dilationem providus Pontifex dissuaderet, excitabatur tamen promissione auxilii grandis, ab eodem potentissimo Rege sibi facta, promptaque illius voluntare ad rem continuo aggrediendam: cujus viribus si Armeniæ Rex Catholicus suas vires junxisset, & Occidentales Principes bene gerendæ rei occasioni non defuissent, poterat insignis aliquis de Saraceno hoste triumphus referri. Sed his in mutuas cædes versis, propter dissensionem ex Siculorum perfidia ortam; isti quoque bene cogitara dimisere; & spes illa grandis in fumos abiit. Nomen novo Patriarchæ, Nicolao de Anapiis fuit: quem ex Ordine Prædicatorum Provinciæ Franciæ, Remensis diœcesis, extitisse scribit Leander Albertus lib. 3 de viris illustribus Ordinis Prædicatorum: & hunc quo electus est modum narrat. Cum esset in Romana curia Pœnitentiarius, & ab omnibus ob ejus vitæ integritatem, [Cardinalibus in eum mirabiliter consentientibus,] modestiam & sanctimoniam dilectus; Nicolao IV Pontifice Maximo singulis Cardinalibus imponente, quod postridie ejus diei tres viros, pro dignitate prædicta idoneos quilibet proferret, non sine divino nutu is venerandus Pater a singulis prolatus fuit: sicque per eumdem Pontificem ad præsidentiam sanctæ civitatis Hierosolymæ evectus est. Mortem obiit plenus bonis operibus anno Domini MCCLXXXVIII. Imo tunc fuit creatus Patriarcha: obiit autem anno MCCXCI, die VIII Maji in excidio urbis Acconenus. Genus mortis Marinus Sanutus lib. 3, parte 12 cap. 21 explicat, postquā narrasset, quomodo oppugnata & tandem capta a Saracenis urbe, Rex & Capitanei & quotquot fugere potuerunt, galeas ascendissent: [qui an. 1291 in excidio Acconen. submergitur.] explicat autem ut sequitur. Patriarcha solus, quasi pastor bonus, solicitus erat de ovibus: & cum propinqua illi esset galea ad recipiendum parata, ut gregem salvaret commissum, cunctos per aquam ambulantes ad se in parvo suo navigio recolligere cupiebat, donec nimia fuit repletione submersa: sic animam pro ovibus suis, & simul cum ovibus suis dedit; solusque evasit, qui portabat Crucem & Crucifixi imaginem ante eum.

[243] Pergit deinde sequenti capite describere Sanutus, quomodo Tyrus, Sydon, Berytus ab incolis Christianis desertæ, [Amissa tota Syria diffugiunt Catholici omnes,] & reliquæ munitiones omnes fuerint a Saracenis occupatæ: ac denique concludit: Tunc omnis Syria amissa est, cunctique Christiani habitatores Terræ Promißionis aut morte extincti sunt, aut profugi exulesque suis demeritis, inde ad insulam Cyprum habuere refugium: illicque secum habentes, quam secum in conscientia portaverant, sarcinam peccatorum & causam desolationis præfatæ, in multa angustia, multoque tremore miseram vitam agunt. Inter eos qui capta urbe evaserunt, se quoque fuisse ait Guilielmus de Sanvico,Eremita montis Carmeli, cui ea quæ vidit scribenti major habenda fides, quam aliis, totalem exterminationem Ordinis, ex prima sua præcipuaque commoratione imo ex tota Syria, adscribentibus anno MCCLXXXV, [& denique expelluntur omnino Carmelita, non antea] sicut facit Belli sacri Continuatur Heroldus: cum Guilielmus solum id factum dicat post urbem captam. Adde quod nec subsistere possit chronologia Heroldi, si vere propter cappæ mutationem ex Barrata in albam, jussu, seu potius permissu Honorii Papæ IV factam, iratus Melechsaitis odisse cœpit, quos ante coluerat; sicut ipse narrat, conformiter Villanio & S. Antonino. Etenim de illa mutatione primum fuit actum in Capitulo Mon-pessulano anno MCCLXXXVII; nec scio an ea, licet permissa ab Honorio, plenæ fuerit executioni data ante annum MCCXCV, quando Bonifacius VIII Honorii decretum confirmavit. Viderit igitur, si quis volet tali causæ adscribere Carmelitarum expulsionem, an etiam velit decennio serius, factam credere, & decennii omissionem supplendo Heroldum excusare.

[244] Nos quoad principale punctum auctorem habentes coævum, nihil curamus quid ille dixerit; sicuti nec ad definiendam aliter formam barratæ cappæ, quam ea definiatur in epistola Cyrillo III Priori attributa, induci possemus ullis auctoritatibus longe posteriorum scriptorum, [Iuxta Chronicon Sanvici tunc viventis,] nisi ipsamet manifestæ suppositionis se damnaret, de nomine Carpitæ, tamquam jam exoleto, loquens pro eo tempore, quo illud maxime in usu erat; aliaque multa in modo ejus conficiendæ peccans contra certam & notam usurpationem vocum, in tali materia antiquitus usurpatam. Sed rursum cum circa processionem Ordinis ab Elia, primorumque in Syria conventuum initia ea lego in Sanvico, quæ vel antiquitatis totius silentio refutantur vel Joannis Phocæ certiori relatui repugnant; non tanti ipsum diu postea scribentem facio, ut ejus causa putem dimittendos illos, qui melius scire potuerunt. Cujus discriminis arbitrium ut lectori liberum sit, [quod his damus.] non gravabor opusculum huic loco Sanvici intexere: idq; eo minori cum scrupulo, quam proferrem alia collecta a Riboto, aut Venetiis edita in Speculo, quod illud habeatur seorsim manuscriptum in conventu Gandavensi, cumque eoque diligenter collatum exhibeat P. Daniel, annotata ad marginem lectionum varietate, quam satis est ibi inveniri. Abjicerem autem scrupulum omnem, si in Viridario Grossi P. Daniel accurationem se probasset, nec dissimulasset gravissimorum punctorum omissiones & discrepantias editionis Venetæ ab antiquioris Ms. magisque integri ac sinceri contextu: sit ergo nobis.

PARERGON XIII.
Chronica Guilielmi de Sanvico, Eremitæ montis Carmeli, de multiplicatione Religionis Carmelitarum per Provincias Syriæ & Europæ, & deperditione monasteriorum Terræ sanctæ.

CAP. I

[245] Religiosi Carmelitæ, sicut in Terra sancta exordium suæ Religionis sumpserunt, ita in sola illa patria dudum habitare consueverunt, tam in urbibus quam in eremis. Anno autem Domini sexcentesimo trigesimo nono, quidam profanus Rex Arabiæ, nomine Humar, discipulus perfidi Mahometi, dominium Terræ-sanctæ a Christianis abstulit, & eam potestati Saracenorum subjugavit. Quamobrem dicti Religiosi, propter graves molestias quas patiebantur a Saracenis, compulsi fuerunt tunc mansiones, quas in urbibus habebant, dimittere, & solum in monte Carmeli & in quibusdam aliis Terræ-sanctæ solitudinibus residere a. Post hæc autem anno Domini millesimo nonagesimo nono, Godefridus de Bulyon Dux Lotharingiæ, [Post recuperatam a Latinis Ierusalem,] & Exercitus Christianorum Cruce signatus, civitatem Jerusalem de manibus infidelium recuperaverunt, & eam totamq; Terram-sanctam, infidelibus hominibus paulatim exclusis, ad dominiū & potestatem Christianorum reduxerunt: propter quod cœpit tunc cultus hujus Religionis iterum in Terra-sancta dilatari. A diversis enim mundi partibus multi devoti Christiani, desiderantes Terram illam videre, in qua Dominus noster Jesus Christus fuit conceptus, natus, conversatus, baptizatus, tentatus, transfiguratus, passus, mortuus, sepultus, resuscitatus, & in cælum assumptus; accedebant ad eam, lustrantes tunc secure, non solum loca sancta in quibus sancti Patres veteris Testamenti magnifica egerunt, sed præcipue illa in quibus Christus Jesus sacramenta redemptionis generis humani adimplevit. Hos itaq; [multi ex peregrinis,] devotos diversarum nationū advenas sancta conversatio & abundans justitia illorum Religiosorum montis Carmeli ita ædificabat, & ad contemplationē cælestium trahebat, ut multi ex ipsis advenis intuentes dictos Religiosos, in pulchritudine pacis internæ, & in mentis requie virtutibus opulenta, in antris Carmeli montis residere, se felices putarent, cum per devotionem, relictis mundi oblectamentis, poterant eorum consortio aggregari. b

[247] Qui cum ita multiplicati fuissent, ut in monte Carmeli omnes commode recipi non possent, repleverunt desertas Terræ-sanctæ solitudines, in quibus prædecessores eorum antiquitus habitaverant, quarū famosiores hic commemorabo. [vitam eremiticam in Palæstina suscipiunt.] Aliqui enim eorum sequentes vestigia sanctorum Patrum hujus Religionis, videlicet beati Joannis Baptistæ, & Filiorum Prophetarū, construentes sibi modica tabernacula, in solitudine Jordanis latuerunt: quidam autem ipsorum desertum montis Quarentenæ elegerunt, ut illic vitā solitariam in modicis cellulis Domino ducerent prope fontē, cujus aquas steriles & amaras Elisæus Propheta sanavit, & in quo deserto Dominus Jesus Christus quadraginta diebus & quadraginta noctibus jejunavit. Alii vero eorū, in eremo illa quæ adjacet mari Galileæ, in qua Jesus frequenter turbis prædicavit & ex quinq; panibus hordeaceis duobusque piscibus multitudinē magnam hominum saturavit, & variis miraculorum signis illustravit, solitariam sibi elegerunt habitationem. Nonnullos quoq; eorum duxit Aymericus Patriarcha Antiochenus in solitudinem montis c Neroi, qui alio nomine Montana nigra appellatur, ubi in antris absconsam vitam Domino servabant. Qui omnes, quamvis essent locis sejuncti, eamdē tamen vitam solitariam servare satagebant, quam servabant Eremitæ montis Carmeli.

CAP. II

[247] Tempore autem procedente cum dicti Religiosi a Domino Alberto Patriarcha Hierosolymitano Regulā vivendi monastice suscepissent; dictus Patriarcha Albertus anno Domini MCXCIX d in monte Carmeli prope fontē Eliæ Prophetæ monasterium, [Albertus Regulam Carmelitis scribit:] quod Aymericus inceperat, eis ædificavit, secundum formā figuræ in prædicta Regula descriptæ. Propter quod ex tunc, juvante munificentia virorum nobiliū & largitate hominum fidelium, cœperunt dicti Religiosi in diversis eremis & urbibus Syriæ monasteria suæ Religionis similiter construere, apta & commoda ad vitam solitariā in eis observandam secundū memoratam Regulam. Horum autem monasteriorū nobiliora nunc exprimam. Quippe in Provincia Syriæ, quæ appellatur Phœnix, a monte Carmeli procedendo versus mundi partem Aquilonarem, ad quatuor milliaria est Accon, civitas magna supra mare sita, quæ alio nomine in sacra Scriptura vocatur Ptolomaida, in qua dicti Religiosi ædificaverunt & habuerunt monasteriū sui Ordinis. De Ptolomaida vero procedendo ulterius ad decem leucas, est Tyrus civitas munitissima in corde maris sita, [qui secundum hanc varia monasteria condunt,] cujus exterior planities rigatur rivis procedentibus ex Puteo aquarum viventium, cujus meminit Salomon in Canticis canticorū, qui nec per leucā distat a Tyro. In hac civitate ædificaverunt etiā dicti Fratres, & habuerunt monasterium suæ Religionis. Porro de Tyro procedendo ulterius ad quinq; leucas est Sarepta Sidoniorum, supra mare sita, civitas quondam gloriosa, nunc autem vix habet octo domos; ante cujus portam australem Fratres hujus Religionis olim ædificaverunt cappellā quamdam ad honorem Virginis Mariæ, quæ adhuc exstat in eodem loco in quo Elias obviavit mulieri viduæ, apud quam in Sarepta mansit, & cujus filiū e Ionam a mortuis resuscitavit. Ulterius autem procedendo de Sarepta, ad viginti sex leucas est Tripolis, civitas nobilis in corde maris sita, cujus planities rigata est flumine procedente de Fonte hortorū, cujus etiā meminit Salomon in Canticis canticorū: est enim paradiso voluptatis assimilata. In hac etiam civitate similiter ædificaverunt, [in Phœnicia,] & habuerunt monasteriū suæ Religionis prædicti Fratres. Sed de Tripoli procedendo ulterius quasi contra Orientem ad tres leucas, occurrit mons Libani, in cujus pede ibidem oritur abundanter Fons hortorum, fluens impetu de Libano: ex quo fonte subito nascitur invalescens flumen magnum, quo rigantur horti, & tota planities civitatis Tripolitanæ, cujus aquæ sunt lympidæ, dulces, frigidæ, & optimæ: & ibi in solitudine prope montē Libani ædificaverunt dicti Fratres, & habuerunt juxta Fontem hortorum monasterium appellatum Belli loci, propter pulchritudinem dicti loci.

[248] Prædicta autē omnia monasteria fuerunt ædificata in Provincia Syriæ Phœnicia. [Cœlesyria,] In Provincia autē Syriæ, quæ Comagena dicitur, est Antiochia, civitas nobilis & gloriosa, distans a monte Carmeli per duodecim diȩtas versus Aquilonē, in qua professores hujus Religionis ædificaverunt solenne monasteriū sui Ordinis, & habuerunt. In eadem quoq; Provincia, ab Antiochia procedendo versus Aquilonem, occurrit mons dictus Neroi, id est aquosus, qui est rivis & fontibus totus irriguus: Neros enim Græce f, dicitur Aqua Latine: sed quia vulgares Neros interpretantur Neyre, id est nigra; ideo dictus mons vulgariter appellatur Montana nigra. In hujus montis solitudine ædificaverūt Fratres nostri Ordinis, & habuerunt suæ Religionis monasteriū. Quoniā autem hæc provincia Comagena est extra terminos Terræ sanctæ, ideo Fratres nostri plura monasteria non ædificaverunt in ea; neque prædicta ædificassent, nisi quoque Aymericus Patriarcha Antiochenus aliquos eorum duxisset in solitudinem montis Neroi. [& Palæstina.] In provincia autem Syriæ quæ Palæstina nominatur, habuerunt dicti professores antiquitus in omnibus pœne locis mansiones suæ Religionis. Sed duplici ratione non potuerunt hoc novissimo tempore monasteria construere in locis & urbibus, in quibus solebant olim habitare. Primo quia propter dissipationes crebras hujus provinciæ, aliquæ dictarum urbium sunt funditus eversæ, ut Samaria; & aliæ sunt quasi ad nihilum redactæ, ut Bethel, & Galgala, & Jericho, quæ vix habent octo domus numero. Secundo quia Saladinus genere Turcus, Rex Syriæ & Ægypti, nuper, anno Domini scilicet millesimo centesimo octuagesimo septimo, post celebrem victoriam quam de Christianis obtinuit in bello apud Cephorum commisso, in quo fuit sancta Crux amissa, & Rex Jerusalem Guido captus, cum Magistro Templi & innumeris Christianis, occupavit fere omnem Palæstinam, auferendo a Christianis ejus dominium. Propter quod ex tunc difficile fuit dictis Religiosis in hac provincia ædificare monasteria sui Ordinis, vel diruta reædificare. Verumtamen, juvantibus devotis peregrinis Christianis, Sepulchrum Domini visitantibus, ædificaverunt ipsi in eadem provincia in Regione Judææ, & habuerunt monasterium suæ Religionis in civitate sancta Jerusalem, quæ a monte Carmeli distat per triginta duas leucas versus Austrum. In eadem quoque provincia in Regione Samariæ, inter Galgalam & Jericho, & desertum Quarentenæ, distans a monte Carmeli per viginti leucas versus Nothum, ubi dicti Religiosi ædificaverunt prope fontem Elisæi, & habuerunt monasterium suæ Religionis, quod fuit appellatum Domus in eremo Quarentenæ. In eadem etiam provincia in Regione Galilææ ad duodecim leucas de monte Carmeli contra Orientem est eremus illa, in qua Christus frequenter prædicavit, de qua dictum est supra, ubi prædicti Religiosi ædificaverunt & habuerunt monasterium sui Ordinis, quod fuit appellatum monasterium Valim; quia fuit constructum sumptibus cujusdam nobilis viri, qui dicebatur Valim. Omnia autem prædicta monasteria sumpserunt institutionem & Regulam a monasterio montis Carmeli, & fuerunt subjecta dicto monasterio & ejus Priori g.

CAP. III.

[249] Præsciens autem Dominus Deus, demeritis nefandorum Christianorum, suis sceleribus Terramsanctam sordidantium, [Invalescentibus iterū Saracenis,] sacram hanc Religionem de Terra-sancta eradicandam, immo totam Terram a Christianis auferendam, & in dominium & potestatem Saracenorum penitus reducendam, providit Religionem istam non delere, sed eam alibi transplantare. Propterea quidem voluit Deus, sicut revelavit B. Cyrillo Eremitæ montis Carmeli, quod in novissimis diebus istis viri diversarum nationum profiterentur sacram hanc Religionem; ut cum adveniret persecutio, propter quam oporteret eos de Terra-sancta fugere, tanto patientius tolerarent Religionem istam de Terra illa eradicari, quanto amplius ex hoc viderent eam in diversis mundi Regionibus, [omnia possum ire videntes] & maxime in suis propriis nationibus, copiosius multiplicari; sicut per B. Cyrillum eis prophetice prædixit. Igitur cum Joannes Rex ultimus Hierosolymitanus unicam filiam suam, dicti Regni heredem, dedisset, cum omni jure Regni ipsius, in uxorem Imperatori Romanorum Frederico II, mortuo dicto Joanne Terra-sancta non habuit succursum consuetum a Sede Apostolica, impediente dictum succursum Imperatore Frederico II, qui adversus Romanam Ecclesiā grassabatur, & Concilium generale, quod Papa Gregorius nonus volebat inter cetera pro subsidio Terræ-sanctæ celebrare, conatus fuit modis omnibus impedire. Quamobrem cœperunt Pagani Terram-sanctam efficacius solito invadere, plerosque milites, & aliquos nobiles, multosque alios Christianos, anno Domini millesimo ducentesimo trigesimo septimo, prope Gazam interfecerunt & ceperunt.

[250] Propter quod aliqui infirmiores professores hujus Religionis conturbati, [deliberant de transferendo Ordine in Europam] & perterriti de frequentibus incursibus Paganorum quos patiebantur, maxime in monasteriis quæ erant in eremis, optabant Terram-sanctam deserere, &, si fieri posset licite, ad regiones proprias, unde venerant, redire: desiderabant enim in suis regionibus monasteria hujus Religionis construere, in quibus possent secure Domino Deo, & ejus Matri Virgini Mariæ jugiter deservire. Super qua re, an licita, congregatum fuit Capitulum in monasterio montis Carmeli, & habitum concilium ibi. Et quamvis essent ex Fratribus qui dicerent, nullo modo illo tempore Terram-sanctam fore ab aliquo Fratre deserendam, neque extra eam mansiones hujus Religionis esse construendas: oppositum tamen horum esse licitum, fuit tunc in Concilio ostensum, tam Christi præcepto, quam ejus & fundatoris hujus Religionis exemplo; præcepto quidem quo Christus ait, Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam (melius enim est persecutionem fugiendo Catholicam fidem servare incorruptam, & valde malum, persecutionem incidendo, ex timore persecutionis, negare fidem Christianam) exemplo autem, quo Christus, qui non erat missus nisi ad oves quæ perierunt domus Israël, dum Herodes eum persequeretur, Terram-sanctam deseruit, & in Ægyptum fugiens ibidem usque ad Herodis obitum morabatur; exemplo denique fundatoris hujus Religionis Eliæ, qui propter persecutionem Achab & Jezabel Terram-sanctam dereliquit, & ad montem Oreb fugiens, illic in spelunca mansit. [Matth. 10] [idque decernunt faciendum an. 1237.] Prior itaque monasterii montis Carmeli, attentis rationibus istis, & considerata persecutione quam in Terra sancta Pagani inferebant huic Religioni assidue, admonitus a Christo & a Beata Maria Virgine ejus genitrice in somnis, licentiam aliquibus Fratribus concessit Terram-sanctam deserendi, & ad proprias regiones redeundi, illicque monasteria hujus Religionis ædificandi.

[251] Anno ergo Domini millesimo ducentesimo trigesimo octavo, [executionique mandant an. 1238] aliqui ex dictis Fratribus natione Cyprii, ad insulam Cypri transfretaverunt: alii vero natione Siculi, ad insulam Siciliæ navigaverunt: quidam autem natione Provinciales, apud Massiliam Civitatem Provinciæ applicuerunt. Qui omnes, & post eos alii, hac intentione Terram-sanctam deserebant, & ad illas ac varias regiones accedebant, ut Religionem istam in illis regionibus noviter plantarent. Igitur qui ad Cyprum transfretaverant, mansionem huic Religioni congruam in Eremo Frontaine construxerunt. Qui vero ad Siciliam navigaverant, habitationem huic Religioni commodam in suburbanis Messanæ erexerunt. Sed illi, qui apud Massiliam applicuerant, domum isti Religioni opportunam in Eremo Aquælatarum, distanti per unam leucam a Massilia, ædificaverunt. Denique anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo, Christianissimi milites Dominus Joannes Vesci, & Dominus Richardus Grey, nationc Anglici, cum Richardo Comite Cornubiæ, Fratre Henrici Regis Angliæ, ad Terram-sanctam transfretaverant; post multos vero actus bellicos in Palæstina contra infideles strenue peractos, de Terra-sancta ad Angliam remeantes, quosdam hujus Religionis Fratres Anglicos, de licentia Prioris monasterii montis Carmeli, secum ex devotione ad Angliam duxerunt. Quibus Fratribus Dominus Joannes Vesci in Silva de Holne juxta Alnewicum, & Dominus Richardus Grey apud Eylesfordiam in Cantia, mansiones huic Religioni commodas ædificaverunt.

