Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Mai III           Band Mai III           Anhang Mai III

14. Mai


DECIMA QVARTA MAII.

SANCTI QVI PRIDIE IDVS MAII COLVNTVR.

Sanctus Victor miles, Martyr in Ægypto.
S. Corona matrona, Martyr in Ægypto.
S. Justa, Martyr in Sardinia.
S. Justina, Martyr in Sardinia.
S. Heredina, Martyr in Sardinia.
S. Pontius Romanus, Martyr Cimellensis in Alpibus Maritimis.
S. Bonifacius Romanus, Martyr Tarsi in Cilicia.
S. Secundianus, Martyr in Africa.
S. Quartus, Martyr in Africa.
S. Victorianus, Martyr in Africa.
S. Januarius, Martyr in Africa.
S. Medianus, Martyr in Africa.
S. Adauctus, Martyr in Africa.
S. Benecutia, Martyr in Africa.
S. Maximinus, Martyr in Africa.
S. Alexander, Martyr in Africa.
S. Proculus, Martyr in Africa.
S. Aframius, Martyr in Africa.
S. Audactus, Martyr in Africa.
S. Adeodatus, Martyr in Africa.
S. Victor, Martyr Mediolani in Insubria.
S. Nemor, Martyr Mediolani in Insubria.
S. Felix, Martyr Mediolani in Insubria.
S. Rusticus, Martyr Mediolani in Insubria.
S. Augia Martyr Aptæ-Juliæ in Gallia.
S. Alexander, Martyr, Constantinopoli honoratus.
S. Coluthus, Martyr, Constantinopoli honoratus.
S. Barbarus, Martyr, Constantinopoli honoratus.
S. Barbarus Martyr, Methone Venetias translatus.
S. Claudius Martyr, Roma Antverpiam translatus.
S. Pachomius, Abbas apud Tabennenses in Thebaide.
S. Theodorus, Abbas apud Tabennenses in Thebaide.
S. Ampelius Eremita Genuæ in Liguria.
S. Aprunculus, Episcopus Lingonensis, dein Claromontanus in Gallia.
S. Bevignates Monachus & Anachoreta Perusiæ in Italia.
S. Bonifacius, Episcopus Ferentinus in Hetruria.
S. Pomponius, Episcopus Neapolitanus.
S. Bonosius, Episcopus Salernitanus.
S. Constantius Episcopus, in Italia depositus.
S. Cathacus seu Mochuda, Episcopus & Abbas Lismoriensis in Hibernia.
S. Erembertus, Episcopus Tolosæ, mortuus Fontanellæ in Gallia.
S. Paschalis Papa Romanus.
S. Harwaldus seu Halfwardus, Norwegus Martyr.
B. Ægidius, Ordinis Prædicatorum Scallabi seu Santirenæ in Lusitania.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Petrus monachus Ordinis Cisterciensis Caduini in Gallia, indicatur ab Henriquez & Bucelino, & pridie inter Pios a Saussajo. Omittitur a Chalemoto, qui cum ab aliis Radulphum seu Gerardum vocari ait, ad diem, quo Petrus monachus Caduini, & forte non alius, memoratur IX Januarii.
S. Pontiani Martyris translatio Spoleto Ultrajectum memoratur in scriptis additionibus Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum: de qua ad Vitam XIV Januarii.
SS. Liberatæ & Faustinæ Virginum translatio indicatur a Ferrario & Arturo, de qua & nos egimns ad illarum natalem XVIII Januarii.
S. Petrus Confessor, Ordinis nostri dicitur in Ms. Carmelitano Kalendario Mechliniæ adservato. At quis ille sit non indicatur. Vnicus S. Petrus Tomasius in Ordine colitur, & quidem nunc sub indebito Martyris titulo, cum olim Confessor diceretur: cujus Acta seorsim edidimus, & in Opere nostro XXIX Januarii.
Yso monachus S. Galli refertur hoc die in Necrologio monasterii S. Galli. At nulla ejus mentio in Officiis propriis dictæ Abbatiæ anno MDCXII excusis. De eo inter Prætermissos egimus die, quo dicitur mortuus, VI April.
S. Isaac Abbas apud Spoletum indicatur in Ms. Kalendario Benedictino: de eo egimus XI Aprilis.
S. Adalberti Episcopi Pragensis dedicatio Ecclesiæ Aquisgrani, inscripta est MS. Martyrologio Aquisgranensi. Acta ejus varia dedimus XXIII Aprilis.
S. Maximus, Martyr in Asia, memoratur in Epternacensi Martyrologio S. Hieronymi, item apud Græcos in Menologio Basilii Imperatoris & aliis Menæis. Et dicitur in apographo Corbeiensi & apud Notkerum Maximinus, & in apographis Lucensi & Blumiano & MS. Richenoviensi Maximianus. Nos Acta S. Maximi illustravimus XXX Aprilis.
S. Orientius Episcopus memoratur in MS. Florario & in Auctario Greveni, eique inscribuntur Acta, quæ dedimus die quo obiit I Maji.
S. Maurus miles, pro fide Christi primo per quinque dies fame in carcere maceratur, secundo fustibus cæditur, tertio plumbo bulliente perfunditur; sed Angelica operatione ut aqua frigescit, unde & ipse Cæsar miratur: quarto decollatur. Post sex dies jubet Cæsar requiri, si corpus a bestiis sit consumptum, & ecce duo lupi illud custodiunt. Veniens igitur S. Martinus Episcopus cum Christianis sanctum corpus abstulit & sepelivit. Ita Viola Sanctorum, Hagenoæ anno 1508 excusa. Aliqua horum eisdem verbis referuntur in MS. Florario. Est hic S. Victor genere Maurus, cujus Mediolani Translatio, facta sex post necem diebus, memoratur a Galesinio, Molano, Ferrario. Item in antiquo Breviario Mediolanensi anni 1539, & Missali anni 1522. Acta paßionis dedimus VIII Maji.
Garbhanus sive Garvanus in MS. Tamlachtensi indicatur. Aliquis S. Garvanus Episcopus, filius Ængussii, memoratur in Vita S. Forannani 15 Februarii, ubi annotat Colganus eum fastis inscriptum XX Martii (quando ejus non meminit) & IX Julii.
Lasra seu Lassara refertur in MS. Tamlachtensi. Consule quæ de Cassara Virgine diximus inter Prætermissos XI Maji.
Maldod seu Maldodus inscriptus est MS. Florario, Auctario Greveni, Martyrologio Canisii & Dempsteri, Catalogo Ferrarii & Fitzsimonis. Est aliis Moëldodius Abbas, de quo egimus XIII Maji.
S. Rolendis Virgo Gerpiniensis, a filio Regis Scotorum in conjugem expetita, refertur in Menologio Scotico Dempsteri. Vitam dedimus XIII Maji.
S. Stephania Virgo & Martyr colitur Scalæ in Picentibus, & creditur esse S. Corona, quæ mox refertur.
Pachomius eremita apud Scythopolim, occasione S. Pachomii celeberrimi Abbatis, qui hoc die colitur, refertur post illum a Petro de Natalibus lib. 4 cap. 172, Petrum secuti sunt Grevenus, Maurolycus, Felicius, Canisius. Verum neque apud Græcos, neque apud Latinos antiquos aliquid certi de ejus cultu legitur. Memoratur apud Heraclidem cap. 11 & Palladium cap. 29, & dicitur Pachon.
Orosiensis, discipulus S. Pachomii, etiam refertur a Petro de Natalibus lib. 4 cap. 173, sequentibus eum Greveno, Witfordo, Canisio, Ferrario. De eo agitur infra in Vita S. Pachomii, cujus fuit successor in regimine Fratrum, non notato obitus ejus die.
S. Theodori Martyris memoria colitur in MS. Breviario, sed cujus Ecclesiæ hoc Breviarium sit non indicatur.
S. Theodori Papæ depositio inscripta est duplici MS. Florentino, alteri Magni Ducis, alteri Senatoris Strozzii, & Martyrologio ibidem anno 1486 excuso. Contigit hæc depositio, seu potius ejus obitus, hac die XIV Maji anno DCXLIX, sed quod miramur nullis aliis fastis, maxime Romanis, ejus nomen insertum reperimus.
Moncodon indicatur in Catalogo Sanctorum Hiberniæ ab Henrico Fitzsimon. Vereor ne in scriptione nominis sit erratum. Nihil de eo alibi legimus.
Maelchedarius filius Ronani indicatur in MS. Tamlachtensi.
Midanus & Modanus fratres, monachi in Scotia, referuntur a Wilsono in Anglicano Martyrologio, sub nota anni 1640 recuso, citato ad marginem Ioanne Leslæo lib. 5 Hist. Scotorum, qui pag. 177 hos cum aliis indicat summæ eruditionis laude floruisse, nulla alicujus venerationis facta mentione.
Hieronymus Pragensis, Congregationis Camaldulensis, vir Apostolicus proponitur apud Bucelinum, ut extaret illustris memoria venerabilis viri.
Regrengunda Virgo indicatur in scriptis additionibus Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum: quæ nobis ignota est.
Arnoldus ejus nominis secundus, gente Comes Wedanus, in Parthenone Reindorph a se fundato sepultus, ut pius Antistes indicatur a Gelenio in Fastis Agrippinensibus. Præfuit Ecclesiæ Coloniensi Archiepiscopus ab anno 1155 ad 1156: monasterium autem prædictum situm est in districtu Bonnensi sub titulo S. Clementis.
Cistercienses monachi, ab hæreticis Thaboritis suspensi prope Pragam, memorantur ab Henriquez, Chalemoto, Bucelino. Nihil interim de iis hoc die in suis Triumphis majalibus Crugerius, qui tamen ibidem commeminit, Iacomirzensium civium an. 1421 cum uxoribus liberisque, post defensam fortiter urbem, juxta deditionis pacta egressorum & magno numero, quia recipere Bohemicos articulos fidei Catholicæ injuriosos nolebant, ab Hußitis contra datam fidem in Albim precipitatorum; sacerdotumque viginti & unius, ex eadem causa ibidem flammis exustorum pro fide: quare arbitramur, Cisterciensibus Religiosis istis prope Pragam commemorandis hunc diem pro libitu electum ab Henriquez, cum de vero cædis die non extaret notitia.
Gerardus Prior in Claravalle cum titulo Beati memoratur ab Henriquez & Bucelino, citato Magno exordio Ordinis Cisterciensis, in quo beatæ memoriæ appellatur, & omittitur a Chalemoto.
Ferdinandus Episcopus Granatæ in Hispania, ut Sanctus, refertur a Ferrario, & ut sanctus Frater Ordinis S. Hieronymi a Ioanne Marieta lib. 5 cap. 94. Omittitur a Tamajo Salazar, qui ad XVII Augusti referens Episcopos Granatenses solum ait obiisset cum opinione sanctitatis. Advertit etiam inter Sanctos Ecclesiæ Granatensis non conteneri, neq; in Ordine divinum officiū recitandi apud Hieronymianos. Alibi additur ei cognomen de Talavera, & dicitur fuisse Abulensis Episcopus, dein primus Archiepiscopus Granatensis, miraculis etiam honoratus post mortem, quam hoc die obiit anno MDVII. De illis autem formatus Processus versatur in Rota Romana: ubi dum causa agitur, sufficit monuisse ejus vitam in Historia Ordinis a Fr. Iosepho de Siguenza descriptam legi posse: insignem autem epitomen inde sumptam extare in Theatro ecclesiastico Ægidii Davila inter Episcopos Abulenses.
Joanna, Virgo Regia, Ordinis Prædicatorum Averii in Lusitania indicatur cum titulo Beatæ in Gynæceo sacro Arturi du Monstier. Vitam ejus edidit Antonius Vasconcellius in Anacephalæosibus Regum Lusitaniæ, in quibus dicitur hoc die anno 1490 obiisse. At diem XII Maji mortis ejus tradit Cardosus in Hagiologio Lusitano, sed absque titulo Beatæ, quando de ea latius actum.
Petrus Catanensis, Laicus, Carmeli Nurciani in Apulia alumnus, inseritur Aciei bene ordinatæ, ut Beatus, deque eo in notis MSS. additur, tanta excelluisse obedientia ut eam quoque post mortem observarit, referens Superiori salutis suæ statum; quare ibidem inter Sanctos colatur. Nos de eo cultu optamus distinctius edoceri, deque ætate ejus & miraculis aliis; quæ non possunt defuisse, si verum est eum coli ut Sanctum; neque enim ad hoc sufficere potuit simplex illa, quæ uni soli dicitur facta, revelatio.
Maria a S. Dominico, Virgo apud omnes sanctissima reputata, prope oppidum Petræ-Fixæ in Hispaniis, in monasteriolo a se condito collegit 100, aliis 300 Virgines, & proditur Christi stigmatibus insignita fuisse. Ita Antonius Senensis in Chronico Prædicatorum ad annum 1515, Ioannes de Rechac de S. Maria tomo 2 lib. 1 cap. 8, & Annus sanctus ejusdem Ordinis hoc XIV Maji.
Anonymus, in regno Chili occisus, Barbarus, socius S. Francisci in Umbria, Casildis Calderonia, in Hispania an. 1557, Anna Maria a S. Iosepho, Salmanticȩ an. 1631, Ordinis Minorum, relati cum titulo Beati ab Arturo in Martyrol. Franciscano. Et Virgines duæ etiam in ejus Gynæceo. Ex quibus venerabilis Maria indicatur in Menologio Laherii. Addi eodem jure potuisset, si tunc nota fuisset,
Constantia, Cracoviensis Carmelitana, SS. Teresiæ & Monicæ conspectu in morte recreata an. 1627, & cum titulo Beatæ inserta jam dictæ Aciei.
S. Liberator, Confessor in Italia, indicatur in scriptis additionibus Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Verum est Episcopus & Martyr referendus XV Maji.
SS. Victor, Quartus, & Isidorus, Martyres Romæ ex Ms. indicantur a Galesinio, sed veremur, ut sæpius indicavimus, ne non satis fidele Ms. istud fuerit. Agimus hoc die de Victore, cum Corona in Syria passo, item de Victore Martyre Mediolanensi, & de Quarto Martyre Afro. De Isidoro, qui etiam a Greveno refertur, agemus XV Maji.
S. Isidorus, Martyr in Insula Chio, celebratur a Græcis in Menologio & Menæis: item in Ms. monasterii S. Cyriaci, a Galesinio etiam & Ferrario. Eum cum Martyrol. Romano & aliis referemus XV Maji.
B. Franciscus Bonvisius de Luca, Ordinis Minorum S. Francisci de Observantia Assisii, inscriptus est Martyrologio Franciscano Arturi. Verum Ludovicus Iacobillus de Sanctis Vmbriæ asserit eum obiisse, quando de eo acturi sumus XXI Maji.
S. Therapon Martyr indicatur in Menæis Græcis, & ei multa adscribuntur, quæ examinamus ad Vitam S. Therapontis XXVI Maji.
S. Lantfrancus, Archiepiscopus Cantuariensis, ad hunc diem memoratur a Bucelino, citante Andream Bambergensem. De eo agemus die XXVIII Maji.
SS. Felix & Fortunatus, Martyres Aquileiæ sub Diocletiano, celebrantur Officio Ecclesiastico in Ecclesia Mediolanensi, & memorantur a Bellino, Greveno, Molano & a Palladio de Olivis lib. 8 Rerum Foro-Iuliensium. Verum in Martyrologio Romano & aliis die XI Junii.
S. Gerasimus monachus, Ordinis S. Basilii in Calabria, indicatur a Ferrario in Catalogo generali, ex Tabulis & Chronicis Calabriæ, & Paulo Regio lib. 2 de Sanctis regni Neapolitani hac die. Verum addit a Davide Romæo, qui ultimus scripsit de Sanctis ejusdem Regni, de illo agi XVIII Kalendas Quintilis, quando iterum eum refert Ferrarius. Optamus ut aliquis interim Acta ad nos transmittat, ideoque differimus illum ad dictum diem XIV Junii.
Trecenti quatuor, aut Quadringenti quatuor Martyres, qui cum S. Cyrico seu Cyriaco passi sunt, referuntur in antiquis apographis Martyrologii Hieronymiani, & variis aliis; ac perperam junguntur cum Martyribus Mediolani hoc die paßis: seorsim autem S. Cyriacus memoratur in Ms. Aquisgranensi & apud Grevenum. De iis & Cyrico seu Quirico & matre ejus Julitta agetur ad diem XVI Junii.
S. Theodorici translatio in Crispo-castello proponitur in scriptis additionibus Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Colitur S. Theodoricus I Julii.
S. Auctoris, Archiepiscopi Trevirensis, brachium hoc die magna solennitate in monasterio Helmwardes husen diœcesis Paderbornensis susceptum est, uti dictum 12 hujus in Historia Translationis S. Modoaldi cap. 1. Colitur vero S. Auctor die XX Augusti.
SS. Proti & Hiacynthi Martyrum translatio Comi memoratur a Ferrario: sed controversia est, explicanda ad Vitam XI Septembris.
S. Editha Abbatissa, Regis Anglorum Edgari Soror, memoratur a Wilsono in Martyrologio Anglicano, & eo citato a Ferrario. Ab aliis habetur filia dicti Regis, & colitur in Martyrol. Romano & aliis XVI Septemb.
Editha, Ethelwolfi Regis & Monarchæ Anglorum soror, indicatur ab Alfordo in Indice Sanctorum Angliæ, quasi hæc debuisset in Martyrol. Anglicano hoc die collocari. Poterit una de hac agi ad diem dictam XVI Septembris.
Tato ex monacho Emmerano creatus anno DCCCXCI Episcopus Ratisponensis, ac post annos Sedis sex & triginta mortuus anno DCCCCXXVI laudatur a Wiguleio Hundio in Metropoli Salisburgensi ut Vir sanctus. Illum ad hunc diem absolute ut Sanctum celebrant Menardus & Bucelinus. Silent antiqua Breviaria & Officia propria anno MDCXL excusa. Laudatur in Actis S. Emmerani, quando, si aliquid de ejus veneratione indicetur, una agi poterit XXII Septembris.
S. Gerardus Episcopus inscriptus est Ms. Carmelitano Kalendario Mechliniæ adservato. Colitur in dicto Ordine S. Gerardus Hungarorū Apostolus, XXIV Sept.
S. Taracus miles memoratur in Ms. Tamlactensi. Forsan est Taracus cum Probo & Andronico in eodem Ms. pridie relatus: de quibus plenius agendum erit XI Octobris.
Petrus Monoculus Abbas Claræ-vallis memoratur in Kalendario Cisterciensi anni 1617, & cum longo elogio & Beati titulo ab Chalemoto. Verum tradunt Sanmarthani & Manriquez ad an. 1186 cap. 6, num. 10 obiisse eum die XXIX Octobris.
S. Agricola civitate Arvernis memoratur in vetustißimo apographo Epternacensi Martyrologii Hieronymiani, in aliis apographis dicitur dedicatio Ecclesiæ S. Agricolæ. Hujus & Vitalis Martyrum reliquiæ traduntur a S. Namatio, Episcopo Claromontano, seculo quinto Bononia Clarum-montem translatæ. Horum dies natalis est IV Novembris.
Silvanus Archiepiscopus Dumblanensis in Scotia & successor S. Livini, memoratur in Menologio Scotico Dempsteri & Ferrarii Catalogo. Citatur Vita S. Livini, ad quam poterit de illo agi XII Novembris.
SS. Audoëni Episcopi Rotomagensis, & Eligii Episcopi Noviomensis Ordinatio, hoc die facta indicatur ab ipso Audoëno in Vita S. Eligii, & memoratur in Mss. Casinensi, Florentino bibliothecæ Medicææ, & alio Senatoris Strozzi, Ms. Florario, aliisque. Colitur S. Audoënus XXIV Augusti.
& S. Eligius, etiam relatus in Menologio Scotico Camerarii, I Decembris.
Erckantrudis Virgo sanctimonialis, in monasterio Brigensi sub S. Burgundofora Abbatissa, virtutibus clara, cū titulo Beatȩ indicatur in Menol Bucelini. Poterit de ea agi ad Vitā S Burgundofaræ VII Decemb.

DE SS. VICTORE MILITE ET CORONA
MARTYRIBVS IN ÆGYPTO.

CIRCA ANNUM CLXXVII

[Praefatio]

Victor miles, Martyr in Ægypto (S.)
Corona matrona, Martyr in Ægypto (S.)

AUCTORE G.H.

[1] Nobile adeo par Martyrum fuerunt SS. Victor & Corona, ut multiplicari necessario debeant, ob plurimas Ecclesias, quæ de eorum variis Actis, patrocinio & sacrorum Reliquiis corporum decertant. Aliquod hujus rei specimen dedimus ad diem XX Februarii, ubi retulimus SS. Victorem & Coronam Martyres, sed quos nulli certo loco attribuere potuimus, omni decisione in hunc XIV Maji rejecta. Quod utinam cum aliqua partium litigantium satisfactione jam possemus præstare! Porro hoc unum singulis addicimus, [Acta Latina ex Mss.] nos nullo partium favore abreptos uni veritati eruendæ adlaborare. Ex variis quæ conquisivimus martyrii Actis, arbitramur certiora, primo quæ nacti fuimus ex MSS. Romanis, asservatis in bibliotheca Vallicellana Patrum Congregationis Oratorii S. Philippi Nerii & a Cardinale Caraffa ad nos mißis: tum quæ ipsi curavimus describi ex antiquißimis membranis Trevirensibus Imperialis monasterii S. Maximini, dein quæ in MS. codice Vltrajectino Ecclesiæ S. Salvatoris reperimus. Ea omnia scimus etiam extare in MSS. Lætiensibus in Hannonia & aliis Arduennatibus monasterii S. Huberti, sed quæ noluimus pro nobis describi, cum alia tria exemplaria viderentur sufficere, maxime quia ea ex majoribus Actis fuisse contracta notaveramus. Omnibus autem pleniora damus ex tomo secundo Actorum a Bonino Mombritio ante ducentos circiter annos editorum, eaque cum dictis aliis MSS. conferimus. Reperta etiam fuerunt Græca apud monasterium Cryptæ Ferratæ in agro Tusculano, [Græca minus probantur.] & Latine reddita a Guilielmo Sirleto, editaque sub nomine Simeonis Metaphrastæ apud Lipomanum tomo 7 par. 2 & Surium ad hunc XIV Maji, itaque allegantur a Baronio in Notis ad Martyrologium Romanum. Verum quia ea ab aliquo scriptore juniore & dicti monasterii monacho ex Latinis translata, plane omittenda censuimus, cum apud dictos auctores legi poßint. Consuli autem optamus quæ ad diem III Aprilis, de similibus Actis in Crypta-Ferrata repertis, diximus § 2 ad Acta SS. Agapes, Chioniæ & Irenes.

[2] [Memoria in Fastis S. Hieronymi,] Memoria sacra duorum horum Martyrum ad hunc XIV Maji, inscripta est antiquis Martyrologii Hieronymiani apographis primo loco, his verbis: In Syria Victoris militis & Coronæ, qui simul passi sunt. Venerabilis Beda in genuino Martyrologio, a nobis ante tomum 2 Actorum Martii edito, ex dicto Martyrologio præposuit ista verba: In Syria, reliqua verba fere ex antiquis Actis, quæ ex Mombritio dare promisimus, ille de sumpsit, atque hac ratione ea nobis reddidit certiora, quoad magnam antiquitatem eis necessario tribuendam sub ejusmodi teste. Quare elogium illud ut conferre cum dictis Actis poßis, hic accipe: Ipso die in Syria natalis Victoris & Coronæ sub Antonino Imperatore, [Bedæ,] Duce Alexandriæ Sebastiano. Erat autem Victor miles a Cilicia, cui Sebastianus in confessione fidei confringi digitos & velli jussit a cute. Deinde illum jussit in caminum ignis mitti, ubi triduo permanens non est læsus. Deinde venenum bibere jussus, non est mortuus: sed veneficum potius ad fidem convertit. Deinde jussum est, nervos corporis ipsius tolli: deinde oleum bulliens mitti in pudendis ejus. Post hæc jussit ardentes lampades suspenso ad latera applicari. Post hoc acetum & calcem simul misceri & dari ei in ore: deinde oculos erui: deinde triduo jussum capite suspendi; dum adhuc spiraret, jussit eum excoriari. Tunc Corona, cum esset uxor cujusdam militis, cœpit beatificare B. Victorem pro gloria martyrii. Id dum faceret vidit duas coronas de cælo lapsas, unam Victori & alteram sibi missam. Cumque & hoc cunctis audientibus protestaretur, tenta est a Judice, & jussum est duas arbores palmæ curvari ad invicem, & canabinis funibus ligari Coronam in utraque manu & pede utroque, & sic arbores dimitti. Quod dum fieret, divisa est Corona in duas partes: erat autem annorum sedecim. Tunc quoque Victor decollatus, & ipse victoriæ perennis triumphum promeruit. Hæc Beda, [Rabani, Adonis, Vsuardi &c.] quæ fere eadem habent Rabanus, Ado & Notkerus, & aliqua inde excerpsit Vsuardus, phrasi autem parum mutata leguntur in hodierno Martyrologio Romano. Consentiunt auctor Martyrologii sub nomine Bedæ excusi, Bellinus, Grevenus, Maurolycus, Molanus, Canisius, Galesinius, aliique in Martyrologiis manu exaratis & typo excusis. Petrus de Natalibus lib. 4 cap. 168 quod edidit elogium, asserit esse Adonis in Martyrologio suo, sumpto a B. Hieronymo. At majus encomium ex gestis eorum, quæ hic dari diximus, edidit Vincentius Bellovacensis lib. 10 Speculi Historialis cap. 107, [Vincentii Bellovac.] & hujus fere verba transcripsit S. Antoninus parte prima Historiarum seu Chronicorum tit. 7 cap. 6, § 9, nisi quod apud hunc dicatur S. Victor a Sicilia in utraque Lugdunensi editione anni MDXXVII, & MDLXXXVI; cum apud Vincentium in editione Veneta anni MDXCI, & Duacensi anni MDCXXIV legatur S. Victor miles a Cilicia, uti in Actis omnibus Latinis & citatis Martyrologiis habetur.

[3] In Actis Græcis, a monacho Cryptæ-Ferratæ adornatis, dicitur S. Victor miles genere Italus, sed hæc perperam a Sebastiano Duce ad Victorem translata possent videri. Nam ad diem XI Novembris, quo Græci eos colunt, in Menologio Basilii Imperatoris ista leguntur: Victor, Antonino Imperatore & Sebastiano Duce in Italia, [in Menol. Basilii] comprehensus cum adduci non posset, ut Christum abnegaret, luxatis prius membrorum articulis in fornacem projicitur: deinde lethali pharmaco, quod sibi porrectum a mago fuerat, exhausto, nulloque prorsus affectus damno, magum ad Christum convertit. Erutis vero oculis, capite plectitur. Sancta vero Stephanis, seu Corona, illa tormenta intuita, & summam sancti felicitatem elocuta, comprehensa est, atque ad palmas duas, quæ in unum immani virium contentione contortæ fuerant, alligata, præcisisque repente vinculis in duas partes dilaniata fuit. Hæc ibi, quæ aliquanto fusius ex ipsis Actis referuntur in Menæis excusis & apud Maximum Cytherorum Episcopum; [& Menais.] Sebastianus autem Dux in Italia dicitur, & S. Victor non capite plexus, sed exutus cute spiritum Deo reddidisse. S. Corona vero seu Stephanis relicto marito in viduitate fuisse: quæ minus placent. Potuit ergo Sebastianus Italus fuisse, ac Dux Ægypti ab Antonino constitutus, quo tempore Alexandriæ fuit quidam vir Christianus a Cilicia Victor miles. Nam, ut in Notitia Dignitatum Imperii Romani sect. 1 dicitur, erant Duces per Ægyptum duo, Libyæ & Thebaidos: & infra in Actis sub finem dicitur passus S. Victor cum s. Corona, octavo Kalendas Majas hora nona, sub Imperatore Antonino, agente impiissimo Duce Sebastiano in Thebaide Ægypti, contra civitatē quæ dicitur Lycos, aliis Lycopolis, urbs ibidem olim Episcopalis in provincia Thebaidos primæ sub metropoli Antinoo.

[4] At quod dicantur VIII Kalendas Maji passi, suggerit modum solvendi nodum difficilem extricatu, [An aliud par passum in Ægypto, aliud in Syria,] nempe quomodo ab illis alii sint hi, qui hoc die XIV Maji, referuntur in Martyrologii Hieronymiani apographis passi in Syria, cum dicto VIII Kalendas Maji, referantur in eisdem passi Alexandriæ Corona, Victor cum aliis sociis; & Corona, quæ paßim Virgo celebratur, absque tali titulo refertur in antiquißimo ecgrapho Epternacensi. De quibus pridie seu IX Kalendas Maji, in Martyrologio Flori cum genuino Martyrologio Bedæ a nobis edito, ista leguntur: In Ægypto passio SS. Victoris & Coronæ sub Principe Antonino, quorum Victor post evulsionem nervorum & ferventis olei in ejus pudilibus membris effusionem, & post eructionem oculorum, suspensus est deorsum, decoriatus atque sic decollatus. Corona vero duabus arboribus divisa est. Hæc ibi. Num ergo alii Martyres dicendi sint passi in Syria, alii in Ægypto, qui tamen fuerint a supra memoratis Martyrologiis in unum idemque par Martyrum conflati, judicio aliorum relinquimus. In Actis Græcis dicuntur paßi quarto decimo die mensis Decembris, in urbe Dermasco. Quo ad hoc autem secuti sunt Græcos, & Martyrii palæstram Damascum nominarunt Baronius in Annalibus ad annum CLIV, Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, & in Topographia ad Martyrologium Romanum. [& tertium alibi,] Verum sicut in die XIV aßignando erratum est, ita potuit urbs Damascus ex arbitrio auctoris adjecta fuisse. Ab his diversum par tertium Martyrum, a nobis relatum ad diem XX Februarii, sed nulli loco tributum diximus, & singulis sacra memoria aßignatur in antiquißimis Martyrologii Hieronymiani apographis & aliis antiquis fastis. Isti porro eorum multiplicitati favent diversa hujus nominis Sanctorum corpora, quæ variis in Ecclesiis ab antiquißimis temporibus summa cum veneratione asservari infra post ipsa Acta referemus. Imo Martyres, Victoris nomine appellati, in quatuor mensibus prioribus a nobis elucidatis, [aut etiam plura.] facile sexaginta reperiuntur, & hoc mense Majo quam plurimi Victores celebrantur. Quidni subinde etiam aliquibus, quos nomen feminæ simul passæ latebat, Coronæ nomenclatura placuerit?

ACTA MARTYRII
a Mombritio edita & cum pluribus MSS. collata.

Victor miles, Martyr in Ægypto (S.)
Corona matrona, Martyr in Ægypto (S.)

BHL Number: 8559

EX MSS.

CAPUT I.
Profeßio fidei. Confractio digitorum. Projectio in caminum ardentem absque læsione.

[1] In diebus illis, facta in Christianos persecutione ab Imperatore Antonino, temporibus Sebastiani Ducis Ægypti, Alexandriæ fuit quidam vir Christianus a Cilicia, nomine Victor, miles, ab infantia metuens Deum: cui Dux dixit: Victor, litteræ mihi venerunt ab Antonino, jubentes ut sacrificent Christiani: [S. Victor invitatus ad sacrificandum se Christianum asserit:] qui autem noluerint sacrificare diis, in magna erunt damnatione. Ergo, Victor, sacrifica, ne periclitetur anima tua. Victor dixit: Ego enim miles sum magni Regis immortalis Jesu Christi: nam regnum hujus Antonini instabile & exterminabile est: regnum autem Domini mei Jesu Christi semper stabile & incorruptibile est, & finem non habet. Sebastianus Dux dixit: Et tu ad Regem nostrum pertinens, obaudi illi & sacrifica diis. Victor dixit: Et ipsi quidem militabam, & ipsum audiebam: sed quia in corde meo Deum meum colo, propterea non me vincet diabolus. Hoc solum scito, quoniam in carnem meam habes potestatem, perdere autem animam meam non habes. Solus Deus est, qui habet potestatem mortificare & vivificare corpus & animam, ipsi gloria & honor, laus & imperium in secula seculorum. Sebastianus Dux dixit: Video te magnam habere sapientiam in sermone. Victor dixit: Sapientia hæc non est mea: sed Dominus donavit mihi eam. [paratus ad quævis tormenta perferenda,] Sebastianus Dux dixit: Erue te a malis tormentis. Victor dixit: Ego propter hoc libenter torqueor, & plus confortor: quoniam dignatus est me Deus ad hoc perducere, ut propter testimonium ejus possim torqueri, & in spem venire Regis sempiternalis. Sebastianus dixit: Lecto res aut Diaconus, qui talem eloquentiam habes in sermone? Victor dixit: Non fui dignus talem habere gratiam, sed gratia Christi perduxit me ad hoc. Ipse est, qui donat rectis corde, & iis, qui servant mandata ejus, sapientiam & prudentiam de divitiis suis. Quomodo ergo agricola si bene colit agrum suum, superveniente pluvia perducit eum ad fructus suos; sic & sapientia Dei omnes sperantes in illum suscitat, & non permittit inimicum supervenire in illis; sed potius perducit eos fructiferos ad Deum. Sebastianus Dux dixit: Ergo nunc est cogitatio tua magis mori quam vivere? Victor dixit. Hæc mors non est, sed vita æterna, si perseveravero in hoc sufferens tormenta tua. Sebastianus Dux dixit: Hoc ergo consilium tenuisti? Victor dixit: Etiam.

[2] Tunc jussit Sebastianus confringi digitos ejus a quo usque exirent a cute sua. Tunc S. Victor dixit: Gratias ago Deo meo, quoniam appropinquavit ad me gratia ejus per Dominum meum Jesum Christum. Sebastianus Dux dixit: [patiens confractionem digitorum, magis confortatur.] Acquiesce & sacrificia diis meis, ut non male moriaris. Dicit ei S. Victor: Hoc numquam ero facturus, ut lapidibus & sculptilibus, quibus tu ipse similis es, ego sacrificem. Sed ego sacrifico Deo vivo, qui fecit cælum & terram, mare & omnia quæ in eis sunt: ipsi soli serviet anima mea: nam tibi numquam consentio. Tunc Sebastianus furore repletus, jussit eum in carcerem mitti.

[3] Altera vero die jussit sibi præsentari S. Victorem: cui & dixit: Quoniam annonam non accipis? S. Victor respondit: Quoniam per vim & injuste exigitur, propterea nolo accipere nec manducare. Ego enim habeo cibum meum spiritalem, & non esuriam in sempiternum. [illæsus in camino ignis] Tunc Dux ira repletus, jussit mitti illum in caminum nimis ardentem, ut consumeret eum ignis. Tunc illi accipientes eum perduxerunt ad locum camini. Et respiciens S. Victor in cælum dixit: Deus patrum nostrorum, exaudi me peccatorem: quia propter te hæc patior: & præsta mihi, integrum in conspectu tuo permanere: serva me ab igne, quem paraverunt mihi: ut sciant hi, qui te non noverunt, quoniam tu es Deus. Et signans se signo Christi intravit in caminum: & erat glorificans nomen Domini in camino ignis, dicens: Gratias ago tibi, Deus Pater Domini nostri Jesu Christi, quoniam sicut visitasti Ananiam, Azariam & Misahel misso Spiritu sancto, & liberasti eos a camino ignis; ita fecisti & mihi peccatori, & non dereliquisti me sperantem in te. Post dies autem tres jussit Præses aperiri caminum, [post triduum reperitur.] ut colligerent ossa ejus: & convenit militum multitudo, & audierunt eum decantantem in camino laudes Deo & gratias agentem. Aperientes autem milites caminum, viderunt eum illæsum, & dixerunt ad eum: Egredere, vocat te Dux. Cum venisset autem S. Victor ad Præsidem, dixit ei Præses: Quomodo sic prævaluerunt magiæ tuæ, ut non te læderet ignis? Dic mihi, quemadmodum maleficiis tuis extinxisti ignem? Ad quem ille: Gratias ago Deo meo, quoniam magus non sum, ut tu dicis, sed Christianus sum.

ANNOTATA.

a MS. Trevir. addit: Et a proceria explicitos contorqueri articulos. At MS. Vltraject. Et acroceria & plicitos torqueri. MS. Rom. Adcroeria plicitas: Sirletus ex Græco Crypto ferratensi vertit digitorum compages: videntur omnino hæc manasse ab originalibus aliquibus Græcis, ubi legebantur τὰ ἀκρωτήρια, summitates digitorum, quod interpretes priores retinuerint, alii vero explicationis causa in margine apposuerint vocem articulos; & hæc denique ab aliis in textum translata, Græcæque voci conjuncta, sensum perturbarint aliis qui imaginati sibi hic sunt ipsius torturæ instrumentum aliquod, aproceria vel acroceria dictum.

CAPUT II.
Præservatio a veneno bis sumpto. Constantia animi in sectionibus, ustulatione & excoriatione.

[4] [Veneno bis sumpto manet illæsus,] Tunc jussit confici venenum mortiferum; & dari in carnibus a malefico, ut ederet ex eis. S. Victor dixit: Non auderem tangere carnes, nisi confisus in virtute Domini mei Jesu Christi: ideoque ut ostendam tibi, quoniam possum omnia maleficia tua dissoluere, & accipio de carnibus istis, & orans manduco. Et accipiens manducavit, & nihil mali sensit. Tunc maleficus alia illi peiora venena attulit & dixit: Manduca & nunc: & si manducaveris, & nihil mali perpessus fueris; ego relinquam omnia maleficia mea, & credam in Deum, quem tu colis. Et manducavit B. Victor, & non est mortuus. Dixit illi maleficus: Salve sis Victor: vicisti enim & fortior me extitisti, & salvasti animam meam perditam ab inferis, ut deinceps vivam. Quomodo enim statua ænea veterascit, [maleficum conversum instruit.] & in novissimis extergitur & innovatur; sic & hominem veteratum in maleficiis suis convertit per te Deus, & salvavit in gratia sua. Statimque maleficus ille combussit codices suos omnes, & abrenuntiavit omni substantiæ suæ. Et docuit eum S. Victor de omnibus quæ pertinent ad fidem, & consignavit eum in nomine Domini nostri Jesu Christi.

[5] Post hæc jussit Sebastianus, ut reducerent ante conspectum suum S. Victorem, cui & dixit: Victor, sacrifica diis, & esto sapiens. S. Victor dixit: Semper sapiens extiti. Sebastianus dixit: Sed nunc factus es stultus. Ad hæc ille: Stultitiam istius mundi elegit Deus, ut sapientiam tuam evacuet. Tum Sebastianus dixit: [Constans in fide,] Ubi est scriptum? S. Victor dixit: B. Paulus Apostolus hæc dixit. Respondit Sebastianus: Ergo Paulus Deus est? S. Victor dixit: Paulus Deus non est: sed Apostolus est Dei. Ut sapiens architectus in templo Dei a fundamentum posuit, quod ædificatur in adimpletione ædificii convenientis in angulari Christo. Unde & accepit sapientiam a Deo cum plenitudine Scripturarum, ut ostendat viam salutis iis, qui volunt salvi fieri. Cui Sebastianus dixit: Parce ab stultitia ista, & sacrifica diis: non enim sunt tibi utilia ista verba. Et Victor: Non sum stultus, sed sapientiam quæro: sunt enim stulti omnes, qui tibi audiunt & sacrificant diis, qui ipsi nesciunt verum Deum: & sicut pater eorum diabolus, qui ab initio non agnovit veritatem; ita hi cæcati sunt corde, & scientiam fidei non noverunt. Tunc commotus Dux jussit omnes nervos ejus a corpore amputari. [immotus in amptutatione nervorum] S. Victor dixit: Ego in nomine Domini mei Jesu Christi non pavesco tormenta tua. Ad tempus fac quod facis, noli cessare: sed ista tormenta dolorem mihi non faciunt. Quomodo enim de pede tollitur spina, & post illam exit omnis dolor, & post hæc fit requies; ita & ego nervis amputatis a corpore meo, quievi nimis propter fidem Christi Dei omnipotentis. Iterum Dux jussit oleum fervens mitti in pudenda ejus. S. Victor dixit: O miser, quare non erubescis, [& perfusione olei,] & vides quanta est virtus Domini mei Jesu Christi? Nam incendium istud, quod mihi præparas, magis mihi refrigerium præstat; tibi autem æternum supplicium præparat. O insania tua infelix! Non cognoscis, quia sic est mihi oleum fervens tamquam aqua, quæ datur viatori sitienti, & bibit ut refrigeretur; ita & ego refrigeratus sum propter nomen Domini mei Jesu Christi.

[6] [appensus in equuleo, ac lampadibus uritur,] Tunc iratus Præses, dixit: Appendatur in equuleo. Cumque fuisset appensus, jussit lampades ardentes applicari ad latera ejus, & sub voce præconis clamare, & dicere illi: Immola diis, ut ab Imperatore præceptum est. Tunc ait Victor: Ne deficias, miser, variis cruciatibus; hypocrita, communicator dæmoniorum, putas me his pœnis terreri? Non timeo minas tuas, quia habeo Dominum meum Jesum Christum, qui me confortat. Et non dubitabo pati pœnas, expectans desiderabiliora bona illa, quæ promissa sunt quȩrentibus eum. Et benedico te, Domine Jesu Christe, quia in te confidens, nihil sentio eorum, quæ mihi ministri diaboli intulerunt. Itaque jussit impius Præses, [& potatur aceto calce misto:] acetum & calcem simul misceri, & mitti in ore ejus, & adjecit Sebastianus: Sacrifica: multum enim in te confundor. Sanctus Victor respondit: Non voluntatem tuam ego facio, sed Dei mei, ut me offeram illi sacrificium castum: quoniam ipse in potestate sua habet corpus & animam meam. Iratus autem Præses jussit a carnificibus oculos ejus erui. Tunc S. Victor dixit Præsidi: Insensate, alienare me speras per has pœnas ab amore Dei mei & Salvatoris Jesu Christi. Sed non potes, quia habeo corroboratorem meum & Salvatorem ipsum Dominum Jesum Christum, filium Dei vivi. Si oculos istius corporis obcæcasti, de interiore lumine plus videbo oculis animæ.

[7] [suspensus capite deorsum,] Sebastianus Dux dixit: Cogis me multa peiora tormenta imponere tibi. Et ille; Gratias, inquit, ago Deo meo, & quomodo volueris torque, nihil mihi parcens. Paratus sum omnia tolerare, Deo donante fortitudinem. Tunc Dux jussit eum suspendi capite deorsum per triduum: b quousque cartilagines ejus sanguinem traherent in terram. Milites autem, ut jussi fuerant, dimiserunt eum triduo pendentem: & post triduum venerunt milites videre, si mortuus esset, an adhuc viveret. [ministros excæcatos illuminat:] Et cum viderunt illum vivum, statim effecti sunt cæci. Tunc S. Victor dixit: In nomine Domini mei Jesu Christi, pro cujus amore ita suspensus sum, aperiantur oculi vestri. Et statim aperti sunt oculi eorum. Et redeuntes ad Sebastianum Ducem, omnia illi retulerunt. c

[8] [jussus exceriari] Iterum autem jussit eum Sebastianus excoriari. Victor Martyr dixit: Etsi corium carnis meæ & vestem ossium a me tollis, vestem animæ meæ non potes auferre, quia vestitus sum fide & Dei mei dilectione. Cum ergo exoriaretur, & esset in dolore positus, elevatis oculis ita preces ad Dominum fudit, dicens: Domine Deus omnipotens, anima mea in exitu posita est, confirma me, & exaudi me, [implorat auxilium Dei:] & miserere mei: & veniat in me misericordia tua, sicut omnibus, qui tibi placuerunt. Domine Deus, suscipe me, & ne derelinquas me: neque despicias me Deus meus: & ne projicias me a facie tua, & ne deseras me in tempore doloris mei. Et nunc gratias tibi ago, Domine Jesu Christe, fili Dei: adesto in adjutorium mihi famulo tuo, & adjuva me a doloribus istis. Ne permittas me a profanissimo hoc judice vinci: tu enim nosti, quia propter nomen tuum hæc omnia patior.

ANNOTATA.

a MS. Romanum: super fundamentum, quod est Christus ædificavit. MS. Trevir. suam doctrinam super ædificium Christi ædificavit.

b MS. Rom. Et sanguis de naribus stillabit in terra. MSS. Trevir. & Vltraj. & sanguis de naribus exstillabat in terra.

c Hæc de excoriatione erant apud Mombritium omissa, quæ uncis hisce [] inclusimus, & erant in aliis MSS. & Martyrologiis, Menæis & Actis Græcis, idque sequentia exigunt.

CAPUT III.
Martyrium SS. Coronæ & Victoris.

[9] [S. Corona confortat Victorē exemplis veteris legis:] Tunc quædam mulier, uxor cujusdam militis, nomine Corona, quæ ætate fuerat annorum circiter sexdecim, exclamavit, dicens: Beatus es Victor, & beata opera tua. Susceptum est sacrificium tuum, quo modo sacrificium Abel: quoniam obtulisti te Deo in sinceritate mentis, & Deus suscepit te: quo modo Enoch justus, translatus es, ut non gustes mortem hujus seculi, quo usque advenerit tempus promissionis. Justificatus es sicut Noe, perfectus a generatione sua; & sicut ille, ita & tu in omnibus perfectus & justus es. Credidisti Deo sicut Abraham, qui obtulit filium suum Isaac. Tolerasti persecutiones sicut Jacob, quem persequebantur Esau & Laban. Factus es sicut Joseph, qui gubernavit colonos terræ Ægypti tempore famis. Perseverasti in tolerantia fortissimi Job, qui sustulit multas persecutiones, quo usque vinceret immissiones inimici. Zelaverunt te sicut Isaiam, qui sectus est medius. Suscepit Deus sacrificium tuum, sicut Prophetæ Samuelis. Factus es in odorem suavitatis, sicut Eleazar in sacerdotio suo. Suscepit te Deus sicut Danielem. Non tetigit te ignis sicut tres pueros sanctos, Ananiam, Azariam & Misaël incendio, quod eis intulit Nabuchodonosor Rex, quoniam obtulerunt sacrificium Deo. Sperasti in Domino sicut David. Suscepisti sapientiam Salomonis, quousque vinceres omnes colluctationes & circumventionem diaboli. Et cum hæc mulier locuta fuisset, addidit, dicens: Ecce video duas coronas deferri de cælo manibus decem Angelorum: tibi dabitur major, mihi vero brevior. a Etsi fragilis, minas Ducis non metuo, Christi regnum, ut fortis, hereditabo.

[10] Et cum audislet ista omnia Dux illam dicentem; commotus jussit illam ad se adduci, & ait: Quot annorum es? Cui ait Corona: Annorum sum sexdecim. Sebastianus iterum dixit: Quando nupsisti? Cui Corona: Ante annum & quatuor menses. Et ille; Ergo, ait, accede & sacrifica diis. Respondit Corona: Ego Corona vocor, [constans in fide] & persuades me perdere coronam meam? Ad hæc Sebastianus: Quare tam cito deornas te? Corona dixit: Hoc apud me consideravi, exterminare ornamenta temporalia coruscatione corporis, ut possim illi venire obviam, in quo credo, Jesu Christo immortali sponso. Nam sponsus terrenus, temporalis est & mortalis; Jesus Christus autem indulgentior est in pœnitentes, qui numquam dissolvitur. Sebastianus Dux dixit: Sacrifica diis. Corona respondit: Ideo non sacrifico, ut accipiam coronam a Deo. Tunc Dux jussit duas arbores b palmæ a militibus declinari, & de cannabinis funibus B. Coronam alligari utraque parte manibus & pedibus: & jussit militibus, ut subito dimitterent partiri. Et cum hæc fierent, [arborilus alligata discinditur.] divisa est in duas partes: atque ita consummavit agonem suum sapientissima & bona Corona, martyrium suum fideliter adimplens in Domino.

[11] Tunc S. Victor dixit: Gratias ago Deo meo, qui mihi donavit constantiam istam ingenuitatis meæ usque in finem. Accelerabat quippe gressum, jam prope victoria coronandus: & extendens manus suas ad cælum, dixit: Gratias tibi ago, [S. Victor capite plectitur.] Domine Jesu Christe: quia consolata est virtus mea, & non permisisti perire animam meam: sed donasti mihi gratiam nominis tui. Et nunc, Domine, suscipe spiritum meum in pace. Et cum hæc diceret, percussit eum spiculator. Et postquam decollatus est S. Victor, exiit ab eo sanguis & lac. Populi autem circumstantes admirabantur omnes passiones ejus usque ad finem: & multi augmentati sunt in fide Domini nostri Jesu Christi. Passus est S. Victor Martyr & B. Corona octavo Kalendas Majas, hora nona, sub Imperatore Antonino, agente c impiissimo Duce Sebastiano in Thebaide Ægypti, contra civitatem quæ dicitur Lycos, benedicentes Deum & Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Alia MSS. Etsi vas fragile & infirmum sim, tamen timeo Regem Regum Christum, ut participare possim cum Sanctis ejus regnum.

b Palmas in Thebaide esse præstantißimas scribit Strabo lib. 17, easque duodecies in anno dactylorum fructus germinare legitur lib. 1 de Vitis Patrum in Vita S. Onuphrii cap. 10, & ex palmæ foliis S. Paulus Eremita tunicam sibi contexuerat. De hoc porro supplicii genere consule Baronium in Notis ad Martyrologium.

c Dum Sebastianus appellatur impiissimus, & modeste nomen Antonini Imperatoris proponitur, suspicamur intelligi Marcum Aurelium Antoninum, sub quo nulla nova persecutio fuit excitata; sed Duces & Gubernatores Provinciarum pro suo libitu aliquam tyrannidem exercebant, potißimum ex incursione popularium, uti asserit Eusebius in Proœmio libri quinti, idque factum anno Imperii XVII, Christi 177.

ANALECTA
De cultu & Reliquiis horum Martyrum plurimis in locis.

Victor miles, Martyr in Ægypto (S.)
Corona matrona, Martyr in Ægypto (S.)

AUCTORE G. H.

[1] Ioannes Baldus, Canonicus Pœnitentiarius Ecclesiæ Auximanæ in Piceno, edidit Vitas Inclytorum Martyrum Victoris & Coronæ, [Corporæ SS. Victoris & Coronæ dicuntur esse primo Auximi,] & S. Leopardi Episcopi & aliorum Sanctorum, in Ecclesia Auximana depositorum quas inscripsit Augustino Galamino Cardinali Aræ-cæli & Episcopo Auximati, creato anno MDCXX. Hic auctor dictorum Victoris & Coronæ Vitas Italice deducit per XI capita, eisque subjungit Martyrium B. Philippi: & in iis de horum corporum translatione ad Ecclesiam Auximanam agit, potißimum ex monumentis Episcoporum Auximanorum, collectis a Gaspare Zachio, viro Græcis Latinisque litteris cultißimo, qui Cardinali Bessarioni a Secretis, & Pio II Papæ familiaris, ab hoc Episcopus declaratus fuit anno MCCCCLX. Hujus autem auctoris verbis in Vita B. Philippi ita scribit Baldus de Gentili Episcopo: Eximiorum Martyrum Victoris, Coronæ atque Philippi, ab Alexandria Ægypti Numanam, ac deinde ad Castellum-Ficardum deducta corpora, ab eo loco Auximum deduxit: & pluribus cap. 10 Vitæ SS. Victoris & Coronæ ejusdem Zachii verbis eadem res ita deducitur: Anno Christianæ salutis MCXCV, [Alexandria, Numanam, inde Ficardum, & Auximum olim translata.] tempore Cælestini III, præerat Auximanæ Ecclesiæ Gentilis Episcopus, vir magnanimus. Hic Ecclesiam humilem prius brevemque elevavit, atque duplo fere longiorem reddidit: Sancta Sanctorum magnifico opere construens, in ea Episcopalem sedem marmoream locat: & altare majus Matri Salvatoris dicatum erigit, subterque Sanctorum Reliquiis locum attribuit. Hic quoque eximiorum Martyrum Victoris & Coronæ atque Philippi ab Alexandria Ægypti ad Castellum-Ficardum deducta corpora, ab eo loco Auximum advexit, quæ sub confessione in arca marmorea, juxta parietem ad meridiem sita, honorifice clauduntur. Hæc ibi, quæ mutata phrasi leguntur apud Vghellum tomo 1 Italiæ sacræ in Episcopis Auximatibus, dicunturque eorum corpora ex Alexandria Ægypti delata ad Numanam civitatem, quæ vulgo Humana dicta, Episcopalis olim ad mare Adriaticum, a Gothis eversa, inter quam & Auximum est Castellum-Ficardum. Ludovicus Iacobillus tomo 1 de Sanctis Vmbriæ ad hunc XIV Maji asserit, in civitate Humana fuisse erectum templum S. Victori, ac translationem ad urbem Auximum recoli ad diem XVIII Septembris, quo etiam die ejus memoriam alibi coli infra dicemus.

[2] Alter locus, cultu & reliquiis horum Martyrum celebris, est Utriculum, sive Otriculum, civitas Vmbriæ prope Tiberim in diœcesi Narniensi. Ea olim proprios Episcopos habuit in antiqua urbe destructa, ab hodierna mille circiter paßibus dißita: ubi ecclesiam Cathedralem fuisse dedicatam S. Victori Martyri, [secundo V. triculi] in eaque S. Fulgentium Episcopum (de quo agitur XXII Maji) circa annum DXL corpus S. Victoris reperisse, ac supra illud altare construxisse tradit Iacobillus, ob antiquam chartam, ex antiqua Ecclesia in hodiernam Collegiatam translatam, hisce litteris exaratam: Adjuvante Deo, Fulgentius Episcopus, invento corpore beati Martyris Victoris, in Christi nomine super altare construxit. [variis temporibus translata,] In alia autem charta membranea ista leguntur: Ex æde Divi Victoris Tiberina, anno Domini MCCCXVI Sanctorum Martyrum Fulgentii, Elozymi, Nectarii, Leopardi & Coronæ translata corpora hoc sub alrari quiescunt; ubi in marmore hæc inscriptio habetur: Hic requiescunt SS. Fulgentius, Lozymus, Nectarius, Leopardus & Corona Martyres Christi. At corpus S. Victoris Martyris, uti refert ibidem Iacobillus, fuit anno MCCCLI die V Novembris tunc Dominica, ex Ecclesia Tiberina illi dicata, translatum ad Ecclesiam Collegiatam Vtriculanam Deiparæ Virgini sacram, & sub altari majori cum aliorum Sanctorum corporibus depositum. Caput ejus seorsum ibidem conservatur, & in die natali defertur in solenni proceßione per ditionem Vtriculanam. Præterea inter alias hujus Ecclesiæ Reliquias est in veneratione pars digiti ejusdem. Imagines etiam SS. Victoris & Coronæ, & mysteria martyrii, videntur in eadem Ecclesia; festumque eorum ab antiquißimis temporibus celebratur in oppido & territorio Vtriculano, de quibus ista in Martyrologio dictæ Ecclesiæ leguntur: [& solenni memoria hactenus celebrata.] Die XIV Maji. Sanctorum Martyrum Victoris & Coronæ, Protectorum Otriculi, festum de præcepto. XXX Maji Dedicatio altarium SS. Victoris & Coronæ. In tertia Dominica Maji Translatio corporum sanctorum Martyrum Fulgentii Episcopi Otriculi, Coronæ &c. Protectorum Otriculi, facta anno MCCCXVI ab Ecclesia S. Victoris ad Ecclesiam S. Mariæ intus Otriculi. XIV Julii Dedicatio Ecclesiæ S. Victoris Martyris. Quinto die sive in prima Dominica Novembris Translatio Corporis S. Victoris, facta anno MCCCLI per R.F.F. Augustinum Episcopum Narniensem in Ecclesia S. Mariæ de Otriculo.

[3] Hæc ibi, quæ magis placent, quam aliqua Acta a Iacobillo submissa, & ab ipso ex MS. Otriculensi descripta; in quibus dicitur S. Victor miles de provincia Ciliciæ in urbem Otriculanam venisse, [An Vtricoli passi?] Martyres sex & quadraginta inter tormenta confortasse, & post martyrium completum eorum corpora abscondisse, & humeris suis portasse, & in crypta juxta civitatem sepelivisse; atque ideo captum atque ad Sebastianum Ducem fuisse adductum, ac dein reliqua ex Actis jam datis subduntur. Verum illa necessario dicta de alio Martyre, & forsan etiam Victore, fuerunt hisce Actis accommodata. Habemus ex MS. Vltrajectino S. Salvatoris Sermonem de Martyrio & translatione SS. Victoris & Coronæ Utriculo Aquisgranum: in quo referuntur hi a Cyrino Præside Italiæ Utricoli inventi, uariisque tormentis cruciati & interempti, & demum in antiqua civitate sepulti. Vbi Lozinius puer a morte suscitatus, alius mutus & cæcus dæmone arreptus, & leprosus & claudus curati narrantur. Ast Utriculo devastato horum Sanctorum corpora vili loco condita reseravissent, [& Aquisgranum ab Othone Imp. delata corpora?] quæ Otho Imperator Romæ coronatus; Aquisgranum detulisset: ubi in capella S. Mariæ a Carolo Magno constructa singulis sub altaribus essent condita, ibique Dei annuente gratia multa salutis præstarentur miracula. Quæ iterum de aliis Martyribus videntur dicta fuisse.

[4] Tertius locus, horum Sanctorum Reliquiis & cultu celebris, est urbs Episcopalis Feltria, in Marchia Trevisana, in Tridenti Venetiarumque ditionum confiniis, supra editos Carnorum montes sita. Ibi, inquit Octavius Cajetanus corpora Sanctorum Victoris & Coronæ condita sunt in æde, quæ Sancto Victori extra Feltriam, duobusferme passuum millibus, [Tertio Feltriæ] exstructa dicataque est, ubi dies eorum natalis pridie Idus Majas colitur: festus vero dies translationis agitur XIV Kal. Octobris magna populi affluentis frequentia, quo tempore præclara Sanctorum Martyrum merita crebris a Deo miraculis ostenduntur. [in sacello quod 1096 structum,] Neque solum in Urbe Feltria, sed per totam Diœcesim ea translatio celebratur. Sacellum, in quo Sanctorum Victoris, & Coronæ corpora humi primum condebantur, Joannes Vidoriensis, fama inclytus anno post Christum natum MXCVI ornavit: quod a filio ejus Arbone, eodemque Episcopo Feltriæ, quinque intra annos dedicatum est. Inde in arcam sublata; quæ patefacta est, cum Carolus, hujus nominis Imperator Quartus, ea videndi cupidine teneretur. Demum anno MCCCCXLVIII, plumbeo loculo inclusa, in magnificum marmor illata sunt. Inscriptiones, quæ testificantur ante dicta subjicimus.

[5] Prior inscriptio in Sacello sanctorum Martyrum Victoris & Coronæ a tergo. Ab ineunte redemptione publica, anno MXCVI, quo stellarum casus, quoque Christianorum motus in Paganos, Joannes Vidoriensis, tam pectore & armis quam divitiis & gloria pollens, honor patriæ, confectus senio, fundator aulæ, XVI die Septembris, a filio suo Arbone Pontifice Beatissimis Martyribus Victori & Coronæ commendatus. Secunda inscriptio a tergo arcæ sanctorum Martyrum. Anno MCI ab Incarnatione Verbi, II Idus Majas, [& an. 1101 consecratū] Imp. Henrico Cæsare III dedicatum est Sanctuarium hoc ipsi Deo cæli, & Beatæ Mariæ semper Virgini, & hic continentur reliquiæ Apostolorum Petri & Pauli, Philippi, Jacobi, Stephani Protomartyris, Stephani Papæ & Martyris, Marcellini & Petri, & Sanctorum Militum Christi Mauritii, Marcellini, Georgii, & Christophori, & Beatorum Victoris & Coronæ Martyrum, quorum corpora hic infra requiescunt in Christo Jesu, dictante Arbone, indigno Pontifice. Tertia inscriptio. Anno Domini MCCCLV, Maji XXVI. [ubi anno 1355 in tumba recondita,] Imperante Carolo Imperatore, præsidente Antistite Jacobo, Feltri & Belluni Episcopo, corpora inclytorum Martyrum Victoris & Coronæ in hac fuerunt recondita tumbæ, a dictoque Imperatore visa. Quarta inscriptio circa arcam sanctorum Martyrum. [& 1448 alteri tumba inclusa sunt.] Anno MCCCCXLVIII mense Martio, Indictione III, Sanctorum Martyrum Victoris & Coronæ corpora ex humo religiose huc ereximus, quæ plumbo ac duplici marmore clauduntur, dominante Illustrissimo Senatu Venetiarum, Antistite Henrico Scarrampo de Ast, Prætore Ludovico Fuscareno, utriusque Juris interprete.

[6] Hactenus eæ inscriptiones, quarum prima & secunda sunt excusæ apud Vghellum tomo 5 Italiæ sacræ in Episcopis Feltrensibus, & horum octavo Arbono Ioannis Vidorensis filio: omnes vero habentur apud Octavium Cajetanum tomo 1 de Vitis Sanctorum Siculorum, in Animadversionibus ad martyrium SS. Victoris & Coronæ; quos ille conatur Siciliæ vindicare, nixus aliquibus Actis in codice MS. Feltriæ apud cœnobium S. Hieronymi adservatis, [Quod in Sicilia passi indeque allata sint corpora,] quæ ipse edidit, sed dictione paululum immutata. Est historia ista eadem, quam supra edidimus, sed ex mero alicujus beneplacito sub initium & finem nonnulla in alium sensum torquentur. Est ergo hoc exordium: Imperaroribus M. Aurelio & L. Vero, Victor miles Christianus in Sicilia agebat, qua tempestate Sebastianus insulæ præerat. Is accepto Imperatorum mandato adversus Christianos, Victorem sisti ad tribunal jubet &c. Sub finem vero ista habentur: B. Victoris corpus e Sicilia in urbem Feltriam a suis delatum est. Pro confirmatione a Cajetano adduntur aliqui auctores, scilicet S. Antoninus, qui suum elogium ex Vincentio Bellovacensi descripsit: sed ubi hic habet Ciliciam, errore amanuensium videtur scriptum esse Siciliam. Tum Petrus de Natalibus, qui ut supra diximus lib. 4 cap. 168 elogium horum Martyrum ex Adone dedit, asserente in Syria passos pridie Idus Maji, dein lib.8 cap. 89 idem elogium latius deducit, & passos ait apud Siciliam XIV Kalendas Octobris: ex quo patet Auctorem istum diversa de iisdem, prout in diversis scriptis reperit, sine ullo examine protrusisse: quod utinam in his solis fecisset! Decepit eum hic vox Græca Stephana, quam non cogitavit Latine Coronam appellari, uti & Galesinus, dum Petrum de Natalibus sequitur. [auctaritate plane levi asseritur.] Accuratiores fuerunt Grevenus in additionibus ad Vsuardum, & Canisius in Martyrologio Germanico, asserentes Stephanam Latinis Coronam dici, & die XIV Maji coli: quo etiam die Feltrenses diem horum natalem celebrant, & translationis festum die XVIII Septembris.

[7] Prædictis a Cajetano additur Jacobus Januensis, cujus Legendam Sanctorum sive Historiam Lombardicam, cum Legendis adjunctis, habemus excusam Coloniæ anno MCCCCLXXXV, & Argentorati anno MCCCCXCVI, uti aliud supplementum excusum Mediolani anno MCCCCXCIV, sed ubique absque mentione horum Martyrum. Habuerit forsitan Cajetanus aliquam posteriorem editionem, cui aliquis interpolator inseruit elogium horum Martyrum, quod tamen ita sit, an non, haud magni refert; cum nec ipsa Ianuensis Legenda sit alicujus auctoritatis. Demum allegantur Menerbius Abbas Camaldulensis & M. Marulus; quasi hi asserant passos Messanæ in Sicilia: ex his Manerbium non vidi. Marulus lib. 5 cap. 6 citato agit de S. Stephana & Victore, sed absque mentione Messanæ, imitatus tamen Petrum de Natalibus in Sicilia passos scribit. Denique Philippus Ferrarius allegatur: his autem in Catalogo generali ad XVIII Septembris refert SS. Victorem & Coronam Martyres & Feltriæ Patronos, & in notis asserit passos in Syria, non in Sicilia, uti apud Galesinium legitur: idemque asserit in Catalogo Sanctorum Italiæ ad XIV Maji. Hæc placuit deducere, propter Cajetanum, asserentem, plures commemorare Messanæ in Sicilia Victorem & Coronam pro fide interfectos, quā in Ægypto aut Syria; ut pateat quales ii sint. Habemus Officia propria Sicilia ac potißimum Messanensis Ecclesiæ, anno MDCXXIV Messanæ excusa, sed absque ulla mentione SS. Victoris & Coronæ Martyrum.

[8] Ergo his sepositis, admittimus ipsas Inscriptiones supra relatas, & quæ in tertia habentur, confirmantur ex rebus gestis Caroli IV Imperatoris, qui uti Cortusii auctores coævi libro II cap. 1 narrant, anno MCCCLIV Indictione VII die XIV Octobris de Boëmia equitavit in Utinam: [Caput S. Victoris donatum Carolo IV Imp.] qui transiens per Sacile, Civie, Feltrum, die primo Novembris intravit Bassanum. In ejus Comitiva erat Aquileiensis Patriarcha, ejus frater: cujus diploma de Capite S. Victoris tunc Carolo Imperatori donato, quod asservatur in archivo Ecclesiæ Pragensis, ex autographo descriptum P. Theodorus Moretus Societatis Iesu misit nobis Praga anno MDCLIV, ipse tunc Rector collegii Glattoviensis, in hæc verba. In nomine Domini nostri Jesu Christi. Gloriosus Deus in Sanctorum suorum veneratione gloriatur, cum Reliquiæ eorum, quorum capillos capitis non perire promisit, a Christi fidelibus condigna devotione excoluntur, & præcipue ab iis, quos summa providentia ad suæ protectionem Ecclesiæ Reique publicæ gubernationem gladio accinxit justitiæ, atque ad fidei Catholicæ roborationem providentiæ & temperantiæ thorace induit, cumque fidei, spei & caritatis decore, fortitudinis clypeo circumdedit. Notum itaque Nos Nicolaus, Dei gratia sanctæ Sedis Aquilegiensis Patriarcha, fore volumus universis, quod adveniente Serenissimo & Victoriosissimo Domino nostro, Domino Carolo, Dei gratia Romanorum Rege semper Augusto & Boëmiæ Rege, ad civitatem Feltrensem; idem Princeps clarissimus, devotissimus, zelo accensus, Ecclesiam sanctam Victoris Martyris, extra civitatis ejusdem haud longe mœnia in collibus constitutam, in qua idem Martyr miraculis claris coruscat, humiliter visitavit. Ubi ipse Princeps, sacratissimis dicti Martyris Reliquiis compertis, cum sibi de potestatis plenitudine licitum foret absque contradictione cujuscumque accipere, Caput dicti Martyris Victoris re & nomine, sibi dari humiliter supplicavit; non ut lumen hoc obtenebretur sub modio, sed ut, sparsa per pium Regem tanti fulgoris & luminis flamma, apud exteras idem Martyr veneretur etiam nationes. Et quoniam Caput hujusmodi, tantis exoratum precibus & emptum devotionis pretio, non potuit nec debuit Dominatori Orbis merito denegari, cum consensu & assensu unanimi dilectorum in Christo filiorum Decani & Capituli Ecclesiæ Feltrensis, nobis Metropolitico jure subjectæ, & per ipsos Decanum & Capitulum, Episcopali tunc Sede vacante, cum applausu populi universi civitatis ejusdem, traditum est Principi antedicto. Quod ut verius hoc ab omnibus credatur, nec inficiatur ab æmulis, nostras has Metropolitica auctoritate litteras in præmissorum testimonium fieri jussimus, & nostri pendentis sigilli munimine roborari. Datum in terra nostra Sacili Aquilegiensis Diœcesis, die primo mensis Novembris anno Dominicæ Nativitatis millesimo trecentesimo quinquagesimo quarto, Indictione septima. Hactenus diploma.

[9] Constitutus dein XI Kalendas Decembris Feltrensis & Bellunensis Episcopus est Iacobus de Bruna, qui proximo anno MCCCLV, die XXVI Maji in nova tumbæ recondidit sacra corpora SS. Victoris & Coronæ, antea sub finem Octobris præcedentis anni a dicto Carolo visa. Hic autem inde profectus Romam, cum sua uxore Imperator est aurea corona coronatus die V Aprilis, infesto Resurrectionis Domini nostri Iesu Christi; & inde in Bohemiam reversurus, fuit Pisis die XXVI Maji, ac mense Iunio transitum faciens per Lombardiam, intravit vallem Valcamonicæ, & sic per Alamanniam Pragam est reversus, uti ea apud Codrusios indicantur. [& Pragæ depositum cum ejus brachiis] Thomas a Czechorod, Decanus Pragensis & Samadriensis in Hungaria Episcopus, in Diario Reliquiarum Ecclesiæ Metropolitanæ Pragensis S. Viti ad hunc XIV Maji, ista habet: S. Victoris Martyris caput per Carolum Feltrio ex Italia allatum anno MCCCLV, [& Reliquiis S. Coronæ.] quo reversus est. Addit & brachium, & Eodem die S. Coronæ Martyris, quæ erat socia passionis ipsius, & alio nomine Stephana vocatur: cujus Reliquiæ sicut & S. Victoris sunt in tumba Divi Viti repositæ. In MS. Martyrologio dictæ Ecclesiæ Pragensis ad hunc XIV Maji ista leguntur: In Syria sanctorum Martyrum Victoris militis, cujus caput & brachium Carolus Rex donavit Ecclesiæ Pragensi, & Coronæ, prius Stephanæ dictæ, sub Antonino Imperatore… quorum corpora sunt in tumba S. Viti.

[10] Neque hic finis eorum qui de horum Martyrum posseßione gloriantur, sibi quique jus potius arrogantes. Ex his etiam est in cœmeterio Calepodii via Aurelia Ecclesia celebris S. Pancratii, uti XII Maji ad ejus Acta diximus. Sub hujus Ecclesiæ altari, [Corpora eadem Romæ dicuntur esse.] in navi sinistra posito, olim deposita fuisse corpora SS. Victoris & Coronæ Martyrum, antiqua ibidem traditio est: ipsa vero anno MDLXX, cum altare istud ex sinistra navi translatum esset Pii V Pontificis Maximi jussu, a Ptolomæo Gallio Cardinale simul translata fuerunt, iterumque sub eo recondita. Octavius Pancirolius in Thesauro abscondito urbis Romanæ, regione 8, ecclesia 6, arbitratur tertio post martyrium eorum anno huc translata fuisse, quod similia de suo corpore transferendo prædixisse S. Victorem, legatur in Actis Græcis. De eisdem sacris corporibus ibidem asservatis agit quoque Pompeius Vgonius in Historia Stationum Romanarum cap. 54.

[11] Philippus denique Bergomas lib. 6 Supplementi Chronicorum, agens de urbe Arimino, ista scribit: Ornatur autem hæc ipsa civitas S. Gaudentii ipsius Episcopi & S. Victoris Martyris Sanctæque Coronæ Virginis & Martyris, [& Arimini.] scilicet patrocinio & reliquiis. Colitur S. Gaudentius die XIV Octobris, ad cujus honorem templum, in quo sacrum ejus corpus depositum fuit, cum illustri Abbatia erectum prope urbem extat, & plura in eo Sanctorum lipsana honorifice asservantur : de quibus libellus extat jussu Ioachimi Abbatis conscriptus, & ad nos a P. Francisco Via Rectore Collegii Ariminensis Societatis Iesu transmissus, cum Vita S. Gaudentii edendus : sed prævenit nos Ferdinandus Vghellus tomo 2 Italiæ sacræ, dum in Ariminensibus Episcopis agens de S. Gaudentio, eumdem libellum istis inseruit. Indicantur in eo Stationes Ecclesiæ S. Gaudentii, ubi quinta statio est in capella S. Coronæ, & in ea altare lapideum cum sepulcro itidem lapideo; in quo esset corpus S. Coronæ Virginis… Octava statio est in capella sanctorum Martyrum Valentini & Victoris, ubi est altare lapideum & juxta ipsum retro est sepulcrum lapideum: in quo sunt corpora prædictorum Martyrum Valentini & Victoris, quæ fuerunt ibidem mirabiliter reperta cum corpore S. Gaudentii, ibidem q; in sepulcro marmoreo, cum maximo honore & hymnis & canticis spiritualibus, recondita. Hæc ibi. Inter Patronos Ariminenses est S. Julianus Martyr: cujus Acta edenda ad diem XXII Iunii transmisit dictus Franciscus Via: ad quæ Acta iste titulus habetur: Alia sunt corpora Sanctorum Arimensium hic notanda ac primo loco referuntur S. Victoris Martyris & S. Coronæ Virginis & Martyris, citaturque Supplementum Bergomatis supra indicatum. Interim nulla cultus illorum mentio habetur in Kalendario Ariminensis Ecclesiæ quotannis imprimi solito, neque apud Ferrarium inter Sanctos Ariminenses. Sed potuit cultus ejus in monasterio S. Gaudentii perseverasse. Quare dum dies natalis ignoratur, placuit ista hic fuggerere.

[12] Aliquis codex MS. de Vitis Sanctorum erat olim apud Leonem Allatium, [Cultus apud Senenses, Divionenses, & Compostellanos,] in quo inter alia notabatur, Passio S. Victoris & Coronæ Patronorum Ecclesiæ Senensis. Ipsa autem Acta Martyrii eadem videbantur, quæ nos supra indicavimus in variis MSS. haberi. Divione etiam in Burgundia festum SS. Victoris & Coronæ sub ritu duplicis majoris ad hunc XIV Maji, celebratur in Ecclesia collegiata S. Stephani, & Lectiones secundi Nocturni sunt desumptæ ex Actis martyrii a Lipomano & Surio editis. At quæ causa in hisce aliisque Ecclesiis, quas non lubet omnes ivestigare, horum patrocinium aut cultum promoverit, ignoramus. Coluntur ambo sub ritu duplici in Ecclesia & diœcesi Compostellana, quod Caput S. Victoris alicujus in ea Ecclesia asservetur. In Picentinis Amalphitanoque Ducatu Scalæ urbs antiqua & olim ampla, [apud Scalenses S. Stephaniæ,] ut ex ejus ruinis apparet, ad oram maris sita est, quæ Amalphi proxima, a Ravetto uno tantum milliari distat. Est ibidem Ecclesia S. Stephaniæ, e qua duo ossa S. Sabinæ cum aliis Reliquiis fuerunt olim translata ad Ecclesiam S. Laurentii Cathedralem. Constantinus autem, ex Afflicta familia, Episcopus Scalensis, anno MCCXIV dedicavit altare Ecclesiæ S. Michaëlis, prope Ecclesiam S. Stephaniæ juris patronatus suæ gentis. Hæc pluribus leguntur apud Vghellum tomo 7 Italiæ sacræ in Episcopis Scalensibus: Ferrarius vero in Catalogo generali ad diem XVIII Septembris asserit, [quæ Ferrario S. Corona creditur.] S. Stephaniam Virginem & Martyrem coli in urbe Scalensi, eique dicatam Ecclesiam Parochialem: arbitraturque eamdem esse cum S. Corona; quæ dicto die XVIII Septembris, ut supra diximus, in pluribus Ecclesiis cum S. Victore colitur. De ea tunc accuratius agendum erit, maxime si antiqua aliqua monumenta suggerantur.

DE SS. IVSTA, IVSTINA ET HEREDINA
MARTYRIBVS IN SARDINIA.

SEC. II.

[Commentarius]

Justa, Martyr in Sardinia (S.)
Justina, Martyr in Sardinia (S.)
Heredina, Martyr in Sardinia (S.)

AUCTORE G. H.

[1] Inter tres urbes Sardiniæ Archiepiscopales est in ora occidua Arborea, vulgo Oristagni, sub qua metropoli fuerunt olim Episcopi Toralbensis, Uselensis & Sanctæ Justæ, sed jam dicuntur hæ urbes cum Sede Archiepiscopali coaluisse. [Ecclesia S Iusta.] At quæ hic a Sancta-Justa appellatur, suam, ut volunt plerique, nomenclationem debet S. Justæ, de qua atque ejus comitibus in hodierno Romano Martyrologio ista ad hunc XIV Maji leguntur: In Sardinia sanctarum Martyrum Justæ, [Nomenomnium in fastis.] Justinæ & Heredinæ. Iacobus Pinto, natione Sardus, e Societate Iesu vir eruditus, lib.3 de Christo Crucifixo, titulo 4 loco 12 interserit Digreßiunculam de Martyribus Sardiniæ, & num.21 cum egisset de Martyribus primo Christi seculo, ac dein sub Trajano & Hadriano paßis, ista ex Actis Ecclesiæ Arboreensis & Martyrologiis subjungit: Suppares fere clarissima Virgo, [dicuntur Virgines,] a matre Cleodania varie torta, & Justina & Henedina ejus famulæ, clarissimæ Virgines Martyres. Salvator Vitalis in Annalibus Sardiniæ par. 2 pag. 46 inter Martyres sub Hadriano Imperatore in Sardinia passos recenset Justam, Justinam & Henedinam Virgines & Martyres. Franciscus de Vico in Historia generali insulæ & regni Sardiniæ, Hispanico idiomate scripta, par. 3 cap. 2 inter Sanctos, qui seculo Christi secundo in Sardinia floruerunt, asserit SS Henedinam, [& passæ Turribus,] Justam & Justinam martyrium passas Turribus. Fuit ea urbs olim ampla & Archiepiscopalis, cui extinctæ succeßit urbs Sassaris. At Dimas Serpi, Sardus Calaritanus, Ordinis S. Francisci Minorum de Observantia, in Chronico Sanctorum Sardiniæ lib. 1 cap. 16 SS. Justam, Justinam & Henedinam appellat Virgines & Martyres, [aliis Calari,] sed Calari passas, imo ex ea metropoli oriundas, eisque ob plurima quibus claruerunt miracula, ait fuisse dicatas Ecclesias, & potissimum Ecclesiam Cathedralem S. Justæ. Demum Dionysius Bonfant, & ipse Calaritanus, lib. 13 Triumphi Sanctorum Sardiniæ cap. 4 etiam Virgines & Martyres censet, imo & nobiles sorores, Calari a parentibus Catholicis pie educatas, & in persecutione Diocletiani post alia illis illata tormenta capite plexas, earumque corpora in crypta S. Restitutæ fuisse deposita, ibidemque inventa cum hac inscriptione Hic sunt SS. Justa, Justina et Herendina V. et M. hic Ja. forte jacentes. Præterea prope dictam cryptam S. Restitutæ, asserit esse ecclesiam parochialem, S. Annæ matri Deiparæ Virginis sacram: in ejusque ecclesiæ altari has tres Sanctas in antiquo habitu depictas videri. Hæc dictus Dionysius Bonfant: cujus fidem viris eruditis suspectam haberi, sæpius insinuavimus. Quod etiam ante ipsum Dimas Serpi passas Calari asserat, nullo aliorum testimonio fieri indicat Ferrærius in Catalogo Sanctorum Italiæ: in quo illud elogium profert. Justa, Justina & Henedina feminæ, in Sardinia propter fidem Christi comprehensæ, [Elogium ex Ferrario.] martyrio coronatæ sunt pridie Idus Maji, circa ea tempora, quibus Crescentianus Turribus & Antiochus Sulcis sub Hadriano passi sunt. Quibus ob miracula ecclesia extructa, postea in Cathedralem erecta est, oppidoque nomen S. Justæ impositum, quod ad Arboritanam metropolim proximam attinet. Acta illarum desiderantur: miraculis tamen claras, ac urbis S. Justæ, quam a peste liberarunt, Patronas, Sardiniæ Annales tradunt. In Annotatione rejicitur Fara, quod illas in pace deceßisse scribat. Coluntur autem Crescentianus XXXI Maji, & Antiochus XIII Decembris. Aliquæ præterea Reliquiæ S. Justæ Martyris asservantur Bononiæ in Ecclesia S. Ioannis in Monte, [Alicujus S. Iustæ Reliquiæ Bononiæ,] anno MDCLII sub Pontificatu Innocentii X Roma eo delatæ, quod ad hunc diem annotavit Masinus in Bononia perlustrata: gratis supponens e Sardinia advectas. Magis huc spectat, quod præcitatus Ferrarius, in Catalogo generali, easdem ad v Maji, hac phrasi referens; In Sardinia sanctarum Virginum & Martyrum, Justæ, Justinæ & Heredinæ; annotet, [Cultus 5 Maji.] id se habere ex tabulis Ecclesiæ S. Justæ, in qua earum corpora asservantur.

DE S. PONTIO ROMANO
MARTYRE CIMELLENSI IN ALPIBVS MARITIMIS.

CIRCA CCLVII.

[Praefatio]

Pontius Romanus, Martyr Cimellensis in Alpibus Maritimis (S.)

AUCTORE G. H.

[1] Patria ac præcipua totius fere vitæ palæstra S. Pontio fuit urbs Roma, ex qua ob immanem persecutionem fugiens Cimellam, ibidem martyrii coronam adeptus est, sub Imperatoribus Valeriano & Gallieno circa annum CCLVII. Floruit postea seculo Christi quinto Valerianus Episcopus Cimeliensis, cujus Homilias XX vulgavit Iacobus Sirmondus anno MDCXII & in Præfatione ita hanc urbem describit: Fuit Cemelenum, sive ut posterior ætas locuta est, [Palæstra martyrii Cimella] Cemelium aut Cemela, Vediantiorum in Alpibus Maritimis oppidum, cis Alpem summam nono; sexto, ut vetus Itinerarium docet, ultra Varum fluvium lapide. Cujus hodieque prisca ruderum vestigia nomenque haud procul Nicæa restat in colle, quem Cemelam vocant. Sed Cemelium Plinius lib. 3 cap. 5 & Ptolemeus in Italia locant, quia Italiæ initium a Varo ducunt. Itinerarium, quia Galliam justis finibus ad Alpem usque summam porrigit, Galliæ adsignat. Et vero ad Galliam pertinuisse, fidem sine controversia facit vetus Notitia civitatum Galliæ, quæ inter Alpium maritimarum civitates, quæ sub Ebreduno metropoli censentur, sexto loco numerat civitatem Cemelensium. Hæc Sirmondus: quibus ex Vghello tomo 4 Italiæ sacræ in Niciensibus Episcopus ista addimus: Niciam conditam dicunt a Massiliensibus prope Cimeliam, [a Longobardis vastata:] perantiquam urbem, Prætoris sedem. Hac semota a mari & a Longobardis vastata, cives ejus Niciam in ora maris tutissimoque loco sitam demigrantes, unam ex duabus constituerunt civitatem, cum antea a S. Leone primo Papa Cimeliensis Ecclesia Niciensi unita fuisset: unde nec mirabitur lector, si de Nicia aliqua dicantur, quæ proprie ad Cimeliam pertinere videntur: cujus quidem nec nomen aliter retentum, quam ex denominatione ecclesiæ beatæ Dei Genitricis; & vix aliquæ nobilissimorum ædificiorum illius inter rudera decernuntur reliquiæ, præterquam ampli cujusdam amphitheatri & antiqui aquæductus… S. Nazarius, ut narrant Nicienses, [fidem edocta a S. Nazario] cum in primo ipso Salutis seculo Cimeliam devenisset, & Christi fidem in ea disseminasset; nobilis quædam matrona ad eum accedens, & trimulum filium inter ipsius brachia reponens, hæc intulit: Infans hic, o Nazari, quocumque perges, te sequetur, usquequo ante thronum Dei tecum se sistar. Hisque dictis relicto puero recessit. Hic vero, ut Acta ipsius testantur, puer S. Celsus fuit, ipsius comes & in Euangelii promulgatione adjuror: quem Nicienses, Cimeliensium successores, veluti civem suum adorant & colunt. [& S. Pontio:] Ab S. Nazario itaque Cimiliæ & Niciæ disseminata fides tam bene adolevit, ut circa annum Salutis CCXXX, si non ante, Nicienses proprium habuerint Episcopum S. Bassum, Cimelienses S. Pontium, qui Philippum Imperatorem sacro baptismate tinxit. Amantius Niciensis Episcopus inter Episcopos Galliæ Legatos missus ad Aquileiense Concilium anno CCCLXXXI. Valerianus Cimeliensis fuit Episcopus, subscripsitque Concilio Regiensi anno CCCCXXXIX: & postea eorumdem Sedes Episcopales unitæ fuerunt: & Magnus utriusque Episcopus dicitur in subscriptionibus Concilii Aurelianensis quinti anno DLXVIII. Hæc Vghellus. [tandem Niciense unita est.] Ex dictis autem Sanctis coluntur Nazarius & Celsus XXVIII Iulii, Bassus V Decembris, & Pontius hoc XIV Maji.

[2] Acta vitæ & martyrii S. Pontii, [Acta S. Pontii a Valerio socio scripta,] ut fatetur Auctor in Prologo, scripsit qui cum ipso nutritus est & studuit, & propriis oculis vidit, & auribus hausit, & magnam partem cum eo sustinuit, imo ut in fine additur, corpus ejus sepelivit, & Gesta Martyrii ab exceptoribus pecunia redemit. Huic nomen erat Valerius quod exprimitur num. 3 & 17. Sunt ea quidem (quantum judicare possumus) quoad phrasim nonnihil amplificata a posteris; [ex Mss. dantur.] sincera tamen esse suadet accurata Pontificum Imperatorumque notitia, qualis paßim deficere invenitur in omnibus, quæ coævis auctoribus falso supposita in hoc opere notamus; ideoque censemus ea quoad substantiam historiæ, indubitanter recipi posse, esto num. 9 & alibi grandior aliqua auxesis inveniatur, ubi de templorum destructione & populi Romani conversione sub Philippis Christianis Imperatoribus fit mentio. Damus illa ex vetustißimis MSS. Claudii Puteani, & Trevirensi S. Maximini, & tertio nescio unde ad nos transmisso. Eadem reperimus in bibliotheca Reginæ Sueciæ: & habemus, sed absque Prologo in illustri MS. Legendario nostro, quo etiam modo extat in MS. Arduennate cœnobii S. Huberti. Eadem, sed plurimum contracta, [ex his alia contracta Episcopum faciunt.] descripsimus ex codice MS. Carthusiæ Vltrajectinæ, & extant in Legenda, Coloniæ anno MCCCCLXXXIII, & biennio post Lovanii excusa: cujus pars, a persecutione Valeriani & Gallieni inchoata, legitur etiam apud Mombritium. Eadem denique Acta, sic contracta, habuit Laurentius Surius, & mutata phrasi vulgavit: at primogenio stylo extant apud Vincentium lib. 11 speculi Historialis partim cap. 34 & 35, partim cap. 78 & 79. Aliquod etiam eorumdem Actorum compendium edidit Ferrarius, aliud apud Petrum de Natalibus lib. 4 Catalogi cap. 169 extat, sed non absque variis mendis: a quo dicitur igne circa eum accenso summitas amphitheatri combusta: dum autem ad templum Jovis immolaturus adductus esset, templum cum idolo in pulverem redactum. Eumdem Episcopum & Martyrem appellat, quasi dignitate Senatoria relicta, Roma accessisset ad Gallias prædicandas, & in civitate Cumella Episcopus factus esset. Petrum de Natalibus sequuntur supra citatus Vghellus & Sammarthani in Niciensibus Episcopis, & Episcopum Cemelenensem appellant. Quod idem cum aliis mendis ante relatis in suum Martyrologium retulit Galesinius. Saussajus ait recepto a Christi Vicario Episcopali honore, in Galliam disseminandi Euangelii causa profectum, multa ibi Christo trophæa erexisse.

[3] [Cultus 4] Illustre elogium ex Actis desumptum habet, ad hunc XIV Maji, Vfuardus his verbis: 11 Idus Maji. In Gallia, civitate Cimella, natalis Pontii Martyris, cujus prædicatione & industria postquam conversi sunt duo Philippi Imperatores ad fidem Christi, ipse quoque sub Valeriano & Gallieno Principibus martyrii palmam adeptus est. Quæ fere eadem, omisso loco martyrii, referuntur in hodierno Martyrologio Romano, & paßim alii ejus meminerunt, nulla facta Episcopalis dignitatis mentione. Nos secuti etiam omnia citata Acta, & hæc Martyrologia, abstinemus a titulo Episcopali: relinquentes aliis liberam sentiendi facultatem. Baronius in Notis ad hunc XIV Maji tradit S. Pontium hac die sepultum fuisse, passum vero undecima ejusdem mensis, quod videtur ex Petro de Natalibus hausisse, qui ait, corpus sepultum esse pridie Idus Maji. Verum in pervetusti nostri Legendarii titulo ista leguntur: Incipit passio S. Pontii Martyris, quæ est pridie Idus Maji Acta vero apud Mombritium & Vincentium clauduntur hac phrasi: Hujus Martyris passio celebratur pridie Idus Maji. [& 11 Maji.] Interim ad diem XI Maji in quodam MS. Adone, inter libros Reginæ Sueciæ adservato, ista habentur: Civitate Nicena passio beatissimi Martyris Pontii. Sed forsan hæc verba debent intelligi de die qua fuerunt Reliquiæ Niciam translatæ. In MS. Florario omnia ex Vsuardo ad hunc XIV Maji referuntur, addito anno Salutis CCLVI, & iterum ad XI Maji ista indicantur: Romæ Pontii Senatoris & Martyris, anno Salutis CCLX. Quæ sine sufficienti examine ibidem sic inserta videntur. Habemus Officia propria Ecclesiæ & diœcesis Agathensis in Gallia Narbonensi, anno MDCXVI edita: in quibus præscribitur cultus annuus S. Pontii Martyris sub ritu semiduplici, & Lectiones secundi Nocturni ex ipsis Actis sunt contractæ, [Oratio:] atque hæc recitatur Oratio: Deus qui nobis venerabilem B. Pontii Martyris tui passionem celebritate annua concedis venerari; præsta quæsumus, ut sicut constanter pro tui nominis confessione agonizando, triumphale stadium divinæ largitatis meruit accipere; ita nos ejusdem patrociniis ad immortalitatis triumphum mereamur pervenire. Est etiam modo urbs quædam Episcopalis in eadem Narbonensi Gallia, ab hoc S. Pontio denominata, ex qua videtur cultus ad vicinas urbes Agathensem, Biterrensem, & alias delatus: de urbe autem ista infra agemus.

[4] Solennem S. Pontii venerationem a Valeriano Episcopo Cimeliensi commemorari, sed tacito nomine, in triplici Homilia, testatur in Præfatione ad Lectorem Sirmondus. [Annua solennitas seculo 5:] Ac primo Homilia XV asserit, facta certaminis sensum nullius latere posse, quod per singulos annos reparentur documenta virtutum, & in amore Sanctorum totius orbis studia convenire, & passim undique ad devotionem annuæ solennitatis concurrere, ac studiose lacrymas suas huic Patrono commendare, ac se frequentibus patrociniis insinuare. Si cogitemus quantum nobis cinis Martyris præstitit, imitemur primo loco sanctam Martyris fidem in confessione, & sequamur viam ejus in virtute. Hæc ibi. In Homilia XVI ista continentur: Ecce ante oculos nostros est, qui quotidie exemplis salutaribus provocat, & paterna affectione ad consortium sanctitatis invitat, qui loca nostra martyrii cruore perfudit. Facile agnoscitis quam specialis circa vicem Martyrum officiorum cura nos maneat, [accursus peregrinorum:] cum videatis huc etiam extraneas nationes devotæ mentis amore concurrere, & sancti Martyris solatia postulare. Videmus frequenter in castigatione immundi spiritus corpora humana vexari, & invocatis Sanctorum nominibus actus suos auctorem scelerum confiteri. Denique ex Homilia XVII ista excerpimus. Apud nos Christianum nomen a virtutibus cœpit, quorum non solum auribus sed etiam oculis quotidie sub præsentia tanti Martyris fides religionis inseritur. Et cujus tandem Martyris? Illius necessario qui in hoc loco pugnam inclytæ virtutis primus exercuit, & quo ordine cælestis regni possessionem obtineremus ostendit: qui indies quid agendum nobis sit exemplo docet, quid proficiamus inquirit. Oportet itaque primo loco, [patrociniū imploratum:] ut nos huic Patrono frequentibus insinuemus officiis: quatenus pro nobis apud Dominum peculiaris Intercessor invigilet, & vitam nostram dignationis suæ favore commendet. Intelligite quo honore ille nobis habendus est, qui hujus urbis locum in conflictu cælestis pugnæ suo victor cruore perfudit. Patrocinium ergo, quod aliis fides præstitit, nobis ultro Dominus majestatis exhibuit. Non itaque longe quærendus est, quem sequamur. Hic habemus patientiæ magistrum, hic exempla præmiorum, hic formam virtutum, hic documenta meritorum. Aptemus itaque ad omnem patientiam animam: & memores annuæ solennitatis, quem veneramur meritis, sequamur & exemplis. Videte quæ sunt ornamenta pectoris, quod pretioso serico quasi opus Dei tegitis, & fulvo auro sidereum vultum oneratis: & discite quæ sit pompa vulnerum, [Reliquiæ exornata.] quæ corona lacrymarum: in quo stet sustinuisse carnificem, vel quanti constet vicisse tortorem, vel in qua descendat exultatione victoria supliciis comparata. Hæc aliaque dictus Valerianus Episcopus Cimeliensis, circa annum CCCCXL de S. Pontio primo Martyre Cimeliensi ad suos cives peroravit, quorum nonnulla infra ad Acta annotamus.

[5] Haud procul ab urbe Nicia & Cimella visitur monasterium S. Pontii, [monasteriū S. Pontii a Carolo Magno constructum,] quod ferunt a Carolo Magno Rege Francorum & Longobardorum ac Patritio Romanorum constituctum, ut vel sic restauraret memoriam celebris urbis Cimellensis, a Longobardis & Saxonibus excisæ; & honoraret S. Pontium, miraculis clarum: eique monasterio præfecisse dicitur S. Sacrium, nepotem suum ex fratre Carlomanno, postea Episcopum Niciensem, cujus natalis celebratur infra XXIII Maji. Ejus S. Pontii ibidem asservari sacras Reliquias, [Reliquiæ,] asserit Honoratus Bouchæus lib. 2 Historiæ Provinciæ cap. 29, & lib. 5 cap. 3. Additur tamen priori loco, aliquas S. Pontii reliquias in ecclesiis Collobriera & Figuniera magnis clarere miraculis, imo plurimis ægris, qui ex devotione intra ejus sepulcrum procumbunt, sanitates conferri. In ipso etiam loco antiquæ Cimellæ eumdem ipsum lapidem, supra quem caput ejus abscissum est, ferunt hactenus ostendi, & subinde supra illum sanctum Missæ sacrificium offerri. Additur denique, ex quadam accolarum traditione, [An caput Massiliæ?] caput S. Pontii in colle seu saxo abscissum inde in fluvium Pallionem decidisse, & inde per mare vicinum Massiliam usque non absque miraculo devolutum, ibidemque duabus facibus illustratum, a civibus exceptum, hactenus asservati. De quibus certiora monumenta requirimus. Baronius in Notis ad hunc XIV Maji asserit, S. Pontium Niciæ potissimum coli, ubi ejus venerandum corpus reconditum habetur. Quæ eadem refert Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ. Habemus aliquas Carthusiæ Bruxellensis annotationes ad Grevenum: in quibus ad XIII Maji ista habentur: In Aqua-viva in partibus Italiæ translatio S. Pontii Martyris. Sed an eæ Reliquiæ ejusdem sint Sancti, de quo hic agimus, incertum nobis est: idque ulterius examinandum relinquimus incolis Aquæ-vivæ in regno Neapolitano, haud procul a Vulturno fluvio sitis.

[6] [S. Pontii monasterium Tomeriis in Gallia,] Vghellus in Niciensibus Episcopis asserit ex jam relata Abbatia, sacra deinde Pontii lipsana in Galliam Narbonensem ad monasterium Tomeriarum, quod Pontius Tolosæ Comes anno DCCCCXXXVI in ejus honorem inter Pezennatum & Carcassonem construxerat, deportata esse. Guilielmus Catellus lib. I Historiæ Comitum Tolosanorum cap. 14 describit Acta Pontii I Comitis, ac diplomata fundatæ Abbatiæ S. Pontii profert, duo dicti Comitis, ac tertium Ludovici Vltramarini Regis Francorum confirmantis fundationem; cum illustri mentione S. Pontii Martyris, non tamen sacri Corporis aut Reliquiarum. Papyrius Massonus Tomerias arbitratur appellatas ἀπο τοῦ τομεῖθαι ab exscindendis marmoribus, quorum ibi magna est copia: sed quidquid sit de origine vocis, perperam censuit Saussajus, ipsas Tomerias esse Cimellum oppidum, ibidem S. Pontium præcisis cervicibus agonis cursum confecisse, & sacrosancta ejus morticinia ibidem a fidelibus sub acervo Testimonii condita: at deinde pace Ecclesiæ divinitus concessa ad monasterium Tomeriarum, quod Pontius Tolosæ Comes, coronæ tanti Christi athletæ eximius venerator, in ejus honorem inter Pezennatum & Carcassonem ædificaverat, plurima religione deportatum, ac condecenti situ repositum esse: ubi tanta patuerunt hujus Cælitis opitulantis lumina, ut confluentibus ad ejus patrocinia undique clientibus, sensim ad cœnobium oppidum adeo populosum coaluerit, ut Joanni XXII Pontifici Maximo dignum visum sit, [in Episcopatum erectum,] quod ad Episcopalis Sedis decus attolleret. Cui, in tanti Martyris venerandam memoriam, titulum S. Pontii Tomeriarum nomen indidit: quo etiamnum ipsa, in qua quiescit Beatus ecclesia urbsque, quam meritis tuetur, ut præcipuo decore magnopere gloriantur. Hæc Saussajus, inter se haud satis cohærentia: videtur enim loqui, acsi pax Ecclesiæ solum data esset seculo nono. [an ibi Reliquiæ S. Pontii?] Sammarthani in Episcopis S. Pontii Tomeriarum, aiunt ex MS. Chronico Senonensi, narrari corpus S Pontii quiescere in monasterio Tomeriensi. Guilielmus Catellus libro 2 Historiæ Occitaniæ cap. 22 agit de Episcopatu Tomeriensi S. Pontii, nulla Reliquiarum ejus facta mentione. Quare totam hanc controversiam de sacro S. Pontii corpore dimittimus a Niciensibus & Tomeriensibus decidendam; aliqua forsan S. Pontii ossa a Niciensibus impetrata, fuerunt Tomerias delata.

VITA
Auctore Valerio teste oculato.
Ex variis vetustis codicibus MSS.

Pontius Romanus, Martyr Cimellensis in Alpibus Maritimis (S.)

BHL Number: 6896

A. VALER. FAMULO EX MSS.

PROLOGUS.

[1] [Auctor a se visa & una peracta tradit.] Quis potest credere, nisi Deo tribuente? Quis potest certamina subire, nisi Domino adjuvante? Quis potest coronam accipere, nisi Christo præstante? Ideoque ego indignus tanta gratia, qui cum Pontio Dei Martyre & nutritus sum & studui, societatem Martyrii ejus non merui percipere; tamen confessione ejus & labore credo mercedem me a Domino accepturum: quia omnia, quæ de eo dicturus sum, testificor coram Christo & Angelis ejus, & propriis oculis vidi, & meis auribus hausi, & magnam partem, ut dixi, cum eo sustinui. Ideoque & vos, quod fideliter auditis, fideliter credite: ut fides vestra remunerationem percipiat cum sancto Viro in resurrectione justorum.

CAPUT I.
S. Pontii genus, ortus, studia, conversio ejus & patris ejus ad Christum.

[2] Fuit quidam Senator urbis Romæ, nomine Marcus, & uxor ejus, nomine Julia: [Profano oraculo territa mater gravida] cumque in uno conjugio perdurarent annis plurimis, & sobolem non haberent, nimio affligebantur tædio, ita ut sine filiis deficere se crederent: sed post annos viginti duos, ex quo conjuncti sunt, cum filium excepissent, cœperunt pariter exultare & lætari. Post menses autem quinque, cum prægnans mater templa idolorum suorum cum viro suo, portans dona & munera circumiret; venit ad templum Jovis, quod Magnum vocabant. Quod cum ingrederentur, forte Sacerdos velato capite infulatus ad aras stabat. Qui arreptus a dæmone, apprehendensque velamen simul & infulam, cœpit eam minutatim scindere, voceque miserabili ejulans, omne clamoribus templum complere; Hæc mulier, inquiens, eum in utero gestat, qui templum hoc magnum funditus evertet, & deos ejus comminuet. Cumque iterum atque iterum has repetereret voces, Marcus & Julia hæc audientes, exangues fugiunt in prope positam domum. Arripiensque Julia saxum, aluum suam lateraque tundens, aiebat: [fœtum perdere volens, prohibetur a patre.] Utinam non eum conciperem, per quem magnum templum, & numina ejus erunt evertenda! melius est, ut ego ipsa cum hoc deficiam. Cumque dies pariendi advenisset, edidit puerum honestum sine ulla macula, quem credebant tantis suppliciis maceratum, exanimem generari. Mater autem pueri Julia interficere parvulum nitebatur; cui Marcus pater ejus dixit: Sine, non eum interficias, a si Jupiter voluerit, vindicet se de inimico suo: nos autem non injiciamus in eum manus nostras. Sicque conservatus est parvulus, [Ita natus litteris imbuitur] quem ex genere suo Pontium vocaverunt: unde accidit, ut in templa idolorum numquam induceretur; sed cum ad puerilem venisset ætatem, a magnis doctoribus imbutus, omnium fere Philosophorum & diversarum artium litteris ita pollebat, ut copiam voluminum librorumque, quos bibliothecæ portare non poterant, in suo parvo corpusculo transfundens, omnia memoriter retineret.

[3] Factum est autem, cum quodam die diluculo surgens, ad suum pergeret præceptorem, audivit in Vigilia matutina Christianos, quibus præerat sanctus Papa b Pontianus, Ecclesiæ Dei Sacerdos, psallentes & dicentes: Deus noster in cælo sursum est, [auditoque Christianorum psalmo,] in cælo & in terra, omnia. quæcumque voluit, fecit: simulcra gentium argentum & aurum, opera manuum hominum; os habent, & non lonquentur; oculos habent, & non videbunt; aures habent, & non audient; nares habent, & non odorabunt; manus habent, & non contrectabunt; pedes habent, & non ambulabunt, non clamabunt in gutture suo, neque enim est spiritus in ore ipsorum; similes illis fiant qui faciunt ea, & omnes qui confidunt in eis. [Psal. 113] Quod cum audisset venerabilis puer, restitit, imoque trahens a pectore suspirium, & apud semetipsum diutissime inquiens, quæ esset ista modulatio, compunctus Spiritu sancto, erumpensque in lacrymas, cœpit flere: statimque elevans palmas in cælum, dixit: Deus, cujus laudem isti decantant, ostende mihi notitiam tuam. Et accedens ad ostium, crebris quatiebat illud pulsibus. [ad S. Pontianum admissus] Cumque de superiori eum per fenestram respicerent, dicunt S. Pontiano Episcopo; Ecce parvulus quidam pulsat januam. Papa autem Pontianus, revelante sibi Spiritu sancto, ait: Aperite, & finite eum venire ad nos, talium est enim regnum cælorum. Venerabilis quoque Pontius relinquens pædagogos suos in vico, & assumens secum unum adolescentulum, qui cum eo studebat, nomine Valerium, ingressi sunt. Cumque ascendissent in cænaculum, & vidissent eos sancta celebrare mysteria, declinaverunt in locum, quoad usque Dominicum consummassent officium. Tunc venerabilis Pontius accedens ad pedes S. Pontiani Episcopi, osculabatur eos cum lacrymis, dicens: Rogo te, sanctissime Pater, ut ostendas mihi carmen, quod paulo ante psallentes dicebatis: Deus noster in cælo est, simulcra autem gentium muta, & cæca, & surda sunt; non odorant, neque palpant manibus suis: Et quod nobis potius est, audivi vos dicentes: Similes illis fiant omnes, [atque instructus] qui confidunt in eis. Tunc dicit ei S. Pontianus Episcopus: Scio, fili, quia Deus cor tuum illuminavit, ut eum inquiras. Ergo non tibi videntur omnia figmenta ex metallis facta, sive aurea sint, vel argentea, aut ærea, ex terra sumpta? Quis non intelligat lapideas statuas, ex rupibus excisas, & in carrucis impositas, & a bubus tractas, sic demum in foro esse positas? Ista non sunt dii, sed e terra orta sunt, & paulo post in terram revertentur. Deus autem, in quo speramus, in cælo est, qui non carneis oculis, sed cordis videtur obtutibus. Nam quod videt quis, quid sperat? Tunc B. Pontius respondens dixit: Domine mi Pater, quis nesciat ista omnia esse sine anima, & sine motu? Nam per omnes vicos vel plateas, non dicam in foro, in templis, in Capitolio, tanta multitudo inesse noscitur, ut penitus numerari non possit; & sic diversis modis instituta, ut artificum reperit sapientia. Quis autem non videat in basibus ea posita, [idolorum vanitatem agnoscit:] ferro & plumbo firmata, ne vento subversa conterantur? Nam sæpe cognovimus ab hominibus ea furata, & a prædonibus invasa: & quomodo homines a malo custodire poterunt, qui ab hominibus & custodiuntur & furantur?

[4] Audiens hæc S. Pontianus Episcopus, miratus est, quod talis ratio ex puero procederet, & tenens ejus manum, voluit eum secum sedere. Tunc beatissimus Pontius dixit: Si cum vaniloquis & inania docentibus sedere non audemus; quomodo cum homine, mihi viam veritatis pro itinere erroris, lucem pro caligine demonstrante, sedebo? S. Pontianus Episcopus dixit: Magister noster & Doctor Jesus Christus, talem doctrinam nobis donavit, ut omnes in ipso unum simus, & alter alteri, quod sibi desiderat, tribuat. Rursumque dixit ei: Estne tibi pater, aut mater? Venerabilis Pontius dixit: Mater mea, fere biennium est, ex quo mortua est. Pater vero meus superest senior, & grandævus, & c me unico gaudet filio. S. Pontianus dixit: Christianus est, an Gentilis? Beatissimus Pontius dixit, [seque patre gentili natum fatetur.] eum pessimum & perversum in cultura dæmonum suorum esse, ultra omnes homines. S. Pontianus Episcopus dixit: Deus, qui cordis tui oculos, nullo homine cogente, illuminavit, potens est etiam patris tui perversitatem corrigere, ut per te immortalem vitam discat, per quem tu in hanc vitam mortalem venisti. Rursumque addidit: Tu autem, fili mi, acquiesce mihi, & crede Christo, & accipe baptismum regenerationis, per quem possis ardorem ignis æterni extinguere. His & aliis quam plurimis verbis exhortans eum per trium horarum spatium, demonstravit ei regnum Domini nostri Jesu Christi. Tunc catechizavit eum, & puerum illius, & permisit abire. Illi autem egressi, [& Catechumenus factus] ibant sicut agni pleni pascua, exultantes & lætantes, quod invenerint salutem animabus suis. Sicque d quotidie veniebant ad hominem Dei, audientes ab eo doctrinam salutis. Beatus vero Pontius, adhuc Catechumenus, tam alacriter divina aggressus est præcepta, ut juste in eo impleretur, quod ab Apostolo dictum est, ut ubi abundavit iniquitas, superabundaret gratia. [Rom. 5, 20]

[5] Cumque hora regrediendi adveniret, valefaciens honorifice S. Pontiano Episcopo, & omnibus sanctis qui ibi aderant, pergebat ad patrem suum. Cumque venisset ad patrem suum, [cum patre idololatra agit de fide] dicebat ei pater ejus: Percepisti aliquid a præceptoribus tuis, fili mi? Beatus Pontius aiebat: Numquam melius audivi a magistris meis, quam hesterna die vel hodie, omnibus diebus quibus in studio fui. Pater autem audiens hæc gaudebat, sperans eum vanam Philosophorum audisse sectam. Beatus autem Pontius quærens opportunitatem, ut & patrem suum Christo Domino secum credere faceret, die aliqua dixit patri suo. Domine Pater, audio a multis hominibus, quia dii, quos colimus, inanes sunt, ita ut nullam in se, ut perhibent, majestatem possideant, sicut & nos ipsi ex parte perspicimus: & quidem lineamenta membrorum cuncta habent, sed ad nullos usus apta. Nam quandocumque quis voluerit, inducto apud se artifice, prout substantiam habuerit, sibimet deos facit; unus ex auro, alius ex argento, vel ære, aut ex quibuslibet metallis. Rogo te, dic mihi, si aliquando audisti, ut hi, qui in domo nostra sunt, virtutem aliquam, ex quo facti sunt, ostendissent. Marcus pater ejus respondit: Numquam. B. Pontius dixit: Ergo ut quid eos sacrificiis & thure honoratis? Pater autem ejus indignatus contra eum cum ingenti iracundia, ita ut gladio eum vellet percutere, dixit: Injuriam diis meis facis? Post paululum sedato furore, dixit ad filium suum: Ergo, fili, sine diis & sine sacrificio in omni urbe nos soli erimus? B. Pontius dixit patri suo: Multi sunt in hac civitate, qui verum sacrificium Deo vero offerunt. Marcus pater ejus dixit: Et ubi eos reperiemus? B. Pontius dixit: Præcipe ut eam, & adducam tibi virum, qui omnia tibi lucidius demonstret. Dicit ei pater ejus: Vade, fili mi. Tunc B. Pontius conversus ad Valerium adolescentem, dixit ei: Hæc est mutatio dexteræ Excelsi: statimque perrexit ad S. Pontianum Episcopum, & introduxit eum ad patrem suum, qui omnia sacramenta veritatis ei demonstravit. Dei autem misericordia credidit Marcus, [& baptizatur:] B. Pontii pater: & simul cum S. Pontiano Episcopo & filio suo idola manibus suis confringens, baptismi gratiam cum eodem filio vel omni domo sua suscepit.

[6] [eoque defuncto creatus Senator,] Non post multum vero temporis, pater B. Pontii Marcus defunctus est. Et tunc venerabilis puer accepta libertate, erat enim annorum viginti, venit ad virum Dei, & narravit ei omnia quæ acta fuerant, & de patre suo. Post menses sex apprehensus a militibus B. Pontius, & in curiam perductus, locum patris sui nolenti & repugnanti designant. Hoc autem divina providentia fiebat, quia per B. Pontium non solum diversa plebs, sed & ipsi Principes credituri erant Christo. Talem vero gratiam Dominus S. Pontio contulit, ut in omni curia vel palatio ab omnibus specialiter diligeretur. In ipsis diebus S. Papa Pontianus gloriosa morte e migravit ad Dominum. Post quem Antheros f præfuit Ecclesiæ, mense non amplius uno. Deinde Fabianus in Pontificatum succedens, ita B. Pontium, ut verus pater verum filium, diligebat. Sanctus autem Pontius, jam perfectus in Domino, omnes facultates suas accipiens, B. Fabiano g Episcopo tradidit, & eas pauperibus distribuit, [sua in paupores eregat.] maxime ad domesticos fidei. Nunc autem qualiter primus omnium Imperatores Christianos fecerit, aut quomodo cum diabolo certaverit victor existens, vel palmam Martyrii sumpserit, non tacebo.

ANNOTATA.

a Alia MS. Si Jovis voluerit.

b S. Pontianus succeßit S. Vrbano, anno 231, 25 Maji Martyrium passo.

c In uno MS. me unicum gaudet filium.

d MS. S. Maximini, frequenter.

e Anno 235 die 19 Novembris.

f Mortuus an. 236 die 3 Ianuarii.

g Acta S. Fabiani dedimus 20 Ianuarii.

CAPUT II.
Philipporum Imperatorum ad Christum conversio & cædes.

[7] Temporibus a Philippi Imperatoris, qui cum filio Philippo Romanum regebat Imperium, fuit his Philippis amicus B. Pontius Christianissimus, [A Philippis Imp. invitatus ad sacrificia:] & omnium divinarum litterarum doctissimus; cumque gratia individua in eis esset, tertio Imperii eorum anno (ipse est b millesimus annus a conditione Romæ) cum ad diis suis sacrificandum pergere vellent, dicunt B. Pontio: Eamus, & repropitiemus nobis Deos magnos, qui nos in istius millesimi anni circulum natalis Romæ perduxerunt. Quos B. Pontius diversis excusationibus declinare nitebatur. Imperatores vero, velut amicum ad sacrificandum cogebant. Beatus autem Pontius, cognoscens a Domino datam sibi occasionem, ait: O piissimi Imperatores, cum sitis a Deo Principes ordinati hominum, cur non ei qui vobis hunc honorem præstitit cervices flectitis, & ipsi soli sacrificium laudis offertis? Philippus Imperator dixit: Propterea & ego magno Deo Jovi sacrificium offerre desidero, qui mihi hanc tribuit potestatem.

[8] B. Pontius subridens respondit: Ne erres, Imperator: est Deus in cælis, qui cuncta unico verbo suo constituit, & Spiritus sancti gratia animavit. Philippus Philippi Imperatoris filius, una cum patre dixit: Qua animi intentione ista referas, [docet eos idola vana] ignoramus. B. Pontius dixit: Numquid ab initio Jupiter fuit? Imperator dixit: Non, quia Saturnus pater ejus antiquior illo est, qui popules Italiæ tranquilla moderatione gubernavit. B. Pontius dixit: Et quando Saturnus Cretæ regnabat, antequam a Jove filio de regno pelleretur, numquid Italia populos non habebat? Nonne statim ut expulsus est, sicut litteræ vestræ declarant, [solumque unum Deū esse:] hospitio est receptus? Rursumque addidit. Piissimi Imperatores, ne seducamini in vanis poëtarum figmentis, unus est Deus in cælis pater omnium, qui cum Filio suo, & Spiritu sancto, omnia quæ fecit sua potestate continet. Imperator dixit: Si unus est Deus, quem in cælis esse asseris, cur & filium eum habuisse commemoras! Beatissimus Pontius dixit: Unus Deus, quem sæpe testatus sum, qui fecit cælum & terram, mare & omnia quæ in eis sunt, postremo fecit hominem immortalem ad imaginem & similitudinem suam, & cuncta quæ in terra & quæ super terram vel deorsim morantur in aquis, potestati hominis subjecit. Diabolus autem e cælo projectus, videns in tanto honore hominem positum, invidia ductus homini persuasit, ut ingratus vel inobediens ei qui omnia illi subdidit existeret: [& propter peccata hominum] quo facto, immortalitate qua indutus fuerat expoliatus, mortem per inobedientiam cum sua omni prole sibimet ipse inflixit: nam & diabolo ut semel hominem elideret, parum visum est; sed idola, quæ nunc deos dicitis, ipse adinvenit, ut genus humanum in toto a Creatore suo separaret. Sed pius Dominus, [Verbum incarnatum,] nolens fabricam imaginis suæ perire, unicum Verbum suum, per quem omnia quæ in cælis & quæ in terra creata sunt, ad terram e cælestibus thronis mittere dignatus est: qui carnem immaculatam pro nostra salute ex Virgine sumens, venit homo ut lapsum hominem reformaret, & diabolum cum suis ministris igni perpetuo deputaret. Nam cum multa mirabilia in terris ostenderet, quæ numquam talia sunt visa, scilicet, ut cȩcos a nativitate sua illuminaret; paralyticos, qui per multorum temporum spatia arentibus membris corporali virtute destituti erant, pristinæ restitueret sanitati; leprosis putridissimis, comestisque atque fœtentibus carnibus, [post multæ miracula] nitorem cutis mirabiliter restauraret; mortuos & quatriduanum Lazarum præsente omni populo suscitaret; & alia multa mirabilia, quorum numerus non est, faceret (quippe quid non reformaret, qui omnia formaverat?) Judæi non credentes, sed potius invidentes, tradiderunt Pontio Pilato Præsidi, & eum qui pro salute eorum venerat cruci affixerunt: quem Deus suscitavit tertia die a mortuis, [a morte resurrexisse.] & per dies multos post resurrectionem suam cum hominibus conversatus est; morrem vero, quam diabolus hominibus intulit, moriendo occidit; & vitam sua resurrectione nobis donavit; ut quemadmodum ipse post ipsam mortem resurgens jam non moritur, ita & nos post hanc vitam parvam & miserabilem resurgentes, in æternum cum illo vivamus. Nam ascendens in cælum viam demonstravit fidelibus: unde si quis hanc salutem neglexerit, cum diabolo in æternum damnabitur; si quis autem crediderit, cum Christo in cælestibus regnis permanebit.

[9] [Ad conversos a se Imperatores] Cumque his & aliis multis pro salute eorum disputaret verbis, Dei voluntate Imperatores crediderunt, & eum deprecabantur, ut mysterium hujus salutis superveniente die eis plenius aperiret, qualiter ab igne perpetuo evadere, & immortalitate cum Sanctis sine fine perfrui potuissent. Et quidem ex die illa & deinceps c sacrificia idolorum declinantes, spectacula tantum pro conclusione millesimi anni, quo natalem Urbis celebrabant, fieri imperaverunt. Tunc beatissimns Pontius ad Episcopum Urbis Romæ, nomine Fabianum, qui Ecclesiæ Dei præerat, convolavit; & omnia ei ex ordine pandit. Tunc sanctus Papa Fabianus, [adducit S. Fabianum] cadens cum eo in orationem, dixit: Domine Jesu Christe, gratias ago nomini tuo, qui per famulum tuum Pontium Imperatores populi Romani ad notitiam tuam perducere dignatus es. Alia vero die, cum simul ad Principes venissent, & Sacramenta divina demonstrassent, baptismi gratiam consecuti sunt. Quæ tunc illi civitati lætitia fuerit, quæve exultatio repentina supervenerit, quis poterit enarrare? Initio autem templum, quod magnum vocabant, [& idola cum templo destruit:] ex jussione Imperatorum, arripientes S. Fabianus & beatissimus Pontius ac confringentes, omnia ejus sculptilia simul cum d templo funditus everterunt, ita ut omnis populus ad notitiam Domini nostri Jesu Christi cum alacritate & gaudio concurreret, & baptismatis unda persusi, Domino benedicerent: nam ubi dæmonum templa destruebantur, ibi illico ecclesiæ consurgebant. Ecce quanta contulit Dominus Pontio famulo suo, ut ante omnes homines Principes totius orbis Christo acquireret: & ipse, qui secundum seculi dignitatem Consul ad luffragia populi expectabatur, humanis spiritualiter consulens, lucem eis veritatis demonstraret. Hoc autem factum est per annos quatuor, quibus Philippi Christiani Imperatores Romanum populum continebant. Porro ambo Imperatores diversis in locis, fraude successoris Decii e circumventi & occisi sunt. Dominus noster volens Ecclesiam suam ut aurum purissimum probare, paleas autem & stipulas igne cremare, post Philipporum mortem permisit, ut etiam Imperium susciperent Gallus & Volusianus filius ejus. Qui cum in cultura dæmonum imperarent annos duos & menses quatuor, succedunt eis truces & Ecclesiæ Dei persecutores Valerianus & Gallienus: qui mox arrepto imperio, pestiferis edictis per universum orbem propositis statuerunt, ut si quis Christianos apud se detineret, & non eos statim proderet, easdem quæ illis parabantur lueret pœnas. Omnes namque Ecclesiæ filii, post quietem tranquillam, sævissimis procellis quatiebantur.

ANNOTATA.

a Gordiano I Martii anno 244 occiso succeßit Philippus.

b Solennitas hæc inchoata est ipsis Palilibus XI Kalendas Maji anno Christi 247, Consulibus Philippo Imp. II, & Philippo Cæsare filio. Reliqua de anno millesimo urbis Romæ late deduximus ad Vitam S. Fabiani § 4.

c Paulus Orosius lib. 7 cap. 20 ait: Ascensum fuisse in Capitolium, immolatasque ex more hostias, nullus auctor ostendit.

d Baronius ad an. 246, num. 9 censet hæc a posteris addita. Scimus pleraque Gentilium delubra intacta permansisse, arbitramur tamen idola ac sacella, quæ in potestate Augustorum erant, & inter hæc dictum Iovis templum, potuisse eversa esse: uti supra num. 2 a sacrificulo prædictum traditur, & infra repetitur.

e Fuerunt ambo occisi an. 249, quibus succeßit Decius, sub quo anno 250 S. Fabianus est martyrio consecratus. Huic successerunt Gallus & Volusianus & his Valerianus & Gallienus anno 254.

CAPUT III.
Captivitas, præservatio ab eculeo, ursis, & igne: Martyrium, sepultura.

[10] [Sub Valcriano & Gallieno, mota persecutione] Cum B. Pontius hoc comperisset, paulisper in Urbe sese occuluit: sed cum tutissimum locum ad latebras sui perfugii fovendas minime reperisset, maxime quia eum sacerdotes idolorum, qui sua templa funditus cernebant eversa, insequebantur; tandem Urbe egressus, non sine Dominico præcepto faciens, qui dixit: Et si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam. Et iterum: Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma; [Mat. 10, 23, & 26, 41] [fugit Cimellam:] fines Italiæ transiens, urbem sub jugo Alpium procul sitam petiit, nomine Cimellam. Sed cum perseveranter impiissimorum tyrannorum præcepta insisterent crudelia, ut Christianorum nomen radicitus vellent exterminare, & satanæ ministros per omnes provincias cum militibus præfecissent, Claudius præses cum Anabio Assessore Galliarum partium Principes deputantur. In principio autem itineris fui, supradictam civitatem Cimellam ingressi, sacrificium dæmoniis reddiderunt. Et mox in foro tribunal sibi præparantes, jusserunt, [sistitur Claudio Præsidi:] ut Christicolas quoscumque reperissent suis repræsentarent aspectibus. Cumque B. Pontius ante tribunal perductus fuisset, sedens Claudius pro tribunali cum Anabio, sub voce horrisona dixit: Adducatur Pontius. Ex officio dictum est, Præsto est. Tunc Claudius Præses dixit: Tu es Pontius, qui urbem Romam per nescio quam seductionem conturbasti; insuper & piorum Principum mentes a diis abalienasti? B. Pontius respondit: Ego neminem turbavi, neque subverti, sed ab errore dæmonum ad Domini Verbum converti. Præses dixit: Audientes de te Domini mei Principes, Valerianus & Gallienus, eo quod nobili familia sis ortus, præceperunt, ut diis immoles: sin autem, cum personis dedecoris & vilibus, diversis afficiaris pœnis. B. Pontius respondens dixit: Consolator meus Christus est. Patrimonium terrenum si perdidero pro Christo, æternum acquiram; ubi non censum terrenum, sed claritatem cum sanctis Angelis merebor. Claudius Præses dixit: Quid mihi per ambages verborum cursitas? Aut sacrifica diis, aut carnes tuas diversis pœnis faciam dissipari. Pontius beatissimus Martyr dixit: Jam tibi dixi, quia Christianus sum, numquam sacrificabo dæmoniis.

[11] Tunc Præses jussit, eum vinctum catenis in carcerem trudi, [& carceri inclusus,] quoad usque Imperatoribus relationem misisset, dicens: Dominis piissimis atque invictissimis triumphatoribus semper Augustis, Valeriano & Gallieno Principibus, servi vestri. Ingredientes initium Galliarum, invenimus Pontium, qui dudum urbem Romam conturbavit, & multa templa deorum subvertit, fugientem vel inobedientem præceptis vestris. Et quia est de primis in Palatio Senatoribus, fecimus eum in carcerem recludi, quoad usque vestra deliberatione censeatis, quid de illo nos oporteat facere. [post responsum Imperatorum,] Tunc Valerianus & Gallienus præceperunt, dicentes: Hoc jubet Pietas nostra, ut si sacrificare noluerit, habeatis licentiam qualicumque vultis eum tormento interficere. Tunc Claudius Præses produci eum jussit e carcere. Cui & dixit: Audi Dominorum tuorum salutaria præcepta, in quibus te jusserunt, aut diis ceremoniari, aut inter damnatos diversa pati tormenta. Beatissimus Pontius respondit: Ego Dominum non habeo nisi unum Dominum meum Jesum Christum, qui potens est me de his, quæ mihi minaris, liberare tormentis. Claudius Præses dixit: Miror te virum potentem, ad tantam humilitatem temetipsum inclinare, ut tuum Dominum voces hominem pauperem & sine honore, [iterum confessus fidem] quem Pilatus Præses nostri Ordinis atque officii, pro nescio qua accusatione dicitur interemisse; & non potius hos Dominos vocas, qui summum Reipublicæ apicem moderabiliter continent. Pontius sanctus dixit: Et ego miror te, hominem rationabilem factum, ad tantam dementiam devenisse, ut non cognoscas, eum, qui cæli possessor & terræ est, pro tua salute pauperem non dedignatum esse; & illum, qui in cælis ab Angelis honoratur, sine honore audeas dicere. Nam quod a Judæis accusatus, & a Pilato Præside est crucifixus, hoc voluntarie pro nostra salvatione, non necessitate fecit, ut tu ipse perhibes. O! si velles huic tali Deo temetipsum humiliare, statim mentem tuam ad cælos erigeres, & cognosceres te cum diis tuis (quos dæmones esse manifestum est) in profundo tenebrarum jacere. Nam Principes tui, quos Rempublicam dicis moderari, non solum ipsi in perditionem vadent, adorantes ligna & lapides; insuper & populum, qui eis subjectus est, secum attrahent. Unde cognoscatis, quia si in hac perfidia manseritis, de isto seculo opprobriosissime exibitis, & in die judicii, cum diis quos dicitis, in æterna damnatione eritis.

