Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Mai III           Band Mai III           Anhang Mai III

12. Mai


DIES DVODECIMA MAII

SANCTI QVI IV IDVS MAII COLVNTVR

Sanctus Nereus, Eunuchus Martyr Terracinæ in Latio
S. Achilleus, Eunuchus Martyr Terracinæ in Latio
S. Fl. Domitilla, Virgo Martyr Terracinæ in Latio
S. Euphrosyna Virgo, Martyr Terracinæ in Latio
S. Theodora Virgo, Martyr Terracinæ in Latio
S. Pancratius Martyr, Romæ.
S. Dionysius Patruus Romæ.
S. Chryspolitus Episc. Martyr Bottonæ in Umbria.
S. Barontus bubulcus, Martyr Bottonæ in Umbria.
S. Tutela, Martyr Bottonæ in Umbria.
Sanctæ XII mulieres, Martyres Bottonæ in Umbria.
Quidam explorator Martyr Bottonæ in Umbria.
S. Cyriacus, Martyr, probabilius Romæ passus.
S. Maximus, Martyr, probabilius Romæ passus.
S. Gradus, Martyr, probabilius Romæ passus.
S. Soteris, Martyr, probabilius Romæ passus.
S. Rotheres, Martyr, probabilius Romæ passus.
S. Joannes, Martyr, probabilius Romæ passus.
S. Achilles, Martyr, probabilius Romæ passus.
S. Moyseus, Martyr, probabilius Romæ passus.
S. Aphroditus, Martyr, probabilius Romæ passus.
Alii LIV Martyres, probabilius omnes Romæ passi.
S. Alexander, Martyr, probabilius Romæ passus.
S. Moysetes, Martyr, probabilius Romæ passus.
S. Lucius, Martyr, probabilius Romæ passus.
S. Philippus Presb. Thaumaturgus.
S. Eusebius monachus, Confessor, Agyræ in Sicilia.
S. Philippus Diaconus, Panormi in Sicilia.
S. Pracatus, seu Pancratus, Martyr in Africa.
S. Epiphanius, Episcopus Salaminæ in Cypro.
S. Modoaldus, Archiepiscopus Trevirensis.
S. Rictrudis, Abbatissa Marchianensis, in Gallo-Flandria.
S. Germanus, Patriarcha Constantinopolitanus.
S. Germanus, fundator monasterii Cosinitres.
S. Dominicus Calciatensis, in Rivogia Hispaniæ provincia.
S. Donius, Presbyter Bononiensis in Italia.
B. Gemma, Virgo Sulmonensis, in Italia.
B. Imelda Lambertina, Virgo Bononiæ.

PRÆTERMISSI, ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sanctus Parmenas Apostolus, unus ex septem Diaconis. Græci in Menæis & apud Cytheræum, & cum iis Galesinius. De eo egimus XXIII Januarii.
S. Baudus Episcopus, in civitate Fossensi, indicatur in Greveni auctario scripto a Carthusianis Bruxellensibus: sed hactenus nobis ignotus. Quid si S. Gaudus Episcopus Ebroicensis in Gallia, de quo egimus, & modo Vitam nacti sumus, dandam in Supplemento XXXI Januarii.
S. P. N. Effrem, refertur in Ms. Leodiensi S. Lamberti cum S. Epiphanio, de quo hoc die agimus. Videtur esse S. Ephræm Diaconus, cujus varia Acta dedimus I Februarii.
S. Blasii, Episcopi Sebasteni & Martyris, aliqua Reliquiarum inventio recolitur Orbitellis in Italia. Acta dedimus III Februarii.
S. Mathiæ Apostoli, electio in locum Proditoris Judæ, indicatur in Ms. Florario & Auctario Greveni. Acta dedimus XXIV Februarii
S. Archelaus Martyr, Arboreæ in Sardinia, indicatur in Catalogo generali Ferrarii. At Bonfant obiisse ait III Kalendas Martii. Proinde consulas Lector, quæ de eo inter Prætermissos diximus XXVII Februarii
S. Quintus seu Cointus Thaumaturgus, Martyr. Græci in Menæis & apud Cytheræum. Acta dedimus II Martii
S. Georgius in Monte Malæo, apud Græcos in nonnullis Synaxariis recolitur hoc die: plura de eo agunt IV Aprilis
Ginoccia & Francisca, Sorores Senenses, familiares S. Catharinæ Senensis, cum magno elogio referuntur a Laherio, sed id desumptum scribit ex Vita S. Catharinæ, quam late deduximus XXX Aprilis
S. Walberti seu Waldeberti, Episcopi Meldensis, festum annua commemoratione agi in ecclesia Meldensi XII Maji, tradunt Sanmarithani in Gallia Christiana. Verum nullum alibi ejus cultus extat vestigium, non apud Claudium Robertum aut Ioannem Chenu, non etiam in Breviario Meldensi, quod habemus anno 1640 excusum, non denique in ullo Martyrologio. Perperam etiam arbitrantur iidem Sanmarthani eumdem fuisse tertium Abbatem Luxoviensem, uti diximus ad hujus Vitam II Maji.
S. Cyriacus, qui Crucem Domini invenit, & CCCVI cum eo passi, memorantur in Ms. Tamlactensi. Consule dicta IV Maji.
S. Theodotus, Episcopus Cireniæ in Cypro. Ita Græci in Menæis & apud Cytheræum: quem sub Licinio passum addit Galesinius. Colitur is in Martyrologio Romano & Græcorum menologio, quando de eo actum est, VI Maji.
S. Epiphana, Martyr Leontina, colitur hoc die Officio Ecclesiastico. Ejus Acta continentur in Actis SS. Alphei, Philadelphi, & Cyrini Martyrum, potißimum a capite VII, sed cap. X ejus Martyrium late narratur, quæ supra videri possunt X Maji.
Comgallus, Abbas sacri nemoris Haly-woode in Scotia, religiosa continentia clarus, memoratur in Menologio Scotico Dempsteri, & ex eo in Catalogo generali Ferrarii: in quodam Catalogo nostro Ms. dicitur Congellus Abbas de Sacro-Bosco, & Confessor anno 1013. Camerarius plurima huic attribuit ex Vita S. Comgalli Abbatis Benchorensis in Vltonia, quam dedimus X Maji
S. Soteris, Virgo & Martyr, colitur Madriti in cœnobio sanctimonialium sanctissimi Sacramenti, cujus sacra lipsana Roma accepta ibidem adservantur. Ita Tamajus Salazar.
SS. Torfinus & Calocerus Martyres, Romæ in ecclesia S. Silvestri in Campo Martio, ubi aliquæ eorum Reliquiæ sunt. Ita Piazza in Sanctuario.
Donatus Episcopus, & Innocentius Martyr, nude absque ullo loco memorantur in MS. Florario, quod indicare Lectori voluimus.
Remigius Episcopus in Anglia, qui Sedem Dorecestria Lincolniam transtulit, mortuus anno MXCI aut sequente, mense Majo, die VII, aut VIII, aut IX, aut XII, quo cum titulo Sancti refertur a Wilsono in Martyrologii Anglicani utraque editione, & eo citato a Ferrario. Abstinent ab eo titulo cum antiquioribus, Alfordus, paßim alias secutus dictum Martyrologium, & Harpsfeldius; qui ejus ambitionem exaggerat: at postea Episcopatum sancte regens, Clero ad omnia pietatis opera præivisse, dicitur ab Alfordo.
S. Renatus, Episcopus & Confessor, memoratur in Ms. Pragensi, non expressa Sede, quod indicamus.
S. Macarii Abbatis depositio in Aquensi diœcesi, refertur dictis verbis a Saussaio in Supplemento Martyrologii Gallicani, cujus alibi non reperimus mentionem: cum ne quidem indicetur cujus loci fuerit Abbas, aut quo in loco fuerit corpus depositum.
Pancratius Eremita; qui S. Eudaldum ad fidem convertisset, & dein in Catalaniam venisset, cum titulo Sancti a Tamajo-Salazar in Martyrol. Hisp. occasione S. Pancratii Martyris, qui hoc die colitur, refertur; idque ut fatetur nullo prævio auctore. De S. Eudaldo egimus XI Maji, sed Vitam hujus, in quo de Pancratio eremita agitur, judicavimus ex vulgi traditione parum fundata fuisse conscriptam, & omittendam esse. Proinde de hoc Pancratio nobis hic agendum non putamus.
Dima filius Cassii, Ercus Nasca de Talach-leis, Ernenus seu Hernenus, indicantur in Ms. Tamlachtensi. De quibus aliud non possumus proferre ab defectum aliorum instrumentorum.
Lupus, Episcopus Lemovicensis, ut Sanctus refertur a Ferrario in Catalogo generali, citatis tabulis Ecclesiæ Lemovicensis. Habemus hujus Ecclesiæ Breviarium anno 1626 excusum, in quo mense Majo coluntur Sacerdos & Aurelianus Episcopi Lemovicenses, at nulla, fit mentio S. Lupi. Interim a Demochare, Claudio Roberto, & Sammarthanis Sanctus appellatur, & inscriptus est Supplemento Martyrologii Gallicani a Saussajo. Nomen suum adscripsit fundationi monasterii Solemniacensis factæ a S. Eligio: nec aliud de eo scitur: & quamvis adeo antiquus sit, nulla tamen reperitur in Martyrologiis mentio illius.
Alitherius, seu Peregrinus de Muc-inis, indicatur in Ms. Tamlachtensi, quo citato & Mariano Gormano aliisque a Colgano ad 4 Vitam S. Columbæ Abbatis notat. 38, appellatur Aliterus Abbas de Cluain-Mucnois, mortuus anno 595, tum Cluaniæ, tum in quadam insula Sinnani seu lacus Derg-dheare 12 Maij coli solitus. Ita ibi, quibus plura addenda optamus aliunde nancisci. Alitherius seu Peregrinus de cella duorum Peregrinorum in Garnina, in Occidua plaga Connactiæ, & in Cluain-geise in Campo Geise in Magh-theagha, cognatus est Muadani Peregrini de Cella Muadani in monte Corbre; & ferunt germanos fuisse. Vel est de Corco-mogha & nomen ejus Lugadius. Quæ omnia in Ms. Tamlachtensi leguntur, & ulteriori Hibernorum disquisitioni a nobis relinquuntur.
Epiphanius, Ep. Beneventanus, cum titulo Sancti refertur a Ferrario in utroque Catalogo: additque se ad hunc diem referre, quod nunc colatur S. Epiphanius Episcopus Salaminæ: cujus cultus huc videtur translatus, quia corpus nunc advectum fuit Beneventum uti infra ad Acta dicetur. Ceterum Marius Vipera edidit Catalogum Sanctorum, quos Ecclesia Beneventana colit, absque ulla Epiphanii Episcopi Beneventani mentione, eumdemque idem Vipera in Catalogo Episcoporum Beneventanorum, & post eum Vghellus referunt absque mentione ullius venerationis.
Æmilius, Episcopus Beneventanus XX, missus ab Innocentio Papa I & Concilio Romano Constantinopolim in causa S. Joannis Chrysostomi, laudatur in Dialogo Palladii de Vita S. Chrysostomi, & a S. Paulino Episcopo Nolano, ut vir sanctus, quem Marius de Vipera Catalogo Sanctorum Beneventanorum adscripsit ad hunc XII Maij Idem in Chronologia Episcoporum Beneventanorum etiam appellat Sanctum: at quo die obierit aut colatur silet. Vghellus tomo 8 Italiæ sacræ, in Archiepiscopis Beneventanis, ex Vipera asserit se elogium scribere, sed absque titulo Sancti. Nos etiam in Bibliotheca Vaticana reperimus Martyrologium Ms. quod fuerat Ecclesiæ Beneventanæ, ex eoque decerpsimus quæ de Sanctis Beneventanis reperimus, sed absque mentione S. Æmilli. Quare dum clarius nobis innotescat ejus cultus, hæc retulisse sufficiat.
S. Severi Episcopi natale in Pitzenai, in territorio Montis-Pessulani, indicatur in quodam ad Grevenum scripto auctario Carthusiæ Bruxellensis: de eo autem alibi nihil legimus: nec reperitur inter Magalonenses seu Montispellitanos Episcopos, apud Catellum & Sammarthanos, ullus nomine Severus: alterius igitur loci Episcopus censeri poterit.
Ermengardis, discipula S. Norberti & Cuissiaci monasterii fundatrix, cum titulo Beatæ inter Pios refertur a Saussaio & Arturo in Gynæceo sacro.
Merenum Abbatem Benchorensem hoc die referri in Breviario. Aberdonensi tradit Camerarius die XXVIII Iunii, quo eum celebrat. Apographum nostrum dicti Breviarii, anno MDIX excusi, neutro die ejus meminit.
Ingofredus, Abbas Luxoviensis, cum titulo Sancti inscriptus est Kalendario Benedictino Ms. non antiquo. A Sammarthanis Abbas sextus dicitur, & mortuus IX Aprilis. Verum neutro die reperimus illum ullis aliis fastis monasticis aut Gallicanis inscriptum.
Joannes Herechim, Conversus in monasterio Veteris-Montis diœcesis Coloniensis, Ordinis Cisterciensis, cum titulo Beati indicatur ab Henriquez & Bucelino, abstinet ab omni titulo Chalemotus: Venerabilem appellat Gelenius in Fastis Agripinensibus, & Theodorus Rhay in Animabus illustribus Juliæ, Cliviæ &c. De ejus visionibus agit Cæsarius lib. 7 cap. 7, qui nullum alicujus venerationis indicium prodit.
B. Nicolaus, Ordinis Eremitarum S. Augustini, ut hoc die anno 1396 sancte mortuus, in Ilicetano prope Senas conventu, cum insigni elogio refertur in fastis Senensibus, item in Sacra silva Leccetana, in Alphabeto Herreræ, & Centuriis Torelli. Fuimus nos anno 1661 in dicto loco, & multos ibi Beatos nominari audivimus, aliquorum etiam imagines cum radiis vidimus ad parietes templi; nullum quem elevatum corpus vel alia aliqua publici cultus prærogativa, faciat nobis specialiter memorabilem in hoc opere.
Joannes IV Abbas Montis Virginis, a Felice Renda, in Vita S. Guilielmi fundatoris fol. 11 & 12 laudatur, & appellatur beatus Abbas Joannes, ac pro tali haberi dicitur. Idem cum titulo Beati refertur a Wione, Dorganio, Menardo & Bucelino ad hunc diem: quem Renda non indicat.
BB. Radulphus Freburnus & Catharina Cardona, in Acie bene ordinata Carmeliticæ Religionis ab ejus auctore collocantur hoc die: qui in notis Mss. ad eamdem scribit: Radulphus Anglus, in ipso Carmelo sagum exuens, habitum monasticum induit; quem postea redux in Anglia S. Simoni Stochio præbuit, ubi tandem miraculis illustris & senex, obiit anno 1274, Beatus in antiquis Kalendariis dictus. At vero Catharina, anno 1519 nata, Pastranæ tertium Carmeli habitum publice accepit, in quo virtutibus & miraculis effulsit. Defunctæ anno 1577 gloriam cælestem videre meruit S. Theresia, illam titulo Beatæ honestans. Quibus ex mente auctoris huc relatis quod additum velimus, præter votum ut aliquando publicum in Ecclesia cultum obtineant, nihil est.
Joanna, filia Alfonsi Quinti Lusitaniæ Regis, Virgo sanctissima, in Conventu monialium Jesu oppidi de Anecito, admirabili vitæ puritate & amore Sponsi resplenduit, quam Dominus quoque multis miraculis decoravit. Ejus Acta magno volumine manuscripto sincerissima fide consignata servantur. Ita indiculus post Matyrologium Ordinis Prædicatorum Romæ excusum, in quo pag. 99 & 100 indicantur Sorores Beatæ Ordinis S. P. Dominici. Sancte mortua dicitur anno MCCCCXC die XII Maji, ad quem refertur in Hagiologio Lusitano Georgii Cardosi, ubi longo ordine citat Auctores, qui de ejus Vita Scripserunt: inter quas primo loco citatur Mater Catharina Penheira contemporanea, a qua scripta Vita conservatur Ms. in dicto conventu. At Vitam typis vulgarunt Nicolaus Dias Lusitanus Dominicanus anno 1585, Hieronymus Roman Lucroniensis Augustinianus anno 1595. Joannes Lopez 3 par. Historiæ Ordinis S. Dominici lib. 3 cap. 53 & 11 sequentibus a pag 320 ad 341. Ludovicus dos Angos in horto Lusitano Sanctarum & Illustrium feminarum num. 107 a pag. 286 ad 306. Antonius Vasconcellus de Regibus Lusitaniæ, Anacephalæosi 17 a pag. 237 ad 262, & mortuam asserit pridie Idus seu XIV Maji, eumque sequitur Abrahamus Bzovius ad annum 1490, cum Arturo in Gynæceo sancto. At die XIII Maji mortuam tradunt Ioannes de Rechac de S. Maria par. 2 capitibus 12, a pag. 25 ad pag. 66. Hilarion de Coste in Elogiis Reginarum & illustrium Matronarum a pag. 334 ad 354. Omitto plures recensere, donec mittatur nobis prima illa, quam expectamus, Vita.
Cherubinus Surrenti a Turcis occisus anno 1556, Balthasar et Petrus in Florida occisi anno 1587, Jacobus in territorio Firmano 13 seculo, Bernardinus Astensis 2 Generalis Capucinorum., Antonius a S. Vincentio in Lusitania 16 seculo, Sebastianus a Casis in Hispania sub finem 16 seculo, Barbara Traveria Valentiæ in Hispania, Ordinis S. Francisci, cum titulo Beati referuntur ab Arturo in Martyrol. Francisc. & Barbara in ejus Gynæceo.
Maria Gomes Hispana cum dicta Barbara refertur a Laherio.
S. Germerius, Episcopus Tolosanus, dicitur a Catello in Languedocia pag. 836 coli hoc die. Verum in Breviario Tolosano refertur XVI Maji.
B. Guido Corronensis, Sacerdos Ordinis Minorum, ab aliquibus hoc die traditur mortuus. Verum ex conceßione Gregorii XIII festum ejus celebratur in tota diœcesi Cortonensi die, quo alii objisse tradunt, XII Junii
S. Liborii, Episcopi Cenomanensis in Gallia, Translatio aliqua reliquiarum Ameriam, indicata est a Bollando in Vita illius seorsim edita, & iterum dicetur XXIII Julii
S. Boni Martyris translatio corporis, Roma Vlysiponem, ad conventum SS. Trinitatis, facta anno 1658, indicatur in Hagiologio Lusitano Cardosi, tradentis illum esse S. Bonum Presbyterum ac Martyrem relatum I Augusti
S. Hippolyti Martyris Translatio corporis, Roma Suessionem ad ecclesiam S. Medardi, & inde Parisios ad Ecclesiam S. Dionysii, notatur in Martyrologio Gallicano Saussaii, & tunc cessasse tempestatem vastæ mortalitatis indicatur in Ms. Reginæ Sueciæ. Dies ejus natalis est. XIII Augusti.
S. Euthalia Martyr, inscripta Menæis Græcorum, & apud Cytheræum. Iterum cum illustri encomio, quod & Latini sequuntur, XXVII Augusti.
S. Nonnosi Confessoris inventio corporis inserta est Additionibus scriptis Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Videtur esse S. Nonnosus Abbas in monte Soracte, in Martyrol. Rom. relatus II Septembris.
S. Guido Confessor in Anderlecte Brabantiæ prope Bruxellas, memoratur a Greveno & Canisio. Colitur XII Septembris.
S. Mauritii exceptio Reliquiarum inscripta est Martyrologio Turonensi, & in Breviario Monasterii-majoris sub annum 1534 excuso præscribuntur octo priores Lectiones de Subventione S. Martini, & quatuor aliæ de S. Mauritio. In Breviario Turonensi anni 1612 totum Officium fit de S. Mauritio tam hac die quam etiam die XXII Septembris.
S. Andronici, S. Athanasiæ Dormitio. Græci in Menæis & apud Cytheræum. Coluntur in Martyrologio Romano IX Octobris.
S. Antonina & sex Sociæ, Virgines & Martyres Ursulanæ, coluntur Coloniæ in Ecclesia S. Ioannis Baptistæ: de quibus agendum erit ad Vitam S. Vrsulæ. XXI Octobris.
S. Theodoretus, Presbyter Antiochenus, refertur a Græcis in Menæis & apud Maximum Cytheræum. Est in sub Iuliano Apostata passus, & aliis sæpius Theodorus dicitur, coliturque potißimum XXIII Octobris.
S. Severini, Episcopi Coloniensis, ordinatio inscripta est Martyrologio Coloniæ & Lubecæ sub annum 1490 excuso: item Germanico Canisii, & Auctario Greveni ad Vsuardum, ac Fastis Agrippinensibus Gelenii. De ea Ordinatione agi poterit ad XXIII Octobris.
S. Anastasiæ festum, quod Mottæ in Sicilia solenni ritu quotannis agebatur 12 Maji, Scipio Caracciolus Catanensis Episcopus in primam post festum Pentecostes Dominicam per annua reverticula transtulit celebrandum, scriptis litteris Catanæ 13 Martii 1525, ne solenniis D. Philippi Agyrensis esset impedimento. Ita Ioan. Bapt. de Großis in sua Catana sacra §. 66. non addens cujus Anastasiæ; pleniorem proinde lucem optamus, si est a vulgo notis diversa, pro die XXVIII Octobris,
vel Romanæ Martyris Natali XXV Decembris.
quando de illa etiam agi poterit, nec non de altera, cujus Reliquiæ, juxta Rocchum Pyrrhum in Notitia Ecclesiæ Syracusanæ, dono Principis Buterensis servantur Buterii apud Benedictinas, colunturque XII Octobris.
Lugæthus, filius Ængussii, indicatur in Ms. Tamlachtensi, Est Lugadius filius Ængussii Regis Mumoniæ, sed is refertur ad II Novembris.
Ysanus Abbas, discipulus S. Iltuti in Britannia, cum titulo Sancti indicatur in Kalendario quodam Ms. Sanctorum Ordinis Benedictini, potißimum desumpto ex Trithemio: qui libro 3 de Viris illustribus dicti Ordinis cap. 40, de Isano agit, nullo aßignato obitus aut venerationis die. Quare nisi alius occurat cum certa venerationis designatione, poterit de eo agi, cum S. Iltuto sive Eltuto, die VI Novembris.
S. Martini, Episcopi Turonensis, solenne Officium celebratur sub titulo subventionis in Turonensi Breviario & Majoris Monasterii, de quo ad ejus primarium festum agendum. XI Novembris.
B. Werricus, Prior Alnensis, Ordinis Cisterciensis, in Kalendario sub annum 1617 excuso, item apud Henriquez & Chalemotum. In Vita Ms dicitur obiisse IV Nonas Decembris; & quam nos habemus Nonis: aliis XVIII Kal. Januarii id est II aut V aut XV Decemb.
B. Adalsendis Virgo, filia S. Rictrudis, occasione matris, quæ hoc die colitur, memoratur a Ferrario & aliis. At proprium diem habet XXIV Decembris.

DE SANCTIS MARTYRIBVS
NEREO ET ACHILLEO EVNVCHIS, FLAVIA DOMITILLA, EVPHROSYNA ET THEODORA,
VIRGINIBVS ROMANIS, TERRACINÆ IN LATIO

SUB FIN. SEC. I.

[Praefatio]

Nereus, Eunuchus Martyr Terracinæ in Latio (S.)
Achilleus, Eunuchus Martyr Terracinæ in Latio (S.)
Fl. Domitilla, Virgo Martyr Terracinæ in Latio (S.)
Euphrosyna Virgo, Martyr Terracinæ in Latio (S.)
Theodora Virgo, Martyr Terracinæ in Latio (S.)

AUCTORE G. H.

[1] Evsebius Pamphili lib 3 Ecclesiasticæ historiæ cap. 17 asserit, Domitianum Imperatorem, Neronianæ impietatis, bellique & odii adversus Deum fuisse successorem, & secundum qui persecutionem in Christianos concitarit. Relata dein cap. 18 S. Ioannis Euangelisæ in insulam Pathmum ablegatione, ista addit: [Exilium S. Domitillæ scriptum ab ethnicis scriptoribus,] Porro his ipsis temporibus doctrina fidei nostræ tantopere florebat, ut scriptores etiam a nostra religione alienissimi, & persecutionem & martyria nostrorum monumentis suis tradere non dubitarint. Qui quidem etiam tempus ipsum persecutionis accurate notarunt. Scribunt enim anno Principatus Domitiani quinto decimo Flaviam Domitillam, Flavii Clementis, ejus qui tunc temporis Romæ Consul fuit, ex sorore neptem, una cum aliis plurimis ob confessionem Christi in insulam Pontiam fuisse deportatam. Hæc ibi Vnus ex his scriptoribus videtur indicari a S. Hieronymo, in Chronico Eusebiano, his verbis: Scribit Brutius, plurimos Christianorum sub Domitiano fecisse martyrium, [& nominatum a Brutio:] inter quos & Flaviam Domitillam, Flavii Clementis Consulis ex sorore neptem, in insulam Pontiam relegatam, quia se Christianam esse testata sit. Fuerunt Brutii apud Romanos celebres: ex quibus Brutius Præsens cum Imperatore Antonino Pio Consulatum geßit anno CXXXIX, & dein cum Antonio Rufino anno CLIII. Iterum, nisi alius & forsan hujus filius, Brutius Præsens Consul fuit anno CLXXX cum Quinctilio Gordiano. Præterea in antiquis inscriptionibus memorantur L. Brutius Celer & L. Brutius Primitivus. Arbitramur autem inter horum majores fuisse Brutium, qui exilium S. Flaviæ Domitillæ, cum hæc forsan adhuc viveret in Pontia insula, descripsit; neque recurrendum esse ad Erucium sive Erycium, uti Cæsar Baronius aut Erycius Puteanus voluerunt corrigere.

[2] Floruerunt primo, imo & secundo Christi seculo varii rerum Christianarum scriptores, [Acta horum Sanctorum mox Græce scripta & Latine reddita,] qui cum plerisque Hagiographis sua omnia Græco sermone exararunt. Ipse etiam S. Clemens Papa (qui sacrum Virginitatis velum S. Flaviæ Domitillæ consanguineæ suæ imposuit) nomine Ecclesiæ Romanæ epistolam Græce ad Ecclesiam Corinthiorum scripsit. Quo etiam modo Acta S. Flaviæ Domitillæ, & SS. Nerei & Achillei eunuchorum aliquis Græco sermone contexuit, quæ alius, uti in Prologo testatur, de Græco transtulit in Latinum. Hæc Acta optimæ fidei scripta edidit Surius, sed dictione plerumque in gratiam lectoris nonnihil expolita: quam nos damus stylo genuino, [eduntur ex optimæ fidei Mss.] ex pervetustis & optimæ fidei membraneis codicibus, videlicet Trevirensi monasterii S. Maximini, Windbergensi Ordinis Præmonstratensis in Bavaria, Audomarensi Ecclesiæ Cathedralis, duplici Vltrajectino S. Pauli & S. Salvatoris, triplici Reginæ Sueciæ numero 13, 81 & 482, Rubeæ Vallis prope Bruxellas Canonicorum Regularium, & Bodecensi in Westphalia eorumdem Canonicorum, quodque potißimum æstimamus, ex duplici eoque valde egregio codice nostro, quorum alter ab actingentis annis apparet exaratus, alter in magno folio continuatur in variis voluminibus usque ad finem anni. Extant eadem in monasterio S. Huberti apud Arduennates, in monasterio Capuano sanctimonialium S. Ioannus, & in bibliothecis Romanis Lateranensi, Vaticana, Vallicellensi. Nec plures codices annotare lubuit.

[3] Alia Acta invenimus multo breviora, quæ in Ecclesia Terracinensi (nam ibidem horum Martyrum quinque in titulo præpositi, [alia Acta Terracinæ legi solita,] paßi sunt) solebant ad Matutinum in Lectiones distributæ recitari, æ servantur Romæ in Archivio S. Mariæ Majoris, indeque descripta in bibliotheca Vallicellana Patrum Congregationis Oratorii in tomo littera F signato. Sunt ea eleganti ac fluido ducta stylo, sed nullam habere possunt ab antiquitate commendationem: quare etsi ea transcribi curaverimus, non putavimus tamen hic esse danda: digna est tamen ne omittatur, addita sub finem Oratio seu Collecta, qua utitur Ecclesia Cathedralis civitatis Terracinæ in diebus feriatis totius anni & in festis semiduplicibus ac simplicibus: & est hujusmodi. Aures tuæ pietatis, piissime Deus, precibus nostris accommoda, [cum oratione de Patronis istius Ecclesiæ.] & tuam misericordiam, quam pro reatibus nostris non meremur, Sanctorum tuorum Cæsarii, Juliani, Felicis, Eusebii, Eleutherii atque Silviniani, Ansiæ, Silviæ, Rufinæ, Domitillæ, Euphrosynæ atque Theodoræ, quorum patrocinio confidimus, meritis consequamur. Per Dominum nostrum &c. Ex his, qui primo loco ponitur, Cæsarius Diaconus sepelivit corpora SS. Domitillæ, Euphrosynæ & Theodoræ ultimo loco relatarum, & ipse postea Terracinæ cum Juliano Presbytero martyrio coronatus est Kalendis Novembris. Horum duorum corpora sepeliverunt Felix Presbyter & Eusebius, & ipsi pro Christi nomine capite plexi Nonis Novembris. Eleutherius videtur esse Episcopus urbis Æcanæ, nunc Trojæ dictæ in Apulia, sed Romæ cum matre Anthia, hic Ansia, sub Hadriano Imperatore passus XVIII Aprilis, ad quem diem Acta elucidavimus. Non æque facile nobis est indicare quid sentiendū de reliquis tribus Silviniano, Silvia, & Rufina. Fuerunt SS. Sulpitius & Servilianus, adhuc ethnici, desponsati SS. Euphrosynæ & Theodoræ, & ob cæcum & mutam a S. Domitilla sanatos, Terracinæ ad fidem Christi conversi, & sub Aniano Vrbis Præfecto decollati. An ergo loco Silviniani legendum Servilianus? Verum tunc quomodo non adesset socius in conversione & martyrio Sulpitius? Demum Rufina & Secunda sorores sub Valeriano & Gallieno passæ sunt Romæ X Iulii. An ergo Secunda foret, quæ in oratione Silvia dicitur? Sunt autem & Silvia mater S. Gregorii Magni, & Silvia Virgo & Martyr Brixiana. Sed hæc relinquantur Terracinensibus excutienda, nobis sufficiunt ista relata, ut Acta ista secunda ostendantur fuisse a Terracinensibus in pretio habita, & in Officio Ecclesiastico recitata.

[4] Edidimus ad diem X Martii Acta B. Andreæ Abbatis Vallumbrosani in Hetruria, [Aliqua S. Domitillæ Vita scripta a Ioanne Eremita Cellarum:] cui adjunximus § 3 Vitam Ioannis Eremitæ Cellarum anno MCCCLXXXI defuncti, in qua dicitur hic Vitam S. Domitillæ, neptis Domitiani Imperatoris, non incondita & tumultuaria oratione & sermone incomposito, ut quidam; verum Latino & summa dignitate ornato, cum omnibus, quæ ad officia Ecclesiastica pertinent, edidisse. Verum an sit ista Vita de qua egimus, nos latet: potius arbitramur illam aliquot seculis citius fuisse compositam. Illustrem quoque mentionem S. Flaviæ Domitillæ facit S. Hieronymus in Vita S. Paulæ viduæ, quam nos edidimus ad XXVI Ianuarii, in qua num. 6 ista leguntur: [illius mentio in Vita S. Paulæ.] Delata est Paula cum filia Eustochio ad insulam Pontiam, quam clarissimæ quondam feminarum sub Domitiano Principe, pro confessione nominis Christiani, Flaviæ Domitillæ nobilitavit exilium: vidensque cellulas, in quibus illa longum martyrium duxerat, sumptis fidei alis Hierosolymam & sancta loca videre cupiebat. Hæc ibi. Est autem Pontia insula a littere & urbe Terracina dißita triginta duobus millibus passuum; sive, ut Strabo loquitur, ducentis & quinquaginta stadiis.

[5] Dies natalis, qua martyrium complerunt SS. Flavia Domitilla, Euphrosyma & Theodora, [Cultus sacer SS. Domitillæ, Euphrosynæ & Theodoræ 7 Maji.] non indicatur in Actis antiquis; censetur tamen esse VII Maji, ad quam ista habet Vsuardus: Nonis Maji. Apud Terracinam Campaniæ urbem, natalis B. Domitillæ Virginis & Martyris, quæ cum esset Flavii Clementis Consulis ex sorore neptis, & a S. Clemente velamine sacro consecrata, persecutione Domitiani cum aliis plurimis in insulam Pontiam exilio deportata, longum inibi martyrium duxit. Novissime doctrina ac miraculis cum convertisset plurimos ad fidem Domini, incenso cubiculo a quodam Judice, in quo simul cum suis Convirginibus, Euphrosyna videlicet & Theodora clausa morabatur, cursum gloriosi martyrii sui consummavit. Pluræ ex Actis addiderunt Ado & Notkerus, quos secutus auctor Martyrologii sub nomine Bedæ suppositi, & paßim alii recentiores, cum hodierno Martyrologio Romano, in quo sub finem additur, [& 12 Maij] celebrari etiam una cum sanctis Martyribus Nereo & Achilleo die duodecima Maji: quo die sub ritu semiduplici in hodierno Breviario horum festum agitur, & illa recitatur Oratio: Semper nos, Domine, Martyrum tuorum Nerei, Achillei, Domitillæ atque Pancratii foveat, quæsumus, beata solennitas, & tuo dignos reddat obsequio. Præterea in secundo Nocturno lectio quarta recitatur de SS. Nereo & Achilleo, quinta de S. Flavia Domitilla, & sexta de S. Pancratio, sub Diocletiani & Maximiani tyrannide passo: cujus Acta infra damus. Dicto autem XII Maji celebris est memoria SS. Nerei & Achillei etiam inscripa antiquis Martyrologii Hieronymiani apographis, [quo cæsi SS. Nereus & Achilleus.] & genuino Martyrologio Bedæ ac Martyrologio Rabani, sed absque elogio; quod edidit Vsuardus hujusmodi. IV Idus Maji Romæ via Ardeatina, natalis sanctorum Martyrum Nerei & Achillei fratrum: qui primo apud insulam Pontiam longum duxerunt exilium, & postmodum a quodam Judice verberibus gravissimis sunt attrectati. Deinde cum eculeis & flammis compellerentur ad immolandum, & dicerent se a B. Petro Apostolo baptizatos, nulla ratione posse idolis immolare, capite cæsi sunt. Hæc Vsuardus, quibus ista addit Ado: Quorum corpora rapuit Auspicius discipulus eorum, nitritor sanctæ Virginis Domitillæ: quæ etiam naviculæ imposita adduxit, & in prædio Domitillæ in crypta arenaria sepelivit via Ardeatina, a muro Urbis milliario uno & semis. Similia habent Notkerus & alii recentiores, cum magna approbatione Actorum tam S. Domitillæ & sociarum, quam SS. Nerei & Achillei.

[6] Inter Pontifices Romanos floruit sexto seculo S. Ioannes I, anno DXXVI defunctus, [Cœmeteriū SS. Nerei & Achilles,] cujus Acta illustramus ad diem XXVII Maji, & in iis ista leguntur uti & in antiquis Breviariis Romanis: Hic Papa Joannes perfecit cœmeterium beatorum Martyrum Nerei & Achillei via Ardeatina, At loco perfecit legitur apud Anastasium Bibliothecarium, fecit: in codice Ms. Thuano & Freheriano altero refecit, in Ms. Mazariniano restauravit. Verum ut annotavit Baronius ad hunc XII Maji, [Ecclesia Romæ,] fuit vetus Romæ titulus nomine horum Martyrum, cujus habetur mentio in registro S. Gregorii Papæ lib. 4 epist. 44, ubi idem Gregorius habuit homiliam XXVIII in Euangelia. Erant ibi sepulta eorumdem Martyrum corpora simulque Flaviæ Domitillæ, quibus alludit cum ait: Sancti isti, ad quorum tumbam consistimus, [eorum & S. Domitillæ corpora] florentem mundum mentis despectu calcarunt &c. Quæ tria sacra corpora hoc ipso anno, quo hæc denuo cudimus, MDXCVII, quinto Idus Maji, ex Diaconia S. Hadriani, quo sub Gregorio Nono translata fuerant, [post varias translationes] ac demum sub Sixto V ab Augustino Cardinale Cusano, ejusdem Ecclesiæ tunc Diacono Cardinale, altari majore a se magnificentius extructo, decentius collocata; nos restituto titulo, S. D. N. Clemente Octavo concedente, in suum pristinum locum celebri pompa reduximus, una cum eorum capitibus, [ad illam relata:] thecis auratis inclusis. Hæc Cæsar Baronius, a dicto Clemente Papa anno MDXCVI Cardinalis titulo SS. Nerei & Achillei creatus: cujus liberalitate inquit Paulus Aringhus lib. 3 Romæ subterraneæ cap. 18, [capita in ecclesia Vallicellana.] dignissima eximiæ Virginis ac sociorum Martyrum capita argento inclusa, quod eorumdem imaginem exhibet, in nostra B. Mariæ & S. Gregorii in Vallicella ecclesia, scilicet Patrum Congregationis Oratorii, trophæorum instar perhonorifice asservantur. Historiam originalem translationis cum Bullis Clementis VIII infra damus.

[7] Non desunt interim Ecclesiæ quæ gloriantur patrocinio horum Sanctorum, [Reliquiæ S. Domitillæ Lemovicis,] eo quod habeant eorum sacras Reliquias. Sausajus in Supplemeto Martyrologii Gallicani ad diem VII Maji ista tradit: Lemovicis in monasterio S. Augustini, susceptio Reliquiarum sanctissimæ Christi Virginis & Martyris Flaviæ Domitillæ, ex Terracina civitate in Campania Romana: ubi postquam longum duxisset martyrium, quod multos doctrina & miraculis ad Christi fidem converteret, jussu Judicis incenso cubiculo, ubi cum suis Virginibus Euphrosyna & Theodora morabatur, cursum gloriosi martyrii consummavit. Hujus sacra pignora Lemovicis in dicti cœnobii sacrario reverenter condita, signis & miraculis perpetim coruscant. Hæc ibi, ex auctoritate Gaufridi Prioris Vosiensis in chronica a Roberto Rege ad annum MCLXXXIV deducta, edita tom. 2 Bibliothecæ Labbæanæ, ubi cap. 15 agitur de Sanctis in Episcopatu preclarioribus, & hæc verba leguntur: Urbem nostram, Lemovicensem post diœcesim repetamus, & in monasterio S. Augustini B. Asclepium Præsulem (colitur hic XXIII Decembris) post Virginem & Martyrem Flaviam veneremur: quæ cum esset Flavii Clementis Consulis ex sorore neptis, persecutione Domitiani flammis exusta triumphat. Meminit dicti Lemovicensis monasterii Thomas de Herrera, [ejusdem & SS. Euphrosynæ & Theodoræ Elwangi.] tomo 2 Alphabeti Augustiniani pag. 36, Infra autem capite ultimo describitur conversio ad fidem & martyrium SS. Sulpitii & Serviliani, quorum Acta illustravimus ad diem XX Aprilis, & adjunximus traditionem Elwacensium, asserentium sacra corpora dictorum Martyrum, gratia & auxilio Adriani I Pontificis, ab Hariolpho & Edolpho Episcopis Lingonensibus, & Ecclesiæ suæ fundatoribus, ad eam delata fuisse. Præterea, uti anno MDCXXXIX ad nos scripsit Christophorus Strebonus noster, in eadem Elvacensi ecclesia quiescunt Domitilla, Euphrosyna & Theodora Virgines & Martyres, secundariæ Patronæ, celebranturque sub duplici secundæ classis sine octava. Quarum reliquiæ a D. Hariolpho & Fratre ipsius Erlolpho Lingonum Episcopis, Elvacum in Ecclesiam collegiatam S. Viti, cujus ipsi fundatores extiterunt, translatæ traduntur, ubi etiamnum pia veneratione coluntur. Ita ex Lectionibus ibidem ad Matutinum recitari solitis Strebonus.

[8] At Lupus de Morales in libello de Inventione reliquiarum SS. Sergii & Bacchi, [in Hispania SS. Nerei & Achillei,] Marcelli & Apulei, cap. 8, inter alia scribit ista: Apud oppidum Garray, olim Numantiam, conduntur & coluntur lipsana sanctorum Martyrum Nerei, Achillei & Pancratii: ad quorum tumulos devota peregrinatione universi illius regionis accolæ oblationibus & solennibus supplicationibus confluunt. Hæc illo citato Tamajus Salazar in suo Martyrologio Hispanico, addens, eorum, ut ipse refert Lupus, tam antiquam esse anamnesim, ut hominum memoriam excedat. Hinc arrepta licentia excogitandi & in Pseudo-Chronico Iuliani num. 292 ista scribendi: S. Marcellus induxit in Hispanias memoriam sanctorum Martyrum Nerei & Achillei, Romæ passorum sub Lanitio Rufo Consulari, Martiali nimis amico, ad quem multa Scripsit. Hæc ibi. At paßi sunt Terracinæ, ac traditi Memmio Rufo, aut certe Minucio Rufo. Hinc infert Tamajus, has Reliquias in Hispanias advexisse S. Eugenium I Toletanum Episcopum, quem Marcellum Marci Consulis filium, [Ariani horum capita:] de quo infra in Actis, audacter fingunt.

[9] Vghellus tomo 8 Italiæ sacræ recenset Episcopos Ariani oppidi, a metropoli sua Benevento XV M. P. distantis, ubi, inquit, credunt tenere capita SS. Nerei, Achillei, Domitillæ & Pancratii. & Fabius Barberius in Catalogo Episcoporum Atini, Neapoli anno 1635 excuso; nulla SS. Domitillæ & Pancratii facta mentione, ista scribit pag. 51. SS. Nerei & Achillei capita summo cultu hac nostra ætate conservantur in Thesauria ejusdem majoris Ecclesiæ, cum quamplurimis aliorum Sanctorum Reliquiis. In Bertiniana quoque apud Audomarenses ecclesia asservari, magnas partes corporum Nerei & Achillei Martyrum, [alibi aliæ reliquiæ.] testatur Rayßius in Hierogazophylacio Belgio pag. 101, qui allato testimonio tradiit Duaci, in ecclesia collegiata S. Petri, positas fuisse sacras Reliquias SS. Nerei, Achillei & Pancratii anno MCCCCXL. Imo SS. Domitillæ, Nerei & Achillei Reliquias esse Bononiæ testatur Masinus, Coloniæ Gelenius, Venetiis in ecclesiæ S. Zachariæ Bucelinus, & alibi alii.

ACTA MARTYRII
Ex plurimis pervetustis Mss.

Nereus, Eunuchus Martyr Terracinæ in Latio (S.)
Achilleus, Eunuchus Martyr Terracinæ in Latio (S.)
Fl. Domitilla, Virgo Martyr Terracinæ in Latio (S.)
Euphrosyna Virgo, Martyr Terracinæ in Latio (S.)
Theodora Virgo, Martyr Terracinæ in Latio (S.)

BHL Number: 6058, 6059, 6061, 6062, 6063, 6064, 6066

EX MSS.

PROLOGUS.

Nisi studia Catholicorum securitatis suæ somno a quiescerent, nulla posset ratione impietas hæreseos limites invadere pietatis, ad b evigilandum nos stimulis suis exulcerans. Et tamen c segni quadam evigilantia ac fastidiosa cura d strenuis & solicitis obviantes, negligimus agnos, quos pro certo de ovili amittimus, luporum morsibus devorandos. Unde juxta eorum solicitudinem qui ante nos fuerunt orthodoxorum, [Provocantur alii ad Acta Martyrum scribenda.] provinciæ nostræ martyria aliquanta colligens de Græco transtuli in Latinum: dans exemplum hoc diversarum provinciarum studiosis, ut sicut nos in nostra, ita illi in suis provinciis transferant consummata martyria: ut populi excolentes & venerantes eos, quos pro nomine Domini nostri Jesu Christi passos agnoscunt, sciant quo studio belli, e victoriarum triumphos portantes, ad Regem ovantes atque lætantes pervenire meruerunt.

ANNOTATA.

a Surius, torperent. at MSS. omnia cum Mombritio quiescerent.

b MS. Windbergense ad invigilandum, MS. Reginæ cum Mombritio ad euangelizandum, & ubique præponitur sed, quod expunxi ut redundans, & pro exulcerant scripsi, exulcerans.

c Ita MS. Vltrajectinum, MS. Windbergense vigilantia, aliud MS. segnes.

d MS. Windb. seculi & solicitudinibus Aliud MS. curavimus, & solicitis obviantes: intelligo autem strenuos & solicitos dici hæreticos, quibus Catholici segniter obvient se eis opponendo.

e MS. S. Maximini, victoriam triumphi. Aliqua MSS. victoriam triumphosque.

CAPUT I.
Matrimonii incommoda & virginitatis pulcritudo, S. Domitillæ proposita a SS. Nereo & Achilleo.

[2] Primum itaque ad ædificationem omnium, quorum est studium placendi Deo, sumamus Domitillam nobilissimam Virginem, a neptem Domitiani Imperatoris. Hæc habuit Nereum & Achilleum eunuchos cubicularios, quos beatissimus & sanctissimus Apostolus Dei Petrus lucratus fuerat Christo. [SS Nereus & Achilleus dissuadent S. Domitillæ nuptias,] Hi dum viderent dominam suam gemmis ornari, & purpureis vestibus atque auro textis indui, dixerunt ei: Quanto studio ornaris in corpore, ut b filium Consulis Aurelianum, hominem mortalem, maritum accipias. Si tanto studio ornabaris in anima, filium Dei, immortalem Regem, poteris adipisci sponsum; qui etiam teipsam æternam faceret, & numquam tibi neque ornamentis tuis neque gaudiis tuis finem permitteret & terminum evenire. Respondit eis Domitilla, & dixit: Quæ potest esse melior caritas, quam habere virum; suscipere filios, per quos posteritas c dulcissima possit propagari; & tam generis dignitatem, quam memoriam nominis non delere? Postremo quam asperum est delectationes ipsas contemnere, & vitæ ipsius suavitate non perfrui, & quasi non sit natus in hac luce, quæcumque sunt corpori dulcia non amare?

[3] Ad hæc Nereus respondit & dixit: Tu delectiones unius puncti vides, & quæ sequuntur per annum totum pericula non vides. [exaggerando incommoda matrimonii:] Primo enim cum te ab integritate, quæ & tecum nata est, separaveris; perdito nomine virginis, mulier nuncupaberis: & quaæ numquam ingenuitati tuæ dominari passa es nec parentes; patieris dominum tui corporis extraneum hominem, qui te quasi vilissimo abutatur imperio, ut nullius tibi confabulatio sine litis periculo vel discrimine d cedat: non affines, non nutrices, non vernaculi tecum nutriti, erunt tibi affabiles: periclitabitur sermo, [ob maritorū zelotypiam,] periclitabitur aspectus, periclitabitur auditus, & quidquid simpliciter egeris malis suspicionibus coarctabitur. Respondit Domitilla & ait: Scio matrem meam passam patrem meum zelotypum, & in hac injuria per longa tempora difatigatam, num quidnam & ego talem habebo? Achilleus dixit: Omnes sponsi, antequam sponsas suas accipiant, humiles se & mansuetissimos fingunt; postea vero quales se celaverint produnt; &, si luxuriosi fuerint, ancillas diligunt, easque, dominas suas contemnentes & pro nihilo habentes, [& luxuriam,] superba iracundiæ intentione defendunt; & has non tantum verbis, at etiam verberibus ulciscuntur: & cum injuriosus sermo a pia matre dictus vix sufferri potuerit, pugni interdum, durissimis ictibus juncti calcium, ingeruntur.

[4] Sed esto, quod neque luxuriosus sit, neque zelotypus, [& ob ærumnas prægnantium,] sed potius probetur lenis & blandus; videamus nunc quæ pro certo mulierem incommoda subsequantur. Conceptum enim in utero pondus die noctuque portabit invita: quo pondere efficitur ægra, tumens, pallida, vix suis pedibus incedere prævalens; ciborum utilium perferens fastidia, cibis noxiis dilectatur: nonnumquam etiam sinus ipse interior aut abundantia sanguinis inflammatur, aut humoris nimietate algescit, aut siccitatis macie constringitur, aut pinguedine coarctatur: ex quibus causis intra uteri secreta concepto fœtu morbi nascuntur, ex quibus solent debiles nasci, curvi & claudi. Plerumque etiam in ortu suo positi, ab e itineris rectitudine versantur: [& parturientium,] & non solum mulierum oculis feminea earum occulta manifestantur, sed etiam virorum ignotorum pro arte medicinæ nudantur, ita ut soleant artibus proferri membra concepti, qui matrem suam antequam f nascatur interficit, cum ipse prius incipiat occidi quam nasci. Solet etiam surdus atque mutus, aut plenus vulneribus, aut etiam cum dæmonio procreari, ut prius quȩrere exorcistam necesse sit quam nutricem.

[5] Respondens quoque Nereus dixit: O quam beata est virginitas sancta, [laudatur virginitas,] quæ ab his omnibus est necessitatibus aliena, & est Deo amabilis, & omnibus Angelis cara: quam qui habet, similis est Deo; qui autem non habet similitudinem Dei, ideo non habet, quoniam integritatem perdidit & corruptionem invenit: cujus quidem reatum mulier per pœnitentiam evadere potest, ipsam vero integritatem recuperare jam non potest. Heu! quantæ dementiæ est velle se subdere libidini alienæ! Heu! quam nimiæ inconsiderationis est, ut quæ poterat, cum gaudio & laudibus hominum & Angelorum, [sed post amissionem non recuperabilis:] integritatis expectare præmium & coronam perpetuam; cum planctu pœnitentiam pro ipsa pollutione necesse habebit quærere, ut queat ad indulgentiam pervenire! Omnis namque sanctitas, cum per aliquam voluntatem aut necessitatem amissa fuerit, ad statum suum per pœnitentiam & ad suam gloriam revocari potest: sola virginitas ad statum penitus revocari non potest. Reatus autem ejus per lacrymas pœnitentiæ expelli potest, ipsa vero integritas, ut diximus, penitus revocari non potest, ita ut ad statum pristinæ sanctitatis attingat. Omnia ergo perdita recuperari possunt, sola virginitas perdita recuperari non potest. Neque enim per pœnitentiam suam mulier, cum ad indulgentiam facti sui pervenerit, poterit etiam ad hoc adjungere, ut virgo fiat, cum semel amiserit integritatem cum qua nata est.

[6] Satis amica Deo, Patri, & Filio, & Spiritui sancto familiaris probatur esse virginitas. [virtutumque prima & martyrio proxima,] Nam sicut Reginæ persona omnium & nobilium & illustrium matronarum antefertur; ita & virginatas omnium virtutum dignitatem excedit: ita ut secundum locum post Martyres teneat, & sit inter virtutes ceteras prima. Serviunt enim illi universæ virtutes, & quasi Augustæ cubiculariæ suæ, ita obediunt imperiis suis. Blanditur ei fides, amplectitur eam spes, osculatur eam caritas; & omnes quæ adstant in conspectu Regis cælorum, patientia, perseverantia, constantia, contemptus mundi, vigilantia, hospitalitas, misericordia, solicitudo, scientia, veritas, provitas, tolerantia; omnes istæ, quæ sunt memoratæ, & quæ non sunt memoratæ virtutes famulantur ei. Inter frondes Paradisi & vitæ æternæ immarcessibiles flores, inter nemora Angelorum & prata g umbrosa & sanctis odoribus exhalantia: ubi vita æterna naribus h assumitur, ubi aër ipse habet odoramenti virtutem, ut qui eum naribus suis assumpserit, [& in cælo coronanda:] ultra tristis esse non possit, ultra nulla in eum possit dominationem exercere infirmitas, nullus dolor, nulla tristitia; sed semper erit gaudens, semper exultans anima, & semper de vitæ suæ perpetutate secura.

ANNOTATA

a Neptis ut alibi sæpe pro consanguinea sumitur. Nam, ut infra num. 9, Plantilla mater ejus fuit soror Clementis Consulis. Hic vero a Suetonio lib. 8. cap. 15 dicitur patruelis Domitiani Imperatoris.

b Aurelianus hic dicitur in Lectionibus Breviarii Romani filius Aurelii Fulvi: qui sub Domitiano Consulatum geßit anno quinto & nono supra octogesimum.

c Aliqua Mss. dilectissima, aut dulcisona.

d Ms. Windberg. credatur. Ms. Bodec. concedatur.

e Ms. S. Maximini a tenore recto.

f Alias, nanciscatur.

g Ms. Audom. Ambrosia consita.

h Alibi, percipitur.

CAPUT II.
Vlteriora ad Virginitatem incitamenta, veli sacri susceptio.

[7] Ad hæc Achilleus dixit; Hæc frater meus commemorat parva sunt; & quasi de fluvio immenso unum sextarium sumit, atque immerso sinu tenet, ipsius autem aquæ mensuram colligere computando non prævalet: ita & vitæ illius quæ futura sunt gaudia & delicias nullus sermo explicare sufficiat, nulla cogitatio invenire, nulla disputatio comprehendere. Volo autem & hoc non intermittere, quod etiam hic in isto seculo virginitas non perdet ingenuitatem suam, non timet virilem audaciam, non est subjecta homini corruptori qui coinquinat mundam, designat signatam, frangit integram, captivat liberam; & ingenuam a Deo factam, & ipsi Deo & omnibus Sanctis caram, libidini suæ facit violenter ancillam. [Inculcatur durities maritorum,] Post hæc intra parietes domesticos quasi in privato carcere continet clausam, salutari non sinit, videri etiam a suis parentibus prohibet, nutritores & nutrices & affines quasi hostes a consolatione & confabulatione excludit, nec ipsa infantum alloquia libere patitur, dum timet per eos agnosci a parentibus suas quas exercet in muliere injurias. Et hæc sunt quæ habuerat in virgine falsissima blandimenta. Mentior, si numquam est factum, & non magis minora satis memoraverim mala, quam solet exercere virilis superbia, agente Angelo Dei sancto, virginatatis patrono, eo quod hanc a se excludi permisit cum qua nata est & lactata, [& Angelus qui virginitatis patronus est,] cum qua a cunabulis & risit & flevit; hanc integritatem permisit proiici de prædio suo, quam nascendo a Creatore suo suscepit; & locum ejus fecit inimicam corruptionem invadere, cum ejicitur inde integritas, quæ semper ibi ex quo nata est mansit, & introducitur corruptio, quæ numquam ibi ex quo vivere cœpit, accessit. Et quoniam diximus Patronum habere sanctam virginitatem Angelum Domini, qui mulierem factam objurgat & increpat; faciamus vocem ejus rationabiliter objurgantis.

[8] Dic mihi, o homo, in quo te læsit virginitas, ut illam a te projicias, & in locum ejus inimicam admittas? Quando de utero matris tuæ existi tecum nata est, [inducitur eam laudans] tecum lactata; tecum fuit semper, & a tuo consortio non recessit; tecum flevit fletus infantiæ, tecum inter blandimenta & nutrimenta lactata est, tecum cibata, tecum potata: cum tædio corporis tui tecum tædiata est, cum angustiis infirmitatum tuarum tecum angustiata est: tecum cum vigilares vigilavit, tecum cum dormires dormivit, cum surgente surrexit, cum stante stetit, cum sedente sedit: cum vestireris vestita est, cum ornaneris ornata est, cum esuriente esuriit, cum epulante epulata est; tecum litteras didicit, tecum grammatico magisterio erudita, tecum oratoris imbuta facundia, tecum Christi corpore refecta, tecum facta catechumena, tecum baptizata est, tecum Christi sanguine est consecrata: [ejusque delicias in Christo explicans,] simul tecum venit ad nuptias Christi & Ecclesiæ, ubi thalamus ejus gemmis virtutum instructus in ornamenta mundarum mentium quotidie pulchrescit, de quarum nuptiis quotidie innumerabilis nascitur multitudo, in tantum ut pater sit nascentium Christus, & mater filiorum Ecclesia; tamen thalamus non læditur, quia pater Christus sponsus esse non cessat, & Ecclesia sponsa esse non desinit. Semper enim Christus & sponsus & pater est, semper Ecclesia & sponsa & mater est, quæ parere non desinit, & virgo immaculata esse non cessat. In amplexu enim Christi ampliatur potius integritas quam fugatur, & in partu Ecclesiȩ crescit potius virginitas quam decrescit. Hujus ornamenta vario gemmarum splendore coruscant, ab hujus ore procedunt melliflua legis eloquia & perpetua virginibus blandimenta. O felix & sancta virginitas! Quæ adhuc inter homines peccatores in terra posita, his tam magnis lætitiis frueris; quales putas inter Angelos post hæc habitura eris in cælis, quam carissima eris Angelis? quam melior istis labentibus regnis, quam ornatior omnibus pretiosissimis gemmis? Omni hora habes tecum juvenem pulcherrimum Christum, Dei Omnipotentis filium, diadematum decore, auricomum, splendidum & fulgentem, corusco cæli potius micantem lumine. Nam cum sol ejus servus probetur & famulus, quanta potest esse pulcritudo domini, cum tanta pulcritudo sit servi? Hic semper tecum erit, o sancta virginitas, tecum inter omnes Sanctos in blandimentis æternis & spiritualibus perseverat, tecum semper inter Angelos lætus exultat. Elige nunc, quem velis: an istum qui æternus est cum æternis deliciis; an hominem moriturum, cujus simul sunt cum eo & ipsæ deliciæ perituræ.

[9] Hæc & his similia persequentibus Nereo & Achilleo, Domitilla Virgo prudentissima dixit: [quibus S. Domitilla ad illam inclinata,] Utinam ad me olim hæc Dei scientia pervenisset, & numquam ego nomen sponsi suscepissem, & potuissem sine labore titulum sanctitatis hunc assumere; & sicut baptizata idolorum culturam deserui, sic instructa carnale hoc commercium contempsissem. Nunc autem quomodo vobis Deus aperuit os ad lucrandam animam meam; ita ipsum credo quod aperiat vobis consilium suum, ut possit per vos hoc quod pro ejus amore cupimus adimpleri. Tunc Nereus & Achilleus perrexerunt ad a S. Clementem Episcopum, & dixerunt ei: Licet b gloria tua tota in Domino nostro Jesu Christo sit posita, [a S. Clemente ad id invitato,] & non de humana, sed de divina dignitate glorieris; scimus tamen c Clementem Consulem patris tui fuisse germanum: Hujus soror d Plautilla nos in famulos comparavit, & tunc quando a Domini Petro Apostolo verbum vitæ audiens credidit & baptizata est, & nos simul secum & cum filia Domitilla sancto baptismate consecravit. Eodem anno Dominus Petrus Apostolus ad coronam martyrii properavit ad Christum, & Plautilla corpus terrenum deseruit. Domitilla vero filia ejus cum Aurelianum illustrem haberet sponsum, a nostra parvitate didicit sermonem, quem nos ex ore Apostoli didicimus: quia virgo, quæ propter amorem Domini in virginitate perseveraverit, Christum mereatur habere sponsum, cum quo in æternis deliciis & gloriis perseveret perpetuis. Hæc & his similia audiens a nobis cupit nunc virgintatis suæ votum manibus tuis velamento sacrari. Quibus Clemens Episcopus ait: Tempus est, ut video, in quo & mea, & vestra, & ipsius vocatio hac occasione ad martyrii palmam attingat, sed quia præceptum Domini nostri Jesu est, [imposito velo virginitatis consecratur.] ut non timeamus eos qui occidunt corpus, contemnamus hominem mortalem, & Principi vitæ æternæ totis viribus obtemperare nitamur. Tunc sanctus Clemens veniens ad Domitillam, consecravit eam.

ANNOTATA

a Colitur S. Clemens Papa 23 Nocemb. Multa de tempore Sedis attigimus in Tractatu de Antiquis Pontificibus Romanis ante tomum 1 Aprilis.

b Videntur hæc satis congruere illorum sententiæ, qui censent S. Clementem abdicato Pontificatu, diu quasi privatum vixisse, uti loco citato deduximus.

c T. Flavius Clemens Consulatum geßit anno 95, sed mox a Consulatu interemptus jussu Domitiani traditur a Suetonio, idque ob fidem factum fuisse paßim creditur. Ejus uxor etiam Flavia Domitilla ob eamdem causam exul vixit in insula Pandataria, nunc S. Mariæ dicta in mari Tyrrheno in sinu Puteolano, octo milliaribus ab insula Pontia. Non ideo tamen cum Ericio Puteano hanc mulierem conjugatam cum sanctißima Virgine Flavia Dominitilla eamdem facimus: im habemus litteras Ioannis Iacobi Chifletii, quibus indicat sibi scriptum a dicto Puteano, quod hanc suam sententiam voluerit aliquo publico scripto revocare: Flavia certe, cujus nomen in Sarda Chiffletiana expressum cernitur, circum caput puellare atque innuptum nec nisi suis capillis ornatum, ante illam Puteani commentatiunculam, omnino ut virgo repræsentatur; & potest nostra hæc Sancta esse, qualem sibi habuit Aurelianus ejus sponsus, ut proci solebant dilectarum sibi virginum curare vultus, etiam gemmis insculptos: DIVA autem DOMITILLA AUGUSTA, cujus fortunæ cusus argentens nummus, ab Archiepiscopo Patrano exhibitus Puteano, nupto capite spectatur, utpote Vespasiani Imperatoris uxor: alius nummus æreus ex Huberto Goltzio, quem MEMORIÆ DOMITILLÆ DIVI VESP. F. S. P. Q. R. id est Vespasiani filiæ Senatus Populusque Romanus cudi fecit, ut habet facies circum speciosißimam bigam, a duabus mulis protractam, & PP. IMP. CÆS. DOMIT. AUG. GERM. P. M. TR. P. III. IMP. V. COS. X. ut habet facies altera, circum S. C. quo Senatusconsultum notatur, indicaturque ex hoc cusus nummus, Patri patriæ, Imperatori Cæsari Domitiano Augusto, Germanico, Pontifici Maximo, anno ejus Tribunitiæ potestatis III, Imperii V, Consulatus X: hic, inquam nummus, neque Sanctam nostram spectat, neque illius matrem: neutra enim Vespasianifilia Domitiani soror fingi potest sine teste. Præterea omnino rationi repugnat, ut cum eas Domitianus relegarit in insulas, alterutrius earum obita ibi morte memoriam consecrare æterno ad posteros monumento præsumpsisset senatus Populusque. Vnum igitur solum probant nummi isti, scilicet Domitillæ nomen fuisse in Cæsarea tum familia frequens, in honorem ejus quæ Vespasiani uxor fuit: cujus filia sub fratris Imperio innupta potuit obiisse, sed non potest censeri obiisse Christiana, ipso, quem dixi mortuæ habitum, honore obstante.

d Est Plautilla, femina Consularis, mater B. Flaviæ Domitillæ inscripta Martyrologio Romano ad diem 20 Maji.

CAPUT III.
Exilium in Pontiana insula. Certamen cum discipulis Simonis Magi: de hoc exquisitum judicium Marcelli cujusdam Romani.

[10] Et quia longum est per ordinem singula perscribere, quæ mala sponsus ejus Aurelianus exercuit circa Domitillam furiis plenus: hic articulum ad rerum exitum transferamus. Impetravit a Domitiano Principe, ut, si sacrificare contemneret, Pontianæ insulæ subiret exilium: [Exules in Pontiana insula cum S. Domitilla] in quo exilio se extorquere posse arbitrabatur, ut a proposito perseverantiæ animum sanctæ Virginis revocaret. Igitur cum esset in Pontiana insula exiliata, simulque ibi essent cum ea Nereus & Achilleus, erant ibi exiliati duo malefici, discipuli Simonis: unus ex eis vocabatur Furius, alius Priscus. Hi ergo duo omnem pene insulam fallendo magicis signis, fecerant Simonem magum pro Dei filio venerari & credi; [ad refellendos sequaces Simonis magi,] Petrum vero inimicum sine causa fuisse. Cumque obsisterent eis Nereus & Achilleus, essetque copiosa multitudo quæ eos defenderet, dixerunt populis Nereus & Achilleus: a Marcellum nostis, Marci Præfecti Urbis filium? Responderunt: Quid hunc nesciat? Dicunt eis Nereus & Achilleus: Hujus testimonium admittitis de Simone & Petro? Responderunt, Valde stultus est, qui tali personæ non credit. Qui respondentes dixerunt: Præstate ergo saluti vestræ, & quousque litteras nostras accipiat & rescribat nobis, tam de beato Petro Apostolo quam etiam de Simone Mago, tollite vos a doctrina eorum: facta autem epistola nostra, eligite unum ex vobis qui ad eum deferat, quam nos in conspectu vestro cupimus recitari: ut dum ille scripserit, in vestro conspectu nihilominus recitetur. Placuit autem omnibus hoc dictum, & cum litteris Sanctorum Nerei & Achillei suum hominem direxerunt.

[11] Textus autem epistolarum iste est: Nereus & Achilleus, servi Jesu Christi, [mittunt epistolam ad Marcellum,] fratri & condiscipulo Marcello salutem æternam. In ergastulo Pontianæ insulæ exiliati, propter nomen Domini nostri Jesu Christi, gaudemus: sed gaudium nostrum fatigant Furius & Priscus, discipuli Simonis, qui pro magicis artibus hic exiliati sunt. Asserunt enim quod innocens fuerit Simon, & Apostolus Petrus sine causa exsecratus sit eum. Cumque diceremus omnibus, ut nemo eis crederet; asseruimus idoneam & illustrem fidei tuæ personam, quæ possit suis eos informare scriptis, quæ & qualis fuerit vita ejus. Quoniam cum fueris ejus discipulus, universas ejus agnoveris actiones: quæ petimus ut ea scribere non moreris, ut possint innocentes ab eorum fallaciis liberari. Gratia Domini nostri Jesu Christi sit tecum. Finiunt scripta Nerei & Aehillei. Incipit rescriptum Marcelli.

[12] Marcellus servus Christi sanctis Confessoribus Nereo & Achilleo: Lectis litteris vestris gaudio sum repletus, cognovi enim esse vos constantes & fide & opere, & solicite pro veritate pugnare. [Respondet hic,] Et quoniam memorastis objectum vobis hoc quod Simon innocens fuerit, retexam ex parte aliqua vitam ejus, ut ex paucis cuncta cognoscantur. Ego enim cum ejus essem discipulus, malignum & b infanticidam & maleficum illum exfractorem agnoscens, [se a Simone defecisse ad S. Petrum] deserui eum, & adhæsi Domino meo S Petro Apostolo. Quem cum Simon magum diceret, & populum Romanum in ejus odium excitaret; subito in loco, in quo Petrum Simon arguebat, transibat vidua cum ingenti populo clamosisque vocibus & luctu, efferens unicum filium suum. Tunc ait Petrus ad populum, qui credebat Simoni: Accedite ad feretrum, & deponite illum qui mortuus ducitur: [cum puer mortuus, ab illo solum esset motus,] & qui eum suscitaverit, hujus vera fides esse credatur. Quod cum fecisset populus, dixit Simon: Modo, si eum suscitavero, interficietis Petrum? Responditque omnis turba: Vivum eum incendemus. Tunc Simon invocatis omnibus dæmoniis, ministerio eorum cœpit agere, ut moveretur corpus. Quod populi videntes cœperunt clamare in laudem Simonis & in perniciem Petri. Tunc Petrus, vix impetrato silentio, ait ad populum: Si vivit, loquatur, ambulet, accipiat cibum, revertatur ad domum suam. Quod si hoc non fecerit a Simone sciatis vos falli. Ad hæc populus una voce clamabat dicens: Si hoc non fecerit Simon, pœnam quam Petro posuit ipse patiatur. Simon vero fingens se iratum, fugam petebat. Populus vero tenuit eum cum ingenti exprobratione, & custodiebat eum. [sed a S. Petro vere resuscitatus,] Tunc Petrus, expandens manus suas ad cœlum, dixit: Domine Jesu Christe, qui nobis discipulis tuis dixisti: Ite in nomine meo & dæmonia ejicite, infirmos curate, & mortuos suscitate; excita puerum istum: ut omnis hæc turba cognoscat, quia tu es Deus, & non est alius præter te, qui cum Patre & Spiritu sancto vivis & regnas in secula seculorum. Amen. Exsurgens autem puer adorabat Petrum, dicens: Vidi Dominum Jesum Christum, jubentem Angelis & dicentum: Ad petitionem amici mei Petri, [Simon, autē liberatus ne in ignem projiceretur.] restituatur orphanus viduæ matri suæ. Tunc omnis populus una voce clamabat: Unus est quem prædicat Petrus. Simon vero transfiguravit se in caput caninum, & cœpit fugere. Populus autem tenuit eum: & dum vellent eum in ignem mittere, misit se Petrus in medium, & liberavit eum dicens: Magister noster hoc nos docuit, ut pro malis bona reddamus.

[13] Cum ergo evasisset Simon, venit ad me, & putans me nescire, quod factum fuisset, canem immanem, quem vix catena ferrea vinctum tenebat, hunc ligavit in ingressu dicens: [aut a cane quem adduxerat] Videamus si Petrus, qui solet venire ad te, poterit ingredi. Sed post unam horam venit Petrus, & facto signo Crucis solvit canem, & dixit ei: Vade obloquere Simoni. Desine ministerio dæmonum decipere populum, pro quo Christus suum sanguinem fudit. Videns autem ego tanta mirabilia, cucurri ad Petrum: & genibus ejus provolutus, excepi illum in domum meam; Simonem vero expuli cum dedecore. Canis autem omnibus blandus effectus, solum Simonem persequebatur: quem cum misisset subtus se, cucurrit Petrus clamans & dicens: Præcipio tibi in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut non figas morsum in aliquam partem ejus corporis. [occideretur.] Canis autem nullum ejus contingere potuit membrum, sed vestimenta ita morsibus attrectavit, ut nulla pars ejus corporis tecta remaneret. Populus autem omnis, & præcipue pueri, simul cum cane post eum tamdiu cucurrerunt, quamdiu illum cum ululatu quasi lupum extra muros civitatis ejicerent.

[14] Post hæc autem, opprobrium hujus pudoris non ferens, [quem postea sub Nerone vicit Petrus,] per annum unum nusquam comparuit. Postea vero invenit, qui eum Neroni Cæsari insinuaret: sicque factum est, ut homo malignus malignum, imo pejorem se suis amicitiis copularet. Posthæc etiam apparuit Dominus Apostolo Petro, per visionem dicens: Simon & Nero, pleni dæmonibus, adversus te cogitant: noli timere, qui a tecum ego sum, & dabo tibi servi mei Apostoli Pauli solatium, qui cras Romam ingredietur: cum quo post septem menses simul habebitis contra Simonem bellum, & postquam ejeceritis & viceritis eum, & deposueritis eum in infernum, simul ad me venietis ambo victores. [& cum S. Paulo martyrio est coronatus.] Quod & factum est. Nam altera die venit Paulus. Quo autem ordine se viderunt & post septem menses conflictum habuerunt cum Simone, quoniam hic fuistis & vidistis oculis vestris, c superfluum habui vos docere quod nostis, cum S. Linus Græco sermone omnem d textum passionis eorum ad Ecclesias orientales scripsit.

ANNOTATA

a Ita etiam Marcellus, Marci Præfecti Urbis filius, appellatur in Historia Paßionis S. Petri Apostoli, quæ perperamS. Lino Pontifici tribuitur. Hic etiam Marcellus ab Ludovico Iacob a S. Carolo in Bibliotheca Pontificia, Presbyter Sanctus & Martyr appellatur. At, quod minus tolerandum est, ab aliquibus Hispanis dicitur idem esse qui Eugenius Episcopus Toletanus, uti ex pseudochronicis Dextri & Iuliani Petri assumpsit Tamajus Salazar ad diem XV Novembris, quo S. Eugenius est inscriptus Martyrologio Romano, ac tum poterit, si tamen id foret pretium operæ, fusius refelli.

b Ms. Windberg. nefandum.

c Extant interim aliqua Acta S. Petri sub nomine S. Marcelli vulgata anno 1531 a Frederico Nausea, inter Rhapsodias Anonymi Philalethi Eusebiani in vitas, miracula paßionesq; Apostolorum. Sunt eadem iterum an. 1668 excusa a Ioanne Maria Florentinio ante Martyrologium Hieronymianum in Indiculo Apostolorum a pag. 103 cum ejusdem Florentinii Notationibus. Habemus eadem ex pluribus Mss. & hoc ubique est exordium: Cum venisset Paulus Romam, convenerunt ad eum omnes Judæi. Verum multa nobis ibi displicent, quo minus arbitremur a Marcello scripta, licet etiam sub finem nomen ejus adscriptum reperiatur.

d In Breviario Romano jussu Pii edito ad diem 23 Septembris dicitur Linus scripsisse res gestas B. Petri, & ea maxime quæ ab illo acta sunt contra Simonem magum: quæ non sunt illa, quæ sub Lini nomine edita sunt a Iacobo Fabro Stapulensi aliisque, & inserta sunt Bibliothecis Patrum. Alia sub nomine Lini Acta reperimus in variis Mss. & in iis sunt gesta contra Simonem Magum: de quibus erit agendi locus 29 Iunii ad natalem SS. Petri & Pauli, Aliqua attigimus in Tractatu præliminari ad tomum 1 Aprilis, de Summis Pontificibus, in Lino.

CAPUT IV.
Acta vitæ & obitus S. Petronillæ, ac martyrii SS. Feliculæ & Nicomedis Presbyteri.

[15] De a Petronilla vero filia Domini mei Petri Apostoli, quis ejus exitus fuerit, [S. Petronilla] quia interrogastis, solicite breviterque intimabo. Petronillam itaque bene nostis, voluntate Petri paralyticam factam: nam recolo interfuisse vos, cum apud ipsum plurimi discipuli ejus reficeremus, & contigit ut Titus diceret Apostolo: [a S. Petro sanatur.] Cum universi a te salventur infirmi, quare Petronillam paralyticam jacere permittis? Apostolus ait: Sic expedit ei. Sed ne existimetur impossibilitas ejus incolumitatis meis sermonibus excusari, ait ad eam: Surge, Petronilla, & ministra nobis. Et statim surrexit sana, Ministerio autem expleto jussit eam redire ad grabatum. At ubi in timore Dei cœpit esse perfecta, non solum ipsa salvata est, verum etiam plurimis recuperavit in melius suis orationibus sanitatem. Et quoniam nimis speciosa erat, venit ad eam Flaccus Comes cum militibus, [a Flacco Comite in uxerem,] ut eam sibi uxorem assumeret. Cui Petronilla ait: Ad puellam inermem cum militibus armatis venisti: si uxorem me habere vis, fac matronas & virgines honestas ad me post tres dies venire, ut cum ipsis veniam ad domum tuam. Factum est autem ut trium dierum acceptum spatium Virgo sanctis jejuniis & orationibus occuparetur, habens secū sanctam Virginem b Feliculam collactaneam suam, in Dei timore perfectam. Tertio itaque die veniens ad eam S. Nicomedes Presbyter, celebravit mysteria Christi. Virgo autem sacratissima, mox ut Christi Sacramentum accepit, reclinans se in lectum, emisit spiritum. Factumque est, ut omnis turba matronarum & virginum, quæ fuerant a Flacco adductæ, exequias funeris sanctȩ Virginis celebrarent.

[16] Flaccus autem vertens animum, dixit ad Feliculam; Unum tibi elige e duobus, aut esto uxor mea, [S. Felicula neque nubere Flacco neque diis sacrifica reconsentiens,] aut diis sacrifica. Cui S. Felicula respondit: Nec uxor tua ero, quia Christo sacrata sum: nec immolabo idolis, quia Christiana sum. Tunc Flaccus tradidit eam Vicario, & fecit eam in tenebroso claudi cubiculo, sine cibo per septem dies, in quo dicebant ei uxores custodum; Quare vis mala morte mori? Accipe virum nobilem, divitem, juvenem, elegantem, Comitem & amicum Imperatoris. Audiens hȩc Felicula, [post dierum 14 inediam] nullum sermonis objiciebat omnino responsum, nisi hoc: Virgo Christi sum, & præter ipsum nullum omnino accipio. Ejecta autem post septem dies, ducta est ad virgines Vestæ, & ibi per alteros septem dies sine cibo permansit. Nulla enim ratione potuerunt eam ad hoc adducere, ut de earum manibus cibum acciperet. [in eculeo suspenditur:] Post hæ levata in eculeo clamabat, dicens: Modo cœpi videre amatorem meum Christum, in quo amor meus fixus est. Dicebant autem omnes ad eam, & ipsi qui torquebant eam: Nega te Christianam ese, & dimitteris. Felicula autem clamabat. Ego non nego amatorem meum, [projicitur in cloacam:] qui propter me felle cibatus, aceto potatus, spinis coronatus, & cruci affixus est. Post hæc deposita & præcipitata est in cloacam.

[17] Sanctus autem Nicomedes Presbyter in speculis positus occulte levavit corpus, & pernoctanter in c biroto perduxit ad cassellam suam, [S. Nicomedes ob ejus corpus sepultum] septimo milliario ab Urbe Roma via Ardeatina, & ibi eam sepelivit: in quo loco fructificant orationes ejus usque in hodiernum diem. Pervenit autem ad Flaccum hoc fecisse Nicomedem Presbyterum, & fecit eum teneri & duci ad sacrificandum. Qui cum diceret; Ego non sacrifico, nisi Deo omnipotenti qui regnat in cælis, non his diis qui in templis quasi in carceribus clausi custodiuntur. Cum hæc & multa talia diceret, [plumbatis cæsus obit,] plumbatis diutissime cæsus migravit ad Dominum. d Corpus vero ejus in Tiberim præcipitatum est. Clericus vero ejusdem Presbyteri, nomine & opere Justus, collegit corpus ejus, & posuit in biroto suo, & duxit ad e horticellum suum juxta muros via Nomentana, & illic sepelivit illud: in quo orantes Dominum, consequuntur quæ postulant interventu Martyris ejus, qui passus est pro nomine Domini nostri Jesu Christi. Expliciunt scripta Marcelli, missa ad Nereum & Archilleum. Incipiunt rescripta de passione eorum.

ANNOTATA

a S. Petronilla colitur 31 Maji, ad quem diem omnia exacte explicantur: sed vel Sanctorum epistola supra proposita non habetur integra, vel alias illi de Petronilla quæsierunt, quia de ea nullum ibi verbum, vel denique diversa hæc est epistola a priori, respondens alteri epistolæ Martyrum, nunc non extanti.

b Martyr effecta S. Felicula creditur & colitur 13 Iunii.

c Birotum, vehiculum duarum rotarum, pro quo in Mss. Birote, byrote & pyrode etiam legitur.

d Dies natalis S. Nicomedis est 15 Septembris. De hoc & Felicula consule quæ de tempore martyrii diximus ad Vitam S. Petronillæ.

e Mss. pleraque osticellum: pro quo credidi legundum horticellum.

CAPUT V.
Acta martyrii SS. Nerei & Achillei, item SS. Eutychetis, Victorini & Maronis.

[18] Eutyches, Victorinus & Maro, servi Domini nostri Jesu Christi Marcello. Sicut venerunt litteræ tuæ ad sanctos Nereum & Achilleum, [SS. Nereus & Achilleus] jam transierant triginta dies, quod pervenerant ad coronam. Flavia enim Domitilla Virgo illustrissima, immo Christianissima, cum isti sui eunuchi docuissent eam credere Christo, & ipsi suam virginitatem servare; Aurelianus sponsus ejus contemptus ab ea, fecit eam Christianitatis titulo in hanc insulam religari. Ipse vero Aurelianus veniens huc, [Aureliani jussu cæsi,] cœpit Nerei & Achillei animum attentare, putans se per ipsos Virginis animum commovere. Sancti vero execrantes dona ejus, & magis Domitillæ fidem corroborantes, [Terracina capite plectuntur,] ideo verberibus ab eo gravissimis attrectati sunt; atque ad Terracinam depositi, a Memmio Rufo sunt traditi Consulari. A quo cum eculeo & flammis compellerentur ad immolandum idolis, & dicerent se a B. Petro Apostolo baptizatos nulla ratione posse idolis immolare, capite cæsi sunt. Quorum corpora rapuit b Auspicius, discipulus eorum, nutritor sanctæ Virginis Domitillæ: qui etiam naviculæ imponens adduxit, & in prædio Domitillæ in crypta arenaria sepelivit, in via Ardeatina, [& sepeliuntur ab Auspicio discipulo.] a muro Urbis milliario uno semis, juxta sepulcrum in quo sepulta fuerat Petronilla, Apostoli Petri filia. Hæc nos ipso Auspicio referente cognovimus, qui eorum corpora & rapuit & sepelivit. Erit caritatis tuæ solicite circa nos agere, & aliquem ad nos talem dirigere, qui & nos de tua & de nostra sospitate faciat lætiores. Dies natalis eorum quarto Idus Majas.

[19] Accepto hoc scripto, Marcellus germanum suum misit ad insulam: qui fuit cum his Confessoribus Christi per annum, postea vero ad Marcellum reversus hæc retulit. [SS. Eutyches Victorinus & Maro,] Cum Aurelianus post martyrium Nerei & Achillei ageret, ut ad Domitillæ possit pervenire consensum; dictum est illi a quodam, quod majorem haberet caritatem, cum Eutychete & Victorino & Marone, quam habuerat cum eunuchis suis Nereo & Achilleo, qui eam docuerant Christo credere. Unde factum est ut a Principe c Nerva peteret eos sibi donari, si sacrificare noluissent. Qui cum viriliter agerent d Eutyches, Victorinus & Maro, atque minas Aureliani penitus non curarent, deposuit eos de insula, [in agros relegati ab Aureliano,] & quasi servos per sua prædia singulos divisit, Eutychen in sexto decimo ab urbe, via Nomentana; Victorinum vero in sexagesimo, Maronem vero in centesimo trigesimo, in eadem Salaria via: jussitque eos in terram fodere per totū diem, ad vesperum vero e cantabrum manducare. Sed Deus omnipotens dedit eis gratiā in locis peregrinis. Nam Eutyches Conductoris loci filiam a diabolo liberavit; [clarent miraculis:] Victorinus autem Vicedominū loci paralyticū, per tres annos de lecto non surgentē, fecit orando incolumē. Maro vero morbo hydropis laborantem Procuratorem civitatis Septempedæ liberavit.

[20] Interea facientes sermonem ad populum docuerunt multos Christo credere, [factique Presbyteri,] & facti Presbyteri populum credentium ampliavere. Tunc diabolus replevit ira mentem Aureliani, & misit qui vario genere pœnarum interficeret eos. Nam Eutychen in media via diu cædi jussit, quamdiu spiritum exhalaret: [occiduntur: Eutyches diu cæsus,] cujus corpus rapuit populus Christianorum, & cum honore magno sepulto, in Christi nomine super eum basilicā fabricavit. Victorinum vero apud eum locū, qui Cotilias appellatur, ubi putentes aquæ emanant & sulphureæ, in ipsis capite deorsum per horas tres teneri jussit & iterum suspendi. Hoc per triduum pro nomine Christi passus Victorinus migravit ad Dominum. Jussit autem Aurelianus corpus ejus non sepeliri. [Victorinus super aquas sulfureas suspensus,] Et cum una die apud f Cotylas jacuisset, venerunt, g Amiternenses populi Christiani & rapuerunt eum, & in suum territorium transtulerunt atque ibi sepelierunt. Maronem vero misso amico suo, nomine Turgio, jussit duci & saxi ingentis pondere opprimi. Unde factum est, ut immanissimam petram, [Maro post ingentem petram portatam,] quam vix ad trochleam septuaginta homines pensare potuissent, super humeros ejus ponerent. Ipse autem S. Maro quasi leves paleas portavit eam per duo milliaria sanus, & in eo loco posuit, in quo orare consueverat. Et hoc factum omnis provinciæ populus admiratus, credidit Christo, & baptizatus est. Consularis autem, accepta ab Aureliano potestate, interfecit eum. Populi autem excavaverunt petram quam humeris portaverat, & ibi sepelierunt eum, [interfectus.] & ecclesiam Christi fabricaverunt, in nomine ejus: in qua præstantur beneficia Domini, ad gloriam nominis sui usque in hodiernum diem. h

ANNOTATA.

a In hodierno Martyrologio Romano M. Minucius Rufus dicitur, scilicet qui Consul fuerat cum Domitiano Imperatore XIV, anno 88.

b Primus Episcopus Aptæ Iuliæ est S. Auspicius, & creditur ibi esse is de quo hic agitur. & colitur 2 Augusti.

c Nerva succeßit Domitiano, occiso 18 Septembris anni 96.

d Coluntur 15 Aprilis, ad quem diem horum Acta illustramus.

e Cantabra, signa quædam militaria fuisse Romanis ex Minutio & Tertulliano est notum: quid ni similiter Cantabrum dixerint panem, non siligineum, quem solum urbs Romana etiam hodie novit ex pura farina; sed furfuribus, ut a mola venit, adhuc commista factum, cujus in militia & castris usus fuerit? panem secundarium seu militarem vocare etiam posses.

f Cotyliæ in Sabinis, prope urbem Reate, trans Velinum flumen, unde ad tria circiter milliaria Cutilias aquas ponit Kircherus in chorographica Sabinæ antiquo-modernæ tabula, quam vide in ejus Latio illustrato. Putentes hujusmodi aquas etiam invenimus tran sivimusque inter Sirmonetam & Privernum, dum Caßinum proficisceremur.

g Veteris Amiterni ruinas, decimo a Cotyliis milliario removet idem Kircherus.

h Ms. Windberg. sicut initio hujus capitis interseruerat titulum, Passio SS. Eutychetis Victorini & Maronis, ita hoc loco interpolatur per alium titulum sic, Explicit de passionibus Eutychetis, Victorini & Maronis; incipit Domitillȩ Euphrosynæ & Theodoræ Virginum & Sulpitii ac Serviliani: quæ forma Sylloges martyrialis egregie respondet proposito Interpretis per prologum indicato, referentis partim antiqua de iis monumenta, in epistolis expressa, partim res ut erant suo tempore notæ, ut cum meminit ecclesiarum Sanctis erectarum &c. certe non existimo meram hic haberi interpretationem ex Græco.

CAPUT VI.
Martyrium SS. Domitillæ, Euphrosynæ & Theodoræ Virginum: item Sulpitii & Serviliani.

[21] Factum est autem, postquam omnes Dei Sanctos tulit a solatio Domitillæ Aurelianus, dixit ad Sulpitium & Servilianum, a juvenes illustres viros: Scio quia conlactaneas Domitillæ habetis sponsas, [S. Domitilla Terracinam perducta,] id est, Euphrosynam & Theodoram virgines sapientissimas. Cum ergo Domitillam deponi fecero de insula ad Campaniam, istæ ad illam visitandi gratia vadant, & suasione sua revocent ad gratiam meam animum ejus. Cum ergo deposita esset Domitilla de insula Pontiana ad Terracinam, & venissent ad eam Euphrosyna & Theodora, [Euphrosynā & Theodoram ad se missas,] invicem habuerunt gaudium magnum. Interea ad convivium dum venissent, prandentibus illis Domitilla jejuniis & orationibus vacabat. Tunc dixerunt ei conlactaneȩ ejus: Modo quia nos prandemus & maritos accipimus, non possumus colere Deum tuum. Dicit eis Domitilla: Cum habeatis vos sponsos nobiles viros, quid faceretis si vellent vos ab amore eorum aliquæ ignobiles revocare b supprimæque personæ, ut ipsi vos maritas acciperent? Respondentes dixerunt: Avertat hoc Deus a mentibus nostris. Quibus Domitilla ait: Ita & a mea mente, [instruit in fide Christiana,] quia magnum sponsum habeo, filium Dei, qui de cælo descendit, & promisit virginitatem diligentibus, se earum sponsum esse, quæ propter amorem ejus custodirent virginitatem, & dare eis vitam æternam: ita ut post exitum animarum earum introducat eas in thalamum æternum in cælis, & faciat eas gaudere cum Angelis, & inter flores aromatum in medio paradisi semper gratulari & sine fine in convivüs epulari. Cum hæc promitteret filius Dei, & nullus ei vellet credere, cœpit cæcos illuminare, leprosos mundare, omnes infirmitates curare, etiam mortuos suscitare; sicque factum est ut se verum Deum ostenderet & doceret, & omnes in eum crederent.

[22] Dicit ei Theodora: Fratrem habeo juvenem, quem nosti Herodem: hic ante istum annum oculorū cæcitatem incurrit: si verum dicis, in Dei tui nomine salva eum. Dicit etiam & Euphrosina: [cumque mutæ loquelam] Tu fratrem Romæ reliquisti cæcum; ego autem hic habeo filiolam nutricis meæ, quæ in ægritudine muta facta est, auditum quidem integrum habet, sed vox & sermo fugerunt ab ea. Et hæc dicens, fecit eam in ejus adhiberi conspectum. Tunc Domitilla prosternens se in oratione, diutissime flevit: exsurgens autem expandit manus ad cælum, & dixit: Domine Jesu Christe, qui dixisti: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi; ostende verum esse testimonium meum. Et cum hæc dixisset, fecit signum Crucis super os mutæ, & dixit: In nomine Domini mei Jesu Christi loquere. Et statim emisit vocem magnam dicens, Verus Deus tuus, Domitilla, & omnia vera sunt quæ de tuo ore protulisti. Tunc miserunt se ambæ ad pedes ejus, [& cæco visum impetrasset,] & credentes mysteriis Christi consecratæ sunt. Frater etiam Theodoræ adductus cæcus, Domitillȩ precibus recepit lumen & mentis & corporis. Universi autem viri & mulieres, qui Pagani ex Urbe venerant, [ipsas & omnes præsentes convertit,] sive servi sive ingenui, videntes hæc crediderunt Christo, & baptizati sunt. Et facta est domus, in qua manebat, quasi ecclesia.

[23] Factum est autem, & venit Aurelianus cum duobus sponsis, ipse tertius cum tribus organariis, ut quasi uno die trium virginum nuptiæ fierent. Sulpitius autem & Servilianus videntes mutam loqui, [credunt etiam earum sponsi Sulpitius & Servilianus,] & Herodem Theodoræ fratrem illuminatum; audientes autem omnia quæ dicta & facta fuerant, crediderunt. Quos cum Aurelianus instanter hortaretur, ut una die simul acciperent sponsas suas, Sulpitius & Servilianus prudentissimi homines dixerunt ei: Da honorem Deo, cujus virtute cæcum illuminatum conspicimus, & mutam loquentem videmus. Aurelianus autem non curans de his quæ illi loquebantur; fecit per potentiam suam includi in cubiculo Domitillam, ut securus faceret violentiam. Et positis organis, post cœnam, cœpit lætus saltare inter eos. Cui saltanti more solito nuptiarum, [Aurelianus saltans exspirat,] omnibus autem deficientibus, ille incessanter tamdiu saltavit per duos dies & duas noctes, quamdiu corruens expiravit. Videntes autem quæ evenerant, omnes crediderunt.

[24] Frater autem Aureliani, nomine Luxurius, petiit ab Imperatore Trajano, [illi capite plectuntur,] ut hos omnes ad sacrificandum compelleret: qui si non consentirent, pœnis eos quibus vellet interimeret. Unde factum est ut Sulpitium & Servilianum Præfecto Urbis Aniano traderet. Quos Præfectus confessos quod nuper facti essent Christiani, nolentes penitus ultra idolis immolare, decollare eos prȩcepit. Quorum corpora Christiani posuerunt in prædio eorum Via Latina milliario secundo, in quo loco exuberat virtus eorum usque in præsentem diem.

[25] Posthæc Luxurius abiit ad Virgines Christi ad Terracinensium civitatem, [Sanctæ tres virgines comburuntur] & nolentes penitus idolis immolare, ablatis omnibus quæ habebant, in eodem cubiculo, in quo simul morabantur, clausit, & ignem imposuit. Altera namque die veniens sanctus Diaconus, nomine Cæsarius c, invenit corpora Virginum immaculata: in facies enim suas prostratæ, orantes Dominum, recesserunt. Quarum corpora sanctus Cæsarius in sarcophago novo simul condiens, in profundo terræ infodiens sepelivit.

ANNOTATA

a Dies natalis SS. Sulpitii & Serviliani est 20 Aprilis, ad quem diem eorum Acta, translationes corporum, ac venerationem lector expositam reperiet.

b Supprimas personas, inferioris conditionis interpretor.

c S. Cæsarius Diaconus & cum eo Julianus Presbyter, agente eodem Luxurio, Terracinæ sacco inclusi in mare sunt præcipitati Kalendis Novembris, quando erunt illorum Acta illustranda.

HISTORIA TRANSLATIONIS
Curante Cæsare Card. Baronio factæ.
Ex Mss. authenticis ecclesiæ Vallicellanæ.

Nereus, Eunuchus Martyr Terracinæ in Latio (S.)
Achilleus, Eunuchus Martyr Terracinæ in Latio (S.)
Fl. Domitilla, Virgo Martyr Terracinæ in Latio (S.)
Euphrosyna Virgo, Martyr Terracinæ in Latio (S.)
Theodora Virgo, Martyr Terracinæ in Latio (S.)

AUCTORE D. P.

Vitam Cæsaris Baronii, ex Congregatione Oratorii S. R. E, Presbyteri Cardinalis, & Apostolicæ Sedis Bibleothecarii, atque Annalium Ecclesiasticorum scriptoris clarißimi, [Baronius factus Cardinalis 1596] anno MDCLI Romanis vulgavit typis Hieronymus Barnabæus, ejusdem Congregationis Presbyter; quem deinde illius Præpositum dignißimum, nono post anno habuimus studiis nostris ita faventem, ut exiguas esse putemus gratias, quas ante 2 tomum Martii, verbis licet amplißimis, conati sumus reddere ipsi ac religiosißimo isti eruditißimorum Patrum cœtui. Hic lib. 3 cap. 13 Vitæ prædictæ, ad propositam nobis materiam, sic loquitur: Vixdum ille, Baronius scilicet, ad Cardinalatum assumptus fuerat, (quod a Ciemente VIII factum anno Pontificatus V, Christi MDXCVI, Nonis Iunii, Creatione secunda) cum titularem sibi ecclesiam SS. Nerei & Achillei a Pontifice petiit, atque eam quidem, cujus parietes vetustate collapsi, templi formam amiserant: eo scilicet animo, ut e vestigio instauraret. Re audita Pontifex obstupuit, & subridens ait: Tibi scilicet, tamquam omnium Cardinalium ditissimo, jure optimo debetur hic titulus, continuo enimvero restituendus. Denique roganti atque obsecranti, [titulum SS. Nerei & Achillei petit & impetrat,] quod voluit, concessum est. Nec mora. Cæsar operi manum admovet, quodque magno animo inceperat, intra anni spatium feliciter absolvit. Cum autem illi per eos dies ad largiendum nihil suppeteret præter voluntatem, non dubitavit pro ea re pecuniam justo fœnore accipere, & ad septem aureorum millia, instaurandæ atque exornandæ ecclesiæ, liberaliter effudit. Id quod jam, antequam Cardinalis crearetur meditatus fuerat, ac veluti animo præsagierat. Cum enim aliquando septem præcipuas Urbis Ecclesias religionis causa obiret, aspiceretque antiquas templi ruinas, disjectos parietes, [cujus restaurationē pridem optarat.] atque omnia prostrata & ruderibus plena, Hem, inquit ad socios, quo tandem Sanctorum Martyrum Nerei & Achillei templum antiquissimum redactum est. Hic S. Gregorius Magnus homiliam ad populum habuit. Hic priscis illis temporibus Titulus a majoribus erectus est & Fasciolæ appellatus. Quid dicent hæretici, qui quotidie ad Urbem veniunt, & nos undique calumniantur? Tuscis, Domine, quid ego facturus essem, si animo suppeterent vires. Igitur cum primum sese obtulit occasio, (fuit autem nondum elapso mense) ecclesiam reficiendam curavit, ac prope a fundamentis excitatam ornavit, & perfecit. Hæc Barnabæus.

[2] Proximum a restauratione tituli ecclesiæque fuit, ut utrique sua restitueretur celebritas, per annuæ Stationis instaurationem: quod rogante Baronio, per sequens Breve factum est. Clemens Papa VIII ad perpetuam rei memoriam. Cælestium Ecclesiæ munerum dispensatores in terris, quamquam immeriti, Divina disponente clementia constituti, illa sic dispensare studemus, ut Christi fideles illis allecti, [eodē petente,] ad pia & salutaria opera exercenda, magis excitentur; cum præsertim pia S. R. E. Cardinalium vota id exposcunt, ac alias in Domino salubriter conspicimus expedire. Supplicationibus igitur dilecti filii nostri Cæsaris, titulo SS. Nerei & Achillei Presbyteri Card. Baronii nuncupati, nobis super hoc humiliter porrectis, inclinati, ac de omnipotentis Dei misericordia, & BB. Petri & Pauli Apostolorum auctoritate confisi, omnibus & singulis Christi fidelibus, qui ecclesiam SS. Nerei & Achillei, sitam e conspectu ecclesiæ S. Sixti, die quo in eadem ecclesia S. Sixti, prope portam S. Sebastiani sita, Statio esse solet, visitaverint, & alia quæ pro consequendis Indulgentiis præd. Stationis adimplenda sunt adimpleverint, easdem Indulgentias præd. Stationis ecclesiæ S. Sixti, non privative quoad ipsam ecclesiam S. Sixti, sed cumulative, [Statio diu intermissa ibidem restituitur 1597] perpetuo concedimus: ita ut eodem die statio in eadem ecclesia SS. Nerei & Achillei pariter atque in ecclesia S. Sixti prædicta sit; & ita ab omnibus censeri, sicque per quoscumque judices ordinarios & delegatos, sublata eis & eorum cuilibet quavis aliter judicandi & interpretandi facultate & auctoritate, judicari ac definiri debere; & irritum & inane quidquid secus super his a quoquam quavis auctoritate, scienter vel ignoranter, contigerit attentari, decernimus. Non obstantibus Regula nostra, de non concedendis Indulgentiis ad instar, aliisque constitutionibus & ordinationibus Apostolicis, etiam juramento, confirmatione. Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis, statutis, consuetudinibus, ceterisque contrariis quibuscumque. Datum Romæ apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die XXII Januarii, MDXCVII, Pontificatus nostri anno V. Obtinuit nihilominus usus in Missalibus, saltem hactenus excusis Antverpiæ, ut solum notetur Statio ad S. Xystum (Hic est ejus nominis secundus & colitur VI Augusti) in Feria IV post Dominicam III Quadragesimæ.

[3] Huic gratiæ addita intra mensem est alia, per Breve ad ipsum Baronium in hæc verba directum. Dilecte fili noster, salutem & Apostolicam benedictionem. [eidem conceditur facultas requirendi Reliquias olim inde ablatas,] Piis ac devotis tuis supplicationibus inclinati, Circumspectioni tuæ Reliquias SS. Nerei & Achillei ac Flaviæ Domitillæ, qui simul martyrium passi sunt, ex quibuscumque Urbis & extra illius muros Basilicis, ecclesiis, monasteriis quorumvis Ordinum etiam Mendicantium, & piis locis in quibus reperientur, libere extrahendi, & ad ecclesiam SS. Nerei & Achillei, quæ Titulus tui Cardinalatus existit, transferendi licentiam & facultatem, auctoritate Apostolica tenore præsentium concedimus & impertimur. Mandantes in virtute sanctæ obedientiæ, & sub indignationis nostræ ac privationis vocis activæ & passivæ ac officiorum quæ obtinent, nec non aliis arbitrii nostri pœnis eo ipso incurrendis, dilectis filiis Præsidentibus, Capitulis & Personis earumdem basilicarum, ecclesiarum, monasteriorum & piorum locorum Superioribus seu Commendatariis respective, ut dictas sanctas Reliquias, apud eos existentes, Circumspectioni tuæ libere ac omni mora, tergiversatione, exceptione, vel excusatione sublata, tradant, consignent; ac tradi & consignari cum effectu curent & faciant.

[4] Præterea eidem Circumspectioni tuæ, ut alias quascumque Sanctorum & Sanctarum Reliquias a Præsidentibus, [& alias insuper acquirendi:] Capitulis, Personis & aliis quibuscumque prædictis tibi sponte dandas, ex ipsis Basilicis, ecclesiis, monasteriis & locis piis extrahere, & ad præd. ecclesiam SS. Nerei & Achillei transferri facere, libere & licite & absque aliquo conscientiæ scrupulo possis, auctoritate & tenore prædictis pariter concedimus & indulgemus. Non obstantibus &c… Datum Romæ apud S. Marcum sub annulo Piscatoris die XIV Februarii MDXCVII. Pontificatus nostri anno VI, ante dies scilicet quindecim inchoato. Quomodo autem facultate sibi data usus Baronius, & quas Reliquias ex ecclesiis SS. Adriani, Sebastiani & Silvestri de capite extraxerit, sequenti continetur instrumento.

[5] In Dei nomine. Amen. Hoc publico instrumento cunctis ubique pateat & sit notum, quod anno a Nativitate Domini MDXCVII Indictione X die vero XX mensis Februarii, [qua usus 20 Febr. ex Diaconia S. Adriani,] Pontificatus sanctissimi in Christo Patris & Domini nostri D. Clementis divina providentia Papæ VIII, anno ejus VI, in mei Notarii publici infrascripti, testiumque infrascriptorum ad hæc specialiter vocatorum, habitorum & rogatorum præsentia, præsens & personaliter existens Illustriss. & Reverendiss. D. Cæsar tit. SS. Nerei & Achillei S. R. E. Presbyter Cardinalis Baronius nuncupatus (cui nuper S. D. N. Clemens diu. Provid. Papa VIII per suas in forma Brevis desuper expeditas litteras, ut Reliquias SS. Nerei Achillei ac Flaviæ Domitillæ, ex quibuscumque… extrahere, & ad ecclesiam SS. Nerei & Achillei transferre licentiam & facultatem concessit) uti volens facultate sibi in eisdem litteris Apostolicis concessa, assumpto me Notario ad ecclesiam S. Adriani se contulit: quam ingressus, piisque ibi prius ad Deum effusis precibus, vocatis inde ad se Reverendis Patribus Fr. Ferdinando Suarez, Vicario generali Ordinis S. Mariæ de Mercede redemptionis captivorum; Fr. Ricardo Bargas, Vicario ecclesiæ ejusdem S. Adriani, Fr. Marcello Leonis, Fr. Dominico Aragonensi, Fratribus ejusdem Ordinis in eadem ecclesia degentibus, prænarratas litteras Apostolicas originales, quas manibus tenebat, in medium exhibuit, ac mihi Notario eisdem Fratribus præsentandas tradidit…

[6] Quibus quidem litteris per me Notarium clara & intelligibili voce prælectis, eidemque Illustriss. & Reverendiss. D. Cardinali restitutis, [recuperat capita SS. Nerei & Achillei,] illarum copia penes me retenta, prædicti RR. Fratres visis & auditis litteris præd. ea qua decuit reverentia, pluribus luminaribus accensis, aperta quadam capsa in sacrario existente, pluribus clavibus reclusa, eidem Ill. ac Rev. D. Cardinali ibidem adstanti, tria capita SS. Nerei scilicet, Achillei & Flaviæ Domitillæ, thecis ligneis auratis occlusa, cum inscriptione nominum eorumdem Martyrum, humiliter & reverenter consignarunt, asserentes in eisdem eorumdem beatorum Martyrum capita recondi. Et insuper idem R. Fr. Ricardus, etiam medio juramento, tacto pectore more Religiosorum, affirmavit eorumdem Beatorum Martyrum corpora ab Illustriss. ac Reverendiss. D. Augustino S. R. E. Cardinali Cusano de anno MD LXXXIX cum vetustis inscriptionibus in d. Ecclesia S. Adriani inventa, & sub altari majori ejusdem ecclesiæ præd. Cardinalis jussu collocata, eorumque capita dictis inauratis thecis recondi vidisse. Quæ quidem capita præd. Ill. ac Rev. D. Card. Baronius ad manus suas pie recepit, animo illa, juxta præinsertarum litterarum formam, ad ecclesiam præd. SS. Nerei & Achillei deferendi, ibique quam honorificentius & religiosius fieri poterit collocandi, ut ad divinum cultum ipsorumque sanctorum Martyrum memoriam retinendam, populo veneranda proponi possint. Actum Romæ in ipsa S. Adriani ecclesia, pie ad præmissa omnia etiam interveniente Illustriss. ac Reverendiss. D. Francisco Maria S. R. E. Card. Taurusio & quamplurimis ipsorum DD. Cardinalium familiaribus ibi adstantibus …

[7] Successive, iisdem anno, Indictione & Pontificatu, die vero XXV ejusdem mensis Februarii … præfatus Cæsar Card. Baronius, assumpto me Notario, [& 25 Febr. ex S Sebastiani ecclesia particulas aliquas eorumdem,] ad ecclesiam S. Sebastiani extra muros positam se contulit, eamque ingressus est, & cum Reverendiss. D. Angelo Roccha S. D. N. Papæ Sacrista, d. ecclesiæ Administratore, ibidem existente, ad altare majus d. ecclesiæ accessit, & in vim prædd. litterarum … fuerunt pluribus luminaribus accensis, coram testibus &c. eidem D. Cardinali per d. D. Administratorem consignata duo capita lignea inaurata, quæ sub clavi recondebantur supra altare majus d. ecclesiæ in nobilissimo sacello, ut ex ipsius inscriptione legebatur, sumptibus Serenissimi & Piissimi utriusque Bavariæ Ducis constructo, cum inscriptione in quolibet eorumdem capitum apposita, in uno scilicet de capite S. Nerei Martyris, & altero de capite S. Achillei, intusque asserebatur de capitibus eorumdem sanctorum Martyrum Reliquias recondi: quæ idem D. Cardinalis ad manus suas pie & humiliter recepit, iteratisque precibus ad Deum illa secum asportavit, præsentibus &c.

[8] Deinde V Martii, eisdem anno, Indictione & Pontificatu quibus supra … præd. Cardinalis accessit ad monasterium S. Silvestri de capite de urbe, [ac 5 Martii alias innominatas obtinet ex monasterio S. Silvestri.] & advocata adm. Rev. Sorore Hieronyma Maccarana, ejusdem monasterii moderna Abbatissa, eaque certiorata de facultate sibi concessa intravit chorum ejusdem monasterii & genu flexus ante altare majus ibi existens, effudit preces Deo optimo maximo; & accensis quatuor torceis cereis albis, cum præsentia & consensu d. D. Abbatissæ & nonnullarum aliarum monialium, ibi devotionis causa adstantium, habuit per manus R. D. Pompeji Paterii Presbyteri ecclesiæ S. Mariæ in Vallicella de Urbe præsentis, & de ordine d. Sor. Hieronymæ Abbatissæ tradentis, sex petia reliquiarum Sanctorum & Sanctarum, existentium in quadam capsa plumbea, quæ quondam adstabat in altari SS. Pauli & Nicolai ecclesiæ S. Silvestri; & nunc ob restaurationem d. ecclesiæ & altaris, supra altare majus d. chori, ab anno & citra, ut d. Abbatissa affirmavit, recondita; & nonnulla alia petiola reliquiarum existentium in quadam capsula ossi albi clausa, quæ fuit aperta & postea reclusa: quorum quidem Sanctorum & Sanctarum nomina ignorantur: & demum tria petia reliquiarum SS. Innocentium, reposita in quodam vaso argenteo, sponte per dictas Moniales oblata & concessa. Quas omnes Reliquias idem Cardinalis ad manus suas humiliter recipiens, in quadam parva capsula pro nunc reponi & conservari mandavit, ad d. ejus titularem ecclesiam postmodum pro fidelium devotione deferenda…

[9] Postmodum die Mercurii XII mensis Martii, anno, [Idem 12 Martii possessionem tituli sui adeptus,] Indictione & Pontificatu prædictis., . d. D. Cardinalis, cui nuper per S. D. N. Papam prædictum de titulari præd. ecclesia provisum extitit (prout in Apostolicis sub datum Romæ in Monte Quirinali XI kalend. Februarii Pontificatus sui anno V sub plumbo expeditis litteris plenius continetur) volens juxta facultatem sibi in eisdem litteris Apostolicis concessam, ejusdem ecclesiæ juriumque & pertinentiarum illius quorumcumque, actualem & corporalem possessionem adipisci tam in spiritualibus quam in temporalibus; hac præsenti die, qua est Statio ad d. ecclesiam; multis nobilibus & dignis personis comitatus, & ad effectum illius possessionem accipiendi, in illam intravit: & aqua benedicta accepta ad altare majus ipsius ecclesiæ, sumptu ipsius D. Cardinalis noviter extructum accessit, genibusque flexis devotas ad Deum optimum maximum preces effudit, Deinde sacris vestibus indutus in ciborio ejusdem ecclesiæ Pontificaliter sedit: & postea litteras Apostolicas super concessionem ejusdem ecclesiæ Titularis ut supra confectas mihi, ut illas populo ibi adstanti legerem, tradidit …

[10] Postmodum præd. D. Cardinalis, adeptionem possessionis hujusmodi continuando, solitis orationibus decantatis, Missam in eodem altari majori solenniter celebravit, [ibi sermonem de sanctis Patronis facit,] magna personarum multitudine audiente: & sacra Missa completa sacrisque vestibus exutis, sedens, ad populum ibi adstantem sermonem habuit de laudibus SS. Nerei & Achillei, sub quorum nominibus ipsa ecclesia est consecrata; ecclesiamque circumcirca aqua benedicta aspersit atque lustravit: & sic, præmissa & alios actus possessorios, veram, realem & corporalem possessionem denotantes, faciendo, gerendo & adimplendo, ecclesiæ SS. Nerei & Achillei illiusque jurium, membrorum & pertinentiarum, uti Cardinalis titularis d. ecclesiæ, in vim dictarum litterarum Apostolicarum, accepit, intravit & adeptus fuit prædicto & alias omni meliori modo: protestans quod per discessum ab eadem ecclesia non intendit illius possessionem dimittere, sed illam animo & civiliter semper & quandocumque retinere.

[11] Demum IX Maji Ill. D. Cardinalis, utendo facultate sibi concessa in litteris de quibus supra, existens in suprad. ecclesia S. Adriani … assistentibus eidem RR. PP. Priore & Fratribus d. Ecclesiæ, [& eorum corpora sub altari S. Adriani reperta] ea qua decuit veneratione, sublato, ipsius Illustriss. D. Cardinalis jussu, per Mag. Bartholomæum Bassum Florentinum lapicidam, & D. Gasparem Guerram Mutinensem Architectum, ac alios ad id adhibitos, lapide marmoreo, subtus quo, sub altari majori d. ecclesiæ, recondi asserebantur corpora SS Martyrum Nerei Achillei & Domitillæ, fuit per præd. D. Cardinalem, subtus d. altare, comperta quædam capsula plumbea, in qua eorumdem SS. Martyrum corpora recondebantur, ut apparebat ex inscriptionibus ibi repertis, [sicut ea an. 1213 inventa,] & per me Notarium visis & lectis, illarum copia sumpta inserti tenoris, videlicet. Hic sunt conditæ Reliquiæ, videlicet medietas corporum BB. Martyrum Nerei, Achillei, Domitillæ sociarumque eorumdem, quorum corpora invenerunt, Gregorius Abbas S. Sebastiani, & Presbyter Paulus S. Adriani Clericus, anno Incarnationis Dominicæ MCCXIII, pridie kalendas Maji. Altera vero infrascripti tenoris, videlicet. Sixto V Pontifice Maximo, anno Domini MDLXXXIX die XVIII mensis Julii, Augustinus Cusanus Mediolanensis, hujus ecclesiæ S. Adriani S. R. E. [& an. 1589 ibi posita] Diaconus Cardinalis invenit in confessione medietatem corporum BB. Martyrum Nerei Achillei & Domitillæ Virginis, quæ in hoc plumbeo loculo, simul cum veteri plumbea inscriptione recondidit, & in altari majori decentius collocavit, XVIII Februarii, die Dominico MDXC.

[12] Qui Illustriss. D. Card. Baronius, omnibus his visis & lectis, cum præsentia & interventu prædd. [9 Maji trās. fert in novā capsam] DD. Prioris & Fratrum d. ecclesiæ S. Adriani testiumque insertorum dicta beatorum Martyrum corpora, ex loco in quo recondebantur, humiliter & devote extraxit; & in alia capsula lignea, serico Damasceno rubeo cooperta, sub clavi, ipsius Illustriss. D. Cardinalis sigilli impressione pluribus in locis accurate obsignata & munita, omni cura & diligentia, propriis manibus pie & humiliter reclusit, & in sacristia ejusdem ecclesiæ pro nunc servari & fideliter custodiri mandavit, ad effectum illa inde postmodum majori quo fieri poterit sumptu & apparatu solenniter & processionaliter, ad eorumdem SS. Nerei & Achillei ecclesiam, sui Cardinalatus titulum, transferendi & asportandi; relicta nihilominus per præd. Illustriss. D. Cardinalem eisdem RR. [particula quadam relicta in veteri loculo,] Fratribus, & in eadem capsula plumbea subtus præd. altare in priori in quo aderant loco, aliqua parte Reliquiarum corporum ipsorum beatorum Matyrum … Actum in præd. S. Adriani ecclesia, præsentibus ibidem Magnif. D. Fabritio Paulutio & Magnif. D. Joanne Bapt. Picciolotto præd. Illustriss. D. Cardinalis familiaribus, testibus ad præmissa omnia & singula vocatis & habitis. Ego Octavius Cellius de Aqua-sparta, causarum curialium Cameræ Apostolicæ Notarius, de prȩmissis rogatus, hoc publicum instrumentum subscripsi & signavi requisitus ✠.

[13] [& 12 Maji defert ad restauratam a se ecclesiam,] Non longa interposita mora fuit quin designata translatio perficeretur: de qua licet nullum conditum instrumentum acceperimus, neque aliam peractæ solennitatis historiam, diem tamen fuisse a prædictis tertiam, ipsum scilicet Sanctorum festum, notavit Ioannes Iuvenalis Ancina apud Barnabæum, lib. 3 cap. 2 hoc memorabili eventu & ad Sanctorum commendandam interventionem non pretereundo, his verbis addito. Lubet, inquit, his adjungere Card. Baronium (quemadmodum ipsemet ore suo mihi narravit) calidissimis precibus obsecrasse gloriosos Martyres Nereum & Achilleum, ipsa die qua eorum corpora ex Diaconia S. Adriani ad antiquam ecclesiam relata sunt, ut adesse dignarentur Cardinali Avenionensi, in re difficillima quam tractabat, de conciliandis inter se Mantuæ & Parmæ Principibus, id quod humanis rationibus obtineri non posse, Purpuratorum prope omnium judicio, censebatur. Ecce autem ipsa die, qua ipsis Martyribus solenni officio gratulamur, IV Idus Majas, pacem ex improviso factam esse apparuit. [quando ex voto Baronii inter Parmensem & Matinensem pax coaluit.] Cardinalis Avenionensis intelligitur supra nominatus & infra laudandus Cardinalis Taurusius, Iulii III nepos, ex Congregatione Oratorii ad Archiepiscopatum Avenionensem, deinde ad Cardinalatum evectus, & ad Senensem Archiepiscopatum translatus: de quo ad annum MDXCVII scribit Historiæ Mantuanæ auctor Hippolytus Donesmundi, quod cognita Parmensis mente Mantuam appulerit XXVI Martii, adeoque dextre tractaverit Mutinensis animum, ut euni inclinaverit ad honoratas quas afferebat pacis conditiones in cujus rei gratiam cantaverit Missam sequenti Dominica scilicet XXX Martii, in ecclesia Cathedrali de Spiritu sancto; proposita plenaria indulgentia omnibus pro pacis confirmatione oraturis. Et hæc confirmatio intelligitur ex Ancina facta esse XII Maji, prout postea Romæ innotuisse indicat præcitatus auctor, ipso scilicet eodem die quo non tantum celebratum Sanctorum festum opinamur, sed ipsa quoque eorum corpora in ecclesiam restauratam relata.

[14] Conservationi porro prædictæ ecclesiæ SS. Nerei & Achillei futuris quoque temporibus consultum volens Clemens Papa, eodem anno MDXCVII die III kalen. Iulii, per bullam datam ad S. Petrum, [Eam ecclesiam 20 Iunii Clemens Papa,] decrevit eamdem Congregationi Patrum Oratorii subjiciendam, sic exordiens. Clemens Episcopus, servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam. Cum ex debito Pastoralis officii, humeris nostris Divina dispositione impositi, singularum ecclesiarum cura nobis demandata existat: illarum tamen quȩ in hac alma Urbe existunt & quæ S. R. E. Cardinalibus in titulum concedi consueverunt, manutentionem & conservationem præcipua quadam providentia & solicitudine, Domino cooperante, procurare ac ejusdem officii partes interponere nos convenit, prout conspicimus in Domino expedire. Cum itaque ecclesia SS. Nerei & Achillei, quæ inter vetustissimos d. Urbis Titulos connumeratur, ob illius antiquitatem collapsa & fere diruta ac ad profanos pene usus redacta fuerat; & quæ per plures annos proprio caruit Presbytero Cardinale; [cum insigni ipsius Baronii commendatione,] & quam dilectus filius noster Cæsar, titulo eorumdem SS. Nerei & Achillei Presbyter Card. Baronius nuncupatus, in titulum sui Cardinalatus sibi per nos concedi obtinuit; quique ecclesiam ipsam singulari pietate & non modica ejus impensa restauravit, & ad pristinum statum & ecclesiæ usum restituit, & ad quam eorumdem SS. Nerei Achillei ac Domitillæ corpora, in quorum honorem ecclesia ipsa constructa fuit, quæ antea sub Confessione d. ecclesiæ recondita, ad ecclesiam S. Adriani tempore felicis recordationis Gregorii Papæ IX Prædecessoris nostri translata fuerant, d. Cæsar Cardinalis pia ejus liberalitate, de nostra licentia, sub eadem confessione ab ipso pariter restituta honorifice reportari & recondi curavit.

[15] Ut igitur ecclesia ipsa SS. Nerei & Achillei in hoc decenti statu conservetur providere volentes, de maxima pietate & caritate nobis admodum nota dilectorum filiorum Præpositi & Presbyterorum Congregationis Oratorii S. Mariæ in Vallicella de eadem Urbe, [unit & committit Congregationi Oratorii.] cū quibus antiquitus dum in minoribus constituti essemus, ut etiam dum Cardinalatus honore fungebamur, familiariter conversati sumus, plurimum in Domino confisi, decrevimus ecclesiam ipsam SS. Nerei & Achillei, de consensu ipsius Cæsaris Cardinalis, curæ, regimini & administratione ejusdem Congregationis committere & demandare, illamque eidem Congregationi perpetuo concedere & assignare. Decernens deinde proprio motu, annuum jurium & bonorum quorumcumque ad ecclesiam pertinentium valorem in præsentibus pro expresso habendum (decreverat enim alias absque hoc irritam esse beneficiorum unionem) eamdemque ecclesiam a cujuscumque præterquam a Vicarii generalis jurisdictione eximens, & quæcumque contraria abrogans, salvo quod Presbyter Cardinalis Titularis ad illam in festivitatis ac stationis & aliis quibuscumque diebus accedere, & Missæ ac Vesperis assistere, illasque uti sibi libuerit celebrare possit … ipsam, inquit, ecclesiam, sic ut præfertur liberam & exemptam, eidem Congregationi perpetuo concedimus & assignamus, unimus, annectimus & incorporamus.

[16] Ita quod d. Congregationis Præpositus & Presbyteri, ecclesiæ SS. Nerei & Achillei hujusmodi, ac illius ædificiorum, [libere possidendam & regendam:] jurium & pertinentiarum quorumcumque per se vl alium vel alios, eorum etiam d. Congregationis nomine, propria auctoritate realem & actualem possessionem libere comprehendere & perpetuo ritinere; ac quȩcumque ipsius ecclesiæ SS. Nerei & Achillei ac alia illi donanda seu quomodolibet relinquenda bona recuperare, recipere, exigere & levare, illorumque fructus, redditus & proventus exigere, ac in eorum & d. Congregationis usus & utilitatem convertere; nec non sacrarum Reliquiarum in eadem ecclesia consistentium curam & administrationem perpetuo habere, ac Reliquias mobiles, quæ non sunt sub Confessione reconditæ, in eorum ecclesia de Vallicella custodire & asservare, ac ad ecclesiam SS. Nerei & Achillei in festivitatis & Stationis illius diebus deferre; ac eidem ecclesiæ SS. Nerei & Achillei in divinis, prout eis videbitur ac eorum arbitrio (ita ut ad aliquod onus ceu servitium in d. ecclesia SS. Nerei & Achillei subeundum vel præstandum minime cogi aut compelli possint) deservire seu deserviri facere, ipsamque ecclesiam SS. Nerei & Achillei in spiritualibus & temporalibus regere & gubernare libere & licite possint ac valeant, etiam absque ipsius ecclesiæ SS. Nerei & Achillei Presbyteri Cardinalis Titularis seu d. Urbis Vicarii vel cujusvis alterius consensu seu licentia, desuper minime requisita, eisdem auctoritate & tenore similiter perpetuo concedimus & indulgemus.

Sequuntur formalæ cautionariæ ordinariæ atque extraordinariæ, ut præsentis decreti firmitati & inviolabilitati consulatur: quibus omißis hic addimus, [capita ad ecclesiam Vallicellanam delata.] quod juxta potestatem in eo factam, capita SS. Nerei & Achillei translata fuerint ad ecclesiam Vallicellanam ubi ea hoc XII Maji anno MDCLXI venerati sumus, Missæ sacrificium solenne ibidem celebrante Ferdinando Furstenbergio, Alexandri VII Camerario & Electo Episcopo ac Principe Paderbornensi. Fuisse autem Cardinalem Baronium usque ad finem vitæ SS. Nereo & Achilleo pie devotum, tamquam Patronis suis, non solum testatur Barnabæus lib. 3 Vitæ cap. 4, sed etiam cap. 9 addit, quod de suo ipsius funere cogitans, [ubi & Card. Baronius, licet ad SS. Nereum & Achilleum sepeliri petierit,] Franciscum Zassaram obsecravit, hoc sibi beneficii loco a Patribus impetraret, ut se in ecclesia SS. Martyrum Nerei & Achillei, omissa funeris pompa, tamquam pauperculum hominem sepeliendum curarent: ibi enim ille jam pridem, juxta tutelares Martyres, sepulcrum sibi paraverat, sola modestia atque humilitate conspicuum. Et ille quidem obiit pridie kalendas Iulii anno MDCVII: sed in eo quod petierat mos ei gestus non est; nolentibus præsentia tam cari sibi pignoris privari religiosißimis illis Patribus, qui, uti scribit idem Barnabæus lib. 2 cap. ult. quarto postquam obierat die corpus in arca plumbea, quam lignea circumdabat, [cum Card. Taurusio tumulatur.] inclusum in sepulcro suo communi ad sinistrum latus aræ majoris condiderunt. Cumque apud eosdem biennio post Franciscus Maria Cardinalis Taurusius extremum diem clausisset, & juxta Cæsarem sepultus esset, ibidem erecto monumento elogium, utrique commune marmori insculpendum curarunt, id factum profeßi, ne corpora disjungerentur in morte, quorum animi, divinis virtutibus insignes, in vita conjunctissimi fuerant.

DE S. PANCRATIO MARTYRE, ET S. DIONYSIO EIVS PATRVO.

ANNO CCXCIII AUT. CCCIV

[Praefatio]

Pancratius Martyr, Romæ (S.)
Dionysius Patruus Romæ (S.)

AUCTORE G. H.

§. I. Cultus Sacer: Acta martyrii. Ecclesia S. Pancratii.

Qvemadmodum veneratio SS. Nerei & Achillei, Martyrum Romanorum, in Ecclesia Romana non excludit cultum S. Pancratii Martyris, [Memoria in antiquis Fastis,] quin simul eodem Officio Ecclesiastico eorum festum celebratur; ita sacra eorum memoria in antiquißimis Hieronymiani Martyrologii apographis conjungitur his verbis: Romæ Nerei & Achillei, & natale S. Pancratii Mart. Idem fit in antiquis Mss. Martyrologiis Richenoviensi, Rhinoviensi, Augustano, Casinensi, Altempsiano & aliis. Venerabilis Beda, in suo genuino Martyrologio, hoc ei tribuit elogium: Romæ S. Pancratii, qui cum esset annorum quatuordecim, sub Diocletiano martyrium capitis detruncatione complevit. Quæ plane eadem suis Martyrologiis inseruerunt Rabanus & Vsuardus cum hodierno Martyrologio Romano, sed præponitur via Aurelia, ut palæstra martyrii. Ado ista subjungit: Cujus corpus Octavilla, illustris femina, occulte noctu sublatum, aromatibus conditum sepelivit, quarto Idus Maji. Quæ eadem leguntur apud Notkerum & in Martyrologio sub nomine Bedæ supposito. Similia apud posteriores Martyrologos habentur. Ado dein ista addit: Eodem die B. Dionysii, patrui ejusdem Pancratii, cujus studio idem Pancratius & baptizatus & in timore Dei confortatus, ad martyriū animatus est. Ipse cum præmiis cælestibus carus & Deo dignus, in pace diem vitæ hujus clausit. Eadem tradunt Vsuardus, Notkerus, & auctor Bedæ suppositi, aliique recentiores cum Martyrologio Romano.