CAP. IV.

[252] Considerantes autem Fratres prædicti, regiones ad quas pervenerant esse aptas & idoneas ad multiplicandum in ipsis sacram hanc Religionem, plures viros ad eam receperunt. [Rationem fugæ exponunt Innocentio 4,] Sed priusquam præsumerent eam quoad monasteria in dictis regionibus notabiliter multiplicare, prudente ducti consilio, ad summum Pontificem Innocentium quartum, tunc Lugduni commorantem, accesserunt: cui rationem fugæ eorum de transmarinis partibus, & causam adventus eorum ad prædictas varias regiones & remotas exposuerunt: eique supplicaverunt, ut dignaretur eis impendere favorem, quo possent in dictis regionibus multiplicare suam Religionem. [cui supplicant pro favore,] Pontifex autem prædictus, adversitatibus eorum compatiens, & de multiplicatione hujus Religionis per cunctas fidelium partes gaudens, littera eis duodecimo Kalendas Julii anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo quinto concessit, per quas universis Christi fidelibus scripsit, ut dictos Fratres benigne reciperent, & eis de opportunis locis, in quibus possent secure Domino famulari, liberaliter, & caritative providerent h. Obtentis itaque a summo Pontifice Innocentio quarto litteris præmissis, [& in variis Regionibus mansiones accipiunt.] cœperunt dicti Fratres per regiones ad quas pervenerant, juvantibus eos Christi fidelibus, loca Religioni eorum opportuna in diversis civitatibus & villis per incrementa temporum construere, in quibus possent Domino Deo & ejus Matri Virgini, sicut desiderabant, secure deservire: Qui enim ex eis ad Cyprum accesserant, in quibusdam civitatibus & locis Cypri monasteria huic Religioni commoda ædificaverunt. Qui vero ad Siciliam perrexerant, non solum per civitates Siciliæ hanc Religionem plantaverunt, sed inde per Apuliam, & per ceteras Regiones Italiæ sensim in diversis civitatibus, & locis eam auxerunt. Qui autem ad Provinciam profecti fuerant, nedum per civitates & loca illius regionis, sed per Narbonensem provinciam & Aquitaniam atque Hispaniam, in diversis civitatibus & villis ac locis, Religionem istam paulatim multiplicaverunt. Illi vero qui ad Angliam secesserant, non tantum per insulam Angliæ, sed per Scotiam & per Hiberniam, in multis civitatibus & villis ac locis, Religionem pedetentim dilataverunt.

CAP. V.

[253] Interea dum hæc prædicta a Fratribus agerentur, invidens diabolus bono eorum operi, & hujus Religionis multiplicationi, [a Curatis gravati] nisus fuit eam impedire. Quamobrem incitavit Rectores & Curatos Parochialium Ecclesiarum adversus Fratres prædictos: qui Fratribus non permittebant in eorum monasteriis divina celebrare, nec sepulturam Fratrum sui Ordinis habere. Cumque Fratres ad Dominos Diœcesanos, pro compescendis Rectoribus & Curatis a gravaminibus prædictis, recurrerent, supplicantes eisdem, ut de licentia eorum & gratia possent in locis suæ Religionis divina celebrare, & sepulturam Fratrum sui Ordinis habere, respondebant Prælati: quod, cum hæc Religio esset eis ignota, gratiam postulatam Fratribus non concederent, donec super præmissis intentionem summi Pontificis scirent. Ea propter dicti Fratres iterum ad summum Pontificem Innocentium quartum, accesserunt, cui humiliter supplicaverunt, ut dignaretur Prælatis scribere, sibi non esse displicibile, sed placibile, si licentiam Fratribus concederent celebrandi divina in eorum locis, & habendi liberam sepulturam Fratrum sui Ordinis. Pontifex autem prædictus, humili Fratrum petitioni annuens, super præmissis, sexto Kalendas Augusti anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo sexto, Archiepiscopis & Episcopis scripsit. Cum autem prædictas summi Pontificis litteras Fratres Dominis Diœcesanis ostenderent, [ab eodem remedium obtinent.] quidam Prælatorum renuebant eis concedere licentiam celebrandi divina in locis quæ habebant in ipsorum Diœcesibus, & habendi in dictis locis sepulturam Fratrum sui Ordinis. Alii autem ex Prælatis, compatientes Fratribus, hujusmodi licentiam celebrandi divina, in locis de quibus erat Fratribus provisum in ipsorum Diœcesibus, & habendi in dictis locis liberam sepulturam Fratrum sui Ordinis, eis favorabiliter concedebant.

CAP. VI.

[254] Beatus autem Ludovicus, Francorum Rex Illustrissimus, dilatationem fidei Christianæ ardenti desiderio cupiens, anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo octavo contra gentem incredulam Cruce signatus, cum magno exercitu transfretavit. Qui cum apud Ægyptum applicuisset, [S. Ludovicus Rex] famosam illam civitatem Ægypti quam Damiatam vocant, anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo nono cœpit. Ulterius autem procedens, ipse cum suis captus fuit a Saracenis. Reddita itaque eis Damiata, & copiosa pecunia pro sui & suorum redemptione data, de captione liberatus, ad Terram-sanctam peregre est profectus. Qui sepulcrum i Domini visitans, & cetera religiosa Terræ-sanctæ loca perquirens, ad montem Carmeli ascendit, & propter laudabilem conversationem Fratrum Beatæ Mariæ de monte Carmeli ibidem commorantium, eorum monasterium ex devotione visitavit. [rediens in Franciam periclitatur circa Carmelum,] Postmodum vero audita morte Reginæ matris suæ, Baronum suorum consilio redire in Franciam acquievit. Et dum esset in mari, tertia nocte prope diluculum, navis deferens Regem, retrocedendo ad Biralassum, juxta montem Carmeli, bina impulsione tam fortiter est collisa, quod a nautis & aliis fracta & protinus submergenda credebatur. Tanta ergo concussione excitati & perterriti Clerici & alii, sanctum Regem genibus flexis Deum devote orantem invenerunt: cumque omnes submergi indubitanter crederent, campanam monasterii Fratrum Beatæ Mariæ de monte Carmeli, pro Matutinis dicendis sonantem, in auribus suis resonare senserunt. Qua audita, pius Rex, cujus loci campana esset navarchum diligenter interrogans, [seque B. V. Mariæ cōmendat:] eam esse monasterii Fratrū Beatæ Mariæ de monte Carmeli, ex navarchi responso percepit. In devotione ergo Genitricis Dei accensus Rex, ejus monasterium tunc vifitare promisit, si ipsa ab illa gravi tempestate eum cum aliis liberaret. Tranquillitate ergo ejus meritis & precibus in mari subito facta, B. Maria eos a prædicto mortis periculo liberante, mox mitis Rex in montem Carmeli ascendens, Matutinas Fratrum magna cum devotione audivit. Quibus dictis, pius Rex locum illum humiliter contemplans, ac prædictorum Fratrum, titulo Beatæ Mariæ Virginis in toto orbe terrarum quoad Ordines approbatos singulariter insignitorum, fama laudabili & religiositate permotus, quosdam eorum natione Gallicos a Priore dicti monasterii postulavit; qui ideo desiderabant sanctum Regem sequi, & fugere de loco illo ante faciem persequentium Paganorum; quia propter graves Paganorum incursus frequenter oportuerat eos hactenus monasterium illud deserere, [indeque sex Religiosos assumit,] & se interdum in saltu montis Carmeli abscondere, interdum vero in civitate Cayphas se includere. Quos numero sex, a Priore sibi concessos, Rex secum in Franciam duxit, & eis in civitate sua Parisius monasterium ædificavit. Qui alios ad suam Religionem recipientes, in diversis Franciæ & Alemaniæ partibus monasteria sui Ordinis paulatim construxerunt.

CAP. VII.

[255] Videns itaque diabolus, quod quanto plus multiplicationem hujus Religionis impedire conabatur, tanto magis ipsa in diversis mundi regionibus multiplicabatur, sæviens ille acrius adversus eam, concitavit fortius Rectores & Curatos parochialium ecclesiarum contra ipsam. Aliqui enim ex dictis Curatis non permittebant quod in eorum parochiis Fratres ædificarent ecclesiam, nec haberent campanam, neque cœmeterium ad opus ipsorum. Alii autem ex Curatis, [Curatis iterum vexantibus Ordinem,] qui præmissa non poterant Fratribus vetare, exigebant ab eis & ab eorum monasteriis servitutes graves & insupportabiles, quas numquam Fratres in monasterio montis Carmeli nec etiam in aliis Terræ-sanctæ monasteriis consueverant exhibere. Cum Fratres ad Dominos diœcesanos recurrerent, ut a prædictis gravaminibus Curatos compescerent; e contra plures Diœcesani partem Rectorum foventes, quasdam sophisticas rationes allegabant, quibus Curatos ducere causam justam adversus Fratres asserebant. Videntes ergo Fratres, quod super præmissis non poterant cum Prælatis favorem invenire, Virginem Mariam eorum Patronam humiliter deprecabantur, ut quæ ipsos ad regiones illas pervenire fecerat, a præmissis diabolicis tentationibus eos eriperet. Virgo itaque Maria Priori eorum revelavit, ut ad summum Pontificem Innocentium intrepide Fratres sui accederent; quia ab eo salubre remedium contra præmissa gravamina reportarent. Ad ipsum ergo tunc Perusii commorantem accedentes Fratres, [iterum rogatus Pontifex] ipsi exposuerunt gravamina quæ Curati eis inferebant, & favorem modicum quem super præmissis Prælati eis impendebant. Pontifex autem prædictus Fratribus compatiens, scripsit Prælatis Idibus Januarii anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo secundo, mandans eis, ut super præmissis pium favorem Fratribus impenderent, & molestatores eorum per censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compescerent. Dum autem Fratres Innocentii Papæ quarti litteras Dominis Prælatis præsentabant, Prælati illi qui Fratribus fuerant prius favorabiles, multo magis tunc se eis favorabiles reddebant: & subditos suos, qui præstabant Fratribus impedimentum ædificandi in eorum parochiis ecclesiam, & habendi campanam & cœmeterium ad opus Fratrum, [tempestatem sedat.] dicti Prælati a præmissis gravaminibus efficaciter compescebant: cohibebant etiam Curatos illos, qui a Fratribus & ab eorum monasteriis servitutes graves & insupportabiles exigebant. Similiter Prælati, qui fuerunt prius Fratribus duri, visis prædictis litteris dicti summi Pontificis, subditos suos a præmissis gravaminibus cessare faciebant. Propter quod Fratres, a prædictis diabolicis tentationibus liberati, in monasteriis, quæ jam receperant, Divina in pace celebrabant; & nihilominus nova monasteria sparsim hinc inde facientes, recipiebant: sicque paulatim hanc Religionem in diversis fidelium regionibus per Europam multiplicabant.

CAP. VIII.

[256] Quando autem hæc sacra Religio incepit de Terra-sancta ad cismarinas partes per modum prædictum transplantari, tunc etiam cœpit ipsa in Terra-sancta de Palæstina eradicari. [An. 1244 multa passi a Chorasmianis] Propter quidem frequentes incursus, quos in Christianos Saraceni, & Christiani in Saracenos tunc in Palæstina exercebant, aliqui ex Fratribus hujus Religionis fuerunt a Paganis interfecti in monasteriis eremorum, & maxime in monasteriis Quarentenæ & Valim. Idcirco oportuit Fratres hujus Religionis totaliter illa monasteria deserere; quia nō poterant ibi secure habitare, quæ postmodū ab infidelibus penitus diruta fuere. An. Dom. millesimo ducentesimo quadragesimo quarto Pagani Chorasmiani, post triumphum quē in Terra-sancta de Templariis & Hospitalariis aliisq; innumeris Christianis obtinuerunt, ad sanctam civitatem Jerusalem accesserunt, & tam intra quam extra eam plurimos Christianos occiderunt. In diebus autem illis nulla audebat fieri peregrinatio Christianorum ad Sepulcrum Domini: propter quod Fratres hujus Religionis, qui in monasterio Hierosolymitano solebant de eleemosynis peregrinorum sustentari, tunc fame periclitabantur. Ea igitur necessitate compulsi, monasterium illud Hierosolymitanum dereliquerunt, & se ad monasteria Phœnicis transtulerunt, dimissis monasteriis Palæstinis; & sic Religio ista fuit de Palæstina prorsus eradicata. Post hæc autem ascenderunt vehementius ante conspectum Domini Sabaoth scelera nefandorum Christianorum, [& amissæ an. 1267 Antiochia] Terram-sanctam sordidantium, quorum corda Deus effeminavit, & animos infidelium adversus eos corroboravit. Qui cum potestate magna contra nobilem civitatem Antiochiæ venientes, & eam obsidentes, tandem anno Domini MCCLXVII eam vi armorum ceperunt: in qua innumerabilium Christianorum sanguinem effundentes, non solum solenne monasterium quod Fratres hujus Religionis in ea habebant, sed totam civitatem in solitudinem redegerunt. In eadem quoque tempestate perdiderunt Fratres hujus Religionis monasterium Montanæ nigræ, quod ab infidelibus fuit dirutum. Et sic Religio ista fuit de Provincia Comagena penitus eradicata. Cum autem Dominus Deus Christianos Phœniceos ad pœnitentiam diutius exspectasset, quos studia profana dilacerabant; videns quod illam agere renuebant, iratus in eos, induxit ad Phœnicem innumerabilem Paganorum multitudinem: qui gloriosam civitatem Tripoli obsidentes, [dein Tripoli & Tyro] tandem eam anno Domini millesimo ducentesimo octuagesimo nono obtinuerunt, & tam monasterium, quod Fratres hujus Religionis in ea habebant, quam ipsam civitatem diruerunt, captis in ea & interfectis infinitis utriusque sexus Christianis. Tunc quoque temporis Pagani per planiciem Tripolitanam discurrentes, pervenerunt ad monasterium Belli-loci hujus Religionis prope Fontem-hortorum, quod etiam funditus subverterunt. Proinde contra Tyrum ascendentes, munitissimam civitatem illam eodem anno cœperunt: in qua multorum Christianorum sanguinem effundentes, civitatem illam, cum monasterio hujus Religionis quod in ea erat, destruxerunt.

[257] [ac denique an. 1291 Accone,] Biennio autem fere lapso, Saraceni contra opulentissimam civitatem Accon venerunt, & post multos actus bellicos a Saracenis peractos qui eam deforis impugnabant, & a Christianis qui eam intus defendebant, tandem Saraceni in mense Majo, anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo primo, civitatem obtinuerunt: in qua fuerunt ultra triginta millia Christianorum cæsa & capta, præter eos qui per mare evaserunt, ex quibus fui ego unus: multi enim Christiani de civitate Accon, & de civitatibus Tyri & Tripolis, per mare fugerunt. Saraceni autem civitatem Accon, cum solenni monasterio hujus Religionis quod in ea erat, ita devastaverunt, ut eam totaliter inhabitabilem reddiderint. De qua egredientes, & ad sanctum montem Carmeli, qui ab ea non longe distat, ascendentes, monasterium Ordinis Fratrum Beatæ Mariæ de monte Carmeli ibidem commorantium, de quo ego nuper ad Accon perrexeram (quod frequenter invaserant, sed numquam destruxerant) tunc igne cremaverunt, & omnes Fratres, ibidem repertos & Salve Regina cantantes, [Ordo ex Terra-sancta eradicatur.] gladio trucidaverunt. Et sic Religio ista fuit de Provincia Phœnicea, & per consequens de tota Terra-sancta, prorsus eradicata. Professores itaque hujus Religionis, qui in monte Carmeli tempore Eliæ & Elisæi Prophetarum continue & incessanter, in contemplatione Dei perstiterunt per annos circiter bis mille ducentos viginti unum, in hac persecutione montem illum ex toto amiserunt. Quod ideo totum factum puto, ut adimpleretur, quod vaticinatum fuerat per Jeremiam Prophetam dicentē: Aspexi, & ecce Carmelus desertus, & omnes urbes ejus destructæ sunt a facie Domini, & a facie iræ furoris ejus. Jam enim lætitiam & exultationem, quibus contemplationis dulcedine in eodem monte professores hujus Religionis recreabantur, non esse perpetuo ibidem permansuras, Isaïas dudum prophetaverat dicens: Auferetur lætitia & exultatio de Carmelo. Ab illo tamen monte dilatati fuerunt professores hujus Religionis, sicut dictum est, in diversas mundi partes. Qui etiam novissime, scilicet a diebus beatissimi Papæ Innocentii quarti & sanctissimi Regis Francorum Ludovici, ab eodem monte Carmeli in partibus Occidentalibus multiplicati sunt in multas provincias, provinciæque in domus, in personas multas sufficientes & idoneas, per orbem virendo florent, & florendo multum fructum afferunt, ad augmentum fidei Catholicæ, præstante Domino nostro Jesu Christo, cui cum Patre & sancto Spiritu est honor, virtus, & gloria, per infinita secula seculorum, Amen.

ANNOTATA AD SANVICUM.

[257] [Ex Vita S. Angeli patet quod intra sesqui seculum,] Vita S. Angeli, sub nomine Enochi Patriarchæ Hierosolymitani edita, & a nobis in Appendice ad V Maji examinata, ad hoc saltem proderit spero, ut, si ab ægris pridem animis non abstergatur amaritudo omnis contra me contracta, tamen haud obstinatissimis persuasum fiat, non omnia sine causa mihi esse suspecta, quæ ad firmandas prætensiones suas zelatores summæ antiquitatis tam secure jactant, ac si nihil illis optari possit convincentius. Fecit etiam eadem Vita (ut existimo) palam, quam nō multis ætatibus opus fuerit, ut Ordini, primo post Bertholdi initia sesqui seculo nullam vel exiguā curam litterarum habenti, nec nisi confusam præteritarum rerum memoriam, imponeretur fictione aliqua, eatenus verosimiliter excogitata, quatenus id patiebatur istorum temporum ignorantia. Etenim a morte S. Angeli fortassis vix effluxerant anni centum & quinquaginta quando talis Vita conscripta est, & in hunc usque diem a Carmelitis habita pro historia usque quaque certissima. Cum igitur Sanvicus pari temporis intervallo abfuerit a Bertholdi initiis, [potuerint aliquæ fictiones in Ordine recipi,] circa annum MCCC aut etiam serius scribens; nec mirum nec grave videri potest, quod Fratres, nihil certiscientes quod requirentibus de instituti sui auctore responderent, Eliam Prophetam peculiari quadam ratione ad se pertinere voluerint; neque hoc tantum, sed etiam persuaserint sibi, ab ejus ad sua usque tempora, in Carmelo viguisse aliquam religiosioris vitæ formam: quæ qualis medio illo spatio fuisset, continuane an interpolata, non deberet exquiri scrupulosius. [tolerabiles, quamdiu moderatæ.] Hanc opinandi loquendique moderationem si tenere omnes potuissent, credo neminem futurum fuisse, qui voluisset eis contradicendo se opponere, quamdiu nemo propterea cogeret veri nominis monachos in Syria & Palæstina ante Hilarionem agnoscere: & quamdiu credi possent Eremitæ illi, Syri aut Græci, qui forte ante Bertholdum in Carmelo habitare cœperint, post monachismum in illis regionibus exemplo Hilarionis propagatum; tunc cum Bertholdus cœpit, aut penitus desiisse, aut nihil novis incolis communicasse præter locum. Sic enim non obligaremur antiqua omnia totius Orientis monasteria cum suis Sanctis adscribere ei, quem nunc habemus, & ut ceteros veneramur, Ordini Carmelitano: saltem non diceremur huic injuriam facere, ab ea appellatione abstinēdo istic, ubi ea usi antiquiores scriptores non sunt. Eamdem moderationem si non teneat, saltē non operose prohibet Sanvicus; quē vel propterea amo; &, si quid in illo suo sensu abundantius dixit, quam per summum examinandi rigorem probari possit; dignū venia judico, ac præ ceteris Carmelitanarū originum scriptoribus lectu dignū. Pauculas tamen Annotationes subjungo, quibus intelligi commodius possit.

a Varias ac graves molestias a Saracenis passos Christianos omnes, ac singulariter monachos, jam satis patet ex hac nostra historia. Sed quod ii se pro majori parte ad Carmelum receperint, gratis assumitur; & verum non esse satis probatur ex continua illa desolatione Carmeli, quam demonstrat perpetuum omniū in Terra-sancta peregrinatorum silentiū. Sicui nihilominus aliud videatur, suum sibi sensum habeat, mihi meum relinquat: nec moveat quæstionem de cappa Barrata, de cujus origine ad Humar referenda forte necdum cogitaverat quisquam, cum scriberet Sanvicus.

b Similia scribit de adventantium peregrinorum frequentia Jacobus de Vitriaco, ex cujus historia Orientali hæc & quæ sequuntur accepta fuere, & applicata Eremitis, sparsim in Carmelo habitantibus; sed (ut existimamus) absque ullo alio inter se vinculo, quam simplicis propositi vitæ in solitudine degendæ; nihil alter curantes de altero, adeoque absque forma alicujus religiosi Ordinis. Gratis etiam puto assumi, quod ab advenientibus in Terrā-sanctam Latinis inventi sint ibi aliqui, a quibus ceteri formam sumpserint vivendi: sed hos potius eam ex Europa attulisse, qualem viderant observari a solitariis Europæis, tunc quam nunc frequentioribus, & nulli certȩ Religioni adstrictis.