[12] Tunc furore repletus Præses, exclamans lictoribus, ait: Præparate omnia a tormenta, equuleum, ungulam, [in eculeo suspenditur,] faculas, lardum, nervum, & siqua sunt alia, ut insipientia ejus omnibus manifestetur. Ministri dixerunt; Parata sunt omnia. Claudius Præses dixit: In equuleo aptatus distendatur, ut omnia tormenta per membra ejus decurrant, & tunc videamus, si Deus ejus eruet eum de manu mea. Cumque equuleo aptaretur, B. Pontius dixit: Licet incredulitas tua impossibilem Dominum nostrum dixerit; ego tamen in nomine Domini Jesu Christi, credo, ut pœnæ tuæ ad nihilum redactæ, nullum corpori meo dolorem incutiant. [quo divinitus comminuto,] Cumque equuleo tenderetur, & ministri vectibus impositis trochleam retornarent, cum magno sonitu equuleus confractus est, ita ut in pulverem redactus non compareret, & exanimes repentino fragore qui ibi aderant redderentur. Sanctus vero Pontius, lætus & sine ullo terrore, dixit: Vel nunc, incredule, disce, quia Dominus noster potens est pios de tentatione eripere; vos autem iniquos in die judicii igni perpetuo deputare.

[13] [frustra ursis objicitur,] Claudius autem Præses, ultra solitum terrorem indignans, conturbatur. Tunc Anabius Assessor dixit Præsidi: Sapientissime virorum, adventantibus nobis adducti sunt duo ursi ex Dalmatiæ montibus, miræ magnitudinis: præcipe præparari amphitheatrum, ut ab eis devoratus non habeat sepulturam. Jussu Præsidis præparatur amphitheatrum, & B. Pontius in arena deponitur: statim egressi duo venatores, cum taureis & nervis secundum consuetudinem, cum stetissent in media arena, & Sancto Dei provocassent ursos, illi exeuntes de caveis, singuli utrosque venatores arripuerunt, & ita eos discerpserunt, ut penitus, qui fuissent non compareret. Tunc venientes ad S. Pontium, non ausi fuerunt propius accedere, aut pedes Martyris osculari, propter paganorum cruorem; sed paulo longius procumbentes, nihil sancto Martyri permissi sunt læsionis inferre. Tunc clamor populi in cælum tollitur, Gentiles omnes clamant: Unus est Deus Christianorum, quem Pontius colit.

[14] Tunc demum efferatus Præses superbia, & rabidis vocibus concrepans, clamare cœpit & dicere: Nunc, nunc afferte copiam lignorum, & omne quod fomiti ignis augmenta præstare potest, & si nescio quibus incantationibus, quibus b Marsorum ars serpentum mitigare iras consuevit, [& rogo imponitur:] iste usus est; nunc videbo si igni imperare potest. Beatissimus Pontius respondens dixit: Numquid objectum criminis apud me reperisti, ut his me trucides flammis? sed te trucidet ignis æternus intextinguibilis. Potest Deus meus, qui tres pueros de camino ignis illæsos eruit; & me liberare. Aggregata autem multitudine lignorum, jussit Sanctum Dei tyrannus vinciri c manibus pedibusque catenis, & in media arena statui; multitudinem vero lignorum in circuitu ejus exstrui, ignemque supponi. Cumque factum fuisset, ignis gyrans flammis in sublime, atque arenam contorquens, plusquam fastigium elusit amphitheatri: consumptisque omnibus, quæ pabulo ignis fuerant præparata, ita servus Dei ab omni d ardore apparuit illæsus, ut nec saltem fimbriam vestimenti ejus læderet.

[15] Tandemque Præses victus atque confusus, dixit; Numquid omnia genera tormentorum superasti, & ideo gloriaris nunc ut reliqua evadas tormenta? Ecce proximum venerabile Apollinis templum, accede, & sacrifica. B. Pontius dixit: Sacrifico ego corpus meum Domino Jesu Christo, quod hactenus a pollutione idolorum immaculatum custodivi. Nam vobis, & Principibus vestris, [ridet potestate Principum:] cito superveniet ultio divina, quia injuste persequimini servos Christi: licet non tibi Dominus permisisset, ut maculam corpori meo inferres, tamen applica quæcumque tormenta volueris. Tunc Præses videns constantiam ejus, callide dixit ei: Et quidem nos a te oportuit judicari, sed secundum Clementiam tuam tu a nobis judicaris: & cum sis primus Senatorum, in spe nescio qua vana confisus, & potestatem & divitias amittis. Pontius sanctus dixit: Potestas hujus seculi vel divitiæ similes sunt nebulæ matutinæ, quæ in oculis hominum videtur terras montesque vel maria cooperire: quam si ventus perflaverit, statim in momento temporis, quasi non fuerit, penitus evanescit: nam gloria & honor, quæ concupisco, in æternum permanent. Tunc Judæi, [a Iudæis ad mortem expetitus] qui ad spectaculum Amphitheatri convenerant, clamare cœperunt & dicere: Occide, occide maleficum. Beatus autem Pontius, elevans manum in cælis, dixit: Gratias ago tibi, Domine, quia, sicut Patres eorum de Christo clamabant, Crucifige, Crucifige; ita & isti in me eisdem usi sunt vocibus. Tunc inflammatus Præses a diabolo, exclamavit, & dixit: Non enim mihi soli, sed & principibus meis multas fecit injurias. Tunc decretum dedit, dicens: Ducite eum, & in saxo, qui rivulo imminet, decollate: corpusque ejus deorsum mittite. Cumque factum fuisset, Sanctus ac Venerabilis Pontius Martyrium suum Domino consummavit, [capite plectitur.] & cum palma victoriæ anima ejus cælos petiit.

[16] Non multo post tempore transacto, completus est sermo, quem S. Pontius prædixerat. Valerianus scilicet Imperator in captivitatem e ductus a Sapore Rege Persarum, non gladio, sed ludibrio omnibus diebus vitæ suæ, merita pro factis percepit; ita ut quotiescumque Rex Sapor equum conscendere vellet, non manibus ejus, sed incurvato dorso, & in cervice ejus pede posito, equo membra locaret. Gallienus vero, cum Mediolanum intrare vellet, a militibus suis comprehensus, [paulo post etiam tyranni pereunt.] gladiis est f confossus. Claudius autem Præses, & Anabius Assessor, eadem hora, qua sanctus Pontius decollatus est, arrepti a dæmonibus suffocabantur. Nam Claudius linguam sibi morsibus minutatim incidit; Anabii vero oculi e suis concavis vi doloris evulsi, pellibus tenuissimis per ora pendebant: sicque factum est, ut in momento temporis uterque expiraret.

[17] Ob hoc factus est timor magnus Judæis & Gentilibus, & omni illi civitati; & sepulcrum S. Pontii Martyris admirabili venerabantur honore. Juvenis quidem Valerius, qui cum eo fuerat enutritus, timens corpus ejus metu Gentilium aufferre, per noctem in quo jacebat sepelivit loco. Gesta vero Martyris ab exceptoribus pecunia redimens, secum tollens, reperta navicula, Libyæ partibus, causa persecutionis, declinavit. Dominus autem suscepit Martyrem suum in pace: cui est honor, gloria, imperium, & potestas in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Valerianus Episcopus Cimeliensis Homilia 16. Quare tortoris ungulas expavescat, quem tam pretiosæ gratia remunerationis expectat?

b Marsi populi Italiæ sub Sæmnitibus ad lacum Fucinum, a Marso Circes filio dicti, & edocti, teste Solino, saliva sua serpentum morsibus mederi: ad quæ alludit Præses.

c Idem Valerianus: Nemo diffugiat, si ita usus fuerit, sonitus catenarum, & tenebrosis pedibus odiosa supplicia, in usum impiorum parata Neurorum. Erant Neuri populi Særmatiæ, quos in lupos se transformare, & ad priorem cum volunt formam redire, fabula est.

d Idem: Quare autem ille flammas non securus adspiciat?

e Anno vulgaris æræ Christianæ 259, aut saltem (ut alii tradunt) anno 261.

f Anno 268, 21 Martii Gallienus Imperator cum fratre Valeriano occisus.

DE S. BONIFACIO ROMANO MARTYRE TARSI IN CILICIA.

ANNO CCXC.

[Praefatio]

Bonifacius Romanus, Martyr Tarsi in Cilicia (S.)

AUCTORE G. H.

[1] Acta damus S. Bonifacii, Tarsi in Cilicia paßi, eaque antiquißima & a fidißimis auctoribus descripta: prout ea socii a fratre Commentariensis, qui illis scribendis præsederat, [Acta pervetusta] ibidem acceperunt, & Romam cum sacro corpore attulerunt: quibus ea addita fuerunt, quæ ad vitam B. Aglaes spectant. Habentur ea in quam plurimis pervetustis & optimæ fidei codicibus MSS. eisque Romæ asservatis: [ex MSS. Romanis plurimis] inter quæ tria Vaticanæ bibliothecæ, signata numero 1191, 1195 & 6075, unde ipsa hic damus: itemque ex antiquo codice MS. ecclesiæ S. Mariæ majoris, & alio MS. Basilicæ Lateranensis, ex quo nonnulla allegat Paulus Aringhus tomo 2 Romæ subterraneæ lib. 4 cap. 6 num. 6: ac deniq; ex veteri manuscripto Monasterij S. Cæciliæ trans Tiberim, cujus meminit Baronius in Notis ad hunc XIV diem Martij, ex eoque potißimum desumpsit Lucas Holstenius Passionem S. Bonifacii, post ejus obitum Romæ anno M D C L X I I I excusam: qui præterea asserit, se usum quatuor codicibus, quos bibliotheca Principis Apostolorum suppeditavit. Ex hac nos duo illustria Martyrologia descripsimus: sed Acta S. Bonifacii, quæ jam habebamus ex tot aliis codicibus MSS. descripta collatave cum iis, ultra piguit conferre cum pluribus. Aliqua etiam habemus ex MS. codice Congregationis Oratorij Romani, sed contracta & in Lectiones octo, ad Matutinum recitandas distributa: quæ in antiquo Breviario Romano MS. fuerunt in novem Lectiones divisæ. Sex solum excusæ sunt in Breviario Romano anni MCCCCLXXIX, anni MCCCCXC & annorum sequentium: & hæ in duas lectiones iussu Pii V contractæ hactenus in Ecclesia recitantur. Præter Romanos codices, [& nonnullis aliis.] ea itidem Acta in antiquis MSS. multis reperiuntur; ex quibus autem eadem habemus sunt, duplex codex Trevirenfis monasteriorum S. Maximini & S. Martini, item MSS. libri cœnobiorum Winabergensis Ordinis Præmonstratensis in Bavaria, & Bodecensis Canonicorum Regularium in diœcesi Westphaliæ Paderbornensi, sed in hoc subinde est alia phrasis substituta. Denique hæc eadem Acta excusa sunt a Bonino Mombritio ante annos ducentos, ex MSS. codicibus Italicarum bibliothecarum, & ex alia collectione, sed in pluribus contracta Coloniæ anno MCCCCLXXXIII & Lovanii anno MCCCCLXXXV, nec non edita a Petro de Natalibus lib. 4. cap. 165.

[2] Dies natalis, quo Martyr obiit, in præcipuis MSS. dicitur quarta decima mensis Madii, in nonnullis pridie Jdus Maii, quæ coincidunt: [Dies natalis 14 Maii in Breviariis & Mrol.] eoque die refertur in citatis Breviariis Romanis manu exaratis & typo cusis: item a Bellino in Martyrologio secundum morem Romanæ curiæ Venetiis anno MCCCCXCVIII excuso, & a Greveno, Molano, Maurolico, Galesinio, aliisque: item in pluribus MSS. etiam sub nomine Vsuardi & Adonis cum hodierno Romano. In Actis tamen MSS. monasterii S. Maximini dicitur martyrizatus Nonis Junii. Quod de commemoratione martyrii, Romæ a corporis portitoribus nuntiati, seu depositionis vel elevationis alicuius anniversario videtur intelligendum: unde librarii quidam licentiam sumpserint mutandæ diei, alijsque idem faciendi occasionem dederint: quod intelligentes ad dictas Nonas Iunii Ado & Notkerus in suis Martyrologiis, elogiæ sua ex dictis Actis desumpta sic finiunt, ut dicatur Sanctus martyrizatus XIV die mensis Maii apud Tarsum metropolim Ciliciæ, [sepultura Romæ 5 Iunii.] & sepultus Romæ Nonis Junii. Quæ eadem leguntur in citata antiqua Legenda Coloniæ & Lovanti excusa. Eodem die V Iunij refertur ab Vsuardo & aliis recentioribus, & in pluribus MSS. Ast a Rabano ad diem secundum Iunii & in MS. Florario ad sextum Iunii.

[3] Græci in Menæis solenni officio celebrant festum S. Bonifacij Martyris die XIX Decembris, & illustre encomium referunt ex Actis ejusdem Sancti, quorum exemplar vetustißimum est in Vaticano. [Acta Græce translata a Metaphraste,] Leo Allatius ea Acta attribuit Simeoni Metaphrastæ in sua Diatriba de Simeonum scriptis pag. 126, ibiq; initium Actorum allegat, quæ nos Græce damus ex MS. Medicæo Regis Christianißimi: Latine vero translata ab Gentiano Herveto, satis est edita haberi apud Aloysium Lipomanum tomo V & Laurentium Surium ad diem V Iunii, ut ijs hic recudendis non augeatur Operis per se vastißimi moles. Ita autem in plerisque cum Latinis conveniunt, ut non dubitemus quin ab hisce Græca promanarint, nonnulla tamen explicationis caussa sunt interiecta, & a Metraphraste eloquentiori dictione explicata. Iterum Lipomanus tomo suo septimo edidit Acta martyrii hujus sancti Martyris ex Græco, [& alia a monacho Crypta Ferrata.] in monasterio Cryptæ-Feratoæ in agro Tusculano olim asservato, latine a Guilielmo Sirleto reddita. Sunt ea multo strictius ex Latinis Actis translata, nonnulla tamen ex Metaphraste aut certe ex Menæis inserta continent: scilicet quod amputato capite lac simul & sanguis effluxerit, corpus quinquaginta ab urbe stadiis fuerit sepultum, annis quindecim superfuerit Aglais. Alia duo illustria compendia martyrii habemus, alterum ad diem XIX Decembris in MS. Synaxario Ecclesiæ Constantinopolitanæ quod spectat ad Collegium Claromontanum Societatis Iesu Parisiis, [velata ad. 19 & 20 Decembris.] aliud ad XX Decembris relatum in Menologio Basilii Porphyrogeniti Imperatoris.

[4] Paulus Aringhus in citato tomo 2 Romæ subterraneæ lib. 4 cap. 6 num. 7 asserit, [Corpus in ecclesia SS. Bonifacii & Alexii] sacrum corpus S. Bonifacii ex loco primæ sepulturæ ad Ecclesiam in Aventino colle sub ejus nomine exædificatam, piis fidelium obsequiis ac festivis totius Romæ tripudiis delatum fuisse. Ad quam Ecclesiam, cum delatum postea fuisset etiam corpus S. Alexii, sub ejus quoq; nomine appellari cœpit cum Monasterio adjuncto, in quo S. Adalbertus Episcopus Pragensis seculo Christi decimo vitam monasticam quinquennio egit, uti ad diem XXIII Aprilis in duplici ejus vita dicitur; ubi in altera appellatur SS. Bonifacij & Alexii, in altera sub solius S. Bonifacij nomine indicatur. Baronius tomo XI Annalium ad annum 1004 num. 8 inseruit Homiliam in codice Casinensi repertam, & Romæ in Ecclesia SS. Bonifacij & Alexii dictam, ex qua una cum exordio sequentia accipe. Non solum qui assiduitate Romam, plus solius Petri potestate, quam Regum judicio urbium Dominam, incolunt, verum etiam qui a diversis mundi partibus eam expetunt, pretiosissimum sciunt templum, corporibus Sanctorum Christi Martyris Bonifacij & Confessoris Alexii decoratum. In quo dum fama sacræ religionis cresceret, [eorum patrocinio Franco Maringus conversus,] quidam nobilitate carnis pollens & divitiis affluens, monachicum habitum, abrenuntians quæ seculi sunt, suscepit, nomine Joannes Canaparius … Extitit compater ejus Franco, cognomento Maringus… qui ad monasterium prædictorum SS. Bonifacii & Alexii deduci se petiit … Inductus ad Ecclesiam Sanctorum … rauca voce talia cœpit: Eia compater, eia Domine, recipe me fallacem, recipe me infidelem, & consigna me tuis Dominis Bonifacio & Alexio, fac me seruum illorum: quia scio & veraciter scio, quod, nisi eorum patrocinio, non liberabor a potestate iniquorum spirituum… S. Bonifaci, adjuva me, S. Alexi succurre mihi… Illum sine intermissione clamantem, S. Bonifaci, S. Alexi, monachum cum multis lacrymis effecerunt. Postquam igitur hæc acta in monasterio, volens Deus ostendere, quantum intercessione horum Sanctorum flectatur ad misericordiam, & quam misericorditer liberet peccatores ad eos confugientes; permisit cuneum equestrium armatorum malignorum spirituum visibiliter descendere, [quiritantibus frustra dæmonibus] prædictum Franconem requirentem, quem judiciaria definitione servum se vicisse glorianter iactabant. Taliter enim altercantes, ablatum perquirendo, visi sunt venisse ad portam monasterii. Ubi non invenientes eum, reversi sunt tristes, multa nefaria jactantes in Sanctos. Qui dum requisiti fuissent a vicinis monasterii, quid hoc esset? responsum; Franconem servum eorum ablatum a Bonifacio & Alexio: & mussitando adjiciebant, remansisse per quod eum vincere putabant. Quod ubi Abbati & Fratribus nuntiatum est, subtiliter perquirentes, professionem regularem illum non fecisse invenerunt. [pie ibidem obit:] Qua studiose facta, anima illa carne soluta est. Ex quo datur intelligi, quod misericordissimus Deus, quem cuncta monastici Ordinis implere permisit, meritis SS. Bonifacii & Alexii, quorum suffragium toto corde petierat, ab omnibus insidiis inimicorum eum eripuit, ad laudem & gloriam nominis sui. Hæc ibi.

[5] [ubi olim degebant Basiliani & Benedictini,] Inter viginti Abbatias privilegiatas Romanas, ab Onuphrio Panvinio de VII Vrvis Ecclesiis pag.142 enumeratas, quarta est hæc S. Alexii, ubi, inquit, est corpus ejus & S. Bonifacii Martyris. Vixisse ibidem S. Adalbertum supra memoratum inter monachos Basilianos & Benedictinos, singulos secundum ritus suos degentes, asserit in ejus Vita secunda num.17 auctor coævus, & ipse monachus. Verum videntur postea Benedictini soli locum obtinuisse, usque ad seculi decimi quinti initium, quando a summis Pontificibus illum suis monachis Ordinis S. Hieronymi secundum regulam S. Augustini viventibus impetravit Lupus Olmetus, [postea Hieronymiani.] istuc vita functus anno MCCCCXXXIII. De hoc Ordine istuc introducto consuli possunt Mare Oceanum Silvestri Maruli lib.5 pag.365 & Thesaurus urbis Romanæ absconditus, ab Octavio Pancirolio editus Reg.8 Ecclesia nona. [Corpus an. 1603 repositum.] Ibi cum anno MDCIII Octavius Paravicinus, ejusdem Ecclesiæ titulo Cardinalis, majori ipsius Ecclesiæ aræ instaurandæ exornandæque operam daret, inventa fuerunt & in eo reposita corpora SS. Bonifacii & Alexii: ut jam laudati Aringhus & Pancirolius scribunt. Ea nos anno. MDCLXI, XXVI Iulii venerati sumus, marmoreis in arcis sub altari decenter recondita; demptis capitibus, quæ argenteis inclusa hermis, conspeximus in singulari ad latus templi sinistrum sacello, super altari, inter alia reliquiaria pulchre ordinata, per crystallinas quibus claudebantur fenestras.

[6] Beneventi Corpus S. Bonifacii Martyris esse, ex MS. codice Ecclesiæ S. Sophiæ, ubi nomina Sanctorum, quorum Corpora & Reliquiæ in ea Ecclesia asservantur, notata extant, [alterius Bonifacii Mart. Beneventi.] & ex inscriptione in marmore ibidem prope capellam thesauri existente, scribit Marius de Vipera Archidiaconus Beneventanus in Catalogo Sanctorum, quos Ecclesia Beneventana duplici aut semiduplici celebrat ritu; asseritque S. Bonifacium Martyrem ritu duplici coli die V Iunii, atque aliquod compendium Actorum S. Bonifacii, de quo hic agimus, profert, eique ista addit: Postremo ex Urbe Nonis Junii delatus, & in insigni templo S. Sophiæ collocatus fuit. Quo vero tempore id factum est, a nemine expressum legitur. Est aliquod antiquum Martyrologium, ante annos quingentos charactere Longobardico scriptum ad usum Ecclesiæ Beneventanæ, sed Romæ in bibliotheca Vaticana servatum num.5949, in quo ad Nonas Iunii nulla S. Bonifacii fit mentio, sed ad hunc XIV Maji ista leguntur: Beneventi S. Bonifacii Martyris in S. Sophia, qui Tarsi passus & Romæ sepultus. Num ibidem aliqua hujus Martyris Reliquia dicenda sit asservari, an potius credendum id esse corpus alterius S. Bonifacii Martyris, cujus die natali ignorato assumptus fueret hic XIV Maji, judicent alii. Porro ex simili occasione magnam fuisse sacrarum Reliquiarum inductam confusionem, hactenus sæpius monuimus. In Diario Pragensi ad hunc diem asseritur, partem insignem S. Bonificacii Martyris anno MCCCLXX Roma delatam fuisse. Volaterrani etiam asserunt, se habere Reliquias aliquas S. Bonifacii Martyris.

VITA
Ex perantiquis pluribus codicibus MSS. Latinis

Bonifacius Romanus, Martyr Tarsi in Cilicia (S.)

BHL Number: 1413

EX MSS.

CAPUT I.
A vita libidinosa conversio. Iter Tarsense. Obsequium certantibus Martyribus præstitum. Comprehensio.

[1] Temporibus Diocletiani quater & Maximiani ter a impiissimorum Imperatorum, [In persecutione Diocletiani,] orta est seditio maxima tempore persecutionis eorum adversus Christianos, ut omnes Dei cultores b ad inclinandas cervices eorum nefandissimis idolis compellerentur c. [sub Simplicio Iudice Tarsensi] Qui etiam tyranni miserunt d ex personis suis, una cum Divis apicibus suis, judicem e atrocissimum mente, & astutum nimis, Simplicium nomine, in f partes Orientis, in Tarsum civitatem, quæ est metropolis Ciliciæ provinciæ; ut ibidem omnes, qui Christum confiterentur, utriusque sexus & ætatis, per publicam audientiam interrogaret; ipsosque per diversa genera tormentorum, & macerationem g ad suæ vesaniam mentis quantocius inclinaret.

[2] In illis igitur temporibus erat quædam in urbe Roma mulier magna, nomine Aglaes, filia quidem h Acacii, genere autem Clari, quondam Proconsulis. i Hæc ergo ter k candidam egerat apud urbem Romam Expræfecturam, [erat Romæ S. Bonifacius præfectus procuratorum Aglaes,] habens sub se septuaginta & tres procuratores, qui curas agebant in possessionibus ejus, & unum majorem, qui erat super omnes, nomine Bonifacius, qui etiam l commiscebatur cum ea in peccato. Erat autem hic ebriosus & adulter, & amicus m peccatorum, quæ odit Dominus Deus: tria autem habebat rectitudinis opera, hospitalitatem scilicet, [vitiosus sed hospitalis, & misericors:] largitatem, & misericordiam. Qui si aliquando videret peregrinum aut de itinete venientem, cum omni festinatione & alacritate adhortans in hospitium suum introire, ministrabat ei. Noctibus autem circuibat plateas & vicos civitatis, tribuens pauperibus omnia quæ necessaria erant.

[3] Post annos vero multos gratia Dei compungente Aglaen, [qui ab Aglae pœnitente missus Tarsum,] convocavit puerum suum Bonifacium, & dicit ei: Frater Bonifaci, tu scis in quanta peccata convoluti sumus, non existimantes quoniam Deo assistere habemus, & reddere rationem eorum quæ gessimus malorum in hoc mundo. Et nunc audivi quosdam Christianorum dicentium, quoniam si quis ministraverit Sanctis, qui propter nomen Domini Jesu Christi agonizantur, & certamen sumpserunt propter eum, consors eorum siet in die illa terribilis judicii Dei. Et nunc, ut prædixi, didici a quibusdam, eo quod servi Christi agonizantur adversus diabolum in partibus Orientis, tradentes corpora sua carnificibus, ut non abnegent Christum. [ad comparandas Reliquias Martyrum:] Perge igitur ad illas partes, & affer nobis reliquias, id est corpora sanctorum Martyrum, si quomodo servientes atque ministrantes eis, nec non & oratorias domos ædificantes eis dignas, per sanctas passiones eorum salvemur, tam nos quam & alii multi. Accepit autem puer Bonifacius n aurum satis multum ad comparationem corporum Sanctorum, & ad ministrationem egenorum, & duodecim equites, & tres basternas, sed & unguenta diversa ad honorem Sanctorum martyrum.

[4] Cumque cœpisset puer Bonifacius egredi, dicit Dominæ suæ gratulanter: Domina mea, si invenero ad comparandum reliquias, [se Martyrē fore prædicit:] id est corpora sanctorum Martyrum, affero mecum; sin vero meum corpus redierit, in nomine Martyris suscipies illud? Dixit autem Domina sua ad eum: Abjice abs te ebrietatem & stultiloquium, & sic vade quasi o sciturus, quod corpora sanctorum Martyrum portare habebis. Ego autem peccatrix, etsi indigna sum, tamen expectabo te citius. Dominus autem & Deus omnium p rerum, qui propter nos homines & propter nostram salutem formam servi accipiens, proprium sanguinem effudit propter salutem generis humani, ipse mittat Angelum suum ante faciem tuam, & dirigat gressus tuos in sua benignitate, & impleat in bonis desiderium q meum, delicta mea oblitus. Egrediens autem puer Bonifacius r in itinere suo cogitabat dicens; Justum est vere, [& jejunus iter peragit.] ut neque carnes contingam, neque vinum percipiam; quoniam licet indignus sim & peccator, tamen corpora sanctorum Martyrum portare habeo. Et extendens oculos ad cælum dixit: Domine Deus omnipotens, Unigeniti tui Pater, adesto in adjutorium mihi famulo tuo, & dirige viam meam in qua ego ambulo, ut glorificetur nomen tuum in secula seculorum. Amen. Cumque finisset orationem, ambulabat iter suum gaudens.

[5] Adveniens igitur post dies aliquot in Tarsum civitatem, & cognoscens quia sancti Christi Athletæ agonizantur in martyrio, dicit ad eos, qui cum eo erant: Viri fratres, euntes requirite nobis hospitium, & ibi requiescere facite animalia; ego autem vado videre eos, quos valde desidero. Cum igitur iret ad stadium, ubi sancti Martyres erant certantes; vidit eos inter tormenta positos, [Tarsi conspicit Martyres certantes] & quemdam eorum suspensum capite deorsum, & ignem subtus eum stratum : alium extensum in quatuor ligna, & diutissime mactatum : alium exterminatam habentem faciem : alium ungulis laceratum; alium manus habentem abscissas; alium stipite in collo insixum, & exhalatum in terram; alium inclinatum ex adverso, id est, retro manus & pedes habentem, & sic fustibus a ministris cæsum : & s ita erat obscuritas pessima t his, qui videbant hæc tormenta. Magis autem erat videre diabolum victum, servos autem Christi fortiter certantes. Accedens igitur puer Bonifacius cœpit osculari sanctos Martyres, [osculatusque eos,] cum essent in tormentis nequissimis: erant enim omnes viri numero v viginti: Et clamans voce magna dixit: Magnus Deus Christianorum: magnus Deus sanctorum Martyrum. Obsecro vos, famuli Christi, [petit pro se orari:] intercedite pro me, ut & ego dignus efficiar consors vester inveniri, certans adversus diabolum. Et x considens pedibus sanctorum Martyrum, amplectebatur vincula eorum, osculans ea & dicens: Certate Athletæ & Martyres Christi, conculcate diabolum, modicum perseverate. Parvus quidem labor, sed multa est requies: minor est tortura, sed ineffabilis est satietas: super terram torquetur corpus a ministris, in futuro autem seculo a sanctis Angelis ministrabitur illi.

[6] Aspiciens autem Simplicius Judex ad populum, & cum contemplatus eum fuisset, dixit: Quis est ille, [coram Iudice profitetur fidem:] qui de contemptu meo Deorumque injuria hæc gerit? applicetur igitur ante tribunal meum. Cumque adductus fuisset, Judex ad eum dixit: Quis es tu, edicito nobis, qui contempsisti splendidissimum judicium meum? B. Bonifacius dixit: Ego Christianus sum, & Dominum meum Jesum Christum habens, contemno & te & tribunal tuum per auxilium Dei mei. Judex autem ait ad eum : Quid vocatum est nomen tuum? B. Bonifacius dixit: Jam dixi tibi, quia Christianus sum; si autem vis discere commune nomen meum, Bonifacius vocor. Judex dixit ad eum: Antequam tangam carnes laterum tuorum, accedens sacrifica diis immortalibus. [contemnit minas.] B. Bonifacius ait: Dixi tibi multotiens, quia Christianus sum, & non sacrifico dæmoniis, neque nefandissimis idolis: quod ergo vis facere fac, & noli morari; ecce enim appositum est tibi corpus meum.

ANNOTATA.

a Scilicet Consulibus, ergo anno Christi 290. In MSS. Germanicis deest annus, ipsaque sic incipiunt, Regnantibus, aut sub, Diocletiano & Maximiano impiiss. Imp. orta est &c.

b MS. Lateranen. inclinare.

c MS. Bodecen. interponit. Ut autem ubique persecutio ista æqualiter desæviret, destinarent Duces & Comites per omnes Imperii sui civitates.

d MS. Vatican. 1195, ex persona sua.

e Idem Vatican. & Lateranen. atrocissimæ mentis. MSS. Windberg. & Rom. S. Cæciliæ; at S. Maximini atrocissimum mentis.

f MS. Vatican. 6075, S. Mariæ Majoris & S. Cæcil. partibus Tarsi Civitatis.

g MS. Trevir. S. Martini, ad adoranda idola. MS. Bodecen. ad suorum deorum culturam.

h MSS. Vatican. 6075, & S. Cæc & S. Maxim. Acacii cujusdam Proconsulis. Acta apud Mombritium, quæ hinc incipiunt, Acacii quondam Proconsulis.

i MS. Lateranen. Hæc quidem divitiis locuples erat &c.

k In MS. Vatican. 6075 post candidam, additur, id est militare signum. Quin tamen vitium aliquod hic lateat vix dubito: non enim hæc qualiacumque honoris insignia possunt aptari Aglaæ, nisi quatenus ad virum referuntur. Quare si per conjecturam mutare quid vellem, ita legerem. Hæc [erat vidua N. qui ter candidam egerat apud urbem Romam & Præfecturam] habens &c ita ut intelligatur Maritus ejus fuisse ter Præfectus urbis, fortaßis Ovinius Pacatianus (nam anno 276 & 277 hic nominatur in Catalogo Præfectorum apud Bucherium in Canonem Paschalem cap. 13, & iterum Ovinius, sed cognomento Paternus anno 281) & toties ex officio illo suo candidam dedisse, quemadmodum loquuntur Acta apocrypha S. Eleutherii Ep. Mart. 18 Aprilis, ubi nostram ea de re conjecturam protulimus in Annotatis. Quoniam autem in uno MS. Vaticano 6075 explicationis causa additur, id est militare signum; dubitari poßit, an ea res ad ludos pertineat, an vero ad congiaria, militibus Præfecto ad custodiam urbis subjunctis præberi solita: fortasse etiam non signum, sed sagum legi debeat, quod in fine aut initio cujusque Præfecturæ candidum toti cohorti solitum fuerit dari.

l MS. Vatican. 6075 & MS. S. Cæciliæ interponunt, ut assolet genus humanum vitiis implicari.

m MSS. Vatican. 1195, Windberg. & S. Maximin. Omnium, MS. Treviren. S. Mart. omnium vitiorum.

n MS. Vatican. 6075 aurum copiosum ad emptionem corporum.

o MS. Lateran. quasi certus. MS. Vatican. 6075 Sic te exhibe ut digne possis corpora, Mombrit. Sic vade devotus.

p Tria MSS. Vaticana & Windberg. Regum.

q MS. Windberg. tuum.

r MS. S. Mariæ Majoris iter cœpit suum & cogitabat intra se, dicens.

s MS. Vatican. 6075. Et horror magnus & pavor intolerabilis super eos, qui.

t MS. Lateran. mentibus horum qui cruciabant Sanctos Dei, magnaque lætitia servis Christi, qui fortiter certantes meruerunt de iniquissimo Principe obtinere triumphum.

v Hi numero viginti coluntur 6 Iunii, inscripti Martyrologiis Vsuardi, Adonis, aliisque & hodierno Romano. In aliquibus MSS. legitur fere viginti.

x MSS. Vatican. 1191 & 1195 & Lateran. considens. MS.Vatican. 6075 & Trevir. S. Mart. consedens pedibus. MS. Maxim. consedens ad pedes. MS. S. Mariæ Majoris & sedens, sanctorum Martyrum pedes amplectebatur & osculabatur dicens.

CAPUT II.
Varia tormenta illata. Martyrium completum. Corpus Romam delatum.

[7] [Suspensus ungulis raditur:] Cumque hæc audiret Judex, iratus est vehementer, & jussit suspendi eum; & diutius ungulis corpus suum radi. In tantum autem raserunt eum ministri diaboli, ut ossa ejus apparerent. Beatus autem Bonifacius nihil respondebat; sed habebat oculos suos a attentos ad Sanctos Dei Martyres, & jussit Judex levari eum a terra. Transacto autem quasi unius horæ spatio, dixit ad eum Judex: Miser, sacrifica diis immortalibus, & miserere tibimet ipsi. B. Bonifacius respondit ei dicens: Non erubescis, ter miserrime, sæpe dicendo mihi, Sacrifica? mihi, nolenti audire de perituris tuis simulacris?

[8] Et cum iratus fuisset Judex, jussit ut calami acutarentur, [torquetur calamis acutis sub ungulis] & eos affigi sub ungulis manuum ejus. Cumque hoc fieret, aspiciens sanctus Martyr in cælum, alacriter dolores tolerabat. Videns autem impiissimus Judex eo quod minime sentiret tormenta, jussit aperiri os ejus, & plumbum bulliens b effundi in illud. Sanctus autem Athleta Christi Bonifacius, aspiciens in cælum, [& plumbo in os fuso:] deprecatus est Dominum dicens: Gratias ago tibi, Domine Jesu Christe, fili Dei, adesto in adjutorium mihi famulo tuo, & alleva me a doloribus istis, & ne permittas me a profanissimo hoc Judice vinci. Tu enim nosti quia propter nomen tuum hæc omnia patior. Et cum complesset orationem, exclamavit ad sanctos Martyres, dicens: Obsecro vos, servi Christi, orate pro me famulo vestro. Sancti autem Martyres tamquam ex uno ore dixerunt ad eum: Dominus noster Jesus Christus ipse mittat Angelum suum, & eripiat te de profanissimo isto Judice, & perficiat cursum tuum velociter, & adscribat nomen tuum c cum primogenitis. Cumque complessent orationem, & dixissent, Amen; factus est ploratus a turba; [ideo conversis ad fidem plurimis.] & vociferatio maxima dicentium: Magnus est Deus Christianorum: Magnus Deus sanctorum Martyrum: Christe fili Dei, salva nos; universi enim in te credimus, & ad te confugimus: pereant universa simulacra gentium. Et impetum fecit omnis plebs, & destruxit aram, d & Judicem lapidaverunt. Et exurgens Judex secessit propter tumultum, timens turbas.

[9] Diluculo autem residens Judex pro tribunali, jussit assisti sibi sanctum Martyrem Bonifacium, & dicit ei: Ut quid miser sic insanis, habens spem in hominem; & ipsum crucifixum tamquam nequam adoras? Dicit ei sanctus Martyr: Obmutesce, infelix, & noli aperire labia tua contra Dominum meum Jesum Christum, obscurissimæ mentis serpens, inveterate dierum malorum: anathema tibi, nam Dominus meus Jesus Christus hæc omnia sustinuit, volens salvare genus humanum. [In ollam picis immissus non læditur,] Et iratus Judex jussit afferri ollam, & eam impleri pice, & in bullientem picem immitti sanctum Martyrem inverso capite. Sanctus autem Christi Martyr, facto signo Crucis missus est in ollam. Angelus vero Domini descendit de cælo, & tetigit ollam; & protinus liquefacta est sicut cera ante faciem ignis. Et sanctus quidem non est e molestatus; incendit autem de astantibus viros multos.

[10] Tremefactus autem Judex in virtute Christi, [accepta sententia] atque admirans tolerantiam sancti Martyris, jussit ut gladio caput ejus abscinderetur, dicens: Quem legibus Imperatorum non obtemperantem reperimus, hunc jubet nostra Potestas capitalem subire sententiam. Spiculatores autem tulerunt eum cum festinatione de medio judicii. Sanctus vero Christi Martyr, facto signo Crucis Christi, rogavit spiculatores ut largirentur ei parvam horam donec oraret. [& facta oratione] Et stans contra Orientem, deprecatus est Dominum, dicens: Domine Deus omnipotens, Pater Domini nostri Jesu Christi, adesto in adjutorium mihi famulo tuo, & mitte Angelum tuum, & suscipe in pace animam meam, ut non impediat me pestifer & interfector draco, in sua malignitate; & ne suadeat mihi in fallacia sua; sed conrequiescere fac animam meam in choro sanctorum Martyrum tuorum: & erue, Domine, populum tuum de tribulatione impiorum; quoniam te decet omnis honor & potestas, una cum Unigenito tuo, [capite plectitur:] atque sancto & vivificante Spiritu, in secula seculorum. Amen. Et cum complesset orationem, percussus est ab spiculatore; & factus est terræ motus magnus, ita ut omnes exclamarent, dicentes; Magnus est Deus Christianorum: & crediderunt multi in Dominum Jesum Christum.

[11] [Conservi veniunt in notitiam ejus:] Conservi autem B. Bonifacii circuibant, ubique requirentes eum: & non invenientes, cœperunt dicere ad invicem: Ille modo in adulterio aut in taberna positus epulatur, & nos circuimus ubiq; requirentes eum? Cum ergo inter se confabularentur, contigit obviare eis fratrem f Commentariensis, & dicunt ei: Forsitan vidisti aliquem virum peregrinum Romanum? Ille autem dixit eis: Hesterno die vir peregrinus martyrizatus est pro Christo, & abscissus est capite. Qui dixerunt ei: Et ubi est iste? At ille dixit eis: In stadio; ubi & passus est. Et iterum dicit eis: Quis enim aspectus ejus? Et dixerunt ei: Vir est quadratus, gressu g robusto, capillo compositus, coccinea h armelausia indutus. Et dicit eis: Ille quem quæritis apud nos hesterno die martyrio est finitus. Illi vero dixerunt ei: Homo quem nos quærimus i adulter est & ebriosus. Dicit autem ille eis: Quid enim vobis nocebit venire usque ad stadium & videre eum? Illi autem secuti sunt eum usque ad stadium; & ostendit eis pretiosum corpus ejus: & dixerunt ad eum; Quæsumus te, ostende nobis & caput ejus. At ille currens attulit eis & pretiosum caput ejus. Cum autem contemplati fuissent caput sancti Martyris conservi ipsius, [& oblatu 500 solidis obtinent sacrum corpus:] risit in Spiritu sancto. Et cognoscentes eum pueri, fleverunt amare, dicentes: Ne memineris nostri in peccatum quanta locuti sumus de te, famule Christi. Et dicunt ad Officialem: Iste est quem quærimus; petimus te, da nobis eum. Dicit eis ille: Ego gratis corpus ejus dare non possum vobis. Illi autem dantes ei solidos quingentos, acceperunt corpus sancti Martyris: & hoc ungentes cum aromatibus, & involventes linteaminibus pretiosis, posuerunt illud in una de basternis, & sic proficiscebantur iter suum, gaudentes & glorificantes Dominum super defunctione sancti Martyris.

[12] Angelus autem Domini apparuit Dominæ suæ, [illud Aglaes ab Angelo monita suscipit,] dicens: Quem aliquando servum tuum cognovisti, nunc autem nostrum fratrem, suscipe sicut Dominum, & reconde eum bene: per ipsius enim interventionem universa peccata tua relaxabuntur tibi. Et consurgens Aglaës confestim accepit secum Clericos & viros religiosos, & sic cum hymnis & canticis spiritalibus, & omni veneratione obviavit sancto corpori, & reposuit illud k ad stadia Urbis Romæ quinque, in via quæ Latina nuncupatur, l ædificans ei domum dignam passione ejus. In quo etiam loco exuberant beneficia m oratione sancti Martyris usque in hodiernum diem; ita ut etiam dæmones expellantur: n & omnes varias infirmitates repellit, [sepelitq; via Latina miraculis clarum,] quibus detinetur hominum genus. Martyrizatus est autem Beatus Bonifacius o quarta decima die mensis Madii.

[13] Beata autem Aglaës abrenuntiavit mundo & pompis ejus, universa quæ possidebat distribuens p egenis. Relaxans autem & universam familiam suam diversi sexus & ætatis a jugo servitutis, [& vitam sancte peragens] sic cum paucis puellis abrenuntians, famulata est Christo; & sic facta est q magna, ut etiam gratiam a Deo mereretur accipere, & dæmonia expelleret, & diversas infirmitates curaret. [miraculis claret.] Supervixit autem Beata Aglaës in habitu sanctimoniali annis r tredecim; & sic obdormivit in Domino, & in pace sepulta s est. Sic quoque decertavit gloriosus Martyr Bonifacius, victoriæ coronam assumens, in gloriam & laudem Dei Patris & unigeniti Filii ejus, & Spiritus sancti, nunc & semper, & in cuncta secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Aliqua MSS. attendentes & intendentes. MS. Vat. 6075, Sed erat intendens.

b MS. Windberg. infundi ei.

c MS. Vatic. 6075 in numero electorum tuorum. MS. Lateran. cum electis tuis.

d MS. Vatic. 6075. Ut lapidarent Judicem. MS. Lateran. Et contra Judicem lapides miserunt.

e MS. Windberg. non est læsus. MS. Vatic. 1195 & MS. S. Mariæ majoris, non est molestus.

f MS. Vatic. 6075 quemdam Commentariensem MS. Vatic. 1195 & MS. S. Maximini fratrem de Commentariensibus. MS. Lateran. fratrem de Commentaris: & Acta Græca etiam fratrem Commentariensis habent.

g MSS. Vatic. 1191 & 6095, & Trevir. S. Martini, crassus, robustus.

h Armelausia sive Armalausia, Isidoro quasi Armeclausia, quod sit vestis tantum circa armos clausa, quod Græce ἐπωμὶς, Latine superhumerale seu scapulare posset dici.

i MS. Vatic. 1195 magis in taberna quærendus est quam in stadio.

k MS. idem Vatic. & S. Mariæ Majoris, stadiis ab urbe Roma quinque, & in MS. Vatic. 6075 præponitur, longe. MS. Later. cujus verba profert Aringhus: in stadio quinto longe ab Urbe. MS. Trevir. S. Martini, in loco stadiorum ab urbe Roma undecim. At Græce σταδίοις πεντήκοντα τῆς Ῥώμης ἀπέχον. Stadiis quinquaginta procul Roma. Quia autem octo stadia ex communi supputatione a Plinio confirmata unum milliare conficiunt, quintum ab urbe stadium esset intra primum lapidem seu milliare, nec procul posset dici. At quinquaginta stadia conficerent paululum ultra sex milliaria seu sex millia passuum.

l MS. Vatic. 6075, donec ædificaret domum.

m MS. Lateran. per orationes. MS. S. Mariæmajoris, per operationes.

n MS. idem Lateran. & ex variis infirmitatibus fideles ejusdem interventu subleventur.

o MS. Vatic. 1195 & Bodec. pridie Idus Majas: quod coincidit. At MS. S. Maximini Nonas Junii, quo die referri in variis Martyrologiis, supra diximus.

p Aliqua MSS. addunt, monasteriis quoque & xenodochiis.

q MS. Lateran. Deo digna.

r Græci, annos quindecim.

s Holstenius addit: apud præfatum Martyrem, sicut etiam legitur in MSS. Lectionibus, & Græca habent τῷ μάρτυρι προσετέθη: apposita est Martyri. Ideo ejus memoria in nonnullis Fastis celebratur una cum celebritate S. Bonifacii, & hoc 14 Maji & 5 Iunii, &seorsim 25 Februarii, uti tam inter Prætermissos dictum est. Imo & Pancirolius ait ejus corpus anno 1603, una cum sacris corporibus SS. Bonifacii & Alexii inventum & repositum fuisse.

DE SANCTIS MARTYRIBVS AFRIS,
SECUNDIANO, QUARTO, VICTORIANO, JANUARIO, MEDIANO, ADAUCTO, DENECUTIA, MAXIMINO, ALEXANDRO, PROCULO, AFRAMO, AUDACTO, ADEODATO.

[Commentarius]

Secundianus, Martyr in Africa (S.)
Quartus, Martyr in Africa (S.)
Victorianus, Martyr in Africa (S.)
Januarius, Martyr in Africa (S.)
Medianus, Martyr in Africa (S.)
Adauctus, Martyr in Africa (S.)
Benecutia, Martyr in Africa (S.)
Maximinus, Martyr in Africa (S.)
Alexander, Martyr in Africa (S.)
Proculus, Martyr in Africa (S.)
Aframius, Martyr in Africa (S.)
Audactus, Martyr in Africa (S.)
Adeodatus, Martyr in Africa (S.)

G. H.

Notkerus in suo Martyrologio ista habet: In Africa Secundiani & multorum Martyrum: quos suis nominibus exprimunt antiqua Martyrologii Hieronymiani apographa quatuor: in quibus post relatos SS. Victorem & Coronam Martyres Syriæ, de his agitur, sed cum aliqua varietate. Et in codice quidem Epternacensi ista leguntur: In Africa Secundini, Quarti, Januarii, Mediani & Adaucti, Denecutiæ, Alexandri, Proculi, Aframi, Adaucti, Adeodati. In MS. Corbeiensi Parisiis excuso, hoc modo proponuntur: In Africa natalis Sancti Secundiani, Quarti, Victoriani, Januarii, Medion, Alexandri, Afraniani, Maximini, Proculi, Audacti, Adeodati. Huic Corbejensi codici consentiunt in numero & ordine Martyrum apographa Lucense & Blumianum, sed loco Afraniani habent cum MS. Epternacensi Aframi, uti pro Audacti habet MS. Blumianum Adaucti. Nos priorem Adauctum, posteriorem Audactum dicimus, vel inde quod particula alibi consueta item non præponatur. In alio MS. Corbejensi necdum excuso ista leguntur: In Africa natalis S. Secundiani, Quarti, Victoriani. Verum de Secundiano movetur quæstio, num alius statuendus a Secundino, qui in MS. Epternacensi refertur. Porro MSS. Rhinoviense & Richenoviense habent: In Africa Secundini, Secundiani; & additur Quarti in Richenoviensi. Interim in præfatis Martyrologiis supra indicatis non est nisi Secundianus in quatuor MSS. & in unico Secundinus. In MS. Parisiensi Labbæi, absque palæstra Africa, memorantur nomina Quarti, Secundiani, Proculi & Maximi, loco Maximini. Eadem leguntur in MS. Augustano S. Vdalrici, sed loco Secundiani, vitio amanuensium exaratum Sebastiani. Denique in MS. Aquisgranensi illa traduntur: In Africa Victoris, Secundini, Quarti. Ex his Victor spectat ad Syros aut Mediolanenses Martyres, inter quos hoc die est Victor; nisi sit Victorianus, qui horum Afrorum Martyrum est socius. Iidem, omissa palæstra, indicantur apud Grevenum in Auctario Vsuardi. In MS. Tamlactensi sunt nomina Secundini, Quarti, Victorini, Januarii, Madiani, Alexandri, Maximini, Adacti. Item Affronindis & Pali, forsan loco Afraniani & Proculi; imo & Eutherii, ab aliis non indicati. Galesinius, citato fallacißimo suo MS. ista profert. Romæ beatorum Martyrum Victoris, Quarti & Isidori. De Victore duplici egimus, a quibus tertius Victor sequenti die refertur in Portu Romano passus. De S. Isidoro etiam agemus sequenti die.

DE SANCTIS MARTYRIBVS VICTORE, NEMORE, FELICE, RVSTICO,
MEDIOLANI IN INSVBRIA.

[Commentarius]

Victor, Martyr Mediolani in Insubria (S.)
Nemor, Martyr Mediolani in Insubria (S.)
Felix, Martyr Mediolani in Insubria (S.)
Rusticus, Martyr Mediolani in Insubria (S.)

G. H.

Dedimus die VI hujus mensis quam pluririmos Martyres Mediolani passos, & diximus ex S. Ambrosio urbem Mediolanensem possidere populos Martyrum, ex quibus hosce quatuor arbitramur ad hunc usque diem superfuisse, ac tunc gloriosum certamen martyrii subiisse. Hos antiquißimum Martyrologii Hieronymiani apographum Epternacense ita recenset. Mediolano Victoris, Nemoris, Felicis, Rustici. Eadem sunt in aliis tribus ejusdem Martyrologii apographis: [Nomen Nemoris varie scriptum,] sed qui hic Nemoris est, in Lucensi & Blumiano scribitur Namoris, in Corbejensi Parisiis excuso Timoris. In Appendice Adonis apud Mosandrum & Rosweidum legitur Camoris, ubique servata eodem modo secunda & tertia syllaba: a qua deflectit Notkerus, dum ista scribit. Mediolani Victoris, Naboris, Felicis, Rustici: arbitratus forsan hos esse illustris famæ Martyres Naborem & Felicem, Mediolani XII Iulii passos, a quibus hos alios arbitramur. Interim in MS. Richenoviensi traduntur paßi hoc die, Mediolani Victor & Nabor. At, [aut omissum.] Nemore seu Nabore omisso, tres alii in MSS. Romano Cardinalis Barberini, Trevirensi S. Maximini, & Adone Leodiensi S. Laurentii ita indicantur: In Mediolano Victoris, Felicis, Rustici. Duo ultimi, palæstra omissa, memorantur in MS. Pragenfi, & cum palæstra in MS. Florario.

[2] Adjunguntur in plerisque MSS. trecenti seu quadringenti quatuor, qui cum S. Cyrico passi sunt, [Non sunt jungendi 304 aut 404.] tamquam dictorum Martyrum socii fuissent: imo in MS, Vaticano, num. 5949 signato, adscribuntur Mediolano trecenti quatuor Martyres. Verum in antiquißimo MS. Epternacensi, post relatos Martyres Mediolanenses, dicuntur alibi trecenti quatuor Martyres, qui cum Cyrico passi sunt. Sed hi sunt qui Tarsi in Cilicia, aut, ut alii habent, Antiochiæ passi sunt cum S. Cyrico, seu Quirico & Julitta matre ejus, XVI Junii. Ad hunc enim diem in dicto vetustißimo MS. Epternacensi ista leguntur: Antiochiæ Cyrici & Julittæ matris ejus & aliorum CCCCIV. At loco Cyrici in variis MSS. legitur hodie Cyriaci. Hinc etiam Cyriacus inter Martyres hujus diei refertur in MS. Aquisgranensi, & Auctario Greveni ad Vsuardum.

[3] Memoratur etiam hoc die translatio S. Victoris Mauri Mediolani a Galesinio, Molano, Ferrario, [S. Victoris Mauri translatio.] cujus Acta dedimus VIII Aprilis; quod indicare voluimus, ne in unum cum hoc Victore confletur.

DE SANCTA AVGIA
MARTYRE APTÆ IVLIÆ IN GALLIA.

[Commentarius]

Augia Martyr Aptæ-Juliæ in Gallia (S.)

G. H.

Apta Julia, urbs antiqua Galliæ Narbonensis & Episcopalis, in hodierna Provincia ad Cavelonem fluvium, ab Aquis-Sextiis sua Metropoli versus Occasum, & Avenione versus Orientem medio itinere sita, præter varios suæ Ecclesiæ Episcopos Sanctis adscriptos, & S. Martinum sive Martianum Abbatem, Divosque Elzearium & Delphinam, habet plures alios: sed horum fere ignota corpora poßidet in crypta inferiori altaris majoris Ecclesiæ. [Memoria apud Saussajum,] Vnius prodit nomen Saussajus in supplemento Martyrologii Gallicani ad hunc XIV Maji his verbis: Aptæ Juliæ Wlgiensium sub Metropolitica Cathedra Aquensi, natalis est S. Augiæ Martyris pro Christi lcge & gloria, in supremo quem subiit agone laureatæ: cujus sacrum corpus, in summa æde Aptensi jam pridem conditum, perpetuam habet illic venerationem; decerptis tamen ex pretiosa gleba aliquibus particulis, quæ Aquis-Sextiis magno cum honore reconditæ asservantur. Philippus Ferrarius in Catalogo Sanctorum, qui non sunt in Martyrologio Romano, [& Ferrarium.] ad hunc etiam XIV Maji ista habet: Aptæ in Gallia S. Augiæ Martyris, & in Notis addit: Ex Tabulis Ecclesiæ Aptensis, ubi corpus ejus conditum est, & magnam habet venerationem. Extant illius monumenta MSS. ex quibus eam ex Salebrona seu Sabrona familia fuisse liquet. Alii illam Aquis-Sextiis quiescere putant. Hactenus plura non potuimus assequi: nec opere pretium putamus operosius inquirere, in ejusmodi MSS. monumenta: quis enim valde antiqua aut consideratione digna æstimabit ea, per quæ Salebronæ familiæ inseritur Sancta, verosimiliter passa sub Imperatoribus ethnicis, adeoque haud paucis seculis prius, quam eæ gentes occuparunt Gallias, a quibus Salebronæ nomen primum loco alicui, deinde poßidenti eum familiæ esse cœpit? quod ultimum credi non debet factum ante seculum XI.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ALEXANDRO, COLVTHO ET BARBARO
CONSTANTINOPOLI HONORATIS.

[Commentarius]

Alexander, Martyr, Constantinopoli honoratus (S.)
Coluthus, Martyr, Constantinopoli honoratus (S.)
Barbarus, Martyr, Constantinopoli honoratus (S.)

G. H.

Horum trium Martyrum meminerunt varii Græcorum Fasti, ac primo MS. Synaxarium Constantinopolitanum, Parisiis in collegio Claromontano Societatis Iesu adservatum, ista ad hunc XIV Maji habet: Eadem die certamen sanctorum Martyrum Alexandri, Coluthi & Barbari. Celebratur eorum solennitas in æde S. Irenes ad mare. Eadem leguntur in MSS. Menæis Mediolanensibus bibliothecæ Ambrosianæ signatis littera O & numero 148, & aliis Divinionensibus Petri Francisci Chifletii. In hisce additur distichon, quo indicatur illis fuisse capita abscissa.

Τρἰων συνάθλων τετμημέναις κάραις
Τρία Τριὰς τίθησιν ἄξια στέφη

Capitibus abscissis trium certantium
Tres Trinitas dignas coronas contulit.

Subjungimus Acta aliqua cujusdam S. Barbari militis, cujus corpus Methone in Peloponneso sepultum est. Sed num ille idem sit qui cum hisce sociis; quorum ibi non fit mentio, Constantinopoli colitur, nequimus pro certo dijudicare, proinde ab hoc illum sejungimus. Existimamus autem Venetos, apud quos excusa Menæa sunt, cum propriū Sancto isti diē ignorarent, hunc accepisse, quo ex iis discebāt aliquem hujus nominis Martyrem commemorari a Græcis.

DE S. BARBARO MARTYRE
METHONE VENETIAS TRANSLATO.

[Praefatio]

Barbarus Martyr, Methone Venetias translatus (S.)

AUCTORE G. H.

Methone urbs Messeniæ in ora Australi Peloponnesi, etiamnum emporium celebre, Modon nunc dicitur, Leunclavio aliisque Mutune & Muthone. Hac in urbe S. Barbarus seu Barbarius, sub Iuliano Apostata martyrio coronatus aut saltem depositus, celebratur ad hunc XIV Maji in variis Martyrologiis. Ferrarius in Catalogo generali ita hunc diem auspicatur. [Memoria in fastis variis] Methonæ in Peloponneso S. Barbari Martyris sub Juliano Apostata: cujus corpus Venetias translatum est. Addit in Notis: Ex Martyrologiis Maurolyci & Galesinii, quibus Tabulæ Ecclesiæ Venetæ, quæ corpus habent, consentiunt. Maurolycus Abbas Messanensis ista scribit: Methonæ S. Barbari Martyris, sub Juliano post varios cruciatus decollati, nunc Venetiis tumulati. Quæ eadem leguntur in Calendario sive Ephemeride historica Constantii Felicii Vrbini anno MDLXXVII excusa. In Ecclesia & diœcesi Venetiarum colitur officio Ecclesiastico, & dicitur corpus esse in Ecclesia S. Laurentii. Galesinius loco Peloponnesi Thraciam posuit his verbis: In Thracia S. Barbari Martyris, qui multiplici varioque martyrii certamine nobilitatus, Juliano Imperatore, acerbissimo Christiani nominis adversario, coronatur. In Notis asserit, ejus sacras Reliquias, Venetiis in basilica S. Laurentii reconditas, pio cultu asservari. Richardus Witfordus, in Martyrologio anno MDXXVI Anglice Londini excuso, ista habet: Muthone festum S. Barbarii Martyris & nobilis Ducis, sub Juliano Imperatore plurima eaque crudelissima tormenta passi, quando plurimi fuerunt conversi, & potissimum S. Bacchus Dux, ejusque servi SS. Callimachus & Dionysius. Ioannes Grevenus Carthusianus Coloniensis in Martyrologio Vsuardi, plurimis a se additionibus aucto & Coloniæ anno MDXV & MDXXI excuso, aliqua illi illata tormenta ita indicat: Civitate Muthonis S. Barbari Martyris: quem Julianus Imperator suspendi fecit, ventremque ejus gladio radi, donec interiora diffluerent. Curatum deinde ab Angelo jussit rotæ alligatum circumduci, igne supposito oleoque superfuso. Sed cum nec sic læderetur, extensus nervis taurinis cæditur: deinde camino ignis & bove æneo superatis capitis obtruncatione martyrium complevit. Hæc ibi. Alia plura edita sunt in Martyrologio Germanico Petri Canisii sæpius recuso: in quibus etiam dicuntur, Bacchus & duo milites Callimachus & Dionysius ad Christi fidem conversi & capite plexi.

[2] [Acta martyrii apud Petrum de Natalibus]. Ante hos Martyrologos vixit Petrus de Natalibus, qui Venetiis Plebanus Ecclesiæ sanctorum Apostolorum scripsit Catalogum Sanctorum, eumque absolvit anno MCCCLXXI, postea ibidem in insula Æquilia, nunc destructa, Episcopus creatus. Hic optime assequi potuit, quæ in basilica S. Laurentii de S. Barbaro aliisque Martyribus asservabantur monumenta, eaque edidit lib. 4 cap. 170. Verum possunt hæc Acta apocrypha & fide indigna æstimari, non tantum ob multiplicia miracula, per quæ sanctus inter tam varia tormenta illæsus aut mox sanatus fuisse narratur: sed maxime quod apud antiquiores scriptores aut Martyrologos nulla reperiatur horum mentio, quodque nec locus nec modus paßionis, cum certiore Iuliani historia conveniat. Hæc præfati, ipsa Acta ex dicto Catalogo damus: & addimus, ecclesiam S. Laurentii nunc poßideri a monialibus: ad quas rogatus accedere R. P. Daniel Simonetti, cujus utilißima opera, in S. Athanasio aliisque adjutum me profiteor, respondit: Eas a se diligenter rogatas, ut quidquid de sacri corporis ad ipsas translatione vel habent in scriptis vel a majoribus acceptum memoria retinent, communicare vellent; ipsas autem pollicitas quidem omnia prolixe fuisse, nihil tamen misisse, ut pollicitæ erant; idque sibi indicium certum esse, quod post multam super ea re quæstionem nihil potuerint reperire. De variis Sanctorum Reliquiis, ex Oriente Venetias delatis, sæpius egimus: de cultu quoque S. Marci Venetiis ob corpus eo translatum, videri possunt quæ dedimus XXV Aprilis pag. 352 & sequentibus. Colitur etiam XXIX Aprilis S. Leo Episcopus, cujus corpus ex Samo insula Venetias deportatum fuit: ubi indicavimus, alia quoque Sanctorum corpora fuisse Venetias translata.

ACTA APOCRYPHA.
Ex catalogo Petri de Natalibus.

Barbarus Martyr, Methone Venetias translatus (S.)

BHL Number: 0000

[Dicitur Miles strenuus contra Francos,] Barbarus Martyr passus in civitate Muthonis, sub Juliano Imperatore. Qui cum abisset in regionem Francorum contra hostes Imperii, habens Ducem militiæ, nomine Bacchonem, & ille victoriam obtinuisset; in ipso bello Barbarus Martyr Christianus miles fuit, qui strenue & viriliter se gessit: quod Imperator audiens, Comitem illum fecit. Post hæc dum Franci peterent singulare certamen, Baccho Dux Barbarum contra Francorum athletam misit, qui protegente se Angelo, in Christi nomine adversarium in duello occidit: sicque Franci a Bacchone & Romanorum exercitu fugati expugnantur. [quia se Christianum profitebatur,] Cum autem Baccho Barbarum propter habitum triumphum ad deorum sacrificia invitaret, & ille se Christianum assereret; Baccho hæc Imperatori nuntiavit. Qui Barbarum detentum, & immolare recusantem, dicentemque se a B. Cyriaco baptizatum, nulla ratione posse deos Gentilium adorare; fecit ipsum Julianus suspendi, & gladio ventrem ejus tamdiu radi, donec interiora omnia defluerent. [post varia tormenta] Sed orante Sancto, ab Angelo Gabriele sibi apparente, interiora ejus visibiliter collecta, in ventrem ejus reposita sunt, & scissura ejus consolidata, ipseque depositus permansit incolumis. Quo viso miraculo, Baccho cum duobus militibus, scilicet Callimacho & Dionysio conversi sunt, & in Christi confessione, jubente Juliano, decollati sunt. Deinde sanctum Martyrem fecit rotæ ferreæ alligatum circumduci, igne supposito & oleo superfuso. Martyr autem orans permansit inustus: flamma quoque erumpens duos ex Gentilibus interfecit. Post hæc in carcerem Barbarus mittitur: sed apparente sibi Domino confortatur. [citra noxā tolerata coram Iuliano Imper.] Mane autem facto eductus, in quatuor lignis extenditur, & nervis taurinis ante & retro cæditur. Deinde caminus per tres dies incenditur, ut in eo mitteretur: in quo Martyr Christi septem diebus incombustus omnino permansit, & ex eo quasi ex suavi balneo prosilivit. Missus est postmodum in carcerem, scorpionibus & serpentibus ibidem injectis: quos omnes, ab eis intactus, signo Crucis effugavit. Inde in bove æneo succenso fecit eum Imperator includi: sed ipse ab omni exustione immunis permansit. Bos autem, uti vivus, [tandem capite cæsus.] calorem cum sentiret, mugire & ambulare cœpit. Ad quod miraculum multi conversi sunt. Novissime vero, jubente Juliano, capite cæsus est: cujus corpus ab Episcopo Felicio in civitate Muthonis sepultum est, pridie Idus Maji.

CENSURA.

Franci, quorum occasione Barbari virtus enituisse hic dicitur, degebant ultra Rhenum, & teste Zosimo lib. 3 una cum Alamannis & Saxonibus ad Rhenum sitas urbes XL ceperant & devastarant, [sed Iulianus contra Francos pugnans adhuc erat Christianus] anno Christi CCCLV, quo Iulianus ab Constantio Augusto est Cæsar creatus, & Galliis præfectus; anno autem sequenti CCCLVI cum Constantio Consul factus, Coloniam, a Francis ante menses decem captam, recepit; & annis sequentibus pacem cum Francorum Regibus fecit, uti ipsemet gloriatur ad Senatum populumque Atheniensem perorans: iisque similia habent Ammianus lib. 16 & 17, & Libanius Orat. 10. Verum toto eo tempore pro Christiano se geßit Iulianus, proinde summa hic primum occurrit locorum temporumque confusio. At forte post mortem Constantii, anno CCCLXII, quando Iulianus primis quinque mensibus fere fuit Constantinopoli; alicubi in Thracia, uti Galesinius scripsit, tormenta passus sit S. Barbarus; & corpus ejus lanienæ subductum, Methonemque delatum ac sepultum fuerit. Hoc si dicas, totam primum Legendæ hujus partem expungis, e Galliis in Thraciam Martyrium Barbari transferens. An autem subsistere saltem secunda pars poterit? Nec hæc quidem. Constat enim Iulianum, numquam palam sæviisse in Christianos: quæ autem clam fecit Antiochiæ & alibi, [& postea palam in neminem sæviit fides causa.] tenebris sacrilegorum mysteriorum fuerunt ocultata. Quare referenda huc sunt, quæ circa æque commentitium S. Cyriaci Episcopi Hierosolymitani Martyrium ad diem I Maji diximus; & omnino tenendum, si sub Iuliano pro fide subiit mortem Barbarus, id alia prorsus, quam hic describitur, ratione factum. Dicamus igitur, de S. Barbaro nihil haberi verosimili scriptura aut ratione probatum, præter titulum martyrii, sub quo Methonensibus fuerit in veneratione, cum illuc appulerunt per quos translatum corpus Venetias est: cetera merum esse otiosi alicujus cerebri somnium, qualia subinde expedit conspicienda proponi etiam in hoc opere, ut contraria juxta se posita elucescant magis; clariusque appareat, quænam sint ea quæ subinde rejicimus, nolentes primi esse in protrahendis ad lucem fabulis, quæ hactenus bene delituerunt, quando satis est ea indice censura notasse ad cautelam, si quis forte in eas imprudens offenderit.

DE S. CLAVDIO MARTYRE
ROMA ANTVERPIAM TRANSLATO.

[Commentarius]

Claudius Martyr, Roma Antverpiam translatus (S.)

D. P.

[Corpus cum corpore S. Pontiani Martyrus] Templum nostræ Societatis Antverpiæ, anno MDCLV, insigni auctum splendore fuit; parietibus illud ambientibus, qua parte a scriniario super confeßionalia opere nudi usque ad primam contabulationem erant, convestitis candido nigroque marmore; quod certis intervallis intro recedens, thronos quatuordecim explicat, recipiendis totidem Sanctorum corporibus destinatos. Die ergo XXV Iulii instituta solennis per urbem proceßio est, quæ ab æde Cathedrali in nostram deduxit Lipsanothecas tredecim, alibi opportunius describendas. Vacabat adhuc decimus quartus locus; quod animadvertens R. P. Guilielmus de Wael, huic Flandrobelgicæ Provinciæ antea bis Præpositus, a quo S. Pontiani Romani Martyris haud ita pridem acceperamus, complere voluit beneficium suum, & quod anno MDCL pariter Roma acceperat S. Claudii corpus adjungere ceteris. [extractum an. 1650 e Cœmet. Calepodii] Vtrumque miserat Aßistentiæ Germanicæ Procurator P. Laurentius Koler, impetratum ab Illustrißimo Innocentii X Romani Pontificis Vicesgerente Alexandro Episcopo Aletrino, qui ex Cœmeterio Calepodii extraxisse se testabatur, per litteras IX Septembris signatas. Has cum iterum vidisset Illustrißimus Episcopus Antverpiensis Fr. Ambrosius Capello, sicut die XXX Aprilis dicti anni MDCLV censuerat S. Pontiani sacra ossa de corpore veri Martyris, atque adeo ab omnibus colenda esse; uti dicetur ad XIX Iulii; ita sequenti anno, die XXIII Iunii approbavit ea, quæ sub nomine S. Claudii, [translatum 1656.] rite obsignata, sibi fuerunt exhibita; statuens ut Translatio ejus annue apud nos ageretur Dominica IV post Pascha; & quadraginta dierum Indulgentias proponens omnibus, qui tali die dictam ecclesiam visitantes in eadem orarent. Cum autem prædicta Dominica, ipso quo thesaurum istum accepimus anno MDCLVI, incidisset in hanc XIV Maji, placuit hujus translationis memoriam in domestico nostro Heortologio tali diei affigere, quo commonerentur Sacerdotes, ad unam e proxime præcedentibus sequentibusve Dominicis celebrandum recurrere hujus Martyris festum

DE SANCTIS ABBATIBVS PACHOMIO ET THEODORO
APVD TABENNENSES IN THEBAIDE.

AN. CCCXLIX ET CCCLXVIII

[Praefatio]

Pachomius, Abbas apud Tabennenses in Thebaide (S.)
Theodorus, Abbas apud Tabennenses in Thebaide (S.)

AUCTORE D. P.

§ I Acta utriusque a ferme coævis scripta: cultus apud Græcos & Latinos.

Illustris prorsus apud magni nominis scriptores, inque monumentis sacris seu Græcis seu Latinis, sed in illis potißimum, est Pachomii memoria. Sozomenus Historiæ suæ Ecclesiasticæ Cap. 14, viros illustres sub Constantini magni Filiis Monasticen in Ægypto professos recensens, [S. Pachomii Sozomeno aliisque laudati] hæc de Pachomio scribit: Per idem tempus ibidem (in Ægypto videlicet) philosophati sunt Pambo, Heraclides… Pachomius denique, qui Tabennensium monachorum auctor atque institutor fuit. Dictorum deinde monachorum habitum postquam descripsit, ita ait: Et Pachomium initio quidem solum in spelunca philosophatum esse dicunt: postea vero divinum Angelum ei apparentem monuisse, ut juniores monachos colligeret, & una cum illis versaretur. Nam illum quidem in Philosophia monastica semetipsum probe exercuisse: tempus nunc esse, ut congregationibus præsidens prodesset plurimis. Eos autem regendos esse regulis, quas ipsi dedisset. Porro tabulam dedisse ei dicitur, quæ etiamnum custoditur a monachis. Hinc regulam Pachomii pergit describere, ac prosequitur: His legibus discipulos suos instituit Pachomius, vir humanissimus, Deoque admodum carus, ita ut futura prænosceret, & cum Angelis sæpenumero loqueretur. Eadem fere omnia de Pachomio tradidit Nicephorus Hist. Eccles. lib. 9 c. 14.

[2] [& Theodori Acta scribit monachus fere coævus,] Acta ejus & dilectißimi discipuli ac demum successoris Theodori (quem Ἡγιασμένον id est Sanctificatum appellat identidem Episcopus Ammon in Epistola mox indicanda) descripsit quidam Tabennensis monachus, ætate suppar, qui num. 61 scientiæ suæ fontem indicans, Nos quidem, inquit, hæc scribentes virum sanctum, in vivis degentem, non conspeximus, sed alios ejus temporis, qui ipsi superfuerunt cognovimus, & hi nobis ea, quæ certo noverant, enarrarunt sigillatim. Idem num. 59 loquens de S. Athanasio, tamquam eo qui tunc, cum narrata gerebantur, sedem obtinebat, quamvis non semper tenuerit sæpe expulsus, videtur insinuare quod scripserit post mortem ejusdem Athanasii, cujus etiam exemplo, scribentis vitam S. Antonii, ad similem diligentiam se impulsum fatetur num. 62, imo & post mortem Orsiesii, quem num. 95 ait, defuncto Theodoro, [post an. 381:] consolatorias a S. Athanasio super tam cari capitis amißione accepisse, ac deinde fratres in pace gubernasse longo tempore, ita ut is videatur usque ad annum circiter CCCLXXXI vivendo pervenisse: plurium enim rerum oculatus testis, haud dubie nominatim allegandus fuisset pluries, nisi obiisset prius quam Acta scriberentur. Idem deinde auctor, manum iterum scriptioni admovens, ea collegit quæ Paralipomena appellare placuit, & a nobis dantur post Acta præmemorata; sicuti etiam descripta habentur in MS. Ambrosianæ Bibliothecæ Mediolani sub N littera num. 141 in folio, [uti & Paralipomena de iisdem.] quamvis in MS. Florentino Bibliothecæ Medicææ S. Laurentii in antiquißimo codice plutei XI num. IX (unde primum omnia descripta habebamus, paucis exceptis paginis, quas partim ex Vaticano, partim ex Ambrosiano sumpsimus) interponeretur Ammonis Episcopi ad Theophilum Papam Alexandrinum epistola. Hanc maluimus postremo loco dare; [deinde Ammon Ep ad Theophilum Patriarc.] tum quia serius scripta est (non enim ante annum CCCLXXXVII sedere cœpit Theophilus, juxta Chronographiam Theophanis, & Sedem tenuit totis XXVII annis: tum quia potißimum agit de solo S. Theodoro, ad quem Fabrorum in Pabau tunc Præfectum adductus Ammon monasticum habitum sumpserat, audivitque primo sui ingressus die, quæ narrat ut dicta, eo anno nonnihil ad finem vergente, quo renuntiatus Cæsar est Galus, qui & Constantinus Junior est dictus, ut ait num. 4, id est anno Christi CCCLI annos tunc solum natus XVII, post annos autem tres reversus in Ægyptum, deinde Alexandrinæ Ecclesiæ Clericus ordinatus a S. Athanasio. Nihilo tamen minoris, si non & majoris auctoritatis censendus hic scriptor: quippe qui non alia fere attingat, quam quibus interfuit, cum gererentur; vel audivit ex iis qui gesserant.

[3] Latuit hactenus postremum hoc opusculum: quod si nobis satis notum fuisset cum S. Athanasii Vitam scribebamus, non pauca de eo subministrasset notatu dignißima, quæ in Appendice ad tomum primum Maji, Lector inveniet hinc excerpta, [Aliæ vitæ solius Pachomii ex iisdem sumptæ.] vel saltem strictim indicata. Priora duo opera paßim in manibus monachorum fuerunt: quorum aliqui solius S. Pachomii historiam ex iis in unum unius Vitæ contextum collegerunt non uno modo. Talem nactus Dionysius Exiguus, Abbas Romanus, qui sub annum DXXX floruit, Latine reddidit, quomodo extat in Vitis Patrum sæpe recusis, ac novißime etiam a nostro Heriberto Rosweido illustratis: alium, aliquanto strictiorem verbis, sed rebus ampliorem, in suo MS. Vitarum Græcarum Codice invenit Aloysius Lipomanus, atque a Gentiano Herveto Latinitati donatum, sexto tomo de vitis Sanctorum inseruit, ex eoque ad hunc XIV Maji suo operi inseruit Laurentius Surius: ubi ad finem etiam leguntur hæc verba: Rogo autem eos, qui hæc legunt, ut fidem habeant huic narrationi. Si quis vero ex iis, qui legent, de iis quæ dicuntur ejus precibus, accurate interroget, dicens; Unde nam vobis scriptoribus fuit harum rerum cognitio? recordetur eorum, quæ a nobis dicta sunt superius, quod ea ex sanctis Patribus cognovimus, cum accurate examinavissemus. Ipse enim beatus Pachomius sæpe narrans Fratribus ea quæ pertinebant ad eorum utilitatem, eis quoque suas aperuit cogitationes, & abunde docuit, quemadmodum pro unaquaque petitione orare oporteat. Non solum autem eis, sed omnibus etiam advenientibus monachis suadebat credere in Christum Salvatorem, & eum diligere, & seipsos conservare a turpibus cogitationibus, & carnis voluptatibus; & fugere vanam gloriam; [Elogia in Synaxariis] & orare sine intermissione, ut se invicem diligerent. Pluribus certe documentis spiritualibus ex SS. Pachomii, Orsiesii atque Theodori ore acceptis plena sunt hæc Acta, ideo omnibus vitæ spiritualis magistris utilissima: ex quibus qui postmodum Synaxaria texuerunt sua singuli hauserunt elogia, vix tamen absque nævis per nimiam collectorum festinationem admistis, atque ad hoc solum observandis ut intelligatur, quanti referat ex ipso fonte haurire intemeratam veritatem, per plurium ora calamosque nimis quam facile alterabilem.

[4] [Basilii Imp. ad 6 Maji,] Primum & aliis omnibus quæ novimus antiquius, quod ad calcem primi tomi Majalis exhibuimus, jussu Basilii Imperatoris collectum de S. Pachomio ita loquitur ad diem VI Maji: S. P. N. Pachomius, persecutionis tempore comprehensus, & in custodiam traditus est. Rudior autem cum esset, & fidei doctrinam non satis perciperet, Deum, ut necessariam sibi de ea notitiam concedere ne gravaretur oravit. Apparens itaque Angelus omnem ei veritatis doctrinam exposuit. Cumque finem deinde accepisset persecutio, liber e custodia dimissus, in deserta Ægypti loca perrexit, vitamque sectatus est solitariam. Ad eum vero virtutis apicem attigit, ut Angelico dignatus consortio, ab eorum uno formam omnem habitumque monachorum proprium edoctus acceperit. Ex eo igitur tempore Angelica Pachomii Regula, quæ ad monachorum conversationem pertinet, tradi est cœpta. Post hæc cum plurima in Dei gloriam condidisset monasteria, nec pauca prodigiose patrasset, Deoque ad extremam usque senectutem in omnibus fidele exhibuisset servitium, lætus ac gaudens ad eumdem evolavit, æterni in cælis regni hereditatem, & vitam adeptus immortalem & sempiternam. Hactenus Menologium istud, in quo primum corrigas oportet causam, ex qua in custodiam datus est Sanctus: non enim id factum religionis, sed militiæ ergo; ad quam delecti juvenes sub fideli cautela ducebantur Alexandriam, transmittendi iu Italiam; in quibus & Pachomius fuit: deinde dimissus, cessante, non persecutione, sed bello, quo urgente fuerat delectus habitus. Denique plurima, quæ dicitur condidisse monasteria, restringi debent ad septenarium numerū, prout ipse Sanctus corā Latopolitana Synodo professus legitur in Actis n. 71.

[5] Synaxarium Claromontanum, cum de Pachomio eadem iisdemque verbis & cum iisdem mendis proposuisset ad diem VII Maji; [& Ms. Claromontano ad 15.] rursus infra hunc titulum præfert. Eodem mense die XV. Memoria S. P. N. Pachomii (quæ etiam hujus præsentis mensis die septimo præscripta fuit) & Theodori Sanctificati: deinde utrique texit hoc prolixius elogium. S. P. N. Pachomius natus est in Ægypti Thebaide inferiore, fuit magni Imperatoris Constantini temporibus. Parentes habuit idolorum cultores & adoratores; cum quibus in idolorum fanum aliquando ingressus, templi custodem sic eos ultro compellantem audivit: Amovete procul hostem deorum, qui templum hoc incolunt, infensissimum; dæmonio, cui sacrificia offerebant præsagiente, ut solet, futuram ejus virtutem. Sed & de vino, quod diis libatum fuerat, quodam tempore cum gustasset, nauseam passus, quidquid sumpserat rursum evomuit. Maturiorem deinde nactus ætatem catalogo militari inscriptus est. Verum exiguo admodum tempore militiam secutus, ea valere jussa, in superiorem sese Thebaidem contulit. Tum sacro etiam Christi lavacro expiatus, solitariæ vitæ sectator extitit, & in secretiora deserti loca se penetravit. Ubi haud procul a loco quem Tabennesim nuncupant, voce ad eum cælitus delata admonitus, loci quem dixi opportunitatem didicit. Cumque non pauci ad ejus sese institutum adjunxissent, monasterium illic condidit. Securis porro temporibus inter alios plures, ejusdem vitæ capessendæ avidos, B. Theodorus quoque Sanctificatus adfuit. Qui Pachomii tum discipulus, tum imitator effectus, pariter cum magistro suo virtutum omnium & rerum admirandarum splendore effulsit. In illud autem, per egregiam pravarum passionum victoriam, divinæ contemplationis culmen uterque devenit, ut animarum ex hac vita migrantium status, & futura æque ac præsentia hominibus sanctissimis innotescerent, quæ aliis ipsi subinde prædicere non dubitabant. Antequam autem e vita sanctissimus Pachomius discederet, inito monachorum, qui ad ipsum ingenti multitudine convenerant, numero, virilis sexus reperti sint mille quadringenti. E quo illud ambigi nequit, hominem eum fuisse divina omnino virtute præditum, & ad cujus perfectionem vix alteri cuipiam detur pertingere. Neque deliciarum ille umquam, aut eorum quæ carnem spectant commodorum (quibus tamen adeo multi, qui sua omnia Dei causa reliquerunt, tanto desiderio inhiant) rationem ullam habuit, sed abstinentiam solam & vitæ asceticæ labores spectare unice solitus, omnes qui ejus diligentius mores & normam vivendi contemplabantur, in sui admirationem rapiebat, qui & Angelicam viri conversationem omnino sibi imitandam proponebant. Mortuus deinde in Christo, sepulturæ honorem eodem in loco assecutus est. Hæc de Pachomio & Theodoro, quod Parisiis commodato accepimus, Synaxarium. In quo non satis placet Thebaidi Inferiori adscribi Pachomium: potius ad Superiorem referendus erat, quemadmodum ad Acta num. 2 notabimus.

[6] [quando ipse in Menæis officium habet,] In excusis Menæis eadem eodem die XV leguntur, sed in titulo solus ponitur Pachomius, de quo est reliquum diei officium cum Canone, cujus hæc est acrostichis:

Παχωμίῳ τὸν αἶνον ἐικότως πλέκω.

Pachomio laudem congruam rite cano.

Theodoro autem, in iisdem Menæis, simili cum Officio tribuitur dies XVI, & Canon præscribitur, secundum Acrostichon hujusmodi factus: [Theodorus autem 16,]

Ὑμνῶ Θεοῦ σε δῶρον Ἡγιασμένον.

Donum Dei te cano Sanctificatum.

Vbi vides non tantum alludi ad etymon nominis, sed etiam ad cognominis notionem: quod iterum fit in disticho, elogium ejus præcurrente,

Δῶρόν σε θεῖον Θεόδωρε δεικνύει
Ἐν Ἁγίοις Ἅγιος, Ἡγιασμένε

Donum Dei divinum, Theodore, te monstrat,
Qui Sanctus in Sanctis est, o Sanctificate.

Elogium perbreve est, his conceptum verbis: Beatus hic legem Dei meditans, totusque purus effectus, apparuit vas utile & sanctificatum Deo, cognominisque non minus veri, quam magni appellationem promeruit, ut Hegiasmenus, id est Sanctificatus, nuncuparetur. Magno igitur Pachomio contubernalis & moribus similis, tabernacula Æthiopum, ut cum divino David loquar, perterrefecit; & tamquam in ecstasi capita eorum contudit; multumque pro virtute desudans, ad bravium pervenit, omnem morbum omnemque infirmitatem ab hominibus pellens. Nescio quem hic Psalmorum locum respiciat auctor: sensum ejus explicatum video in Strophe tertia Odes quartæ, quæ sic habet; Tabernacula Æthiopum, collectiones dæmonum, patientiam & humilitatem tuam formidaverunt & indefessam tuam in vigiliis perseverantiam, o dignissime laudari.

[7] Typicum Græcorum circa S. Pachomii cultum hoc solum notat XIII Maji: [In Typico notatur Pachomius 13:] sciendum, quod ab hodierno die incipiamus legere vitam S. Pachomii. Ex quo intelligi potest per aliquot dies sancti hujus memoriam celebrari solitam quotidiana vitæ ejus recitatione, forsan & Officio, quod tamen Typicum non præscribit, uti faciunt citata jam Menæa impressa. Quid autem est quod diversis adeo diebus notatum occurrat S. Pachomii nomen? Synaxarium siquidem Basilii Imperatoris, nec non Medicæum, Taurinense, Chiffletianum & Mazarinianum diem Maji VI: [mortuus 9:] Claromontanum VII & XV, item XV Menæa excusa cum MS. Mazariniano & Combefisiano, S. Pachomii venerationi aßignant. Decimo autem quarto mensis Pachon secundum Ægyptios, idest (ut Dionysius Exiguus interpretatur) secundum Romanos ad diem VII Id. Maj. sive IX Maji, mortuus & sequenti die sepultus est, prout Græca Acta fidem faciunt. Inter Latinos, sed ad hunc XIV Maji, primus eum Sanctorum Fastis adscripsit Beda, cum hoc elogio: [Latinis fasiis adscriptus 14.] II Idus Maji S. P. N. Pachomii: qui cum esset factus Apostolica gratia insignis, fundatorque Ægypti cœnobiorum, scripsit monasteriorum regulas, quas Angelo dictante didicerat, simul & de tempore Paschali: quæ sic transcripsere Vsuardus, Ado, Notkerus, Rabanus: paucisque mutatis eadem hodierno Roma. no Martyrologio inseruit Baronius, citato perperam Menologio Græcorum, eo scilicet quod compilavit Sirletus, ibi enim non ad XIV, sed ad XV notatur memoria S. P. N. Pachomii Tabennesiotæ, additurque ei Eodem die Theodori Sanctificati encomium: quem tamen, ut dixi, Menæa excusa, una cum MSS. Mazarinianis duobus, referunt ad diem XVI, quando etiam in Kalendario Coptico apud Seldenū notatur nomen Theodori, [Theodorus aliis diebus refertur.] filii Pachomii; licet ipse in Actis dicatur mortuus II die mensis Pachon, gui XXVII Aprilis respondit. Baronius, nescio quo auctore, Romano Martyrologio Theodorum inscripsit XXVIII Decembris. Nobis autem visum, quorum conjuncta habemus Acta, etiam memoriam tractationemque conjungere, hoc quo primus a Latinis colitur die, vnicuique relinquendo libertatem indagandi causas tam varii cultus.

[8] Restabat ut de sacris eorumdem corporibus dicerem aliquid; [Pachomii corpus in Portu-Veneris.] sed volentem facultas defecit. Nam de Theodoro quidem nihil hactenus vel legi vel audivi: de Pachomio vero hoc solum scio, quod Portus Veneris in Liguria, ultimus fere Hetruriam versus, deposito ejus glorietur, veluti quod illuc non humana prudentia, sed divina providentia; non armigeræ classes, ut gloriosi Præcursoris cineres, sed propitia divini Spiritus aura ad oras illas appulit, quemadmodum ad Vitas SS. Venerii & Pachomii Italice abbreviatas testatur Iulianus Lamorati, ipso in loco Presbyter. Si is qui nobis primam libri partem misit propter S. Venerium, R. P. Ioannes Stephanus Fliscus, Genuensis Collegii superioribus his annis Rector, tam felix fuisset, ut alteram libelli partem rogatus mittere, reperire post diutinam perquisitionem potuisset; sciremus forsitan totius Translationis historiam. Sed necdum despero saltem in Appendice dandam pleniorem notitiam; idque vel ex libello tandem reperto, vel ex ipsius loci antiquioribus monumentis, ad quæ conquirenda idem Pater omnem nobis addixit operam, jam non uno in casu probatam.

§ II. Tabennensis & vicinorum monasteriorum situs; ætas Pachomii & Theodori.

[9] [Tabenna ex male intellecto Palladio] Palladius Helenopolitanus Episcopus, Historiæ Lausiacæ cap. 150, agens de Superioris Thebaidis monachis, quos sibi videre non licuit, Barbaris regionem totam usque ad Lycum urbem infestam habentibus, Quid, inquit, dixerit aliquis de Superiori Thebaide, quæ est per Syenem, in qua sunt viri valde admirabiles & multitudo monachorum infinita, quorum non crediderit aliquis vitæ instituta, ut quæ vitam humanam superant. Hæc, & quæ sequuntur alia, de Tabennensibus S. Pachomii discipulis paßim scriptores intelligunt: & merito: sed iidem per illa ipsa quæ citavimus verba eo etiam trahuntur, ut Tabennam sibi putent quærendam ad Syenen, atque esse insulam credant Elephantinæ nomine notiorem antiquis: qua ratione ad extremam usque Thebaidem & Æthiopiæ Blemmyarumque barbarorum confinia abeunt. Primus videtur hoc fecisse Abrahamus Ortelius in sua Ægypti antiquæ Tabula, ita e regione Adnotans, [ad Syenem locata a scriptoribus,] Tabennam hanc insulam posterioribus temporibus appellatam credo: inde Tabennesiotas monachos vocant primitivæ Ecclesiæ scriptores, quorum olim hic ingens multitudo. Secutus Rosweidus noster, sine alio adjuncto, Tabennam insulam appellavit in Tabula, Vitis Patrum præfixa. Habemus Palladii historiam Græco-Latine impressam: sed illius 151 capitis textus Græcus excidit. Haud tamen omnino difficulter videmur nobis sensum ejus colligere posse ex prævia ad Lausum epistola, ubi promittit de iis scribere, cum quibus versatus est in Ægypti solitudine, & in Libya, & Thebaide, & Syene, sub qua sunt etiam qui dicuntur Tabennesiotæ, Græce ἐν τῇ κατ᾽ Αἴγυπτον ἐρήμῳ, [sita fuit in Superiori Thebaide,] καὶ Λιβύῃ, καὶ Θηβαΐδι, καὶ Συήνῃ, ὑφ᾽ἣν καὶ ὀι λεγόμενοι Ταβεννησιῶται. Cum enim Syene; teste ipso Palladio cap. 43, sit Principium Thebaidis; distinguens Thebaidem & Syenen velut duas provincias, videtur nomine Thebaidos simpliciter sumpto intelligere eam quæ alias Thebais inferior nuncupatur, & Syenen accipere pro Thebaide superiore: capite autem 150 utrumque conjunxisse, appellando Thebaidem superiorem quæ est infra Syenem, ac Græce scripsisse. Τί δὲ λέγῃ τις περὶ τῆς ἄνω Θηβαΐδος, τῆς ὑπὸ Συήνης.

[10] Quid autem opus est conjecturis? Habemus testem oculatum in sua Epistola Ammonem, [in confiniis Tentyrani & Thebani Nomi:] qui num. 7 ubi de Tabennesiotarum monasterio primum loquitur, dicit ad Tentyritem Nomum pertinere: antea autem num. 1 agens de monasterio Bau, sive Pabau, quod ordine fundationis secundum, dignitate & amplitudine primum Tabennensibus fuit, uti loco non uno testantur Acta, dixerat illud in Nomo Diospolitano superiori situm esse, alias Thebano: nam Diospolis minor infra Tentyritem est cum suo Nomo. Nomos autem seu Præfecturas Ægypti enumerans Plinius lib. 5 cap. 9 consequenter Tentyritem nominat & Diospolitanum, sed hunc non nisi unicum, ut incertum sit utrum intelligat superiorem an inferiorem, cum medius utriusque Tentyrites fuerit: quo posito satis apparet, quomodo Tabennesis & Pabau, quamvis ad diversos pertinentia Nomos, tam sibi vicina esse potuerint, quam indicant Acta num. 55, dum aiunt, quod Theodorus, Tabennensi monasterio præfectus a Pachomio, in more habuerit, ut diebus singulis sub vesperam, rebus Tabennæ compositis, in Pabau se conferret, auditurus ibidem sermones, quos de rebus divinis proponebat Pachomius; quosque ipse deinde ad suos in Tabenna monachos reversus exponeret, priusquam illi se ad somnum capiendum conferrent, adeo ut vix amplius intervallum esse utrimque potuerit quam mille passuum. In eodem etiam utriusque Nomi confinio, qua Nilus a suo versus Orientem flexu retortus in Occidentem, denuo cursum suum versus Boream instaurat, [ex adverso Insulæ sacræ:] notat Ortelius Isidis sacram insulam, ad quam ex utroque littorali monasterio commode potuerunt quotannis transire Fratres, ad colligendos pro storeis juncos, uti solitos facere indicant Acta num. 15 & 33. Et hujus quidem insulæ occasione a prædictis neotericis insula creditur Tabenna: sed Acta, etiam ut sunt apud Rosweidum & Lipomanum, satis clare designant insulam a monasterio diversam. Nostra autem primigenia num. 3 Pachomium a cella Palæmonis magistri sui, quæ inter Panopolim & Chenoboscia fuisse intelligitur, non ad aliquam insulam, sed ad vicum quemdam desertum, Tabennesin nomine, [cetera autem monasteria fere infra Thebas.] pervenisse dicunt, in solitudinem longius aliquanto progressum. Atque ita si reliqua consideres monasteria, quæ Pachomius condidit vel gubernanda suscepit, invenies sursum quidem non adeo multum profecisse Sanctum, quippe qui ultra Lotopolitanum Nomum non sciatur progressus; sed magis se extendisse versus inferiorem Thebaidem, ubi juxta Panopolim aliud monasterium jam ante struxerat: discipulus autem ejus Theodorus post magistri mortem etiam ipsam inferiorem Thebaidem penetravit, duobus monasteriis erectis circa Hermopolim.

[11] Cetera quæ paßim in hisce Actis occurrent, cum duorum præcipuorum monasteriorum situ, [Tentyranus quoque Episcopus petiit, Pachomiū Presbyterū ordinari monachis suæ diœcesis,] non intra Nilum sed in ejus ripa dextra collocatorum, congruentia nihil attinet huc congerere: quia nihil clarius efficaciusque ad probationem adduci potest, quam Ammonis de locis sibi notißimis testimonium. Accedat tamen huic etiam Serapion Tentyranus Episcopus, qui S. Athanasium, visitationis causa usque ad ipsam Syenem progressurum, per suæ diœceseos fines deducens, cum vidisset Tabennesiotarum monachorum cœtum, obviam Archipræsuli suo egressorum, num. 20, eidem dixit, Monachorum in hoc loco Patrem habeo, insignem Dei famulum; cupio itaque vehementer ut omnibus eum monachis, intra curæ meæ limites versantibus, Patrem esse jubeas & Presbyterum. Antea autem dictum fuerat, quod consilio ejusdem Tentyrani Episcopi, quidni etiam auctoritate? curaverit ut in pago quodam deserto, prope Tabennam, ecclesia erigeretur, ad quam, Sabbato & Dominico quovis die, pauperes e vicinia Pastores verbum Dei audiendi causa convenirent… eratque in ecclesiæ illius & peregre advenientium necessitates tamdiu intentus Pachomius, [eique Parochiæ vicinæ curam reliquit.] donec Presbyter aliquis advenit, qui hoc munus digne perageret. Sicuti autem hoc experimento viri sancti zelum & ad animarum curam idoneum spiritum cognoscens probansque Serapion, cogitavit de eo ad Presbyteratum promovendo: ita huic periculo subducere se volens Pachomius, videtur inductus, ut cum sola Tabenna non jam amplius caperet numerum monachorum, essetque in alium locum nova deducenda colonia, non in Tentyrano sed Diospolitano Nomo eum sumeret eodemque etiam ipse commigraret; ita futurus extra Tentyrani Episcopi jurisdictionem, ut tamen a discipulis sub ea relictis non longe abesset.

[12] Eadem Acta initia ac finem S. Pachomii, atque adeo totam ejus ætatem clarißimis videntur definire characteribus: dicunt enim num. 2, viginti eum fuisse annorum cum in tironum adscriptus numerum trahebatur ad militiam, quæ ei Christianæ fidei cognoscendæ amplectendæque occasio fuit: [Eumdem Acta vicennem aiunt fuisse imperante Constant. Mag.] hoc autem factum esse eo tempore, quo regnavit Constantinus Magnus & adversus Tyrannum quemdam bello contendens (Maxentium eum fuisse oporteret) eumdem debellavit: cujus victoriæ, exeunte Octobri anni CCCXII relatæ, nuntio in Ægyptum delato, dimissus ille in superiorem Thebaidem properarit, & in Chenobosciorum ecclesia baptizatus, ad Palæmonem Anachoretam, haud longe a Panopoli commorantem, se contulerit, atque apud eum sese exercuerit, donec in Tabennensi vico jussus est monasterium condere, atque ad suam disciplinam venturos homines efficere monachos, acceptaque ab Angelo regula informare. Hoc autem ex jam posito principio debuisset fecisse anno non plus quam quinto a sua conversione, ætatis ut summum vigesimo sexto. Nam cum Arianæ Impietatis fama ab Nicæna synodo damnatæ penetravit in Thebaidem ad aures Theodori (penetravit autem uti mox apparebit ante mortem Alexandri, [it a annos natus 25 cœpisset colligere monachos,] quinto post synodum mense & anni CCCXXVI initio defuncti) octavum inter monachos annum jam agebat Theodorus. Etenim, secundum Ammonis Epistolam num. 5 & 6, adductus ille ad Pachomium est, cum esset tredecim annorum adolescens; & attigerat vigesimum & secundum ætatis annum, quando ea circa Pachomium orantem vidit, quæ ibi narrantur; ac septimo post die a quibusdam homibus Alexandria peregre advenientibus didicit qualem de unigenito Dei filio opinionem proferrent Ariani, jussusque est oblatum sibi in visione lumen sequi: vox autem id ei imperatis, interprete Sancto Pachomio erat Christus, qui per Alexandrum Alexandrinorum Episcopum loqui non cessat. Adeo ut Theodorus natus circa annum CCCIV, debuerit fuisse factus monachus anno CCCXVIII. Non fuit autem ipse unus ex primis Pachomii sociis, [id enim ex certo nota ætate Theodori sequeretur.] utpote in Pachomii notitiam adductus per Latopolitanum monachum, eo audiente fratribus suis exponentem, quæ is dicebat se audivisse ab hominum omnium quos noverat sanctissimo, Patre scilicet Pachomio, qui in Tabenna magnam monachorum, pulchros in Christo progressus facientium, multitudinem congregat, uti habent Acta num. 24. Eadem deinde num. 77 indicant mortem Pachomii accidisse eo tempore, quo sanctus Archiepiscopus Athanasius, magna sua & Dei gloria a Comitatu in Ecclesiam suam revertebatur, anno scilicet CCCXLIX, [& obiisset æt. an. 57.] quando S. Antonius ætate jam erat supra modum provecta, utpote annorum XCVIII juxta Chronotaxim Vitæ ejus a nobis deductam XVII Ianuarii. Annos igitur solum LVII vivendo explevisset Pachomius, & senis titulus, toties ei tributus in Actis, honoris solum fuisset, non ætatis.

[13] [sicut S. Franciscus de Paula æt. an. 19 exorsus est primum suum Conventum.] Ceterum annorum XXVI hominem, annis solum quinque in monastica exercitatione versatum, rem tantam exorsum, quanta est tot monachorum collectio, non usque adeo fortasse miraberis, legens in Aprili nostro ad II diem in supplemento Historico ad Acta S. Francisci de Paula depositiones testium, Conventus Paulani initia referentium ad annum MCCCCLVI, quando nos demonstramus annos dumtaxat novemdecim natum fuisse sanctum illius auctorem, qui ex tunc cœperit adsciscere socios in ejusdem habitus vitæque communionem, suumque novum Ordinem vidit ab Archiepiscopo Consentino confirmatum post multa experimenta anno MCCCCLXXI, [At S. Serapion cœpit solum an. ætat. 38.] cum annum ætatis ageret XXXIII. Adderem ex die XII Maji, & Vita S. Epiphanii a nobis deducta num. 11, exemplum S. Serapionis; quem ibidem censui, annos ætatis dumtaxat XXII habuisse, quando de Syria & Ægypto ad eum certatim populi confluebant, ita ut multi in Christum crederent & se monachos profiterentur. Sed quia S. Hieronymus, alias fere ætatis ac vitæ annos expresse numerat, ibi autem non simpliciter dicit, quod Serapion viginti & duos jam habebat annos, sed addit in solitudine, nec aliunde magna apparet neceßitas restringendi hæc verba Hieronymi ad ætatis annos; libenter eum locum mutaverim, sic ut primum hic cœperit innotescere & alios ad se venientes excipere anno XXII solitudinis suæ, qui fuisset annus Christi CCCXXX, vitæ vero suæ XXXVIII: quamvis ex hoc sequi debeat, quod Epiphanius prius aliquamdiu quam cum illo contraheret amicitiam, solitarius in patria sua vixerit ab anno CCCXVI.

[14] Sanctus, quem dixi, Franciscus de Paula, etsi tam juvenis cœpit, [rem autem multo majorem aggressum Pachomiū non fuisse seniorem,] non tamen initio illo plures quam tres eremiticæ vitæ socios habuit, lentisque progreßibus crevit novella plantatio intra unius eremitorii Paulani angustias, usque post obtentam ab Archiepiscopo Pyrrho confirmationem: sed neque postea, quamdiu in Italia fuit Sanctus (fuit autem usque ad annum ætatis XLIII) plus quam tria, eremitoria potius quam monasteria, ordini etiam a Romano Pontifice opprobato accessere, Religiosorum numero non valde aucto. Ast Pachomius, statim ut cœpit, tantam multitudinem monachorum collectam habuit, ut opus fuerit eamdem per plurima contubernia sub variis Præfectis & Præfectorum vicariis partitam habere: neque diu fuit, quin etiam ad nova monasteria oportuerit colonias ducere monachorum: quæ omnia ab uno summo capite & Patre in spiritualibus temporalibusque pendebant, cum subordinatione prorsus admirabili, quæque videatur exigere maturioris longe ætatis virum quam ex proposito superius calculo posset fuisse Pachomius. [haud efficaciter probant Acta hic in aliquo corrigenda:] Adde quod auctor Actorum, non solum Constantini Magni tempore, sed etiam jussu conscriptos, atque post victoriam dimissos tirones dicat: quod nulla ratione potest consistere cum veritate: quia Ægyptus non venit in potestatem Constantini ante extremam de Licinio victoriam, partam anno CCCXXIII. Quare si, eodem contra aliquem tyrannum pugnante, in militiam abreptus Pachomius est; factum id fuit jussu Maximini, Ægypto tunc imperantis & Christianos persequentis; qui in auxilium amicißimi sui Maxentii Romæ regnantis, contra ipsum Constantinum copias illas collegerit; transmisissetque in Italiam, si de tyranno victo non advenisset in tempore nuntius.

[15] [ubi si prolepsim agnoscas in titulo Imperatoris,] Cum ergo sic nequeamus eximere auctorem nostrum ab aliquo errore; sed debeamus excusare scribentem uno fere post Pachomii conversionem seculo, quod militiæ, cui is adscriptus est, circumstantias non omnes calluerit: nescio an non meliori jure poßimus præsumere, erratum esse aliquid in iis ipsis circumstantiis, quæ faciunt ut annus vigesimus S. Pachomii videatur componi debere cum anno Æræ vulgaris CCCXII; maxime si inveniri poßint aliquæ, quibus substitutis, ipsius Constantini jussu conscriptus sit miles, & tamen Pachomius anno CCCXVIII, quo Theodorum excepit, majorem multo ætatem habuerit. Ad has inveniendas viam suggerit in Chronographia sua Theophanes, [cum juvenis Constantinus in Ægypto fuerit anno 296,] anno Diocletiani XII, Incarnationis CCLXXXVIII secundum Alexandrinos, qui secundum nos est CCXCVI, quod, cum Achillem Ægypti invæsorem Diocletianus Alexandriæ prostravit, socius expeditionis aderat Constantinus, Constantii filius, prima juventute conspicuus & bellicorum facinorum laude jam præstans: qua Diocletianus conspecta, motus invidia, necem dolis machinabatur: Deus autem præter opinionem servavit & patri reddidit incolumem. Posito autem quod Achilles fuerit tyrannus iste (neque enim quemquam nominant Acta) contra quem collecti in Thebaide tirones devehebantur in Ægyptum una cum Pachomio; dici poterit Constantinus, tamquam tribunus militum vel alio aliquo militari munere fungens, delectum illum imperasse, licet non suis sed Diocletiani auspiciis. Ita solum erraverit auctor in titulo Imperatoris, præmature ad nomen Constantini addito: qui est facillimus & maxime excusabilis error: neque mirum fuerit natum in Superiori Thebaide Pachomium tunc adhuc ignorasse mores & nomen & legem Christianorum, quod post persecutionem Diocletiani, plusquam XVI annis continuatam, vix posset videri credibile.

[16] [potuit Pachomius tunc fuisse vicennis, & cœpisse socios adsciscere an. 313, æt. sua 38,] Pachomius autem anno CCXCVI vicennis, anno CCCXVIII egerit ætatis suæ annum XLII: quæ justa omnino & matura est ætas quantocumque magno regimini: cœperit autem in constructum a se monasterium Tabennense adsciscere socios, statim post Maximinum a Licinio victum, persecutionesque finitas anno CCCXIII; postquam sub Palæmonis disciplina exegisset annos X vel XII, ceteros vero propriæ exercitationi in vico Tabennensi cum fratre Ioanne, demandatæ sibi cælitus ædificationi intentus cum eodem minus ipsam probante, nec in multorum receptionem facile consensuro; quare eum Deus ad se recepit, uti narratur in ea quam Dionysius Exiguus Latine reddidit Vita, & nostris Actis insertam reperies num. 10. Eodem loco inducitur Pachomius querens, [cum annis 18 se exercuisset solus,] quod ob dilatandæ fabricæ studium reprehensus a fratre prædicto, iracundiæ motum adhuc persensit, postquam tanto tempore in ea vita se exercuit, & ita animum ad virtutem comparavit: quod de triennio aut quadriennio exercitationis monasticæ haud satis commode intelligeretur, cum ipse probandis tironibus, antequam ad interiora monasterii adsciscerentur, integrum triennium præscripserit, ut habes ex Palladio in notis ad cap. 2 litt. k. Eadem ratione, ante susceptionem Fratrum in Tabennesi & sedilia ad somnum capiendum assumpta juxta Regulam, [& obiisse an. æt. 74.] facile invenientur quindecim illi anni, quibus num. 9 dicitur Pachomius sic solitus somnum capere in cellulæ suæ medio, super lapidem aut aliud quidpiam considens, sic ut ne parieti quidem tergum admovere sustineret. Denique eadem ratione obierit annum agens LXXIV, neque honoris tantum, sed etiam ætatis causa toties in Actis suis fuerit Senex vocatus. Ceterum, quantum ab ejus justa ætate detrahit sententia, initia monachatus Pachomii referens ad tempus rebellantis constra Constantinum Maxentii; tantum eamdem excedit auctor Bedæ supposititii, nescio ex quo fonte, sic scribens: Apud Thebaidem S. Pachomii Abbatis, tempore Arcadii & Honorii Imperatorum &c. Horum enim ita simul sumptorum tempus numerari incipit a Patris Theodosii morte, obita anno CCCXCV; & tamen jam supra demonstratum est, quod sanctus Abbas vitæ suæ ultimum annum habuit eum, qui numeratur vulgaris Æræ CCCXLIX.

[17] [Theodorus natus anno 304] Ad Theodorum quod attinet, ut dixi, circa annum CCCIV natus, totis XXVIII annis fuerit Pachomio junior; quem cum Abbatem in Pabau pro Orsiesio invenerit Ammon eo anno, quo renuntiatus Cæsar est Gallus, ut ait num. 4, id est Christi CCCLI, oportet ut inter Pachomii mortem & renuntiationem Orsiesii solum intercesserint anni duo, non autem quinque, ut videntur indicare Acta num. 83, egeritque Theodorus tempore ejusdem renuntiationis annum ætatis XLVII. Post annum autem CCCLXIII S. Athanasio revisenti Thebaidem occurit ferme sexagenarius, alacritate ea quam laudavit Sanctus, & describunt Acta num. 65. Obiit denique anno CCCLXVIII, ut colligitur ex epistola S. Athanasii, super Theodori morte Orsiesium solantis, relata num. 95, [obiit anno 368] in cujus fine is sibi gratulatur, quod Paschæ & Pentecostes solennitates animo securo agere potuerit: hoc ipso indicans præcedenti anno id sibi non licuisse, persequentibus scilicet eum Valentis Præfectis. Etenim initio anni CCCLXVII, id est post indictum Tarsense Concilium (uti ex Sozomeni lib 6 cap. 12 colligit Hermant in Annotatione ad cap. 16 lib. I) edictum grave prodiit de pellendis Episcopis, sub Constantio relegatis & sub Iuliano restitutis: quod cum Alexandriam quoque mittendum curasset Eudoxius, Arianus Constantinopoleos Episcopus: iterum fugere coactus Athanasius, totis quatuor mensibus in paterno monumento delituit, teste Socrate; adeoque nec Pascha nec Pentecosten agere in ecclesia sua potuit, donec facultatem ad eam redeundi fecit Valens, ceteros nihilominus Orthodoxos Episcopos modis omnibus vexans & oppugnans; ut magno divino beneficio adscribere potuerit Athanasius suam per festa prædicta securitatem. Celebratum est autem Pascha dicto anno CCCLXVIII, die XX Aprilis, [Dominica in Albis.] adeo ut mors Theodori II die mensis Pachon, id est XXVII Aprilis, inciderit in Octavam Paschæ, quod optime convenit cum relatis num. 93. Ibi enim dicitur, quod ægrotans Heron, medio Paschate, id est hebdomada sancta, cœperit ad mortem tendere: cujus oculos cum Sabbato clausisset Sanctus, & secuto deinde mane in Dominica gaudii, ipso scilicet lætißimo die Paschæ, mortuum terræ mandasset; post aliquot inde dies Theodorus ipse cœpit ægrotare, cum prius Fratres, qui ex omnibus monasteriis ad Pascha celebrandum convenerant, dimisisset, puta Feria IV Paschali: obiit autem, cum pro ejus vita totum triduum frustra orasset Orsiesius. Neque tardum videatur Athanasii officium, non nisi post Pentecosten (quæ tunc in VIII Iunii incidit) scribentis. Credibile est enim eum usum occasione Fratrum, ab Orsiesio Alexandriam missorum, & inde redeuntium confectis negotiis, quibus facile potuerunt insumi hebdomades aliquot donec Pentecoste transiret. Annum igitur ætatis suæ LXV agebat Theodorus cum moreretur, eoque justior fuit Fratrum planctus super eo, cui ab ætate magistri sui Pachomii integrum fere decennium deerat quo vivere potuisset.

[18] Gennadius Maßiliensis de Scriptor. Eccles. cap. 8 Theodorus, [An etiam Presbyter?] inquit, Presbyter, successor & gratiæ & Præposituræ Abbatis Pachomii. Si Presbyterum Ecclesiasticæ Ordinationis titulo intelligit, uti ea vox sumitur a Latinis, erravit insigniter: nihil enim de tali Ordinatione Theodori uspiam legitur: [Scripsit epistolas:] imo num. 18 expresse dicitur, quod inter Pachomii discipulos nemo ad Ecclesiasticos Ordines promovebatur, ipso judicante hoc in cœnobiis perniciosum esse & semen ambitionis. Itaque ad sacra sibi facienda advocato e vicinia Presbytero Tabennensi uti malebat: si quis autem sibi jungeretur jam ordinatus, eum, excepta sui gradus reverentia, nulla in re habebat eximium. Invenerit alicubi Gennadius Θεόδωρον τὸν πρεσβύτερον, id est seniorem dictum, respectu scilicet Theodori Alexandrini seu Politici, qui etiam ipse magni nominis inter discipulos Pachomii fuit, sed serius adjunctus, ut vocari junior etiam potuerit. Theodorus porro Senior scripsit, teste Gennadio ubi supra, ad alia monasteria epistolas, Scripturarum sanctarum sermone digestas: in quibus frequenter meminit magistri & institutoris Pachomii & doctrinæ ejus & vitæ proponit exempla, quæ ille ut doceret Angelo administrante didicerat; simul & hortatur ad permanendum in proposito cordis & studii, & redire in concordiam & unitatem eos, qui post mortem Abbatis discessione facta a cœtu semetipsos absciderant unitatis. Sunt autem hujus exhortationis epistolæ tres: quarum unam esse illam, quæ in Bibliotheca Patrum vocatur, Doctrina atque tractatus P. N. Orsiesii, sub quo etiam titulo habetur in codice Regularum Holstenii, existimat Franciscus Bivarius in opere de veteri monachatu lib. 3, cap. 6, § 2. Conveniunt ei quidem omnes eæ laudes, quas Theodori epistolis Gennadius tribuit: [an earum una opus quod extat sub nomine Orsiesii?] & ex Actis num. 83 constat, ab eo, jam Orsiesii Vicario, reparatum fuisse schisma, quod Monchosensis Hegumenus Apollonius inducere cœperat, res sui monasterii seorsim a ministerio magni seu generalis Oeconomi agere & habere volens. Sed cum ipse Orsiesius aliquamdiu solus sustinuerit perturbatorem illum & complices ejus; quidni vere hoc ejus potius quam Theodori opus fuerit, esto ipsum sit diversum ab eo quod prædictus Gennadius laudat, velut librum divino conditum sale, totiusque monasticæ disciplinæ instrumentis constructum: in quo, ut simpliciter dicam, inquit, totum pœne vetus & novum Testamentum, compendiosis dissertationibus, juxta monachorum dumtaxat necessitatem, invenitur expositum, quem, vice testamenti prope diem obitus, suis Fratribus obtulit. Liber hic utinam conservatus sit uspiam, & aliquando in lucem veniat! nam illa veteris ac novi testamenti perpetua expositio, quæ in prædicta epistola nequaquam invenitur, non posset non esse utilißima monachis & rerum asceticarum studiosis.

§ III Cœnobialis vitæ seu perfectioris Monasticæ initium & exemplum an a S. Pachomio acceptum?

[19] Regularum Codici, sæpius a nobis laudato & laudando, Romanis typis multo prius recuso, quam impreßionis istius curator Eruditißimus Lucas Holstenius excederet e vita; [Lucas Holstenius aut ex ejus mēte alius,] non tamen nisi post mortem ejusdem vulgato, pro Præfatione ampla, quam ille animo designaverat, præfixa est Præfationis materia, prout eam ex adversariis τοῦ μακαρίτου describere licuit, sicut Typographus ad lectorem præfatur. Quis eam aliasque utilißimas operas eodem spectantes Typographo navarit, nihil attinet quærere; satis est scire, eruditorum omnium Mæcenatem notißimum Franciscum S. R. E. Cardinalem Barberinum, sacri Collegii Decanum, id commendasse viro, cujus notæ & pluribus experimentis probatæ eruditioni fidebat plurimum. Hic Dissertationis Proœmialis materiam, e schedis postumis Lucȩ Holstenii, in quatuor divisam capita sic exorditur. Frustra sunt qui verum & perfectum monachismum Christianismo vetustiorem faciunt. Ejus in veteri testamento figura potius quam forma, [perfecti monachismi initia] præsagia potius quam exempla reperiuntur. Anachoresis Eliæ, hujus & Elisæi discipulorum convictus, Nazaræorum & Recabitarum instituta, tum si quæ occurrunt alia hujus generis, videri possunt quædam quasi rudimenta gratiæ, monachos facere exordientis. Esseni quoque, quorum Hebræi meminerunt; uti & quos Philo libro proprio describit (quamquam hos S. Hieronymus fuisse Christianos putat) multis, ut palam est, differentiis a monachorum instituto discrepabant. Indicat Metaphrastes initio Vitæ S. Pauli Eremitæ, non defuisse primis duobus Ecclesiæ seculis multos vitæ monasticæ professores… verum ut alia multa Ecclesiastica monumenta illorum temporum, sic memoria distinctior primævæ illius vitæ Regularis Diocletiani flammis, quibus Christiana tabularia conflagrarunt, abolita fuerit: ex his certe quæ supersunt monumentis, [ad Constantini M. ætatē refert,] ætati Constantini Magni vitæ regularis initia imputanda sunt: tunc scilicet per Ecclesiæ pacem ea perpetuari sine interpellatione, dilatari sine obstaculo potuit… Ex hoc tempore duo laudabilia distingui monachorum genera cœperunt, solitariorum & communiter viventium… & miscebantur in illis principiis hæc duo plerumque, ut iidem ex eremo in cœnobium, ac vicissim e vita communi in solitariam transirent. Quamquam hæc cum multis experimentis esset deprehensa periculosior, cœpit præ illa cœnobitica celebrari disciplina; præsertim post editam a Pachomio Regulam, exceptam dictante Angelo, quam Latine Hieronymus transtulit.

[20] [eumque indivisum diu,] His verbis absolvitur Caput primum Ideæ istius præliminaris. Capite secundo explicatur Propagatio monachismi ex Ægypto in omnes terras: Capitis autem tertii hoc initium est. Ex hactenus dictis, ubique de multitudine colentium vitam monasticam in utroque sexu, facile cuipiam, vetera ex præsentibus æstimanti, persuadebitur fuisse, primis illis temporibus, diversos & certo charactere discriminatos monachorum ordines, prout postea institutum, præsertim in Mendicantibus, quorum universæ, quamvis late sparsæ familiæ, sub uno peculiari capite, certis & cuique propriis officiis ac legibus Deo militant. Valde fallor, si jam tum primis sex septemve seculis iste usus invaluerat. Certe vestigia mihi quidem non apparent: qui quocumque intueor, uniformem ubique monachatus rationem, [licet sub variis Regulis,] facilem ac promiscuum invicem transitum, mutuumque commeatum professionum & cœnobiorum cerno … Nihil autem adversus hanc uniformitatem instituti monastici, præscribit Regularum hoc codice relatarum numerus & diversitas. Etenim illæ a singulis, ut præsens usus poscebat, Patribus scriptæ, aliorum similia cupientium studiis descriptȩ, in commune proponebantur, ut ex his quique, pro locorum & nationum differentia, vitam uniformi, quoad præcipua, disciplina temperarent. Primaria sane & quasi fundamentalis, [tamquam unius Euangelicæ declarationibus.] Euangelium erat: illa inquam Christi consilia, quæ castrare seipsum propter regnum cælorum, quæ abnegare se & crucem tollere, quæ patrem & matrem, uxorem, agros propter Christum relinquere, quæ vendere patrimonia & dare pauperibus, sicque nudos Christum sequi suadebant. Regulæ particulares nihil nisi illius primæ ac universalis regulæ applicationes aut declarationes, locis aut personis plerumque aptatæ, habebantur… Hæc disputari pluribus debebant. Verum metus erat ne in contentionem res abiret… certorum quippe hominum, quos abundare in suo sensu facile sinimus, obnixa in contrarium armataque studia noveramus, cum quibus rixari nunc quidem nolumus.

[21] Hactenus vel suis ipse verbis Holstenius, vel alius propriis, sed ex Holstenii mente deductis,

Orba parente suo quiscumque volumina ab ipso
Suscepit tumulo, meritaque in luce locavit.

Nos quoque eodem contentionum fugiendarum studio, [Cum quo abstinemus ab Ordinibus citius distinguendis,] nunc quidem explicare cum illo nolumus, quid nonnullis ante Christum, quid aliis quibusdam post eumdem vitæ solitariæ cultoribus desuerit ad perfectum monachatum. Vi autem præmissa omnia transcriberemus hoc loco, duplex movit causa. Prima ut clarius intelligatur justiorque appareat ea, [& quoad initia monachatus laudamus hac Acta.] qua hactenus sumus usi, cautela; circa sex septemve primorum seculorum Sanctos, ad statum monasticum quomodocumque pertinentes, nullum peculiaris Ordinis seu Religiosi instituti characterem eisdem aptando. Altera, quia sententiæ Holstenianæ, quæ viris eruditis & nulli contendentium parti obnoxiis paßim probatur, vitæ Regularis initia referenti ad Magni Constantini tempora; omnino consentit Actorum S. Pachomii auctor, tam antiquus, ut fidem solus facere poßit, cum dicit in Prologo, quod extremæ persecutionis tempore (quæ Diocletiano & Maximiano imputatur, etiam postquam hi sese ipsos Imperio abdicarunt, in qua & Petrus Archiepiscopus, Alexandrinus passut est) monasteria cœpta sunt extrui, & ascetarum habitacula in vitæ innocentia & rerum omnium abdicatione fundari: idque, ut ait ipse, exemplo potißimum S. Antonii, Ascetæ clarissimi & in omni virtutum genere excellentis, cujus ea fuit vitæ ratio, quam & magnus Elias & Elisæus & Joannes Baptista quondam tenuerunt.

[22] [ubi in S. Ioanne & aliis agnoscitur vitæ solitariæ exemplum,] Sed uti S. Joannem Baptistam, ob eam quam in eremo tenuisse scitur vivendi normam, recte quidem dixeris monachorum novi Testamenti Principem, Ducem, Magistrum, Normam, & plus quam monachum, propter virtutum monachis maxime propriarum excellentiam, licet ipse nullum collegerit cœtum monachorum, quibus religiosa & propria nunc status monastici vota profeßis, ipse cum titulo & potestate suprema præsederit, regularem vitæ normam præscripserit, imo nec ipse fuerit monachus in ea qua nunc monachi appellantur acceptione; sic neque Eliæ neque Elisæo quidquam puto ab Holstenio detrahi eorum, quos ipsis Patres concedunt, titulorum, dum verum perfectumque monachismum Christianismo negans vetustiorem, solum in iis agnoscit rudimenta gratiæ, monachos facere incipientis. Sua enim res omnis, non solum naturalis, sed etiam moralis initia habet; ab eo quod paulatim efficiuntur, dißimillima.

[23] Hoc vero sic a me dictum ne perperam interpretetur aliquis, ipse me explico, [quod secuti, omnes quidem dicti sunt monachi;] & nomen monachi dupliciter accipi debere dico. Primo id quod ipsum importat nomen, ut intelligatur Monachus esse, vitæ a mundano strepitu rerumque temporalium cura reductæ sectator, hujusmodi vitæ propositum seu votum externa aliqua habitationis, victus, vestitusque, a vulgari mundanoque discrepantis, singularitate professus. Secundo Monachus dicitur, & nunc fere solum intelligitur is, qui cum externarum abdicatione rerum propriæ etiam voluntatis arbitrium abdicavit, ut fiat membrum alicujus religiosi cœtus, sub obedientia viventis, cum obligationis perpetuæ vinculo, quantum ex sua quidem est parte, insolubili. [sed non omnes fuerant monachi religiosi:] Quoniam autem utrumque hoc monachorum genus, appellatione nominis non distinxerunt antiqui, infinitæ logomachiæ data nonnullis materia est, a qua qui subducere sese volet, poterit primos vocare Monachos simplices, quales etiam hodie multi sunt & nunc paßim vocantur Eremitæ; secundos, Monachos Religiosos, quales nunc sunt soli Claustrales, aut qui sub Claustralis Superioris obedientia extra cœnobium solitariæ vivunt, iisdem quibus cœnobitæ votis adstricti. Primis haud dubie, non item secundis, sic accensebitur non tantum S. Joannes Baptista, S. Paulus Eremita, & quotquot alii ante Antonium solitudinem incoluerunt, viventes in ea solitarii, aut cum uno alterove comite habitantes arbitratu proprio, a nemine, publicam ad hoc potestatem habente, suscepti, nec cujusquam obedientiæ insolubili nexu obligati; sed etiam ipse S. Antonius, usque dum, potestate ab Alexandrino Patriarcha tacite vel expresse accepta, ex discipulis a se institutis cœpit habere aliquos, sibi vel immediate vel mediate ut Superiori subjectos.

[24] Tales an S. Antonius habuerit ante S. Pachomium merito dubites; ante eum certe non habuit veros perfectosque cœnobitas, quorum illum auctorem & institutorem primum ipsemet S. Antonius facit in hisce Actis, num. 76 sic loquens: [quales sunt Cœnobitæ, a Pachomio primum instituti,] Quo ego primum tempore monachum cœpi agere, nullum uspiam extabat cœnobium, in quo de aliorum salute cura aut metus cuiquam erat: sed quisque veterum monachorum, persecutione jam finita, privatim exercebatur: postea vero Pater vester (Sacchæum alloquitur, Pachomii discipulum) tantum bonum Deo adjuvante effecit. Alius quidem ante, cui Aotæ nomen, voluit tale ministerium suscipere: verum quia non ex toto corde ei rei studuit, successu conatus ille caruit. Neque hoc tantum Pachomius præstitit, ut intra unius monasterii septa magnam colligeret monachorum multitudinem, sub uno Capite communiter victuram (quod & Antonius in suo Montis exterioris monasterio, & Ammonius in Nitria, & Serapion in Palæstina, & alibi alii ad imitationem Pachomii fecere) sed etiam ut plura ejusdem formæ ac regulæ monasteria, [& quidem ita ut multa monasteria] sub unius communis Patris (Generalem nunc diceremus) colligaret regimine; id quod in Occidente primi Cluniacenses, deinde alii atque alii fecere, ac postremum Mendicantes Religiosi. Addidit etiam tertium quidpiam, quod, tamquam plenum difficultatibus fere insuperabilibus, consequentiam & imitationem apud alios quam Tabennesiotas non habuit; ut septem monasteria virorum, quæ ipse formavit, quæque usque ad decem Theodorus auxit (præter tria vel quatuor monasteria mulierum) uni, majoris in Pabau monasterii Oeconomo, omnem manuum laborem penderent, [unum quasi cœnobium essent,] ab eoque vicißim acciperent omnia ad victum & vestitum necessaria, uti ex hisce Actis patebit, ubi propterea num. 81 tota Tabennesiotarum Communitas vocatur Cœnobium. Res omnino stupenda, quæque præ aliis omnibus Ægyptiaci monachatus mirabilibus celebrabatur: quod testatur Hieronymus in Vita Marcellæ, ad XXXI Ianuarii, ubi ait num. 5, quod ab Athanasio Papa, qui persecutionem Arianæ hæreseos declinans… Romam confugerat, vitam B. Antonii adhuc tunc viventis, monasteriorumque in Thebaide Pachomii ac Virginum & Viduarum didicit disciplinam. Vt autem ea melius conservaretur, geminum per annos singulos conventum generalem omnium, qui abesse a monasteriis poterant, instituisse Pachomium, dicitur num. 51.