[2] Acta Martyrii ex variis Mss. obtinere studuimus, ob aliquam in Imperatoribus notandis diversitatem. Ex omnibus ea sola selegimus danda, [Acta Martyrii in vetustis Mss.] quæ & ipsi in pervetusto codice nostro habemus & descripta accepimus ex Mss. Windbergensis in Bavaria monasterii ac Trevirensibus S. Maximini & S. Martini, Audomarensi ecclesiæ Cathedralis & alio Reginæ Sueciæ. Eadem apud Mombritium ante ducentos annos fuerunt excusa, & in Ms. Cryptæ Ferratæ inter Codices Vaticanæ bibliothecæ servato sub num. 866 Græce reddita leguntur sub aliqua phrasis diversitate. Vbique autem commune cunctis σφάλμα irrepsit, dum ad titulum Papæ Romani, fortaßis sine nomine positum, notatum fuit nomen Cornelii, qualis tempore Diocletiani non sedit: & pro quo, omnibus consideratis, mallemus substituere, nomen Caii Papæ Romani, quod etiam incorrecte scriptum potuit præbuisse occasionem ineruditis amanuensibus aberrandi. Interim horum errorem satis palpabilem secutus cum aliis est Pamphilus Monachus, Presbyter Sanctæ civitatis ordinatus & servus sanctæ Christi Dei nostri resurrectionis in encomio Græco S. Soteridis Virginis ac Martyris, quod Florentiæ invenimus servamusque pro supplemento Februarii, dandum ad diem X ejus mensis quo illa colitur. Præfuit Ecclesiæ S. Cajus ab anno CCLXXXIII, usque ad annum CCXCVI, cujus Acta illustravimus ad diem XXII Aprilis, & nonnulla ex Actis S. Sebastiani Martyris ad XX Ianuarii repetivimus. Ex hisce num. 69 relatis hæc latius deducimus: Quia tutus nullus inveniri poterat locus ad latebram confovendam, [conversio an a S. Cajo Papa facta?] morabantur omnes apud Castulum quemdam Zetarium palatii, qui Castulus ibidem in palatio in superiori loco & valde altissimo commanebat. Ideo autem hæc apta mansio probabatur, quia & ipse Castulus cum suis omnibus Christianissimus erat; & lex data de sacrificiis, cum ubique sui fervore desæviret, in illis qui palatio adhærebant, quia nec suspicio de eis esse poterat, celabatur. Erant ergo, ut diximus, omnes hi morantes cum sancto Papa Cajo apud Castulum Zetarium in ipsis superioribus palatii. Hæc ibi. Iam infra num. 2 Dionysius & Pancratius venerunt ad Regiam sancti Papæ, quam custodiebat Eusebius Ostiarius, vir totius sanctitatis. ita supra palatium, hic Regia in antiquioribus omnibus Mss. scribitur, pro qua in recentioribus legitur janua. Deinde in eisdem Actis ista adduntur: Ascendebant autem ad eos occulte viri religiosi & religiosæ feminæ, & a Sanctis diversas sibi sanitatum gratias impetrabant: ibi juvenem exanimem a S. Tiburtio sanatum baptizavit S. Cajus cum parentibus illius, item alios a S. Castulo conversos S. Cajus omnes baptizans numero Sanctorum sociavit. Ibidem, ex Actis S. Susannæ Virginis & Martyris, referuntur conversi S. Thraso Christianissimus togatus, SS. Maximus Comes rei privatæ, Claudius ejus frater, Prepedigna hujus uxor, Alexander & Cutias filii dein Martyres, quorum Acta illustravimus ad XVIII Februarii. His conformia sunt, quæ infra num. 2 dicuntur. Quia magna persecutio erat Christianis in illis diebus, quidam Papa Romanus latebat in vico Dionysii & Pancratii, & cum audiret Dionysius universas virtutes quas Papa Romanus faciebat, quomodo universum populum ab cultura idolorum amoveret, & ad viam rectam & ad vitam æternam perduceret; ita factum est ut Dionysius, una cum suo nepote Pancratio, ad ejus notitiam perveniret.

[3] [tempus martyris, anno 293] Hisce considerationibus permoti, nomen Caii Actis inseruimus, idq; hic monemus, ne præjudicium fiat, si forsan alia certiora monumenta reperirentur, quibus probaretur, prædictos Sanctos sub S. Marcellino Caii successore primum pervenisse Romam. Non enim primæ notæ Acta illa sunt, neque ipso martyrii tempore conscripta, ut patet ex conclusione, qua dicitur, Eodem tempore passa Virgo Sotheris, additurque, Diocletiano nono & Maximiano octavo Imperatoribus. Vbi si intelligas annum Imperii nonum & octavum, non habebis phrasim illius ævi, sed posterioris, & annum Christi CCXCIII. Sin autem cum interprete Græco legas βασιλέυοντος μὲν Δια κλητιανοῦ ὑπαθείᾳ θ᾽ καὶ Μαξιμιανοῦ, ut intelligatur passa Virgo Imperatoribus Diocletiano IX & Maximiniano VIII id est nonum & octavum Consulibus, quomodo tunc temporis scriptum fuisset, indicabitur annus Christi CCCIV & istorum Imperatorum ultimus, [aut forte an. 304 sub Maximiano Galerio.] quando uterque I Aprilis, adeoque ante mortem S. Sotheridis, Imperium deposuit, Nicomediæ unus, pridem Roma absens, alter Mediolani: proinde censeri deberent, ea quæ Diocletiano hic tribuuntur, intelligenda de Maximiano Galerio, Diocletiani & Maximiani Herculii persecutionem continuante: sicuti in similibus post scriptis Martyricorum Agonum Actis Diocletiani nomen sæpe invenimus perperam poni, quando in Diocletiani persecutione passus aliquis memorabatur. Est nobis satis verosimile idem accidisse in scribendo S. Pancratii certamine: sic enim annus dicetur notatus ex aliquo illiusmet ævi monumento, cetera autem pro scriptoris ingenio explicata haberi. Ex dictis interim corruit ratio aliorum, qui loco Diocletiani & Maximiani intruserunt Valerianum & Gallienum, quasi tunc S. Cornelius vixisset: qui obiit Consulibus Imperatoribus Gallo & Volusiano anno CCLIII, biennio antequā in horum locū succederent Valerianus & Gallienus. Similia Acta, in quibus hi Imperatores indicabantur, [Alia Acta omissa.] paßim nitidiore stylo & cum nonnullis amplificationibus exornata, ex Ms. Romano accepimus, quæ omittuntur: uti etiam alia, quæ habemus ex codice Ms. Monasteriensi Bernardi Rottendorfii, & alio Reginæ Sueciæ n. 13 signato. In his dicūtur parētes S. Pancratii fuisse Christiani, & ab iis S. Pancratius in fide Christiana educatus persuasisset Dionysio patruo eamdem fidem amplectendam esse: & deinde reliqua ex aliis Actis subjunguntur, nec satis cohærentia, ut non mereantur hic excudi.

[4] Decollatum esse S. Pancratium via Aurelia, & ab Octabilla sive Octavilla in sepulcro novo depositum, Acta habent. [Ecclesia S. Pancratii cœmeterio Calepodii,] Erat eadem via cœmeterium S. Calepodii, de quo ad hujus Acta egimus X Maji. Fuisse autem cœmeterium S. Calepodit apud S. Pancratium, testantur Cencius Camerarius & Petrus Manlius, in Cœmeteriorum Catalogo apud Paulum Aringhum lib. 2 Romæ subterraneæ cap. 12 num. 5. Pancirolius, quia apud Anastasium legit in Felice I, quod constituit supra sepulcra Martyrum Missas celebrari; & in Felice II, quod fecit basilicam via Aurelia cum Presbyterii honore fungeretur, ab uno conditum oratorium, ab altero amplificatum sibi est imaginatus: prudentior prælaudatus Aringhus num. 13 ait, incertum esse quo potissimum tempore aut a quonam exædificata fuerit ecclesia super Calepodii cœmeterio: quod tamen de primo illius ecclesiæ initio intelligit Aringhus; quia Anastasius Bibliothecarius de Vitis Pontificum tribuit istius operis perfectionem S. Symmacho Papæ, in cujus Vita ista habet: Hic fecit basilicā sanctæ Martyris Agathæ, via Aurelia in fundo Lardario, & a fundamento cum fonte construxit, ubi posuit arcus argenteos duos. Eodem tempore fecit basilicam S. Pancratii, ubi & fecit arcum argenteum qui pensabat libras quindecim. Fecit autē eodē loco balneum, ubi Aringhus notat vocem illam, fecit, apud Anastasium frequenter, pro instauravit, usurpari. Sedit Pontifex Symmachus ab anno CCCCXCVIII usq; [unde dicta porta S. Pancratii:] ad annum DXIV. Celebris porro fuit dicta ecclesia S. Pancratii, ut ab ea portā Ianiculensem, Aureliam antiquitus dictam, ex ejusdem Sancti nomine jam olim appellatā fuisse portam S. Pancratii, testetur Procopius lib. I de Bello Gothico Iustiniani Imperatoris. In magna quoque veneratione fuisse S. Pancratium ejusq; sacras reliquias in dicta ecclesia asservatas, attestatur Gregorius Episcopus Turonensis lib. I de miraculis cap. 39 his verbis. Est etiam haud procul ab hujus Urbis muro & Pancratius Martyr, [in illa non impune pejerabatur,] valde in perjuris ultor. Ad cujus sepulcrum si cujusquam mens insana juramentū inane proferre voluerit, priusquam sepulcrū ejus adeat, hoc est antequam usque ad cancellos, qui sub arca habentur, ubi Clericorum psallentium stare mos est, accedat; statim aut arripitur a dæmone, aut cadens in pavimento emittit spiritum. Ex hoc enim quisque fidem cujuscumq; rei ab alio voluerit elicere, ut verū cognoscat, non aliter nisi ad hujus basilicam destinat. Nam ferunt plerosque juxta basilicas Apostolorum sive aliorum Martyrum commanentes, non alibi pro hac necessitate, nisi templum expetere B. Pancratii, ut ejus severitatis censura publice discernente, aut veritatem audientes credant, aut pro fallacia judicium Martyris beati experiantur.

[5] Hæc Gregorius Turonensis, quo aliquanto junior S. Gregorius Magnus Papa hanc ipsam Ecclesiam tantopere veneratus est, [& a S. Gregorio Homilia habetur,] ut ipso S. Pancratii natalitio die ibidem Homiliam XXVII, in Caput XV Ioannis, habuerit, quam ita concludit: Ad Martyris tumbam consistimus, qui ad cæleste regnum, ex qua morte pervenerit, scimus. Nos si pro Christo corpus non ponimus, saltem animum vincamus. Placatur Deus isto sacrificio, & probat judicio pietatis suæ victoriam pacis nostræ. Certamen enim nostri corporis aspicit: & quo post vincentes remunerat, nunc decertante juvat Jesus Christus Dominus noster. Idem Magnus Gregorius, lib. 3 Registri epistola 18, cum cultum S. Pancratii animadverteret a Clericis negligi, dictam ecclesiam monachis custodiendam tradidit, [eadē restaurata ab Honorio I] eorumdemque Abbati Mauro commendavit, hæc præcipue verba illi scribens: Sed & hoc præ omnibus curæ tuæ sit, ut ibidem, ad sacratissimum corpus B. Pancratii, quotidie opus Dei procul dubio peragatur. Hæc Gregorius Magnus: post cujus obitum elapsis annis XXII præfuit Honorius, qui, teste Anastasio, fecit id est instauravit, basilicam B. Pancratio Martyri, via Aurelia, milliario secundo a solo, & ornavit sepulcrum ejus argento, pensante libras centum viginti. Pancirolius existimat, eo loci a Leone X superiori seculo institutam fuisse stationem, & collocatos Fratres S. Ambrosii ad nemus nuncupatos; antea autem dixerat Ludovicum Cardinalem Torres Montis regalis Archiepiscopum anno MDC VIII decori ejusdem ecclesiæ consultum voluisse, solo æquatis ædificiis, quo utramque illius alam obscurabant: sed morte ejus hæsisse suspensum opus; postea tamen (id est ante annum MDCXXV quo librum suum edidit) translationes quasdam Sanctorum eo factas, nominatim SS. Malchi, Madiani & Goteriæ, quorum alia nulla habeatur notitia, sub uno altarium; sub altero, SS. Victoris & Coronæ, Damasci passorum, qui XIV Maji coluntur. Demum illud ex Aringo addimus, [ab Innocentio X in Abbatialem erigitur.] quod prædictam ecclesiam Innocentius X Pont. Max. cum ejus curam negligi animadverteret, in Abbatialem, ut olim erat, titulum redegerit, & uni ex sacro Cardinalium Collegio commendaverit: qui religiosum ejusdem ecclesiæ cultum solicite curaret ac promoveret, remotis inde monachis S. Ambrosii, quibus eadem ecclesia commissa fuerat. Nunc autem transiisse eam ad Carmelitas discalceatos intelligitur ex Sanctuario seu Menologio Romano Caroli Bartholomæi Piazza, in lucem dato sub annum 1675.

§ II. Sacræ reliquiæ in variis ecclesiis.

[6] Sacræ S. Pancratii Reliquiæ ditarunt complures ac pariter nobilitarunt Christiani orbis ecclesias: at præcipua oßium moles, quæ Corpus ejus adhuc censetur, [Corpus in propria æde] adservatur sub maximo altari prædictæ ejus ecclesiæ, venerabile vero Caput ejus habetur in sacrosancta ecclesia Lateranensi, ubi, Officio SS. Nerei & Achillei translato in primam diem non impeditam, colitur S. Pancratius ritu duplici, & omnia recitantur de Communi unius Martyris tempore Paschali, [Caput in Lateranensi,] & in Missa legitur Credo. Est in ea ecclesia antiquum Oratorium S. Pancratii, cujus in veterum Annalibus frequentem fieri mentionem tradit Cæsar Rasponus lib. I Patriarchii Lateranensis cap. 16. Addit Piazza sacrum caput in magno ecclesiæ illius incendio fuisse conservatum, & triduo sanguinem sudasse. Esse præterea dentem S. Pancratii in ecclesia S. Clementis & alias Reliquias in aliis templis tradit Pancirolius in Thesauro urbis Romæ. Sed & per viciniam ejusdem Vrbis partem illarum aliquam distributam atque Albanensibus nominatim communicatam persuadet, [Albani] quod antiquißimus illius ecclesiæ titularis fuerit S. Pancratius: sic enim apud Anastasium Bibliothecarium legitur in vita Leonis III: Episcopium Albanense simul cum ecclesia, quæ in nomine B. Pancratii fundata est, per quamdam negligentiam vel incuriam, per submissiones diabolicas, post matutinas laudes exusta, a fundamentis usq; ad summum tectum combustum est: sed clementissimus & solertissimus Pontifex. Deo aspirante ex sancti Spiritus inspiratione, firmum jaciens fundamentum, mirum in modum jam præfatam ecclesiam noviter restauravit, & simul cum sartis tectis Deo juvante ad meliorem deduxit statum.

[7] [Venetiis,] Petrus de natalibus lib. 4. Catalogi cap. 56 aliquod Vitæ compendium non absque mendis tradit, & sub finem addit ista: Nunc autem dictum corpus Venetiis in monasterio S. Zacchariæ quiescere ab ejusdem loci Sororibus perhibetur. Quod ob aliquas ejus Reliquias a sanctimonialibus ita asseri, arbitramur. De Reliquiis hujus ecclesiæ egimus 7 Februarii ad Vitam S. Theodori Ducis & Martyris § 2 n. 37, ubi inter alias Reliquias etiam recenseri quasdam S. Pancratii diximus ex Sabellico & Sansovino. [Bononiæ,] Bononiæ etiam aliquas S. Pancratii reliquias asservari in ecclesiis S. Petri, S. Dominici & apud Sanctimoniales a Iesu Maria in platea Galleria scribit Masinus in Bononia perlustrata: imo quod miramur, [ubi caput alterius Pancratii,] primo ad hunc diem tradit Caput S. Pancratii Martyris extractum ex cœmeterio S. Saturnini, & ab Alexandro VII anno MDCLX mediante Ambrosio Landuccio Senensi, Episcopo Porphyrensi, illius Sacrista impetratum, & Bononiæ ab Antonio Ridolfio Vicario generali Archiepiscopali, rogante Carolo Vannotto Notario, recognitum anno MDCLXII die XV Septembris, & depositum in ecclesia Patrum Servitarum ad S. Georgium in Poggiali. Hæc ibi, quæ melius ad dictum XV Septembris aut alium diem referrentur, & cultum obtinerent, ut posset sacrarum Reliquiarum nimia confusio evitari. Nam S. Pancratii, de quo hic agimus, corpus fuit depositum via Aurelia, & ex ejus ibidem ecclesia caput olim delatum ad basilicam seu Patriarchium Lateranense: & contra caput S. Pancratii Bononiam translatum, nuper extractum est ex cœmeterio S. Saturnini via Salaria: ex quo eodem aut alio aliquo extractum credi potest corpus alicujus S. Pancratii Martyris Romani quo Domus Probationis quondam Rector Treviris, piæ, memoriæ P. Panhauss sanctius reddidit, ante annos circiter decem, [uti & Treviris,] sacellum honori S. Ignatii a se ornatum, insigni pompa istuc reliquias illas inferens, uti nobis aliquando scripsit. P. Iacobus Kritzradt S. I. In ecclesia & diœcesi Mediolanensi solennem S. Pancratii venerationem olim fuisse, colligimus ex Missali anno MDXXII excuso & Breviario anni MDXXXIX, in quibus & Missa propria ejusque Officium particulare designatur. [aliæ Reliquiæ Mediolanum] Forte hujus solennitatis præbuit occasionem S. Gregorius Magnus, qui lib. 7 Registri epistola 86 testatur se Fortunato Episcopo Mediolanensi misisse reliquias S. Pancratii. & lib. 8 cap. 63 meminit ecclesiæ in urbe Siciliæ Lilibetana, ad honorem S. Pancratii & aliorum Sanctorum consecratæ. Esse ejusdem ecclesiam in diœcesi Calinensi tradit Michael Monachus in Sanctuario Capuano pag. 502. Paßim autem in topographicis Italicarum Provinciarum tabulis invenire est varios vicos a S. Brancatio nuncupatos, quomodo S. Pancratii nomen vulgus Italicum enuntiat: quod late diffusum illius Sancti cultum probat.

[8] Ad varias etiam Gallicanas ecclesias, fuisse aliquas S. Pancratii reliquias delatas constat. [& in Gallias delatæ,] Saussajus in Martyrologio Gallicano ad hunc diem refert natalem S. Pancratii Martyris, cujus reliquiæ aliquot, inquit, dono Pelagii Papæ, cum multis aliis Sanctorum Martyrum pignoribus, in Gallias Massiliam, miraculorum coruscante fulgore, delatæ sunt: sicut S. Gregorius Turonensis in libro suo de gloria Martyrum gravi relatione commemorat cap. 83; scilicet quod virtute reliquiarum Diaconus, ex cujus relatione ista scribit Gregorius, cum ceteris mare transfretantibus, a sæva, quæ ventorum vi oborta fuerat, tempestate liber evaserit. S. Gregorius Magnus lib. 5 Registri epist. 50 testatur se etiam Reliquias S. Pancratii & aliorum Sanctorum misisse Palladio Episcopo Santonensi, qui ecclesiam ad horum honorem construxerat. Præterea S. Vitalianus Papa aliquas Reliquias S. Pancratii Martyris misit S. Wandregisilo, qui unum ex quatuor a se constructis templis dedicavit S. Pancratio Martyri, uti indicatur in Vita S. Wandregisili, ad diem XXII Iulii illustranda. Inter Reliquias, quas S. Angilbertus Abbas Centulensis pro sua ecclesia conquisivit, fuisse aliquas S. Pancratii Martyris indicatur XVIII Februarii post ejus Vitam, in Scripto S. Angelberti num. 15,

[9] Fuerunt etiam Belgicæ Ecclesiæ sacris Reliquiis S. Pancratii nobilitatæ, ac primo Ecclesia Gandensis, cujus rei testimonium tale præbet Molanus in Natalibus Sanctorum Belgii ad hunc XII Maji his verbis: Sunt anno nongentesimo octogesimo quinto Reliquiæ ejus ex Urbe ad cœnobium Gandense delatæ, [item Gandavum an. 985] per Eremboldum tunc monachum, postea Abbatem, de quo nuperrime inventum est testimonium pene detritum, quod ad conservandam antiquitatis dignitatem subjiciam. Andreas Abbas Oduino Abbati. In nomine Domini. Istæ sunt Reliquiæ S. Pancratii Martyris, quas transmisit Andreas humilis Abbas ab urbe Roma ad Gandavi castri cœnobium, non propter pecuniam, sed pro caritate ac Dei proximique dilectione, rogante quoque Domina Tetta ancilla Dei ex Anglorum gente orta. Promisit enim nobis, ut memoratas Reliquias mittere deberet in locum sacrum, ubi magnam venerationem & quotidie Missarum celebrationem habere deberent, ut… S. Pancratii beatissimi Martyris accipiatis cum magna reverentia ac debito honore, portiones de ejus sacratissimo corpore, id est unam portionem de dorso, alteram de costa, tertiam de crure, atque recondatis in locum sacrum, ubi quotidie & sine intermissione sacrificiis, canticis & hymnis honoretur: sed & nos pro amore ejus intet nos habeamus fraternitatem, ac memores simus alterutrum, sive in orationibus sive in Missarum celebrationibus. Vale in Christo Amen. Has autem S. Pancratii Reliquias jacere in capsula S. Lamberti, constat ex visitatione Cornelii Iansenii, primi Gandensis Episcopi. Hæc molanus. Memoratus Eremboldus, traditur vixisse usque ad annum MXVII, sub quo ibidem vitam hanc mortalem exuit S. Macarius Archiepiscopus Antiochenus, in cujus Vita longiore, ad diem X Aprilis edita, traditur num. 63 corpus S. Macarii, ut populus liberiorem accessum haberet, delatum fuisse ad montem S. Pancratii, urbi vicinum ad viam publicam versus Teneramundam, ubi etiamnum visitur altare semirutum, in quo credimus has S. Pancratii depositas fuisse Reliquias, & inde cum solenni pompa ad præfatum monasterium delatas. dicta autem translatio inscripta est Ms. Florario ad diem XX Octobris.

[10] Arnoldus Rayßius in Hierogazophylacio Belgico tradit pag. 411 aliquas Reliquias S. Pancratii asservari Duaci in ecclesia Collegiata S. Petri & pag. 495 etiam aliquas esse Mechliniæ in ecclesia Societatis Jesu, [sunt etiam Duaci, Mechliniæ] & pag. 260 fuisse etiam olim Ultrajecti in ecclesia collegiata S. Joannis. [Vltrajecti,] At Molanus in Natalibus Sanctorum Belgii scribit Reliquias ejus fuisse in ecclesia S. Salvatoris, ideoque natalem ejus solere a Clero & populo dictæ diœcesis celebrari. [cum ecclesia Leidæ,] In hac diœcesi erat Lugdunum Batavorum, in quo secundum templum fuit S. Pancratii anno MCCCXV dedicatum, habuitque collegium Canonicorum, a Ioanne Varneburgio Episcopo Vltrajectino anno MCCCLXVIII institutum. Coloniæ in collegio Batavorum, SS. Willibrordo & Bonifacio sacro, esse os magnum S. Pancratii, [Coloniæ etiā,] & alias reliquias in custodia depositas, tradit Gelenius in Admiranda Colonia: qui etiam scribit ejusdem S. Pancratii Reliquas servari in ecclesia parochiali S. Lupi, item in ecclesiis Canonicorum S. Antonii, Patrum Carmelitarum, & sanctimonialium S. Claræ. Præterea in Fastis Agrippinensibus idem Gelenius, uti & Theodorus Rhay in animabus illustribus Iuliæ, Cliviæ, Montium, indicant Dusseldorpii, in æde principe, cum magno honore aliquas S. Pancratii Reliquias coli. [Treviris,] Ast apud Treviros in ecclesia S. Matthiæ esse etiam S. Pancratii aliquas Reliquias in altari principali, & alio ad tumbam S. Matthiæ, retulimus ad hujus Acta XXIV Februarii, capite IV de Reliquiis. [Pragæ:] De prædictarum autem ecclesiarum aliqua intelligendum videtur, quod S. Pancratii Martyris translatio ad eam facta celebretur IV Aprilis, juxta additiones Greveni ad Vsuardum Coloniæ excusas, ut dictum in Prætermißis ad eum diem. In Metropolitana Ecclesia Pragensi esse S. Pancratii digitum, costam & alias duas insignes partes, sed quando & per quem allatas, non constare, indicatur in Diario Reliquiarum dictæ Ecclesiæ. Quas omnes Reliquias etsi plurium Synonymorum Martyrum esse nobis persuadeamus, hic tamen pariter indicare voluimus; quia uno hoc die honorantur, quo unus præ ceteris notus occurrit in Fastis. Sic Festum S. Pancratii Martyris Romani celebratur in conventu S. Claræ, in urbe Lusitaniæ Guarda, in districtu seu commarca Beira, eo quod venerandas ejus reliquias, [& in Lusitania.] ut asserit in Hagiologio Lusitano Cardosus, acceperint a Francisco Saraiva, Sacerdote & Secretario Iosephi de Mello, Agentis Lusitanorum in Curia Romana, sub patrocinio Marchionis de Vilhena, apud Summum Pontificem pro Rege Catholico Legati, anno MDXCIV e cœmeterio S. Calixti erutas. Has autem Reliquias seu Corpus, esse etiam alterius S. Pancratii, non est dubitandum.

§. III. Cultus S. Pancratii in Anglia & Bohemia.

[11] In Angliam una cum fide Christiana introductam fuisse venerationem S. Pancratii Martyris, [Cantuariæ prima Ecclesia dicata est S. Pancratio,] ex Mss. a Spelmanno in Conciliis Britanniæ editis, tradidimus XXIV Februarii post Vitam S. Ethelberti Cantiorum Regis, ubi in hujus Historia Donationum traditur, fanum sive idolium consilio salutari beatissimi Augustini fecisse ab inquinamentis & sordibus Gentilium purgari, & in Ecclesiasticam Synagogam mutavisse, & fecisse in nomine Pancratii Martyris dedicari: & hanc esse primam ecclesiam a S. Augustino dedicatam. Quibus ista addit Spelmannus pag. 114. Templum illud valde congrue de beatissimo Martyre Pancratio dedicatur: valde utique conveniens & rationi congruum videbatur, ut puer Pancratius, qui tunc Romæ (quæ est mundi domina) Martyr tam celebris habebatur, ab Anglicis præcipue veneraretur, quibus pueri Anglici in foro Romano lactei candoris venales, causarunt Gregorium, tunc Abbatem monasterii S. Andreæ, quod ipsemet ad Clivum-Scauri in urbe Romana de patrimonio S. Pancratii fundaverat, [& prima Missa dicta frustra obnitente diabolo.] Anglos Angelis sociare. Dum vero beatissimus Augustinus primam Missam in eadem ecclesia celebraret, invidens hostis puritari Anglorum, per puerum Pancratium dilatandæ; & videns se de domo expulsum, quam per longa inhabitaverat tempora; dictam ecclesiam funditus evertere nitebatur: cujus unguium scalptura usque in præsens exterius evidenter in muro orientali apparet. Obtinuit itaque immediate istis peractis a Rege Ethelberto B. Augustinus eamdem S. Pancratii ecclesiam, una cum terra adiacente, in cujus fundo Rex ejus hortatu ecclesiam in honore Sanctorum Petri & Pauli a fundamentis construxit. Hæc ex antiquis monumentis Spelmannus. Voluit S. Vitalianus Papa hanc S. Pancratii venerationem apud Anglo-Saxones promovere, dum litteris ad Oswium Nordhumbrorum Regem mißis, [Reliquiæ missæ Oswio Regi,] & a Beda lib. 3 Historiæ Anglorum cap. 29 relatis, eidem Reliquias beatorum Apostolorum Petri & Pauli, & sanctorum Martyrum Laurentii, Joannis & Pauli, & Gregorii atque Pancratii fecit contradi. Ex quibus omnibus magni fuisse meriti habitum S. Pancratium, & eximia ubique veneratione cultum, certißime constat.

[12] De ejusdem S. Pancratii cultu & ecclesia in Bohemia inter Majales Triumphos, anno 1669 Litomißlii editos, eorum auctor R. P. Georgius Crugerius e Societate lesu ita scribit ad præsentem diem. Hujus honori, quod sciam, unicum in toto regno templum in libero campo præ Wissehradensi arce ejusdem exemptæ ecclesiæ, [ejusdem ecclesia prope Wissehradū in Bohemia,] primus Præpositus Benedictus erexit: unde olim, ante Hussitica disturbia, in illud semper competiit jus Patronatus Wissehradensi Capitulo. Memorabilia de eodem habentur sequentia. Cæso prostigatoque sub annum Domini MCCCCXX Sigismundi Cæsaris exercitu a Pragensibus & Thaboritis, idque in vicinia ecclesiæ Pancratianæ, & quidem ipsis kalendis Novembribus, ceciderunt inter ceteros Bohemiæ ac maxime Moraviæ Barones non pauci: quin & solenniores aliquot Hungariæ Proceres, inter quos fuit & Bosniæ Princeps: quorum omnium corpora, [ubi tumulati ann. 1420 Sigismundiani ab Hussitis cæsi,] in vicino scilicet ad D. Pancratii cœmeterio terræ mandata sunt. Et vero uti cæsorum in fidei Catholicæ defensione extaret memoria, juvarenturque pro pietate apud nos consueta, cum non possent amplius corpora, saltem animæ, liberali omnino fundatione Hungarorum agnati cognatique providerunt. Cujus censuales quasi pecunias, quotannis pro sacris Missæ sacrificiis dependi solitas, etiam nobis superstitibus Pragam delatas meminimus.

[13] Campanum deinde minus æs, quo ad Missas celebrandas evocari Sacerdos, [& campana nullo pulsante sonare solita ad cladis alicujus præsagium,] easdemque audiendas populus consueverat, hoc quoque peculiare habuit, ut quoties nulla humana manu, sed Angelica haud dubie insonaret; toties Pragæ imminentem calamitatem denuntiaret. Quare cum pulsu illo ac sono extraordinario numquam fefellerit, semper fidem prædictionis apud credulos Pragenses invenit. Ante proximam Suecorum invasionem, atque adeo minoris Pragæ oppressionem tacuisse omnimode deprehensa est fatalis illa campana. Quo silentio haud dubie innuere voluit Deus, quod Vetero-& Novo-Pragenses calamitate ea ultima & bellorum triginta annis durantium terminativa, non essent (furerent quantum vellent tormentis, ac extrema omnia per tot insultus attentarent hostes) non essent tamen involvendi, multo minus evertendi. Hoc tamen ut ita dicam beneficium non exemit ecclesiam Pancratianam ab ultimo exterminio, etiam post depulsum Suecum confectamque generalem pacem: quia prætextu nimiæ viciniæ occasionisque recipiendorum hostium, si quando ea parte ingruerent, a Generali Bohemiæ Rudolpho Coloredo jussa est destrui, ac cum terra complanari.

[14] Sed æris illius fatalis cum nemo subinde multum curaret tam sonoram annis præter propter quingentis sexaginta aliquot memoriam, [quæ nunc ad collegium Societatis translata.] subiit denique mihi adeo inclitæ antiquitatis conservandæ cupido. Quare bona Professorum & Doctorum Academiæ Carolinæ venia, ad quos ultimo ecclesia illa spectaverat, campanam ad Collegium nostrum S. Clementis detuli. In cujus ecclesia, ut dicimus, Germanica, hodieque in illum ipsum usum, in quem extra Pragam pependerat sonat. An etiam extraordinaria illa prophetia admonitura sit divino sonore urbem impendentium calamitatum, me omnino ac ceteros mortales fugit. Fortassis assistens ille ac commotor Campanæ Angelus, bonus equidem spiritus, quia præmonebat ac ad pœnitentiam inducebat, terminato præscripto jam laboris illius tempore, cum alio translata sit campana, quiescet. Sin una Pragam transmigravit commovebitque illud æs aliquando, ut loquatur consuete mirabilia; moveat quæso e cælo Deus corda Pragensium, ut ea respondeant, per quæ non suscitetur, sed emollescat Numinis ira ac plane placetur.

[15] In Analectis post Acta S. Thomæ Aquinatis §. 2 die VII Martii, fuse egimus de simili tintinnabulo, [similes etiam alibi.] quod in conventu Ordinis Prædicatorum Salerni, ex amore erga sanctum Doctorem adhuc viventem constructo sub annum MCCLXII, in summo ipsius conventus campanili appensum altius, quam ut absque scalis attingere quisquam id poßit, pulsatur toties, quoties ibidem aliquis externus vel domesticus moriturus est, quamvis nullus ex eo funis dependeat per quem moveri humanis manibus poßit. Sed & in Hispania Villelæ talem Campanam inveniri sæpius audivisse puto me, & (nisi me fallit memoria) etiam legisse in Historia naturali Nierembergii nostri, quæ dum hæc imprimuntur ad manum non est.

ACTA MARTYRII
Ex plurimis vetustis Mss.

Pancratius Martyr, Romæ (S.)
Dionysius Patruus Romæ (S.)

BHL Number: 6421

EX MSS.

[1] Temporibus illis immanis persecutio Christianis fuit, ut idolis thurificarent, sub a Diocletiano & Maximiano sceleratissimis Imperatoribus. Factum est autem b apud provinciam Phrygiam in civitate Synnada, post mortem c Cleonii & conjugis ejus d Cyriadæ, qui de nobili genere erant orti, [Post mortem parentum S. Pancratius manet sub tutela Dionysii patrui.] quorum filius erat Pancratius. Hic cum unicus esset parentibus, commendavit eum pater ejus, post obitum matris suæ, germano suo, nomine Dionysio; adjurans eum e per Deum omnipotentem & magnam virtutem ejus & omnium deorum, ut omne patrimonium suum, sive ibi sive in Urbe Roma, quidquid de facultatibus habere videbatur custodiret, & ad nullam detestabilem cupiditatem invasor videretur sui esse nepotis, sed ut dignus frater patris in omnibus piissimum se illi ostenderet. Dionysius autem ut fratrem carissimum, ita Pancratium cœpit amare & diligere.

[2] Et factum est post triennium temporis ut ad urbem Romam properarent pariter. [ambo profecti Romam,] Et cum ibidem demorarentur, cœperunt habitare in f insula Cuminiana in g Cœlio monte cum omni familia sua in suis prædiis. Et quia magna persecutio erat Christianis in illis diebus, quidam Papa Romanus, h nomine Caius, latitabat in Vico Dionysii & Pancratii. Et cum audiret Dionysius universas virtutes, quas Caius Papa Romanus faciebat, [accidunt ad Romanum Pontificem] quomodo universum populum a cultura idolorum amoveret; & ad viam rectam & ad vitam æternam perduceret; ita factum est, ut idem Dionysius, una cum suo nepote Pancratio, ad ejus notitiam perveniret. Et venerunt ad i regiam S. Caii, quam custodiebat Eusebius ostiarius, vir totius sanctitatis, & rogabant eum ut mererentur notitia ejus sublimari. Qui etiam Eusebius vadens ingreditur ad S. Caium dicens: Domine Pater, quidam pro foribus sunt, nescio qui clarissimi viri: & rogant, ut mereantur ad tuam beatitudinem ingredi. Adhæc B. Caius Papa cœpit gaudio magno repleri, & prosternens se in orationem dixit: Gratias tibi ago Domine Jesu Christe, Rex regum & Dominus dominantium, qui me ultimum servum tuum per Spiritum sanctum revelare eis dignatus es. Et citius jussit eos introire ad se. Qui dum introducti fuissent, mittentes se ad pedes S. Caii rogare cœperunt: ut talem Dominum mererentur colere, [& in fide instructi baptizantur:] qualem & ipse coleret. Et erigens eos sanctus vir, cœpit eos amplecti, declarans eis & instruens eos omnem divinitatem cælestem. Post dies autem viginti k baptizavit eos & fecit eos Christianos: qui imbuti Sacramento Christianitatis ita fervere cœperunt in timore Dei, ut se ipsi ultroneos persecutoribus offerrent.

[3] Interea contigit ut post paucos dies abiret ad Dominum Dionysius cum præmiis cælestibus, [post Dionysii obitum] carus & dignus Deo. Cum ergo nimia insania esset Paganorum adversus Christianos, cœperunt nimio furore clamare dicentes, Dignissimi & Piissimi Imperatores, tollite de hac urbe magos & crudeles Christianos, per quos universus mundus decipitur & omne Regnum vestrum subvertetur. [Pancratius captus ad Diocletianū ducitur:] Tunc indignatus & ira commotus Diocletianus; talem legem dedit, ut si quis hujus sectæ inveniretur, sine auditu puniretur: in quibus tenetur, Pancratius. Et cum didicissent persecutores, qui eum tenuerant, quod magnis natalibus ortus esset, hæc Diocletiano Augusto nuntiaverunt: qui jussit eum cum omni celeritate adduci ad suum palatium. Et cum vidisset faciem Pancratii, cœpit obstupescere Diocletianus de tali infantia, quæ sic perseverando mori vellet propter Christum potius, quam idolis deservire. Et dicit ad eum Diocletianus: Adolescentule, tibi suadeo ut morte mala non moriaris: quia ætas tua, ut satis claret, non est plus, quam ter quini anni, & quia de nobili genere natus es, ex patre Cleonio, qui mihi satis amicissimus & carus erat. Et hoc tibi volo extorquere, ut reçedas ab ista insania Christianorum, [ad hujus promissa & minas inperterritus,] & reddas te natalibus tuis, propter quos te magnificentiorem & ditiorem faciam, ut a latere meo non sis alienus, sed veluti filium te habeam. Quod si tibi displicuerint pietatis meæ verba, jubeo te interfici, & corpus tuum incendi, ne forte veniant Christiani, & ipsi te sibi Martyrem faciant. Cui B. Pancratius dixit: Noli frustra errare, Domine Imperator, quod quasi videns puerum annorum quatuordecim, credas me scientiam aut sensum minus habere. Dominus noster Jesus Christus talem intellectum nobis donare dignatus est, ut omnis terror Principum vel Judicum vestrorum tantum sit apud nos, quantum pictura ista quam videmus. Nam deos & deas tuas, quos tu exhortaris ut colam, dæmones deceptores sunt, qui parentibus suis non pepercerunt, & germanas suas stupratores polluerunt. Tales dæmones, Imperator, miror, quod non sit tibi deformatio colere: quod si hodie servos tuos scias tales, jure tuo inaudito cruciatu juberes occidere.

[4] [capite plectitur.] Tunc jussit eum Diocletianus Imperator duci in viam Aureliam, & ibi capitalem subire sententiam: quia turpe illi fuit ut a tali puero superaretur & dehonestaretur. Ductus l itaque est beatissimus athleta Christi Pancratius in viam Aureliam, atque ut jussum fuerat decollatus, Martyrium constanter excepit. Tunc corpus ejus ab Octabilla sublatum est occulte noctu: & conditum aromatibus & dignissimis linteaminibus involutum, sepelivit in sepulcro novo quarto Idus Majas. m Eodem autem tempora passa est Sanctissima Virgo, n Sotheris nomine, nobili genere orta, Diocletiano nono & o Maximiano octavo Imperatoribus, regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA

a In Mss. Trevirensibus S. Maximini & S. Martini, item in Mss. Vltrajectino, Audomarensi & alio Romano, & uno nostro erant intrusa nomina Valeriani ex Gallieni.

b Ms. Audom. & Surius, apud provinciam Phiggiam, & additur in Ms. Romano in civitate Synnada, In aliis contracte, civitate Frigia. Pamphilus monachus ἐκ φρυγίας. Ms. Cryptæ ferrate ἐκ μιᾷ τῶν Φρυγῶν πόλει.

c Cleonius, aliis Cledonius, Eledonius, Dedonius, Clenionius. Ms. Cryptæ-ferrate Κλεὼν.

d Cyriada, aliis Cyriaca, Eridiada, Quiria, Quirina, Κυριάς.

e Mss. Romanum & Audom. per omnipotentem & magnam virtutem deorum.

f Insulæ dicebantur singulæ collectiones domorum, plateis undique circumcinctæ & ab aliis separatæ: in Græco scribitur Καμινιανὴ.

g Cælius mons hodie a Lateranensi ecclesia & Sanctæ Crucis in Hierusalem celebratur.

h Nomen Cornelii paßim in omnibus Mss. appositum, dedit occasionem aberrandi ad alios Imperatores, ut supra dictum: pro quo nomen Caii Pontificis arbitramur substituendum.

i Januam seu januas habent Mss. Romanum, Rottendorfense & aliquod nostrum cum Mombritio.

k Pamphilus triginta.

l In Ms. Romano ista adduntur: Cumque a ministris duceretur, pervenit ad locum, ubi futura erat Martyrii ejus digna consummatio. Tunc S. Pancratius expandit manus suas ad cælum, oravit & dixit: Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe, quia dignatus es servum tuum in hac hora, quam semper optavi, annumerari cum Sanctis tuis. Et cum hæc dixisset amputatum est caput ejus. In aliquo Ms. nostro dicitur ejus corpus ibidem, canibus devorandum, fuisse relictum.

m In Græco Cryptæ-ferratæ additur: Quo in loco sanitates perspiciuntur in eos qui variis morbis tenentur, & multa beneficia curationum præstantur qui illuc cum fide sincera accedunt.

n S. Sotheris verosimiliter ea est, de qua pluribus 10 Februarii.

o Supple regni anno in Græco βασιλεύοντος μὲν Διοκλητιανοῦ ὑπατίᾳ θ᾽ καὶ Μαξιμιανοῦ, Εἰδῶν. regnante quidem Diocletiano nonum Consule & Maximiano. Idibus. supple Maji. & ita notaretur annus CCCIV, quem usque ad Majum Imperatores illi non tenuerunt, sed Maximianus Herculius & Constantius Chlorus.

DE SS. CHRYSPOLITO EPISCOPO BARONTIO BUBULCO, TUTELA ET XII MULIERIBUS, ITEM QUODAM EXPLORATORE CONVERSO,
MARTYRIBVS BETTONÆ IN VMBRIA.

SUB MAXIMIANO.

[Praefatio]

Chryspolitus Episc. Martyr Bottonæ in Umbria (S.)
Barontus bubulcus, Martyr Bottonæ in Umbria (S.)
Tutela, Martyr Bottonæ in Umbria (S.)
XII mulieres, Martyres Bottonæ in Umbria (SS.)
Quidam explorator Martyr Bottonæ in Umbria

G. H.

[1] Bettona seu Bictonia oppidum seu municipium Vmbriæ, antiquis Vettona, infra Assisium versus occasum hiberni solis sita, Episcopum habuit S. Chryspolitum, aliis Chryspoldum & Chryspoltum: nec scimus alios ibidem postea sedisse Episcopos. Eum, uti Barontium bubulcum ac illius sororem Tutelam, aliasque duodecim mulieres, [Acta ex Mss.] quarto Idus Maji martyrio coronatos infra habent Acta, quæ Romæ obtinuimus in illustri bibliotheca Patrum Congregationis Oratorii, ex Mss. collectaneis R. P. Antonii Gallonii sub nota litteræ A. Colitur S. Chryspolitus in dicta Bettona, [cultus Sacer.] ut loci illius Patronus: præterea Aßisii, in cujus diocesi est dicta Bettona constituta, etiam Ecclesiastico officio honoratur. Ferrarius in Catalogo generali hoc eum titulo celebrat: Vettonæ in Umbria S Chryspolti Episcopi & Martyris. Atlongum elogium habet idem Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, in quo tradit Vettonæ S. Chryspolyti Abbatiam cerni, [corpus.] & corpus ejus in ecclesia suo nomini dicata, quam Fratres Minores tenent, quiescere. Iacobillus tomo 1 de Sanctis Vmbriæ tradit hanc ecclesiam ab ipso S. Chryspolito fuisse constructam ad honorem Deiparæ Virginis, [ecclesia,] ac postmodum ipsi S. Chryspolito dicatam. Præterea asserunt dictus Iacobillus & Vghellus in Episcopis Fulginatibus, eum plurimum laborasse apud Fulginates & Nucerinos, & per totam Vmbriam, ac varias ibidem ecclesias & altaria erexisse, & Fulginii duas construxisse ecclesias, unam S. Petro, quæ anno MDCXIV diruta sit, alteram Deiparæ sacram & dictam S. Mariæ foris portam, [varia a S. Chryspolito erecta tēpla,] ac postea S. Mariæ infra portam quod urbi esset inclusa, eamque diu fuisse Cathedralem & Sedem Episcopalem, & hoc adhuc tempore esse Collegiatam: Nuceriæ etiam extra urbem traditur ædificasse ecclesiam in honorem S. Petri, itemque Vettonæ.

[2] Vghellus eum nominat primum Fulginatium Episcopum, & sub Domitiano Imperatore anno XCIII hoc XII Maji martyrio coronatum ait cū supra allegatis Barontio & Teutilla, [martyrium ejus & Sociorum,] in Actis Teutela aliisque: & reliqua ex Actis contraxit. Eamdem cum Vghello chronotaxin tenuit Iacobillus, initia S. Chryspoliti ad Neronem, martyrium referens ad Domitianum: cum historia Vitæ & Paßionis expresse nominet Maximianum, [sub Maximiano,] & præcepta Principum sæpe inculcent, ac tandem sic concludatur, Actum est hoc sub Imperio impiissimi Maximiani. Movisse videtur illos quod S. Chryspolitus cum S. Britio atque Eraclio & cum aliis plurimis dicatur a B. Petro Apostolo ad prædicandum in Italiam missus. Sed cum hanc historiam constet diu postea scriptam florente Christianitate, & forsan post ædificatam sub Sancti nomine Abbatiam supradictam: æque facile aut facilius possumus opinari, S. Petri nomine intelligi aliquem ejus successorem, quam pro Domitiano substitutum perperam fuisse nomen Maximiani: cum aliquis S. Eraclius dicatur passus Tuderti sub Diocletiano, Maximiani Collega. Nec refert quod S. Britius, Spoletinus Episcopus, a quo tamquam Metropolita consecratus dicitur S. Chryspolitus, putetur primus istius urbis cathedram tenuisse: cum enim de S. Britio & illius ætate nihil certi habeatur, potuit is ex simili errore, quo a S. Petro, id est a Petri Sede, missus dicebatur, ad primum seculum æque perperam relatus fuisse. Nihil igitur in hac qualicumque historia mutandum censeo, sed sola opus esse explicatione, quam non incommodam dedisse videmur. Certe plures illæ ecclesiæ, quas dicitur fabricandas curasse S. Chryspolitus, ætatem Diocletiani & Maximiani potius, quam Domitiani nobis insinuant.

[3] Georgius Cardosus in Hagiologio Lusitano, nescio quo somnio abductus, transfert S. Chryspolitum in suam Lusitaniam, & Britoniæ Episcopum facit, [perperam Lusitaniæ affingitur,] constitutum a quodam S. Brisso de Mertola, Antistite Eborensi. Verum similia figmenta, nulla auctoritate subnixa, ultro corruunt. Arturus du Monstier in Gynæceo sacro refert Teutillam, seu Tutelam ad diem XXIII Maji, sed qua id auctoritate faciat, non indicat.

VITA
Ex Ms. Bibliothecæ Vallicellanæ.

Chryspolitus Episc. Martyr Bottonæ in Umbria (S.)
Barontus bubulcus, Martyr Bottonæ in Umbria (S.)
Tutela, Martyr Bottonæ in Umbria (S.)
XII mulieres, Martyres Bottonæ in Umbria (SS.)
Quidam explorator Martyr Bottonæ in Umbria

BHL Number: 1800

EX MS. VALLICEL.

[1] Tempore quo Dominus humanum genus a diabolicis laqueis solvere voluit, diversis ordinibus ex una eademque propagine Doctores elegit: [Post Patriarchas & Prophetas,] Patriarchas primitus, ut incultum agrum, sentibus purgatum, fructificalem facerent: misit post hos Prophetas qui eumdem a suis contagiis coërcerent. Sed quia nondum tempus advenerat, quod ad illorum prædicationem susciperet salutem, quotquot ad opus direxerat variis interemere suppliciis; nullusque horum animabus adminiculum ante adventum ipsius conferre valuit. Nam ille ipse per suum dixit Prophetam: Frater non redimit, redimet homo. [Psal. 48, 8] Quis enim fuit frater ille nisi Moyses, qui quamvis Domini populum a servili jugo Pharaonis Corporaliter eriperet; minime tamen ei spiritualiter potuit subvenire. Sed homo, per quem Propheta redemptionem promisit, Christus Dominus noster est: [venit Christus,] qui humanam sumens naturam, velut homo isto in mundo corporaliter ambulavit: de quo David cecinit dicens: Factus sum sicut homo inter mortuos liber. [Psal. 87, 6] Is enim pro nobis natus velut homo inter homines conversatus, ac post a terdenos annos Crucis patibulo affixus, nostæ salutis causa mortis & inferni claustra confregit, plurimos inde abstraxit, & in paradisi gaudia intromisit: [& misit Apostolos per orbem,] tertia die resurrexit, discipulis duodenis, quos ante passionem elegerat, nec non & septuaginta duobus apparuit, & multis modis locutus est eis de æterna beatitudine, confortans eos; ac misit in universum mundum, verbum vitæ in remissionem peccatorum prædicare.

[2] De horum collegio Chryspolitus fuit, qui a B. Petro Apostolo cum S. b Britio atque c Eraclio, & cum aliis plurimis, [a S. Petro S. Chryspolitus missus Bittoniam,] missus d est in Italiam, qui prædicando pervenit usque Bittoniam civitatem. In introitu vero ejus mulier quædam, a dæmonio jam fere annis tredecim possessa, occurrit ei, & ingenti clamore vociferabat dicens; [energumenā liberatam baptizat cum aliis 9.] Homo Dei, nostrum tu venis tollere ritum, & Jesu Nazareni introducere fidem. Ad cujus vocem mox B. Chryspolitus ait: In nomine Dei Patris omnipotentis tibi dico, dæmon, exi ab ea. Qui statim cum teterrimo fumo & oris spuma exiit. At illa repente sana facta, cecidit ad pedes ejus, fidem ipsius postulans, per cujus nomen est liberata. Tunc S. Chryspolitus sanctificavit aquam, & baptizavit eam: & omnis domus ejus credidit in Domino, & baptizati sunt die illa numero decem. In domo namque ejus oraculum construxit, & die ac nocte Deo ibidem cum Christianis clam serviebat. Nocte quadam cum in Dei persisterent laudes, [constituitur Episcopus:] audientibus omnibus Deicolis qui cum eo erant, vox personuit Domini dicens: Per Britium filium meum tibi hic Pontificalem concedo dignitatem: Nam populus tuus istius civitatis per te mihi crediturus est, & postmodum longo non tempore ad æternum te recipiam gaudium. In eadem vero nocte B. Britio præcepit Pontificem eum constituere: quod & factum est e.

[3] Paganus quidam de civitate, explorare a Principibus missus, [Baptizat mutum sanatum dein martyrio donatum.] in quo Christiani loco consisterent, dum venisset ad domum, ubi Sanctus manebat Chryspolitus, statim perdidit linguam: sed quos valebat mugitus ante ostium dabat. Audiens eum B. Chryspolitus vocavit ad se, ac trina invocatione ei illico reddidit loquelam. Tunc ille, cognoscens magnam esse fidem Christianorum, postulavit se fieri Christianum. Beatus vero Chryspolitus aquam sanctificavit, & baptizavit eum in nomine Patris, & Filii, & Spiritus sancti. Mane autem facto requisitus ab Austerio, inventus est Deum toto corde colere. Tunc Austerius jussit eum ad templum Martis duci, ut ei holocaustum offerret. Cumque ille diabolicum negaret sacrificium, jussus est decollari; sed cum duceretur non cessabat pro modulo suæ scientiæ vivum & verum invocare Deum, dicens: Domine Rex omnipotens, qui hominem ad tuam plasmasti similitudinem, & deceptum ab antiquo hoste ad pristinum gradum restaurare venisti, confirma cor meum, ut in tuo amore futuras pœnas mihi illatas sufferre valeam. Et hæc dicens, unus de carnificibus exemit gladium, caputque amputavit ejus. Tunc S. Chryspolitus venit ad eum cum Christianis, & tulit corpus ejus, & cum laudibus & hymnis sepelivit eum f.

[4] Jam vero quia talis Antistitis omnipotens Deus nolebat abscondere lumen sub modio, sed in propatulo ponere, ut cum Propheta vere decantare quivisset, Domine justitiam tuam non abscondi in corde meo, veritatem tuam & salutare tuum dixi; ideo publice prædicare nomen Salvatoris omnibus cœpit. [Psal. 39, 11] At supradictus Austerius suis præcepit, ut si eum invenirent, ante conspectum ejus perducerent. Istius Austerii, Valerius quidam nomine, nepos erat, qui de equo cecidit, & crura & tibias confregit; cujus causa prædictus Austerius festinus ad vestigia beati viri pedum cecidit, ac misericordiam petiit ei, qui in causa mortis fuerat terminatus; & incolumem si eum restitueret, [contritum ex lapsu,] omnem cultum idolorum spopondit se respuere. Cui S. Chryspolitus ait: Scio te hominem fallacem esse, ac post salutem illius corporis non crediturum. Sed quia nomen Domini omnipotentis longe lateque divulgari debet ab hominibus, ideo ipsum pronis precibus posco, qui confractum mundum suo proprio cruore restauravit, ac trinos mortuos suscitavit, mundum ex nihilo fabricavit, hominem cum non esset condidit; ut istum confractum juvenem pristinæ sanitari reddat. Oratione facta cum omnes dicerent, Amen, tanta velocitate consurgit confractus de grabato, [& sanatum,] ut a cunctis videretur quasi de levi somno surgere. At ille mox sanitate recepta, ad pedes supradicti viri pervolutus, spiritualiter iterumque animæ salutem postulat: & baptizatus in nomine Trinitatis, cœpit magnificare quotidie Dominum, & per eum multi ad fidem venerunt, ac plebs sacra devota in Domino crescere cœpit. Sed sævus Austerius, eadem hora mutatus, denegat miraculum fore factum per invocationem almæ Trinitatis, sed per auxilium Martis confirmat confractum virum restauratum. Ab illo enim die cœpit observare eum, qualiter per se aut per suos interficeret. Sanctus autem vir magis ac magis Domino famulabatur, quia nec terrore convincebatur nec blandimento suadebatur. [Psal. 24, 2] Itaque die ac nocte psallebat Domino, dicens: Deus meus in te confido non erubescam, neque irrideant me inimici mei, & iterum, Confundantur qui me prosequuntur: & item cum Propheta, Dominus mecum est tamquam bellator fortis, non timebo quid faciat mihi homo. [Psal. 34, 3] Sic undique armatus protectione omnipotentis Dei, de sævo populo verum fecit Catholicum, ac totam Bittoniæ provinciam convertit ad fidem Apostolicam.

[5] Eodem quoque tempore per diversa montis latera lupi inventi sunt, qui homines comederent, in tantum ut quadam die bubulcum arantem comprehenderent ac deportarent. Tunc relatum est sancto Dei viro, qui cominus juxta fontem Sambronis & g Cleotonis lupo obviavit, [bubulcum e faucibus lupi ereptum.] lupum ad invocationem Trinitatis stitit, & bubulcum illæsum dimisit: & lupis præcepit ut aliam in partem irent, in qua nullum invenirent hominem quem lædere possent: locus enim constitutus erat in campo Bucaronis, ubi cum multis jam Christianis Deum colebat absconse, propter metum impiissimi h Maximiani, qui apparitoribus suis jusserat, ut ubicumque Christianos invenirent, aut sacrificarent idolis aut diversis pœnis interimerentur. Vincentius collega ejus in carcere positus erat. Tunc B. Chryspolitus nocte ad eum venit, [S. Vincentii Menaviensis vincula signo Crucis solvit] & signaculo Crucis facto omnia confracta sunt vincula de manibus ac pedibus B. Vincentii & catenæ ceciderunt; & per totam noctem in Dei laudibus persistentes, lumen inter eos tam præclarum apparebat, ut homines qui in turre i Bibaniæ vigilabant, cælestibus partibus in carcerem ipsum lumen venire non dubitarent. De quibus unus statim ut ad locum pervenit, & eos orantes reperit, ad terram devenit, [aliquos in carcere baptizat:] & Christi postulabat fidem. Tunc B. Chryspolitus cum S. Vincentio sanctificavit aquam, & baptizavit eum, ac multos qui in carcere cum eis erant retrusi. Sed sanctus vir ad Bittoniam civitatem reversus, nomen æterni Dei auctius cœpit prædicare. Quod relatum est impiissimo Maximiano ab Austerio Præfecto suo, per Epistolam scilicet continentem ita. Invectissime Imperator, cognitum tibi sit, quod ab Hierosolymæ partibus quidam venerunt, qui sectam Christianorum colunt, quam vestra excellentia exterminare jussit; & unus quidem vocatur Chryspolitus, qui totam provinciam seducit, & ad Iesu Nazareni doctrinam convertit. Insuper & Deos nostros, per quos Imperialis honor pollet, dicit esse dæmones & vanas ac surdas imagines, quæ nec sibi nec cuique valeant subvenire. Ad hæc salus ubique Imperialis sit diffusa longe lateque.

[6] Tunc Imperator præcepit suis militibus ut Bittoniam pergerent quam citius possent, atque eum comprehenderent & omnes socios illius: [Ad Præfectū & nuntios Imperatoris adductus,] ac in carcerem mitti, donec nova cogitaret supplicia, quibus eos perderet. Qui cum venissent, inquisitione facta quo in loco S. Chryspolitus lateret, cum plurimis Christianis inventus, adductus est ante Imperatoris nuntios; qui cum Præfecto civitatis Austerio male attractare eos cœperunt. In crastinum autem jussi sunt venire ante conspectum Præfecti, & ante Imperatoris missos: qui cum venissent, interrogavit illos Præfectus, dicens: Cujus conditionis vel cujus sectæ estis? quidve vocamini? Cui B. Chryspolitus cum magna constantia ait: [docet humanum genus ab Adamo provenire:] Nos genus unum habere putamus vobiscum, nam binos opinamur primos homines esse, quos in paradiso constituit Altissimus; qui semper ibidem manerent, si non prævaricassent præceptum sui Conditoris, de cujus stirpe omnes ducimus ortum. Sed ista inæqualitas inter nos esse cœpit ab initio primi peccati. Quis enim in paradiso potentiorem esse cuperet, in quo cuncti uno potu atque cibo aluntur, nisi diabolus, qui jactantia sua excelsiorem esse omnibus Angelis voluit, & hæc cogitans de cælo cecidit, omnemque honorem & venustatem suæ pulcritudinis perdidit? Ad hæc Præfectus ait: [diis sacrificare renuit:] Quid nos seducis multiplici sermone? Aut sacrifica diis, aut jussa Principum manifeste denega. Cui vir Sanctus ait: Principum, jussa, si honesta sunt contemnenda non sunt: sed sacrificium dæmoniorum omnimodis respuo & contemno. Ad quod Præfectus: Ego id ipsum replico, ut sacrifices, & adores deos immortales. Ad quem ille quod deos immortales confirmas, dȩmones esse cognovimus ac effigies lapidum vel lignorum.

[7] Tunc iratus Præses alapis jussit cædi eum, & ligatis manibus ac pedibus jactaverunt eum in terram, [cæditur fustibus,] atque fustibus ejus dorsum cædentes dicebant: Noli blasphemare deos, per quos gubernacula regni consistunt. Tunc ille solutis manibus & pedibus erectus, viriliter ait: O impiissime & veritatis inimice, cur non potius dicis, quod per eos disperduntur homines interius & exterius, & fruges terræ ac omnia bona mundi? [spinis flagellatur:] Tunc Præfectus jussit eum in equuleo poni, & nudum cum spinis flagellari; & postea deposuerunt eum ac miserunt in carcerem, & dixerunt: Modo circa salutem tuam tracta qualiter vivas, & dies tuos ante terminum non dimittas. At ille missus in carcerem per dies quindecim non cessavit nomen Domini prædicare; & facultates, quas suo proprio labore habebat, erogavit pauperibus. Gentilis quidam, jam longo tempore in eodem carcere propter quoddam homicidium missus, [in carcere baptizat aliquem reum,] ut audivit prædicationem ejus, postulavit ab eo se fieri Christianum. Beatus igitur Chryspolitus, delata aqua sanctificavit eum, ac baptizavit eum. Tunc milites qui custodiebant carcerem, cum vidissent quod plus in eo nomen Domini cresceret, renuntiaverunt Præfecto, & Gentilem illum adduxerunt. Quem cum vidit Præfectus, dixit ei: Quia jam diu est quod pœnam habuisti, & desperatus, ut audio, aliorum sectam suscepisti; nunc tempus est quo misericordiam habeas, tantum fidem Christianorum dimitte, & ritum Principum, a quo homines salvantur, suscipe. At ille: Et si hoc in seculo pro parvo crimine lex præcepit aliquem in carcerem atque in exilium mitti, quanto magis omnipotens Deus, nostram qui fecit animam & corpus, nos condemnare habet? quem quotidie centies offendimus: & quem timere debemus ac laudare nocte ac die, [dein constantem in fide,] ipsum respuimus malis nostris actibus. Unde scire te volo & commone facere tibi, ut respuas falsos deos atq; sacrificia eorum, & lumen veritatis agnoscas, in quo vera vita constat & beatitudo perpetua manet. Cui Præfectus ait: In tantum te patior, ac tua vana verba, ut facias quod dixi, alias te & doctorem tuum diversis perdam pœnis. Et ille: Potius eligo tuam pœnam, quam ut gaudia paradisi perdam. Ait ei Præfectus: Per deos meos immortales, promitto quod te ac tuum gaudium perdo. Cui ille: Gaudium Christi nemo utique tollere valet, [usque ad mortem.] nisi malis operibus quilibet eum perdat. Tunc Præfectus iratus jussit eum ad templum Martis duci, & si non sacrificaret, ibidem decollari eum. Qui cum pervenisset ad locum, oratione facta, templum corruit, & ipse migravit ad Christum.

[8] Interim S. Chryspolitus fidem confirmat Christianorum signis ac virtutibus, expectans jugiter finem hujus seculi, & assidue orat Dominum, ut Ecclesia sancta palam ac in pace possit ei famulari. [Anianum in fide instructum baptizat:] Quidam Anianus, qui longo jam tempore dextrum perdiderat latus, ad carcerem venit, ac Sanctum rogat, ut ei subveniat. Ad quem Sanctus: Si credis Jesum Christum, filium Dei, verum Deum esse, poteris animæ & corporis salutem habere. Cui ille inquit: Si aliam salutem substantialem dare mihi posses, istam omnimodis respuerem, quam cum suscepero celeriter perdo. Ad quem Sanctus: Nec enim salus tantum corpori datur, & mox ut habetur cum magno dolore amittitur: sed salus æternæ beatitudinis hic requiritur, & in illo sine fine manet seculo: in ea nullus error nullusque luctus, nulla suspiratio est, nec valet aliquis ibi alium accusare; sed sic alter alteri cupit, quemadmodum sibi: omnes enim unam tenent caritatem, quia unum amarunt Deum in vita sua: illic namque quotidie inest frequentia Angelorum, & Deus facie ad faciem videtur: de illa enim decantabat Propheta dicens: Quam amabilia sunt tabernacula tua, Domine virtutum; & iterum, Elegi abjectus esse in domo Dei mei magis, quam habitare in tabernaculis peccatorum. [Psal. 83. 2 & 11] Illic plane nulla cupido auri vel argenti tenetur: sed, sicut ait Apostolus, Non quærit quilibet quæ sua sunt. [1 Cor. 13. 5] Ad hæc Anianus. Tantum da mihi fidem Christianorum, & suavem corporis sanitatem nolo, ut hæc quæ dicis contingere possim. Tunc S. Chryspolitus sanctificavit aquam, & baptizavit eum in nomine Trinitatis, & dimisit illum. At ille quocumque ibat, nomen Domini Jesu Christi palam magnificabat.

[9] Tunc perlatum est Præfecto, quod sanctus vir omnes Bittoniæ provincias in carcere magis converteret ad Dominum, quam antequam in carcerem fuisset retrusus. Misit ille duos milites ut ducerent eum ante conspectum ejus: ad quem cū venisset ait: [coram Præfecto constitutus,] Miser, lex nostra præcepit ut sine causa neminem damnemus: tu vero non solum causam magni mali fecisti, sed etiam per audaciam illicitæ præsumptionis cunctos seducis a cultura deorum nostrorum recedere, & ad Jesu Nazareni fidem converti, quem Judȩi propter eamdē superfluitatē condemnaverunt, & crucis patibulo affixerunt; quod & tu patieris, si non recedis ab arte magica, & iterum illos non reducis ad nostram legem, per quam cuncta regna gubernantur. [Ez. 28, 12.] Ad quod vir Sanctus: [explicat lapsum Angelorum,] Jam iterum meminisse te volo, quia de hac secta contentio inter me & te fuit: dixi enim quia Angelum lucis primitus omni decore & pulcritudine condidit Deus, de quo per Ezechielem dicitur, Tu signaculum similitudinis in delitiis paradisi Dei fuisti; sed superbia ductus jactavit se ponere sedem suam ab Aquilone, & esse similis Altissimo: qui sola opinione gloriam aliorum Angelorum perdidit, & omnem honorem amisit, & gloriæ nostræ immortalitatis statim invidus exstitit: nam more serpentis decepit primum parentem. Ab illo namque die suis persuasionibus perdere nos cœpit, & hoc agere non desinit usque in seculi finem. [& inductam idololatriam.] Hinc est quod homines suadet ad idola colendum, atque falsos deos adorandum, unde vos admoneo ut relinquatis omnem vanam superstitionem, ac solum colatis Deum omnipotentem, qui fecit cælum & terram atque cuncta quæ continentur intra & extra. Cui præfectus ait: Ergo tu solus verum Deum colis, ac nos falsos? Respondit ei S. Chryspolitus. Vere, Præfecte, deos falsos æstima illos, qui nec sibi nec cuiquam juvare possunt, sed lædere: certe non sunt dii, sed sunt effigies manibus hominum factæ, & in quorum honore consistunt homines fuerunt pessimi, scilicet Jupiter, Hercules, Mars, Maja, Venus, ac multi alii, qui in inferno jugiter ardent pro suis sceleribus.

[10] Tunc Præfectus iratus, fornacem accendere jussit, [non læditur conjectus infornacem cum S. Barontio,] & S. Chryspolitum cum bubulco ejus in eam mitti. Qui cum intromissi essent, extinctus est ignis, & ventus in ea spirare cœpit. Tunc Sancti per medium psallebant & dicebant: Igne me examinasti, & non est inventa in me iniquitas. Tunc aspicientes carnifices ignem extinctum, & Sanctos in medio psallentes, renuntiaverunt Præfecto. At ille continuo venit, & videns eos in media fornace psallere, misericordia motus est, & vocavit eos ad se, & ait illis: Adhuc dii faciunt misericordiam vobiscum. Ad quem Barontius bubulcus S. Chryspoliti ait: Miserrime, adhuc cæcus es, quia dicis miraculum Dei omnipotentis diabolico opere factum. At ille nimio furore repletus, præcepit eum a carnificibus in campo, ubi solitus erat arare, decollari. At illi compræhendentes eum, duxerunt in campo Bucaronis. Quem cum videret S. Chryspolitus ad martyrii coronam pergere, [dein decollato.] ait illi: Fili, gaudeo de te, quia hodie ad regna beati poli læto itinere pergis; sed tristis sum de solatio Ecclesiæ sanctæ, quia hodie apud me de te peribit. Tunc S. Barontius ait: Mi Domine Pater, tu si adhuc velis vivere, potes, ego autem finem vitæ meæ depono. Cum autem venissent in campo Bucaronis, decollaverunt eum ibi juxta fontem B. Chryspoliti, in quo primitus mirabilia fecit.

[11] Tunc Præfectus ait B. Chryspolito, Elige quod vis, aut sacrifica aut maleficia tua perdam. Respondit ei S. Chryspolitus, [flagellatus per medium scinditur:] dicens: O Præfecte, quare sic erras, quod Dei omnipotentis virtutes putes maleficiis patratas? Tunc iratus Præfectus jussit eum tamdiu flagellari, donec expiraret. Qui cum diu cæderetur ac carnifices fatigarentur, & ipse minime læderetur; jussus est cum gladio scindi per medium. Tunc carnifices, dextram lævamque tenentes, percusserunt eum in medio, [S Teutela & 12 mulieres coronantur.] & de corpore ejus duas fecerunt partes in castro Imperiali. Tunc venerunt duodecim mulieres, cum Teutela sorore B. Chryspoliti, Martyris & Episcopi, ut viderent finem ejus: quæ statim ut visæ sunt, dictum est illis ut sacrificarent idolis. Quæ cum nollent sacrificium offerre diis, jussæ sunt torqueri in mamillis, postmodum flagellaverunt eas tamdiu plumbatis, donec aliquæ ex eis expirarent. Cumque diu illas diversis suppliciis affligerent, & non prævalerent eas a bono proposito carnifices retrahere, ad ultimum decollaverunt illas in eadem die, quo & S. Chryspolitus palmam martyrii suscepit cum Barontio ejus bubulco, qui & in supradicto campo Bucaronis decollatus est. Tunc venerunt pauci Christiani de prædicta civitate, cum hymnis & laudibus & balsamis & aromatibus, [& ibidem sepeliuntur.] & ibi sepelierunt cadavera eorum juxta turrem inter duo flumina, quæ sunt Cleoton & Sambro. In quo loco Dominus præstat beneficia pro meritis sacris eorum, ab illo usque in præsentem diem omnibus suppliciter venientibus ibi: & in honorem B. Chryspoliti basilicam illic construxerunt, nec non & ad honorem almæ Mariæ Virginis atque omnium Sanctorum. Actum est hoc sub Imperio impiissimi Maximiani, quarto idus Majas, regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA

a Generali voce indicantur 30 anni, relictis 3 annis & 3 mensibus.

b Colitur S. Britius 9 Septemb. in pace mortuus circiter annum 95., primus Spoletanus Episcopus habitus ab Vghello.

c Colitur Heraclius 16 Maji cum aliis Tuderti Martyr, quasi sub Diocletiano passus.

d Iacobillus aßignat annum 56, quod nobis non probatur.

e Anno 58 inquiunt Iacobillus & Vghellus, ex jam posito principio.

f Vtinam hujus Martyris nomen & dies natalis fuissent adjuncti! nunc eum sub nomine Exploratoris cujusdam referimus.

g Clitumnum fluvium, qui in Spoletanis finibus oriens, in territorio Vettonensi immergitur Teniæ vulgo Tartarena dictæ, ex tabulis & Geographis novimus: & hic videtur corrupto intelligi nomine Clietonis, juxta quem Sambronem concipias licet, alibi necdum notum rivulum, qui vel communem cum Clitumno fontem habeat, vel cum eo confluat, ut confluentia utriusque hic potius quam fons intelligi forte debeat: maxime si Campus Buccaronis, de quo mox dicetur, is est ubi nunc notatur vicus Borroni inter Fulginium & Montem-Falconis, ab hoc Tenia fluvio intercurrente divisus.

h Iacobillus accipit Neronem & in morte S. Chryspoliti Domitianum, quod etiam facit Vghellus. S. Vincentii hujus Acta erunt examinanda ad diem 6 Iunii.

i Bibania vulgo Bevagna, antiquis Mevenia, 6 mill. passuum dißita, urbs olim Episcopalis.

DE SANCTIS MARTYRIBVS
CYRIACO, MAXIMO, GRADO, SOTHERE VIRG. ROTHERE, JOANNE, ACHILLE, MOISEO, APHRODITO, ET ALIIS QUINGENTIS QUATUOR. ITEM ALEXANDRO, MOISETE, LUCIO,
PROBABILIVS ROMÆ PASSIS.

[Commentarius]

Cyriacus, Martyr, probabilius Romæ passus (S.)
Maximus, Martyr, probabilius Romæ passus (S.)
Gradus, Martyr, probabilius Romæ passus (S.)
Soteris, Martyr, probabilius Romæ passus (S.)
Rotheres, Martyr, probabilius Romæ passus (S.)
Joannes, Martyr, probabilius Romæ passus (S.)
Achilles, Martyr, probabilius Romæ passus (S.)
Moyseus, Martyr, probabilius Romæ passus (S.)
Aphroditus, Martyr, probabilius Romæ passus (S.)
Alii LIV Martyres, probabilius omnes Romæ passi
Alexander, Martyr, probabilius Romæ passus (S.)
Moysetes, Martyr, probabilius Romæ passus (S.)
Lucius, Martyr, probabilius Romæ passus (S.)

AUCTORE G. H.

Post relatos Martyres Romanos Nereum & Achilleum & Pancratium, referuntur sequentes Martyres in quatuor antiquis Martyrologii Hieronymiani apographis, nulla indicata palæstra, ut videantur cum probabili conjectura etiam Romæ paßi, cum nusquam solenne illud dictum alibi interponatur: [An sint Romæ passi,] exprimuntur autem nomina Cyriaci, Maximi, Gradi, Sotheris Virginis, Rotheris, Joannis, Achillis, Morsei, Afroditi, cum aliis numero quingentis quatuor, quorum nomina Deus scit. Ex his Cyriacus & Maximus sunt in antiquißimo Ms. Epternacensi, desunt in aliis tribus. Verum Quiriacus & Maximus sunt in Mss. Tamlactensi & Aquisgranensi, & apud Grevenum in Auctario Vsuardi. Imo & Quiriacus est in Mss. Richenoviensi & Rhinoviensi. Loco Gradi, in tribus apographis & in alio Corbejensi indicati, est in Epternacensi nomen Gnati. Dein in Ms. Blumiano & aliquo Corbeiensi necdum excuso fit memoria Sotheris Virginis & Rotheris, quod nomen deest in Corbeiensi Parisiis excuso. In Lucensi apographo scribitur Rotheris Virginis & Soteris, uti etiam in Epternacensi. Verum Sotheris Virginis meminerunt Mss. Richenoviense, Rhinoviense & Parisiense Labbei. Ado & Notkerus habent Passionem sacratissimæ Virginis Sotheris, genere nobili sub Diocletiano Augusto. De S. Sothere Virgine Romana accepta sunt ista ex Actis S. Pancratii jam productis: de eaque pluribus egimus ad diem X Februarii; a qua num hic relata Sotheris sit diversa statuenda, non possumus certo asserere. Inter sequentes quatuor socios, nomina Joannis & Achillis sive Achillei sunt ubique constantia: at loco Moises & Afroditi, legitur etiam Moires seu Mores, & Affroditi sive Afroti. In Ms. Richenoviensi fit mentio Quiriaci, Sotheris Virginis, Joannis, Mosei, Affioli cum aliis quingentis quatuor. Notkerus, cum de Sothere, ut diximus, egisset, addit ista: Item passio SS. Joannis, Achillis, Moysei, Aphroditi, cum aliis numero quingentis quatuor. In Ms. Pragensi celebratur memoria SS. Joannis, Achillis & Afroditi, cum aliis DIII, Quæ eadem sunt apud Grevenum in Auctario, sed Socii DV dicuntur. In Ms. Florario & Ms. Adone cœnobii Laurentini apud Leodienses nominantur Joannes & Achilles, cum aliis quingentis sex,

[2] [alii adjuncti] Post hunc numerum Martyrum indicatum adjunguntur nomina Alexandri & Moisetis in quatuor Martyrologii Hieronymiani apographis, quibus in Ms. Corbeiensi Parisiis excuso adjungitur Julius, quos etiam Romæ passos arbitratur Florentinius.

[3] Tamajus Salazar in Martyrologio Hispanico de S. Sotere ad hunc diem ista habet: [Reliquiæ alicujus Sotheris Madriti.] Romæ natalis S. Soteris Virginis & Martyris, cujus sacra lipsana in cœnobio sanctimonialium sanctissimi Sacramenti Madridensi honorifice coluntur & adservantur. Hæc ibi absque ulla in Notis mentione. Vnde quod eadem sit Virgo & Martyr, quæ supra relata est, absque fundamento assereremus. In Ms. Tamlactensi, præter Maximum & Cyriacum supra indicatos, celebrantur Gratius, Rotheres, Moisetes, Joannes, Affroditus, Achilles, Alexander, in titulo ex aliis indicati; & Zefanus, forsā loco alterius adjunctus. Itē CCCVI Martyres, sed passi cum S. Cyriaco, qui Crucem Domini invenit, de quo actum est IV Maji.

DE S. PRACATO SEV PANCRATO
MARTYRE IN AFRICA

[Commentarius]

Pracatus, seu Pancratus, Martyr in Africa (S.)

G. H.

Solitarius hic Africæ Martyr memoratur in quatuor Martyrologii Hieronymiani apographis, & sub nomine Pracati habetur in antiquißimo Epternacensi: at sub nomine Pancrati in aliis tribus codicibus Lucensi, Corbeiensi & Blumiano. Idem etiam Pancratius dicitur & refertur in Ms. Hibernico monasterii Tamlactensis, ab alio Pancratio supra relato distinctus: quippe qui Romæ passus est.

DE SANCTIS SICVLIS
PHILIPPO PRESBYTERO, ET EUSEBIO MONACHO AGYRII, ET PHILIPPO DIACONO PANORMI.

[Praefatio]

Philippus Presb. Thaumaturgus (S.)
Eusebius monachus, Confessor, Agyræ in Sicilia (S.)
Philippus Diaconus, Panormi in Sicilia (S.)

AUCTORE G. H.

Agyrium, Siciliæ oppidum, in sublimi atque acuto colle, haud procul a fluvio Simætho positum, inter Æthnam & Ennam montes, [Argyrii oppido Siciliæ,] a Cicerone, Dionysio & Diodoro Siculo, qui ibidem natus est, memoratum, Ptolomæo & Antonino Agurium, Stephano de Vrbibus Agyrena, unde vulgare nunc vocabulum Agirone derivatum; & ob memoriam S. Philippi, de quo agimus, passim incolis S. Filippo d' Agirone, aut etiam, d' Argirone. Ad quod ultimum nomen Fasellus decade prima Rerum Sicularum lib. 10 ita alludit: Argyre vetustissima urbs, in editissimo & acuto monte sita, dicta, quod argenteum (ἀργύριον namque argentum Græcis sonat) habeat solum, argentique apud eum sit minera: quod ipsum usu hac etiam ætate didicimus. Siquidem aquarum torrentes, qui sæviente hieme ad ima dilabuntur, auri argentique plurima secum deferunt ramenta. Ab argento igitur Argyra denominatur. Sed a quibus fuerit condita, me latet. Hæc Fasellus.

[2] Celebris est hic locus habitatione, sepultura, miraculis & veneratione dicti S. Philippi Presbyteri, de quo ad hunc diem XII Maji Franciscus Maurolycus Abbas Messanensis in suo Martyrologio ita scribit: [cultus S. Philippi Presbyteri,] Eodem die Argyræ in Sicilia S. Philippi Presbyteri, cujus in dæmoniis effugandis virtus crebris apparet signis. Quæ eadem inde descripta leguntur apud Molanum in Auctario Vsuardi & Felicium in Ephemeride Italica. In hodierno Martyrologio Romano ista habentur: In Sicilia S. Philippi Argyrionis, qui a Romano Pontifice ad eam insulam missus, magnam illius partem ad Christum convertit: cujus sanctitas in liberandis energumenis maxime declaratur.

[3] Addit Baronius in Notis se accepisse ejus res gestas manuscriptas, quarum est exordium: In diebus Arcadii Imperatoris &c. Hæc Baronius. [Acta & Græca & Latina dantur,] Extare eadem Acta in Mss. codicibus Ecclesiarum Agyrensis, Catanensis, Syracusanæ, & Panormitanæ, ex Græcis fontibus deducta, & Græce scripta reperiri in bibliotheca Vaticana, Cryptæ Ferratȩ & Messanensis cœnobii S. Salvatoris, asserit Octavius Cajetanus, tomo primo de Vitis Sanctorum Siculorum, & addit se illam dare, quam inde vertit Latine P. Jacobus Sirmondus e Societate Jesu, vir in primis doctus. [interprete Iacobo Sirmundo:] Nos Græca reperimus Romæ in bibliotheca Vaticana & ad calcem damus, hic vero subjungimus Latinam ipsius Sirmundi interpretationem, nostrisque Annotationibus illustramus.

[4] Hujus titulus est hujusmodi: Narratio Eusebii monachi, de vita & miraculis sancti Patris nostri Philippi, Apostolici Presbyteri, dæmonum expulsoris. [Auctore S. Eusebio socio,] Hic auctor Vitæ cum ipso navigavit Romam, & num. 6 in numero plurali ait, facta serenitate salvati sumus, & Romam pervenimus, ac dein Romæ num. 7 Syriace exponebat S. Philippo, quæ ei dicebantur. Dein cum illo Agyrium profectus num. 9. vidit dæmonum turbam instar lapidum volutari ex montis vertice, & num. 26 specie ignis e templo prorumpere. At post mortem, ut in Notis observatur, Alexandriam se contulit, ibidemque Patriarchæ vitam & miracula S. Philippi, a se conscripta obtulit. Addit porro Cajetanus sub titulo de S. Eusebio monacho & Confessore sequentia: Agyrii in pace requievit, & ædem sibi divinitus descriptam Besilarius quidam extruxerat: in eaque thecas duas, superiorem quidem B. Eusebio, & inferiorem S. Philippo Presbytero, quod insinuatur num. 32. In præsentiarum, ait Cajetanus, Corpora Sanctorum Eusebii, Philippi Diaconi, & Lucæ Abbatis eadem in arca servantur, sed caput Eusebii argento tectum ostenditur festo die S. Philippi ad quartum Idus Majas: quo die Eusebius una cum Philippo Agyrii colitur. Hæc Cajetanus, qui ante in Martyrologio Siculo ad hunc XII Maji ista scripserat: Agyræ Sanctorum Confessorum Philippi Presbyteri & Eusebii monachi. [hoc 12 Maji relato.] Ferrarius cum in Catalogo Sanctorum Italiæ illustrem epitomen ex hac Vita edidisset, itidem in Catalogo Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt, ex Tabulis Ecclesiæ Agyrinæ retulit S. Eusebium monachum Argyræ. Eumdem in titulo, nixi horum auctoritate, subjunximus. Sed quæri potest, num Vita hæc, prout jam habetur, fuerit ab Eusebio viro sancto scripta. Dubitat Cajetanus, quia quædam ibi leguntur ex trivio sumpta, [cujus textū alius postea amplificavit] puta de dæmonum inclusione Hierosolymis a Salomone facta &c. quæ ipse ideo prætermisit, & nos ex Græco inter Annotata restituimus. Sed potuerunt etiam viri sancti in sancta simplicitate de rebus antiquis credidisse quædam, & suis scriptis inseruisse. Magis nos movet ut dubitemus, donum Latinæ linguæ, S. Philippo divinitus collatum, qua uteretur in divino officio, cum ea narratum circumstantia, quam testis præsens & oculatus non potuisset sic exprimere, ut in Latini ritus Missa, qualem Latine credendus est fecisse Pontifex, adhibitus Diaconus dicatur Latine expreßisse hæc verba, In pace Dominum oremus: cum eorum in nostra Missa nullus sit usus; sed bene in Græca liturgia, dum ea fit quæ S. Chrysostomi dicitur. Quare omnino censemus ea quæ S. Eusebius breviter scripsit de Philippo, fuisse a Siculo aliquo, non satis prudenti ac gravi, exornata amplificataque; quemadmodum ex eadem Sicilia varias alias vitas habemus, sub coævorum scriptorum nominibus, ut levißime dicam, amplificatas, quibus uti cogimur contextus antiquioris & sincerioris defectu.

[5] In hac vita dicitur, quod parentes S. Philippi in Thracia vixerint, & liberos procreaverint, temporibus Arcadii Imperatoris, [Alia magis apocrypha,] qui post obitum patris Theodosii ab anno CCCXCV ad CCCCVIII regnavit. Quare contra prædictam Vitam, ut prorsus apocrypham, vehementer insurgunt primum supramemoratus Fasellus, tum Rocchus Pirrus Notitia prima Siciliensium Ecclesiarum aliique, quos antiquitatis amor in illorum animis flagrans eo deduxit, ut tempore S. Petri Apostoli vixisse S. Philippum velint: & proferunt vitam aliquam ejus, quasi a S. Athanasio Episcopo Alexandrino scriptam: [non a S. Athanasio,] quam, ut satisfiat horum clamoribus, licet apocrypham, subjungimus: ut quivis per se poßit judicare, eam veriorum circumstantiarum ignorantiam, quam notamus, non potuisse cadere in ullum virum prudentem, multo minus in eruditißimum ac prudentißimum Athanasium, cujus Acta accurate illustrata dedimus die secundo Maji. Auctor tamen is, [sed seculo aut 7 scripta.] quisquis fuerit, seculo octavo aut septimo debet vixisse, antequam a Saracenis occuparetur Sicilia; & sic potuit antiqua characterum forma Græce scripta fuisse illa Vita, quam dicit Cajetanus inter sua manuscripta habuisse Antistitem Antonium Angustinum, juris prudentia & eruditione celebrem; & se eamdem Messanæ in collegio nostro Latine scriptam in vetusto codice reperisse & exscripsisse. Plura sed parvi momenti a Cajetano proferuntur argumenta, ut probet quod S. Philippus tempore S. Petri vixerit, adductus a Panormitanis, apud quos antea Ideam imprimens, pro tempore Arcadii priori sententiæ faverat.

[6] Nobis nihil seritur aut metitur, quandonam vixerit: sed Vita, sub Eusebii nomine edita, magis nobis probatur: vel etiam ex iis, quæ capite tertio narrantur de Philippo juniore & Diacono, quem Panormitani ut suum civem dicuntur etiam hoc XII Maji venerari: ad quem diem Cajetanus in Martyrologio Siculo ist a habet: Panhormi S. Philippi Diaconi, discipuli senioris Philippi. [Philippus Diaconus colitur etiam 12 Maji.] Et Ferrarius in Catalogo generali, ex tabulis Ecclesiæ Panormitanæ, illum hoc die ut civem suum colentis, celebrat festum S. Philippi Diaconi Panormi: & Cajetanus sub finem Vitæ, seorsim ex Actis S. Philippi Agyriensis extractæ, & a nobis in ea relictæ, addit: Philippi Junioris ac Diaconi corpus Agyrii servatur, cum SS. Luca Abbate & Eusebio Monacho, cum quibus ad quartum Jdus Maji colitur: cujus & nos nomen in titulo præsentamus. Acta S. Lucæ Abbatis dedimus die secunda Martii. Omnium autem quatuor translatio celebratur apud dictum Cajetanum XXV Iulii.

[7] Fasellus indicato lib. 10, de virtute S. Philippi Presbyteri, in ejiciendis dæmonibus cælitus illius meritis concessa, ista scribit: Enimvero anno MDXLI, [Anno 1541 energumena 200 ad festum S. Philippi convenerunt, mire agitata,] solenni Divi Philippi festo, dum Agyræ una cum aliis religionis instinctu interessem, ducentas pene ibi arreptitias feminas offendi. Mirum erat ac stupendum miraculum, videre eas non ex sese, sed ex dȩmone qui in earum corpora imperium occupaverat, ludibriis agitatas, voces in sublime ferre, omni amictu ac verecundia abjectis, rotare crines, stridere dentibus, os oculosque distorquere, spumam emittere, brachia ac totum pene corpus in altum magna vi sustollere, volubilem linguam turgere, guttur & ejus venas intumescere, & deniq, furorem inauditum totis membris concipere: Græce quasdā, plures Latine, [quæ linguis variis loquentes,] Saracenice alias loqui, ita perfecte, ut nihil purius ab expertissimo quoq; in suo genere proferri possit. Cordium postremo conceptus & quæ clam quisq; & sibi uni cognita perpetraverat facinora (quod mirabilius fuit) mulierem quamdam Leontinam ignominiose cuique exprobrare.

[8] Et hȩc quidem privata. At publica, & quȩ in procedente simulacri divini pompa cōtigerunt, illis longe fuerunt majora. Nocte enim illa, quæ sacra præcessit, arreptitiæ hæ ad præcipuum templi altare cū custodibus suis, absque ullo morbi signo quasi prorsus incolumes quiescebant, Divi Philippi simulacrū ex adytis, quȩ juxta sunt, exportandum præstolantes: ubi & frequentissimus populi cōventus, & nosquoque mira cum expectatione aderamus. Mane vero, aperta adyti janua, Divique signo ostenso, [coram imagine S. Philippi dire agitantur:] ubi illud arreptȩ conspexerunt; mox ac si hostis capitalis adesset, illius aspectum formidantes, voce sublata vestimenta scindere, crines vellere, vinculisq; quibus strictissime impediebantur diffractis, quædam etiam e custodum manibus elabi cœpere. Quarum dein inusitati clamores, omniq; gemitu majores, veluti rugitus immanes, ita toto templo vicinisque agris personuere, ut e propinquo bellum ingens ac sævum, cruentissimumque prælium committi videretur. Ibique tum Ragusana quædam mulier, [ex iis una liberatur signo relicto:] cunctis spectantibus, mox curata est, signo perspectissimo relicto. Pendebat nem pe a fune supra altare sinistrum, candelabrum æneum, lampadibus ac lychnis pluribus pellucidum, a terra octo circiter cubitos elevatum: quod ipso illo quo liberabatur momento, nullo qui quidem videretur movente, lampadibus omnibus dissipatis (mirum visu) crebris motibus, molaris rotæ instar, quam velocissime totum inversum est.

[9] Sed ad pompam ipsam venio. Viri igitur, qui vel sacerdotio vel dignitate præstabant, celeberrimā longo ordine pompam deducentes, Divi Philippi imaginem, subnigram quidem illam ac visu horribilem, [deinde in processione,] præcedebant: quam subinde conditionis cujusvis viri & mulieres innumeræ, fere cum cereis thure etiam ardentibus, permixtim sequebantur. Cumque ad templi medium, ubi ara erat, perventum esset, Leontina mulier quædam, quæ a quodam Sacerdote sinu portabatur, plures jam annos dæmonio detenta, edita voce ad ceteras versa, signo manu facto, Forti, exclamavit, animo estote: nullus abscedat: dies hic jam occidet. Hæc cum ego audivi, obstupui, quod eum, [principe dæmonum frustra socios animante] quo illa obsidebatur, esse inter dæmones principem, ex verbis, vultu præterea, audacia ac imperio, quibus ceteris præstare videbatur, non absurde cognoscerem: quod & Patriciis Catanensibus, qui prope me erant, ut adverterent, indicavi: & reipsa postmodum declaratum est. Nam cum paulatim eodem ordine procedendo, feretrum jam ad valvas templi primarias pervasisset, eadem illa mulier, ex editiore loco in gradu templi ultimo conspiciens omnem arreptitiorum turbam sibi subjectam, substitit; appellatisque omnibus, ac manu demonstratis, rursum vernacule, Absit, inquit, metus, procul hinc terror abeat. Jam advesperascit, jam ad occasum vergit hic dies nobis infensus, atque hostis acerrimus: abiicite timorem, nullus vestrum recedat: absistant curæ, sufferte parumper, jam occasus instat. Cui ex illis una, Vim patior, respondit, compellor hinc exire. At princeps contra: Ubi vires? resumas animum: jam diei adest interitus. At illa iterum: [liberatur altera:] Exire cogor. O cruces! o tormenta! quæ patior. Quibus vix expressis, præmisso fremitu, a numine Divi Philippi exactus, ab ea recessit dæmon. Et mulier modo ferocissima, inauditam continuo mansuetudinem induit.

[10] Sed & dæmon ab ipsa mox in servum quemdam, [& corripitur curiosus inspector,] hæc curiosius inspicientem, videntibus nobis ac mirantibus transmigravit. Qui ululare, ingemiscere, dentibus frendere, ac sanguineis oculis occupatus, furere e vestigio cœpit: quod Dominus ejus, qui Alicatensis erat, ut vidit, iræ impetu in contumelias prorupit, [Sed & hic liberatur,] ac sanctum diabolum (quæ familiaris hodie Siculis blasphemia est) inclamavit: quod servum aureorum centum pretii ita repente atque ex inopinato amisisset. Verum paulo post & ille ad aram perductus, nullo labore pristinam mentem liberamque recepit. Porro tempus me difficiet & instituti ratio, si singula, quæ eo die apertissima Divi Philippi eluxere miracula, velim recensere. Aderant enim ibidem sexaginta inter ceteras puellæ Ciramenses, [& 60 puellæ, aliæque omnes] quæ una noctis hora, dum simul in eodem vico luderent, a dæmonibus fuerant occupatæ: quæ omnes & quotquot aliæ ad hæc sacra convenerant, spectantibus nobis, mirabiliter liberatæ & incolumitati restitutæ sunt, [præter unā] sola tamen Leontina illa tanti beneficii fuit expers.

[11] Hæc ille ut oculatus testis. Nihil igitur miramur, quod S. Philippi cultus etiam in Melitam insulam penetraverit, [templum parochiale in Melita.] ubi quarto a Metropoli milliario versus Africum, oppidum Zelugi nominatum, ter mille circiter animarum, tum alias ædes varias habet urbanis minime cessuras elegantia, tum magnificam imprimis ecclesiam parochialem sub titulo & invocatione S. Philippi Argyriensis; uti in sua Melitæ descriptione Italica notat Commendator Abela, sacræ Hierosolymitanæ Religionis Vice-cancellarius pag. 88. Deinde observat pag. 370, quod ea ecclesia fuerit ædificata priusquam Bernardinus de Paterno & Iacobus de Paterno Catanenses, ex monasterio S. Philippi, cujus Abbates fuerant, ad Melitensem Episcopatum assumerentur, annis MCCCCXLVI & XLVII: indeque conjecturam ducit, illius auctorem fuisse Antonium Platamontium, ad hanc Sedem assumptum, ex Prioratu Xiclensi S. Mariæ de Monacho, a dicta Abbatia dependente, ante annum MCCCXCII, quo mortuum scribit Rocchus Pyrrhus in notitia Melitæ, ipse vero dubitat an non sit multo senior.

VITA
Latine reddita a Jacobo Sirmondo, & cum Græco Vaticano a nobis collata.

Philippus Presb. Thaumaturgus (S.)
Eusebius monachus, Confessor, Agyræ in Sicilia (S.)
Philippus Diaconus, Panormi in Sicilia (S.)

AUCT. EUSEBIO M. EX MS. GR.

CAPUT I.
Ortus, educatio, Diaconatus. Romæ apud Pontificem acta. Sacerdotium.

[1] Temporibus a Arcadii Imperatoris, fuit in b Thraciæ provincia vir quidam nomine Theodosius, [Parentibus divitibus & Christianis] genere Syrus, cui uxor erat Augia, ex magna Romanorum urbe oriunda, amplis opibus ambo & familia, Deum in primis colentes, ejusque legem servantes.

[2] His filii tres erant, qui omnes suas facultates in jumentorum omnigenum emptione collocabant, in Galatia, Cappadocia, Asiaque universa, ætatem omnem ponentes in hujusmodi negotiatione. Die autem festo exaltationis c Sanctæ Crucis soliti erant Constantinopolim petere, [post filios 3 submersos] cum instructu negotiationis, ibique cum parentibus suis agitare diem sacrum. Accidit ergo aliquando, ut dum instante festo, mense Septembri, d Sagarim amnem trajiciunt, una cum pullis equinis, quos emerant; repente intumescens unda fluminis ipsos cum jumentis abriperet. Quod cum perlatum ad patrem matremque esset, magno dolore affecti, Deo gratias egerunt, Jobi exemplo, dicentes: Sit nomen Domini benedictum, ex nunc & in secula. Urgente vero matrem stimulo mœroris, dies noctesque angebatur, ita ut clam maritum relinquere cogitaret, & patriam repetere, hoc est Romanam provinciam. Theodosius autem pater assidue pro filiis orabat, & bona multa largiebatur.

[3] Quare incensum erga se amorem intuitus Dominus, ejus conjugem Augiam in somnis consolatus est nocte quadam, ipse se exhibens senis forma, & his verbis alloquens: Quid ita indesinenter angeris, filiorum causa? Nescis, quod qui indiscrete plangit mortuum, Deum provocat ad iram? & rursum; Si ad Domini servitutem accessisti, præpara cor tuum ad tentationem, & iterum; Si facis bonum, expecta tentationem: Dominus enim, quem diligit, castigat. [nasciturus prædicitur:] Itaque pone vestem lugubrem, & evigilans unge caput tuum oleo, & faciem tuam in lætitia cordis tui lava, & accipe stolam qua indueris in ecclesia, & fac e panes tres ex similagine, & offer dona tua Deo in exultatione, & accede ad virum tuum, & consolare eum; & ecce erunt dona tua in odorem incensi. At illa surgens, divino spiritu vere illuminata, in omnibus obsecuta est, & munera sua cum marito simul obtulit Deo, dicens: Vivit Dominus, non jam amplius dolor erit nobis de mortuis filiis, sed erimus, Domine mi Theodosi, sicut in juventute, Deo servientes, ejusque mandata custodientes. Potest autem nobis Deus dare filium unum, pro tribus qui mortui sunt.

[4] Et peperit viro suo masculum, quem appellavit Philippum: ablactatusque puer, cum ad septimum annum pervenisset, proficiebat in moribus & doctrina. Quem detondens mater Ecclesiæ dicavit, qui & Diaconus factus est anno ætatis vigesimo primo, studioseque linguam f Syriacam addidicit, & Ecclesiasticam omnem disciplinam. [21 annum agens fit Diaconus:] Sȩpe autem dicebat ei mater: Fili mi dulcissime, si tibi liceret Romam ire, ubi cognati & propinqui mei universi, illic videres templa maxima, & ordines Sacerdotum & monachorum congregationes, ascetarumque prudentiam, continentiam & modestiam & vigilias laicorum; omnes autem cum timore ecclesiam frequentantes, [edoctus a matre pietatem Romanorum,] assistentesque sacrario tamquam ad tribunal Dei, nec aliter capita sua deorsū inflectentes. Illic nefas est, reprehensibilem quemquam ingredi ecclesiam, aut susurrum ullum vel risum exaudiri, sed solicite omnes & cum reverentia, ut dixi, assistunt tamquam ad tribunal Dei.

[5] Hæc ille audiens, animo incendebatur & desiderio; rursumque reformidabat, timens parentes contristare, quibus nimirum solatio erat unico pro fratribus defunctis. [& ejus corā videndæ desiderio motus,] Considens porro cum parentibus sæpe dicebat, non sine affectu: Utinam mihi contingat Romam ire, & videre synaxim g Petri, Apostolici Patriarchæ, & ab eo communionem percipere, & postea statim mori, si fieri potest. Vehementerque angebatur Philippus hac cogitatione: interposuitque apud patrem aliquot ex propinquis, ut ab eo impetrarent veniam proficiscendi hac lege, ut simul ac dignus factus esset, qui Apostolos adoraret & ecclesiasticam disciplinam inspiceret, ad suos reverteretur. Theodosius vero, cernens fixum ejus in Deum amorem, manu ipsum apprehendens, & Syriaca dialecto preces fundens Orientem versus, sic effatus est: Deus Abraham, Isaac & Jacob, in manus tuas commendo servum tuum: sicut vis, ita tibi cura sit de illo. [dimittitur a patre,] Atque ita eum complexus dimisit, inscia matre, nihil hac de re cum ea communicans.

[6] Ille autem Dei voluntate navigans appulit ad oram Italiæ, statimque exorta est ingens maris procella. Tum Philippus stans, [tempestate jactatur;] Domine, ait, in manus tuas deposuit me genitor meus, ne perdas me hac aqua, sicut perierunt fratres mei in aqua torrentis. Quod si hæc tua est voluntas, voti mei prius compos fiam, ac tum id fiat quod jusseris. Verum ne propter peccata mea pereant, qui mecum sunt viri tredecim. His ab eo dictis, in somnum versi sunt omnes, visusque ipsis est Apostolus, sub Papæ figura, naucleroque Thomæ dixit: Festina, nauclere, Romam appellere, ducens tecum Philippum Diaconum, quia illic mihi usui futurus est. [& apparente S. Petro, Romam pervectus,] Facta inde subito serenitate ac transquillitate magna, salvati omnes sumus meritis Apostoli.

[7] Tertio autem post die cum exeuntes Romam pervenissemus, die Dominica, Philippus cum Eusebio monacho, [a Pontifice ad legendum accersitur.] unanimes ad ecclesiam profecti sunt: constiteruntque in læva templi parte. Nec mora, Deo favente, revelatur Papæ: qui accito uno e Diaconis, ait illi: Vade ad lævam templi, ibi invenies Diaconum penula tectum, cum altero monacho: illum advoca, & dic, ut ecclesiam ingrediatur, & tecum ministret. Parens itaque Diaconus omnia peregit, ut jussus fuerat, manuque prehensum deduxit ante ambonem. Ille autem ne verbum quidem noverat Romana lingua, sed Eusebius monachus, quæ ei dicebantur, exponebat Syriace, callebat enim etiam Syriacam. Significavit ergo per Diaconum; Da veniam, Domine, servo tuo, quoniam Romana lingua ne verbum unum scio. Papa vero manum extendens, & ipsum obsignans, [ab eoque benedictus Latine legit etsi ignarus linguæ.] ait; In nomine Christi Dei nostri, aperi os tuum, & eloquere in ministerio tuo Romana verba. At ille ore aperto, linguam movens propria lingua, statim dixit h quæ sequuntur in sacra Liturgia, ad Diaconum pertinentia.

[8] Commoratus autem est ibi menses tres, dies duodecim; dolebat quod cum in Diaconi officio Romana lingua loqueretur, in ceteris rebus ne verbum quidem proferre posset. Cogitante igitur illo ad Papæ pedes procumbere, [eamque linguam assecutus,] & preces ejus implorare, ut sibi usquequaque concedatur Romana dialecto loqui, novit statim Papa quod animo agitabat, dixitque illi: Accede ad lectionem. Ille vero mutus manebat, legere non valens. Et Papa, Loquere, inquit, Philippe, sicut nos loquimur; statimque evolans ignis ex ore Patriarchæ, attigit labia ejus, & Romane loqui cœpit cum omnibus. [Sacerdos creatur;] Tum creavit illum Presbyterum, librumque in manus tradidit scriptum, dicens; Tomum Apostolicum cape hodie, cumque perveneris ad Australes partes Provinciæ Siciliæ, in montibus, qui illic sunt, locus est, cui nomen Agyrium i e regione Ætnæ montis, ex quo erumpit ignis, perennem flammam eructans, quam k Satanas cum spiritibus illic habitantibus, & universis copiis suis sortitus est tamquam hereditatem. Tomum autem, quem tibi dedi, l manu mea scripsi virtute Spiritus sancti: quoad omnes ad unum illo expuleris, redire tibi ad parentes non licet. [& accipit librū exorcismorum.] Apostolico mandato propere obediens Philippus, tomo accepto, & Papa consalutato, peractaque oratione, accipiens etiam secum Eusebium monachum, navim conscendit, Deo bene juvante, solventesque Rhegium Calabriæ pervenerunt, magnam modestiam præseferentes, divinoque nutu Messanam m appulerunt, terrestrique itinere in locum prædictum Agyrium venerunt.

ANNOTATA

a In Ms. Latino Syracusano. In diebus Theodosii. Quæ simul possunt consistere, cum Philippus annos vixerit 63, ut sub Theodosio Magno ejusque filio Arcadio floruisse potuerit.

b In nonnullis Mss. Latinis apud Cajetanum, Intra Præsidatum Cajæ seu Achaiæ. In aliis: In terra Præsidatus. At Græce ἐν τῇ τῶν Θρακῶν ἐπαρχίᾳ.

c Scilicet 14 Septembris, quo die coli ab antiquis Græcis & Orientalibus festum exaltationis sanctæ Crucis indicavimus 3 Maji, in festo Inventionis a Latinis celebrato.

d Sagaris, Græce Σάγαρις, potius Σάγγαρις, aliis Σαγγάριος, Sangarius dictus, fluvius Bithyniæ: ubi in Pontum Euxinum se exonerat.

e Hic ritum Iudai cum apprehendit Cajetanus, & suspectum habet: legat lector & judicet.

f Ex voluntate scilicet patris natione Syri. Supponitur autem vulgarem regionis linguam, id est Græcam, a puero scivisse: neque verosimile est pro alio quam Græco ritu Diaconum ordinatum Philippum.

g Hic & infra num. 27 Petrus, pro quolibet successore Pontifice sumitur: nam de ipsomet Apostolo aliter loqui auctorem apparet num. 6. & 9 ubi eum manifeste distinguit a Pontifice, qui Philippum in Siciliam misit.

h Deleo, ut ab interpolatore imperite adjecta quædā inhis verbis, dixit: [In pace Dominum oremus: & quæ] sequuntur in sacra liturgia, Nihil enim tale in Latina ac Romana Missa dicit Diaconus: sed bene in Liturgia Græca secundum Chrysostomum, qua usum Romanum Pontificem inepte fingeretur.

i Hinc ablata & in Notis a Cajetano rejecta, ut a vulgo credita, sunt ista: Quo immundi spiritus immigrarunt, ex Hierosolymis post urbis captivitatem, cum eam ingressus est Nabuchodonosor, & confregerunt portas templi, inveneruntque eos in vasis aureis, existimantesque pecunias in eis esse, aperuerunt vasa; statimque inde avolarunt, & habitare cœperunt in cavernis lapideis Agyrii prædicti. Hæc ibi, quæ infra Græce habentur. Contractius autem in Mss. Latinis Catanensi & Agyrensi apud Cajetanum sic: Hosce dæmones in vasis æreis a Rege Salomone inclusos fuisse.

k Ætnam flammivomum montem, fauces inferorum haberi ab antiquis Patribus, Tertulliano, Chrysostomo, Hieronymo, Paciano, Gregorio Magno aliisque deducit Cajetanus. At naturales similium montium causas profert Athanasius Kircherus in Mundo subterraneo. Vtrumque consulat curiosuos lector.

l Cajetanus arbitratur hæc verba redundare, aut adjecta ab iis, qui hæc ad S. Petrum retulerunt: ceterum videri librum Euangeliorum esse: ego exorcismorum librum intelligere mallem.

m Vetus traditio Messanæ est Philippum ea loca incoluisse, ubi ædes est S. Mariæ cognomento Latinæ Cajetanus ita.

CAPUT II.
In Agyrio monte pia exercitia, & miracula patrata.

[9] Consedit Philippus in spelunca a quadam ubi triplex est columnarum ordo, [expellit dæmones de monte,] & gradus tres lapidei expoliti: ubi de more sedens, curationesque faciens, duorum dierum spatio post ascendit in excelsum montem, qui est e regione Ætnæ, ubi sunt possessiones Argyri Toparchæ. Factaque oratione in cacumine montis, orationem convertit ad eum, a quo missus venerat, & ad Apostolum Petrum, dicens; Ostende, Domine, ostende faciem tuam, & delebuntur dæmonum catervæ. Signoque facto per tomum, quem manu gestabat, visa est monacho dæmonum turba instar lapidum volutari ex montis vertice, fugientesque lugubri voce clamabant; Væ nobis, Petri Apostoli manus iterum nos in vallibus istis deprehendit. Alii dicebant, rursum hinc pellimur, sicut cum Simon Magus in altum sublatus est, expulsi a Paulo fuimus; iterum pellimur nunc a Petro, per Philippum Presbyterum.

[10] [& ex corporibus plurimorum:] Deinde quodam die, cum pro iis oraret, qui ab immundis spiritibus obsessi tenebantur, accessit puella divitis viri filia, Deumque timentis, quæ a spiritu vexabatur. Statim ergo protensa manu Philippus, & illi imposita dixit: In nomine Jesu Christi, & Petri Apostoli, exi, & vade in locum tibi præparatum. Spiritus vero magna voce clamans, dixit; Per Altissimum, Philippe, & Petrum Apostolum, ab hac quidem puella egredior; ex loco vero isto numquam abibo, sed tecum habitabo usque ad novissimum diem. Mox corruens puella in solum antepedes Sacerdotis Philippi sana facta est, abiitque laudes referens Deo. Erat autem magna multitudo eorum, qui a spiritibus torquebantur numero circiter quadraginta, qui quidem summæ Trinitatis gratia & sancti Patris nostri Philippi precibus salvi facti sunt, Deo gratias agentes, qui per servos suos mitabilia facit.

[11] [superstitionem abolet:] Mos erat populis illis, ante Sancti adventum propter immundorum spirituum metum, b munera eis offerre: neque id solum, sed & facultates suas in sepulcris condebant, quia dæmones hominum speciem induentes, dicebant patres mortuos petere a filiis: Date nobis, filii, de bonis vestris, ut fruamur. Qua ratione decepti homines, ab egenorum ope revocabantur. Sanctus autem vir ecclesias in Apostoli nomine multis locis extruxit.

[12] Alio rursus die, proficiscente sancto ad Borealis loci partes, orandi gratia, accessit ad eum vir cum uxore, plangentes planctu magno, & dicunt Sancto; Miserere nobis, Sancte Dei, quia filius noster unigenitus, cum ad hauriendam aquam ivisset ad fontem, [mortuum suscitat.] cui nomen est Mamoniaca, ut ex eo gustavit, illico extinctus est. At ille caput quatiens, confestim abiit ad fontem, videtque juvenem mortuum jacentem: manuque prehendens, dicit ejus parentibus: Qui vocatur filius vester, illi vero dixerunt, Joannes. Et consignans eum tomo Apostolico, ter eum vocavit, Joannes, Joannes, Joannes, in nomine Dei surge. Statimque surrexit juvenis, tamquam e somno; & dedit ipsum matri ejus, dicens; Vade, da gloriam Domino Deo nostro, qui per famulos suos facit mirabilia. Dominus mortificat, & vivificat. Tu vero spiritus immunde, qui hoc loco manere vis, cave hominem ullum lædas. Quod si pergis in malitia juxta tuum desiderium, & Dei permissionem; hoc tibi erit a me, & ab Apostolo Petro supplicium, quod alligaberis ferreis catenis a Spiritu sancto, & c Gabriele Duce militiæ, & vinctus eris usque ad seculi finem, ut hic habites, quemadmodum petiisti, & Deus permiserit.

[13] Sedente ipso, & Euangelium in manibus habente, occurrit senex quidam nomine Athanasius a vipera ictus: corporeque ex eo morsu graviter saucio, [Ictum a vipera sanat;] ac pene jam deplorato, accidit ad Sancti pedes provolutus, & lugens. Erat enim hic Athanasius avarus, & munerum ac personarum acceptor: & qui omnia in melius convertit, permisit ut a fera vulneraretur, ut ad meliorem frugem revocaretur. Dixit ergo ei Sanctus; Quid tibi contigit? Senex. Ostendit ei vibicem vulneris icti a serpente: & sanctus vir manum admovens, ait. Si sanus factus fueris, abstinebis te a nequitiis tuis; Cui ille Sacramento addito, respondit: Si precibus tuis sanitatem recupero, abstinebo ex hoc die ab omnibus meis pravis actionibus. Ille vero in pavimentum expuens, & sputo pulverem diluens, unxit ejus vulnus, statimque curatus est.

[14] Mulier fœtum gerens in utero mortuum, ad dies quatuor eniti non poterat, mortique jam propinquabat, obambulans autem foribus ejus Sanctus, [parturient liberat,] ait. Quidnam est, quod dolet puella? Responsum est, fœtum in utero mortuum esse, & parere illam non posse. Et ille utraque manu aquam capiens, & mittens in vasculum, jussit eam bibere in nomine Domini, & Philippi Apostolici Presbyteri; statimque exiit infans penitus integer, & servata est puella.

[15] Venit ad eum pastor meridie, dicens; Miserere, Domine, quoniam mercenarius sum divitis cujusdam, & pasco ejus pecora: [pecora a feris tuta reddit:] irruerunt duæ feræ agrestes, & tractant ea crudeliter: Dominus vero impatienti fert animo, nec mihi vel unicum ex illis remittit: itaque quid agam nescio. At Dei famulus pulverem e terra tollens, & tomo suo benedicens, pastori dedit, dicens: Sparge hunc infossa pecorum, & cum irruent feræ, dicito; Peccator Philippus Presbyter, in nomine Domini, præcepit vobis hæc: Abstinete posthac a pecoribus. Fecit, ut jussus fuerat pastor, & territæ fuerunt & repulsæ feræ, sancti Sacerdotis Philippi intercessione.

[16] [sanat mulierem fluxu sanguinis,] Erat mulier, sanguinis fluxum passa novem annis, quæ & sua omnia in medicos absumpserat, ut sanitatem reciperet, sed frustra. Ut vero audivit de Sancto & ter beato Patre nostro Philippo, accessit ipso adhuc sacrificante, & stetit eminus, ubi ille sacris mysteriis operabatur: & postquam manus abluit, rogavit Hypodiaconum, ut sibi daret aquam, in qua sacras manus abluerat; quæ & sudarium lineum attulerat ad tergendas manus ipsius. Cumque abluisset, & aquam mulieri dedisset Hypodiaconus; illa cum fide suscipiens, & ex ea hauriens, divino consilio repente convaluit. Et sudarium referens domum, invenit mulierem gravi morbo laborantem, [& aliam a gravi morbo.] jacentemque in lectulo annis tribus, quæ alienis manibus victum capiebat. Illa vero sudarium applicans, in quo sacras manus abluerat Sanctus, dixit: In nomine Jesu Christi & Sancti Presbyteri Philippi, per quem sanitatem accepi, surge & tu e lectulo tuo, & ambula pedibus tuis, ad venerandam ejus ecclesiam. Et illa sudario totum corpus attingens, statim convaluit: & surgens Deum laudabat, qui per famulos suos curationes operabatur.

[17] Quidam, cujus filia elephantiaco morbo gravissime laborabat, ita ut totum ferme illius corpus obtegeretur, [aliam ab elephantiaco morbo:] accessit ad pedes viri sancti, clamans, & dicens; Sanctissime Pater, exhibe misericordiam, & curetur per te puella tua, quia ejus vir destituere illam vult, propter exuberantem vim morbi: plurima enim consumpsi in medicos curationis gratia, & nihil consecutus sum: sed obsecro te, sanetur puella tua precibus tuis. At ille Diacono jussit ad se afferri protensum ecclesiæ velum, & eo tegi puellam: quæ statim mundata refulsit auro clarior, & domum reversa est laudem tribuens Deo.

[18] Rursum celebrato per Philippum sanctum Presbyterum die festo Apostoli Petri, advenit Leontius quidam nomine, [curat ulcus putridum:] ulcus habens putridum in femore, vociferabaturque in hæc verba: Serve Dei, qui omnibus sanitatis gratiam facis, jube & me sanari ab hoc vulnere, quia mercenarius sum, & manuum mearum labore victito: nunc vero cum hoc ulcere oriosus maneo: & quia laborare non possum, fame crucior: obsecro te sana me per Dominum. Tum ille abluens manus, Diacono dixit: Vade ad mediam ecclesiæ portam, & pulverem qui ei adhæret hac aqua diluens, fac emplastrum e luto, & appone ulceri hujus, dicens; Per nomen Dei sanetur vulnus: tibique præcipio, si quis interroget, quis tibi sanitatem restituit, responde, Per Dei misericordiam, & Spiritus sancti gratiam, sanus sum. Eademque hora restitutus est sanitati, Deo gratias agens, per intercessionem sancti Presbyteri Philippi.

[19] Mercenarius quidam ferum exercens subjugale jumentum, [ferum jumenium reddit mansuetum:] ab eo calcibus & dentibus totus fuerat contusus. Hunc vero dolorem cum dies aliquot patienter tulisset, nec jumentum ulla ratione domare posset; recordatus miraculorum, quæ S. Philippus patrarat, dixit apud se: Sit nomen Domini benedictum: cras toltam serum hoc jumentum, & manu mea ducam ad Philippum Presbyterum, qui & dæmones expellit, ut præcipiat ei, domari se sinat. Postero igitur die deduxit ad Sanctum, dicens: Miserere mei, qui ægros sanas, vide humilitatem meam & laborem meum, quem ab agresti hoc animali patior: quia ferre nequeo, quæ dies noctesque ab eo mihi fiunt mala. Subridens sanctus Pater manum protendit, & animal consignans, ait; Obtempera domino tuo, & flecte illi indomitam cervicem, neque amplius calce & dente impetas illum sed esto deinceps sicut agnus in omni obedientia. Et hora ipsa, sancti Presbyteri jussu, redditum est ove mansuetius: abiitque homo gaudens, Deumque glorificans.

[20] Arca erat templo Sancti vicina, in eaque Dei permissu habitabat spiritus immundus, [cæco reddit visum:] qui circa horam sextam prætereuntium oculos cæcos reddebat. Quidam vero cum aliquando gravi morbo detineretur, accessit ad arcam, ut requiesceret hora prima, statimque excæcatus est. Cum autem inclamaret, ubinam est Philippus, qui sanitates operatur, interrogans eos qui pertransibant, dicebat; Miseremini mei, deducite me ad portam ecclesiæ enerandi Presbyteri Philippi. Et cum perductus eadem hora fuisset ad portam, dixit: Sancte Dei, a multis stadiis ad te veni sanitatis causa, & cæcus factus sum ad arcam templo tuo vicinam, hora circiter sexta. At Sanctus indignans, ait; Tibi dico spiritus immunde, qui hominum oculos cæcos reddis, eris ex hoc tempore in æternum cæcus ipse, nihil videns intra arcam illam. Extra vero non poteris ad hominem aut jumentum ullum propius accedere. Eademque hora liberatus est homo a cæcitate, & simul a morbo suo, abiitque laudans Deum, qui servos suos liberat ab omni infirmitate.

[21] Homo quidam erat in toparchæ ditione quem rabida fera momorderat. Hunc videns sacer Philippus, herbam ex agro afferri jussit & combuti, simulque cum aqua infundi ejus plagis; statimque sanatus est homo, Dei voluntate & sancti viri precibus. [curat morsū feræ rabidæ:]

[22] Quidam ex Agrigentinorum civitate numero viri duodecim, injusta accusatione circumventi, delatique ad Ducem a Præside suo, [viros 12 in juste vinctos & morti tradendos,] quasi in Ducem conspirassent, vincti adducebantur injuste necandi. Cum autem Catanensium civitatem præcerirent, rogarunt milites, a quibus ducebantur, data ipsis pecunia, ut transire liceret per templum Philippi Presbyteri: sperabant enim se illius oratione placatum habituros Ducem: quod & factum est. Nam cum ad venerandam ecclesiam pervenissent, voce magna & lugubri clamarunt, dicentes, Miserere nobis, Sancte Dei, qui injusta morte condemnati sumus: quia iniqua est accusatio contra nos scripta, quam deferunt milites. Ille autem planctum eorum miseratus, dixit militibus: Adducite huc homines istos, quasi percontari eos vellet, cur vincti ducerentur. At illi Sancto dixerunt; Tradidit nobis eos Præses, scripta etiam contra eos epistola, ut capitali pœna in eos animadvertat, ostendentes simul litteras plumbea d bulla obsignatas. Tum sanctus vir ait: Scribatur in hac charta verbis meis, & Dei virtute, sic intus: Hi homines injuste damnandi sunt, [mutata miraculose scriptura liberat,] ut Præside invidia in eos acto Tu vero misericors esto, Dux, nec flagellis, nec gladio eos subdens; sed liberentur ab injusta accusatione, redeantque ad sua lætantes. Deinde cum perducti essent ad locum quem Dux habitabat, simul atque epistolam legit, solvi jussit vinctos, dicens eos nihil injuste perpetrasse, nec contra se quidquam machinatos esse: quin potius tamquam injuriam passis detur cibus, redeantque ad sua læti. Illi autem Deum laudantes, & Sanctum ejus Philippum, a quo fuerant prius liberati, reversi sunt domum.

[23] [eorum accusatorem dein energumenū liberat & emendat:] Qui vero eos injuste accusarat & vinctos miserat, ut reversos vidit, a dæmone correptus est. Tum dixerunt ei qui vincti fuerant, quasi ore uno; Vade ad pedes venerandi Philippi Presbyteri, a quo nos ab iniqua cæde liberati fuimus, & te ille ab immundo spiritu liberabit. Et ille cursu properans, sanctum illius templum ingressus est, & dixit; Miserere mei, famule Dei Philippe, expellatur a me precibus tuis nequam spiritus, qui me vexat. Cui Sanctus: Indignus es excusatione, inquit, qui paulo ante viros innocentes ad mortem persequebaris. Tandem vero cum a misero diu fatigaretur, misertus ejus, dixit spiritui: Exi, & secede ab eo, in nomine Christi Crucifixi Dei nostri. Mox cadens in terram, sanus evasit, accepto a beato viro mandato, ne quem unquam donis corruptus falso accusaret: abiitque Deum magnificans, qui prodigia magna facit per famulos suos.

[24] Spiritualis quædam erat femina, quæ curam gerebat cœnobii venerandi templi SS. Sergii, [item monialem.] & Bacchi, ab immundo spiritu graviter agitata; venitque ad virum sanctum, quo tempore sacris intentus erat: statimque ut apprehendit oram penulæ ipsius, & ore momordit, sana facta est divina virtute, & ad monasterium reversa est prædicans Dei potentiam.

[25] Tres homines e Lydia Provincia in Siciliam venerant, cum multis pecuniis ad emendum frumentum, habebantque auri libras circiter triginta duas. [furatum pecuniam sociorum,] Suggessit uni dæmon, ut clam tolleret & sibi usurparet, quæ communia erant omnibus. Turbatis autem illis ob aurum amissum, cum audiissent de sancto Patre nostro Philippo, accedunt ad eum propere, & dicunt: Miserere nobis, famule Dei, quia aurum, quod ad negotiandum in commune habebamus, amisimus, & nescimus quid dicere aut agere debeamus. Tum sanctus aperiens os propheticum dixit eis; Porrigite manus vestras in solum, & lutum ubi consistitis, & apprehendite lutum. Cumque statim manus in designatum locum extendissent, iterum dixit: Adducite nunc manus vestras, & duo quidem cum retraxissent, [mire detegit, & emendat] apparuerunt sicut aqua munda lotæ: ejus vero qui furatus erat, lutum exsiccatum digitos tenebat, ita ut explicare non posset. Tum dixit ei Sanctus: Vade, redde aurum sociis tuis, & sana esto deinceps manus tua. Illo vero clamante, & dicente; Sanetur manus mea, ego sum, qui aurum abscondi; confestim restituta est manus, & aurum sociis restituit, abieruntque Deum collaudantes.

ANNOTATA

a Ad radices montis Occidentem versus, S. Philippi spelunca appellata, miraculis clara.

b Ita etiam S. Augustianus serm. 15 de Sanctis, miratur cur apud quosdam infideles tam perniciosus error invaluerit, ut super tumulos defunctorum cibos & vina conferant, quasi egressæ de corporibus animæ carnales cibos requirant. Quibus similia apudTertullianum & alios leguntur. Et videtur ille mos apud Agyrios etiam viguisse.

c Imo Michaële substituendum, qui Princeps militiæ Angelorum debellavit dæmones cum dracone &c. in Apocalypsi S. Ioannis cap. 12.

d Plumbo bullatas ejusmodi epistolas mitti solere, alibi necdum comperi: & vereor ne glossema sit, vetustiori textui temere insertum.

CAPUT III.
Dæmones pulsi. Pius obitus. Miracula. Item Acta S. Philippi Diaconi inserta.