c Cum hic Aymericus plurimum contulisse credatur ad stabiliendum in Carmelo Bertholdum, qui forte eum fuerat ab Antiochia secutus, ipsius Prophetæ Eliæ, istam ei sedem designantis, admonitu; perquam verosimile fit, quod ille, post quinque vel sex annos exilii, revertens Antiochiam, ex noviter adunatis sub Bertholdo Eremitis unum alterumve duxerit secum, qui ex Latinis advenis simile ibi eremitorium colligeret, ad normam Carmelitani. Huic præfectus postea Eusebius aliquis, propter memoriam communis originis, potuit petiisse & accepisse a Cyrillo Priore III Regulam, quam iis ab Alberto traditam audierat; licet non cum ea quæ prætenditur epistola.

d Si jam tunc ita varie varii supputabant tempora Alberti & Regulæ datæ: quid mirum tam confusam eorumdem notitiam ad hoc usque seculum perdurasse in Ordine, qualem ex litteris Stratii Generalis cognovimus? Nempe, ut (meo quidē judicio) rectissime & ingenue inter causas tenebrarum, Carmelitanas origines involventiū, fatetur Joannes Hildeshemensis, Incolæ vetusti montis Carmeli fuerunt eremitæ simplices, non litterati, pauperes, membranas forte non habentes, nec scriptores; orare potius quam scribere consueti; de quibus non est dubium, quod juxta doctrinam Pauli anteriorum & præteritorū obliti, præstantiori cura tendebant ad futura. Loquitur ille quidē de Syro-Græcis, quos jam olim putat sub Saracenis fuisse; sed nec excludit Latinos posteriores, de quibus nos agimus: alteram enim causam petit a desolatione monasterii post captam Acconem, in qua perierint si quæ erant scripturæ, una cum pallio Eliæ, ad id usque servato scilicet. Sed hanc causam non recipio: cum ab annis quinquaginta & amplius ante cœperint Carmelitæ migrare in Europam, per otium & citra festinationem; qui, sicut servaverunt Regulam & Brevia quædam a Romanis Pontificibus obtenta, sic etiam poterant ac debebant, prævisa imminenti perditione totius Terræ-sanctæ, ceteras quoque majoris momenti scripturas transferre in tutum, imo & earum exempla pluries sibi transcribere in varias deferenda provincias, si talium cura apud illos fuisset.

e Non puto injuriam facturum Prophetæ, qui noluerit credere ipsum fuisse filium viduæ Sareptanæ: sed videri possunt quæ in Commentario de Vita & scriptis S. Epiphanii XII Maji diximus num. 58 & 59, ubi docuimus quam parvi facienda sint istæc commenta Rabinorum: quibus non magis credimus de Jona, cum eum faciunt origine Sidonium, quam aliis qui ex diversa longe regione Philisthæum nobis fingunt, ex Cariathmao gentilium urbe, prope Azotum ad mare, & patrē ejus Amathem similiter fuisse Philisthæum ex Geth: sicut habent Menȩa, utramque sententiam inepte combinantia. Tutius fuerit, quamdiu aliud Scriptura non dicit, Judæum aut saltem Israelitam credere hunc Domini Prophetam.

f Sicuti Joanni Hierosolymitano in libro de Institutione monachorum infeliciter cessit Græcæ linguæ notitiam affectasse, reddendo etymon nominis Melotæ; ita etiam huic scriptori accidit. Græci, ut ex Joanne Phoca apparet, τὸ μαῦρον ὄρος vocabant, id est Montem nigrum: id sua lingua Italica exprimebant Europæi, Nero. Sanvicus vocem, non sensum, a Græcis petendam putavit: &, nescio quo docente, credidit, quod νηρὸς sit aqua, rem Lexicographis omnibus ignotam. Horum præcipui dicunt, voce adjectiva νηρὸς, cavum aut humilem significari, aut etiam humidum; non ita tamen, ut probent dici νηρὸν ὕδωρ, humidam aquam: & sic dicuntur Nereus & Nereides, marina numina apud Gentiles, ac νηρὸς ἰχθὺς; quæ omnia, una cum adjectivo νηρὸς, quidam derivare malunt ἀπὸ τοῦ νεῖν natare.

g Utrumque credo verissimum esse: sed non propterea recedo a mente, quam explicui in Vita S. Alberti num. 110; scilicet usque annum MCCXXX Montis Carmeli Priori alios subditos non fuisse, quam quos ibi habebat; esto ex Carmelitis, Albertina Regula informatis, aliqui traduces accepti fuerint ad propagationem Instituti. Id enim mihi probant Pontificum Bullæ, de sola Carmeli eremo singulariter usque ad id tempus loquentes. Libenter autem hanc gloriam dederim S. Cyrillo, quod unius Regulæ Eremitoria, in unius etiam Ordinis compagem adunarit; & sic potuerit non jam solum Prior, sed Prior Generalis vocari. Id certe ad Religionis conservationem gubernationemque magnā habuit utilitatem, etsi primi videantur fuisse Cluniacenses, per quos tam utile inventum apud Latinos incepit: & sic credo eos etiam, qui in Antiocheno Patriarchatu erant, fuisse ad eamdem cum ceteris unionem invitatos, facileque adductos. Notandum est autem, quod juxta Sanvicum, omnia fere hæc monasteria excitata fuerint post annum datæ Regulæ.

h Hic vel ipse auctor vel Philippus Ribotus Innocentii Bullam inseruerat, quod & deinceps fecit: sed cum eæ Bullæ minus necessariæ sint, & alibi possint inveniri, brevitatis causa transilire malui.

i Voluisset quidem id facere Pius Rex, nec prohibuissent Saraceni qui urbem tenebant; sed quia præter ejus majestatem esse videbatur, ut qui pro recuperatione illius arma sumpserat, eo ingrederetur ante quam id effecisset, cohibuit ipse se, uti scribunt coævi auctores rerum ab eo gestarum.

APOLOGIA PRO SANVICO
Contra prætensam Ordinis in Europa diffusionem ante tempus ab eo notatum.

[258] Nihil ambigo, Lector, quin obstupueris, tertium quartumque Caput hujus Chronicæ legens; simulq; commemorans, [Toties & tam clare asserenti Sanvico,] quam vehementer adversum me insurgant Triumphatores, eo quod negaverim, Carmelitanū Ordinem, ante tempus a Sanvico signatum, in Europa nostra fuisse diffusum. Fieri etiam vix potuit, quin considerata Sanvici ætate, judicaveris alia documēta quæcumq; contrarium probantia, contemnenda tibi esse, licet ad ea erroris fictionisve convincenda de essent alia argumenta omnia. Quid enim haberi certius, quid distinctius potest, quam quod narrat, qui forte eo ipso tempore, quo cœpta migratio, jam vivebat, aut etiam Novitius erat in Ordine? quique præ notatum argumentum quam distinctissime tractandum susceperat? Excusat primū hic cap. 2, quod in Provincia Comagena non plura monasteriaædificarunt Fratres: neque prædicta, inquit, ædificassent, nisi Aymericus aliquos eo duxisset: [traditionem Ordinis de suæ migrationis initio;] quoniam scilicet hæc Provincia est extra terminos Terræ-sanctæ. Eosdem Fratres Cap. 3 facit dubitare, sitne res licita inde emigrare; & aliquos eorum inducit sentientes, nullo modo extra eā mansiones hujus Religionis esse construendas. Rursum Cap. 4 ipsos laudat, quod prudenti ducti consilio Pontificem sibi adeundum statuerunt, priusquam præsumerent Religionem suam quoad monasteria notabiliter multiplicare. Denique Cap. 5 ait, querentibus contra Curatos Fratribus respondisse Prælatos, quod cum hæc Religio esset eis ignota, gratiam postulatam non concederēt. Dictis autem consonat utraq; Innocentii Papæ Bulla. Istis tamen omnibus non obstantibus, jā non amplius paucos aliquos ac raros Conventus, qui antea fuerint, nobis objicit Triumphator, sicut in prima parte Armamentarii fecerat; sed tam multos, ut oportuerit eos dividere in Provincias. Tali assumpto etiā istud consonat, quod B. Simon Stock, mortuus anno MCCLXV, dicatur (sicuti supra vidimus) totis quinquaginta annis Ordinem gubernasse. Cum enim id non potuerit cœpisse in Oriēte ab anno MCCXV, propter eos qui tunc & deinde nominātur Carmeli Priores; additur explicatio, quod usque ad annum MCCXLV id fecerit, tamquam Vicarius Generalis, seu Generalis quasi secundarius in Partibus Occidentalibus, ut ait P. Daniel parte 1 num. 579.

[259] Idem P. Daniel prolixissimas Annotationes texit ad Sanvici Chronicon, [opponuntur fundationū antiquiorū prætensiones] ita ut simul cū ipso contextu impleant totas viginti columnas: nec tamen quidquam hic invenit difficultatis, quæ discussione indigeat: sed satis habet num. 423 paucis dixisse, quod præteritis quidē temporibus, olim & nuper, ad varias Europæ partes transmigraverant (videlicet in Italiam, juxta fluvium Arni haud longe a Florentia, atque etiam Senis; in Germaniam, prope Rhenum Boppardiæ; & in Galliam, Burdigalæ) sed hæc, inquit, transmigratio, universalis fuit, ad omnes fere Europæ partes. Ita ille, sub annum MDCLXX imprimēs Speculum, quod postea multiplici additamento auctum, hoc primum anno in lucem venit: utique vel securus de veritate atque evidentia instrumentorum, quibus nihil posse opponi credidit; vel existimans futurum neminem, cui talia luberet examinare, aut saltem publice confutare. Quod postremū omnino factum fuisset (quantum quidem ad nos attinet) si humiliter amanterque rogatus abducere auctorem Armamentarii, a nobis nominatim trahendis in controversiam, quod, inquiebam, nec lubet nobis, nec vobis expedit. Sed ea fuit fiducia causæ licet adeo paratam in Sanvico contradictionem habentis, ut quasi nullus foret hic auctor, omnium fortassis Carmelitarum primus qui aliquid circa historiam scripto mandarit, eadem nobis multo distinctius permiserit objici in prima parte Armamentarii. Nihilq; moderatior factus evidenti satis Florentinæ atque Boppardiensis prætensionis inanitate, ante secundum tomum Aprilis demonstrata; in secunda quoque parte ejusdem Armamentarii voluit eadem aliaque offendicula operosius explicari, atque in rationibus meis refellendis per se aliosque multipliciter fatigari.

[260] [1 Florentiæ.] De Florentina Attestatione, quam sine examine ullo in Appendice post Ribotum adjecerat num. 506, sicuti anno MDCLXII fecerat in Vinea Carmeli num. 469, jam vidimus, quid actum sit, & quam nihil responsum ad causam quæ præcipue agebatur. Senensis Conventus probationem aliam pro se non allegat, quam transsumptum quoddam Notariale, anno MDLXXIII acceptum ex quibusdam antiquis Chronicarum libris & codicibus, [2 Senis pro an. 797] qui tunc reperiebantur penes & in manibus magnificorum virorum D. Francisci de Thomasiis, D. Orlandi de Malavoltis, D. Alexandri de Biringucciis, & D. Pyrrhi de Landucciis, nobilium civiumSenensium, collectarum per se & eorum antenatos: idque vulgari Italica lingua: in quibus, tamquam ex uno aliquo communi fonte, iisdem ubique Italicis verbis, nec nisi ætatem seculi XV referentibus, scribitur, quod anno DCCXCVII, redierunt omnes Fratres S. Mariæ de monte Carmelo prima vice ad ecclesiam S. Nicolai, ubi antea habitaverant Eremitæ: item, quomodo iidem Fratres, [& an. 1177 ex Chronica seculi 16.] anno MCLXXXVII Senis laborantes penuria aquæ, puteum foderint eo successu, qui fuse narratur. Cum producti fuerint istorum temporum annorumque scriptores, ex quibus Magnifici isti Domini talia acceperunt; tum licebit examinare, an æque certum sit tales esse, quales prætenduntur, quam certum est in Chronica Sanvici nihil inveniri ob quod contrarium asserens debeat esse suspectum. Si vero suspectum eum non habent Carmelitæ, de illis non possunt non merito dubitare; cum palam sit pro illis non adferri testimonia seculum XVI excedentia; fieri autem facillime potuerit fiatque centies, ut cum locus aliquis inquilinos mutavit, ut nihil perpetuum est sub sole, traditio vulgi (qua nihil incertius) postremis notisque sibi incolis applicet, quæ olim contigerunt aliis alterius conditionis ordinisque.

[261] Ex Boppardiensi prope Rhenum epitaphio, qua scripto qua sculpto, [3 Boppardiæ, ex Epitaphio nihil ad rem faciente,] nihil hactenus extundi potuit, quod probaret Carmelitam esse, qui sub eo olim sepultus fuit: sed nec ex ulla Boppardiensium antiqua scriptura verificari, quod fuerit ibi conventus hujus Ordinis anno MCCXX, id est multo prius, quam ille Metis Trevirisque [in Lotharingia, & in Saxonia Francofurti atque Moguntiæ] suos instituisset conventus, quorum mutuæ inter se communicationi opportuna Boppardia erat. Ita scripseram 2 parte Propylæi num. 29: sed socors typotheta, & non satis attentus inter urgentissimas tunc occupationes oculus meus, non nisi a puero simul legente adjutus, inobservatum dimisere defectum, quem hic appositis signis [ ] suppleo, quique nonnullos haud immerito conturbavit, verba (ut videbatur) clara legentes, nec tamen valentes credere, quod ego qui per Rhenum navigans Boppardiæ fui, & cum Boppardiensi Priore sæpe egeram tum ipse per litteras immediate tum mediate per nostros Patres Confluentini Collegii non multum remoti a Boppardia sæpe egeram, adeo fuerim hebes; ut oppidulum istud collocarem Treviros inter ac Metas, Mosellæ adsitas civitates. Sed hoc dictum sit causa erroris undecumque nati: quid ad postulatum meum Triumphator, rogatus probare id quod quærebatur? Non enim puto satis probationis esse in eo, quod locus sit Carmelitarum, quodque non possit positive doceri quo præcise anno illi eo advenerint: nam si contingeret ibidem nummos aliquos servari ante Christi nativitatem cusos, vellentne dicere, se quoque ibidem tam antiquos esse?

[262] [sive legatur uti ego legendum docui,] Quid ergo ad quæstionem Triumphator? Æque ac ad primam de Florentina Attestatione, de substantia nihil: sed dilabitur ad explicationem Epitaphii, in cujus lectione frustra laborantem Generalem Sylvium, cum socio Provinciali Neapolitano Provana, conatus fueram juvare, pro nonnulla quam habeo rerum taliū experientia, cum docui unde incipienda lectio, quo ordine esset pertexenda. Deinde quia iidem sibi erant imaginati, Henricum Priorem ibi sepultum, eo sepulcri elegantioris honore dignum habitum veluti Sanctum; addidi, quod mihi ad manum erat, Venerabilis Yolandæ tumbam, simili lamella expressam, unde intelligi posset, quid potuisset ex antiquitatis more addi, si sanctitatis titulum eo epitaphio denotatum voluissent auctores; effigies scilicet animulæ diadematæ, & ab incensantibus utrimque Seraphinis subvectæ in cælum. Ne ergo obmutuisse videretur, quæ ego, a supremæ oræ centro incipiens, docueram legere, apices nonnullos extremo margine attritos supplendo, juxta exigentiam versus rhythmici seu Leonini, in talibus isto seculo usitatissimi, in hunc modum:

Floribus ornatum virtutum fac tibi gratum,
Rex pie, sic ratum facies ejus famulatum.
Henricus, dictus Prior Hein, non crimine victus,
Horrens conflictus fit, dum mitem necis ictus
Anno milleno cum vicenis nonageno
Et trino pleno, prostravit corde sereno,
Octobris fine talis memor esto ruinæ.

Hæc, inquam, quæ ego sic haud incongrue legeram, [sive uti alius minus apte vertit,] a signo manifeste notato lapidem circumiens, & congrua metaphrasi prosaice explicueram; ille, nullo indicio apparente, exorsus sub finem dextri lateris, neque metri neque rhythmi rationem ullam habens, sic invertit:

Henricus decennis Prior hibi, non certamine victus,
Horrens conflictus fuit, dum mitem necis ictus
Anno milleno cum Boppardiis viceno, nonageno
Ætatis terno pleno, prostituit corde crucifixo:
Floribus ornatum virtutum fac tibi gratum,
Rex pie Henrici Salvator; ratum facies ei famulatum:
Sereno Octobris fine, talis memor esto ruinæ.

Tum lineamenta corporis exhibet, fortasse accuratius quam ego illa accepi, & in epitaphio supplet aliquas litteras, sane opportunas, quæ fuerant omissæ in eo quod ad me missum est ectypo, quodque alias fidelius esse quam sit ectypon ipsius præsumere possum; eo quod qui meum pinxit, litteras dedit quales reperit, nec præsumpsit extritos apices supplere; sicut is, qui pinxit ectypon novum, fecit in litteris variis. Addidit etiam cifras, ut possit inveniri ordo verborum a se excogitatus, quasi non essent verba legenda naturali suo ordine, quemadmodum leguntur in aliis omnibus epitaphiis, quæ nemo hactenus ænigmatica esse credidit, uti credi vult ille.

[263] Juvat ergo iterum exhibere ectypon illud nostrum, in nonnullis ectypo secundo aptatum: [lectionem meam improbans,] quo inspecto, atque ad meam ipsiusque lectionem collato, tuum erit, Lector, considerare singula, & definire utra lectio sit melior. Deinde, quia Triumphator, dum non potest ex verbis, ex forma vestitus conatur eruere probationem sententiæ suæ, & persuadere quod lineæ per vestem ductæ exprimant barras seu strias Carpitæ Carmeliticæ, perpendiculariter ductas; vide, obsecro, an illæ aliud notent, quam plicas ipsius vestis, qualiter eæ exprimuntur in aliis quibusvis istius generis sculpturis, quas plurimas vidisse potes, omni conditioni sexuique positas. Item an propter H & I, quæ extrito angulo imo nunc supersunt, tantum plausum meruerit, qui legi jussit Henricus Decennis Prior hibi: ego vero tam grande vituperium, quia conjectavi quod legi deberet Henricus, dictus Prior Hein: & utrum usque adeo insulsum sit, in epitaphio addere Latino nomini nomen vulgare, quod etiam in Notarialibus instrumentis haud insolitum esse scimus. Tale quid certe exigunt litteræ DCS, quæ ut rhythmum faciant cum sequenti voce VICTUS, non possunt aliter quam DICTUS legi, maxime cum hujusmodi abbreviatio satis nota per se sit. Si tamen omnino id nolis, legatur, ut alii ante nos legerunt, PRIOR HIC, licet in apice recto superius posito nullum sit vestigium litteræ C; vel, quod facilius capi potest, legatur PRIOR HIL, ut intelligatur, Prior iste, dictus seu nominatus fuisse Henricus hil, id est Henricus a Colle. Fiat denique aliquid, quod neque metri mensuram neque rhythmi consonantiam tollat: mihi enim perinde est, dummodo sensus & versus subsistant.

[264] [nec tamen paraphrasim Boppardiæ factam probans,] Sed cur ego hæc? Nihil (ut dixi) ad principalem causam facit, recte ego an secus legerim epitaphium antiquum, si nihilo plus ipse, quam ego, potuit in eo reperire quidpiam, unde doceretur illud ad Carmelitas spectare, vel continere sensum hujus paraphrasis, quæ sola in Vinea Carmeli legitur, velut si ipsummet vetus Epitaphium foret.

Dum sol mille suo cursu compleverit annos
Virgineo a partu, centum simul & duo lustra
Et tres exactos, fatalis terminus instat,
Octobris, nigro vere signanda lapillo,
Vltima lux. Rapuit virtutum luce coruscum
Parca severa virum. Rara virtute Priorem
Ordinis agnoscit sacri sententia, nomen
Qui sibi Carmeli divino munere poscit,
Atque urbs fausta colit sancte Boppardia. Saxum
Ossa tenet. Iacet hic gelida tumulatus arena
Virtutum exemplar fulgens Henricus: at astra
Mens tenet, & Superum felici sede locatur.

Hanc paraphrasim, cum absque ulla vetustioris epitaphii mentione legissem in jam dicta Vinea Carmeli num. 476, tamquam idoneum tantæ vetustatis testimonium; scripsi num. 26, quod nulla hic appareret forma epitaphiorum, seculo XII usitatorum; quodque non dubitarem quin periti rerum judicaturi forent, ipsum hoc seculo primo esse compositum. Triumphator autem censuram istam refert, sub finem num. 709, tamquam de ipso veteri epitaphio, de quo nondum loqui cœperam, ut mea legenti palam est. Hoc interim sit specimen exiguæ attentionis, seu magnæ in animo perturbationis, cum qua meum Commentarium ille legit, quando eum confutandum sumpsit: & possem infinitas hujusmodi verborum meorum alterationes, toto Armamentario sparsas, proferre; sed non id ago; quin & libenter excuso, si factum non possim, fidem bonam, qua eum credo processisse, & alia aut aliter quam scripseram legisse.