[25] [in quibus tandem ultra 50000 monachi,] Hinc quinquaginta millia fere hominum passionis Dominicæ simul celebrare festivitatem ævo suo dixit Hieronymus, in Prologo ad Regulam, ubi ait eos habere per singula monasteria Patres, & Dispensatores, & Hebdomadarios, ac ministros, & singularum domorum Præpositos; ita ut una domus quadraginta plus minusve Fratres habeat, qui obediant Præposito, sintque pro numero Fratrum triginta vel quadraginta domus in uno monasterio. [qui sub Pachomio fuerant 3000] Et illi quidem, cum ad Pachomium venit Arsisius Nitriotes, de quo Palladius Hist. Lausiacæ cap. 7, ter mille viri dumtaxat numerabantur; neque eo vivente plures universim fuisse crediderim, quia omnium usui duo solum sufficiebant navigia, uti dicitur num. 72. Post mortem vero illius, horum quoque numerus non parum est auctus, singulis monasteriis in navium fabricationem intentis, ut habes num. 92, & vixdum exacto biennio, cum ad monasterium Pabau venit adolescens Ammon, ut scribit num. 1, reperit in eo solo simul congregatos monachos fere sexcentos, qui omnes in monasterii istius medio commorabantur. Creverat autem hic numerus, cum illa scripta sunt, quæ de Vita Pachomii deque Macarii Alexandrini ad eum accessu in suam historiam transtulit Palladius cap. 20 & cap. 38, ad numerum circiter mille quadringentorum virorum: [ac deinde 7000,] cetera autem monasteria, quæ formam eamdem obtinebant, erant habentia virorum circiter septem millia. At vero cum ipse Palladius, Hellenopolitanus annum jam vigesimum Episcopus, circa annum CCCCXVIII Thebaidem adiit, Ægypto perlustrata; vidit Ammonam Patrem ter mille monachorum, quos nominabat Tabennesiotas: aucto scilicet plus quam in duplum priori mille quadringentorum numero. Denique cum Ioannes Caßianus Ægyptum adiit, aliquot annis post Palladium, creverat multitudo sic ut circiter annum CCCCXXIX scribens de Tabennesiotarum cœnobio, dicat in eo plusquam quinque millia Fratrum sub uno Abbate regi. Tunc vero multiplicatis etiam monasteriis, in quintuplum fortaßis aut sextuplum, novorum plurium fundatione, potuit ad numerum quinquaginta millium, pariter ad Synaxim Paschalem convenientium (præter eos qui adesse impediebantur) excrescere multitudo monachorum, prout eam censet Hieronymus, ad cujus scriptionem ab obitu Theodori XXX anni intercesserant; Palladii autem congressus cum Ammona decennio & amplius posterior fuit morte S. Paulæ, quæ Hieronymi scriptionem immediate præcesserat.

[26] Ceterum quantacumque & quantumcumque accelerata tot cœnobiorum una in Provincia multiplicatio haud adeo magnam meretur admirationem, [conservata etiam in tanto numero disciplina,] quam quod rigida illa Pachomii disciplina, in numero tam vehementer aucto sic potuerit conservari, quemadmodum Palladio Ammonas retulit. Vitæ enim agendæ institutum etiam tunc dicebat omnibus tale esse, ut non nisi vultu tecto comederent, & se deorsum inclinantes, ne quis proximum comedentem aspiceret; & tantum exercerent silentium, ut viderentur esse in solitudine, unoquoque occulte peragente suum vitæ institutum: solum autem specie quadam in mensa sederent, conantes se invicem latere. Aliqui enim semel vel bis manum ori admovebant, tangentes panem vel oleum vel aliquid ex iis quæ erant apposita; & cum de unoquoque obsonio semel gustassent, contenti erant hoc alimento; alii autem panem sensim mandentes, alia autem accipientes citra simulationem sic perseverabant; alii autem jusculum ter tantum degustabant, a reliquis autem abstinebant. Caßianus vero lib. 4 de Instit. cap. 1 cum dixisset, Tabennesiotarum cœnobium, quanto numero populosius cunctis, tanto conversationis nigore districtius esse: tanta, inquit, obedientia tam prolixus monachorum numerus omni ævo suo seniori subditur, quanta non potest apud nos uni vel obedire modico tempore vel præesse. Sicut autem hæc toto servabantur anno, ita singulariter per Quadragesimam crediderim servatam rationem, quam diversam ibi reperit S. Macarius Alexandrinus, viditque alium quidem comedere vespere, [& vestitus rigore,] alium post duos dies, alium post quinque; alium stare per totam noctem, interdiu vero sedere ad opus &c. Vestitus autem formam describit Ruffinus de Vitis Patrum lib. 2 cap. 3 docens, quod eis usus est indui colobiis quasi saccis lineis; & pelle confecta, a collo post tergum & latus descendente, contegi; cucullis etiam caput operiri. Adde crebrum ciliciorum usum sub lebitone seu Levitonario (ita saccum suum seu collobium lineum appellabant, nostris superpelliceis similem, nisi quod manicis caruerit) quemadmodum de S. Theodoro legitur num. 92. Dum autem ciliciorum monachicorum huc infertur mentio, juvat etiam meminisse Epistolæ P. N. Pachomii, ad Fratres qui tondebant in deserto capras, de quarum filis texuntur cilicia. Quamvis enim Saga cilicina, Exodi XXV, vers. VII, imperata ad operiendum tectum Tabernaculi, eaq; Exodi XXVI vers. XIV, de pilis caprarum, nemini non sint notißima; inventus tamen est nuper, cui mirum visum, quod B. Albertum Patriarcham Hierosolymitanum, cujus Acta dedimus VIII Aprilis, Philippus Bergomensis dixerit cappam ex Syrico dedisse Eremitis quibusdam a se regulatis, & hoc Syricum docuerim ego ex pilis caprarum contextum, quemadmodum ex iisdem etiam contexitur delicatior pannus, nobis vulgo camellottus quasi capellottus nuncupatus. Quod quia in gratiam curiosorum addidi, applicavit ille mihi censuram Canisii, Chytræum hæreticum merito explodentis, quod S. Ioannis Baptistæ vestimentum de pilis camelorum Matthæi IV commutaverit in vestem ex Kamelot, Latine Undulatam. Viderint partiarii ejus qua id sinceritate factum, mihi est satis ostendisse, tam Syricum a Syria, quam Cilicium a Cilicia dictum, non male ex caprarum pilis contextum dici, sic ut non continuo delicias oporteat suspicari: neque propter menda Parisiensis editionis; anno 1535 curatæ, in quibus pro Syrico, quod habet originalis editio Brixiensis anni 1485, legitur Serico; aut Bergomensi aut mihi impingi debuisse crimen mendacii, ab eis præsertim qui meminisse poterant, alias quoque se redargutos, quod istam malæ fidei editionem sequendo, Sanctorum canonizatorum numerum satis imprudenter auxissent, velut ex auctoritate Bergomensis, qui nec verbum quidem de illis scripsit, multo minus nuper Canonizatos vocavit, quod est typographi Parisiensis figmentum, tituli præfixi Appendici ad Bergomensis chronicon simplicitatem ingenuam adulterantis.

[27] Sed hæc occasione disciplinæ Pachomianæ ad nostram defensionem notasse sufficiat. Magis ad præsens argumentum facit observare, quod omnia istius disciplinæ, quæ dixi superius, monasteria debuerunt fuisse in sola Thebaide: nam ut etiam in Ægypto simili fere forma instituta sint alia, non potuerunt illa propter nimiam distantiam in eamdem recipi rerum omnium & gubernationis communionem. Manet tamen, quod supra demonstravi & quod in prædicto prologo etiam asserit Hieronymus, [idque intra Thebaidē.] Pachomium saltem primum fuisse, qui per Thebaidē cœnobiorum fundamenta jecit juxta præceptum Dei & Angeli, qui ad eum ob hanc ipsam institutionem missus fuerat. Idem Hieronymus quando eodem loco Pachomio jungens Theodorum & Orsiesium, Thebaidi quoque jungit Ægyptum, debet intelligi de exemplo, quod inde sumpserunt alii cœnobiorum Patres per Ægyptum: & hoc quo minus credatur ex S. Antonii testimonio fuisse novum & antea ignotum, apud æquum rerum æstimatorem non efficient Acta SS. Iuliani & Basilissæ ad XIX Ianuarii illustrata, & propter antiquißimorum scriptorum auctoritatem (erant enim in iis S. Aldelmus Scireburnensis & S. Ado Viennensis, Episcopi, qui ante mille annos floruerunt) vehementer laudata, eoque fidentius tunc recepta quod in Prologo legerentur hæc verba: Nos quæ vidimus oculis nostris Sanctorum gesta scripsimus. [Quæ contra allegarentur Vitæ SS.] Cum enim S. Antonius monachus factus sit circa annum ætatis suæ XX, Christi CCLXX, ignorare non potuisset sancta monasteria a prædictis excitata, si ea fuerunt tam numerosa, ut fuerit Julianus congregationis circiter decem millium monachorum Pater, quod aiunt Acta num. 10: pro quibus in Menæis indicatur monasterium, in quo præerat duodecim circiter millibus virorum: qui omnes pro fide cremati dicuntur num. 19: & si Basilissa chorum sanctarum Virginum numero circiter mille, ut habetur num. 15, sub sua obedientia regulariter viventium, intra dimidii anni spatium felici morte præmisit ad cælum, persequente Ecclesiam Diocletiano. Qui Ianuarium nostrum revocabunt ad incudem, alia haud dubie multa invenient, ob quæ non mereantur Acta ista censeri primæ fidei, idoneaque ut aliqua majoris consequentiæ assertio super ea fundetur. Idem dictum velim de Vita S. Eudociæ, ad I Martii data, quamvis ex similis antiquitatis Codice MS. & mille annos excedente desumpta. [fabulosæ sunt.] Idem de Paßione S. Niconis & sociorum monachorum centum nonaginta novem, XXIII Martii data; juxta quas etiam Trajani tempore in Palæstina & sub Imperio Decii in montanis Thraciæ, Gani dictis, monasteria numerosa fuissent. Nam & hæ Vitæ, poëticam potius inventionem quam fidem historicam toto contextu præferentes; severius merentur examen quam hactenus subierunt, quia deprehenduntur, æque ac aliorum nonnullorum Sanctorum Acta, necdum justo appensa libramine, nequaquam esse auctorum tam certorum; quam subinde præferunt fallaces tituli. Si quæ porro tales Vitæ olim nos deceperunt, minus ad veri falsique discrimen exercitos, eæ in posterum minus facile fallent; & leviori tunc manu tractatæ, acutiori deinceps configentur obelo; ut cum omitti fortaßis non poterunt, ad hoc tantum eas dari sciat lector, quo ad primum qualemcumque fontem accedatur propius, & juxta ejusmodi umbram clariori luce eniteant scripta vere coævorum sinceriorumque auctorum.

[28] [Dionysius de Hierarchia, non est Areopagita,] Quod ad libros de Hierarchia attinet (quorum secundus, qui de Ecclesiastica est, cap. 6 fuse de monachis agit eorumque consecratione) movere ii solos istos poterunt, quibus poterit persuaderi, Ecclesiasticas omnes ceremonias atque ritus in sacrorum Ordinum collatione Sacramentorumque administratione, tam fuisse distinctos, fixos & regulatos, initio Ecclesiæ; quam fuerunt deinde quarto aut quinto seculo. Ego libros illos suspicio ac veneror, ut divino spiritu scriptos; & (quidquid de aliis scriptis sit, in quibus auctor se indicat Apostolorum synchronum) istorum saltem librorum compositorem, Magnum Dionysium cum Petavio nostro, non Areopagitam appellaverim: atque in hac sententia ipse ille de monachis locus, si alia deforent, me confirmaret; maxime cum in totis illis libris nihil sit, quod tantam eis antiquitatem adscribendam suadeat; omnia vero Theologiæ, jam plene constitutæ, atque (ut sic loquar) scholasticæ, ad subtiliores speculationes evagantis, Magistrum absolutißimum arguant. De Pseudo-dextri & sequacium figmentis, [neque dextrina figmenta vim habent amplius.] quæ apud eruditos viros pridem eviluerunt etiam in Hispaniis, ubi primo nata, & ab hominibus non indoctis acriter defensa, placuerunt aliquamdiu, nihil opus est me loqui; quando certum est eorum auctori hoc unum fuisse cordi, ut placerent quas scripsisset fabulas: hoc autem se assecuturum credidit, tum aliis mediis, tum si quam antiquißima faceret, etiam apud Hispanos, Ordinum quorumdam exordia. In quo sane spe sua minime falsum videmus: deficientibus enim ab eorum defensione Hispanis paßim aliis, soli fere monachi pro illis velut pro aris ac focis, pergunt pugnare, antesignano quodam Gregorio Argaiz, spissos libros verbis, non causam argumentis implente.

ACTA
Auctore supparis ævi monacho.
ex MSS. Græcis Codicibus, Interprete P. Daniele Cardono S. I.

Pachomius, Abbas apud Tabennenses in Thebaide (S.)
Theodorus, Abbas apud Tabennenses in Thebaide (S.)

EX MSS. GRÆCIS.

PROLOGUS.
De initiis monachatus in Ægypto.

[1] Dei sermo creantis omnia veritas est: ille, inquam, sermo, [Factam Abrahamo promissione prastitit Deus,] quem habuit ad Abraham Patrem nostrum, cum in eo denique sibi plene complacuisset, sive cum unigenitum filium suum in holocaustum offerre parato dixit; a Nisi benedicens benedixero te, & multiplicans multiplicavero te sicut stellas cæli, numero plurimas. [Gen. 22.] Ac rursum: In semine tuo benedicentur in te omnes gentes terræ. [Ibidem.] Qui enim hæc per servum suum Moysem & Prophetas alios aliquando dixit, idem ille ex semine Abraham homo inter homines apparens, benedictionis hujus promissionem erga omnes gentes opere ipso complevit, cum hæc ad Discipulos verba habuit: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, & Filii, & Spiritus sancti. [Matth. 28] [vocatis ad fidem gentibus;] Euangelii itaque doctrina per omnem terram feliciter propagata, factum est divina dispositione, ad majorem fidei, quam in orbem intulerat, probationem, ut Imperatores gentiles non mediocrem ubique locorum adversus Christianos concitarint persecutionem. Cum ergo magna omnino Martyrum multitudo, pluribus ac diversi generis cruciatibus ad mortem usque constanter toleratis, interque eos b Petrus, Archiepiscopus Alexandrinus, gloriosam certaminum suorum coronam fuissent adepti, magnis sane incrementis augeri, & per omnes circa regiones, omnesque insulas, constitutis ubique ecclesiis, diffundi cœpit Christi fides. [quæ per ipsas persecutiones magis crescens] Tunc & monasteria cœpta sunt construi, & ascetarum habitacula in vitæ innocentia & rerum omnium abdicatione fundari c. Postquam enim Martyrum d egregiam in perferendis suppliciis fortitudinem conspexerunt, qui e gentibus ad fidem & institutum monasticum fuerant conversi, eorum cœperunt vivendi rationem revocare, de quibus dictum est; Egentes, angustiati, afflicti, in solitudinibus errantes, in montibus, [solitudines implevit hominibus sanctissimis] & speluncis, & in cavernis terræ. [ad Heb. 11.] Atque ita factum est, ut severo sane vivendi genere, & laudanda plurimum pietate, homines sanctissimi sese exercerent; cum dies noctesque non Christum modo crucifixum, sed eos etiam ipsos, quos in tormentis & morte conspexerant Martyres, ob oculos & in exemplum sibi haberent propositos. Patris siquidem nostri Antonii, Ascetæ clarissimi, & in omni virtutum genere excellentis, ea fuit vitæ ratio, quam & magnus Elias, & Elisæus, & Joannes Baptista quondam tenuere: quod de Antonio, postquam is e vita migraverat, orbi testatum voluit Sanctissimus Archiepiscopus Athanasius, cum præclare ab eo acta describeret; quibus etiam scriptis sancti Patris nostri e Ammon conversationem complexus est (ejus videlicet qui f primus fuit Fratrum in monte Nitriæ g solitarie degentium) uti & h Theodori, quem vitæ suæ socium Ammon habuit. Non ignoramus autem, quod in labiis tam ejus qui benedicitur, quam qui omnes benedictione replet, gratia ubertim sit diffusa: visitavit quippe terram & inebriavit eam, mœrorem ex illa auferens & lamenta. [Psal. 64.] Inde profecto admirandi illi Patres, vitæ solitariæ sectatores, ubique locorum dicendi sunt extitisse, ut jam ante a nobis dictum est; quorum nomina scripta sunt in libro viventium. [Post Diocletiani præsertim & Maximiani tyrannidem.] Cumque elapsis retro temporibus non ita multi in Ægypto atque Thebaide monasticen fuissent professi, post motam a Diocletiano & Maximiano persecutionem pœnitentia gentium ad summum perducta est in Ecclesia Dei, &, Episcopis præsertim ex Apostolorum doctrina ad Deum illas perducentibus, fructus protulit uberrimos. Sed & Pachomius quidam extitit in Thebaide, qui parentibus ortus gentilibus, magna supremi Numinis erga hominem misericordia, factus est Christianus; qua in Religione cum non modicum deinde fecisset progressum, monachus evasit in paucis insignis. Istud vero mihi incumbit, ut viri hujus vitam a pueritia omnem enarrare instituam, ad majorem Dei, omnes undique in admirabile suum lumen evocantis, gloriam & honorem.

ANNOTATA.

a Tam in hac, quam in quibusdam aliis, quæ citantur, sacræ Scripturæ sententiis, aliam quamdam versionem, quam LXX Interpretum, secutus videtur Auctor.

b Passus est S. Petrus Episc. Alexandr. sub Maximino, & colitur 26 Novembris, idque ex communiori sententia anno Christi 311.

c Dionysius Exiguus sententiam ita reddit: Monasteria quoque frequentissima eorum, qui continentiæ studentes renuntiaverunt seculo, solitudinis ipsius secreta decorabant.

d Dionysius: Hi namque, qui de gentibus in Christo crediderant, considerantes Martyrum passiones, eorumque sincerum circa Christum conversionis affectum, cœperunt & ipsi &c.

e Colitur S. Ammon 4 Octobris apud Græcos. Insignem ejus pudicitiam & felicißimum ex hac vita transitum Athanasius describit in vita S. Antonii, quam edidimus illustratam 17 Ianuarii cap. 14. Plura de eo habet Palladius Hist. Laufiacæ cap. 8, qui & ait, eum in Nitriæ eremo vixisse annis 22: infra autem ex epistola Ammonis Episcopi num. 20 constabit, eum ante annum 356 vita functum esse, ut potuerit inchoasse circa annum 330.

f Prolegomena nostra ad Vitam S. Antonii, de quamodo dicebam, paßim exponunt, quæ ad aliquam saltem cognitionem faciunt montis Nitriæ, & Anachoretarum in eo degentium.

g Quomodo primus, si, quod breviter insinuavimus ad 17 Ianuarii & 14 Aprilis, S. Frontonius Abbas fuerit septuaginta Fratrum in monte Nitriæ, anno circiter Christi 150, integro ante S. Antonium seculo; Sanctus vero Ammon Antonio fuerit coævus? [S. Frontonius non sub Antonino Imp.] Vterque locus est Henschenii nostri, moti appendicula post Vitam qua dicitur: Hæc sub Antonino (alias Antonio) Imperatore gesta sunt, tertio decimo anno Imperii ejus: fatetur autem numquam sine scrupulo ipsam a se lectam, multumque dubitatum in Aprili an ea neglecta non esset referendus Fronto ad ætatem Ammonii: nunc vero hoc loco considerato, quem nolit violenta interpretatione torqueri, in eamdem sententiam omnino transire, ac velle S. Frontonii vitam, ab iis qui recognituri Aprilem sunt, collocari post Martyrum die XIV occurrentium Paßiones, ante vitam S. Abundii: in disquisitione autem prævia de ætate Sancti mutari num. 2. & expunctis duabus lineis, quibus in principio dubium relinquit, sive tunc mortuus fuerit S. Fronto, sive ab eo anno cibi ad eum cœpti sunt deferri quod usque ad mortem factum est; vult pro duabus lineis ultimis ante num. 3 hæc substitui: His ita consideratis, videretur S. Fronto floruisse seculo Christi secundo: sed quis jam tunc in Ægypto fuisse credat monachos tam numerosos, Sanctorum Pauli, Antonii, [sed sub Ammone Ab & Constantio Imp. in Nitria,] Pachomii Vitas legens, in cujus postremi Vita honoratur S. Ammon titulo Ἀρχιμονάζοντος τῶν ἐν τῷ ὄρει τῆς Νιτρίας ἀδελφῶν? Dixerim ego, aut appendiculam istam, merum esse imperitumque glossema; aut potius, non integre transcriptam a librariis, misereque truncatam fuisse, & sic restituendam: Hæc sub Ammonio Nitriensium monasteriorum Præfecto ac primo institutore, & Constantio Imperatore gesta sunt, tertio decimo anno Imperii ejus, qui esset Christianæ æræ annus CCCL, sive tunc mortuus fuerit S. Fronto, sive ab eo anno cibi ad eam cœpti sint deferri, quod usque ad mortem factum est; quam sic liceret etiam ad plures annos differre. Huic autem dilationi faverent eæ omnes collectiones, ex quibus librum primum de Vitis Patrum Rosweidus noster edidit, ubi inter postremos censetur S. Frontonius, & saltem post Paulum, Antonium, Hilarionem, Malchum.

h Hic Theodorus comes ubique jungitur Ammoni in vitis Patrum, & numquam nisi cum laude nominatur.

CAPUT I.
Pachomii adolescentia & conversio. Monachatus sub Palæmone: hujus sanctitas & mors.

[2] [Hos inter Pachomius, adhuc puer dæmoni est formidabilis.] Factum igitur est quodam tempore, ut pariter cum utroque parente in fanum quoddam idolorum deveniret Pachomius, in primo adhuc ætatis flore existens, dæmonum spectris, ad Nili fluenta sese exhibentibus sacrificaturus. Quem sacerdos, qui sacris nefariis præerat, simul atque conspexit, a confestim e loco adolescentem exturbari imperat, hanc magno furore vocem emittens; Juratum deorum hostem vos hinc quantocius expellite. Quibus auditis Pachomii parentes magno filii sui causa mœrore sunt affecti, quem videlicet eorum, qui deos se dici volunt quamvis divinum nihil habeant, inimicum denuntiari audiverant; eoque etiam magis turbabantur, quod meminissent præbitum Pachomio aliquando vinum, dæmonibus istic ante libatum, a puero mox cum nausea fuisse ejectum. Ac hujus quidem rei indicium fecit ipsemet Pachomius, vitam monasticam jam amplexus, & de pueritiæ suæ eventibus narrationem instituens ad monachos hac ratione: Nolite vero arbitrari a dæmonibus me tunc fuisse repulsum, quod illi per quamdam præscientiam odore bonitatis afflati, cognoscerent fore ut secuturis temporibus veritatem fidei misericordia divina illustratus profiterer; sed quia mala me aversari videbant (rectum enim hominem fecit Deus) conjectantibus illis quod talis puer aliquando convettendus esset ad pietatem, ministri eorum ab eis impulsi eliminatum me volebant. [Parentes porro ejus, cum viderent hæc se non posse discernere, quieverunt, instabant autem ut Ægyptiacis imbueretur litteris, & antiquorum studiis informaretur.] Cum finem deinde accepisset persecutio regnavit Constantinus Magnus b Imperatorum Romanorum primus Christianus; [Militiæ adscriptus] & adversus Tyrannum c quemdam bello contendens, multos etiam tirones conquiri jussit: quos inter ipse quoque in militiam abreptus est Pachomius, vigesimum tunc circiter agens ætatis suæ annum. Impositos vero navibus tirones, qui delectum curabant milites appulerunt ad civitatem Thebæorum d, ibique incluserunt: vergente autem in vesperum die, non exigua erga eos commiseratione moti Christiani, cibum miseris & potum, aliaque quorum sane indigebant adjumenta abunde suppeditarunt. Quamobrem non indiligenter in istud hominum genus inquirens Pachomius, certa narratione accepit, Christianorum erga advenas & peregrinos, ac omnes plane afflictos, summum esse misericordiæ affectum. Tum vero denuo interrogare institit, Ecquid tandem nominis, ecquid rei essent Christiani? Cui responsum fuit, homines eos esse, qui Christi, unigeniti Dei Filii, nomine gaudent, ac omnibus passim quidcumque possint commodi obsequiique deferunt, qui spes suas omnes in cæli terræque & nostrum ipsorum conditore Deo habent repositas.

[3] Hoc pulchrum adeo vitæ institutum ut cognovit Pachomius, [Christianovum caritate allicitur ad fidem,] vehemens animum ejus de Deo timor invasit & gaudium. At postquam soli esse in custodia licuit, protensis in altum manibus, hoc modo Deum orare est aggressus: Deus meus, cæli ac terræ creator, si ad me hominum omnium vilissimum respicere non dedigneris, ut te verum ac solum Deum amplius non ignorem, & ex hac tribulatione me ereptum velis; quamdiu in terra hac victurus sum, non aliam quam tuam solius voluntatem venerabunde respiciam; ac singulari omnes homines amore complectens, secundum tuam præceptionem, nihil non erga eos officii studebo exhibere. Hæc ubi oravit, suam cum sociis navigationem prosecutus est, atque in variis urbibus non exiguam ab iteneris militiæque comitibus molestiam per pessus, cum mundi hujus illecebras aliasque immoderatas voluptates adolescenti identidem objicerent, eorum consortium plane aversatus est, præstitæ sibi a Deo gratiæ nequaquam immemor: puritatis namque a teneris etiam annis custos & amator perpetuus extitit. Interim edicto promulgato (suos enim inimicos debellarat Constantinus) dimittebantur tirones. [& baptizatur.] Tum Pachomius in superiorem Thebaidem properans, ad pagi cujusdam, cui e Chenoboscia nomen, ecclesiam devenit: ubi primis Christianæ fidei elementis sufficienter instructus, sacris undis ablutus est. [Cælesti visione incitatus] Ea autem ipsa nocte, qua tam salutaris ei mysterii bonum obtigit, per visum cælesti quasi rore perfundi se conspexit. Cumque in manum ejus dexteram ros defluxisset, & hic in mel concretus decidisset in terram, ea continuo ad Pachomium vox est facta: Intellectu, quod contigit, apprehende; tales quippe deinceps res tuæ sunt futuræ.

[4] [petit inter monachos recipi,] Mox Pachomius, vehementiore erga Deum caritate motus, qua ratione inter monachos vitam agere posset circumspexit. Posteaquam igitur de Anachoreta quodam, qui f Palæmon vocabatur, fama accepit, mox, ut solitariam cum eo vitam viveret, ad hominis cellam profectus est. Quam ut attigit, absque mora fores cœpit pulsare. At senex e sublimi despiciens; Quid vis? inquit: paucorum namque verborum erat. Respondens vero Pachomius; Fac, ait, o Pater, e Monachis unus ut fiam. Ad quem Palæmon; Non potes, dixit, inter Monachos vitam agere: neque enim hoc Dei qualecumque est opus, quod, cum multi intrepide sint aggressi, deinde tamen laboribus fracti non potuerunt prosequi. Experimento me proba, dixit Pachomius, ac tum quod videbitur de me statue. Ac rursum senex: Tu prius te ipse experire ad tempus, nunc g hac nunc illa ratione: Severo quippe genere vivendi utor. Per æstatem jejuno quotidie, alternis autem diebus vescor in hieme, pane videlicet solo, quæ Dei gratia est, & sale; oleum autem vel vinum sumendi consuetudinem minime habeo: medias perpetuo noctes, quin & solidas persæpe, quemadmodum sum edoctus, orationi & divinorum sermonum meditationi impendo. Quibus senecionis verbis auditis, h magis etiam animo confirmatus est adolescens, ut omnes cum eo vitæ solitariæ labores subiret fortiter atque perferret. Sic ergo senem affatur; Confido equidem fore ut divino auxilio ac tuis precibus, o Pater, adjutus, cuncta quæ modo dixisti constanter perferam. Aperto tunc cellulæ suæ ostio, adolescentem admisit Palæmon, [& a Palamone admissus, exercitiis monasticis vacare incipit.] ac Monachorum habitu induit. Pariter deinde monasticis sese exercitationibus & orationis studio addixerunt. Saccos texebant cilicinos, eo labore ac diligentia, ut non parva sæpe defatigatione premi eos contingeret: neque tamen suis ipsorum, sed pauperum necessitatibus tantum industriæ ac laboris impendebant, moniti Apostolici numquam immemores. Tum senex, vigilandi studio intentissimus, si quando præ nimia defatigatione vehementius in somnum se sociumque suum propendere observabat, ad loca montis magis arenosa egredi, arenam sportulis de loco in locum portare, corpus laboribus subigere, ut dum orandum esset, vigilate melius assuesceret; Vigila, inquiens, Pachomi, ne tentet te satanas, & damnum patiaris. Animadversa porro insigni in Pachomio obedientia, & singulari patientia, non mediocriter animo exultabat senex, salutem ejus in tuto collocatam videns. Lætissimo autem die Paschæ ait ad Pachomium; Quoniam præcipua hodie agitur festivitas Christianorum, age prandium nobis præpara. [Palamonis frugalitas & abstinentia.] Cui Pachomius sine mora obsequens, in salem, quem ante contriverat, olei nonnihil infudit. Sic namque vesci solitos jam ante dictum est. Quandoque autem & olusculum i addebatur silvestre, sine aceto & oleo; & cinerem frequenter cum sale miscebant. Parato itaque prandio, senem, ut comedat, Pachomius invitat. Is vero ad instructam propius mensam accedens, oleum conspicit sali immixtum: percussaque sibi fronte, non sine gravi gemitu ita loquitur; Dominus cruci est affixus, & ego oleum comedam? Timide autem rogante eum Pachomio, vix adductus est, ut, amotis olei acetique condimentis, de more tandem cibi aliquid sumeret. Ita Palæmon, vir sanctissimus, secundum Salvatoris vocem, crucis mortificationem magna cum animi sui demissione perpetuo circumferebat, nullo eam loco ac tempore negligens.

[5] Nocte quadam, vigilantibus Palæmone atque Pachomio, ignis coram ipsis erat accensus. [Quem monentem audire nolens quidam] Surgens vero frater alius, qui tunc primum venerat ut habitaret cum eis, Palæmonem ita est affarus; Qui fidei inter vos prærogativa se donatum putat, is super accensis hisce carbonibus immotus consistat, dum Euangelicam k orationem recitando absolverit. Hanc Monachi vocem e superbiæ spiritu profectam esse cum non ignoraret senex, hominem graviter admonuit ac dixit; Desine, talia proferre in medium: deciperis enim. At ille, senis admonitione parum commotus, suum carbonibus pedem imposuit, constitutamque orationem recitavit. Indeque descendens, pedem quidem suum, operante id dæmone & Deo permittente, vidit illæsum; sed animo magis elatus est, secundum id quod scriptum est; l Ad pravos pravas vias mittit Dominus. Hoc igitur ille modo ab ipsis recedens [ac veluti exprobrans illis, aiebat, ubi est fides vestra? &] procul inde sibi seorsim vixit. Dæmon interim, [a dæmone misere decipitur,] qui eum jam ante in fraudem induxerat, ut insidiis suis opportunum animadvertit, speciosæ ornatæque mulieris sumpto habitu, cellæ in qua morabatur ostium pulsat, atque aperienti Monacho; Quoniam, inquit, a creditoribus meis vehementer urgeor, qui pecunias a me, quibus non sum persolvendis, exigunt, obsecro te ut in tuam me tantisper domum recipias, donec eorum persecutio desinat. Monachus ergo, propter animi sui obdurationem, discernere nequiens quid rei ageretur, mulierem admittit. Cumque dæmon homini ad peccatum stimulos vehementes subderet, eumdem flagitii perpetrandi causa propius accedentem medio in conatu graviter impulit, sic ut mortuo similis in terram concideret. Aliquot deinde post diebus paululum sibi sensibusque redditus, ad Palæmonem Pachomiumque rursum se contulit, & magno cum ejulatu & timore culpam suam confessus; Ego, aiebat, calamitatis meæ causa sum, qui te, recta omnia monentem, audire nolui. Sed vos misero mihi auxilium præbete: [& infeliciter perit.] magno quippe sum in periculo ne a dæmone in luctuosissima quæque abripiar. Monacho adhuc loquente, & viris sanctis casum ejus deplorantibus, repente a dæmone infelix abreptus, & per non exiguum montis spatium, furiosi instar decurrens, ad civitatem m Panos devenit, ubi deinde in ardentem balnei fornacem ab eodem dæmone præceps datus, defunctus est.

[6] At Pachomius exemplo tam infausto ad majores in virtute progressus faciendos acriter incitatus, [Hinc Pachomius ad virtutis studium magis excitatus] omni custodia cor suum custodire statuit, quemadmodum scriptum legimus: ita, ut optimus senex vehementer admiraretur, quod non externam solum, eamque admodum severam, vivendi rationem alacriter sustineret, sed conscientiam quoque suam omnem ad perfectissimam pietatis ac religionis regulam exigeret, spes suas omnes ac meliores in cælis habens repositas. [Prov. 4. 23] Cumque divinorum sermonum lectioni meditationique serio incepisset vacare, non ruditer, quemadmodum solent plurimi, aut unum solummodo quidpiam, sed omnia & singula ex iis in seipso exhibere contendit; in humilitate, in mansuetudine, in veritate, illum Domini sermonem accurate observans; Discite a me quia mitis sum & humilis corde. [Matt. 11, 29] Atq; hæc omnia ex antiquorum Patrum, qui cum Pachomio diu vixerunt fida narratione accepimus: illis namque ea ipsemet, post divinarum Scripturarum explanationem, frequenter commemorare fuit solitus: nos vero omnia quæ audivimus scribere nequaquam possumus, sed partem dumtaxat aliquam. Circa montem porro illum solitudo erat, [corpori excruciando studet,] spinis admodū impedita. In hanc persæpe ad ligna colligenda avehendaq; missus Pachomius, cū nudis pro anni tempestate pedibus incederet, graviter eos affligebat, inhærentibus multo cum dolore aculeis: quos ille cruciatus fortiter tolerabat, clavorū eorum non immemor, quibus Servatoris nostri pedes manusque ligno Crucis aliquando fuerunt affixæ. Consuetudo illi erat, maxime cum in locis versaretur ab hominum aliorum congressu remotioribus, [& perpetuæ orationi intendit.] ut orationi multum diuque insisteret, Deum obsecrans, ut ab inimici technis ac dolis tam ipsummet, quam ceteros eriperet omnes. Ita cum Deo familiariter agere avebat.

[7] In solitudinem igitur longius aliquanto progressus, ad vicum quemdam desertum, n Tabennesin nomine, [Divino monitu ipse & Palæmon in Tabennam secedunt.] forte pervenit: ubi cum pro ea qua in Deum ferebatur caritate orationi vacaret, eamque protraheret longius; vox ad eum defertur (nullā quippe ad id usque temporis cælestem visionem fuerat expertus) ita dicens; Subsiste hic, & monasterium exstrue: plurimi namque monasticæ vitæ amplectendæ avidi huc ad te accedent. [Quibus ducatum præstabis juxta Regulam, quam monastravero tibi. Et protinus apparuit ei Angelus Domini deferens ei tabulam, in qua erat omnis forma institutionis adscripta, qua docendi forent quicumque ad ejus magisterii studia pervenissent: quam Regulam Tabennesiotæ hodieque custodiunt, eodem cibo semper utentes & habitu, ipsam quoque disciplinam solicita circumspectione servantes. Nam monachi qui ibidem commorantur non solum more, sed & robore corporis & locorum situ præ ceteris longe diversi sunt; & necesse est eos diversam quoque Regulam custodire.] Qua voce percepta, cum a divino spiritu emissam eam esse Pachomius acutissima purissimaque mentis acie secundum Scripturas judicasset, ad Patrem suum reversus, omnem, ut contigerat, rei seriem eidem exposuit o… [Obsecrans ut secum pariter veniret ad locum, quo posset Domini mandata explere. Qui nolens eum in aliquo contristare, utpote carissimum filium, precibus ejus illico paruit.] Uterque igitur in locum designatum abiit, ubi posteaquam donumculam ceu monasteriolum exstruxissent; ita Pachomium sanctus senex est allocutus; Quoniam firmiter mihi persuadeo istam tibi mentem a Deo esse injectam, age, sic inter nos statuamus, ut alter alterum nullo umquam tempore deserat, sed mutuo nos visitemus, ego semel, & tu semel p: & sic fecerunt, quanto deinde tempore germanus Christi miles Palæmon in vivis fuit.

[8] [Palæmonis ægrotantis patientia & obedientia:] Post hæc vehementi splenis dolore affici Palæmon graviter cœpit, inde orto, quod nimia seipsum severitate tractaret, toto quin etiam corpore magna eum tenebat infirmitas. Sæpe quippe cibum sumere erat solitus absque ullo aquæ potu; alias econtra solo aquæ potu contentus, nihil omnino cibi adhibebat. Sed a Fratribus & medico persuasus, ut valetudinis suæ curam admitteret, quo amissam recuperaret sanitatem; tum quidem ea omnia quæ ad morbum levandum conducere posse videbantur, haud gravate admisit aliquo temporis spatio. Ut autem vidit e morbi sui molestia nihil admodum diminui, omnem ciborum illorum usum rejecit, dicens; Si fortissimi quondam Christi Martyres, cum membris mutilarentur, minuerentur capite, ignibus traderentur, in fide tamen Dei & Christi constanter ad ipsam usque mortem permanserunt; ego in exiguo positus labore timeo & fugere debeo? Equidem induci me passus ut qui conducere ad sanitatem posse videbantur, cibos comederem, nihil profeci; ad pristinam igitur in vivendo severitatem revertar, in qua omnem meam requiem sitam esse arbitror, atque ita restituar sanitati: non enim hominum, sed Dei unius causa durum hoc vitæ institutum amplexus sum. Isto igitur modo mensis integri spatio gravissimi morbi molestias fortiter Palæmon sustinuit; quem a Tabennesi frequenter invisens Pachomius, [quem paulo post mortuis Pachomius sepelit.] & lecto ejus assidens, non aliter ac patrem fovebat amantissimum, donec senem sanctissimum Dominus ipse visitare & ad se evocare tandem est dignatus. Defuncti corpus Pachomius terræ mandavit, & in commorationis suæ locum deinde est reversus.

ANNOTATA.

a Dionysius Exiguus in Vitis Patrum: Cumque sacerdos impurissimus sacra sacrilega solito celebrare voluisset, præsentia Pachomii dæmonis prorsus evanuere præstigiæ. Tum diu multumque idem sacerdos hæsitans, in modum simulacri quod colebat mansit immobilis, vehementer admirans cur solennia dæmones responsa non redderent. Tandemque immundo spiritu revelante cognovit, pueri Pachomii causa insolita provenisse silentia, atque in hæc verba prorupit attonitus: Quid inimicus Deorum huc venit? Procul eum pellite & quantocius amovete. Idem sensus est apud Lipomanum ex versione Herveti.

b Christiani quidem fuerunt etiam Philippi, sed profeßione minus publica nec usque in Ægyptum nota.

c Maxentium appellat Laurentianus Codex, solus a Rosiveido inventus qui nomen exprimat: Baronius Lycinium intelligit: hoc certum Constantino ante annum 323 nihil potestatis fuisse in Ægypto, cum tamen necesse sit, multo citius notare Pachomii militiam. Nodum solvimus in Comment. prævio, indicantes Achillem, contra quem an.296 legerit milites Constantinus, postea Imperator.

d Dionysius, ad civitatem quamdam: & postea de civitate illa profectos dicit tirones. Hervetus Appulerunt in quoddam oppidum Thebarum, & postea, navigavit ex illo oppido. Baronius Oxyrinchum fuisse existimat, civitatem in Thebaide, ubi similia, quæ hic Pachomius, Christianæ pietatis officia expertum se narrat Euagrius seu potius Rufinus vel Palladius in Vitis Patrum cap. 5. Sed hanc ejus opinionem refellens Rosweidus ostendit Oxyrinchum urbem mediterraneam & procul a Nilo fuisse. Ergo ex pluribus in Ægypto Thebis aliquas intelligit extra Thebaidem, Pachomii patriam: quippe quem hic dicit Dionysius ad peregrina transvectum, Hervetus in aliena regione versatum. Malim & ego πόλιν τῶν Θηβάιων, Thebas & quidem Magnas intelligere: nam si solum intelligeretur aliquod Thebæorum seu Thebaidis oppidum, in textu Græco legeretur εἴς τινα πόλιν τῶν Θηβαίων. Cum autem utræque Thebæ, id est Diospolis Magna & Parva, fuerint in superiori Thebaide, fieri non potest ut ex inferiori ortus credatur Pachomius, sicut dicuntMenæa. Quo autem remotiorem ab hic indicata civitate feceris ejusdem patriam, eo facilius capies quomodo ille ad eam secundo devectus Nilo, Christianorum miratus sit caritatem, velut antea sibi ignotorum.

e Chenoboscia, sic dicta urbs a pascendis Anseribus, teste Alexandro in primo Ægyptiorum apud Stephanum, e regione Diospolis, parvæ scilicet.

f De hoc viro Martyrologium Romanum XI Ianuarii: In Thebaide S. Palæmonis Abbatis, magistri S. Pachomii.

g Græce καὶ ᾗ καὶ ᾧδε, quam phrasim, alibi necdum a me lectam, nescio an apte reddiderim Latine. Hervetus, Vade in aliquem alium locum, & te exerce aliquanto tempore; deinde sic accedes, et ego te accipiam. Dionysius: Perge magis ad aliud monasterium.

h Hervetus addit: cum propter verborum gravitatem esset reveritus, non secus atque magistrum novus discipulus, majore fuit promptitudine &c: quæDionysius aliter videtur interpretatus: sic enim apud eum legitur: Hæc audiens Pachomius expavit, ut solent pueri magistrorum vereri præsentiam.

i Dionysius Lapsanas, retenta voce Græca, scribens, explicationis causa addidit, id est silvestria olera: in nostro Græco λαψάνιον est diminutivum, ἀπὸ τῆς λαψάνης: sic etiam Caßianus lib. 4 Instit: cap. XI Lapsania nominat inter monachorum edulia.

k Idem Dionysius apte interpretatur Orationem Dominicam : minus clare Hervetus, congruenter dicto Euangelico fundat preces.

l Proverbiumne hoc inter seniores illos fuerit, an ex veteri aliqua sacræ Scripturæ versione sumpta sententia, non facile dixero.

m Primaria Panopolitanæ præfecturæ seu Nomi urbs dicebatur Panopolis, ob cultum, quem Deo Pani civitatis illius incolæ deferebant, in confinio Ægypti & Thebaidis: ex quo colligimus primam Pachomii habitationem inter Panopolim & Chenoboscia requirendam circa eorum montium tractum, qui Ægyptios Nilicolas ab Arabicis secernunt.

n Tabennesis vicus, a Tabenna insula dicta putatur: nos de ejus situ plura jam præfati sumus.

o Græcus noster textus, hic mutilus aut depravatus, commode ex Dionysii interpretatione suppletur, a quo & prior additio accepta, & plures deinceps sed diverso charactere accipientur.

p Semel, in anno, mense, an hebdomade? credo hic deesse aliquid. Dionysius nihilo definitius rem notatam inveniens, visitatione, inquit, nos consolemur assidua, & iisdem fere verbis usus est Hervetus. Apparet ex sequentibusad pristinæ exercitationis locum rediisse Palæmonem, Pachomio apud vicum Tabennesin remanente: de annua igitur visitatione invicem præstanda pactum hoc intellexero.

CAPUT II.
Pachomii in vivendo severitas, animi demissio, pugna adversus dæmones, cura de Discipulis & monasteriis.

[9] A accepta autem de Pachomio fama, ejus secundum carnem germanus frater, [Ioannes, Pathomii frater, fit monachus, & fratris discipulus.] cui nomen Joanni, fratrem videndi cupidus, in vicum Tabennam profectus est. Ubi postquam conspexit Pachomium, magnam animo cœpit voluptatem; non enim suos ille propinquos revisere curaverat, ex quo tempore militia absolutus in solitudinem sese contulerat. Joannes autem cum vitæ istius rationem omnem vehementer probasset, apud fratrem manere constituit. Nullæ ambobus erant divitiæ nisi lex & testimonia Domini; tum si quid e quotidiano manuum labore supererat, id omne in egenos liberaliter distribuebatur, servato solum quod ad vitam ægre sustentandam sufficeret. Vestitu utebantur vili admodum atque contempto, sic ut lebitonem, a quem ferebant, alia numquam veste mutarent, nisi cum is esset lavandus. At S. P. N. Pachomius, ad carnem suam magis edomandam, [Vt somnum capere solitus fuerit Pachomius.] cilicina ut plurimum veste corpus tegebat. Hoc vivendi instituto longum profecto vitæ suæ tempus exegit. Cum defatigatum nimiis orandi causa vigiliis corpusculum somno tantisper recreare vellet, ita hoc facere fuit solitus, ut in cellulæ suæ medio super lapidem aut aliud quidpiam considens, ne parieti quidem tergum admovere sustineret. Quam quidem somni capiendi rationem quindecim omnino annos servare est animadversus. Plurimi itaque e senioribus Patribus, cum eam rem sermone aliorum didicissent, vel suis ipsi potius perspexissent oculis, pro certiore animarum suarum salute adipiscenda, iisdem modis carnem suam affligere sunt conati b, utique in hoc intenti sedulo ut secundum Dei voluntatem certarent: postea vero faciebant sibi sedilia, unusquisque enim exercebatur prout vires ferebant, idque fideliter.

[10] Recordatus autem Pachomius factum sibi quondam a Deo promissum, una cum fratre suo Joanne monasterii limites cœpit extendere, [Monasterii septa explicare aggreditur.] ut quicumque ad vitam istic inter Monachos capessendam accederent, admitti haud difficulter possent. Huic operi cum uterq; esset intentus, Pachomius quidem, Dei promissionem habens ob oculos, monasterii septa non parum producebat. Joannes vero, solitudinis & privatæ habitationis amantior, ædificium perpetuo coarctabat. Indignatus itaque vehementer Joannes, qui ætate superabat Pachomium; Desine, ajebat, a cœptis istis temerariis. Hac fratris correptione commotus nonnihil vir sanctus, [eam ob rem a fratre reprehensus, indignationem cohibet,] qua rem omnino bonam impediri satis sciebat, nihil tamen contra eum protulit, sed generosus passionum suarum domitor, secuta nocte, in ædificii inferiora solus descendens, diu multumque ingemiscere cœpit, atque ita Deum precari: Adhuc, Domine, prudentia carnis suum in me dominatum exercet: carnis adhuc in vivendo legibus obsequor. Hei mihi! quia juxta id quod scriptum est, morte moriturus sum. Qui tanto tempore in hac me vita exercui, [& coram Deo se humiliat.] & ita animum ad virtutem comparavi, iracundiæ adhuc motum persensi, esto ob causam bonam atque laudabilem. Mei, Domine, ut ne peream oro miserere. Si enim rerum suarum vel partem aliquam exiguam inimicus in me repererit, nec gratia tua adversus omnem ejus conatum me communiveris, opportunus admodum fiam ipsius insidiis. Etenim si legem tuam universam quis impleverit, cecideritque in uno, factus est omnium reus. [Jac. 2, 10] Credo equidem, Domine, si miserationes tuæ ac magnæ auxilio mihi sint, fore ut deinceps constanter insistam semitæ Sanctorum tuorum, ad anteriora omnia alacriter me extendens: illi siquidem divinæ tuæ gratiæ auxilio suffulti, merita inimicum suum ignominia affecerunt. Qua, oro, ratione leges vivendi præscribam iis, quos ad ejusdem mecum vitæ institutum vocare dignaberis, si de hostibus victoriam ante non reportavero?

[11] Hæc orans, totam noctem usque dum dies illucesceret eodem in loco perstitit, eademque semper cum gemitu ad Dominum verba obsecrationesque habuit. Tantum quoque sudoris e corpore ejus eruperat (fervebat quippe æstas, & locus in quo precabatur caloribus admodum erat obnoxius) ut ad pedum ejus plantas non modica aquæ limo permixtæ copia cerneretur. Istud quoque habebat in more positum, ut, cum suas in oratione manus extendisset, non continuo, quiescendi causa, eas in naturalem situm reponeret, sed in figuram crucis protensas servans, ad vigilandum in oratione corpus durabat. [Et quamvis esset in omni virtutum genere præpotens, incredibili tamen humilitate & mira mansuetudine cum suo germano cohabitans, eum per omnia sustinebat: qui non post multum temporis vitæ præsentis cursum implevit. Cujus funus debito curavit honore Pachomius. Nam totam noctem super ejus cadaver psalmis egit hymnisque pervigilem: & animam quidem ejus Domino commendavit, cui & ipse crediderat, corpus vero solicite reddidit sepulturæ.] [Dæmonum tentationes sustinet,] Plurimas dæmonum tentationes homo sanctus sustinuit, modum discens ex doctrinis divinarum litterarum, præsertim Euangelii, quamvis ex parte tantum: quia omnes quidem sanctorum hominum agones singillatim non sunt expressi, cum divinarum Scripturarum, ad vitam æternam nobis concessarum, character brevis sit atque concisus. Patri quippe nostro Abraham ea fuit lex data, quæ his paucis omnino vocibus absolvebatur; Ambula coram me, & esto perfectus: [Gen. 17, 1] Sed sicuti nos, quemadmodum teneri infantes, opus habemus Patribus nostris, qui panem nobis frangant, pariter etiam debemus vobis aquam fidei propinare: quæcumque enim audivimus & cognovimus, quæque Patres nostri annuntiaverunt nobis, necesse est venturis seculis non habere occulta. Novimus quippe, sicut sumus edocti, signa hæc esse & prodigia, quæ notantur in Psalmo ostensa sub Moyse, & successoribus ejus. [Ps. 77, 43] Ipsorum autem Patrum antiquiorum ope atque auxilio illud etiam boni sumus consecuti, ut qui nunc sunt Patres, genuinos illorum filios esse & imitatores minime ignoremus; utque tam nobis quam venturæ deinde generationi notum sit in secula, quoniam Jesus Christus heri & hodie ipse & in secula.

[12] Quod porro variis adeo tentationibus fuerit exercitatus Pachomius, [mentis puritatem singulariter amat.] divina factum est permissione, ut & ipsius fides magis probaretur, & nostræ etiam consuleretur utilitati. Ante enim quam monasterium exstrueretur, cum solitariæ sese vitæ dedisset, in id præcipuo studio erat intentus, ut ad virtutes omnes alias singularem quamdam cordis puritatem adjungeret. Quod dum ardentissime studet perficere, nequaquam passus est, ut vel minimum quid subiret animum suum, unde infici is aliquo modo poterat. Dei quippe timorem, & judiciorum divinorum memoriam, & ignis æterni cruciatus perpetuo secum cogitabat: itaque cor ejus pravis cogitationibus erat impervium, ut portam æream, contra latronum insidias præclare munitam, haud absurde illud esse dixisses. Cum ergo Dominus vidisset quanta diligentia sui timorem assequi studeret Pachomius, ultro ei concessit petitionem Patrum ejus, uno ore rogantium, Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis, ut non confundar. [Ps. 118, 80] At vero dæmones, [Quibus eū terriculamentis. & præstigiis aggressi sint dæmones.] invidiæ non exiguæ stimulis in eum acti, cum virum sanctum omni conatu opprimere decrevissent, variis eumdem præstigiis palam sunt aggressi. Pachomio namque orationi aliquando intento, ac genibus de more niti volente, lacus ingentis inanem speciem objecerunt, ut aquarum metu deterritus a genuum flexione abstinere cogeretur. Ille autem, dæmonum fraudibus abunde perspectis, firma in Deum fide fiduciaque confirmatus, genua in solo posuit, dæmones pudore suffundens, ac Deum egregie benedicens. Fuit cum in morem procerum, Principem suum stipantium, Pachomii latera hinc illinc cingentes, una cum ipso procederent, ac talibus inter se uterētur vocibus; Date locum famulo Dei. Sed vir sanctissimus, omnem suam in Deo spem collocatam habens, illos, ut qui frustra essent, risu contemptim excipiebat.

[13] Fuit cum vano conatu cellulam ejus sic aggressi sunt concutere, ut subita ejus ruina sanctus Anachoreta opprimendus videretur: Pachomius vero illud a Psalmista eis opposuit, Deus noster refugium & virtus, adjutor in tribulationibus quæ invenerunt nos nimis, propterea non timebimus, dum turbabitur terra. [Ps. 41, 2] Alio tempore cum ad laborandum consedisset, diversa eum ratione aggressus est tentare diabolus. Galli namque gallinacii assumpta specie, in os Pachomii cucurire institit. Rursus folium arboris in conspectum proferunt dæmones, ac funibus illud bene magnis & firmis adstringunt: tum gemino hinc inde facto agmine, quanta possunt vi, non secus atque si ingens movendus esset lapis, pertrahere ad se quique conantur, sublato ad invicem clamore, ut Pachomius orationi intentus in risum solveretur, itaque de ipso triumpharent. Visis autem quæ objiciebantur, ingemuit vir sanctus: ac mox, cum nihil ille amplius commoveretur, universa dæmonum caterva evanuit. Cibos aliquando sumpturus ad mensam consederat, cum ecce mulierum obscœnarum forma habituque, una quasi pransuri, accedunt dæmones: sed, cum mentis suæ purissimæ aditus omnes diligentissime occlusos haberet Pachomius, universi mox ejus adversarii disparuerunt, nulla ei labe illata. Athletæ namque suo Dominus aderat, qui dixit: Noli timere, quia ego tecum sum. [Gen. 26, 24] Plurima quoque alia, eaque peracerba, Dei famulus est perpessus, ita ut e verberibus quæ corpore suo sæpe excipiebat, summos a mane usque ad vesperam cruciatus persentisceret, non alio doloris solatio, quam quod a Deo athletam suum exercente, mala tanta infligi optime meminisset. [Ab Hieracapolline monacho solatium accipit,] Dum gravibus adeo molestiis ac doloribus exerceretur Pachomius, eosque fortiter sane perferret, ex antiquioribus monachis nonnemo, Hieracapollo c nomine, visitandi gratia eum accessit. Salute itaque invicem reddita acceptaque, cœpit ei Pachomius enarrare quæcumque sibi dura atque acerba acciderant. Cui Monachus; Confortare, ait, & esto robustus: non enim ignorat diabolus, si te in animi dejectionem possit pertrahere, eadem sese opera nos omnes, qui vitæ tuæ imitatores existimus, insidiis suis opportunos habiturum. Quamobrem fortiter sustine, ne & sanguis noster, si vinci te a dæmone contingat, de manu tua requiratur. Hac monachi voce magnas sibi vires addi sensit Pachomius, oraveruntque ambo ut ab invicem nullo umquam tempore sejungerētur. [Exinde memoratus Hieracapollo sæpe veniebat ad senem: qui post aliquantum temporis, dum solito Pachomium visitans paucis cum eo diebus remoratus esset, valida infirmitate correptus, humanis rebus exceßit, juxta votum senis dies suos perfecta conversatione consummans. Sepelitur itaque sanctis sancti Patris manibus, [cumque deinde mortuum effert.] psalmis ab eo & hymnis & canticis spiritualibus ex more celebratis.]

[14] Ante autem quam perfectam divinarum rerum notitiam acquireret, tantam a Deo fidem adeptus est Pachomius, ut palam serpentes calcaret & scorpiones, ut exundantem Nilum ferasque sine metu & fidenter expectaret, nihil nocumenti ab illis accipiens. [Crocodili quoque, si quando neceßitas fluvium transire compelleret, eum cum summa subjectione portabant, exponentes eum ad locum quemcumque præcepisset:] quoniam in rectitudine cordis, quamvis necdum in plenitudine scientiæ, [Gratiis multis donatus a Deo] hæc omnia peragebat. Dominus namque haud mediocrem famuli sui curam habebat, per quem talia patrandi rationem edocere constituerat. Moyses certe cum virgam suam in serpentem videret conversam, viso portento extimuit, cum nondum ei Dominus ut virgam arriperet præcepisset: quod simul atque fecit, in virgam rursum serpens est conversus. Ante enim quam singularem quamdam a Deo virtutem potestatemque acceperint, timenda pertimescunt ipsi etiam Sancti; & quæ ceteris impossibilia, iisdem quoque sunt impossibilia. Eam ob rem Pachomius, suam quoque agnoscens & confitens ignorantiam, ita Dominum precatus est: Tibi, Domine, qui oculos cæcorum illuminas, gratias habeo ingentes, quod in hisce etiam rebus decipi me non fueris passus, ignorantiæ meæ te tantisper accommodans, donec quæ tua sit perfecta voluntas omnino me dignatus es edocere. Jamque non modicam vitæ partem adversus dæmones luctando verus Christi athleta & sanctissimi Antonii imitator insignis exegerat. Quamobrem illud a Domino petiit, ut dormiendi necessitatem quantum fieri posset, ab eo auferre ne gravaretur; utque ita noctu diuque vigiliis intentus, hostium suorum machinationes omnes everteret, sicut scriptū est; Et non convertar donec deficiant : infirmi namque sunt adversarii nostri, fidem Christi firmiter teneamus. Et sane voti sui compos per non exiguum tempus redditus, invisibilem Deum in purissima sua mente, sic quasi in speculo quodam, Intuebatur.

[15] Post hæc cum Fratribus, materiem ad storeas arundineas conficiendas colligentibus, in insula degens Pachomius, [jussusque per Angelū proximorū vacare saluti,] vigilias de more servabat: cumque, ut secretius orationi vacaret, reliquorum se consortio tantisper subtraxisset, ac Dei perfectam voluntatem per orationem exquireret; Angelus ei a Domino apparuit, non aliter ac quondam factum est Manoë & uxori ejus, cum de Sampsonis futura nativitate sunt admoniti. Ita autem edixit Angelus: Dei voluntas est, ut servias hominum generi, ipsos ei conciliando: [& multitudinem congreges monachorum, juxta formam quæ tibi præscripta est cunctos instituens d. Acceperat enim dudum tabulam e, in qua erant hæc annotata.

Singulis juxta vires suas edere concedas & bibere, & pro modo vescentium laborare compellas; & neque comedere modeste, neque jejunare prohibeas. Validioribus quidem & comedentibus validiora opera, leviora vero abstinentibus & infirmioribus imponas.

Facias autem diversas cellulas, & ternos per unam cellulam habitare constituas f.

Omnium vero cibus in uno loco paretur atque consumatur.

Somnum vero capiant, non jacentes; sed super instructas & paululum reclines cathedras, & velatas palliis suis, sedentes quiescant g.

Induantur autem noctibus lebitones lineos, præcincti lumbos: habeantque singuli meloten, id est, caprinam pellem confectam albam, sine qua neque comedant neque dormiant h.

Accedentes tamen ad communionem Sacramentorum Christi, & cingula solvant & meloten deponant, cucullis utentes tantummodo.

Hoc etiam præceptum erat, ut juxta numerum elementorum & Græcarum litterarum, viginti quatuor monachorum turmæ constituerentur, ita ut singulis turmis imponerentur singularum nomina litterarum, id est ab Α & deinceps usque ad Ω: ut cum interrogaret Archimandrita de aliquo in multitudine tanta, facili responsione cognosceret. Verbi gratia cum diceret qualis esset Α vel Ζ & rursus Α vel Ρ vel Σ, proprio quodam signo nominis litteræ uniuscujusque turonæ mores exprimeret, simplicioribus & innocentioribus Ι nomen imponens, difficilioribus autem & tortuosis Ξ competenter accommodans : ita ut, pro modo conversationis & propositi, singulis turmis litterarum elementa concinerent; solis spiritualibus hæc ipsa quid significarent scire valentibus.

Sed & hoc in illa tabella ferebatur adscriptum, ut peregrinus alterius monasterii, si veniret, habens habitum i diversum, nullus cum eo comederet, excepto eo qui iter agens id observare non posset.

Qui vero semel ad hoc intraret monasterium, ut ibi jugiter permaneret, per tres annos a studiis sacratioribus ærceretur; operaretur tantum opera sua simpliciter, & ita post triennium stadium certaminis introiret k.

Cum autem comederent, capita sua cucullis operirent, ne Frater Fratrem videret manducantem: & ut nullus comedens loqueretur, nec præter mensam suos alibi circumferret aspectus l.

Nec non ab Angelo, qui cum Pachomio loquebatur, hoc quoque constitutum est, ut diurnæ orationes duodecim fierent, & vespertinæ duodecim, & nocturnæ duodecim m.

Cumque Pachomius diceret paucas orationes esse; respondit Angelus: Has solas constitui, quas possent infirmiores absque labore perficere : ceterum qui perfecti sunt, hac lege non indigent: apud se namque in propriis constituti cellis orare non desinunt, qui puritate mentis & divina contemplatione pascuntur n.]

[16] [plurimos discipulos suscipit, & instruit,] At ipse quæ facta erant, attentius secum ac vocem præcipue illam ter repetitam cogitans, nihilque amplius de veritate ejus Deique beneplacito dubius, excipere cœpit omnes quicumque monasticæ vitæ studio accensi ad eum accedebant. Peracta vero debita eorumdem probatione ac parentum voluntate explorata, habitum eis monachorum conferre non differebat, singillatim quæ observanda erant diligenter præscribens. Ac primum quidem ut mundi hujus rebus ominibus, & domesticis, & sibi etiam ipsis nuntium remitterent, itaque Salvatorem, idipsum inculcantem, studiose sequerentur: hoc enim demum esse aiebat quod dicitur ; Tollere crucem suam. Pulchris adeo ac salutaribus instructi præceptionibus non poterant non magnos discipuli ejus, secundum vocationem, ut scriptum est, qua vocati erant, fructus facere. [Eph. 4, I] Cumque virum sanctissimum non modo in id incumbere, ut corpus suum rigide haberet, sed omnis quoque Monachorum multitudinis curam gerere animadverterent, magnopere equidem admirabantur. Quippe ubi hora advenisset prandendi, suis ipse Fratribus mensam sternebat: olera cum sevisset, manibus quoque suis eadem rigabat: si quis ad monasterii ostium pulsaret, ipse ad aperiendum respondendumque accurrebat: si quem e Fratribus solito pejus habere contingeret, nocturno etiam tempore ad vilissima quæque ministeria paratum sese exhibebat. Necdum enim Fratres, præsertim juniores, ad talia invicem obsequia exhibenda prompti videbantur : sed ab omni eos cura liberos servans, sedulo ita monebat. Qua vocatione vocati estis, Fratres, satagite ut finem ejus adipiscamini: Psalmorum, aliorumque piorum librorum, sed Euangelii imprimis lectioni meditationique vos ipsos addicite. Tum ego in vobis Deo ipsi juxta divinum ejus mandatum inserviens, animo futurus sum pacato atque tranquillo.

[17] Discipulorum porro ejus primi erant, Psentaesis, & Surus, & Psoïs o. Quos cum de divinis sermonibus perpetuo edoceret, [exemplo præsertim suo discipulis utilissimus:] ad bonorum operum æmulationem non parum excitabat. Quin & suis ipsi oculis, tacente quamvis Pachomio, egregia hominis sanctissimi opera, sermone omni potentius moventia, conspiciebant, admirabanturque non parum, hæc ad invicem verba proferentes; Nos existimabamus quidem, viros sanctitate conspicuos, a Deo tales effici; in ipsis, inquam, matrum suarum corporibus sanctos jam existere atque immutabiles, neque sua ad id voluntate aut conatu quidquam conferre: peccatores quoque non posse aliter vitam instituere, propterea quod ista sorte nati illi sint. Nunc vero manifesta nobis est divina bonitas erga Patrem hunc nostrum sanctissimum, qui cum e gentilibus parentibus sit progenitus, summo tamen in omnem pietatem ardore fertur, atque omnia Dei mandata observat perfectissime. Possumus igitur & nos, & quotquot sunt homines, Patris hujus vestigia premere, quemadmodum Sanctorum vestigiis ipse omnino insistit. Atque illud profecto est quod sacræ nobis litteræ inculcant; Venite ad me omnes qui laboratis & onerati estis, & ego reficiam vos. [Mat. 11. 28.] Cum hoc itaque homine omnia perferamus fortiter, inque ejus societate vitam exigamus, cum optima ille nos semita ad Deum conetur perducere. Ad Pachomium inde conversi; Cur, inquiunt, solus, o Pater, omnia monasterii hujus onera sustines? Tum Pachomius; Quis ei volvendæ machinæ jumentum suum adhibeat, sub qua non gemere modo, sed etiam concidere illud sine miseratione aspiciat? Deus autem misericordiarum, vilitatem meam benigne respiciens, vires etiam vobis sufficiet, aut alios insuper adducet, qui monasterii onera aliquando post me suscepturi sunt haud illibenter. Communiter quippe omnes vivebant; [quibus certam vivendi regulam præscribit.] quamobrem certam atque securam vitæ normam iis præscripsit Pachomius, addiditque præceptiones, animis eorum perficiendis admodum utiles p; ut, juxta divinas scripturas, vestitu uterentur modesto, cibum sumerent moderate, somnum decenter caperent.

ANNOTATA.

a Addit Dionysius, explicationis causa, Lebiton autem linea vestis erat, instar colobii, qua monachi utuntur hodieque per Thebaida & Ægyptum. S. Hieronymus in præfatione ad regulam S. Pachomii aliique Lebitonarium vocant diminutive, & interpretantur genus vestimenti sine manicis. Infra autem in Appendice num. 29 ex facto Ionæ hortulani, Lebitonem dumtaxat unum habentis, quo solum utebatur cum esset communicaturus, apparet ejus usum ad sacra institutum fuisse, qualis est superpelliceorum apud nos; & Lebitonem dictum videri quasi vestem Leviticam, in scripturis dictam Ephod lineum.

b In iis quæ Dionysius & Hervetus habuerunt MSS. solum dicitur, quod ipsi, Pachomius scilicet & Ioannes, diversorum Patrum instituta considerantes, dabant operam ad majora virtutis augmenta consurgere: addit Dionysius operabantur etiam sedilia, sicut alii; scilicet cophinos aliaque utensilia, non sibi, sed iis qui emptarierant. Ast melius Hervetus sensui a nobis expresso inhæret quoad illa.

c Ita etiam ex MS. Lipomani Hervetus: Dionysii vero versio simpliciter Apollinem vocat.

d Quæ sequuntur de Regula non inveniuntur in MS. Veneto, sed apud Dionysium, qui videtur ipsam vitæ textui qualem in Vitis Patrum apud Palladium vel Heraclidem Ponticum legerat, intexuisse. Triplicem ejus versionem qui volet inter se compositam collatamque videre, Franciscum Bivarium adeat in opere de Veteri Monachatu lib. 3, cap. 6, § 1 id præstantem: nobis satis est Dionysii versionem dare, & infra post Ammonii Epistolam aliam quamdam Regulam, in monasteriorum fundatione proponi solitam, qualem in MS. Florentino invenimus.

e Palladius in Lausiaca cap. 38, & Heraclides Ponticus in Paradiso cap. 19 æneam fuisse asserit. Nicephorus addit Hist. eccles. lib. 9 cap. 14 quod ea tabula in hodiernum usque id est, suum diem, servatur : vixit autem ultra annum 900 Nicephorus: & de Angelo tabellam adferente ait, quod apparuit, ὧσ εἶχε στολῆς, sicut erat stolatus. An ipsam formam habitus a monachis gestandi oculis Sancti objiciens?

f Addit Nicephorus, Domicilium ut ita circum valletur sepimento, ut id lectum cujusque caperet.

g Regula hæc apud Dionysium excidit, reponitur autem ex Palladio & Heraclide.

h Addit Palladius, Fecit autem eis cucullas molles (Nicephorus, mitras lineas) tamquam pueris, in quibus jussit imponi figuram Crucis purpureæ.

i Palladius, ex monasterio alio habente formam (id est, Regulam) diversam; cum quo non comedere tantum, sed & potare & in monasterium ingredi vetat.

k Longe aliter hæc Regula apud Palladium: Eum qui semel ingreditur, nec potest cum eis ad triennium sustinere certamen, non admittes: sed cum opera fecerit difficiliora, sic prodeat ad stadium post triennium. Ast Heraclides propius ad Dionysii sensum, sed verbis longe clarioribus: Quicumque ad eos idcirco fuerit ingressus ut cum ipsis maneat, non illum, nisi triennii tempus impleverit in loca monasterii secretiora recipias: sed cum prius per triennium totum laboriosius opus duriusque perfecerit, tum receptum intrinsecus jam ei esse permittendum.

l Addit Nicephorus. Signis autem quibusdam, manuum impulsione vel nutibus rem necessariam ab eis, quibus forte obvenisset ut mensæ præessent, insinuando peterent.

m Caßianus lib. 2 Instit. cap. 4 meminit duodenarii Psalmorum numeri, tam in vespertinis quam in nocturnis solennitatibus custoditi, qui, inquit, intemeratus nunc usque perdurat, quia non humana adinventione statutus a senioribus affirmatur, sed cælitus Angeli magisterio Patribus fuisse delatus. Præscriptis autem addunt Palladius & Heraclides: Tres autem solas ad horam nonam diei: quando vero universa multitudo conveniebat ad manducandum, unicuique ordini in singulis orationibus statuit Psalmum præcinere.

n Palladius & cum eo Heraclides, non hic finiens, clariori aliquantum phrasi hæc prosequitur: His ergo inquit, ista præcepi, qui nec invenire possunt nec implere quæ profuit: ut cum servili quadam necessitate compulsi, ostenderint dignam in se sub proposito disciplinam, ad fiduciam valeant divinæ notitiæ pervenire.

o Hervetus postremi nomen legit, Opsis : Dionysius, Phentessus, Suris & Obsis. Horum medius, in titulis epistolarum Mysticarum S. Pachomii ad eum, dicitur Abbas monasterii quod vocatur Chraum, & una cum Pachomio atque Cornelio infra nominandis gratiam Angelicæ linguæ adeptus.

p Præter Regulam ab Angelo allatam in tabula, prolixiores Constitutiones dictavit Pachomius, quæ & Regula S. Pachomii vocantur, & S. Hieronymo interprete extant in Codice Regularum Holstenii parte 1. & annotationibus eruditis illustrantur a Francisco Bivario lib. 3 cap. 6 a num. 11 usque ad finem, postquam monuit, Angelicam Regulam non tam monachis fuisse datam quam ipsi Pachomio, monachis vivendi normam præscripturo. Illis adde Pachomii epistolas & verba mystica, de quibus infra num. 62.

CAPUT III.
Prudentia in regendo: zelus & bonum exemplum Pachomii Monasteria ordinantis: Theodori novitii de matre victoria.

[18] Ita factum est, ut, vocante Deo, & numerum Monachorum augere volente, non pauci ad idem cum Pachomio vitæ genus ducendum confluxerint. Inter hos Pecusius, Cornelius, Paulus, & alter quidam Pachomius, & Joannes, sanæ ejus fidei constanti fama omnes inducti. Post paucos etiam dies Theodorus se eis adjunxit, quindecim circiter annorum adolescens, qui genuinus deinde hominis sanctissimi filius & imitator effectus est. Ex hisce qui aptiores reperiebantur publicis primum monasterii curis præfecit: numerus porro discipulorum ad centenarium jam excreverat. Ubi igitur ad peragenda sacra mysteria erat necesse, Presbyterum e vicinarum Ecclesiarum una aliqua evocabat Pachomius, itaque ipsis absolvebatur solennitas. Nemo quippe inter eos ad ecclesiastici Cleri ordinem adjunctus versabatur, [Ambitionis occasionem iisdem eripit:] ita ratiocinante Pachomio, & ad suos persæpe repetente, optimum videri, nullam, in cœnobiis præsertim, dignitatem & excellentiam appeti, ne rerum earum causa aversiones, rixas, invidiam, æmulationem, aliasque divisiones inter monachos oriri contingat. Quemadmodum enim vel exigua ignis scintilla in segetem forte incidens, si non continuo fuerit extincta, integri anni labores nata est omnino exurere, ita Clericatus initium est cogitationis de appetenda præcellentia. Nobis vero potissimum convenit, [erga Presbyteros reverentiam commēdat:] aiebat, obedire Ecclesiæ, & in quemcumque sacro Presbyteratus ordini a Patribus nostris Episcopis adscriptum inciderimus, summa eum veneratione prosequi. Non enim etiam olim omnes Judæi inter Levitas censebantur. Quod si contingat e monachis aliunde advenientibus unum quempiam Clericatus esse dignitate insignem, non continuo eum vituperio dignum judicemus, veluti honoris cupidum (absit) sed ita potius statuamus, invitum illum, & Episcopo obsequentem, & Sanctorum imitatorem, ad id honoris pervenisse, si modo rite atque decenter suum ille officium peragere novit. Quin & si quis, ut homo, non injustæ fortassis reprehensioni causam præbuerit, non tamen judicio eum nostro condemnemus: est enim Deus justus judex, qui singulis temporibus judices, sui vicarios & Apostolorum successores, in orbe constituit, quibus ut justo judicio cuncta discernant concessum est: nos autem moderate, benigne, & misericorditer in omnes oportet agamus. Cum autem Clericus aliquis ad virum Sanctum ut monachis adscriberetur, accedebat; ordini quidem ejus deferebatur reverētia, quemadmodum divina nobis lex præscribit; quantum vero ad observantiam Canonis Fratres obligantis attinet, præstabat illam talis æque ac ceteri.

[19] Videns porro homines ætate provectos, corporibus debiles, atque alios adhuc pueros; magna motus commiseratione, animis omnium consulere solebat. Non minori perfundebatur lætitia si quos videret notabilem in virtute progressum facere, & fide fiduciaque in Deum excellere: erant quippe omnes proficiendi studio & æmulatione admodum insignes. Nonnullos tum constituit, [varios sibi in administratione adjutores deligit.] qui sibi in animarum cura auxilio esse possent; & Oeconomum, qui curam haberet omnium ad corpus vitamque sustentandam necessariorum; cui alium in munere eodem socium & adjutorem adjunxit. Per singula quoque contubernia ordinavit Præfectum, & in adjutorium ejus alium ab eo secundum. Primum autem contubernium minorum est Oeconomorum, in quo mensam parant & cibos coquunt ipsis Præpositis. Reliqui enim Monachi promiscue habitant. Si quis autem severius vivendi genus sectari cuperet, is absque impedimento & alacriter propositum suum exequebatur. Post hæc & aliud constituit Oeconomorum contubernium, in quod Fratres infirmitate aliqua pressi ad convalescendum se conferrent, servata omni quæ regulis præcipiebatur munditie. Huic domui secundum etiam Præfectum dare voluit; monasterii vero foribus homines religiosos & peregrinorum amantes præesse, ut qui peregre forte advenirent, secundum merita & dignitatem benigne exciperentur; utque monasticæ vitæ candidatos sub se haberent, instruentes eos de rebus ad salutem spectantibus, donec habitum reciperent. Alios quoque plures, fide & pietate conspicuos, in Fratrum gratiam statuit, qui in fora excurrerent, & quæ necessaria monasterio compararent. Extra hoc vero ministerium quivis Præfectorum, trium contuberniorum gerebat curam, ut ternis quibusque septimanis ministrantium Fratribus vices mutarentur, & alius in ministrando atque alius semper servaretur ordo : illi vero impositum sibi a Præfecto opus perficerent, prout scirent esse mentem magni Oeconomi aut totius monasterii Patris. [Plurimis enim (sicut dictum est) ad eum venientibus, & multipliciter in opere spirituali crescentibus, magna quædam conversationis eorum videbatur esse diversitas: quibus senex, juxta datam sibi divinitus Regulam, gratia Christi se per omnia moderante, pro viribus & ingeniis singulorum, mensuras & formas operum custodire studebat; aliis quidem ut labore manuum victum quærerent a, aliis ut Fratrum occuparentur obsequiis ; nec iisdem cuncti temporibus vescerentur , sed unusquisque pro labore suo vel studio , continentiæ moderamina sustineret. Vniversos autem commonebat,] ut ad omnem obedientiæ nutum prompti essent paratique, ut propriam discerent non habere voluntatem, ut denique pulcherrimos de se fructus Deo producerent. Si monasterii universi Patrem abesse quandoque contingat, qui secundum ab eo locum b tenet sufficiens est ad res omnes curandas, donec is revertatur, idque citra fastum aut jactantiam, sed magna cum humilitate & mansuetudine ad Fratrum omnium ædificationem: idemque in contuberniis singulis quoad Præpositum & ei subordinatum ordo servabatur. [Catechesim curat, præsertim pauperum,] Statutum fuit ut monasterii Oeconomus tribus per hebdomadam vicibus mysteria fidei exponeret, sabbato semel, ac bis in quavis Dominica; nec non ut duo jejunia observarent contuberniorum Præfecti.

[20] Ad hæc omnia magnus Pater noster Pachomius illud etiam insigniter adjecit, ut ecclesia erigeretur in pago quodam deserto, ad quam Sabbato & Dominico quovis die pauperes e vicinia pastores verbum Dei audiendi causa convenirent. Non hoc tamen a seipso consilium sumpsit Pachomius, sed c Serapionem Tentyrorum d Episcopum illud ipsum audivit suadentem. Sacras itaque constitutis horis ad congregatum populum lectiones habebat Vir sanctissimus, cum Fratribus suis ad ecclesiam progressus, propterea quod alius nullus ibi Lector, ad istud muneris obeundum, designatus foret. Erat in ecclesiæ istius & peregre advenientium commoda atque necessitates tamdiu intentus Pachomius, donec Presbyter aliquis advenit, qui hoc munus digne perageret. Dum autem ad populum verba haberet, ita suam omnem promebat sapientiam, ita ostendebat pietatem, sic oculos, sic mentem, sic os atque vultum habebat compositum, ut rudes atque mundo addicti homines, cum hunc Dei famulum intuerentur, majores conciperent animos ad Christianorum fidem pietatemque amplectendam. Ferebatur quippe vir egregius incredibili quadam in omnium salutem cupiditate. [Presbyteratum declinat.] Cumque in homines subinde incideret, qui nullam Dei, creatoris sui, præ se ferrent cognitionem; magnis privatim lamentis eam ob causam indulgebat, id unum desiderans, ut omnes, si fieri posset, ad salutem æternam perduceret. Erat id temporis Alexandriæ Archiepiscopus vir sanctissimus Athanasius, qui cum subjectas sibi diœceses de more lustraret, in superiorem e quoque Thebaidem ad ipsam usque f Syenen ascendere statuit, Dei ecclesias in recta fide confirmaturus. Cum itaque ad Tabennesim navigio appulisset, cum fratribus suis Monachis obviam occurrit Pachomius, non sine magna lætitia psalmos hymnosque decantans (magna quippe hominum multitudo comitabatur S. Athanasium) Deoque ob ejus præsentiam gratias habebat ingentes. Postea is, quem supra nominavi Tentyrorum Episcopus ad Papam Athanasium oravit, dicens: Monachorum in hoc meo loco Patrem habeo, insignem Dei famulum; cupio itaque vehementer ut omnibus eum Monachis, intra curæ meæ limites versantibus, Patrem jubeas esse & Presbyterum. Ille vero hoc audiens, donec transisset Papa, delitescere inter Fratres studuit. Attamen diligenter attendens ipsum in navi existentem, cognovit esse verum Dei famulum; maxime ubi audivit quantas pro Euangelio & recta fide tentationes sustinuisset, g qua etiam ex causa multum secutis deinde temporibus sustinuit: [Hæreticos, & maxime Origenem detestatur.] [caritatem quoque, quam erga universos & maxime Monachos exhibebat, intento mirabatur animo, eumque toto cordis affectu venerabatur.

[21] Nec solum hunc diligebat ardentius, sed & omnes rectæ fidei viros summo studio præferebat. Hæreticos autem detestans plurimum], maximo odio prosequebatur Origenem, non ea solum de causa, quod ante Arium & Meletium adversus Dei Ecclesiam blasphemiis & schismate grassantes, ex eadem ipse Ecclesia fuisset ejectus: h [sed etiam quia sacræ Scripturæ dogmatibus exosa atque detestanda, quæ nonnullorum corda subverterent, expositionibus suis admiscuit: & sicut solent qui venena temperant, amaritudinem melle contegere; sic proprii virus erroris cælestium verborum dulcedine liniens, exitiosa rudibus dogmata propinavit; quapropter universos Fratres solicitius admonebat, ut non solum ipsi Origenis commenta non legerent, sed neque legentibus quidem aurem penitus admoverent. Vnde fertur aliquando reperisse volumen ejus, & in aquas misisse continuo testatus his verbis: Nisi scirem nomen Dei in eo esse conscriptum, omnes garrulitates blasphemiarum ejus ignibus concremassem: adeo rectæ fidei erat amator, æmulatorque veritatis. Sicut autem inimicis Ecclesiæ odio adversabatur hostili, ita Catholicorum probabatur adgaudere profectibus, & ipsum Christum redemptorem omnium se in Sacerdotibus ejus in Ecclesiæ throno testabatur cernere. Si quando vero fratrem detrahentem cuiquam pro quolibet negotio cognovisset, non solum non credebat ei, [Detractores pessime odit.] sed etiam avertens se mox ab eo, veluti a facie serpentis, concitus abcedebat, illud Psalmographi frequenter insinuans: Detrahentem secreto proximo suo hunc persequebar. [Ps. 100. 5.] Nullus, ajebat, bonus de ore suo profert quidquam mali, nec sanctis Patribus venenato ore prorsus obloquitur. Qua de re multis quidem Scripturis, Dei demonstrabat indignantis offensam, præcipue tamen Mariæ proferebat exemplu, quæ mox ut adversus Moysen querelas, obtrectationis effudit, perfusa lepra divinum judiciū vitare non potuit. Hæc docens, utilitatem maximam audientibus conferebat.

[22] Comperit autem germana i soror ejus institutionem senis præclaram atque sublimem: cupiensq; videre eum, [Erga consanguineos affectum exuit.] ad monasterium ejus advenit. Quod ubi agnovit Pachomius, hujuscemodi responsum ei per ostiarium direxit: Ecce, soror, audisti de me quod vivam & incolumis existam; perge igitur in pace, nec contristeris quod te non videam corporalibus oculis Quod si volueris hanc conversationem sequi quam teneo, ut poßis apud Dominum misericordiam reperire, cogita tecum diligenter & tracta: & si cognovero hoc sanctum cordi tuo sedisse propositum, præcipiam Fratribus meis ut tibi procul ædificent mansionem, in qua cum disciplina verecundiaque persistas: nec dubito quod alias exemplo tuo Dominus advocabit, quæ tecum maneant, & per te mereantur salutis æternæ invenire subsidium: nullam namque requiem in hoc corpore mortis habere poterit homo, nisi qui piis operibus Deo placuerit. Hæc audiens soror ejus, flevit amare; & compuncta divinitus, ad exhortationem saluberrimam mox appulit animum, seque Christo servire professa est Hanc ergo mentem germanæ suæ Pachomius agnoscens, [Soror ejus fit monacha:] Deo gratias egit, qui ei promptam largitus est voluntatem, & protinus religiosioribus imperat Fratribus ut ei procul a se monasterium construant. Quod ubi factum est, cum illa secundum timorem Dei vitam duceret convenerunt ad eam aliæ plurimæ, [cui cū multæ se adjungerent,] & brevi tempore magnæ multitudinis Mater effecta est. Quas instruens & docens, ut cor a carnalibus cupiditatibus abstrahentes, ad cælestia & mansura semper attollerent ipsa & vivendo pariter & loquendo salutis eis itinera demonstrabat. Sanctus autem Pachomius cuidam Petro, ætate jam grandævo, & veneranda senectute conspicuo, [Visitatorem] præcepit ut interdum famulas Dei visitaret, & sancta exhortatione sustolleret. Habebat enim cum mortificatione paßionum omnium, etiam sermonem, sicut scriptum est, sale conditum, eratque oculis mentis & corporis valde castissimus, qui sæpenumero virginibus Christi de sanctis Scripturis loquebatur, & insinuabat ea quæ pertinent ad salutem. Pachomius vero descripsit eis regulas, quibus utentes, jugiter conversationis suæ momenta dirigerent. [& regulas tradit.] Exceptis enim melotis, quas feminæ non habent, omnis institutionis earum forma Monachis probatur esse consimilis. Si quis autem de Fratribus habebat in monasterio feminarum propinquam aliquam vel sororem, [cautela in visitationibus monacharum.] eamque visitare voluisset, mittebatur cum eo unus ex senioribus probatæ vitæ: & primum quidem videbat eam quæ Sororibus præerat; & deinde sub ejus præsentia & aliarum, quæ erant provectioris ætatis, sororem suam vel proximam Frater cum omni pudore & gratia sanctitatis cernebat, nihil ei deferens, nec prorsus ab ea quidquam accipiens. Non enim proprium quid habebant quod sibi mutuo largirentur; eratque satis utrisque solum visitationis officium, memoriaque futurorum cum spe felicitatis æternæ. Si quando vero vel ad structuram, vel ad aliam rem feminæ Monachis indigerent, eligebantur magnæ cōversationis, viri qui Fratribus ad quæsita præessent officia: & cum timore Domini laborantes, refectionis hora revertebantur ad monasterium, caventes apud eas quidquā cibi potusque percipere Vna vero regula tam virorum quam feminarum hodieque perdurat, nisi quod feminæ melotis, ut diximus, minime utuntur. Quod si defuncta esset Virgo, curantes funus ejus reliquæ, cunctaque quæ ad sepulturam pertinent adimplentes, deferebant usque ad ripam fluminis quod utraque monasteria dividit, psalmos ex more canentes. Tunc transeuntes Monachi cum ramis palmarum & olivarum frondibus, psallentes transvehebant eam, & in sepulchris suis cum hilaritate condebant.

[23] [Theodorus nobilis adolescens,] Hæc talis ac tanta conversatio longe lateque crebrescens, sanctique Pachomii nomen ubique perveniens, universos ad agendas Deo gratias excitabat. Non pauci quoque contemnentes hujus mundi negotia singularem Monachorum conversationem & spiritalia studia diligebant. Inter quos & Theodorus, adolescens annorum ferme quatuordecim, Christianis ortus parentibus, & secundum seculum valde claris, hoc modo conversus est. k Vndecimo die mensis Tibi, id est octavo Idus Ianuarias, quædam apud Ægyptum celebratur ex more festivitas. Cernens itaque domum suam nimis amplam ac splendidam bonisque omnibus abundantem, per Dei gratiam corde compunctus, talia secum cœpit volvere: Quid tibi proderit, infelix Theodore, si totum mundum lucratus fueris, & temporalibus perfruens deliciis ab illis æternis bonis & immortalibus excludaris? nullus enim potest & præsentibus deliciis perfrui, & perennis gloriæ præmia promereri.] Et graviter mox ingemiscens, in secretiorem domus partem sese proripit, ibique in suam se faciem prosternens, cum lacrymis hæc a Deo precatus est: [spretis deliciis & domo paterna,] Nolo, Deus, quæcumque ad mundi istius vanitatem pertinent. Te solum & misericordiam tuam volo. Posteaquam autem Theodori mater filium suum diu multumque requisivisset, dicto in loco eum tandem reperit. Cujus oculos a fletu quasi turgidos cum observasset; Quæ tibi, ait, fili mi, doloris causa? quo nunc loco versaris? ego quippe & fratres tui jam dudum ad prandium te præstolabamur. At Theodorus matri respondens; Abite, inquit, vos & prandete: ego enim cibos haud quaquam sumere statui: itaque ad vesperum usque in eodem conclavi jejunus perstitit. Ad biduum quoque sua persæpe jejunia protrahebat, per duos etiam annos, Monachi adinstar, a cibis delicatioribus abstinere solitus. [inter monachos vitam agit:] Post hæc suæ permissus voluntati, domo egreditur paterna, & Latopolitanum l Nomum petens, in anachoretarum istic & piissime versantium consortium abdere se constituit, annum tunc agens suæ ætatis quartum circiter & decimum.

[24] Cum itaque ad instituendos de rebus piis sermones vespera quadam in unum convenissent Monachi, ex iis nonneminem de Tabernaculo Mosaico sic audivit disserentem, ut Sancta, & Sancta Sanctorum de duobus populis mystice intelligenda esse assereret, eaque hunc in modum interpretaretur. Prior namque, aiebat, ille Israëlis populus per exterius Tabernaculum nobis videtur significatus, cujus omnem sacrificandi rationem & apparatum in animaliū occisione, in propositione panum, in candelabro & luminaribus, aliisque nonnullis, constitisse novimus: at vero quæcumque ad fidem Christi vocatæ sunt gentes, Sancta nobis Sanctorum, id est plenitudinem legis, repræsentare dicendæ sunt. Etenim quæ ad illas spectant, multo sunt illustriora, quam quæ exterius illud Tabernaculum commendare poterant. Siquidem animalium loco in sacrificia mactandorum altare habent Thymiamatis, pro Mensa panum propositionis Arcam testamenti, qua panum spiritualium copia, & liber Legis, & alia quæ scitis continentur; pro Candelabri denique lumine atque splendore Propitiatorium illis, in quo sese Deus misericorditer exhibet, qui ignis consumens est, hoc est Deus-verbum, quod, assumpta hominis natura, factum est propitiatio pro peccatis nostris, in carne scilicet nostra visibiliter nobis apparens. [ubi de Pachomio accepta fama,] Hanc de Tabernaculo interpretationem ubi in medium Frater iste ac Monachus produxit, illud ad extremum addidit: Quodcumque modo ad vos dixi, jam ante ab homine omnium quos novi sanctissimo, Patre inquam nostro Pachomio, auditu ipse percepi, cum eamdem Tabernaculi expositionem afferret, qui in Tabenna magnam Monachorum, pulchros in Christo progressus facientium, multitudinem congregat. Sic autem plane mihi persuadeo, fore ut vel propterea aliquid meorum delictorum condonet Dominus, quod hoc in tempore de viro sanctissimo fecerim mentionem. His auditis, vehementer animo accensus est junior Theodorus, atque ita Deum obsecravit: Si tantæ sanctitatis homo aliquis in terra versatur, fac, oro, Domine Deus, ut aspectu ejus frui, ejusque præceptionibus merear instrui, atque ita animæ meæ salutem, ipso adjuvante, consequar. Hæc porro eadem in oratione repetens Theodorus, maximam noctis illius partem exegit.

[25] Illucescenre autem die Pecusius quidam, vir non pietate minus quam senio venerandus, [duce quodā Pecusio ad illum pergit,] propter quamdam Fratrum necessitatem, illuc advenit. Eum igitur multis precibus rogavit Theodorus, ut sese ad Magnum Pachomium in ejus monasterium deducere secum ne gravaretur. Adolescentem itaque abduxit Pecusius: dumque arreptum iter haud indiligenter peragunt, Dominum suppliciter adorat Theodorus, ita aiens: Benedictus es Domine, qui petitionem meam benigne exaudisti. Ut autem in Patris nostri Pachomii venit conspectum, multos in ipso monasterii limine gemitus profudit ac lacrymas. Cui Pachomius; Noli, ait, flere, fili mi: ego quippe Patris tui (Deum intelligebat vir sanctissimus) sum servus. Postquam deinde in monasterium adolescens est ingressus, [sitque sub eo monachus.] & auribus atque oculis inculpatam Fratrum monachorum vitam cognovit, magno ad virtutem studio est incensus. Quamobrem nullum in proficiendo modum ponens, in mandatorum divinorum observatione magis quotidie magisque confirmabatur, a Pachomio, qui Sanctorum vestigiis omnino inhærebat, viam quæ tenenda erat diligenter edoctus. Et sane ingenio præditus erat adolescens, ac tria hæc summo sibi studio comparare satagebat, animi videlicet puritatem, mediocritatem sermonis quo apte admodum grateque utebatur, & sinceram ad usque mortem obtemperandi promptitudinem. Jam vero in omnibus vitæ monasticæ exercitationibus, vigiliisque orationis causa producendis, nulli umquam visus est concedere: sed æmulabatur perpetuo charismata meliora, ita ut tam consolator afflictorum, quam natu etiam majorum ad optima quæque dux & hortator existeret. Spiritus enim ubi vult spirat. [Jo. 3, 8] Pater itaque noster Pachomius, cum insignem adeo discipuli sui profectum lætissimis oculis aspiceret, ita apud animum suum statuit, fore ut, se mortuo, ad animarum regimen divinitus vocaretur Theodorus.

[26] Mater porro re intellecta venit, epistolas secum ab Episcopis m deferens, quibus jubebatur, [Matrem videre ab nuit;] ut ei restitueretur puer. Hæc in Virginum cœnobium hospitaliter recepta, literas Episcoporum ad Pachomium destinat, ut saltem filium videre liceat. Adolescentem igitur allocutus Pater; Audio, inquit, tua causa tuam huc advenisse matrem. Episcoporum illa litteras attulit; ob quarum reverentiam necesse est ut a nobis abeas, matrem salutes, ac bonam ejus veniam impetres. Dic mihi, reponit adolescens, o Pater, si post tantarum rerum acceptam cognitionem, matrem salutaturus abiero, non jure meritissimo in supremi judicii die reprehendet me Dominus? ubi enim ad aliorum ædificationem fortiter agere me oportebat, scandalum nunc fio tantæ Fratrum multitudini. Filii certe Levitarum parentibus & fratribus suis mortem adferre non dubitarunt, ut Domino magis placerent, neve ejus in capita sua iram provocantes de animæ salute periclitarentur. Nec ego igitur aut matrem aut quidquam omnino meum in mundo isto habeo: præterit enim. Tunc Pachomius: Si Deum magis quam matrem diligis, numquid consiliis tuis ego obsisto? nonne potius id ut generose facias hortator accedo? Qui enim amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus. [Mat, 10, 37] Hæc certe omnis est summa perfectionis. Pulcherrimum istud animi tui propositum cum Patres nostri sanctissimi Episcopi acceperint, non propterea mœrore aut indignatione, sed gaudio potius summo afficiendi sunt, quando tantum te in virtute profecisse animadvertent. Nec sane vitio aut peccato verti potest, si quis in suos forte propinquos incidens, eos non ut carne aut sanguine junctos, sed ut membra Christi, non alio ac reliquos fideles omnes, amore prosequatur: caro enim non prodest quidquam. [Jo. 6, 64] [Si quis autem paßione quadam seculi captus, dicit: Parentes caro mea sunt, eos diligere debeo; audiat beatum Petrum Apostolum prædicantem. A quo quis superatur, huic & servus efficitur. Qui ergo vincitur amore carnis, servus sine dubio est carnis.] Cum ergo matri suæ sistere se Theodorus nollet, [quæ in Virginum monasterio monacha efficitur.] ipsa etiam , ut quæ incredibili erga filium suum amore tenebatur, ad propria reverti noluit: sed cum devotis Deo virginibus volens lubensque permansit, ita secum inquiens; Hoc saltem modo vel inter alios Monachos subinde eum videre, neque hoc tantum, sed etiam animæ meæ salutem in tuto potero collocare.

ANNOTATA.

a In MS. Florentino his omnibus omißis solum legitur: Sunt & aliæ domus constitutæ cum suis Præfectis & Subpræfectis ad opificia, exercenda & texturam storearum. Hactenus autem descriptæ officiorum distributioni lucis aliquid addere poterit, quod S. Hieronymus in Prologo, ad Regulam S. Pachomii a se Latine redditam, ita exponit: Nostri Fratres Ægyptii, hoc est Tabennenses monachi, habent per singula monasteria Patres, & Dispensatores, & Hebdomadarios, ac Ministros, ac singularum domorum Præpositos: ita ut una domus quadraginta plus minusve Fratres habeat qui obediant Præposito: sintque pro numero Fratrum triginta vel quadraginta domus in uno monasterio: & ternæ vel quaternæ domus in unam tribum fœderentur, ut vel ad opera simul vadant, vel in hebdomadarum ministerio sibi succedant per ordinem: Hæc ille: quas autem Hieronymus domos vertit, Græce ὀικείας, malui vocare contubernia, rem potius, quam communem & indefinitam vocis Græcæ vim attendens.

b Dionysius & Hervetus ex suis MSS. hunc locum sic reddiderunt, quasi ipse Pachomius Vicario absente, solitusfuerit solus implere omnia.

c Zino Aprion, Dionysio Saprion, & hoc nomen in Athanasii Apologia de fuga sua, ubi recensentur Ægyptii Episcopi Sardicensis Synodi Actis subscripti, secundum vetustiorem editionem etiam Saprion legitur: sed in posterioribus correctioribusque Serapion. Est tamen alius Serapion Thmueos Episcopus, cui potius quam huic Tentyrano videtur Athanasius prolixam scripsisse Epistolam, seu verius tractatum, contra dicentes, quod Spiritus sanctus creatura est, & misisse Syllogen documentorum pro sua causa facientium cum epistola de morte Arii uti dictum in Vita ejus 2 Maji cap. 35. & 36. Vitæ Patrum editionis Coloniensis, nescio ex quo fonte, Pycerium habent.

d Tentyra & Tentyris urbs & Nomus Ægypti, inter Diospoles Magnam & Parvam, quondam Episcopalis, nunc prorsus jacet extincta.

e Quamvis Alexandrini Patriarchatus diœcesis varios a variis limites accipiat; satis tamen statui potest tam ex ipso Athanasio, Patriarcha quondam Alexandrino, quam ex Epiphanio aliisque, omnem Thebaidem eidem Patriarchæ fuisse subjectam; quam hic proinde ex munere suo visitasse, recte scribitur Athanasius. Videtur autem ad solius Patriarchæ officium pertinuisse ordinationon tantum Episcoporum sed etiam Presbyterorum per omnes sibi subjectas diœceses, ita ut eos Episcopi non nisi ex ejus licentia & mandato potuerint ordinare: hoc enim probat Episcopi Tentyrani pro Pachomio, suæ diœcesis Monachis cum titulo Presbyteri præponendo.

f Syene urbs & insula non magna, a majori altera, quæ Elephantina dicitur, & sub eodem Syenes nomine quandoque venit, interfluentis Nili brachio abjuncta, distat ab Alexandria, quam longa cum Thebaide Ægyptus est.

g Hinc colligimus facta hæc post annum 338, quo in suam Sedem ab exilio Gallicano rediit Athanasius, anno 341 ab invasore Gregorio iterum compellendus ad fugam, nec ante annum 349 restituendus suis. Baronius ad an. 328 Visitationem hanc refert, & ad ipsa aditi ab Athanasio Episcopatus initia. Nos in Vita S. Athanasii num. 378, secuti Hermantium, ad Valentis tempora & extremos sancti Episcopi annos eamdem Visitationem retuleramus, necdum examinata hac S. Pachomii vita, quod nunc correctum cupimus, quia anno 349 obiisse Pachomium didicimus. Addimus tamen etiam sub Valente, qui soli Athanasio pepercit, licuisse ei visitare Thebaidem, quod revera eum fecisse, cum jam Monachos regeret Theodorus, videbimus infra num. 91. Nota autem Papæ titulum hic & infra sic dari Athanasio, ut cum solo Romano Pontifice communemeum habeat Archiepiscopus Alexandrinus, sicuti ex Epistola Petri Antiocheni ad Gradensem Archiepiscopum, docet Leo Allatius lib. 1 de Ecclesiæ Orientalis & Occidentalis perpetua consensione cap. 18.

h Hinc usque ad num. 30 deerant omnia in Codice Florentino, foliis aliquot evulsis mutilo, cujus defectus partem primam supplemus ex Latina versione Dionysii, alteram ex MS. Mediolanensi acephalo, cum quo deinde multa contulimus: neque enim potuimus omnia, cum ipsum mutilum quoque sit, evulsis foliis non tantum in principio, sed etiam in progressu.

i Ruffinus lib. 3 num. 34 habet hæc de sorore Theodori: sed huic auctori potius credendum, quam Rufino, qui rem pœne similem de Theodori, non sorore, sed matre cum hac confudit.

k Esset dies VI Januarii. Et hujus forsitan diei festum est, quod VII Ianuarii notat Petrus Castellanus in Syntagmate de festis Græcorum, appellaturque Ἴσιδος ἄφιξις Accessus Isidis apud Plutarchum. Ab Ægyptiis ad Græcos transiisse superstitionem hanc nemo dubitaverit: notatque Diodorus Siculus lib. 1 Bibliothecæ, in hujusmodi festis tritici & hordei vascula circumferri, in memoriam eorum, quæ ab initio artificiose invenit Dea. Hoc posito, si nimis breve videtur tempus a KalendisDecembribus, quibus lata est Constantii de abolendis Gentilium ritibus, usque ad festa Osiridis seu Bacchi eodem mense celebranda, ut lex ea interim venisse in Ægyptum potuerit, sicut indicavimus in Vita S. Athanasii num. 228, poterit lector rem ibi notatam transferre ad hoc Isidis festum, seu aliud quodcumque posterius. Ceterum mensem, qui his Tibi scribitur, Seldenus lib. 3 de Synedriis Hebræorum vocat Tuba, ejusque diem XI, cum Ianuarii die VI facit convenire. Sed quomodo Christiani, quales erant parentes Theodori, festum potuerunt egisse tali die? Nempe, uti Calvinistæ in Hollandia, eliminatis Sanctorum festis, non aboleverunt quarumdum festivitatum, puta S. Martini, S. Nicolai, Trium Regum &c hilaritatem annuam; sic nec Christiani potuerunt statim ab ipso initio plebem abducere, a licita honest aque relaxatione, iisdem quibus Gentiles diebus sumenda.

l Nomus seu Præfectura Latopolitana, a primaria urbe Latopoli sic dicta; uti & ipsa urbs a cultu piscis cujusdam cui Lato nomen; estque ad sinistram Nili ripam, inter Tentyram & Thebas, male confusa a nonnullis cum Præfectura Latonopolitana, a Latonæ nomine & cultu vocata.

m Ad Synodum aliquam Episcoporum hac de causa acceßisse videtur potens mulier.

CAPUT IV.
Pachomii moderatio erga immorigeros, delinquentes, pueros & ægros: miracula quædam & monita spiritualia: Theodori profectus.

[27] [Pro immorigeris quibusdā Monachis orat Pachomius;] Ante porro quam Cœnobitarum numerus in majus excresceret, quidam in Pachomii disciplina versabantur Fratres, quorum animus in terrena atque carnalia adhuc erat pronus: nec enim fieri videmus ut sancto Dei timore omnes agantur æqualiter. Multis equidem illos Pachomius ad meliora omnia hortabatur, sed frustra; cum illi ad viam rectam capessendam vel intelligendam nec aures haberent, nec animos, & virum sanctum non exiguo dolore afficerent. Quamobrem in secretiora ille secedens, humi se prosternit, itaque Deum precatur: Tuum, Domine, hoc est mandatum æquissimum, ut proximos nostros non aliter atque nos ipsos diligamus. Tu itaque infelices illos benigne respice, eisque inspira ut compuncti animo timorem tuū suscipiant, & quæ tandem monachorum vita esse debeat, omnino intelligant; ut hoc modo, veluti Fratres reliqui omnes, spem suam in te solo habeant repositam. Fusa oratione, cum nihilo illos obsequentiores videret effectos, sed pertinaciter in sua permanere inobedientia, regulam iis vivendi atque agendi singularem & seorsim tradidit, ut non possent eam non observare. At illi cum viderent suæ se voluntati haudquaquam permitti, [sed hi disciplinam ejus deserunt.] ut eum quem maxime vellent vitæ & actionum tenerent modum, panico quasi terrore perculsi, relicto Pachomio, in alia sese loca receperunt. E talium vero monachorum discessu illud est consecutum boni, quod tritico videmus accidere a zizaniis recte purgato, ut lætius multo floreat & maturescat; ita quoque discolis iis abeuntibus, reliqua monachorum multitudo & numero & virtute non parum visa est excrescere. [Hæc autem retuli, volens ostendere, quia sicut nihil obest hominibus seculo deditis, si se tradiderint monachorum institutis; ita nihil utilitatis affert monachis profeßio venerabilis, si negligentes existunt; sed nec oratio paterna, nec condescensio eos poterit adjuvare torpentes.] a Cum quodam tempore quæcumque in promptu erant egenis liberaliter contulisset Pachomius, [Pachomius prodigiose frumento juvatur.] accidit ut necessarii ad victum panes deficerent. Quamobrem constituit, ut tres storeæ, quas monachorum quidam attulerat, divenderentur, mittereturque qui frumentum pretio compararet. Ipsa vero eadem nocte sub auroram fores monasterii pulsare auditus est homo: quem intro admissum percunctatus est Pachomius, quid requireret. Cui alter, Frumentum, b ait; sed per alia omnia perque ipsam meam salutem assero, quod in somnis occulta quadam vi adductus sim, ut vobis eo opus habentibus illud potius afferrem, tamquam acceptissimis Deo hominibus. Tum Pachomius; Nos quidem, respondit, frumento maxime habemus opus: sed tamen terminum, intra quem istud nobis restituendum erit, constitue. Cum itaque paulo post advectum navi frumentum in monasterium fuisset illatum, magnam omnes Fratres de repentina Dei erga famulum suum cura & providentia admirationem conceperunt.

[28] [A presbytero quodam quod peregrinos seorsim exciperet, reprehensus,] Fuit iisdem temporibus, post martyres pro fide occisos, Dionysius quidam Confessor, summa vir pietate, & Tentyranæ Ecclesiæ Oeconomus, idemque Pachomio amicissimus: qui cum intellexisset, Pachomium non permittere advenientibus aliunde Monachis, ut intra ipsum monasterium una cum aliis Fratribus degant, sed ad monasterii fores loco ab aliis secreto eos excipi; indoluit amici causa, ac mox in Tabennesin ipse profectus, virum sanctum eam ob rem dictis castigare instituit. Hominis reprehensionem mansuete patienterque excipiens alter; Deus, inquit, mentis meæ propositum optime habet perspectum, nec paterna tua Caritas ignorat, illud summo a me studio semper curatum, ut nullius umquam animum offenderem. Et sane quomodo id ego contra Dominum meum auderem, qui sic nos admonet: Quamdiu fecistis uni ex iis qui in me credunt, mihi fecistis. [Matth. 25, 40.] Meosne igitur Fratres absque ulla ratione a ceterorum contubernio, sic quasi hospitio illos extrudens, semotos habeo? absit. [facti sui rationem modeste reddit.] Sed cum persæpe monasterii mei statum attente considero, varii in eo generis homines, quosdam recenter admissos, qui nullam adhuc vitæ monasticæ cognitionem habent, quosdam etiam pueros, qui dexteram inter & sinistram discrimen invenire nequeunt, alere me conspicio. Quamobrem melius me facturum existimavi, futurumque e majore commodo atque honore Patrum ac Fratrum peregre advenientium, ut constituto quidem tempore nobiscum ad sacram convenirent Synaxim, sed perfecta deinde oratione in magis decentem & quietum locum ad cibos & somnum capiendum concederent, sufficiente me ipsis quæcumque habere possunt necessaria, ad eum modum quo Patriarcha Abraham Domino sub quercu & seorsim excepto ministravit. Hisce auditis acquievit presbyter Dionysius, & nihil quod c non e divina esset voluntate, a Pachomio agi cognovit. [Hæmorrhoissam sanat.] Uxor erat cujusdam eo in loco degentis hominis, quæ sanguinis fluxum magna sua molestia patiebatur. Hæc ubi de Pachomii sanctitate audivit, Dionysium jam memoratum, viri sancti amicum, supplex rogat, Pachomium ut accersat, quasi de magni momenti re cum eo acturus. Advocatus ergo Pachomius cum Dionysio in ecclesia disserebat, ac dicta mulier, incarnato pro nobis Deo credens, qui ad suos quondam discipulos dixit; Qui vos recipit, me recipit, cucullum quo hominis sancti caput cooperiebatur, cum fiducia attigit, & repente sanitatem obtinuit, [Matth. 10. 40.] [& procidens in faciem suam adoravit Dominum, glorificans ejus clementiam quod tanta per servos ejus beneficia credentibus contulisset. Tunc sanctus vir Dionysius factum sentiens, benedixit mulieri, & protinus ad sua repedavit.

[29] Aliquando vero neceßitas exegit ut sepis munimine monasterium vallaretur: in quo opere laborantibus Fratribus ipse lætus ferebat maximum auxilium]. Interim in vicino quodam monasterio, cui qui præerat Pater ad S. Pachomium consilii causa frequenter accedere erat solitus, Frater fuit, qui d Oeconomi munus in eo sibi monasterio deposcebat. Verum monasterii Pater, hominem eo officio ratus indignum, quando a petitione ut desisteret persuadere nequivit, callide ad Fratrem ita est locutus; Pater equidem noster Pachomius edixit, ut ne tuæ isti postulationi annuerem, quoniam eo quod petis munere parum te esse dignum, optime intelligit. Hæc ille audiens, non sine indignatione secum abripuit monentem, dicens; Veni, ad Pachomium una pergamus, ibique confirma quæcumque contra me modo protulisti. At monasterii Præses, metu pariter & dolore plenus, hominem sequebatur, multum dubitans, quem tandem exitum contentio illa esset habitura. [Monachū multa falso exprobrantem patienter tolerat,] Cœpta ergo via properantes, Pachomium una cum aliis Fratribus muro ad monasterium attollendo occupatum repererunt. Quem propius Frater iste affatus; Descende, inquiebat, o mendax, & aliquod meum peccatum contra me, si potes, affer. Pachomio autem non continuo respondente; Obmutescis sane, adjunxit, cum nihil in tui excusationem proferre valeas. Quis vero te ad falsa dicenda compulit, cum præsertim ipse te perspicacem satis prædices, utpote qui longa te rerum contemplatione perfecisti? Talia adhuc Fratre objiciente, cum nullius in ipsum delicti conscius sibi esset Pachomius; Peccavi, inquit, o Frater, sed tu veniam mihi, oro, concede. Numquamne tu in aliquod peccatum incidisti? Hac voce percepta, ab ira & contumeliis Frater destitit. Descendens autem ab opere Pachomius, monasterii Præsidem de re, quam audierat, percunctatur. Quem ut lamentantem & animo vehementer anxium conspexit; Quid, ait, hocce tandem est negotii? Tunc alter: Hic, inquit, muneris cujusdam administrationem sibi deposcit, ad quod omnino reperitur ineptus. Ego vero cum ab ea mente hominem dimovere non possem, ut qui aures mihi præbere plane negat, tuam interposui auctoritatem, ut molestus esse desisteret. Illam siquidem a Domino prærogativam tibi esse concessā non ignoramus, ut nihil te fraudis atq; doli possit latere: sed ecce amens ille ac stolidus pessimis suis contumeliis virum justum ac sanctum incessere non erubuit. [beneficiis demulcet,] Tum Pachomius; An non, ait, divinam ex me voluntatem quæsiturus huc advenisti? igitur quod dicam attende. Suam homini isti petitionem facilis concede, ut hac ratione hominis istius animam potestati dæmonis eripiamus. Sæpe namque accidit, ut quispiam, alioqui malus, cum beneficiis fuerit affectus, nonnullum boni honestique amorem concipiat. Hæc scilicet ratio est caritatis, quam verbo nos & exemplo Deus edocuit, ut imperfectiones mutuas magno commiserationis affectu toleremus. Sic ergo ille voti jam sui compos, noluit; & mutato statim proposito cum valde magna contritione Pachomium amplexatus, culpam ingenue est confessus; Homo Dei, [& ab apostasia servat.] inquiens, superas multum famam, quam de te audivimus. Perspicere namque nobismetipsis licuit, quam egregia ratione malum in bono viceris. Si enim non ita placide clementerque, sed contra duriter atque acerbe me excepisses, monastica statim vita valere jussa, a divino recessissem obsequio. Benedictus tu, per quem vita mihi ac salus est conservata. [Tunc allevans eum de terra venerabilis senex, hortabatur sedulo ut vitam sumeret e profeßione dignam, ne quando negligens perpetua in futurum tormenta sentiret. Et osculatus eum dimisit in pace: quem etiam usque ad fores monasterii prosecutus est.]

[30] Ad monasterium accedens f quidam multis Pachomium precibus orabat, ut filiam suam, quam dæmon insederat, sanare vellet. Quod ille audiens, cui moris non erat cum mulieribus agere, misit per janitorem responsum ad ostium in hæc verba: [Occultum puellæ peccatum cognoscit.] Unum ex vestibus ejus lotum huc mitte. Allatam igitur puellæ tunicam ut homo sanctus aspexit, sua illam benedictione impertiturus; Non est hæc, ait, puellæ, quam dicis, tunica. Affirmante altero, dictaque sua iterum atque iterum probante, esse illam filiæ suæ vestem ipsissimam; misit Pachomius qui diceret: Est quidem illa filiæ tuæ tunica, sed ipsa non servat castitatem, cum virginitatem sit professa: simul enim atque oculos in vestem conjeci, intellexi non esse a labe & corruptione puram, ac propterea ad filiam tuam negavi pertinere. Sancte itaque promittat fore ut majori se imposterum diligentia ab omni immunditia puram servet, idque coram Deo qui promissiones sibi factas numquam non audit: sic fiet ut Dei ejusdem misericordia filiam tuam sanam habeas atque incolumem. Filia ergo sua in examen vocata, indignans simul ac mœrens Pater ipsiusmet confessione peccati labem cognovit, ac simul promissum ab eadem accepit, quo nihil imposterum ab ea ejusmodi perpetratum iri sancte pollicebatur. Tunc Pachomius oleum, benedictione sua consecratum misit ad patrem: qui filiam suam eodem ubi perunxit, nihil in fide hæsitans, sanitati mox pristinæ videre meruit restitutam. [Ipsa vero glorificabat Dominum jugiter, quod non solum dæmone, [Quam, uti & adolescentē quemdam, oleo ac pane benedicto a dæmone liberat.] sed detestabili conversatione liberata, in reliquum se continentiæ studio per Christi mancipasset auxilium.] Quidam alius filium suum, a molestissimo genio vexatum, adduxit rogans ut sanaretur. Panemque ab eo qui erat ad januam accipiens, cum mandato ut eum comminueret esuriente dæmoniaco, frustum ejusdem panis homini porrexit. Sed nec attingere eum energumenus voluit, cum ex aliis panibus avidissime comederet. Mala deinde punica & viridis coloris caseolos aperiens, panis benedicti micas iis immiscuit, ut nescius saltem dæmoniacus ex eo sumeret: sed cum vesci occepisset, aperuissetque appositos cibos, omnia panis benedicti frustula abjecit, ne minimum quidem ex iis degustans. Quamobrem biduo eum jejunum manere voluit, donec viribus ferme destitueretur: quo elapso pultem coxit triticeam, cui dictum jam sæpe panem immiscuit, quem benedicto insuper oleo intinxit. Continuo autem quieti sese tradens energumenus, altum cæpit dormire. Cujus parens non diu post ad monasterium rediens, Deumque laudans, de recuperata a filio sanitate nuntium ipse attulit. Complures etiam alios e variis languoribus per servum suum Pachomium Deus eripuit, qui per Sanctos suos, tam inter homines mundo addictos quam inter Monachos, salutem animarum numquam non operari dignatur. [Magna indifferentia utitur in oratione.] Quod si quandoque contingeret eum, pro alicujus sanitate deprecantem, minime exaudiri a Domino, nihil magnopere admirabatur, nec inde quidquam capiebat doloris; cum non ignoraret qualis sanctorum virorum in orando debeat esse mens & intentio. Itaque cum precaretur, illud repetebat identidem; Non mea sed tua voluntas fiat. Sic namque is, qui cum Patre est unum nos docuit, quoniam in omnibus ita oportet fieri g.

[31] Si quis autem, eam quam homo sanctus in precando tenebat rationem ignorans, quærere non dubitet, unde nobis hæc scribentibus rerum illarum data sit cognitio; is primum quidem in memoriam revocet, quod, sicuti supra dixi, ipsimet diligenter de rebus Pachomii inquirentes, ex antiquiorum Patrum narratione omnia cognoverimus, quodque ipse Pachomius in Fratrum conventu residens ut aliquid proficuum explicaret, etiam intimas cogitationes suas eis aperiebat: & quo modo in omni ad Deum petitione orationē oporteat ordinare sine invidia docens, omnes ut fidem ac spem in Domino omnem reponerent; caritatē vero non fictam exhiberent proximo, erudiebat. Dicebat autem hanc doctrinam, præter manifestas illas sanationes corporum, esse etiam curationes animarum. Homo enim, inquiebat, sic animo & mente excœcatus, ut densissimis idololatriæ tenebris immersus, purum Divinitatis lumen non admittat, [Docet conversiones peccatorum habendas in miraculu:] si postea per veram fidem ad Dominum perductus, unum verum Deum reverenter suspiciat atque cognoscat, numquid ea vere curatio & salvatio est? Ac rursum alius, bruti instar animalis, rebus fallacibus addictus, nec de veritate verbum profari sciens, si a Numinis supremi famulis nonnisi quæ justa sunt loqui imposterum didicerit; an non & talis spiritu sanus est effectus? Tum si alius quispiam stupore animi, divina mandata decussatis quasi manibus perficere nequaquam curet, ac mutata per Dei misericordiam voluntate pigritiam ponat, bonisque operibus sese addicat; nonne hunc egregie dicemus esse sanatum? Si fornicator, si superbus, opera alicujus e Dei famulis ad concipiendum Dei ejusdem timorem permotus, pœnitentiam agat, an non ingens hoc est prodigium?

[32] Dixit mihi, inquiebat aliquando e Fratribus nonnemo; Enarra mihi visiones aliquas a Deo tibi objectas. [vertutes solidas revelationibus,] Cui ego: Homini quidem peccatori, qualis ego sum, visiones videre nequaquam est in votis aut desideriis: error enim esset & non secundum Dei voluntatem. Cum vero Deus id ultro & gratis dederit, in omni quod eventurum est, esto resurgat mortuus; nulla tamen seu superbiæ seu vanæ gloriæ tentatione lædetur fidelis Dei famulus, qui eam numquam habuit, nec omnino cognovit, divinæ namque providentiæ munere gubernantur universa. Audi nihilominus, visionem magnam. Si hominem conspexeris puritate & demissione animi insignem, admirandam sane visionem conspexisti. Etenim quid majus aut admirabilius videri potest, quam si obtingat alicui invisibilem Deum in homine visibili, tamquam in Dei templo contemplari? Similiter magnum quid esse cogitemus, quod a viris sanctis interiores animorum affectiones sæpe pervideantur, [& occultorum cognitioni ante ponendas:] quemadmodum Elisæus animum Giezi perspexit. Cum namque Dominus, qui cuncta scrutatur, aperire illis quæ secreta sunt, fuerit dignatus, tunc arcanorum fiunt conscii: sin autem Dominus non revelarit, hominum aliorum similes permanent, in hoc solum perpetua contemplatione intenti, ut Divinitatem, quantum fieri potest, mente animoque respiciant; quod ipsum e Dei famulis unus nobis quispiam tradidit dicens; Providebam Dominum in conspectu meo semper. [Ps. 15, 8] Nec vero inde judicandus est quispiam quod abscondita penetrare nequiverit, sed quod eis similem se facere non sit veritus, quos in Psalmis condemnat spiritus divinus, ita dicens; Non proposuerunt Deum ante conspectum suum. [Ps 53, 5] Hic porro perfectionis gradus facilius obtingit adolescentioribus; [adolescentiam virtuti aptissimam, diligenter esse excolendā.] ut a prima ætate vocem Domini audientes, Dei recordatione informentur & ad anteriora extendere se perpetuo conentur, donec ad summa quæque & perfectissima, Samuelis in templo versantis exemplo, perveniant. Solum namque probe excultum facillime vites ad maturitatem profert: quæ vero tellus neglecta diu & deserta jacuit, multorum vix labore poterit expurgari, ut fructus tandem bonos proferat. Istud etiam ignorare non possumus, quod sicut terra, quantumvis bene exculta, si deinde negligatur, fiet, ut scriptum est, deserta, licet semen optimum ei fuerit demandatum: ita quoque sterilis ante & deserta, si studio non indiligenti præparetur, digna fit quæ fructus suo tempore proferat. Curam ergo adolescentum, ut Deus nobis præscribit, habeamus non mediocrem, quoniam, ut scriptum est, custodiens parvulos Dominus, animas quoque nostras ut pupillam custodiet: qua enim mensura, inquit, mensi fueritis, remetietur vobis. [Ps. 114, 6] Nemo vero audeat vel verbo talem aliquam animam offendere, ut ne pupillam oculi, numquam non in Deum justum judicem intenti, magno suo malo eruat. Neque necesse est pluribus dicamus, qua parvuli ratione custodiendi sint: verbo si dicam sufficiet. Quisquis Dei timorem in veritate ob oculos habens, ad summum usque perfectionis animum suum & conscientiam ab omni macula expurgaverit, is suffultus Domini sui auxilio, quo in omnibus quæ agit opus habet, parvulos suos custodire facile poterit.

[33] [Theodori obedientiā exercet Pachomius.] Theodorus autem, de quo ante nobis fuit sermo, in prima adhuc ætate adolescens, summa sua voluntate veris solidisque de Deo doctrinis pascebatur, & confortabatur spiritu, Patrem suum Pachomium in omnibus sibi ad imitandum, veluti exemplar quoddam perfectissimum proponens, eique haud aliter quam ipsi Deo obsequebatur. Si vero subinde accideret, ut, cum certum aliquod opus ei perficiendum tradidisset Pachomius, sive per oblivionem sive per inadvertentiam, aliquid immutataret, aut etiam diversum quid præciperet, atque insuper quasi reprehendendo diceret; Quamobrem hoc operis aggressus es? nihil admirabatur Theodorus, nihil in sui excusationem afferre conabatur; sed summo reprehensionem silentio accipiens, eam vera de causa contra se afferri existimabat, sic apud se cogitans & dicens: Homo Dei est, non temere verba mutat aut sententiam; sed fortassis a spiritu divino extra se abreptus, ita contra meam voluntatem agenda imperat, ut me adhuc imperfectum corrigat. Si enim ita res non haberet, quomodo prius ab ipsomet imperata perficientem increparet? Huic quiddam non absimile apud prophetam Jeremiam reperio, quo loco Dominus populum reprehendit ob sacrificia, quæ non in veritate offerebat: Quoniam non hæc præcepi patribus vestris; cum tamen per Moysen illa præcepisset. [Jer. 72, 2] Quamobrem oportet me suspirare, donec Dominus cor meum rectum ac promptum faciat, ut Sanctis ejus debitam semper obtemperandi voluntatem exhibeam. [Hujus exigua de seipso,] Colligentibus aliquando Fratribus juncos h in insula, ibidem versabatur Theodorus, ad eos cibo potuque reficiendos necessaria curans. Quadam igitur vespera P. N. Pachomius, cum rediisset æger a labore, eique decumbenti ac supra modum algenti cilicinam stragulam injecisset Theodorus, ea tegi sanctus senex omnino recusavit; Hanc, inquiens, vestem, Theodore, aufer, & storea me contege, qua alii omnes Fratres uti consuevere. Obtulit deinde Theodorus grana pauca mali Punici, ut iis vires repararet. Sed oblata senex respuens, ita cum lacrymis est locutus; Justumne est & æquum, ut sumptuosius ac melius nos ipsos habeamus, [& magna de Fratribus cura ab solicitudo;] propterea quod Fratrum nos laboribus atque necessitatibus moderandis a Deo simus præfecti? Ubi ergo est timor Domini? Jamne, Theodore, omnia Fratrum tuguriola i circumiens observasti, num quispiam ex illis infirmitate aliqua detineatur? illuc enim usque judex est Deus. Pachomius porro accepta cælitus virtute ipsasmet animorum & corporum affectiones penetrare noverat, & qua ratione dæmones fidelibus Christi servis obstacula ubique ponere conentur.