[26] Die quadam, cum ad Petri Apostoli ecclesiam venisset venerandus Presbyter Philippus, [dæmones expellit suo adventu & precibus.] una cum Eusebio monacho ad orandum, & animum intenderet nocturnæ orationi, circa horam sextam noctis vocem audit spiritus immundi: Inferius ruite, descendite, fugite, quia Philippus persecutor noster ad montem ascendit, & statim consumet nos ignis. Vox autem illa erat spiritus, qui petierat in eo loco habitare, & hoc dicebat aliis spiritibus, qui ex longinquis oris convenerant. Tum ait Eulebius Philippo sacro Presbytero: Venerande pater, quænam est vox ista? Ille vero respondit, Migrarunt huc a remotis locis immundi spiritus: nos vero fixi maneamus in oratione, ut misericors Deus per preces nostras increpet ipsos, & hinc expellat. Orantibus ergo illis, exsiliit ex templo ignis tamquam torrens, & expulit eos ex eo loco. Qua enim hora spiritus vox audiebatur, sive noctu sive interdiu, in eo loco, qui dicebatur a Katopedontes, idest inferius ruentes, repente ruebat lapis, & occidebat seu virum, seu puerum, seu jumentum quodlibet. Ex eo autem die sani & illæsi manserunt, quotquot homines aut jumenta per Catopedontes locum transibant.

[27] Tunc ei dixit Eusebius Monachus: Vere, Philippe, discipulum te ostendisti ejus, [laudatur ab Eusebio,] qui Presbyterum te consecravit, Petri: cui pascendum Christi ovile commissum est, ut pasceret viros velut oves, & pueros sicut agnos: similiter & tu gregem tuum servas a feris agrestibus & lupis, hoc est ab immundis spiritibus, ab omni noxia eos sapientia tua custodiens. Equidem debet universus Occidens thecam tuam auream facere, & templi tui pavimentum argento insternere, & preces tibi quotidianas offerre. Nihil enim est sub sole, quod rependi possit beneficiis, quæ per merita tua singuli acceperunt. [omnia Deo tribuit:] Philippus vero Eusebio respondit: Sit nomen Domini benedictum, Frater, qui gratis miseretur, & salvat mundum totum: quia nos omnes, cum simus peccatores, nihil boni facientes, quod dignum ejus gloria offerri a nobis queat aut æquale beneficiis ejus, perpetua in nos gratiæ suæ dona derivat. b

[28] Vir quidam locuples valde, ex Panormitana civitate, sed liberis carens, valde affligebatur: is ut de B. Philippi miraculis audivit, [Panormitani civis occulto voto] venit ad Agyrium locum, videtque eminus Sanctum ante fores templi sedentem, dicitque famulis suis: En vere stellam, quam videre desiderabam: quem & nocte in somnis vidi vocantem me, & hilari vultu invitantem, en ipse est. Quod si ex Dei voluntate fuit visio quæ mihi apparuit, relicta sede vocabit nos, & introire in templum jubebit ad orandum, & interrogabit, Unde estis, fratres, cur huc venistis? Vir autem S. Philippus, quasi divina revelatione accepta, exsurgens illico e sede, in qua sedebat, dixit Eusebio monacho: Voca hilariter eos, qui e longinquo veniunt ad nos. Statimque vocavit eos hilari vultu Eusebius, dicens: Bene venistis, peregrini, [facit satis:] advocat vos Pater noster Philippus Presbyter, cujus causa peregre advenistis. Quo audito vir magna perfusus lætitia, Deo egit gratias, quod quem quærebat invenisset, & voto suo potitus esset: ille vero jussit, ut oraret. Post hæc multa is dona, quæ attulerat ante pedes ejus projecit, dicens: Pater, scis Deo revelante, qua de causa venerim. Et Sanctus, Scio, inquit, sed tu domum redi, & quod optas, fiet tibi secundum fidem tuam.

[29] Cumque domum revertisset, invenit uxorem suam lætantem viso, quod ei noctu apparuerat. Vidit enim B. Philippum dicentem sibi: [eique addicit filium] Ecce redeunte viro tuo, ex eo concipies, & filium paries, quem Philippum vocabis, & benedictio Dei sit vobiscum. Quod cum ex ea cognovisset maritus, miratus apud se dixit; Benedictus, Domine Deus, qui facis mirabilia, qui & procul positis tamquam in momento proximam facis miserationem tuam, per venerandum Presbyterum Philippum, super omnes qui invocant te in veritate. Narravit autem vir uxori, quemadmodum cognovisset quod animo cupiebat, & Eusebium monachum præmisisset, & causam adventus novisset. Et brevi post pepetit masculum uxor viro suo, vocavitque eum Philippum. Cumque annorum esset circiter octo, sancto Hierarchæ Philippo eum obtulit, dicens: En, Pater, fructum precum tuarum. Ille vero blande manu apprehendens, [qui ejus jussu octennis offertur Deo,] offert ipsum templo, & benedicit, & dixit ei: Vade, fili, ad fines natales tuos, & ædifica templum Domino, eritque benedictio ejus tecum. Et redeunte puero una cum patre suo, post Diaconus factus est sub Episcopo Panormi: deditque ei mandatum Philippus Pater noster, ne umquam aurum curaret aut argentum, sed ut omnia sua bona, quæ haberet & habiturus esset, distribueret in pauperes. Quod & fecit, deditque vir ille gloriam Deo, una cum filio suo, per totam vitam, omnia semper erogantes pauperibus,

[30] Accipiens autem puer Philippus a venerando Presbytero Philippo unam ex tunicis ejus, [& accepta Philippi zona aridum sanat,] & sudarium unum, & cingulum, quo lumbos suos præcingebat, in ejus memoriam; dum revertitur, offendit in via hominem a dracone tabefactum. Volensque Sancti curationes imitari puer, soluta zona, quam a Sancto acceperat, cinxit aridum hominem jacentem, dicens; In nomine S. Philippi surge sanus & innoxius. Surrexit e vestigio sanus, ut antea laudem Deo dicens: & miratus est valde junior Philippus quod acciderat, quod non solum præsens morbos curaret, sed ejus indumenta morbos expellerent. Audientes autem id cives Panormitani, [gaudentibus Panormi, tanis,] quod tunicæ Sancti deferrentur a Philippo Juniore, redeunte in Panormitanam urbem, & quod miracula per eas fierent; gravisi sunt supra modum, dicentes: Benedictus Deus, quoniam misertus est nobis indignis & peccatoribus Sanctissimus Philippus, venerandas tunicas suas ad nos mittens, ad sanandas infirmitates nostras: & quid ei nos dignum rependere possimus? Preces, & orationes supplices ad Philippum? Sed ejus oratio, quam pro nobis omnibus facit, nostra omnia munera exuperat, auro & lapide pretioso & saphyro pretiosior. Videreque erat turbam nil aliud loquentem, quam, Gloria sit Deo, qui glorificat diligentes se. Factaque est die illa lætitia, ita ut Deum ipsum adesse existimare viderentur incolæ.

[31] Statim autem Abbas quidam, immundum spiritum patiens, veniente Philippo, ut intrarat primam portam civitatis, [& energumenum liberat.] exclamavit: Bene venisti, junior Philippe, cum sanctis vestimentis, quæ adfers Philippi Presbyteri. Ego enim hac hora festino ad eum, ut liberer ab infestatione immundi spiritus. Tum dixit ei: Vade citissime, revertere ad Dominum & herum meum, sanctum Patrem & Presbyterum Philippum, & ab eo curaberis: quod & factum est. Cum ivisset autem Abbas, invenit Philippum profectum ad Dominum.

[32] Ceterum ille post Deo placitam vitam & omnia quæ dixi miracula, quadraginta diebus ante obitum suum, [præscribit sepulturam sibi & Eusebio faciendam] apparuit uni ex optimatibus regionis, nomine Belisario: assumensque pueros ejus, venit ad Agyrium locum, & ostendit ei in somnis delineationem ecclesiæ, instar Crusis extruendæ: ædificavit autem & thecas duas, superiorem quidem Eusebio monacho, qui ejus vitam scripsit & miracula: inferiorem vero sacris ejus reliquiis. Ædificavit idem Belisarius sacrum ejus templum: [ac pie mortuus] quadraginta enim diebus ante ejus obitum peregit quadragenarias ejus memoriæ inferias, & persolutis divinis mysteriis, procumbens Sanctus ad sepulcrum suum, aperiens os suum, dixit: Hæc requies mea in seculum seculi. Domine in manus tuas commendo spiritum meum: qui enim in te sincere credit, etsi moriatur, vivet. Et sic obdormivit in Domino c.

[33] Ut autem post ejus etiam obitum Dei famulus fontes curationum funderet; [claret miraculis,] ad sacram ejus thecam accedens Eulalius monachus e Panormo civitate, ab immundo spiritu graviter vexatus, ingressusque templum, dicebat: Me ad sepulcrum volutari oportet, quoad consequar sanitatem. Statimq; extendens manum suam Sanctus cum tomo, ut obsignavit illum, ille mox sanus factus est, summæ Trinitatis gratia. Sparsa autem fama ejus miraculorum, concurrebat multitudo magna male habentium ad sepulcrum: venit autem quadragesimo die post ejus consummationem vir quidam, nomine Eutropius, cujus dimidiata pars corporis arida erat: stansque ad feretrum & admovens seipsum, statim sanus factus est. Accedentes porro ad feretrum cum timore ac desiderio, liberat omnes a tentationibus, & periculis & spiritibus immundis, calumnia mala & bello civili, a variis morbis & agrorum sterilitate, a periculis fluminum atque maris, ab ira Dei & Principum, eos qui annuam ejus memoriam cum fide & metu celebrant d.

[34] Sanctissimus vir Philippus vixit annos circiter sexaginta tres, requievitque in pace. Agitur annua ejus commemoratio obitus mense Majo, [Vitæ spatium.] die duodecima, per gratiam Spiritus sancti, cum quo gloriam Patri reddimus & Unigenito filio Verbo ejus? cui gloria & potestas in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA

a Ms. Latinum Syracusanum Rapituntas, Catanense, Catopiduntas utrumque corrupte. Græce est καταπιδοῦντας.

b Quæ hinc usque ad numerum 32 dantur, erant seorsim apud Cajetanum pro Vita S. Philippi Iunioris & Diaconi sejuncta: sed prout Græce habentur, conjuncta retinemus.

c Hic iterum aliqua a Cajetano omissa, quæ ex Græcis sic hoc loco refero: Statim vero Eusebius monachus, omni notitia instructus, accurate conscripsit omnia ejus facinora: & ob metum Orbiani Toparchæ, se conferens Alexandriam, sanctam ejus vitam & ab ipso patrata miracula indesinenter tradidit Apollinario, sanctissimo Patriarchæ in throno S. Marci. Verum in nomine Apollinarii difficultas est, quod hic Alexandrinus Patriarcha fuerit seculo sexto, ut Sanctus relatus in Ms. Florario ad diem XI Maji, ubi inter Prætermissos de eo egimus: toto autem tempore Imperatoris Arcadii præfuit Ecclesiæ Alexandrinæ Theophilus. Arbitramur igitur nomen Patriarchæ antiquitus non fuisse expressum, interpolatoris autem temeritate adjectum fuisse Apollinarium.

d Anno 1599 Corpus refossum & reconditum fuit. Dein anno 1605 die 21 Iulii, ne ob nimiam sepulcri humiditatem corrumperetur, in commodius & accuratius sacellum solenni ritu a Philippo Georgio, Iurium regii Patronatus Visitatore, fuit translatum. Consule Cajetani Annotationem 23.

VITA ALIA APOCRYPHA
Falso S. Athanasio Alexandrino tributa.

Philippus Presb. Thaumaturgus (S.)
Eusebius monachus, Confessor, Agyræ in Sicilia (S.)
Philippus Diaconus, Panormi in Sicilia (S.)

BHL Number: 6819

EX CAIETANO.

PROLOGUS.

[1] Quemadmodum Sol cernentibus, sic audientibus Sanctorum sermo lumen adfert: [Sanctorum memoria utilis,] & ut astra cælo sunt ornamento, ita Sancti Ecclesiam, quos illa suo quasi sinu amplectitur, illustrant. Quod enim in pratis sunt flores, id sunt Sancti in Ecclesiis. Sanctorum memoria iis, qui a malis spiritibus obsidentur, quietam tranquillamque mentem, infirmis solatium, vitam omnibus, & firmam corporis valetudinem præbet. Virorum magnorum magna sunt certamina; Martyrum, Sanctorumque splendidæ coronæ, qui omnia hujus seculi nihil duxerunt. Quem animum ut iis rependeret Dominus Deus, fecit ut cum Sanctis Angelis perpetuo viverent. Etenim cum eos oppugnare antiquus humani generis hostis existimaret, nihil aliud, quam cælo familiariores ipsos reddidit. Magnis porro vocibus personandum sit, quanta illi vitæ asperitate se exercuerint, quantoque spiritu ad contemplandas res divinas elati fuerint: quorum enim vox in universam terram pervenit, atque in loquendo facultas in extremos orbis fines perlata est, eorum profecto laudem eodem perferri merito oporteat. Verum quis usquam est, qui se posse speret S. Philippi Agyriensis, vulgo Argyrionis nuncupati, certamina pariter & miracula pro merito commendare? Ille enim turbam dæmonum expulit, ille sanguinis fluxum sedavit, ille arefactam manum sanitati restituit, ille denique mortuum suscitavit. [& inter illos S. Philippi Agyriensis.] Quorum quidem omnium gloriam Deo, rerum omnium curatori ac præsidi, tribuere debemus: a quo facultas & gratia in servos ipsius emanat, qua non obsistere tantum, sed etiam conculcare inimici vires facile possint. Quamobrem & David, inquit: Mirabilis Deus in Sanctis suis; ac rursum: Justus, ut palma florebit, & sicut cedrus, quæ in Libano est, multiplicabitur: & Salomon, Justus si morte præreptus fuerit, & iterum, Justorum animæ in manu Dei sunt, nec tanget eos tormentum: has ob causas in gratiam Filii Dei Jesu Christi, Sancti ejus miracula enarrare instituimus.

NARRATIO.

[2] Temporibus imperantis a Neronis fuit b Romæ vir quidam pius, Theodosius nomine; huic erat uxor c Anesia nuncupata, ex Bethsaida oppido Andreæ & Petri; fuere hi & Christianissimi & doctissimi, quamquam uxoris d sterilitas utriusque animum non parum deprimebat & dejiciebat: [Parentes diu steriles,] quam ob causam eleemosynis & precibus diu noctuque assidue vacabant, Deum obnixe rogantes, ut prolem eis concederet. Quadam autem die abiit uxor in templum seorsum, ut oraret; apertoque ore cum lacrymis dixit ad Dominum: Deus Abraham, Isaac & Jacob, qui cælum palmo, pugillo terram metiris, qui sedes super curru Cherubim, cui adstant Angeli clamantes, ac dicentes Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus Sabaoth; exaudi hodie ancillæ tuæ preces, & sicut utero Sarȩ benedixisti, dedistique ut filium pareret Isaac; & quemadmodum Annȩ, quæ Mariam semper Virginem Angelorumque Dominam peperit, benedixisti; ita & mihi uteri mei fructum aliquem largire, ut sancto nomini tuo dem gloriam.

[3] Hæc & alia cum dixisset, rediit in domum suam: [filium precibus impetratum] cujus lacrymas & preces non aspernatus Deus omnipotens, quod petierat concessit: & peperit illa e puerulum masculum; quo accepto parentes vehementer gavisi sunt. Ille vero ubi ætate visus est idoneus, cœpit rebus agendis ac negotiationibus animum applicare, ut mos fert hujus seculi. Ceterum cum esset quadam die in locum alium profectus negotiationis gratia, ac pro more suo oves ac boves, aliaque item animalia quadrupedia emisset, reditumque in patrium solū pararet; opera demonis interiit. Etenim ille malorum omnium auctor ac princeps, qui nihil non odit boni, cernens prolis parentumque felicitatem, [lugent submersum:] quodque summa sinceritate ac fiducia ante Deum versarentur, invidia stimulatus, magnoque imbre excitato, fluvium f, qui transmittendus juveni fuerat, ita auxit, ut eodem impetu & animalia & animalium dominum submerserit. Hoc acerbo repentinoque nuntio de morte unigeniti filii accepto, parentes in luctus ac lamentationes eruperunt: ac mater ipsa in primis ejulans ac gemens, Hei mihi, inquit, hei mihi! viscera mea sentio perturbari. Heu, heu! ubi mortuus est filius meus? Ubi, inquam, ut illuc profecta, canum caput meum in formosissimam ejus faciem depilem, neque enim te posthac, fili mi, sum visura. Ubi es lumen meum? Non quidem tua causa, sed nostra descendit fluvius hic, qui te abripuit, nosque hereditatis bona parte privavit. Jam quidquid mihi vitæ superest, id totum in luctu ac fletu, fili mi, transigam, donec ego quoque hinc demigrans ad te proficiscar.

[4] His dictis atque aliis, rursum suam uterque ad Dominum orationem fudit, [& alium petunt, eum consecraturi Deo:] procidentesq; Deum in hæc verba supplicaverunt: Domine, da nobis alteram prolem: ac siquidem masculum progenuerimus, hunc tibi consacrabimus in ministerium templi tui in urbe Roma, ut illic tibi deserviat, gratumque majestati tuæ præstet obsequium: offeremus autem eum tibi, non secus atque Joachim Mariam Virginem. Porro Deus patientiam & humilitatem eorum animadvertens, secundum filium, ut Annæ alterum Samuelem, illis donavit, cui nomen Philippo est impositum. Hunc etsi magno affectu educabant, tamen in metu ac tremore continebant.

[5] Cumque duodecimum ætatis annum attigisset, quid de eo statuissent parentes in hæc illi verba aperuerunt: Promisimus, fili, in conspectu Domini, [qui duodennis Romam contendens ad S. Petrū.] si prolem nobis dedisset, eaque fuisset mascula, nos eam dicaturos templo Domini. Quare volumus, fili mi, ut g Romam te conferas, ubi cognatum nostrum Sanctissimum Petrum, Romanum Pontificem, Christi Domini discipulum, inventurus es; cujus te permittens arbitrio, dabis operam, ut Deo placeas & hominibus, nomenque Dei per te glorificetur. Hæc Philippus cum audivisset, libenter quod jubebatur accepit, & non multos post dies dixit ad patrem suum. Pater, si me Romam vis (ut dixeras) proficisci, benedic mihi, & ad Sanctissimum Papam scribe litteras, ut abeam, Deo ita volente. Quod audiens pater scripsit omnia, quæ contigerant circa filium hunc: at Philippus acceptis a parte litteris & pecunia, quanta ad iter opus esset, nec non utriusque parentis benedictione, gaudens egressus est: cumque in littus descendisset, conscenso navigio profectus est.

[6] Postquam autem in h Italicum sinum pervenerunt, flante vehementius vento, [& tempestate jactatut,] factaque in mari non parva tempestate, navigium prope submergebatur. At nautæ hoc periculo consternati divinam opem implorabant, utque se ab æstu fluctuum tantorum Deus eriperet, orabant. Philippus quoque animadversa tempestatis magnitudine, positis genibus in hunc oravit: Domine Deus, qui cælum, terram, mare, & omnia quæ in eis sunt, creasti, ne nos quæso absorbeat tanti maris gurges, neque nunc moriamur: [eam sedat.] sed quemadmodum Jonam Prophetam ex ventre ceti post tertium diem servasti, ita nos ex instanti periculo libera. Ubi precandi finem fecit, magna statim facta est tanquillitas; quam cum cernerent nautæ ex pueri precibus esse secutam; rei admiratione commoti, Deum optimum maximum collaudaverunt, qui gratiam suam Sanctis elargitur.

[6] Pervenerunt autem in i Cretam insulam, ibique septem dies commorati, restauratis quæ ad viam erant necessaria, inde digressi, felici navigatione Romam delati sunt. Ubi autem illuc ventum est, in hospitium quoddam, ubi & alii quidam Christiani habitabant, diverterunt. [a S. Petro divinitus monito] Illa vero nocte sensit Petrus, Pontifex & Apostolus Jesu Christi, divinam intra se inspirationem, quæ diceret: Mitte qui accersat cognatum tuum, & fidelem servum meum Philippum nomine: in hospitio enim est, illumque in templum Domini introducito. Petrus autem vocato uno ex ministris: Ingredere, inquit, k in Urbem, ac dextram ejus partem petens, offendes hominem, Philippum nomine in hospitio morantem. Hunc tu meo nomine salvere jube, & huc ad nos perducito. Profectus ille, repertum hominem in hæc verba salutavit: Pax tibi. Eamus inquit, ad Sanctissimum Papam. Ad nomen Pontificis gavisus adolescens, ministrum secutus, templum l ingressus est: ibique de more facta oratione, cernens B. Petrum, sese in pavimentum abjecit, [benigne excipitur;] atque ad pedes sanctis Pontificis est prolapsus. Quem ille benigne manu acceptum elevans, Dicito, inquit, adolescens, quo ex loco, quave ex regione advenis? Et cum porrectam ab adolescente epistolam perlegisset; cognovit quæ de illo scriberentur: quem humanissime amplexatus ac deosculatus, rogavit de parentibus, ut valerent, utque cum illis ageretur. Quæ cum fuisset sigillatim a Philippo edoctus, gratias egit Deo.

[7] Philippus autem illic permanens apud Apostolum, jejuniisque ac vigiliis vacans, toto in Deum animo intendebat, doctusque etiam sancta litteras ac sanctæ Scripturæ perceptis mysteriis, vita & moribus præclarus, magnum se coram Deo & hominibus comprobavit. [& sacris initiatus] Cernens autem Petrus virtutis ejus magnitudinem in Diaconorum numerum illum adscivit, ac deinde Sacerdotem constituit, atque ineffabilium mysteriorum fecit illum participem.

[8] Illis temporibus prodigiosa res admodum contigit, in occiduis partibus orbis. Fuit enim in insula Siciliæ mons quidam Agyrion, vel, ut vulgus, Argyrion appellatus. [contra infestationes dæmonis.] Ejus accolas ac circa finitimos exagitabant dæmones, opprimebantque adeo, ut alios in mare demergerent, alios intra quaslibet aquas præfocarent, nonnullos præcipites ex editis locis dejicerent. Christiani vero, qui tum illic erant, congregato m concilio, virum unum virtute insignem elegerunt, quem ad beatum Papam cum codicillis legarunt, in quibus erat scriptum, Orare se sancti Pontificis Beatitudinem, ut per divinam clementiam atque misericordiam virum aliquem pietate præclarum ad eos mitteret qui dæmones, regionem suam infestantes, & Christianos in mare demergentes, fugare ac vincere possit.

[9] Has litteras ut ad se perlatas Pontifex perlegit, admiratione tantæ rei captus, vocatum ad se Sacerdotem Philippum ita alloquitur: Vade, inquit, in insulam Siciliam, [in Siciliam destinatur,] in montem Agyrion, ac ter implexum versatumque draconem veritatis inimicum alliga, ut ab ejus manu genus humanum liberes. Tum Philippus, Non sum, inquit, hoc ministerio dignus, quoniam iniquitates meæ supergressæ sunt caput meum. Cui Pontifex, Præsta, inquit, obedientiam & proficiscere. [cum Cruce.] Ego vero venerandam ac vivificam Crucem, gratiamque & potestatem tibi dabo, quam a Domino meo accepi, cum diceret: Leprosos mundate, dæmonia ejicite: gratis accepistis, gratis date. Tunc sanctus Sacerdos obedire volens, & mox ad modestiam & humilitatem compositus, in hunc modum respondit. Jube, Venerande Pater, adsit modo nobis Dominus, nec nos Sanctitatis tuæ preces destituant, & amanda me quocumque Deo visum fuerit. Pontifex igitur scriptis litteris, fusaque ut solebat oratione, benedictione a se donata in Siciliam eum dimisit.

[10] Venit autem primum Catanam, indeque in Agyrion montem ascendit, [qui profectus Agyrion,] & in eo a populo omni cum honore ac veneratione acceptus est. Cœperunt autem post ejus adventum dæmones omnia perturbare, & qui a spiritibus immundis tenebantur, in fugam se vertere. At Sanctus positis genibus oravit, & iis qui aderant præcepit, ut obsessos omnes ad se adducerent. [energumenos liberat:] Qui ut se cogi viderunt, stridere horribili voce, & spumas e dentibus emittere cœperunt. Tandem Sanctæ Trinitatis potentia, in qua est vitæ fons atque principium, sanos eos & sui compotes reddidit: qua ex re nominis ejus celebritas in universam insulam divulgata est n.

[11] Tum accessit ad eum vir quidam pius, cujus filia a dæmonibus agitabatur, annos tredecim nata. Sanctus autem fusa in hoc oratione, sanitati restitutam, ac mente quietam sobriamque patri in manus tradidit: qui ea accepta cum gaudio & exultatione discessit.

[12] Alius Joannes nomine, dæmonis opera prope fontem deprensus est mortuus: [mortuum suscitat] quem ter suo nomine vocatum, ut Christus Lazarum, Sanctus facta oratione in vitam reduxit. Spiritum vero nequam in finem seculorum vinculis indissolubilibus addixit, ac Joannem parentibus, non secus ac Marthæ Christus Lazarum, reddidit.

[13] Alius nomine Eutropius manum habuit aridam, hanc Sanctus suis precibus sanitati pristinæ restituit, indeque ille gaudens, benedicens, [aridam manum curat:] & collaudans Deum, discessit.

[14] Mulier quædam abortum passa, fœtum in utero habebat, jam o tres ante dies mortuum, huic Sanctus jussit p Ambrosium Ministrum aquam bibendam porrigere. [parturientem liberat] Qua epota, statim partus molestia, in quo jam triduum laboraverat, liberata est, & laudem ac gloriam Deo omnipotenti reddidit.

[15] [sistit sanguinis fluxū:] Altera mulier, quæ sanguinis fluxum patiebatur, variaque medicorum remedia experta curari non potuerat, ad Sanctum accedens, procidit ad pedes ejus, statimque fluxus ille cessavit: illaque abiit Deum laudans ac glorificans.

[16] Vir quidam, dictus Athanasius, cum inter colendam vincam labore fessus sub arbore obdormisser, [sanat a vipera ictum:] vipera manum ejus momordit: at ille ex dolore vigilans clamabat, ac tantum non mortuus apparebat. Accurrens autem ad Sanctum, cecidit ad pedes ejus, & dixit: Sancte Dei, adjuva me. Oratione autem a B. Philippo facta, venenum e manu egressum est, ipsaque in pristinum statum restituta. Porro Athanasius, tanto beneficio commotus, laudem pariter & gloriam dedit Domino.

[17] Pastor quidam, cujus oves lupi frequenter adventantes præfocabant, [lupos ab ovili arcet:] quique non satis sciebat qua ratione illos a suo grege arcecet; (erant enim multi) venit ad Philippum, ac procidens ad pedes ejus, Sancte Dei, inquit, fer opem. Cui Sanctus, Qua in re? Luporum, inquit ille, multitudo gregem nostrum infestat, quibus nec obsistere possumus proter multitudinem. Tum Sanctus incurvatus, pulveris paululum accepit, quem ei porrigens, Accipe, inquit, hunc pulverem, atque hoc oves tuas asperge: quod si feceris, non igredientur posthac lupi in ovile vestrum.

[18] Tres viri, una iter facientes, in hospitium quoddam diverterunt. Horum unus clam noctu aperto q cauponis scrinio, satis magnam pecuniam furatus est. At caupo insequenti die, [furatum pecuniam detegit:] cum scrinium vidisset apertum, tres illos detinuit, quærens quis ex ipsis pecuniam esset furatus. Quod cum illi audirent, quid dicerent se nescire responderunt: Eamus, inquit caupo, ad Divum Philippum: ille etiam quod quȩrimus statim aperiet. Illuc autem profecti, ut rem omnem Sancto narraverunt, cognito statim fure, Hic est, inquit Sanctus, qui aurum tuum furatus est. Statimque manus ejus aruit, qui furtum commiserat; quam ob rem quam citissime procumbens, Sancti pedes est amplexatus, clamans ac dicens, Sancte Dei miserere mei, ego vero acceptum aurum restituam. Quod cum re præstitisset, repente in pristinum statum manus est immutata.

[19] Multa quoque alia miracula, & supra modum admiranda prodigia cum Sanctus fecisset, [alia miracula patrat:] leprosis mundandis, omnique morborum genere ab humanis corporibus depellendo, descendit tandem ex Argyrio monte in locum quemdam r sejunctum ab urbe Messana, tribus passuum millibus, vulgo…appellatum: ubi extructa cella una cum quibusdam religiosis viris ætate pariter & moribus probatis habitavit jejuniis ac vigiliis & orationibus vacans assidue. Multa etiam eo in loco miracula edidit, ac præcipue in expellendis immundis spiritibus alterum se Eliam exhibuit; neque verbo minus quam opere Sanctum se esse prodidit. [& post vitam piam mortuus senex,] Sed cum in loquendo esset facundus ac facilis, nequaquam eam facultatem otiose aut incassum possedit: sed in divinis laudibus decantandis sanctissime occupatus, Sancte quoque & pro Dei voluntate suum rexit gregem; summo studio exercitiis spiritualibus intentus, vitaque & moribus gravis. Denique cum vitæ suæ annos omni cum virtute percurrisset, honesta in senectute migravit ad Dominum. Funeris vero ejus sacræ Reliquiȩ, omnique veneratione dignum corpus, [in Argyrio monte sepelitur.] in Argyrium montem translatum est. Ex ejus autem capsa pretiosissima varia emanant remedia morborumque curationes: & in hodiernum usque diem miracula facere non desinit Dei omnipotentis gratia; quem decet gloria, imperium, & adoratio, nunc, & semper, & in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Nero loco Arcadii ab ambientibus antiquitatem, ut supra dictum, collocatur.

b Roma, pro provincia Thraciæ poni non potuit nisi posterioribus seculis, cum hæc Romania, & Constantinopolis appellaretur nova Roma.

c Anesia, supra Augia, ex magna Romanorum urbe oriunda. Hic vero deinceps mutatur ordo, & Theodosius, qui Syrus erat, Romæ tribuitur: uxor autem (ut via paretur ad S. Petrum) ex Bethsaida fuisse dicitur.

d Nihil de hac sterilitate in altera vita.

e Imo tres filios habuisse ac simul submersos, dicitur in altera Vita.

f Singaris seu Singarius fluvius Bithyniæ, omißus hic est, quia procul a Romana urbe distare sciebatur.

g Hic scriptor, non satis sui memor fuit, qui Romæ fuisse Theodosium patrem ante scripserat.

h Ad oram Italiæ in altera Vita: sed quis auctor Sinus Italici meminit?

i Male sui memor iterum & regionum ignorans. Profectus ex Thracia per Ægæum mare, & Cyclades insulas pervenit in Cretam: inde per mare Siculum & Libycum ingressus Tyrrhenum, pervenit ad oram Italiæ, atque ita Romam delatus est.

k Videtur auctor credidisse S. Petrum fuisse in Tuscia & Vaticana regione, ubi jam Ecclesia S. Petri est. Nam ipsi experti fuimus, cum ibidem essemus, quod inde dicerent se Romam ire, cum Tiberim ad castellum S. Angeli transgreßi ad interiora Romæ loca abirent.

l Quod illud templum: An Vaticanum? Nugæ.

m Et hic mirabilis apparet amplificatio.

n Ex multis miraculis, in altera Vita propositis, auctor pauca se licit, & hoc adjunxit: nisi hic sit aridus homo zona S. Philippi a Philippo juniore sanatus, ut num. 30 refertur.

o Altera Vita, ad dies quatuor eniti non poterat.

p Nulla Ambrosii mentio in altera Vita.

q Imo sociorum pecuniam furatus dicitur in altera Vita.

r Cajetanus num. 13 ad alteram Vitam, S. Philippum in accessu in Siciliam arbitratur Messana profectum, in specu constitisse tribus ab urbe passuum millibus, ex eoque multa dæmonia expulisse. Extat rei monumentum, inquit, ara in specu, atque ex marmore statua, ac prope monasteriū Ordinis S. Basilii, ædesque Divi Philippi nomini sacra, in eaque Crux, quam Divi Philippi fuisse, qua dæmones expulit, fama fert.

DE S. EPIPHANIO EPISCOPO
SALAMINE SEV CONSTANTIÆ IN CYPRO.

ANNO CCCCIII

[Commentarius]

Epiphanius, Episcopus Salaminæ in Cypro (S.)

AUCTORE D. P.

CAPUT I.
Cultus apud Græcos & Latinos. Vita sub ementito discipulorum nomine compilata.

[1] Salamis Cypri (nam alia hujus nominis est insula & urbs circa Atticam) Constantia dicebatur Hieronymi ætate, ut ait ipse in epitaphio Paulæ Epist. 27. Nunc utrumque nomen desiit, [Miraculis celebris] & dumtaxat oppidulum fere dirutum superest, quod Veterem Famagustam vocant incolæ, postquam ex ejus ruinis nova surrexit, quæ adhuc Regia est, regno licet extincto sub Turcarum tyrannide. Eadem Metropolis insulæ totius fuit, & seculo Christi quarto Episcopum habuit S. Epiphanium, quem non solum vitæ conversatio illustrem ob virtutes reddidit; [templum sub nomine suo dicatum habuit, in quo ejus imago.] verum etiam miracula, quæ Deus, honore illum afficere volens, ipso adhuc superstite & post obitum ejus edidit. Mortuo enim illo, id quod viventi non contigerat, ad sepulcrum ejus dæmones etiamnum fugari, & morbi quidam curari dicuntur. Ita lib. 6 Hist. eccles. cap. 27 Hermias Sozomenus, ipso cujus principio ille obiit seculo quinto florens. Hinc factum, sicut Synodus Nicena 2, seculo Christi octavo celebrata, Act. 6 docet, quod templum dedicaverunt in Cypriorum insula ejus discipuli, nuncupantes illud ejusdem Patris vocabulo; & cum multis aliis titularibus picturis imaginem ejus in ipso collocarunt, qualem scilicet videre licet ante opera, Petavio nostro curante edita, ex pervetusto quodam exemplari, quod extat in Constantinopolitano antiquissimo monasterio, Sula dicto (vulgo τὰ ἓξ μάρμαρα appellant) quod olim Patriarchium fuit.

[2] [oratorium Constantinopoli,] Etenim etiam Constantinopolitanæ Ecclesiæ, æque ac toti Orienti fuit in maxima veneratione Epiphanius; cujus Synaxis (ut habent Menæa ad hunc XII Maji) in Regia illa urbe celebrabatur in sanctissima ejus æde seu sacello, quæ est intra templum S. Philemonis, quod, Codino in Originibus Constantinopolitanis attestante, Eudoxius Constantini Magni Patricius & Prȩfectus condidit. Colitur autem ibi & alibi S. Epiphanius solenni totius diei Officio, communi quidem cum S. Germano Patriarcha Constantinopolitano; sed principaliori loco: quomodo etiam notatur in figuratis Ruthenorum seu Moscorum Kalendariis. [& officium proprium] Solum autem illum spectat Canon sacer, hoc die præscriptus sub hac Acrostichide.

Ἐπιφανίου τὸ κύδος ἔπλησε χθόνα.

Terram replevit EpiphanI decus.

Solus etiam hic in Ephemeride metrica nominatur, & quidem tamquam hac die mortuus.

Τῇ δύο καὶ δεκάτῃ Ἐπιφάνιον μόρος εἷλεν.

Statæ lex mortis duodena Epiphanion aufert.

Certe vel tunc fato suo functus est, vel in sua ecclesia post mortem sepultus, haud diu ante quam S. Ioannes Chrysostomus, de quo infra, a Synodo ad Quercum deponeretur: quod factum esse circa mensem Iulium anni CCCCIII, ex Palladio, Chrysostomi actus scribente, constat.

[3] Græcos cito imitati sunt Latini, quorum antiquißimus Beda in suo quod ex octo Mss. dedimus genuino Martyrologio, [nomen in Latinis Martyrologiis,] post commemorationem SS. Nerei & Achillei, primo loco nominatorum, mox addit, S.P.N. Epiphanii Episcopi Cypri. Secuti Ado & Vsuardus, ultimum eumdem, post ceteros scilicet ejus diei Martyres, locaverunt hac sere phrasi, Apud Cyprum S.P.N. Epiphanii; additque Ado Salaminæ Episcopi. Horum aliorumque posteriorum vestigiis inhærens hodiernum Martyrologium Romanum sequentia verba recitanda proponit: Salaminæ in Cypro S. Epiphanii Episcopi, qui multiplici eruditione & sacrarum litterarum scientia excellens, vitæ quoque sanctitate, zelo catholicæ fidei, munificentia in pauperes & virtute miraculorum extitit admirandus.

[4] Sitne adhuc aliquis ejus cultus Salaminæ super, aut vestigia sepulcri olim tam famosi, [festum adhuc annuum Famagustæ.] haud facile dixero: credibile est cum fortuna loci cetera quoq; esse partim abolita, partim Famagustam translata: ubi etiam hoc tempore a Christianis, festum ejus solenniter agi, indicio est, quod Thomas Porcaccius, in suo de Insulis mundi famosioribus Italico opere, ante annos circiter centum primum edito, scribat pag. 150 editionis Patavinæ, speluncam ibi haberi, in quam S. Epiphanius pœnitentiæ causa solitus sese fuerit recipere: [ubi ejus spelunca salutarem aquam stillat,] quæ eadem in pervigilio festi stillare incipit aquam claram limpidamque, neque ea stillatio finem habet ante finem diei sequentis: hanc autem aquam magna cum devotione a multis excipi, adhiberique utiliter ad morborum curationes divinitus impetrandas per merita Epiphanii. Sub cujus nomine, in Boreali parte insulæ, inter Nicosiam & Ceraunias, hodieque habetur vicus vulgo S. Piphani dictus; quo loco fuisse templum, in Nicæna Synodo nominatumm, mihi persuadeo, propter ejus celebritatem olim tantam ut promontorium ad Ceraunias, vulgo Cerines excurrens, nomē idem teneat Insulario Benedicti Bordoni, excuso Venetiis anno 1547. [alibi vicus & promontorium.].

[5] Atq; hinc verosimiliter conficere poßit aliquis, vel corpus vel partem notabilem corporis eo translatam fuisse aliquando, idque celebritatem loco dedisse: & vel hinc vel ex ruinis Salaminæ deportatum fuisse Beneventum, quemadmodum asserit Marius de Vipera de Sanctis Beneventanis ad hunc diem, [corpus Beneventi.] Officio duplici propterea notatum, allegans Martyrologium Ms. antiquum in bibliotheca Beneventana existens, signatum num. 178 sub prædicta die: quo vero tempore, allatum sit non adverti, significans. Plura de Reliquiarum tantarum qualitate & veneratione hodierna cupientes discere, litteras ad Collegii istic nostri Rectorem dedimus, cujus responsum, hactenus frustra expectatum, si aliquando accipiamus, notitiam inde haustam non invidebimus pio lectori. Interim ex epistola Thomæ de Czechorod Episcopi Samandriensis ejusdemque Pragensis Decani, ad me sub finem anni MDCLXXVII data suggero, quod aliquæ ejusdem S. Epiphanii Reliquiæ, una cum brachio S. Theclæ & capite unius ex Innocentibus Bethleemiticis, anno MCCCLIV allatȩ fuerint in Bohemiam, [Reliquia Pragæ.] & Carolo IV Imparatori præsentatæ a Protiwa Swihowski Segniensi, viro apud Bohemos illustri ac Regii sanguinis: quæ notitia nunc primum reperta, in Diario Pragensis ecclesiæ adhuc desideratur.

[6] Vitam ejus, jam olim conscriptam, in Mss. Vaticanis Græcis reperimus, unde eam Latine redditam primus edidit Lipomanus, [Vita Latinæ ac Græce edita] deinde Surius, ac denique Petavius, ad calcem tomi 2, addito etiam contextu Græco, qualis in Medicæo Regis Franciæ Ms. inveniebatur, quem & nos inde transcriptum acceperamus. Ea testes & auctores præfert duos ejus discipulos; primo Joannem, quasi hic inter ejus discipulos in monasterio unus, ac peregrinationum variarum comes individuus usque in Cyprum, scripserit ea quæ Sanctum viderat facientem miracula, [quasi a Ioanne discipulo cœpta, a Polybto Ep. continuata,] usque in diem quo cœpit extremum ipsemet ægrotare: deinde Polybium, cui idem Ioannes moriturus conscriptas a se chartas tradiderit, præcipiens ut quæ consequerentur mandaret litteris; promittensque adjiciendos ei annos vitæ, ut toto tempore permaneret apud Epiphanium: qui etiam Polybius loco Ioannis ab Epiphanio ordinatus Presbyter, eumque & Romam & bis Constantinopolim & aliorsum comitatus, mortuum revexerit in Cyprum; & quia corpore ejus adhuc insepulto ex suprema ejus voluntate profectus in Thebaidem ibi coactus fuerit subsistere, factus Rhinocoruris Episcopus, post anum unum aut amplius scripserit ad Epiphanii successorem Sabinum, ab eoque petierit de modo & tempore sepulturæ prædictæ per litteras instrui: atque ita cum Sabini responso finitur ea Vita.

[7] Vtinam ea sit ut præferuntur, Acta essent ac scripta. Non doleremus in tali Vita nihil omnino esse, [finita a Sabino successore.] quod tuto credi poßit, sed omni fide dignißima forent singula, neque facile uspiam aut ab ipsomet Epiphanio aut a coævorum auctorum aliorum scriptis invenirentur discrepare. Nunc vero plurimis Acta ea esse conferta mendaciis judicare cogetur cum Baronio, ad an. 372 num. 108, quisquis eam contulerit cum infra proponendis censuris seu observationibus: nam ipsam, jam sæpius Latine, semel etiam Græce excusam, recudere, tantum ut refellatur, operæ pretium non est. Toleramus quidem Vitas in hoc opere multas, dum meliores non suppetunt, nævis quandoque gravibus aspersas: quarum auctores credimus, bona quamvis, nimium tamen simplici fide mandasse litteris, quæ plura post secula partim ex vetustioribus monumentis, partim ex popularium traditionibus compilarunt. Sed eas amplius ferre non possumus, quæ mala fide nominibus alienis suppositæ, tanto gravius offendunt ad veri falsique discrimen exercitatum lectorem, quanto turpius imponunt simplicioribus. Cum enim illis eatenus pia aptetur credulitas, quatenus nulla in contrarium obstat auctoritas certior vel ratio dubitandi prægnantior: istis nihil tuto creditur, nisi quod aliunde invenitur testimonio magis idoneo confirmatum. Itaque iis quæ dixi Actis omißis, ea colligere aggregior, quæ ipse de se pauca satis, plura quæ alii indubitati scriptores suggerent.

CAPUT II.
Casti adolescentis monachatus, vitæ ætas, & quædam in Episcopatu gesta.

[7] Epiphanii patriam institutionemque adolescentis Sozomenus explicat lib. 6 cap. 32, [Patria Palestinus] ubi de monachis Palæstinæ loquens, Ex eorum, inquit, numero fuit Hesychius, Hilarionis Sodalis; & Epiphanius, qui postea Salaminis in Cypro Episcopus fuit. Et Hesychius quidem in eodem quo magister loco philosophatus est: Epiphanius vero juxta Besanducem vicum, in territorio Eleutheropolitano situm, ex quo ortus fuerat. Qui cum ab ineunte adolescentia a præstantissimis monachis institutus fuisset, ejusque rei causa diu moratus esset in Ægypto, [juvenis mittitur Alexandriā,] in monastica Philosophia celeberrimus extitit. Ac primum quidem disciplinarum litterariarum causa petitam ab eo Ægyptum, atque adeo in fortuna minime tenui natum, mihi persuadet ipse, in libro de Hæresibus, hæresi 26 ubi de Gnosticis agens, inquit: Et nos, carissimi, in hanc hæresim incidimus, & ex ipsomet eorum, qui hanc proprie & ex instituto tractant, ore ac magisterio didicimus; utique priusquam monachus esset; & cum adhuc alia omnia, quorum scilicet causa in Ægyptum venerat, studia tractaret: quæ autem alia quam litteraria? cum Gnosticorum libros, prius quam perniciosos esse nosset, studiose a se lectos fateatur. [utique studiorum causa a parentibus Christianis & divitibus.] Qui vero ad hoc peregrinari juvenis extra patriam potuit, consequens est ut in patria credatur habuisse parentes, satis opulentos ad alendum peregre filium; probeque Christianos, ex quorum institutione eam traxit castimoniæ constantiam, quæ ipsum servavit impollutum inter illecebras & sordes Gnosticorum. Ipse quomodo eas evaserit loco jam citato sic explicat.

[8] Ad magisterium hæreseos illius comparatæ deceptæque mulieres, [ubi Gnosticorum spurcitias evadit instar Iosephi,] non solum istiusmodi nobis sermones injecerunt, sed insuper, Ægyptiæ illius perditæ ac nequissimæ feminæ instar, quæ coquorum Principis uxor erat, petulanti nos conatu pertrahere, tum cum florenti adhuc ætate essemus, aggressæ sunt. Verum is qui sanctissimo Josepho tum adstitit, nobis quoque præsto fuit: & hunc ipsum, qui illum eo in periculo liberavit, implorantes, licet indigni ac tanto beneficio impares essemus, ejusdem benignitate ac misericordia perniciosas illarum manus effugimus, ac sanctissimo Deo gratulatorium carmen cecinimus, ut id usurpare merito possemus; Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est, equum & ascensorem dejecit in mare. Neque enim similiter ut ille Patriarcha vi quadam virtutis ac justitiæ nostræ, [instanti ad Deum prece,] sed fuso ad Deum gemitu ejus sumus miseratione servati. Cum etiam mihi pestes illæ per ludibrium exprobrarent, ac secum invicem illudentes ita loquerentur: Hunc juvenem servare non potuimus, sed in manibus Principis perire sivimus. Nam quæ forma inter illas liberaliore est, semetipsam velut escam atque illecebram objicit, ut quos in fraudem ipsa pellexerit, non eos profligare ac perdere, sed eripere dicatur… Et erant sane, quæ tum his verborum blandimentis ac lenociniis utebantur, [post lectos eorum libros,] corporis, quo ad peccandum abutebantur, venusta cum primis specie: sed misericors Deus ab illarum improbitate nos eripuit, adeo ut (postquam illorum libros perlegimus & ad veritatis cognitionem animum adjecimus, nec abducti vel earum illecebris capti sumus; sed effugimus tandem) mox ad Episcopos, qui in illo loco erant, deferre studuerimus, & eorum hactenus ignota nomina in ecclesia detegere. Ex quo factum est, ut octoginta fere capita exulare jussa, a lolio spinisque suis repurgatam urbem reliquerint.

[9] [constanterque repulsas solicitationes mulierum,] Ceterum spurcitias illius hæreseos lectione & sermone, non autem & usu cognitas, iterum interumque testatur Epiphanius ita prosequens: Ostendimus unam illam ex iis hæresibus esse, de qua certi exploratique aliquid afferre possemus; non ex eo quod gesserimus ipsi (avertat hoc a nobis Deus) sed ex eo quod ab iis accurate didicimus, qui illam nobis persuadere frustra voluerunt, & conceptam de nostro exitio spem penitus abjecerunt; cum insidiȩ omnes ac fraudes, quas ad infelicis animæ nostræ perniciem tam ipsi quam qui in ipsis inest diabolus machinati fuerant, irritæ atque inanes extitissent; ut hoc a Davide dictum accommodatissime usurpare possimus, Sagittæ parvulorum factæ sunt plagæ eorum &c; tum illud, Convertetur labor eorum in caput ipsorum, & iniquitas eorum in verticem ipsorum descendet. [Psalm, 63., Psalm. 17] Igitur quemadmodum sic nos in illum errorem incurrimus, ut illius noxam effugeremus; eumque simul ac legimus damnantes, salvi atque incolumes prætergressi sumus: ita te, quisquis es qui ista legis, hortamur, ut lecta pariter ac damnata transilias, ne in serpentum ejusmodi velut improbitatis quoddam virus incidas: ac si quando forsitan ex hac serpentum schola quempiam offenderis, subito lignum illud, quod nobis a Domino comparatum est & inquo Christus affixus est, [utique necdum monachus.] arripias. Hactenus Epiphanius, ex quibus satis verosimile reddi putamus, quod initio dixi; eum, cum in periculum istud incidit, Christianum fuisse, caste ac pudice a Christianis parentibus educatum: apparet etiam necdum seculo renuntiasse, de quo talem spem sibi finxerant Gnostici; contra quam eum nobis commentitia Acta repræsentant, Iudæum ex Iudæis, iisque rusticanis & pauperibus, & prius in patria sua monachum, quam inde pedem efferret.

[10] Eadem asserunt, ipsum inter valedicendum interrogatum ab Imperatore Arcadio quot annos esset natus, respondisse, [qui ad annos ætatis non 115,] Centum & quindecim, & tres menses. Sic autem dixisse: Fui Episcopus, cum essem annos sexaginta natus: sui vero in Episcopatu quinquaginta quinque annos & tres menses. Sed in annorum numero vitium esse aliquod nemo dubitaverit, primo quia Hieronymus anno CCCXCII de Epiphanio scribens, id est, decimo ante ejus mortem anno, asserit in extrema ætate varia adhuc cudere opuscula, quod nemo apte intellexerit de homine centum & quinque annos nato. Secundo quia annorum centum & quindecim senem, nemo credet ejus fuisse vigoris, ut ei libuerit Constantinopolim navigare. Tertio quia Dialogus, qui de Vita S. Ioannis Chrysostomi extat sub nomine Palladii, quasi ex sermone habito Sozimi Papæ tempore, id est anno CCCCXVIII, inter Palladium Helenopolitanum Episcopum Chrysostomi discipulum & Theodorum Romanæ Ecclesiæ Diaconum, dicitur, quod Epiphanius triginta sex annos Ecclesiæ præfuit, sub Damaso & Syricio, quorum prior anno CCCLVIII cœpit, [sed 96 potuit pervenisse,] alter anno CCCXCVIII desiit. Numerum autem annorum XXXV integre expletorum cum initio anni XXXVI si teneas, cetera haud incommode cum veritate consistent; ita ut ætatis suæ anno XCVI obierit Sanctus, solumque ex levi unius litteræ errore, quo νε᾽ scripserit aliquis pro λε᾽, perductus fuerit Actorum auctor in calculum adeo exorbitantem. Sic vero dici poterit Epiphanius, [natus circa an. 308] anno CCCLXVIII ineunte factus Episcopus, & anno CCCVIII natus. De quo dum in Synopsi ad Ancoratum ejus legitur, quod primam monastici instituti exercitationem in Ægypto suscepit, ibique ad vigesimum usque ætatis annum permansit, donec ad Eleutheropolitanam regionem reversus monasterium in ea condidit, datur intelligi anno CCCXXIX exceßisse ex Ægypto, adcoque non valde longum fuisse tempus, quo ibi inter monachos vixisse potuerit: & denuntiationem illam Gnosticorum, Episcopis Alexandriæ congregaris factam, [& saltem 326 factus monachus,] apte referri posse in Ianuarium anni CCCXXVI, quando mortuo S. Alexandro Episcopo, ad successorem S. Athanasium substituendum convenerunt Episcopi. Nec enim videtur convenire ut biennio citius id fecisse dicatur, puta anno CCCXXIV, quando præsidente Hosio Cordubensi celebrata est Synodus Alexandrina, tunc enim annorum dumtaxat sedecim adolescens fuisset.

[11] Vt ut sit, statim post illam denuntiationem, dimissa Alexandria, eremum petitam ab Epiphanio nullus dubito: cum autem isrediit in Syriam junxisse se potuit S. Hilarioni, de quo circa annum CCCXI illuc similiter ab Ægyptia sub Antonio exercitatione reverso, [in patria deinde S. Hilarioni familiaris] scribit Hieronymus in ejus Vita, quod post XXII ætatis ejus annum, id est annum Christi CCCXV, de Syria & Ægypto ad eum certatim populi confluebant, ita ut multi in Christum crederent, & se monachos profiterentur. Horum autem crescenti numero potuit se junxisse Epiphanius; potuit etiam, mox ut rediit, in patriam vicum recepisse se, similem acturus vitam, & nihilominus Hilarioni frequenti conversatione fuisse familiaris; quoad usque ille, nimiæ suæ celebritatis pertæsus, circa annum CCCLX profugit in Ægyptum, ac denique in Cyprem an. CCCLXIV, ubi cum mori contigisset Salaminis Episcopum, haud mirabor si ex Hilarionis consilio postulatus e Palæstina fuerit Epiphanius: qui libentius onus istud admiserit, ne Arianorum grassantem sub Valente tyrannidem spectare & sustinere cogeretur, & quia veterem spiritualis vitæ magistrum aut socium ibi esset reperturus, [cujus laudes postea scripsit,] & eo quoad viveret fruiturus. Vixit autem Hilarion usque ad annum ætatis LXXX, Christi CCCLXXII, quando de ejus laudibus brevem epistolam idem Epiphanius scripsit, sicut in vita Hilarionis testatur S. Hieronymus: ex cujus etiam epistola 61 ad Pammachium discimus, quod eo tempore quo totum Orientem, excepto Papa Athanasio atque Paulino, [ante Episcopatum Presbyter,] Arianorum atque Eunomianorum hæresis possidebat, quando Joannes adhuc privatus (contra quem postea Hierosolymitanum Episcopum scripta Epistola) in fide dißimulans vel vacillans, Occidentalibus & in medio exilio Confessoribus SS. Dionysio Mediolanensi, Eusebio Vercellensi, & Lucifero Calaritano, non communicabat; Epiphanius vel Presbyter in monasterio ab Eutychio audiebatur (magni utique nominis aliquo, cum Epistola sub annum CCCXCVI scriberetur, Episcopo aut Abbate, necdum tamen aliunde noto) vel postea Episcopus Cypri, a Valente non tangebatur: tantæ enim venerationis semper fuit, [etiam Valenti venerabilis,] ut regnantes hȩretici ignominiam suam putarent si talem virum persequerentur. Exules autem vixerunt in Oriente Confessores prædicti ab anno CCCLV ad CCCLXII, & Valens Orthodoxos est persecutus ab anno CCCLXVI ad CCCLXXV. Vnde intelligi datur, non tantum quam integra toto illo tempore fuerit Epiphanii fama & veneratio; sed etiam quod jam inde ab initio persecutionis, a Constantio suscitatæ, Presbyter fuerit consecratus.

[12] Porro de mutua inter SS. Hilarionem & Epiphanium familiaritate habetur insignis locus in libellis de vita & doctrina & perfectione sanctorum Patrum, [& Hilarioni probatus.] quos teste Sigeberto Pelagius Diaconus Romanæ Ecclesiæ transtulit de Græco in Latinum, quique in Vitis Patrum editis a nostro Heriberto Rosweido librum 5 constituunt: ibi enim libello 3 num. 15 sic legitur: Misit aliquando Epiphanius Episcopus Cyprius ad Abbatem Hilarionem, rogans eum & dicens, Veni ut nos videamus, antequam de corpore exeamus. Qui cum venissent ad invicem, manducantibus eis allatum est de avibus quiddam, quod tenens Episcopus dedit Abbati Hilarioni. Et dicit illi senex: Ignosce mihi, Pater, quia ex quo accepi habitum istum, non manducavi quidquam occisum. [quamvis monasticum rigorem tunc laxarit.] Et dixit ei Epiphanius, Ego autem, ex quo accepi habitum istum, non dimisi aliquem dormire, qui habebat aliquid adversum me; neque ego dormivi habens aliquid adversus aliquem. Et dicit ei senex, Ignosce mihi, quia tua conversatio major est mea. Atque ad hanc mitigatæ ab Epiphanio austeritatis excusationem etiam spectat, quod Ms. Vltrajectino, ex Vitis Patrum, nescio unde sumptum, reperi sic annotatum: Factus Episcopus voluit uti eadem duritia, sicut in eremo, sed non potuit: & orans quæsivit a Deo, si propter Episcopatum recessisset ab eo gratia Dei. Responsum est autem ei quod non, quia pia intentione curam suscepit: sed quia tunc quando in solitudine fuit, Deus erat sibi proprius adjutor, in seculo autem etiam homines auxiliabantur. Sic filii Israel receperunt manna in deserto, quousque venirent in terram promissionis.

[13] Colitur S. Hilarion XXI Octobris: ut vero ad eum identidem recurrebat discipulus suus Hesychius, [docet monaches incessanter orandum esse,] eumque de stat utum monasterii sui in Palæstina, tum discipulorum ibidem relictorum curabat edocere: ita nec segnes fuerunt discipuli Epiphanie in fovenda mutua cum suo magistro communicatione, cum hic abesset. Itaque in libello 12 dicti operis num 6. tale quid invenitur. Mandatum est sanctæ memoriæ Epiphanio Episcopo Cyprio, ab Abbate monasterii sui quod habuit in Palæstina: Quia orationibus tuis non negleximus regulam, sed cum solicitudine Tertiam, Sextam, Nonam, atque Vesperam celebramus. Ille autem, reprehendens eum, mandavit ei: Constat vos vacare ab oratione ceteris horis: eum autem qui verus est monachus, oportet sine intermissione orare aut certe psallere in corde suo. Revisit haud dubie monasterium illud suum aliquando Epiphanius, quando ecclesiasticorum negotiorum causa in Palæstinam excurrit: [eosdem aliquando in Syria revisit,] sed ejus rei nulla est apud probatos scriptores memoria. Quantam autem tum ita excurrens, tum antea in Palæstina vivens, collegerit absolutæ persectionis famam, intelligi potest ex epistola Acacii & Pauli Presbyterorum & Archimandritarum in Cœlesyria, quæ præfigitur Panario & sic incipit: Pietatis quidem tuæ, Pater, aspectus ipse satis esse poterat, qui nos spiritualibus sermonibus implevit, ac tam vehemens tui nobis desiderium indidit, postquam tuo semel frui conspectu licuit. Verum quoniam prævia discipuli Christi fama verborum ejus factorumque fragrantiam ubique prædicat, angit & nos solicitat, ut illius nos sermonibus & sensis explere studeamus. Coram igitur adeuntes, par erat ejus, quȩ in te perinde atque in Apostolis est, gratiæ communione perfundi. Sed cum iter illud nobis corporis ægritudo & languor intercluserit … pietatem tuam vehementer exoramus, [maximi ab illis habitus,] ut eorum nobis communionem ne invideas, quæ in te sunt a Salvatore collata. Etenim non nos ipsi solum, sed & universi qui audierunt, novum te Apostolum Præconemque confitentur, a Christo nobis hac ætate productum, velut alterum quemdam Ioannem, ut ea præciperes quæ servanda sunt iis, qui in illud quod arripuimus sanctioris vitȩ curriculum se commiserint.

[14] Vt autem illa monasteria in Cœlesyria invisit Epiphanius, sic & de suo Bethleemico testatur Hieronymus, [uti & S. Paula cui frustra tamen vini usum suadet.] illuc eum acceßisse, cum ibi ab ardore febris respirasset S. Paula, & medici persuaderent ob refectionem corporis vino opus esse tenui & parco, ne aquam bibens in hydropem verteretur; & ego clam beatum Papam Epiphanium rogarem, ut eam moneret, imo compelleret vinum bibere. Aderat ergo ibi tunc Epiphanius: quo autem successu commendatum sibi officium apud Paulam egerit, prosequitur idem Hieronymus, continuans epistolam 27 ad filiam Paulæ Eustochium: Illa, inquit, ut erat prudens & solertis ingenii, sensit insidias: & subridens, meum esse quod ille diceret, intimavit. Quid plura? cum beatus Pontifex post multa hortamenta exisset foras, quærenti mihi quid egisset, respondit; Tantum profeci, ut seni homini pene persuaserit, ne vinum bibam. Eadem in epistola iterum Epiphanii meminit Hieronymus, nec sine commendatione monastici status ab eo in Cypro propagati. Cum enim dixisset, [quam ante in Cypro exceperat,] quod sancta illa Vidua Hierosolymam navigans, post Rhodum & Lyciam tandem vidit Cyprum, ubi sancti & venerabilis Epiphanii pedibus provoluta, decem ab eo diebus retenta est; non in refectionem, ut ille arbitrabatur, sed in opus Dei: ut hoc reipsa comprobet, omnia, inquit, illius loci monasteria lustrans, prout potuit, refrigeria sumptuum Fratribus dereliquit, quos amor sancti viti de toto illuc orbe conduxerat. Erat autem annus CCCLXXXIV quando hoc contigit, uti XXVI Ianuarii ad Vitam S. Paulæ diximus: apud quam idem S. Epiphanius Romæ erat hospitatus anno CCCLXXXII, quando eum, cum Sanctis Paulino Antiocheno & Hieronymo, Romam ecclesiastica traxit necessitas, [ipse ejus hospitio Roma usus.] uti etiam scribit Hieronymus in eadem Vita S. Paulæ; addens quod hæc eorum accensa virtutibus, per momenta patriam deserere cogitabat; non domus, non liberorum, non familiæ, non possessionum, non alicujus rei quæ ad seculum pertinet memor; solaque si dici potest & incomitata, ad eremum Paulorum atque Antoniorum pergere gestiebat: tandemque exacta hieme, aperto mari, redeuntibus ad ecclesias suas Episcopis, & ipsa voto cum eis ac desiderio navigavit. Tam efficax apud eam fuit hospitis sanctißimi pia conversatio.

CAPUT III.
Liberalitas Epiphanii erga pauperes: mutuæ inter eum & Joannem Hierosolymitanum querelæ.

[15] Si qua fides esset pseudepigraphis S. Epiphanii actis, dicendum foret, ordinatum fuisse Episcopum, [Incertum an curante S. Pappo] propter revelationem de eo factam S. Pappo, Episcopo Cytriæ, quinto a Salamina milliario, annorum quinquaginta Episcopatu & Confeßionis cum Gelasio Salaminiorum Episcopo obitæ gloria præcellenti, cui Metropolitæ novi designationem Episcopi ceteri Provinciales commiserant. De S. Pappo quidem satis constat, eum hodie quoque apud Cyprios coli pro Sancto, sub ejusque nomine adhuc manere oppidum quod ejus olim fuit Episcopatus: diem annui cultus adhuc ignoramus & optamus discere: de Gelasio alibi nihil legimus; neque ut vere Salaminiorum Episcopus fuerit, ei credimus succeßisse Epiphanium; sed potius Auxibio, [suffectus Auxibio,] qui inter Cyprios Episcopos duodecim (habuit autem insula universim Episcopales Sedes quindecim) nominatur a S. Athanasio primus, eorum qui Synodicam Sardicensis Concilii anno CCCXLVII subsignando postea approbarunt, aut illius, si alius quis interceßit, successori. Eo tempore cœperat insula cum S. Hilarione monachos etiam nosse: credibile tamē est ab Epiphanii institutione & cura pleraq; eorum monasteriorū erecta directaque fuisse, quorum supra meminimus; adeo ut merito scripserit Sozomenus de Epiphanio l. 6 c. 32 quod in monastica disciplina celeberrimus extitit & Ægyptiis & Palæstiniis, & denique Cypriis apud quos electus & ut in metropoli totius insulæ Episcopatum administraret.

[16] Dum hunc gereret, multa illi miracula tribuuntur, ex quibus illud ad notitiam nostram pervenit, inquit idem Sozomenus lib. 7 cap. 27. [ob largitatem eleemosynarum] Cum liberalis esset erga pauperes, qui vel naufragio vel alio quopiam casu ad inopiam redacti essent, quoniam facultates suas jam pridem omnes absumserat, Ecclesiæ bonis ubi opus erat prolixe usus est: erat autem opulentissima ejus Ecclesia. Multi enim ex variis partibus orbis, qui opes suas in pios usus impendere studebant, & superstites ejus Ecclesiæ eas impendebant, & morientes eidem relinquebant. Confidebant enim illum, utpote qui probus dispensator Deique amantissimus esset, res ab ipsis donatas ex ipsorum sententia ac voluntate erogaturum. Quodam igitur tempore cum paucæ admodum pecuniæ superessent, [prodigalitatis accusatus divinitus aurum accipit.] ajunt Ecclesiæ Oeconomum succensuisse, eumque tamquam prodigum reprehendisse: illum vero, ne tum quidem, de solita erga pauperes munificentia remisisse. Omnibus autem consumptis, repente nescio quis ad cubiculum, in quo degebat Oeconomus, accedens, saccum in quo multi erant aurei nummi in manus ei tradidit. Cumque nec is qui dederat nec is qui miserat nosceretur, videreturque merito insolens quemquam in tanta pecuniæ largitione latere velle, tum vero universi id Dei opus esse judicarunt.

[17] Ita Sozomenus, tamquam hoc alterumque mox subjiciendum solum distincte cognitum habens; proinde nihil sciens de commentitiis illis ac mendacißimis Actis, in quibus tum alia multa valde singularia continentur, [quomodo vindemian dos divites consuerit] tum illa ipsa duo longe aliter narrantur; quod idem accidisse videtur alteri S. Epiphanii facto, cujus in Vita S. Ioannis Eleemosynarii, a nobis data XXIII Ianuarii, ita meminit coævus Ioanni Leontius, Neapoleos Cypri Episcopus seculo VII, num. 35 narrans, quod S. Ioannes dicebat semper, quod posset aliquis, intentione dandi pauperibus, expoliare divites, & ipsum etiam hypocamisium ab eis benevole auferre, & maxime si sunt aliqui immisericordes & avari. Duo enim ex hoc lucratur, unum quidem quia animas illorum salvat; alterum autem, quia & ipse non modicam inde mercedem habet. [idque in Ioanne Hierosol. probabarit.] Attulit autem ad credulitatem verbi & testimonium verax; quod circa S. Epiphanium & Joannum Episcopum Hierosolymorum factum est: quomodo S. Ephiphanius per artem tulit argentum Patriarchæ, videlicet Joannis ejusdem, & dedit egentibus. Alia certe arte utebatur S. Ioannes Eleemosynarius, dum identidem donatas ultro ad suos usus vel etiam petitas vestes novas, vendendo ac pretium distribuendo in pauperes, suaviter quasi vindemiabat opulentos homines erga se beneficos: quam qua usus fingitur Epiphanius, qui argenteorum vasorum, velut ad hospitum quorumdam tractationem mutuo acceptorum, pondus librarum mille quinquentarum, inscio domino vendiderit erogaveritque, ac postea in Episcopi de injuria sibi facta quærentis faciem expuens, eum excæcaverit.

[18] Tam enim circumstantiæ eæ falsæ esse videntur, quam quod idem Ioannes, [cui postea sibi irato,] recepto deinde ad preces Epiphanii visu unius solius oculi, castigatus & convictus a viro justo fuit deinceps sanctus in omnibus. Hoc sane de eo non sensit Epiphanius, quando ad eumdem, de Origenianis erroribus apud se suspectum, & immerito indignantem quia S. Hieronymi fratrem, Paulinianum monachum ipse Presbyterum ordinarat, epistolam scripsit, quam ab ipsomet S. Hieronymo habemus Latinati donatam, hoc principio: [excusat quod ordinando Paulinianum ejus jus non læserit,] Oportebat nos, dilectissime, Clericatus honore non abuit ob superbiam; sed custodia mandatorum Dei & observatione dignissima hoc esse quod dicimur … Audivi enim quod tumeas contra nos, & irascaris, & miniteris scribere in extremos fines terræ… Nihil tibi nocuimus, nihil injuriæ fecimus, nihil violenter extorsimus. In monasterio Fratrum, & Fratrum peregrinorum, qui provinciæ tuæ nihil deberent, & propter nostram parvitatem & litteras, quas ad eos crebro direximus, ne viderentur quadam duritia & conscientia nostra antiquæ fidei ab Ecclesia separari, ordinavimus Diaconum, & postquam ministravit rursus Presbyterum: super quo debueras gratulari, intelligens quod ob Dei timorem hoc sumus facere compulsi…

[19] Cum enim vidissem quia multitudo sanctorum Fratrum in monasterio consisteret, [sed ex caritate providerit monasterio libero,] & Sancti Presbyteri Hieronymus ac Vincentius, propter verecundiam & humilitatem, nolens debita nomini suo exercere sacrificia, & laborare in hac parte ministerii quæ Christianorum præcipua salus est; invenire autem & comprehendere, qui te (eo quod grave onus Sacerdotii nollet suscipere) sæpe fugiebat, nec alius quis Episcoporum facile eum reperiret (unde & satis miratus sum quomodo dispensatione Dei ad nos venerit cum Diaconis monasterii & ceteris Fratribus, ut mihi satisfaceret, quia nescio quid adversus eos habebam tristitiæ) cum, inquam, celebraretur collecta in ecclesia villæ quæ est juxta monasterium nostrum; ignorantem eum & nullam penitus habentem suspicionem, per multos Diaconos apprehendi jussimus, & teneri os ejus, ne forte liberari se cupiens adjuraret nos per nomen Christi: & primum Diaconum ordinavimus, proponentes ei timorem Dei: valde quippe obnitebatur, indignum se esse contestans. Vix ergo compulimus eum & persuadere potuimus testimoniis Scripturarum & mandatorum Dei. Et cum ministraret in sanctis sacrificiis rursus eum, ingenti difficultate tento ore ejus, ordinavimus Presbyterum, & iisdem verbis, quibus antea suaseramus, impulimus ut sederet in ordine Presbyterii. [Presbyteri summe indigo:] Post hæc scripsimus ad sanctos Presbyteros monasterii & ceteros Fratres, & increpavimus eos, quare non scripsissent super eo (cum ante annum multos eorum queri audissem, cur non haberent qui sibi Domini Sacramenta conficerent, & illum omnes suo poscerent testimonio, & grandem utilitatem in communi monasterii testarentur) quare, inquam, tunc reperta opportunitate non scripsissent nobis, neque super ordinatione ejus aliquid poposcissent. Hæc ita acta sunt, ut locutus sum, in caritate Christi, quam te ergo parvitatem meam habere credebam: quamquam in monasterio ordinaverim, & non in parcohia quæ tibi subjecta sit… Quid ergo tibi visum est sic graviter intumescere & jactari contra nos pro opere Dei, quod in ædificationem, & non in destructionem Fratrum factum est?

[20] Hactenus Epiphanius, ipsis his verbis satis indicans, jam tum receptum in ecclesia fuisse, ut monasteria saltem aliqua (quale erat monasterium S. Epiphani juxta Besanducem vicum, in territorio Eleutheropolitano, quod ab inopia aquarum Spanydrion appellatum scribit Pseudo-Ioannes, ubi facta ordinatio; & alterum peregrinorum monachorum in Bethleem, unde Paulinianus ad Epiphanium venerat) exempta censerentur ab Ordinarii jurisdictione: ita ut quicumque Episcopus in iis poßet, si rogaretur, ipsis monachis sacros conferre Ordines. Pergit porro Epiphanius excusare se Ioanni his verbis: Sed & illud vehementer admiratus sum, [negat etiam promissum a se quod ne minem ordinaret:] quod meis locutus es Clericis; asserens te per sanctum Presbyterum & Abbatem monachorum Gregorium mandasse mihi, ne quemquam ordinarem; & ego pollicitus sim dicens, Numquid juvenis sum aut Canones ignoro? Audi igitur veritatem in sermone Dei, me nec hoc audisse, nec nosse, nec istius sermonis penitus recordari. Suspicatus sum ne forsitan inter multa, quasi homo, oblitus essem; & ob hanc causam sanctum Gregorium sciscitatus sum, & Zenonem Presbyterum qui cum eo est. E quibus Abbas Gregorius respondit, se hoc penitus ignorare. Zenon autem dixit, quia cum ei Presbyter Ruffinus nescio quæ alia transitorie loqueretur, etiam hoc dixerit, Putasne aliquos ordinaturus est sanctus Episcopus? & hujusce stetisse sermonem: ego autem Epiphanius nec audivi quidquam, nec respondi. Unde, dilectissime, non te præveniat furor, nec occupet indignatio, nec frustra movearis; & aliud dolens non te vertas ad alia, ut peccandi occasionem invenisse videaris, quod Propheta devitans Dominum precatur, dicens, Non declines cor meum in verba malitiæ ad excusandas excusationes in peccatis. [Psal. 140, 4] Nempe dolebat Ioannem, quod pro Originianæ hæresis defensione fuisset ab Epiphanio correptus; & ea de causa dißidentes ab eo qui Hieronymo adhærebant monachos, ipse suis epistolis monitisque roboraret ad constantiam in repudiando Origine; eaque de causa vexatos a Ioanne consolaretur atque juvaret.

[21] Et hoc est, quo stylum vertit Epiphanius, ita prosequens cœptam epistolam: [aut eum a se publice insimulari hæreseos:] Illud quoque audiens admiratus sum, quod quidam, qui solent ultro citroque portare rumusculos, & his quæ audierunt semper addere, ut tristitias & rixas inter fratres concitent, te quoque turbaverunt & dixerunt, quod in oratione, quando offerimus sacrificia Deo, soleamus pro te dicere, Domine, præsta Joanni ut recte credat. Noli nos in tantum putare rusticos, ut hoc tam aperte dicere potuerimus. Quamquam enim hoc in corde meo semper orem; tamen, ut simpliciter fatear, numquam in alienas aures protuli, ne te viderer parvi pendere, dilectissime. Quando autem complevimus orationem, secundum ritum mysteriorum, & pro omnibus & pro te quoque dicimus, Custodi illum qui prædicat veritatem: vel certe, Tu præsta, Domine, & custodi, ut ille verbum prædicet veritatis: sicut occasio sermonis se tulerit, [monet interim ut recedat a secta Origenis] & habuerit oratio consequentiam. [Matt 17, 16] Quapropter obsecro te, dilectissime, & advolutus pedibus tuis precor, præsta mihi & tibi, ut salveris, sicuti scriptum est, a generatione perversa, & recede ab hæresi Originis & a cunctis hæresibus, dilectissime. Video enim quod propter hanc causam omnis vestra indignatio concitata sit, quod dixerimus vobis, Arii patrem, Originem scilicet, & aliarum hæreseon radicem & parentem, laudare non debetis. Et cum vos orarem ne ita erraretis, & monerem; contradixistis, & me ad tristitiam atque ad lacrymas adduxistis: non solum autem me, sed & alios plurimos Catholicos qui intererant. Inde ut intelligo, hæc est omnis indignatio & iste furor: & idcirco comminamini quod mittatis adversum me epistolas, ut huc illucque sermo vester discurrat; & propter defensionem hæreseos adversum me odia suscitantes, rumpitis caritatem quam in vobis habuimus, in tantum ut feceritis nos etiam pœnitentiam agere, [alias non tolerandus.] quare vobiscum communicaverimus, ita Originis errores & dogmata defendentes. Simpliciter loquor: nos secundum quod scriptum est, nec oculo nostro parcimus, ut non effodiamus eum, si nos scandalizaverit; nec manui, neque pedi, si nobis scandalum fecerit. [Matth. 5, 29] Et vos ergo, sive oculi, sive manus, sive pedes fueritis, similia sustinebitis.

[22] Pergit deinde ex libris περὶ ἀρχῶν explicare, quam minime ferendæ Catholicis auribus sint propositiones quædam Origenis, istic contentæ; quamvis inquit, nihil mihi subripuit Origenes, [Ejus circa fidem zelus] nec in mea generatione fuit, nec propter aliquas res mundi aut hereditatem odium adversus eum pugnasque suscepi; sed (ut simpliciter fatear) doleo, & valde doleo, videns plurimos fratrum, & eorum præcipue qui professionem habent non minimam, & in gradum quoque Sacerdotii maximum pervenerunt, ejus persuasionibus deceptos, & perversissima doctrina cibos factos esse diaboli. Conatur igitur a sequendo & defendendo Origine, monendo, hortando, [defenditur a 2 Synodo Nicæna.] increpando Ioannem quantum in se erat abducere: tum ad sui excusationem iterum relabitur, exponitque factum, quod & insignem ejus zelum ostendit, in cavendo eo omni quod rectæ religionis puritati quantulumcumque videbatur adversari. Sed idem ab iconomachis hodiernis peßime intellectum arripitur contra expositionem imaginum. In hoc autem apparet eos magis esse insanos veteribus iconomachis, adversus quos Nicenum II Concilium egit. Nam hi, ad suam hæresim Epiphanii nomine obarmandam, non sunt abusi eo quod sequitur facto, sed affinxerunt Sancto quamdam ad Theodosium Imperatorem epistolam, in cujus fine sic ei scripsisset: Quia multoties locutus sum cum comministris meis, ut auferrentur imagines, receptus non sum ab eis, [contra scripta ei falso afficta.] neque audire vocem meam saltem paululum passi sunt. Hanc vero epistolam falso suprascriptam dici quidem, sed non esse Epiphanii, æque ac aliam in qua scripsisset, Ne inducatis imagines in ecclesias, neque in cœmeteria Sanctorum, sed neque in domum communem; cum multis ostendisset Synodus Act. 6, se quidem sanctum Patrem Doctorem Ecclesiæ Catholicæ nosse, conscriptionem vero abjicere iterum profitetur: quia hæc mendacis assertionis conscripta, quȩ contra venerabiles imagines sunt, dicuntur quidem a quibusdam S. Epiphanii esse, sed nullo modo sunt.

[23] Ipsum porro factum, cujus occasione hæc dicta; audiamus propriis ejus verbis. Præterea, inquit, [quam autem ille discidit imaginem] audivi quosdam murmurare contra me, quia quando simul pergebamus ad sanctum locum qui vocatur Bethel, ut ibi Collectam tecum ex more ecclesiastico facerem, & venissem ad villam quæ dicitur Anablatha, vidissemque ibi præteriens lucernam ardentem, & interrogassem quis locus esset, didicissemque esse ecclesiam, & intrassem ut orarem; inveni ibi velum pendens in foribus ejusdem ecclesiæ, tinctum atque depictum, & habens imaginem, quasi Christi vel Sancti cujusdam: nec enim satis memini cujus imago fuerit. Cum ergo hoc vidissem, in ecclesia Christi, contra auctoritatem Scripturarum, hominis pendere imaginem; scidi illud, & magis dedi consilium custodibus ejusdem loci, [tales in ecclesia poni improbans,] ut pauperem mortuum eo obvolverent & efferrent. Illique contra murmurantes dixerunt, Si scindere voluerat, justum erat, ut aliud daret velum atque mutaret. Quod cum audissem, me daturum esse pollicitus sum: paululum autem morarum fuit in medio, dum quæro optimum velum pro eo mittere, arbitrabar enim de Cypro mihi esse mittendum. Nunc autem misi quod potui reperire; & precor ut jubeas Presbyteros ejusdem loci suscipere velum a latore quod a nobis missum est; & deinceps præcipere in ecclesia Christi ejusmodi vela, quæ contra religionem nostram sunt, non appendi. Hactenus epistola, cujus si recte expendantur verba, velum istud discissum fuisse apparebit, [ea ostenditur profana fuisse.] non quia vere habebat imaginem Christi vel Sancti cujusdam; sed quia, cum haberet effigiem hominis cujuspiam profani, aut forte adhuc viventis, appensum istic erat quasi Christi aut Sancti cujusdam: quæ exceptio orthodoxæ fidei regulam ex contrario firmat.

CAPUT IV.
Prophetiæ donum: Ancoratus & liber de hæresibus scriptus.

[24] Plurima S. Epiphanii, ante & post susceptum Episcopatum miracula continentur in Actis, [Ex multis ejus miraculis] sub nomine Ioannis & Polybii productis; sed talia, ut eorum plerisque fidem deroget Sozomenus, negans viventi contigisse ut dæmones fugaret & morbos curaret. His ergo prætermißis, quod solum in dicto auctore nobis superest, referamus, narratione haud parum diversa, ab ea qua idem miraculum in Actis prædictis recensetur. Verba Sozomeni lib. 7 cap. 27 hæc sunt. Aliud præterea quod de illo refertur commemorare libet. [refertur quod mendicum, qui se mortuum simulando decipere voluerat,] Id quidem ab admirando Gregorio, qui Neocæsariensem etiam rexit Ecclesiam, gestum esse accepi & libenter credo: sed non idcirco incredibile videri debet idem quoque factum ab Epiphanio: neque enim solus Petrus Apostolus mortuum ab inferis resuscitavit; verum etiam Joannes in urbe Epheso, & Philippi filiæ Hierapoli: multosque, tam ex antiquis quam ex nostræ memoriæ piis hominibus, eadem sæpe numero gessisse comperimus. Id autem, quod dicere proposui hujusmodi est.

[25] Duo quidam mendici, cum Epiphanium venientem observassent, ut plus pecuniæ ab eo emungerent, alter quidem eorum, super solum extensus, mortuo similis jacuit; alter vero prope stans plorabat, simul sodalis sui mortem lamentans, simul egestatem suam querens, quod illum sepelire non posset. Epiphanius vero, jacenti requiem apprecatus, ea quæ ad sepulturam necessaria erant mendicanti donavit, flentique dixit: [revera mortuum esse cognoverit;] Cura sepulturam & plorare desine, fili; neque enim in præsenti resurget: quod vero accidit inevitabile ac prorsus necessarium, id forti animo ferendum est. Et Epiphanius quidem his dictis abscessit. Cum autem nemo jam in conspectu esset, mendicus stans jacentem pede pulsare cœpit, laudans quod mortuum egregie simulasset: & Surge, inquit; ex labore tuo hunc lætum transigemus diem. Sed cum ille perpetuo jaceret, & nihilo plus nec clamantem audiret, nec totis viribus monentem sentiret; concito cursu Episcopum assecutus, fraudem amborum confessus, ploransque & crines vellicans orabat, ut socius ad vitam revocaretur. Verum Epiphanius hominem dimisit, hortatus ut id quod acciderat æquo animo ferret: non enim dissolvere voluit Deus id quod factum fuerat, persuadere omnino volens hominibus, eos qui se tales præbent erga famulos ipsius, ipsi qui omnia audit ac videt fraudem struere.

[26] Prophetiæ porro donum in Epiphanio, quo occulta & arcana pervidere divinitus ei sæpe dabatur, indicat illa significatio veræ mortis ejus, [item quod fratres duos qui se castraverant,] qui eam simulare dumtaxat credebatur a socio, cum ei dixit; Neque enim in præsenti resurget. Idem donum primo ex communi fama, deinde propria experientia agnoverunt duo illi, de quibus narravit Senex quidam in Vitis Patrum, libello 15 num. 88 interprete Pelagio, his verbis: Duo quidam erant seculares religiosi; & colloquentes secum, egressi sunt, & facti sunt monachi. Æmulationem autem habentes vocis Euangelicæ, sed non secundum scientiam, castraverunt se quasi propter regna cælorum. Audiens autem Archiepiscopus excommunicavit eos. Illi autem, putantes quia bene fecissent, indignati sunt contra eum, dicentes: Nos propter regna cælorum castravimus nos, [& culpam pertinaciter defendebant,] & hic excommunicavit nos? Eamus & interpellemus adversus eum Hierosolymitanorum Archiepiscopum. Abeuntes ergo indicaverunt ei omnia. Et dixit eis Archiepiscopus Hierosolymitanus, Et ego vos excommunico. Ex quo iterum contristati abierunt in Antiochiam ad Archiepiscopum, & dixerunt ei omnia quæ facta fuerant circa se: & ille similiter excommunicavit eos. Et dixerunt ad seipsos: Eamus Romam ad Patriarcham, & ipse nos vindicabit de omnibus istis. Abierunt ergo ad summum Archiepiscopum Romanæ civitatis, & suggesserunt ei quæ fecerant eis memorati Archiepiscopi, dicentes: Venimus ad te, quia tu es caput omnium. Dicit autem & eis ipse, Ego vos excommunico, & segregati estis.

[27] Tunc defecerunt excommunicati totius rationis, & dixerunt ad semetipsos: [prophetico spiritu correxerit ad pœnitentiam.] Isti Episcopi sibi invicem deferunt & consentiunt, propter quod in Synodis congregantur: sed eamus ad illum virum Dei S. Epiphanium, Archiepiscopum de Cypro, quia propheta est, & personam hominis non accipit. Cum autem appropinquarent civitati ejus, revelatum est ei de ipsis: & mittens in occursum eorum dixit: Ne intretis in civitatem istam. Tunc illi in se reversi, dixerunt: Pro veritate nos culpabiles sumus, ut quid ergo nos ipsos justificamus? Fac etiam quia illi injuste nos excommunicaverunt, numquid & iste propheta? ecce enim Deus revelavit illi de nobis. Et reprehenderunt semetipsos valde de culpa quam fecerunt. Tunc videns qui corda novit, quia pro veritate se culpabiles fecerant, revelavit Episcopo Epiphanio: & ultro misit & adduxit eos, & consolatus eos suscepit in communionem. Scripsit itaque de his Archiepiscopo Alexandriæ dicens: Suscipe filios tuos, quoniam in veritate pœnitentiam egerunt. Et addidit senex, qui hoc exemplum narraverat, dicens: Hæc est sanitas hominis, & hoc est quod vult Deus, ut homo culpam suam projiciat ante Deum.

[28] [Ancoratum scribit, anno 383, rogatus] His aliisque spiritualibus gratiis ævo suo celebris Epiphanius, toti deinceps posteritati innotuit scriptis libris, quorum primus fuit quem appellant Ancoratum, propterea quod animum, de vita ac salute solicitum, instar ancoræ firmat. Ejus scribendi data ipsi occasio est per epistolam scriptam e Pamphilia, ex oppido Suedris a Tarsino, Matidio & aliis Presbyteris, anno LXXXX Diocletiani, Valentis vero X & Gratiani VI, qui fuit Christi CCCLXXIII. Ipsam epistolam ante opus videre est, una cum epistola Palladii cujusdam, ut ex rescripto apparet monachi, τῆς αὐτῆς πόλεως Σουέδρων πολιτευομενου, quod mallem in eadem Suedrorum urbe habitantem, quam inibi magistratu aliquo perfunctum aut fungentem vertere. Moverant autem eos, qui antea suorum multos ab errore abductos gaudebant, acceptis a beato ac felicis memoriæ Episcopo Athanasio & ab religiosissimo Epiphanii collega Procliano litteris, ut ad ipsum Epiphanium nunc recurrerent, mortuo ante biennium Athanasio, [fidem contra Eunomianos exponere.] & Procliano aliter impedito: moverant, inquam, eos conscelerati dogmatis reliquiæ, apud nonnullos adhuc superstites, compulerantque rogare ut & ipse ad eorum Ecclesiam litteras dare non gravaretur, ac rectam fidem uberius explicare. Dogma autem illud, ut ex epistola Palladii intelligitur, Eunomianorum fuit, inanes & absurdas quæstiones de Spiritu sancto moventium, negantiumque eum cum Divinitate Dominatuque gloria simul affici ac prædicari oportere; sed in ministri nuntiive haberi loco, imo etiam humilius aliquod abjectiusque de ipso sentientium. Quibus de causis, inquit Palladius, sic tamquam inconstanti jactatione ac difficili tempestare fluctuantes; cum neminē hic ad eas dissolvendas quæstiones ac sanam fidē exponendam idoneum reperire possimus; ad pietatem tuam de hoc negotio referre coacti sumus; ut merito & illam vocem usurpare possimus, Præceptor, serva nos. Quamobrem id pro sincera tua ac recta fide a te petimus, quam secunda jam dudum fama & idoneorum virorum testimonia passim celebrant; ut ad quod munus obeundum a Salvatore constitutus es, hanc nostram hortationem humaniter admittere, & quid de Trinitate sit credendum uberius velis apertiusque disserere. Hæc & alia illi.

[29] Epiphanius, vero respondens tum illis, tum Numerio Presbytero & Severino monacho, [& ad hoc multis precibus inductus.] quorum nomina vel exciderunt e titulis epistolarum, vel aliunde nota amoris honorisque ergo adjunguntur ultro, primo excusans ingenium suum, quod abjectum & humile, in quiete otioque versari perpetuo studebat, neque sese ultra quam par est extendere; eorum tamen stimulis impulsum se fatetur, ut ad id quod utile ac fructuosum est excitatum animum transferret… Auditis enim, inquit precibus, quas non paucas pertulerunt Conops Frater atque Compresbyter, aliique ipsum secuti, vosque carissimi filii, nec non Hypatius filius noster, qui ad me propterea ex Ægypto venit; cum tot in idem suffragia consensisse cernerem; mente animoque commotus reputare mecum ipse cœpi, ac tandem istud mihi prompte & alacriter faciendum esse decrevi, ut pro eo ac per litteras postulastis, ad hanc vobis pro vestro desiderio scribendam epistolam, tenuis licet & imbecillus, sine ulla tergiversatione me conferrem. Vt autem dicitur in prævia Synopsi, complures opus hoc, quod justius librum quam epistolam dixeris, fidei partes continet, ut puta de Patris, Filii ac Spiritus sancti una eademque substantia, de perfecta Christi Incarnatione, de mortuorum resurrectione, de æterna vita ac judicio animæ pariter & corporis; tum adversus idola hæresesque sigillatim, ac contra Judæos ceterosque disputat; octoginta porro hæreseon nomina complectitur; denique varias de Scripturis sacris quæstiones exponit.

[30] Verum hoc quod de hæresibus dicitur in Synopsi Ancorati, nunc in ipso Ancorato non reperitur: fuisse tamen in eo verosimile facit, [In eo videtur etiam hæreseon nomina percensuisse,] quod Acacius & Paulus, Presbyteri & Archimandritæ monasteriorum in partibus Carchedonis & Berœæ in Cœlesyria, grandius de eodem argumento opus ab eo postulantes, anno Diocletiani XCII, Valentiniani & Valentis XII, Gratiani VIII, qui est annus Christi CCCLXXV, dicant, Nomina quidem ipsa quȩ a te sunt hæresibus imposita jam audivimus; nunc uniuscujusque sectæ dogma perspicue declarari a tua pietate cupimus. [sed inde abstulisse post an. 377] Hoc autem posito quod nomina illa primitus fuerint in Ancorato, consequens foret ipsummet Epiphanium, hunc librum post annos sex vel octo recognoscentem, inde sustulisse, quod jam alibi plenius ordinatiusque tractarat. Manet nihilominus mihi scrupulus, ne Synopseos auctor postremas duas lineas, de hæreseon nominibus & quæstionibus variis, non retulerit ad argumentum Ancorati, sed ad ejus auctorem Epiphanium, quem indicare voluerit etiam ista tractasse.

[31] Vt ut sit, sive in Ancorato, sive extra eum (quamvis verosimilius mihi sit quod extra eum) priusquam ad preces Acacii & Pauli Panarium conderet, [imo & libellum particularem ante de iis scripsisse,] de quo infra, composuit aliquid, de quo ipsi audierint, quodque jam excidit, & fuit præludium ac veluti rudimentum operis postea ab eodem compilati. Et hoc habuisse solumque novisse videtur Augustinus, cum ejus materiam & formam descripsit in libro de hæresibus ad Quod-vult-Deum, quem circa extremum vitæ suæ annum, Christi CCCCXXX composuit, ita præfatus: Noster vero Epiphanius, Cyprius Episcopus, abhinc non longe humanis rebus exemptus, de octoginta hæresibus loquens, sex libros etiam conscripsit, historica narratione commemorans omnia, nulla disputatione adversus falsitatem pro veritate decertans. [quem solum viderit S. Augustinus.] Breves sane sunt hi libelli, & si in unum libellum redigantur, nec ipse erit nostris vel aliorum quorumdam libris longitudine comparandus. Hujus brevitatem si fuero in hæresibus commemorandis imitatus, quid a me brevius postulare vel expectare debeas non habebis. Et rursum ipso in contextu hæresi LVII. Proinde Epiphanius de octuaginta hæresibus, viginti, quas ante Domini adventum extitisse, sicut ei visum est, computavit; reliquas post Domini ascensum natas sexaginta, brevissimis libros quinque comprehendit, atque omnes in sex libris totius ejusdem sui operis fecit concludi. Miratur Petavius & merito miratur, [Photii circa Ancoratum hallucinatio.] talia de Epiphanio scribere Augustinum, qui nec illud ipsum, quod omissum ab eo, a se vero factum iri dixerat, ut adversus singulas hæreses dissereret, aut in illo de hæresibus libello, aut in alio prȩstitit. Magis etiam mirum, quod in Bibliotheca sua Photius, post laudatum a se Panarium dicat, num. 124 legimus & Ancoratum ejusdem, quæ est summa quædam Panariorum: quandoquidem tanto prius Ancoratum quam Panarium fuisse compositum indubitabile sit. Lagerit fortasse Photius Anakephalæosin, serius quidem compositam, sed in eodem fortaßis volumine scriptam cum Ancorato, citra novi tituli distinctionem, atque ita unum esse opus crediderit: Augustinus autem eam legisse non potuit, cum divisionem longe aliam invenerit, quam in ipsa sit, utpote eadem quæ in Panario.

[32] Sed ipsummet Epiphanium de suo opere, quod solum Græco-Latine editum grande implet volumen, audiamus loquentem in epistola ad Acacium & Paulum: [Panarii seu libri de hæresibus argumentum] Quoniam hæreseon nomina omnia declaranda vobis hoc in libro suscepimus, nec non execranda; ac nefaria illarum flagitia, sic tamquam præsentissima quædam venena, patefacere volumus; atque his velut antidota quædam opponentes, quæ vel iis qui morsu petiti sunt remedio esse possint, vel eos, quibus ne incidant periculum est, præmuniant & conservent, honestarum rerum studiosis conscribere: Panarium sive arculam medicam, ad eorum qui a serpentibus icti sunt remedium, jure opus illud ac librum appellabimus: qui in tres partes divisus, hæreses octoginta complectitur, quæ serpentum ac reptilium similes sunt: secundum quas veritatis firmamentum & salutaris doctrina fideique formula subjecta est, ac Christi sponsa, sancta videlicet Ecclesia, declarata: quæ cum jam tum ab orbe condito esse cœperit, postea tamen per Christi Domini incarnationem, temporum successione, [divisio] ante commemoratas omnes hæreses, vulgata atque patefacta, eademque a nobis in Commentarios ex Christi prædicatione relata (ad Ancoratum forsitan hæc respiciunt) ac rursum post explicatam omnem istarum hæreseon improbitatem, ex Apostolorum doctrina accurate ac perspicue brevi quodam est compendio subjecta; uti ea re eorum recreentur ac reficiantur animi, qui hunc hæreseon percurrendarum laborem susceperint.

[33] Prædicti autem tres libri sic dividuntur, ut secundus & tertius in tres singuli tomos dispartiantur; atque ita cum primo, qui indivisus est, existant tomi septem. Et alia quidē Epiphanii opera, ut Hieronymus in libro de Scriptoribus ait, ab eruditis propter res, a simplicioribus propter verba lectitātur: Photius autē de Panario nominatim, [utilitas,] sive (ut ipse cum Anastasio Sinaita pluraliter appellat) Panariis, ait quod auctor, præ aliis qui ante ipsum adversus hæreses lucubrationes ediderunt, uberior atque utilior est: nam nec ea prætermisit quæcumque ab aliis prodita utilitatis aliquid continent, & ipse quȩ potuit a se excogitata aliis addidit, initium ducens a Barbarismo & ad Messalianos usque perveniens. Genus porro dicendi, inquit idem Photius, humile, [stylus rudior,] & cujusmodi esse potest qui Atticæ doctrinæ rudis extiterit. Sed & in confutandis hȩresibus plerumque parum nervosus est, quamquam interdum prȩstantissimis illas rationibus ac sententiis aggreditur; etsi nihilo dictio sit atque oratio structura aut stylus ipse commodior. Nempe perparum temporis studiique in excolenda Græci sermonis eloquentia, cui bonam vitæ partem cultiores alii Patres Basilius, Nazianzenus, Nyssenus, Chrysostomus impenderunt, Alexandriæ posuit Epiphanius, ut supra vidimus; moxq, ad spiritus, non sermonis exercitationes transgressus in eremum, multas potius linguas scire, quam unam perficere eligebat; laudatus ideo ab Hieronymo in Apologia 2 contra Ruffinum, quod Græcam, Syram & Hebrȩam, & Ægyptiacam linguam, ex parte etiam & Latinam noverit: unde de eo querebatur Ruffinus, quod velut necessitatem euangelizandi per omnes gentes & per omnes linguas habere se putaret, de Origine male loquendi.

[34] Per hanc autem sermonis cultioris incuriam seu imperitiam factum est, [quo major Petavii laus] ut in eo Latine reddendo, majorem opinione sua laborem senserit Petavius: Accedebat enim, inquit in præfatione ad lectorem, ad communem interpretandi molestiam, præcipua quædam in illo scriptore difficultas, quod incompta & salebrosa est illius oratio, & in qua frequentissime occurrunt illa quȩ Grȩci ἀναπόδοτα & ἀνακόλουθα nominant: pedestre ac populare dicendi genus: quod sive plani sermonis simplicitate consequi volueris, subagreste quiddam existet ac putidum, cujusmodi fere sunt Latina prioris interpretis Cornarii, cujus nos utique similes esse nolimus; [in vertendo opere] sin ornatum atque cultum adhibeas, id sine magna sententiarum commutatione obtinere vix possis. Magnam igitur Petavio debemus gratiam, quod ejus beneficio sic Latine loquentem audiamus Epiphanium, ut styli nitorem in eo non desideremus: multo tamen majurem ipsi Sancto, quod suæ sibi in eo genere tenuitatis conscius, contempserit judicia fastidiosorum philologorum, modo prodesset publico; eaque protulerit, quorum semper maxima & fuit & erit utilitas, cum in unaquaq; ȩtate, ut idem Petavius in epistola dedicatoria notat, redivivæ mendaciorum sectæ, [etiam contra novitias hæreses efficaci.] evulgatis veterum hæreseon abstrusis reconditisque mysteriis, validissime propulsari evertique possint; & auctores perfidiæ atque satellites, suos in illis, quos quidem erubescant, principes auctoresque recognoscant. Est quidem ejus, qui in hæresim vel moliendam vel tuendam incubuerit, animus in omnem audaciam sine ullo pudore projectus: sed nemo est tamen ex illis absurdarum opinionum patronis, quem non utcumque convicti olim erroris atque damnati pudeat. Sint sane, ut sunt, ferrei omnes hæretici, sint pervicaces; iidemque se in ipso ardore agitationeque disputandi ad resistendum acrius fingant: tamen qui id didicerit, quiq; certis veterum testimoniis compererit, ante ab antiquis Patribus & Conciliis publicoq; Christianorū consensu agnita ac repudiata dogmata illa, quam illi ipsi (quos sequitur) interpolatores existerent; vix erit, opinor, ullus, cujus, nisi frangi edomarique contumacia potuerit, non languidiores habeat eruptiones & impetus, ac paulatim per seipsam refrigerata atque enervata concidat.

CAPUT V.
Extrema Sancti acta Constantinopoli: mors in reditu obita.

[35] Qvid de Originis libris περὶ ἀρχῶν sentiret Epiphanius, satis declaravit per epistolam ad Ioannem Hierosolymitanum, cujus supra fecimus mentionem. Dum autem hac ex causa disputationes in Palæstina ferverent; contigit etiam Alexandriæ simultates nasci inter Theophilum Alexandriæ & Dioscorum Hermopoleos Episcopum, [Theophilus Alexandrinus] atque hujus fratres Ammonium & Eusebium cognomento Longos, totidem monasteriorum Præfectos; quos cum primum caros habuisset Theophilus, haud immerito deinde a se aversos atque ad solitudinem regressos, persequi modis omnibus statuit; & quo simpliciores monachos ab iisdem abstraheret, culpare in eis præsumpsit, quod Deum humana forma præditum negarent, Origenis præsertim auctoritate suffulti. Cum autem eos Constantinopolim ad S. Ioannem Chrysostomum confugisse intellexisset, atque ab hoc susceptos; cogitare cœpit, inquit Sozomenus lib. 8 cap. 13 & deinceps,, qua ratione Joannem quoque ipsum ab Episcopatu dejiceret. [Chrysostomo infensus,] Verum hæc in intimo pectoris sui recessu occultans ac moliens, scripsit interim ad omnes ubique locorum Episcopos litteras, quibus libros Originis reprehendebat. Cumque consideraret magno sibi emolumento fore, si Epiphanium, Salaminis in Cypro Episcopum, participem & consortem consiliorum suorum haberet, virum ob virtutis reverentiam omnium sui temporis clarissimum; eum sibi amicum adjunxit…

[36] Porro Epiphanius, qui Originis libros jam pridem aversabatur, Theophili litteris facile assensum præbuit: [persuadet Epiphanio ut Origenis libros damnet,] collectoque Cypriorum Episcoporum Concilio, Origenis libros legi prohibuit. Datis deinde litteris, tum ad alios, tum ad Episcopum Constantinopolitanum, ea quæ a Synodo decreta fuerant insinuantibus, hortatus est illos ut Synodum convocarent eademque decernerent. Animadvertens igitur Theophilus se Epiphanium absque periculo sequi posse, utpote quem multi laudarent, & cujus sententiam ob vitæ sanctitatem suspicerent; ipse quoque, cum Episcopis qui sub ipso erant, idem quod Epiphanius decrevit. Verum Joannes studium illorum haud magni ponderis esse existimavit, & Epiphanii ac Theophili litteras neglexit: ex potentioribus vero hi, qui Joanni privatim infensi erant, cum intellexissent Theophilum id agere, ut Joannem Episcopatu exueret, ipsi quoque operam suam ac studium contulerunt, utque Constantinopoli maxima Synodus fieret procurarunt. [& ipse ad Synodum CP. naviget:] Quibus cognitis Theophilus adhuc magis incubuit, & Episcopos quidem Ægypti navigare jussit Constantinopolim, Epiphanio vero & aliis per Orientem Episcopis scripsit, ut quam primum in unum convenirent: ipse pedestri itinere proficiscitur.

[37] Nec multo post Epiphanius, cum primus ex insula Cypro solvisset, ad locum haud procul ab urbe Constantinopolitana, quem Septimum vocant, [qui Chrysostomi communionem aversatus,] applicuit, factaque oratione in ecclesia quæ illic est, in urbem introivit. Eum ingredientem Joannes occursu Cleri totius honoravit: at Epiphanius perspicue declaravit, quod calumniis adversus Joannem concinnatis fidem habuisset. Invitatus enim ut in ædibus ecclesiasticis manere vellet, neutiquam acquievit: & cum Joanne quidem congredi penitus detrectavit: privatim vero convocatis Episcopis qui tum Constantinopoli morabantur, ea quæ adversus libros Origenis decreta fuerant iis ostendit: ac nonnullis quidem persuasit ut decretis subscriberent, plures vero id facere recusarunt… Porro Joannes adhuc nihilominus reverentiam exhibebat Epiphanio, eumque hortabatur ut Collectas secum celebrare, & contubernalem ipsum habere vellet. [quamdiu Origenis laudatores foveret,] Verum Epiphanius, se neque ejus domo usurum, nec cum eo oraturum esse respondit, nisi Origenis libros prius damnasset, & Dioscorum una cum sociis expulisset. Sed cum ille ante causæ cognitionem hæc facere haudquaquam justum esse diceret & procrastinaretur; die quo Collecta agenda erat in ecclesia Apostolorum, procurarunt Joannis inimici ut Epiphanius in ecclesiam veniret, & publice coram populo tum Origenis libros, tum Dioscorum & eos qui cum illo erant, tamquam idem sentientes cum Origine, [eumque palam arguere paratus,] anathemate damnaret; eademque opera Episcopum urbis perstringeret, ut qui illis addictus esset; existimabant enim se hac ratione plebem ab illo esse alienaturos.

[38] [justo metu a proposito flectitur;] Postero igitur die, cum ad id agendum progressus Epiphanius jam ecclesiæ appropinquaret; obviam ei occurrit Serapio, missus a Joanne (præsenserat enim Joannes ea quæ pridie fuerant constituta) palamque denuntiavit Epiphanio, illum ea gerere, quæ nec justa essent, nec ipsi privatim utilia: siquidem tumultu populi excitato, ipse tamquam hujus rei auctor periculum subiturus esset. Hac ratione cohibitus est impetus Epiphanii. Interea accidit ut Imperatoris filius, admodum puer, morbo corriperetur: mater vero solicita ne quid tristius puero contingeret, misso ad Epiphanium nuntio, ut pro eo Deum precaretur, postulavit. Ille puerum victurum esse respondit, [& ab Imperatrice redargutus ipse] si Augusta hæreticos, qui cum Dioscoro erant, aversaretur. Verum Augusta, Si Deus, inquit, filium meum eripere mihi voluerit, ita fiat: Dominus enim qui dedit, idem & aufert. Quod si tu mortuos ad vitam revocare posses, non esset mortuus Archidiaconus tuus. Etenim haud multo ante e vivis excesserat Crispio… quem Epiphanius cum contubernalem haberet, Archidiaconum suum constituerat.

[39] Ammonius vero & qui cum illo erant Epiphanium adierunt: id enim ipsi quoque Augustæ placuerat. Cumque Epiphanius interrogasset quinam essent, respondit Ammonius, Longi sumus, o Pater: [atque a monachis quos accusabat utcumque placatus,] libenter autem disceremus, utrum aliquando in discipulos aut in libros nostros incideris. Illo negante, iterum quæsivit Ammonius; Unde ergo hæreticos illos esse judicasti, qui nullum habes argumentum, quo sententiam illorum possis convincere? Et cum Epiphanius diceret, id se auditu accepisse. Nos vero, ait Ammonius, plane contrarium fecimus: nam & discipulos tuos sæpe numero vidimus, & libros perlegimus; ex quibus unus est qui Ancoratus. inscribitur. Cumque multi vituperare te & tamquam hæreticum calumniati vellent, nos pro Patre, uti par erat, pugnavimus, & causæ tuæ defensionem suscepimus. Proinde nec tu ex solo auditu absentes damnare debuisti, quos nequaquam tu ipse certis argumentis inductus conviceras, nec ejusmodi gratiam referre laudatoribus tuis. Posthæc Epiphanius lenius eum allocutus, tum quidem ab se dimisit, brevi autem interjecto tempore Cyprum navigavit, [in ipso reditus apparatu,] seu quod Constantinopolitanæ profectionis ipsum pœniteret, seu quod Deus oraculo ipsum admonuisset, mortemque ipsi suam (ut verisimile est) prænuntiasset. Ceterum cum navem conscensurus esset, Episcopis, qui ipsum ad littus usque prosecuti fuerant, dixisse fertur: Urbem vobis & palatium & scenam relinquo: ego vero abscedo: festino enim, & quidem valde.

[40] Aliud præterea quidpiam audivi, quod multorum sermonibus etiamnum circumfertur; [dicitur Ioanni depositionem prænuntiasse, & de sua morte vicissim monitus,] Joannem quidem Epiphanio prædixisse, illum in navigatione esse moriturum; Epiphanium autem prænuntiasse Joanni abdicationem Episcopatus. Nam dum inter se dissiderent, Epiphanius quidem Joanni scripsisse dicitur, Spero te nequaquam Episcopum moriturum: Joannes vero rescripsit Epiphanio, Nec ego spero te in urbem tuam rediturum esse. Hæc Sozomenus, historiam suam annis circiter triginta post Epiphanii obitum scribens; cui similia iisdem fere verbis habet Socrates lib. 6 cap. 14, paris plane cum Sozomeno ætatis Scriptor, & ex quo suam fere historiam mutuatus Sozomenus creditur. [juxta Sozomenum,] Sozomeno tamen libentius usus hic sum non quia Salaminium eum fuisse credo, sicut opinatur Nicephorus aliique post eum; cum ipse lib. 5 cap. 15 haud obscure indicet se Palæstinium, ex vico quodam juxta Gazam cui nomen Bethelia: sed quia jam inde ab adolescentia familiariter cum monachis ibi celebribus, Hilarionis discipulis suisque ut videtur consanguineis, versatus; Salamane scilicet, cum quo commune nomen habuit (dicebatur enim, uti Photius notat, Salamanes Hermias Sozomenus, quod alios decepit, ut Salaminium crederent) ejusque fratribus Fuscone, Malchione & Crispione, quorum postremus S. Epiphanio adhærens, in munere Archidiaconi Constantinopoli ante ipsum obiit, ut supra vidimus. Accedit quod Socrati nonnulla etiam hic addiderit Sozomenus, & accuratius aliqua videatur edidisse. Notabile est tamen quod relata Epiphanii & Ioannis mutua de se invicem prædictione, addat Socrates; [Socrate rem ut dubiam proponente,] Utrum porro vera mihi dixerint qui ista narrarunt, equidem non possum affirmare: utrique tamen illorum hujusmodi exitus contigit. Nam neque Epiphanius navem appulit Cyprum, post discessum enim mortuus est in navigio: & Joannes haud multo post ex Episcopatu dejectus est.

[41] Potuit sane hujusmodi exitus utriusque occasionem dedisse hominibus, mutuæ inter illos dissensionis consciis, [Baronio Sanctis indignam judicante.] virosque sanctos suo pede metientibus, ut altercationem verborum utrique parum dignam affingerent, quemadmodum judicavit Baronius, & post eum Socratis atque Sozomeni illustrator & interpres novißimus Henricus Valesius. Dubitat etiam Baronius, verene Epiphanius, uti scribit Socrates, cum ad Basilicam S. Joannis appulisset, quæ septem passuum millibus ab urbe distat, nave egressus, Collectam ibi celebrarit & Diaconum ordinarit, priusquam civitatem ingrederetur. Veretur namque ne querelam Ioannis Hierosolymitani de Epiphanio, ad Ioannem Constantinopolitanum perperam transtulerit Socrates, [nec probante quod CP. Diaconus ab Epiphanio ordinatus dicatur.] quamvis tunc cum res ageretur Constantinopoli vivens. Neque enim apparet hic tam justa quam ibi excusandi Epiphanii ratio, cum ecclesia S. Ioannis citra controversiam esset sub dispositione Constantinopolitani Episcopi, ubi nec hujus injussu licuisset Epiphanio Missarum solennia, nedum Ordinationes celebrare: de utroque tamen querentem Chrysostomum Socrates inducit: quin etiam de iis quæ in Apostolorum templo facturus erat Epiphanius, nisi denuntiatione Ioannis per Serapionem sibi facta fuisset absterritus, de iis, inquam quæ solum constituta dicit Sozomenus, tamquam de reipsa factis minus verosimiliter loquitur Socrates, ac tum demum Ioannem ait, ne eadem postridie iterarentur, ingresso rursus in Ecclesiam Epiphanio misisse Serapionem.

[42] Vt ut sit, apparet, optimum alias sanctißimumque senem, deceptum fuisse a Theophilo, [ut ut sit, deceptus non leviter a Theophilo,] tam in causa eorum quos Ioannes tolerabat monachorum, quam ipsius Ioannis; & ex abundantia zeli passum esse humanum aliquid, cujus ipsum cito pœnituerit, magisque potuisset pœnitere, si quæ post discessum suum sunt consecuta vidisset. Interim hoc machinationū suarum successu elatus Theophilus, prius quam Constantinopolim proficisceretur ad Synodum, qua Ioannis depositio decreta est, ita de eo ad S. Hieronymum scripsit, Origenistas in suam recipiens familiaritatem & ex his plurimos ad Sacerdotium provehens, atque ob hoc scelus beatæ memoriæ hominem Dei Epiphanium, qui inter Episcopos clarum in orbe sidus effulsit, haud parvo mœrore contristans, meruit audire: Cecidit, Cecidit, Babylon. Quem locum ideo hic adductum volui, ut intelligatur nequaquam ambigendum, [obiit mox a suo discessu,] quin statim post suum a Constantinopoli discessum, uti Sozomenus scribit, obierit Epiphanius, de quo ut jam mortuo Theophilus loquitur; cumque XII Maji saltem sit dies depositionis in Cypro, neque diu antea obiisse potuerit, cujus navis, ut præter ejus voluntatem procederet lente, mensem tamen vel sesquimensem itineri vix potuit impendisse; consequens est eum obiisse mense saltem Aprili anni CCCCIII, Majum certe ægre attigisse. Vnde mirari subit, qua ratione dixerit Baronius, [saltem 12 Maji anno 403 depositus in Cypro] ignorari quoto Domini anno obierit. Sicut enim ex Apologiis Hieronymi ad Ruffinum, scriptis anno CCCCII, recte probat, eum non obiisse eodem anno mense Majo; ita ex jam dictis colligitur, isto quidem anno non obiisse, sed nec ultra primos dies Maji anni sequentis vitam prorogasse.

[44] Excusat idem Baronius Epiphanium, & merito excusat, in iis quæ de Ammonio & sociis credidit; eo quod Theophilus non privatis tantum litteris, sed Synodalibus ex Concilio Alexandrino scriptis, hæresis eos convictos atque damnatos significaverat: [eumdem antea Theophilus,] sed non ideo Sozomenum arguerim injuriæ adversus Epiphanium, aut nimii erga Originem favoris, dum inducit illum fatentem, quod solo auditu de iis cognoverit. Nam neque temere credidit illis Theophili litteris Epiphanius, utpote quæ scirentur in orbem divulgatæ atque receptæ ab Anastasio Romano Pontifice: neque tamen ad quæstionem Ammonii aliter debebat respondere, qui ejus ac sociorum causam per se non cognoverat; & audiens quanto illi erga se egissent circumspectius, non poterat non aliquo humanitatis sensu commoveri. Quod vero dicat Ammonius, tutatum se famam Epiphanii adversus eos qui illum hæreseos insimulabant, sciendum est in his, Sozomeno teste lib. 8 cap. 14, fuisse ipsummet Theophilum, nondū Ammonii & fratrū ejus inimicum; qui antea Epiphanium reprehendit quasi Deum humana specie præditum opinaretur; postea vero, quasi resipiscens veram tandem sententiam ejus esse agnovisset, [ut Anthropomorphitā culparat,] idem se cum illo sentire scripsit, & Origenis libros calumniari institit, in quo reprobando, si haberet adjutorem Epiphanium, facilem sibi spondebat de monachis illis victoriam, qui dum Deo incorporeo corporis humani formam non esse defendebant auctoritate Origenis, sub invidia hujus nominis videbantur posse opprimi. Quod cum agere Theophilum videret Chrysostomus, monachos illos non nisi recta de Deo eatenus sentire comperiens, merebatur extra culpam haberi in eo quem ipsis præstabat favore. Ceterum uti Epiphanium de Anthropomorphoseos hæresi suspectum Theophilus immerito habuit, hæreticum & schismatis auctorem in epistola quadam priori vocans, [sed immerito.] uti scribit Palladius in dialogo de S. Ioanne Chrysostomo; sic merito potuit eum apud se excusatum probatumque significare, non ut Anthropomorphitam (quod revera etiam Theophilus non fuit) sed ut commode jam intellectum, prout intelligi posse etiam Ammonius comprobarat.

[45] Multa sunt alia haud magni momenti, quæ in Sozomeni de Epiphanio narratione sugillat Baronius, [ejusdem contentio cum Imperatrice] quibus non est operæ pretium immorari: unum tamen non prætermiserim, quod attinet contentionem Epiphanii cum Imperatrice, quasi longißime aberret a vero, ut Eudoxia, perinfensa Chrysostomo, faverit monachis illis, & Epiphanium fuerit aversata, eos damnari sic postulantem. Nam & illi absque Ioanne potuerunt sese immediate in ejus gratiam insinuasse; & post primas ob agrum viduæ ablatum rixas, usque adeo resederat Imperatricis indignatio, ut in gratiam cum Ioanne debeat rediisse censeri; quippe quæ haud diu post inter Ioannem & Severianum concordiæ mediatrix, in ecclesia Apostolorum filium suum Theodosium, tunc admodum puerum, ad genua Joannis abjiciens, & per illius caput crebro obtestans, ab illo obtinuit ut Severianum in amicitiam suam admitteret, uti scribit Socrates lib. 6 cap. 11. Quæ autem deinde secutæ sunt graviores querelæ, eæ primum cœperunt postquam Constantinopoli disceßisset Epiphanius. Sed nihil in hac Baronii censura admiror magis, quam quod Acta Epiphanii, quæ sunt apud Lipomanum & Surium sub nomine Metaphrastis, [non recte in dubium revocatur.] mendaciis scatere dicens, uti revera scatere mox ostendam; ex iis prorsus veritati contrariam proferat narrationem de congressu & contentione Epiphanii atq; Eudoxiæ. Nec refert quod eadē eodem fere modo in S. Ioannis Chrysostomi encomio scripsit Leo Imperator: hic enim, quinque post rem gestam seculis, deceptus fuit spuriis illis Actis; eaque transcripsit quatenus ad suum argumentum facere videbantur.

CAPUT VI.
Examinantur Acta edita, quantenus a Joanne conscripta finguntur.

[45] Vitam Græcam S. Epiphanii, quæ olim Latine edita habebatur in 2 tomo operum ejus, [Acta hæc mendaciis referta,] etiam multis in locis a se recognitam dare voluit Dionysius Petavius, ne quid, quod Epiphanii nomine utcumque est inscriptum, desideraret lector. Quamquam enim ipse quoque judicaret, quod ea in plerisque fabulæ est quam historiæ propior, ut jam dudum in Annalibus Baronius admonuit, sperabat tamen fore, ut in luculenta illa narratione esset fortassis quod tollere possis: nam alioqui inquit, multa continet, quæ cum vera receptaque ab omnibus historia consentanea sunt, sed eadem admista falsis: in quibus discernendis, si nihil aliud, tuum, lector humanissime, judicium ac κριτικὴ τῆς ἱστορίας δύναμις exerceri possit. Quæ & quatenus vera credi debeant, satis ex capitibus præcedentibus Lector intelliget: quam multa sint manifeste falsa, [Metaphrasti perperam imputata,] nunc aggrediar explicare. Hoc autem facto, apparebit, cetera inter hæc media ejusmodi esse, ut licet per seipsa fidem non excludant, eam tamen prudens nemo dari ipsis poßit, quamdiu non alium auctorem sciuntur habere a mendacißimo istius Vitæ compilatore. Hunc tu cave ne Metaphrastem esse ex vulgi errore credas, cum stylus paßim concisus a stylo Metaphrastis periodico & fluido diversißimus sit. Præfert illa Vita duorum discipulorum Ioannis & Polybii, ut dixi, nomina: qui & in prima persona ubique loquuntur, licet unus idemque sit a principio usque ad finem stylus, proinde non nisi unum auctorem referat; non tamen omnino rejiciendum, [sed illo vetustiora,] si vera duorum istorum scripta præ oculis habens, suo illa dumtaxat exornasset sermone, sensu servato. Qua autem ætate ille scripserit, quis divinando consequetur? Hoc certum, decimo seculo priorem fuisse, quando & Leo Imperator cognomento Sapiens, sub quo etiam Metaphrastes floruit, Vitam illam secutus est in laudando Chrysostomo; & elogium ex ea sumptum invenitur in Synaxario Basilii Imperatoris Porphyrogeniti, ut de Menæis excusis nihil dicam.

[46] In hac vita Epiphanius, patre agricola, matre linifica, ambobus Iudæis natus dicitur cum sorore Callitrope; [multa fingunt de ejus conversione a Iudaismo] cumque decennis esset amisso patre, jussus ad alendam familiam unicum quod suppetebat vendere jumentum, tanta negotium sinceritate egisse, ut quamvis indomitum alias, in ipso foro placidum se præberet præter morem, vitium tamen indicarit licitanti Iacobo, quod religioni sibi duceret fallere ejusdem religionis hominem: quare tribus ab eo donatus nummis, domum reverterit cum ipso jumento: a quo deinde excussus in via graviterque læsus, per supervenientem quemdā Cleobium Christianum, sanatus virtute Crucis fuerit. Postea cum agellum paternum Eleutheropolitano cuidam legis perito ac diviti Iudæo, cui Tryphon nomen, offerret venalem, ab eo adoptatum, ut matrimonio filiæ unicæ jungendum, nisi hæc cito mortua fuisset; atque ita mortuo etiam Tryphone, ejus & doctrinæ & opulentiæ mansisse hæredem. Tum vero incidisse in monachum Lucianum: quem cum vidisset donata pauperi veste, [& vitæ monasticæ initio sub Serapione,] candida alia cælitus indui, petierit & Christianus & monachus fieri: congrueque instructus cum sorore, & ad ingressum ecclesiæ decidentibus ultro calceis nudipes, baptizatus fuerit ab Episcopo; acceptisque mille aureis, Veronicæ, materteræ suæ eidemque sanctimoniali, sororem commendans, in Luciani monasterio factus sit monachus, annos natus sedecim, & S. Hilarioni ejusdem Luciani discipulo commendatus, ipsum post mortem communis magistri habuerit cum cetera fraternitate Hegumenum seu Abbatem.

[47] Sed jam aliunde constare vidimus, monasticæ vitæ tirocinia in Ægypto posuisse Epiphanium, ea forte quæ hic notatur ætate, quamvis mallem biennio majorem credere. Ad Lucianum & Hilarionem quod attinet, patet mendacii evidentia ex ipsius Hilarionis vita, qui annos quindecim natus ad Antonium abiisse in Ægyptum dicitur ab Hieronymo, [qui etiam ipse Luciani discipulus fingitur.] indeque post biennium revertens primus monasticæ vitæ exemplum retulisse in patriam, quod anno ejus ætatis XXII multi cœperint imitari, eatenus autem necdum fuerant monasteria in Palæstina, nec quisquam monachum ante S. Hilarionem in Syria noverat. Fingitur præterea monasterium ejus quod prope Gazam fuisse scitur, eo fuisse loco ut ad quinque milliaria petenda esset aqua: qua occasione cum contigisset vinum ab Epiphanio in aquam converti ad refectionem transeuntium, ille gloriæ fugitans alio se subduxerit, ubi cum Saracenorum prætereuntium quidam eum ferire volens miratus esset aperiri sibi oculum alterum, quem semper clausum habuerat; ea re motum unum e turba, suscepisse fidem; qui baptizatus ab Hilarione & Ioannes dictus, adhæserit Epiphanio, [sequitur fabulosa profectio in Persidem,] atque hæc omnia scripserit: ac primo, ab energumeno pulsum dæmonem comminatum esse, quid in Persidem venire faceret Epiphanium. Occupata igitur Regis filia indicasse, quod nisi veniret Epiphanius, exiturus a puella non esset. Quæsitum ergo & in Spanychio suo repertum, post aridam manum uni missorum regiorum restitutam, venisse in Regiam, quæ dicebatur Urion, dæmonem a filiola Regis ipso spectante expulisse, blandienti sibi ineptius mago loquelam abstulisse & pœnitenti reddidisse, regia munera epulasque recusasse solo pane contentum; & resuscitato, qui mortuus efferebatur, adolescente, ab Rege honorifice dimissum fuisse. Nescio an Ut Chaldæorum, Abrahami patriam, intellexerit hoc loco fabulator (nam Urion alias nullum novi: ad miracula quod attinet, audivimus Sozomenum expresse negantem, quod viventi contigerit fugare dæmones morbosque curare.

[48] Pergit interim Pseudo-Ioannes narrare, quomodo ad Spanydrion reversus secum Epiphanius fontem ibi elicuerit, feras prohibuerit ab oleribus, [integri anni disputatio cum Epiphanio Philosopho.] & in novas mansiones sibi a Saracenis, prioris tugurii conditoribus extructas, receperit Fratres quinquaginta, leonem multis noxium sua præsentia occiderit, Synonymum sibi ab Edessa Philosophum exceperit, cum eoque integrum annum disputarit coram Calisto Aëtii magnæ Romæ Præfecti filio, quem a dæmone liberatum habebat discipulum; & quomodo Theogoniam Hesiodi pertinaciter defendentem, opposita veriori Geneseos historia flectere nequiens, provocarit ad energumeni liberationem, quam qui effecisset ejus fides vera censeretur: atque ita conversum Epiphanium Philosophum, monachumque factum & Presbyterum ordinatum ab Eleutheropolitano Episcopo: quem deinde in Ægyptum recedens Epiphanius Sanctus monasterio suo Præpositum reliquerit. Sed præterquam quod ea disputandi mora & ratio ridicula omnino videatur, & de altero isto Epiphanio alibi legatur nihil; unum hic Aëtii Romanæ Urbis Prȩfecti velim nomen notatum, quod ex cerebro suo commentum auctorem patet ex accuratißimo eo Catalogo, quem Bucherius a Bollando nostro acceptum edidit ad Canonem Paschalem Victorii cap. 13 pag. 236, ubi ex temporibus Gallieni, ab anno CCLIV usque CCCLIV, indicatur, quis, quantum temporis Prȩfecturam Urbis administrarit, quandoque Præfectis succeßive quatuor intra eumdem annum positis; nec sola nomina, sed & prænomina exprimuntur. Interim ex ipsius fabulatoris calculo, annorum quinquaginta sex Episcopatum Epiphanio tribuentis, acta hæc essent ut minimum ante decennium ordinationem prægressum, adeoque ante annum CCCXXXVIII.