[265] Superest ex quatuor locis Sanvico objectis, Burdigala in Gallia: [4 Burdegalæ, ex Romancia familiæ Landensis,] pro qua Lezana in Annalibus ex Archivis Conventus Burdegalensis Carmelitarum, nec non ex monumentis lapideis ecclesiæ dicti Conventus indicat extracta sequentia. Conventus Burdegalensis Carmelitarum tribus vicibus constructus est, in diversis locis civitatis Burdegalensis, intra tamen ambitum ejusdem Parochiæ, quæ dicitur S. Eulaliæ Virginis & Martyris. Primo fundatus fuit anno Domini MC, vi voti facti, [quasi an. 1100 B. M. V. de Carmelo votum faciens] in honorem B. M. Virginis de monte Carmelo per Illustrem D. de la Lande, eo fine ut victoriam obtineret contra gigantem seu hominem proceræ staturæ, qui ex parte inimicorum Burdegalam obsidentium, ad singulare certamen cum aliquo Burdegalensi ineundum, destinatus erat, ut de summa belli disceptaret. Obtenta victoria opeDeiparæ, Conventum Carmelitarum extruxit: quem deinde alius ejusdem familiæ Gagliardus de la Lande reædificavit in alio loco, anno Domini MCCXVII. Tandem tertio extructus fuit dictus Conventus anno Domini MCCCCXCVII, liberalitate D. Catharinæ de la Lande. Postremæ fondationis tempus ex dictis monumentis probari efficaciter posse, facile credam, etsi ea non exhibeantur. Landensi quoque familiæ deberi principium istius conventus, admittam libenter. Potuit etiam Gagliardus de la Lande, ipso quo dicitur anno, sacellum aliquod intra urbem condidisse: cujus administratio successu temporis Carmelitis cesserit, ad Missas, ibidem fundatas, [quidam D. de la Lande] statis diebus temporibusque dicendas. Verum debellatus ille gigas, ex vi voti facti B. M. Virgini de monte Carmelo, tanto prius quam hoc nomine nosci ac coli cœpit Deipara, cumque adhuc desolatus sine incola mons sacer squaleret, nec nisi structurarum, quæ eo loci antiquitus fuerant, vestigia commonstraret, ut scribit Joannes Phocas: ille, inquam, ab Anonymo Landensi debellatus anno MC Gigas, si est ex Annalibus Burdegalensibus haustus, eodem Annales isti apud me loco sunt, quo Romani de Ænæa & Turno, sive (ut aliquid notitiæ nostræ vicinius dicam) quo Clivenses illi a Teschenmakero memorati, descripti autem a Theodorico Pauli in Chronico universali, ubi Ducum & Comitum istius nominis historia inchoatur hoc modo: Elias de paradiso veniens, ut fertur, in navicula (trahente illam cygno, aurea catena navi connexa colloque cygni circumdata, per Rheni fluenta sic ducente) ad castrum appulit Noviomagium, in quo virgo unigenita, Beatrix nomine, residebat: quam duxit in conjugem, & ex ea genuit tres filios &c.

[266] [gigantem debellarit] Datur hæc venia antiquitati, inquit Livius Annales ab Urbe condita exorsurus, ut miscendo humana divinis, primordia urbium augustiora faciant. Eam licentiam Romani a Græcis, a Romanis provinciæ passim & civitates atque familiæ illustriores mutuatæ sic sunt, ut paucas reperias de quibus non quædam poëticis magis decora fabulis, quam incorruptis rerum gestarum monumentis tradantur. Atque utinam id in rebus sacris, ad suas origines revocandis, non etiam sæpe locum haberet! Nobis ea, si affirmare jubeat nemo, refellere in animo plerumque non est; ne scilicet imperitæ multitudinis clamores contra nos Opusque nostrū gratis suscitemus. Sed cum viri, opinione hominum prudentes ac graves, temeritatis impietatisq; nos arguunt, quia similibus non credimus, neque recipimus ut solidas Carmelitanæ antiquitatis probationes, uti facit auctor Armamentarii parte 1, n. 160; quomodo possumus non respondere, patentemque fictionem vanitatis non redarguere? [obsessæ urbi insultantē.] Quod igitur gigantomachiam prædictam attinet, nihilo veriorem ea, quæ nostrȩ Antverpiensi urbi nomenclaturam dedisse narratur; quæro, quæ sit illa urbis Burdegalensis obsidio, antiquis & modernis Francorum historicis ignota? ipsi etiam qui Burdegalense Chronicon compilavit Joanni Darnal, & historiæ Aquitanicæ scriptoribus ejusdem nominis Beslyo & Bucheto? Tantis eo tēpore, quo urbs sic dicitur fuisse obsessa, pollebat Aquitania viribus, ut (teste Oderico Vitale ad annum MCI) vexillum Guilielmi Ducis secuta ferantur trecenta armatorum millia. Malmesburiensis lib. 4 cap. 2 sexaginta millia militum, id est equitum, & multo plura peditum numerat. Vetus auctor apud Urspergensem Abbatem pag. 237, Aquitanos, quibus Guilielmus Pictaviensis præerat, ait, fuisse præter vulgus ad triginta millia loricatos. Nisi hic mea me vehementer fallit conjectura, fabulator aliquis, volens Familiæ Landensis Romanciam verius quam historiam texere; cum aliquid intellexisset de Normannica invasione, qua constat anno DCCCXLVIII captam concrematamque Burdegalam, similem aliam posteriorem commentus est, quæ fuerit a Landensis familiæ progenitore per miraculum coërcita: quod quidem miraculum ideo retulerit ad B. M. Virginem de monte Carmelo, quoniam sciebat ab hujus familiæ hero ë aliquo, ex Terra-sancta regresso, fortassis anno MCCLXVII, non MCCXVII, adductos Burdegalam Carmelitas.

[267] Finieram: sed aurem rursum vellicat Sanvicus, monetque in 2 parte Armamentarii a num. 681 ad 697 multa dici de conventu Coloniensi: [5 Coloniæ] quæ nisi refellantur, ægre possit subsistere clausula ultima sui Capitis 6, ubi ait, quod Fratres, a S. Ludovico Parisiis fundati, alios ad suam Religionem recipientes, in diversis Franciæ & Alemanniæ partibus monasteria sui Ordinis constituerunt. Ad tempus etiam redeuntis ex Syria sancti Regis, conventus sui originem videntur retulisse ipsimet Colonienses Patres, qui totam Historiæ Carmelitanæ seriem, novemdecim distichis in camera Hospitum descriptis intexuerunt, hoc modo concludentes poëma:

Victores Asiæ, patriam plerique petentes,
      E sacro secum monte tulere viros:
Miles, Agrippinam deductis, Bruno reversus
      Atria fundavit, auspice, nostra, Deo.
Sicque Palæstinis remeans Ludowichus ab oris,
      Gallica nostrates regna per usque locat.

Cur ultimum distichon omiserint omnes, qui priora duo ubique efferunt, non est difficile judicatu: credebant enim Brunonis istius & Ludovici tempora nimium enormiter distare ab invicem, neque ex re sua erat composita legi. Unde autem probatur tanto senior fuisse Bruno, Carmelitarum Coloniæ fundator? Ex quodam, inquiunt, libro Germanico, [ex Chronica quadam ] cujus initium Latine versum fol. 4 pag. 1 est hujusmodi: Liber Provisorum pauperum domesticorum S. Iacobi, Originis Parochialis ecclesiæ S. Iacobi pariter & fundationum ac duorum monasteriorum conventuumq; in ea situatorum: Immediate autem post in eadem pagina sequitur: In anno post Nativitatem Iesu Christi, cum in Romano regno inscriberetur sexcentesimus quadragesimus primus, tempore Dagoberti Christianißimi Regis Franciæ & Austriæ, qui tunc temporis civitatem & Coloniensem districtū obtinebat. Tum eodem fol. 4 pag. 2 continetur hæc clausula: Cum inscriberetur annus 1220 Carmelitarum Ordo, civium ope & cujusdam Equitis dicti Bonnerhoff, ædificavit domum unam Dei & cœnobium: ac Ordinis Fratres cœperunt in eodem variegatas, albas & nigras cappas aut pallia deferre, fueruntque nuncupati Variegati Fratres B. V. Frawen-Bruder.

[268] Licetne videre librum ejusque auctoritatem ex antiquitate æstimare? [quam seculo 16 scriptā esse] Toto biennio hoc jam egerunt Coloniensis urbis Notarii quidam ex senioribus, jam sæpe antea ab Apostolico Nuntio ad similia judicia in transumptis ejusmodi Romam mittendis adhibiti: sed quidquid per se aliosve egerint, orando, suadendo, numquam potuerunt ab iis qui Archivium istud servant obtinere, ut librum exhiberent, aut etiam faterentur eum ibi esse. Habent ergo ipsi suspectam rem totam; censentque, ex grandi illo saltu ab anno DCXLI ad annum MCCXX in eodem folio, verosimile reddi, quod alius iterum fiat in sequēti annorum ducentorum aut trecentorum; nihilque dubitant, quin reliqua quæ librum complent instrumenta ac documenta finem habeant post annum MD, & tunc primum conscriptus sit liber. Sic enim eorum unus argumentatur: Erhardus Winheim in suo Sacrario Agrippinæ sacellum S. Iacobi erectum fuisse ait a S.Annone post annum MIV. Vt illud in ecclesiam Parochialem excresceret, quæ suos jam Provisores haberet, videtur fieri non potuisse, nisi multorum annorum decursu. Quam multa interim scriptu digna debuerunt occurrisse, [per varia indicia colligunt Notarii periti:] quorum causa mutatum est sacellum in Parochiam, circa fundationem dotationemque illius & contractus varios ea causa initos, legata, obligationes, anniversaria & similia alia? Qui igitur omnia ista paucis lineis decurrere potuit, ut veniret ad Carmelitanæ ecclesiæ fundationem, nihil magnopere ad ecclesiam S. Iacobi pertinentem; profecto debuit scripsisse ea ætate;, qua ista omnia, multas alioqui paginas impletura, abolita erant a memoria hominum. Fortasse nec mysterio vacat, quod cum aliorum extracta appareant apud auctorem Armamentarii in sua originali Italica lingua; non etiam hoc producatur in sua Germanica, unde facillimum fuisset de ætate scribentis judicium ferre. Recentioris enim elegantiæ est τὸ Frawen-Bruder, & superioribus seculis, quibus lingua nostra plurimum Westphalismi habebat, scriptum fuisset Frauwen-Broers; aut accuratior aliquis posuisset Frauwen-Broiders vel Frauwen-Broeders. Quid? quod nec tunc quidem, cum huc advenerunt Carmelitæ, vulgo sic vocati sint; si vera est, quæ pro anno 1231 obtruditur, donatio Alexandri de Ripa, sed Fratres Stripetitii; id est (quantum ego conjicio) virgulati seu striati, a voce Teutonica Strepe, striam notante, unde verbum Streipen, strias ducere, virgulare, & participium Gestreipte. Denique, [& cui fidem derogant ipsi Patres Carmelitæ,] si numerus anni, sive in hujus donationis instrumento, sive in libro S. Iacobi, expressus est per zyfras, uti nobis offertur; nemo Notariorum Coloniensium, in Protocollis antiquis aliquamdiu versatorum, dubitabit, quin utraque scriptura sit recentior eo qui prætenditur anno ad duo vel tria secula.

[269] Hactenus vir Religiosus, in seculo Notarius & Notarii filius, non ex suo tantum, sed & ex patris sui jam valde senis expertissimique judicio; cujus tamen nomine abstineo, ne cum ipso totum ejus monasterium objiciam indignationi eorum, quibus parum favet ejusmodi judicium. His interim ipsum, quod nunc pro se allegant, testimonium ex libro S. Jacobi, adeo ignotum fuit ante annos triginta, cum Admiranda Coloniæ suæ scriberet Ægidius Gelenius, ut eidem suggesserint, quod Bruno de Bonnerhoff anno MCXCVIII Religiosos Carmelitani montis incolas secum in Agrippinensem Coloniam deduxit, [cum an. 1198 venisse Coloniam se dicunt,] quodque anno MCCXIX temporibus S. Engelberti Archiepiscopi extructa est eis ecclesia. Factum id fuerit tempore Engelberti alicujus, sed non Sancti, verum Falkenbergici, anno MCCLXI ordinati: & consueta infirmitas hominum, ex pluribus synonymis consuetorum ordinarie accipere famosiorem, quem plerumque solum noverunt, occasionem dederit opinioni, fundationem Carmeli Coloniensis justo antiquiorem facienti. Sed quid agimus? Frater Ioannes de Lennia Prior Generalis Fratrum Ordinis Beatæ Mariæ de monte Carmeli, universis Prioribus & Fratribus ejusdem Ordinis in Provincia Alemanniæ existentibus … longe lateque diffusis … pro Fr. Brunone ejusdem Ordinis Professo nec non & ejus uxore D. Iutta, [& allegant instrumentum anni 1230,] Ordinis matre & filia, propter collata in Ordinem beneficia indicit Collectam, Deus qui caritatis dona, quoad vivent: & post mortem, Inclina Domine, aliasque preces & sacrificia, per litteras datas in Domo nostra Coloniensi anno Domini millesimo ducentesimo trigesimo in die Trinitatis.

[270] Est hic Bruno diversus a priori, sicuti ex proprio ejus scripto patet, in quo se appellat Brunonem de Bunregassen: sed nullo apposito anno, ut prætensi Vicarii Generalis epistola nequeat hinc vel confirmari vel infirmari. Objectioni tamen contra Sanvicum hinc sumptæ facilis datur solutio, ex illo communi scholarum effato, Quod nimium probat, nihil probat. Erat tempore Honorii Papæ III, ad Pontificatum Romanum evecti sub annum MCCXVI, ignotus Ordo in Europa, [juxta quod jam tum fuisset longe lateque dilatatus Ordo in Alemannia.] & ob id apud eum non pauci pro illius extinctione instabant, uti legitur in Officio Commemorationis solennis B. Mariæ de monte Carmelo; in Officio, inquam, reformato, cum antea legeretur nomen Honorii quarti, primū creati anno MCCLXXXV. Tempore Innocentii Papæ IV, anno MCCXLVI, Carmelitarum e Syria transmigrantium adhuc eo aspirabat affectio, ut per Apostolicæ pietatis auxilium statum consequi valeret; sicut habet Bulla, ex ipsorummet supplicantium verbis de more formata, atque ad hoc petita, ut haberent quod responderent Prælatis, dicentibus, quod cum hæc Religio esset eis ignota, gratiam postulatam Fratribus non concederent, donec super præmißis intentionem summi Pontificis scirent: & tu mihi dicis fuisse eum longe lateque diffusum per Alemanniam, divisum in Provincias, Capitula Provincialia celebrasse &c? Nimium hoc esse, adeoque nihil, fatearis necesse est. Præterea quid de B. Simonis Stockii Vicariatu generali fiet, si anno MCCXXX Vicarius Generalis fuit Ioannes de Lennia? Non est, mihi crede, nec potest esse ejusmodi epistola Joannis autographa, sed apographa, in qua ducentesimus annus pro trecentesimo, vel suppositus sit per fraudem, vel (quod malim) obrepserit per errorem. Pateret hic, si ad diem Trinitatis additus esset etiam dies mensis, & pro XVIII Maji, quem annus MCCXXXI requireret, legeretur XXVI Maji, quem requirebat seculum alterum. Sed id fortassis omissum de industria a transcribente, prodi metuente.

[271] De fundatione Gedanensi, quam fecisse dicitur Subislaus Dux Gedanensis, Pomeraniæ &c. anno Domini 1186 juxta copiam authenticam, secundum verum originale privilegium ex protocollo de verbo ad verbum transcriptum Stetini, anno 1556 die 26 Septembris: [6 Gedani & Viennæ.] deque fundatione Viennensi, quam Joannes Cuspinianus in Austria sua, impressa Francofurti anno 1553, adscribit Henrico I Duci Austriæ, S. Leopoldi filio, sub annum 1172 vita functo: de his, inquam, duabus fundationibus aliud non habeo nunc quod pro Sanvico respondeam, quam quod Cuspiniano æque facile imponi potuerit post tria & dimidium secula scribenti, quam Gelenio; & quod Protocollon præfatum, licet in arcis Buthoriensis registro servatum, suam in fronte damnationem præferat, si est per zyfras, ut præfectur, notatum. Scilicet seculi XVI ruditas ad fraudes ejusmodi dignoscendum, facile tres illos Philippi Ducis Pomeraniæ Secretarios excusabit, quod vitiatum apographum in anni numero, pro vero originali acceperint; vitiandi autem numeri occasionem dederit aliquis posterior Subislaus, sicut in Engelberto Coloniensi factum vidimus. Denique certo certiora & meridiana luce clariora deberent esse testimonia, quæ in hoc puncto everterent coævi Sanvici auctoritatem. Abstineo ab aliis in Hispania, Italia, Cypro originibus examinandis, quia nec tanto cum apparatu objiciuntur, [7 in aliis provinciis.] neque difficile est ex jam refutatis cognoscere, qua ratione possit contra illas excipi. Quædam etiam nobis antea per expostulatorias litteras indicata, nec producuntur quidem in Armamentario, nominatim Bononiensis membrana de anno MCCII, quia qui eam mihi laudavit Reverendissimus P. Mag. Ludovicus Torellus, Ordinis Eremitarum S. Augustini Historiographus, velut de qua nullatenus dubitandum sit (utpote simillima scripturis istius temporis, quarum plurimas viderit) ingenue mihi fassus per epistolam, numerum millesimi non litteralem sed arithmeticum esse, videtur, mutata sententia etiam Carmelitis Bononiensibus suasisse, ne suum istud instrumentum examini exponerent: quod comparentibus in eo zyfris defendi non posset pro originali, quantumvis ad vetustatis similitudinem belle confictæ sint litteræ.

PATRIARCHÆ TITULARES.

[272] Captæ anno MCCXC Ptolemaidi, Latinorum reliquiis a tota Terra-sancta exterminatis, non diu superfuit Nicolaus Papa IV, sed infra undecimum a ferali nuntio accepto mensem expiravit, sequenti anno, die IV Aprilis. [A Cælestino V ordinatum Radulfum an. 1294,] Nec ibi malum stetit. Nam sicut uno præcipuo corporis membro violenter avulso, totus periclitatur homo; sic amisso tam insigni Pontifice, languere videbantur omnia. Certe intestino dissidio, tamquam letifera febri occupati ii, quorum erat novum Ecclesiæ Pontificem sufficere, toto biennio peregerunt nihil: donec tandem suos miseratus Deus, Cardinalibus cunctis mentem inspiravit unam, ut S. Petrum de Morono, cujus festum agitur XIX Maji, ex eremo sua protractum, anno MCCXCIV die VII Iulii extollerent in Cathedram S. Petri, & Cælestinum V nominarent. Hic inter primas curas assumens recuperationem Terræ-sanctæ, Patriarcham pro eadem ordinari fecit, qui comitaretur novas Christianorum copias illuc mittendas. Sed ut ipse brevi sex mensium Pontificatu perfunctus, [degradavit Bonifacius 8.] eo se munere abdicavit; sic novo Patriarchæ ordinatio sua nihil profuit, quia ut scribit Guilielmus de Nangiis, Radulfus de Grandivilla, Frater Ordinis Prædicatorum, qui jussu Cælestini Papæ apud Parisius in Patriarcham Ierusalem consecratus fuerat, Romam veniens, fuit a Bonifacio Papa degradatus. Neq; quod scitur, substitutus est alius.

[273] Bonifacio Benedictus XI octimestris Pontifex, Benedicto successit Clemens V: qui anno MCCCV Antonium Dunelmensem Episcopum, [An. 1305 ordinatus Antonius,] cum Cruce signatis aliis militiam sacram professum, Patriarcham Hierosolymitanum creavit, eximium ejus zelum multis commendans, & tam ipsius quam sociorum bona, interim dum abesset, in clientelam Apostolicam suscipiens, variisque eum privilegiis ornans. Idem ex decreto Viennensis Concilii Crucem prædicari jussit; ad quam ex omnibus nationibus multitudo magna confluxit anno MCCCXI;sed ab eodem Pontifice voto suo absoluta est, tamquam inutilis eo tempore, quo Principum Christianorum vires animique ad alias longe curas distrahebantur. Cum autem Ecclesiæ Hierosolymitanæ titulus mortuo Antonio iterum vacaret, [an. 1314 Petrus,] anno MCCCXIV, Pontificatus sui penultimo mense, idem Pontifex eam dignitatem Petro Ruthenensi Episcopo contulit: cui, ob Hierosolymas ab infidelibus oppressas, Ruthenensis Ecclesiæ vectigalibus potiri, ejusque administrationem gerere permisit. Erepto quoque e vivis Petro, Clementis V successor Joannes XXII anno MCCCXXIV Raimundum, [an. 1324 Raymundus,] Dominicanæ familiæ virum religiosum, eo titulo exornavit, eique contulit Nimosiensis Ecclesiæ administrationem, cum Hierosolymis ob infidelium tyrannidem sedere non posset. Atque hæc successio innotescit nobis iisdem fere verbis, ex Annalium Baronianorum Continuatore diligentissimo Odorico Raynaldo, ad præcitatos annos. Post Raymundum anno MCCCXXIX ut scribit Continuator Guilielmi de Nangis Fr. Petrus de Palude de Ordine Prædicatorum, vir utique magnæ vitæ & famæ, [an. 1329 Petrus de Palude.] Doctor in Theologia, Avenione existens, Patriarcha Hierosolymitanus per summum Pontificem ordinatur: qui circa principium Iulii una cum Episcopo Mimatensi & nuntiis Regis Cypri, ducentes secum filiam Comitis Claromontis, filio Regis Cypri desponsandam, cum multis aliis peregrinis, accepta licentia a Domno Papa, per portum Marsiliæ ad insulam Cypri tendunt, sperantes, D.N. Iesu Christi auxilio, ab illo loco usque ad Ierusalem transfretare, ut D. N. Iesum Christum verum Deum adorarent in loco ubi steterunt pedes ejus. Ivit deinde Legatus ad Ægypti Soldanum Petrus, ad sciendum, utrum via posset inveniri, qua Terra-sancta recuperaretur, sin minus indiceret bellum Philippi Regis nomine: indeque reversus accepit a Pontifice litteras, inscriptas sibi universisque Archiepiscopis & Episcopis per regnum Franciæ constitutis, datas Nonis Decembris, anno Pontificatus XVI, ad prædicandam Crucem pro expeditione sacra, post biennium ab instanti mense Martio computandum. Quibus litteris etiam ordinatur specialis Missa, ad eum finem dicenda, cujus hæc est Collecta: Deus qui admirabili providentia cuncta disponis, te suppliciter exoramus, ut terram, quam Vnigenitus tuus proprio sanguine consecravit, de manibus inimicorum Crucis eripias, & eam in Christiana religione tuo nomini deservire concedas.

