Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Mai III           Band Mai III           Anhang Mai III

13. Mai


DECIMA TERTIA MAII

SANCTI QVI III IDVS MAII COLVNTVR.

Sancta Glyceria Romana, Martyr Heracleæ in Thracia.
S. Laodicius, custos carceris, Martyr Heracleæ in Thracia.
S. Alexander Romanus, Martyr Drusipatæ in Thracia.
S. Aprodisius, Martyr Alexandriæ in Ægypto.
S. Agrippa, Martyr Alexandriæ in Ægypto.
S. Sabinus, Martyr Alexandriæ in Ægypto.
S. Grisius, Martyr Alexandriæ in Ægypto.
S. Lucius, Martyr Alexandriæ in Ægypto.
S. Cyrilla, Martyr Alexandriæ in Ægypto.
S. Cridula, Martyr Alexandriæ in Ægypto.
S. Juvinus, Martyr Alexandriæ in Ægypto.
Alii duo, Martyr Alexandriæ in Ægypto.
S. Victor, Martyr Polentiæ.
S. Saturninus, Martyr Polentiæ.
S. Alexander, Martyr Polentiæ.
S. Agrippa, Martyr Polentiæ.
S. Ageres, Martyr Polentiæ.
S. Cyrilla, Martyr Polentiæ.
S. Savinus, Martyr Polentiæ.
S. Credulus, Martyr Polentiæ.
S. Maximus, Martyr Polentiæ.
S. Gagus, Martyr Polentiæ.
S. Sebastianus Episcopus.
S. Marcellianus, Episcopus Autissiodorensis in Gallia.
S. Christantianus, Martyr Asculi in Piceno.
S. Theodorus Presbyter, Martyr.
S. Victorianus, Martyr.
S. Onesimus, Episcopus Suessionensis in Gallia.
Sancti Martyres plurimi, Alexandriæ occisi.
S. Servatius, Episcopus Tungrensis, Trajecti ad Mosam in Belgio.
S. Joannes Silentiarius, in Palæstina.
S. Agnes Abbatissa, Virgo Pictavi in Aquitania.
S. Disciola Monacha, Virgo Pictavi in Aquitania.
S. Dominica Virgo apud Lacum Comensem in Insubria.
S. Pausicacus, Episcopus Synnadarum in Phrygia.
S. Natalis, Archiepiscopus Mediolanensis.
S. Sergius Confessor Constantinopoli, in exilium actus.
S. Rolendis Virgo, Garpiniæ in Comitatu Namurcensi.
S. Moëldodius Abbas in Hibernia.
B Gerardus, Solitarius Tertii Ordinis S. Francisci, in Villa-magna prope Florentiam.
B. Antonius Ungarus Tertii Ordinis S Francisci, Fulginii in Umbria.
B. Magdalena Albrica, Ordinis Eremitarum S Augustini, Comi in Insubria.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sancti Fulgentii, Ruspensis Episcopi & Confessoris, memoria inscripta est Ms. Florario. Vita ejus est illustrata die I Januarii.
S. Gregorii, Episcopi Lingonensis, elevatio facta anno MCCLXXXII, a Guidone istius nominis secundo Episcopo, simul & S. Gengulphi, uti ad hujus Vitam XI Maji diximus, & refertur a Saussajo & Claudio Roberto & Sanmarthanis in Episcopis Lingonensibus. Vitam S. Gregorii dedimus IV Januarii.
Petrus, monachus Cisterciensis, Caduini mortuus, cum titulo piæ recordationis refertur a Saussajo: ab aliis sequenti die. Videtur is esse, de quo egimus inter Prætermissos IX Januarii.
SS. Liberatæ & Faustinæ Virginum Translatio celebratur in Martyrologio Comensi. Acta illarum dedimus XVIII Januarii.
SS Faustini & Jovitæ, Martyrum Brixiensium, Translatio indicatur ab Vghello tomo 4 Italiæ Sacræ, columna 735 in XLII Episcopo Brixiensi. Varia Acta martyrii dedimus XV Februarii.
S. Felicis Papæ III depositio inscripta est Ms. Florario. Vitam ejus illustravimus XXV Februarii.
Motomagus insertus est Catalogo Sanctorum Hiberniæ apud Henricum Fitzsimon, qui in Alphabetico indicat referri ad XVIII Maji, citato Martyrologio Canisii: sed is refert ad XIII Martii, & videtur intelligendus S. Mochoemogus. cujus Vitam dedimus XIII Martii.
S. Liminii Martyris, Translatio capitis Arvernis, in Prioratu Thureis, indicatur a Saussajo; Natalis hujus celebratus est XXIX Martii.
S. Elphegus, Episcopus Cantuariensis, inscriptus Catalogo Ferrarii: sed ex errore legit is XIII Maji, loco XIII Kalendas Maji, & tunc ejus Acta dedimus XIX Aprilis.
S. Hugonis Abbatis Cluniacensis translatio memoratur a Dorganio, Menardo, Bucelino, Ferrario. Acta ejus illustravimus XXIX Aprilis.
Tilbertus, Botwinus, Albertus, Saguedus & Wildenus, cum S. Walfrido secundo Archiepiscopo in monasterio Riponensi diœcesis Eboracensis requieverunt: quorum corpora a S. Oswaldo Archiepiscopo Eboracensi inventa fuerunt. Hos quinque Eduwardus Maihew ad hunc diem inscripsit suis Fastis Anglo-Benedictinis in Addendis pag. 78, & Beatos Abbates appellat. Secuti Menardus & Bucelinus, & Sanctos Abbates vocant, additq; Bucelinus plurimos cœnobii Riponensis monachos. In Vita S. Oswaldi XXVIII Februarii, solum Reverendi Abbates nominantur. Consule hujus Vitam, ut & S. Wilfridi supra citati ad diem XXIX Aprilis.
S. Florianus Martyr, cujus corpus Alexander Papa tertius donavit Casimiro Regi Poloniæ, memoratur in Sanctuario Romano Abbatis Piazza. At Poloni cum colunt IV Maji.
SS. Zebedæus & Tadæus Carmelitæ, socii S. Angeli Martyris, referuntur in Acie bene ordinata S. Philippi a Visitatione, ex Vita S. Angeli & Kalendariis Carmeliticis. Hæc nulla vidimus, nec publica Ordinis auctoritate collecta putamus, sed privata quorumdam devotione: nam in typo excusis nihil tale: sed nec in Mechliniensi excuso quidem, licet pluribus manu adjunctis succeßive aucto: Vita vero illa cujus auctoritatis sit, judicet Lector ex Annotatis ad eam in Appendice tomi 2 ad diem V Maji.
S. Victor Martyr, hoc die inter Patronos a Volaterranis colitur, & refertur a Ferrario in Catalogo generali. Verum quia arbitrantur esse S. Victorem Mediolani coronatum, hanc controversiam attigimus ad hujus Natalem VIII Maji.
S. Desideratus, Episcopus Bituricensis, proponitur a Ferrario, citatis Tabulis Ecclesiæ Bituricensis. Verum in ea colitur, quando & nos ejus Acta illustramus VIII Maji.
S. Meiro, inclusus Veronæ, indicatur in Ms. Vsuardo, in Alsatia olim aucto. Est hic Meiro Presbyter, a nobis relatus VIII Maji.
S. Mucius Presbyter, Martyr Constantinopoli, memoratur ab Vsuardo & aliis cum Martyrol. Rom. Coronatus is est & relatus a Græcis die, quo Acta damus, XI Maji.
S. Gangulfus, Martyr Lingonensis, memoratur in Ms. Trevirensi, Martyrologio Coloniæ & Lubecæ sub annum 1490 excuso, item apud Grevenum, Molanum, Canisium. Vitam dedimus XI Maji.
S. Gualterius, Confessor in Aquitania, indicatur in Supplemento Saussaji. Videtur esse S. Gualterius Stirpensis: cujus Vitam dedimus XI Maji.
Immaculatæ Dominæ Deiparæ nostræ memoria, in ecclesia Diaconissarum, indicatur in Ms. Synaxario Ecclesiæ Constantinopolitanæ. Construxit illam Cyriacus, Patriarcha tempore Mauritii Imperatoris. Ita vero denominata est, quod Patriarcha adhuc Diaconus ibi habitaret, & Soror ejus ibidem esset Diaconissa. Ita Georgius Codinus de Originibus CPP. pag. 53.
Theodora Virgo indicatur ab Arturo du Monstier in Gynæceo Sacro, & a Ferrario in Catalogo Generali in Notis, citantibus Maurolycum, in cujus duplici editione non habetur.
S. Theodorus Episcopus, quem Misenatem plerique, alii Puteolanum fuisse volunt, ut hoc die depositus, laudatur in titulo lapideo, juxta forum Puteolis posito, ab indoctis hominibus (ut censet Capaccius apud Vghellum in Episcopis Puteolanis) & jam fere exeso. Ejus tituli verba hæc sunt: Hic requiescit S. Theodorus Episcopus, qui depositus est III Idus Majas Cons. Theodosi XV & Valentiani III. Esset hic annus Christi CCCCXXXV. Quod ad ulteriorem disquisitionem satis est lectori proposuisse.
S. P. N. Harachas monachus indicatur in Kalendario Coptico sive Ægyptiaco per Seldenum edito: de quo alibi nihil legimus.
S, Josiphaci memoria est in Ms. Martyrol. Arabo-Ægyptiaco Gratiæ Simonii. De quo alibi similiter nihil.
S. Amatus, Abbas & Martyr in monasterio Habensi, refertur a Bucelino, citante Andream Bambergensem, addens ulterius indagare non licuisse.
Dubliterius Fiond seu Candidus refertur in Ms. Tamlachtensi. Fuit Dubhlitirius Abbas de Cluain-Ednech, in diœcesi Lethglinensi & regione Lagisiæ, mortuus anno 927. Sed num de hoc agatur non constat. Alius die 15 Maji occurrit.
Sancti Presbyteri memoria, in monasterio Aphaxeos, celebratur in Ms. Synaxario Ecclesiæ Constantinopolitanæ: sed nomine non indicato difficile est in majorem ejus notitiam devenire: neque ipsum monasterii nomen alibi legimus, unde de situ & fundatione aliquid disceremus.
Mochonna indicatur in Ms. Tamlachtensi, de quo dubitando inquirit Colganus ad VIII Martii, ubi de Mochonna seu Dagonna agit.
Tobias, Rofensis Ecclesiæ in Anglia Episcopus, indicatur in Ms. Florario. Laudatur a Beda lib. 5 Hist. Eccl. cap. 9 ut vir Latina, Græca, & Saxonica lingua atque eruditione multiplici instructus. Verum de veneratione ejus Ecclesiastica nihil alibi legimus.
Fastidius, Episcopus in Scotia, ut Sanctus insertus est Menologio Scotico Camerarii.
Hermingardis, nonnullis Theodora, filia Desiderii Regis Longobardorum, a Carolo Magno, cui nupta erat, repudiata, dein Sanctimonialis & Abbatissa in monasterio S. Juliæ Brixinensi, refertur in Menologio Benedictino Bucelini: at solum tribuit ei titulum Venerabilis. De repudio isto seu verius matrimonii non consummati dissolutione, egimus ad Vitam S. Hildegardis Reginæ 30 Aprilis; & censuimus illam Desiderii Regis filiam proprio nomine vocatum Desideratam, ex Vita S. Adelardi Abbatis Corbejensis, qui repudium istud improbans, ex aula cognati Regis fugiens factus est monachus: si de monastica ejus profeßione constaret, minus difficultatis haberent secundæ Caroli nuptiæ.
Bernarius Episcopus, quondam B. Mathildis amitæ Ottonis tertii Sacellanus & familiaris, vir singularis pœnitentiæ, memoratur a Gelenio citante Dithmarum Merseburgensem lib. 7. Sed signo adjuncto indicat non habere cultum, licet eum Beati titulo honoret.
Abbenus, Eremita Hibernus in Comitatu Bercheriensi, cum titulo Sancti indicatur in secunda editione Martyrologii Anglicani, citato Cambdeno: qui ut fabulam respuit, quod Abbendoniam urbem dicti Comitatus appellatam quidam velint ab Abbeno Hibernico Eremita: & ex vetusto libro Abbendonensi ostendit prius dictā Sheovesham, sed ab Abbatia constructa vocatam Abbendum, & Abbington, id est Abbatiæ oppidum. Interim Fitzimon in Catalogo Sanctorum Hiberniæ Alphabetico retulit ex Cambdeno dictum Abbenum Eremitam, cui hunc diem adjecit Wilsonus: quod nemo antiquitatum amator admittet.
Merwina, Virgo Abbatissa, cum titulo Sanctæ memoratur a Wilsono in utraque editione Martyrologii Anglicani; & hoc citato a Ferrario & Arturo. Allegantur verba Westmonasteriensis ad annum 967, ubi dicitur Rex Edgarus in monasterio Rammesigo sanctimoniales congregasse, Sanctamque Merwinam in eo Abbatissam ordinasse. Agit dicto anno de Edgaro Alfordus, sed absque mentione Merwinæ, cujus etiam non meminit in Indice Sanctorum Angliæ. Omittitur etiam ab Eduardo Majhew, & Hieronymo Portero.
Herveus sive Hermeus Toleti circa an. 1342. Thomas Illyricus Burdegalæ sec. 16. Boixius, Barcinone circa an. 1526. Helena a Latere, Tertiaria in Lusitania, sec. 16. Maria ab Incarnatione, in ditione Cordubæ sec. 16. Ordinis Minorum cum titulo Beati referuntur ab Arturo in Martyrologio Francisc. & Helena & Maria in illius Gynæceo. De Herveo Consultus domus nostræ Toletanæ Præpositus R. P. Iosepho de la Torre, diligenti apud Franciscanos facta inquisitione, respondit nihil ibi eos scire de corpore aut cultu. Multo igitur majori jure recenseri hoc loco potuisset & Martyrologio isti ac Gynæceo sacro inseri
Pasithea de Crogis, Virgo Cappucinarum Senensium parens, cujus insigne elogium ad hunc diem exhibent Fasti Senenses: nam & corpus ejus anno 1657 recluso sarcophago adhuc plane integrum est inventum, ut ibi in Notis additur; omniaque constare dicuntur ex Actis rite firmatis in Archiepiscopatus Senarum archivio, & ex Vita Parisiis edita Gallico idiomate. Necdum illa quidem ad hoc opus spectat: Acta tamen illa ab aliquo ejus memoriæ devoto optavi aliquando in ordinem redigi, nobisque mitti, ut si forte eam aliquando Beatorum Catalogo inseri contingeret, ad manum sint in operis hujus Supplemento laboraturis; aut forte etiam eorum Vitas, qui singulari cum opinione sanctitatis obierunt, singulari opere collecturis.
Thomas, monachus Dunensis, in Anglia sub Henrico VIII occisus, memoratur post alios in Menologio Bucelini cum titulo Beati.
S. Gemma Virgo colitur hodie in Castro Goriani prope Sulmonam, uti scimus ex Vita inde missa: sed serius quam ut integrum nobis esset, eam huc transferre die, qua illa Catalogis suis ejus nomen inscripsit Ferrarius XII Maji.
S. Pontii Martyris translatio, Aqua-vivam in partibus Italiæ, refertur in Notationibus Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum. At quis hic S. Pontius fuerit non indicatur. Ejus meminimus ad acta S. Pontii Romani, Cimellæ coronati, XIV Maji.
S. Bonosius, Episcopus Salernitanus, refertur a Ferrario in utroque Catalogo. Nos cum Ecclesia Salernitana XIV Maji.
S. Carthacus, Episcopus in Hibernia, memoratur a Greveno, Canisio, Ferrario & Fitzsimon, uti indicatur ad ejus Acta duplicia, quæ damus XIV Maji.
S. Hilarus, Abbas Galeatensis in Italia, memoratur a Greveno, Maurolyco, Galesinio & aliis. Acta illius damus, XV Maji.
Thomas Cantipratanus refertur in Anno sancto Ordinis Prædicatorum & inter Pios a Saussajo, ab aliis die quo mortuus est XV Maji.
Olybrius, ex Patricio Veneto monachus sub S. Hilaro Abbate Galeatensi, cum titulo Sancti refertur a Wione, Dorganio, Menardo. Omnia habentur in Actis S. Hilari XV Maji.
S. Dympna Virgo & S. Gerebernus Presbyter, Martyres Ghelæ in Brabantia, indicantur a Saussajo: ab aliis XV Maji.
Bonifacius Papa IV indicatur in Martyrologio Witfordi, Anglice Londini excuso. Forte occasione dedicationis Ecclesiæ S. Mariæ ad Martyres, quæ hoc die a S. Bonifacio facta refertur in pluribus Martyrologiis, quæ omnia memorantur ad Natalem S. Bonifacii XXV Maji.
S. Othonis, Episcopi Bambergensis, ordinatio inscripta est Ms. Kalendario Benedictino, at Natalis celebratur II Julii.
Seræanus, Apostolus Pomonæ Orcadum maximæ, indicatur in Menologio Scotico Dempsteri, quem Ioannes Leslæus lib. 4 de Rebus gestis Scotorum pag. 157, a S. Palladio ad Orcades missum dicit: proinde cum in vetustioribus Martyrologiis necdum inscriptum invenerimus, differimus cum, ut simul cum S. Palladio de eo agatur ad VI Julii.
S. Liborii, Episcopi Cenomanensis, Translatio memoratur ad Vitam, a Bollando nostro seorsim editam & dandam XXIII Julii.
S. Jacobi Apostoli traslatio brachii Leodium, ad monasterium S. Jacobi anno 1056 facta, uti diximus 3 Ianuarii in Relatione capitis ad monasterium S. Vedasti num. 3. Plenius de eadem agendum erit ad Vitam S. Iacobi XXV Julii.
S. Bernardi, a Deipara Virgine lactati, memoria celebratur in Kalendario Cisterciensi Divione excuso: colitur ipse XX Augusti.
S. Paulini, Episcopi Trevirensis, translatio indicatur in Ms. Florario, Martyrologio Coloniæ & Lubecæ anno 1490 excuso, item apud Grevenum & Canisium. Dies natalis est XXXI Augusti.
SS. Proti & Hyacynthi translatio tertia, facta anno 1317 in Martyrologio Novocomensi & Galesinio notatur ex usu antiquo, quæ postea propter Dedicationem ecclesiæ Cathedralis hoc die factam, ut seorsim ab ea commemoraretur Officio semiduplici, translata est in diem sequentem: agemus de ipsa, quando præcipue hi Sancti coluntur, XI Septembris.
SS. Innocentii & Vitalis Martyrum, ex legione Thebæorum, translatio Siburgi indicatur in Auctario Greveni & a Canisio: poterit de iis cum reliquis Thebæis agi XXII Septembris.
S. Grati, Episcopi Cabilonensis, Translatio indicatur in Vsuardo aucto pro Prioratu Candiacensi. Agitur de ea in Vita danda VIII Octobris.
S. Joannis, Prioris Canonicorum Regularium in Anglia, translatio anno MCCCXC indicatur in Ms. Florario. Natalis celebratur X Octobris.
SS. Tharacus, Probus, Andronicus, Martyres in Palæstina, memorantur in quatuor apographis Martyrologii Hieronymiani & apud Florum: item in Mss. Richenoviensi & Rhinoviensi: & dicuntur paßi in Oriente, sed loco non indicato. Hi in Martyrologio Romano & aliis, quando hæc erunt illustranda, dicuntur paßi Tarsi in Cilicia XI Octobris.
S. Martini Presbyteri depositio, in territorio Sanctonico, indicatur in Ms. Reginæ Sueciæ, per Holstenium laudato. Refertur etiam VIII Maji, sed deis ejus natalis est XXIV Octobris.
S. Maria ancilla, post varia tormenta martyrium passa refertur a Rabano: In Martyrologio Romano & aliis die I Novembris.
Commemoratio omnium Abbatum & monachorum monasterii S. Æmiliani in Hispania, sanctitatis & miraculorum gloria illustrium, proponitur a Bucelino allegante Sandovallium. Hic ipsos quidem laudat, sed nullum iis publice venerandis diem decretum indicat: quare laus ea melius differetur in diem, quo de S. Æmiliano agemus XII Novembris.
S. Balsamia, nutrix S. Remigii, quæ ædem sacram collegio Canonicorum insignem Remis habet, refertur a Saussajo & Arturo du Monstier. Verum in Breviario Remensi colitur XVI Novembris.
S. Catharinæ, Virginis & Martyris, inventio corporis in monte Sina indicatur in Ms. Florario, & a Galesinio, Canisio, Ferrario, Arturo. Dies natalis est XXV Novembris.
SS. Marcellius & Exuperantius Martyres recoluntur in Ms. Florario. Sunt hi Diaconi, Spoleti passi, & cum S. Sabino Episcopo celebrantur in Martyrologio Romano XXX Decembris.

DE SS. GLYCERIA VIRGINE ET LAODICIO CVSTODE CARCERIS,
MARTYRIBVS HERACLEÆ IN THRACIA.

CIRCA ANNUM CLXXVII

[Praefatio]

Glyceria Romana, Martyr Heracleæ in Thracia (S.)
Laodicius, custos carceris, Martyr Heracleæ in Thracia (S.)

G. H.

[1] Illustrißima est memoria sanctissimæ matronæ Glyceriæ potißimum in Patriarchatu Constantinopolitano & apud Orientales ad hunc XIII Maji: quo die in Typico, secundum consuetudinem Ecclesiasticam apud Hierosolymitanos sacræ Lauræ sanctißimi Sabbæ & aliorum monasteriorum, [Cultus etiā in Oriente.] indicitur solennis veneratio S. Glyceriæ Martyris. Sic etiam certamen S. Glyceriæ Martyris celebratur hodie in Martyrologio Arabico-Ægyptiaco perantiquo, quod Gratia Simonius Maronita ex lingua Arabica nobis in Latinum transtulit. Sed Græcorum Ecclesia, clariore notitia Actorum martyrii imbuta, ipsam in Menologio Basilii Imperatoris seculo X exarato, primo loco honorat isto elogio: [Elogium ex Menologio Basilii Imp.] Glyceria Christi Martyr fuit temporibus Antonini Imperatoris; & Sabini, Trajanopoli in Thracia Præsidis: qui cum quadam vice idolis sacrificaret, ipsa, venerando Crucis signo in fronte munita, ad eum accedens, Christianam sese esse ac famulam Christi libere est professa. Tunc jubente Præside, ut etiam ipsa sacrificaret, idolorum templum ingressa, & precibus ad Christum fusis, simulacrum Jovis dejecit & contrivit. Quapropter capillis suspensa, ferreis virgis verberata, deinde in carcerem conjecta, cibatur ab Angelo; ac tum e carcere educta, in ardentem fornacem projicitur: sed extincto per rorem divinum igne, incolumis evadit. Postea detracta capitis pelle, denuo in carcerem detruditur: ubi ab Angelo sanata, custodem carceris ad Christi fidem convertit: qui illico capite truncatur. At sancta Christi Martyr feris objecta occubuit, & corpus ejus Heracleæ in Thracia fuit depositum. Hæc ibi: quæ fere eadem leguntur in pervetusto Ms. Synaxario Ecclesiæ Constantinopolitanæ, nunc pertinente ad collegium Claromontanum Societatis Iesu Parisiis. Aliud aliquanto exactius elogium continetur in Menæis Græcorum & Novo Anthologio, quod est hujusmodi.

[2] Erat hæc [Glyceria] temporibus Antonini Imperatoris & Sabini Præsidis Trajanopoli: [& Menæis.] cumque in ea Præses diis sacrificaret, ipsa habens in fronta sua depictam sanctam Crucem, accessit Præsidem; & se Christianam professa, famulamque Christi testata est. Quam ubi Præses hortatus est, ut diis sacrificaret; ingressa fanum, precibus ad Deum fusis, Iovis simulacrum in terram dejecit & comminuit. Pagani ego istic præsentes, lapidibus eam impetentes, numquam potuerunt tangere. Tum a crinibus suspensa dire cæditur, ac dein in carcerem dejicitur, ibique multis diebus jubetur absque omni cibo relinqui. Sed pasta ab Angelo nihil inde detrimenti accepit: omnesque in stuporem dati sunt & Præses & consilium ejus, cum in carcere viderent & mensam appositam, & panes, & lac & aquam: atque interim nullus omnino aditus per vigilantissimos custodes & claustra ulli mortalium pateret. Conjecta inde in rogum est, sed rore e cælo misso ignis extinctus est, & ipsa illæsa ex fornace prodivit. Deinde detracta e capite usque ad frontem pelle, & vinctis manibus & pedibus reducitur in carcerem substratis lapidibus. Sed ab Angelo vinculis soluta est, & capitis sanitate donata, Præfectum carceris admiratione perculit: qui confestim Christum confessus, capite plexus est. Sancta autem Martyr ducta ad Præsidem, feris objicitur, ex quibus una Martyrem sic attigit, ut nullius plagæ vel livoris vestigium præter unicum morsum in corpore deprehenderetur: ex quo spiritum Deo reddidit. Depositæ sunt ejus Reliquiæ Heracleæ in Thracia. Hæc ibi: quæ arguunt Acta martyrii jam olim fuisse conscripta.

[3] [Acta Græca Romæ reperta,] Nos ea Romæ reperimus inter libros Comitis Palatini, in Bibliothecam Vaticanam transmissos, in Ms. codice numero 27 signato, ubi a pagina 19 continentur, sub hoc titulo. Certamen sanctæ & pulchre-victricis Martyris Christi Glyceriæ. Ea Græce etiam infra damus, & hic Latine, collata cum translatione Guilielmi Sirleti, qui eadem reperit Græce in monasterio Cryptæ-Ferratæ, [eadem & Latina lingua dantur:] Ordinis S. Basilii, Roma XII M. P. distante. Sed quod ea Acta adscribat Simeoni Metaphrastæ, non admittimus, cum stylus concisus sit, & ab ejus periodico scribendi genere alienißimus: quod agnoscens Leo Allatius, in genuinis ejus scriptis dignoscendis versatißimus, inter illa numerat quæ sub nomine Metaphrastæ, sed errore communi, referuntur a Lipomano tomo 7 de Vitis Sanctorum Patrum, & a Surio: ubi sub finem indicatur obitus ad diem decimum Maji, ex illa Sirleti versione: cum dies XIII accurate indicetur in Ms. Comitis Palatini, & hunc confirment omnia Menologia, Synaxaria, & Menæa Græca, ipsumque quod Sirletus ex illis contraxit Menologium. Hoc citato ista leguntur in hodierno Martyrologio Romano: [Memoria in Martyrologio Romano.] Heracleæ S. Glyceriæ Martyris Romanæ, quæ sub Antonino Imperatore & Sabino Præside passa est, nulla facta Laodicii mentione, licet in dicto Menologio esset facta. Hujus singularis notitia habetur ad hunc XIII Maji in Mss. Menæis, Divione a nobis in collegio Societatis repertis, addito disticho, quo ejus in præsentia populi confeßio fidei Christianæ, [Græci addunt Laodicium,] & martyrium gladio consummatum sic laudatur.

Λαοδίκιος ἐν μέσῳ λαῶν, Λόγε,
Θεὸν καλῶν σε πρὸς δίκην ἤχθη ξίφους.

Sola autem Glyceria laudatur in Ephemeride metrica hoc die

Τῇ δεκάτῃ τριτάτῃ τίς δάμασε Γλυκαὶρίην;

Quis decima tertia, Glycæria, te superavit?

Solam etiam hoc die ponit figuratum Moschorum Kalendariū: Possevinus Cilariam corrupto nomine scriptam reperit.

[4] S. Glyceriæ meminerunt etiam Genebrardus in suo Kalendario Græcorum, Molanus in Auctario Vsuardi, Arturus in Gynæceo sacro, Laherius in Menologio Virginum, & Gallonius in Historia Sanctarum Virginum Romanarum Italice edita, ubi late Vitam ejus deducit, & Annotatione secunda multa solicite examinat, num Virgo habenda sit, [& titulum virginitatis.] cum de illo statu nihil dicatur in Actis martyrii, quorum interpres omnino duodecies inculcat nomen feminæ aut mulieris: sed quæ hic in Græco deberet responderi vox γυνὴ, ne semel quidem est in Ms. Palatino. Græci autem in Menæis hujus diei Canonem de S. Glyceria sic incipiunt: Διὰ πόνον ἀθλήσεως τῷ δεσπότη νενύμφευσε παρθενίας κάλλεσι διαλάμπουσα. Propter certaminis laborem Domino desponsata est virginitatis pulchritudine effulgens. Favent etiam huic titulo Acta, dum nobilitatem Sanctæ ex parte patris matrisque exaggerant semel iterumque, nulla uspiam facta mentione mariti. Quidni igitur etiam ob virginitatem a S. Euphemia, Virgine & Martyre, [Lemni cultus & Reliquiæ.] Soror appellata fuerit (uti infra in Appendice ad Vitam referetur) cum corpus ejus ad insulam Lemnum in Archipelago Septemtrionali esset appulsum, ubi etiam celebris cultus erat S. Glyceriæ, ob aliquas hujus ibidem asservatas Reliquias? Dedimus die III Aprilis Vitam S. Nicetæ Hegumeni Mediciensis in Bithynia, qui a Leone Armeno Imperatore Iconomacho ob fidem afflictus, fuit Constantinopoli relegatus ad unam parvularum insularum, [& in insula vicina,] quæ sunt in sinu, S. Glyceriæ dictam, ut in illius Vita a Theostericto discipulo scripta legitur num. 44. Hanc insulam tunc conjectavimus esse aliquam circa Proconnesum, haud longe ab Heraclea ad oram Propontidis, in qua urbe fuit S. Glyceriæ templum, in eoque Corpus ejus sacrum peregrinorum concursu frequentatum propter unguentum quod ex ejus monumento defluebat, [templum Heracleæ] uti infra in Appendice refertur ex Nicephoro Callisto & Theophylacto Simocatta: qui libro 6 Historiæ Mauricianæ cap. 1 narrat, quomodo Mauricius Imperator Perinthum sive Heracleam navigare contendens, [a Mauricio Imp. restauratum.] ob turbulentam tempestatem appulerit Daonium, indeque in equo Imperiali Heracleam ivit, Glyceriæque Martyris templum ingressus, & quam maxime illud veneratus, pecuniam insuper, ad partes ejus, illato per Avares incendio vastatas atque prolapsas, iterum excitandas exornandasque, erogavit.

ACTA MARTYRII
Ex MS. Græco Latine reddita.

Glyceria Romana, Martyr Heracleæ in Thracia (S.)
Laodicius, custos carceris, Martyr Heracleæ in Thracia (S.)

EX MS. GR.

CAPUT I.
Genus, Fides Christi annuntiata, Tormenta Trajanopoli illata.

[1] Anno primo Imperatoris a Antonini, Præside Græciæ Sabino, multa erat consensio Christianorum, qui habitabant in urbe b Trajanopoli. Per singulos autem dies in unum locum conveniebant, & multo labore ac studio a Deo pacem petebant: [Antonini, superstitioni addicti] pauci enim erant Deum metuentes. Antoninus vero Imperator, cum Græcorum superstitionem sequeretur, omnibus idolis sacrificabat, iis videlicet, qui falso nomine dii appellabantur: sed multo diligentius ac frequentius Jovi sacra faciebat, & in ejus superstitionis errore assidue versari videbatur. Quodam autem die in templo ipsius Jovis cum execrandis illis sacerdotibus consultavit, [crudele edictum promulgatur] & in omnes urbes, regiones ac provincias misit, ut universi homines accederent, & diis sacrificarent, Iovi præsertim. Hac autem consultatione facta, terribile præconium evulgavit per universam terram sic præcipiens, Omnes qui noluerint diis sacrificare, jubeo crudeliter interfici. Cum autem edictum illud tam iniquum ubique divulgaretur, in c Europam quoque perlatum est. Quod cum Præses accepisset, primum sacrificium in templo apud d Maximianopolim offerebat, Imperatoris legem ostendens, neminem vero adhuc cogens. Postero autem die mane Trajanopolim profectus, similiter & iis, qui illic erant, legem ostendit, & hoc edictum proposuit. Sabinus fortissimus Præses & valde illustris, [Trajanopoli a Sabino Præside:] omnibus populis & regionibus illustribus salutem. Una mente ac sententia omnes convenientes, intra tres dies nosipsos purgemus, & in Iovis templum ingrediamur; atque Imperatoris natalem diem agentes, magno deo Iovi sacrificium offeramus. Qui vero non obtemperaverit, neque lampadem tenens sacrificium obtulerit, gravibus suppliciis cruciatus moriatur.

[2] Tunc omnes in urbe illa Christiani homines Deum precabantur, pacem petentes. Glyceria vero quædam Romana, filia e Macarii ter Consulis, cum esset in urbe illa, [S. Glyceria Christianos animat:] & singulis diebus atque horis in eam parvam domum ingrederetur, in quam homines Christiani congregabantur, seipsam Deo & Christo ejus purgabat, omnibus ita dicens: Fratres, sorores, filii, patres, & quæcumque matris loco mihi estis, videte & vobis cavete, ac diligenter animadvertite, qualis est Imperator ille, cujus characterē habemus, & quali forma in fronte signati sumus, qualis denique monetæ inscriptionem accepimus. Hæc igitur cum sciamus, demus operam, ut quam diligentissime Domini nostri præcepta servantes, apud illum ipsum æternum Regem salutem consequamur: characterem etiam, quem accepimus, ab omni labe vacuum ac purum custodientes. Id cum femina illa dixisset: Optamus, inquiunt omnes, horum omnium, quæ dixisti, compotes fieri. Tum illa: Vestræ igitur preces Deo ipsi offerantur.

[3] Postea vero quam tres dies præterierunt, cives omnes cum lampadibus insanientes concurrebant. [Præsidem alloquitur:] Venit autem & Glyceria, quæ Crucis Christi signum in fronte inscriptum habebat, quo animam illuminare posset. Ad Præsidem igitur cucurrit: cumque ante illum stetisset, sic est locuta: Clarissime Præses, en sacrificiorum, quae Deo ipsi offerenda sunt, ipsa initium faciam. Prima enim sum, & eo patre nata, qui fuit tertio Romanus Consul. Et ubinam, inquit Præses, lampas tua est, qua te id facturam significes? Cui Glyceria: In fronte scriptam habeo lampadem meam, quæ cum extingui non possit, sincera nostra, quæ Deo ipsi offerimus, sacrificia illuminat, & æterno Regi offert. Tum Præses id non intelligens dixit: Accede igitur & sacrifica. Minime, inquit Glyceria, æterno Regi & Deo lampadibus fumum emittentibus opus est: sed jube ipsas extingui, ut sacrificium meum non labefactetur. Iussit igitur Præses, & extinctæ sunt lampades. Quibus extinctis, S. Glyceria, pectus temperantia & fortitudine præcinctum habens, oculos ad cælum intendit, &, manu ad populum extensa, Videtisne, inquit, illustrem hanc lampadem in fronte mea inscriptam? Cumque hæc diceret, Crucem Christi ostendit, ac dixit: Deus omnipotens, qui per Christi tui Crucem a servis tuis gloriose collaudaris, qui sanctis illis tribus pueris te ostendisti eosque ab ignis fornace liberasti, qui leonum ora clausisti & servum tuum Danielem victorem effecisti, qui Belo everso & dracone interfecto dæmonum imaginem confregisti, Iesu Christe, [precibus statuam Iovis comminuit:] purissimus Dei Agnus, veni, quæso, & mihi humili opitulare, & dæmonem hunc, arte humana erectum, comminue, novaque & inania istorum sacrificia disperge ac dissipa. Repente autem magnum quoddam tonitru auditum fuit, & Iupiter ipse corruit atque comminutus est: erat enim lapideus.

[4] Hæc cum vidisset Præses, furore percitus una cum iis sacerdotibus, qui cum illo erant, jussit Glyceriam lapidibus in eam jactis interfici. [Lapidatur, sed non tangitur,] Itaque nefariorum hominum multitudo descendit, & lapides in Glyceriam conjecit. Lapides vero ipsi, tamquam in locum quemdam repositi, eam circumdabant quidem, sed non tangebant. Cum vero Dei beneficium hoc esse illi non intelligerent, pharmaceutriam f eam esse dicebant, ob idque lapidibus non percuti. Tum Glyceria, Recte, inquit; dicitis me pharmaceutriam esse: Christi enim pharmaca, per me vim suam operantia, vestrum errorem redarguunt, ejusque auxilium injurias vestras dispergit. His auditis, Præses dixit: Ad crastinum usque diem in carcere custodiatur, [carceri inclusa] ne forte veneficiis suis utens effugiat, & a Deo suo se adiutam fuisse dicat, & ita multos decipiat. Tum Glyceria: Stulte, inquit, excæcate atque impurissime homo, non animadvertis me præceptis Dei ligatam esse, & ejus legi affixam, e quibus solvi non possum? Ipsius enim vinculum est indissolubile, quo superborum vincula dissolvuntur, & eorum qui Deo ipsi resistunt consilia dissipantur. Hæc cum dixisset, in carcerem abiit. Ad eam Philocrates Presbyter accessit: Illi autem dixit Glyceria: Signa me Christi signo, & pretioso veritatis Chrismate me ipsam exorna, & Deo illi atque Imperatori, [a Philocrate Presbytero confortatur,] cui tu militas, & cujus arma ipse geris, me commenda, ut eo signo munita, pravissimi dæmonis malitiam superem. Ad hæc Philocrates Presbyter: Signum, inquit, Christi vota tua expleat, & pretiosum Christi unguentum faciat, ut, quod cupis, id assequaris. Hæc cum dixisset, pacem ei precatus, discessit.

[5] Eo autem die, qui consecutus est, Præses ipse mane ad domum regiam venit, ut Glyceriam ad se duci faceret, [iterum Præsidi respondet,] eamque interrogaret, an diis sacrificare vellet: quod si facere noluisset, pluribus tormentis afficiendam, ac morte denique condemnandam esse censuit. Ducta igitur fuit, & ante Præsidem stetit hilari vultu. Cui Præses: Dic, inquit, Glyceria: Num adhuc persuasum non habes, ut magno deo Iovi sacrifices, cui & Imperator ipse sacrificat? Quomodo, inquit Glyceria, illi sacrificem, qui fractus est, & in multas partes comminutus? Quique sibi ipse opem ferre non potuit, huic me vis sacrificium offerre? Habeo notitiam illius magni Dei, qui sedet in cælis, quique mihi opem tulit, & nefariam vestram potentiam dissolvit: illi me sacrificia offerre decet, illi me gratam esse convenit. Cum hæc audisset Præses: Sacrifica, inquit, antequam te cruciem. Tum Glyceria: At cruciabit me Deus meus, si te audiam. Ecquidnam, inquit Præses, mori cupis? Respondit Glyceria: Ego studeo & propero corporis mei labore animæ vulneribus mederi.

[6] Tunc Præses jussit Glyceriam crinibus suspensam ac dilaniatam interfici. Illa vero suspensa dicebat: Gloria tibi sit, [crinibus suspensa laniatur,] Deus omnipotens, qui stolido huic Præsidi ostendisti, non alia illi esse tormenta, nisi crines illos a tua benignitate mihi datos, quibus caput meum circumdatur. Iis, inquam, crinibus, per quos Præses me cruciat, ipse redarguitur: illi enim pro corporis tegumento & gloria tua mihi a te adjutore meo dati sunt, & illi ipsi nunc adversus bonarum rerum inimicum Præsidem hunc adjumento mihi sunt. Hæc cum illa dixisset, jussit Præses eam laniari. Quæ dum laniaretur: Nefarie, inquit, & omni malitia referte minister diaboli, [sed non sentit tormenta:] nihil sunt ista tua tormenta, quæ ipsa non sentio: habeo enim omnium Dominum Deum, qui per Iesum Christum me servavit, qui & nunc mihi opitulatur. Para igitur majora aliqua tormenta: hæc enim nulla sunt. Talia dicebat Glyceria, & carnificum manus ipsam laniando defatigatæ jam erant.

[7] Præses vero cum se ab illa superatum videret, eam deponi jussit, [alapis cæsa] & ejus faciem contundi. Tum Glyceria: Lux mea, inquit, Deus, & firmamentum meum Christus est, qui sua bonitate ancillæ suæ cogitationes confirmat. Te precor, Domine, ut vultum meum illumines, & ad verbera excipienda paratiorem me reddas. Tu, Domine, in patientia tua me corrobora: tu enim es Deus, qui per Dominum nostrum Iesum Christum sancti Spiritus tui thesauros iis conferre soles, qui nominis tui confessionem oratione firma ac stabili profitentur. Qui omnibus tuis viris sanctis opem tulisti, per quos & ipsa tui notitiam accepi, eamque amplexa sum, exaudi nunc ancillam tuam: quoniam nominis tui causa studeo e laqueis diaboli & ab ore serpentis liberari. Hæc cum diceret, a carnificibus verberabatur. [ab Angelo protegitur,] Angelus autem Domini Dei repente illic adstitit, & carnifices illos ita prostravit, ut mortui viderentur. Tum Præses: Dic, inquit, Glyceria: Quare Imperatori non obtemperas? At illa: Cuinam Imperatori vis me obtemperare? Dico, inquit Præses, ut illi obedias, qui rerum habet imperium, & legem hanc servandam jussit. Respondit Glyceria: Ego omnium rerum Imperatori Deo & ejus legi obedio, eamque servo. Tum Præses: Obtempera, inquit, & diis sacrifica. Illi autem Glyceria: Nolo sacrificium offerre, quod jubes, cum inane illud sit: sed sacrificium offeram Deo meo, quod ipse in Spiritu sancto requirit, quodque pater Abraham sacrificavit, cum Isaac filium suum obtulit, & vero Deo gratus fuit, a quo beneficium accepit, ut esset pater multarum gentium. Fac, inquit Præses, quod dico, & sacrifica; ne muliebriter decepta, gravi ac turpi morte pereas. At illa dixit: Christus nostri certaminis præfectus, in spirituali stadio non solum viros certantes, sed etiam mulieres ipsas contra diabolum patrem tuum præliantes splendide coronat. Commune enim veritatis stadium iis, qui in eo currunt, propositum est.

[8] Jussit autem Præses ipsam in carcerem duci, neque cibos ab aliquo ad eam ferri. [reducta in carcerem] Abiit igitur illa valde læta, & divinam gloriam celebrans, in carcerem ingressa est. Custos autem ipse multo timore illam in carcere custodiebat, quæ Deum ita laudabat: Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum, qui cognitus es a sanctis viris præcepta tua observantibus: qui te sancto Petro Roma discedenti ostendisti, & adversarium tuum Simonem magum per eumdem redarguisti; qui magno David adjumento fuisti, & Goliath adversarium ipsius sub ejus pedibus conculcasti. Tu venerandus & purissimus Deus, exaudi me, & esto simul cum ancilla tua, [obsignatum] eamque eripe a pravissimo Præside. Cum tres dies præteriissent, dixit Præses Tribuno: Accipiens hunc annullum, vade, obsigna carcerem, in quo maga illa servatur. Tribunus igitur abiit, & in carcerem ingressus, Glyceriam ipsam invenit diligenter custoditam, & Deum laudantem. Sigillo igitur claustris impresso, jussit & exteriora carceris loca custodiri. Cum autem illa intus esset, & Deum laudaret, Angeli cibum ei afferebant. Præses vero cum post aliquot dies in urbem Heracleam g profecturus esset, ad carcerem accessit videre eam, ut post se duci juberet. [cibatur ab Angelis,] Videns autem appositum sigillum existimavit eam jam esse mortuam: multi enim transierant dies. Aperiens vero, eam vinculis solutam vidit, & lancem ipsi appositam, in qua erant panis, atque lac, & aqua in cratere. Itaque stupore affectus illam eduxit, non intelligens, Deum esse, qui eam nutriebat. Illa vero sic Deum precabatur: Domine Deus, qui veritatis cognitionem nos doces: qui populum tuum providentia maxima prosequeris, qui Danieli per Angelum cibos præbuisti, & ad sanctum illum virum Eliam in torrente h prandium ac cœnam misisti, qui errantes convertis, & cæcos illuminas: tu, inquam, Deus recordatus es & mei humilis ancillæ tuæ, & ex illis tuis thesauris, qui diripi non possunt, beneficentiam depromens, me humilem ancillam tuam audivisti.

ANNOTATA.

a Anno 161, Antonino Pio 7 Martii mortuo, succeßit gener ejus Marcus Aurelius Antoninus Philosophus; sub quo resumpta persecutio, de qua hic agitur, ex seditione populi anno Imperii 17, Christi 177, ut constat ex Proœmio libri 5 Historia Ecclesiasticæ apud Eusebium & Rufinum.

b Trajanopolis urbs Thraciæ, & metropolis provinciæ Rhodopes Archiepiscopalis, ad Hebrum fluvium, etiamnum celebris.

c Europa proprie est provincia Thraciæ primaria, quod nomen inde ad quartam orbis partem translatum est. Sirletus Græciam verterat, cum Thracia non censeatur proprie provincia Græciæ.

d Maximianopolis urbs Episcopalis Thraciæ, sub Trajanopoli metropoli. Apud Lipomanum & Surium legitur Maximianopolis, sed Græce melius, ἐν Μαξιμιανουπόλει, ejusq; mentio est in Itinerario Antonini & apud Appianum. Dici autē videtur locus eo nomine, quod duobus seculis post accepit scilicet a Maximiano Imperatore collega Diocletiani.

e Macarius ter Consul, scilicet in Thracia, aut etiam Trajanopoli a Romanis constitutus: & forte ex Vrbe eo missus, hoc enim ut summum dici potest, est in Græco sit Τρισύπατος Ῥώμης: nullus enim toto 2 seculo Romæ ter Consul fuit, si Imperatores excipias: & nullus vel semel eodem tempore in fastis Macarius seu Felix nominatur.

f Addit Sirletus hoc est Veneficam: & hoc sane sensu voce illa utebatur vulgus: sed cum eadem meliorem quoquc sensum habeat, eam a se non repellit Sancta.

g Heraclea metropolis Thraciæ appellatur in Vita S. Parthenii Lampsacensis Episcopi 7 Februarii cap. 3; sed est proprie metropolis Europæ Provinciæ in Thracia, sita in Propontide Thraciæ e regione Lampsaci in Hellesponto.

h 3 Reg. 3 dicitur Eliæ, Abscondere in torrente Carith, qui est contra Jordanem: & ibi de torrente bibes, corvisq; præcepi, ut pascant te ibi, unde in Græco hic simpliciter est ἐν τῷ χειμάῤῥῳ in torrente, pro quo Sirletus vertit, in fluvio Jordane.

CAPUT II.
Varia tormenta Heracleæ illata. Sanctus obitus. Sepultura.

[9] Hæc cum dixisset, abiit in urbem Heracleam, Dei gloriam laudans. Cum vero Præses ipse illic esset, [Heracleæ a Christiani honorifice excipitur,] in templo Iovis immolabat. Christiani autem, qui erant in illa urbe, audiverunt de certamine ejus, omnesque una cum venerando Episcopo Dometio ei obviam venerunt, tribus milliaribus longe ab urbe. Tunc Episcopus ipse orationem hanc ad Deum misit: Christe lux, quæ numquam extingueris, sol justitiæ, lux eorum qui sunt in tenebris, & errantium dux, qui Moysem duxisti & Pharaonem in mare præcipitasti, tu, quæso, esto dux & servæ tuæ in confessione nominis tui. Hæc cum dixisset Episcopus, sancta Christi Martyr Glyceria in urbem ingressa est. Postero autem die jussit Præses Sanctam ad se duci, &, si diis sacrificare noluisset, igne comburi. Ducta igitur illa est. Cui Præses dixit: Num, Glyceria, certum aliquid deliberasti? [Matth. 4, 7 & 5, 37] Tum illa: In lege scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum: &, Sit vester sermo, Est, est: Non, non. Dixi enim tibi, me Deo meo adjunctam esse, & diabolo, cui tu servis, renuntiasse: quomodo igitur Christo adjuncta, possum aliquando ab eo segregari, & pro vita mortem eligere? Fac igitur quidquid lubet: ego enim parata sum brevia ista & caduca despicere, ut bona illa cælestia consequar.

[10] [signo Crucis se muniens,] Tunc Præses eam in fornacem ignis conjici jussit. Accensa igitur fornace, sancta mulier Crucis signo seipsam munivit, ac dixit: Domine Deus omnipotens, benedico tibi, & nominis tui gloriam celebro, quoniam præsentem diem atque horam hanc mihi ancillæ tuæ in exultationem æternam concessisti. Scripsisti a confessionem meam coram Angelis & hominibus: exple animæ meæ desiderium, & iniquo atque impio Præsidi ostende, quod sis adjutor meus. [jactatur in fornacem: qua divinitus extincta,] Hæc cum dixisset, & in fornacem conjecta esset, repente ros e cælo demissus, ignis flammam extinxit, & Sancta in fornace ipsa, velut pura quædam agna, stetit canens verba hæc: Sanctus es Deus, qui divinitate tua ad humilem ancillam tuam Glyceriam de cælo auxilium misisti, ut omnia tibi & voluntati tuæ subjecta te cognoscerent. Hujus flammæ radii, horribilia jussa tua non ferentes, aufugerunt, & nunc iniqui atque improbi Præsidis mentem comburunt. Hæc cum dixisset, exiit e fornace sine læsione aliqua. Tunc Judex: Cujusnam, inquit, auxilio confisa, non sacrificas? Respondit Glyceria: Deo meo & Christo ipsius. Tum Præses: Ne verbis artificiosis amplius utaris, & omnes decipias. Cui Glyceria: Non verbis, inquit, artificiosis, sed operibus bonis ac sermonibus fidem omnibus facio.

[11] Tum Præses jussit capitis ejus pellem a vertice usque ad frontem detrahi. [detrahitur pellis capitis,] Itaque satellites cum manibus ac pedibus vinctam tenerent, fecerunt id quod jussi fuerant. Sancta vero Glyceria, dum pellis ei secaretur, ita Deum orabat: Domine Deus, qui effulgentem lucem emittis, & justitiam facis efflorescere, per hanc pellis meæ detractionem, scelesto Præsidi Sabino illud ostende, quod, quicumque spem suam in te collocarunt, student per maximas quasque ærumnas confessionis coronam a te percipere. Quamobrem gratias tibi ago, quod per hujus meæ carnis pellem detractam, omnia, quæ in me sunt, detexisti, ut lumine tuo illustrata, possim dicere; Revela oculos meos, & considerabo mirabilia de lege tua. [Psalm. 118] Hanc suam injuriam non ferens Præses b, jussit eam in carcerem duci, [sed in carcere ab Angelo restituitur.] ut usque ad crastinum diem manibus & pedibus vincta servaretur, & super acutos lapides prosterneretur, quo super illos agitata, ærumnose ac pessime interiret. Fecerunt ministri quod jussi fuerant, & ita eam disposuerunt. Media vero nocte Angelus Domini venit, & a vinculis Glyceriam dissolvit, & faciem ejus ita curavit, ut talis esset, qualem Deus effecerat.

[12] Postridie vero mane Præses, cum progressus esset, jussit ad se duci sanctam mulierem Glyceriam. Itaque custos carceris, cum patefactis foribus eam solutam vidisset, neque agnovisset, [Laodicius credit in Christum,] in desperationem venit, & seipsum interficere voluit. Illa vero, Quiesce, inquit, & tibi parce: ego enim sum illa, quam tu quæris. Tum custos tremens, dixit: Miserere, quæso, mei, ne moriar: credo in Deum illum, qui tibi opem tulit. At illa: Sequere igitur Christum, qui salutem affert. Tunc Glyceriam eduxit, & ejus vinculis ipse illigatus eam sequebatur. Id cum Præses vidisset; Quidnam, inquit, istud est, quod fecisti, Laodici: Ubi est mulier illa, quæ devincta tibi commissa fuit? Tum Laodicius: En tribunali assistit, quæ proxima nocte divino lumine illustrata, insignem ac splendidam faciei speciem per manum Angeli a Deo missi recepit, & ab eodem vinculis exsoluta fuit: ejus autem vincula, cum Dei miracula perspexerim, ipse accepi: credo enim & ejusdem mortis volo fieri particeps. Tum Præses: Feriatur, inquit, iste, & capite privetur. Sine, videamus, an illi Christus opem ferat. Ille vero cum securi feriendus esset, hæc verba protulit: Tu Christianorum Deus, connumera me, quæso, cum serva tua Glyceria. Itaque illa sic Deum oravit: Pater Domini nostri Jesu Christi, qui mortis dolorem dissolvisti, & captivos liberasti; tu, quæso, libera servum tuum Laodicium, & da, ut in Christi tui confessione perficiatur, & spiritum ejus in pace ad te collige. His auditis, Laodicius addidit, Amē. Cumque hoc dixisset, securi c percussus est, & ejus corpus a a Christianis sublatum fuit.

[13] Tum Præses ad Glyceriam: Scis, inquit, Glyceria, te patre natam, [& capite plectitur,] qui Romæ ter Consulatum gessit, & matre, quæ nihilo minus quam pater, & ipsa nobilis est. Dic igitur: Quisnam est iste, qui tibi opem affert? Christus, inquit Glyceria, mundi Salvator, & Deus totius consolationis, qui mihi prandium misit in carcerem, & a vinculis me liberavit, & faciei meæ honestam speciem restituit: is, inquam, est adjutor meus. Hæc cum audisset Præses, jussit ipsam feris objici, & cum eis pugnare. Illa vero ad feras, quasi ad jucundissimas aliquas epulas, accessit. Sedente igitur Præside, [S. Glyceria feris objecta iis mansuescentibus] ingressa est Glyceria composito incessu hilari vultu, & stetit in medio stadio, Christum adjutorem suum expectans. Cumque illa sic stetisset, ferarum d præfectus repagula sustulit, & leæna ingenti corpore fremens exiit, quæ ad Glyceriam accurrit, & ad ejus pedes revoluta est. Tunc illa cum oculos suos ad cælum erexisset: Gratias, inquit, tibi ago, Deus omnipotens, Deus patrum, Deus misericordiarum, qui agrestes feras mansuetiores effecisti ad Divinitatis tuæ potentiam comprobandam; [pro voto, unius levi morsis suffocatur,] qui aspera & difficilia, mihi lenia & plana reddidisti; qui arida loca aquarum multitudine complevisti. Exaudi me Deus, & redde maligno Præsidi consiliis ipsius congruentia. Da, quæso, mihi, ut quæ tibi grata sunt, ea faciam, & mandata tua observem, quo venerandam coronam cum sanctis patribus assequar. Hæc cum dixisset, vox e cælo demissa est, quæ dixit: Exaudivi orationem tuam; veni cum pace; patefactæ sunt tibi fores regni cælorum. Tunc alia quædam leæna in Glyceriam immissa fuit: quæ cum egressa esset, ipsam momordit, neque morsus vestigium aliquod reliquit. Itaque sancta illa bellatrix Glyceria, in veritatis confessione perfecta obiit. Tunc præfectus repagulum sustulit, & feræ illæ tristes in stabulum suum redierunr. Præses vero illa ipsa hora hydropicus effectus, & in platea, omnibus rebus indigens aliis in exemplum, mortuus est.

[14] Cum vero B. Glyceria, martyrii confessione perfecta, obiisset; ejus corpus Dometius Episcopus accepit, & in loco quodam venerando prope urbem reposuit. Cujus memoriam pie ac religiose agimus e decimo tertio die mensis Maji, Deum precantes, ut ejus socii esse cum gloria mereamur. [& sepelitur 13 Maji.] Martyrium autem obiit S. Glyceria una cum Laodicio, Antonino Imperatore & Sabino Præside: in nobis autem regnante Domino nostro Jesu Christo, cui gloria una cum Patre & Spiritu sancto, in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Sirletus, Scripsi & pronuntiavi confessionem tuam.

b Longiori paraphrasi sic usus Sirletus. Cum ejus mulieris constantiam non ferret Præses; putabat enim injuriam ab ea fieri. Vbi nota apud eum ad nauseam iterari & inculcari paragraphis singulis has voces femina, mulier: cum in textu Græco ne semel quidem Glyceria appelletur γυνὴ.

c S. Laodicius etiam hoc 13 Maji colitur, eodem ut videtur die, martyrio coronatus.

d Græce βηνάτωρ, quod hinc in suum Glossarium retulit Meursius, nescio an alibi inveniendum: infra usitatiori voce dicitur Θηριοτρόφος, Bestiarum curator sive altor.

e Lipomanus & Surius decimo die mensis Maji, quo die Kalendario Felicii, & Martyrologio cuidam Basileensi ambo inscripti sunt. Interim in Ms. Græco legitur μὴν Μάἳος ιγ᾽ scilicet ἡμέρᾳ, mensis Maji die 13, quo eodem die coli a Græcis paßim omnibus supra ostendimus.

APPENDIX
Reliquiæ Lemni. Unguentum ex monumento Heracleæ distillans.

Glyceria Romana, Martyr Heracleæ in Thracia (S.)
Laodicius, custos carceris, Martyr Heracleæ in Thracia (S.)

AUCTORE G. H.

[1] Magna & familiaris videtur communicatio fuisse inter Euphemiam Virginem & Martyrem, [Familiaris S. Euphemiæ] & hanc S. Glyceriam. Nam cum Constantinus Copronymus Imperator irreligiosus, ut ait Theophanes, anno Imperii XXVI, Christi DCCLXVI, pretiosissimum celeberrimæ Euphemiæ corpus in maris profundum cum ipso loculo demersisset, Martyrem sub Christianæ plebis conspectum sanctis unguentis exsudantem videre non ferens: & Deus illud illæsum servans, ad Lemnum insulam enatare fecisset; tunc, inquit, Constantinus Episcopus Tii in Oratione de Inventione Reliquiarum S. Euphemiæ, angebantur & dubitabant, cujusnam essent Sancti Reliquiæ. [Reliquias Lemnum appulsas] Illa vero nocte acceperunt revelationem earum, per ejus nominis enuntiationem. In illa enim insula S. Glyceriæ jacebant Reliquiæ. Dicta autem nocte visa est egredi ex insula Martyr Christi Glyceria, & hæc Euphemia e navi exiisse & se invicem esse complexæ. Et cum dixisset, quæ ex insula erat egressa, ei quæ e navi exierat: Salve Martyr Christi Euphemia benedicta, & se invicem salutassent, rursus per se recedebant… His ita gestis sanctissimus Lemni Episcopus venerabile templum ædificarat in illis temporibus. [revelat, ipsam amplecti visa.] Visum est ergo ut illuc portarentur sacræ benedictæ Euphemiæ Reliquiæ ad dedicationem templi, quod ab eo constructum fuerat. Et cum supplex fudisset preces, & venisset ad Reliquias benedictæ Euphemiæ, & illic totam noctem transegisset, ab eo visa est in somnis Martyr Christi dicens: Ne aggrediaris facere quod statuisti: non obediam enim hac in re tuæ sanctitati. [& illa vicissim hujus Reliquias honorari jubet.] Sed abi ad sororem meam & in martyrio sociam Glyceriam, & ego illam rogabo. Ipsa enim se tibi tradet ad hoc, ut impleas quod desideras. Experrectus autem sanctissimus Episcopus, fecit ut ei jusserat benedicta Christi Martyr. Hæc ibi.

[2] At plurimis annis citius Mauritio Imperatori varia contigerunt circa monumentum utriusque Martyris, [Illæ sanguinem,] quæ a Nicephoro Callisto lib. 18 historiæ & Ecclesiasticæ narrantur, ubi cap. 21 asserit ipso passionis die S. Euphemiæ in conspectu omnium ex defunctæ corpore sanguinis liquorem spongiis hauriri: [hæ unguentum stillant.] illudque Mauritium Imperatorem experimento explorasse, & digitis sanguini admotis eoque humore delibutis seipsum sanctificando conspersisse, & reipsa ut hoc crederet persuasus; laudes suas Martyri tribuisse. Quæ latius ad XVI Septembris, quo colitur dicenda. Dein idem Nicephorus capite sequenti 22, explanat miraculum, quod ad monumentum S. Glyceriæ Martyris, unguento scaturiens, ad Heracleam Perinthi accidit: quæ ex Historia Mauriciana Theophylacti Simocattæ, lib. 1 cap. 11 ita descripsit.

[3] Minime vero abs re fuerit, si celeberrimæ Martyris istius prodigio, admirandæ Glyceriæ & ipsius Martyris miraculum conjunxero. Vir quidam, cui Paulino nomen erat, obscuro loco natus, in bonis tamen disciplinis admodum educatus, manifesto in impostorum & maleficorum barathrum demersus esse deprehensus est. Incantatori huic & mago argentea fuit pelvis, in qua detestandum cruorem excipiens, [cui cum supponeretur pelvis a mago profanata,] per eum execrandus ipse cum apostatis virtutibus colloquebatur. Vasculum id necessitate flagitante argentariis vendidit. Qui pretio numerato lancem eam receperunt, venalemque & ipse pro foribus, cuivis prætereunti emendi liberam facultatem facientes, proposuerunt. Accidit autem ut Perinthius Antistes Byzantii esset, & pelvim eam ita ut venumdabatur compararet. Itaque cum vasculo empto se in Sedem suam recepit, & ob reverentiam unguenti Martyris Glyceriæ, sublato priore vase æneo, argenteum istud reposuit, [ipsumque fluere cessaret;] cultui divinitus manantis unguenti id maxime convenire arbitratus. Atque ille quidem hoc fecit: rivus autem unguenti constitit. Martyr enim ipsa piaculum tantum detestata, gratiam & donum id cohibuit. Haudquaquam enim fas esse, tacens etiam dicebat, ut mundum immundo tangeretur.

[4] Hoc postquam diebus plurimis fieri cognovit Episcopus, oppido quam graviter tulit: variasque curas in animo ipse suo quod ipsius culpa Ecclesia commoditate tanta orbari deberet, volutavit. Proinde ad lacrymas & preces conversus, Deo supplicavit, ut hanc rem tam gravem auferret, & facti ejus causam latentem ostenderet. Deus vero rite abominationem eam amoliens, [donec ea amota substituatur alia,] & inscitiam misericordia legitime prosequens, Antistiti in somnis lancis piaculum manifestat. Ille statim argenteam phialam subducit, & priorem illam æream, proinde atque puram & quasi virginem atque immaculatam ministram, cultui religioso restituit. Et ecce tibi derepente unguentum rursum scaturit, & miraculorum latex denuo exundat. Piaculum autem execrandum manifesto in apertum producitur, & non aliter quam in publicis columnis incisum proponitur, urbique sua gloria redditur.

[5] Ea res ubi ad Imperatoris aures, per primariæ Sedis Episcopum (Joannes is Jejunator erat) relata est, Princeps ab eodem Episcopo ad reos capitali supplicio persequendos excitatus est: nam is resipiscentia atque pœnitentia crimen corrigere voluit. Judicium igitur maximum cogitur, & maleficorum multitudo ingens producitur. [magus cum filio punitur.] Qui in gravem carcerem conjecti, ad supplicia, debitas persoluturi pœnas, traditi sunt. Inter quos Paulinus in palum summa parte hiantem actus, turpiter vitam finiit, cum prior cædem filii spectasset: siquidem & hunc abunde impiæ imposturæ & maleficii portentis imbuerat. Atque hoc ita est gestum. Ante relatus Joannes Jejunatos, creatus fuit Patriarcha Constantinopolitanus anno DLXXXII Indictione XV ultimo anno Tiberii Imperatoris, & usque ad XIII annum Mauritii Imperatoris vixisse dicitur apud Theophanem. Perinthius autem Episcopus idem est qui Heracleensis in Thracia, cum urbs Heraclea Perinthia, ad distinctionem aliarum ejusdem urbium cognominetur, & ante etiam Perinthus dicta fuerit.

DE S. ALEXANDRO ROMANO,
MARTYRE DRIZIPARÆ IN THRACIA.

SUB MAXIMIANO

[Praefatio]

Alexander Romanus, Martyr Drusipatæ in Thracia (S.)

AUCTORE G. H.

[1] Drisipara seu Drusipera, Ptolomæo lib. 3 Geographiæ Δρουσιπάρα, ubs antiqua Thraciæ, in Provincia Europæ sub metropoli Heraclea, inter Hadrianopolim & Propontidem; post varia tormenta S. Alexandro, de quo hic agimus, illata, tum Romæ tum toto itinere, fuit ultima illustris martyrii palæstra: in qua ei ecclesia erecta, & gloriosum monumentüm sacro corpori servando constructum. Hujus Acta martyrii edidere Aloysius Lipomanus tomo 7 de Vitis Sanctorum Patrum, [Acta martyrii e Græco translata.] & ex eo Laurentius Surius ad hunc XIII diem Maji. Ea Acta Græce scripta reperit Guilielmus Sirletus in monasterio Cryptæ Ferratæ in agro Latino XII M. P. Roma distante, & a se Latine reddita a misit dicto Lipomano. Nos partem ejus priorem Græce etiam habemus, Roma ex libris Comitis Palatini descriptam: reliquam ac potiorem partem necdum potuimus impetrare, eo quod Codex Palatinus mutilus hic sit, alter autem ex Crypta Ferrata in Vaticanam non videatur translatus, ibi certe non inveniatur: quæ causa est cur Lipomani versione cogamur esse contenti. Auctor est antiquus, & accurate notat singula itineris loca, quorū plurima alibi necdum legimus nominata: facilius tamen credimus hæc ex vero appellari, quam ex certa scientia haberi tot Angelicas apparitiones & allocutiones, colloquiaque inter Martyrem & tyrannum, & tormentorum per viam toleratorum species singulas: hæc enim omnia suspecta nobis sunt, tamquam circumstantiæ Poëtica quadam licentia ad ornatum compositæ, quemadmodum in similibus diu post scriptis sæpe contigit. Erraret, qui auctorem non distingueret a Simeon Metaphraste, [Appendix de Reliquiis.] quemadmodum ex stylo liquere potest. His subjungimus quæ circa sacras Reliquias ejusque templa, tempore Mauritii Imperatoris, circa annum Christi sexcentesimam contigerunt, desumpta ex Theophylacto, Simocatta, Theophane & aliis.

[2] [Elogium ex Menologio Basilii Imp.] Aliqua martyrii epitome est in Menologio Basilii Imperatoris seculo X composita, his verbis: Alexander Christi Martyr fuit sub Imperio Maximiani, militarem artem exercens sub * Tiberiano Comite. Semel autem Comite una cum suo exercitu idolis sacrificante, solus Alexander non tantum sacrificare recusavit, verum etiam Comitem cum suis sociis deceptum dixit & dæmonum cultorem. Comprehensus proinde adductus fuit ad Maximianum, ac interrogatus & Christum professus, crudeliter cæsus fuit. Deinde Tiberiano Præsidi traditus est, ut in itinere tormentis afficeretur, ex urbe Romana Byzantium usque. Ac primum quidem igne in lateribus ustulatus est, & spineis deinde virgis cæsus, matre ipsum sequente ac læto animo ejus martyrium sustinente. Adductus autem Berœam vinctus, & precibus aquam producens, multos ex idololatris persuasit fidem Christi amplecti. Demum cum Driziparam Thraciæ urbem pervenisset, martyrium gladio percussus consummavit. Hæc in dicto Menologio Basilii Imperatoris. Quæ multo accuratius exponuntur in pervetusto Ms. Synaxario Ecclesiæ Constantinopolitanæ, quod nobis concessum a nostris Parisiensibus Collegii Claromontani est hujusmodi:

[3] Certamen sancti Martyris Alexandri. Hic fuit ex urbe Romana sub imperio Maximiani, miles in centuria Tiberiani Comitis: quo cum cohorte sibi familiari idolis sacrificium offerente, noluit sanctus Alexander sacrificare, sed & Comitem & reliquos id facientes, vocavit infantes, & insanientes, & deceptores, & mentium prava insitione inebriatos, ac tandem dæmonum cultores, & non venerantes Deum creatorem universorum Dominum Jesum Christum. [āliud ex Ms. Synaxario.] Adducitur igitur ea de causa ad Maximianum Imperatorem, sed ab Angelo ei apparente ad martyrium corroboratus; ac tum Christum libere confessus crudeliter est cæsus. Qui imitatus magnum Protomartyrem Stephanum in cælos oculos intendit, eosque vidit apertos & Filium sedentem ad dexteram Patris, & facie effulgens apparuit, & aspectu matutino festivus, Angelo æquiparandus, neque poterat [Maximianus] in eum impios oculos intendere, neque etiam ad examen revocare, quadam circa illum desperatione actus. Traditus ergo est * Tiberio & Sebastiano Præsidi, ut in itinere tormentis afficeretur, ab urbe Romana Byzantium usque, cum mandato Christianos ubique affligendi. Primo igitur igne latera ejus aduruntur. Sequebatur vero mater ipsius Pœmenia, illum ad patiendum pluribus confortans. Accedens deinde Philippopolim, in occursum habuit dictæ urbis Christianos, vincula ejus osculantes, & gratias Deo egit. Ductus deinde versus Berœam, in loco Parembolis dicto ad tribunal sistitur & crudeliter verberatur, Angelo eum confortante. Cum vero aquam deficientem precibus Sanctus procurasset, multi Christi fidem amplexi sunt. Postea ad urbem Thraciæ Drisiparam ductus, ad præterfluentem existens fluvium, sententiam accepit ut gladio interficeretur. Cum autem carnifex executurus sententiam, vellet occidere, territus visione Angelicarum Virtutum circa Sanctum existentium, non fuit ausus in ipsum manus inferre. Verum Sanctus ut Angeli tutores paululum recederent, precibus impetravit: & tunc collo præciso martyrium complevit. Solennitas ejus celebratur in Centumcellis: quem locum Constantinopoli fuisse arbitramur. Aliud elogium descripsimus Mediolani in Ambrosiana bibliotheca ex codice Ms. littera O & num. 148 signato. Idem prorsus elogium, sed die XIII Maji, describitur in Synaxario Chiffletiano, ubi perperā pro Tiberiano Comite legitur Tiberius Cæsar: elogio autem hoc distichon præmittitur:

Την τῆς κεφαλῆς ἐκτομην ἑυρὼν σκάφος,
Περᾷ ταχύπλους Ἀλέξανδρος ἐκ βίου. [alia in variis.]

Capite rescisso, ceu fune solvens ratim,
Festinus e vita trajicit Alexander.

Aliud ad hunc diem habetur in excuso Menologio per dictum Sirletum collecto.

[4] At Græci in Menæis excusis celebrant memoriam S. Alexandri die XXV Februarii, sed cum elogio non satis emendato, [aliquod in Menæis excusis corrigendum ad 25 Febru.] & forsan pluribus ejus nominis Sanctis tribuendo, quod est hujusmodi: Alexander Carthagine natus, Maximiano imperante & Tiberiano Præside, instigatur ut idolis sacrificaret, quæ ipse contumeliis & ludibriis explosit. Quare ab summis manibus suspensus, gravique saxo appenso tortus est. Deinde Carthaginem ductus, ibique rursus in equuleum actus, laceratur & verberatur. Inde Martianopoli tædis ardentibus in facie ustulatur, ac demum in Thracia capite plectitur. Hæc ibi. Galesinius, asserens martyrium e Græco in Latinum sermonem a se brevi conversum, ait, civem Puteolanum fuisse: & dein Ferrarius in Catalogo generali ad eumdem XXV Februarii, citato Menologio Græco & Galesinio, quem solum videtur legisse, eumdem S. Alexandrum, patria Puteolanum, refert in Thracia Martyrem sub Maximiano. Sic unus sponte vel casu aberrans, facile invenit erroris socium, dum alteri credere quisque mavult quam per se veritatem indagare.

[5] Retulimus ad diem XXVII Martii S. Alexandrum Martyrem in Pannonia, ejusque cultum confirmavimus ex quamplurimis Martyrologiis ac potißimum auctoritate Vsuardi, [Memoria 27 Martii.] quo citato Baronius hodiernum Martyrologium Romanum auspicatus est his verbis: Driziparæ in Pannonia S. Alexandri militis, qui sub Maximiano Imperatore post multos pro Christo agones superatos, multaque miracula edita, martyrium capitis abscissione complevit. Quam procul Drizipara urbs Thraciæ & Byzantio seu Constantinopoli vicina, a Pannonia dißita sit, indicavimus ad dictum XXVII Martii, & norunt, quotquot in antiqua Geographia tantillum versati fuerint. Interim in Annalibus Ecclesiasticis iterum Drizipara urbs Pannoniæ asseritur. Reliqua in Appendice post Acta martyrii proferuntur. Galesinius iterum ad hunc XIII Maji ista refert: In Græcia S. Alexandri Martyris, qui Maximiano Imperatore, cum tot tantaque gravia supplicia exhausisset, [& hoc 13 Maji] præclarus victor & testis pietatis, demum præciso capite palmam accepit. Et in Notis citantur Horologium Græcum & Metaphrastes. Quod nos habemus Horologium Græcum, Venetiis anno MDXC excusum, nihil habet de S. Alexandro; & solius Glyceriæ, de qua supra egimus, meminit. At si Acta martyrii, quæ vulgo solent Metaphrastæ sed perperam tribui, vel obiter inspexisset Galesinius potuisset magis proprium elogium proferre. Meminit Molanus, S. Alexandri Martyris sub Maximiano Imperatore. Plura & magis accurata leguntur in Martyrologio Basileæ anno MDLXXXIV impresso, his verbis: Drizipari in Thracia S. Alexandri militis, qui sub Maximiano Imperatore ab urbe Roma ductus in Thraciam, atque sævissime cruciatus, post multos pro Christo agones superatos, multaque miracula edit, capite cæsus, martyrii coronam accepit.

[Annotata]

* al. Numeriano

* imo Tiberiano

ACTA MARTYRII
Ex Aloysio Lipomano, & Ms. Græco.

Alexander Romanus, Martyr Drusipatæ in Thracia (S.)

EX LIPOM.

CAPUT I.
Genus. Profeßio fidei. Tolerata Romæ tormenta.

[1] Quo tempore impius Maximianus imperabat, persecutio multa contra Christianæ religionis sectatores per omnes regiones commota erat. Centurio autem quidam, [In persecutione Maximiani] dæmonum amicissimus, Maximiani Imperatoris jussu erexit templum Jovi, longe ab urbe Roma stadio uno. Edixit igitur Maximianus Imperator, ut quicumque Christianam fidem sequebantur, diis ipsis sacrificare cogerentur: jussitque omnes præsto esse in templi dedicatione, ac præcones ipsos per totam urbem indicere, ut quicumque illic essent deorum studiosi, crastino die omnes in templi dedicatione cum Imperatore convenirent. Itaque omnes, audita præconum voce & tubæ ipsius clangore, parati erant una cum Imperatore in Jovis templo præsto esse. Multi ergo a qui opera curiosa habebant, iis secum assumptis accessere, [ad dedicationem templi Iovis] simul ut ea venderent, simul ut Jovi sacrificarent. Quidam vero admodum dives, Tiberianus nomine, sub imperio suo habens milites, a Felice Tribuno sibi commissos, omnes illos convocavit, eisque hæc dixit: Audite, fratres. Scitis vos omnes, quemadmodum Imperator præcepit, ut hodierno die in templo Iovis cuncti una cum ipso præsto simus: parate igitur vos, ut mecum una in templum veniatis. Hæc cum militibus suis diceret, nuntiatum illis fuit, Imperatorem in templum venisse. Tunc celeriter cum Tribuno ipso milites omnes properabant, ut Imperatori assisterent.