[49] Post hæc demum Sanctum, quem nos admodum juvenem fuisse in Ægypto diximus, celebritatis nimiæ fugientem, illuc secum navigare ex Ioppe facit Pseudo-Ioannes, post energumenam in egressu Hierusalem liberatam; [fuga in Ægyptum,] & Alexandriam appulsum Iudæum, Aquilam nomine disputando convertere, ac S. Athanasio Episcopo sistere baptizandum: deinde cum S. Paphnutio, magni Antonii discipulo, in Thebaide congredi, eo consilio ut in Nitriæ eremo habitare permitteretur; sed ab hoc prophetice jussum, collecto apud Patres æstivo fœno, abire in Cyprum atque oves pascere. Tum prope Leontopolim fingitur Sanctus accedere ad Hieracis celeberrimum monasterium, [Hieracis & Eudæmonis conversio,] istumque publice docentem errores multos mutum imperio reddere, ac pœnitentem sanare; denique curato in superiori Thebaide energumeno, venire ad loca quæ dicuntur Bucolia ibique septennio habitasse, ubi Eudæmonem Philosophum converterit sanato pueri ejus oculo; seque ad Episcopatum quæri cognoscens, reverterit in Syriam, primū quadraginta dies conversatus in monasterio S. Hilarionis, postquam ille in Cyprum se receperat, id est post annum CCCLXIII juxta Hieronymum; cum tamen in calculo ipsius fabulatoris, diu ante Hilarionis adventum in Cyprum, ibi Episcopus fuisse Epiphanius debuerit. In Hierace autem insignem parachronismum etiam notavit Baronius ad annum 372 num 110, observans plane hic eumdem describi, de quo ipse Epiphanius fuse tractat hæresi LXVII, tamquam a Manete proximo, & ante Meletianum schisma atque Arii hæresim apud Ægyptios noto; quamquam in Ancorato dicat num. 83 se comperisse nonnullos nuper excitatos, id est circa annum CCCLXX, quibus plerique omnium monasticam in Ægypto, Thebaide, ceterisque regionibus exercentium facile primas deferunt, qui in eodem cum Hieracitis errore versantur, ac perinde ut illi non resurrectionem carnis, non hujus quam habemus modo, sed alterius in hujus locum substituendæ prædicant. Quod ad Paphnutium attinet, inter celebres Nitriæ monachos, quos S. Paula Romana adivit, numerat Palladius hist. Lausiacæ cap. 117 Paphnutium Scetioten, qui utcumque reduci posset ad hujus fictæ in Ægypto peregrinationis tempus: ceteri ejus nominis celebres alii juniores sunt, nam de Episcopo Confessore sub Maximino, qui Concilio Niceno interfuit, non est hoc loco cogitandum.

[50] Porro manente juxta Spanydrion Epiphanio, fames valida incubuisse Phœniciæ dicitur, eamque impetrata triduana pluvia curasse Sanctus; [recessus in Cyprum,] quare pro eo ad Episcopatum evehendo collecti Episcopi, cum ad eumdem quærendum juvenem monachum Polybium submisissent; ipse adventus causa divinitus cognita, cum eodem Polybio secum retento, & cum Ioanne fugerit in Cyprum ad S. Hilarionem: a quo jussus Salaminam habitatum adire, & invitus ac tempestate compulsus illuc appellens navim, quā navigaturus Ascalonem ascenderat, comprehensus in foro fuerit a S. Pappo, de quo supra num. 15, cum forte uvas licitaretur, tractusque ad ecclesiam ordinatus fuerit per vim Episcopus: quo in munere habuerit Diaconum Charinum, a quo calumniam passus propter aureos centum ad dissolvendum captivi Eugnomonis debitum de bonis ecclesiæ expensos, quamvis eidem restitutos; eidem Charino, [Charini Diaconi insolentia.] sibi ad ter repetitam prandii tempore corvi vocem illudenti, mortem ab hoc prænuntiatam significarit; uxorem autem ejus a paralysi liberatam ordinarit Diaconissam, non sine utili ad reliquum Clerum in officio continendum exemplo: quin etiam solitus non perficere oblationem, donec visionem vidisset; cum ea præter morem differretur, orasse & cognovisse, in causa moræ esse præsentiam Diaconi, eadem nocte usi conjuge sua, quare solos cœlibes deinceps ad ministerium altaris ordinarit.

CAPUT VII.
Cetera, ut a Polybio adjuncta obtruduntur, explosa. Liber de Vita & sepultura Prophetarum.

[51] Capite superiori relata omnia scripsisse, inscio invitoque Sancto, fingitur jam sæpe nominatus Ioannes, Epiphanii Presbyter & itinerum omnium socius; qui moriturus advocato ad se Polybio lampada tradiderit. Hic ergo inducitur narrans, [Hic fingitur Sanctus post structam cum variis miraculis ecclesiam] quomodo sanctus Episcopus, divinitus monitus, pro eatenus parva magnam ecclesiam a fundamentis extruere, variis miraculis obtinuerit sumptus ad opus necessarios. Nam primo cum Draconis cujusdam divitis, sed gentilis, sibi illudentis filium ægrotum sanasset; morbo in patrem translato, rursumque ad suam benedictionem ablato, impetrasse ab eodem, converso cum familia & baptizato, quinque millia nummorum: deinde cum Eustorgium Synesii similiter gentilis filium, rogante matre suscitasset a mortuis, ab ea oblata tria millia nummum remisisse ad fabricam. [& mortuos suscitatos,] Postea cum Polybio jam Presbytero narratur Epiphanius ivisse Hierosolymam ad Ioannis Episcopi, sui sub Hilarionis disciplina condiscipuli, casti andam avaritiam, ut dictum num. 17, indeque regrediens offendisse mendicos duos, quorum alter se mortuum simulabat, quod in Cypro factum videtur indicare Sozomenus supra n. 24. Huc porro reversus Isaacum, Iudæum legis peritum sibi adjunxerit, & coram Romanis nuntiis, ab Arcadio & Honorio Imperatoribus ad ipsum Romam adducendum mißis, calumniatorem suum Faustinianum, innoxio alias fabri alicujus lapsu oppressum, suscitans, mille nummos ab ejus uxore oblatos dicitur fabricæ applicasse, atque ita Romam navigasse, cum Isaaco atque Polybio, relicto ad ecclesiæ Constantiensis vicariam curam Philone, uno ex legatis, quem pro civitate Carpasii Episcopum nominarat Carpasii civitas quam norim nulla est: Carpathus insula, Cycladum extima inter Cretam & Rhodum, longo maris tractu distat a Cypro, ad cujus Metropolitam nequaquam spectabat ei providere.

[52] Sed hæc leviora sunt: quæ sequuntur quam possunt speciem habere vel tolerabilis mendacii? Arcadius natus erat anno CCCLXXIV, [vocatus Romam ab Arcadio & Honorio Impp.] decennio post Honorius, utrumque de baptismo suscepit vir in Palatio sublimis nomine Arsenius, & utriusque juventuti informandæ præfuit: simul illi Romæ fuerunt nunquam, sed nec Epiphanius quod quidem sciatur nisi semel tantum anno CCCLXXXII, uti num. 14 diximus. Illorum soror unica Galla Placidia; (sed ex secundo Theodosii Imperatoris conjugio, sub annum dumtaxat CCCLXXXVII contracto) quo quidem anno præcise sit nata ignoratur; sed quamdiu Arcadius vixit, Romæ non fuit. Eo autem sub annum CCCCVIII mortuo, ad fratrem Honorium in Italiam profecta, dum Romæ secure agit adhuc virgo, anno CCCCI a Gothis, ad urbem ante annum captam ex improviso regreßis, etiam ipsa capitur, ab eorum Rege Ataulpho in uxorem sumitur, & in Hispaniam abducitur; fratri autem reddita & Constantio desponsa, Valentinianum Iuniorem peperit anno CCCCXVIII; nec alium scitur filium habuisse, nisi forsan ex Rege barbaro in Hispania SS. Theodulphum ac Theodoricum peperit, [ipsorum sororem sanasse, nepotem suscitasse, omnes baptizasse.] de quibus apud Treviros mortuis actum a nobis I Maji. Quamvis autem hæc omnia certißima sint, fingitur tamen Epiphanius ab Arcadio & Honorio, ut dixi, vocatus Romam ad eorum ægram sororem curandam: idque non tantum præstitisse, sed etiam ejus filium mortuum suscitasse, tali lege, ut Imperatores cum sorore atque nepote fidem susciperent Christianam: quod & fecerint, baptizati omnes ab Epiphanio, suscipientibus Arcadium Polybio, Honorium Isaaco, eorum sororem Proclisia Patricia, & filium hujus quodam Eunucho, non sine prodigiis. Et hæc quidem omnia vivente adhuc Theodosio Seniore Augusto, atque adeo ante annum CCCXCV, quo hic e vita migravit.

[53] Roma in Cyprum reversus, ut fingitur, Epiphanius non diuturnam ibi quietem habuit, [Theodosii senioris podagram CP. curasse,] sed postquam fami publicæ, coemptis Faustiniani frugibus prudenter consuluisset; & insidias vitæ suæ a Ruffino Diacono suo, ex ejusdem Faustiniani suggestione, paratas divina prænotione evasisset; evocatur Constantinopolim, ad prædictum Imperatorem Theodosium; quem pedibus laborantem sanaverit, lætitiam faciens non tantum ipsi, sed & filiis Arcadio atque Honorio, per eosdem dies Roma Constantinopolim reversis. Prius autē quam ab iis discederet Sanctus, Faustinianus eodem adductus in vinculis male dicitur periisse; rediisseq; Epiphanius in Cyprum cum mandatis, ut quæcumq; illius fuerant retineret pia uxor quæ omnia ad usus ecclesiæ consignarit ordinata Diaconissa. [ejus rescriptum contra hæreticos obtinuisse,] Deinde Aëtium Valentinianorum Episcopum obmutescere fecerit: sed & contra Ophitas, Sabellianos, Nicolaitas, Simonianos, Carpocratianos hæreticos, in Cypro nidulantes, rescriptum Theodosii acceperit, ut pellerentur ab insula. Quorum quam ægre quidquam poßit cum veritate consistere, partim liquet ex dictis, partim quoad Sabellianos revinci potest ex Epiphanio, qui hæresi LXII agnoscens hujus tunc novæ adhuc sectæ plurimos tum in Mesopotamia tum Romæ versari, non præteriisset Cyprum, si ad eam ipsorum pertigisset venenum, sicut id de Valentinianis dixerat hæresi XXXI. Ophitas, Nicolaitas, Simonianos, Carpocratianos, sub his nominibus adhuc superfuiße seculo IV exeunte, quis credat?

[54] Restat ultima, aut verius unica Epiphanii, ad urbem Constantinopolitanam profectio anno CCCCII ad finem vergente aut sequenti jam inito. Hanc ab ovo exordiens fabulator noster, primo narrat Theophili dißidium cum fratribus Longis, tribus scilicet filiis Heracleonis imperantis Alexandriæ, quod alibi non legitur; & eorum causa exortam inter Theophilum & Ioannem discordiam: tum longam de agro viduæ, per Eudoxiam usurpato per Chrysostomum reddi jusso, relationem texit: [& ab Imperatrice propter agrum viduæ Chrysostomo offensa,] quam veram in substantia esse dubitare non sinit Marcus Diaconus, in Vita S. Porphyrii Gazensis XXVI Febr. n. 37; sed prætextum ejus agri usurpandi eum adducit fabulator noster, qui nonpoßit non esse de falsitate suspectus; quod scilicet mos est Imperatoribus & Imperatricibus, si vel pedem intulerit in terram alienam, & si fructum acceperit ex aliquo eorum quæ fructum ferunt, ut nullus alius in ea potestarem habeat nisi Imperator: itaque factum ait, ut cum casu illuc ingressa Imperatrix botrum sibi resecuisset, hoc ipso cogi videretur ad fundum eum sibi vindicandum. Addit Imperatricem obtulisse viduæ pretium illius; quod sane ut illa acceptaret aut oblatum alibi prædium, consultius fuisset suadere læsæ, quam pro summo jure tantas turbas movere, quantas consequi necesse erat, si per excommunicationis rigorem excluderetur ab Ecclesia Imperatrix. Itaque existimo neque tale quidquam ab hac oblatum, prætextum autem illius agri usurpandi alium non fuisse, quam quod mortuus esset in exilio viduæ ejus maritus & bona olim fisco addicta. Neque me movet quod eamdem rem in encomio Chrysostomi narret Leo Imperator: apparet enim eum inhæsisse, sine ullo examine, huic tam portentosæ Vitæ S. Epiphanii.

[55] Vt ut sit, fingitur eo usque irata Imperatrix ut de Ioanne deponendo cœperit agitare consilia. [ad ejus depositionem probandam invitatus,] Quo cognito Theophilus persuaserit Epiphanio navigare Constantinopolim. Huc appulsum cum Polybio & Isaaco (nulla facta mentione Crispionis de, quo mox) solicitaverit Imperatrix, ut in Ioannis, tamquam perturbatoris & hæretici, depositionem consentiens, seipsum in ejus locum pateretur substitui: molliora vero suadenti Epiphani minata sit dicens, Si fueris impedimento quo minus mittatur Ioannes in exilium, aperiam templa idolorum &c. Cumque ad hæc ingemiscens Epiphanius se ab hoc judicio innocentem protestaretur, non tamen effugisse, quo minus diceretur consensisse: itaque Ioannem accepta charta ei scripsisse: Sapiens Epiphani, assensus es meo exilio? In throno tuo non sedebis amplius; Epiphanium vero rescripsisse: Athleta Christi, verberare, & vince: in locum autem, ad quem fuisti relegatus, non venies, Potuitne postrema hæc pro falsis, ut necessario sunt falsißima, habere Baronius; & non videre colloquium Epiphanii cum Imperatrice, ejusdem ut auctoris sic & fidei esse? Cur igitur ipsum opposuit auctoritati Sozomeni, tamquam in favorem Originistarum propter Ioannem propensioris? Vtrumque sane velim æqualiter rejectum, quando priorem Eudoxiæ cum Chrysostomo rixam, [licet constet causas deto, sitionis postea datas fuisse.] quæ Theodosii junioris nativitatem ac forte etiam annum CCCXCI anteceßit, constat fuisse compositam: & posteriores querelas primum esse subortas, quando digresso ab urbe Epiphanio, Ioannes in ecclesia verba faciens, communem adversus mulieres vituperationem instituit, quam populus ita accepit, quasi adversus Imperatoris conjugem figurate composita fuisset, uti scribit Sozomenus, in hoc conformis Socrati. Tum scilicet Theophilus, qui solus fuerat vocatus in urbem, judicandus a Ioanne in causa monachorum; agentibus Ioannis æmulis & suadente Imperatrice, atque Synodum contra cum convocandam poscente, permissus, est Ægyptios Episcopos secum ducere: qui in suburbio Chalcedonis ad Quercum congregati Ioannem depositum declararunt: sed frustra, populo eum vel invitum restituente. Cum autem propter argenteā statuam denuo accensa esset indignatio Imperatricis, in altera postea Synodo decretum Sancti exilium est, eo solum prætextu, quod damnatus in Synodo, absq; numerosioris quam illa ad Quercum fuerat Synodi sententia, Sedem suam recepisset.

[56] Ad extremum in Actis, tanto jure reprobandis, dicitur Epiphanius adhortatus in navi suos, sedasse precibus tempestatem triduanam, atque expirasse. Cujus demortui corpus, [denique in navi defunctus suscitasse mortuum,] circumcisumne esset, explorare volens navarchus, ictu pedis retro actus extinctusque, ad eosdem pedes positus revixerit. Cumque Constantiam appulisset navis, tenebræ quidem toti incubuerint civitati; tres tamen cæci obviam progreßi, cum reliquis sese manu tenentibus, visum receperint: corpus autem conditum melle prostiterit in ecclesia diebus multis, eo quod Longinus & Petronius Diaconi, hæresi Valentiniana clam infecti, nefas esse dicerent intra civitatem in ecclesia sepeliri mortuum: quia autem sepelire eum nihilominus volentibus illi se opponebant, ad venerandi Diaconi Sabini, [& post longam de sepultura contentionem tumulatus] Epiphanium invocantis, preces; Longinus quidem conciderit ipso loco mortuus, Petronius vero, elatus inde paralyticus ac mutus, quarto die obierit. Tum vero missos Constantinopolim legatos sex, qui Arcadii Imperatoris voluntatem exquirerent: hic vero eos detinuerit, donec suum, ut appellabat, patrem luxisset diebus quadraginta; iisque expletis eosdem remiserit cum quodam Maximo, molestum sibi dæmonem circumferente. Ab hoc autem, ante sacrum corpus prostrato ac liberato, lectam Imperialem epistolam, versu secundo sic continentem: Eum qui vixit supra nostras leges, nolumus jacere convenienter nostris legibus: [cum Polybius jam esset Rhinocorurorum Episcopus.] atque ita demum depositus fuerit Sanctus in theca ad id fabricata, ipso loco ubi supra Faustinianum ceciderat fabricator, utique mensibus tribus aut quatuor juxta hanc fabulam, post Sancti mortem. Hæc autem, ut indicavi n. 5, fingitur scribere Epiphanii successor Sabinus ad Polybium, octavo die durantis pro sepultura contentionis digressum ab insula, & post unius anni moram in Thebaide, raptum ab Heracleone, totius Ægypti Præside, Rhinocoruris tunc habitante, ut esset ejus urbis Episcopus; cum petiisset de illius controversiæ exitu doceri a Sabino, quia ex Calippo Diacono audierit illum Constantiæ Episcopum ordinatum.

[57] Habes, Lector, his duobus Capitibus comprehensam totius prolixæ alias fabulæ summam, [Liber de Vita Prophetarum, licet non demonstretur certo suppositius esse,] eo fine, ut siquid alibi reperias a nobis præteritum in primis quinque Capitibus quod hic etiam attingatur; discernere poßis, utrum id hinc acceptum æstimari non debeat; an vero, ut ex meliori auctore huc translatum, fidem mereatur cum prioribus obtinere. Similiter arbitrio tuo relinquo, velisne pro genuino S. Epiphanii fœtu habere cum Bellarmino librum de vita Prophetarum eorumque sepultura, quamvis ignotum Photio, n. 122 & seqq. ejus opera recensenti; an cum novißimo ejus interprete Petavio, ψευδεπίγραφον credere, propter sexcentas mendaciorum nugas, quibus liber ille refertus est. Petavio Sirmundus & Labbæus subscripsere, Sancti Patris honori faventes: & horum sententiam ex eodē motivo libentius teneo, licet satis intelligam cum Labbæo, esse qui censeant, non omnia veteribus Patribus subtrahenda, in quibus Thalmudica commenta & Hebraicæ quædam deuteroses continentur.

[58] Sic liber de Vita & morte Iustorum, Baronio in notis ad Romanum Martyrologium I Maji & XXV, [(nam & S. Isidorus tale quid scripsisse scitur & excusatur)] cujuspiam alterius potius quam S. Isidori esse videtur, eo quod in eo complura reperiantur, Isidoro indigna, coagmentata mendacia: de eo tamen non sinit nos dubitare S. Braulio in prænotatione librorum ejus: ita ut huic excusando aliud non suppetat, quam cum Labbæo vel agnoscere ab aliquo interpolatore corruptum, vel ingenue fateri, quod nimis credulus, quȩ ab aliis scripta reperit, minus discussa, non tam sua quam aliena protulerit side. Quamdiu tamen alterutrum dicere, pro tuendo qui sub Epiphanii nomine controvertitur libro, [melius tamē non recipitur,] similis ponderis non cogit auctoritas, bene de illo omnes mereri existimo, qui id quod ejus gravitate indignum esse rationabiliter censent, ab ipso scriptum esse non libenter credunt; male econtra, qui mordicus id sustinere volunt, ut ejus auctoritate, sicut & S. Isidori, fulciri videantur, quæ ibi de Eliæ Prophetæ natalibus leguntur. Equidem existimo Patres istos, si talia ipsi revera scripserunt, mere interpretum & collectorum fungi officio voluisse, nullum autem iis ex se pondus addere: an autem revera operæ pretium fuerit Rabbinorū de Sanctis veteribus somnia, quibus illi omnes sacræ Scripturæ historias interpolarunt, vel jam olim collecta Grece Latineq; reddidisse, [ut non satis dignus S. Epiphanio & ex Rabbinicis figmentis consuius.] vel in illorū libris pluribus dispersa in unum libellū collegisse, prudentiorum esto judiciū: curiositati certe & oblectationi nonnihil serviunt ista, neq; alicui nocere possunt qui eis fidem nō magnam habuerit, intelligens cum Theophilo Raynaudo nostro, de bonis & malis libris n, 352, eorum multam mendacitatē & fabulositatem; quodq; (ut idem n. 348 notat) Rabbinis proprium quarto modo est fabulari, & quæ numquam fuerunt eruntve unquam, tamquam vera proponere, adeo crasse ac stolide, ut ne ingenii quidē mica deprehendatur in comminiscendo dextre & apposite, fingendoq; probabiliter & apte ad persuadendum. Convenit profecto non tam considerare quis quid scripserit, de iis quæ ante longißimas ætates acta feruntur, certis nullis auctorū coævorum monumentis testata: sed quos fuerit duces in scribendo secutus: hi autem, in eo quod tangimus argumento, alii quam Rabbini non fuerunt, iique verosimiliter Hierosolymitano excidio posteriores omnes.

[59] Ceterum, quialiber vulgatus sub nomine Epiphanii, primū superiori seculo Latine legi cœpit, [sicut etiam is qui S Dorotheo fuit Latine suppositus.] merito præsumuntur scriptores Latini, præsertim ii quos Græcā nescivisse constat, dum aliquid ejusmodi de legis antiquæ Prophetis scribendo attigerunt, nō illum sub nomine Epiphanii librū, sed alium sub nomine S. Dorothei, Latine dumtaxat extantē, præ oculis habuisse, prout in tractatu de B. Alberto Hiorosolymitano ad VIII Aprilis indicavi. Hic autē liber, multo prius & certius, quam alter ille Epiphanio, abjudicatus Dorotheo fuit, statim ac per impreßionē factus est magis publici juris: Synopsim intelligo de vita & morte Apostolorū, Prophetarū ac Discipulorū Domini, quæ sub Dorothei nomine excusa fuit, tum seorsim tum in Bibliothecis veterum Patrum; hanc enim, ut notavit Labbæus, jam pridem ut fabulis refertam nulliusque apud Doctos auctoritatis, obelo fixerunt, Molanus, Baronius, Bellarminus & alii Catholici, quibus heterodoxi subscripserunt: ut de Theophilo Raynaudo taceā, cujus judicio liber est infantilis, scatens fabulosis narrationibus. [qui forte ab aliis synonimis scripti.] Quibus cum similes sint in duobus jā supra indicatis opusculis, S. Isidorus quidē sic excusatur, ut tamē melius fuerit proprio honori consulturus, si præcautione saltē aliqua usus indicasset nō magnā iis a se fidē haberi; Epiphanius autē nec excusatione quidem eget, quamdiu nullo veteri & ineluctabili testimonio probatur, hæc vere illius esse scriptio. Adde quod plures Epiphanii fuerint subsequentibus seculis etiā in Cypro Episcopi, quorum aliqua ut fieri vulgo solet, principaliori hujus nominis scriptori tribui potuerunt, sicut orationes illȩ quȩ, Epiphanii nomine fucū jam pridē faciunt, Petavio judice, satis cū stylo ipso tū aliis quibusdā indiciis, alterius vel Epiphanii vel auctoris se esse declarant.

DE SANCTO MODOALDO
ARCHIEPISCOPO TREVIRENSI.

CIRCA DCXL.

[Praefatio]

Modoaldus, Archiepiscopus Trevirensis (S.)

G. H.

[1] Floruit Septimo Christi Seculo S. Modoaldus, Metropolitanus Ecclesiæ Trevirensis, cujus prima mentio fit inter Episcopos, qui cum ipso fuerunt in Remensi Concilio sub Sonnatio Episcopo, [Interest Concilio Remensi,] anno DCXXIV aut sequenti habito, uti deduximus libro 4 Diatribæ nostræ de tribus Dagobertis Regibus Francorum. Floruit eodem cum S. Modoaldo tempore S. Desiderius Episcopus Cadurcensis, sub eisdem Regibus Austrasiorum, Dagoberto primo ejusque filio S. Sigeberto. Extant hujus S. Desiderii epistolæ tomo primo Scriptorum Historiæ Francorum apud Andream du Chesne: [laudatur a S. Desiderio Ep Cadurcensi ob beneficia huic præstita.] inter quas epistolam LIV inscribit Domino semper suo Modoaldo Papæ, quem hunc S. Modoaldum arbitramur esse: quare illud præclarum monumentum hic proponimus. Si gratiarum jura beneficiis vestris recompensare voluero, non sapiam; propter illa scilicet supereminentia bona, quæ anno præsenti erga nos largitas vestra deseminare studuit: propter impensas videlicet superfluentes, propter itinerantium multimodas necessitates. Nec solum famulantium opportuna subsidia non pauca misistis, sed etiam nosmet & expensis & muneribus ampliastis. Implesti, beate Pater, largitatis officium, sustinuisti peregrinationem nostram, compassus es laboribus nostris; & longe a solo patrio positos ita paterno affectu fovistis, ut nec regionis ubertatem, nec parentum dulcedinem ex inopia desiderarem. Dominus noster Jesus Christus, in cujus amore id impendisti, tibi pro nostra extremitate retributor existat. Nunc igitur famulatus mei jura persolvens, supplico, ut quem tunc beneficiis consolastis, nunc orationis beneficio juves. Latorem præterea præsentis officii, filium communem, Claudium Abbatem, percipite per omnia commendatum: & munuscula quæ ex nobis intulerit, grato animo habetote. Cum se de nuntio opportunitas contulerit, de vestra & Domini Regis, vel fratrum ac filiorum vestrorum mereamur incolumitate rescripti serie consolari. Hæc S. Desiderius, mortuus XIX Novembris anno XVII S. Sigeberti Regis, Christi DCXLVIII, cum ipse anno XXIII Ecclesiæ Cadurcensi præsideret. At S. Modoaldus dicitur paßim ad triginta annos rexisse Ecclesiam Trevirensem. Verum quia hac de re nihil certi apud antiquos reperitur; opinamur præfuisse ab anno circiter DCXXII, usque ad annum DCXL: sed absque præjudicio, dum aliter ab aliis probatum sciemus.

[2] Edidimus ad diem XXI Februarii Acta S. Germani Abbatis Grandis-vallis in diœcesi Basileensi, [Instituit S. Germanum Abb. Grandis-vallis.] auctore Boboleno coævo, qui ista num. 2 & 4 scribit: Cum esset S. Germanus infantulus, traditus est B. Modoaldo, qui & ipse illis diebus Trevirorum urbis Cathedram arce sanctitatis tenebat: qui cum audisset eum elegantem, & sagacis ingenii cerneret puerum, litteris liberalibus eum erudire cœpit… Cum vero S. Germanus esset annorum septemdecim, anhelanti animo B. Modoaldum Episcopū flagitare cœpit: O venerabilis Pater, permitte me, ut omnibus posterius positis, ad monasterium, quo me jusserit Divina pietas, pergam. At vero B. Modoaldus mirari cœpit adolescentis animum, quod tam viriliter ageret, ut eremum disideraret, ait ad eum: O juvenis, magnum & altum patere desideras, sed juvenibus lubricum est iter, per quod terrente pede ire festinas. Dixitque ad eum: Non sum ausus tibi dare permissum propter regiam potestatem, quia scriptum est: Non est enim potestas, nisi a Deo. [Rom. 13, 1 & 2] Et iterum: Qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit. Hæc ibi. Neque alia certa atque indubitata monumenta de S. Modoaldo extare scimus, quæ per barbarorum incursiones & Trevericæ urbis eversionem non perierint.

[3] Postea cum anno Christi MCVII corpus S. Modoaldi esset delatum in diœcesim Paderbornensem & ad monasterium Helmwardenhuisium, institit Abbas Tietmarus apud Stephanum Abbatem S. Iacobi in urbe Leodiensi, [seculo 12 Vita scripta] ut res gestas S. Modoaldi conscriberet. Præstiti quod rogabatur Abbas Stephanus, præfatus ob dictam eversionem urbis Treviresis se accuratam relationem habere non potuisse de rebus a S. Modoaldo ante annos fere sexcentos gestis. Videtur ergo undequaque sua ex traditionibus vulgaribus & Chonicis non semper certißimis collegisse. Vita hæc extat in pluribus Mss. & est edita a Laurentio Surio ad hunc XII Maji, quam nos contulimus cum codice Ms. Corsendoncano Canonicorum Regularium prope Tornhoutum in Brabantia. [& Historia Translationis.] Addimus ex Ms. Bodecensi Historiam translati corporis, ab oculatis testibus & rerum actoribus scriptam, ejusdem Stephani censuræ correctioni subjectam, quasi opus haberet ab eo expoliri. Sed hoc religiosæ modestiæ fuerit, apparet enim ex Prologo, qui aliud non est quam epistola Abbatis Tietmari ad Stephanum, nihil opus fuisse ut in ea scriptione expolienda ornandaque laboraret Stephanus, cujus auctor tam elegantit niteret eloquio. Hunc autem non dubitamus ipsum Tietmarum dicere, sub cujus nomine uti scriptus est Prologus, sic & sub eodem censeri debet edita esse quæ sequitur historia.

[4] [An juverit in fundando Theologiensi monasterio?] Trithemius, lib. I Compendii Annalium, in Chlodoveo II tradit, Dologiense, aliis Theologiense monasterium, consilio & auxilio B. Modoaldi fuisse anno DCXXVII fundatum. De eo monasterio egimus ad diem VIII Februarii ante Vitam S. Pauli Episcopi Virdunensis num. 9, diximusque] idem adstrui a Browero, asserente posita ejus cœnobii fundamenta primis Dagoberti regni annis, Modoaldo Trevirorum Archiepiscopo studium atque patrocinium eam in rem suum conferente. Hæc illi: quorum apud Stephanum Abbatem aut alios antiquiores, cum mentione S. Modoaldi, non reperimus aliquod vestigium: an autem Trithemius aliquod tale ex antiquioribus habuerit, nos latet. Præterea rogatu S. Modoaldi traditur S. Sigebertus Rex Ecclesiæ Trevirensis protectionem suscepisse, in eum finem diplomate a Francisco Rosieres vulgato: quod merito suspectum haberi diximus in Analectis ad Vitam S. Sigeberti num. 13 & 14. Iacobus Masenus, in suis ad Broweri Annales Additamentis & Indice Chronologico, late conatur probare, [ejus tempore non vixerunt S. Irmina & Adela.] S. Irminam ejusque sororem Adelam fuisse Dagoberti primi filias, a S. Modoaldo egregie ad omnem pietatem formatas, & a S. Irmina monasterium Horreum, ab altera Palatiolum constructum. Quorum nulla apud Stephanum, qui antiqua monumenta perscrutatus est, reperitur mentio: & nos ad tomum II Aprilis in Præfatione contra eumdem Masenum, ostendimus S. Irminam & Adelam fuisse filias Dagoberti II, quem ignoravit ad regnum pervenisse Browerus, cum reliquis qui ante nos floruerunt scriptoribus genealogiarum Francicarum.

[5] Memoratus supra Bobolenus, satis coævus auctor, pronuntiavit Modoaldum in arce Sanctitatis vixisse, & sæpius eum titulo Beati exornat. [Memoria in sacris Eastis.] Stephanus, Abbas Leodiensis ut Sanctum præcipuum continuis encomiorum laudibus exornat. Dein posteriores Fasti in Germania conscripti cultum sacrum confirmant, & sunt cum Ms. Florario Martyrologium Coloniæ & Lubecæ anno MCCCCXC excusum, & Additiones Greveni atque Molani ad V Suardum, cumque hodierno Martyrologio Romano Galesinius, Canisius, Ghinius, Gelenius, Saussajus ad hunc XII Maji, item ad XV Februarii sub nomine Rodoaldi Ms. Kalendarium Benedictinum, & XVI Aprilis ob translationes corporis in ante indicato Ms. Florario, [Reliquiæ Treviris.] & Ms. Bruxellensi S. Gudilæ, cum nonnullis qui ad XV Aprilis eum referunt. Præter sacra corporis ossa Helmwardenhusium delata, & forsan ab hæreticis dißipata, in templo S. Paulini relictas tres portiunculas habet historia Translationis n. 36, quibus (ut de honore veteris sepulcri taceam, testato in Vita num. 41) addit Archidiaconus, Trevirenses in talis Patroni dimißione consolans num. 45, quidquid sacris oßibus olim conjungebatur se continere, cor videlicet & linguam ceteraque carnis ejus pignora, quæ in cineres versa, sine dubio sibi reservabant illi. Aliquæ etiam ejus Reliquiæ sunt extra urbem in ecclesia S. Mathiæ, & Coloniæ in ecclesia S. Gereonis. De his ultimis agit Gelenius in sua Colonia pag. 267, de prioribus egimus ad Vitam S. Mathiæ 24 Februarii pag. 453. In libello de Reliquiis in Ecclesia S. Paulini olim excuso, inter Reliquias Patronorum dictæ Ecclesiæ censetur Caput & Crus S. Modoaldi Trevirorum Archiepiscopi, & postea inter Reliquias Confessorum, iterum additur inter has asservari de Reliquiis S. Modowaldi Confessoris, & has crediderim esse tres particulas, de quibus supra: caput autem & crus, jam olim extra scrinium seorsim a reliquis oßibus fuisse ad venerationem asservata, ideoque opus non fuisse ut pars alia notabilior ibi relinqueretur. Dubiam tamen hanc explicationem facit qualitas oßium ex corporibus SS. Abrunculi & Bonosi Helmwardenhusensibus traditorum in vicem eorum quæ dimittebant. Inter Reliquias quoque majoris Ecclesiæ Trevirensis tradit Scheckmannus etiam repertas in cistula eburnea aliquas de S. Modowaldo Archiepiscopo. [& Leodii.] Sed & ad S. Iacobi Leodiensis locum, haud multo prius quam Stephanus Abbas Vitam scriberet, translatas aliquas ejusdem Sancti reliquias Stephanus ipse testatur num. 42, ut vel ideo a Moguntia Leodium veniretur: est que credibile hinc factum esse, ut ab eo potius quam alio quopiam Thietmarus Helmwardicensis Abbas eum ad ejusmodi scriptionem provocarit.

VITA
Auctore Stephano Abbate S. Jacobi Leodiensi.
Ex Mss. & Surio.

Modoaldus, Archiepiscopus Trevirensis (S.)

BHL Number: 5984

AUCT. STEPHAN. AB. EX MSS.

PROLOGUS.

[1] Domino Tietmaro, Helmwardicensis cœnobii Abbati reverendo, & sanctis qui sub ipsius cura degunt Fratribus, Stephanus, Abbas humilis congregationis B. Jacobi in Leodio, æternam in Domino salutem. Quoniam gratiarum distributor Deus in dividendo singulis, prout vult, super omnia donat caritatem, qua diligamus bona in aliis, quæ desunt in nobis, [Auctor Tietmaro gratulatur] ut omnia singulorum & singula fiant omnium; necesse est, ut in proximis studeamus amando possidere, quæ videmus in nobismetipsis operando minus provenire. Unde bonum studii vestri trahentes odorem, admodum lætati & delectati sumus, super his videlicet, quæ de vistri laboris profectibus innotuerunt nobis per quemdam ex vestris, quo ad tempus usi sumus: in quo uno omnium vestrum conversationem bonam imaginantes, gaudemus jam ex caritate vos prænoscere, quos corporeo intuitu necdum contigit vidisse. Spe enim ad supernam tendentes patriam, illuc precum lacrymarumque legatione præmissa, rogare debemus quȩ ad pacem sunt Hierusalem; & ad perpetuum cum illius civibus habitandi fœdus componendum, levare potius fidie oculos ad montes, unde nobis intercessionis auxilium veniat, quam præsumere de Principibus, in quibus salus nulla est.

[2] Hujus itaque cælestis habitationis obtinendæ pio accensi desiderio, ad arcem tanti roboris vestros provexistis animos, ut thesaurum Trevirorum, [obtentas Reliquias S. Modoaldi & aliorum Sanctorum:] a pluribus annis reconditum, pia importunitate aggrederemini spoliare, pignora videlicet S. Modoaldi Archiepiscopi, & duorum corpora Thebæorum, cum aliis reliquiis ausi postulare, digni impetrare, absportare, honorificare & patrociniis eorum exultare. Et quoniam desiderium pauperum suorum exaudivit Dominus, tam Dei & Sanctorum voluntate præeunte, quam vestra subsequente industria, illud obtinere meruistis, quod nulla argenti vel auri copia valeret comparari, quod nulla regia potentia præsumeret attentare. Quantum autem temporis, quantum laboris ad hæc adipiscenda expenderitis, qualibus suffragantibus personis ad hanc bonæ voluntatis efficaciam perveneritis, qualiter hujus, ut ita dicam, victoriæ bravium apprehenderitis, satis diligenter usque ad unguem descripsit ille vir supradictus, imo jam noster & frater & amicus præcordialis, & quidquid ex caritate meretur appellari, vir sinceræ jucunditatis, qui tali negotio semper labore suo & consilio interfuit. Qui corpore quidem ad tempus vobis absens, spiritu autem semper præsens, dum pro investiganda Patroni sui generositate, ordinis nostri loca plurima inviseret: & quasi apis argumentosa, florum dulcedinem in mellis liquorem comportans, tam gesta Pontificum, quam Annales Regum Francorum, [& petenti sibi ejus Acta describi] famamque antiquorum sapientium diligenti inquisitione percurreret; tandem ad nos omnium ultimos divertit, obsecrans non perfunctorie, sed infatigabiliter & instantissime, ut de vita & miraculis B. Modoaldi, in lectionibus & responsoriis, aliquod ingenioli nostri xenium domum deferendum a nobis mereretur accipere. Cujus precibus opportune importunis, cum hinc humilitas professionis nostræ ob declinandam præsumptionis notam obviare persuaderet, illinc caritas internæ obdurationis in proximum nos argueret; supereminentioris viæ latitudinem timore abjecto considerantes, quoniam id quod sumus, quod vivimus, quod sapimus, totum Deo & proximo debemus; tandem amici pio desiderio acquievimus satisfacere.

[3] Sed cum ad hæc nos idoneos fore desperaremus, ipsa nostri desperatione robustiores, [id se facturum recipit,] ad illum protinus spem ereximus, qui etiam immensos brutosque asinæ ruditus, per sensatos humani colloquii distinxit modos. Hujus ergo robore considerationis accincti, adorsi sumus auctore Deo enarrare, quæ de vita & miraculis B. Modoaldi Pontificis, tam ex antiquorum relatione, quam ex authenticorum librorum lectione colligere potuimus: in quibus verborum folia requirenda non sunt, quia infructuosæ loquacitatis levitas in sacris paginis compescitur, dum in templo Dei per Moysen nemus plantari prohibetur. [Deut. 16] Hic siquidem sanctitatis viam a puero ingressus, eo usque de virtute in virtutem per spirituales processit ascensus, ut juxta vocabuli præsagium, quo apud homines appellatus est Modoaldus, apud Deum nominetur & sit modo altus. Cujus sanctitas atque nobilitas in tanta celsitudinis parilitate conveniebant, ut nos ipsa sui magnitudine ambiguos reddant, quam earum in exordio narrationis alteri præponamus. Quia cum plerumque in hujusmodi personis nobilitas sanctitatem impediat, in hoc sancto viro altera alterius dicebatur ornamentum. Sed quia hac tempestate perspicuum est, nobilitatem in omnibus negotiis præcellere, privatam vero sanctitatem, etsi Deo paucisque fidelibus acceptam, a filiis tamen seculi parvipendi; ideo hujus nobilissimæ posteritatis linea, si tanto prolixiore, quanto diligentiore stylo percurratur, obsecramus lectorem, ne prolixitatem fastidiat, quæ multorum continet utilitarem: quæ etiam ab avis & parentibus inchoanda, & certius describenda nobis fuerat, nisi barbarica depopulatio nobilium Gallorum titulis olim invidisset.

[4] Fertur enim barbarorum gens tunc per omnes Galliarum fines furoris sui frȩna laxasse, [licet ea per barbarorum incursiones.] divina & humana pari abolitione contemptui habuisse, urbes ditissimas subvertisse, sanctuaria Dei profanasse, præclaros hominum labores exinanisse, monumenta Sanctorum, titulos & nomina antiquorum heroum omnino delevisse; nulla vestigia virtutum, nulla victoriæ, nulla laudis aut probitatis avorum nostrorum nobis reliquisse, omnia gladio & incendio exterminasse. Verum supra omnes urbes, tanto subjacentes excidio, facta quasi vidua domina gentium, [& Trevericæ urbis eversionem accurate haberi nequeant.] cum Threnis Hieremiȩ lamentanda erat illa metropolis gloriosa Treveris, urbium nobilissima, quæ dignitatis prærogativa meruit appellari altera Roma: in qua cum amplius exuberassent divitiæ & gloria, felicitas & exultatio, superveniente exterminio, acrius redundabant egestas & desolatio, dolor ac mœstitia: tantoque in ea miserabilius plangenda erant antiquarum virtutum monimenta, quanto damnosius multorum profectibus sunt ablata. Ubi cum antiquorum fastos exemplariorum absumeret ignis, & ob hoc omnis veterum genealogiarum series abolita fuisset, contigit etiam omnem B. Modoaldi retro actam parentelam usque adeo posterorum subtrahi memoriæ, ut ex qua consanguinitatis vena, licet nobilissima, ipse & duæ sorores ejus, Itta scilicet & Severa, descenderint, vel, ut verius fatear, ascenderint, non satis compertum habeamus. Sed quoniam Dominus, qui de subjectione dæmonum vanum discipulorum corrigit gaudium, monet de cælesti nominum inscriptione potius esse gaudendum; desistat fraterna solicitudo conqueri nostris paginis deesse, quos opera justitiæ in libro æternæ ascribunt memoriæ. [Luc. 10] Dignetur ergo suscipere Sanctitas vestra hoc nostræ parvitatis munusculum, penset & amplectatur in eo solius caritatis affectum: quia etsi non videamur satisfecisse utilitati fraternæ, quantulumcumque tamen laborem impendimus amicitiæ.

LIBER I.
Progenies B. Pippini Ducis, & uxoris ejus: cujus frater censetur S. Modoaldus.

[5] Inter præcipuos & præclaros summa sanctitate & ingenuitate viros, [S. Modoaldus ex Aquitanis ortus dicitur] quorum fide, doctrina & moribus, signis & virtutibus, sancta fulget Ecclesia sicut sol & luna; vir venerandæ memoriæ Modoaldus, gemina ingenuitate non mediocriter insignitus, ex inclita Aquitanorum prosapia, luna pulchrius, sole splendidius, ad honorem Dei & Ecclesiæ refulsit. Cujus generositatis linea, quibus parentibus, quibus avis aut majoribus descenderit, vel quam digna radice tam insignis arbor prodierit, etsi nobis, propter vetustatem aut scriptorum abolitionem, minus sit compertum; tamen ex propinquis & cognatis, nomine, gloria & honore terra marique celeberrimis, quorum virtute publica res floruit, quorum potentiam totus orbis extimuit, quorum pace Ecclesia lȩtata, quorum triumphis exaltata est, tam charta quam fama genus ejus incognitum non est.

[6] Nam sicut ex fideli a antiquorum traditione, in quibus est sapientia, [& Frater B. Ittæ] compertum habemus; fuit soror ejus, b Itta nomine, mulier admodum venerabilis, ac Deo devota in fide & operibus bonis. Quæ quidem matrimonio juncta clarissimo Duci c Pippino, genere & opibus, & (quod in potentibus tanto extat mirum, quanto rarum) sublimitate scilicet honorum & humilitate morum æque nobilissimo, divina providentia in omni pietatis studio sibi unanimem sortiri meruit thori legalis consortem. Cujus exemplo ut discant potentes humiliari, qui de inani solent potentia gloriari, non dedignentur quæso audire, quod de ipsius mariti laudibus repertum, huic operi non indignum duxi utiliter inserere. Tempore, quo Dux egregius ac verissimus pater patriæ rebus humanis excessit, tanto d Austriam totam dolore perculit, ut planctui ejus planctus Regum nequaquam conferri possit. Fuit namque probatissimæ vitæ ac purissimæ famæ, sapientiæ domicilium, consiliorum thesaurus, defensio legum, controversiarum finis, munimentum patriæ, decus curiæ, via ducum & disciplina Regum. Audiant ergo nunc Duces, serenissimi Ducis Pippini tot præclaras post finem ejus laudes: intelligant Reges æquitatem ejus & prudentiam, fortitudinem ac temperantiam: [quæ fuit uxor B. Pippini] erudiantur hujus exemplo potentes, qui judicant terram. Quod si uxores nobilium vel etiam Regum, quibus familiaris solet esse elatio, venerabilis Ittæ, uxoris præfati Principis, exemplo dignarentur animum applicare; possent utique perpendere ex eo, quod fortiter & sancte egit sub viduitate jam libera, quod devota Deo vixerit sub tanti mariti disciplina.

[7] Namque dum post obitum pii consortis, tum propter morum elegantiam, tum propter generis excellentiam, [quæque viro mortuo sanctissime vixit,] aut etiam ob multiplices prædiorum possessiones & numerosam familiam, a multis nobilibusque procis studiosissime peteretur; illa secundum vitans matrimonium, quæ alteram sanctæ continentiæ palmam assequi cupiebat, a S. Amando Trajectensi Episcopo, divinitus ad eam directo, sacrum velum sanctæque religionis habitum suscepit, spemque nuptiarum tot procis insipientibus sapiens mulier abstulit. Mirantur omnes eam insperate propriæ domus fastigia in ecclesiam commutasse, totamque illius speciem non in alicujus proci amorem, sed ad cælestis Sponsi honorem diversi generis ornamentis decorasse; ipsamque redactam in numerum sanctimonialium, quas ibidem ad serviendum Deo exemplo suo collegerat, obedire magis humiliter, quam imperare. Discant matronæ hujus nobilissimæ mulieris exemplo, quid Deo, quid maritis debeant: discant & viduæ, quaæ cultu superbo delectatæ, terna & quaterna vel eo amplius matrimonia omni studio affectant, nec secundis quidem acquiescere, ut sexagesimum vidualis continentiæ fructum cum ista Deo studeant referre.

[8] Jam vero genus & nobilitas B. Modoaldi, ut ex liberis & nepotibus venerandæ sororis ejus, quanto verius, tanto clarius elucescat, producantur in medium tres summa digni memoria liberi, quos ad laudem & honorem sanctæ Trinitatis pio consorti Pippino feliciter edidit: Grimoaldus videlicet, paternæ dignitatis ac pietatis heres dignissimus ad totius regni firmamentum: [uti & eorum liberi,] tum duæ sorores ejus e Gertrudis & Begga, geminum quasi pretiosissimarum decorem gemmarum, ad cælestis Sponsi gloriam & Ecclesiæ sanctæ decus & gratiam referentes. Quarum frater illustris Grimoaldus, dum in Palatio Sigeberti paternam dignitatem sua probitate esset adeptus, præter illam quam viguit domi militiæque industriam, [Grimoaldus Major domus,] magnum etiam erga Deum suæ devotionis dedit indicium. Nam illa duo præclara monasteria, f Stabulaus & Malmundarium, ex proprio construxit: quæ peracta pia solicitudine, & exornata omni pulchiritudine, facta quoque ibi legitima adjacentium terrarum aliarumque possessionum traditione, B. Remaclo, ad instituendam illic monasticam vitam, sub firma adstipulatione & regii sigilli impressione contradidit.

[9] Quid autem de sorore ejus clarissima Deoque devotissima Gertrude dixerim? [S. Gertrudis Virgo,] Laudem in ea pulchritudinem, divitias, nobilitatem, familiam, quæ cuncta pro Christo ut stercora despexit? Ipse laus ejus est, quem in cælis sponsum elegit, quem in carne posita tota devotione dilexit. Contempsit enim sponsum habere in terris, qui eam desereret cum moreretur: eumque sibi elegit, cum quo, quia mori non potest, semper lætaretur. Hunc amans ut sponsum, adorans ut Dominum, novas domos, alta palatia in terris construere non curabat, quia jucundum in sua virginitate habitaculum Christo jam præparaverat. Unde cum generis sui nomen & gloriam magnifice auxerit, tum etiam beato avunculo suo Modoaldo ingens contulit gaudium, dum in Ecclesia dulci odore redolens, & ut monile pretiosum refulgens, virginitatis servandæ coævis tam nobile reliquit exemplum. Hæc itaque, cum illo quem tanta caritate dilexit Sponso, tanto verius regnare jam creditur, quanto sæpius cunctis, qui locum sepulturæ ejus, quȩ apud nos floret, humili devotione requirunt, plurima per eam beneficia conferuntur.

[10] At vero soror ejus venerabilis Begga, etsi sponsum in terris, [& S. Begga uxor Ansigisi:] divina dispensante providentia, cum timore Dei consensit suscipere; bino tamen ordine sanctitatis, hinc tricesimum fructum pudicitiȩ matronalis, illinc sexagesimum referens continentiȩ vidualis, duplicem beatitudinis palmam meruit obtinere. Cujus etiā sanctitatis pia apud nos clarent monumenta, in loco in quo ex divina revelatione septem construxit ecclesias, ubi & corpus ejus a sacris virginum choris honoratur, quæ ex tempore suo die noctuque Deo ibidem famulantur. Ibi quoque Dux egregius & conjunx ejus piissimus, nomine Ansigisus, ab ea conditus est; qui ab alumno suo, quem idem Dux puerum forte inventum, & sacro fonte susceptum, aluit in filiū & exaltavit, crudeliter in venatione peremptus est propter appetitum honoris sui, quem tamen impius ille consecutus non est. Sciendum est, istum Ansigisum fuisse filium g B. Arnulphi, ex Majore-domus Metensis Episcopi, cui venerabilis Begga felici juncta matrimonio, generosæ sobolis & nobilissimorum Regum mater extitit.

[11] Hujus siquidem filius, nomine Pippinus, quē prȩfato Duci peperit, [Horum posteri Pippinus Herstallius,] sicut nomen avi, ita & virtutem cum dignitate referens, mortuo rege Childerico, sub quo B. h Lambertus eximia claruit sanctitate, eo magnitudinis excrevit & potentiȩ, ut in tota Austria, etsi non regio nomine, regia tamen dominaretur potestate. Nam multa præclara bella gerens, de omnibus fortiter triumphavit, ipsumque regem Francorum Theodoricum bello superans, in fugam vertit: sed & B. Lambertum, factione iniquorum de Episcopatu ejectum, [Carolus Mariellus,] in Cathedra sua decentissime relocavit. Et ut tam gloriosæ sobolis, quæ hinc ex radice S. Arnulphi, illinc ex cognatione B. Modoaldi prodiit, fortia & præclara gesta liceat aliquatenus intueri, imo non parvo stupore admirari; videamus i Carolum, quem idem Pippinus sibi superstitem, tam dignitatis quam & virtutis suæ reliquit heredem, quomodo patrios transiliens limites, antiquas patrum victorias novis excedens, mirabiles triumphos de Ducibus ac Regibus, de populis & barbaris nationibus reportavit. Nam & Saracenos, tribus eorum Regibus peremptis, usque ad internecionem fudit, urbesque eorum famosissimas expugnans, usque ad fundamenta subvertit. Unde & cognomen Tudetes, a tundendo accepit, eo quod a Sclavis usque ad Hispanos, tot regna, tot urbes, tot castra & oppida, tam Saracenorum quam Christianorum, ferrei instar mallei tundens, propitio Deo, transvolasse dicitur potius quam superasse.

[12] [Carolomannus] Quid vero de filiis ejusdem Caroli, Carlomanno scilicet ac Pippino, dixerim? e quibus Carlomannus, post plurima bella & nobiles triumphos, secularem deserens militiam, factus monachus in monte Casino, cælesti se militiæ mancipavit; Pippinus vero, [& Pippinus Rex Francorum.] virtutum suarum meritis excrescens, primus in hac stirpe Regium nomen obtinuit? Nam cum merito prudentiæ suæ & virtutis, acclamantibus Ducibus & populis, primum a S. Bonifacio Moguntinensi Episcopo, auctoritate Zachariæ Papæ, in k Regem esset consecratus; postmodum a Stephano Papa, successore Zachariæ, quia Romanam rempublicam ab Aistulphi Regis Longobardorum incursibus defendit, Apostolica benedictione, tam ipse quam uxor ejus ac liberi, in regnum perpetuo est confirmatus. Jam tandem, si placet, veniamus ad illum gloriosissimum Imperatorem l Carolum Magnum, hujus Pippini filium, qui paternas virtutes ceteris magnificentius auxit, & regio nomini, quod pater ejus promeruit, Romani nomen Imperii & dignitatem feliciter adjecit. [Carolus Magnus Imp.] Ipse est enim, cui in die Natalis Domini Leo Papa cum Apostolica benedictione Imperii coronam imposuit, & a cuncto Romanorum populo ter acclamatum est: Carolo Augusto, a Deo coronato, magno & pacifico Imperatori Romanorum, vita & victoria. Hujus nomen & gloria, virtus & victoria, per tanta tempora adhuc quasi recens, ore universorum cum tanto studio & admiratione celebratur, ut si littera sileat, sola fama quasi vivere credatur.

[13] At vero de filio ejus Ludovico quid dignum referre valeam? [Ludovicus Pius Imp.] qui post patris obitum Imperialia sceptra, ut nullus dignius, suscipiens, præter cetera, quæ bello fortiter gessit, maxima suæ pietatis monimenta exhibuit. Ad faciendas enim justitias, & oppressiones ecclesiarum seu populorum relevandas, legatos idoneos in omnes regni sui provincias mittens, quæquæ corrigenda invenire potuit, corrigere atque emendare sapienter curavit. Sed &, quod magis in Imperatoria dignitate stupeas, de cunctis, quæ publice perperam gessit, Theodosii Augusti exemplo, publicam egit pœnitentiam. Quid etiam de Lothario, hujus Ludovici filio, dixerim, cujus potentiæ fuerit, vel quale humilitatis exemplum posteris reliquerit? Ipse major natu, [Lotharius Imp.] major virtute & imperio, dividens regnum cum duobus fratribus Carolo & Ludovico, m regnum, quod hactenus ex ejus nomine nuncupatur, sortitus est, necnon & omnia Italiæ regna cum ipsa Romana urbe Augustus Imperator obtinuit. Qui etiam paternæ religionis heres existens, post plurima tam sapienter quam & fortiter gesta, regnum filiis suis divisit; relictoque seculo ad sanctæ conversationis habitu suscepto, in hac monastica professione cursum vitæ feliciter consummavit.

[14] Sed jam considerata horum potentia & nobilitate, quid ultra tot Carolos & Pippinos, tot Lotharios aut Ludovicos, aliosque Reges & Imperatores, qui de hac gloriosa stirpe usque ad nostra profusi sunt tempora, necesse est commemorare, cum ex his, quos enumeravimus, [aliique,] præclara B. Modoaldi ingenuitas luce clarius eniteat? Hoc tantum in summa narrationis nostrȩ dixisse sufficiat, de nulla stirpe, quam noverimus, tam præclarum tamque nobile germen Regum pullulasse, qui tantum potentiæ Gallico regno addiderint, totque & tam mirabiles triumphos de Ducibus & Regibus & barbaris nationibus reportaverint, adjuvante eos & protegente Divina misericordia, Sanctorum suorum Modoaldi & Arnulphi meritis ut credimus; de quorum affinitate tantam stirpem fructificasse cognoscimus. Postremo, quantum religionis, potentiæ, & honoris Gallicis contulerint Ecclesiis, [Hi Galliarū ecclesiis contulerunt multiplicia bona.] testantur libri, sanctorum decreta Patrum continentes, quos ipsi in Synodis sua corroboraverunt auctoritate: testantur & Ecclesiæ, quas cum diversi generis ornamentis, tum etiam prædiis & regalibus suis, castris scilicet & comitatibus, teloniis, monetis & bannis, cum jure civitatum concessis, magnifice extulerunt, ne sancta Dei Ecclesia hujus seculi potentibus subjaceret, aut tyrannide eorum pavesceret; imo superborum colla, Dei virtute superior, calcaret. Inde est, quod nusquam gentium æqualis potentiæ Pontifices inveniri queant, vel quod a Regio comitatu & opulentia parum differant.

[15] Quos certe beatos fore dixerim, si pro hac potentia sanctius viverent, si pro hac opulentia ditiores virtutibus esse studerent; si bonum opus, non dignitatem, appeterent; si lucra, non pecuniarum, sed animarum quærerent; si luper egenos & pauperes benigne intelligerent; si sobrietatem, si justitiam, si humilitatem sectantes, in omnibus, sicut decet Episcopum, irreprehensibiles se exhiberent. [quibus ut bene utantur Episcopi optat auctor.] Sed, quod valde grave est, dum quidam eorum ex honoris sublimitate intumescunt, dum lucri temporalis amore animarum damna postponunt, dum sua quærentes justitiam nisi pro nummis non faciunt, dum ecclesiastica dona gratis non tribuunt, dum sonitum æris dulcius quam clamorem pauperis audiunt, dum secularem militiam plusquam Dei Ecclesiam diligunt, inde elati Pontifices Deo displicent, unde Imperatores humiles Deo placuerunt. Et quam indignum est, ut in cordibus Imperatorum regnet humilitas morum, & in mente Pontificum vanitas vitiorum: dum in illis familiaris soleat esse elatio, & in istis amica debeat esse religio? Sed quorsum ab hoc opere aliena tendit oratio? Talia Hieronymo seu B. Gregorio relinquamus; nos autem incepta melius prosequamur. Et quoniam exteriorem B. Modoaldi generositatem, ex nobilissima & multiplici sobole venerandæ sororis ejus, satis aperte monstravimus; in sequenti volumine mentis ejus ingenuitatem, ex vita & conversatione ejus sanctissima, declarare tentemus; meritis illius ipso nobis adspirante, in quo signati sumus in die redemptionis nostræ.

ANNOTATA.

a Vtinam hos antiquos auctores citasset, forsan aliquis illorum adhuc inveniretur, ex quo de rebus relatis fieremus certiores & securiores.

b B. Ittæ sive Idubergæ Acta ex variis collecta damus 8 Maji, ubi primus profertur Stephanus in hac Vita, qui hanc sororem Modoaldi dixit. In aliqua Vita S. Gertrudis, sec. 11 aut 12 scripta, dicitur Itta ex clarissima nobilitate Aquitaniæ oriunda. In Sigeberti Chronico appellatur Modoaldus frater Ittæ & avunculus S. Gertrudis, sed illa in Ms. Gemblacensi desunt, forsan ex hac Vita ab alio adjuncta. Quibus omnibus an & quantum circa hoc credi poßit in antiquiorum silentio, judicet lector.

c Colitur S. Pippinus 21 Februarii, mortuus an. 640.

d Austriam hanc alii Austrasiam appellant, plane ab Austria hodierna diversam: illius limites deduximus 1 Februarii ad Vitam S. Sigeberti, Regis Austrasiorum Francorum.

e Vitam S. Gertrudis dedimus 17 Martii, S. Beggæ erit danda 19 Decemb. mortua prior est an. 659, posterior 695.

f De horum monasteriorum constructione late egimus inter Analecta ad Vitam S. Sigeberti § 3, & quæ a Grimoaldo collata sunt, referuntur num. 20: iterum repetenda ad Vitam S. Remacli 3 Septembris.

g Colitur S. Arnulphus 18 Iulii.

h S. Lamberto Episcopo Trajectensi sacer est 17 Septembris.

i Carolo Martello inustam a posteris notam quasi ejus damnatio revelata fuisset S. Eucherio Episcopo Aurelianensi, delevimus 20 Februarii ad Vitam ejusdem S. Eucherii.

k De hac promotione regia egimus 17 Februarii ad Vitam B. Fulradi Abbatis, & 15 Martii ad Vitam S. Zachariæ Papæ, atque iterum agetur 5 Iunii ad Vitam S. Bonifacii. Habet & Carolomannus aliquam venerationem 17 Augusti.

l Caroli Magni Vitam illustravimus ad 28 Januarii.

m Lotharingia scilicet, sed hanc potius a filio ejus Lothario sic appellatam, alibi diximus.

LIBER II.
Res gestæ & obitus S. Modoaldi.

[16] Igitur gloriosus ac venerabilis Modoaldus, dum clarissimis ortus esset natalibus, [S. Modoaldus generis nobilitate non inflatus,] nobilitatem ipsam carnis, digniore mentis nobilitate sciens nesciebat; nec parentum divitias aut potentiam, sed humilitatem Christi & paupertatem Euangelicam, quam imitaretur, jam a puero, sed non pueriliter, attendebat. Denique non lascivia puerilis, non vanitas aut ambitio secularis in ejus studiis aliquatenus apparebat: ita ut in puero divinam jam posses admirari gratiam, quæ eum vas electionis sibi futurum prævidebat. Nam cum liberalibus studiis & spiritualibus disciplinis erudiendus traditus esset a parentibus, qui eum tenere diligebant; [discit puer litteras & pietatem.] tantam brevi tempore geminæ consecutus est scientiæ efficaciam, ut omnes gloria anteiret, & tamen omnibus ex affectu carus esset. Nullum quippe per tumorem despiciens, imo per humilitatem cordis omnes sibi præferens, obsequium, quod parit amicos, pie omnibus exhibere, nulli injuriam inferre; quinpotius accepta injuria ignoscere, quam persequi malle; sed & inferentem pro Christo diligere ut fratrem, amplecti ut amicum. Ita Christi tirunculus invidiam virtute superabat. Et ne forte virtus concepta desidia aut otio teperet, teneræ ætati nequaquam parcere; non membra quieti, non animum socordiæ aut ignaviæ dare; sed semper aut sacræ lectioni, aut piæ meditationi inservire. Cum ludentibus non se admiscebat, sed vel tutorem disciplinæ, vel majorum dictis sedulus adhærebat; ut ab ore eorum pendens, quam suavis est Dominus degustaret, ac postmodum memoriam abundantiæ suavitatis ejus ad ædificationem multorum eructaret. Quippe qui, secundum propositum vocationis Dei, ad summum apicem gradus Sacerdotalis, & ad pastoralem curam Dominici ovilis fuerat promovendus; jam talibus virtutum studiis, talibus sanctarum institutionum rudimentis, sub cælesti magisterio adolescebat; jam digito Dei ad boni pastoris officium informabatur & proficiebat.

[17] At vero tam præclara tironis Christi adolescentia ubi in virile robur cœpit excrescere, [crescentibus cum ætate virtutibus] quando conversis studiis, ætas animusque virilis quærit opes & amicitias, inservit honori; ipse a priori intentione animum nequaquam divertit: sed ad fortioris militiȩ studia sese viriliter accingens, gradus ætatis diversarum gradibus virtutum sublimiter transcendebat. Non seculares inire amicitias, aut opes aggregare quærebat perituras. Non honoribus cum ambitioso, non sublimitate cum superbo; sed cum strenuo virtute, cum modesto pudore, cum innocuo simplicitate, cum mansueto patientia, cum abstinente parsimonia, cum pio caritate & misericordia certabat. Videres eum crebris jejuniis & vigiliis voluptatem carnis frangere, pro honoribus suimet abjectione delectari, paupertatem pro divitiis amplecti, conventui nobilium consortia servorum Christi & humilium præponere: unde animus ejus aut circa ecclesiam, aut erga pauperum curam semper occupatus erat. Cumque in ejus pectore jamdudum accensa invaluisset flamma cælestis desiderii, nihil otii, nihil quietis patiebatur, ut ad otium & quietem divinæ contemplationis perveniret. [vitām contemplativā eligit,] Quamobrem omnes carnis affectiones, omnes seculi occupationes funditus a se decernit extirpare, desiderans gloriari cum Apostolo dicente; Mihi mundus crucifixus est, & ego mundo. [Gal. 6, 14] Solitudinem, quam Joannes & Paulus cum bestiis in deserto, iste deliberat exigere sibi in semetipso. Ibi secum proponit habitare, ibi calcato secularium curarum strepitu, remotis ab animo terrenarum phantasiis cogitationum, illi soli, qui speciosus est forma præ filiis hominum, in quem etiam desiderant Angeli prospicere, libero mentis adspectu contendit jugiter inhærere. Ipse illum in sua, virtutum floribus adornata, tamquam in lectulo, præoptat suscipere amplectique conscientia, ut possit cum sponsa jucundari & dicere; Ecce tu pulcher es, dilecte mi, & decorus: lectulus noster floridus. [Cant. 1, 15]

[18] Sed ecce velut ex insidiis plurima suæ intentioni contraria videt ex hoc mundo succrescere, [objecta impedimenta superat:] hinc secularium curam negotiorum, illinc illustrium frequentiam proximorum: quæ dum inopinate mentem ejus impugnant, ab hujus lectuli quiete & dilecti sui dulcedine nolentem suscitant. Quamobrem remotiora sibi loca quærere, & ab horum tumultu sese occultare omnibus modis elaborat: ut quanto occultius, tanto liberius pulcherrimæ sibique dilectæ Rachelis amplexibus possit inhærere. Cujus sororem, scilicet Liam, etsi fœcundam, tamen lippam minusque videntem despicit, ne mentem tanto in divinam contemplationem minus tendere valeret, quanto plures ex labore prædicationis filios generaret. Rachelem vero pulcram, bene videntem, licet infœcundam, toto affectu concupiscit: in cujus amore tanto suavius sub silentio requiesceret, quanto ad generandos labore prædicationis filios minus exiret. Verum quia non est in hominis potestate via ejus, [invitus Palatio servit] sed contra spem votumque sæpe a Domino gressus ejus diriguntur; B. Modoaldus, Liæ laboriosæ in nocte hujus vitæ nolens jungitur, dum Primoribus regni & Majoribus Palatii, quasi utilis in verbo, providus in consilio, divina providentia, licet repugnans socius accitur. Clarebant tunc temporis in Palatio viri strenuissimi iidemque religiosissimi: inter quos eminebat Pippinus, Carlomanni filius, Dux clarissimus & Major-domus sub Clothario, Dagoberto & Sigeberto potentissimis Regibus: cujus laudum præconia quia in superiori libello breviter perstrinximus, nunc ubi res exigit, de ipsius consilio & æquitate, prudentia & fortitudine paulo latius disseramus.

[19] Ea tempestate Dagobertus rerum potiebatur, sub quo idem Dux dignitate, [cum Pipino Duce] modicum a sublimitate regia differente, præditus, omnia regni negotia prudentissima dispositione ordinabat, præstabatque tam in bello fortitudine, quam justitia in pace. Erat enim erga Regem fidei servantissimus, erga populum vero tenacissimus æquitatis: & in disceptanda utrorumque causa fortissimo animi judicio persistens, nec munera populi ad subvertendum jus Regium respiciebat, nec gratiam Regis ad obruendam populi justitiam attendebat. Siquidem Regem Deum Regi homini præferebat, cujus mandato prohibitum noverat, vultum potentis honorare, vel personam pauperis in judicio attendere. [Levit. 19] Tam ergo quæ plebis erant, plebi defendebat; [sub Dagoberto Rege] quam quæ Cæsaris, Cæsari restituebat. Tali hujus Ducis industria & consilio Dagobertus eo celebritatis splendore enituit, ut liberalitate, justitia, mansuetudine aliisque artibus, quibus Regem decebat, plures ante se Reges prȩcelleret. Sed hanc regiam viam, hanc virtutis lineam tenuit, quamdiu sanam doctrinam sapientissimi præceptoris sustinuit, & non ad sua desideria coacervavit sibi magistros. [Eccl. 6] Felix, si, secundum viri sapientis monita, de mille pacificis suis unum hunc elegisset consiliarium. Sed demum Salomonis exemplo depravatum est cor ejus ad tempus per mulieres: utque solet in magna rerum copia ac soluta libertate prona esse in consensum peccati natura mortalium, ob divitiarum affluentiam ac secundos rerum successus a bono honestoque in pravum abstractus, salubribus monitis aures occlusit. Coepit ergo tam avaritia quam libidine æstuare, rebus Ecclesiarum novos thesauros implere: cujus impudentiam dum Pippinus dolore permotus liberrimo ore increparet, exprobrans quod maximis Dei beneficiis ingratus existeret; ille obscœnis libidinibus potius quam sanis obtemperans consiliis, tentabat magis more phrenetici medicum quolibet modo extinguere, quam a pravitatis suæ furore resipiscere. Sed benignus Dominus, qui quos salvare decrevit, nunc a malis liberat, nunc etiam innoxios servat, & pium Ducem a periculo mortis potenter eripuit, & malevolum Regem ab effusione justi sanguinis misericorditer revocavit. Nam saniore consilio reputans dignitatis suæ statum labefactari, si virum nobilem, potentem, fide ac justitia popularibus acceptum perimeret; paulatim animum reflexit, cœpitque egregium Ducem intatum revereri, ut conceptam malitiam in pacem & gratiam commutaret.

[20] Quod sapientissimus Dux non suæ industriæ, sed divinæ ascribens misericordiæ, [& cum Arnulpho Metensi Episc. & Cuniberto Episc. Coloniensi,] tanto magis in modum sancti animalis, oculos ante & retro habentis, studebat in cunctis se prudenter agere, ad divinæ justitiæ lineam omnes judiciorum suorum sententias dirigere. Sed quia sanctarum Scripturarum scientia minus eruditus erat, prudentes quosque viros, quos in timore ac dilectione Dei noverat excrevisse, omnium consiliorum vel negotiorum suorum socios assumebat. Nam & Arnulphum Metensium Pontificem, qui ante Pontificatum hanc eamdem dignitatem irreprehensibiliter administraverat; & postmodum, eo defuncto, B. a Cunibertum Coloniensium Antistitem, pari sanctitatis fama illustrem, in hac negotiorum administratione curabat adhibere participem. Perpendere potes, quo æquitatis ardore succensus fuerit, qui tam circumspectos custodes, tamque incorruptos arbitros consiliis suis delegerit. Quia enim a pravitate aversus, rectis & honestis studiis attentissimus extitit, in exercitio boni operis sanctorum virorum semper usus est consiliis. In quorum numero dum Beatum quoque Modoaldum, non tam quidem pro sororis affinitate, quam ipsius prudentia & eximiæ virtutis claritate, divina præeunte gratia, sibi socium ascisset; tanto æquitatis & sanctimoniæ decore aula illa Regia ubique resplenduit, quanta luce tenebris aurora fugatis terras omnes perfundit, dum solis supervenientis radiis illustratur. Jam vero æstimari non potest, quanta lætitia ipsius Regis & Optimatum, quove honore susceptus; qua reverentia, quo affectu apud omnes aulicos, [gratus Regi & Optimatibus.] velut Angelus Dei, habitus sit. Sed quid mirum, quem Deus ipse diligeret, si ab hominibus diligeretur? aut quem replesset gratia sua, si cunctis gratissimus haberetur? Quid mirum, qui aulæ Regiæ causa lætitiæ & honoris erat futurus, si ab omnibus aulicis cum lætitia & honore susciperetur? Juste enim honorabilem dixerim aulam Regiam, jure felicem rem publicam, cui Deus tantum donaverit virum, cujus doctrina & exemplo Rex & Optimates cum sapientiæ & religioni studerent, tum sapienter & religiose omnia regni negotia disponerent. Qualiter autem eum promovere, vel ejus meritum declarare Divina providentia decreverit, subsequenti narratione luce clarius patebit.

[21] Interea venerandus Antistes, b Sebaudus Ecclesiæ Treverensis, rebus humanis excessit: cui successor non impar sanctitate dum ab omnibus cum omni affectione quæritur, [expetitur in Episcopum Trevirensem:] Dei gratia procurante & certis indiciis præsignante, hic longe dignissimus reperitur. Nam quocumque te vertas, Modoaldi fama celeberrime per ora omnium resonat, Modoaldi nomen ceu oleum effusum odore suavi passim redolet, Modoaldi sanctitas diffusis radiis longe lateque sole clarius relucet. Illum omnes videas intueri, attendere, admirari: illum alios aliis digito ostentare, illum omnes in commune pusillos cum majoribus Sacerdotem exoptare. Quod quidem non fortuito casu, nec humani industria ingenii, sed occulto agebatur consilio dispositionis Dei: qui sicut quondam David, ita & hunc sibi juxta cor suum quæsierat, qui dux fieret super populum suum, & pasceret gregem ovium suarum. Verumtamen sanctitatis ejus testimonium ne a populari aura, [laudatus in quodam epitaphio] vel a nostra tantum pagina expectetur; ostenditur hodieque Treveris in ecclesia S. Paulini, de sepulcro ejus assumpta, mirificeque sculpta Parii marmoris tabula; in qua legitur exaratum ad ejus memoriam in generatione & generatione transmittendam, hujusmodi epitaphium: Hoc est sanctuarium Deo dilecti Trevirorum Archiepiscopi Modoaldi, cujus rex Dagobertus sanctitatem, sicuti in ejus præcepto c de Treveri continetur, inter Ligerim & Rhenum magnifice extulit & dilatavit.

[22] Itaque concurrunt pariter omnium vota, Rex & Dux ille æquissimus Pippinus, aliique Optimates, Clerus & populus, omnis sexus & ætas unanimi exclamant consonantia; Modoaldum Pontificem, non tam eligunt, quam a Deo jam dudum electum, & sibi promissum, [nititur subterfugere Episcopatum:] exigunt. Quid faceret vir sanctissimus? Quid, nisi quod decebat imitatorem Christi? quid, nisi quod fecerunt prædecessores, Præsules sanctissimi, qui non aliunde, sed per ostium intraverunt in ovile Christi? Fugit Christus, cum eum vellent Regem constituere: refugiebant illi humilitatis gratia, cum ad suscipiendum vocarentur Pastoralis culmen regiminis. Quorum exemplo Modoaldus refugit, se indignum profitetur: reclamat, cogique meretur. Nec tamen quisquam ita existimet virum sanctum declinasse, ut divinæ voluntati, quam erga se intellexerat, obstinatius decreverit contraire: sed utrobique humilis, utrobique subjectus, & præesse, prius semetipsum metiendo, noluit; & tamen, de imperantis Dei viribus præsumendo, postmodum consensit. Siquidem in uno ejus pectore quasi pugnabant duæ virtutum maximæ, hinc timor humilitatis, illinc dilectio caritatis. Ex humilitate, honorem illum & onus refugiebat: porro ex caritate, desolatis civibus subvenisse jam cupiebat. Istud dilectio suadet, illud timor prohibet. Inter hæc duo, sibimet repugnantia, Christi miles primum cunctatus, ancipiti aliquatenus hæsit sententia: [tandem consentiens consecratur.] at paulo post, ut æquum erat, & caritas vicit humilitatem, & dilectio foras misit timorem. Ita virum Dei victum rapiunt, abducunt, ut exaltent eum in ecclesia plebis, & in cathedra seniorum laudent eum. Induitur ergo stola gloriæ, accingitur zona justitiæ, divinis benedictionibus Archiepiscopus Trevirensis Ecclesiæ consecratur. Jesu bone! quanta fuit lætitia illius diei? quæ exultatio utrique sexui? quod tripudium universæ ætati? Quam devoto corde, quam sublimi voce cuncti laudibus ingeminabant Angelicis, Gloria in altissimis Deo, & in terra pax hominibus bonæ voluntatis?

[23] Considerare nunc libet, quale erat illud tempus, quam acceptabile, quam serenum, quando Regibus quidem regnantibus, sed Reges cum regno justis & timoratis viris regentibus, justitia, fides, veritas, modestia, ceteræque artes bonæ, tam in bello quam in pace, custodiebantur: quando ad lineam æquitatis divinæ omnia Regiæ potestatis negotia dirigebantur. Quale, quam sanctum erat illud palatium? ex quo tam claros, tamque illustres suscipiebat Ecclesia Sacerdotes; ex quo procedebant sectatores, non Simonis, sed Petri; non mercenarii, sed veri ministri Christi; & qui curias Regum non quærerent, [elucet cum SS. Arnulpho, Cuniberto, & Remaclo:] sed potius a Regibus quærerentur; non ipsi honores per ambitionem appeterent, sed magis oblatos per humilitatem refugerent. Ex quorum numero (erant enim plurimi) fuit Arnulphus Metensis, Cunibertus Coloniensis, Tungrensis d Remaclus, Trevirensis noster Modoaldus, istis & omnibus aliis omni virtutum genere conferendus. Isti sunt plane, isti sunt viri sancti & amici Dei, quorum fide & sanctimonia Ecclesia corroborata est, doctrina illustrata, humilitate sublimata, caritate fundata, virtutibus jucundata. Tunc certe reverentia impendebatur religioni, amor pudori, honor virtuti. Tunc ambitio cæca, letali perfossa vulnere, moribunda jacebat: avaritia, cupida semper pecuniæ, vires penitus amiserat: de injustitia autem, de libidine, ceterisque malis artibus jam conclamatum erat. At vero nostra tempestate hujusce facies serenitatis tota immutata est, cum, juxta Veritatis eloquium, abundante iniquitate, refriguit caritas multorum: in qua perversis modis justitia, fides, veritas, leges, divina & humana omnia, in manu, in gratia, in lingua sita sunt: & ut breviter concludam, secundum illius historici sententiam, nullus honor virtuti datur, sed omnia virtutis præmia ambitio possidet. [Matt. 24, 12] Ex quibus quæ mala consequantur, quales Ecclesiæ Rectores, quales Provinciarum Judices, quanta Ecclesiarum calamitas, quæ scelerum impunitas, nimium, nimium experti sumus. Itaque conquerendo compellimur exclamare: O tempora! o mores!

[24] Modoaldus igitur, in domo Domini & in atriis Dei nostri plantatus, tamquam palma floruit, & ut cedrus Libani multiplicatus est. Nam sicut palma virens & in altum tendens, fidei virore & vitæ altitudine ad profectum Ecclesiæ florebat; & sicut cedrus Libani multiplicabatur, dum odore sanctæ conversationis omne virus serpentis antiqui a subjectis expelleret; dum etiam multo virtutum candore dealbatus, per altitudinem contemplationis ad cælestia evolaret. Siquidem occasione Pastoralis curæ, multiplici bonorum operum exercitio adeo se studebat innovare, ut tunc primum putares eum incipere. Ad cujus laudem diceret alius, quidquid animo occurrisset, [illustribus ornatus virtutibus,] spiritum scilicet cælestibus jugiter inhærentem; indefessis eum orationibus vacantem, dies jejuniis, noctes continuasse vigiliis dissereret; recte & composite de singulis virtutibus, de benignitate, de parsimonia, de animi puritate profunderet in laudando, quidquid ingenii, quidquid eloquentiæ unquam hausisset. Sed hanc compositam narrationem præripit nobis supereminens meritum excellentissimi Præsulis, qui ita universas has virtutes habebat, ut in singulis emineret; ita in singulis eminebat, ut in omnibus æque resplenderet.

[25] Sed interim omissis illis, quæ in interiori homine, Deo tantum teste & sanctis Angelis ejus, operatus est; [cura erga subditos,] quis vel illam solicitudinem, qua Pater vigilantissimus suis præerat subditis, digne valeat explicare? Quos tanta docendi perfectione, tanta magisterii arte informando instituebat, ut quasi illa prophetica mensa intus labrum reflecteret, id est, ad cor sermonem revocaret, quod loqueretur attenderet, operaretur quod prædicaret. Denique verbum doctrinæ opere commendans misericordiæ, sic erga interiora subditorum studia fervebat, quatenus eis exterioris vitæ providentiam non negaret; ne si cura exterioris vitæ ab eo negligeretur, quasi jure a percipienda prædicatione gregis animus frangeretur. Nam quia Petri vicarius Petro commissis ovibus invigilabat, generalem illam ejus exhortationem, tamquam sibi specialiter datam, solicite attendebat: Seniores, qui in vobis sunt, obsecro consenior & testis passionum Christi, & futuræ gloriæ, quæ revelanda est, particeps: pascite, qui in vobis est, gregem Dei, non ex necessitate, sed voluntate in Deum: &, Cum apparuerit Princeps Pastorum, percipietis immarcescibilem gloriæ coronam. [Ioan. 21, 1 Pet. 5]

[26] Jam vero cum infulatus, tamquam Pontifex summus, introiret in sancta sanctorum, oraturus pro populi salute, [& pia inter Sacrificandum devotione.] pro ignorantia vel aliqua necessitate; ita per singulas species Sacerdotalis habitus singulis respondebat virtutibus, ut quot exterius sacris ornabatur vestimentis, tot interius anima spiritualibus vestiretur ornamentis. Crederes in ejus mente, quasi in Aaron pectore, rationale judicii vittis ligantibus imprimi, dum cor ejus nequaquam fluxa cogitatio possideret, sed ratio sola spiritualiter constringeret: nec enim indiscretum quid vel inutile cogitare poterat, qui ad exemplum aliis constitutus, ex gravitate vitæ semper ostendere studebat, quantam in pectore rationem gerebat. [Exod. 28] In quo etiam rationali duodecim Patriarcharum nomina descripta putares, dum exempla præcedentium Patrum indesinenter intueri, & Sanctorum vestigia sine cessatione videres eum imitari, ne forte extra sacri Ordinis limitem operis pedem tenderet, si ab eorum subtili examine seu discretionis ratione aliquo modo deviaret. Et quia præcipitur Moysi, ut tabernaculum ingrediens, tintinnabulis ambiatur, ut de eo sonitus dulcedinis audiatur; non cessabat sonum prædicationis quasi ex tintinnabulis frequenter emittere, dum superni spectatoris judicium ex silentio metuebat offendere. Cum tali igitur ac tanto divini ornatus decore Pontifex sanctus, ingrediens tabernaculum fœderis, & hostiam contriti ac humiliati cordis Deo offerens in odorem suavitatis, ita suis votis divinam conciliabat clementiam, ut quasi cum Moyse mereretur audire: Faciam secundum verbum tuum. Nam quia secundum verbum Dei innocenter vixit, & mandatorum ejus non surdus auditor, nec segnis executor extitit; idcirco misericordem Deum secundum verbum ejus fecisse credimus, quoties pro salute subjectorum pias coram eo preces humiliter effudit. [Exod. 33]

[27] Interea cum domus ejus decorem diligeret, & ad referendas dignas Conditori laudes ardentissimo semper amore flagraret, [monasterium Virginum extruit:] super ripam Mosellæ oratorium in honore B. Symphoriani e Martyris exstruxit, opere quidem exiguum; & artificiosi schematis decore minus ambitiosum: sed, quod nobilius est, clarissimis virtutum gemmis ac pulcherrimis virginei candoris margaritis, multo splendidius ac spectabilius, quam fuerit illud famosissimum Salomonis templum, auro & argento ac tot mirificis expolitum argumentis. Ibi quippe congregationem sanctarum Virginum, tamquam dulcisonos adolescentularum choros, in nuptiis Christi & Ecclesiæ jugiter laudes canentium, instituit, de quibus sponsa in laudibus sponsi videtur illud in Canticis dicere: Oleum effusum nomen tuum, [eique præficit S. Severam, sororem suam,] ideo adolescentulæ dilexerunt te. [Cant. 1, 2] Quibus etiam ad regularis vigorem disciplinæ servandum, sororem suam præfecit, nomine Severam; quæ secundum nominis sui præsagium & convenientiam, digna præsidentis animi severitate copulam carnis, opes, gloriam & cuncta quæ peritura noverat, cum ipsa sui nobilitate & corporis specie, quæ vermibus exaranda erat, parvipendenda esse dijudicans, virginitatem suam Christo illibatam obtulerat. In cujus fide & amore virgineam aciem, quam Sponso collegerat, tam materna pietate quam magistra severitate confirmans, omnem eis sanctæ institutionis diligentiam exhibebat. Nihil illius severitate jucundius, nihil jucunditate severius: lætitia illius tristis, tristitia suavis: inculta vestis, oculi demissi, caput inclinatum, incessus gravis, cibus tenuis; ita sane, ut cum omnia Deo digna faceret, nihil tamen dignum se fecisse crederet, comitesque suas plus exemplis doceret quam verbis. Nec deerat ei venerandi fratris sui assidua consolatio, qui in modum æris candentis ardens desiderio, sonans verbo, per scintillas sacræ exhortationis animum Virginis ad amorem Dei fortius accenderet, &, ut ajunt, oleum camino adderet. Benedictum & Scholasticam crederes: idem desiderium, non impar stustium, eamdem erga Dei cultum devotionem in istis videres. Illum non magistrum, sed discipulum putares: istam non dominam, sed ancillam humilem æstimares: nisi quod eo magis ille servus, hæc ancilla Christi esset, quod uterque subjectis non dominari, sed ministrare videretur. Quorum dignam fidei & laboris remunerationem quia jam tempus est enarrare, prudentissimæ Virginis vocationem, sicut tempore præcessit, ita nostra præcedere narratione faciamus.

[28] Quæ dum vocem Sponsi vocantis audiret & dicentis, Veni de Libano, Sponsa mea, veni de Libano, veni, coronaberis; ista nihil morata, pio respondit affectu: Ego dilecto meo, & ad me conversio ejus. [Cant. 4, 8, Cant. 7, 10] Statimque secuta vocantem, cum lampade accensa & ornata oleo optime nitentis conscientiæ, digno est cum honore ab eo excepta, & in illum æthereum thalamum cum multa Sanctorum exultatione introducta. f In quo tandem, quod diu optaverat, feliciter collocata, inter dulcissimos dilecti sibi Sponsi requiescit amplexus; [ibidem sancte mortuā:] atque splendidissimis filiarum Sion agminibus adjuncta, deliciis beatissima perennibus delectatur. Cujus sacratissimum corpus, virgineis stipatum choris, virgineis conclamatum lamentis, cum psalmis & hymnis spiritualibus multo honore in ecclesia supradicti Martyris, cui summa strenuitate præfuit, officiosissiest reconditum. O vere beata & venerabilis Virgo, quæ pro mortali sponso immortalem elegit, quæ pro lutea domo cælestem thalamum commutavit! Vere beata & gloriosa, quæ pro brevi labore æterna beatitudine fruitur, pro vanis histrionum cantilenis dulci Angelorum concentu jucundatur. Hæc de vita & transitu clarissimæ virginis paucis libavimus: neque enim justum erat, tam pro ipsius meritis, quam pro honore & reverentia egregii fratris, memoriam & laudem ejus præterire, de qua gaudent Angeli & collaudant filium Dei. Nunc autem, qualiter beatissimus Pontifex dilectissimam sororem ad bravium perpetuæ claritatis postmodum subsecutus sit, pro styli modulo prosequamur.

[29] Post felicem sanctissimæ sororis transitum, insignis athleta Modoaldus, & æterni Regis miles jam emeritus, cunctis justissimæ vitæ studiis optimo fine compositis, [ad cujus memoriam] ad præmium & palmam felicitatis æternæ cœpit ardentius anhelare, ad quam germanam cum exultatione Angelorum translatam se noverat præcessisse. Gaudebat quidem de gloria & beatitudine sororis, sed de sua adhuc quasi imperfectione dolebat. Siquidem se imperfectum, se infelicem, se miserum, se tardum & tepidum judicabat; quem, puellis ad regnum prȩcedentibus, moles carnis adhuc in seculo retinebat. [ipse humiliter de se sentit:] Quid nos, inquit, miseri, quid jam de nobis dicturi sumus, qui in puellis tantam constantiam, tam incredibilem laborem, tam miram abstinentiam videmus? Nos membris corporis viri sumus, & tamen effeminati nihil virile, nihil laude dignum patramus. Multa sæpe fortia virili animo proponimus, sed parvo labore fracti, a proposito citius resilimus. Talia quidem vir sanctus referens, humilia de se sentiebat, qui jure & absque ulla jactantia gloriari poterat cum Apostolo, bonum se certamen certasse, cursum consummasse, fidem servasse; de reliquo repositam sibi coronam justitiæ, quam in illa die a justo sibi Judice reddendam confideret. [2 Tim. 4, 7] Unde cum ex fidei & operum securitate & spei certitudine dignam jam posset missionem petere, tamen quasi adhuc multa in se arguenda forent, novis & acrioribus tormentis exquisitis, de se supplicium sumebat; seque in se crudelis exactor persequebatur, in illa jam quasi ultima ætate, quam profecto non tam natura, quam ipsemet continuis laboribus urgendo acceleraverat.

[30] Interea Christi miles indeficiens, suæ jam impatiens quietis, mira arte militiæ, recentem quotidie renovabatur ad pugnam: sed Rex immortalis & summæ æquitatis Judex dignam suo militi nectebat in cælestibus coronam. Cum ergo sub gravi corporis labore die noctuque desudaret, totoque mentis desiderio super se ad cælestia raperetur, jam desiderans in illam dilectissimam & inæstimabilem supernæ civitatis curiam intrare, illis hymnidicis Angelorum choris interesle, & bis terque non sine admiratione inclamans, Quam dilecta tabernacula tua Domine virtutum! [divinitus discit obi tum imminentem.] Concupiscit & deficit anima mea in atria Domini; pia tandem consolatione divinitus refovetur, & de expectatione vicini obitus & præmii securitate præmonitus certificatur. [Psalm. 83] Tum vero repente mutatur in quamdam deificam & incredibilem exhilarati cordis lætitiam, convocatisque discipulis dum sui obitus diem lætum & horam jucundus exponit, animos omnium tristi mœrore saucios reddit. Nec mirum sane, virum sanctum de certitudine sui transitus tantam concepisse lætitiam, cui pura felixque conscientia testimonium ferebat, Christi familiæ mensuram tritici suo in tempore fideliter se erogasse, commissamque pecuniam gemino fœnore multiplicatam, suo jam Domino reportare, quem pervigil expectans, paratus erat pulsanti protinus aperire. Qui cum jam desideraret dissolvi & cum eo esse, jam carnis oblitus & toto spiritu in cȩlū suspensus, [affligit debile corpus] fatiscentibus membris, quasi jam renovatis novos [studebat] superaddere cruciatus, sese plus solito persequi, ipsumque modicum, quod supererat, vitalis caloris extinguere. Cujus ardentissimo labori cum etiam molestia corporis ex voto animi accessisset, non spiritu, sed membris deficiens, fortis athleta lecto decubuit. Nec tamen idcirco sibi magis parcere, non mollibus stratis incumbere, morbo quam cibo magis delectari: quippe virtutem perfici in infirmitate, contestari. Et cum assistentes discipuli flendo suggererent, ut fatiscenti corpusculo aliquantulum misereretur: Nolite, inquit, spiritum ad Deum iturum fomento carnis impedire, cui scilicet tunc major misericordia impenditur, cum spiritu superante mortificatur.

[31] Tali spiritus fervore pater amantissimus languoris molestiam exuperans, animamque suo redemptori cum Angelicis choris expectanti reddere gestiens, suos interim pie consolabatur, ipsumque residuum & vix in ore palpitantem vitæ motum, [adhortatur suos:] doctrinæ & admonitioni filiorum totum impertiebatur. De fidei integritate, de mandatorum Dei sedula meditatione, de religionis amore, de memoria mortis, de adventu districti Judicis quamdam vivæ vocis efficaciam lingua moriens, aperte tamen, exprimebat. Et cum multos videret anhelantes concurrere, hinc Clericos dolentes, illinc monachos lacrymantes, pauperes quoque viduas & orphanos multo ejulatu clamantes; lacrymas omnium prohibens, dicebat eos gaudere magis debere, quippe qui patrem non amitterent, sed feliciter ad Deum præmitterent. Itaque propinquante hora, delatis vivificis Christi Sacramentis, oratione præmissa, participat: dilectosque filios læto vultu deosculans, supremo Patri cum votiva pacis & salutis imprecatione sæpius commendat. Tum vero a terrenis oculos rejiciens, & concives Angelorum Sanctorumque choros adesse sentiens; toto corpusculo obviam dilecto exercitui se erigit, manus & oculos in cælum protendit, Crucisque signaculo bis terque se consignans, splendidum caput in manus Salvatoris reclinavit, atque inter verba orationis obdormiens, in pace requievit. O beatum virum, quem cælestis illa Hierusalem gaudens suscepit! ad quem deducendum Rex ipse Regum Christus, Angelico cœtu stipatus, processit! cui Maria cum Virginum choreis occurrit! [Cruce se consignans moritur.] Petrus quoque cum Apostolorum numero, Symphorianus cum Martyrum choro, Eucharius g cum sanctis Confessoribus totaque cȩli militia, in hymnis & laudibus benedicentes Dominum, qui tali compare, tam claro Pontifice eorum auxerit collegium.

[32] Interim sacrum funus de more componitur, & a circumstante psallentium choro nunc piis lacrymis defletur, nunc psalmis & hymnis honoratur. Cujus ad Christum felix & liber transitus, [cum luctu omnium sepelitur:] sicut festivo gaudio supernis civibus extitit, ita totam pene Austriam nimio quodam & inconsolabili mœrore concussit: unde tota pene provincia ad tanti Patris exequias anhelavit, nec solum ex urbibus aut oppidis, sed etiam ex vicis turba rusticorum luctuosa funeri occurrit. Multitudo quidem pauperum maxime confluens, senes incurvi, debiles baculo sustentati, viduæ sparsis crinibus, pupilli laceris vestibus, omnes æque lugentes, & a feretro pendentes, suum Patrem, qui eos vestire, consolari, alere consueverat, voce lacrymabili querebantur se amisisse. His familiaribus bajulis cælum suo clamore pulsantibus, carissimum corpus in dilectam sibi ecclesiam defertur, quam supra diximus ab eo fundatam, & in honore B. Symphoriani Martyris dedicatam: in qua etiam, non sine gravi gemitu multisque lacrymis suorum, prout decebat tantum Pontificem, cum dilecta sorore terræ mandatur. Quod quidem factum esse credimus divina præordinante gratia, ut quos eadem devotio, eadem Christi caritas, idem affectus, non tam sanguinis quam spiritus conjunxerat, dum agerent in carne; idem etiam sepulturæ locus, locus, inquam, quem iste devote construxit, illa fideliter rexit, conjungeret in morte. Ubi in testimonium sanctitatis ejus, [miraculis claret,] tot & tanta miracula quotidie coruscare videntur, ut nunc demum verius cum Christo vivere credatur. Vivere, inquam, vivere certissime probatur, per cujus meritum ab ipso Deo, qui salus & vita est omnium, cunctis fideliter petentibus multa salutis & vitæ beneficia præstantur. Atqui celeberrimum habetur hodieque Treviris, certisque indiciis compertum, sanctitate & meritis Modoaldi omni circa regioni salutem frequenter a Deo conceslam, si quando divinȩ ultionis animadversione, aut aëris inclementia, vel fame aut gladio, vel cujusque adversitatis tribulatione incumbente, patrocinium ejus incolæ fideliter implorarent. Unde pater & singulare refugium miserorum a civibus appellatur; ejusque depositio quarto Idus Majas, cum maxima devotione & festiva totius regionis exultatione, ad laudem & gloriam divinæ majestatis celebratur. [& festive colitur.] Obsecramus itaque, ut B. Modoaldi celeberrima apud homines pietas, & apud Deum omnipotentem efficax potentia, nostris quoque miseriis compatiatur, peccatorum funes disrumpat, & in illo dilecto & desiderabili in cælis tabernaculo æternam nobis mansionem obtineat, præstante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat, per immortalia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Est S. Cunibertus Fastis sacris adscriptus ad 12 Novembris.

b S. Sebaudus apud Trevirenses obtinet venerationem 26 Novembris, mortuus circiter annum 622.

c De hoc præcepto, quod quidem ad scriptum contextum attinet (nam de juribus eo contentis nulla nobis disceptatio) diximus in Propyleo antiquario ad tom. 2 Aprilis parte 1 num. 17, ostendimusque nihilo majoris fidei esse quam Horreense sub ejusdem Regis nomine diploma: utrum autem post illius fictionem primo compositum sit hoc epitaphium, an vero hoc illius fingendi dederit occasionem, lector dijudicet.

d Imo Trajectensis, Verum ipsi postea Episcopi Leodienses se ipsi Tungrenses amore antiquitatis appellabant, uti clarum est in X Leodiensi Episcopo Stephano, qui ad Vitam S. Lamberti a se scriptam se Episcopum Tungrensem appellat.

e Est hic celebris Symphorianus, 22 Augusti martyrio Augustoduni coronatus.

f Inscripta est S. Severa Martyrologio Romano ad 20 Augusti.

g S. Eucharius primus Episcopus & Patronus Trevirensium colitur 8 Decemb. missus a S. Petro cum SS. Valerio & Materno: quorum trium Acta illustravimus ad diem 29 Ianuarii, S. Valerio sacrum.

LIBER III.
Miracula a S. Modoaldo post obitum patrata.

[34] Quoniam, adspirante Deo, nobilem B. Modoaldi prosapiam, altissima regii sanguinis linea productam, [Miracula infirmos confirmant.] in primo hujus operis libello dilucidavimus; in secundo vitam ejus laudabilem paucisque imitabilem, qua Deo carus hominibusque venerandus extitit, omni regiæ nobilitati prætulimus, transitumque ejus gloriosum Angelicis choris gaudium intulisse peroravimus; nunc jam in tertio non ab re judicavimus perpaucis explicare ipsius sanctitatis indicia, qualia videlicet miraculorum primordia omnipotentis Dei gratia, post quietam famuli sui dormitionem, ex illius Reliquiis in urbe Treverensi voluit ostendere. Licet enim signa minime sint petenda fidelibus, ad corroborandam tamen infirmiorem plebis fidem, nonnumquam mortua Sanctorum ossa attestari solent, quid eorum vivens egerit spiritus. Infirmis quippe mentibus non immerito dissonantiam fidei tota præcedentis narrationis series generare videretur, si vir tam præclari apud seculum generis, tam eximiæ apud Deum sanctitatis, absque signorum attestatione inter homines latuisset; si gloriosa illius pignora, suis plurimum profutura veneratoribus, humani caruissent exhibitione honoris.

[35] Verum ex quanta barbarorum crudelitate, ex quanta præfatæ urbis desolatione occasio illa suborta fuerit, qua viri Dei merita fidelibus primum innotuerint, paucis libet perstringere: quia quod in præfatiuncula hujus opusculi de simili calamitate, [In Nortmannorum immani barbarie,] alio inducta tempore, disseruimus, argumentum cognitionis esse valet his, quæ hoc in loco dicturi sumus. Ibi enim commemoravimus barbaras nationes generaliter per omnes Galliarum fines furoris sui frœna laxasse; hic vero inducimus Nortmannorum gentem indomitam, de vagina suæ crudelitatis eductam, quasdam Galliæ & Germaniæ partes occupasse. Quæ immanitate sui sceleris grassata, in cervices fidelium velut ursa raptis catulis efferata, nulli sexui, nulli ætati parcere, senes reverendos necare, juvenes & adolescentes, pro viribus vel tempore se defendentes, confodere, parvulos matrum uberibus avulsos excerebrare, matronas castas, virgines pudicas dehonestare, urbes nobilissimas flammis edacibus concremare, sanctuaria Dei aut subvertere aut profanare, divina & humana pari contemptu pessumdare. Erat in his omnibus miseriam videre, judiciumque Dei mentibus hominum tanto formidabile, quanto impenetrabile: nisi quia, ut datur intelligi, volens Dominus justam in reprobos exercere vindictam, qui non custodierunt mandata ejus, iratus in populum suum, tradidit eos in manus gentium, & dominati sunt eorum qui oderunt eos. Sed sicut in vasis iræ, duplici contritione feriendis, ira justitiæ Dei hic inchoat, ut ea in futuro irreparabiliter disperdat; ita misericordia ejus diligentes se plerumque per compendiosam martyrii viam migrare disponit ad illam inenarrabilem gloriam, quam oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit: ut unde reprobi rapiuntur ad pœnam, inde electorum alii ducantur ad palmam, alii castigatiores reddantur ad vitam & conversationem bonam, juxta quod scriptum est: Flagellato pestilente, stultus sapientior erit. [Prov. 19, 25]

[25] Hujus horrendæ tempestatis procella urbem invadente a Treverensem, omnes pavere, trepidare, neque fugæ, quam non paraverant, neque prȩsidii ullam spem habere; præ oculis omnium imago mortis volitare, jucundæ populi urbanitates in planctum, chori psallentium in luctum, choreæ puellarum in lamentationes migrare; totius civitatis faciem immutatam videres, divinæ religionis vix aliquas tenues reliquias remanere. Porro Deo dicatæ Virgines, quas in oratorio B. Symphoriani Martyris cœnobiali conversatione Deo servire supra exposuimus, inter tot mortis genera ad consueta orationum arma confugientes; pro castitate servanda, quam devoverant, non pro vita præsenti tuenda, quam despexerant, supernum cœpere auxilium ardentissima spiritus contritione invocare; [Sacræ virgines S. Modoaldi implorant patrocinium.] ac B. Modoaldi sepulcro omnes advolutæ, ut ejus patrocinio ab imminenti eriperentur periculo, talibus vel talium similibus cælum precibus feruntur penetrasse: Domine Jesu Christe, æterno Patri Eili coæterne, qui nascendo de Virgine, illud maledictionis solvens elogium, Maledicta, quæ non fecerit semen in Israel, virginitatis semen in plenitudine temporum mandasti multiplicandum, ut tempore messis fructum ejus reciperes centesimum; tu nostris gemitibus, tu nostris lacrymis & vocibus aurem accommoda solitæ pietatis, ut quam tibi devovimus vitæ castimoniam, quam obtulimus carnis pudicitiam, Confessoris tui Modoaldi precibus & meritis ab omni pollutione custodias; & quam nullus animi nostri meretur consensus, nulla barbarorum violentia virginitati nostræ inferat corruptelam. Hujusmodi precibus cum magna spiritus contritione, cum magno lacrymarum imbre profusis, non defuit operatio supernæ exauditionis, non defuit exhibitio miraculorum beati Confessoris. Ne ergo Deo sacratæ Virgines mala viderent, [& intra 30 dies omnes moriuntur:] quæ pro sexus fragilitate metuebant; neve bona amitterent, quȩ pro castitatis observantia promeruerant; mirabile auditu, mirabilius visu! in pace lecto decubantes, intra dies triginta omnes præsenti decesserunt vita; tantoque feliciter, quanto perenniter victuræ, cum ornatis lampadibus Sponso cælesti occurrentes, sempiternæ jucunditatis thalamum cum illo ingressæ sunt. Quarum corpora in eodem sunt oratorio recondita, in quo B. Modoaldi pignora: ut cujus patrocinantibus meritis animæ illarum cælum cum suo possidebant Patrono, ipsius exigentibus Reliquiis, corpora in eodem humarentur loco: ubi florent orationes earum, & exuberant Dei beneficia ad memoriam Virginum extunc, & modo, & usque in seculum.

[36] Cum igitur ejusdem tempestatis adhuc residerent vestigia, longaque solitudo pleraque Sanctorum cohiberet loca; fiebat nimirum, ut illæ Sancti familiaris angulus pro sui quidem dignitate parum obtineret reverentæ, [Franci Treverim appulsi ad obtinendas Reliquias:] neglectu vero civium omni custodia destitutus, etiam pateret injuriæ. Sed ea mortalium incuria, nostro Pontifici auctioris gloriæ facta est materia. Quidam enim viri, genere Franci, suæ gentis haud ignobiles, animo & corpore quam maxime valentes, sanctæ devotionis gratia urbem Treverim accesserant, quam suorum Sanctorum numero superbam, tum vetustatis dignitate celebratam, omni Gallia magis clarere compererant: Ejus aliquamdiu laribus obversati, religione delectati, sacra terebant limina, ex ignotis pene notissimi: cum interea viros natura sagaces flamma subiit pulcherrimi facinoris, ut quocumque modo, precibus aut pretio, tot Sanctorum pignoribus cum maximo Trevirorum participarent beneficio. Quæ ubi tardius procedunt, nihilque in illis bonæ spei aut gratiæ præsumunt, die noctuque animum fatigare, omnibus locis opportunitatem quærere, nec flagitium arbitrari quavis arte, dummodo ne inefficaces redeant, inceptum peragere. Itaque simulata devotione ecclesiam S. Symphoriani subintrantes, ejusque omnia, quæ sibi mox usui forent, explorantes; vident domum incultam, injuriæ opportunam, ministris civibusque neglectam, merito quidem sui Crœsi divitiis nobiliorem, sed rei familiaris inopia longe ceteris obscuriorem. Et quis, inquiunt, tuas, Modoalde, Reliquias hoc totius urbis angulo coarctavit? Indignum certe sacrarium tuæ dignitati comparavit. Ubi enim janitor frequens in limine? ubi varia suppellex tuæ ornatus ecclesiæ? Nihil hic dignum tanto contuemur nomine. Quam sancte, [& S. Modoaldi corpus incustoditū nacti] quam utiliter tuorum hospitum poteras iter comitari, ut arentem nostræ regionis eremum larga benedictione patereris irrigari, ubi nec decori tuo chori psallentium, nec optimis virtutibus laudes deessent celebrantium. Audebimus tamen, si pace tua liceat, aliquid hujus negotii attentare, partemque vel exiguam tui corporis absportare: ex quo Treverensi quidem populo detrimenti minimum, nobis emolumenti plurimum, Deo propitio, poterit evenire.

[37] Hac familiari collocutione velut in bonam frugem animati, simul quia nihil satis festinatur animo cupienti, [partem aliquam auferunt:] optimum factu rati sunt noctem proximam huic operi dedicare; ne dum noctes diebus, moras dilatandis consultationibus innecterent, attentis civibus se cum suspectos, tum repulsa dignos efficerent. Remotis ergo arbitris, noctis ingressi tempore, pia sed audaci violentia mausolæum effringunt, sanctissimo fœcundum corpore: dehinc unus ceteris paratior, manum temere injiciens, & quicquid tenaci digitorum pectine concludere potuit, sibi recondens, fugam cum sociis maturat invadere. Quod facinus, licet amore Sancti licenter perpetratum sit, non tamen Sancto placuisse, rerum sequentium documento comprobari potuit. Simul enim cum illius extractis artubus, mirum dictu, sanguis copiosus erupit: qui dum abunde tamquam de patenti vulnere proflueret, tenebris tamen visum arcentibus, raptores ipsos nihil hujusmodi aut videntes aut sentientes, [sed sanguine ab ea stiliato proditi,] ante prodidit quam a cœpto deterruit. Interea die terris reddito, cum matutina plebs ad orandum cœpisset ex more concurrere, animadvertunt ecclesiæ pavimentum largo perfusum sanguine; nec statim re cognita, diu multumque incerta suspicione agitabantur, quænam illa essent cædis indicia, ubi nulla unquam mactari consuevisset victima. Sed exploratis diligenter omnibus, primo recentis fracturæ indicia, tum nocturnæ temeritatis damna luce clarius patuere quærentibus. Nec visus est labor difficilis fugitivos insequi, cum sanguis a direptis emanans ossibus, nusquam locorum reos suos desereret; donec illos conscientia trepidos, nec satis periculi securos, suis vestigiis, & quidem haud obscuris, manifestos efficeret. Mittuntur ergo expediti equites injuriam persequi, temeritatem corrigere: qui celerrime fugientium terga prementes, eosque facili negotio a fuga retrahentes, delicti quidem gratiam faciunt, omnibus tamen bonis adnitentibus, receptas integre summi Pontificis Reliquias ad urbem referunt. Quis enarrare sufficiat, relatis illis, quid gaudii, quid bonæ spei civibus attonitis redierit? quam benigne, [referre coguntur:] quam exultanter beatæ memoriæ Archiepiscopus cum summo Cleri plebisque tripudio obviam processerit, ac si tunc primum totus sibi Sanctus obvenerit? Videres totam civitatē in occursum ruere, nullum in domibus, paucissimos in agris aut oppidis resedisse; ut cælo se proximum arbitraretur, quisquis exoccupatus redeuntem salutatum ire mereretur.

[38] Ceterum hujus facinoris castigandi gratia, ne quid simile deinceps perniciosa crearet licentia, decernunt in commune, corpus Sancti in propatulo positum, ab ecclesia transferre, [quo facto ad S. Paulini transfertur nova arca.] cælestemque thesaurum firmioribus apothecis & tutiori ærario commendare. Itaque arcam ligneam, firmissimis tabulis compactam, ferreisque nexibus circumquaque munitam accelerant; eoque translata Confessoris pignora, in oratorium b S. Paulini, super altare sanctæ Crucis, summa cum veneratione deportant: consulte scilicet, ut par pari, Sacerdos Sacerdoti jungeretur, illoque adventantes duplici patrocinio solatiarentur. His additur ex Pario marmore c tabula, ad extremam manum decoris mira sculptoris arte perducta, quæ propter sepulcrum ejus reperta, sepulti nomen & meritum prȩferebat, hac serie exarata: Hoc est sanctuarium Deo dilecti Treverorum Archiepiscopi Modoaldi, cujus Rex Dagobertus sanctitatem, sicuti in ejus prȩcepto de Treveri continetur, intra Ligerim & Rhenum magnifice extulit & dilatavit. Quod etiam in superioribus memoratum est.

[39] Igitur S. Paulini ecclesia, novo illustrata hospite, in quantam brevi claritudinem pervenerit, quanto fidelium studio priorem neglectum correxerit, dum pauper cum divite eo suas necessitudines maturat deplorare, memoratu est incredibile. Sed postquam diuturna quies otium, otii vero securitas corruptos mores pepererat; totamque urbis faciem immutatam, pro religione divinorum contemptus incesserat; sustinenda erat necessario supernæ correctionis sententia, quæ pollutam licentiam sub fræno districtionis coërceret. [Ezech. 9, 6] Itaque juxta sententiam Prophetæ, A sanctuario meo incipite; [quæ illo ardente,] intempestæ noctis silentio idem oratorium subito conflagravit incendio, id scilicet agente divina censura, quo ne per diem accensum, facili concurrentium restingueretur industria. Ferebantur undique globi ignium ventis urgentibus, totisque habenis regnabat flammarum impetus; cum interea expergefacti custodes, vident res suas in extremo sitas, opes ad subveniendum ubivis imparatas. Itaque quod in tanto constrictis licebat articulo, festinare, concurrere, ingenti metu trepidare, nec contra niti, nec posse quiescere: postremo manerent, an fugerent incerti, malum improvisum, anceps periculum clamore testari. Quorum vocibus exciti licet admodum pauci, si qui tamen sub obscura nocte confluxerant, aurum & argentum, quæ prima mortales putant, variamq; sacri ministerii supellectilem summa ope tueri satagebant: de Sanctorum vero pignoribus eruendis immemores, nulli rerum minorem operam impendebant. Unde & contigit, ut ignis edax, dum nulli locorum parceret, non solum arentem lignorum materiam penitus absumeret, sed tabulas quoque marmoreas, operis dignitate mirandas, circumquaque corrumperet.

[40] In tanta rerum difficultate quis tuas, Sancte, Reliquias non æstimaret iri perditum? Ruebat undique moles ædificiorum, [sola manet illæsa.] dissiliebat vi caloris soliditas marmorum, totaque sacrarum ædium facies una favillarum erat congeries. Et quis omnium apothecam ligneam, contra vim ignis tenerrimam, quæ media templi testudine in edito posita, omnem ruentis fabricæ excipiebat impetum, crederet periculum evasisse? Sed quod actu difficillimum ægris videbatur mortalibus, summo Procuratori facillimum, rerum probavit exitus. Nam postera luce, cum plerique civium adventare, & nocturnæ tempestatis spectaculum more humani ingenii prospectare cœpissent; sedatis tandem incendiis, propius accessere, id maxime curantes, ut vel modicas Sancti favillas colligentes, saluti posterorum reponerent. Quid enim aliud, quam usque ad cineres tam diuturna clade absumptum crederent? Res mira, & nostris seculis inusitata! Remota enim, quæ omnem superficiem contexerat, incendiorum congerie; cuncta præter spem, quæ Sancti erant, integra reperere, ipsumque loculum totius expertem injuriæ, ut aurum crederes de fornace productum, purgatum, non corruptū. Quis ibi se a laudibus Christi continuit? Quis non gloriosum Deum in Sanctis suis repetito clamore prædicavit? Tuum, Modoalde, nomen, tuum meritum omnis sexus & ætas super astra levavit. Sic Metensem quondam d Stephanum prodit antiquitas, inter miserorum cædes, inter barbaricæ depopulationis atrocissimas tempestates, solum oratoriolum, sui martyrii sanguine consecratum, ignium exemisse discrimini, ut hinc tam præsentes colligerent quam futuri, quantum reverentiæ deberent Protomartyri.

[41] [vatui autem sepulcri rasura] Sed quia majorum ingressi vestigiis, qualiter beatus Confessor suarum Reliquiarum defensioni semper affuerit, monstravimus; libet cetera ejus carptim attingere, utque suorum supplicum post id dierum numquam saluti defuerit, paucis absolvere. Mausolæum illud lapideum, quod a quibusdam temerariis effractum, latenter expoliatum, sicut ex præmissis claruit, veterum memoria testabatur; postquam majoris cautelæ gratia, omnibus id consulentibus, pretioso thesauro vacuatum est; pari nihilominus, atque dudum, reverentia in eadem ecclesia compositum, sancte admodum reservabatur. Hujus superficiem docta manus artificis tabulis undique marmoreis a fronte præcinxerat, eisque solide adinvicem compactis, decorem operi, usum decori addiderat. His vero ex vicinitate sancti corporis tantum virtutis, tantumque gratiæ salutaris divinitus accesserat, ut credi vix possit, quantis mortalium incommodis, patrocinante Sancti beneficio, salus exinde procurata sit. [agri sanantur:] Quicumque enim longis febribus usque ad ossa depastus, quisquis morbo diuturno confectus, huc cum fidei integritate suarum ærumnarum querimoniam detulerat; rasura ejusdem marmoris, aquæ mixta & in potum sumpta, celerrimum languoris remedium certissima curatione obtinebat.

[42] Hujus opis capessendæ gratia cum hodieque innumeros ex diversis mundi partibus videamus concurrere, nullumque frustra pii Intercessoris suffragium desiderasse, unum tamen fide & religione præstantissimum silentio præterire non est consilium. Moguntia, civitas totius Germaniæ celeberrima, Rheni imminet littoribus, commerciis patens, egestatis insolens, agrorum & vinearum fertilis, nulliusque necessariæ rei indigens, viris & ædificiis saris exornata, sed multo beatius, [quod experitur in febri Præpositus S. Albani.] quod pretiosissimum religionis genus est, reverendo monachorum ordine illustrata. Horum in uno monasterio, quod longe ceteris nobilius, e S. Albani dicitur, nostra memoria quidam Præpositus, Severedus nomine, cælesti philosophia exercebatur, vir optimis artibus a tenero ungue imbutus, Deoque & hominibus ob multa ingenii bona carus & acceptus. Sed hos tam lætos successus præpediebat ægritudo continua, lentisque febrium vaporibus non lente viri eminentis premebatur industria: qua peste acerrima jam per triennium exhaustis viribus, nihil postremo credidit salubrius, quam inutili medicorum opera cessante, cælestis manus suffragium quæritasse. Nam edoctus claritudinem Treverensis Ecclesiæ, eo profectus intendit: parsque factus supplicantis populi, humilis precator, sed celeberrimus beneficiorum impetrator, tumulum Sancti accessit, potum abrasi marmoris sincere participavit: nec fideli desiderio frustratus, brevi ex infirmo sanissimus, pallorem redivino colore mutavit. Is non immemor beneficii, cum Sanctis omnibus pure deserviret, tum suo curatori familiarius inhærebat: eoque devotionis circa illum profecerat, ut locum nostrum, quo ejus reliquias nuper translatas didicerat, speciali affectu multus & frequens expeteret; & ante fraternitati nostræ acceptus, tum vero ex assiduitate commanendi acceptissimus fieret. Hujus relatu virtutem, quam expertus fuerat, Fratribus sui studiosis compertam, haud injuria nostræ narrationi credidimus inserendam, nihil verentes debili falsitatis calumnia pulsari, quæ tam veracis viri patrocinio facile poterit enervari.

[43] Ne vero quibusque sui supplicibus & devotis semper ea incumbere videatur necessitas, ad obtinendum cujusvis incommodi suffragium & doloris, potum ire pulverem illius abrasi marmoris, operæ pretium erit præsenti exemplo animadvertere, quam facilis, quam paratus fuerit sibi famulantibus, se appellantibus nonnumquam sine hoc potu, solo virtutis obtentu respondere. Erat quædam sanctimonialis Deo devota in eadem Treverensi civitate, quæ psalmis, orationibus & vigiliis vacans, non discedebat de templo, ut Annam viduam crederes de Euangelio. Sed cum illas atque illas Sanctorum frequens circuiret Reliquias, & in tabernaculo Dei, Deo plena na mulier, [Sancto pie devota monialis,] suavissima laudis & compunctionis sacrificia offerret; tum ante omnes & super omnes excellentissimi Præsulis Modoaldi sanctuarium venerabatur & frequentabat, amplexabatur & honorabat, atque coram eo affusa, imo affixa, quot preces devotas, quasi tot acceptabiles hostias in odorem suavitatis ante conspectum divinæ Majestatis dirigebat: Erga quem ex inspiratione divina tantam conceperat devotionem, ex devotione amorem, ex amore familiaritatem, ut quæcumque sibi ex humanarum rerum, ut assolet, varietate obtigisset necessitudo, ad eum specialiter causam suam expositura recurreret; utpote quem unum & solum, quodam ausu confidentiæ, Dominum suum & crederet & diceret. Hæc aliquando vi febrium tacta, cum acrius fatigaretur & æstuaret, [etiam absque illa,] ad ejusdem Domini sui memoriam se recepit; & causata cum eo de sui status, suæ salutis incommodo, hujusmodi querelam apud eum deposuit: Siccine, inquit, placitum est coram te, Domine mi, & ita congruit, ut cum alii, tam externi quam domestici, te suarum infirmitatum adeo facilem & promptum obtineant adjutorem, me tuam singularem ancillam tam gravi dolore, sine ullo respectu clementiæ, patiaris fatigari? Quin potius beneficium, quod aliis elargiris gratuito, mihi, ut confidentius ceteris loquar, famulæ tuæ Dominus impendas ex debito. Nec reputaverim mihi necessarium esse marmoris tui salutarem illam rasuram cum aliis bibere, quando fideliter & vere apud animum meum constat, sine hoc aut ullo exteriori adminiculo te mihi posse subvenire. [subito curatur a febribus,] Hæc & his similia ubi coram Domino suo tam pia quam fideli peroravit querimonia, subito correpta sopore obdormivit. Unde paulo post exspergefacta, ita se incolumem factam, omnique dolore ac tremore carentem invenit, ac si tota illa febris cum somno pariter evanuerit.

[44] Jesu bone! qua exultatione, quo gaudio, quibus illa ad hoc laudibus resilivit, quo tripudio? Enimvero quæ tam manifesto ipsius rei probaverit experimento, non se hactenus frustra servisse, [& præstupore oblita sui psalterii,] neque quidquam frustra supplicasse Modoaldo. In spem proinde maximam animata, stabat tanta in hoc ipsum admiratione attonita, ut pene sui suarumque rerum immemor, ne librum quidem psalmorum, qui quasi comes individuus sibi semper adhærebat, recedens a sanctuario, meminerit secum tollere a loco, quo reposuerat. Interea illo deveniens quidam adolescens, specietenus Clericus, corpore & mente vagus, actu indisciplinatus, inventum psalterium, nullius arbitri solicitus, rapit: seseque inde celerius, nec tamen ab urbe remotius, abripit: sed quo minus deprehenderetur, in suburbio diversorium cujusdam subintrat pauperis. Quasi vero, hominum ineptissime, damnum famulæ suæ, Modoaldo inspiciente & jam insequente, ullus locus, ulla latebra, ulla humani ingenii industria possit vel abducere vel occulere. Ergo quia mens in malum obdurata, nihil unquam pensi, nihil habet moderati; iniquitatem super iniquitatem apponit, pannosque sui hospitis, quos uxor ipsius ad abluendum exposuerat, de nocte surgens & auferens, psalterio quasi lucro lucrum adjungit; [illud a fure ablatum] impatiensque morarum & quietis, duplicati mali conscientia perurgente, nihil sibi miser tutius ratus, noctis & fugæ præsidium invadit. At muliercula somno mane excita, ubi neque supellectilem suam, neque fidelissimum illum suum hospitem invenit, marito damnum conqueritur, fugientem furem evestigio subsequi adhortatur. Ille vero nihil moratus, velocius furem insequitur & comprehendit, atque execratus fœdum hominem, violenter quod suum erat, & etiam psalterium aufert & reportat. Interea devota sanctimonialis, ubi librum suum requirens non reperit, devotione, qua consueverat, ante sanctuarium Domini sui, dispendium suum causata, deplorat; etiam atque etiam eum precatur, ut sibi solita benignitate psalterium restituat, unde sacrificium laudis Deo & ei immolaret, [Sanctum invocans recipit.] acredderet Altissimo vota sua. Nec fefellit affectum piæ petitionis effectus justissimæ exauditionis. Fit quæstio per totam urbem de psalterio: transit viritim ad alterum ab altero, donec rogatus pauper, qui receperat, exponit, reddit, sanctimonialis recepit, Deo gratias Dominoque suo Modoaldo, non sine magno animi fideique ardore, rependit.

[45] Ecce lucidissima miraculorum insignia, sed paucissima de plurimis libata sunt: quibus tamen, si ea recte animadvertitis, sic vita Modoaldi gloriosa & merita præclara splendidissime illustrantur, ac si aurea tabula, [alia deinceps multa patrantur.] gemmis vel lapidibus pretiosis distincta & decorata, videatur. Quid enim ejus vitam, nisi auream recte dixerim tabulam, aureis videlicet operibus coruscam? Quid gemmas vel margaritas in tabula, nisi interlucentia gestis ejus miracula? Porro sicut nec virtutum ejus, ita nec hujus libri finem a nobis convenit expectari: quia dum quotidie, Deo militem suum glorificante, novis & præcipuis effulgeat miraculis, nova perinde materia novos quotidie & præcipuos expostulat scriptores: imo summa moles materiȩ Tullianis insultat ingeniis & eloquentie. Sed facessat apud fidelium mentes indigna describendis sancti viri gestis solicitudo & molestia. Atqui pretiosa ejus memoria æternaliter viget, & super omnia redolet aromata: utpote qui gloria præditus immarcescibili, semper multiplicatur ut palma & cedrus Libani, & germinat ut lilium, floretque ante Dominum per omnia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Anno 882 Nonis Aprilis in Cœna Domini, intercepta a Normannis est urbs Trevirensis teste Reginone. Nam tunc littera Dominicali G Pascha celebratum fuit 8 April.

b S. Paulinus Episc. Trevirensis & Martyr colitur 31 Augusti.

c Hanc tabulam, templo S. Symphoriani disturbato, credi ex tumulo S. Modoaldi translatam ad Paulinianam basilicam asserit Browerus lib. 7 num. 56: nobis aliter videtur, ut supra dictum: ea certe, quam ipse tam antiquam esse vult, tabula, nulla prefert incendii ejus vestigia, quo hic auctor dicit marmora ipsa fuisse corrupta: si autem miraculo ea servata fuisset, nihilo minus id notandum fuisset quam fuit notatum de arca lignea.

d Est S. Stephano dicata Ecclesia Cathedralis Metensis: miraculum autem hic indicatum refert S. Gregorius Turon. lib. 2 hist. num 7.

e S. Albanus Martyr, Moguntiæ a Gothis Arianis occisus, colitur 21 Iunii. Huic Sancto construxit ecclesiam Richolfus' Archiepiscopus & dedicavit anno 805, ad quam adjunctum monasterium anno 1419 in Collegium Canonicorum demigravit.

TRANSLATIO
SS. Modoaldi, Auctoris, Abrunculi, & Bonosi Archiepisc. Trevirensium ad monasterium Helmwardeshusense.
Sub Tietmaro Abbate facta & descripta.

Modoaldus, Archiepiscopus Trevirensis (S.)

BHL Number: 5985

SUB TIETMARO AB. EX MSS.

EPISTOLA PRÆVIA
ad Stephanum Abbatem S. Stephani Leodiensis.

Domino & Patri Stephano divina electione Abbati, & sanctæ Congregationi beato Apostolo Jacobo sub ejus moderamine in Leodio famulanti; [Tietmarus & monachi sui] frater Tietmarus, quem dicunt Procuratorem ovilis B. Petri in Helmwardeshusen; cum omnibus Christo secum militantibus, munus perfectæ caritatis ex animo, & plenæ fraternitatis pensum ex debito.