[274] Sed in fumum abiit etiam hic conatus, per bellum quod Rex Angliæ Eduardus Franco intulit anno MCCCXXXVI: [Post hæc abjecta spe Syriæ recuperandæ,] & maximus, si alias umquam apparatus, cui Aragoniæ, Majoricarum, Cypri & Hungariæ Reges, Respublicæ item Veneta ac Genuensis vires jungendas promiserant, inutilis hæsit; neque deinceps de Terra-sancta recuperanda cogitatum D est amplius: sed de obstruendo totius mali fonte, per occupationē Ægypti. Quæ res felicissime cœpta, anno MCCCLXV occupata Alexandria, infelicissimum habuit exitum. Post hunc vero unice curandum fuit, quomodo averteretur Ottomannicæ potentiæ torrens, post occupatam anno MCCCCLIII a Mahometo II Constantinopolim, Hungariæ, Græciæ, Italiæque formidabili successu imminens. Quæ gens deniq; ab Europa conversa in Asiam, victo Soldano Babylonis, occupavit Syriam anno MDXVI eamdemque suo sub jugo continet usque in diem hodiernum. [mansit tamen titulus nudus in Ecclesia Romana,] Quare non est operæ pretium perquirere studiosius omnes, quibus deinde nudus titulus, absque spe recuperandæ possessionis, datus est in Ecclesia Romana, prout usus obtinet usque in tempus præsens. Etenim a tempore amissi Orientis, Apostolica Sedes jus, quod semel assumpserat, providendi Ecclesiis ibidem constitutis, tam Patriarchalibus quam Archiepiscopalibus & Episcopalibus, perrexit usurpare; & sicubi vel Chorepiscopo opus erat, vel Episcopo Apostolico ad infidelium conversionem ordinando, eidem conferre titulum alicujus Ecclesiæ in partibus infidelium constitutæ, donec hi sibi ipsis Sedem certam constituerint in iis ad quas mittuntur nationibus.

[275] Ad Petrum quod attinet, asserit Michael Pio lib. 2 de viris Illustribus sui Ordinis § 17, obiisse in Cypro, [uti & alii aliarum ecclesiarum amissarum tituli,] miraculis clarum; & Nicosiæ, ubi requiescit, haberi colique ut Sanctum. Quod autem non defuerit ei successor aliquis, potest vel ex Sixto Senensi probari; qui in Chronico ad ann. MCCCXXX nominat tres consequenter Archiepiscopos Tyrenses, omnes ex Ordine Prædicatorum, Nicolaum, Bonacursium & Petrum de Conflictu. Si enim hujus Ecclesiæ titulus non est permissus vacare, multo minus permissus sit vacare titulus ipsius Ecclesiæ Patriarchalis. Atque hanc causam (videlicet quod titulus hic occupatus esset) fuisse puto, ob quam S. Petrus Thomasius Carmelita, ad Orientalem Legationem cum Crucesignatis profecturus sub annū MCCCLXIV, non Hierosolymitanus, sed Constantinopolitanus Patriarcha sit creatus. Interim occasionem præbuit talis titulus Menologii Carmelitani auctori Saraceno, comminiscendi, quantum vir ille Sanctus in urbe Byzantina laborarit, quinquennio toto: qui Byzantium in vita sua numquam vidit, fortassis nec videre cogitavit; uti nec pilum capitis ejus aut fimbriā vestis strinxerunt sagittæ Saracenorum, quibus eum in foro Alexandrino confixum idem scribit, de hoc & de aliis quibusdam Ordinis suis Sanctis æque portentosas narrationes, ac de Alberto Patriarcha, contexens eo in opere, in quo summam fidem accurationemque adhibitam profitetur. Quare mirum est ab iis ipsis, qui pridem hæc agnoverunt, adeo ægre ferri, quod errores istius Menologii paulo enucleatius exposuerim, eo solum fine, ut fidem detraherem aliis quibusdam ejus assertis, ipsum solum auctorem habentibus, & tamen, velut si exploratissima forent, in Lectiones proprii Officii relatis, atque (ut mihi videbatur) nequaquam veris.

[276] Porro quamvis ejusdem & superstitionis & originis fuerint Saraceni, [Saracenis Asiæ victoribus ferociores ii qui ex Africa in Europam venerunt,] qui Ægypto occupata ex ea sese in Asiam universam ac potissimum in Syriam effuderunt; & qui per Africam transgressi in Europam; Hispaniam, Siciliam, Corsicam atq; Sardiniam seculis aliquot obtinuerunt, nonnullam etiam Italiæ partem & aliquam Galliæ; ingens tamen inter utrosque discrimen fuit respectu Christianorum. Illi enim plerumque positis sub imperio suo religionem, ecclesias, Episcopos relinquebant; civitatibus autem etiam opera nova munitionesque addebant non raro: isti vero omnem Religionis nostræ cultum proscriptum abolitumque cupiebant, & neque Sacra neque Præsides tolerantes, subvertebant, quas superstitioni suæ non addicebant, ecclesias; urbes etiam plerasque aut destructas funditus transferebant alio, aut semel eversas non patiebantur resurgere. Hinc fit ut in Provinciis & Regionibus Occidentalibus, quas nominavi & in quibus illi Sedem fixerunt, toto miserabilis illius servitutis tempore nullos invenias fuisse Episcopos, [non permittebant Christianis habere Episcopos,] nisi quos nuper in Hispania confinxerunt Dextrinarū fabularum continuatores. Imo nec si alio aliquo casu contingebat Episcopales urbes aliquas exscindi desolarique ad notabile tempus, disperso fugatoque penes quem solum tunc jus electionum erat Clero populoque, mortuo Episcopo sub quo clades contigerat non prius substituebatur successor, quam illa esset quadamtenus reparata: sed ipsa diœcesis manebat vicinis Episcopis commendata. [qui etiam passim cessabani eversis suis urbibus:] Ita Genuensis civitas, quinto ac sexto æræ Christianæ seculo, Archiepiscopi Mediolanensis curæ derelicta, sub eodem adhuc diu mansit, etiam cum jam iterum civibus opibusque pollebat; & circa annum DLXIX Alboino Liguriam ingrediente refugium præbuit Fortunato Archiepiscopo, fugienti a servitute Longobardorum, & Mendiolanensibus primum quidem invitis, deinde & consentientibus, Sedem ibi habuit; adeo ut non ipse solum sed etiam successores ejus quatuor, Laurentius, Constantius, Deusdedit, atque Asterias ibidem sederint atque sepulti sint, non nisi post octoginta annos relata Mediolanum Sede: quo facto civitas quidem Genuensis cœpit proprios habere Episcopos, sed a Rothari Longobardorum Rege desolata eversaque, rursum iisdem aliquamdiu caruit.

[277] Ferdinandus Ughellus, Italiæ sacræ auctor, longa tot annorum, [ut merito Vghellus dubitarit de Florentino Thoma pro an. 743.] quot operi illi suo impendit, experientia persuasus, negavit anno DCCXLIII fuisse Florētiæ (quæ tota pœne tunc jacebat diruta populusque dispersus) Episcopum Thomam, qui potuerit, ad totius Florentini populi placitum & concursum, posuisse (uti prætenditur) primum lapidem ecclesiæ Carmelitanæ, idque coram Raynerio Simeonis a Signa, Apostolica & Imperiali auctoritate Notario (eo scilicet tempore, quo nulla apud Hetruscos, Longobardis subjectos, auctoritas agnoscebatur nisi Regia) qui potuerit, inquam, signasse Attestationem prætensam, Florentiæ, in Palatio Episcopali. Dederat ille quidem, ante annos XX, inter Episcopos Florentinos locum Thomæ isti, reperto in antiquissimo Codice MS. Abbatiæ S. Salvatoris Montisamiatæ, continente Canones Concilii Romani sub Zacharia Papa, cum attexta eidem historica relatione: sed hanc, uti in omnibus codicibus mendosissimam reperisse se testatur Baronius, sic nihilo saniorē in Montis amiatæ MS. reperiri prudēter postea judicans Ughellus, optasset ex illius historiæ fide minus fidenter a se positum Thomam Florentinum, forsitan scriptum pro Ferentino. Quidquid tamen de hoc esset, certum ei videbatur ejus esse non posse Attestationem prædictam, in quam tot indubitabiles suppositionis notæ confluxissent, atque imprimis eæ quas modo attigi, ad nonnullam dumtaxat defensionem illius, qui, propter sententiam de jam dicta Attestatione clare distincteque perscriptam ad me, exploditur velut delirus senex, cui diuturna studia multaque negotia memoriam excusserint.

PATRIARCHÆ GRÆCI
post ejectos Latinos, capta iterum a Saracenis urbe.

[278] Remanentibus in Urbe sancta Syro-Græcis Christianis, [Anno 1187 cœpti Patriarcha ab Imp. CP. peti aut dari,] post urbem anno MCLXXXVII captam, usque adeo benigne usi sunt Saraceni, ut excepto Templo Salomonis, ecclesias eis suas, ac nominatim ecclesiam Patriarchalem sanctæ Resurrectionis cum Sepulcro Domini, reliquerint liberas; quin etiam potestatem fecerint more antiquo Patriarchā petendi ab Imperatore Constantinopolitano (erat is ab an. MCLXXXV Isacius Angelus in schismate pervicax) aut saltem electo Hierosolymis confirmationē ab eo postulandi. Leontius hic fuit, a Niceta Choniate laudatus, [Leontius,] tamquam vir eruditus & virtute celebris: post cujus obitum Hierosolymitanus Patriarcha designatus est monachus quidam Studiensis, Dositheus nomine, genus trahens ex Venetis, id est Ceruleis (quibus opposita factio altera, Prasinorum, id est Viridium, dicebatur) summo apud Isacium honore florens, utpote cui privato adhuc Imperium prædixerat. Hic autem cum esset ab Hierosolymitana Cathedra ad Constantinopolitanam contra Canones traductus, tumultuantibus contra enim primariis ex Clero, semel iterumque ejectus, eodem modo quo canis Æsopicus, & Pontificatum quem tenuerat amisit (nam alius Hierosolymis electus erat) & majori Sede excidit, [tum alii, forte Nicodemus &c.] magno Vasorum custode Xiphilino Georgio Patriarcha Constantinopoli designato. Ita Nicetas: qui utinam etiam nominasset Hierosolymitanum, pro Dositheo jam dicto Electum! Dum tamen nemo nominatur, licebit gratiose supponere, eos qui nominantur in Vita S. Angeli Carmelitæ, Dositheo successisse; videlicet Nicodemum, Onuphrium, Joannem atque Enochum: sed successisse primum anno MCXCII, non autem ante annum MCLXXXV, cum adhuc urbem Latini tenerent; quod tamen, sequeretur ex prædicta S. Angeli Vita, si ea fideliter esset descripta, & auctorem haberet, quem titulo præfert, Enoch Patriarcham.

[279] Vix equidem dubito, quin ex eo deducta Series Patriarcharum inveniatur Hierosolymis: [desideratur series reliquorum:] sed eam inde ad me mitti facilius possum optare, quam curare. Si quis tamen habere ipsam nos fecerit, poterit alias pertexi historia, quam hactenus deduxisse satis est intento nunc a nobis fini. Ferdinandus Ughellus tom. 4 Italiæ sacræ col. 1098 allegat suum Hierosolymitanorum Episcoporum Catalogum, quem in libelloOrientalium Episcoporum concinnavit. Sed hic libellus publicam lucem neque vidit adhuc, neq; visurum sperari potest, quia later inter manus ignotas, aut inter eas fortasse jam periit. Interim non vacat studiosius perquirere illorum nomina, qui forte erui possent ex auctoribus Græcis seculi XIII ac XIV. Lazarum tamen, quem Joannis Cantacuzeni, [in quibus Lazarus an. 1367, a schismate reductus,] ex Constantinopolitano Imperatore monachi facti, historia suggerit, eo minus possum præterire, quod initio quidem pertinax in schismate, in fide tamen Christiana constantissimus, denique in unionē Ecclesiarū cum aliis duobus Patriarchis consenserit an. MCCCLXVII; sicuti patet ex Epistola, ab Urbano IV ad ipsos directa, sub hac epigraphe, Prudentibus viris, Philotheo Constantinopolitanam, Nifon Alexandrinam, & Lazaro Hierosolymitanam Patriarchales Ecclesias more Græcorum regentibus.

[280] Hic Patriarcha (ut lib. 5 cap. 14 Cantacuzenus narrat) adhuc Andronico Imperatore superstite, [ordinatus an. 1338.] circa annum MCCCXXXVIII, a Coëpiscopis in sancta civitate, ut mos est, electus, Byzantium venit ab Imperatore confirmandus. Tum Gerasimus monachus, cum aliis quibusdam audaciæ suæ satellitibus Patriarchā in eis calumniose accusat, ob quæ loco movendus videbatur. Dum causa discutitur, moritur Imperator; Lazarus Cantacuzeno favere creditus, a Joanne Constantinopolitano Patriarcha degradatur, & ordinatur Gerasimus. Ille non tantum ignominiose dejectum se, [extrusus a Gerasimo,] sed extrema rerū omnium penuria pressum videns, Peram fugit ad Genuenses. Ab his, quia Romanam unionem, cum multa honoris ac commodorum pollicitatione oblatam, acceptare recusabat, Præfecto urbis Constantinopolitanæ eumdem reposcenti vinctus traditur, ac pro constantia in schismate admirationi etiam habitus laudatusque, inde ad Cantacuzenum se retulit: qui ei Bizyensis Ecclesiæ administrationem commisit, ab eodemque vicissim Adrianopoli coronatus Imperator, postquam in Regiam receptus est, inter alias curas hoc sibi sumpsit, ut eum Sedi suæ restituendum curaret, missa legatione ad Ægypti, Syriæ & Judææ Sultanum, aliter quippe non erat licitum quemquam Episcoporum, per urbes hisce barbaris subditas, restituere. Annuit benigne postulatis Sultanus, mandavitque Lazarum Hierosolymis recipi, [agente Cantacuzeno restitutus,] & velut antecessores Patriarchas observari. Ceterum Gerasimus (ut cap. 15 dicitur) throno ejectus, ad Sultanum ire, mendaciisque persuadere depositionem Lazari properavit: sed decimo quo Vrbe sancta egressus erat die, spiritum in itinereedidit.

[281] Ita diu satis Patriarcha suos honores geßit, donec auctore quodam Sichunte, infestissimo Christianorum hoste, Sultanus, alioqui minime malus, consensit in eorum persecutionem: a qua soli Jacobitæ excusabantur, propterea quod illius sectæ essent Abyssini omnes, alioque avertere Nilum possent si gravius irritarentur. Tum scilicet comprehensus Patriarcha est, cujus exemplum ad seducendos reliquos valde posset conducere. Cumque is nec minis nec promissis cederet, dictata quidem in eum mortis sententia est, sed Sultani jussu commutata in plagas; quas Sichuntes jussit nudato corpori quinquaginta inferri nervis bubulis, sub iis expiraturum credens. Carnifices, postquam seductum flagellarunt, defecerunt illi quidem, non tamen athleta Christi, nihil abjectum dicens aut faciens ob verberum acerbitatem. [& pro fide Christi ad mortem flagellatus.] Quare tyrannus, majori succensus ira, totidem alias plagas infligi mandavit. Quod cum dicto citius fieri cœpisset, totum pavimentum rubescebat sanguine, & carnes dilaceratæ diffluebant, satiscentibusque compagibus patebant ossa. Inter hæc deficiens Patriarcha & paululum adhuc spirans, interrogatur a barbaris, num Sultani mandatisobtemperans, Christi fidem deserere & cum ipsis communicare velit. Libereque recusantem ac dicentem, Nihil me a fide in Christum separare poterit, in carcerem quemdam, morte damnatis destinatum, asportantes projiciunt, si non ex plagis, certe post gladio periturum. Sed Jacobitarum Episcopus, ab odio in amorem Patriarchæ tanta ejus constantia versus, ministrare ei in vinculis cœpit, soliciteque eum fovit, & post intervallum longius, Sichunte extincto, eumdem a Sultano impetratum e carcere eduxit, donatum etiam potestate colendæ religionis Christianæ… Lazarus porro, cum post flagellationem creditum sibi Gregem diu pavisset, a Sultano postea ad Ioannem Palæologum Imperatorem legatus missus est. Hactenus Cantacuzenus, verbis partim suis partim meis compendii causa expressus.

[282] Lubet credere, Lazarum quod religiose proposuerat, quoad subjectionem Romanæ Ecclesiæ præstandam, [Exinde credi possunt satis Catholici fuisse,] fideliter execurum esse; maxime postquam ipse Imperator Joannes anno MCCCLXIX Romam profectus, Latinam fidem professus est; & Cantacuzenus, in monasterio dictus Joseph, Catholicæ unionis cœpit præconem agere. Quamvis autem ea non habuerit successum, nihil tamen est quod nos credere cogat Lazari successores fuisse in schismate pertinaciores, quam fuerint Constantinopolitani Patriarchæ, identidem in hoc puncto vacillantes cum suis Imperatoribus, saltem Turcarum metu & spe subsidiorum a Latinis contra eos impetrandorum. Nolim igitur a numero Catholicorum excludere tres illos, quos nobis pro XV seculo Theodoricus ita suggerit: in fine sui Catalogi. Abraham vir Christianißimus præfuit Ecclesiæ Hierosolymitanæ Patriarcha, [Abraham, an. 1468,] in maxima pressura paganorum tempore Pii Papæ, scilicet anno MCCCCLXVIII. Tandem feliciter migravit. Iacobus, Doctor sacræ paginæ, Abrahæ succedens, [Iacobus, 1482,] & in magna egestate regens Patriarchatum, ceteris Christianis, in Terra sancta tum sub tributo degentibus, erat magnum solamen, adjutorio Regalis Ducis Philippi de Burgundia: qui pridem consensu Soldani renovavit ecclesiam sancti Sepulcri, & annuatim magnam gazam isti Patriarchæ transmisit. Istius tempore Turcorum Imperator, pro parte Arabiam occupavit: quare neceßitate coactus Episcopus monasterii montis Sinai, in quo corpus requiescit sanctißimæ Catharinæ Virginis & Martyris, debuit dare annuatim trecentos ducatos in tributum, & aliam summam pecuniæ in xenium. Quare præfatus Patriarcha misit quemdam monachum ejusdem monasterii ad Reges & Principes Europæ, cum magnis Reliquiis & cum uno dente S. Catharinæ, ad congregandam illam summam pecuniæ. Tandem iste Patriarchaobiit anno Domini MCCCCLXXXII. Marcus Catholicus & pius, miseratione divina Archiepiscopus Bethleem, & Patriarcha sanctæ urbis Hierosolymorum & sanctæ Sion, [& Marcus.] Syriæ & Arabiæ & trans mare Iordanis præfuit salubriter, quando scilicet ipse Theodoricus Pauli suo universali Chronico istum adscribebat; sicuti ego nunc possem ultimum, & adhuc (nisi nuperrime obiit) viventem scribere Dositheum: qui anno MDCLXXII Synodum Provincialem celebravit, [Nunt Dositheus sedet.] pro asserenda contra Calvinistas reali præsentia Christi in Eucharistia, unde Acta Parisiis impressa Græcolatine habentur. Certe anno MDCLXXV Antuerpiæ excepi mercatorem Armenum, qui ab eodem Patriarcha exhibebat impressas litteras, peractæ Confessionis & Absolutionis receptæ testes, cum facultate cuivis Sacerdoti confitendi. Erat harum litterarum tenor impressus typis Græcis, quales Menæorum Venetiis excusorum typi sunt, sub hoc titulo:

ΔΟΣΙΘΕΟΣ ΕΛΕΩ ΘΕΟΥ ΠΑΤΡΙΑΡΧΗΣ ΤΗΣ ΑΓΙΑΣ ΠΟΛΕΩΣ ΙΕΡΟΥΣΑΛΗΜ ΚΑΙ ΠΑΣΗΣ ΠΑΛΑΙΣΤΙΝΗΣ.

Titulo, uncialibus litteris expresso, hinc inde adjunctæ erant tessellæ duæ, quarum altera Resurrectionē Christi, altera S. Jacobum repræsentabat; eo fere modo, quo in Pontificum Romanorum Decretis impressis cernuntur Apostolorum Principes Petrus & Paulus. Subtus erat impressum sigillum, quali usum ante annos CCCCLXVIII S. Albertum Patriarcham Latinum vidimus in Commentario de ejus Vita num. 77, exploso fictitio alio sigillo, quod præter illius seculi usum contraque veritatem affictum ei diximus. Ipsum hic iterum considera, & intellige ne nunc quidem alio sigillo uti Hierosolymitanos Patriarchas.

FINIS.

INDEX SANCTORUM TOMI III MAII.