[34] Contigit quandoque ut virum Sanctum in asceterio suo versantem febris invaderet, qua correptus integrum unum diem jejunando traduxit, quin & secundum jejunio addidit. Jamque tertium k similiter parabat exigere, quando ad preces fundendas exsurgens, Deique videndi desiderio æstuans, a morbo repente liber extitit. Dato igitur per Oeconomum de more ad prandendum signo, ipse etiam Pachomius, veste solita ad lumbos indutus, pariter cū Fratribus nulla infirmitate detentis mensæ accubuit, sensitque morbum e naturali aliqua causa nequaquam provenisse. Quamobrem Deo, qui vires sibi in quavis occasione sufficeret, gratias egit infinitas. Cum vero alium quempiam in periculo videret constitutum, nihil non agebat, ut ne ab adversariis suis sineret se superari. Ipse etiam met, quamvis sanctitate eximius, cum tamen corpore esset imbecilliore, magnis animis quamcumque sibi immissam ægritudinem sustinebat. Deus siquidem variis modis famulos suos novit explorare. [quam insigni exemplo declarat.] Fratrum unus ad mortem æger, diversa in cellula decumbebat, haud ita procul a Pachomio; qui cum a contubernii Præposito paululum carnis ad nutrimentum postulasset (corpore quippe erat vehementer exhausto) idque in solum illud tempus, quo malum tam grave affligere eum pergeret; repulsam passus, sic Fratrem quemdam alloquitur; Me, quæso, o Frater, ad P. N. Pachomium quantocius hinc defer. Quod cum alter fecisset, in faciem suam æger ante Pachomii pedes se abjecit, & quid illuc eum advenire compulisset exposuit. Postulationem adeo justam, quamque obtinere æger haud esset indignus, intelligens magnus Asceta, in gemitum prorupit, ac prandii hora, cum Fratres ad comedendum convenissent, Pachomio quoque appositum est quo vesceretur. At ille, cibi nihil potusve degustans, hanc orationem habuit: Dicite mihi, Personarum acceptores, ubi scriptum est; Diliges proximum tuum sicut teipsum? Videtisne Fratrem illum, mortuo haud multum absimilem? Quamobrem igitur, ante etiam quam suam ille necessitatem vobis indicaret, neglexistis, & non consuluistis, ut opportebat? ultro autem exponentem desiderium suum cur despexistis? Dicetis forte, quoniam apud nos insolitus est ejusmodi cibus, ideo eum negleximus. Nullane igitur morbo debetur discretio? nonne omnia mundis munda? Si vero licitum illud atque conveniens esse, vestro judicio statuere non poteratis, quamobrem ad me de tota re non retulistis? Hæc cum diceret, in lacrymas est solutus: semper namque commiserationis signum sunt lacrymæ. Si quis tamen animo motus, non videtur sicut ille lacrymari occasione oblata, interius tamen lacrymatur. Hisce porro Pachomii dictis permoti Fratres, festinarunt carnes emere, emptas concidere, concisisque solari ægrotantem. Tum vero etiam ipse Pachomius communi cum aliis cibo, oleribus videlicet ad ignem decoctis, sese refecit.

ANNOTATA.

a In MSS. quibus Dionysius & Hervetus sunt usi, desunt reliqua hujus §.

b Hinc collige mercatorem hunc Frumentarium fuisse, qui lucri causa conquireret fruges, collectasque venum exponere intendebat.

c Dionysius, in eadem Tentyrorum civitate.

d Dionysius & Zinus ex suis MSS. dicunt Clericatus dignitatem ab hoc Fratre postulatam.

e Dionysius & Hervetus, rem sic narrant, quasi voti sui compos effectus monachus reverterit ad Pachomium jam Clericus; & sic Dionysius hic, vitam dignitate dignam scripsit: sed quia ex nostro MS. commodius dicitur ipso in vestigio conversum ambitiosum renuntiasse petitæ & jam addictæ sibi gratiæ, malui ex Zino accipere vitam professione, scilicet monastica, dignam.

f Iidem invenerunt, advenisse hunc hominem a longe festinum, adhuc S. Pachomio ibidem stante.

g Sequentia omnia desunt apud præcitatos interpretes, apud Hervetum quidem bona ex parte, apud Dionysium vero usque ad num. 50.

h Græce θροῖα, ea paßim minus nota vox Hervetum abduxit, ut verteret, Cum aliquando Fratres profecti essent in insulam, nomine Thræam ad metendum: & alibi Frondes ficuum scripsit.

i Extemporanea illa scilicet, quæ monachis per aliquot continuos dies in insula futuris parabantur.

k Hervetus in MS. Lipomani reperit, quod fuit jejunus quinque dies.

CAPUT V.
Alia tria monasteria suscipit Pachomius & in iis varia spiritualia documenta tradit.

[35] Cum deinde monasterii a se constructi spatia, [Monachos in Proüdeducit & monasteriū ibidem ordinat.] monachorum multitudini recipiendæ paria nequaquam esse videret, nonnullos e suis in alium quemdam desertum locum, Proüvocatum, traduxit, quorum opera usus, aliud ibidem exstruxit monasterium, lateque extendit: plurimos enim ad vitæ istius rationem capessendam a Domino vocari quotidie observabat. Oeconomum quoque & duos alios, qui Fratrum istic degentium curam haberent, monasterio præfecit: distinxit Præfectos contuberniorum & Subpræfectos constituit; ad formam primi in Tabennesi monasterii. Illad autem memoria ut tenerent magnopere commendavit, ne alter alteri ulla in re molestiam aut nocumentum aliquod crearet, sed intra præscriptum cuique vitæ modum ac terminum continerent sese universi. Ordo quippe in rebus humanis venustatem habet non exiguam. Vir sane perfectus, etiam ubi ordo non est, recte omnia sciet disponere, quemadmodum scriptum est; Et in diebus famis saturabuntur. [Ps. 36, 19] Ceterum Pachomius etiam ipse dies noctesque monasterii utriusque commodis ac necessitatibus animum intendebat, verissimus optimi maximique Pastoris famulus existens. Post hæc cum in monasterio etiam Proü a Fratrum numerus non parum excrevisset, [Aliorum etiam monasteriorū curam suscipit.] senex quidam asceta, qui & ipse monasterio antiquiorum Monachorum cum potestate præerat, & Eponymus vocabatur, ad Pachomium venit, utque monasterii ad id usque tempus a se administrati curam suscipere vellet, plurimum rogabat: nomen autem monasterii erat b Chenobosciorum. Hujus itaque administratione suscepta, alios etiam Fratres eo deduxit, iisque ipso in loco bene precatus, divinæ eos providentiæ commisit: statuens ut cum Fratribus, qui jam ante istic fuerant commorati, ipsi quoque habitarent, eademque uterentur vitæ regula. Ibidem similiter Oeconomum & qui secundum ab eo locum teneret, nec non contuberniorum Præfectos & Subordinatos designavit. Quin & in quartum etiam monasterium, quod Monchosin c nuncupant, Fratres dimisit, secundum traditam aliis omnibus vivendi normam ibidem victuros. Hoc autem fecit rogatus a præcipuis asceterii illius moderatoribus, & Regulas præscripsit Monachis illis, inter quos erat etiam senex quidam, d Joannes nomine, in vita spirituali admodum exercitatus. Sic autem magna cum diligentia Fratres visitans Pachomius, si quos spiritu valentiores deprehendebat, hosce per singula monasteria, quanto tempore erat abfuturus, aliis jubebat præesse, non aliter quam in suo ipse monasterio cum potestate præerat. [Temperantiæ in cibo & potis studium apud Monachos promovet.] Accidit deinde ut cum duobus aliis Fratribus navi veheretur ad Monchosinense monasterium. In quod sub noctem receptus est: cumq; cœnæ sumendæ tempus jam advenisset, mensam instruxerunt Fratres. Sedentibus igitur illis ut comederent, multis & exquisitis nimium rebus, caseis nempe & ficubus, & fructibus olivarum paratam cœnam contemplatus Pachomius, solo pane vesci est aggressus. At reliqui absque ullo discrimine in omnia quæ erant apposita manus avidas injecerunt: e quibus nonnemo Pachomium diligentius attendens, lacrymas eum non tenere conspexit. Cœna itaque absoluta ubi exsurrexissent, rogatus quid illæ sibi lacrymæ tandem vellent, nihil omnino respondit; sed denuo ut fletus sui causam proferret precibus fatigatus; Vestra, dixit, causa, Fratres, in hanc mœstitiam incidi, propterea quod temperantiæ studium inter vos parum vigeat. Sane quibus cælestia sapiunt, ii continentes quoque sint, nec immoderato in cibos desiderio ferantur, oportet. Anne igitur peccatum esse putabimus cibis uti, præsertim vilioribus? Sed pulcrum est, quod Apostolus monet, non vinci in aliquo. Ego vero quia peccator sum panes reperi palato jucundos, iisque solis famem compescui, alias etiam quod Dominus forte objecerit, comedere contentus. His auditis, magnum omnes a cibis non necessariis abstinendi studium incessit.

[36] Multum quoque Fratribus Pachomius proderat, [Ad eosdem de studio orationis,] cum de rebus sacris dicturus, locum cepisset. Monebat primum ut in orationis & contemplationis studio irreprehensibiles sese exhiberent, ut ne inimicorum versutias haberent incognitas, sed Domini virtute abunde instructi fortiter contra illos agerent. In Deo, inquit, faciemus virtutem. [Ps. 59, 14.] Tum Scripturæ sacræ sermones iisdem exponebat, maxime si qui intellectu occurrerent difficiliores aut magis abstrusi, [de Incarnatione,] de Domini incarnatione, de cruce, de resurrectione. Ac de incarnatione quidem Verbi divini sic sentiebat, ut diceret eam in Lege veteri non uno argumento significatam, dicente Deo apud Isaiam; Venio congregare omnes nationes: [Is. 66, 18.] Nec non in ipso Euangelio; quoniam Verbum caro factum est & habitavit in nobis. [Ioa. 1, 14.] De Cruce disserens, arietem afferebat in medium, cornibus in vepreto ac ligno Sabec detentum, [de morte,] & in victimam pro Isaaco adhibitum; Abrahamo præsertim dicente: Quoniam apparuit in monte Dominus; quo haud dubie Dei Filii unigeniti obitam in cruce mortem præmonstrare voluit. In Euangelio autem omnis creatura de cruce testimonium exhibet, totis viribus declarans quod Christus Jesus crucifixus rerum omnium vere sit Dominus. De corporis vero ejus resurrectione per Isaiam dicit Deus, quod post mortem velit eum Dominus a percussura plagæ sanare; [& resurrectione Domini,] hoc est, quod filium suum, absque ullo suo peccato pro nobis mortuum, ad vitam revocare statuerit: [Is. 30, 26] ac rursum in Euangelio Thomas, de mortua & resuscitata carne, in qua Deus verbum, sic quasi in templo quodam moratur, testimonium dicens; Dominus meus, inquit, & Deus meus! [Io. 20, 28.] Hic ergo testis quoque habendus est fidelis. [de resurrectione nostra corporali,] Quod autem ad hominum etiam aliorum resurrectionem spectat, cum Christi corpus cruci affixum, a corporibus nostris natura sua minime sit diversum, sane quemadmodum illud a morte suscitatum est, ita & nos suscitabimur: quin & eo jam suscitato, nos pariter suscitati sumus. Deus quippe Verbum a morte surrexit, & nos igitur pariter cum eo surreximus, quandoquidem ipse nos potius in eodem corpore suo suscitavit. Hæc porro Deum, quamvis per ipsos, de seipso tamen dicentem audientes: audiamus etiam ipsummet dicentem: Veniet tempus in quo omnes, qui in monumentis sunt, audient vocem filii hominis, & resurgent. [Ioa. 5, 28.] Paulus similiter de carnis resurrectione sermonem instituens, quædam affert, ad quæ intelligenda veram solidamque scientiam afferre debemus: Unus autem ejus locus nobis sufficit; Si mortui, inquit, non resurgunt, neque Christus surrexit a mortuis. [Cor. 15. 32.]

[37] Cum itaque, Fratres mei, de futura ex mortuis resurrectione non dubitemus, [& spirituali sermones instituit.] oportet etiam & resurrectionem spiritualem tantisper contemplando cognoscamus, Domino ipso dicente: Qui in credit me, etiamsi mortuus fuerit, vivet. [Io. 11, 25.] Fieri sane nequit ut sermo Domini non inveniatur verus. Omnis peccator, qui credit & mandata Domini observat, Vivet, quemadmodum S. David pronuntiat; vivet anima mea, & laudabit te. [Ps. 118, 175.] Nos ergo, Fratres, hoc non indiligenter attendamus, quo modo Dominus, cum suas nobis leges & mandata præscripsit, nunc quidem ipso facto contumeliis lacessitus, cum ei dicitur, Dæmonium habes, contumeliarum nihil reponat; aliquando autem cum Scribis & Pharisæis sermone contendens, triste illud; Væ vobis, ingeminare non cesset; illosque cæcos ac duces cæcorum, & sepulcra dealbata nominet, aliisque id genus reprehensionibus minime parcat. Etenim ut qui foveam conspicit, cæcos apprehendit, ne inter eundum in præcipitium & mortem incidant; ita Dominus perversam eorum vivendi rationem sectatoribus suis & discipulis aperuit, ne hi similes Pharisæorum effecti, eodem quo illi exitio perirent. Quod vero contumeliam passus, opprobria nulla in adversarios regerat, hoc ipso docere nos voluit, ut malum pro malo ne reddamus, & in tolerando patientiæ simus studiosi. Cum autem Petro dixit; Vade post me, satana; non Petrum appellasse existimandus est Dominus, sed ipsummet cacodæmonem, cujus potissimum impulsu homines non recta sæpe cogitant & loquuntur. [Mat. 16, 23] Cumque ita finem dicendi fecisset Pater noster Pachomius, [De quibus Monachi deinde intersese conferunt.] una cum Fratribus suas ad Deum preces fudit, quibus id videlicet postulabat, ut divinorum sermonum in animarum suarum salutem numquam non meminissent. Exinde suam quisque cellulam repetiit, diutius secum meditaturus quæ audierat. Hac porro consideratione finita, in unum omnes convenire, & inter se quæ dicta erant conferre instituerunt. Locum vero inter eos invenire nullum poterat otiosa de rebus ad mundum hunc spectantibus confabulatio: sed vel Scripturæ alicujus solutionem, vel quomodo secundum sanctissimam Dei voluntatem in virtute proficerent disquirebant.

[38] Nec agere quidquam ulli in domo fas erat absque Præpositorum suorum voluntate aut imperio; sine quibus nec Fratris sui cellulam ingredi aliquis licitum sibi putasset. [Horum, uti & monasteriorum, administratio.] Quæcumque in domibus vestes reperiebantur minime necessariæ, eas Oeconomus & qui secundum ab eo locum tenebat, cella servabat separata & diligenter occlusa repositas, donec seu lavandi seu gestandi gratia producendæ essent. Libri similiter omnes suis accurate loculis disposiri, ad eorum, quos dixi, duorum spectabant curam. Auri argentive nullus inter eos usus. Quin etiam reperti sunt, qui, cum finem facerent vivendi, quid aurum argentumve omnino esset, ignorarent. Soli videlicet quibus administrandi necessaria officium erat impositum, pecuniæ rationes noverant: & hi ipsi postquam ad monasterium erant reversi, nihil retinuissent in manibus, ne ad diem quidem unum, sed redditam sibi pecuniam servabat Oeconomus, donec eos rursum contingeret egredi. Hæc vero omnis gubernandi ratio in libro Oeconomorum singillatim continetur descripta. Porro Pachomius cum monasteria lustrandi ergo nave veheretur, [Pachomius noctes integras vigilando transigit.] facto jam vespere ait ad Fratres; Vultisne noctem hanc vigilando traducamus? Qui cum respondissent; Placet, Pater: rursum eis dixit Pachomius; Triplicern vigilandi normam a Patre nostro Palæmone sum edoctus, videlicet, ut vel usque ad noctis medium vacemus orationi, ac deinde somno vires foveamus ad lucem usque matutinam; vel contra ad mediam usque noctem somno corpus, ac deinde usque in tempus matutinum oratione animum reficiamus; vel ex nunc quieti e paululum indulgeamus [deinde & oremus alternis], atque ita in lucem usque matutinam. Fratribus autem quod postremum dixerat eligentibus, eo loco remansit, æqualiter partiens somni & orationis horas, utpote vigiliarum ducendarum expertus: f ex sociis autem unus quidam in proposito deficiens, cubitum discessit; alter vero perseveravit usque mane. Quem Pachomius sub auroram vocavit ad Synaxim; deinde etiam hic, cum eo qui totam noctem dormierat, somnum capturus discessit ad ovile quodpiam: atque ita denique ad monasterium, quod non exiguo intervallo aberat, profecturi remos expediverunt.

[39] Audito Pachomii adventu g Cornelius supra memoratus, monasterii illius Oeconomus, [Cornelium Monachum humilius de se ut sentiat,] convocatis in unum Fratribus, Pachomio processit obviā; in cujus aspectum simul atque venerunt, amicissima tam hominem sanctum quam qui cum eo advenerant Fratres salute exceperunt. E quibus unum, monasterii septa jam ingressum, percunctatus est privatim Cornelius; Quid fecit Pater noster hisce diebus? Qui respondit: Noctem hanc universam erudiit nos. Cumque totius rei seriem exposuisset fusius, ita ad Fratrem Cornelius; O te imbecillum, qui ab infirmo sene passus es te superari, cum in ætatis flore adhuc existas! Hæc dicentem Cornelium audivit Abbas Pachomius, quamvis id a sese auditum dissimularet. Sed vespertino tempore, cum ignis de more solet accendi, sic allocutus est Cornelium; Placetne ut orationi vacemus? Illo respondente; Ut vis, Pater, surrexerunt ambo ad orationem. Quam in longum sane tempus, Cornelii experiundi causa, protraxit Pachomius. Fratres vero ejus qui viri in orando constantiam præterita etiam nocte in navigio experientia ipsa cognoverant, loco excesserunt, & alibi nocturnæ sese tradiderunt quieti, dum Cornelius cum Pachomio in oratione persistit. Signo deinde ad conveniendum sub auroram dato, Pachomium alloquitur Cornelius & ait; Quid in te commisi, Pater? nihildum aquæ degustavi ex quo vespera hesterna cibos sumpsi. Cui Pachomius; Siccine, inquit, pateris, ut te homo senex in oratione producenda vincat, Corneli? Tunc intelligens Cornelius, sermones quos vespertino tempore cum Fratre illo habuerat, a Pachomio fuisse perceptos; Peccavi, dixit, o Pater; Tu veniam mihi largire, quoniam haud recte locutus sum: est profecto sanctus in te Spiritus, [ac Theodorum veram plangendi rationem docet.] & virtus quædam divina. Contigit deinde ut cum sepulcra quædam transiret, nonnullorum perciperentur lamenta. Tunc ad Theodorum, itineris sui socium; Hi, inquit vir sanctus, mortuos quidem eos deplorant, quos ad vitam revocare nullo modo possunt; nos vero primum nosmetipsos, ac proximum deinde plangamus. Forsitan, si cum lugentibus nos quoque lugeamus, a morte suscitabit Dominus: Surge enim, ait, qui dormis, & exurge a mortuis, & illuminabit te Christus. [Ephes. 5. 14.] Nec est cur admiratione capiamur, cum gemitus ac lamenta istorum percipimus: planctus namque Sanctorum in hac suspiriorum valle instar illius est gemitus, in quem fratrum suorum causa, in eorumdem salutem prorupit Joseph; vel illius, quem ob Israëlitici populi captivitatem Jeremias edidit Nec aliter homines sancti, virorum tantorum filii ac imitatores, in hoc mundo plangere sunt dicendi.

[40] Fuit cum rursus ad Fratres suos orationem habuit, ut ne vana seculi hujus pulcritudine & illecebris abripi sese paterentur, [De seculi vaxitate disserit.] neve in cibis, in vestibus, in domiciliis optima quæque spectarent aut appeterent, non libros amarent seculari scientia ad persuadendum ornatos. Hominis namque fidelis pulchritudinem omnem in divinis mandatis ajebat esse constitutam, quemadmodum in Psalmo dicitur; Domine, in voluntate tua præstitisti decori meo virtutem. [Ps. 29. 8.] Josephus certe Patriarcha, insigni licet pulcritudine juvenis, & ad Ægyptum moderandam adhibitus, non tamen ad peritura ista bona animum voluntatemque adjecit, sed suam in virtute castitatis pulcritudinem, suum in prudentia & sapientia regnum situm esse arbitrabatur: contra factum est iis qui omnes suas delicias in rebus istis temporariis collocarunt, infausta namque omnes morte Ammonis instar aut Absalonis, extincti sunt. Die quodam cum ad vescendum consedisset, [Temperantiæ,] ac infirmitate premeretur, rite præparatum illi oleum apposuerunt. Quo viso, recordatus est vir sanctus salis cum cinere permixti; & ad ministrum conversus; Affer mihi, inquiebat, aquæ sextarium. Qui cum fuisset allatus, aquam tamdiu infudit, donec oleum omnino dissiparetur. Sextarium deinde Theodoro in manus tradens; Affunde, dixit, manibus meis aquam, ut laver. Postquam vero lavit, aquam vicissim Theodori pedibus ipse affudit, [humilitatis,] eosdem quasi sordibus purgaturus. Tum Theodorus; Quid agis, o Pater, sicut & cum edulio fecisti? Cui Pachomius; Edulium dilui, ut ne inter comedendum delectatione afficerere manibus autem meis aquam mandavi affundi, ut pedes tuos abluens a conscientia mea non redarguar, quod tu mihi obsequium aliquod prȩstes, ubi econtra omnibus debeam ministrare. Post hæc contigit ut Theodori frater germanus, cui Paphnutio nomen, [& discretionis exempla edit.] monasticæ vitæ suscipiendæ causa illuc accederet. Cumque eum Theodorus, ut fratrem, non haberet (veterem quippe hominem is plane jam exuerat) ac propterea lamentaretur Paphnutius, ita Theodorum Abbas Pachomius est allocutus; Laudanda profecto res est ad aliorum infirmitatem sese tantisper demittere, initio præsertim eorum conversionis; non aliter ac teneris adhuc arboribus convenit curam formæ adhibere, easque irrigare frequenter, donec in fide radices egerint. Hæc autem Theodorus audiens, ita fecit.

ANNOTATA.

a Monasterium quod hic a primo loci nomine vocatur Προῦ, est ipsum illud antiquius ceteris, ad quod extat epistola de Paschate in ejus Latino titulo Baum dictum, uti & ab Ammone & a Gennadio appellatur. Hervetus in suo Ms. Pibi legit & transcripsit: Ambrosianum Ms. Παβὰν vocat tum hic tum num. 49, ubi illud describitur tamquam omnium hujus instituti monasteriorum caput. Sed & Florentinum Ms. num. 31 idem ipsum Paban vocat.

b Etsi nomen hoc, Anserum pascua significans, potuerit multis in Ægypto locis commune esse; propendet tamen animus ad Chenobosciorū civitatem, de qua supra, cui monasterium illud vicinum fuerit. Rosweidus in indice Topographico in superiori Thebaide vicum & monasteriū hujus nominis ponit, cui nullam conjecturæ hujus rationem afferenti, nisi quia ibi Tabennesin fuisse credidit, difficilius assentiemur, quam veteres editiones corrigenti, in quibus Cynobostium & Thynobostium legebatur.

c Herveto est Muchonse: in titulo autem epistolarum ad Abbatem ejus loci Cornelium, & ad Ioannem mox nominadum, datarum, vocatur monasterium Mochanseos.

d Eidem Jonas: cujus deinde laudes hic insertas habuit Codex Lipomani. Vereor tamen ne duæ confundantur personæ:atque hic Joannes, quem unius contubernii Præsectumfuisse constat ex epistolis ad Abbatem ejus Cornelium datis, diversus sit a Jona, horti Præfecto.

e Græce ὀλίγον, cum autem vel excidisset vel subintelligendum relinqueretur, ut simili modo oraretur: neque satis imperfectum, ut videbatur sensum assequeretur Hervetus, duas dumtaxat formas nocturnæ orationis nominavit, omissa tertia: quæ magis congrua imbecillitati humanæ, ideoque a Fratribus electa fuit.

f Hervetus intricatißimus hoc loco est, forte ex obscuritate Græci quem sequebatur textus, in nostro vero Græco res satis clara est.

g Extat ad hunc epistola prima Pachomii, a Monachis sub hoc titulo descripta: Epistola Patris nostri Pachomii ad sanctum virum Cornelium, qui fuit Pater monasterii Mochanseos: in qua loquitur juxta linguam quæ ambobus ab Angelo tradita est, & cujus nos sonum audivimus, ceterum vires & sensum intelligere non possumus.

CAPUT VI.
Pachomii & Theodori dexteritas in curandis Fratrum tentatorum infirmitatibus. Hic aliique monasteriis præfecti a Sancto.

[41] Frater erat eodem in monasterio, qui ægrius ferebat ab Abbate Pachomio salutariter sese reprehendi. [Theodorus, cum tentato se quoque tentatum simulans,] Hunc ut cognovit Theodorus in illud apud animum suum devenisse consilii, ut e Fratrum contubernio se eriperet; prudenter equidem sapienterque hoc modo hominem compellat; Non ignoras, Frater, quam Senis hujus admonitiones duræ audientibus accidant, omnemque excedant modum; nec fatis apud me statuo, num in hoc vitæ genere perseverandum mihi sit. Tunc alter animi sui molestias in Fratris sui aures fidenter exonerans; Tune etiam, dixit, ista pateris? At Theodorus; Vehementius forsitan quam tu ipse, respondit; sed invicem, si lubet, tantisper simus solatio, donec experimento detur nobis denuo cognoscere, qualis erga nos imposterum is sit futurus. Tum si mitiorem eum habeamus, de discessu ne cogitemus amplius; sin secus accidat, locum aliquem circumspiciamus, in quo tranquillis nobis esse liceat. Audito Theodoro, novas sibi vires addi alter sensit: sed Theodorus, illo ignaro, Patrem nostrum Pachomium adiens, rem omnem eidem aperuit. Ad quem Pachomius; [Fratrem servat:] Recte, inquit, egisti: sed age, hominem illum ad me facito adducas, veluti pariter me de hac agendi ratione reprehensuri; ut ego, quantum Deus dederit, Fratrem illum ad meliora perducam. Ambo igitur ea quasi mente ad Pachomium ubi accesserunt, & Theodorus impositas sibi partes strenue cœpit agere; Date veniam, respondit Pachomius, peccasse me fateor. Sed numquid æquum justumque est, ut Patris vestri molestias sic quasi genuini filii sustineatis? Theodoro autem rursus in querimonias prorumpente, ut sileret, Frater innuit. Bene habet, inquiebat; non vulgare animo meo solatium ego quidem capio. Hoc itaque pio dolo usus Theodorus, Fratris sui animum egregie persanavit.

[42] Postquam Theodorum insigni sapientia & sincero obtemperandi studio præditum esse observavit Pachomius, [& alium, præter Regulam apud ejus parentes pransus] alteri cuidam Fratri, propinquos ac familiares suos invisuro, comitem adjunxit. Prandii igitur hora domum, quæ petebatur, ambo ingressi erant; quando Fratris, quem dixi, parentes in secreta ædium parte convivium appararunt. Tum ille ad Theodorum; Age, inquit, pransum concedamus. Nequaquam autem in seculari domo cibos sumere consueverant Monachi. Intelligens Theodorus, Fratrem ad vitam monasticam minime reversurum, si morem ei gerere recusaret (ac erat is omnino apud parentes pransurus; esto, obstitisset Theodorus) parum quid degustare in animum induxit, mente hand sane mediocriter eam ob rem commotus. Ad monasterium pariter deinde regressi, quidquid contigerat, Abbati Pachomio Theodorus sincere enarravit: quem reprehensione nulla dignum Pachomius censuit propterea quod invitus ad comedendum processisset. Postea cum sene illo Fratre sermonem instituit Theodorus, de eo quod in Euangelio scriptum legimus; Si quis venit ad me, & non odit patrem suum & matrem suam, & quæ deinceps sequuntur: & Tu, inquit, qui hæc intelligis, [ac deinde se in eo scandalizatum fingens.] Frater? [Luc. 14, 26] Tum ille; Habent hoc sacæ Litteræ ut plus æquo res exaggerent, quatenus hoc modo ad mediocritatem ut minimum possimus pertingere: nam qui fieri potest, ut parentes odio habeamus? Sic autem respondebat, quod suos ipse consanguineos frequenter soleret invisere, nec suas de iis cogitationes deponere facile posset. Hanc Fratris doctrinam & responsionem valde astute excipiens Theodorus; Hæccine, ajebat, fides vestra, Tabennesiotæ? Abeo: ego apud vos non maneo amplius: bene nobis erit ubicumque tandem fuerimus: qui enim hic sunt Patres Euangelium negare alias non auderent. Quo dicto, quasi secessit ut alicubi delitesceret tantisper. Illi vero ad Abbatem abeunti, remque ut gesta erat, exponenti, dixit Pachomius; An, inquit, ignoras quod tiro adhuc sit & inexercitatus? Sine mora ad eum investigandum te accinge. Si namque is a nobis recesserit, non optimi adversum nos exorientur sermones. Theodorum ergo cum invenisset Frater, eumque multis consolaretur, respondit ei Theodorus; Si cupis ut maneam, utque credam verum a te dici, age coram Deo ac Fratribus confitere quod Euangelio omnino adhæreas. Hoc alter continuo ut faceret persuasus, ex illo eodem tempore propinquos suos invisere plane destitit.

[43] Frater erat inter Ascetas, qui minus recte coram Deo vitam instituebat. Qua re animadversa Pachomius seorsim hominem evocat & ait: Frater carissime, Dominus dicit; Ego descendi de cælo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. [Jo. 6, 38] [Eidem Pachomius ostendit, jejunandi & orandi pertinaciam] Et tu igitur hanc Dei vocem ore meo prolatam non segniter audi: video enim diabolicæ te invidiæ esse obnoxium, atque adeo in periculo amittendi, quidquid hactenus præclare fecisti. Quapropter quando signo diurno consueto vocaberis ad vescendum, noli jejunus permanere usque in vesperam, sed quinque panis frusta pariter cum Fratribus sume, nec rejice quidquid illis apponetur obsonii: attamen ne cibo te nimio obruas, præsertim si corpore vegeto es atque robusto. Sed neque privatim & extra Fratrum aliorum societatem multum te in oratione versari volo, donec vanæ gloriæ dæmonem plane subegeris: hic namque insidias tibi undique struit. Audito Pachomio, impræsentiarium quidem ille passus est sibi persuaderi: sed vetere paulo post errore abreptus; Ubi, aiebat, scriptum legimus; Ne jejunes, ne ores? Cum itaque monita ille omnia rejiciens, a dæmone jam esset superandus; Theodorum ad se Pachomius evocat, &; Nosti, inquit, quantopere Fratris istius causa affligar animo, quod monenti mihi aures præbere renuat. Vade ergo, & hominem invise, ac de rebus quas modo agitat, penitius cognosce. Qui abiens, Fratrem orationi continenter vacantem reperit.Hoc ubi Pachomio reversus Theodorus renuntiavit, Vade, respondit Senex, & eum ab oratione prohibe. Quod simul atque tentare fueris aggressus, mox apparebit quantum in animo ejus imperium dæmon habeat. Hoc ubi adverteris, observa sis hominem donec ipsemet advenero. Cum itaque Monachus iste ab orando cogeretur desistere, [esse a dæmone.] adversus Theodorum vociferari non parum cœpit dicens; Impie, orationi meæ impedimentum objicere non vereris? Theodoro autem manente, ut actiones ejus omnes observaret; exiliit ille manum fuste armatus: quem, in caput Theodori cum vellet illidere, is sibi cavens per Domini nomen hominem acriter increpuit, ac Monachus furere cessavit. Qui deinde dæmone per os ejus loquente; Vis, inquit, cognoscere quomodo ii, qui cum voluptate cantant, non alia quam nostra id virtute præstent, ausculta sis attentius quem modo pfallentem audis; novem ille vicibus eamdem iterabit precationem. Erat autem aliquis in cella qui Cantici Mosaici initium identidem repetebat: Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est. [Exodi 15, 1] Haæc intelligens Theodorus, & audiens, magna tum admiratione tum timore perculsus hæsit; illud animo reputans, quanta opus sit integritate vitæ, ut multiplices dæmonum machinationes eludere quis & vitare possit. Abbate autem Pachomio Deum pro salute Monachi tentati deprecante, Dominus misericordiarum dignatus est infelicem Fratrem a malo tanto sanare. Qui & ipse secuto deinde tempore sibi mentique suæ redditus, majori animum suum cura custodire instituit.

[44] [Senex Pachemio ob murmurans divinitus emendatur.] In monasteriorum uno lacus fuit, qui cum a sordibus esset expurgandus, assumptis secum Fratribus, ad eum accessit Pachomius. Quem senex adhuc secularis, sed ad vitam aspirans monasticam, conspicatus cum Fratribus ad lacus expurgationem peragendam descendisse, & ignorans quantum per omnia Deo credentibus robur divinitus sufficiatur, murmurare contra non est veritus, ac dicere; Hic sane homo perquam est severus, qui filios hominum in lacus istius expurgationem adhibet, vel prima nocte morituros. Verum insecutæ noctis tempore visus sibi est jam dictus senex supra ipsum quidem lacum consistere, atque alios in lacus fundo operi intentos; quos inter medius, homo quidam versabatur gloria non mediocri insignis, ita laborantes animans; Obedientiæ & fortitudinis spiritum accipite. Et ad senem; Tu porro, ut mereris, spiritum tibi habe incredulitatis. Nocturna ista visione exterritus senex, medium se Fratribus, ubi deinde convenerunt, intulit: & coram omnibus pronum se in faciem abjiciens, quidquid acciderat ingenue est confessus a.

[45] [Extasis & visio S. Pachomii;] Alio tempore una cum Pachomio versantibus Monachis, & ligna cædentibus atque eorumdem transportationem in reliquum annum facientibus, subito in ecstasin raptus est vir sanctus. Atque ecce Fratrum alios ignibus undique cinctos, quorum flammæ ipsis imminere videbantur propius, cum nullus interim fugæ pateret locus; alios autem rudibus & spinosis lignis affixos, ac nudos pedibus, negata evandendi facultate; alios denique in altissimo videt præcipitio consistere, in cujus summitatem neque ascendere, neque in subjectum fluvium conjicere se valebant, observantibus eos crocodilis, & e summis aquis continuo exilientibus. Cum tali spectaculo extra se factus Pachomius interest, conspicati eum sunt Fratres ab injuncto sibi opere revertentes, projectisque in terram sarcinis, orationi pariter cum eo vacare cœperunt. In qua cum tempus haud modicum exegissent, ad se reversus sanctus senex cibos Fratribus dari jussit, jam quippe vespera agebatur. In unum deinde convenire jussos alloquitur, & de objecta sibi visione edocet. Qui audita ea, in magnum omnes gemitum proruperunt, timore non exiguo correpti. Rogatus autem quid rei viso isto portendi putaret, respondit; Quemadmodum conjicio, ita post mortem meam futurum est, ut nemo prorsus sit reperiendus, qui Fratres in tribulationibus positos, ut oportet, solari in Domino & confirmare possit.

[46] Anachoretarum aliquis visendi causa Pachomium accessit: [qui impatientiæ spiritum egregie superat,] cumque ambo ad rite instituendum sermonem consedissent, ait ad Theodorum Pachomius; Cibos appara, ut Frater iis vesci possit. At Theodorus loco excedens, imperata minime perfecit, existimans virum sanctum dixisse; Sine ut cum Fratre illo solus loquar. Theodoro itaque quæ mandata erant non curante, Oeconomo illac forte transeunti eadem imperat.Sed ille similiter, non percepto senis imperio, ad res suas abiit. Tum Pachomius, mente perquam acutum cernens, cum sui tentandi causa hoc a Deo permissum esse haud dubie intelligeret, ipse alacriter assurgens necessaria ad comedendum paravit, & sumpto pariter cibo, hospitem dimisit. Vocatum postea ad sese Theodorum ita interrogat: Si is qui secundum carnem tibi pater est, curanda quædam tibi demandaret, ejusne imperium despiceres? Quam vero ob rem cibos Fratri hospiti non præparasti? Cui Theodorus; Existimabam, Pater, ita a te dictum; Exi hinc tantisper dum hominem illum alloquar. Accersitus deinde Oeconomus cum idem homini sancto responsum dedisset, ingemuit Pachomius & dixit: Malus aliquis genuis facti hujus causa est, ut nimio nos mœrore dejiceret. Sed benedictus sit Dominus, qui patientiam nobis & rei intelligentiam largitus est. Vos itaque exemplo isto longaminitatem & tolerantiam facite ut discatis. Persæpe quippe eas cacodæmonum percepi voces, [& Fratres contra dæmonem armat.] quibus qua inter homines ratione, quamque vario eventu versarentur, exprimebant. Erat qui sic loquebatur: Negotium mihi est cum homine severi admodum ingenii; quoties namque insidias ei meas instruo, toties suam ille mentem ad orationem convertit, unde fit ut non sine acerbo meo sensu ab oppugnando cogar desistere. Alterius ista fuit vox & oratio: Hominem ego nactus sum, cui nullo negotio quidquid volo persuadeo. Huic si quid suggero, mox obtemperat & rem perficit: quamobrem non mediocri illum amore complector. Vos igitur quanta potestis diligentia animum vestrum contra hostis insidias semper custodite, & Christi nomine probe servate communitum: quod si facitis, & sic instructi adversus hostes depugnetis, nequaquam illi prævalere poterunt.

[47] Dum hoc modo ad Fratres suos de rebus sane perutilibus sermonem instituit Pachomius, [Absentiæ intuetur.] subito in spiritu commoveri se sensit ut cœptam orationem abrumperet. Cujus rei causam mente sua absque dubitatione perspiciens, monasterii Oeconomum ad se vocatum ita seorsim alloquitur: Vade ad istam quam vides cellulam, ac vide sis, ecquis ille sit Monachorum qui exiguam adeo animaæ suæ curam habet. Testis etiam fias quantum is sibi detrimentum accersat, primum quidem propterea quod verbum Dei audire neglexerit, ac deinde, quod, cum a sanctis de Deo sermonibus abesse non dubitaverit, minime tamen orationi, sed somno & quieti in cella sua vacaret. Nescio sane, inquiebat, an qui talia agere præsumit, Monachi nomine dignum se probare possit. Ac ille quidem suos deinde ad parentes reversus, Monachos Fratres valere jussit, nolens vim sibi aliquam afferre ut crucem Domini, quomodo posset, susciperet ac ferret alacriter. [Fraudes cacodæmonis detegit,] Post hæc Fratribus suis parabolam Pachomius proposuit; Si domus quæpiam centum numeret cubicula seu cellulas, e quibus unam pretio sibi comparet homo advena, num paterfamilias impediet quo minus in suum ille cubiculum ingrediatur; esto in interiore domus parte istud situm foret? Ita & de homine fideli res est: quamvis enim omnes omnino vitaæ spiritualis fructus jam collegerit, si tamen aut negligentia propria aut cacodæmonis insidiis vel unum ex illis amiserit, nihil amplius per eam quam amisit virtutem adversus hostem proficiet: similiter si non advigilet sibi, vincit eum adversarius in alio: & sic paulatim totum sibi hominem subjicit, cui nihil jam boni ultra superest. Si vero seipsum denuo viriliter accinxerit, non modo unum eum fructum quem amiserat facile recuperabit, sed magnum etiam in via spiritus progressum faciet. Non enim una solum pietati erga Deum constituta est mensura, sed varia & multiplex: sunt etiam divites potentes, sunt autem velut Decuriones, Quinquagenarii, Centuriones & Chiliarchæ, ac vero denique nomine Reges, quemadmodum & ipse olim Abrahamus Regis appellationem a Deo obtinere meruit; non tantum quia Rex ipse simpliciter erat, sed quia Rex Regum in ipso tamquam in throno residebat.

[48] Fuit sane cum ab Episcopo missus ad eum est homo quidā, ut de furto rei alienæ judicaret illum, qui tamen vitam profitebatur solitariam, [a cujus deceptione Fratrem liberat.] cilicio indutus. Accidit etiam ut Fratrum unus, ætate multum provectus, mali omnis expers, & virtutis admodum studiosus, Mavus nomine, ex ordine veterum Præfectorum id temporis, quasi morbo & mœstitia domi detentus, cum aliis Fratribus ad ligna & virgulta cædenda non exierit: tristitiæ vero causam præbuerat habita vespertino tempore adhortatio. De Fratris ergo imbecillitate certior factus Pachomius, non pauca quæ ad salutem hominis facerent, verba protulit. Quibus auditis magna eum cepit admiratio, ignarum videlicet fraudis & machinationis quam contra nos adversarii nostri perpetuo moliuntur; atque ad se dirigi adhortationem illam videns, Quamobrem vero, inquit, nos confirmandos senex iste suscipit? tamquam in singula momenta casuros: perstitit deinde eamdem ob causam, propter quam affligebatur, intra cellam se continere. Videns ergo eum sic affectum. Theodorus, ait Oeconomo: Curam hominis hujus habe, donec ingrediatur Pachomius; magnum enim virum & sanctum esse video. Una igitur cum Fratribus monasterium ingrediente Pachomio, obviam tam ipse quam alii omnes procefferunt. Quem de culpa sua confessum, singulari sua in discernendis spiritibus prærogativa correxit, istud quod scriptum est usurpans; In multis offendimus omnes: attamen Deo, misericordiarum Patri, supplices accidamus, qui vitia nostra absque dubitatione sanabit; deinceps autem diligenti nos ipsos custodia observemus. [Jac. 3, 2.] Ista ubi senior Mavus audivit, non satis potuit admirari summam in homine sancto judicandi spiritualia facultatem. Quamobrem quæ vesperi dixerat credidit, atque Deum laudavit.

[49] [Seniorum quorumdā supertiam castigat.] Paucis inde elapsis diebus, Theodorum ad se evocatum sic alloquitur Pachomius; Simul atque a cœna vespere consurgent Fratres, tu alteri cuidā administrationis tuæ vices committe, & sine mora ad eum te locum confer, in quem Dominica quavis ad pias institutiones percipiendas solemus convenire. Accedenti porro ad carechesin Theodoro ita imperat Pachomius; Age, in medio Fratrum hoc nunc loco consiste, & verbum Domini, uti apud nos est moris, pro me annuntia. Paruit ille, quamvis animus nonnihil repugnaret: & ea cœpit in medium afferre, quæ Dominus menti ejus suggerebat. Omnibus igitur & ipso etiam Abbate Pachomio, tamquā uno ex ceteris ad auscultandū consistentibus; quidam ex iis indignati, in spiritu superbiæ ad suas recesserunt cellulas, ut non audirent: erat enim Theodorus, si corporis atque oris habitū spectares, juvenis admodū. Catechesi porro & oratione finita, resedit ut consueverat Pachomius, & cœpit in hunc modum loqui: Audistis quæ dicta sunt: cujus ea esse putatis? num Theodori, an potius loquentis per ipsum Domini? Qui autem recesserunt indignantes, qua alia ex causa id fecerunt, quam quia juvenis est? Invenimus tamen puerum, & de eo dicentem Dominum; Qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit. [Mat. 18, 5.] Nonne & ipsemet iis quæ dicebantur attendens adstiti, non aliter atque e vobis unus? Sancte autē affirmo, me non specie solum tenui, sed vere atque ex toto corde auscultasse, sic quasi ad fontes aquarum sitiens anhelarem; omni quippe dignus acceptione est sermo Domini, veluti scriptum legitur; infelices autem quicumque ab ejus se auditione removent, & seipsos quasi alienos atque ineptos reddunt miserationis divinæ gratiis recipiendis: quod si ab ista sua superbia non destiterint, difficile eis erit vitam consequi: prope enim est Dominus corde contritis, & humiles spiritu ipse salvabit. [1 Tim. 4, 9.]

[50] [Tabennensi monasterio Theodorum præficit,] Post hæc, cum Theodorum spiritu sufficienter confirmatum esse deprehendisset Pachomius, Tabennensi eum monasterio cum potestate Oeconomum præesse jussit, annos tunc numerantem circiter triginta. Ipse vero Abbas Pachomius in majori, quod Proü vocatur asceterio & a quo aliorum monasteriorum omnium gubernatio pendebat, commorari instituit. Theodorus interim Tabennensibus cum potestate præfectus, sic tamen quasi præfectus non fuisset, extincto prorsus voluntatis suæ arbitrio, sese gerebat. Ita namque ejus animum sermo divinus accenderat, ut nonnisi ad ea quæ supra nos sunt cogitanda mentem obfirmasse videretur. In eo autem totus versabatur, ut, quemadmodum lex divina præcipit, ex omni corde Deum diligeret. Ulterius quin etiam progrediens, Fratrum ubique necessitatibus subveniebat: magna enim valebat gratia in dicendo. Cornelius quoque & Psentaësius, & Psoës, & Pecusius, & alter Pachomius, & Paulus, & Joannes, & Paphnutius, & alii plures, quorum hic omnium nomina recensere superfluum fore arbitror, hi inquam universi fortes erant spiritu & robusti, ac Christi reipsa athletæ. Horum igitur omnium vitam rectam esse sciens magnus Pachomius, [& alios ex discipulis præstantiores alibi:] plerosque eorum Hegumenos & Patres aliis in monasteriis præfecit. Illi quoque, qui secundo post illos ordine & loco habebantur, magno in Deum ferebantur amore; e quibus nonnemo Abbas Tithoës b sacris Virginibus moderandis adhibitus, sanctitate insignis, divinisque miserationibus sic quasi adipe pinguis effectus, multis evasit perutilis, veluti de Abbate etiam Joanne c jam ante diximus. Eorum autem, quos modo dicebam, aliqui non solummodo in eo se exercebant, ut neque sani, neque in infirmitate positi, septuaginta etiam annorum Monachi, vinum omnino gustarent: sed reperti inter eos fuere, qui permittere recusarunt orantibus, ut sese, morbi molestia oppressos, e sedili in grabatum deferri paterentur, eo saltem tempore quo a morte haud parum putabantur abesse, quatenus hoc modo decentius sepulturæ mandari possent; verum ipsi in eo, in quo primum se composuerant sedili, mortem præstolari atque etiam oppetere potius elegerunt. Hæc porro si omittenda sint, propterea quod orationem nostram in longū producerent; digna certe sunt putanda, quorum mentio hoc lolo non prætermitteretur. [Petronius cum omnibus suis adjungitur Ordini.] Petronius d etiam quidam fuit, qui ex quo tempore e domo & cognatione sua abiit, non modo numquam ad sua suosque est reversus, donec extremum vitæ spiritum Deo tradidit; sed etiam cum in vivis adhuc ageret, omnes domus ac familiæ suæ viros feminasque, patrem, fratres, sorores, famulos, ut inter Monachos adscribi vellent effecit: qui omnes venientes bonam mortem obierunt. Quæcumque autem pater ejus, cui Psenebo nomen, possidebat bona (nescimus profecto quibus virum tantum laudibus digne possimus prosequi) boves & oves, omnisque generis supellectilem secum deferens, universa in cœnobii usum & commodum transtulit, Patris nostri Pachomii causa; cui & eam, quam Thebeu e dicunt, commorationem liberaliter attribuit. Vivebant autem ibi Fratres secundum regulam & institutum aliorum monasteriorum. Hæc siquidem, ante quam illud initium cepisset, jam constitutæ erant.

ANNOTATA.

a In MS. Lipomani eadem res sic narratur, additurq; mentio Silvani, cujus egregia conversio & felix progressus narrantur infra num. 65. Rem, ut ex Herveti versione habetur, hic accipe: Accidit quodam die post officium matutinum, ut descendens Pachomius vocaret Fratrem, qui erat in foribus, & ei diceret: Suntne aliqui, qui velint mundo renuntiare? Dicit ei; Sunt. Unus senex, & ex histrionibus alius, nomine Silvanus. Dicit autem magnus Pachomius: Voca eos huc. Introductus vero senex procidit ad pedes ejus, & magna voce confessus est, dicens; Rogo vos; Vespere cum unus ex Fratribus descendisset in puteum, videns valde sum miratus, & male de te cogitavi, dicens apud me; Hic homo est homicida, qui Fratres inducit hac hora, ut descendant in puteum (jusserat enim ut se mundaret vespere) Vidi vero in somnis, me quidem in medio Fratrum; virum autem quemdam in veste splendida eis dicentem; Accipite vos spiritum obedientiæ; mihi autem dicit; Accipe spiritum incredulitatis. Rogo ergo vos, ut oretis pro me. Cum itaque orasset, & cum instituisset, ipsum quoque in conventum spiritalem cooptavit. Et cum Silvanum vocasset, dicit ei: Vide Frater; labor est, & opus est sobria & attenta anima & modesta cogitatione, adhoc ut possis post Dei gratiam, ei qui affligit resistere, maxime cum pristina consuetudo te vocet ad id quod est deterius. Cumque is promisisset se omnia facturum esse ex doctrina magni Pachomii, eum Pater admisit.

b Tithoës aliquis in Menæis Græcorum commemoratur 26 Augusti: sed & alius infra hujus nominis in monasterio Proü seu Pabau Præfectus valetudinarii. num. 52.

c Joannes aliquis nominatur inter primos num. 18, sed de eo nihil additur singulare: exciderit ergo quidquid id est, quod de eo dixisse se indicat auctor.

d Hunc moriens Pachomius pro se instituit Archimandritam, ut infra legemus.

e MS. Ambrosianum. Τβοῦ.

CAPUT VII.
Alia monasteria suscepta: Fratres varie instructi & adjuti a Pachomio & Theodoro.

[51] Episcopus erat urbis Panensis, Arius a quidem nominatus, sed fide omnino Orthodoxus, asceta & Christi minister sane strenuus: [A Panopolitano Episcopo invitatus Pachomius, in ejus diœcesi monasteriæ erigit,] qui ubi Fratrum, una eademque ratione inter se viventium, odorem percepit fragrantissimum, sine mora Abbatem Pachomium ad se advocari jussit: a quo ut sub urbis suæ mœnia monasteria nonnulla constituerentur, enixe per Deum obtestatus est. Pachomio itaque cum Fratribus futuri operis adjutoribus accedenti ad urbem propius, aptum ædificationi locum assignavit Episcopus, atque ita maceriam ædificare cœpit. Nonnulli vero Divinæ providentiæ ordinem minime attendentes, atque invidiæ insuper stimulis agitati, nocturno tempore quidquid ædificatum fuerat everterunt. Sed invicta sancti Patris nostri patientia animatæ operæ, & a Domino per Angeli visionem, suo quasi digito murum in ignis forma circumscribentis, b monasterii ædificationem ad finem feliciter perduxerunt. In hoc Samuelem c quemdam Pater noster Oeconomum constituit, hominem spiritu & mente hilarem, sed & continentia clarum; cui alios quoque socios, necessariis animi corporisque dotibus sufficienter instructos, propterea quod non procul ab urbe commorandum ipsis esset, adjunxit: ipse etiam cum iis aliquamdiu manere voluit, quoad usque plene firmati essent. Philosophorum porro urbem eam incolentium unus, experiri volens quales demum homines illi essent, ad monasterium venit, [ejus discipuli Philosophos urbis confundunt.] & ait: Vestrum huc Abbatem ad me vocate, ut cum eo tantisper colloqui possim. Audiens hoc Pachomius Cornelium ire jubet, qui homini respondeat. Cui Philosophus; Ea de vobis fama percrebuit, quod Monachi sitis qui multa & subtiliter intelligere, & sapienter profari possitis. Quidam aliunde adveniens oleas Panopoli venales exposuit cum ipsa urbs hac specie abundet. Tum Cornelius; Auditum est etiam quod Panopolitanæ oleæ satis quidem olei, sed nihil admodum salis proferant. Nos itaque salis rationem gerimus, & ad vos saliendos huc accessimus. Percepto Cornelii responso ad suos reversus Philosophus, quæ audiverat enarravit. Unus autem eorum, Istane, inquit, sola interrogatione experiri illos contentus fuisti? Ibo sane ipsemet, atque egregiū experimentum sumā, quo intelligam quam probe sacrarum Litterarum arcana percipiant. Theodorum porro Abbas Pachomius evocat, & Philosopho ad monasterii septa accedenti obviam mittit. Ac Theodorus quidem, quemadmodum nobis ipse enarravit, cum adversus Philosophum concertandi causa progrederetur, non mediocri in timore versabatur, qua eum ratione reprimeret: Cornelium namque multo sese prædicabat esse sapientiorem. Philosophus interim quæsitum illi proposuit difficillimum, dicens: Quis, cum natus fuerit numquam, mortem nihilominus obiit? Quis autem more ceterorum natus, numquam deinde est mortuus? Quis denique mortuus numquam fœtuit? Ad quæ cum Theodorus reposuisset, hominem, mortuum quidem, sed numquam natum, dici posse Adamum; ac natum quidem, sed mortuum nequaquam, esse Enochum; Lothi denique uxorem post mortem suam nihil emisisse fœtoris, quæ scilicet in statuam salis sit conversa; Hæc, inquam, cum diceret Theodorus, mox eum deserens Philosophus e loco discessit. Erat in eo monasterio vir sanctus, idemque spiritu pariter & corpore robustus, & veluti alter quidam Jobus per multa & varia probatus; nomen homini Talmas, exercitatione spiritus & vigiliis ad mortem usque constantissime sese excolens.

[52] Alia quoque monasteria in partem curarum suscepit [Pachomius]: & illud quidem quod Tale d nuncupant, aliquanto ante tempore, ac deinde ipsum quod ad Panos urbem spectat, & Tebeu, [Alia plura monasteria Pachomius regit & ordinat.] & Tismene, ac post aliquod tempus aliud, quod dicitur e Pichnu superius, circa Lattopolim. Hæc sunt quæ ordinavit Pachomius; & habitarunt ibi Fratres, præpositis sibi cum imperio Patribus ut alibi subditi, quibus necessaria ad sustinendam vitam subministrabat Pachomius. Maximum namque erat monasterium f Pabau, cui qui præfectus Oeconomus, rerum omnium Monachis necessariarum copia abundabat. Sic igitur, divina providentia adjutrice, cuncta suis temporibus in eorum usum curabat Oeconomus ille, vicissim accipiens ibidem facta opera. Singulis quoque annis bis Præfecti illi omnes ad majus monasterium, ubi morabatur Pachomius, convenire erant soliti, in Paschate scilicet & Mesore g mense: Pascha autem celebrabant omnes pariter, sanctis de Deo sermonibus & mutuæ caritati cum gaudio intenti. Mense vero Mesore habebant in more positum ut convenirent, operum suorum supremo Oeconomo reddituri rationem, sigillatim eam describentes. Cujuscumque autem monasterii Pater Ordinem volebat suscipere, agebat cum Pachomio, qui ei ordinabat Præfectum & Subpræfectum. Ea vero præcipua famulo Dei erat cura, ut singula ipse monasteria lustrando obiret, confirmans eos qui variarum cogitationum fluctibus agitabantur, & docens qua ratione per continuam de Deo meditationem molestias illas superare facile possent, addebatque ea omnia quæ ad animos eorum componendos juvandosque facere quoquo modo posse videbantur.

[53] Monachus erat, fortis sane Christi pugil, & ad sanguinem usque contra peccatum decertans, [In quorum uno Monachus quidā egregie seipsum vincit.] cui nomen Tithoi, eorum Oeconomorum Præfectus, qui in monasterio Pabau Fratrum male habentium juvandis animis corporibusque erant constituti. Die igitur quodam, cum præpararet congrua refectioni infirmorum, accedens caco dæmon in peccati errorem pertrahere Christi famulum est conatus; suggerens ei ut de cibis, qui in usum infirmorum parabantur, nonnihil ipse prægustaret. Sed non prævaluit ei tentator: ita enim comparatum est ut per ipsa certamina, ad Dei gloriam majorem, potissimum probentur fideles. Ille certe non modo non gustavit ex illis, sed nec vesperi quidem accessit ad mensam comesturus. Volens autem etiam diem alterum continuare jejunio, stetit in oratione, & plorans dixit: Domine, non a cibis modo abstinere sum paratus, ut amoris tui partem aliquam consequar: sed quamvis certissimum mihi subeundum foret martyrium, meque comburerent, non tamen a regulis temperantiæ, in qua Sanctorum tuorum gloriatio potissimum sita est, vel tantillum recedere est constitutum: sanctum itaque tui timorem in me perficias oro. Sic ergo is ab omni labe purus & veri nominis Monachus vivendi tandem tempus implevit.

[54] Accidit etiam ut, inferentibus bellum Barbaris, Monachorum aliorum quispiam deprehensus & in captivitatem abductus fuerit. [Fratrum unus in idololatriam lapsus emēdatur a Pachomio,] Cumque eorum aliqui cibum essent sumpturi; Surge, inquiunt; ac necessaria nobis ministra; sed & vinum prius diis nostris libes volumus quam illud bibamus. Recusante illo facere imperata, accedebant Barbari necem Monacho illaturi. Quamobrem timore nimio perculsus, diis libavit h. Fuga deinde e manibus Barbarorum elapsus, ad monasterium ipsumque Pachomium confestim se contulit, quæque sibi contigerant omnia enarravit. Quibus non sine magno animi sui mœrore auditis, Pachomius ita Monachum est allocutus: Qualis oblata tibi fuit corona martyrii, atque illam admittere neglexisti! Cur non potius generoso animo mortem oppetiisti, pro ejus nomine & gloria, qui nostri causa mori nequaquam dubitavit? Est igitur cur majora verearis supplicia. Nec tamen spem omnem plane deponas volo; Dominus siquidem pœnitentiam nostram, non mortem, requirit. Pœnitentiam ergo pro viribus tuis agas suadeo, non corde solum contrito & spiritu humiliato, sed corporis etiam afflictatione & labore delicta expians; ut in te feliciter impletum videre possimus, quod scriptum est: Vide humilitatem meam & laborem meum, & dimitte universa delicta mea. [Ps. 24, 18.] Hoc modo Pachomius a se dimisit Monachum spe bona plenum & gaudentem.

[55] Cum stoream aliquando texeret Pater noster Pachomius, [optimo spirituum discretore,] puer quidam e Tabennesi, hebdomadarii ministerii causa, ad monasterium accessit. Qui ut operi intentum diligentius observavit, sic eum affatur; Non ita, inquit, Pater, non ita vertendæ sunt storearum oræ: alium nos texendi modum Abbas Theodorus edocuit. Confestim autem assurgens; Age sis, inquit; ac me quoque modum illum texendi edoceas. Quod cum fecisset puer, ille cum gaudio sese ad suum opus perficiendum composuit, vincens superbiæ spiritum: si enim secundum carnem sapuisset, non curasset monitionem pueri, sed eum potius ut immoderate loquacem corripuisset. Eidem alias storeis conficiendis impedito dæmonis species fuit objecta, Christum se esse asserentis; utique nutu divino, sine quo dæmonibus nulla non modo est potestas alicui sese in quavis specie objiciendi, sed ne pravam quidem immittendi cogitationem. Cum autem sanctus haberet spiritum discretionis, ita ut qui boni, qui mali sint, dignoscere haud difficulter posset, veluti scriptum est, sic apud se absque dubitatione statuit, quod in visionibus Sanctorum, in eo, cui objicitur visio, cogitationes pravȩ deficiant penitus, nihilque aliud quam objectæ sibi personæ sanctitatem intueri valeat. Atque ecce hæc ego cum videam, humana tamen adhuc cogito: clarum est quia visio hæc fallax est, neque talis qualis Sanctorum esse solet. Hæc vero cogitare eum videns dæmon, mentem ejus varie cœpit distrahere. Ipse autem cum fide in Christum exsurgens, manum extendit quasi illum apprehensurus, atque in faciem ejus insufflavit: quo facto omnis mox visio disparuit i.

[56] Consuetudo erat Theodoro ut diebus singulis sub vesperam, rebus in Tabennesi compositis, in Pabau sese conferret, auditurus ibidem sermones quos de rebus divinis e Scripturis sacris proponebat Pachomius, quosque ipse deinde ad suos in Tabenna Monachos reversus exponeret, prius quam illi se ad somnum capiendum conferrent. Morem hunc non exiguo observavit tempore. Factum est aliquando, ut, cum ex more suo advenisset, Pachomium nequaquam ut solebat repererit. Ascendit igitur in domum ubi conventus haberi consueverat, hominis sancti in divinas Scripturas expositionem ruminaturus. Meditante autem illo intremuit locus in quo erat. Cogitans igitur quid rei hoc esset, in oratorium ivit preces facturus. Sed neque hic subsistere valuit, præ eo quem ibi quoque inveniebat timore, [nec solito sua secreta narrare aliis nisi causa utilitatis alicujus,] & toto corpore vehementer inhorruit. Cumque magis etiam magisque ingravesceret timor, foras sese absque mora proripuit, quid rei istud esset ignarus. Mane deinde post Synaxim Abbatem Pachomium reperit, senioribus Patrum seorsim enarrantem, quo modo vitam finire atque extremum spiritum tradere cogitasset. Hac enim, ajebat, nocte, cum precationi insisterem in oratorio, visiones quædam supra modum horrendæ, mihi fuerunt objectæ, & ingenti præ timore haud multum fui mortuo absimilis. Atque oravi Dominum, ut metus iste tam meum quam Fratrum meorum animum perpetuo occuparet, memor seniorum istorum, qui ad radices montis Sinaï Moysem comitati, ignem aliaque horrenda tunc prodigia spectarunt. Cum autem in hac pressura essem, nescio quis audax locum eumdem ingressus est, qui in magna felicitatis suæ parte illud ponere debet, quod quam celerrime inde excesserit. Tum Theodorus; Ego, inquit, ille sum. Etenim cum hora vespertina nullibi te reperirem, in domum de rebus sacris meditaturus tantisper secessi: verum illa repentino motu concussa, ut orationi quietius vacarem descendi: qua in re cum denuo objectum esset impedimentum, fuga me inde quoque eripui. Talia cum Theodorus narraret, magna omnes qui aderant invasit admiratio, illud secum potissimum reputantes, quo modo Pachomius, quoties arcana quædam divinitus ei spectanda exhibebantur, nullum tamen eorum suis detegeret, nisi ad Fratrum confirmandam fidem & bonam ædificationem spectare omnino videretur. Viris namque sanctitate conspicuis id unice proprium esse scimus, ut mente ac cogitatione sua cælos perpetuo inhabitent.

[57] Contigit aliquando, præscribente illo leges ac traditiones in publicum a Tabennesiotis Monachis servandas, ut in pistrino nonnullo laboribus intenti, ea hora inter sese confabularentur, qua non conveniebat loqui, [Idem silentii legem accurate servari præcipit.] sed meditari secundum salutarem illius regulam. Qui quamvis a loco abesset longius, spiritu tamen cognovit, traditam a se istic regulam violari. Theodorum igitur vocat (erat namque is monasterio cum potestate tunc præpositus) &; Vade, inquit, mature & cuncta perscrutare, ac vide sis, num quipiam contra statutam a nobis regulam, horis vespertinis in pistrino sermones inter se miscere audeant. Re diligenter examinata, non paucos hujus prævaricationis reos esse deprehendit, factumque Pachomio indicavit. Ad quem Abbas Pachomius; Hi, credo, existimant leges a nobis latas, humanis solummodo cogitationibus esse attribuendas. Sane quamvis hæ non magni sæpe momenti rem præscribere videantur, magni tamen ipsæ sunt momenti. Tanta hominum multitudo urbem Jericho circumiens septem diebus, prout mandatum ipsis fuerat, silentium magna accuratione servavit; postquam autem iterum mandatum eis fuit clamare, promptis omnes animis imperio divino obsecuti sunt, quamvis nonnisi per hominem ad se delato. Ad hunc modum etiam illi observent imposterum, quæ sibi tradita sunt, & ignoscetur eis quod factum est. Si non fuisset utilis regula illa, utique non præscripsissem eam.

[58] Die quodam Theodorus apud Pachomium de capitis sui dolore quæstionem proposuit. [Theodorum male habentem solatur.] Cui ille respondens; Putasne, inquit, absque nutu & voluntate divina tale quidpiam alicui evenire? Quamobrem patienter sustine, & Deus, cum voluerit, sanitatem tibi prorsus restituet. Si tamen diutius etiam experiri te voluerit, est cur gratias illi indesinenter persolvas. Exemplo sit Jobus, inter viros perfectos haud postremus: qui, cum omnia quæ accidisse illi gravia non ignoramus, fortiter constanterque toleraret, Dominum non cessabat benedicere, pulchra illa voce usus: Sit nomen Domini benedictum. [Job. 1, 21] Qui namque crucem suam bajulat, quam vis aliunde nihil magnopere patiatur, crux tamen illi sua & vita ascetica sufficit: potest igitur aliquis, ex morbo decumbens, amplius quid facere quam sanus, constantia animi patientiaque utendo; atque ita duplicem coronam talis reportabit. Pulchrum sane est cum silentio sustinere morbum aliquem, etiam ad decennium, & nihil queri. Hæc audiens Theodorus egregie confirmatus est. Dicunt autem ipsum monasteria visirantem sæpius dicere solitum in medio Fratrum: [Fratres præsentia sua recreare solitus,] Ego & Theodorus uno eodemque ministerio fungimur coram Deo: nam habet etiam ipse potestatem, ut Patris instar præcipiat Fratribus. Si quando igitur veniebat ad monasteria Theodorus, videntes eum Fratres omnes exultabant in spiritu: siquidem, ut jam ante diximus, multam a Domino gratiam in hoc acceperat. Pachomius autem Pater noster, quamvis perfectus esset in omnibus, nonnihil tamen formidabilis atque subtristis, erat, semper commemorans animas in tormentis constitutas, sicuti de divite epulone audivimus. Sæpe igitur oppressus siti cum vehementior urgeret æstas, & aquæ sextarium bibendi causa arripuisset, non modo bibebat ad satietatem, sed modicum dumtaxat ex eo libabat. Versabatur aliquando in uno monasteriorum Theodorus, cum ecce Fratrem coram eo adducunt, quem furti perpetrati aiebant reum; rogantque ut e monasterio hominem expelli jubeat. Furtum porro non ipse, sed alius quispiam, sinistra nulla suspicione laborans, &, ut hominibus quidem apparebat, integræ omnino fidei, commiserat. Prior autem in furti suspicionem adductus fuerat, propterea quod magis e plebe esse videbatur. Furti ergo reus, cum admisso a se priore delicto non solum teneri, sed alium etiam sua causa in tanto versari periculo vidisset, seorsim Theodorum convenit, dicens: Ego sum qui crimen istud commisi. Respondit Theodorus; Postquam hujus te criminis conscientia obstrinxisti; illud deinde a te expurgatum scias, ubi hominem innocentem suspicioni & periculo exemisti. Ac mox jusso ad se accedere altero; Scio, inquit, furtum istud a te non fuisse commissum; sed nunc si duriora quædam a Fratribus fueris perpessus, cum furti nullius conscius tibi esses, non tamen ignorare potes, alias te ob culpas debitorem Deo esse. Quapropter ejus timorem ob oculos habens, gratias eidem age. Fratribus autem dixit, Nolo ut hujus rei judicium a me deinceps reposcatis: novi ego Deum velle, ut factum istud indulgentiam habeat & non memoretur amplius: omnes namque egemus misericordia.

[59] Quodam item tempore Theodorus, medio quasi in aëre voces percipiens suavissimo gratissimoque concentu psallentium, [cælesti cātu recreatur ipse & Pachomius.] dixit ad Pachomium Abbatem; Audin, Abba? cui Pachomius; Equidem audio. Sed quid istud rei? subjicit Theodorus. Tum Pachomius; Unam aliquam e beatis animabus in cælum subvectam haud procul hinc autumo transiisse, cujus benignitate atque intuitu factum sit, ut psallentium ac Deum in ejus conspectu laudantiū Angelorum voces tantisper audire meruerimus. Alias quoque Fratri in extremis vitæ constituto cum uterque adesset, [utriusque in arcanis cognoscēdis prærogativa.] singulari numinis benevolentia animæ e corpore migrantis rationem omnem ac statum cognoverunt. Ipsi autem met talia sibi divinitus concessa privilegia nulli, quamdiu in vivis agebant, ultro sunt auditi referre (arcana siquidem ista sunt) at qui cum illis versabantur e Fratribus præcipui, frequenter eos observarunt vultu animoq; in Sanctos quosdam præsentes cum silentio & admiratione intentos, ea ipsa hora qua æger quis animam Creatori reddebat. Subinde etiam contigit ut rerum quas videbant insolitarum partem aliquam, Domino ita volente, ipsi enarrarent, cum præsertim secuturum e tali narratione fructum animarum prospicerent. Ita quippe suos docere fuit solitus Abbas Pachomius, ut ea se cogitatione abripi nullo modo paterentur, qua ad illa, quæ a conspectu nostro remota Deus esse voluit, intuenda temere sæpe feruntur homines. Arcana quippe illa sacro quodam horrore, ad majorem ea perscrutantium vel audientium metum, plena sunt.

ANNOTATA.

a Arius Panopolitanus Episcopus, Dionysio Varus, Herveto Panuarius.

b MS. Ambros. Quidam enim visi sibi sunt conspicere Angelum, velut digito circumscribentem hujusmodi maceriam in divino igne. Dionysius & Hervetus, cum illi nequissimi, inquiunt, juxta consuetudinem convenissent, ut facinorum suorum cœpta perficerent; ab Angelo Domini protinus exusti sunt, & velut cera a facie ignis ad nihilum redacti.

c Synaxarii cujusdam Coptici nomenclatura, quam Roma accepimus, ad diem 4 Decembris notat Samuelem Abbatem Calmuensem, qui utrum huc spectet ipsis Coptis examinandum relinquo.

d MS. Ambros. Præter illud quod est Panopoli, aliud dictum Teth & Obeu & Ismin. Sic nomina monasteriorum fere singula, aliter in Florentino, aliter in Ambrosiano exprimuntur.

e Ibidem simpliciter appellatur monasterium Pachomii circa Latopolim, videturque esse id cui Syrus præfuit in titulo epistolæ ad eum datæ dictum Monasterium Chnum.

f Idipsum scilicet hic Pabau dicitur quod num. 49 & ante semper scriptum erat Proü: ut dubitari non poßit quin idem sit.

g MS. Ambros. Mesor, Coptis Musre, respondens nostro Augusto. De utriusque conventus tempore Hieronymus in Præfatione ad Regulam sic loquitur: Omnium monasteriorum princeps unum habetur caput, qui habitat in monasterio [Pabau]. Diebus Paschæ, exceptis his qui in monasterio necessarii sunt, ad illum omnes congregantur, ut quinquaginta millia fere hominum Passionis Dominicæ simul celebrent festivitatem. Mense cui vocabulum est Mesori, hoc est Augusto, instar Jubilæi, remissionis dies exercentur, & peccata omnibus dimittuntur, reconcilianturque sibi qui aliquam habuerant simultatem: & disponuntur monasteriorum Capita, Dispensatores, Præpositi, Ministri, prout necessitas postularit.

h Videtur hic esse diversus ab altero, de quo infra in Appendice: nam qui ibi memoratur, præsumptuose martyrium appetens, ultro barbaros adiit; & ab iisdem protractus in peccatum, liber dimissus est.

i In MS. quod habuit Dionysius, hæc apparitio sic narrabatur. Alio tempore, cum se removisset ab omni conspectu & in secreto suo moraretur, introivit ad eum diabolus habitu simulato, & ex adverso consistens, Ave, inquit, Pachomi: ego sum Christus. Tunc ipse revelante sibi Spiritu sancto, visionem renuens inimici, cogitabat intra se atque dicebat: Adventus Christi tranquillus est, & visio ejus omni timore libera & gandio plena: protinus enim & humanæ cogitationes abeunt, & desideria æterna succedunt: ego autem nunc turbatus, vanis cogitationibus æstuo. Et continuo surgens, & signo Christi se muniens, extendit manus suas ut ipsum comprehenderet, & exufflans in eum dixit: Discede a me, diabole, quia maledictus es tu, & visio tua, & artes insidiarum tuarum, nec habes locum apud famulos Dei. Et factus veluti pulvis, cellulam ejus molestissimo fœtore complevit, ita ut ipsum corrumperet aërem, voce magna proclamans: Modo te lucratus essem & sub meam potestatem redegissem, sed præcelsa est virtus Christi, ideo deludor a vobis omnibus. Verumtamen quantum possum vos impugnare non desinam: oportet enim me opus meum sine intermissione complere. Pachomius ergo confortatus Spiritu sancto, confitebatur Domino, gratias ei agens de miris erga se beneficiis & muneribus. Hactenus Dionysius apud Rosweidum: sed quæ de conatibus & impotentia dæmonis hic indicantur, occasione alia invenies plenißime deducta in Appendice num. 24.

CAPUT VIII.
Varia præcepta regiminis & spiritus a Pachomio data: delinquentes cum magno fructu correcti.

[60] Ecclesiæ Alexandrinæ Lector & asceta quidam, cui nomen similiter Theodoro, [Theodorum Alexandrinum suis adscribit Pachomius,] accepta de Abbate Pachomio & Fratribus ejus fama, ingressus navim ascendit in Thebaidem, utpote vir pietate & obediendi studio insignis, tamquam ex Dominicis ovibus unus. Hunc inter Monachos suos adscriptum, cuidam e senioribus Fratribus, Græcæ linguæ haud ignaro, solatii causa, Pachomius adjunxit socium, & eodem utrumque contubernio uti voluit, donec Thebaici idiomatis cognitionem sufficientem esset assecutus. Etenim in disciplinis quoque asceticis non mediocrem fecerat progressum: quod vero ad sanam ejus doctrinam attinet tanto minus debebat dubitari, quanto propius aberat a fonte saliente in vitam æternam, cujus satiatus aquis fructus producebat uberes; Archiepiscopum intelligo, non eum tantum qui tunc erat sanctissimum Athanasium (qui enim Sedem Patriarchalem non perpetuo obtinet, non est ipse qui sedet) sed eum qui dixit; Ubicumque duo vel tres congregati sunt in nomine ejus, ibi se esse in medio eorum; Christum, inquam, Jesum, qui est filius Dei vivi, & veræ Ecclesiæ fundamentum, eamque firmam reddens, Deus-homo. Virum porro illum, [eumque Græcis & externis præficit,] ita pulchre perseverantem, singulari amore prosequebatur Pachomius: ideoque dedit operam ut Græce loqui posset etiam ipse, Deo juvante, quo posset eum frequentius solari. Denique eumdem Præfectum fecit eorum, quos secum habebat Alexandrinorum ceterorumque externorum. Erat contubernium ejus religionis ac pietatis plenum. Sanctus vero Pachomius non pauca de ratione alios recte gubernandi præcepta ei præscripsit, dicens, rem esse momenti non exigui. Si quem, inquiebat, salutis suæ negligentiorem in domo esse deprehenderis, cum omni patientia ac privatim ad meliora hortare: si autem is monitionem admittere omnino respuat, dimitte hominem tantisper, donec animum ejus Deus ipse compungere dignetur. [dans ei præcepta regendi,] Non aliter atque cum ex male affecto pede spinam trahere quis nititur; si eo pedem fodicare incipiente sanguis copiosus effluat, & dolores capiant incrementum, conatu irrito potius abstinet: postquam autem emolliens emplastrum aut simile quiddam adhibuit, facile ac sponte sua post dies aliquos spina egreditur. Ad iracundiam quippe provocatum quempiam si nactus sit homo non contentiosus, plus lucri referet patienter sustinendo, quam is qui juxta Regulam docet. Si tamen gravius fuerit peccatum, extemplo me admoneas volo, & quemadmodum misericordem Deum velle intelligam, ita profecto faciam. Infirmorum quoque, sicut tui ipsius, curam habe: esto autem continens & crucem ferens magis quam ipsi, ut qui Patris locum inter illos occupas. Præscriptas Fratribus Regulas primus observa, ut ipsi quoque magna accuratione eas exequantur. Tum si quid occurrat, præter ea quæ modo dixi judicandum, nec tamen divinæ gratiæ auxilio statuere de re aut facto facile possis, mihi quidcumque fuerit aperi, ut simul in rei investigationem intenti, facilius quod proponetur expediamus. Theodorus igitur vicem interpretis apud eos omnes subibat, qui Ægyptiacæ erant linguæ ignari, quibus cunctos Pachomii sermones fideliter omnino proponebat. Per annos tredecim ante quam e vita abiret B. Pachomius Præfecturam gerens id egit. Contubernii porro istius primitiæ fuerunt, ex Alexandrinis Ausonius Magnus, & Ausonius junior, Adolescens dictus; e Romanis vero a Theophorus, Firmus, Romulus & Domninus Armenius, alii plures sancti, quorum nonnulli magnum Pachomium in corpore adhuc existentem viderunt, aliis vero id non contigit.

[61] [aliis vero timorem Dei inculcans,] Ad Tabennesin profectus aliquando vir sanctus, spiritualis cujusdam necessitatis gratia, salutatis omnibus, more suo consedit; dicturus qua ratione contra adversarios salubriter essent muniendi, non eos modo qui corporis puritati insidiantur, sed etiam adversus infestas ambitionis, acediæ, invidiæ & avaritiæ cogitationes, hoc modo disserens; Quemadmodum igne nullum non venenum expurgari, ac res omnes formari apte possunt; ita & Dei timor omnes ex hominis animo pravas affectiones expellit, eumque facit esse vas electum in honorem & usum sui Domini, sanctificatum, Deo ipsi gratissimum, atque ad omnia quæ cum virtute conjuncta sunt paratum. At vero blasphemiæ spiritum nobis ingerens adversarius, si quem nactus sit sobrietatis ac temperantiæ expertem, quamvis alioquin a Dei amore non alienus deprehendatur, si non ut oportet custodiæ suæ attendat, si viri docti consilium non exquirat, si non ex eo discat qua ratione suggestio illa prava, quam servitutem miseram appellare possumus, valeat superari; absque dubitatione in ruinam & interitum pertrahetur. Hinc multi sibimetipsis mortem ultro consciverunt, alius quidem veluti mente captus e summitate rupis seipsum præcipitans, [& quomodo blasphemiæ spiritus vincendus ostendens.] alius dissecto sibi ventre miserabiliter exspirans, alius alio mortis genere ex hac vita abiens: malum namque ingens est, si quis non evestigio de animæ suæ statu hominem in discretione spirituum exercitatum consulat, ante quam longiori temporis spatio majus robur tentatio accipiat. Hæc autem est ratio observantiæ quam nos per spirituum discretionem Dominus est edocere dignatus; quod, si quando offensionis tristitiæve causam proximo verbis meis præbuerim, mox corde compungi debeam, divinis ad nos sermonibus reprehensus, nec partem quietis ullam accipiam, nisi quam primum alloquio meo proximum denuo emollivero. Qua vero ratione vobiscum, o impuri dæmones ac fœdi desertores, in animum inducam, ut Deum creatorem meum voce blasphema ad iram provocem? Sane quamvis iracundia disrumpi vos foret necesse, quando blasphemas ejusmodi cogitationes mihi suggeritis; non tamen ut me vincatis patiar: non enim talia ex me esse existimo, sed ex vobis qui inextingubili igne in secula seculorum estis cruciandi. [Corrigit Fratrem ficus furtivas occultantem.] Ego interim Deum, qui me, cum non essem, creare dignatus est benedictionibus, hymnis, & gratiarum actionibus prosequi, vos vero non desinam execrari, utpote maledictos a Domino. Hæc ubi cum fide fiduciaque pronuntiantur, mox fumi instar tentatio omnis evanescit. Ratio porro quæ me ad locum hunc adduxit, in cado testaceo descripta reperietur. Quæ vox ænigmatis in modum a Pachomio prolata, cujusdam Fratris delictum visa est innuere. Loquente enim viro sancto, Frater forte quidam aderat, Elias nomine, simplex corde: qui ante constitutum tempus ficus omnino octoginta decerpens, in testaceo cado seposuerat, ut quo jejunandum erat die, illas comederet. Is igitur simul atque de cado mentionem fieri animadvertit, continuo inde se proripiens, cadum attulit, itaque in Fratrum medio Pachomium est allocutus; Sancte tibi affirmo, Abba, quod ego ista abstulerim. Ad Monachi vocem, tam Pachomius quam omnes qui aderant alii, obstupuerunt: nec enim Pachomius idcirco id dicebat. Hac tamen occasione usus; Videte, Fratres, inquit, quomodo non, quando ipsi nos salutis nostræ causa arcani quidpiam videre cupimus, evestigio illud intelligamus; sed ubi & quando divina illud nobis providentia detegere statuit. Etenim de misero illo neque sciebam neque audiveram: sed Dominus qui Fratrem eum nimia in cibos propensione superari noluit, viam qua illum corrigeremus ostendit. In Pabau porro redire festinans surrexit ad orationem cum Fratribus aliisque, nihil omnino gustans.

[62] Nos quidem hæc scribentes, virum sanctum inter vivos constitutum, ut ante etiam testati sumus, non conspeximus; sed alios ejus temporis, qui ipsi superfuerunt cognovimus, & hi nobis ea quæ certo noverant enarrarunt sigillatim. Si quis autem interroget quamobrem ii ipsi vitam Pachomii litteris non consignarint; addimus quod neque illos ipsos de ejusmodi scriptione sæpe loquentes audiverimus; utpote qui circumspecti essent sicut & Pater eorum: forte etiam necdum tempus adhuc erat istud curandi. [Auctor a coævis audita scribit,] Cum vero videamus necessarium id esse, ne denique in oblivionem deveniant omnia, quæ post alios omnes Sanctos de absolutissimo Monacho & Patre nostro acceperamus pauca quædam ex multis scripsimus; non tamen ut laudemus eum: neque enim humanis ille modo laudibus capitur, quando eo cum Patribus suis versatur loco, ubi vera ac solida sua cuique laus atque honor tribuitur. Nam cum in mortali adhuc vita & corpore degeret, quemadmodum audivimus, & frequenter rogaretur, sese existimabat indignum, qui vel pro semetipso apud Deum oraret; unde fiebat ut Sanctos pro sese advocatos apud Dominum adhiberet, ita obsecrans; Vos omnes, qui Dei modo conspectu digni estis; pro me peccatore ut intercedatis oro. Neque enim inter Prophetas, aut Patriarchas, aut Apostolos locum sibi ille vindicabat: sed genuinus erat eorum filius, quemadmodum & reliqui omnes, qui ejus per diversa loca regulam normamque vivendi deinceps sunt secuti. Sanguis enim Domini nostri Jesu Christi omnem olim terram emundavit & etiamnum emundat, proque spinis quas ferebat ac tribulis salutari eam Dei cognitione replevit.

[63] Quoniam autem sæpius ad Fratres suos Dei verbum loquebatur Abbas Pachomius, [quædam etiam ab iis scripto notata colligit,] nonnulli qui magno eum amore prosequebantur, multas ejus in divinam Scripturam cogitationes litteris mandarunt: sicut etiam cum viso quopiam insolito aut revelatione cœlitus dignabatur, illamque magni quod incolebat monasterii Patribus secreto indicasset ad fidem utilitatemque audientium. Solet quippe Deus servos suos glorificare, veluti ipsemet Moysi quondam significavit dicens; Ut credant tibi in perpetuum. [Ex. 19, 9] Nos autem ipsa temporis experientia edocti, quod non omnibus datum sit credere, præsertim Monacho, licet viam Sanctorum ingrediatur, sicut scriptum est; Imitatores mei estote (facilis enim & expedita omnibus patet via) ideo hæc colligemus scribentes, ut & nos possimus sine jacturæ ullius metu, eorum quæ hic dicuntur fructus referre; certoque intelligamus, quod etiam nunc Deus dicat; Ego glorificantes me glorificabo. [1 Cor. 4, 16] Scimus etiam quod vel unius psalmi considetio nobis ad solatium sufficiat, quanto igitur magis ipse Dominus dicens; Ego reficiam vos? [Mat. 11, 28] Hoc quoque tempore in Ecclesia Dei ordines Patrum varii admodum sunt & multiplices: primum Episcopi, [exemplo Athanasii scribentis Vitam S. Antonii:] deinde Presbyteri, tum Diaconi, & alii deinceps, nec non & Monachi: verumtamen Beati omnes qui timent Dominum. Hominis autem cujusvis perfecti vita, si non ab hominibus, certe a Deo in cælis conscribitur. Nos quoque cum Vitam hanc scriberemus, non tam scriptionem ipsam, quam rerum gestarum memoriam extare aliquam voluimus: sicut & de sanctis Episcopis ac Patribus in aliorum commodum & utilitatem epistolæ conscriptæ extant, puta B. Antonii Vita, ad eos qui in b Xene morabantur Fratres transmissa fuit, qui hoc petierant a sanctissimo Patre nostro Athanasio. Sicut igitur ille nactus Monachos, rerum ad illum pertinentium optime conscios, Vitam istam scripsit: nos quoque, non tamquam illi, tam sublimem gradum obtinenti, nos assimilantes, utpote peccatores; sed tamquam filii, Patrum a quibus educati fuerunt meminisse desiderantes, operam dedimus scriptioni. Ipse quin etiam Pater, cum adhuc in vivis ageret, [usus etiam ipsius Pachomii Epistolis mysticis.] suopte consilio describi curavit, non eas tantum leges c eaque instituta quæ ad meliorem cœnobii administrationem spectare poterant; sed multas insuper epistolas ad monasteriorum Patres dedit, in quibus nomina elementorum omnia, ab Α ad usque Ω: hoc scribendi modo, sic quasi per linguam spiritus d passim incognitam, Patres istos arcanorum istorum non imperitos, ad animas recte gubernandas instruens, quando otium ac tempus non erat ipsosmet per sese adeundi. Ipsi quoque, cum viri spirituales essent, simili modo eidem respondebant: ut sic per singula arcana lingua deducti paulatim, qua via potissimum esset incedendum, cognoscerent, & scriptura eos deduceret ad perfectionem, quatenus haberentur digni fieri ipsimet liber spiritualium litterarum e.

[64] [Monachos murmuratores jejunio suo emendat Pachomius.] Decem erant e senioribus Monachis in Pabau, quod ad corpus quidem attinet puri atque irreprehensibiles, sed ad murmurationem proclives, qui non ea qua oportebat fide Pachomii excipiebant sermones. Is autem, ut erat patientia & caritate insignis, maxime erga eos pro quorum salute non parum laboris exhauserat, licet admonitionibus hortationibusque usus esset aliquamdiu frustra, haud quaquam tamen eorum curam sibi dimittendam ratus, pœnitentiæ coram Domino agendæ seipsum addixit, animam suam in jejunio humilians, & senis continuis diebus cibi somniq; expers per tempus dierum quadraginta: unde non mediocriter vires corporis exhaustæ, ipsumque plane redditum est imbecillum. Tunc vero Dominus eum exaudiit, fecitque ut singuli eorum ad medelam delicti sui quærendam pro viribus converterentur: & sic ad meliora, [A scorpio morsus Frater ejus talerantiam emitatur.] conversi in Domino obdormiverunt. Frater fuit, qui, ut exercitatione spiritus admodum erat provectus, tolerantiam Pachomii sancta æmulatione assequi conabatur. Hunc itaque quodam tempore orationi intentum scorpius in pede momordit: is vero affectum pedem scorpio imponens, ita oravit; Quis vulneri huic medebitur, si Deus me sanare noluerit? Cumque ejus in tolerando constantiam sub initium probare Deus statuisset, fortiter ille pati est aggressus, quamvis veneni vis ad cor penetraret, parumque abesset quin vitam in cruciatu amitteret. In eo porro statu perseverans, veneni vehementiam forti animo superare perrexit, donec synaxeos celebrandæ advenisset hora.

[65] Hanc etiam ad Fratres suos orationem Pachomius habuit, qua quiddam visioni f cælitus oblatæ haud absimile continetur. [Visio circa hæreses & veram fidē eidem objecta.] Conspexi, aiebat, aliquando locum ingentem, columnis sane compluribus visendum, magnamque in eo multitudinem hominum, exitum e loco minime reperientium. Horum nonnulli circum columnas in orbem continenter itabant, cum interim multum a se viæ confectum existimarent, ut ad lumen pervenirent. Ex omni autem parte talis quædam personabat vox; Respice, hic verum tibi lumen ostenditur. At illi protinus in viam se dederunt, ut lucem eam apprehenderent. Eadem denuo voce personante, eodem quoque ipsi evadere sunt conati: nec sane modicam videre erat laborantium in vanum afflictionem. Lux denique oculis meis objicitur, quæ præcipuos eorum quosdam, illosque non paucos, præcedere videbatur. Horum quatuor intentos in oblatam lucem oculos perpetuo defigebant, quos reliqui omnes pariter sequebantur, proximorum sibi humeris innixi singuli, ut ne per tenebras errare illos contingeret. Si tamen fieret ut præcedentis se vestigia quispiam dimitteret, una cum omnibus ipsum sequentibus in certum adducebatur errorem. Hic ego cum ex omni numero agnovissem duos, qui propterea quod præcedentium sese vestigia deseruissent, a recto tramite deflectebant, quanta potui voce exclamavi; Apprehendite prægredientes, ne & vos ipsos & alios vobiscum in perniciem trahatis. Luce itaque illa monstrante viam, quicumque ductum ejus sequi voluerunt, in eam per angustam portam sunt ingressi. Hoc suum visum quibusdam singillatim ipse retulit; a quibus deinde post non exiguum temporis intervallum nos ipsi illud audivimus, cum hac ejusdem expositione. In hunc, inquiens, modum tenebris obsitus est mundus, propter variarum hæresum deceptionem, quarum unaquæque rectam a se teneri viam persuadere conatur. Fax autem illa fidem in Christum designat, qua recte & ut oportet credentes ad salutem sine errore perveniunt, & in regnū cæleste tuto perducuntur. In monasterio obierat aliquis; nec tamen Pachomius passus est ut in monte ad cadaver psallerent Fratres, velut moris est: sed neque sacrificium g Missæ pro eo factum est. Vestimenta autem ejus colligens, [Mortuus justis funebribus privatur.] in medio monasterii exuri jussit, salutari suos timore complens, ne vitam suam negligerent. Qua autem ratione Fratrem eum, donec moreretur, tolerare voluerit, haud scimus: hoc novimus, a sanctis Dei famulis nihil umquam agi, quod noxæ quidpiam aliis afferre possit. Eorum siquidem in agendo severitas & bonitas, commensæ sunt ei quam habent ex Deo scientiæ.

[66] Silvanus quidam fuit, ætate juvenis, cui, ante quam in monasterium susciperetur, certas vivendi leges Pachomius dederat: verum post aliquod a conversione tempus, cum sancti Patris præcepta negligere & in jocos risumque effundere animum suum cœpisset, hominem accersi jubet & ita affatur: Numquid non dixi tibi, quod magna res sit Monachum fieri? Numquid non in vestibulo prȩmonui, Vide, inquiens, ne forte non possis id esse quod cupis? Tu contra coram Deo testabaris, quod omnino Monachus fieres. Quid ergo tibi non attendis, si vere æternam vitam desideras, sed dissolvis cor tuum? [Silvani a Sancto admoniti seria emendatio] Sed quoniam judicia divina salutarem Dei timorem incutere tibi non possunt, surge age, & parentum tuorum domum repete, neque amplius in consortio nostro conspiciaris. Audito Pachomio adolescens in fletus magnos prorupit, seculum a se repeti posse omnino negans, & multis obtestatus, verum se Monachum futurum promisit. Quamobrem patienter eum tolerare statuens Pachomius, magnæ virtutis Monachum ad se evocat, cui Psenamoni nomen: quem ita, puero tantisper amoto, compellat: Scimus quod non exiguam ætatis partem in laboribus asceticis modo peregeris: itaque per Deum hunc adolescentem suscipiens, compatere ei per omnia, donec salvetur: non enim ignoras quantis ego curis, Fratrum causa distinear.

[67] [& sub cura Psenamonis profectus singularis] Storeis igitur conficiendis operam uterque suam strenue impendebant, statis quoque temporibus vigilias jejuniaque, ut oportebat, adhibentes. Silvanus vero, cum ut homini ei obtemperaret mandatum accepisset, ita eidem exacte in omnibus paruit, ut sine petita acceptaque ab eo facultate ne folium quidem oleris degustare præsumeret. Tanta etiam animi erat demissione & mansuetudine, ut raro loqueretur, fixoque obtutu neminem intueretur, utique egregie se exercens: per seipsum vero sic profecit in vigilandi assiduitate, ut cū satis superque orando fatigatus esset, in cellulæ suæ medio considens, per noctem storeas plecteret, hac ratione somni necessitatem exolvens. Quid plura? Factus est Silvanus homo spiritu vivens. Quadam igitur die considentibus Fratribus, orsus est dicere Abbas Pachomius; Virum novi, cui, [Pachomii insigni testimonio declaratur.] ex quo tempore Monachorum vitam profiteor, similem vidi neminem: veluti enim lana alba cum purpureum semel colorem suscepit, admissam tincturam amplius haud dimittit; ita huic animæ contigisse omnino videtur, postquam divini spiritus virtute semel fuit delibura. Licet namque, audito insigni adeo testimonio, de se sermonem esse intelligeret, non tamen efferretur gaudio; neque, si vituperaretur, noxio dejiceretur mœrore; sed idem semper maneret atque immutabilis. Tum respondens Theodorus dixit ad Pachomium; Virum eum nobis, o Pater, exhibe: numquid is Petronio aut Cornelio dicendus est major? Cui Pachomius; Quid alios, Theodore, in medium adducis? Te quoque ipsum homo ille superat. Fateor equidem, si vitæ vestræ annos, si exercitationem monasticam, si rerum quæ in vobis est, cognitionem consideremus, Patrum auctoritatem locumque apud eum tenetis: verum quod ad profundissimam ejus humilitatem, quod ad puritatem conscientiæ attinet, magnus profecto is est habendus. Vos quidem belluam illam, quæ numquam non humano generi est infesta, pedibus vestris victores subjecistis; si tamen contingat de salute vestra fieri vos negligentiores, divino illa nutu rursum soluta, ferocius etiam quam ante vos invadet. At vero Silvanus vires ejus impetusque omnes plane extinxit. Qui postquam septem omnino annos sic vivendo transegisser, inter mortales esse desiit; multumque super eo gavisus est Sanctus. Et alii quidem tantum in virture & perfectione faciebant progressum, quantum efficere poterat laudanda mutuarum virtutum æmulatio, cum præsertim perpetuo haberent ob oculos hominem illum, spiritu & exercitatione fortissimum, in quo Christus erat.

ANNOTATA.

a Romanos intelligo, ex Constantinopolitano Patriarchatu advenas: qui supra sub uno externorum nomine, æque ac subjecti Antiocheno Patriarchæ, opponuntur Alexandrinis Ægypti indigenis, quamvis alia id est Græca lingua utentibus, cum Tabennesiotæ ceteri æque ac Pachomius ipse sola Ægyptia, nunc Coptica lingua, loquerentur. Postea vero adjuncti sunt eisdem etiam ex Romano Patriarchatu Latini, ipsam quoque Græcam linguam ignorantes. Ideo ad Hieronymum, sicut in Prologo ad Regulam præfatur, homo Dei Silvanus Presbyter direxit libros ab Alexandria: quos etiam injungeret transferendos. Aiebat enim in Thebaidis cœnobiis & in monasterio Metanœæ (quod de Canobo, in Pœnitentiam, felici nominis conversione, mutatum est) habitarent plurimi Latinorum, qui ignorarent Ægyptiacum Græcumque sermonem, quo Pachomii & Theodori & Orsiesii præcepta conscripta sunt. Si tamen a Canobo, Alexandriæ vicina urbe nomen prius habuit monasterium, quod hic solum nominatur & ibi situm fuit, non est credibile ipsum pertinuisse ad Tabennesiotarum communionem, quæ non videtur extra Thebaidem se extendere potuisse.

b Diximus in Vita S. Athanasii cap. 31, eum S. Antonii Vitam scripsisse extremis vitæ suæ annis, puta circa an Christi 365, & quidem ad Monachos in Xene monasterio, ut credimus sic proprie appellato.

c Patris nostri Pachomii, hominis Dei, qui fundavit conversationem cœnobiorum a principio per mandatum Dei, hoc est exordium præceptorum: atque sub hoc titulo deinceps Latine reddita singula a S.Hieronymo, notis illustrantur haud ineruditis a Francisco Bivario lib. 3 de Veteri monachatu a fol. 271, habenturque tum alibi tum novißime in Codice Regularum Holstenii. De epistolis ait Gennadius cap. 7, Pachomius Monachus… scripsit ad collegas præposituræ suæ Epistolas, in quibus Alphabetum mysticis tectum sacramentis, velut humanæ consuetudinis excedens intelligentiam, clausit; solis, credo, eorum gratiæ vel meritis manifestatum, &c. Tales Gennadius nominat duas ad Abbatem Syrum: & ad Abbatem Cornelium plures, una cum familioribus aliis, exhibet Lucas Holstenius in Codice Regularum, quas sancti Patres Monachis & Virginibus sanctimonialibus servandas præscripsere. Ipsas vero Ænigmaticas loquendi formulas fuse explicat Athanasius Kircherus S. I. in supplemento Prodromi & Lexici Copti cap. I pag. 503 & sequentibus.

d Iam supra vidimus dici gratiam Angelicæ linguæ accepisse eos qui eam norant.

e Vtrumne in iis fuerit ipse auctor, non definio: frustra certe talium epistolarum meminisset hoc loco, nisi indicatum voluisset, ex iisdem epistolis vel se, vel alios multa de Pachomio ejusque discipulis cognovisse, quæ hic referuntur.

f Eadem visio ut initio conversionis oblata, & Theodoro soli narrata, refertur ab Ammone in epistola num. 6.

g Græce Προσφορὰ. Plenius autem res eadem narrabitur in Appendice, ubi præmittitur ea quæ hic sequitur narratio de Silvano, longe distinctius explicata, quamvis & hic aliquid sit, quod istic non exprimitur.

CAPUT IX.
Theodori ex nova probatione profectus. Pachomii in Synodo Latopolitana vexatio, morbus, obitus.

[68] [Imperandi spiritu tentatus Theodorus] Theodorus interim, ut ante diximus, a Pachomio ad id constitutus erat, ut simul cum ipso animas Fratrum solaretut. Quo in munere cum septennium explesset, ingens ei oblatus est certandi campus, Domino ad majorem viri probationem id permittente. Seniores siquidem Patrum ac præcipui monasteriorū Rectores in unum convenientes, cum Abbas Pachomius morbo detineretur, ita inter se consilium inierunt: Ne forte contingat præter expectationem a Domino visitari Patrem nostrum Pachomium, eoque orbati in multas magnasque incidamus calamitates; age, quoniam nullus e nobis, ita ut tu, Pachomii in agendo rationes omnes habet exploratas, sancte illud volumus promittas, quod, si is ex vita discedat, petitionem nostram minime sis rejecturus, qua in ejus te successorem postulamus, ut ne Fratrum multitudo misere dissipetur. Theodorus itaque, post iteratas sæpius preces ac supplicationes, cum aliter ab eorum molestia eximere se nequiret, quod flagitabant, facturum se promisit. Rem deinde auditā Abbas Pachomius non approbavit, sed convocatis monasteriorum Hegumenis Suro, Psenthaësio, Paphnutio, Cornelio, [a Pachomio corripitur,] ipsoque met Theodoro: Suum, inquit, quisque defectum palam confiteatur, quemadmodum ego prior meum. Fateor ego, Fratrum visitationem & consolationem a me negligi, quia foris diu dego in insula, agri culturæ intentus, ut de alimento prospiciam: Fames namque ea tempestate erat. Nunc & tu, Theodore, de teipso fatere. Tum Theodorus; Anni, ait, jam sunt septem, ex quibus ad lustranda monasteria, eorumque rationes eadem qua tu ipse potestate ordinandas a te constitutus sum, neque tamen in eam umquam cogitationem veni, ut munus Superioris post mortem tuam expetendum ullo modo putarem: sed nunc illa me cogitatio importune vexat, neque hactenus eam superare satis potui. Belle, respondit Pachomius, nullius, ut video, pravæ affectionis adhuc Dominium assecutus es: hominum te turbæ aliquando subtrahe, ut id ignoscatur tibi. Surrexit itaque tristitia non modica affectus Theodorus, [& pœnitentiam solitarius agit annis 2.] & in cellulam quietam abiit, ut multis cum gemitibus magnoque planctu seipsum lugeret, magnopere metuens ne faciem suam Deus ab sese averteret, quia famulum ejus contristarat, quem credebat perfectum & insuperabilem esse.

[69] Duos porro annos in hac sui afflictatione exegit Theodorus, Fratrum præcipuis solatium illi persæpe afferentibus, quoniam ex ipsorum sententia nullius peccati maculam ex eo quod gestum fuerat. contraxisse videbatur, sed illud intellexisse quod scriptum est, Quoniam ego cum ipso sum. Hæc autem eum in finem gesta sunt a Pachomio, quod Theodorum omni ex parte perfectum vellet, ambitionisque prorsus expertem, quam eamdem ob causam reprehendere eum voluerat. Ante vero quam Pachomius abiret, ait ad eum Theodorus; Quoniam in Monchosensi monasterio aliqua mihi reftant perficienda, illuc ut cum festinatione properem, mihi quæso permitte. Misit ergo eum solum: qui per viam flens, Domine, inquit, num vere me pœnitet delicti mei? Ad Chenobosciorum portum deinde progressus, [deinde re creatur parabola servi prompte obedientis,] navem conscendit. Duo hac pariter vehebantur Ienes, quorum alter de Theodori laudibus ad alterum cœpit differere, Beatus, inquiens, iste Monachus. Cui alter; Quid hominem infelicem appellas beatum? nondum frumentarii mensuram attigit. Quænam, inquit alter, ea mensura? Tum prior: Colonus, inquit, quidam fuit severæ adco indolis, ut rari essent qui unius anni spatio commorari cum eo sustinerent. Tandem exurgens aliquis ad eum venit dicens, Ego tecum operabor. Cui colonus; Ita fiat. Eo igitur tempore quo solum erat irrigandum; Noctu, dixit, & non interdiu ad irrigandum agrum aquam comparemus. Respondit alter; Factum sapienter, ut ne seu homo seu bestia seu aliud quidpiam ex aquæ ductu nostro bibere valeat. Ille iterum ei: Sulco uni frumentum, alteri hordeum, tertio legumen, quarto denique cicer, & ita deinceps aliis alia committamus semina. Qui dixit; Hæc equidem sapiens cogitatio priorem illam longe superat, sementis quippe nostra florum varietate invenietur jucunda visu. Postquam herba extra semen fuit; Eamus, inquit, collecturi messem. Eamus, subjicit ille, magnum id paleæ lucrum est, nam pulchre virentes inveniuntur fruges. Post trituram vero: Adduc, inquit, frumentarium a, ut mensuratas fruges inferamus: Hoc enimvero, subjecit alter, omnium quæ hactenus mandata sunt, longe est sapientissimum, quoniam sic etiam palea conservatur. Posteaquam autem eum sic probavit, reperitque per omnia indiscriminatim morigerum; Non amplius, inquit, mihi mercenarius eris, sed filius & heres. Itaque si iste quoque Frumentarii mensuram impleverit, poterit consequi ut beatus dicatur.

[70] Hic vero seniorum alter; Quoniam, ait, parabolam nobis proposuisti, nunc ejus quoque intelligentiam aperi. [ab Angelis, in specie Monachorū comitantibus, audita.] Ad quem prior: Colonus, dixit, Deus est; durus, ut videtur, & asper, postquam, ut crucem quisque suam bajulet imperavit; non autem sequatur animi libitum. Hujus enim Monachi Pater Pachomius, Dei vocibus per omnia obediens, acceptus illi placitusque omnino extitit. Si igitur ipse quoque perseveraverit, profecto similiter consequetur hereditatem. Talia audiens Theodorus, tam dicta ipsa, quam qui ea proferebant summopere obstupuit. In terram deinde exscendens, nunquam eos amplius conspexit: Angeli namque hac forma a Domino missi apparuerant, ad ædificationem & solatium Theodori, quemadmodum ipse post hæc testatus est Abbas Pachomius. Regressus vero in Pabau Theodorus, auditos in itinere sermones Fratribus enarravit, magnaque ipse consolatione fuit repletus. Tristabatur autem, non tam quia fuerat castigatus, sed quod omnino ejusmodi cogitationem admisisset aliquando, ipse potissimum, qui toties ex Pachomio audiverat; Sicut vita functus, ad alios similiter mortuos nequaquam dicet; Vestrum ego caput sum: ita nec ego vel apud animum meum umquam dixero; Fratrum meorum Pater sum. [& in septuplum proficit.] E Dei famulis porro nonnemo Theodorum sibi tantisper concedi ab Abbate Pachomio postulavit, dicens; Oculos præ nimio fletu male affectos habet Theodorus. Permittas igitur, ut Alexandriam pariter cum illo navigem? Cui Pachomius; Permitto, inquit. Theodorus itaque quamdiu navigatum est, & quocumque versabatur loco, hesterni instar, novitiique Monachi se gerebat, demissione animi & mansuetudine eximia ornatus. Quare de eo postea testatus est Abbas Pachomius, singulari Numinis dono ei esse concessum, quod septulo majorem quam ante in spiritu progressum fecerit.

[71] [Pachomius omnibus se uliro subjicit,] Ipse autem Pachomius contubernii, in quo manebat, Præposito magna cum humilitate, plus etiam quam alii omnes, audientem sese præbebat, sicuti scriptum est; Terra montosa b & humilis. [Deut. 11, 11] Quo etiam tempore catechesis instituebatur, in aliorum Fratrum turba consistere fuit solitus, attente excipiens quæcumque dicebantur. Lebitonatia quoque ejus omnia communi cella fervabantur, sub potestate Præfecti; tantaque agebat cum simplicitate, ut non haberet liberam facultatem ab Oeconomo ea etiam quæ ad corporis necessitatem pertinebant accipiendi: æterna enim supplicia suscepisset libentius, quam dimoveri se sivisset a filii Dei, Domini nostri Jesu Christi, humilitate & mansuetudine. Quodam die exeuntibus a prandio Fratribus, & Cornelium, de quo diximus, ex consuetudine ante eorum, qui istic morabantur, fores excipientibus, etiam ipse in partem officii hujus venit. Inde in domum secedentem secutus est supra memoratus Alexandrinus Theodorus, qui etiam ipse exceperat Cornelium. Cumque venisset ad locum in quo consederat Sanctus, ita ex eo quærere instituit; [Cornelium laudat.] Audivi de Cornelio quod abstinentiæ singularis cum sit, integræ unius synaxeos tempore mentem suam in alia, quam in divina, evagari minime patiatur. At ego hac ipsa hora, quantumvis conatum magnum adhibeam, vix tamen orationes ternas perago, mente omnino collectus. Qui ergo possum, sive dum sermonibus intersum divinis, sive dum precibus intendo, mentem non habere sursum abstractam? Ille autem parabolam protulit. Qui secundum carnem servus est, si hominem conspicit liberum, quamvis pauperem, libertatem tamen concupiscit: pauper vero si Principem videt, Princeps quoque desiderat esse; Regem denique si Princeps, regnare mallet. Cornelius igitur post certamina non pauca, per Dei gratiam, istud obtinuit: & tu similiter laborans, crede quod accipies prout dignum fuerit. Longe porro lateque diffusa de Pachomio fama, multus erat de eo sermo: & alii quidem quæ vera erant loquebantur, alii etiam supra modum efferebant omnia.

[72] Cumque aliquando sermones incidissent dubii, eo quod diceretur dignoscere occulta, [In Synodo Latopolitana interrogatus] & in Ecclesia Latorum non pauci in unum convenissent Monachi & Episcopi; ipse etiam Pachomius, senioribus quibusdam Fratribus comitatus adfuit, vocatus ut hoc manifestaret. Videns autem eos qui circa se contendebant, silentium diu tenuit. Tandem ab Episcopis Philone & Mobe, ut se suaque defenderet, jussus, hoc modo respondit: Numquid ante etiam quam Episcopatus curam susciperetis, Monachi mecum degebatis in monasterio? An ignoratis, divinæ gratiæ auxilio non minus a me Deum tunc amatum & curam pro salute Fratrum gestam, quam a vobismetipsis? Nescitis qua ratione Moysen, filium ejus qui Magdolus dicitur, dæmone insessum, & in subterraneos specus non absque mortis periculo abreptum, per Dei gratiam innoxium servaverim? ut alia quæ feci plurima omittam. Tum alii; Dei te famulum esse non diffitemur, nec ignoramus intrepide cum dæmonibus congressum, coëgisse ut ab animabus discederent. Quod vero ad rerum occultarum cognitionem spectat, quoniam ea grande quid est, iterū edissere nobis, ut obmurmurantes compescere possimus. Et respondit eis: An non frequenter ex me audistis, quod e Gentilibus natus sim parentibus quid Deus esset omnino ignorans? [fatetur datam divinitus sibi gratiam cognoscendi secreta cordium,] Cujus igitur beneficio Christianus evasi? nonne ipsius benignissimi Dei? Præterea ubi pauci sunt Monachi, seorsim inveniuntur duo, vel quinque, vel decem ut summum, & hi non absque ingenti labore, invicem sese in Dei timore gubernant: nos aurem, qui tanta modo sumus multitudine, & septem c omnino monasteria complemus, noctes diesque id unice curamus, ut animas nostras nulli reprehensioni obnoxias per Dei misericordiam servemus: quod vosmet ipsi sane fateri debetis, qui gesta a nobis adversus immundos spiritus non ignoratis. Idem porro Deus ac Dominus, ubi & quando visum ei fuerit hoc nobis dedit prærogativæ, ut perspicere non dubie possimus quis sincere quis simulate vitam instutuat.

Verum mittamus tantisper singularem a Deo prærogativam; nonne tamen fieri videmus; ut qui juxta carnem prudentes sunt & perspicaces, si vel paucis diebus in media hominum turba versentur, de unoquoque judicium ferre & quomodo animis affectisint, cognoscere valeant? Ipse autem qui suum pro nobis sanguinem non dubitavit profundere, quique Patris supremi est Sapientia, si forte aliquem viderit qui proximi, ac multorum potissimum, perditionem toto conatu studeat impedire, an non illi daturus est, ut eos servet irreprehensibiles, sive spiritus id sanctioris indicio, sive animorum ipsorum cognitione fieri dicamus, ubi divinæ id fuerit voluntati placitum? [eamque non perpetuam sed ad Dei nutum.] Neque enim quotiescumque libet, eaquæ ad nostram salutem faciunt, mihi perspicere est concessum; sed quando is, cujus nutu omnia reguntur, id mihi concesserit. Omnis quippe homo sibi relictus, similis factus est vanitati; qui si Deo, ut oportet, fuerit subjectus, non jam vanum quiddam, sed divinitatis sacrarium dicendus est, ipsomet Deo sic pronuntiante: Inhabitabo in eis. Non in omnibus, sed in solis sanctis habitaturū se promisit; in vobis, inquam, & omnibus, nec non in ipso Pachomio, si fecerit voluntatem ejus. [2 Cor. 6, 10] Hæc ubi dicentem audiverunt, hominis tum libertatem, tum humilitatem admirati sunt. Vix autem sermonem finierat, cum a malo genio actus quispiam & machæra armatus, virum sanctum interfecturus irrumpit: sed auxilio præsentium salvavit eum Dominus. Tumultu dein intra conventum exorto, aliis aliter sentientibus loquentibusque, cum salvi evasissent Fratres, iverunt in monasterium novissime susceptum, quod Pachnum appellatur, & intra Latorum civitatis fines sirum est.

[73] Postquam vero Alexandria rediit navigium (duo autem solum habebantur in Communitatis totius usum, alterum pro storeis ad Fratrum sustentationem & alias necessitates divendendis, alterū propter d lebitonas eorumdē) advenientes Zachæus & Theodorus, Pachomium & Fratres reliquos salutarunt: [De ecclesia Dei solicitus] ex quibus Pachomius, quo in statu Ecclesia versaretur solicite quæsivit. Magnopere quippe ejus causa affligebatur, quia impiissimi Ariani cum Gregorio e quodam in eamdem violente irruperant: & hanc ob causam multis Deum precibus fatigabat, graviter dolens propter populum Dei, tantis affectum injuriis, & Archiepiscopo suo Athanasio, viro vere Christifero destitutum. Verumtamen, inquit, credimus Deo, qui cuncta hæc in suorum fidelium probationem fieri permittit, fore ut cito de inimicis nostris sumatur ultio, nec diu differatur vindicta. Deinde vero afflictionem illis exposuit, quam Latopoli passus erat; Deoque gratias reddidit, addens quoniam omnis nobis tentatio patienter toleranda est, cum nocumenti nihil inferat. Siquidem qui in vitam nostram moresque inquisiverunt, Patres Fratresque, Orthodoxi omnes sunt: quamvis inimicus nonnullos etiam e nostris perverterit, ut sese septis, id est regulæ, ad tempus subducerent: attamen tam nos quam illos Deus salvos voluit esse & incolumes. Ipse autem sanctissimus Pontifex, [Athanasiū cito rediturum prædicit.] tantas tanto tempore persecutiones sustinens, vere dicendus est beatus, nec adversus eum quidpiam proficient adversarii, propterea quod Deum habeat fidei suæ defensorem. Quin & in eo implebitur illud quod scriptum est, f Quicumque contra te voce sua insurgent, in judicium illis erit, & universis hostibus evades superior. Itaque factum est; non enim multum abierat temporis, quando magna cum gloria g in ecclesiam suam est reductus.

[74] Solennitate Paschatis h ad finem perducta, morbus insolitus, divino nutu, Fratres invasit, [Multis monachu peste extinctis,] ita ut in omnibus monasteriis centum ac plures, qui e malo obierant, numerarentur: ipse etiam Pachomius infirmabatur. Morbus autem erat contagiosus, & quemcumq; febris pestilens corripuerat, ille omnem prioris mox coloris amittebat vigorem, oculos exhibebat sanguine suffusos, ac suffocari sibi perpetuo videbatur, donec spiritum tandem supremum exhalaret. Tunc Syrus obiit, Monachorum in Pachnum Hegumenus; obiit Cornelius, monasterio Moncholensi præfectus; nec non Paphnutius omnium in Pabau monasteriorū Oeconomus; obierunt plures alii magni nominis Fratres. Theodorus porro omni obsequiorum genere prosequebatur Pachomium, [Pachomias eadem corripitur.] cujus corpus gravissimi morbi diuturnitate supra modum attenuabatur, circum vero ejus cor & in oculis accensus quasifervebat ignis. Biduo itaque ante quam e vita abiret, omnium monasteriorum Patres aliosque Hegumenos advocari jubet, ac tali eos oratione compellat: Ecce haud amplius obscurum esse potest, quod Dominus me visitare statuerit. [Vos ergo mementote verborum quœ a me frequenter audistis, & vigilantes in precibus, sobrii estote in operibus vestris. Nulla sit vobis conjunctio cum sectatoribus Meletii vel Arii vel Origenis: cum illis autem conversamini qui Dominum metuunt, & possunt prodesse vobis conversatione sancta, & animabus vestris spiritualia præstare solatia: ego namque jam delibor & tempus resolationis meæ instat]. Unum ergo aliquem e vobis eligite, qui ceteris cum potestate auctoritateque in Domino præesse possit. Tunc ipse Orsisium quemdam, e Chenobosciorum monasterio, magnæ fidei virum & humilitate ac caritate insignem, propius ad se vocatum, jubet ex omnibus sigillatim sciscitari, ecquem in Patrem suum eligant. Paretille, ac singulorum exquirit suffragia. [Petronium sibi successorem designat] Cunctis autem non absque gemitu exclamantibus; Quoniam ex quo tempore nos tibi subesse Deus voluit, nullum præterunum est invenire, qui hoc muneris cum dignitate exequatur; respondit vir Sanctus; dicenti mihi volo credatis; Petronium, si modo in vivis permaneat, Fratrum regimini haud fore ineptum. Communi siquidem morbo Petronius pariter detinebatur in eo quod curabat monasterio, quodque Men vocabatur, & situm erat juxta civitatem Panos.

[75] Precibus jam & votis expletis abierant alii, cum Abbas Pachomius Fratri cuidam; Hoc mihi, ait, o Frater, caritatis officium exhibe. Stragulum affer paulo commodius; quo enim modo tegor, graviusculum est, nec corporis mei vires tantum pondus facile sustinent dies quippe nunc sunt elapsi quadraginta, ex quibus gravi hac infirmitate premor; sed gratias Deo maximas persolvo. Sine mora itaque in Oeconomium pergit Frater, & stragulum ex optimis atque levissimis unum adfert, quo & Pachomium mox operuit. Is porro, cum, quantum huic & alteri illi quo prius tegebatur discriminis inesset, deprehendisset, rursus ad Fratrem; Istud, inquit, straguli absque mora hinc aufer; non enim æquum est ut in re quapiam melius mihi sit quam Fratribus ceteris. Ut namque modo dicebam, donec spiritum extremum reddidit, non parum certaminis habuit: amanterque apprehensa Theodori barba, ad eum dixit: Cum ossa mea absconderint, transfer ea inde. Existimante autem Theodoro, quod imperabat ei ut ne corpus ejus illo relinqueretur loco, quo alii condendum judicassent, sed nemine conscio transferret alio; dixit Pachomius; Quoniam non istud solummodo tibi significatum volui; sed & hoc; idque tertio dixit ipsi, Videlicet, ut Fratrum, in Dei servitio negligentiorum, curam ipse non deponeret, [& moritur.] sed legis divinæ adjumento usus eosdem ad bene vivendum excitaret. Cui Theodorus; Optime. Atque ita decimo-quarto die mensis Pachon i vivere desiit. Noctern deinde totam lectione & precatione transigentibus Monachis, viri sancti corpus de more curatum, & cum psalmis in montem fuit delatum, ac sepulturæ traditū. Descendentibus porro de monte aliis omnibus, Theodorus, & tres cum eo Fratres, corpus refossum in alium locum deportarunt, in quo in hunc usque diem servatur. [Petronius succedit, & mox e vita abit.] Interim qui missi fuerant ut Abbatem Petronium accerserent, eumdem adhuc ægrotantem adduxerunt. Is autem cum infirmitatis vehementia supra modum esset exhaustus, & paucos omnino dies Fratribus regendis sese impendisset; divinis præceptis & Sancti ipsorum Patris memoria omnes instruens, ex hac vita migravit, septimo k & vigesimo die ejusdem mensis. Ante vero quam spiritum Creatori redderet, convocatis in unum Monachis, Abbatem sibi petiit designari successorem. Subjicientibus porro illis hanc ad ipsummet pertinere curam, Abbati Orsisio, qui cum reliquis aderat, & de quo jam ante a nobis dictum est, vices suas demandavit. Verum is non sine multo gemitu quod offerebatur suscepit, identidem inclamans, tanto sese oneri imparem esse atque ineptum. Petronii exinde corpore ad sepulturam composito, precibus & hymnis de more adhibitis, in monte illud terræ mandarunt. l [Hæc vero nos ex pluribus pauca scripsimus, & pro maximis ejus factis & operibus minima: non ut laudem demus sanctis Patribus (nostrum enim honorem aut gloriam non appetunt. Sufficit enim eis æterna laus, qua afficiuntur a Domino & Angelis, & erit perfectior: fulgebunt enim sicut sol Christi lumine perfusi; qui semper eos glorificat, qui eum glorificant) sed ut nos quoque eos imitemur pro viribus, ex auditione inducti ad eorum imitationem, precibus & interceßionibus sanctorum Prophetarum, Apostolorum, & Martyrum; propter quos Dominus noster Christus glorificatur: cui gloria, & potentia in secula seculorum. Amen.]

ANNOTATA.

a Præpostera, ut vides præcepta hæc sunt omnia, maxime autem quod frumentum, ut ab area sublatum est, necdum eventilatis paleis, metiri jubeat.

b Iuxta LXX Terra montana & campestris: quibus epithetis commendatur a Deo terra Israëli promissa, id est, optima.

c Scilicet monasteria Tabennesios & Pabau sive Bau, Chenobosciorium, Monchoseos, Tismene sive Mene juxta Panopolim, Thebe & Pachnum sive Chnum in Latopolitano Nomo assumptum recentius, universim septem, præter muliebre monasterium: quibus postea sub Orsisio & Theodoro tria alia accesserunt, cum altero feminarum, uti infra dicitur num. 85 ad Hermopolim Cajos & Obi atque unum prope Hermuthim; ut fuerint virorum monasteria universim decem, sicut asserit Ammon Episcopus in sua Epistola num. 13, undecimum denique juxta Ptolemaidem extructum indicans num. 17.

d Lebitonaria scilicet linea, cum essent multa & mutanda sæpius, necesse erat paratam in flumine semper haberi navim, qua nova & munda distribuerentur per singula monasteria & contubernia;

e De hac Gregorii Ariani contra Ecclesiam irruptione & Athanasii fuga, in hujus Vita est caput 14; pertinet autem ea res ad Pascha anni 341.

f Nescio quis hic Scripturæ locus indicetur.

g Anno scilicet 349, mortuo Gregorio. Gloriam autemhujus reditus ex Nazianzeno deduximus cap. 28, unde colligas anno 348 gesta hæc esse.

h Anno 348 celebratum fuit Paschæ 11 Aprilis.

i Pachon Coptis, apud Seldenum Baschnes, inchoatur VI Kal. Maji, unde Dionysius Quartodecimo mensis Pachin secundum Ægyptios, quod est juxta Romanos ad VII diem Iduum Majarum,

k Id est Mensis Maji 21 die: quo mirum est nullis Sanctorum fastis ascriptum inveniri hunc Petronium.

l Hanc quoque appendiculam ex Lipomani MS. & Herveti interpretatione hic inserere placuit, omissa adhortationum Pachomianarum synopsi, ex supra relatis petita: quam apud Lipomanum & Surium legere poterit qui volet.

CAPUT X.
Orsisii in monasteriorum supremum regimen succedentis laus & vigilantia: Theodori sub eo conversatio humilis.

[76] [Succedens Orsisius,] Abbas porro Orsisius vir erat summa virtute summaque humilitate præditus, ac singula monasteria, Fratres visendi solandique causa, sedulus obibat, non ignarus ad quam excelsum perfectionis gradum aliquando pertigisset Abbas Pachomius, quando in ejus ipse disciplina versabatur. Hujus itaque insistens vestigiis, seu stans seu sedens, non cessabat de rebus divinis ad eos habere sermonem, itaque animabus eorum prodesse, mentionem frequenter faciens verborum Pachomii cum in Chenobosciorum monasterio præfecturam ageret. Quamvis autem tantam Dei nondum erat assecutus cognitionem in parabolis tamen ad eos verba faciebat; parabolæ autem vim efficaciamque addebat Deus. a Quascumque vero in medium proferebat, ipse etiam met egregie evolvere noverat, ita ut Fratres universi vehementer admirarentur. E pluribus porro una fuit quam subjicio. Non ignoramus, [Fratres solerter instruit,] Fratres, quam perfecta nos rerum cælestium cognitione per Scripturas sanctas venerandus ille noster Pater solitus sit imbuere. At ego; quantum quidem mea mihi mediocritas suggerit, sic existimo, hominem, nisi magna cura diligentiaque animum suum custodierit, omnium quæ dici utiliter aliquando audierit facile oblivisci, & in segnitiem prolabi. Ita deinde fit, ut cum animum ejus vacuum nanciscatur dȩmon, suas absque difficultate insidias struat. Quemadmodum si quis in lampadem, debite ad lucendum præparatam atque expositam, oleum infundere forte neglexerit, sensim eam extingui est necesse, ac tenebras in lucis vicem succedere videmus; [Docens qua ratione animum nostrum & quando cacodæmon occupet.] neque istud modo, sed adrepens quandoq; musculus ellychnium absumere sæpe tentat. Ante vero quam lampas ardere omnino definit, irrito id ille tentat conatu; verum ubi observat non modo flammam, sed omnem etiam ignis sensum esse extinctum, tunc ellychnium sine metu arrodere atque vorare, & lampadem huc illuc jactare aggreditur; quæ, si fictilis sit, in frusta comminuitur; si ænea, a patrefamilias fine luce inventa, ut denuo lucere possit præparatur. Eadem est ratio animæ de sua salute parum curantis, quando sanctus ab eo Spiritus paulatim recedere animadvertitur, donec ad extremum divino omni calore plane destituatur. Tunc itaque adversarius omnem ab ea anima alacritatem expellit, ac variis etiam languoribus corpus reddit obnoxium. Quod si is animo quidem in iis quæ Dei sunt recte sit constitutus, sed a subrepente negligentia simpliciter supplantatus, tunc misericorde Deo animæ illi timorem suum suppliciorumque æternorum memoriam incutiente, vigilat, imposterum magna sese accuratione conservans, quoad eam Dominus visitare dignabitur. Atque hic loquendi finem faciens Orsisius, ad preces concipiendas surrexit, cum sua ista parabola non exiguam Fratribus attulisset utilitatem. Ceterum Orsisius Abbas ita inter Fratres versabatur, [Idem olim laudatus est a Pachomio;] ut quam studiosissime imitari Abbatem Pachomium ab omnibus observaretur. Hic enim illum aliquamdiu secum habuit; cumque eumdem Chenobosciis Patrem præfecisset, nonnullique de eo murmurarent, ut nimium juvene ad ejusmodi gradum; re audita Pachomius de ipso ait: Ne putetis, Fratres, quod regnum cælorum senioribus solummodo debeatur. Quinimo senior aliquis adversus fratrem murmurans, non modo ille senior non est, sed neq; monasticæ adhuc vitæ is jecit fundamentum. Nihil siquidem ab hominibus Deus exigit aliud, quam ut eum amando timeant & timendo ament. Caritas autem nihil adversus proximum molitur mali. Dico vobis; Tam insignes in vita monastica progressus faciens Orsisius, lampadis instar aureæ splendorem diffundit per domum Domini, atque ad ipsum spectabit quod scriptum est; Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo. [2 Cor. 11]

[77] Quo tempore sanctus Archiepiscopus Athanasius magna sua & Dei gloria a Comitatu in Ecclesiam suam b revertebatur, factum est, ut, cum Alexandriam versus navigationem instituerent Fratres, de Beato Patre nostro Antonio fama acciperent, eum in monte c exteriori degere. Quo audito, cursum illuc instituerunt, ut viri tanti conspectu recrearentur, utque ab egregio Dei famulo benedictionem reciperent. Is porro ut Fratres adventare audivit, non sine magna sua difficultate de loco surrexit (ætate quippe jam erat supra modum d provecta) ac foras progressus peramanter eos salutavit, rogans quo modo ageret ac valeret Abbas Pachomius: [quem ebiisse intelligens S. Antonius,] Illis autem lamentantibus, intellexit Antonius eum obiisse, & dixit: Nolite flere: omnes vos facti estis sicut Abbas Pachomius. Equidem affirmo; Magnum is suscepit ministerium, cum tantam Fratrum multitudinem in suam admisit disciplinam, Apostolorum viam ingressus. Respondit Abbas Zacchæus; Quin tu potius ipse, o Pater, mundi, qua patet, lumen clarissimum dicendus es, cujus ad ipsos usque Imperatores fama pervasit, qui tua causa debitas Deo laudes persolvere minime dubitant. Cui Antonius; Non ita, Zacchæe, sentio. Etenim quo ego primum tempore Monachum cœpi agere, nullum uspiam extabat cœnobium, in quo de aliorum salute cura aut metus cuiquam erat: [laudat eum,] sed quisque antiquorum Monachorum, persecutione jam finita, privatim in vita sese monastica exercebat. Postea vero Pater vester tantum bonum, Deo adjuvante, effecit. Alius quidem ante, cui Aoræ nomen, voluit tale ministerium suscipere: verum quia non ex toto corde ei rei studuit, successu conatus ille caruit. De Abbate porro vestro multorum sermonibus accepi, in divinis eum Litteris apprime fuisse versatum. Equidem serio & sæpe volui illum corporali præsentia cernere, sed forte dignus haud fui: per Dei tamen gratiam in regno cælorum invicem videbimus; sed & omnes alios, sanctos Patres, ipsumque imprimis Dominum ac Deum nostrum Jesum Christum. Animos ergo sumite, confortamini, & pleno cursu ad perfectionem tendite. Istud quoque mihi nunc indicate, [eique suffectum Orsisium.] ecquem sibi in munere & dignitate successorem designavit. Subjicientibus, Abbatem Petronium a Pachomio ad id delectum; ac Petronio post non multum temporis vita functo successisse Orsisium, respondit Antonius; Non Orsisium, sed Israëlitam, illum vocetis oro. Tum si ad Episcopum Athanasium, virum gradu eo dignissimum, vobis est iter, sic ipsum a me compellabitis; Hæc tibi commendat Antonius; Curam habe de filiis Israëlitæ. Quo dicto, ac sua illis benedictione impertita, non sine commendatitiis ad magnum Athanasium litteris ab sese dimisit. Qui ut Alexandriam pervenerunt a sanctissimo Pontifice, propter beati præsertim Antonii commendationem, magna benevolentiæ significatione excepti fuerunt; non enim quantus esset Antonius latere poterat Athanasium.