[2] Unus vero ex illorum numero, nomine Alexander, cum, a puero pietatem servans, Deum ipsum timeret, Tribuno respondit: Si ad Deum illum, qui vere Deus cælestis est, nobis eundum esse dixisses, eumque adorandum, recte quidem locutus fuisses: [Alexander ire renuit:] quos enim vos deos esse dicitis, dæmones illi sunt, non dii. Tum Tiberianus: Non omnibus, inquit, diis, sed uni deo Iovi nobis nunc sacrificandum esse dixi, licet sint alii, quos & Imperator & nos colimus. Ad hæc Alexander: Iovem ipsum Deum nominasti: at ille talis est, qualis & ceteri, qui dæmones sunt valde fallaces; cum eos a quibus coluntur, circumvenire atque omnino perdere soliti sint: quemadmodum & vos ipsi asseritis, quod dii vestri b aliquando mulierem appetiverint; eaque inventa, cum aëre simul & mare polluerint in deceptione sua. Quis vestrum umquam vidit, aut aliquando audivit, Deū impuris facinoribus labefactari? Nō solū igitur, ut dixi, dæmones, sed etiam fallaces illi sunt. At noster Deus corporeis oculis non cernitur, qui cæli & terræ effector est: neque iis indiget sacrificiis, quæ vos impuris dæmonibus offerre consuevistis: sed sacrificium postulat purum ac sine sanguine. Hæc cum Tiberianus audivisset: Omitte, inquit, insaniam istam, Alexander, & deos ipsos beneficiorum auctores ne contemnas; ne forte Imperator hæc audiat, & adversus me indignetur, quod te talia dicentem feram.

[3] Hæc cum dixisset, festinabat una cum Imperatore in templo esse: erat enim tempus, quo Imperator diis sacrificia offerret. [ad Maximianum] Memor vero eorum verborum, quæ a milite suo audiverat, Maximianum adiit, & ita eum allocutus est: Milites, omnes, Imperator, quos mihi majestas tua commisit, tuo edicto inservientes vidi: unus vero e militibus non solum mihi repugnavit, sed deos etiam ipsos contumeliosis verbis affecit, affirmans deos illos, quos tu, Imperator, & nos colimus, dæmones esse impurissimos: neque cogitat eos, qui edictis imperii tui adversantur, mea manu intersici. Hæc cum Maximianus accepisset, militi, de quo hæc audiverat, valde iratus fuit: &, Ubinam, inquit, ille est, de quo hæc dicis? Age duc illum ad me, [adduci jussus,] ut sciam quid ille sentiat. Tum Maximiano Tiberianus: Ita edictum tuum, Imperator, & meipsum miles ille pro nihilo fecit, ut huc venire neglexerit. Illico Maximianus jussit tres milites abire, & illum ferreis catenis vinctum ad seducere c.

[4] Beatus vero Alexander domi suæ in lecto requiescebat: erat autem hora quasi sexta. Tunc Angelus Domini in somnis illi apparuit, [confirmatur ab Angelo:] & ait: Esto fortis, Alexander, quoniam multa passurus es pro nomine Christi crucifixi: parata enim tibi sunt tormenta multa. En veniunt ad te Imperatoris milites: sed ne timeas, neque cor tuum expavescat: ego enim missus sum, ut tibi opem feram adversus omnia tormenta illa, quæ ab Imperatore afferenda sunt. Surge igitur, & Deum tuum ora: ego enim tecum ero, quoad cursum confeceris. Hæc cum beatus Alexander ab Angelo audivisset, surrexit, & Deo Psalmum illum cecinit: Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei cæli commorabitur. [Psalm. 90] Dicet Domino, Susceptor meus es tu, & refugium meum in die tribulationis meæ: Et quæ deinceps sequuntur.

[5] Cumque Psalmum totum absolvisset, domo sua egressus, militibus illis occurrit, quos olim sodales habuerat. [seque vinciendam ultro sistens,] Qui cum Alexandrum vidissent, præ timore in terram ceciderunt: erat enim ejus adspectus tamquam fulgur. Tunc beatus Alexander dixit: Surgite, fratres: quidnam timidi estis? Cui milites responderunt: Vidimus Dei potentia te circumdatum, & præ timore in terram cecidimus. Ad hæc Alexander: Audite, inquit, fratres: Deus ille cælestis providit servo suo. Facite igitur vos, quod jussi estis in eum, contra quem missi fuistis, & me vinctum ducite. Tum milites responderunt: Nos decreveramus nihil tibi dicere: quomodo igitur tu hæc ipsa cognovisti? Non necesse habeo, inquit Alexander, vobis multa loqui, quoniam propero ad certamen mihi propositum, quod cælestis Imperator mihi præparavit. Ego enim ab urbe Roma Byzantium usque iturus sum.

[6] Hæc cum dixisset beatus Alexander, flexit genua, & has preces ad Deum misit: [post preces fusas,] Domine Jesu Christe, Deus patrum nostrorū, laudabilis & benedictus es in secula. Nunc te precor, Domine, ne separes me a consortio justorum tuorum, neque me ad te venientem repellas: quoniam nomen tuum sanctum & terribile mihi notum fecisti, quia tu es adjutor & susceptor meus. Mitte, quæso, Domine, Angelum tuum, qui mihi opem ferat, [ducitur ad Maximianum,] & coram Maximiano Imperatore orationem expeditam linguæ meæ suppeditet. Has preces cum Alexander complevisset, milites in ipsum manus conjecerunt, eumque vinctum ad Maximianum Imperatorem duxerunt. Mater autem ipsius Pœmenia eam rem ignorabat. Mili tes igitur festinabant quamprimum ad Imperatoris tribunal Alexandrum ducere. Turbæ vero cum eum vidissent, magnopere obstupuerunt: erat enim ætate valde robustus, annum agens quasi decimum octavum, adspectu ita formoso, ut Angeli alicujus speciem præ se ferre videretur. Cum vero & adspexissent illum valde hilarem, furore magno perciti, dixerunt: An non iste, qui talis est, multo ante debebat apud Imperatorem deferri? Hæc cum beatus Alexander audivisset, exardescens, & vultum instar ignis accensum habens, ad scelestos illos homines conversus: Vos, inquit, de me Imperatori vestro nuntiate. Maximianus igitur cum audivisset Alexandrum præsto esse, Tiberianum accersiri jussit. Qui cum venisset: En, inquit Imperator, ad est ille, cujus causa milites misimus.

[7] Cumque hæc dixisset, jussit Alexandrum ante tribunal sisti. Tunc Maximianus: Verene, Alexander, majestatem meam contempsisti, [fidem profitetur,] quia ita stulte atque insolenter Tribunum una cum sociis tuis ad templum sequi noluisti, ut mecum simul magnum deum Jovem coleres? Ad hæc Alexander: Ego, inquit, Deum meum, qui in cælis est, colo, & ejus filium Jesum Christum, & Spiritum sanctum: alium enim ipse neque novi, neque confiteri possum, cum nullus alius sit Deus, nisi quem ipse colo. Cum igitur præter cælestem hunc Deum alius non sit, ne me amplius de deo alio interroges. Quod vero ad majestatem tuam pertinet, ego neque minas, neque tormenta tua extimesco, quæcumque a te mihi afferenda sunt. His auditis, iratus Maximianus, dixit: Ecquidnam potest facere Deus iste, quem tu dicis? Respondit Alexander: Deus meus corporeis oculis non videtur, sed omnia potest facere: neque quidquam est, quod ejus potentiæ subjectum non sit. At Maximianus: Estne Deus, qui ab hominibus in cruce suffixus atque interfectus fuit? Obmutesce, Satana, [& Christum a morte resurrexisse prædicat.] inquit Alexander: non enim dignus es, qui Christum crucifixum nomines. Stulte, quem crucifixum ac mortuum fuisse dixisti, an non eumdem audivisti a mortuis etiam resurrexisse, & multis, qui mortui fuerant, vitam restituisse?

[8] Ad hæc Maximianus: Miseret me juventutis tuæ, quod ætate admodum juvenili te esse video. Misereat te, inquit Alexander, conditionis tuæ, & resipiscens eripe teipsum a laqueis diaboli. [minas & blanditias spernis:] Tum Maximianus dixit: Accede, miserrime, & Jovi deo sacrifica, ne morte pessima intereas. Teipsum, inquit Alexander, miserrimum appella, qui dæmones impuros veneraris: ego enim neque minas tuas, neque tormenta, quæcumque ipse allaturus es, extimesco, cum verum Deum adjutorem habeam. Maximianus autem: Iam dixi, me tui misericordia commotum esse: accede igitur & diis sacrifica: idque si feceris, scito te unum ex eorum numero futurum, qui in palatio meo regali primas tenent. Et quisnam, inquit Alexander, deus ille est, cui a me sacrificium offerri vis? Cui Maximianus: Magno deo Iovi sacrificium offeres. Tunc beatus Alexander, elatis in cælum manibus, ita Deum precatus est: Domine Iesu Christe, ne derelinquas me humilem servum tuum, sed opem feras mihi peccatori & indigno. Cumque preces complevisset, oculos ad cælum erexit, & vidit cælos apertos, & filium Dei sedentem ad Patris dexteram: ac tunc Maximianum rursus interrogavit: Cuinam deo vis sacrificem? Iovi magno, inquit ille. Ad hæc Alexander: An ignoras, dæmonem & fallacem istum esse, quem tu deum appellas? [turpitudinem Iovis arguis:] Quondam mulierem quamdam concupivit, & ejus amore captus, tauri forma se induit, & præstigiis suis mulierem miseram decepit ac fœdavit. Hæc Maximianus cum audivisset, ridens ait: Hoc nostrorum deorum potentiam demonstrat, quod hominibus tales se ostendunt, quales ipsi volunt. Propterea, inquit Alexander, laudas illorum turpia facinora, quia cum illis convenis; neque Deum illum cognovisti, qui te honore & Imperio isto donavit.

[9] Tum Maximianus: Mihi quidem dii Imperium hoc largiti sunt. Cui Alexander: Tu quidem, inquit, veritatem odisti, ob idque Deum non agnoscis: & quamvis prudens videaris, teipsum tamen perdidisti, dæmonibus fidem habens. Iterum dixit Maximianus: Multum profecto me miseret tui, ob idque te sustineo, cum me contemnas, & ita mecum loquaris, quasi tui similis ego sim. Propterea, inquit Alexander, teipsum contemno, [hortatur Tyrannum, ut resipiscat:] quod prudens cum appareas, stultus factus es, colens idola muta & sensu carentia. Cum enim immortalem Deum & semper viventem impie dereliqueris, patrem tuum Satanam diabolum secutus es. Relinque igitur tenebras, & ad lucem te converte, ne pereas, & in sempiternum ignem tradaris. Tum iratus Maximianus, jussit ad se accersiri Tiberianum Tribunum: cumque Alexandrum ejecisset, tradens eum Tiberiano: En, inquit, hominem hunc potestati tuæ trado, quin etiam præcipio, ut ab urbe Roma Byzantium utque diligenter inquiras de nostris diis, [a quo traditur Tiberiano,] & de Jesu, qui dicitur, quem colit Alexander: cujus sectatoribus, quoscumque invenies, nolim parcas, neque isti Alexandro: sed & ipsum, & omnes Christianos affligas, utcumque tibi visum fuerit, ut omnes edicto meo adversantes cognoscant manu mea se posse interfici. Tum beatus Alexander: Gratias ago tibi, Tyranne, quod me per multas regiones celebrem fieri jussisti. Per deos ipsos, inquit Maximianus, non effugies manus Tiberiani: non enim ille tui miserebitur, quemadmodum ego misertus fui. Cui Alexander: De hac etiam re Deo meo gratias agam, si forte dignus inveniar, qui ubique gentium pro Christi nomine labores & ærumnas patiar.

[1O] Hæc cum audivisset Maximianus, jussit Alexandrum extra tribunal ejici. Quem cum Tiberianus ejecisset, & potestati suæ traditum haberet, postero die sedens in tribunali, jussit ipsum illuc duci. Cum autem duceretur, risit ac dixit: En ut rursus Satanas se instruxit, & contra me armatus est. Postquam autem ille ingressut fuit, Tiberianus ita eum affatus est: Quid est, o Alexander? An adhuc in illa temeritate tua persistis? Fac, quod dico: diis sacrifica, & teipsum a tormentis libera. Respondit Alexander: Vidi ego sempiternam gloruam mihi præparatam: [cujus jussu tortus in Thraciam ducitur.] qua re delectatus sum, & exultavit spiritus meus. Ad hæc Tiberianus: Si facies, quod jussit Imperator, & diis sacrificabis, tunc magis lætari & exultare poteris: at si perges temere agere, illud tibi prædico per deos omnes, per omnes urbes ac regiones ossa tua a me dispergenda esse. Ego, inquit, Alexander, facio quod jubet Dominus meus cælestis, neque minas tuas timeo, neque tormenta tua formido. Hæc cum audisset Tiberianus, ira percitus, jussit Alexandrum suspendi, & ejus carnes laniari. Cum vero laniaretur, vocem nullam emittebat: sed erigens oculos in cælum, Deo ipsi gratias agebat. Quod cum vidisset Tiberianus, jussit militibus Alexandrum e ligno depositum extra urbem educere, gravibusque catenis vinctum in Thraciam perducere.

ANNOTATA.

a Ita Ms. Græcum Palatinum: apud Lipomanum simpliciter legitur: Multi ergo, rebus omnibus omisses templum adierunt & Jovi sacrificarunt.

b Ita ibidem: Lipomanus vero: Asseritis illum ipsum Jovem aliquando mulierem appetivisse, & cum illam juxta mare invenisset ipam deceptam corrupisse, ubi respicitur ad fabulam de raptu Europæ infra num.8 adhuc clarius expressam.

c Hactenus fragmentum Palatinum præcitatum, cetera desiderantur.

CAPUT II.
Iter Roma usque Berœam & tormenta variis locis tolerata.

[11] Angelus autem Domini ejus matri apparuit in somnis, & ait: Surge Pœmenia: quam celerrime præpara pueros tuos & jumenta, [Prosequitur eum mater.] nihil molestiæ in animo habens, ac filium tuum sequere: martyrium enim pro Christi confessione illi obeundum est. Hoc igitu, ut dixi, tibi molestum non sit: neque prius desistas, quam ad locum ei propositum perveneris. Alexandri mater, cum hæc audivisset ab Angelo, magnopere lætata est: cumque surrexisset, sicut dixit illi Angelus, iter faciens sequebatur filium. Quæ in urbem ingressa, in quam perductus fuerat, illic eum invenit, quo tempore a Tiberiano Præside interrogabatur. Cum igitur optima illa femina eum vidisset, missa voce magna: Deus, inquit, ille altissimus, pastor bonus, cui tu credidisti, adjutor tibi sit, fili mi. Postquam vero Tiberianus feminæ illius vocem audisset, quæsivit quænam esset vox illa: neque quisquam ex illa turba, quæ multa illic assistebat, potuit dicere, undenam ea vox advenerat.

[12] Tum Alexandro dixit Tiberianus: Age, miser, diis sacrifica. Sacrifico, inquit Alexander, sacrificium laudis cælesti Deo meo. Ad hæc Judex: An non dixisti mihi, Alexander, vestrum illum Deum sacrificiis non egere? Talibus, inquit ille, sacrificiis, qualia vos offertis, Deus meus non eget: [facibus admotis] sed sacrificium justitiæ ac sanctitatis requirit, quoniam Deus noster sanctus est. Tunc jussit Tiberianus faces accensas ejus maxillis admoveri, dicens: Videamus, an veniat Deus ipsius, & liberet eum de manibus meis. Itaque ministri Satanæ fecerunt quod jussi fuerant, & faces accensas Alexandro admoverunt. Ille vero, elatis in cælum oculis, hæc dicebat: Gloria tibi sit, Domine Jesu Christe, qui Archangelum Michaëlem in Babylonem misisti, & tres illos pueros ab ignis fornace liberasti. Tu, Domine, libera me ab hora hac & præsenti angustia, & tyrannum hunc subjice potestati tuæ, ut & ego cum Davide illud dicam: Transivimus per ignem & aquam, & eduxisti nos in refrigerium. [Psalm. 65] At cum Tiberianus vidisset, [non uritur:] ignem ipsum nullam vim habere contra Alexandrum, erubuit, & servis suis præcepit, ut eum vinculis adstrictum ducerent: quibus & dixit: Interim præite vos: ego vero sequar. Mater autem Alexandri, cum filium a Judicis conspectu abductum vidisset, rogavit milites, ut eam sinerent filium adire atque alloqui. Cum igitur illa prope accessisset, & Alexander matrem vidisset: Bene, inquit, mater domina mea, huc venisti: sequere me usque ad eum locum, qui propositus mihi est, quemadmodum Christus Dominus hoc mihi revelavit. Quidam vero e militum numero cum hæc viderent, dicebant: Tu quidem, Alexander, beatus es, quoniam magna est fides tua: magnus enim Deus est Christianorum. En ut multa tormenta passus pro nomine ipsius, nihil mali accepisti.

[13] Hæc dicentes iter faciebant, ut a Tiberiano jussi fuerant. [post 40 dierum inediā] Cum vero ad fontem venissent, & apud illum consedissent, cœperunt una cibum sumere: & B.Alexandrum hortabantur, ut ipse quoque id faceret: erant enim dies quadraginta, quibus vir ille beatissimus neque panem, neque aquam gustaverat. Tunc Christi athleta, flexis in terram genibus, cœpit psalmum illum canere: Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi: auxilium meum a Domino, qui fecit cælum & terram. [Psalm. 120] Domine Iesu Christe, serva me ovem tuam sine peccati labe, ne gaudeat inimicus meus super me: quoniam cognovi nomen tuum sanctum & terribile. Ne me confundas ante tyrannum hunc, sed emitte Angelum tuum & dexteram tuam, & esto adjutor & protector meus. [ab Angelo corroboratur:] Cumque preces complevisset, illa ipsa hora adstitit Angelus Domini, eique dixit: Ne timeas, Alexander, quoniam exaudivit Dominus preces tuas, & me misit, ut tibi opem feram. Cum vero ii, qui cum illo erant, Angeli cum eo loquentis vocem audirent, & neminem viderent, valde timuerunt, & in terram prostrati sunt. Tum Alexander: Quidnam, inquit, fratres, vidistis, quod vos in terram prostraverit? Illi autem responderunt: Audivimus Dei vocem tecum loquentis, & timore perculsi sumus, talem sonum non ferentes.

[14] Hæc cum illi dicerent, venit Tiberianus cum satellitibus suis. Erant autem cum illo & ejus urbis Optimates. Quæsivit Tiberianus a ministris suis, quo nomine locus ille appellaretur. [ad tribunal constitutus] Responderunt illi, Judicii locum appellari. Ducite, inquit Teberianus, huc Alexandrum, qui Christianum se esse dicit, ut interrogem, quodam sit ejus consilium, si forte, mutata sententia, diis velit sacrificium offerre. Cum igitur Judex ipse pro tribunali sederet, adstiterunt quatuor consiliarii. Tunc B.Alexandrum interrogavit: Adhucne in temeritate illa tua prava & insania persistis, neque diis sacrificas? Sed, ut video, corpus tuum robustum est, propterea non vis sacrificia diis offerre. Me certe miseret tui, ob idque ad deos ipsos omnium dominos te convertere vellem. Tum Alexander respondit: Impie & excæcate fili Satanæ, cum teipsum diabolo tradideris, quomodo te miseret mei? Satanas enim pater tuus nemini misericordem se præbet: sed vult omnes secum una in gehennam ignis attragere ac perdere. Itane, inquit Tiberianus, homo scelestissime, mecum loqueris, quasi ego sim tui similis? An propterea contumeliosis verbis me afficis, [tyranno minatur judicium Dei:] quod te benignitate & misericordia prosecutus fuerim? Id quidem te hortari debebat, ut me honore potius, quam contumelia, prosequereris. Tum Alexander: Vere similis es patri quo Satanæ, qui tamquam silex aliqua durissima, omni plane sensu cares. An ignoras locum hunc, Iudicium appellari? Quæ res manifeste significat, tibi Dei judicium imminere. Veniet enim, qui judicaturus est vivos & mortuos, & unicuique operum mercedem redditurus. Tum cognoscere poteris, an hæc, quæ tibi dixi, vera sint. Nam Deus ipse te quoque judicabit, quod sine misericordia servum ipsius judices. Ille enim videt, quam impei mecum agas, & quibus tormentis me crucies: sed hæc mihi gloriam, tibi vero perniciem maximam afferent.

[15] His auditis, Tiberianus magnopere iratus est, jussitque tribulos in terram spargi, & Alexandrum super illos sterni ac distrahi. [raptatus & cæsus dolorē non sentit:] Has ærumnas cum vir ille beatissimus pateretur, ne vocem quidem emittebat. Tiberianus vero, cum animadverteret Alexandrum eos cruciatus non sentire, magis iratus, fraxineis virgis eum cædi jussit. At ille cum a militibus cæderetur: Istane, inquit, hono impurissime, tormenta tua sunt? Adde alia, si qua habes his acerbiora ego enim divina ope adiutus, nihil istorum tormentorum sentio, cum Dominus meus Iesus Christus præsto mihi sit, & opem ferat. Habes igitur corpus meum in potestate tua: fac illi quod libet: animæ autem meæ, neque tu, neque pater tuus Satanas umquam dominabitur, sed Dominus meus Iesus Christus. Ad hæc Tiberianus: Iamjam te in ignem conjiciam, ut videam, an veniat Christus iste tuus, quem dicis, & te e manibus meis eripiat. Illud enim velim scias, carnes tuas & ossa per singulas regiones, per quas ego transiturus sum, dissipatum iri: &, ne mulieres ipsæ aliquid e carnibus tuis & ossibus inveniant, quod postea unguentis odoratissimis perfundant, & ut sanctas aliquas reliquias venerentur, jubebo cineres tuos in fluvium projici: sicque ne vestigium quidem aliquod memoriæ tuæ supererit.

[16] Tunc Alexander: Perdet, inquit, te Christus ipse, & carnes & ossa tua sub cælo ita disperget, [Tribunus Martyris prænuntiatione,] ut monumentum tuum quamprimum dispereat: futurum enim est, ut, Domino meo Iesu Christo ita providente, non redeas, neque Imperatoris tui scelesti adspectum videas: & delebit Deus memoriam tuam de terra, quoniam eum non cognovisti, neque miser illum honorasti, qui honorem & potestatem istam tibi largitus est. Nam si ipsum cognovisses, in cælo vivere potuisses. At nunc viventem Deum reliquisti, & patrem tuum Satanam diligis, cum quo in gehennam ignis detrusus peribis. Ego autem semper Domino meo & Salvatori Iesu Christo benedicam, qui me ex manibus tuis iniquis eripiet, quoniam ipsius est gloria & imperium in secula. Hæc cum Tiberianus accepisset, furore magno percitus, vultum mutavit, & jussit ministros suos eo in loco manere, & cœnam parare. Cubuit autem illic ipse cum toto satellitio suo: Alexandrum vero milites ipsi sub arbore quadam collocatum servabant. Cum autem Tiberianus cubaret, adstitit illi Angelus Domini valde terribilis, qui gladium tenens: Tiberiane, inquit, adversum te ego veni, quoniam cum Alexandro Dei servo tam inique te geris, ut videas ac scias, quam facile hoc gladio te interficere possim. Surge igitur, & per Illyricam regionem Byzantium quam celerrime propera: tempus enim Alexandri Deo servientis jam prope est. [& Angeli apparitione territus,] Cum Tiberianus rem ita terribilem vidisset, ita tremore correptus fuit, ut ejus carnes fere liquefierent. Cum igitur tremens surrexisset, cohortibus suis & principibus viris convocatis, visum illud narravit. Tum illi dixerunt: Volebamus quidem nos te admonere, ne male atque injuste Dei servum cruciares, sed timebamus: audivimus enim & nos, magnum esse Christianorum Deum, & eos, qui ejus servos cruciant, igne consumendos esse.

[17] His auditis, Tiberianus valde timuit, & illa ipsa noctis hora omnes iter facere, & B. Alexandrum præire jussit. Cum vero multas urbes prætergressus fuisset, in nullam introivit, ut servaret, quod ab Angelo per visum audiverat, a quo admonitus fuerat, ut per Illyricam regionem quamprimum Byzantium properaret. Per multos igitur dies non ausus est a B. Alexandro aliquid quærere: cujus corpus nulla ex parte debilitatum fuerat, sed integrum & robustū erat. Præteriens igitur per Illyricam regionem, venit in urbem a Sardicam, in quam neque ipse, neque Judex ingressus est. [per Illyricū Sardicam] Cum vero ejus civitatis Optimates eum adventare audivissent, obviam illi cum multo comitatu processerunt. Christiani etiam homines, qui illic erant, cum audivissent Tiberianum venire, Martyrem quemdam secum hebentem, egressi ex urbe, Alexandrum seorsum in via stantem invenerunt. Quem cum vidissent, ad ejus pedes se abjicientes, dixerunt: Precare Deum pro nobis, serve Dei altissimi. At ille: Vos etiam, inquit, Fratres, pro me Deum precamini, ut cursum meum in Christo perficiam, & coronam, quam promisit mihi Dominus, ab eo recipiam. Postea vero, quam urbem transierunt, quæ Clisura nominatur, & ad castrum quoddam, Bonamasium nomine, advenerunt: quod est supra b Philippi urbem fere milliaribus quadraginta, illic constiterunt.

[18] [indeque Philippopolim Alexandrum ducit.] Tunc Tiberianus Alexandri memor fuit, & illum ad tribunal duci jussit, quem sic interrogavit: Num, Alexander, adhuc permanes in temeritate tua, neque vis ab ea desistere, & ad magnos deos ac misericordes accedere, Jovem, inquam, & Æsculapium, qui omnem terrarum orbem gubernant? Tum B Alexander: Excæcate, inquit, & stulte fili Satanæ, adhucne vis a me aliud audire, quam quod dæmonibus non sacrifico? Ego enim initio dixi, me Christianum esse, & Dei cælestis cultum servare, neque impuros dæmones vobis similes a me coli. Ad hæc Tiberianus: Avertat Deus, ut ego id faciam: non enim præcipio, ut dæmones, sed Jovem & Æsculapium, summos illos deos, colas. Obmutesce, Satana, inquit Alexander: nihil enim sapis. Tum Tiberianus dixit: Si diis sacrificium vis offerre, quamprimum dicas: sin minus, cur me & deos ipsos, sceleste, convitiaris? Vide, Alexander, quid agas, & te misereat tui: rursus enim per deos omnes futurum tibi prædico, ut per omnes terras de te sermo divulgetur. Hoc, inquit Alexander, valde cupio, & precibus a Christo meo exposco, ut omnes qui terrarum orbem incolunt, ad Deum & Christum Dominum per me humilem & abjectum ejus servum gloriam referant. Tunc ait Tiberianus: Auferte hinc hominem istum, & a conspectu meo removete: non enim ejus contumelias ferre possum. Abducite ipsum in urbem Philippi, & conjicite in carcerem: ego enim vos sequar. Itaque cum B. Alexandrum Tiberianus præmisisset, ipse quoque in Philippi urbem profectus est.

[19] Cum vero ejus urbis incolæ audivissent, Tiberianum cum suis cohortibus adventare, [ubi eum solantur Christiani.] Optimates multo cum comitatu obviam illi prodierunt: qui in urbem illam ingressus est, Jovi & Æsculapio sacrificium oblaturus. Audierunt & Christiani, qui erant in urbe illa, quemadmodum Tiberianus Martyrem quemdam in carcerem misisset. Itaque omnes in eum carcerem convenerunt, & custodem illius precati sunt, ut sineret illos ad Christi Martyrem introire, & eum videre. Id permisit custos, quippe qui & ipse Deum timebat. Cum igitur omnes ingressi, beatum Martyrem in ligno sedentem & vinculis adstrictum vidissent, ad ejus pedes se dejecerunt, eumque & ipsius vincula exosculabantur, ac dicebant: Vere faustus & felix nobis fuit adventus tuus, serve Dei: urbem enim & patriam nostram hoc ipso felicem futuram scimus. Patientiam igitur serva, ut cursum tuum consicias. Nos autem Christiani multo metu ac tremore hanc terram incolimus. Nam hujus loci, Præses singulis diebus non Christianos inquirit, ut puniat: sed ille quidem nobis minatur: at potestatem tamen nullam habet, qua nos detinere possit, quo minus Christiani simus: multi enim, divina ope adjuvante, in hac urbe sumus, qui Christi fidem tenemus, ex quorum numero sunt & urbis hujus Optimates. Iidem speramus Christi potentia Gentiles ipsos, male de fide Christiana sentientes, ita superatum iri, ut omnes fiant Christiani. Esto igitur patiens Christi Martyr, & quicumque ab impio Judice cruciatus afferentur, eos forti animo perferas.

[20] Interea Tiberianus recordatus fuit, suo jussu Alexandrum fuisse missum in carcerem. Itaque civitatis illius Optimatibus dixit: Scire debetis vos, Christianum hominem ab Imperatore ex urbe Roma fuisse mihi traditum, [qui iterum interrogatus] quem per totam viam admonerem atque hortarer, ut ad deorum religionem se converteret: verum nihil adhuc in eo profeci: dura enim quædam respondens, & me & deos ipsos contemnit: cumque multis cruciatibus eum subjecerim, nihil illis læsus est. Si placet igitur, vobis præsentibus, huc illum accersiri jubebo: fortasse multos reveritus, ad deos ipsos beneficiorum auctores se convertet. Alexandrum igitur eductum e carcere, illuc accersiri, & ante tribunal sisti jussit. Cum igitur eo ductus esset, Tiberianus cum civitatis Præside Alexandrum sic interrogavit: Age Alexander, an adhuc persuasum non habes, ut a priore sententia discedas? Cumque Christiani homines, qui in hac urbe sunt, omnes diis sacrificent, tune solus nobis repugnas, & deos contemnis? Age saltem nunc mecum una & cum Præside templum ingredere, & diis sacrifica. Tum B.Alexander: Excæcatæ mentis homo, fili Satanæ tecum una sedentis, [fortiter respondes:] quid a me vis amplius audire? Sæpissime tibi dixi, me Christianum esse, & dæmonibus impuris non sacrificare: nunc igirur his omnibus audientibus profiteor, me cælestis Dei cultorem esse, neque Domini mei Jesu Christi nomen a me negari. Scito nihil præterea te a me auditurum.

[21] Hæc cum Tiberianus una cum Præside audivisset, jussit Alexandrum illinc amoveri, dicens: [abductusque ad fluvium Sermium] Abducite istum, milites, & vinctum per plateam ducite: ego enim vos sequar. Cum vero milites una cum illo ad fluvium quemdam venissent, cui nomen est c Sermius; beatus Alexander manus & faciem lavit, & ad orientem solem conversus, his verbis Deum precatus est: Domine Jesu Christe, laudo gloriosum & sanctissimum nomen tuum, quod mihi dedisti, ut & in urbe Philippi nominis tui confessionem servarem. His dictis, milites eum abduxerunt: cumque ad locum quemdam venissent, ubi emporium erat, quod Castrametatio dicebatur, eos Tiberianus consecutus est: qui cum Alexandrum vocasset, ei ita dixit: Scis, Alexander, crebro te fuisse a meipso admonitum, neque tamen diis sacrificium offerre voluisse? Rursus, inquit Alexander, fili Satanæ, vis a me audire, quod non sacrifico? Sæpius dixi me Christianum esse. Tum Tiberianus ira percitus, jussit Alexandrum, [dirissime verberaturs] ad quatuor palos alligatum & extensum, a quatuor militibus ducentis verberibus pulsari. Hos cruciatus cum sanctissimus ille Martyr fortiter sustineret, vocem nullam emittebat, sed oculos in cælum ad suum Dominum Jesum Christum erectos tenebat. Tum vox hæc audita est, e cælo demissa: Esto bono animo, Alexander, neque tormenta ista timeas: brevia enim sunt, egoque tecum sum. Hac voce audita Tiberianus valde timuit, jussitque carnifices ab Alexandro abstinere. Abduxerunt igitur illum milites.

[22] [prope Carasuram] Postea vero ad castrum quoddam, cui nomen est Carasura, quod quadraginta milliaribus ab urbe Philippi, & decem & octo distabat a Berœa, Alexander & Tiberianus pervenerunt. Cumque Tiberianus illuc ingressus esset, in castro illo diversatus est hora fere sexta. Milites vero sanctum Martyrem Alexandrum secum habentes, una cum ipso prope castrum aliud ad locum arboribus consitum diverterunt. Tum Martyr Alexander dixit militibus: Eamus, fratres, ad arbores illas: cum enim eum locum vidisset, valde oblectatus est. Itaque cum eo venissent: Vere, inquit, fratres, ego sitio. Illi vero: Et undonam hic aquam habebimus? Expectate paulisper, fratres, inquit Alexander: potest enim Deus meus etiam hoc in loco nobis aquam suppeditare. Cumque hæc dixisset, flexis genibus, ita Deum oravit: Domine Jesu Christe, qui lapidem in solitudine olim discidisti, & aquam ex illo eduxisti, ne populus tuus Israël siti deficeret: nunc tu misericors respice servum tuum, & hoc in loco aquam præbe, ut ego servus tuus bibam, & nomini tuo gloriam reddam. [Exod.17] His dictis, statim tellus, quæ infra arbores illas erat, aperta est, & gelidissima ac purissima quædam aqua erupit: unde & Alexander, [precibus aquam impetrat.] & milites qui cum illo erant, biberunt. Id cum vidissent milites, quod tam mirabiliter sanctus Martyr fecerat, mirati sunt, & inter se dicebant: Vere magnus est Deus Christianorum, quoniam sic servos suos exaudit.

ANNOTATA.

a Sardica urbs in confinio Thraciæ & Mysiæ, Concilio Sardicensi sub Constantio Imperatore habito clara. Ejus rudera ostenduntur prope Sophiam metropolim Bulgariæ: & per hanc ex Hungaria transitur in Thraciam. Erat apud Lipamanum & Surium Sardinia loco Sardicæ perperam excusa.

b Hæc est Philippopolis, etiam nunc ita appellata, metropolis Thraciæ proprie sumptæ, ex qua, & ex Sardica cognoscitur situs Clisuræ & castri Bonanosii.

c Sermius credi potest rivulus aliquis in Hebrum influens.

CAPUT III.
Iter Berœa Driziperam. Martyrium, sepultura.

[23] Tunc Tiberianus sedens pro tribunali, jussit B. Alexandrum illuc duci: quem interrogans: Age, inquit, dic Alexander: Facisne quod jubet Imperator, an non? Respondit ille: Ego cælestis Imperatoris mei edicto parere volo, neque te aliquid esse puto, neque Imperatorem tuum, mortalem & caducum hominem. Hoc responsum cum Præses ab eo accepisset, non amplius illic eum interrogare voluit; sed convocatis militibus: Celeriter, inquit, istum comprehendite, & in urbem a Berœam abducite. Ceperunt igitur illum milites, [Ductus Berœam Sanctus] & ad fluvium quemdam venerunt, cui nomen erat Arzon. Cum autem essent fessi de via, seipsos apud flumen illud refgrigerabant. Illic quoque B. Alexander manus & faciem lavit. Cumque arbores quasdam celsiores vidisset: Venite, inquit, fratres, & parumper sub arboribus illis quiescamus. Cum igitur illic milites cum Alexandro sederent, venit Tiberianus; qui cum eos ita sedentes vidisset: Cur, inquit, scelestissimi servi, hominem istum sedere permittitis? Postea vero quam in Berœam urbem Tiberianus ingressus est, ejus civitatis Optimates illum acceperunt. Quamvis enim plerique ipsorum Christi fidem servarent, Imperatoris tamen metu eam rem dissimulabant. Qui autem Christianam fidem profitebantur, audientes Christi Martyrem Alexandrum illuc venire, magno gaudio affecti, [a Christianis animatur:] illum acceperunt: quem ita salutarunt: Felix & faustus est adventus tuus in urbem & patriam nostram, serve Dei Alexander: tuo enim adventu omnes res nostræ feliciores factæ sunt. Esto igitur fortis pro nomine Domini nostri Jesu Christi, neque quidquam dubites.

[24] Cum adhuc illi verba facerent, jussit Tiberianus Alexandrum ante tribunal sisti. Quem cum prope se haberet: Age, inquit, Alexander, mihi obtempera, tamquam patri tuo, & mecum veniens diis sacrificium offeras: id enim si facies, audientibus his omnibus tibi polliceor, te statim absolvendum esse; ac, si ex illa ipsa hora mecum esse volueris, eris ut unus ex iis, qui principem locum in exercitu ipso tenent; at si mecum esse tibi non placuerit, liceat ire quocumque libet. Hæc cum B. Alexander audivisset, ridens dixit: O acerbam & tristem consolationem, qua in me usus es! [& blandientem tyrannum aversatus] Verba ista tua acerbitatis plena sunt; ista enim admonitio majorem cruciatum animæ meæ affert. Sed avertat hoc Deus, ut ego consilium tuum sequar. Sæpissime tibi dixi, me Christianum esse, & impuris dæmonibus non sacrificare. Illud igitur scito, me nihil aliud, nisi quod audivisti, posthac dicturum. Tunc Tiberianus egressus ab urbe, præcepit militibus, ut Alexandrum vinctum per viam publicam ducerent, & ipsum Tribunum Martyr sequeretur. Cum igitur Tiberianus ad fluminis, quod supra diximus, vadum alterum venisset, qui locus quadraginta fere milliaribus distabat a Berœa urbe, ubi & hospitia multa erant, illic Martyrem exspectabat. Postea vero quam Alexander Martyr eo venit, ubi erat Tiberianus, eum rogavit, ut tempus sibi concederet, quo Deum orare posset. Cumque illic vidisset magnam arborem nucem, ad illam accessit, sub qua flexis genibus sic Deum oravit: Domine Jesu Christe, mitte Angelum tuum, [finem vitæ desiderat:] & accipe animam meam, quoniam nihil amplius ferre possum. Cum vero Tiberianus Alexandrum precantem vidisset: Rursus, inquit, magicas preces iste aggreditur. Miror ego valde, undenam iste has prudentes orationes didicit; scio enim manibus meis illum educatum, & militem creatum fuisse: neque unquam novi, quod ille hæc sciret. Hoc igitur est, quod valde miror, undenam hæc didicerit. Illum igitur ad se vocavit, & his verbis affatus est: Age jam, Alexander, diis sacrifica. Ad hæc ille: Vere mens tua tenebris perfusa est, qui cogis me denuo tibi dicere, quod sæpissime dicentem me audivisti.

[25] Hæc ubi audivit Tiberianus, jussit oleum calidissimum fieri, & supra illius terga effundi. [ibidem varie tortus sed frustra,] Angelus autem Domini venit, & vas, in quo oleum erat, confregit, & oleum ipsum in ministros Tiberiani effudit. Id vero cum ille vidisset, furore accensus, ac ministros increpans: Itane, inquit, nihil potuistis isti facere? neque quidquam Alexander passus est? Tunc vectibus eum cædi jubens, ajebat: Sacrifica diis, Alexander. Ad hæc ille: Obmutesce Satana, qui veritatis es inimicus, & patris tui diaboli amicus. Hæc Præses audiens, iratus illi est, & dentibus frendens, jussit, facie in terram versa, prosterni sub nuce illa, & a quatuor carnificibus verberari. Cum ille autem verberaretur, vocem nullam emittebat. Tunc videns Tiberianus, quod nihil proficeret, jussit milites desinere. Alexander vero cum surrexisset, has preces ad Deum fudit: Domine Deus, benedicas, quæso, arbori huic, quoniam sub ejus ramis nomen sanctum tuum confessus fui. Hæc ubi Alexander dixisset, Christianorum hominum multitudo, quæ usque ad arborem, quam diximus, comitata eum fuerat, salutato illo, in regiones suas reversi sunt.

[26] Milites autem, cum sanctum Martyrem apprehendissent, abierunt per viam illam, per quam a Præside jussi fuerunt: Præses vero sequebatur, catervam secum habens. Cumque milites illos una cum beato Martyre consecutus esset, simul in locum quemdam venerunt, Bortiam nomine. Quæsivit autem Præses ab ejus loci hominibus, quanam via compendiosius ad b Europolitarum provinciam pervenire possent. Illi responderunt, compendiosius iter futurum, [ducitur per Bortiam, & Burtodexion,] si transeuntes per montes, in campum quemdam descenderent, in eum locū, qui dicebatur Burtodexion. Cum enim Tiberianus multos Christianos in urbe c Adrianopoli esse audivisset, deflexit de via publica. ne in urbem illam ingrederetur. Cum igitur eam urbem a dextera, & castrum a sinistra reliquisset, transiit per montes illos, sicut ab ejus loci hominibus didicerat, & venit in Burtodexion. Cum vero beatus Martyr Alexander illuc venisset, [ubi matrem solatur:] matrem suam invenit. Quæ, viso filio, ad ejus pedes se dejecit, & flere cœpit. Postea vero surrexit, & filium osculata est. Tum B. Alexander illi dixit: Noli, mater mea, flere: spero enim futurum, ut Domini mei Jesu Christi ope adiutus, crastino die cursum meum perficiam. Mansit autem Tiberianus apud castrum illud, & octava noctis hora illinc discessit, & milites suos sequi jussit, Alexandrum vinctum ducentes.

[27] Orto autem sole, venit ad fluvium quemdam, apud quem erat hospitium. Fluvium autem illum ejus loci homines Zioncellum vocari dixerunt. Illic B. Alexandrum Tiberianus ad se accersivit, eique dixit: Age, Alexander, audi me, deosque ipsos confitere. [iterum fidem prosessus,] Tum Alexander: Vanissime, inquit, homo, & patri tuo Satanæ addicte, rursus me interrogas, & deos vocas qui non sunt? Ad hæc Tiberianus: Multos cruciatus tibi adhibui, neque quidquam adhuc profeci, & ab urbe & patria mea peregrinatus sum, neque adhuc assequi potui, ut te ad deos converterem. Nunc igitur scito, hodierno die rerum tuarum finem futurum. [tandem Drusipara] Idque cum dixisset, ad eum locum properabat, in quo Christi martyr certamen suum confecturus erat. Celeriter igitur ad locum pervenit, qui Druzipera vocabatur. Sedit vero in sublimi quodam loco ultra fluvium Erginam, ad orientem solem conversus. Cumque Alexandrum accersivisset: En, inquit, finis tuus hodierno die præsto est. Jubeo corpus tuum in fluvium projici, ut feræ illæ, quæ sunt in aquis, carnes tuas consumant. Gratias, inquit Alexander, tibi agam, tyranne, si vere facies quod dixisti, [morti addicitur:] ut eripiat me Dominus de manibus tuis iniquis. His auditis, sententiam adversus illum Tiberianus pronuntiavit. Cumque quatuor militibus eum securi feriendum tradidisset, illos dimisit, & illinc abiit.

[28] Milites igitur illum apprehenderunt, & ad dexteram partem ejus viæ ad Boream vergentem festinabant, ut facerent quod jussi fuerant. Beatus vero Alexander, cum huc atque illuc circumspexisset, & turbas, quæ ad ejus spectaculum convenerant, vidisset; petiit a carnifice, [ac fusis precibus] ut Dei orandi facultatem ei præberet: idque cum carnifex concessisset, aquam petiit. Tunc unus ex iis, qui ad spectaculum venerant, vase quodam aquam e fluvio Ergina celeriter ad B. Alexandrum attulit: ille vero manus & faciem lavit, ac totum corpus Cruce ter signavit, & ad Orientem conversus: Gloria, inquit, tibi sit, Deus patrum nostrorum, Abraham, Isaac & Jacob, quem omnia contremiscunt & adorant, cæli & terræ opificem, & totius cælestis potentiæ effectorem. Te quoque universarum rerum Deum, corporeis oculis non spectabilem, incorruptum & inviolatum, Seraphini magno cum timore adorant: qui non audentes erectis oculis te intueri, clamant: Sanctus, Sanctus, Sanctus: plena est omnis terra gloria tua. Sol ipse per ætherem quadrigam suam ducens, tibi benedicit. Terra & homines, qui in terris sunt, jumenta & omnis spiritus tibi gloriam canunt, qui solus es in omnia secula Pater, Filius, & Spiritus sanctus. Recordare, Domine, illorum, qui te metuentes, tibi grati sunt, & sanctum nomen tuum decantant. Ne despicias me, Domine benignissime, servum tuum peccatorem & indignum.

[29] His dictis, [suo exemplo excitat turbam:] se ad eam turbam, quæ illuc venerat, convertit ac dixit: Admoneo vos, fratres & patres, Deique mei nomine vos hortor, ut labores meos recordemini, quos pati non recusavi: neque enim piger fui pro nomine Domini nostri Jesu Christi, ut propitius fiat peccatis meis & genti nostræ, quoniam misericors est & clementissimus ipse Dominus Jesus Christus. Scitis enim, fratres, quantum iter fecerim cum impio & iniquo Tiberiano: qui per totam viam numquam mihi parcens, multos cruciatus in me intulit. Sed hæc omnia sustinui propter nomen Domini nostri Jesu Christi, ut cursum meum perficerem, & superarem tyrannum contra me bellum gerentem, & diabolum concertantem: ipse enim fuit adjutor Tiberiani. Cumque hæc turbis dixisset, ad carnificem conversus: Mane, inquit, frater, parumper, ut adhuc Deum orem; ac, flexis genibus, ita Deum precatus est: Domine Jesu Christe, exaudi servum tuum, qui nominis tui causa laboravit, & da gratiam corpori meo, ut quo loco illud repositum fuerit, illic signa, prodigia & curationes ad tui nominis gloriam edantur. Statim autem vox hæc e cælis demissa est: Quæcumque petiisti, dilecte & perfecte Martyr Alexander, [cælesti voce confortatur] omnia faciam, neque quidquam denegabo. Iam vero veni, & cum patribus tuis requiesce; paratum enim est tibi regnum cælorum, teque Michaël Archangelus excipiet, coronam recepturum, quam concupivisti. Hac voce audita, beatus Martyr surrexit e terra, & milites hortatus: Cito, inquit, fratres, facite quod jussi estis.

[30] Cælestinus autem quidam (sic enim appellabatur unus ex iis, qui illic stabant) ei dixit: Ego sum, Martyr Christi, cui negotium hoc impositum est: sed precare Deum pro me, ne mihi peccato ea res sit. Tunc B. Alexander: Age, inquit, fili, fac quod jussus es: peccatum enim non est facere, quod jussus fueris. Hoc cum ille dixisset, gladium eduxit Cælestinus, [gladio caditur:] & linteo sumpto, oculos B. Alexandri contexit. Cum vero illum percutere voluisset, Angelum assistentem vidit, neque amplius ausus est manus in ipsum inferre. Tum B. Alexander: Age, frater, fac quod jussus es. At carnifex: Timeo, inquit, serve Dei; video enim viros quosdam terribiles circa te stantes. Tum B. Alexander Deum ita precatus est: Domine Iesu Christe, da, ut hac hora martyrium complere possim. His precibus ad Deum missis, Angeli parumper ab ipso recesserunt. Itaque carnifex Alexandri caput gladio abscidit; ejusque beati viri animam Angeli ad cælum sustulerunt, Deum ipsum magna voce laudantes; turbis omnibus, quæ illic erant, audientibus. Itaque B. Alexander martyrium complevit in Patris, Filii, & Spiritus sancti nomine.

[31] Ejus autem mater cum properans ad eum locum venisset, qui Zorolus dicebatur, quærens a militibus Tiberiani; Ubinam, inquit, est filius meus? [Corpus e fluvio a canibus extractum] Tum illi unus e militibus respondit: Sententia hodie filio tuo decreta est in loco quodam, qui appellatur Druzipera: distat autem hinc locus ille (ut opinor) fere decem & octo milliaribus. Cum igitur mater rem ita se habere didicisset, publicam viam ingressa, venit in eum locum, qui Druzipera nominabatur. Dum vero iter faceret ac lamentaretur, & tamquam bos aliqua proprium vitulum quærens, ingemisceret, occurrit militibus. Illi enim cum sancti Martyris caput abscidissent, ejus corpus in fluvium projecerant. Divina vero providentia factum est, ut quatuor canes in fluvium illum venirent, & sancti Martyris corpus inventum, e fluvio extraherent, suisque linguis illud lambentes, ac prope sedentes custodirent. Ut autem B. Alexandri mater duobus milliaribus prope locum illum venisset, in quo Martyris corpus situm erat; duo illi canes accurrentes, [a Pœmenia matre sepelitur:] ipsi obviam venerunt, & uterque, unus a dextera parte, alter a sinistra, mulierem ipsam ad ejus filium recta deduxerunt. Illa vero sancti Martyris corpus accepit, & unguentis multis ac pretiosis linteis involutum, deposuit in monumento quodam insigni ultra fluvium Erginam, Occidentem solem versus, quemadmodum Spiritui sancto visum fuit. Postea vero, quam Spiritum sanctum adjutorem habens, omnia, quæ cupiebat, explevit, Domini nostri Iesu Christi præstante gratia, Angeli multi una cum ea Psalmos canebant.

[32] Magna vero quædam miracula beatus martyr Alexander edens, adjuvat eos, qui vexantur, & his, [claret miraculis,] qui diuturnis morbis affliguntur, curationem affert, Christi ope auxiliante, cujus ipse particeps factus est. Martyrium autem complevit sanctus Alexander decimo tertio die mensis Maji, sub Tiberiano illo homine valde impio, imperante Maximiano, iniquo & impio tyranno, in nobis autem regnante Domino nostro Iesu Christo Salvatore; cui gloria & imperium in secula seculorum. Amen.

[33] Apparuit autem sanctus Alexander, completis rebus omnibus, matri suæ, eique dixit: Bene, mater, laborasti, & per totam viam defatigata es, ut proprium filium sequereris. Det tibi Dominus meus Jesus Christus in regno suo, [apparens matrem consolatur.] ut mecum una mercedem habeas. Ne igitur mœrore afficiaris: sed pueros tuos tecum habens, cum pace redeas in locum tuum: spero enim a Domino meo Jesu Christo me impetraturum esse, ut cito te quoque assumat in eum locum, in quo ego sum. Hæc cum beata illa d Pœmenia audivisset, & Dei gloriam celebrans ipsi gratias egisset, una cum pueris suis læta reversa est, persuasum illud habens, quod beatum Alexandrum Domino nostro Iesu Christo magnum donum obtulisset. Magna igitur gratia eo in loco inest, ubi repositæ sunt sancti & gloriosi Martyris pretiosæ Reliquiæ, in gloriam & laudem Christi Dei nostri: quoniam ipsi gloria est in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Præter Berrœam Syriæ est alia Macedoniæ, postea Irenopolis ab Irene Imperatrice appellata, teste Brietio in Illyrico antiquo: sed necessarium est aliam inveniri interPhilippopolim & Hadrianopolim, nisi enormiter exerravit Auctor.

b Provincia Europæ sive Europolitarum est primaria Thraciæ: in qua sub metropoli Heraclea est urbs Drizipara.

c Hadrianopolis, urbs celebris ad Hebrum fluvium, Metropolis provinciæ Hæmi-montis ubi sub Maximiano hoc Imperatore martyrio coronati Maximus, Theodorus & Asclepiodotus celebrantur in Martyrologio Romano ad diem XV Septembris.

d Pœmenia mater, ut Sancta, inscripta est Gynæceo sacro Arturi ad diem 16 Maji, utique ejus arbitratu lectum.

APPENDIX
Templa S. Alexandri in Thracia. Ob Reliquias ejus dißipatas, Chaganus Rex Avarum divinitus punitus.

Alexander Romanus, Martyr Drusipatæ in Thracia (S.)

AUCTORE G. H.

[1] Cardinalis Baronius, in Annalibus Ecclesiasticis ad annum Christi CCCVIII, agit de quamplurimis Sanctis, martyrio sub Maximino Imperatore coronatis, ac tandem numero XXVII addit ista: Drizi paræ civitate passus est Alexander Martyr, miraculorum post obitum virtute orbi notissimus. Aliqua miracula in genere indicantur in Vita jam dicta. At notißimus fuit in Thraciæ variis locis, per quæ ductus & tormentis affictus fuit, ac tandem Driziparæ coronatus. Theophylactus Simocatta duarum Ecclesiarum ei in Thracia dicatarum meminit, [Sancti ecclesiam Anchiali Chaganus exurit,] in Historia rerum sub Mauritio Imperator gestarum, quam auctor isto tempore ibidem degens scripsit. Ac primum lib. 6 exponit bellicas Chagani Avarum Regis incursiones, & capite 5 asserit eum Anchialum pervenisse, ubi Martyris Alexandri ædem reperit, quam Anchialo discedens flammis pro ludo exussit. Est Anchialus urbs Thraciæ, a Ptolomæo lib.3 Geographiæ cap. II memorata, postea Episcopalis in provincia Hæmimontis sub metropoli Hadrianopoli.

[2] Inde, inquit Simocatta, Drizi para profectus urbem subigere aggreditur … [a Drizipara repulsus] Divina autem providentia quædam ab urbe opprimenda cohibuit. Visus est enim Chaganus medio diei videre innumeras Romanorum phalangas, una frementes ex oppido procedere, & in campum ad animas in acie profundendas cupidissime properare. Hinc se in fugam conjicit, tametsi, quos viderat, adversarii nihil essent nisi vana opinio, terriculamentum oculorum & consternatio animi. At postmodum, uti idem Simocatta scribit lib. 7 cap. 14 & 15, post varios fortunæ bellicæ eventus, Barbari paulatim Driziparam procedunt, urbe capiunt, ædem Alexandri Martyris inclyti incendio excitato absumunt, ejusque monumentum argento ornatissimum nefarie spoliant. [eadem postea capta Reliquias dissipat:] Quin etiam corpus inde indignissime ejiciunt, mirificeque victoria elati ad convivandum toris discumbunt. His itaque diebus Iesus Dominus noster, qui a Patre imperium in omnes gentes & possessionem in omnes terminos terræ accepit, regnum suum Chagano nequaquam intestatum esse voluit. Passim quippe immissa pestilentia barbaros delevit:eratque malum indeprecabile, non ulla medicina, quamtumvis solerter excogitata, curabile. Itaque a Chagano, ob Alexandrum Martyrem tam ignominiose tractatum, pœna commerita exigitur. Nam septem ejus filii peste inguinaria corripiuntur, caloreque vehementi & igneo plane uno simul die extinguuntur. [ideoque filiis & copiis per pestē diminutus,] Sic Chaganus in victoriis suis sinfeliciter felix fuit. Nam pro pæanibus & canticis & hymnis, & manuum plausibus, & saltationū numeris & risu effusissimo, lamenta & lacrymas, & luctum nulla consolatione sanabilem & jacturam intolerandam adeptus est. Percussus est enim ab Angelorum exercitibus: & cum plaga esset aspectabilis, acies tamen illa visu contingi non potuit …

[3] Senatus Cæsarem de Legatis ad Chaganum mittendis hortatur: qui accito Harmatoni eas partes mandat. Harmaton multis cum muneribus Driziparam venit. Chaganus præsentes fortunas lamentans, amissionem filiorum, pestiferumque copiarum exitium immenso dolore prosequitur. Decem diebus ibi positis, Harmaton conveniendi copiam impetrare non potuit. Erat quippe dolor vehemens, ut dixi: [pacem cum Romani sancit,] nec levandæ calamitati ulla via ratiove apparebat. Die duodecima in tabernaculum introducitur, barbarumque leni ac placida oratione demulcet… Tandem multis verbis eum Legatus permovet, ut se donis coli patiatur. Postridie pace firmata domum redit… Ex pacto autem Ister ad Romanorum Avarumque fines dirimendos constituitur, atque hoc sane modo bellum inter Avares & Romanos profligatum est. Hactenus Simocatta.

[4] Theophanes etiam in sua Historia ad annum Mauritii Imperatoris XVIII, Indictione III, qui est Christi sexcentesimus, commemorat irruptionem Chagani Regis Avarum: cujus milites, homines barbari, Drizipera profecti, civitate direptioni tradita, in S. Alexandri templum incendio grassati sunt. Cumque sepulcri thecam argento ornatam reperissent; [verso in luctum triumpho.] illusis prius & contemptis Martyris reliquiis, ornamentum omne sacrilege spoliavere … Porro Deus injurias Martyri Alexandro irrogatas ulturus, morbum pestilentem in barbaros immisit, qui uno solo die febri ex peste orta septem Chagani liberos cum innumera populi multitudine extinxit, adeo ut triumphalis lætitiæ, victoriæ, pæanum, cantuumque vice, luctus, lacrymas atque planctus prorsus inconsolabiles receperit. Hæc Theophanes, eumque secuti Anastasius bibliothecarius in sua Historia, & Paulus Diaconus in Historia miscella.

[5] Non videntur sacræ Reliquiæ plane periisse, sed earum multæ a piis Christianis, uti in simili casu sæpe contigit, [aliquæ Reliquiæ Pragæ,] fuisse collectæ. Vnum certe frustum, digito majus, ex Reliquiis hujus S. Alexandri ad Ecclesiam Pragensem circa annum MCCCIII sub Wenceslao II Rege pervenisse, asserit in Pragensis Ecclesiæ Diario Thomas Ionnes Peßina a Czechorod Decanus Metropolitanæ ædis S. Viti, nunc etiam Samandriensis in Hungaria Episcopus.

DE SANCTIS MARTIRIBVS ALEXANDRINIS
APHRODISIO, AGRIPPA, SABINO, GRISO, LVCIO, CYRILLA, CRIDVLA, IUVINO, ET ALIIS DVOBVS.

[Commentarius]

Aprodisius, Martyr Alexandriæ in Ægypto (S.)
Agrippa, Martyr Alexandriæ in Ægypto (S.)
Sabinus, Martyr Alexandriæ in Ægypto (S.)
Grisius, Martyr Alexandriæ in Ægypto (S.)
Lucius, Martyr Alexandriæ in Ægypto (S.)
Cyrilla, Martyr Alexandriæ in Ægypto (S.)
Cridula, Martyr Alexandriæ in Ægypto (S.)
Juvinus, Martyr Alexandriæ in Ægypto (S.)
Alii duo, Martyr Alexandriæ in Ægypto

G. H.

Antiqua Martyrologia Hieronymiana præsentem diem ab his Martyribus auspicantur hoc modo: In Alexandria Aphrodisii, Agrippæ, Sabini, Grisi, Lucii, Cyrillæ, Cridulæ, Jovini & aliorum duorum. Ex his loco Grisi legitur etiam Grissi & Grippi. Ex nominibus Lucii & Cyrillæ, unicum conflatur in Ms. Epternacensi Lucirillæ: in eodemque pro Cridula est Oritula, & tres Socit adduntur. Juvinus est in solo Corbeiensi Parisiis excuso, & duobus anonymis postponitur. In aliis Martyrologiis etiam nonnulli memorantur: nam in Ms. Richenoviensi ista sunt: Alexandria Agrippæ, Sabini, Lucii, Cyrillæ. Ms. Rhihoviense: Alexandria Agrippæ. Notkerus sic habet: In Alexandria Aphrodisii, Agrippæ & multorum Martyrum. Palæstra vero martyrii non indicata sunt in Mss. Aquisgranensi, Augustano & Labbeano Agrippa, Lucius, Sabinus; quamvis & Agrippus & Lucas etiam legatur. Apud Grevenum in Additionibus ad Vsuardum hæc traduntur: Item Sanctorum Gagi, Luci, Agrippæ & Sabinæ. Et in Ms. Florario fit mentio Sanctarum Virginum Agrippæ & Sabinæ: interim Sabinus aut Savinus legitur in antiquis Maryrologiis, in quibus Gagus infra inter alios Martyres colitur. In Ms. Tamlactensi referuntur nomina Affrodissii, Sabini, Agrifæ, Luci, Credulæ, Quirillæ, Gressi, item Lucii.

DE SS. VICTORE, SATVRNINO, ALEXANDRO, AGRIPPA, AGERE, CYRILLA, SAVINO, CREDVLO, MAXIMO, GAGO.
MARTYRIBVS POLENTIÆ.

[Commentarius]

Victor, Martyr Polentiæ (S.)
Saturninus, Martyr Polentiæ (S.)
Alexander, Martyr Polentiæ (S.)
Agrippa, Martyr Polentiæ (S.)
Ageres, Martyr Polentiæ (S.)
Cyrilla, Martyr Polentiæ (S.)
Savinus, Martyr Polentiæ (S.)
Credulus, Martyr Polentiæ (S.)
Maximus, Martyr Polentiæ (S.)
Gagus, Martyr Polentiæ (S.)

G. H.

[1] Mvlta hic controversa occurrunt, num hi Martyres sint simul collocandi, & quonam sint modo dividendi. Ac primo in apographo Lucensi Martyrologii Hieronymiani ista leguntur: In Polentia passio S. Victoris, [Nomina Martyrum in Fastis Hieronym.] Saturnini, Alexandri, Agrippæ, Agris, Cyrillæ, Savini, Creduli, Maximi, Gagi. Erant hic post Alexandri nomen quædam de S. Servatio, quæ plane præter mentem auctoris intrusa cum Florentinio arbitramur: quod ea in Ms. Blumiano sub initium hujus diei collocentur, & in Ms. Corbeiensi Parisiis excuso sint inter superiorem & hanc classem; ac plane desint in antiquißimo codice Epternacensi, in quo de his Martyribus sic legitur: [& aliis,] Polentiæ, Victoris. In Vicia daucti, Saturnini, Alexandri, Agrippæ, Aëris, Cyrillæ, Sabini, Credolæ, Maximi, Gagi. Ex codice Corbeiensi ista sunt Parisiis excusa: In Polentia passio S. Victoris & Saturnini. In Alexandria Agrippæ, Veris, Cyrilli, Savini, Maximi, Credili, Gagi. In Ms. Blumiano etiam legitur Alexandriæ, Agrippæ, Ageris, in reliquis cum Lucensi conveniunt. Ex his Sanctis indicantur in Ms. Tamlactensi nomina Saturnini, Alexandri, Sabini Maximi, Ast nomina Victoris & Gagi sunt in Ms. Augustano S. Vdalrici: [An Alexander his jungendus?] Victoris, Saturnini & Gaii in Ms. Parisiensi Labbæi: Saturnini solius in Casinensi. Palæstram vero addit Notkerus: In Pollentia, inquiens, passio Sanctorum Victoris & Saturnini. In Ms. Richenoviensi fit memoria Acris & Maximi: Gagi denique in Ms. Aquisgranensi & apud Grevenum in Auctario Vsuardi. In aliquibus sunt nomina Agrippæ & Sabini, uti supra indicavimus, quod ea etiam inserta sint inter Martyres Alexandrinos. Et hactenus quæ de his Martyribus apud antiquos indicantur. Ac primo dubitatur an recte in Mss. Epternacensi, Lucensi & Tamlactensi nomen Alexandri instar Socii exprimatur, & an pro eo non sit urbs Alexandria supponenda, quæ in præcedenti classe exprimitur: quod vel ideo cum Florentinio non arbitramur, ac sequimur antiquißimum Ms. Epternacense & alterum Lucense cum Tamlactensi. His positis inquirenda Palæstra martyrii. Ea Polentia dicitur in tribus apographis & apud Notkerum, quæ Ponlentia est in Ms. Epternacensi. Tres vero urbes Polentiæ nomine celebres indicat Ferrarius in Lexico Geographico. Hæ sunt Polentia Balearis majoris, [Palæstra martyrii Polentia,] Polentia in Piceno inter Maceratam & Septempedam: ast quæ nobis cum Florentinio hic videtur signari est Polentia urbs Liguriæ, apud Tanarum fluvium olim celebris, nunc excisa, ubi Stilico feliciter adversus Wisigothos pugnavit, teste Claudiano de Victoriis Stiliconis hoc versu:

O celebranda mihi cunctis, Polentia, seclis.

At quod interponitur in Ms. Epternacensi Vicia daucti non æque explicari potest. Quid si dicatur Vicus Adaucti, [an & Vicus Adaucti? ] sicut Vicus Aurelii, Vicus Aquensis, Vicus Cuminarius, Vicus Egonum, Vicus Matrini, Vicus Varronis, Vicus Pacis? Ita res tota posset exponi. Si quis tamen Dauctum ex aliis Mss. Martyrem probaverit, & Viciam urbem esse docuerit, ei gratias referemus. Colitur hoc die inter Patronos Volaterranos S. Victor Martyr, cujus ibidem caput habetur; sed, eo quod arbitrentur esse S. Victorem Mediolani coronatum, de eo egimus ad diem VIII Maji.

DE S. SEBASTIANO EPISCOPO.

[Commentarius]

Sebastianus Episcopus (S.)

G. H.

Inter alios Sanctos aliquoties occurrit nomen S. Sebastiani. Sub hoc toti orbi celeberrimus est S. Sebastianus Princeps militiæ sub Diocletiano, qui ejus mandato sagittis confixus colitur XX Ianuarii. Alius fuit Sebastianus inter Martyres Thebæos, cum S. Alverio a nobis relatus ad diem 11 Ianuarii: de quibus multo plura dicenda nobis restant in Supplemento ejusdem mensis ex Mss. ad nos Fossano mißis: atque utinam interim inveniri contingat inventionis eorum historiam, quam Baldesano de Thebæis scripturo commonicatam, deinceps non amplius visam a se esse Fossanenses Episcopus & Canonici queruntur. Alius Dux Sebastianus, a S. Victore ad fidem conversus, & cum eodem ac S. Photina coronatus martyrio notatur ad diem XX Martii. Tertius etiā Sebastianus, in Armenia cū SS. Dionysio & Æmiliano Martyr, celebratur VIII Februarii. Et ita alibi occurrēt alii, uti hoc die S. Sebastianus Episcopus, inscriptus quatuor antiquis Martyrologii Hieronymiani apographis, uti etiam Martyrologio Coloniensi Ecclesiæ S. Mariæ ad Gradus: ubique autem memoratur hujus S. Sebastiani Episcopi depositio, ut vel inde poßit suspicio oriri, eum potius Confessorem quam Martyrem esse censendum. In Mss. Augustano, S. Vdalrici, & Parisiensi Labbæi nudum nomen profertur S. Sebastiani. Cetera latent, forsan alias reperienda, docturaque quæ fuerit ejus Sedes Episcopatis & quo tempore vixerit: hoc interim arbitramur ad quatuor Christi priora secula referendum, cum in omnibus prædictis Martyrologiis Hieronymianis sequatur S. Marcellianus, Episcopus Ecclesiæ Autissiodorensis secundus, de quo jam acturi sumus.

DE SANCTO MARCELLIANO
EPISCOPO AVTISSIODORENSI IN GALLIA.

CIRCA AN. CCCXIV

[Commentarius]

Marcellianus, Episcopus Autissiodorensis in Gallia (S.)

G. H.

Antiqui Ecclesiæ Autißiodorensis Episcopi aliique Presbyteri videntur venerationi Sanctorum valde addicti fuisse. Hinc quæ habemus antiqua Martyrologii Hieronymiani apographa, paßim habent subjunctos priores Ecclesiæ Autißiodorensis sanctos Episcopos, ut videatur ipsum ceterorum protographum ab illis conservatum. [Cultus sacer.] Colitur ibi hoc XIII Maji S. Marcellianus Episcopus Autissiodorensis officio Ecclesiastico trium lectionem, uti indicant antiqua ejusdem Ecclesiæ Breviaria, nobis a Petro le Venier dictæ Ecclesiæ Pœnitentario submissa: de quo citata Martyrologii Hieronymiani apographa Epternacense, Blumianum & Corbejense Parisiis excusum ista habent: In civitate Autissiodoro depositio & translatio S. Marcelliani Episcopi. In apographo Lucensi dicitur depositio & translatio corporis S. Marcellini Episcopi. At depositionem S. Marcelliani Episcopi solum habent antiqua Mss. Trevirense S. Maximini, & aliud Reginæ Sueciæ ab Holstenio vulgatum, ac Ms. Florarium, & cum iis Notkerus, Grevenus, Maurolycus, Canisius; item Martyrologium Coloniæ & Lubecæ anno 1490 excusum, in quibus Marcellianus dicitur. At Marcellinus, in Mss Richenoviensi & aliquo Trevirensi S. Maximini. De eo longum encomium edidit Saussajus in Martyrologio Gallicano, quod ibidem legi potest.

[2] Historia Episcoporum Autißiodorensium ex Mss. cruta a Philippo Labbe & tomo I Novæ Bibliothecæ excusa, cap. 2 de S. Marcelliano ista habet. Marcellianus, natione Gallus, [Elogium.] sedit annos XXXIX. Hic in prædicationis officio fideliter elaborans, felici cursu migravit ad Christum III Idus Maji, & sepultus est in monte Autrico. Fuit autem temporibus Alexandri & Maximi Imperatorum, Aureliano & Marcellino Consulibus; Præsulantibus apud urbem Romam Felice atque Eutychiano, Hæc ibi. Fuerunt Aurelianus Imperator III, & T. Avonius Marcellinus Consules anno CCLXXV, quo etiam anno S. Felici I Papæ succeßit S. Eutychianus: sed procul ab isto anno absunt Imperatores supra indicati. Nam Alexandro post tredecim Imperii annos occiso anno CCXXXV succeßit Maximinus, qui supra Maximus dicitur. Sed ne hoc anistoriæ patentis vitio conturbetur lector, meminerit ostendisse nos Kalendis Maji, ad Vitam S. Amatoris Episcopi, nomina Imperatorum & Pontificum cum magna rerum confusione fuisse dictæ historiæ inserta. Decessor S. Marcelliani dicitur S. Peregrinus, primus Autissiodorensium Episcopus a S. Sixto II Pontifice Romano missus, nec diu postea martyrio coronatus XVI Maji: [Tempus sedis.] post quem statuuntur SS. Marcellianus Episcopus II, Valerius III, & Velerianus IV, de quibus egimus vi Maji, diximusque S. Valerianum designatum Episcopum circa annum CCCXXXIV, ergo martyrio S. Sixti Papæ usque ad hujus Episcopatum intercurrunt anni LXXXVI: ex quibus in dicta Historia aßignantur S. Marcelliano triginta novem, & S. Valerio septemdecim: adeoque viginti reperiuntur anni, quibus Sedes vacarit, quos arbitraremur proximos a martyrio S. Peregrini posse concipi. Quid si Marcellianus dicatur ordinatus Aureliano & Marcellino Consulibus? Ita superfuisset ad annum circiter CCCXIV aut sequentem. Nihil nos hic affirmamus pro certo: solum aliqua ut magis verisimilia ulteriori discußioni aliorum proponimus. Bucelinus ejusdem meminit in Sacrario Benedictino, quod Autißiodori in monasterio S. Germani fuerit sepultus.

DE SANCTO CHRISTANTIANO
MARTYRE ASCVLI IN PICENO.

[Commentarius]

Christantianus, Martyr Asculi in Piceno (S.)

G. H.

Asculum, urbs Piceni nobilis & opulenta, post Anconam nulli ceterarum secunda, inter Maceratam ad Occidentem & Aquilam ad Ortum quasi media, supra XXX M. P. utrimque distat. [Processio solennis,] In ea urbe colitur hoc XIII Maji S. Christantianus Martyr: quo die habetur processio per Capitulum & Magistratum ab Ecclesia Cathedrali ad Parochialem S. Victoris: ubi in altari majori dictæ Ecclesiæ imago hujus sancti Martyris, [imago.] in habitu Levitico expressa, cum martyrio ab eo passo sub lapidum grandine. Fertur ex traditione majorum ejus corpus requiescere in dicta Ecclesia Cathedrali; sed in quo loco soli ignoratur, ex incuria eorumdem Majorum. Est ipse Patronus ad depellendam grandinem, non solum hujus civitatis & totius diœcesis, sed etiam finitimorum oppidorum: estque peculiaris Patronus & Advocatus nobilis castri Moldignani, [patrocinium contra grandinem,] in quo nunc & olim mixtum habet imperium Ecclesiæ Asculanæ Capitulum ex donatione Caroli Magni. Recitabatur olim ejus Officium sub ritu duplici, quod postea omissum est ex generali decreto sacræ Rituum Congregationis. Non extant ejus Acta manuscripta, nec typis excusa quod sciamus. Huc usque exacta de Sanctis Asculanis nobis submissa informatio. Memoriam ejusdem ex Tabulis Asculanæ Ecclesiæ celebrat Ferrarius in Catalogo generali & alio Sanctorum Italiæ, [& tempestates.] additque eumdem in diœcesi Laudensi, in qua contra tempestates adversas invocatur, venerationem habere: licet Confessor apud eos habeatur.

DE SANCTIS MARTYRIBVS
THEODORO PRESBYTERO ET VICTORIANO.

[Commentarius]

Theodorus Presbyter, Martyr (S.)
Victorianus, Martyr (S.)

G. H.

Inter alia antiqua monumenta, quæ nos anno MDCLXI in celeberrimo S. Benedicti monasterio Casinensi reperimus, fuit aliquod illustre Martyrologium Ms. antiquo charactere Longobardico exaratum, & numero 334 signatum: in quo ad hunc XIII Maji ista scribuntur: III Idus Maji natalis Sanctorum Martyrum Theodori Presbyteri & Victoriani. Dolendum est, quod in dicto Martryrologio non apponatur tempus martyrii aut saltem ejusdem palæstra. Tunc facilius judicaremus, num alio aliquo die colerentur. Est aliquis Theodorus Presbyter Antiochiæ, sub Iuliano Apostata, die XXIII Octobris, sed absque Socio Victoriano. Nos propter Martyrologii venerabilem antiquitatem, utrumque simul relinquimus, forsan in vicina Italia eadem palma martyrii coronatum: & optamas aliquando lucem pleniorem de utroque nancisci.

DE SANCTO ONESIMO
EPISCOPO SVESSIONENSI IN GALLIA.

CIRCA AN. CCCLX

[Praefatio]

Onesimus, Episcopus Suessionensis in Gallia (S.)

G. H

Suessionum Augusta, urbs Episcopalis Galliæ, ad sinistram Axonæ fluminis ripam, inter antiquiores suæ Sedis Episcopos veneratur hoc die S. Onesimum, cujus primo loco in suo Martyrologio B. Rabanus, seculo Christi nono Archiepiscopus Moguntinus, ita meminit: Tertio Idus Maji festivitas S. Onesimi Confessoris. [Cultus sacer] At natalis appellatur in Vsuardo Ms. Reginæ Sueciæ. De eo ista scribunt Sanmarthani in Gallia Christiana: Septimus Episcopus S. Onesimus vixisse fertur ad annum Christi CCCLX, mortuus III Idus Maji. Quiescit in ecclesia S. Georgii Martyris, extra confinia civitatis Suessionensis, citra fluvium Axonæ in fisco Croviaco, in vico qui postea nomine S. Medardi insignitus habetur: ita refert Ms. vetus. Hæc Sanmarthani. Dictum Ms. vetus quidem, sed tamen multis seculis infra ipsius Sancti ætatem exaratum, de vita, morte & sepultura S. Onesimi, [Vita ex Mss.] descripsit manu sua ex Legendario monasterii Longipontani Ordiniis Cisterciensis, & ad nos misit anno MDCLXVI Dominus Muldrac, senior Longipontanus: quod hic edimus. Scriptum illud videtur antequam sacræ Reliquiæ alio fuerint deportatæ: de qua deportatione scribunt dicti Sanmarthani: illius Reliquias ex D. Medardi monasterio Doncheirium, prope Sedanum, membrum ejusdem Abbatiæ, translatas fuisse. Quidquid sit de hac translatione, cujus alibi nullum vestigium reperimus, Duacenses asserunt, tria sacra corpora SS. Amati Senonensis Archiepiscopi, S. Onesimi Suessionensis Episcopi, [translatio corporis Duacum.] & Gurdinelli Confessoris, post extinctam Normannorum persecutionem, ex Suessionibus translata fuisse circa annum Domini DCCCXCVI, & etiamnum adservari in insigni collegiata S. Amati. Ita Arnoldus Rayßius Duacenus in Hierogazophylacio Belgico. Ex his colitur S. Amatus Idibus Septembris, mortuus Broyli apud S. Maurontum, & inde Duacum translatus, uti dicitur in Vita S. Mauronti V Maji, & S. Rictrudis XII Maji. S. Gurdinellus colitur XVI Octobris. Hujus itaque & S. Onesimi corpora ex Sueßionibus solum translata tradunt alii. Cultum ejusdem S. Onesimi apud Duacenses testantur etiam Molanus, in Additionibus ad Vsuardum & in Natalibus Sanctorum Belgii, cum longo ex Vita elogio; Miræus in Fastis Belgicis, Canisius in Martyrologio Germanico, Saussajus in Gallicano, Galesinius, Ferrarius aliique.