[1] Quoniam, Pater Serenissime, ut multorum didicimus relatione, Apostolicæ religionis norma perfectissime imbuti, Apostolicæ vitæ tenorem fide & actibus imitamini; dignum duximus vos verbis Apostolicis affari: Benedictus Deus & Pater Domini nostri Jesu Christi, qui vos idoneum elegit ministrū novi Testamenti, [pro scripta S. Modoaldi vita gratias agentes Stephano Ab.] non solum littera, sed etiam spiritus modulamine laudem omnipotentis Dei pronuntiare, & Sanctorum suorum gloriam præsentibus posterisque seculis imitabilem verbo & scriptis prædicare. [2 Cor. 3] Uberrimus namque vestri cordis hortus, totius Aquilonaris frigoris torpore perpulso, Australis spiritus grata temperie afflatus, dulciflua stillavit aromata, quæ sui fragrantia longe lateque diffusa, odorem bonæ vestræ opinionis ad nostram usque transfudere notitiam. Et licet tot terrarum spatia nobis aspectus vestri notitiam celaverint; tamen morum maturitas, cordisque sinceritas, ac piæ mentis affectus, ingeniique patet efficacia: & in hoc miranda omnipotentis Dei mortalibus, prædicatur dispensatio, quoniam sunt homines super millia, quorum notitiam retinemus ex facie, sed nec modicam quidem intentionem cognoscimus ex corde. Vestri autem cordis arcana, licet carne absentis, quodammodo perspicimus, quoties beati Patris nostri Modoaldi Vita mellifluo tractatu nostris insonat auribus; & delectabilia vocis vestræ percipimus modulamina, quoties dulcisonam cantus ejus melodiam sive cernimus, sive concinentes attendimus.

[2] Hæc utraque luculenter digesta tantam super omnia aromata dulcedinem faucibus nostris indidere, tantamque dilectionis plenitudinem infudere, ut nullius amaritudinis rancore valeant aboleri, [ei bene precantur;] nullius molestiæ tædio evacuari. Pro talibus tantisque beneficiis, justissimum rati omnimodis gratiarum præconiis piæ devotionis vestræ studio respondere, in nobis nihil, laboribus vestris æquiparandum, ex nobis sufficimus æstimare: quoniam superant omnem facundiam laudis nostræ. Quapropter totis medullis conversi ad eum, qui ore vestro magnificatur & voce glorificatur, nostroque licet exili famulatu honoratur, indefesse supplicamus, quatenus suis meritis ac precibus vobis pro gratiarum actione perennis gloriæ coronam, pro mercede æternæ vitæ beatitudinem apud Christum obtineat, cui procul dubio impenditur, [eique offerunt hunc libellum] quicquid Sanctis suis obsequi, digne & laudabiliter exhibetur. Igitur cum indagatione sufficienti nulla unquam abolitione delendam vestri notitiam tenemus; par est ut studio nostræ manus & linguæ nos quoq; ad vestri notitiam perducamur. Offerimus itaque vestræ Beatitudini Translationis beatissimi Patris nostri Modoaldi libellum, humili stylo digestum, vestræ dignationis solertia corrigendum, vestra auctoritate corroborandum. Cujus seriem indagantes, cognoscetis de situ loci & exordio cœnobii nostri, quam benigna & mirabili dispensatione Dei in prosperos successus convaluerit, quam devota piorum astipulatione in augmentum religionis excreverit. Patebit etiam cujus occasionis eventu, pio dudum accensi desiderio, larga omnipotentis Dei miseratione in tantam animi fiduciam sumus permoti, ut pretiosissima Sanctorum pignora, quæ nulla auri vel argenti copia digne valerent comparari, pia importunitate postulata mereremur accipere. Quæ condigna veneratione & honorificentia loco nostro illata, diversis miraculorum signis divina glorificavit dignatio: ut liquido clareret cunctis, cujus meriti, cujusque magnificentiæ sit eorum spiritus in cælis.

[3] In his omnibus agnitione nostra, totiusque rei nostræ summa, vobis sufficienter patefacta, Pater reverendissime, Sanctitatem vestram ad congratulandum nobis invitamus, cum omni caritatis devotione, affectu deprecatorio verbis utentes Psalmistæ: Magnificate Dominum mecum, & exaltate nomen ejus in idipsum. [Psalm. 35] Hanc autem vestræ magnificationis seriem exigimus, ut, [meliori stylo elimandum.] sicut beati Patris nostri Modoaldi nobilem prosapiam vitamque laudabilem luculento stylo digessistis, ita quoque translationis ejus schedulam, ingenii vestri scalpello elimatam, per cavernas pii cordis vestri traducatis, quæ impolitum quippiam vel admittere vel emittere nullatenus consuevere. In hoc igitur faternæ caritatis intuitu desiderio nostro satisfacite: ut sacrificium præteriti operis, quod Christo per nos obtulistis, jam holocaustum fiat; & hostiæ medullatæ caudam medullatam, id est, boni operis perfectionem, auctoritate piæ devotionis vestræ roboratam, a nobis denuo omnipotenti Deo per omnia placabilem exhibeamus, gratanterque susceptam hoc ordine recitandam teneamus.

CAPUT I.
Cœnobium Helmwardeshusen constructum: ad illud translatum brachium S. Auctoris Archiepiscopi Trevirensis. Miracula ibi facta.

[4] Est oppidum in provincia Saxoniæ, ex nomine primi sui ruris incolæ a Helmwardeshusen dictum, [Comes Ekkihardus carens posteritate] quod per priscam traditionem hereditario jure cessit in gloriosi Comitis Eckihardi ejusque nobilissimæ conjugis Mahthildȩ propriam possessionem. Hi natalium linea & seculari dignitate clari, sed morum probitate præcipui, in id infortunii lamentabiliter incidere, ut excepto uno filio, trina ætate defuncto, totius sobolis privarentur successione. Quos omnipotens Deus quia fructu ventris attenuavit, religionis fœcunditate ditavit: & quanto minus solicitabantur in augmento propaginis, eo largius insudabant studio divinæ servitutis. Unde factum est, ut omni consanguineorum postposita posteritate, mundi Salvatorem, & ejus piissimam Genitricem, necnon Apostolorum Principem, heredes totius suæ possessionis efficerent, [adificando a se monasterio petit a Silvestro 2 privilegia,] ac in oppido prætitulato cœnobium, ordini monachico condecens, ipsorum honori & nomini disponerent. Quapropter idem vir illustris Ekkihardus Romam adiens, consilio & auctoritate venerabilis memoriæ b Silvestri Papæ, quidquid sui juris possessionum erat, B. Petro Apostolo tradidit, construendique cœnobii licentiam & loci libertatem obtinuit. Adeptus est enim Apostolici privilegii sanctione, ut nullus ibi construere vel ordinare præsumat Abbatem, nisi secundum regulam & sanctorum Patrum institutionem canonice electum: similiter Advocatum, non ex suis natalibus, sed quemcumque Abbas & congregatio exposceret constituendum: res etiam sui juris acquisitas vel acquirendas perpetua libertate possidendas, & ab omni servitute Imperatorum, Regum, vel quorumlibet potentum immunes.

[5] Hac igitur paterfamilias auctoritate roboratus, atque Apostolica benedictione munitus, prosperoque successu patriæ redditus, decrevit intentionem sui desiderii c Ottoni tertio Imperatori patefacere, cum quo fuerat pro sui probitate, [quæ Otto 3 confirmat.] proque fidelis servitii multiplicitate, jamdudum nimia devinctus caritate. Supersunt hodieque in ornamentis ecclesiæ signa, quod idem Princeps huic dilecto suo (qui secum in expeditione Romana fideliter consistens per longam diem pontem Tiberis valide cum suis expugnavit, & contra fortissimum quemdam immani corpore terribilem, & procaci arrogantia majestatem Regiam inhonorantem, viriliter congressus, caput ejus amputatum sibi præsentavit) regalia quædam ornamenta sua, ob insigne nobilis victoriæ, in præmium concessit. Cujus voto cognito admodum congratulatus, concessit ei auctoritate Imperiali, quæcumque vidit Apostolico testamento contineri; de cœnobii videlicet constructione, & loci libertate, de canonica Abbatis electione & Advocati substitutione, de omnimoda sui suorumq; servitii immunitate; dans ei super his Imperialis privilegii chartam, sigilli sui impressione ac propriæ manus signo roboratam. Hac duplici auctoritate pius provisor animatus, Abbatem, cum paucis Fratribus, suis præfecit omnibus; atque in Christi nomine fundamenta jaciens, & ad prosperum effectum tendens, opus initiatum maturabat celerius.

[6] Sed Dei qua ipse novit providentia disponente, fabrica se nondum dimidiante, uterque constructor immatura præventus est morte. Ad augmentum quoque lacrymabilis infortunii, [Mortuo Ekkthardo bonisque imminutis,] utrorumque propinqui, magnæ scilicet potentiæ viri, funebres illorum exuvias, variæque supellectilis reliquias, plurima ex parte suis usibus vendicavere; nonnullas etiam prædiorum curtes invadentes, subtraxerunt ecclesiæ. At rudis ecclesiæ provisor novellus Abbas Haulfus, nullo annisu confidens tantis contraire potestatibus, quoniam nec facultas suppetebat interpellare auctoritatem Apostolicam, sive majestatem Regiam, satius duxit sub silentii moderamine divinam postulari misericordiam. Interea d Menwercus Paterbrunnensis Episcopus, [S. Menwercus locum impetrat,] Ottone jam de medio facto, adiens Regem, qui dicebatur Bavenbergensis e Henricus; paternæ pietatis intuitu conquestus est, infra suæ diœceses limites f Fratres pauperculos commanere, Romanæ Sedis ditioni subesse, niti esse quod non possent supplere, Dei misericordia & Imperatoris egere. Hos, inquit, cum loco, si vestræ complacet Majestati, meæ committere tutelæ & provisioni; procurabo, obtentu gratiæ vestræ & amore Dei, ut proficiant in augmentum divini servitii: adeptoque sub determinata sponsione fidei consensu Imperiali, venit ad locum, de disponendis inhabitantium causis ordinare. [qui frustra conatus monachos transferre alio] Consideransque rerum tenuitatem, & monasticæ religionis ordinem sub penuria vigere non posse; prudentum usus consilio, deliberavit meliori dispositione utilitati commanentium providere. Intenderat enim in castello sui juris g Warthberg nomine cœnobium monachorum ædificare: satiusque duxit, ut compositis utriusque loci copiis, suisque quoad viveret supplementis, hinc illuc omnium fieret translatio: sicque consultius utrorumq; res perpetua vigerent stabilitate. Verum huic consilio non annuit divina dispositio: unde Præsul idem, nocturna visione graviuscule commonitus, ab intentione sua destitit quantocius.

[7] Cujus concessionis & regiæ permissionis occasione Pontifices Paterbrunnensis ecclesiæ locum hunc continent h parochiali tuitione, quieti Fratrum commanentium molestiæ nil inferentes, [eos sub tuitione successorum suorum relinquit] Abbatibus sibi regulariter electis virgam pastoralem seu consecrationem canonice largientes, a nemine sui juris quidquam servitii exigentes, sed in omni causa eorum privilegiis Imperialibus pie assentientes. Non enim ignorant Apostolico Silvestri Papæ, sub quo traditio ipsius loci cum omnibus redditibus suis beato Petro facta est, condemnatum esse anathemate, quicumque privilegium ejus canonicum & synodale præsumpserit quoquo modo violare. Sed quoniam nullo proprii juris solicitabantur debito ad beneficia conferenda; locus idem per succedentes sibi Episcopos multo tempore, totius supplemeti largitate, neglectui est habitus; [in magna paupertate: qua paulatim sublevata,] excepto quod Abbates sibi substituti, in augendis ecclesiæ redditibus satagebant pro suis quique viribus. Et cum inhabitantes Fratres frequenter angustiaret anxia rerum tenuitas, tamen nullo modo defervebat in eis amor religionis & regularis sedulitas: sed pauperes spiritu, suum credentes esse regnum cælorum, ibant gradatim de virtute in virtutem. Cum hic fervor filiorum Dei longe lateque opinionem sui dilataret; plures Christi fideles, illorum accensi & animati exemplo, res hujus ecclesiæ suis cœperunt redditibus dilatare. Multi quoq; æmulantes charismata meliora, modicum videri censebant, si tantummodo rebus suis renuntiarent: & præcepto insttucti euangelico, credebant se non esse dignos Deo, nisi renuntiantes sibimetipsis, sub regula monachili circumferrent corpore suo semper mortificationem Crucis Christi.

[8] Interea Tietmarus, sextus hujus cœnobii a Deo electus Abbas, [Tietmarus Ab. 6 desiderans obtinere corpus alicujus Sancti] multa prædecessorum suorum animatus industria, nihil patiebatur remissi ad supplenda ecclesiæ negotia, vetustate & incuria pene semiruta: restaurabat ædificia, &, quod omnium Creatori acceptius noverat, ad lucrandas Deo animas, totum se superimpendebat. Cui cum plura cederent pro voto, inspirante sibi magni consilii Angelo, cœpit majore suspirare desiderio, ut corpus alicujus Martyris vel Confessoris sibi largiri dignaretur divina miseratio, cujus se suaque omnia committeret speciali patrocinio. Pia etiam consideratione perpendebat, se suosque ad hoc non sufficere, ut multiplicibus religiosorum votis condigna rependerent beneficia, nisi Deus sua subveniret gratia per Sanctorum suorum suffragia. Quod ad obtinendum, quia credebat majus esse suis viribus, consilio cum spiritualibus communicato Fratribus, deliberavit hoc a Deo quærendum vigiliis & orationibus. Fratres igitur pio Patris sui studio gaudentes, & aures Omnipotentis crebris supplicationibus pulsantes, obsecrabant ut tam devotum pii pectoris desiderium ad dignum proveheret exitum. Quid multa? Dominus Jesus, qui dixit in Euangelio: Si duo ex vobis consenserint de omni re, quam petierint, fiet illis; ostendit se interesse suorum fidelium unanimitati, & consilium ipsorum prospero mancipavit effectui. [Matt. 18, 19]

[9] Summa consilii a Deo directi hoc sumpsit initium, ut super hoc negotio interpellarent aures & cor i Brunonis, Archiepiscopi sanctæ Ecclesiæ Treverorum, quȩ privilegio sui principatur omnibus Ecclesiis Galliarum, eo quod fundata a B. Petro Apostolo, sit ordine prima & dignitate præcipua, multorumque Sanctorum corporibus gloriola. Deinde visum est utile arcanum hujus negotii Paterbrunnensi k Episcopo patefacere, cujus diœceseos clauduntur limite, [interposita commendatione Episcopi Paderborn.] ut ejus roborati consilio, licentia, & auctoritate, cum suis litteris ejus quoque epistolas deprecatorias dirigerent, pro totius Episcopii profectu & honore. Nec erat difficile id apud Episcopum obtinere fideles ejus, quibus jam dudum religionis amore & plenæ fraternitatis communione conjunctus, speciali fuerat caritate devinctus. Abbas igitur cuncta sua moderans consulte, præmissis atque dispositis suis suorumque orationibus, utpote tantæ viæ tantique negotii comitibus, unum ex commilitonibus suis monachum, cum epistolis Pontificalibus suisque ac totius Paterbrunnensis Ecclesiæ, direxit ad flectendam clementiam Treberensis Archiepiscopi, sic ut [annueret] effectum hujus spiritualis negotii. Susceptis igitur & perlectis epistolis, Pontifex venerabilis expavit primum novitatem tam inusitati tamque terribilis negotii. [agit apud Brunonem Trevirensem:] Accersitis quoque & consultis Prioribus Ecclesiæ, nihil ab eis retulit certi, utpote exterritis & mirantibus quemquam mortalium audere mente concipere, nedum opere attentare, magnitudinem tam horrendæ atque inauditæ rei. Quapropter pius Præsul acceptis induciis rursum distulit, septemque diebus emensis denuo monitus, denuo consultis Fratribus nihil effectus reperit, rursumque responsa dilatione protelavit.

[10] Post hæc decem & eo amplius interjectis diebus Frater legatus, adjunctis tam religiosis monachis quam Clericis fidelibus, quos ordinum & servitii futuri beneficiis sibi asciverat, [quo tergiversante,] rursum Pontificem adiit; & clementi importunitate, quanta uti ausus est, interpellavit; dilationem responsionis ejus suæ imputans negligentiæ & insipientiæ, nullumque quamvis despicabilem & abjectum legatum protestans esse repudiandum. Præterea Antistitis sui nobilitatem & ordinis dignitatem, necnon Abbatis venerandam sanctitatem proposuit; non contemnendas esse personas tantæ dignitatis tantæque auctoritatis, decere dignitatem Pontificalem honori suo convenientia responsa reddere supplicantibus. Hujuscemodi oratione flexus piissimus Pontifex hilari vultu dulciflua usus est excusatione, dicens se in dilatione responsi, nec propter stultitiam, utpote quæ nulla esset legati personam respuisse, nec aliquo contemptu dignitatem Episcopi sive Abbatis inhonorasse: timoris anxietate vallatum esse; [tandemque metum justum excusante,] tanti negotii, quod petebatur, ministerium expavisse; l Herimannum Episcopum Metensem a sepulcro S. Clementis, primi ejusdem urbis Episcopi, quem transferebat, vix manibus deductum die tertia obisse; se peccatorem, se indignum vitæ suæ periculum formidare; Sanctum m [Leguntium] qui petebatur, ante complures annos attentatum loco suo nec moveri potuisse; cespitem super eum, ut putabatur, pridie effossum, postero mane integrum & sanum reperisse, se suo suorumque consilio, quod non inveniebat super hac re, nil definire audere, & ob hoc productioris temporis inducias habere velle. His peroratis Legato litteras excusatorias deferendas tradidit, & paria Abbati viva voce referenda mandavit; non desperare de misericordia Dei; sed magis in hoc voluntatem Dei continuis precibus promereri monuit, & a se valedicens dimisit.

[11] [mœstus rediens qui missus erat] Qui sic dimissus angustiari nimium cœpit & tædere, seque tanti itineris fatigationem frustra consumpsisse dolere, multumque laborem peccatis suis cassatum, reputans se indignum, se immeritum, cujus ministerio tale tantumque negotium Omnipotens effectum ire dignaretur. At Pater omnipotens hujus dolori condescendens, & solitæ pietatis aures Fratrum suorum precibus accommodans, spe sua noluit eos frustrare, sed misericorditer & mirabiliter eis dignas & insperatas contulit Sanctorum Reliquias:

Ex sacrario B. Petri:

De baculo ejus:
[alia quadam & brachium S. Auctoris accipit:] Rasuram clavi Domini panniculo involutam:
De sandaliis S. Andreæ Apostoli.

Ex sacrario B. Eucharii.

De corpore B. n Celsi Episcopi.

Ex sacrario B. Maximini.

De pallio & stola o ejus:
Brachium S. p Auctoris Trevirorum Archiepiscopi, magnæ sanctitatis viri.

[12] His missus præfatus nimium animatus, & quasi de profunda mœroris & angustiarum voragine relevatus, [quibus magna cum solennitate translatis,] reduces acceleravit gressus: qui post longa terrarum spatia dimensa, tandem noti cespitis attigit confinia. Et quia diei sabbati hora jam præterierat undecima, ratum duxit cujusdam fidelis viri clientis Ecclesiæ petere hospitia: directisque litteris ad claustrum, Abbati suo & Fratribus intimavit, quanta secum, de collato brachio B. Auctoris Archiepiscopi, Divina operata sit clementia. Unde cunctis Fratribus admodum exhilaratis; Abbas, accenso cum thymiamate & luminaribus, ad salutandas sacrosanctas Reliquias proficiscitur; deputatisque Fratribus ad celebrandas tanto Pontifici vigilias domum revertitur. Deinde postquam illuxit crastina dies felix per secula, Fratres feliciores futuri tanti Patris præsentia, dispositis populorum catervis invicem se cohortantur, ad suscipienda cum spiritualis apparatus gloria summi Sacerdotis pignora. Bajulis vero nondum digressis ab hospitii liminibus, scholares pueri procedentes cum vexillis & crucibus, deducunt Sanctos, cum letaniis & hymnis spiritualibus, jam tunc glorificante Deo Sancti sui meritum, inchoatis laudibus ex ore infantium. Deinde in itineris medio procedunt in vestibus albis Clerici cum populo, nonnullas Sanctorum reliquias gestantes in feretro, totoque corpore prostrati juvenes & virgines cum junioribus laudabant nomen Domini. Sicque procedentes ad vici medium, ecce conspicantur militiæ cælestis apparatum, agmina palliata monachorum, [ad ecclesiam monasterii] qui solotenus incurvati prima devoti cordis holocautomata tanto libant Pontifici; læta videlicet suspiria gemituum cum dulcibus rivulis lacrymarum, quos nimii gaudii extorquebat affectus, ex intimis eorum visceribus. Hinc laudibus impositis cum solenni tripudio procedentes, templi recipiuntur gremio, non minus populorum turmis, circumquaque concinnentibus, & diversæ ætatis confusa voce concrepantibus, ut jam in his Prophetæ compleretur vaticinium, Omnis spiritus laudet Dominum. [Psalm. 150]

[13] Tanta igitur veneratione B. Auctoris Archiepiscopi ceterorumque, quos prælibavimus, susceptæ Reliquiæ, sacrario templi sunt reconditæ anno Dominicæ Incarnationis millesimo centesimo quinto, indictione decima tertia, pridie Idus Maji, die q Dominico, hora diei tertia, qua sanctus Spiritus quondam discipulorum replevit corda. Suscepto itaque venerabiliter & decenti honorificentia locato brachio B. Auctoris, Treberorum Archiepiscopi, in sacrario Principis Apostolorum, quod est Helmwardeshusen, quod largitatis divinæ dignatio mirabiliter & insperato ad ipsum direxit locum; diu noluit Deus occultari quanti esset meriti apud eum, sed declaravit in mortuo membro corporis, quid ejus sancta anima posset in cælis. Mulier namque vidua pauper alimoniis Ecclesiæ nutriebatur, [cui brachiū exaruerat,] quæ continui languoris laborabat incommodo. Hæc subita paralysi percussa, omnium membrorum dissolutionem tam valide incurrit, ut se nullo modo in latus alterum sine ministrantis adminiculo convertere valeret: quin etiam ad augmentum miseriæ pollicem sinistræ manus in volam recurvum quatuor digitorum continua stringebat reflexio, ipsumque brachium tanta dissolverat ariditas, ut penitus insensibile quasi lignum gestaret a collo dependens. Quæ sanctarum Reliquiarum adventu comperto, divina visitatione medullitus tacta, subito ad sessum erigitur; tunicaque postulata vestitur, & partim humeris suæ procuratricis subvecta, partim baculo sustentata, se obviam sanctuario tulit, fidenter asserens ejus se virtute ab assiduitate lectuli relevatam, seque beneficiis ipsius Sancti salvandam. Deinde brachio Sancti debilitatis ejus locis contrectaris atque signatis, mox mirum in modum os torridum arentibus venis pristini vigorem humoris infudit, membrumque mortuum artus præmortuos vitalis spiritus officio animavit.

[14] [contractus toto corpore,] Armentarius quidam ejusdem vici, insensibili correptus languore, totius operis usu corpus invalidum cibo frequenti alebat: sed membris inde nullo virium vigore proficientibus, lectulo debilis cubabat. Hujus incommoditatis remedium explorans, se quia liber erat, B. Auctori jure proprietatis contradidit; atque recuperandæ sospitatis gratia, censum numismatis se illi annuatim persolvere devovit. Nec distulit novus Dominus novelli servi votis annuere, ut indultis ad usus necessarios viribus, consuesceret non otiose fruges consumere, sed sedulo frugibus augendis operam dare. Mulier quædam præfati loci repentina aurium surditate percutitur, & in somnis commonetur, ut pro auditus recuperatione B. Auctori suas inaures deberet offerre. [surda,] Quæ facto mane jussis parere accelerat, oblatisque inauribus sana domum repedat, seque solito inclamantibus non sine irrisoria increpatione, clare se audire pronuntiat. In possessiuncula ecclesiæ, Muthen dicta, juvenis quidam r Susaliensis, [juvenis turpiter hians,] mane quodam solito nitens surgere, tanta subito correptus est infirmitate, ut oculis miserabiliter patentibus, oris hiatu terribili terrorem aspicientibus incuteret cum dolore. Mox ad monasterium curritur, Sancti brachium defertur, æger ex eo cum fide benedicitur, pristinæque sospitati redditur. Hujus Frater bajulos sanctarum Reliquiarum hospitio susceperat, quibus & benigne ministraverat: cujus ædificia posthæc ab hostibus succensa & penitus sunt conflagrata, solo granario ejus incendium evadente, in quo B. Auctoris pernoctaverant Reliquiæ.

[15] [puerpera fastidio cibi deficiens,] In vico qui Heyson dicitur, quædam mulier multa cum difficultate pariens, tanto cibi somnique fastidio corripitur, ut neutro uti commode prævalens per dies pene ad extrema perduceretur. Quæ suggerentibus amicis commonita, quanta Deus per S. Auctorem operaretur miracula, votum fideliter vovit, statimque somno indulsit: hinc lente expergiscens, cibo postulato reficitur, tædiumque in naturalem delectationem commutans, periculo mortis exuitur. In eadem villa mulier quædam, dolore capitis ingravescente, [alia surdæ.] utriusque auris officium penitus amisit. Quæ auditu vacua, sed fide plena, voto B. Auctori facto monasterium petiit: ubi tam celerrime tamque perfecte convaluit, ut quæ sonum quantumcumque sentire non poterat, deinceps tenuissimi susurri sibilum plenissime hauserit. In prædicto vico puer parvulus miserabilis languoris morbo ægrotabat: [miserabili languore correptus,] interdum enim quasi exanimis procumbens, singultus varios emittebat; interdum quasi sanus incedebat; interdum vero voce penitus intercedente, apertis oculis & hianti ore, nullius halitus spiramen trahebat. Cujus parentes, inter continui doloris anxietatem nomine B. Auctoris comperto, votoque reddito, tam plenissima filii sui sunt valetudine exhilarati, ut cujus solam mortem prius præ nimietate tædii desiderabant, ejus vitam paterna dulcedine amplecterentur & foverent.

[16] In oppido Monasterii, piscatoris cujusdam filia parvula inflatione miserabili ventris translucidi gravatur, [passa ventris inflationem] ceterisque membris cum facie inedia & pallore squallentibus, oculorum rotatu moribundo, pene omnem vitalis spei certitudinem infelicibus parentibus ademerat. Qui nomen ignorantes Sancti, ex adventu brachii personam ignotam inclamant: vota vovent, ut ejus ope misellula filia, si sit possibile, melioretur; sin autem, finem tantis imponens cruciatibus, viam universæ carnis ingrediatur. [umbilico rupio sanatur:] His peroratis umbilicus puellæ mirabiliter rumpitur; nimioque impetu effluente sanie, vigor vitalis reparatur: quia pondus mortiferum evacuatur. Hoc viso parentes immensis laudibus virtutis hujus ministrum extulere, animoque alacriori & filiam recepere, & tædii fatigationem amisere. In villula ecclesiæ, Windelesheim dicta, infantula vix biennis assidua quatiebatur ægritudine, [infantula ægra curatur:] adeo ut lactis victualia penitus spernens, noctes diesque insomnes duceret, & interdum moribunda specie, articulis obrigescentibus doloris assiduitate, languida matris viscera cruciaret. Quæ tandem fide plena spem adipiscendæ salutis ejus concipiens, monasterii cum eadem petiit limina, S. Auctoris efflagitando suffragia: ædituoque consulto, ægra Sancti brachio benedicitur, moxque resumpto spiritu matris petit ubera, lactatur & dormit, domumque refertur sana.

[17] In contubernio monasterii mulier quædam, mente & habitu speciem prætendens religionis, [pannus furto ablatus recuperatur.] manebat: quæ ab ædituo pannum optimum lavandum susceperat, quem furto sublatum perdidit. Quo comperto mox monasterium ingreditur, B. Auctori conqueritur, filumque argenteum pro voto spondet. Inde exiens protinus indicia furti deprehendit, personamque suspicabilem conveniens, culpam reperit; exactione facta, quod perdiderat recepit; sanctoque provisori grates cum voto reddidit. Vir quidam de pago Westphalorum, capitis dolore vehementi lumine orbatus est oculorum; tibiaque ejus altera, cancri correpta ulcere, gradiendi penitus amisit officium. Is in una noctium B. Auctoris fideliter invocato nomine, [cæcus & claudus sanatur.] miserationis ejus insensibili curatus est medicamine: veniensque ad cœnobium filum obtulit argenteum, cum gratiarum actione, quod pro suæ salutis voverat recuperatione. Hæc & his similia miraculorum signa omnipotens Deus idcirco fieri disponit per sancti Confessoris sui merita, ut liquido declaret, quantum remedii animabus in æternum victuris obtinere prævalet in cælis cum Christo feliciter vivens ejus anima; cum corporibus morituris, ejus os mortuum, tot præstare possit beneficia.

ANNOTATA.

a Helmwardenhuisen vulgo & contractius Helmershausen est oppidum modo Haßiæ, ad Dimelam fluvium prope Visurgim, in confinio ditionū Brunswicensis & Paderbornensis.

b Silvester Sedit ab anno 999 usque ad 1003.

c Otto 3 imperavit ab an. 989 ad an. 1002.

d S. Menwercus seu Meynwercus sedit ab anno 1009 usque ad annum 1036, & diem 5 Iunii quo colitur.

e Hic est S. Henricus, Ottonis 3 succeßor, qui vixit usquead an. 1024.

f S. Meinwercus anno 1010 post Pentecosten Helmwardeshuisen venit, & monasterium quod Ekkehardus Comes in proprietate sui fundi construxerat, in honore sanctæ & individuæ Trinitatis, sanctique Salvatoris & victoriosissimæ Crucis, & S. Mariæ semper Virginis & S. Petri Principis Apostolorum & omnium Apostolorum & Sanctorum omnium, Nonis Junii dedicavit. Ita Auctor Vitæ S. Meinwerci num. 21: ast num. 42 ista habet. Anno 1017 quinto Idus Julii ab heredibus Ekkihardi Comitis de Abbatia Helmwardeshusen querela habita, diu multumque inter Principes ventilata, tandem Regno est adjudicata. Et quia nec in facultatibus nec ministerialibus Regno servitio esse potuit, interventu & consultu Episcoporum & Principum, Episcopo Meinwerco suisque successoribus a Patherbornensi Sede Episcopaliter secundum Regulam S. Benedicti regenda & possidenda est collata. Iterum lis suborta de Abbatia Helmwardeshusen, est anno 1024 in Conventu Warlensi sedata, uti num. 91 explicatur.

g Wartberg seu Warburg oppidum ad Dimelam fluvium, 20 circiter milibus passuum ab Helmwardenshuisen dißitum, olim Comitatu illustre. Optavit id frustra obtinere S. Meinwercus a Dudichone Comite anno 1010, utnum 18 & 19 Vitæ ejus dicitur. Verum illo anno 1021 mortuo, illud accepisse ibidem traditur num. 71 & 72.

h S. Meinwercus ibi de monachis suæ civitatis constituit Abbatem Winomen, quem anno 1031 Hierosolymam direxit, ut dicitur num. 120.

i Bruno creatur Archiepiscopus an. 1103 moritur anno 1124.

k Hic est Henricus ex Comite de Werle, aliis a Waldeck, electus anno 1084, mortuus an. 1126.

l Hermannus factus Episcopus an. 1073, mortuus an. 1090 die 4 Maji: ad hoc autem translatio S. Clementis 2 Maji facta indicatur in Ms. Florario & ab aliis, colitur hic præcipue 23 Maji.

m Nomen hoc exciderat e contextu, sed ipsum hic reponendum persuasit, quod infra eum a se nominatim petitum dicat Tietmarus: est igitur hic non parum quo augeatur Commentariolus editus de S. Legontio 19 Februarii, quo colitur.

n Corpus S. Celsi Ep. Trevirensis inventum fuit anno 970, uti late deduximus 23 Februarii.

o Acta S Maximini damus 29 Maji.

p Colitur S. Auctor, 20 Augusti, ad quem diem sequentiamiracula transferri possent, nisi præstaret totam hanc relationem simul proferri. Vixit S. Auctor Episcopus ab anno 409 ad 427.

q Fuit hæc Dominica Rogationum ante Ascensionem Domini, seu quinta post Pascha, quod littera Dominicali A celebratum fuit die 9 Aprilis: atque hinc correxi errorem qui in numerum Indictionis irrepserat, quasi ea fuisset XII cum fuerit XIII: Correctio autem probatur ex finali clausula ubi acta 12 Maji 1107 signantur Indictione XV.

r Vereor ut recte hic scripta locorum nomina quia talia nusquam circa Helmershausen inveniuntur notata: pro Susalia autem occurrit Uslaria in Brunswicensi Ducatu intervallo leucarum 2; pro Heysen, reperio Hemsen in Paderborn, Episcopatu ad leucas 4.

CAPUT II.
Laboratum ad obtinendum & effodiendum Corpus S. Legontii, Episcopi Trevirensis, sed irrito conatu.

[18] [Anno 1100] Anno Dominicæ Incarnationis millesimo centesimo sexto, Indictione decima quarta, condicta est a Synodus in partibus Italiæ a venerabili b Paschale Romanæ Sedis Præsule, agenda de statu & de diversis utilitatibus Catholicæ Ecclesiæ, atque concordia Regni & Sacerdotii, quorum dissidentia multo convaluerat tempore, non sine periculo multorum corporis & animæ: ad quam invitati confluebant ex diversis partibus orbis Archiepiscopi, Episcopi, Abbates, & cum Catholicis monachis religiosi Clerici, regnorumque Proceres seculares, & diversarum potestatum administratorii, cum clientibus & innumera manu populi. [Tietmarus ad Guastallensem Synodum proficiscens,] Unde contigit Tietmarum Helmwardicensem, per duos Legatos Apostolici nominatim vocatum, comitante monacho suo cum ceteris agere iter; & insperato Treberorum Archiepiscopo, cum aliis legatis Romanorum Regis, in civitate Basilea obviare. Quem conveniens, & ab eo decentissime susceptus, commonuit legationis suæ suique Episcopi, eidem ferme ante duos annos per præsentem monachum suum transmissis, pro exorando & obtinendo corpore c B. Legontii, Archiepiscopi Sedis suæ, videlicet Treberensis Ecclesiæ. [petit ab Archiep. Trevirensi Corpus S. Legontii,] Replicabat etiam eadem, quæ tunc scripto mandaverat, nunc quoque viva voce humilique suggestione; necessitatem & causam devotionemque tam spiritualis desiderii sui, intentionem & studium sui suorumque servitii, ornatum in varia operositate picturæ diversæque suppellectilis, sui monasterii præstolationem diutinam, & ob hoc desideria monachorum Clericorumque ac promiscui sexus & ætatis populi: decere dignitatem Episcopalem id efficere, ne tot tantique filii Ecclesiæ sua frustrarentur expectatione.

[19] Additi sunt huic petitioni vir venerabilis Herimannus Comes, necnon religiosi Clerici d Reinhardus postea Halverstadensis Episcopus, [intercedentibus pro eo variis aliis,] e Adelgozus sequenti anno Parthenopolitanus Archiepiscopus factus, ceterique legati Regis & ejus viæ comites, eadem protestantes, eademque sæpius ingeminantes; nec posse Sanctum quempiam alicubi decentius honorabiliusque concedi seu locari, sub obtentu amplioris divini servitii, confirmantes. In loco etiam habitæ Synodi solicitatur assensu & consilio Archiepiscopi Saltzburgensis f Conrardi, religione, nobilitate & sapientia præditi, & ante triduum ab ipso Apostolico ordinati; dicentis eum in hoc consulte agere, seque dignum ducere rarumque sentire, si ob incrementum honoris & gloriæ, ob augmentum servitii venerationis & reverentiæ Sanctorum, de loco ad locum transferantur & destinentur Reliquiæ. Simili etiam movetur assensu & consilio a suis Clericis religiosis & sapientibus, & nonnullis laicis fidelibus, secum in navi a Papia usque Placentiam in flumine Pado proficiscentibus; sæpeque non esse necesse formidare divinam animadversionem seu Sanctorum offensam ob hoc incurrere protestantibus, [spe bona lactatur.] si devotioni & necessitati fidelium consuleret in largiendis eis, quibus abundaret, Sanctorum corporibus. Hæc omnia Præsul reverendissimus in trutina cordis sui librans, & subtili consilio secum petractans, vimque verborum & in his veritatem considerans, monet omnem hujus negotii causam Deo committendam, ejusque voluntatem & dispositionem omnimodis implorandam, spondetque se Abbati cum caritate responsurum, si vita comite revertatur in patriam. Deinde se ipsius Abbatis suorumque commendans orationibus, cum omni humilitate, spemque se adeundi seque procul dubio movendi promittens fidentissimam, datis osculis dimisit in pace.

[20] Abbas igitur his pro quibus Synodum adierat ordinatis, [Reversus ad monasterium] necnon gratia & benedictione Apostolicis munitus, & de promissione Archiepiscopi certus, in patriam redit lætissimus; omnia quæ visa, quæ dicta, quæque audita fuerant suis annuntians Fratribus: cum quibus etiam diu intermissi desiderii negotium denuo cœpit ventilare, necnon eventum Archiepiscopi, ac ceterorum ejus comitum, in sua postulatione, assensu & consultu concordantium, insinuare. Beati quoque Auctoris insperatum adventum, ejusque signis attestantibus meritum cœpit replicare; & in his viscera divinæ pietatis, sibi suoque loco ac suis omnibus impensa, considerare. Quapropter, ait, cum omnipotens Deus tanta largitatis suæ beneficia nobis indignis ministret; [excitatis ad pia exercitia monachis,] omnium nostrum indefessa solertia continuis orationibus, vigiliis, necnon jejuniis apud ejus misericordiam obtineat, ut quod in nobis cœpit bonum, a templo sancto suo, quod est in Hierusalem cælesti, confirmet atque perficiat; nostrumque negotium erga desiderium B. Legontii compleat, & viam nostram præcedente & comitante gratia sua ad id peragendum prospere solita pietate dirigat. Hujusmodi exhortatione suos omnes promptos atque unanimes reddidit, ipseque in capite quasi bonus signifer, ut eo liberius ad imitandum se reliquos animaret, spiritualibus exercitiis supra vires suas institit; sicut sapientissimus Seneca optimos bellatorum magistros instruens ait: Participatus cum duce labor, persuadetur militibus minor.

[21] Deinde mensibus fere tribus, orationibus & lacrymis publice privatimque multiplicatis, VIII Kalend. Aprilis, [25 Martii anni 1107 Trevirim procedit,] indicto communiter triduano jejunio cum Missarum supplicationibus, & prius Fratrum benedictione suscepta, proficiscitur cum duobus monachis, prosperoque itinere, quinta feria quæ præcedebat Dominicam Palmarum, mœnia suspicantur Treberensis urbis: statimque toto corpore solo prostratus, cum omni reverentia Sanctos parentes pro commissis exorat excessibus; utque sibi viæ prosperitatem, & sui desiderii effectum concedere dignentur, lacrymosis interpellat precibus. Utque devotius eorum implorare queat suffragia, cum spiritualibus exercet nudipedalia, atque confragosos scopulos, & itineris anomalos anfractus, magis, ut ita dicam, reptans, quam incedens, non sine terroris multique sudoris angustia circuibat per longa duo milliaria: transmissoque Mosellæ alveo per pontem inclitum, B. Petri Principis Apostolorum, qui ibi præcipua colitur [devotione], petiit oratorii domum: postq; suorum recordationem peccatorum, cum omni cordis contritione, ipsius implorat suffragium. Imploratis etiam in hunc modum præsentium inibi Sanctorum auxiliis, sepulcrum petiit g B. Simeonis: eoque exorato super negotio suo & desiderio, apud S. Maximinum proficiscitur, illic suscipiendus hospitio, quod poposcerat paulo ante præmisso legato.

[22] Cujus adventu comperto, venerabilis Abbas h Berrengozus nomine, ejusque Præpositus Arnulphus dignæ memoriæ, [exceptus ab Abbata S. Maximini,] cum omni veneratione susceperunt eum; & adjuncta Fratrum communi congregatione, dataque consuetudinaria benedictione, ministrabant ei in quantum voluntas suppetebat pro tempore. Deinde sabbatho quod præcedebat Dominicam Palmarum, admissus coram Archiepiscopo, honorificentissime suscipitur, ejusque negotium cum Primatibus totius Episcopii, [& Archiepiscopo Trevirensi:] postera die convenire debentibus, tractandum pie procrastinatur. Illucescente demum die Dominico, hora prima, congregatis ad benedictionem Palmarum omnium congregationum Prioribus, Archiepiscopo pronuntiante, causa intimatur. [quo rem in conventu proponente,] Res, velut inaudita & inusitata, primum ab omnibus expavescitur: seque invicem respicientibus, &, quid responderent, hæsitantibus, admirationi omnium habetur.

[23] At Archidiaconus, vir totius honestatis & religionis Godefridus, idemque Decanus S. Petri, cujus erat officii prima responsa reddere, [& Archidiacono probante sed ob jejunium præmittendum differri suadente,] solvit silentium sic emissa voce: Intelleximus, inquit, & incunctanter comperimus, Abbatem præsentem, virum venerabilem, magna quidem, sed justa, & (ut remur) Deo placita, omnique mundo profutura postulare; & ad impetrandum se suosque jejuniis & orationibus, vigiliis ac eleemosynis aptasse, quæ digna & utilia talique negotio necessaria probantur existere: nec dignum ducimus tam spirituali desiderio & divinæ dispositioni si est, penitus contradicere. Præsertim cum multo jam tempore, nunc per litteras & legatos, nunc per semetipsum ad hoc obtinendum constet eum elaborasse. Verum nos ad hæc contrectanda & exponenda omnino indigni, quoniam tam sancto ministerio interesse sumus omnimodis imparati, restat ut nobis induciis concessis conscientiæ nostræ scrutemur secreta, idcircoque communiter triduano jejunio ad Deum in cælis corda nostra leventur cum manibus, ut in hac piæ devotionis actione illis quodammodo pares fieri satagamus, qui nequimus per omnia. Hæc quidem fecisse jam debueramus, sed ignorantia tam subitæ tamque insperatæ rei non prævideramus. Ad hæc exequenda nos summa cogit necessitas: quæ si intermittamus, & ultro nos illicitis ingeramus, grandis videtur temeritas; ne dum aliorum saluti inconsulte conamur providere, Sanctorum incurramus offensam, & æquissimi judicis Dei offendamus gratiam. Abbas interim, susceptis caritatis gratia aliquorum Sanctorum pignoribus, in sua cum comitibus suis se recipiat, nobisque post hæc commode ad respondendum suoque desiderio satisfaciendum paratis redeat, aut certe idoneos & spirituales nuntios, qui vicem ejus suppleant, mittat.

[24] [moram deprecatur.] His auditis, Abbas cum suis mente nimium consternati, & quasi emissis sagittis præcordialiter vulnerati, primo obriguerunt; moxque recollecto spiritu, constanter Archiepiscopo cunctoque cœtui responderunt. Per reverendissime, perpendat excellentia nobilitatis vestræ labores & angustias exiguitatis nostræ, sumptus quos impendimus veniendo & hic manendo supra vires facultatis nostræ, intercapedinem prolixioris viæ, nec quemquam nisi in diebus pacis upsiam progredi audere: quodque nos potissimum coarctat, incertitudinem vitæ nostræ & vestræ: nec velitis, quod Sacerdotii vestri diebus Omnipotens per vos disposuit agendum, in alterum differre: præsertim cum hortetur Apostolus nos, Dum tempus habemus operari bonum ad omnes. [Galat. 6, 10] Siquidem de jejuniis & eleemosynis, vigiliis & orationibus agitur, [& ostendit sufficere præsens jejunium.] nec nisi præmissis his negotium nostrum ad præsens valet terminari; restant septem dies proximi ad id exequendum, excellentiores & aptiores tempore totius anni: in quibus ad hæc exercitia quicumque non valet commoveri, aut vix aut nullo modo provocabitur in omni decursu temporis æstivi. Nec enim Omnipotens coacti jejunii seu invitæ orationis diuturnitate pascitur, qui magis pio voluntatis bonæ studio in brevit tempore delectatur. Disponat ergo pietas vestra, quidquid super hoc agendum est, exerceri in his diebus salutis, & in hoc acceptabili tempore, nosque finem illorum præstolabimur promptissime: ut qui cœpimus impensas erogare, non duobus sed uno expendamus tempore: nec enim aliud tempus aptius vel decentius est, quam his sanctis diebus sancta tractari: & religiosi viri, qui jam Deo vixerunt non sibi, per hanc Quadragesimæ observationem purificati, devotius quam alio tempore, hoc omne quod postulamus & indigemus, prævalent exequi.

[25] His consequenter peroratis, & longo silentio communem consensum prodentibus cunctis, Dominus Archiepiscopus, præsente i Abbate Prumiensi, & in omnibus consultum & consensum Abbatis negotio præbente, [Differtur in proximum diem definitio.] qui ad visitanda sacra loca casu venerat tunc temporis, silentium omnium hujusmodi solvit verbis: Justis executionibus fidem præbere non est peccare: itaque quoniam ego ex præcepto regali ad comitatum cogor proficisci, nec vacat nunc definire sententiam hujus negotii, crastino huc omnes conveniatis, mea vice prima hora diei super hac re tractaturi, finemque deliberaturi: sciatisque consensum meum in hoc esse, ut dispositio Dei Sanctorumque horum fiat in Abbatis voluntate. Quod si forsitan B. Legontius, pro quo res agitur, eventu sibi, ut audivimus olim, consuetudinario inveniri non valeat, nec velit omnino, non est a nobis culpanda seu judicanda hæc occulta Dei dispositio. Vos autem virum tantæ auctoritatis nullo modo vacuum aut tristem redire patiamini, sed ei Patronum sanctum & probatum procuretis ex sacrario B. Paulini.

[26] His dictis & benedictione ramis Palmarum imposita, necnon processione, quæ sub cælo nusquam hac die decentius & honorificentius agitur disposita, [& requisito populi consensu] post longos circuitus ordinem sui sermonis ad populum exorsus est in basilica B. Maximini Confessoris: digestisque convenienter nonnullis ad tantæ diei mysterium pertinentibus, jam determinato sermone sic intulit coram omnibus: Venit, inquit, ad nos servus Dei fidelis quidam Abbas de Saxonia, Sanctorum expetens patrocinia, sibique donari deposcens unius nominati sancti Præsulis, & Domini quondam nostri pignora, cui satis condecens aptavit monasterium, & cetera ejus honori divinoque famulatui congruentia: Quæ quoniam magna sunt, & supra vires meas; nec valeo solus tanti negotii pondus attentare, vobis omnibus notifico, qui filii estis Ecclesiæ nostræ, & quorum consultu omnia mea divina & humana consuevi disponere; protestans in hoc divinæ dispositioni vestroque consensui voluntatem meam concordare, si placet ipsi Sancto se transferendum illi manifestare. Illis vero æquanimiter & benigne respondentibus, & voluntatem Dei fieri super hoc imprecantibus, Dominus Archiepiscopus, ab Abbate sua suorumque societate & fraternitate sibi suisque omnibus percepta & illi sua suarumque congregationum inviolabiliter concessa, [atque impetrato;] sicut petebatur, profectus est ad Curiam, monens postero die præstolari, ex consilio & consensu suorum Primatum, sicut ordinaverat, voluntatem divinam.

[27] Nocte igitur sequente in divinis laudibus consummata, illucescente diei sequentis aurora, Abbas cum suis celebrat Missarum solennia: finitisque orationibus congruis, & tantæ expectationi necessariis, indictoque etiam singulariter sibi suisque triduano jejunio, Principis Apostolorum adiit limina, super hac spe sua ambigua ipsius imploraturus suffragia. [de communi Procerum Trevirensiū sententia] Statimque convenientibus Episcopis, Abbatibus, Præpositis atque Decanis, & Prioribus ceteris, adjuncto etiam Abbate S. Maximini, qui erat Regiæ ditionis, mediante gratia Dei subito factus est unus omnium consensus, una concordia piæ voluntatis dicentium: Non decere diutius protelare viros tantæ reverentiæ tantæque gravitatis, non debere contradici desiderio negotii spiritualis, magis expendiendam esse divinam voluntatem in effectum bonæ actionis. Accersitoque Abbate cum suis monachis, assensum concordiamque suam fatentur ad hoc usque perductam, ut ejus velint voluntati satisfacere, Sanctumque quem postulabant investigandi copiam concedere, repertusque ut exponatur & transferatur, cum debita tanto Pontifici reverentia & devotione, se communiter interesse velle; monentque non id ulterius differendum, sed esse maturius inchoandum. His peroratis, fraternitatem & societatem, pridie Archiepiscopo concessam & ab eo susceptam, in conventu suo censuerunt iterandam, eamque ad succedendæ posteritatis memoriam scripto confirmandam & perpetualiter stabiliendam. [datur Abbati licentia optata:] At Abbas, ad rependendas condignas grates eorum piæ responsioni, cum suis in terram prono curvatur corpore; dataque & suscepta, sicut postulabant, fraternitate orat, ut precum suarum suffragiis ei dignentur astipulare, quatenus is, qui est initium & finis, ejus negotii initium finemque dignetur prosperare.

[28] His ita gestis, surgentibus cunctis, k Abbas S. Martini præcedit cum Decano & ædituo S. Paulini, ad insinuandum certius, [qui locum sibi monstratum] ut credebant, locum effodiendi diu desiderati thesauri. Quo conspecto Abbas cum suis hospitium repetit, postulatisque sarculis & fossoriis, necnon ferculis huic operi necessariis, & conductis operariis in hoc officio peritis, suos ad condictum locum remisit, ipse cum fidelibus monachis & religiosis Clericis cryptam, SS. l Paulini, Thyrsi, atque Palmatii sociorumque eorum corporibus repletam, septem Psalmos cantando intravit. Quorum cum suspiriis & lacrymis ex intimo corde suffragiis imploratis, egreditur ad locum cum letania & Cruce præcedente, aqua benedicta cum odore thymiamatis: orationibusque præmissis ipse Abbas, præcinctus terram sarculo primus aperuit, [fodiendi initium facit,] pauperibus interim eleemosynarum largitione lætificatis. Deinde aliis atque aliis succedentibus, & terram hinc inde viriliter jactantibus, multisque promiscui sexus & ætatis ad hoc spectaculum confluentibus, atque divinum auxilium illis affore precabantur; optabant & asserebant plerique non esse diu laborandum, sed quantocius votis cum prosperitate potiendum: quod heu! longe aliter eventus rei monstravit affuturum. Nam per totum diem multo conamine est laboratum, nihilque certi repertum, sed nec sepulcri alicujus apparuit vestigium; [sed labore per diem ac noctem frustra continuato,] omnisque spei eventus differebatur in crastinum. At Clerici juniores laborantibus condolentes, ultro se accigunt operi, & per totam noctem laborant fodientes, Abbate in vanum usque mane cum suis pernoctante. In noctis vero medio duo quidem sarcophaga aperiebantur, sed in eis nihil certi indicii continebatur, quo designari deberet is qui quærebatur.

[29] Deinde hymnis matutinalibus expletis, & facto mane redeuntibus operariis, aliisque superlocatis, Abbas cum suis ad consueta Sanctorum recurrit suffragia; Missisque celebratis & orationibus superadditis, ad locum rediit, aliqua voti sui comprehendere desiderans indicia. [nec non periduos sequentes dies] Sed nullo ambigui timoris adhuc reperto levamine, denuo suscepit Deum interpellare: & quoniam, sicut ait Scriptura, desideranti & amanti non sufficit semel quæsisse aut respexisse; rursum venit, ivit, & rediit, & trepidanti pectore curiosis oculis sæpius perlustravit. In hac animi fluctuatione hujus quoque diei ad usque descensum producto labore, Abbas cum suis nimium fatigabatur, animoque & viribus nimium consternabatur: sed quia prudens erat & nimium discretus, adhæc aliquantula recuperandi spe regebatur. Quocirca suorum usus consilio, nondum censuit cessandum esse ab incepto, sed in crastino universa loca perscrutanda, in quibus secundum opinionem diversorum investiganda foret aliqua existimatio. Fessis deinde membris modica quiete recreatis, post matutinalem synaxim, postquam crepusculum quartæ feriæ, libato mysterio nostræ redemptionis, post orationem vel psalmodiam congrui temporis, solito temperius insistitur labori cœpti operis. Animabat enim & incitabat ostentio diversa multorum, se nonnullos febricitantes aliisque incommodis laborantes, in illis & in illis locis, sanitates adeptos esse protestantium; lucernas etiam accensas fidelium manibus, [propter signa quibus locus illustrari solebat;] die ac nocte, & non vento & aliqua aura donec consumerentur penitus extingui valentes, se vidisse asserentium; necnon luminaria intempestæ noctis silentio cælitus emissa, in ipsis locis lucentia, se frequenter comperisse dicentium.

[30] Quapropter in horto, loco illi contiguo, impetrata fodiendi licentia, [nullo autem uspiam apparente indicio,] a Clerico cujus erat juris, circumquaque omnibus tentabatur industriis, si forsitan alicubi supplicibus suis dignaretur omnipotens manifestare munus suæ largitatis. In priori enim fossura sex sunt virorum, mulierum & infantum aperta sarcophago, in horto tria, item juxta sepem ipsius horti tria: in quibus omnibus nullo Pontificalis infulæ reperto indicio, Abbatem suosque intolerabilis animi gravabat passio. Pallebant jejuniis, vigiliis, nimiisque angustiis confectæ facies, doloribus nimiis languida viscera quatientibus, membra debilia quædam subitaneæ dissolutionis occupabat effigies: superciliis acedia contractis, sanguineos oculorum orbes moribunda premebat species; totumque corporis habitum horro quidam & tremor gravabat per vices. Jam, ut ait quidam ipsorum, in nobis heu! completur, quod in Machabæorum libro continetur; [1 Mach. 3, 16] quod quicumque vultum principis Sacerdotum contemplabatur, [mœrens Abbas,] mente vulnerabatur: erat enim intolerabilis miseria videre virum tantæ religionis & reverentiæ, totius spei pene exhaustum fiducia, ita ut revera clamare posset cum Propheta: Cor meum conturbatum est; dereliquit me virtus mea, & lumen oculorum meorum non est mecum. [Psal. 37, 11] Sed & hoc vir idem patientissimus ad relevandum suos, in quantum possibile fuerat, admodum dissimulabat: sed undique interiorem animi dolorem prodentibus indiciis celare non poterat.

[31] Quapropter suis peculiaribus secreto seorsim asumptis, his usus est alloquiis. Venimus, inquit, ad hæc loca, dilectissimi, spe nimium animati multaque fiducia roborati: [abjecta spe inveniendi S. Legontii,] sed vereor ne videamur utroque frustrari. Geminum nobis erat negotium, apud homines unum, apud Deum alterum: de quorum uno ambique formidabamus, de altero nil dubitabamus: sed hæc versa vice multo secus quam ætimabamus processerunt; dum id prospere, quod dubitabamus, advenerit; & quod fidenter sperabamus, Deus a nobis subtraxit. Et alia perplura contestans, tandem intulit: Et quoniam B. Legontius, cui nos humillime devovimus, nec nostris miseriis flectitur, nec laboribus movetur, nec servitii nostri devotione delectatur; quemcumque Divina largitas suis supplicibus in ejus loco subrogare dignabitur, pari honore & reverentia ex intimo corde a nobis suscipiatur: parque cultus & veneratio ejus dominationi in omni famulatu ab omnibus nobis exhibeatur. [decernit alium Sanctum accipere.] Hujus sermonis dulcedine relevati tanti Patris filii, & de voragine tam profundi mœroris manu piæ consolationis abstracti, & quasi jam adepto Patrono exhilarati, totius laboris & angustiæ sarcinam deponentes, solummodo tractabant de celebratione vigiliarum instantis solennitatis Cœnæ Domini, & ordine divini servitii.

ANNOTATA.

a Est ea Guastallensis Synodus, in Longobardia ad Padum fluvium celebrata hebmomadæ quarta Octobris hujus anni 1106, quando jam inchoata ab uno mense erat Indictio XV, sed hic agitur de tempore non actæ sed convocatæ Synodi, currente adhuc Indictione XIV.

b Paschalis 2 Papa sedit ab anno 1099 ad annum 1118.

c S. Legontius floruit sub initum seculi quinti.

d Reinhardus dicitur Bruschio, electus anno 1107, mortuus anno 1122.

e Adelgozus in Ms. Saxonico, per hoc seculum 12 exarato, traditur anno 1108 Henrico Archiepiscopo successisse, & obiisse anno 1120.

f Conradus Baro de Abensperg, electus & a Paschale Papa ordinatus anno 1106, mortuus senex sanctus ac pius anno 1147.

g Hic est Simeon, qui ex monte Sinai Treverim veniens, ibidem reclusus vixit, coliturque Kalendis Iunii.

h Beriengosus dicitur Bruschio & succeßisse Focelino, qui præfuit anno 1101: & dicitur Beriengosus adhuc præfuisse anno 1125.

i Hic Abbas Prumiensis infra num. 23 appellatur Wulfrannus, proinde non deceßit e vita anno 110; ut scripsit Bucelinus.

k Theodoricus nomine, quantum ex Bruschio colligimus.

l Hi tres Martyres coluntur 31 Augusti.

CAPUT III.
Corpus S. Modoaldi impetratum, & solenni pompa elatum, cum aliis sacris Reliquiis.

[32] Sequentis vero diei facto mane, Abbas cum suis cacumen vicini montis conscendit, [In Cœna Domini, 11 Aprilis Abbas donatus particulis S. Beati] invitatus illuc a duabus Deo devotis feminis illic in ecclesia beatæ Mariæ inclusis: ibi consolatione & exhortatione alterutro impensa, suscepit ab eis a S. Beati Confessoris pignora, videlicet, dentem ejus & partem costæ, quam ipsæ levaverant manibus suis de sarcophago ejus, ante altare ejusdem ecclesiæ posito. Peractis deinde cum lætitia spirituali tantæ diei solenniis, corporibusque post diutinam jejuniorum inediam refectis, Abbas adjuncto Præposito S. Maximini, cum suis basilicam S. Paulini petiit; convocatisque cum Decano nonnullis priorum Ecclesiæ, [ex S. Paulini ecclesia petit sibi dari corpus aliquod] primitus ærumnarum suarum ordinem, & multimodi laboris graviter quassati seriem replicavit, & sic protinus intulit: Quoniam monente sancta Scriptura, mœstis solamen jubemur impendere; docet hoc potissimum spirituales spiritualibus exhibere, quoniam ex capacitate & scientia litterarum excusationem non habent ignorantiæ. Quocirca moveat vos nostra intolerabilis, cui condescendendo & miserando interfuistis, tribulatio: & quia nota vobis est, inquantum patientis & compatientis notari potest discretio, eo largior fiat per vos in nobis vestra miseratio & relevatio. Jam enim tempus est, ut liquido declaretis, si caritatis intuitu miseriis nostris præcordialem compassionem impendistis. Recolite igitur, benignissimus Pontifex quanta nos pietate lusceperit, quanta benignitate dimiserit; qunta spe & fiducia, si quod sperabamus, non contingeret, animarit; quod sic heu! [juxta mentem Archiepiscopi:] evenisse rerum exitus comprobavit. Spopondit enim & mandavit nobis in vestra præsentia, pulsa omni ambiguitate, Patronum dignum & sanctum Pontificem a vobis expetere; quod & facimus, omni cum humilitate & devotione nostri famulatus, & jugis orationis id promereri desiderantes sponsione; & quid ad hæc vobis animo sedeat indicate.

[33] At illi primum ambiguos circuitus offerre molientes, [dataque sibi optione unius e iribus] evadere tentabant; sed constantiam Abbatis in exactione considerantes, & deliberationem ejus rursus Episcopum adeundi, & super hac re denuo interpellandi perpendentes; secreto inter se conferendi gratia in partem secedebant. Nec multum collatione producta rediere, postulantique benigne respondere: Sicut prosecuti estis rei seriem, processisle profitemur: vestro labore flectimur, vestris angustiis movemur, ac orationum vestrarum spiritualiumque beneficiorum impensione delectamur: nec vos diutius suspensos ambiguitate jactari patimur: ideo vestræ voluntatis desiderio satisfacere non cunctamur. Crastina igitur die, secretiorem horam nobis procurantibus, & nobis nuntio vobis intimantibus, venietis: & ex auctoritate Domini nostri Præsulis trium Sanctorum corporum optio dabitur vobis, videlicet Modoaldi, b Abrunculi, Bonosi, Pontificum hujus Treverensis urbis. Quod tamen fatemur Deo præsente, qui est inspector conscientiæ nostræ, quoniam, si salva gratia Præsulis nostri vestraque fas esset contradicere, quantum ad nostrum spectat arbitrium, nulli hominum vellemus concedere. At Abbas cum suis ex cordis abundantia læta ducens suspiria, pronisque luminibus atque cervice suppliciter inclinata, A Deo, inquit, vobis retributionis rependatur gratia; quo mediante, mentesque vestras disponente hac nos lætificastis consolatione: His deinde valedictis claustrum S. Maximini lætissimus ingreditur.

[34] Post hæc Dominica Cœna spirituali jucunditate celebrata, [Feria 6 in Parasceve] & post modicam fatigati corporis quietem matutinalibus hymnis solenniter expletis, dies illabitur terris, monetque suos Abbas communicandum passionibus Dominicis, ut participes fieri mererentur ejus futuræ consolationis & lætissimæ resurrectionis. Statim, terra licet acutissimo gelu crispata, nudis pedibus prodeunt cum psalmodia, Sanctorum perlustrando implorare patrocinia: certoque tramite repetentes ecclesiam S. Maximini, psalteriū illie cū orationibus congruis terminavere. Completisque in diurnali synaxi his quæ comperebant eo tempore, pene jam fatigati ad hospitium rediere: accersitoque venerabilis memoriæ sibique fidissimo supra notato Arnulpho Præposito, de singulis Sanctorum meritis, quorum eis data fuerat optio, inquirer studebant sedulo. At ille, Sunt, inquit, singuli magnaæ sanctitatis, magnique apud Deum meriti: sed B. Modoaldus genere & virtutibus nobis est notissimus, & in hoc loco præcipuus. Ad hæc Abbas: Eumdem, ait, beatissimum Pontificem Modoaldum, [eligit corpus S. Modoaldi] post Deum & sanctam ejus Genitricem ac beatos Apostolos, puro corde Dominum & Patronum eligo, & devotionem meam & servitium meum meorumq; omnium offero; ejus adjutorium ut ad nos venire suosque supplices visitare dignetur, invoco.

[35] Mox ut votum vovit, ecce nuntius fratrum S. Paulini affuit, monens eos properare ad peragendum negotium voluntatis suæ. Qui sumpto thymiamate & mundissima sindone, accelerant promprissime, & cum ipso Præposito Clericorum præsentati obtutibus, conferunt, quo id agendum sit ordine. At illi, nostrorum, ajunt, unus, [& ad locum procedens,] alba stola & cappa ornatus, præcedat ferens thymiama; nosque subsequentes cum psalmis & letania Sanctorum ingrediemur habitacula. Quibus auditis Abbas; Nil, ait, obesse si etiam Fratrum meorum unus alba vestiatur, ut duobus præcedentibus ministris, quod agendum est celerius compleatur. His ita dispositis, & in sacrario coram altari stantibus Abbate cum Præposito & monachis suis,necnon paucis Canonicis, orationibusque completis, deinde pallio levato, & Sanctorum loculis relevatis, Decanus S. Paulini sic ait præstolantibus illis: Ecce duo corpora SS. Abrunculi & Bonosi Episcoporum, magni meriti virorum: quem eorum in Patronum & Dominum elegeritis, hic erit loci vestri vestrorumque omnium protector fidissimus, patriæque totius protector potentissimus. Ad hæc Abbas: Sic, inquam, ut asleritis non solum non contamur, verum etiam credimus & profitemur: [quod pesiorat] sed quia trium optio data est nobis, D. Modoaldo nos nostrumque servitium devovimus: hunc coram Deo & vobis Patronum & Dominum eligimus, & eum nobis donari devota supplicatione quæsumus.

[36] His auditis subito immutata facie, totisque visceribus tremefacti, videntesque virum tantæ constantiæ a proposito non posse reflecti; revelata arca lignea, ex omni parte ferreis ligaminibus constricta, & nimium munita, rursum ajunt illi: En ipsum pro quo supplicatis. Videte si inter tot ferrea vincula illum quoquo modo educere queatis. Confestim monachus ille, qui sacris vestibus stabat ornatus, appropinquans & curiosius omnia perlustrans, [cum mandibulis S. Abrunculi, brachio S. Bonosi,] duos asseres sibi conjunctos in fronte arcæ reperit: quos quia vetustate pene consumpti fuerant, lento conamine pertractans; sejunctos deponit, & introspectis sacrosanctis artubus, ad suscipiendos eos sindonem mundissimam expandit. Mox imposita Antiphona, & apposito thure, in terram toto prosternitur corpore, Clericisque circumstantibus, & cordis tristitiam suspiriis & lacrymis prodentibus, membra sancta singillatim eduxit, & diligenter involvit, tribus portiunculis relictis eis supplicantibus; & pro ipsis mandibulas S. Abrunculi, brachiumque S. Bonosi largientibus. Suscepto itaque pretiosissimo beati Modoaldi Trevirorum Archiepiscopi corpore, & in scrinio ipsius sacrarii posito, ac clave munito, sibique retenta clave usque ad diem discessionis suæ, exeunt pleni omni exultatione.

[37] Præterea Abbas S. Maximini, secreto rogatus multumque flagitatus pro reliquiis S. Auctoris Episcopi, doctusque quanta miracula per eum Dominus in Saxonia sit dignatus operari: considerabat, quod miraculis attestantibus non dedignaretur in cœnobio præsentis Abbatis pro salute inhabitantium exul haberi. [aliquibus Reliquiis S.Auctoris,] Perpendens etiam quod alia multa Sanctorum corpora sufficerent illi; ædituo consulto, jussit ut quantas ejus corporis habere posset Reliquias, secreto concederet eidem Abbati, credens & protestans multis indiciis hanc esle voluntate ipsius Sancti. Ipse quoque ædituus pridie rogatus & flexus fuerat amore prædicti Præpositi, & familiaritate unius præsentium monachi, sibi quondam in necessario usu ecclesiæ satis proficui. Redeunte itaque Abbate cum lætitia ingenti de sacrario S. Paulini, ædituus præscriptus, convocato in partemque deducto eodem monacho sibi noto, testam superiorem capitis S. Auctoris Archiepiscopi, necnon duo de majoribus membris assignavit ei, contestans ejus apud se, excepta modica portione, nihil amplius haberi. Quæ cum immenta gratiarum actione Frater ille suscipiens suo intimavit Abbati. Gaudia gaudiis accumulantur, & in ara cordis laudum victimȩ Deo cum odore devotæ humilitatis immolantur: quæ ad utrorumque dantis sive suscipientis profectum impensæ caritatis igne cremantur.

[38] Abbas interea processurus ad Missarum solennia Sacerdotali induitur infula, necnon a ministris Ecclesiæ cetera tantæ diei mysteriis congruentia. Interim advenit Præpositus, eorum quæ contigerant super reliquiis B. Auctoris ignarus, & ipse dilectos suos de his quæ didicerat ex revelatione Sanctorum Thebæorum lætificaturus. Jamque Abbate procedente uni monachorum suorum junctus, hoc brevi versiculo est usus: Visitavit, inquit, nos Dominus. Suscipiensque brevibus verbis sermonem, succincte gestæ rei pandit seriem. [& duobus Corporibus SS. Thebaorum:] Deinde Missarum sacrique mysterii celebratione completa, Præpositus Abbati annuntiat universa: assumptoque monachorum ejus altero, necnon Fratre, qui rem sibi revelaverat cum ædituo, cryptam ingreditur secreto, Fratribus reliquis ad recreandum corpora sedentibus in refectorio, & Abbate cum Fratre altero finem rei præstolantibus in exteriori oratorio. Moxque oratione facta Frater ille notum locum repetit, quod obstruxerat, aperit, Sanctorum artus majores & minores educit, & Abbatis monacho cum sindone munda statim porrigit: c duobus vero corporibus pene collatis & diligenter involutis abiere, necnon Abbati cum Fratre præstolanti æ oranti magnas reliquias, immensumque gaudium detulere. Qui mox in cælum porrectis manibus, lacrymasque dulces & lætas profundens ex intimis visceribus, sic intulit pronis in terram luminibus: Sit tibi, bone Jesu redemptor, mœstorum consolatio, laborantium fortitudo, gloria, laus, & jubilatio, qui dignatus es in hac die tuos supplices visitare de cælo sancto tuo, atque lætificare multiplici Sanctorum patrocinio,

[39] His omnibus inchoante, mediante, & perficiente divina dispositione, tam gloriose completis, Abbas cum suis omnibus ad S. Maximinum, ejus loci Fratribus se illic caritate detinentibus, cū omni jucunditate spirituali, Sabbatum sanctum, & sacrosanctæ Resurrectionis diem in Dei peregit laudibus. [quorum Translationi facienda Feria 2 Paschatis] Cujus diei completa vespertinali synaxi, Abbas Decanum S.Petri adiens, ei per semetipsum curavit notificare, se in sequentis diei crepusculo proficisci velle. Quem vir religiosus suscipiens benignissime, statim directa legatione cunctis congregationibus ceterisque Christi fidelibus studuit intimare. Deinde post modicam & brevem noctis quietem, matutinalibus hymnis, ut consuetudinalis sanctorum dierum ordo exposcebat, solenniter completis; jam facto mane Abbas cum suis assumpto feretro, cum thymiamate & palliis, necnon cruce argentea & deaurata, quæ imaginem redemptoris nostri ex osse decentissime sculptam continebat, quamque ob hoc solum secum detulerat, & ipsa hora nomini S.Modoaldi determinaverat (neque enim Archiepiscopum absque cruce quoquam proficisci decebat) basilicam S.Paulini petiit, seque religiosis Canonicis id jam præstolantibus repræsentavit. Qui statim finita Prima, compulsatis signis cum crucibus, labaro & aqua benedicta, necnon thymiamate, Abbate quoque sacris vestibus induto, ad sacrarium processere: salvisque repertis signaculis, corpus preciosissimi Confessoris Christi Modoaldi cum aliis Sanctorum reliquiis feretro imposuere, dataque Antiphona cum lacrymis, chorum S. Paulini, Mislarum solennia festive celebraturi, conscendere.

[40] Et ecce d Abbas S. Mariæ, cum omni congregatione sua in albis palliata, [accedunt monachi S. Mariæ,] cum Crucibus & Euangeliorum libro atque thymiamate, advenit, & celebrationi Missarum devote interfuit. Quibus venerabiliter expletis, & processione congruis laudibus impositis voce solenni, assumpto sancti Præsulis feretro, cum crucibus & reliquo apparatu, cœperunt proficisci. Quantum ibi fusum sit lacrymarum, quantumque concrepuerit gemituum, nisi qui præsentes fuere difficile fidem dictis possunt adhibere. Quis enim se a fletu poterat abstinere, cum Pastor piissimus, jam cæli Consul, locum, quem per multa annorum curricula cum inhabitantibus protexerat, cernebatur corporaliter deserere; atque in longinquam patriam profecturus, & quasi exul futurus, B. Paulino ceterisque confratribus suis quodammodo videbatur valedicere? Vix egredientibus de choro S. Paulini, ecce procedit obviam devota congregatio S. Maximini, cum crucibus & ingenti apparatu, [& S. Maximini,] monachi omnes palliati, & cum laudum melodiis jungunt se præcedenti processioni. Deinde propinquantibus portæ S.Simeonis, [Canonici S.Simeonis,] occurrunt Canonici ejusdem Ecclesiæ, palliis ornati, suscipientes sanctum Corpus cum crucibus & omni veneratione. Stantibusque bajulis, & thurificatis necnon aspersis Reliquiis, premissaque oratione, processioni in suo loco se conjunxere. Hoc ordine procedentibus ad medium vicum, ecce appropinquabant instar cælestis exercitus honorabiles viri, cum contigua sibi congregatione, Principis Apostolorum Canonici, palliis auro gemmisque fulgentibus induti, suscipientes, [& S.Petri,] sed magis educentes corpus Pastoris amantissimi, cum crucibus & omni ornatu duplici: & incurvantes se cum lacrymis, ac pronis in terram vultibus tanto Pontifici, aspergebant & thurificabant sacra pignora, cum laudibus & oratione solenni.

[41] [Abbas S. Martini] Quibus processionis orationem prolongantibus, modicumque progredientibus, occurrit Abbas S. Martini cum suis Fratribus; quorum quanto minor erat apparatus exterior, tanto rutilabat interior abundantius; quique in quantum facultas suppetebat, piissimi Patris comitatum protelabant, sequentes cum hymnis & canticis spiritualibus. Subito autem, quasi prorumpentes apes ex alvearibus, [& copiosus populus.] confluebant plebs utriusque sexus & ætatis, gestientes interesse comitatui dilectissimi; graviterque se offensum dolebat, quicumque tardior occurreret: non patres dulcedo filiorum domi retinebat: non matres filiarū solicitudo impediebat; non sponsarum amor sponsos aut illas eorum jocundus affectus continebat; non vernaculos domestica cura prohibebat; non servos aut ancillas cujuscumque operis injuncti solicitudo aut timor plagarum coërcebat; non pueros aut puellas mattis intra domum fames & amor panis, aut extra consuetudo jocorum cohibebat: sed par omnium & concors affectus Patrem sequendi Dominumque deducendi erar. Jam tunc enim quodammodo complebatur hujus sancti Pastoris officio, quod ait Dominus in Euangelio: Pastor bonus cum proprias oves emiserit, ante eas vadit, & oves eum sequuntur, quia sciunt vocem ejus. [Ioan. 10] Hi enim erant illarum ovium agni, quibus vice primi Pastoris a Deo sibi quondam commissis verba piæ exhortationis paraverat, quasque dulcedine totius suavitatis præeundo, operando & docendo repleverat.

[42] Hujus prædulcis & largissimi Pastoris abundantiam recolentes, & ejus patrocinii tutelam contra cuncta adversantia fidissimamque protectionem animo revolventes, horumque omnium fieri expertes pro tanti Patris absentia metuentes, [plurimum dolens se patrocinio ejus privari] & ex intimo cordis dolore supiria trahentes, hæc ingeminabant lacrymantes: Quorsum, Domine? quid est, Pater piissime? Cur relinquis oves tuas, Pastor amantissime? In quo te læsimus? in quo te offendimus? Numquid non doctrinis tuis nos & patres nostri pronas aures accommodavimus? Sed væ nobis, qui patrocinio tanto destituimur! Et nos, velut amentes & quasi ad epulas invitati, te proficiscentem cum laudibus prosequimur? Vere etenim Dominus noster, de longe vel prope veniens, sic erat suscipiendus; hujusmodi obsequiis ad misericordiam nostrumque affectum flectendus; sed in longinquas terras profecturus, & extraneæ gentis saluti profuturus, nosque ultra non visurus, nequaquam cum tanto tripudio erat deducendus. Heu quam damnosa processio! quam subita totius patriæ desolatio! quam gravis loci hujus destructio! &, nisi omnipotens Deus manu sua contineat, in prosundum terræ submersio! At illi ter quaterque & septies beati, quos Omnipotens talis tantique Patroni honore & beneficiis donavit, quos nostro damno ditavit, quos nostris spoliis dilatavit, quos nostro infortunio prosperavit. Hæc multiplicius ingeminando lacrymis lacrymas addunt, fletusque crebris singultibus adjiciunt.

[43] Hi igitur hujusmodi lacrymabilibus querimoniis interdum utentes, interdum etiam diversarum laudum præconia concrepantes, [Processio deducta usque ad poniem,] cum omni devotione & reverentia comitabantur, precedentes & subsequentes. Nec cunctamur, imo plena fide credimus, ipso die super sacrosancta pignora cælum patuisse, sanctosque Angelos invisibiliter descentes & ascendentes obsequium tanto Pontifici præbuisse, tamque mirificæ processionis concordiam & æquanimitatem ordinasse (quæ procul dubio ad trecentos Clericos æstimabatur habuisse) ut in tanta frequentia nec prȩcedentes a subsequentibus premerentur, nec subsequentes a præcedentibus traherentur, sed in utroque æqualitas & discretio servaretur. Erat præterea stupendum miraculum videre tot tantasque catervas, utriusque sexus & ætatis, tam reverenter tamque concorditer ex utraque parte processionis incedere, ut quasi maceriæ viderentur quodammodo hinc & inde immobiles stare, quos nec angustior via coarctabat, nec spatiosior dilatabat, ut se removerent ab æqualitate. Tali ordine, tamque decente honorificentia cum divinis laudibus transeuntes longam intercapedinem viæ, tandem ad Pontem inclytum pervenere: statimque de ponte descendens Abbas e S. Eucharii, [excipitur ab Abbate S. Eucharii:] cum suis Fratribus honestissime palliatis, cum crucibus reliquoque ornatu multiplici, obvius processit; sanctumque Pontificem reverenter in ponte suscepit, & per pontem subsequendo cum multiplici laudum tripudio deduxit.

[44] Hoc ordine descendentibus ab altitudine pontis ecce irruit innumera multitudo finitimæ plebis, cum Crucibus & diversis Sanctorum reliquiis, suscipientes sanctum Præsulem cum dulcibus melodiis. Sed vicinitate montis circumquaque oppositi vetabantur ulterius progredi: [& plebe remissa Archidiaconus perorat ad Clerum] deposito que lipsano, circumfluit cum lacrymis innumera multitudo, jamjamque valedictura Pontifici sanctissimo: incurvatique solotenus viri cum mulieribus, & pio Pastori suas commendantes animas, sacras honorabant Reliquias as suis oblationibus, percutienselque pectora sua tristes reverrebantur ad propria. Clericis deinde cum monachis in orbem conglobatis & in modum coronæ cingentibus membra sui Pontificis, Archidiaconus Godefridus & ipse Decanus S. Petri, Postulato silentio, hoc modo exorsus est seriem sui sermonis. Magnum, inquit, est, carissimi Fratres, hoc myslerium & inæstimabile, atque ad efficiendum omnibus retro seculis incredible, quod nurum divinæ dispositionis a nobis pene, ut ita dixerim, invitis factum constar hodiæ, ut tantum tamque præcipuum, omnique reipublicæ nostræ tam prosicuum Patronum, a loco nostro vellemus seu auderemus emittere. Hic enim erat spes totius patriæ; in hoc pendebat omnis fiducia salutis nostræ: & quotiens nos cujuscumque tribulationis pulsabat incommodum, in Modoaldo & Euchario totius auxilii nostri patebat refugium. Et revera, [hujus donationis aucto rem,] nisi quia jussioni Omnipotentis resistere mortalium nemo sanum sapiens debet præsumere, ad hujusmodi consensum nulla ratio flecteret constantiam mentis nostræ. Enimvero non cunctamur, quamdiu volvitur hujus mundi orbita, ipsius patrocinii solita nos experiri suffragia: quoniam si loci mutatione in patriam, quam ipsi Sancto provisori complecet, ipsius dulcia mittimus osa: quod his continebatur, cor videlicer & linguam ceteraque carnis ejus nobis reservamus pignora.

[45] Vos igitur, Fratres carissimi, qui tantarum Reliquiarum estis geruli, pensate, quantum honoris & gaudiis largita sit vobis gratia Christi, [& adeos quibus illa facta.] quantamque laudum vicissitudinem rependere debeatis beneficiis omnipotentis Dei, nobisque largitoribus tanti thesauri. Unum quippe est, quod solum & præcipuum ducimus in æstimatione nostra, quod stabile & inconvulsum scripto firmate disponimus in succedentia ævi tempora, ut simus amodo cor unum & anima una, & mutuæ fraternitatis & societatis, cujus maximum pignus vobis concessimus, inter nos & vos atque nostros vestrosque posteros pactio firmetur perpetua. Commendamus itaque Deo & vestræ fidei, sub testificatione & obrestatione Christi, super salutem & animam vestram, corpus pretiosissimi Provisoris & Pastoris nostri Modoaldi Archiepsicopi, quatenus debitum honorem pro posse vestro & nosse in feriis & in omni divino servitio exhibeatis illi. His peroratis, sanctisque Reliquiis cum humectatione genarum salutatis, necnon Abbate suisque monachis crebrius deosculatis, ad sua quique rediere cum suspiriis.

[46] [His transmisso Mojella redeuntibus] Transmisso itaque amne Mosellæ, in cuneos conglobati viri cum mulieribus, in parte ripæ altera, quasi ultimum valedicentes suo Pastori, laudum concrepabant carmina: quemque ulterius nequibant corpore, luminibus sequebantur & voce dulcisona. At bajuli Sanctorum, arduos montium scopulos confragosque repetentes ascensus, nonnullis pietatis intuitu & amore Sanctorum comitantibus, itinere quo venerant alacres Dominumque vicissim laudantes, ad sua remeare properant. Deinde non absque sudore ascensu ardui montis emenso, ecce contiguæ villæ pene omnes vicani confluunt obviam Pontifici suo,nonnulli etiam toto corpore solo prostrati, fide stantes, m tunsis pectoribus reatuum veniam, vitæ salutem, rerumque commoditatem implorabant voce supplici. Alii autem compulsatis signis ecclesiæ præcedentes atque subsequentes, [undique e pagis occurritur] totis viribus insistebant laudum melodiæ. Quidam vero prona cervice propius accedentes, sousque humeros salutifero supponentes lipsano, sibique per vices sucedendo Sanctorum bajuli gestiebant fieri; summo devotionis studio se beatos tatentes, seque sanctificari credentes mente & corpore, quicumque sanctitatis tantæ farcinam merebatur contingere. Sicque recto tramite de vico ad vicum properantes, & aliis jam fessis supplici jam lumine valedicentibus & quasi jam spe recuperata suæ salutis alacriter recedentibus, aliisque cum integra fide & spe salvandi obviam properantibus, & suæ felicitates f augurium suscipientibus; nonnullis etiam per milliarii & eo amplius spatium procedentibus, in commune nomen Domini laudabatur ab omnibus.

[47] Deinde Fratrum S. Maximumini tres monachi, a venerabili Præpolito Arnulpho ad præbendum ducatum directi, [& afferiur a Præposito missa] præcedentes e vestigio celeriter subsequuntur, apprehensosque fatigationem itineris alleviare paulisper residendo hortabantur. Ac primo refidentibus offerunt pyxidem, Sanctorum pignoribus resertam, a memorato Præposito suis amicissimis recedentibus, & jam per multa temporum spatia non visendis, caritatis intuitu directam, & hæc continentem:

Ex sacrario S. Maximini.

De pallio ejus & stola: &
[aliarum reliquiarum pyxis:] De manubrio cultelli Domini nostri jesu Christi.

De sacrario B. Marie semper Virginis
a venerabili loci ipsius Abbate directa:

De ligno Domini:
De corpore S. Matthiæ Apostoli:
De corpore S. Severæ virginis, sorore S. Modoaldi Archiepiscopi aliasque diversorum reliquias.

[48] His devote suscepti lætissimi redditi, quia nec aversos, &, in via positos, solique desiderio intentos redeundi, Omnipotens suæ largitatis privaret benedictione; [iisdem iter suum prosequentibus] verum tantæ sanctitatis thesaurum eis dignaretur, cum eo quem ferebant, accumulare; grates omnium Largitori satagebant rependere. Deinde ex his quæ caritatis geruli secum detulerant abundanter refecti, cum his eisdem operam dant exercitio proficiscendi. Ingredientibusque saltum, qui semitam occupabat, eorum quidam forte Crucem argenteam, cui ossea imago nostri Salvatoris inerat, quæ nomine S. Modoaldi titulata coram ejus sancto corpore indesinenter ferebatur, incaute bajulans, ramis humilioribus impingebat : quæ mox excussa a baculo cui inhærebat, cadendo inter duos lapides recte & quasi voluntarie fixa stabat. Res mira, quod tam fragilis ossea materies, [e Cruce avulsa imægo ossea illæsacrigitur.] tanto impetu ramorum in altum evulsa, & per semetipsam ter seu quater antequam terræ appropinquaret gyrata, super lapides, qui forte conglomerati viæ profunditatem supplebant, quæ minutatim confringi poterat, divina virtute eisdem lapidibus mirabiliter infixa permansit illæsa. Ad declarandum enim meritum sancti Sacerdotis, providebat gratia divinæ dispositionis, ut & meliori cautela Cruciferi corrigeretur incuria, & signum nostræ redemptionis lutei humoris non violaretur immunditia.

[49] Addidit etiam adhuc altero miraculo palam facere omnipotentissima largitas Divinaæ miserationis, [& arentibus terris per singulas nostes] quid mererentur quantumque possent eorum spiritus in cælis, quorum corpora tantæ devotionis studio transferebantur in terris. Tanta enim erat caumatis ariditas, tantaque terræ siccitas, ut spem totius incrementi suis cultoribus brumalis negaret satio pene torrida, [pluvia infunditur,] & tellus quasi ferrea nullius vomeris acumine suscitari valeret ad æstiva semina suscipienda. Bajulis vero Sanctorum primæ mansionis receptis habitaculo, tanta pluviarum copia manavit e cælo in totius sequentis noctis spatio, ut herbis omnibus viriditas, & seminibus fœcunditas, atque telluri redderetur culturæ facultas. Et ut clareret liquido, quorum subvenientibus meritis tantæ misericordiæ largitas proflueret arenti mundo, tanta fuit convenientia pluendi & hospitandi, ut una eademque videretur hora, & viantes domus limen subire, & imbrium largitatem effluere. Nec defuit in totius itineris spatio ejusdem divinæ pietatis miseratio, [cælo semper per diem sereno.] quodammodo famulantibus cȩlis venerabilibus Sanctorum exequiis, adeo ut pene singulis noctibus terræ facies madefieret imbrium abundantia: & dierum spatiis, sole & vento temperiem præstantibus, proficiscendi concederetur copia.

[50] Igitur, ut præmisimus, susceptæ primæ mansionis hospitio, totius humanitatis & caritatis fovebantur commodo; [pisces etiam in hospitio ultro adferuntur.] excepto quod hospes vir strenuus, cum uxore fatis honesta, conquerebantur, sibi pisces omnino deesse, quibus tantæ religionis viros, ut deceret eorum honorificentiam, valerent reficere. Cujus statim consolatione recepta, videlicet Abbate, totius humilitatis viro, de appetitu se excusante, se lautiores seu sumptuosos cibos non magni pendere; sibi cujuscumque modi victualia, cum caritate impensa, quamvis parva sufficere; se bonæ voluntatis ejus studio gratias agere fatente, cetera sibi suisque necessaria cœpit disponere; ecce duo viri, functi piscatoris officio, alter prioris ignarus, & ingredientem mox subsecutus e vestigio, uterque tamen præsentis necessitatis inscius, tantam piscium copiam detulere, quæ si nihil alterius fuisset in promptu, omnium præsentium multitudini posset ad esum sufficere.

ANNOTATA.

a Acta S. Beati dedimus 9 Maji.

b Acta S. Abrunculi illustravimus 22 Aprilis, & S. Bonosi 17 Februarii.

c Coluntur hi Martyres Trevirenses 6 Octobris, etiam Martyrologio Romano inscripti.

d Monasterium S. Mariæ ad Martyres dictum, situm ad littus Mosellæ. Catalogum Abbatum, sed imperfectum, exhibet Bucelinus: & forsan Folcuinus aut Petrus 2 hoc tempore Abbas erat.

e Abbatia S. Eucharii, nunc S. Mathiæ appellatur, ob corpus hujus Apostoli istic asservatum, ut diximus ad hujus Vitam 24 Februarii. Illic Abbas Erwinus sive Everwinus præfuit ab anno 1097 usque ad an. 1110.

f Ms. Angaria: sed augurium omnino sensus ipse requirit.

CAPUT IV.
Reliquum iter peractum. Solennis exceptio in proprio monasterio.

[51] Fratres igitur, quos prælibavimus, S. Maximini, postquam in vico eodem, [Proficiscentes solenniter excipiuntur a Prumiensibus] qui sui juris erat, Evena dicta, apud supradictum hospitem cum omni caritate & humanitate nos habuerunt; lucescente crepusculo sequentis diei, præmissis divini servitii ministeriis, ducatum præbentes præcessere, & sacrosanctas Reliquias interdū propriis gestantes humeris, usque Prumiam perduxere. Quo propinquantes, unum e suis præmisere sagacem virum, nomine Burchardum monachum, qui venerabili Wulframno ejusdem loci Abbati Sanctorum intimaret adventum. Quo audito vir strenuæ nobilitatis, compertoque quantæ prosperitatis effectum sit assecuta sua petitio, qua cum ipso Abbate in eodem negotio intercesserat apud Archiepiscopum Trevericæ urbis; laudum grates rependit omnipotentiæ divinæ largitatis. Statimque misso edicto jubet vica nos omnes utriusque sexus & ætatis, cum summa celeritate, in occursum Sanctorum progredi, & Monachorum Clericorumque ordines ad susceptionem tantæ sanctitatis coaptari. Præmissoque Fratre, qui apud eum legationis officio functus fuerat, mandat primum in oratorio S. Benedicti Sanctos suscipi cum reverentia & honore debito, cujus spatioso & remoto atrio Fratres utuntur pro cœmiterio. Inde colliculo, qui prope erat floribus gramineis refertus, transito, ecce cum caterva plebis, devotionis cultum habitu & officio præferentes, procedunt Clerici palliis ornati; qui Sanctos suscipientes, cum crucibus & dulci laudum modulamine, deferunt in ecclesiam sanctæ Dei Genitricis & Virginis Mariæ. Quibus post orationis terminum deductis honorifice, protinus monachorum palliato vallatus grege, se obvium tulit Wulframnus Abbas, vir totius reverentiæ: qui cum crucibus & thymiamatis, ac multiplici apparatu devotionis, reverendas Reliquias deducunt in cœnobium S. Salvatoris: ibique laudibus divinis solenniter expletis, omni humanitatis & caritatis intuitu amplectuntur Abbatem cum suis.

[52] Deinde sequentis diei matutino lucescente, celebratis mysteriis redemptionis nostræ, Abbas cum suis, concessa suorum præsentiumque Fratrum alacriter suscepta societate, valedictisque suis ductoribus, in osculo pacis & mutua caritate, deducuntur ab omni congregatione, cum multa reverentia & Sanctis debita veneratione. At hospes munificentissimus, appetens promereri dilectionem Dei, memor Scripturæ testantis: hilarem datorem a Deo diligi; [2 Cor. 9, 7, Job. 31, 32] & illius beati Job, Non passus sum peregrinum absque viatico præterire, Abbati recendenti piscium copiam largitus est cum caritate; præbensque eis ducatum usque ad villam sui juris, Monasterium a nomine, cetera quæ pernoctantibus erant necessaria ex suo ministrari jussit abundantissime: ibique eis devotissime susceptis, tertiamque mansionem facientibus, geminavit obsequia hospitalitatis. At illi proficiscentes, & de die in diem proficientes, sexta diei hora feriæ quintæ, Agrippinam Coloniam peraccessere: statimque præmissa legatione, Sanctorum adventum notificantes suis fidelibus, b S. Pantaleonis Fratribus, [& Coloniæ a monachis S. Pantaleonis,] pro se crebras orationum victimas ex debito fraternitatis offerentibus, & ante quatriduum in Paschalis festi celebratione adventum suum desiderabiliter præstolantibus, immensum gaudium indidere, de optata negotii sui consecuta prosperitate. Qui voluntarie, absente suo Abbate, se protinus invicem cohortantes, & ornamenta tantæ susceptioni digna exponentes, albati atque palliati solenniter Sanctis obviam processere: susceptosque cum devoto laudum modulamine, in sanctuarium S. Pantaleonis pertulere. Deinde Fratribus suis admodum congratulantes, & pro omnibus quæ voti sui compotes divinæ gratia largitatis adepti fuerant, in commune Dominum benedicentes, totius caritatis officium exhibuere; postulantesque pro sui itineris acceleratione, licet inviti & renitentes, cum omni honorificentia prosequentes deduxere.

[53] Die igitur octava resurrectionis Dominicæ, directo tramite & Deo præduce, c Suzatium pervenere: in cujus itineris medio juvenis quidam Clericus, [dein Dominicain Albis a Suzatensi Clero.] vicini loci Canonicus, eis obviam venit, a suis directus Fratribus; dicens, reditus eorum atque optati effectus famam aures omnium perculisse, cordaque immenso gaudio replesse. His dictis ingredientibus vicum ecce plebis innumera multitudo, promiscui sexus & ætatis, in gloriam Sanctorum laudum carmina concrepantes vocibus alternis: quos sequebatur totius venerationis cultu ornata concio Clericorum, cum crucibus & thymiamateriis, suscipientes & deducentes Sanctorū reliquias, in hymnis & laudum melodiis. Deinde Missarum solenniis, ut tanti diei reverentia Sanctorumque veneratio exposcebat, celebriter expletis; Reliquiarum bajulos in suæ hospitalitatis contubernium suscepit Clericus quidam, Azelinus nomine, vir reverendæ honestatis. Deductis itaque Sanctis cum debita veneratione a liminibus monasterii, nonnullis etiam Clericorum laicorumque piæ devotionis intuitu comitantibus, per spatium itineris, quod computari poterat tertia pars milliarii; ecce familia domus prȩnominati Clerici, quam vir totius opulentiæ plurimam possidebat, ipso in fronte gradiente, cum Clericis quos secum duxerat, cum crucibus & thure ac reliquo apparatu quo poterat, se obviam ferebat: susceptosque Sanctos cum laudibus carminum, in oratorium, [Paderbornensibus & Helmwardensibus] quod ibidem beatæ memoriæ Anno Coloniensis Episcopus in honorem beati Matthiæ Apostoli dedicaverat, deducebat. Placuit igitur exinde missa legatione matrem Ecclesiam Paterbronnensem tanti patrocinii adventu lætificare, Fratresque suos Helmwardenses, jam diutina expectatione & crebra jejuniorum, vigiliarum ac orationum instantia laborantes, quodque potissimum gravabat, in ambiguitatis trutina suspensos, prosperi eventus certitudine relevare. Libet paulisper immorando benignum piissimi Patris affectum pensare, dilectisque filiis suis dulcifluæ consolationis manum porrigentem, spemque perennis lætitiæ denuntiantem, considerare.

[54] Tietmarus Dei gratia, quicquid est aut esse potest, dilectis filiis in Domino. [missa ab Abbate epistola,] Gaudium vobis & exultatio. Surgite jam, dilectissimi, & de pulvere excutimini, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus vestri: quia enim coram Domino vos humiliastis & in eo sperastis, respexit in orationem humilium, & non sprevit precem eorum. Perseverastis enim in cordis & corporis contritione, ideoque vos non fraudavit labiorum vestrorum voluntate: sed præveniens gratuitæ dilectionis benedictione, replevit desiderium vestrum multiplicis patrocinii largitate. Quapropter gaude & lætare, felix Saxonia, quam Rex quondam Christianissimus lingua ferrea divinis subegit legibus; quamque nunc Rex Regum Dominus, per præcipuos suæ dominationis ministros, jam cæli Consules, mirabiliter invisendo, suis revendicat ditionibus. Jucundare, virgo, nobilis Christi sponsa, & mater fœcunda Paterbronnensis Ecclesia, quam cum numerositate filiorum multiplicia beatificant Sanctorum pignora, nunc iterato largitas omnipotentis novo fidelium suorum patrocinio dignanter illustrat, amplectitur, fovet, protegit, & sublimat. Exulta satis, filia Sion, lauda filia Hierusalem cælestis, [annuntiatur sanctarum Reliqui arum adventus.] ecclesia Helmwardicensis, quia venit tibi de supernis a Domino salus & protectio, gaudium, pax & exultatio. Ut enim similis ceteris ecclesiis tibi collimitaneis fieres in hac parte, postulasti tibi a Domino Patronum salutis tuæ: deditque tibi Deus B. Modoaldum, strennuæ nobilitatis & mirificæ sanctitatis virum, Archipræsulem Treberensis Ecclesiæ: cujus sacrosanctis ossibus conjuncta sunt duo insignia beatorum Martyrum Thebææ legionis corpora, insuper etiam gloriosissimi Protectoris nostri Auctoris Archiepiscopi superior testa capitis, & duo de majoribus membris: quo, ut credimus, suggerente, & nostræ legationis officio fungente, idem venerabilis Modoaldus dignatus est, aula sui Episcopii relicta, apud nos exul dici & esse. Duorum etiam reverendæ sanctitatis & præcipuæ nobilitatis Pontificum dignissimæ deferuntur Reliquiæ: videlicet B. Abrunculi mandibulæ cum dentibus, Sanctique Bonosi brachium, atque gloriosissimi Beati Confessoris dens unus cum costa, aliorumque Sanctorum pretiosissima pignora. Pro his igitur omnibus beneficiis ejus magnificate Dominum mecum, & exaltemus nomen ejus in idipsum, & omnibus medullis cordis & corporis laudate Deum in excelsis. In susceptione ergo tantæ sanctitatis ornate domus vestræ mentis & corporis, mundate conscientias vestras, abluite culpas, abstergite sordes illicitæ actionis, excutite pulverem ventosæ cogitationis; ne præpotens amicus vester novusque Patronus & Dominus, cum illo nobili suo comitatu veniens, in vobis inveniat quod oculos suæ dignitatis offendat: sed magis operum bonorum referti floribus, odoremque virtutum spirantibus respersi graminibus, obviam procedentes dicatis illi: Benedictus qui venit in nomine Domini.

[55] Hujusmodi legatione Fratres Deo devoti, de multiplici laboris anxietate relevati, & ultra quam credi potest exhilarati, [in quem ab iis parantur omnia.] protinus exilientes, ecclesiæ signa consonant, & gratiarum laudes intonant; & pleni devotione mentis & spiritus, celebriter prosequuntur hymnum, Te Deum laudamus. Deinde per ordinem sciscitati, & omnem eventus seriem edocti, solenniter disponunt universa competentia tam diu desiderati susceptioni. Abbas igitur cum suis, cum largifluæ caritatis copia, benevolo valedicentes hospiti, studium accelerant redeundi: deinde amnem Almana transeuntes, tandem ad urbem Paterbronnensem optato pervenere: quæ cum multis Sanctorum reliquiis, præcipue d B. Liborii, [prope Paterbornam excipiuntur ab Abbate Gumberto] Confessoris atque Pontificis Cenomannensis, fovetur & illustratur corpore. Et ecce vir venerabilis e Gumbertus Abbas ejusdem loci, cum innumera multitudine promiscui sexus & ætatis populi, nudis pedibus, totiusque humilitatis cultum præferens habitu & mente, Sanctis obviam processit, plena cordis devotione, plebe consonis vocibus in honore Sanctorum Deo laudum melodias concrepante. Congratulabatur enim ad invicem populus Domini & oves pascuæ ejus de adventu & præsentia novi Pastoris & fidissimi Protectoris, cujus confidebant meritis salvari, & patrocinio ab omnibus angustiis liberari. Dehinc portam urbis ingressis, [in urbe a Canonicis,] ecce matris ecclesiæ Canonici, procedentes obviam novo Patrono sanctoque Pontifici, susceptos Sanctos cum reverentia & cantu solenni deferunt in sanctuariū gloriosi Confessoris Liborii.

[56] Interim Abbas comperto, quod prona devotione singularem susceptionem instituerant ejusdem loci monachi, nec vacaret illic diutius immorari; salutatis Canonicis sibi congratulantibus, & de prospero adventu suo Deum collaudantibus; resumpto denuo lipsano Sanctorum, per portam Australem honorifice Clericis prosequentibus egrediuntur monasterium. [extra ab Abdinckhoffensibus monachis.] Progressisque paululum via quæ ducit ad cœnobium, ecce pallida & palliata monachorum concio, omnem devotionis reverentiam Sanctis advenientibus exhibens corpore & animo, incurvatique solotenus, & sacrosanctis suplices cervices supponentes pignoribus, spiritu & mente totisque nisibus insistunt divinis laudibus. Cum hujusmodi venerationis tripudio Apostolorum Petri & Pauli oratorium subeuntes, rursumque melodias cantuum solenniter ingeminantes, Sanctos deferunt in sanctuarium, in quo f B. Felicis Martyris requiescit corpus sanctissimum. Deinde videres pariter omnes confluere, videres viritim singulos ex abundantia cordis Abbati suisque caritatis salutationem offerre, intimæ congratulationis affectum impendere, Deum voce & manibus collaudare, qui tantæ prosperitatis & largitatis effectum concessit sperantibus in se. Statim Missarum solenniis celebriter expletis, fessisque Fratribus officiosissime recreatis, lucescente diei sequentis aurora, cum omni veneratione deducentibus monachis & Clericis, prosequentibusque cum carminum modulatione populis, accelerant iter profectionis.

[57] Tandem optato suæ possessionis limitem calcantibus, ecce instar regalis exercitus populi circumquaque conglomerati, novis suæ salutis Patronis irruunt obviam, [Helmwardicenses fines ingressis,] cum Sanctorum Reliquiis & Crucibus præcedentes & subsequentes, in hymnis & confessionibus. Prima igitur sequentis diei aurora, quam illustrabat beati Euangelistæ Marci publica solennitas, quamque majoris letaniæ veneratione colit omnis Christianitas, Abbas cum suis comitibus, multaque frequentia undique confluentis populi, efferens pretiosissimas Relinquias cum letaniis & modulatione solenni, procedit ad explendam consuetudinariam executionem tam celebris diei. [25 Aprilis occurrit Conventuscum litania,] Disposuerat enim ipsa die dilectissimis filiis suis & Fratribus palam facere sui laboris & obedientiæ præmium, ac devotissimæ orationis fructum; eorum diutinæ præstolationis desiderium implere, & eos multiplicibus patrociniis lætificare constituens, mutui conventus locum juxta vicum suæ ditionis, Cesle nominatum: quo ubi perventum est, placuit fatigationem viæ residendo alleviare, ut populis late circumfluentibus copia daretur conveniendi, & Sanctis orationum & oblationum libamina deferendi. Et ecce hi quorum specialis amoris & salutis gratia tantæ viæ tantique laboris fatigatio fuerat expensa, monachorum videlicet Helwardicensium, cruciferis præeuntibus, instar nubeculæ tenebrosæ properabat concio spiritualis, ardoris videndi & complectendi quæ diu concupierat exæstuans desiderio: quos cum diversis Sanctorum Reliquiis præcedebat lipsanum beati Petri principis Apostolorum. Igitur tam pro consuetudinaria letaniarum reverentia, quam pro votivæ susceptionis devotione augenda, nudis pedibus procedentes, atque cum omni mentis & habitus humilitate cominus accedentes, diuque desiderati Patroni & comitum ejus lipsanum contuentes, diutius stare nequibant; sed tertio in terram toto corpore prostrati, novo Domino dulcia lacrymarum libamina, quȩ ex plena cordis abundantia lætitȩ spiritualis profundebat affectus, cum nimiis singultibus offerebant.

[58] Tandem erecti cervicibus a terra, hæc ore & manibus intonant voce excelsa: Optato advenisti, Pater desiderabilis, quem expectabamus in ambiguitatis & angustiarum tenebris, te nostra vocabant suspiria, te larga requirebant lamenta. Suscipe jam, Dominator serenissime, tibi devotos servulos: protege, Pastor amantissime, agnos a Deo tibi traditos. Deinde laudum cantibus solenniter impositis, [& Abbatem suum cum Reliquiis gratulabundus excipit.] præcedentes cum Crucibus & Sanctorum reliquiis, veneranda corpora digna reverentia deferunt in ecclesiam B. Joannis Baptistæ: ibique Missarum solenniis celebriter expletis, Abbatis sui pedibus, gaudentes quod eum cum suis omnibus salvum & incolumem receperunt, humiliter prosternunt: susceptique manibus a terra, mox ad pacis & caritatis osculum eriguntur. Quantum ibi gaudii & exultationis atque congratulationis inter spirituales spiritualiter sit habitum, testis est Deus inspector cordium, testis læti rivuli lacrymarum, testis ecclesia videntium & audientium. Abbas itaque Fratribus suis in pace dimissis, ad illationem Sanctorum postera die solenniter agendam, ipse in tuto suorum contubernio positus, fatigationem sui laboris latam jam ducebat levissimam, pro omnibus beneficiis suis glorificans misericordiam Omnipotentis.

[59] Beatus igitur Modoaldus, Trevirorum Archiepiscopus, altera die suæ peculiaris & perpetualis sedis domicilium cum tot tantisque comitibus suis ingressurus, [Postridie monasteriū versus procedentibus,] atque inibi curiam Angelicis spiritibus & Sanctis omnibus communem habiturus, noluit, quia nec decebat virum tantæ auctoritatis, clam ingredi aut privatim suscipi; utpote quem morum nobilitas & generis altitudo commendabat, & ordinis dignitas extollebat, atque admirandæ sanctitatis meritum insignibat. Quapropter innumera multitudo, tam nobilium quam plebeiorum utriusque sexus & ordidis, videlicet, monachorum, Clericorum, laicorum, virorum scilicet ac mulierum, quorum Deus corda tetigerat, & quos fraternus amor provocabat, quosque devotionis intuitus & desiderium lætitiæ spiritualis amorque divinæ retributionis excitabat, undique confluebat; credens quisque se felicem fore, quicumque tanti Pontificis obsequiis mereretur interesse. Nocte igitur instante, spiritualibus vigiliis, carm inumque melodiis, ac divinis laudibus exacta infra ecclesiam B. Joannis; mane autem jam solis jubare mundum universum illustrante; post orationum synaxim Missis ibidem celebratis, Abbas cum præsentium multitudine Cleri ac utriusque sexus plebis, imposito suis humeris feretro, datisque laudum cantibus, in publico cœperunt ad locum diu desideratum, videlicet Helm wardicense cœnobium, procedere, die duodecimo egressionis eorum a Treverica civitate.

[60] Appropinquantibus autem procedunt obviam primi pauperes & egeni, de sumptibus ecclesiæ, [occurrunt pauperes,] jam a Christo B. Modoaldo cum loco ipso collatis, ipsa hora itineris medio abundanter refecti & lætificati; devotione qua poterant sanctum Pontificem suscipientes, & laudes gratiarum juxta suæ scientiæ facultatem concinentes. His hoc modo prætereuntibus, ecce gloriosus militiæ cælestis apparatus, cordibus videlicet ornatis, corporibusque decenter palliatis, monachorum concio, præcedentibus in capite Cruciferis necnon thymiamateriis cum devotionis studio. Inter hos cum nonnullis cœnobii sui Prioribus procedebat medius Corbejensis Præpositus, idemque S. Viti Martyris Ædituus, gestans in ulnis scrinium, auro geminisque pretiosis mirifice fabricatum, [deinde monachi cum lipsanothecu,] in quo continebantur pretiosissimæ reliquiæ de corpore pretiosissimi Martyris Stephani. Juxta quem latere dextero incedebat Frater spiritualis, portans lapidibus auroque decenter ornatum lipsanum gloriosissimi Apostoli Petri. Horum duorum Procerum cæli Reliquias sequebantur mulrorum Sanctorum pignorum in feretro bajuli, cum gerulo brachii B. Auctoris Archiepiscopi; qui dilectissimo fratri congaudens, & advenienti quodaminodo dexteram porrigens, in locum quietis & exultationis deducebat, quem faciem ejus præcedens olim sibi præparaverat; quique legatione dudum suscepta, hortatu pio & amica suggestione, hunc adventum ejus illo effecerat.

[61] Hos utroque latere cum summa veneratione deducentes, & advenientibus se cum debita reverentia obviam ferentes Abbates duo, [Reliquias S Modoaldi duo Abbates ferendas suscipiunt:] viri clarissimi, procedebant; qui statim suos humeros feretro devotissime supponentes, & thymiamata thuribulis adjicientes, præsentes omnes ad laudem Dei provocabant. Mox omnis professio, omnis generositas, omnis sexus & æras in voces cantuum prorumpunt, his incipientibus, illis alternatim respondentibus, consonas carminum modulationes in altum offerunt, ut putaretur sub cælo nihil esse, quod a laudibus Dei posset vacare. Gaudebant & psallebant monachi, corde & animo intendentes dulcissimo Pastori; congratulabantur & canebant contiguæ regionis Clerici, spem maximam gerentes fidelis patrocinii; exultabant & concinebant nobiles quique, [magnoque cum comita tu & exultatione communi,] multa clientum manu vallati, fiduciaque magnæ protectionis provocati: concrepabant & plaudebant utriusque sexus & ætatis populi, fide & spe continuæ salvationis excitati: a fragore nimio tam multiplicis tamque confusæ vocis omnis terra resonabat, saltuum densitas tinnebat, vallium concava perstrepebant, montium vertices respondebant, fluminum decursus, fontium, stagnorumque sinus mugiebant; ut ad tantæ sanctitatis introitum Isaiæ compleretur varicinium, Montes & colles cantabunt coram Deo laudem, & omnia ligna silvarum plaudent manibus, quoniam venit Dominus & Salvator in jus & dominium, quod ei prædestinavit ab initio rerum omnium Creator: qui quoniam tanti patrocinii multiplicem largitatem ante tempora secularia suis prævidet fidelibus, laudent illum cæli, terra, mare, & omnis creatura ejus. [Isai. 55, 12]

[62] Igitur cum tam multiplici virorum ac mulierum totiusque creaturæ tripudio, B. Modoaldus, [inferunt in ecclesiam:] Trevirorum Archiepiscopus & Helmwardicensis Patronus, cum suis sociis & comitibus, beatæ Mariæ semper Virginis ac Principis Apostolorum oratorii recipitur gremio: cujus parietes undique diversorum palliorum varietatibus ornati, multisque luminaribus accensis irradiati, quodammodo hilarizabant in adventu novi Rectoris & Domini. Interim Abbas Pater ipsius monasterii, cum Coabbatibus suis Fratrumque nonnullis, conscenso pulpito postulatoque silentio, pauca populo pro tantæ solennitatis lætitia intimavit, [que post concionem & oblationem] notitiamque Sanctorium & causam adventus eorum replicavit. Deinde fide symboli prælibata, & confessione plebis eminatim suscepta, de indulgentia & remissione presentium omnium, pro Sanctorum precibus & meritis collata, cunctos admodum audientes lætificavit. Quo facto viri cum mulieribus; senes cum junioribus, pauperes cum divitibus, quisque pro facultatis suæ modulo, Sanctos diversis honorant oblationibus: inter quos Sigefridus Comes, illius regionis Princeps nominatissimus, unum mansum hereditatis suæ S. Modoaldo tradidit cum familia cunctisque redditibus. Erpo quoque, vir illustris & ipse Comes, mancipium unum satis spectabile, cum uxore sua, addita in fabricam sanctuarii lapidum pretiosorum aurique notabili quantitate.

[63] His ita expletis, cum debita veneratione omnium, [altari B. Mariæ imposita,] denuo levatas Sanctorum Reliquias devexit in sanctuarium; collocans eas super beatæ Dei Genitricis altarium, cunctis B. Modoaldo corde & ore solenniter concinentibus: Ingredere jam in locum exultationis sodalium tuorum. Erat hora diei tertia, qua Spiritus sanctus olim fida discipulorum replevit corda; qua etiam Deo devota familia Helmwardicensis cœnobii, tanto Sanctorum patrocinio, vigiliis, jejuniis & orationibus acquisito, meruit lætificari, sexto Kalendas Maji, ad laudem & gloriam omnipotentis Dei. Posthæc die duodecima Maji, qua celebrantur natalis B. Modoaldi Ponticis solennia, [cum aliis reliquiis includuntur capsæ 25 Maji,] multis fidelium ob honorem Dei & reverentiam tantæ solennitatis undique confluentibus, vespertinalem matutinalemque synaxim exegerunt solito celebrius, amplificantes per omnia divinum officium in psalmis & hymnis ac canticis spiritualibus. Lucescente demum aurora diei sequentis, hora tertia jam appropinquante, in arca lignea decenter Abbas, circumstantibus Fratribus, imposita solenni letania, membra sancti Confessoris Christi Modoaldi diligenter aromatibus condivit, pallioque decenter involvit; conjungens eis corporum sodaliumque suorum pretiosissimas reliquias, videlicet B. Auctoris caput & duos artus, S. Abrunculi mandibulas, Sanctique Bonosi brachium, similiter aromatibus honorificentissime conditas, & singillatim involutas.

[64] [cum instrumento de institutione festi] Moxque finitis letaniis hoc oblationis testamentum obtulit audientibus cunctis: Audite & intelligite, Fratres & commilitones mei, quod vestro consilio & voluntate, in omnia tempora ævi, inspirante Deo, agentum disposui. Hujus beatissimi Protectoris nostri Modoaldi, quem divina largitas post beatam Dei genitricem Mariam, & post Apostolorum Principem, summum nobis Patronum est dignata concedere, Natalem, qui hidierna die colitur, constituimus & volumus annuatim, ac si beati Petri Apostoli, solenniter celebriter: diem S. Auctoris, ac si beati Andreæ Apostoli; aliorumque duorum suis in locis plena officii divini celebritate. [fundatione lampadis,] Constituimus etiam, ex præcepto Dei & B. Perti Apostoli, ac ipsius Sancti auctoritate, quod nullus successorum nostrorum præsumat violare, ut ex censu allodii, quod Comes Sigefridus eidem concessit in ipsius translatione, cum additamento nostri census, quantum sufficiat, perpetuum lumen ardeat coram altari semper Virginis Mariæ, & ejus venerabili corpore; ut ipsius interventu lux nobis perpetua luceat in perenni felicitate. Commendamus quoque & tradimus ejus donationi & patrocinio nos & omnia nostra, ut locum hunc tueatur patrocinis adoptione: & protegat, [patrocinii adoptione:] & inhabitantes in omni sanctitate & religione custodiat, totamque familiam, cum omnibus quæ juris nostri sunt, regat & muniat, ac ab omni tribulatione & pestilentia totiusque necessitatis angustia defendat.

[65] His dictis, omnibus Amen respondentibus, arcam diligenter clausit, ferreisque nexibus munivit, [& iteram imponuntur eidem altari] atque clavis obfirmavit, Fratribus solenniter decantantibus læta voce, Laudem dicite Deo nostro omnes Sancti ejus. Deinde post Missarum solennia levantes arcam, suo imposuerunt loco super altare Dei Genitricis Mariæ cum decenti reventia: ubi cunctis cum fide quærentibus, meritis Sanctorum sanitatum patrantur beneficia, largiente Domino nostro Jesu Christo, qui Sanctos suos glorificat in cælo & in terra. Acta sunt hæc anno Dominicæ Incarnationis millesimo centesimo septimo; [anno 1107. 12 Maji.] indictione decimaquinta, quarto Idus Maji, a venerabili Tietmaro, sexto Helmwardicensi Abbate, anno ordinationis suæ vigesimo septimo, regnante eodem Domino nostro Jesu Christo, cum Patre & Spiritu sancto, in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Intelligo Monasterium Eyfliæ, quod Prumiæ distat 7 vel 8 horarum itenere: nam Monasterium Meienfeldiæ, quod Confluentiam venientibus, & inde secundo Rhcno descensuris Coloniam, in via fuisset, huc non facit: apparet enim terrestri semper itenere eoque multo breviori usos: alias nihil opus fuisset excurrere Prumiam, sed oportuisset Mosellam Treviris conscendere.

b Colitur 27 Iulii S. Pantaleon, cujus ibidem sacrum Corpus anno 1660 venerati sumus. Tunc autem ibi Abbas erat Herimannus a Comitibus Zutphaniæ oriundus, qui B. Wolphelmum Abbatem Brouwilleranum uti in ejus Vita 22 Aprilis num. 42 dicitur, moribundum inunxit, & a morte sepelivit, ubi dicitur vir totius honestatis & religionis, & ipse mortuus est anno 1121 die 19 Decembris.

c Susatum vulgo Soust, urbs Imperialis & Hanseatica Westphaliæ, in Comitatu Marchiæ.

d Colitur S. Liborius 23 Iulii. Ejus illustria Acta seorsim edidit Bollandus noster, id petente Fabio Chisio tum Apostolico Nuntio ad Rhenum, dein Pontifice Maximo, Alexandro VII dicto.

e Gumbertos Abdinchhoffensis Abbas traditur annis 54 præfuisse, & deceßisse anno 1120.

f S. Felix, Aquileiæ sub Numeriano, cum S. Hilario Episcopo & aliis, passus est 16 Martii: cujus corpus Wolfgangum Patriarcham Aquileiensem misisse ad S. Meinwercum, in hujus Vita num. 109 traditur. Sed pro Wolfgango videtur Poppo subtituendus, qui ex Germanorum claro genere ortus cum S. Meinwerco vixit, nisi forte binominis fuit. Pridem autem est quod ex ipso monasterio petiimus historiam istius translationis si qua extat; sed variis intercurrentibus causis necdum eam potuimus consequi.

DE SANCTA RICTRVDE
ABBATISSA MARCHIANENSI IN GALLOFLANDRIA.

CIRCA AN. DCLXXXVIII

[Praefatio]

Rictrudis, Abbatissa Marchianensis, in Gallo-Flandria (S.)

AUCTORE D. P.

[1] Marchianæ seu Martianæ, illustre hoc tempore monasterium est monachorum Ordinis Benedictini, in Gallo-Flandria ad Scarpum fluvium, inter Duacum & Amandopolim, in quo olim S. Rictrudis vidua, [Tempus Vita] in allodio S. Adalbaldi mariti sui, Abbatissa sanctimonialibus præfuit. Nata ea fuerat in Wasconia circa annum DCXIV, mortua IV Idus Maji, expletis septuaginta quatuor incolatus sui annis, uti Hucbaldus infra in Vita tradit. Auctor miraculorū asserit feliciter obdormivisse anno ȩtatis septuagesimo quarto. Buzelinus lib. 2 Annalium Gallo-Flandriæ refert ejus obitum ad annum Christi sexcentesimum octogesimum octavum. In Acta a Mabillono edita intrusus est annus DCLXXXVII, ætatis suæ LXXIV, Prælaturæ XL. Quæ verba in omnibus Mss. desunt. Scripsit ea Acta Hucbaldus monachus S. Amandi, [Acta scripta ab Hucbaldo anno 907.] ad id excitatus a Stephano Leodiensi Episcopo, ut pluribus indicatur ab Auctore miraculorum lib. 1 num. 17. Ipse eidem Stephano inscripsit hanc Vitam, quam in Prologo asserit a se editam anno nongentesimo septimo Indictione decima. Nos eam damus ex vetustißimo Ms. codice monasterii Marchianensis, collatum cum duplici Ms. Audomaropolitano & editione Mabillonensi; quæ tamen a posterioribus partim interpolara partini truncata est, variis sacræ Scripturæ locis expunctis. Surius eamdem Vitam habuit, sed quia stylus ei videbatur obscurus & simplex, eum in gratiam Lectoris mutavit: recte quidem, ut tunc erant tempora: at nunc majorem gratiam ejusdem Lectoris relaturos nos scimus, si primogenio stylo eam demus: Christianus enim le Roy, monachus Lætiensis, & nostris studiis valde addictus, olim utramque Vitam contulit, & varia menda indicavit, ista styli mutatione inducta, quæ non est operæ pretium hic notare.

[2] Floruit postmodum circa annum millesimum Joannes itidem monachus Amandinus, [& carmine a Ionnes Amandino, quo omisso] qui rogatu Erluini Episcopi Cameracensis, Vitam ab Hucbaldo scriptam carmine heroico edidit, cum epistola ad Stephanum monachum Gandensem, & hujus ad illum responso; in quo asserit cum claro Hucbaldi studio pedes dedisse. Nos quæ ad S. Adalbaldum maritum S. Rictrudis spectant, hinc excerpta edidimus ad diem 11 Februarii: nunc vero, ne moles operis nimium excrescat totum istud poema, quod habemus ex dicto Ms. codice Marchianensi transcriptum, ultro omittimus, Hucbaldi relatione contenti. Post illos eodem in argumento sese exercuit quidam Fr. W. cujus habemus Ms. Epistolam, hujus rei indicem, missam amico Saswaloni, facta enim S. Rictrudis mentione sic prosequitur: De cujus videlicet Beatissimæ Rictrudis Actibus, [dantur opera in S. Rictrudis laudem.] indignus quidem & parcus relator, pauca commisi scripto, in aliquo additamento laudum ipsius, postquam hæc orationum suarum condigno munere, Regi Sponsoque suo cælesti oblato, retraxit me a seculari visco seu a luporum faucibus. Apposui tamen aliquanta de sanctissima filia ejus & virgine Eusebia, quæ dulcissima harmonia resonat Domino de castissima humilitatis & subjectionis pietatisque cithara: sed & de ceteris, a majoribus nostris cum honore reservatis Christi præclaris militibus, quorum apud nos gratissima & sanctissima requiescunt usque in diem Domini corpora…De situ etiam loci nostri, quem Deus de suo inordinato statu permutavit & ordinavit, venerandi merito Atrebatensis Episcopi, viri religiosi & divina lege admodum eruditi (qui nunc superest diuque supersit) Roberti providentia, in cultu ecclesiastico & religione divina…de cujus manuum sacra impositione & sacratiore intercessione, ad altaris ministeria peragenda, securior effectus accessi; Deoque, qui tanto Antistiti in Diaconatus & Presbyteratus cœlibatum me reservavit initiandum, benedixi. Nam rudis horum de seculari habitu vel de secularis palæstræ fastu tunc reversus aderam ad monachile gymnasium, quod votivum & nativum, ignorante causam exilii Richardo Patre Cœnobii, reliqueram. Nam partim irrepente occasione scholarum, partim pro subversione claustrali Marceniarum, diversa instituta peragrans nationum, quodammodo zabulo professus fueram, & fidem seculo feceram, unde non immerito cor meum dolet.

[3] Is porro qui, pro sui seculi more, soliti in epistolis per solas litteras initiales notare nomina propria salutantis ac salutati, [scripta a Walberto seis Gualberto Marchianensi] sese ipsum hic scripsit Fr. W. in eo quod de S. Rictrude, prout hic innuit ediderat opere Fr. Gualberti nomine ad longum expresso sæpe usus est, alternantur enim W & Gu (ut in Willielmo & Guilielmo apparet) fere ad libitum. Istud autem opus habemus ex Ms. Marchianensi, a D. Christiano le Roy diligenter cum originali collatum, sub hoc titulo, Textus operis, Sanctorum Marchianensium merita commendantis & præcipue B. Rictrudis: compositum post mortem Rudolphi Archiepiscopi Remensis, defuncti anno MCXXIV, & ante cædem Caroli Boni Flandriæ Comitis, anno MCXXVII patratam; siquidem num. 45 ipsius operis Archiepiscopus dicitur bonæ memoriȩ, [intra an. 1125, & an. 1131,] & in Epistola meminit auctor versuum de illa cæde a se conscriptorum, & a Saswalone reprehensorum eo quod nimium secularis litteraturæ spirarent; ex quibus colligi posse censeo, proximo post dictam cædem anno visum amatumque Walberto Saswalonem, Atrebatensem ut existimo Canonicum, fortaßis occasione Ordinum sacrorum Atrebati ab illo susceptorum. Obiit autem Rotbertus Episcopus, a quo Ordines suscepit & sub quo epistolam illam scripsit Walbertus anno MCXXXI: quem biennio post secutus moriendo est Amandus Abbas, sub quo ad monasterium redierat idem Walbertus: qui deinde opus alterum scripsit libris duobus, vocavitque Epilogum vitaæ sanctæ & Deo dilectæ Rictrudis, & quædam miracula ejus insignitæ sanctitatis. Scripsit autem hoc, ut in Prologo dicitur, cum jam caput distingueretur canis intermixtis, & mors cita cito fixura crederetur clavos trabales temporibus albis. Quia vero ex simili opere Monachi Anonymi, lib. 2 num. 25 constat, Gualbertum post suam reversionem modicum vitæ residuum habuisse; inferre possumus redivisse illum Marchianus circa annum MCXXV, [sub Amando Abbate.] scripsisse de Sanctis & de Carolo Bono intra biennium trienniumve, tum etiam sacris Ordinibus initiatum esse; de miraculis vero composuisse libros anno MCXXX, vivente adhuc Amando Abbate, quemadmodum in nota Marginali manu recentiori indicatur; ac denique obiisse infra sextum aut septimum sui reditus annum aut etiam cituis, annos fortaßis necdum sexaginta natum; quippe qui tempore Richardi Abbatis monasterium deseruit, psalmos, cantum & cetera, quæ ad cultum divinum pertiner, sufficienter edoctus, cum jam annos pubertatis attigisset: puta sedecennis aut octodecennis secundo vel tertio Richardi Abbatis anno, anno Christi MXCI ordinati, peregrinatus autem in habitu Clericali annis circiter XXX.