[78] [Theodorus in Pachnū missus,] Theodorum deinde Orsisius jussit fabrorum in Pabau morantium præfecturam ad tempus gerere: Macarius autem quidam, Pater monasterii in Pachnum post Abbatem Surum, Theodorum ab Orsisio petiit, ut secum hominem abduceret, ejusque in pinsendis panibus opera tantisper uteretur, quod ei concedendum ad solamen fuit. Paschate igitur celebrato ad monasterium una cum Patre illo perrexit Theodorus: cumque navigio adhuc uterque veheretur, accedens propius ad Theodorum Frater quidam, vidensque eum velut novitium taciturnum humilemque, ita compellat: Quantum nunc temporis est, quod inter Fratres vitam agis? Cui Theodorus; Perparum respondit. Ac rursum alter: Num ante quam inter Monachos vivere cœpisti, panes noveras pinsere? Noveram, reponit Theodorus. Tum Monachus; Quando, inquit, in pistrinum veneris, [instar novitii se gerit.] si forte videre te contingat Fratrem in risum immoderatius effusum, aut rursus alium in pugnas & verbera proclivem, ut sunt diversi genii & ingenii in eo monasterio homines, ne scandalum tibi inde aut offensio oriatur; sed tibi & melioribus solum Fratribus fac attendas. Ad quem Theodorus; Faciam, ait, quod recte mones. Postquam monasterii locum navigando attigerunt, audito adventu Theodori, quotquot in eo degebant Monachi, non sine magnis lætitiæ signis in ejus occursum properarunt: noverant namque eum ab eo tempore, quo cum Patre nostro Pachomio solandis animis intendebat. Tum is, qui veluti cum novitio, sermones cum eo inter navigandum habuerat, intuens quanta a Fratribus veneratione exciperetur, haud mediocriter erubuit, exterritusque est quod tali ac tanto ita fuisset ausus loqui. [Orsisius Pachomii instituta promovet,] Abbas porro Orsisius, secundum acceptam a Deo gratiam, Fratres suos egregie in vita spiritus educabat; quin etiam sermonum ejus vis ac robur perpetuo videbatur accrescere, in Fratrum consolationem: neque nudas modo in spiritualibus colloquiis parabolas, sed earum etiam expositionem proferebat, illud identidem inculcans,ut quam in totius monasterii meliorem gubernationem, regulam,dum adhuc superesset, Pachomius præscripserat, nec non constitutiones Patrum, Præfectorumque & Subpræfectorum ordinem exacte servarent. Bina quoque per anni decursum tempora statuit conveniendi, Paschatis scilicet & Magnæ remissionis, quando ratio rerum omnium ad necessitatem corporalem spectantium initur, operum item & expensarum, ut majoris monasterii Oeconomus, qua ratione munus sibi commissum exequeretur, posset habere perspectum.

[79] Ita eos Dominus, unius ejusdemque sententiæ ac caritatis vinculo conjunctos, [multis discipulorum adhuc viventibus,] veluti ante, custodiebat: necdum quippe omnes omnino senes occubuerant, in quorum numero censebantur Psentaësius, Samuel, Paulus, Joannes, & Hieracapollo: qui ut a nobis supra relatum est, Patrem nostrum Pachomium, in afflictione constitutum, egregie confirmavit, nec non magnus Tithoës & Jonas, & alii plures, & Theodorus e Politicus. Ad quos omnes accedebat Theodorus, quem Dominus per magnum Pachomium spiritu accenderat, ut fieret vas electionis. Cum igitur tot præclari viri, non aliter ac clarissima quædam lumina essent inter Fratres, tenebræ apparebant nullæ: Præceptum siquidem Domini lucidum, illuminans oculos. [Ps. 18, 9] Mortuo deinde magno Paphnutio, eodemque monasterii Pabau magno Oeconomo, alium Orsisius substituit Psarphim dictum, [cum Theodoro ad ipsum omnia referente,] muneri tanto obeundo promptum, & patientem laborum senem. Hic autem & alii cum eo Fratres, religiose colloquendi causa, persæpe Theodorum rogabant, ut aliquam Abbatis Pachomii visionem eis enarraret. Verum Theodorus; Ecce, aiebat, Patrem nostrum Orsisium: si quid audire desideremus, ex ipso sciscitemur oportet. Nostris ille postulatis faciet satis; Pater namque nobis divino consilio is est datus. Consuetudo autem illis jam inde ab initio erat, circa vesperam, manuali opere ac cœna peractis, in unum simul considere ad scrutandas Scripturas, ab omni alia solicitudine tunc liberi, præterquam ab ea, quæ salutem eorum concernebat. Quibus vero præcipua rei hujus cura fuerat demandata, fortes in spiritu magistri, ut ministros Dei decebat, munus suum exequebantur. Quamdiu enim, ait Dominus, fecistis uni ex minimis qui in me credunt, mihi fecistis. [Mat. 25, 40] Sedente igitur Orsisio, & pulchris sermonibus Fratres confirmante, in promiscua turba aderat Theodorus, optimi instar filii, ita intra se dicens: Nullius equidem facti dictive mihi sum conscius, quo aut Deum aut Patrem nostrum Pachomium in commissis mihi tunc negotiis umquam offenderim. [eosque hortatur ad humilitatē] Tanta quoque erat animi demissione, ut Abbas Pachomius de eo absente pronuntiare solitus sit, quod septuplum profecerit eo studio supra id quod fuerat.

[80] Hæc porro sunt quæ dicebat Pater noster Orsisius: Nonnullos vestrum video, quibus magni nominis fama, & in alios potestas atque imperium, utque vel Domestici vel muneris alterius dignitatem consequantur, in votis est ac desiderio. Aliud profecto, Patre nostro vivente, erat Monachorum studium, quando nonnisi per insignem obediendi promptitudinem magnus quis studebat dici, veritus alioquin ne in cælorum regno inter postremos hærendum sibi aliquando esset. Mihi quoque cum Petronius Abbas, ut de vobis curam gererem, demandaret; lacrymæ eruperunt ac gemitus, consideranti periculum, in animarum gubernatione situm. Neque ego modo, sed omnes omnino Sancti ita sensere. Primus omnium Propheta Moyses, a Deo ad Populum Israëlis liberandum regendumque missus, magna animi demissione Deum obtestatus est, ne eam ob rem irasci sibi vellet, ac tum demum ministerium suscepit. Nos itaque similiter, Fratres, quotiescumque pronuntiari illud audiverimus; Qui se exaltat, humiliabitur, ab omni ambitionis labe alieni esse studeamus. [Luc. 18, 14] Non omnium est in regimine animarum cum laude versari, sed eorum solummodo qui perfectione inter alios eminere cognoscuntur. Parabola est. Later incoctus, si haud procul a flumine ædificio exstruendo substernatur, ne diem unum futurus est utilis; sin autem diligenter idem coquatur, durissimi lapidis rationem obtinebit. Ita hominibus, carnalia adhuc sapientibus, contingere videmus, ut, nisi divinorum Sermonum igne, ad Josephi istius exemplum, ante accendantur, ipso etiam conatuum suorum initio, dissolvi misere incipiant. Multarum namque tentationum fluctibus agitari eos est necesse, qui in media hominum multitudine vitam instituunt. Rem vero laude dignam præstat is, qui propriæ mediocritatis admodum conscius, impositum sibi onus excutere non segniter contendit, ne in pericula majora incidat. [& constantiam in tentationibus.] Quicumque in fide haud quaquam vacillant, ii in omni eventu firmi sunt ac stabiles. De Josepho autem, homine sanctissimo, si quis ut sermo instituatur desiderat, terrenis illum rebus minime sciat fuisse delectatum. Quantas ille tentationes sustinuit, & quibus in regionibus? In iis utique ubi nullum tunc erat veræ relegionis vestigium. Sed Deus Patrum ipsius, Deus Abraham, Deus Isaac, & Deus Jacob, in omnibus ei adsuit, e tribulationibus salvum eduxit, ac nunc in cælesti aula pariter cum Patribus is versatur & exultat. Nos quoque, qui quam parum possimus, haud sumus ignari; fortiter certemus, Fratres; ac nescio equidem, an vel hac ratione Dei judicia declinare satis poterimus. Multa alia horum similia cum dixisset, oravit: & ad suas se cellulas Fratres contulerunt.

ANNOTATA.

a De hoc Gennadius lib. de script. Eccles. cap.9 sic ait; Orsiesis Monachus, Pachomii & Theodori Collega, vir in sanctis Scripturis ad perfectum instructus.

b Anno 349 revocatus a Constantio Athanasius, ipsum prius adiit, quam Alexandriam triumphabundus ingrederetur.

c De duplici Eremo & monte S. Antonii, egimus ante ejus vitam § 2, quorum interior Aræbiam versus difficili erat aditu, nec minori quam trium dierum itinere obtinebatur venientibus ab exteriori, qui fluvio imminebat. Cum autem hic esset, frequenti fruebatur monachorum undique ad se venientium visitatione, istic vero non nisi paucos admittebat: hæc ergo opportunitas etiam Tabennesiotas ad eum allexit.

d Annorum scilicet 98 aut plurium: annorum enim 105 erat, cum obiit anno Christi 356.

e Theodorus Politicus, an idem qui Cap. 8 Alexandrinus?

CAPUT XI.
Theodorus ab Orsisio in Vicarium assumptus, sedat turbas subortas, monasteria auget & visitat.

[81] Crescente interim supra modum numero Monachorum, per agros & silvas causa cibi pro tanta hominum multitudine quærendi, cœperunt dispergi: & quantum curæ aliæ multiplicabantur, tantum negligentiæ cœpit in singulis monasteriis irrepere. [Pravo Monchosensium exemplo] Pater igitur quidam Monchosensis monasterii, Apollonius nomine, contra quam in commune lata patiebatur regula a, cœpit suo monasterio necessaria per se abunde comparare. Hac de causa multis ab Orsisio Abbate monitus atq; increpitus, ægro animo quæ dicebantur excepit, in illud ab adversario consilium inductus, ut suum monasterium a communitate abstraheret; persuasitque pluribus ibidem præcipuis ut hoc probarent. Quorum exemplo sane pernicioso ex aliis quoque monasteriis nō pauci in labem eamdem inciderunt, cum Apollonium absque fronte Abbati resistentem cernerent: dicebat enim, Quia per rationem vivendi in commune nihil differimus a Fratribus. [augeri turbas videns Orsisius:] Cumque ab Orsisio Abbate persuaderi sibi nequaquam pateretur, magis etiam tentationis turbo invaluit. Cernens igitur Orsisius quantis in angustiis res constituta esset (multum quippe effluxerat temporis, ex quo molestias illas coactus erat perferre) quamvis ad mortem usque eas sustinere haud gravate statuisset; attamen circumspiciens quem sibi potissimum in gubernando socium adjungeret, in solitarium tantisper locum sese abdidit: atque suspiriis istic continuis indulgens, quemadmodum ipse nobis met deinde narravit, in has ad Deum voces erupit; Hoc mihi, Domine, Abbas Petronius famulus tuus moriens commendavit, ut Fratres plurimos ad asceticum vitæ institutum & salutem conarer adducere. Sed paucos admodum, qui dictis nostris aures præbeant, [inter querulas preces] datur reperire: unusquisque enim post cordis sui desideria abit, eos si excipias, qui sincera omnino fide tibi deserviunt, quique duce ac magistro Pachomio in vita sese ascetica strenue exercuerunt, ac si qui alii timorem tui habent. Mihi vero molestissimum accidit, cum universam communitatem in tantas turbas conjectam conspicor, non mea quidem culpa aut incuria, cum nemini, ut tute ipse optime nosti, ullam umquam turbationis ansam præbuerim; neque id tu, Domine, ignorare potes. Quin neque istud solum monasterium solicitudinem mihi injicit, sed etiam aliorum causa in angustiis sum, ne forte accepta hac occasione, ab ea quæ jam inde a principio inter ipsos fuit animorum conjunctione caritateque recedant. Nunc itaque, Domine, non possum diutius sustinere solus: virum ergo mihi aliquem promptum animo atque robustum indica, & nominabo ipsum illis, ne animarum, quæ forte perituræ sunt, reus ego habear.

[82] Eadem igitur ipsa nocte insomnium ipsi est oblatum, [alium 'petit quem sibi substituat,] visusque sibi est videre lectos geminos, e quibus alter pretiosus quidem, sed vetustate tritus; alter pretio haud impar priori, sed firmior longe atque solidior. Exinde ita sibi mandari audivit: Lectum hunc firmiorem continuo occupes. Tum vero secum reputans incellexit, grabatum illum esse Theodori, qui cum Abbate quondam Pachomio una quasi anima esse videbatur: exortoque mane, [ostensumque sibi in visu Theodorum,] quasi tribulatione levatus, eo præsertim quod valde amaret Theodorum, quem egregia omnino humilitate præditum, & ad sustinendas hominum obmurmurationes fortissimum esse non ignorabat; omnium monasteriorum Hegumenos in unum convenire jussos, Theodoro non evocato, hac oratione compellat: Non ignotum vobis esse scio, quantum postremis hisce diebus apud nos turbarum fuerit. Sustinui tantisper, ea solummodo spe inductus, fore ut omnis ea tempestas sensim evanesceret: sed econtra, ut ipsimet videre potestis, accidit, ac malum in immensum auctum est. Necesse itaque habeo fateri, solum me tantis curis ac solicitudinibus minimē esse parem. Quamobrem ita mihi persuasum habeo, fore ut e vobis nemo cogere me ad ulteriorem oneris tanti excusationem velit. Quoniam vero certissimum mihi est, [declarat vicarium:] parum admodum a me in hoc negotio posse profici, nec esse unde sive a Deo sive a Patrum senioribus timeam reprehendi, quibus scilicet insufficientia mea abunde est perspecta; ita statuo, Theodorum eum esse, qui muneri huic omnino sufficiat, quem & a longo jam tempore haud secus ac Patrem nostrum reveriti sumus. His dictis, secuta deinde nocte in Chenobosciorum monasterium recessit, in eoque mansit. Fratres porro universi, magno cum gaudio hoc audientes, Theodorum in Patrem suum acceperunt. At ille eorum se voluntate negavit staturum, donec de re tota cum Abbate Orsisio contulisset, tres interim dies cibi omnis ac potus expers traducens.

[83] Postquam ergo hic accersitus adsuit, rursum ejus causa in unum coactis Fratribus, [qui suscepto munere] inquit ei Abbas Orsisius: Noste constituimus: Pater noster huic te muneri jam dudum destinavit, quando, tua barba apprehensa, tertio dixit: Memineris, Theodore, ne ossa mea eo loco relinquas ubi fuerint humata. Quo audito, Abbas Theodorus, quod ulterius opponeret, non habuit. Itaque Fratribus eum tradidit Orsisius, & ipse in Chenoboscia denuo abiit; Theodorus vero ordinatus est. Omnium autem monasteriorum Fratres, hæc audientes, magno universi gaudio sunt repleti, ii præsertim qui non ignorabant, Theodorum jam inde a susceptæ vitæ monasticæ initio genuinum extitisse magni Pachomii filium, quantamque ejus sermo vim haberet ad levandos animos in tribulatione. Porro tam mirabiliter subjectus erat Abbati Orsisio, ut sæpe is diceret, vere quietis omnis lectus est homo iste. Neque enim ex quo ordinationem suscepit, dies noctesque de Fratrum salute in Domino solicitus, unquam putabat se omnium esse Patrem, memor reprehensionis antiquæ; sed vicarium se dumtaxat & administrum Abbatis Orsisii ferebat, quamvis ille a regimine procul ageret. [nil sine Orsisii consilio agit.] Si quando ergo quidpiam a Dei famulo statuendum esset, non exiguum itineris spatium conficiebat Theodorus, Orsisii exquisiturus voluntatem. Sane postquam omnem aliis imperandi cupiditatem animo suo Theodorus expulit, ad meliora quæque, ac ipsam etiam perfectionem a Deo instructus, factum est, ut non Orsisius modo, sed quotquot reperiebantur Fratres, in ejus virtute acquiescerent, sic ut Orsisius diceret: Ego adhuc rego, non aliter quam cum solus eram.

[84] Cum itaque Fratres ad primam catechesim convocasset, sic eos est allocutus: [Monachos ad primævum spiritum conservandum excitat.] Ubi modo sunt seniores? Confortamini in Domino: & in hoc conspiremus, ut mutuo compatiamur, ne adversarius omnem Patris nostri laborem evertat. Neque enim ignotum vobis esse potest, quam is generose contra omnes dæmonum insultus, dum in tribulatione quapiam esset, sese gesserit; donec discere meruit virtutem Domini nostri Jesu Christi, cujus præsentia timori illis est atque horrori. At ecce nondum quintus b annus est elapsus, & gaudii illius ac tranquillitatis, qua quondam inter nos potiebamur, omnino quasi obliti degimus. Etenim ea sub Patre nostro agebamus ratione, ut non aliud quam Dei verbum, melle ac favo dulcius, sive animo admitteremus, sive ore proloqueremur; nulloque rerum terrenarum sensu, quasi non in terra, sed ipso in cælo jucundissimam traduceremus vitam. Homo namque, frigoris & gelu vehementia adactus, cursum tamdiu prosequitur, donec optati caloris remedium tandem cum gaudio consequatur. Ita etiam fiebat, ut quanto olim majore desiderio quærebamus Deū, tanto nobis suavior ac jucundior bonitas ejus præstantiaque accideret. Nunc vero quo in statu versari nos putamus? Omnes pariter a Deo aversi degimus. Nihilominus convertamur omnes, confidamusque quod nos innovabit Dominus secundum magnas suas miserationes. Hæc ubi dixit, in gemitus deinde erupit: secutusque omnium qui aderant planctus longe etiam extra conventus locum fuit exauditus. Oratione postremum instituta, ac Fratribus dimissis navem conscendit, nonnullos secum assumens; quibus comitantibus aliorum monasteriorum Fratres invisit confirmavitque. [Turbas sedat,] Tandem etiam, post non exiguum laborem, & omnem qua valebat in spiritu adhibitam industriam, monasterii prædicti Abbatem Apollonium ut a cogitatis desisteret permovit, pace eum inter ac Fratres firmiter constituta. Atque hoc modo pudor injectus est ei, qui eos tentare aggressus erat, hosti.

[85] Summa itaque abstinentiæ & moderationis fama ubique versabatur Abbas Theodorus, omnibus privatim, adinstar medici peritissimi, apta ad solatium & vigorem animorum remedia præscribens. Nullus porro inter Fratres reperiebatur, qui formidaret animum suum ei secreta confessione aperire, [& Fratrum animos perite tractat.] & indicare qua quisque ratione adversus inimicum decertaret. Ipse autem Theodorus quo modo vincendus esset hostis, longa experientia in Domino, cujus voce ad audiendum excitamur, edoctus, modum omnibus suggerebat, quo alienis cogitationibus resisterent, ut legitime certantes, secundum Pauli vocem, coronam consequantur. Sin aliquē parum de salute sua solicitum cerneret, multa cum longanimitate eū docebat quā terribilia sint judicia Dei, horrendum siquidem est incidere in manus Dei viventis. Attamen, inquiebat, etiam dum peccatores Deus punit, beneficium illis & bonitatem non vulgarem exhibet; vult namque omnes salvos fieri & ad perpetuam requiem pervenire. Dixitque rursum; Siquis propter eum qui recta suadentem contemnit scandalizetur, ego futurus sum in causa. Quamobrem minime sibi quiescendum ratus, magna cum diligentia curam suam omnē in Dominum conjecit, orans ac dicens: Magnum onus alicui est impositum vel de seipso rationem reddere, quid ergo de pluribus? Hinc non ignoro, quasdam nos potius esse umbras quam veros custodes animarum, neque enim ad illud perfectionis devenimus. Tu vero qui omnium singulatim hominum corda finxisti, tam nos, quam mundum hunc universum contra acerbam dæmonum invidiam defendas; quoniam nemo salvare nos potest, nisi tu Domine, Domine, Deus gloriæ. Quotiescumque autem sive in viis, sive in monasteriis, [Energumenos & alios male habentes curat.] a dæmone quempiam insessum aut aliter male habentem offerebant homines seculares, sic eos affari erat solitus: Non est quod nos existimetis idoneos, qui miserorum illorum causam apud Deum agamus, cum ipsi etiam met a peccatis non vivamus liberi. Si tamen Deo, ad miserendum prono, visum fuerit quos ipse creavit, sanos reddere; potestas ei est quod vult faciendi, quemadmodum erga omnes, secundum magnam suam bonitatem, agere quotidie non cessat. Multis ergo undique accurrentibus, utque Deum pro se deprecaretur, vehementer orantibus, id postulare erat solitus, ut Dei in omnibus voluntas, & quod e majori hominum esset utilitate, fieret. Quibus precibus permotus Dominus, non paucos sanitati restituit. Hæc porro omnia efficiebat non immemor ejus, a quo in rebus sacris fuerat institutus, sancti, inquam, Pachomii, qui viam Sanctorum numquam interrupto cursu perfecerat.

[86] Denique etiam alia monasteria iis quæ prius fuerant addidit: circa Hermopolim c duo, quibus e Patris nostri Orsisii sententia, appellationes datæ, [Monasteria condit,] Caius & Obi. In hisce, secundum communitatis regulam, & aliorum monasteriorum usum Patres constituit, abstinentia & religione insignes, & qui secundum in monasterio ab eis locum tenerent, nec non Præfectos contuberniorum & eorum Subpræfectos. Prope Hermothim quoque aliud monasterium condidit, cui præclaros imprimis Hegumenos & Fratres ad inhabitandum imposuit, ac regulas vivendi præscripsit. Inde in pago, quem Bechre dicunt, [etiam virginum.] Virginum exstruxit cœnobium, ad milliaris unius intervallum a monasterio Pabau situm, quale in Mene jam ante erigi Pachomius Abbas, commissa sibi loca obiens, curaverat. Ceterum hæc monasteria sufficere poterant ad pallia lanea, & storeas, reliquaque omnia necessaria conficienda: & pannos ex lino crudo, quæ majoris deinde monasterii Oeconomo ad lebitones conficiendos tradebantur. Is autem quid in unoquoque monasterio confici oporteret, solitus erat præscribere, eam in rem usus opera Abbatis earum Eponychi, hominis sancti & austeri, post obitum Petri Abbatis Senioris Tabennensi asceterio præpositi.

[87] Quia autem Abbas Theodorus murmur & tumultum intellexerat, quem diximus concitarum fuisse adversus Pachomium, [Verba habet ad Fratres de gratia visionum.] quod occulta is perspicere dictus fuisset (eo namque tempore Theodorus Alexandriam navigans, aberat) cœperat ipse ex tunc occultare, si quid Deo volente per visionem cognoscebat: intellexit enim hoc utilius esse: de qua re etiam Fratribus sic locutus est: Quid majus reperiri potest aut sublimius quam Spiritum sanctum animo suo recepisse, quando recta fide institutus quispiam & Dei mandata accurate observans, dignus invenitur, ut Numini supremo dicatum evadat templum? Manifestissimum porro est, omnem ibi potestatem libertatemque reperiri, ubi non dubia est Dei præsentia. Etenim quid in regio quocumque palatio splendidum non est atque magnificum? Ita antiquis temporibus sacrum Deo Tabernaculum, ad Dei ejusdem gloriam majorem nihil non continebat perfectionis. Nemo autem de egregiis Dei famulis aliter atq; oportet opinetur, cum cœlesti eos viso dignatos fuisse audit, quoniam is in eorum animo moratur, cujus beneficio visiones omnes sciuntur offerri. Sed non mediocri in hac re opus est circumspectione. Neque enim propterea magnum quid de se homo sentiat, cum nihil sit, neque in eum se errorem ab adversario sinat deduci, ut visionum gratia donari magnopere exoptet; ne, quod multis accidisse scimus, in fumos ac umbras omnis ejus pietas ac religio abeat. Hoc autem non tantum qui ad hunc perfectionis gradum necdum pervenit, sed & qui eum attigit, dictum sibi intelligat, ut simul omnes de nobis ac rebus nostris humiliter sentiamus, eoque preces dirigamus, ut æternum duratura supplicia evitare possimus. Hoc & Sanctissimi quique suis ad Deum precationibus contendebant, quorum unus: Custodi, inquit, animam meam & libera eam. Ac rursum: Gratias ago Domino. [Ps. 24. 20.] Et Paulus de salute quam consecutus erat, ita dixit; Ereptus sum de ore leonis rugientis ad devorandum animas. [2 Tim. 4, 17.] [de dignoscendis spiritibus,] Valde equidem versipellem nacti fumus adversarium, qui errorem atque mendacium haud aliter atque ipsam veritatem quandoque exhibet. Unde fit ut, qui ejus machinationibus impetitur, nisi magnæ discretionis dono ornatus sit, facillime in fraudem impellatur: is autem non decipitur, qui Deo & Sanctis Dei famulis absque exceptione in omnibus obedit. Hæc porro, Fratres mei, cum probe habeamus perspecta, datam sibi a Deo mensuram gratiæ unusquisque diligenter servet, sive qui Pastoris animarum, sive qui ovis nomine censetur. [aeque subjectione respectu superiorum.] Universi autem oremus, in numero ovium ut habeamur. Nullus namque verus pastor est habendus, nisi is qui dixit; Ego sum pastor bonus. Sed postquam, e prædictione Davidis ac præmonstratione, Dominus Deus nobis apparuit, ac Verbum divinum in habitu specieque humana inter mortales conspectum est, & singulari prorsus beneficio, per veræ fidei cognitionem, in certæ salutis semita nos collocavit; [Jo. 11, 4.] in cælum deinde ascendes, successores sibi substituit Apostolos, hac Petrum ratione compellans; Pasce agnos meos, & pasce oves meas: [Joa. 21, 15, 16, 17.] etiam nunc opus habemus animarum nostrarum pastoribus, a quibus pascamur in Domino, qui ait: Ego sum vobiscum. [Mat. 28, 20] Scimus profecto post Apostolos in Patrum dignitatem ac locum successisse Episcopos. Quicumque autem Christi per eos loquentis vocem audiunt, ii sunt filii Christi, quamvis in Clericorum aut Ecclesiasticorum numero non censeantur. Ceterum Abbas Theodorus, [Pachomii de SS. Athanasio, Antonio & Tabennesiotis elogiū] ex quo audivit (ipse enim non aderat) quod B. Antonius Fratres excepisset ut filios, quodque Sanctissimus Pontifex duos ad se missos amore fuerat complexus eodem aut etiam majore quo ipsum Pachomium; converso ad Fratres sermone; Memori, inquit, animo adhuc retineo, quo modo, vobis Patrum senioribus præsentibus, hæc e Patre nostro Pachomio verba audiverim; Futurum est ut nostris quoque temporibus tria in Ægypto præclara omnino, & a Deo late diffusa intueamur, in laborantium omnium commodum & utilitatem: Athanasium videlicet Episcopum, fidei pro Christo defensorem fortissimum: Abbatem Antonium, solitariæ vitæ sectatorem & exemplar perfectissimum. Hanc denique universam Fratrum in commune viventium multitudinem, quæ omnibus iis qui animas ad Deum perducere & ad extremum usque spiritum recte dirigere cupiunt, in exemplum & normam proposita est.

[88] Post hæc omnia contigit, ut, cum Sanctus Pontifex Athanasius a Constantio Imperatore ubique apprehendendus d quæreretur, fraudibus atque insidiis Arianorum, [Artemius Arianus ad capiendum Athanasium missus,] Christi hostium, potestas data sit Artemio e cuidam Præfecto militum. Hic omnia ubique loca nequidquam per scrutatus, famaque accipiens, fieri forsan posse ut inter Monachos Tabennesiotas Sanctus Episcopus occultum se haberet (siquidem eos diligebat) navem conscendit ut istic eum investigaret. Qui cum sursum navigaret, casu factum est, ut Theodorus, monasteria sibi subdita inspecturus, illac descenderet. Hic circa Hermopolim existens, & monasterio, cui Caio nomen, appropinquans, vidit ascendentem Ducem: quodque futurum erat divinitus cognoscens, Fratribus id suis palam fecit. Volentibus igitur Fratribus cœptum iter relegere, [Theodoro futurorum prascio,] ac Ducis prævenire adventum, ne repentina ejus præsentia qui monasterium Pabau incolebant Monachi, nimio terrore percellerentur, Theodorus restitit dicens; Is cujus causa tantum jam itineris a nobis est perfectum, ut visitatione nostra famulos ejus recreemus, potens est hoc quidquid imminet tempestatis a capitibus nostris absque molestia ulla avertere. Quo dicto, cœptum ad monasteria sua visenda iter prosecutus est. Posteaquam itaque ad monasterium Pabau propius accessit Artemius, non secus atque si bellum gereretur armatis illud militibus omni ex parte observari ea ipsa nocte præcepit. Hinc ipsemet cum Præpositis militiæ monasterium subiens, extra tamen synaxeos locum constitit, sagittariis hinc & inde per series suas dispositis. Insolito sane armorum conspectu haud parum Fratres fuere perterriti. Versabatur eo loco sanctitate insignis quidam Monachus, jam ante a nobis memoratus, qui Pecusius dicebatur: is animos Fratribus facere non cessabat, ne terreri nimium se paterentur. Dux itaque interprete usus; Quo, ait, [eum inter Tabennesiotas scrutatur frustra,] loco Pater omnium vestrum modo versatur? Respondet Abbas Pecusius; Monasteria sua lustraturus a nobis discessit. Ac Dux; Ubi ergo est qui secundum ab eo locum obtinet? Tum exhibent Duci Abbatem Psarphium, magnum Oeconomum, Cui Dux seorsim; Habeo, inquit, Imperatoris mandatum adversus Athanasium Episcopum, qui inter vos quæsivisse sibi latebras dicitur. Respondit Abbas Psarphius & dixit: Ipse quidem Patris apud nos nomen & auctoritatem jam dudum habet, attamen ejus ego faciem necdum aspexi. Ecce, istic est monasterium. Dux igitur diligenter omnia perscrutatus, posteaquam nulla Athanasii vestigia deprehendere potuit, ad Fratrum congregationem progressus; [& divinitus perterrefactus discedit.] Venite, dixit, & orate super me. Qui cum dixissent, nesas sibi esse id agere, propterea quod hoc a Patre suo accepissent mandatum, ut ne cum aliquo orarent qui communicat Arianis (in Ducis namque comitatu hominem versari conspexerant, qui Episcopi speciem f præseferebat) abeuntibus illis, solus Dux oravit. Cumque ad plures dies in eodem loco esset moratus, e somno aliquando exsurgens, repertus est sanguinem e naribus mittere & conturbatus. Quid homini acciderit certo haud sciebamus, sed magno apparuit terrore perculsus. Auditus quoque est cum diceret, Ea sane mihi oblata est visio, [Theodorus sua in Deum fiducia mortalitatem sedat.] in qua mortem divina miseratione vix effugi: itaque e monasterio recessit. Theodorus interim Abbas ad suos reversus, ut omnem rei seriem cognovit, divinæ bonitati gratias & laudes detulit.

[89] Multis deinde Fratribus mortem obeuntibus, sic ut unus aut duo in dies singulos finem vivendi facerent, cum die quodam demortuorum corpora in montem deferrent sepulturæ mandanda, magno sunt labore confecti, quod ascendens g Nili aqua vicinos omnes agros occupare cœpisset. Quamobrem ad Theodorum; Quid, inquiunt, nobis erit agendum, si Fratrum fortassis quempiam e vita adhuc migrare contingat, nec enim apta navigationi erit opportunitas, propterea quod minus altæ reperiantur aquæ. Quibus Theodorus; Pro fidei quam habuerimus magnitudine Deus nobis parciturus est. Quod ubi pronuntiavit, nemo amplius e Fratribus prius obiit quam aquæ denuo decrescerent. Miraculo rei commoti Fratres; Quid hoc, aiebant, est prodigii? Ad quos famulus Dei Theodorus; Vinea quæpiam cogitatione fingi potest: [ad salutarē Dei timorem suos excitat,] ex hujus fructibus si quis botrum uvarum decerptum expresserit, dulcissimum inde vinum profluet. Sic & fidelis Dei famulus, sive re, sive verbo, sive cogitatione in tribulationem aliquam adductus, non alium ex ea fructum studebit referre quam ipsissimam sermonum divinorum utilitatem. At vero homo carnalis nec animo suo satis imperans, non nisi amaros & parum profuturos fructus de se profert. Dico autem vobis, ipse ego qui modo ad vos de hisce dissero, in metu sum ne gratia Dei excidam, quando ad certamen cum jurato generis nostri hoste subeundum quotidiana experientia accingor. Tota, inquit ille, die impugnans tribulavit me. [Ps, 55, 2] Si enim Angelorum, si Prophetarum, si Apostolorum nonnulli, nec solum Judas, sed ex Apostoli Pauli discipulis complures e sublimiori gratiæ statu cecidisse conspecti sunt, a quibus tamen veri in Apostolico pulvere athletæ prodierunt; multo equidem magis æquum est timore nos & horrore concuti. Vultis in medium proferam, quo ad Dei timorem magis excitemini? Petram cogitate ad ipsas usque nubes sublimem, [propositis, quæ salutē nostram impediunt periculis;] quæ semitam præbeat plane angustam, & ad quatuor solum cubitos contractam: præcipitium interim ex utroque latere concipiatur altissimum: rupes porro ipsa longissimo ab Occidente in Orientem spatio procurrat. Huic insistere faciamus hominem, baptismo initiatum & vitam professum Monasticam, qui sacrosancto Crucis signo munitus, Orientem versus contendat: sic necesse est statuamus, ut, sive præcipitia utrimque sese offerentia, sive ipsam semitæ angustiam consideremus, fieri aliter nequeat, quin per eam gradiens, si vel tantillum ad unam magis partem declinaverit, in certissimam sit ruinam præcipitandus, nullo sui vestigio nullaque ad posteros memoria relicta. Quod itaque a rupis, quam dixi, sinistro latere est præcipitium, pravam hominum cupiditatem; quod a dextro, superbiam eorumdem exhibet. Sed si solicite quis & non absque Dei timore, firmis ad Orientem vestigiis progreditur, ubi ad itineris metam pertigerit, Salvatorem orbis sublimi in solio sedentem reperiet, multis Angelorum legionibus undique stipatum, nec paucas circa eum immarcessibiles coronas, bene recteque ambulantibus destinatas deprehendet.

[90] At, reponet fortassis quispiam, si vel semel ab uno aliquo vitio superari aut decipi quempiā contingat, [in quibus si quis labitur, per pœnitentiam habet regressum.] jam funditus homo ille periit, nec ullus pœnitentiæ locus est relictus. Huic ego fidenter responsurus sum; Hominem vera pœnitentia ductum, si cum omni diligentia in rectæ fidei professione & mandatorum divinorum observatione constanter perstiterit, fieri non posse, ut quamvis subinde nonnihil de pristino fervore remittens, in non exiguo cadendi periculo versetur, omnino tamen eum perire sinat Dominus. Scriptum quippe est: Mei autem pœne moti sunt pedes. [Ps. 72, 2.] Quod tunc accidere putandum est, cum seu morbi seu tristitiæ alicujus immissione, vel ipsa peccati nostri verecundia id agitur, ut divinæ gratiæ auxilio ad semitæ illius angustissimæ medium redeat, donec eam inoffenso pede totam decurrat, neque amplius falsum ullum figat vestigium, propterea quod ad quatuor solum cubitos qua inceditur viæ latitudo pateat. Hac porro qui excidit, similem se facit Judæ proditori, quem multis adeo beneficiis affecerat Dominus: qui idem tot tantaque signa & prodigia, & ipsos etiam mortuos ad vitam revocatos, videre meruit: qui denique cum loculos haberet, divinæ gratiæ donum beneficiumque neglexit: quamobrem a recto is tramite declinans, per avaritiam & proditionem turpissimā, ad extremum misere periit. Qui autem recte vitam instituunt, quamvis, ut homines sunt suique juris, parum subinde quiddam in rebus ad salutem facientibus negligant; attamen velut argentum quod per ignem probatur, sordes omnes ac quidquid habent veneni tandem expellunt. Eam ob rem canebat Propheta regius: Ego autem in multitudine misericordiæ tuæ introibo in domum tuam. [Ps. 5. 8.] Si igitur vir tantus hæc de se ait, quanto æquius est nos, miseros homunciones, ita & sentire & loqui?

[91] Hanc quoque non modicam utilitatem nobis obventuram recte intelligamus, [Docet pravas animi affectiones superandas,] quam e sacrarum Literarum penu Pater noster depromere frequenter solebat. Hominem videlicet cum a peccato quopiam expurgari cupit, ab ira exempli causa, si impetitus contumeliis, apud animum suum dicat: Ecce hodie nummum lucratus sum argenteum; & cum deinde injuria afficitur, hoc ipsum in lucro etiam majori ponat; non posse amplius provocari ad iram. Etenim si quadam veluti violentia ita seipsum assuescat perferendis injuriis, quid eum non præclare putamus facturum, si deinde ac sæpius etiam afficiatur opprobrio? Vere namque mandata Dei velut aurum sunt & lapides pretiosi, & dulciora super mel & favum, ut scriptum reperimus. [Ps. 18. 11.] Verumtamen quod minus illa nos aut capiamus aut etiam curemus, in causa est omnis nostra cogitatio, in carnem & sensus prona. Quis autem homini panem candidum jacienti dicat; Tu ipse eum volo tollas, sin vero illum mihi pergas objicere, oculum tibi utrumque eruam? Numquid eum potius ut suum amicum, vel nolentem amabit? Eadem est ratio egregiorum Dei servorum; hi nempe persecutores suos non modo sustinebant fortiter, sed etiam pro iisdem Deum exorare nitebantur, quemadmodum, ut faceremus, ipse nobis Servator præscripsit; unde hereditatem quoque ejus consecuti tandem sunt, ut scriptum est; Heredes quidem Dei, coheredes autem Christi. [Rom. 8. 17] Quid, [& quanta sit merces justorum.] oro, tantopere fecisti, o homo, quod dignus habeare qui Dei adeas hereditatem? an quod persecutionem, quod mortem ejus causa toleraveris? Annon igitur in hujus rei præmium sufficere poterat ea quam vel in hoc mundo reportasti gloria? Etenim quis reperiatur qui verum Dei famulum, ac multo etiam magis Christi Martyrem, meritis laudibus non prosequatur? Magna profecto ac prorsus singularis dicenda est divina bonitas: Deus vero similis homini, qui ita nos compellaret: Eja, quotquot apud vos vasa reperiuntur fictilia, mihi ultro concedite, ut pro libitu ac voluntate in frusta ea comminuam; pro quibus vasa isthæc aurea, pretiosis exornata lapidibus, accipite. Anne ignoramus quoniam scriptum est, Homo in honore positus non intellexit; comparatus est jumentis insipientibus & similis factus est illis. [Ps. 48. 13, & 21.] Contingat, quæso, supremi Numinis gratia & beneficio, sobrios vos fieri & continentes.

ANNOTATA.

a Regula illa indicatur num. 51, ubi uni magno Oeconomo, habitanti in monasterio Pabau, dicitur incumbere cura prospiciendi monasteriis omnibus.

b Ita signaretur annus Christi 353, quo hæc dicta sunt, cum tamen ex Ammone constet Theodorum ab anno 351, quo scilicet Cæsar creatus est Gallus, Abbatem fuisse: mallem igitur legere tres anni, & credere ex una littera numerali pro altera, ζ pro δ, perperam scripta, hanc obrepsisse diversitatem.

c Hermopolis in confiniis superioris Ægypti & Thebaidis inferioris. Hermuthis, vero seu Hermonthes urbs inter Latopolim & Thebas in Thebaide superiori.

d Ab anno 356 usque ad 361 inter Monachos delituit Athanasius, uti in ejus Vita descripsimus cap. 24.

e Artemium, quamvis communicantem cum Arianis & Georgii crudelitates non impedientem, haud tamen omnino impium fuisse apparet ex religioso illo modo quo monachos tractavit, orari pro se petiit, solus oravit, fortaßis & in visu, de quo mox, præsagium accepit sanguinis pro Christiana religione fundendi, quemadmodum docebit Martyrii historia danda 20 Octobris. Fuit autem Ægypto Dux præfectus post Sebastianum circa an. 359.

f Ipse verosimiliter Georgius, Alexandrinæ Sedis invasor, hic fuit.

g Plinius lib. 5 cap. 9 Incipit crescere Nilus luna nova, quæcumque post solstitium est, sensim modiceque, Cancrum sole transeunte (mense Iunio); abundantissime autem Leonem: & residet in Virgine, eisdem quibus accrevit modis: in totum autem revocatur intra ripas in Libra (seu Septembri), ut tradit Herodotus, centesimo die.

CAPUT XII.
Theodorus S. Athanasio acceptißimus, ab eodem, Orsisium & Fratres post ejus obitum consolante, laudatur.

[92] [Theodorus excipit Athanasium,] His dictis, Episcopo Athanasio obviam est progressus; fama namque acceperat per Nilum in Thebaidem a eum ascendere. Patrum ergo præcipuis & Fratribus ad Dei laudes concinendas valentioribus secum assumptis, iter ingressus Abbas Theodorus, Athanasium reperit, cum in Hermopoliten nomum is necdum advenisset. Hunc ut procul Fratres conspexerunt, festino ad eum gradu properarunt. Utramque igitur fluvii ripam innumerabilis occupaverat hominum multitudo: Episcopi inter hos non pauci, Clerici, & e locis omnibus Monachi permulti. Quos ut a longe videre & cognoscere Athanasius potuit, non se continuit quin istud de Monachis olim dictum pronuntiaret: Qui sunt isti qui ut nubes volant, & quasi columbæ cum pullis ad me feruntur? [Is. 60, 8] Salute dein omnibus exhibita, prius quam sciret quis eorum esset Abbas Theodorus (neque enim is primus Pontificem propius accedere aut salutare, sed a Patrum senioribus atque insignioribus id officii voluerat exhiberi) simul atque eum agnovit, manum arripuit, & Quomodo, inquit, Fratres? Cui Theodorus, Sanctissimis tuis orationibus, valemus Pater. Hinc auditæ voces Fratrum religiose psallentium, qui ad centum omnino erant; sed præ multitudine nemo proximum sibi agnoscebat. Abbas interim Theodorus, asinum Pontificis manu ducens, [qui ejus humilitatem laudat,] procedebat ante eum cum Fratribus psallentibus; lucernæ autem & faces ex utroque latere. Pontifex porro videns Theodorum spiritu ferventem, non in promiscua solum multitudine pedibus incedere, sed ab accensis undique facibus prope aduri, tantamque præ se ferre alacritatem & animi robur; ad Episcopos alios conversus ait: Videte, quanto nos labore præcedat ille tot tantorumque Monachorum Pater. Nos Patres non sumus: eccum Patres, humilitati subjectionique propter Deum studentes. Beati profecto & benedictione omni dignissimi, qui numquam non Domini sui crucem gestant, quorum omnis gloria in solo est contemptu sita & requies in labore, donec coronentur. Postquam autem paucas ibi egisset dies, ut Antinoo Hermopolique sermonis sacri officium impenderet, ad perlustranda denique monasteria ascendit. [& monasteriū visit] Cumque egregiam prorsus Fratrum conversationem observasset, magnis incessit lætitiis ac debitam Deo gloriam reddidit. Circumiēs autem in unoquoque monasterio, synaxeos & comestionis loca ac singularum ædium cellulas, ad ipsa usque sedilia, non sine admiratione dixit: Opus profecto egregium a vobis, Theodore, perfectum est, sic curantibus requiem animarum: potissimum autem monasticam vestram regulam celebrari audivimus: sed pulchra valde apud vos omnia. Deinde gratia, inquit, Dei in vobis per Patrem vestrum habitat. Te sane cum video, ipsum Christum me videre credo. Dies itaque non multos istic commoratus, dixit ad Theodorum: [ipsumq; per litteras Orsisio commendat.] Quoniam prope est Pascha, Fratres, ut apud vos moris est, accipe: ego autem, quod Dominus dederit, hoc efficiam. Tum salutato Theodoro, e monasterio recessit, litteras interim ad Abbatem Orsisium & Fratres exarans, quibus hæc continebantur: Vidi, tuum in administratione socium & Fratrum Abbatem Theodorum, atque in eo Dominum intuitus sum Patris nostris Pachomii; neque id sine summo animi mei gaudio, quod tantæ Fratrum multitudinis conspectus mihi peperit: Dominus autem remunerator eorum est. Cumque ad vos discessurus esset Theodorus; Mei, aiebat, memento. Et ego: Si oblitus fuero tui Jerusalem, oblivioni detur dextera mea; adhæreat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui. Navigium porro una cum Fratribus Pontifici concedens Theodorus, dixit: Quocumque voluerit, itote cum eo: habet enim potestatem etiam in nostra corpora.

[93] [Orsisium ad Fratres secum gubernandos inducit Theodorus:] Ceterum Abbas Theodorus super ea, quam passus quondam fuerat spiritus, afflictione, Orsisium egregie solatus, insistere etiam nonnihil cœpit ut in monasterium Pabau redire ne gravaretur, Fratres, ut prius, visitaturus: vivebat enim in Monchosi. Persuasum igitur Orsisium eo deducens præcucurrit, jussitque Hebdomadarium dato signo b convocare Fratres, itaque eum excepit. Ille autem, sicut tunc erat, Catechesin fecit in medio eorum (hora enim ejus habendæ erat) stabatque auscultans Theodorus Abbas tamquam illius Vicarius. Post hæc vero, propter mutuam erga se invicem caritatē, noluit Orsisius ab eo removeri: sed erant ambo tamquam homo unus. Universi autem Fratres vivificam eorum admirabantur bonitatem, qui ut sic unirentur fuerant divinitus edocti. Secundus porro ab Orsisio Theodorus erat, & illum interrogabat ad singula. Rursum igitur abiit Orsisius visitatum monasteria: Theodorus autem, per eam quam habebat curam, minime otiabatur. Quoniam vero, ut supra etiā monumus c, agrorum complurium ad eos quos ante possidebant facta erat accessio, [idem pro salute subditorum ardenter Deū obsecrat.] & navigiorum deinde numerus non parum auctus; singulis monasteriis in navium fabricationem intentis, majore quam umquam ante solicitudine & gravioribus curis distinebantur Fratres. Quando autem sub Pachomii versabantur disciplina, nec tanto erant numero, id scilicet spectabant unice, ne terrenarum rerum fæce & pondere gravari se sinerent, cum jugum Dei leve sit ac facile. Animadvertens ergo Abbas, non paucos esse qui antiquiorum Fratrum in vivendo rationem mutare contenderent, in magnum propter ipsos dolorem est adductus. Jejunia itaque biduana continuans, & cum profundis gemitibus vigilias in oratione conjungens, nec non & cilicium infra Lebitonem indutus, divinam implorabat opem. Qua agendi ratione animadversa, Fratres facile deprehenderunt, non solito illum modo affici. Frequenter itaque furtim in eum se montem subducebat, in quo demortuorum Fratrum sepulcra visebantur, milliaribus fere tribus a monasterio dissitum. Cumque die quopiam aliquis e Fratribus Abbatis fuisset vestigia secutus, vidit eminus illum, conscenso Patris nostri Pachomii monumento, orationi vacantem. Nec vidit solum, sed etiam, quæ is precabatur audivit atque extimuit. Hæc porro hominis sancti erat oratio: Deus Patris nostri Pachomii, cujus ego nunc sepulcro orans insisto, complaceat tibi, obsecro, ut visites me, si ea est voluntas tua sanctissima: nostræ namque negligentiæ mensura modo est completa, neque recte quidquam apud nos agitur. Attamen famulos tuos, Domine, ne derelinquas: & licet in tuo nunc servitio negligentius versemur, tu nihilominus æternorum suppliciorum memoria animos mentesque nostras excita, & tribue ut quotquot inter nos versantur viam tuam bonam & salutarem alacriter percurrant: quoniam tu, Domine, nos formasti, & Filio tuo unigenito non pepercisti, ut pro salute omnium nobis eum donares. Multum vero in hac oratione temporis expendit: deinde e monte ad monasterium reversus est.

[94] Adolescens quidam urbanus aliquamdiu inter Fratres egerat, [Heroni animam agenti adest, & mortem suam prædicit.] cui Heroni nomen, secundum a Theodoro Politico locum obtinens. Is, medio jam Paschate d visus est a morte haud multum abesse. Ipsius igitur sabbati vespera, cum synaxim Fratres instituerent, urgebatur ad finem. Quamobrem e loco synaxeos abiens Theodorus, illum in extremis agentem reperit: verbisque supremis eum solatus, oculos morientis ipse clausit, ac dixit: Frater iste, qui modo ex hac vita migravit, alterius cujusdam, de quo minime putamus, morituri, signum nobis certum reliquit, Fratres itaque ad defuncti corpus vigilias egerunt, intenti lectioni sacræ. Secuto deinde mane, in Dominica e Gaudii, inter psallentium Fratrum voces mortuum terræ mandavit. [Ægrotare incipit.] Post aliquot inde dies Theodorus ipse cœpit ægrotare, cum prius Fratres qui ex omnibus monasteriis ad Pascha celebrandum convenerant, multa cum consolatione dimisisset: quæ enim ad salutem & commodum eorum spectare ullo modo poterant, summa cura diligentiaque inculcare est conatus, minime ignorans instare tempus quo ex hoc mundo migrandum sibi esset. Ægrotanti porro aderat tum ipse Orsisius, tum præcipui ex Patribus, Fratresque omnes. Orsisius porro, ut vidit Theodorum in id adductum, ut ex hac vita paulo post abiturum putaret; Fratribus in unum vocatis ad orationis locum ipse quoque se contulit, Dominum pro infirmo deprecaturus, ut ne sibi eum eripere vellet. [Orsisio & Fratribus pro eo frustra deprecantibus,] In faciem itaque prostratus, non sine acerbo tum suo tum Fratrum omnium gemitu, hac ratione preces fudit: Eum nobis Patrem auferre paras, Domine, qui animos nostros tentationum fluctibus agitatos pacare suaviter noverat: cui autem nos imposterum regendos tradis? Me potius e vita tolle, eumque Fratribus concede, qui eorum perfectioni & regimini feliciter potest intendere. Hunc orandi modum tribus continenter diebus servarunt: at Theodorus magis in dies magisque ad vitæ hujus mortalis terminum appropinquabat. Abbatem ergo Orsisium, adstantibus monasterii Fratribus, ita compellat: Umquamne, Pater, seu verbo, seu aliquo meo facto, offensionis tristitiæve tibi causam præbui? Orsisius autem ob erumpentes e pectore gemitus responsum nullum poterat reddere. Tum denuo æger: Conscius mihi certe non sum umquam aut te aut Fratrum quempiam mœrore a me affectum: non enim quantum in me fuit, vel de mea, vel de Fratrum meorum salute curam cogitationemque ullo tempore deposui. [sancte moritur:] Hoc tamen ipsum non mihi, sed Deo, misericordiarum Patri, adscribatur volo. Ecce enim in cælo testis meus, & conscius meus in excelsis. Quo dicto, spiritum suum Creatori reddidit, secundo die mensis f Pachon.

[95] Tunc amplius continere se Fratres nequiverunt, quin planctus eos ederent, [Monachorum ob ejus mortem dolor.] quorū clamor trans ipsum flumen audiretur: neq; nobis possibile est ea, quæ tunc contigerunt perscribere. Vigiliis igitur de more actis, sequenti mane Theodori corpus ad sepulturā rite compositum, in montē cum multo psalmorum cantu detulerunt terræq; mandarunt. Ubi vero omnis Fratrum multitudo in plana descendit, quidam e senioribus, cui Napharsaï nomen, quique in monasterio Pabau Secundi munere fungebatur, una cum aliis nonnullis in montem reversus, Theodori corpus juxta Pachomii Abbatis ossa tumulavit. Fratres porro dies non paucos magno animi mœrore traduxerunt, una voce testati: Quoniam nos eum tristitia affecimus, Dominum ille perpetuo obsecrare non destitit: atque ecce in alteram is nunc vitam, nobis relictis, concessit. Cumque insignem viri probitatem & quo Deum reverebatur, timorem memoria sua perpetuo versarent, haud mediocri ob ejus ex hac vita discessum dolore angebantur. Tantū quippe temporis toto animi conatu Deo inserviens Theodorus exegerat. Abbas deinde Orsisius pristinum inter Fratres locum & ordinem denuo obtinuit, [Orsisius denuo ad Fratres moderandos accedit.] eorumque rectæ gubernationi pro viribus intendit: vir namque erat summa probitate, & magno erga Fratrum salutem desiderio flagrans. Deus siquidem vires homini ac robur sufficiebat, Scripturarum illi sanctarum intelligentiam largiter tribuens. Quāobrem non modico temporis spatio Fratribus cum summa potestate in pace g præfuit.

[96] Percepta de Patris nostri Theodori obitu fama, sanctissimus Archiepiscopus Athanasius magno fuit dolore affectus, [Hunc & Monachos solatur Athanasius,] & hasce ad Orsisium Abbatem & Fratres reliquos litteras exaravit, quibus eos in morte illius solari est conatus: Athanasius Abbati Orsisio Patri Monachorum, & universis qui cum ipso sunt solitariæ vitæ cultoribus, in Dei fide stabilitis, Fratribus multum dilectis & desideratis, salutem in Domino. Audita mihi est B. Theodori dormitio, ac magnam profecto solicitudinem tristis ille nuntius mihi peperit, cum probe scirem quam vir iste vobis utilis, quam necessarius esset. Si itaque Theodorus non esset qui obiit, longis profecto ad vos solandos opus foret sermonibus, imo & lacrymis, cum de iis institueretur oratio quæ homini post mortem accidunt. Quoniam autem Theodorus e vita migravit, quem vos, quem ego cognitum omnino habuimus atque perspectum, quid me scribentem opus est dicere, quam quod Theodorus sit beatus, qui non abiit in concilio impiorum? Etenim si, qui Dominum timet, dicendus est beatus, cur eum modo beatum dicere non audeamus, de quo absque dubitatione pronuntiare illud possumus, quod securam in stationem delatus, vitam modo agat curæ omnis ac solicitudinis expertem? Utinam unicuique nostrum hoc contingat! utinam vitæ nostræ curriculum exoptato adeo fine claudamus! utinam quicumque in mundi hujus Oceano navigat, unicam suam navim ad portum illum tempestatis omnis immunem deducat, ut in eamdem cum Patribus requiem admissus dicere possit: Hic habitabo, quoniam elegi eam. Nolite igitur, Fratres dilectissimi & desideratissimi, Theodori mortem lacrymis & planctu prosequi. Nemo, cum illius recordatur, plorandum sibi esse existimet, sed ejus potius vitam pro viribus imitari satagat: neque enim par est, ut vices illius doleamus, qui ad locum doloris omnis expertem migravit. Atque hæc quidem omnibus communiter scripta sunt: Tibi tamen singulariter, [Orsisium præcipue, cui Fratrū regimen commendat.] dilecte & desideratissime Orsisie, ut, cum Theodorus in pace modo quieverit, omnem in te curam & solicitudinem recipias, ejusque locum in monasteriis Fratribusque moderandis subeas. Etenim cum in vivis adhuc Theodorus ageret, tamquam unus eratis; uno enim absente implebatur duorum ministerium: simul autem existentes uno quasi ore loquebamini dilectis vestris ad salutem. Ita nunc fac, itaque faciens scribe, & de tua ac Fratrum salute certiorem me redde. Hoc vero universim omnes rogo, ut in suis ad Deum precibus firmiorem Ecclesiis pacem a Domino impetrare contendant. Nunc enim illud nobis fuit concessum, quod Paschæ h & Pentecostes solennitates securo animo celebrare potuerimus: quæ quidem Dei ac Domini nostri beneficia magno nos gaudio perfundunt. Hæc igitur vobis scripsimus. Salutate omnes qui verum Dei timorem habent. Salutant vos qui mecum sunt. Valere vos omnes in Domino jubeo, Fratres dilectissimi & desideratissimi i.

ANNOTATA.

a Mortuo Juliano pacatam primum Ecclesiam nactus Athanasius, potuit ad Thebaidem visitandam excurrisse, an. 365 uti tenet Hermant in ejus Vita Gallica; sic tamen ut, quod hic de priori excursione sub Pachomio intelligit, lib. 11 cap. 9, intelligatur de secunda sub Theodoro: qui ad ingressum Thebaidis occurrisse debuit Athanasio: nam ibi sunt civitates Antinous & Hermopolis, mox nominandæ.

b Nihil hactenus legimus de acquisitione agrorum: exciderit iis, quos secuti sumus, codicibus describendis ejusmodi locus aliquis.

c Iuxta Regulam 3 ex Hieronymi interpretatione, signum tuba dabatur, sic enim habet, Cum audierit vocem tubæ, ad collectam vocantis, statim egrediatur cellulam suam,

d Paschatis nomine venit tota Hebdomada sancta, ut jam supra diximus.

e Dominica Gaudii dicitur ipsa Dominica Paschæ, toti Ecclesiæ lætißima & totius anni festivißima, etiam apud monachos, uti apparet ex facto Palæmonis supra num. 4. Neque mireris tam læto die curatum funus: Dominicisenim curare funera debuit monachis fuisse solenne, quia tunc etiæm ii aderant qui alias extra monasterium in opere aliquo degebant.

f Id est 27 Aprilis.

g Nescio an hic non sit is, qui in Ms. Synaxario Chriffletiano dicitur Ortisius, & disticho uno laudatur 15 Iunii, ut qui tunc in pace quieverit.

h Hinc colligimus mortuum esse Theodorum anno 368 Dominica in Albis.

i Sequebantur in Ms. Florentino quædam ex præceptis S. Pachomii: quæ neque negligenda omnino censui, eo quod ab editis differant in non paucis, etsi communia habeant multa; neque hoc loco interponenda historicis de eodem Sancto scriptionibus: sed ponenda ad calcem, ubi ea Latine reddita inveniet Lector, nequod tanti Patris vestigium obliteretur, cujus notitia ad nos pervenit.

PARALIPOMENA
De SS. Pachomio & Theodoro
Ex iisdem MSS. eodem interprete.

Pachomius, Abbas apud Tabennenses in Thebaide (S.)
Theodorus, Abbas apud Tabennenses in Thebaide (S.)

EX MSS. GRÆCIS.

[Prologus]

Quæ de S. Pachomio sunt conscripta, ad utilitatem legentium sufficere quidē posse arbitror; inhærere tamen eisdem nequaquam inutile fuerit: quia ad eadem recurrens diligentiorem facit auditorem ad narratorum contemplationem; propter desidiam autem eadem scribere recusans, haud leve sibi periculum creat. Itaque ad eumdem sermonem me referens, exponam pauca prioribus affinia.

Et hæc quidem in MS. Ambrosiano inveniebantur priori historiæ immediate subjuncta, sub hoc titulo, Vita ex Asceticis de iisdem capita XIV: utrobique autem notabantur etiam tituli seu argumenta capitum. De S. Theodoro & sic de ceteris usque ad finem.

CAPUT I.
Varii varie delinquentes utiliter a S. Pachomio castigati.

[1] [Theodori juvenis instructionem audire recusantes senes] Mos erat Fratribus Deo carissimi & sancti Patris nostri Pachomii, ut quavis vespera in constitutum monasterii locum ad ejus percipiendam doctrinam convenirent. Quodam igitur vespere, universis in unum de more congregatis, ut magnum Pachomium audirent disserentem, Theodoro cuipiam, viginti solum annorum adolescenti monacho, ut ad Fratres verba faciat, pro auctoritate imperat. Atque is confestim, nullo inobedientis animi signo edito, de rebus ad salutem Fratrum spectantibus cœpit disserere. Nonnulli autem seniorum, quod fiebat intuiti, Theodorum audire omnino renuerunt, hoc ad invicem sermone usi: Quoniam hic junior est ac rerum divinarum rudis, eum minime audiemus. Quo dicto, e Fratrum aliorum cœtu abeuntes, in suas sese cellulas absque mora receperunt. Cum Fratres deinde a concione dimisisset magnus Pachomius, eos qui interesse noluerant senes ad se advocari jubet; atque ad se venientes allocutus: Qua, inquit, de causa, cœtu nostro relicto, in cellas vestras abiistis? Qui dixerunt: Quia Monachum novitium gravium adeo senum ac reliquorum Fratrum doctorem statuisti. His auditis ingemuit magnus Pachomius, dixitque: [de superbiæ redarguit Pachomius] Scitis vos unde malorum omnium in hoc mundo principium sit petendum? Quibus rogantibus; Unde? respondit vir sanctus: A superbia videlicet, propter quam e cælo cecidit Lucifer, qui mane oriebatur, & allisus est in terram: propter quam eamdem Rex Babylonis Nabuchodonosor cum feris habitare fuit coactus. An non audistis quod scriptum est: Abominatio est Domino vir omnis alto corde? Omnis quippe qui se exaltat humiliabitur. [Mat. 23.] Omnia nunc virtutum ornamenta diabolus vobis eripuit, nescientibus quod malorum omnium initium sit superbia. Neque enim, cum e concione abiistis, Theodorum tam a vobis contemptum, putare debetis, quam, spreto relictoque Dei verbo, sanctum ex animis vestris Spiritum fugatum; magna sane hanc ob rem commiseratione digni & vere infelices. Quo modo non intellexistis satanæ machinationem, qua inducti estis ut Deum ac divina desereretis? O rem admiratione dignissimam! Deus seipsum humiliavit factus obediens usque ad mortem, idque nostra causa: at nos, qui natura viles sumus atque abjecti, superbia intumescimus. Inversus a nobis est omnis ordo. Qui magnitudine & potentia universas superat creaturas, mundum sibi per humilitatem acquisivit, cum vel solo oculorum nutu consumere incendio valeret omnia: ac nos interim, homines nihili, superbia extollimur, non cogitantes quod sic agendo in terram penitius nos ipsos demergamus. Quid? non me quoque ipsum ad Theodori verba auscultantem observastis? Veritatem eloquar, si dixero, [suo eos exemplo confundens.] non mediocriter ex ejus sermone me profecisse; neque enim loqui eum ad vos jussi, experimenti solum sumendi causa: sed ut ipse etiam, per ea quæ dicturus erat, auxilium solatiumque acciperem. Quanto igitur vos magis oportebat magna cum aviditate & humilitate verbis ejus interesse? Vere dico; Ego ipse, qui Patris apud vos nomen & auctoritatem obtineo, non aliter Theodorum audivi loquentem, quam si vilissimus fuissem homuncio, qui, quid dexteram suam inter & sinistram sit discriminis, nequit intelligere. Sic igitur vobis coram Deo assero, si magna hanc culpam vestram pœnitentia non expiaveritis, ita ut pro impetranda venia ploretis & lugeatis vosmetipsos, in certissimam ruere vos perniciem.

[2] Fuit inter Fratres nonnemo, cui nomen Silvano, vigesimum in habitu Monachico annum agens. [Ob remissum fervorem] Fuerat hic e mimorum numero unus: sed ad meliora deinde conversus, in suæ renuntiationis principio perquam studiose salutis suæ negotium curabat, vigiliis & crebris orationibus multisque humilitatis exercitiis vitæ suæ tempus transigens. Sed cum permultum inde temporis esset elapsum, animi excolendi curam sensim is cœpit deponere, usque eo ut delicias facetiasque sectari, & scurrilia e theatro verba, veluti in tragœdia, inter Fratres proferre non erubesceret. [ejiciendus Silvanus] Hunc cum evocasset sanctus Pater noster Pachomius, in cœtu Fratrum veste exui monastica, & seculari indutum habitu e monasterio per Fratres expelli mandavit. Hic vero supplex ad pedes hominis sancti accidens, sic eum deprecabatur; Si me, o Pater, retinere etiam hac vice in monasterio volueris, seria, spero, me pœnitentia circa hæc quæ perperam egi emendatum brevi conspicies, ita ut magnum tibi sit gaudium mea in melius mutatio allatura. Respondens itaque S. Pachomius dixit: Non ignoras quam te patienter hactenus toleraverim, quam multis sæpe te admonuerim, ut etiam adhibuerim verbera, qui numquam ea de causa vel manu leviter attingere quemquam solitus sum; quamvis id tunc ad animæ tuæ salutem visum est necessarium, ut ea te ratione a peccatis ad rectiora omnia revocaremus. Si tamen tot admonitionibus, nihilo sis melior effectus, si precibus etiam adhibitis conversus non sis, si denique castigationibus non fueris permotus, quo modo fieri potest ut tibi adhuc indulgeam? [promissam emendationem egregie præstat,] Sed cum nihilominus a precando Silvanus non desisteret, & sancte polliceretur meliorem se imposterum vitam acturum; tum Pachomius fidejussionem ab eo postulavit, fore ut post condonationem in pristina delicta non relaberetur. Pro cujus promissis cum se Petronius quidam obtulisset sponsorem, eidem hominem corrigendum magnus permisit Pachomius. Impetrata igitur erratorum venia, Silvanus sic toto animo salutis suæ rebus intendit, ut Fratribus universis perfectis atque imperfectis ad omne pietatis studium exemplo esset ac stimulo.

[3] [magna cum humilitate indesinēter lacrymans,] Virtutum porro ejus summa in singulari quadam humilitate erat sita, perpetuisque oculi ejus lacrymis sic manabant, ut vel ipso quo comedendum erat tempore ab iis temperare non posset, sed lacrymas suas cum cibo potuque permisceret. Quapropter a Fratribus admonitus ut ne præsentibus saltem hospitibus ac peregrinis ita fletui indulgeret, religiose asseveravit, se eamdem ob causam suas persæpe lacrymas voluisse inhibere, at minime valuisse. Subjicientibus rursum illis, fieri sane posse ut cum in oratione sua quis compungitur, lacrymis habenas permittat; de cetero autem Fratrum reliquorum in morem agat; in mensa porro, quando corpus cibo reficitur, Fratrum animos salutari posse tristitia compungi, quamvis nullæ in vultibus eorum lacrymæ conspiciantur: Scire igitur cupimus, inquiebant, quid causæ sit, quod ita perpetuo lacrymis indulgeas, ut e nobis non pauci ob rei novitatem commoti a cibis sumendis avertantur. Quibus ille respondit; Prohibere vultis ne plangam, cum tot mihi homines sanctos ministrare videam, quorum ego pulverem pedum abstergere dignus non sum? An non pœnitentiam me agere par est, qui, cum e mimis quondam unus ad vos accesserim, a viris adeo sanctis servitium mihi præstari videam? Plango itaque, Fratres mei, magnopere timens ne subito me dehiscens terra, quemadmodum Dathan olim & Abiron, devoret; cum præcipue ex ignorantiæ tenebris ad rerum meliorum cognitionem perductus, meæ tamen animæ salutem adeo neglexerim, ut in periculo fuerim, ne ex sanctorum Fratrum consortio indignus veluti expellerer; & fide-jussores dari fuerit necesse cum religiosissimis pollicitationibus, fore ut numquam deinceps ita negligenter agerem. Hoc ipsum facit, ut ea quæ dixi, fateri non erubescam. Nota siquidem mea mihi sunt peccata, in quorum expiationem si vel vita ponenda esset, haud foret abnuenda conditio.

[4] Tam strenue itaque Silvano decertante, tale de eo coram universo Fratrum cœtu testimonium dedit magnus Pachomius; Ecce, coram Deo sincere profiteor, Fratres, [quem sibi virtutis gradu æqualem professus Pachomius,] quod ex quo tempore vitam communem instituimus, nemo omnium qui mecum sunt Fratrum vitæ meæ rationem imitando expressit, nisi dumtaxat unus. His auditis, Fratrum alii, unum eum, quem designabat Sanctus, putare Theodorum, alii Petronium vel Orsisium cogitare. Cumque Theodorus, quo de sermonem habuisset, ex Pachomio quæreret; respondere ei vir Sanctus noluit. Urgentibus autem responsum Fratribus aliis, & eorum præcipuis multum obsecrantibus, ut quem designasset, palam faceret; tandem magnus Pachomius; Si, inquit, scirem vanæ gloriæ vitio fore obnoxium qui a me laudandus est, non equidem illum apud vos commendarem: sed cum probe sciam, quod, cum laudatur, magis se ipse humiliare noverit & vilipendere, hinc fit, ut, quo ejus vos vivendi rationem imitari melius possitis, absque ullo metu laudare eum præ reliquis minime dubitem. Tu itaque, Theodore, & quicumque in hoc monasterio non segniter pro salute vestra decertatis, diabolum ad instar capti passerculi tenetis alligatum, & sic quasi pulverem pedibus quotidie vestris proteritis; sed si contingat remissius in salutis negotio a vobis agi, exsurgens, quem nunc sub pedibus tenetis, diabolus fugam arripiet: Silvanus vero, quamvis novitius, [laudat corā omnibus ut humilitate eximium.] & paulo ante e monasterio, ob suam in vivendo negligentiam, tantum non expulsus, ita captivum detinet cacodæmonem, itaque contrivit, ut coram eo amplius comparere nequaquam audeat, insigni ejus humilitate victus prorsus atque prostratus. Vos quidem quando humilitatis operibus insistitis, ut qui opera justitiæ & progressum quem in virtute facitis non ignoratis, sic humiles vos ac viles agnoscitis, ut tamen fiduciam aliquam in iis quæ cum virtute egistis, habeatis: Silvanus autem quanto in monastica sua professione magis decertat, tanto sibi vilior & abjectior ipse apparet, sincere inutilem sese & vilem servum esse cogitans. Propterea igitur ita ei in promptu sunt lacrymæ, quod veram de sua vilitate habeat opinionem; seque indignum reputet, qui rebus hisce aspectabilibus fruatur. Addo, necessaria rerum cognitione & tolerantia & compluribus adversus cacodæmonem conflictibus longe vos esse superiores, cum ipse interim veræ humilitatis studio superior vobis sit. Nihil quippe est quod ita omnes dæmoni vires eripit, atque sincerum sese reipsa deprimendi studium. [Ejus post octennium felix mors.] Hac itaque ratione octo annorum spatio decertans Silvanus, agonem suum absolvit, vivendi faciens finem, ita ut de ipsius ex hac vita emigratione fidenter pronuntiaret servus Dei Pachomius, quod infinita Angelorum multitudo, magna cum lætitia & psalmorum cantu, animam Silvani susceperit; eamque, non aliter atque electum sacrificium & humanis mentibus incognitum thymiama, ante conspectum Dei obtulerit.

[5] [Super mortuum Fratrem psalli vetans Pachomius] Contigit alias ut sanctus Pater noster Pachomius in aliud pergeret monasterium, Fratres in eo commorantes visitaturus, Proficiscenti igitur, Fratris nescio cujus, eodem in monasterio defuncti, oblatum per viam est funus, comitantibus illud universis monasterii Fratribus cum solenni psalmorum cantu: amici quoque & parentes Fratris demortui funebribus intererant. Simul autem atque S. Pachomium ad sese venientem a longe abservarunt Fratres, in terram deposuerunt feretrum, ut cum advenisset vir Sanctus, suas super defuncto preces persolveret. Subsistebant ergo Fratres, atque una cum secularibus psalmos decantabant. Adveniens deinde B. Pachomius, cum aliquamdiu orationi vacasset, Fratribus edixit, ut ne amplius psalmos pro defuncto concinerent. Tum vestes defuncti in medium afferri, easque in omnium conspectu cremari præcepit; quo facto, cadaver tolli & absque ulla psalmodia terræ mandari voluit. At vero Fratres ejus & propinqui ad pedes Pachomii se abjicientes, summis contendebant precibus, ut non sine solito psalmorum cantu mortuus sepeliretur, quos tamen Pachomius non audiit. Propinquis itaque defuncti hoc sermone virum Sanctum incusantibus: Quid agis, o Pater, [consanguineis nequidquam deprecantibus,] novi atque insoliti operis, contra filium nostrum adeo severe insurgens? non decet istam tuæ sanctitatis famam, ut immitem adeo erga hunc defunctum te exhibeas, cujus aspectus ipsorum etiam barbarorum animos ad misericordiam potens esset inflectere. Quin & juratus ejus inimicus, si modo cadaver illud, vocis motusque omnis expers jacere conspiceret, non dubium quin miseratione tangeretur. Novum certe quiddam inter Christianos hodie videre sumus coacti, eam nempe severitatem, quæ nec inter Barbaros locum umquam habuit. Opprobrium familiæ nostræ infers, quod nullo umquam tempore deleri poterit. Utinam te hodie non vidissemus, ne æternam domus nostra infamiam incurreret! Utinam filius hic noster miserrimus severum adeo vivendi institutum numquam fuisset amplexus! tunc sane sempiternum hunc de se dolorem ad nos & posteros nostros non transmisisset. Verumtamen te obsecramus, ut, quoniam vestes ejus tuo nunc mandato sunt exustæ, psalmorum saltem cantum ne prohibeas.

[6] His vocibus cum uterentur, sic tandem ad eos Pachomius: Vere dicam, Fratres, major me hujus defuncti, [declarat se id facere ex misericordia erga cum,] quam vosmetipsos capit miseratio; cumque majorem de ipso curam, adinstar patris amantissimi, suscipiam, omnia quæ vidistis ut fierent mandavi. Vos siquidem corporis solum exanimis cura facit solicitos, at ego ut animæ ejus bene sit, unice laboro. Si enim cum psalmorum cantu ei parentare volueritis, plures defunctum & graviores cruciatus excipient, cum de recitatis super eum psalmis ratio sit reposcenda ab eo, qui psalmorum gratia & virtute destitutus obiit. Si itaque ad æternos ejus cruciatus adjicere non parum vultis, psalmos eidem persolvatis licet, quia per istud officii genus quanto excruciabitur magis, tanto gravioribus vos maledictis prosequetur. Ego sane, cum quid animæ ejus potissimum expediat, non ignorem, parum equidem de corpore ejus sum solicitus. Certe si psalmos a vobis decantari permisero, a Deo, veluti qui hominibus placere cupiam, severius judicabor, quoniam humani respectus gratia rationem non habuerim animæ in districto judicio aliquando examinandæ. Deus enim, cum sit bonitatis omnis fons, occasiones quærit, per quas gratiæ suæ fluenta in nos effundere possit plenissime. Si itaque nos, qui divinam medendi scientiam accipere ab eo digni sumus habiti, [cui honor cessurus sit ad augmentum pœnarum,] conveniens pro mali ratione remedium adhibere neglexerimus, merito illud quod scriptum est nobis exprobrabitur: Videte contemptores & admiramini & obstupescite. Eam ob rem rogo vos, ur, si cruciatus defuncti cupitis reddere leviores, sine psalmis eum sepulturæ mandetis: posset enim Deus, cum bonus sit & misericors, ob hanc ei factam ignominiam, requiem aliquam eidem præbere a. [Hab. 1. 5.] Quod si monitionibus meis sat frequentibus audientem se præbuisset, numquam ad tantam pervenisset calamitatem. Hæc ubi dixit vir Sanctus, in montem b sine psalmorum cantu delatus est defunctus, & sepultus.

[7] Alio quoque tempore, cum de salute animæ verba ad Fratres faceret magnus Pachomius, accedens monasterii janitor dixit: Insignes quidam Anachoretæ huc advenerunt, tuumque expetunt alloquium. Respondit Pachomius: [Magnum ex duobus hospitibus fœtorem sentiens,] Homines huc intro advoca. In monasterium ergo ingressos humaniter cum Fratribus salutavit vir Sanctus. At illi, postquam universam Fratrum turbam considerassent, & cellulas eorum perlustrassent omnes, privatum cum Pachomio colloquium petierunt. In cella ergo a reliquis omnibus remota ubi consederunt, magnum sibi ab iis afflari fœtorem senex venerandus persensit. Latebat autem eum tetri adeo odoris causa, cum adversa eos facie alloqueretur, & post fusas ad Deum preces, nihil hujus rei intelligeret. Cumque prolatos ab eis sermones de sacrarum Litterarum arcanis clarius percepisset, de pestiferi, quem dixi, odoris causa dubius magis esse cœpit. Postquam ergo longam e Scripturis sacris collocutionem vir Sanctus cum eis habuisset, ac nona jam diei hora instaret, surrexerunt Anachoretæ ad propria reversuri. Rogante autem Pachomio ut cibum istic sumerent, nequaquam assensi sunt; festinabant siquidem ut ante occasum solis in suas reverti sedes possent. Bene ergo precati sibi invicem & vale dicto abierunt. At magnus Pachomius, ut tanti fœtoris causam demum intelligeret, in cellam suam ingressus, Deum obsecravit, [intelligit ab Angelo Origenistas esse,] rei hujus arcanum sibi ut patefaceret. Descendens itaque Angelus Domini: Perversa, inquit, impietatis dogmata animis suis illi imbiberant Origenis scilicet, fædum adeo odorem de se exhalantia. Sed mitte confestim qui viros ad te revocent, eosque instanter mone ut ne imposterum perniciosis & in animarum jacturam inventis doctrinis insistant, quoniam interitum sectatoribus suis certum allatura sunt. Sine mora igitur e cella sua progressus Pachomius, Fratri cuidam imperat, ut abeuntes anachoretas insequatur & ad se reducet. Quo facto, sic eos Pachomius est allocutus: Est quod e vobis quæram. Qui dixerunt: Licet quæras. Et ille rursum: Hominis, quem Origenem nuncupant, scripta vos lectitatis. Quod illi ut audierunt, inficiati sunt, dicentes: Nequaquam legimus. Tum Sanctus ad eos: Ecce, testimonium ego vobis coram Deo perhibeo, quod omnis qui Origenis scripta lectitat, [& monet ut impios libros abjiciant.] & placita ipsius suscipit, in profundum inferni certo est præcipitandus, ipsiusque hereditas erunt tenebræ exteriores, ubi planctus & stridor dentium. Quod itaque divinitus mihi revelatum est, meo vobis testimonio notum feci. Innocens ergo coram Deo ego sum hac super re. Vos videritis. Ecce ipsam audistis veritatem. Attamen mihi si credere, & veram in Deo requiem adipisci velitis, universos Origenis quos habetis libros in flumen conjicite, neque illos deinceps legite, aut tantis blasphemiis attendite. Quo dicto illos a se dimisit.

ANNOTATA.

a Pœnam scilicet ejus nonnihil leviorem faciendo: alias nulla est in inferno redemptio; quare expungo, tamquam præter mentem auctoris vel Sancti ipsius, qui loquens inducitur, adjecta hæc verba; & in eam quæ superne datur vitam revocare: nec enim video quomodo hæc poßint habere Catholicum sensum.

b Iam alibi vidimus ad montem efferri mortuos: causam vero legendi in montibus cœmeterii, facile quivis intelliget fuisse exundantiam Nili, a quo tutos mortuorum tumulos præstabat editior locus.

CAPUT II.
Discretionis donum diversis occasionibus in Pachomio elucens: item visiones.

[8] [Monachus martyrium temere appetens] Frater fuit e præcipuis unus, qui suo se arbitrio exercebat. Is cum de vita plane eximia magni Pachomii audisset, ut in cœnobium ejus admitteretur contendit. In quod posteaquam a magno Pachomio fuisset receptus, & non multum temporis inter Fratres egisset, martyrii desiderio incendi cœpit, cum tamen mundus universus in pace esset, Ecclesiaque Dei incrementum caperet, extra omnem procellam constituta, beato & Christi amantissimo Constantino Imperium moderante. Hic ergo Monachus beato Pachomio incessanter supplicabat dicens; Deum pro me, o Abba, deprecare, ut martyrii coronam consequar. At Pachomius eum contra monebat dicens; Noli, Frater, tales in animum meum cogitationes immittere; hæc insuper ei inculcans: Quas vita secum monastica adfert moleftias, generose & absque prævaricatione, Frater, tolera, secundum beneplacitum divinum tuam recte vitam instituens: quod si feceris eadem cum sanctis Martyribus in cælo gloria perfrueris. At cum Monachus per dies singulos magis magisque ad martyrium subeundum anhelaret, & virum sanctum perpetuo urgeret, ut eum in finem pro sese Deum deprecaretur, importunitate hominis victus Pachomius, tandem dixit, Ita fiat: ego preces tua causa apud Deum effundam, &, quoniam ita cupis, a Barbaris comprehenderis. Verumtamen diligentem omnino tui curam habe, ne cum martyrii tempus advenerit, pro eo quod fidem tuam intrepide fateri deberes, impie Christum deprehendaris abnegasse: absque enim dubitatione deciperis, cum in eam te tentationem conjicere cogitas. Quæ cum dixisset, iterum monuit, sese ut diligenter custodiret, ac simile quid ne cogitaret imposterum.

[9] Binis deinde annis elapsis, contigit ut e Fratribus nonnulli a magno Pachomio in superiorem destinarentur pagum, ad colligendos juncos pro conficiendis monasterii storeis: pagus porro ipse Barbaris iis est vicinus qui Blemmyes a vocantur. Quo loco, [a Barbaris capitur] nec procul ab insula, in qua juncorum non exiguus reperiebatur numerus, cum versarentur Fratres, Monachum quem adeo diximus martyrii avidum, ad eosdem Fratres destinavit Pachomius, ut necessaria quædam ad illos deferret; monens denuo curam sui haberet diligentem, & sic quasi per ænigma illud quod scriptum est pronuntians: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis, nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum. [2 Cor. 6, 2] Accepto ille asino, rebus necessariis onusto, ad Fratres iter instituit. Cumque ad deserta accessisset propius, aquatum exeuntes Barbari in Monachum inciderunt. Qui mox ut ab asino descenderet imperantes, ligatis eum manibus in montem ad socios Barbaros pertraxerunt, postquam asinum ipsi & quæcumque portabantur in prædam accepissent. Monachum cum asino advenientem continuo ut viderunt Barbari, ridere hominem cœperunt & dicere: Adsis, Monache, & deos nostros ut merentui adora. Tum cæsis victimis ubi carnes idolis suis dicarunt, [& diis eorum libare compulsus] adductum Monachum iisdem ut libaret compellere sunt aggressi. Qui cum id se facturum negaret, magna in eum ira & strictis ensibus irruerunt, minati, nisi suis ille diis sacrificaret ac vinum libaret, mortem ei paratam instare, Nudos Barbarorum enses & vultus truculentos expavescens Monachus, accepto vino idolis libavit, atque una cum iis de carnibus quas idolis sacraverant comedit. Sic miser corporis mortem evitare volens, immortalem animam occidere non dubitavit, rerum omnium Dominum impie abnegans.

[10] Postquam autem idolis libavit, ad propria hominem dimiserunt Blemmyes. [suam agnoscit culpam,] Qui ut de monte descendit, in se reversus, iniquitatem vel impietatem potius suam agnoscere cœpit; scissisque vestibus, ubi multis frontem suam verberibus percussit, ad monasterium regressus est. At B. Pachomius, non ignarus eorum quæ homini acciderant, obviam ei non sine summo mœrore processit. Conspecto Pachomio Monachus in terram se prosternens, magno cum fletu & ejulatu; Peccavi, inquit, o Pater, in cælum & coram te, quoniam quæ salutariter adeo monebas audire detrectavi, neque hortationibus tuis obsequentem me præbui. Hoc enim si fecissem, non tam infeliciter essem prolapsus. Quibus auditis magnus Pachomius ad Monachum dixit: Surge miser, & cognosce quam lamentabiliter perieris, & a tantis ipsum te bonis exclusum feceris. [pœnitens] Vere enim parata tibi fuit corona martyrii; at tu eam rejecisti: in promptu fuit ut sanctos inter Martyres locum acciperes, tu vero ab eorum te consortio separasti. Aderat cum sanctis Angelis Dominus Christus, pulcherrimum capiti tuo diadema impositurus; & illud ob horulæ unius lucrum respuisti: mortem denique, quam effugere tamen non poteris, nimium expavescens, Dei jacturam fecisti, vita æterna & salute excidens. Ubi nunc quibus te jactabas speciosȩ voces? Ubi illa tua desideria? Respondente ad hæc Monacho: Peccavi in omnibus, o Pater; neque dignus sum qui oculos in cælum attollam: perii omnino, o Pater, talem hujus rei eventum minime præstolans.

[11] Hæc cum identidem repeteret, multumque ingemisceret, [suscipitur a Pachomio] sic eum tandem magnus Pachomius est allocutus: Tu quidem, infelix, a Deo te prorsus separare veritus non es: sed bonum habemus Dominum, qui iracundiam suam peccatoribus in testimonium perpetuo ostentare non solet, quoniam misericordia magis moveri se sinit, & potens est peccata nostra universa in profundum maris immergere; etenim quantum distat cælum a terra, tantum facere potest ut nostra a nobis peccata absint. Non vult mortem peccatoris, sed pœnitentiam; & ut qui cecidit, in peccatis suis non persistat, sed exsurgat, & ad Dominum reverti non differat, sed absque mora ad meliora se transferat. Si præcisa, inquit, fuerit arbor, rursum virescet. Si igitur vel modo audire volueris quæcumque te monuero, veniam a Deo absque dubitatione consequeris. Tum ingemiscens Monachus: In omnibus ait, o Pater, imposterum me habebis audientem. [atque post annos 10 feliciter moritur.] Exinde præcepit ei magnus Pachomius, ut in secretiorem sese aliquem locum recipiens, ad mortem usque cum nullo mortalium haberet commercium, & postquam diem solidum jejunio transegisset, sale dumtaxat & pane vesceretur, totoque vitæ suæ tempore nonnisi aqua uteretur ad potum: duas insuper in dies singulos storeas conficeret, & quantum quidem valeret vigiliis & orationibus vacaret: numquam vero a gemitu cessaret ac lacrymis. Hoc igitur modo, secundum B. Pachomii monitionem, in solitudinem secedens Monachus, in duplum, quæcumque sibi mandata fuerant, executus est. Cum nullo autem, præterquam cum magno Theodoro & paucis aliis e senioribus Monachis, conversationem habuit; donec tandem post decem annorum spatium in hisce laboribus exactum obiit, egregio pœnitentiæ suæ testimonio omnibus relicto.

[12] Interrogatus aliquando a Fratre quodam Pachomius, quid sit, quod, cum ante aggressionem invadentis nos cacodæmonis, sanam mentis aciem habentes, de continentia, de humilitate, deque aliis virtutibus egregie sentiamus & loquamur; [Docet suos Pachomius quam utilis sit timor Dei ad profectum.] deinde ubi tempus advenerit, quo quæ egregie diximus facienda, patientiam videlicet, cum desideriis agimur, non amittendam; injuriarum oblivionem, cum irascimur, amplectendam; mentem ab omni vana gloria, cum laudamur, cohibendam; multaque alia horum similia, opere ipso exequi esset necesse, tam facile nihilominus vincamur? Huic magnus Pachomius respondens dixit: Quoniam quæ ad virtutis exercitationem potissimum spectant non implemus perfecte, hinc fit ut dæmonum nos impugnantium modos & rationes non ut oportet cognitione assequamur; utque, cum præsentiæ suæ haud dubia nobis signa adversarius ostendat, perspicaciore tamen animæ contemplantis actione cogitationum talium immissionem avertere minime valeamus. Necessarium itaque erit, ut in contemplantem animæ partem, quovis die, quin & hora, salutarem Dei timorem sic quasi oleum infundere non cessemus. Hic enim cum actionis omnis certum sit principium, & ad eorum, quæ animis nostris immitti contingit, naturam detegendam lucerna veluti clarissima; mentem nostram stabilem reddit atque inconcussam, neque sinit nos in iram, odium, injuriarum recordationem, aut pravas alias affectiones, quæ ad peccatum inclinare solent, abripi. Hic idem Dei timor contemplantem animæ nostræ partem in rerum incorporearum regionem sublimem avehit, omnes dæmonum nos impetentium conatus ut contemnamus efficit, & promptos alacresque reddit ut serpentes & scorpiones & omnem inimici potestatem intrepide calcemus.

[13] [Mortui Fratris animam ab Angelis in cælum ferri cognoscit.] Alio tempore Fratres nonnulli in Chenobosciorum monasterio commorantes advenerunt, renuntiaveruntque S. Pachomio, Fratrem quempiam magna teneri infirmitate, nec minori Pachomium videndi, ac benedictionem antequam moreretur ab eo recipiendi desiderio flagrare. Quo nuntio audito, vir Dei in iter se cum Fratribus dedit. Sed cum duobus quasi passuum millibus a monasterio adhuc abesset, audiens homo sanctus in vicino aëre sacras quasdam canentium voces, atque in altum suspiciens, Fratris illius animam, cujus sibi morbus fuerat nuntiatus, cum sanctis Angelis psallentem, ad beatæ vitæ possessionem capiendam deduci conspexit. Cumque ii qui pariter proficiscebantur nihil horum seu audirent seu viderent, longoque temporis spatio ad Orientem conversus Pachomius & in cælum intentus persisteret, sic eum compellarunt: Quid, o Pater, moras facis? absque mora abeamus oportet, si vivo etiamnum Fratri adesse cupimus. Non eum vivum videbimus, subjecit Pachomius; illic namque eum video ad sempiternam vitam perduci. Vos ergo, Filii, ad monasterium vestrum sine me abite. At illi de re omni ut edocerentur cum instanter obsecrarent, narravit eis Pachomius, qua ratione demortui Fratris animam conspexisset, additis rei circumstantiis omnibus. Quibus illi auditis ad monasterium suum profecti sunt: ubi postquam de tempore & hora, qua Frater is obierat, ex aliis Monachis diligenter quæsiverunt, verissima deprehenderunt, quæcumque de Fratris ejusdem morte a Pachomio iis fuerant indicata.

[14] Abeunte Pachomio in proprium monasterium atque in partes magis solitarias progresso, [Dæmonibus vane Pachomium laudantibus,] quibus Ammoni nomen, legiones aliquot dæmonum sese dederunt obvias, eique a dextris æque ac sinistris comites incedere cœperunt. Sed & dæmones nonnulli præcurrentes clamare: Ecce hominem a Deo benedictum. Hæc autem eum in finem inclamabant, ut vanæ eum gloriæ obnoxium facerent. At Pachomius, cognita eorum versutia, quanto ipsi majoribus utebantur vocibus, tanto ipse magis Deum invocabat, suaque confitebatur peccata. [ipse se humiliat.] Qua ratione ubi dæmonum præstigias dissolvit, hoc ad ipsos sermone usus est: Non potestis me, o impii, ad vanæ alicujus gloriæ vitium pertrahere. Novi quippe meas iniquitates, quarum causa in æternis cruciatibus versari me & gemere perpetuo oportebat. Non igitur mendaci vestra & dolosa deceptione quidquam moveor. Hoc siquidem proprium vobis opus est, ut animas a salute prohibeatis. Quapropter vestris ego laudibus minime capior: non enim ignota mihi est impiæ vestræ mentis astutia. Talia cum Pachomius ad ipsos diceret, non tamen eum deserebant dæmones, sed perpetuo comitabantur, donec ad suum vir sanctissimus monasterium perveniret.

[15] [Idem intelligens non coqui solita cibaria] Fratribus porro in occursum ejus prodeuntibus, amiceque salutantibus, puer quidam ex eodem monasterio cum reliquis Fratribus ad virum sanctum salutandum progressus, sic eum cœpit compellare: Verum dico, o Pater; ex quo hinc ad Fratrum visitationem abiisti, neque olera nobis, neque pulmentum quisquam coxit. Cui blande respondens senex dixit: Efficiam sane ut ea hoc tempore vobis ad comedendum parentur, Lustrato igitur monasterio, in culinam quoque est ingressus, ubi coquum storeis conficiendis intentum reperiens, ex eo quæsivit; Quamdiu est ex quo nulla Fratribus olera coxisti? Cui ille: Duo, inquit, sunt menses. Ac Sanctus: Quo modo hoc facis, cum statutæ vivend leges & sancti Patres, Sabbatis atque Dominicis omnibus, olera coqui jubeant Fratribus vesci volentibus? Respondit coquus Pachomio; Vere, Pater, singulis ego diebus coquere illa volui: [propter plerorumque abstinentiam,] verum postquam observavi coctum olus a nemine comedi, Fratribus fere omnibus ab eo abstinentibus, neque cocti quidquam degustantibus, ne præter tantum laborem sumptus quoque omnis, nemine comedente, inutiliter fieret (Quadraginta namque olei sextarios coctioni isti per singulos dies necesse est impendi) cum, inquā, non viderem qui cocta comederet, desii coquere, indignum ratus tantas in vanum expensas facere; idcirco ne otiose tempus tererem, una cum aliis Fratribus ad storeas conficiendas accedo, unum in culina hominem ad hoc sufficere ratus ut pararet minores escas, puta olusculum cum oleo & aceto, concisaque allia minutasque herbas.

[16] Audito responso dixit Sanctus: Et quot interim storeas vos a coquina vacantes confecistis? [storeas a coquis factas comburi jubet,] Qui respondit? Quingentas. Ac Pachomius; Omnes, inquit, huc ad me affer, ut eas pro merito æstimem. Allatas igitur ad unam omnes in ignem ut conjiciantur imperat. Quibus exustis, hoc modo coquos allocutus est: Quemadmodum regulam præscriptam vobis quoad Fratrum Oeconomiam diabolica instigatione violastis, ita ego manuum vestrarum labores contemnens feci ut exurerentur; ut sic intelligatis, quid sit statutas a Patribus ad salutem animarum leges prævaricari. Quantam Fratribus meritorum segetem eripuistis, dum solita iis cibaria desiistis coquere? An ignoratis, quod, ubi in cujuspiam est potestate desideriis suis obsequi, [& quotidie coqui escas ad majus eorum qui abstinerent meritum] Dei tamen causa a propositis abstinet, non exiguam apud Deum mercedem consecuturus sit? qui autem abstinet quia vel potestate quod cupit faciendi careat, vel vi ac necessitate cogatur abstinere, frustra a Deo mercedem expectat. Nescitis quod cum cibaria in mensis sunt proposita, & nihil ex iis degustant Fratres, Dei causa se continentes, multum apud Deum promereri poterunt? Sin iis cibaria nulla præbeantur, quorum aspectu ad comedendum invitentur, numquid eorum abstinentia præmio aliquo digna videbitur? Propter octoginta olei sextarios tantam Fratribus bene merendi materiam subduxistis. Omne potius quod in mundo est pereat, quam ut una vel minima virtutis exercendæ occasio eripiatur. [& solatiū infirmorū.] Ego quidem ea mente fui, ut quotidie escas debite paratas Fratribus non parce exhiberem, ut quotidie a propositis cibis abstinentes profectum in virtute facerent non vulgarem. Si quando autem contingat ut Fratrum quispiam deterius habens ad communem tamen ægrotantium locum se non transferat, & ad mensam accedat, sumpturus quæ ex more apponi solent olera, nec inveniat, quid tandem fieri erit necesse? nonne scandalizabitur, si in communi mensa, quæ ad victum communem necessaria sunt, minime reperiat? An & hoc ignoratis, quod juniores præsertim in virtutis studio non ita firmiter permaneant, si non aliquid eis subinde quietis atque solatii indulgeatur? b

[17] Ingressis Fratribus ad orationes, ingressus & ipse explevit orationes. Et illis egredientibus ad gustandum, mansit solus in domo, in qua ex more orationes synaxis peragebat; [Per visus cognoscens,] [& claudens ostium oravit Deum supplex, ut sibi de futuro statu Fratrum indicaretur aliquid] & quænam futuris temporibus eventura ipsis forent. Ac producenti ei orationem ab hora decima quousque pulsaretur Fratribus ad nocturnam liturgiam, circa mediam noctem subito oblata ipsi est e cælo visio, indicans ipsi finem secuturi post hæc status Fratrum, & perseverantiæ in vita secundum Christum pia, dilatationisque futuræ monasteriorum. [aucto vehementer numero Fratrum,] Vidit autem turbam innumerabilem Fratrum, in valle profundissima & squallida iter agentium: ac multos quidem ex iis volentes ascendere ex valle, nec id facere valentes; multos autem sibi invicem in faciem, præ densissima qua circumfundebantur caligine, occursando impingentes, nec se mutuo agnoscentes; multos etiam prolabentes ex torpore, alios vero clamantes voce miserabili: paucos denique ipsorum multa contentione tandem eluctantes ascensum ex valle, quibus simul ascenderant, lumen occurrebat. Hi quod ad lucem pervenissent gratulantes, [multos defecturos in spiritu propter Superiorum incuriam,] ingentes Deo gratias agebant. Tunc agnovit Beatus quæ Fratribus in extremo eventura erant: & futuram illis temporibus remissionem, multamque obdurationem & errorem, defectumque Pastorum; atque ut iis qui hodie boni essent, prævalituri denique numero negligentiores essent, eosque vi ac multitudine tracturi. Intellexit quippe ista, quæ descripsimus, ostensa ipsi symbola, ad talium præsignificationem successuum certo pertinere. Ita ut monstraretur fore ut mali ex Fratrum numero promoverentur ad aliorum regimen; expertes homines notitiæ debitæ juris institutique monasteriorum, ambitu & certamine præfecturas occupantes; unde erat necessario secuturum, ut boni a malis Fratribus persecutionem paterentur, nec [possent boni fidenter consistere in monasteriis, & divina ut sic loquar in humana converterentur.]

[18] Intelligens igitur Beatus talia, exclamavit cum planctu ad Deum dicens; [idque deprecans,] Si sic futurum est, quare permisisti cœnobia fieri? Si, inquam, temporibus illis futuri Præsides Fratrum mali erunt; quid subditis horum fiet? Nimirum si cæcus cæcis ducatum præstet, quid restat nisi ut omnes pariter in foveam cadant? Frustra laboravi. Recordare, Domine, laborum meorum, & omnium Fratrum qui nunc tota anima in sancta disciplina conversantur. Memento, Domine, promisisse te mihi, fore ut usque ad consummationem seculi hujus remaneret mihi superstes spirituale semen. Tu scis, Domine, me ex quo indui hunc habitum monachi, numquam supra terram satiatum ulla re; ne aqua quidem. [jubetur sibi ipsi misericordiam petere:] Hæc autem eo dicente, vox ad ipsum facta est dicens: Gloriaris, Pachomi, homo cum sis? Pete tibi ipsi misericordiam: quoniam omnia misericodia mea fiunt & conservantur. His Beatus auditis, abjiciens se repente super terram, petiit misericordiam a Deo, dicens: Domine omnipotens, misericordiam tuam demitte ad me, & ne umquam illam auferas a me: nam & ego novi, sine tua misericordia consistere nihil posse. Talia ipso loquente, confestim adstiterunt ei duo Angeli Dei, quibuscum erat adolescens faciem habens, cujus exprimi dicendo pulcritudo non posset; totius vero habitus corporis decorem præferebat inenarrabilem: habebat autem impositam capiti spineam coronam. [& a Christo sibi apparente,] Ad Pachomium porro consurgere jussum sic sunt Angeli locuti: Quoniam petiisti a Deo ut suam tibi misericordiam mitteret, En hic est misericordia ejus, Dominus gloriæ Jesus Christus, unigenitus Filius ipsius, quem misit in mundum, & crucifixistis illum, ac coronam e spinis capiti ejus imposuistis. Pachomius vero his auditis, aspexit juvenem illum, & dixit: Oro Te, Domine; non ego te cruci affixi. Ille autem vultu subridens dixit ipsi: Scio non a te crucifixum esse me: sed patres vestri cruci me affixerunt. Confide autem, quia radix seminis tui usque in seculum non deficiet, verum usque ad consummationem seculi hujus conservabitur super terram. Ceterum qui salvabuntur temporibus extremis, [certificatus de sui instituti duratione,] propter densam quæ tunc diffundetur caliginem, pauci reperientur in comparatione numeri eorum qui nunc summa perfectione virtutem exercent: idcirco quod qui nunc te ut luminare præ oculis habent, facile possunt in virtutis studio proficere: at posteri, tenebroso quodam tempore victuri, eo quod neminem sibi præpositum habebunt a quo ad lucem veritatis deducantur, non exigua difficultate in boni operatione laborabunt. Si ergo hujusmodi arbitrio bene usi, proprio e tenebris iniquitatis conatu prosiliendi expedite emerserint, ac lucem justitiæ adamaverint, eique vitæ suæ rationes accomodaverint, amen dico tibi, cum iis qui summa nunc diligentia disciplinam virtutis exercent, pari laudis & meriti dignitate stabunt, similiter atque hi æterna dignandi vita, & bonis cælestibus perfruentes. Atque his dictis statim ascendit in cœlum subito ipsi apertum, aëere omni circumresplendente mirifica luce, cujus gloria humanis exprimi verbis nequit.

[19] Mirante autem sene super cunctis ei revelatis, ac nondum ex manifestatarum ipsi rerum vehementi admiratione ad se reverso, [adhortatur Fratres ad perseverantem pænitentiam,] surrexerunt Fratres & una convenerunt ad nocturnas liturgias peragendas; quibuscum postquam perseverasset Beatus usque ad finem consuetorum ipsis officiorum, vidensiis expletis considentes illos, expectantesque ab ipso sermonem quo docerentur, aperiens os suum ipsis dixit: Fratres mei, quoad habuerimus spiritum in naribus nostris, certemus contendentes pro salute nostra; ut in hora necessitatis non reperiamur frustra pœnituisse: operemur alacriter virtutem, carissimi: fugiamus ab omni specie peccati; & totis viribus bonum persequamur, ut promissa sanctis bona mereamur accipere. Ajo enim vos, si sciretis quæ in cælis sunt bona, & repositam Sanctis promissionem; atque, ut qui exciderunt a Deo torqueantur, quantaque ac quam acerba supplicia negligentibus reserventur, præsertim iis qui cognoverunt veritatem, nec tamen digne secundum eam conversati sunt, prout opus erat ad hereditandam paratam Sanctis felicitatem; fugiendā vero pœnam tormentis horribilibus luendam; fore omnino ut omnem laborem sustineretis in perficiendis vobis consummata virtute, juxta disciplinam a Christo præscriptam. Ite ad sepulcra & videte, hominum substantia quam nihil sit. Cur igitur gloriatur Homo pulvis existens? Cur superbit, qui nihil aliud quam fœtor est? Ploremus igitur miserantes nos ipsos, dum tempus habemus: ne forte adveniente hora exitus nostri, deprehendamur tunc tempus a Deo aliud petentes ad pœnitendum. Infelix vere anima illa & miserrima, quæ mundo relicto ubi seipsam Deo transcripsit, digne sua promissione non vixit. [ne a majoribus suis confundantur in die Iudicii.] Ne ergo permittamus, Fratres, seculum hoc exiguum & vile, ac umbræ prætereunti simile, eripere nobis beatam illam & immortalem vitam. Vere timeo, ne aliquando parentes nostri secundum carnem, in mundo conversantes, & ærumnis illic ac curis vitæ conflictati, existimantes, dum de nobis cogitant, adhærere scilicet nos Deo, & inde pignus accepisse certo nobis desponsæ beatæ vitæ, ideoque expectantes auxilium a nobis in futuro seculo; delusos se denique sentiant, & reperiantur condemnantes nos, dicendo quod scriptum est: Quomodo misere laborastis confusi vehementer? magna tribulatio vestra. Ignis accensus in vos est. Inutiles facti sunt rami vestri. Propterea in pabulatorum prædam cesserunt, & super eam dederunt vocem suam. [Hier. 13.] Idcirco facti sunt dilecti, ut abominati; & corona de capite vestro detracta est. Civitates ad Austrum quomodo estis clausæ? non est qui aperiat vobis. Audistis enim, impius ut non videat gloriam Domini, tollatur.

[20] Propterea, Fratres, contendamus ex toto corde, [Inculcat eisdem memoriam mortis:] mortem præ oculis omni hora propositam spectantes. Ex his quippe ad sensum mens venit: & horret quidem flens anima contemplativa; mens autem ipsam excitans a terrenis, attentam ad Deum efficit. Quin & præterea humilitatem ex his operatur, supplicemque ac vanæ gloriæ expertem in suis oculis vitam, alienamque ab omni mundano fastu persuadet esse ipsam. Quotidie ergo, Fratres, cum tarda ista corporis nostri mole anima Philosophetur, & cum vesperi cubitum concedimus sic unumquodque corporis membrum alloquatur: O pedes, qui potestatem habetis standi atque progrediendi, [per quam debeāt corpori suadere tolerantiā.] antequam per mortem extendi vos contingat & immobiles fiatis, state parati Domino ac Deo vestro. Ad manus deinde dicat: Tempus erit, quando solutis nervis immobiles futuræ estis, simulque constrictæ, Quapropter ante quam illa hora adveniat, manete perpetuo ad Dominum in oratione extensæ. Ad totum porro corpus hanc anima orationem habeat: O corpus, ante quam longe ab invicem separemur, & ego quidem ad infernum cogar, constituta mihi in tenebris vincula subitura; tu vero in antiquam tuam terræ materiam relabaris & dissolvaris, in fœtorem & putredinem desinens, sta fortiter, Dominum adora, sensum mihi præbe salutarium lacrymarum, exhibe Domino debitam tuam servitutem, alacriter me ad Deum & divina defer, antequam ipsum tu ab aliis alio auferaris, ne si volueris hic quiescere & otiari, cruciatuum me æternorum ream constituas: tempus siquidem adveniet quo profundus ille somnus te occupabit, Si me audieris, pariter hereditate æterna potiemur, sin econtra non audieris, hei mihi! quia infelici mecum vinculo conjunctum es, & ego propter te infelix ac rea efficiar. Si hoc modo singulis vos diebus ad certandum unxeritis, veri Dei templum verissime efficiemini. Cum autem suum in animis vestris domicilium Deus ceperit, quæ erit cacodæmonis ars & versutia, qua vos decipere valeat? plus enim quam mille præceptores verbum Dei quod vos inhabitat, docere valet ac clariorem sui ipsius vobis præbere cognitionem. Sane quod humanus exprimere sermo non potest, hoc omne sanctus nos Spiritus potest docere. Etenim; Quid, inquit, oremus sicut oportet nescimus, sed ipse Spiritus postular pro nobis gemitibus inenarrabilibus. [Rom 8, 26] Multo etiam plura hujus generis cum Dei gratia possem ac deberem proferre, sed ne in eodem semper versemur argumento, ad alia orationem placet convertere.

ANNOTATA.

a Blemmyes populus Æthiopiæ, Thebaidi superiori proximæ, per Syenem magisque deorsum penetrans, hoc seculo 4 tandem ad usque inferiorem Thebaidem ipsiusque Ægypti confinia cœpit omnia infesta habere, ex montibus incurrens in subjectam secundum Nili ripas regionem. Iidem usque in Arabiam denique progreßi sequenti seculo 5 Sanctos Monachos Sinaitas occiderunt, quorum Passio illustrata est 14 Ianuarii.

b Sequentem visionem etiam in antiquißimo Domus Professæ Romanæ Codice, ante annos 700 exarato, inveniens R.P. Petrus Poßinus, pro suo in hoc opus affectu Latine reddidit, cujus verbis eam exhibemus paucis exMS. Florentino additis, quæ in Romano deerant, leviori autem quorumdam verborum differentiæ dißimulata, ut cui scrupulosius notandæ non erat commodum inhærere.

CAPUT III.
Procuratoris repressa cupiditas: dæmonum tentationes Pachomio revelatæ.

[21] Quo tempore Sanctus Pater noster Pachomius monasteriis præfuit, magna in Ægypto fames invaluit. Cumque nihil amplius inter Fratres superesset frumenti, [Missum ad emendas fruges pro centum nummis] quin etiam in universa Ægypto vix quidquam frumenti reperiretur; Sanctus senex e Fratribus unum dimisit, qui urbes circuiret ac vicos, ut comparandum pretio frumentum conquireret, eum in finem centum Fratri nummos numerans. Is ergo loca non pauca postquam obivit, ad quamdam devenit urbem, quam Hermuthim nuncupant: in qua, Deo sic providente, hominem reperit, ejusdem urbis incolam, pietati prorsus deditum, ac Dei timore imbutum, quique de Pachomii & Fratrum conversatione præclara multa didicerat. Huic, cum talis esset, publici frumenti cura fuerat commissa. Quem ut Frater accessit, multis hominem rogare cœpit, ut centum nummorum pretio frumentum sibi divenderet. Equidem, respondit ille, mi Frater, si quod penes me est frumentum meum esset, mora nulla foret, quin illud, liberis etiam meis ereptum, ultro vobis elargirer: audio enim multa de plusquam humano ac prorsus singulari vitæ vestræ instituto. Attamen quæ dicturus sum audi. [& pro totidem aliis accipiētem commodatas,] Publicum mihi frumentum est concreditum, neque illud Provinciæ Præses hactenus repetit. Hoc itaque si ad usque trituræ tempus accipere placet, quantum spectat ad publicum, differre possum. Si ergo certus es, id temporis fore ut frumentum mihi restituere possis, accipias licet quantum volueris. Respondente autem Fratre, nequaquam ita futurum, sed pro centum a Holocotinis velle emere frumentum, ejus arbitrio æstimandum. Possum, inquit alter, sane ac volo, non pro centum solummodo, sed pro ducentis etiam Holocotinis frumentum tibi tradere : magnam vero gratiam mihi reddideris, si ut Fratres pro me Deum exorent curaveris. Fratre dicente, aliud sibi quod reponeret non esse ; Ne vero hac super re crucieris, excipit alter: cape frumentum, & cum solutio in promptu fuerit, pretium reddito. Facta sponsione, cum navim implevisset frumento æstimatione unius Holocotini in tredecim Artabas b, quo pretio non inveniebantur vel quinque Artabæ in Ægypto universa venales ; magno cum gaudio ad suum monasterium Frater navigationem instituit.

[22] Audiens itaque magnus Pachomius adventare navim frumento onustam, [inobedientiæ & temeritatis arguit Pachomius;] modumque addiscens quo comparatum illud fuerat, confestum misit ad navim qui suo nomine ediceret: Ne unum quidem frumenti istius granum in hoc monasteriū invehatis volo; qui autem illud comparavit conspectū meum nequaquam subeat, quoniā haud recte profecto munus suum ille executus est; neque in uno hoc solum peccavit, sed etiam quod pro centum aliis nummis frumentum acceperit; quod ut faceret, minime imperavi; verum ipse suæ nimium prudentiæ innixus, plura omnia habere contendit, & lucri cupiditate accensus, vos omnes servituti ac solvendi debito fecit esse obnoxios. Hominis quoque qui frumentum vendidit humanitate abutens, & avaritiæ suæ quoddam præbens argumentum, plus quam opus habebamus frumenti comparavit, ac propria voluntate commodato admisit, quod unde persolvamus non habemus. Neque istud modo, sed si inter navigandum humanitus illi quiddam accidisset, si navim fregisset, quid nobis tandem restabat faciendum? an non in servitutem eramus abducendi? Quapropter omne quod allatum est frumentum, [& superfluum vendi ac pretium reddi jubet.] hominibus secularibus circa hasce partes commorantibus, eodē quo comparatæ fuerunt modo tredecim Artabæ pro Holocotino, divendatur, acceptumq; inde aurum ad eum qui nobis credidit, sine mora perferat. Centum vero nostris Holocotinis quantum emi ubique solet, tantum & usu amplius afferat. Sic ergo factum est ut magnus Pachomius jusserat, allatumque est frumentum, ad rationem quinque Artabarum cum dimidia pro Holocotino c. Ex eo autem tempore non permisit ut monasterio amplius egrederetur ad res Fratribus necessarias procurandas, sed alium quempiam ejus loco suffecit.

[23] [Eumdem pluris sibi commissa vendentem, quam jussus erat,] Alias quoque idem ille Frater a d sutore permulta sandalia resque plures alias divendendas accepit. Has pluris quam imperatum erat cum vendidisset, pretium sutori reddidit. Quod acceptum sutor ubi tertia parte majus esse reperit, ad magnum continuo Pachomium abiens; Vere, inquit, o Pater, minus fecisti provide, cum Fratrem istum in rerum ad monasterium hoc spectantium administratorem elegisti, quoniam mundana nimis in eo prudentia prævalet. Huic siquidem sandalia & res quasdam alias vendendas commisi, addens quo pretio venderet. At ille pluris ea vendens, tertia parte majus quam dixeram pretium attulit. Quo audito magnus Pachomius Fratri ad se vocari jusso dixit; Quid vero hæc ita fecisti? Cui is respondit: Pretium, o Pater, quo vendere ea jussus eram, emptoribus indicavi. Qui responderunt: Frater mi, nisi surto ea sint ablata, majori pretio vendenda sunt. At ego erubescens, ita ad eos dixi: Res equidem furtivæ eæ non sunt, verum ut ne pluris ea venderem mandatum accepi. Quod porro dare vultis, hoc date. Illi igitur quod lubitum fuit pretium annumerarunt, me non curante quantum ab illis lucri fuisset reportatum. Tunc respondit ei magnus Pachomius: Magno te piaculo obstrinxisti, [ab officio deponit.] quando plura habendi amore permisisti te capi. Sed curre quantocius, & quod supra pretium constitutum accepisti, emptoribus redde. Mox autem ubi redieris, pœnitentia tuum istud crimen expia, atque privatus in monasterio confidens, quod tibi injungetur solum age. Non enim tibi expedit ut, quod hactenus, officium obeas. Tunc igitur magnus Pachomius omnia monasterii negotia a Sancto, Zacchæo curari voluit, summa viro religione & omnem humanam laudem excedente bonorum operum exhibitione.

[24] [Ex apparente sub forma mulieris dæmone,] Contigit quodam tempore, ut, dum Pachomius una cum dilecto sibi Theodoro nocturnis horis intra monasterii septa deambularet, subito & a longe visum urrique non levis momenti objiceretur, quod in magnum sane errorem incautos erat natum inducere. Species porro objiciebatur mulieris supra modum formosæ, ita ut Theodorus eam spectans haud parum animo commoveretur & turbaretur vultu. Quem ut B. Pachomius adeo turbatum ac paventem aspexit, hoc modo affatus est; Confortare in Domino, Theodore, neque angaris animo. Quo dicto, Sanctus orationi vacare cœpit, ut illam horrore plenissimam visionem a se abigeret. Illis vero orantibus, magis etiam magisque viris Sanctis appropinquabat impurum spectrum. Mulier ergo inverecunda cum per orationem non repelleretur, magnadæmonum caterva eam præcedente, ad viros Sanctos propius accessit, & hoc modo affara est: Frustra estis; non enim quidquam modo adversum me potestis efficere: facultas siquidem mihi ab omnipotente Deo facta est, ur quoscumque voluero tentare valeam; nec parum impendi temporis, hoc ut a Deo obtinerem. Cum vero Sanctus ex ea quæreret; Tu autem unde es, aut quæ? [seque virtutem diabolis asserente,] & quosnam suscepisti tentandos? illa respondens dixit: Ego filia sum diaboli, & virtus ejus universa; mihi namq; omnis dæmonum multitudo servitium præstat. Ego sum quæ præcipua inter Sanctos luminaria in terram dejeci. Ego sum quæ Judam ex Apostolorum cœtu deturbatum rapui. Potestatem ergo accepi, o Pachomi, tecum ut bello contendam: neque enim perpeti potui tantum dæmonum opprobrium. Nemo ita vires nostras imminuit, ac tu: hoc quippe agis, ut pueris me ac senibus & adolescentulis calcandam objicias. Cumque tantam adversus me multitudinem concites, muro illos inexpugnabili circumdas, timore Domini, sic ut ministrorum meorum nullus appropinquare ulli vestrum libere audeat. Hoc autem infortunii post Verbi divini incarnationem mihi contigit; per hanc namque potestas vobis data est omnem nostram conculcandi potentiam, nobisque illudendi.

[25] [intelligit, nunc quidem parum eum posse,] Interrogante eam deinde S. Pachomio; Mene solum, an etiam alios ut tentares venisti? respondit; Te enimvero, & omnes qui tecum sunt. Rursus ad illam Pachomius: Nonne & Theodorum? Tam contra te, subjicit illa, quam contra Theodorum agendi potestatem habeo, sed propius vobiscum congredi minime valeo. Quærentibus illis, Quam ob causam? respondit: Si enim vos aggrediar, causa existam vestri potius lucri quam detrimenti, quoniam digni estis reperti, qui gloriam Dei propius intueamini. Verumtamen non omni cum eis tempore versabimini, quos modo vestris precibus sic quasi muro protegitis atque defenditis. Tempus siquidem veniet, postquam vos, qui illos nunc a mea violentia custoditis, mortem obieritis, quo plenis inter eos lætitiis versabor. Vos nempe illi estis, qui a tanta monachorum multitudine obrui me & conculcari fecistis. [multis autem prævaliturum post suam mortem.] Cumque S. Pachomius quæreret: Unde autem nosti, eos qui successuri nobis sunt, commissos sibi subditos, non æque ac nos facimus, in Dei timore esse conservaturos, quantum quidem in ipsis futurum est? Tum illa: Probe equidem novi. Ac rursum magnus Pachomius: Mendacium hoc ex impio tuo cerebro comminisceris, cum nihil omnino quod futurum est absque errore cognoscere valeas; Deo siquidem soli tantum prærogativæ competit. Tum illa respondens dixit: Per præscientiam quidem, ut vere dicitis, nihil omnino novi, quod soli Deo proprium, sed conjectantio præscire me quæ deinde secutura sunt asserui. Quærente porro Pachomio: Quam enim in conjectando rationem observas? Ex iis, reponit illa, quæ facta aliquando novi, de futuris conjecturam facio. At quomodo? interrogat Pachomius. Tunc illa: Novi, inquit, quod omnis rei principium intenso desiderio feratur in id quod propositum est, maxime ubi de hominis cum Deo conjunctione & cælesti vocatione agitur; quam Dei voluntate, per signa & prodigia & varias virtutes firmatam, sibi quasi murum circumdant, qui ad eamdem contendunt. Primum porro istud ac vehementissimum desiderium postquam temporis tractu ad quamdam veluti senectutem pervenerit, crescere mox atque augeri desinit: quod cum fit, tandem vel longitudine temporis plane interit, vel vitiis, ita ut morbis, paulatim corrumpitur, vel neglectu atque contemptu hebes redditur.

[26] Quid igitur est, quæsivit rursum Pachomius, quod, ut tute dicebas, ad viros sanctitate magnos ac non ad omnes potius Fratres, [& qua ratione viri etiam perfectitententur.] tentandos veneris? quoniam, ut modo etiam fatebare, proprium hoc tibi est ut animas pessumdes, & tantis supra dæmones omnes viribus polles, ut cum viris adeo præclaris congredi minime dubites. Ad quem illa: Jam nunc tibi dixi, quod ex quo tempore gratia ac virtus Servatoris in terra apparuit, viribus admodum debiles sumus redditi, ita ut passeris in morem a viris Deo servire volentibus constricti, a spiritualibus præsertim hominibus ludibrio habeamur. Attamen quantumvis fracti viribus, non tamen quantum in nobis est adversari vobis, ac malitiæ nobis insitæ semen in ejus qui se nobis opponit animum spargere cessamus. Quod quidem ab eo recipi cum videmus, & locus nobis datur hominem expugnandi, tum sane omnes ad voluptatem illecebras magis accendimus: econtra autem, si quod jacimus semen admittere per Dei gratiam & fidem recuset, non aliter ac fumus in aëra resolvitur, ita & ipsi nos evanescimus. Hanc igitur ob rem permissum nobis non est omnes indiscriminatim aggredi, quod non omnes ea sint virtute & perfectione conspicui. Etenim si adversus omnes depugnare nobis daretur, haud sane paucos, qui vestra nunc custodia proteguntur, in fraudem impulissem. Tum ad eam Sanctus: O vestram sopiri nesciam perversitatem! non cessatis humanum genus impugnare, donec divinæ gratiæ vis vestros conatus omnino dissipet. Quo dicto, visionem omnem eo quo voluerat modo fecit ut desineret, injungens impuro spiritui ut numquam deinceps monasterii septis appropinquaret. Facto deinde mane, Fratrum præcipuos in unum convocat, & quæcumque objecta sibi fuerant, quæque a tentatore dæmone audiverat, exponit. Quin etiam ad reliquorum omnium monasteriorum Rectores litteras exarans, proposita ob oculos universa rei ut gesta erat serie, in Dei illos timore conservavit.

[27] Rursum accidit ut, cum vir sanctus per singulas cellulas Fratres inviseret, [Vt Romanū linguæ suæ ignatum juver sine interprete] quæque non recte sentiebant aut loquerentur corrigeret, in hominem quemdam Romanum, genere ac dignitate quondam conspicuum incideret, qui & Græco sermone admodum perite utebatur. Ad hunc ergo Sanctus deveniens, adhortationibus suis ei opem laturus, & animi ejus sensa motusque exploraturus, lingua utebatur Ægyptiaca. Sed nec Frater iste, quid Sanctus, nec Sanctus quid homo Romanus loqueretur intelligere valebat, propterea quod sermonis Græci omnino esset ignarus: quamobrem necesse fuit advocari Fratrem qui dicta utrimque interpretaretur. Verum cum, qui interpretis vicem subiret, jam adesset; noluit Romanus iste Frater animi sui arcana magno Pachomio per alium revelare, ita dicens: Te solum conscientiæ meæ post Deum cognitorem habere volo, nec alium quemquam. Quibus auditis, magnus Pachomius interpreti ut abiret præcepit, & manu signum edens Fratri Romano, ut donec paululum abiisset reducem sese exspectaret, tantisper privatim Deum obsecraturus abcessit. Extensis deinde in cælum manibus, [petit & obtinet donum linguarum.] hoc modo Deum deprecatus est: Domine Deus omnipotens, si Fratribus auxilio esse non possim, quos a diversis mundi partibus ad me dignaris mittere, propterea quod linguam eorum penitus ignorem, quid oro utilitatis eis proventurum est? Si ergo salvos per me effici eos cupis qui sub me degunt, istud mihi, Domine, largire, ut ad recte gubernandos eorum animos, lingua quoque illorum uti valeamus. Cui rei exorandæ postquam tres omnino horas impendisset, multisque Deum hac super re esset deprecatus, repente e cælo charta ad eum conscripta fuit delata; quam ut perlegit, omnium mox nationum linguas perdidicit. Quapropter gloriam debitam persolvens Patri, & Filio, & Spiritui sancto, non sine magna animi lætitia ad nominatum jam sæpe Fratrem denuo accessit, & absque ullo errore tam Romana quam Græca lingua uti apud eum cœpit, sic ut qui eum loquentem audiebat Frater, de magno Pachomio ingenue fateretur, omnes ab eo linguarum peritos longe superari. Romani ergo animum ubi prout oportebat composuit, & pro delictorum qualitate imposuit pœnitentiam, Deo hominem commendans, discessit ab eo.