VITA
Ex Ms. Codice Longipontano.

Onesimus, Episcopus Suessionensis in Gallia (S.)

BHL Number: 6333

EX MS.

[1] In sanctorum Patrum solennitatibus, divinis nos convenit instanter exerceri laudibus: ad hoc enim feriatis diebus humana indulgentur otia, ut immortalitatis impensius inquirantur obsequia. Idcirco confessionem laudis Christo personet mens, [Patronus habetur.] sensus, & lingua, dum beatissimorum Patrum annua recoluntur solennia, maxime quorum sacra gratulamur præsentia. Adest igitur nobis, dilectissimi, natalitius dies Patroni nostri S. Onesimi: cujus vitæ gesta vel miracula, licet aut nimia vetustate temporum consumpta, aut desidia scribentium recordationi posterorum non sint tradita; inter præcipuos tamen Confessores ejus celeberrima perpetualiter habetur memoria. Quod fieri non posset, nisi in æterna Dei prædestinatum fuisset præscientia: quos enim ille summa ante constitutionem mundi præscivit sapientia, hos etiam ad laudem & gloriam nominis sui prædestinavit clementia. [pie educatus] Misericordiam ergo B. Onesimus consecutus est & benedictionis gratiam, quia in temporibus suis operatus est justitiam. Siquidem in annis adolescentiæ cœpit Deo devotus existere, & ad supernæ vitæ patriam totis desideriis anhelare. Contra incentiva quoque vitiorum didicit viriliter agere, ut liberiori mente viam virtutum gratanter posset incedere. Denique promotus ad sortem Clericatus, [sacros Ordines suscipit:] sacrorum Ordinum gradatim ascendit gradus. Sed quoniam vitium elationis operibus se frequenter assolet ingerere justis, summa cum difficultate timoris, ministerium suscepit altaris.

[2] Non parva denique sancto Dei famulo inerat molestia, quod adhuc vana Gentilium superstitionis secta tota sibi pæne vendicaverat Suessonum confinia. Adhuc enim in valle Suessonica tenera nascentis ecclesiæ pullulabat infantia, ut antiquiora Annalium tradunt monumenta. Legitur namque quod felici completo cursu martyrii, postquam animæ a SS. Crispini & Crispiniani martyrum [cæli] petiere palatium, per visum. Pontificem aggrediuntur Romanū, [post martyrium SS. Crispini & Crispiniani,] & ut Pastor vigilantissimus Suessonicis sedibus quantocius dirigatur, evidenter admonent, qui & populum Deo acquisitum lucrifaceret, & Ecclesiam nova sobole fœcundatam verbi pabulo nutriret & fidei fundamento solidaret. Mox sanctus Antistes Romanus, certus de oraculo, religiosus pro officio, venerabilem Sixtum Apostolicæ benedictionis gratia sublimavit, [& Episcopos S.Sixtum,] & eū præficiendū Episcopū in Suessonica direxit Ecclesia. In quam urbem ingressus felix supradictorum Martyrum successor, felices aggressus est labores. [Sinitium,] Sed quia juxta Euangelii vocem videbat albescere regiones ad messem, Sinitium suæ Suessonicæ diœceseos consecravit Episcopum: ipse vero maximam Remorum metropolim prædicationis officio penetravit, & Remensem Ecclesiam sub Præsule Christo b primus Pastor suscepit regendam. Ubi instanter agens quæ Dei sunt, tam passione quam fide præfatorum Martyrum sortitur collegium. Hujus vestigia pari fide & eadem devotione secutus Sinitius, S. Divitianum, simili ordine c S. Divitianum Suessonicis constituit Episcopum, [S. Divitianum,] & ipse in Remensi cathedra collocatur, ne labore Magistri sui Sixti populus Deo acquisitus periclitaretur. [& 3 alios,] Nec multo post, S. Divitiano vita mortali exempto, Rufinus Pontificales infulas accepit, cui Filanus successit, deinde d Mercorinus, in Episcopatu senarium complens munerum, jam septiformi gratia repletum in ministerio prædicationis sibi dilectum adscivit Onesimum. Et recte Onesimus in domo Domini assumitur verbi minister, ab illo e Onesimo Apostoli Pauli discipulo nusquam degener, de quo inter cetera Philemoni scribit, quia prædicationis illi verbum commisisset, & Episcopum Ephesiorum ordinasset. Exaudiebatur interea divinitatis occulto judicio, ne quid deesset Apostolico Pontifici mox futuro: [creatur Episcopus,] miroque modo populus in Dei cultu per sanctum virum accendebatur, quotidianis ab eo illustratus miraculis atque doctrinis. Quid pluribus immoror? Mercorinus diem vitæ claudit ultimum: Onesimum vox una postulat omnium: fit communis vox lætitiæ in populo, qua in eligendo unanimiter acclamatur Dei famulo. Complentur in Electo Dei divina munia, secundum Ecclesiasticæ sanctionis instituta: constituitur dies solennis in condensis usque ad cornu altaris, in quo a Particibus suis Onesimus consecratur oleo divinæ unctionis. Exhilaratur facies Onesimi in oleo sanctificationis, quia in nitore mentis per manifestationem sancti Spiritus, ad interpellandum Deum pro populi salute, assumitur medius.

[3] [destruit idola,] O vere felix Ecclesia, quæ tanto Pastore suscipitur regenda! felices & filii, qui tantum merentur Patronum, quo duce perveniant alacres ad Christum! Jam effera colla sub tanto Pastore deponit suavi jugo regio Suessonica, & Euangelicæ legis excipit onus leve: cui prius dominabatur jus potestatis dæmoniacæ. Funditus evertunt falsorum aras Deorum, qui prius vana religione contenti, colebant simulacra dæmonum. Ubique destruuntur Paganorum delubra, & undique præclara sanctæ Crucis stigmata prædicantur. Ad Ecclesiæ baptisma gregatim confluit credentium turba, [fidem plantat.] ut peccatorum remissione percepta procedat, lavacri salutaris fonte dealbata. Viam mandatorum Dei cucurrit Onesimus cum ceteris Sanctis, ut & nos exemplis ejus informati per eamdem viam currere sapiamus: spiritualium charismata virtutum Dei gratia non solum promeruit, verum eisdem virtutibus dum vixit nobiliter uti sapuit. Quibuscumque enim in tribulationis succurrebat angustia, & qualibet calamitate affectis opem adhibebat suæ consolationis: quod enim sibimetipsi, [omnes juvat:] hoc procul dubio omnibus impendebat aliis. Aliena damna acsi propria conquerebatur incommoda, sicque aliorum detrimenta multa illi pariebant incrementa virtutum per caritatis officia. Ubique fit innumerabilis populi concursus, ubi præstolatur summi Pōtificis adventus.

[4] Non differuntur ægrotis dona salutis, ubi manum dignatur per suum famulum imponere medicus cælestis. Omnes indifferenter suscipiuntur, & universis præveniente gratia subvenitur. Cæcis equidem diu nagata patent lumina, pervia fiunt surdis diutinæ claustra surditatis, [claret miraculis:] lingua mutorum cælitus soluta per Sanctum perfecte perfecta novit edere verba, sed & manci agilitate operis in præsentia viri Dei prorsus efficiuntur idonei: spiritus immundus ab obsessis recessit, sæpius ope intercessionis ejus expulsus. Quidquid debile vulgi ad sanctum virum veniebat, prompta in melius ad sanandum divina per suum famulum restaurabat virtus. Tanta ergo miraculorum insignia justæ necessitatis ordo deposcebat, propter teneram nascentis Ecclesiæ infantiam in valle Suessonica: signa enim data sunt infidelibus, non fidelibus. Attamen in omnibus sancto Dei famulo custos erat humilitatis maxima virtus: [Deum amat:] qui si quando extra se fortia egisset, maluit abscondi intra se, ne humana opinione captus raperetur super se. Pro talibus ergo meritorum prærogativis culmen ascendit perfectionis, & nihil in hoc mundo voluit appetere, verum ardenter sui Conditoris desideriis inhiare. Ad illum enim indesinenter anhelabat, cui devota mente usquequaque inhæserat: quia pennas assumpserat tamquam columbæ, per quas volare posset ad cælestia & requiescere. Deum itaque vere amavit, cujus præcepta toto ex corde servavit. Unde contigit, ut amando quæreret, quem quærendo inveniret; ne ab ejus amore divelli posset in ipsa tentanione, cum etiam in afflictione efferveret.

[5] [patitur adversa:] O quantas injurias & opprobria, in medio gentis pravæ & perversæ, ubi habitabat, pertulit! O quot sibi cruces conscivit, qui in suo corpore fluxum luxuriæ edomare potuit! Sine ferro enim longum martyrium in suis pertulit membris, ut quod sanguinis non contulerat effusio, conferret prolixa in attritione flagelli membrorū vexatio. Primum [certamen] illi fuerat in nimia tenacitate cibi & potus, ut indicta parsimonia in utroque, veluti sine Cerere & Libero, frigeret Venus. Pallida ora præ nimiis trahebat jejuniis, & in vigiliis constans erat animus, & mens Deo devota vacabat orationibus. Factum est tandem, ut exitus ejus de hoc seculo appropinquaret, & triumphum gloriæ de hoste caperet superato, & ad Regem suum cum palma perveniret victoriæ, [pic moritur:] qui numquam in ejus prælio novit terga versare. Nam quantum Deo placuit, Pontificatus sui officium feliciter administravit: sicque corporali percussus molestia, usque ad extrema vitæ suæ perductus est tempora. Securus itaque sustinebat Judicem, quem toto desiderio exspectaverat venientem; quique eum, ab humanitatis consideratione, non longe post transferret in contemplationem divinitatis suæ. Igitur languore præventus, a divinis non cessabat laudibus; & evoluto cursus sui tempore, acri usque ad mortem correptus est dolore; plenusque dierum, efflagitatum divinis operibus Christo reddidit spiritum f. Salva fide credimus, in exequiis tanti Pontificis Angelorum non defuisse obsequia: qui illius sanctam animam, carne exemptam, de labore ad requiem, de terrenis transferrent ad cælestia.

[6] Sepultus est autem in ecclesia S. Georgii Martyris g extra Confinia civitatis Suessonicæ, citra fluvium Axonæ in fisco Croviaco, in vico, qui postea nomine S. Medardi dictus arque insignitus habetur. Plurima in ejus transitu patuerunt miraculorum signa, & ad ejus tumulum ægri sæpe veniunt, [sepelitur in æde S. Georgii,] ut optata suæ sanitatis remedia referant: sicque remeant cum gaudio, qui se alicujus infirmitatis oppressos angustia cælesti offerunt medico. Quæ omnia ad laudem illius fiunt, cujus dono Sancti mirabiles existunt: qui dum ab eo plenitudinem accipiunt gratiæ, cum perfectione co hærent justitiæ. De qua plenitudine beatus Confessor & Episcopus Onesimus in superna curia cum Angelicis exultat spiritibus: & quod hic acquisivit in itinere, illic procul dubio adeptus est in perventione. Jam enim inter supernos cives emicat, & inter ignitos lapides diadematis Regis æterni pretiosa gemma coruscat. Jam in superna curia illa Divinæ majestatis perfruitur præsentia, [invocatur ab Auctore.] in qua Cherubin & Seraphin prospicere desiderant incessanter ardentia. Debitis ergo laudibus ejus solennia celebremus, & diligenter ejus amplectamur præsentiam corporis, qui dum ad viveret fuit vas & habitaculum Spiritus sancti. Imploremus tandem pia ejus suffragia, ut digna languoribus animarum nostrarum remedia conferat; & sic nos præsentialiter deposcat beate vivere, quatenus in cælestibus mereamur æternaliter assistere, ad laudem & gloriam sanctæ & individuæ Trinitatis & inseparabilis Unitatis: cujus virtus, honor & imperium permanet sine fine in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a SS. Crispinus & Crispinianus sub Rictiovaro in persecutione Diocletiani paßi sunt 25 Octobris.

b Flodoardus lib. 1 Hist. Ecclesiæ Remensis cap. 3, de his 2 Episcopus, ista habet: S. Sixtus Remorum primus Episcopus, etiam Suessonicam fundasse fertur Ecclesiam, & B. Sinisium collaboratorem & cooperatorem suum inibi constituisse: quique port ejusdem S. Sixti decessum, nepote suo, ut ferunt, S. Divitiano Suessionis a se Pontifice ordinato … Remis Archiepiscopalem subiit Cathedram. At quis Pontifex Romanus S. Sixtum miserit, controvertitur: S. Petrum Apostolum aßignat dictuo Flodoardus: Sixtum II Hincmarus in Opusculo ad Hincmarum Laudunensem cap.16. S. Marcellum, qui seculo fere dimidio post Sixtum II præfuit ab anno 308 ad 310 præfert Melchior Reginaldus in Historia Sueßionensi, quod præsenti relationi magis congruit. Sed hæc accuratius erunt discutienda ad Kalendas Septembris, quo die ambo Sixtus & Sinicius coluntur.

c S. Divitianus colitur 5 Octobris, cujus corpus in D. Crispini Majoris ecclesia conditum esse tradunt Sanmarthani.

d Mercorinus etiam legitur in Ms. S. Amati. At Mercurius aliis: qui adfuit Concilio Agrippinensi anno 346.

e S. Onesimus, discipulis S. Pauli & Episcopus Ephesiorum, colitur 26 Februarii. Pro hoc scripta quidem est epistola ad Philemonem, sed longe tunc adhuc remoto ab Episcopali gradu, cujus nec ibi nec alibi apud Paulum mentio. Alius esset S. Onesimus, Magister SS. Alphii, Philadelphi & Cirini martyrum, & XXXI Iulii Puteolis martyrio coronatus. De hoc egimus supra 10 Maji in Vita dictorum Martyrum. Ceterum verba hic relata transscripta sunt a Molano in Natalibus Sanctorum Belgii.

f Ex sequentibus plurima eisdem verbis allegat Molanus, in prima editione Auctarii ad Vsuardum, addens in fine, Scriptum in gestis ejus.

g Hæc ex vetere Ms. citari a Sanmarthanis in supra diximus. Quid autem, si ipse Sanctus, inclarescente etiam in Galliis nomine S. Georgii, hanc ecclesiam sub nomine illius struxerit & dedicarit?

DE PLVRIMIS SANCTIS MARTYRIBVS
ALEXANDRIÆ OCCISIS.

ANNO CCCLXXII

[Praefatio]

Martyres plurimi, Alexandriæ occisi (SS.)

G. H.

In Hodierni Martyrologii Romani tabulis proponitur hoc XIII, tamquam propria Alexandriæ, commemoratio plurimorum Sanctorum Martyrum, qui ob fidem Catholicam ab Arianis in ecclesia Theonæ occisi sunt. Quantam ab hisce Arianis persecutionem tulerit S. Athanasius Episcopus Alexandrinus, late deduximus ad diem ejus natalem, qui secundus hujus mensis est. Successor ejus in Episcopatu fuit Petrus, sudorum illius particeps, domique ac foris aßiduus comes, omnisque generis pericula cum illo expertus, & veræ orthodoxæque fidei propugnator. Verum provinciæ Rector, idolorum cultui deditus, collecta Gentilium & Judæorum manu, cinctis Ecclesiæ septis Petrum Episcopum exire jussit, invitum alioquin expellendum minatus. Admirandus ergo Petrus, inopinatum minatus. Admirandus ergo Petrus, inopinatum bellum animadvertens, clam exiit; & conscenso navigio Romam profectus est. In cujus locum Lucius Arianus introductus, cum videret populum Alexandrinum vere orthodoxum ab Arianis suis conventibus abstinere; satellitum loco idolorum habens cultores, alios verberibus laniabat, alios carceribus includebat, alios ad fugam adigebat, aliorum etiam domos ritu barbarico populabatur. Indicat ista Theodoretus Episcopus Cyri libro 4 Historiæ Ecclesiasticæ cap. 21. addens ista omnia melius Petrum Episcopum in epistola commemorare, quam operi suo intexuit cap. 22, quamq; in Notis a Baronio citatam nos inde damus. Meminerunt ejusdem persecutionis S. Gregorius Nazianzenus, Rufinus, Socrates, Sozomenus, Theophanes, quos infra referemus.

EPISTOLA PETRI EP. ALEXANDRINI.

Martyres plurimi, Alexandriæ occisi (SS.)

EPISTOLA PETRI EP.

CAPUT I.
Virgines sacræ stupratæ, occisæ. Variæ insolentiæ.

[1] Provinciæ Rector a Palladius, secta Gentilis & simulacrorum cultor assiduus, [Irrumpente in ecclesiam Præfecto Palladio] qui ad bellum Christo inferendum sæpius sese exercuerat, collecta multitudine impetum in Ecclesiam fecit, perinde ac si ad subigendos Barbaros properaret. Tunc vero teterrima facinora perpetrata sunt; quæ cum ego dumtaxat referre vellem, tantum mihi dolorem attulit eorum recordatio, ut ingentem lacrymarum copiam effuderim: atque in eo statu mansissem diutissime, nisi divina cogitatione dolorem meum compressissem. Ingressa enim turba in Ecclesiam, quam vocant b Theonæ, loco verborum gravium laudes idolorum canebant: [post verba obscœna,] pro lectione sacrarum Scripturarum plausus manuum indecoros, & fractas cum obscœnitate voces usurpabant: ejusmodi denique contumelias adversus Virgines Christi, quas nec lingua proferre sustinet: nam & turpis est ipsa prolatio. Certe ex cordatis hominibus quisquis hæc solummodo audivit, statim obturavit aures, & surdus esse potius optavit, quam illorum obscœnitatem auribus suis audire. Sed utinam verbis contenti hactenus deliquissent, nec verborum petulantiam factis ipsis superassent. Nam convitia, quantacumque sint, tolerabilia sunt iis, in quibus Christi sapientia & divina mandata resident. Isti vero, [sacræ Virgines nudæ per urbem traducuntur.] utpote vasa iræ ad exitium præparata, expanso naso turpem sonum per nares edentes, & tubis, ut ita dicam, ac fistulis procul emittentes, sanctarum Christi Virginum vestem disciderunt: quarum continentia sanctorum Angelorum similitudinem exprimebat: easque nudas, sicut natæ erant, per totam urbem traduxerunt, petulanter iis illudentes, prout ipsis libitum erat: erantque omnia prorsus crudelia atque inaudita. [construpantur & occiduntur,] Quod si quis ob hæc miseratione captus, eos impedire ac verbis eos admonere voluisset, vulneratus abibat. Sed, O rem calamitosam! c Multæ Virgines per vim stupratæ sunt; multæ, dum fustibus capita verberarentur, manserunt exanimes. Ac ne corpora quidem sepulturæ mandari permittebant. Plurima certe corpora, magno cum parentum dolere, hactenus reperiri non possunt.

[2] Sed quid persequor parva ac levia, si cum majoribus comparentur? Quid his immoror, aut non potius ad ea quæ urgent contendo? in quibus admirabimini, sat scio, clementiam Domini; & nobiscum attoniti diu manebitis, ac stupentes, quod universa non obruerit. [puer effeminatus in altari saltat,] Etenim quæ neque facta sunt neque audita in diebus patrum nostrorum, ut ait Scriptura, ea in ipso altari impii perpetrarunt. Nam velut in pulpito scenæ petulantis; puerum, qui virilem sexum ejuraverat & muliebrem affectabat, oculos stibio depictos atque inunctos habentem, sicut ipsorum simulacra habere solent, muliebri habiru in ipso sancto altari, ubi adventum Spiritus sancti invocamus, saltare fecerunt, solubili motu, hac & illac manus jactantem ac gesticulantem, ipsi immoderate ridentes vocesque nefandas emittentes. Quin etiam istud ad lasciviam spectare arbitrati, [alius nudus concionatur adversus Christum.] & præterita decora potius esse quam impia existimantes, quemdam ex suo numero notissimæ turpitudinis, qui una cum veste pudorem exuerat, nudum sicut natus erat, in Ecclesiæ solio collocantes, concionatorem infamem adversus Christum salutarunt. Nam divinorum verborum loco turpitudinem proferebat, pro gravibus verbis petulantiam, pro pietate impietatem, pro continentia scortationem, adulterium, masculam venerem, furtum, escam & potum, vitæ hominum utilia esse docens.

ANNOTATA.

a S. Gregorius Nazianzenus Oratione 23 in laudem Heronis, de Palladio ista habet: Ducis munere fungebatur, vir impius & consceleratus, ac Christiani quidem nomen gerens (hoc enim totius contumeliæ indignissimum est) verum ab idolis ad Dei templum properans, ab impuris cruoribus ad execrabiliores & detestabiliores, ac fortasse hujusmodi adversus nos contumelia, quasi victima quadam dæmonibus litans. Socrates lib. 4 cap. 21. Mandatum Imperatoris Valentis missum est ad Palladium Præfectum Ægypti, jussumque erat, ut milites operam suam ac ministerium præberent.

b Theonas Episcopus Alexandrinus inscriptus est Martyrologio Romano ad diem 23 Augusti, sub cujus invocatione hanc ecclesiam positam addit Baronius.

c Virgines mirabilem in modum distractas asserit Nazianzenus. At Rufinus tanta ac tam turpia in Virgines & Continentes Ecclesiæ gesta sunt, quæ nec in persecutionibus Gentilium memorantur.

CAPUT II.
Sub Lucio Pseudo-Episcopo Presbyteri & Diaconi XIX, post varias promißiones & minas, torti & in exilium missi.

[3] Quæ cum ita fierent, atque a ego Ecclesia excessissem (quomodo enim non abiissem, cum milites incursionem facerent, plebs pecuniis conducta esset ad tumultuandum, nummi erogarentur, multitudo Gentilium magnis pollicitationibus illecta adesset?) Successor noster mittitur, qui Episcopatum, [Post discessum Petri] velut secularem quemdam Magistratum, pretio coëmerat; b Lucius quidam, lupi prorsus improbitatem & actus studens, æmulari, non in Orthodoxorum Episcoporum Synodo, [sub Lucio Pseudo Episcopo,] non suffragio legitimorum Clericorum, non postulatione plebis electus, sicut Ecclesiasticæ leges requirunt. Erant una cum illo (neque enim simplex ejus ingressus esse potuit) non Episcopi aliqui, non Presbyteri aut Diaconi, non populi multitudo. Non illum præcedebant monachi, hymnos e Scripturis depromptos canentes: sed c Euzoius, qui olim cum Diaconus esset Alexandriæ nostræ, in sancta & magna Synodo Nicæna simul cum Ario depositus est: nunc d vero Antiochenam Ecclesiam Præsulatu suo devastat. Simul etiam Comes largitionum Comitatensium, e Magnus nomine, immensam militū multitudinem secum ducens, qui in omni impietate semper antesignanus esse cognoscitur …

[4] Qui statim, ne momento temporis interjecto, acerbus satelles & crudelissimus Satrapa, collecta multitudine eorum, [Presbyteri & Diaconi XIX capti,] qui sub ipsius cura ductuque erant, Presbyteros ac Diaconos novemdecim numero comprehendit, ex quibus nonnulli octogesimum annum excesserant: & quasi in detestando quodam facinore & legibus Romanis contrario deprehensi fuissent, constituto publico judicio, ipse Christianarum legum de virtute ignarus, avitam fidem per Patres nobis traditam prodere eos coëgit, [ad Arianismum incitati] clementissimo Augusto Valenti gratissimum id fore asseverans. Assentiatis miseri, clamabat, assentiatis dogmati Arianorum. Quamvis enim vera sit religio quam colitis, ignoscet tamen vobis Deus: quippe qui non sponte, sed necessitate compulsi, id feceritis. Nam necessitati quidem excusatio semper relinquitur: liberam autem voluntatem sequitur accusatio. Has igitur rationes præ oculis vestris habentes, omni cunctatione abjecta, alacres accedite ad subscribendum dogmati Ariano, [promissis & & minis,] quod nunc disertis verbis prædicat Lucius. At pro certo habete, vos, si quidem parueritis, pecunias & opes atque honores ab Imperatoribus consecuturos: si vero renuatis, carcerem, tormenta, quæstiones, flagra & cruciatus vos esse subituros: ac pecuniis ac possessionibus cunctis spoliatos & patria extorres, in loca aspera atque incommoda deportandos. Ad hunc modum generosus ille vir, fraude atque illecebris minas suas temperans, hortabatur simul & cogebat cunctos ut a pia sententia recederent.

[5] Verum illi, pietatis proditionem omni tormento acerbiorem esse ducentes, uti revera est, [generose persistunt in orthodoxa fide] his illi verbis coacti responderunt, fraudem ejus pariter ac minas suas virtute animique magnitudine calcantes: Desine tandem, desine his verbis nos terrere. Cessa inanes proferre sermones. Nos enim nec novitium nec recentem colentes Deum (licet instar maris fluctuum inaniter spumes, & tamquam vehemens ventus cum fragore irruas) rectæ ac piæ doctrinæ ad extremum usque spiritum adhæsuri sumus; non potentiæ, non sapientiæ expertem, non sine veritate unquam fuisse sentientes Deum: non enim eum aliquando Patrem, aliquando autem non fuisse dicemus, juxta impium istum Arianum, Filium temporalem esse credendo. Nam si Filius creatura est, ut ajunt Ariomanitæ, nec consubstantialis Patri; ad nihilum redigetur etiam Pater, cum secundum ipsos, Filio non existente, Pater aliquando non fuerit. [de Filio consubstantiali Patri,] Si vero semper est Pater, existente ex ipso scilicet vero fœtu, & non per defluxum (Deus enim passionis expers est) qui fieri potest, ut non amens sit ac vecors, qui de Filio dicit. Fuit tempus, in quo non esset, cui cuncta accepta ferre debent, quod existunt? Hac de causa Patres nostri, qui ex toto terrarum orbe Nicæam convenere (a quibus excidentes illi, merito spurii facti sunt) cum perversam Arii opinionem, quam nunc junior iste defendit, anathemate damnassent; non alterius quam Patrem substantiæ, Filium esse dixerunt, sicuti nunc nos cogis dicere: sed ex una eademque substantia. Quod pio sensu recte intelligentes, ex multis divinis vocibus in unum collectis, Consubstantialem esse confessi sunt.

[6] Hæc & hujusmodi alia cum dixissent, eos multis diebus Comes in carcere detinuit, ratus eo se facto a pia sententia illos abducturum. [carceri inclusi] Verum illi, velut in stadio fortissimi athletæ, abjecta omni formidine, rebus a majoribus ex divina mente fortiter gestis seipsos communientes, excelsiore animo pro pietatis defensione stabant, cruciatus esse ducentes gymnasium virtutis. Cum igitur ad hunc modum decertarent, & spectaculum, sicut ait B. Paulus, facti essent Angelis & hominibus; accurrit tota civitas visura athletas Christi, qui flagra Judicis ipsos torquentis tolerantia sua superabant, & trophæa adversus impietatem per patientiam erigebant, & de Arianis palam variis tormentis affliguntur: triumphabant. [1 Cor. 4, 9] [variis tormentis affliguntur:] Quos hostis ille acerbissimus, minis ac fraudibus subactos, impiæ in Christum factioni dediturum se putabat. Fatigatus igitur in infligendis, quæ subinde excogitabat, tormentis; cum universus populus crebro ingemisceret ac lugeret; crudelis iste & ab omni sensu humanitatis alienus, convocatis iterum turbis incompositis & ad tumultuandum assuetis, eos ad judicium, seu potius ad paratam condemnationem vocat juxta urbis portum; Gentilibus ac Judæis multas adversus eos acclamationes, mercede conductas, [exilio damnantur.] ex more janctantibus. Cumque ipsi manifestæ Arianorum impietati cedere noluissent, universo populo ante prætorium lamentante, sententiam in eos profert, ut Alexandria excedentes, in urbem Phœnices f Heliopolim migrent: in qua ne audire quidem nomen Christi ullus incolarum sustinet: sunt enim omnes simulacrorum cultores.

[7] Mox cum illos navigium conscendere jussisset, ipse in portu stans (prope enim in publico lavacro sententiam contra eos tulerat) strictum gladium ostentabat; [navigio impositi,] ratus hoc facto se territurum eos, qui ancipiti gladio infestos dæmonas sæpius vulneraverant. Sic igitur solvere eos jubet, nullo tommeatu instructos, nihil prorsus habentes solatii ad exilium perferendum: quodque mirandum & incredibile est, spumante mari, ac per hoc (ut arbitror) indignante, nec sustinente, ut ita dicam, ut per horum virorum, susceptionem injusti præcepti socius ac particeps fieret: demonstrabat enim barbarum Judicis propositum, iis quoque qui illud ignorabant. Vere igitur dici potest. [cum lucta universæ civitatis] Obstupuit cælum, ob hoc facinus. Ingemuit enim universa civitas, & in hodiernum diem usque luget. Et alii quidem pectus identidem manibus percutientes, ingentem sonitum edebant: Alii manus simul & oculos in cælum tollebant, vim contestantes, tantum non ista dicentes: Audi cælum, auribus percipe terra, quam iniqua sunt, quæ fiunt. Denique ejulatu plena erant omnia, næniæ ac lamentationes tota urbe resonabant. Et fluvius quidem lacrymarum, mare ipsum inundatione sua obtegens, cunctis repente effluxit. Itaque cum supra memoratus in littore stans, remigibus præciperet, ut vela panderent; tunc promiscuus ululatus virginum ac mulierum, senum ac juvenum, & lamenta acerbis lacrymis permixta, clamoresque omnium simul juncti, fremitum ventorum, qui turbati maris fluctibus allidebantur, longe superabant. Interim supradicti hoc modo navigabant Heliopolim, [avehuntur Heliopolim.] qua in urbe sunt omnes idolorum cultores: ubi studia atque instituta diaboli vigent ad voluptatem tendentia; ubi ferarum horrenda domicilia; montibus enim undique cingitur cælo ipsi contiguis.

ANNOTATA.

a Mortuo S. Athanasio anno 371, Petrus vir longe optimus Præsulatum accepit, primum Suffragio S. Athanasii designatus, deinde consensu omnium tam in sacro quam in politico ordine electus. Ita Theodoretus. Eum Valente mortuo proprium thronum recepisse scribit Theophanes: quod factum est anno 379. De ejus veneratione aliqua attigimus ad Vitam S. Athanasii nam. 374.

b Nazianzeno Lucius appellatur, veritatis proditor, luporum pastor, per caulam transcendens latro, secundus Arius, &c. Rufino Arianæ partis Episcopus, continuo tamquam ad ovem advolans lupus.

c Euzoius, qui tum apud Antiochiam Arianæ præerat Ecclesiæ, occasionem ab Valente, qui tunc Antiochiæ versabatur, opportune sibi oblatam arripiens ambivit, ut ipse Alexandriam mitteretur, quo ejus loci Ecclesias Luciano Ariano traderet. Ita Socrates lib. 4 cap. 21.

d Porro Euzoius, rebus quas instituerat ad exitum perductis, Antiochiam reversus est. Ita Sozomenus lib. 6 cap. 19.

e Magnus regiorum thesaurorum una cum Euzoio perrexit, inquit Socrates.

f Heliopolis in Phœnicia Libani sub Damasco metropoli: ejus incolæ postea, forte per hos exules, susceperunt fidem Christianam: eorumque Episcopus Petrus subscripsit anno 451 epistolæ ad Leonem Imperatorem, quæ habetur in parte 3 Concilii Calchedonensis. Ceterum hoc tam luculentum de Heliopolitanorum pertinacia testimonium, valde nunc apud nos auget scrupulos, qui pridem nobis facessunt negotium circa Acta S. Eudociæ ibidem Martyris sub Trajano, quæ Regem istius loci Aurelianum cum familia & magistratibus ad fidem Christi dicitur convertisse: & mortuorum suscitatione, ac denique martyrio suo quamplurimos debuit confirmasse in fide, si vera forent Acta illa: quæ nunc vellemus rigidiori subjecisse censuræ, æque ac S. Martinæ Acta in Ianuario; optaremusque ut saltem a talibus non fuisset datum mensi utrique initium. Quod hic ad posterorum, qui priora recognituri sunt, instructionemputavimus indicandum.

CAPUT III.
Cædes plurimorum. Exilium Monachorum, Episcoporum, Clericorum.

[8] Cum omnes posthæc in media urbe publice & privatim singuli gemerent, & verba lugubria funderent (ne flere quidem permissi sunt, vetante id Palladio Præfecto urbis Alexandriæ, [Multi, cæsi,] qui & ipse dæmonum cultui erat addictissimus) multi ex flentibus rapti, ac prius custodiæ mancipati, deinde verberati, torti, ad a Phennensia & Proconnensia metalla damnati sunt, viri qui pro Ecclesiæ defensione divino zelo incensi pugnaverant. Plerique enim erant monachi, accuratioris ac districtioris vitæ studio b solitudinem incolentes, tres ac viginti numero. [in quibus 23 monachi] Cum quibus paulo post Diaconus quoque, qui a carissimo nostro Damaso Episcopo urbis Romæ consolatorias simul & communicatorias litteras attulerat, manibus post tergum revinctis, publice a carnificibus ductus est, non secus ac insignis quispiam maleficus Qui cum homicidarum tormentis, & adhuc acerbioribus cruciatus fuisset; lapidibus ac plumbatis cervice diu verberata, [metalla damnantur] navigium in mari conscendit, sicut ceteri, divinæ Crucis signo frontem suam consignas, omnique cura & solatio destitutus, ad æris metalla datus est quæ sunt in Phenne.

[9] Porro dum Judex tenera puerorum corpora adhuc torqueret, [aliis occisis negatur sepultura.] quidam juxta ipsa cadavera remanserunt, ne exequiarum quidem honore iis persoluto; cum parentes, fratres & cognati, tota denique, ut ita dicam, civitas unum hoc extremum solatium sibi concedi flagitassent. Sed o! summam judicantis, seu potius damnantis, immanitatem! Qui pro pietate certaverant, cum homicidis non sunt judicati, insepultis corporibus jacentes. Qui strenue depugnaverant, feris ac volucribus laniandi objiciebantur. Qui cæsorum patribus compati propter conscientiam voluerant, proinde ac si grave facinus admisissent, [compatientes capite plectuntur.] capite truncabantur. Quæ lex Romana, quæ barbarorum sententia, in eos unquam animadvertit, qui parentibus condoluissent? Quis unquam ex veteribus tam iniquum facinus perpetravit? Jussit quondam Pharao, ut Hebræorum mascula necarentur: sed invidia ac metus hoc mandatum ei suggesserat. Quanto ea, quæ tunc gesta fuerunt, humaniora sunt iis quæ nunc cernimus? Quanto magis optabilia, si optio detur injuriæ? Quanto potiora, si conferatur iniquitas, tametsi vitia a se invicem sejungi non possint? Incredibilia sunt quæ dicuntur, immania & gravia, crudelia & barbara, immitia atque acerba: his tamen oblectabantur atque exultabant Arianæ dementiæ sectatores. Cumque universa civitas lamentaretur (nulla enim erat domus, sicut in Exodo scriptum est, in qua non erat c mortuus) ii tamen, quorum animus, in omni scelere exercitatus, nulla iniquitate satiari poterat, nequaquam quievere.

[10] Propositum enim suum ad pejora semper acuentes, improbitatis suæ venenum usque ad Episcopos provinciæ protulerunt, satellitem ac ministrum sceleris habentes Comitem largitionum, quem supra diximus Magnum. Et alios quidem Curiæ tradiderunt, alios aliis modis pro arbitrio suo vexarunt, nihil intentatum relinquentes, dum cunctos undequaque student ad impietatem pertrahere. [relegantur XI Episcopi Diocæsa ream,] Omnia enim circumeuntes, quemadmodum parens & auctor hæreseos ipsorum diabolus, quærunt quem devorent. Postremo cum eorum conatus ab omnibus repelleretur, Episcopos Ægypti undecim numero, viros qui ab ineunte ætate usque ad senectutem districtioris vitæ gratia solitudinem incoluerant, qui ratione & actu voluptates corporis superaverant, qui piam fidem audacter prædicabant, qui pietatis doctrinam una cum nutricis lacte suxerant, qui victoriam de dæmonibus sæpe retulerant, qui sua virtute pudorem incutiebant adversario, qui denique Arianam hæresim sapientissima oratione convincebant ac denotabant, ministro crudelitatis suæ usi supra memorato Magno, d Diœcæsaream relegarunt, urbem quæ a Judæis Domini interfectoribus colitur. Et tamen velut Orcus, fratrum morte minime satiati, [& Clerici Antiochani Neocasaream.] crudelitatis suæ monumenta dementes ac stulti ubique terrarum relinquere ausi sunt, famam ex malefactis consequi studentes. Ecce enim rursus Ecclesiæ Catholicæ Clericos Antiochiæ degentes, qui una cum piis quibusdam monachis adversus fraudes eorum protestari decreverant, cum Imperatoris aures variis criminationibus obtudissent, Neocæsaream Ponti relegari fecerunt: qui nunc etiam vita forsitan privati sunt ob locorum asperitatem.

[11] Hujusmodi tragœdias tempus illud expertum est, silentio quidem & oblivione dignas, sed quæ litteris traditæ sunt, adversus reprehensionem eorum, qui adversus unigenitum Filium Dei linguas suas exacuerunt: qui pestilenti blasphemiæ morbo correpti, non solum in Dominum universorum tela jacere conantur, sed & adversus pios ejus famulos implacabile bellum susceperunt.

ANNOTATA.

a Hæc duo loca sunt procul hinc & a se invicem dißita, scilicet ut ita magis separarentur. Nam Phenne, aliis Phinon seu Phunon Numerorum 33 versu 42 & 43, S. Hieronymo in Locis sacræ Scripturæ dicitur Fenon, castra filiorum Israel in deserto: olim civitas Principum Edom, tunc viculus in deserto, ubi æris metalla damnatorum suppliciis effodiebantur, inter civitatem Petram & Zoaram. At Pronconnesus insula est Propontidis ante Cyzicum, unde marmora effossa dicebantur Cyzicena; imo & ipsam insulam hodie Marmoram dici scribit Ortelius, citans Bellonium & Curopalatem.

b Rufinus, Vastat eremum, bella quiescentibus indicit. Tria millia simul & eo amplius viros, per totam eremum secreta & solitaria habitatione dispersos, oppugnare simul aggreditur. Mittit armatas equitum ac peditum manus; Tribunos, Præpositos & bellorum Duces, tamquam adversum barbaros pugnaturos elegit. Qui cum venissent, novam belli speciem vident, hostes suos gladiis objectare cervices, & nihil aliud dicere, nisi, Amice ad quid venisti? Similia habet Socrates, addens Rufinum asserere, se coram vidisse, & cum illis perpessum esse.

c Theophanes. Plerique tunc orthodoxorum viri, mulieres, virgines, verberibus fœde sunt lacerati, plures etiam perierunt.

d Plures Diœcæsareæ fuerunt, scilicet in Phrygia, Cappadocia, & Cilicia aspera, ut incertum sit, quænam earum hic potißimum intelligatur a Iudæis possessa.

DE S. SERVATIO EPISCOPO
TRAIECTI AD MOSAM IN BELGIO.

AN. CCCLXXXIV

[Commentarius]

Servatius, Episcopus Tungrensis, Trajecti ad Mosam in Belgio (S.)

BHL Number: 7615, 7621

AUCTORE G. H.

CAPUT I.
Urbs Trajectum. S. Servatii res gestæ in variis Conciliis. Euphratas ab hæresi vindicatus.

Inferioris Germaniæ sive hodierni Belgii plura loca sunt, nomine Trajecti celebrata, & a Trajectu fluminum Scaldis, Mosæ, ac Rheni sic appellata. Sunt supra Valencenas ad Scaldim, Pons & Trajectum, vulgo Tricht, [Trajectum ad Scaldim,] uti me docuit vir nobilitate & doctrina eximius Franciscus Dixmudanus, Toparcha de la Balgue, cujus alloquio Valencenis aliquando fruitus fui: ejusque nemini IV Februarii ad Vitam S. Veronicæ § 5. Sed magis eminent aliæ duæ istius nominis civitates, ambæ solio olim Episcopali ornatæ, ad Mosam flumen altera, altera ad antiquum Rheni alveum. Illa a situ superius Trajectum dicitur, [Mosam,] Teutonico sermone Ober-Tricht & Obtricht. Quo etiam nomine Ammianus Marcellinus (qui tempore S. Servatii floruit) libro xx Historiarum Obtricense Mosæ oppidum scripsit. Belgæ plerique, uti flumen Masam, ita urbem Mas-Tricht nuncupant. Altera illa ad Rhenum civitas Onder-Tricht, & contracte Utricht sive Utrecht, [Rhenum,] ac Latine Ulterius-Trajectum & Ultrajectum nuncupata, olim (dum Episcopalis in altero ad Mosam Trajecto Sedes erat) metropolis fuit Frisiorum, sed a fide Christiana abhorrentium: quibus postmodum per viros Apostolicos excultis, datus est sub finem seculi septimi primus Episcopus S. Willibrordus, S. Huberto (qui Sedem e superiore Trajecto Leodium transportarat) per annos aliquot superstes. Quæ cum minime ambigua sint, scriptores tamen nonnulli, [& duo hæc a quibusdam confusa.] nominum vicinitate decepti, varios prioris Sedis Episcopos ad hanc Ecclesiam ac diœcesin Vltrajectinam transtulerunt. Ita S. Amandum Episcopum Trajecti ad Mosam (ut pluribus exemplis parcamus) Vltrajectinæ Sedis ad Rhenum Episcopum dixerunt Gaspar Bruschius in Episcopis Argentinensibus, Martinus Crusius par. 1 Annalium Suevicorum lib. 10 cap.6, Petrus de Marca lib. 1 Historiæ Bearniæ cap. 25, Samuel Guichenonus in Historia Breßiæ & Beugesiæ ex Ms. Martyrologio monasterii ibidem Nantuacensis, ac plures alii. Sed omisso nunc Ultrajecto, de Trajecto ad Mosam nobis agendum est.

[2] Hujus urbis, gloria & corona fuit S. Servatius Episcopus, qui divino monitu, Tungrensis civitatis suæ prævertens excidium, [illius Patronus S. Servatius,] istuc se contulit & mox hoc XIII Maji, quo colitur, ex hac mortali vita deceßit anno CCCLXXXIV. Hujus Acta ex antiquis monumentis colligentes primam ejus notitiam invenimus in Concilio Agrippinensi, anno CCCXLVI. Post Consulatum Amantii & Albini IV Idus Majas habito: ad quod ista annotat Iacobus Sirmondus: Concilii hujus manuscriptum exemplar nullum vidimus. Itaque Surianam editionem repræsentamus, nisi quod in nomenclatura Episcoporum pro Articlavo irrepsit a Laticlavo, [anno 346, Concilio Agrippinen.] Virodunum porro, cujus Antistes Santinus, urbem Clavorum olim dictam fuisse, docet inter ceteros Bercharius Presbyter, qui brevem Virodunensium Episcoporum historiam ad Dudonem Episcopum scripsit. Hæc Sirmondus. At loco Auctoris Episcopi Mediomatricum, legi ibidem nomen Victoris plurimi observarunt, [ob hæresin Episcopi coacto,] infra num. 13 relati. Et Simplicio datur Episcopatus Augustodunensis, cum ibidem videatur tunc sedisse S. Cassianus, & post hunc Egemonius, ac dein seculo sequenti Simplicius, uti diximus ad Vitam S. Amatoris I Maji. Liceat nobis ergo, cum venia lectoris, indicare, quod arbitremur aliud nomen quoque in eumdem textum irrepsisse, aut falso suppositum a sciolo aliquo, aut ab imperito librario longe a vero deformatum; ipsius scilicet Episcopi Agrippinensis, ab aliis autem in Concilio Episcopis forsan alto silentio involutum, ut famæ illius consuleretur, aut pro nomine Eupraxii, Euphrasiive aut alio simili perperam scriptum; Euphratæ inquam, viri & eruditißimi & integerrimi, ut mox patebit: imo quem arbitramur nequitias alterius detexisse, & in ejus depositi locum fuisse subrogatum. Præfuit huic Agrippinensi Concilio S. Maximinus Trevirorum, qui vulgo habetur istius Sedis Episcopus XXVII, & saltem secundum nos, qui octo ex illis Tungros amandamus, esset decimus nonus. At Catalogi Episcoporum Coloniensium adeo imperfecti sunt, ut adhuc apud Sanmarthanos post Maternum secundus statuatur Euphratas. Adfuit Maternus Concilio primo Arelatensi anno CCCXIV: ex cujus Successoribus (si plures ante Euphratem fuerint) censemus fuisse hunc Pseudo-episcopum, eumque conspirasse cum Photino & Christi divinitatem abnegasse: de quo in isto Concilio inter quatuordecim Episcopos penultimus S. Servatius Episcopus dixit: Quid fecerit, quidve docuerit N. Pseudo-episcopus, non opinione sed veritate cognovi, pro finitimi loci conjuncta civitate, [subscripsit; citato contra eum teste S. Athanasio,] cuique publice & domestice obstiti sæpe, cum ille Christum Deum negaret, audiente Athanasio Episcopo Alexandriæ & Presbyteris & Diaconibus plurimis. Et idcirco censeo Christianis Episcopum eum esse non posse, quia Deum Christum sacrilega voce negavit; neque illum Christianum esse judicandum, qui ejusdem confinitimus fuerit inventus. Hæc S. Servatius: at quando obstitit audiente S. Athanasio, nisi quando hic Augustæ Trevirorum apud S. Maximinum exul commoratus, potuit cum S. Servatio Coloniam excurrisse, & Pseudo-episcopum commonuisse, & obsistentem illi S. Servatium audivisse? [olim apud Treviros commorato.] Fuisse autem S. Athanasium in hoc suo exilio a mense circiter Februarii anni CCCXXXVI usque ad mensem Iunit anni CCCXXXVIII, ostendimus 2 Maji ad Vitam illius cap. 10, quo tempore S. Servatium fuisse creatum Episcopum Tungrensem arbitramur, & quod inde consequitur, annos circiter XLVII in ea dignitate vixisse. Pseudo-Episcopum vero (ut scribit Bucherius lib. 9 Belgii Romani cap. 6 num.9) ita damnatum atque depositum, paulo post senio mœroreque contabuisse volunt, & contra Novesium ad Rhenū tumulatū. Quod alibi necdum legimus.

[3] Succeßit anno proximo CCCXLVII, Consulibus Eusebio & Rufino, Concilium habitum Sardicæ urbe Thraciæ, in confinio Imperii utriusque, Constante & Constantio subjecti, adnitentibus Iulio Romano Pontifice & dicto Constante Imperatore: [interest anno 347 Concilio Sardicensi,] ad quod profecti dictus Euphrates, Episcopus Coloniæ Agrippinæ in locum Pseudo-episcopi ordinatus; tum alii plerique Episcopi, qui fuerant in Contilio Agrippinensi, & cum iis Maximinus Trevirensis, & Sarvatius Tungrensis, Græce Σαρβάτιος, aliis etiam Servatius scriptus: per quos potuit Concilio innotuisse hæresis Photiniana, quam ibi detectam esse auctor est Epiphanius hæresi 72, ibi Episcopi ex quinque & viginti Provinciis collecti S. Athanasium cum suis innocentem declararunt, eaque de re quaquaversum scripserunt, subscribentibus post Hosium singulis, prout ad Vitam S. Athanasii latius deduximus cap. 15 & 16. Electi tunc a toto Concilio fuerunt duo Episcopi, Vincentius Capuanus & Euphrates Coloniensis, ut viri eximia sanctitate & doctrina præclarißimi: [unde missæ ad Constantium Imp. Euphrate] quos ad Constantium Imperatorem destinatos, Athanasius in epistola ad Vitam solitariam agentes, describit his verbis: Missis a sancto Concilio in legationem Episcopis, Vincentio Capuæ, quæ metropolis est Campaniæ, & Euphrate Agrippinæ, quæ est metropolis superioris Galliæ, ut pro Synodi decretis Imperator Constantius Episcopos, quos ipse ejecerat, in suas Sedes reverti pateretur: & in eam sententiam a Constante pientissimo ad fratrem suum litteris datis, quibus Episcopos illi commendabat. Viri vero isti mirifici & ad quodvis facinus prompti (Eusebiani scilicet Arianique) cum Legatos istos Antiochiæ vidissent, in commune quidem consilium ineunt: sed ita tamen, ut Stephanus (Antiochenus Episcopus Arianus) fabulam initi consilii peragendam susciperet, [structa ab Arianis insidiæ patescunt,] utpote ad istiusmodi res longe aptissimus. Suscepto negotio conducit ille publicam meretricem in ipsis feriis sanctissimi Paschatis, eamque nudam per tenebras immittunt in ædes Euphratæ Episcopi. Meretrix autem, quia principio credebat juvenem esse a quo accerseretur, prompte sequebatur. Postquam autem ita destituta ab illis, hominem dormientem, ignarum omnium, intueretur; diligentiusque considerans, senis vultum & Episcopi speciem animadverteret; statim clamorem edit ac vim quiritatur: Illi contra eam orare ut taceret, & falsum crimen Episcopo concinnaret. Die igitur illucescente vulgatur facinus, & universa civitas concurrit: & qui in Palatio erant, rei admiratione commovebantur, neque eam silentio tradi volebant. Itur in judicium, leno prodit eos, qui meretricem accersierant, illique deinde auctorem istius rei Stephanum esse ostendunt: erant enim ejus Clerici, qui cum lenone convenerant. Stephanus igitur Episcopali dignitate exuitur, & in ejus locum sufficitur Leontius ille castratus; non in aliud, quam ut non deesset hæreseos propugnator. Imperator vero Constantius paulisper compunctus ad se rediit: conjecturaque ex iis, quæ adversus Euphratem designaverant, facta, consimiles esse eorum in alios calumnias arbitrarus, relegatos ex Alexandria in Armeniam Presbyteros & Diaconos e vestigio redire jubet, & diserte Alexandriam scribit, ne ulterius Athanasii aut Clericos aut laicos persequerentur. Deinde post menses decem defuncto Gregorio, accersit Athanasium cum omni honore, non semel aut iterum, sed tertio ad illum amicissimas litteras scribens, quibus illum animabat, & ad veniendum hortabatur: misitque ad illum Presbyterum & Diaconum ut majori cum fiducia ad se rediret.

[4] Hæc omnia S. Athanasius: quibus Theodoretus lib.2 Hist. Eccl. cap. 9 multas minutiores circumstantias addidit, scilicet a Constante Imperatore adjunctum Legatis Salianum Prætorem, [& viri virtutem notā faciunt,] virum pietate & justitia insignem: Quindecim virorum turbam in Episcoporum hospitio abditam, qui meretrice ingressa tumultum cierent: Legatorum seniorem Euphratem, in exteriore cubiculo dormientem, ac pedum strepitu excitatum, audita visaque muliere velut ad conspectum dæmonis expavisse, atque ad Crucis orationisque arma confugisse: Demum clausis a Vincentio ostiis, & septem ex insidatorum numero comprehensis, a Saliano imperatum, ut quæstio in regia haberetur. Quæ omnia ad Vitam S. Athanasii explicantur cap. 16. Citatum supra Pascha, in cujus feriis submissa meretrix, erat anni CCCXLVIII, & celebratum est die III Aprilis. Secuta dein abdicatio Stephani ab Antiocheno Episcopatu, ac post decem menses mors Gregorii Alexandrini. Postea multis litteris invitatus S. Athanasius, cum ante Romam profectus Iulium Pontificem convenisset, iter Antiochenum suscepit, & a Constantio benigne susceptus est: quo tempore Legati Vincentius & Euphrates jam pridem ad suas se Sedes receperant. Est autem omnino absurdißimum vel cogitatu, quod post ea omnia talem virum defecisse a fide somniarunt nonnulli, [quem stultū sit postea lapsum dicere,] cum maxima ejus injuria. Nam quomodo potuit postea detectus & damnatus fuisse in eo Concilio, quod anno CCCXLVI celebratum demonstrant Consules additi? Aut hoc qui potuit multo serius esse celebratum, cui S. Maximinus præsedit, anno CCCXLIX mortuus, uti ostendemus ad ejus Vitam XXIX Maji? Quomodo etiam S. Servatius, audiente Athanasio, obstitit homini jam Photiano post omnia prædicta, idque sub vitæ suæ finem, ut Surius aliique post Acta Concilii volunt: cum semel egressus e Galliis Athanasius, numquam eo redierit, & Servatus vixerit usque in annum CCCLXXXIV? Quid erit totam Agrippinensis Concilii historiam subvertere, temporibus personisque confusis, si hoc non sit miscere omnia? Monstret alius, si potis est, faciliorem rationem ab ea quam tenuimus, ad dirimendas controversias ex hoc Concilio subortas; eam libenter ingrediemur.

[5] Anno CCCL Magnentius tyrannidem assumpserat, & occiso Constante Imperatore, potitus est Imperio in Italia, Gallia & Africa. [Ad eumdem Imp. missus etiam videtur S. Servatius anno 351] Ab hoc mißi ad Constantium Imperatorem Legati, Servatius & Maximus Episcopi, item Clemens & Valens: qui cum Alexandria transitum habuissent, occasionem arripuerunt Ariani calumniandi S. Athanasium, quasi per eos tyranno scripsisset: quod ille crimen fortiter a se removit in Apologia ad Constantium. Fuerant in Concilio Sardicensi inter Italos Episcopos Maximus, & inter Gallicanos noster Servatius, ibidem uti hic Græce Σαρβάτιος scriptus. Sicuti autem postea ad Maximum Imperii invasorem legationes susceperunt SS. Ambrosius & Martinus, ita & hi ut Ecclesiæ quietem procurarent, potuerunt mißi fuisse ad Magnentium, idque anno CCCLI, quando hic magis quietum habuit suum Imperium.

[6] Anno CCCLIX, Consulibus Eusebio & Hypatio, habita est in Italia Synodus Ariminensis per septem menses, a Iunio ad Decembrem usque. [dein anno 359 interest Concilio Ariminensi] Huic quoque interfuit S. Servatius, cujus & S. Phœbadii Episcopi Aginnensis memoria in illa potißimum celebratur. Hujus Synodi res gestas exponit Salpitius Severus lib. 2 Historiæ Ecclesiasticæ, & nos late descripsimus ad Vitam S. Hilarii XIII Ianuarii: hic autem pauca ex eo damus quæ ad S. Servatium potißimum spectant, hujusmodi verbis edita: Apud Ariminum urbem Italiæ Constantius Imperator Synodum congregari jubet, [cum 400 Episcopu.] idque Tauro Præfecto imperat, ut collectos in unum non ante dimitteret, quam in unam fidem consentirent; promisso eidem Consulatu si rem effectui tradidisset. Ita missis per Illyricum, Italiam, Africam, Hispanias, Galliasque Magistris officialibus, acciti aut coacti quadringenti & aliquanto amplius Occidentales Episcopi, Ariminum convenere: quibus omnibus annonas & cellaria dari Imperator præceperat: sed id nostris, id est, Aquitanis, Gallis ac Britannis indecens visum, repudiatis fiscalibus, propriis sumptibus vivere maluerunt … Interea Legatos Ariminensis Concilii ex parte nostrorum compellit Imperator uniri hæreticorum communioni, eisdemque conscriptam ab improbis fidem tradit, verbis fallentibus involutam, quæ Catholicam disciplinam perfidia latente, loqueretur. Namque Usiæ verbum, tamquam ambiguum, & temere a Patribus usurpatum, neque ex auctoritate Scripturarum profectum, sub specie falsæ rationis abolebat, ne unius cum Patre substantiæ Filius crederetur. Eadem fides similem Patri Filium fatebatur: sed interius aderat fraus parata, ut esset similis, non esset æqualis.

[7] Ita dimissis Legatis, Præfecto mandatum, ut Synodum non ante laxaret, quam conscriptæ fidei consentire se omnes subscriptionibus profiterentur. Ac si qui pertinacius obsisterent, [variisque ad Arsanismum pertractu,] dummodo is numerus intra quindecim esset, in exilium pellerentur. Sed regressis Legatis, licet vim regiam deprecantibus, negata communio. Enim vero compertis quæ decreta erant, major rerum & consiliorum perturbatio: dein paulatim plerique nostrorum, partim imbecillitate ingenii, partim tædio peregrinationis evicti, dedere se adversariis, jam post reditum Legatorum superioribus, & ecclesiam, nostris inde detrusis, obtinentibus. Factaque semel inclinatione animorum, catervatim in partem alteram concessum: donec ad viginti usque nostrorum numerus imminutus est. Sed hi quanto pauciores, tanto validiores erant: constantissimusq; inter eos habebatur noster Fœbadius, & Servatio Tungrorum Episcopus. Hos, quia minis & terriculis non cesserant, [cum S. Fœbadio constantissimus persistit,] Taurus precibus aggreditur, ac lacrymans obtestatur, mitiora uti consulerent: clausos intra unam urbem Episcopos jam septimum mensem agere: injuria hiemis & inopia confectis nullam spem reversionis dari. Quis tandem esset finis? Sequerentur plurium exemplum, auctoritatem saltem ex numero sumerent. Et enim vero Fœbadius paratum se exilio, atque ad omne supplicium, in quod deposceretur; prositeri, se ab Arianis conceptam fidem non recepturum.

[8] Ita in hoc certamine aliquot dies tracti. Ubi parum ad pacem proficiebant, [sed tandem hoc quoque in fraudem inducto] paulatim & ipse infractior ad extremum proposita conditione evincitur. Namque Valens & Ursacius affirmantes, præsentem fidem Catholica ratione conceptam, ab Orientalibus Imperatore auctore prolatam cum piaculo repudiari: & quis discordiarum finis foret, si quæ Orientalibus placuisset, Occidentalibus displiceret? Postremo si quid minus plene præsenti fide editum videretur, ipsi adderent quæ addenda putarent, præbituros se in his quæ essent adjecta consensum. Favorabilis professio pronis omnium animis excepta: nec ultra nostri repugnare ausi, jam quoquo modo finem rebus imponere cupientes. Dein conceptæ a Fœgadio & Servatione professiones edi cœpere: [visus etiam cedere,] in queis primum damnatur Arius totaque ejus perfidia: ceterum non etiam Patri æqualis, & sine initio, sine tempore Dei filius pronuntiatur. Tum Valens, tamquam nostros adjuvans, subjecit sententiam, cui inerat occultus dolus: Filium Dei non esse creaturam, sicut ceteras creaturas; fefellitque audientes fraus professionis. Etenim his verbis, quibus similis esse ceteris creaturis Filius negabatur, creatura tamen, potior tantum ceteris pronuntiabatur. Ita neutra pars vicisse se penitus aut victam putare poterat: quia fides ipsa pro Arianis, professiones vero postea adjectæ pro nostris erant, præter illam quam Valens subjunxerat; quæ tum non intellecta, sero demum animadversa est. Hoc vero modo Concilium dimissum bono initio, [& a S. Hilario reductus in viā,] fœdo exitu est consummatum … Tum Hilarius Pictavorum Episcopus redire ad Gallias jussus, optimum factu arbitratus, revocare cunctos ad emendationem & pœnitentiam, frequentibus intra Gallias Conciliis; atque omnibus fere de errore profitentibus, apud Ariminum gesta condemnant, & in statum pristinum Ecclesiarum fidem reformant.

[9] Hæ ibi. Colitur S. Phoebadius XXV Aprilis, ubi ab eo librum contra Arianos scriptum atque a S. Hieronymo laudatum diximus. Quibus similia a S. Servatio, in odium Arianismi, mox actitata non dubitamus. Dicuntur quidem duo sanis consiliis restitisse, Saturninus Arelatensium Episcopus, & Paternus a Petrocoriis, sed uterque ab Ecclesia dejectus est, potißimum quando Iuliano imperante Episcopi ad suas Ecclesias reversi sunt, tum enim Sancto Hilario curante, frequentia illa intra Gallias Concilia fuisse habita, scribit Severus, illa non nominans, nec qua potissimum Galliarum parte celebrata sint indicans. [nescitur habitis postea Conciliis adfuisse,] Vnicum ex omnibus notum est Parisiense anni CCCLXII, idque tempore Iuliani apostatæ, in quo formula fidei ab Arianis suppresso Vsiæ nomine condita, & Arimini suscepta, fuit condemnata; fides Catholica exposita, & ad Orientalis Episcopos missa. Huic autem desunt subscriptiones Episcoporum, inter quos forsan Servatius, nisi morbo aut alia re impeditus suum locum tenuit: vel ab Arianis semel deceptus, ab omnibus Episcoporum conventibus abhorruit, nec deinceps voluit ullam Synodum adire, [a quorum uno rediens S. Severinus Coloniensis] sed sibi & suæ diœcesi attendere solum curarit. Hoc tempore factum crediderim, ut S. Severinus Coloniensis Episcopus, Euphratæ, non in Concilio Coloniensi anni CCCXLVII, sed post annos decem aut sedecim suffectus, Tungros accesserit, de causis ecclesiasticis collaturus cum S. Servatio jam sene: quod in vita S. Evergisli successoris apud Surium die XXIV Octobris, haud sine vulgaris de Euphrata erroris admixtione, sic narratur. Grassabatur tum etiam in Galiis Ariana hæresis, quam beatissimus Severinus passim profligare nitebatur. Cumque ea intentione etiam Tungros inviseret… primum e Fratribus, qui illi Ecclesiæ cura & dignitate præerat, ad se accivit; ex illo diligenter inquirens de fide eorum & studio cultus divini. Respondit ille ad singula quod res poscere videbatur: & inter cetera etiam Evergisli religiosi pueri miras virtutum primitias accurate exposuit. Bucherius cap. 5 Disputationis historicæ post primū tomum Chapeavilli, hæc ita accipit, quasi post mortem S. Servatii Tungrorumque excidium, [S. Evergislū puerū commendante S. Servatio, secum duxerit.] acta cum eo qui Sede vacante miserandæ urbis reliquias utcumque procurabat in rebus sacris. Sed cum ea Vita primæ notæ non sit diuque post scripta; sicut ejus auctor erravit comminiscendo causam hujus excursionis, quasi apud Tungros perfidiosus Euphrata impii dogmatis zizania sanæ doctrinæ tritico superseminaverit, quibus evellendis Severini opera necessaria fuerit; sic idem videtur ignorasse, quem ea Ecclesia tunc habuerit Episcopum, aut an omnino habuerit aliquem, cum inde abductus S. Evergislus est. Causam autem quam habere potuerit S. Severinus Tungros adhuc stantes invisendi, longe verosimilius credemus fuisse unam ex pluribus illis Gallicanis Synodis, a quarum una rediens ille, curaverit accedere S. Servatium, ut de rebus in Synodo actis de decretisque eum informaret, qui id forsitan ab eodem antea postularat.

[10] Denique ad hæc tempora spectat (si verum est) quod in Mss. Trajectensibus sub finem miraculorum continetur his verbis: Tempore quo beatus Pastor Ecclesiæ Servatius divini verbi semina in suo passim Episcopio omni cum diligentia seminaret, occurrit ei Comes oppidi Lovaniensis, Porus nomine, ab incurabili morbo, quem in naso gerebat, gravatus: quem Deus ad preces beati Antistitis sanitati illico restituit. Cujus quidem miraculi gratia ille Comes beato viro medietatem temporalis dominii oppidi Trajectensis hereditario jure contulit: [Medietas dominii Trajectensis] quod Ecclesia Leodiensis, ad quam translatum est, hodie noscitur possidere. Hæc ibi, ex quibus potest colligi affectus S. Servatii erga populum Trajectensem, quem ut suum diligenter in fide & moribus Christianis instruxit. Ad diem tertium Maji in Vita S. Alexandri Papæ ostendimus Aurelianum, tempore Trajani Imperatoris sub quo iste passus est, fuisse Comitem utriusque militiæ in Isauria, & tales titulos durasse usque ad tempora Arcadii & Honorii. Eodem modo fuerunt Comites appellati, quos Imperatores aut Præsides Provinciarum & Pro-consules e Comitatu suo mittebant, ad ditionem aliquam aut civitatem administrandam armisque tuendam. Plurima de simili Comitum dignitate apud Romanos congeßit Olivarius Vredius, in Historia Comitum Flandriæ capite primo. Ita etiam potuit in Belgio Romanæ militiæ præfuisse aliquis, cum titulo Comitis; quem imperita posteritas, nullum in hisce partibus alium antiquiorem Comitem cognoscens, quam Lovaniensem, aliquam multis seculis postea primo cœptum nominari, ejus urbis titulo proleptiκῶς insignierit; addito forte eadem licentia Pori nomine, ex Historia Alexandri Magni sumpto. Potuit quoque idem Comes egisse apud Imperatorem, [a quo & quomodo S. Servatio tradita?] ut Tongrensis ecclesiæ juribus adderetur medietas proventuum in Trajecto Imperialium, idque in gratiam S. Servatii. Potius tamen dixerim, quod diu post mortem hujus Sancti & ædificatam sub ejus nomine ecclesiam, tempore Regum Francorum (sub quibus integra etiam oppida & urbes allodiali jure quandoque poßidebantur a præcipuæ nobilitatis viris) aliquis eodem jure Trajecti dominus, juris sui medietatem dederit S. Servatio id est ecclesiæ ejus: qui modus loquendi usitatißimus, sæpe occasionē dedit viventibus Sanctis attribuendi miracula diu post mortem eorum patrata. Hoc vero jus Leodiensium Episcoporum aliquis, incertum quando, ad se traxerit per aliquam cum Monasterio seu Capitulo Servatiano conventionem, ut illud ejusque ecclesiam emanciparet, futurum deinceps sub tuitione Imperiali.

CAPUT II.
Iter Romanum. Tempus mortis. Successio Episcoporum. Chronologia stabilita.

[11] Post Iulianum imperarunt Iovianus, tum Valentinianus & Valens fratres, [Hunnorum metu perterritus,] quibus dein adjunctus prioris filius Gratianus, & patri mortuo Valentianus junior substitutus. Tunc Valente V & Valentiniano juniore Consulibus, anno CCCLXXVI, Gothos a gente Hunorum ejectos & expulsos esse, scribit in Fastis Consularibus Idatius. Biennio post interiit Valens, quando Hunni occuparunt Pannoniam, in eaque sedem fixerunt, ac terrorem vicinæ Germaniæ & Galliæ incusserunt: quo tunc permotum S. Servatium, iter Romanum suscepisse scribit Gregorius Turonensis lib. 2 Historiæ Francorum cap. 5 his verbis: Igitur rumor erat Chunos in Gallias velle irrumpere. Erat autem tunc temporis apud Tungros oppidum Servatius, eximiæ sanctitatis Episcopus: qui vigiliis ac jejuniis vacans, crebro lacrymarum imbre perfusus, Domini misericordiam precabatur, ne unquam gentem hanc incredulam, sibique semper indignam in Gallias venire permitteret. Sed sentiens per spiritum, pro delictis populi sibi hoc non fuisse concessum; consilium cepit, ut expeteret urbem Romanam, scilicet ut adjunctis Apostolicæ virtutis patrociniis, [ad limina Apostolorum accedit.] quæ humiliter ad Dei misericordiam flagitabat, mereretur facilius obtinere. Accedens ergo ad beati Apostoli tumulum, deprecabatur auxilium bonitatis ejus, in multa abstinentia, maxima inedia se consumens, ita ut biduo triduoque sine ullo cibo potuque maneret, nec esset intervallum aliquod, in quo ab oratione cessaret. Cumque ibidem multorum dierum spatia in tali afflictione moraretur, fertur hoc a beato Apostolo accepisse responsum: Quid me, vir sanctissime, inquietas? Ecce enim apud Domini deliberationem prorsus sancitum est, Chunos in Gallias advenire, easque maxima tempestate debere depopulari. Nunc igitur sume consilium, [Sed divino monitu] accelera velociter, ordina domum tuam, sepulturam compone, require linteamina munda. Ecce enim migrabis a corpore, nec videbunt oculi tui mala quæ facturi sunt Chuni in Galliis, sicut locutus est Dominus Deus noster. Hoc a sancto Apostolo Pontifex responso accepto, iter accelerat, Galliasque velociter repetit: veniensque ad urbem Tungrorum, quæ erant necessaria sepulturæ secum citius levat; valeque dicens Clericis ac reliquis civibus urbis, denuntiat cum fletu & lamentatione, quia non visuri essent ultra faciem illius. [migrat Trajectum,] At illi cum ejulatu magno & lacrymis eum prosequentes, supplicabant humili prece dicentes: Ne derelinquas nos, Pater sancte: ne obliviscaris nostri, Pastor bone. Sed cum eum fletibus revocare non possent, accepta benedictione cum osculis, redierunt. Hic vero ad Trajectensem urbem accedens, modica pulsatus febre, recessit a corpore: ablutusque a fidelibus juxta ipsum aggerem publicum est sepultus. Cujus beatum corpus qualiter post multorum temporum spatia sit translatum, in libro Miraculorum scripsimus inquit Gregorius, & nos infra referemus.

[12] Annus is erat CCCLXXXIV, quo eum vita functum esse die Maji tertia decima, feria Pentecostes secunda, se legisse in antiquissimo Trajectensis Ecclesiæ pittacio asserit Vendelinus cap.7 Legum Salicarum. [moritur anno 384;] Et optime congruunt characteres: nam dicto anno, cyclo Lunæ 5 Solis I, litteris Dominicalibus GF, Pascha incidit in XXIV Martii, & Dominica Pentecostes in XII Maji. Elapsi tunc erant anni duo & quadraginta post habitum Concilium Agrippinense, cui Episcopus interfuit S. Servatius, sed aliquot ante annis Episcopali dignitate exornatus: ut videatur in ea annos circiter septem & quadraginta vixisse, neque necessario cogamur multos annos ultra septuaginta ejus vitæ concedere. S. Remigius, seculo integro junior, anno ætatis vicesimo secundo est Episcopus Remorum ordinatus, & postquam septuaginta quatuor annos in Episcopatu ministraverat, nonagesimo sexto ætatis anno cursum sancti certaminis consummavit. Si tamen velint aliqui annos octoginta aut aliquanto plures Servatio adscribere, non ideo funem contentiosum trahemus. Degebant quieti eo tempore Salii Franci apud Taxiandriam-locum, in confiniis Tungrorum, in sedibus per Romanos precario conceßis, nec ullum vicinis incutiebant timorem. Non tamen ad illos in hac sua fuga disceßit Servatius, quos a fide Christi alienos & in suo idolorum cultu obstinatos repererat: sed ad cives Trajectenses, a se in orthodoxa religione ac sincera pietate instructos migravit. Nec difficile est statim post mortem ejus, ad supra memoratum tempus relatam, invenire occasionem, qua in hasce Germaniæ inferioris provincias excurrerint populabundi Hunni, Tungrosque vastarint. Invaserat enim Imperium Maximus, illudque sibi corroborarat Gratiano Imperatore occiso, VIII Kalendas Septembris Indictione XI, Merobaudo II & Saturnino Coss. ut scribit Comes Marcellinus in Chronico, id est anno Christi CCCLXXXIII.

[13] Contra hunc evocatos a Gratiano Hunnos scribit Baronius, [Supervenerunt deinde Hunni, nona Gratiano,] qui partim Britannicum mare navibus, partim Gallam incursionibus infestarent; sed quod id fecerit Gratianus veteri nullo testimonio probat: imo cum Alanis Hunnorum sociis, bellum tunc fuisse Gratiano indicare videtur Zosimus libro quarto, cum hanc alienatorum a Gratiano militum causam fuisse ait, quod Alanos quosdam transfugas, susceptos & militim numeris adscriptos, numeribus largis cohonestabat; tantique faciebat, ut eis maximi momenti res crederet, nulla ratione suorum militum habita. Non enim transfugæ nominarentur, nisi ab hostibus venissent. Demus tamen iisdem conciliatoribus pacem Gratianum inter & barbaros coaluisse (nam cognita militum multorum a se defectione, Gratianus non ausus dubiæ ceterorum fidei committere pugnæ aleam, fugam iniit versus Rhœtias, Noricum & Pannonias & Mysiam superiorem, pridem a barbaris occupatas, utique tamquam ad amicas regiones) non tamen eorum auxilia ille in tam subita trepidatione potuit evocare, nisi forte ut sibi occurrerent. Nec eos in Britanniam Galliamve longo circuitu amandare debuisset; sed sibi eos potius adjungere, & opponere Maximo, qui transmisso navibus Oceano ad ostia Rheni appulsus, [sed post hujus mortem a Banthonæ Comite evocati.] & exercitibus qui erant in Germania ceterisque secundum hanc regionibus electionem approbantibus, tota jam dominabatur inferiori Germania, atque adversum se veniebat. Denique S. Ambrosius, pro Gratiani interempti fratre Valentiniano secunda ad Maximum legatione fungens, eidem sibi objicienti, quod Bantho Comes barbaros sibi immisit; non respondit, eos pridem a Gratiano evocatos: sed excusat quod non contra ipsum, sed adversus Juntunghos, qui populabantur Rhœtias, Hunnus accitus est, uti habes epistola 27: imo laudat, quod cum ipse barbarorum stipatus agminibus in Italiam sese infunderet, Valentinianus Hunnos atque Alanos, appropinquantes Galliæ per Alemanniæ terras reflexit. Dicamus igitur Banthonem fuisse, qui sub specie repellendi a Rhœtiis Iuntunghos, Hunnos Alanosque exciverit post mortem Gratiani; eosque dum Gallias occupat Maximus, populabundos excurrisse per eas omnes quæ illi se primæ adjunxerant Germaniæ superioris inferiorisque regiones, ipso fortaßis anno CCCLXXXIV, quando XXI Octobris in eosdem, Coloniæm Agrippinam obsidentes, videntur incidisse Vrsulanæ virgines, cum illi scilicet jam essent in reditu, Tungris Remisq; & aliis pluribus urbibus destructis; cumque, orum vestigia insequeretur Maximus, ut adversus similes incursiones deinceps muniret easdem regiones illas, Sedemque imperii sibi Treviris constitueret. Ita factum esse potuit, ut S. Servatii mortem secutum mox fuerit Tungrorum excidium.