[4] Stylo utitur hic scriptor admodum verboso & luxurianti, [præmissis tamen 2 libris miraculorum auctoris anonymi] & affectata ex verborum transpositione elegantia ac periodorum longitudine subobscuro. Quare lectoris festinabundi tædio consulturus, post Vitam ab Hucbaldo scriptam, omißis tantisper jam dictis operibus, dandos censeo monachi Marchianensis alterius, licet anonymi, & annis fere quadraginta posterioris libros duos, de Vita & miraculis S. Rictrudis, erutos ex eisdem Marchianensibus Mss. utpote stylo longe moderatiori & ordine meliore digeri cœptos, post translationū corporis factam anno MCLXIV, ut dicitur lib. 2 num. 72 vivente adhuc Goswino Aquicinctensi Abbate, [finitis an. 1168.] ut habetur num. 49, adeoque ante annum MCLXVI, & continuatos usque post annum MCLXVIII, quando in juvene paralytico patratum narratur ultimum miraculum, præcipiente Joanne Abbate ceteris additum ad ædificationem audientium. Atque hæc sufficere plerisque poterunt. Iis vero qui rerum Marchianensium accurationem notitiam habere voluerint, dabimus jam sæpe dicti Walberti seu Gualberti opera, alio tamen quam scripta sint ordine, sic ut primo loco ponatur Epistola ad Saswalonem, deinde libri duo miraculorum, ac denique opus illus cujus ut ante compositi dicta Epistola meminit, cum initio Epistolaris proœmii, quod habemus Gerardo missum, S. Trudonis Hasbaniensi monacho. In quibus hanc mihi licentiam sumam, ut ubi oratio visa fuerit transpositis incongrue verbis nimium intricata, clariorem aliquando faciam ipsis ad naturalem Grammatices ordinem reductis in gratiam lectoris, non vero mutatis: quandoque etiam verba paucula aut lineam unam alteramve expungam, prorsus in contextu redundantem, ideoq; clari ati officientem.

[5] Post Ioannem Abbatem, hujus nominis primum, qui usque ad annum MCLXX vivendo pervenit, [Quæ ex Chronico Marchianensi haberi possent] præfuerunt eidem monasterio Henricus, Ioannes secundus, Stephanus & Simon, circa annum MCXCI assumptus. Is cuidam Marchianensi monacho occasionem præbuit Chronicon Marchianense scribendi, quod habemus hactenus ineditum, ex eoque dedimus VII Epitomen Vitæ S. Adalbaldi. Hujus Chronici auctorem censet Buzelinus Andream Silvium, motus his verbis Simonis Abbatis, in Præfatione relatis: Magis hæc eum scribere debuisse ad utilitatem filiorum hujus Ecclesiæ, quam gesta Regum & bella Imperatorum componere. Hæc autem gesta Regum a dicto Andrea scripta, sub titulo Synopsis Franco-Merovingicæ, a Raphaele de Beauchamps ejusdem monasterii Sacerdote illustrata extant, typis Duacensibus anno MDCXXXIII excusa. Fuerant autem ab Andrea Silvio scripta hortatu Petri Episcopi Atrebatensis, ex Abbate Cistercii in Episcopum consecrati anno MCLXXXIV, & mortui anno MCCIII. Quæ tempora plane conveniunt cum Prælatura Simonis apud Marchianenses anno MCXCIX constituti & MCCII mortui. Sed si præfationis jam dictæ notata hic verba in suo legantur contextu, apparebit ea fortaßis dirigi ad Andream Silvium, ex relatione antiquorum varia Simoni Abbati narrantem, quæ fatebatur scripta non esse; ideoque merito arguebatur, [post Synopsim Merovingicam, non tamen ab hujus auctore scripta,] quod externa curans & secularia, domestica & ad spiritualem ædificationem facientia non scriberet. De eo tamen, tamquam aliquo tertio, & qui in operis, a multis etiam antea sed languidius petiti executione segnis, ibi agitur; deinde auctor ipse sic de se in prima persona loquitur, quasi facturus id quod alter rogatus negligebat. Igitur secundum Abbatis Venerabilis imperium, licet inculto sermone, de statu ecclesiæ nostræ aliqua dicemus, sed & de temporibus Regum aliquid interseremus, & de vita specialium Patronorum nostrorum pauca scribemus. Putamus ergo auctorem ab Andrea diversum esse; eodemque tempore, quo hic incumbebat operi suo, illum quoque scripsisse, indeque occasionem datam eos confundendi; si uti postea eumdem Andream Silvium, cum auctore librorum primo loco promissorum, qui catenus aliis Anonymus fuerat, confuderunt Valerius Andreas in Bibliotheca Belgica, & Ioannes Mabillon ad Acta & Translationes S. Rictrudis. Interim Mabillon fatetur hanc dictis libris adesse inscriptionem Auctoris anonymi de Vita & Miraculis S. Rictrudis libri duo: [hic omittuntur.] & ita hos libros sub nomine Auctoris anonymi continuo allegat Buzelinus, uti & aliud, Chronicon sub Simone Abbate conscriptum, licet suspicetur, uti diximus, ejus auctorem esse Andream Silvium. In hoc autem Chronico nihil relatu dignum reperimus, quod ab Hucbaldo & dicto Auctore anonymo sive Gualberto non fuerit accuratius deductum. Prætermittimus etiam Poleticum Marceniensis Cœnobii, quo vetera ejus jura continentur, & fundi præcipui curiose satis describuntur: quia illud nec integrum nunc in autographo reperitur, nec ad historiam sacram magnopere facit.

[6] Colitur die XXII Iunii S. Rotrudis Virgo, in Andrensi monasterio, [S. Rotrudes Virgo] anno MLXXXIV per Balduinum Comitem Ghisnensem in diœcesi olim Morinensi nunc Boloniensi constructo, ubi S. Rotrudis Virginis corpus olim adservabatur, postea ad ecclesiam S. Bertini translatum; quod hic anno MDXVI, una cum corpore S. Silvini, ostensum fuit, ejusque costa donata Oliverio Abbati Alciacensi, uti late deduximus ad Vitam S. Silvini 17 Februari § 4 sub sinem. Est penes nos Ms. Chronicon Andrense, ab anno MLXXXIII ad annum MCCXXIV deductum, quod etiam Lucas Acherius tomo 9 Spicilegii excudit: [perperam eadem habita cum S. Rictrude vidua,] hujus Auctor Willelmus Abbas, aliqua nominis vicinitate deceptus, unam eamdemque credidit & S. Rotrudem Virginem & S. Rictrudem Viduam; quæ licet mater extiterit quatuor liberorum, tamen quia continentißima inter sacras Virgines sanctimonialis vixerit, aliisque præfuerit Abbatissa, etiam Virgo, id est Sanctimonialis, subinde appellatur. Quæ autem de S. Rotrudis corpore, apud Andrenses asservato, traduntur; ea attribuit dictus Auctor corpori S. Rictrudis, quasi illud & non alterius Rotrudis, ab ecclesia Marchianensi fuisset versus ditiones Gisnenses furtim translatum, & in sacello B. Medardi apud Andrenses depositum: quando diœcesanus Episcopus Gerardus, in facto recenti Deum glorificans, [quasi hujus corpus fuisset ad Andrenses translatum.] factum approbavit. Præfuit Gerardus Ecclesiæ Teruanensi ab anno MLXXIV usque ad annum MXCIX, quo hic depositus successorem habuit B. Ioannem, uti ad hujus Vitam XXVII Ianuarii illustratam cap. 3 indicatur.

[7] Hinc liquet dictum Willelmum in suo Chronico plurimum aberrare, asserendo corpus S. Rictrudis Marchianis ablatum, [quod cum Marchianis fuerit an 1033] dum in ipso cœnobio adhuc Moniales residerent, & sub spina occultatum fuisse usque ad annum MLXXXIV, id est ultra annos sexaginta post earum extinctionem. Nam in loco sanctimonialium, monachis introductis anno MXXIV Abbas constitutus est, & successorem habuit anno MXXXIII Albricum, sub quo corpora SS. Rictrudis & Mauronti adservata fuisse apud Marchianenses tradit Auctor miraculorum lib.1 num. 17, addens de oßibus eorum ad villam delatum fuisse, quam Osbertus Advocatus sibi subjicere volebat. Albrico succeßit S. Poppo; eique intra mensem vit functo, [an 1048,] Wido anno MXLVIII: sub quo ab pestam igniariam multitudinem populorum ad S. Rictrudem accurrisse traditur num.23. At sub Fulchrado Abbate, [an 1105.] anno MCV electo, corpora SS. Rictrudis l Mauronti, ab altero Fulchrado ibidem Converso, ne deperirent, diligenter & cum summa veneratione custodita fuisse leges lib.2 num.3. Dicto Fulchrado deposito subrogatus est Amandus, [an. 1130.] cujus tempore in crypta corpora B. Rictrudis & aliorum Sanctorum decenter reposita, locum orantibus reddidisse grationem, indicatur eodem lib.2 num.10: additurque num.31 aliquas Reliquias Saliacum delatas, coram quibus in proceßione publica candelæ duæ fuerunt virtute divina accensæ. Dein num.45 narratur, [an. 1140,] quod cum corpus S. Rictrudis de veteri loculo in alium recens factum esset transferendum, concessum est, ut id Rinengæ in territorio Iprensi fieret. Tunc assumptis duobus loculis cum sacratissimo corpore, quidam ex monachis illuc proficiscuntur, Conventusque devotionis affectu, extra monasterium, quantum licuit, psalmis & laudibus suam Dominam prosequuntur. At gleba sanctissimi corporis anno MCXL in novum loculum reclusa ab Atrebatensi Episcopo, sacrum corpus est Marchianas relatum. Dein anno MCXLIX, [an. 1149,] ob imminens bellum inter Comites Flandriæ & Hannoniæ, loculos SS. Rictrudis & Eusebiæ in villas, At ea protegerentur, delatos fuisse traditur ibidem num. 59.

[8] Hæc latius deducta sunt, quod supra indicatus Raphael de Beauchamps, monachus & Presbyter monasterii Marchianensis, in Appendice ad Synopsin Franco-Merovingicam pag. 1087 concedat corpus S. Rictrudis olim ad monasterium Andrense delatum, & toto jam indicato tempore scilicet ab anno MLXXXIV ibidem detentum fuisse, atque inde anno MCLXIV Marcianas revectum, dicat, [perperam dicitur ablatum an. 1084 & relatum an. 1164.] & apud Marchianenses in scrinio argenteo toto deaurato reconditum. Describitur infra dicto lib. 2 num 70 tota illa historia, & dicitur corpus ante in Ecclesia Marchianensi reservatum in loculo ligneo fuisse, non aliunde apportatum. Porro miramur quomodo Ioannes du Ioncquoy, Abbas Marchianensis eruditißimus (cujus liberali dono cum Antverpiæ nostram Bibliothecam inviseret, opus præcitatum accepimus) aliique sub initium allegati, tam faciles fuerint, ut crederent revera corpus S. Rictrudis ad monasterium Andrense fuisse allatum & ibi tam diu conservatum. Habuerunt Andrenses, ut dixi, corpus S. Rotrudis Virginis, quod etiamnum in monasterio S. Bertini asservari, ejusque costam in Alciacensi apud Hesdinium cœnobio esse testatur Rayßius in Hierogazophylacio Belgico: qui eodem modo asserit corpus S. Rictrudis in Marchianensi ecclesia quiescere, in feretro argenteo inaurato, affabre facto; caput vero in capsula argentea deaurata. Nos reliquias & S. Rictrudis & S. Rotrudis in suis locis aliquando venerati sumus, reliqua ad Vitam S. Rotrudis jam ad prælum paratam dicentur XXII Iulii.

[9] [Cultus sacer 12 Maji] Antiquam S. Rictrudis venerationem adstruunt multiplices historiæ Vitæ & miraculorum, in iisque relatæ variæ ipsi constructæ ecclesiæ & altaria, atque festivus dies absque opere servili pluribus in locis celebratus. Ejusdem memoria inserta est ad hunc XII Maji Martyrologio Ms. Centulensi seu S. Richarii, item Ms. Florario, & Fastis excusis Molani, Miræi, Galesinii, Canisii, Ferrarii, Gelenii, Saussaji: item Benedictinis Wionis, Dorganii, Menardi, Bucelini, & Natalibus Canonicorum Ghinii. Celebratur quoque illius & filiarum aliqua elevatio ad diem VII Februarii uti tunc inter Prætermissos monuimus. [7 Februarii,] Aliqua etiam transpositio corporis Rinengæ facta est anno MCXL, feria quarta Pentecostes, ac proinde die XXIX Maji, Paschate ante celebrato die VII Aprilis litteris Dominicalibus GF. [29 Maji,] Multo autem solennior fuit translatio in novam thecam, anno MCLXIV, die Dominica, IV Nonas Augusti, facta ab Henrio Archiepiscopo Remensi & Andrea Episcopo Atrebatensi, [2 Augusti,] præsentibus Abbatibus Martino S. Vedasti, Fulcone Hasnoniensi, Waltero Bergensi, Balduino Iprensi, Henrico S. Quintini Bellovacensis. Denique aliqua ejus memoria inserta est a Molano Additionibus Vsuardi primæ editionibus; & ejus exemplo apud Canisium & Ferrarium, ad diem XXIX Octobris. Singularis præterea S. Rictrudis cultus est Duaci, [29 Octob.] in ecclesia S. Amati collegiata, ubi visitur amplum & peregregium sacellum, cum ara S. Mauronto ejusque parentibus sacra, & statuis cultui publico expositis; ubi tertia est S. Rictrudis, ædem sacram Marchianensem manu tenens, tamquam ejus fundatrix. Adservatur ibidem inter alias Sanctorum Reliquias dens aliquis S. Rictrudis: [Reliquiæ etiam Duaci.] item in æde S. Petri collegiata est ejusdem S. Rictrudis junctura una digitorum cum costa ex Reliquiis S. Eusebiæ filiæ: de quibus, anno MDXXXVII donatis authenticum testimonium legitur apud Raißium, in dicto Hierogazophylacio pag. 412.

VITA
Auctore Hucbaldo monacho Elnonensi.
Ex Mss. Marchianensi & aliis.

Rictrudis, Abbatissa Marchianensis, in Gallo-Flandria (S.)

BHL Number: 7247

AUCT. HUCBALDO EX MS.

[Prologus]

In Christi membrorum compage, sicut excellentiori, sic merito honorabiliori Domino Præsuli Stephano, secundum nomen suum, Apostolicæ Reverentiæ signo ab hominibus quidem coronato, sed demum ob meritorum insignia cum eis, quorum vices exequitur, a Deo coronando; Hucbaldus, omnium exiguus Sacerdotum ac monachorum, ejusdem immarcescibilis vernantisque floribus virtutum optat coronæ gaudium.

[1] A Clericis & sanctimonialibus congregationis Deo dilectæ famulæ B. Rictrudis rogitatus, apponere novum, ad conscribendum gesta ipsius natorumque ejus, calamum; diu multumque renisus sum, vel quia meam quantulamcumque scientiolam tantæ imparem materiæ noveram, vel quia tanto transacto tempore nulla certæ relationis de his scripta videram vel audieram, veritus, [Vita hac collecta ex nonnullis scriptis & relatione aliquorum] ne forte dubia pro certis, vel falsa pro veris assererem. Cumque renitenti mihi quædam historiarum exemplaria suis ostenderent concordantia dictis; de cetero illis, quorum non contemnendæ videbantur personæ, mihi fidem facientibus, quod hæc, quæ referebant, eadem olim tradita litteris fuerint; sed insectatione Northmannicæ depopulationis deperierint, postremo adjuratus tremendo Divinæ Majestatis nomine, tandem acquievi: & si non ut debui, institi tamen ut potui, non phaleris deservire verborum, sed ædificationi consulere legentium cupiens vel audientium.

[2] Explicito vero jam opusculo, cum ad recitandum, vel potius vestræ examinandum traderetur excellentiæ, visum est prudentiæ vestræ, ex his quæ ad corroborandam uniuscujusq; [oblata Stephano Episcopo Leodiensi.] libri auctoritatem solent a Scholasticis requiri, quædam deesse; persona videlicet & locus cum tempore. Mihi tamen satis superque videbatur suffecisse, si tam præclara tantorum virorum nomina & facta & loca loquentibus scriptis, supprimeretur locus & persona scriptoris, ne per eam veluti per atram nubem obnubilati viderentur astra tanti splendoris. Verum, quia sic placuit sanctitati vestræ, famosa vestri nominis lampade præfulgente, nostri quoque, licet tetræ, illuminabuntur tenebræ: & dum Stephanum Legiensium inclitum Præsulem hujus libelli loquetur Præfatio, nostræ etiam exiguæ fiet personæ mentio. Porro locus, ut nostis, non est mihi cujuslibet nunc, ut olim, celeberrimæ urbis; cum potius libenter me infimum esse gloriarer cœnobitam monasterii beatissimi Amandum, egregii Christi Confessoris, vestri quoque dudi prædecessoris; nisi meis exigentibus peccatis, inde tam crebro fugarer, metu Barbaricæ insectationis. Quid autem dicam de tempore? Quod ut ita dictum sit, pessimum videtur fore: libet dumtaxat cum Psalmista ad Deum proclamare: Lætati sumus pro diebus quibus nos humiliasti, annis quibus vidimus mala. [Psalm. 89] Respice, Domine, in servos tuos & in opera tua. Cogimur denique Apostolum monentem audire: Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. [Ephes. 5] Ne tamen prætergredi videar auctoritatem vestræ jussionis, nostratum Regum nominibus omissis, innotescat tempus tempore Nativitatis Christi summi Regis, [absoluta anno 907.] cujus agebatur annus nongentesimus septimus, revoluto Ordine decimæ Indictionis anno hujus editæ scriptionis. Ad profectum Ecclesiæ Catholicæ opto vos feliciter ad vota communia valere.

[3]

Vestra sagax votis faveat prudentia nostris,
Quæ passim suavem famæ diffundit odorem,
Quod cultrix veri retegat quoque nubila falsi.
Hæc nostrum placido dignetur visere vultu
Hoc opus, & justo pensans examine libram.
Emendet mendas, si quas malus intulit error. [cum fausta apprecatione.]
Quod si lanx nullo præponderat acta rotatu,
Imparibus neque se miscet fraus partibus ulla,
Congaudere pio justum, Pater, esse labori
Inclite, scis; dignasque Deo persolvere grates,
Quod sumus & sapimus, vitaque movemur in ista,
Dum potius veræ speramus gaudia vitæ,
Quæ nobis pariter Dominus det sumere Jesus,
Sanctorum precibus, quorum signavimus actus.

Sequebatur distinctio capitulorum circiter triginta, adeo brevium, ut cum plura eorum tres quatuorve lineas non excedant, ipsi quandoque textui fere coæquetur titulus justo prolixior. Quare superfluum duximus, non modo titulorum verbosam seriem hic apponere, sed vel in margine tam densos numeros adnotare. Quod hic monuisse sufficiat, dum nostro modo vitam hanc in Capita numerosq; distinguimus.

CAPUT I.
S. Rictrudis nobilis in Vasconia ortus. Conjugium cum S. Adalbaldo. Quatuor liberi Sancti. Luctus in obitu mariti.

a

[4] Cum Francorum gentem, in suis olim primoribus de minore progressam Phrygia, atque ex regali b Trojanorum propagatam prosapia, diu quoque fanatica simulacrorum delusam dementia, [Francis cum Chlodovæo Rege ad fitem conversis,] ad agnitionem veritatis divina voluisset venire gratia: quod ante tempora prædestinaverat secularia, pene in fine temporum seculi, cum industrius Rex Clodovæus ejusdem gentis teneret sceptra, beatissimi Præsulis c Remigii devota perfici decrevit instantia. Qui sacratissimus Pontifex, & sancta morum probitate & admirabili signorum pollens virtute, præsatum Regem, necnon & maximam ipsius exercitus partem, fidei doctrina Catholicæ, atque (ut ferunt) sumpto cælitus chrismate, una die ad tria circiter millia Christi baptismatis, imbuit charismate. [& vulde amplisicato eorum regno,] Ex illo deinceps tempore magis magisque, & sancta inter Francos religio & super regna sibi collimitanea seu etiam quædam procul posita, a suis partim majoribus elaborata, convaluit eorum dominatio. Quam non suorum feritate morum sunt adepti (a qua Franci putantur a quibusdam nuncupati, eo quod sit in illis velut naturalis quædam ferocitas animi, & mores in eis sint inconditi) sed quoniam geminis magnisque erant columnis fulti, quibus totus totius Ecclesiæ status videtur inniti; auctoritate videlicet sanctorum Pontificum, honore ejus, cujus vice funguntur, præcellenti; & præpotentium virtute Regum, in administrandis reipublicæ negotiis in omnibus sagaci; idcirco, divina eos præveniente gratia ac subsequente, ad potiora passim fastigia sunt provecti.

[5] [inter varios Sanctos] Denique ubi quondam peccatum abundaverat, in tantum Dei gratia superabundavit, ut sicut cælum varia stellarum decoratur pulchritudine, sic & a patre luminum, a quo descendit omne datum optimum & omne donum perfectum, Francorum terra multiplici perfectorum Sanctorum, tam indigenarum quam & ab exteris regionibus advenientium, utriusque sexus & omnis ordinis, illustraretur claritate. De quorum sacrosancto refulsit collegio, velut quoddam sidus splendore admodum venusto, Rictrudis devota Christi famula, [eminuit S. Rictrudis,] ipsi suo acceptabilis Deo, atque bonis omnibus amabilis ac laudabilis justitiæ & sanctitatis merito. Hæc claro satis extitit d oriunda germine, Ernoldo nobili edita genitore, & Lichia genitrice, [nobili prosapia in Wasconia nata:] ex agili pugnacique Wasconum gente. Hujus autem gentis antiquiores primo dicti sunt Vaccȩi, a quodam oppido juxta Pyrenȩum sito, sic cognominati. Sed postea e Wascones quasi Vaccones demutata C in S littera nuncupati; & ipsorum regio, quæ antea dicebatur Vacceia, appellata est Wasconia. Cujus incolæ licet illo tempore pene omnes dæmoniacis essent dediti cultibus, a Deo tamen præelecta Rictrudis sic ex eisdem impiis & sine Deo prodiit hominibus, veluti solet rosa de spinosis efflorere sentibus: quæ ab ipsis incunabulis, cum ætatis teneræ provectibus, honestis est alta & instituta moribus.

[6] Fuit vero temporibus Chlotharii Regis magni, qui a Chlodovȩo ex Francorum Regibus, ut præfatum est, [ea regione a Chariberto & Francis subacta,] primo ad fidem Christi converso, quartus extitit; seu etiam filii ejus Dagoberti Regis incliti, qui a beatissimo Arnulfo Metensium urbis Episcopo enutritus, ut patri conregnaret atque succederet, sicut de eo scriptum est, & industria dignus & viribus fuit. Hic post desunctionem patris sui Chlotharii regalia sceptra regenda suscipiens, fratri suo Chariberto, non sibi uterino, ad regendum concessisse placuit pagos & civitates, citra Ligerem, & limitem quo tenditur partibus Wasconiæ f, seu & Pyrenæos montes, sapienti usus consilio: ea scilicet pactionis facta firmitate, ne unquam adversus ipsum frater ejus amplius quid de regno repeteret paterno. Charibertus igitur Sedem tenens Tolosanam, cum & in partibus provinciæ regnaret Aquitaniæ, non post multum temporis etiam totam subegit Wasconiam ditioni suæ. Præfatus autem Rex Dagobertus, cum in multis optime Regalia jura gubernaret, nimium tamen deditus amori mulierum, eam quam in conjugium sortitus fuerat, eo quod sterilis esse videretur, reliquit, alteramq; in matrimoniū accipiens, Reginam esse voluit. Cumque super hoc scelere a Pontificibus, maximeque a sanctissimo viro & mirabilium patratore operum Præsule redargueretur Amando, ille indignatione & fastu permotus Regio, eumdem venerabilem Pontificem, non absque injuria, ab omni suo depulit regno. Qui persecutionem pro veritate, quæ Christus est, patientissime tolerans sibi illatam; & quoniam libentissime pro ipso optabat proprium fundere sanguinem, [instruitur a S. Amando exule,] per diversa serendo loca divini verbi semen, tandem inter cetera genuinam Rictrudis aggressus est patriam, scilicet Wasconiam; ut illic & plures & hanc pulchram sibi cælitus infuso, quo ardebat, irradiaret lumine stellam; reputans etiam, ob illius gentis sævitiam, adipisci se inibi posse martyrii palmam.

[7] Interea jam dictus Princeps atque Rex Dagobertus, cum non haberet filium, quem sibi gauderet posse fieri successorem; mœstus super hac re nimium, tertiam quoque suo ascivit lecto conjugem. Tum demum conversus ad Dominum, ac plurimorum expetens suffragia virorum, ex eadem eodem habuit anno, largiente Deo, filium, multis precibus atque eleemosynarum largitionibus acquisitum. Solicitus denique cui potissimum traderet eum sacro fonte diluendum, divinaque loge imbuendum, ut sicut ipse B. g Arnulfum habuerat pædagogum, sic & suum a quolibet maximo Dei servorum juxta Christianœ religionis exercitium educari faceret puerum; factique prioris reminiscens & pœnitens, quod tantum in tantæ commiserat sanctitatis viro flagitium; [postea revocato] a ministris circumquaque studiosissime perquisitum & vix repertum, ad se reverentissimum petiit revocari Pontificem Amandum. Quid plura? Reducitur ab exilio verus prædicator & operator Euangelii, [postea revocato] venerandus Antistes, veluti novus de Pathmo rediens Euangelista Joannes. Fit commune tam Regi quam Optimatibus gaudium, omnique populo solenne de ejus reversione tripudium.

[8] Prostratus itaque ejus pedibus Rex; veniam rogat, facillime impetrat. Fundit precem pro filio; sed ejus frustratur petitio. Respondit enim illi ille ter beatus voce Pauli noster Paulus, militantem Deo non oportere negotiis implicari secularibus. His dictis, e conspectu Regis illico abscedit, sed regalis fervor desiderii minime recedit. Denique quod per se nequit, bonorum suggestionibus virorum perficere gestit h. Audoënum siquidem & Eligium, præcipuos in sanctitate & prudentia viros, ideoque Amando harum amatori virtutum merito amantissimos ac familiarissimos, Rex post eum dirigit, probabiles sui voti executores. [ad baptismum S. Sigeberti,] Quorum sanctæ petitioni quia fas non erat obviare, sancto annuit, licet co-actus Regis placito. Igitur infans Regius defertur, qui non amplius a nativitate quam dies circiter quadraginta habere ferebatur, per beatum Sacerdotem sacram benedictionis suscepturus gratiam; sed jam naturalis amissurus nominis Etymologiam. Namque dum ab eo catechumenus fieret, finitaque oratione, nemo ex illius tantæ multitudinis exercitu Amen responderet, Dominus qui aperit os mutum & linguas infantium disertas facit, os, ut ita dictum sit, non jam infantis sed pueri aperuit; & cunctis audientibus clara voce, Amen, respondit. Res satis stupenda, & circumstantes contra morem siluisse, & hunc contra naturam locutum fuisse. Statimque illum sanctus Pontifex vivifico baptismate regeneravit, atque Sigebertum nominari instituit: quem Charibertus Rex, Regis frater, de sacro lavacro excepit. Sicque Dominus dum Sanctum suum mirificavit, & in conspectu Regum magnificavit, & ipsos & utrumque exercitum magno gaudio atque admiratione in hujusmodi signo replevit. Sequenti post hoc anno Charibertus Rex, nec mora post ipsum filius ejus parvulus obiit, omneque regnum illius cum Wasconia i Dagobertus Rex suæ potestati redegit. Hoc totum, & propter quædam præcedentia, maximeque pro his quæ sequuntur, interposui; ut legentes vel audientes noverint, quæ B. Rictrudis fuerit causa in Franciam veniendi.

[9] Temporibus ergo præfatis, cum crebro Francis Wasconia fieret permeabilis, Rictrudis puella bonæ indolis, jam facta nubilis, videtur, diligitur, atque eligitur a quodam Francigena k, Adalbaldo nomine, natalibus orto præclaris & justis. Mater denique ejus Gerberta fuerat filia S. Geretrudis, [nubit S. Adalbaldo:] in monasterio, nunc Hammatico dicto, a se ædificato requiescentis. Ipse etiam a puero optimis institutus disciplinis, copiosis pollebat fundis & divitiis, atque in aula Regis carus valde erat & honorabilis: dignus plane vir, qui maritus existeret dignæ Rictrudis. A quo juxta morem desponsatur, dotatur, atque in contubernium matronale, licet quibusdam nolentibus puellæ consanguineis, assumitur. Causa vero uxoris ducendæ non fuit incontinentiæ, sed caræ sobolis habendæ. Sed ea conveniunt in utrisque, quæ spectari solent in eligendo marito vel uxore. In viro enim virtus, genus, pulchritudo & sapientia, quæ ex his ad amoris affectum potior est, inerant: in uxore autem pulchritudo, genus, divitiæ, & mores, qui magis quam cetera quærendi sunt, habebantur. Et ne multis immoremur secundum Apostolum erat illis honorabile connubium & thorus immaculatus.[Heb. 3] Non enim surda transierant aure ejusdem verba Apostoli: [1 Cor. 6] An nescitis quoniam membra vestra templum sunt Spiritus sancti, quem habetis a Deo & non estis vestri? Empti enim estis pretio magno, glorificate & portate Deum in corpore vestro. [cum eoque ut Christianos decet vivens,] Itemque Uxori vir debitum reddat, similiter & uxor viro. Et illud, Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis arationi. [1 Cor. 7, 3 & 5] Et iterum: Hæc est voluntas Dei, sanctificatio vestra, ut abstineatis vos a fornicatione, ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione & honore, non in passione desiderii. [1 Thes. 4, 3] Talem ergo servantes fidem conjugii, proponebant ante oculos & illud Apostoli: Unusquisque suam uxorem sicut seipsum diligat, uxor autem timeat virum suum. [Eph. 5, 33] Itemque Mulieres subditæ estore viris, sicut oportet in Domino. Viri diligite uxores vestras, & nolite amari esse ad illas. [Colos. 3, 19] Igitur compage fidei & caritatis sic adhærentes sibi, ut essent duo in carne una, & non jam duo, quia una caro; unanimes uno ore & concordi operatione, honorificabant Deum & Patrem Domini nostri Jesu Christi, omnibus diebus suis servientes Domino in sanctitate & justitia coram ipso, qui habitare facit unanimes in domo.

[10] Dati quoque sunt eis filii secundum benedictionem Domini, quam primo dedit homini, Crescite, inquiens & multiplicamini. Fuitque eis primogenitus nomine l Maurontus, postea Abbas & Levita sanctus; & filiæ tres sacræ Virgines; Clotsendis, [gignit Maurontum Clotsendem, Eusebiam, Adalsendē,] post obitum matris ejus monasterii Rectrix; Eusebia, bona Dei cultrix, secundum interpretationem sui nominis: post has quoque Adalsendis: quos, cum essent parentes eorum justi, & per seipsos & per familiares sibi servos Dei educaverunt & erudierunt in timore Domini, auctos ab infantia benedictione cælesti. Mauronto siquidem venerabilis Deoque dignus Sacerdos m Richarius Pater spiritualis extitit, eumque per sacrum baptisma Deo regeneravit. Clotsendem egregius Pontifex Amandus, quia sacris dignisque manibus e fonte salutari excepit, in omnibus Deo dignam reddidit. Eusebiam vero ex sacro lavacro Nanthildis Regina, uxor Dagoberti suscepit. O vere beata & Deo beneplacita progenies ! De hac denique dicitur recte: O quam pulcra est casta generatio cum claritate! [Sap. 4] Vere etenim cum donis spiritualibus sic plerumque ditantur justi etiam bonis temporalibus, sicut canit Psalmographus: Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus. [Psal. 127] Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es, & bene tibi erit. Uxor tua sicut vitis abundans, in lateribus domus tuæ: Filii tui sicut novellæ olinarum in circuitu mensæ tuæ. Ecce sic benedicetur homo, qui timet Dominum. In quibus verbis licet spiritualis sit intellectus, tamen secundum hæc datur aliquando justis & temporalis profectus.

[11] Post hæc bonæ &laudabilis memoriæ Adalbaldus, devotæ Christi famulæ Rictrudis maritus, a pago n Austrebatense, ubi etiam pluribus locupletabatur possessionibus, eundi Wasconiam nimium triste suis iter arripit. [S. Adalbaldum occisum luget:] Quem nobilis matrona Rictrudis aliquantulum prosequitur, sed quam citius domum, prout ei jussum fuerat, mœrens revertitur: mens enim futuri quodammodo præsaga doloris, jam portendebat, quod adhuc ignorabat; & quod nondum patiebatur, jam veluti lamentabatur. Quid multa? Inter eundum insidiis malignorum, &, ut fertur, eorum, quibus sanctum displicuerat matrimonium, vir justus appetitur, vulneratur, perimitur: honorifico deinde, ut decebat, tumulatus obsequio, defunctus seculo, vivit Deo. Vivit, inquam, vivit ejus felix anima, illi cohærens qui vera est vita: quod attestantur signa, quæ ob illius declaranda merita, ad ejus mortua frequenter ostenduntur ossa. Neque multæ fiunt moræ in his nuntiandis Rictrudi Dei famulæ: quæ tam tristi perculsa relatione, non modico afficitur animi mœrore; augescitque sensim dolor, dolore dolentium sobolum; crescit luctus, luctu lugentium familiarium.

[12] Transacto tandem aliquando tanti fletus tempore, [& seculo renuntiare decernit.] init cum philochristis sibi familiaribus, maximeque cum Amando sanctissimo Dei Pontifice, & capit consilium salubre. Proponit denique ei ille verus consultor animarum illud Pauli Apostoli: Mulier alligata est legi, quanto tempore vir ejus vivit: quod si dormierit vir ejus, liberata est; cui vult nubat, tantum in Domino: beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium. [1 Cor. 7] Ad quod illa erigit aurem, erigit & mentem. Audit etiam ab eo, imo exaudit & illam dulcem & amplectendam Christicolis Euangelicam vocem: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum & tollat crucem suam & sequatur me. [Luc. 14, 33] Et: Qui non renuntiaverit omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus. [Matt. 19, 21] Itemque: Si vis perfectus esse, vende omnia, quæ habes & da pauperibus, & habebis thesaurum in cælo, & veni, sequere me. Et iterum: Omnis qui reliquerit domum vel fratres, vel sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, & vitam æternam possidebit.

ANNOTATA.

a Hæc olim quasi splendida fuerunt excogitata, & passim a medii ævi scriptoribus assumpta: quorum primus forsitan fuit, qui Chlodovæi ætatem sibi mendaciter arrogans sub nomine Hunibaldi imposuit Trithemio. De origine Francorum egimus 1 Februarii ad Vitam S. Sigeberti §. 1.

b Regnavit Chlodovæus ab anno 480 ad 27 Novembris anni 509.

c Colitur S. Remigius Kalendis Octobris, de tempore ejus Sedis & baptismo Chlodovæi, egimus 6 Februarii ad Vitam S. Vedasti § 2 & 3, & ad Vitam S. Aviti 5 Februarii § 2.

d Circa annum 614, Chlothario 2 tunc monarcha facto, qui superfuit usque ad an. 628.

e De Vaccȩis & Wasconibus consule quæ diximus ad Vitam S. Amandi 6 Febr. cap. 5 litt. e.

f Commodius legeretur usque ad.

g S. Arnulpho sacer est dies 18 Iulii.

h Coluntur S. Audoënus 24 Augusti & S. Eligius 1 Decembris.

i Anno 630.

k Colitur S. Adalbaldus 2 Februarii, ubi lector quæ ad ipsum spectant accurare exposita reperiet.

l Coluntur S. Maurontus 5 Maji, B. Clotsendis 30 Iunii, S. Eusebia 16 Martii, B. Adalsendis 24 Decembris.

m Acta S. Richarii dedimus 26 Aprilis.

n Austrebantum includitur Scarpo, Senseto & Scaldi fluviis, uti latius exposuimus ad Vitam S. Adalbaldi § 3.

CAPUT II.
S. Rictrudis viduæ sanctitas, vita monastica cum filiabus, Mauronti Clericatus.

[13] In his sacris ac vitalibus verbis figens anchoram mentis Adalbaldi relicta, [Nuptias secundas etiam a Rege propositas respuens] sed Dei dilectrix & a Deo dilecta Rictrudis; omni postposita ancipitis mora deliberationis, ejus salubribus se acquieturam pollicetur monitis. Sed ecce, & salubri Præsulis consulto, & pio sanctæ Matronæ voto invida diaboli nititur obviare subreptio. Nec movet in his perturbandis infimos quosque vel mediocres, sed summos seculi Primores: per ipsum denique Regem ejus tentat suadere animo, uti se suorum cuidam Optimatum secundo copulet connubio. Quod cum illa prorsus aspernaretur, plurima blandimentorum hortamenta, sed incassum, profunduntur. Cumque ad hæc penitus in Deo fixus illius status non moveretur, Regalium terror minarum, licet frustra, illi proponitur. At illa pari modo sævientem parvipendit, ut blandientem. Et quia ex tribus Philosophiæ partibus illam quam maxime, quæ est in actione & causa recte conversandi, apprehenderat, quæ Græce Ethica, Latine Moralis dicitur, [prudenti consilio S. Amandi usa] & bene vivendi magistra cognoscitur; quæ etiam in quatuor principales virtutes, prudentiam scilicet atque justitiam, fortitudinem sive temperantiam dividitur: hîc singulis sua reddens, sicut per justitiam Deo magis quam hominibus obedire disposuerat; & per fortitudinem nec illecebris emolliri, nec adversis frangi poterat; sic per prudentiam caute indignationem a se Regiam submovere; & per temperantiam, humilitatis regulam modumque vitæ in omni verbo vel opere servare satagebat. Usa denique consilio sui Symmystæ, Deiferi scilicet Amandi, atque ad tempus dissimulans immobile in Dei servitio sui propositum voti, acturam se ex hoc cum ejus consilio vel permissione spondet Regi, quod utilius judicaretur fore sibi.

[14] Et quid multis immorer? Cum ita Regem suspectum reddidisset, veluti ejus voluntati parere vellet; in prædio suo, hoc est in villa a Bairejo, [eum ad convivium invitat:] opiparum & Regiæ condignum magnificentiæ instruit convivium. Invitat cum Optimatibus Regem, & inter prandendum sale conditorum omnes lȩtificat suavitate sermonum. Postquā exempta fames & amor compressus edendi, Tum multo clara exhilarans convivia Baccho, Surgit, & non trepide sed constanter, non tepide sed ferventer, non segniter sed sagaciter, non muliebriter sed viriliter, quod conceperat mente, perficit opere. Primoque sciscitatur a Rege, si concederet sibi in domo sua quod vellet agere, libera coram eo uti potestare. Ille autem annuit propere, reputans quod sumpto poculo, ut moris est pluribus in cogendo bibere; se vel convivas suos deberet lætificare. [& coram eo sacrum velum capiti imponit:] At illa, secundum salubre sui consiliatoris Amandi incliti Præsulis consilium, ex suo sinu prolatum, invocato terribilis Dei nomine & auxilio, capiti superponit, ipso Rege & cunctis stupentibus, jam benedictum ab eodem Pontifice velum. Quo facto Rex ira permotus, ingratas derelinquens epulas, abscessit e convivio. Illa vero jactans cogitatum suum in Domino, totam se suosque ejus commisit arbitrio, ut ab eo enutrirentur & solatiarentur misericordi semper solatio.

[15] Ac primum facultatibus & possessionibus sibi relictis, ordinatione prudenti distribut is, [curis secularibus depositis] & spinosis hujus seculi curis a terra cordis sui penitus extirpatis; quæ antea in conjugali vita ferebat trigesimum, postmodum, duplicato germine, fructum cœpit in viduitate ferre sexagesimum: & quæ prius, dum in membris suis Christo ministrare satageret, fuerat Martha; jam secus pedes ejus residens, audiendo & custodiendo verbum illius, facta est Maria: & quoniam ipso attestante optimam partem, quæ ab eam non auferetur, elegit; optimum ejusdem partis dilectæ & electæ præmium in recompensatione percipere meruit. [Luc. 10, 24] Sane ut quod homo gerebat interior, ostenderet quoque exterior; sicut mutaverat habitum mentis, sic mutat & corporis. ris: Pomposas projicit vestes, quibus ornabatur nupta, cogitans aliquando ea quæ sunt mundi, [vestes nigras assumit:] quomodo placeret viro: & una cum eis exuitur omni seculi hujus impedimento, ut quamvis videretur vidua, id est, divisa a viro, jam non esset divisa animo; sed solicita semper quæ Domini sunt solummodo, quomodo placeret Deo. Induitur viduitatis vestibus, quæ ipsa sui specie monstrarent contemptum mundi istius. Nam sicut albæ vestes exultationi & solenni congruunt lȩtitiæ, ita nigræ humiliationi & lugubri conveniunt tristitiæ. Unde & caput, quod est principale corporis, tetro velatur amictu; ut principale animæ, id est mens, velanda signetur mœroris & pœnitentiæ luctu. Qui dum brevis sit, & ut ita dicam, momentaneus, eam operatur consolationem, de qua ait in Euangelio Dominus: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. [Matth. 5, Joan. 16, 20] Et alibi: Amen amen dico vobis, quia plorabitis & flebitis vos, mundus autem gaudebit; vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium.

[16] Et ut quondam expertas corporis voluptates, & molestas evinceret dæmonum suggestiones, [corpus affligit jejunio & silicio:] cum nimiis vigiliis & orationibus continuis, crebra ducens jejunia, b esophorio amicitur cilicino; cujus assiduis punctionibus edomaret libidinis punctiones, & (ut dictum est a poëta) sine Cerere & Libero Venus frigeret, atque veraciter cum Psalmista caneret: Ego autem, cum mihi molesti essent, induebar cilicio, & humiliabam in jejunio aliam meam, & oratio mea in sinu meo convertetur. [Psal. 34] Locum vero ubi spiritualibus daret operam exercitiis, cum consilio & auxilio sæpe dicti Præsulis, qui eidem erat a secretis, elegit valde congruum, monasterium scilicet Martianas vocatum, [in Marchianensi cœnobio statuit degere:] quod ab eodem Pontifice super fluvium Scarb fuerat constructum. Cui perficiendo & ordinando idem Prȩsul discipulum suum præfecerat Abbatem S. c Jonatum, venerabilem virum, cujus adhuc in eodem monasterio sacrum corpus habetur reconditum. In quo & monachorum Ordinem B. Amandus haberi voluit: sed jam dictus Abbas sanctimoniales, pro ut sibi visum fuerat, aggregavit. Hunc ergo locum, satis opportune remotum, Dei famula Rictrudis expetiit, atque B. Amando consentiente, & inter Regem & ipsam reconciliationis officium fungente, cum privilegio Regiæ auctoritatis accepit; quatenus ibi, licet in fragili gili posita corpore, corporeas fortiter concupiscentias superaret. Et non hoc solummodo, verum adversus aëreas potestates, adversus rectores mundi tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ in cælestibus colluctando, & ea pariter cum mundo devincendo, triumphum victoriæ & condigna certaminis præmia a superno Spectatore expectaret & perciperet.

[17] Ut autem ad hæc feliciter peragenda sufficeret, omnibusque exempli gratia a quanta perfectione conversationem suam cœpisset, palam fieret; juxta illud Euangelicum, Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, & glorificent Patrem vestrum, qui in cælis est: post abjectas a se onerosas prædiorum & divitiarum sarcinas, post professam Deo viduitatis continentiam, & post sumptum sanctum sanctimonialis habitus indumentum; seipsam tantummodo exhibere oblationem vivam, sanctam, Deoque placentem non contenta; etiam terræ, hoc est ventris sui, [3 filias Deo consecrat] sacras ac præcipuas sanctæ & individuæ Trinitati offert primitias, præfatas videlicet tres filias, candidas veluti columbas, gratissimas illi scilicet hostias; ut corde & corpora immaculatæ, & perpetuam virginitatem servantes, Agnum, Virginis matris filium, quocumque ierit sequantur sinceritate cordis & carnis, vernantes flore illibatæ virginitatis in corpore, ac nitentes puritate inviolatæ veritatis in corde; ut sint semper sine macula ante Dei thronum, cantantes ei canticum novum, hoc est gaudentes cum eo de carnis incorruptione in perpetuum. [Matth. 5] Quod canticum licet possint audire, nemo tamen poterit dicere Sanctorum, nisi illa candida turba incontaminatorum.

[18] Hæc cum verissime ita sint, audite, obsecro, & auribus percipite omnes qui habetis audiendi aures, [ad cultum perpetua virginitatis.] quibus adhuc fas est ad Angelicæ privilegia castitatis assurgere, & tam præclari contubernii societatem acquirere, atque cum eis tam dulcem novi cantici melodiam personate. Properate, currite, festinate, ac memores uxoris Loth, retro respicere nolite. Putidam luxuriam fugite, carnales concupiscentias calcate. Omnis caro fœnum, & omnis gloria ejus tamquam flos fœni. Hæc exhortatoria cordis vestri penetrent intima, quæ non ex meis edita, sed ex Patris Augustini Doctoris egregii verbis, quibus Virgines hortatur, sunt mutuata. [August de S. Virg. cap. 28] Pergite, inquiens, sancti Dei pueri & puellæ, mares ac seminæ, cœlibes & innuptæ: pergite perseveranter in finem. Laudate Dominum dulcius, quem cogitatis uberius: sperate felicius, cui servitis instantius: amate ardentius, cui placetis attentius. Lumbis accinctis & lucernis ardentibus, expectate Dominum, quando veniat ad nuptias. Vos afferetis ad nuptias Agni canticum novum, quod cantabitis in citharis vestris: utique tale, quale nemo poterit dicere nisi vos. Et sequitur post pauca: Sequimini Agnum, quia & Agni caro utique virgo est: sequimini eum virginitate cordis & carnis, quocumque ierit. Quid est enim sequi, nisi imitari? Quia Christus pro nobis passus est, relinquens vobis exemplum ut sequamini vestigia ejus.

[19] Rictrudis igitur Dei fidelis femina, [Marchianensi cœnobio se includit.] quæ se totam illi in sancta devoverat continentia; tres quoque filias uni despondit viro Christo, in ætate adhuc tenera, ut prædicto modo ejusdem Agni semper sequerentur vestigia, & Canticum, quod illa nequibat jam per se, per suarum citharas filiarum ei faceret personare. Omnibus tam sapienter dispositis, & cunctis exuta seculi curis, gymnasium monasteriale, ubi stadium vitæ præsentis agonizando percurreret, & contra diabolum luctando decertaret, palæstricorum more sic nuda, ne in aliquo ab adversario maligno teneri posset, & oleo peruncta gratiæ cælestis ingreditur; & juxta quod ait Apostolus in agone contendens, ab omnibus se abstinet, suoque exemplo filias vivere edocet; Mauronto primogenito suo adhuc in laicali habitu Regalibus obsequiis ac negotiis militaribus, corpore potius quam mente, detento: de quo in sequentibus opportunus erit nobis sermo. [1 Cor. 9]

[20] Illis igitur diebus moritur Adalsendis, novissima filiarum ejus: & quȩ postrema fuerat ingressa januam vitȩ prȩsentis, [In natali Domina mortua filia] prima ingreditur januam mortis. Et quare dicimus moritur? cum anniversaria circuli revolutione, ipsa sacrosancta Dominicæ Nativitatis solennitate, quando huic mundo peccatis mortuo advenit remedium, quo mors cum suo fugatur principe, hȩc, non mortua, sed potius luci vitȩque sit edita perpetuæ? At bona Rictrudis, inter adversa fortis & longanimis, quid tunc ageret, duobus sibi occurrentibus affectionibus animi valde contrariis, gaudii scilicet ac mœroris? dum hinc intonantem toti orbi audiret Angelum, Ecce Euangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo; hinc suam præ oculis haberet mortuam, quam esse dolendam ipsa naturæ cogeret conditio? Virilis tamen, quod ei inerat, animi robur muliebrem superavit affectum: nec passa est sibi dominari luctum mortis filiæ, [dolorem differt usque post festa,] vel esse ibi locum tristitiæ, ubi natalis celebrabatur vitæ. Et ut paucis absolvam digna memoriæ: debitum sepeliendi officium completur fidelium more, remota caros suos lugendi consuetudine. Sic exactus est primus, sic secundus ac tertius sequentium se solennitatum dies.

[21] Quarto denique succedente die, quo sancta recolit Ecclesia victimationem parvulorum, pro Christo ab Herode jugulatorum, & miserabile matrum justitium; prudens Rictrudis, sciens quid cuique deberet impendere tempori, & quia tempus & tempora sint omni rei sub cælo; [tum Bethlemiarum matrum exemplo Ingere incipit.] ideoque distinguens tempus gaudendi & tempus flendi; post sacrorum expletionem mysteriorum, quibus ad Dei laudem eisdem sanctis Martyribus honor exhibetur, non dolor; votaque dantur ceremoniarum, non lacrymarum; cum sibi ceterisque sanctimonialibus jam parata esset refectio corporum; illa convocatis omnibus ait: Nunc vestra socialis, ô dilectæ sorores, caritas eat, & de donis Dei cum gratiarum actione participans gaudeat: Me autem exemplo Dominarum mearum matrum scilicet sanctissimorum puerorum innocentum, quorum hodierna die ploratus & ululatus auditus est multus, meam quoque innocentulam quodammodo simili, hoc est immatura morte præreptam, lugere permittat. His dictis amicum mœrori locum secretum petiit, atque ut naturæ competebat, dolori satisfecit. O laudabilem & imitabilem in prudentia, longanimitate, & patientia feminam! quam laudant in portis opera ejus. O mulierem fortem! quæ in castitate accinxit fortitudine lumbos suos, & in boni perseverantia operis roboravit brachium suum; ideoque non est extincta in nocte lucerna ejus!

[22] Verum quoniam in præcedentibus beati viri Mauronti facta est mentio, non abs re videtur breviter quid narrandum de eo. [S. Maurontus infans a S. Richario in equum assumptus,] Hic ut prælatum est, egregii Sacerdotis Christi Richarii in baptismate spiritualis extitit filius. Accidit vero aliquando, ut idem venerabilis Sacerdos, tam pro sanctitate quam etiam pro familiaritate, beatam equo vectus inviseret Rictrudem. Cumque post sacra colloquia, quibus pariter dulces vitæ cælestis sumpserunt epulas, vir Dei, conscenso equo, redire vellet ad propria; eadem quoque Dei famula, dilectionis causa a domo paululum progressa, gestans in ulnis suum quidem naturali generatione, illius autem spirituali generatione filiolum, ejus secuta est vestigia, quatenus ipse parvulus benedictione muniretur paterna. Sed cum jam vir Dei equo sedens eumdem in manibus accepisset infantem, sive ad benedicendum seu ad deosculandum; omnium bonorum hostis & invidus diabolus insolitam immisit equo ejus ferocitatem. Arreptitiorum namque more insaniens, dentibus frendens, pedibus calcitrans, nimium valido huc illucque impetu discurrens, geminatum utrisque, sed unum Sacerdoti & matri incusserat timorem. Sacerdos denique sibi & puero, mater Sacerdoti metuebat & filio. Et quid illa ageret anxia? Jam pene exanimis, quasi imminentem præ oculis spectans adesse mortem, offuscatum lacrymis avertebat vultum, ne amborum simul miserabilem cerneret occasum. Sed & familia tristis, dolens & ejulans, magnis instabat plangoribus, [& periculo præcipitationes miraculose eriptus,] ad triste congregata spectaculum. Servus autem Dei, ne laberetur, manu tenens parvulum, orationem sudit ad Dominum: qua completa, & puer ad terram delatus est incolumis, quasi levis advolaret avicula; & equus pristinæ redditus est mansuetudini velut ovis placida. At mater tandem recepto spiritu, filium quoque recepit sanum, & in ulnis levavit ridentem: sicque tam ingens tristitia in magnum cunctis, qui aderant, versa est gaudium. quod nemo debet ambigere præstitum meritis amborum. Et quoniam tanta Dei omnipotentis est clementia, ut unde malignus hostis inhiat justos atterere, inde eos magis magisque faciat proficere, hæc quoque tentatio ad profectum virtutum provenit beato viro. Nam reputans secum, Dominum Deum suum, dum ad humani generis pergeret redemptionem, ad insinuandum humilitatis exemplum, non superbo schemate, id est, non equo phalerato, sed strato sibi ab Apostolis vectum asello; ipse etiam postea, si quando instaret illi alicubi necessitas eundi, simili exemplo eodem usus est gestatorio.

[23] Postquam vero ad viriles pervenit annos, idem venerabilis Maurontus, Regali adhærens, [adultior sponsalia contracta dissolvit,] ut ejus poscebat nobilitas, lateri, ipsius continuis, ut dictum est, obsequiis mancipatus, etiam vinculis innectitur sponsalibus. Sed carnalis citius amoris voluptuosas, in quibus veluti pedem posuerat, solvit compedes, animarum lucrifactore Amando Præsule ei suggerente spiritualis amoris suavitates, & æternæ jucunditatis dulcedines. Sed cum suæ mentis votum sanctæ retulisset matri, quod nequaquam suæ contubernio sponsæ vellet uti; illa metuens ne forte per abruptos lasciviæ discursus, ut quorumdam moris est invenum, latam & ad inferos ducentem deliberaret viam sequi; maxima percellitur mœstitia animi, rursumque poscit Amandum, medicum morbidarum mentium, succurrere sibi. Qui Marcianis adveniens, lenibus sibique notis verborum fomentis eam demulcens, pristinæ in Deum reddidit alacritati. Acta deinde ab eodem Antistite Missarum celebritate solenni, [probante consilium S. Amando:] cum & ipse Maurontus astaret in præsenti, aspicit sæpe dictus Antistes apem ter gyrare ejusdem verticem viri. Vir autem Deo plenus intelligens statim quid portenderet hujus præsagium signi, advocato eo hortatur, ut quam celeriter perficiat opere, quod olim & ille jam cœperat corde, & sibi revelatum agnoverat Deo auspice. Quod & ipse nequaquam distulit facere.

[24] Tum sanctissimus Pontifex Amandus, eum juxta morem Ecclesiasticum benedicens, [& ejus maniun Clericum attensus,] decisa capiti ejus coma, in Clericum totondit, & coronæ signum gestare fecit, per hæc quæ agebantur exterius innuens, quæ horum significatione servanda essent interius: scilicet ut summitas denudata capitis, esse nuda & aperta Deo significaret omnia secreta cordis; & quidquid cogitatur vel agitur in occultis, oculis patere cuncta cernentis; frequens vero resectio capillorum, doceret resecanda frequenter malarum superflua cogitationum; decus quoque coronæ utrumque exprimeret, & summi tiaram Sacerdotis, & Regalis diadema dignitatis; ut per hæc nosset ad Regale se pertinere Sacerdotium; necnon & post expletam diversarum tentationum sufferentiam, atque in his probationem per patientiam, se merito percepturum vitæ æternæ coronam, a Deo diligentibus se repromissam. Quod & idem sanctus vir Maurontus, non solum ex salubri hujus Præsulis traditione, sed etiam ex sancta sanctæ Scripturæ suscipiens & memoriæ commendans lectione & admonitione, studuit devotissime, ut assiduo semper impleret opere. Factus namque postmodum Levita, eidem nomini & officio condigna morigerati curavit conversatione & vita. [ordinatur Diaconus] Et ut clara editus prosapia, Regis quoque præclarus fulsit in aula, Regia honoratus bulla, utpote prudens Notarius, Regalium præceptorum conscribens edicta. Cui etiam ad capessendum cumulandumque sanctæ conversationis emolumentum, sanctum sancti viri d Amati Episcopi Deus addidit collegium. Qui beatus vir, electus & sublimatus ad Episcopatum urbis Senonensium, eo tempore quo e Theodoricus Rex iniquam exercebat tyrannidem, insimulatus falso quasi de infidelitate apud ipsum, in Perrona monasterio sito in oppido Virmandorum, [& S. Amatum custodiendum suscipit,] cui sanctus præerat Abbas f Ultanus, subire jussus est exilium. Deinde post excessum beati Ultani, traditus est præfato Dei famulo Abbati Mauronto, ut eum custodiæ manciparet in suo, qui Broilus dicebatur, monasterio, ab eodem nuperrime constructo, in territorio Lætia vocato. Quo suscepto, ut ejus religiosam expertus est conversationem, sicuti servando cælesti thesauro omnem omnibus vitæ ejus diebus famulandi adhibuit diligentiam, habens in eo pulcherrimum suæ suorumque confratrum vitæ & sanctitatis speculum.

ANNOTATA.

a Bareium: in libris miraculorum Bajerium nominatum lib. 1 num. 5 & lib. 2 num. 83 dicitur esse in Comitatu Atrebatensi: ibi, media inter Duacum & Atrebatum via, est Marville, quam mutato nomine hic notari scribuntaliqui. Si sola spectaretur affinitas nominum, potiue intelligerem villam Bray dictam, eique vicinum Marœul, 4 aut 5 p. m. ab urbe, ut prædium Sanctæ, ubi res gesta, olim ad priorem, nunc ad alterum pertinens locum, appellationem variarit.

b Esophorium vestis interior, ut latius exposuimus 23 Ianuarii in Vita S. Ioannis Eleemosynarii auctore Leontio cap. 7 litt. f. Mabillon excudit elephorio, sed quid eo significetur non explicat.

c Colitur S. Ionatus Kalendis Augusti.

d S. Amato sacer est dies 13 Septembris.

e Theodericus, post obitum Chlotharii III in Regem assumptus anno 670, sed inclusus monasterio, post obitum Childerici anno 675 regnum recepit, de quo tempore hic agitur: & traditur ab eo S. Amatus anno 678 in exilium missus.

f S. Ultani Acta dedimus 1 Maji, ubi, uti & 5 Maji ad Vitam S. Mauronti, reliqua explicantur.

CAPUT III.
Acta cum S. Eusebia filia. Hujus & SS. Amati & Mauronti atque ipsius S. Rictrudis obitus.

[25] Interea Dei famula Geretrudis, quæ fuerat avia Adalbaldi viri venerabilis, longævitatem vitæ accumulans operibus bonis in Hamatico monasterio a se ædificato, [S. Eusebia duolennis præficitur Hamatico monasterio.] ubi etiam sacra virgo Eusebia ejus educabatur proneptis, viam ingreditur universæ carnis. Cui velut loco regiminis eadem succedit Eusebia, puella quidem bonæ indolis, sed adhuc satis teneræ ætatis, utpote duodennis. Mater vero ejus a Rictrudis, vere Christicola, profundiori usa consilio atque prudentia, bene sciens quod multos multis exercitatos virtutibus maligni hostis seducat astutia in ætate quoque jam matura, metuebat pro filia, ne forte serpentina tentaretur fraudulentia, si libertate potiretur immatura: quapropter ad se eam venire, & secum voluit habitare. Illa vero renuente atque in Hamatico conversari volente, mater ejus Regales compulsa est aures pulsare, quo suam ipsius auctoritate filiam potuisset recipere. Quo concedente, missaque epistola reverti præcipiente, mœsta ad matrem sancta regreditur Eusebia ad monasterium Marcianas, cum suæ proaviæ sanctæ Geretrudis corpore, [unde abstracta ad matrem,] & cum Sanctorum Reliquiis, quæ ibidem fuerunt reconditæ, atque cum omni sua congregatione. At mater ejus voti compos effecta pluribus filiam hortabatur monitis, secum in spirituali Deo deservire militia. Quæ libentrissime quidem ejus parebat dictis, divinis se mancipando jugiter obsequiis; sed refragari ejus nequibat intentio ab amore loci sibi veluti genialis.

[26] Unde fiebat frequentissime & noctibus pene singulis, ut post Vespertinalis completionem synaxis, [& noctis secedire illuc solita] axis, dum capere cum ceteris quietem putaretur corporis, illa pro dissimulatione relictis ante stratum sandaliis, ad Hamaticum pergeret silentio in tempestæ noctis b… cum sua collectanea, aliisque fidis, ut putabat, sui secreti sociis. Ibique celebratis Vigiliis, omniumque horarum Officiis, ad monasterium Marcianas, fideli peracto furto, revertebatur mox satis hilaris, quatenus & ibi non deesse videretur nocturnalibus seu matutinalibus horis. Nec defuit qui hæc auribus intimaret maternis. Iterumque eam convocans, & mulcendo blandis, & terrendo sermonibus compellabat asperis, quatenus illam revocaret a suæ proposito voluntatis, sciens pro certo eam detineri secum corporis potius proximitate quam mentis. Cumque nec per se nec per amicos seu familiares suos quidquam proficeret, in re hujusmodi inito consilio cum suo filio Mauronto c… visum est utrisque, verberibus illam, pro ipsa inobedientia & quasi quadam animi pertinacia, debere castigari. Quod cum placuisset matri ab eodem fratre ejus fieri, [& ideo jussi illius castigata,] eo jubente, inter brachia coarctata famuli, adjudicatæ subditur correptioni. Et quia isdem, a quo tenebatur, puer accinctus erat gladio, dum inter angustias verberum hac & illac se flectit Virgo, ejus tenerum latus, ut fertur ensis illius læditur capulo; in tantum, ut pluribus, quibus postea supervixit annis, putulentam mixtamque sanguine ejiceret salivam oris.

[27] Cum vero neque sic a cœpto ejusdem sacræ Virginis cessaret intentio, [tandem, illuc redire permittitur] convocant Episcopos vel Abbates illustresque viros e vicino, qui omnes agebant cum ea diverso modo, quatenus a tali revocaretur desiderio. Illa autem cunctis multum constanti renitebatur alloquio. Qui dum inflexibilem ejus cernerent animum, matri dederunt consilium, ut illam ad cupitum redire permitteret locum. Quod & mater annuit, licet invita, religiosam illius conversationem suasoriis roborans monitis, Deoque precibus eam commendans sacris. [ibique reliquam vitam degit.] Quæ diu desiderato potita votorum effectu, cum omni sua plebecula, accepto iterum sancto suæ proaviæ corpore, cum venerandis Reliquiis Sanctorum, gaudio plena ad monasterium repedavit Hamaticum. Ibique angelicam agens vitam in terris, in mediis ipsius adolescentiæ annis rapitur ad thalamum Sponsi cælestis; ne, sicut dicit Scriptura, malitia mutaret intellectum ejus, aut ne fictio deciperet animam illius: & consummata in brevi, explevit tempora multa; placita enim Deo erat anima illius; propter hoc properavit educere illam de medio iniquitatum. [Sap. 4]

[28] Enimvero propter ineptam quorumdam garrulitatem, libet paulisper exacuendo stylum protelare, quo illorum perfodiantur linguæ, qui loquuntur adversus justos iniquitatem in superbia & in abusione; qui ponunt in cælum os suum, [Huic Sanctorum facto obtrectantes] dum eis detrahere non verentur, qui jam exempti de terrenis, cum Deo in cælestibus regnare creduntur. Ajunt enim strophas commentantes hujusmodi: En, quales isti dicuntur esse Sancti, Mater innoxiam insequitur filiam, Deo militare volentem: Filia sicut hostem, sic propriam execratur & refugit matrem: Filius matre consentanea, sororem refugam, asportato clam signo proditam, dirissimis velut furti ream afficit verberibus pene usque ad mortem; quam etsi non statim perimit, longo tamen dolorum cruciatu tabescere facit. Hæccine Sanctos Deoque placitos efficiunt? Quæ in istis sanctitas? Quæ pax? Quæ caritas? Quid ergo nos tam insani capitis hominibus respondebimus? O stulta vesanæ mentis arrogantia! O rabida fatuorum, non hominum, sed canum oblatratio! Quid dabitur, aut quid apponetur ad linguam dolosam, nisi sagittæ potentis acutæ, id est verborum Dei omni potentis jacula, ex sanctarum prolata Scripturarum pharetra? Quæ tam sunt efficacia, ut non modo ora loquacia, sed ipsa quoque fumida transfigant corda.

[29] Ac primum tales Euangelico percelluntur tonitruo: Nolite, [compescit auctor] inquit, judicare & non judicabimini, nolite condemnare, & non condemnabimini. [Matth. 7] Insonet dein tuba Pauli Apostoli: Tu autem quid judicas fratrem tuum? Itemque: Tu quis es qui judicas alienum servum? His addatur: Nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus, qui & illuminabit abscondita tenebrarum, [docens nil temere judicandum,] & manifestabit consilia cordium; & tunc laus erit unicuique a Deo. [Rom. 2. 1, 1 Cor. 4, 5] Audiat & illud Jacobi: Nolite detrahere alterutrum, fratres mei. [Jac. 4, 11] Qui detrahit fratri & judicat fratrem, detrahit legi & judicat legem. Sed & hoc quod Deus loquitur per Psalmistam; Os tuum abundavit malitia, & lingua tua concinnabat dolos: sedens adversus fratem tuum loquebaris. [Psal. 49, 19] Et paulo post: Arguam te & statuam contra faciem tuam. Itemque: Disperdat Dominus universa labia dolosa, linguam magniloquam. Et iterum dicit Scriptura: Qui detrahit fratri, eradicabitur. Cur ea miseri non pertimescitis? Ut quid loqui diligitis vanitatem & quæritis mendacium? [Psal. 11, 2, Jac. 4, 11] Perdet Deus omnes qui loquuntur mendacium? &: Quoniam dilexistis iniquitatem magis quam loqui æquitatem, & dilexistis verba præcipitationis, id est, blasphemiæ lingua dolosa, propterea Deus destruet vos in finem.

[30] Audite si potis estis, & animadvertite: Rictrudis mater sancta, [& innocentiam S. Rictrudis,] non filiam persequitur innocuam; sed ejus immaturam, considerat ætatem: sciens quia omnia tempus habent, & quod omni negotio tempus fit. [Prov. 29] Et quoniam, ut sapientissimus ait Salomon, Puer qui dimittitur voluntati suæ, confundit matrem suam; auditque Scripturam dicentem; Filiæ tibi sunt? conserva corpus illarum; quin potius idcirco illam secum manere desiderat, ut suis eam potissimum exhortationibus & exemplis ad perfectiora provehat. [Eccli. 7, 16] [S. Eusebiæ,] Filia quoque ejus Eusebia, licet cælesti Regi sit desponsata, non tamē beatam tumide aspernatur aut despicit matrem, cum sui Sponsi tale noverit esse edictum; Honora patrem & matrem, ut sis longævus super terram; sed in nisu gratiæ ejus, qui illam annulo suo subarrhaverat, ejusque solummodo flagrans dilectione, nullius alterius amoris, nec suæ quidem matris affectum sibi exhiberi volebat, nese vel immodico ab insiti fervoris amore sejungeret. [Exod. 20] Sed & frater ipsius Christi minister Maurontus, [ac S. Maurontii defendens] non odio, non crudelitate suam flagris torquet germanam, sed fraterna potius caritate, quasi insolentem, & (ut ita dictum sit) veluti parenti inobedientem, ut ipsa poscebat ætas, castigat infantulam, sciens scriptum: Qui parcit virgæ, odit filium: & quia virga atque correctio tribuunt sapientiam. [Prov. 13] Et quid mirum si mater & filius humano falluntur judicio sacram corripiendo Virginem, ignorantes adhuc divinam, quæ inerat illi, gratiam, cum Prophetæ sancti sic aliquando ex suo humanam quasi ex Dei spiritu proferant sententiam? Cessent ergo, cessent stulta stultorum vaniloquia: non enim poterunt assignati operibus iniquitatis, quæ prodeunt ex radice caritatis; ipsa attestante Veritate, quæ dicit: Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit. [Matth. 6] Adhuc vero quod hujus occasione facti virgo beata corporali dum adviveret subjacuisse dicitur infirmitati, quis non videat hoc ad cumulum jam collatæ gratiæ profecisse illi? Ut dum deficeret corpore, roboraretur spiritu, juxta illud Apostoli, Cum enim infirmor, tunc potens sum. [2 Cor. 12] Obstruatur ergo os loquentium iniqua, quoniam de his per Isaiam Prophetam vox intonat divina: Dabo opus eorum in veritate, & fœdus perpetuum feriam eis, & scietur in gentibus semen eorum & germen eorum in medio populorum. [Isai. 61, 8] Omnes qui viderint eos, cognoscent illos; quia isti semen, cui benedixit Dominus.

[31] d Decessit autem vere bona cultrix Dei Eusebia virtutibus plena XVI die Martii, [moriuntur S. Eusebia 16 Martii.] qui est XVII Kalend. Aprilis. Postquam vero sanctum Episcopum sibi amabilem & monachum Amatum Dominus ad cælestem patriam, ex hac molestæ peregrinationis ærumna, idibus Septembris assumpsit; sacrum corpus illius sacer Maurontus in sua possessione honorifice tumulavit: [S. Amatus 13 Septemb.] totaque hereditatis suæ prædia per chartarum instrumenta illi contradidit. Ipse quoque venerabilis Abbas Maurontus, Deo dignus Levita, licet sanctæ matri fuerit superstes in hac vita, [S. Maurontus 5 Maji.] post expleta piæ administrationis munia, tertio Nonas Maji, functione liber debite, ut condigna laborum suorum perciperet præmia, ad cæli subvectus palatia, perenni cum Christo vivens vita, jugi cum eo lætatur gloria.

[32] Sed ut ad ea quæ cœpimus redeamus explicanda, Rictrudis devotissima Dei famula toto nisu mentis, toto famulatu corporis, bonis operibus dedita, [& S. Rictrudis abdicato regimine] ambulans de virtute in virtutem; dilatato corde cucurrit infatigabiliter viam mandatorum Dei in stadio fidei & justitiæ, patula hauriens aure; Currite dum lucem habetis, ut digna haberetur accipere bravium cæleste. [Joan. 6. 38] Et ut in omnibus se exhiberet perfectissimam illius imitatione qui dixit: Non veni facere voluntatem meam; se quoque alterius regimini subdens, ejus imperiis obedientissime paruit; [Matth. 20] ceterisque famularum more famulans, illud quod dictum est: Non veni ministrari, sed ministrare; præ oculis semper attendit; nec usquam vel unquam septa monasterii egrediens, exemplum bonorum operum seipsam cunctis præbuit in humilitate, in obedientia, in patientia, in castitate, in jejuniis, in vigiliis & orationibus continuis, in longanimitate, in mansuetudine, in modestia & benignitate. Et quid multa? Ut filia diei semper ambulavit in luce, cujus fructus est in omni bonitate & justitia & veritate. Sicque in sanctarum virtutum perseverans proposito, expletis septuaginta quatuor incolatus sui annis, quarto Idus Maji, diu desiderato potita votorum gaudio, corpusculum terræ, [12 Maji] sanctam vero animam reddidit cælo. Sepulta autem est in eodem loco honorifice a Dei Sacerdotibus, aliisque in Ecclesiasticæ dignitatis ordinem ipsi militantibus, seu etiam quam plurimis Christianȩ religionis viris ad exequias tantæ matris undique confluentibus, de temporali quidem ejus absentia mœrentibus, sed de æterna, [sepelitur honorifice] qua cum Christo fruitur gloria gaudentibus. Et nunc cum spe ineffabilis gratulationis præstolatur magnum diem potioris suæ glorificationis, quando illud quod seminatum est in corruptione, surget in incorruptione; & quod seminatum est in ignobilitate, surget in gloria: & quod in infirmitate, surget in virtute; tunc denique illa felici resurrectione, duplici glorificatione glorificanda, in beata resurget gloria, cum Sanctis omnibus in parte dextera meritis suorum actuum feliciter coronanda.

[33] Ne quis vero ambigat de istius Dei famulæ vivacium meritorum efficacia, [claret miraculis,] experimenta nobis præbent veracia plura ostensarum virtutum insignia, ad examinata ejus corporis membra: Ibi etenim cœci visum, surdi auditum, muti sermonis officium, claudi gressum, febricitantes ac variis ægrotationibus laborantes optatam frequentius receperunt, & nunc usque poscentes cum fide recipiunt sanitatem. Et hujus testes rei adhuc supersunt multi, & eorum qui sanitatis desideratæ dona sunt consecuti, & illorum qui hæc videntes Deumq; in Sanctis suis mirabilem laudantes de ejus beneficiis sunt gratulati. Te igitur, sancta ac Deo dilecta famula Rictrudis, toto quæsumus affectu cordis, ut tuis sacris intervenientibus precibus & meritis, quibus variarum nexus infirmitatum absolvis, nos quoque a nostrorum solvas peccatorum vinculis: [invocatur ab Auctore.] quatenus cum benigni Jesu gratia his expediti, in tremendo sui die judicii, cælis ardentibus ac terris, ipse nos a gehennalibus ereptos flammis, tecum ad æternæ rapiat gaudia felicitatis, cujus misericordiæ & miserationis nullus est finis: cui est cum Deo Patre sibi coȩterno, & sancto Spiritu regnum & virtus, honor & gloria, per infinita secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a S. Gertrudis vidua colitur 6 Decembris.

b Interponebantur hæc verba. Cum jam superius dicto sanctissimo Episcopo & monacho, nomine & religiosa conversatione Amato, illic sub cura Mauronti sancti Abbatis ad tempus exulante. Hæc seclusimus a textu, ne nostro nomine edita citarentur. Nam cum forte legeretur cum fidis amatisque sociis. Hic assumptus est, qui diu post S Eusebiæ obitum factus Episcopus, & tandem sub Theoderico relegatus est, primo ad S. Vltanum, dein ed S. Maurontum. Vti ea latius explicantur ad Vitam S. Eusebiæ 16 Martii § 1, ubi tamen Chronologia ex jam dictis est reformanda.

c Addebatur, Levita aut Abbate venerabili: sed eum tunc adhuc secularem fuisse verosimilius videtur ex ejus famuli gladia accincti præsentia, ipsiusque castigationis modo, ideoque hæc etiam verba expunximus.

d Circa annum 687.

HISTORIA MIRACULORUM
Auctore Monacho Marchianensi.
Ex Ms. ejusdem loci.

Rictrudis, Abbatissa Marchianensis, in Gallo-Flandria (S.)

BHL Number: 7252

EX MS.

LIBER I.
Res gestæ & miracula usque ad ann. MC.

CAPUT I.
Synopsis vitæ S. Rictrudis.

[1] Imperatoribus Chlotario secundo Francis, & Romanis Heraclio, qui devicto Chosroe Rege Persarum & filio ejus, Dominicæ Crucis lignum victor Hierosolymam reportavit, B. Rictrudis in Wasconia, [In Wasconia pie educata] ex Tolosana urbe, & ex regali prosapia orta est… a Huic siquidem pater extitit Ernoldus, & Litia mater, ambo satis nobiles & Christianæ religionis cultores. Educata est autem intra patrios lares satis delitiose: sed de barbarie gentis illius nihil trahens, Deum cœpit ab infantia venerari & timere. Cumque Dagobertus Rex Francorum, pro fratre suo Chariberto, qui paulo ante defunctus Wasconiam rexerat, partes illas in potestatem redegisset; de amicis suis illuc frequenter mittere consueverat, prout necessitas postulasset. Erat tunc temporis b Erchenoaldus quidam Francigena, nepos Regis, & secundus a Rege in Palatio ejus, vir prudens & magnæ gratiæ, apud Deum & homines: [Erchenoaldi Majoris Domus fratri] [qui ad ædificandas tres ecclesias de suo procuravit sumptus & expensas: quarum una S. Petri Latiniaci c constructa est, alia S. Fursei apud Perronam, tertia Duaci in honore S. Virginis Mariæ, quȩ nunc S. Amati nominatur. Juxta illam, turrem quoque munitissimam, & miræ altitudinis construxit: quæ in jus proprium B. Rictrudi, post mortem viri sui, hȩreditarium successione obvenit. Unde quia Flandriarum Comites turrem illam possident, prout sibi invicem succedunt, hujus rei causa Marchianensi ecclesiȩ conferre quinque solidos annuatim consueverunt.] Hujus frater fuit Adalbaldus, qui pro quodam Regis negotio in Wasconiam profectus est. Et hic redditibus affluens innumeris, [S. Adalbaldo nubit:] potentia & genere, quia regia stirpe progenitus, magnus erat, juxta nomen magnorum qui sunt in terra, optimis disciplinis a puero institutus, & in domo Regia admodum omnibus per omnia gratiosus; visa ibi puella nobili, de qua scribere intendimus, pro ea sibi desponsanda in uxorem parentes inquirit, precatur, & obtinet. Et ecce viri potentes, puellæ consanguinei, frustra resistendo contradicunt, indignantes quod tantæ prosapiæ puella cuilibet Francigenæ jungeretur. Contendunt, & omnia irrita facere moliuntur: sed non datur ultra. Dotata enim virgine, & nuptiis solenniter celebratis, vir cum uxore in Franciam feliciter revertitur.

[2] Sed quod sola successionis causa matrimonium inierint, statim in suæ conversationis initio cœpit apparere. [quicum in conjugio sancte vivens,] Scientes enim membra sua esse templum Spiritus sancti, satagebant ut sibi esset honorabile connubium & thorus immaculatus. Debitum quoque sibi invicem reddendum non ignorantes, nisi forte ex consensu ad tempus ut vacarent orationi, noverat uterque vas suum possidere in sanctificatione & honore, non in passione desiderii. Denique vir non ad uxorem amarus, sicut se ipsam diligebat: & illa timorem viro deferens, subdita erat sicut oportebat in Domino. Erat ambobus veræ dilectionis indicium idem velle & idem nolle: sed in ipso apice nobilitatis, multo nobiliorem Matri Ecclesiæ devotionem quotidie impendebat. Interea nati sunt eis filii, sacer scilicet Maurontus, [gignit S. Maurontum & 3 filias] postea monachus & religiosus Abbas, filiæ tres, a primæva ætate in virginitatis proposito placentes Virginum Sponso, quos per se & per viros sibi familiares & religiosos, doctrina & exemplo bonis moribus informare studuerunt. Unde bonum quod ætas immatura non dederat, hoc in eis multiplici virtutum decore, cooperante Dei gratia, brevi enituit. In quibuscumque etenim excessibus, etsi levissimis, timentes offendere Divinæ Majestatis adspectum, bene intra se compositi, carnis gloriam & ejus voluptates pro nihilo habuerunt. Mauronto siquidem sacer Præsul Richarius, spiritualis doctor & patrinus extitit, & eum per baptisma salutare Deo regeneravit: Clotsendem Pontifex Amandus, & eam utpote filiam salubriter instruxit: Eusebia vero, Dagoberti Regis & d Nanthildis Reginæ manibus de sacro fonte suscepta est, qui e possessiones dederunt & redditus multos in Francia, quæ omnia erant ecclesiæ Marchianensi, occulta Dei dispositione, profutura.

[3] Post hæc Adalbaldus, vir ab omnibus bonum habens testimonium, eundi Wasconiam iter arripuit, suis tamen contradicentibus cum ploratu & ululatu multo. Quem Rictrudis nobilissima Matrona quantum licuit prosecuta est: quæ statim domum mœrens jussa revertitur, eum amplius non visura. Gaudium planctus excludit, & jam mens quodammodo mali præsaga, dolorem quem passura est in proximo reveretur. Homines igitur nequam; quibus matrimonium displicuerat, cum propinquis & amicis consilium inierant, quomodo virum illius sanctum dolo tenerent & occiderent. Et jam ad perficiendum scelus, [maritum occisum lugens] quod conceperant, nacti tempus opportunum, inter eundum præparatis insidiis, eum qui nihil morte egerat dignum, occiderunt. Offertur pro eo sacrificium, & honorifice ut decebat sepelitur. Sanitatum vero gratia, quam usque hodie ad sepulcrum ejus quærentes inveniunt, testis est, quod in consortio Angelorum receptus, cum eis pari gloria lætetur. Nec mora, malum quod acciderat B. Rictrudi & amicis ejus nuntiatum est: quæ tam gravi relatione perculsa, in primis quid ageret, quid loqueretur, ignorabat: sed dum filiorum & totius familiæ dolor in voces erumperet lacrymosas, mater turbata gravius affligebatur. Sciebat modicum plorandum esse super mortuum, cujus mors pretiosa est in conspectu Domini; sed carnalis affectus naturaliter ab ea dolorem exigebat.

[4] Unde transactis aliquot diebus, init consilium cum viris religiosis & familiaribus, qualiter illud modicum residuum vitæ suæ transigere oporteat. [e consilio S. Amandi eligit manere vidua] Dei autem Pontifex Amandus proponit ei verba Apostoli, viduas ad continentiam cohortantis, ubi beatiores fore promittit, si sic permanserint secundum consilium ejus. [1 Cor. 7, 40] Exerit quoque illud Euangelicum, ubi Dominus ait: Si vis perfectus esse, vende omnia quȩ habes, & da pauperibus, & habebis thesaurum in cælo. [Luc. 14, 33] Ad hæc & alia multa in hunc modum, illa erigens mentem, Omnia, inquit, quæ temporaliter possideo, resigno illi a quo sunt, & meipsam pariter, etenim illius sum: perdam ad tempus animam meam, ne perdam in æternum. Cui talia proponenti non defuit rediviva illius tentatio, per quem prima mulier in Paradiso seducta est. Ibi per serpentem diabolus mortis venenum infudit; hic qui semper alienæ salutis est inimicus, per Francorum Regem de arce summi propositi matronam nostram dejicere conatus est. [& nuptias secundas suadente Rege,] Rex etenim blanditur & suadet, ut totius regni sui optimatum cuilibet nubere denuo consentiat: sed dum suis & suorum precibus eam non acquieturam intendit, regiam adhibet comminationem: sed nihil proficit. Illa enim, sexu infirma sed fide fortis, & blandientem respuit, & minantis auctoritatem non expavescit. Secum tamen indesinenter revolvit, qualiter Regis indignationem lenire valeat, & cordis sui desiderium effectui mancipare. Denique quod a consilio Præsulis Amandi accepit, fixam dissimulat propositi sui constantiam, & quod magis esset utile, consilio & assensu se facturam Regi pollicetur. In hoc verbo de sua voluntate Regem reddidit suspectum, quæ bonis intenta potioribus, ad vim cælorum regno inferendam se præparat.

[5] Nec mora in villa sua, quæ Bajerium dicitur, generale & sumptuosum instruit convivium: ad quod Dagobertum Regem cum suis Optimatibus solenniter invitat. [coram eo in convivio] Adsunt qui invitati fuerant, & inter prandendum jucunda affabilitate & ciborum affluentia convivas reddidit lætiores. Quibus saturatis, sed adhuc discumbentibus, surgit a mensa, Spirituque consilii & fortitudinis roborata, coram omnibus ita Regem alloquitur: Rogo ut in domo mea & solenni convivio mihi prout libuerit agere concedas, quatenus bonum, quod cœpi, dignum inter convivas exitum inveniat. Quam Rex vultu alacri & confidenter loquentem, intuens, quod de proceribus suis magis adhuc lætificandis cogitet, [sacrum velum imponit capiti:] suspicatur. Unde & petitioni ejus contraire [æquum non] duxit, & precari cœpit ut faceret. Illa vero, juxta consilium Præsulis Amandi, velum ab eodem benedictum de sinu suo extrahens, & invocans nostri Salvatoris auxilium, capiti suo læta & gaudens superponit. Stupent discumbentes, & Rex indignans admiratur; & convivio statim abscedens, inconcessa licentia se deceptum fuisse causatur. Tunc illa Regiam indignationem parvipendens, se & suos divino consilio & voluntati committit, & possessiones sibi relictas prudenter ordinat & distribuit. Nititur curam seculi a se penitus excludere, pro nihilo ducens quidquid ad cælestem vitam euntes retardat, nec jam amplius quippiam proprium habere desiderat. Eligit cum voluntaria paupertate in jejuniis & orationibus Dei servitium, & ex consulto Præsulis Amandi Marchenias locum exercitiis valde idoneum. Locus etenim a strepitu secularium semotus est, ubi ejusdem Præsulis industria monasterium extruxerat. Istic pomposis abjectis vestibus nobilis Matrona nostra habitu religionis induitur, [Marcianis habitu religionis induta,] inter ipsam & Regem benevolentia & pace per supradictum Pontificem prius reformata. Carni admovetur cilicium, oculis quoque pœnitentiæ luctum inducit: & quæ prius honeste conversando, in vita conjugali fructum tricesimum merebatur, nunc in viduitate sexagesimum adipiscitur. Quæ Martha Christo fuerat in membris suis, devote ministrando; nunc ad pedes ejus residens, facta est Maria, ipsum incessanter audiendo. Sedebat & tacebat, sciens secundum Prophetam cultum justitiæ esse silentium. [Isai. 32, 17] O Divinæ Majestatis ineffabilem misericordiam! Quæ paulo ante villas & castella & alios redditus innumeros possidens, inter Francigenas post Reginam summæ dignitatis & venerationis erat, nunc superna illustratione præventa, se pauperem & esse in subjectione gloriatur. Jesu bone, tuum est hoc opus, tua est gratia: qui sic per Sacerdotem tuum Amandum, tam potentem & tanti generis feminam lucrari disposueras.

[6] Necdum tamen hæc omnia desiderio ejus satisfecissent, si non tres filias suas in monasterium Deo servituras secum introduxisset. [3 filias Deo consecrat:] Has igitur Virgines teneræ adhuc ætatis habens, secum gratulabatur in earum conversatione, & quam in se non poterat, per eas Deo integritatem offerebat. Doctrina quoque & exemplo vitȩ suæ instruens ad contemptum mundi, humanæ felicitatis dulcedinem multis amaritudinibus esse respersam; neminem quoque in mundo tam compositæ fȩlicitatis esse, qui non ex parte aliqua cum sui status qualitate rixetur. Postremo docebat eas, bona corporis & fortunæ, ut initium sic finem habere: & ideo postpositis omnibus iis ad ȩternam beatitudinem totis viribus anhelandum. His & aliis hujusmodi verbis salubriter instructæ sunt: quia quod audierunt memoriæ commendantes, operibus impleverunt. Sed ne quid desiderio matris deesse videretur ad cumulum gaudii, [uti & filium S. Maurontum.] per divinam gratiam adhuc aliquid superadditur. Maurontus enim primogenitus suus, suo & Præsulis Amandi hortatu & consilio, pro stipendiis sempiternis eligit militare Deo. Et licet esset Regis nepos, & unus de Primoribus domus Regiæ; intelligit tamen in iis ponendam non esse summam felicitatis humanæ. Unde magis approbat servorum Dei paupertatem cum operibus bonis, quam Regis purpuram cum redditibus suis. Seculo igitur renuntians, vigiliis & orationibus Deo servire studuit, & a bono quod cœperat, donec ad braviū veniret, nullis secularibus illecebris detorqueri.

[7] Si quis vero requirat, qualiter hic & sorores ejus conversatæ sint, alibi vita eorum scripta est: legere vel audire eam potest, qui scire voluerit. De ea enim me aliquid dicturum non proposui; sed matris earum conversatione breviter & compendiose absoluta, de ejusdem Matronæ nostrȩ miraculis pauca quidem de pluribus enarrare decrevi. Hæc igitur monasterium ingressa, tam districtam corpori suo pœnitentiam indixit, ut numquam postea pro quavis occasione loci illius clausuram egredi voluerit. Memoriter quoque retinens Dominum dixisse, Non veni ministrari, sed ministrare, se totam in obsequio ancillarum Christi tamquam famulam devote studuit impendere. [Mat. 20, 28] [Vitam asperam ducens,] Castigatrix corporis sui erat inexorabilis & austeræ admodum vitæ, Deo serviens in jejuniis & obsecrationibus die ac nocte. Vita ejus lex vitæ & disciplinæ, adspectus officiosus & demissus, sermo serius aut nullus. Unde aliis magnæ admirationi erat, quod femina paulo ante præpotens, & inter majores seculi divitias enutrita, in officio & omnimoda humilitate modo se primam exhibebat. [obit anno ætatis 74.] Hoc fuit vitæ ejus institutum & spiritualis exercitatio, donec ætatis suæ anno septuagesimo quarto, IV Idus Maji, ab Angelis assumpta feliciter obdormivit in Domino. Convenientes autem, ad ejus exequias Episcopi, Abbates & alii plures viri religiosi, cum Clero & & populi multitudine, honorifice & cum reverentia sepelierunt corpus ejus, ante altare Joannis Baptistæ & Andreæ Apostoli, in dextera parte ecclesiæ.

ANNOTATA.

a Intrusa hoc loco mentio Marchianensis monasterii, a S. Amando supra Scarpum fundati, contextum interturbabat; quare lineam unam expunximus, ut quæ ex margine in contextum irrepserit.

b Erchenoaldus Ægano mortuo anno 640 factus Major-Domus Chlodovæi 2.

c Latiniacum, vulgo Lagny, ad Matronam fluvium, de quo & sequenti monasterio actum ad Vitam S. Fursei 16 Ianuarii. Quæ autem hic de tribus ecclesiis & turri Duacena dicuntur, haud dubie connexionem turbant & aliunde sunt interjecta, ideoque ea censuimus per [] secernenda, ut interlligatur his omißis melius constiturus sensus.

d Solius Nanthildis meminerunt alii.

e Inter posseßiones fuit potißimum Verniacum villa, vulgo Vergny, prope urbem Sueßionum, de qua infra agitur lib.2 num.76.

CAPUT II.
Status monasterii Marchianensis sub sanctimonialibus. Dæmoniacus liberatus. Alia miracula. Irruptio Normannica.

[8] Ad cujus sepulturam multos languentes & contractos, gratiam sanitatum invenisse testes sunt prædecessores nostri, & qui ejus vitam descripsit Hucbaldus monachus S. Amandi, [Miracula olim facta testatur Hucbaldus: num.31] vir religiosus & provectæ ætatis: quam cum descripsisset, ad testimonium sanctitatis illius, hoc eam fine conclusit: Ne quis vero ambigat de istius famulæ, vivacium meritorum efficacia, experimenta nobis præbent veracia plura ostensarum virtutum insignia, ad exanimata ejus corporis membra. Ibi etenim cæci visum, surdi auditum, muti sermonis officium, claudi gressum, febricitantes ac variis ægrotationibus laborantes, optatam frequentius receperunt, & nunc usque cum fide poscentes recipiunt sanitatem. Et hujus testes rei adhuc supersunt multi, & eorum qui sanitatis desideratæ dona sunt consecuti, & illorum qui hæc videntes, Deumque in Sanctis suis mirabilem laudantes, de ejus beneficiis sunt gratulati. Nos vero quod ea scripta non sunt, quibus imputandum sit ignoramus, & de re incerta certam ferre sententiam non audemus. Potuit enim fieri quod ad posterorum memoriam prædecessores nostri ea diligenter scripta reliquerunt; sed cum ecclesia Marchianensi a Normannis omnia igne cremata sunt. [alia si scripta, per Normannos perierunt:] Si autem per eorum incuriam nihil scriptum fuit, & in quingentis annis totum oblivio delevit, non imputet eis Deus, quod tantæ rei notitiam eorum negligentia nobis subtraxit. Ex diversis tamen miraculis, quæ per hujus Matronȩ merita, Dei gratia nunc cooperante, frequenter fieri videmus, & multa & maxima tunc temporis facta fuisse conjicimus. Quæ ne imposterum similiter delere posset oblivio, solummodo ea quæ vidi, vel veridica relatione diebus nostris facta fuisse didici, scripto memoriæ commendabo; si potero, recte; si non, quocumque modo.

[9] Erat igitur juvenis quidam dæmonium habens, qui obvios quosque morsibus attrectabat, & vestes quibus induebatur, cum quadam terribili indignatione, laniabat: & cum esset metuendus lingua & manu, jam ab omnibus qui noverant eum, de recuperanda salute ejus desperabatur. [Dæmoniacus rabidus] Unde parentes ejus funibus eum vinxerant, & fortiter; quod eum fortem ad nocendum rabies ipsa fecisset. Sed cum fama crebrescente virtus, quam B. Rictrudis divinitus acceperat, pluribus innotesceret, illi de filio suo, quid facto opus esset, quærebant inter se. Hoc denique eorum fuit consilium, ut ad B. Rictrudis sepulturam duceretur, ibi sine dubio vexationis suæ remedium inventurus. Adducunt eum igitur, reluctantem quoque super sepulcrum jacere faciunt, & in fide qua venerant suæ petitionis effectum inveniunt. Curatur etenim juvenis a dæmonio, & omnes qui aderant lætantur. [ad sepulcrum S. Rictrudis liberatur.] Parentes etiam, qui cum lacrymis venerant, ad propria cum gaudio revertuntur. Quid autem agat ille, vel quas Deo & B. Rictrudi grates possit rependere, ignorat; dum quis fuerit, & quis modo sit, non ingratus recogitat. Nihil suis vel penitus meritis repensum confitetur, sed totum Dei famulæ, collati beneficii memor, adscribit a. Hoc quoque, quod spiritui immundo potestas in eum concessa fuerat, in revertendo proclamat media se meruisse via. Notis & ignotis prædicat quod factum est, ut in Dei & famulæ ejus præconium diversorum ora relaxet. Ipse vero quod aliis suggessit, vivens facere non destitit, sed ex tunc B. Rictrudem, memoria & veneratione dignam, devotis coluit obsequiis.

[10] Francorum quoque Regi Dagoberto & aliis orbis terræ Optimatibus, vivens in corpore, magnæ auctoritatis & reverentiæ fuit. Post transitum vero solennis ejus memoria longo tempore, ab eorum successoribus cum debita veneratione retenta est. Episcopi quoque & Abbates & religiosi quique, [Memoria ejus celebris apud viros Principes,] grande illi devotionis obsequium impendere satagebant. Unde Stephanus Leodicensis Episcopus, vir grandævus & miræ sanctitatis, ab Hucbaldo S. Amandi monacho Vitam ejus conscribi præcepit. Hic est autem Episcopus, qui cantum scilicet Trinitatis, & Vitam B. Lamberti Martyris, quam devote tam eleganter composuit, & multa alia Deo inspirante locutus est: quæ mater Ecclesia memoriter & in auctoritate retinuit. Qui propterea Hucbaldum ad conscribendum Vitam ejus elegit, quod esset vir litteratus, & inter monachos sana de ejus conversatione haberetur opinio. Cujus dictis fidem faciunt ejus diuturna [opera] & conversationis tenor immunis a querela. Ne quis igitur ambigat seculi hujus Primores Matronam nostram tam devotos habuisse cultores; de pluribus, qui magnæ auctoritatis sunt, unum causa exempli subjiciam. Visis miraculis & conversatione ipsius audita, Carolus Imperator Romanus, non in vanum posse recoli memoriam ejus, satis utiliter intellexit. Præcepit igitur omnia quæ tunc sui juris erant scribi, & a Fratribus Deo servientibus sine omni seculari exactione, libera in perpetuum possideri b. Nec enim omnia quæ vivens possederat conscripta sunt, quia per incuriam sanctimonialium, & eorum vitam magis secularem quam religiosam, jam multa male distracta erant, & in seculares usus redacta. Est autem in archivis ecclesiȩ subscriptio Imperatoria, annuli ejus impressione roborata; in cujus privilegii ultimo versu, regia munificentia ob amorem prædictæ Matronæ instituit, ut si Fratres vel Sorores eidem famulantes aliquo indigerent, de Dominicatu regio suppleretur c.

[11] Nunc vero restat ut ostendatur, qualiter a Normannis Marchianensis ecclesia destructa sit, & quæ occasio destruendi Flandriam cum Francigenis eis animum subministraverit. Quæ destructio ut legenti evidentius elucescat, paulo altius repetendum est, & pauca de pluribus replicanda: quibus breviter explicitis ad restaurationem ecclesiæ, quæ Divina miserante clementia facta est, festinandum. Precamur autem ut hæc digressio legenti non sit onerosa: quia propter nescientes historiam breviter & succincte transcurremus. Anno igitur Dominicȩ Incarnationis octingentesimo quadragesimo, Ludovico Augusto piissimo diem obeunte, tres filii ejus Lotharius, Ludovicus, & Carolus regnum paternum inter se dispertiunt. [Per bella intestina inter filtos Ludovici Pii,] E quibus Lotharius, qui major natu erat & Imperator, prædictos fratres suos exheredare conatus est; qui exercitum copiosum ab Italia congregans, VII Kal. Julii d in pago Autissiodorensi, in loco qui Fontanidus dicitur, utrumque fratrem regni portionibus hostili apparatu privare contendit. Cumque ad pacis confraternitatisque concordiam minime revocari potuisset, obviis fratribus die Sabbati mane interceptus, multis utrimque cadentibus, compluribus fatigatis, turpiter victus aufugit. Palantium autem cædes passim agitabatur, donec Ludovicus & Carolus, pietate ferventes, ab eorum interfectione cessandum decreverunt. His malis eo tempore Francia & Alemannia cum Lotharingia affligebantur. Quarum miseram discordiam, & iniquam damnationem audientes, qui trans mare Oceanum habitabant, junctis sibi clam Normannis, eodem anno mare transierunt, & universam Galliam sæpenumero incendiis, interfectionibus, rapinis, ecclesiis etiā non parcentes depopulati sunt. Et hæc omnia mala justo Dei judicio, ut æstimo, illis acciderunt. Cui rei simile quondam Judaico populo accidisse e Scriptura testatur. Hircanus quippe Rex illorum, & Aristobulus frater ejus, cum inter se pro regni ambitione decertarent, a Romanis paulatim usque ad internecionem, ipsi Reges & successores eorum cum omni populo & templo, [excitati Normanni, Franciam depopulantur per annos 50] deleti sunt. Veridica est enim illa sententia Salvatoris, quæ dicit, Omne regnum in se divisum desolabitur. Igitur ut prȩdiximus, Normanni cum Danis omnem Franciam depopulati sunt per annos fere quinquaginta. [Luc. 11, 17] Sed non est propositi nostri ut omnia male gesta eorum nunc per ordinem prosequamur, sed tantummodo ea, quæ præsenti narrationi nostræ congrua esse videntur.

[12] Anno igitur Domini octingentesimo septuagesimo nono, Ludovicus filius Caroli Calvi defunctus est: post cujus obitum mirabilis & excidiosa inter Francos orta dissensio est. Nam Hugo, qui fuit filius Caroli Magni ex concubina, memor fidelitatis, quam promisit Ludovico Regi consobrino suo, videlicet filios ejus Ludovicum & Carolomannum paterno regno statuere conabatur f. Godinus vero Abbas & Conrardus Comes g Ludovicum Regem Teutonicum, cognatū supradicti Ludovici, in regno advocarunt. His denique inter se discordantibus, supradicti Normanni, ultra mare positi, eorum audientes discordiam, navali invectione mare transierunt, Taruennam urbem Morinorum, mediante mense Julio, igne & gladio vasta verunt. Post hæc ecclesiis circumquaque destructis, [& post Taruennam incensam] villulis & aliis civitatibus non pepercerunt; populos utriusq; sexus, cujuslibet conditionis & ætatis, absque ullo misericordiæ respectu, in ore gladii trucidantes. Dirutis quoq; monasteriis, quæ super fluvium Scarp sita erant, etiam Marchianense cœnobium, in quo B. Rictrudis corpus quiescebat, accolis terræ fugatis vel interfectis deletum est. [Marchianus delent.] Corpora vero Sanctorum, quæ in destruendis ecclesiis recondita fuerant, ad loca tutiora per divinam providentiam salva transporrata sunt. In qua destructione deperiit omnis ornatus Marchianensis ecclesiæ, in chartis videlicet & privilegus, in libris & gestis Sanctorum, & ceteris rebus ad decorem & usum loci pertinentibus.

[13] Quod si forte quis requirat, ubi fuerit translatum corpus supradictæ Sanctæ ob infestationem Paganorum, noverit, quod adhuc in tumulo lapideo ante altare B. Joannis Baptistæ satis decenter quiescebat: [servatis corporibus SS. Rictrudis, Mauronti & Ionati.] quando autem inde elevatum sit, vel a quibus personis, non satis plane nobis elucet. Verum in disquisitione elevationis S. Jonati Abbatis, qui fuit discipulus egregii Confessoris Amandi, scriptum invenimus, quod tempore Abbatissæ Judith, quæ Marchianensi monasterio præfuit tempore Lotharii Regis Francorum, adhuc quiescebant in tumulis lapideis, altaribus antepositis corpora Sanctorum, videlicet B. Rictrudis, nobilis Matronæ, & bonorum Confessorum Mauronti, atque supradicti Jonati. Cumque per divinam revelationem reliquiæ sæpe fati Confessoris elevatæ fuissent, atque honeste in crypta reconditæ; ipse idem relator, qui hæc scribit, subinfert: Ibi quoque postea appositæ sunt, reliquiæ B. Rictrudis, nobilis Matronȩ, & Mauronti prolis venustæ, & venerantur a supervenientibus populis religiosa devotione. Nos vero diem elevationis ipsius beatissime VII Idus Februarii, secundum morem a prȩdecessoribus nostris traditum, jam per annos sexagies viginti devotissime celebramus.

[14] Post transitum autem ipsius, & Sanctorum Confessorum Jonati & Mauronti, Marchianensem locum sanctimoniales rexerunt, quibus prima præfuit filia ipsius Sanctæ, [Monasteriū a sanctimonialibus habitatum,] Virgo nomine Clotsendis. Ubi B. Amandus, qui monasterium ipsum in honore B. Petri construxit, monochorum ordine haberi voluit. Disponente autem Deo S. Jonatus Abbas sanctimoniales aggregavit, ut esset ibi congrua habitatio tam B. Rictrudi quam filiabus ejus Virginibus sacris. Cui cœnobio sanctimoniales, ab obitu B. Mauronti, qui transiit ex hoc mundo anno Domini septingentesimo primo, per trecentos viginti duos annos præfuerunt. Quæ sicut erant sexu infirmȩ & imbecilles, ita quoq; erant, ad res ecclesiæ nobiliter fundatæ tuendas, per muliebrem ignaviam impotentes. Et quid plura? Res ecclesiæ in villis & redditibus & innumeris possessionibus, [male administratur,] ita sunt per eorum insolentiam & muliebrem impotentiam ab illis alienatæ, ut vix haberent unde possent miseram sustentare vitam. Nam sicut ab antiquis nostris nobis relatum est, quædam Abbatissa nomine Judith, cujus supra mentionem fecimus, ita cœpit possessiones ejusdem ecclesiæ dissipare, ut cuidam militi nepoti suo villas circa monasterium mira temeritate ausa sit jure hereditario tradere. Inter quas Villam, cui nomen h Warlen antiquitas imposuit, dedit, in qua nunc Dominus Laudastensis speluncam latronum construxit,. Supersedeo narrare propter fastidium legentium innumera, quæ Marchianensi ecclesiæ per harum tam longam inhabitationem acciderunt, scilicet amissionem Orchiensis villæ, Duacensis redditus, silvȩ de Rinengis, & ceterarum rerum quas scimus & quarum non recordamur. Hæc de iis dicta sufficiant: & ad renovationem ecclesiæ, quȩ per Spiritum sanctum, & orationem B. Rictrudis, & monachorum fidelium religionem facta est, vertamus stylum.

ANNOTATA.

a Gualbertus idem miraculum narrat, additque, hymnum trium puerorum in camino ignis nihil læsionis sustinentium, decantatum.

b Extat diploma apud Miræum lib. I Diplomatum Belgicorum cap. 16 signatum Indict. IO anno regni 38 Imperii 2, id est Christi 877, & conceduntur villa de Lis in pago Cameracensi, villa Bariacū in pago Atrebatensi, villa Gaugiacum, & mansus unus cum molendino suo in Lambras; & anguillæ quadringentȩ de villa Rullagio in pago Ostrebanno, villa Rumciniū cum appendice, villa Templovio in pago Medenentinsi, villa Haignas cum appendice, villa nantgiaco & omnes decimē in villa Rinenga in pago Letico, tres partes de vino de villa Viriaiaco, & mansus unus infra ipsum monasterium, & mansi duo in villa Ampleias &c.

c Quæ omnia in dicto diplomate leguntur.

d Anno 841.

e Hæc a Iosepho lib.I3 & I4 Antiquitatum Iudaicarum describuntur.

f Id perfecit Hugo, mortuus dein anno 884 apud Sanmarthanos.

g Ludovicus fuit nepos Ludovici Pii, & filius Ludovici Regis Germaniæ, & frater Carolomanni & Caroli.

h In Appendice ad Gualbertum Warlenium dicitur, at tunc locus desertus & sine habitatore inanis & vacuus.

CAPUT III.
Monachi Marchianenses sub 4 primis Abbatibus. Incendium & ignis sacer restinctus ope S. Rictrudis.

[15] Cum igitur Marchianense monasterium, & cum eo multa alia, rabies Normannica destruxisset, sanctimoniales quoque pene ad nihilum possessiones ejus redegissent; pio Domino, cujus est proprium misereri, tantis malis finem placuit imponere. Et quoniam vitam feminarum dissolutam exosam habebat, substantiam, qua Deo servientes sustentari debuerant, eas totam dissipare, ut cœperant, non sustinuit. a Balduino igitur Comiti Flandriarum, avo scilicet b Balduini, qui apud Hasnonium honorifice sepultus est, [Balduinus Comes] bonum pro restaurandis ecclesiis spiritū largitus est: & gratia Dei in eo vacua non fuit. Sapienter etenim tractare cœpit apud se, ubi vir sanctus & perfectus inveniri posset in hereditate Domini, nō quȩrens quȩ sua sunt, sed quȩ aliorum. Quȩrit virum optimum, multorum liberatorem: qui statim per spiritum quem acceperat, ei ostenditur. Hic est autem Ledewinus, S. Vedasti Abbas, vir vere sanctus, & tunc temporis singularis sapientiæ & virtutis. Ipse erat lucerna ardens & lucens, & in eo sapientia & gratia apud Deum & homines. Non prȩesse sed prodesse fidelium multitudini curabat; & in lucem gentium clarus, non fumabat de sublimi, sed quam multos exemplo & doctrina sua illuminabat: religionis formā & omnium novissimum seipsum subditis exhibebat: in Prȩlationis officio verbo & opere suo, [Ledwinum Ab. hortatur ad restaurandas Marchianas] non sumū ex fulgore, sed ex fumo dare lucem cogitans. Accito igitur tali viro, supradictus Comes Basduinus exhortationibus, & promisso cooperationis suæ auxilio, ad quod intenderat, animum ejus inflexit. Vides, inquit, Reverende Pater, Flandriarum monasteria Normannica incursione destructa, & quod ȩtas nostra inops sit virorum, qui ad ea instauranda aliquam impendant solicitudinem. Ego autem si vita comes fuerit, Deo volente ruinas eorum reædificabo; si gratiam quæ in te est huic restaurationi communicare non graveris. Denique inter alias Marchianensem ecclesiam, quȩ peccatis sanctimonialium exigentibus, concrematione monasterii & reddituum amissione desolata est, in statum pristinum revocare conemur. Tu nostram, imo Domini vocem, [sanctimonialibus ejectis,] in hoc opere tamquam fidelis servus exequere, & amotis auctoritate nostra sanctimonialibus, ibi substitue monachos & ordinem regularis disciplinæ. Si vero per industriam tuam, cooperante Dei gratia, juxta fidem nostram res in melius cedat; bene omnibus ordinatis, hac Pastorali cura & onere te levabo.

[16] Acquiescit ille, non honorem affectans, sed hereditatem Domini vendicare cupiens, de manibus diripientium. Et qui prius ad regendam ecclesiam unam se indignum fatebatur, super duas per divinam providentiam modo illi solicitudo injungitur. [Hic locum tradit monachis,] Nec mora. Ex prȩcepto Comitis sanctimoniales abscedūt, & ille de suis aliquot boni testimonii monachos eligens, Marchianas transmittit. Tunc ibi disciplinȩ cœnobialis rigor, otium contemplandi, orandi assiduitas innovatur. Denique infra novem annos, quibus Marchianensi loco Pater ille venerabilis præfuit, res monasterii in bonum statum revocatȩ sunt, & omnia mutata sunt in melius. Decursis igitur novem annis, & omnibus ad monasterium pertinentibus bene ordinatis, de pace sua solicitus, dimissione petiit, [eisque annos 9 Abbas præest:] & totum quod elaboraverat, loci unius regimine contentus, alteri cessit. Qui etsi Prælati nomen deposuit, affectum tamen dilectionis erga Fratres & ecclesiam sibi retinuit: quibus seipsum, quamdiu vixit, baculum sustentationis, prout poterat, exhibuit; & loci molestias & anxietates, non nisi molestus & anxius, audire potuit. Juvando, Patris viscera se habere monstrabat: sed alteri cedens dominium, temporalem gloriam quanti pependerit evidenter apparebat. [tum Albricum sibi substituit,] Uni ergo de filiis suis, Albrico scilicet monacho S. Vedasti, hoc onus suscipere injungit; & ne excusationes prȩtendat, illi se coadjutorem fore pollicetur. Suscipit ille, sicut erat spiritu fervens, in omni alacritate mandatum; & maxime quod tribulationes suas tanti Patris auxilio superandas esse non diffideret.

[17] Electus itaque ab Abbate & Fratribus ex more prȩsentatur Cameracensi Episcopo (Diœcesis etenim illa & Attrebatensium pagus tunc temporis unum habebat Episcopum, & erat ibi Sedes constituta). Accepta a ergo benedictione & Episcopali assensu, cum debito honore Marchianas reducitur. Et cum jam pro officio suo strenue cœpisset agere, hinc inde causæ multiplices & difficiles ad sustinendum emergere cœperunt. Multi siquidem ex his quȩ nunquam possederant, se ex heredari querebantur, suis eum desideriis, pro eo quod novus esset Abbas, satisfacturum suspicantes. Habebat autem B. Rictrudis quamdam villam, nomine Haines, quam c Arnulphus Vetulus Comes, eo tempore quo Flandriam regebat, [sub hoc Hainensis villæ monasterio donatæ] injusta pervasione ei abstulerat. Sed d Lotharius filius Ludovici, filii Caroli Simplicis, regni monarchiam adeptus, inter ceteros, per Domini gratiam, e uxorem sortitus est prudentem & religiosam. Quæ interpellata a Fratribus & Sororibus Marchianensis ecclesiȩ, apud prȩfatum Regem obtinuit, ut villam, quam Arnulphus injuste abstulerat, ipse timore divini examinis & Reginȩ interventu, beatissimȩ Rictrudi devotissime restitueret, & ut sine querela in perpetuum possideret. [liberam domum] Erat autem in eadem villa B. Rictrudis quædam domus, tanta libertate donata, ut nemini ab hospite in ea manente censum pro ipsa extorquere liceret. Et hanc a monachis vir quidam custodiendam acceperat, in ea laborans ut seipsum & familiam suam sustentaret. Sed erat miles ex adverso, cui nomen Osbertus, qui villæ ipsius advocationem sibi usurpaverat, non tamen advocatus, sed tyrannus. Hic supradictæ domus libertatem non ferens, se nihil habere fatebatur, dum illa potestati suȩ non esset obnoxia. Venit itaque dies, [censui pen dendo subjicere volens Osbertus,] ut ab homine illo redditum suum pro ea requireret. Stupefactus ille ad inopinatam redditus submonitione, an sciens loqueretur mirari cœpit. Sed cum miles verbis pertinacibus, torvis oculis, totus in eum irrueret; intellexit quod injuriam B. Rictrudi irrogare moliretur. Unde in justitia confidens, quod rogabatur se numquā daturum affirmabat. Adversarius: Velis nolis, reddere habes censum, qui pro hospitio mihi debetur, nec te ulterius supportandum existimes. Unde pluribus contumeliis affecto dura supplicia & catenas intentabat.

[18] Qui tyranni minas reveritus, inducias & respectum sibi concedi postulavit. Et ego, inquit, infra hos dies, fidelem Patronum mihi conquiram, qui justitiā adversum te libere proloquatur & defendat. Hoc ille audito, fidejussoribus acceptis rata fore quȩ promittebantur, diem respondendi constituit, & dicebat apud se: Jam totum deratiocinavi, quia ille non est inventurus, qui contra me audeat ferre sententiam. Causa itaque suspensa, homo ope indigens Marchianas recurrit, exponit Abbati causam adventus, & ille rem ex ordine ceteris Fratribus renuntiat. Sed quia illuc ferri tam facile non poterant Sanctorū corpora, consilium fuit ut aliquid de reliquiis ipsorū, pro tyranni correptione mitteretur. [Sacras reliquias SS. Rictrudis & Mauronti nil revertius,] Sumptis ergo cum tremore & reverentia de ossibus B. Mauronti & S. Rictrudis, monachi ad villam proficiscuntur. Et cum die denominata tyrannus ille hominem, quem in causa vocaverat, præsentem intueretur; de advocato fideli quem se adducturum promiserat, requirere cœpit. Adsunt monachi, & thesaurū quem attulerant coram omnibus proferunt; Marchianensis cœnobii Sanctos pro tuendo jure suo venisse monstrantes. Quibus dum constantes debitam venerationē exhibent, ille ne quidem assurgere voluit (totus quippe traditus erat satanæ) sed dicere prȩsumpsit, legitimum defensorem adversarium non habere, cum non per se sed ab ossibus mortuorum partē suam muniri confideret. Non credebat miser, quod migrante habitatore, in aridis artubus quippiam virtutis remaneret: & qui pari gloria cū Angelis lȩtarentur, ossibus suis deferri [reverentiā] non curarent. Et irruens in pauperem illum, pugnis cedebat; & ab eo munus indebitum per violentiā extorsit. Parvi pendens quod fecerat, domum revertitur, & ex instanti equum quem habebat ducit adaquatū. Qui statim Dei judicio arreptus a dæmonio, sessorem suum excussit in puteum: unde semivivus extractus, tam graviter collisus est, [misere perit.] ut post paucos dies misere exhalaret animam. Diebus tamen quibus supervixit a B. Mauronto & S. Rictrude se miserabiliter torqueri fatebatur, & pro linguȩ effrȩnis & operis sui temeritate, non immerito tam gravem subiisse sententiam. Hoc videntes qui aderant, Sanctorum Reliquias ampliori devotione venerati sunt, & ne offensam eorum incurrerent, facti sunt de reliquo cautiores.

[19] Interea Albricus Abbas suȩ Prȩlationis officium prudenter exequebatur. Erat illi nomen grande foris & intus: vita ejus Fratrum erat regula: prudentia iis qui turbare ecclesiam moliebantur suppliciū. Quod diabolus animadvertens indoluit, quia nulla Fratribus ad ipsum societas, non plusquā luci ad tenebras. Quid ageret? Fratrum numerus & religio indies augmentabatur, & omnis ecclesiæ status prosperabatur. Per suorum violentiā ministrorū, hoc est filiorū ejus seculi, [ecclesia cum monasterio comburitur,] bonum quod arripuerant auferre non poterat, nec Abbatē ab orationibus suis & recta mentis intentione detorquere. Quod autem ecclesia, in medio nationis perversȩ sita, erat legitime decertans; per tribulationes & angustias magis divinis adspectibus complacebat. Pro his omnibus humanæ salutis inimicus, cum repugnantium constantiā labefactare nō posset, alio nocendi genere illos aggreditur. Suggerit uni satellitum suorū, quia multos habebat in seculo, Marchianense cœnobium ignibus coȩquare, fiduciam habens, viros religiosos de loco suo taliter fore deturbandos. Ad concremationē templi & ædificiorum se accingit, & statim voluntatē sequitur effectus. Fratres tamen locum suum non deserunt, nec Abbatis religio pro temporaliū amissione aliquod sensit detrimentum. Qui enim prius Job tentari passus est, ut post examen probatior appareret; in hoc loco diabolum malignitatis suæ dolos insumere denuo permisit. Et sicut ibi dictum est, Verumtamē animam illius serva; ita & hic per effectum operis dictum fuisse non ambigimus. Ibi qui tentare venerat, sublatis omnibus quȩ hominis illius erant, per patientiā victus abscessit: hic quoq; pro temporali jactura, qui contra Deum murmurarent, nō invenit. Itaque quod aliquando finiendum erat, dum minus est inventum, corona tentatorū & tentantis crevit supplicium. Post hæc Abbas annos circiter quinque supervixit, & reparandis quȩ destructa erant operam quam potuit impendit.

[20] Postmodum feliciter Albrico migrante ex hoc mundo, f Balduinus Comes Flandriarum, ejus filius cujus supra meminimus, Atrebatum venerat, & ibi g Popponem S. Vedasti Abbatem offendit. Ipsum, autē quia grande ei erat nomen, [Poppo a Balduino Insulensi Abbas Vedastinus] & gratia apud Deum & homines nō impar, de Stablaus, ubi multorū numero monachorum præerat, Comes ad se venire mandaverat. Et audi causam quare. Abbas S. Vedasti obdormierat in Domino, cujus loco istum subrogare, pro singulari ejus sapientia, religiosi viri & Principes terræ a Comite impetrarant: & hoc factum fuerat eodem anno: & sub ipso multa monasteria irreprehensibiliter procurabantur. Comes vero Marchianensis ecclesiæ pressuris compatiebatur, quod in prima ejus reædificatione, Patris sui solicitudo invigilasset. Unde cum supradictus Abbas, pro sapientia & sanctitate, omnibus qui noverant eum, in admiratione haberetur, jubet accersiri eum; nec ut Comes, sed ut devotus filius, blande leniterque alloquitur. Dei providentia & hortatu hujus Abbatiæ curam suscipere dignatus es, sed unum quod adhuc suppliciter postulo rogo ut audias. Est Marchianis monasterium, [itemque Marchianensis constitutus,] quod pater meus Deo auxiliante de camino paupertatis erutum, bonis omnibus abundans reliquit: diabolus autem, grave certamen sibi a Fratribus indictum ferre non sustinens, illud postea ad eorum injuriam igne consumpsit. Nunc ergo precor, ut & hoc sub tua constituatur providentia, quia de profectu non diffidimus, si talem habeat dispensatorem. Ille vero se tot curis & variis occupationibus distentum, nec ad omnia posse sufficere, causabatur, nec sibi onus injungendum quod humeri ferre recusarent. Tandem cum precantis instantiam declinare nullatenus prævaleret, adquievit vel invitus: cui Marchianas deducto Fratrum gaudens occurrit processio, sicut in Vita ipsius scriptum invenimus.

[21] Sed o felicitatis humanæ misera conditio! Nulla quidem terrena in dignitate securitas ponenda est, pro eo quod certam præsens vix habeat hora fidem. Unde quisquis te ceteris prælatum attendis, quæ nunc tibi læta videntur dum loqueris; fieri tristia posse puta. Hic etenim qui tot Fratribus modo præerat, statim febre correptus lecto decubuit, & infra mensem quo Marchianas venerat, sortem explevit conditionis humanæ. [intra mensem moritur,] Pro cujus morte, tota Flandria & aliæ multæ provinciæ turbatæ sunt, quia sani consilii virum & pacis reformatorem amiserant. Hic est ille, qui dum adhuc novitius esset, apud S. Remaclum in Stabulaus eleemosynarii officium agens, die una leprosum quemdam in domo pauperum hospitandum suscepit. [leproso olim suscepto & curato clarus.] Quem de his quȩ in manibus habebat, tamquam devotus famulus, satis abunde refecit: & ne quid deesse videretur, sella juxta ignem apposita eum super induxit, hiems quippe erat. Post hæc dicto Completorio, dum ad lectum suum pausaturus duceretur, memor hospitis sui se in hunc modum accusabat. Frigus est, ad quod arcendum pauper ille vestes non habet: quem si hac nocte mori præ nimio algore contingat, numquid de manu mea ipsius anima requiretur? Sumpto igitur coopertorio suo reversus est ad illum, & lectulo quem ei straverat collocatum cooperire non distulit, & mane facto rediit, quid hospes ageret cogniturus: & accedens ad eum, sub coopertorio suo, lepra mundatum invenit. Quo viso lætus effectus est, impensum tamen opus pietatis noluit Fratribus innotescere, sed celari non potuit. Pro meritis viri hujus hanc unam gratiam cælitus emissam prȩterire nolui: ut ex hoc lector conjiciat, quam prudenter residuum vitæ suæ instituerit, qui ab initio conversationis suæ, tali multos illustravit miraculo. Si quantæ fuerit opinionis, qui tamen in opere non minor inventus est, enarrare voluero; nihil ea dignum me proloqui vel etiam cogitare dixerim.

[22] Tunc temporis homines de villa, quæ h Wasiers nuncupatur, [sub hoc Ecclesia Waseriensis,] circa ecclesiam quæ in honore Domini & B. Rictrudis ibi dedicata est, fœni & segetis suæ massas, pro cautela securioris tutelæ locaverant, unde se in futurum sustentandos arbitrabantur. Accidit autem, ut inimicus homo pro destructione monasterii, in fœnum illud seu domum aliquam (villula enim prope erat) ignem mittere præsumpserit, sive alio quolibet casu factum sit, certum tamen est quod evenerit. Qui cum in segetem & fœniculum defureret, vix a circumstantibus pinna templi conspici poterat, [ardentibus circum cumulis fœni ac frugum] flamma & fumo eorum arcentibus visum. Nemo tamen erat qui ad illius defensionem propius accedere posset, quia in collocatione annuæ messis, quam ibi construxerant, non nisi semitam quamdam admodū arctam reliquerant, per quam festis diebus cum Presbytero suo intrabant ecclesiam. Omnes autem jacturæ suæ & futuræ mendicitatis obliti, solummodo pro templi adustione quæ imminebat querebantur. Communis erat gemitus & clamor omnium similis, quatenus B. Rictrudis monasterium suum de instanti periculo absolvere dignaretur. Interea qui longuis aufugerant, & eo liberius quod fiebat intuebantur, quamdam reverendi vultus Matronam super pinnam templi deambulantem conspiciunt, [a S. Rictrude apparente liberatur,] quæ vestis suæ manicis flammas repercutiens, ad inferiora retorquebat; & quo magis illæ per subjectam materiam augebantur, eo per superiora liberius discurrens earum glomos ne nocerent potenter deprimebat. Tandem conquievit ignis, & illa ab oculis intuentium evanuit. Quod factum fuerat, qui viderant, aliis retulerunt, & eorum dictis fides deesse non potuit: evidens enim erat miraculum, & rei gestæ veritas, cum furens & circumstans incendium nec unam monasterii regulam consumpsisse inventum sit.

[23] His ita se habentibus, Wido S. Vedasti monachus, Marchianis in Abbatem eligitur: cujus conversatio & sapientia bonum intra Fratres resperserant odorem. [Sub Widone Abbate, monasteris restauratore,] Sapiens quidem erat in administrandis exterioribus, & ad lucrandas animas servus in domo Dei satis necessarius. Et hoc ad exprimendam gratiam sibi divinitus traditam sufficiat, quod diebus suis fabrica monasterii restaurata est, & ipsius ornamenta, cum iis quæ Fratrum usibus necessaria erant, redintegrata. Et dum omnia prospere geruntur, ecce manus Domini multatum populos nationum corripiens. Pestis etenim, quæ vulgo ignis i infernalis dicitur, hominum genus vexare cœpit. Non urbs, non castellum, [ignis sacer magnam stragem edens.] non denique villula inveniri poterat, quæ non hac peste se quereretur molestari. Nullus erat condolendi modus, cum jam dolentium non esset numerus. Multi potentes, & qui erant de infimis parentibus, Suessionas & Tornacum (prout locis propinquioribus degebant) & ad dulcem Dei Genitricis memoriam in vectatoriis ferebantur, ubi alii membra sua semiusta, [in multis ope Deiparæ] alii jam uri incipientes vocibus lacrymosis plangebant; omnes nequid eis adhuc deterius contingeret pertimescentes. Timebant enim ne flagelli hujus horrenda pernicies, statim usque ad vitalia irrumperet, & sic hora una, vita carerent pariter & flagello. Sed misericordiæ Mater supplices suos exaudiens, neminem incuratum remisit ad propria.

[24] Is etiam qui potens erat verbo uno simul omnes de flagello liberare, per B. Rictrudis merita voluit mederi flagellatis. Unde quorumdam mentibus inspiravit, ut ad ejus monasterium se deferri facerent, ubi sine dubio merito fidei suȩ sanitatum gratiam invenirent. Delati igitur Marchianas, invocato nomine ipsius Sanctæ, reversi sunt, & Dominus in famulæ suæ meritis glorificatus est. [in aliis invocata S. Rictrude curatur.] Audierant hoc multæ gentes, & quæ propter locorum distantiam numquam mutuo fruebantur adspectu: fama enim velox divinæ virtutis nuntia, plures sub uno monito provincias discurrebat. Hortabatur male habentes ad audita suffragia confugere, multorum linguas vera in præconia solvens. Nulla itaque hominum conditio, non sexus, non ætas plagam Domini declinare prævalens, Marchianis confluere cœpit, & in jejuniis & devotis clamoribus B. Rictrudis auxilium præstolabatur. Videres cuncta monasterii ostia patere; exeuntium tamen & ingredientium cuneos se graviter comprimentes, pro curandis fratribus unanimiter orabant, & eorum preces optata sanitas sequebatur. Tunc hymni & laudes non deerant, & hos sæpius replicari frequens urgebat miraculum. Denique nullus postulata salute fraudatus est, & nemo inventus est, qui Deo & B. Rictrudi pro adeptis beneficiis ingratus existeret.