[28] Factum deinde est ut secuto mane ad reliqua monasteria lustranda abiret. Ubi ergo ad Monchosense pervenit monasterium, [Ficum ex qua pueri furtim comedebant jubet succidi] illud pariter lustraturus est ingressus. Mediam in eo aream ficus occupabat permagna, in quam e pueris monasterii nonnulli furtim conscendere soliti decerptos ex ea fructus comedebāt. Arbori huic propior factus vir Dei Pachomius impurum in ea spiritum consedisse vidit, ac gulæ dæmonem eum esse deprehendit. Cognoscens ergo Sanctus, ab eo spiritu pueros in fraudem impelli, hortulanum ad se vocatum monet, arborem eam ut succidat; scandalum quippe ex ea nasci hominibus, mente non satis stabili utentibus: addebat, contra decorum videri, in medio eam monasterio positam. Ob hoc præceptum non exiguo mœrore affectus est hortulanus.

[29] Jonas hic vocabatur, qui deinde ad annum octogesimum quintum in monasterio vixit, [a Iona hortulano, qui semper a fructibus abstinens,] insignem prorsus vitam ducens; solus namque fructuum omnium provenientium sustinebat curam, solus fructiferas omnes monasterii arbores ipse conseverat, nec tamen ad finem usque vitæ ex iis quidquam gustasse visus, cum interim tam Fratres quam hospites & qui circum habitabant ad satietatem ex iis autumni tempore comederent. Hoc porro vestimentigenere Frater iste utebatur. Tres ovinas pelles inter se nexas ad corpus omne tegendum adhibebat, quibus contentus, non aliam seu hieme seu æstate vestem induebat. Quid rei esset aut nominis, requiem capere a continuo labore, plane ignorabat, propterea quod omni tempore assiduis esset laboribus intentus. Sed neque cibis umquam usus est coctis, seu legumen seu aliud quid apponeretur; verum aceto dumtaxat cum crudis herbulis utebatur, quanto tempore in vivis fuit. Universi autem Fratres de eo affirmabant, quod quis aut qualis esset ægrotantium locus publicus omnino nesciret, aut quibus rebus vescerentur infirmi. [neque somnum capere nisi sedendo solitus,] Adhæc, quemadmodum narrationibus aliorum cognovimus, quamdiu vixit, numquam tergo nitens vir sanctus somnum cepit: sed dies quidem totos horto impendebat excolendo, post solis autem occasum sumpto cibo, ac cellulam suam ingressus, inque ejus medio sedem aliquam occupans, ad synaxis nocturnæ tempus funes texebat. Quo in opere si ex naturæ humanæ necessitate tantillum somni capere eum contingeret, sedendo id facere solitus, funes e manibus non dimittebat. Cum funes plecteret, sine usu luminis, in tenebris agebat, Scripturas sanctas memoria recolens. Lebitonem habuit unicum, quo uti solum consuerat, quando divinorum & incorruptibilium Christi mysteriorum fiebat particeps, ac deinde mundum eum conservans per annos quinque & octoginta, reponebat in cella. Res alias complures laude dignissimas sanctus ille senex præstitit.

[30] [in eodem situ inventus est mortuus;] Hujus nos extremis temporibus viximus, quando solita eum ratione mortuum reperimus. Solita namque in sede considens, & funes de more conficiens, animam Creatori reddidit. Nec repente homo sanctus e vita migravit, ut ne minora apparerent præclara justi hujus facta, sed morbis haud aliter atque ceteri homines vexatus fuit. Numquam tamen persuaderi potuit ut ad infirmorum sese locum conferret, propterea quod nec Fratrum ministerio, ut reliqui infirmi, nec cibis quibus ægri vescebantur, uti iple in animum induceret. Sed neque cum ægrotaret umquam decubuit, nec sedenti pulvinar aut quid aliud, ut commodius ipsi esset, adhiberi est passus. Nemo ei cum moreretur adfuit, sed ita ut in sella consederat, ac funes etiamnum manibus retinens, & solito quasi more plectens, mortuus est repertus. Istud vero auditu mirabile, qua scilicet illum ratione sepulturæ tradiderimus. Etenim cum pedes ejus extendi nequirent, propterea quod instar ligni obriguissent, neque manus corpori possent admoveri, nec pellicea sua illa veste exui ipse posset, quasi lignorum fascis sepulcro fuit inferendus.

[31] Ad hunc ergo quem descripsi hominem conversus Pachomius, ficum ut succidat jubet. Verum is: [ficui vero parcitum cupiens] Nequaquam ait, o Pater, ita fiat, quoniam ingentem fructuum copiam ex ea in Fratrum usum colligere solemus. Advertens autem Pachomius magnum hinc homini dolorem nasci, ne tristitiam ejus augeret, urgere amplius noluit: noverat quippe vir sanctus vitam hujus hortulani, insignem prorsus & admirandam apud præcipuos æque & infimos. Secuto deinde die ficus reperta est omnino exaruisse, [invenit postridie exaruisse.] sic ut ne viride quidem folium aut fructus ullus in ea reperiretur. Quod simul atque beatus Jonas conspexit, majori fuit tristitia affectus, non ob jacturam arboris, sed suæ inobedientiæ causa; quod, cum magnus Pachomius, ut ficus succideretur imperasset, non continuo eam excidendo fuisset obsecutus.

ANNOTATA.

a Quot supra Numismata sive nummos, tot hic nominantur Holocotini: quod si verum est Artabas tres, facere decē modios frumenti (sicuti in Margine notavit Hervetus apud Lipomanū)grandis pretii fuerit hoc numisma, quandoquidem ut summum quinque Artabæ pro uno Holocotino haberi poterant isto tempore per Ægyptum. Alibi talem nummum necdum nominatum inveni, ipsiusque nomen dißimulanter præterivit Hervetus Κότινος Aristoteli Oleaster est, quid si etiam ipse ejus fructus? cujus ponderi respondens par auri quantitas, solita fuerit subdividiin species minutiores: sicuti uncia (quæ Romanis est duodecima pars libræ) subdividitur varie: atque ita Holocotinus fuerit nummus, integri auri unciam vel amplius appendens, pro ratione Cotini, respectu libræ cujus hic pars aliquora sit.

b Habuit ergo navis bis mille sexcentas Artabas frumenti, id est (secundum æstimationem Herveti) modios 8666 ⅔.

c Hac æstimatione pro 100 Holocotinus, habuit Pachomius Artabas 550 id est modios 1831 ⅔.

d Sutor, coriarius, Græce Σκυτεὺς, a σκύτος corium, pellis: Hervetus nescio qua ex causa Scytensem reddidit.

CAPUT IV.
Vanam gloriam in se aliisque coercet Pachomius. Idololatriæ originem & vanitatem explicat. Athenodori leprosi virtus.

[32] [Docet Pachomius cavendam in ædificiis vanam gloriam,] Locum, in quem orationis causa conveniretur, ædificari fecerat Pachomius, porticibus & columnis super bases dispositis insigniter exornatum; quamobrem non parum adamabat ædificum, sibique plaudebat quod insigne opus ad finem perduxisset. Sed cum hanc animi sui affectionem animaduerteret ex diabolica fraude ortam, ut propter exstructi Oratorii pulcritudinem lætitia efferretur; funes parari, eosque columnis aptari jussit, & instituta primum oratione, Fratrum usus opera, columnas omnes ad terram inclinari, atq; ut sic curvæ manerent, imperavit. Ad Fratres deinde conversus; Oro, inquiebat, vos Fratres, ne manuum vestrarum opera ad ostentationem pulcra admodum esse umquam velitis, sed magis studium vestrum sit, ut, si quid aliquando in iis quæ facitis, per Christi gratiam & donum, sit quod laudem mereatur; mens tamen vestra incorrupta inter laudes permanens, in prædam non cedat diabolo.

[33] [& hospites ad miraculum provocantes repellit.] Monachi nonnulli hæretici, cilicio ad speciem pietatis obtecti, cum de Pachomio multa auditu accepissent, in ejusdem monasterium ingressi, ita Fratres quosdam sunt allocuti: Huc ab Abbate nostro ad magnum vestrum Pachomium sumus missi, ut ei diceremus: Si vere homo Dei es, & a Deo exaudiendum te confidis, veni, ac pedibus solis usi flumen trajiciamus, ut pateat quis nostrum majorem in Deo fiduciam collocet. Quæ cum Fratres Pachomio renuntiassent, indignatus ille respondit: Quo modo talem eorum vos sermonem audire sustinuistis? nescitis hasce propositiones a Deo & pietate nostroque vivendi instituto esse alienissimas? sed neque mundani homines qui sua sapiunt, ita sentire deprehendentur. Quæ enim Dei lex, talia ut faciamus, præcipit? Quin etiam in sacris Euangeliorum libris Servator nobis mandat: Nesciat, dicens, sinistra tua quid faciat dextera tua. [Mat. 6, 3] Hac profecto cogitatione nihil infelicius, ut, peccata mea plangere, & qua ratione æternos ignes effugiam perpendere desinens; puer mente efficiar, talibus propositionibus aures animumque adhibendo. Interrogantibus autem Fratribus: Qui ergo fieri potest, ut hæresi quispiam infectus atque a Deo alienus ad rem tantam te provocare audeat? [demonstrās etiam hæreticū id per dæmonem liceri.] Quibus ille respondens dixit: Fieri potest ut, Deo permittente, per flumen, sic quasi per aridam, quis ingrediatur cacodæmonis opera adjutus, ad confirmandam hæresis suæ impietatem; nec irritus evadat ejus conatus, ad fidem aliquam faciendam iis qui simili sunt errore decepti. Ite ergo, & talium interrogationum bajulis a me renuntiate; Quoniam hæc dicit homo Dei Pachomius; Omnis meus conatus, omne studium eo tendit, non ut pedibus flumina trajiciam, sed ut despiciam quo modo judicium Dei possim evadere, & ejusmodi a satana immissis insultibus fieri superior. Hæc ubi dixit, Fratres una monuit ut de bonis suis operibus non magnifice sentirent, neque visiones aut dæmonum spectra optarent videre, neque Deum per istiusmodi postulationes tentarent, a quo, hæc tam absurda jam diu ante prævidente, in sacris Litteris admonemur, ubi hæc legimus, Non tentabis Dominum Deum tuum. [Luc. 4. 12.]

[34] [Duas storeas pro una fecisse gloriantem,] Contigit quodam tempore ut cum aliis quibusdam Fratribus in certo monasterii loco magnus sederet Pachomius, quando e Fratribus nonnemo, qui binas illo die storeas confecerat, eas ante cellam suam spectandas exposuit, versus eum potissimum locum in quo cum Fratribus agebat Pachomius. Hoc autem fecit, vanæ gloriæ captandæ desiderio abreptus, sibique persuadens, magnopere se a Pachomio laudandum, utpote qui tantam suam diligentiam palam probaret, cum regula non nisi unam a singulis Fratribus quotidie stoream fieri jubeat. Sanctus itaque advertens ostentationis causa Fratrem sic agere, & perspicue intelligens quæ illum ad hoc faciendum cogitatio impulisset, cum multis suspiriis hoc modo Fratres est allocutus: Videte Fratrem istum, qui a primo mane in hanc usque horam universum suum laborem diabolo gratis concessit, & ne particulam quidem ex eo in animæ propriæ solatium servavit, quoniam ab hominibus magis quam a Deo laudem consequi contendit. Cumque is suum quidem corpus laborando exhauserit, animam quoque suam ab omni laborum suorum fructu vacuam esse voluit. [acriter castigat.] Vocatum itaque ad sese Fratrem, ut merebatur, acriter reprehendit, hoc insuper ei injungens, ut, orantibus Fratribus, binas suas storeas manibus tenens, post reliquos omnes consisteret, itaque loqueretur: Oro vos atque obsecro, Fratres, ut pro infelici anima mea Deum deprecemini, ut omnipotens Dominus delicta ejus condonare, ejusque velit misereri, ut quæ duas storeas pluris quam ipsum regnum cȩlorum putavit esse faciendas. Ac rursum cum ad comedendum Fratres discubuissent, eadem denuo ratione inter storeas suas medium consistere eum jussit, donec a mensa Fratres consurgerent. Quo peracto, ut quinque omnino mensium spatio cellulæ suæ includeretur præcepit, utque per singulos dies binas conficeret storeas, ac solo pane & sale vesceretur; ac denique e Fratribus nemo ullus cum eo haberet commercium.

[35] Sed necesse est, antequam ad finem perveniamus narrationis, ut mentionem quoque faciamus sancti cujusdam Fratris, a atque in omni virtutum genere exercitatissimi, [Leprosum Fratrem] & pauca quædam ad eorum qui simul vivunt ædificationem proferamus. Hic ergo felicis recordationis Frater, cum lepra esset infectus, separatam a reliquis cellam incolebat, solo panis cibatu vitam omnem transigens. Singulis porro diebus stoream conficiebat, sic ut persæpe dum storeis conficiendis funes aptaret, a juncis manus ejus læsæ sanguinem emitterent, & ipsæmet storeæ quas confecerat sanguinis expressi notas præferrent. In tanta autem corporis infirmitate cum degeret, numquam a communi Fratrum cœtu abfuit, neque somno umquam per diem indulsit, donec ad vitæ suæ terminum pervenit. Noctu autem, antequam ad somnum se componeret, nonnulla e sacris Litteris memoria repetere erat solitus, atque ita quieti indulgere, donec ad nocturnam conventionem pulsu daretur signum. [& nihilominus laborantem usque ad cruentandas manus,] Hunc cum Frater quidam visendi gratia convenisset, ac manus ejus, a conficiendis storeis cruentatas, esset contemplatus, dixit: Frater mi, ut quid ita laborando te occupas, cum præsertim molesti adeo morbi genere vexeris? putasne, si ab opere vaces, acediæ propterea crimen apud Deum a te incursum iri? Novit profecto Dominus a laborando te ægritudine prohiberi, ac nemo umquam qui morbo simili teneretur, manuum sese laboribus addixit; cum præsertim ad laborandum a nemine compellaris. Alienos pascimus & mendicos; [tandemque persuasum inungere eas,] annon igitur magis convenit, ut tibi, homini nostro, & tanta sanctitate conspicuo, obsequium præstemus ex animo atque alacriter? Respondente autem sene; Quoniam fieri non potest, ut laborando me non occupem; rursum Frater: Si ergo tibi ita videtur; oro ut manus tuas oleo circa vesperam ungas, ut non tantopere tibi doleant. Quod Fratris consilium secutus senex, manus suas oleo perunxit. Verum post hoc remedii adhibitum, magis etiam quam ante juncorum acumine manus ejus sunt vulneratæ.

[36] Tunc magnus Pachomius, hominis visendi causa cellam ejus ingressus, dixit: Putasne, Athenodore, quidquam te ab oleo accepisse solatii? [docet potius abstinere ab opere.] Quis enimvero huc te adduxit, ut laboris quem subis prætextu, per oleum potius quam per Deum, salutis recuperandæ spem conceperis? numquid enim Deus sanare te non poterat? Verum ille majus animæ tuæ bonum sapienter dispensans, hac te infirmitate premi voluit. Tum alter ad magnum Pachomium: Peccavi, inquit, o Pater, & peccatum meum detestor: sed oro te, ut tuis apud Deum precibus delicti hujus veniam mihi impetres. Testati porro sunt qui cum eo vixere seniores, quod integri anni spatio admissam a se culpam defleverit, alternis solum diebus cibo utens. b Hunc autem antequam adeo graviter morbo illo afficeretur, magnus Pachomius mittere erat solitus ad singula monasteria, in exemplum ac confirmationem Fratrum, propterea quod cum gratiarum actione suæ infirmitatis molestias perferre noverat.

[37] Instituto rursum ad Fratres sermone sic adversus Idololatriam pronuntiavit, [Docet idololatriam Atheismo non dissimilem,] ut eam Atheismo haud absimilem esse assereret. Sed reponet fortassis e Gentilibus nonnemo; Minime ego dæmoniis, sed ipsi Deo cultum & venerationem exhibeo. Quamvis enim idola me habere non inficier, attamen ipsas Dei virtutes per illa, sic quasi per Deos quosdam, invocandas mihi sumo, perque has ipsum Deum. Tantæ porro majestatis Numen non est putandum dolore inde aliquo affici (est namque illud doloris omnis prorsus expers) quod alios sub se Deos habeat. Silentio, fateor, hæc potius oratio erat involvenda, donec id genus hominum per cordis compunctionem ad cognitionem veritatis vocare Deus fuerit dignatus, quemadmodum ejus mihi miseratione factum est. Sed quoniam ita Dominus præcipit: Gratis accepistis, gratis date; quod dicendum est, alacriter eloquamur. [Mat. 10. 8.] [in Paradiso habuisse principium] Ipso igitur mundi hujus principio, cum divinam jussionem Adamus violare non dubitasset, misero sane errore decepti mortales scriptam in eorum animis atque conscientiis legem, ipsumque rerum omnium tam admirandarum tamque variarum molitorem Deum agnoscere haudquaquam voluerunt, atque ita ipsimet Deos sibi fabricare sunt aggressi. Cujus quidem pessimi sane, consilii origo in ipso jam tum Paradiso enata est, suggerente generis nostri hoste, Eritis sicut Dii. Etenim cum magna ille genus humanum invidia prosequatur, non id agebat, ut primi nostri parentes, sed ut ipsemet divinitatis rationem apud homines obtinere posset. Consequens namque erat, ut cum veri Dei sese dominationi subtraxissent mortales, non alium sibi deinceps putarent colendum, quam eum, qui Dei se hostem profitetur acerrimum. Vitæ siquidem omnis extincto principio, mors sequatur necesse est. [Hinc scelera & scelerum punitio.] Quapropter postquam & concupiscentia mulierum, & ante eam fratricidium, ac gigantum deinde amentia sub Nemrodo invaluisset, & sola terrenarum rerum spe firmissime tenerentur mortales; factum est infinita supremi Numinis bonitate ut futuræ aliquando resurrectionis spes etiam quædam affulgere inciperet, Enocho, homine sanctissimo, & post hunc Elia, sic quasi in cælum translatis.

[38] Quæ tamen commemoravimus mala in causa fuere cur aquarum eluvione mundum hunc, [Nova deinde lex per Moysen data,] servato quamvis Justo, Deus ad iracundiam provocatus punierit. Attamen cessante dein supplicio, idem longanimis & misericors Deus auxilium suum homini, libera omnino voluntate prædito, non denegavit; homini inquam libero, seu malum seu bonum eligere tandem statuat (omnia namque licent, sed non omnia expediunt) legē igitur per Moysen, qua viveret, præscripsit; [1 Cor. 6, 12.] ac talem quidem legem, quæ non verbo uno mandatove absolveretur, quemadmodum in Paradiso, cum dixit, De ligno scientiæ boni & mali ne comedas; [Gen. 2, 17.] sed qua Dei ipsius veluti manu duceretur homo cæcitate pressus, & singillatim edoceretur, quid sentire quid loqui recte posset ac deberet: qua ratione cum bellum esset gerendum, circumspecte ageret ac loqueretur: quo modo pro natis recens liberis & pecoribus, pro agrorum frugibus, pro vitibus, proque aliis fructibus, & universa possessione gratiarum actiones supremo omnium Domino persolveret; eorumdem illum suppliciorum metu exterrens, quibus homines quondam universi periere, veluti & in Ægypto multas suas & magnas virtutes ostendit atque in mari Rubro, ut qui horum omnium memoriam conservarent, Dei semper timorem haberent ob oculos; maxime cum datam per Moysen legem suo ipse digito Deus exarasset. [& firmata prodigiis.] Quæ porro cum hæc daretur, admiranda contigerunt? Mons scilicet ardere est conspectus, flammæ in ipsum sese penetrabant cælum, tubarum vehementes exauditi clangores, multaque alia. Israëlitas etiam non aliter ac benignissimus pater fovebat Deus, de die quidem nebula illos obumbrans, noctu autem clarissimi ignis fulgore viam ostendens; nutriens eos, nullo eorumdem labore, pane cælitus curato, atque ita occasionem eripiens desiderandi alia ciborum genera; unde intemperantiorum quorumdam vitio sepulcra extitere concupiscentiæ. Aquæ etiam ad potandum non semel cum defecissent, non aliter ac filios carissimos habuit, ad optima quæque per Moysen eos hortatus; qui ipse quoq; imitandos sibi proposuerat Patres Abraham, Isaac & Jacob, & sanctum ipsum Joseph, eorum qui vere Patres sunt verissimam imaginem.

[39] Verum, inquiet aliquis, cur non ab initio tantam de nobis curam suscepit Deus? [Propter quod grato animo agnoscendus Deus,] Cui repono, quod eam numquam curam Deus deponat, cum quem ipsemet in sanctitate & veritate ad imaginem suam efformavit hominem non possit non amare. Hinc & ex veteri Lege non pauci nobis adsunt rei hujus testes, Judæi potissimum, qui veritatem ut in se est, cognoscunt pariter & fatentur. Ipse enim dixit, Ego qui loquebar ecce adsum; & conscripti a Moyse libri ab ipsomet Deo initium cepere ac finem. [Is. 52, 6.] Fateamini ergo omnes de tribu Juda, quod primitus data lex ab omnipotente Deo profecta sit. Deinde vero cum sic quasi proprium & ejusdem vobiscum tribus in non exiguam vestram gloriam ipsum Dei viventis habeatis Filium, hunc Deum avido complexu accipite, non meis solum, sed & sanctorum omnium, & prophetæ Baruch verbis persuasi, ut non exteris solum gloria hæc contingat: neque enim tibi soli Deus est habendus, [& aliis indicandus:] cum illius te oporteat esse memorem quod scriptum est, Diliges proximū tuum sicut teipsum. [Marc. 12. 31., Bar. 4, 3,] Dicite, an non infidelibus id conamini persuadere, quod non alius sit Deus quam qui est unus, quodque is dæmones a filiis & famulis suis nequaquam haberi velit ut Deos? [Mat. 22, 39] Etenim comminando ita scribit. c Subvertetur penitus universa nostra civitas Israël, homines & quæ in ea sunt, vendentur, quoniā omnino admittere statuit Deos qui non sunt d … Vos igitur a ventura ira tempestive fugite; imprimis autem aliunde inductam eorum pluralitatem execrantes, nostrum pariter & vestrum omnium benefactorē, Deum fatemini & adorate. [Act. 17. 28] Non enim longe est ab unoquoq; nostrum; [cum præsertim non longe sit ab unoquoque nostrum.] in ipso namque vivimus & movemur & sumus, ut veritatis præco Paulus Atheniensibus quondam dixit. Cumque idola omnia sensus omnis ac motus videamus expertia, & a patribus acceperitis divinum quid in iis adorari, ei potius cultum hunc deferte, quem a Deo progenitum novimus, verum Deum, ac nostri causa hominem factum, Christum Jesum, qui omnes sub se Sanctos habet, Martyres, Prophetas, Apostolos, & plura solus, quam illi omnes, præstitit. Quemadmodum autem lapis pretiosus, ut valorem suum hominibus probet, duorum aut trium testimonio opus non habet (ipse namque per se adamas admirationem sui parit) ita & tu, cum homo sis, ab homine iisdem tecum infirmitatibus naturæ obnoxio, facilius ad vitam æternam perducendus es.

[40] De testimonio autem quod de ipso perhibuerunt Sancti, non pauca sunt conscripta, [& Christi divinitas satis clare demonstraretur] si modo sanum quis intellectum habeat, non solum de illius in carnem adventu & apparitione, sed de te etiam ipso qui Gentilis es. Suam namque tibi hereditatem Deus paravit, non ignorans fore ut Gentes illi sese obsequentiores præberent, quam ipsi qui non crediderunt Judæi. Noli itaque nimia illa tua incredulitate solum rerum omnium Dominum ab animo tuo repellere. Etenim si ab homine propter hominem genitus est, attamen ex natura sua habet ut unus sit, hoc est Deus, quemadmodum per ea quæ luce palam gessit, satis ac super declaravit. Sed, dices, si talis est fides & gloria Christianorum, cur inter ipsosmet rarus admodum est qui sic firmiter credat? Fatendum id equidem. Verumtamen cum sui omnino arbitrii sit homo, si non firmissima voluntate fidei adhærere statuerit, [tam iis, qui fidem firmiter tenent,] neque ad sustinendum pro divinorum mandatorum observatione certamen fortiter se comparaverit, mox a carnis suæ desideriis allectus, animo cadit: sed qui vere fortis est athleta, numquam eum respicit qui in aliquo superari se permisit; sed victores solos considerat, eosq; in pulchrum & utile sibi ad similem coronam consequendam exemplum proponit, certus vel mortem ipsam victoriæ & coronæ causa oppetere. Scrutare quantum potes fide adjutus, & per omnia Domini vobis bonitas innotescet. Quin & de ipsis quoque Judæis certa nobis spes est, fore ut ad Patrum suorum Abraham, Isaac & Jacob fidem aliquando, si velint, revertantur, [quam ipsismet Iudais;] & quem olim ignorabant Deum, unigenitum Dei filium, propter homines quos ipse formaverat incarnatum, agnoscant, scrutantes quas ipsi ante nos, quasque deinde omnes pariter accepimus, Scripturas sacras: in propria siquidem venit: agnoscant, inquā, eum loquentem pariter & præsentem: sin tantum (quod absit) boni respuant, dicet ipsis; Inventus sum his qui me non requirebant; iis etiam, qui idololatriæ errore abducti erant apparui, quamvis ipsi me non quærerent.

[41] Sed si quis dicat: Quoniam dicitis Deum pariter esse hominem, licet omnium existat creator, non credo; nihil ille mirum facit aut insolitum. Sic namque Moysi Prophetæ gloriosissimo contigit, in cujus faciem intueri nequibant Israëlitæ: inter quos plures increduli, Prophetam eum a Deo missum negabant, [qui propter solam animi obcæcationem tantum arcanū non capiunt.] & lapidibus parabant obruere. Jesus vero Nave, qui ejus plane nomen & figuram habuit, a quo dictum est, Venio congregare omnes gentes; non solum Moysi, famulo Dei credidit; sed Dominum quoque vocare non dubitavit dicens, Domine mi Moyses, populum cohibe: hanc ob causam Moysis quoq; ille successor extitit. Similiter & Chaleb & alii complures Deo summopere ejus causa ut placerent promeriti sunt. Ipse etiam qui Christi nomine insignitur, si non in hominem interiorem oculos mentis conjiciat, si ad exemplum Evæ ab interioribus ad exteriora concupiscenda mentem suam averterit, si non constanter virtutem & gloriam habitantis in nobis Christi cum metu & tremore perpenderit, nonne & ipse Judæorum similis est futurus, &, diversa quamvis ratione, cruci Christum affiget? tam enim perverse is aget qui secundam contempturus est legem, quam qui primam habebit contemptui, ut dicitur: In quantum feceritis. Sed eveniat ut omnes Iudæi, Gentiles, Christiani, atque ipsi etiam Barbari, per Domini nostri Iesu Christi gratiam, salute potiantur: salvavit quippe eum dextera ejus & brachium sanctum ejus, ad inimici ejus confusionem. Eveniat ut ita pariter omnes inveniamur in regno cælorum, cum omnibus qui ab initio fuerint Sanctis, quique Deo altissimo hymnos concinunt in secula seculorum. Hæc locutus Pater noster Pachomius, alio abiturus surrexit, lætus quod concessum sibi a Domino talentum non absconderat: factaque oratione, Fratres non minus lætos a se dimisit, quod Dei bonitatem ex dictis abunde perspexissent.

ANNOTATA.

a Apud Lipomanum cap. 87 dicitur omnem hominum laudem superare & appellari Zacchæus: quod encomium Zachæo, in locum nimis cupidi fratris ad procurationem negotiorum suffecto, datur supra num. 23, ubi idem apud eumdem Lipomanum vocatur Tachæus pro Zachæus. At infra nomen Athenodori expresse hic ponitur, omissum in MS. quo usus Hervetus.

b Græce Κελεφὸς, quod Hervetus mutilum vertit: sed sequestratio cellæ & morbi gravitas infra exaggerata, persuadet leprosum intelligi, qui fuerit a Fratrum convictu separandus morbi illius causa.

c Nondum inveni Scripturam unde hæc sumpta videri poßint.

d Sequuntur in Græco lineæ aliquot, ex quibus commodum sensum extundere non valens, ipsas malui feliciori conjectori relinquere, cum absque iis utcumque subsistant cetera præcedentia atque sequentia.

PRÆCEPTA S. PACHOMII
Ex Græco MS. Florentino.

Pachomius, Abbas apud Tabennenses in Thebaide (S.)
Theodorus, Abbas apud Tabennenses in Thebaide (S.)

EX MSS. GRÆCO.

Hoc est principium Fundationum.
I Quando audieris sonum appellantem te ad ecclesiam, vade meditabundus usque ad januam ecclesiæ, ad hoc ut ores.
II Nemo orantes Fratres circumspiciat.
III Si quis riserit aut locutus fuerit in ecclesia, pœnitentiam suscipiat ante altare.
IV Qui de die ad ecclesiam venire neglexerit, pœnitentiam accipiat: qui autem noctu a trina precatione abfuerit, a pœnitentiam similiter accipiat.
V Nemo exeat ecclesia, quo tempore Fratres orant, non petita facultate.
VI Ab ecclesia dimissi, meditemini usque dum monasterium fueritis ingressi.
VII Nemo, dum meditationi vacatur, caput habeat coopertum.
VIII Nemo Fratres comedentes circumspiciat, neque ad meliora manum extendat.
IX Si quis immodestiæ vitio abreptus, in loco comestionis riserit aut locutus fuerit, pœnitentiam accipiat.
X Qui preces persolvere neglexerit, dum comedit pœnitentiam faciat, aut jejunus revertatur.
XI Si qua re inter comedendum opus fuerit, non loqueri s, sed pulsabis.
XII A mensa revertens, ne multo utaris sermone.
XIII Nemo, dū comedit, caput huc illuc ad mensæ apparatum aut cibos Fratrum curiosius inspiciendos vertat.
XIV Fratri ægrotanti necessaria procuret Abbas, requirens ea pro loco infirmorum.
XV Nemo, cum ægrotat, ex iis comedat aut bibat vasis, e quibus Fratres reliqui, sed seorsim comedere jubebitur, subministratis omnino necessariis.
XVI Si quis ad monasterium accesserit volens fieri Novitius, precationem ei Euangelicam porrigent, & psalmos docebunt. Maneat porro ad monasterii fores, ibique probetur; quidquid autem alii norūnt Fratres, istic & ipse addiscat. b Quo facto, secularibus eum vestibus exuent, & Novitiorum habitu vestiēt.
XVII Vestes quas exuerit aut alia ejus res quȩcumque in potestate erunt communitatis, prout monasterii Pater statuerit.
XVIII Si quos homines, seu clericos seu monachos, in monasterium ingredi contigerit, hoc modo eos excipient. Pedes quidem ipsis lavabunt, quemadmodum in Euangelio præcipitur, & omnia hospitalitatis officia exhibebunt. Similiter si homines seculares ad monasterium accesserint, eodem officiorum genere excipiendi erunt.
XIX Nemo in domo spirituali comedat, sed potius in dominica vel in monasterio ejusdem fidei. c
XX Quando Fratribus paratur cibus, nemo ex eo quidquā degustet, sed neq; garum, d neq; vinū bibant.
XXI Nemo solus mittatur ad laborandum, sed bini semper proficiscantur.
XXII Quando ad laborandum evocabuntur Fratres, nemo ab opere excusetur; non quærant etiam quo sint egressuri: præcedit enim eos, Hegumenus, sicuti Præsidem Provinciæ e viatores sui.
XXIII Nemo laborantiū inter cædendum ligna loquatur, sed pii quidquā meditabuntur, servato silētio.
XXIV Nemo inter laborandū sedeat, nisi jubeatur.
XXV Nemo olus ex horto decerpat, non conscio Hortulano.
XXVI Nemo Fratrum uvā aut herbam aut quidquā ex agris sumere audeat, antequam detur singulis.
XXVII Si forte inter herbas fructus aliquos repererint, illos ne comedant; sed collectos ad plantarum radices deponant, donec is qui curam habet colligat.
XXVIII Nemo sibi quidquam putet permissum.
XXIX Nemo rem ullam possideat præter ea quæ viritim f dantur & præter vestimentum; ut sunt, bina lebitonaria & semitrita storea, pellis, melotes, sandalia, duo cuculli, zona, & baculus.
XXX Nemo sine Patris facultate quoquam abeat.
XXXI Nemo extra constitutā sibi cellam dormiat.
XXXII Nemo exeat monasterio absq; Patris licentia.
XXXIII Nemo in eo in quo dormit loco vicinum alloquetur.
XXXIV Nemo lecto suo quidquam substernet, nisi forte stoream.
XXXV Nemo, nisi cum ægrotat, totū suum corpus perunget, neq; lavabit aut absterget se g indecenter.
XXXVI Nemo in tenebris cum Fratre habebit sermones.
XXXVII. Nemo alterius manum aut aliud quid apprehendet.
XXXVIII. Sive consistas sive ambules, cubiti saltem unius spatium intersit; quod, cum sedebis, similiter erit observandum.
XXXIX. Nemo sine Patris licentia caput radat.
XL. Nemo, nisi ad hoc constitutus, caput alterius radat.
XLI. Nemo, non requisito Patre, e rebus alterius quidquam admittat.
XLII. Nemo asinum nudum cum alio inscendat.
XLIII. Nemo sine superioris venia in opificum officinas ingrediatur.
XLIV. Nemo vel a proprio Fratre quidquam accipiat in depositum.
XLV. Nemo in officina Fratrum panem pinsentium loquetur; sed taciti meditabuntur usque dum cessabunt ab opere: si qua re indigeant, non sermone sed pulsu id significent.
XLVI. Si quis Fratrum e vita migraverit, nemo excusetur ab ejus funere in montem deducendo.
XLVII. Nemo inter eundum præcedat Hegumenum.
XLVIII. Nemo perficiat opus aliquod absque Patre; & ipsi cædant omnes h.
XLIX. Nemo in Virginum monasterium abeat, ut quampiam illarum visat, nisi qui ad id statuti sunt seniores, qui necessaria quoque ipsis subministrant.
L. Hæc porro qui neglexerit, absque omni contradictione pœnitentiam suscipiat, ut æterno in cælis regno potiantur in Christo. Amen.

ANNOTATA.

a In prolixioribus Regulis ab Hieronymo Latine redditis num. 10 additur causa discriminis, quoniam nocte corporis infirmitati plus aliquid conceditur: videturque agi non de iis qui a Synaxi diurna seu nocturna omnino abfuerint, sed qui tantillum serius venerint post unam aut tres orationes, eas scilicet quæ velut præparatoriæ sunt ad consueti Officii canonem.

b Nota est distinctio Magni & Parvi habitus; & utriusque conferendi ritum posteriori tempore ordinatum habes apud Goar in Euchologio. Parvus dabatur novitiis, Magnus post expletum probationis tempus monachis, ut nos loqueremur, profeßis. Ἀποτακτικὸς autem, id est renuntians, hic intelligitur novitius.

c Postremum hoc addi videtur propter monasteria Arianorum vel Origenistarum: quæ non potuerunt iis temporibus defuisse, maxime si monasterium intelligas in prima ac propria significatione, in quo unus aliquis solitarius degit: vel duo tantum simul aut paulo plures: Quæ autem spiritualis quæ dominica Domus dicatur non facile est divinatu: fortaßis Dominica dicitur hospitium seu diversorium publicum, ad Domini, puta Cæsaris jus pertinens: spiritualis autem locus aliquis deliciosus, liberum aërem undique admittens, nec satis clausus honestati.

d Sic in Regula prolixiori 44 Vinum & liquamen absque loco ægrotantium nullus contingat: dicitur autem garum a nomine piscis ex quo præstantius ad aliorum ciborum condimentum conficiebatur.

e Ecgraphum nostrum hoc loco mutilum videtur, sic enim habebat: γὰρ Ἡγεμόνος προαξῆται ἀυτῶν προπορεύεσθαι quod supplemus, corrigimusque per conjecturam, προαξῆται autem dici videntur a προάγω, prægredior, præcedo, unde πρόαξις progressus, & hinc προαξήτης, quod Viatorem reddidi: nam Viatores Latinis, teste Festo, dicebantur qui magistratibus apparent, unde & apparitores appellantur. Si liceret syllabam addere ut fiant προαξινῆται, fascigeros seu securigeros verterem, quales Consulibus & Proconsulibus aliisque supremis magistratibus Romani jungebant, in publicum progressuris.

f Viritim interpretor quod Græce παρὰ τῆς κεφαλῆς quasi in caput seu capitatim.

g Græce κακῶς male: ita Regula prolixior 92 Nemo Lavabitur aqua nudo corpore: quin & cum abluendæ erant vestes, monet Regula 99 Nemo lavet retractis in altum vestibus plusquam statutum est.

h Græce, Μηδεὶς πληροποιήσῃ παρὲξ τοῦ Πατρος, καὶ πᾶν πρόσφατον παρὲξ ἀυτοῦ: quod ut recte Latine reddiderimus, vereor: nam sicut πληροφορέω variam habet significationem: ita & de πληροποιέω, licet melioribus scriptoribus ignoto, cogitare possumus, habere hic propriam aliquam & nobis necdum compertam, notionem.

EPISTOLA AMMONIS EPISC. AD THEOPHILUM PAPAM ALEXANDRIÆ
De conversatione & particulari vita SS. Pachomii & Theodori.
Ex MS. Florentino, eodem Interprete.

Pachomius, Abbas apud Tabennenses in Thebaide (S.)
Theodorus, Abbas apud Tabennenses in Thebaide (S.)

AMMONII EPISC. AD THEOPH.

PROLOGUS.

Quandoquidem Sanctorum Dei famulorum amator insignis existens, eorumdem quoque in vivendo puritatis innocentiæque imitator egregius semper esse studuisti, sanctumque Theodorum, eorum, quos Thebæ Thabennesios vocant, Patrem, multorum sermonibus ubique commendatum, admirari persæpe solitus es; eam mihi imposuisti curam, ut quæcumque per integri triennii spatium, quo in Monachorum illorum societate & monasterio versatus sum, sive narratione eorum qui pariter cum Sanctis Dei hominibus instituti sunt de Theodoro intellexi, sive quæ meis ipse oculis spectare haud fui indignus, ad te, Pater venerande, perscriberem. Hæc igitur ipsa tibi putavi manifestanda, Sanctorum virorum Deum suppliciter orans, ut puram atque exactam rerum quas Sanctitatis tuæ jussu, qua possum diligentia maxima, describendas sumpsi, memoriam mihi sufficiat.

CAPUT I.
A Theodoro susceptus juvenis ex suis magistris discit quædam de prophetico utriusque spiritu & arcanorum cognitione.

[1] [Ammon vitæ monasticæ desiderio tactus,] Septem omnino ac decem vitaæ numerabam annos, cum, factus Christianus, beatum Pontificem Athanasium in ecclesia de Monachorum & virginitatem perpetuo servantium hominum conversatione disserentem audivi, & illius spei, quæ ipsos in cælis manet, admiratione captum. His ego auditis magno sum desiderio accensus & beatissimam illorum solitariorum vivendi rationem adamans, eam mihi tenendam elegi. Sacro igitur regenerationis lavacro expiatus, in Monachum quemdam Thebæum haud procul ab urbe incidi: quem cum sequi omnino statuissem, mentem mutavi, transiens in sententiam Pauli beatæ memoriæ Presbyteri in Ecclesia quam Perei dicunt. Is eum, quem dixi, Monachum hæretica labe infectum vehementer suspicatus, ad Sanctum Patrem Theodorum cum litteris me misit, Theophili & Copri, hominum e Dei voluntate viventium, opera usus, quique a Theodoro ad Sanctissimum Papam Athanasium cum litteris similiter missi fuerant. Ur propius ad monasterium, in quo agebat famulus Dei Theodorus, quod Bau vocatur, & in Nomo superiori Diospolitano situm est, [& ab ipso Theodoro susceptus] accessimus, ad ipsas asceterii fores Dei famulum merui habere obvium, qui postquam e loci temporisque circumstantiis sermonem habuit, & vestes meas cum aliis permutari jussit, in monasterium suum ipse me deduxit, in quo simul congregatos reperi Monachos fere sexcentos, qui omnes in monasterii istius medio commorabantur. Theodorus autem, delecta sibi sub palma sede, & Fratribus in unum convenientibus, me, qui admirabilem rerum omnium ordinem cum stupore & verecundia spectabam, intuitus, locum juxta se ut caperem mandavit.

[2] Tunc Monachorum unus, divino quasi spiritu actus, [Interest publicæ Fratrum reprehensioni.] surgit; ac Theodorum, ut omnibus audientibus de suis se peccatis admoneat, petit. Hominem igitur fixo obtutu ille aspiciens, ita dixit: Bonum est viro cum portaverit jugum ab adolescentia sua, sedebit solitarius & tacebit, quoniam levavit se super se. Dabit percutienti se maxillam & saturabitur opprobriis. Tu vero nonnisi ægre molesteque ferre soles Christi causa illatas contumelias. Illo deinde in locum suum secedente, alius surrexit, deque suis defectibus moneri petiit. Intuitus Monachum Theodorus; Scriptum, inquit, est, Hortus conclusus sponsa mea, hortus conclusus, fons signatus: Tu contra, ab omnibus viatoribus necesse habes percursari. Magna is animi dimissione ad locum suum ut abiit, alteri surgenti, eademque sibi ut dicerentur roganti; Expectans, subjecit Theodorus, expectavi Dominum & intendit mihi, & exaudivit deprecationem meam, & eduxit me de lacu miseriæ & de luto fæcis, & statuit super petram pedes meos, & direxit gressus meos, & immisit in os meum canticum novum, carmen Deo nostro. Quibus dictis, ubertim alter flens consedit, ac multi etiam alii a lacrymis non temperarunt. Tum alius surrexit, & sese pariter corripiendum palam obtulit; Cui Theodorus: Vir longanimis multus est in sapientia, pusillanimis vero valde insipiens est: ad meliora itaque omnia teipsum revoca. Ad quam vocem cum alter mœsto silentio indulgens consedisset, Horio cuidam (quem natione Libyn, & arte fabrum esse deinde cognovi) assurgenti, eademque quæ priores roganti, dixit Theodorus: Patientia enim vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes reportetis repromissiones. At Herioni qui cognominatur Patelloli, verbis se quoque castigari flagitanti, dixit: Alter alterius onera portate & sic adimplebitis legem Christi: Tu quoque ad meliora convertere. Illo abeunte, omnibus qui aderant Monachis ait Theodorus: Dicenti mihi credatis volo, dæmonibus homo iste terrori est. Alteri post hunc surgenti & de se percunctanti dixit: Benedixit Deus qui docet manus meas ad prælium & digitos meos ad bellum: in hisce itaque esto vir fortis. Cum alius deinde post hunc exsurgeret eadem rogans; dicit Theodorus: Non est nobis colluctatio adversus carnem & sanguinem, sed adversus principes & potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, adversus spiritualia nequitiæ: fortiter ergo decerta. Alteri deinde surgenti; Emundemus, ait, nosmetipsos ab omni inquinamento, non solum carnis, sed etiam spiritus: attende occultis tuis. Alii quoque, cum surrexisset; Ora, inquiebat, hoc modo: Ab occultis meis munda me & ab alienis parce servo tuo: utrimque enim grave tibi instat bellum. Hæc igitur omnia cum Ægyptiaca lingua ad suos Theodorus diceret, nos audivimus; Gtæce, quæcumque dicebantur, interpretante Theodoro Alexandrino, in ecclesia Perei Lectore, & moribus ac lingua probatissimo, quemadmodum is a quo dictum est: Christo confixus sum cruci, vivo ego jam non ego, vivit vero in me Christus; quique ad hoc usque tempus in corpore isto degens, Domino placere conspicitur.

[3] [Futurum Ecclesiæ statum ex Theodoro discit,] Postquam admiratus sum Abbatis Sanctissimi verba & sententias, quarum tamen vim ac robur, ob ætatis atque experientiæ mediocritatem, nondum percipere poteram; ab alio quodam interrogatus Dei famulus Theodorus Thebæus, silentio tantisper intentus & fixis in cælum oculis, surrexit. A Monachorum deinde multitudine sic quasi corona circumdatus, cum Theodoro Alexandrino interpretandi vices demandasset, ita disseruit: Novi equidem eos qui carnis studio ducuntur, si quæ dicturus sum audiant, ægre accepturos. Sed quoniam ut hæc ipsa eloquar Deus mandavit, quod res est dicam. Quæ a genere nostro sanctæ Christi Ecclesiæ persecutio imminet, magnis incrementis vires a capiet, ac non paucos in vulnera & ruinam trahet: tales namque ii etiam fuerunt, qui Sanctissimum Apostolum Paulum suis quondam insidiis impetierunt, quique non ex fidei puritate, sed ex contentione Christum prædicabant. Hac porro persecutione ad summum adducta, e Gentilibus b Imperator repente existet, qui adversus Christi Arcana multis scelerate atque impie contendet, in eoq; omnem suam operā est positurus, ut quicumq; sub ejus dominatione futuri sunt Christiani, in errorem & insidias pertrahantur: verumtamen omnia ejus consilia Christus evertet: ad illum siquidē spectat quod scriptum est, Vir arrogans & contemptor nihil quidquam de consiliis suis perficiet. Nos itaque continuis Deum precibus fatigare convenit, ut misericordiam suam ad multas Ecclesias in salutem plurimorum extendat. Rogatus a nonnemine, Ecquinam ii essent, quos ipse ex genere nostro appellaret, impios hoc nomine Arianos venire respondit: eoque dicto, sub palma rursum consedit. Itaque contigit, ut, cum locum in quo prius eram, ipse quoque permutarem, aliquo intervallo procul a Theodoro fierem. Monachis igitur qui aderant, sermone Ægyptio inter sese colloquentibus, Ælurion quidam, Christum vere indutus asceta, sic Græca me lingua compellat: Assurge, inquiebat, tu, & ex homine Dei sciscitare, quando hæc omnia futura sint. Ad quam vocem cum perterreri me & tremore concuti videret, rursum dixit; Ne timeas; ecce enim benignis ille te oculis intuens, ut quæ suggessi interroges, hortatur: surgens ergo quæ dixi percunctare. Ego autem viri Sanctissimi canos c reveritus, majore adhuc metu tenebar. Conversis deinde in famulum Dei Theodorum oculis, benigno eum in beatum senem Ælurionem & in me vultu intentum conspexi. Quamobrem Ælurionis nutu denuo confirmatus, surrexi. Tum subridens Theodorus Alexandrinum ejusdem nominis Theodorum interpretem agere jussit, per quem sic ille ad me: Quæcumque vis ex me quære; nec enim ignoras, vini te instar recens expressi inter nos versari. Hic ego majore quam ante metu perterritus; Quando, inquam, hæc erunt? Tum ille; An ait, Scripturas necdum nosti? scriptum est: Sonitus pedum d nimbi. [3 Reg. 18, 41] Quapropter & ego tibi edico: vox pedum rei magnæ quam modo prædixi. Tu ipse quæ futura annuntio, oculis tuis videbis, & pars eorum futurus es, tristium & jucundorum omnium particeps. Suam porro Deus clementiam erga non paucos ostendet, ac primum ea quæ a gentilibus, deinde vero quæ ex genere e procella persecutionis Ecclesiis imminet, finem accipiet.

[4] Omnium hoc loco oculis in me conversis, surgens Theodorus & aliis ad orationem reverti jussis, manu apprehensum magistris me & moderatoribus tradidit, [& sacris litteris instrui jubetur:] Theodoro videlicet Alexandrino, & Ausonio cuidam, qui secundas ab eo tenebat. Ad quem Abbas: Da, inquit, operam, ut in divinarum Scripturarum intelligentia, præclare erudiatur: neque enim in monasterio is semper versabitur, sed rerum sacrarum in Dei Ecclesia minister fiet. Ab his igitur admissus & in domum perductus sum, in qua morabantur qui sub ipsis erant, Monachi Græci numero viginti. Hi in unum convenientes, invicem sciscitabantur de iis quæ & ex illis quæsierat Theodorus, & ipsemet in medium adduxerat. Ita factum est, ut, cum tam viginti illos Monachos, quam Ausonium & Theodorum Alexandrinum de iis quæ ipsi umquam intellexerant disserentes, diligenter audiverim, & in corde ac animo tenuerim, facile quæcumque scripsi, memoria potuerim tenere. Omnium siquidem quæ interrogantium singulis Theodorus responderat, sensum atque sententiam, rogatus a me Theodorus Alexandrinus, interpretari continuo est dignatus. Hæc autem dicta sunt anno eo nonnihil jam ad finem tendente f, quo renuntiatus Cæsar est Gallus, qui & Constantius junior est cognominatus. Quotiescumque vero, etiam procul existens, sanctissimi Theodori voces ac verba ad aures meas perferebantur, nunc gaudio, nunc mœrore, [qui ex magistris suis intelligit,] nunc metu complebar. Quæ quidem unde acciderent admirans, & quæ essent ex aliis quærens, cognovi iisdem alios animi commotionibus, quibus ego, esse obnoxios. Ausonium ergo privatim, Ælurionem vero volentem oravi, ut quæ ad Theodorum spectarent, enarrare mihi ne gravarentur: continuis namque interrogationibus Alexandrino Theodoro molestus esse verebar. Atque hi quidem omnes ita mihi dixerunt.

[5] [quomodo Theodorum divinitus cognovit Pachomius,] Pachomius quidam, monasteriorum horum auctor & moderator, Deo quondam gratissimus extitit. Hunc idem Deus multa per revelationes, ac plura per internam suam ad Pachomii animum locutionem, alia vero per ministerium Angelorum edocuit, multis eum prærogativis misericorditer exornans. Atque hic quidem Pachomius ante annos omnino sex e corpore mortali migrans, ad Dominum abiit. Qui cum aliquando inter Monachos suos versaretur, ita est locutus: Servum Dei Pecusium in Lotorum urbem misimus, infirmis istic auxilio futurum. De eo, postquam ad vos accessi, Angelus Domini ita mihi nuntiat, fore ut ipso hoc die ad nos redeat, adducens secum vas a Deo electum, hoc est, trium ac decem annorum adolescentem, Theodorum nomine, & Spiritu sancto plenum. Post solis ergo occasum ad monasterium accessit Pecusius, Pachomii amicus sincerus, cumque eo adfuit Theodorus quo de agimus, tertium decimum ætatis annum tunc, ut dixi, peragens. Quem S. Pachomius inter suos recipiens, haud aliter ac filium carissimum habuit & educavit. Qui ut vigesimum & secundum ætatis annum attigit, [& hunc ille orationi vacantem observarit] nescio quid a Pachomio curare jussus, dum prompte, quod erat imperatum, exequitur, & sanctum ubique Pachomium invenire satagit, quasi a divino spiritu ductus, ad eas propius ædes accessit, in quibus Fratres vesci erant soliti, quæque monasterii templo haud longe aberant. Terræ autem motu repentino factus attentior, Pachomium audivit talibus Deo supplicantem: Deus multæ misericordiæ, qui peccata & malitias nostras clementer dissimulas, generi precor humano parce, tuamque super nos misericordiam magis extende, neque in judicium venias cum Monachis aut virginitatem perpetuam professis, requirens ab eis accuratiorem mandatorum tuorum observationem. Similiter neque populum tuum, cujus mihi curam demandasti, quemque ipse magno amore terræ huic, sic quasi pulcherrimas arbores, commisisti, severius judica; verum ita nobiscum agas, ut cum genere mortali, ante quam tuus unigenitus filius se nobis exhiberet: sic enim nobiscum in judicium non intrabis, sed peccata nostra omnia clementer expunges. [terra interim tresmente,] Si namque iis temporibus orbem ob scelera non perdidisti, quomodo nunc populi tui non misereberis? Miserere nostri, Domine, qui nos fecisti atque creasti, & ab ira atque furore tuo desiste, per Unigeniti tui sanguinem quo sumus redempti. Cum enim ob servos & amicos tuos Abraham, Isaac, & Jacob, Judæis non semel misericordiam exhibueris, quanto magis ob Christi sanguinem propitius nobis es futurus? Filii tui unigeniti famulos esse nos profitemur, cujus singulari beneficio e vilibus creaturis tui sumus filii effecti. Post hæc cum solum illud suum Miserere identidem Pachomius repeteret, nec aliud quidquam adjungeret, terra cœpit contremiscere, ac Theodorus vultu in solum dejecto, tamdiu cum omni tremore orationi indulsit, donec alacri voce in hæc verba Pachomius tandem erupit: Benedictus es, Domine, qui generis nostri optimus servator existis, & laudabilis & gloriosus in secula. Amen. Terræ motu interim cessante, cum nulla adhuc lux corporeis oculis affulgeret, ostium Pachomius aperit, & Theodoro assurgenti; Magna, inquit, usus es audacia, quando hic permanere in animum induxisti. Incessanter autem ad Deum clama, ut suam nobis misericordiam non subtrahat, sine cujus auxilio creatura nulla sufficere potest. Hæc interim quæ fieri vidisti, quamdiu in corpore hoc futurus sum, nemini volo g annunties: nos vero deinde, post Pachomii dormitionem, Theodoro ea narrante, didicimus.

[6] Dies abierant septem, postquam admiranda illa Theodorus conspexerat, [ac visione cæleste oblata ad aversandas hæreses animatus sit;] & Pachomio aliorum monasteriorum ordinem & statum inspiciente, in monasterio Bau ea agebat Theodorus quæ a Pachomio erant imperata; cum a quibusdam hominibus Alexandria peregre advenientibus docetur, qualem de unigenito Dei filio opinionem haberent ac proferrent h Ariani. Quamobrem ad orationem conversus a Deo petiit, ut a tanto errore genus humanum liberaret. Dumque precibus intendit, ternas videre sibi visus est columnas igneas, eumdem plane omnes conspectum de se præbentes. Tum vocem percepit, quæ ita præciperet: Objectarum tibi columnarum neque distantiam, neque inscriptionem attende, sed quomodo eædem prorsus sint inter sese considera. Non enim ulla est creaturarum, cujus similitudine Pater, & Filius, & Spiritus sanctus, sufficienter nobis exhiberi possint. Talem Theodori visionem ex ipsomet Pachomius intelligens, hæc ad eum dixit: Quemadmodum videre mirabilia & audire tibi fuit concessum, sic etiam arcana tibi ostendi & dici contigit. Ego quoque cum solitariam primum vitam cœpi instituere, nunc quidem ab iis, qui Meletio i Lycopolitano adhærebant, nunc a k Marcionis sectatoribus, ut cum ipsis essem atque sentirem, [quod Pachomio quoque recens converso acciderat.] invitatus, cum plures insuper hæreses serpere didicissem, quarum unaquæque penes se veritatem consistere fidenter jactabat, non parum animo fui commotus; ac multis cum lacrymis Deo supplex accidi, mihi ut ostendere dignaretur, a quorum parte veritas non fucata esset. Omnino quippe hærebam anxius. Ecce autem, dum in oratione persisto, extra me abreptus, omnem qua infra cælos patet aëriam regionem, nocte quasi densissima involutam aspicio. E diversis quoque partibus una eademque ad aures meas vox perfertur; Ecce hic est veritas; Quaque singulæ excipiebantur voces, illuc mortales non paucos accurrere conspexi, in densis adeo tenebris mutua ope ad currendum adjuti. Ad unam porro mundi eamque Orientalem partem videre erat lumen in excelso positum, & stellæ instar matutinæ fulgentissimum. Hinc vocem exaudio, ita mihi dicentem; Ne in errorem pertrahi te sinas ab iis, qui a tenebrarum vocibus abripiuntur, sed huic potius lumini te præbe obsequentem. In ipso namque solo veritas est, erroris omnis expers. Tunc alia confestim vox ad me facta est; Hoc quod vides lumen, Luciferi adinstar clarum, splendore suo ipsum aliquando solem superabit. Ipsum enim est Euangelii Christi ubique annuntiatio, quæ in sancta Christi ejusdem Ecclesia, in qua baptizatus es, instituetur. Cujus autem voce invitaris, Christus est, qui per Alexandrum Alexandrinorū Episcopum loqui non cessat. At aliæ quæ in tenebris voces personant sunt hæreticorum, ipsiusque dæmonis in uniuscujusque hæreseos duce loquentis, multosque propellentis in fraudes. Inde complures splendidis indutos vestimentis, & ad lumen, quod ostendebatur, magno studio festinantes intuitus, Deum benedixi: spretisque eorum monitionibus, qui decipere me unice conabantur, cohabitavi Palæmoni, hominum sanctissimorum æmulatori egregio, [Is ab Angelo jubetur Monachos congregare.] donec Angelus Domini in visione quadam mihi adstans dixit: Age sis, & omnes qui ad te accesserint, eo igne fac succendas, quo tua Deus præcordia voluit flagrare. Ejusdem Angeli ductu monasteria ist hæc omnia Deo propitio condidi. Hoc quoque ignorare non debes, quod Athanasius, sanctissimus Ecclesiæ Alexandrinorum Episcopus, spiritu divino plenus sit. Dixit etiam nobis Pachomius: Mox ut in sedem Alexandrinam inductus est Athanasius, viri nonnulli improbi divinam circa eum dispositionem accusare cœperunt, nimiam ejus juventutem l causantes, & Ecclesiam in factiones scindere conati: mihi autem ita Spiritus sanctus dictat, quod columna is in Ecclesia Dei & lumen futurus sit, quodque pietatis in Christum causa non mediocres sustinere debeat tribulationes & fraudes atque insidias hominum. Quibus omnibus, virtutis divinæ auxilio, fortiter superatis, purissimam Euangelii veritatem in Ecclesia ad extremum palam annuntiabit.

[7] Post hæc Theodorus una cum Pachomio in prædicto Tabennesiorum monasterio, quod ad Tentyriten Nomum pertinet, [Cælesti visione rursum recreagur Theodorus.] vitam egit. Nocturnis hic aliquando precibus intentus, & dormiendi necessitate gravatus, per monasterium cœpit deambulare: perque noctem a nemine observatus postquam orationi tantisper vacaverat, statuens corpori quoque moderatam aliquam quietem haud negandam, prope ecclesiæ ad monasterium spectantis fores consedit, & quantum sola naturæ exigebat necessitas somno indulsit. Tum Angelus Domini in somnis apparens dormientem excitavit dicens; Sequere me. Surrexit Theodorus, & præeuntem Angelum secutus, in ipsam ductus est ecclesiam, quam ingenti undique lumine collucentem reperit. Angelorum etiam multitudo ingens eo in loco versabatur, in quo sua Deo sacrificia offerre Sacerdotes consueverunt. Territus simul, & simul ab Angelorum uno evocatus Theodorus, ut propior constitit, magna nescio quis gloria & splendore conspicuus, cibum quemdam peregrinum atque insolitum coxit. Quem cum in os Theodori infudisset, ut eum istic consumi pateretur mandavit. Porrectum cibum Theodorus comedens, & insolentiam saporis expertus, lucem mox omnem evanescere, & Angelos e templo recedere conspexit. Ipse porro divina quadam virtute quasi incitatus, Pachomii congressum omni stustio requirebat, gaudio & hilaritate plenissimus. Cui dum quæ sibi acciderant, omnia enarrat, Pachomius, eorum quæ per revelationem portendebantur arcanorum non ignarus, dicenti suaviter arridens subjecit: Qui accepit duo talenta, quatuor deinde talenta attulit, & qui acceperat quinque, alia similiter quinque est lucratus: quamobrem succingens lumbos, ut cum gratia tibi concessa fructum facias; temetipsum compara. Tunc ingemiscens Theodorus, a Pachomio ut Deum pro sese deprecaretur enixe flagitavit. Ex eo itaque tempore haud indignus fuit repertus, qui continuos in Domini sui causa labores & ærumnas perferret.

ANNOTATA.

a Cum infra num. 4 dicantur hæc acta exeunte anno quo Gallus creatus est Cæsar, apparet hic prædici persecutionem resuscitandam a Constantio an. 353 Arelate & Mediolani, maximis vero incrementis augendam post Ariminensem Synodum anno 359.

b Julianus Apostata factus Imperator anno 360, occisus 363.

c Caniciem intelligo non Theodori (hic enim tunc annum ætatis 47 solum agebat) sed Ælurionis, loqui imperantis.

d Vulgata nostra, Sonus multæ pluviæ est: sunt autem verba Eliæ, jam jam futuram pluviam Achabo Regi prænuntiantis: adeo ut locus hic assumi videatur ad celeritatem imminentis mali exprimendam.

e Mortuo scilicet Valente Ariano, quando sub Imperio Theodosii requievit Ecclesia post an. 378.

f Fuit is annus Christi 351 teste Idatio, post Consulatum scilicet Sergii & Nigriani, quando depositus est Vetranio VIII Kal. Januar. & levatus est Constantius Cæsar Idibus Martii.

g Hinc colligas alium hunc esse casum ab eo, qui refertur supra accidisse, cum oraret Pachomius in loco Synaxeos, sive (ut nunc loquerentur monachi) in loco Capituli: nam quid ibi contigerit ipsemet Pachomius coram Theodoro, se deprehensum nesciente, narravit Fratribus.

h Cum hic necdum hæretici appellentur Ariani, videri possunt hæc acta esse ante Nicænum concilium, gliscentibus quam maxime inter Arium & Alexandrum contentionibus, puta circa annum 323.

i De Meletii schismate egimus in Vita S. Athanasii cap. 2 quod haud diu post annum 300 suscitatum subS. Petro, sub ejus successoribus continuatum fuit; donec tandem, cum Arianis conspirantes Meletiani, in unum cum ipsis coaluerunt seu potius evanuerunt.

k Hæresin suam Marcion produxit in lucem circa medium seculi 2, quam ad sua usque tempora etiam in Ægypto & Palæstina perdurasse narrat Epiphanius hæresi 42, scribens circa annum 375.

l Hinc confirmari potest quod de S. Athanasio diximus in Vita ejus cap. 1 tricenarium dumtaxat fuisse cum ordinaretur.

CAPUT II.
Secreta cordium a Theodoro sæpe cognita & revelata.

[8] Hæc nobis Pecusius, qui ea ex Pachomio audierat, post hujus in Domino dormitionem retulit. Hæc ego ipse ex Ausonio & Ælurione audiens, famulum Dei Pecusium Patris loco habere multum studui. Cumque insuper didicissem quantam a Domino virtutem adversus dæmones accepisset, orare illum non destiti, ut quæcumque de Theodoro ex Abbate Pachomio cognoverat, mihi enarrare ne gravaretur. [Auctor circa arcanorū cordis cognitionem ex scripturis instruitur,] Qui cum nec alia nec minora proferret, magna sum admiratione captus. Et ex Ausonio quidem illud quæsivi, ut e Scripturis sacris me doceret, an omnino fieri posset, ut homo alterius hominis arcana mentis perspiciat. Tum ille: Ipsa quidem experientia hanc tibi scientiam probare facile poterimus, si quandoque eveniat; ut cordis tui arcana Theodoro Deus revelet: absque enim divina foret revelatione, jam in nullius creaturæ esset potestate, ea quæ intus & in animis hominum aguntur cognitione assequi. Quod ut e divinis Litteris perspectum plane tibi sit, audi sis Prophetam Samuelem, dum hisce verbis Saulem compellat: Veni & omnia quæ sunt in corde tuo indicabo tibi. [1 Reg. 9, 19] Et de asinis quas nudius tertius perdidisti, ne solicitus sis, quia inventæ sunt. Lege sis etiam quæ de filiis Jesse Deus aperuit Samueli, ut scias quod cum Deus famulis suis revelare aliquid voluerit, nihil non ipsis innotescat. Sin is revelare noluerit, ea quidem quæ hominibus sunt communia in semetipsis Sancti intelligunt. Hoc scies si Bibliam universam qua Regum continentur historiæ legendo percurras, & Elisæum prophetam ministro suo de pia muliere hæc indicantem audias, Quoniam in amaritudine est anima ejus, & Dominus non indicavit mihi; quemadmodum multorum ei corda patefecerat Deus. [4 Reg. 5, 25] Potissimum vero ubi Elisæum eumdem ad suum quondam ministrum Giezi verba facientem, & Giezi ipsum respondentem audiveris; Quoniam non ivit famulus tuus quoquam; ac rursus Elisæum attendas loquentem: Nonne cor meum in præsenti erat, quando reversus est Naaman Syrus de curru suo in occursum tui? Nunc igitur accepisti argentum & accepisti vestes, ut emas hortos & oliveta & vineas, & oves & boves, & servos & ancillas: sed lepra Naaman adhærebit tibi & semini tuo usque in sempiternum. Scriptum quoque est in Proverbiis Salomonis; Cognoscens cognosces animas ovium tuarum, & oculum a tuum impones gregibus tuis. [Pro. 27, 23] Ac rursum: Intelligit justus corda impiorum, & in malis ridebit impius. In actis etiam Apostolorum scriptum est: Et quidam vir Lystris infirmus pedibus sedebat, claudus ex utero matris suæ, qui numquam ambulaverat. [Act. 14, 7] Hic audivit Paulum loquentem: qui intuitus eum, & videns quia fidem haberet, ut salvus fieret, dixit magna voce; Surge super pedes tuos rectus. Et exilivit & ambulabat: Fides quippe intus & in animo, non in vultu cernitur aut in corpore. Ita & Petrus iniquitatem Simonis Magi, non e specie & vultu corporis, sed in animo ejus intuens, dixit ei: In felle enim amaritudinis & obligatione iniquitatis video te esse. [Act. 8, 23]

[9] [& reipsa discit Theodoro ea patere.] Postquam ista ex Ausonio didici & sacros codices in manus sumpsi, studiosius ea quæ audiveram legendo percurri. Quodam deinde tempore circiter noctis medium, urgente necessitate, cum densæ essent tenebræ, domo egredior; quando ecce Theodori ipsius voce percepta sic inhorrui, ut quamvis lineo solum sacco corpus texissem, & hibernum ageretur tempus (mensis quippe is tunc labebatur quem Ægyptii Tybi b dicunt) totus sudore immaduerim. Jamque satis prompte Ægyptiorum lingua utebar, cum meo me nomine compellans Theodorus, ac juxta se ut consisterem imperans, hoc modo Thebæum quemdam Monachum Amaï nomine allocutus est: Quamobrem Dei timor non magis tibi ob oculos versatur? An ignoras quod corda hominum & renes Deus scrutatur? Cur animo & mente tua modo meretrices cogitas easque complecteris, modo velut cum legitima uxore dormiens toto corpore contaminaris? Et quando bellum cogitatione tua geris, & quasi nostium victorem speciose teipsum circumspicis, & Ducibus placere contendis, ab iisque aurum accipis. Denique nihil non agis vitæ quam profiteris contrarium, & reipsa efficere te arbitraris quæ mente solum & cogitatione agitas. Cognitum ergo persuasumque tibi sit, quod, nisi pœnitentiam agas, & Dei timore animum tuum expurges, nisi lacrymis propitium tibi Dominum reddideris, & vitæ quam nunc agis propositum deserueris, viam tuam Deus haud quaquam felicem reddet, sed igni te addicet sempiterno. Ad pedes Theodori supplicem sese Monachus tunc abjiciens, & omnia sic contigisse, ut vir sanctus exposuerat, ingenue confessus; pœnitentiam se acturum promisit, & Theodorum ut suam apud Deum causam ageret obsecravit. Ac Theodorus; Det tibi, inquit, Deus veram tui ipsius cognitionem, & ut per viam pœnitentiæ ad tuam tandem salutem pertingas. Video sane in animo tuo longissime a Deo te abiisse: Verumtamen si modo voluntas tibi non desit, patet ad Deum reditus. Etenim quicumque serio ac prout oportet ad Dominum se convertunt, benigne ab eo omnes recipiuntur. Quibus dictis, & multum lacrymans, hominem dimisit. Amaïs porro post menses omnino quatuor, deserto monasterio, militiæ sese tradidit: atque in prolixum morbum delapsus & hydrope laborans, post anni unius spatium finem vivendi fecit, & hæc omnia confessus est.

[10] Inde cum Theodoro aliisque Fratribus ad Tabennesiotarum monasterium, [puella moribunda precibus Theodori & aqua benedicta sanatur.] in quo celebris ea visio homini sancto fuerat oblata, sum progressus. Hic in monasterii horto ad fluvium sito una versabamur, cum rusticani homines circiter triginta ad ejus sese pedes prostraverunt. Quam eorum agendi rationem non ferens Theodorus, surgere omnes continuo voluit. Lacrymantibus autem ceteris, unus quidam e toto numero opem Theodori hac oratione suppliciter imploravit: Hesterna vespera filiam meam, quinque & decem annos natam, in matrimonium collocavi: quæ cum hodie cibis se reficeret, insolitis mox intestinorum doloribus cœpta est vexari, jacetque vocis omnis ac loquelæ expers, veneno, ut apparet eam spectantibus, seu cibo seu potui ejus permixto. Nunc igitur, quoniam qui apud nos reperiuntur medici omnem de ejus vita ac salute spem deposuerunt, illud te rogamus, in domum meam ut venire & Deum pro filia mea obsecrare, ne renuas. Scimus enim te, si Christum modo super eam invocare volueris, facile impetraturum ut filia mea salva sit. Sed cum Theodorus ad ædes hominis venturum se negaret, & illi lamentis ac supplicationibus instarent; Vos quidem, dixit, ut vestram in domum memet conferam, a me petiistis, utque istic pro vita & salute filiæ laborantis Deum deprecer; verum Deus, qui omnia continet, sufficiens est; nullo quippe loco circumscribitur. Hoc igitur loco eum invocabimus, qui, quamvis hinc absentem, filiam tuam sanare poterit. Eam Theodori vocem, haud aliter quam vitæ, laboranti concedendæ, certum pignus aliis qui aderant recipientibus; Theodorus pariter cum iis quos secum habebat Monachis ad orationem se convertit; ac terna genuflexione exhibita, Deumque aliquamdiu ferventer precatus, & tandem ab oratione desistens, dixit: Filiæ tuæ vitam concessit Deus: hac fiducia domum vestram abite. Magna deinde multitudinis virorum ac mulierum juxta monasterii septa comploratio est exorta: etenim in momenta videbatur ægra emoritura. Tum ex altera ripa pater puellæ accurrit, sextario argenteo quem aqua impleverat onustus. Hunc cum multis suspiriis ad Theodorum deferens; Exiguam, inquit, fidem habui. Supplicem vides & fatentem. Super hac igitur aqua nomen Dei, filiæ meæ causa si invocaveris, credo equidem fore ut hanc ipsam aquam Deus esse jubeat potum salutis, quo filia mea in vivis maneat. Theodorus, accepto sextario, in cælum intuens, non sine lacrymis preces adhibuit, ac sacrum Crucis signum aquæ impressit. Recepta dein aqua domum suam cum omni multitudine pater puellæ properavit, ac tribus solummodo quatuorve horis elapsis, cum paucis amicis & cognatis ad virum sanctum est reversus, Dei magnalia in filiæ suæ salutem facta annuntians. Retulit autem quo modo Fratrum suorum opera in os puellæ parum quiddam ex aqua illa benedicta infuderit, & secuta mox inferne magna corporis purgatione omnino illa convaluerit. Silvanus autem quidam Alexandrinus, in Bendelio domicilium habens, Ariana hæresi infectus, lapidum mercatura vitam ducens, cum puellæ istius marito adesset, suis ipse oculis magnalia Dei intuitus, debitam quoque gloriam ei dedit.

[11] Insecuto tempore Monachos centum & viginti in fluminis insulam Theodorus traduxit, materiem collecturos, quam throia Ægyptii nuncupant, quæque conficiendis storeis unice inservit. Inter hos Silvanus fuit Thebæus, viginti duorum Monachorum Hegumenus, Vicarium habens Linuphonem; & inter ceteros subjectum sibi Macarium cognomento Seniorem, [Paralysi percussus,] S. Theodori non ex eodem patre sed eadem ex matre fratrem. Nono post eorum egressum die e Monachis nonnemo adveniens, nuntiavit, quo modo Fratres quidam ex iis qui cum Theodoro abierant, scapha per flumen vehentes Silvanum, jam jam expiraturum, essent influminis portu, qui est ante monasterium Bau: nos quippe in eo tunc monasterio etiam agebamus. In horum igitur occursum progressi, per viam ipsos reperimus, Silvanum apoplexia tactum in lectica deferentes. Tertium is, ex quo tempore laborare cœperat, diem agebat, aurium ac linguæ usu plane destitutus. Tres etiam alii præterierunt dies, quibus in eodem statu persistens, cibi omnino nihil potusque sumpsit. Tunc ergo Theodorus Alexandrinus, Pecusius, Psamphius, Psentaësius, Ælurion, & Isidorus, homines ob vitæ innocentiam Deo gratissimi, manibus in cælum protensis, ac fusis ubertim lacrymis, Deo supplicarunt, ut Silvani miseratione aliqua tangeretur. Adhuc illis orantibus, Silvanus, me audiente; Benedictus, inquit, Deus, qui erudiit me, meique est misertus. Hic ego, cum magna quoque voce exclamarem; [sibique post 6 dies redditus,] Benedictus Deus; alii quidem institutam orationem prosecuti sunt; Theodorus vero me administro utens, cibo eum refocillavit. Silvanus interim sub auroræ tempus, quotquot in monasterio erant Fratres ad se convenire jussit, ac super lectum suum confidens, me quidem ad latus ejus consistente, Ælurione autem ad multitudinem ea quæ ab ipso dicebantur, clariore voce pronuntiante, sic locutus est: Audite, qua ratione hoc in casu omnia se habuerint. Quarto die Sabbati, cum Theodorus in insula versaretur, & Fratribus circumstantibus divinam doctrinam proponeret, subito siluit, & e loco, in quo constiterat, nonnihil recedens, binos parvos angues monstravit oculis, jubens ut eos quispiam interficeret: dum enim coibant illi, eos positos circa pedes meos abscondi, quasi cameram eis faciens pedes meos, ne quis Fratrum turbaretur. Anguibus porro e medio sublatis, [narrat id sibi evenisse dum male sentit de Theodoro,] dicere ad nos perrexit, Angelum sibi apparuisse, asseverasseque; Quoniam nonnulli sunt, qui eamdem tecum vitam professi, exigua admodum salutis suæ cura tanguntur. Aliquorum etiam nomina mihi patefecit. Quin & adversus unum eorum sententiam a Deo jam ajebat fuisse prolatam, ut e monasterio is expelleretur: in monasterio autem Bau degit ille. His ego auditis, irrisi Theodorum apud animum meum, & dixi: Nonne Macarii mei frater hic est? nonne eadem quæ Macarium mater hunc quoque genuit? Unde ei hæc inanis gloriatio? Macarius certe perquam humilis est. Hæc, ut dixi, nescio quis humana in specie, ac veste splendida indutus, vultuque supra modum terribilis, mihi visus adstare, atque ita loqui: Nullane tu Dei reverentia & metu commoveris, qui tam indigna de famulo ejus fidelissimo sentis? Hac oratione in magnam adductus verecundiam, ab eodem qui apparuerat, alapa in faciem sensi me percuti: deinde autem quo in statu fuerim, aut qua ratione huc sim delatus, omnino ignoravi, donec per divinam bonitatem pristinæ denuo sanitati restitutus sum. Talia nos cum cognovissemus, meritas Deo laudes & gloriam tribuere sumus aggressi.

[12] Nec multis post diebus ad monasterium Theodorus accedens, [occulta Monachorum peccata notante] Fratres in unum convocari præcepit: ad quos nonnulla cum dixisset, seque ut præstolarentur mandasset, ipse duobus solum e suis comitatus ad eas perrexit ædes, in quibus Fratres vesci consuerant. Hic e Monachis junioribus unum deprehensum in concameratam ædiculam pertraxit, & ut, quæcumque egisset, absque mora confiteretur voluit, hunc ipsum esse ostendens quem Angelus Domini denuntiasset, eumque extra monasterii septa haberi voluit. Verum ubi is ad peccata sua edicenda adduci non potuit, & Theodorus, quod primum deliquerat, palam protulit, ex eoque, num quis alius e Monachis rei istius esset conscius quæsivit; ad pedes se Theodori reus abjiciens, ut alia sua facinora clam ceteris esse vellet enixe oravit, seque ut e monasterio dimitteret. Cui cū consensisset. Theodorus, ad universam quæ convenerat Fratrum multitudinem conversus reus, fateri cœpit, omnia sua opera famulo Dei Theodoro, divina revelatione fuisse patefacta, & quo modo justissimas ob causas monasterio jussus sit expelli. Theodorus itaque hominem e Monachorum cœtu extrudi mandavit, [ex divina, uti post patuit, revelatione.] atque ad Fratres de hoc suo consilio, quod sufficere poterat, locutus, aliorum Monachorum, quos Angelus, accusaverat, singulos privatim & noctu aggressus monere, de omnibus quæcumque post susceptum baptismum male egerant reprehendit. Cum vero quemque eorum longiori sermone, ut pœnitudine sua Deum placare niteretur, moneret, extra se quodammodo videbatur rapi. Qui ubi cognoverunt, sua Deum misericordia erga se adhuc velle uti, magno studio & festinatione omnibus delicta sua patefacere contendebant; sed a Theodoro prohibiti sunt, dicente, non posse majorem Fratrum partem ejusmodi rerum narrationes ferre; & judicante, in majus detrimentum eorum, qui juniores adhuc essent in Christi servitio, talem confessionem cessuram. Nonnullos quoque ultro denuntiantium defectus suos inhibuit, ne alicui ex imbecillioribus daretur occasio eos contumelia afficiendi, propter ea de quibus accusabantur. Ceterum sanctis illis viris qui cum Pecusio & Psentaësio erant, unusquisque secreto manifestans sese, addebat preces ut apud se pro Domino orarent.

ANNOTATA.

a Nota hic & alibi veteris testamenti loca citari ab Ammone, juxta versionem LXX, quod satis est semel indicasse.

b Tybi, Coptis apud Seldenum Tuba, respondens Ianuario nostro, initium sumit a VI Kalendas ejusdem Ianuarii.

CAPUT III.
Aliorum errata prophetice cognita & sapienter correpta a Theodoro.

[13] Atque ea quidem omnia sanctissimo Quadragesimæ tempore, [Cognoscit eum qui furtim comederat,] ita ut narrata sunt, contigere: diebus vero sacri Paschatis, sero admodum vespere, tertia sabbatorum, cum Monachi omnes qui in decem monasteria ad Theodori curam pertinentia dispersi agebant, ad monasterium Bau convenissent (ea siquidem apud ipsos vigebat consuetudo, ut singulis annis eo confluerent universi, sacram Paschæ solennitatem celebraturi) cumque plures, ut quas ipsi minime caperent divinorum librorum sententias explanaret, rogassent; & unicuique, prout rogabatur, id quod propositum fuerat, declarasset; Bonum, inquit, mihi jucundumque ad vos loqui: impurus enim spiritus, in nostrum se numerum inferens, unum aliquem e nobis ludibrio habuit. Nempe cum Monachi ex more convenissent ad me præterita nocte, ipse etiam eos inter versabatur qui una convenerant: ego autem eum videbam. Qui famelicum quempiam & negligenter admodum agentem deprehendens (solent namque dæmones, quando hominum passionibus insidiantur, varias eis cogitationes injicere) pravam ei indidit cupiditatem, & comedendi ardorem in eo exacuens, persuasit ut panes clam subductos, nullo etiam conscio absumeret. Et nunc quidem in medio Fratrum fur ille considet, domesticæ regulæ prævaricator effectus, velut si cum illis præstolaretur horam refectionis. Ad Monachos autem conversus Theodorus, Nemo, inquit ultra vires suas jejunandi tempus producendum sibi esse existimet, quandoquidem per assiduos exercitationum monasticarum labores corpora vestra exhauriri necesse est. [& confitenti culpam ignoscit.] Qui igitur imbecilliore utuntur valetudine circa vesperam, sola Parasceve excepta, cibo se recreent. Tunc ille in media Monachorum turba surgens (plures quippe quam bis mille in locum unum convenerant) ad viri sancti pedes se abjecit. At Theodorus pallio suo vultum supplicis obtegens, non est passus ut coram tanta multitudine innotesceret, illo usus Pauli dicto: Quis infirmatur, & ego non infirmor. [2 Cor. 11. 29.]

[14] Contigit etiam aliquando ut cum quadraginta Fratribus in montosis & solitariis locis beatus Theodorus ageret, lignorum quæ in operibus conficiendis usui erant colligendorum causa; quando & alios totidem Monachos ejusdem rei gratia exire voluit, iisque præfecit Isidorum, insignis mansuetudinis virum, & ejus quæ secundum Christum est sapientiæ plenissimum. Diei porro unius itinere ab invicem agebant semoti. [Absentium petulantia per spiritū cognita,] Ac primo quidem die, quo ii qui cum Theodoro erant ligna cædere sunt aggressi, circa vesperam ab opere cessarunt. Qui cum in eumdem locum ad preces consuetas convenissent, hortatione ad illos usus Theodorus dixit: Necesse quidem fuerat, ut minime ignoratis, Fratres, cujus causa huc accessimus, opus perficere. Sed, cum duodecima nobis institueretur oratio, & genibus in solum omnes procumberemus, sanctus mihi Spiritus manifestavit, quod quatuor videlicet e Fratribus, qui alio in monte lignis, ut nos, cædendis occupantur, deliquerint, qui tamen a puero bene vixerunt; quodque per meam mediocritatem correpti, omnino reversuri sint ad priorem suam contentionem. Necessarium itaque magis judico, ut hoc ad tempus opere relicto, tam nos, quam qui alio in monte nunc laborant, die Sabbati in monasterio Bau congregemur. Tunc binis ad sese Fratribus evocatis injunxit, ut nemini hac super re quidquam indicarent, verum ad alium montem sine mora pergerent, nuntiaturi Isidoro & qui cum eo erant omnibus, ut die Sabbati in Bau convenire ne omitterent. [eos cum ceteris revocat ad monasterium,] Itaque ipse Theodorus post solis occasum suis omnibus comitatus in monasterio adfuit: alii quoque eodem jam pervenerant. Quamobrem cum universos adesse Theodorus cognovisset, ad solitum cœtus celebrandi locum ire perrexit. Inde ubi tempus adfuit quo salutaribus Monachos suos doctrinis imbuere erat solitus, in medio eorum consistens, & Theodoro Alexandrino interprete usus, dixit.

[15] Non ignoratis, Fratres, quod vita eorū qui perpetuā inter Monachos castitatem sunt professi, aliorum hominum conversationem longe superans, Angelica sit. Etenim qui sanctiorem illam vitæ rationem ineunt, & communioribus inter homines studiis renuntiant, ei vivunt qui pro ipsis mortuus est & resurrexit; suamque ipsimet vitam abnegantes, Christo se configunt cruci. Hoc nos omnes vivendi genus amplexi, parentum nostrorum egestate valere jussa, in unum convenimus. Vivere itaque nos oprtet, intuentes in Christum, viæ vitæque hujus, cui adeo jam diu assuevimus, ducem & exemplar pulcherrimum. Neque enim divinas solum Scripturas, sed horum etiam famulorum suorum vitam ac mores, veræ in Christum fidei fundamentum, ac veluti semitas quasdam certissimas ad regnum cælorum, Deus esse voluit universis, quos ejus regni cupiditate aliqua teneri contingeret. [gravi oratione effusum nimis risum castigans,] E nostris tamen aliqui, hoc vitæ curriculum pulcro animi ardore ingressi, vacillarunt certe, si nondum ceciderint. Quatuor namque Fratres ex iis, quod ad ligna cædenda in montem ire jussimus, cum se ab aliorum consortio remotiores conspexissent, facetias inter se miscere cœperunt, in risum & cachinnos sic effusi, ut Spiritus sanctus, eorum causa contristatus, remissiorem quam oportebat conversationem eorum & lapsum mihi indicarit, ut ad priorem austeritatem reversi, lacrymis atque gemitibus seipsos corrigant. Quo igitur, Fratres mei, loco eam Jeremiæ vocem habetis, qua ita Deum alloquitur? [Ier. 15. 17.] Dominus Deus omnipotens, non sedi in concilio ludentium, sed metuebam a facie manus tuæ: solus sedebam, quoniam amaritudine repletus sum. Quo modo non fuistis memores verborum Job? Si ambulabam cum irrisoribus, hæc & illa acerba mihi contingant. [Job 31. 5] Ignoratisne quod minima etiam famulorum suorum delicta, ita ut maxima, Deus in certiorem eorumdem salutem visitare solitus sit? Numquam audistis Salomonem dicentem? Sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stultorum; & rursum, Risum dixi deceptionem; ac denuo, Melior est ira risu. [Eccl. 7. 7. & 4.] Quapropter vos ipsos circumspiciatis suadeo, & Apostolum audiatis monentem, Risus vester in luctum convertatur & gaudium in mœrorem; ut non subeatis duram illam Salvatoris sententiam: Væ vobis qui ridetis nunc, quia lugebitis ac flebitis. [Iac. 4. 9, Luc. 6. 28] Voluntariam vos potius pœnitentiam & planctum sponte ac diligenter suscipite, dum prodesse is multum potest, ut æternos gemitus contra voluntatem vestram experiri non cogamini. Coram Deo unusquisque vestrum sincere dicat, Quoniam ego in flagella paratus sum. [Ps. 37. 18.] Hæc Theodorus adhuc cum diceret, [magno cum animorum motu & emendatione reorum.] quatuor illi Monachi, una quasi mente atque sententia, quamvis diversis omnino locis constitissent, multo cum gemitu atque lamentis, ad Orientem conversi miserabiliter exclamarunt, & coram Deo in solum prostrati eos se esse confessi sunt quos merito Theodorus reprehenderat, tum reliquam Fratrum multitudinem rogarunt, vota ut pro sese & preces conciperet. Omnibus itaque magno cum gemitu Deum deprecantibus, conventus de more est solutus. Quatuor autem illi verba Theodori quasi viaticum quoddam in omnem vitam accipientes, ita emendati sunt, ut quisque eorum aliis in eodem monasterio Fratribus in formam & exemplum esset curandæ salutis: talis namque, etiam ante admissam levem illam culpam, eorum fuerat conversatio.

[16] Fuit Thebæus quidam cui Moysi nomen, Silvani, de quo paulo ante mentionem fecimus, [alter pravis cogitationibus indulgere solitus,] imperio subiectus. Hic igitur cum Silvano & qui huic parebant Fratribus ad quamdam Nili fluminis insulam fuit missus, ut lapsanas quas vocant in cibum Monachorum colligerent & condirent. Quo in loco cum quintu jam diem versaretur, & a Theodoro ipse evocaretur solus, venturum se negavit dicens; cum Fratribus reliquis mihi hic est persistendum, donec injunctum nobis laborem expleverimus. Quamobrem vel invitus pertractus ad monasterium, Theodorum in cellula sua acerbe gementem, eique adstantes Psentaësium & Isidorum reperit. Hominem itaque fixo diu obtutu Theodorus intuens: Quid est, inquit, quod non corporis tui potius (hoc enim levius nobis accidisset) quam animæ mors renuntiata nobis sit? Nonne dies ac noctes tibi in cellula assidens exegi, cum illud tibi in inculcarem: Anima tua meditatur perversa: omni peccatorum genere plenas foves cogitationes, quæ complures homines in exitium impulerunt. Cumque reponeres, genus istud cogitationum a dæmone menti tuæ injici, respondi; Nō quidē permissi sunt tibi imponere eas: tu potius ligna comportans, materiē dæmonibus præbes, contra te ipsum eos attrahens, dum perversis tuis desideriis obsequeris. An non & illud addidi, fore ut in te locum haberet id quod in Proverbiis dicitur: Tamquam ager vir imprudens, & tamquam vinea homo egens sensu: si dimiseris eum defectus fiet, & silvescet totus & fit derelictus; [ideoque expulsus a Theodoro, corripitur a dæmone.] sepes autem lapidum ejus effodientur. [Prov. 4, 30] Verum id nunc eloquere; Quo te tandem prava ista, quam ingressus es, semita perduxit? Respondente Monacho, non aliam in animo suo malam residere cogitationem, nisi quam ipsi modo indicasset Theodorus; dixit vir Sanctus: Cum igitur post tugurium delitesceres, quid tunc animo, quid cogitatione versabas? Ad hæc eo rursum dicente, diabolicas esse illas suggestiones, dixit Theodorus: In hoc usque tempus nulli adhuc dæmoni permissum fuit ut te affligeret: sed posteaquam talia animo tuo agitare cœpisti, & domicilium dæmonum factus es, frustra hic inter nos agis: mandatum namque nobis est, monasterio te ut expellamus. Quatuor igitur Monachis junioribus eum tradens, ad propria hominem reduci jussit. Monasterii autem januam ut attigit, a cacodæmone insessus, & tauri instar mugiens, in vicum unde ortus erat cursu contendit, ibique a quatuor Monachis arcte vinculis est constrictus.

[17] [Alterius felix mors eidem revelatur:] Haud procul a Ptolemaide, urbe in Thebaide sita, cum monasterium exstrui jussisset Theodorus, ut a Monachis incoleretur efficit. Frater autem in eo fuit, Carur appellatus, quo nomine apud Thebæos qui parte aliqua mutilus est designatur. Hic in precibus nocturnis negligentius sæpe cum ageret, a Theodoro reprehensus est. Tunc autem cum longo sane intervallo a monasterio Bau, in quo Theodorus morabatur, Frater ille abesset; & post occasum solis inter suos omnes Monachos Sanctus Abbas consedisset, subita perfusus lætitia hanc in vocem erupit: Annuntio vobis qui adestis magnam Dei misericordiam, quam erga Fratrem nostrum Carur, qui in Ptole maide est, benigne præstitit. Modo enim animam ejus, a corporis solutam vinculis, multa cum gloria in cælum perduxit, quoniam is & Ecclesiasticæ doctrinæ articulos omnes servavit, & corporis sui puritatem summam ad alia multa decora & ornamenta adjunxit: Si quæ vero reprehendenda aliquando sit habere visus, ea variis, in quos indicit, morbis & afflictionibus abunde expiavit. Octo jam dies abierant, cum duo Fratres inde advenerunt, qui cū diem & horam qua e vivis excesserat Carur, nuntiassent, omnes stupore repleti sumus.

[18] Quodam tempore cum omnem Fratrum multitudinem in unum collectam haberet Theodorus, hoc modo Psarphium, inter ceteros qui in Bau degebant primum atque præcipuum, est allocutus: Mitte aliquem ad cellulam Patchelphii, atque illum adesse jube, pariter cum eo quem in cella sua retinet adolescentem: Filium quoque ejus seniorem huc accerse. Hi ergo ut adfuerunt, dixit ad Patchelphium Theodorus: Dic age, quid hac nocte adolescentem illum docuisti? Cui alter; Quid, oro, [& cujusdam occulta hæresis,] aliud quam Dei timorem? Ac Theodorus: Ipse, inquit, Deus per Angelum ea quæ ad te spectant aperuit. Verum itaque eloquere, si doctrina tua lux est. Recusante autem illo, omnibus dixit Theodorus: Docuit illum resurrectionem carnis non futuram, ejusdem carnis naturam ut malam traducens. Deinde cum diceret Patchelphio, Effare, numquid ita res habet, an non? ipsiusmet filius exclamavit dicens: Idem mihi dogma nocte præterita persuadere est conatus. Tunc quidam ab utero matris suæ eunuchus, cui nomen Hor, libere ad Theodorum: Hunc etiam adolescentem, qui in errorem inductus est, perscrutare. Ac Theodorus: Tam adolescentis istius quam ipsius etiam filii Patchelphii animus, durissimi instar adamantis, omnibus pestiferæ doctrinæ ictibus fortiter restitit. Tum adolescenti dixit: [quem dextere corrigit.] Generosum mentis tuæ propositum a Deo scias esse susceptum; ac Præposito contubernii, in quo junior ille morabatur, præcepit, ut ne durius illum haberet, quia noctu & furtim ac contra Præpositi mentem e contubernio se subduxerat. Hinc ad Patchelphium conversus, veram de carnis nostræ mortalis a mortuis resurrectione doctrinam e sacris Litteris fusius exposuit & stabilivit. Hanc scilicet carnem nostram mortalem, aliquando immortalitate & incorruptione ornatam, a mortuis in gloria suscitandā. Tunc coram omni multitudine in lacrymas solutus Patchelphius (sufficere namque poterant dicta a Theodoro ad veram de resurrectione carnis fidem stabiliendam) in solum se prostravit, dogmata Ecclesiæ sincere amplexus, & omnium pro se preces expetens, ut hujus etiam culpæ veniam a Deo impetrare mereretur. Omnibus ergo ad orationem cum gaudio se convertentibus, Patchelphius magna vocis contentione & fusis ubertim lacrymis, suam coram Deo improbitatem est confessus.

CAPUT IV.
Alia quædam Theodori miracula & insignes prædictiones.

[19] [Morsum serpentis signo crucis repente sanat.] Navigio alias in quamdam insulam cum nos ac Theodorus essemus devecti, ut ligna ad ignem struendum colligeremus, & omnes natione Græci adhuc in navi consisteremus (Theodorus namque ex navi alia cum pluribus Monachis exscensionem fecerat, cum celeriori nos navigatione prævertisset, & cum suis tuguria cœperat exstruere) quando ecce Patricius quidam, cognomento Bupæs, e Lyciæ partibus oriundus, quique eadem nobiscum navi vehebatur, auxilium miserabiliter implorare est auditus. Ad quem cum ora oculosque convertissemus, de majoribus serpentibus unum vidimus dexteri pedis Patricii talo dentes infixisse. At juvenis quidam Thebæus, nobiscum navigans, serpentem a Patricii pede vix tandem avulsum, & ad navis latera crebris ac validis ictibus contusum occisumque in flumen projecit. Doloris vehementia graviter interim ingemiscens Patricius, cum nil propius abesse videretur, quam ut animam subito efflaret, Theodorus adfuit; & locum quem venenato dente anguis læserat, sancto Crucis signo communiens, dixit ad Patricium: In metu ne sis; Christus te sanavit. E Monachis porro nonnulli postero die dixerunt: Nos fidem negantes verbis Theodori, Patricium ea ipsa nocte e vita putabamus abiturum; quem cum sanum nunc & incolumem videamus, Christum quidem benedictionibus, ac Theodorum admiratione prosequimur, quem Christo adeo gratum acceptumque novimus. Qui autem emori serpentem coëgerat adolescens, noxiæ omnis expers atque immunis permansit. Compluribus deinde Monachis e Bau ad insulam in qua eramus appulsis, trecentorum capitum numerum impleveramus, quando sub horam nonam diei sextæ & vigesimæ mensis Athur a Theodorus nos in unum convenire atque coram se adesse jussit. [Iussus denuntiare suis, quod pœnitentibus remissa sint peccata,] Tum Alexandrinum Theodorum dictorum suorum interpretem adhibens, hoc modo loqui est exorsus: Quod jam olim mihi Deus revelavit, hodierno die ad vos proferendum esse existimo. Præcepit namque mihi ut amplius non silerem, sed modo, cum hic consisterem, voluit ut vos de hisce continuo monerem. Sunt igitur sequentia. Non pauci eorum qui post susceptum baptismum aliqua conscientiam macula fœdarunt, quales fere sunt in omni loco in quo Christi nomen est annuntiatum, quique Apostolicæ fidei integritatem ex animo retinentes (in quorum numero nos quoque ponimur) peccata sua peracerbe planxerunt, eorum veram pœnitentiam Deus suscipiens, a delictorum suorum reatu omnes exsolvit. Quicumque ergo usque in hoc tempus vere deplorastis ea, quibus a baptismi susceptione Deum a vobis offensum meministis, de venia securos esse jubeo. Quapropter unumquemque vestrum hortor, ut postquam misericordias Domini ex corde fuerit confessus, dicat: Vertisti planctum meum in gaudium: conscidisti saccum meum, & circumdedisti me lætitia. [Ps. 29, 12]

[20] His multisque aliis sermonibus cum Fratres suos instruxisset Theodorus ad decimam fere usque diei horam, [cognoscit adesse fratres ab Alexandria,] quatuor e reliquis ad se nominatim evocatos, universis nobis audientibus, sic alloquitur: Fratres nostri, qui cum Theophilo & Copre Alexandria redeunt, jam in propinquo sunt. Ne autem ignari locum hunc prætervehantur, itote ad extremas insulæ partes, iisque quos primum adnavigantes conspexeritis, flexuram b fluminis indicate, ut ad insulam hanc appellant: Theophilus, qui navi & vectoribus præest, stationem qua secura est novit; in eam cursum dirigat, Abeunt igitur Fratres, qui postquam nō longam in littore fecissent moram, navim conspiciunt e fluminis flexura egredientem. In ea ubi Theophilum gubernatorem non sine stupore agnoverunt, signis ac nutibus in insula Theodorum versari, utq; ad eamdem cursum dirigerent, indicarūt. Prægressi deinde ipsimet, ceteris adventare jā navim renuntiarnnt. Quo audito, in summam omnes admirationem sunt adducti, & Theodoro, cum ad insulæ portum se conferret, ac Fratres e navigio exeuntes amanter exciperet, & in osculo sancto salutaret, comites se addiderunt. Fratrum ergo omnium corona cinctus Theodorus, sic eos est allocutus: Est sane, cur gaudeatis: vidistis enim Patrē nostrum Antonium. Quin etiam, inquiunt, per nos tibi scripsit: & dederunt ei epistolam. [ferentes Epistolam a S. Antonio,] Quam ubi Theodorus non absque magno animi sui gaudio perlegit, eamdem Ælurioni tradidit, palam & coram Fratribus legendam, interpretis partes agente Theodoro Alexandrino, quandoquidem idiomate Ægyptiaco erat exarata. Hæc porro scribebantur: Dilecto filio Theodoro Antonius in Christo salutem & gaudium. Sciebam equidem nullam a Domino factum iri rem, nisi aliquid inde salutaris doctrinæ famulis suis prophetis inspiraverit; Nec putavi ea, quæ diu ante mihi Deus indicaverat, a me esse tibi manifestanda. Sed posteaquam Fratres tuos, qui cum Theophilo & Copre erant, videre contigit, [qua eadem affirmabantur.] hæc ad te scribenda duxi; & significandum, quo modo plurimi eorum, qui Christum in veritate adorant, & post susceptum rite baptismum in peccata prolabuntur (quod per totum fere orbem accidit) si misericordiam Domini implorent, ac de admissis ex animo doleant, a Deo misericorditer in gratiam recipiantur, & omnia sic agentium hominum deleantur peccata; quod iis quos jam dixi omnibus in hunc usque diem benigne conceditur, quo hæc ad te epistola est conscripta. Illam itaque Fratribus tuis velim prælegas, ut ipsi quoque rem hanc intelligentes, gaudium ex ea capiant. Salutari a me Fratres cupio. Qui apud me sunt Fratres te salutant. Valere te in Domino cupio. Hæc cum omnes qui aderamus intellexissemus, nosque in faciem prostravissemus, in eos coram Deo prorupimus gemitus, ut, postquam is qui aderat presbyter finem fecisset precando, Theodorus dicere sit auditus: Affirmanti mihi, Fratres, credite, quod omnis quæ in cælis est rationis particeps creatura gaudio non modico exultaverit, ob eum quem modo propter peccata vestra dedistis planctum: obsecrationes namque nostras Deus suscipiens, aliquorum hic adstantium Monachorum, acerbe adeo crimina sua deplorantium, culpas delevit: quos ipse diu ante cognitos habens, eumdem instituit sermonem, qui & mihi ante fuit, & quem modo perscripsit Antonius. Quamobrem omnibus gaudio perfusis, ad me conversus Theodorus; Tu, ait, o Ammon, quæ arcano quodam modo a me sunt dicta, & quæcumque alia vidisti & audivisti, palam & in plateis ubique fac annunties.

[21] [Auctor in montem Nitriam dimissus] Inde cum tertius mihi inter Monachos degenti ageretur annus, nonnemo e patris mei amicis, ad monasterii fores cum me una cum Bessarione, egregio Dei servo & id temporis janitore, conspexisset, multis obsecravit, nuntians qua ratione mater mea, ex quo die propinquos & familiares deserueram, magno fuisset dolore oppressa; Pater vero universa Ægypti ac Augustamnicæ c monasteria adiens, ubi me nullibi reperire potuit, haud aliter quam vita functum deflevisset. Quibus ego auditis, virum Dei Theodorum oravi, Monachos mihi ut binos adjungeret, in quorum comitatu matrem videre & consolari, ac deinde cum ipsis redire ad monasterium daretur. Tum ille ad me: Matrem quidem tuam Christianis esse adscriptam scias; tu vero hisce in partibus deinceps non versabere. Quapropter auctor tibi sum in monte Nitriæ ut domicilium deligas: illo siquidem loco viri degunt sanctitate conspicui, Deoque gratissimi. Theodorum indicare volebat eum, qui cum Ammone versabatur (adhuc quippe is in vivis erat) & Ælurionem, & Ammonium, qui non diu post defuncti sunt, nec non & S. Pambonem & Dei famulum d Piorem, qui gratias sanitatum a Domino fuerant adepti, quique præterea cum hisce degebant homines sanctissimi, quorum nomina silentio putavi prætereunda, ne longior hæc evadat epistola. A Theodoro igitur abire permissus, eumque osculatus, multis cum lacrymis ut pro me Deum deprecaretur oravi. [dum magna ab Arianis moveretur persecutio,] Postquam meos deinde parentes conveni, ad montem Nitriam me contuli; sextoque post mense, cum beatus Pontifex Athanasius id temporis sub Constantio ab Arianis cum furore investigaretur, sanctique per Ægyptum & in urbe Alexandrina Monachi ac Virgines & Laici religiosiores multa sustinerent incommoda, & verberibus vulneribusque conficerentur, universa quoque Ægypto abire juberentur Episcopi, Ducis Ægyptiaci titulo tunc gaudente Sebastiano, successore Syriani, cujus jussu complures Deo per castitatem devotæ Virgines in ipsa S. Theonæ Episcopi ecclesia telis sceleratorum fuerant interemptæ: cumque sancti Episcopi sub Artemio, quem Sebastianus deinde habuit successorem, multi inter tormenta exspirassent, sanctique e Occidentales Episcopi acti essent in exilium, & mali omnes, Arianis prævalentibus, vix essent bonis ferendi: principem namq; habebant crudelissimum Georgium: hæc inquam omnia cum fierent, Monachis cum Piore & Pambone in monte Nitria degentibus, reliquisque senioribus annuntiavi ea quæ de persecutione ista Theodorus prȩdixerat, quod videlicet gravis omnino esset futura, ac tranquillitas deinde consequeretur.

[22] Arianis porro mala sua magno conatu promoventibus, quatuor a Theodoro submissi Monachi cum litteris ad montem Nitriam ejusque sanctissimos incolas pervenerunt. [litteras a Theodoro consolatorias accipit,] Hi præceptis Theodori obedientes, cum me diligenter quæsitum tandem reperissent, epistolam mihi tradiderunt Sabbati vespere. Sequenti autem, id est Dominica die, missas ad me litteras privatim primum senioribus, atq; horum assensu & mandato universæ Monachorum multitudini prælegi, quæ sic habebat. Carissimis Fratribus in monte Nitria existentibus, Presbyteris, Diaconis, & Monachis, Theodorus in Domino salutem. Volo cognoscatis, quo modo Arianorum superbus furor ad cælum usque & Deum se penetraverit, ac Dominus populum suum, & quas ille sustinet calamitates, aliquando respiciens, miseratione erga eum commotus sit, & suam ab hisce miseriis Ecclesiam liberare tandem statuerit. Dixit quippe de Arianis Deus; Ulciscar f super Babylonem, & quæ glutivit extraham de ore ejus. [Jer. 51, 44] De Ecclesia autem: Quis ex vobis qui vidit domum istam in gloria sua prima? Quare magna erit gloria domus istius novissima super primam. [Ag. 2, 41 & 10] Has itaque indubitatas promissiones, Fratres, cum habeatis, solatium præbete iis qui in regione vestra ab Arianis non pauca tolerant, ne fides cujuspiam forte vacillet. Salutant vos qui mecum sunt Fratres. Salvos & incolumes vos Dominus conservet, dilectissimi. Ista cum legerem, universa quidem Fratrum qui aderant manus gloriam & laudes Deo attribuerunt; atque e senioribus unus, cui nomen Hagius, [prædictionū eventu subsecuto confirmatas.] mihi suaviter arridens: Et nos, inquit, ita asserimus, quoniam non ob loquelam tuam ista credimus: ipsamque epistolam accepit a me secundum Heraclidis senioris jussionem, Isaac, qui & Chrysogonus, id quidem temporis in monte Nitria Monachum agens, & ad extremum sub sanctissimo Episcopo Isidoro in minori Hermopoli Diaconus constitutus, beatissimo Episcopo Dracontio mittendam; quam Frater Deo carissimus & Consacerdos noster Dioscorus, sancti Isidori successor, perquirens, haud difficulter puto reperiet. Persecutionis porro ejus quæ anno sexto mense nono g Athanasium Papam expulit, Julianus imperavit, homo idololatra. Hic sanctissimum Præsulem in Thebaide exulare jussit, multasque Christianis minas intentans, repentino in Perfide fato est extinctus, nihil eorum quæ minatus fuerat Christianis efficere valens: ita ut quicumque Theodorum de rebus hisce aliquando disserentem audiveramus, Deo daremus gloriam, dum post tot annorum spatia, sic cuncta vidimus evenisse, prout ea ipse prædixerat, & deinceps quieturam Arianorum adversus nos rabiem absque dubitatione expectaremus. Quod etiam post tantum temporis intervallum nunc videmus h completum.

[23] [Meminit etiam testimonii Theodoro dati ab Athanasio,] Atque ista quidem omnia, Sanctitatis tuæ præcepto persuasus, litteris ausus sum consignare, multa omittens quæ a Theodoro fieri conspexi, quæque multorum fortassis aures offenderent, cum verear ne in manus pusillorum & in Christi servitio adhuc tironum nostra hæc epistola forte deveniat. Postquam autem beatus Pontifex Athanasius, me omnium minimo, aliisque ecclesiæ Alexandrinæ Clericis præsentibus, in magnam venisset ecclesiam; beatæ memoriæ Ammonio, qui fuit Episcopus Elæarchiæ i, & Hermoni Episcopo k Bubastensi dixit aliquid de Theodoro, quod equidem existimo Sanctitatem tuam ibidem præsentem omnino audivisse, necessarium tamen est ut ad memoriam eorum quæ dixit renovandam scribam Pietati tuæ. Nempe cum præmemorati Episcopi admirarentur B. Antonium (sæpius enim cum eo egerat Antonius) dixit eis Athanasius Papa, vidi etiam temporibus hisce magnos Dei viros, Theodorum sanctificatum, Patrem Tabennesiotarum Monachorum, & Patrem Monachorum circa Antinoum, cui nomen Abbas Pammo, non ita pridem hac vita defunctos. Cum autem eo tempore me persequeretur Julianus, & aliud nihil in momenta expectarem, quam ut ab illo caperer (de hoc siquidem ab amicis fidissimis eram præmonitus) duo illi quos dixi die uno venerunt Antinoum; & ego, sumpto consilio ut apud Theodorum laterem, ipsius navigium undique coopertum ascendi, deducente nos Pammone Abbate. Vento autem minus prospero afflante, [cui fugienti indicarat ille mortem Iuliani] equidem corde anxius ad preces sum conversus, qui vero cum Theodoro erant Monachi, exscensione facta, navim remulco protrahebant. Tunc Abbati Pammoni, anxium me consolari volenti, dixi: Crede affirmanti mihi, non tam secura mente sum tempore tranquillitatis, quam persecutionis: tunc namque animos mihi facit, quod Christi causa aliquid patiar; cujus misericordia ad omnes casus recte comparatus, quamvis in captivitatem abduci me contingeret, magnam tamen ab eo gratiam consecutum me existimarem. Sermonem necdum finieram, quando fixis oculis Abbatem Pammonem Theodorus intuitus suaviter visus est subridere. Qua de causa in risum pœne cum erumperet Abbas Pammo. Quid, inquam ad eos, talia me dicentem risu excipitis? nostisne timoris causas quas habeam? Tum Theodorus Abbati Pammoni ait: Risus nostri rationem expone. Respondit Pammo: Id ut ipsemet dicas longe est convenientius. Ac Theodorus: Hac ipsa, inquit, hora l in Perside e vivis aufertur Julianus: sic namque de eo prædixit Deus, quod vir superbus & contemptor non prosperabitur in finem. Imperator porro exsurget, [& restitutionem a Ioviniano obtinendā,] Christianus quidem & admodum illustris, sed qui exiguum vitæ tempus impleturus m est. Non itaque te necesse est cum anxietate in Thebaidem fugere; sed clam potius in Comitatum te infer n: Imperatori quippe per viam occurres, ab eoque debito cum honore receptus in Ecclesiam reverteris: quo facto ipse mox Imperator a Deo ex hac vita auferetur. Itaque omnia evenere. Quamobrem sic existimo, viros non paucos Deo acceptissimos in Monachorum numero latere: hi enim ipsi sic quasi obscuri prorsus latebant, quemadmodum & sanctus Ammon, & sanctus Theodorus in monte Nitria, & famulus Dei ac pulchra senectute venerādus Pambo.

[24] Ammonius autem episcopus cum beatum Piorem, [meminit & aliorum sanctorum Monachorum,] & Ælurionem, & Ammonium, & Isidorum Anachoretarum omnium antiquissimum, & beatum Macarium, quos omnes in monte Nitria viderat, magnopere admiraretur; Sanctitas Tua de Sanctis in Scethi Anachoretis, Paësio, Paulo, Psoio, Paësii Fratribus, nec non de Isaia, Pesyro, Isaaco & Paulo, ac denique de Theodoro Thebæo ex me sciscitata est num eum vidissem. Cumque trium annorum spatio huic me dicerem cohabitasse, narrare jussit, si quid a Theodoro præclare factum memoria tenerem. Ubi ergo e prædictis nonnulla retuli (longo quippe sermone sanctum Papam detinere nolebam) admirans ille; Experientia, ait, doctus, eo quo dicis modo rem omnem se habere, nullus dubito.

[25] Nunc postquam ea, quæ a beato Papa Athanasio audivi, [& epistolā concludit:] ad Sanctitatem Tuam perscripsi, supplicationem adjungo, ut Deum incessanter pro me depreceris, hoc unum orans ut suam a me misericordiam Deus numquam retrahat. Saluta omnes qui tecum sunt Fratres. Qui apud me sunt Sanctitatem tuam multum salutant. Sanctissimus universorum Deus incolumem, meique in orationibus memorem, ad suam gloriam & Ecclesiarum bonum diutissime Te, Domine ac Frater sanctissime, superesse velit.

EPISTOLA THEOPHILI PAPÆ ALEXANDRINI AD AMMONIUM EPISCOPUM.

[26] [cui pro ea gratias agit Theophilus.] Domino & Fratri meo multum dilecto, & Consacerdoti Ammonio Theophilus in Domino salutem. Cum præclarum animi tui ardorem & pietatem minime ignorem, non possum non vehementer probare quod de sanctorum hominum gestis memoriam feceris: nam & alias sæpe nos tuis narrationibus recreasti, scripto transmittens, quæ cognoveras. Contingat igitur tibi & nobis omnibus, cum sancto Theodoro partem & communionem habere. Non enim ad nostrum solatium cunctabundus, sed in id ipsum nonnihil addens promptitudine tua, multum nobis profuisti, dilectissime & desideratissime. Fratres qui apud te sunt saluta. Qui mecum sunt, in Domino te salutant. Vale in Domino, Frater multum dilecte.

ANNOTATA.

a Athur respondet fere nostro Novembri, a IV Kalend. incipiens: adeo ut hic notetur 22 Novembris secundum Romanos.

b Geographorum tabulæ omnes inter Tentyram & Thebas Nilum grandi flexu versus Orientem declinant, unde reflexus denuo recta in Septemtrionem fertur.

c Augustamnica dicitur dimidia fere pars Ægypti ad Orientem usque in Palæstinam, sua longitudine a Mediterraneo usque ad Mare rubrum extensa.

d Commemorantur in MS. Chiffletiano Synaxario S. Pior 17 Iunii, & S. Pambo 18 Iulii.

e Intelliguntur præcipue SS. Dionysius, Lucifer & Eusebius.

f Caput hoc Ieremiæ quod in Vulgata est 51, apud 70 numeratur 28.

g Mensis Ægyptiorum nonus censetur Pachon, respondens nostro Majo. Mensem ergo hic habes, alibi non facile inveniendum, quo a tumultuante in Galliis exercitu Augustus proclamatus Julianus diadema sumpsit anno 360, imperiumque est auspicatus: in quo eum sequenti anno 361 exeunte confirmavit mors Imperatoris Constantii. Hac porro ratione primus annus Iuliani fuit annussextus persecutionis, Athanasio moveri cœptæ anno 355, post Mediolanensis Concilii dimißionem, in quo signata ejus damnatio fuerat.

h Mortuo scilicet Valente & subvecto in Imperium Theodosio, cujus anno 9, Christi 387, Timotheo Alexandriæ Episcopo mortuo, 26 mensis Epiphi, id est 20 Iulii, ordinatus est in ejus locum Theophilus, inquit Theophanes, attribuens Sedi ejus annos 28: hic autem est cui scribitur.

i Elæarchia in Ægypto fecunda, inter Alexandriam & Thmuim fere media. In Epistola S. Athanasii ad Antiochenos appellatur Agatho Phragoneos & Elæarchiæ Episcopus: quod Carolus a S. Paulo in Geographia sacra sic interpretatur, quasi Phragonea civitas Episcopalis, Elæarchia territorium seu Præsectura ipsa a vocata fuerit.

k Bubastus, Augustamnicæ secundæ civitas Episcopalis, a qua extremum Nili brachium ad Orientem habet ut Bubasticus fluvius dicatur.

l Obiit Iulianus anno 363, die 26 Iunii, ut supra dictum.

m Jovinianus hic fuit post necem Iuliani, anno 363, 26 Iunii peractam, acclamatus ab exercitu Imperator, mortuus 17 Februarii sequentis anni 364.

n Nonnulla de hac Athanasii restitutione aliter a nobisexposita in Vita cap. 30, ex hac epistola lumen & correctionem cum insigni plurium etiam alibi notitiarum auctario debent accipere, uti in Appendice ad tomum 1 notavimus.

APPENDIX
DE PACHOMIO JUNIORE
Abbate monasterii S. Antonii in Ægypto.

Pachomius, Abbas apud Tabennenses in Thebaide (S.)
Theodorus, Abbas apud Tabennenses in Thebaide (S.)

CIRCA AN. CCCC.

Auctore D. P.

[1] Magni Pachomii tam antiquißimis, quam mediis, novißimisque scriptoribus laudatißimi, genuina Acta daturi, Commentarium ad ea prævium conclusimus profitendo, quod aliquando coacti proferre quædam Acta, quæ nobis in totum aut ex parte suspecta vel etiam convicta sunt de falsitate; [Acta cum Vitis Patrū edita ut Postumii,] id non alio faciamus consilio, quam ut Lector ad ipsum qualiscumque narrationis fontem consistens, suo ipse gustu judicare poßit de rivulis inde deductis; utque sincerorum auctorum scripta, meliori in luce appareant juxta ejusmodi umbras. Consilium hoc si probes, Lector; non etiam improbabis, quod hoc loco, licet non prorsus necessario, apto tamen, proponam tibi Acta cujusdam junioris Pachomii, sub alieno Pasthumii vel Postumii nomine hactenus lecta inter Vitas Patrum, a S. Hieronymo aliisque collectas, [habentur ex Mss. magis inoegra ut Pachomii,] sed contracta nonnihil; magis integra autem reperta in MSS. duobus pervetustis altero S. Maximini Treviris sub hoc titulo Vita S. Pacomii, hominis Dei, a S. Hieronymo edita; altero Neapoli reperto transcriptoque a p. m. P. Antonio Beatillo, ubi appellabatur Pachomius. Cum autem Græce scribatur Παχούμιος, idque melius reddatur Pachumius, sicut reddidit Hieronymus in Vita Marcellæ, præter alios quosdam apud Rosweidum, merito timentem, ne Pasthumius, quod aliæ editiones habent, ex Pachumio irrepserit: ipse autem nullam dat rationem, cur Pasthumium convertat in Posthumium, nec credo aliam habuisse, quam quod magis ei placeret forma Latini nominis, unius dumtaxat litteræ conversione facienda.

[2] Idem fatetur nihil de hoc sibi occurrere vel in tabulis ecclesiasticis vel apud Historicos, [sed quoad veritatem merito suspecta,] & multa esse affinia cum Pachomio ejusque regula: quod observans etiam potuisset formidare, ne ad quamdam S. Pachomii Tabennensis imitationem, confictus sit hic Pachomius Antonianorum discipulorum Pater post Macarium constitutus, uti credere oportebit, si quid velimus credere dictæ Vitæ, in qua Auctor quispiam Latinus, ut videtur, solum scripsisse se profitetur, quo ordine eum Dominus ad suam vocavit gratiam; idque sicut referentium jactavit oratio, qui initia conversationis ejus noverant. Quam enim difficulter succeßio illa componi potest cum certiori de S. Antonii discipulis notitia, ut mox apparebit; tam suspecta redditur vel referentium vel scribentis fides, ne alterutri cum nullo aut cum exiguo veritatis fundamento personam hanc ejusque initia sint commenti. Hieronymus certe perperam prætexitur huic Vitæ, reclamante ejusdem notißimo cunctis stylo. Hieronymi tamen æqualis auctor fuisset, si talis Pachomius revera extitit in rerum natura, & si ideo (ut præsumi posset) de morte ac fine ejus nihil scriptum est, quia ipse adhuc inter homines supererat: atque ex hoc capite minus esset mirandum, ejus nomē nusquā notari in Martyrologiis, qui qua die obierit, Vita suo fine destituta non exprimit. Dedimus ad XXIX Martii Vitam cujusdam Marci Atheniensis, Eremitæ in Libya, [sicut & Acta Marci Athen.] eamque faßi sumus suspectam nobis esse, ne fuerit ad ejus imitationem expressa, quam de S. Paulo primo Eremita descripsit Hieronymus, ex relatu Amathæ & Macarii, qui ex magistri sui ore sæpius audiverant. Mutatis enim nominibus, & additis pluribus quæ fidem difficulter obtineant paradoxis, res eadem quoad substantiam utrobique narratur; circumstantiæ autem eo tantum differunt, quod in Paulo sint omnia simplicia magis & verosimilis historiæ modum non excedentia, in Marco econtra poëticæ simillima fictioni atque ad stuporem ciendum adornata. Dedimus tamen illam Vitam, ut daretur occasio plura forsitan eruderandi, quibus fictionis diluatur suspicio aut salva substantia corrigantur circumstantiæ minus prudenter adjunctæ. Iis autem non comparentibus, minime improbamus ipsam ab opere nostro eximi, siquando Martius recudetur: nec prima quidem vice illam daturi, si credidissemus extituros aliquando, qui non obstante cautela adhibita, auctoritatem nominis nostri ei additam opinarentur. Sed ne iterum hoc fiat, per modum dumtaxat Appendicis, & absque titulo Sancti, vere Sancto Pachomio hunc, modis omnibus suspectum, adjungimus; ne fallere pergat tot egregiis Sanctorum indubitabilium Vitis, quot Rosweidi opus continet, permixta, & ut contraria juxta se posita facilius poßint per comparationem istam dijudicari, non sine utili ad similia plura Criticæ facultatis exercitio.

[3] Primum ergo quod expendi meretur, debiteque expensum difficulter habebit fidem, est quod prædictus S. Antonii discipulus Macarius, qui, Hieronymo S. Pauli Vitam scribente, [Dicitur ille Macario, 50000 monachorum Patri,] una cum socio Amata adhuc erat in vivis (ut constat ex Prologo ad eamdem Vitam) quique nusquam alibi legitur super condiscipulos ullum magistratum geßisse, dicatur ab Antonio derelictus, quinquaginta fere millia Fratrum gubernanda suscepisse, & Pachomium constituisse monasteriorum Doctorem & Principem in eo loco, a quo ipse discedebat moriens, ubi etiam S. Antonii Reliquias visitari solitas haud obscure indicatur, quasi jam tunc palam noto ejus sepulcro. Contra quæ, præter alia quæ dici possent multa, hoc fortißimū occurrit, quamvis negativū sit: silentiū nempe Palladii Helenopolitani Episcopi in Historia Lausiaca, cui adjungi posset similis operis auctor Ruffinus Aquilejensis, vel si mavis Euagrius Ponticus & Palladii interpres aut socius itineris. Si enim hic non ultra Lycum in Thebaide progressus, sæpius & definite meminit ingentis numeri Tabennesiotarum, quos solo fere cognovit auditu; alibi autem repertorum monachorum numerum, [(quos mirū esset præteriri a Palladio)] quoties is communem modū egredi videbatur, solicite expreßit quomodo Ægypti solitudinem liberius scrutatus minus diligens fuisset circa discipulos S Antonii, quorum plurimos vidit; eos præsertim qui vel ipsius monasterium incolebant, vel per circumjectam eremum sese solitarie exercentes, ipsius monasterii Abbati, tamquam communi omnium Patri, suberant, si tantam eorum invenit copiam?

[3] Quamvis autem, uti ad Vitā S. Antonii §. 2 est demonstratum, duplex est mons seu monasteriū Sancti, non apparet ad utrius incolatum regimenque potuisset a Macario invitatus inductusque fuisse Pachomius: & hæc est alia difficultas. [successisse in monasterio S. Antonii: sed quo?] Cap. 25 Palladio narrat Cronius Presbyter Nitriæ, quomodo pervenit ad montem S. Antonii & monasterium quod est prope fluvium, in quo sedebant ejus discipuli Macarius & Amatas, qui etiam eum cum dormisset sepelierunt. Sed ne hic te putes legere quod monasterium istud saltem cum socio Amata regebat Macarius; audi eumdem Palladium, cum ex Thebaide rediens locum adiisset, cap. 74 sic loquentem, Vidimus autem juxta Thebaidem (κατά Græce, non ἐν in, [exterius tenebat Ab. Pityrion,] ut male interpres) altum montem fluvio imminentem, valde terribilem & præcipitem, & monachos illic viventes in speluncis. Eorum Pater erat Pityrion, qui fuit unus ex discipulis Antonii, & tertius qui illum locum excepit, cum successisset Antonio & ejus discipulo Ammonæ. Nullus ergo hic locus Macario, nedum successori ejus Pachomio: nec jam aliud restat quam ut interior solitudo intelligatur, triginta milliariis distans a fluvio. Et hanc revera indicare videntur hæc Acta, dum num. 6 inducunt Macarium, Pachomio suadentem, ut S. Antonii Anachoretarum Principis non pigritaretur visitare Reliquias. Sed & hic rursum occurrit, quod eo in loco, ut scribit S. Hieronymus in vita S. Hilarionis, solum habuerit Antonius duas ejusdem mensuræ cellulas, in vivo excisas lapide, in quibus, [in interiori solus habitavit Sanctus,] venientium frequentiam & discipulorum contubernium fugiens, commoratus est, una scilicet pro oratorio, altera pro cubili utens; solitusque ab interiori illo (ut quandoque appellatur) monasterio seu asceterio, ad exterius prædictum, ubi reliqui sui discipuli erant, accedere, uti Palladio narravit præcitatus Cronius, aliquando quidem post decem dies, aliquando vero post viginti, aliquando vero post quinque, prout expediebat, pro beneficio eorum qui veniebant ad monasterium.

[4] Tertia difficultas est, quod teste S. Athanasio in Vita num. 112 & 115. discipuli illi duo, quos ibidem ante quindecim annos instituerat Sanctus, quique ei jam seni cœperant ministrare… involutum, ut præceperat, corpus humo operientes, servaverunt mandata, de eo occultando sibi sub exitum Vitæ data, & nemo interim usque ad hanc diem, præter eos, ubi sit conditum novit. Ita Athanasius scribens circa extremos annos ætatis suæ vitæ, [ubi & ignoto omnibus loco est sepultus,] quam clausit anno vulgaris Æræ CCCLXXI, id est XXV post mortem S. Antonii. Merito proinde dubitabit aliquis, utrum tam sancte adjuratus Macarius mandatum de secreto servando violare voluerit; qui verosimiliter nec solus quidem audebat locum revisere, ne importunus aliquis explorator, vestigia euntis redeuntisque observando, veniret in loci illius cognitionem. Et forte eadem de causa ipse ac socius post mortem magistri receperunt se ad exterius monasterium, quia illo defuncto & corpore clam haberi jußo, nihil in interiori erat amplius quod eos ibi moraretur. In loco etiam, qui XXX P. M. remotus a fluvio, [& mægnus numerus ali non potuisset,] desertus plane erat & difficillimus aditu, non videntur ali potuisse, quæ hic subjiciuntur Macario & post eum Pachomio quinquaginta millia Monachorum: multoque in hac parte moderatior est auctor cujusdam fabulosißimæ & merito suppressæ supprimendæque relationis, de invento corpore S. Antonii, quam ex MS. S. Albani Trevirensis habemus; cum narrat, quod Sanctus in isto suo deserto, itinere viginti quinque dierum per aspera & devia adeundo, construxit ecclesiam S. Mariæ cum tribus altaribus de crystallo, & posuit in ea viginti quatuor fratres, quibus alendis quotidie afferrentur panes ab illis ipsis duobus leonibus, qui S. Paulo primo Eremitæ sepeliendo suum commodarunt operam.