[14] In tractatu præliminari ad hunc tomum egimus cap. 3 de Hadriano Valesio, [S. Gregor. Turon quomodo explecandus cum Attilæ meminit.] duos obtrudente Episcopos pro hoc unico Servatio, atque hanc Hunnorum irruptionem ad tempora Attilæ & annum Christi CCCCLI transferente, quasi tunc alter Servatius sive Aravatius e vita deceßisset. Verum quidni Valesius hoc loco arguat fidem, falsa scripta, negligentiam & nimiam securitatem, dictorum oblivionem, aliosque errores Gregorii, quos ait se refellisse, ne quis posthac tam veteris historici auctoritate deciperetur. Equidem ejusmodi censuras, optimo scripori injuriosas, non probo: est tamen operæ pretium legere quomodo ille eumdem tractet, narrantem irruptio-Vandalorum. Non sufficiebat ei quod tomo I lib.5 pag. 209 & sequentibus Gregorium arguisset erroris, sed in præfatione ad sequentem tomum ista adjecit: Initio libri secundi Reges Vandalorum in Hispania primum, deinde in Africa quinque solum pro septem, ac ne ordine quidem, enumerat Gregorius, omissis Geiserico ac Gunthamundo: & regnante Thrasamundo Vandalos ex Hispania in Mauritaniam transiisse, ac per totam Africam esse diffusos dicit, quod ductu principatuque Geiserici factum esse constat. Interim illa erant magis publica, recentius facta, & orbi universo notiora, quam prima irruptio illa Hunnorum in hasce Belgicas regiones, cui dein adjunxit Gregorius, quæ postmodum sub Attila contigerunt. Præterea solet idem externa, licet disparata conjungere: nam uti dicto loco Reges Vandalorum; ita, lib. 3 cap. 20, conjungit Reges Hispano-Gothos, imo & cap. 17 ejusdem libri 3 simul proponit Episcopos Turonenses decessores Sedis suæ, licet non satis exacto calculo. Dicatur ergo more suo fecisse, quando hic conjunxit plures Hunnorum irruptiones: & sic parens historiæ Francorum, & vir sanctitate & cultu Ecclesiastico celebris, potest explicari & excusari; non item Valesius, dum auctoritatem ejus, alibi apud se tam levem, ut ineluctabilem hic nobis objicit, nullam hujus loci obscurioris explicationem recipiens, nedum negligentiæ vel erroris auctorem suo more accusans. Sed ad S. Servatium redeamus. Fuerat is, ut dictum, anno CCCLXXXIV feria secunda Pentecostes die XIII Maji vita hac mortali functus, designata Sede Episcopali in urbe Trajectensi, [ea explicatio ex successione Episcoporum confirmatur:] & sepultus juxta aggerem publicum seu viam militarem, cui hodieque adjacet illustris Ecclesia ejus nomini dicata, uti ipsi ibidem existentes observavimus. Dicitur autem hæc eo esse loco, ubi S. Maternum, ad honorem Christi Salvatoris & S. Petri ædificasse Ecclesiam, antiqua traditio est. Reliquias deinde Sanctorum Tungrensium eo delatas & hactenus servatas certum est, ut vel propterea credi poßit Cathedra istic collata fuisse: de qua re plenius egimus in Præliminari tractatu cap. 9. S. Servatio succeßit S. Agricolaus, qui traditur tectum sepulcri S. Servatii, ventorum violentia dejectum, restaurasse: quem circa annuw CCCCXX mortuum & Trajecti sepultum, diximus V Februarii die ejus natali. Hujus Agricolai tempore cives Hojenses Ecclesiam B. Mariæ, ab Hunnis cum oppido destructam, reædificasse, antiqua traditio est. Post B. Servatii mortem, inquit Ægidius, completis annis septuaginta, quos Dominus ad pœnitentiam concessit omnibus confugientibus ad sepulcrum ejus, per Gallias Hunnorum erupit sævitia, duce scilicet Attila. Ægidio præiverat Harigerus sic scribens. Post eam vindictam, quæ ab Hunnis facta legitur, Wandalica item crudelitate sequenti, incertum quanta temporis intercapedine Ecclesia Tungrensis fuerit sine Pontifice. Huc scilicet eos impulit auctoritas S. Gregorii, primam ab Hunnis cladem conjungentis cum altera post annos, si præcise numerare velis, LXVII subsecuta: & quasi non tantum eo tempore, sed etiam diu post usque ad S. Remigii ætatem desolata Ecclesia jacuisset, uterque scriptor multa de Francis admiscens, tunc demum referunt ordinationem S. Agricolai & subsequentium Episcoporum. [quorum primus S. Agricolaus circa an. 400 videtur ordinatus] Verum in hoc vehementer eos falli ex hoc patet, quod eorum septimus Falco, fuerit coævus ipsi S. Remigio. Itaque omnino tenemus S. Agricolaum, qui dicitur tectum sepulcri S. Servatii ventorum violentia dejectum restaurasse, obiisse circa annum CCCCXX, uti diximus die ejus Natali V Februarii.

[15] Addo nunc ordinationis auctorem videri fuisse S. Evergislum, supra memoratum Coloniensem Episcopum. Hic enim, ut in ejus vita legitur, Pastorali eum perurgente cura & solicitudine, sed & patrii soli amore stimulante, fidei fervore inflammatus, ad Tungros profectus est, idololatriæ sordes eliminaturus, quas scilicet illuc intulerant Franci, post primum Hunnorum sub Valentiniano discessum toti dominantes Hasbaniæ. Et ille quidem dum rebus istic restaurandis intendit, noctu a latronibus interfectus Tungrisque sepultus, simili ibi cœpit clarere miraculorum gloria, qua Trajecti Servatius: ordinatus vero ab eo Episcopus, ea cæde conterritus, in loco patenti ac semiruto subsistendum sibi non putarit, sed Trajecti figendam Sedem. [succedentibus eidem Trajecti aliis septē eodem 5 sec.] Idem fecerint successores, maxime post secundam sub Attila vastitatem anno CCCCLI: adeo ut non alio quam Trajectensium Episcoporum nomine censerentur; itaque appellarentur sequenti seculo tempore S. Gregorii Turonensis, quando Episcopalem Cathedram Trajecti fuisse, ipsamque Tungrensium appellationem desiisse, pro certo habeo. Fuerunt autem eodem quinto post S. Agricolaum seculo inter Episcopos sanctos alii septem Ecclesiæ Trajectensis Episcopi, omnes fastis sacris adscripti, videlicet Ursicinus relatus Kalendis Octobris, Designatus Idibus Ianuarii, Resignatus seu Renatus Kalendis Decembris, Sulpitius seu Supplicius XVIII Ianuarii, Quirillus XXX Aprilis, Eucherius & Falco XX Februarii. Hic autem est ille Falco, qui a S. Remigio acri epistola sub finem seculi quinti reprehensus est, quod Presbyteros aliosque ministros Ecclesiæ Mosomensi præfecisset, & quidem in Episcopatus sui exordio. Verum ille ignorans dictam Ecclesiam ad Episcopatum Remensem pertinere, studio divini honoris curandæque salutis animarum id fecerat. Ceterum hæc retulimus, ut lector observet, tot Episcopos Trajectensi Sedi tam pauco tempore præfuisse, ut S. Servatii obitus ultra annum jam præfixum non videatur differendus.

[16] Alia nota temporis, per quam confirmari potest Chronologia,, [item ex ætate S. Auctoris Ep. Metensis] S. Servatii mortem ad annum CCCLXXXIV referens, & Valesii, duos Servatios comminiscentis, figmentum evertens, desumi potest ex ætate S. Auctoris Metensis Episcopi: ad quem ex itinere Romam instituto deprecandi excidii causa S. Servatium acceßisse narrat Harigerus infra, atque post eum omnes Servatianæ Vitæ scriptores. Consederat hic S. Auctor S. Servatio in Concilio Agrippinensi; sed littera unica mutata per amanuensium inadvertentiam in Actis Victor scribitur: qui error jam ante observatus fuit a Meurißio Episcopo in Historia Episcoporum Metensium, ab Ægidio Gelenio lib. I de Magnitudine Coloniæ Agrippinensis syntagmate 6 notatione 3, Claudio Roberto in Gallia Christiana aliisque. Inscriptus est S. Auctor ad diem X Augusti pluribus Martyrologiis, manu exaratis & typo cusis, & apud Saussajum in Martyrologio Gallicano dicitur, ad pietatem vindicandam, Agrippinensi Concilio suffragium decusque haud modicum contulisse. Illum Meurißius ait sedisse annis novem & quadraginta. Inter illustriores quoque Episcopos Metenses recensetur in Vita S. Deicoli, ad XVIII Ianuarii a nobis edita, ubi nominantur Clemens, Cælestis, Adelsius, Auctor, Arnulphus. Successores ejus fuerunt Æfletius, Urbicius, Bonolus, Terentius, Gunsolinus seu Gosselinus a S. Auctore sextus: sub quo urbem Metensem altera vice furori Hunnorum, quibus præerat Rex Attila, subjectam fuisse asserit citatus Meurißius. Itaque si ejusdem Attilæ adventantis metu, ut vult Valesius, Romam iturus S. Servatius cum S. Auctore Remis egit, necesse erit Remensibus quoque dare duos Auctores, vel unum Victorem, alterum Auctorem, [qui alias etiam esset geminandus.] quorum primus Coloniensi adfuerit Synodo, secundus sub Attila vixerit; uti ille Servatium ab Arvatio distinxit: eademq; omnia citra ullius vel levißimæ auctoritatis prætextum Valesius deberet Remensibus impingere, quæ Trajectensibus impacta diluimus. Cum utrumque effugiat sententia nostra, congressum SS. Auctoris & Servatii ponens sub primum adventum eorum Hunnorum, qui uno post seculo Duce Attila alteram in Gallias fecere irruptionem, dicendo Gregorium Turonensem hoc solum & nihil aliud significatum voluisse, quando ad primam mentionem Hunnorum etiam Attilæ meminit.

CAPUT III.
Acta S. Servatii ab Harigero Abbate Lobiensi conscripta ex editione Chappiavillæi; cetera obiter indicata.

[17] Seculo Christi XI ac XII & deinceps, varii varie S. Servatii Acta seu Vitam collegere, [Omissis fabulis quas collegit Iucundus,] quorum apud nos ecgrapha ex diversis Mss. collecta extant. Inter hos, ut stylo prolixior, sic etiam ætate prior fuit Iucundus Presbyter. Hic autem qua levitate crediderit Armeni cujusdam fabulatoris somnia de viri sancti Genealogia, vidimus in Exegesi præliminari; quo fit ut neque in ceteris, quæ habet; nec inveniuntur in vetustioribus de Sancto monumentis, fidem ei poßimus securam habere, eamdemque cogamur quoad ista abrogare ceteris eum secutis, Legendæ Servatianæ scriptoribus. Prudentior illo fuit, qui in confinio seculi X atque XI floruit Lobiensis Abbas Harigerus, solisque insistens antiquioribus (quæ utinam adhuc extarent) S. Servatii Actis, [habemus ex Harigero, Acta verustiora secuto] in Chronico Episcoporum Tungrensium, Trajectensium atque Leodiensium ea scripsit, quæ, prætermißis Ægidii Aureavallensis interpolamentis, lubet hic verbatim proponere, juxta correctionem & emendationem Rosweidi nostri manu factam ad fidem veteris exemplaris: jam enim, ut puto, ex duobus præcedentibus capitibus abunde constat, ad quæ tempora referenda sint singula. Ita ergo ille apud Ioannem Chappeavillæum, cujus hic in margine adnumerabo paginas quibus singula sunt tomo ejus primo de gestis Pontificum Leodiensium, invenienda.

[18] Eo tempore, quo scilicet Gallias Hunni vastare cœperunt, de quibus prolixam præmiserat narrationem, S. Servatius Tungrensi Ecclesiæ decimus præsidebat, vir omnium virtutum honestate præclarus. [pag 28] Cujus quidem ortum & prosapiam licet quidam putent ex Domini Salvatoris cognatorum descendisse familia; [de patria ejus nihil constare,] quia tamen locum nativitatis ejus nequaquam accepimus, nec adventus ejus causas aliunde uspiam audivimus, idcirco nec faciles ad credendum esse possumus; nectantæ opinioni, quæ fortasse ex pietate ingeritur, judicamus omnimodis derogandum: cum juxta Tullium non debeat pudere, nos fateri nescire quæ nescimus; & hujus opinionis assertoribus conveniat ignorantiam potius verecunde fateri, quam irreverenter pro pietate mentiri. * Hic sane vir (sicut in Gestis ejus legimus antiquioribus) ex generosa magnorum virorum stirpe editus, nobiliter natus, [sed solum quod stirpe nobili natus] nobilius conversatus, Pontificale Petalium gessit, oves Dominicas ab insidiatore lupo protexit, pro eisdem, etsi gladius persecutoris defuit, paratus ferre martyrium. [pag. 30] In diebus sane sui Sacerdotii placens Deo, probatus & inventus est justus, in tempore imminentis iracundiæ quærens pro barbarica irruptione fieri reconciliatio. Ejusmodi nempe multas tunc temporis provisio Divina pro necessitate accenderat faces, qui & erroris mundani pellere possent tenebras, & sævientis in tanto turbine tribulationis sedare procellas. Unde quidam Metricanus, luculenter satis scribens, ait:

Talibus ecclesiæ fautoribus undique firmæ, [difficillimo ecclesiæ Gallicanæ tempore,]
Obstant imbriferis vento quatiente procellis,
Desuper & petram nequeunt trepidare ruinam.

Et de hoc specialiter beato viro inter alia:

Servatius, servando fidem, servat pereuntem
Orando populum, confortans forte Trajectum.

Et B.Lupus Trecassinæ urbis Episcopus

Dum bella cuncta perderent,
Orando Trecas muniit.

[19] [Hunnis vastationem facere incipientibus:] Et Hieronymus, ad Ageruchiam super mundi contemptu scribens epistolam, super hujusmodi quoque cladem sumit lamentum, cujus hæc sunt verba: Quod rari huc usque residemus, non nostri meriti, sed Dei misericordia est. Innumerabiles & ferocissimæ nationes universas Gallias occuparunt: quidquid inter Alpes & Pyrenæum est, quod Oceano & Rheno includitur, Quadus, Wandalus, Sarmata, Alani, Gepides, Heruli, Saxones, Burgundiones, Alamanni, & (O lugenda respublica!) hostes Pannonii vastaverunt… Et quia perit pius cum impio, multos sanctorum, tam clericorum quam monachorum & sanctimonialium, sub hoc contigit periisse excidio. Urbes, munitissimæ licet, longa obsidione evertebantur, ecclesiæ Sanctorum exurebantur, altaria jugulatorum ante ea Sacerdotum sanguine profanabantur*, pueri innuptæque puellæ suffocabantur, Virgines Deo dicatæ violabantur, Monachi & Clerici ludibrio & spectaculis exponebantur, & omnibus in commune diversa mortium facies adhibebatur… Nec solum nostri hac sunt pœna mulctati, sed etiam hæreseos Arianæ defensores Gothi, qui soli Valenti Augusto & Romanis in Gallia resistere videbantur & reniti, ab Hunnis sunt crudeliter devastati; & Athalaricus eorum Rex, pro sanguine innoxio quem nimium effuderat, pulsus a regno meruit exulare… [pag. 31]

[20] Horum adventum B: Servatius sciens & audiens, simulque de irruptione suæ civitatis metuens, multis lacrymis & corporis afflictionibus misericordiam Domini precabatur, [Romam iverit cladem deprecaturus Tungrorum,] ut populum suum a perfidorum nequitia tueretur. [pag. 37] Sed sentiens per spiritum, peccatis populi præpedientibus, id sibi nullo modo concedi, Apostolorum Petri & Pauli limina decrevit adire, ut suis saltem Tungris ereptionem per eorum merita mereretur obtinere. Paratis igitur omnibus viatico competentibus, assumptisque secum comitibus * necessariis, civibus jejuniorum & orationum super tanto discrimine indixit instantiam: & sic itinere arrepto primum B. Auctoris, Metensis Episcopi, requirit prudentiam. [pag. 38] At beatus Antistes Auctor, [itemque vici S. Auctoris pro Metense urbe oraturus.] habita cum B. Servatio deliberatione, adjudicavit ejus ratam esse intentionem, simul exposcens pro se suaque urbe fundi profusius illic orationem: ut quoniam per se Romam nequibat adire, ejus sanctissimis precibus, Apostolis intervenientibus, optatam ereptionem sibi commissis civibus mereretur obtinere. Accedens ergo ad B. Petri tumulum, deprecatur ejus interventione auxilium, ut ejus occurrentibus meritis & orationibus a Tungrensi & Metensi urbe arceretur infanda gens * Hunnorum. [pag. 39] In hac assiduus persistens oratione, maxima corpus affligebat inedia, persundebat lacrymis ora pio prodeuntibus a pectore, [Ibi ad S. Petri tumulum offertur ei visio] nec erat interstitium quo ab oratione vacaret. Et die quidem aliorum Sanctorum patrocinia frequentabat, nocte vero ad B. Petri suffragia remeabat. Tandem quia sine intermissione non cessabat aures pulsare clementissimi Dei, tali meruit visione solari.

[21] Videbat, & ecce coram altari ecclesiæ majori quasi thronus positus, & in eo sedens Altissimus, tam Sanctorum Angelorum, quam & sanctarum animarum concione vallatus. Duos etiam conspicui vultus viros, ante ipsum thronum genibus flexis nunc Domini majestatem, nunc sanctissimæ ejus Genitricis implorare subventionem (quos constat præcipuos fuisse Apostolorum, Petrum scilicet & Paulum) & ob conservationem Galliarum enixius supplicare. Et quia vir venerandus B. Servatius, cum sua supplicatione, Beati quoque Auctoris Metensium Præsulis obtulit preces; vidit in parte Septemtrionali stantem personam, vestibus albis & pretiosis indutam (quam proculdubio constat Protomartyrem fuisse Stephanum) & ad eum sanctos Apostolos responsa quædam perferentes, & ab eo ad Omnipotentis majestatem supplicationes quasdam referentes. Sanctum itaque Servatium, hac contemplatione attonitum, sanctus compellat Apostolus Petrus: Quid me, inquiens, sanctissime vir, inquietas? Præfinitum noveris Omnipotentis justissima sanctione, Hunnos Gallias impetere, [qua intelligit Tungros vastandos,] cunctaque Europæ oppida & castella complanare: Tungrensium urbem incolarum peccatis exigentibus eversum iri; Protomartyrem vero Stephanum, quem nobis hactenus vidisti colloquentem, pro sua Metensi Ecclesia noveris exauditum, ne civitatis reliquæ debeat sustinere periculum. Tu autem, sanctissima anima, in sorte Sanctorum jam præelecta, vives inter peccatores, a mundi turbine in brevi transferenda, ne videant oculi vestri mala quæ superventura sunt in terra: [Metis servandam solam S. Stephani ecclesiam.] nec habebis in urbe scelerata & ideo peritura sepulcrum: sed placuit Altissimo oppidum tibi servare Trajectum, ut illic sepeliatur sanctum corpus tuum. Hoc oraculo venerabilis Pontifex Servatius suscepto, reversionem accelerat, transitumque per urbem Metensium habens B. Auctori indicat, quæ in responsis acceperat.

[22] * Egressus tandem ad urbem Tungrensem, convocato Clero simul cum populo, hortabatur universos in animarum suarum salute fore solicitos, [qui Tungros regressus valedicit suis:] quibus tantum imminebat discrimen. [pag. 43] Dicebat autem eis: Jam collegio vestræ fraternitatis nequeo celare, quod per triduum dissimulans tandem compellor dicere. Super vestra salute B. Petri sepulcrum adii, hujus urbis reservationem supplicatione præmissa petivi; sed peccatis vestris exigentibus inevitabilis instat ei interitus: vobis quoque immortalis imminet perditio, nisi morum ex toto corde præcedat conversio. Quapropter prohibitus sum & hic effodere mihi sepulcrum, & ad vicum Trajectensem transmeare hinc jussus sum; ut illic me dies assumat extrema, ne me contingat vobiscum vestra vel cernere vel perpeti mala. Ab hac jam die faciem meam non videbitis, nec ulterius me vobiscum commorantem conspicietis: quia post breve tempus corpusculum hoc sum relicturus, neque huc deinceps reversurus. Verumtamen certos vos esse cupio, quod si corporibus salvandis intervenire nequeo, animabus saltem vestris incolumitatem semper impetrare curabo.

[23] * His igitur a B. Servatio flebiliter peroratis, mox universus adstans populus clamoribus magnis irrugiit: luctus & ejulatio ab utroque sexu increvit. [pag. 45] At vir Domini, [eoq; Trajecti mortuo ac sepulto,] necessariis sepulturæ secum delatis, ab Orientalis Tungrensis ecclesiæ porta pedes egreditur, ac tramite recto Trajectense petit oppidum. Et cum Trajectum pervenisset, modica pulsatus febre, post modicum fragile corpus deseruit, & a viris fidelibus juxta aggerem publicum, tertio idus Maji, est sepultus. [pag. 47] * Post hujus obitum Hunni, subversis quamplurimis Galliæ urbibus, [sequitur prædictionis effectus.] civitatem quoque diruere Tungrorum; deinde Metensem petentes urbem, in vigilia Paschæ, eam obsidionibus circumdedere. Fatigati vero longa obsidione cum de abscessu jam tractarent, muri civitatis ultro corruere, aditumque revertentibus patefecere. Illico civitatem ingressi, peremptis omnibus ipsam tradiderunt incendio, remanente intacto B. Stephani oratorio, quod videbatur a quodam splendidissimo desuper stante viro defendi.

[24] Hactenus Harigerus: quibus multa interserit Ægidius, fere ex Iucundo accepta: [Inceria plura ex Iucundo addita.] integreque & suis quæque locis expressa apud Chapeavillum, quæ cum exiguam apud nos fidem obtineant, non lubet iis augere molem hujus operis. Summa omnium hæc fere est. Angelo duce venit Tungros, ab eoque post traditum baculum Pastoralem evehitur ad Cathedram Pontificalem: de divinis loquens ab omnibus cujuscumque nationis intelligitur: quotidie Missam celebrat, nec præter Corporis Domini, aliarum epularum gustum habet: variis modis ægros sanat & dæmoniacos liberat: a Tungrensibus post varias illatas contumelias urbe pellitur: excipitur Trajecti in basilica a B. Materno consecrata: contemplationi intentus cognoscit mala superventura, eaque exponit: rogatus peregrinatur Romam ad limina Apostolorum: accipit responsum, & a B. Petro Apostolo clavem argenteam, cum potestate claudendi cælum & aperiendi. In reditu ab Hunnis capitur: jubare cælesti carcerem illustrante, & facie instar solis resplendente, in admirationem Hunnorum venit: dormiens in campo ab aquila protegitur: Jesu Christi fidem profitetur, & in aliquam ejus notitiam Hunnos adducit: sitiens fontem elicit potationi salubrem: columna ignis de cella ejus ad cæli fastigia extolli visa: sericum Angelicis manibus supra corpus ejus positum. Circa hæc nihil notandum occurrit præterquam de clavi, [ac nominatim de clave cælitus accepta,] quam licet secundum vulgi opinionem de cælo accepisse dicatur Sanctus, & pro tali ea hodie ostendatur, sitque in signum Capituli assumpta, quo omnia ejus Acta signantur: viri tamen eruditi plures, in quorum sententiam vehementer propendeo, existimant ex earum genere esse unam, quales a sepulcro S. Petri acceptas & de rasura catenarum ejus nonnihilintra nodum continentes, sæpe legimus Romanos Pontifices honoris causa misisse bene meritis de Ecclesia Principibus, aut etiam Romam advenientibus donasse: quemadmodum videre licet in Registro S. Gregorii Papæ lib. I Epist. 25, lib. 6 Ep. 23 & 25, lib. 7 Ep. 35. Post hunc quoque Vitalianus Papa Oswii Northumbriæ Regis uxori Christianæ similem misit, teste Beda lib. 3 cap. 29; & S. Gregorius II Carolo Martello, ur refert Continuatio Gregorii Turonensis cap. 110.

[25] Erat tunc, cum ivisse Romam S. Servatium credimus, ibedem Pontifex S. Damasus, [quam verosimilius donavit S. Damasus Papa,] anno CCCLXXXII ordinatus. Hic ergo clavem istam S. Servatio dederit ex argenti & æris mixtura conflatam; non quasi cum ea conferens ligandi atque solvendi potestatem (hanc enim acceperat cum ordinaretur Episcopus) sed in pignus fraternæ caritatis & memoriam S. Petri, quem in successore suo veneraturus Romam accesserat. Sanctum quoque Servatium Tungris migrantem extulisse secum refossa Sanctorum decessorum ossa, ita scribit in additionibus ad Harigerum apud Chapeavillum Ægidius cap. 27. S. Servatius festinanter Sanctorum Valentini, Naviti, Marcelli, Metropoli, Severini, Florentii, Martini, ejusdem urbis Episcoporum, & aliorum Sanctorum Reliquias tolli imperat, & Cruces, divini mysterii vasa, simulque sepulturæ suæ necessaria … Tunc subito voces exaudiuntur de cælo hymnizantium, sacriq; Præsulis & Sanctarū Reliquiarum iter, a porta Tungrensi usque ad portam Trajecti, [& de translatis reliquiis 8 decessorum] concentibus comitantium. Sed uti hoc ultimum, de Angelorum cantu, ex pia fictione videtur additum auctore Iucundo: sic primum quoque de S. Servatio, Decessorum Reliquias efferente, per gratuitam conjecturam scriptum fortaßis fuerit: cum non satis constaret, quis primus dictam translationem curaverit. Ego post destructos secunda vice ab Hunnis Attilam secutis Tungros, aut etiam post extructam a S. Monulpho Servatianam Basilicam, libentius crederem esse peractam. Nulla certe verosimilitudo id suadet de S. Servatio, cui alia cura non fuisse videtur, quam ut secum efferret sui mox futuri funeris apparatū. Pro S. Agricolao si quis velit pugnare, & hunc saltem dictæ translationis auctorem credere, suam ipse sibi sententiam habeat, donec eam aliquo certiori documento confirmet.

[26] Festum Sanctorum Trajecti quiescentium sub ritu duplici fuisse olim celebratum VI Februarii, ibidem inter Prætermissos late docuimus. [qui cum aliis coluntur 6 Febr.] De omnibus autem simul hæc recitabatur Oratio: Præsta nobis quæsumus, Domine, famulis tuis, per sanctorum Confessorum tuorum, Servatii, Monulphi, Gondulphi, Martini, Valentini, Candidi & Amandi, & aliorum, qui in præsenti Ecclesia requiescunt, merita gloriosa: ut eorum pia intercessione ab omnibus semper protegamur adversis. Vides ut in dicta Oratione memoratur ex antiquis Episcopis Tungrensibus SS. Valentinus & Martinus, & S. Servatius utriq; Sedi aßignatus, & præterea ex Trajectensibus Monulphus, Gondulphus & Amandus, licet hujus corpus adservetur Elnone in monasterio Amandino, de cujus tamen Capite Reliquias alias adhuc obtinent Trajectenses. Qui additur S. Candidus Episcopus, aliunde refertur ad venerandas S. Servatii Reliquias Trajectum advenisse, ibiq; deceßisse VII Junii: quo die una cum S. Valentino Tungrensi Episcopo colitur. Habemus Epitomen seu Medullam Gestorum Trevirorum Ioannis Enen & Ioannis Scheckmanni, editam anno MDXVII, in qua notabiles Reliquiæ Ecclesiarum Trevirensium referentur. Habemus etiam æntiquos libellos tres distinctos, de Reliquiis adservatis in Ecclesiis S. Maximini, S. Paulini, & S. Matthiæ; & nusquam invenimus mentionem octo Episcoporum supra relatorum; sed solius S. Materni, cujus corpus Treviris in Ecclesia Cathedrali adservatur: quod ipsum nos in ea confirmat opinione, qua judicavimus in Exegesi præliminari eorum nomina perperam fuisse intrusa recentioribus Episcoporum Trevirensium Catalogis.

CAPUT IV.
Duplex Corporis Translatio. Cultus sacer. Reliquiæ alibi.

[27] Gregorius Episcopus Turonensis, libro de Gloria Confessorum in pervetusto codice Ms. Leodiensi S. Laurentii cap. 72 ista his verbis scribit: [Annuo sepulcri a nivibus intacti miraculo] Servatius vero Trajectensis Episcopus tempore Hunnorum, cum ad irrumpendas prorumperent Gallias, fuisse memoratur: qui & sepultus refertur juxta ipsum pontem aggeris publici. Circa cujus sepulcrum, quamvis nix defluxisset, numquam tamen marmor, quod super erat positum, humectabat: & cum loca illa nimii frigoris gelu ligentur, & nix usque in trium & quatuor pedum crassirudinem terram operiat, tumulum ullatenus non attingit. Datur enim intelligi verum Israëlitam hunc esse. Nam illis, inter muros aquarū, aquæ non sunt perniciei, sed saluti: & circa hujus Justi tumulum nix decidens, non humoris causa est sed honoris: videasque in circuitu montes niveos elevari, nec tamen attingere terminum monumenti: & non miramur si terra operiatur nive, sed admiramur quod attingere ausa non est locum beati sepulcri. Nam plerumque devotio studiumque fidelium oratorium construebant de tabulis ligneis levigatisque, [motus S. Monulphus,] sed protinus aut rapiebantur a vento, aut sponte ruebant. Et credo idcirco ista fieri, donec veniret qui dignam ædificaret fabricam in honorem Antistitis gloriosi. Procedente vero tempore adveniens in hanc urbem Monulphus Episcopus, templum magnum in ejus honorem construxit, [extruit ei templum & corpus transfert.] composuit, ornavitque: in quod multo studio & veneratione translatum corpus magnis hunc virtutibus pollet. Hæc Turonensis, qui eodem seculo sexto cum S. Monulpho floruit, sed aliquanto junior. At Monulphus omnium prædiorum suorum heredem scripsit S. Servatium (inter quæ Dionantense castrum censetur) & Clericos Deum timentes atque in amote superno ferventes, qui sub ipso digne Deo militarent, addidit non paucos; super universis Christi beneficiis, circa S. Servatium suis temporibus factis, lætatus valde: & sicut dignum erat, mirabiliter glorificabat eum in auro & argento, & universis etiam quibus in ministerio opus est divino, uti legitur in Mss. Actis, aut etiæm apud Chepeavillum ex Ægidio. Sepultus est S. Monulphus, uti & successor ejus S. Gondulphus, in medio Ecclesiæ viri gloriosissimi Servatii. Coluntur ambo die XVI Iulii, & de horum sacris corporibus, sub eodem monumento cum corporibus SS. Valentini & Candidi depositis, dicemus ad horum natelem diem VII Iunii.

[28] Alia corporis S. Servatii translatio refertur facta tempor S. Huberti, occasione victoriæ de Saracenis ipso die festo S. Servatii obtentæ. Videtur hæc illa esse, quæ in Annalibus Fuldensibus & aliis narratur occasione Eudonis anno DCCXXIV in fugam conjecti, [Idem postea sub Carolo Martello,] ubi deinde ad annum DCCXXV ista leguntur: Saraceni ab Eudone in auxilium suum vocati cum Rege suo Abdirama, Garonnam Burdigalemque perveniunt, cunctis locis vastatis & Ecclesiis igne crematis. Basilicam quoque S. Hilarii Pictavis incendunt: postea autem anno DCCXXVI, Carolus, Saracenis cum valida manu occurrens, & auxilio Dei fretus, Regem eorum cum infinita multitudine prostravit, devictisque hostibus cum triumpho regreditur. Hoc bellum & secutam Translationem corporis S. Servatii habemus in plurimis Mss. lare descriptum, atque hic damus, prout in vetustis membranis Ecclesiæ S. Servatii Trajecti anno MDCLXVIII reperimus, præfandæ auctorem non videri coævum. Est autem hujusmodi.

[29] Carolo Martello monarchiam gubernante, Saracenorum phalanges innumeræ Francorum terminos pervasere. Id Carolus agnoscens, iramque attolens, præ nimio zelo celeriter hostem finibus detrudendi, heu ! non permisit tempus legiones suorum congregandi; paucis vero quos ducebat verbis & exemplo indidit audaciam; passimque castra hostilia lustrans, irrumpendique aditum attentans, nunc cruentabatur, nunc cruentabat: sed non prævaluit, [post variam contra Saracenos fortunam,] quia nimis impar egressio fuit. Paulatim vero militum suorum millibus, instar nivium de Alpibus, grandinumque de nubibus labentium, per turmas & cuneos suos confluentibus, invocato Christi auxilio, resonantibusque tubis prælium rursus commisit, hostiumque cuneos ad noctem usque palantes pugnantesque cecidit, nec tamen prævaluit: numerus enim adversariorum adhuc amplior fuit. Præbebatur illo vespere illaque nocte casuum humanorum spectaculum miserabile: spectabant singuli tristes occisorum suorum acervos, coram oculis in tabem sedentes, bestiasque commilitonum cadavera crudeliter depascentes, sanguineoque stillantes rore arbores, quibus viscera Heroum sævis unguibus supervexerant alites. Spectabant, inquam, tristes,tristabanturque talia humentibus oculis aspectantes. Nocte inclinata nobilium mentes juvenum, cum sidera cæli labi conspicerent, flexoque Arcturi temone propinqui rursus belli dubias vices paverent; iidem tamen Ducis virtutem, Christique nomen attenderent; ultro iterum optavere certamen, instruxeruntque barbari nihilominus aciem. Ferrum denuo imbre letali conseritur: plurima mortis imago vertitur: Imperator a latere labescentes providit, lectas quoque retro legiones immisit; cessantes increpabat, [insignem de iis vitoriam adepto] alacres proprio ex merito laudabat, ac ne summa virtus nutaret, anxius orabat. Cives, ut creditur, Angelici desuper ex aula Dei, animæque felices Sanctorum cum Christo jam regnantium, hæc detuentes ab arce cæli, iras miserabantur inanes vanosque tumultus, totque tantosque miseris mortalibus esse labores. Taliter dum vicissitudine funesta inter acies, cadentium capita raptim utrimque carperet diræ mortis ales, partem alterutram penitus absumptura; tandem Deo Christianos protegente, fortitudo gentium instar fumi dispersa est. Tum etiam fortissimi barbarorum, qui resederant eo usque in castris, ut suos terga dantes cernunt, occurrunt, decernunt; sed nihilominus corruunt, equorumque protriti pedibus intereunt. [In die S. Servatii.] Actum est hoc in die festivitatis B. Servatii: indubitatumque tam victori Carolo, quam cunctis qui opem ejus mane specialiter invocaverant, meritis ipsius indultam sibi ea die victoriam. Itur Parisios, placuit Triumphatori cunctisque Principibus, Sanctum hunc solennius celebrari in terris, cujus tot ac tanta jugiter ope clarescerent de cælis. Mittitur Trajectum Præsul Willigisus, ut si qua essent dilapsa in templo, memoriæ ac venerationi illius restauraret; si qua minus perfecta consummaret. Quod diligenter per eumdem Præselum adimpletum est. Erexit enim etiam super viri sancti sepulcrum ciborium, auro & gemmis instar speculi lucidissimum.

[30] Eidem autem Willigiso Venerabili viro, nocte quadam suavi sopore sopito, vir venerandus astitir, Sanctum Domini levari de tellure jussit: incongruum, dicens, [hujus corpus a S. Huberto clevandum] latere sub modio, qui cælum terramque sanctitatis illustraret radio. Visionem Huberto, Sedis ejusdem tunc Episcopo, indicat: ille adhuc ulterius voluntatem Domini quærendam judicat. Quid referam semel secundoque triduana jejunia, consulta responsa, timores, spes, tot lacrymas, tot preces? Invento subterraneo demum secretario, apparuit locus omni jucunditate plenus: & ecce sedilia in circuitu, in quibus omne decus & thesaurus Ecclesiæ Tungrensium, in taliori gradu reliquiæ Sanctorum, in medio pretiosi marmoris conspexere sarcophagum, in quo Sanctum Domini credebant conditum. Tolluntur interim quæ inveniuntur luctuque mixto cum inenarrabili gaudio ante altare ponuntur; necdum enim præsumi fas erat, ut quidquam super Altare poneretur præter sacrificium, quod mensa est Domini exercituum. Admirabantur autem ultra omnia, quod sacræ vestes nil læsionis aut nidoris ex tanti temporis situ habuerant. Sarcophago autem aperto, nec Sancti corpore reperto, ululatus & desperatio, timor & hebetudo cunctos occupat, quia furtim sublatum formidabant. Peragitur nox illa vigiliis, diesque jejuniis. Nocte sequenti circa galli cantum, cum cetera per omnes terras animalia somno curas laxaverant, Trajectigenæ consilium summis de rebus versabant, [in monumento per S. Monulphum structo repertum,] superiorisque oratorii monumentum visitant; in quod tamen, illum a S. Monulpho translatum eatenus ignorabant. Aperto sed enim maxima cum reverentia monumento, tanta subito fragrantia suavitatis effusa est, ut omnium pigmentorum redolentias incomparabiliter superaret. Expanduntur manus ad cælum, multiplicantur vota ad Deum: apparet corpus sacrum lineis & sericis involutum: quibus dimotis Crucem auream de pectore levant; de sub capite auri purissimi monile, in quo de ligno erat Crucis Dominicæ: a dextris virgam Pastoralem: alio de latere traditam illi quondam Romæ a B. Petro argenteam mirifici operis clavem. Capsas quoque electro lucidissimas, ex utroque latere perplurimas. Quid Pontificale memorem vestimentum? nulla quippe corruptione læsum. Tollunt & quoddam sericum, in die depositionis ejus manibus Angelorum, adstantibus mille fidelibus Christi, allatum, superque illum diligentissime locatum. A facie ejus cum abducunt sudarium, tamquam irradiatum a sole meridiano, totum resplenduit sanctuarium. Pavor illico ingens ac stupor, singulorumque per artus gelidus cucurrit cruor: [luce & odore locum replet,] genibus corruunt, pectora tundunt, lacrymas fundunt, implentque clamoribus locum: Vivusne Pater, nec defunctus eras; aut si te sacer finis abstulerat, veramne resurrectionis gloriam apportas? Post hæc diligentius exanimem intuentes, manusque applicare cupientes, instar candentis ferri prunarumque ardentium transfigurata membra contemplati sunt. Rursus hebetudo, rursus desperatio; sed arrepto quispiam Psalterio, exclamavit versu primitus prælato: Exurge, quare obdormis Domine? Exurge, & ne repellus in finem. Quam vocem prosequentibus ceteris, cœpit jubar ad tolerabilitatem minui, [& in novam capsam reponitur.] tandemque levatur: & in loculo, interius argenteo, foris deaurato, locatur. Interim, sicut cynnamomū & balsamum aromatizans, dedit ille odoris suavitatumque diversarum fragrantias. Clausis dum foribus hæc aguntur interius, pavendi miraculi splendor templum circumfudit exterius, terroremque gaudiumque ingens infudit intuentibus.

[31] Hactenus Ms. Trajectense. In aliis Mss. additur hujus translationis excoli quotannis memoriam solennem VII Idus mensis Junii, [7 Iunii anno 726.] quo die ea inscripta est Martyrologiis Mss. Leodiensi S. Lamberti, Bruxellensi S. Gudilæ & plurimis excusis, & officium Ecclesiasticum sub ritu duplici præscribitur in Breviariis Tungrensi & Trajectensi ante ducentos annos excusis, & novem Lectiones in uno, & sex in altero recitantur ex præscripta relatione desumptæ. Hæc elevatio corporis videtur adhuc facta anno DCCXXVI, cum a vitoria obtenta elapsi essent dies quinque & viginti. Nam anno sequenti DCCXXVII mortuus est S. Hubertus, & ut plurimi volunt die XXX Maji, cujus tamen præcipuum festum incidit in diem III Novembris quocorpus incorrumptum est inventum & elevatum. At prior Translatio sub S. Monulpho videtur facta ipso depositionis die. Nam in antiquo Martyrologii Heironymiani apographo Lucensi ad hunc XIII Maji ista habentur, Trajecto depositio S. Servatii Presbyteri & Confessoris, & Translatio & Dedicatio basilicæ. In Apographo Blumiano ita sub initium legitur: [Natalis 13 Maji.] In Trajecto depositio Sanctissimi Servatii Episcopi & Confessors. In Apographo Corbejensi Parisiis excuso ista habentur. Trejecto porto in Gallia depositio S. Servatii Episcopi & Confessoris: quod Florus nitidius explicat his verbis: Trajecto portu natale S. Servatii Episcopi, ac dein multa de itinere Romano ac responso S. Petri indicantur. Rabanus etiam ejus elogium sic incipit. Eodem die in oppido Trajectense natale S. Servatii Episcopi & Confessoris, ac multo plura ex Gregorio Turonensi describit, cum templi per S Monulphum constructione. Similia habent Ado, Vsuardus, Notkerus ac reliqui posteriores Martyrologi cum hodierno Martyrologio Romano. De serico, supra corpus S. Servatii reperto, mentio fit in vita S. Norberti VI Iunii. De Carolo Martello late egimus XX Februarii ad Vitam S. Eucharii Episcopi Aurelianensis § 3 & 4, & hujus visionem de illius damatione, ostendimus esse plane rejiciendam.

[32] Florebat eo tempore Fontanellensi ad Sequanam monasterium, in cujus Chronico apud Acherium tomo 3 Spicilegii cap. 12 ista de Reliquiis S. Servatii traduntur: [Reliquiæ ejus & Ecclesiæ Fontanellæ] Wando regimen assumpsit cœnobii ab anno Dominicæ Incarnationis DCCXLII, qui est annus primus Principatus Carolomanni & Pippini filiorum Caroli Martelli. Igitur idem vir religiosus Wando, dum de Trajecto castro ubi ad exilium ductus fuerat, cum permissu ac jussione gloriosissimi Principis Pipinni reverteretur, pignora Reliquirum B. Servatii Confessoris assumens secum detulit: veniensque in hunc locum ædificavit basilicam in honorem ipsius Confessoris Christi, juxta ecclesiam beati Principis Apostolorum Petri, ad meridianam ejusdem ecclesiæ plagam. In qua solarium posuit, ita ut per gradus sursum ascendetur: collocavitque ibi altare unum, in quo de Relinquiis prædicti Confessoris posuit. Quo in loco, ob meritum ejusdem almifici Confessoris, plurimæ a Domino patratæ constant fore virtutes. Nam e pluribus unum proferam. Lampas quæ coram ara hujus basilicæ dependebat, [miraculis claræ:] postquam in ae semel positum fuit, sponte liquorem olei in usu lucernæ, nullo quippiam adjiciente, per plurimos manavit annos: donec quidam latomus (sicut relatione cujusdam venerabilis senis didici, qui tunc temporis in hoc degebat monasterio) furtim inde abstulit; sicque deinceps ob piaculi hujus facinus manare desiit. Aliud quoque memorabile miraculum huic operi inserere commodum duxi. Quodam denique tempore, id est anno Dominicæ Incarnationis DCCLVI, qui erat Pippini Regis annus quintus, Ecclesia B. Petri per culpam incuriæ igne cremata est: hæc autem B. Servatii Confessoris basilica contigua erat illi. Cumque furentium flammarum globi alta peterent, [illa ecclesia ab incendio liberatur.] aliqui ex Fratribus ad ipsum virum religiosum Wandonem, qui in eadem sanctissimi Servatii basilica residebat, accedunt: monebantque ut egrederetur, metuentes, quia abhærebat ei quæ incendium patiebatur, ne similiter igne cremaretur. Tunc idem vir Domini respondisse fertur: Si potuerit, me quidem S. Servatius ac basilicam istam, quam devoto pectore ædificavi, ab his ignibus defendi faciat: sin vero, sponte cum ipsa temporale subire non recuso incendium. In eadem denique basilica, sicut dixerat, orationi insistens remansist: exustaque S. Petri basilica, hæc illæsa permanfit obtentu B. Servatii Præsulis. Hæc ibi. Nos de Fontanellensi monasterio latius egimus XIV Aprilis ad Vitam S. Lantberti Abbatis, dein Archiepiscopi Lugdunensis.

[33] Floruit etiam eodem tempore S. Angilbertus Abbas Centulensis, cujus Acta illustravimus XVIII Februarii. Hic multorum Sanctorum Reliquias conquisivit & exornavit, [item Centulæ,] & in altaribus deposuit, inter quas S. Servatii impositæ capellæ sive altari S. Mauritii dicuntur num. 45, quæ in scripto S. Angilberti memorantur num. 18 inter Reliquias Confessorum, Dicti Centulensis cœnobii fundator fuit S. Richarius, a quo jam nomen habet situm in Pontivensi regione, uti late deduximus ad ejus Acta XXVI Aprilis. [Romæ,] Romæ in basilica S. Petri esse mentum S. Servatii, legitur apud Baronium ad an. 828 num. 23, & in Sanctuario Romano Abbatis Piazza. At Peßina in Diario Pragensi asserit Carolo IV Imperatori, [Pragæ.] dum anno MCCCLXXII Trajecti esset, a Capitulo Trajectensi donatam fuisse partem capitis (hanc ipse deinde per litteras descripsit modicam, cui adhæreat pars mandibulæ superioris cum quatuor dentibus) pro eaque exornanda Illustrissimum Dominum Servatium Baronem de Engelfluss, sanctissimi sepulcri Domini nostri Equitem, pro sua erga sanctum Patronum suum eximia peitate, argenteam statuam pectoralem fieri curasse: quam deinde idem Eques anno MDCLXXIV die I Martii ecclesiæ donavit, ipsoque anno & mense pie obiit die X. Fuerat natus Trajecti cum fratre suo Angelo, Societatis nostræ utilissimo in conversionem integrarum regionum hæresi infectarum operario, transgressusque cum eodem in Bohemiam, quam e patria illuc attulit pietatem erga Sanctum, in locis Swanenbach, Mnissech & Hraßtitz apud Bohemos acquisitis induxit, insignis Sacello in Mnissech sub ejus nominis invocatione extructo, cum grandibus campanis, & tabularum eleganter pictarum, miracula & gesta S. Servatii repræsentantium, ornatu vario ac specioso. De aliis pluribus Coloniæ existentibus S. Servatii reliquiis agitur infra in Annotatis ad Cap. 8.

CAPUT V.
Miracula tempore Caroli Magni patrata, aliaque seculo nono & decimo facta.

EX MSS.

[34] [Tempore Caroli Magni miracula patrata indicantur.] Gregorious Turonensis supra num. 16 relatus, asserit nunc, id est suo tempore, & sexto Christi seculo, corpus S. Servantii magnis virtutibus pollere. Ea tamen Scripta si fuerint, modo non extant. Videntur aliqua exhibita Carolo Magno dum Trajecti haud procul Aquisgrano degeret, aut certe dum quodam anno, inter sua cum Saxonibus bella, Paschalem festivitatem Trajecti peregit. Nam tunc, ut plurima Mss. habent, in sacratissimæ noctis Vigiliis, inter legendum lectiones, duæ in conspectu omnium sanatæ sunt ante altare mulieres, gibbosa altera, altera contracta; & paralytica quoque una in hospitali domo, insuper energumenus duabus catenis horrendum antea vinctus. Eo præ stupore quam plures nobilium, soluto cingulo, sese divino ibidem mancipavere ministerio. Dum vero multum temporis insumeret Imperator, de tanti viri gaudenter Ioquens vel audiens laudibus; liber miraculorum ejus coram eo est * oblatus, cunctisque miraculo habitus. Hæc ibi. Insecuta est seculo Christi nono magna Normannorum persecutio: quando, uti inquit Regino Abbas Prumiensis, [In persicutione Normannorum,] anno DCCCLXXXI mense Novembri duo Reges Normannorum, Godefridus & Sigefribus, cum inæstimabili multitudine peditum & equitum consederunt in loco, qui dicitur Hasloe, juxta Mosam: & primo quidem impetu finitima loca depopulantes, Leodium civitatem, Trajectum castrum, Tungrensem urbem incendio cremant. Eadem referunt ad dictum annum Annales Fuldenses his verbis: Illi instaurato exercitu & amplificato numero equitum… vastaverunt Cameracum, Trajectum & pagum Hasbanicum totamque Ripuariam &c. Interim non potuisse eos spoliare templum S. Servatii referunt omnia paßim Acta Mss. S Servatii, in quibus ista leguntur: Gens Danorum, armis potens & animis, [templum ejus miraculose servatur.] templum Trajectense famosum invasit: sed tamquam turbine ab introitu inhibiti, utroque ex latere scalis fastigia conscendunt, lino, stipula, fomentis ignem injiciunt: sed plures eorum retorquente se flamma combusti sunt, plures hærentibus indissolubiliter ad tegulas manibus, ridiculum monstrum pependerunt. Quis non intelligat, quam gratificum miseris oculis præbuerunt dependendo spectaculum? Postremo in se redeuntes, votaque voventes, Dei clementia sanctique Præsulis Servatii indulgentia laxati sunt. Hæc ibi. De hac re antiquæ picturæ hi inscripti sunt versus:

Normanni invidia moti delubra cremare
Nituntur, sed in hos urens se flamma retorsit.

[35] Anno post hoc miraculum circiter trigesimo Quintilingebergum, aliis Quedelinbrogum, Germanis Quedlinburg, urbs in Comitatu Reginstenio inter Halberstadium & Ermeslebam, utrimque duabus leucis Germanicis dißita ad amnem Bodam, ab Henrico Aucupe Rege Germaniæ, seculo Christi decimo muris cincta est; in eaque extructum illustre monasterium sanctimonialium, S. Servatio Episcopo Trajectensi dicatum: [Quedelinburgi Ecclesia S. Servatio erecta a B Mathilde Regina.] in cujus Ecclesiam idem Rex transtulisse stolam & baculum S. Servatii dicitur in prædictis Actis S. Servatii. Vxor hujus Henrici fuit B. Mathildis Regina, cujus Vitam illustravimus ad diem XIV Martii. Ibi num 10 indicatur, Regis corpus in Quitilingeburc transportatum, ubi ipse requiescere decreverat, & quod mortuæ B. Mathildis Reginæ corpus sepelierunt in basilica S. Servatii juxta sepulcrum Regis Henrici, cum magno honore, ubi ipsa decreverat requiescere, & diem judicii expectare: quæ ibidem num. 33 legi possunt, nulla facta mentione corporis S. Servatii eo per Ottonem Imperatorem instigante B. Mathilde translati, ac post triennium clanculum de nocte ablati, & Trajectum revecti. Quæ tamen historia in pluribus codicibus Mss. Trajectensibus hoc modo narratur. Otto filius ejus, Romanorum Rex effectus, surrexit virtute paterna, quasi leo de cubili suo: Romam venit, repugnantem subegit, ordinari se Imperatorem exegit, decusque nominis tanti a Francigenis in Teutonicos primus magnanimiter transvexit. Mater proinde ipsius Ottonis Augusti, considerans ex B. Servatii veneratione se sobolemque suam arcem juris coæqualium excessisse, filium indefessa solicitavit prece, ut causa cultus Dei ampliandi, [Corpus ejus ad dictam Ecclesiam ab Ottone I Imperatore translatum] ad visitandam in Saxonia constructam sibi basilicam, deferrentur ejusdem Sancti Reliquiæ. Oravit & impetravit. Adductas autem tantæ venerationis reliquias pius Jesus Rex Regum mille signorum honorificavit virtutibus: personabatque laus altisona jugiter in nubibus, cunctis audientibus. Dicentibus obinde præ nimia lætitia Saxonibus; Dominum in devotionis perfidia timendum nescimus, & Servatium a nobis non dimittimus.

[36] Infinita desperatio & calamitas accrevit Trajectensibus, augebaturq; indies per triennii tempus. Tunc tempore statuto accolis terræ illius ad festivitatem commeantibus, sed nimia se licentia securitati epulisque laxantibus, [clam inde relatum refertur Trajectum,] cum per diem solennem lusibus & poculis fatigati, nocte sequenti decubarent, gravissimo sopore sopiti; clam exploratores Trajectigenarum Dilecti sui, illuc directi, oblata opportunitate ecclesiam ingressi, arcam sacri corporis de altari corripiunt, funes campanarum abscindunt, valvas claudunt, abscedunt, abeunt, & evadunt. Orto diluculo Saxones evigilant, damnoque suo comperto, frustra demum, qui fugientes occupent, ordinant. Ultra igitur fidem & vota Saxonum, pignore gratissimo ad sedem pristinam cooperatione divina relato, conclamantibus obviam omnibus; Benedictus qui venit in nomine Domini, tanta sanitatum largitas provenit, ut mutus loqueretur, [& miraculis claret.] hydropicus in salutē siccaretur, dæmoniacus mundaretur, surdus audiret, cæcus visum reciperet, reverberaretque vox astra dicentium; Venit Deus in castra. Septimo Idus Junii ingrediente illo Trajectense templum, luminaria parietum & coronarum, in manibus quoque astantium candelæ divinitus mira levitate succenduntur. Ascenso pulpito, qui simul venerant, quanta fecisset illis Deus in via, protegens eos insequentibus ab hostibus per nubis columnam, enarrabant: & expansis in cælum manibus, ajebant: Nonne Dux fuisti, Domine, in misericordia populo quem elegisti? Nonne & portasti Sanctum tuum, Domine, in fortitudine tua, ad habitaculum sanctum tuum? Ascenderunt Saxones & irati sunt; dolores obtinuerunt habitatores Bodæ: tunc conturbati sunt Principes aulici; consiliarios Augustæ obtinuit tremor, obriguerunt omnes sanctimonialium illarum amici & affines: facti sunt immobiles quasi lapis, donec pertransirent legati tuit, quos ad revectionem direxisti.

[37] Hactenus illa relatio. Porro summam apud Boreales Germanos fuisse reverentiam & venerationem erga S. Servatium, [Cultus ejusdem Servatii apud Boreales Germanos.] produnt antiqua Breviaria ist arum regionum: ex quibus nonnulla habemus, utpote Ecclesiarum Erfurtensis in Thuringia, Hildesheimensis in vicinia Brunswicensis ditionis, Caminensis in Pomerania, Raceburgensis & Lubecensis inter Mechlenburgium & Holsatiam, Mindensis & Osnabrugensis in Westphalia: in quibus præscribitur ad hunc XIII Maji Officium Ecclesiasticum de S. Servatio recitandum. Floruit eodem tempore Gisleberius Lotharingiæ universæ, id est superioris & inferioris, Dux, ob ductam filiam Henrici Aucupis Regis Germaniæ. Is anno DCCCCXXXIX, Rheno flumine absorptus periit, cum jam Otto tribus annis post mortem patris in Germania regnasset. Interim in sequenti relatione huic attribuuntur, quæ ad Henricum patrem pertinent: ac proinde sequentia non sunt ab auctore plane coævo conscripta, & sunt ista: Giselbertus Dux Lothariæ, Ottonis Majoris gener, Trajectum a socero Imperatore petiit & accepit; [Giselbertus Dux a novis muru extruendis deterretur.] locique habitationem diligens, Servatianæ spatium memoriæ regiumque Palatium cingere muro instituit. At Beatus in una noctium Servatius apparens illi, cur fundamentum aliud posuerit, præterquam quod a se positum fuisset, inquisivit. Quem agnoscens Dux ex imagine ipsius, per aurum expressa in sanctuario, respondit: Aliud esse positum, Domine, neque novi, neque vidi. Cui Sanctus; Quod dextera, inquit, Altissimi fundavit, nisi peccatis eradicantibus dirui non poterit, sed stabile ac solidum permanebit in æternum. Iis blande dictis jussit desistere cœptis, nimirum ut comprobaret Dominus seipsum esse murum loci illius, ad similitudinem urbis, cujus lux Dominus, & cujus lucerna est Agnus.

[38] Uxor autem ejusdem Ducis sericum quoddam permirandæ pretiositatis de Sancti ærario, cum curiosa thesaurum templi contemplaretur, tulit: [Ducissa ob sericum ablatum] muliebrique levitate russolembum, ad sui corporis modum, inde sibi fieri jussit. Quo insolenter induta, ejusdem Patris Servatii in festivitate, oculos vulgi occupatura, mane processit ad basilicam, propriæ conspicuitatis lascivum enitens jubar, dum aurea ridimicula gemmasque perlucidas rutilans verberaret aurora. Inter Missarum porro Agenda, in suggestu suo dissolutæ sopor irrepsit, & subito insolitum exclamans: Parce, parce, ancillæ tuæ: parce, Domine Servati, o Pater inclyte, dixit. Tertio in talia erupit verba, coram multitudine universa, ingenti excitata strepitu. Accurrens de throno suo Dux, rogitat super hoc eventu: At illa; Ut veni, Domine, inquit, infelix; ut sedi; ut me sævus soporavit sopor; vidi Dominum Servatium, aureo in throno residentem ante altare hoc sanctum, [punita dicitur.] circaque conventum virorum venerabilium. Cujus cum pedibus cuperem prosterni, quidam horrendus capillis me comprehensam crudeliter avertit; latusque meum humerosque fuste percutiens, nisi ocius Pater ipse sanctus dexteram pacis extendisset, animam de hoc corpusculo meam ejecisset; abstrahendo quoque vestimenta mea nudam exponere me voluit, quia, pro pudor! sericum hoc injuste de thesauris Ecclesiæ hujus abstuli; demens! quæ non extimui extendere manum in Christum Domini. Obstupuere omnes, occultorum cognitorem Deum benedicentes. Dux porro erubescens ad contectalis culpam, B. Servatio in reconciliationem magnifica coram omnibus obtulit munera. Sic censura Sancti Regiæ prolis petulantiam repressit. Mox referam quid etiam de familiaribus posterius fecerit. Hæc ibi. At Gerberga Ducissa post obitum Giselberti mariti nupta est Ludovico IV Regi Francorum Transmarino dicto. Quæ vero mox sequuntur, fata sunt post obitum Ottonis III vita functi anno millesimo secundo, cui succeßit S. Henricus.

[Annotatum]

* al. ablatus

CAPUT VI.
Miracula seculo XI facta, ex pluribus Codicibus Mss.

[39] *Post obitum deinceps Ottonis Junioris, filii illius Ottonis, qui pugnavit in Calabria cum Græcis, ante successuri Electionem Principis confusum est regnum nimis. [Invæsores prædii S. Servatii] Hac erroris licentia quidam Potentium, haud procul a castro Confluentiæ situm, suæ proprietati vendicavit B. Servatii prædium. Trajectenses allato Patroni sui feretro, tamquam bellatore fortissimo, rerum potiri cœperunt. Protinus ab invasore qui ejiceret eos directi sunt: die vero Domini Servatii quidquid adversarius illis præcluserat, reclusum patuit, [subita morte puniuntur:] ipsumque omnesque complices sceleris ultio terribilis occupavit. Inter epularum namque delicias, comminantes & insultantes suffocavit eos Satanas. Alii videntes admirati sunt, conturbati sunt & commoti sunt, & tremor apprehendit eos. Petentibus obinde Confluentianis, ut illo sacer deportaretur loculus gratia benedictionis; multa inter millia plebis, contra castellum depositis in campo Crucibus, & occurrentium Sanctorum capsulis, feretrum sacri pignoris a capite in arcem se levavit: atque ad montē meridianum, in quo alicujus a Beati memoria colitur, tertio quasi salutans inclinavit. Salutans, inquam, inclinavit, sive ut recessurus jam exinde, valefacere se consorti suo, Sanctus Domini sic demonstravit.

[40] Gulisanorum in præfato allodio pueri, tempore autumnali, vineam B. Servatii noctu introierunt, botros furaturi. Extrahebat alter cultrum, alter attrahebat botrum; ille vuas carpebat, pars canistris imponebat: cum subito senior apparens sole splendidior; Ut quid, [pueribotros carpentes redduntur immobiles.] ait, pueri vastare vineam meam incursastis? Quos ego, si non ætas infirmior flecteret, punirem: verumtamem vestros hic exspectabitis parentes. His dictis abcessit, illorum vero corpora gelidus torpor oppressit, utque singulorum variis gestibus conspexerat membra, sic diriguere pariter, instar uxoris Loth, velut in saxea simulacra. Orto lucifero a suis parentibus quaquaversum requiruntur: vix tandem aliquando tantæ afflictionis monstro intricati reperiuntur. Singulorum gestus causam cur venissent prodebant: ipsi porro quid vidissent, vel quid dictum eis fuisset referebant. Quis vulgi mox clamores? quis matrum angores expediat? Protrahuntur consilia doloresque usque ad vesperum, seroque saltem supplicibus votis impetrata B. Servatii indulgentia, pueri resolvuntur: exultantium vociferationes rusticanorum in excelso audiuntur. Apprehensa deinde quiliber comparis sui dextra Trajectum, Deo grates relaturi, votivum iter inibant. Tali custodia, bone custos de nocte, bone, inquam custos de nocte, supplices tuos, Servati, omnibus horis & momentis confove.

[41] Tempore b Conradi Imperatoris in familia Hoiensi, quam olim Sancto Domini Rex obtulerat Suendebaldus, juvenis erat spurius, a quo pauculorum pro capite suo ad altare nummulorum exigebatur census. [renuens censum solvere] Atqui liberioris illum propagine stirpis elatum, quatenus inferiorum propinquorum exemplo debita redderet, nulla concione civium, non aliqua ratione juridicialium, non confessione parentū, nec dulcibus edomare quisquam valuit sermonibus persuasionum. Denique in contendendo pertæsis omnibus, juravit; Amen, quamdiu suis consisteret pedibus hac se repugnantia haud unquam desistere penitus. [sit paralyticus,] Res differtur in crastinum. Infelix nocte illa paralysi depascitur pedum. Sole diem revehente vindicta cælestis in placito nuntiatur: filius confusionis in medium apportatur: integra superficie tali usque ad plantas ad inflexibilitatem induruisse probantur: gratesque ab universis Deo, & ab ipso jam saltem se recognoscente misero vota frequentantur B. Servatio, nec tamen ulla prorsus subsecuta est incolumitatis recuperatio. Justificata igitur est auctoritas sermonis Prophetici, quia tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui. [Isa. 28, 19]

[42] c Henricus secundus, Romanorum Imperator Augustus, tam animo virtutumque pondere magnus, quam corporalis decore proceritatis arduus, [Henricus II structo monasterio] B. Servatii (ut ipsemet erat referre solitus) opem sæpenumero pace ac bello expertus, primum aut inter primos erga Deum hunc Patronum sibi deligens, monasterium d Goslarianum suo jussu constructum, cum in honore Apostolorum e Simonis & Judæ tum & B Servatii dedicatum iri voluit: quem tametsi duodenaria Apostolatus dignitate, non tamen inferiorem operū insignitate [præterire] noluit. Cujus devotionis amplificandam ad gloriam, post legationem unam & alteram, ipsemet pro Patris ejusdem reliquiis Trajectum venit: tandemque impetrato quod desideraverat, gloriando tripudians remeavit. In honorem igitur ipsius caput aureum fabrefieri decrevit, [Reliquias aureo capiti inclusas,] quod visu delectabile cunctis, memoriam Sancti arctius plebeis mentibus impresserit. Jacitur aurum in ignem, egressum expolitur ad unguem: præsentatum Imperatori displicuit, quandoquidem gemmas, quæ oculorum gerebant effigiem, sane prorsus indifferens parilitas consimulavit. Magnanimitate Regia regalis ira carceri artifices, ut impostores, mancipavit. Pro vindicta quippe: quod haud quemquam inventum iri, qui inerrabilius per artem malleatoriam quam se quidquam effigiare posset aut nosset, jactaverant. Porro ne tanti Regis tanta devotio sanguine contaminaretur innoxio, pius eadem hocte Servatius in visu illi communis astitit, claustrisque vinctos educi postulavit. Denique omnium, quæ illius in honore vel amore Imperator ubicumque fecerat, benigne conscium & memorem se demonstrans; insuper, Considerasne, inquit, fili mi, faciem quam diligis? Nonne quæ tuo nunc sese offert animo, eadem facies eodem modo est expressa in auro? [post apparitionem S. Servatii,] ita non secus quam Deus voluit manus artificum opus disposuit. Expergefactus exhilaratusque Augustus opus opificesque jussit præsentari, malentibus aurificibus omnia tunc pericula, quam opus ipsum iratamque Imperatoris faciem conspicari. Verum ab eo ultronea sunt indulgentia dignati: siquidem indisparem similitudinem probans Imperator, & aurei capitis & personæ per visum se alloquentis ex ordine amicis visionem exposuit, omniumque pariter ex ore gloria Deo personuit. Celebre mox in aula regia foroque percrebuit; Imperatorem Henricum Beati visitatione Servatii dignatum. Ipso denique per atrium regaliter descendente, universaque diversi sexus & ætatis plebe ad basilicam festinanter occurrente, aurea effigies, maximo Cleri militumque tripudio, [super altare deponit.] per manus Cæsareas Deo super altare cum donis & votis mille millenis oblata est. Exivit ergo edictum ab Augusto Henrico, ut Servatianæ venerationis religio, summa devotione per secula seculorum haberetur in Goslariensi emporio.

[43] Ejusdem adhuc Augusti tempore, in campestribus subjacentis viciniæ Francorum, antiquitus ecclesiola B. Servatii constructa fuerat memoriæ, [laborantium in ejus festo tela sanguine manat.] rari tamen accessus; quam quidem & utrumne consecrata fuisset nec ne, postumi noxa oblivionis dubium habuere. Verum quoniam semel in anno, scilicet in die Servatianæ festivitatis, ut frequentaretur ruricolæ moris habuerant; duæ aliquando mulieres, eodem modo illuc post ceteros inter Missarum Agenda, vestes totas & capita manusque conspersæ sanguine, superveniebant. Causam tanti monstri requisitæ, responderunt: Aliis ecclesiam accurrentibus, heu! importunum se ministerium opere textrino exercuisse, singulaque suæ subito fila telæ tale portentum stillasse. Festinato mittitur, tela adgeritur, sanguinis feracissima cernitur: dato pretio a mulieribus emitur, ante ostium ecclesiæ suspenditur: dies illa feriarum impensius tum denique honoranda quotannis censetur. Altera die sanguis defluere desiit: tela tamen ibidem diu post pependit, nec de consecratione basilicæ illius, ulla deinceps dubitatio exstitit, quin ita fuerit, ut eam populus ante annue, licet anceps, excoluerat. Triste nomen est judicium sontibus, fulmen montibus, tempestas ratibus, contemptoribus suis Servarius. Sed sis ex opposito quoque, Servati, tuo lætus lectori, tuo Præsul præconi, singulorum scilicet hominum, more Dei, respondens votis & cogitationi.

[43] Idem Imperator Henricus secundus agros quosdam possessionis S. Servatii, apud Juliacum sitos, cuidam Coloniensium Generoso petenti dono concessit, [Agros S. Servatii occupans, cum filia perit:] nesciens tamen quod Beati essent Servatii, & præbendis Canonicorum ejus adscripta. Coloniensis itaque ille cum uxore, filia & familia hoc prædium intravit, epulisque lætissimis convivium fecit, quia hoc de manu Regis susceptum filiæ suæ unicæ futuram in dotem tribuit. Media nocte sequente, filia ejus unica a Satana suffocata est. De mane familia filiam extinctam reperiens, terribiliter infrendens, domum clamoribus implevit. Exterritus etiam tantis prodigiis, tanti pater auctor facinoris, Trajectum ad Sancti sepulcrum fugere voluit, sed intrare basilicam Sancti nequaquam potuit. Confusus desperavit: desperans rediit, sed prædictum prædium minime intravit. Spiritu enim nequam exagitante de curru suo cecidit, & inter sublevantium manus clientum moriens defecit. Nullus amicorum præfatos ultra contingere agros audebat. Augustus etiam suum errorem, ut agnovit, exhorruit: celeresque legatos, ut, quod consilia impiorum abstulerant, dignis redderetur muneribus, misit: veniam quoque pro ignorantia oravit, orantibusque pro se unanimiter Trajectensibus, periculum evitavit.

[45] Sublato immortales ad sedes secundo Henrico, Romanæ Urbis Augusto, S. f Anno Agrippinensium Præsul, pariterque g Everardus Treverorum Pontifex, cum Duce Lothariæ h Godefrido, & Comite iPalentino Henrico, convenere castro in Rheni littore Andernaco, gratia roborandi Imperii. Excursabat obviam illis B. Servatii familia, partes illas inhabitans (quam Palentini Miles quidam ibi præsens, [Familia S. Servatii Advocati duo tyrannice agentes] quem Advocatum habebat, violenter oppresserat, & a quo direptionem bonorum Ecclesiæ sustinebat) interpellans humiliter ut a violentia desisteret, & bona Ecclesiæ redderet, quæ sibi hactenus vendicasset. Videns ergo Miles tumidus contra se agere volentes, minabatur, quod multo pejora post discessum Principum delatoribus inferret. Nec mora: aderat in Principum comitatu ursus catenatus, qui ruptis repente loris superbum invasit Militem, impetuque rabido eum visceribus evacuavit, nec de cadavere comedit, [unus ab urso occiditur,] sed acsi nihil nisi noxium necare insontesque ulcisci voluerit, mira cum lenitate ad magistrum suum rediit. Agnoverunt quod evenerat Primates, & expaverunt intuentes, sanctique familia Servatii a sævo tyranno erepta, gaudenter ad propria remeavit: tantæ autem severitas vindictæ deinde perterruit universos. Eadem siquidem familia alium Defensorem seu Advocatum a Palentino petiit, juvenemque admodum nobilem accepit: qui primo devotum se exhibuit, postea malum, postremo pessimum. Rursus dolores, rursus creverunt clamores. Exacto triennio, Principibus denuo colloquium ineuntibus castro Andernaco, familia S. Servatii illuc occursans proclamabat contra oppressorem suum: & quia ob magnas provinciæ causas audientiam ipsa non habebat, [alter ex equo lapsus moritur.] in littore Rheni fluminis deambulabat tristis. Interim Advocatus navigio se præparans, familiamque S. Servatii in arena propius conspectans, & subsannando verba submordens, dixit: Quinam sunt isti stolidi & otio vacantes, qui curias Magnatum adire præsumunt, ut nostro super nomine Principes querelis fatigent: scio namque quod de Servatio suo stulte præsumentes superbiunt. Nonne Servatius fuit homo, sicut & nos homines sumus? Et hæc dicens equum spumantem arroganter ascendit, & quospiam ipsorum proterere bellualiter calcibus voluit: sed justo Dei judicio præoccupatus infelix, retrorsum corruit, & miserrime vitam finivit.

[46] Henricus quoque Palatinus & Dux Lothariæ Godefridus, [puniti Henricus Comes Palatinus,] pauperes iniquis afflictabant judicibus, rebusque & familiæ B. Servatii mala plurima ingerebant: unde contigit ut Henricus, præter alia facinora sua, contra sanctum Pontificem Coloniensium Annonem bellicans, ultione divina in sensum reprobum traditus est. k Mathildam contectalem nobilissimam in lecto conjugali securi excerebravit, desertusque a militibus, & coactus ab amicis, accepta tonsura monasterium intravit. [& Godefridus Dux Lotharingiæ.] Godefridus vero, dum exercitum duceret in Italiam, vidit in somno B. Servatium, juvenemque eum sequentem, gladium ex utraque parte acutum dextera vibrantem; cui cum S. Servatius, digito Ducem designans, diceret; Irrus in hunc feralem, qui perplurimam Fratribus nostris intulit cladem; illico juvenis visceribus ejus gladium immersit; Dux vero vigilans, interemptum se clamabat, statimque disenteria laborare cœpit: uxor illius l Beatrix nomine, mariti mortem metuens, medicos consuluit: qui artibus suis diffidentes suadent Ducem redire in Lothariam, si forte naturali cibo & aëre mortis periculum queat evadere. Rediit & nimiis pressus angustiis m obiit in terra, in qua maxime Deum & B. Servatium offendit.

[47] Sanctimonialis quædam femina, de finibus Metensium adducta, indeque seducta Trajectum, ante ostium Basilicæ Sancti est relicta Servatiis clauso enim templi ostio, qui advexerant eam, [Sanctimonialis seducta] ibi eamdem dimiserunt. Mulier itaque diu sola stans, iterum iterumque pro foribus pulsans, multumque vociferans, post uberes lacrymas, januam, quæ obserata pridem fuit, patefieri vidit. Illa, cui nullum adesse visibilium vel advenisse constabat, gressum ulterius maturabat. Itaque cryptam Occidentalem intrans, eodem modo clausam sed divinitus reseratam, secretarii Beati Servatii transivit januam. Ibi prostrata in preces, somno felici soporata est. Nam S. Servatius illi palam astitit, omnesque illi seductorum technas reseravit. Inter hæc Ecclesiæ custos, portam apertam offendens, feminamque in secretario reperiens, stupore metuque mixto comprehensus est Mulier, ut sensit; Ne turberis, Domine, inquit, seriatimq; cuncta ei quæ pertulerat mala intimavit. [a S. Servatis admonitur ne seductores suos sequatur:] Cum talia memorans, Christo flens referret grates, supervenere de soro juvenes, ut iret ocius urgentes. Renuit illa: rogitabant causam; retulit traditionis suæ fraudisque illorum historiam. Requirunt sagaciter, quomodo nosset; respondit ibidem apparuisse senem sibi, cujus decori & gratiæ nil unquam conspexisset simile, causam sui itineris quæsivisse; Cumque non haberem quid responderem, cor vestrum mihi exposuit ac ne ultra sequerer intimavit. Confusi nimium pestilentes illi, & quæquæ attulerant, illa tollentes, recesserunt festini. At Confratres Ecclesiæ omnimoda consolatione trepidam refovebant, usquequo noti ejus legatione suscepta reduxerunt eam ad loca propria, laudibus condignis illius extollentes magnalia, qui tanta per famulum suum Servatium exercet miracula.

[48] In Trajecto contigit quoddam mirabile. Erat enim ex Canonicis S. Servatii quidam satis religiosus, qui honorem Dei, Patrisque sui S. Servatii totis visceribus diligebat, & in illud quod est benedictionis, quod salutis æternæ, semper intendebat. At salutis humanæ adversarius diabolus ei invidit, & puerum quemdam adeo seduxit, [furtum impeditur.] ut omni die fere per fenestram intraret domum ejus, & quæcumque invenisset, maxime esculenta, ei diriperet. Quadam vero die dum more solito intraslet, & quod invenit collegisset; in exitu pendens fenestræ inhæsit & laqueo suspensus usque ad mortem laborabat. Missa finita exiit Ecclesiam Confrater ille, & domum venit: vidensque furem pendentem ingemuit, miratus vehementer quia de tantillo Dominus curam agebat. Conversus continuo ad furem, donavit quæ peccaverat; & egressus est, atque plene liberatus, quasi nihil paslus fuisset.

ANNOTATA.

* Ottonis 2 infelix pugna & obitus indicatur 23 Aprilis, ad Vitam 2 S. Adalberti Episcopi Pragensis cap.2. At mors Ottonis 3 describitur 16 Martii in Vita S. Heriberti Archiepiscopi Coloniensis cap.2. Huic 24 Ianuarii anni 1002 in Italia mortuo subrogatus S. Henricus, quo imperante, hic relata contigerunt.

a In quodam Ms. in margine ita adscriptum. Hic mons est mons S. Beati prope Confluentes, ubi Carthusiani habitant. Colitur 26 Iulii.

b Conradus S. Henrico succeßit anno 1024, mortuus anno 1039 die 4 Iunii.

c Henricus 2 Imperator & 3 Rex Germaniæ, patri Conrado succeßit; mortuus 5 Octobris anni 1056, festo SS. Simonis & Iudæ natus, quo etiam die sepultus est Spiræ.

d Goslaria illustris urbs Saxoniæ inferioris Imperialis, intra Ducatum Brunsuicensem, 5 leucis Germanicis ab Hildesio in Eurum dißita.

e

In alio Ms. Biturriæ, quasi Biturices intelligantur: extat autem hujus miraculi pictura antiqua cum hisce versibus:

Stamina sanguineo maduerunt tincta rubore,
Dum tua, Servati, violarunt festa puellæ.

f S. Anno post obitum Henrici Imp. vixit annos 19, mortuus anno 1075 die 4 Decembris.

g Everardus præfuit usque ad annum 1066, quo pridie Paschæ 18 Aprilis extinctus est.

h Hic est Godefridus Barbatus, dictus, pater B. Idæ viduæ Boloniensis, ad cujus Vitam 13 Aprilis ejus genealogiam deduximus. Obtinuit Lotharingiam anno 1055, mortuus anno 1070.

i Freherus parte I Originum Palatinarum cap. 11 pag. 89 profert instrumentum Henrici Palentini Comitis Rheni, sed multo junioris, datum anno 1198, unde liquet Palentinos & Palatinos Comites appellari. In Vita S. Annonis Henricus Palatinus Comes appellatur, ubi reconciliatus illi donavit Sigebergam.

k Adelheidis appellatur in Vita S. Annonis, ubi eadem narrantur, & dicitur Comes monachus factus Gorziæ prope Metas, sed monasterium reliquisse.

l Beatrix, ante nupta Bonifacio Tusciæ Marchioni, pepererat Mathildem Marchionissam, celeberrimam pro Ecclesia Dei tuenda matronam: de qua sæpius agimus.

m Bertoldus Constantiensis, ad annum 1069, Godefridus Dux, inquit, inter seculares excellentissimus, & in recordatione peccatorum suorum ad compunctionem lacrymarum facillimus, in erogatione eleemosynarum largissimus, in vigilia Nativitatis Domini satis laudabili fine quievit. Laudatur etiam a Lamberto Schafnaburgensi, asserente Verduni sepultum.