[25] [item aqua putei a S. Mauronte effossi] A prædecessoribus quoque nostris audivimus, in crypta ejusdem ecclesiæ B. Maurontum puteum fodisse: indignum siquidem judicavit, ut de aqua quæ ceteris Fratrum usibus necessaria erat, in sacrificio Domini poneretur, & hȩc eadem vasis ejus mundandis subserviret. Unde aqua putei hujus solummodo in hoc ministerium deputata est, & adhuc B. Mauronti puteus nominatur. Juxta illum sepultus ipse & multorum Sanctorum corpora requieverunt: ubi Dominus, quæ essent eorum merita, frequenter ostendere dignatus est. Inter cetera, quæ ibi virtus divina operabatur, rem unam dignam relatu, factam fuisse legimus. Morbus quidam, quem vulgo k Scroëllas nominant, se in multos diffuderat, & remedia nunc a medicis nunc a Sanctorum suffragis quærebantur. [auferuntur Scrofulæ,] Videres de corrosa carne hujus vermes in terram effluere, guttur illius & collum miserandis foraminibus deturpari. Sed qui superius miraculum in manu Sanctorum suorum distribuerat, quibusdam hoc morbi genere laborantibus revelavit ut ad B. Rictridis suffragia recurrerent. [addito S. Rictrudis suffragio] Ibi etenim orationis instantia ægros saluti retitueret, quos mortalis & conductitius medicus curare non poterat: morbi tamen locum aqua supradicti putei prius abluerent in fide nihil hæsitantes. Quibus hoc per Spiritum sanctum Deus innotuit, fecerunt sicut fuerunt præmoniti: & abluta ægritudinis tabe, supradictæ Matronæ meritis & B. Mauronti filii ejus, salutem propter quam venerant reportaverunt. Unde Domino & Sanctis, quos inviserant, gratias reddentes, plures alios verbis & aperta miraculi testificatione ad opus simile cohortati sunt. Venerunt multi de longis etiam terrarum partibus, qui omnes post ulcerum suorum ablutionem, voti sui compotes, unde venerant, cum gratiarum actione reversi sunt. Hic memoriæ recurrat factum Naaman Syri, quem septies lotum in Jordane, a lepra sua mundatum, teste Scriptura cognovimus. [4 Reg. 5] Utrobique gravis infirmitas, & grande miraculum: sed hoc simpliciter, illud autem contigit in figura.

ANNOTATA.

a Hic est Balduinus IV, cognomento Barbatus, qui præfuit Comes ab anno 1003 ad 1036.

b Hic est Balduinus VI, cognomento Montanus, ob ductam uxorem Richildem heredem Hannoniæ, anno 1007 in Hasnoniensi monasterio sepultus.

c Arnulphus vixit annos 92, & rexit Comes ab anno 918 usque ad an. 964.

d Lotharius regnavit ab anno 954 usque ad an. 986.

e Emma filia Lotharii, post Hugonem patrem Regis Italici & B. Adalheidis, dein nuptæ Ottoni I Imperatori, cujus Vita danda erit 16 Decembris.

f Balduinus V, Insulensis & Pius dictus, succeßit Balduino Barbato patri anno 1036, mortuus an. 1067.

g Vitam S. Popponis illustravimus ad diem 25 Ianuarii. Mortuus est an. 1048.

h Wasiers sive Waseria, pagus urbi Duacenæ contiguus in ejus suburbio.

i De hoc igne sacro egimus 17 Ianuarii ad Vitam S. Antonii § I de Miraculis.

k Sunt Scrofulæ seu strumæ, Gallice escroüelles.

CAPUT IV.
Cæcus illuminatus. Injurii in S. Rictrudem puniti.

[26] Post hȩc Wido, cum rexisset monasteriū Marchianense per triginta sex annos, Alardum Abbatem, de monasterio S. Vedasti assumptum, successorem accepit a. Et hic verbo & opere non impar a supramemoratis viris, numquam secundantis operis extollebatur eventu. [Sub Alardo Abbate] Circa pauperes & afflictos, misericors, unum fecisse legitur, quod silentio non est prætereundum. Villa de b Sailly igne concremata, qui prius ibi pauperem vitam duxerant, tunc ad inediam redacti, recurrunt ad Abbatē, pro sui sustentatione aliquid ab eo misericorditer postulantes. [magno eleemosynario,] Qui vase assumpto, quo B. Eusebiæ corpus erat repositum, auro & argento quo desuper ornabatur spoliare non distulit: & erogans ea suis hominibus, prout opus erat, alienæ mendicitati clementer indulsit. O Virum vere misericordem! pauper sibi, dives fuit pauperibus: in cujus manu dum donum non hæret, probat de crastino se non esse solicitum. Ubi sunt qui aliena diripientes, dum supellectili & substantiolæ suæ incumbunt, moventur ad quæque perdita & neglecta? In codicibus legere possum aliquos similes huic: sed rara avis est in terris, nigroque simillima cygno.

[27] Ejusdem viri temporibus erat homo apud Rinengam villam B. Rictrudis, [Custos nemoris apud Rinengam cæcus factus,] dives & ex illustri prosapia: hunc Comes Flandriarum cujusdam nemoris sui, quod non longe a villa situm est, custodem posuerat. Accidit autem ut cæcitatis plagam nescio qua occasione incurreret. Sed dum rei exitum attendo, hoc accidisse confidenter dixerim, ut postmodum Domini gloria, & B. Rictrudis merita manifestarentur in eo. Qui etsi totius mundi possideret divitias, parum id faceret, dum ad emendum lumen quo eas intueretur nulla sufficeret pecunia. Et jam pro expellenda cæcitate sua nullum quærebat subsidium: quia etsi quæreret nullo modo se inventurum sperabat. Unde ad mundandum lumen interius se totum converterat, trahens exterioris hominis cœcitatem ad interioris profectum. [dum insistit piis operibus,] Nec solum pravum opus exhorrens, sed etiam cogitatus malos emendare solicitus, bonis studiis animum intendebat; ac si quotidie quid in mente revolveret auditurus. Si autem aliquando pro expellendis cæcitatis suæ tenebris Dominum precaretur, in iis moram non sustinens, ad obtinendam animæ salutem, eleemosynis & orationibus insistebat bonas facere vitæ suæ vias; sciens hominem, qui bene vixerit, numquam male moriturum. Sanctorum, quoque memoriam cum summa veneratione retinens, eorum patrocinium devotis obsequiis merebatur. [ad fontem S. Rictrudis] Invocabat omnes, quorum nomina memoriæ ipsius occurrebant: præ ceteris tamen B. Rictrudi devotus erat, ab ea specialiter opem efflagitans. Ad cujus fontem, qui infra memoratum nemus profluit, languentium concurrebat multitudo, lavans ibi faciem, vel etiam totum corpus, debilitate aliqua debilitatum vel prægravatum: alii inde potum haurientes, anhelis febribus curabantur. Quod cum cæcus iste frequenter fieri audiret, revertentibus & jam sanatis congaudebat, cum eis prorumpens & ipse in laudes & gratiarum actionem.

[28] Transierunt in iis anni plurimi, & ecce quadam nocte obdormiens somnium vidit. [se sanari somniat.] Putabat enim se stare ad fontem, & eo faciem & oculos irrigare. Facta quoque oratione & invocato nomine B. Rictrudis, cæcitas ab eo extergebatur. Hoc igitur non visionem, sed rei veritatem existimans, vehementer gaudebat: sed gaudium statim evanuit, quia expergefactus somnium fuisse recognovit. Illud tamen intra se revolvens, in auribus cujuslibet sapientis replicandum fore deliberat, scire gestiens, quid hæc visio portenderet. Surgens igitur, Presbytero suo rei ordinem exponit. Qui visa tacite considerans; [quare ex Parochi sui consilio] Et tamen, inquit, fac quæ vidisti: nec enim fons procul a nobis, nec rem attentare difficile est. Accede ad fontem plena fide, quia qui primum in vulva matris tibi oculos creavit, & ipse eos nunc potest reformare, si placitum est ei; Deo tamen ex integro prius confitere: credo enim quod vere pœnitentis visio irrita esse non poterit. Et ille, Coarctor, inquit, Domine mi, e duobus alterum eligere. Si enim jussioni tuæ obtemperans, nihil profecero, derisui alienæ superbiæ meipsum constitui. Qui rem gestam noverint, dicent; Ecce somniatorem, & (ad improperium cæcitatis meæ) Interrogemus, quid prosunt ei somnia sua? Magni quoque criminis reus apud Deum inveniar, quod mandatum ipsius transgrediens, eum tentare præsumpserim. Si autem hoc non egero, & divina virtus, quæ in me manifestari poterat, per me non prædicetur, hoc silentium mihi mortis erit occasio. Ignoro quid eligam, sed tu nutantem animum corrobora, quia hoc alterum, nisi te consulto, aggredi pertimesco. Ad hæc Presbyter, Scio, inquit, quod te mihi colloquentem, vel ubicumque fueris, Domini manus sanare non est invalida. Sed sicut Naaman Syrus missus est ad Jordanem mundandus a lepra, sic & te ad fontem B. Rictrudis, dispositione divina, illuminandum confido. [lavat ibi oculos & sanatur:] His cohortationibus factus hilarior, ad locum destinatum duce puero proficiscitur: gustat de fonte, & faciem lavat, & oculis eo irrigatis, meritis & interventu supradictæ Matronæ visus ei restituitur. Stupor & gaudium apprehendit omnes, qui viderunt & audierunt. Unde gratias agentes benedixerunt Dominum & famulam ejus, ex tunc & deinceps majori devotione dignam prædicantes.

[29] Verum quæ sic adhuc in seculo remorantibus opitulatur, Fratrum querimoniis jugiter ei servientium aliquando non deerit. Nec enim justum videretur, [S. Rictrude injurias suas ulciscente,] ut alienis compatiens, suos desereret alumnos, & eis gratiam, quam accepit a Domino, non communicaret. De pressuris eos liberare consuevit, & injuriantium superbiam multis afflictionibus retundere. Et cum multos legerim, qui cum male fecissent non diu gloriati sunt; si aliquot ex his, qui memoriæ occurrunt, revocem stylo, nemo mihi succenseat. Non enim in exemplum delinquendi ad notitiam hominum revocandi sunt: sed ne quid simile, quicumque divinam audierit ultionem, attentare præsumat. Fuit igitur Miles quidam, nomine Heluinus, Marchianis habitans, hic ejusdem villæ advocationem sibi usurpaverat, & pro advocati officio, adversus ecclesiam & ejus homines tyrannidem exercebat. [Heluinus Marchianis opprimens alios,] Adsciverat quoque sibi milites sexaginta vel eo amplius, quorum præsidio ad male agendum factus securior, immanius impunita grassabatur temeritas. Vivebat de pusillorum & viduarum substantia, quod supererat reservans in sumptus & stipendia militum: quos flagitium, egestas, conscius animus, exagitabat, hi Heluini proximi, & familiares erant. Quod si quis etiam a culpa vacuus in amicitiam ejus incidisset, quotidiano usu atque illecebris facile par similisque ceteris efficiebatur. Quotidianis rapinis vacans, vicinos circumquaque de finibus suis exturbabat, & quemcumque comprehendisset Marchianas adductum, ab eo substantiolam suam variis extorquebat injuriis. c Richardus vero, [frustra ab Richardo Abbate monetur:] tunc Abbas Marchianensis, Domni Alardi, de quo prædiximus, successor, vir secundum seculum honorabilis, & secundum Deum timoratus, frequenter hominem flagitiosum conveniens, ut resipisceret, admonebat. Scripturas quoque ei proponens, quæ in malis perseverantibus gehennȩ supplicia denuntiant, nunc terrore, nunc blandimento a viis suis retrahere nitebatur.

[30] Sed ille in d obstinio perseverans, nullis volebat cohortationibus ab incepto desistere; & Abbatem despiciens, ejus monasterium foris & intus multis modis non cessabat affligere, Villas ejus deprædabatur, & homines captivabat. Ad male faciendum diaboli minister vitæ innocentium quotidie insidiabatur, nihil credens actum, cum quid superesset agendum. Cui Marchianis erat refugium, locus secretus; & aqua & nemore, quibus circulatus est, ad omne opus pravum istum reddens securiorem. Abbas autem dum indies malitiam ejus augmentari, & suorum hominum afflictiones increscere videret; [& implorato patrocinio S. Rictrudis,] cum Fratribus init consilium, quid facto opus sit. Et illi unanimiter respondentes, nihil melius, quam ad Domini & B. Rictrudis misericordiam recurrere decernunt. Non enim querela apud terrenum judicem erat referenda, cum facile non inveniretur qui in eum manum mittere præsumeret. Omnes itaque Sacerdotes hominem anathemate percutiunt, & divinæ ultionis censuram præstolantur. Revoluto anno, eadem die Kalendarum qua sententiam excommunicationis acceperat, [anathemate perculsus occiditur.] irreconciliatus ecclesiæ occisus est: nec dubium B. Rictrudis interventu suæ temeritatis pœnas hoc modo exsolverit. Unde qui prius nec Deum timebat, nec hominem reverebatur, modo cadaver in humeris suorum Marchianis relatum est. Ubi amicis sepulturam implorantibus, Abbas & Fratres nequaquam acquiescunt, scientes locum atrii excommunicato minime profuturum. Deferunt eum Hasnonium, sed justitia in locis diversis diversam non dictat sententiam. Denique multorum precibus,extra atrium sepeliri vix permittitur, Domino ei retribuente quod meruerat. Hoc igitur tam miserabiliter defuncto curramus ad reliqua.

[31] Habebat e villicum B. Rictrudis, in villa sua quæ Haictis dicitur: cui dum propria non sufficerent, animi cupiditatem in aliena extendere præsumpsit, & occasionem quærere, quomodo suos faceret terminos alterius. Inde avaritia suadente spreta est Divinæ Majestatis offensio, [Alius injusto diripiens bona monasterii,] & in iis quæ juris erant supradictæ Matronæ manum mittere ausus est. Post messes enim, cum seges ejus in area trituraretur, superveniens homo ille, totius annonæ stramen suum esse jure hereditario asserebat. In hoc verbo Frater qui curti præerat admiratus est, hujusmodi quippe reclamatio res nova & inauditium quid ei videbatur. Conradicit quod ille adstruebat, & sic ad Abbatem causa delata est. Qui villicum suum redarguens, volentem malignari, ne cura præsentis commodi suum operaretur interitum, admonuit. Intellexerat enim partem illius, nulla veritate suffultam, quem delectabat ambitio, & initium omnis peccati superbia. Sed hujus salubre consilium, contradictor adspernatur, ingeminans, se exheredari non passurum. Et descendens in domum suam, res monasterii cœpit consumere & deprȩdari, resistentes contumeliis afficere, damnis etiam jugiter multiplicatis indies seipso pejor inveniri: & dum minas evomens, ab incepto non desisteret, injuriam quam inferebat, se passum querebatur. Dicebat Abbatem contra se injuste agere, qui justitiam nollet prosequi, & diem ad verum examinandum ei constituere. [ut causam in judicio obtineat] Ecclesia autem gravem suarum rerum jacturam sustinente, tandem communi Fratrum consilio dies & locus ad dirimendam litem præfigitur. Interim homo impudens quȩrit sibi coadjutores, industria quorum obtineat, quod justitiæ lex in jus suum retorquere non permittebat. Diffidit parti suæ, si carnales amicos in causa deesse contigerit. Cum iis igitur ad diem denominatum occurrit. Religiosi viri qui convenerant, convocatis partibus dictant formam pacis. Ille vero donec voluntati suȩ obtemperent, se non acquieturum respondet.

[32] Denique quod malo conceperat animo, bonum non habuit exitum. Promisit enim quod cum tertia manu, fide & sacramento causam suam justam esse defenderet. Hoc Abbas audiens, credidit in tantum eum progredi non audere, ut in Dominum & Sanctos ejus tam aperte delinquere non expavesceret: & assensit petitioni ejus. Qui statim lætus efficitur, & ad cumulum perfidiæ suæ, addit falsis perjuria verbis, [violentiæ addit perjurium:] B. Rictrudi nullam Domini detulit reverentiam, & ita in mortem suam quod concupierat obtinuit. Gaudebat quod adversus Abbatem in negotio prævaluerit, sed animæ suæ detrimentum minime attendebat. Et ecce in proximo manus Domini corripuit illum. Gravi namque corporis morbo occupatus lecto decubuit: adest amicorum multitudo, admonens ut res Marchianensis ecclesiæ, injuste usurpatas, quantocius restituat; confiteatur se in B. Rictrudem graviter deliquisse, & accepta pœnitentia de reliquo emendationem polliceatur. Quod si neglexerit, defunctus perpetuo cruciatu damnabitur; & dum male acquisita ad heredē transierint, timendū ne culpa similis similē sortiatur vindictā. Hoc illis inaniter suadentibus, ȩger, factus extra se, rationē amittit. Arreptus quippe a dȩmonio spumans cœpit in lecto volutari, in circūstantes amicos evomens verba horroris & contumeliæ plena. Luget familia, propinqui lamentantur, & magis dolent cruciati corporis vicem, [quare a dæmone arreptus,] quam mortis imminens periculum reformident. Non diem noctemve ullam a tam laboriosa cura & custodia ejus feriatam habere sinebantur. Sed res denique in suum devenit statum: in tali quippe & tam horrenda vexatione mentis captus, miseram exhalavit animam. Quod autem sine mentis horrore reminisci nequeo, expers Dominici Corporis, [misere perit:] ultimum præsentis vitæ diem invenit. Qui aderant, in ultionem mali, quod ecclesiæ B.R ictrudis intulerat, hanc illum corporalem subiisse sententiam asserebant.

[33] Alii etiam duo, qui in perjurio socii extiterant, subita correpti infirmitate, [item ex sociis perjurii duo,] debitas suæ temeritatis pœnas non evaserunt. Ambo enim corporaliter flagellati sunt, pari quidem miraculo, sed sorte dispari. Alter quippe de Sandemontensi villa, non post multos dies positus in extremis, se miserabiliter in lingua ardere fatebatur, precansque rogabat ad exemplum divitis illius, qui in inferno positus linguam suam a Lazaro refrigerari præoptabat, [alter in lingua ardens,] ut B. Rictrudis missa digiti sui extremitate in aquam, ejus ardorem compesceret. Sed sicut illi sera pœnitentia non profuit; ita & hic cauterio, quo percussus erat, vivens in corpore non caruit. Qui celeri morte factus de medio ne Marchianensi noceret ecclesiæ, cruciatus sui memoriam posteris derelinquit. Tertius vero, Major scilicet Goiensis villæ, horrendam duorum [mortem] ut resipisceret minime attendit: sed Dominus non est oblitus sermonis sui, quem dixerat, Mihi vindictam, ego retribuam. [Rom. 12, 19] Redi miser ad cor, attendito tibi ne in peccato tuo moriaris. Dum licet recogita quod gessisti, quia post mortem sera retractatio est. [alter impœnitens,] Vexatio & mors ignominiosa, quam tui meruerunt amici, dierum tuorū paucitatē nuntient tibi. Considera quod eos perjurii crimen temporaliter luere vidisti, qui perpetuo gravius puniendi de corporibus exierunt. Si similem damnationis sententiam cupis declinare, falsitatis nota lacrymis & confessione prius diluenda est. Si sapis, eorum supplicium tua erit correctio, unde dictum est:

Jam tua res agitur paries cum proximus ardet.

Sed o misera humanæ ignorantiæ conditio! quæ numquam de crastino certum quid tenere prȩvaluit. Facies hominis, parvipendentis quod gesserat, statim pessimo ulcere tota conspergitur. Post hæc os ejus, quod in perjurium relaxarat, [ore vetro. acto, mutus.] retroactum est, & capitis posteriorem partem occupavit. O res nova, & miraculum grande, a seculis inauditum! Videre erat non hominem, sed rem monstruosam & terribilem visu, suis etiam amicis qui convenerant nimis metuendam. Si quis vero de salute animæ cum eo ageret, nihil respondebat, qui plectro linguæ jam erat destitutus. Si sensum vel motum corporis requireret, nihil distabat a lapide. Et ita Domini & B. Rictrudis manum ultricem sustinens, demum morte horrenda extremum exhalavit spiritum. In tribus igitur, qui ad res distrahendas Marchianensis ecclesiæ sibi conjuraverant, veritatem rerum exitus satis indicavit. Quod multi videntes, & qui audire potuerunt, mirabantur, dicentibus qui erant de semine Chanaan; Fugiamus B. Rictrudis incurrere offensam, Dominus enim pugnat pro ea.

ANNOTATA.

a Id contigisse anno 1074 tradit Buzelinus.

b Sailly villa in territorio Insulensi, ad S. Eusebiam olim ex dono Dagoberti pertinuerat: estque media fere inter Insulas & Tornacum via.

c Richardus Abbas, teste Locrio, interfuit SynodoAtrebatensi anno 1097.

d Obstinium iterum infra lib. 2 cap. 17 dicitur pro obstinatione aut pertinacia.

e Hic in sequenti opere lib, 2 nominatur Ibertus, villicus Haicurtensis.

LIBER II.
Miracula & res gestæ ab anno MC usque ad annum MCLXIV.

PROLOGUS.

[1] Quoniam de Abbatibus, qui in restauranda Marchianensi ecclesia insudaverunt, quȩdam miracula incidenter apposuimus. Nemo humilitati nostræ molestus sit, [Marchianensis loci fortuna conversa in melius,] si adhuc quid successores eorum gesserint ad memoriam revocemus. Pro miraculo haberi potest & ad laudem B. Rictrudis referendum est, quod tam brevi status Ecclesiæ mutatus in melius, & omnia de novo instaurata sint. Ubi prius cœnobialis disciplinæ rigori per sanctimoniales dissolutio prævaluerat; nunc per Dei gratiam locus erat contemplandi, & totius perfectionis forma, collaborantibus illis quibus specialiter hoc opus incumbebat. Et isti jam in jus ecclesiæ, sicut antiquitus, ex maxima parte possessiones revocarant, & cuncta prospere foris & intus actitabant: quod si quis staret ex adverso, B. Rictrudis injurias sui monasterii vindicare non differebat. Super alios vero timor & tremor, visis miraculis, irruebat; & quiescebant in omni subjectione, facti de reliquo cautiores. Verum non est in homine via ejus, nec quisquam nisi in morte suprema de transacta conversatione laudandus est. Fortuna quoque præsens non multum optandaquippe nec manendi fida, & cum discesserit allatura mœrorem. Et hæc minas ipsius non formidandas, nec exoptandas faciunt esse blanditias. Hæc autem propterea dico, quia ecclesia quæ paulatim secundis amara mutaverat, nunc Domino faciem suam avertente, quasi momento uno decidit in idipsum. [iterumque retro acta.] Quod cum labore sibi restituerat, per Prælatorum incuriam denuo subtractum indoluit. Nec tamen dæmonis incursibus totiens fuisse impugnatam mirandum est: summa enim petit livor, perflant altissima venti. Et sicut ventis sæpius ingens agitatur pinus, feriuntque summos fulgura montes; ita Ecclesiam, quæ se spiritualibus exercitiis non cessat affligere, dæmon frequenter inquietare molitur; suggerit venenata consilia, struit de proprio calumnias innocentiæ, discordias nutrit: aliquando etiam subtantias, quibus Fratres sustentari debuerant, in seculares usus retorquet, ut eos, quibus gravem conflictum indixit, reducat in seculum. His autem malis sibi modo concurrentibus, Marchianense monasterium pene in solitudinem nunc redactum est. Verum quantum de graviori pressura caput extulit, [ope S. Rictrudis restituitur.] tanto fidentius inter miracula adscribendum, & B. Rictrudis opera cum ampliori dilectione prædicanda sunt. Dicamus ergo, quod sicut tam graviter vindicatum est in eos, qui res ipsius distraxerant; ita frequenter ecclesia ipsius, pene tota destructa est, ut in multiplici restauratione, quantam apud Dominum gratiam habeat, claresceret.

CAPUT I.
Marchianense monasterium dissipatum & restauratum. Cæcitate, & hernia, & calculo laborantes sanati.

[2] Defunctis itaque memoratis Patribus, qui religionem secum in monasterio illatam, verbo & opere alios docuerant; Fratres Abbatem constituunt a Fulchardum, Hasnoniemsem monachum. Et hic erat de iniqua progenie Laudastensium, [sub Fulchardo Abbate malæ vitæ.] frater eorum qui tunc temporis perversæ nationis illius quasi caput esse videbantur. Qui ad hoc electus est, quod vir secundum seculum de magno genere, infestantes ecclesiam, liberius posset arguere: resistentium quoque contumaciam, nunc censura distentionis ecclesiasticæ, nunc affinium suorum potentia retundere. Hæc fuit in electione consideratio, sed Deo permittente, res aliter impleta est. Ordinatus Abbas residuum vitæ suæ, non religiose, sed seculariter exegit: monasterii subtantiam in pravos usus expendens, multa petentibus sibi largitus est, & Domini voluntas non est inquisita; foris & intus dissipavit Christi patrimonium, [bona monasterii dissipante] & ab ecclesia multas alienavit possessiones. In subditis tyrannidem exercuit ut dominus, nec ut pater aliquando fomenta consolationis adhibuit. Prædeceffores sui verbo & opere bene ministraverant: sed hic exemplo vitæ suæ & expensis continuis, quod ædificaverant, destruxit. Quam male vixerit, nisi ad vitandum replicari non debuerat, nec tamen omnia propter venerandam monasticæ professionis reverentiam dicenda sunt. De quo ut breviter dicatur, cervicosus fuit ad disciplinam, spurcus ad vitam, Abbas nomine, re mercenarius. Et quia humana natura prona est ad peccandum, [& exemplo disciplinam labefactante] discipuli in ejus conversatione interitus sui laqueum acceperunt. Inde dissolutio ecclesiasticæ disciplinæ, censuræ enervatio, totius religionis evacuatio. Fratres pro libitu vagabantur, & quod de ecclesia poterant tollere, singuli proprium nominabant. A seculi hominibus eos aliquantum discrevit habitus, sed rebus deficientibus retro respicientes, canes facti sunt reversi ad vomitum suum. Grandis adversitas locum Marchianensem quasi inundatione facta opprimebat, nec erat qui errantem proximum revocaret.

[3] Solus in monasterio b Conversus remanserat, nomine Fulchardus, [Fulchardus Conversus observans regulæ,] Corpora sanctorum, [quȩ alioquin] cum ceteris deperissent, diligenter & cum summa veneratione custodiens. Hic diebus multis in fame & siti, in frigore & nuditate Deo servivit; & velut in solitudine constitutus, visibiles satanæ congressus frequenter sustinuit. Laborabat autem ruptura inguinum, sed a sanctis orationibus corporali molestia detorqueri non poterat. De qua infirmitate, cum postea dissolutio religioni cederet, per B. Rictrudis merita, hoc modo eum convaluisse legimus. Erat in crypta monasterii altare prope habens fenestram, & lapis desuper reliquæ maceriei male cohærens: quem cum quotidie ruinam minitantem supradictus æger attenderet; timebat ne Sacerdote ibi divina mysteria celebrante, lapis ille super mensam Domini corrueret. [sanatur a raptura] Quod peccatum grande si accideret, se reum mortis futurum expavescebat, cum Sacerdote & ministro ejus. Viscera vero contra naturam sub inguine dependentia, ipsum aliquid operari non sinebant: & cum voluntas bona non deesset ad lapidem loco suo reponendum, ut opus non attentaret infirmitas aliquamdiu retrahebat. Denique, divinitus assumpto fortitudinis spiritu, manu dextera scalam erigit, sinistra viscera sustentat, & cum cæmento & trulla adscendere nititur. Sed vires non suppetunt: virtus vero animi non succumbens ægrum secundo erigit. Tertio, Deo auxiliante, opus consummatur: & detersa ægritudine, per divinam gratiam & invocationem nominis supradictæ Matronæ, quam in opere suo auxiliatricem habuerat, ad locum naturalē intestina refugiunt. Quod sentiens, ultra quam credi possit gratulatur: & omnes qui noverant ipsum admirantes pro evidenti miraculo, Domino & B. Rictrudi cum eo gratias egerunt. Laterum quoque dolore, podagra, & aliis pluribus modis flagellatus a Domino, [& aliis infirmitatibus.] quotiens necesse fuit ad curandum, B. Rictrudi confessus est. Orabat sine intermissione simpliciter, ut laicus: nec ab altero quippiam, ad divinum officium pertinens audiebat.

[4] [Loco sic desolato] Locus oratorii paulatim redigebatur in pascua boum: ædificiorum parietes, tectis cadentibus, ruinam minitabant. Viri religiosi, perverti Fratres & locum destrui attendentes, patienter ferre non poterant: & ut Dominus tantis miseriis finem imponeret, precabantur. Interea cum solennis omnium Sanctorum dies instaret, Abbas S. Amandi de monachis suis duos Marchianas transmittit, ut ibi tantæ diei celebritatem cum præcurrenti nocte in psalmis & hymnis, & aliis ad divinam cultum pertinentibus, devote transigerent. Nam cum esset vir bonus, tristabatur, si in hac solennitate nullum Deo & Sanctis ejus, qui ibi quiescunt, obsequium impenderetur. Illi vero scientes absque alimentis corporalibus se diu non posse subsistere, deferunt secum, quæ ad victum diei unius sibi forent necessaria. Quod si non egissent, post vigilias & completa mysteria, egestas loci cogeret eos jejunos reverti ad propria. Post hæc c Atrebatensis Episcopus, ad cujus diœcesin pertinebat, divina præventus gratia, Fulchardum Abbatem præcipit vocari ad se. Cui coram adsistentibus, Quid, inquit, audio de te? Redde rationem villicationis tuæ. [& Fulchardo per Episcopum Atrebatensem deposito,] Pessima res est quam gessisti. Dispensatio tibi credita est, & tu infidelis servus totam dissipasti: nihil pluris existimans, quam quod lasciviam corporis & gloriam redoleres temporalem. Si jejunio, lacrymis, & oratione continua, quæ peccasti vivens in corpore, non punias; post extremum examen perpetuo digna animadversione multanda erunt. Recogita quod fecisti, & [cede] alteri ordinando Abbati ecclesiæ; jam enim amplius non poteris villicare. Quod cum ille audire meruisset, graviter tamen accepit, & misericordiam postulans, deinceps emendationem pollicebatur. Sed Episcopo in sua sententia permanente, injuriæ tantæ parentes suos fore ultores, procaciter asserebat. Et cum reconciliari nequaquam posset, contigit ut una dierum ira permotus, virgam pastoralem redderet Episcopo, vel potius projiceret. Verum facti hujus statim pœnitens, precibus & obsequiis, ut Comitem Flandriarum sibi coadjutorem haberet, multam impendit operam. Addens quoq; munera munetibus, ampliora promittebat, dummodo in locum Abbatis restitueretur. Et dum nihil proficit, ad effundendum sanguinem innocentem, Episcopo parat insidias: sed Domino eum protegente, scelestis hominibus ultra progredi non licuit.

[5] Sub hac dissensione, minis precibusq; frequenter alternatis, quatuor tantum monachi, qui jam Marchianas redierant, Amandum Priorē Aquicinctensis ecclesiȩ sibi Abbatem constituunt. [electus Amandus in Abbatem,] Assentit Episcopus, quia sana de moribus & conversatione illius habebatur opinio. Ille vero resistendo, suam imperitiam, loci & ordinis destructionē opponebat: & ex adverso Fulchardum & suos, qui rem prospere agi nequaquā paterentur. Dicebat enim quȩlibet frustra niti, neque aliud se fatigando, nisi odium quȩrere, extremæ dementiȩ imputandū. Has & alias occasiones, ad excusandum satis necessarias, prȩtendebat; sed accedente obedientia & precibus multorum, tandem onus suscipere coactus est. Supradicto tamen incubatore & suis prohibentibus, non statim Marchianas advenit, sed Aquiscincti vigiliis & orationibus deditus, a Domino Deo consolationis auxilium præstolabatur. Duobus igitur annis in hac Fulchardi temeritate decursis, coram Remensi Archiepiscopo & pluribus viris religiosis, [post biennium Marchianas venit:] successori suo & rebus monasterii pacem tenere tandem est pollicitus. Cui, dictante concordia, duæ villæ B. Rictrudis ad sustentationem sui, quoad viveret, concessæ sunt; quarum fructum cum nemoribus, & quibusdam circumstantiis ad easdem villas pertinentibus, tam in suorum quam in privatas abusiones dissipavit, numquam pro sui depositione pacatum gerens animum. Post hæc venit ei in mentem ut ad S. Ægidium peregrinus properaret, & præparatis quæ in itinere necessaria erant profectus est. Cum autem reverteretur d morbo correptus, peccata sua gemendo confessus est; & accepta Eucharistia, referentibus qui adfuerunt, in bona confessione ultimum vitæ spiritum exhalavit.

[6] Tunc Atrebatensis Episcopus Marchianas veniens, in tanto rerum defectu locum offendit, ut quod ei etiam necessario apponeretur, [ubi ab Episcopo adjutus] deesse conspiceret, scyphos, manutergia, scutellas etiam de Aquiscincto Fratres in ejus obsequium attulerunt. Et post refectionem Abbatem leniter & blande consolatus est: spondet opere & effectu, non diffidere monet, Deum affuturum promittit, cui non poterunt resistere omnes adversarii ejus. Qui humane satis loci miseriis compassus, valedixit Fratribus, & abiit: Abbas vero in manus Domini remanens, inter pericula & sudores, ab eo confortatus est: Fratresque litteratos & alios sine litteris, de quorum vita & moribus securus erat, [monachos Aquiscinctinos assumit,] apud Aquiscinctum eligens, eos sibi coadjutores in domo Domini constituit. Ex his alii foras egressi, in procurandis exterioribus operam dabant: alii vero interius meditationi vacantes, legem & regulam vitæ monachorum servandam verbo & opere demonstrabant. Domus paulatim cœpit correptionem admittere, recipere disciplinam. Consuetudines pravæ de medio fiunt: Confessiones & solennia Sacramentorum rite celebrantur: Horis Canonicis ad psallendum Domino cum summa devotione occurritur, [iisque præit exemplo.] in vita Abbatis cunctis legentibus, quod esset monasticæ conversationis institutum. Ipse etenim illos præbat in sanctitate & justitia coram Deo, multa præter communia instituta singulariter faciens, & ad tam ardua omnes eum imitari non poterant. Dominus igitur loco benedixit, & in brevi factus est magnus, religione, operibus & personis. Auditum quippe est & celebri sermone vulgatum, [ita pluribus ultro habitū petentibus] quod Marchianis actibus reliligionis incumbitur, & in statum bonum foris & intus ecclesia revocatur. Unde multi perfecte renuntiantes seculo, Domino vocante, monasterium ingressi sunt: quos tamquam primitias sui laboris, supradictus Abbas in timore Domini educavit laudabiliter, legemque & disciplinam, quam eis imponebat, ipse portabat Magister & Dominus.

[7] Isti sunt quorum vita fructuosa tam futuris quam præsentibus fuisse dignoscitur; in contemptu corporum suorum ostendentes, quam paucis minimisque natura humana contenta sit. Isti sunt qui honeste viventes, res monasterii in maximos extulerunt provectus, tam secundum Deum quam secundum seculum viri sapientes. In eorum pernecessario adventu, felix Marchianensis ecclesia circumquaque veraciter prædicatur: [refloruit Marchianensis ecclesia,] quia multiplex bonum, quod cum gratia Domini peregerunt, in evidenti est. Ipsi laboraverunt, & Dominus pro labore suo mercede eis reposita, in eorum labores ad serviendum sibi multos vocare dignatus est. De continentia & gratia multiplici, quam a Domino acceperunt, libens aliqua replicarem: sed vereor adulationis notam incurrere. Sciens etiam quod laudari non appetunt, verum dicendo tales offendere amicos expavesco. Adhuc enim dum loquor, quidam ex ipsis in corpore viventes, a bono quod olim novitio fervore cœperunt, pro senio & membrorum debilitate non retardantur. Isti quædam miracula, quæ per B. Rictrudem Dominus operari dignatus est, videntes & audientes, non potuerunt nobis non loqui. [& S. Rictrudis veneratio,] Sed & nos ad memoriam posterorum ea scripto mandare dignum duximus, scientes quia testimonium eorum verum est. Et licet quæ dicturi sumus, B. Martini vel alicujus Apostoli miraculis longe inferiora sint; nostris tamen temporibus admiratione digna, pro minimo haberi non possunt. Adeo quippe super nos raritas sanctitatis invaluit, ut abundante iniquitate vix inveniri queat, non dicam Sanctus, sed qui seipsum possit salvum facere.

[8] Sicut ergo a Fratribus supradictis accepimus, tres in territorio Insulensi fratres manebant. Est autem ibi villa quædam B. Rictrudis, quæ Lorgies nuncupatur, habens monachum in sui custodiam deputatum. [Horreum S. Rictrudis incensurus,] A quo cum fratres illi quadam portione terræ se exheredari frequenter quærerentur; ut volebant, aliquando responsum non acceperunt. Unde cum precibus & assidua reclamatione nihil proficerent, condixerunt sibi ut grangiam supradictæ Matronȩ concremarent. Grandem quippe doloris sui consolationem se recepturos arbitrabantur, si hora una incendio deperirent, unde monachus & ejus familia toto anno sustentari debuerat. Nacti igitur temporis opportunitatem, ad perpetrandum nefarium opus noctem constituentes, in loco determinato modicum plus de media nocte quieverunt. Et cum hora instaret, qua dulci sopore homines altius deprimi solent; duo qui juniores erant expergefacti, seniorem fratrem ad proficiscendum excitare cœperunt. Et hic, sicut ætate, ita consilio & iniquitate præbat illos. Qui quasi de gravi somno expergefactus, se lumen oculorum amisisse conquestus est. [cæcitate percutitur:] Sed illi minime credentes, ut opus acceleraret, urgebant: quod paululum mora interveniente competens hora transcurreret. E contra, quem Dominus corripuerat, de inceptis pœnitens, errorem suum fatebatur, quod pro temerario ausu, merito cæcitatis tenebras incurrisset. Sinite me, inquit, ut plangam dolorem meum, fratres carissimi, qui deinceps ad manum alterius necesse habeo quocumque deduci. Consulite vobis, & ab incepto, quod vestræ saluti obviat, dum licet, resipiscite: alioquin timeo vos mecum simili vindicta divinitus puniendos. Sed quia de Domini & Sanctorum misericordia numquam desperandum est, ad ejus ecclesiam, cui damna illaturus veneram, [qui ductus ad altare S. Rictrudis,] ducite me fratrem vestrum; ubi pernoctans contrito corde, reatum diluam, & auxilium suffusis lacrymis humiliter præstolabor. Nunc enim mihi in somnis cæcitas mea extergenda videbatur, si apud Lorgies apprehenso dextro cornu altaris B. Rictrudis, paululum ibi obdormirem.

[9] Tunc illi quid mali acciderit intuentes, ut rogati fuerant ducunt eum ad villam; ceteris, qui in auxilium eorum venerant in fugam conversis; & monacho visionem, totiusque rei ordinem, non sine gemitu exponunt. Sed quia in vicino loco hostes suos manere noverant, illic diutius morari pertimescentes, relicto fratre suo in manu monachi, velociter abscedunt. Quem monachus assumens adducit ad ecclesiam, & ut in somnis admonitus fuerat, cornu altaris apprehendit: ubi dolori suo satisfaciens, solus relinquitur. Post lacrymas & orationes, ut est mœrentium consuetudo, dormire cœpit. Cui tam sublimis & formosa adstare visa est mulier, ut evigilans adstrueret aliquam in terris, [illa sibi apparente sanatur.] quamlibet decora facie, illi minime comparandam. Et hæ niveis induta vestibus, pro temeraria cogitatione primo quasi durius ad illum [locuta], monstrare adventus sui causam operis effectu non distulit. Traxit enim manicam suam ex transverso oculorum ejus, & statim cæcitas extersa est. Quod cum evigilans veraciter agnovisset, gaudens & exultans ineffabilem Dei & B. Rictrudis mesericordiam prædicabat. Et accito monacho & cunctis qui aderant mirantibus, voluntarie promisit se nulli ecclesiæ mala deinceps illaturum. Accepti quoque beneficii non ingratus, Domini & B. Rictrudis vivens in corpore cultorem se devotum exhibuit. In signum quoque devotionis, tonso capite suo, se servum B. Rictrudis per duos denarios, annuatim solvendos constituit, & sic lætus ad propria reversus est. Hujus miraculi testis est Simon, quondam Capellanus B. Bernardi Abbatis Clarȩ-vallis, qui adhuc superest, qui huic rei interfuisse, & capillos se vidisse attonsos prædicat & testatur.

[10] Frater etiam quidam in monasterio degens morbo calculi tam graviter laborabat, [Calculi dolore impeditus a Missa & officio,] ut ad urinam libere emittendam, vel intra se sola diei hora cohibendam, omnino facultas ei negaretur. Orans & jejunans multis diebus Domino servierat, quem nunc ad celebranda divina mysteria tentatio passionis accedete prohibebat. Psalmis enim & hymnis intentus, a corpore quantum poterat, ad spiritum adducebatur. Et quia cum Fratribus ad horas Canonicas nequibat occurrere, psallens eas sibi, debitum solus Domino rependebat obsequium. Erat enim Sacerdos, & si pro infirmitate vel hora sola cessarent a laudibus, Dominum timebat offendere. Interea supervenit dies, qui singulis annis in honore B. Rictrudis a Fratribus solenniter recolitur. Transactis igitur in hymnis & canticis spiritualibus nocturnis vigiliis, [in festo S. Rictrudis,] mane facto Sacerdotes Missarum solennia celebraturi; ornabant altaria rebus huic cultui dedicatis: & ut dignius accederent præmuniebant se, alius lacrymis, alius vero devotis orationibus, secundum gratiarum divisiones. Frater vero memoratus cum aliis infirmis ad ecclesiam processerat, & sedens in angulo quodam, quod fiebat ab omnibus, diligenter intuebatur. Tunc spiritus ejus anxiatus est, & vehementi dolore attritus, quod in tanta solennitate, sicut & ceteri Sacerdotes, ad altare non procederet. Et surgens abiit in cryptam monasterii: ubi B. Rictrudis, & aliorum Sanctorum Corpora, decenter reposita, locum orantibus reddunt gratiorem.

[11] Ibi frequenter genibus flexis, ante Reliquias ipsas toto corpore prostratus diu jacuit, [coram Reliliquiis orat:] & lacrymis suffusus, oravit sic: Deus, cui voluntas loquitur humana, flagellum quo corpus meum conteritur in salutem mihi proficiat, & Sanctos tuos intercessores habeam, quorum corpora hic quiescentia toto mentis affectu jam pridem veneratus sum: & ve misero mihi! quem Domino ministrare tam gravis & diuturna non permittit infirmitas. Utinam liceret mihi, saltem in hac solenni die, manibus meis, licet indignis, Corpus tractare Dominicum, & incontaminatis & vivificis communicare mysteriis! Sed ne desiderium hoc effectus subsequatur, ægritudinis meæ genus impedire dignoscitur. Nam cum ad orationem tam diu vix stare valeam, donec in ecclesia septem Pœnitentiales Psalmos expleam recitando, quomodo intrans ad altare Dei, ministerium Sacerdotis explere sufficiam? Et quid de me fiet, si periculum & angustias incidam, ut morbo ingravescente, quod cœpero, nequeam consummare? Verum etsi senio & corporis infirmitate confectus sum, scio tamen quod in corde contrito & humiliato misericordia non deerit. Adjuvet igitur impossibilitatem meam, qui medico non sanos, sed male habentes opus habere, verbo docens, opere monstravit. Nihil de meis meritis prȩsumens ad tuum, B. Rictrudis, patrocinium rcurro: tu mihi sine offensa ministerii hujus consummationem impetres a Domino.

[12] Quo dicto, lacrymis & confessione præmissis, accessit ad altare, & paratis quibuscumque ad hoc officium necessariis, Crucis etiam signo præmunitus, [cui deinde Missam celebrant:] agere quæ Sacerdotis erant humiliter cœpit: De consummando quippe ministerio fiduciam magnam habebat in Domino, & spem in Sanctorum ejus patrociniis non modicam. Cum vero venisset ad locum ubi, quod panis extiterat, in verum Corpus Domini cum virtute verbi transferretur; elevato illo cum summa reverentia paululum ab altari, caro ejus in parte inguinis, ac si novacula scinderetur, sine dolore tamen divisa est; & lapis, qui urgebat, intra femoralia leniter elapsus. Quod sentiens, ignorabat quid hoc esset: sed ad Dominum totum habens desiderium, [sub elevationem calculus excidit.] quod cœperat, cum timore cultor devotus explevit. In cujus carne nec læsura nec cicatrix aliqua remansisse visa est, quia non erat opus hominis, sed Divina virtus totum operabatur. O grande miraculum, & pro sui magnitudine, memoria dignum! Post expleta vero ministeria, Frater ille maxime mirabatur, quod nullum sentiret dolorem: & exiens de ecclesia, lapidem in femoralibus invenit. Tunc exultans ultra quam dici possit, miraculum Fratribus enarravit. Qui Domino gratias in commune referentes, B. Rictrudem, cujus meritis & intercessionibus hoc factum fuerat, laudibus attollebant, & diem festum ipsius quotannis devotius recoluerunt.

ANNOTATA.

a Buzelinus Fulchardum electum asserit circa annum 1105.

b Fulchardi hujus Conversi sanctitas latißime describitur infra in opere de Sanctis Marchianensibus, ut mirum sit ejus rationem ab aliis non fuisse habitam.

c Robertus in Episcopum Atrebatensem assumptus anno 1115.

d Gualbertus mortuum asserit in loco Miliaro nuncupato, duobus millibus citra S. Ægidium. Est Milliacum vulgo Milly oppidum in tractu Vastinio, vulgo Gastinois, si tamen is locus intelligatur. Colitur S. Ægidius I Septembris.

CAPUT II.
Hamaticum olim extructum, dein desolatum & restauratum. Punitus morte ob minas intentatas. Aberrantes a via, & ex alto lapsi servati.

[13] Non longe ab ecclesia Marchianensi locus est, Hamaticum nuncupatus, [Hamatici post B Gertrudem] & ibi ecclesia quæ a S. Amando, in honore B. Petri Apostoli constructa est, & ab eodem Antistite solenniter dedicata. Ibi sanctimoniales Domino pluribus annis servierunt, quibus tunc temporis præfuit B. Gertrudis, [& S. Eusebiam,] S. Eusebiæ Virginis proavia. Hæc ab illa de omnibus monasticæ disciplinæ bene informata, post obitum illius, cum adhuc duodennis esset, monasterium rexit: & in annis juvenilibus, Domino vocante, de medio facta est: cujus exitum viri religiosi, qui ad hoc convenerant, Domino commendantes, in parte monasterii ejusdem corpus decenter sepelierunt. Cui sanctimonialis quædam, Gertrudis nomine, [præest alia Gertrudis;] moribus & ætate grandæva successit, quæ diebus suis dispensationem sibi creditam sapienter administravit. Ille vero locus jam ad ecclesiam Marchianensem pertinet, & per se nomen & dignitatem Abbatiæ obtinebat. Hæc igitur Abbatissa, videns locum oratorii nimis angustum, de suis quas secum in monasterio contulerat opibus, & fidelium amicorum donariis, [sub qua corpus S. Eusebiæ elevatum] juxta villam in honore B. Mariæ aliam cœpit ædificare ecclesiam. Gravis enim ei erat cohabitatio sanctimonialium tam angusta, & maxime quia corpus supradictæ Virginis in locum decentiorem transferendum cogitabat. Propter quod de terra elevandum, & ad ecclesiam dedicandam, postquam perfecta est, adesse S. Vindiciani Atrebatensis Episcopi præsentiam devote & humiliter postulavit. Quo diebus illis variis occupationibus detēto, Hatta, S. Vedasti primus Abbas, ut in elevatione corporis vicem ipsius suppleret, mandatum accepit. Et hic cum venisset, viris religiosis & fideli populo qui convenerant triduo jejunium indixit; quatenus per hanc observantiam Domino voluntas super hoc manifesta fieret. Tertia igitur nocte apud [oram] marmoris, quo corpus tegebatur, nonnullis vigilantibus, quibus Dominus hoc voluit revelare, quasi hominis manus apparuit, quæ ad submovendum lapidem niti videbatur. Quo signo divinitus ostento qui aderant non mediocriter gavisi sunt, a terra statim sanctissimum corpus illud cum debito honore sustollentes. Post hȩc transactis aliquot diebus, ad dedicandam ecclesiam, & corpus in ea collocandum, Abbatissa supradictum Pontificem iterum precibus invitabat. Qui cū Clero suo venies, [18 Novemb.] XIV Kal. Decembris, [juxta] ecclesiasticum morem utrumque solenniter executus est. Quibus peractis de bono perseverantiæ omnes cohortatus, valedixit congregationi & abiit.

[14] Abbatissa vero vivente, nec in monasterio religio defuit, [ac deinde collapso loco] nec ancillarum Dei subsidia per cujusdam violentiam sublata, vel per incuriam eorum quibus commissa fuerant sunt imminuta. Sed cum carnis vinculis absoluta esset, cum detrimento religionis, rebus monasterii paulatim in deterius mutatis, desolationem futuram dissolutio præcurrebat. Sanctimoniales tamen, quæ Marchianensi ecclesiæ præerant, & loco illi post obitum ejus longo tempore præfuerunt, & ab illis ad monachos cura pertransiit, qui sibi invicem succedentes, usque ad Fulchardum Abbatem quod illæ destruxerant, isti restaurare conati sunt. Verum temporibus istius Abbatis, de quo satis supradictum est, quid egerit, qualis fuerit, cum monachii sui cum eo substantiam ecclesiæ suæ consumpsissent, nec loco illi pepercerunt: qui in tantaum apud vesanas eorum mentes venerat despectum, ut cuidam rustico & uxori ejus monasterii custodiam delegarent. [Marchianas de vehitur.] Abbas quoque cuidam militi cognato suo, debili & leproso, totum concessit, quidquid ibi ad sui sustentationem potuit accipere. Corpus vero memoratæ Virginis quando Marchianis allatum sit. & a quibus personis, vel ante destructionem hanc vel tempore ipsius, certum non habemus. Sed quoniam de re constat, si tempus ignoratur parum id facimus; affirmare nolentes, quod non a senioribus nostris audivimus, nec nobis antiquitas scriptum dereliquit.

[15] Usque ad tempus vero Amandi Abbatis non fuit qui amovere paupertatis hujus sarcinam recogitaret. Sed hic ad laborem se destinatum non ignorans, [Illum restaurare jussus monachus,] dum Marchianis ad reædificandum intenderet, propter Hamaticensis ecclesiȩ destructionem, eo quod locus sanctus esset, animus ejus cœpit affligi: & vocato ad se Fratre quodam, qui religiosus & secundum seculum sapiens erat; cum eo loci desolationem plangens. Frater, inquit, necesse est per tuam industriam aliquid reædificare. Vade ad locum pauperis obedientiæ, diligens & lætus executor, quia pro tua voluntate certus sum, quod tibi gratia Domini non deerit. In hoc verbo Frater stupefactus, Grandis, ait, labor, sed utilitas nulla subsequetur. Locus enim jam multis retro temporibus neglectus est, & sumptus, [cum se excusaret,] unde quæ destructa sunt reædificari [possint], non habeo. Et quid faciam? Ne jubeas rem, in qua filius operam inaniter consumat: desine velle compleri hoc mandatum, & ad alia quæcumque injunxeris suscipienda paratus sum. Non, inquit ille, fili, voluntas tua nostram præire debet, nec expedit tibi. Si melius aliter faciendum arbitreris quam audisti, non accipias a me mandatum, sed a Domino. Sic altero humiliter excusante, quod alter injungebat; Fratres nocte proxima, postquam in lectulis paululum quieverant, secundum consuetudinem ad confitendum Domino surrexerunt.

[16] Quibus in choro psallentibus, Frater ille, cujus animus pro mandato suscipiendo nutabat, tamquam ad diffiniendum quid certius ageret, ante altare B. Mariæ veniens, super lapidem caput suum, cubito subnixus, reclinavit. Qui dum cogitationisuis turbaretur, ut est mœrentium consuetudo, [a S. Eusebia animatur,] paululum obdormivit. Et ecce Virgo quædam inæstimabili decore, ut videbatur ei, stans ante ipsum, blande leniterque, ne turbaretur, admonebat. Et, Cur, ait, obedientiam, quæ tibi injungitur, suscipere recusas? Ne desperes, suscipe illam, tibi nostrum non deerit auxilium. Hoc dicto, Frater expergefactus est, & hæc quæ cum eo loquebatur, disparuit. Tunc visionem recordatus, inanem fuisse non credidit, & consolatione recepta, mane facto, Abbati quæcumque viderat enarravit. Et ego, inquit, Pater amantissime, ad locum destinatum cum benedictione vestra pergam, confidens in Domino, quod precibus vestris promisso non destituar auxilio. Gavisus est igitur uterque, sed de duabus, scilicet reverenda Dei Genitrice & B. Eusebia, ignorabant, quæ in apparitione illa suam ostendisset præsentiam. Frater autem ad locum veniens, neminem invenit, rustico & uxore ejus, qui custodes monasterii constituti erant, ab Abbate jam depulsis. [& 20 marcis argentē repertis] Dum vero præter locum desertum & monasterii parietes nihil adspiceret, intra rimulam quamdam parietis viginti marcas argenti ex improviso adspexit. Unde magis exultans accepit eas; tunc pro certo sciens, quod a Domino Deo fuisset visio quam viderat.

[17] Rebus igitur quibus indigebat comparatis, conductis quoq; cæmentariis & ligni cæsoribus, satagebat ut in primis parietes & tectum monasterii restaurarentur. [tectum resarturus;] Sed cum trabes sustentaturæ tectum præparatæ fuissent, quædam in mensura trium pedum ceteris in longitudine minor inventa est. Qua de re artifices cum monacho tristes effecti, quid agerent ignorabant. Rogantur ut iterum diligenter mensurare incipiant, ne sorte errore decepti, aliter se res habeat quam loquuntur. Reiterant, quod bis factum fuerat, sed mensura justa de trabium inæqualitate non aliter quam primitus respondit. Tunc, [trabem justo minorem] inquiunt operarii, propter trabem unam, totum opus nostrum retardatur; & dum dies prætereunt, vacamus otio, nihil lucrantes: aut quærant nobis, quod ad perficiendum opus necessarium est; aut ubicumque alteri serviemus, condictam pro labore nostro mercedem accepturi. Hoc audito monachus tristis, recurrit ad Abbatem, & indicans ei rem, consilium & opem requirit. At ille, Vides, ait, fili, quod juvare nequeo: vade: qui tibi nunc usque adfuit, in consummandis rebus auxilium procuret. Tristior itaque quam venerat, ad operarios revertitur. Quibus volentibus abire. Ad aliam, inquit, trabem comparandam, mihi pretiū deest; sed precor, ut istius longitudinem semel adhuc diligenter consideretis. Tunc illi irascentes, Ridetis, inquiunt, nos, cui semel & bis iterata, sed inaniter, geminatio non sufficit. Instantia tamen precum denique victi, [aliis subito longiorem factam gaudet:] cum summa repetunt diligentia rei longitudinem, quam toties consideratam, fateri se ignorare non poterant. Res mira! Inveniunt trabem illam, non solum ceteris coæquari, sed mensura trium pedum in longitudinem ceteras omnes excedere. Unde pro evidenti miraculo collaudantes Dominum, tectum oratorii cum gaudio perfecerunt.

[19] A diebus illis quatuor vel quinque Fratres, ad serviendum Domino, [exinde servit locus infirmis Fratribus.] illic deputati sunt, & est locus ille Fratribus infirmis de Conventu Marchianensi, pro viribus corporis reparandis, valde necessarius. Ne mireris, lector, quod a proposito nostro longius evagati simus; quia cum Hamaticensis ecclesia una sit cum Marchianensi, ut ibi restauratio innotesceret, hæc digressio facta est. Quidquid etiam B. Rictrudi adscribitur, dum profectus & restitutio Marchianensis ecclesiæ prædicatur, ad laudem quoque & gloriam ipsius referri potest, quod locus ille per prædecessorum incuriam, quondam ferarum cubile, nunc domus orationis est. Et nos iis omissis restat ut ad ea quæ cœpimus, sicut Dominus dederit, enarranda redeamus.

[20] Venerabilis igitur Abbas Amandus officium suum diligenter exequebatur, & a prædecessoribus suis male dispersa in jus monasterii sui paulatim revocabat. Quem pravas extirpantem consuetudines, [Amandus Ab. restaurationi Marchianensi intendens,] quidam secularium non diligebant, cum ea quæ injuste possederant reddere cogerentur: Fratres intus religioni vacabant, & ipse foris graves pro eis injurias sustinebat. Et dum cuncta prospere, sed cum difficultate maxima, geruntur; suggerunt ei Fratres, ut amotis ab officiis suis quibusdam ecclesiæ ministris, loco eorum alios substituat. Noverant enim quod singuli eorum ministerium suum hereditario jure sibi defendere præsumerent. Quibus vocatis, Mercedem, ait, vestram paratus sum vobis reddere, præmonens ut de cetero, ad alium Dominum vos conducendos transferatis: officiis quippe, quibus præestis, nunc alios præferendos decrevi, sed pro diuturno servitio vestro vobis viventibus mutua permanebit dilectio. [fundos repetit a colonis,] Ad hæc illi stupefacti: Pervenit, inquiunt, ad nos hereditaria successione ut ecclesiæ serviremus; nequaquam nos exheredari patiemur. Quod a patribus nostris pervenit ad nos, dictante [ratione] transibit ad filios. Numquam, inquit Abbas, si partem vestram ratio tueretur, ex adverso stare præsumerem: sed quoniam prædecessores meos ecclesiæ jura diripuisse non ignoro, potuit fieri, ut majora parvi pendentes, etiam ab iis quæ nunc defenditis patres vestros suspendere non curaverint. [jus hereditarium trætendensibus:] Dilectio vel sufferentia fuit, non ad hereditatem ecclesiæ possidendam consensus. Precor, ne humilitati meæ, quæ variis negotiis distrahitur, molesti sitis, quia vobis assentire nequeo, nisi ab alieno abstinentibus. Contradicunt illi, & fronte obdurata partem suam defendunt.

[21] Verum unus ex iis quod audierat ceteris gravius accipiens, obstinatius respondit, & ad parentes suos, eo quod plures haberet in seculo, querimoniam referre non distulit. Tunc illi insurgentes in Abbatem, aspere conveniunt eum, & maxime miles quidam [Ingebrandus], [pro quorum uno miles quidam] cui cognomen Paganus, resistebat ei in facie, & minabatur absenti. Unde cum quadam die staret coram Abbate, Qua, inquit, temeritate me & nepotes meos exheredare præsumitis? Cui vir mansuetus mansuete respondens, Numquam, ait, in potestatem monasterii mei jus alienum redigi desideravi: sed si quid de monasterio irrationabiliter subtractum intellexi, non in vestram nec alicujus injuriam, quantum in me fuit, loco proprio restituere curavi. Quod si nepoti vestro, qui vos ad hæc jurgia provocavit, quod periculose desiderat, concederem; totum tamen irritum duceretur, quia commune Capitulum monasterii non concederet. Capitulum, inquit, negaret mihi, quod meum esse assererem? Ego infra proximos triginta dies, [cum 30 gladiis in Capitulum se venturum minatus,] cum totidem gladiis in eorum Capitulo magister & dominus sedebo, certius discutere volens, qui petionibus meis audeant resistere. Ad hæc Abbas, Dominus, ait, qui superbis resistit & humilibus dat gratiam, infra dies denominatos, nobis pacem conferre, & adversariorum potest superbiam retundere.

[22] Has ille blasphemias cum in Dominum & servos ejus evomuisset, cum magna indignatione recessit, in brevi pro linguæ effrȩnis temeritate pœnis cruciandus. Comes quippe Flandriarum adversus Comitem Hainoiensem, loco & die denominato, cum manu forti & armis se venturum prædixerat. Ad quem locum Paganus ille, armis strenuus, ut aliquid lucri reportaret occurrit, ab amicis suis cum planctu & dolore maximo statim Marchianas referendus. Accidit enim ut die illo, nescio quo casu, lancea sua seipsum transfoderet, & inter manus suorum, ultimum vitæ spiritum redderet. Qui ergo dicere non timuerat, Capitulo cum triginta gladiis, [propria lancea confoditur] injuriam meam vindicaturus, præsidebo; infra tempus determinatum cum lacrymis triginta parentum suorum, morte inopinata subtractus, Marchianas relatus est: qui pro mortuo veniam humiliter postulantes, ecclesiæ B. Rictrudis se nihil mali deinceps illaturos pollicebantur. Abbas vero, sicut vir misericors, facile petitioni eorum acquievit: [& Marchianis sepelitur.] oblataque pro anima ejus Domino Eucharistia, corpus ejus cum lacrymis & devotis orationibus sepelivit. Legerat enim simile quid B. Ambrosium fecisse, qui cujusdam temerariæ virginis blasphemias patienter sustinens, die altera, cum carne solutam audisset, usque ad locum sepulturæ cadaver ejus misericorditer prosecutus est. Ad cujus exemplum, cum prædictus Abbas pro contumelia accepta obsequium rependisset; multi prius ecclesiam, infestantes, pro ultione quam viderant, potius servire quam malignare studuerunt.

[23] De beneficiis quoque beatæ Rictrudis quidam puer enutritus fuerat: qui litteris traditus, psalmos, cantum, & cetera quæ ad cultum divinum pertinent, sufficienter edoctus est. [juvenis Marchianensis,] Sed cum annos pubertatis attingeret, quo morbo hæc ætas laborare consuevit, mens ejus variis affectibus distrahebatur. Denique nihil pluris existimans, quam ventosam secularis litteraturæ scientiam, subiit ejus animum, ut ad hujus scientiæ doctores se transferre deberet. Profectus est igitur in Franciam, & inde Trajectum ad Magistrum Lambertum, ut plenius ab eo de omnibus informaretur. Audierat enim, quod hic vir, [a studiis Trajecti peractis rediens,] septem artibus quas liberales vocant optime eruditus, non paucos haberet discipulos, & pro scientia sua, inter Clericos magnæ esset auctoritatis & reverentiæ: apud quem pluribus annis scholaribus exercitiis deditus, ab ubertate scientiæ illius sibi quotidie aliquid hauriebat. Prima vero institutio, quam a puero acceperat, neglectu & tempore cœpit obsolescere, & post studium horis aliquibus, otio & corporeæ voluptati cum coæqualibus suis vacabat. Cum longum sub hac negligentiæ vanitate tempus defluxisset, repatriare cogitavit. Quod ut perduceret ad effectum, dum de die in diem magis inardesceret, verum experiebatur quod legerat:

Nescio qua natale solum dulcedine cunctos [ex itinere deviat.]
      Ducit, & immemores non sinit esse sui.

[24] Assumpto igitur secum Clerico uno, iter arripuit. Sed nondum de terra illa egressus, quadam die a recto itinere deviavit: & procedens paululum nemine revocante, nemine viam monstrante, incidit in vallem tenebrosam, quæ plena erat fruticibus & plurimæ paludis vehementia. [triduumque jejunus,] Locus terribilis latibula monstruosa solis avibus vel feris exhibebat. Sed cum dies in vesperam declinaret, magis timuerunt, ne vel a bestiis dilacerati comederentur, aut in solitudine vasta fame perirent. Nec enim die illo quidquam cibi perceperant, nec tunc proxima: & usque in diem tertium ambo jejuni, in timore mortis miserandæ perdurarunt. Qui sub divo positi, cum adhuc hiems esset, aquis inferius & nivibus desuper urgebantur; voce tamen qua poterant, sed horrore frequenter eam interrumpente, Domini auxilium implorabant. Die tertia cum pœne deficerent, miser ille recordatus est B. Rictrudis, [S. Rictrudem invocat:] in cujus monasterio tam delicate nutritus fuerat: & invocato nomine & auxilio ejus, quod in eam deliquisset humiliter fatebatur. Nec mora. [Videt] ante se hominem, quem prius non viderat; haud dubium, quin Matronæ, quam invocaverat, meritis & intercessionibus divinitus missum. [a qua submisso duce evadit:] Hic pulchra facie & decorus adspectu, condensa arborum ferro, quod manu gestabat, cœpit extirpare; & in invio duobus illis sequentibus ipsam viam aperire. Extraxit ergo eos semimortuos de valle horribili, & usque ad domum cujusdam Presbyteri, fidelis comes & dux itineris, non deseruit. Quos Presbyter in magna defectione adspiciens, cognito rei miserabilis eventu, eis ignem copiosum accendit; & ciba iis suis, quamdiu voluerunt, abundantissime refectos, abire volentes, cum diu retinere non posset, viæ reddidit. Ille igitur cum Clericulo suo Marchianis veniens, rem gestam Fratribus retulit, & modicum residuum vitæ suæ in Domini & B. Rictrudis obsequio cultor devotus expendit.

[25] Eodem quoque tempore, dum dormitorium Fratrum rursus de novo instauraretur, consummata maceria, [in periculo lapsus ex alio desiliens faber,] trabem ad sustentandum culmen artifices unamquamque suo loco coaptabant. Ex quibus una cum superius traheretur, ejus summitate jam maceriæ superius innitente, qui inferius eam sustentabant, nimio pondere gravabantur. Quod artifex quidam, qui aliis præerat, a loco superiori & remoto conspiciens, trabem illam ad se trahentibus opem ferre per planum maceriæ cursu velocissimo festinavit. Sed cum ad locum, quo intenderat, pervenisset, ubi voluit, quia nimio impetu ferebatur, subsistere non potuit. Necesse ergo habens alterum e duobus subire discrimen, ut videlicet saltu periculoso ad ima ferretur, aut præceps contractus rueret; a summitate maceriæ, cujus altitudo mensura viginti quinque pedum erigebatur, in terram prosilivit: & qui cucurrerat, ceteris auxilium laturus, ut mortis periculum declinaret in arcto positus, [eadem invocata illæsus manet.] sibi consulere non valuit: male enim cuncta ministrat impetus. Verum priusquam terram attingeret, B. Rictrudis suffragium invocavit. Tunc Abbas & ceteri qui aderant, mortuum vel non diu victurum credentes, ad ipsum turbati cucurrerunt: quibus inquirentibus qualiter se haberet, incunctanter respondit: Timui quidem, sed læsuræ vel doloris nihil sentio, servatus ejus adjutorio, cujus nomen ruens ab alto invocavi. Eadem hora, readscendens unde corruerat, cum aliis operabatur: & qui videre, Domino & B. Rictrudi gratias agentes, mirati sunt. Abbas quoque tam evidens miraculum scribi præcepit, ut quod oculis suis viderat, scripto posteris nuntiaret. Unus etiam e Fratribus, in eodem dormitorio nondum consummato cum aliis existens, nocte quadam in Capitulum, quod lapidibus plenum erat, corruit: qui similiter nomine & adjutorio B. Rictrudis illæsus apparuit.

CAPUT III.
Varii malevoli divinitus puniti. Candelæ ultro accensæ.

[26] Necdum prædicto Abbati Amando, in contemplandi otio & orandi assiduitate, secundum consuetudinem remorari licebat; dum pro eo quod secularis violentia ecclesiam infestaret, ad conquerendum frequenter exire cogeretur. Christi patrimonium vicini diripere non cessabant, singulis inde tollentibus quod poterant; [Vir potens pro detentis monasterii bonis] & Abbas eorum malitiam sustinere non poterat. Quidam tamen eo magis adversabatur, quod ceteris erat genere & potentia sublimior, manens in loco vicino, paternæ iniquitatis hereditarius successor. Pro cujus violentia, quia continua erat, si monachi contristabantur, non curabat; sed dum hoc vel illud damnum intulisset, ad aliud inferendum festinabat: unde cum tota familia sua horrendo anathemate percussus est. Sed de die in diem insolentior effectus, corde indurato resipere contempsit. Quod cum Abbas attenderet, [ad B. Carolum Bonum provocatus,] diutius ferre non sustinens, ad Carolum Comitem Flandriarum profectus est, ut ejus auctoritate potentis inimici superbia retunderetur. Qui venientem intuitus, quia virum religiosum noverat, & magna in Domino dignum reverentia; de domo superiori descendens, ei humiliter occurrere festinavit. Quem salutatum ut patrem carissimum amplexatus est, adventus fatigationisque suæ causam prior inquirens: valde enim compatiebatur senectuti ejus, videns quia ingredi & exire præ senio & debilitate amplius facile non poterat. Cui Abbas, Ecclesia, inquit, nostra in medio nationis perversæ sita est: & a vicinis suis varias sustinens injurias, vix diem noctemve ullam ab oppressionibus miserandis feriatam habere sinitur. In præsentiarum quoque vestris obvoluta genibus, cujusdam viri potentis & magni generis per vos tyrannidem retundi suppliciter implorat: qui totus in reprobum sensum datus, excommunicationi subjacens, pro nihilo ducit.

[27] Comes vero ita justitiam diligens, ut seipsum malignati volentibus libenter murum opponeret, Abbatem blande leniterque consolatus, ut ad domum suam cum spe futuræ pacis lætus reverteretur admonuit. Æquitatis quippe jus esse noverat, ut dum clamaret oppressus, sentiret oppressor; & non superbiret impius, dum incenderetur pauper. Abbas igitur nominato viro quem tam molestum sustinebat, valedixit Comiti & reversus est. Post aliquot dies Miles ille, de quo agitur, [ab eo acriter reprehenditur,] habens Comiti aliquid dicere, securus intravit ad eum, quia quod de ipso clamor relatus esset ad curiam nesciebat. Et salutans eum, primo nullum tamquam ab indignante responsum accepit, sed præter solitum se torvis oculis respectum considerans, quod ejus conspectui se præsentasset, tarde indoluit. Ad quem Comes, Quid est, inquit, quod audio de te? Qua fiducia Ecclesiam Marchianensem, quam per Domini gratiam manutenendam suscepi; & Abbatem, quem non mediocriter diligo, jam senem inquietare præsumis? Vade hinc in domum tuam, & quiesce de reliquo in omni subjectione, quia si deinceps tale quid in te repertum fuerit, injuriæ Dei & nostræ districtus ultor apparebo: temeritas enim & præsumptio fuit, ut post tam gravem excessum introire ad nos non expavesceres. Tunc ille, paucis aut nihil præ timore responsis, confusus abscessit: & veniens domum, se tristem familiæ suæ, quod erat, exhibuit. Admiratur uxor, & causam doloris inquirit. Ad quam ille, Numquam, ait, viro nostri generis, pro quolibet excessu, Comes adeo dure ut mihi locutus est, nec quisquam comminationem coram Baronibus suis graviorem suscepit. Deinceps Ecclesiam, pro qua convitia tanta pertuli, amare non potero, nec virum, qui me nesciente in nostri ultionem ei adversaretur, odisse. Sic contumeliam quam acceperat moleste sustinuit, sed referire non audens, observavit tempus opportunum quo talionem reponeret.

[28] [occiso deinde Comite] Post hæc brevi decurso tempore, de quo diximus, Comitem piæ memoriæ Barones sui, imo pessimi a traditores Dominum suum a occiderunt, & omnis Flandria in morte ejus turbata est: justitia quippe defensorem suum amiserat. Et tunc odium, quod adversus proximum suum quisque clausum gestabat in pectore, non latuit, prædictus quoque miles, memor criminationis quam acceperat, ut Patronum Ecclesiȩ mortuum audivit, statim quodam molendino ejus igne combusto, Abbatiæ officinas se terræ coæquaturum minabatur. Abbas vero & monachi, de Domini misericordia non desperantes, [iterum ob incensum molendinum excommunicatus,] B. Rictrudem incessanter deprecabantur, ut intercessione sua pacem Ecclesiæ suæ reformaret. Ab Episcopis quoque & Fratrum conventu publice in ecclesiis excommunicatio frequenter repetebatur, & Sacerdote Dominicum Corpus inter manus tenente, de adversario clamor quotidianus ad aures Domini adscendere non cessabat. Quadam vero die dum illud a Fratribus devote ageretur, hic, cujus cor Dominus induraverat, per villam Marchianensem transiens, signorum sonitum & Fratrum clamorem audivit. Cui ab iis qui comitabantur requirenti quid sibi vellet clamor ille; Nunc, inquiunt, cum Sacerdos Corpus Dominicum ab altari elevat, Fratrum Conventus in terram prostratus jacet, & a Domino postulans pacem teipsum vinculo anathematis horribiliter adstringit: & hic est clamor metuendus, quem audisti. Ad hæc ille, tam detestabilis contumeliæ verbum in monachos evomuit, ut aures humanæ merito illud audire expavescant. Totus itaque satanæ traditus, quid dixerit vel quid audierit parvipendens, cum exultatione recessit. Sed ab eo qui dixit, Mihi vindictam, ego retribuam, pro monachis ei responsum est. In crastino quippe juxta domum suam, [misere interimitur.] & inter parentes suos, & ab iis qui eum oderant, satis contemptibiliter occisus est: nec fuit de parentela ejus qui sanguinem proximi sui ulcisceretur. Quod videntes, qui peccatis suis exigentibus excommunicatum noverant, ne simili sententia punirentur, B. Rictrudis monasterio inferre calumniam magis timuerunt. Uxor quoque ejus & filii, pœnitentia ducti, devota precum instantia veniam consecuti sunt, se nihil mali deinceps illaturos fide & sacramento pollicentes.

[29] Castellanus Insulensis unum de Armigeris suis, ad custodiendum segetes suas, in territorio b Basseiæ tempore messium direxerat, sciens quod a pluribus damnum sustineret, si custos deesse cerneretur. Hic dum Domini sui jussa fideliter exequeretur, [Ob manipulos de cultura B. Rictrudis sublatos,] accidit una dierum ut quatuor aut paulo plures manipulos de cultura B. Rictrudis furaretur: & accito rustico quodam, carrum suum de manipulis, quos in custodia acceperat, onerari præcepit, & ita domum deduci, furtivos quoque desuper collocare non timuit. Quo peracto, super runcinum c suum readscendens, ire perrexit, & rustico incontinenti vestigiis suis inhærere mandavit. Qui juncta carro animalia primo virgis; [jumenta cum carro manent immota] dein, cum cerneret non moveri, fustibus cædebat: sed illa, velut solo inhæsissent, immobilia permanebant. Armiger vero ad clamorem rustici, cum magna indignatione cædentis animalia sua, retro respiciens; quem post se venire putabat, in eodem loco stare conspexit: & quid impedimento esset, quod non sequeretur, scire desiderans, ad eum reversus est. Tunc ambo unus hinc, alter inde jumentorum latera fustibus tundebant, clamorem cum verberibus attollentes, ut geminato stimulo ad proficiscendum excitarentur. Sed dum verberando nihil proficiunt, magis irascuntur, & ad baculos semel & iterum recurrentibus, vires amplius sæviendi non suppetunt. Et dum starent attoniti, Armiger ille in se reversus, Exonera, inquit, carrum tuum manipulis suis, quos de terra B. Rictrudis furtive sustuli, ne justo Dei judicio malum hoc sit moræ, quam sustinemus, occasio. Paret ille, & in eodem momento quo jumenta pondere illo importabili sunt levata, sua sponte, tamquam nihil tormenti sustinuissent, iter arripiunt: & quȩ [verberibus] nimiis fuerant affecta, [donec iis depositis exonerentur.] carrum manipulis exoneratum modo tam alacriter trahunt post se, ut vacuum vel etiam nihil trahere viderentur; rustico autem, si illa velit assequi, magis solito festinandum est. Ad hunc igitur rei eventum stupet rusticus, admiratur Armiger, & ad villam venientes evidens miraculum silere non possunt. Qui furtum fecerat, quid acciderit, Domino manifestat: a quo ei suggeritur, festinandum esse ad monachum de Haines, & agendam coram eo pœnitentiam. At ille libens obsequitur, magis eligens coram hominibus de errore confundi, quam in die districti examinis in eum dari sententiam, quam portare necesse sit. Et quoniam facti pœnitens errasse humiliter fatebatur, a monacho facile veniam consecutus est. Omnes igitur ad quos res gesta pervenit, dignum non offendi B. Rictrudem, prædicaverunt. Qui sapuit, cavit sibi solicite, ne offenderet; qui autem monasterio ejus injuriari præsumpsit, denique manum ejus ultricem expertus est.

[30] Carolo igitur reverendo Comite Flandriæ, ut, dictum est, a suis occiso; qui erant de semine Chanaan, [Pace cum nece B. Caroli sublata,] filii scelerati, lætati sunt: nec enim eo vivente potentiores a subditis coacta servitia exigebant, sed suis contenti reditibus, ut sine offensa coram Domino suo apparerent, paci specialiter intendebant. Agricolæ, cives, cum reliquo populo benedicebant Dominum & Comitem, cujus temporibus, quicumque vir potens proximo suo injuriari præsumpsisset, absque misericordia puniebatur. Unde [Abbas Amandus] diligens justitiam & protectore indigens, morte ipsius audita, ubertim faciem rigare cœpit [lacrymis], quas tristitiæ magnitudo indices cordis effuderat. Tranquillam quippe vitam agere didicerat: sed tunc per singula momenta de salute sua suspensus, quid ageret, nesciebat. Singulis igitur a potentioribus graviter oppressis, cum non esset qui eriperet, solum dolori supererat remedium, ut injuriati opponerent scutum patientiæ, & vincerent in bono malum. Wilhelmus d quippe Iprensis cum ceteris ad prædam & homicidia suspirabat: [Wilhelmo Iprensi Slusas occupante,] vidensque omnia turbata, Faciam, inquit, currus, & equites, & Flandriæ Comitatum obtinebo. Illustri etenim Comite absque liberis de hac vita subtracto, me sibi propinquum dereliquit, in patrum nostrorum dignitatem hereditario jure successurum. Et convocatis complicibus suis, castellum quoddam, Sclusam e nuncupatum, quod a Comitissa f Clementia in dotem acceperat, securus intravit. Turris firma erat, villa, nemore, vivario, & aquis palustribus circumdata, cujus aditus una via admodum arcta introeuntibus patebat. Locum hunc, ad expugnandum hostium incursus satis aptum, Wilhelmus ingressus est. [Rex autem Franciæ g Ludovicus] conducens sagittarios aliosque satellites, [& resistente ei Guilielmo Normanno,] omnibus qui parti suæ favebant, carceris aut ignominiosæ mortis periculum intentabat. Duces quippe cum Optimatibus terræ, Wilhelmum h Normannum, loco defuncti jam Comitem subrogaverant. Eo magis contumax iste in pauperes sæviebat, omnia ferro & igne depopulari desiderans, quæ in potestatem alterius redacta conspiciebat. Dives quoque auri & argenti, sumptui non parcebat, ut quoscumque secum habere poterat, obnoxios fidosque sibi faceret.

[31] Sub hac miseranda dissensione, in qua nec monasteriis parcebatur, Abbas Marchianensis sibi & hospitibus suis metuebat, ne ecclesia, cui prȩerat, damnum sustineret, [vastandas villas timens Abbas,] & hospites sui captivi ducerentur. Villæ enim monasterii non longe erant a castello, quod homicidas illos tuebatur; & ideo inter primas sensurȩ desolationem, quȩ gravis imminebat. Rustici in luctu & timore maximo degentes, mortem potius ærumnarum finem, quam cruciatum esse dicebant. Quemadmodum enim ventis ex adverso discurrentibus, nescit cui domino pareat unda maris; sic diversis Dominis istos in subjectionem trahentibus, ad quem securius confugerent, ignorabant. Præfecti, quos ad custodiendam terram suam Comes præfecerat, ab istis quotidiana servitia extorquebant, quorum jugum sustinentes, paupertatem declinare non poterant. Tunc Abbas, miseriis eorum & clamoribus valde compatiens, [illatis Saliacum Reliquiis] inito consilio accepit de reliquiis Sanctorum, quȩ in monasterio conservabantur, & eas per manus monachorum, apud villam suam Saliacum destinare curavit: ab hostibus quippe deprȩdatis, erat versiculus ille meriro coaptandus,

Quidquid delirant Reges, plectuntur Achivi.

Fratres nihilo minus coram Domino jejuniis & orationibus pro pace impetranda quotidie seipsos affligebant: qui ex parte maxima ad tempus secundum desideria sua exauditi sunt. [illud conservat:] Eodem quippe anno, quo Reliquiȩ Sanctorum apud Saliacum delatȩ sunt, adversarii, Deo & B. Rictrudi reverentiam exhibentes, res, quȩ ad ecclesiam pertinebant, diripere timuerunt. Ipsi etiam cum oblationibus suis de via frequenter ad eas divertebant, devoto & humili animo vota sua reddituri.

[32] Homines autem qui in prȩdicta villa morabantur, umbraculum quoddam de ramis & foliis virentibus contexuerant, [coram iisdem in magna veneratione ibi habitis,] in quo juxta ecclesiam suam Dominicis & aliis festis diebus, Reliquias illas cum summa veneratione, reponi statuerant. Non tamen ipsis absentibus illuc deferebantur, sed cum omnes signo audito convenissent, Cruce cum cereo & thuribulo præeuntibus, ipsi portantes eas sequebantur, & exultantes in Domino diem lætum transigebant, proximos suos ad offerendum, licet monachi recipiendis oblationibus non intenderent, singulis reinvitantibus. Una vero die, cum id solito devotius agere decernerent, [extinctæ vento candelæ] duobus viris secundum consuetudinem de ecclesia cum ceteris exeuntibus, vis venti cereorum lumē prȩripuit. Quod animadvertentes contristati, vocant unum de adolescentibus, qui ad ignem requirendum cito currere possit & reverti. Mittitur, sed festinans, dum in aliquot domibus ignem non invenit, currit ad alias, & revertendi mora in nectitur. Et quoniā desideranti nihil satis festinatur, qui miserant, missi moram non sustinentes; dū alii præcipiunt ut currens insipientē illum tardantem reducat, [divinitus reaccenduntur.] ignis divinitus missus cereos extinctos in manibus ferentium coram ossibus Sanctorum reaccendit. Hoc videntes qui aderant, mirati sunt, & cum augmento devotionis & gaudii Deum in Sanctis suis mirabilem prædicare cœperunt: nec solum illi, sed omnes qui audierunt verbum hoc, locum Marchianensem pro Sanctorum reliquiis, quas conservat, de cetero magis venerati sunt.

[33] Beata Rictrudis, quos in seculo pepererat, ut dictum est, per Domini gratiam, seculo subtraxit: & omnibus perfecte contemptis, quæ temporaliter transeunt, fideliter consummati sunt. Reliquiæ vero S. Mauronti filii ejus (cum reliquiis matris in Marchianensi monasterio, longo tempore quiescentes) postea nescio seu permittente seu volente Deo, furtim sublatæ, Duacum translatæ sunt. [Post delatas Duacum S. Mauronti reliquias] Ubi in Ecclesia sanctæ Dei Genitricis, quæ nunc S. Amati dicitur, juxta ejusdem Pontificis corpus, qui tunc Deo ibi serviebant, eas in vasculo deaurato, cum exultatione decenter reposuerunt; affirmantibus qui aderant atque dicentibus: Hi duo viri, affectione mutua, dum viverent, in Domino se diligentes, nec in morte corpora sua separari patiuntur. Si verum de separatione dixerint, nec ne, certum non habemus; referentibus qui ante nos fuerunt, quia cum res monasterii variis olim, ut superius dictum est, casibus deperirent, [ut dilecto quondam S. Amato jungeretur;] Reliquiæ memorati viri furtive illuc deportatæ sunt: de dilectione vero mutua, qua per Dei gratiam illustrati fuerant, non ambigitur, cum de ea notitiam ad posteros satis manifestam eorum opera [transmiserint]. Maurontus siquidem a Theoderico Rege Francorum, cujus lateri: adhærebat, virum hunc custodiendum accepit, sublata ei per regiam violentiam Senonensium Archiepiscopatus dignitate cum reditibus universis: & recludens eum in monasterio suo, quod apud Meurivillam construxerat, frequenter eum invisere consuevit: quo aliquantulum remoratus compungebatur, & in præsentia & sermone ejus non mediocriter ȩdificatus discedebat: denique in intimis visceribus adeo ipsum collegit, ut totum patrimonium suum filiali & devoto ei conferret affectu. Sed iis omnibus omissis, quæ alibi plenius scripta sunt; ad rem, quam posteris innotescere volumus, revertamur.

[34] De reliquiis igitur B. Mauronti ex parte maxima Duacum sublatis, connivente Clero & populo statutum est, ut III Nonas Maji, [festum ejus absque servili opere agendum] quȩ est dies Depositionis ejus, ab universis ibi manentibus de eo memoria quotannis solenniter reprȩsentaretur. Cum autem annus revolutus eamdem solennitatem reduceret, hæc a Sacerdotibus, qui populo præerant, in ecclesiis Dominica prȩcedenti omnibus nuntiabatur: & interdicto publice servili opere, singuli die illo, sicut nunc quoque agitur, ad ecclesiam devote festinabant. Verum diei festi aliquando recurrente memoria, post horam nonam, quæ diem illum præcedebat, ob reverentiam Sancti illius, singuli ab operibus, quȩ servilia nuncupantur, disjuncti sunt. Accidit autem ut quidam sutor, post horam interdictam ad opus suum residens, Sancto [honorem] non deferret; [sutor contumaciter violans,] suorum insuper vicinorum correptiones audire contemneret. Dicebant enim ei qui operantem intuebantur: Qua temeritate Deum in Sanctis suis contemnere præsumis, martris Ecclesiæ traditionem non observans? Numquid Dominum in Sacerdotibus suis dixisse meministi? Qui vos audiunt mihi obsequūtur; &, spernentes vos, me spernunt; &, Quȩ dicunt facite? Hæc dies annua nobis secundum consuetudinem festiva traditur: & tu avaritiæ deserviens, præceptum Dominicum transgredi non vereris? Ad quos ille; Sacerdotes, inquit, [& Sanctum ejusque matrem blasphemans] imponunt nobis quæcumque volunt. Sed quis est Maurontus, & quȩ Rictrudis mater ejus? Mortales utique, inter divitias enutriti, sed in natura similes mei fuerunt; & post hujus vitȩ cursum, sicut & ceteri ad patres suos appositi sunt. Non eos colo, nec revereor: quia & auxiliandi virtus & nocendi facultas in morte eis sublata est.

[35] Hoc dicto, paululum manu ad operandum elevata, cultellum quē tenebat, per manum alteram, [sibi manum lædit & fit pauperrimus] quasi arte sutoria aliquid incisurus, ex improviso traduxit. Plaga vero adeo gravis inflicta est, ut manu eadem nihil de cetero operaretur, nec a medicis unquam perfecte potuerit sanitati restitui. Unde otio vacans, qui dives extiterat, per dies ad paupertatem redactus est: & ad ultimum ære oppressus alieno, clam de villa, ut creditores suos falleret, pauper aufugit. Quod vicini attendentes, blasphemiam, quam in Sanctos Dei factam audierant, recordabantur, propter quam hominem punitum tam graviter asserebant. Cujus contemptoris dejectio, tam futuris quam præsentibus in eodem castello, Sanctorum dies festos annuatim devotius recolendos nuntiavit.

[36] Sicut laus & gloria matris in filiam redundat, ita quicumque filiam offenderit, procul dubio matrem ipsius exasperat. [Duo affligentes subditos S. Eusebiæ,] Asconium igitur, villa B. Eusebiæ, duobus Advocatis serviens, duorum potius tyrannorum olim violentiam sustinebat. Ipsi enim ab hospitibus Ecclesiæ frequenter pecuniæ collectionem exigebant, & qui dare noluisset, multis affectus contumeliis in carcerem retrudebatur. Sed cum monachus in villa manens, pauperum fortunas diripi tam miserabiliter attenderet; zelo Dei accensus, non aliter quam qui patiebantur indoluit. Unde conveniens Milites illos, a responso bono etiam alienos invenit. Prædicto Abbati rem manifestat; & ille tyrannos die denominata præcipit adesse. Qui vocati veniunt: sed cum exactionem eorum pessimam ratio nulla tueretur, Abbas precibus eos pulsabat, ut respectu Dei hospites Ecclesiæ de reliquo non affligerent. Verum illi in obstinio suo perdurantes, Nihil, inquiunt, ab ipsis, prȩter consuetudinem patrum nostrorum accepimus: quod illi fecerunt, & nos similiter faciemus: hereditario jure privari consilium non est. Ad quos Abbas, Voluntatis, ait, vestræ non est, ut nunc propter Deum pauperum cesset afflictio: confido in Deo, quod cum ipse voluerit, vel etiam invitis vobis cessabit. Vocati fuerant, si forte audirent, & quiescerent; sed post monitionem viri Dei, magis indurati, ad propria cum magna indignatione reversi sunt. Tunc superaddentes ad jugum, quod sui prædecessores subditis imposuerant, absque misericordia tractabant eos: & unde sustinens flebat, inde obsequiorum exactor gloriabatur. Abbas vero nec afflictorum lacrymas, [nec allatum Corpus ejus reveriti,] nec tyrannorum ferens insolentiam, assumptum Corpus supradictæ Virginis apud Asconium dirigit, ubi in media ecclesia, ut ab intrantibus facilius videretur, super spinas in terram dimissum est; asserentibus monachis, quia numquam illud de spinis sustollerent, si non prius pacem suis hospitibus reformaret. Sic igitur per dies aliquot jacuit, Domino persecutorum pœnitentiam exspectante; sed illi, quid ageretur, attendere nō curabant.

[37] Superveniente vero messis tempore, apud Gaugiacum villam S. Rictrudis, quiddam contigisse veridica relatione cognovimus, cujus recordatio satis jucunda est. [per cornicem de qua Sancta revelarat,] Unus ex famulis monachi, qui ad messores ierat, domum reversus, præ lassitudine paululum obdormivit. Et ecce quædam mulier, decora facie, coram eo stare visa est. Quem alloquens, Ecce, inquit, cum expergefactus fueris, cornix quædam huc advolans, in domo & in curte hac quasi avis domestica requiescet: nuntius meus est; prædica omnibus ex parte mea, ut nemo eam effugare, nemo molestus esse ei præsumat. Et hoc signum quod eam miserim, & in quo ab aliis generis avibus erit discernenda, debilis & quasi infirma uno pede claudicabit. In hoc verbo mulier illa disparuit; servus quoq; expergefactus, somniū quod viderat, recordatus est. Cui circūstantibus enarranti, nemo qui crederet, nemo erat qui curaret audire, dicentibus singulis, quia in homine fatuo ridiculosa invenitur visio. Qui vulgaris hujus proverbii contumelia percussus, foras egressus est: circumspiciensque videt per aera cornicem directo volatu ad locum destinarum substitisse, atque per curtem deambulasse: quæ quia pede inoclaudicabat, contemptæ visioni manifeste satisfecit; & servus rem tacite considerans, gavisus est. Convocatis ergo iis, qui intus erant, incredulitatis eos arguebat, & omnes quod futurum audierant, modo intuentes, quid hoc portenderet ignorabant. Ad quemcumque vero locum avis illa per diem devolaret, nocte quasi ad proprium nidum illuc revertebatur; quam, monacho defendente, nemo aliquando lædere præsumpsit. Interea fama nuntiante per totam provinciam, de ea sermo multus erat in populo. Et quidam, propter mittentis auctoritatem, reverebantur eam; alii ridebant, claudicantem intuentes.

[38] Decurso vero aliquanto tempore, cum adhuc præfatæ Virginis corpus spinis in terram suppositis jaceret, & persecutio ejus hospitibus illata non cessaret; cornix hæc die quadam ad corpus, quasi injurias vindicatura, transvolavit. Ubi cum supradicti Milites, imo tyranni, eam remorari cernerent; [ad ejus corpus advolantem territi,] perterriti mutuo dixerunt; Quia Beata, ut ira ejus in nos desæviat, cornicem suam huc direxerit. Dum licet, humilis pœnitentia imminens flagellum præveniat: quippe correctionem suscipere aut cruciari necesse est. Ad cornicis ergo adventum inito salubri consilio, Marchianis recurrunt; & Abbatis genibus provoluti, veniam de errore suppliciter implorant, & de cetero emendationem pollicentur. Quibus cor contritum & humiliatum præferentibus, juxta desideria sua responsum est. [emendantur.] Tunc sancti corporis oneri humeros suppliciter incurvantes, de spinis illud sustulerunt coram populi multitudine; & ingenti gaudio loco suo restituentes, cornix quoque, post satisfactionem avolans, ulterius nusquam comparuit. Si tibi, lector, in mentem veniat, qualiter Dominus in muscarum irruptione terruerit Ægyptios, non miraberis: nec ridiculosum videbitur, istorum violentiam per avem hanc fuisse condemnatam. Utrobique par miraculum: nisi quod Ægyptii, peste submota, Domino mentiti sunt; isti vero cautiores effecti, præter id quod justitiæ lex exigeret, ab hospitibus Ecclesiæ nihil amplius acceperunt.

[39] Hæc eadem Sancta villam habet, in territorio Atrebatensi, Baireium nuncupatum; & terras circumjacentes, de proprio ipsius Sanctæ alodio, satis amplas. Villæ huic monachus præest (quemcumque Abbas elegerit) in mansionibus & agrorum cultura sapienter providens quod tempus requirit. Non longe locus est, qui Vallis-sanctimonialium, eo quod earum antiquitus fuerit, dicitur: & hic de dominicatu Marchianensis Ecclesiæ, opportunis temporibus cum multo fœnore, cultori suo fruges referre consuevit. Aliquando vero accidit, ut redeunte messis tempore, priusquam hordea meterentur, quidam miles equos suos, ut herbam, quæ paulatim in segetem proficiebat, depascerent, [Equi immisse in segetem monasterii,] ad locum illum duci prȩceperit. Cujus jussionibus servi, semper prompti ad male agendum, obtemperare non distulerunt: nec defuit, qui eadem hora rem monacho nuntiaret. Adest ille, convenit illos, & injustitiæ arguit, quod ad devastandum in alienam segetem intrare non timuerint. Monens precatur, ut equos suos inde amoveant. Sed illi suas aures ad verbum precantis advertere contemnunt: verum cum irrisione magna, [frustra monacho deprecante,] Domine, inquiunt, monache, redi in domum tuam, cum equi nostri saturati fuerint & nos ad propria revertemur. Oporter perfici quod nobis injunctum est, quia flagello subjiciendi sunt servi, domino suo non obtemperantes.

[40] Tunc ille, quia damnum in præsentia sua tam præsumptuose illatum graviter ferebat, ad eorum dominum festinans, de servis ejus apud ipsum conquerebatur. Humiliter quoque rogabat ut eis districte mandaret, ne denuo idipsum agere præsumerent. Tandem a Milite illo, non ut transgressionem suam futuram non decerneret, sed quia tam manifesta erat injuria, [& eorum Domino injuriam continuante] responsum hoc omnibus satis notum extorsit: Ne contristeris: Ego, inquit, omnia corrigam. Quod leviter pollicitus est, periculose non timuit infringere. Nam post paucos dies remesit equos suos, octo numero, ad locum depascendum, herba jam in spicā prodeunte. Recurrit ad eum monachus, & nunc geminatam esse dicit offensam, quia & pactum irritum duxit, & equos in segetem B. Rictrudis, tamquam in sua pascua remisit, & ait: Res est pessima, quam geris: Fratres qui Deo Marchianis serviunt, anno proximo de annona illa fuerant sustentandi. Nemini profuit res ecclesiæ Marchianensis imminuere: cave, ne cum emendare non possis, tunc sero pœnitere incipias.

[41] Miles salubri admonitione audita, in contumelias & minas prorumpit; En, inquiens, grave damnum: [contumeliasque reponente,] si gramen in agro nostro decerpitur, futuræ messi præstat augmentum densæ segetis, dum adhuc in herba est, accelerata resectio. Quod si impedimento esset frugi vestræ meæ jussionis executio, numquid post messes horrea vestra minus aliquid resevarent? Numquid amplas & plures culturas non habetis, ita ut destructis minoribus grangiis majores reædificare frequenter necesse sit? Vos enim monachi terras omnes monasteriis vestris possidendas acquiritis, & non solum in cælo, sed in hac regione nostra vobis thesaurizare nitimini. Monachus vero sciens cum talibus contradictionem non esse miscendam, tamquam invitus a loco discessit, & Dominus pro eo vicem, quam noluerat, adversario rependit. Equis quippe saturatis, & in stabulo domi reclusis, primum duo vel tres contagio attacti sunt, ceterorum quoque pestem illam nullus evasit. [omnes peste pereunt.] Priusquam vero diei, qua depasta fuerat seges B. Rictrudis, dies octava succederet, omnes equi pariter mortui sunt, & octo eorum coria ad distrahendum foro illata. Tunc eorum Dominum tarde pœnituit in jus alienum suam violentiam aliquid potuisse: & ceteri, scientes cur hoc ei acciderit, ne simili sententia punirentur, noxam similem vitare studuerunt.

ANNOTATA.

a B. Carolus Bonus occisus est anno 1127, die 2 Martii.

b Bassea extremus Gallo-Flandriæ versus Artesiam limes.

c Runcinus, alia pro viliori, hic pro generoso & sessorio equo sumitur.

d Wilhelmus seu Guilielmus, patre Philippo Comite Iprensi seu Loensi natus, de quo late agitur in Vita B. Caroli.

e Sclusa extremum olim Flandriæ versus Zelandiam munimentum, nunc sub ditione Statuum fœderatorum eidem oppositum.

f Clementia, uxor Roberti II Comitis, cognomento Hierosolymitani, & mater Balduini VII, cui B. Carolus succeßit.

g Ludovicus Crassus, Caroli occisi consobrinus: ex historia autem apparet hæc fere verba, omissa per amanuensis socordiam, supplenda fuisse.

h Acta Guilielmi Normanni Comitis accurate describuntur in 2 Vita B. Caroli per Galbertum, potißimum n. 11, 12, 19 & seqq mortuus est e vulnere in obsidione Alostana 27 Iulii anno 1128.

CAPUT IV.
Monachus emendatus. Translatio S. Rictrudis in novam capsam, auxilium ei devotis promissum. Controversia de novo Abbate sopita.

[42] Quælibet igitur damna, in exterioribus illata, utilitati Marchianensis Ecclesiȩ deserviebant: quia in solum alicubi delinquentem ultio divina transiens, multorum violentiam, ne injuriari præsumerent, reprimebat. At cum conatus suos incessanter retundi hostis humani generis attenderet, alio nocendi genere Fratres, qui intus erant, [Sacrista monasterii fugam cogitans] aggressus est. Videt eos quotidie in agone cælesti decertantes; sed unum ex omnibus eligit, ad omnes perturbandos. Proponit ei longioris vitæ spatia, disciplinæ cœnobialis tædium, varias secularium delectationes: minus consulto cœpisse quod usque in finem sustinere non posset. Cujus suggestionibus miser acquiescens, fugam inire præcogitat: & hic in templo lectulum suum habens, ab Abbate thesaurum ecclesiæ custodiendum acceperat. Cui cum ruina sui solius non sufficeret, Fratris cujusdam minoris, in quem habebat fiduciam, signis potius quam voce cœpit in arrepti propositi fastidium detorquere. Accusari etenim timens, fugam ei nominare primo non audebat, donec per conjecturas aliquas voluntatis illius præsentiret arcanum. [& allecto ad sceleris societatem juniore monacho] Cujus animum cum nutantem intelligit, & claustralem fastidire vitam, tempus quo cum eo secretius loquatur, quærit opportunum. Ipsis ergo convenientibus ad colloquendum, ex more dicto, Benedicite, statim ad maledicendum linguæ relaxantur. Exponunt sibi invicem conscientias suas, & se mutuo ad fugam cohortantur: sed ne in seculo dehabere contingeret, unde cum seculo gaudere, & per omnem modum carnis concupiscentiis inservire possent; custos ille templi, imo jam fur; Nosti, ait, quod claves ecclesiæ & omnem thesaurum apud me habeam. Quidquid in auro & argento, & ornamentis pretiosis possidetur, nobiscum absportabimus; [thesaurum omnem secum ablaturus,] etiamsi longo tempore victuri simus, nobis amplius quidquam deesse non poterit. Perfacile est secundis amara mutare, de mœrore ad gaudium, de subjectione intolerabili transire ad gloriam. Placet quod dicitur, & diem fugæ constituunt; fide mutua sibi invicem satisfacientes, secretum fore quod alterutrum locuti sunt.

[43] Proxima vero hebdomada instabat dies festus dedicationis ecclesiæ, ad quem, eo quod solennitas B. Rictrudis nominaretur, multi diversæ conditionis sexus & ætatis annuatim confluebant. Donec dies hæc præterisset hos duos Fratres remorari in monasterio curiositas persuasit, [ipso S. Rictrudis festo corripitur morbo,] ut celebrem viderent tantȩ multitudinis conventum. Verum Dominica die, quæ illam præcurrebat, Frater ille senior vena incisa sanguinem minuit: inde morbus occasione accepta per dies aliquot eum graviter affligebat: imo, ut verum fatear, B. Rictrudis furem suum, ne male cogitata perficeret, flagello instruebat. In die autem festo, morbo ingravescente, a circumstantibus extremum putabatur agere diē: qui de sua salute solicitus, festinato Dominū Abbatē [vocari] precabatur. Credebat enim mortem esse in januis, & definitum judicium, [& facta confessione convalescens] ut ad inferos traheretur, nisi pœnitentia ductus, sacrilegam mentis intentionem Patri suo spirituali detegeret. Adest igitur Abbas, æger suum errorem humiliter confitetur; &, Si, ait, Domino permittente, saluti restituerer, potius eligerem mori, quam sacrilegio huic deinceps assentire. Infelix ego graviter corrui, cogitans quod vota, quæ coram Deo & Angelis ejus labia mea distinxerunt, infringerem; & ecclesiam, quæ mihi multa bona contulit, suis ornamentis destitutam relinquerem. Tunc Abbas admiratus, Fratri consolato pœnitentiam injunxit, & sacro Oleo inunctum Domino commendans, [exinde pedibus debilis manet.] secum gloriabatur, quod peccatum suum confiteri non erubuisset. Eadem hora æger compunctus corde convalescere cœpit; vivens tamen in corpore, numquam plenæ saluti restitutus est. Ad recordationem enim peccati sui & aliorum cautelam, longius a monasterio pedes ire postea non potuit: sed inter eundum, baculo artus sustentante, etiam si voluntas aliquando distorta esset, corporalis eum infirmitas longius evagari non sinebat. Qui prius ergo corpore vegeto, membrorum agilitate ceteros præibat Fratres; nunc omnibus debilior, omnes, qui eum noverant, tacens informabat, in B. Rictrudem simile quid non esse præsumendum.

[44] Antiquorum devotio, ejusdem Sanctæ loculum auro & argento pretiosisque lapidibus satis decenter ornavit: [Recuperatis plerisque monasterii juribus,] sed eorum posteritas, quæ longo tempore fuit ante nos, ornatum exterius renitentem, ad consentiendum concupiscentiis carnalibus, totum expendere non timuit. Abbas vero ecclesiæ malefactores ultione divina circumquaque pertetritos, & violentias eorum ex maxima parte intelligens consopitas; cum haberet ætatis annos plurimos, gavisus est. Verumtamen loculi illius tam abjectæ vetustatis quotiens recordabatur, necdum boni aliquid per suam industriam collatum fuisse monasterio asserebat. Et convocatis Fratribus, qui sanioris erant consilii, Videtis, inquit, quod merita & intercessiones B. Rictrudis a secularium oppressionibus hanc ecclesiam incessanter tueantur. [Abbas novam capsam faciendam decernit:] Indignum est ergo, ut sacratissima illius ossa, quæ in omni necessitate nobis subveniunt, vasculum contemptibile diutius deservet. Faciamus illi loculum novum, cujus forma & intuentem delectet, & formæ pretium respondeat & comparetur. Omnium una eademque sententia fuit, Abbatis voluntatem effectui mancipandam. Præparantur sumptus, & novum vas, auri & argenti non modicam habens quantitatem, instauratur. Statim fama loquax multorum præcessit ad aures, B. Rictrudem de veteri loculo in alium recens factum esse transferendam. Hæc res celebri sermone vulgata Flandrigenas diu latere non potuit. Hi sunt qui hujus Sanctæ memoriam devotis efferunt præconiis, & ejus ope invocata, quanti sit apud Dominum, se frequenter expertos fuisse protestantur.

[45] Audito igitur quod futurum erat, qui in territorio Iprensi morabantur, [in quam transferendum sacrum corpus] pagenses etiam circumquaque, lætati sunt: & convenientes qui inter eos genere, potentia & consilio præeminebant, Abbatem adeunt, devote postulant, ut apud a Rinengam, antiquitus villam ipsius Sanctæ, corpus solenniter transponendum deferatur. Decimam, inquiunt, & alios redditus, quos ecclesia per prædecessorum incuriam amisit, nunc, si vestræ est voluntatis, facile est in jus proprium revocare. Annuit Abbas eorum devotæ postulationi, & res cum die determinato b Episcopo Teruanensi nuntiatur. Quod cum in diœcesi sua celebrandum audisset, gavisus est, præsentiam suam affuturam, omni sopita excusatione, respondens. c Alvisus quoque, Reverendus Atrebatensis Episcopus, rogatus ab Ecclesia, nihilominus cum Clero suo illuc se venturum constituit. Tunc assumptis duobus loculis cum sacratissimo corpore, [Rinengam deportatur,] quidam ex monachis illuc proficiscuntur; Conventusque devotionis affectu extra monasterium, quantum licuit, psalmis & laudibus suam Dominam prosequitur. Quanta populi multitudo in via ei occurrerit, quantam & qualem exhibuerint singuli reverentiam, vel dimidium non esse meæ possibilitatis evolvere. Ad ejus præsentiam, tamquam si propria singulorum mater de peregrinatione repatriaret, congaudebant; & transeuntem cum gaudio conducentes, se invicem repellendo impingebant, ut ejus loculum attingerent, Sic cum summa omnium devotione & lætitia usque ad Rinengam deducitur, supradicti Episcopi Milonis præsentiam corporali molestia excusante. d Quarto igitur die Pentecostes, astantibus Clero & Optimatibus terræ & populi multitudine infinita, sacris Atrebatensis Episcopi manibus, cum timore magna & reverentia; sanctissimi corporis gleba in novum loculum reclusa est, [anno 1140] anno Verbi Incarnati MCXL. Deinde postquam idem Episcopus sermonem ad populum & Missarum explevit solennia, [indeque Marchianus refertur.] cum pari honorificentia, sacro corpore Marchianis relato, ad propria reversi sunt.

[46] Eodem tempore quidam alienigena monachus & absque litteris, sed religiosus & austeræ admodum vitæ, in coquina Subcellerarii officio fungebatur; ministerio huic, eo quod irreprehensibiliter se ageret, pluribus annis deputatus. Circa pauperes, infirmos & infantes cura illi grandis, & juge studium obtemperandi per omnia regularibus institutis. [Subcellarius monasterii vir sanctus] Die vero quadam, quasi mortis imminentem præsentiret adventum, de omni offensa quam sub coquinæ officio negligenter contraxerat, in Capitulo coram Fratribus, ut absolutionem accipere mereretur, humiliter postulabat: missionem nihilominus precabatur, mirantibus cunctis, [mortis suæ præscius ab officio solvi petit] eo quod sanus sicut heri & nudiustertius videretur, & ut a precibus ei neququam profuturis cessaret, unanimiter rogantibus. Ipse vero impossibilitatem suam prætendens, quo plus petitioni ejus singuli contraria respondebant, eo magis precibus & devotis obsecrationibus insistebat. Affirmabat in coquina ulterius se custodem non sessurum; & Si, inquiens, vi me cogitis, velim, nolim, impossibilitas mea statim me habebit excusare. Cujus precum instantiam non ferens, qui Capitulo præerat, Claves Fratri commissas, de manu ejus, [& impetrat:] licet invitus, recepit; & ut de contractis negligentiis absolveretur, omnes Dominum deprecati sunt.

[47] Soluto post absolutionem Capitulo, Frater ille eadem hora in infirmaria secedens, febre correptus lecto decubuit: quod omnibus admirationi magis fuit, rei exitum præstolantibus. [extremisque munitus,] Post paucos dies, morbo ingravescente, peccata sua humiliter confessus, Viaticum petiit, & sacri Olei inunctionem: qui tam salubrium gratia Sacramentorum defraudatus non est. Abit Conventus, & statim revocatur, quia æger factus in extasi, exuisse fæculentam terrenæ molis materiam credebatur. Psalmis ergo & letania super eum ex more completis, [in se revertens] & circumstantes respiciens, de loco ad quem isset, & de visione requisitus est. Ego, inquit, Fratres, nusquam abii, nec tamen misericordiam, quam mihi exhibuistis, præsens adverti. Hic namque B. Rictrudis cum sanctis virginibus Eusebia & Cæcilia, [exponit opem a S. Rictrude sibi & omnibus ei devotis promissam.] indigno mihi modo præsentiam suam ostendens, me ne timerem præmonuit, dicens: quia non solum me, sed nec quemlibet ei servientem, ope sua subtracta, incomitatum unquam desereret. Hoc dicto, jam de se securus, in confessione bona emisit spiritum. Fratres qui aderant de audita consolatione informati, cum devotionis augmento, ab eadem Sancta confidentius auxilium præstolabantur. Ipsi enim, peccatis suis exigentibus, a Domno Alviso Atrebatensi Episcopo tunc temporis graviter affligebantur, & manus ejus contra eos indies aggravari non cessabat. Causam autem dissensionis, & concitæ correptionis sententiam cum fine suo, lector audire, quicumque es, ne graveris: quia nec erit præter rem, nescientibus ista paucis absolvere.

[48] Cum ergo e Abbas, qui venerabili Amando jam defuncto successerat, onus Prȩlationis attenderet; laborem cœpit adhorrere, [Lieberto Abbatiam resignante,] & stricti examinis futuri timere discussionem. Unde convocatis Fratribus in Capitulo; Curiæ, inquit, Pastoralis officium exequi, prout dignum est, nescio: & videte, filioli, quid acturi sitis, quia ulterius non dispensabo. Cui dum responderetur, ne hoc ageret; & ille inscientiæ suæ causam replicaret, pariterque nolentis affectum; surgens in continenti & coram omnibus lacrymans, arrepta Pastorali virga, posuit eam super altare B. Rictrudis. Tunc nulli opus fuit quærere, ad quid hæc fecisset, scientibus cunctis, quia in baculi oblatione, Pastorali renuntiasset officio. Fratres autem videntes quod factum fuerat, Abbatem se non habere, prædicto Episcopo nuntiant: & iste postulat rei gestæ ordinem sibi manifestius exponi. [& Episcopo electionem a monachis factam improbante,] Domnus, inquiunt, Abbas, coram omnibus accusans impossibilitatem suam, & propriæ consensum voluntatis, ut ulterius non præesset, Abbatis nomini & officio sponte renuntiavit. Adhæc Episcopus, Alter, ait, qui dignus est præesse, canonice & cum timore Domini, loco ejus subrogetur. Et factum est ita. Renuntiatur electio, & Episcopo non placet, animumque ad causam dissolvendam intendit. Prohibet Fratres ulterius progredi, & ut meruerant, vir ille sanctissimus, post interdictum, dure locutus est ad eos. Ipsi vero acceptis verborum contumeliis, ad indignationem Episcopi, [ipsi appellant ad Papam.] scientes verbum ejus vivum esse & efficax, eo magis timuerunt: unde ne in præsentiarum ejus excellens dignitas gravius eos corriperet, seipsos & ecclesiā suam in tutelam Sanctȩ Romanȩ Ecclesiȩ sub adstantium testimonio eadem hora constituentes, Marchianis reversi sunt. Adhuc enim sperabant, ut dum in monasterio quieti vacarent, infra paucos dies Episcopalis indignatio conquiesceret.

[49] Verum lingua tertia quam, quia multos turbavit pacem habentes, sacra Scriptura detestatur, Venerabili Episcopo tamquam homini subripuerat, ut Marchianensium petitionibus non acquiesceret. [Eccli. 28, 16] Hoc etiam inquietum & inquietans malum eidem suggerebat, ut ejus auctoritas & eorum reprimeret insolentiam & corrigeret excessum. [Episcopus nihilominus,] Cum ergo Fratres exissent, ipse cum aliquibus de Clero suo, equis ascensis, Aquiscinctum venire festinavit; & revocans eos, sicut placuerat in oculis ejus, sic locutus est eis, præcepitque ut Abbatem suum, qui eos dimiserat, nulla interveniente mora secum reducerent. Domnus vero f Gosuinus, Aquiscinctensis Ecclesiæ Abbas, qui adhuc superest, vir religiosus & provectæ ætatis, [Abbate Aquicinctino frustra cum suis intercedente] inexorabilis corporis sui castigator (quem laudare [prætermitto] quia laudari non appetit) & ceteri ejusdem domus seniores, quid facto opus esset requisiti, licet is qui reduci mandabatur eorum monachus esset & socius, tamen ipsum Abbatem restitui non approbabant. Scientesque quod Venerabilis Episcopi sententia modum excederet, humiliter ipsum precabantur, ut in Marchianensem ecclesiam misericordius agere dignaretur. Verum hic, sicut erat spiritu fervens, zelo Dei & secundum scientiam, vel etiam remissius quam oporteret omnia se agere credens, instabat Episcopali auctoritate Abbatem in locum quem dimiserat sponte, revocare. Unde qui ex adverso stabant, graviorem adhuc metuentes sententiam, [nolentes abdicatum restituere interdicto subjicit.] In nos, ajunt, sanctissime Pater, quod pace vestra dixerimus, injuste agitis, & ideo unicum Apostolicæ Sedis remedium appellamus. Ibi cum coram summo Pontifice causa nostra discussa fuerit, & decisa, in vestram sumus, Deo annuente, amicitiam revocandi. Adhæc Episcopus graviter indignatus, Nequaquam, ait, propter vestram appellationem Romam profecturus sum, sed vos inpræsentiarum, tamquam mihi rebelles, excommunicationi subjicio.

[50] Hoc dicto, foras illi Fratres dolentes egressi sunt, & ab officiis divinis ecclesia eorum suspensa. Dicebant enim: Qui nos hoc alligavit vinculo, Dominus est, & ejus sententia nequaquam infringenda. Tunc inito consilio, aliqui ex senioribus monasterii Romam profecti sunt, [& dum alii causam Romæ agunt,] qui causam negotii hujus sibi creditam, coram Domino Papa irreprehensibiliter prosecuti sunt. Dominus enim, qui cum eis erat in via, sic prosperum fecit iter eorum ut confecto, negotio, de manu summi Pontificis ad Capitulum suum litteras acciperent, gratia & benedictione Apostolica plenas: alias quoque ad Episcopum Atrebatensem, quales Pater ille universalis dirigendas constituit. Dum agerentur hæc, reliquos Marchianensis ecclesiæ Fratres, a communione suspensos, Episcopus misericordia motus communioni restituit. Post absolutionem vero præcepit, ut de tribus personis, quas eis nominaret, quem liberet Abbatem sibi constituerent, quia domum Dei sub hac dispensatoris destitutione ulterius esse non sustineret. Hinc ergo a Romano Pontifice responsum præstolantes, hinc ad electionem Episcopo eos urgente, quid potius eligerent ignorabant. Nec enim Episcopo parere poterant absque liberæ electionis detrimento, nec suorum reditum sustinere, nisi præcepto Episcopi tam districte jubentis postposito. Quorum alterum, [ceteros ad electionem sibi placitam cogit.] cum esset effectui mancipandum, consulti Abbates & alii religiosi viri, Episcopo satisfaciendum concorditer respondebant. Non erat qui Fratres eorum amplius reversuros diceret, præsertim cum nullus crederet eos Romæ aliquando secundum vota sua responsum accepturos. In has isti deducti angustias, ad invicem dicebant: quia cum tandem necessitate cessuri sumus, ante flagellum cedere multo melius. Nominatis igitur ab Episcopo tribus personis, dataque optione, ut quam voluerint unam ex iis sibi assumant; cujus opinio sanior erat, hic electus est, & Abbas constitutus.

[52] Verum die eadem, qua Marchianis introductus est, & a Conventu receptus; dictum est iis qui intus erant, Ecce nuntius ante januam stat, de reditu Fratrum, qui numquam reversuri dicebantur, [superveniunt missi cum litteris Apostolicis,] nuntium portans bonum, Jesu bone! quam magnam & insperatam lætitiam singulorum animis fama hæc reportavit? Jucundus ille dies: exultatum & lætatum est in eo. Singuli enim desperantes, dolore contabuerant: sed ad hoc verbum, quorumcumque spiritus revixit. Nec mora; qui reditus sui iter acceleraverant, divertunt ad Episcopum, Sedis Apostolicæ litteras humiliter ei præsentantes. Miratur Episcopus, mirantur omnes, per quos transitum faciunt, quia barbis prolixis & adusti caumate, non monachi, sed peregrinorum similitudinem induerant. Hinc ad Fratres suos festinant, Apostolicam benedictionem cum litteris sigillo impressam nuntiantes. Quam audientes singuli, Patrem illum, tamquam præsentem, submissis vultibus adorant. [& monachi suæ libertati restituti] Inde vultu alacri & animo in oscula nuntiantium ruunt, & ab uno continentia litterarum ceteris audientibus recitata est. Quibus perlectis Abbas suppellectilem suam collegit, & abiit: quia quæque post appellationem constituta Sedis Apostolicæ damnabat auctoritas. Qui si stare voluisset, monachi eo vivente, salvaque Domini Papæ reverentia, nequaquam alterum elegissent: erat enim vir sapiens & religiosus, pro sanctitate sua Remis apud B. Remigium in Abbatem paulo post assumendus.

[53] Deinde transactis admodum paucis diebus, quidam Romanæ Sedis Legatus in Franciam directus est, [atque in Concilio Latiniacensi] ut faceret judicium injuriam patientibus, & extra Alpes summi Pontificis partes explicaret. Hic apud Latiniacum Concilium convocavit, ad quod Episcopi cum Abbatibus & infinito Cleri numero confluxerunt. Multa quæ digna erant correctione, ibi discussa & recisa sunt. Dum vero oppressus clamat, vel oppressor partem suam nititur defendere, causam inter Episcopum & Marchianenses monachos diu ventilatam Episcopus & qui ei adhærebant recordati sunt. Et dum Cardinalis Presbyter quæreret, quid causæ esset quod Marchianenses vocati non venissent, plenam justitiam accepturi; qui Episcopo favebant, illos tamquam refugas justitiæ, numquam venturos responderunt. Qui enim, inquiunt, in spiritu mendacii Romam profecti sunt, qua fiducia vel temeritate, præsentibus iis qui eos intus & in cute norunt, [benigne a Card. Legato auditi,] conventui Sanctorum se manifestare præsumerent? Sic dum in absentes falsitatis crimen intenditur, ecce tres Fratres, qui Roma insperato redierant, ad eumdem locum occurrentes, celebri illo conventu alacriter salutato, se medios ingesserunt. Ad quorum præsentiam, eo quod numquam venturi dicerentur, Legatus, qui eos Romæ noverat, hilarior factus; assurexit eis, & annuens ut sederent, non modicum coram omnibus honorem eis exhibere dignatus est. Post paululum, eo jubente, unus ex eisdem Fratribus stans in medio, quæcumque Romano Pontifici innotuerat, cuncta per ordinem in auribus omnium memoriter repetere non distulit. Ad quem Legatus, Verbum, inquit, Frater, quod nunc dixisti, maxime consonat illi, quod Romæ locutus es; ad rem pertinens nihil additum vel prȩtermissum est. Nam cum præsens essem, omnia hoc ordine te prosecutum satis recordor, & nunc, vobis racentibus, venerabili Episcopo, qui adversum vos agit, respondendi facultas tribuitur. Respondentibus Episcopis, qui partem illius [fovebant]; Pater sanctissime, cum consilio responsurus est Episcopus. Justitia, inquit ille, Fratres carissimi, petitioni vestræ refragatur. Isti quippe Fratres advocatum non habent, absque consilio locuti sunt: æquum est, quemcumque stantem ex adverso, inconsultum & absque advocato respondere.

[54] [eum Episcopo & S. Bernardo se deceptos fassis vecencitiantur,] Videns itaque Episcopus, quod ad respondendum dictante justitia habere inducias non poterat, se deceptum, & fraternas irrogando injurias graviter peccasse, coram omnibus confessus est. Nam sicut vir sapiens præcavens sibi in futurum, dicebat se malle confundi in celebri illo conventu, pro eo quod modum corrigentis excesserat, quam ad diem districti examinis cum noxa hac venire impunitum. Audiens hæc legatus, & inclinans se ad Bernardum Claræ-vallis Abbatem (erat enim prope) dulcis scilicet memoriæ virum, Audisti, inquit, Fratris & Coepiscopi nostri confessionem, pro humilitate tanti Sacerdotis omni laude dignissimam. Ubi ergo fuit tuæ Sanctitatis discretio, cum g litteras, tam detestabiles & multæ amaritudinis nota respersas, Romam adversus Fratres innoxios misisti? Ad quem ille, Peccavi, inquit, & culpam humiliter confiteor, quia ignoranter feci: credidi nuntiis Episcopi, & uterque nostrum uno eodemque spiritu deceptus est. Quibus salubriter confessis indulta venia, Episcoporum qui convenerant procurante sapientia, alterutrum reconciliati sunt. [& agnoscunt effectum opis pramissæ] Et qui discordes ad invicem illuc venerant, amici redierunt. Patribus tamen illis postulantibus ut Abbati, qui per Episcopum fuerat assumptus, non deposito cura Pastoralis crederetur; Legatus indignæ petitioni nequaquam voluit acquiescere, quia electionem hanc appellatio prævenerat. Imo, inquit, Patres carissimi, cassatis omnibus recens institutis, juxta Apostolicam traditionem, Marchianensibus electionis liberȩ privilegium restituitur: quibus etiam, si idoneam judicaverint personam, Abbatem, quem ante appellationem elegerant, habere licebit. Sic B. Rictrudis servos suos de odientium manu & de falsitate objecta, non tantum eripuit, sed per solam benignitatem suam, amicitia & laude dignos, coram tam innumerabili & religiosa virorum multitudine, demonstravit. Hoc etiam Fratris infirmi, de quo dictum est, visioni fidem fecit: ejusdem scilicet Sanctæ numquam destituendos auxilio, quoscumque in obsequium suum devotos invenerit.

ANNOTATA.

a Rinengæ, pago territorii Iprensis, etiamnum S. Rictrudis est Patrona Ecclesiæ, ejusque ibi festum in populo solenniter colitur, est que ibidem altare illi consecratum. Est etiam Patrona in Roesten pago vicino.

b Milo, ex Ordine Præmonstratensi Episcopus Teruanensis, creatus anno 1131, mortuus an.1158.

c Alvisus, ex Abbate Aquiscinctino Episcopus creatus an. 1131, mortuus an. 1148.

d Ergo hæc translatio facta 29 Maji, Paschate tunc celebrato 7 Aprilis.

e Lietbertus, circa annum 1142, creatus Abbas.

f B. Goswinus, in locum Alvisi anno 1131, electus, obiit 1166, 9 Octobris.

g Est hæc epistola 327; cui hæc subjici in notis potuissent.

CAPUT V.
Apparitio quorumdam in Purgatorio existentium, monasterii restauratio, variis concessa beneficia.

[55] Sed sic istis misericorditer subvenit, ut negligentes, & qui monasterii sui [bona] male diripuerint, nisi prius peracta pœnitentia, opem ejus non sentiant. A Domino enim, dictante æquitate, [Ad viventium instructionem] nihil impunitum relaxatur: de cujus hæc voluntate tota pendens, in suis etiam servis, quidquid ultione dignum invenerit, condemnat. Unde ad correctionem nostram, qui variis subjacemus tentationibus, visio quædam uni ex Fratribus revelata, non est prætereunda silentio. Quod si grande miraculum non reputatur, instructioris tamen vitæ forma est & exemplum. Frater ille religiosus erat, agens centesimum, vel eo amplius, ætatis suæ annum. Hic in nocte, qua B. Ceciliæ passio solenniter recolitur, dum ad vigilias Fratrum senex devotus occurrisset, sedebat in Capitulo cum aliis infirmis; non significationi eorum quæ legebantur, sed voci psallentium, [Seni laico tempore Capituli,] sicut laicus, aurem accommodans. Tunc somni importunitate nolens dormitare cœpit, ita ut quid horum, Dormit sive Vigilat, de eo verius prædicaretur, ignoraret: psallentes tamen ibi monachos audiens, quis, quando psalleret, se numquam ignorasse postea veraciter perhibuit. Et ecce videt ante se monachum, armatura terribili & rubicunda, ut ei videbatur, indutum. Cui quærenti quisnam esset, [apparens monachus igneam loricam indutus,] illius monasterii se monachum fuisse respondit. Et extendens manum, ut de genere indumenti certum aliquid cognosceret, a mortuo, ne ipsum tangeret, prohibitus, & ita correptus, Ne tangas, inquit, aliquid horum, quibus induor, quia arma ignea sunt, & omnino comburunt, quodcumque corpus mortale attigerint.