[5] Dixi fabulosißimam narrationem. Fingitur enim jussu Constantini Imperatoris, a cujus unica filia Sophia expellendum se negabat dæmon nisi ablato Constantinopolim corpore S. Antonii, [eum ad 24 restringit.] pro eo requirendo missus Theophilus, urbis Regiæ Episcopus, quadragesimo post mormortem Sancti anno: qui Constantinopoli Hierosolymam & inde Ephesum Ægypti adnavigans, cum ad dictum penetrasset locum, nec aliud ibi intellexisset, quam ab Hilarione & Piore discipulis clam omnibus esse defossum, post jejunium triduanum meruerit ducem accipere stellam; secutusque itinere dierum quinquaginta novem, [Inventio S. Antonii] devenerit in campum amœnißimum, in cujus medio fodere divinitus jussus, cum fossorio instrumento destitueretur, precando impetrarit leopardos duos, & hi pedibus scalpentes terram, denudarint lapidem, sub quo jacebat incorruptum corpus, vestitum cilicio coriaceo & tunica contexta de palma, quam B. Paulus primus eremita fecit. Imperitum verioris historiæ esse oportet, qui nesciat quam ista de Constantino, Sophia, Theophilo, Hilarione atque Piore male consuta sint, nec vacat iis redarguendis immorari, ne lectoris abutar patientia. Solum significo vereri me, ne illa Macarii Pachomiique succeßio, in tot Fratrum ab Antonio relictorum curam, haud magis veracem auctorem habeat: sitque ejusdem figlinæ, cujus est inter Vitas Patrum, hanc Pachomii vitam præcedens, alia, sub nomine, S. Macarii Romani servi Dei, qui inventus est juxta Paradisum, auctoribus Theophilo Sergio & Hygino, post iter pluribus fabulositatibus quam diebus productum: [æque fabulosa ac Vita S. Macarii Romani prope Paradisū inventi.] quæ tamen Vita ipsius S. Hieronymi, ævo jam nota erat: de ea enim omnino loqui videtur cum ait in Prologo, ad Vitam S. Pauli, primum eremi cultorem rerequirens; Nonnulli & alia, prout voluntas tulit, jactitant, subterraneo specu crinitum calcaneo tenus hominem, & multa quæ persequi otiosum est incredibilia fingentes. Quorum quia impudens mendacium fuit, ne refellenda quidem sententia videtur. Rosweidus, non ausus eam probare, excusat tamen quod passus sit ut ante fuerat impressa recudi, eo quod ad XXIII Octobris sumptam inde epitomen invenerit in Græcorum Menæis, & locum exinde citatum in Decreto Gratiani. Sed in hoc minoris forsitan fecisset Menæa, si visis quot nos vidimus MSS Synaxariis, ubique istiusmodi epitomen deesse cognovisset, adeoque novitium additamentum istud censeri posse æque ac alia: & ut plura Synaxaria haberent eam, non aliud inde sequeretur, quam antiquißimæ fabulæ antiquitus fidem habitam a Græcorum nonnullis.

[6] Sed ecce insignis quidam hujusmodi paradoxarum narrationum propugnator, [Sed nullum a talium refutatione præjudicium patiuntur nostra Acta Sanctorum] isto examinis curiosi rigore aliquas sibi caras opinationes labefactatas dolens, aurem mihi vellicat monetque, si sic examinentur Sanctorum Acta omnia, vix unum volumen iis quæ probare potuissemus fuisse a nobis implendum. Abi sis, & istam solicitudinem depone: quamvis enim in hactenus editis sint aliqua quæ nunc reprobaremus, præsertim in Ianuario; non ideo tamen minus hic mensis, etiam rescißis illis, sex tomos implebit, quandocumque recudetur Est autem ubi majori, est ubi minori opus sit examinis severitate. Quædam enim sunt, quæ nullum ad alias historias illustrandas, stabiliendas aut infirmandas momentum adferunt, quia nullam vel exiguam habent cum iis connexionem; & hæc ut exiguam præbent examinare volenti ansam rationabilis dubii, ita levi absolvuntur judicio: ea vero quæ admissa longam post se trahunt consequentiarum catenam in tota historia profana ac sacra, profecto nisi undique stabilita confirmataque, non sunt recipienda; si autem sub ipso examine deficiant, magno sunt conatu rejicienda. Hujusmodi cum non sit hic Pachumius, ejus qualemcumque Vitam accipe, & ut voles utere; modo ea non abutaris ad alia, æque ac magis dubia stabilienda; uti fieri quandoque dolemus, etiā absq; ullo ad nostras præfationes commentariosq; respectu: qui si consulerētur, appareret diversißimos esse certitudinis aut verisimilitudinis gradus, secundum quos proponuntur ac disponuntur in hoc nostro opere Acta Sanctorum: neq; nos ea intricare, cum posteriores lucubrationes aliquid in prioribus mutandum suggerunt aut supplendum; sed id agere, quod ingenuorum ac veritatis amantium scriptorū est.

VITA APOCRYPHA
Ex MSS & editione Rosweidi.

Pachomius, Abbas apud Tabennenses in Thebaide (S.)
Theodorus, Abbas apud Tabennenses in Thebaide (S.)

BHL Number: 6411

EX MSS.

PROLOGUS

[1] Quoniam desiderium est bonum, desiderare semper audire quæ sancta sunt, ut non silentio torpeamus, idcirco de operibus Domini tacere non possumus, quæ in servis suis indesinenter ostendit. Ac primum de S. Pachomio Dei servo sciendum est, quo ordine eum Dominus ad suam vocavit gratiam, sicut referentium jactavit oratio, qui initia conversationis ejus noverant. Hæc vestræ dilectioni scribere a & intimare disposui; [ut ab initio usque in finem vitæ ejus sancto accendamini amore fidei,] quomodo per rusticos homines Dominus in se credentibus, manifestavit regni sui mysterium.

[2] Erat enim Pachomius natione b Memphius, genere gentilium natus, sed ab infantia innocens, [Pachomius ab adolescentia virtuti deditus,] ignarus literarum, ab omni peritia alienus; fuerat enim c arte spartarius. Numquam se adolescentum gregibus miscuit, nec publicas ac otiosas fabulas aliquando cognovit. Pes ejus ad saltandum non est commotus in omni vita sua: nunquam de ore suo turpis sermo processit, neque avaritia in corde suo ascendit: ad feminam oculos, cum adhuc esset in seculo, non levavit: mendacium omni virtute vitavit: discordiam odio habuit semper: falsum testimonium non dixit adversus proximum suum, sed nec contra exteros noverat commoveri: custodiebat pacem in animo suo, per omne tempus. Cum ergo hæc ab eodem agerentur, & annorum esset triginta & septem; placuit Deo eripere eum de corruptione peccatorum, & ad incorruptionem vitæ æternæ vocare. Ferturque introisse ad eum Angelus Domini, d dixisseque ei: Pachomi. Et ille ait, Quis es? Et dixit ad eum Angelus: Surge. [ab Angelo docetur Deūnoscere & orare,] Et surrexit, & stetit ante eum. Et rursum dixit Angelus Domini; Deum excelsum nosti? Pachomius dixit: Domine nescio, si est Deus in cælo: sum enim rusticus, & nulla est mihi sapientia. Arti meç ab infantia mea inservio, & nihil ab hominibus urbanis audivi quod discerem, sed publicos semper fugi excessus. Et dixit ei Angelus: Ora ad Dominum, & dabit tibi sapientiam, & intellectum. Pachomius dixit: Deum non novi orare, nescio enim quid dicam. Et accepit Angelus folium lauri, & scripsit in eo verba orationis, & dedit ea Pachomio dicens: Manduca illud, & erit amarum in ore tuo sicut fel, ventrem autem tuum adimplebit dulcedine sapientiæ, dabitque tibi formam orationis & sacræ doctrinæ. Et accipiens Pachomius manducavit; & factum est os ejus amarum: porro venter ejus adimpletus est dulcore, & mirificavit Dominum valde. Vere autem credimus in eum impletam fuisse prophetiam Ezechielis, & Joannis Apostoli dictum, qui librum de manibus Angelorum accipientes comederunt illum, & adimpleti sunt sapientiæ plenitudine ad prophetandum. [Ez. 3, 3., Ap. 10, 10.] Iterum Angelus Domini tetigit labia Pachomii, & depulsa amaritudine linguæ ejus, de Deo loquebatur ingentia. Dixitque Angelus Domini adhuc Pachomio: Fige genua in terram, & faciem pone ad Orientem, & nunc dabitur tibi a Deo quemadmodum possis orare. Et posuit Pachomius genua sua in terram, faciem quoque suam ad Orientem; & infusa est oratio in sensum ejus, & ait:

[3] Benedicā te Domine Deus Omnipotens, Rex cȩlestis, qui ignorantibus te nomen tuum innotescere facis per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum manifestum, ut populum tibi congreges ex omnibus adoptivum. Volens enim mundo succurrere laboranti, propter generis humani salutem, unico filio tuo non pepercisti. [Petitque a Deo ut per veram fidem salute aliquando potiatur.] Per eum obsecro tuam misericordiam, ut me perducere digneris ad tuam gratiam, & mihi cæco tribuas verum lumen in tenebris constituto. Tu enim nosti, Domine, quia nullum sciebam omnino sermonem, & dignatus es donare quod loquerer ad te, & docuisti me quibus te verbis orarem. Ex memetipso cognosco, Domine Deus meus, quia vere cæci vident, surdi audiunt, mutorum linguæ solvuntur, claudi ambulant, leprosi mundantur, pauperes euangelizantur, peccatores vocantur. Quis enim eram ego, & recordatus es mei? aut in quo prævalet apud te pusillanimitas mea, quia requisisti me? Nunc igitur peto, ut me sordibus abluas peccatorum naturalis miseriæ meæ, quæ me longo tempore pressit. Vivebam enim a parentibus eruditus infeliciter, more gentilium, tamquam socius jumentorum: misisti ergo mihi Angelum tuum, & percussisti femur meum, & aperuisti mihi saxeum pectus. Væ enim tacentibus de te, quia igni ustionis cruciandi tradentur in sempiternum. Ecce enim in brevi cognovi, quoniam non est gaudiū impiis apud te, nec peccatoribus lætitia post obitum veniet, & nisi hic ad te revertantur, salvi esse non possunt. Quoniam ergo non est tibi visum perdere me, Domine redemptor humanitatis nostræ, ostende mihi in melius, ut plenius te cognoscam Dominum & Salvatorem meum Iesum: quia non est alius absque te, qui es benedictus in secula. Hæc fuit oratio sancti Pachomii prima, per quam eum introduxit Angelus Domini ad viam fidei perquirendam.

[4] Erat autem intentus Beatus Pachomius, quando ad eum Angelus Domini remeare posset. [Angeli ministerio ad Priscum Episcopum deductus, ab eodem baptizatur,] Fixus ergo orabat, sperans quod esset eum Dominus per illum visitaturus. Cum autem pauci transissent dies, & ecce Pachomius juxta consuetudinem suam restem torquebat ex junco. Et ingressus Angelus Domini ait ad eum: Ave Pachomi. Statimque pavefactus surrexit Pachomius. Et ait illi Angelus Domini: Vis ducam te ad virum Sacerdotem Dei, qui te baptizet in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti? Et respondit Pachomius: Domine mi sancte Dei, hoc est mihi optabile jucundumque valde, ut ad plenum me viam doceas Dei, quæ sit perfecta salus operum supernorum. Et apprehendit eum Angelus Domini ad verticem capilli capitis ejus, & duxit eum ad quemdam Episcopum e nomine Priscum, virum justum & timentem Deum, qui vehementer memor erat operum Dei, aitque illi: Hunc doce quæ sit via Dei, & sapientia, & intellectus, & baptiza eum in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti. Porro Sacerdos Domini audiens hæc gratulatus est valde, sed non intellexit eum esse Angelum Domini, qui illum introduxerat ad se. Statimque Angelus Domini, splendida mutatus effigie, refulsit in faciem Sacerdotis in vestibus albis vultuque decoro: citiusque pavore Christi Sacerdos perterritus, cecidit consternatus in terram. Et ait ad eum Angelus: Ne timeas, conservus enim tuus & omnium Fratrum tuorum ego sum. Oportuit enim manifestari tibi gloriam Dei nostri, ut scias quomodo doceas verbum Domini, erudiens eum secundum salutem animæ ejus, ut vivat coram Domino in æternum. Et hæc dicens discessit ab eis. Priscus autem Episcopus acceptum secum Pachomium, docuit eum jejunare, atque indesinenter orare: cui manus imponens Cathecumenum fecit, atque ita velociter baptizavit; docens eum symboli Sacramentum. Moxque ut baptizatus est Pachomius, repletus Spiritu sancto, dixit hanc orationem: Gratias tibi ago, Domine Iesu Christe, qui per Spiritum sanctum tuum me reconciliare dignatus es Deo Patri, & redemisti me a pœna æterna, [pro quo beneficio gratum se Deo exhibet.] quia non credentes in te peccatorum suorum ponderibus sunt aggravati. Sunt enim peccata plumbo graviora, a quibus ego lætor extractus, & de omnium iniquitatum necessitatibus liberatus exulto. Vere enim apud Deum personarum acceptio non est, sed misericordia multiplex. Quomodo igitur indignus ego accedere gratiæ tuæ prȩsumerem, nisi tu me cælesti dignatione præveniens, morbidæ animæ, quam in corporis materia habitare præceperas, velociter subvenires? Inimicum legis tuæ, qui mihi in carne dominabatur subvertens, a sordibus me Spiritus sancti regeneratione mundasti: loquitur in me anima mea renovata, quæ longo tempore inter oves perditas jacebat abjecta. Accepto fidei signo lætatus sum, f vultui meo infixa reparatus in gratia. Quasi mutus accepi vocem, loqui cupio filiis tuis: & hymnum narrare in confessione liberationis meæ, [canere laudes tuas in omni Ecclesia tua], quia absolvisti captivum, ignorantem quæsisti, stulto sapientiæ viam donasti, egentem ditasti, mortuum suscitasti, longe positum appropinquare tuæ Majestati fecisti. Ideo confitebor tibi, & psalmum dicam nomini tuo, cum me docueris ordinem, quo psallam tibi, & benedicam nomen tuum in secula seculorum. Amen.

[5] Igitur Pachomius baptismo consecratus, litteras nesciebat, sed in eo nomen Domini, [Animum suum omni genere virtutum exornat,] cum perceptæ fidei augmento & robore, de die in diem crescebat. Accendebatur fraternæ studio caritatis, humilitatis vinculo ad universos colligatus erat, castitatis jugum libenter amabat: cunctosque Fratres, qui erant ecclesiæ proxima loca habitantes, solicite requirebat: studiose psalmos dicebat, corpus suum jejuniis affligebat, in oratione ad Deum assidue pernoctabat, pulmenti calidi cocturam repudiabat, agrestibus delectatus herbis & aqua frigida. Cilicio semper corpus opertum fatigabat per eremum, asserens esse peccatum, si aliquando ab opere vacaret. Verbositate sermonis carebat, divinis autem libris aurem accommodabat: jurare omnino detestabatur, mundum in oratione sua plangere non desinebat. Cum frequentia pateretur corporis tentamenta, ad nota orationum subsidia convolabat: & ne amplius quam deberet somno indulgere videretur aut mortalia fovere membra, paululum super saxa requiescebat, ut cum duritia lectuli doloribus ageretur corpus, statim ad Dei consurgeret opus. Panem etiam suum ad mensuram accipiebat, & aquam ad mensuram potabat. Numquam pleno ventre a mensa recessit, nec sitim suam satiavit, dicens non esse bonum, si carnis voluntas fuisset impleta. Obedientiam vero & fecit, & docuit. Patientia sua superbos deposuit, & iracundos homines subtiliter mitigavit. Si quando suggestionibus suis Sathanas ejus cupiebat propositum impedire, oculos in cælum levabat, & statim Sanctum sibi rogabat adesse auxilium. Talis ejus vita usque in senectam fuit, [etiam senex, etiam infirmitate pressus.] qualis ab initio cœpit. Cum hæc gererentur in eo, & prorsus sic suum usquequaq; despiceret corpus, si quando infirmitas febrium aut stomachi dolores graviter mentem ejus afficerent, corpus non dedit indulgentiæ ob morbum infirmitatis, nec calidis usus rebus jejunia minoravit, æstimans, quod si corpus calidiori cibo consolaretur, a Domino redemptio animæ non daretur. Nam si quando valetudo gravis debilia genua fatigaret, ita ut ad vigilias Pachomius exurgere non valeret, orando in stratu suo & psallendo non desinebat; aut si lingua præsertim cessaret, cordis intima rugiebant proclamantia. Hæc Pachomius faciebat, [Eremum petit.] ne de silentio ejus hostis animæ diabolus lætaretur, aut in opere Domini vir negligens inveniretur. Sed cum in tantæ discretionis vita Pachomius permaneret, [Eremum petit.] perrexit ad baptizatorem suum, ab eo commendatitiam orationem poscens, ut sine victu g spirituali eremi quam concupierat non penetraret arcana; ubi multo tempore demoratus, innumeras dæmonum pertulit insidias. Sed Dominus qui de mundo venerabilem converterat virum, [A S. Macario, Antonii discipulo, invisitur,] quotidie cor ejus armabat ad sustinendas versutias spirituum malignorum. Notum igitur factum est hoc S. Macario, scilicet B. Antonii discipulo h, & visum est ei abire in eremum [ad requirendum Pachomium vel propositum ejus atque studium percunctandum. Eadem quoque nocte Angelus Domini apparuit Pachomio in eremo, & celerem Macarii indicavit adventum]. Hic enim Macarius, ab illustri viro Antonio derelictus, quinquaginta i fere millia Fratrum susceperat gubernanda. Ejusdem igitur Macarii exitus de seculo appropinquabat dies, & requirebat, Dominico gregi qui post ejus excessum magister subrogaretur. Sanctus itaque Macarius cum ad sanctum pervenisset Pachomium, excepit eum libenter, præcipue cum ab Angelo monitus sciret, quod famam ejus subtiliter explorare atque propositum venerat.

[6] Porro Macarii aspectibus Pachomius placuit, & suadere instantissime cœpit, ut S. Antonii Anachoretarum Principis non pigritaretur visitare reliquias. Sed cum omni virtute reniteretur, & abire penitus noluisset, in somnis Pachomius sine ullo cunctamine ire jubetur. Qui, quoniam Divinæ contradicere non poterat Majestati, cum Macario aggreditur iter. Congregationem igitur multitudinis Monachorum ingressus est, quæ a Sancto gubernabatur Macario, de quo sæpe diximus k, quia & corpus sepelivit Magistri, & spiritus ejus requievit in eo. Qui cum se in extremo videret, [& ab eodem, jam moriente, Monachis Antonianis præficitur.] istius scilicet vitæ temporalis, advocato ad se S. Pachomio ita exorsus est: En, Frater, tempus resolutionis meæ instat. Quapropter audiens bonum testimonium de te, & sciens finem senectutis meæ, debilitatis meæ imposui gressibus, ad pertingendum usque ad te. Nunc ergo bene fecisti venire mecum. Suscipe ergo paterno more gregem Dei regendum. Noli quærere quod tibi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant. Ne ergo excuses suscipiendi oneris gratiam, mercedem a Domino recepturus tempore opportuno. Tunc S. Pachomius pedibus ejus advolutus ait: Rerendissime Pater, quomodo mihi tam magnæ multitudinis curam committis, homini rustico, litteras nescienti? Provide igitur eis peritum hominem, qui possit tota solicitudine tantum regere populū. Tunc Macarius ait Pachomio: Excusationes tuas non audio, neque causas recipio: hi enim omnes ditioni tuæ subditi manebunt, nec est alius tantæ abstinentiæ vir, qui possit istius populi gubernationem tam solicite pertractare quam tu. Et ut citius dicam, dilectissime Frater, te electione sua Dominus designavit, ad suscipiendum hujus ministerii locum. Ergo nequaquam poteris Domini cælestis contradicere jussioni. Nihil ex hoc Pachomius ultra locutus est Macario; sed dum ejus verba secum in animum volveret, Macarius emisit spiritum. Statimque populorum ingens turba ad tanti Patris funus cucurrit. Ibi psallentium multitudo diversis hymnorum vocibus, quasi uno ore, laudes Deo canebant, donec corpus ad sepulcrum duceretur humandum. Nemo tamen vehementer dolebat, eo quod S. Macarius tam velociter monasterium reliquerat, quoniam similem Dominus Deus Pachomium gregi suo magistrū providerat. [Ab Angelo rursum edoctus,] Tribus ergo diebus post S. Macarii excessū orabat Pachomius, ut acciperet de cȩlo fontem doctrinæ per Iesum Christum in Spiritu sancto, ut posset tanta populorum millia prudenter docere. Tertia igitur die venit ad eum secundum consuetudinem qui eum converterat Angelus, & locutus est ad eum, & constituit eum monasteriorum doctorem & principem in eo loco, a quo Macarius discesserat, deditque ei formam spiritualium præceptorum & abiit.

[7] l Porro Pachomius congregatis Fratribus cunctis, aperiens os suum, locutus est eis dicens. [hortatur suos] Audite filioli verbum, quod Dominus Deus locutus est ad me, & ex ore meo dignatus est vobis declarare sermone. Præceptum justitiæ & caritatis regulam volo sensibus vestris infundere: paterna enim voce loquar ad vos, in nomine Domini nostri Iesu Christi & Spiritu Dei nostri. Accepi enim formam de manu Angeli, ut dicam unicuique quæ acciderint sensui meo, ad vestram ædificationem. Intentas igitur præbete aures, quoniam ipse Deus mandavit, quod ex ore meo procedit. [ad obedientiam,] Prima ergo mandati consideratio est, in omnibus vos obedire majoribus. Secunda mandati est subjectio, [humilitatem, temperantiam,] ut intimo corde & casto serviatis Deo. Tertia propositio est, ut temperanter & pie & juste vivatis in hoc seculo. Quarta mandati est ratio, ut membra vestra affligatis per omnia, ut possitis acquirere animarum salutem, [mortificationem,] domando jejuniis mortiferam carnem, quia hæc est delectatio bonorum operum. Quinta constituto est, orationis frequentia, [Orationem,] sicut Apostolus Paulus indesinenter orare nos jubet. Orantes quippe semper, & meditantes sive jejunantes, fidei dona in memoriis mentium tenebimus infixa, ut possimus scatentium dæmonum superare naturam. Insidiantur enim plurimum singulis quibusque nostrum ad animæ damnum, scilicet per superbiæ malum, quod per cuncta est cavendum. Hæc Angelos in primordio mundi de cælo projecit, ut videamus superbiam antiquum & quasi originale esse peccatum: ad quam excludendam de cogitationibus vestris, Deum semper deprecemur, ut detur nobis forma humilitatis. Accedit & alia infestatio mortis in corpore secularium vitiorum, quæ causa monachos curiosius solicitat. [Caritatem Dei & proximi] Funiculum autem caritatis ante omnia inter vos habetote; fide connexum in se manens, quoniam ad regna Dei festinatis, ut in æternum cum Sanctis regnetis. Curate ergo ut disciplinæ Monachorum, in perfecta dilectione Dei & proximi atque sincera, modus sufficiens sit; quoniam qui invicem se diligunt perfecte, ipsi sunt qui manducant panem in regno Dei, & qui sine macula vivunt, nec est in eis alienæ ruga discordiæ: locati enim ibi eritis, si de mundis sacrificiis vestræ caritatis odor suavitatis cælos ascenderit. Gaudebit enim tunc Dominus Iesus in vobis, si facitis fideliter quod ipse mandavit. Nam prima legis in monte Sina confœderatio hæc ad Moysem data est: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, & ex tota anima tua, & ex tota virtute tua, & ex tota mente tua: secunda; Diliges proximum tuū sicut teipsum. Evacuatur enim dilectio Dei, nisi subjungatur & proximi. Plenum ergo præceptum est veritatis, ut maneat in sensibus nostris individuæ regula caritatis.

[8] Tunc autem dilectio vestra erit in pleno, si colla obedientiæ supposueritis proposito: [jungendam obedientiæ,] obedientia quippe in Congregatione laudatur. Nihil vobis proderit, filioli, si diligatis invicem, & nolitis invicem obedire. Dilectio sine obedientia, desertus & graminosus conscientiæ est ager. Quomodo enim gramen seminales impedit sulcos, sic inobediens homo frustra jejunat, & orationis suæ nullum percipit fructum. Igitur qui uno animo esse concupiscunt, & vivere mente communi disposuerunt, consiliis majoris inserviant, & quidquid ex consilio processerit Patrum: hoc faciant. Quod si de regione agri quæ procul est Frater oneris fascem collo suo portaverit, non quidem festinet de humero suo onus deponere, si Abbas præsens fuerit, donec ipse mandaverit. Aut si gradiens via gravem sitim habens, reperiensque aquam, stantem m sive manantem, præter Abbatis consilium diverteris ad bibendum, aut alterius Fratris tecum comitantis etiam junioris; peccatum fecisti, quia præter benedictionem aquam potasti. Quod si calor solis exarserit, & volueris bibere, & Abbas tibi propter te domandum prohibuerit; si vel mente murmuraveris, deliquisti. Deinde si viam ambulans spinam calcaveris, & dolor magis per iter fragile corpus constrinxerit, ne eam velis auferre ex corpore, donec Abbas præcipiat educere. Procul ab invicem contextum n juncis sternite, cum ad dormiendum seceditis, ita ut intervallum singulorum cubitus intercedat unus, ne dum ad invicem proximant corpora, enutriant libidinis incentiva. Porro negotium noctis, propter lucifugas dæmonas & noctipetas, [modestiam noctu servandam,] spirituali opere peragatur. Expergefactis vero nulla de secularibus cura sit, donec ad galli cantum fraternarum orationum communis hora succedat. Unus alterum o non Vociferet ad orandum; sed cum tundere cœperit qui prius expergefactus fuerit proprium pectus, provocetur ille qui dormit exurgere: sæpe enim sathanas cum somno communicat, & gravi somno anima captivata nocturnis involvitur tenebris, & ab orationis patrocinio separata, fit, operante diabolo, socia tenebrarum.

[9] Studete igitur complacere Deo, conversationem spiritualem habentes, divinaque mandata in dilectione ejus implentes. Sapientia legis & præcepta Dei in latebris vestrorum cordium sint semper, [secularis sapientiæ extinctionem,] ut lux scientiæ resplendeat in mentibus vestris, & ne quid amplius aliquid sciatis nisi sanctam simplicitatem sanctarum Scripturarum. Multi enim perverse sentientes exciderunt a dilectione Dei & proximorum suorum, & non quæ Dei, sed quæ hujus mundi sunt, quærunt. Audite Baruch Prophetam dicentem, Pax justitiæ & honor pietatis. [Bar. 5, 4.] Dilectio enim fraternitatis si incorrupta manserit inter cunctos, facit eos amicitiæ Domini fieri socios: quoniam qui diligunt Dominum secundum boni operis gloriam, invicem æmulantur in bono, & provocant se invicem in operibus bonis, econtra faciunt qui istius mundi profanitates & quidquid ex diabolo cogitationum malarum instigati fuerint, recipiunt, & in cordibus Dei servorum accendunt. Quoniam qui cupiunt anachoretica perfrui vita, sic corpus abdicant, ut adhuc in terra positi jam cælestibus delectentur, nihilque terrenum prorsus exquirant, vitia tenebrarum conculcantes ac prosternentes. Verum quia cælesti vos regioni aptatis, placere vos convenit Creatori. Virgines pariter mente & corpore permanete, fructus fidei ac limam sermonis quam maxime conservantes: nefas enim est si monachum quis reprehendet in modico vel in magno, præsertim cum irreprehensibiles nos esse Apostolus doceat, & ut sermo noster in gratia conditus sit sale; [Col. 1. 22. & 4, 6.] [custodiam linguæ,] eo scilicet condimento quo Apostolos Iesus condivit dicens, Vos estis sal terræ, quod peto ne in vobis evanescat: ne si in aliquo vestrum evanuerit, extra Congregationis multitudinem foras projiciatur, linguis ethnicorum conculcandus. [Mat. 5, 13] Hoc obsecro, filioli, secundum formam quæ data est mihi de manu Angeli, fugere vos volo linguas detrahentium iniquorum: quæ ignem iniquitatis accendentes, etiam sine causa Ecclesiæ Christi insultare festinant. Dissensiones vero quas habetis inter vos, projicite ab invicem, scientes Deum non esse dissensionis, sed pacis. Si qua igitur scandala, inimico suggerente, Frater habet adversus Fratrem; [studium pacis,] propter obedientiam fidei, me exhortante, dimittat: quoniam ego non ex me loquor, sed ex Deo, qui per manum nuntii sui docuit me. Et si obedientiam feceritis, præcepta Dei bene impleveritis, hospiti tectum, & inopi victum, peregrinanti iter rectum dederitis, a Deo mercedem habebitis. p Et, si fieri potest, nullo pacto miles Christi debet irasci, non solum ad proximos suos; verum nec etiam ad ipsos extraneos, ne secularis quisque servum Dei audeat judicare. Quæ enim erit inter te & illum distantia, si non patiaris aliquid? Ut si conjugatus tecum judicio voluerit contendere, melius est monacho injuriam sustinere, quam audiatur vox militis Christi in clamore. Non decet monachum causa pecuniæ esse negotiatorem, sed cælestium bonorum lucra mercantem. Prædicet verbum salutis, animas invitet ad cœlum, ad nihilum deducat seculi desiderium, pulchritudinem præsentium bonorum prorsus annullet q.

[10] Qui Angelorum vitam sectatur, & cupit imitator esse Sanctorum, pergat ad eremum; ut hominum desertor, sodalis avium fiat & socius ferarum. Cavenda sunt, filioli, tentamenta diaboli. [cautelam contra versutias dæmonis,] Quod si quid de eo disputandum sit, attendamus ipsum primitivi seculi hominem, quem fraudulenta subtilitate decepit incautum, cui sermonis lex veteris in simplicitate cordis in auribus sonuit. Qui si suæ conditionis speciem non acrioris præcepti lege, sed ex industria custodiret, viveret. Iejuni enim oris lex specialis spiritualibus, nam generalis lex carnalibus est cum escis: spiritualis autem judicat omnia, & consentit omnibus bonis. Carnalis enim homo, propter hoc quod serpentinæ suggestioni cito consentit, spirituali non perfruitur lege, quam primus Adam transgrediendo non custodivit. Sed, filioli, tunc primæ originis morte carebimus, cum per novissimum Adam vivificati lætabimur. Vita enim nostra diaboli fraudibus addicta est. Sed si mortali corpori nostro tentationum sagittas contulerit, fidei lorica armemur; ut nulla ex parte jacula introeant tentatoris. Præcingamur super lumbos mentis nostræ gladio fidei, quod est verbum Dei; & cum nos viderit sic armatos, veteranæ suæ fraudis mortifera arma comprimet, & jam nihil artium suarum commutabit ad nos pervertendum. Si enim viderit nos in præcepto demorantes, timebit; si perspexerit in caritate & humilitate fundatos, longe refugiet; & cum nos viderit in Dei & proximi amore ferventes, cito tabescet. Notum autem sit vobis, quod usque ad exitum vitæ istius diabolus insidiari non desinet Sanctis. Verumtamen necesse est nos ei corde viriliter repugnare, non ignorantes quæ sapientissimo Job bella intulerit, [& fiduciā in meritis Christi.] quomodo Cain in fratris cædem ira excitavit, quomodo Esau ad amittenda nativitatis primogenita provocavit, quem escæ delectatione a femoris paterni primatu dejecit, unde & a benedictione patris sui reprobatus est. Sic per omnia tempora mille nocendi artes exercuit, quæ uno fidei jugo de credentium mentibus distrahuntur. Nam si qua solicitudine animas Christianas mortifero veneno illiciat, triumphato eo cum satellitibus suis, in nomine Domini nostri Jesu Christi cor exultat, maxime servorum Dei, quod tyrannum fraudatorem animarum, divinæ virtutis potentia, cum orationis instantia expugnarit. Quod si terrore suo Sanctos timere fecerit, currant ad auxilium Crucis, & statim ille refugiet miser: & qui terribilem se fieri existimabat, tunc terror ejus quasi muscæ morituræ erit, nihil nocere prævalens, sicut nec illa dum supersedet brachio vel capiti humano. Sic ergo diabolus animæ fideli & in Domino confidenti in nullo nocebit, sed versutia ejus crebris orationibus ac jejuniis devincitur. Impietas igitur hujus atque superbiæ pernicies, trinæ defensionis auxilio deponitur & annullatur. Filioli, quid ad vestram pertinet curam, si adversum vos conveniant infinita dæmonum castra? Potestis & vos multis juvari agminibus Angelorum, si, cum dæmonum catervas crescere videritis; oculos vestros in cælum levetis, dicentes; Veni Domine Jesu Christe, adjuva infirmitatem nostram. Tunc sermo vobis Elisei conveniet, dictus adversus eos qui de Syria in Samariam ad se comprehendendum venerant, quo terrenti se puero sic respondit: Aperi Domine oculos servi tui, ut videat. [4 Reg. 6, 17] [Tunc videbitis sathan sicut fulgur de cælo cadentem, ut servorum Dei pedibus substernatur, & statim vobis Angelorum Dei legiones non deerunt, qui vestræ fidei juvamine cælestis defensionis præerunt. Tunc & ipse Dominus Jesus Christus vobis securitatis addet affectum, ut non timeatis eos, qui corpus occidunt, animæ autem non possunt aliquid facere. Licet inferant angeli sathanæ verbera flagellorum corpori vestro; porro animæ vestræ perpetua erit saluatio. Si tutamen poscatis immobile a Patre & filio & Spiritu Sancto, uno ac singulari Deo, habetis concitum & perenne auxilium.]

[11] Hæc, filioli, sunt mandata vitæ: quæ ut pusillitas mei cordis invenit, [a quo in tentatione multiplici se adjutum profitetur.] vobis de diabolicis certaminibus applanavi, nolens, quæ nobis ipso imminente acciderunt, silentio præterire, ut perfecte possitis malitiosis ejus resistere fraudibus & consiliis. Mihi quadam die in monte sedenti, ingens veluti militum turba occurrit, quos dum oculis cernerem venientes a longe, sathanæ Angelos statim esse cognovi. Ego autem deposito omni terrore, genibus provolutis humo, ut secederent orabam, Dominum invocans Redemptorem. Tunc vero turba quæ venerat, velut stipula quæ vento rapitur, nusquam comparuit. Gratias egi Domino per Jesum Christum Dominum nostrum, quod meo certamini finem imposuerit cito: & orationem meam celeriter exaudiverit, donans mihi victoriam suam de istorum insidiis, & persecutionibus innumeris, quas passus sum ab eis. [Reverendissimi filii, ab omni eorum impetu & viribus effeminatis, sæpe me eripuit Dominus.] Unde & vos, filioli, constantes estote [in fide. Omnes enim qui amatis Dominum, odite malignum, & Deus misericordiæ & consolationis dabit sufferentiam; ut possitis latronem justitiæ superare & adversarium fidei sathanam: conteretque eum sub pedibus vestris velociter Dominus Jesus Christus, cui est cum Patre & Spiritu sancto, laus, honor & sempiterna gloria, nunc & in æterna secula seculorum. Amen.] r

ANNOTATA.

a Rosweidus, scriptis intimare curavi, & huic deinde desunt verba hic inclusa [ ]: quod deinceps a nobis hic servandam scias; lectionum autem diversitatem minime scrupulose observandam, quando ea nihil in sensu mutabit.

b Memphis Ægypti superioris caput, paulo ultra inferiorem, sive famosum Δ Delta.

c Sportarius qui sportas plectit: Rosweidus, cum in MS. Trevir. Spartarius legisset, eum cogitavit qui e sparto restes texit: sed prætulit aliam lectionem, qua dicebatur spatarius: quia Levit. 23, 40, inter alia ramorum frondentium genera, quæ jubentur in festo tabernaculorum sumere Israelitæ, nominantur spatulæ palmarum, Græce κάλλυνθρα φὀινίκων, dicuntur autem sic Latine, quia formam habent gladiorum: a quibus Spatarii dicuntur, qui gladios coram Principe portant.

d Additur apud Rosweidum, estque etiam in MS. Trevir. quando ipse plectam de spatio plectebat, unde is Spatarium dici confirmat: sed nihil tale in Neapolit. MS. & tam ipse Rosweidus quam nostra MSS. num. 4 habent quod Sanctus juxta consuetudinem suam restim torquebat ex junco, ut scilicet ex ipsa sic plexa reste formaret deinde sportam: juncos autem indicat, quas Ægyptii in Vita Senioris Pachomii Θροίας appellant. Similes, putem, restes etiam fiebant ex spatalis, unde Regula Pachomiana 177 sic habet: viginti quinque orgyas Præpositus domus ac secundus debebunt de palmarum foliis texere, ut ad exemplum eorum operentur & ceteri.

e Crediderim hunc fuisse Episcopum Mempheos, si non est gratis confictus.

f Rosweidus, Accepto signo lætatus sum quasi nominis magni: census Imperatoris militi infixo reparatur in gratiam: putatque alludi ad eum morem, quomilitibus imprimebatur nomen Imperatoris, scilicet in brachio, ut videre est apud Lipsium de Militia Romana. Rectius tamen hic legitur vultui, quia huic Christiani imprimimus Ducis nostri signum, nempe Crucem. In MS. Trevir. est vultu fixo: & pro nominis magni, legitur, Numisma.

g Idem Rosweidus, & sine aliquo victu eremi petiit arcana.

h Idem addit, conversatio Posthumii, & celebre factum est ejus nomen: deinde omittit quæ sequuntur inclusa [ ].

i Hic numerus suspectam valde hanc vitam facit.

k Hinc apparet auctorem hujus Vitæ etiam alias Sanctorum Vitas consarcinasse: ita Rosweidus: sed non video, cur id scripto potius dixisse quam ore intelligendus sit auctor.

l Hieronymus in Vita S. Pauli testes allegat Amatham & Macarium discipulos Antonii, quorum superior corpus Magistri sepelivit: qua loquendi ratione ab hoc officio excludi videretur Macarius. Sed Athanasius in Vita etiam hunc admittit, tacito tamen nomine, quando pluraliter ait num. 112 & 114, quod vocatis ad se duobus Fratribus… qui ei jam seni cœperant ministrare… præcepit humo Patris operire corpusculum… ut nemo… locum tumuli noverit. Et servaverunt, inquit, mandata discipuli: & nemo interim usque ad hunc diem, præter ipsos, ubi sit conditum novit.

m Rosweidus, Scativam sive germinantem, idque conatur explicare.

n Idem, contextas vites sternite. Tum velut novum præceptum orditur.

o Idem, Alterius vocis cantus alterum non excitet.

p Idem breviter, Et si obedientiam Prælato præbueritis, hospitalitatem peregrinanti, ex præcepto Domini facitis.

q Totus fere sequens numerus deest Rosweido.

r Paucis Rosweidus, Constantes estote, quia mitis est Dominus ad liberandum vos. Amate ergo Deum, odite malignum, & Deus misericordiæ erit vobiscum, ut possitis ejus insidias evadere. Amen.

DE SANCTO AMPELIO EREMITA GENVÆ IN LIGVRIA.

SEC. V.

[Praefatio]

Ampelius Eremita Genuæ in Liguria (S.)

G. H.

Dvplicem Vitam S. Ampelii nacti fumus Genua a R. P. Ioanne Stephano Flisio Societatis Iesu, Professore sacræ Theologiæ, deinde & Collegii nostri Rectore, submissam; alteram idiomate Italico, alteram Latino. De hac ista scripsit die XXX Augusti anno MDCLXX. [Vita ex Ms. datur.] Libero fidem datam, & mitto Vitam S. Ampelii, quam describendam curavi ex antiquo manuscripto libro, ex charta pergamena confecto, qui servatur a Congregatione fabrorum ferrariorum, qui conveniunt in ecclesia Parochiali S. Stephani, monachorum Congregationis Montis-Oliveti, in qua habetur altare eidem S. Ampelio dicatum. Habemus Officia propria Genuensis Ecclesiæ anno MDCXL excusa, & additur pagina 55 Kalendarium Sanctorum, [Cultus 14 Maji.] qui in particularibus Ecclesiis celebrantur, & ad diem XIV Maji ista leguntur: In Ecclesia S. Stephani festum S. Ampelii Confessoris, ubi Corpus ejus adservatur. Hunc Ferrarius in Catalogo generali ita refert: Genuæ S. Ampelii Confessoris: & in Notis addit: Ex Tabulis Ecclesiæ Genuensis. Corpus illius in æde S. Stephani Parochiali quiescit, [Corpus Genuæ.] ubi ejus nomini sacellum erectum. Artis ferrariæ Advocatus est. In MS. Martyrologio Adonis, in Italia & forte Brixiæ aucto, quod reperimus inter MSS Codices Reginæ, ad eumdem XIV Maji ista habentur: Ipso die S. Ampelii Episcopi & Confessoris. Verum non fuit Episcopus, sed solum Eremita. Et hic dies in Actis notatur esse, quo corpus ad dictam Ecclesiam S. Stephani fuit translatum. Mortuus dicitur in Actis Latinis tertio Nonarum Octobris, in Vita autem Italica quarto Octobris, neutro vero modo reperitur in ullo Martyrologio, neque annotatur in prædicto Kalendario. Interim sub finem Vitæ dicitur ejus festum bis annuatim solennius agi; ac præterea prima Dominica cujuslibet mensis Missam cum cantu solenniter celebrari. Contigit autem translatio corporis ad dictam S. Stephani ecclesiam anno MCCLVIII, sed Vita hæc postea est scripta, cum jam esset prædictarum solennitatum usus aliquamdiu introductus. Auctor fuit monachus dicti monasterii Congregationis Montis Oliveti, [Auctor vitæ monachus Olivetanus] qui num. 16 allegat libellum gestorum ejus apud Consules Ferrifabrorum asservatum: qui alius non videtur fuisse ab eo quem Italice accepimus scriptum. De tempore quo floruit constat ex Prologo, ubi dicitur anno CCCCXI in Thebaide vixisse, & inde postmodum in Liguriam venisse. Hæc est traditio Genuensium, de qua, ut dicitur num. 14, Episcopus dubitans, docetur in visione veram esse. Fuimus ipsi anno MDCLXII Genuæ & die XIII Martii adivimus ecclesiam S. Stephani, deducente nos ad eamdem venerabili ipsius monasterii Abbate, qui nobis sub ara demonstravit marmoream arcam, qua corpus Sancti claudebatur: asserebat autem ille sacrum caput etiam nunc haberi in Buldigera, ubi vitam olim solitariam duxit.

VITA
Auctore monacho Olivetano
Ex MS. Genuensi.

Ampelius Eremita Genuæ in Liguria (S.)

BHL Number: 0394

EX MS.

PROLOGUS.

[1] Piæ devotionis & miræ sanctitatis almi Confessoris & Eremitæ, viri Dei beatissimi, venerabilisque Patris Ampelii ardore succensus, studui quædam ipsius prodigia virtutis & signa, dignissimis veridicorum fidelium testimoniis ad laudem Domini comprobata, summopere & ad exhortationem virtutum posteris enarrare. [Antiquior sancti notitia ex Vitis Patrum.] In cujus quidem narrationis nostræ principio adesse nobis precamur gratiam Domini nostri Jesu Christi fœcundam: virtute cujus & gratia, juxta pietatis exercitia, vir beatissimus venerabilisque Pater Ampelius Christo viriliter militando se exercuit. Temporibus namque Honorii & Theodosii minoris Augustorum, peractis a principio nativitatis Christi annis quadringentis undecim, post primos nostri sacrosancti monastici ordinis religiosæque eximiæ sanctitatis & vitæ viros, reverendissimosque etiam ac solidissimos Fundatores & Patres, Paulum primum Eremitam, Antonium & Hilarionem, Abbates sanctissimos, suorum virtutibus meritorum totius tunc luminaria orbis, vir Domini Beatissimus ac venerabilis Pater Ampelius miris virtutum meritis, signis, & exemplis coruscans, inter ceteros Eremicolas ac Patres Thebeates eremi clarissimos habebatur; ut a S. Petronius Bononiensis Episcopus, qui cum sex viris sanctitatis studio deditis Sanctorum Patrum vitas in Ægypto & Thebaida devote quæsivit, & vidit, demumque dignæ memoria scripturæ tradidit, & nomen illius libelli Vitas Patrum posuit, in quo de hoc venerabili Patre Ampelio sic clare ait, videlicet b: Vidimus & alium Presbyterum (hoc est senem) in vicina regione (id est Thebaida) nomine Ampellem seu Ampellium, secundum patriæ nostræ morem quasi diminutive loquentes, & reliqua. Gennadius namque Massiliensis Presbyter, in suo libro virorum illustrium c cap. XL primo hoc asserit, dicens: Petronius Bononiensis civitatis Italiæ Episcopus, vir sanctæ vitæ, & monachorum studiis ab adolescentia exercitatus, scripsisse putatur Vitas Patrum Ægypti monachorum, quas velut speculum ac normam professionis suæ monachi amplectantur; & reliqua. Licet nonnulli putent Doctorum Ecclesiæ sanctæ lumen d Hieronymum beatissimum, præfatum de Vitis Patrum libellum scripsisse. Est tamen verissimum, quod Reverendissimorum Patrum Pauli & Hilarionis prædictorum, nec non & Malchi Monachi Vitas & Actus in eodem libro contentos tantummodo descripsit; totumque etiam pœne librum prædictum de Vitis Patrum de Græco in Latinum transtulit. Advertendum tamen est, quod de viro Dei beatissimo Ampelio præfatus Beatissimus Petronius loquitur solummodo usque ad illam partem sequentis gesti ipsius, ubi sic incipit, videlicet: Quæ cuncta ipsius sanctissimi Joannis, & reliqua. Et licet in præfato libro de Vitis Patrum, post prædicti viri Dei beatissimi Ampelii miracula, inseratur quædam egregia narratio præfati beatissimi Joannis, per ipsum Ampelium præfato Petronio ejusque sociis facta; tamen eam hic ponere brevitatis gratia reverenter omittimus, inserentes ejus loco ipsius viri Dei venerabilis Patris Ampelii gesta, quæ Domino cooperante in Italia nostris in partibus feliciter patravit. Hora jam ergo est, ut hinc surgamus, & ad gestorum ejus omnium principium accedamus: ad quod favente Domino concitis animi gressibus summopere festinamus.

ANNOTATA.

a Rosweidus in suis ad Vitas Patrum Prolegomenis § 7 deducit, quomodo aliqui, ut hic auctor fecit, auctorem libri 2, quem ipse § 10 Ruffino Aquileiensi Presbytero attribuit, S. Petronio Episcopo Bononiensi adscribant, ibique Gennadium hic etiam citatum exponit. Colitur S. Petronius 4 Octobris.

b Sunt ista verba dicto libro 2 cap. 15, sed Apellen appellatur, qui Palladio lib. 9 cap. 60 Apelles scribitur.

c In editionibus est cap. XLI, ubi hic citata verba referuntur.

d Opiniones eorum, qui S. Hieronymo dictum librum adscribuntur, proferuntur & refutantur a Rosweido § 8 in dictis Prolegomenis.

CAPUT I.
Res in vita gestæ: felix obitus.

[2] Vidimus a & alium Presbyterum in vicina regione nomine Ampelium, virum justum. Hic faber erat ferri, & quæ necessaria erant Fratribus operabatur. Quodam igitur tempore dum ad fabrilia opera vigilaret in silentio noctis, [Faber ferrarius dæmonem ferro ignito abigit:] conversus diabolus in formam mulieris speciosæ, venit ad eum tamquam aliquid operis deferens. Tunc ille arreptum manu nuda de fornace ferrum candens, in faciem ejus injecit. At ille clamans & ejulans aufugit, ita ut omnes Fratres, qui in circuitu commanebant, ejulatum ipsius fugientis audirent. Ex quo jam vir ille in usum habuit ferrum candens manu nuda tenere nec lædi. Ad hunc ergo cum venissemus, & humanissime nos suscepisset, poscebamus ab eo, ut nobis vel ex suis, vel eorum, quos prȩcipuos in conversatione sancta sciret, virtutibus aliqua enarraret. Qui tandem homo Dei multa de quodam sanctissimo viro, Joanne nomine, eremiticam vitam agente, narratione sua nobis fidelissime commendavit. Quæ b cuncta ipsius sanctissimi Joannis virtutum merita in præsentiarum narrare brevitatis gratia reverenter omittimus, quia de præfati viri Dei venerabilis Patris Ampelii miraculis & exemplis, signis & virtutibus specialem facere sermonem intendimus: & quia easdem, quas apud nos virtutes misericorditer gessit, quæque etiam ad nostræ exiguitatis notitiam fideli narratione pervenerunt, pro devotionis studio summopere ad incitamenta virtutum posteris enarrare decrevimus. Et idcirco ad ipsius viri Dei venerabilis Patris Ampelii narrandum miracula, virtutes & signa, mentem mentisque vires suppliciter inclinemus.

[3] Vir igitur Domini venerabilis Pater Ampelius, ut præfertur, [in Italiam venit:] & ut etiam a venerandorum prædecessorum nostrorum auribus, & ab ipsis nobis fuit diligenti narratione veridice prædicatum; recedens de Ægyptiis & Thebaidis Eremis, in quibus primitus Christo vero Regi feliciter militare cœpit, ad Italiam Domino comite & duce prospere navigando pervenit. Moxque totus devotus eremum petiit, & in Riparia per universum orbem celeberrimæ c Januensis civitatis, apud castrum d Vintimiliense, in loco qui vulgo dicitur e Buldigera penes littus maris, constructo sibi sub quadam cujusdam saxi rupe tuguriunculo, solus soli Deo serviens habitavit. Ibidem quoque corporis artus die noctuque multipliciter lacerans, mundique illecebras & lascivias viriliter calcans, pompas scilicet & divitias penitus respuebat: seque ipsum etiam sic vere abnegans, crucem propriam rite tollebat: sicque pauper & modicus in seculo, erectis semper ad cælestia mentis luminibus, Christum pauperem sequendo, vitam cælitem & eremiticam, ut erat vir justus, felici cursu laudabiliter ducebat: quatenus, [eximinus in omni virtute,] veluti fidelis servus & prudens, talenta Domino suo duplicata fideliter reportaret. Quæ quidem vita ita erat dignis moribus, virtutibus, & exemplis decenter ornata, ut cunctis illuc ad se venientibus in exemplum salutis rectissimum esset iter ad Dominum. Erat namque vita ejus in summo silentio, mores tranquilli miræque mansuetudinis, & per omnia quasi Angelici ordinis vir. Erat etiam insuper benignus, & mitis, & modestus, spiritu fervens, spe gaudens, in tribulatione patiens, orationi instans, hospitalitatem sectans, animo magnus, vultu placidus, fide catholicus, & caritate ditatus: humilitas quoque ejus erat immensa, & in omnibus pro nihilo semetipsum ducebat.

[4] Hic ergo talibus dotatus gratiis & virtutibus, sicque in servitio Domini occupatus omne diei tempus ac noctis, [sola fere Eucharistic victitat,] omni cum continentia & castissimis institutionibus ad summa jam merita pervenerat. Dominica namque die venerabilis quidam Presbyter ex vicina habitatione ad ejus specum ad eum semper veniebat, & ibidem pro eo Domino sacrificium offerebat. De cujus quidem manibus Domini famulus devotissime Christi sacramentum percipiebat: quo solummodo contentus ne dum tota die illa, verummodo etiam frequenter tota hebdomada, nihil aliud in cibum sumebat: Et ne in totum vitæ vires deficerent, confectum & maceratum jejuniis spiritum modico rudique cibo aliqualiter substentabat.

[5] Huic ergo cum die quadam antiquus hostis, invideret ejus abstinentiæ, [fraudes dæmonis detegit:] & Sacerdotis caritatem subripere vellet, transfiguravit se in Presbyterum, qui venire ad eum solitus erat; simulans se Sacramentorum gratia venisse. At Christi miles vigilanter intelligens ejus fraudem, cum indignatione quadam ait ad eum: O proprii persecutor honoris, & omnis auctor fraudis! O inimice omnis justitiæ, & totius inventor nequitiæ! Cur seducendo Christianorum animas ita temere ausus es ad ipsa te immergere terrifica & sacrosancta mysteria, quæ, Domini tantummodo ministris conveniunt. At ille inquit; Putavi posse te ludificari sic pervertendo sensum tuum. Aitque illi Domini famulus, signo vitæ munitus: O miser, nonne talia loqui erubescis? His namque verbis tuis te aperte dæmonem testaris, teque ipsum consequenter condemnas. Quibus dictis, cum dæmon cerneret se vere victum, seque sua fraude deceptum, rubore confusus evanuit.

[6] Erat igitur ibi Domini famulus deinceps ferventius perseverans in Dei servitio, Christo sanctis operibus jugiter famulando, atque jejuniis & laboribus, lacrymis & suspiriis, vigiliis & orationibus, hymnis & psalmis & spiritualibus canticis assidue vacans. Nudis namque pedibus supra nudam humum stans raro sedebat vel jacebat, parvo quoque somno corpus stans reficiebat, & multotiens noctes insomnes ducebat. Vilissimis quippe & asperrimis indumentis corpus tegebat, nimioque etiam frigore seipsum afficiebat: ex quo factum est ut, [pedes ejus læsos sanat Angelus.] quia multis annis pedes ejus immobiles fuerant, disrumperētur, ita ut sanguis ex eis proflueret. O mira Dei visitatio, grata consolatio larga donorum largitio, caraque etiam erga suum servum dilectio! Adfuit namque venerabili seni Angelus Domini, sic inquiens ei: Serve Christi, Ampeli dilecte, gaude, & lætare: Dominus namque Jesus Christus, susceptis orationibus tuis, & patientiæ & pœnitentiæ tuæ meritis, corporis tui cicatrices sanat, cælestisque verbi & scientiæ suæ affluentiam tibi donat. Moxque labia ejus ac pedes tetigit, & ex ulceribus sanum mirifice reddidit. Indeque gratia Domini diffusa erat in labiis ejus: alios namque in verbo Dei, alios in abstinentia, alios signis & virtutibus instruebat. Opus etiam manuum faciebat; & operabatur, sine aliqua mercede & pretio, ferramenta hominum ac jumentorum usibus necessaria.

[7] [ipse vero claudum & varios agros:] Quodam igitur tempore claudus quidam, audiens celebre nomen & famam Ampelii Beati, desiderabat videre eum, ut ab eo curaretur. Cumque impositus jumento fuisset, ut sic ad cellulā servi Dei pergeret, contigit ut præfatum animal in cingulo fibulas ferreas, manibus hominis Dei factas, haberet: ut autem pedes ejus illas fibulas contigerunt, illico sanatus est. Qui continuo ad Domini famulum pergens, vitæ verba ab eo in anima recepit: & ex more Patris benedictione data, remeavit ad propria. Felicem se quisque reputabat, & erat, si eum servus Domini benedicebat: omnibus namque diversarum infirmitatum ægrotis, hujus Patris communicatione seu unctione benedicti panis vel olei, sanitas integerrima restituebatur.

[8] [Futura & absentia novit.] Huic etiam tantæ virtutis gratia inerat, ut in eo prophetiæ spiritus requiesceret, & futura quasi præsentia prædiceret. In spiritu profecto quasi præsens cognoscebat, quæ extra suam præsentiam fiebant. Conversatio ejus habitans in terris, semper erat in cælis: fuit quoque eremita & monachus, & totus Apostolicus.

[9] Dum igitur adhuc vir Domini mortalem vitam, in eodem specu, [Nautæ eo invocato e tempestate liberantur.] cursu longævæ venerandæque senectutis sic solerter expenderet; contigit etiam ut quibusdam navigantibus mare intumesceret, quo vehementissime succrescente, navis inter procellosas marinasque undas pœne submergebatur. Tandem cernentes nautæ sibi deesse humanum auxilium, & imminere diræ mortis periculum; ad virum Dei venerabilem Patrem Ampelium, eis jam miris meritorum prodigiis notissimum, qui prope suum habebat domicilium, devote & humiliter, se tota mentis intentione totisque animi viribus converterunt, ejus auxilium instantius implorando. Quod mox ut vir Domini, gratia Dei plenus, in spiritu cognovit; more suo caritatis ardore succensus, extra cellulam suam concite exiit, & pro eis ad Deum pias preces porrexit: elevataque etiam dextera signum vitæ edidit, eosque benedixit, statimque etiam Salvatoris exemplo ventis & mari protinus imperavit. Mira res! & vere hic Dei famulus, sequens Domini vestigia sui. Subito namque Dei voluntate dilectique sui famuli meritis & precibus, illa sæva tempestas cessavit: & tranquillitate sedata in mari, ad portum optatum nautæ lætanter incolumes pervenerunt. Deinde autem ad hominem Dei quam citius perrexerunt, simulque cum eo, pro illorum liberatione percepta, Deo ut plurimum gratias retulerunt: ab eo namque dulcia cælestis patriæ colloquia audierunt, & ex more Patris benedictione percepta ad propria redierunt.

[10] Interea autem dum vir Dei quasi lucerna lucens omnibus clarissime luceret; his aliisque etiam multis miris signis, meritis & exemplis (quæ cuncta conscribere & longum videretur, & præ magnitudine sua nonnullus fortasse audientium vix crederet) acceptusque etiam & carus Deo & hominibus per omnia habebatur. Instanteque etiam vocationis suæ die, cum vellet eum Dominus pro laboribus introducere in gaudium Domini sui; sanctam & laudabilem vitam, signo sanctæ Crucis in fronte munitus & pectore f, tertio nonarum octobrium, in pace dormiens & requiescens, [Pie obit 5 die Octobris] finivit. Cujus gloriosum corpus incolæ regionis illius, homines devoti, moribusque religiosi, qualis vitæ vir Domini fuit memores; in quadam satis nobili Ecclesia, quam ibidem sub ejus vocabulo quantocius ædificaverunt, juxta honorem debitum honorifice tumularunt. Quæ quidem ecclesia cunctis cernentibus nunc usque patenter perseverat: [depositus in ecclesia ipse dicata.] ob cujus etiam reverentiam & miracula locus ille hucusque Caput sancti Ampelii vulgo nuncupatur. Et illa beati viri anima felicissima, deposita carnis sarcina, justorum societate vallata, cæli secreta petiit; in quo in supernorum consortium recepta, præsertim cum Christo Domino, cui semper est honor & gloria, vivit. Amen.

ANNOTATA.

a Hæc sunt eadem verba auctoris libri 2 de Vitis Patrum, & lib.8 auctore Palladio, & uterque scribit Vidimus. Eadem memorantur a sozomeno lib.6 cap.28.

b Illa late in utroque libro exponuntur.

c Genuensis, medio ævo Januensis.

d Vintimilla prope Monachium, vulgo Monaco, versus Nizzam.

e Magino Bordighera, in Vita Italica Bordighea.

f In Vita Italica dicitur die quarta Octobris obiisse, sed neutro die ullum cultum habet.

CAPUT II.
Miracula post gloriosum ejus obitum edita.

[11] Ne igitur narrationis talentum, venerandorum vivi Dei venerabilis Ampelii gestorum prætermittendo, in terram oblivionis segniter abscondamus; aliqua de pluribus miraculis, post gloriosum ejus obitum ab ipso Domini virtute patrata, ad benedictionis memoriam denuo verissime reducamus. Quoddam enim præ aliis mirabile, quod cuidam rustico accidit, venerandi prædecessores & Patres nostri veridica relatione fideliter referebant, dicentes: Dum agricultor quidam in campo metens, [A serpente collum constringente] adeo somni sopore deprimeretur, ut dimissa falce minus caute penitus obdormiret; instigatione quodammodo diabolica quidam pestifer serpens collo ejus se involvens, stringendo collum pœne suffocabat eum. Præ dolore autem & angustia excitatus homo, & vicinam necem sentiens, pro singulari remedio & liberatione, tota mentis intentione, ad virum Dei venerabilem Patrem Ampelium illico recursum habuit, eidemque se devote devovit; promittens quod quandiu viveret annuatim altare suum devotissime visitaret; propriisque etiam humeris minam unam tritici veneranter offerret. Et ut a tanto periculo liberari suis meritis & precibus impetraret, rogabat. Mirum negotium, & relatione dignissimum! Mox ut votum emisit rusticus, [voto facto liberatur:] præfatus serpens pestifer & immanis, deposita crudeli ferocitate, a collo ejus cecidit, nihilque sibi molestiæ intulit, & pristinæ restitutus libertati totaliter se illæsum homo sensit. Quo viso miraculo, & liberationis gratia gratis a Domino sui dilecti famuli precibus & meritis percepta, viri Dei altare & Reliquias, summa cum reverentia devotioneque maxima, visitavit; votum etiam annuatim quandiu vixit fideliter adimplevit.

[12] Non enim etiam est silentio prætereundum imo est dignæ memoriæ (aut arbitror) commendandum, qualiter Domini famulus, nedum cum viveret, quin potius post gloriosum ejus obitum, misericordiæ & pietatis visceribus totus semper affluebat in Domino. Et ut eorum prædecessorum & Patrum nostrorum fideli testimonio satis evidenter comperimus pia relatione, quoddam aliud ejus pietatis mirabile ab eo pie factum benigne referebant clara voce, [oppressa a Magnate] dicentes: Quædam namque mulier vidua, simplex & recta, cum a quodam Magnate crudeliter opprimeretur, qui quamdam ab ea domum propriam injuste abstulerat, dolore nimio præventa, ante altare viri Dei, in quo ejus conditæ Reliquiæ reservabantur, reverenter & humiliter se prosternens, cum amarissimis lacrymis & suspiriis, Domini famuli suffragantibus meritis, a Deo misericordiam suppliciter implorabat, ut Christianorum moris est. Quæ demum facto voto, viri Dei meritis certa quodammodo de Domini misericordia, ab oratione, lacrymis quasi tota perfusa, surrexit; rediensque ad propria Magnati præfato obviavit. Quam ut vidit, conscientia cælitus motus, domum sibi benigne restituit, [domum ablatam recipit.] veniamque etiam sibi de reatu misericorditer dari humiliter imploravit. Mira sunt hæc valde, & vere hic Domini servus fuit justæ pietatis piissimus amator, piæque justitiæ justissimus defensor. Mirabilis Deus, qui tot quotidie mirabilia in Sanctis suis mirifice operatur, quique etiam nullum tempus sine testimonio suæ bonitatis relinquens, diebus etiam nostris dilectum sibi famulum Ampelium beatissimum, per varia salutis signa sibi placuisse testatur. Ad cujus frequentium signorum fidelissimam relationem Domino duce iterum revertamur.

[13] Christianus quidam, dum ab inimicis Crucis Christi, [A Saracenis captus] Saracenis videlicet, in captivitate detineretur, & diversis suppliciis crudeliter affligeretur; Domino annuente, ad memoriam sibimet reducens, quod de sanctitate & miraculis viri Dei venerabilis Patris Ampelii olim audierat, cœpit eidem se devote committere, eumque humiliter exorare, & in ipso fiducialiter propria vota firmare. Benedictus Deus qui suorum meritis Sanctorum juxta est his, qui tribulato sunt corde. Nocte vero superveniente en vox dulcissima in carcere illo sonuit; Christianum nomine proprio vocavit, & dixit: Surge, fili, surge, & veni foras. At ille evigilans respondit: Domine quis es, & quo vadam? quia compedibus ferreis angustissime teneor, [e carcere liberatur:] & carcer fortissime clausus est. At ille, quem invocasti, fili, ecce adsum: confide igitur, confide. Qui hoc tandem audito, resumptis in se viribus, omnique assumpta fiducia, confidenter egrediens, invenit portas carceris apertas, & custodibus immunitas: & sic Dei virtute dilectique famuli meritis, vinculis destructis ferreis, a carcere liberatus Christianus præfatus, in civitatem Januensium ad propria cum gaudio remeavit: & altare & Reliquias viri Dei venerabilis Patris Ampelii, apud nos antiquitus honorifice conditas, cum devotione & reverentia visitavit, & in tanti testimonium miraculi ibidem compedes ferreos reverenter obtulit. O beatissimum virum cujus tantis beneficiorum meritis quotidie gratulamur, noster populus mirabili sustentatione sæpius liberatur, Januensium civitas oppido sublevatur, & multiplici ac singulari solatio assidue gubernatur.

[14] Venerabilis quidam Episcopus, Ampelii Beati valde devotus, dum in ejus festivitate ad prædicandum ipsius miracula, [Episcopus de miraculia quibusdam dubitans,] virtutes, & signa Christi fidelibus, a ferrifabrorum artis Consulibus, ut moris est, invitatus fuisset, & die quodam in libello gestorum ipsius, qui apud eosdem Consules reservatur, eadem miracula, virtutes, & signa legeret; contigit ut de aliquibus ipsius miraculis vehementissime dubitaret, eo quia in libro de Vitis Patrum, quasi in aliquibus ipsius miraculis, similia de quodam alio sancto viro legerat. Propter quod accersitis præfatæ artis Consulibus sic eos est allocutus. Fratres & amici carissimi, quæso vos ne me velitis mendacem facere, Christique fidelibus fallacia prædicare, attribuendo beato Ampelio, Domini nostri Jesu Christi servo, alterius gesta, licet talia & majora Christi favente clementia facere potuisser. Ite ergo, quia omissis alterius miraculis, de suis, de quibus non hæsito, sermonem Christi fidelibus solicite facere curabo. At Consules prȩfati, anxietate & tristitia pleni, ad propria recessere. Benedictus Deus, via semper, veritas & vita, qui in sui famuli Ampelii causa & testis extitit & judex. Mirificavit enim servum suum, & in ipsius mirisicatione dubitantium voluntates dubietatis vulnere curavit. Nocte igitur sequenti, cum præfatus Episcopus post matutinas laudes semivigilans in suo stratu quiesceret, repente lux luce diei clarior ejusdem cubiculi latebras illustravit. In cujus quidem lucis claritate vidit Regem quemdam speciosissimum, innumeris comitatū militibus, in stellato solio pro tribunali sedere. Qui quidem Rex mandavit præfatum libellum capi, & in eo servi sui Ampelii miracula distincte perlegi. Moxque quidam ex militibus, [in visione docetur vera esse.] stola candida in modum Crucis super pectus indutus, libellum cepit, & ut Rex imperaverat perlegir. Quibus omnibus plene perlectis & a cunctis sub silentio diligenter auditis & intellectis, quia in eo nihil falsitatis inventum est, Rex clara voce jucundaque facie ait: Hæc profecto servi nostri Ampelii miracula sunt, & verissime vera sunt. Statimque ea, de quibus Episcopus dubitavit Ampelii fore miracula judicavit, digneque cuncta approbavit: sicque etiam in loco pristino libellum restituit, in eoque contenta cunctis prædicari mandavit. At Episcopus, tantæ visionis præsentia consolatus & territus est; festineque præfatæ artis Consulibus ad se vocatis, visionis eis seriem enarravit, quam postea etiā Christi fidelibus prædicavit. Patet igitur ex his Episcopum minus bene dubitasse: patenter quoque colligitur, etiam ea de quibus Episcopus dubitaverat, & Ampelii miracula fuisse, & vera extitisse quæ Rex ille Regum, Christus videlicet, ore proprio approbando verificavit. Quod etiam cuidam ex nostris Confratribus & ipsius Confratris collegæ contigisse clarissimum est.

[15] Iterum inserendum præfatis ipsius viri Dei meritis & prodigiis laudabile per omnia reputamus. [Mercator Genuensis] Contigit namque, ut Sacerdos quidam nostri sacrosancti monasterii S. Stephani Januensis, associaret se cuidam mercatori Januensi, quatenus ad S. Jacobum de Gallicia peregrinaturi, suorum peccatorum veniam obtinerent; ac ut præfati sancti Apostoli precibus in Dei gratia perseverarent. Dum vero sic iter suum continuarent, & pervenissent ad partes Tolosanæ civitatis, mercator ille ex gravamine itineris cœpit in tibiis quam plurimum aggravari, [Tolosæ æger] & crescente infirmitate inflammatisque cruribus non poterat in itinere proficisci, tunc pro sanitatis remedio in prædictis partibus remanserunt, & medicamentis appositis plurium ibidem dierum residentiam fecerunt. Tandem videntes quod sibi medicinæ non proficiebant, nulloque medicorum remedio convalescebat, sed magis ac magis infirmitas succrescebat (ut erat voluntas Domini, ut postea liquido claruit, qui antequam fiant omnia novit, quique etiam mortificat & vivificat, volens nomen suæ majestatis in universa terra admirabile, a solis ortu usque ad occasum laudabile, in honorem dilecti sui famuli Ampelii gloriose magnificare & mirabilem in eo virtutem ostendere nutu divino) spiritu Dei inspiratus Sacerdos, Mercatori dulci sono vocis sic leniter inquit; Mi Frater dulcissime, si vere ac perfecte curari desideras, opus est ad singulare salutis nostræ remedium recurras; pro quo tamen facilius impetrando ad aliquem Sanctorum suorum convertere, [invocato S. Ampelio,] & scito, quod in monasterio nostro S. Stephani Januensis, habentur honorifice condita, corpus & reliquiæ viri Dei venerabilis Patris Ampelii: qui, ut veraci miraculorum experientia firmissime didici, magni meriti penes Dominum potenter existit. Præterea humillime vos ipsum ad ejus salutiferum fidelissime reducatis præsidium, ut ipse pro nobis gratiā pie implorare dignetur a Deo: ipse enim fuit semper pius & propitius omnibus eū vere invocantibus. Tunc mercator, mente elevata confidenter ad Deum, saluberrimis Sacerdotis doctrinis edoctus, cupiensque ejus salubria monita ad effectum deducere, tamquam etiam certus de Dei misericordia; venerabilem Patrem Ampelium, Domini nostri Jesu Christi servum, cœpit devotissime in suum apud Deum patrocinium invocare; promittens, ut solent Christianissimi viri, se cum primo de sua peregrinatione ad propria redierit, annuatim altare ipsius in sua solennitate, ejusque sacrosanctas reliquias celebrando devotissime visitare. O mira Christi pietas, mira clementia, miraque etiam bonitas, infirmitatis humanæ singulare præsidium omnibus invocantibus eum in veritate! Mox namque emisso voto, cum eum sopor circumdedisset, obdormiens ipsa nocte sensit quamdam in cruribus confractionem, absque dolore tamen, acsi ligna quædam frangerentur; quam etiam confractionem Sacerdos præfatus audivit, nesciens tamen quid esset. Et evigilans mercator prædictus, sensit se continuo totali liberatione mirifice liberatum. Et vocato Sacerdote lacrymabili voce, pro tanti dulcedine & admiratione miraculi, sic suaviter ait: Gratias immensas ago Deo meo humillime, [sanatur.] qui sui famuli Ampelii meritis me plenarie liberavit, gressus meos optime reparavit, & pristinæ me sanitati gratissime donavit. Verissime namque vera sunt, Frater dulcissime, quæ ex ore tuo audivi, quæque etiam tua fidelis societas de venerabili Patre Ampelio, Domini nostri Jesu Christi servo, mihi devote narravit. His namq; dictis & gestis iterum & iterum ambo simul, & singillatim quamplurimum Deo gratias protulerunt, qui sui famuli merita præclara longe lateque declarat. Et sic ovantes gratiasque Deo semper agentes, festine iter proprium arripuerunt: & continuantes peregrinationem suam, sani & incolumes, ad propria redierunt: votumque etiam, & promissionem devote ac fideliter adimpleverunt: rursumque etiam Christo Regi, in Ampelii virtutibus splendide triumphanti quam plurimum gratias retulerant: cui est honor, virtus & gloria, per seculorum secula sempiterna. Amen.

CAPUT III.
Inventio & translatio corporis.

[16] Quoniam igitur gloriosum est, eximiique etiam ac magni beneficii ac meriti, sanctorum gesta exponere seriatim; cumque summa veneratione devotissime sint percolendi; specialius tamen hi a nobis sunt digna reverentia venerandi, quorum Reliquias in nostris domiciliis possidemus. Illi enim piis orationibus suis adjuvant: cum eis autem nobis familiaritas quædam est; & idcirco magnopere notandum est, quo ordine, divina permittente clementia, nostrū sacro sanctū gloriosi Protomartyris Jesu Christi Beatissimi Stephani Januensis monasterium sit viri Dei venerabilis Patris Ampelii pretiosissimis Reliquiis beate ditatum. Ut autē venerabilium Patrum antiquorumq; prædecessorum nostrorum patres & antiquissimi prædecessores omnique reverentia & fide dignissimi relatione veridica & fideli præfatis prædecessoribus nostris, & ipsi nobis referre soliti erant, [Reliquiæ S. Ampelii,] & uti etiam in vitæ ipsius gestis clarissime reperitur. Domini nostri Jesu Christi servus, Beatissimus videlicet Ampelius Confessor & Eremita in Ægyptiis & Thebaidis eremis cum aliis Fratribus seu Monachis aliquanto tempore habitans, vitam sanctam omnique laude dignam feliciter duxit. Ibidem namque satis floride, quasi hortus virtutum floridus, florere incepit: deinde tamen Domino volente nos suæ clementia bonitatis, sui fidelissimi servi pretiosis venerandisque reliquiis condigne ditari, [in Liguria mortui,] intercessionumque ejus meritis & suffragiis jugiter defendi & gubernari, vir venerabilis ad Italiam venit, & in partibus tunc Vintimilii castri habitans, & fama celebri virtuteque laudabili præpollens, sanctam & laudabilem vitam ut in præfatis vitæ ipsius gestis clare habetur, ibidem finivit.

[17] Verum post multum temporis decursum, anno scilicet Domini nostri Jesu Christi millesimo centesimo quadragesimo; [indicantur anno 1140] cum Januenses diu in obsidione Vintimilii civitatis, quia ejusdem civitatis cives a rebellaverant, cum magno exercitu pedestri, equestri & navali milites mitterent; Contigit, ut plerique ex hominibus castri b S. Romuli & Villæ Regiæ (quæ alio nomine Villa Ripariȩ Januensis S. Stephani dicitur, eo quia præfato monasterio per omnia & in omnibus (ubjicitur) in eadem obsidione existentes, nonnullis de Vintimilii comitatu incolis captis, ab eisdem redemptionis eorum pretium nimis impie suppliciis severissimis exigerent. Præceptum namque in exercitu fuerat, ut quisque spolia a se capta pro libito tractaret. [a captivis, lytrum postulatis:] Sed cum illi nullum se redemptionis pretium habere faterentur, isti eis multo plus graviora supplicia minabantur, dicentes; Unum e duobus eligite, aut redemptionis vestræ pretium, aut dire vos faciemus mortis supplicio vitam finire. His auditis illi præ angustia spiritus gementes, divino ut creditur nutu dixerunt: Si nos liberos & immunes abire permittitis, thesaurum incomparabilē dabimus vobis. Quibus annuentibus omnes captivi voce unanimi inquiunt: Hic in loco, qui dicitur Bordighera, viri Dei Ampelii Beati Reliquiæ requiscunt: cujus reverentia & devotione nos liberos, ut promissistis, abire permittite. Tunc illi, inventis viri Dei Reliquiis & capsis, captivos illos ut promiserunt cum omni honore liberos abire permiserunt, veniam de illatis injuriis humiliter postulantes. Tali quoque modo Domini famulus fuit captivis illis præsidium. Demum vero cum Januenses præfatam urbem suo dominio triumphaliter subjugassent, & eis tam illi de civitate quam de comitatu in perpetuum fidelitatem jurassent; mox præfatum hominis Dei corpus gloriosum seu Reliquiæ venerandæ, de prædictis Vintimilii partibus ad quemdam Prioratum seu ecclesiam, sub vocabulo S. Stephani in castro S. Romuli Albinganensis diœcesis sitam, [deponuntur in oppido S. Romuli,] quæ per Apostolica privilegia in spiritualibus & temporalibus jure & antiquitus suberat præfato S. Stephani Januensi Monasterio, fuit satis debite translatum digneque conditum.

[18] Deinde tamen demum post multorum annorum curricula, [anno 1258] cum anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo octavo bonæ memoriæ Alexandri quarti Romani auctoritate Pontificis, inter tunc Reverendum Patrem Dominum c Gualterium Januensem Archiepiscopum, & Monasterium præfatum de prædicta scilicet S. Stephani ecclesia, ut supra, in castro S. Romuli sita, cum ecclesia S. Martini de via de d Bisamne, extra Januensium mœnia civitatis posita, quæ tunc suberat præfato Archiepiscopo, ad invicem permutatio fieri deberet; & nolentes venerandi religi osique viri, Dominus Jacobus tunc Abbas seu Pater, & monachi præfati nostri monasterii, tanto & tam pretioso thesauro venerandarum venerabilis Ampelii Reliquiarum aliquatenus privari; præfatum ipsius gloriosissimum corpus, ipsis diligentis devotionis studio devotissime procurantibus, pie ad dictum sæpius monasterium transferri jusserunt: fuitque anno præfato secundo Idus Majarum ad Januensem civitatem honorabiliter deportatum. [14 Maji Genuam ad monasteriū S. Stephani] Et de eadem, ad tanti Patris adventum catervatim concurrentibus Christi fidelibus viris, festineque etiam ruentibus, innumerabilibus Januensium turbis præeuntibus & jucunde subsequentibus innumeris Clericis & populis, cum luminibus e atque spiritualibus canticis, summa cum reverentia devotioneque nimia, cum gaudio & immenso jubilo, sacrum viri Dei Corpus seu Reliquias ad ecclesiam ejusdem S. Stephani, [in alcari deposita,] Monachi venerabiliter deposuerunt, & in altari ipsius veneranter collocaverunt: &, ad posterorum tantæ rei testimonium, epitaphium in lapide marmoreo scriptum in pariete seu muro ibidem juxta ejus altare apposuerunt.

[19] [honorantur duplici festo,] Ibi enim ejus festum bis annuatim solenne agitur, & cum reverentia & devotione multa habetur, & debite ab universis ferri-fabris ejusdem Januensium urbis venerabiliter colitur: omnique etiam prima die Dominica cujuslibet mensis totius anni, ultra præfatas solennitates, [& I Dominica mensis.] ad ejus altare Missa cum cantu solemniter celebratur, cum commemoratione ipsius saltem, ob aliarum Festivitatum seu Sanctorum officia quandoque fortassis concurrentia. Ad quam quidem Missam, cessantibus impedimentis, omnes fabri-ferrarii de more conveniunt: & ejus meritis multa miracula Deus operatus est; qui vivit in seculo seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Petrus Bizarus lib. I Historiæ Genuensis hanc Vintimiliensium defectionem, & arcis a Genuenfibus constructæ eversionem, & dein recuperationem describit.

b Oppidum S. Romuli, vulgo sant Remo, in eadem or a Ligustica constructum, quod cum ante Villa Matutiana diceretur, & ibi S. Romulus Episcopus Genuensis diem vitæ ultimum obiisset quinta Octobris, ab eo appellatum est.

c Gualterus Episcopus præfuit Ecclesiæ Genuensi ab anno 1253 ad annum 1274.

d In Vita Italica appellatur S. Martino di vio di Bisagno.

e Sub finem aliqua non potuerunt legi, ut hinc indesensus compleretur, juvit Vita Italica.

DE S. APRVNCVLO EPISCOPO
LINGONENSI, DEIN CLAROMONTANO IN GALLIA.

CIRCA AN. CCCCLXXXVIII.

[Commentarius]

Aprunculus, Episcopus Lingonensis, dein Claromontanus in Gallia (S.)

AUCTORE G. H.

[1] Seculo Christi quinto urbes ac regiones Galliarum direptæ, væstatæ, incensæ ac dirutæ fuerunt a Wandalis, Alanis, Burgundis ac Gothis Tum horum Rex Attila creditur Lingonas diripuisse & incendisse circa annum CCCCL, & inde ad Alpes transivisse, atque Aquileiam obsedisse. Venit deinde urbs Lingonensis in potestatem Burgundionum. Iacobus Vignerius in Chronico Lingonensi Afflictam urbem Lingonum, [S. Aprunculus Episc. Lingonensis,] inquit, recreavit novus Antistes, vir eximiæ probitatis, Aprunculus, octavus a S. Desiderio, decimus a B. Senatore, tametsi ex Gregorii Turonensis assertionibus appareat, ipsum maxima ex parte Divione potius quam Lingonis, ab ruina recenti minime tutis, sedem fixisse. Hunc Apollinari Sidonio, Præfecto Galliarum pro Romanis, postea Claromontensi Episcopo, familiarem extitisse, constat ex hujus epistolis. Hæc Vignerius. Memorati Desiderii Acta damus XXIII Maji, at S. Apollinaris Sidonii Vita danda erit XXIII Augusti. Extat hujus epistola lib. 9 cap. 10 quam hic inserimus. Sidonius Domino Papæ Aprunculo salutem. [apud Sidonium Apollinarem pro fugitivo intercedit:] Reddidit tibi epistolas meas, quem mihi tuas offerre par fuerat. Nam frater noster Cælestinus, nuper ad te reversus de Biterrensi, quoddam mihi super statu Injuriosi nostri vinculum cessionis elicuit. Quod quidem scripti, non minus tua verecundia fractus quam voluntate. Namque nos ultro vestro pudori, quasi quibusdam pedibus obsequii, decuit occurrere. Quocirca me quoque volente posside indultum, sed liberaliter: nec enim, ut suspicor, plus aliquid hoc genere solatii vel ipse quæsisti. Quem litteris non commendatoriis minus quam refusoriis jam placatus insinuo, sic tamen ut tibi assistat, tibi pareat, te sequatur, atque ut, si permanserit tecum, neutri nostrum judicetur famulus. Si forte discesserit, quæratur utrique fugitivus. Memor nostri esse dignare, Domine Papa. Hæc S. Sidonius Apollinaris de Injurioso, mancipio seu servo, in gratiam S. Aprunculi libertate donato.

[2] Promotum interim regnum Francorum sub Childerico filio Merovæi, cui Succeßit circa annum CCCCLXXX Chlodovæus I. Huic Childerico visus affici S. Apprunculus, [suspectus Burgundionibus fugit:] ac propterea, ni aufugisset, a quodam, quem Burgundiones submiserant, fuisset occisus. Gregorius Turonensis rem gestam lib. 2 Historiæ Francorum cap. 23 ita exponit: Interea cum jam terror Francorum resonaret in his partibus, & omnes amore desiderabili cuperent eos regnare: S. Aprunculus, Lingonicæ civitatis Episcopus, apud Burgundiones cœpit haberi suspectus. Cumque odium de die in diem cresceret, jussum est ut clam gladio feriretur. Quo ad eum perlato nuntio, nocte a castro Divionensi per murum demissus, Arvernos pervenit, [sit Episc. Claromontanus.] ibique juxta verbum Domini, quod posuit in ore S. Sidonii, undecimus datur Episcopus. Hanc ejus a Sede Lingonensi translationem ad Claromontanam celebrat Saussajus in Martyrologio Gallicano ad diem IX Martii his verbis: Arvernis susceptio S. Aprunculi Episcopi & Confessoris, qui ex Lingonensi Præsulatu magno cum virtutum splendore transiens ad hanc Cathedram, [9 Martii.] eximiis sanctitatis radiis eam illustravit, deinde sacri muneris locupletatus fœnoribus, cælestis aulæ perrexit ad gloriam.

[3] [Ruricio Episcopo Lemovicensi familiaris,] Cum autem resideret Claromonte, habuit vicinum Episcopum Lemovicensem Ruricium, virum & nobili Aniciorum prosapia & eximia doctrina illustrem: cujus extant duo libri epistolarum, ex quibus quinque fuerunt S. Aprunculo inscriptæ. Harum prima est libri secundi quadragesima octava sub hoc textu. Aprunculo Episcopo Ruricius Episcopus. [de ejus sanitate solicitus.] Exegit mutui amoris affectus ad individuam mihi sanctitatem vestram sola ex causa litteras destinare, etiamsi non se occasio opportuna porrexerit. Unde per hominem filii mei Leontii has ad Apostolatum vestrum dedi, quibus sospitatione prælata, quam ex sententia, Deo favente, valeatis, inquiro. Quia ipsi nostis, incolumitatem vestram, nostram esse lætitiam, sperans ut reduente præfato, nos reddatis de vestris actibus, propitia Divinitate securos, quos videtis esse [de tua] prosperitate solicitos. Altera est numero LIV ejusdem libri 2 sic contexta. Sicut litteras sanctitatis vestræ per virum venerabilem Elogium cum gratulatione suscepi; ita has eodem redeunte libenter remisi: quibus Apostolatui vestro debitum dependo sospitationis officium, [ejus se precibus commendat,] simulque deposco, ut pro nobis orare dignemini, & id a communi Domino peculiarius postulare, ut jam tandem aliquado in unum venire & nos videre mereamur: ut caritas, quæ secundum sententiam Dominicam in pectoribus nostris per absentiam, [& præsentiā exoptat.] quod temporis est, refrixit, per præsentiam iterum in sopitis cineribus suscitetur; & vivis vocibus, quasi novis flatibus, veteris amoris redivivum reparetur incendium: quod more atque virtute ignis illius, quem Dominus misit in terram, & spinas negligentiæ nostræ atque desidiæ vi naturæ potentis exurat, & tenebras dormientis cordis illuminet. [Mat. 24, 12, Luc. 12, 49]

[4] Hæc ibi. Sequuntur consequenter tres aliæ Ruricii ad eumdem, quarum prior similis est jam datis, & sequens in ultima clarius continetur, quare & hanc subjicimus, hac phrasi propositam. Ante diem, quam litteras vestræ Sanctitatis acceperim, Compresbyterum meum, sicut ipso referente poteritis agnoscere, ad germanitatem vestram, in eadem qua mihi scripsistis causa, direxeram. Et quia mihi non solum ipse filius noster Eparchius, sed etiam frater suus flebiliter per litteras supplicarunt, Apostolatui vestro precator accederem: cui & confessione culpæ, & deprecatione veniæ, [deniq; rigorē ejus laudans in rei cujusdam excommunicatione] & consanguinitatis affectu compulsus, indulsi; quia vos mihi super hac re scripturos esse non credidi: sed quia humilitatem meam dignati estis, pro ea quæ inter nos est, propitio Deo, caritate, consulere, ut vobis utrum justa esset vestra districtio, meis potissimum apicibus indicarem; sciat Dominus noster, quod ego factum vestrū & probo & collaudo & vehementer admiror. Quia dum uni indesperato per admonitionem gladii spiritalis pro reddenda salute intulistis dolorem, multis contulistis languentibus sanitatem. Multi etenim in Ecclesia, [eidem misericordiam poscit,] qui curari nequeunt verbo, sanantur exemplo. Superest severitatem misericordia consequatur, ut recipiatis lenitate patris, quem corripuistis auctoritate Pontificis. Et juxta illum Euangelicum invocantes, quem nos per omnia & sequi & imitari oportet, qui filio paternæ substantiæ decoctori, & facinus confitenti non solum veniam clementer impertiit, verum etiam pristinam gratiam libenter indulsit: & nos condoleamus lapso, subveniamus attrito, amplectamur reversum, lætemur inventum. [Luc. 15, 30] Quod & Apostolatum vestrum propterea fecisse certus sum, ut paululum infirmantem filium excluderetis a matre, ut eum ipsi post modicum restitueretis incolumem; & eum contristaretis ad tempus, de quo gaudere concupiscitis in æternum. Hæc ibi. Hinc scimus Ruricium Episcopum vixisse seculo quinto, ejusq; nepotem Ruricium post intermedios aliquos in Episcopatu successorem, floruisse seculo sexto, ut qui intertuit Conciliis Arvernensi & Aurelianensi IV.

[5] Memoratus Saussajus ad hunc XIV Maji ejus Natalem hoc modo celebrat: [natalis ejus 14 Maji.] Claromonte Arvernorum S. Aprunculi Episcopi & Confessoris, qui primum ob Apostolica decora factus Episcopus Lingonensis, cum gregem Domini in omni pietate regeret, a Burgundis, qui ipsum Francorum expetere dominationem criminabantur, Sede expulsus, eo tempore ad Arvernos se contulit, quo B. Sidonius mortalitatis stamen abruperat: ex cujus vaticinio in vacuam Cathedram evectus, lumen quod occasu tanti sideris extinctum putabatur, sanctitatis suæ & divinæ sapientiæ radiis explicavit: eaque afflictæ ecclesiæ solatia attulit, quibus omnem excussit nuperæ orbationis mœrorem. Tantum enim moribus & doctrinis se Aprunculus præbuit, ut defuncti religionem, vigilantiam, misericordiam, doctrinam, castimoniam genuine referret, præconiaque præcellentium quorumque Mystarum vivus ac mortuus demereretur. Sepultus fuit vir beatus in basilica S. Stephani suburbana, ut moriens desiderare prodiderat. Hæc omnia Saussajus, quæ vellemus in antiquioribus scriptis legere. Restabat de tempore Sedis & loco sepulturæ aliquid, quod per typothetæ incuriam omissum, inveniet Lector iu Appendice.

DE SANCTO BEVIGNATE.
MONACHO ET ANACHORETA PERVSIÆ IN ITALIA.

CIRCA ANNUM D.

[Commentarius]

Bevignates Monachus & Anachoreta Perusiæ in Italia (S.)

AUCTORE G.H.

Philippus Ferrarius in Catalogo generali ad hunc XIV Maji celebrat memoriam Sancti Bevignatis monachi Perusiæ, idque uti ibidem annotat, ex Tabulis Ecclesiæ Perusinæ hac die. Extare autem ait Ecclesiam illi dicatam extra Perusiam non longe ab urbe: [memoria in fastis,] in qua imago illius & quædam miracula ab eo patrata conspiciuntur. Cetera ignorari. Idem Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ex picturis memoratæ Ecclesiæ aliqua miracula refert. [Acta ex Iacobillo.] At Ludovicus Iacobillus, tomo 1 de Vitis Sanctorum Vmbriæ ad hunc XIV Maji & in Additionibus tomo 3 excusis, accurate edidit quæ de hoc Sancto haberi potuerunt, in eumque finem legit citatque scriptores Perusinos, Pompejum Pellinum, Cæsarem Chrispoltum, Cæsarem Alexium, Joannem Panzietam, Ciactum, uti & Perusinæ urbis & Ecclesiæ Annales, Statuta, Kalendaria, Tabellas, aliaque monumenta. Nos ergo ex dicto Iacobillo hæc excerpsimus.

[2] [Sanctus, ex monacho anachoreta factus,] Floruit S. Bevignates seculo Christi quinto, sive tunc ex Germania advenerit, seu potius in agro Perusino natus, ibidem agriculturam exercuerit. At Spiritus sancti gratia illuminatus, relictis possessionibus suis, habitum monasticum sumpsit in aliquo cœnobio monachorum, qui induebantur tunica ex panno albi coloris, accincta corio cæruleo. Postea obtenta moderatoris licentia secessit in silvam, prope urbem Perusinam sitam: ibique plurimis annis vitam solitarium duxit cum austera pœnitentia, & in sanctis orationum & divinarum contemplationum exercitiis. Fama sanctitatis ejus circumquaque sparsa, multi eum inviserunt, ejusque intercessione varia Deus operatus est miracula, quæ ita a Ferrario narrantur. Cum non esset, quod advenientibus apponeret, quove famem depelleret; [miraculis claruit,] ejus precibus oliva & triticum, quorum nondum tempus advenerat, divinitus maturescunt. Duo insontes suspensi, cum se Bevignatis orationibus commendassent, liberantur. Puer etiam a lupo occisus, ad sanctum virum delatus, ad vitam per preces pro eo factas revocatur.

[3] Cum jam in dicta silva diu habitasset, in parvo a se excitato tugurio diem extremum in sanctitate clausit, pridie Idus Maji, circiter annum quingentesimum. [etiam post obitum.] Antequam vero sepulturæ traderetur, plurimi infirmi & a dæmonibus vexati, sacri corporis attactu, liberati & sanati fuerunt. Fuit autem corpus cum debita veneratione depositum in dicto tugurio sive eremitorio, ubi Sanctus in magna pœnitentia vixerat, ejusque anima a Deo fuerat recepta: quo in loco ad ejus honorem postmodum Perusini ecclesiam ædificarunt, [ecclesia illi erecta:] ubi anno MCCLX vitam eremiticam & anachoreticam in magna perfectione egit Ranerius Fagianus Perusinus, auctor Confraternitatis Disciplinatorum, dein Minorita: cujus corpus adservatur in civitate Burgi sancti Sepulcri, ejusque memoria cum titulo Beati relata est ad diem IX Junii. [corpus sub altari:] Hic in summa habuit veneratione corpus S. Bevignatis, tantumque effecit, ut illud sub altare majus reponeretur, ob singularem de ejus sanctitate revelationem factam. Erat eo tempore Perusinus Episcopus Bernardus Carius, qui (uti scribit Vghellus in Episcopis Perusinis) auctor fuit, ut civitas legatos mitteret ad Joannem XXI Pontificem, Beati Bevignatis Perusini Canonizationem exoraturos, cui interim prope Perusium templum ædificari jussit. Iacobillus ait, id per obitum Pontificis non potuisse peragi. Interim ex consuetudine immemorabili, [cultus sub ritu duplici:] in civitate & diœcesi Perusina, celebratur festum ejus sub ritu duplici ad hunc diem XIV Maji.

[4] Locus ipse postea cum dicta Ecclesia devenit in potestatem Equitum Templariorum, & ab his transfertur ad Equites Hospitalares Hierosolymitanos S. Joannis, hodie Melitenses dictos: eorumque Magnus Magister ipsis Kalendis Maji anni MCCCXXIV donavit Roccio Cœbolio Perusino ejusque conjugi Cathrinæ sub hac obligatione, [cœnobium additum:] ut istic construeretur cœnobium Sanctimonialium viginti quatuor, sub Abbatissa secundum regulam statutaque S. Joannis Equitum Hierosolymitanorum. At postmodum extincto Sanctimonialium monasterio, fuit ibidem erecta Abbatia Presbyterorum secularium, quibus cum Abbatis titulo præfuit etiam Cardinalis Franciscus Rapacciolus: at postremo obtinuerunt Patres Eremitæ S. Augustini Congregationis Perusinæ, ex conventu S. Mariæ Novellæ, auctoritate Urbani VIII Papæ anno MDCXL eo translati. Hæc de monasterio istic constructo.

[5] [pars corporis ad ædem Cathedralē translata.] Aliquæ S. Bevignatis Reliquiæ, ex dicta ejus ecclesia, extra civitatem constructa, anno MDCIX die XVII Maji ad ecclesiam Cathedralem, & propriam ad ejus honorem erectam capellam, translatæ fuerunt maxima cum solennitate: in qua circumferebantur in occursum sacræ Reliquiæ S. Herculani Episcopi Perusini, & S. Petri Abbatis etiam Perusini: cui processioni dicūtur interfuisse ultra sedecim millia hominum utriusque sexus, tam ex urbe & diœcesi Perusina, quam Fulginiensi, Assisiensi & aliis vicinis locis.

DE SANCTO BONIFACIO
EPISCOPO FERENTINO IN HETRVRIA.

SECUL. VI

[Praefatio]

Bonifacius, Episcopus Ferentinus in Hetruria (S.)

G. H.

Ferentum, seu Ferentium aut Ferrentio, urbs fuit Hetruriæ olim Episcopalis, cui Viterbium, ad V millia passuum distans, [Acta ex S. Gregorio:] succeßit in Episcopali Cathedra, & quæ denique a Viterbiensibus ob hæresim anno MLXXIV est eversa. Inter hujus urbis Episcopos fuit S. Bonifacius, cujus aliquas virtutes posterorum memoriæ commendavit S. Gregorius Magnus lib. 1 Dialogorum cap. 9. [Memoria 14 Maji.] Colitur autem hoc XIV Maji S. Bonifacius Romanus, Tarsi sub Diocletiano martyrio coronatus, cujus Acta cum Petrus de Natalibus lib. 4 Catalogi cap. 165 more suo contracta edidisset, subjunxit cap. 166 hunc titulum, De Sancto Bonifacio Episcopo, & ejus Acta ex Dialogo S. Gregorii transcripsit, atque sub finem ita conclusit: Sicque vir Domini plenus virtutibus in pace quievit. Secuti Petrum fuerunt Grevenus in Auctario Vsuardi, anno MDXV & MDXXI excuso, Canisius in Martyrologio Germanice edito, & Molanus in suis etiam Additionibus ad Vsuardum anno MDLXVIII impreßis, sed hic in sequentibus editionibus omnia de hoc Bonifacio omisit. At Galesinius in suo Martyrologio, quod anno MDLXXVIII vulgatum est, ad hunc XIV Maji isto eum elogio exornat: Ferentini S. Bonifacii Episcopi: cujus jam inde ab ineunte ætate sanctimonia splendescebat, rebus a se pie mirabiliterque gestis, quas multas B. Gregorius Pontifex ad posteritatem litteris prodidit. Annotat dein Galesinius ista tradi, ex tabulis Ecclesiæ Ferentinæ & cod. MS. Verum cum urbs hæc ab annis plusquam sexcentis fuerit excisa, suspectus nobis hic Galesinius est, sæpe alias deprehensus & tabulas & MSS. citare, quæ nuspiam viderit. Est alia urbs Episcopalis Ferentinum in Hernicis, cujus Ecclesiæ Episcopus fuit S. Redemptus a nobis ad diem VIII Aprilis relatus. Sed illas urbes non fuisse a Galesinio distinctas vix audeo suspicari. Baronius in Notis Martyrologii Romani ad hunc diem asserit hæc inter se nomina aliquando reperiri confusa: & de S. Bonifacio ista ibidem legenda præscribit: Ferenti in Tuscia S. Bonifacii Episcopi, qui, ut refert B. Gregorius Papa, a pueritia sanctitate & miraculis claruit. Elogium aliquod ex S. Gregorio texuit Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, annotatque Corpus Viterbii, quo cum Sede Episcopali translatum est, quiescere & coli uti audivit. [Corpus an Viterbii, an vero in Hernicis.] Habemus Ordinem officii propriorum Sanctorum Ecclesiæ S. Laurentii Cathedralis Viterbii, de mandato Cardinalis Brancacii Episcopi editi, sed absque mentione S. Bonifacii. Num tamen hujus corpus in alia aliqua Ecclesia adservetur, nescimus. In pervetusto MS. Martyrologio Ecclesiæ S. Petri Romæ ad genuinum Bedæ textum hæc addita leguntur: Eodem die S. Bonifacii in Apennino, quæ videntur de hoc Sancto intelligenda, ipsumque Hernicis ad montes sitis vindicarent. [Tempus vitæ.] Claruisse S. Bonifacium circa tempora Justini Imperatoris docet Baronius: & Ferrarius ait, fere S. Gregorii Papæ tempestate vixisse: is enim se gesta Bonifacii a Gaudentio Presbytero illius nutritore audivisse scribit. Imo alumno ejus, utpote ab eo in victu, moribus & doctrina enutrito.

ELOGIUM VITÆ
Ex libro 1 Dialogorum S. Gregorii Papæ.

Bonifacius, Episcopus Ferentinus in Hetruria (S.)

BHL Number: 1394

EX S. GREGORIO.

[1] Fuit vir vitæ venerabilis, Bonifacius nomine, qui in ea civitate, quæ Ferentis dicitur, Episcopatus officium tenuit & moribus implevit. Hujus multa miracula is, qui adhuc superest, Gaudentius Presbyter narravit. Qui nutritus in ejus obsequio, tanto valet de illo quæque veracius dicere, quanto eis contigerit & hunc interesse. Hujus Ecclesiæ gravis valde paupertas inerat: [Vinea grandine vastata,] quæ bonis mentibus solet esse custos humilitatis, nihilque aliud ad omne stipendium, nisi unam tantummodo vineam habebat: quæ quodam die ita grandine irruente vastata est, ut in ea paucis in vitibus vix parui rarique racemi remansissent. Quam cum Dei prædictus vir reverendissimus Bonifacius Episcopus esset ingressus, magnas omnipotenti Deo gratias retulit, quia in ipsa sua adhuc inopia sese angustiari cognovit. Sed cum jam tempus exigeret, ut ipsi quoque racemi qui remanserant maturescere potuissent, custodem vineæ ex more posuit, eamque solerti vigilantia servari præcepit. Quadam vero die mandavit Constantino Presbytero nepoti suo, ut cuncti vini vascula in Episcopio, omniaque dolia, ita ut ante consueverat, pice superfusa præpararet. Quod cum nepos illius Presbyter audisset, valde admiratus est, quod quasi insana præciperet, quod vini vascula præparari faceret, qui vinum minime haberet: nec tamen præsumpsit inquirere cur talia juberet: sed jussis obtemperavit, & omnia ex more præparavit. Tunc vir Dei vineam ingressus racemos collegit, ad calcatorium detulit, omnesque exinde egredi præcepit, solusque ibi cum uno parvulo puerulo remansit: quem in eodem calcatorio deposuit, & calcari ipsos paucissimos fecit. Cumque ex eisdem racemis parum aliquid vini deflueret; cœpit hoc vir Dei suis manibus in parvo vase suscipere, & per cuncta dolia omniaque vasa, quæ parata fuerant, pro benedictione dividere: ut ex eodem vino omnia vascula vix infusa viderentur. [ex paucis racemis plurima dolia replet:] Cum vero ex liquore vini parum aliquid in vasis omnibus misisset, vocavit protinus Presbyterum, jussitque pauperes adesse. Tunc cœpit vinum in calcatorio crescere, ita ut omnia quæ allata fuerant pauperum vascula implerent. Quibus cum se idoneo satisfecisse conspiceret; ex calcatorio jussit puerum discedere: apothecam clausit, atque impresso sigillo proprio munitam reliquit, mox ad ecclesiam rediit. Die vero tertio prædictum Constantinum Presbyterum vocavit, & oratione facta apothecam aperuit: & vasa in quibus tenuissimum liquorem infuderat, ubertim vinum fundentia invenit: ita ut pavimentum omne excrescentia vina invaderent, si ad hæc Episcopus tardius intrasset. Tunc terribiliter Presbytero præcepit, ne, quo usque ipse in corpore viveret, hoc miraculum cuiquam indicaret; pertimescens videlicet ne virtute facti favore humano pulsatus, inde intus inanesceret, unde foris hominibus magnus appareret; exemplum Magistri sequens, qui ut nos ad viam duceret humilitatis, de semetipso discipulis præcepit, dicens: Ut ea quæ vidissent nemini dicerent, quo usque filius hominis a mortuis resurgeret… [Matt. 17, 9]

[2] Adhuc pauca aliqua, quæ de Bonifacii Episcopi opere supersunt, quia ejus memoriam fecimus, exequamur. Alio namque tempore B. Proculi Martyris natalitius propinquabat dies, quo in loco vir nobilis, Fortunatus nomine, manebat: qui magnis precibus ab eodem venerabili viro postulavit, ut cum apud beatum Martyrem Missarum solennia ageret, ad benedictionem dandam in suam domum declinaret. Vir autem Dei negare non potuit, quod ab eo ex Fortunati mente caritas poposcit. [importuni joculatoris mortem prædicit:] Peractis igitur Missarum solenniis, cum ad prædicti Fortunati venisset mensam, priusquam Deo hymnum diceret, sicut quidam ludendi arte cibum solent quærere, repente ante januam cum simia vir adstitit, & cymbala percussit. Quem sanctus vir dedignatus, audiens sonitum dixit: Heu, heu, mortuus est miser iste, mortuus est miser iste. Ego ad mensam refectionis veni, os adhuc ad laudem Dei non aperui; & ille cum simia veniens percussit cymbala. Subjunxit quoque & ait: Ite & pro caritate ei cibum potumque tribuite: scitote tamen quia mortuus est. Qui infelix vir, dum panem ac vinum ex eadem domo percepisset, egredi januam voluit: sed saxum ingens subito de tecto cecidit, eique in verticem venit. Ex qua percussione prostratus, in manibus jam semivivus levatus est: die vero altera, secundum viri Dei sententiam, funditus vitam finivit. Qua in re pensandum est quantus sit viris sanctis timor exhibendus: templa enim Dei sunt. Et cum ad iracundiam vir sanctus trahitur, quis alius ad irascendum nisi ejusdem templi inhabitator excitatur? Metuenda ergo tanto est ira justorum, quanto & constat, quia in eorum cordibus ille præsens est, qui ad inferendam ultionem quam voluerit invalidus non est.

[3] Alio quoque tempore prædictus Constantius Presbyter nepos ejus equum suum duodecim aureis vendidit: quos in propria arca ponens, ad exercendum opus aliquod discessit. Tunc subito ad Episcopū pauperes venerunt, qui importune precabantur, ut eis sanctus vir Bonifacius Episcopus ad consolationem suæ inopiæ aliquid largiri debuisset. Sed vir Dei quia quod tribueret non habebat, [in pauperes distribuit 12 aureos nepotis sui,] æstuare cœpit in cogitatione, ne ab eo pauperes vacui exirent. Cui repente ad memoriam rediit, quia Constantius Presbyter nepos ejus equum quem sedere consueverat vendidisset, atque hoc ipsum in arca sua pretium haberet. Absente igitur eodem nepote suo accessit ad arcam, & pie violentus claustra arcæ comminuit, duodecim aureos tulit, eosque indigentibus, ut placuit, divisit. Itaque Constantius Presbyter reversus ex opere, arcam fractam reperit, & caballi sui pretium, quod in eam posuerat, non invenit. Cœpit itaque voce magna perstrepere, & cum furore nimio clamare: Omnes hic vivunt, solus ego in domo hac vivere non possum. Ad cujus nimirum vocem venit Episcopus, omnesque qui in eodem Episcopio aderant. Cumque eum locutione blanda vir Dei temperare voluisset, [eosque orando receptos reddit furenti:] cœpit ille cum jurgio respondere, dicens: Omnes tecum vivunt, solus ego autem hic vivere ante te non possum: redde mihi solidos meos. Quibus vocibus commotus Episcopus, B. Mariæ Virginis ecclesiam ingressus est: & elevatis manibus, extenso vestimento, stando cœpit orare, ut ei redderet unde Presbyteri furentis insania mitigari potuisset. Cumque subito oculos ad vestimentum suum inter extensa brachia reduxit, repente in sinu suo duodecim aureos invenit, ita fulgentes, tamquam si ex igne producti eadem hora fuissent. Qui mox de ecclesia egressus, eos in sinum furentis Presbyteri projecit, dicens: Ecce habes solidos quos quæsisti: sed hoc tibi notum sit, quia post mortem meam in hujus Ecclesiæ Episcopum non eligeris propter tuam avaritiam. Ex qua sententia veritatis colligitur, quia eosdem solidos Presbyter pro adipiscendo Episcopatu præparabat. Sed viri Dei sermo prævaluit: nam idem Constantius in Presbyteratus officio vitam finivit.

[4] Alio quoque tempore duo ad eum Gothi hospitalitatis gratia venerunt, qui Ravennam se festinare professi sunt. [vinum dādāt hospitibus per plures dies non deficiens:] Quibus ipse parvum vas ligneum vino plenum manu sua præbuit, quod fortasse in prandio itineris habere potuissent: ex quo illi quoad usque Ravennam venirent, biberunt. Gothi autem aliquantis diebus in eadem civitate morati sunt: & vinum, quod a sancto viro acceperant, quotidie in usu habuerunt. Sicque usque ad eumdem venerabilem Patrem ferentes reversi sunt, ut nullo die cessarent bibere, & tamen vinum eis ex illo vasculo numquam deesset, acsi in illo vase ligneo, quod Episcopus eis dederat, vinum non augeretur, sed nasceretur.

[5] Nuper quoque de ejusdem loci partibus senex quidam Clericus advenit, & ea quæ ipse de eo narrat silentio non sunt prætereunda. Nam dicit quod quadam die ingressus hortum, magna hunc erucarum multitudine invenit esse coopertum: qui omne olus in eo deperire conspiciens, ad easdem erucas conversus dixit: [in nomine Iesu erucas ex horto pellit:] Adjuro vos in nomine Domini Jesu Christi, recedite hinc, atque hæc olera comedere nolite. Quæ statim ad viri Dei verbum ita omnes egressæ sunt, ut ne una quidem intra spatium horti remaneret. Sed quid mirum, quod hȩc de Episcopatus ejus tempore narramus, quando jam apud omnipotentem Deum ordine simul & moribus creverat; dum illa magis miranda sint, quæ eum hic senex Clericus adhuc puerulum fecisse testatur. [qui adhuc puer pauperibus dederat vestes suas,] Nam ait quod eo tempore, quo cum matre sua puer habitabat, egressus hospitio, nonnumquam sine lineo, crebro etiam sine tunica revertebatur: quia mox ut nudum quempiam invenit vestiebat, hoc se expolians, ut se ante Dei oculos illius mercede vestiret. Quem mater sua frequenter increpare consueverat, dicens quod justum non esset, ut ipse inops pauperibus vestimenta largiretur. Quæ die quadam horreum ingressa, pȩne omne triticum, quod sibi in stipendium totius anni præparavit, invenit a filio suo pauperibus erogatum. Cumque semetipsam alapis pugnisque tunderet, quod quasi anni subsidia perdidisset; supervenit Bonifacius puer Dei, eamque verbis, quibus voluit, consolari cœpit. Quæ cum nihil consolationis admitteret, [tritico vacuum horreum implerat orando,] hanc rogavit, ut ab horreo exire debuisset, in quo ex omni eorum tritico parum quid inventum est remansisse. Puer autem Dei sese illic protinus in orationem dedit: qui post paululum egressus ab horreo, matrem reduxit: quod ita tritico plenum inventum est, sicut plenum ante non fuerat, cum mater illius totius anni sumptus se congregasse gaudebat. Quo viso miraculo compuncta mater, jam ipsa cœpit hortari ut daret, qui sic celeriter posset quæ petiisset accipere.

[6] Hæc itaque in hospitii sui vestibulo gallinas nutrire consueverat, [& ablatam a vulpe gallinam receperat.] sed eas ex vicino rure vulpes veniens auferebat. Quadam vero die dum in eodem vestibulo puer Bonifacius staret, vulpes ex more venit & gallinam abstulit. Ipse autem concitus ecclesiam intravit, & se in orationem prosternens, apertis vocibus dixit: Placet tibi Domine, ut de nutrimentis matris meæ manducare non possim; ecce enim gallinas, quas nutrit, vulpes comedit. Qui ab oratione surgens, ecclesiam est egressus. Mox autem vulpes rediit, gallinā quam ore tenebat dimisit, atq; ipsa moriens ante ejus oculos in terram cecidit.

[7] Hæc S. Gregorius, a quo qui supra num. 2 appellatus S. Proculus Martyr, judicio Baronii est Martyr Bononiensis, [Cultus S. Proculi Martyris.] cujus festum celebratur Kalendis Iunii, uti tunc latius dicetur.

DE SANCTO POMPONIO
EPISCOPO NEAPOLITANO.

CIRCA DXXXVI.

[Commentarius]

Pomponius, Episcopus Neapolitanus (S.)

AUCTORE D. P.

[1] De prioribus Episcopis Neapolitanis scripsit in Chronico Ioannes Diaconus ejusdem Ecclesiæ, qui vixit seculo IX temporibus S. Athanasii Episcopi Neapolitani, cujus præclara gesta narrando, finem suo Chronico imposuit, & pauca hæc de S. Pomponio habet. Hic fecit basilicam intra urbem Neapolim, [Tempus Sedis.] ad nomen sanctæ Dei Genitricis semperque Virginis Mariæ, quæ dicitur Ecclesia Majoris, grandi opere constructam: qui fuit temporibus Hormisdæ Papæ & Ioannis, Felicis & Bonifacii Apostolicorum, nec non & Anastasii & Iustini Augustorum. Vixerunt sancti hi Pontifices seculo Christi sexto, omnes Martyrologio Romano adscripti. Sederunt autem S. Hormisdas ab anno DXIV ad annum DXXIII, dein S. Ioannes primus usque ad annum DXXVI, postea S. Felix IV usque ad annum DXXX, ac tandem S. Bonifacius usque ad annum DXXXIII. At citati Imperatores regnarunt Anastasius ab anno CCCCXCVI usque ad annum DXVIII, cui tunc subrogatus Justinus vixit usq; ad annum DXXVII. Habet præterea dictus Ioannes Diaconus, Pomponium præfuisse annis XXVIII diebus X. Hinc colligit Vghellus in Neapolitanis Archiepiscopis, si id verum est, illum electum fuisse circa annum DVIII, obiisse vero anno DXXXVI. [Ecclesia S. Mariæ constrncta,] At quam construxit Ecclesiam S. Mariæ Majoris, arbitratur idem Vghellus a dicto S. Ioanne primo Pontifice Romano dicatam fuisse circa annum DXXV, quando Theodorici Regis jussu coactus Constantinopolim petere Neapoli transiit, cum Cardinalium & Episcoporum, ut credibile est, comitatu. Hujus rei titulus vulgari lingua positus extat in atrio illius ecclesiæ, [an & indulgentiis donata fuerit?] quemadmodum in Catalogo Episcoporum scribit Bartholomæus Chioccarellus: sed errat, cum ex vetusto marmore eum a se proferri putat. Quæ enim antiquitas esse potest lapidis, vulgari lingua ibi exarati, ubi non nisi sero Latina lingua, ne dicam Italica vulgaris, cœpit usurpari? cum antea Græce sacra ibi fierent, & populus Græce loqueretur. Adde quod ibi dicatur Pontifex dedisse indulgentiam decies mille & sexcentorum dierum, quocumque die aliquis ante ipsum illud marmor Pater & Ave recitaret. Antiquitatum & originum ecclesiasticarum valde imperitum esse oportet, qui nunc ignoret ante XII aut XIII seculum nihil tale scribi potuisse: proinde meram esse fabulam, qua marmori isti antiquitas tanta tribuitur, ut fuerit ibi seculo VI positum; cum verba in eo sculpta ætatem centum annorum non præferant, nihil ab hodierna phrasi discrepantia.

[2] Teste autem Cæsare Eugenio in Neapoli sacra pag. 69, corpus S. Pomponii, olim in dicta Ecclesia sepultum, [Corpus sub altari.] etiamnum debita cum veneratione asservatur sub altari; ubi olim, ut vetus traditio fert, liquor scatebat: idque ex foramine adhuc extante in arca unde manabat, colligi videtur. Idem testatur Chioccarellus, dicens foramen illud esse in tabula marmorea, quæ est supra arcam: est autem dicta arca cancellis ferreis inclusa, in qua (uti habetur in actis visitationis anni MDLXXX) hæ litteræ insculptæ erant: Basilicam hanc Pomponius Episcopus faciendam curavit, cujus corpus hic positum est. Crebra etiam per ipsum miracula fuisse edita indicat Vghellus. Festus ejus dies celebratur hoc XIV Maji in Ecclesia potißimum Neapolitana S. Mariæ Majoris, [Cultus 14 Maji.] & citatis tabulis Ecclesiæ Neapolitanæ refertur in hodierno Martyrologio Romano his verbis: Neapoli in Campania S. Pomponii Episcopi. Meminit ejusdem Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, sed dolet ejus gesta ignorari.

[3] Ex populari ergo traditione solummodo habetur, quod prædictus Chioccarellus sic narrat: Quo tempore S. Pomponius præfuit Ecclesiæ Neapolitanæ, [Dæmon sub apri specie infestus urbe pulsus,] malus dæmon Neapolitanos graviter vexabat atque immaniter & supra quam credi possit insæviebat. Etenim ingentem urbis aream, horribilis apri formam assumens nocturnis horrendisque spectris affligebat. Quare ii cum tanti periculi evadendi omnis præclusa esset spes, nihil aliud remedii superesse videntes quam ad divinam opem confugere, una cum B. Pomponio Sanctis beatæque Virgini Mariæ sese intentius commendabant: eamque fœditatem B. Pomponio expiare aggresso, cum die quadam sabbati Missam celebrasset, sequenti nocte per quietem beata Virgo apparuit, a qua quid facto opus esset admonetur. Iussit enim illi ut basilicam eo in loco, ubi pannum cȩrulei coloris inveniret, ipsi Virgini erigeret, atque hunc in modum civitas ab illo periculo liberaretur. Pomponius autem eo loco sacris expiationibus lustrato, horrendoq; inde monstro ejecto, inibi sicut jussum erat basilicam B. Mariæ extruxit.

[4] Ob ejus facti memoriam Neapolitani singulis annis, in majori ecclesia, ludos quosdam perculæ, [ejusque rei memoria annua;] ad solatium atque animi recreationem, magna populi frequentia celebrarunt, qui a Vasallis Neapolitanæ ecclesiæ, de proximis villis ac suburbiis in festo translationis S. Ianuarii, mense Maji, scilicet tertia Dominica dicti mensis, populo exhibebantur: de quibus Ioannes Pontanus in Dialogo Charontis, Matthæus Afflictus in cap. Investitura, § Præterea, num. 5 de feudi cognitione, & Iacobus Sannazarius in suis Glomeris MSS. Sed quoniam maximi abusus & luxus irrepserant, diebus patrum nostrorum abrogati sunt. [quid notare potuerit.] Erit fortaßis, qui recordatus quomodo in Historiis ecclesiasticis quandoque legatur, ab expiatis Catholico ritu Arianorum ecclesiis, egredi visus dæmon in figura porci; quomodo etiam ad VII Aprilis de S. Georgio Mitylenes apud Lesbum Episcopo agentes narravimus, qua ratione ibidem notum vulgo porcum occupans dæmon, eumque in Sedem Episcopalem inferens, præsignaverit (secundum explicationem S. Simeonis Solitarii) hæreticum hominem sub Leone Armeno in eam promovendum. Erit, inquam, fortaßis aliquis, qui talium recordatus, suspicabitur ad Eutychianam hæresim, quæ sub Imperatore Anastasio eidem implicito Ecclesiam deturpabat & conturbabat tempore S. Pomponii, pertinere istiusmodi spectrum civibus oblatum, cujus ea memoria fuerit: aut locum olim meretriciis turpitudinibus infamem, divino impulsu fuisse Deiparæ consecratum, quo sub ejusmodi specie visus sit spiritus fornicationis emigrare.

DE SANCTO BONOSIO
EPISCOPO SALERNITANO.

[Commentarius]

Bonosius, Episcopus Salernitanus (S.)

G. H.

[1] Salernum urbs regni Neapolitani apud Picentinos Archiepiscopalis, & Principatus ulterioris metropolis, inter Sanctos Episcopos colit S. Bonosium, quem Ferrarius in Catalogo generali & alio Sanctorum Italiæ refert ad diem XIII Maji, [Cultus 13 & 14 Maji] indicat tamen natalem illius in diem sequentem ab aliquibus referri. Citantur a Ferrario Gaspar Musca de Episcopis Salernitanis, (sed is diem nullum ejus venerationi aßignat) & potißimum Tabulæ Ecclesiæ Salernitanæ. Habemus sub hoc titulo Officia propria festorum Ecclesiæ Salernitanæ ab Illustrissimo & Reverendissimo viro DD. Mario Bolognino Archiepiscopo Salernitano, Apostolica auctoritate reformata, & anno MDXCIV Neapoli excusa. In horum Kalendario præscribitur ad hunc diem XIV Maji festum S. Bonosii Episcopi sub ritu duplici, & dein pag. 22 hæc leguntur: Die decima quarta Maji S. Bonosii Confessoris & Episcopi Salernitani. Omnia de Communi Confessorum Pontificum tempore Paschali, præter Orationem sequentem. Devotum tibi populum, [Oratio propria,] benignissime Deus, clementer exaudi, ut, qui pio affectu venerandam Beati Bonosii Confessoris tui atque Pontificis recolit solennitatem, ejus meritis apud te peccatorum obtineat remissionem. Per Dominum &c. Eadem Oratio extat apud citatum Muscam, qui illum statuit primum Ecclesiæ Salernitanæ Episcopum: uti etiam fit in Constitutionibus editis ab Antonio Marsilio Columna Archiepiscopo Salernitano, in diœcesana Synodo anno MDLXXIX & anno sequenti excusis, in quibus pag. 383 indicantur Corpora & Reliquiæ Sanctorum, quæ condita reperiuntur in Metropolitana Ecclesia Salernitana, & pagina sequenti ista habentur: In altari, quod constructum est ad honorem Confessorum ex parte meridiei, [Corpus in altari,] requiescunt Corpora B. Bonosii Episcopi Salernitani, B. Gramatii, B. Veri, B. Eusterii, B. Gaudiosi, B. Valentini, Episcoporum Salernitanorum. Quo illos ordine recenset Gaspar Musca. Verum aliter sentiunt Antonius Caracciolus in Sacris Ecclesiæ Neapolitanæ monumentis in Actis S. Gaudiosi civis Neapolitani & Episcopi Salernitani, eumque secutus Ferdinandus Vghellus tomo VIII Italiæ sacræ in Archiepiscopis Salernitanis columna 487 his verbis. Opinatur Caracciolus Muscam non habuisse rationem temporis in suis illis Episcopis recensendis, sed ante omnes alios, posuisse Divos, mox subjecisse Gaudentium ceterosque qui Divi non fuerunt: existimavitque Bonosium, cui successit Gaudiosus floruisse Neapoli ac Salerni multis annis post Gaudentium. [Tempus Sedis:] Cum enim Pomponius Neapoli ædificaverit ædem S. Mariæ, cui inservivit Gaudiosus post annum Christi quingentesimum, verisimile est diu post illum annum vixisse Gaudiosum, atque adeo etiam Bonosium ejus prȩdecessorem fuisse Salerni Episcopum post Gaudentium. Si conjecturis in re incomperta uti liceat, Gaudiosū atq; adeo ejus prædecessorē Bonosium non multo ante Grimoaldi Salernitani Ducis tēpora decessisse dixerim. Ab ipso enim Neapolitanus Dux hujus civis sui corpus petiit & obtinuit. Ergo non multæ præcesserunt ætates aut secula, atque adeo vigente ejus memoria justæ petitioni factum fuit satis. Scio posse id etiam dilucidari ex magna illa annonæ caritate, quæ eo tempore Neapolitanam civitatem invasit, & ex bello inter Salernitanos & Samnites. Hæc ex Caracciolo Vghellus. Quibus an aliquid opposuerint Salernitani necdum scire licuit. Colitur S. Gaudiosus XXVI Octobris. Ast Acta S. Pomponii jam dedimus, quibus hæc de S. Bonosio subjungimus, sed absque præjudicio circa ordinem ac tempora priscorum urbis Salernitanæ Episcoporum. Porro Caracciolus scribit Ducem Grimoaldum vixisse anno DCCC, sed non satis apparet, quorsum Dux Neapolitanus non potuerit ab illo petere Corpus S. Gaudiosi, licet pluribus hic seculis fuisset mortuus. Sed hæc poterunt accuratius discuti ad Vitam S. Gaudiosi dicto XXVI Octobris: quo etiam mense, die XI colitur S. Gramatius, in cujus festo Lectio VI ita concluditur: Corpus ejus in Pontificum altari inferioris basilicæ Cathedralis Ecclesiæ, [memoria in Actis S. Gramatii.] ubi B. Bonosius requiescit, fuit repositum: ut quorum eadem in Pontificatu fuerat sors, ac eadem in cælis gloria, idem quoque eorumdem esset venerationis locus.

DE SANCTO CONSTANTIO
EPISCOPO, IN ITALIA DEPOSITO.

[Commentarius]

Constantius Episcopus, in Italia depositus (S.)

AUCTORE G. H.

[1] Memoria sacra hujus sancti Episcopi est inscripta nonnullis Martyrologiis MSS. ex his est aliquod Beneventanum ante annos quingentos conscriptum, [Cultus & ecclesia ejus,] quod modo in Bibliotheca Romana servatur, numero 5949 signatum, ubi sub finem Martyrologii ad hunc XIV Maji ista leguntur: Beneventi S. Constantii Episcopi. [1 Beneventi,] Aliud est sub nomine Vsuardi in Bibliotheca Reginæ Sueciæ num. 428 signatum: in quo eadem hoc modo indicantur: In Benevento S. Constantii Episcopi. Tertium servatur Romæ in ecclesia S. Petri, quod hæc habet: In Benevento S. Constantini Episcopi & Confessoris. Marius a Vipera in Catalogo Sanctorum, quos Ecclesia Beneventana duplici aut semiduplici celebrat ritu, asserit S. Constantium, Episcopum officio Ecclesiastico sub ritu duplici ibidem coli, eique sacram ædem Beneventi excitatam esse, olim Parochialem. Hæc de ejus cultu apud Beneventanos.

[2] Altera civitas, S. Constantii Episcopi patrocinio clara, [2 Capreis,] est Caprea seu Caprearum urbs Episcopalis, sita in cognomine insula provinciæ Principatus citerioris. Capaccius; in hujus insulæ & civitatis descriptione, asserit, Cathedralem Ecclesiam, S. Constantio Episcopo dicatam, olim ab urbe Caprearum mille & quingentis paßibus abfuisse, deinde in civitatem translatam & S. Stephani nomine appellatam.