CAPUT VII.
Alia ejusdem XI seculi, ex iisdem Mss.

[49] Comes Brabantiæ, a Henricus nomine, dum res Canonicorum Trajectensium invaderet, S. Servatius ei per visum, ut cessaret, indixit. Postremo, quia stultus non corrigebatur verbis, [Comites Brabantiæ Henricus] eum verberibus afflixit: quod cum erubesceret confiteri, acerbissimo languore meruit urgeri. Necessitate itaque ductus, visiones correctionis exposuit amicis. Conterriti hortabantur, quidquid male usurpatum fuisset, quantocius reddi. Illo illud de crastino in crastinum protelante; amici ejus pro eo abierunt in prædium, & ad distinctionem terminorum fixerunt palum; sed altera die receperunt ejectum. Fixerunt rursus die secunda ac die tertia, nec palus consistere potuit in terra: nimis quippe in hereditatem progressi fuerant. Dum sic pro palo figendo mora protrahitur, Comes gravissimo dolore conteritur: & ecce homo ignotus superveniens, conscium se dixit veritatis, palum fixit, nullus convocatorum contradixit, controversia cessavit, Comesque convaluit. b Otto Brabantiæ Comes possessiones B. Servatii vastavit, [& Otto ob injurias Sancto illatas puniti.] & trium juvenum patrisque ipsorum pedes atrox amputavit: super quo familia Servatiana, pulsis pectoribus complosisque manibus, suspiravit; si qua in cælo esset pietas, super his judicium postulavit. Statim suscitavit Dominus hostes Ottonis super eum, qui fecerunt plagam ad mille hominum, nec fuit numerus argenti & auri, vestiumque & animalium atque ædificiorum, quæ præda consumpsit & vis flammarum. Ignis etiam invisibilis pedes & manus Ottonis exurens torrebat, unde ululatum diri cruciatus die ac nocte ipse promebat, donec Trajectum deductus pro injuria satisfecit, munera obtulit, intercessionem pro se Canonicorum impetravit: & sic sanitate percepta gaudens atque pavens ad propria remeavit.

[50] Accidit aliquando, ut Canonici Trajectenses, causam acturi [adessent] Aquisgrani, super Ecclesiam & bona de Echt, quam pridem c Gerberga soror Ottonis majoris Imperatoris, uxorq; Gisleberti Ducis Lothariæ a militibus interempti, & Trajecti regali magnificentia sepulti, animæ illius pro reconciliatione B. Servatio tradidit. [Dum Reliquiæ S. Servatii Aquisgranum portantur,] Quæ post longum litigium eis fuit adjudicata, si tamen prædictam donationem sacramento ex more confirmarent, atque feretrum cum Reliquiis Patroni sui per septem Milites nobiles eadem die peterent secum deportari. In eundo mulier cæca atque debilis, quæ ubi turbam sensit illuc se convertit, supplex humi corruit, & sana surrexit. Eadem hora cæcus natus accepit visum, loquebatur mutus, sanabatur contractus, aliaque sanitatum dona emicuerunt, donec Aquisgrani ad Palatiū pervenerunt. Peracto ad vota negotio, dum non impari cum gloria referretur feretrum, puer claudus prosiliit salvus, [plures miraculose sanantur:] mulier contracta stetit super pedes suos, & ambulavit erecta: sicque infinito populi comitatu in Dei laudibus atque gaudiis ad propria redierunt. At contumax d Gerardus Comes, qui hujus facti incentor fuit, æstu febrium tactus, se & omnes nobiles pro superbia justo supplicio dignos confessus est. Statim Legatos Trajectum direxit, guttam aquæ petiit quæ ossa piissimi Patris tetigerit, acceptamque gustavit & periculum evasit. O Pater, metuende contumacibus, venerande supplicibus, miseris misericors, Servati, tua sectantibus patrocinia! quamvis ille non solis opituletur supplicantibus, sed crebro succurrat etiam non invocatus.

[51] Advena quidam, nomine David, vesana Trajecti vexabatur phrenesi, [furiosi duo sanæ menti restituuntur.] & hoc in diebus recolendæ Passionis Domini: cujus quid memorem fremitus, & discursus, clamores, vulnera vel cædes, quantumque in cives debacchatus sit; cum illius, quem legio dæmonum intraverat, non impar furiis, in ipsos etiam excubiæ sacri templi Canonicos frequenter efferatus irruerit; atque in tantum equidem, ut in sanctissima nocte Paschalis vigiliæ fores basilicæ post Completorium irruperit, ac sacri baptismatis latice sese amens perfuderit. [Luc. 8, 36] Ejectus tandem ante valvas Ecclesiæ invicto tumultuabatur furore. In conveniendo autem populos cum Canonicis in unum, ut in Matutinis laudarent Deum, grandis erat timor ne repente clamosus incursaret, divinæque religioni aggregatorum oculos atque intentiones interstrependo contaminaret. Verum gratia cælestis præordinaverat aliter: nuntiatur enim præ foribus quieto jacere sopore sopitus: ipsemet quoque paulo post sani capitis expergiscens, ubinam tanto fuerit tempore mirabatur vehementer. Requisitus porro de habitudinis suæ qualitate, Hac, inquit, nocte media senex splendidior astris, hac egrediens Ecclesia, comprehensum me deorsum in terra posuit; sanctæque Crucis signaculo singula membra mea sanavit, dicens, Age B. Servatio gratias, fili mi, quoniam per illum te Deus vitæ restituit. Putasne gaudium erat recordantibus qualem vidissent eum heri & nudiustertius? Ex Longobardia quidam Trajectum venit, qui sæpe se in fluvium Mosam præcipitavit, instar pueri, quem pater in Euangelio sæpe in ignem, sæpe in aquam a dæmone angariatum asseruit; sed per gratiam Dei quispiam semper ex populo succurrens, exceptum a periculo repulit: neminem tamen Trajecti læsit, licet Leodii paulo ante puerum occiderit. [Matth. 7, 14] Quadam die, dum maxime laboraret, nescitur tamen quo sensu raptus, Ecclesiam S. Servatii intravit, coram altari corruit, obdormivit, evigilans sanus exivit. Pro gratiarum igitur actione duobus in eadem Ecclesia servivit annis. Postea Patriam infeliciter revisit, ibidem pristinam incidit ægritudinem; & cum vota plurima faceret, nil profecit. Demum cognati & affines, ubi prius convaluerit recolentes, furentem eumdem reduxerunt Trajectum ad B. Servatii monumentum, ubi secundario sanitatem recepit, Deo gratias egit, & patriam ultra non repetiit.

[52] Imperator Henricus secundus quadraginta reos in carcere tenuit, quibus nulla Primatum intercessio, nulla gratialis redemptio impunitatem prævaluerat obtinere. Custos carceris, confluentibus catervatim ad instans festum B. Servatii populis, [Captivi 40] custodiam multiplicavit vinculatis: sed non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Deum. Dum namque nox medium iter peregisset, quidam in tenebris sole rutilantior adstitit, & noxiis ait: Pax vobis: imperatque vinculatos oppido exire. Illi autem responderunt; [in festo S. Servatii liberantur] Omnibus aliis de festo S. Servatii gaudentibus, nobis miseris a civibus variis criminationibus oppressis pœna duplicatur. Me, inquit, ille cujus nunc festum agitur misit ad vos, ut soluti a vinculis cum gaudio recedatis. Illi dum trepidant, mirantur, vultumque loquentis notant, ex oculis ille stupentium disparuit. Enimvero in augmento miraculi Augustus interim vidit virum Angelici vultus, duobus cum juvenibus pulcris, [& ab Henrico 2 Imp.] ipsique Imperatori dixit: Oportet te, Imperator, dilecti tui Servatii hodie in pueris, quos carceri addixisti, meminisci. Repente quippe visio illorum ex oculis ejus disparuit. Dum sol de mane apparuisset, carceris custos anxius Imperatoris prosternit se pedibus, palmisque protensis; Parcat, inquit, servo tuo, Imperator, invictus oculus tuus. Heri autem ad Patroni festum grassante tanta populi multitudine custodes carceris multiplicavi: hodie vero dum redii, vigiles universos decubantes graviter soporatos offendi, foribusque apertis, quos vespere compenditos reliqueram, ibant soluti. Auditis clementer his, gavisoque Augusto, gaudium exhibebatur omnibus. [ducuntur in templum,] Tunc ipso præcedente ad basilicam, ante introitum templi præsentati rei, referebant quæque viderant, quæque audierant, quæque sibi acciderant. Qui introducti in sanctuario, manu Cæsarea donantur S. Servatio. Hinc multimoda vox auditur, Deum laudans super hujusmodi B. Servatii beneficia.

[53] [Sanantur paralyticus,] Pauper ab Esseda quidam paralyticus, Walterus nomine, ad beati Viri memoriam delatus, extra Ecclesiam plerisque annis jacebat: penitusque forsitan asperitate algoris extinctus interiisset, nisi bonæ recordationis Canonicus, Adelbertus nomine, hospitio suo eumdem quasi Lazarum in sinu sæpe invexisset. Labentibus itaque multis diebus, patientia unius, compassio exercebatur alterius: donec æstivo tempore Beati revolvebatur Servatii festivitas: in qua paralytico perfecta sospitas, perfectaque Canonico probata est compassionis caritas, ac sic utriusque pondus & laborem Servatiana sustulit sanctitas. Claudus quidam, nonnullis incolis Trajectensibus ex cognatione notus, [& claudus] Trajectum venerat. Hic ut orationes suas offerret Deo propensius, post horas Canonicas in Ecclesia mansit frequentius, quem Custodes Ecclesiæ velut hypocritam multotiens extra Ecclesiam cum contumelia ejecerunt. Ipse etiam omnia patienter ferens incommoda, nonnumquam ante Ecclesiæ valvas pernoctabat. Urebat enim eum acerbior vis doloris in anima, cujus humanitatem quidem respexit Dominus. Dum ergo die quadam Servatianum invocasset nomen, in medio Ecclesiæ ante Crucem sacram prostratus, ruptis venis ejus cruor effluxit copiosus. Ille gemitum horrendi clamoris ex imo pectoris produxit. Obstupuere præsentes, quidnam acciderit perquirentes: innotuit salus salvati Clero, & omnis plebs, ut vidit, dedit laudem Deo.

[54] Porro Flandrus quidam cum viginti octo navibus Angliam adibat: & ecce quarto Idus Decembris, circa horam tertiam, [Servantur tempestate periclitantes;] tempestas Oceanum conquassabat asperrima, ita ut nautæ ejicerent quæcumque in navibus erant. Ex templo frigore solvebantur membra nautarum, insequebatur clamor pavitantium, voveruntque viri vota Sanctis omnibus, in cælum oculis, manibus suppinatis ad Deum, quique Patronos gentis suæ invocantes ob imminens exitium; solus autem Flandrus solum Sanctum inclamitabat pro sui conservatione Servatium. Sed repente tantorum ex medio motuum, tamquam manu hominis, littori attracta est quæ Flandrum continebat ratis. Quin imo illud nequaquam supprimendum, quod hi qui naufragium evaserant, personam S. Servatii sibi apparuisse lugubres narrarunt, atque indicasse cuncta quæ decreta divinitus ceteris navibus acciderant. Postquam scilicet ipsi tanta de voragine se mirabiliter ereptos admirati & congratulati sunt; venerunt Trajectum, sepulcrum Beati visitantes, suæque salvationis historiam exponentes, ac sua vota solventes: tandem cum divinarum actione gratiarum cum gaudio ad propria redierunt.

[55] Erat in Elsatia quædam Abbatissa honestæ vitæ & famæ, [legens Vitam Sancti præservatur a damno.] quæ habebat libellum de vita atque miraculis B. Servatii: ad quam venit quidam Episcopus de Saxonia, ejus cognatus, cum viris religiosis, affectum habens legendi Vitam ejusdem S. Servatii: in quo affectanter legens valde lætabatur. Interim fures, qui in vicinia morabantur, conspirabant, ut equos absentis Episcopi, qui in pascuis erant, furarentur. Episcopus vero nimio legendi desiderio victus, obdormivit incœnatus. Et ecce aderat cujus vitam legebat, & Episcopo iniquorum detexit consilium. Expergefactus autem Episcopus Deo gratias egit, & misso puero homines & jumenta salvata invenit: post triduum autem ad propria rediit glorificans Deum, & omnia pii Patris Servatii opera omnibus revelans e.

ANNOTATA.

a Videtur indicari Henricus I Comes Lovaniensis, anno 1038 occisus & Nivellis sepultus.

b Otto sive Otho dicti Henrici filius Comes, non diu præfuit, in juvenili ætate cœlebs mortuus. Apud Iocundum non dicitur Comes Brabantiæ, sed Comes Otto, cujus possessio a B. Servatii non longius aberat.

c Hæc sic legenda transposuimus. Erat hoc modo: Gisberta soror Giselberti Imperatoris, uxorque Ottonis majoris prædicti Ducis Lotharingiæ, a militibus occisi. An ergo a militibus Rheno injecti, nam Rheno absorptus fuit.

d Quis hic Gerardus non æque liquet, addebatur Flamingorum scilicet Comes. Quid si Gerardus Comes Vadani-montis, filius Gerardi Ducis Alsatii, mortui anno 1070? & hic Gerardus dicitur vixisse tempore Henrici 4 Regis & tertii Imperatoris, ergo post annum 1084.

e Subscriptum erat. Concordat præsens extractum cum registro miraculorum S. Servatii. In fidem Guilielmi Lyssen Decani: qui nos anno 1668 excepit Trajecti, cum Domino Canonico van Eyll; qui curavit describi ista: ex variis alia quoque sua manu descripta transmisis anno 1673.

CAPUT VIII.
Alia ex sex Mss. Codicibus transcripta.

a

[56] Miles quidam, gentilitate Brabantus, genere ingenuus, [Miles pravus, a subita morte] ingenii mali ac pravi, corporis vasti ac validi, fasque nefasque omne paris pendebat, sacrumque profanumque nihil inter habebat, modestis tamen ac mitibus atrocior imminebat. Quo in una die ferociente in medio populi, aggravata est super eum manus Domini, multisque intuentibus repentina ruina occidit mortuus. Stupor timorque non immerito apprehenderunt præsentes. Delatus inde ab amicis domum, die altera efferebatur ad sepeliendum. Inter agendum autem, dum longilatero extensus & obtectus asportaretur feretro, inopinatum spectaculum mortuus præbuit: membra commovit, manibus operimenta devolvit, gestatorii medio consedit, ambivertibilique vultu oculos circumflexit: turbam comitantem stupens ipse aspexit. Quid continuo non pavoris, quid non admirationis! Pars cursum in diversa festinabat currere; pars frontem signo Crucis munire; aliis horroris frigore genua lapsare; pauci fide solida cominus adstare. Enimvero qui onus quadrangulum humeris sustulerant, ceu igne imprudenter attacto, vel dracone inter herbas repente calcato, ut moveri supra verticem cadaver mortuum cernebant, capti pavore perexsangues expalluere, exclamavere, [restitutus ad vitam,] desuper dissiluere, procul fuga pulsi vix demum pedes fixere, tantique ad novitatem portenti exanimes eminus admussitavere. Is porro qui revixit ut singula perspexit, ut quæque agebantur intellexit, complicatis in condylos digitis, pectus tutudit, gravique suspirio ingemuit: Deinde in pedes suos attollitur, progreditur, loquitur. Quos pavor pepulerat, calor curiositatis revocat: medio gyro circumdant, constipant: an vere obiisset, ubinam fuisset, quidquamne vidisset, rogitant.

[57] Ille demum consistente spiritu: Ut primum, ait, heri oculis ac pectore noctem acerbam subivi, uti corpusculum hoc velut ergastulum exivi, ac membra velut vestimenta exui, meque spiritum nudum atque unum repente vidi; tum demum infelix dæmoniaca fraude me deceptum intelligebam, [asserit se tormentis gravissimis afflictum;] tum cuncta facinora sero recognovi quæ gesseram: neque me dextra lance momentum meritorum ad sedes & concilia insontium animarum per viam justorum transtulit, sed ad loca tormentorum dæmonibus impellentibus via peccatorum me rapuit. Quis genera, quis horrores, quis immanitates referat aut credat, suppliciorum illius sortis immitesque vicissitudines flammarum sulphurivomarum & diri algoris? Post cruciatus innumeros doloresque infandos, rursus attollebar in aëra, offendique illic etiam incendia, ipsis potestatibus aëreis perhorrenda. Ignium illorum rogo maximo imponebar, adurebar, consumebar; in cinerem usque ad pulverem, ut equidem revera mihi videbatur, comminuebar. Hoc præludio pœnarum infernalium veluti gratis exagitatus sum: tamen postremo, pro alterius mali principio, pavendum Christi ad Tribunal examinandus trahebar. Heu infelicium sortem miseram, qui dulcis Dei demerentur gratiam! Sed quid autem hæc ego vobis nequidquam, vel multis forsitan nocitura revolvo? Quidve moror? Cur non aliquid potius quorum tempus indiget molior? Lumen cæleste, vitamque animarum, consciosque rerum illarum Angelos juro, vereri me incredibilibus dictis veritati fidem derogare, vobisque in non convertendo noxam infidelitatis accumulare: neminem vero inexpertum illius seculi vel piorum gaudia, vel miserorum piacula posse ad purū pensare. Tum enimvero adstantes ardentius inflammantur, & singula obnixe sciscitantur, spondent credendi devotionem conversionisque participationem. Prosequitur secum ipse pavitans, ac tremulo corde Deum inclamitans. Producebar, accusabar, discutiebar; nihilominus convincebar, condemnabar, ejiciebar: [sed patrocinante sibi Servatio indultam 7 annorum pœnitentiā,] præstolabantur parati ante portam in vulturum specie dæmones, reum rapturi ad inferos inferiores. Vidi, defeci, ultima desperatione anxius hæsi. Illius necessitas articuli mediturienda incessanter omni homini. Exigebar pro minutissimis cogitationum & verborum minutiis rationem, qui grandia expurgare facinora nequaquam possem. In fumum tartareum spes omnis evanuisset, nisi pro me tunc, ille singularis pietatis & meriti, S. Servatius judicantis Domini pedes appetisset; obtinuitque mihi vitam; non spiritualem illam, sed corporalem istam; neque pro delectamento dierum longitudinem, sed pro pœnitentia tantum annos septem. Ad me conversus; Consolare jam, fili, inquit; illiusque angustiæ semper ut memor essem indixit: quod meo ex corde præceptum neque lancearum depellet umquam ferrea seges, neque pilorum vulnifici imbres, non limati legionum congredientium enses obvia quæque in mortem metentes, non terror fulminis, non omnia subruens ignis, nulli amores, nulli dolores, nullæ mortes, neque omni morte terribiliores tempestuosi maris horrores.

[58] Denique ingenti fama bonitatis, sanctus ipse Servatius, sacris ingentior actis, manum salutiferam extendit, meque tenuem fere favillam contigit. Mox duras æstuantis adhuc dum in me incendii reliquias sacer attactus extinxit, & cicatrices obduxit: incolumemq; meum spiritū rigentibus gelida morte membris restituit. Quem ego quanto magis tantæ benignitatis ac potestatis intellexi, [Trajectum venit ibique tandem pie obit.] tanto minus æquum est illius nostro ex pectore vultum aboleri, sed illum colere, sed illum venerari, sed illius voluntatem semper sectari. Discite rumores alios ex aliis: ego calamitatis tartareæ præsto sum testis: quem tametsi natura finxit infelicem, haudquaquam tamen ultra veritas arguet mendacem. Horæ quidem labuntur & dies & menses, & anni mihi induciæ breviantur, terribile ad tribunal repedandi. Percussit tamen jam cor meum magna spes salvationis, simul & beati patroni mei Servatii conspectus incussit ardorem, illius me ut nomen diligere, sic & monumentum invisere. Talia effatus iter direxit Trajectum, plurimique audientium haud dissimili devotione comitati sunt. Ibi multifariam Deo auxiliisque cælestibus gratias referens, atque alia quaquaversum oratoria Sanctorum, pœnitentiæ fructus parturiendo, circumiens; post hiemes quatuor & tres hilaris decubuit: utque puras mentes semper amant Sancti; bonæ jam illi conscientiæ sanctus fidejussor Servatius apparuit; illeque, relabente in quatuor unde concreverat elementa corpore, sancta jam anima, atque ad summæ Trinitatis imaginem reformata, cum Servatio, qui pro eo terras patrocinanter adierat, ad congregationes justorum tripudianter abibat.

[59] In littore Rheni, haud longe Coloniensium ab urbe, [Sacerdos devotus S. Servatio,] in monte manebat quidam b Presbyter magnæ vitæ & sanctissimæ: hic solitus erat singulis fere noctibus vigilare in psalmis ceterisque divinis laudibus, diluculo passionis Dominicæ mysteria celebrare, celebrando seipsum offerre hostiam vivam & veram Altissimo. Hinc sane populo longe lateque in regione illa posito placuit: placuit vere & majoribus cunctis, non minus Clericis atque laicis. In monte dum erat, divinis omnino vacabat. At cum descenderet Omnibus condescendebat infirmis & debilibus, memor Dominicæ consuetudinis, qui ne laborarent invalidi & imbecilles, semper infima petebat. Hic pauperes reficiebat, hic infirmos visitabat, hæc faciendo omnia factus est omnibus. Præterea Ecclesias Sanctorum memoriasque eorum semper frequentabat, & maxime B. Servatii in Trajecto. Quadam vero die, [ab eo in morte visitatur.] dum more solito ascenderet in montem, valde graviter infirmari cœpit. Convocatis, protinus amicis & cognatis, omnia quæ habebat, manu propria tribuebat: cælestia amare, terrestria proculcare hortabatur. Cum subito personam Domini Servatii adesse lætabatur, & in hæc prorumpens verba, ait: Congaudete mihi, fratres delectissimi, quia quod semper optavi jam video. Et conversus ad eum omnibus audientibus; Accipe, inquit, Pater Servati, spiritum meum. Et eadem hora obdormivit in Domino. Tunc omnes qui aderant glorificaverunt Deum & B. Servatium, vere scientes quia salvatus est per eum.

[60] Operæ pretium est nomen S. Servatii multipliciter propalare, qui vere ab eo, de quo Psalmista canit, Deus meus, misericordia mea, mundo labenti est destinatus janua misericordiæ & salutis. [Psal. 58, 18] In Oppido c Nivellensi, inter puellarum gregem d, mulier erat, quæ nobilis nobilem in seculo nepotem habebat: vivebat idem frater ejus secularium more, [Iuvenis nobilis] qui pro facto nihil periculi putant stipendiis nō suis vivere, sua omnibus modis retinere, iras & inimicitias pro suis habere, qui nesciunt illud Apostoli perpendere; Mundus transit & omnis concupiscentia ejus. [1 Joa. 2, 17] Hic quodam tempore ad festum gloriosi Præsulis Servatii, [ad S. Servatium peregrinatus] discalciatus & in lineis, pedes Trajectum adiit; fidele patrocinium hujus Sancti fideliter imploravit, imploratum sibi promeruit, ut in sequentibus patebit. Inde regressus octavo die ab inimicis comprehenditur & occiditur: cujus neptis eleëmosynis & orationibus pro salute animæ attentius insistebat, vigilias seu jejunia plus solito ducebat, & piæ conversationis vitam commendabilem in conspectu Dei ampliabat. [in reditu occiditur & se salvatum nuntiat.] Infra triginta dies obitus illius hæc agebantur; cum una noctium semivigilanti nepti in precibus juvenis apparuit, & ab eo requisitus qualiter esset ei, utrum cum electis vel reprobis sortem accepisset; Bene, inquit, dulcis neptis, ne formides; dexteram, qua fidelium animæ felici jucunditate lætantur, accepi; atque sinistram, quæ malorum exercet pœnam, & ad impia tartara mittit, evasi. Ante octavam diem, qua morte mulctatus sum, sancti ac pii Servatii limina adieram: cujus fidele patrocinium, quod fideliter imploraveram, feliciter adeptus sum, quo potenter potens indistricti examinis iram, dum debitū supplicium avertit, impetravit mihi indebitam misericordiam. Satisfecit audienti nepti cum verbis lætitiæ loquentis læta effigies: & certior facta; Quanam, inquit, dignitate pollet Servatius inter Cælestes? Et ille; Sanctus, inquit, Servatius, de quo fideliter requiris, servator est Curiæ cælestis. Hæc ultima verba loquentis, & visio finita est hæc audientis.

[61] Comes Lovaniensis quoddam Servatianæ possessionis prædium pervasit, [prædium Sancti male possidens,] & cuidam Militi, Eustachio nomine, illud concessit. Interim Trajectenses Canonici possessionem Patroni sui multis proclamationibus repetebant. Placuit tandem B. Servatio, ut sibimet ipse Advocatus existeret. Cuidam ergo sancto viro per visum apparens, prædicti Eustachii avunculo denuntiari jubet, quod eodem anno vitæ esset terminum habiturus; quod & factum est. Illo namque mortuo per eudem devotum virum ipsi Eustachio comminatur, quod propter prædictam possessionem infra anni cursum mortis subiturus esset sententiam. Credidit ille contritus, [cum illud pœnitens reddidisset,] in morte avunculi veritatem nuntiantis expertus: tandemque pœnitens sibique bene consulens, pii Confessoris Servatii sepulcrum nudis adiit pedibus: culpam fatetur: nec solum quod a Canonicis exigebatur reddidit, sed & sua propria bona Sancto Dei devotus & humilis obtulit. Deinde pœnitentiam aggressus, peregrinationem suscepit in Galitiam ad suffragia S. Jacobi Apostoli, Beato Servatio specialiter se suamque viam committens. Cum igitur ipse in reditu esset gravi infimitate correptus, mortis sibi tempus adesse credidit. Tunc pie & humiliter compunctus, fidelem Servatium, [e morbo convalescit.] cui se commiserat lacrymabiliter interpellavit, ut sibi aut celerem mortem aut celerem indulgeret sanitatem; quia propter eum socii sui itineris tardabantur. Mox autem ut hæc orasset gravabatur somno. Cumque evigilasset, surrexit; & ita sanum se sensit, ut tam subitam virtutem ipse miraretur. Rediensque ad servatorem suum Servatium, Deo immensas gratias retulit, omnibus contestans manifestam in se virtutem illius & pietatem.

[62] Abbatissa de Bellisia religiosa devotione vitam S. Servatii legere consueverat, & præ nimio affectu, quocumque isset, [legens Vitam S. Servatii] libellum hunc frequenter ferebat. Accidit ut quodam tempore, cum ad partes Elsatiæ perrexisset, ut in domo Episcopi consanguinei sui, apud quem hospitata erat, quidam ejus familiaris Clericus esset, qui in illis locis graves immicitias & vitæ suæ insidiatores habuit. Moris enim est apud duros regionis illius incolas, ad inferendam ultionem, in sacro Clero non deferre reverentiam. Hic ergo Clericus, cum vigiliæ noctis agerentur, regressus a monasterio, libellum supradictæ Vitæ sedili superjacentem reperit; sedensque cum lumine diu cupitam sibi Vitam legere cœpit, & in legendo somno repente corripitur; paululumque dormitans, vidit sibi senem assistere veneranda canitie, talia sibi dicentem: Quid, inquit, dormitas? Surge velociter, & mortem instatem quantocius effuge, salvatus beneficio Servartii, cujus Vitam legis. [monitus ab illo] Exiliens ille subito clamat sibi subveniri, talia sibi Sanctum Servatium dixisse. Jam sibi equus parabatur ne dissimulans ab inimicis comprehenderetur. Cumque ei diceretur, somnium non esse credendum. Numquam, inquit ille, vanum hoc reputabo somnium: jam inimici in vicino sunt. Ascenso igitur equo quantocius erupit fugam, salutem suam fideli Servatio magna fide committens. Vix autem miliarium unum quamvis velociter currens evaserat; [mortem mox inferendam effugit,] ecce multitudo armatorum domum qua exierat irrumpens, incredibili furore cuncta perturbat, cuncta diversoria quæque cubiculorum abdita debacchando perrumpit, si forte jacentem aut latitantem Clericulum in aliquo angulo contigisset detruncari. At ille fugiens atque salvatus, magnum omnibus fuit exemplum, non perdere illos gratiam, qui hujus Sancti pie ac fideliter legerint aut audierint Vitam.

[63] Eadem Abbatissa aliquando infirmata, sic jacebat per tres dies, [Abbatissa & Clericus Sancto devoti] ut in sola mortis expectatione pendere videretur. Visum est ei, sibi apparere B. Servatium in habitu Sacerdotali, baculum in sinistra, thuribulum tenentem in dextera: cujus pallium, quo indutus esse videbatur, cappam videlicet, sicut moris est Episcopis fieri, sequens juvenis venis utraque manu à brachiis exerebat. Cumque sibi thuribulum quasi pro incensi odore obtulisset; tanquam ab ipsis faucibus mortis revocata, in seipsa experta est, pium esse ac salubre memoriam tanti Pontificis habere. Item Clericus quidam Aquensis infirmatus, & jam in confinio mortis positus, hoc modo per eumdem Servatium ad vitam est revocatus. [eodem apparente sanantur.] Vidit beatam Dei Genitricem Mariam in throno sedentem, & hinc inde assistere ei B. Servatium, Sanctumque Nicolaum, videlicet quibus ipse devotus fuerat, pro se orantes. Ipsum autem B. Servatium propius astare, & attentius orare, atque ipsi B. Mariam salutem ejus, pro quo rogabatur, annuere. Cui rei fidem fecit statim subsecuta sospitas. Nam deinceps convaluit, qui jam magna ex parte præmortuus fuerat.

[64] Quidam Coloniensium Clerici simul & laici ierant ad orationem in Jerosolymam. Cumque in mari tempestate laborarent, votum fecerunt de rebus suis quindecim libras, incerti cujuslibet Sanctorum servitio eas devoventes, videlicet cujus patrocinio & præsens periculum evaderent, [In mari periclitantes] & de reliquo securum iter peragerent. Et cum incerti eslent de Patrono, & singuli pro suo arbitrio vel affectu illum atque illum Sanctum præferrent in patrocinio; hi qui erant sanioris consilii, incertitudinem hanc dubiam abhorrentes, in crastinum rem detulerunt, Dei potius ordinationi committentes, non quem ipsi eligerent, sed quem Deus eis dignaretur tutorem annuere. Itaque mane otto, vel occulta edocti cordis inspiratione, vel aperta noctis commoniti visione, gravissima vero compulsi imminentis periculi necessitate, omnes unanimes velut uno ore pium inclamitant Servatium: [eodem Patrono electo] eum præ ceteris tunc sibi clementiorem fore judicantes, cum lacrymis invocant & eligunt adjutorem, supradictas quindecim libras ejus specialiter servitio devoventes. Postquam igitur hoc votum consignaverunt, continuo cessavit tempestas, & deinde nullum passi periculum omnes incolumes ad sua reversi sunt. Pecuniam illam, quam huic sancto devoverant, persolvunt Coloniæ in quadam e ecclesiola nomini ejus dicata, [incolumes redeunt.] quæ olim a B. f Severino Coloniensi Episcopo in eodem loco, quo super eudem B. Servatium, Roma redeuntem hospitio susceptum & orantem, noctu cælitus columnam luminis dimissam viderat(qui etiā in transitu S. g Martini cælestem melodiam audierat) Porta-cæli nuncupata est.

ANNOTATA.

a Hæc miracula continentur in duplici Ms. Trajectensi, & Mss. Trevirensi S. Maximini, Bodecensi, & Reginæ Sueciæ, & Domini Lindani, ac primum de mortuo resuscitatoetiam apud Iocundum, qui historiam concludit cum anno 1088.

b Plane quid simile legitur 5 Ianuarii in Vita S. Gerlaci, sed eremitæ in territorio Trajectensi degentis. Hic fere singulis diebus S. Servatium in Trajecto frequentabat: ei templum S. Servatii ultro patuit, & est in mortis articulo a S. Servatio visitatus. Beata quoque Iuliana, Virgo Corneliensis, solebat Leodio peregrinari Trajectum ad Reliquias S. Servatii, uti dicitur 5 Aprilis lib. 2 Vitæ num.12, ab auctore coævo scriptæ.

c De oppido Nivellensi & nobili Canonissarum cœnobio egimus ad Vitam S. Gertrudis Fundatricis 17 Martii.

d Hæc in quibusdam scriptis Oda appellatur.

e Hæc ecclesiola S. Servatii etiamnum nuncupatur, in clivo vel alto Rheni littore sita, & fuit primum hospitium, in quo excepti fuerunt Patres Societatis Iesu. Ibidem adservatur costa major brachii S. Servatii, argenteo brachio inclusa, a febricantibus honorata, ac cibus potusque harum Reliquiarum atractu sacratus solet morbis mederi. Sunt Coloniæ articulus S. Servatii in Ecclesia Collegiata S. Gereonis hierotheca XXV: aliæ particulæ Reliquiarum, in Ecclesia Collegiata S. Mariæ ad Gradus hierotheca XV, in Parochlali S. Lupi hierotheca II, in Abbatiali S. Martini majoris Ordinis S. Benedicti hierotheca XVIII, apud Carmelitas hierotheca X, & apud Sanctimoniales tertii Ordinis S. Francisci hierotheca VIII. Demum in antiquißimis Breviariis Ecclesiæ coloniensis, quæ varia habemus, præscribitur cultus & veneratio S. Servatii, ad hunc XIII Maji. At dedicatio Ecclesiolæ S. Servatii celebratur XII Novembris, quo etiam die colitur S. Cunibertus. Ecclesiæ Decanus habet jus patronatus hujus Ecclesiæ, illi anno 1249 concessum. Consuledus Gelenius de Coloniæ Agrippinæ Magnitudine in variis hic citatis Ecclesiis, & potißimum Syntagmate 151.

f Colitur S. Severinus 23 Octobris.

g Hæc historia describitur a Gregorio Turon. lib. 1 Miraculorum S. Martini cap.4.Mortuus hic est anno 397, ut sæpius probavimus. Colitur XI Novemb. qua autem fide nitatur revelatio eidem de S. Servatii sanctitate facta, nescimus divinare: cum in ejus Vita nil tale legatur, poßitqueex simili de S. Martino id aliquibus temere persuasum fuisse.

CAPUT IX.
Alia miracula potissimum seculo XV facta.

[65] Aliud miraculum omni devotione recolendum. a Henricus namque Bavariæ Dux, arthetica podagraque [erat] tactus, adeo quod membra sua movere non poterat; [Henricus Dux Bavariæ podagricus & contractus sanatur.] quin imo contractus & ab eorum usu penitus destitutus, quemadmodum proprium est illi ægritudini hoc agere b. Attactus [autem] Spiritu sancto, qui mentem ejus accendit, per visum monitus est, ut Trajectum iret, sacras reliquias visitaret, ibique Divinum Beatique Servatii Patroni nostri suffragium imploraret. Dum igitur ecclesiam Cameram. videns imaginem nostri Salvatoris in Cruce suspensam & ibidem reservatam, devotus oravit, ut per virtutem sanctissimæ Passionis suæ usum membrorum donaret ac sanum remitteret. Oratione completa, surrexit incolumis; c Crucifixo a genibus fere citra tibiis & pedibus concidentibus, ubi Dux prius majores patiebatur angustias: quod usque hodie apertissime videtur contuentibus. Qui Dux ad propria remeans Ducissam suam conthoralem Trajectum advexit: ibique moratus, bono fine vita functus; apud eamdem ecclesiam B. Servatii in d parva crypta cū prolibus sepultus existit; [ibidem sepultus.] Beatoque Servatio multas possessiones, villas & prædia comparavit: quas sepe dicta Ecclesia usque hodie, ad gloriam Dei suique cultus augmentum; dignoscitur possidere.

[66] Mulier quædam venit ad Ecclesiam B. Servatii, quæ miserabili peste ventris intumuerat, adeo ut tamquam follis vento inflante distentus, ita totius corporis ejus pellis turgida ac distenta videretur. [hydropica mulier] Aderat tunc quidam Clericus, nomine Rado, ipsius Ecclesiæ Custos: cui miseranda mulier magnopere supplicabat; ut sibi de pignoribus B. Servatii aliquam benedictionem in impenderet, eo quod haberet fidem, quod virtute ejus ab illa morte posset liberari. Visum est prædicto Clerico particulam Dominicæ Crucis quæ ibi habetur aqua lavare, & ipsam aquam petenti mulieri fideliter propinare:quod cum fecisset, [sanatur ablutione Crucis S. Servatii,] & illa magna fide bibisset, egressa statim tantum noxii humoris evomuit, ut mirum esset omnibus unius hominis corpus tantam mortem qualiter unquam ferre potuisset. Mox reversa cum magna voce magnisque lacrymis Deo gratias agebat, ostendens in membris suis laxas pelles, quas illa pestis vomitu egesta vacuaverat; ita ut qui illam ante non viderat, in hoc advertere posset quid passa, vel a quo liberata fuisset. De Cruce illa agi hic credimus, quæ anno DCCXXVI cum sacro corpore inventa fuisse dicitur supra num. 30: quare priusquam ad sequentia miracula seculo XV patrata, quæ hic consequenter post primam collectionem habebantur adscripta, [cujus Clavis] transitum faciam; lubet hic ex Ægidio Aureæ vallis monacho referre aliquid de Clave, similiter inventa juxta corpus, quod ille narrat in Additionibus ad c. 28 Harigeri; cum Ægidius tanto ante seculū XV floruerit, quippe in fine historiæ suæ profitens, quod calamo silentium imposuit finiente anno Domini MCCLI. Sunt autem ista.

[67] Reservatur in præfato loco, ubi corpore requiescit B. Servatius, Clavis illa, quam ab Apostolo Petro accepit, dum oraret apud Deum pro imminenti excidio Galliarum: quæ hujus virtutis esse dignoscitur, ut si aliquando soricum pestis aut tale aliquid agros invaserit, ipsa per agros deportata omnem hujusmodi putredinem funditus extinguat. Testati sunt Clerici, qui eam aliquando per agros Hasbaniæ, Tessandriæ, atque Saxoniæ circumtulerunt, [ad Sorices abigendos circumferri solita,] cum eadem qua ierant via repedarent, se acervos invenisse soricum extinctorum. Hæc aliquando cum thesauro ecclesiæ a furibus noctu sublata est. Clerici autem pro ea potius quam pro thesauro non modice contristati, statuunt pro hoc communiter invocare Dominum, triduanumque jejunium atque solennes litanias sibimet indicunt. Cum igitur litanias agendo longius procederent vident eminus cuidam spineto maximam avium multitudinem insedisse, Deo utique per hoc hujus rei pro qua rogabatur indicium dante. Siquidem fures, cum partem thesauri detraxissent, divinitus perterriti reliquam partem & ipsam Clavim sub spineto fossa humo absconderant. Foderunt igitur & ita invenerunt. Sed quod ad cumulum doloris accessit, ipsam Clavim in duas partes fractam repererunt. [miraculo recipitur & redintegratur.] Cum igitur fidelibus ac probatis artificibus redintegranda committeretur, nec quemquam eorum sequeretur effectus; dolentibus & anxiis omnibus, apparens uni ex dictis fidelis Patronus Servatius, non posse ait arte humana refici, quod ab homine factum non esse constaret: quærendum esse divinum auxilium, ubi humanum succumberet ingenium. Sic itaque commoniti, post solis occasum altari illam imponunt, & ad Matutinorum solennia surgentes integram ac solidam recipiunt, Deo ac Provisori suo B. Servatio gratias in omnibus agentes. Hactenus Ægidius: hinc ad Mss. nostra revertor.

[68] Anno Domini, millesimo quadringentesimo, quinquagesimo nono, [Anno 1459] venit peregre Trajectum, quidam Francigena, & fassus est coram cunctis Canonicis & Capellanis hujus Ecclesiæ S. Servatii Trajectensis, [cum vote visitandi Sancti sepulcrum mortuus,] qualiter corpus nudum fratris sui jam defuncti positum fuerat super stramina in terra strata, quousque calor vitalis deficeret: & dum in loculo seu libitina poni deberet ad sepeliendum; erexit se corpus & revixit, vocans fratrem suum præfatum ista protestantem, & præsenti fratri dixit suspirando: Ecce, frater, regratior B. Servatio, qui apud Deum Obtinuit mihi, quod revixit, ut adimpleatur votum quod voveram accedendi sepulcrum suum, [tantisper resurgit donec id fratri suo commendet.] quod morte præventus heu! non persolvi. Supplico, mi frater, ex toto corde, ut nomine meo promittas hoc facturum, ut redeam gaudens, quo jussus sum ire: & fratre suo hoc facturum promittente, idem corpus inclinavit iterum deorsum ad terram, & amplius non est locutum, nec mansit in illo alicujus aut aliquod vitæ signum, & sepultum est. Et in signum veritatis hujus notabilis miraculi, frater hæc narrans assumpsit secum Pastorem & duos vicinos Parochiæ suæ, qui secum expensis suis visitaverunt limina B. Servatii in Trajecto, & tamquam boni testes protestabantur prædicta esse vera.

[69] Anno sequenti venit Trajectum quidam laicus ex Francia, [Anno 1460 submersus reviviscit] & protestatus est coram duobus custodibus hujus Ecclesiæ S. Servatii, quod filius ejus, quem secum istuc adduxit, fuit submersus in aquam: & per invocationem divini auxilii & S. Servatii, idem filius fuit restitutus ad terram & ad vitam. Eodem anno sexagesimo quitaverunt vota sua nonnulli nautæ de Normannia, [& tempestas sedatur.] affirmantes custodibus ecclesiæ hujus, quod ex magna maris tempestate per invocationem Dei & S. Servatii liberati sunt, & salvi ad portum venerunt.

[70] Anno LXI venit ad sepulcrum S. Servatii quidam Francigena, corpore nudus, [Similiter anno 1461.] qui asseribus fractis ante quoddam molendinum in aquam cecidit, & dum vis gurgitis eum nitebatur submergere, ipse quoad valuit S. Servatium invocabat: cui sub aqua existenti videbatur quod B. Servatius, quem invocavit, eum per manum extraxerit ad terram, & ita a periculo submersionis evasisset. Et ita factum esse protestatus est hujus Ecclesiæ custodibus clara voce. Anno LXIX penultima Octobris venerunt Trajectum, vota peregrinationis adimplentes, [& 1469 liberantur ab aquis.] quatuor nautæ de Britannia, affirmantes se fuisse in maximo maris periculo, & desperantes ex toto de vita invocabant Deum, voveruntque visitare limina B. Servatii: & continuo cessavit tempestas, & ad portum incolumes devenerunt, offerentes aurum & navem ceream. Eodem anno, in festo S. Martini Turonensis, duo nautæ de bassa Britannia, ex oppido, Gallice dicto e Cornuailge, venerunt Trajectum; affirmantes quod in eodem periculo maris cum quatuor prædictis fuerunt, & per invocationem Dei & promissionē voti ad sepulcrum S. Servatii liberati sunt, & duas f Salutias obtulerunt B. Servatio.

[71] Anno Domini MCCCCLXX, VIII Maji, venerunt plures peregrini, de villa, Gallice dicta Jaurac, [infans mortuus vitæ restituitur:] patriæ Normanniæ ad numerum quindecim personarum, ad sepulcrum B. Servatii: inter quos unus vir dictus Joannes Moisnereaux affirmavit, quod in absentia sua filius suus, existens infans unius anni, fuit morbo præventus, & adeo vexabatur infirmitate quod expirasset. Uxor sua, Peronia nomine, corpus exanimatum texit linteamine, ut terræ mandaretur. Casu de foris venit pater infantis, & præ tristitia imprævisæ mortis unici filii animo turbabatur non modicum. Tandem cœpit flagitare & invocare Divinum auxilium, & voverunt B. Servatio ipse una cum uxore sua, quod visitarent sepulcrum suum in Trajecto, & darent sibi massam ceræ ad quantitatem eorum infantis, ut revivificaret Deus eorum infantem. Et statim infans ejulando respiravit & convaluit, & adhuc superstes est: & hoc miraculum contigit ante festivitatem Nativitatis Christi proxime transactam, & alii peregrini hoc idem attestati sunt, laudantes magnalia Dei in S. Servatio operata.

[72] Eodem anno & die exposuit alius peregrinus cum uxore sua de numero prædictorum peregrinorum, quod haberent prolem femineam, unicam, adhuc viventem, quinque annorum & ultra: quæ a die nativitatis suæ rupta fuit, & permansit usque ad quintum annum: [ruptura alterius curatur.] & adeo miserabiliter vexabatur de exitu viscerum ejus per muliebria, quod cum magna pœna vix poterant reintrudi. Idcirco prædicti parentes, hoc nobis exponentes, & remedium medicorum non invenientes, desperabant de vita unicæ filiæ suæ. Demum ubi humanum auxilium defecit cœperunt invocare Deum, & voverunt jam proximis diebus visitare limina S. Servatii, & offerre sibi corpus cereum ad quantitatem suæ filiæ, si sanitatem dictæ ægritudinis Deus concedere filiæ dignaretur. En mirum in modum filia continuo convaluit, & amplius de ruptura non sensit, & omnes audientes dederunt laudem B. Servatio: & alii peregrini hoc idem miraculum affirmaverunt esse factum.

[73] Erat quoque in numero præfatorum peregrinorum alia mulier cum viro suo, [an. 1470 mulier in partu liberatur.] de eodem loco nata: quæ exposuit, cum attestatione viri sui, & aliorum peregrinorum, cum eo peregre venientium ad limina Ecclesiæ S. Servatii, quod ipsa infra hunc currentem annum adeo laboravit in partu, quod ex dolore requiem perdidit & loquelam. Et quia in tanta infirmitate permansit quatuor diebus, omnes mulieres præsentes desperabant tam de vita matris quam prolis. Tandem maritus, pro uxore & prole, vovit Deo, si uxor sua liberari posset a prole, & proles baptisma reciperet, ipse cum uxore visitarent limina Ecclesiæ S. Servatii. Et instanter Deus ostendit virtutem suam: & filius natus est & baptizatus: affirmantes quod idcirco huc venerunt, vota sua adimplentes, & Deum glorificantes de meritis gloriosissimi Patroni nostri B. Servatii, quod etiam sui peregrini assertive fuisse factum contestati sunt g.

[74] h Anno Domini millesimo quingentesimo nonagesimo octavo, [an. 1598] mensis Maji die duodecima, coram Rev. D. Joanne Groetheynen, Ecclesiæ Collegiatæ Divi Servatii oppidi Trajectensis ad Mosam Canonico & Camerario, ad examinandum quemdam peregrinum, nomine Jacobum Joannis, natum in Borey provinciæ Franciæ sub diœcesi Suessionensi, per venerabiles Dominos Decanum & Episcopum dictæ Ecclesiæ S. Servatii deputato; super eo quod idem Jacobus Joannis dicebat & asserebat, sibi beneficio Dei omnipotentis & meritis Divi Servatii, dum quarto die existens in itinere versus Trajectum, [energumenus mutus] quo tendere statuerat ad invisendum ecclesiam prælibati Divi Servatii, restitutam fuisse loquelā, qua aliquamdiu antea privatum se fuisse dicebat. Qui Jacobus in mei Notarii infrascripti, ad hoc per prefatum D. Joannem Groetheynen deputatum, assumpti præsentia, prævio solenni juramento, per ipsum corporaliter præstito de veritate dicenda, dixit & declaravit: Primo quod ultra biennium ante restitutam illi loquelam fuerit obsessus a dæmone, & ita vexatus ab eodem, ut spatio octodecim mensium plane mutus factus fuerit, & triduo aut circiter ante festum Purificationis proxime præteritum Suessione fuit exorcizatus a Curato de Marsiem, [frustra exorcizatus ] præsente Reverendissimo Domino Episcopo i Suessionensi, mansitque nihilominus mutus. Secundo dicit idem Jacobus, quod promiserat se religionis ergo visitaturum prædictam Ecclesiam S. Servatii Trajectensis: qui quarto die postquam jam essent in itinere, sub finem Martii anni millesimi quingentesimi nonagesimi octavi prætacti, sensit agitationes maligni spiritus, quibus prius male afficiebatur, ut plurimum esse sedatas, ita ut ab eo tempore loquelam receperit, & quiete sacrosancto Missæ officio interesse valeat, quod sine maximis doloribus & agitationibus dæmonis antea præstare non poterat. [Trajectum ex voto veniens liberatur & loquitur.] Deinde seorsim vocata uxor dicti Jacobi Joannis, Joanna Mechay, & supra præmissis examinata, præstito per eamdem solenni juramento de veritate dicenda, dixit & attestata est in omnibus, pro ut ejus maritus Jacobus supradictus declaravit. Antonia Join vidua, soror præfati Jacobi Joannis, supra præmissis prævio solenni juramento examinata, dixit & attestata est, quod in proximo festo Nativitatis Joannis Baptistæ erit annus, quod redierit ad fratrem suum præfatum, & vidit illum obsessum & male vexari a dæmonio: & se fuisse præsentem ubi Suessione fuit exorcizatus: & quod post exorcizationem manserit mutus, & concutiebantur manus ejus adhuc postea, cum malum eumdem arriperet, & quod voverit visitare ecclesiam S. Servatii Trajectensis. In reliquis concordat cum aliis ut supra. Supra quibus prælibatus D. Joannes Groetheynen petiit fieri actum, & in perpetuam rei memoriam; & per me Notarium infrascriptum in hoc libro registrari. sic sub scriptum. Symon de Bellemonte, sacris Apostolica & Imperiali auctoritatibus, & per Concilium Brabantiæ admissus Notarius, ad præmissa assumptus.

ANNOTATA.

a Plurimi fuerunt Duces Bavariæ, Henrici nomine appellati: quales quindecim recenset Aventinus, & potuit fuisse aliquis ex iis prognatus, qui more Germanico istum titulum geßit.

b Andreas Bouwens in sacro Thesauro Servatiano, per Litanias exposito, & anno 1652 excuso pag. 62 addit: Cum nusquam sanitatis remedium, quod in diversis locis quæsiverat, obtinere potuisset.

c Idem Bouwens, Crucifixus pedes quasi ad tibias, ut adhuc apparet, perdidit. Postmodum Ludovicus XI Rex Franciæ, ex materno patris sui Caroli VII sanguine de Bavaria natus, in memoriam dicti miraculi capellam extrui fecit, sub invocatione Salvatoris sub specie Crucifixi, ut habet diploma sive instrumentum fundationis anno 1478 regni 18 factum. Quæ nobis indicavit Alardus Laurentius van Eyll Canonicus S. Servatii. Vxor Caroli VII fuit Elisabetha aliis Isabella Bavara, mortua anno 1435, quo tempore vixit Henricus Dux Bavarus in Landshut, mortuus anno 1450.

d In parva crypta, occasione Serenißimi Leodiensis, anno 1666 invisentis ecclesiam S. Servatii, inventa fuit inscriptio, laminæ plumbeæ incisa his verbis: Karoli Com. Carolinæ stirpis, filii Lothoici, Fratris Lotharii Francorum Regis, anno Domini MC. Vt autem illa reperta est, ita speramus aliquando reperiendam sepulturam hujus Ducis, aut aliquod ejus indicium.

e Cornuwallia vulgo seu Corisopitum.

f Salutiæ monetæ genus, vulgo Saluts, de quibus jam actum I Maji ubi de S. Africano num. 7.

g Subscripta erant hæc verba: Quod præsens extractum miraculorum S. Servatii per omnia concordet cum Registro, in pergameno descripto, testor Guilielmus Lipsen ad S. Servatium Decanus. Quæ eadem nos habemus in antiquo Ms. codice papyraceo, sed ob foliculi 2 defectum, deest ultimum miraculum.

h Hoc miraculum addebatur ad Vitam S. Servatii in Ms. Vltrajectino S. Salvatoris.

i Hieronymus Hennequin ab 1585 ad 1619 Episcopus Sueßionensis.

CAPUT IX.
Miracula duo seculo XVII patratæ.

[75] Guilielmus Lipsen, ad S. Servatium Decanus, hæc fideliter ex suis originalibus descripta testatus, sua manu subscripsit. Secundum nos ex Gallico Latine transtulimus, & Gallicum Ms. penes nos asservamus. Est ergo primum miraculum hujusmodi.

Ego Marcus vanden Tympel, Societatis Jesu Religiosus Professus & Sacerdos, [An. 1630 Febri quartana] in fide Sacerdotis affirmo & assevero: quod, cum jam decimus laberetur mensis, ex quo febri quartana laborarem, & post varios adhibitos medicos & medicinas, missus tandem fuissem Leodium, ut ibidem Spadanam biberem; interea in mentem venerit Trajecti ad Mosam bibere aquam ex Scypho S. Servatii, sanctiorem Spadana non sine frequenti miraculo. Eo profectus ad aram Sancti votum feci, me nimirum pridie festi XIII Maji jejunaturum, ipsoque die in honorem ipsius quotannis celebraturum. Ter sacrificium ibidem obtuli, ter aquam sumpsi. Quartana febris me deseruit, & quarta vice feci pro gratiarum actione. In horum fidem hæc mea manu scripsi & subsignavi, & Trajectum Leodio misi anno MDCXXX, Julii XIII. Signatum erat Marcus vanden Tympel, Societatis Jesu Sacerdos.

Attestor ego infrascriptus Reverendum Patrem Tympel, Societatis Jesu, suprascriptam declarationem apud me exhibuisse, [per haustum aquæ ex scypho S. Servatii liberatur,] ac professum esse, ita evenisse pro ut in ea narratur, ad majorem Dei & Sancti Servatii gloriam, quod omnibus eam legentibus testatum esse cupio ad fidem &c. Leodii die XIII Julii anno MDCXXX.

Signatum
Joannes Baptista de Ninis I. C. Perusinus, Protonotarius Apostolicus & Illustrissimi Nuntii Auditor.

Et erat in margine expressum sigillum.

Eodem anno MDCXXX, ego Godefridus Henschenius, qui hæc Acta S. Servatii in lucem profero, veni Lovanium ad studia Theologica, & quatuor ibidem annis cum dicto Marco vanden Tympel vixi, [P. Marcus vanden Tympel S. I.] eodem cum reliquis domesticis Confessario usus, ejusque conciones in templo nostro habitas audivi, uti ante anno MDCXXIV eumdem etiam ex Cathedra Ecclesiæ Domus Professæ Societatis Iesu ad Antverpiensem populum audivi verbum divinum perorantem: quem scio diu ante fuisse Superiorem omnium Patrum, qui in mißione Hollandica & adjunctis provinciis ad solatium Catholicorum, ibi sub jugo heterodoxorum degentium, in suis latebris tunc vivebant. Aderat idem Marcus vanden Tympel Romæ cum Gregorius Papa XV viveret, eique moribundo adstitit, & pias preces suggeßit. Tandem senex ex hac mortali vita deceßit XVII Maji anno MDCXXXVI. Sed ad aliud multo illustrius miraculum progrediamur ex Gallico traductum.

[76] [An. 1661 Coram Decano & Canonicio] Anno millesimo sexcentesimo sexagesimo primo, die vicesima tertia Maji, convenerant in loco capitulari insignis Ecclesiæ Collegiatæ S. Servatii admodum Reverendi, nobiles & eruditi Domini, Dominus Guilielmus Lipsen, Decanus; Andreas Mantelo, Licentiatus utriusque Juris Scholasticus; Fredericus de Grammaie, Cantor; Martinus Bevers, Licentiatus Sacræ Theologiæ, Pastor parœciæ S. Matthæi, modo S. Catharinæ; Joannes Velen, Licentiatus sacræ Theologiæ, Pastor parœciæ S. Joannis, nunc S. Jacobi; Andreas van Beul; omnes dictæ Ecclesiæ Canonici; Joannes Gysen, Capellanus & custos Reliquiarum; item Andreas Bouwens, Antonius Vaes, Hieronymus Stas, Licentiati utriusque Juris; Joannes Baptista Gaethovius Doctor medicus, & Robertus Carbonier Chirurgus juratus: coram quibus introducta comparuit honesta femina, [testatur mulier] nomine Poncetta Coquelet, vidua Francisci Cornet, oriunda ex pago Estione, prope Carolopolim, in quo oppido ultra triginta annos habitavit, ætatis annorum octo & triginta, fullonico artificio solita lanam parare. Hæc serio admonita, ne facile obligaret se juramento, aut aliquid veritati contrarium effaretur, inter manus prædicti Domini Decani juramento reipsa præstito dixit, cum ante annos circiter duos in festo SS. Jacobi & Christophori, esset inter pagos Hornam & Escomam, tribus Carolopoli leucis dissitos, in aperto campo sub pyro arbore, se fuisse fulmine percussam; hujusque vehementia & stupore inde contracto ad arborem projectam, [quod ex ictu fulminis incurabiliter in brachio perculso cruciata,] atque inde detinuisse quamdam in sinistro brachio contractionem adeo molestam, ut illud sit illi redditum inutile, nec ullo potuerit modo moveri; ac continuo absque intermissione incusserit tantum dolorem, ut non absque difficultate potuerit, etiam de nocte, quiescere. Redditum etiam fuerat brachium illud sinistrum multo brevius, quam erat dextrum. Facta ergo impotens debuit adjuvari a Maria Brayard, quæ ab aliquot annis ei cohabitarat. Adhibita varia fuerunt remedia, etiam frictio olei, ex benigno consilio aliquot honestorum virorum & judicio Domini Gallardi chirurgi istius loci. Verum non est ullum experta solatium, adeo ut ab initio Quadragesimæ ultimæ seposuerit omnem usum cujuscumque medicinæ, applicationis aut unctionis, comperiens affectum brachium continuo in deterius ruere; ac tandem die Mercurii hebdomadis sanctæ debuerit muniri sacramento extremæ Unctionis. Deinde cum postridie festi Paschalis sacrosanctam Eucharistiam communicasset, accepit quamdam devotionem obligandi se voto peregrinandi Trajectum ad S. Servatium, [ex voto Trajectum venerit,] & mox reipsa vovit: & consequenter abhinc elapsis septem diebus, scilicet die Martis decima septima hujus mensis Maji, cum alia societate navim ingressa, voti peragendi causa, huc pervenit hesterno die, scilicet vicesima secunda hujus mensis. Ast hodie circa horam sextam matutinam ingressa dictam Ecclesiam S. Servatii, expletura suam devotionem, post Confessionem sacramentalem suscepit sacram Eucharistiam Corporis Dominici: ac mox obruta fuit ingenti dolore, [& subito sanata sit;] & valde extraordinario, in humero brachii sinistri; unde sensit malum derivari in brachium, & postea vehementem extensionem dicti brachii; ac simul eodem tempore aliquod deliquium est passa. Quo dein cessante, sensit ab omni se dolore liberam, ac brachium adeo sanum redditum, ac si nullum unquam in eo incommodum habuisset: illudque ad quemcumque usum, uti olim, potuit adhibere. Hæc omnia ex confessione ejus descripta, fuerunt illi prælecta, & perstitit in sua sententia, asserens verissime ita omnia evenisse: at nesciebat scribere ut subsignaret nomen suam.

[77] [Idem attestata sub juramente quinque itineris sociæ:] Eodem die & anno, coram prædictis Dominis in eodem loco consistentibus, comparuerunt Claudia Adam, vidua defuncti Lilii Baucheri, ætatis circiter annorum quinque & quinquaginta, residens Carolopoli in ædibus vicinis domui, in qua habitat Poncetta Coquelet; Maria Brajard, ætatis plus minus annorum quinquaginta; Joanna Beraut, uxor Joannis Joly, annorum octo aut novem supra quadraginta; Joanna Gaunin, uxor Nicolai Clouët artificis pectinum ad lanas carminandas, nacta ætatis annos triginta quinque aut circiter; Alisonna Gaignier, annorum viginti. Hæ omnes habitantes Carolopoli, & Brajard (ut dictum est) in eisdem cum Poncetta Coquelet ædibus, pertinentibus ad quemdam solearium fabrum ferrarium, nomine Ludovicum Vignol, & aliæ præter ultimam in vicinia illarum in platea Judæorum; sub juramento (cujus energia illis fuerat abunde intimata) declararunt se optime ab annis plurimis elapsis cognovisse dictam Poncettam Coquelet, concivem suam; eamque a festo SS. Jacobi & Christophori anni millesimi sexcentesimi quinquagesimi noni arreptam aliquo infortunio sinistri brachii, adeo ut eo non potuerit ad ullum servitium uti: & quia una in societate omnes in urbem Trajectensem ad S. Servatium in peregrinatione advenerant, declararunt illam hoc adhuc die circa horam septimam, mox post sacram Communionem, cecidisse in quamdam debilitatem; e qua liberata declaravit, se a suo malo plane sanatam, neque amplius ullius mali laborare sensu, acsi numquam aliquo fuisset vexata, ac se sinistro brachio æque libere atque dextro uti, imo & reipsa illud ostendisse: ac pro sua scientia allegarunt causam cohabitationis, vicinitatis & cognitionis, quam de ea habuerunt & adhuc habent, & supra scripta propriis oculis observarunt. Cumque hæc omnia illis essent prælecta, perstiterunt, omnia ita vera esse, neque se ut ita deponerent fuisse ante instructas, aut aliqua compositione ut ita facerent fuisse inductas. Et his subsignarunt Guilielmus Lipsen Decanus, Andreas Mantelo, Fred. Grammaye, Martinus Bevers, Joannes Velen, Andreas van Beul, Joannes Gysen, Andreas Bouwens, Hieronymus Stas, Robertus Carbonier.

[78] Coram nobis Notariis in supremo Dominio Archensi, & præsentibus aliis Officialibus, civibus & mercatoribus dictæ Carolopolis, infra nominatis & subsignatis, [Eadem Carolopoli] comparuit Poncetta Coquelet, vidua Francisci Cornet, in dicta Carolopoli habitans: quæ nobis dixit, & sub juramento, quod debet Deo & justitiæ, testata est, quomodo vigesima quinta Iulii die SS. Jacobi & Christophori, anno millesimo sexcentesimo quinquagesimo nono, ex dicta Carolopoli egressa, iter susceperit versus Cartoniam; & cum inter Escomam & Hornam, hinc tribus leucis dissitam, esset; circa horam quartam & quintam matutinam, aër nubibus oppletus magnam obscuritatem procrearit, & ob ventum vehementem perterrita versus arborem accesserit, ubi ob tonitru, [narrat infortunium suum,] vehementia venti cum fragore retortum, fuit ictu quodam percussa; ejusque plantæ pedum & tibiæ denigratæ & ambustæ, & ipsa arbor vehementer concussa & aliquatenus extirpata. Tunc ibi perstitit, dum tempestas lapsu grandinis paulatim sedaretur: dein magno cum dolore, & quasi sulphure oppleta, iter suum promovit; arbitrata se mortem evasisse, quod sancto Scapulari esset cincta: & in reditu septem aut octo horas impendit, ut iter trium circiter horarum absolveret. Reversa Carolopolim, per sex hebdomadas fuit lecto affixa, quod pedibus nequiret consistere; & quo plura adhibebat medicamenta, eo pejus habebat: quare coacta fuit omittere ista remedia. Præterea e tonitru brachium sinistrum habuit mutilum, nervis illius adeo retortis, ut nullum admitteretur nutrimentum, sub quadam paralysis forma, cum vehementi ejus dolore. Adhibita fuerunt varia remedia, [& recuperatam votiva peregrinatione sanitatem;] etiam frictio olei ex judicio honorabilis viri Nicolai Gallardi chirurgi & pharmacopolæ: sed nullum experta solamen, deseruit medicamenta, applicationes & unctiones. Tandem malum adeo in deterius ruit, ut die Mercurii in hebdomada sancta debuerit sacramento extremæ Unctionis muniri. Postridie Paschatis, sumpta sacra Eucharistia Corporis Christi, & variis orationibus recitatis, vovit pergrinationem ad S. Servatium in urbe Trajectensi. Quapropter die decima septima Maji hujus anni millesimi sexcentesimi sexagesimi, in portu dictæ Carolopolis navem ingressa, sibique adjunctæ Sociæ Claudia Adam, vidua Lilii Bucher ætatis annorum quinque & quinquaginta; Maria Brajard, ætatis circiter quinquaginta annorum; Ioanna Beraut, nupta Ioanni Iolly annorum etiam quinquaqinta; Ioanna Gauvin, nupta Nicolao Clouet artifici pectinum ad lanas carminandas, nata annos quinque & triginta; & Alisonna Gaiguiere, innupta puella viginti circiter annorum. Hæ omnes domicilium habent Carolopoli; & familiari notitia conjunctæ & una venerunt Trajectum die Lunæ, die vicesima secunda dicti mensis Maji. Ibi sequenti die hora sexta, post factam Confessionem & sumptam sacram Eucharistiam, aggravata fuit illa vehementi supra modum dolore brachii sinistri, atque in ejus extensione summam debilitatem passa: qua deinde liberata, cognovit se extra dolorem esse, & nihil mali pati; & jam brachio restitutum vigorem pristinum, quo in hunc usque diem ad omne servitium utitur, uti olim solebat.

[79] Occasione cujus agnoscimus miraculum, in illa a Deo præstitum per intercessionem S. Servatii, quem ad hunc effectum votis & precibus suis invocarat. Æquum proinde est & justum, [Adducuntur XI jurati testes Carolopolitani,] ut actis Deo gratiis agnoscamus authenticis actis obtentum beneficium: prout ipsa rogavit Dominos Odonem Pillenum, Ioannem Pelterium, Ioannem Archambaldum, Ioannem Milletum, Iacobum Robinetum, Antonium Morellum, Iacobum Cheaux, Iacobum Deloches, Ioannem Briancourt, & Petrum Briancourt, omnes mercatores & cives dictæ Carolopolis, item dictum Dominum Gallardum, qui sanandam eam susceperat, & hanc juridicam petitionem persuaserat. Omnes hi unanimi consensu, post conceptum more solito jusjurandum, jurati nobis testati sunt, se hanc Poncettam Coquelet vidisse, a die vicesima quinta Iulii anni millesimi sexcentesimi quinquagesimi noni, per septem circiter hebdomadas lecto suo affixam, & brachii sinistri stupore perculsam; neque potuisse ejus obsequio frui, nisi post suum ab urbe Trajectensi reditum, quo peregrinata fuerat ad S. Servatium. Quod idem similiter juramento & attestatione confirmatum est a supra citatis Claudia Adam, Maria Brajard, Ioanna Beraut, [& V femina sociæ itineris.] Ioanna Gauvin & Alisona Gaignere, quæ cum dicta Coquelet eamdem susceperant peregrinationem; & in itu Trajectum versus viderant infirmam & brachio sinistro mutilam, & in reditu sanam, & cum libero dicti brachii usu sicut alterius, uti supra relatum est. Quapropter postulante memorata Coquelet, hæc acta rei gestæ in testimonium veritatis perfecta sunt, præsentibus venerabilibus & prudentibus viris, Domino Roberto Bertrando Presbytero, Parocho & Decano dictæ Carolopolis in propriis ædibus, in quibus hæc congregatio est instituta, Mario Canel, Carolo Coichon Consiliariis suæ Celsitudinis Serenissimi Mantuani supremi Domini Archis & Carolopolis, item Advocatis & Generalibus dicti Dominii; & Magistro Ioanne Halma, Procuratore Syndico ejusdem civitatis; tum etiam Graphiariis, Secretariis & Tabellionibus dictæ Carolopolis. Vicesima secunda Iunii, anno millesimo sexcentesimo sexagesimo primo, est hæc scriptura facta.

Erat in margine impressum sigillum in rubra cera. Et erant infra positæ variæ signaturæ & signa dictorum respective comparentium.

DE S. IOANNE SILENTIARIO
EX EPISCOPO COLONIENSI IN ARMENIA
MONACHO LAVRÆ S. SABÆ IN PALÆSTINA.

ANNO DLVIII

[Praefatio]

Joannes Silentiarius, in Palæstina (S.)

G. H.

Illustris est memoria S. Ioannis Silentiarii, tam apud Græcos quam Latinos; sed diversis plane diebus, potißimum apud dictos Græcos. Nam in Menologio Basilii Imperatoris ista ad diem VIII Decembris leguntur: [Cultus apud Græcos 8 Decemb.] Commemoratio sancti Patris nostri Ioannis Episcopi, qui postea in monasterium S. Sabæ se recepit. Ioannes Christi servus, Nicopoli Armeniæ natus, mortuis parentibus, Marciano Imperatore, erogatis in pauperes facultatibus suis, monasticam complexus est vitam. Qui tantos in virtute progressus habuit, ut a Sebastæ Archiepiscopo Coloniæ Episcopus creatus fuerit. Episcopatu vero, quem annos decem gesserat, renuntiato, Hierosolymam profectus, in monasterio S. Sabæ ad otium sese abdidit: eamque a Deo recte factis gratiam iniit, ut medio itineris labore defatigatus, aliquando divina arreptus virtute, ad suam cellulam, quæ millia passuum quinque aberat, temporis momento deferretur. Infestam forte illius regionem excursionibus habebant Persæ, qui cum ad monasterium Sancti pervenissent, excæcati repente fuere. Optavit etiam videre, quo modo excederet de corpore anima: votique compos factus, quinque annos supra centum natus, migravit ad Dominum. Longiora & accuratiora encomia, sed ex Vita ejus desumpta, habent Menæa Græco Mss. reperta Mediolani in bibliothecæ Ambrosianæ codice, littera O & numero 148 signato, ad eumdem diem VIII Decembris: sed ad diem VII Decembris Synaxarium Ms. Ecclesiæ Constantinopolitanæ, [item 7 & 3 Decemb.] in bibliotheca Claromontana Societatis Iesu Parisiis. Alia Menæa tam Mss. quam excusa ad diem III ejusdem mensis Decembris: ad quem diem Matthæus Raderus, parte prima Viridarii Sanctorum, illud elogium Latine protulit: sed videtur ignorasse, illum eumdem sub nomine S. Ioannis Silentiarii magis innotuisse.

[2] Alios etiam Græcos retulisse ad hunc XIII Maji festum S. Ioannis constat ex Lipomano, [item 13 Maji. cum Martyrol. Romano.] qui tomum suum sextum auspicatur de Vitis Sanctorum Patrum incidentibus in mensem Majum, inter quos secundo loco proponitur Vita S. Ioannis Episcopi Silentiarii, Lauræ Abbatis Sabæ, XIII Maji, quam deinde Surius ad dictum diem retulit. Secutus Lipomanum Molanus; Et Ioannis, ait, Episcopi, postea Silentiarii in Laura. In Martyrologio etiam Romano ita recitatur: In Palæstina S. Ioannis Silentiarii. Vbi ista annotat Baranius: Hujus Vitam fidelissime scripsit Cyrillus monachus, qui etiam gesta SS. Sabæ & Euthymii litteris commendavit. Colitur S. Sabas die V Decembris, [Vita a Cyrillo monacho scripta] ast Acta Euthymii illustravimus ad diem XX Ianuarii, ubi de Cyrillo scriptore late egimus Sed Baronium secuti aberravimus, tribuentes Cyrillo ea S. Euthymii Acta, quæ ipsius non esse postea cognovimus; vere ab illo scripta reservantes in supplementum ejusdem Ianuarii. Incipit autem Cyrillus caput tertium Vitæ S. Ioannis a suo ad ipsum adventu, & paßim indicat se ex eodem jam sene pleraque accepisse, ac proinde per annos ætatis ejus atque Indictiones hæc Acta prosequitur, eaque subinde per mortem Imperatorum & tempora Patriarcharum Hierosolymitanorum confirmat; ac demum finiens, significat Sanctum adhuc vivere cum scriberet quatuor annos natum supra centum. [Cum Ms. Græco collata.] Nos dicta Acta etiam Græce assecuti sumus ex codice Bibliothecæ Vaticanæ num. 866 signato, & contulimus cum versione Latina Francisci Zini Veronensis, nonnihil eamdem expolientes.

VITA
Auctore Cyrillo monacho, teste in pluribus occulato.
Cum Ms. Græco collata.

Joannes Silentiarius, in Palæstina (S.)

A. CYRIL. EX MS. GR.

CAPUT I.
Ortus, Monachatus, Episcopatus, secessus in Lauram S. Sabæ.

[1] Primum mihi propono dicendum de Ioanne Abbate Lauræ B. Sabæ, Silentiario: ut qui & tempore & vitæ splendore omnes alios antecedat. Hic ergo illuminatus Pater noster Ioannes, ducit quidem originem ex a Nicopoli, quæ est in Armenia, natus ex parentibus, [Natus Nicopoli illustribus & Christianis parentibus,] qui nominabantur Encratius & Euphemia. Erant autem insignes opibus & claritate generis, multosque præclare magistratus gesserant, Ducesque fuerant exercitus & populi rectores, & in aula regia magnam habuerant potentiam. Quorum res plurimas pulchre gestas Byzantini narrant & Armeni, quas quidem lubens præteribo, ne a proœmio afferam satietatem: illa sola de eo narrans, quæ sunt propemodum nota omnibus, qui illum novere. Natus est itaque, ut ipse mihi narravit, octavo mensis Ianuarii, septima indictione, quarto anno Imperii pii ac religiosi Martiani b. Cumque essent Christiani, qui eum genuerant, fuit Christiane cum suis fratribus educatus.

[2] Cum autem præteriisset aliquantum temporis, & essent consummari in Christo ejus parentes, [fit monachus anno 18 ætat.] & divisæ essent parentum facultates; hic vir divinus Deo seipsum consecravit, & ædificavit in ipsa Nicopoli Ecclesiam semper laudandæ & semper Virginis Mariæ, & hujus vitæ rebus renuntiavit, c octavodecimo anno suæ ætatis: assumptisque decem Fratribus, qui volebant esse salvi, illic construxit cœnobium. Toto autem tempore suæ juventutis multum posuit studii, ut ventri imperaret, & superbiam contemneret: ut qui sciret quod ventris quidem satietas nesciat vigilare neque esse temperans, & quietem minime patiatur superbia. Absque vigiliis autem, castitate & humilitate nihil potest recte gerere exercitatio. Sic ipse quidem in juvenili ætate contendebat, ut mentem servaret minime sublimem, [subditos instruit] & sermonem nulli reprehensioni affinem, ut qui divino esset sale conditus: eos autem, qui erant ei subjecti, verbo & opere componebat, ac formabat ad se recte gerendum in exercitatione; neque eos onerans jugo regulæ, ut qui recenter compacti fuerant; nec permittens, ut manerent otiosi, & se nullo labore exercerent: sed eos paulatim ducens, & divinis fluentis irrigans, effecit ut fructus producerent pro dignitate suæ vocationis.

[3] Cum autem intrasset d vigesimum octavum annum suæ ætatis, bona virtutis quæ in eo resplendebat fama Sebastiæ Metropolitanus commotus, & a civitatis, quæ dicitur e Colonia, habitatoribus rogatus, cum eum tamquam ad rem aliam accersivisset, [ordinatus Episcopus 28] ut qui Ecclesiasticorum graduum jam omnem pervasisset consequentiam, ordinat Episcopum, mortuo dictæ civitatis Antistite. Cumque sic Pontificatum suscepisset invitus, monasticæ disciplinæ non mutavit regulam, sed decertabat in Episcopatu, tamquam in monasterio, ut qui maxime vitaret balnea, nec se umquam lavaret; non solum cavens ne videretur ab alio, [servat pristinum rigorem] sed etiam ne seipsum videret nudum: in animo cogitans Adæ nuditatem, & quæ scripta erant in illa parte: & existimabat esse unam ex maximis virtutibus, numquam lavari: & ut semel dicam, omne studium ponebat, ut Deo placeret in jejuniis & orationibus, castitate corporis & puritate cordis, cogitationes semper purgans, & omnem altitudinem quæ extollitur adversus Dei cognitionem. Quin etiam frater ejus Pergamius, qui apud utrumque Imperatorem, nempe Zenonem & Anastasium, in magna fuit existimatione, & plurimos gessit Magistratus, ab ejus virtute illustratus, omne adhibebat studium, ut Deo placeret. Itidem & ejus nepos Theodorus Scriba, vir clarissimus, cum hujus sui patrui, qui in virtutibus consenuerat, [fratri & nepoti secularibus exemplo suo utilis.] famam audiret, & per auditionem suam illuminaret animam, Deo valde placuit cum tota sua familia. Qui quidem Theodorus nunc apud omnes, nempe Senatum & imprimis pium nostrum Imperatorem Justinianum, propter prudentiam & vitæ honestatem, rectamque fidem & misericordiam, habetur in admiratione. Atque hæc quidem postea. Ego autem redeo ad temporis consequentiam.