A

Abdas Episc. M. in Perside. Ex Mss. Synaxariis Græcis 574

Abdiesus Episc. M. in Perside. Ex Mss. Synaxariis Græcis 574

Achilles Martyr Romæ. Ex Martyrologiis 25

Achillius Ep. Larissæ in Thessalia. Ex Menol. Basilii Imp. Synaxario & aliis 465

Achilleus cum Nereo eunuchus Domitillæ. Acta scripta 4. Cultus sacer. Cœmeterium, Ecclesia Romæ. Translatio. Reliquiæ variis locis. Acta martyrii 6. Cap. 1 & 2 Matrimonii incommoda & virginitatis pulcritudo proposita S. Domitillæ 7. Cap. 3 Exilium in Pontiana insula. Certamen cum discipulis Simonis Magi 9 Cap. 5 Martyrium 11. Historia translationis ad Ecclesiam propriam Ex Ms. 13. Caput translatum ad Ecclesiam Vallicellanam 16 e

Adamus Abbas Firmi in Piceno. Ex Ferrario 626

Adauctus Martyr in Africa. Ex Martyrologiis 284

Adeodatus M. in Africa. Ex Martyrologiis 284

Ægidius Ordinis Prædicatorum Scalabi sive Santarenaæ in Lusitania. Cultus cum Officio Ecclesiastico. Memoria in variis 402. Vita Auctore Andrea Resendio Ord. Prædicat. Præfatio editoris Stephani de Sampayo 403. Prologus Auctoris 404. Cap. 1 Adolescentia & conversio Ægidii: Vita in Ordine usque ad obitum acta 405. Cap. 2 Amor ejus erga Deum extaticus frequenti raptu testatus 409. Cap. 3 Visiones Sanctorum & futurorum prædictiones 411. Cap. 4 Miraculosæ sanationes ad præsentis vel absentis invocationem impetratæ 415. Cap. 5 Revelationes de ejus sanctitate ante & post ejus obitum 419. Cap. 6 Miracula primo post obitum ejus anno patrata 421. Cap. 7 Aliæ miraculosæ curationes 424. Cap. 8 Reliqua libri tertii miracula 428. Cap. 9 Miracula libro quarto comprehensa 432

Aframus M. in Africa. Ex Martyrologiis 284

Ager Martyr Polentiæ. Ex Martyrologiis 202

Agnes Abbatissa secundum Regulam S. Cæsariæ Pictavis in Aquitania: Vita ex Lectionibus propriis & versibus Fortunati 238

Agrippa M. Alexandriæ. Ex Martyrologiis 202

Agrippa Martyr Polentiæ.Ex Martyrologiis 202

Alexander Martyr Romæ. Ex Martyrolgiis 25

Alexander Romanus Martyr Driziparæ in Thracia. Varia elogia 197. Acta Martyrii ex Lipomano & Ms. Græco. Cap. 1 Genus. Professio fidei. Tolerata Romæ tormenta 194. Cap. 2 & 3 Iter Roma Beroeam, & Driziparam. Martyrium, sepultura 196, 199. Appendix Templa S. Alexandri in Thracia. Ob Reliquias dissipatas Chaganus Rex Avarum punitur 201

Alexander Martyr Polentiæ. Ex Martyrologiis 202

Alexander M. in Africa. Ex Martyrologiis 284

Alexander M. CP. honoratus. Ex Mss. Menæis 285

Alenxander Martyr. Ex Martyrologiis 456

Almarus M, in agro Carnotensi. Ex Vita S. Emani 595, 596

Alnobertus Ep. Sagiensis in Normannia. Ex Officio Ecclesiastico & Actis S. Evermundi 625

Ampelius Eremita Genuæ 364. Vita Auctore monacho Olivetano 364. Cap. 1 Res in vita gestæ: felix obitus 365. Cap. 2 Inventio & translatio corporis 368

Andreas M. Lampsaci. Ex Fastis Græcis & Latinis 452. Acta martyrii ex 5 Mss. 452

Antonius Hungarus 3 Ordinis S. Francisci Fulginii. Ex Iacobillo, Waddingo & aliis 255

Aphrodisius M. Alexandriæ. Ex Martyrologiis 202

Aphroditus M. Romæ. Ex Martyrologiis 25

Aprunculus Episc. Lingonensis, dein Claromontanus. Ex epistolis Sidonii Apollinaris & Ruricii Episcopi Lemovicensis & Chronico Lingonensi 369. Aliqua in Appendice 684

Aquilinus M. in Portu Romano. Ex Mroll. 457

Aquilinus M. in Isauria. Ex Martyrologiis 571

Aquilus sive Aquilinus M. Cortonæ. Ex Mroll. 572

Audactus M. in Africa. Ex Martyrologiis 284

Augur Martyr Apte-Juliæ. Ex Saussajo & Ferrario 285

B

Bachtisoes M. in Perside. Ex Menol. Basilii Imp. & aliis 466

Barbarus M. Methonæ Venetias delatus. Ex Mroll. 285. Acta apocrypha ex Petro de Natalibus cum Censura 286

Barbarus M. CP. honoratus. Ex Mss. Menæs 285

Barontius bubulcus Bettonæ in Umbria 22 c. Martyrium 25 a b

Benedimus M. Athenis. Ex Menol. Basilii Imp. & aliis 453

Benignus monachus & eremita Perusiæ. Acta ex Iacobillo. Ecclesia illi dicata cum cœnobio addito. Pars Reliquiarum in Cathedrali 370

Bertha mater S. Ruperti Ducis Binghiæ. Ex hujus Vita 503. Ejus sanctitas. Conjugium & viduitas 504. In visione præmonetur de obitu filii, apud quem sepelitur 507

Bonifacius Ep. Ferentinus in Hetruria. Cultus. Corpus an Viterbii an vero in Hernicis? Tempus vitæ 371. Elogium ex Dialogis S. Gregorii Papæ 371

Bonifacius Romanus M. Tarsi in Cilicia 279. Vita ex Mss. Latinis Cap. 1 Conversio a vita libidinosa. Iter Tarsense. Obsequium Martyribus præstitum. Comprehensio 280. Cap. 2 Varia tormenta illata. Martyrium, Corpus Romam delatum 282

Bonifacius M. Beneventi, ubi Corpus adservatum 280

Boninus M. Papiæ. Ex Inscriptione & Ferrario 457

Bonosius Ep. Salernitanus. Corpus in altari. Tempus Sedis. Festum. Aliqua ex Caracciolo & Vghello 374

Brandanus Abbas Cluainfertensis in Hibernia. Cap. 1 Ortus, educatio, institutio, monasteria constructa. S. Furseus instructus 599. Cap. 2 Illustria apud alios Sanctos gesta. Fabulosa Acta rejecta. Cultus Miracula 601

C

Cæcilii & sociorum adventus in Hispaniam. Hymnus antiquus 442. Acta ex antiquo Breviario 444

Cæsarea Virgo prope Castrū in Calabria. Sacellum Luconiani & Francavillȩ 498. Vita ex Ms. Italico vetustiori 499. Alia ex Ms. Ital. recentiori 501

Carentocus Ep. Abbas in Wallia & Hibernia 584. Vita de fabulositate suspecta. Ex Ms. Exordium antiquius 585. Posterius 586. Historia Vitæ 586

Carthacus seu Mochuda Ep. & Ab. Lismoriensis 375. Vita ex duplici Ms. Legendario 375. Alia Vita ex antiquo Ms. Hibernico. Cap. 1 Ortus, juventus 378. Cap. 2 Discessus in Mediam. Monasterium Raithin constructum. Miracula patrata 380. Cap. 3 Illustria gesta in monasterio Raithin: mortui suscitati, absentia & futura cognita: alia miracula 382. Cap. 4 Violente pulsus e Media, discedit in Momoniam: & condito Lismoriensi monasterio pie moritur 385

Cassius M. Claromonte. Ex Gregorio Turonensi, Ioanne Savarone & aliis 454. Acta a S. Projecto scripta desiderantur: alia apocrypha omittuntur 455

Cervolus Beneventi. Inventio. Ex Chronico Falconis 468

Chottia sive Chotidia Martyr. Ex Martyrologiis

Chrysanthus Presb. Papiæ. Ex Actis S. Syri & aliis 444

Christantianus M. Asculi in Piceno. Patrocinium contra grandinem & tempestatem ibi & in diœcesi Laudensi 203

Chryspolitus Ep. Bettonæ in Umbria 22. Vita ex Ms. 22

Claudius M. Roma Antverpiam delatus 287

Coluthus M. CP. honoratus. Ex Mss. Menæis 285

Constantius Ep. in Italia depositus, Cultus & ecclesiæ, Beneventi, Capreis & Massæ Lubrensis. Compendium vitæ ex Ferrario 374

Corona M. in Ægypto. In Actis S. Victoris. Memoria in Fastis Latinis & Græcis 265. Confortat S. Victorem: constans in fide, arboribus alligata discinditur 268. Cultus & Reliquiæ variis in locis 268

Credulus M. Polentiæ. Ex Martyrologijs 202

Cresiphontis & sociorum adventus in Hispaniam. Hymnus antiquus 442. Acta ex antiquo Breviario 444

Cyriacus Martyr Romæ. Ex Martyrologiis 25

Cyricus M. in Portu Romano. Ex Martyrol. 457

Cyrilla Martyr Alexandriæ. Ex Martyrologiis 202

Cyrilla Martyr Polentiæ. Ex Martyrologiis 202

D

Damianus M. in Aprutio Ex Ferrario, Vghello & Lectionibus de Translatione 569. Cetera sunt conficta 570

Dannius Presb. Bononiensis Amolæ. Locus habitationis & sepulturæ, Miracula 180

Demeratia M. in Africa. Ex Martyrologiis 284

Dimidrianus Ep. Veronæ. Ex Augustino Valerio & aliis 454

Dignus Martyr. Ex Martyrologiis 456

Diocletianus seu Dijudicianus M. Ex Mroll. 571

Dionysia Virgo Martyr Lampsaci. Ex Fastis Græcis & Latinis 452. Acta martyrii. Ex 5 Mss. 542

Dionysia M. in Portu Romano. Ex Martyrol. 457

Dionysius patruus S. Pancratii Martyris. Ex hujus Actis 17 d, 21 a

Disciola sanctimonialis Pictavis in Aquitania 238. Acta ex Gregorio Turonensi 239

Dominica Virgo apud lacum Comensem in Insubria. Ecclesia illius in introitu Vallis-Telinæ. Videtur extra septa monastica Virgo Deo devota vixisse 239

Dominicus Calceatensis in Rivogia Hispaniæ provincia & diœcesi Calagurritana 167. Congressus cum S. Dominico de Silos, an etiam cum S. Joanne de Urtica. Tempus obitus 168. Vita ex antiquo Lectionario Asturicensi a Tamayo Salazar edita 169. Miracula ex Hispanico Ludovici de la Vega. Cap. 1 Injuriæ in Sanctum punitæ: captivus liberatus, suspensus innocens servatus 170. Cap. 2 Sanitas variis collata: captivi liberati, urbs servata contra Petrum Crudelem 172. Cap. 3 A morte liberati aut resuscitati, cæci illuminati, loquela donata 174. Cap. 4 & 5 Miraculosæ curationes & gratiæ recentiores. Ex authenticis instrumentis 177, 178

Domitilla Virgo. Acta scripta 4. Cultus. Translatio. Reliquiæ variis locis 6. Acta martyrii ex Ms. 6. Cap. 1 & 2 Matrimonii incommoda & virginitatis pulchritudinem discit ex SS. Nereo & Achilleo: sacrum velum suscipit 7, 8. Cap. 3 Exulat in Pontiana insula 9. Cap. 4 Martyrium subit 12

Domninus Diaconus Placentiæ in Italia. Ex Ferrario & Ruffino monacho 470

S. Domnolus Ep, Cenomanensis. § 1 Vita scripta. Cultus. Reliquiæ 603. §. 2 Tempus Sedis & obitus. Peracta circa obitum S. Leonardi Vendoporensis 604. Vita auctore Presbytero Cenomanensi coævo 606. Cap. 1 Iter Romanum. Episcopatus. Monasteria constructa 607. Cap. 2 Miracula in vita patrata 608. Cap. 3 Virtutes. Obitus, sepultura, miracula 609. Alia Vita ex Ms. Anisolensi 610. Testamentum 611

Dorotheus Eremita Lucæ in Italia. Ex relatione submissa a Francisco Maria Florentinio 511

Dorus Beneventi. Inuentio. Ex Chronico Falconis 468

Dympna Virgo Martyr Gelæ in Brabantia 477. Inquiritur a cuiate Rege occisa sit 478. Corpus visitatum & translatum, templa illi dicata 479. Vita auctore Petro Canonico S. Auberti. Ex Mss. 479. Cap. 1 A patre ad incestas nuptias postulata, fugit in Brabantiam & Gelæ moratur 480. Cap. 2 Quæsita, & inventa frustra solicitatur 482. Cap. 3 Martyrium & sepultura 484. Historia miraculorum 487. Miracula recentiora ab an. 1604 ad 1668 facta. Ex codicibus Ecclesiæ Gelensis Latine translata 489 & seqq.

E

Emanus Presb. Mart. in agro Carnotensi 595. Vita auctore coævo ex Mss. 596. Cap. 1 Patria Cappadocia. Acta Romæ, Mediolani, Augustoduni, Miracula 596. Cap. 2 Sacerdotium. Miracula in agro Carnotensi. Martyrium 597

Epiphanus Ep. Salaminæ seu Constantiæ in Cypro. Caput 1 Cultus apud Græcos & Latinos. Vita sub ementito discipulorum nomine compilata 36. Cap. 2 Casti adolescentis monachatus, vitæ ætas, & quædam in Episcopatu gesta 37. Cap. 3 Liberalitas erga pauperes, mutuæ inter eum & Joannem Hierosolymitanum querelæ 39. Cap. 4 Prophetiæ donum. Ancoratus & liber de hæresibus scriptus 42. Cap. 5 Extrema Constantinopoli acta: mors in reditu obita. Cap. 6 Examinantur Acta edita, quatenus a Joanne conscripta finguntur 46. Cap. 7 Cetera, ut a Polybio adjuncta obtruduntur, explosa. Liber de Vita & sepultura Prophetarum 47. Aliqua in Appendice 680

Erembertus Ep. Tolosæ & Fontanellæ. Natalis & duplex Translatio 389. Vita ex Ms. & editionibus Catelli & Mabilloni 390

Euphrasii & sociorum adventus in Hispaniam. Hymnus antiquus 442. Acta ex antiquo Breviario 444

Euphrosina Virgo Mart. Cultus sacer 5. d. Instituitur in fide a S. Domitilla 12 d. comburitur 13 a

Eupuria Virgo Caietæ in Latio 575. Historia miraculorum. Ex Ms. 575

Eusebius monachus Agyrii 26. cultus 27 a. res gestæ 32 b

Eutitius Presb. apud Surianum in Hetruria 458. Vita Ex Ms 460. Translatio corporis 461. Analecta de eius ecclesia & manna ibidem scaturiente 462

F

Felix Martyr Mediolani. Ex Martyrologiis 284

Felix M. in Portu Romano. Ex Maroll. 457

Felix Beneventi. Inventio. Ex Chronico Falconis 468

Felix Martyr Vrzali in Africa. Ex Martyrol. Rom. & Miraculis S. Stephani 572

Fidolus Presb. Abbas Trecis 588. Vita ex 4 Mss. & Camusato 589

Flavianus Mart. Anconæ. Patrocinium 565. Acta martyrii ex Ms. Anconitano 565 Corpus inventum & translatum 567

Florentius Ep. cultus Camiliæ in Hetruria 470 an Episcopus Populoniæ? 471

Fortis Episc. Burdegalæ Mart. Ex Ms. Maroll. Burdegalensi & Ferrario 573

Fortunatus Presbyter Papiæ. Ex Actis S. Syri & aliis 444

Franciscus Senensis Ordinis Servorum B. Mariæ Senis 655. Vita ex Chronico Servorum Michaëlis Florentini 656. Depositiones testium super Vita & miraculis. Ex Ms Cap. 1 Articuli propositi testibus in judicio oblati & horum nomina 659. Cap. 2 Pars prior de Virtutibus eius 660. Cap. 3 Pars posterior de insignibus sanctitatis 662 Cap. 4 Analecta ex depositione aliorum testium. Inspectio corporis. Iudicium Romani Consultoris 664

Francovæus monachus apud Nivernenses. Vita ex Mss. Nivernensibus 627

G

Gaius Mart. Cortonæ. Ex Martyrologiis 572

Gagus Mart. Polentiæ. Ex Martyrol. 202

Garanus Martyr Ephesi Ex Martyrologiis 572

Gemma Virgo reclusa prope Sulmonem 182. Vita ex Ms. Italico 182

Gennadius Mart. Vzali in Africa. Ex Martyrologiis Rom & Miraculis S. Stephani. 572

Gentius solitarius Bausseti in Carpentoractensi diœcesi. Ex notitia inde missa 627

Gerardus solitarius 3 Ordinis S. Francisci in Villa-magna prope Florentiam 246. Vita per Bartholomæum a Quercu Parochum. Ex Mss. Italicis 247. Appendix ex epistola Italica 250

Gerebertus Sacerdos Martyr Gelæ in Brabantia. Ex Vita S. Dympnæ 477. Cultus. Corpus Sonsbecæ servatum 478. Fuga in Brabantiam & habitatio Gelæ 484. Martyrium 485

Germanus Patriarcha Constant. Cap. 1 Cultus sacer. Studia & virtutes in juventute 155 Cap. 2 Res gestæ usque ad annum DCCXX. Archiepiscopatus Cyzicenus, Patriarchatus CP. 156. Cap. 3 Acta cum Leone Isaurico pro cultu imaginum 157. Cap. 34 Laudatus a S. Gregorio 2 Papa. Nomen diptychis inscriptum. Libri ab eo editi 159. Varia in Appendice 681

Germanus Hegumenus, fundator monasterii Cosinitres 161. Vita ex Ms. Græco Florentino Interprete Daniele Cardono Soc. Jesu. Cap. 1 Vita monastica in Palæstina. 162. Cap. 2 In Europam missus, Oratorium D. Virgini extruit, aliud exorditur, prodigio geminæ Crucis animatus 163. Cap. 3 Construit monasterium, quo perfecto moriturus suos alloquitur 165 Vita Græca 7 *

Germerius Episcopus Tolosæ 591. Vita ex veteri Ms. 592

S. Glyceria Virgo Mart. Heracleæ in Thracia 188 Acta martyrii Ex M. Græco. Cap. 1 & 2 Genus I. Fides Christi annuntiata. Tormenta Traianopoli & Heracleæ illata. Sanctus obitus. Sepultura 189. Appendix Reliquiæ Lemni. Vnguentum ex monumento Heracleæ distillans 193 Vita Græca 12 *

Gradus Martyr Romæ. Ex Martyrologiis 28

Grisus Martyr Alexandriæ. Ex Martyrologiis 202

H

Halwardus Mart. in Norwegia. Acta martyrii ex Ms. Vltrajectino. Notitia in Maroll. & Fastis Danicis 401

Heraclius Martyr Athenis. Ex Menol. Basilii Imp. & Synaxario. 453

Heraclius M. in Portu Romano. Ex Maroll. 457

Heraclius Martyr. Ex Martyrologiis 571

Herculanus Martyr Anconæ. Patrocinium 561. Acta martyrii ex Ms. Anconitano 565. Corpus inventum & translatum 567

Heredina Mart. in Sardinia. An Virgo, & passa Turribus an Calari? Elogium ex Ferrario 271

Herolus Martyr Cortonæ. Ex Martyrologiis 472

Herolus M. in Portu Romano. Ex Maroll. 457

Hesichii & sociorum adventus in Hispaniam. Hymnus antiquus 442. Acta ex antiquo Breviario 444

Hilarius Episc. Papiensis, Ex Vghello & Ioanne de Gasparis 577

Hilarus Abbas Galeatensis in Italia 471. Vita Auctore Paulo discipulo Ex Mss. Cap. 1 Anachoresis, monasterium, in eoque receptus cum suis Olybrius Ravennas 473. Cap. 2 Theodorici Regis furor contra Sanctum repressus: huius in regimine virtutes & studia 474. De Translatione eius Epistola Petri Delfini Generalis Camaldulensis 476

Hildebertus sive Aribertus Ep. Dertonæ in Insubria. Ex relationea Ioanne Baptista Chapius transmissa 498

Honoratus Ep. Ambianensis 612. Vita ex Mss. 612. Appendix 615

I.