[56] Quadraginta anni sunt, ex quo, peccatis meis exigentibus, nec ad momentum quidem ista portare desivi, tam luctuosa & horribili pœnitentia, annis adhuc decem cruciandus. Tam autem miserabilis hujus sortis causa est hæc: Veniens in corpore, linguam a detractatione numquam cohibui: [exponit cruciatus diuturni causam:] quidquid Abbas vel Prior meus agerent, aliter faciendum judicabam: inferiores despiciens, dignum me præponi coætaneis arbitrabar, in electis etiam ponens maculam, locum superiorem obtinentibus: si quid vero de rebus monasterii aliquando custodiendum accepi, ex parte maxima in usus expendi proprios, non ad servandum sicut debueram solicitus, nec ad restituendum fidelis. Hic tenor vitæ meæ: sic in monasticæ religionis injuriam [vixi, &] quod bonum erat, malum interpretari solebam. Propterea, ut dixi, sub hac gravi sarcina laboranti, venit alma salus, sed limite duro; precorque, ut in tuis orationibus, propter Deum, mei memoriam habere digneris. Verumtamen horrendis planctibus, quos audio, numquid & tu compateris? Cui respondenti, se nihil audire; Ausculta, inquit, attentius: nam quos rogo ut audias, prope sunt, & nosti eos. Et dum diligentius attenderet, audivit duos sibi colloquentes, quorum verba memoriæ commendans, hæc postea Fratribus innotuit.

[57] Dixit enim, sicut a murtuo secum locuto acceperat, alterum fuisse Hugonem cognomento Vitulum, [auditur & miles, torqueri se do.] qui graviter ingemiscens, sic suam alteri replicabat miseriam: Væ mihi, qui B. Rictrudis monasterium vivens opprimere numquam cessavi; & quod illius erat, meum esse violenter defendebam: controversiæ, inter me & monachos ipsius frequenter obortæ, dissensio numquam legitime sopiri poterat; donec violentia vel præsidio mendacii adverlus eos voti compos efficerer. Pro hujusmodi excessibus, prœna incredibili & diuturna torqueor, ita ut mallem non fuisse, vel; sicut prius, ad non esse redigi, quam vel ad momentum cruciatus, [propter peccata in monasterium:] quibus addictus sum, sustinere. Alter vero, qui nihil aliquando in B. Rictrudem commiserat, & verbum illius verum & pœnam justam asserens, numquam eum aliquid fecisse, unde ei misericordia deberetur, adstruebat. Uxorem quoque suam, male vivendo, dicebat vestigiis ejus inhærere, affligentem ejusdem monasterii hospites, & de monachorum injuriis gloriantem. Tunc qui ante senem illum stare vedebatur disparuit, & qui loquebantur pariter ulterius auditi non sunt.

[58] Ille vero non immemor eorum, quæ tam aperte viderat; mane facto, Priori cuncta per ordinem nuntiavit. Credidit Prior, eo quod religiosa senectus eum mentiri non sineret, & ut Fratres sibi a detractione linguæ parcerent, omnibus in Capitulo visionem reserre non distulit. [& visio narratur non sine fructu.] Per quam aliqui correpti, de rebus monasterii fraudem facere postea non præsumpserunt, custodiendo semetipsos, ut etiam absque murmurationis vitio, vitæ præsentis iter conficerent. Quod autem mortuus, qui cum vivente monacho locutus est, tempore Fulchardi Abbatis extirerit, secundum tempus indictæ pœnitentiæ per Chronica & annorum supputationem inventum est. Uxorem quoque militis, quod de viro suo auditum fuerat, diu non latuit: quæ festinans quidquid de monasterio B. Rictrudis sustulerat, usque ad satisfactionem, monachis restituit; promittensque de cetero emendationem, de præteritis veniam consecuta est: & commendans virum suum & seipsam Fratrum orationibus, per visionem non modicum ædificata recessit.

[59] [Belli tempore] Instante aliquando messis tempore, inter duos Comites Flandrensem & Hainoensem tam gravis emerserat a discordia, ut absque detrimento utriusque partis reconciliari ad invicem non possent. Magnum igitur & fortem exercitum uterque sibi constituerat, & rustici resistere non valentes, in primis utrimque puniebantur. Sed quia præfatum monasterium terras habet sitas in confinio utriusque Comitatus; monachi damnum imminens metuentes, inito communi consilio, B. Rictrudis & Eusebiæ Virginis loculos illuc direxerunt: quos in villis, [Sanctarum loculis ad villas protegendas elatis] quȩ magis hostium incursus, eo quod propinquiores essent, formidabant, constituerent; & colloquentes utrique Comiti, Fratrum Domino servientium parci segetibus, humiliter precabantur. Et ipsi in Principibus exauditi sunt, & utriusque partis hominibus sub magna districtione præfati monasterii oppressio interdicta est. Non fuit qui mandata Principum violare præsumeret, excepto quodam armigero: qui unam segetem intrans, equo suo, ac si prati fœnum esset, pabulum concessit. Prohibuit monachus, & ut exirent rogare cœpit; dicens hanc injuriam B. Rictrudi non debere inferri. Cujus preces armiger parvipendens, [equum in messem immissum dæmon occupat.] donec equus satur efficeretur se non abiturum, contumeliose respondit. Unde alvo equi segete impleta, nequam spiritui, ut ab eo vexaretur, traditus est, ita ut etiam dominum suum sessorem sui habere recusaret. Ad nullum igitur usum postea necessarius fuit, primus & novissimus, cui seges prædictæ Sanctæ tunc temporis non negaretur.

[60] Gandavi burgensis erat quidam, qui negotiationi deditus, navigio Duacum frequenter ire consueverat, ferens & referens unde accresceret ei multiplex rerum opulentia. Eunti autem & revertenti transitus erat juxta Marchianense monasterium, & ipse quotienscumque transiret, ad ecclesiam convertens faciem, [Iuvenis cum avunculo solitus S. Rictrudem visere,] B. Rictrudem & ejusdem loci Sanctos invocabat, & eorum se muniri precabatur auxilio: erat enim devotionis institutum sic agenda disponere, ut quotannis solenni die Paschæ Marchianis veniens, ibi Communionem sanctam acciperet sibi. Cum eo semper ambulabat & revertebatur obsequendi gratia adolescens quidam, nepos ipsius: qui contemplans devoti ejus animi constantiam, & ipse in transeundo versus ecclesiam, toto corpore seipsum humiliter festinabat [inclinare]. Sic pariter pluribus vixerunt annis, donec vir ille in confessione bona sortem humanæ conditionis expleverat, & nepos ejus jam adultus virum reddebat. Interea nescioqua Domini voluntate b Eugenius Papa, Ludovicus Rex Francorum, & alii Optimates terræ condixerunt sibi, ut mari transito cum infinita Christianorum multitudine, Hierosolymis succurrerent, [deinde belli sacri tempore] Saracenorum vicos & urbes plurimas consumpturi. Horum igitur hortatu & consilio, vacuatæ sunt urbes & castella, ita ut septem mulieres, vix invento viro uno quem apprehenderent, viduas se dicerent, maritis adhuc viventibus. In hac expeditione, prout singulis placuerat, terra & mari profecti sunt, inter manus hostium derelicti a Domino, eo quod reverterentur cum ambularent.

[61] Cum Flandrensibus autem, qui navigio iter suum acceleraverant, [in Palastinæ a Saracenis captus,] erat juvenis hic de quo diximus; & ipse captus, in partem Saracenorum veniens, diversis est addictus suppliciis. Ibi Sanctorum, quos in patria sua frequenter invocari audierat, recordabatur: & de gente dæmonum cultibus dedita corum precibus eripi humiliter postulabat. Quibus invocatis facile erat desiderium postulantis audire, nisi Dominus B. Rictrudis meritum & in hoc voluisset declarati. [& a S. Rictrude invocata liberatus.] Nam post annos aliquot venit ei in memoriam, quam devotum illi Sanctæ obsequium avunculus suus, dum adhuc viveret, impendebat; & quod die sancto Paschæ ad illius ecclesiam annuatim communicandi gratia divertisset. Tunc cum lacrymis orare cœpit, ut hæc ipsum de vinculis Paganorum misericorditer absolveret. Quæ nocte eadem, non per somnium, sed vigilanti manifeste apparuit; & dissolutis catenarum pessulis quibus adstrictus erat, Surge, inquit, & sequere me. Qui consurgens, usque ad locum quo Saracenos non timeret, ab ea sub nimia celeritate perductus est. Et veniens Gandavum, ibi moram non sustinuit, [Marchianas venit,] sed cum ineffabili gaudio festinans ad ecclesiam liberatricis suæ, detulit ei candelam & filum de argento, ad longitudinem staturæ suæ porrectum. Ubi cum nocte quadam venisset, pulsabat januas monasterii, & expergefacti custodes, qui intus erant, pulsanti aperuerunt. Quibus ille, Sancta, inquit, ad cujus tumulum vos sedetis, captum me in terra Paganorum nuper absolvit, & nunc ei oblationem meam defero, votiva pietate annuatim persolvendam. Monachi vero propter taciturnitatis observantiam, quia nox erat, nihil viro abeunti locuti sunt: sed mane facto Patri suo spirituali quæ audierant nuntiaverunt. Ad quos ille, Cur, ait, & qualiter absolutus sit, non quæsistis? Pro tantæ rei notitia, nocturnis horis, certe silentium infringi debuerat: [& votum suum quottanis solvit.] si de cetero redierit, absolutionis modum inquirite, nec abeat, nifi vobis prius rei ordinem exposuerit. Post annum vero cum sua oblatione reversus est, & rem monachis requirentibus, prout fuerat, veraciter innotuit. Hæc me pro exiguitate ingenioli mei scribente, vivit adhuc vir ille, quod semel vovit singulis annis rependens, monachi quoque adhuc supersunt, ad quos primum factam in se retulit misericordiam.

[62] Tunc temporis Domnus c Hugo, sanctæ recordationis vir, [Hugo Abbas,] Marchianensi præerat monasterio, cujus vitam numquam saltem sinistræ suspicionis respersit opinio. A juventute enim sua, calentis naturaliter ætatis desudans flammas restinguere, bonus extitit monachus; postea vero, pro vita sua atque meritis, Abbas constiturus, nisi cogeretur infirmitate, [vir Sanctus & humilis,] de rigore solito nihil aliquando sibi relaxavit. Sobrius, castus, & humilis, sicut in subjectione didicerat, in loco superiori permansit; nec ut dominans in subjectos, sed forma factus gregi, omnibus qui eum noverant, reventiæ erat & amori. Si quos murmuriosos aut aliis vitiis obnoxios invenisset, ipsorum noverat se patrem, ipsorum se noverat Abbatem: sanis vero & religiosis non patrem, sed parem; non Abbatem, sed comitem se exhibebat. In jubendo discretus, in loquendo modestus, de omni re plus fidens orationi, quam suȩ industriæ vel labori.

Hujus erat solidare fidem, mentique mederi,
      Virtuti stimulos addere, spemque reis.
Jurabatque scelus, non extirpare scelestos,
      Atque sibi nullus, omnibus omnis erat.

Maluisset quidem multos habere Patres, in sui custodiam deputatos, ut tanto securior exiret in pascua, quanto plures sui curam gerere sensisset. Nam cum electus esset, satis recusavit; omnia, quæ Prælato necessaria sunt, sibi humiliter deesse asserens. Sed quanto magis accusabat prædicabilem, tanto prædicabiliot apparebat, convincentibus ipsum vitæ sanctitate & famæ gloria. Postea cum a discipulis suis, ei colloquentibus, Pater, Dominus, Abbas, vel Magister, aut aliquid hujusmodi vocaretur, & vitam ei optarent diuturnam, aspere & cum lacrymis eos redarguens ajebat: Ne vocetis me Magistrum vel Abbatem, sed servum & infelicem; nec rogetis mihi misero longioris vitæ spatium, sed bene vivere, & feliciter consummari: hæc est enim gratia ad amicum suum, omni præslantior officio; cetera vero quæ desiderantur, opinione quidem bona sunt, & nomen commune habent cum veris, sed boni proprietas in illis non est.

[63] Hic vir sic conformis ad unitatem, locum cui præerat, per Dei gratiam, religione decoravit: & Dominus bonis temporalibus foris amplius, intus etiam bonorum Fratrum numero cumulavit. Monasterium igitur Marchianense vetus erat, [angustias veteris monasterii laxaturus,] & permodicum, a Beato constructum Amando: sed quando ædificatum est, satis amplum videbatur, & diebus illis sufficiens. Nunc vero tam Fratrum numero, quam bonis exterioribus ampliatis, angustum erat, nec aliqua compositione acceptum. Quod cum Abbas iste (de cujus multiplici gratia nihil me dignum dixisse fateor) graviter ferret, in honorem Domini & Fratrum commodum, visum est ei, ut aliud construere deberet. Sed quia legerat, ad evitandam pœnitentiam, omnia cum consilio facienda, super hoc Abbates & plures religiosos viros. consuluit: & omnes, ut in nomine Domini opus inciperet, concorditer responderunt. [novi jacit fundamenta:] Eorum igitur hortatu & consilio, accito Conventu, manu sua primum lapidem a fundamento collocavit, quibusdam tamen obedientiariis, propter imminentem sumptuum quantitatem renuentibus. Nobis, ajunt, sufficiebat monasterium antiquum, quid opus est opere superfluo tam superbo? Unde nobis sumptus ad perficiendum? Cur tum amplum jacitis fundamentum, cujus structura modum excedet, vincet vires, superabit facultates? Facile est inchoare quidquid volueritis, sed possibilitas de consummando opere prius esset consulenda. Ad quod ille; Fratres, inquit, cessando a querelis, desinite molesti esse. Oratorium, quod incepi, grande erit & pulchrum valde, multi quoque perfectum videbunt, Domino & B. Rictrude, quidquid in eo expensum fuerit, sufficienter providentibus. Erat enim cor ejus fiduciam habens in Domino.

[64] Sicut audivimus, sic vidimus, de forma pariter & perfectione: & opus tam sumptuosum de allodio ipsius Sanctæ, sine oblationibus alienis, [eoque intra quadrienium perfecto moritur.] totum perfectum est. Quatuor denique annis quibus ædificando supervixit, quæque in lapidibus, & columnarum ornamentis construenda erant, pene consummavit, mirantibus cunctis, quod structura adeo grandis & decora tam brevi profecisset. Et dum ad complendum cum omni solicitudine adspiraret, qui bene vixerat, de medio feliter subtractus est. Quod talem habuimus, qui nemini deerat expanso omnibus gremio pietatis, lætati sumus: sed quod amisimus talem, nunc quis fuerit, certius advertentes adhuc plangimus. Postremo tale est monasterium, quod erexit, ut ab iis, qui ipsum in carne non viderunt, opus suum intuentibus, anima ejus benedictione donetur. Et qui, dum fundamentum jaceretur, impensas abhorrentes, cessandum suadebant, quod aliquando inceptum fuit, modo non mediocriter gaudebant.

[65] Verum cum jam maceria quadraginta pedum altitudinis vel eo amplius habere diceretur, quadam die cæmentarii desuper adhuc lapides coaptabant, [Occasione hujus fabrica] ut eminentior appareret. Et dum operi, sicut heri & nudiustertius, insisterent; os unius pallere, & facies præ timore in diversa mutari cœpit, genibus vix aliqua membra sustentantibus. Erat enim mens ipsius mali quodammodo præsaga futuri; & ignorans quod timebat, ante patiebatur, quam de periculo scire potuisset. Hunc socii ejus exterritum intuentes, de cogitationum ejus secretis requirebant. Quibus ille silentio indicto, Sinite, inquit, me, quia nihil mali prior. Hoc dicto sustentaculum illud, super quod ad operandum deambulabant, ex improviso corruit, & ipsi cum eo ceciderunt. Socii vero ejus, ad quædam retinacula manibus injectis, casu mortem evalisse dicti sunt. Ille autem, cui cor ante ruinam corruerat, deorsum ruens, super struem acutorum lapidum decidit: [cœmentarius ex alto super lapides lapsus] ad quem Prior & alii monachi in stupore magno concurrentes, mortuum aut positum in extremis putaverunt. Et cum sensissent non expirasse, qualiter se haberet requirebant: sed spiritu præ timore anxiato, non erat in eo vox neque ullus sensus. Post paululum vero reversus in se, & circumstantes intuens, Beata, inquit, Rictrudis, quam corruens invocavi, sub tanto mortis periculo vitam mihi conservare dignata est. In somnis eam vidi nocte præterita; & cum per gradus dispositos ad opus solitum non possem ascendere, manum suam mihi porrigens, ad locum, quo ire intenderam, celeriter & sine difficultate ducebat me. Quæ igitur mihi totis viribus enitenti ascensum facilem reddidit, [a S. Rictrude servatum se narrat:] hæc me corruentem, manu sua misericorditer supposita, vitæ reservavit. Aliquid vero læsuræ, sed hoc permodicum, cruri meo lapis acutus inflixit, reliquis membris nullum dolorem sentientibus. Eadem vero hora cum ad faciendum opus suum reascendere vellet, Prior & monachi prohibuerunt; sicque die illa otio & quieti [vacare] consensit, licet invitus.

[66] Duobus etiam famulis, ad subministrandos lapides operariis cæmentum sursum ferentibus, qui retro veniebat, [qua invocata etiam alius line noxa cadit.] deorsum cerasa rubentia cœpit inspicere: erat enim tempus quo fructus ille maturescere solet, & eo ab hominibus avidius decerpitur, quo arbores illum quasi primitias terræ primitus producere festinant. Et dum illi paululum procederent, pedibus viginti vel eo amplius jam longe a terra, qui fructum viderat, tam specie quam aviditate illectus, & oculos ab eo non avertens, pede offenso deorsum labitur. Et hic corruens B. Rictrudis nomen & auxilium invocavit: qui, si timorem solum auseras, eadem conservante, nihil mali perpessus est.

[66] Alio quoque tempore, dum trabes grandis & ponderosa de sursum rueret, monachus quidam casu venerat in loco, [alius ruentem in caput trabemillæ sus excipit,] quo illa se ruituram minabatur. Quod videntes, qui a longe erant, ut ad evitandum imminens periculum fuga sibi consuleret, conclamabant. At ille horrendis eorum clamoribus & proximo mortis discrimine adeo perterritus est, ut in partem secedere, aut de loco illo movere pedem vel ad modicum nequiret. Hanc igitur trabem in caput ruentem nolens suscepit; & qui viderant, contrito capite cerebroque effuso, mortuum crediderunt. Sed quoniam, ruente machina, ille hujusce Sanctȩ, quam, frequenter nominavimus, opem inclamavit, trabes ponderosa pondus naturaliter inolitum, ut non læderet, tunc divinitus amisit.

[67] Duacus Castrum est Comitis Flandrensium. Ibi mulier quȩdam, unius brachii sui officio jam pluribus annis destituta, manebat. Quod grande incommodum, gravius sua fecit paupertas, [Invocanti eamdem pauperculæ] dum & corporale subsidium deesset, & operari, unde sustentaretur, imbecillitas prohiberet. Infirmitatis ergo diuturnitas spem recuperandæ salutis absciderat; cum quadam die, vultum lacrymis suffusa, B. Rictrudem devote precari cœpit, ut ei auxilium dignaretur impendere. Eadem hora fugit passio, & illa brachium extendit, jamque capiti manum admovere nulla erat difficultas. Admirabatur si vere esset quod erat, & præter solitum, brachii extensionem, pene somnium suspicabatur. Postquam vero factam in se veraciter Domini misericordiam intellexisset, [brachii & manusemortuæ usus redditur.] cujus meritis & intercessione curata fuerit, gaudens & exiliens, quibuscum loqueretur, nuntiavit: festinansque Marchianas, de paupertate sua munus obtulit devotione magnum, & monachis requirentibus quid causæ esset, Hoc brachium, inquit, pendens a latere emortuum, pluribus annis mihi magis impedimento fuit quam usui, manus arida nihil operabatur: invocavi Sanctam, cujus reliquias conservatis, & vivificavit eam. Non solum ergo mulier, sed & monachi lætati sunt: hæc pro recepta sanitate, illi quod corpus ejus penes se reconditum haberent, quæ ad sui nominis invocationem optatæ salutis referret gratiam.

[68] Altera quoque mulier, degens in pago Tornacensi, annos pene tres quartanis laboraverat frebibus, [alteri quartana diuturna ausertur:] adeo afflicta & exhaustis viribus, ut videntes eam de recuperanda salute diffiderent. Votiva peregrinatione loca sancta frequenter circuibat, & maxime ubi dB. Livini memoria solennius recolitur, illic sæpius festinans, ut molestia corporalis abscederet, devotionis lacrymas offerebat: nam monasterium ejus vicinius erat, & quanti meriti esset apud Deum, miraculis coruscantibus monstrabatur. Verumtamen Domini voluntas non fuit, ut per aliquem Sanctorum, quos adierat, curaretur: & febre ingravescente, totoque corpore carne exinanita, vix potuit ingredi & exire. Si vero ad hominem medicum recurreret, non solum absque consilio, sed contempta propter suam inopiam, vel potius contumeliis exasperata, reverteretur. Pauper enim cum esset, non habebat unde humanum suffragium, vel etiam viliora sibi medicamenta posset comparare. Et quia pauperibus & infirmis mors accelerata, non cruciatus, sed ærumnarum finis est; si esset voluntas divina, optabat mori, ut sic sua desineret esse infelicitas. Denique ab amicis suis & propinquis, qui audierant B. Rictrudis quid esset apud Dominum, suasum est ei ut ab ea auxilium postulare deberet: quorum consilio fidem adhibuit, & febre sicut heri & nudiustertius hora solita eam fatigante, humiliter precabatur B. Rictrudem, ut ei subvenire dignaretur. Et tu, inquit, Domina, cujus opem, ut audio, plures experti sunt; licet nihil de te meruerim, tamen non me a beneficiis tuis exclusam torqueri diutius patiaris. Quæ divites & pauperes ȩque admittis, cura me pauperem, & habeto ancillam. Moveat te paupertas mea, moveat passio tam diuturna; quod enim curare me posses cum audissem, indubitanter credidi. Expletis hujus desiderii sui precibus, febris disparuit, & illa cœpit convalescere, hujuscemodi ægritudinem deinceps non sensura. Cum igitur morbo tam gravi se relaxatam cognovisset, gavisa est gaudio inerrabili, & cum marito Marchianas veniens, illi, qui salvam fecerat eam, grates rependens, voto quod voverat se absolvit.

[69] Puer vero quidam, jam transacta ætate, & sub qua ceteris, ut erigantur & eant, facultas naturaliter attribuitur, omnibus membris dissolutus, parentibus suis oneri erat & labori. [puero facultas gradiendi datur.] Jacebat in domo eorum quasi funus, imo funere gravior, quia pro passione continua carnalis affectio dolorem ab eis exigebat continuum. Mater denique, audita Sanctȩ hujus celebri memoria, & ipsa Marchianas venit, bajulans in ulnis filium; quem etsi mortuum non habebat, tamen quasi defunctum quotidie lamentabatur. Quæ cum intrasset ecclesiam, quid rogatura venisset lacrymis testara est; & ut sanus reverteretur, quem infirmum attulerat, prolixius oravit. Domino tamen volente, hora eadem; quod plena fide postulaverat, non accepit; sed cum domum redisset, post dies aliquot, hunc stantem super pedes suos & firmiter gradientem audivimus.

ANNOTATA.

a Anno 1149.

b Eugenius III discipulus fuit S. Bernardi, sub quo & Ludovicus VII Rex Francorum, Concilio habito disceßit versus Palæstinam anno 1147.

c Hugo Abbas mortuus est an. 1158 die 9 lunii, & a Buzelino, Raizzio & aliis titulo Beati honoratur.

d S. Livinus colitur 12 Novembris: & hic quidem Gandavi requievit, sed locum aliquem propiorem Tornaco hic notari patet ex sequentibus: duplo autem longius Tornaco Gandavum distat quam Marchianæ.

CAPUT VI.
Sacri corporis nova translacio: miracula varia.

[70] [Distracto prioris loculi ornatu,] Dictum est superius, Reliquias ipsius Sanctæ Rinengam de veteri loculo in novum solenniter repositas fuisse; cujus etiam vasculi pretium exterius enitens, prædecessores nostri expendere præsumpserunt. Ornatum igitur exteriorem fraterna & concordi devotione jam secundo instauratum, male fida successio totum secundo diripuerat, sed Deo gratias, quod nobis illud sacratissimum Corpus in ecclesia reservatum est. Nec enim ingrati esse debemus, quod conflatis auro & argento, distractisque lapidibus pretiosis, quod incomparabiliter pluris erat, ad nos potuit pervenire. Invenimus itaque loculum ligneum, secundum se satis abjectum & contemptibilem, licet apud fidelium mentes pro Reliquiis valde pretiosum. Cum igitur consummatum fuisset ædificium novum Marchianensis ecclesiæ, pudor erat Fratribus, vasculo incomposito ejus Reliquias, [de novo post restaurationem monasterii] quæ ad perficiendum opus tam grande sumptus sufficienter providerat, contineri. Attendit hoc quispiam ex obedientiariis, & tactus dolore cordis intrinsecus, & inspiratus a Deo, aliud non minus bonum forma quam pretio illi se facturum cogitabat. Nesciebat quidem litteras, sed erat secundum seculum valde sapiens, & secundum Deum vir timoratus. Qui cum hoc desiderium divinitus concepisset, recordabatur quod a Patribus suis didicerat, [cogitans pius monachus,] Bonum operantibus Dominum in Euangelio prohibere, ne sinistra eorum de profectu dexteræ quidquam scire permitteretur.

[71] Instar ergo B. Nicolai, qui tres virgines, urgente inopia scorto addictas, ita redimere studuit, ut redimentis personam homines nescirent; cogitabat & iste sic suam honorare Dominam, ut ipse in exhibiro honore nulli mortalium innotesceret. [alien nomine] Unde accito Priore, tulit eum in partem; & refert se hominem scire, qui tam paupere loculo thesaurum illum non mediocriter doleat contineri. Subjungit quoque de homine illo, quod in præparatione alterius vasculi viginti marcas argenti oblaturus sit, [sumptus necessarios offert,] & adhuc ampliora se collaturum polliceatur. Vult tamen rem fore secretam, ne si pro bono opere populari favore in aliquo delectetur, fructum laboris amittat. Prior hoc audiens, pro tanta hominis incogniti devotione gavisus est; & conducens operarios in auro & argento, de persona hominis illius, pro eo quod nesciri vellet, diutius non requisivit: verum dum cœpto operi insistitur, [eoque confecto] Domino prodente auctor celari non potuit. Fratrem quippe Martinum ipsum esse, qui opus cœpisset, & ad perficiendum impensas præpararet, audivimus: & inde ampliori dilectione apud Deum & homines dignus inventus est.

[72] Vasculo igitur cum magno auri & argenti apparatu consummato, Domnus a Henricus, Venerabilis Remorum Archiepiscopus, [2 Augusti anno 1164 translatio celebratur.] venerat in Flandriam. Hic IV Nonas Augusti anno Verbi Incarnati MCLXIV, Archiepiscopatus autem sui tertio, ad nos divertit; & annuens Joannis Abbatis & totius ecclesiæ precibus, sub eodem die B. Rictrudis Reliquias, manibus suis de veteri vasculo assumptas, in novum cum timore & reverentia collocavit. Aderant Clerici, virorum ac mulierum infinita multitudo; alii, ut sequentes virum tantæ dignitatis & Ludovici Regis Francorum germanum fratrem; alii, ut illam sacri Corporis translationem præsentes intuerentur. Sed & Andreas b Atrebatensis Episcopus, cum Clero suo & vicinis Abbatibus, ad hunc diem festum occurrere festinant: cum quibus, celebri monachorum adstante conventu, per omnia ut decuit solenniter & devote res acta est. Quicumque vero pro auctoritate sua quippiam de Reliquiis illis ab Abbate loci ipsius potuit impetrare, rem grandem se accepisse gavisus est, secum deferens illud in ecclesia sua, pro munimento vitæ præsentis & futuræ conservandum. Ipse quoque Archiepiscopus, aliquid sibi reponens, ob solennem memoriam cum debito honore secum portavit in Franciam. Eodem anno non solum vicini, sed & plures in locis remotioribus commanentes, [Varii morbi curantur:] quacumq; corporali molestia laborarent, ad invocationem nominis ipsius, saluti pristinæ restituti sunt: ex quibus nonnulli, gratias exhibituri, Marchianas festinaverunt, de sua quique facultate Domino & B. Rictrudi votum, quod voverant, offerentes: & quia visi sunt a nobis omnes, sub silentio præterire indignum duximus; ejus gloriam, de qua loquimur, eo securius prædicantes, quo per ipsam se saluti restitutos referentibus ipsis, qui gratiam consecuti sunt, accepimus.

[75] In villa igitur B. Amandi, quȩ Remegias c nuncupatur, erat mulier prægnans, quæ jam novem dies partus difficultatem sustinuerat. Nemo erat qui prolixioris vitæ tempus ei promitteret, [Parturiens 10 die liberatur:] amicis suis ut animam redderet per singula momenta expectantibus. Invocabat incessanter Deum & ejus Sanctos, quorum nomina memoriæ occurrebant: sed Dominus occulta causa, quam ipse novit, desiderium ejus disserebat. Itaque cruciatibus pene exanimata, tandem die decimo B. Rictrudis recordata est. Ad quam conversa; Fer, inquit, piissima Mater, opem huic infelici mulierculæ, cui vel de vicina morte remedium, vel de absolutione partus imminet solatium. Nam si auxilium distuleris, jam ex toto deficiam: si vero ad voces & lacrymosa suspiria misericorditer respexeris, indubitanter credo me cito parituram. Vix orationem compleverat, statim illius auxilium, quam invocaverat, subsecutum est, quod devote postulavit. Mulieres quoque rei exitum præstolantes, & amici, qui foris stabant, lȩtati sunt pariter & mirati. Post dies igitur purgationis suæ, gratias simul & oblationem exhibitura, marito comite, Marchianas venit, & de misericordia in se facta nobis, quid tam devota muneris oblatio sibi vellet requirentibus, cuncta per ordinem enarravit.

[74] Apud Rumam d quoque villam de territorio Tornacensi, juvenis quidam sibi uxorem desponsaverat; quorum sicut ȩtas non impar, ita parentum numerositate neuter alterum præcellebat. [puella jam sponsa sanatur a gravi agritudine] Ad diem igitur nuptiarum dum certatim [necessaria] præparant sponsus & sponsa, & amicorum invitant præsentiam; virgo illa non solum capitis, sed & totius corporis cœpit ægritudine cruciari. Et dum per dies membra singula pene suo destituuntur officio, parentes ipsius accersitis medicis, suis non parcunt facultatibus, ut filiam salvam recipiant. Sed dum nihil proficiunt medicamenta, ad suffragia Sanctorum recurritur; & amici de salute recuperanda jam desperantes, a B. Rictrude cum lacrymis medelam postulant: & illa statim incipit convalescere. Post hæc pauci dies effluxerant, cum de infirmitate sua plene convaluerat, induta laneis ad carnem, & nudis pedibus cum matre sua Marchianas veniens, Domino & ejus famulæ, quæ salvam feceret eam, gratias egit. Et offerens ad altare duos denarios annuatim referendos, cum omni successione sua Sanctȩ illi servitutis vinculo obligata, cum gaudio ad propria remeavit.

[75] Rinenga, ut supradictum est, villa fuit ejusdem Sanctæ: ubi de illa sub magna veneratione non solum ab incolis loci illius , sed a vicinis quoque memoria jugiter retinetur. [juvenis a dæmonio correptus] Ibi cujusdam Militis filius, jam in virili constitutus ætate, a dæmonio vexari cœpit; & nisi vinctus catenis cohiberetur, nec etiam parentes sui cum eo habitare sustinuissent. In domo erat clamor & tempestas valida, audax & importabilis omnibus, lingua etiam & manu metuendus. Contristabantur amici, & qui noverant illum, eoque dolor amplius succrescebat, quia secundum seculum de infimis parentibus non ducebat genus. Quoscumque domum intrare cerneret, non tantum clamore horrendo, sed & brachii extensione vocabat ad se. [post fœde laceratum Rinengen sem Parochum,] Ad quem cum omnes propius accedere formidarent, Presbyter villæ illius adveniens, vocatus ab illo, nescio qua fiducia, juxta eum considere præsumpsit. Tunc ille manibus injectis apprehendit caput ejus, cujus os & faciem dentibus lacerans, vix a circumstantibus cogi potuit, ut prædam vel invitus refunderet. Confusus itaque & facie deturpata, qui furioso se incaute obtulerat, de domo egressus est: & ecce Miles quidam stans ad ostium, exeuntis contumelia quid ageret edoctus, intrare non audebat. Verum amentem catenis constrictum intuitus, non solum semetipsum, sed & illum, cum oratione hac inaniter non emissa, signo Crucis præmunivit, Dominus, inquit, [a superveniente Milite Cruce signatus] & ejus famula B. Rictrudis, cujus nos homines sumus, fili, ad sanæ mentis te reducant officium; invasoremque rei alienæ tibi ulterius dominari non permittant. In hoc verbo recessit ab eo dæmonium, & curatas est. Qui hora eadem vocans Militem, ut introiret precabatur; asserens quod per sui adventus occasionem, saluti, quam dæmonum maleficio amiserat, restitutus sit. Ex quo enim,inquit, signo Crucis præmisso, B. Rictrudis auxilium super me invocasti, [in nomine S Rictrudis liberatur.] meritis & interventu ejus, dæmonium aufugit. Eo igitur soluto, & amicis concurrentibus, fit gaudium & exultatio; & pro miraculo tam evidenti glorificatus est Dominus, & ejus famula ab incolis loci illius solito amplius honorata.

[76] Non longe a Suessionis civitate beata Virgo Eusebia & ejus mater villam habent, cui e Vergny vocabulum est. [In Vergny Marchianensis juris villa,] Hanc Dagobertus Francorum Rex & ejus uxor Nanthildis memoratæ virgini, eo quod de salutari lavacro suscepissent, regali munificentia contulerunt; suis etiam confirmantes privilegiis, ut deinceps nulla super hoc terrena potestas ei molesta esse præsumeret. Mater vero post hæc in Marchianensi monasterio habitu religionis induta, & ipsa cooperante Domini gratia filiam suam secum introduxit: quæ villam hanc cum appendiciis suis, sicut liberam possidebat, eidem Ecclesiȩ perpetuo & libere possidendam contradidit. Hinc est quod le loco illo annis singulis Marchianas vinum mittitur, unde portione aliqua ob Missarum celebrationem in parte una decenter reposita, de reliquo Fratribus infirmis & hospitibus sufficienter & cum caritate annuatim ministratur.

[77] Monachus autem, qui ad custodiendas res monasterii, & faciendum quod opus est, illic deputatus est; nobis quiddam dignum memoria se vidisse perhibuit. [latumiæ intentus.] Dixit enim: Cum aliquando pro reparandis ædificiis nostris lapides mihi necessarios attenderem, misi hominem, qui de terræ visceribus illos effoderet sursum extrahendos: saxosus quippe locus est non longe a villa , ubi homo ille per dies aliquot laborare cœpit, in sudore vultus sui comedens panem suum. Qui vero coadjutores sui erant, stantes desuper ad os speluncȩ, submissis funibus & quibusdam machinis ad hoc præparatis, certatim lapides extrahebant, & eo ardentius insistebant cœpto operi, quo illum fodere altius introspicerent. Istis itaque extrahentibus quod ille subministrabat, & hinc inde loco spatioso inferius vacuo quasi camera una remanente, omne pondus lapidum quod desuper apparebat, super hominem illum ex improviso, [cadens], eos etiam quos non attigit ruinæ vehementis fragore horrendo exterruit. Attollitur clamor & luctus pro homine, [sub ruinæ reperitur incolumis] quem sorte tam miseranda mortuum putabant; currentesque ad villam, rei ementum lacrymosis vocibus nuntiant. Tunc omnis ætas & uterque sexus illuc festinantes, terram cum lapidibus a loco instantius rejiciebant, ut quem vivere diffidebant, saltem more humano decentius sepelirent. Sed cum ad eum pervenissent, absque læsura aliqua stantem supra pedes suos repererunt. Quibus de salute reservata inquirentibus, Beatæ, inquit, [invocatis SS. Rictrude & Eusebia.] Eusebiæ & ejus sanctissimæ matris auxilio, quia eas, tanta mole lapidum supra me veniente , invocavi, mortis imminens periculum , timore sublato nihil mali sentiens, illæsus evasi. Hoc audientes, qui convenerant, Dominum in Sanctis suis laudaverunt, & hominem illum cum admiratione & gaudio spirituali ad villam reduxerunt.

[78] Dignum etiam credimus memorabile illud atque evidens signum referre, quod multis cernetibus per invocationem B. Rictrudis dignoscitur fuisse perpetratum ab omnipotente Deo, [Anno 1168 circa Insulas] anno Verbi Incarnati millesimo centesimo sexagesimo octavo, Est in territorio supradicto Insulensi villa ejusdem Sanctæ, quæ f Runeimium nominatur, in qua ecclesia, in honore ipsius dedicata, usque hodie demonstratur. In hac villa quidam pauper juvenis degebat, qui victum quotidianum labore manuum sibi acquirebat. Quadam igitur die post laborem ad vesperum domum reversus, pauper ipse paupere cœna refectus est. [Eccle. 5, 11] Et quia sicut dicit Scriptura, Dulcis est somnus operanti, parum comedat aut multum; [horribili somnio consternatus juvenis,] ut membra fessa sopore reficeret, post cibum accessit ad lectum. Cumque obdormisset, vidit somnium, & visio capitis ejus turbavit eum. Vidit enim quatuor malignos spiritus, sub specie totidem mulierum valde deformium in domum suam intrare, & ignem copisum usque ad tectum ejusdam domus ascendentem succendere. Cum autem vehementer fuisset accensus, illæ malignæ mulieres ejus, ut sibi videbatur, lectum accedunt, eumque per capillos foras extrahunt. Quem a capite usque ad inferiora dividentes, dexteram illius partem super carbones coquendam projiciunt, sinistram vero procul ab igne reponunt.

[79] In tanto itaque tribulationis articulo, id est, in hac horribili visione constitutus, [in eoque Iesu nomen invocare] nocte ivit clamare ad amicum hominem fidelissimum, Dominum Jesum, & in tribulatione sua invocavit eum. Et misit de cælo Dominus, & liberavit eum, & dedit in opprobrium concultantes eum. Nam cum illarum crudelium mulierum manibus intolerabiliter per somnium torqueretur, misit ei liberatricem Dominus, quæ eriperet eum. Subito enim illi altera mulier apparuit, forma & habitu ultra quam credi potest venerabilis; statimque ea visa irruit super eas formido & pavor,in magnitudine brachii Domini, [& a speciosa muliere juvari sibi visus,] & in fugam versa est illa turba monstruosa, quia nulla conventio Christi ad Belial, nulla societas luci ad tenebras. Ipsa vero mulier sancta, quȩ illi apparuerat, ad ignem accessit, partemque corporis, quæ super carbones comburebatur, estrahens, sinistræ parti, quæ ab ignibus remanserat, copulavit: totumque corpus fascia constringens, ægrum illum, exemplo illius Samaritani Euangelici, super humeros suos imposuit, & in quodam domus secreto reponens, ab oculis intuentis evanuit.

[80] Cumque evigilasset ille a somno, surgere nequivit vel ad sedendum de lecto suo, [paralyticus manet diebus 7,] non manum suam ad caput perducere, necse potuit in latus aliud declinare. Ita enim totus paralyticus jacuit per septem dies, ac si per multos annos longa eum ægritudo dissolvisset. At ille, tam pro supradicta visione, quam etiam ex infirmitate perterritus, clamores magnos cum fletu emisit, & omnes qui in domo illa quiescebant ad se venire fecit. Quibus causam clamoris & fletus percunctantibus, ille cuncta per ordinem pandit, & ut Presbyter vocaretur oravit. Qui diliculo cum populo præfatæ villæ adveniens, præ cepit ei, ut rem omnibus intimaret circa se gestam. Quo veraciter omnia narrante, in admirationem audientes pariter versi sunt & dolorem: valde enim compatiebantur ei. Presbytero quoque peccata sua confessus, Dominici corporis est Sacramento recreatus. Post sacram ergo Communionem, ab ipso Presbytero & ab omnibus vicinis suis est salubriter admonitus, ut Dominum attentius exoraret, quatenus supradictam Sanctam, quæ in eo opus bonum inceperat, iterum dirigeret, ut bene cœpta melius consummaret. Septem itaque diebus & totidem noctibus æger ille officio destitutus membrorum, vix cibum potuit percipere vel somnum. [inter dolores immedicabiles;] Parte tamen illa corporis plus laborabat, qua super carbones per visum ab illis phantasmaticis mulieribus exustus fuerat. Invocabat Dominum assidue, ut ei auxilium suæ gratiæ dignaretur mittere. Respiciebat ad adjutorium medicorum, & qui adjuvaret prorsus non erat: quia ille sine cujus nutu nec passer ad terram, nec folium cadit arboris, alio hunc modo sanare disposuerat. Deus enim & Dominus noster Jusus Christus hanc suam famulam in conspectu hominum sȩpenumero voluit magnificare, quia ipsa dum viveret, eum studuit in omnibus operibus suis glorificare. Ipse enim per Prophetam dicit: Qui me glorificaverit, glorificabo eum, qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. [1 Reg. 2] Glorificavit enim B. Rictrudis Deum, seipsam castam & irreprehensibilem custodiendo, atque pauperibus, orphanis & viduis, peregrinis & hospitibus de suis opibus sedulo ministrando. Et quid multa!

[81] Septimo itaque die jam advesperascente, precibus hujus Sanctæ, ut æstimamus, supradictus infirmus in seipsum reversus, [deinde ibi positus, ubi sibi visus fuerat juvari,] uxorem suam vocavit, dixitque illi: Obsecro te, soror carissima, ut in secreto illo loco domus meæ lectum mihi facias, quia ibi, ut recordor, a muliere piissima, quæ mihi apparuit per visionem in lecto reponebar: forsitan in illo loco, meritis Sanctæ ipsius, me aliquantulum alleviabit Dominus. Statim in loco, quem designaverat, lectus reponitur, atque aliorum manibus illic deportatur. Invocat nomen Domini & ejus sanctæ Genitricis: invocat etiam nomen B. Rictrudis. Commendaverunt eum Domino, & in illius noctis tenebris visitavit eum Oriens ex alto. Mira res! Parvissimo itaque noctis spatio transacto, [& S. Rictrudem invocans,] pacifice & cum magna quiete obdormivit. Cum ecce subito apparuit illi quidam monachus, ejusdem villæ Præpositus, dixitque ei: Galtere (hoc enim erat illi nomen) surge quantocius, & eamus pariter Marchianas, quia hoc a Domini præceptum tibi & mihi. [cum somniasset Marcbianas duci] Qui statim, ut illi videbatur, de lecto surgens incolumis, cum monacho Marchianas venit, & processione futuram solennem jam de claustro exeuntem offendit. Porro monachus qui cum Cruce processionem præcedebat, accessit ad illum, & dixit ei: Accipe hanc Crucem salutiferam, & præcede in ecclesia Fratrum processionem. Ille vero Crucem accipiens Dominicam, [Crucem processions præferre,] per medium ecclesiæ processit, & super altare sanctæ Crucis eam decenter deposuit. Qua deposita, ab ecclesia exiit, & ante januam templi, ut Missæ audiret solennia, sicut pœnitentibus & excommunicatis moris est, substitit. Missa vero usque ad Euangelii lectionē solenniter [cantata], Cellerarius monachus attulit ei panem miri candoris, dixitque illi: Intra festinus ecclesiam, & pro salute tua Domino Abbati, sancto altari assistenti, offer hunc panem. Quem cum obtuleris, Deo & B. Mariæ, [& facta oblatione domum redire,] nec non B. Rictrudi gratias age; & a sacro altari recedens, in domum tuam sanus revertere. Ille autem panem acceptum obtulit Deo, & ejus Genitrici, & B. Rictrudi gratis egit, sicque benedictione accepta recessit.

[82] Hoc ut dictum est, in somnis viso, statim evigilavit e somno, caput ex toto jam sanus erexit, manu dextera frontem signo Crucis armavit, [ipsa nocta sanus a lecto se proripit] & pedes de lecto deponens,se vestimentis suis induit. Necdum dies erat, ipse tamen, quamvis laicus, Deo, qui verus est dies etiam in tenebris, grates reddere cupiebat. Surgit, & ad ecclesiam B. Rictrudis (quæ, ut supradictum est, in prædicta villa consecrata erat) Deo & Sanctis ejus pro salute sibi reddita gratias reddidit: & valde mane venit ad domum B. Rictrudis orto jam sole. Fratri autem qui illam custodiebat, & omnibus, qui ibi aderant, quæ sibi acciderant narravit; [& mane in domo S. Rictrudis opis faciens] & audientes quod magnificasset Dominus misericor diam suam cum illo, congratulabantur ei. Porro vicini ejus & qui noverant eum, summo mane ad ipsum visitandum festinantes, non invenerunt eum, & quid de eo factum esset mirari cœperunt. Nemo enim illorum, qui viderant eum ita subito in tanta infirmitate decidisse, putabat tantæ ȩgritudinis molestiam illum posse ulterius evadere. Igitur ad requirendum eum omnes vadunt, & in domum Sanctæ illum inveniunt, [a requirentibus Invenitur,] & non jam paralyticum, sed robustum & validum cum ceteris operariis suum implentē servitium. Implentur omnes stupore & extasi in eo quod acciderat illi, quoniam quem præterita nocte reliquerant semivivum, nunc videbant exilientem, & laudantem Deum. Hæc omnia, sicut superius dicta sunt, juvenis ille,cui hoc contigerat, [deinde omnia narrac Abbati.] qui etiam adhuc superest, Domno Abbati Joanni & Fratribus nostris fideliter & cum magna devitione narravit. Domnus vero Abbas ad ædificationem audientium, ut scriberentur præcepit. Ea igitur fide & devotione, qua nobis narravit, retulimus & vobis, Fratres sanctissimi, ut ista audientes & legentes, cum psalmista David dicatis: Mirabilis Deus in Sanctis suis.

[83] In Comitatu Atrebatensi est villa B. Rictrudis Baierium nuncupata, ubi quondam cum in seculo, corpore magis quam spiritu, detineretur, [In Villa S. Rictrudis] sæpissime manebat. Ibi olim a S. Amando consilio accepto, seipsam velavit in Regis convivio, & seipsam suosque commisit Domini arbitrio. Huic villæ circumiacentes habuit terras multas reditusque, & possessiones de propria hereditate infinitas. Quas ad conversionem veniens, Deo, qui illas ipsi dederat, reddidit, sapientique usa consilio, pauperibus distribuit. Audierat enim piissimum Dominum & sponsum suum Jesum in Euangelio cuidam diviti dixisse: Vade, vende omnia quæ habes, & da pauperibus, & veni sequere me. [Luc. 18, 22] Sed væ malignitatibus hominum: Filii enim hujus seculi,quærentes quæ sua sunt, non quæ Jesu Christi agros ecclesiæ B. Rictrudis copulaverunt suis agris. Sed væ illi, qui congregat non sua, & agrum agro copulat. In territorio igitur supradictæ villæ homo habitabat, [raptoribus plena,] qui de terris, quas de Sancta tenebat, decimas annuatim absque fraude persolvebat. Sub ea tempestate pagus ille plenus raptoribus atque latronibus erat, & quod intolerabile videbatur, Castellani & majores populi illis favebant; & communicato cum illis consilio, pauperibus suas substantiolas vi vel furto auferebant. [Isa. 1, 23] De horum similibus dicit Isaias; Principes tui,socii furum.

[84] Messis igitur tempore, cum homines illius pagi messes suas meterent , eas in agris suis propter infestationem supradictorum latronum die ac nocte custodiebant. Accidit autem quadam die ad vesperum, jam mense Augusto mediante, [de messe custodiæ ejus commissa] ut nemo in agris posser remanere, tempestate valida & periculosa consurgente. Tunc vir supradictus reverus in domum suam, & segetes suas, quæ in agro remanebant, Deo & B. Rictrudi commendans, oravit sic: O B. Rictrudis, tuus ego sum famulus, tua est seges, tuus est campus: custodi partem tuam, serva etiam meam. Oratione ergo completa in domum se recipiens, ostium clusit: & confidens in Domino , & Sancta custode in agro relicta, se in lecto suo jactavit. Vere secundum Domini vocem omnia possibilia credenti. Tres enim ex illis raptoribus super equos mos accurrunt, suaque omnia esse putantes, [furati tres viri,] ad terram descendunt: non enim eos grandis pluvia detinuit, non tonitru fragore exterruit. Agrum igitur sine custode existimantes, alligant onera gravia sibique importabilia, & vix ab ipsis equis ferenda. Tollunt quod non posuerant, & metunt quod non seminaverant: super equos insiliunt, fugæque arripiunt præsidium. [tum tota nocte in equis oberrassent,] Sed fides hominis & custos agri B. Rictrudis fures illos detinuit, nec illos detinuit, nec illos longius cum sua segete abire permisit. Illi enim latrones cum furto de campo minime exire potuerunt, quia in errorem conversi, tota nocte illa gyrando circuibant agrum illum: neque enim, illa custode eos detinente, abire poterant, quia revertebantur cum ambularent. Mane igitur facto, cum jam se putarent, mente alienati, [ante fores injuriam passi sistuntur,] ab illo loco longius abesse; ante ostium hominis illus, cui damnum intulerant, valde stupentes se inveniunt constitisse. Ebrii enim tota nocte illa fuerant, sed non a vino: in voluntate enim sua Dominus deduxerat illos.

[85] Et illi de eo quod sibi acciderat ultra quam credi possit mirantes, & de furto quod commiserant nimis timentes, dixerunt ad invicem: Audivimus B. Rictrudem misericordem esse: unde putamus monachos ipsius ab illa non degenerare. Eamus igitur ad domum illius, [& restitutis manipulis veriam petunt] & vicariis ipsius peccatum nostrum vel inviti consiteamur: melius est enim nobis ut ante homines confusi scelus nostrum pandamus, quam pro ipso scelere ab hominibus puniamur: domus namque supradicti viri non longe distabat a domo B. Rictrudis. Igitur statim ad domum illius cum furto suo veniunt, & de equis ad terram descendentes, ipsi suis manibus segetem ad terram deponunt. Illico ante pedes Fratum in terram prostrati corruentes, quæ sibi acciderant retulerunt; & de suo commsisso veniam postulantes, sine mora quod petebant obtinuerunt. Quo facto in templo suo Deum adorantes, & S. Rictrudi gratias agentes, de cetero se illi vel ecclesiæ nihil mali facturos ultronei sposponderunt. [impetrantque ad aliorum exemplum.] Audientes autem complices eorum quod eis evenerat, timuerunt valde; & paululum animo ȩquiores facti, sinebant pauperes quietius in sua terra degere. Audierunt hoc inopes, & lȩtati sunt, atque Domino gratias egerunt, qui exaudierat eorum desiderium. Religiosi quoque Fratres hoc cognoscentes, patrem orphanorum & pupillorum Dominum Jesum cum propheta David laudaverunt dicentes. Tibi Domine derelictus est pauper; pupillo tu eris adjutor. [Psal. 10, 14] Hanc etiam mulierem fortem plus solito dilexerunt, eo quod manum suam aperuisset inopi & palmas suas extendisset ad pauperem: & Deum omnium largitorem bonorum pro hoc facto glorificaverunt: cui est honor & gloria, potestas & imperium, per infinita secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Henricus filius Ludovici VI Großi dicti, & frater Ludovici VII, mortuus an. 1775, 13 Novemb.

b Andreas, ex Abbate Vallium-Sernay Ordinis Cisterciensis, creatus Episcopus anno 1164, obiit anno 1171.

c Remegiæ, vulgo Reumegys, sesquileuca a S. Amando trans Scarpum.

d Ruma vulgo Reume, inter Tornacum & Orchiacum via fere media.

e Vergny, in tabulis quibusdam Vregny, intra secundam ab urbe leucam.

f Mirum est in accuratißima Gallo-Flandriæ tabula, nullum hujus nominis circa Insulas vestigium Apparere.

ALIUD OPUS
De miraculis S. Rictrudis, auctore Gualberto monacho.
Ex MS. Marchianensi.

Rictrudis, Abbatissa Marchianensis, in Gallo-Flandria (S.)

BHL Number: 7250, 7251

AUT. WALBERTO EX MS.

EPISTOLA
Amico Saswaloni missa.

Eodem momento temporis parvissimo, feliciter viso & dilecto Saswaloni, a Regularis seu Canonicalis professionis sacram editionem, magis opere quam verbo, profitenti; Episcopali b lateri & familiaritati, morum probitate & virtute scientiæ, decenter inhærenti; Fr. Walbertus c, vix iter, per multa temporum d curricula inceptum, ad instar dirigens monachi; de sanguine Agni, utroque poste signato, digne sumere, ac ejus carnes cum azimorum panum & lactucarum agrestium religiosa severitate decoquere.

[1] Edendæ sunt, Frater carissime, carnes Agni incontaminati & immaculati, ea qua vivimus præsertim momentanea sorte; ne exterminator Angelus, [Expensa digne missam facientis felicitate] catervas Ægyptiorum fugientibus & cæca nocte incedentibus, possit occurrere, iter impedire, spolia diripere, membra conterete; insuper primogenitis mortuis, domos plenas luctu & gemitu offendere. Adoriamur igitur laudabilem dolum, & ad hoc impetremus Dei donum & auxiliū. Ingrediamur Ægyptum, rapiamus vasa aurea & argentea, faciamus sortes in spoliis Ægyptiorū. Sed ne redeamus quandoq; ad Pharaonis exactionē devorare hœdū, qui jam experti sumus palato cordis sacrosanctum Agni mansuetissimi, mitissimi, & mundissimi edulium. Felix tamen, qui dignis manibus carnes memorati Agni mundissimas singulari munditia tetigerit, & cruorem ad redemptionem de latere Redemptoris profluentem sumpserit; felicior vero, qui ad passionis Dominicæ imitationem igne sacro Crucis mentem integram corroboraverit; summæ vero felicitatis, qui pabulo vitæ & inebrianti calice, interiore homine, more aquilæ renovato, novus tamen incola in novo Patri regno, nova fercula & præclara pocula degustare in æternum promeruerit.

[2] Sed heu, me miserum! quid ad hæc faciam? quo me vertam? [dolet toties communicasse indigne] quam viam incedam? qua fronte ad judicium accedam? quod remedium inveniam? quam tandem excusationis afferam sententiam? Jesu bone, quo ibo a spiritu tuo, & quo a facie tua tugiam? Num erit in potestare hominis, sicut ait Job, ut veniat ultra ad Deum suum in judicium? [Job. 34, 23] Redempto unice, optime, benigne, quoties Agni sacrosancti carnes e dignissimas indignis manibus tetigi? quoties inde, nisi me clementer reservasses, supplicium merui? & unde, fateor, misericordiam tuam multimodam promereri putavi, judicium potius, ut vereor, [atque ad sacra mysteria deinceps apte tractanda,] mitissimi & patientissimi judicis incurri Proinde quia patientia misericordis Dei ad pœnitentiam peccatorem, secundum Apostolum, adducit; necesse est deinceps in via renes accingi; calceamentis pedes, ne venena scorpionum calcent, muniri; nihilominus dextras, ut elident caput venenati anguis, baculis sustentari; sed & in interiori fornace ignem mentis accendi, & adhibere modum, utrum crudum vel aqua coctum, an nec crudum nec coctum, sed assum tantum igni, ut præceptum est Moysi, peccator quivis debeat comedere Agnum. [Rom. 2, 4, Ex. 12, 9] Prope est enim phase, & jam instat dies Domini, qua fit transitio in libertatem gloriæ filiorum Dei, a qua non siet retransitio ad tolerandos ulterius æstus seculi.

[3] Ut autem renes dissoluti digne queant præcingi, nec non cor igne amoris peruri, [petit auxilium S. Ristrudis,] & in gratiam Dei reformari; infirma virium mearum in dies beatæ committo Rictrudi; in cujus interventionibus sub Domino maxime confido de criminibus relaxandis, quæ relictis secularibus spinis, maluit perenni, Sponso copulari in astris, quam terrigenæ connubio brevi permanentis, licet fulgeret in aula Regiæ dignitatis, pompatici emolumenci quibusque fragilibus, caducis & momentaneis suffultus circumstantiis. Non elegit ex animo, ut pro certo reor, diutius subesse primo, quæ tam graviter recusavit secundo (licet Regis ex præcepto cogeretur) adhærere sponso. Et tamen post primum, denuo virilis expers thori B. Rictrudis nupsit secundo, non jam mortali, sed cui conjungitur tanta Sanctorum Angelorum & hominum concio, immortali scilicet & insolubili, indissolubili firmoque nexu sibi conjuncto, [cujus & aliorum Sanctorum laudes antea scripsit.] ac præ omnibus speciosissimo. De cujus videlicet Beatissimæ Rictrudis actibus, cujus clientelæ glisco fore vel extremus, indignus quidem & parcus relator actuum ejus, pauca commisi scripto in aliquo additamento laudum illius; postquam hæc orationum suarum condigno munere, Regi Sponsoque suo cælesti oblato, retraxit me a seculari visco, seu a luporum faucibus. Apposui tamen aliquanta de sanctissima filia ejus & virgine Eusebia, quæ dulcissima harmonia resonat Domino, de castissima humilitatis & subjectionis, pietatisque cithara. Sed & de ceteris, a majoribus nostris cum digno honore reservatis Christi præclaris militibus, quorum apud nos gratissima & sanctissima requiescunt usque in diem Domini corpora, beatam spem & immortalitatem una in receptione animarum expectantia; quorumque melius in libro vitæ inserta, quam in superficie schedulæ continentur & conscribuntur nomina.

[4] De situ etiam loci nostri, quem Deus de suo inordinato statu permutavit & ordinavit, venerandi merito Atrebatensis Episcopi (viri religiosi & divina lege admodum eruditi, [nunc autem Sacerdos ordinatus,] qui nunc uperest, diuque supersit) magis testimonii libertate quam nominis dissertione edisserendi Roberti providentia in cultu Ecclesiastico & religione divina. Idem venerabilis Antistes indignum me & peccatorem sacris Altaribus inter collegas ordinandum f sisti præcepit, & bajulum sacri mysterii digna ministerii sui executione effecit; meque ab aris gentilium prævaricationum, seu poëticarum traditionum, custodem vasorum sacrorum, licet infimum, gazophylaciis monasterialibus admisit: denique sacros ordines homuncioni, imparis a ceteris meriti, qui sacris infulis digni erant, imposuit. De cujus nimirum sacra impositione & sacratiore intercessione, ad Altaris ministeria peragenda securior effectus accessi; Deoque, qui tanto Antistiti in Diaconatus & Presbyteratus cœlibatum me reservavit initiandum, benedixi. Nam rudi horum, de seculari habitu vel de secularis palæstræ fastu tunc aderam, reversus ad monachile gymnasium, quod votivum & nativum a puero, ignorante causam exilii Richardo Patre cænobii, reliqueram. Nam partim irrepente occasione scholarum, [excusat quod ex seculari scientia,] partim pro subversione claustrali Marceniarum, diversa instituta peragrans nationum, quodammodo zabulo professus fueram, & fidem seculo feceram. Unde non immerito cor meum dolet, quod tamdiu cum errante mundo erravi, quod cum labente lapsum sustinui, quod cum iniqua gerente iniqua gessi; postremo quod immunde porcos pavi, quod usque ad siliquas porcorum egui, vixque stolam cum annulo patris resipiscens iterum appetii.

[5] Inde tamen magis mœreo, quod lateri mulieris gentilis vel Ægyptiæ, Æthiopissæ & captivȩ, Sunamitis fortassis nomine (unde Salomon in Canticis, Revertere, revertere Sunamitis, [necdum satis repurgata.] ut intueamur te) cupide adhæsi, de cujus membranis, ut ita dicam, particulam aliquam apposui (magis ex incuria tamen, quam de industria) in principio versuum de Carolo compositorum g, incomparabili & insigni Comite Flandriæ; nec in ejus emundationem, vel minimum immunditiæ ejus crinium abrasi. Hanc ipse beatus decalvat Hieronymus, & abradit pilos, concidit ungues, ausert ciliorum silvam & superflua quæque, donec legitimo jungator thoro, & fidelium librorum inseratur choro. [Ep. 26, ad Pammach.] Sic enim fiebat de qualibet captiva, eodem attestante, in veteri lege. Si aliqui vellet eam ducere in conjugium, prius auferebat illi clavitium, abradebat supercilia & superabundantiam pilorum sive concretionem unguium; sicque conjunx futura amittebat captivitatis opprobrium. In cujus non injustram contumeliam exprobrastis impudentem lasciviam, [admiscuerit aliquid suis de Carolo Bono versibus:] meique vicem doluistis (dum apud nos Dominus noster memoratus Episcopus benedictionis faciebat curiam) quod unquam vel in solo verbo, ejus, cui libellum repudii dederam, fecissem memoriam. Illa tamen captiva mulier, adeo vaga & lasciva, gentilem scripturam ejusve scientiam indicat: quæ detruncatur, & emundatur, utque inseratur authenticis catholicisque libris redditur idonea. Unde tamen grates habeo, quod apte & congrue atque satis verecunde objecistis, nec restitistis, ut etiam Paulus Petro in facie, ubi reprehensionis nævo notandus erat ex convictu gentilium simulato. Proinde Paulus (non tamen ut Saulus) Cephæ, Si tu cum sis Judæus, gentiliter vivis & non Judaice, quomodo igitur cogis gentes judaizare? Et tamen quod non inureret Paulus Petro Coapostolo suo notam versutiæ cauterio infamiæ, indicio est sermo Petri, quo usus est in laude Pauli, in ejus scilicet epistolarum disertissima conscriptione.

[6] Re itaque ad medium deducta, de indigna videlicet contrectatione vivifici mysterii, quæ me magis remordebat, in ejus reatus dissolutionem, [petitque ut vicissim Saswalo mittat suos de eodem.] precum B. Rictrudis incessanter præsentia præmitto munia. De cetero rogo vos meminisse mei, imo promissionis vestræ, mittendo mihi metricos versus, quos composuistis de eodem Carolo Comite dignissimo & irrecuperabili Duce Flandriæ. Audio revera & teneo cum multa aviditate quicquid novi scriptum in ejus honore, sive de justissima Comitatus & vitæ suæ dispositione, sive de ejus injustissima & plena lamentis interfectione. Cujus nimitum necem Deus ultor, Deus ultionum fortis, justo judicio suo & in præsenti vindicavit, eosque qui eum injuste necaverunt, præsertim in sacris penetralibus, in sanctis temporibus, & pro patriis legibus, ut erant digni terribili ultione mulctavit; & ut credi potest, ad terrorem Flamingis incuntiendum, ne amplius audeant in proditionem Dominorum suorum, vel in sua viscera, sua proditione, injicere ferrum. Valete: & cum Dei, qui in vobis est, amore, amorem proximi in nobis redamandis comprobate, & maxime nobiscum in B. Rictrudis dignissima veneratione: quæ adeo cuncta seculi hujus impedimenta projecit pro cȩlestis Sponsi vehementissimo ardore; cujus etiam gratulabundæ famæ Carolus & ipse illustris Comes Flandriæ in necessitatibus suorum occurrebat gratantissime. [olim S. Rictrudi devoto,] Accelerans vero in id negotii, epistolam hanc edidi, vixque scriptam modo emisi, accelerante ad sua gerulo ministro nostro, cui vobis emendandam, relegendam & reddendam commisi. Vos igitur susceptam corrigite, & ad unguem, ut dicitur, cum scriptura superiori deducite, si quid inest incompositionis vel solœcismi.

ANNOTATA.

a Vtrumque nomen, pro istius ævi more per solas initiales S. & W. scriptum, ad longum in gratiam lectoris extendere placuit, sicut primum in titulo, secundum in ipso opere (sed per litteram G) expressum invenimus.

b Vtrumque nomen, pro istius ævi more per solas initiales S. & W. scriptum, ad longum in gratiam lectoris extendere placuit, sicut primum in titulo, secundum in ipso opere (sed per litteram G) expressum invenimus.

c Robertus I Episc. Atrebatensis ab anno 1115 ad 1131, hujus autem Canonicus Saswalo & Secretarius fuerit: brevißimum vero tempus, quo hunc a se visum gratulatur Walbertus, tempus ordinationis ipsius intelligo.

d Ab anno circiter 1100, cum hæc scriberentur anno circiter 1128.

e Cum recens tunc adhuc esset Sacerdos Walbertus, existimo hæc verba de sola laica Communione intelligenda, quam sub Clericali habitu perrexerit usurpare post discessum a monasterio.

f Minoribus scilicet & Subdiaconatus Ordinibus.

g B. Carolus Bonus hic est, anno ut jam dictum 1127, id est, non multis annis post Walberti regressum Marchianas, oocisus: qui versus de ejus nece si reperinrentur, possent addi aliorum coævorum scriptis, de ea nece editis ad 2 Martii.

PROLOGUS.

[1] Æstivis quondam in solibus, modulatione Nonæ præmissa, consuetudinali potione Fratribus, refectionis in æde, pro more propinata; concessa atque sumpta sono a ictus tabellarum locutionis licentia, [Gualbertum tempore colloquii] forte aliquantisper sejunctus a Fratrum colloquio, residebam in quodam semoto claustrali atque Occidentali angulo, aliqua meditans in libro S. Augustini, quem ipse facit ad Valentinianum & cum eo monachos, de gratia & libero arbitrio: quem recens advectum Aquicinctiensi de cœnobio timebam citius referri, moralitatis alicujus propositæ infecto negotio. Cum igitur attentius utillima ejusdem discussionis argumenta, & multimoda locutionum atque argumentationum genera, divinæque Paginæ copiosa ad informandos mores exemplaria inspicerem; [legendo S. Augustino vacantem,] atque documentum insigne S. Cypriani, a B. Augustino toties relatum, In nullo scilicet, cum nihil sit nostrum, gloriandum, frequenter attenderem; cum etiam controversiam quorumdam, gratiam Dei defendentium, sed ad ejus positionem liberum hominis arbitrium denegantium; aut econtra liberum voluntatis judicium affirmantium, sed, hoc posito gratiæ Dei emolumentum evacuantium, in eodem opere per singulas fere paginas evolverem ; ecce alia de parte claustri sed Orientali (credo ab eo, cujus nomen est Oriens, missus) supervenit Fratrum quidam nomine Gualterus, bonæ indolis, bene utilis, & admodum religiosus: & quasi invehens & vehemens in me, non injustis ex abrupto increpationibus, Quid, inquit, hic tota die quasi iners resides truncus? nec saltem miracula B. Rictrudis, [arguis Frater, quod negligat miracula S. Rictrudis:] quæ minus supplentur ejus in gestis exaratis, conscribitis; præsertim ab antiquis, imo ejus a puero alumnus? Jam caput vestrum distinguitur canis b intermixtis, mors cita cito figet clavos trabales, ut air, Poëta c Cynicus, temporibus albis; & quis fructus residuus erit de tot laboribus vestris? Terra jacto sive jaciendo semente proscinditur, ut seges inde proveniat, paulatimq; fructus exurgat: vinea putatur, ut uva pullulet, & læto germine pampinis emineat: olivæ cultura adhibetur, ut amurca decussa, olei liquamen exprimatur, & super ceteros liquores eniteat. Et vos ergo, si vomere alicujus disciplinæ terram cordis sulcastis atque excoluistis, procedat ad glorificandum Deum in publicum fructus: si etiam manum, juxta Satyricum, ferulæ subduxistis, in præconiis B. Rictrudis appareat effectus.

[2] Ad quem ego; Frater, inquam, carissime, plura B. Rictrudis fuisse miracula, nec tacet quæ adhuc superest antiquitas; [etsi enim antiquiora Hunnico incendio conflagrarint,] nec tamen plene æmula antiquorum rem certam tenet ab antiquis edocta posteritas. Verum ut utriusque proportionis exactio se paucis absolvat ab hujusmodi quæstione determinanda, id est, quæ vel qualia in admirationem mortalium venerunt ejus insignia, asserunt ea, cum nimio & repentino templi incendio, d Hunnorum infestatione barbarica, olim concremata: cum ea, quæ tunc temporis adunata pro modo rerum fuerat, Bibliotheca. Non ago, inquit Frater, de antiquioribus ipsius, imo de recentioribus miraculis: quibus Dominus Deus sua miseratione dignatus est suvenire rebus periclitantibus, fere in diebus nostris. Multa enim, ut accepimus, etiam modernis temporibus, per eam operatus est Conditor rerum, ad vindictam quidem malefactorum, laudem vero bonorum. Quis enim unquam erga Sanctam Dei male gessit, & impune recessit, [non deesse recentia plurima,] vel omnino impunitus remansit? Quis aliquando sua, male cautus vel potius mente captus, pervasit, & serius ocius præsumptionis pœnas evasit? Quis vel de solo verbo commissuram veteris panni novo assuit, & non vindice pœna exactione dira vapulavit? Quis unquam vel parum suos exagitando, conscissos utres cordium mordaci vino permiscuit, & flagella vindicis matronæ vehementer non extimuit? Et ideo, si vobis videtur, ultio, non crudelis, non injusta, sed divinitus adjuncta; & mulctario multoru ad medium deducatur: suppressa interim multitudo miraculorum atque magnitudo, bibulæ vulgi auri, ut puta jugiter famæ inservienti, reservetur. Quamquam æque (si vacat, nec auctorem acedia præpediat) eadem divina operatio, non sibi sed nobis requirat, [præsertim ultiones de adversariis divinitus sumptas,] ne forte futura & cita oblivione, pro scriptorum inertia, deleantur, ne dicam ex toto sopiantur. Nonne vel in maximis reputantur miraculis ultiones illatæ, & ab auctoribus earum relatæ inimicis, Sanctorum videlicet Patrum; verbi gratia, Benedicti, arctioris vitæ instituta edocentis; nec non Remigii, Metropolitani atque Remensis Præsulis? cui scilicet S. Remigio detulit indicium sanctitatis, Beatus idem Benedictus, e remittens ei curandam lunaticam Tolosaham puellam, exorcismis ejus validissimis vim inferenttibus & maligno contrariis.

[3] Et digna est utique & bene promeruit, ut de ea pro viribus eloquamur: & dignum est, & ad nos specialiter pertinet, [Id sane mereri illam, quæ sponte pauper facta est,] ut ejus præ aliis merita veneremur, cujus equidem grata præsentia perfruimur, cujus voluntaria paupertate ditamur, cujus munificentia alimur, & sine gravi solicitudine per singulos dies præmissa gratiarum actione reficimur. Sed quid egit? Uterinam sobolem benigna fraude exheredavit, spiritualem prolem e copiosissimis atque amplissimis abundantiis suis, spiritualibus nihilominus commerciis oppigneratis, tum suæ tum suorum saluti providens, prudenter heredavit. Quibus fideliter utrobique dispensatis, hæc dumeta nemorosa, paludosa, parum ab eremo (præsertim tunc temporis) distantia, [ut Marchianensem locum fundaret,] habitanda delegit: hic quasi anachoreticam vitam reliquum vitæ duxit: hic in sancta conversatione Domino Deo deservire studuit, suosque secum militiam Domini vitamque tenuem mundani exilii degere, crucemque spiritualem bajulare exegit. Quas igitur grates vel laudes possumus ei digne rependere? quibus linguis, quibus præconiis valemus condigne munificentiæ ejus assurgere? Si centenæ vel millenæ linguæ cujusque nostrum centenos vel millenos sonos ederent, ejus laudibus non sufficeremus: si tot ora quot habemus membra, tonos inexpertos atque inexhaustos ferrea voce acclamarent, ejus harmoniis atque beneficiis præcinentibus, prout decet, non sufficienter applauderemus. Sed quid ad hæc? Eundum, inquam, in sententiam vulgi, Assurgo, inquit vulgus, semper quanta possum laude mihi bene facienti. Quod etiam aliis verbis apertius exprimit, Laudo, inquiens, illum qui mihi bene facit. Cujus ossa, ut cœpi, sacrosancta penes nos, ad cumulum felicitatis recondita, veneratione dignissima habentur; quorum mira fragrantia tetri odores effugantur, ludificationes dæmonum depelluntur, nocturni lemures conterriti a sacris locis exterminantur: cujus patrocinia injuriis, injustitiis, infortuniis fortiter resistunt: cujus imperia Optimatibus terrenis frequenter vim inferunt, & (velint, nolint) contumacia corda, torosa pectora, cervicosa colla sibi inflectunt: cujus beneficia necessitatibus subvenire non desistunt: cujus experta medicamenta tam corporum quam animarum recte petentibus detrimenta adimunt. [& posteris virtutum præluceret exemplo:] Hic denique contubernia Sanctorum possidemus domestica: hic possumus promereri, si bona voluntas adsit, præmia, quæ de diversis finibus & procul positis promiscui sexus diversa itineratio expetit per longos tractus, per diversos sinus, per multimoda terrarum spatia. Verum ad hæc proposuit, nobis exemplum imitabile Domina nostra sanctissima, quæ in hoc tam solitario loco, tam fortiter, tam libenter, & tam prompte carnis evicit tentamenta: cui etiam ut primo loco acquirerentur cælestis vitȩ munia, de donariis suis tam liberalia voluit fieri Dei servis additamenta. Proinde quadam excellentia meritam sanctæ benignitati atque magnanimitati ejus debemus reverentiam, quæ sic sibi suam minuit copiam, & nostram voluntarie supplevit indigentiam; nimiamque, quæ pusillanimes coarctat, dispensative depulit inopiam. Nos siquidem a fame & siti, a frigore, peste & clade, atque turbine vehementi defendit; nostram debilem naturam atque fragilem materiam servitio Dei circumspectiorem reddit.

[4] Et conversus vultum derepente ad me; Vos, inquit, vel maximam causam habetis præconii, [quæ ipsum etiam ad monasterium a seculo revocavit,] cujus benigna prece ac interpellatione de longa peregrinatione Dominus vos reduxit, imo adduxit famosæ, quæ non erat antiquitus, religioni. Sed &, sicut legitur in vita f B. Autberti, Cameracensis Episcopi, secundum Maurosum quasi eripuit de fauce prædonis maligni, imo exerrantem ovem, quasi de morte ad vitam, perditam & inventam ad ovile Dominicum atque domesticum, licet invitam, licet rebellem ac renitentem, detorsit. Quæ etiam tot tantaque gladiorum, latronum, itinerantium, insidiantium, desævientium, tamque transmarina quam etiam marina a vobis removit; & maxima illa duo (quæ cum quadam adhuc admiratione seu membrorum cum tremore vel horrore soletis enarrare) pericula. Nam ut veritatis rei possum reminisci, [cum a Trajectensi studio veniens,] & a vobis assignatam diligenter intellexi; cum a barbara regione vel urbe, quæ est in confinio Frisiorum, Trajectensi, nec non a summe divulgato summi fere & incomparabilis viri magistri Lantberti, in omni dote vitæ (ut perstricte atque summatim comprehendatur laus bonorum atque morum ejus) præclarissimi, atque doctissimi Gymnasio reverteremini; convallem desertam, aquosam, inviam ex improviso incidistis; iter, nullo indicante, nullo adveniente aut abeunte pervium, amisistis; quo amisso, errorem devium & malignum incurristis. Accessit nox, clausa est dies: amissa die, nocturno diurnum aërem obscurante, [in loco invie & silvoso exerrasset;] imo diurno nocturno aëri succedente, ipsum saltem errorem diutius continuare nequivistis. Circumdante igitur vos undique cum Clericulo collega, tam nemorum quam amnium inundantia, & velut in terribili solitudine, frondium, fruticum vel plurimæ paludis vehementia, latibula ferarum monstruosa, pro humana habitatione semota, quæsita, expetita, satisque in ipso crepusculo vel noctis conticinio inclamata, nec habita nec inventa, vobis tristis habitanda delegistis. Illa, inquam, nocte, hispida, inamœna atque horrida antra, adhærente palato præ timore lingua, invitus fovistis. Sed neque imbrem nimium matutinum aut serotinum, sive brumalem auram, vel congeriem nivium, nondum plane Libra restituente g damna Arieti, certior de morte quam de vita, tergo submovistis. Quid vobis, proh dolor! tunc animi erat? Sed quid dico animi? cum potius in extasi aut in agonia defatigati doloris, [totaque nocte sub dio acta,] nec incertæ mortis totius vel annuæ noctis in interstitio, tardiore mora (ni fallor) solito diei propinquante Lucifero, insuetus insuetis atq; fere inhabitabilibus incola plagis habitaretis? cum patulis atq; nemorosis, naturalibus nec manufactis tectis, tot inarticularas seu illitteratas voces assidue captaretis? cū nihil omnino certi præter sibilos aurarum, strepitus ferarum, fragores arborū patula aure hauriretis? Ad hæc singula ipsam imminentem semper præ oculis necem videre videbamini, ad singulas quasq; commotiones (sed in spiritu Dominus) imminentes atque ferientes deproperare cuneos, a quolibet quorumlibet vel invisibilium & tanto atrociorum hostium, aut aliquam immanem alicubi latentis lustri [feram]. Noctem illam tenebrosus turbo, nullo pullorum vigilias alternante sono, possedit.

[5] Verum posteræ diei lux subsecuta, dispar sed æque grave discrimen, [sub diei sequentis vesperam,] mucronis usque ad ipsa penetralia graviter cuncta dissecantis, famis scilicet intolerabilis, diram sortem objecit. Diem namque, noctem illam adeo gravem adeo periculosam præcedentem, ferme absque edulio feceratis; subsequentem vero jam instantem, velut unda transeuntem; & (sicut quidam Cynicorum ait, Truditur dies die altera superveniente) ad occasum ruentem, multo magis timebatis; & de vita, vix retenta, retinenda dubitabatis. Sed quid ultra? Nec ibi vos, se infeliciter deserentem B. Rictrudis deseruit, neque inanem felix infelicem prorsus dimisit. Namque ejusdem lucis nona in vesperam declinante, voci vestræ inclamanti, querulosæ, lacrymosæ ac desperanti, rauce laborando clamanti, clamando laboranti (raucæ enim fauci vox defecerat) sed per echo resonanti, sonus hominis, ut est nostrum profiteri, divinitus missi, licet insperati, de contra reclamavit: atque vos (Clericulo vestro, tamen fere præ lassitudine laboris insomnis & famis emortuo; [submisso viæ duce] verum radicibus quibusdam herbarum in sittariis, vel potius librorum in sarcinis casu repertis, spiritu paululum resumpto) de dumetis silvosis, de spinosis, arctis & condensis lustris, de saltibus umbrosis, & malignis lucis, jejunos, famelicos, trementes, pallentes, & deficientes, obvius quidam homo missus a Deo, tam efficaci tamque præclaro interventu B. Rictrudis, in invio atque impenetrabili loco, nec non ab humanis conspectibus procul remoto, vix ante se viam pede, manu, ferro præsecans, quoquo modo ejecit: & de profundis ignotæ mortis & nemoris, ac per nemus sparsæ sævitiæ bestialis, eripuit: Deinde satis propere pro eventu rei apprehensos perduxit ad aulam, bonis multis cum benevolentia refertam, [deduxit in domum cujusdam Presbyteri,] cujusdam ejusdem terræ Teutonici Presbyteri, cujus anima in pace quiescat: qui vos cibariis suis libentissime, abundantissime atque largissime, copioso accenso igne ante horam, & etiam in ipsa hora refectionis Quadragesimalis refocillavit; venasque arctatas vixque satis cibis aptas, quasi quadam arte, paulatim scilicet exhibita ministratione, laxavit; stomacho quoque nihilominus, ab alimonia consueta desueto, impermeabilem ciborum viam, permeabilem sagaci industria assuefecit: cujus hilaritas ac munificentia oppido debuit commendari, qui adeo vobis in omnibus benigne ministravit, benigne incommoda vestra alleviavit, benigne ac humaniter vobis condoluit, [a quo refocillaretur,] Apostolici non segnis executor mandati, Beneficentiæ & hospitalitatis nolite oblivisci. [Heb. 13, 16] Et licet frendens barbare (utpote barbaræ regionis, alterius sideris, alterius quidem nec nostratis linguæ) longe tamen dissimilis male cautæ astutiæ, tam re quam vocabulo Sacerdotii indigni Florentii, qui juxta exemplum, quod viderat in corde tabescente peste & veneno invidiæ, virus confecit in pane, [melius quam a Florentio S. Benedictus:] & Patri monachorum B. Benedicto misit illud in dolo, quasi pro benedictionis munere. Qui postquam provectus solo nihil nocuit avi, colore nigredinis contentæ h ut sibi accidentali & proprie proprio; adjudicavit eum Dominus, secundum quod male excogitaverat in proximo, fracto eminentiori sub pedibus ejus (reliqua soliditate domus integra permanente) cœnaculo. [Tob. 12, 6] Ceterum, ut ad vos reververtar, ea qua Tobias devotione, Benedicite Deo cæli, universorum excellentissimo Artifici, qui vos morti fere addictum, de rictu, dente, morsu silvestrium liberavit ferarum; eadem potentia, eadem clementia, eademque virtute, qua eduxit Danielem de lacu leonum.

[6] Alio quoque tempore, si bene memini, juvenili adhuc fervore inserviens vanitati vanitatum, [quæ eadem illum antea, Bituricas cantem,] cum aliquo litteratoriæ professionis concertare gestiens, talia ad subversionem audientium vel morum valere non reputans; cum Synodalem Conventum i Bituricensis expeteretis civitatis, quȩ est prope fluvium k Ligerim & Comatæ Galliæ ulteriori affinis; inimica subreptio, quæ in toto itinere gressus concitos quadrupedantis equi supplantare, pio Domino vos adhuc expectante, minime prævaluit; in ipso introitu urbis, malignos maligne & satis astute laqueos injiciens, fere supplantavit, fere cornipedem vobiscum monstruose enecavit. [& super Ligerim periclitantem in equo ferociente,] Dum enim pontem saxeum, multæ longitudinis & latitudinis in immensum porrectum, & tam altum quam robustum, prætergressis sociis ejusdem associati itineris, solus scanderetis; equus, cui vice sinistra residebatis, lascivus, durus, nequam, indomabilis, & ut ita dicam, phreneticus atque intractabilis, lupatis omnimodis renitens, nec aures frænis pro votis accommodans, in abyssum aquarum, ultra quam posset trahere acies oculorum ponti subsidentium, ferme desilivit; fere tam sibi quam vobis ruinam atque interitum (utrique dolose a satana adinventum) male præceps intulit. Jam quasi e latere, quasi e longinqua regione, utputa tergum habens decora nec non egregia bonæ Rictrudis in facie, breviter, tenuiter, ignoro an humiliter, ipsius sanctissimæ Matronæ suffragia inclamastis. At illa sine mora, re potius quam voce, Adsum, inquit, [tamque cum eo præcipitandum ex ponte,] quid me inclamasti, nequaquam sic dignus conspectibus nostris, infauste, vel præsidiis? Jam equus bruto nisu sese dedens in præcipitium, duos anteriores pedes a ponte, velut in aëre, & quasi in inferioris abyssi abrupta, & tam ardua quam semota superficie suspenderat; duos vero posteriores adhuc super pontis crepidinem vibrans, vix fortiter posteriori forti pressus ungula, priora suspensi corporis, duo aut tria per momenta, librabat sive sustentabat: cum ecce divina, & ut credimus, B. Rictrudis vis, vel anteriora vestigia, nimis aëri obnoxia & casui imminentia, [mirabiliter servaverat,] collegit; contrariaque renitentia, repugnantia posterioribus conjunxit; vel magis in orbem, vobis fere resiliente pontique caput illidente seu conquassante atque conterente, retorsit & cervicem reflexit. Enimvero jam tunc erat fas experiri, in muta licet pecude, verisimilem sententiam Flacci, Invitum qui servat, idem facit occidenti. Porro ipse mannus, de nimietate furoris sui quasi ad se reversus, quasi rationabilis effectus, de casu suo vel mortis periculo, [simulque de reditu ad monasteriū fecerat cogitare.] quod vobis sibique evaserat, timidior atque pacatior, ut videbatur; non jam in transversum, sicut solebat, nec maligne gyrans, sed recto calle gradiens, veloci tamen gressu, quadrupedes, qui se præcesserant, consequi deproperavit. Nulli tamen præcedentium comitum, quod factum fuerat, indicastis, ne forte de vobis conferretur, quod de B. Paulo, antequam in ignem viperam manui ejus adhærentem excuteret, Hic homo procul dubio mortis est reus, nusquam terrarum patet ei ad inhabitandum locus. Gratias Deo tamen & B. Rictrudi, vestræ post Deum ereptrici, intra cubiculum vel secretum cordis vestri tacitus agebatis, eidem erutus de tot adversis & periculis, vos ad se quandoque reversurum sibique serviturum (sicut veritas rei hodie sese habet) promittebatis.

[7] Sic jucunda, nec (ut reor) inutili mora, de benigna Domina benignus Frater benigne peroravit; [His motus Gualbertus] & sermonis sui cursum nequaquam importunum, per singula ad id quod intendebat, de Jesu Christi famula Rictrude Sanctissima, pene reflexum seu reciprocatum, paululum continuit. Cujus benignæ importunitati paucis ego: Frater, libenter, quod caritative & devote injungitis, attentarem; si virium mearum desuetæ pusillanimitati confiderem; si certa relatione, opera Domini, quæ per suam famulam designavit, præsentialiter tenerem; & obtrectatores tam dictorum quam meritorum B. Rictrudis (nihil est enim tam bene dictum factumve, quin possit depravari, ut ait Comicus) non timerem. Nec diutius, inquit Frater ille, protelandum est diu dilatæ rei principium: nam ab ipso sumpto exordio, secundum Flaccum, dimidium subsequentis operis habetur plerumque negotium. Nec ob fiduciam vestri inchoandum, sed ob illius, qui ait, Confidite quoniam ego vici mundum: neque enim semper venenatis aut vipereis linguis pravus mos gerendus est. [Io. 16, 33] Nam quem adeo elimata perfectione ad unguem erasum constat ad summa evehi, ut non in aliquo vel minimo puncto subjaceat carpendæ dormitationi? [sese ad scribendum accingit.] Cui rursus ego; Mi Frater carissime, licet grave sit audita magis quam visa recolligere, & moribus diversorum complacere; tamen fraterna confortatus exhortatione vel favore, amica suffultus exactione, alterna confirmatus admonitione, Domini quoque fretus adminiculatione, & B. Rictrudis pia interventione, aggrediar qualiacumque scripta, prout verius de Domina nostra potero persentiscere. Sensum tamen, non quasi verbum e verbo [reddere] experiar; simplici quoque narratione convenientia relationi prosequar. Sed quomodocumque varientur & differant dicta, pia tamen mente, plena fide, omni dubitatione procul posita, summa rei attendatur; id est, operantis Dei, & B. Rictrudis cooperantis magnalia.

ANNOTATA.

a Ergo, seculo 12 ad medium vergente, necdum in monasteria Benedictini Ordinis inductus erat usus domesticæ nolæ, ad temporis cujusque officia distinguenda; sed adhuc tabulæ pulsabantur: quod nunc in sola monachorum morte usus retinuit.

b Erat enim, ut jam ostendimus, fere sexagenarius.

c Nescio quis hic Poëta Cynicus indicetur.

d Hunni, post Normannos, Gallias vastarunt seculo 10, uti dictum ad miracula S. Vrsmari 18 Aprilis.

e Fortunatus, in Vita S. Remigii apud Surium, dicit quod dæmoniacam, ad S. Petri sepulcrum Romæ, ubi quidam Dei servus ad sancti præsentiam corporis patrabat signa virtutum, adduxerint Tolosa parentes sui; sed cum dæmon respondisset expelli se non posse nisi a S. Remigio, tunc adhuc vivente, iidem parentes, ipsius benedicti servi Dei & Alarici Gothorum Regis affatibus suffragati, puellam deduxerunt ad sanctum Antistitem. Vbi vocem Benedicti, a Fortunato adjective sumptam, substantive accepit auctor noster, non advertens quod ab anno CCCCX, quo Alaricus Rex in urbe a se capta præsens fuit & res illa gesta est, usque ad S. Benedicti nativitatem, anni intercesserint minimum septuaginta.

f Colitur S. Autbertus 13 Decembris, S. Landelinus vero Crispiniensis Abbas (qui inter latrones dicebatur Maurosus) 15 Iunii.

g Videtur initium mensis Martii significari, hyemis utique ac veris confinium, intemperiei ejusmodi obnoxium.

h Corvo scilicet; per quem Sanctus jußit auferri venenatumpanem, in locum ubi nemini posset nocere, prout narrat S. Gregorius in vita, a nobis 21 Martii illustrata num. 8.

i Cum auctor Anonymus dicat quod Gualbertus, Marchianas digressus, profectus est in Franciam ac deinde Trajectum; & ipse hic dicat, juvenili fervore actum se Bituricas; verosimile redditur, hunc qui sequitur casum multis annis præceßisse priorem: & Synodum hanc ante finem seculi XI celebratam esse, tempore Vrbani II, occasione Schismatis Guibertini; quemadmodum anno 1098 celebratam Synodum Burdegalensem scimus ex quodam diplomate Tabellarii Angeriacensis, allegato in nova Conciliorum editione Labbæi nostri; alia similia allegantis, pro aliis Synodis seculi XII inchoati; quarum vix tenuis memoria hinc inde eruitur.

k Propinquitas hæc sumenda respective ad longum quod præcesserit iter: nusquam enim propius Bituricas alluit Ligeris quam ex 9 aut 10 leucarum distantia. Supra cum varii pontes sunt, celeberrimi autem qui in Bituriges ducunt lapidei duo, unus e Septentrione apud Aurelias jacet, arcuum forte 30, alter ex Oriente ad oppidum Caritatis, & ipse bene longus.

LIBER PRIMUS.
Beneficia Sanctam invocantibus impensa.

CAPUT I.
Angelorum de Natali S. Rictrudis lætitia, energumenus liberatus, ignis sacri lues repressa.

[8] [Transitus S. Rictrudis dies anniversaria,] Grata signiferi revolutio Zodiaci, benigno ortu Tauri, jucundi mensem Maji, & gratam vicem præconii B. Rictrudis refert Congregationi devotæ, celeberrimam & sacratissimam depositionem corporei tabernaculi ejus devotissime ac justissime recolenti; qua beatissima ac felicissima ipsius anima, relicta gleba terræ parenti, feliciter atque perenniter cum Christo regnatura, remigio virtutum ætherei transmigravit ad secreta palatii. Cujus resolutioni, cujus funeri atque sepulturæ credimus nimirum cælicas phalanges adfuisse, dignis exequiis digna obsequia exhibuisse, sacras excubias sacris carminibus produxisse, salubres auras pretiosis odoribus aspirasse, qualia funera Sanctus meminit Hieronymus, sanctos persæpe Angelorum choros quibuslibet Sanctorum corporibus solenniter exegisse. [a choris Angelicis celebrari creditur,] Illi vero, qui sacros artus tumulando composuerunt, & de diversis partibus illuc confluxerunt, sacris cantibus se delinitos gravisi sunt, & claro atque æthereo lumine se irradiatos, mirique odoris fragrantia aspirante delibutos atque recreatos contestati sunt. Quinimo super thymiama & balsamum redolentia aromata, plurima morborum genera ab obsessis corporibus expulere, atque debilia membra salutis dote privata ad salutem reduxere, sed & pristino vigori restituere. Hujus sacræ depositioni Sanctorum concentus gratulabundis plausibus, in psalmis & hymnis & canticis spiritualibus & in voce exultationis & confessionis, in cymbalis jubilationis & bene sonantibus, choris alternatim dulce melos concrepantibus occurrit: atque de tam sancta Deoque dilecta anima, in acie Dei viventis secum constituta, hilarem, festivum, continuumque diem duxit, & in terris itidem fieri indixit. Huic nihilominus Throni & Dominationes in organis videlicet, psalteriis, lyris ac tympanis, & omnimodis musici generis instrumentis obviam processerunt; atque dulci symphonia laudes Deo in excelsis concinentes, amicam Dei, sponsam Christi, sine felle columbam Spiritus sancti, mutuis honoribus cumulaverunt.

[9] Hanc etiam Cherubin & Seraphin famulatui divino ardentius assistentes, eodem tripudio, eodem plausu, ac eodem jubilo, vera libertate donatam, utpote mundalis pompæ sordidata tunica nec rursus induenda exutam, nec non a laqueis venantium aëreis & dolosis mira humilitate erutam, in suum consortium susceperunt; hanc eamdem, in æternum victuram perpetuaque lætitia fruituram, [ejus sublimem sanctitatem Deo præsentantibus,] Angelorum Domino gratanter obtulerunt; sacrum ejus memoriale, non atramento reali vel delebili, cælestis vitæ codici adscripserunt; ejusdem munitissimam cautionem litteris aureis in Senatoria dignitate gratanti assensu affixerunt: testamentum reconciliationis, pro amore supernæ felicitatis membris summi Patrisfamilias in terris factum, Regi Regum repræsentavere; pro summis in infimis Verbum, non tam legendo quam imitando, de diligendo super terram Deo ac proximo, abbreviatum atque reconsignatum Curiæ cælorum assistenti, congaudenti, lectioni de contemptu mundi applaudenti, explicuere; quæque tantopere exoptaverat, ad quæ toto animo suspiraverat, quibus sese omnimodis accinxerat, exercuerat atque excitaverat, affectuose recitavere. Quam sobriam, quam castam, quam continentem seu cœlibem cum marito duxerit vitam; quam largam, quam occultam, quam voluntariam inopibus impensam exhibuerit; quam diversam, quam alienam, quam immutatam a ritu gentis suæ, præsertim idololatræ, viam tenuerit, cælestis harmonia consonabat, dulcique harmoniæ consono plausu cælestis curiæ eadem sacra poli chorea vicissim resonabat. Unde minime diffitendum, cælicas Potestates jucundissime spirituali aure percipere, ancillam Dei, hereditatem (qua de sua carne progenitos & ad Deum singulari industria ad maternæ persuasionis monita conversos, noluerat irretiri mundo, vel laqueo initiari maligno) vacantibus Dei servitio attentius reliquisse; pro terrenis cælestia, proque caducis permutasse nullis umquam casibus obnoxia.

[10] Juvabat equidem cælica agmina disserere, Beatam Dei famulam, [quæ spreto seculo nuptiisque] oblectamenta, lenocinia, blandimenta secularis pompæ, facto marito de medio, prorsus contempsisse; Regias minas, tyrannicas iras, legationes de secunda copula sibi missas longe a se removisse, nec muliebriter expavisse; ipsum quoque terrenum Regem, licet superbum & præpotentem, licet nobilem atque prudentem, fortem atque in throno residentem, tamen mortalem, idcirco minantem & blandientem, tum virtute divina tum sacrorum virorum & in lege Dei eruditorum perspicaci providentia probabiliter decepisse; sed non multo post Symmysta Dei B. Amando Confessore beatæ sponsioni allaborante, favores Regios ad beatam concordiam inclinasse; & doti, quam secundi sed cælestis atque immortalis sponsi tabulis, Mosaicæ legis completioni parificatis, non tam carne, quam spiritu Dei dictatis, nec tam lapideis quam devoti cordis, immo non jam carnalibus sed spiritualibus, velut alta cedro Libani compositis cōscripserat; cujus arrham brachio, cujus annulum digito, cujus osculum ori suo constrinxerat, conjunxerat atque confœderaverat, favorabiliter assensisse. Quam bonum ergo quamque jucundum; spirituali collectione Virtutes cælorum tripudiatim effere atque beatificare femineam constantiam, immo feminam pectoris virilis superantem instantiam; teneram ætatem, insignem juventutis florem, elegantem nimis speciem; terram cordis exarando, lumina post tergum non inflexisse; vestigiis uxoris Loth retroactis, nullis inimici insidiis incidisse; vultus vero alacres atque semel fixos in Domino, diversa tentando, diversa proponendo, in diversa non mutasse; in sterquilinio monstruosæ pestis, juxta Zachariam, plumbi in talento residentis, aut in fæce mundanæ concupiscentiæ, nec more jumenti computruisse, nec more vel letargo ebrii obdormisse; denique mundo sibi congratulanti, utpote de mundo plura possidenti, florenti, arridenti, invitanti, nullo ferme oblectamine, (quamvis raro aut minimo infortunio reluctancte) inhȩsisse? [Zach. 5, 7.]

[11] Ecce quæ in cælo gaudia, quæ lætitia, quæ non licet homini effari; in terra duorum Dominorum, alterius contempsisse [tyrannidem]; alterius tirocinia, excellentē sed in Christo humilem personam, fortiter apprehendisse; in stadio currentem, sed humiliter metam attingentem, [sponso suo Christo adhæsit;] bravium coronæ incorruptibilis obtinuisse. Non surda igitur aure frequentius conjubilant cohortes æthereæ: Iussa doctrinæ Sancta continens pertransivit Euangelicæ; cujus menti splendor adeo pretiosæ complacuit margaritæ; pro cujus alta dignitate comparanda vel emenda, cuncta sua disposuit egentibus erogare. Quare quæsitam fortem mulierem & inventam undisonis procellis, diversis naufragiis, cladibus innumeris mundani salis transvadatis, veloque fidei expanso, navigio sanctæ crucis potenter evictis, certum est ad portum salutis applicuisse; atque pacato æstu carnalium illecebrarum, refrænato cursu voluptatum affluentium, sub umbra Sponsi cælestis, pro cujus concepto diuturno & desiderato amore elanguerat, considentem, vim nimii caloris nimium per diem exurentis, tanto feliciter quanto constanter, evitasse; nec non ab arbore vitæ fructus suaves faucibus, satietatem nullo fastidio consequente, nec desiderio anxietatem pariente, pro voto decerpsisse. [Apoc. 3, 21] Sic enim promissum est generaliter sponsæ, Vincentem debere refici de ligno vitæ. Porro in cellam vinariam introductam, nec jam tam de ordinanda quam de perficienda caritate peragentem, constat inebrianti calice pocula vini meri, immo (ut in eisdem Canticis insinuatur) in favo & melle, in vino & lacte salubrem esum, dulcem haustum sumpsisse. [& virtutibus ornata,] Unde patet, beatissimam Matronam undique sibi circumspexisse; utrobique latus murato aggere virtutum circumsepsisse; nec jam piget eam, fontem vitæ sitientem, cælestibus desideriis inhiasse, nefandis sacramentis nequissimi prædonis abrenuntiasse, pœnas Phlegethontis solerter cavisse, gemere cū gigantibus sub aquis Acherontis respuisse; & idcirco circumspecta Sanctorum actione, per figuram quatuor animalium, non incongrue meritam describi ab Ezechiele. Irradiata namque oculis intus & foris, docet in actu totum corpus animalium refertum esse fulgore coruscæ lampadis. Sed nec expers ejusdem luminis, quod ex eodem sensu attestatur vaticinium Apocalypsis, dum resculpit Joannes Euangelista quatuor animalia, singula senas alas habentia, & in circuitu & intus plena esse oculis. [Apoc. 4, 8] Et ne quid nimis, ne dum extra modum virtuti cuilibet insisteret, aliarum quamlibet vel minimam negligeret; ibique intuitus suus non pure defæcatus intumesceret, ubi animum suum singulariter declinaret, & magis se exereret seu exerceret (nam secundum Jacobum Apostolum, etiamsi omnia mandata legis observaret, & offensam transgressionis unius incurreret, rea omnium & negligens appareret (igitur in omnibus cauta, in omnibus provida atque voluntaria, immo de corde puro & conscientia bona & fide non ficta, sororibus ministra; mira simplicitate, vera humilitate, interiori affectione familiæ Dei devincta, licet precibus defatigata; abjecit a se omnimodis ceteris præferri dominatione aliqua; & potius omnibus omnia facta, omnibus voluit subjacere, de retributione certa non incerta. [Iac. 2, 10.] Semper præ oculis atque in ejus memoria versabatur, quam in lectione patienter afflicti audierat recitari, sententia; Homo cum dormierit, & nudus atque consumptus minime comparuerit, ubi quæso est? [Iob. 14, 12]

[12] Quare manifestum est, sanctissimam Dei famulam decantare canticum Domini, [Canticum Domini in cælis canit,] non in terra aliena, immo in secura paradisicolarum & amœna colonia; non in exilio, sed in loco certa meta præfinito; non in transitu, sed in certo & præfixo statu; non in peregrinatione, sed in Dominica mansione; immo in ordine viginti quatuor Seniorum depromere citharas & phialas plenas odoramentorum, quæ vice orationum persolvit æternaliter Domino Dominorum ineffabilia cantica canticorum; neque defraudata oleo sanctarum continentium, introducitur ad immortales nuptias in Sancta Sanctorum: jamque tenet in re, quod in Daniele acceperat in spe, millia millium scilicet æterno Regi assistere, & decies centena millia Deo homini deservire; cum quibus beata Domina nostra Rictrudis, insignis Dei famula, jocundatur divino conspectu, quod fuit singulare commercium mundo repræsentare; Dignus es, inquiens, Domine, librum assumere ejusque signacula digne solvere, & cetera quæ sequuntur in eadem Beati Joannis revelatione. [Dan. 7, 10] Liquet igitur, felicem Marceniensem locum fore beatæ Matronæ retento pretioso pignore; nec minus felicem Conventum, cum Domina sua carissima, Rictrude videlicet sanctissima coronandum, impetrato multis & præclaris meritis regali diademate. Felicem prorsus habitationem Marceniensis cœnobii, si Regi Regum cum tremore servierint, & Beatæ Dei famulæ. Quod si remoto peccato ad mortem, peccaverint peccatum non ad mortem; humiliter pœnitentes, certum asylum, proximum refugium habent; patentem misericordiæ sinum certæ rei possessores non in cassum possident. De spe igitur veniaque præsumentes accedant; querelas in auribus Dominæ suæ juxta positæ familiariter, [Patrona Marchianensium effecta.] fideliter, ac tute deponant; ipsam, nihil dubitantes, ne fiant fluctibus maris similes, ipsam quidem, imo Dominum Jesum per ipsam invocent, petendo pulsent, pulsando petant, & quæ volent impetrabunt. Neque enim petitionum salubri affectu vel effectu frustrabuntur, imo compotes votorum efficientur, atque optatis (licet quandoque justa ac dispensativa consideratione dilatis) potientur. Talia consessus cælestis collegii edidit, qualia sine dubio rei eventus mire postea comprobavit; dum virtus, majestas ac potestas æquo pondere & mensura librantis summa & infima, per B. Rictrudis insignia atque sub oculis plurimorum patrata miracula, mundo clarius innotuit.

[13] Accidit igitur subsequenti tempore, fama meritorum B. Rictrudis longe lateque crebrescente, nefarium hostem, [Liberatur puer energumenus.] impurum hospitem graviter doluisse, graviter ferentem se compelli divinæ virtutis verbere & B. Rictrudis intercessione, vasculum pueri pervasum non sine admiratione multorum exire. Cujus parentes cum viderent dæmoniacum vehementer a dæmone vexari, vehementius in dies agitari, nec ullum humanis indiciis remedium posse consequi, morsibus quoslibet attrectantem, cædentem, vestes scindentem, & alia signa energumeni satis infelicia facientem; manicis arctatum, vinculis astrictum puerum secum rapuerunt; secumque, de misericordia Dei haud diffidentes, sed fideliter præsumentes, ad orationes pretiosorum Marceniensium Sanctorum detulerunt, atque super tumbam sacratissimæ Dei famulæ Rictrudis raptim projecerunt. Nec mora, divinam virtutem invocantes, Sanctæ virtutem in puero persenserunt, lætosque clamores de puero incolumi, fere usque ad cælum excitaverunt. Quare expulso dæmone a puero, grates innumeras Salvatori Deo & B. Rictrudis suffraganti subsidio peragentes, qui prius accesserant tristes, converso luctu in gaudium, læti ad sua remeaverunt. Idem ipse puer ereptus a dæmonio, nec jam vexatus ut prius deformi ac pestifero maleficio, utpote nihil debens priori arreptitio, vulgi favorem & affectum non tam in se, quam in B. Rictrudem provocabat; nativaque sola cum suis revisens, hortatu suorum, nomini Domini hymnum trium puerorum, in fornace ignis nihil læsionis sustinentium, decantando benedicebat, ac B. Rictrudis merita circumquaque diffundebat & prædicabat.

[14] Quanta vero miraculorum gratia refulsit B. Rictrudis, dum sub toto cælo notissima incendii tabes per Romani orbis climata gentes percurrit, præsentes tunc temporis viderunt, [Grassante igne sacro,] agnoveruntque, & subsequentes veracissimæ relationi fidem adhibere non dubitaverunt, filiisque postumis suis qui nascentur & exurgent ea enarranda tradiderunt. Cuncta Marceniensis cœnobii ostia patebant, properantium undique quidam adventabant, quidam recedebant, sed & advenientium aut abeuntium alii arctato limine vix introibant: alii vix exibant. Viri, feminæ, senes, anus, juvenes, puellæ vocibus claris personabant; Sancta Rictrudis, Domina Deo dilecta, subveni nobis. Utriusque sexus, utriusque ætatis satis misera conditio, alter alterum longa reste manuum (miserum spectaculum) attrahebat, [concurritur Marchianas:] alter alterum inter humeros aut inter brachia deferebat: alius alium præ se impellendo sustentabat, alius alium in grabato, aut carpento sive biga, aut quadriga ad curiam B. Rictrudis evehebat. Conventus, consessus, concursus, discursus, sonus undique confusus (ut nihil inter hæc fere & nundinas, vel inter hæc & quæstiones forenses & publicas [differret] vigiliæ, lychni, cerei, lampades, ignes, non tam in vestibulis vel in exedris seu in diversoriis, quam ante majus altare, neque die neque nocte lucescere, calescere cessabant. Vix aliquis somnum in tabernaculo Dei capiebat; vix vel ipsi custodes, personante assiduo strepitu, quiescebant. De plurima vero serie considentium, jacentium, cubitantium, singulis aris sese volutantium, singulis sese precibus prosternentium, alter dolebat consumi truci incendio pedem, vel consumptum fuligine nigriorem; alter acclamabat, totum crus vel reliquam ejus medietatem, alter fere totum corpus vel dimidium; sed jam deficere spiritum vitalem. [& pluribus successive curatis,] Et quid plura? Alii egrediebantur hilares & sani, alii ingrediebantur tristes, infirmi ac semiusti. Sed de illis qui exibant sani, qui astabant lætos clamores ad sidera tollebant, trinoque & uni, vivo & vero Deo gratias & laudes persolvebant.

[15] Signa sonitu continuo terribiliter concutiebantur atque collidebantur; nam facto auditove miraculorum nutu, assistentium agitato cursu, statim agitabantur. Fratres monasterii dulci modulatione, atque alta vocum sonoritate, assuetas miraculis jubilationes certatim resultabant: vix tamen inceptas laudes finierant, ecce de aliis & de aliis, ab incendio per corpora perque ossa nimium furente, sed jam defurente Dei miseratione & B. Rictrudis operatione, iterum assidua signorum classica sonabant, [continua publicantur miracula.] iterum finitos hymnos Fratres resumebant ac distincte resonabant. Verum quid oportet toties scripto retexere, quoties iteratio miraculorum in publicum habebat procedere? Alternabantur in eodem mœror & lætitia, gaudia atque lamenta: assidue verberabantur divinæ aures, propter impetranda vel impetrata miraculorum prodigia vel beneficia. Quæ si quando tardarent, propter alicujus forte delicta; recurrebant confestim ad B. Rictrudis nota atque experta suffragia, cujus Deum confidebant efficaciter exaudire vota. Ut igitur breviter absolvatur miseratio Domini, per B. Rictrudis opem, brevis supradictorum compendiosa innotescat repetitio. Plenum populis Marcianensis cœnobii monasterium, die noctuque resonantibus, tumultuantibus, quibusdam mœrentibus, quibusdam congaudentibus, atque Salvatorem mundi Dominum nostrum glorificantibus, perstrepebat; quasi in eo nundinæ frequentarentur aut celebrarentur, vel forensia negotia ibidem actitarentur vel desudarentur. Videbant enim miracula, currebant ad signa, cantabant, hymnizabant, repræsentabant, cum hymno, videlicet Te Deum laudamus, Dei & B. Rictrudis magnalia.

CAPUT II.
Fruges a rapina, ecclesia a flammis servata, disciplina monastica restituta.

[16] Sicuti equidem putant, qui referunt meram veritatem, [Sub Ab. Fulchardo] advertere, adhuc Abbate Fulchardo regimen Marceniensis cœnobii suo modo procurante, miraculum in ostensione meritorum B. Rictrudis contigisse, a pluribus illud sæpe in ore versantibus accepi, quod huic interserere opusculo, rogatu tamen quorumdam Fratrum, non indignum judicavi. Sextili igitur mense, qui etiam Augustus alio denominatur nomine, in territorio seu parochia Lorgiarum, in B. Rictrudis videlicet vicinia, possessionum certatim colligebantur messes, [dum Lorgienses rustici ita suas messes colligunt,] ad subsidium expensarum totius subsequentis anni profuturæ. Erat ibi mira expectatio plebis, partim falce turgentes culmos resecantis, partim insequendo vestigia metentium reliquas spicarum reliquias artificiosa quadam sedulitate, ab inanibus, ut ita dicam, decisarum stipularum truncis secernentis, & a terræ sinu vi fere indefessa evellentis. Sicut itaque mos est illius temporis, pars utraque quod poterat quoquo modo in messione lucrari, hoc avide reponebat sibi seu futuro tempori, posthabita ferme cura de præsenti; modoque apum laborans, & parcens velut mellifluo rori collectæ segeti, solicitabatur & meditabatur qualiter transigeret ævum tam longum adventantis anni; maxime reputans secum Sapientis sapienter dictum, Quod utile est carum; & e converso, uti non solum apud veteres (verbi gratia temporibus Pharaonis Regis Ægypti, septena computationis annuæ curricula opulenta & macilenta, Joseph somniorum sagaci interprete, præsagientis) sed etiam apud modernos, unius anni sterilitate alterius fertilitate vicissim compensata, frequenter claruit. Neutra tamen pars fraudem circumjacenti B. Rictrudis præsumpsit inferre segeti, metuens ultionem eamdem propemodum sibi fieri, quam paulo post audivit inferri cuidam agricolanti; nihil tamen de conscientia metuenti vel promerenti. [ut quæ Sanctæ erant nemo attingeret;] Timebant quoque divinum subito ignem affore, si quid distraherent de rebus Sanctæ Deoque dilectæ Rictrudis; ac miserabili & miseranda ultione, aut manibus vel pedibus contrahi, aut toto corpore dissipari, veluti quondam, quando (ut superius relatum est) de diversis partibus orbis, lue incendii miserabiliter perfurente, humani generis plurimæ parti atque dispendio, plaga scilicet notissima mundo quadrifido, catervatim adventabant ad limina B. Rictrudis, in laudem & honorem Conditoris, non visibili aqua, sed sancti Spiritus invisibili gratia, pedum manuumque summa, crura, seu cetera membra semjusta, lacera vel trunca velociter extinguentis. Malebant itaque minus abundare, quam in abundantia sua de re B. Rictrudi injuste sublata fraudi suæ aliquatenus indulgere.

[17] Sicut igitur prædictum tempus exigit, juga boum diversa paria, [quidam cum plaustro suo detinetur immobilis:] bubulcorum industria, stimulorum crebris punctionibus agitata, Cerealia munera devehebant, exponenda seu excutienda atque reponenda ad quælibet horreorum receptacula. Sed cum plaustrorum ferventes rotæ calles diversos attererent, aurigæ quoque minantes, junctis bobus, admodum properarent; & reversuri citato itinere ad alia decisa campisque exposita, priora segetum onera deponerent; spectaculum factus erat quidam agricolantium, transeuntium quorumdam atque quærentium, quid ibi immobilis interdiu quasi lapis astaret? quid hæsitaret? quid hæreret? cur non potius, sicut & ceteri, ad sua necessaria stipendia conservanda atque introducenda, domum prȩpropere intenderet, plaustrumq; & boves quas in eodem [loco] detinebat affixas, ad reliqua si quæ restarent colligenda, reduceret? Ille vero in primis lacrymosis utens suspiriis, interim tamen agitans sed in cassum boves stimulis, instantibus remque stupendam sciscitantibus miser paucis responsum edidit, sese inquiens divino judicio teneri, vindice summi Judicis sententia urgeri, & pro vetusto facinore, nova forsan verecundia adjuncta, innovato flagello ab Antiquo dierum, jam in throno residente, ut in Daniele legitur, tangi. Sic enim ait: Aspiciebam donec throni positi sunt, & Antiquus dierum sedit. [Dan 7, 9, Job. 41, 23] Non tamen (adjecit) Olim abyssum quasi senescentem, ut apud Job de Leviathan dicitur, existimavi: sed potius cum Psalmista, Judicia Domini abyssum multam fore non immerito didici. Sed quid multa? [Psalm. 53, 7] Me tandem ajo non esse nefarii alicujus conscium commissi; [eoque exones rato nihilo magis proficiens,] tamen nihil linquam intentatum ad quocumque modo adeundum, quod summo mane liqui, tugurium. Boves ergo alleviabo, plaustrum exonerabo, non sine damno manipulos spicarum projiciam, & projectis abire tentabo. His dictis, carrum ascendit, mergetes continuatim abjecit; atque in dispendium, uti prius in stipendium familiaris rei, laborandum æstimavit. Verumtamen evacuato omnino plaustro, nihil hortamentum pungentis stimuli, nihil clamor vel iracundia stomachantis atque indignantis rustici, bobus ne quidem recalcitrantibus profuit; nulla illarum vel parum quid in eundo pedem de loco movit.

[18] Proinde rusticus insaniens, dentium stridore terrorem incutiens, manu in manum signum doloris pectori ingeminans, tundebat latera miserarum pecudum, nodosis baculis, dura materia viarum, cespitibus scilicet atque saxorum ictibus; aliquando posteriores, aliquando anteriores, quasi pro juvamine, cum temone rotas protrahens atque impellens, lædebat corpora boum, nihil promoventium, [dum consilii inops Dei opem poscit,] veluti immobilium, & quasi in saxa penitus rigescentium. Quocirca utroque malo, utroque damno ingemiscebat ultra modum miser homuncio; boum videlicet insolito præter solitum obstupescentium stabulo, nec non segetum discussarum sub divo platearum horreo satis incommodo. Quid igitur faceret? Iret? Solus nolebat. Juvencos relinqueret? Absens, illis & præsertim projectis manipulis metuebat. Iterum iterumque eodem urgeret? Et hoc persæpe fecerat, nec profecerat. Quid ergo? Plaustrum sæpius exoneratum, rursus oneravit; manipulos tam sæpe dejectos, iterato superimposuit; diuque hæsitans inibi, divinam clementiam, quæ toties respexit desolatos precesque humilium exaudivit, devote expectavit. Nec diu abfuit divina misericordia, quæ misero homini demonstravit, quo infortunio detinebatur in eodem loco ipse & sua toties fustigata miserrima pecora. Terrore etenim divinæ ultionis ocius affuturæ perterritus quidam de clientela Rogeri Castellani Insulæ, nomine quasi barbaro, ut ajunt, Ferragus, [intelligit ex messe S. Rictrudis 3 mergetes adjunctos suis,] quid commiserat, quidve damni intulerat B. Rictrudi, patefecit quamplurimis qui advenerant, rem talem tamque insolitam mirantibus; tresque tantum manipulos, quos occulte rustici carro superimposuerat, indicavit; dicens illos procul dubio fuisse causam immobilitatis miseris & toties fustigatis bobus. Quod cum semel, bis & ter cum admiratione multorum repeteret; abstractas ab ipso plaustro manubias (quas solus, qui reposuerat ignorante agricola, recognoscebat) in medium projecit, easque Præfecto, B. Rictrudis decimas decimanti sive colligenti, protinus reddidit; veniamque sed & gratiam Sanctissimæ Rictrudis requisivit, & de facili impetravit.

[19] Quapropter ruricola, recepta spe evadendi lætus vehementer effectus, quasi prius nihil incommodi pertulisset, [iisque redditis expeditus dimittitur.] priori mox a se omnimodis rejecta mœstitia, mœrorem in gaudium commutavit; raptisque stimulis, animalia jugis assueta solitum iter arripere concitavit. Cerneres mira, stupenda, inopinata Dei & B. Rictrudis facta insignia, & quæ possent elicere a cordibus licet adamantinis lacrymarum fluenta. Boves namque illico fere agiliores pennatis avibus, iter arripientes, quasi nulla plaustri sentirent onera, ocissime properavere ad ea, quæ duce rustico disposuerant adire horrea. Interim ipse ruris incola, explosis manibus, immensis vocibus, quæ sibi fecerat B. Rictrudis, quæ læta quæque mœsta sibi fuerant, obviis quibusque ruricolantibus non celabat; sed omnibus omnia quæ facta extiterant, per omnia per quæ gradiebatur loca, pro ingenti miraculo promulgabat. [Psal. 177, 18] Ferragus itidem supradictus, qui in causa se fuisse ostentaverat, qui poterat efferre cum Psalmographo, Castigans castigavit me Dominus, divina admonitione correptus, quamvis nondum per suum, sed per infortunium tam evidens alterius, testimonium sanctitatis ingens S. Rictrudi perhibuit; nec aliquid injusti debere agi erga Sanctam & electam Dei contestatus; tale quid ultra minime attentare præsumpsit; nec non & prave agentes æque, ne deinceps talia attentarent, paucis admonuit. Feliciter siquidem illi agitur, qui de incommodo alterius ad salutis profectum corripitur, velut a quodam ex quodam præsagio divini oraculi,

Res tua tunc agitur, paries cum proximus ardet,

evidenter & caute asseritur. Caveat igitur quisque B. Rictrudi vel suis damna inferre, quæ adeo respicit non solum quantitatem, sed etiam qualitatem ac facultatem rei, nefaria arte adipiscendæ.

[20] Dignum quoque memoria videtur & illud insigne miraculum, [Waseriæ ardentibus circum ecclesiam fœni & frugum cumulis,] quod factum est in villa a cespitibus, ut opinamur, Waseria nuncupata, Dei per clementiam, nec non & per B. Rictrudis merita. In eadem namque, juxta quantitatem villæ, ecclesia dedicata est in honorem Domini nostri & tam Beatæ quam venerabilis Dei Rictrudis famulæ. Ceterum, ut fit fœnili atque messionis tempore, ex agro collecta massa fœni & segetis, juxta & circa præfatæ villæ ecclesiam, ad majorem & conservationem & securitatem, posita est, brevi admodum via & arcta, Missarum accedentibus as solennia vix pervia, derelicta. Sed licet fragili materia circumdata, vallata & circumsepta foret ecclesia; ipsa tamen divino nutu & Beatæ Rictrudis obtentu, a periculis subiti exundantibus flammis incendii, misericorditer erepta est. Attendite populi Salvatoris & Redemptoris mundi, attendite, quæso & videte mirabilia restimonia Creatoris vestri. Sive igitur casu, sive malignantis cujuspiam astu, sive de villæ cujusdam ardentis æstu, quodam impetuoso & subitaneo saltu, cœpit ignis in fœno & segete perfurere, magis & magis crescere, vires exerere & vehementer exercere: flammarum globi, quasi exæstuantis clibani incendia, & scintillarum ardentes funiculi cœperunt sursum convolare, aëra obscurare, minari ecclesiæ, fastigia sacri loci velle lambere, nec posse.

[21] Namque a principio incendii, mediis fastigiis domus Dei, [ipsam protegere conspicitur Sancta,] mulier miræ pulchritudinis, imperiosæ habitudinis, vestibus induta niveis, videbatur astare, ecclesiam defendere, flammarum globos hac illacque deflectere, nec pati propius furentes ignes accedere. Igneus calor superiora conscendebat, sed pulcherrima muliebris imago astans desuper, latis & candidis manicis hinc illinc oppansis, eumdem ad inferiora continuo retorquebat. Flammeos apices virens licet materia abundanter ab inferioribus pascebat: sed imperiosa Matrona materiam cum suis flammis a superioribus potenter deprimebat & dejiciebat. Pyramis siquidem flammea, grandine ignea nec iræ suæ nec subjectæ materiæ ullo modo parcebat: sed nulli parcenti magisque ac magis furenti Dominatrix de eminentioribus tectis contra instans, pestem indignantem sacrato sibi sacello parcere cogebat. Qui vero de prope & qui de longe, flammæ non valentes resistere, nec segeti nec fœni cumulis subvenire, jam obliti annualis sub igne pereuntis substantiæ, tantummodo condolebant ecclesiæ, itidem actutum & eadem incendii lue perituræ. Quid igitur? Unusquisque in afflictione & angustia sæpissime proruebat in hæc verba vel lamenta, S. Rictrudis, benedicta Domina, serva eam, obsecro; tua est ecclesia. Obscuritate vero fumigantis aëris non poterant intuitu suo plene informare decentem speciem mulieris, pinnaculo templi, [donec absumpta materia consedisset ignis.] igne stomachante & ad continuandas vires undecumque materiam corradente, ad tutelam commorantis. Quid multa? Benedicta sæpe dicta prominente muliere, materiam eminentem lupo rapaci, id est igni exundanti, quasi ovem eximente, defatigatis viribus ignis apex corruit, corruens defecit, & sopitus paulatim conquievit. Tunc vero qui longius, & ideo liberius prospexerant, affirmabant, jurabant, judicioque deferendo convincere & comprobare volebant, sese B. Rictrudem in columine sue culmine templi incendii hora vidisse, accessumque flammarum a loco sibi consecrato constanter prohibuisse. Talia Dominus noster curat ostendere de B. Rictrude, ut ostendat quanta apud homines digna sit veneratione.

[22] Quoniam igitur beatissima Domina nostra Rictrudis, omnipotentis Dei famula, protegit & defendit adeo cetera, quæ in honore ejus consecrata sunt loca; quid igitur putamus eam speciali loco facturam, [Dissidentibus a suo Abbate monachis,] ubi sacra ejus requiescunt ossa? Qua strenue conservante atque inter pias ulnas amplexante Marceniarum confinia, non prævalebit inimicus: moliri poterit, sed minime prævalere. Armilla enim perforata est maxilla ejus, non prævalebit inimicus: quod si perforata non fuisset, conatus pessimos frustratos non tam cito deseruisset. Conatus est utique malignus Marceniensem locum destruere; & domum Dei, quam decet sanctitudo in longitudinem dierum, ad nihilum redigere: conatus est quidem, &, permittente divina voluntate, partem conaminis effecit; sed rursus, eadem bonitate respiciente, ab incepto conamine desivit. Ad hoc tamen conabatur, ut redigeret locum in solitudinem, a quo seminator discordiæ inter oves & pastorem, proh nefas! pacis abstulerat unitatem. Pastor prætendebat causam adversus oves, non servari ab eis Religionem; oves adversus pastorem sibi non sufficienter impendi corpoream necessitatem. Pastor intimabat, ut res sese habebat, sibi præceptum esse ab Episcopo, ut quem gregem haberet sub manu sua, sibi repræsentaret justoque exerendo judicio; grex econtra adferebat, se non debere manui supponi Episcopali, correctioni vel supplicio. Hac igitur altercatione hac illacque, proh pudor! partes faciente, atque inimico zizania discordiæ seminante, atque virus antiquæ neci, propinatum diffundente, domus Dei negligebatur; servitio Dei neglecto, neglectis quoque sacris altaribus, sacra ædes paulatim periclitabatur. Nullus equidem in ea remanserat, qui vel die vel nocte psalmodiam debitam in domo Domini celebraret; nemo Fratrum de conventu solito atque assueto aderat, qui cum David in psalterio decachordo, in cithara, tympano & choro ante Arcam Dei more Patrum luderet; unde non jam filia Saül, sed malignus prædo; nec jam irridendo, sed invidendo, inimicus doleret.

[23] Gaudebat plane hostis antiquus, cernens sibi patefactos domus Dei liberiores aditus: exultabat concionator pessimus, videns sibi non resisti solitis exorcismorum sacrorum carminibus. [& sacrorum corporum cultu neglecto,]