[4] Cum hic ergo divinus Ioannes transegisset jam f decem annos in Episcopatu, accidit ut maritus sororis ejus, qui vocabatur Pasinicus, Armeniorum haberet administrationem: qui instinctu satanico incipit damno afficere & conturbare eam, [ob vexationes sororii] quæ illi credita fuerat, Ecclesiam: iis quidem, qui eam administrabant, non permittens, ut ecclesiasticarum rerum curam gererent: eos autem, qui intra ejus fines confugiebant, vi avellens, & jus asyli solvens ac violans. Qui cum sæpe rogaretur a Dei servo, evadebat deterior, Maria ejus sorore jam mortua. Cum autem ex eo vir justus in gravissimam incidisset afflictionem, cogitur venire Constantinopolim. Cum vero illic fuisset, & quæ erant ejus Ecclesiæ utilia peregisset, circa finem g Imperii Zenonis, h Euphemio Archiepiscopo Constantinopolitano pro ipso decertante, [abit Constantinopolim,] Deo gratum init consilium: nempe ut in sanctam secedat civitatem, & per se quiescat ab omnibus hujus vitæ negotiis. Cumque dimisisset eos, qui cum ipso erant, Presbyteros & Clericos, & omnibus inscientibus solus navem ascendisset; venit Hierosolymam, & manet in primo sanctæ civitatis gerocomio: in quo est oratorium S. Martyris i Georgii. Cumque illic fuisset, & mundanam illic turbam adspexisset, magno animi dolore est affectus; Deumque regovit cum lacrymis, ut deduceretur in locum sibi gratum & quietum, & aptum ad salutem consequendam.

[5] Postquam autem in dicto gerocomio mansit venerandus Pater noster Joannes, [secedit ad Lauram S. Sabæ:] in fundendis noctu ad Deum precibus versans longo tempore; cum una nocte ex omnibus solus gerocomii impluvium & cælum suspexisset, adspicit repente stellam lucidam, quæ habebat figuram Crucis, & ad ipsum veniebat: & audit vocem ex illa dicentem: Si vis esse salvus, sequere hanc lucem. Is autem cum credidisset, protinus est egressus, & illam lucem secutus, venit in maximam Lauram sancti Patris nostri Sabæ, cum eo tempore esset Hierosolymitanæ ecclesiæ Pontifex k Salustius, quartadecima Indictione, tricesimo octavo suæ ætatis anno: quo quidem tempore a Deo constructæ maximæ Lauræ ecclesiæ celebrata sunt encænia seu dedicatio; Anastasius autem, mortuo Zenone, susceperat Imperium, ut eum audivi sua lingua narrantem. Cum venisset ergo ad maximam Lauram, invenit B. Sabam: qui habebat conventum centum & quinquaginta anachoretarum: qui degebant quidem in magna penuria eorum quæ ad corpus pertinent, erant vero divites spiritualibus gratiis. [traditus Oeconomo,] Cum eum autem suscepisset B. Sabas, tradit eum Lauræ Oeconomo, ut ei mandaretur ministerium unius ex arcariis, ignorans thesaurum, qui erat in eo reconditus. Ne miretur autem quispiam venerabilem senem Sabam latuisse thesaurum bonorum factorum Joannis: sed potius is reputet, quod quando vult Deus suis Sanctis revelare, ii sunt prophetæ; quando vero noluerit revelare, vident ad omnium similitudinem; fertque orationi testimonium Propheta Elisæus, dicens de Sunamitide: Tristis est anima ejus, & Deus id me celavit. [4 Reg. 4] Divinus autem Joannes omnem implebat obedientiam, Oeconomo & reliquis Patribus inserviens cum omni humilitate, promptitudineque & alacritate animi; aquam ex torrente afferens, coquens iis qui ædificabant, eisque ministrans in lapidibus & ceteris ministeriis ædificationis, quando construebatur Lauræ xenodochium.

[6] Secundo autem anno ejus in Lauram adventus, purgato castello ab habitatione dæmonum, ut jam a me dictum est in vita S. Sabæ, [viliora ministeria obit:] multum cum Patre nostro Saba hic laboravit cum quibusdam aliis, ut ipse mihi narravit. Quo tempore sanctus quoque Abbas l Marcianus per divinam revelationem ad eos misit alimenta, esurientes & nihil habentes necessariorum ad vitam. [excipit hospites,] Cum vero tempus mutandorum ministeriorum venisset in prima Indictione, qui creatus fuerat Oeconomus, hoc magnum lumen præficit excipiendis hospitibus & culinæ. Quod ministerium cum alacri & læto animo suscepisset, omnium Patrum curam gerebat, cum omni humilitate & mansuetudine unicuique ministrans & inserviens. Cumque is hoc munus obiret, accidit ut conderetur cœnobium, quod vargit ad Septemtrionem extra Lauram: ut qui vitæ mundanæ renuntiabant, in eo prius monasticam accurate docerentur disciplinam: deinde sic in Laura habitarent, cum vitam cœnobiticam perfecte didicissent; B. Saba affirmante & dicente, quod sicut flos fructum præcedit, [inservit extruentibus cœnobium:] ita vita cœnobitica anachoreticam. Cum hoc ergo cœnobium construeretur, cogebatur hic vir justus, qui hospitum excipiendorum curam gerebat, præter alia xenodochii ministeria, coquere artificibus, portareque cibaria & reliqua ad eos qui laborabant, plusquam decem stadiis a xenodochio.

[7] Cum autem in hoc annuum ei esset impletum ministerium, [dein cum triennio vixisset inclusus,] omnibus Patribus ædificatis ex ejus moderatione & honestate & spiritali prudentia, dat ei Pater noster Sabas cellam ad silentium. Venerandus itaque Joannes, accepta cella, cum jussus esset silere, mansit tres annos per quinque dies hebdomadæ a nullo omnino homine visus, neque aliquid sumens. Sabbato autem & Dominico ante omnes intrabat ecclesiam, & exibat omnium ultimus, stans cum gravitate & timore, & omni pietate ac reverentia, implensque psalmodiæ regulam, prout dictum est in psalmis: Servite Domino in timore, & exultate ei cum tremore. [Psalm. 2] Tanta vero ei aderat compunctio, ut ipse vehementer lacrymaretur in tempore incruenti Sacrificii, & non posset se continere: adeo ut Patres, qui videbant gratiam lacrymarum, obstupescerent, & laudarent Deum datorem bonorum. Impleto autem tempore triennii, præficitur communi œconomiæ, [creatur œconomus,] Deoque eum adjuvante in omnibus, benedicta fuit Laura, accrevitque Conventus ejus ministerio.

[8] Cum autem hoc quoque implesset, voluit B. Sabas eum ordinari, ut virtute præditum & perfectum monachum. Itaque acceptum secum in sanctam civitatem, m sexta Indictione, adduxit ad B. n Eliam Archiepiscopum; [ordinandus Sacerdos] & narrans ejus virtutes, rogavit, ut ordinaretur Presbyter. Et Archiepiscopus quidem, his de eo auditis, processit ad sanctum Calvariæ locum, volens eum propriis ordinare manibus. Hic ergo magnus Pater sic deprehensus, ut non posset effugere, cum ea, quæ sibi inerat, sapientia dixit Archiepiscopo: Venerande Pater, quoniam me quædam oportet dicere, rogo, ut tuæ Beatitudini ea seorsim exponam: &, si me dignum esse existimaveris, accipio ordinationem. Cum eum autem assumpsisset ad ascensum sancti Golgotha, [indicat Patriarchæ se Episcopum esse.] dicit seorsim: Parce vitæ meæ, rogo tuam Sanctitatem, & nemini annunties mysterium, ne ego ab hac recedam regione: eo autem pollicente, dixit: Ego, Pater, sum unius civitatis ordinatus Episcopus, sed propterea quod multiplicata esset mea iniquitas, procul aufugi, & habitavi in solitudine, expectans Dei visitationem. Justum autem esse putavi, dum sum adhuc robusto corpore, ministrare & servire Patribus: ut quando ero imbecillus, minime condemner, si mihi ministrent alii. Cumque hæc audiisset Archiepiscopus, & esset admiratus, vocat B. Sabam, & dicit: Quædam mihi secreta confidenter aperuit, & fieri non potest, ut ipse ordinetur: sed ab hodierno die silebit, ei nemine molestiam exhibente: quibus solum dictis dimisit eos Archiepiscopus.

[9] Beatus vero Sabas magno animi dolore affectus, secessit circiter triginta stadia a maxima sua Laura, [quod & oranti S. Saba revelatur.] ab Occidente Castelli, in speluncam, ubi postea construxit cœnobium. Cumque se pronum in terram dejecisset coram Deo, dixit cum lacrymis: Cur, Domine, me tantum despexisti ut ego deciperer, & putarem Sacerdotio dignum esse Joannem? Et nunc Domine de eo quid sit mihi aperi (tristis enim est anima mea usque ad mortem) an vas, quod a me fuit existimatum, sanctificatum & utile, & dignum quod divinum susciperet unguentum, sit inutile coram tua majestate. In his & hujusmodi cum lacrymis totam noctem traducente beato Abbate Saba, Angelica quædam apparet forma, dicens: Non est inutile vas Joannes, sed vas electionis: Episcopus autem jam ordinatus, non potest fieri Presbyter. Et eousque quidem fuit visio: Pater vero noster Sabas, ut qui Dei apparitioni & visioni Angelicæ esset assuetus, non timuit; sed lætitia affectus, venit in cellam divini Joannis, & eum complexus, dixit: O Pater Joannes, tu quidem Dei in te donum me celasti. Dominus autem mihi aperuit. Et divinus quidem dixit Joannes: Tristitia afficior, o Pater: neminem enim volebam hoc scire mysterium: nunc autem non potero habitare in hac regione. Senex vero ei promisit per verbum Dei, se hoc nemini omnino enuntiaturum.

[10] Ab eo autem tempore siluit in cella, neque procedens ad ecclesiam, [4 annis silentium servat.] neque ullum omnino conveniens, spatio quatuor annorum, eo excepto, qui ei ministrabat, ac nisi solum die Dedicationis, quæ fuit in Laura o nona Indictione, venerabilis domus sanctissimæ Deiparæ & semper Virginis Mariæ. Tunc enim solum ad Archiepiscopum Eliam, qui accesserat ad dedicationem, coactus est exire, & eum salutare. Qui quidem Patriarcha cum eum convenisset, & spiritalis ejus prudentiæ & suavis collocutionis amore esset captus, eum in honore habuit toto tempore sui Pontificatus.

ANNOTATA.

a Nicopolis urbs Armeniæ primæ, Episcopalis sub Sebaste metropoli, cujus Episcopus Joannes anno 451 interfuerat Concilio Calcedonensi.

b Ergo anno Christi 454. Nam Martianus a S. Pulcheria & Senatu electus est in Imperatorem anno 450 die 25 Augusti.

c Ergo anno 471.

d Vigesimus octavus ætatis incidit in annum 481. Græce τῷ εἰκοστῷ. Apud Lipomanum & Surium legitur Trigesimus octavus, sed mendum infra patescit.

e In secunda Notitia antiqua Græca Episcopatuum, apud Carolum a S. Paulo in Provincia Armeniæ sub Sebastia habetur Κολωνεία, in priori Notitia Κολωία scribitur, ab Ortelio & Ferrario dicitur esse urbs in Cappadociæ & Armeniæ minoris confinio, sub Sebastiensi Archiepiscopo, quam nunc Tanaram dici volunt.

f Anno ætatis 38, uti infra dicitur, & anno Christi 491.

g Mortuus est Zeno dicto anno 491, die 6 Aprilis.

h Euphemius coronavit Anastasium dicto 491, feria quinta in cœna Domini XI Aprilis.

i De S. Georgii antiquo cultu late egimus ad ejus Vitam 23 Aprilis.

k Salustius præfuit Ecclesiæ Hierosolymitanæ ab anno 486, mortuus anno 493 die 23 Iulii.

l Marcianus a Salustio fuerat constitutus universalis Archimandrita omnium monasteriorum. Consule Vitam S. Euthymii 20 Ianuarii, cap. 22, & in Annotatis litteram a.

m Indictio 6 convenit cum ultimis mensibus anni 497, & reliquis anni 498.

n S. Elias succeßit Salustio, mortuus anno 518, inscriptus Martyrologio Romano ad diem 4 Iulii.

o Ergo sub finem anni 500, aut anno 501.

CAPUT II.
Vita acta in solitudine Ruba, & dein in Laura.

[11] Impleto vero tempore quadriennii, cum B. Saba a Laura secessisset ad partes a Scythopolis, propter insolentiam eorum qui novam Lauram postea habitaverant; [vivit in deserto Rubæ annis 9,] hic imprimis venerandus Joannes, fugiens concilium insolentiæ, secessit in desertum Rubæ b, quinquagesimo anno suæ ætatis, undecima Indictione. Siluit autem illic novem annos, remotus ab omni humana consuetudine, cupiensque cum Deo quiete conversari, & contemplativam mentis facultatem longa purgare philosophia, ad hoc ut revelata facie Domini gloriam contemplaretur: omne etiam studium adhibens, ut a gloria in gloriam proficeret, desiderio eorum quæ sunt præstantiora. Post duos autem aut tres dies, se demittens ad naturalem usum corporis, exibat e spelunca, & obibat solitudinem ad colligenda c melagria quæ sua sponte nascuntur, [inter colligenda melagria aberrans,] quibus aluntur anachoretæ qui sunt in solitudine. Quodam vero die cum illic versaretur, in principio antequam esset eam expertus solitudinem, egressus ad ea colligenda, incidit in invia quædam præcipitia. Cumque non invenisset viam, per quam rediret in speluncam, neque posset ingredi, cecidit propemodum exanimis. Ecce autem repente divinæ virtutis visitatione in altum sublatus, non secus ac Propheta Abacuc, inventus est in sua spelunca. [divinitus restituitur speluncæ suæ.] Procedente vero tempore, cum vastam illam expertus esset solitudinem, & locum didicisset ex quo sublimis est evectus, invenit id esse spatium quinquies mille passuum.

[12] Frater quidam, qui venerat in Rubam, mansit apud eum parvo tempore, [confidens providentiæ divinæ] vitam cum eo exercens anachoreticam. Quem Fratrem cum cepisset satietas talis philosophiæ, dicit seni: Paschali jam festo appropinquante, eamus ad Lauram, Pater, & diem festum Paschæ peragemus cum Fratribus: nam hic nihil habemus quod edamus, præter hæc melagria. Divinus autem Ioannes nolebat illuc ire, cum non esset illic Pater noster Saba, sed a Laura, ut dictum est, recessisset. Fratrem vero, qui ut eo iret urgebat, admonuit dicens: Quiescamus, Frater, & credamus, quod qui sexcenta hominum millia quadraginta annos aluit in solitudine, ipse quoque nos non alet solum necessariis, sed etiam superfluis. Ipse enim sic dixit: Non te dimittam, non te derelinquam. Et dicit in Euangelio: [Jos. 1, Matth 6] Nolite soliciti esse, dicentes: Quid comedemus, aut quid bibemus, aut quo induemur? Novit enim Pater vester cælestis, quoniam his omnibus opus habeatis. Sed quærite regnum Dei primum, & justitiam ejus, & hæc omnia adjicientur vobis. Sustine ergo, o fili, & angustam viam præpone latæ. Nam quæ est hic relaxatio ac remissio, æternum parit supplicium: præsens autem afflictio præparat bonorum perceptionem. His & hujusmodi verbis Frater minime persuasus, recessit, & iniit viam, [cibos abundanter accipit:] quæ fert ad Lauram. Cum vero is recessisset, venit homo quidam omnino ignotus ad senem, qui habebat asinum multis bonis onustum. Habebat autem ejus sarcina panes mundos & calidos, vinum & oleum, & recentes caseos, & ova, & urnam mellis: cumque eum exonerasset, recessit. Et venerandus quidem Pater noster Ioannes exultavit spiritu propter Dei visitationem: Frater autem qui recesserat, cum a via aberrasset, valdeque fractus fuisset & afflictus, tertio die rediit esuriens & resolutus, & fructum capiens suæ inobedientiæ. Cumque tot bona invenisset in spelunca, & se damnasset incredulitatis & inobedientiæ, pudore affectus, procidit ad pedes senis, petens veniam. Senex autem misertus humanæ imbecillitatis, & Fratris motus misericordia, eum erexit & admonuit, dicens: Plane scias Deum posse mensam parare in deserto.

[13] Eodem vero tempore d Alamundarus Sicices, qui accepit Regis auctoritatem in Saracenos subjectos Persis, [Saracenica incursione] invasit Arabiam & Palæstinam cum magna ira in Romanos, omnia diripiens, & multa hominum millia abducens in servitutē, & multa faciens nefaria, postquam capta fuerat e Amine. Cumque multitudo barbarorum dispersa esset per hanc solitudinem, iique, quibus mandata fuerat custodia solitudinis, denuntiarent, ut caveretur barbarorum irruptio in monasteria: maximæ Lauræ Patres significarunt venerando Patri, [non movetur ut redeat ad Lauram:] ut desisteret quidem in Ruba vitam degere, veniret autem ad Lauram, & quiesceret in sua cella. Et divinus quidem Ioannes, qui per quietem divinam gustarat dulcedinem, eam lubenter sequebatur, & non poterat in animum inducere, ut eam relinqueret, apud se hæc reputans & dicens: Si Deus mei curam non gerit, quid vivo? Et sic Altissimum suum ponens refugium, mansit minime obstupefactus. Deus autem, qui semper curam gerit suorum famulorum, Angelis quidem suis mandavit (ut dicit Scriptura) ut Sanctum suum conservarent: volens autem eum securum reddere, ut qui paululum esset territus, misit sensilem custodem, leonem maximum & terribilissimum, [sed leonem ad custodiam accipit.] qui eum diu & noctu custodiret ab immanium barbarorum insidiis. [Psalm. 90] Ac prima quidem nocte, cum leonem adspexisset prope dormientem, nonnihil extimuit, ut ipse mihi narravit: cum autem vidisset diu noctuque sequentem ab eo non avelli, & propulsare barbaros; emisit cantica, quibus gratias Deo, qui non dimittit virgam peccatorum super sortem justorum. [Psal. 124]

[14] Cumque beatus quidem Pater noster Saba venisset f Nicopoli, & novam Lauram constituisset, accedensque ad speluncæ ædificium, ut a me dictum est in secunda oratione, & in mentem revocasset eam, [a S. Saba reductus] quæ in ipso fuit aliquando, visionem de S. Ioanne, ivit ad eum in Rubam, & dicit ei: Ecce Deus te servavit ab incursione barbarorum, teque reddidit securum, ad te misso sensili custode: surge, & tu quoque fac id quod est humanum, & fuge sicut Patres. Multisque aliis ad eum usus admonitionibus, deduxit eum ad maximam Lauram g secunda Indictione, & inclusit eum in cella, cum ageret quinquagesimumsextum annum suæ ætatis, [ad Lauram an. ætat. 56.] nullo alio ex conventu cognoscente, eum esse Episcopum. Cum autem plurimum temporis præteriisset, providit Deus, ut aperiretur, qui occultus erat thesaurus, hoc modo.

[15] Vir quidam profectus ex regione Asiæ, nomine Atherius, Archiepiscopus dignitate, vitam ei gradui decentem agebat. Hic cum venisset Hierosolymam & loca veneranda cum vivifico ligno Crucis adorasset, [ab Atherio Archiepiscopo divinitus monio visitur,] multasque distribuisset pecunias pauperibus & monasteriis, egressus est e sancta civitate, properans redire in patriam. Sed cum navi conscensa parumper navigasset, propter quemdam ventum contrarium cum magno periculo reversus est Ascalonem. Post duos autem dies volenti rursus navigare, in somnis apparet Angelus Domini, dicens: Non licet tibi navigare, nisi reversus in sanctam civitatem, iveris in Lauram Abbatis Sabæ, & conveneris Abbatem Ioannem Silentiarium, virum justum & virtute præditum, qui est Episcopus, & habet vim magnam opum spiritualium, & propter Dei metum & desiderium omnia quæ sunt hujus vitæ contempsit, & voluntaria paupertate & exercitatione seipsum humiliavit. Tunc ergo cum a somno surrexisset Atherius, & esse visionem judicasset; [eique fassus se Episcopum esse innotescit an. 79.] diligentissime inquirens, venit in Lauram Abbatis Sabæ. Cumque visionem renuntiasset Patribus, deductus est ad Silentiarium. Quem cum salutasset, & duos dies apud eum mansisset, & eum amplissime convenisset, jurejurando adigit, ut sua ei plane & libere narret & enuntiet. Sicque compulsus, genus enuntiavit, & patriam, & Sacerdotium. Quæ cum cognovisset Atherius, & supra modum esset admiratus, dixit: Vere nunc quoque sancti lapides in terra volvuntur. Cumque sic justo vale dixisset, ivit ad B. Sabam, eique & Patribus exposuit omnia de B. Ioanne: & ab eo tempore cognitum fuit Patribus Ioannis genus & Episcopatus, septuagesimo octavo anno ætatis Sancti Ioannis, vicesimo autem quarto suæ inclusionis.

[16] hSanctus vero Pater noster Sabas eodem anno in pace dormivit, die quinto mensis Decembris decimæ Indictionis. [ob mortem S Sabæ tristis] Tunc magnum animo accepit dolorem pretiosissima hæc margarita Ioannes, quod non esset egressus e cella, & adfuisset consummationi sancti Abbatis. Ei autem, cum esset adeo anxius animo, & se esse Patre privatum defleret ac lugeret, in somnis apparet Pater noster Sabas, dicens: Ne sis de meo decessu tristis, o Pater Ioannes: nam etsi sim a te carne separatus, sum tamen tecum spiritu. Eo autem respondente: Roga Dominum, ut me quoque assumat, dicit B. Sabas: Hoc nunc non potest fieri: gravis enim tentatio est invasura Lauram; [recreatur ejus apparitione:] Deus autem vult te esse in carne, ad eos consolandos & confirmandos, qui se pro fide fortiter gerunt & decertant. Hæc cum vidisset & audivisset divinus Ioannes, evasit quidem lætus, ut qui de Patre ægritudinem animi excussisset; sed solicitus erat de tentatione, quæ ei fuerat significata.

[17] Eum autem invasit desiderium videndi, quemadmodum admodum anima separetur a corpore. Dumque de ea re Deum rogaret, mente raptus fuit in sanctam Bethleem, & videt in imis ambonis subselliis venerandæ, quæ illic est, Ecclesiæ jacentem virum, sanctum, [vidit animam moriensis assumi ab An. lis,] peregrinum, qui consummabatur, & assumebatur ejus anima ab Angelis, & cum divina quadam hymnodia & suaveolentia ferebatur in cælos. Et volens ipsis oculis videre an ita esset, surrexit ea ipsa hora, ivitque in sanctam Bethleem, & invenit, quod eadem hora homo decesserat: & ejus sanctas amplexus reliquias, cum in eodem loco ei justa fecisset, in sanctis thecis ea deposuit: & sic in suam cellam est reversus.

[18] Illuminati hujus senis discipuli Theodorus & Ioannes mihi narrarunt, dicentes: Postquam dormiisset S. Sabas, misit nos senex, ut curaremus responsa quædam in Libiadem i. In via autem, cum transiissemus Iordanem, [apparens discipulos servat a leone:] occurrerunt nobis quidam, dicentes: Videte, leo est ante vos. Nos vero cogitavimus posse Deum nos per preces sancti Abbatis custodire: an non enim ejus voluntate hoc mandatum exequimur? Hæc cogitantes, ambulavimus: & ecce venit nobis leo in occursum, & valde timuimus, nec nobis vires remanserunt: statimque adspicimus senem, in medio nostri venientem, & jubentem nos esse bono animo. Tunc leo, tamquam qui esset actus flagello, recessit fugiens a nobis: nosque sine damno ambulantes, redivimus ad senem, qui prior dixit nobis: Videtis, quemadmodum inventus sim vobiscum in necessitate? Sed hic quoque multum pro vobis Deum rogavi, & ecce fecit misericordiam.

[19] Hoc autem mihi quoque dixit unus ex discipulis, eum multos annos vixisse solo pane, eique admiscuisse cinerem thuribuli, & sic comedisse. [solo pane cineribus misto vescitur.] Eum vero hoc facientem deprehendi hoc modo. Oblitus erat semel suam obserare fenestram: cumque vellem ei dare jentaculum, & tetigissem fenestram, ea aperta est, & invenio eum exinanientem thuribulum in calicem. Cumque propterea magno esset dolore affectus, volens ego ejus reprimere molestiam, dixi: Non tu solus hoc facis, o Pater, sed plurimi quoque hujus Lauræ, implentes Scripturam, quæ dicit: Cinerem tamquam panem manducabam: & vix potui his verbis mutare senem. [Psalm. 101]

ANNOTATA.

a Scythopolis metropolis Palæstina secundæ, in confinibus Iudææ & Galilææ.

b Hæc optime congruunt in annum 503.

c Melagria, id est, poma silvestria.

d Theophanes. Alamundarus Zizices Saracenorum Regulus, irruptione facta primam Syriam depopulatus est. Sed hæc refert ad annum 529, cum hæc irruptio sit 20 annis citius facta. Forsan Theophanes, uti aberravit in Hierosolymitanis Episcopis istorum temporum ordinandis, ita potuit aberrasse circa tempus irruptionis.

e Num Amida metropolis Mesopotamiæ, an Anitha urbs Episcopalis in Arabia Petrææ satis vicina? aut certe locus aliquis munitus magis propinquus?

f Nicopolis, aliis Emmaus cum Ptolomæo dicitur, urbs Iudææ ab Occidente Hierosolymæ.

g Annus hic est Christi 509.

h Apud Lipomanum & Surium, annus octavus omissus, qui est Christi 531, Indictione X, qua eodem anno mox dicitur S. Sabas obiisse, & nonnisi vicesimus tertius ab initio inclusionis in cellam.

i Libians, non tam regionem Libyæ mihi significare videtur quam unam Ægyptiarum solitudinum, de qua Palladius Helenopolitanus in Vita S. Macarii. Hic sanctus habebat diversas cellas; unam quidem in Scete, quæ est interior in solitudine; & unam in Liba, & unam in Celliis, & unam in monte Nitriæ.

CAPUT III.
Accessus S. Cyrilli scriptoris. Miracula patrata. Senectus 104 annorum.

[20] aNonagesimo anno ætatis hujus sancti senis, mense Novembri sextæ Indictionis egrediens ergo e Metropoli Scythopolitanorum (ut jam a me quoq; [Cyrillo scriptori suadet monasteriū S. Euthymii.] dictum est in oratione de S. Euthymio) accepi mandata a mea matre Christi amante, ut nihil facerem ex iis, quæ ad meam pertinent animam, absque sententia & jussu divini Ioannis, dicendo: Ne forte abductus ab errore Origenistarum, excidas ab initio a tua stabilitate. Cum itaque venissem Hierosolymam, & peregissem encænia novæ ecclesiæ omni ex parte laudandæ Deiparæ & semper virginis Mariæ, veni in Lauram B. Sabæ, & conveni divinum Ioannem, ei meipsum dedicans, & Deo gratum consilium volens ab eo accipere. Cumque ab eo audiissem: Si vis esse salvus, magni Euthymii habita monasterium: ego, utpote juvenis & stultus, contempto ejus mandato, descendi ad Iordanem: volensque habitare unum ex iis, quæ illic sunt, monasteriis, non solum iter non habui prosperum, sed etiam magna laboravi ægritudine b in Laura Calamonis. [non obedientem apparens castigat,] Cum autem fuissem in magno mœrore & tristitia, tum quod essem externus, tum quod ægrotus, & quod conventus jugum nondum subiissem; apparet mihi in somnis hic illuminatus senex, dicens mihi: Quod meo mandato minime obedieris, fuisti satis castigatus: sed nunc surge, & ingredere Hiericho, & invenies seniculum quemdam monachum in xenodochio Abbatis Euthymii: sequere eum in monasterium, & eris salvus. E somno vero excitatus, & protinus confirmatus, cum fuissem intemeratorum particeps Sacramentorum, & cibum sumpsissem, ascendi pedibus in Hiericho, adeo ut mirarentur Patres tantam mutationem. Cumque sic venissem in S. Euthymii monasterium mense Iulio c sextæ indictionis, ex eo tempore assidue ad eum veniebam, omnia mea offerens: jamdiu enim ex Scythopoli habebam notitiam cum ejus discipulis, qui ad nostras ædes divertebant, tamquam ad propium xenodochium, [& deinceps dirigit.] & annuam quamdam benedictionem accipiebant a meis parentibus pro cœnobio & Patribus Lauræ, ex quo præsentia sancti Patris nostri Sabæ dignata est nostra domus: quocirca mihi recedenti mater mea hæc dedit mandata. Quamobrem ego quoque ad eum vadens confidentius, admonitione ejus fruor & precibus, maxime nunc ab eo jussus novæ Lauræ habitationem dimittere, & habitare maximam Lauram, quod Deo quoque volente feci. Et hoc quidem postea.

[21] Aliquo autem ante tempore conveni hunc sanctum senem, gravatus a cogitatione aliqua Satanica. Quam cum ei exposuissem, & preces ab eo accepissem, [precibus liberat tentatum,] relaxationem ab ea statim sum consecutus. Me vero ejus fenestræ assidente, & divina fruente doctrina, quidam Georgius adduxit filium suum, qui vexabatur a dæmone. Quem cum ante ejus fenestram projecisset, recessit. Puero autem jacente & lacrymante, cum cognovisset senex eum habere immundum spiritum, motus est misericordia; fusisque pro eo precibus, cum eum unxisset oleo sanctissimæ Crucis, eum sanum reddidit: maligno enim dæmone statim recedente, mundatus est puer ab illa hora.

[22] Abbas Eustathius, qui paucis ante diebus successerat præfecturæ speluncæ hujus B. Sabæ, mortou Sergio, vir spiritu egrerius, [item puerum energumenum] rectisque dogmatibus & vitæ institutione, narravit mihi, sic dicens: Me aliquando graviter oppugnavit spiritus blasphemiæ: veniensque ad Abbatem Ioannem Silentiarium, exposui ei meas cogitationes, [& vexasum spiritu blasphemiæ:] rogavique ut preces ab eo acciperem. Surgens autem senex, mihi fecit orationem, & dixit: Benedictus Dominus, fili mi, quod tibi non appropinquabit amplius cogitatio blasphemiæ. Atque ita factum est, ut senex dixerat: neque ab illo tempore sensi amplius malam illam & blasphemam cogitationem.

[23] Mulier quædam, genere quidem Cappadox, Basilina d nomine, Diaconissa magnæ ecclesiæ Constantinopolitanæ, venit Hierosolymam, habens secum consobrinum, qui locum obtinebat Præfecti: qui erat quidem alioqui vir pius, Catholicæ autem minime communicabat Ecclesiæ, ut qui Severi a recta diversam suscepisset opinionem. [hæreticum agnoscit & convertit.] Atque Diaconissa quidem multum ponebat studii, ut mens illius mutaretur, & eum Catholicæ uniret Ecclesiæ: & ideo unumquemque virum justum rogabat, ut pro eo oraret. Cognita igitur graria divini Ioannis, desideravit quidem eum adorare: sed cum didicisset non licere mulieri in Lauram accedere, accersito Theodoro ejus discipulo, rogavit, ut eum acciperet, & ad sanctū senem deduceret, credens fore, ut per ejus orationem Deus converteret cordis ejus duritiem, & dignum redderet communione Catholica. Quem cum accepisset Theodorus discipulus, venit ad senem; & cum pro more pulsasset fenestram, & senex esset aperturus, uterque se inclinavit. Dicente autem discipulo, Benedic nos Pater: senex aperiens, dicit discipulo: Tibi quidem benedico, hic autem non est benedictus. Cum autem diceret discipulus, Non sic, o Pater: Respondit senex: Revera ei non benedicam, donec a mala schismaticorum sententia destiterit, & se Catholicæ Ecclesiæ confessus fuerit communicare. Hæc cum ille audiisset, obstupuit senis perspicacem gratiam, & miraculo mutatus, certo est pollicitus se communicaturum Catholicæ Ecclesiæ. Tunc senex, cum ei benedixisset & eum erexisset, primus ei intemerata impertiit Sacramenta, abstersa ex ejus corde omni dubitatione.

[24] Hæc cum didicisset Basilina, venit in majus desiderium senem videndi suis oculis, & in animo habuit se virili amictu induere, [apparens in somnis ad petita respondet:] & ad eum venire in Lauram, suaque ei exponere. Hoc cum ei ab Angelica esset apertum visione, ei significat, dicens: Scias, quod si venias, futurum sit ut me non videas. Noli ergo vexari: sed potius mane, & ubicumque degeris, apparebo tibi in somnis, & tua a te audiam, & quæ mihi Deus in mentem immiserit, ea tibi renuntiabo. Illa cum audiisset, & aperte credidisset visionem, ipse ei apparuit in somnis, dicens: Ecce Deus me misit ad te: enuntia mihi, an velis aliquid. Ea vero cum dixisset quæ ad se pertinebant, responsum accepit conveniens, & surrexit Deo agens gratias. Cumque senis venisset discipulus, formam ei & figuram renuntiavit. Ego vero qui hæc ab ipsamet audivi, ea mando litteris.

[25] Locus autem, in quo fuit inclusus hic sanctus senex, habuit altissimum ab Occidente præcipitium, quod instar muri erat, in quo fixum erat cellæ tectum. Præcipitii autem petra est adeo sicca & succo vacua, [caricam inserens petræ aridæ ex ejus fructu de sua salute certificatur.] ut nullo modo possit cellæ ingenerare humiditatem. Quodam vero die, cum hic sanctus senex accepisset semen unius caricæ, dicit suis discipulis Theodoro & Ioanni; Audite me: Si Dei clementia donaverit huic semini & huic petræ virtutem ut fructum ferat, cognoscetur quod mihi Deus dono largitur regnum cælorum. Cumque hoc dixisset, infractæ illi petræ admovit caricam. Deus autem, qui Aaronis virgam, quæ erat sicca, pullulare & germinare annuit; ipse quoque jussit hanc infractam & aridam petram germinare, ut ostenderet posteris, qualem ejus servus gratiam sit assecutus. Cumque senex vidisset germen, gratias egit cum lacrymis. Quod quidem germen paulatim crescens in altum, pervenit usque ad tectum, quod etiam operuit, [accipit ficus inde productos,] & (ut semel dicam) post aliquod tempus ecce tres ficus produxit. Quos accipiens senex, & cum lacrymis deosculatus comedit, Deo agens gratias, qui eum de salute sua certiorem fecerat: ex eis quoque nonnihil dedit suis discipulis. Et ecce arbor clamat, testans virtutem senis. Ex quo autem comedit ficus se parabat ad exitum.

[26] Quoniam vero jam ad profundam processerat senectutem, aperuerunt discipuli locum ipsum, [cum stupore scriptoris omnia scrutati:] ut ei ministrarent. Ego itaque ad ipsum ingressus, & germinis terribile spectaculum contemplatus, diligenter considerabam, quemadmodum radices egerit, & an rimas fissurasve ullas habeat petra; nec potui invenire, adeo ut ego obstupefactus dixerim: O altitudo divitiarum sapientiæ & scientiæ Dei! [Rom. II] quam sunt imperscrutabilia judicia ejus, & investigabiles viæ ejus! Sciunt enim, qui diuturnam Lauræ hujus B. Sabæ habent experientiam, quod nulla in area aut horto ficus nascatur, aut ulla alia arbor, propter multum calorem & siccitatem aëris Lauriæ. Quod si quis adducat arbores parvi cœnobii, quæ sunt in via, sciat eas quoque fuisse opus orationis B. Sabæ. Cumque terram invenissent profundam, & torrentem aquarum pluvialium copiosum, multiq; aggressi essent in profunda terra plantare juxta torrentem, & tota hieme irrigarent, vix uno anno potuerunt tenere arbores, propter multam, ut dictum est, aëris siccitatem & æstus vehementiam.

[27] Hæc quidem pauca ex multis selecta mandavi litteris, mittens narrare ejus de fide certamina, [multa passus pro fidei defensione] quæ suscepit adversus Origenis & Theodori Mopsuesteni dogmata, eorumque qui ea defendebant; item persecutiones, quas congruenter Euangelio pro decretis sustinuit Apostolicis. Sed quæ ab eo in iis gesta sunt relinquo narranda aliis: scio enim fore ut multi (sicuti est consentaneum) post ejus decessum studeant scribere ejus certamina & persecutiones & pericula, quæ sustinuit pro fide Orthodoxa; victoriasque & res ab eo gloriose gestas in tota nostra (ut semel dicam) vita, ut qui propter vitam & coruscantes ejus virtutes fuerit insignis & celebris.

[28] Ut autem audivi sanctam ejus linguam narrantem, vigesimo octavo e suæ ætatis anno fuit ordinatus Episcopus, ut superius dictum est, & transegit decem annos in Episcopatu. Mansit autem in Laura prius novem annis; & in cella sedens, in qua silet usque in hodiernum diem, [usque ad an. at. 104 vegetus permanet,] implevit Dei gratia quadraginta septem annos: & ecce jam pervenit ad f centesimum quartum annum suæ ætatis: estque, licet valde senex, læto vultu, promptoque & alacri animo, & divina plenus gratia. Oramus autem nos quoque humiles & abjecti, ut Deus eum adhuc magis confirmet & corroboret, & ejus cursum in pace consummet. Deo autem nostro gloria in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Ab anno nonagesimo, ut conveniat mense Decembri cum Indictione sexta debent tolli anni duo, & sic rotundo numero dicitur pro anno octogesimo octavo, qui fuit annus Christi 541.

b Calamonis Laura fuit inter Lauram Pharan & Lauram Turrium sita, sicut apparet ex Prato spiritualis cap. 40. Zinus Lauram Arundineti Latine vertit.

c Anno 542.

d Idem Zinus Latine vertit Regina vocatione, ac deinde Reginam simpliciter appellat, quod non placet in nomine proprio.

e Perperam iterum apud Lipomanum & Surium, trigesimo anno, Græce τῷ εἰκοστῷ.

f Est hic annus Christi 557. In Menologio Basilii Imperatoris dicitur natus quinque supra centum, tunc ultimo demum senio fessus obdormivit in Domino, uti alii Græci in Menæis finiunt in codice Vaticano 1589 ista sub finem habentur. Precibus ejus misereatur nostri, ac miseros peccatores simul conscriptos habeat D in secula seculorum. Amen. Vitam vero consummavit sanctus hic senex Ioannes mensis Decembris die septimo, regnante Domino nostro Jesu Christo, qui est gloria & potestas in secula seculorum Amen. Quibus simul expensis videtur obitus ejus contigisse anno 558.

DE S. AGNETE ABBATISSA ET S. DISCIOLA SANCTIMONIALI,
VIRGINIBVS PICTAVIS IN AQVITANIA.

SEC. VI

[Commentarius]

Agnes Abbatissa, Virgo Pictavi in Aquitania (S.)
Disciola Monacha, Virgo Pictavi in Aquitania (S.)

AUCTORE G. H.

CAPUT I.
Cultus utriusque Virginis. Acta S. Agnetis.

[1] Sacra veneratio Sanctarum Agnetis & Disciolæ Virginum, celebranda ad hunc XIII Maji, præscribitur in Officiis propriis Ecclesiæ Pictaviensis, [Cultus sarer.] in qua sub ritu semiduplici coluntur, & hæc recitatur Oratio: Servularum tuarum supplicationem, Deus omnipotens & misericors, exaudi: ut qui solennitatem Beatarum Virginum tuarum Agnetis & Disciolæ humiliter peragimus, ad te, quem verum Deum colimus, ipsis pro nobis intercedentibus, pervenire mereamur. Dein pro secundo Nocturno recitantur propriæ Lectiones, quarum prior de S. Agnete est hujusmodi. Quanti apud Deum meriti B. Agnes, [Lectio proria de S. Agnete.] prima monasterii S. Radegundis in spiritu mater, extiterit; vel ex eo licet colligere, quod eam sanctissima Regina, post tot jejuniorum asperitates, orationum ardores, eleëmosynarum effusiones, ceterarumque virtutum dotes, post crebra cum sanctis viris colloquia, post divinas apparitiones & illustrationes, in tanta prudentia tantoque propriæ salutis & alienæ desiderio, toti cœtui præfecerit: demum quod multis virtutibus illustris animam Deo reddiderit. Sepulta est in ecclesia B. Mariæ, quæ nunc B. Radegundis dicitur.

[2] Colitur S. Radegundis XIII Augusti, in cujus testamento sive institutione ultimæ voluntatis suæ apud Ioannem de la Haye post Origines Pictavenses, & Carolum le Cointe ad annum 587 num. 5 edita, illustre hoc testimonium de S. Agnete Abbatissa habetur. Congruæ provisionis tunc roboraliter ad effectum tendit exordium, cum generalium Patrum modicis a Pastoribus ovilis sibi commissi causa auribus traditur; [sub Regula S. Cæsaria] eorumque sensibus commendatur, quorum participatione de caritate consilium, de potestate suffragium, de oratione ministrari poterit interventum. Et quoniam … Congregationi per me Christo præstante collectæ Regulam, sub qua S. Cæsaria deguit, quam solicitudo B. Cæsarii Antistitis Arelatensis ex institutione sanctorum Patrum convenienter collegit, institui; consentientibus beatissimis vel hujus civitatis vel reliquis Pontisificibus, electione etiam nostraæ Congregationis, Dominam & sororem meam Agnetem, quam ab ineunte ætate loco filiæ colui & educavi, Abbatissam institui, ac me post Dominum ejus ordinationi regulariter obedituram commisi: [prima Abbatissa.] & formam Apostolicam observantes, tam ego quam Sorores de substantia terrena, quæ possidere videbamur, factis chartis tradidimus, metu Ananiæ & Saphiræ in monasterio positæ nihil proprium servantes … Hoc etiam deprecans, ut cum Deus prædictam Dominam & Sororem nostram Agnetem de seculo migrare jusserit, illa semper Abbatissa de ipsa Congregatione debeat ordinari, quæ Deo & ipsi Congregationi placuerit, custodiens Regulam & nihil de proposito sanctitatis imminuat, & numquam, quod propria cujusque voluntas, hoc præcipiat. Hæc aliaque S. Radegundis, quæ Institutioni a se factæ manu propria subscripsit. Colitur autem S. Cæsaria XII Ianuarii, ubi cum ejus Vita edidimus Regulam scriptam a fratre ejus S. Cæsario Episcopo Arelatensi, cui XVII dies Augusti sacer est.

[3] Henricus Ludovicus Castanæus de la Rocheposay, in suis Notis ad Litanias Pictonicas a se concinnatas, [Invocatur in Litaniis Pictonicis.] quæ & seorsim editæ extant, & post ejus Exercitationes in varios Bibliorum libros, atque a Philippo Labbe tomo 2 Novæ Bibliothecæ inter Miscellanea rerum Aquitanicarum recusæ sunt, ista scribit: XIII Maji, Agnes Abbatissa sanctæ Crucis Pictavensis, cui plurimos versus Fortunatus Pictavorum Episcopus inscripsit libro XI suorum Poëmatum. [commendatur Episcopis Aucto,] Fuerat Fortunatus in familiam SS. Radegundis & Agnetis assumptus jam tum Presbyter ordinatus, ac proinde illas paßim commendat. Ita lib. 3 carm. 28 ad Avitum Episcopum Claromontanum;

Commendantur item vestræ pietatis amori
      Agnes, voce humili, cum Radegunde pari.

Dein lin. 5, carmine 2 ad Martinum Episcopum Galiciæ,

Cū Radegunde humili supplex pia postulat Agnes, [& Martino.]
      Ut commendatæ sint tibi, Sancte Pater.
Ut crescente choro per carmina sancta Sororum
      Complaceant Domino, te duce mite, suo.
Atque adscita sibi, servetur, ab urbe Genesi,
      Regula Cæsarii Præsulis alma pii.

Libro etiam 8 extat longum poëma 4 de Virginitate, quod idem Fortunatus sub finem S. Agneti offert hoc modo:

Hæc tibi, cara Deo, meritis venerabilis Agnes,
      Offero, quo placeant, tu faciendo colas.
Judicis ut jussu munus tribuatur utrisque, [offertur poëma de Virginitate.]
      Quando corona tibi, tunc mihi vel venia.

[4] Sed aliis omißis, carmina viginti octo sunt S. Radegundi & potißimum S. Agneti inscripta, ex quibns unicum excerpimus, cum apud auctorem cetera legi poßint. Estque secundum ad S. Radegundem, de Natalitio Abbatissæ, hujusmodi.

Mater opima, decens voto lætare beato,
      Gaude, natalem filia dulcis habet. [Filia Spiritualis S. Rædegundis.]
Hanc tibi non uterus natam, sed gratia fecit:
      Non caro, sed Christus hanc in amore dedit.
Quæ sit in æterno tecum: tibi contulit auctor,
      Perpetuam prolem, dat sine fine Pater.
Felix posteritas, quæ nullo deficit ævo
      Quæ cum matre simul non moritura manet …
Hinc longinqua salus teneat vos corpore vinctas,
      Rursus in æterno lumine jungat amor.

Ceterum elucent paßim in adjunctis carminibus indicia casti & fortis amoris, quo Fortunatus has illustres Sanctitate matronas prosecutus est: apparet etiam eum haud procul ab illarum monasterio vixisse, cum hos versus pangeret, res domesticas ipsarum describens, & munuscula lactea ac florea, quæ ultro citroque deferebantur. Est & ipse Fortunatus Litaniis Pictonicis inscriptus, & ad XIV Decembris in Notis Castanæi relatus: quo die sub ritu duplici coli in Ecclesia Pictavensi indicatur in Officiis propriis.

CAPUT II.
Acta S. Disciolæ

[5] Henricus Ludovicus Castanæus de la Rochepozay, in supra indicatis Litaniis Pictonicis, invocat S. Disciolam, de qua in Notis ist indicat: XIII Maji Disciola, [Ex S. Gregorio Turonensi scitur,] B. Salvii Albigensis Episcopi neptis, monialibus sanctæ Crucis Pictavensis olim annumerata est: de cujus felici obitu agit Gregorius Taronensis, historiæ lib. 6 cap. 29, ex qua relatione duæ sequentes lectiones aßignantur in Officiis propriis Ecclesiæ Pictaviensis, recitandæ pro secundo Nocturno ad hunc diem XIII Maji. In monasterio B. Radegundis puella quædam, nomine Disciola, quæ B. Salvii Albigensis Episcopi neptis erat, obiit hoc modo. Cum ægrotare cœpisset, & ei assidue Sorores aliæ deservirent; venit dies ille, quo migraret a corpore: & circa horam nonam ait Sororibus: [quomodo ab apparente ter sancto evocata;] Ecce jam leviorem me sentio: ecce nihil doleo. Nunc autem discedite a me, quo facilius sopori relaxer. Hæc audientes Sorores ejus, recesserunt parumper a cellula: & post paululum advenerunt. Denique stantibus illis coram ea, expectabant quid ab illa locutionis audirent. Ipsa autem expansis manibus, benedictionem a nescio quo efflagitans, ait: Benedic, inquit, mihi Sancte, ac famule Dei excelsi: ecce enim jam tertio fatigaris hodie mei causa. Et cur, Sancte, pro infirma muliercula crebras injurias sustines? Interrogantibus vero illis, ad quem hæc verba proferret, penitus non est effata. Tunc facto modico intervallo, emisit vocem magnam cum risu, & sic emisit spiritum. Et ecce quidam energumenus, qui tunc ad beatæ Crucis gloriam mundandus advenerat, arrepta manibus cæsarie, collisit se in terram, dicens: Heu! heu! heu nobis! qui tale damnum perpessi sumus. Vel licuisset prius causas inquirere, & sic de potestate nostra fuisset ablata hæc anima. Inquirentibus vero his qui aderant, quod esset hoc verbum quod loquebatur, respondit: Ecce animam puellæ Michaël Angelus suscepit, [a S. Michaële in cælum delata sit.] & ipse eam ad cælos evehit. Princeps vero noster, quem vos diabolum nominatis, nihil in ea participatur. Post hæc corpus aquis ablutum ita candore niveo refulgebat, ut nullum linteum reperire Abbatissa potuisset in promptu, quod corpore candidius cerneretur. Induta tamen linteis mundis sepulturæ mandata est. Hactenus Gregorius Turonensis. Hanc Virginem inscripsit Sacro Gynæceo Arturus du Monstier ad diem X Martii his verbis: Pictavis S. Disciolæ Virginis B. Radegundis discipulæ, virtutum meritis spectabilis. Verum dictus Arturus sæpe deprehenditur ad libitum definire Natales plurium, quando proprios ignoravit. [memoria 10 Martit.] Meminit ejusdem Carolus le Cointe in Annalibus Ecclesiasticis Francorum ad annum DLXXXIII num. L1. Verum quia Turonensis mox capite sequenti XXX scribit, eodem anno Tiberium Imperatorem migravisse a seculo, potius utriusque mortem referimus ad annum DLXXXII. At S. Salvius Episcopus Albigensis, cujus hæc Virgo neptis erat, mortuus est X Septembris anno DLXXXV.

DE S. DOMINICA VIRGINE
APVD LACVM COMENSEM IN INSVBRIA.

SEC. VI

[Commentarius]

Dominica Virgo apud Lacum Comensem in Insubria (S.)

AUCTORE D. P.

Comensi apud insubres Ecclesiæ præfuit secundum ipsius Catalogos decimus tertius S. Agrippinus, [Fratri suo S. Agrippino Ep. Com. consepulta] ab anno DLXVIII, ad DLXXXVI, die XVII Iunii commemorandus, qui sepultus in insula Comacina ibidem requievit, usque ad ultimum insulæ illius excidium, ex mandato Friderici Imperatoris factum anno MCLX, quando ad D. Petri sacellum ossa ejus translata sunt; atque hoc etiam paucos post annos destructo, deportata ad ecclesiam Aquæ-Frigidæ, anno MCXLVII extructam a Cisterciensibus monachis, & deposita sub majori altari; uti ad prædictum diem ex certioribus monumentis probat Martyrologii Novocomensis auctor, Primus Aloysius de Tattis, contra Ferdinandum Vghellum, hujus postremi loci fundationem S. Agrippino ipsi adscribentem: qua de re proximo mense plenius agendum nobis erit. Nunc quod ejus loci meminerimus facit S. Dominica, ipsius Sancti Episcopi soror, paulo post illum defuncta, & juxta fratrem sepulta, simulque de uno in alterum locum translata. In prælaudato Martyrologio, Ipso etiam die, quo scilicet Cathedralis ecclesiæ Dedicatio & tertia SS. Proti & Hyacinthi translatio commemoratur, id est hoc XIII Maji, præscribitur cultus S. Dominicæ Virginis, D. Agrippini Comensis Episcopi sororis: quæ sicuti fratrem æmulata est vitæ sanctimonia, ita cum eodem meruit a Domino in æterna beatitudine coronari: cujus sacra pignora nunc in ecclesia monachorum Cisterciencium, apud Larii ripam, condigna veneratione coluntur.

[2] Quidquid de ea nunc dici aut sciri potest complexus est hujus Martyrologii auctor, partim in sua ad ipsum Annotatione, partim in epistola postmodum submissa. Verba Annotationis jam indicatæ hæc sunt: De Dominica Virgine agit Lazarus Caraffinus Episcopus Comensis, [Sanctis diœcesis annumerata ab auctoribus,] in Diptycha Antistitum hujus urbis num. 13, & in Catalogo Sanctorum & Beatorum, quorum corpora in civitate & diœcesi Comensi requiescunt; Philippus Archintus, in Tabella Sanctorum Ecclesiæ Comensis; Quintilius Lucinus Passalaqua, in I Epistola Historica; Franciscus Ballarinus, in Chronico Comensi part. 3 cap. 2; Petrus Maria Campus, Historiæ Placentinæ lib. 8; Ferdinandus Ughellus, Italiæ sacræ tom. 5 in serie Episcoporum Comensium num. 13; Robertus Russcha monachus Cisterciensis, in descriptione cœnobii Aquæfrigidæ, quam typis Laudensibus in lucem edidit anno 1619; & Lelius Fravezziuz, in Diario Novocomensi ad diem XVII Iunii. Nos quoque de eadem nonnihil disseruimus lib. 8 Annalium Novocomensium a num. 73 ad 77.

[3] Nemo ambigit de gloriosæ hujus Virginis sanctitate: digladiantur tamen inter se scriptores, [non fuit monialis ad S. Ioannem Baptist.] quæ & qualis fuerit ejus vita. Franciscus enim Ballarinus, indubitanter affirmat una cum Ferdinando Ughello, Dominicam fuisse in asceterio S. Ioannis Baptistæ, nunc S. Margaritæ, Novocomi monialem: quam etiam credit sociam SS. Liberatæ & Faustinæ circa annum Domini DXC, quo eam obiisse putat. Sed in hoc monasterio nulla viget aut in tabulis aut in picturis aut ulla majorem traditione hujus Virginis memoria: quæ procul dubio perduraret, si una cum sanctis Sororibus communem in hoc celeberrimo loco vitam duxisset. Plane si Dominica suos ibi clausisset oculos, aliquod sui vestigium ibidem reliquisset: & sacræ Virgines, adhuc ibi perseverantes, præclarum hoc decus non contemnerent: quæ sicut maxima pietate Liberatam & Faustinam colunt, ita Dominicam venerarentur & sibi vendicarent.

[4] Contra Ballarinum Robertus Russcha existimat, illam vixisse inter Moniales SS. Faustini & Jovitæ, [neque ad SS. Faustinum & Iovitam,] cujus asceterium olim erat in insula Comacina: qua funditus excisa a Novocomensibus, Moniales se receperunt ad continentem, quæ Campus appellabatur, ubi novam sedem fixerunt. Verum neque umquam Campi Moniales Dominicam agnoverunt, neque de ea servant vel leve in priscis sui monasterii codicibus monumentum. Ut propterea jure credendum sit, Dominicam apud eas domicilium non habuisse, atque adeo sacratam Deo virginem non extitisse, ut Ballarinus & Russcha contendunt, licet dissentiant in assignando monasterio quod ipsa incoluerit. His addere licet, quod cum insulæ Moniales ab insula transmigrarint, ad locum quem nostra hac tempestate tenent; si ante cum illis Christo mancipata convixisset Dominica, illius & reliquias probabiliter possedissent, & eas secum ad nova claustra asportassent: præsertim quia nulla ratio cogebar, ut ipsæ venerandæ suæ Sororis exuvias cederent Cisterciensibus monachis, incolis Larii recentioribus: quippe qui anno tantum Domini MCXLII has oras inhabitaverint; ipsisque nulla jura favebant, ut Dominicæ corpus ab insulæ Monialibus extorquerent.

[5] [sed videtur in seculo pie vixisse.] Veritati igitur magis est consentaneum, Dominicam, non inter septa monasteriorum virginitatem suam illibatam servasse; sed in seculo, seculari quidem amictu, sed procul ab omni vanitate & levitate muliebri; ut eam decebat, quæ sibi Sponsum immortalem delegerat, eique conabatur tota cordis & corporis puritate inservire. Qui ante Franciscum Ballarinum & Robertum Russcham Dominicam laudarunt, ne verbum quidem de illius religione inter S. Benedicti Ascetrias fecerunt. Ex quo facile colligitur, ipsam tanti Patriarchæ institutum coluisse, Ballarini & Russchæ commentum omnino fuisse. Hactenus ille: quibus adde, si placet, perquam incertum esse, utrum adeo cito post S. Benedicti mortem (obierat enim hic anno DXLIII) monasterium ullum habuerit Insubria, quod Regulæ Benedictinæ profeßionem susceperit; quæ potißimum sese diffundere cœpit, post monasterii Casinensis restaurationem sub S. Petronace initio seculi VIII.

[6] Quod ad patriam S. Dominicæ attinet, eam haud dubie habuit communem cum fratre: [quo fundamento dicatur advenisse Colonia Agrippina?] sed vereor ne sola nominis Agrippini forma fecerit, eum ab aliquibus Germanum credi, Coloniæ Agrippinæ natum; Comum ex divino instinctu advectum, sub extremum S. Ioannis Episcopi Comensis tempus annumque DLXVII, qui ejus cognitu sanctitate curaverit præviis suasionibus, ut post suum excessum eligeretur Episcopus. Non ita facile temporibus illis aliunde quam ex proprio Clero Episcopos sibi assumebant Ecclesiæ: si tamen id factum fuit, votivæ ad limina Apostolorum peregrinationis occasione Comum appulisse crediderim Agrippinum cum sorore Dominica: de cujus cultu speciali rogatus nos edocere distinctius prædictus R. D. Primus Aloysius de Tattis, in hæc verba respondit anno MDCLXXVIII, XIV Martii. S. Agrippini cultus exploratissimus est: nam quotannis per urbem & diœcesim Novocomensium memoriam ejus instauramus in Officio ecclesiastico: [propria ejus ecclesia.] de B. Dominica vero quod postulatis, addo eam quidem non esse in nostro adnotatam Kalendario, sed tamen habere ecclesiam in introitu Vallis-Tellinæ nomini suo sacram, in qua magna celebritate colitur.

DE SANCTO PAVSICACO
EPISCOPO SYNNADARVM IN PHRYGIA.

SEC. VII

[Commentarius]

Pausicacus, Episcopus Synnadarum in Phrygia (S.)

G. H.

Græci celebrant hunc sanctum Episcopum die XIII Maji, & quidem in Menologio Basilii Porphyrogeniti Imperatoris hoc ejus proferunt elogium: Sanctus Pater noster Pausicacus, oriundus ex urbe Apamea, [Elogium ex Menologio Basilii Imp.] piorum parentum filius, medica instructus arte, urbes ac regiones peragravit, ægrotos omnes absque ulla mercede curando. Deinde cum mundum odisset, ac Christi amore flagraret; in quoddam monasterium se recipiens, monachus effectus est: atque adeo in virtute profecit, jejuniis, vigiliis, & assiduis precibus vacans, ut maximis a Deo gratiis donatus fuerit, solo pane ac modica similiter aqua vesci solitus. Ob ipsius autem virtutem, a Cyriaco Patriarcha Constantinopolitano, quamvis non desideraret, Synnadarum Episcopus initiatus fuit sub Imperio Mauritii; quem & ipse a gravissimo morbo curaverat. Postea creditum sibi gregem recte gubernans, vixit usque ad Imperium impii Leonis Iconomachi, atque extremam senectutem nactus, migravit ad Christum. Hæc ibi: quibus similia leguntur in Ms. Synaxario Ecclesiæ Constantinopolitanæ Parisiis in Collegio Societatis Iesu adservato, [Synaxario Ms & Menol. Sirleti.] item in Menologio Cardinalis Sirleti, & ubique adnotatur summa & extrema ejus senectus, Græcis βαθὺ γήρας. Et profecto juxta prædicta vixisset in suo Episcopatu XV aut XVI ultra centum annos. Nam Mauritius Imperator, quo vivo ordinatus est Episcopus, [cum ætate monstrosa.] a Phoca successore interemptus anno DCII, die XXVII Novembris, & Leo Isauricus suscepit Imperium XXV Martii anni DCCXVII, ad cujus usq; tempora vixisse S. Pausicacus dicitur in jam relatis tribus elogiis. Interim in magnis Græcor Menæis, & apud Maximum Cytherorum Episcopum ἐν βίοις ἁγίων nulla Leonis fit mētio, in satis lōgo encomio, quod subjicimus & est hujusmodi.

[2] Natus est Pausicacus Apameæ, parentibus illustribus & generosis & Christianæ fidei cultoribus. [Aliud elogium ex Menæis.] Adolescens inedia, assiduis precibus & vitæ austeræ disciplina seipsum emaciavit & edomuit: unde religiosam & ascettiam viam ingressus, modico pane & aqua vitam toleravit, operamque medicinæ dedit, simulque corpora & animos sanavit: acrique in dæmones bello suscepto, eos in fugam vertit, abortus levavit, incurva silicernia correxit, aliaque admiranda prodigia fecit. Fama autem, quæ omnia aperit & vulgat, de illo ad Archiepiscopum Constantinopolitanum (Cyriacus is erat) delate, Synnadarum Ecclesiæ præficitur: ubi statim funda divini verbi homines ut lupos grassantes persecutus, ab ovilibus arcuit, & gladio verbi putrida membra resecuit, ne sincera pars Ecclesiæ ab illis corrumperetur. Ita sua ovilia sana ac integra servando, triumphavit. Venit inde Constantinopolim, & cum Mauritio Imperatore congressus, ipsius quo detinebatur morbum curavit: impetravitque, ut civibus suis annuum vectigal, auri nempe libram, cum aureo sigillo, in quo additamentum ad annuam pensionem inscriptum erat, condonaret. Revertens vero Synnadas, [in quo tanta ætatis mentio nulla.] cum Solini esset, solis precibus aquæ scaturiginem produxit, suorumque comitum sitim inde levavit. Demum post vitam præclare pieque peractam, multisque salutem procuratam, ex humanis excessit, atque ad desiderata gaudia transiit. Hæc in dictis Menæis, absque mentione extremæ senectutis, & impii Leonis Iconomachi. Quid si hujus loco substitueretur impius Imperator Monothelica Constans, qui anno DCXLII imperavit? Adhuc grandem satis esset assecutus senectutem, & aliquamdiu sub Imperio Mauritii Episcopus fuisset. Si Vita ejus aliqua a coævis scripta reperiretur (scriptam enim aliquam persuadent miracula, tam specifice relata in posteriori elogio) aliquid certius posset forsan erui. Est autem Synnada, seu Synnadæ metropolis Phrygiæ Salutaris, a qua circiter LXXXV millibus passuum distat Apamea, patria S.Pausicaci. At cyriacus Patriarcha, qui illum Episcopum constituit, in dictis Menæis refertur XXVII Octobris. Inter Latinos nuper S.Pausicacum in Catalogo generali suo Ferrarius retulit, alibi do eo hactenus nihil invenimus.

DE SANCTO NATALE
ARCHIEPISCOPO MEDIOLANENSI.

ANNO DCCLI

[Commentarius]

Natalis, Archiepiscopus Mediolanensis (S.)

G. H.

Antiquum S. Natalis cultum, ad hunc XIII Maji apud Mediolanenses recurrentem, indicant vetusta Missalia hujus Ecclesiæ secundum morem S. Ambrosii, [Cultus sacer.] qualia habemus anno MDXXII & MDLX excusa, itemque Breviaria anni MDXXXIX, & anni MDCXXXV, cum antea in Breviario anni MDLXXXVII ejus memoria esset omissa. Memoratur etiam a Galesinio in suo Martyrologio, Ferrario in Catalogo generali & alio Sanctorum Italiæ, atque ab aliis rerum Mediolanensium scriptoribus. In præcitato Breviario anni MDCXXXV, pro Officio solenni præscribitur, secundum usum dictæ Ecclesiæ, Lectio III de vita ejus, quæ est hujusmodi:

[2] Natalis, Pastor hujus Ecclesiæ Mediolanensis, mirifica fuit eruditionis & ingenii fama: ac præcipue de eo traditur, [Elogium ex Breviario,] quod Græcas Hebraicasque litteras eximie didicisset. Doctrinæ autem & ingenii sui vim etiam scriptis declaravit, quæ adversus fidei Catholicæ hostes edidit. Cælestia porro merita ejus multis post mortem & in vita miraculis illustrata fuerunt. Reliquiæ corporis ejus in S. Georgii æde, quæ dicitur ad Palatium, summa cum veneratione asservantur. Hæc ibi, quæ eadem leguntur in Lectionibus propriis editis ad usum illorum, qui in ea diœcesi Romano ritu utuntur, quibus præscribitur Officium sub ritu duplici. In Tabula Archiepiscoporum Ecclesiæ Mediolanensis, ex decreto Concilii Provincialis IV sub S. Carolo habiti, illud habetur elogium.

[3] S. Natalis, Latina Græcaque eruditione valde præstans, [ex Tabula Archiepiscoporum] & Hebraice doctus etiam, eximiusque Catholicæ religionis cultor, Zacharia Pontifice Archiepiscopatum suscepit, & gessit usque adeo religiose, ut exantlatis multis pro fide laboribus, demum sancte in Domino quieverit III Idus Maji, sepultus in basilica S.Georgii, quam is ædificavit. Sedit annum unum, menses duos. Hæc ibi. S. Zacharias Papa præfuit Ecclesiæ a mense Decembri anni DCCXLI, usque ad annum DCCLII, & colitur XV Martii, ad quem diem ejus Acta edidimus. Subjungimus quæ Ferdinandus Vghellus in Archiepiscopis Mediolanensibus de Natale scripsit.

[4] [& Vghello.] S. Natalem S. Zacharias Papa in Mediolanensem Archiepiscopum ordinavit anno DCCXLIX, vel ut alii volunt DCCXLVII. Hic tum linguæ Græcæ tum Latinæ peritia clarissimus fuit, ritusque Ecclesiasticos peritissime calluit. Scripsit contra Arianos, quorum hæresis reliquiæ repullulare videbantur. Duos omnino annos Mediolanensem administravit Ecclesiam, laureamque decedens sanctitatis tulit a Stephano secundo Romano Pontifice, III Idus Maji, quo ipso die ejus festum celebrari est cœptum: sepultusque est apud S. Eustorgium, quod ipse templum excitaverat a fundamentis, vel ut alii volunt, apud S. Georgium in Palatio, ubi Canonicam instituerat. Ceterum ut de sepultura Natalis scriptores varie narrant, sic nihilo constantius de ejusdem Pontificatus tempore sententiam ferunt. Ut enim vetustas obscura, ideoque recondita est; sic dum aliquid in ea expiscari conamur, conjecturis rem agimus; experturi, an propius accedamus ad scopum, qui computandæ ætatis, atque annorum certa ratione caremus. Hæc Vghellus. Panvinius in Chronico Ecclesiastico aßignat Sedi ejus annos duos, menses duos. Illum ferri a Stephano II, aliis III, Pontifice Summo in Sanctos relatum tradunt Ferrarius & Besutius: addit hic basilicam S. Georgii ab eo constructam. Quæ fere omnia habet Paulus Morigius in Sanctuario urbis & diœcesis Mediolanensis pag.76, ubi de basilica S. Georgii agit: at pag. 63 describit basilicam S. Eustorgii absq; mentione S. Natalis.

[5] [Tempus Episcopatus ex antiquo Catalogo.] Certiora esse videntur quæ habemus in parte 3 Catalogi Episcopalis, haud diu post ipsius S.Natalis mortem, ut nobis videtur, scribi cœpta, & deinceps ad annum usque MLXXXIV continuata, in qua ista leguntur: Natalis Episcopus, sedit menses XIV, obiit pridie Idus Maji, sepultus est ad S. Georgium: ad quem locum diximus, pro pridie Idus, assumptam videri diem præcedentem, quando cœptus est in Ecclesia coli:eo quod ipsa & vera mortis dies impediretur Translatione S. Victoris, jam antea solenni; neque vacarent ipsæ Idus, quæ potius assumi debuissent, Officio S. Evasii Episcopi Martyris occupatæ. Ibidem ostendimus tempus sedis certius statui non posse, quam si ordinatus mense Martio anni DCCXL, mortuus ponatur DCCXLI mense Majo: quo ipso quidem anno Pontificatum cœpit Zacharias Papa, sed mense Novembri exeunte; adeo ut, juxta hunc calculum, quo non facile fideliorem inveniet aliquis, mors Natalis septem fere mensibus Zachariæ initia præcesserit. Nicolaus Brautius in Martyrologio Poetico hoc eum disticho honorat.

Eximius Præsul sacros depromere sensus,
      Eloquio linguæ triplicis aptus erat.

[6] Hunc eumdem. Natalem Hispani sibi arrogant, quasi ante fuisset Episcopus Toletanus, dein Mediolanensis, nixi auctoritate Dextri, Iuliani Petri, [Idem etiam Hispanis tribuitur,] & maxime Luitprandi in Adversariis, in quibus dicitur obiisse XIII Maji anno CCCLIV. Verum deficit horum tractatuum nuper excogitatorum auctoritas, & nulla Natali tribuitur veneratio in antiquis Breviariis & Missalibus Toletanis, qualia sunt jussu Francisci Ximenes Archiepiscopi Toletani edita anno MD & MDII, aliaque postea recusa anno MDLI, MDCVII, MDCXVI & MDCXXXVIII. Si quis tamen delectetur hisce inventiunculis, adeat Tamajum Salazar in Martyrologio Hispanico aliosque ab eo citatos, quos non lubet hic proferre. Pars aliqua attingetur XXV Maji ad Vitam S. Dionysii Mediolanensis Episcopi, anno CCCXLV in exilium acti, substituto in ejus locum Auxentio, qui totis triginta annis Episcopatui illi incubuit, & vix sero damnatus ut Arianus, [cum turpi anachronismo.] latam a Damaso depositionis sententiam elusit usque ad mortem; non laturus ut Catholici suum seorsim Episcopum seu Proepiscopum haberent in ea civitate, ubi poterat omnia, non tantum sub Constantio Ariano, sed etiam sub Valentiniano, Christianißimo quidem Principe, Arianis tamen nequaquam molesto. Qua autem ratione persuaderi sibi sivisset Toletanus Episcopus aliquis, ut permissus redire ab exilio, dimissa propriæ Ecclesiæ cura, ubi proniora habiturus erat ad restituendam pietatem omnia, hæreret in aliena, ubi erant impeditissima cuncta, propter Auxentii quam dixi præsentiam & potentiam? Pari stultitia idem Natalis fingitur SS. Justi & Pastoris Martyrum frater, ex patre Hispano Vitali, qui ex primis in Italia nuptiis Natalem, & ex secundis in Hispania Martyres istos genuerit.

DE S. SERGIO CONFESSORE
CONSTANTINOPOLI IN EXILIVM ACTO.

SUB ICONOMACH.

[Commentarius]

Sergius Confessor Constantinopoli, in exilium actus (S.)

G. H.

Celebris est memoria S. Sergii Confessoris apud Græcos: ac primo in Menologio Basilii Porphyrogeniti Imperatoris hoc ejus elogium extat: Sergius Christi Confessor, Constantinopoli natus, [Elogium ex Menologio Basilii Imp.] nobilium ac divitum parentum filius fuit. Cum vero sacrosanctas ac venerabiles imagines cultu prosequeretur, ab iconomachis fuit comprehensus, & ad impium Imperatorem Leonem adductus, [cum nomine Leonis.] modo blanditiis, modo minis jussus fuit a sacrarum imaginum cultu recedere. At cum non assentiretur, sed potius tyrannum tamquam rem abominandam detestaretur, ejusque sermones & minas tamquam nugas contemneret, ac summa animi fiducia pronuntiaret; sacras imagines esse colendas, & ab omnibus Christi fidelibus merito honorandas, periende ac si honor ille Prototypo, cujus est imago, exhiberetur; fune ejus collo alligato, tamquam scelestus ac maleficus, per fora protractus fuit: deinde in carcerem detrusus ac publice reus denuntiatus est, divitiisque suis orbatus, una cum uxore sua Irene ac liberis relegatus fuit: ubi cum mala plurima gravesque inimicitias sustinuisset, [a Baronio Isaurici cognominati:] emigravit ad Christum. Hæc ibi. At quis hic Leo Imperator fuerit, non indicatur Baronius Leonem Isauricum interpretatus, refert in Annalibus martyrium S. Sergii ad annum DCCXXXV.

[2] Contra in MS. Synaxario Ecclesiæ Constantinopolitanæ, asservato in Collegio Claromontano Societatis Iesu Parisiis, [aliud ex Ms. Synaxario] tribuitur hæc persecutio Theophilo Imperatori, qui imperavit ab anno DCCCXXIX usque ad annum DCCCXLII, de cujus crudelitate egimus ad Vitam S.Theodoræ ejus uxoris XI Februarii. In dicto autem Synaxario ista legentur: Eadem die, XIII Maji, memoria sancti Patris nostri Sergii Confessoris. Hic prognatus erat Constantinopoli, ex Parentela illustri & magna, sacrarum & venerabilium imaginum cultor: qua de causa jussus est apparere coram persecutore & impio Imperatore Theophilo, ac funibus circa collum constrictus, [cum nomine Theophili:] per forum sicut malefactor est circumductus; dein divitiis, quas plurimas habebat, spoliatus, una cum uxore sua Irene ac liberis in exilium ablegatur, ubi multas tribulationes ac varias tentationes perpessus, migravit ad Christum. Hæc in dicto Constantinopolitano Synaxario.

[3] Aliud denique encominum ejusdem sancti habemus in magnis Menæis Græcis excusis, [tertium ex Menæis Græcis ubsque nomine Imperatoris.] sed omisso nomine Imperatoris, quod est hujusmodi. Eodem die S. P. N. Sergii Confessoris. Sergius & genere clarus magnusque, & illustri animo celebrabatur. Delatus igitur est apud impium & persequentem Imperatorem propter sanctarum & sacrarum imaginum cultum, funeque ad collum ejus ligato, per forum populosum actus & circumactus, sannis contumeliisque affectus & oneratus fuit: postea omnibus suis bonis exutus, in carcerem est detrusus: ac tandem cum uxore, liberis ac tota familia fuit in exilium ejectus: adeoque ex alienis etiam malorum ærumnis triumphat, variis calamitatibus conflictatus. Unde a Deo vocatus est in cælum, digna ab agonotheta Christo præmia accepturus. Simile elogium formavit in suo Menologio Sirletus; omisso etiam Imperatoris nomine. Memoria autem hujus S.Sergii celebratur in Martyrologio Gallico, excuso Leodii anno MDCXXIV, & apud Ferrarium in Notis suis ad hunc diem Catalogi generalis.

DE S. ROLENDE VIRGINE
GARPINIÆ IN COMITATV NAMVRCENSI.

SEC. VII AUT VIII.

[Praefatio]

Rolendis Virgo, Garpiniæ in Comitatu Namurcensi (S.)

G. H.

Namurcum, urbs jam Episcopalis ad Mosæ & Sabis fluviorum confluentes, caput est Comitatus, inter Belgicas provinias numerari soliti. Sub hoc recensetur Gerpinia, celebris pagus inter Tudinium & Fossas oppida, [Cultus sacer] Lomacensis olim territorii inter Sabim & Mosam, Decaniæ Boviniensis, a Namurco quinque circiter leucis sed vix duabus dißitus Foßis. Magna & laude prorsus dignißima est populi hujus erga S. Rolendem Virginem religio. Hujus rei fidem facit templum & imprimis chorus eleganter arcuatus, sub quo secretiora loca subterranea pari artificio concamerata conspiciuntur. In hoc templo quiescit ejus corpus, pro cujus majore veneratione capsa argentea affabre facta est, hinc inde inaurata, ab iisdem Gerpiniensibus egregia liberalitate curata: in quam Reverendißimus Dominus Iacobus Blasæus, [& translatio corporis in novam capsam,] Namurcensis Episcopus, sacra Virginis ossa anno MDXCIX hoc XIII Maji, quo colitur, reverenter transposuit, præsente Ægidio Monæo Societatis Iesu Sacerdote, qui ista in sua de Sanctis Namurcensibus historia MS. testatur.