Ianuarius Martyr in Africa. Ex Martyol. 284

Ianuarius Martyr in Portu Romano. Ex Martyrologiis 457

Ianuarius Martyr Lamosinensis. Ex Martyrol. 458

Imelda Lambertina Virgo Bononiæ. Corpus in monasterio S. Mariæ Magdalenæ. Vita a Ioanne Baptista Lambertino edita 183

Indaletii & sociorum adventus in Hispaniam. Hymnus antiquus 442. Acta ex antiquo Breviario 442

Ioannes Episc. Beneventi. Ex Falcone, Vghello, Vipera 468

Ioannes Silentiarius, Ex Ep. Coloniensi in Armenia, monachus Lauræ S. Sabæ in Palæstina 232. Vita auctore Cyrillo oculato cum Ms. Græco collata, & in Appendice notata pag. 681 & 682 Cap. 1 Ortus, monachatus, Episcopatus, secessus in Lauram S. Sabæ 232. Cap. 2 Vita acta in solitudine Ruba, & dein in Laura 234. Cap. 3 Accessus Cyrilli scriptoris. Miracula patrata. Senectus CIV annorum 236. Vita Græca *26

Ioannes Nepomucenus Canonicus Presbyter Martyr Pragæ 667. Vita Auctore Bohuslao Balbino Soc. Jesu 668. Cap. 1 Pueritia, Sacerdotium & cetera munia 668. Cap. 2 Observatum Confessionis arcanum tortus & in flumen mersus. Exequiæ 670. Cap. 3 Veneratio & cultus 673 Cap. 4 Mira quædam ad eius tumulum patrata & beneficia cælestia omnis generis 675

Ioannes Martyr Romæ. Ex Martyrologiis 25

Jovinus Martyr Ephesi. Ex Martyrologiis 572

Isaacius Martyr in Perside. Ex Menol. Basilii Imp. & aliis 466

Isidorus Mart. in insula Chio. § 1 Acta scripta: cultus & Reliquiæ Constantinopoli, annus martyrii 445. §. 2 Sepultura eius. Translatio corporis Venetias 447. Acta ex Ms. Græco Vaticano collato cum Mss. Latinis. Interprete Daniele Cardono 449

Isidorus Agricola Madriti 512. Vita Auctore Joanne Diacono ex Ms. Fides authentica de Codice originali 514. Cap. 1 Vita sancta & miraculis probata: eleemosynæ viventis 515. Cap. 2 & 3 Mors, elevatio, miracula secuta 517. Appendix triplex. Miracula seculo XIV descripta 522. Fides authentica 524. Analecta ex Hispanico Jacobi Bleda 525. Miracula recentiora, Ex Proceßibus collecta ab eodem Bleda. Cap. 1 & 2 &c. Multa beneficia impetrata 528 & seqq. Supremus honor Isidoro ab Ecclesia impensus per Beatificationem & Canonizationem 543 Philippus III Rex allato eius corpore sanatur ibidem. Collegium S. Isidori Romæ 548

Iusta M. in Sardinia. Ecclesia, cultus. an Virgo & passa Turribus? an Calari? Elogium ex Ferrario 271

Iustina M. in Sardinia. An Virgo & passa Turribus, an Calari? Elogium ex Ferrario 271

Iuvinus Mart. Alexandriæ. Ex Martyrologiis 202

L

Liberator Episc. Martyr Beneventi depositus. Ex Vipera & Ferrario 465

Lucius Martyr Romæ. Ex Martyrologiis 25

Lucius Martyr Alexandriæ. Ex Martyrologiis 202

M

Magdalena Albricia Abbatissa Brunatensis Comi Ord. Eremit. S. Augustini 252. Vita auctore Paulo Lulmio eiusdem Ordinis Ex Mss. 253. Vita 2. Ex Mss. Cap. 1 Pia infantia. Vita monastica. Præfectura 255. Cap. 2 & 3 Miracula viventis & mortuæ 257. Analecta, Ex Italico Hieronymi Borserii 259

Marcellianus Ep. Autissiod. Ex Mrol. & Historia Autißiodorensi. Tempus Sedis incertum 203

Maria uxor S. Isidori Agricolæ Tordelagunæ in Hispania 550. Cap. 1 Processus in genere circa sanctitatem & cultum antiquum 550. Cap. 2. De vita, virtutibus, corporis elevatione & cultu 553. Cap. 3 Gratiæ miraculosæ 555

Martianus Beneventi. Inventio. Ex Chronico Falconis 468

Martyres plurimi Alexandriæ occisi, Ex Martyrol. Rom. & Theodoreto 206. Epistola Petri Alexandrini Ep. Cap. 1 Virgines sacræ stupratæ, occisæ. Variæ insolentiæ 206. Cap. 2 sub Lucio Pseudo-Episcopo Presbyteri & Diaconi XIX torti & in exilium missi 207. Cap. 3 Cædes plurimorum. Exilium monachorum, Episcoporum, Clericorum 208

Martyres sexies mille ducenti sexaginta sex Claromonte. Ex Gregorio Turonensi, Savarone & aliis 454. Acta a S. Projecto scripta desiderantur, alia apocrypha omittuntur. 455

Martyres Presbyteri XVI, Diaconi IX, Monachi VI, Virgines VII, & alii in Perside. Ex Mss. Synaxariis Græcis. 574

Martyres Quinquenti quatuor Romæ Ex Martyrologiis 25

Martyres duo Alexandriæ. Ex Maroll. 202

Maurilius Martyr in agro Carnotensi. Ex Vita S. Emani 595

S. Maxima Virgo Callidiani in Foro-Juliensi Provinciæ diœcesi 579. Indulgentia data 580. An soror S. Augustini 581. Epistola de cultu & patria 581. Translatio 583

Maximinus M. in Africa. Ex Maroll. 284

Maximus Mart. Romæ. Ex Maroll. 25

Maximus Mart. Polentiæ. Ex Maroll. 202

Maximus M. Claromonte. Ex Gregorio Turonen. Savarone & aliis 454. Acta a S. Proiecto conscripta desiderantur: alia apocrypha omittuntur 455

Medianus Mart. in Africa. Ex Maroll. 284

Mengenes Martyr Ephesi. Ex Maroll. 572

Menirus Martyr Cortonæ. Ex Maroll. 572

Menserimus seu Maneremas M. Ex Maroll. 571

Minerius M. in Portu Romano. Ex Maroll. 457

Modoaldus Archiep. Trevirensis 50. Vita Auctore Stephano Abb. S. Jacobi Leodii 51. Lib. 1 Progenies B. Pipini Ducis & uxoris ejus, cujus frater censetur S. Modoaldus 52. Lib. 2 Res gestæ & obitus 54. Lib. 3 Miracula post obitum 59. Translatio SS. Modoaldi, Auctoris, Abrunculi & Bonosi Archiepp. Trevirensium ad monasterium Helmwardeshusense. Epistola prævia 93. Cap. 1 Cœnobium constructum. Translatum brachium S. Auctoris. Miracula ibi facta. 63. Cap. 2 Laboratum ad obtinendum & effodiendum corpus S. Legontii Archiep. Trevirensis, sed irrito conatu. 67. Cap. 3 & 4 Corpus S. Modoaldi impetratum, & solenni pompa elatum, in proprio monasterio excipitur 70

Moeldodius Ab. in Hibernia. Ex Maroll. Hibernicis & pluribus aliis. Genealogia ex Colgano 245

Moiseus Martyr Romæ. Ex Maroll. 25

Monachi 44 Lauræ S. Sabæ Martyres. Acta auctore Antiocho monacho 616

Monorgus Martyr Cortonæ. Ex Maroll. 572

Moysetes Martyr Romæ. Ex Maroll. 25

Mulieres XII Mart. Bettonæ in Umbria 25 c d

N O

Natalis Archiep. Mediolanensis. Ex lectionibus, Tabulis, Vghello. num ante Toletanus Archiepiscopus 241

Neadius Thaumaturgus apud Græcos. Ex Mss. Menæis 588

Nemor Martyr Mediolani. Ex Maroll. 284

Nereus cum Achilleo, eunuchus S. Domitillæ. Vide supra, ubi de S. Achilleo

Nicolaus Mysticus Patriarcha CP. Ex Leone Grammatico, Cedreno. Cultus ex Menæis Græcis 509

Niderunus Martyr Cortonæ. Ex Maroll. 572

Onesimus Ep. Suessionensis. Translatio Doncheirium & Duacum 204. Vita ex Ms. Longipontano 204

P

Pachomius Abbas apud Tabennenses in Thebaide § 1 Acta a ferme coævis scripta. Cultus apud Græcos & Latinos 287. & in Appendice 683 § 2 Tabennensis & vicinorum monasteriorum situs. Ætas Pachomii 289. § 3 Cœnobialis vitæ seu perfectioris monasticæ initium & exemplum a S. Pachomio acceptum. 292. Acta Auctore suppari monacho ex Mss. Græcis, interprete Daniele Cardono Soc. Jesu. Prologus De initiis monachatus in Ægypto 295. Cap. 1 Pachomii adolescentia & conversio. Monachatus sub Palæmone. Hujus sanctitas & mors 296. Cap. 2 Pachomii in vivendo severitas, animi demissio, pugna adversus dæmones: cura de discipulis & monasteriis 299. Cap. 3 Prudentia in regendo: zelus & bonum exemplum Pachomii monasteria ordinantis 303. Cap. 4 Moderatio erga immorigeros, delinquentes, pueros & ægros: miracula quædam & monita spiritualia. Cap. 5 Alia tria monasteria suscipit, & in iis varia spiritualia documenta tradit 310. Cap. 6 Dexteritas in curandis Fratrum tentatorum infirmitatibus. Præfecti monasteriis 313. Cap. 7 Alia monasteria suscepta: Fratres varie instructi 316. Cap. 8 Varia præcepta regiminis & spiritus data: delinquentes cum fructu correcti. 319. Cap. 9 Vexatio in Synodo Latopolitana, morbus, obitus. Cap. 10 Orsisii in monasteriorum supremum regimen succedentis laus & vigilantia 325. Cap. 11 Turbæ subortæ sedatæ: monasteria aucta & visitata 327. Cap. 12 Theodorus a S. Athanasio, post ejus obitum consolante Orsifium & Fratres, laudatur 332 Paralipomena Ex iisdem Mss. eodem Interprete 334. Cap. 1 Varii varie delinquentes utiliter castigati 334. Cap. 2 Discretionis donum diversis occasionibus elucens: item visiones 337. Cap. 3 Procuratoris repressa cupiditas: dæmonum tentationes, revelationes 340. Cap. 4 Vanitas gloriæ in se aliisque coërcet: Idololatriæ origo & vanitas explicata. Athenodori leprosi virtus 343 Præcepta Ex Ms Græco Florentino 346. Epistola Ammonis Episcopi de conversatione & peculiari vita, Ex Ms. Florentino eodem Interprete 347. Cap. 1 Juvenis susceptus discit de prophetico spiritu & arcanorum cognitione 347. Vide infra Theodorus. Vita Græca 25*. Aliqua etiam Græce addita in Appendice 684 Appendix de Pachomio juniore Abbate monasterii S. Antonii in Ægypto 357. Vita apocrypha ex Mss. & editione Rosweidi 359

Pacratus seu Pancratus M. in Africa. Ex Martyrologiis 25

Pancratius M. Romæ §. 1 Cultus sacer, Acta martyrii. Ecclesia S. Pancratii 17. §. 2 Reliquiæ sacræ in variis ecclesiis 18. § 3 Cultus in Anglia & Bohemia 20. Acta martyrii Ex plurimis vetustis Mss. 21. Aliqua in Appendice pag. 680

Papylinus M. apud Græcos. Ex Mss Menæis 572

Paschalis I Pontifex Rom. 391. Vita auctore Anastasio Bibliothecario. Cap. 1 Virtutes Pontificatus. Exornatæ ecclesiæ SS Petri, Mariæ, Praxedis. Incendium restinctum 393. Cap. 2 Ecclesia S. Cæciliæ constructa & ornata. Ejus & aliorum corpora inventa & translata 396. Cap. 3 Variæ Ecclesiæ exornatæ, potissimum S. Mariæ Majoris 398

Paulinus M. Athenis. Ex Menol. Basilii Imp. & aliis 453

Paulinus M. Papiæ. Ex Inscriptione & Ferrario 457

Paulinus M. Ex Maroll. 571

Paulus M. Lampsaci. Ex Fastis & Lat. 452. Acta martyrii Ex V Mss. 452

Paulus M. in Portu Romano. Ex Maroll. 457

Paulus M. Cortonæ. Ex Maroll. 572

Paulus alter M. Cortonæ. Ex Maroll. 572

Pausicacus Ep. Synnadarum in Phrygia. Ex Menologio Basilii Imp. Ms. Synaxario & aliis Menæis 240

Pelagia M. Lamosinensis. Ex Maroll. 458

Peregrinus Ep. Autissiodorentis M. 561. Nullus a Sixto II Papa Translatus ad monasterium S. Dionysii 562. Vita ex variis Mss. 563

Peregrinus M. Anconæ Patrocimum 565. Acta martyrii ex Ms Anconit. 565. Corpus inventum & translatum 567

Petrus M. Lampsaci. Ex Fastis Gr. & Lat. 452. Acta martyrii. Ex V Mss. 452

Petrus M. Constantinopoli. Ex Mss. Menæis 626

Philippus Presb. Agyrii in Sicilia. Cultus Sacer. Vita edita. Energumenæ 200 excepta una liberatæ 26. Vita Latine reddita a Jacobo Sirmondo. Cap. 1 Ortus, educatio; Diaconatus; Romæ apud Pontificem Acta, Sacerdotium 28. Cap. 2 In Agyrio monte pia exercitia & miracula patrata 30. Cap. 3 Dæmones pulsi. Pius obitus. Miracula 31. Vita alia apocrypha 33 & seqq. Vita Græca pag. 1*

Philippus Diac. Panormi 26. Cultus 27 d. Reliquiæ, miracula 312 d, 33 a

Pomponius Ep. Neapolitanus. Tempus Sedis. Corpus sub altari. Cultus. Traditio popularis ex Chioccarello 2 3

S. Pontius Romanus M. Cimellensis in Alpibus maritimis 272. Vita auctore Valerio teste oculato. Ex Mss. 274. Cap. 1 Genus, ortus, studia, conversio ejus & patris ejus ad Christum 274. Cap. 2 Philipporum Imperatorum ad Christum conversio & cædes 276 Cap. 3 Cap vitas, præservatio abeculeo, igne & urso, martyrium, sepultura 277 In Appendice addita 683

Potitus Beneventi. Inventio. Ex Chronico Falconis 468

Præstabilis M. in Portu Romano Ex Maroll. 457

Primaël Sacerdos eremita in Britannia Armorica. Ex Vita S. Corentini 469

Proculus M. in Africa. Ex Maroll. 284

Prosper Beneventi. Inventio. Ex Chronico Falconis 468

Q

Quarius M. in Africa. Ex Maroll. 284

Quirilla Vigo & M. Romæ deposita. Ex Inscriptione 464

R

Regnobertus Ep. Bajocensis Legenda conficta omittitur 618. Translatio auctore coævo ex Mss. Cap. 1 Translatio prior, per apparitionem Hervæo mandata & ab eodem facta 620. Cap. 2 Alia apparitio & corporis translatio ad ecclesiam S. Salvatoris. Varia miracula 622. Cap. 3 Reliqua miracula 623. Appendix de Reliquiis translatis in Burgundiam 624

Rictrudis Abbatissa Marchianis in Gallo-Flandria 79. Vita auctore Hucbaldo monacho Elnonensi 81. Cap. 1. Nobilis ortus. Conjugium. Liberi. Obitus mariti 82. Cap. 2 Viduæ sanctitas: vita monastica cum filiabus. Mauronti Clericatus 84. Cap. 3 Acta cum S. Eusebia filia. Hujus & Rictrudis, aliorumque obitus 87

Historia Miraculorum auctore monacho Marchianensi ex Mss. Lib. 1 Res gestæ & miracula usque ad annum 100. Cap. 1 Synopsis vitæ S. Rictrudis 87. Cap. 2 Status monasterii Marchianensis sub sanctimonialibus; Dæmoniacus liberatus. Alia miracula. Irruptio Normannica 91. Cap. 3 Monachi Marchianenses sub 4 primis Abbatibus. Incendium & ignis sacer restinctus ope S. Rictrudis 93. Cap. 4 Cæcus illuminatus. Injurii in S. Rictrudem puniti, 96. Lib. II. Miracula & res gestæ ab anno M C usque ad annum MCLXIV 98. Cap. 1. Marchianense monasterium dissipatum & restauratum. Cæcitate, hernia & calculo laborantes sanati 99. Cap. 2 Hamaticum olim extructum; dein desolatum & restauratum. Punitus morte ob minas intentatas. Aberrantes a via & ab alto lapsi servati 101. Cap. 3 Varii malevoli divinitus puniti. Candelæ ultro accensæ 104. Cap. 4 Monachus emendatus. Translatio S. Rictrudis in novam capsam. Auxilium ei devotis promissum. Controversia de novo Abbate sopita 108. Cap. 5 Apparitio quorumdam in Purgatorio ex stentiam. Monasterii restauratio: variis concessa beneficia. III. Cap. 6 Corporis nova translatio. Miracula varia 115

Aliud opus de Miraculis. Auctore Gualberto monacho. Ex Ms. Marchianensi. Epistola Saswaloni missa 118. Prologus 120. Liber I. Beneficia impensa. Cap. 1 Angelorum die Natali lætitia. Energumenus liberatus: ignis sacri lues repressa 123. Cap. 2 Fruges a rapina, ecclesia a flammis servata: disciplina monastica restituta 126 Cap. 3 Miracula in monasterii restauratione patrata 128. Cap. 4 Curata paralysis & scrofularum morbus. Conversio Balduini facinorosi 131. Liber II. Cap. 1 Quatuor Advocatorum & totidem villicorum monasterii miserabilis exitus 133. Cap. 2 Alia monasterio injuriosorum exemplaris punitio 136. Cap. 3 Hilduini Marchianensis tyranni punitio. Auxilium periclitantibus in Anglia præstitum 138

Patrocinium Marchianensi monasterio præstitum Auctore eodem Gualberto 140. Cap. 1 Fulchardi gravis hernia miraculose curata 140. Cap. 2 Propalatio miraculi. Ejusdem oculi a defluxu, manus a paralysi curatur 143. Cap. 3 Fulchardi pro tuendo loco cum hostibus visibilibus & invisibilibus colluctatio diuturna 146. Cap. 4 Fulchardi Abbatis depositi pro sua restitutione conatus irriti 149. Cap. 5 Quorumdam punita insolentia. Sanctorum Marchianensium enumeratio 152

Rolendis Virgo Garpiniæ in Comitatu Namurcensi 242. Vita ex pluribus Mss. Natalis, fuga ad vitandas nuptias. Obitus. Miracula. Ecclesia. Altare. Elevatio corporis 243

Rosius Ep. Afer Confessor in diœcesi Campaniæ Suessana 577. In cariosam navim immissus in Campaniam appulit 578

Rosula M. Filasiæ. Ex Rabano & aliis 457

Rotheres M. Romæ. Ex Martyrologiis 29

Rupertus Dux Bingæ in diœcesi Moguntina 501. Reliquiæ variis locis 502. Vita a S. Hidegarde Abbatissa scripta. Cap. 1 Pia pueritia: affectus erga pauperes 504. Cap. 2 Peregrinatio Romana: deliberatio de statu vitæ 506. Testimonium authenticū de Reliquiis translatis 506

Rusticus Martyr Mediolani. Ex Martyrologiis 284

S

Sabinus M. Alexandriæ. Ex Martyrologiis 202

Saterius Martyr Papiæ. Ex Inscriptione & Ferrario 457

Saturninus M. Polentiæ. Ex Martyrologiis 202

Savinus Martyr Polentiæ. Ex Martyrologiis 202

Sebastianus Ep. Ex Martyrologiis, ubi de variis Sanctis Sebastianis, & num hic Martyr an Confessor habendus 202

Secundi & sociorum adventus in Hispaniā. Hymnus antiquus 442. Acta ex antiquo Breviario 444

Secundianus Martyr in Africa. Ex Martyrol. 284

Sergius Conf. Constantinopoli in exilium actus, aliis sub Leone, aliis sub Theophilo Imp. 242

Servatius Ep. Trajecti ad Mosam in Belgio. Cap. 1 Urbs Trajectensis. S. Servatii res gestæ in variis Conciliis. Euphratas ab hæresi vindicatus 209. Cap. 2 Iter Romanum. Tempus mortis. Successio Episcoporum. Chronologia stabilita 212. Cap. 3 Acta ab Harigero Abbate Lobiensi conscripta. Cetera obiter indicata 215. Cap. 4 Duplex corporis translatio. Cultus Sacer. Reliquiæ alibi 217. Cap. 5 Miracula tempore Caroli Magni patrata, aliaque seculo nono & decimo facta 219. Cap. 6 Miracula seculo XI facta. Ex pluribuss Mss. 220. Cap. 7 Alia ejusdem XI seculi. Ex eisdem Mss. 223. Cap. 8 Alia ex sex Mss. 225. Cap. 9 Alia miracula, potissimum seculo XV facta 227. Cap. 9 Miracula duo seculo XVII patrata 229

Simeon M. in Perside. Ex Menol. Basilii Imp. & aliis 466

Simon Stok Ordinis Carmelitarum Prior generalis Burdegalæ. Cultus. Elogium ex Grosso. Tempus ejus in Ordine transacti. Vita auctore Swaningthono coævo expectatur 613

Simplicius M. in Sardinia aliis Presbyter, aliis Episcopus. Ex Martyrologiis & Ferrario 456

Sophia Virgo & Martyr Romæ deposita. Ex Inscriptione 464

Stephanus Levita Beneventi. Ex Falcone & Vipera 468, 469 a d

Stephanus alter Benevēti. Inventio ex Falcone 468

T

Theodora Virgo Mart. Cultus sacer. Instituitur in fide a S. Domitilla 12 d. Comburitur 13 a

Theodorus Presb. M. Ex Maroll. Casinensi 204

Theodorus Ab. socius S. Pachomii apud Tabennenses in Thebaide. §. 1 Acta a ferme coævis scripta 287. Cultus apud Græcos & Latinos 289. §. 2 Ætas 291. Acta ex Mss. Græcis de Vita S. Pachomii. Cap. 3 Theodori novitii de matre victoria 304 f. Cap. 4 Ejus profectus 309 c. Cap. 6 Dexteritas in curandis Fratrum tentatorum infirmitatibus 313. Cap. 7 Fratres varie adjuti & instructi 316. Cap. 9 Theodori ex nova probatione profectus 322. Cap. 10 Ejus sub Orsisio successore humilis conversatio 326 e. Cap. 11 In Vicarium assumptus, sedat turbas subortas, monasteria auget & visitat 327. Cap. 12 Acceptissimus S. Athanasio, a quo post obitum laudatur 332. Inter Paralipomena laudatur a S. Pachomio, redarguuntur senes ejus juvenis instructionem audire nolentes 334 c. Epistola Ammonis Episcopi 347. Cap. 1 A Theodoro susceptus juvenis discit quȩdam de prophetico Spiritu & arcanorum cognitione 347. Cap. 2 Secreta cordium a Theodoro sæpe cognita & revelata 350. Cap. 3 Aliorum errata prophetice cognita & sapienter correcta 353. Cap. 4 Alia quædam Theodori miracula & insignes prædictiones 354. Acta Græca 25*

Timotheus M. Sirmii. Ex Martyrologiis 455

Torquati & sociorum adventus in Hispaniam. Hymnus antiquus 442. Corpus in Cella-nova. Reliquiæ variis locis 443. Acta ex Breviariis 444