[2] Memoria S. Rolendis ad hunc XIII Maji notatur in MS.Florario Sanctorum his verbis: [memoria in Fastis,] Eodem die Rolendæ, alias Dolendis, Virginis, quæ iliacam passionem & vitium lapidis sanare consuevit. Grevenus Carthusianus Coloniensis, in additionibus ad Vsuardum anno MDXV & MDXXI excusis, ista commemorat: Rolendæ Virginis, quæ invocari solet contra iliacam passionem & calculum. Molanus in prima editione Auctarii ad Vsuardum, addit: Cujus corpus requiescit Gerpiniæ in diœcesi Namurcensi. Similia leguntur in Martyrologio Germanico Canisii, Gallicano Saussay, & alio Gallice Leodii anno MDCXXIV edito, item in Fastis Belgicis Miræi, & Coloniensibus Gelenii. Arnoldus Rayßius in Hierogazophylacio Belgico pag. 230 hæc scribit: Corpus S. Rolendis Virginis Gallicanæ, quæ nuptias potentis proci fugiens, Gerpiniæ pie defuncta est. Quotannis in feriis Paschalibus (Molano Pentecostalibus) feretrum argento cælatum, [annum processio,] in quo sacræ Virginis exuviæ custodiuntur, per parochiæ circuitum processionaliter defertur. Illa autem supplicatio ad quinque passum millia sese extendit, ita ut sacris post medium noctis peractis, circa crepusculum matutinum ad iter, magna etiam populi confluente caterva, progrediatur. Iuxta sacellum in ejus honorem dicatum spectatur mausoleum, ubi hæc Virgo telluri mandata fuit, ad quatuor aut amplius pedes a terra elatum, ex nigro ac tersissimo marmore his litteris exaratum: Diva Rolendis, summi Desiderii Galliæ Regis filia, mea hic ossa quieverunt. [epitaphium,] Curo stranguriam Dei permissu, herniam, cæcitatem, præter languores ceteros. Me implorate, mea qui opera egetis.

[3] Hæc ibi & magna simplicitate posita. Vbi pro filia Regis, legendum esse Dynastæ alicujus in Gallia arbitramur. Nomen autem Desiderii fuit apud Gallos frequentißimum. Hinc Episcopi dicto nomine appellati sederunt Taruanæ, Autißiodori, Cabilone, Cadurci, Lingonibus, Viennæ & aliis Galliæ urbibus. [An pater dynasta Mōtis Desiderii in vicinia,] Meminit & Gregorius Turonensis Desiderii Ducis, sed qui diu ante vixerat. Est & oppidum in Picardia superiore Desiderii-mons, sive Mondiderium dictum, medium inter Ambianum & Compendium. Sed quid tam longe divinando expatiamur? In ipso de quo agimus ad Sabim tractu, inter Fossas & Marchianas-ad Pontem, exiguo quatuor leucarum intervallo, omnia inveniuntur loca, quorum in hac Legenda fit mentio: dictis enim Marchianis, trans Huram fluviolum, spatio unius leucæ adjacent Marchianæ aliæ, in Monte-Desiderii positæ, vulgo Mon-desir Marchiennæ. Hanc Sanctæ patriam si dixerimus, fuga ejus in proximum Villarii a Poteria cognominati oppidū, vulgo Villers la potry, iter vix plusquā leucæ unius fuerit: & hinc appulsa Gerpiniam, dimidia vel paulo plus leuca distantem, una autem a Foßis leuca, ibidem infirmata obierit: sed hæc omnia auxerit in immensum traditio; & a longinquitate terrarum, per quas advecta, & potentia generis ex quo nata, proci etiam a quo expetita conditione Regali, admirabilitatem addiderit narrationi tanto majorem, quanto verosimilitudini plus detrahebat. Nec e longinque admodum advenerit mater, filiæ sepulcrum veneratura, ac inde itura Fossas ad S. Foillanum, ibique suam oblationem factura. Sic autem rectum instituebatur iter Coloniam versus. Sed hæc ad ulteriorem disquisitione proponimus ipsis Gerpiniensibus & Namurcensibus. Thomas Dempsterus in Menologio Scotio ad XIV Maji, Gerpiniæ, inquit, inter Tudinium & Fossas, Rolendis Virginis: quæ in Gallia nobilibus orta parentibus, cum a Scotorum Regis filio in conjugem expeteretur, maluit Christo nubere, ad quem in fuga terreni Sponsi migravit. Idem Thomas Dempsterus XIII Iunii: Gerpiniæ, Rolendis per Obertum Leodiensem Episcopum elevatio.

[4] Præterea huc facit, quod Molanus in Natalibus Sanctorum Belgii indicat his verbis: [Bulla canonizationis perdita.] Litteras canoni vidisse, sed cum multis aliis in subitanea templi conflagratione periisse, scilicet, ut ad Molanum observant Doctores Duacenses, anno MDL. Unde, addit Molanus, eis sola superest historia, sive Vita S. Rolendis: quam sub præmissa cautione damus ex Mss. Canonicorum Regularium cœnobiorum Rubeæ-vallis prope Bruxellas, & Corsendoncani juxta Turnhoutum; in quo deerat Prologus. Eamdem Vitam, sed contractam, haber Monæus in citata Ms. historiæ de Sanctis Namurcensibus. Eamdem, sed pleniorem, edidit anno MDCXX Crispinus Paradis, loci Plebanus, ex vetustißimo Ms.Codice loci ipsius, [Vita ex Mss.] quam libro 9 Historiæ S. Vrsulæ cap. 6 inseruit Hermannus Crombach. Est hæc ultima stylo meliore a posteris correcta. Auctor vixit post multum temporis decursum ab elevatione corporis, sub initium seculi duodecimi facta: ergo quatuor aut quinque post ætatem S. Rolendis seculis, ut non mirum sit si genus hujus Virginis non potuerit assequi, Idem, se vidente, miraculum unum alterumque testatur patratum.

VITA
Ex variis codicibus Mss.

Rolendis Virgo, Garpiniæ in Comitatu Namurcensi (S.)

BHL Number: 7293

EX MSS.

[1] Pro admirationis speculo & imitationis incitamento Prologus proposita sunt nobis sanctarum Virginum exempla, suggerente Domino, ut qui potest capere capiat. Ipsæ enim vario modo certaverunt viriliter, contra mundum, carnem & diabolum, in præsentis exilii curriculo, pro æternæ retributionis bravio, præoptantes castitatis sigillum illibatum conservare potius, quam illud temporalis vitæ jucunditate attaminare. De quarum numero extitit inclyta Virgo Rolendis, quæ consummata in brevi explevit tempora multa: placita enim erat Deo anima illius. Hujus ergo gesta compendiose subnectimus, ut in ejus miraculis copiose spatiemus.

[2] Fuit vir genere clarus, dignitate reverendus, nomine a Desiderius: qui nobilium stirpe progenitus, ac Regiæ majestatis heres inclitus, Gallicis gentibus imperavit: qui dum ætatis adhuc teneræ tanto præfulgeret imperio, [Nobili stirpe procreata,] creandæ sobilis amore permotus, tantæ Celsitudihi condignam antiquorumque Regum nobilitate exortam conjugem honestissimam sibi legali copula sociavit. Iste si quidem naturæ studio temperatissimo invigilans affectu, unicam filiam, Rolendem nomine, meruit procreare. Pater autem prædictus, hujus nativitati primordiali arridens favore, ipsam, tamquam Gallorum imperio destinatam, regalibus nutrimentis instituit educari. Hæc tandem adulta claro lumine totam respersit provinciam: ardebat enim fides in pectore, [virtutum fama & morum honestate inclyta,] religionisque dignitas coruscabat in facie. Quanto autem gradu altiori ceterarum Virginum choris præeminebat, tanto virtutum flore generosior & morum honestate lucidior apparebat. Fama ergo innovante, qua nihil velocius, nomen tantæ Virginis vitæque discretio admiranda, non tantum Latinorum Principum, verum etiam nobilium Regum finibus in remotis aures intentas cum omni laudum vigilantia commovit.

[3] Regis denique b Scotiæ filius, Miles probatissimus, communi [præconio] laudes ejus percipiens, in amore ipsius protinus exarsit; [a filio Regis Scotiæ in sponsum expetita,] floremque militiæ apud Gallicanas partes frequentiori usu exercens, ut dilectæ Rolendis frueretur alloquio, Desiderii patris ejus curiam aliquando intravit. Ab ipso igitur Principe, tum hospitii gratia tum tanti viri reverentia susceptus, a beata Virgine, quæ tota intentione totisque viribus quotidianum Creatori suo servitium impendebat, pompisque regalibus abrenuntiare proposuerat, neglectus est. Juvenis igitur prædictus multo magis tædæ jugalis amore compulsus est, ut virginitatis incorruptæ lilia prælibaret, ipsamque Virginem sibi uxorem dari in matrimonio postularet. Pater vero super hac re consilio brevi inito, omni applaudente curia, dignum tanti honoris sibi adoptans generum, virorum nobilium fretus consortio, amantis voto consensit. Virgo autem opus Deo perfectum exhibens, ut inter perfectos Christi sectatores annumerari mereretur, nihil sibi proprii retentans, sed regnum & Regum insignia tamquam transitoria vilipendens & vituperans, simplici tantum indumento contenta, paucisque (tribus videlicet, [fugam meditatur:] ancilla & duobus servis) comitata, ut terrenæ maculæ copulam fugeret, iter Christi de nocte arripuit. In via ergo mandatorum Dei delectata incedere, obstacula mundi a se penitus curavit abjicere; despiciensque omnes seculi pompas ac delectationes, cælestibus studuit inhærere mandatis; speciale ducens, custodire mandatum Domini & ipsius pretiosum penetrare mysterium, rogans toto corde Dominum, ut vestigia mentis suæ dirigeret, quo posset ejus custodire justificationem.

[4] Audierat autem Rolendis, undecim millium Virginum Coloniæ c jungi consortium: [itura Coloniam ad Vrsulanas,] quarum amore studio ardenti perculsa, peregre pergere desiderans, ad Orientalem se transtulit regionem: quæ summopere ad hoc nitebatur, ut sponsa sponsum (videlicet Deum, quem dilexerat, in quem crediderat) cum illis amplexari mereretur. Dum autem villæ præsentis situm, tamquam calle directo & incessu temperato, transmearet; sole in meridionali plaga fere immorante; ab his tribus, qui causa ipsius quibuscumque pœnis tolerandis destinati fuerant, ut sibi requiem pro invio viarum spatio fatigata in Gerpiniensi villa sumeret, dulci admonitione compulsa est. Ipsa vero in urbem Coloniæ toto annisu aspirans, nullatenus voluit immorari, [in itinere morbo correpta,] sed ne casu aliquo investigata tardaretur ab itinere incepto, quantocius egrediens, ad arborem tunc temporis acernam, cujus de nomine d locus adhuc ita dictus est, nimio fatigata incessu & jam pæne viribus corporis ab insolito labore consumptis, ægrotans pervenit: illicque, infirmitatis conceptæ gravi cogente pressura, nulla admonitione coacta, resedit. Præsens igitur familiola, dulci lacrymarum impensione solamen illi indulgens, ut vires corporis e nocturnali sumpta requie reformaret, causam quærendi hospitium iterum submovit: quorum voto Virgo amantissima, diffidens sanitati suæ, alacriter tamē & promptissime consensit. Pago igitur munitiori inito, qui Romano f nomine g Viliers dicitur, [& Villarii ad 8 dies subsistere coacta,] hospitium sibi honestum, cum causa dicta quia necessitas ægrotantis & noctis affinitas exigebat, ibidem impetravit. Illic tandem prædictis sustentata clientibus fideliter est deportata. Ubi secundum ruris possibilitatem a quodam villano benigne suscepta, noctis discedente caligine cum primum aurora consurgeret, a rure prædicto tentans recedere, castelloque aspirans Fossensi, ut saltem affinior quæsitis Virginibus esset, & ut tutiorem in eo requiem sumeret, abire non potuit; sed graviori tempore afflicta, ibidem octo diebus permansit. Tandem Virgo regia, quæ tot & tanta facultatum genera extraneis possidenda reliquerat, debitum humanæ carnis casa brevi contenta persolvit. [sancte moritur.] Ab Angelicis ergo choris solenniter suscepta, in sinum veri Sponsi, cui virginitatis florem illibatum conservaverat, collocata est. Hic est, cujus oscula casta, sacer tactus, honestus amor est, denique iste utique cælestis est,

Qui nulla niveum denigrat labe pudorem.
      Sed castum casto servat amore decus.

[5] Ipse verus Sponsus totiusque puritatis fons exuberans, ut dilectissimæ sibi Rolendis sanctitas tam præsentibus quam absentibus & futuris innotescat, [Cæcus illuminatur:] virum quempiam orbatum lumine, ad tantæ Virginis corpus ire compulsum, spe luminis recuperandi concepta, ante ipsam flexo genu prostratum restituit claritati. Hujus miraculi veritate percepta, hospes, tantæ congratulans hospitæ, eum qui cæcus fuerat ad matrem ecclesiam, h Gerpiniensem videlicet, cum multis eum intucri admirando gaudentibus, delegavit. Prænominata vero ecclesia, cum i signis hujus miraculi novitate resultantibus & resonantibus, filios ejusdem ecclesiæ, [Corpus Gerpiniam delatum,] tunc temporis militia & probitate insignes & admodum florentes, convocavit ad se, & devotissime adunavit. Urgo veritate prorsus discussa, cum omni reverentia & lacrymarum devotione atque nudis pedibus, ad sanctissimæ Virginis corpus venerabiliter deportandum, a Clericis & Militibus atque honestissimis viris, quibus hæc villa tunc florebat, properatum est. Quod honorifice a majoribus & reverendis hominibus delatum, in præfata ecclesia, parte templi dextra, venerabili mausoleo consecratum & conservatum est. Ad cujus tumulum multimodo miraculorum genere coruscantem, gens infinita, [clavet miraculis & olei fluxu,] etiam a remotis regionibus, tum pro labe corporis tum pro mentis cæcitate purganda avidissime cucurrit. Corpus autem virgineum stillabat olei sacri transcendente copia; cujus leni tactu languentium curabantur vulnera. Contigit quemdam importunum virum & duræ cervicis, de tanta multitudine gentium pro temporis adstrictione conquestum, sacrum in terra cum phyala fudisse oleum: cujus effusionis pœna in ipsum & posteros ipsius originis, k nodis in manibus eorum innatis redundavit, oleumque ipsum in Virgine nullatenus comparuit. Christus tamen, pro fidei meritis digna dignis rependens præmia, electæ suæ loculum miraculorum non privavit gloria.

[6] [Post reditum ancillæ & famuli in patriam,] Inter hæc autē mater, unicæ filiæ destituta solamine, quamplurimas ad ipsam quærendā inverstigari jusserat regiones: quæ tandē a multis, ab ipsius quoq; famula & ab altero cliente prædictæ Virginis, qui post decessum illius, natalis soli capti dulcedine, ad patrium larem redierant, verius certificata est. Alter enim famulorum, beatam Virginem tantis gaudens coruscare miraculis, ut ab ipsa pro servili jugo tam corporis quam animæ sanitatem impetraret, in diebus vitæ suæ eidem ministrare voverat: eaque propter, cum beata Vigine numeratus, patriæ suæ finens nunquam videre amplius cupiebat: verum parentum desiderio & omnium amicorum solamine postposito, fideliter illic permanebat: tandem vero morte præventus, in eadem ecclesia honorifice est sepultus. [ex oblata per matrem veste,] Mater vero sanctitate filiæ dolori suo conferens remedium, præparato itineris viatico, filiali capta amore, ad ipsius sepulcrum cum honestissimo comitatu devenit: sed quia recenter adhuc erat compositum, solius aëris tegumento circumdatum invenit. Videns ergo eam ventis & solibus expositam, ac pluviæ & grandini subjectam, tum pro miraculorum dignitate ac solennitate, tum pro regiæ sublimitatis honore inobservato, nimium indouit: nihilque præter vestis purpureæ particulam, qua adornata fuerat, præfatæ ecclesiæ dereliquit; ita quod Fossense castellum declinando præteriens, ærarii sui partem in ecclesia l B. Foillani distribuit. Veste autem, tamquam memoriali ejusdem Reginæ accepta, [casula conficitur,] astantes viri, casulam variis distinctam coloribus studiose composuerunt.

[7] His insuper villæ honestissimi Milites & alii majores indignati Dominæ questibus, & commoniti negligentiæ, m basilicam dextero lateri junctam ecclesiæ, in honore beatissimæ Virginis Rolendis, [basilica & ar a S. Rolendis construitur.] de collatis sibi benificiis ædificare studuerunt: in qua ad honorem Dei & ejusdem Virginis ac n B. Aldegundis, annuente pariter & juvante Metropolitano Pontifice venerabili Domino o Oberto, cum Abbatum sanctorumque virorum frequentia, altare rite consecratum est: feretroque perlucenti elimato, [& corpus elevatur.] quod residuum erat sanctissimi corporis e terris honorifice p sublatum, ibidem summa cum reverentia est collocatum.

[8] Contigit autem, post multum temporis decursum, huic provinciæ maximam frugum sterilitatem incurrere, terramque ipsam parum aut nihil cultoris sui respondere labori: si vero agrum quemlibet messe adaptata rara fœcunditas investiebat, dira post hæc tempestatum pernicies annuum miseri agricolæ laborem in momento extirpabat. [sterilitas & mortalitas vote curantur.] Aliud quoque perniciosius acciderat, quia & plurimarum gentium superflua mortalitas & quam plurimus Procerum occasus inundabat. Ergo antiqui patres illius evitandæ cladis improperio exterriti, in beatæ vero Rolendis patrocinio equidem confidentes, ante tumbam ipsius, miraculorum gloria coruscantem, unanimiter convenerant: corpusque illius sanctissimum cum honore summo, cum jejuniis & piarum lacrymarum impensione, tantæ pestis incursum ejus interventu cessare non desperantes, singulis annis circa metas parochiæ ipsius deferri instituerunt. Cujus quidem rei pietas quanto devotius est innovata, tanto celerius a Deo & ab ipsa Virgine sacratissima tempestas est abolita. His atque multis aliis hæc beata Virgo invigilavit miraculorum studiis.

[9] Sed quoniam nuper ab antiquorum veritate, ea quæ hic superius recitata sunt, accepimus; quæ de ipsa sub testimonio Dei & hominum vidimus, ad majorem sanctitatis ejus evidentiam, deinceps explanabimus. Erat quædam muliercula q Praëllæ, quæ ex accidenti vel forte ex nimia vetustate, oculorum cæcitatem contraxerat. [Sanantur caca,] Sæpe ergo claritatis recuperandæ concupiscentia in prænominatam ecclesiam devenit: in qua, beatissima Virgine Rolende mediatrice, & visum oculorum recepit, & feretrum ipsius circa situm villæ ipsius cum multis aliis honorifice deportavit. [misere incurvata.] Fuit & quædam puella infra præfatæ villæ terminos, curvitate genuum iu extricabili oppressa, ita quod calcaneorum in renibus ejusdem patebant vestigia. Hæc ante corpus sacratissimum B. Rolendis cum lacrymarum devotione collocata, sanitatem corporis meruit accipere, & ab oraculo templi sospes ad domum propriam repedare. Vidi & quamdam indigenam, quæ vocis privata arteriis, verbum nullatenus explicare seu formare ad plenum poterat. [& muta,] Hæc ante corpus sanctissimæ Rolendis Virginis, flexo genu quotidie assistens, iter vocis cum verborum reformatione ibidem meruit impetrare.

[10] Quomodo autem & a quo sepultura ejusdem Virginis manifestata fuerit, justum est ut disseramus, & notum omnibus faciamus. Erat nempe quidam Dei servus, nomine Eugorrandus, qui vitæ hujus gloriam aut nullam aut frivolam esse, [a quodam recluso per visionem monito indicatur sepultura.] oculo circumspectæ discretionis & fide bonæ conversationis considerans, ab ea penitus tam mente quam corpore recedere curabat. Muro igitur basilicæ, in qua beatissimæ Rolendis virginis corpus inventum est, a dextro ipsius latere inclusus, motus illicitos a mundi hujus immunditiis refrænabat. Hic a beatissima Virgine Rolende, prima & secunda citatione, ut ipsius indicaret sepulturam, leniter admonitus; terria tandem gravi impulsione commotus & commonitus, & (ut verum fatear) verbere nimio tamquam negligens & adhuc hæsitans afflictus, exorata venia, Virginis precibus vel coactus acquievit. Igitur gravius ægritudinis imminente pressura, visionem quam viderat & infirmitatis causam, paucis tamen, ne super hoc gloriari videretur, edocuit. Idem vero Reclusus, ut certior prædictorum pateret notitia, a carcere suo sepulturam prædictam baculo subscribente prænotavit.

[11] [Conclusio.] Hæc de beatissima Virgine Christi Rolende breviter ad ædificationem legentium perstrinximus: in quibus, Deo teste, vitæ ipsius memoriam potius studuimus innovare ac propalare, quam expolito sermone (cum nusquam facultas ad hoc suppetat) quodcumque Scholatis vel Clerici ingenium aliquatenus declarare: ideoque supradictæ Virginis sanctitatem recolentes, exoremus eam instanter & humiliter, quatenus ipsius interventu sic transeamus per hæc bona temporalia, ut non amittamus æterna. Præstante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre ac Spiritu sancto vivit & regnat Deus, trinus & unus, per infinita secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Quid de ejus dignitate censeamus, supra dictum.

b In Sacrario Namurcensi, anno 1619 excuso, dicitur S. Rolendis Virgo Gallicana, nuptias potentis proci fugiens, in Namurcesio defuncta. Potuit hic procus ex nobilitate Scotica fuisse, & in Belgio militasse, quamvis alioqui notum est, nihil Belgicorum Sanctorum scriptis per traditionem Vitis, esse familiarius, quam Scotos vocare, quosvisignotæ gentis advenas. In Ms. Gerpiniensi, societatem quiescere Coloniæ.

c Hermannus Crombach lib. 9 Historiæ S. Vrsulæ cap. 6 Vitam S. Rolendis profert, & sub finem in Epitome Chronologica refert hanc peregrinationem ad annum circiter 690: potuit tunc aut etiam serius contigisse, cum plures & nobiliores Virgines ad Parthenonem a Plectrude erectum confugerent.

d Monæus advertit, nullam amplius neque arboris neque pagi, quem Acere appellat, extare memoriam.

e Ms. Rubeæ-vallis, naturali.

f Ms. Corsendonc. idiomate.

g Ms. Gerpin appellat castellum Domini Vilturiensis. Molanus, Castellum Domini Villariensis la Potterie. Sic enim vocatur pagus. Romanum autem nomen hic dicitur; sicut communi usu Brabantia Romana appellatur ea Privinciæ pars, in qua Romani olim sermonis, nunc Gallici ex eo deflexi, obtinuit & nunc etiam obtinet usus.

h Idem Ms. miraculum hoc, ipsa adhuc vivente, ita contigisse narrat: Virgo morbo ingravescente cæcum claudicantem, qui in castro agebat, Gerpiniam misit ad Parochū, ut ecclesiastica Sacramenta illuc deferret. Is autem imperata amplectens, ex Gerpiniensi ecclesia, videns & bases solidas habens, reversus est. Verum reliquis Mss. fidendum potius.

i Ms. Gerpin. Novo prodigio statim æra campana, nullo movente, dulcia consonant harmonia.

k Idem Ms. In singulis digitorum articulis, nucum grandiorum instar, tubera protuberant.

l S. Foillanus Episcopus & Martyr, Fossis a fratre S. Ultano sepultus, circa annum 660, uti ad hujus Vitam diximus I Maji. At colitur ille 30 Octobris.

m In Ms. Gerpin. & supra apud Rayßium dicitur sacellum, ubi & hodie sepulcrum sanctæ Virginis visitur.

n Acta S. Aldegundis varia dedimus 30 Ianuarii.

o Obertus, teste Sigeberto, creatus est anno 1091, mortuus pridie Kalendas Februarii anni 1119, qui inchoantibus tum a Paschate annum dicebatur annus 1118, tunc succeßit illi B. Fredericus, postea Martyr, cujus Vitam damus 27 Maji.

p Hæc elevatio a Fiseno lib. 9 historiæ Ecclesiæ Leodiensis refertur ad annum 1103, quo a dicto Oberto elevata est Rhodæ, in diœcesi hodierna Silvaducensi, S. Oda Virgo & Martyr, quæ colitur 27 Novembris.

q Pruëlla, vulgo Prellæ vicinum Gerpiniæ oppidum: Gerpiniam autem cum neque Hannoniæ neque Namurcesii tabulæ topographicæ exprimant, illum autem notent æque ac cetera loca, superius in prævio Commentario nominata, facile est desinire verum Gerpiniæ situm, qui ibi desideratur.

DE SANCTO MOELDODIO,
ABBATE IN HIBERNIA.

XIII ET XIV MAII.

[Commentarius]

Moëldodius Abbas in Hibernia (S.)

AUCTORE G. H.

Orgiellia, vulgo Vriel, provincia Australis Vltoniæ, contigua extremæ ad mare parti Orientalis Mediæ progenitorem illustrißimæ Dominorum suorum familiæ traditur hæbuisse Collam, cognomento Dachrioch: ex qua familia prognati viginti novem Sancti, recensentur apud Colganum ad diem XXI Martii in Appendice ad Vitam S. Endei Abbatis Araniensis cap. 4, citato cap. 13 Sanctilogii genealogici. Verum non sunt hi Sancti extra Hiberniam noti, nisi valde pauci, ex quibus sunt dictus S. Endeus, cujus Acta dedimus ad dictum XXI Martii & S. Moëldodius, aliis Maldodus & Maldod, de quo hic agimus. De hujus genealogia citatus Colganus num. 22 ista habet: S. Moëldodius Abbas de Mucnaimh in Oirgiellia filius Eingini, filii Aidi, Filii Fiachrii, filii Fiechæ, filii Eugenii, filii Briani, filii Muredacii-Meth, filii Imchadii, qui erat unus ex tribus filiis supra indicati Collæ Dachrioch. Hæc ibi per novem generationes deducta ulteriori probationi Hibernorum relinquimus. Natalem horum Sanctorum aßignat ibidem Colganus ex Martyrologiis domesticis, nempe Casselensi, Tamlachtensi, Damgallensi, Mariani Gormani, Engussii, & Cathaldi Maguir, & dein S. Moëdodii venerationi aëignat hunc XIII Maji: ad quem diem in Martyrologio Richardi Witfordi, Angelice excuso Londini sub annum MDXXVI, ista leguntur: In Hibernia festum S. Maëldoki Confessoris. Ad diem sequentem XIV Maji memoratur S. Maldod, Confessor in Hibernia, in Ms. Florario Sanctorum, in Auctuario Greveni ad Vsuardum, Martyrologio Germanico Canisii, Catalogis Ferrarii & Fitz Simonis. Dempsterus in Menologio Scotico ista tradit: In Hibernia Maldodi Episcopi, natione Scoti, viri in omnibus sanctissimi, qui miranda patientia & exemplo genti illi præfuit. Pro sua vero probatione litteras M C adjungit: quibus asserit indicari Martyrologium Carthusianum, scilicet Greveni, aut Canisii vel Adami Walasseris, quod ultimum non vidimus. In aliis nihil de ejus Episcopatu, aut origine Scotica habetur. Potius cum ipsis Hibernus Abbatem de Muc-naimh in Oirgiellia arbitramur. Reliqua nos latent.

DE B. GERARDO SOLITARIO, TERTII ORDINIS S. FRANCISCI
IN VILLA-MAGNA PROPE FLORENTIAM.

AN MCCXLII.

[Praefatio]

Gerardus, Solitarius Tertii Ordinis S. Francisci, in Villa-magna prope Florentiam (B.)

AUCTORE D. P.

Villa-grandis olim dicebatur, quæ nunc Villa-magna, vicus pass. m. v Florentia dißitus, cujus eccelesia parochialis S. Domnino sacra, proxime sibi adjunctam habet aliam ædiculam, in qua nunc requiescit corpus B. Gerardi, ibidem nati ibidemque defuncti. Et hic quidem toto anno colitur ut Beatus; [Cultus fer. 2 Pentecostes.] celeberrimum tamen ac proprium festum ei agitur quotannis feria II Pentecostali; quando ad ejus venerationem undique concurrentium numerus ad decem millia hominum plerumque ascendit. Ita per litteras ad me datas significavit Illustrissimus Eruditißimusque Magliabechius, qui ipsemet anno MDCLXXVIII die 1 Martii ad locum se contulit, ut certiora exploratioraque referret; & singulari favore Plebani fuit admissus ad sacri corporis inspectionem; quod olim quidem annis singulis in festo prædicto dumtaxat semel, nunc autem multo rarius ostenditur populo. Vidi & inspexi, inquit Magliabechius, [integritas corporis incorrupti.] attente & morose, istud quondam animæ sanctissimæ domicilium, exucca carne adhuc integrum; cui pars nulla deerat, quæ quidem adfuerat morienti, decrepita in ætate seni. Hærebant capiti capilli, gingivis dentes, sed rari utrique. Maxilla sinistra tota incorrupta, plus integritatis monstrabat quam dextera: pellis inducta ossibus solida; & quidem a genibus sursum deorsumque, utrimque ad digitos quinque, mire callosa obdurataque: quam quidem callositatem contraxisse creditur, de geniculis visitando ecclesias quasdam satis remotas; integerrimi pedes ac manus nullum vel articulum vel unguem requirebant. Servatur autem sub altari sui oratorii intra capsam ligneam inauratam perquam honorifice, & hæc includitur grandiori lapideæ, quam ipse Beatus eo conductam, suis manibus aptarat ad formam altaris. Prius autem quam prædicta capsa inaurata conficeretur, jacuerat intra aliam capsam æq; ligneam, sed elegantiæ minoris, quā mihi sub altari suo Parochiali monstravit Plebanus.

[2] In hac eadem ædicula cernitur ejus imago, depicta cum quatuor historiolis e vita acceptis: [Imagines in æcclesia.] quarum una monstrat quomodo post obitum, eductum e pauperculo tugurio corpus, expositum fuerit supra truncam quercum, dispositis circum custodiis ad arcendam plebem indiscrete piam. In secunda exprimitur Sanctus, equitem quemdam in fluminis trajectu admonens periculi. Tertia eumdem repræsentat in oratione defixum, ante quoddam sacellum, & post eum turbam plurimam genuflexam. Quarta denique mulum onustum panibus, quos credo pauperibus a Sancto distributos, Similiter in quodam tabernaculo operis Gothici cernitur sculpta lapidea effigies Beati, scipionem dextera, sinistra funem tenens, qui præsumitur esse cordula, Tertiariorum S. Francisci gestamen. Singulis porro Quadragesimæ Dominicis ducuntur Processiones, in memoriam earum, quas de genibus facere solebat Beatus, idque in hunc modum. Egrediuntur illæ ex parochiali S. Domnini ecclesia, [Processiones piæ per Quadragesimam ejus exemplo institutæ.] progrediunturque ad S. Romuli Rectoratum, mille passibus distantem a dicta ecclesia S. Dominini; inde pergunt ad Montem-acutum, pari spatio dissitum, ubi est oratorium Nerliorum: tum procedunt ad aliam Villæ-magnæ ecclesiam, quæ S. Mariæ a Ringhialla dicitur, distatque milliari magno, per iter difficile emetiendo: tum ad Incontrum flectunt, ubi est appendicula quædam Villæ-magnæ, & Eremitæ habitant, duorum milliarium intervallo a Ringhialla, per viam difficillimam: ac denique ad ecclesiam prochialem revertuntur. Fiunt autem Processiones, illæ etiam nubilo, etiam pluvio tempore: quod si præceps nimium imber prohibeat tanto spatio distantia loca circumire omnia, ut minimum visitantur semper aliqua.

[3] [Acta antiqua exciderunt.] Hæc Magliabechius, partim a se ipso visa, partim a Plebano audita: quæ quam certum nobis Gerardi cultum, tam molestum reddunt veterum de eo monumentorum defectum, perditorum ut præsumitur circa annum MCCCLX, quando Senenses, incursione contra Florentinos facta, S. Gerardi ecclesiam spoliarunt ac destruxerunt. Defectum hunc utcumque supplebit Vita, quam prælaudatus Magliabechius post longam inquisitionē apud Dominos Gamburros Florentiæ reperit, sicut eam circa finem seculi præcedentis (post annum certe MDL) composuit Presbyter Bartholomaæus Joannis della Quercia, quondam dicti loci Curatus, [pro quibus datur alia recentior Vita.] acceptam a fide dignis testibus & per traditionē istorum locorum, uti testatur n. 14 is qui recentiori manu transcripsit exemplar apud Gamburros inventum. Hujus antequam nobis copia fieret, paraveramus prælo vitam recentißimæ compositionis aliam, nunc usui futuram ad Notas, quam per eumdem Magliabechium miserat Rev. P. Fr. Antonius de Terrinca, Provinciæ Thusciæ alumnus; misit autem Latine, allegatis etiam in fine auctoribus, tam sui Franciscani Ordinis quam aliis; videlicet, Legenda antiqua Minorum Florentino in Append. [Ejusdem laus apud scriptores varios:] tom. 1: Marco Ulisipponensi Chronic. parte 2 lib. 1, cap. 11: Luca Waddingho tom. 2 Annalium ad an. 1277 num. 12: Algezira in Arbore epilogica totius Ordinis: Palazio lib. 6 Chronic. Prov. Castellæ cap. 25: de Syllis cap. 1 Tertiæ Regulæ: Martyrologio Franciscano Arturi ad XIII Maji: Silvano Razzio parte 1 de Vitis Sanctorum Thusciæ fol. 335: Bosio parte 1 lib. 9 Historiæ Equitum S Joannis Hierosolymit. Bzovio tom. 13 Annal. Eccles. ad an. 1241 num. 15; & quibusdam relationibus, ab adm. Rev. D. Bartholomæo Magnani, moderno Plebano S. Dominini Villæ magnæ, exhibitis: a quo eodem etiam nos accepimus posteriorem miraculorum seu beneficiorum, B. Gerardi interceßioni attributorum, notitiam aliquam.

[4] [Obiisse dicitur an. 1242] Ex his auctoribus Iacobus Bosius opus suum vulgavit anno MDXCIII, earum quas de B. Gerardi vita & veneratione profert notitiarum auctores allegans, Commendatorem Fr. Petrum Guadagni Florentinum, qui ex mandato Vgonis Cardinalis, magni Magistri sui, ad locum se contulit omnia exacte cogniturus; & Fr. Iulium Zanchini, ejusdem Ordinis & patriæ Equitem, qui multo etiam exactius id fecerit: refert autem Beati illius obitam ad annum MCC XLII, quem etiam signans Vitæ hic dandæ auctor, tamquam communiorem sententiam laudat; etsi fateatur certitudinem ejus rei nullam haberi. Lucas Waddinghus, annis pluribus quam triginta post Bosium, anno MCCLXXII Feria II Pentecostes, [Waddingus an. 1277 notat.] III idus Maji obiisse Gerardum statuit: quod sequitur Arturus & nos tantisper tenemus, saltem quoad diem, donec certior aliqua ratio occurrat ejus definiendæ. Dixi quoad diē, licet enim cum hoc optime conveniant anni & feriæ numeri; repugnat tamen traditio loci, ex qua Presbyter Bartholomæus asserit ipsum sibi mortem prædixisse in diem Veneris; & ideo suspicatur Terrinca, Waddingum & alios, qui Feriam II Pentecostes scripserunt, eo solum fundamento id fecisse, quod tali die colatur annue; annuum autem istum cultum originem suam forsan habuisse, non quia tali die sit mortuus, sed quia tali die illatus sit in ecclesiam, consummatam intra annum a morte ejus: addo ego vel quia tali die post ruinam ecclesiæ a Senensibus factam, in restaurata capella & consecrata cœperit corpus ad publicam venerationem ostendi populo, quod antea non videtur factum fuisse. Certe de anno MCCLXXVII morti isti aßignando ante Waddinghum nemo videtur cogitasse: nam cum Vita scriberetur duæ de eo solum erant sententiæ, altera pro anno MCCXLII, altera pro MCCLIV. Opinio quoque de ejusdem Beati nativitate, ad annum circiter MCLXXIV referenda, uti notatur initio Vitæ, repugnat morti ultra centum annos differendæ, cum adeo exceßivæ grandævitatis nullum appareat in imaginibus aut traditione vestigium.

[5] [si 13 Maji feria Cobiit potium ponetur an. 1245,] Vtinam sciremus, ex quo fonte Waddingus acceperit hunc diem III Idus Maji: hunc enim componentes cum die Veneris, possemus opinari mortuum esse Sanctum anno MCCXLIV, quem antiquitus Hetrusci, novem mensibus prævenire Kalendas Ianuarias soliti, numerassent XLV, quod facile errore scribentium in XLII verti potuit. Ita attrigisset Sanctus atatis annum circiter septuagesimum, vitamque eremiticam potuisset auspicatus fuisse post primum reditum e Terra sancta circa annum vitæ suæ quadragesimum, [& commodior erit chronotaxis vitæ.] & verificaretur quod de eo jam quinquagesimum annum agente habent Chronica Minorum, teste Waddingho; accepisse habitum tertii Ordinis Aßisii ab ipso S. Francisco, qui usque ad annum MCCXXVI vixit. Si vero eum suscepit Gerardus, non ab ipso Sancto Patriarcha, sed a Ministro conventus Aßisinatis, uti mavult auctor Vitæ, mihique verosimilius est; fuerit adhuc Gerardus in Terra sancta, pro secunda vice novennio post primam eo reversus, circa annum MCCXXVIII quando de Frederico II Imperatore, jam palam contra Ecclesiam rebellante, prædixit calamitates eidem propterea obventuras, sicuti in Vita eadem dicitur nu. 7, & initia eremiticæ Vitæ ejus novennio ante habitum sumptum cæptæ poterunt post annum vitæ quinquagesimum differri.

[6] Paulus Mini Florentinus, apud Bosium, in suo de Nobilitate Florentina discursu, [An apud Hospitalarios susceperit habitum Fr. Servientis?] Gherardum Mūcatti nominat, aitque fuisse Fratrem Servientem nobilissimi Ordinis Equitum S. Joannis Hierosolymitani: quod ita admittit Bosius, ut fateatur non constare quandoaut quomodo habitum Fratris Servientis acceperit. Erroris autem convincit Silvanum Razzium, asserentem quod admodum juvenis ductus sit Rhodum a Frederico Folcho, Ordinis Admirali; ab eoque aut aliquo consanguineorum ejus, Ordini eidem adscriptorum, acceperit habitum prædictum; quandoquidem Ordo iste non ante annum MCCC IX dictam Insulam obtinuerit: Certum tamen esse supponit Bosius, quod etiam post sumptum Tertiarii Franciscani habitum, prioris Ordinis gestaverit insigne, Crucem scilicet albam, asperrimo suo vestitui assutam, quia ita pingitur usque hodie. Sed auctor Vitæ, licet in Ordinem admissum fateatur, ne a communi opinione recedat, asserit tamen illius insigne sive habitum, solum a morte, ei fuisse aptatum: adeo ut ex eo quod Domini ejus, apud quos adolevit & cum quibus in Terram-sanctum bis profectus fuit, Ordinem istum sint profeßi, præsumi potius quam probari videatur, Fratrum Servientium numero fuisse adscriptum Gerardum. Quare, omisso titulo minus certo, solum usurpabimus nomen Tertiarii Franciscani, sic tamen ut in nullo præjudicare velimus nobilißimo Ordini, haud parum juris in illum sibi vendicanti.

[7] De iis quos ad militiam sacram secutus est Gerardus, Terrinca ex Razzio Bosioque hæc sumpsit: A spectabili nobilique viro Frederico de Folchis, [an Folchos ad militiam sacram secutus?] S. Ioannis Hierosolymitani Equite ejusdemque illustrissimæ Militiæ Maris-præfecto, qui decies octies (teste Christophoro Landino in proœmio Commentariorum in Dantem) de inimicis Catholicæ fidei retulit triumphum, sive ab aliquo illius fratre aut nepote (tres enim germanos fratres & nepotes octo, teste eodem Landino, ejusdem sacræ Militiæ Cruce insignitos habuit) Florentiam in proprias Folchorum ædes est adductus. Razzius hæc solum dubitanter asserit, ex eo quod D. Zenobius Caßi Legum Doctor Florentinus, cui uxor obtigerat filia Simonis Folchi, in quo familia Folchorum desiit, ostenderit sibi exemplar cujusdam memoriæ, scriptæ anno MCCCXXXIX, unde constabat, quod dicta familia posseßiones suas in Villa magna habuerit. Bosius, uti supra diximus, negat ab illis Rhodum duci potuisse Gerardum, multo prius mortuum scilicet quam pedem istic Hospitalarii ponerent. Eodem autem jure videntur debere removeri a Gerardo in Terram-sanctam ducto Fredericus Folchus ejusq; fratres ac nepotes; siquidem Fredericus iste fuit Admiralius Ordinis. Non videtur enim Ordo diu ante finem seculi XIII naves & navales Magistratus habuisse, quandouidē Bosius toto illo ac præcedenti seculo nulla invenit navalium pugnarum nedum victoriarum indicia. Potuit tamen ante Fredericum Admiralium, familia illa jam inde a seculi prædicti initio habuisse in Ordine isto Equites, quibus Gerardus servierit; unde eadem familia semper ei devota extitit, forte & ecclesiam ejusdem, uti ait idem Terrinca, magna ex parte ædificavit dotavitque, prout indicare videntur insignia, in altari & ecclesia, & quædam portio annua, quam Prioriæ S. Iacobi in Campo-Corbolini persolvit ecclesia ista. Sed & hæc intelligi debent de ecclesia, ut est post suam destructionem restituta: adeoque in eo solo videntur fundari, quod Folchorum familia esset in Villa-magna tempore istius restaurationis potentior ceteris.

VITA
Per Bartholomæum a Quercu Parochum loci.
ex Mss. Italicis Florentiæ servatis.

Gerardus, Solitarius Tertii Ordinis S. Francisci, in Villa-magna prope Florentiam (B.)

A BARTOL PAROCHO EX MS.

[1] [Ruri natus.] Natus est gloriosus hic Sanctus circa annum MCLXXIV, quamvis in tempore multi varient, quidam citius, aliqui serius eum referentes. Natus est autem prope Florentiam intervallo quinque milliarium in loco montoso, vico qui dicitur Villagrandis, quod nomen hodie redditur Villa-magna, ex patre & matre rusticanis. Duodennis erat, quando, occasione pestilentiæ grassantis orbatus parentibus, remansit orphanus; ejusque Domini a, coacti novos fundis suis colonos quæque puerum duxere Florentiam, suæque familiæ inseruerunt: ubi pie ac Christiane educatus adolevit. Contigit porro Dominorum ejus uni, [& a Dominu suu ductus Florentiam] ut necesse haberet sacri belli causa in Syriam proficisci contra infideles: creditur autem is fuisse ex Folchorum familia, quæ tum temporis multas in Villa-magna habebat poslessiones, & erat ipse Hierosolymitanus Eques. Hic eo secum ducere Gerardum voluit, propter bonam indolem, cujus experimentum dederat in familia, libi dilectum. Appulsi vero in Terram-sanctam variis agitati sunt casibus: captique ab infidelibus', post ingentes ærumnas toleratas, redempti fuerunt.

[2] Post hæc moritur patronus Gerardi: quare visitato sanctissimo Domini sepulcro aliisque locis sanctis, [postea cum corum uno navigat in Syriam semel,] in Hetruriam rediit: & salutatis Florentiæ reliquis Dominis suis, in suum tuguriolum apud Villam-magnam se recepit. Necdum ibi biennium exegerat, cum ab alio Domino ex eadem familia revocatus, & rursum in parte infidelium, quantumvis reniteretur, dutus est. Etenim generosus iste Eques, & pugnæ cum Saracenis conserendæ cupidissimus, non ignarus erat periculorum quibus sese expositum ibat; eoque cupiebat socium habere Gerardum, cujus preces Deo credebat acceptissimas esse, [iterumque cum altero,] & sibi utiles fore sperabat. Neque diu dilata est experientia ejus, qua pia ista credulitas nitebatur, veritatis. Dum enim in Syriam navigant cum viginti militibus, quorum dux & capitaneus erat Dominus iste; occurrerunt cuidam infidelium piraticæ, plus quam centum viris armatis instructæ Expaverunt milites cum Capitaneo suo, fugamque libenter arripuissent, si spes fuisset evadendi periculum: sed animati a Sancto sunt, & quodammodo ad pugnam coacti promissa victoria. Junctis igitur navibus initur prælum, [cui victoriam, precibus impetrat] Gerardo genibus flexis orationem faciente, ac brevi obtinetur gloriosa victoria, Christianis duobus dumtaxat desideratis, occisis autem quinquaginta infidelibus, ceteris captivatis. Ex hinc tantæ veneration ni Domino suo fuit Gerardus, ut nihil aggrederetur neque decerneret, quamvis minimum, nisi ex illius consilio: nec solum iste tanti eum faciebat, sed & alii milites multi maximo eum prosequebantur honore.

[3] Septem solidis annis, hac secunda vice, in istis partibus fuerat Beatus; quando cædens verecundiæ suæ, [atque septimo post anno reversus] non ferenti quod ita passim haberetur ut præditus virtute insigni, facultatem revertendi in patriam a Domino suo petiit, atque ægre impetravit ab eo, cui molestissimum erat tam sancto comite spoliari; impetravit tamen, promittens quod assidue esset pro eo oraturus. Tum navem cum pluribus sociis conscendit: quæ gravi jactata tempestate, [sumit habitū Tertiarii.] atque jam jam submergenda, liberata est precibus B. Gerardi: qui appulsus in Tusciam b, prius quam patriam suam repeteret, Assisium profectus est, ubi a Ministro conventus S. Francisci obtinuit habitum c tertii Ordinis: gestavitque illum quoad vixit ad genua usque decurtatum, ex panno rudi coloris cinerei, cum palliolo breviori: itaque in locum suum rediit, cui a Grottis, id est Cryptis, nomen erat: neque ultra alio commigravit.

[4] Occupatio hujus sancti Eremitæ alia fere non erat, quam continua oratio in locis desertis ac piis: quandoque etiam visitabat ægros, [subvenit agris,] eisque ut poterat subveniebat. Quandoque se transferebat ad capita publicarum viarum, petiturus a transeuntibus eleemosynas, quas deinde in pauperes erogaret: neque difficile erat notabiles etiam summas colligere, cum unusquisque magnæ sibi duceret felicitati, petenti Gerardo aliquid posse tribuere: ipse vero earum nihil servabat sibi ad proprios usus, sed integre pro Dei amore erogabat. Siquando contingebat eum non explere consuetarium orationum pensum, propter ægrorum visitationem aut alia ex causa, defectum ipsa supplebat nocte, per asperas illas semitas deambulans; aut ascendebat in podium (ubi nunc est ejus ecclesia & corpus) quia istic sub antiquo tabernaculo erat imago quædam beatissimæ Virginis, ibique sæpe visus est pernoctare. [noctes impendit orationi,] Solebat præterea visitare ecclesiam S. Laurentii in Vicchio, duobus milliaribus distante, Florentiam versus: quandoque adibat locum qui dicitur… ad Incontrum d: cavebat autem quam maxime poterat, ne in oratione deprehenderetur: ideoque penetrabat se, si dies erat, in condensa silvarum & abdita vallium, in quibus ipsis tamen sæpe visus est a rusticis genibus flexis consistere.

[5] In victum quotidianum panis & herbulæ sufficiebant ei, quandoque & modico utebatur legumine: [multū jejunat,] jejunabat autem ter in hebdomade, totaque majori Quadragesima, observans insuper cetera jejunia quæ sunt in usu Conventualium. Multiloquii osor fugiebat festa publicosque conventus, dicere solitus, quod lingua occidat animam. Rogatus aliquando ut quemdam suum consanguineum moribundum visitaret, qui trans Arnum habitabat in loco, cui Mons-Albanus e nomen, ivit eo tamquam coactus, & ibi perstitit donec æger moreretur, continuas pro eo preces ad Deum fundens, eaque omnia faciens quæ possent a Christiana caritate sperari. Cum autem cadaver, quod adhuc domi erat, sepeliendum esset; [pueriex alto lapsi capus contusum sanat.] puer annorum quinque ex quodam domus podio cecidit supra cumulum saxorum, caputque vehementissime læsum doluit, totus sanguine copioso perfusus. Duplicatam unius familiæ calamitatem misertus Sanctus, puerum sustulit, sanguinem abstersit, circumligavit caput, supra lectulū collocavit, faciemque sudario quo ad usum proprium accingebatur texit. Hora erat tunc vigesima quarta: mane vero sub horam decimam surrexit puer salvus ac sanus, quasi nihil mali passus, cum maxima admiratione circumstantium: quorum plausus pro tam insigni miraculo non ferens, debuit mox e loco abire.

[6] [aream lapideam miraculo transvehit.] Accidit aliquando, ut in comitatur Curati sui cum aliis rusticis iret ad negotium quoddam expediendum; cum autem reverteretur, pulchram quandam arcam ex saxo griseo factam intuitus, inspirante Deo, ipsam pro ejus amore petiit impetravitqu. Tum consanguineum quemdam suum rogavit, ut eam cum bobus transveheret in suum locellum. Non habebat is nisi par juvencorum parvulorum & indomitorum: & ad tantum onus movendum ægre suffectura videbantur paria boum tria, multisque hominibus opus fore, eo quod distarent a loco milliaribus tribus, transeundæque essent fossæ ac rupes aliaque incommoda non sine periculo superanda: itaque censuerunt omnes, rem impossibilem peti, & ad sua quique se receperunt. Sequenti die solus eodem redivit Sanctus, & consanguineum suum propter Dei amorem precatus est, ut juvencos suos jungeret: quo facto soli ipsi duo cœperunt arcam illam protrahere, & maxima cum facilitate adduxerunt eam ad locum ubi nunc est, stupentibus ad miraculi tam evidentis conspectum rusticis. f

[7] Prophetiæ quoque dono ornatus Sanctus varia futura prædixit; atque imprimis Domino suo priori, ad bellum Saracenicum proficiscenti, prænuntiavit, quod numquam esset rediturus in Thusciam; [spiritu prophetiæ futura nuntias.] nec non plurima mala eventura ejus temporis Imperatori g, eo quod bellum gereret contra Ecclesiam ejusque Pontificem: quæ omnia certus probavit eventus. In patria autem sua viduam quamdam, nomine Bartholomæam, quæ prædium habebat versus Arnum, præmonuit ut saluti suæ invigilaret; utpote eadem hebdomade incursura periculum ne absque Confessione moreretur: quin & Curatum loci rogavit, ut vigil apud eam persisteret atque confitentem audiret. Verum hic parum discretus Pastor, visa muliere, verbis Sancti fidem non habuit; sed domum suam rediit, existimans adeo exiguam invaletudinem non posse ei mortem adferre tam repentinam. Vix autem limen domus suæ attigerat, cum ei adfertur nuntius de improviso mulieris istius obitu: sicque verificata est prædictio Sancti, quod absque Confessione moritura esset.

[8] Jam fama sanctitatis ejus circumquaque ferebatur, & a decem milliaribus accurrebant ad Gerardum populi, [sanat veneficio tactam,] auxilio ogentes. In his fuit Dominicus quidam de Ponte Sevæ, cujus filia Maria veneficiis infecta, ultra secundum annum detinebatur lecto, omni movendorum membrorum facultate carens, sic ut nec brachium quidem posset attollere: & gravissimos toto corpore patiebatur dolores. Tandem spei omnes expers pater ad Sanctum abiit, rogaturus pro liberatione filiæ suæ; atque post plures repulsas exoravit eum, ut liceret sibi sumere scipionem ejus, quo solitus erat membra fatigata sustentare. Cum vero eum attulisset in domum, supraque lectum filiæ patientis collocasset, [blasphemi poenam prædicit,] hæc post ingentem vomitum statim surrexit omnino sana. Agazoni cuidam, cum duobus jumentis ligna Florentiam deferenti, prædixit quod in Arno periturus esset, nisi abstineret a blasphemando: nec minus factum est. Cum enim quodam die mane transiturus esset præ. dictum flumen, solutus ab unco funis est, quo cymbula tenebatur, & impetum aquæ sequens, submersa est ipsa cum agazone, jumenta autem salva evaserunt ad ripam.

[9] Sevocatam aliquando ad secreta mulierem, quæ a Confessione facienda revertebatur, [sacrilege confessam noscit & corvigit,] monuit redeundum illi esse ad ecclesiam, ut faceret exomologesim integram. Obedivit mulier verbis Sancti: atque ad Confessarium reversa etiam illud peccatum declaravit quod decennio celaverat propter verecundiam, quodque diabolica illusione prævalente cogebatur tacere, quoties ad pedes Confessarii accedebat. In quadam sua infirmitate a duobus amicis Florentinis visitatus, unum eorum rogavit, ut caveret sibi perquam solicite, periclitari enim eum ne ab inimicis invaderetur. [periculum amico prænuntiatum avertit.] Oravit ergo alter ut ipsum Deo commendaret, suarumque precum efficacia juvaret: tum bona spe & promissis plenus ad civitatem revertit. Vixdum transierant dies decem, cum ille nocturno tempore occupatus ab hostibus, sanctum cœpit invocare Gerardum. Neque id frustra: sensit enim quasi brachio illius discuti ictus; & quamvis læsus fuerit, intra paucos tamen dies a vulneribus suis sanatus est.

[10] Erat, ut dixi, Sanctus hic solitudinis & silentii amantissimus: [signa manuum saxo imprimit:] ideoque verbis quam poterat paucissimis utebatur ad eos a quibus auxilium postulabatur, atque sic consolatos dimittebat: sed neque ab omnibus requirentibus eum inveniebatur, eo quod sæpissime in valles locaque absconsa & semota se reciperet atque ad silvarum opaca: ibique orationibus ac meditationibus diuturnis insistebat, plerumque de genibus, quæ ex assiduitate ista maximos callos contraxerant. Videntur etiam hodie manuum ejus signa, impressa saxo quod apprehenderat, cum orationi intentum tartareus hostis retrorsum t rahens, præcipitare ex alto niteretur h: cessit enim digitis saxum, velut mollis cera, & sic a periculo illo est liberatus. Quidam etiam Petrus Bembus, domum ipsi Sancto vicinam incolens, affirmavit pro certo, quod mane quodam lignatum egressus, ex loco in quo Gerardus orabat, viderit ascendentem flammam seu splendorem ingentem. [flamma cælesti collustraturorans] Cum autem nondum clara dies esset, conterritus Petrus aliquantum substitit, deinde paulatim appropinquavit loco: quem ubi attigit, continuo disparuit flamma, inventusque est Sanctus genuflexus ubertim lacrymare & vehementer plangere. Tum juvit eum Petrus ut sese erigeret, ac domum suam deduxit, continuantem lacrymas & gemitus, quorum causam ajebat esse sua & aliorum peccatorum crimina.

[11] Tanta interim erat nominis ejus istis in partibus celebritas, ut dies nulla præteriret, quin aliquis ad eum veniret auxilii causa, non sine magna ipsius molestia, qui ægre ferebat ea ratione se distrahi a suis orationibus, neminem tamen absque solatio solebat dimittere. Multos inter se dissidentes reconcialivit, multas lites composuit, multa jurgia sedavit, [in Ianuario cerasa invenit,] ex quibus alias secutæ fuissent plurium hominum cædes. Aliquando ægrotans Januario mense, quatuor cerasa appetivit, & cuidam suæ sorori viduæ mandavit ea carptum iret, indicans locum & ramum ipsum unde colligenda erant. Noluit autem ire ipsa, sed filiolam i quamdam suam duodennem misit, quæ ea reperit; attulitque Sancto termitem pulcrum, recentem, foliisque ornatum suis, velut si medius Majus fuisset, cum magna admiratione adstantiū, & præ teneritudine devotionis & miraculi magnitudine in lacrymas. prorumpentium k. Alias a cujusdam ægri visitatione revertens, cum quodam Luca del Pesca, occurrit vulpi gallinam jam occisam auferenti: [gallinam a vulpe rescitui facit.] mandavit autem ei Sanctus, ut referret eo unde abstulerat; & paruit bestia, ipse vero iter suum est prosecutus. Alias visitatus a quodam Patre Benedictino, qui Confessarius suus erat, cum esset infirmus (tertio enim ægrotavit ad mortem, sed de duabus primis infirmitatibus prædixerat, ab iis convaliturum se, de hac autem tertia affirmarat, [prædicta moriis die] fore ultimam) dicente prædicto Patre, bono esset animo, cito enim sanandum; respondit, non ita futurum, sed proxima die Veneris l finem vitæ suæ ponendum.

[12] Sumpsit ergo extrema Sacramenta quam potuit devotissime, [pie obit,] petitaque a circumstantibus erratorum venia, auditus est cum Beatissima Virgine & Sanctis suis Patronis sermocinari; atque ita vultu subridenti, ipsa qua prædixerat Veneris die, animam Domino Deo reddidit. Eo mortuo vulgata circumquaque est rei fama intra duos non integros dies: tantusque fuit populorum concursus, ut ex mandato Dominatus Florentini fuerit adhibenda militaris custodia. Cum autem corpus esset impositum ligneæ arcæ; posita hæc fuit supra truncam quercum, & m sepimentum circum eam factum: tantæque eo allatæ eleëmosynæ sunt, tot votiva anathemata, ut antequam mensis unus præterisset, cœpta sit ædificari ecclesia supra n podium, ubi hodie sanctum corpus requiescit; & quo dum viveret trahi jusserat arcam o illam saxeam, [ex eleëmosynis collatis extruitur es ecclesia] cujus superius facta est mentio. Depositum est autem sacrum istud pignus, concurrente ad id cum summa devotione innumerabili populo, sub crypta novæ fabricæ. Factum est hoc antequam finiretur annus, cœperuntque ecclesiarum vicinarum plebes advenire processionaliter ad novum Sanctum honorandum & invocandum. Quidam volunt fuisse annum MCCXLII, alii annum MCCLIV notant: prima communior sententia est, veritas autem ipsa non scitur.

[13] [qua circa 1360 destructa est mox restanrata] Porro cum circa annum MCCCLX, quatuor annis minus vel amplius, ex Senensi Comitatu fieret contra Florentinos excursio militaris, transitusque esset per ecclesiam Sancti, fuit hæc multum deformata atque destructa; ablataque ex loco multa supellex, & miraculo simile censeri potest, quod ipsæ sanctæ Reliquiæ combustæ non sint, Deo fortassis illas occulante ab oculis barbarorum istorum , qui nec sacris quidem rebus parcebant. Ipsis autem omnino digressis paulatim restaurari & resarciri cœpit prædicta capella, non tamen ea pulchritudine qua fuerat prius. Postmodum anno MDLI furto sublatum est velum sive sudarium, [an, 1551 aufertur Sancti sudarium.] quo intra capsam operiebatur corpus sanctum: ex traditione autem credebatur, ipsum esse quo solebat Gerardus, ab itinere aliquo fatigatus, sudorem abstergere: ideoque occasione ægrorum sæpe petebatur, & domum ferebatur a fidelibus: quibus eo mediante Dominus Deus noster miraculosas multas curationes largiebatur, præ cipue contra febres. Sacrilegii auctor, qui thesaurum hunc in suam regionem abstulerit, haud certo scitur: suspicio tamen plurium notabat quemdam Sacerdotem Casentinum, de quo refertur, quod collum sibi fregerit. In vicem autem ejus, quod ablatum fuerat, aliud simile positum fuit.

[14] Ad habitum Equitum Rodiensium quod attinet, creditur Sanctus in vita sua numquam gestasse ejus solitum insigne, quamvis Patronis suis intercedentibus fuerit receptus in Ordinem: ipse autem habitus ei primū post mortem impositus est. Dubium porro nullum est, quin sanctus hic Eremita miracula multa fecerit: [Vita describitur.] sed omnia in oblivionem venerunt per militares incursus frequentes pestemque grassantem. Hanc vero historiam composuit & invenit Presbyter Bartholomæus Joannis della Quercia, quondam dicti loci Curatus, acceptam a pluribus testibus fide dignis & per traditionem illius regionis. Cum autem fabricaretur capella seu ecclesiola pro Sancto, fuerunt a devotis personis ibidem deposita, lanx una, scutella una, & scyphus unus, atque alia quædam, quæ fuerant Gerardo viventi in usu quotidiano, partes universim quinque. Sudarium vero prædictum post mortem Sancti tam multa fecit miracula, ut per traditionem habeatur, quod vulgo dici fuerit solitum, opus esse sudario sancti Eremitæ, præsertim contra febres. p

ANNOTATA.

a Hos paßim nunc volunt fuisse ex Folchorum familia, cui nihil detractum velim.

b Puta circa annum 1230, ita ut prima profectio in terram Sanctam modice præcesserit annum 1220.

c Waddindus in elogio ad an. 1277, citatis in margine auctoribus antiquæ Legendæ & Appendicis ad Marianum, Florentiæ id factum ait.

d Waddinghus ex eoque Terrinca hæc scribunt, Qualibet hebdomade ter visitabat ecclesias tres, valde inter se dissitas, unam vetustam in vertice montis excelsi, qui Incontrus appellatur; aliam ad Montemacutum, sitam juxta fluvium Arni; tertiam S. Mariæ in Monte-Romuli supra Sesinas. Sacrum hoc iter die Lunæ dicabat animabus e purgatorii pœnis liberandis, die Mercurii suis peccatis redimendis, die Veneris pro condonandis omnium fidelium peccatorum reatibus & infidelibus illuminandis.

f Idem Waddingbus ex eoque Terrinca sic narrant: Mortem præmeditatus, quatuor ingentes excidit lapides pro sepulcro construendo, quibus trahendis duo vel tria boum juga adhiberi oporteret: illa petiit a quodam agricola, sed non obtinuit: vocatus itaque, tamquam rationales, duos juvencos, jugum adhuc inexpertos, ingenti currui submisit, & quo voluit facile minavit.

e Addit Terrinca, populi S. Andreæ de Rovezzano.

g Fredericum II Terrinca nominat.

h Razzius aliam causam miraculi aßignat, scilicet quod solitus quasdam suas devotiones noctu obire, rependo genibus ad tria milliaria, eoque labore fessus, istic subsistere consuerat, & manus supra saxum ponere: additque Inquilini Villæ — magnæ quotannis certo quodam festo processionaliter illuc eunt, in memoriam atque honorem sui Sancti.

i Waddinghus, ex eoque Terrinca, ipsam sororem ivisse asserunt.

k Addit idem, Inveniens brumali & rigido tempore arborem florentem, cerasis onustam, stupefacta collegit ad votum, languenti tulit, aliqua comedit: sed optimo sapore oblectata, dum regreditur ut sibi evellat, videt prius viridantem, jam aridam & gelu rigentem. Terrinca autem eadem sic prosequitur. Hinc cum tamo aut calatho cerasorum in manibus repræsentari consuevit Gerardus: quod ut constaret certius vellem addidisset ecclesiarum nomina, in quibus sic repræsentatur Sanctus: nihil enim tale in propria ecclesia reperit Magliabechius: & aliarum, ipsius imagines habentium, doceret cultum late extensum.

l Terrinca addit vel fercia secunda sequenti: quidam enim dicunt obiisse feria secunda Pentecottes, torte quod tali die populorum concursu colatur, alii vero Feria sexta III Idus Maji.

m Addunt iidem auctores Franciscani: Subtus contigit duci ad sepulcrum ancillam quamdam Xenodochii S. Mariæ novæ de Florentia, quæ tunc ruri agebat: sed virtute sacri corporis statim surrexit, glorificans Deum in tanti viri potestate.

n Waddingus minus verosimiliter ait: habitaculo ejus in ecclesiam constructo, religiose conditus est in sepulcro, quod vivens ipse paravit.

o Terrinca ait, quod supra eam, in formam altaris redactam, usque in hodiernum diem sacra celebrantur.

p Waddingus: Ejus cingulum quotidie infirmis applicatur, & desideratam salutem impertit. Ita supra num. 5 dici videtur Sudarium, quo ad usus proprios accingebatur: sed hoc ita intelligo, ut ipsum non haberet usum cinguli, sed penderet ex cingulo sive ex fune ejus cinctorio, ad sudorem tergendum &c.

APPENDIX
Ex Italica epistola Bartholomæi Magnani, nunc Parochi S. Dominici in Villa — magna.

Gerardus, Solitarius Tertii Ordinis S. Francisci, in Villa-magna prope Florentiam (B.)

[15] Anno MDCXXXI, grassante per Italiam pestilentia, ipso mali contagiosi principio, expositum in suggesto perquam ornato, [Exponitur corpus tempore pestilentiæ:] media in ecclesia, fuit sacrum corpus, in habitu Franciscano: ad quod venerandum opemq; poscendam, toto triduo, quo illud sic stetit, concursus fuit innumerabilis populi ex omnibus circum locis: multosque a morbo sanatos fuisse, credibile faciunt plurima vota, mox appensa per ecclesiam. Per annos deinde continuos tres, quibus lues desæviit, vicinis in oppidis afflatus contagio fuit nemo; sed nec mortuus quisquam, præter senes duos, quos gravis ætas potius quam aliud quodvis malum diutius vivere non sinebat.

[16] Erat in sua quadam villa D. Franciscus Nasi, Nobilis Florentinus, eo tempore quo pestis erat ferventissima: [a qua præservatur familia ei commendata.] hæc autem sese manisfestavit in famulo quodam ejus, qui illam Florentiæ contraxerat: non tamen ad alium quemquam transivit, quamvis cum domesticis ceteris & externis quibuscumque, cum ipsoq; hero suo, nihil mali suspicantibus, versatus fuisset familiariter; quamvis etiam ab alio juvene tactum esset ipsum pestilens tuber sub una axillarum; existimāte id provenire ex violenta cujusdā tubæ inflatione dum dictum juvenem ea canere doceret: solus autem famulus, sicut idem juvenis postea mihi retulit, Ancisam locum suum natalem reversus, ibi intra biduum obiit. Quod vero nemo contactus fuerit, attribuit D. Franciscus voto, quod nuncupaverat B. Gerardo, se suamque familiam in tam præsenti discrimine commendans ei: quare etiam in gratiarum actionem curavit a populis istis solennem institui processionem: & ipse donavit oratorio, in quo sanctum corpus asservatur, pluviale & casulam ex Ormusino rubro, quæ hodieque super sunt, indiciumque beneficii præstant, intextis sibi litteris EX VOTO.

[17] Quidam cognomento de Radichis ex Ponte-Sevæ, ab annis viginti quinque media sui parte a cingulo deorsum paralyticus; [gressu donatur paralyticus,] sic ut vix modicum se movere ipse posset adminiculo crucularum subaxillarium; votum vovens B. Gerardo convaluit, & deinceps liberrime ambulans, in gratiarum actionem suas in oratorio cruculas obtulit: ubi etiam nunc videntur appensæ. Eodem loci Præfectus publici satellitii (Barigellum vocant) ex gravi morbo desperatus a medicis, [sanatur desperate æger,] petiit sibi adferri velum dicti Beati quod ibidem servatur: ad cujus præsentiam mox habere cœpit melius, atque intra paucos dies ex toto convaluit: in gratiarum vero actionem jussit confici argenteam capsulam, in qua dictum velum nunc servatur. Res autem contigit ab annis viginti duobus, & Præfectus ille (quantum memini) vocabatur Cæsar Acciari.

[18] Felicitati porro singulati totum circa territorium ducit, [avertitur granto noxia.] quod ea Beatus valeat gratia apud Deum, ut ea mediante securum maneat liberumque a grandine, quamvis in remotioribus hinc locis grandia sæpius damna faciente. Quod si hæc aliquando cadere cœperit noxamque minari, mox ut pulsantur campanæ cum invocatione B. Gerardi, continuo videas dissipari nubes damnifero gelu gravidas, alioque dispelli: cui rei certissimam fidem præbet frequens experimentum. Multitudo votorum, huc allatorum in testimonium receptarum gratiarum, has quoque plurimas fuisse probat: sed quia eæ non sunt scripto consignatæ, ideo eas exponere prætermitto.

[19] Anni autem sunt octo circiter, quod ego Bartholomæus Magnani, [corpus in novam capsam transfertur.] Presbyter atque in præsentiarum Parochus hujus loci, faciendam curavi novam capsam, in illamque ex veteri transtuli corpus B. Gerardi, nemine præter Sacellanum meum adjuvante, illo per pedes, me per humeros illud attollente, plane ac si recens mortuum fuisset. Et tunc cum venia D. Bardi Vicarii generalis, concurrente ad spectaculum innumerabili populo, ipsum supra altare expositum mansit, aliquanto minus formosum quam fuerat in prima expositione conspectum, quia multitudo facularum, & aër a tanta turba hominum spirando reciprocatus, illud quadam suligine tunc infecerunt: ex eoque tempore defecit etiam bona pars capillorum, qui satis densi eatenus capiti inhælerant.

DE B. ANTONIO HVNGARO
TERTII ORDINIS S. FRANCISCI
FVLGINII IN VMBRIA.

AN. MCCC XCVIII

[Commentarius]

Antonius Ungarus Tertii Ordinis S Francisci, Fulginii in Umbria (B.)

AUCTORE D. P.

Lvdovicus Iacobillus, libro de Sanctis ac Beatis Fulginatibus, sub annum MDCXXVIII vulgato, de hoc B. Antonio scripturus, amplam præmittit descriptionem ejus loci, ubi nunc in dicta civitate Hospitale sancti Spiritus est. Ibi S. Vincentium dictæ urbis Episcopum, ait, Struxisse oratorium, [In loco ubi olim oratorium S. Trinitatis,] in honorem Sanctissimæ Trinitaris, vitæ solitariæ quam deperibat idoneum: Sanctum deinde Florentium addidisse monasterium, in quo Benedictini Ordinis institutum tenentes manachi diu steterint, sub novo S. Silvestri Curasserii titulo, veteris appellationis vestigiis remanentibus supra portam ecclesiæ intra extraque, gemina scilicet sanctißimæ Trinitatis imagine, eaque vetusta satis: intelligi autem S. Silvestrum Papam, cujus festum ultima die anni solennißime ibi agatur, & cui, seu potius monasterio ei sacro, [deinde monasterium S. Silvestri Curazzarii,] cognomen sit inditum a cura ægris incuratilibus, quasi sero adductis, impendi ibidem solita. Opus hoc caritatis ibidem tam antiquum esse, licet non probetur; malim tamen recipere eam quæ offertur nominis rationem, quam ex eo quod Curasero derivetur ab Italico Curazza (vox autem hæc etiam apud Francos loricam notat, unde loricati seu cataphracti equites dicuntur Cuirassiers Francis, Italis Corazzari) malim, inquam, primum credere, quam citra aliam probationem, aliquem qui istic vixerit S. Silvestrum Loricatum ibi statuere, ad instar S. Dominici Loricati, S. Guilielmi Eremitæ, aliorumque, qui lorica super nudam pro veste usi sunt pœnitentiæ causa.

[2] Stantibus autem adhuc ibidem monachis, ait Iacobillus, locum, qui extra muros civitatis primum stabat (sicut adhuc veteris portæ ac turrium reliquiæ monstrant) ejusdem muris, anno MCCLXXX latius protensis, [ac denique hospitale S. Spiritus,] fuisse inclusum; annis ducentis, postquam unitus fuisset Monasterio S. Mariæ de Stroraco Caßinensis Congregationis prope Auximum. Cum autem iidem monachi aliud Sanctæ – Crucis ad Saxum — vivum Fulginiensis districtus oppidum poßiderent, eos illuc dimissos a Clemente Papa V sub annum MCCCXI, & monasterium ipsum unitum fuisse Romano sancti Spiritus hospitali, exindeque dici Hospitale sancti Spiritus, aut etiam laboratorum; eo quod in ministerio infirmorum laborent, deducti istuc Roma Fratres: quamvis Sixtus Papa IV anno MCCCCLXXIV, intelligens alia esse Fulginii nosocomia, ubi id genus caritatis exerceretur; jusserit reditus omnes impendi alendis infantibus expositis aut aliter derelictis. Interim, cum prior ibi forma Hospitalis observaretur, advenit eo hic de quo agimus B. Antonius, cujus ibidem corpus, [colitur B. Antonius,] supra majus altare intra arcam decenter collocatū, religiose honoratur. Vitam deinde Beati subjungit auctor præfatus, qualis fere ex traditione haberi potuit: quam deinde omissa prolixiori loci descriptione anno MDCXLVII recundendam curavit in tomo I de Vitis Sanctorum & Beatorum Vmbriæ. Ex priori opere Latinam epitomen fecit R. P. Lucas Waddinghus, inseruitque suis Annalibus Minorum tom. 4: & hinc eam transcripsit Arturus du Monstier, in Notis ad Martyrologium Franciscanum, hoc illius elogium præmittens: Fulginii in Umbria B. Antonii Hungari, Confessoris, Tertiarii, admirandæ pietatis, humilitatis & caritatis viri.

[3] Epitome apud Waddingum hæc est. Obiit hoc anno MCCCXCVIII, III Idus Magi B. Antonius Hungarus, tertii instituti S. Francisci sectator, ignotæ tamen urbis & prosapiæ. [an. 1368 ibidem mortuus,] Venit in sacram urbem peregrinationis & magnæ Indulgentiæ Jubilæ lucrandi causa anno MCCCL. ubi moram aliquot annis traxit, visendis Sanctorum liminibus operibusque pietatis exercendis totus intentus. Opportuniori veste & vitæ genere Deo famulaturus, tertii Ordinis S. Francisci habitum suscepit, & leges observavit. Deinde sui Legislatoris sepulcrum veneraturus, [ubi post votivas peregrinationes substiterat,] & celebris Indulgentiæ Portiunculæ merita assecuturus, Assisium profectus est. Hinc reversus Fulginium anno MCCCLXXI in morbum incidit: ductusque ad xenodochium sancti Spiritus, multiplicem expertus est ministrorum caritatem. Recuperata veletudine, statuit, quæ recepit misericordiæ opera, erga alios exercere, & infirmorum pauperumque obsequiis operam suam omnem vitamque locare. Nihil illo mansuetius, nihil benignius, nihil erga proximum beneficentius. Infirmos curabat, alebat, confortabat: expositos infantes tenerrime fovebat, pie educabat, instruebat: pauperes & peregrinos Christianos prosequebatur officiis. [& annis 17 pie vixerat.] Abstinentiæ & pœnitentiæ erat admirabilis, orationis assiduæ, & prosundæ humilitatis; factus virtutum omnium exemplar. Tantam obtinuit in populo opinionem, ut ad eum omnes recurrerent angustiati pro consilio, afflicti pro remedio, tentati pro suffragio. Tandem annis & meritis plenus, longa purgatus infirmitate, quam patientissime toleravit, præmissis Christiani hominis muniis, receptisque sanctæ Ecclesiæ Sacramentis, pie obdormivit Fulginii. Corpus honorifice, concurrente universo populo, in quodam sacello ecclesiæ prædicti Xenodochii positum est, & perpetua populi reverentia celebratum, Deo plurimis per ejus intercessionem bene faciente. Postremo anno MDCVIII translatum est ad aram templi majorem, [translatus ad majus altare an. 1608.] supra quam in nobili theca integrum & illæsum omnium exponitur venerationi.

[4] Vix plura his habet, quamvis pluribus verbis, Iacobillus; solum addit, in dicto Xenodochio substirisse Beatum ex voto concepto si convalesceret: deinde translationis postremæ auctorem nominat P. Fr. Melchiorem de Valle-Tullensi, Francum, Priorem tunc ibi; & nobilem appellat arcam, in qua ejus corpus requiescit. Dolemus sane, quod cum anno MDCLX apud eum versaremur, dierum aliquot Hospites, chartas & libros ejus omnes curiose scrutando occupati, ut quæcumque nobis deerant describenda ipse curaret, quod & liberaliter fecit; dolemus, inquam, quod ei non inciderit cogitatio deducendi etiam nos ad prædictum Hospitale, sacrum illud corpus inspecturos & veneraturos. Hoc ipsum tamen non tam oblivioni ejus, quam nostræ imputarim festinationi, quæ iter accelerabamus, ut saltem Domini Natalem possemus Romæ celebrare.

DE B. MAGDALENA ALBRICA
ABBATISSA BRVNATENSI COMI APVD INSVBRES,
ORDINIS EREMITARUM S. AUGUSTINI.

[Praefatio]

Magdalena Albrica, Ordinis Eremitarum S Augustini, Comi in Insubria (B.)

D. P.

ANNO MCCCCLXV

Cvm anno MCCCCXXX Generalia Ordinis Eremitani Comitia, in Monte — Pessulano Galliæ Narbonensis urbe celebrata, Augustino Romano Priori suo Generali in tertium sexennium prorogassent munus; [Congregationi. Lombardicæ] innixus ejus auctoritate & prudentiæ Ioannes Rochus Portius Papiensis, Theologus insignis, Ordinem, a primævi instituti vigore deflexum, in Gallia Cisalpina suscepit ad meliorem formam reducendum, uti scribit Iosephus Pamphilus Episcopus Signinus in ejusdem Ordinis Chronica. Fuit hoc Congregationis Lombardicæ in Italia principium, eo successu promotum, ut Nicolaus Crusenius in suo Monastico Augustiniano parte 3 cap. 24, suo tempore, id est anno MDCXXIV, numerata dicat ejusdem Congregationis in eadem Italia monasteria octoginta quatuor, structura ac proventibus magnifica: quorum tamen pleraque antiquiora fuerint. Tale certe fuit Brunatense prope Comum, & ex hoc prognatum S. Trinitatis in ipsa urbe Comensi monasterium: [se sociasque subjicit Magdalena,] quæ ut a regimine Canonicorum Cathedralis ecclesiæ ad Eremitarum disciplinam transirent, effecit B. Magdalena Albrica, Brunatis Abbatissa, circa annum MCCCCLV; factum autem confirmante Pio II, assensum denique suum Canonici Comenses quarto post anno addiderunt.

[2] Ita compositis rebus vixit Magdalena usque ad annum MCCCCLXV,quando mense Maji ex hac Vita migravit, continuo cœpta coli ut Beata, [cujus Vita a Lulmio coævo composita] propter miracula, quæ Abundius Raymundi Comensis dicitur collegisse; sicut & vitam scripsit Paulus Ulmius sive Lulmius, Bergomensis, quam Romæ excusam fuisse anno MCCCCLXXXIV scribit Gelsominius, in Thesauro devotionis ad Beatam Virginem pag. 152, teste Herrera in sui Alphabeti Augustiniani parte 2 pag. 56, dolente quod vel inertia deperditam, vel in bibliothecis latentem, videre non meruit. Nos pro Abundii scriptione Como accipienda frustra laboravimus, operam ad id suam, sed effectu cassam, commodante Primo Aloysio de Tattis, Novocomensis Martyrologii & Historiæ auctore; non item pro altera; hujus enim ecgraphum in suis Mss. repertum vir ille patriarum antiquitatum studiosißimus ad nos promptißime misit. Idem etiam in Annotatis ad prædictū Martyrologium, post longū de Magdalena elogium allegat auctores quotquot ejus cum laude meminerunt, quibus addi poterat amicus noster Augustinus Torellus, in Centuriis Virorum atq; Mulierum ex Ordine Augustiniano sanctitate illustrium, annis viginti octo prius vulgatis Bononiæ quam dictum Martyrolium prodiret.

[3] Fuisse Abundium ipsi B, Magdalenæ coævum, præsumere citius quam probare possum: [datur ex Ms.] de Paulo constat (uti jam dictum ad Vitam B. Helenæ Vtinensis, XXIII Aprilis editam) obiisse primum anno MCCCCXCIV, septuagenario majorem, sicut Pamphilus ait; qui argumenta hujus suæ de Magdalena scriptionis se habuisse dicit a familiaribus ejus collecta, ac nominatim a Nicola Zaffarone, cœnobii S. Andreæ ante susceptos Fratres Augustinianos Confessario, atque a Fr. Augustino de Perlaschis, Nicolai in eodem munere successore. Ab hoc ergo scripta Vita lenire poterit desiderium alterius opusculi; nec non is qui utrumque habuit Hieronymus Borserius, [& ex Italica recentiori] indeque & ex scripturis variis ipsius monasterii Vitam Italica lingua collegit, ac prælo dedit anno MDCXXIV. Hanc igitur secundo loco Latinam fecissemus, resectis parergis moralibus, quibus ad Sanctimonialium informationem fuse distenditu, nisi inter Mss.Vitas, ad nostrum Heribertum Rosweidum olim transmissas, invenissemus Latinam quamdam aliam, [suppletur Vita 2.] succinctam ac brevem, ex ejusdem monasterii tabulis excerptam annisque decem aut quindecim citius compositam, nec Borserio visam; quæ per addictæ ex ipso Annotata & Appendicem suppleri posset.

[4] Ad cultum quod attinet, requisitus a me per litteras Comensis Collegii nostri Rector, Ambrosius Maria Spinola; anno MDCLXVII respondit, Depositum ejus supra terram, [Magdalena ut Beatæ cultus.] & quidem honorifice collocatum servari in ecclesia S. Juliani, intra chorum Sanctimonialium; quæ perpetuo ardentem lampadem ad illud fovent, & in honorem ejus quotannis Sacrificium Missæ peragendum curant de Spiritu sancto die XIII Maji, [13 Maji.] tamen Lulmius dicit Idibus Maji expiravisse, pro quibus sequentem diem XVI substituit Borserius, & hunc secutus Martyrologii Auctor: qui super hac differentia consultus, respondit, penitus inexploratum sibi esse quo argumento Moniales diem XIII cultui Magdalenæ delegerint, cum ex priscis earum monumentis nihil certi ad hanc rem inveniatur: se vero XVI prætulisse, tamquam diem non mortis, quæ pridie accidit; sed Depositionis & exequiarum solennium, esto quod solum octavo post die corpus terræ mandatum sit, prout asserit Borserius. Nobis hactenus visum consultius est, eo quo Sancti solennius coluntur die de ipsis agere; quod cum fiat XIII Maji , ipsomet Aloysio attestante (cujus Martyrologium, utpote auctoritate privata dumtaxat nixum, nec ad publicos Cleri Novocomensis usus inter divina receptum, [die forsan Translationis factæ an. 1595.] non immutavit antiquiorem ritum) tenemus diem prædictum; ideo fortaßis a Sanctimonialibus assumptum, quod verus mortis dies lateret, & certa scientia teneretur, tali die corporis sacra ossa, jam ante a Vicario Episcopali ali ex priori elata tumulo, fuisse in novum sepulcrum translata. Quod si contigit anno MDXCV, sicut Borserius scribit; contigit in Vigilia Pentecostalis festivitatis, tunc in XIV Maji cadentis. Anno quidem MDXCII moniales e Brunati montis cacumine, ad ejusdem radices & Abbatiale cœnobium S. Juliani, non procul ab urbe situm, demigrarunt, inquit in sua ad nos epistola Aloysius; idque ait constare liquido, tum ex Brevi Clementis Papæ VIII, tum ex processu Feliciani Ninguardæ Episcopio Novocomensis: insuper in suo Martyrologio asserit, anno MDXCIII coram Tobia Peregrino, prædicti Episcopi Vicario generali & ecclesiæ Cathedralis Canonico, reseratum fuisse B. Magdalenæ tumulum primum, & sacra ossa ad S. Juliani translata. Nihil tamen obstat, quo minus inter hanc privatam, ut sic loquar, translationem, & solenniorem aliam, interceßerit sesqui anni circiter spatium; dum scilicet alia multa, communi Virginum usui magis necessaria, componuntur, & progressu lentiori absolvitur novi tumuli opus.

[5] Quoad reliquum B. Magdalenæ cultum, addit Herreræ, quod extant adhuc sacræ illius effigies, radiis coruscantes, in ecclesia S. Andreæ & in D. Augustini fano super quadam columna, [imagines,] quæ ingredientibus ad manum dexteram prostat, cum hac inscriptione, B. Magdalena de Commo. Vidimus etiam, inquit idem Herrera, in Conventu Tolentinate & in aliis Italiæ Conventibus similes ejus icones. Et hæc post translatum, uti diximus, corpus, ante quod tempus Hubertus Senesis, in Centuria illustrium Eremitarum eam collocans, testatur pie ac religiose coli, in ipso ubi primum sepulta est loco; ubi etiam epitaphium legebatur, eidem, ut Antistiti beatissimæ positum ab ejus seniore fratre Pierio: multa etiam ibidem visebantur anathemata votiva, quemadmodum ex miraculis in Vita relatis apparet. Neque talibus contentus fuit Comensium erga Beatam affectus, sed de solenni quoque Canonizatione procuranda tractarunt: [astimatio.] hujus enim rei, inquit in proœmio Borserius, testes mihi sunt supplices quidam libelli, inter scripturas Communitatis asservati, quibus apud Leonem X Pontificem maximum (adeoque intra annos MDXIII & XXI) instabatur pro facultate celebrandi festi: qui libelii licet oblati non fuerint, propter conditionem illorum temporum, iniquissimam ejusmodi negotiis perficiendis, probant tamen quæ fuerit de ejus sanctimonia æstimatio populi.

VITA
Auctore P. F. Paulo Lulmio Ordinis Eremitarum S. Augustini.
Ex Ms. adm. R. D. Primi Aloysii de Tattis.

Magdalena Albrica, Ordinis Eremitarum S Augustini, Comi in Insubria (B.)

BHL Number: 5132

AUCT. P. LULMIO.

[1] Miro religionis & sanctitatis odore floruit B. Magdalena de Albricis, de Como, [Ab infantia liberalis in pauperes] Galliæ Cisalpinæ civitate. Hæc puella adhuc, cum in Domini nostri Jesu Christi amorem ferretur, totaq; mente illius mandata percurreret, ingentem fabarum copiam clam pauperibus distribuens, D. Livium & Margaritam parentes jugales in religiosam sui admirationem perduxit. Quod cum & spiritualibus quotidie officiis comprobaret, de B. Abbatis Benedictinstituto eligendo cogitavit: verum in somnis a S. P. N. Augustino admonita, solitudinem quamdam extra civitatis mœnia adiit, [fit monacha,] ubi paulatim ciliciis ac jejuniis carnem macerans, adolescentulas nonnullas cœpit aslumere. Quo factum est, ut locus ille, qui Brunas dicitur, fortassis ex montis horrore, citra Ecclesiasticorum omnium opinionem in monasterium traductus sit; quod postea, Nicola V, ac Pii II summorum Pontificum auctoritate, Congregationi Cremenpsi, Blanca-Maria Mediolani Ducissa, penes quam Virginis nomen audiebatur mirabilitier, expostulante, adscriptum est.

[2] De hac mira quam plurima referuntur. Fama enim est, ejus precibus per signum crucis agricolarum uxores binas febrim evasisse, [patrat miracula,] pluresque alios sexus masculini ægrotos a mortis periculo fuisse ereptos. Quæ omnia nullatenus illius mentem inflabant, cum, quo magis indies sui ipsius nomen augeri animadverteret, magis etiam magisque humilis dignosceretur. Tradiderant illi parentes redditus cujusdam villæ Ponzati in limite: sed Zanino & Gasparino fratribus dominio utentibus, pensiones per annos aliquot sublatæ fuerant: quapropter ostiatim per moniales servulas cœnobio victum quærere coacta est. Quod cum sæpius frustra factum fuisset, divinitus cibi & potus ante fores S. Andreæ, [divinitus pascitur,] cui cœnobii basilica dicata fuerat, reperti sunt. Divinitus etiam fertur, in summo pluviæ defectu, ad sitim removendam fructibus inassuetis recreata, sicuti accepimus ab Andreoza & Helena consororibus, quæ id obtentum asserunt mense Augusto MCCCCXXX. Lite tandem composita, auxilio potissimum Martini a Comensis Episcopi, & F. Bernardini b ordinis Minorum instauratoris, ac Antonii de S. Germano c familiæ Dominicanæ in S. Joanne Prioris (quorum sanctissimis præceptis interdum consolabatur Ordinis sui Moniales) cœnobio, cui ipsa præerat, villa cum omnibus juribus adjecta est.

[3] Ibi venerabilis Virgo, cum diebus ac noctibus sedulo ecclesiam frequentaret, [juvenem libidinosum convertit:] totamque se Domino in holocaustum offerret; consobrinus Pierius nomine, facibus parum honesti amoris erga commonialem ei subditam inflammatus, cum Magdalenam ipsam de rigore silentii in hospites pro Monasterii hospitiis leniendo tentaret; a Deo optimo maximo obtinuit, ut ipsemet ex tenebrarum dæmone lucis Angelus factus sit, quod unum, flendo magis quam loquendo, ipso præsente consecuta est. Id autem præstare consueverat ex sacris Sacerdotum colloquiis; quibus cum affici mirum in modum videretur, [Eremitis Augustinianis se subdens,] sese secundario voverat. Hinc orta ejus Fratrum nostri Ordinis electio, ad rectam instituti Augustiniani rationem: quod postea auctoritate Apostolica est comprobatum. Tenui victu, & rudi vestitu utebatur: ad illum vix legumina, ad hunc vix lanam infimæ speciei adhibere assueta, Cremensibus d in utroque Ordinis restitutoribus persimilis, priscarum Ægypti Eremiolarum imitatrix non sine omnium admiratione effecta est. Sacerdotes, uti Altissimi ministros, adcoluit, ut eorum consilio a choro, & a sacris numquam abstinuerit, licet doloribus interdum oppressa difficillimis: in quibus perferendis, ut etiam in invidorum livore adjiciendo, virago ut plurimum Christiani habebatur. Quod probatum est, præsertim cum de cœnobio S. Andreæ auferendo, [rebus arduis probatur.] & domicilio sanctissimæ Trinitatis ei subjecto restringendo, penes Mediolanensem Principem ex primorum suspicione ageretur. Obstabant enim Civitatis decuriones, Petrus de Coquis, Joannes de Lavizaris, & Antonius de Mugiasca præ ceteris, ne cœnobium illud amplissimis ædibus illustraretur, & ne domicilium hoc in cœnobium, sicuti factum est, traduceretur. Hoc unum Virgines quamplurimas, quæ in domiciliis id genus una degebant, sub institutis inter seculum adhuc & Religionem vulgatis, ad nostri Ordinis insignia in integrum assumenda ex voto excitavit: quod & Tertiariis quibusdam masculis, prope Comum susceptis, tribuitur. Siquidem per idem tempus ibidem nobis Moniales innumeræ subscripserunt, paulatimque novem Augustinianæ familiæ Monialium monasteria Civitas acquisivit.

[4] Norunt Comenses, quot qualesque tempestatum injurias per hanc omnipotentis Dei Ancillulam evaserint: [excellit virtutibus:] cujus precibus bella sæpius intermissa, & populorum seditiones consepultas accepimus. Et sane Paulos & Antonios semper habens præ oculis (quamvis comitata) in solitudine perpetuo degebat: ubi non aut temporis calamitates, aut Virgines quas pascebat a pauperum cura pedes ejus tenuissent; quorum cellulas ad eos ex infortuniis eripiendos attenta intrabat. Diva intentio, & admirabilis in sexu fragili firmitas! Otium puniebat labore manuum, vigiliis ultra hominum usum dedita. De nullo gloriabatur: de nullo, nisi id cæleste esset, gaudebat, cujus durant adhuc monumenta. Vox interim administratorii spiritus audita est, quæ ipsam ad suspiciones in veri Dei cultum & in Ecclesiæ unicum regimen suscipiendas impellebat. Sed id totum, sexus oblita, in fidei Apostolicæ basi constituebat. Nulla unquam penes eam inanis petitio, nullumque in Religione dubium: quidquid esset de iis, quæ tunc temporis circa beatitudinis cælestis e formam agitabantur. Quantum mundo crucifixa, Cruce etiam admodum delectabatur, vel ut orationum munera tutior persolveret, vel ut se ipsam a terrenis concupiscentiis certior erigeret. Hujusmodi signum visitur adhuc, quod ipsa suadente in summo montis cacumine prope monasterium S. Andreæ erectum est. [ad quas exemplo est ceteris.] Pallor ejus ex jejuniis, caritas in pauperes, constantia in adversis, humilitas in prosperis, mansuetudo in officiis, modestia in obsequiis, & tandem fervor in religione, Commoniales subditas ad summam virtutum perfectionem mire accendebant. Accedebat & hisce sermo perpetuo sale conditus, & prudentia quam ab incunabulis deportaverat in domesticis.

[5] Ex his igitur sanctitatis nomen ab Occidente in Orientem sibi comparaverat, crescenteque fama indies cœpit a Primoribus, etiam ecclesiæ Prælatis, in pretio haberi. Nulla Monialibus Indulgentia aperiebatur, quam & ipsamet impetrare non conaretur, ad hoc Romam Bernardo fratre juniore transmisso: nullum item spirituale pro sexus viribus institutum, [monasterium optimis legibus temperat.] cui & ipsa statim non adhæreret, ubi vel Apostolica auctoritate divulgatum, vel sapientum consilio saltem examinatum & propositum fuisse percepisset. Quas sibi leges in Ordine præscribendas curaverat, easdem etiam perpetuo servavit, & servari mandavit. Atque cum prima ab infantia a pompis abstinuisset, volebat & in ingressu Religionis puellas vestitu pœne religioso ad Religionem accedere. Secundo, nullam admittebat, de cujus morum rectitudine non constaret; illud subjunges, sui ipsius Regulam ad puras, non autem ad pœnitentes facere. Tertio, a choro absentes voluntarie, puniendas in prandio decernebat. Quarto, nullam a Sacris, si fieri poterat, abesse permittebat. Quinto, cum secularibus colloquia ad bene esse omnimode vetita supponebat; ut etiam quæ ad animi relaxationem inter consorores proponebantur. Sexto, non nisi Romanæ Ecclesiæ subscribendum affirmabat; licet Ecclesiæ [aliæ quandoque ab] Hierarchiæ norma devolverentur f. Septimo, illusiones dæmonum, sensuum oblectamenta, carnis susurrationes, & quidquid hujusmodi spiritui obstar penitus removendum asserebat; quamplurima ad hoc dividens medicamina, quæ ipsamet collegerat. Quod enim suis experta fuerat viribus, id etiam, uti certum, aperire aliis sæpius consueverat. Octavo, in contractibus cum seculo non nisi æquum ex directo usus processu assumebat, idem & Sorores per libellos canonicos interdum docere assueta.

[6] His & aliis quamplurimis g regulis ancilla imperabat: cujus sanctitatis odore per proximas regiones effuso, mirabile dictu, quanta alacritate Virgines pariter & Viduæ, nobilitate insignes & divitiis excultæ, amplioribus contemptis palatiis, [humilitatem exercet,] ad eam confluxerint, præsertim Mediolanenses. Aliæ vero, Magdalenæ invitante præconio, eamdem salutis viam, per quam ipsamet procedebat, alibi arripuerunt, monasteria suis sumptibus extruxerunt, & non modo civilia, sed etiam ruralia loca h Augustiniano Ordini adjecereunt. Quo temporis curriculo regimen ceterarum administrabat, subesse magis quam præesse voluit; & timore potius, quam tumore præferri passa est. Infirmarum sedilia pluries lavit, pedes famularum de foris revertentium sæpius expurgavit, & expurgatos deosculata est. Hoc autem spiritu imperans, imperio humilitatem, humilitati pauperiem, paupriei constantiam, constantiæ fidem, & fidei denique amorem adjungebat. Semel atque iterum, ad binas puellas dictis saltem puniendas, quæ ab ejus cœnobio defecerant, tentata, seipsam potius strictioribus vigiliis punire cœpit, certamen hoc non nisi silentio absolvi posse affirmans; quod Ordinis i Humiliatorum adamussim [vivere elegissent], licet non ad ejus gloriam, uti earumdem puellarum receptores adnotarunt.

[7] Vigebat prava inter agnatos tunc temporis consuetudo, qua proximiores non nisi precibus proximæ tuto commendari seipsos posse arbitrabantur. Cum autem citra consuetudinem ad Albericam hospites confugerent, [externisque ad eam accurrentibus] id magicis tantum artibus vel hypocrisi tribuendum contendebant. Verumtamen Alberica, nedum hoc sibi deberi pro humillima vivendi norma respondebat: Absint, asserens, absint qui me cælestibus adscribant: me enim innumeris peccatorum nexibus & obvolutam & implicatam dignosco, quæ nulla animi prudentia discipulas instituo, nullo pietatis ardore foveo, nulloque orandi genere erigo: me prorsus immortalis gloriæ indignam fateor, quæ sorores, ut summa mentis in Deum alacritate versentur, singulis momentis non hortor. Gaudeo quidem Sanctorum nominibus, mei tamen ipsius discrimen deploro, cum nullam mea oratio hominum unquam vicerit malitiam, nullumque familiarem dæmonem ad cedendum compulerit. Meum est confugere ad Verbi Divini dispensatores, meum etiam sit horrescere ad divinarum virtutum inquisitores. Hisce & aliis hujusmodi assertionibus iracebatur, & hisce tumescebat. [in cura subditarum nihilo remissior] At crescente magis inde piorum concursu non tamen Sororum obliviscebatur, erga quas prima semper illi cura erat: quod ut facilius consequeretur, plures interdum Primorum famulos, qui depositis ad monasterii fores negotiis implicatam k decipi posse, facillimum existimabant, alio remitti jussit. Nec mirum si Virginem exterorum affectus & artes l non removebant a propriis. Erat enim cor a qualibet seculi cupidine alienum, & fides in unum Altissimum perpetuo erecta.

[8] At lubet hic aliqua de ejus in Deum pietate recensere, quæ prorsus repetita ad actus singulos non videbuntur. Nam cum quinquaginta pœne annis in patriæ stadio cucurrisset, languoreque letali paulatim deficeret, voluit sæpius in chorum deferri; ubi quod voce non poterat, spiritu perficiebat. Aderant Confessarii, quorum præceptis cum ad cellulam rediisset, [pie obit.] sibi Psalmos legendos quotidie curabat. Arque ubi ea omnia, quæ singulariter in vivendi norma suppetierant, qua fieri potuit, ad supernæ vocationis bravium præcognoscendum, testatrix religiosa proposuisset; in nonagesimi Psalmi versiculo; Cum ipso sum in tribulatione, Idibus Maji expiravit. Corpus ejus statim in monasterii basilicam delatum est, advenientibusque per singulas horas populis per dies aliquot sepultura caruit. Tandem in peculiari loculo humatum piorum votis cœpit muniri, quo factum est ut insigni elogio paulo post sit illustratum. Mitto beneficia, quæ ejus apud Deum suffragio fideles quam plurimi obtinuerunt, ne Vitæ limites excedere videar. Sciant tamen historiarum cultores, ea omnia, quæ hic præ oculis ponuntur, a probatis piisque Magdalenæ familiaribus fuisse collecta, & potissimum a Philosopho de Sala: qui de ejus prudentia qua in infantia prælucebat metrum vulgavit; a Nicolao Zaffarone, S.Antonini Rectore, & cœnobii S. Andreæ, ante receptos Fratres Ordinis nostri, Confessario; ac a Fr. Augustino de Perlaschis, Nicolai in eodem munere successore.

ANNOTATA.

a Sedit Martinus, Comensis Episcopus, fratris sui Antonii successor, ab anno 1457 ad 1461.

b S. Bernardini Vitam damus & illustramus 20 Maji

c De hoc paucis agit Leander Alberti lib. 5 de Viris illustr. Ord Prædic.f.852, & obiisse ait an 1458; prolixius autem Michael Pio Italice lib.3 cap. 27. Dominicus vero de Herre Belgice, in Anno sancto sui Ordinis ad 28 Novembris, cum titulo Beati Patris, eumdem proponit.

d De Cremensi, Conventu scribit Herrera, quod suscepta an. 1439 observantia Regulari, Congregationis Lombardicæ prima vidit cunabula; & jam formatæ sodalitatis sedes primaria fuit antiquitate origenis, unde ceteri hic appellati Cremenses.

e Sub Ioanne Papa 22 circa an. 1332 cœpta agitari quæstio inter Theologos de visione beatifica, an animæ jam cælis receptæ ea fruerentur ante extremum judicii diem; & affirmativam definivit Benedictus 12, an. 1333; intuitivam eam esse asserens, nulla creatura mediante in ratione objecti: quod tamen non obest, quo minus credi poßit vetus error Magdalenæ tempore resuscitatus. Neque enim, ut meus in Theologia Magister R. P. Iacobus van Calloen recte animadvertit, in quadam sua super hoc ad me epistola, definitione una ac ne pluribus quidem ita extinguuntur controversiæ de Religione, ut scintillæ sub cinere doloso non lateant, quæ absistunt non raro; ut omni tempore apparuit, & nunc quidem manifestissime, circa toties tamque expresse damnata Iansenii dogmata. Quin & hujus ipsius, qua de agitur, controversiæfibras hodieque perstare, quibus abradendis danda adhuc sit opera, colligi potest ex Ioannis Sinnichii Saule Exlege; cujus utinam gravißimus error esset, ut verosimile sustinuisse, lib.I cap.67, Canonizationem Sanctorum, non importare actualem beatitudinem canonizatorum, sed dumtaxat consummationem ipsorum in statu gratiæ, sanctitatis & divinæ amicitiæ: quod ejus discipuli explicantes distinctius, publicis thesibus propositis sustinuerunt, non esse de fide, imo nec theologice certum, quod Canonizati sint in cælo. Adde quod licet lumen gloriæ, sicut idem meus Magister observat, & cetera hujusmodi, quæ ad intuendum Deum facere putantur, ad formam cælestis beatitudinis non videantur pertinere; neque controversiæ, circa eadem jam olim & nunc agitatæ;excedere limites disputationis scholactiæ; aliquo tamen modo dici poßint ex priori per Benedictum definita controversia fluxisse, dum sine cujusquam contumelia aliis aliud sentientibus quæritur; Teneatne se lumen gloriæ ex parte objecti an subjecti, Deturne species impressa Dei aut saltem dari poßit; ac plura hujusmodi, quæ simpliciter ad intuitionem Dei attinent etiam Angelicam.

f Ecgraphum nostrum, devolveretur, & aberant verba inclusa parenthesi.

g Ibidem, plurimis habitui regulis; ubi forte pro habitui legendum statutis.

h Vtinam ea nominare placuisset auctori, ad locupletandam Ordinis historiam!

i Humiliatorum Ordo, tunc valde florens apud Insubres, multa utriusque sexus numerabat monasteria, nunc sola Virginum cœnobia supersunt, virorum cœtibus sub S.Carolo Borromæo dissolutis.

k Ecgraphum, eripi.

l Idem; testes.

VITA II.
Ex Ms. ad Rosweidum misso.

Magdalena Albrica, Ordinis Eremitarum S Augustini, Comi in Insubria (B.)

EX MS.

CAPUT I.
Pia infantia Magdalenæ: vita monastica, & Præfectura.

[1] Albritiorum gens, vetusto antiquitatis stemmate inclita, sed nominis a immutatione ac familiis divisa, in diversis Insubriæ oppidis repetitur: [Nobiliter nata,] Comi autem, quæ est urbs in ultimo Larii sinu constituta, maxime illustris fuit: cum etiam ad summum Reipublicæ magistratum Zaninum ex eadem gente evectum legamus. Sed multorum obscurata memoria, Nicolai b nomen æternum fecit Magdalenæ filiæ virtus ac sanctimonia minime vulgaris. Vix enim edita eadem obscuras futurorum bonorum notas prætulit: rerum sacrarum usu ac crebro sermone capi ac delectare, puerilis ætatis oblectamenta refugere, [& ab infantia dedita virtuti,] ac si quid minus pudicum animadvertisset prorsus aversari, parentum imperiis facilem se præbere, mirabiles denique apud omnes sui amores excitare. Sed super alia virtutum decora elucebat in illa mira quædam in pauperes ac ærumnosos caritas, cujus teneris adhuc in annis magnitudinem ex hoc ejus facto conjicias.

[2] Urgebat forte per ea c tempora dia annonæ caritas, [distributam in pauperes annonam] ut deficientibus undique alimentis pauperum greges, lurido squallore fœdi & grandi macie prope enecti, per urbem vagarentur. Unum ex his, sane numerosum, parente domum egresso, Magdalena ad se vocat, atque ingentem arcam, fabis bene d refertam, una largitione absumit; mox mendicos dimittit. e Reverso deinde parente, audit ab eodem, se pactum certo pretio omnem illam arcam vendidisse. Extimuit parentis iram Magdalena, si res forte resciretur: nec diutius celari poterat, cum emptor in singula momenta expectaretur. [precibus fusis restituit patri.] Ergo rem totam Deo accurate commendat. & in lacrymas fusa obsecratur, ne se paterno furori objiciat. Audet optimus parens deprecantem Magdalenam: quæ vix conceptis votis, arcam, legumine eodem ad summum labrum f plenam, aspexit.

[3] His aliisque magnarum virtutum rudimentis pueritia exacta, [Parentibus orbata] cum orbam utriusque parentis funera reliquissent; rerum humanarum fluxum considerans, quæ antea parvi fecerat, nunc omnino deferere statuit. Ergo impetrata a tribus fratribus venia (ut hæc a germanis nullo negotio obtinetur) sese totam in cœnobio, cui a D. Margaritæ nomen est, extra urbis mœnia, [seque ad S. Margaritæ cœnobium receptura,] Deo statuit dicare. Huic cœnobio principium fecerunt notæ virtutis & celebratæ sanctitatis feminæ duæ nobilissimæ, Liberata & Faustina, quæ ab urbe illuc se conferentes g, veluti ex alto fluctuum in certum portum, parva casula conducta, precibus ac piis comentationibus tempus omne traducebant occulto: sed eluxit vera virtus, vulgatoque novi instituti odore, majorum auctoritate probante, multas illis ejusdem vitæ socias conciliavit: quibus deinde certis institutis ac legibus in ampliorem locum migrantibus, constitutum est cœnobium.

[4] Hunc igitur locum, virginitatis præsidium & virtutum palæstram sibi delegerat Magdalena: sed alia illi commoratio divinitus parabatur, [divinitus jubetur Brunatem abire,] quod hoc maxime modo intellectum est. Pergebat forte ut in monacharum disciplinam admitteretur; cum repente missa a cælo vox est, Magdalena, alio iter converte, atque ad Brunatem te confer; ibi tua erit commoratio. Substitit primo, attonita rei seu novitate seu miraculo. Ceterum cum nihilominus, callidissimi hostis insidias subverita, pergeret ire quo cœperat; iterum ac tertio eadem audita voce, atque interiori quodam sensu divinam edocta voluntatem h se ad Brunatem convertit. Brunates ignobilis vicus est, in eo monte, qui vasto plane dorso ad Orientem urbi imminet, antiqua civium religione nobilitatus. Fama siquidem est in eo monte, præter Eusebium i, Eutychium etiam sanctissimum Antistitem olim secedere consuevisse, ut liberius, a pastoralibus curis remotus, sibi ac Deo vacaret. Mons est assensu arduo ac laborioso, cujus in altissimo vertice defixa ingens Crux piis sæpe accolarum votis colitur. Brunates ipse vicus nemoroso in loco, [ad monachas Augustinianas:] medio ferme montes situs est. Huc se jam contulerant notæ probitatis feminæ nonnullæ, & probante Eugenio Romano k Pontifice, sanctimonialem vitam certis legibus ab Augustino petitis ducebant.

[5] In hac virtutis schola brevi magnos progressus fecit l Magdalena, religiosæ disciplinæ domesticorumque institutorum religiosa observatrix, [inter quas virtute excellens] virtutumque omnium diligens sectatrix. Sed præcipuo quodam sensu perpetua acerborum Christi cruciatuum contemplatione capiebatur, quod eam uberem esse omnium Christianorum. exemplorum segetem non dubitaret. Doleo equidem ineruditi atque incuriosi seculi vitio accidisse, ut virtutum documenta, quæ ad gloriosam ac frugiferam imitationem posteros possent excitare, Magdalenæ, tum aliorum etiam, in rebus gestis desiderentur; cum miracula sola adnotata legamus, quæ omnes admirentur, imitari nemo sanus audeat. Ceterum nonnulla prudentiæ vestigia remanserunt. [abiisdemque electa Ministra] Etenim cum ab ingentium virtutum certissima opinione, Ministra (sic Parthenonis Antistitem vocabant) creata m esset, in suarum curam diligentissime n incubuit. Parebant per ea tempora Monachæ Canonicis majoris ædis o, qui statis diebus illis in sacrorum usu operam locabant: verum enimvero Magdalena prudenter videbat, vix posse ab hominibus, religiosorum institutorum prorsus ignaris, quantumvis alioquin piis, religiosas feminas informari. Ergo cum accepisset, quosdam Parthenones p Mediolani se ad Eremitas D. Augustini, qui per ea tempora sanctimonia florebant, [subditas eatenus Canonicis, transfert ad Eremitarum disciplinam,] contulisse; statuit, & ipsa omni ratione id a Romano Pontifice impetrare. Quare interprete Blanca Vicecomite, q quæ Magno Sforciæ nupta Mediolani imperabat; brevi voti compos, consignatis publice tabulis, se ac suas r Virgines in Eremitanorum vitam s contulit, uberiore religiosæ disciplinæ proventu.

[6] Occurrit etiam alteri incommodo, & ne Virgines, quæ stipis petendæ causa ad oppidum itare consueverant, impedita sæpius ad reditum tempestate, apud ignotos dubiæ famæ hospites divertere cogerentur, domicilium illis t comparavit. Hortum u in pios usus donavit Aloysius Sala: Philippus x Vicecomes Mediolani Dux ex antiquis ruinis, ad extruendam domum, cœmentorum quantum satis fuit. Coaluit deinde hoc diversorium, justumque effectum cœnobium est y, in quod continuo missa est ex Brunate colonia, solo capitis veli colore distincta. Tentatum est ut omnes tunc in urbem descenderent, ne repentinis militum excursionibus, quæ eam ætatem infestam habebant, Virgines paterent, nimis periculo oppositæ. At Magdalena, divino scilicet nutu, ibidem cum multis remansit: nostra denique ætate cœnobium intra pomœrium constitutum est.

ANNOTATA.

a Scilicet Albrici, Alberici, & Albrizzii dicuntur; & omnibus commune insigne, Portam ac Leonem, habent: quibus Albrici, ad quos proprie Magdalena spectat, junxerunt Rotam, ut D. Catharinæ cultum peculiarem profiteantur, cui in templo Augustinianorum Bergomi capellam erexerunt atque dotarunt. Ita pag. 8 Borserius.

b Tam affinia inter se sunt Livii & Lucii nomina, ut alternari facile a transcribentibus potuerint.

c Infra num. 10 indicatur hæc pertinere ad annum 1409.

d Si hæc capsa, inquit pag. 13 Borserius, similis fuit aliis, ea ætate usitatis Comi ad leguminum custodiam, & quales usque hodie plures videmus; capax fuit sextariorum viginti quinque aut triginta: nam etiam capaciores invenire est.

e Hactenus etiam rem narrat Borserius: quem mirum est ignorasse sequentia.

f Idem ait pag. 14 id quidem dici, sed auctorem idoneum non inveniri qui hoc scripserit, unde colligas hanc Vitam, etsi pridem extabat, ei visam non fuisse.

g Seculo 12 id factum: nam Borserius ait, quod harum una XXI, altera XXIII Januarii obiit; prior autem Faustina, ætate licet junior, idque circa annum MCC. Addit quod eædem prolem impetraverunt mulieri sterili, quæ ideo desperabunda se diabolo tradiderat: quod alteram a marito liberarunt, & tam ipsam quam illum, alias moribus corruptissimum, ad vitam ex virtute ducendam moverint: quod urbem, laborantem annonæ caritate, precibus adjuverint: quod denique Leo Lambertengus, Comensis Episcopus, corpora earum transtulit ad ædem Cathedralem. Comensis Martyrologii auctor eidem ipsas inscripsit, cum titulo Sanctarum Virginum & longo elogio, ad XVIII Ianuarii. Egimus & nos eadem die de ipsis tamquam ad seculum 6 pertinentibus, ex vita per Franciscum Balarinum scripta sed admodum diversa in plerisque punctis; erunt igitur omnia denuo dijudicanda in Supplemento istius mensis.

h Tacet de secunda ac tertia vice Borserius; & consilii ancipitem Beatam illud a suo spirituali Patre petiisse atque accepisse, scribit.

i Sequentes prædictum Comense Martyrologium, de S. Eusebio 22 Maji, de S. Eutychio 5 Iunii agemus: uterque colitur ut Comensis Episcopus.

k Neque in Eugenium Tertium, qui anno 1145 sedere cœpit; neque in Quartum, qui 1431. hoc convenit: Borserius enim allegat Bullam Nicolai IV, datam an. 1448, qua dicitur, Exhibita nobis nuper pro parte dilectarum in Christo Filiarum, Ministræ & Sororum Domus S. Andreæ de Brunate, petitio continebat; quod licet ipsæ in præfata Domo, quæ olim circa centum annos elapsos (id est circa an. 1348 quando Clemens VI Ecclesiæ præsidebat) per nonnullas mulieres religiosas fundata sub regula dicti Sancti. An Augustini? Docere id nos deberet pars Bullæ anterior; vereor enim ne alterius expressum sit nomen,ideoque hic studiose omissum; nisi forte Comenses Canonici seculo 14 Regularium Canonicorum disciplina & legibus utebantur, quod apud Pennottum non invenio. Interim ex dictis patet errasse Iacobum Porcaccium, Pamphilum Signiensem Episcopum, & Petrum Cremensem, qui B. Magdalenamfecerunt hujus monasterii Fundatricem.

l Addit Borserius, quod Professionem factura noluit eorum quemquam, uti moris erat, invitari ad convivium.

m Idem apud eumdem pag. 42 asserit, electam esse ante ætatem legitimam.

n Huc spectat ex pag. 60, quod magna cum circumspectione eligebat Sorores, ad infirmarum ministerium applicandas: quodque nihilominus aliquando fuerit obligata curam istam ab una transferre in aliam, extra consuetum ejusmodi electionum tempus, aut ipsa eam per sese gerere: & allegatur testis Paulus, in quo hoc non reperio.

o Ignoravit hoc vel dißimulavit Borserius.

p Scilicet S. Augustini & S. Agnetis, in quorum utroque ultra centum monachas tunc fuisse ait Borserius. De priori agens Herrera in Alphabeto Augustiniano, parte 2, pag. 249, conjectat erectum circa an. 1240, cum adhuc Eremitæ uterentur habitu coloris berretini, ut vocat, id est grisei vel rusi, eo quod in istarum monacharum habitu, sicut alibi variis locis, idem color adhuc perseveraret sec. 14: quæ deinde causa fuerit schismatis inter eas, quia earum pars major, tempore Eugenii IV, transire omnino volebat ad regulam S. Claræ, ut suppositæ fierent Fratribus S. Francisci de observantia; pars vero alia in vocatione sua prioris Regulæ S. Augustini, sub jurisdictione Archiepiscopali ordinaria, permanere intendebat. Ita Nicolaus V, in Bulla anni 1449, altingens lites & discordias graves; quæ sub Eugenio IV suo immediato decessore extiterant in monasterio novo de Vadiano: sic enim proprio nomine appellabatur,id quod deinde S. Augustini est dictum. Vnde apparet ipsas monachas, non nisi post aliquot annos ab hac contentione, circa annum 1455 subdi cœpisse regimini Eremitarum, uti recte observat Herrera: qui etiam circa eumdem annum putat monasterium S. Agnetis non reformatum (prout hic supponitur) sed primo fundatum fuisse sub Eremitarum disciplina.

q Blanca-Maria, in titulo ecclesiæ Augustinianorum a se ædificatæ, dicta apud Borserium Ducissa Mediolani, Papiæ Angleriæque Comitissa, Domina Cremonæ, nupta Francisco Sfortiæ, Mediolani Duci quarto: cum quo etiam an, 1456 Hospitale illud fundavit Mediolani, cujus, regia prorsus magnificentia dotati, admiratio omnes illud cognoscentes in stuporem rapit; uti experti sumus anno 1662 illuc adducti.

r Fuisse eas tunc viginti quinque Professas asserit Borserius.

s De hac subjectione Herrera, parte I pag. 185, ex decretis Capituli Derthonensis anno 1455 celebrati, hæc describit: In civitate Cumarum, monasterium de Brunate & Trinitatis monialium Ordinis nostri, accepimus sub nostra cura, sicut & cetera monasteria quæ Mediolani habemus. Factum videtur primus approbasse Pius II; ait enim Borserius, quod Bulla hujus mutationis confirmatoria (cui adjecta conditio erat, ut monachæ veteribus ac primariis Patronis suis Canonicis Comensibus, in memoriam primæ subjectionis, die Natalis Domini quotannis penderent quatuor libras ceræ) ait, inquam Borserius, quod Bulla exhibita Canonicis prædictis, ab iisdemque benigne excepta sit an. 1459, 12 Septembris: cœperat autem Pius sedere priori anno 18 Augusti.

t Prius hoc factum quam Eremitis subjiceret Albricia se suasque, quæ teste Borserio, solum tunc decem Professæ numerabantur, scilicet Petrina & Catharina de Assono sorores, Maria Ferrera, Andreetta de Fedralis, Joanna de. S. Benedicto, Elisabetha Malacrida, Lucia Crivella, Margarita de Paravicinis, Helena Malacrida & Agnes de Albeso.

u Situs hic erat, juxta Borserium, intra civitatem in superiori parte cujusdam viæ, quæ dicitur Porta nova.

x Obiit Philippus an. 1447, nulla legitima prole relicta: nam Blanca-Maria naturalis dumtaxat erat. Quam Suam occasionem rati Mediolanenses libertatis acquirendæ, diu restiterunt Sforzæ, auxilio potißimum Venetorum freti, ita ut non nisi an. 1450 post varios belli casus urbs capta, & Franciscus Dux agnitus sit.

y Factum id auctoritate Pauli II ad preces Blanæ circa an. 1456: sed forte tunc primum conditio est addita, ut quæ intra civitatem manerent nigro capitis velo uterentur discernerenturque ab aliis: atque hoc est monasterium S. Trinitatis dictum. Res autem peracta est coram Martino Comensi Episcopo, qui sedit ab anno 1457 ad 1461.

CAPUT II.
Miracula viventi Magdalenæ concessa.

[7] Neque sane multum dubitabat Magdalena de divino auxilio fidens: subjiciam singulare a exemplum. Erat forte summa hiems & præalta nive interclusus aditus in urbe. Quare in Parthenone brevi domesticæ annonæ penuria sentiri cœpta, [Sororibus egentibus divinitus panem] & cum prandendi hora immineret, nihilque esset quod Virginibus apponeretur, Proma ad Ministram advolat, & conceptum dolorem timoremque vultu præferens, rem trepida exponit. Bene sperare de divina providentia jubet Magdalena, & consueto signo Virgines ad prandium evocare. Paret illa: neque hanc obedientia, neque Ministram fiducia in Deum fefellit. Vix accubuerant, cum repente ad ostium pulsatur. Occurrit janitrix, & prægrandem cistam pane optimo refertam invenit: cumque quis attulisset frustra oculis ac voce inquirerent; agnovit divinam largitatem. Et vero intactæ nullisque vestigiis violatæ nives divini donatoris fidem faciebant. Huic illud non dissimile. Ardentissimo æstu cruciabantur Virgines, cum in loco aquarū indigo, fontes omnes æstivo calore aruissent: [& ad sitim sedendam cerasa impetrat.] & ipsa quoque Magdalena siti ardebat tunc maxime: cum ad illam una ex Virginibus adit, atque opem urenti siti aliquam petit. Consolatur blande æstuantem Magdalena; sed cum ardentior mali vis consolationem nullam reciperet, in hortum domesticum egreditur. Aruerant etiam arbores, torrente desuper intolerabili solis æstu. Hic in genua procumbens Patrem suum orat, deficientibus siti Virginibus mature subveniat; & ecce statim arida in arbore, & ab ipsis foliis nuda, cerasa plurima conspiciuntur, quarum salubri succo utriusque sitis extincta est.

[8] Sed per omnia fere miraculorum genera pervagata Magdalenæ virtus est: quare operæ pretium fuerit ea, [Affinem in statu peccati esse divinitus edocta,] quæ dum inter vivos ageret patravit, primo ponere, deinde reliqua sicuti notata invenimus. Inviserat Magdalenam vir nobilis, officii ac cognationis gratia. Hunc cum Magdalena gravi scelere obstrictum divinitus accepisset, lacrymis multis excepit. Rogat ille cur lacrymetur; cumque acrius tacentem urgeret, tandem Magdalena; Tuam, inquit, mortem ploro. Elevabat homo, ab hujusmodi cogitationibus alienissimus, sanctæ mulieris responsum: erenim se sanum esse; neque ullum præcursorem mortis morbumque aliquem in se animadvertere, integra præterea ætate florere: [prudenti admonitione emendat.] quod si sibi ab inimicis structas insidias rescisset, ne moraretur detegere: effecturum se ut illos concepti maleficii pœniteret. Hic Magdalena, ingenti suspirio conceptum animo dolorem testara, se de æterna morte locutam dixit, perexitque homini occulti sceleris notas & vestigia omnia recensere. Qui tandem, tam certa denuntiatione attonitus, cum id Magdalenam non nisi divinitus accepisse certo sciret, & salubri Dei timore agitatus, exinde elutis per sacram confessionem animi sordibus, Christiano homine dignam instituit vitam.

[9] Rusticus erat quidam, iræ admodum impotens, qua aliquando in furorem prope versus, carissimæ filiæ ex levi causa caput, [sanat vulnus capite impactum,] impacta secure, fœde disciderat. Accurrit exanimis mater, & natam ad Magdalenam deportat, illi se ad pedes abjicit, magno fletu opem implorat. Magdalena post breves preces caput Christiano signo munitum velo obligat, & momento vulnus curat. Eodem etiam crucis signo virulenta ulcera rustico cuidam, quem sæviens atrociter lues corripuerat, repente obduxit. Itabat sæpius Magdalena in proximos vicos, ut Christianæ caritatis munere fungeretur. [& Crucis signo pestilentia ulcera] Ergo in gurgustiolum, fumo prope obcæcatum, ingressa, offendit feminam b duobus apostematibus in gula laborantem: cujus egestatem doloresque miserata, impresso Crucis sigillo, omni illo dolore ac ulcere liberavit: & quando res celari poterat, cum obscuro in gurgustio esset gesta, feminam jussit rem omnem ad suum usque obitum diligenter tacere c. Hac eadem Cruce febribus laborantem pari modo restituit valetudini. [ac febres.] Decumbebat Comi vir sane honestus, & doloribus acerrime cruciabatur. Audit forte illac transire Magdalenam; conceptaque de illius virtute hand dubia spe, se ad ostium sisti jubet, transeuntem d obsecrat: illa subsistens solito Crucis signo febrim illico, doloremque a corpore depulit.

ANNOTATA.

a Borserius pag. 77, præter Paulum Ulmium in Vita, allegat etiam Abundium Raimundi in Summario miraculorum, huic Beatæ attributorum.

b Idem tria apostemata numerat.

c Addit Borserius pag. 89, quod Rustica, post mortem Magdalenæ, miraculum in se factum pingi, & ad sepulcrum in memoriam appendi fecit.

d Idem scribit, delegatam ab infirmo uxorem, quæ domum invitaret, ad ferendum marito auxilium.

CAPUT III.
Mors Magdalenæ & miracula ad ejus invocationem patrata.

[10] His igitur rebus gestis clarissima, jam plane grandæva, diuturno ac sibi familiari morbo conflictata, tandem anno MCCCCLXV a in cælum evolavit, magno relicto Comensibus sui b desiderio; [moritur anno 1465.] celebratoque funere exquisitis hominibus elata est, ac in eodem Parthenone sepulta hoc addito epigrammate:

Magdalene Albricæ c antist. Beatiss.
quæ præter religionem sanctimonia,
et miraculis adauct. Hoc delubrum
pientiss. posteritati erexit.
pierius albricus f.f.

Quo ætatis anno decesserit incertum: ceterum cum notata fabarum largitas in annum MCCCCIX inciderit, haud difficile est conjectare eam plane anum fatis cessisse.

[11] Perseverat eadem sanctimoniæ fama & miraculorum gloria ad nostram usque ætatem. [ad ejus invocationem sopitur dissidium inter fratres,] Mira nonnulla admodum testata hic afferimus. Fratres in Albritia gente, cum in tres parter dividenda esset hereditas, fœde dissidebant, resque paulatim eo deducta erat, ut jam dicta die ferro lis esset finienda. Angebatur unius d uxor & mariti & affinium periculo: occurrit illi Magdalenæ vulgata virtus; nec mora, certi cujusdam voti e se ream facit. Res mira! repente divino numine efferatæ mentes ad concordiam revocantur, resque omnis familiariter admodum verbis conficitur. Alexander Sormannus, nobilis Mediolanensis, cum Eques iter haberet, ab equo excussus fracta coxendice ad terram affligitur. Erat solitario loco: [& ad sepulcrum crus ruptum solidatur.] ergo Super um ac hominum opem mœstissimis vocibus implorabat. Accurrunt in propinquo agrum colentes rustici, hominemque inter manus ad vicinum pagum deferunt. Multa cu (ut fit) dicerent de recentibus Magdalenæ miraculis, Alexander jubet eo se deportari. Vix ad sepulcrum delatus erat, cum subito voto suscepto omnino sanus apparuit f. Baccolina erat Comi, [voto ad eam facto sanatur postilentia,] quæ sæviente per ea loca pestilentia correpta, prope erat deposita. Dira omnino morbi vis, & præsens correptis mors. Extincta sunt in oppido non frequentissimo, vix primo volvente mense, hominum supra quinque millia. Hæc igitur ope Magdalenæ implorata, incolumis evasit g.

[12] Sed in Joanne Baptista Pelizono Magdalenæ virtus duplici est nobilitata miraculo. Hic vitiatis genibus claudus & deformis, cum forte esset h in pueritia, Comum a parente defertur; [Qui puer ad tumulum recte gradi cœperat,] Brunatem venit, & Antistitæ in ulnas tradit. Illa accepto infante ad loculum una cum parente se confert, tum alta voce jubet puerum, per Dei omnipotentiam & Magdalenæ merita, illico rectis insistere vestigiis. Mirum plane! Ad Magdalenæ nomen morbus omnis abcessit. Eidem Pelziono jam grandi, in diverso genere, præsentem Magdalenæ opem contigit experiri. Profectus peregre incidit in latrones, qui hominem expoliasse minime contenti, [jam vir a latronibus occidendus] nefaria crudelitate, nudum omnino a vestibus in desertam casam bene ligatum conjiciunt: ibi sæpe barbare ludibundi intentatis gladiis terrent jugulumque prope feriunt. Ille frustra ferrea hominum pectora lacrymis mollire conatus, quia nihil spei reliquum esse videt, se totum ad divinam opem implorandam confert; & verteris beneficii grata memoria spem fecit novi quoque accipiendi. [eādem invocata sospes evadit.] Ergo non segnitet Magdalenam implorat: ne clientem suum in tantis periculis deserat, obsecrat. Inter hæc sicarii foras ad epulas concedunt, ut deinde innocentis sanguine per lusum abutantur. Sed Pelizonio jam vincula omnia sponte deciderant; & commodum, juvante haud dubie Magdalena, per nemorosa nudus aufugerat; ac non multo longe ad rusticas casas delatus, donatusque communi caritate rudi diploide, accepti beneficii non ingratus testis, se Comum contulit: seque reum fassus, vota persolvit, ac deinde donariis excultum Parthenonem nata i etiam auxit.

[13] Non multo post Joannes Petri, a dæmone obsessus, [liberat energumenum ei apparens,] misere torquebatur. Cumque Christiano ritu importunus possessor expelleretur, exclamat, se non nisi Magdalenæ Albritiæ imperiis e sua possessione cessurum. Eadem nocte Joanni per quietem visa est Magdalena, sanctimonialis cultu, ardentem facem manu præferens; quæ increpitum dæmonem illico abegit, Joanne nihil hujusmodi deinde passo k. His igitur aliisque plurimis aucta Magdalenæ fama; & Brunates tamdiu celebratus est, [& colitur ut Beata.] quamdiu sacrum pignus ibi servatum est. Nam superioribus annis Moniales, inde migrare jussæ, secum etiam sacra ossa detulerunt. Visitur picta l Comi in D. Augustini templo ac monasterii pluribus locis; ubique culta, & antique civium pietate pro Beata habita.

ANNOTATA.

a Ita Borserius, Herrera, & Martyrologium Comense ad hunc diem, rejectis scriptoribus exteris, qui annum 1555 perperam notarunt Ecgraphum nostrum habebat an. 1462: sed facili errore potuit II pro u lectum fuisse.

b Idem Borserius ex Paulo asserit, quod ægrotante Beata, nemo in vico Brunatis fuerit, qui non accurreret ad monasterium, solicitus pro salute, & trepidus de periculo tam dilectæ ibidem Sanctimonialis. Factum crediderim: sed apud Lulmium istud non reperio, uti nec pleraque eorum, quæ Paulo auctore citata referuntur in Analectis infra: adeo ut cogar suspicari nos vel solam ejus Vitæ habere epitomen, vel Borserium secutum versionem Italicam quampiam diffusiorem, ab ipsomet Lulmio petentibus eam monialibus, vel alio quopiam compositam, qui Lulmii Latino textu ut plurimum usus sit, non pauca vero addiderit de novo, ex relationibus haud minus certis.

c Ita Borserius scribit, haud dubie quin ex ipsomet lapide, & Rector Comensis in sua ad nos epistola: cum alias in nostro ecgrapho hic & alibi semper Alberitia & Alberitius scribatur.

d Minoris, inquit Borserius.

e Tabellam, inquit idem, curandi & appendendi ad sepulcrum, quæ beneficium repræfentaret. Addit præterea, quod voti executioni pia mulier addidit bonam eleemosynam, ad sepulturæ ornatum; & quod fratrum primogenitus ea occasione inductus sit, ad ponendum supramemoratum Epitaphium, uti ex quibusdam litteris tunc scriptis, ipsaque superstite adhuc tabella, colligere se scribit P. Butius.

f Refert idem, uti & cetera, Borserius pag. 145: addit autem, Alexandro, cum cecidit, iter fuisse versus Genuvillam: & quod ad præsentiorem beneficii memoriam, in se suisque conservandam, jussit Magdalenæ effigiem depingi, quam domi suæ reverenter haberet; moriens autem ejusdem cultum heredibus suis commendavit: quodque etiam ejusdem de eadem re attestatio extat inter scripturas monialium, necessariis testimoniis consignata, cujus epitomen, inquit, penes me servo. Cur ergo non etiam annum, qui forte deerat inepitome, curavit ex autographo discere?

g Addit Borserius, quod eadem mulier tunc erat partui proxima, voveritque curaturam se ut fœtus suus, si supervivere daretur, Deo se consecraret: itaque intra paucos dies morbo & partu levata est, edito filio, qui ætate provectior habitum sumpsit Terriarii S. Francisci: totiusque rei testimonium reliquit ad calcem Missalis, etiam nunc apud moniales asservati: nam memor receptæ gratiæ, sæpe apud eas sacrificabat: additur autem annus, quo res contigit, 1490. Corius Hist. Mediol parte 6 meminit ingentis pestilentiæ, Mediolani grassantis an. 1486.

h Anno 1500, inquit Borserius, qui ex attestatione tunc facta, & sactimonialibus tradita atque a se visa, ait, quod uno genu ita male affectus puer fuit, ut per se moveri loco non posset; a matre autem supra sepulcrum collocatus, ac B. Magdalenæ commendatus, mox convaluit, coram adstantibus monachis.

i Adjungit Borserius pag. 144, quod filia Pelizonii dicta fuerit Soror Prospera, quæ sæpe testata est, quod pater suus, in ipsa qua liberatus est hora, proximum se urbi Comensi invenerit, nesciens quo modo aut duce: ex epistola autem Fr. Augustini Melsi Eremitæ Augustiniani intelligi, quod tribus continuis diebus hæserit ad sepulcrum Magdalenæ, orationi intentus & gratiis agendis.

k Anno 1595 inquit Borserius; quod ante visionem illam, cum forte in ecclesia S. Juliani (jam ergo illuc erat translatum sacrum corpus) audiens multa de gratiis, B. Magdalenæ attributis, sæpius illuc accesserit, auxilium petiturus; quodque consanguinei ejus, memores lolestiarum ab eodem, dum adhuc sub dæmonis potestate esset toleratarum, etiam nunc (scribebat autem Borserius anno 1624) profiteantur singularem reverentiam erga dictam Beatam, cujus intercessioni tribuunt liberationem istam.

l Rector Collegii nostri Comensis: In ecclesia S. Augustini, sita in suburbio civitatis Comensis, altitudine gigantæa depicta videtur, cum radiis ambientibus caput, dextera Christum liliis stipatum, læva librum pectori admotum tenens.

ANALECTA
Ex Italico Hieronymi Borserii.

Magdalena Albrica, Ordinis Eremitarum S Augustini, Comi in Insubria (B.)

EX ITAL. BORSERII.

[15] Fr. Petrus Cremensis, in sermone, quem composuit de hujus beatæ Monachæ laudibus, narrat, quod sancto Missæ sacrificio adeo pie affecta fuerit, ut quoties in sui monasterii ecclesia fieret, [Devotio erga Missam,] in teresse curaret, etiamsi plures die uno Sacerdotes concurrerent, illuc vel ab externis adducti, vel fama ipsius Magdalenæ allecti. [Pag. 28] Fr. Paulus Lulmius dicit, quod supra nudam carnem solita fuerit gestare rudem ex cruda cannabe pannum, in formam scapularis, eumque crasso fune & quadamtenus nodoso adstringere: hujusmodi autem scapularia, [ciliciiusus,] in istis partibus satis usitata, supplebant defectum eorum, quæ nunc ex animalium setis texuntur, ciliciorum. [p. 3 r]

[16] Ad exercitia spiritus fervens ac sedula, maxime cum jam ad senium vergeret, hæc fere observabat quotidie. [p. 117] Sub auroram signo Crucis se muniens flectebat genua, & culpas confitens tria oscula figebat terræ in honorem sanctissimæ Trinitatis. [pia diu] Aliquot deinde horis post, inclinabat se versus imaginem beatissimæ Virginis Mariæ, puritatem cælestis istius Reginæ laudans, eique pro materna protectione sibi impensa agebat gratias. In meridie salutabat aliam S. P. Augustini effigiem, considerabatque ejus, sub qua militabat, Regulæ dignitatem, petens doceri illius integram observantiam. Inclinato jam die convertebat sese ad figuram S. Mariæ Magdalenæ in tabula expressam; collatosque in eam a Dei filio favores recogitans, orabat ut sibi salutarem impetraret de suis delictis pœnitentiam. Vesperi denique se provolvens in genua, suam rursus confitebatur culpam, [noctuque exercitia:] & Custodis sui Angeli petebat tutelam. Noctem similiter habebat trifarie divisam: ita ut prima ejus parte invocaret S. Michaëlem Archangelum, divinæ justitiæ æquitatem considerans, & pectus suum humiliter percutiens; secunda, reflectebat sese ad Archangelum Gabrielem, optabat salutem alicujus animæ, & ruminabat principium nostræ redemptionis ex ore humillimæ Deiparæ prolatum: postrema, gratias agebat omnibus Angelis, eos quodammodo stringens brachiorum complexu, cum actu profundæ submissionis, addito firmo mentis proposito de curando ea die, quantum posset, suo profecto spirituali.

[17] Scribit Fr. Paulus quod adeo reverens fuerit Sacerdotum, ut extra Confessionem Sacramentalem nulli eorum auderet sola loqui; [reverentia erga sacerdotes,] tantamque eorum suggestionibus haberet fidem, ut consilia, etiam de rebus minimis, circa cœnobii regimen ab iis data, conaretur executioni mandare. [p. 71] Accidit aliquando ut eorum aliquis, post sermonem de rebus divinis in monasterio habitū, inde recederet; quem subsequens Magdalena, neq; sciens se observari a quoquam, non videbatur posse expleri osculando vestigia, quæ terræ impresserat; gratias Deo agens pro præceptis, quæ per eum sibi suisque ferre dignatus erat: ac deinde procumbens in genua, tantum ibi temporis expendit orando, quantum ille implerat dicendo, hac quodammodo ratione remetiri Deo volens acceptam gratiā. Interim ex Professis sororibus duæ, quæ rem totam notaverant, ejus notitiam toti communicarunt conventui. Quod ubi intellexit illa, deprehensam se dolens, himillime rogavit singulas, ut ne extra monasterii ambitum tale quiddam per eas vulgaretur. Visitata subinde a Martino, [& Episcopū Comensem.] tunc Comensi Episcopo, ei procidebat ad genua, extremam vestimenti oram verecunde deosculans; idemque gaudebat fieri a Sororibus aliis, quas mox a discessu Præsulis convocabat in ecclesiam, jubebatque reddendis pro tali favore gratiis tamdiu insistere, quamdiu illius præsentia fruitæ erant. [p. 73] Est qui addat, sæpe eam propterea visitatam a beato Fr. Antonio de S. Germano, [Visitatur a B. Antonio & S. Bernardino.] ex ordine S. Dominici, in quem receptus circa annum MCCCCXXV tantopere ad perfectionem profecit, ut in monasterio S. Joannis prope Comum Prior institutus, claresceret gratia curationum; cui collatos divinitus favores alios qui scire volet, legat vitam S. Petri Martyris, ab Archangelo Mancassone descriptam. Dicitur etiam ad eam accessisse S. Bernardinus, cum venisset in Lombardiam, nimiam Ducis Mediolanenfis licentiam reprehensurus; & regionis monasteria sigillatim obiret, verbum in eis salutis prædicans.

[18] Singulari imprimis erat modestia & animi demissione. [p. 76] [laudari recusat,] Cum ergo aliquando ad eam venisset officii causa quidam ex Tuscia, eamque conaretur comparare Sanctis Claræ & Catharinæ Senensi; effuse plorare cœpit. Illo autem cœptum sermonem continuante; Felicem me, inquit, si per ea quibus istæ præcesserunt vestigia vel eminus sequi possem: famulam me inutilem scio Creatoris mei, cui utinam saltem pro majoribus debitis faciam satis! tu tuis orationibus me adjuva, precor, ut salvari merear. Quidam addit, quod per eumdem hospitem curaverit, Roma impetrandam sibi peccatorum indulgentiam pro hora mortis: sed ex epistolis Pierii & Bernardi Albriciorum, colligitur, ejusmodi indulgentiam ei a minori fratre procuratam fuisse. [aut sibi suisque petere aliquid a Ducissa.] Monita aliquando ut a Blanca-Maria, Ducissa Mediolanensi, monasterio suo peteret quædam prædia vicina, fisco addicta, non est passa ejus rei amplius sibi fieri mentionem, quamvis id facile impetratu fuisset apud Principem, quæ non raro ad eam visendam veniebat. Eademque modestia cavit, ne sibi persuaderetur, ut ab hoc vel illo devoto amico ornamenti quidpiam impetraret pauperrimæ ecclesiæ suæ: dicere solita, ejusmodi splendorem convenire ecclesiis urbanis aut suburbanis, ad quas frequentandas sæpe alliciuntur fideles seculares istiusmodi apparatu; in ecclesiis vero eremiticis aut ruralibus, quæ Parochiales non essent, sufficere structuram simplicem cum munditia.

[19] Vehementer displicebat ei si qua sororum tardius ad chorum accederet, [castigat tærdas ad chorum:] eamque jubebat post ceteras istic remanere, dum aliæ essent in refectorio: quod si prorius abfuisset aliqua, ei injungebat noctem unam alteramve sine culcitra nudis in paleis cubare. [p. 47] Ultra regulam, Brunatensibus sanctimonialibus tunc communem, constituit ut sacræ Communioni participarent ut minimum prima Dominica Quadragesimæ & Adventus, in Natali Domini, [auget dies Communionis ordinariæ:] Epiphania, Purificatione Deiparæ, festis Annuntiationis, Resurrectionis, Ascensionis, Corporis Christi, Nativitatis B. Joannis Baptistæ, Assumptionis Dominæ nostræ, S. Augustini, S. Michaëlis, & Sanctorum omnium. [p. 49]

[20] Patientiam in adversis probavit multoties: sed notatu dignus imprimis est casus, [pro calumniatis se] quo apud Franciscum Mediolani Ducem accusata fuit, quod laudavit consilium eorum, qui prætextu visendi monasterium Brunatense, ad explorandam commoditatem capiendæ vicinæ urbis Comensis abusi dicebantur, suspicione in hoc solum fundata, quod in aliquo loco, unde ad urbem prospectus pater, notati essent subsistere tantillum, ac situm ejus considerare. [p. 96] Non excanduit Magdalena in iram adversus delatores tam injustos, quamvis sciret fieri posse, ut ea res periculum, non tantum vitæ amittendæ, sed etiam monasterii funditus evertendi crearet: sed nec laborandum putavit, ut suam Duci probaret innocentiam; [pie intercedit:] verum ad ecclesiam se contulit oratura pro illis, cetera Deo commisit, quasi certa aliunde retegendam istius calumniæ falsitatem. Nec spe sua frustrata est: cumque putarentur pœnam talionis luituri accusatores temerarii, ipsa pro iisdem solicite intercessit; remque totam silentio involvi curavit, præsertim in suo monasterio, ubi eam per dies aliquot jejunasse scribit Fr. Paulus, ut Deum iisdem placatum redderet.

[21] Alia gravis persecutio contra Dei famulam mota est a duobus juvenibus, [pro detractoribus suis] quorum senior ambiebat matrimonio jungi cum Catharina de Pioppia, unica filia Joannis, primæ tunc inter Comenses auctoritatis: persuaserant enim sibi, licet falso, quod ipsa, cupiens monasteriū suum ampla Catharinæ hereditate locupletare, non suasura tantum, sed pæne coactura esset ad habitum apud se sumendum. [p. 98] Hinc multipliciter detrahebant moribus & conversationi ipsius Beatæ, omnia in pessimam trahentes partem, famamque ejus quantum poterant apud cives & exteros denigrantes, ut vel sic puellam abducerent a capescendæ religionis proposito, cujus haud levia indicia dabat. Moleste eam rem ferebant monachæ, Matremque de remedio quærendo monuerunt: [Deum orat.] illa vero reposuit, magnas Deo agendas gratias, qui hac ratione ipsas probaret; se autem minime commissuram, ut de injuria sibi facta apud suos aut illorum consanguineos quereretur aliquis; imo jubere ut ea res altissimo premeretur silentio. Deinde ad ecclesiā se recepit, ubi ad orationem provoluta in genua, atque in altissimam cælestium rerum contemplationem rapta, mansit omnis motus expers, donec eam Sorores supervenientes pro mortua ad cellam suam extulerunt.

[22] Sub hæc diffundebat se fama Augustianæ disciplinæ, in Brunatensi monasterio reflorescentis; qua non solum allectæ feminæ sunt ad ejus imitationem, [Tertiariis Franciscanis] sed etiam viri ad solitudinem colendam. [p. 68] Inter hos fuerunt Fr. Ambrosius Gorla & Fr. Andreas Mairuolo, ambo professi sub habitu tertii Ordinis S. Francisci: qui magna cum instantia supplicarunt, ut sibi liceret vitam solitariam ducere, in ea parte silvæ, quæ Brunatem inter Comumque sita, a S. Donato nomen habuit. Facultatem hanc eis dedit Jacobus Mansueti Episcopus Bibliensis & Abbas titularis S. Juliani, anno MCCCCLVIII; sed eam ad annorum XXV spatium restrinxit, sub annua quatuor librarum ceræ & unius libræ thuris pensione. Quod deinde Martinus Comensis Episcopus, nomine Pii Papæ II, tamquam ejus Legatus, confirmavit: atque ex consensu subsequentium S. Juliani Abbatum, [speluncam habitandam impetrat.] spelunca quam ibi natura fecerat, conversa est in justum conventum Fratrum: quibus anno MDXV ecclesiam nobilem, ibidem ædificatam consecravit Joannes Antonius Volpi, Comensis etiam Episcopus, nullo ut par est opinari urgentiori respectu, quam ut B. Magdalenæ sepulcrum adituris commodaret. Ita certe censuisse videtur Heironymus Butius insignis Theologus, qui dum ibi Guardianum ageret, solicite curavit annotare gratias, quas B. Magdalenæ meritis acceptas referebant, quotquot illac transibant eoque divertebant hospites.

[23] Insignis ejusdem erga miseros caritas frequentissimis poterat notari exemplis: pauca in specimen hic sufficient. [p. 38] [postilentiam curat:] Rusticus quidam pestilentia contactus, ut melius potuit, adrepsit ad monasterium; & notæ illius benignitati confidens, vocari ipsam ad se petiit. Quid mali pateretur indiciis haud obscuris cognoscens quæ ad ostium observabat Soror, volebat eum longe abigere, ne sua præsentia malum illuc inferret: sed supervenit Magdalena, eamque ibi manere jussit; inspectoque morbi loco & signis ad cellam suam recurrit, oleum benedictum attulit, eoque plagas in brachiis apparentes perunxit, itaque dimisit, intra paucos dies sanum futurum. Sunt qui dicant continuo sanatum, sed ex authentica miraculorum relatione, cui addere nihil velim, non amplius elicitur quam nunc scripsi. [p. 39] Matrona quædam nobilis & nobiliter nupta, [sterili prolem exorat:] annorum circiter viginti, quia nullos concipiebat liberos, vehementer affligebatur: itaque fama mirabilium, quæ per Magdalenam operari dicebatur Deus, adducta, Brunatem venit, necessitatem exposuit, remedium postulavit. Oravit ergo pro ea Magdalena; nec frustra: brevi enim concepto fœtu gravida illa, ac denique eumdem feliciter enixa Brunatem attulit, benedictionem ei ab ipsa petens, cui acceptum referebat. Tum illa puero in ulnas suscepto, Deus, inquit, qui per suam misericordiam absque merito meo hunc tibi concessit, eidem benedicat; sicque dimisit. [p. 89] Rusticana mulier Brunatensis, [febres sanat:] sentiens febri, qua laborabat, dolorem capitis accessisse, orabat Deum ut se juvaret: mox autem intravit ad eam visitandam Magdalena, factoque supra caput infirmæ Crucis signo dolorem dispulit, febrim mitigavit, quæ ipsa quoque evanuit intra paucos dies, cum admiratione omnium, qui antea misellæ ministraverant. Rem totam ut accidit diffuse narrat Fr. Paulus, asserens eam habuisse se ex attestatione legitima ipsius feminæ, in scriptis reperta.

[24] Anno MCCCCLXV die XVI Maji, mortuæ corpus tulerunt ad ecclesiam, extenderuntque supra tabulas aliquot, [post mortem octiduo prostat in ecclesia] indutum monasticis ordinariis vestibus. [p. 136] Sed hæ cito dissipatæ sunt ab accurrentibus undequaque fidelibus, recisas inde particulas devotionis ergo servare volentibus: quorum importunitate victæ monachæ sic insepultam Matrem suam toto octiduo reliquerunt, ac tum demum peculiari sepulcro, ipsi singulariter in ecclesia parato, condiderunt. Anno autem MDXCV, cum nollent earum posteræ discedere ex veteri suo monasterio absque Reliquiis tam sanctæ Matris, [anno 1595 transferenda ossa suave ollent.] Superiorum permissu apertum prædictum sepulcrum est, ex eoque prodiit odor omnino cælestis. [p. 140] Tunc Tobias Peregrinus, paulo ante Vicarius Generalis Feliciani Comensis Episcopi & Canonicus ecclesiæ Cathedralis, huic actioni assistens, jussit ut Joannes Baptista Raimundi, Notarius Episcopalis, publicum de re tota instrumentum conficeret, ipseque manu propria transtulit sacra ossa in capsellam ad id paratam; quæ deinde deportata fuit ad Abbatialem S. Juliani ecclesiam, cujus ipse tunc Titulum gerebat. Eodem etiam translata est tabula ex marmore candido, epitaphium continens effigiemque Beatæ, a sculptore non imperito sic formatam, ut modice supra æqualem fundum emineat.

[25] Ex his qui ante prædictam translationem Brunate sanitatem recuperarunt, [Antea ad sepulcrum ejus curata apostemata,] Mediolanensis infans fuit, uti scripsit P. Butius prælaudatus; quem ex parentum voto sua illuc attulerat nutrix, tria apostemata patientem, letalia omnia, a quibus in momento liberatus fuit. Martia Cernezza Comensis, cum duobus mensibus ingentem in brachio cruciatum ægre jam toleraret, [dolor brachii,] brachium argenteum Beatæ offerrendum vovit: citoque convalescens, votum solvit. Hippolyta, uxor Joannis Donati Paravicini, singulis in puerperiis periclitari solita, Sororem Angelam Brunatensis monasterii Professam rogavit, ut se commendaret intercessioni Beatæ. [periculum partus,] Fecit illa quod rogata fuerat XVI Octobris an MDLXIV, & proximo anno die VI Augusti citra difficultatem peperit Hippolyta filiam, quæ eidem se monasterio mancipavit postea, dicta Soror Octavia; curavitque ut memoria beneficii authentica extaret in monasterio, nec non argentcum anathema ex suprema matris voluntate.

[26] Celia Mazaretta, duobus post ista annis periculosum in gutture apostema patiens, [grave vulnus,] cum vulnere gravi in latere dextero, proposuit ad sepulcrum Magdalenæ votum cereum offerre, ut ejus intercessione mortem evaderet: nec multo post sana surrexit, Brunatemque veniens votum solvit; rem autem totam, ut gesta est, descriptis accurate circumstantiis singulis, sicut & Soror Octavia fecerat, descripsit alia Soror, Constantia dicta. Josephus Pansoi, Modoetiæ natus, [capitis cruciatus,] cupiens liberari a vehementi dolore capitis, quo annis duobus laboraverat, & recordatus quod penes se haberet particulam veli, quo olim usa Beata erat; eamdem manu duxit supra caput in formam Crucis. Quod cum sæpius fecisset, liberum se sensit, Brunatem accurrit, multis horis ad sepulcrum oravit; & cujus favori acceptam referret gratiam restatus est, oblata insigni eleemosyna, fidelique rei gestæ narratione coram sanctimonialibus: quæ lætissimo eum audientes animo, verba ejus scripto mandarunt, uti & alios plures ejusmodi favores, per Beatæ istius invocationem obtentos.

[27] Bernardus Carcanus, venenato telo læsus in gutture, dum in horas mortem operitur, [teli venenatictus,] oblatus B. Magdalenæ fuit, voto facto per Lucretiam Peregrinam de imagine argentea ad sepulcrum ferenda; quæ ubi eo allata est, coaluit plaga, & evanuit, quod metum omnibus incusserat, periculum. Factum ut restatius esset fecit eadem Peregrina, per scripturam apud monachas servatam, qua agnoscit se quoque gratia Beatæ donatam pro se suoque marito, post similia vota: nam se quidem subito liberatam gravi stomachi dolore; [aliæque infirmitates,] maritum vero sanum surrexisse a lecto, in quo jacebat moribundus. Per hujusmodi etiam commendationem, factam a Sorore Helena Peregrina ejusdem monasterii Professa, pie creditur ejusdem mater liberata a duplici dolore, qui vitam ejus in periculum adduxerat, anno MDXC juxta registrum monacharum: quæ non omiserunt adhibere necessarias ad legitimam probationem circumstantias; sed & memoriam ejusdem beneficii particularem servat Ludovicus Peregrinus, Legum non minus Christi quam Justiniani peritus.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Mai III: 14. Mai




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 13. Mai

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 13. Mai

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 12.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.