Tutela soror S. Chryspoliti 22 c. Martyriū 25 c d

V

Valentinus M. in Aprutio. Ex Ferrario, Vghello & Lectionibus de Translatione 569. Cetera sunt conficta 570

Ubaldus Ep. Eugubinus 628. Vita Auctore Tebaldo Episcopo successore. Ex Ms. Cancellariæ Episcopalis 630. Cap. 1 Vita ante Episcopatum 630. Cap. 2 Perusino Episcopatu recusato, ad Eugubinum coactus, miraculis clarescit 632. Cap. 3 Mors & eam secuta miracula 635. Appendix 638. Gloria posthuma ex variis monumentis Cap. 1 Canonizatio & Translatio 639. Cap. 2 Corpus cum ecclesia Canonicis Lateranensibus commissum. An digiti articulus ablatus in Germaniam 641. Cap. 3 Caroli Oliverii in cultu promovendo industria 644. Cap. 4 Varia beneficia præstita, præsertim energumenis liberatis 645. Cap. 5 Gravissimis vitæ periculis eruti, & a variis morbis liberati 647. Cap. 6 Auxilium obsessis, captivis, puerperis præstitum. Injurii puniti 649. Cap. 7 Familiæ Baldassinæ, unde prognatus Ubaldus creditur, monumenta 651

Victor miles Mart. in Ægypto. Acta Latina: at Græca minus probata. Memoria in Fastis Latinis & Græcis 265. Acta martyrii & Mss. & Mombritio. Cap. 1. Professio fidei. Confractio digitorum. Projectio in caminum ardentem absque læsione 266. Cap. 2 Præservatio a veneno bis sumpto. Constantia animi in sectionibus, ustulatione & excoriatione 267, Cap. 3 Martyrium 268. Analecta De cultu & Reliquiis variis in locis 268

Victor M. Polentiæ. Ex Martyrologiis 202

Victor Martyr Mediolani. Ex Martyrologiis 284

Victor M. in Portu Romano. Ex Martyrol. 457

Victorianus M. Ex Martyrologio Casinensi 204

Victorianus M. in Africa. Ex Martyrologiis 284

Victorianus M. in Isauria. Ex Martyrologiis 571

Victorinus M. Claromonte. Ex Gregorio Turonensi, Savarone & aliis 454. Acta a S. Projecto conscripta desiderantur: aliqua apocrypha omittuntur 455

Victorinus M. Masciaci in territorio Bituricensi. Ex Hagiologio Labbæi 574

Vincentius M. Cortonæ. Ex Martyrologiis 572

Virgines VII Martyres Sirmii. Ex Martyrol. 455

Ursus Ep. Fanensis in Italia. Ex Vincentio Nolfo, Ferrario, Vghello 502

W

Witesindus M. Cordubæ. Ex Memoriali S. Eulogii & aliis 509

Z

Zeno Diac. Bajocensis. Ex Actis Ragnoberti 618. Per apparitionem utriusque corpora inventa, & Miracula facta 620

Zoteris Virgo. Mart. Romæ. Ex Martyrol. 25

INDEX CHRONOLOGICVS

SECULO I ET II

Seculo 1 Adventus septem primorum Episcoporum in Hispaniam 441

SS. Chrysanthus & Fortunatus Presbyteri Papiæ 444

Fine 1 seculi S. Petronilla Virgo obit 10 f

S. Felicula Virgo Martyr 11 a

S. Nicomedes Martyr 11 b

SS. Eutychus, Victorinus Maro Presb. M. 11 e

SS. Sulpitius & Servilianus Mart. 12, 13 a

S. Nereus, S. Achilleus, Eunchi, S. Flavia Domitilla, S. Euphrosyna, S. Theodora MM. Terracinæ in Latio 4

Circa an. 177 SS. Victor miles & Corona MM. in Ægypto 265

Cir. an. 177 SS. Glyceria Virgo & Laodicius Custos carceris, MM. Heracleæ in Thracia 188

SECULO III.

Anno 247 Solennitas anni millesimi Romæ conditæ 276 c, 277 c

Anno 251 S. Isidorus M. in insula Chio 445

Sub Decio SS. Petrus, Andreas, Paulus, Dionysia Virgo, MM. Lampsaci 452

Circa an. 257 S. Pontius Romanus M. Cimellæ 272

Circa an. 264 SS. Cassinus Victorinus Maximus & 6266 Martyres Claromonte 454

Anno 290 S. Bonifacius Romanus M. Tarsi 279, 280 f

Anno 296 Constantinus & Diocletianus invasorem Ægypti Achellem prosternunt: tunc sub Constantino tiro S. Pachomius 291 c, 296 f

Seculo 3 S. Peregrinus Ep. Autissiodori Martyr 561

S. Dimidrianus Ep. Veronensis 454

S. Eutitius Presb. Martyr apud Surianum in Hetruria 458

SECULUM IV.

Sub Maximano. & Diocletiano. Chryspolitus Ep. Barontus bubulcus, Tutela & 12 mulieres MM. Bettonæ in Umbria. 22

S. Alexander Romanus M. Driziparæ in Thracia 193

SS. Peregrinus, Herculanus, & Flavianus MM. Anconæ 565

Anno 303 aut 304 S. Pancratius Martyr Romæ 17

Paulo ante Dionysius patruus S. Pancratii M. 17 b

Anno 304 S. Theodorus Ab. Thebaidos nascitur 291 e

Anno 308 S. Epiphanius nascitur 38 e

Anno 313 S. Pachomius socios adsciscit 291 d

Circa an. 314 S. Marcellianus Ep. Autissiodori. Num censendus tunc vixisse 203

Circa an. 330 S. Achillius Episcopus Larissæ in Thessalia 465

Anno 346 Concilium Agrippinense habitum contra hæresin Episcopi, non Euphratis 210 b e

Anno 347 S. Servatius interest Concilio Sardicensi, unde Euphratesmissus ad Constantium Imp. 210 e

An. 349 S. Pachomius moritur, 71 anno ætatis 287

Circa an. 350 S. Abdiesus Ep. Presb. 6, Diaconi 9, monachi 6, Virgines 7 Martyres in Perside 574

S. Abdas Episc. Presbyteri, Diaconi, Virgines, Martyres in Perside 574

An. 351 Servatius & Maximus Episcopi ad Constantium Imp. missi 211 c

Ante an. 556 S. Ammon in monte Nitriæ solitarius e vita decessit 296 b

An. 359 Concilio Ariminensi cum aliis interest S. Servatius 511 d

An. 360 Julianus mense Majo proclamatus Augustus imperare cœpit cum Constantio 357 c

An. 368 S. Theodorus Abbas in Thebaide moritur 289, 291 f

An. 372 Plurimi sancti Martyres Alexandriæ occisi sub Lucio Pseudo-Episcopo. Virgines stupratæ. Episcopi, Clerici, monachi in exilium missi. 206

Anno 376 S. Hilarius Ep. Papiensis obit 577

Post an. 381 Monachus fere coævus scribit Acta SS. Pachomii & Theodori 287, 320

An. 383 Ancoratum scribit S. Epiphanius 42 e, 43

An. 384 S. Servatius Ep. Tungrensis Trajecti moritur 209, 213 c Hunni evocati destruunt Tungros, occidunt Vrsulanas 213 e, 215 c

Sub Arcadio SS. Philippus Presb. Agyriensis & Eusebius monachus florent 26, 28 a

Seculo 4 SS. Simeon, Isaacius, Bachtisoes Martyres in Perside sub Sapore 466

SECULO V

Anno 403 S. Epiphanius Ep. Salaminæ seu Constantiæ in Cypro 36, 45 f

An. 445 S. Carentocus cum S. Patricio transit in Hiberniam 585 d

An. 454 S. Joannes Silentiarius nascitur Nicopoli in Armenia 232 e, 234 d

An. 481 S. Joannes Silentiarius ordinatur Episcopus Coloniæ in Armenia 232 f, 234 d

Circa an. 488 S. Aprunculus, Ep. Lingonensis dein Claromontanus obit 369

Seculo V S. Rosius Ep. Afer, cariosa navi in Campaniam appulsus 577

S. Carentocus Episc. & Ab. in Wallia & Hibernia 583

S. Ampelius Eremita Cenuæ 364

Circa an. 500 S. Benignus ex monacho anachoreta Perusiæ 370

SECULO VI

Circa an. 536 S. Pomponius Episc. Neapolitanus obit 373

Circa an. 540 S. Fulgentius Episc. Vtriculi corpus S, Victoris invenit, & supra illud construit altare 269 b

S. Fidolus Presb. Ab. Trecis in Galliæ 588

Circa an. 550 S. Florentini Campiliæ in Hetruria 470 an Episcopus Populoniæ 471

Anno 558 S. Joannes Silentiarius anno ætatis 104 moritur 232, 237 f, 238 d

S. Hilarus Ab. Galeatensis in Italia 471

Circa an. 560 S. Germerius Ep. Tolosæ in Gallia 591

An. 577 S. Brandanus Abbas Cluainfertensis moritur 599

An. 581 S. Domnolus Episc. Cenomanensis moritur 603

Seculo 6 S. Bonifacius Episc. Ferentinus in Hetruria 371

S. Emanus Presb. Maurilius & Almarus Martyres in agro Carnotensi 595

S. Agnes Abbatissa Pictavis apud S. Radegundem & S. Disciola sanctimonialis ibidem floruerunt 238, 239

S. Dominica Virgo apud Lacum Comensem in Insubria floruit 239

Circa an. 600 S. Honoratus Ep. Ambianensis 612

SECULO VII

Anno 614 Monachi 44 Lauræ S. Sabæ MM. 616

An. 637 S. Carthacus seu Mochudda Episc. & Abbas Lismoriensis 375 f

Circa an. 640 S. Modoaldus Archiep. Trevirensis obit 50

Circa an. 643 S. Domninus diaconus Placentiæ in Italia 470

Post an. 680 S. Erembertus Episc. Tolosanus moritur Fontanellæ 389

Circa an. 688 S. Rictrudis Abbatissa moritur 79

Seculo 7 S. Alnobertus Episc. Sagiensis 625

S. Urlus Episc. Fanensis in Italia 502

S. Pausicacus Ep. Synnadarum in Phrygia 240

SS. Dympna Virgo & Gerebernus Sacerdos MM. Gelæ in Brabantia 477, 478 e

Seculo VII aut VIII S. Gerlendis Virgo in Comitatu Namurcensi 242

SECULO VIII

Anno 712 Corpus S. Eremberti a S. Baino Abbate Fontanellæ transfertur 389 e

An. 715 S. Germanus creatur Patriarcha Constantinopolitanus 156 e

An. 726 Carolus Martellus victor de Saracenis die S. Servatii 217 d e f. Hujus corpus a S. Huberto elevatum 218, a b c d

An. 733 S. Brithunus Abbas Beverlacensis in Anglia obit 503

An. 751 S. Natalis Archiep. Mediolanensis obit 241

An. 784 Corpora S. Peregrini, Herculani & Flaviani Martyrum in una arca composita 567 d

Sub Iconomachis. S. Sergius Confessor Constantinopoli in exilium actus 24 d

Seculo 8 aut 10 S. Hildebertus Ep. Dertonensis in Insubria 498

SECULO IX.

Anno 824 S. Paschalis Papa moritur 393 a

An. 847 Corpora SS. Ragnoberti Episc. & Zenonis Diaconi reperta feruntur 620

An. 855 S. Witesindus Martyr Cordubæ 509

Circa an. 886 Reliquiæ S. Ragnoberti transferuntur in Burgundiam 624

An. 886 Servii seu Tribali a Basilio Macedone recepti 161 c e

An. 895 S. Nicolaus Mysticus creatur patriarcha CP. 509 f

Seculo 9 S. Rupertus Dux Bingæ & B. Bertha mater 503

SECULO X & XI

Anno 907 S. Rictrudis Vita scribitur ab Hucbaldo monacho Elnonensi 79 e, 81 f

An. 925 S. Nicolaus Mysticus patriarcha CP. obit 509

An. 933 S. Domnini & aliorum Sanctorum Translatio Placentiæ in Italia 470 e

An. 936 Pontius Comes Tolosæ construit monasterium Tomeriarum S. Pontii 274 b

An. 1088 S. Brithuni ossa transferuntur 503 e

An. 1096 Sacellum pro corporibus SS. Victoris & Coronæ Feltriæ construitur 269 e f

SECULO XII.

Seculi XII initio Corpus S. Gerlendis Virginis ab Oberto Ep. Leodiensi elevatum 244 e, 245 e

Anno 1107 S. Modoaldi corpus transfertur Helmwardenhusium 78 d

An. 1109 S. Dominicus Calceatensis in Hispania obit 167, 168 c

An. 1113 Corpus S. Ursi Ep. Fanensis in Italia invenitur 502 e

An. 1119 Corpora SS. Martiani, Pori, Potiti, Prosperi, Felicis, Cervoli, Stephani inventa Beneventi 468 c

An. 1124 Corpus S. Domnoli Ep. Cenomanen. in novam capsam translatum 604 a

Circa an. 1130 S. Isidorus agricola moritur 512, 514 a

S. Rictrudis opera scribuntur a Gualberto Marchianensi 29 a

An. 1140 Reliquiæ S. Ampelii aliæque indicatæ deponuntur in oppido S. Romuli. 368 d. S. Rictrudis corpus transfertur Rinengam & refertur Marchianas 109 d, 111 e

An. 1160 S. Ubaldus Ep. Eugubinus moritur 628, 629 a

An. 1164 S. Rictrudis corpus in novam arcam transfertur 115 d

Circa an. 1168 S. Rictrudis miraculia scribuntur a monacho Marchianensi 29 f, 80 c

An. 1170 Translatio corporis S. Isidori Agricolæ Dominica in Albis 514 a

An. 1184 S. Dannius Presb. Bononiensis Amolæ obit 180

An. 1192 Cælestinus 3 Papa Sanctis adscribit S. Vbaldum 640

An. 1195 Corpora SS. Victoris, Coronæ & Philippi avecta Auximum 269 a

Seculo 12 Corpus S. Isidori M. Chiensis translatum Venetias 447 a

SECULO XIII.

Anno 1213 SS. Nerei & Achillei Martyrum corpora inventa in Ecclesia S. Adriani 15 b

Corpora SS. Peregrini, Herculani, Flaviani Martyrum Anconæ inventa 567 e

An. 1240 B. Simon Stok ingressus Ordinem Carmelitanum 654

An. 1242 B. Gerardus solitarius tertii Ordinis S. Francisci obit 246

An. 1258 Reliquiæ S. Ampelii Genuæ in monasterio S. Stephani deponuntur 369 a

An. 1265 B. Ægidius Ordinis Prædicatorum Scallabi moritur 402, 420 c

B. Simon Stok Ordinis Carmelitarum moritur 653

An. 1275 Acta S. Isidori Agricolæ scripta a Joanne Diacono 512 a

SECULO XIV.

Anno 1325 B. Franciscus Senensis Ordinis Servorum B. Mariæ moritur 655

An. 1333 Imelda Lambertina Virgo Bononiȩ obit 183

An. 1354 Carolus IV Imp. mittit caput S. Victoris Feltria Pragam 270 d

An. 1383 B. Joannes Nepomucenus Canonicus Presb. Mart. obit 667

An. 1398 B. Antonius Hungarus 3 Ordinis S. Francisci Fulginii obit 25

An. 1400 Coepta Congregatio Lateranensis Canonicorum Regularium 629 d

SECULO XV.

Anno 1429 S. Gemma Virgo Reclusa prope Sulmonem obit 182

An. 1448 Corpora SS. Victoris & Coronæ Feltriæ inclusa plumbeo loculo in marmoreum inferuntur 269 e, 270 a

An. 1465 B. Magdalena Albricia Ordinis Eremitarum S. Augustini obit 252, 258 d

An. 1481 S. Domnini & aliorum sanctorum Translatio Placentiæ in Italia 47 d

An. 1488 Galeatensis Abbatia tradita Camaldulensibus 472 e

An. 1495 Corpus S. Hilari Abbatis sub altari reponitur 476

Corpus S. Eutitii Presbyteri MM. apud Surianum inventum transfertur 461

SECULO XVI.

Anno 1504 Corpus S. Isidori Agricolæ inventum in carne & ossibus integrum 526 d

An. 1513 Canonici Eugubini susceperunt Regulam Portuensium 629 e

An. 1535 Corpus S. Domnoli Ep. Cenomanen. in aliam capsam translatum 604 b

An. 1545 Corpus S. Isidori Agricolæ transfertur in novum monumentum 527 f

An. 1593 Corpus S. Isidori Agricolæ reperit Philippus II Rex Hispaniæ integrum & suaveolens 527 b

An. 1295 B. Magdalenæ Albriciæ corpus transfertur 253 a

An. 1596 Corpus B. Mariæ uxoris S. Isidori Agricolæ inventum 550 b, 554

Baronius, Cæsar creatur Cardinalis 13 b c

An. 1597 SS. Nerei, Achillei & Domitillæ corpora tranferuntur Romæ ad Ecclesiam SS. Nerei & Achillei 5 f, 13 f

An. 1599 Corpus S. Philippi Agyriensis refoditur & reconditur 33 e

SECULO XVII.

Anno 1603 Inveniuntur corpora SS. Alexii, Bonifacii & Aglais 284 d

An. 1605 Corpus S. Philippi Agyriensis transfertur 33 e

An. 1607 Baronius, Cæsar, Cardinalis 30 Junii obit 16 e

An. 1608 Corpus B. Antonii Hungari transfertur ad majus altare 252 d

An. 1615 Processus inchoatus circa sanctitatem & cultum veterem B. Mariæ uxoris S. Isidori Agricolȩ 551. Corpus transfertur Tordelagunam 554 f

An. 1619 Beatificatio S. Isidori Agricolæ decreta 543

An. 1620 Corpus S. Isidori Agricolæ transfertur in arcam argenteam 528 a

An. 1622 S. Isidorus Agricola cum SS. Ignatio, Francisco Xaverio, Philippo Nerio & Theresia canonizatur 512 a

Processus formatus de sanctitate Francisci Senensis Ord. Sevorum B. Mariæ 635 a

An. 1623 Visitatur corpus S. Dympnæ ab Episcopis Silvaducensibus 478 c

An. 1643 Reliquiæ S. Maximæ Virg. Callidiani translatæ 583

An. 1661 SS. Nerei & Achillei Martyrum capita transferuntur ad Ecclesiam Vallicellanam 16 e

Reliquiæ variorum Sanctorum Roma Avenionem translatæ 466, 467

Fulminis ictu incurabiliter perculsa in brachio, ope S. Servatii sanata multorum testimonio comprobatur 230, 231

PROTESTATIO AUCTORUM AD LECTOREM.

Quod ante quatuor prægressos Menses sumus identidem protestati, nos in hoc de Actis Sanctorum argumento servatas velle Urbani VIII Pontificis Maximi Constitutiones; neque nostris aliorumve huc referendis Commentariis aliud velle momentum inesse, quam est historiæ ab hominibus errori obnoxiis scriptæ; idem denuo protestamur. Obtestamur etiam eos, qui meliora aut veriora se habere putaverint, ea ut dignentur communicare, cupientibus discere, & corrigi paratis atque corrigere quidquid emendationis egere cognoverimus; idque vel opportuna aliqua in progressu Operis occasione, ut jam sæpe fecimus, vel ea deficiente in faciendo postmodum totius Operis Supplemento. Deprecamur autem, ne mox ac reperiet aliquis diversum quidpiam a sensu, in sua Natione, Provincia, aut Religione recepto, id sibi prius statuat esse improbandum, quam seposito affectuum præjudicio rem totam expenderit; vel, si id est difficile, eruditorum passim alibi virorum liberiores de proposita controversia sententias exquisierit. Imprimis vero obsecramus, ne nos, quibus unice proposita est major Dei gloria, per cultum Sanctorum in certiori veritate fundatum, apocryphis qua fieri poterit seclusis; in hisce discernendis notandisque agi quis credat alieniori a se suisque rebus animo. Si cui tamen secus videbitur, eoque justum arbitretur expostulationibus, etiam typo vulgandis, contra nos agere; non simul id efficere velit, ut vel non liceat vel non expediat ad objecta respondere. Quamvis nec putemus obligatos nos semper, ad responsum, eo quo voluerint modo ac tempore sic expostulantibus dandum, quando satisfactionem expostulando prætensam ipsi sibi liberaliter præripiunt: & apud animos sic comparatos, ut factione magis quam ratione moveantur, causam dicere, nihil aliud foret quam offensas augere, fortassis in totius nostræ Societatis injuriam & publica simplicium mentium scandala erupturas.

ACTA SANCTORVM MAII TOMVS TERTIVS.

Qvæ primum mensis hujus Tomum complere debebant Sanctorum Acta, absoluta a prælo, hoc anno MDCLXXVIII ipso Majo mense, fecerunt locum diei duodecimæ ac sequentibus, tertium nobis tomum confecturis, interim dum sub altero prælo sudare pergit Tomus secundus. De quibus nihil est quod Te moneamus, Lector, nisi ut intelligas, non ideo quia absoluta diximus Acta primum Tomum complentia, censeri etiam debere absoluta omnia quæ eodem spectant, ut sunt, non solum Indices priores posterioresque, sed etiam Prolegomena seu Præliminaria, atque Appendices addendorum vel corrigendorum: hæc enim multis justisque de causis rejiciuntur ad finem hujus impreßionis, quo nobis liberior maneat de singulis disponendi facultas, ipsaque mora præbeat commoditatem plura, si offerantur, addendi.


Mai III: 12. Mai




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Einleitung Mai III

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Einleitung Mai III

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



- zuletzt aktualisiert 14.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.
Sie könnnen sich mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt:






Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.