[3] [3 Massæ Lubrensi.] Tertia civitas Episcopalis est Massa Lubrensis, haud procul a Caprearum insula, at magis vicina Surrento metropoli, ubi in vertice montis est templum S. Constantio Massensium Patrono erectum, cujus dies festus solenni populorum concursu tam hic quam Capreis agitur XIV Maji, & utraque civitas contendit sacrum ejus corpus in sua Ecclesia asservari. Meminit deinde S. Constantii Episcopi ad hunc XIV Maji Ferrarius in Catalogo generali & in Catalogo Sanctorum Italiæ, in quo ex monumentis Ecclesiæ Beneventanæ & Capreensis hoc elogium profert.

[4] Constantius, ex clarissimo Imperatorum stemmate procreatus, cum doctrina & vitæ sanctitate præstaret, Constantinopolitanæ Ecclesiæ præficitur: quo tempore Ecclesia Occidentalis ab hæreticis afflictabatur: [Compendiū Vitæ ex Ferrario.] quibus sanctus Episcopus sese opponens, multos ad sanctitatem reduxit. Is & vivens & mortuus miraculis claruit. Quidam pœnitentiæ causa ob gravissima delicta ferro constricti, ab eo divinitus soluti feruntur, ferreis vinculis in morem ceræ resolutis. Cum mortem obiisset, corpus Capreas delatum, multa ei civitati beneficia præstitit. Nam cum Agareni, vastata Calabria, classe Campaniam peterent, & Capreas applicuissent, civesque in antra metu perterriti refugissent; anus quædam, quæ fugere cum aliis nequiverat, a S. Constantio insulæ Patrono, ope implorata, liberationem impetravit. Cum enim vir sanctus eam consolatus disparuisset, mox orta tempestas horribilis hostes discedere coëgit: quod anno salutis DCCCXCI contigisse ferunt. Hæc Ferrarius, quæ fere eadem habet Marius de Vipera, omißis solum, quæ de vinculis ferreis dissolutis sunt narrata.

[5] At manet difficultas, quomodo dicatur Archiepiscopus Constantinopolitanus, cum nullus ibidem Constantius reperiatur sedisse. Fuerunt illic Constantini tres, [Sedes Episcopalis.] quorū prior sub Constantino Imperatore crudeli circa annum DCLXXVII sedit & in Menæis Græcis ad diem XXIX Iulii proponi videtur tamquam Sanctus, per hæc verba, memoria Constantini Patriarchæ Constantinopolitani, nulla re addita, pro quibus ad XXX Iulii in MS. Synaxario Ecclesiæ CP. habetur memoria sancti Patris nostri Constantini τοῦ νέου, Junioris Patriarchæ Constantinopoleos: sed hic si peregre obiisset, non videtur Constantinopoli colendus fuisse. Secundus a Copronymo sibi cognomine, propter ejusdem Impietatis communionem evectus in thronum, apud eumdem postea calumniam passus capitalem sententiam subiit, circa annum DCCLXVII: sed hic non meruit Fastis inscribi. Tertius denique ejusdem nominis cognomento Lichnudes seculo primum XI ad Thronum Constantinopolitanum pervenit. Cum igitur ne quidem Constantinus aliquis inveniatur, qui sub Constantii nomine in venerationem Italorum venire potuerit; restat ut vel aliqua alicubi inveniatur Constantia, cujus Episcopus hic fuerit; vel sub Constantinopolitano Patriarchatu aliam Episcopalem seu Archiepiscopalem quamcumque Sedem credatur tenuisse; ex alterutro autem capite promanarit error Constantinopolitanum Archiepiscopum facientium.

DE S. CARTHACO SEV MOCHVDDA
EPISCOPO ET ABBATE LISMORIENSI IN HIBERNIA.

ANNO DCXXXVI

[Praefatio]

Cathacus seu Mochuda, Episcopus & Abbas Lismoriensis in Hibernia (S.)

G. H.

[1] In Momonia, regione Hiberniæ maxime Australi, versus plagam Orientalem est Comitatus maritimus Waterfordiensis, & in hoc cernitur Lismoria urbs, Sede Episcopali olim nota, quæ suam originem debet S. Carthaco, cognomento Mochuddæ; ibidem hoc XIV Maji vita functo. Hujus duplicem Vitam damus: priorem ex MS. Salmanticensi & alio nobis olim ab Henrico Fitzsimon concessam, [Duplex Vita ex MSS. datur.] solitam in ecclesiis ad Matutinum recitari, uti etiam ex adjuncta Antiphona constat. At posterior, late deducta, nobis ex antiquo codice Hibernico descripta est. Vtramque sæpius allegat Iacobus Vsserius in suis Britannicarum Ecclesiarum antiquitatibus. Ioannes autem Colganus varia ex secunda Vita edidit in Actis Sanctorum Hiberniæ mensium Ianuarii, Februarii & Martii. Vtinam etiam quæ de reliquis mensibus collegit & prælo aptavit, essent publicæ utilitati excusa! profecto pleniorem nostris Annotatis lucem præferrent. Interim velimus hanc duplicem Vitam a lectore cum aliqua discretione suscipi, utpote non a coævis auctoribus conscriptam, & auctam hinc inde miraculis, partim ex vulgari traditione acceptis, partim aliunde ad hunc Sanctum traductis. Ceterum ipsa historica relatio, quoad loca, tempora, & personas, videtur satis apte deducta esse in secunda prolixiori Vita, & variis Sanctorum Hibernicorum Actis lucem aliquam datura: quare, etsi plura contineat, quam prior epitome, quæ mereantur haberi suspecta, eam quoque hic damus; quomodo dedimus S. Patricii & aliorum plurium Hibernorum Vitas, quas si eo cum rigore, quo pleraque discutimus, expendere vellemus, vix paucæ aliquæ locum suum in hoc Opere tenerent. Lege ergo quæ de talibus Bollandus noster ante Ianuarium monet cap. 3 Prolegom. §. 2: quæ & nos in Martio in Appendice Patriciana num. 18. Atque iis instructus monitis ad hanc quoque Vitam legendam accede.

[2] Memoria sacra S. Carthaci sive Mochuddæ Lismorensis inscripta est hoc XIV Maji Martyrologio Tamlachtensi & aliis Fastis Hibernicis. [Cultus sacer,] Item cum longo encomio refertur in Martyrologio Richardi Witfordi Anglice Londini anno MDXXVI excuso. Pridie seu die XIII Maji memoratur a Greveno in Auctario Vsuardi an. MDXV & MDXXI impresso, item a Canisio in Martyrologio Germanico, a Ferrario in Catalogo generali, & ab Henrico Fitzsimon in Catalogo præcipuorum Sanctorum Hiberniæ.

[3] [Tempus Vitæ & mortis.] Floruit porro S. Carthacus seculo Christi sexto & septimo, auspicatus vitam monasticam in regione Hiberniæ Media dicta, ædificato Raitheniensi cœnobio circa annum DXC, in quo per annos quadraginta præfuit cœtui monachorum plus quam octigentorum. At circa annum DCXXX e Raitheniensi suo monasterio pulsus, Lismoriam conceßit, ibidem anno DCXXXVII vita functus, uti ex Vltoniensibus Annalibus designat supra memoratus Vsserius, qui propriam a Carthaco suis monasteriis præscriptam fuisse regulam tradit pag. 919.

VITA
Ex duplici MS. Legendario.

Cathacus seu Mochuda, Episcopus & Abbas Lismoriensis in Hibernia (S.)

BHL Number: 1623

EX MSS.

[1] Beatissimus Dei famulus Carthacus in tantum divina gratia pollebat a pueritia, [Globi ignes specie ante nativitatem,] ut non solum natus, & adultus crebris coruscaret miraculis, sed & in utero matris clausum cælestis bonitas signis evidentibus, qualis futurus esset, dignata est præmonstrare. Nam dum eo concepto mater ejus sederet in quodam conventu, globus igneus, divino nutu, de cælis descendens, videntibus cunctis qui aderant, in caput illius illapsus est: cumque omnes hujus monstri miraculo detinerentur, cognoverunt divinam gratiam non in ipsam feminam, sed in uteri onus descendisse. Cum ergo venerabilis infans natus esset, a suis parentibus cuidam sancto Presbytero, nomine a Aidano, ad baptizandum jussus est præsentari. [post eam fonte ad baptismum scaturiente honoratus] Cumque infantis bajulatores iter agerent, contigit eis Presbyterum, quem quærebant, obvium habuisse: & cum rogaretur ut puerum baptizaret, fons aquæ lucidissimæ de sub pedibus ebullivit: in quo infante baptizato, impositoque ei nomine Carthaco, ut Angelus Domini præmonuit, in sua cum gaudio remearunt.

[2] Puer autem sanctus duodecim circiter factus annorum, [& tamenta parentibus neglectus,] corporis pulcritudine, vultus hilaritate & morum senilium probitate, dulcisque colloquii affabilitate, omnibus se amabilem præbuit. Sed ut magis divinæ providentiæ solicitudo erga custodiam pueri clareret, in corda parentum, ut puerum de eo educando non curarent, immisit. Postquam vero sanctum puerum carnales parentes neglexerunt; ipse qui fecit & creavit eum Pater cælestis, in filium assumpsit, ideoque adoptavit, ac signis miraculorum, virtutumque prodigiis, sapientiæque doctrina illustratum, coram Regibus & Principibus mundi honoravit. Inde vir jam factus, cujusdam b Episcopi venerabilis disciplina eruditus, [ordinatur Sacerdos:] ad Sacerdotii provectus est gradum. Cum vero idem Episcopus gratia virtutum, & sapientia doctrinæ sibi ipsum superferri conspiceret, noluit eum diutius sibi subesse, cui se meritis exigentibus subjacere videbat. [monasteriū construit.] Accepta ergo magistri licentia ac benedictione, sibi proprium, ut voluit divina providentia, monasterium construxit: in quo cum multorum servorum Dei Pater extitisset, tanta per illum virtus divina exercuit mirabilia, ut quasi solis lampas purissima, totam Hiberniæ Ecclesiam bonorum operum exemplis & doctrinæ mellifluæ c radiis repleret. De miraculis vero, quæ Deus per eum dignativa sua bonitate dignatus est mundo ostendere, quæ nullus præ eorum multitudine potest amplecti, plurima præteriens, pauca perstringens, quæ sequuntur decerpsi.

[3] Vir ergo sanctus erat hiemali tempore in loco quodam sedens, in quo arborem pœne aridam habebat ex adverso stantem. Dumque vir Dei ibidem oraret, advenit ibi quidam magus d, iniquitatis filius; cupiensque sancti viri insultare virtutibus, dixit ad eum: Vir Dei dilecte, si, ut de te fama narrat, sis Dei omnipotentis servus fidelis, [ad instantiam magi facit aridā arborem florere & fructificare] hanc arborem mali frondescere, deinde florere, ac demum fructus maturos jube producere. Vir mirificus, de bonitate Dei per omnia confidens, ac virtutem ejus coram inimico ostendere volens, elevata dextera arborem benedixit, ac voluntati tentatoris per omnia satisfecit. Videns autem magus poma arboris esse pulcherrima, apprehenso uno, gustavit, probare volens, qualem in se saporem pulcra poma gestarent. Sed cum amaritudinem quamdam gustui prætenderent, ad virum Dei se convertens, dixit: Optima essent poma & divina virtute digna, si non amaritudinis maculam haberent. [& poma ante amara efficit dulcia:] Statimque dato benedictionis signo, inventa sunt ut mel dulcia. Magus vero videns tam stupenda miracula, non tamen credidit, sed ut lapis durus in sua malitia immobilis sterit: & cum tot signis fidem omnino non adhiberet, continuo divina justitia tactus, ignorantiæ suæ signo percussus, multiplicatis infirmitatibus, oculis scilicet per annum orbatus, ut sic saltem ad Deum acceleraret, in tenebris illud tempus exegit. Peracto vero anno, pœnitentia ductus venit ad virum Dei, culpam humiliter cognoscens, ac veniam petens: qui fragilitatis illius misertus, sanatum eum dimisit.

[4] Proinde omnes qui famam sanctitatis ejus ac miraculorum audierunt, infirmos suos variis languoribus detentos, ad virum Dei, ut à languoribus suis sanarentur, ducebant. Inter quos aderat vir, secundum seculi dignitatem famosus, sed de filii sui ægritudine nimium contristabatur: qui ad pedes viri Dei humiliter corruens, affectu cordis notam vocis exprimens, deprecatus est virum, ut miseriæ sui nati cito subveniret. Sed B. Carthacus, compassionis dolore tactus, & precibus tantis inclinatus, [sanat puerū surdum & mutum:] clementer elevans virum, cœpit interrogare quid quæreret, aut unde tantam in animo tristitiam conciperet. Ille vero, quatiente singultu in verba prorumpens, ait: Pater, inquit, sancte, unicum habui filium, quem Deo forsitan permittente diabolus ita invasit, ut linguæ officio ablato, auribus obstrusis, mutum surdumque effecerit. Ad quem vir Dei ait: Fac illum nobis præsentari. Allato quoque puero, vir Dei paululum flexis genibus se in orationem dedit. Statimque ab oratione surgens, ori auribusque pueri signum salutis impressit. Mox qui infirmus fuerat, coram adstantibus clamat, & suas numquam auditas fecit voces audiri, aliorumque verba numquam ab eo prius audita percepit. Quod videns pater pueri, in vocem laudis cum suis sociis prorupit, atque suum servitium omnisque suæ posteritatis viro Dei in perpetuum destinavit.

[5] Alio quoque tempore venit ad eum quidam leprosus, raucis petens vocibus, [leprosum mundat:] ut manus sanctæ tactu mundari a sua lepra mereretur. Pater vero pius, pauperis compassus miseriæ, in orationis consueta prorumpens verba, se prius prostravit Deo, postque orationem se elevans, manum misero imposuit, carnemque illius ab omni lepræ contagione mundavit. Die quoque alio venit ad ipsum quidam vir miserabilis, qui oculorum, [faciem deformem reducit ad debitam figuram:] sedibus nasique eminentia carens, totam faciem in modum tabulæ complanatam gerebat: cujus miseria quanto incognita, tanto ab omnibus esse misera putabatur. In quam vir pietate plenus intuens, ait ad eum: Si sanctæ Trinitatis fidem firmam haberes, Deo esset possibile ut humanam figuram, quam pœne perdidisti, recuperares. Statimque miser ille ad sancti viri pedes se projiciens, & se sanctæ Trinitatis fidem habere, & in Christi nomine baptizatum esse, & omnipotenti Deo cuncta esse possibilia protestatus est. Tunc dilectus Deo & hominibus, solitis orationum adminiculis se muniens, signo sanctæ Crucis dato, turpem vultus planiciem depulit, & nasum oculosque & supercilia, ceteraque quæ humanæ integritati defuerant, penitus restituit. Proinde cuncti qui aderant, ac insolitum miraculum viderant, Deum omnipotentem in suo servo magnificabant.

[6] Vir iste non solum super infirmitatum curationem, verum & super dæmonum expulsionem plenariam accepit potestatem. [energumenum liberat:] Quidam enim dæmonio plenus ad sancti viri præsentiam ductus est, ut a vexante curaretur. Cui continuo elevata manu signum salutiferæ Crucis imprimens, immundo Spiritui imperavit in Christi nomine, ne templum, quod sibi Deus ad inhabitandum fabricavit, diutius immorando sibi usurparet, Quod imperium diabolus expavescens, confestim illud habitaculum, quod longe ante possederat, dereliquit: & coram adstantibus de insano sanus factus est: & per hoc sancti viri reverentia & Dei gloria apud homines crevit.

[7] Accidit quoque ut quadam die in amnem, monasterio sancti viri propinquum, puer quidam caderet: & quia nullus qui eum adjuvare posset aderat, die noctuque sub aqua latuit. Quem parentes miseri, [puerum submersum parentibus indicat] tristesque cognati quærentes, loca omnia rimari, atque per domos vicosque ac per circumjacentes agros plangentes currere non cessabant. Cumque se frustra laborare conspicerent, totam auxilii sui spem in sancto Dei servo Carthaco fideliter pofuerunt: ad quem accedentes, se illius pedibus humiliter prostraverunt, postulantes ab eo ut suum illis filium, spiritu revelante, indicaret. Qui ait ad eos: Ite ad pontem amnis, & sub propiore ejus pede filium vestrum mersum invenietis. Qui illuc currentes, infantem mortuum invenerunt. Quem de aqua elevantes ad virum Dei adduxerunt, atque ad pedes ejus projecerunt. Qui invocato Christi nomine puerum resuscitavit, [& resuscitat.] quem postea ipse nutr iens docuit.

[8] In illis etiam diebus cujusdam crudelis Regis, qui e Corpreus cognominabatur, tertia pars excercitus cælesti percussa est fulmine. [ilem resuscitat Reginam & filium:] Tunc etiam uxor illius unicusque filius eadem cælesti ira percussi sunt. Videns vero Rex iniquus iratum sibi Deum cæli, timens ne superveniat indignantia divina, viro Dei ad se accersito ait: Famule Dei omnipotentis Carthace, Dominum tuum mihi placatum facito, ut ultra mihi non irascatur. Si vero uxorem & filium precibus tuis recuperavero, Deo tuo & tibi cum omni posteritate mea serviemus. Cui pius Pater ait: Ad domandam carnis tuæ duritiam hoc Deus in te flagellum exercuit: sed quia vexatio dat tibi intellectum & peccatorum tuorum compunctionem, pro te rogabo divinam pietatem. Cumque vir sanctus ad locum, ubi Regina ejusque filius mortui jacebant, veniret; invocato Christi nomine super ipsos, cunctis qui aderant admirantibus, a mortuis resuscitavit, atque pristinæ sospitati restituit. Quod cum præsentes viderent, Deum cunctipotentem laudaverunt, atque suum Sanctum in digna reverentia habuerunt.

[9] [zona sua missa hydropem sanat:] Eisdem temporibus mirificus Dei famulus, ad quemdam Regulum, hydropisis morbo laborantem, invitatus est; ad quem cum commode ire non posset, zonam suam ad ægrum transmisit. Cum Regulus illa zona esset accinctus, statim noxio ventris humore exsiccato, sanus effectus est: pro quo omnipotenti Deo gratias reddidit, ac famulo suo servitutem perpetuam exhibuit. Fuit quidam vir nobilis, qui quamvis seculi [bonis] esset locuples, auribus tamen atque altero oculorum privatus, cetera quæ possidebat pro nullo propter defectum horum reputabat: qui audiens virum Dei in loco quodam vicino esse, [signo Crucis surdum & altero oculo cæcum:] ascenso equo ad ipsum proparavit. Cumque ad præsentiam viri Dei veniret, statim accurrens sancti viri pedibus se prostravit, petens ab eo ut quod integritati suæ præ infirmitate defuit, pro hoc invocata Dei clementia per virtutis gratiam rependere curaret, Videns clemens Pater nimiam hominis devotionem, se solitis precum armis accingens, super aures ejus oculumque signa salutifera impressit. Ille vero sanatum se sentiens, in magna exultationis lætitia Christo gratias reddens, semet suamque progeniem sancti viri mancipiavit servitio.

[10] Quodam alio tempore cum vir sanctus ad cujusdam Ducis castrum pergeret, [manū dexteram puellæ lateri adhærentē.] in ejusdem platea, quosdam regios pueros puellasque, prope locum ludentes, adinvenit: inter quos, erat unica filia, cujus manus dextera a nativitate sua torpens & arida lateri suo adhærebat. Ad quam vir Dei accedens, quia in ipsa novit virtutem esse agendam, pomum illi pulcherrimum monstravit ac obtulit, dicens: Accipe, dilecta, pomum quod teneo. Quæ desiderio puellari deducta, ut pomum pulcherrimum visu conspexit, manum sinistram ut consuevit porrexit. Sed pius medicus, sanitatem cum dono impendere cupiens, retracta manu sua cum pomo, ait ei, Non illam quam extendis manum porrigas, sed dexteram, si pomum vis obtinere. Quod audiens puella, desiderio pomi mota, manum petitam porrexit, ac pomum illud apprehendit. Sentiens puella vigorem in manu ad apprehendendum, ad id insolitum, currens patri nuntiavit, ac tantum virum, qui sic eam sanasset, extra sterisse nuntiavit, Gratique puellæ parentes ad Dei servum cucurrerunt, & ut dignum fuit secundum posse eum honoraverunt, ac Dei omnipotentiam glorificaverunt: puella vero quæ sanata est, spretis mundi concupiscentiis ac deliciis, cælesti Sponso se conjunxit, f & sub sancti viri monitis usque ad senectutem vixit.

[11] His ergo & aliis perplurimis beatissimus Christi famulus præfulgens miraculis, absentes & præsentes odore suæ famæ replebat: unde cunctorum consensu visum est, ut quem Deus odore virtutum honestaverat, [Ordinatur Episcopus,] gradu Episcopali sublimandus foret. Cum ergo tantæ dignitatis honorem adeptus esset, tanta bonorum virorum multitudo ad eum confluebat, ut nisi divina largitas illis necessaria sufficienter ministraret, numerositate sua vix simul possent habitare. Exceptis enim parvulis remissiorisque vitæ hominibus, qui sanctis Dei veri servis in suis necessitatibus subministrabant, sanctorum monachorum numerus erat octingentorum quadraginta septem, [habens sub se 847 monachos,] qui omnes unius Pastoris exempla secuti, unanimiter Deo serviebant. Labor quidem illorum servitus erat difficilis, sed vim hujus laboris flamma minuebat caritatis, ut nemini eorum onus suum grave videretur. Erat autem tunc monasterium illorum in finibus Mediæ, in plebe Ferkel, in loco qui Rathin dicitur constitutum: in quo labore manuum suarum victum sibi ac pauperibus acquirebant. Interea illius provinciæ nativi Clerici, facibus invidiæ diabolo stimulante succensi, [cum quibus pulsus ex Media,] beatum virum quasi alienigenā de suis finibus expellere cœperunt. Ipse enim Carthacus de Australi Hiberniæ plaga, scilicet de Momonia, originem traxit. Illius igitur regionis iniquo Rege, nomine Blaithmac, & quod magis dolendum est, Clericis ibidem, filiis Belial compellentibus eum, ut locum suum desereret; famulus Christi, Dominici memor præcepti, quo dicitur, Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam g; cum suo sacro collegio ad natale suum cœpit iter arripere. [Mat. 10, 23]

[12] [in Momoniam migrat:] Cum ad terram sibi desiderabilem pervenisset, ad Regem illius accedens, locum in quo propriis laboribus possent vivere, & neminem gravare, sed soli Deo sine turbatione servire, postulavit. Rex vero adventu ejus suorumque exhilaratus, secundum cordis eorum desiderium, locum eis a tumultibus seculi remotum, & ad eremiticam quam desiderabant vitam habitabilem, donavit. Inter ipsos autem, & locum datum erat h fluvius quidam impetuosus, qui cum vicini maris æstu redundaret, nullus sine rate transitus erat. Cumque vir Dei cum suis ad ripam fluminis pervenisset, ceteris dubitantibus quid agerent, [& fluvio diviso] magnus Patriarcha Carthacus cum duobus eximiæ sanctitatis viris, Colmano scilicet atque Molua, se in oratione prostravit, atque quod petiit obtinuit. Nondum enim finitis precibus divisus est fluvius in duas partes, [transit pedibus siccis] atque siccam inter duo profunda viam Sanctorum gressibus præbuit. Tunc veri Israelitæ siccis transeuntes flumen vestigiis, in cantico laudis faciem omnipotentis præ occupaverunt. [Lismori cœnobium construit:] Cunctis ergo Deum in Sanctis laudantibus, ad locum eis concessum, scilicet Lismorum nomine, pervenerunt, ac cellulas contemplationi aptas sibi construxerunt.

[13] [senex in valle 18 mensibus degit:] Post multa ibi miracula, per virum Dei & suos peracta, viribus corporis præ labore ac senectute deficientibus, cœpit graviter infirmati. Et quia frequentiam advenientium & strepitus laborantium ferre non potuit, in secretam quæ ibi erat monasterii vallem se contulit: i ibique anno uno & sex mensibus soli Deo vivens, eremiticam ducebat vitam. Post hæc videns pietatis amator alios seniores in sua visitatione laborantes, ne quid molestum intrarent, se ad superiorem jussit duci locum. Cumque in medio vallis ascensu a Fratribus deportaretur, videns sibi apertos cælos, Angelosque tamquam in alta scala Jacob descendentes & adscendentes, se jussit deponi. [sancte obit 14 Maji.] Accepto ergo Corporis & Sanguinis Dominici sacramento, post plurima salutis monita ibi data, inter sanctorum Fratrum manus, illis valedicens cunctosque deosculans, pridie Idus Maji migravit ad Christum. Cui honor & potestas in secula seculorum. Amen.

Antiphona de eo ad Magnificat.

Gloriose Præsul Christi, venerande Carthace,
Apud Deum tuo sancto nos juva precamine,
Ut detersa omni sorde, & abluto crimine,
In cælesti sempiternum collætemur culmine.

ANNOTATA.

a Colitur S. Aidanus, sive Mædocus, Episcopus Fernensis 31 Ianuarii, cujus Acta ibidem illustravimus. Colganus ad dicta Acta in Appendice cap. 1 enumerat Sanctos Aidanos 25, quorum dies natales indicat, sed num aliquis ex iis hic censeatur, & qualis, necdum dijudicare possumus. Notet autem lector, quod hic de fonte per miraculum educto additur, eo majori jure fabulis annumerandum, quo de pluribus Hiberniæ Sanctis prædicatur.

b Hic Episcopus in sequentibus Actis Carthagus etiam appellatur.

c MS. Salmantic, poculis.

d MS. Fitzsimon, iniquusque deceptor.

e Corpreus seu Corbreus Rex Lageniæ fuit, secundum Quatuor Magistros in Annalibus anno 546 mortuus, uti ad Acta filiarum ejus SS. Ethneæ & Sodelbiæ indicat Colganus 29 Martii, Sed num de hoc aliove Rege agatur, inquirant Hiberni.

f MS. Fitzsimon, & sub sanctimoniali habitu vitam ducens consenuit.

g Idem. cum supradicta Sanctorum numerositate, omnique reliqua familia ad Australem pergere plagam concepit, quod factum fuisse anno 630 tradit Vsserius, aut anno 631, ut volunt in Annalibus Quatuor Magistri.

h Additur in dicto MS. nomine Necius, qui alluit Lismorum, appellatur Avenmor, vulgo More.

i Anno 637.

ALIA VITA
Ex antiquo MS. Hibernico.

Cathacus seu Mochuda, Episcopus & Abbas Lismoriensis in Hibernia (S.)

BHL Number: 1624

EX MSS.

CAPUT I.
Ortus prædictus: porcorum custodia: institutio sub S. Carthaco seniore Episcopo. Patria ejus virtute illustrata.

[1] Gloriosus Episcopus Carthagus, qui vulgo vocatur Mochuda, de gente a Kiarraigh Luack, [Illustri prosapia exortus,] de nepotibus Fergussi specialiter, qui fuit fortissimus heros Ultorum, cujus nepotes sunt in diversis locis per Hiberniam, & ipse per invidiam zeli Olellæ Regis Connactorum, qui de gente Lageniensium natus est originaliter, cecidit. Pater S. Carthagi Fingen filius Guel de gente Kiarraigh erat. Mater autem ejus Mead vocabatur, quæ fuit filia Fingeni de gente Corcoduidne, quæ gens est in occidentali plaga Hiberniæ circa Oceanum ad fluenta piscosi fluminis Leamha. [ab Angelo prædictus S. Comgallo,] Sanctum itaque Carthagum nasciturum Angelus Domini, antequam nasceretur, sancto seniori b Comgallo prædixerat dicens: Nascetur, beate senior, filius in occidentali Hiberniæ regione, qui a fonte baptismatis Carthagus vocabitur, eo quod amabilis Deo & hominibus in cælo & in terra erit: & post multum tempus veniet ad te incipiens Romam ire: & ne derelinquas illum, quia hoc mandatum a Domino est; sed maneat annum integrum tecum; quod ita postea impletum est. Item S. Carthagus prophetatus est ab Angelo S. Brandano c, qui invenit terram repromissionis Sanctorum, dicente ei: [& S. Brandano:] Veniet ad te citius Frater mirabilis, qui gentem tuam hic & in futuro juvabit, & regionem Kiarraigh divident homines, & nomen ejus erit Carthagus inter vos, & multi in solennitate ejus gaudebunt; ipse siquidem magnam congregationem de multis gentibus ad Dominum in die judicii colliget; & prima ejus civitas d Ragelem dicetur, posita in medio Hiberniæ in regione Midiæ, in plebe scilicet e Ferakeell nuncupata, & erit clara: at clarior secunda & major, & magnum principatum tenebit, quæ vocabitur Liosmor.

[2] [in utero matris præsignatus globo igneo,] Aliquando collectis multis in uno loco in regione Kiarraigh ex utroq; sexu, visus est globus igneus descendens de cælo super matrem S. Carthagi, ipso tunc in utero illius manente, & evanuit citius nil nocens. Admirati vero illi omnes sunt, nescientes quid hoc significaret. Gratia enim Dei sanctum in utero matris suæ visitabat infantulum. Pater sancti Carthagi potens homo erat, habens duo clara castella, unum in agro in Australi latere montis Miss, alterum vero in saltibus fluminis f Mainne, & in eo natus est S. Carthagus vel Mahuttus, & utraque illa castella benedicta sunt ab illo tempore, eo quod in uno eorum sanctus Dei Carthagus conceptus est, & in altero natus est: & nobis perhibetur quod non possunt malefici homines in illis habitare. Deinde ductus est S. Carthagus ad baptismum, & obviabat portatoribus ejus vir Dei Ædanus nomine, & rogaverunt eum ut infantem baptizaret. [a S. Ædano baptizatur,] Ibi autem arida terra erat: sed dicto citius aqua de terra manavit in loco ubi fuerunt, & baptizatus est sanctus infans ibi, & fons lucidus est illic usque in hodie, & nomine infantis a fonte baptismatis Carthagus dictus est; [a seniore Carthaco Episcopo appellatur Mochuda] quod ante sic prophetatum sit ab Angelo Sanctis senioribus: sed modo ab omni vulgo Mochuda vocatur, eo quod sanctus senior g Carthagus Episcopus, Magister suus consueverat ita vocare, cum pietate ob dilectionem illum osculans & benedicens eum. Ab illo jam tempore pauci sunt, qui aliter nomen ejus nisi Mochuda [norunt] & ideo non curamus, sive Mochudam, sive Carthagum scripserimus: sed vos scitote, quia ista duo nomina unam personam significant. Ædanus autem baptizator S. Carthagi dixit prophetice, hic infantulus clarus Deo & hominibus in terra erit.

[3] Sanctus jam Carthagus, firmus & vultu desiderabilis ut David, abstinens ab illicitis ut Daniel, mitis ad populum fuit ut Moyses: [pascit porcos parentum] at despiciebatur a parentibus suis, quia non consentiret secularibus eorum moribus: diligebatur autem a Deo, ut illi conveniret Davidica sententia: Pater meus, & mater mea dereliquerunt me Dominus autem assumpsit me. [Ps. 26, 10] Et sicut David oves patris sui pascebat, ita B. Carthagus sues patris sui in pueritia cum aliis custodiebat. Aliquo die cum sues puer Carthagus pascebat cum ceteris in grandibus saltibus fluminis Mainne, [amatur a Duce regionis,] audivit Ducem regionis Kiarraigh prope fuisse, perrexitque ad illum in quodam habitantem castello, nomine Astaddin, id est ager velox, & invenit gratiam in conspectu ejus. Dux ille Moeltuli vocabatur: & ait Dux ad sanctum puerum: Veni huc quotidie cum aliis subulcis, & honor eis dabitur propter te: desidero enim te videre. Quadam nocte manens ibi sanctus puer sedit ante Ducem; Dux vero diligenter intendebat illum tamdiu, ut increparetur a conjuge sua Nooleathan, quæ fuit filia Moeldii filii Ædhabeannain Regis Mumenensiū, dicens ei; Cur istum puerum tam attente tota nocte audis? [propter ostenta divina,] Dixit ei tunc; Mulier, si tu vidisses, quod ego video in eo, neminem aspiceres præter eum. Video monile aureum, mirabiliter factum, circa collum ejus; & columnam igneam a capite usque ad cælum; & video domum reseratam sursum, quasi culmen non haberet. Ab illa ergo hora, qua vidi hæc signa de illo, asscendit dilectio ejus in cor meum. Tunc dixit ei Ductrix h uxor sua: Veniat ergo huc & sedeat juxta: & sic factum est.

[4] Deinde S. Carthagus aliquando sues custodiebat in silvis, aliquando manebat in castellis cum Duce. [Sequitur S. Carthacum Ep. canentem Psalmos:] Quodam die, quando venit sanctus Episcopus senior Carthagus per saltum Mainne, puer sanctus Mochuda porcos pascebat, & canebat Episcopus cum comitibus suis Psalmos invicem per viam. Cum autem S. Mochuda psalmodiam illorum audisset, inspiratus Spiritu sancto gregem reliquit suum, & secutus est Episcopum usq; ad monasterium quod dicitur Glain i: & cum sederet Episcopus cum suis in hospitio, sedit B. Mochuda sub tecto deforis, nesciente Episcopo, & habitatoribus domus. Illa scilicet nocte inquiebat Dux Moeltuli, quod B. Carthagus ad se non venit, nesciens quid factum est de eo: & misit nuntios per regionē ad quærendum puerum: & invenit unus ex illis Mochudam sub tecto sedentem, & increpavit eum multis verbis, & direxit eum secum ad Ducem. Interrogavitque eum Dux dicens: Quare, fili mi, nocte præcedenti non venisti? Respondit sanctus puer: Ideo ad te non veni, Domine mi, quia delectavit me divinum carmen, quod audivi a sanctis choris, & nusquam audivi simile huic carmini, & illud indesinenter per viam & in domo usque ad tempus dormiendi cantabant, & sanctus Episcopus post eos longe nocte decantabat. Utinam ego, Domine Dux, essem cum eis, ut illud carmen discerem. Tunc misit Dux ad Episcopum, ut ad se citius veniret.

[5] Interea pater sancti Mochudæ illi Duci cœnam magnam paravit. [respuit do na Ducis:] Cœnantibus autem illis in convivio jucunde Dux Moeltuli sanctum puerum Carthagum ad se vocavit, & ostendit ei gladium, scutum, & hastam, & lunam argenti & auri, & vestimenta regalia, & omnia militiæ instrumenta, & dixit ei: Hæc munera cape, fili, & esto meus in vice patris tui comes: sanctus autem parvi pendens terrena, respuit illa. Tunc ait Dux illi: Quid igitur vis ut dem tibi? Ait ei Sanctus: Nolo aliquid de donis tuis carnalibus, sed volo vere, ut carmen quod a Sanctis Dei audivi, discam. Et cognovit Dux, Dei gratiam in eo esse, & promisit ei dare, quod quæsivit. Et postea S. Carthagus Episcopus vocatus venit ad Ducem, & commendavit ei Dux puerum juvenem Mochudā, [a S. Carthaco Sacerdos consecratur:] ut legeret & disceret apud eum. Suscepitque eum sanctus Episcopus lætus, sciens eum plenum Spiritu sancto esse: mansitque S. Mochuda sub disciplina S. Carthagi Episcopi, usq; dum gradum Sacerdotalem ab eo accepit.

[6] S. Mochuda speciosus, sicut prædiximus, fuit: & in diversis diebus in juventute sua triginta juvenculæ virgines amaverunt eum magno amore carnali, [30 Virgines ad monasterium ducit:] hoc non celantes. Famulus autem Dei rogavit pro eis, ut amorem carnalem mutarent in spiritualem. Quod ita est factum. Illæ enim juvenculæ, per orationem S. Mochudæ, effectæ sunt virgines: & [struxerunt sibi] cellas & monasteria, quæ loca sunt hodie in parochia S. Mochudæ: illæ enim sanctæ virgines seipsas cum suis cellis Deo & S. Mochudæ obtulerunt.

[7] [baptizat filium Fintani deque eo prophetat.] Die illo quo S. Mochuda Sacerdos factus est, Fintanus cum filio suo ad sanctum Episcopum Carthagum venit, ut Episcopus baptizaret infantem illum, & offerret eum Episcopo. Et ait Episcopus ad illum: Offer filium tuum illi sancto adolescenti qui hodie consecratus est, ut ipse eum baptizet: quod sponte fecit. Et interrogavit sanctus Episcopus Fintanum, quo nomine filius suus vocaretur. Ille inquit, Fuendranus vocabitur. Ut ille infantulus baptizatus est, prophetavit de eo S. Mochuda, tenensq; manus ejus dixit: Ista manus crudelis erit, & obtinebit obsides nepotum Forna, quæ gens est in regione Kiarraigh, a monte Kuastra usque ad mare, & filii ejus regnabunt post se in æternum, nisi me negaverint: si quando me & posteros meos negabunt, regnum ab eis deficiet: quod vaticinium sic impletum est.

[8] Quodam autem die postquam Sacerdotatum S. Mochuda accepit, [Dux eidem ad se reducto, ] sanctus senex Carthagus Episcopus institutor hujus cum eo ad supradictum Ducem Moelruli perrexit: & invenerunt Ducem in loco, qui dicitur Feorann, juxta littus Leamhnæ, in quo Duces Kiarraigh dominantur: & dixit Episcopus Carthagus Duci: Hic est, Domine Dux, optimus filius, quem abs te suscepi: bene legit & bene didicit in diversis Scripturis, & Sacerdotalem a me gradum suscepit, & Dei gratia in eo multis prodigiis apparet. Tunc dixit Dux Episcopo: Quid dabitur tibi in mercedem? Respondit sanctus Episcopus: Volo ut te ipsum offeras cum generatione tua post te semper huic adolescenti famulo Christi. Hoc primo Dux, ob juvenilem ætatem S. Mochudæ, recusavit. Tunc Episcopus inclinavit & genua flexit coram S. Mochuda, dicens ei: Ecce offero me ipsum, ecclesiam meam cum mea parochia, Domino & tibi, fili mi, in sempiternum. Hoc videns Dux, [S. Carthaci Ep. exemplo motus, se suaq; tradit,] involvit se ad pedes S. Mochudæ, & obtulit se, corpus & animam suam cum prole sua post se, Deo & S. Mochudæ in æternum. Tunc S. Mochuda calcavit collum Ducis pede suo, & mensus eum est in longitudine pedibus suis. Tunc quidam de fervis Ducis increpavit S. Mochudam dicens ei: Cur calcas super Dominum nostrum Ducem? honorabile corpus est quod premis. Tunc Sanctus omisit corpus Ducis metiri, dicens: Collum, quod calcavi, non decollabitur; & corpus, quod mensus sum, non jugulabitur; & nisi me prohibuisses, Dux de semine ejus non deesset in æternum. Et dixit illi increpatori: Tu & nepotes tui semper viles eritis inter servos. Benedicens autem Ducem promisit ei cælum & terram, [& vicissim ab eo benedicitur.] & ait illi: Siquis de semine tuo offendiculum posteris meis fecerit, & debitum meum mihi non reddiderit, regnum Kiarraigh non tenebit. Hæc omnia secundum illud vaticinium complentur.

[9] Postea sanctus junior Mochuda, ex suasione sancti Magistri sui Carthagi & Ducis Moeltuli, [Cellam a se constructam,] cellam ad Australem plagam Kiarraigh, inter montem Mysis & flumen prædictum Mainne, nomine Kelltulach ædificavit, & magnas virtutes ibi fecit, & omnes honorificabant eum. Hoc videntes duo Episcopi, id est Dublinus & Domangenus, S. Carthago invidebant, [relinquit invidis suis:] & prosecuti sunt eum in omnibus. Tunc S. Carthagus perrexit ad eumdem Ducem Moeltuli, in suo castello juxta fretum Suningh habitantem; & narravit ei omnia, quæ sibi acciderant ab Episcopis. Audiens Dux ille venit illico cum S. Carthago ad cellam suam, & castra metatus est in cacumine montis Mysis, dormivitque ibi: & vigilans alpexit inter montem Mysis, etiam dictum Mainne; & ait S. Mochudæ: O fili mi, hunc angustum agrum invidis Episcopis: interim relinque, & iterum tuus erit cum suis habitationibus per seculum. Et hoc consilium multum placuit S. Mochudæ: & fecit Ducem cum benedictione reverti. Relinquensque S. Carthagus cellam suam fidelibus viris, cœpit ire solus in peregrinationem in Aquilonarem Hiberniæ plagam.

[10] [manet apud S. Cōgallum:] Interea Angelus Domini venit ad Comgallum, virum sanctum, monasterii Beanchor Abbatem, & dixit illi: Veniet Presbyter juvenis & sanctus ad te, volens trans mare pro Christi nomine ire, quem tibi quondam prædixi antequam natus esset: & ne dimittas illum, quia hoc tibi mandat Dominus, sed maneat tecum usque ad finem anni. S. Comgallus ad Angelum dixit: Quomodo potero eum cognoscere. Respondit Angelus: Qui retrorsum ab ecclesia usque ad hospitium ibit, ipse est. Volebat enim S. Mochuda ecclesiam Dei semper aspicere. Deinde S. Comgallus dixit discipulis suis: Veniet in hoc die hospes venerabilis ad nos, qui est Deo amabilis: Angelus enim Domini bis eum mihi indicavit. Postea S. Carthagus repente venit ad monasterium Beanchor, & fecit sicut Angelus Domini de eo prædixit, & cognoscens eum S. Comgallus, gavisus est valde. [unde reversus Episcopatum suscipit.] Audiensque S. Carthagus a S. Comgallo mandatum Domini sibi per Angelum suum, mansit cum illo usque ad finem anni. Finito autem anno per consilium S. Comgalli reversus est S. Carthagus ad provinciam suam, & multa loca Domino ibi ædificavit, & magnas virtutes fecit in eis, & multi homines se sibi obtulerunt, factaque est ejus parochia magna in sua patria: ipse enim Episcopatum regionis Kiarraigh accepit.

ANNOTATA.

a Kieragia-Luachra est regio antiqua Momoniæ, indicata a Quatuor-Magistris ad an. 791, teste Colgano lib. I Vitæ tripartitæ S. Patricii, notat. 105 ubi & alias Kieragias indicat.

b Hic est celebris Comgallus Abbas Benchorensis, ut infra num. 10 dicitur, cujus Acta dedimus 10 Maji, sed absque mentione S, Carthagi, Illius futuram sanctitatem & fundationem monasterii traditur annis 60 ante ejus nativitatem prædixisse S. Patricius. Quod simili modo plurimis Hiberniæ Sanctis attributum est, an autem semper ita contigerit, non ausim affirmare.

c S. Brandanus colitur 16 Maji, in cujus Actis non satis solidis, indicatur quæsita terra promissionis Sanctorum.

d Supra in priori Vita Rathen.

e Ibidem Forkell.

f Mainne in Momonia Australi.

g Acta S. Carthagi Episcopi dedimus 5 Martii, & ex hac vita illustravimus.

h Ductrix quod aliis Ducissa.

i Glain alibi Thuaim, forte Tuaim-grene in Momonia.

CAPUT II.
Discessus in Mediam. Monasterium Raithin constructum. Varia miracula patrata.

[11] Post hæc S. Carthagus loca sua & suas parochias sanctissimis viris & fidelissimis commendavit; & valedicens illis, venit cum paucis per Australem Momoniæ partem, adivitque S. Hyaranum a Episcopum, filium Fintani, [Iubetur in Vltoniam abire:] qui ædificavit monasterium Roffigillain: & interrogavit eum dicens: In quo loco, Pater, major mea ecclesia erit in his partibus? Angelus enim Domini prædixit S. Comgallo, quia fundabo ecclesiam meam in Australi Hiberniæ plaga. Spiritum enim prophetiæ S. Hyaranus habebat, & respondit ei: Ibis prius, care conserve in Christo, ad nepotes Neill, & clarum ibi Domino locum ædificabis, manebisque ibi quadraginta annos, & inde postea expulsus eris, & reverteris ad Momoniam, & tunc majorem tuam ecclesiam ædificabis. Tunc S. Carthagus ait illi: Accipiam te, sancte Pater, patronum meum semper. Dixitque ei sanctus Episcopus Hyaranus; Non, mi Frater, ita erit, sed me & ecclesiam meam cum Monachis meis tibi offero in sempiternum. Et ait S. Hyaranus S. Mochudæ: Furudranus b filius meus sit in mea Sede post me: & concessit S. Mochuda. Et B. Furudranus principatum post S. Hyaranum viginti annis tenuit. Deinde S. Mochuda ad regionem Nandesii ad filios Ruathani perrexit, & illi se cum sua arce S. Mochudæ obtulerunt. Item Olmanus filius Cobihaigh, Comes in eadem regione, [a variis plurimaoblata accipit,] multam terram obtulit S. Carthago. Quæ omnia fidelibus commendans sanctus Dei, ascendit inde per montem Guad, qui est in eadem regione Nandesii: & respiciens Sanctus de ejus cacumine retrorsum, vidit citra amnem Angelos ascendentes inter cælum & terram, & elevabant cathedram argenteam cum imagine aurea in ea usque ad cælum. In ipso jam loco quo sanctus Angelos vidit, post multum temporis ecclesiam suam majorem fundavit, in qua ipse ad Christum migravit.

[12] [adit S. Mo. luam in Cluainferta:] Post hæc S. Carthagus ad S. Moluam c, filium Cordæ, tunc habitantem in sua civitate Cluanifearta, quæ est in confinio Lageniensium & Mumenensium, perrexit: & invenit S. Moluam cum messoribus. Omnes jam discipulos suos S. Carthagus ad sua loca a se remisit, volens viriliter exire in alienam terram, nisi unum, qui ad eum ait: Pater sancte, ego volo tecum hic manere. Dixit ei S. Molua: Ego concedo tibi, si fuerit voluntas pii tui Magistri. Sanctus vero Mochuda, cum plures dimisit a se, noluit contemnere unum, & dimisit illum: & ipse solus egrediens duas lethas libris plenas suis humeris imposuit. Videntes monachi S Moluæ eum solum euntem, subridebant dicentes: Tempus esset huic seniori manere in aliquo monasterio: soli enim seniori discurrere dedecus est: ipsi autem nesciebant quod ipse esset S. Mochuda, paucis enim seipsum indicaverat. Quibus S. Molua ait, Nolite, Fratres, hæc dicere: ecce veniet dies, quando nostra congregatio nostraque civitas modicæ erunt in comparatione civitatis & congregationis ipsius, quem hodie solum videtis ambulantem: ipse siquidem est Sanctus Dei Carthagus, quem plures vocant Mochudam: multi jam hodie sub eo Sancti sunt, sed plures futuri. Tunc pœnituit Fratres quod subridebant eū.

[13] [& ex consilio S. Colmani,] Sancto itaque Carthago in itinere ambulante, duo Fratres occurrerunt ei dicentes; Quo vadis Pater? Respondit Sanctus, Adeo d Colmanum. Fratres dixerunt ei, suscipe nos monachos, tibi & Domino semper servientes: apparet enim gratia Dei in vultu tuo. Suscepitque eos Sanctus, Cumque pervenissent ad S. Colmanum dixit ei S. Carthagus, Domine Pater, ego volo tecum hic habitare. Cui S. Colmanus dixit: Non ita fiet: sed ibis ad quemdam locum mihi propinquum, qui dicitur e Raithin, ubi a Domino promissum est: [in Raithin cœnobium ædificans,] mane ibi: & multi monachi per te Domino ibi ministrabunt: ex ipso nempe loco tuo nomine vocaberis, id est Corthach Raithin. Tum accepta benedictione a S. Colmano, cum duobus suis Fratribus S. Carthagus ad prædictum locum perrexit, & constituit Cellulam. Et frequenter invicem visitabant S. Carthagus & S. Colmanus.

[14] In illo videlicet loco Raithin S. Columba Kylle cellulam antea proposuit fundare, & tres fasces virgarum reliquit, dicens suis, Veniet alius post me huc, cui præfinitus est ille locus a Domino. Et de illis fascibus S. Carthagus sibi Cellulam ædificavit, ut prophetavit f S. Columba. In ipso loco maximum monasterium ædificatum est a S. Carthago, in quo ipse g quadraginta annis vixit, & in quo octingenti sexaginta septem Monachi sub eo fuerunt. Postquam S. Carthagus Ecclesiam Raithin ædificavit, agens magnas virtutes in ea; fama ejus totam Hiberniam & Britanniam implevit insulam, [vivit ibi 40 annis, habens sub se 867 monachos,] & multi ad se ex diversis provinciis Hiberniæ & Britanniæ venerunt, & obtulerunt se Deo & S. Carthago monachos semper. S. Carthagus fecit primitus monachos suos multis diebus sarculis arare; non capiebat enim primitus armenta a secularibus. Reges enim & Principes & Duces illum terris armentisque, auro & argento, ceterisque oblationibus bonorum honorificaverant, & monachi de quibusdam Sanctis ad culturam terræ suis sarculis usi sunt. Et beatissimus Carthagus a multis Sanctis consecratus est Episcopus: & visitabant aliquando regionem ejus Kiarraigh. Vivebat autem inter monachos suos in sua peregrinitate in monasterio suo Raithin: Monachi autem & clerici semper cum eo non erant.

[15] Quodam alio die in Hibernali h tempore venit quidam magus, ut tentaret famulum Dei, dicens ei: Dic mihi in nomine Dei tui, ut malus ista modo producat folia. Sciens S. Carthagus quod ille malignus vellet detrahere divinæ potentiæ, benedixit in Christi nomine arborem, [in hieme arborem poma jubet ferre,] & statim produxit folia. Secundo magus dixit: Similiter in nomine Dei tui produc florem in arbore: & signavit sanctus Pontifex malum, & illico apparuit flos. Tertio dixit magus, Quid prodest hominibus flos, nisi secura fuerint poma? Et tertia vice benedixit lignum, & multa apparuerunt poma in eo. Dixit magus, dic, o Christiane, ut maturescant poma in hora. Et signo sacro benedixit Sanctus Dei malum, moxque poma matura ceciderunt in terram. Et videns magus poma super terram, unum ex ipsis gustavit, quod erat amarum valde, & ait: Non bonus est hic fructus, qui amaritudinem habet. Iterum sanctus Episcopus benedixit mala, & illico sapor mellis apparuit in eis. Tum in vindictam tentationis suæ oculi per annum cæcati sunt, & veniens post annum cum pœnitentia sanavit sanctus Carthagus oculos illius, & cum gaudio reversus est ad sua.

[16] Die quadam vir singularis, cum filio suo surdo & muto, ad sanctum virum venit, & rogavit eum ut filium suum sanaret. [varias in firmitates curat.] Et oravit sanctus Pontifex pro eo ad Deum, & dixit ei: Audi, fili, & saluta nos. Et illico respondit puer dicens, Ecce offero me tibi, o homo Dei, cum hereditate mea semper. Et ex illo tempore sanus factus est sensibus & membris suis, Quadam die juvenis quidam leprosus ad S. Carthagum venit, ei ostendens miseriam suam: & illico coram omnibus sanctis orando Sanavit eum a lepra sua. Item alia die quidam vir, qui habuit tabulatam faciem, venit ad S. Carthagum: & orans vir sanctus Dominum pro illo, sanatus est ex illa hora a turpitudine vultus sui.

[17] Alio quoque die, vernali tempore, quidam homo pauper, [pauperi mittit 2 cervos ad arandum:] qui in loco proximo monasterii habitabat, ad S. Carthagum venit, & postulavit ab eo aratorem & duos boves ad arandum. In illo scilicet tempore animalia in monasterio suo S. Carthagus non accipiebar, sed sicut prædiximus monachi ejus in sarculis arabant. Vocansque vir sanctus unum servientem ad se, nomine Ædanum, dixit; In silvam propinquam exi, & duos cervos educ ad nos tibi occurrentes, & vade ad illum hominem, & ara cum illis per istud ver. Ille illico obedivit sancto Dei, & fecit sicut ipsi præceptum est: aravitque cum cervis apud illum pauperem in illo vere. Postea redeuntes ad sua loca cervi, ille minister Ædanus reversus est ad S. Mochudam.

[18] [liberat energumenum:] Quadam die homo quidam dæmoniosus ad S. Carthagum adductus est: & illico vir Dei dæmonium ab illo in nomine sanctissimæ Trinitatis abjecit: & rediit gratias agens Deo sanus ad sua.

[19] Alio die sanctus vir Carthagus, lassis & occupatis Fratribus in aliis rebus, ipse ad molendinum perrexit, ut pararet Fratribus annonam. Hoc scientes novem latrunculi, qui odiebant Sanctum, venerunt ut occiderent eum: [ne occidatur, objecta flamma impedit,] & unumquemque secundum ordinem Dux mittebat ad sanctum jugulandum, scientes quod vir Dei non clamaret neque rebellaret: & nullus eorum molendinum intrare valebat, prohibente eos flamma ignea, quæ nutu Dei, gratia sancti viri liberandi, contra eos juxta ostium molendini intus apparebat. Sed unusquisque eorum perforamen ostii aspiciebant S. Mochudam aliquando vigilantem, aliquando leviter dormientem, somnus enim oppresserat Sanctum. Dormiens vir sanctus, mola de cursu illico cessabat; iterumque vigilans, statim mola velociter currebat. Revertensque unus eorum ad suum Ducem in silva sedentem, annuntiabat ei, quæ viderat in molendino. Tum ipse Dux cum furore ad molendium perrexit, volens impetu iræ Sanctum occidere: & ille vidit, quæ alii viderant. Reversus ad suos socios, dixit eis: Expectemus hic donec de molendino redeat, tunc jugulabimus eum. [& alia virtus divina.] Et post breve temporis intervallum venit S. Mochuda ad cellam, portans magnum onus de farina. Currentesque illi ad Sanctum nullo modo potuerunt eum jugulare: quia volentes arma vibrare manus eorum non sinebantur. Rogavit ergo S. Mochuda ut non impedirent eum venire ad Fratres: & promisit illis in sua fide se statim reversurum ad illos ut eum occiderent. Et demittentes Sanctum, onus suum ille posuit in coquina, & statim promptus ad martyrium, reversus est ad latrones. [latrones convertuntur:] Discipuli putabant eum exisse in secreto loco ad orandum: illi vero tentantes multis modis eum occidere non potuerunt. Ipsi hæc videntes signa, pœnitentiam egerunt & obtulerunt se Domino & S. Mochudæ, & sub cura ejus ad diem mortis perseveraverunt, quorum sancta postea & gloriosa opera narrantur.

[20] [ab Angelo raptus Communionem dat moribundo:] Alia die Angelus Domini ad S. Carthagum in suo monasterio venit, & dixit ei: Mandavit tibi Dominus de cælo, ut exeas ad filium Fridhaich, Ducem tuæ regionis Kiarraigh, ut des ille Sacrificium, quia in confinio mortis est, & citius migrabit de hoc seculo. Querimoniam faciens Sanctus ad Angelum, quomodo potuisset ire tam cito; raptus est ab Angelo in curru igneo in aëra, & depositus est ad arcem istius Ducis in fine Kiarraigh. Statimque vir Dei dedit illi communionem Corporis & Sanguinis Christi, obtulitque ei Dux multa munera, & postea migravit ad cælum. Beatissimus autem Pontifex Carthagus eodem die est reductus ad suam civitatem Raithin, & invenit ibi Fratres Horam nonam celebrantes.

[21] Quodam alio die S. Mochuda ad prædictum S. Colmanum venit in suo monasterio Lainneala manentem, ut ventens secum Levitianam i signaret in suo monasterio Raithin: quia mos S. Colmano erat, cum Angelis loca Levitianarum signare: & donarum est a Domino S. Colmano, ut filii mortis non assurgerent in Levitianis quas ipse signaret. Denique S. Colmanus S. Carthago ait: Vade ad cellam tuam, [reperit Levitianam ab Angelo signatam:] & in quinta feria post te ibo, Tunc S. Carthagus venit ad suum locum, & expectavit usque ad quintam feriam S. Colmanum, & non venit ad eum: & reversus est ad eum S. Carthagus dicens ei: Mi Pater, non implesti, quod promisisti? Respondit ei S. Colmanus dicens: Exivi ad Levitianam cum Angelis signare; revertere & sicut videbis signa minima constitura per senem in Australi plaga cellæ tuæ, ita constituit Levitianam: & ne tibi videatur modica, quia alia tibi major ab Angelis in tua alia civitate, in australi Hiberniæ regione, signabitur. Et reversus S. Carthagus ita invenit Levitianam signatam, sicut S. Colmanus dixit.

[22] Eodem tempore quidam a fine Kiarraigh trans montem ad cellam beatissimæ Virginis k Ithæ, in regione Huaconill positam venerunt, [in qua nullum reprobum sepeliendum S. Itha prædicit.] puerque parvulus in comitatu eorum erat. Intuens S. Itha puerum flevit: & interrogaverunt Clerici Sanctam Dei dicentes, O sancta Mater, cur contristaris in adventu nostro? Respondit eis Virgo: O feliciter hic puer natus est, quia humus Levitianæ, in qua ipse requiescet, super filium mortis non exibit: & utinam ego in illa sepulta essem! Dixerunt ei Clerici, in qua Levitiana iste sepelietur! Respondit S. Itha, in Levitiana S. Mochudæ, quæ adhuc non est signata, & quando signabitur, gloriosa erit: quod ita impletum est, nam ille puer postea monachus S. Mochudæ erat, & sepultus est in Levitiana S. Mochudæ, nomine Diossmor, quæ tum non erat habitata, sicut prophetavit S. Itha.

[23] Alio quoque tempore quidam puer in civitate Raithin, [S. Carthacus resuscitat submersum:] quodam casu de ponte præcipitatus est, & mersus est in amne, qui est prope civitatem Raithin, & non inventum est ejus corpus die ac nocte. Crastina autem die invento ejus corpore, longe a civitate Raithin, ad S. Carthagum reductum est: & misertus est S. Carthagus illius, quia unicus filius erat patris sui, & resuscitavit eum a morte coram omnibus, nutrivitque eum in seculari habitu multo tempore. Et ille cum esset adolescens, misit eum ad regionem suam S. Carthagus, & genuit filios & filias in patria sua, & ipse se cum prole sua obtulit Deo & S. Carthago in æternum: & in servitio monasterii semen illius maner.

[24] Quodam tempore sanctus Pontifex Carthagus, obita sua parochia, [iter impedientibus maleprecatur,] in regione scilicet Kiarraigh, cum multis muneribus revertebatur in civitatem suam Raithin; & cum iter ageret nox super eum cecidit, juxta stagnum Mainne in fine Dealhnæ. Et per viam egrediens invenit cratem stridentem & mobilem, in competiis positam, quæ ab artificibus in aquæ ductu supradicti stagni, causa lædendi facta est: & cum elevata esset cratis, magnum faciebat sonitum. Quem cum accolæ, qui in villis proximis habitabant, audissent; venerunt veloces cum magno clamore & ululatu vocum, ut scirent incognitam rem. Talia audientes comites S. Carthagi valde timuerunt, & equi eorum in fugam versi sunt onera deponentes, & vix postea retenti sunt per devia. Sciens autem S. Carthagus veritatem istius rei, dixit artificibus dispiciens: Per diversas regiones inutiles eritis: & molendinum istud, quod a vobis fabricatur semper, non perficietur: & nepotes eorum vocantur nepotes fenna, quod sunt vagi post patres suos. Post hoc S. Carthagus pervenit ad locum, [uti & poma negantibus.] qui dicitur Cluainbiennain, & petiverunt discipuli ejus ab habitatoribus illius loci poma, quæ in illo loco abundabant: & recusante familia dare poma Sancto, dixit ipse: Ex hoc anno poma in istis lignis non nascentur, quod vaticinium in ævum completur.

ANNOTATA.

a S. Hyaranus quo die colatur necdum nobis innotuit.

b S. Furudranus, æque nobis ignotus, nisi sit quem Colganus Cap. 4 post Vitam S. Endei ad 21 Martii num. 14 nominat, Furadranum filium Monani, & coli dicit 18 Iulii.

c S. Molua sive Luanus de Cluainferta traditur coli 4 Angusti.

d Colmanus cognomento Elo, ob monasterium quod construxit in Fercallia, Land-Elo dictum.

e Raithin sive Rathenin in Occidentali Midia, ad VIII milliarium a Dearmachano S. Columbæ monasterio, Consule Vsserium pag. 910.

f S. Columba Abbas colitur 9 Iunii.

g Ab anno circiter 590 ad an. 630.

h Prior Vita hiemali tempore, unde correxi quod hic scriptum vernali.

i Levitianam signare, videtur cœmeterii benedictionem indicare.

k S. Ithæ Vitam vide 15 Ianuarii: hic perperam scribebatur Isha, sed tempus & locus eamdem esse docent.

CAPUT III.
Illustria gesta in monasterio Raithin: mortui suscitati: Absentia & futura cognita: alia miracula.

[25] Habuit duodecim discipulos S. Mochuda in suo monasterio Raithin valde humiles, id est a Mochua filius Mellain, & ipse primus monachus in monasterio Raithin factus est; [12 discipulis valde obedientibus prædicit felicia:] Mochemog filius Vairt; & tres filii Nascain quorum nomina, Gobbanus, & Straphanus & Lasceranus; atque Molua, & Lughayr, & Mochemhog filius Cuaith, & Ædanus, & Fiachna, & Mochoemhog postea Episcopus, & Fynlughie: & hi omnes incredibiliter obedientes erant. Et S. Carthagus volens onus eorum alleviare, ante obitum suum constituit eis cellas, ut aliquod in senecture haberent solatium, ob nimiam obedientiam in juventute sua: & prophetavit multa bona de illis. Propheravit siquidem S. Carthagus de supradicto Mochua filio Mellain, signans ei cellam in loco qui dicitur Cluaindachraim, in proximo civitatis Raithin, dicens: Care fili, non hic erit resurrectio tua, sed in b alio loco a Domino constituto. Sic factum est. Prophetavit quoque S. Carthagus de discipulo suo Fiachna, ordinans ei ad Coningnibh cellam, & dixit ei: Non hic erit resurrectio tua, fili mi, sed tenebis tria loca, & reliquiæ tuæ apud Ædanum sodalem tuum in fine nepotum Torna erunt, & ibi erit resurrectio tua, & ipse locus ex nomine tuo vocabitur. Item constituens ipsi Ædano S. Carthagus Mochuda cellam, in regione nepotum Torna prope montem Luachra, prophetice dixit ei: Veniet dies quando reliquiæ condiscipuli Fiachna ad te deferentur, & nomen ejus super astra cælorum erit in æternum. Quæ sic omnia completa sunt. Jam ille locus Scotice Cealb Frachna vocatur, qui prius Cella Ædani Redhaire vocabatur, & alia de aliis est vaticinatus.

[26] Alio tempore infantulus, qui ex adulterio natus erat, [exposititiū a se nutritum, cujus sit, novit & ordinat Episcopum,] ductus est ad civitatem Raithin, & dimissus est ibi juxta ecclesiam, & nutrivit eum sanctus Episcopus Carthagus, quousque fecit eum Episcopum: & cunctis nescientibus parentes illius, ac quo nomine vocaretur, revelavit S. Carthagus, prophetiam dicens: Hic infans Dymna vocabitur, qui est filius Cornaci de semine Ethach, a quo nominati sunt nepotes Ethach: & omnes magnificabant S. Carthagi prophetiam, qui genealogiam sancti infantis, nemine sibi indicante nisi Spiritu sancto, exposuit: dixitque S. Carthagus B. Dymnæ, cum esset Episcopus factus: Exi cito ad patriam tuam, id est regionem… in Australi Momoniæ parte, quia ibi resurrectio tua erit, & genus tuum parricidium de fratribus suis perficiet, si non cito veneris ad illos prohibendos. Tunc statim sanctus Episcopus Dymna ad suam regionem progressus est: & alius sanctus Episcopus nomine Cmanna, de discipulis S. Carthagi, egressus est cum eo peregrinus, plenus gratia Dei. Et S. Dymna, prædicans divinum præceptum suis, fecit eos pacificos: construxitque monasterium in sua patria, quod cum semet & sua familia Carthago Magistro suo obtulit: & vitæ suæ cursum felicem beatus Episcopus Dymna, ut S. Carrhagus vaticinatus est, finivir.

[27] Quodam die sanctus Antistes de sua civitate Raithin in regnum Momoniæ perrexit, & intravit in regionem, quæ dicitur Kiarraigh. Tunc Rex c Momoniæ Corbreus filius Chrymti, in eadem regione in quodam præsidio in campo Cuyphert erat, & vehemens procella ignea repente prostravit plurimos de nostris regnis, inter quos filius Regis nomine d Ædus, & Regina ejus nomine Cuinhan, duoq; [resuscitat uxorem & sitium Regis Corbrei:] equi currus Regis optimi mortui sunt. Rogavit ergo Rex sanctum Episcopū Carthagū ut resuscitaret filium suum, & Reginam, & ceteros. Videns jam sanctus Pontifex fidem illorum, oravit pro eis ad Deum, & jussit eis ut surgerent, & reddidit eos Regi vivos: & omnes dederunt honorem & Deo & S. Carthago, & obtulit ei Rex multas oblationes de terra & servis. Unus autem de illis servis decertavit superbe contra S. Carthagum, nolens ei servire: & dixit ei Pontifex prophetice: Semen tuum in æternum extinguetur; & hæreditas tua, pro qua contra me bellas, mea semper erit: & quicumque abstulerit quod mihi fuit oblatum, auferetur ab eo cælum & terra: & ille homo cum semine citius perierunt. Aliquando senior S. Mochuda zonam auream cuida Duci, [zena submissa sanat lentiginem,] qui vocabatur e Fergus filius Cryntharin, qui lentiginem gravissimam patiebatur, cum benedictione sua misit: & ut tenuit Dux zonam, benedictam a sancto Dei, circa lumbos suos sanatus est.

[28] Quodam tempore Cathal filius Æde, Rex Momoniensium in supradicta regione Kiarraigh Chuyrthe fuit, [Memoniæ Regi aures & oculos curat.] qui magnis doloribus multo tempore surdus & luscus effectus fuit. Veniens illuc sanctus Episcopus Carthagus, rogavit eum Rex cum suis amicis ut in Christi nomine se sanaret: & orans Sanctus Dei pro Rege sanavit eum, & oculi & aures ejus convaluerunt. Tunc Rex arcem suam, id est f Hyleam Cnharch, & Rosbeargh, & Rosmor, & insulam g Pioch in freto Cogam positam, Domino & S. Carthago obtulit in æternum. Illo jam in loco, id est Rosbeargh, [monasteria construit:] Sanctus Dei quosdam Fratres posuit, ut ibi Domino cellam ædificarent, qui locus est clarus satis. In insula autem Pioch ipse S. Carthagus cœpit ædificare, & mansit ibi annum integrum. Post finem anni tres de supradictis discipulis, id est tres filios Nascain, h Gobbanum Episcopum, & i Straphanum Presbyterum, & B. k Lasceranum, & sanctissimum Episcopum Domangenū nutrivit ad eos conservandos: quia ipse ordinavit eos in conspectu sancti Carthagi Episcopi in monasterio Raithin, & duodecim Fratres cum eis reliquit ibi, & postea reversus est sanctus pater Mochuda ad suam civitatem Raithin. In illa jam insula locus est beatissimus; & viri religiosi ibi semper erant.

[29] Transiens sanctus senior Mochuda per regionem Momoniensium transvadavit amnem, qui quondā Nemphe dicebatur, modo autem Abhaim, id est amnis magnus, dicitur: & vidit vir Dei pomum magnum in medio vadi natans, & apprehendit illud, portabatque in manu sua domum. Ab illo ergo die locus Arhubbla vocatur, id est vadum pomi, [Oblato pomo manum aridam sanat filia Ducis,] quod est in terra virorum Maighe: & auriga suus postulavit illud a S. Mochuda, & noluit ei dare dicens prophetice: Rem mirabilem de isto pomo per me faciet hodie Deus meus: inveniemus enim hodie filiam Cuannæ filii Bealcham, Ducis hujus regionis, ante castellum patris sui, quæ habet manum dextram aridam & adhærentem lateri suo, & ipsa per hoc malum gratia Dei sanabitur, quod sic completum est. Videns S. Mochuda filiam illam ludentem cum ceteris filiabus in platea castelli, divertit ad eam & dixit ei: Accipe illud pomum. Tunc illa manum sinistram porrexit, sicut in consuetudine ejus erat. Negavitque ei dare Sanctus dicens: Non, sed porrige dexteram tuam. Illa autem repleta fide cœpit aridam movere, & illico sanguine & valetudine manum solutam porrexit, & accepit malum de manu Sancti. Tunc omnes gavisi sunt admirantes miraculum. Et ait Dux Cuanus in illa nocte filiæ suæ: Elige, filia, de regalibus Momoniæ juvenibus, [quæ ab eo velata,] quem vis sponsum habere, & inveniam eum tibi. Illa respondit dicens: Nullum alium quam qui manum meam solvit. Tunc dixit ad Pontificem, Audis, quid dicit, Respondit S. Carthagus: Da mihi illam, dabo sponsam eam filio Dei, qui sanavit manum suam. Tunc Dux Cuanus dixit: Do tibi filiam Flannaid cum hereditate, quam ipsa habuit in oppido Farth super ripam fluminis supradicti Nemphe, Deo & S. Carthago in æternum. Ille Dux Cuanus valde largus erat. Sanctus illam Virginem ad suam civitatem Raithin secum duxit, & ipsa ibi cum sanctis monialibus in cella seorsum cum magna felicitate vixit, quousque S. Carthagus cum populo suo a Rege & principibus Themoriæ a sua civitate Raithin, sicut audituri eritis, expulsus est. Ipsam enim sanctam Virginem Flannaid cum ceteris secum duxit. Postquam autem S. Mochuda suam civitatem Liossmor fundavit, [fuit fundatrix monasterii.] misit sanctam Virginem ad suam hereditatem, ut cellam ibi ædificaret. Et construxit S. Flannaid cellam claram in oppido supradicti oppidi, quæ dicitur Cluain-Dablam, & ipse locus in propria parochia sancti Episcopi Carthagi constat. Manens aliquando in aliquo loco in regione Momoniensium, comitibus suis dixit: Audio hic vocem puerorum Lageniensium de nostro monasterio Raithin, & per hoc scio, quia hic locus noster erit: quod postea sic completum fuit.

[30] [ipse intelligit a S. Columba se ex Raithin pellendum,] Alio die advenit S. Columba Kylle ad sanctum Episcopum Carthagum, in sua civitate manentem Raithin, & salutans senem dixit ei: Diligis hunc locum, sancte Pater? Respondit S. Mochuda: Vere diligo. Columba dixit: Non te conturbet quod tibi dicam. In hoc jam loco resurrectio tua non erit, invidia contra te a Rege Themoriæ, a filiis ejus, & Principibus, ob quorumdam Clericorum suasionem insurget: & ipsi post tempus expellent te ex loco isto. Tunc S. Columbam, qui erat veridicus propheta, beatissimus Parer interrogavit: Ubi erit resurrectio mea? S. Columba respondit: Ubi quondam magnum exercitum Angelorum super ripam fluminis Nemphe de cacumine montis Cuah vidisti, elevantem cathedram argenteam cum statua aurea in medio ejus usque ad cælum, ibi erit resurrectio tua: ecclesia tua illa argentea est, & tua vere statua aurea in medio ejus est. Scientes ambo quod it foret, benedixerunt Dominum.

[31] Alio quoque die Sacerdos & monachus S. Carthagi de Aquilone Momoniæ ad monasterium Raithin advenit, [declarat, se quoscumq; petentes admissurum ad habitū.] & genua flexit coram sancto Patre, ut moris erat monachis de via venientibus, dicens: Complevi, Pater, ordinem regulæ, ut mihi videtur, & mandata tua, ex quo die usque jam perrexi, nisi quod Fratrem meum secularem mutavi mecum huc de seculo, sine permissione tua. Respondit ei Sanctus dicens: Vade, Frater, in pace: Dico tibi vere, quod si exiisses in montem in tua regione, & exclamasses voce altissima de cacumine montis, & venissent tecum omnes quicumque vocem tuam audissent, ad sanctum habitum cum gaudio accepissem. Tunc latitudinem caritatis sancti Patris Carthagi valde admirati sunt, in isto verbo gratias Domino agentes.

[32] Denique quodam die sanctus senex Carthagus, circa horam nonam, dixit monachis suis: Hodie non manducabimus, [Novit in spiritu duorum inter se odia,] quousque quisque mihi suam confessionem revelarit: unus enim e vobis inimicitiam per odium alteri Fratri cogitat. Tunc Fratres ei suam conscientiam revelantes, unus confessus est dicens: Pater molendinatorem nostrum non diligo, imo odivi. Cum enim vado ad molendinum, ipse non vult mecum onera de equis tollere, neque vasa de farina implete, & adhuc non vult mecum super equos elevare, & male mihi facit in omni re, & amarus & horridus est contra me semper: Dominus icit, ego nescio quare hoc facit: & modo cogitavi, si quando venissem ad eum, & fecisset mihi similiter, percutere usque ad mortem: Tum respondit ei S, Mochuda; Audi, Frater, Prophetam dicentem: Declina a malo, & fac bonum. [Ps. 36. 27.] Igitur secundum meum consilium fac ei bonum: & ille de bonitate tua in corde pungetur, & amici eritis, quamdiu vultis. Et Frater ipse omnibus viribus suis Fratri molendinatori placebat tribus diebus, [eaque in amicitiam vertenda prædicit, & curat:] sed tamen molendinator non est de malo suo adhuc commotus, neque frater de odio. Interrogavit S. Mochuda in die tertio confessionem de illo Fratre: & ille ait: Hæc est mea confessio, molendinatorem non amo. Dixit ei sanctus Pater, hac jam nocte corde compungetur, & non comedet, usque dum venias ad eum, & comede cum eo: in ipso enim prandio amicitia replebit vos, & in vita vestra amici eritis: & ita omnia contigerunt. Ille monachus Spiritu sancto repletus est per doctrinam S. Carthagi, qui vocatur Colmanus filius Jonæ, & glorificaverunt Fratres divinam inspirationem in sene suo Episcopo Carthago.

[33] Alio quoque die duo monachi, genere Brittones, salutarunt sese invicem, [a duobus invidis in flumē mergendus,] dicentes: Senex iste æger est, sed tamen cito non morietur: & dubium non est, quia coæquales in pietate & sanctitate illi numquam invenientur hic: & jam si ipse occubuisset, post eum unus e nobis eligeretur: igitur occidamus eum, quia, sicut prædiximus, non morietur per se cito. Et fecerunt consilium, ut in postrema parte noctis sequentis demergerent eum in amnem propinquum occulte. Et invenientes eum solum in loco secreto orantem, sicut erat ei consuetudo, diligenter eum loris in pelle ligaverunt, & deinde inter se portaverunt ad amnem. Tunc occurrit eis portantibus religiosus quidam monachus, cui erat mos sacratam in suprema noctis parte circuire Levitianam, & mirans interrogabat eos dicens: Quid portatis in hac hora? illi dixerunt: Vestimenta quorundum Fratrum ad lavandum? Ille autem instigatus Spiritu sancto non credidit, & dixit eis: Deponite, ut videam. Quo autem deposito, inventus est ibi sanctissimus Pater Patronus noster Carthagus. Ille quoque monachus Præpositus istius loci erat, [divinitus liberatur:] & ait ad illos contristatus: Pessimum opus facere voluistis. Tunc paulisper sanctus senex Mochuda dixit: Filii, bonum esset mihi, quia inter sanctos essem connumeratus Martyres; malum autem illis, quia cum Juda proditore Domini fuissent damnati: ipsi me voluerunt occidere, ut præessent Fratribus meis, & nec ipsi malefici, nec ullus de genere eorum successores mei erunt: de gente autem Britanorum in mea civitate ridiculosi per seculum erunt; sed de genere ejus, per quem me Deus liberavit, in mea Sede semper successores mei erunt: & ira sunt omnia facta. Ille enim monachus, qui Sanctum liberavit, de gente Kiarraigh erat, de qua gente sunt semper successores S. Carthagi.

[34] Sicut superius diximus, multis diebus non accipiebat S. Mochuda vaccas, nec boves, neque equos: sed monachi ejus sarculis & pedibus omni anno arabant, [permittit in suo monasterio boves & equos esse:] & non nisi humeris suis onera portabant. Veniens autem S. Fintanus, cognatus S. Carthagi de Roma, increpavit eum dicens: Cur, Carthage, super homines rationales servitium irrationalium animalium imponis? causa enim hominis omnino animalia facta sunt, & nunquam in hoc loco gustabo nisi liberes monachos Christi famulos ab opere indigno. Tum S. Carthagus permisit suis monachis, propter S. Fintani honorem, boves & equos habere.

[35] Post heȩc S. Lancheanus l Abbas misertus sancto Patri Mochudæ & monachis ejus, [item vaccas a S. Lancheano adductas,] cum triginta vaccis & tauro, & duobus armentariis & cum duobus lustisiis & vasis ad civitatem Raithin perrexit, & in proximo loco civitati abscondit sua, & exivit in monasterium: simulatoque dolore quæsivit lac. Statim minister indicavit S. Mochudȩ, quod S. Lancheanus lac caussa infirmitatis quæsisset. Tunc S. Mochuda pateram repleri aqua jussit, & benedicens illud factum est lac novum, quasi nuper mulsum, & allatum est S. Lancheano. Sanctus autem Lancheanus sciens, quod divinitus factum erat, & iterum in aquam conversum est, ait: Lac postulavi, non aquam. His dictis & factis Magister hospitum inter Sanctos ministrabat. S. Lancheanus dixit coram omnibus, Pater noster Carthagus bonus monachus est, sed successores ejus non facient lac de aqua. Dixitque magistro hospitum: Dic S. Mochudæ, [postquam aquam in lac mutasset.] quia non manducabo in hoc loco, nisi ille eleemosynam quam tuli Fratribus ejus loci, suscipiet, Et promisit S. Carthagus illam suscipere. Tunc discipuli S. Lancheani vaccas cum ceteris monachis S. Mochudæ assignarunt, & S. Mochuda ad S. Lancheanum ait: Nolui a quoquam vaccas in hoc loco recipere, sed pro honore & timore tuo suscepi. Cui ait S. Lancheanus: Ab hoc die semper abundantia temporalium rerum apud tuos, & multitudo virorum religiosorum in tua civitate, in qua migrabis ad Christum, per seculum erit, de hoc enim loco repulsus eris. Post hæc Sancti invicem sese salutantes, fraternitatem inter se hic & in futuro firmaverunt.

[36] In quodam autumno Præpositus quidam ad S. Carthagum venit, dicens: Pater, [Angelos sibi messores habit.] messores sufficientes non possumus invenire, & segetes multum maturatæ sunt. Cui respondit S. Mochuda: Vade, care, in pace, Dominus dabit vobis bonos messores. Secundum jam verbum sancti Pontificis Angeli Dei venerunt, & majorem segetem monachorum S. Carthagi messuerunt, & in unum acervum congregaverunt: Fratres tale opus videntes mirati sunt, & laudes Christo dederunt, magnificantes sanctitatem senis sui.

[37] [Monachos habet admiraculum obedientes,] Tanta obedientia monachorum S. Carthagi erat, ut si præciperetur alteri eorum a seniore, mox se mitteret in ignem. Verbi gratia. Quidam, cum essent panes in clibano, ad minorem Fratrem dixit: Panes uruntur, adjuva eos: lamina enim ferrea, de qua panes de clibano tollebantur, tunc de suo cecidit manubrio. Ille autem Frater, ut audivit vocem imperantis, per ignem, qui erat in ostio clibani, exiluit, & panes suis manibus e calidissimo clibano projecit, & nullo modo caliditas clibani neque ignis ardens in ostio nocuit ei. Alio die cum essent monachi S. Mochudæ foris juxta rivū operantes: ubi unus senior pro necessitate ad alium Fratrem nomine Colmanum dixit; Colmane, vade in thermam. Tum mox duodecim Colmani in thermam exiverunt cum vestimentis, audientes quod Colmanus vocabatur: & ceteri ædificabantur, quod tot Fratres induti in aquam exiverunt pro una voce.

[38] [& in doloribus patientissimos.] Patientiam magnam monachi S. Carthagi in tormentis & adversis habebant, ut probatum est in aliquo monacho, de cujus corpore vermes cadentes in vestigiis ejus coram Fratribus cadebant, & sine excusatione infirmitatis opus suum quotidianum faciebat: & ipse infirmus videbatur, & pallor & macies apparebant in illo, & de illo dolebant Fratres. Quodam autem die sanctus senex Carthagus, pro observantia Regulæ causam doloris sui quæsivit ab illo. Ille Frater nolens ostendit ei latera sua lacerata. Tunc S. Mochuda dixit ei: Quis tibi hanc superstitiosam & incredibilem rem fecit? Monachus respondit: Alio die lignum gravissimum a silva trahentes Fratres, zona mea fracta est: & videns puer camisiam circa mea crura, posuit hunc torquem asperum circa latera mea: & exinde putrefactæ sunt carnes meæ Sanctus senex ait ei: Cur non solvisti iterum? Frater respondit: Quia non est meum hoc opus, & puer qui posuit non resolvit, & erat plenus annis ex quo id contigit. Ait S. Mochuda Fratri isti: Magum tormentum sustinuisti, Frater: ideo elige, ut hodie sanus sis, an ad cælum pergas: acceptaque sancta Communione illico ad Christum migravit. Puer autem a sancto Patre & Fratribus, de amaritudine suæ indiscretionis, summopere tum correptus est.

[39] Mulier quædam, nomine Brigh, habens manum aridam & adhærentem lateri suo, [manum lateri adhærentem sanat.] ad S. Carthagum cum marito suo venit, & rogavit Sanctum ut in nomine Christi, manum illius sanaret: & mulier prægnans erat. Porrexitque sanctus Pontifex suam manum cum pomo, sicut filiæ Ducis fecit, dicens ei, manum aridam ad accipiendum pomum hoc eleva. Et celeriter manus ejus sanata est, & accepit pomum de manu Sancti: & cum gustasset illa pomum, citius enixa est infantem sine dolore partus, & cum gaudio magno redierunt ad sua.

ANNOTATA.

a Colganus asserit hunc Mochuam, alio nomine appellari Cronanum & esse Abbatem & Martyrem, ac coli 10 Februarii, ubi hunc locum accuratius exhibet, ex quo correximus minus correcte scripta.

b Idem Colganus asserit eum quiescere in Ecclesia Glasmorensi prope Surdum in Lagenia, ubi esset a Paganis, Danis aut Norwegis, glorioso martyrio consummatus. Coli etiam 21 Novembris in citato hic loco Cluain-dachrann.

c Videtur potius legendum Lageniæ, ubi Corbreus fuit Rex. In prior Vita dicitur Corpreus crudelis Rex omisso nomine regni.

d Hic Ædus aliis Aidus, videtur pater sanctarum Virginum, quas S. Aidanus seu Mædocus Episcopus Fernensis in Lagenia invisit, uti legitur in hujus Vita a nobis ad 31 Ianuarii edita num. 32 Colgano hæ Virgines SS. Cummania & Sodelmia, id est Pulcheria appellantur, & referri dicuntur ad 15 Ianuarii & 10 Novembris.

e Aliis Cathaldus filius Aidi dicitur & traditur decessisse anno 620 aut 624 juxta 4 Magistros in Annalibus, apud Colganum.

f Colganus ad Vitam S. Gobbani, ubi hæc leguntur, habet Aileam Cathail.

g Aliis Inis-Picti, Inis-Puine, Inis-Pick dicitur.

h Gobbanus Ep. refertur a Colgano ad 17 Martii, ut tunc inter Prætermissos monuimus.

i Straphanum Hibernis esse, aliis Stephanum opinatur Colganus.

k Lasreanus seu Lasrenus refertur ab Hibernis addiem 25 Octobris: & Domangenus ad 29 Aprilis, ut tum inter Prætermissos indicavimus.

l S. Lancheanus Abbas necdum nobis innotuit: inferius autem semper scribebatur Lacheanus.

CAPUT IV.
Violente pulsus e Media discedit in Momoniam: & condito Lismorensi monasterio pie moritur.

[40] Sicut beatissimus Propheta Columba & alii Prophetæ prophetarunt, [Alio jussus migrare cum se excusaret,] quod esset sanctissimus senex Carthagus in fine vitæ expulsus a sua civitate Raithin, Principes Mediæ cum Rege a Themoriæ, & adhærentes illis Clerici, in civitate Cluam Kiarraigh, decreverunt eum inde expellere. Illi jam Principes, venientes ad civitatem Raithin, dixerunt ad S. Mochudam: De hac civitate & ista de regione vade cum tuis, & quære tibi locum in alia regione. Respondit sanctus senex: Volo hic vitam meam consummare: multis enim annis hoc in loco Domino servivi, & pœne cursum vitæ meæ consummavi, ideo de hoc loco non discedam, nisi aliquis me violenter traxerit: ne mihi ab hominibus instabilitas in hac ætate deputetur, quia dedecus est in sene hinc inde vagari. Tunc illi reversi sunt ad Regem Themoriæ b Blaithmach, filium Ædha-slanæ, & accusaverunt senem coram Rege in multis mendaciis, & rogaverunt Regem ut ipse ad sanctum senem veniret ad expellendum: venitque Rex cum eis in magno comitatu. Interea beatissimus Pater Carthagus monachis suis prophetavit, dicens: Vos dilectissimi, orate & ligate onera vestra, quia cito violenta tentatio ad nos perveniet: Principes enim hujus regionis nos ex nostro clarissimo loco expellent. Venientes autem Rex Blaithmach cum Ducibus & Principibus & fratre suo Diarmoid & (ut perhibetur) cum filiis suis, [mittitur ad eum pellendum frater Regis,] castrametati sunt ad civitatem Raithin. Tunc Rex Fratrem suum cum multis Ducibus ad civitatem Raithin, ad sanctum senem expellendum, misit. Adveniens ille, S. Carthagum orantem in choro invenit. Stabat enim ipse in vestibulo chori, & interrogavit eum sanctus senex dicens: Pro qua causa huc venisti? Respondit Diarmoid: Frater meus Rex Blaithmach & Duces Mediæ miserunt me, ut manum tuam teneam, & ejiciam te cum tuis ex hac civitate. Dixit ei Sanctus: Sicut vis, parati enim sumus pro Christo omnia pati. Respondit Diarmoid, In æterum hoc nefas non faciam: Sanctus enim Dei es. Tum S. Carthagus dixit ei: Possidebis partem in cælo, [cui facinus detrectanti Regnum prædicit;] & Rex eris cito in loco tui fratris: & facies tua, quæ ante me verita est, hostes tuos non verebitur: opprobrium, quod modo dabit tibi Rex frater tuus, eo quod non perficis opus, ad quod missus es, in laudem & benedictionem erit tibi. Sed quia mihi mala cogitasti in corde tuo, & promptior eras ceteris ad me expellendum, filius tuus post te non regnabit. Tum Dominus Diarmoid ad fratrem suum Regem reversus est in castra, dicens, quod non potuit Sancto Dei nocere: & Rex per iram dixit fratri suo, Ruanaidh est iste lætus. Respondit ei Diarmoid: Verum erit, quia ita mihi promisit servus Dei Mochuda.

[41] Tum omnes laudantes eum una voce clamabant: Vere Ruanaidh ipse lætus est. [alteri autem, illud acceleranti, mortem,] Tum Principes inter se sortem miserunt supra dictis, ut scirent, quis eorum pro Rege teneret manum S. Carthagi de sua sede: & cecidit sors super Principem Cluanæ. Denique Rex cum Potentibus suis civitatem intravit, & invenerunt sanctum senem cum Fratribus in ecclesia collectis. Tum vir quidam dives, nomine Cronanus, alta voce dixit: Celeriter facite opus, ad quod venistis. Dixit ei sanctus Pontifex: Celerem tu mortem habebis; sed tamen quia mihi multa munera in nomine Christi obtulisti, & prius fuisti nobis usque nunc amicus, divites tuo de semine per seculum erunt: quæ ita completa sunt: ille subitam subiit mortem, & nepotes ejus divites supersunt. Alius vir, [& aliis se ridentibus punitionē:] nomine Dublisuileach, oculum suum unum per illusionem clausit, irridens S. Mochudam & sanctos monachos ejus. Et aspiciens sanctus Episcopus illum, dixit illi; Ita eris ridiculus usque ad obitum, & multi de genere tuo similiter erunt: & sic completum est. Item alius vir, nomine Caillihe, crepitum magnum faciebat de labiis suis, in sub sannatione S. Carthagi & suorum monachorum. Sanctus ait: Disenteriam citius patieris, & inde morieris: & contigit illi. Heu nefas & malum multis flebile factum.

[42] [denique ab ipso Rege expulsus cum suis] Rex autem Blaichmeich iratus & Princeps Cluanæ, apprehendentes honorabilem manum sanctissimi & decrepiti Mochudæ Antistitis, de sua civitate Raithin sine ulla reverentia eum expulerunt, similiter & satellites eorum monachis faciebant. Tum ulutatus, fletus & lamentationes, heu & væ, ab utroque sexu ab omni habitu per civitatem erant, & plures de exercitu Regis de Sanctorum miseria dolebant. In pede cujusdam monachi podagra erat, & pro illo sanctus Episcopus totum rogavit concilium ut, infirmum monachum in nomine Christi dimitterent manere in suo monasterio: & illi omnes respuerunt. Tunc S. Carthagus vocavit ad se illum, [unius podagram trāsfert in Colmanum Principem,] & jussit in Christi nomine ut dolor relinqueret pedem monachi, & exiret in pedem Colmani Principis, qui valde ei resistebat: & pedem monachi reliquit, & pedem illico Colmani apprehendit, & stetit ibi fortiter in vita illius: monachus autem surrexit incolumis, & valide cum S. Carthago Magistro suo perrexit. Item alius senior monachus S. Carthagi illico in monasterio Raithin migrare optavit ad Dominum, quia ibi promiserat suam stabilitatem: [alteri dat facultatem moriendi,] & dans S. Mochuda ei licentiam, accepit ille senior Sacrificium de manu sancti Episcopi, & coram omnibus migravit ad cælum, sepultusque est in civitate Raithin, sicut optavit.

[43] Egrediens beatissimus Carthagus de suo monasterio introivit Levitianam Fratrum mortuorum, [neque permittit ut mortui secum egrediantur.] petensque benedictionem inibi jacentium, fundensque pro eis orationem ad Christum, sepulcrum cujusdam monachi, qui erat multo tempore ante sepultus, divino nutu apertum est: & subito coram omnibus elevans caput mortuus extra sepulcrum, exaltavit vocem, & dixit, Sanctissime noster nutritor, Domine Mochuda, benedic nobis filiis tuis, & per benedictionem nos omnes surgentes ibimus tecum. Respondit ei sanctus Pater dicens: Novum opus non faciam, id est, resurrectionem tot hominum, ante resurrectionem totius humani generis. Mortuus iterum dixit: Cur, Pater, relinquis nos promittentes unitatem tibi nostram, & tu nobis tuam? S. Mochuda ait: Audi hoc proverbium, fili, Necessitas movet decretum & consilium: sed hic requiescite in sepulcris vestris, & in die resurrectionis nostræ cum omnibus monachis meis revertar ad vos usque ad illam crucem, quæ est in hujus ecclesiæ foribus, & similiter ibimus omnes una ad judicium Dei. Et hæc dicens Sanctus, mortuus se recollegit in sepulcro, & est firmatum super eum. Et valedicens sanctus Episcopus mortuis, egressus est foras juxta civitatem cum populo suo usque ad crucem quæ dicitur Crux Angelorum.

[44] [Male precatus Regi,] Ibi conversus est sanctus senex Carthagus ad Regem, & dixit ei: Respice, o Rex, cælum sursum & terram deorsum, neque cælum jam possidebis, & de regno tuo terreno cito expulsus eris: & tuus frater Diarmoid, quem increpasti, eo quod dedit mihi honorem, regnabit coram te, & eris despectus ab omnibus, ita ut sine cibo in castris obliviscereris pro tua despectione: & tu cum prole tua in malo morieris, & nemo de semine tuo post brevissimum tempus erit. Et maledicens S. Mochuda Regem, pulsavit manu sua parvum cymbalum super Regem & super semen ejus: & cymbalum Scotice dicitur Clograbbaigh Blaichmei, id est cymbalū extinguens. Blaichmeich, eo quod pro pulsatione ejus Rex cum semine suo extinctus est velocius. Rex jam Blaichmeich plures filios & filias habebat, sed pro nihilo omnes per maledictionem sancti senis Carthagi cum Patre exierunt. Et dixit ad Principem, qui manum ejus tenuit: Servus eris ante obitum tuum, [& complicibus ejus] quia expelleris de principatu tuo, & semen tuum pœne extinctum erit: & ita illi accidit. Iterum ad alium, qui manum suam traxit, dixit: Cur meam manum tenuisti de sede mea? Ille respondit, Ne Mumenensis hic in patria tantum honorem haberes. Vir sanctus ait ei, Sub confusione facies tua semper erit, & manus quæ me extraxit maledicta erit, & illico oculus suus in capite fractus est. Posthæc S. Mochuda conversus ad Principem & populum civitatis Demaige, [ac civitati Demaige:] dixit, Discordia pessima inter vos suscitabitur, & inde damna patiemini multa; [promovistis] enim magna ex parte discordiam istam contra me: & ita illis contigit.

[45] Deinde jussus est Sanctus Dei asperrime pergere in viam suam a Rege & populo: c perrexitque Sanctus cum discipulis in viam, [discedit eū 867 monachis,] qui erant numero octingenti & sexaginta septem, & coæqualis numerus in civitate Raithin in sepulcris mansit, & plures per provinciam Hiberniæ in aliis locis de discipulis S. Mochudæ vivi & defuncti fuerunt: & qui secuti sunt sanctum senem Carthagum de civitate Raithin, pleni gratia Dei erant, & plures postea ex eis sancti Episcopi & Abbates facti, loca Deo ædificarunt. Sanctus noster senex Carthagus piissimus & humanissimus erat, sicut in hac re probatur; ipse enim magnam turbam leprosorum in sua civitate in cella deorsum cum magna dignitate habebat, & quemdam corporis valetudo dimisit. [& plurimis leprosis:] Ipse frequentissime ministrabat eis: & audientes leprosi S. Mochudam tantam curam gerentem, de diversis Hiberniæ Provinciis veniebant ad eum, & recipiebat eos vir Dei: quos duxit secum ex civitate Raithin in aliam suam civitatē Liassmor, & constituit eis ibi locum, in quo adhuc leprosi manent cum honore, secundum dignitatem suam a sancto Patre Mochuda [sustentati]. Pergentes in viam suam invite discipuli S. Carthagi, cum curribus & plaustris, invenerunt in quadam magna silva magnum robur transversum in via. Tum unus de turba dixit ad S. Mochudam: Pater, [arborem lapsam erigit:] non possumus pergere in viam, causa magni ligni jacentis in via, quia silva densissima est in circuitu. Et signans vir Dei manu sua lignum, dixit: In nomine Domini mei Jesu Christi, surge robur. Statimque surrexit arbor, & stat usque hodie in suo pristino loco, habens acervum lapidum ad radices suos in signum virtutis.

[46] Prima S. Carthagi mansio, ut a civitate Raithin venit, [transit per varia monasteria,] erat in monasterio, quod dicitur Druym-Culium, quod est in confinio Momoniensium, Lageniensium, & Nepotum Neill, sed tamen in terra est Nepotum Neill, in plebe quæ dicitur Fearceall, in qua est etiam supradicta civitas, in quo monasterio sanctus Abbas d Barriin miraculis fulget. Deinde ad civitatem S. e Kierani Episcopi, quæ dicitur Saiger pervenit. Exinde in locum, in quo est civitas fS. Cronani Rossere, & pernoctavit ibi sine hospitio, quamvis a sanctomet Cronano invitatus: ipse enim cœnam S. Mochudæ præparavit. Sed S. Mochuda noluit ad illum exire dicens; Ad virum qui hospites evitavit, & in gronna deserti cellam ædificavit [non exibo]. Hæc verba audiens S. Cronanus venit ad S. Carthagum, & per jussionem ejus S. Cronanus cellam juxta gronnam deseruit: & ipsi ambo monasterium & civitatem, quæ dicitur Roscre, in qua ipse sanctus Pater Cronanus jacet, assignaverunt. Postea S. Mochuda venit per regionem Hesse ad civitatem regalem Momoniæ g Cassel; crastino autem die Rex Cassel nomine h Failbhe, venit ad S. Mochudam, & obtulit ei locum, ut Sanctus ibi constitueret monasterium. Et ait Sanctus Regi: Adhuc non est concessum a Domino manere, sed ibimus ad locum nobis a sanctis viris indicatum. Tunc nuntii Lageniensium Regis, ad Regem Momoniæ Failbhe venerunt, rogantes, ut pro societate ad adjuvandum Lagenienses exiret: omnes enim provinciæ Aquilonares convenerant, [Falbeum Regem luscum sanat:] ut devastarent regionem Lageniensium, ut pugnarent contra eos. Sed eo tempore Regis oculus Failbhe fractus est aliquo eventu & erat luscus, & noluit Rex exire caussa voluptatis, ne videretur ab extraneis hominibus luscus. Videns sanctus Pontifex oculum Regis, benedixit illum, & illico coram omnibus sanatus est; & valedicentes sibi, Rex Failbhe & sanctus senex Mochuda unusquisq; in viam suam exivit. Rex quidem congregato exercitu ad Lagenienses perrexit, & ipsi Aquilonares in fugam dederunt magnam.

[47] Pater autem S. Mochuda ad plebem Muscraigh Hirhir venit, [in reliquo itinere discordes pacificat:] & suscepit eum benigne Ædanus Comes ipsius plebis, & obtulit ei villam, quæ dicitur Hysseall: & benedicens vir Dei Comitem cum semine ejus, inde in regionem Nandesi venit: & pertransiens Campum Fenryn, stetit in loco qui dicitur Ardbrenaind, super ripam fluminis Suiri, & convenerunt ad eum ibi Melostrich Dux Nandesi, & alius nobilis Suibhne, aberrantes in magna iracundia de terræ alicujus contentione. Et divino nutu S. Mochuda pacificavit, & dimisit eos pacificos: & Dux ille obtulit S. Mochudæ illum agrum: & ibi vir Dei cellam assignavit, ubi est hodie magna villa, quæ dicitur Aairdfinayn, [Duci Nandesiensi per somnium uxoris commendatus,] cum maxima parochia in circuitu in honorem S. Mochudæ. Interea uxor ipsius Ducis Melochtrig filii Cabhtaygh, quæ erat filia supradicti Regis Cassel Failbhe-flann, vidit somnium: scilicet cothurnices plurimas volantes per aëra trans Campum Femyn, & una ex illis erat excellentior & major ceteris, quæ sequebantur, seditque in gremio Ducis Meloctrig. Illa jam Domina expergefacta de somnio, illico narravit marito suo Duci quod viderat. Dixitque illi Dux: Bonum somnium vidisti, o mulier, & cito implebitur. Hæc est jam interpretatio ejus: Aves volantes sunt S. Mochuda & monachi sui in cælesti conversatione: ipse autem est præcellentior & major omnibus: sedere quoque in gremio meo habet, id est locum resurrectionis in mea habebit regione, & gratia magna nobis & patriæ nostræ erit. Fidele somnium bonæ feminæ apparuit; & vera interpretatio ejus, a glorioso & probato Duce Christiano est divinitus ostensa. Alio die S. Mochuda perrexit ad prædictum Meloctrig, & petivit ab eo agrum, [impetrat Liassmor ad edificandū monasterium,] in quo fundaret ecclesiam suam. Respondit ei Dux: Hic magnus locus non potest esse in angusto loco. Dixitque ei S. Mochuda; Deus qui nos misit ad te, ostendet tibi nobis dare aptum locum. Tum Dux dixit ei: Habeo regionem in alia parte montis Chuah super ripam fluvii Nemhe, bonam in silvis & piscibus: sed timeo, si est angusta. S. Mochuda ait: Non angusta sed spatiosa erit: ipsa jam terra multis diebus nobis a Domino designata est, in qua resurrectio nostra erit. Tū gloriosus Dux Meloctrig Nandesi, filius Cobhthaigh, illam regionem, in qua nunc est civitas S. Mochudæ Liassmor, coram multis testibus obtulit S. Carthago: & benedixit sanctus senex Carthagus Ducem cum uxore sua, & liberis, & populo.

[48] Accepto dein honore & licentia ab eo, iter suum trans montem Chuah direxit, & in campum Cehnemin venit ad cellam, quæ dicitur Ceallchochayr: & præparavit sanctus Pater illius loci Mochua Miannanus, [alitur cum suis triduo cerevisia non minuta:] secundum posse suum cœnulam S. Mochudæ cum suis omnibus, in qua quidem de genere non plus erat potandi, quam unum medium dolium cervisiæ: mansitque ibi S. Mochuda cum omni populo tribus diebus tribusque noctibus. Et ipse sanctus Abbas Mochua Miannain propinabat cervisiam de dolio ministris in crateribus sufficienter omni populo, & plenum adhuc dolium erat cervisia: crescebat enim liquor sicut oleum sanctum benedictione Heliæ. Tunc unus de discipulis S. Mochudæ dixit alta voce coram omnibus; Si voluerimus esse hic donec hæc cœna deficiet, longo tempor hic manebimus. Hæc enim cœna dono Domini non minuitur, sed crescit quotidie. Hoc audiens sanctus Episcopus Mochuda, ait ei: Verum dicis, Frater, tempus est nobis eundi. Jussit ut omnes in viam suam de loco exirēt, & S. Mochua Miannain seipsum cum suo loco Deo & sancto Mochudæ obtulit. Incipiens S. Mochuda de illo loco exire, statim in isto dolio cervisia usque ad fæces decrescit.

[49] Post hæc perrexit S. Carthagus per campum Chuæ ad prædictum Nemphe fluvium, ad locum qui Scotice dicitur Athmedhoin, id est Vadum alvei, in quo non transvadant nisi pauci fortes, bene scientes natare in magna siccitate caloris æstivi, & cum inundatio marina plene decrescit. Inundatio enim sursum usque ad civitatem Liassmor contra fluvium quasi quinque milliaribus pervadit, & alveum fluvii cum ripis replet. Cum autem sanctus Pater Carthagus ad vadum pervenit, illo die ingens copia aquarum, torrentis instar, in fluvium excidit: quæ cum marino æstu tunc fluente sic alveum fluminis implevit, ut aquæ vix ripis continerentur solitis. Quæsivit S. Carthagus, si ibi ulla navigii esset commoditas, & dixerunt, quod non. Tunc sanctus Pater, [fluvio in partes diviso cum suis transit:] fiducia plenus, accessit ad ripam fluminis propius: imperavitque mari ac torrenti annis, ut in nomine Domini Christi sisterent ad tempus fluxū & impetum suum, & redirent servis Domini sui. Et signo Crucis facto, findunt se æquora & aquæ, & apparuit terra & arena, instar collis arida, per medium divisi amnis: & revolutæ aquæ in latus geminum instar muri dextra & læva steterunt, nudataque tellus spoliatur aquis cognitis. Tunc S. Carthagus jussit monachos suos per viam maris incedere, & cum magna fiducia intrepidi perrexerunt: & post Sanctos turba pedestris intrat, & alii in curribus sicuti portati erant per terram per divisum fretum, secundum similitudinem Jordanis fluminis sub Josue, siccis pedibus perrexerunt. Altius & altius in modum collis surgebat flumen, similiter & mare: & cum sanctissimus senex ceteris posterior de littore venisset, benedixit illum locum, & jussit aquis in cursum suum redire: & vocatur locus ille Scotice… quod Latine sonat, Locus benedictionum. Occurrentibus aquis invicem, maximam perturbationem fecerunt.

[50] Deinde gloriosus Pontifex cum suis per quemdam campulum, [& accepta cellula cujusdam Virginis,] Scotico nomine Maghsgiats, Latino autem Scuti campus, ad locum sibi prædestinatum a Domino, oblatum autem a supradicto Duce Nandesi, exivit, & castrametati sunt in eo. Postea loco benedicens sanctus Pontifex cum ceteris Sanctis, circulum civitatis assignarunt: & venit ad eos quædam Virgo, quæ cellulam habebat in eo agro, nomine Cornelli: & interrogavit eos dicens: Quid vultis hic agere servi Dei? Respondit ei S. Mochuda: In Dei voluntate paramus atrium modicum sepire circa sarcinas nostras. Et ait sancta Virgo: Non parvum sed magnum erit. Sanctus Pater Mochuda ait: Verum erit, quod dicis Christi ancilla. Nam ex hoc nomine locus semper vocabitur Liassmor Scotice, Latine autem Atrium-magnum. Et illa sancta Virgo se cum cellula sua S. Mochudæ obtulit, & sicut Colmanus Ela prædixit, Levitiana S. Mochudæ in civitate Liassmor ab Angelis assignata est, [cœnobium in Liassmor condit,] in qua ipse sepultus est, & sola Dei scientia novit numerum Sanctorum qui illic post eum sepulti sunt usque hodie. Egregia jam & sancta civitas Liassmor, cujus dimidium est asylum, in quo nulla mulier audet intrare: sed plenum est cellis & monasteriis Sanctorum, & multitudo virorum sanctorum semper ibi manet. Viri enim religiosi ex omni Hiberniæ parte; & non solum, sed ex Anglia & Britania confluunt ad eam, volentes ibi migrare ad Christum: & ipsa civitas posita est super ripam Australis fluminis quondam dicti Neamh, modo autem Abhanmhor, id est Amnis-magnus, in plaga regionis Nandesi.

[51] Quodam die quidam magus, cui displicebat quod S. Mochuda illuc venisset, [miraculis claret,] venit ad eum tentans eum & rogans, si servus Dei esset, ut aridum ramum sine cortice, quem secum tulerat, faceret in Dei sui nomine fructum habere. Videns vir sanctus quod ille divinæ potentiæ detrahere vellet, benedixit illum aridum ramum, & illico protulit corticem, folia, flores & fructus. Ut magus vidit talem potentiam, recessit. Alio die quidam pauper postulavit a S. Mochuda indiscrete lac & cervisiam. Tunc erat sanctus Pater juxta fontem, & benedixit fontem: & statim fons mutatus est in lac, deinde in cervisiam, postea in vinum: & jussit illi homini, ut tollat quantum velit.

[52] Postea deficientibus ejus viribus præ nimio labore & magna ætate sua, [solitarius degit 18 mensibus.] cœpit tædium habere de strepitu & concursu confluentium ad se undique populorum: & inito cum Fratribus consilio, & communi eorum consensu, adivit quemdam locum secretum & tutum, ubi est clarum monasterium in valle, proxime ad Orientem magno monasterio ejus, in sua magna civitate Liassmor, ubi cum paucis ministris mansit pleno anno: & sex mensibus eremiticam vitam duxit, soli Deo vivens in theoria: & post tempus a Fratribus sanctis & decrepitis Senioribus visitabatur, quibus ipse suæ dulcissimæ doctrinæ fluenta largiter infundebat, & monita salutis uniuscujusque vitæ congrua dabat. Ipse enim sanctus Patronus noster S. Mochuda erat seniorum levamen, salus infirmorum, lugentium solamen, desperantium firmamentum, dubitantium certa fides, juvenumque stabilitas.

[53] Cum jam videret S. Pater Mochuda sanctos Seniores, & omnes sanctos Fratres, in vallis ascensione & descensione pro se visitando laborantes, sciensque diem obitus sui venisse; vocavit ad se Fratres sui cœnobii, & jussit se ad superiora portari ad Fratres, ne sua de visitatione semper molestiam haberent. At volens misericors & omnipotens Deus servum suum clarissimum de molestia & ærumnis ducere, suique laboris præmio remunerare; aperti sunt cæli & missus est exercitus Angelorum cum ineffabili triumpho ad eum. Vidensque sanctus Pater cȩlos apertos, & Angelos ad se venientes, [Viso cælo aperto,] fecit se ibi in media valle deponi: narransque sanctis Senioribus quæ videbat, jussit sibi Corpus & Sanguinem Domini offerri, & suis Fratribus divina præcepta mandabat, ubi jam fons est, ubi crux erecta est, quæ dicitur Crux migrationis. Post data vero plurima salutis monita, acceptoque corporis & sanguinis Domini Sacramento, inter sanctorum Seniorum & Fratrum multitudinem, [moritur 14 Maji.] valedicens illis, pie, modeste, cunctosque secundum ordinem deosculans, divina jussione cum Angelis piissimus noster nutritor, sanctissimus senex Mochuda Antistes, secundo Idus Maji ad Christum Dominum migravit: cui est honor, gloria, & potestas cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti, in secula seculorum Amen.

ANNOTATA.

a Themoria, urbs illustris Mediæ, in regione fertili erat, & olim Sedes Regum. Ejus mentio 15 Ianuarii in Vita S. Itæ sive Idæ Virginis num. 1,

b Blaithmacus & Dermitius, e Regibus Themoriæ sive Mediæ, electi dicuntur Reges Hiberniæ anno 657, & ambo anno 664 in magna mortalitate extincti. Ita exvariis Annalibus Colganus ad Vitam S. Cataldi ad diem 8 Martii in Appendice cap. 2. De illa mortalitate & Blaitmaco Rege egimus 20 Ianuarii ad Vitam V. Fechini. Sed num ista sequenti narrationi satis conveniant, discutiant Hiberni, in suis antiquitatibus non satis solidi.

c Annus expulsionis statuitur ab Vsserio 630, ab aliis sequens 631.

d Barryn, Barinus seu Barindeus dicitur Vsserio claruisse anno 590.

e Acta S. Kierani illustravimus ad diem 5 Martii, ubi indicavimus Sedem Episcopalem Sagiriensem fuisse Roscream translatam. Deceßit S. Kieranus e vita circa annum 520.

f Vitam S. Cronani dedimus 28 Aprilis, ac judicavimus circa annum 640 mortem obiisse.

g Cassel, seu Casselia urbs etiamnum ampla & Archiepiscopalis in Comitatu Tripariensi.

h Failbhe seu Falbeus Rex traditur obiisse an. 633.

DE S. EREMBERTO EPISCOPO
TOLOSÆ ET FONTANELLÆ IN GALLIA.

POST AN. DCLXXX.

[Praefatio]

Erembertus, Episcopus Tolosæ, mortuus Fontanellæ in Gallia (S.)

Auctore D. P.

[1] De Fontanellensi S. Wandregisili cœnobio in Normannia non semel egimus in hoc Opere, ac nominatim XIV Aprilis, ad Vitam S. Lamberti, [Natalis 14 Maji.] ex Abbate dicti monasterii secundo facti Lugdunensis Archiepiscopi anno DCLXXXI, ubi totam Fontanellensis fundationis succeßionisque chronologiam denuo deductam lector inveniet: siquid autem dubitationis supersit, id poterit expediri ad XXII Iulii, ipsius sancti Fundatoris natalem. Nunc de hujus discipulo, illius socio S. Eremberto, ex Fontanellensi monacho Episcopo Tolosano ut tractemus monet Ioannes Mabillon, [Translatio 30 Aprilis recolitur.] asserens quod pridie Idus Maji (quando obiisse dicitur in vita) ejus memoria celebretur tum Tolosæ, tum in monasterio Fontanellæ, in quo ejus Reliquiæ honorantur. Idem quoque ante nos fecit Heribertus Rosweidus in Fastis, & Heribertum secutus Philippus Ferrarius in Catalogo. Wion aliique monasticorum Kalendariorum auctores maluerunt de eo agere die XXX Aprilis, quando in gemino Hieronymiani Martyrologii ecgrapho Blumiano & Lucensi notatur, In Gallia, Fontanella monasterio, Translatio S. Eremberti Episcopi & Confessoris: pro quibus perperam in Vsuardo Bruxellensi S. Gudulæ notatur Depositio S. Eremberti. Pontificis.

[2] Vitam ejus ab Andrea du Chesne, editis libris clarißimo, ex vetusto codice descriptam habuimus, [Vita ex Mss. danda] eamque damus collatā cum editionibus Catelli & Mabilloni: quorum hic in Actis Sanctorum Benedictinorum seculo 2, ipsam dedit: iste in Historia Languedociæ & quidem ex Codice Moyßiacensi. In hac dicitur, quod S. Erembertus post restinctum miraculo natalis vici incendium, dimisso Episcopatu volens ibi mori senex, ubi habitum monasticum juvenis acceperat, secessit ad monasterium Fontanellam, ubi tum temporis venerabilis præerat rector Lantbertus, ibique aliquantulum in sancta degens conversatione, ultimo confectus senio… feliciter migravit ad Christum. S. Lantbertus anno DCLXVII suscepit regimen monasterii post mortem S. Wandregisili, illudque tenuit usque ad annum DCLXXXI. Hinc auctor Chronicæ Fontanellensis, statuit obiisse Erembertum anno DCLXXI. Sed contra est quod in præcitata Vita dicatur natus esse S. Erembertus temporibus Dagoberti Regis incliti seu filii ejus Chlodovæi: nam Dagobertus anno dumtaxat DCXXII exorsus est regnare, & quidem per annos primos sex in sola Austrasia: Chlodovæus incepit DCXXXVIII: quomodo igitur sub illis natus, ultimo senio confectus obiit, si obiit, non dico anno istius seculi LXXI, sed vel decennio serius?

[3] Hic ego observatum velim, prædictum Chronicon nec pauca nec levia contra Chronologiam peccare: [æque ac Chronicon vacillat] nam & S. Wulfrannus, quem demonstravimus die XX Martii ante ejus Vitam num. 7 anno dumtaxat DCCXLI obiisse, & postea elevatum de terra a Wandone Abbate, ipse dicit anno DCCIV a Baino Abbate fuisse translatum, una cum corporibus Sanctorum Wandegrisili & Ansberti, postquam annis XI requievisset in ecclesia S. Pauli. Et cum de ipso S. Wandregisilo loquitur, definiens annorum numerum quibus ibi jacuisset, circiter quadraginta aßignat ex eorum sententia, qui subductis perperam rationibus docuerant obiisse sanctum Fundatorem anno Christi DCLXV. Denique in anno X Childeberti Regis atque primo Ioannis Papæ comparandis cum Christi DCCIV erratum est turpiter, uti in Februario jam allegato ostendimus: docentes eum fuisse annum Childeberti VII, & III Ioannis. Nihilo autem certius, quam ipsa Chronica, procedit S. Eremberti, quam damus, Vita. Vt fere solent ea omnia quæ multis post rem gestam seculis scripta sunt: nam ipsa quoque SS. Wandregisilo & Ansberto, per Bainum translatis, [circa tempora,] conjungit S. Wlfrannum, triginta circiter annis superstitem post Bainum, qui obiit anno DCCX, quod erit ad ejus Natalem die XX Iunii examinandum.

[4] Omnibus igitur undequaque expensis, de S. Eremberti ætate videmur posse dicere, quod eodem fere, quo Rex Dagobertus, tempore natus circa annum DC, & filio Dagoberti Chlodoveo regnante factus Monachus, Fontanellæ, [quæ melius ordinanda.] Episcopus autem Tolosanus sub ejusdem Dagoberti nepote Clothario ante annum DCLXX, obierit haud diu post annum LXXXI septimi seculi; ne alias in Vita inepte appositum judicetur Lantberti nomen. Hoc enim non æque facile præsumi debet: cum præcipua rerum antiquitus in monasteriis descriptarum nota, sint nomina Abbatum: quæ ideo expedit inviolata tueri, quamdiu certioribus temporum notandorum characteribus non repugnant. Trithemius, qui in libro de viris illustribus Ordinis S. Benedicti Abbatibus Fontanellensibus S. Erembertum accenset; sed in hoc, ut in aliis pluribus consueta nixus conjectandi licentia ex erravit: [Non fuit Abbas Fontanellensis Erembertus.] cum inter primos Fontanellenses Abbates nullum sit vacuum tempus reperire, quo rexisse potuerit. Nempe S. Wulfrannus simili etiam modo adscribitur Abbatibus Fontanellensibus, quod extremos istic vitæ annos egerit, & pro Episcopalis gradus reverentia observaretur a monachis, magno cum honore & æstimatione.

[5] De Translatione S. Eremberti, adeo celebri, ut præ Natali ipsius inscripta fuerit Martyrologiis, [ejus corpus a Baino Ab. transfertur circa an, 712:] hæc leguntur in Chronica: Eodem loco quo B. Wandregisilus in prædicta S. Pauli Apostoli requieverat basilica, B. Erembertum Episcopum posuit S. Bainus, qui antea in inferiori loco ejusdem ecclesiæ subter arcubus tumulatus, annis plus minusve triginta trilus requieverat, die XXXI post translationem prædictam, factam pridie Kalendas Aprilis, atque adeo ultimo ipsius Aprilis, condiditque super eum repam argento decoratam. Repam esse ornamentum sepulcrale instar circuli aut coronæ ipsi desuper pendens, diximus in Aprili: hic solum addimus ejusmodi ornatum, cum aptabatur tumulis Sanctorum, non in media ecclesia positis, videri formam habuisse circuli dumtaxat dimidii, cujus utraque extremitas parietem apprehenderet. Ad annos quod attinet, quibus in priori sepulcro S. Erembertus requieverit, de iis conjectura facienda est ex ætate Baini Abbatis, qui in Chronica dicitur præfuisse per annos novem, ab anno videlicet VII Hildeberti Francorum Regis, Christi DCCIV, usque ad decimum quintum ejusdem Regis, qui fuit annus Christi DCCXII. Si igitur erat annus X gloriosi Regis Hildeberti, quando SS. Wandregisili & Ansberti facta est translatio (qui temporis character uti usitatißimus antiquis Francis, imo solus in usu erat, ita solus videtur retinendus, aliis rejectis quos ex suo erroneo calculo accumulavit auctor Chronicæ) contigerit ea anno Baini IV, Christi DCCVII: Sancti autem Eremberti Transpositio, dilata in extremum Baini annum, saltem annos ab ejus morte triginta intermedios nobis relinqueret.

[6] Idem porro S. Eremberti corpus, ita ut dictum est ab inferiori templi Paulini parte ad superiorem translatum, [altera Translatio facta multo serius] ibi per multorum requievit curricula annorum. Post quæ inde acceptum depositumque est in præcipua S. Petri Basilica, ut ad calcem Vitæ dicitur, & ibi erat cum illa scriberetur. Hujus Translationis mentionem nullam cum faciat Chronicon Fontanellense, desinens in regimine Ansegisi Abbatis anno DCCCXXXII, non modo Vitam Chronico posteriorem censeo, sed etiam existimo seculo dumtaxat XII aut serius scriptam. Sicut autem Monachi, Normannorū fugientes violentiam, contenti refodisse ossa SS. Wandregisili & Ansberti, non curaverunt vel curare non potuerunt de corpore S. Wulfranni in vicino tumulo quiescentis; ita & multo minus videntur soliciti fuisse de corpore S. Eremberti in diversa S. Pauli ecclesia positi. Postquam vero prius illud feliciter repertum fuit anno MXXVII solenniterque translatum; [videtur Gerardo Ab. post 1027 tribuenda.] crediderim Gerardum Abbatem, restaurato a se S. Petri templo exornando, sacrisque Reliquiis locupletando intentum, venisse in memoriam S. Eremberti, quem in pridem desolata S. Pauli ecclesia tumulatum non ignorabat; atque huic etiam requirendo applicuisse animum, & repertum deposuisse in oratorio S. Martini, sed minori solennitate ac pompa; & privatis fere occultisque monachorum obsequiis; unde nec miracula emicuerunt, nec excitatus fuit populorum ad S. Erembertum concursus, qui ad S. Wulfrannum summus erat. Sicut autem tanta hujus Sancti celebritas fecit, ut isto thesauro cito spoliarentur Fontanellenses, ipso Abba-villam translato; ita alterum obscuritas sua illis servavit. An vero Reliquiæ, quas Fontanellæ honorari scribit Mabillonus, in propatulo habeantur; &, si ita; quandonam ex S. Martini oratorio extractæ sint, omnino nos latet.

VITA
Ex MS. Andreæ Du Chesne collato cum editionibus Catelli & Mabilloni.

Erembertus, Episcopus Tolosæ, mortuus Fontanellæ in Gallia (S.)

BHL Number: 2587

[1] Erembertus a igitur sanctus atque religiosus ortus est territorio Pincinacensi b, [S. Erembertus natus in diœcesi Trecensi,] in loco nuncupato Viliolicorte, qui vicinus erat fisco quondam regio c Alpico, & fluvio magno Sequanæ, tempore Dagoberti Regis incliti, sive filii ejus Clodovæi. Deinde processu temporis seculi rebus spretis, in Fontanella monasterio, [ex monacho] sub regimine sancti Patris Wandregisili, monachicum assumpsit habitum: sicque demum, Domino jubente, sub Rege Clothario d juniore, filio videlicet præfati Clodovæi Regis & Bathildis e Reginæ, jussu Regum, populique electione, [Episcopus,] Tholosanæ urbis ordinatur Antistes. Consecratus ergo in Pontificem, indesinenter sanctæ religioni, castæque conversationi, ac imitandæ humilitati, continentiæ quoque laudandæ, lectioni sacræ, atque prædicationi cum operibus concordanti summopere curam impendebat; atque adinstar magnæ lampadis lumine suorum meritorum in domo Domini fulgebat. Cujus qualia fuerunt vitæ merita non defuere attestantia virtutum signa; ex quibus unum memorabile huic opusculo censui præferendum.

[2] Quodam namque tempore egressus ab urbe, disposuerat animo patriam propinquosque invisere, [invisit patriam] quod & fecisse contigit. Denique prospere cœptum peragens iter, pervenit ad prædictam possessionem Viliolicortem, quam tunc germanus ipsius, nomine Gamardus, ex successione parentum jure hereditario possidebat. Morante autem eo in eodem loco, ignis repente vehemens exortus, eamdem possessionem exurendam invasit. Cumque furentis incendii flamma, omnem absorptura vicum, ædificia ædificiis hærentia consumendo adiret, nullaque lympharum injectio quidpiam adjutorii inferret, quin sublimior ejusdem incendii vis assurgeret; vicani omnes, jam nullam ereptionis loci spem habentes, [& ortum incendium] intercessionem beati Pontificis Eremberti contra tumidum efflagitant ignem. Erat autem in eodem loco basilica in honorem sancti Martyris atque Pontificis f Saturnini a præfato sancto Pontifice olim constructa, in qua tunc idem Præsul divinæ pietatis opem flagitabat, cum hæc ignis tempestas ingrueret. Tunc concitus clamor populi repercusso aëre in altum attollitur, basilicæ fores a vulgo pulsantur, & ubi humanum deerat, divinum petebant auxilium citissime sibi afferri. At vero Antistes, aliorum casus considerans, [pedo suo restinguit:] compatiendo eorum miseretur querimoniis; ac proinde pedum suum, id est, baculum incurvum Pastoralem, quem manu gestare solebat, extemplo obviam flammæ direxit furenti; iterumque humo prostratus orationi incubuit. Nec mora; in articulo suæ precis, atque in adventu baculi Pastoralis, contra ignem elatum destinati, Eurus, qui vico incendium sparserat, veluti habenis post tergum revinctus, contraque Austrum reflexus, primo vim sui furoris amisit, ac mox funditus flammarum globis sopitis sedatisque compescuit. Lacrymæ deinde populi vertuntur in gaudium, mœror exultationi dedit concitæ locum, auctorem hujus miraculi cunctipotentem Christum vox populi clara collaudat, & Erembertum Pontificem sanctum summi apud Dominum meriti fore pronuntiat.

[3] Sub eodem fere tempore secessit ad monasterium Fontanellæ, [vadit ad monasteriū Fontanellæ.] ubi tum temporis præerat Rector Lantbertus: ibique aliquantulum in sancta degens conversatione, ultimo confectus senio, languore corripitur parvo. Quo ad extrema perductus, inter divinas laudes & colloquia dulcia exhortationesque jucundas, Viaticum sumens, ac vexillo sanctæ Crucis se muniens, ultimumque valefaciens Fratribus, [ubi sepelitur in ecclesia S. Pauli.] feliciter migravit ad Christum pridie Idus Maji, sepultusque est venerabiliter in Ecclesia S. Pauli Apostoli, primoque in inferiori parte ejusdem basilicæ. Cum vero post aliquanta temporum intervalla honorifice g transferrentur Sanctorum corpora Confessorum, Wandregisili scilicet & Ansberti h, de præfata Basilica a S. Baino Episcopo in ecclesiam S. Apostoli Petri; tunc in eminentiorem locum ejusdem ecclesiæ S. Apostoli Pauli positum est, ab eodem S. Baino Episcopo, corpus ejusdem sanctissimi Pontificis Eremberti, in apside videlicet prædictæ Basilicæ; in quo loco per multorum requievit curricula annorum, orationibus suis plebem Domini, illuc convenientem & obsecrantem in veritate Dominum, perpetim salvans, præstante omnium Salvatore Christo.

[4] [Frater cum filiis monachi fiunt.] Consequenti quoque tempore, germanus supradicti Præsulis Eremberti, Gamardus nomine, largitus est possessionem suam, quæ vocatur Viliolicorte, ditioni monasterii Fontanellensis; comaque capitis deposita monachus factus est; filiique ejus, Nammachus & Zachæus, similiter mundialium rerum ærumnis exuti, in eodem monasterio monachi effecti, cælestia sperare didicerunt. [Vestes pro reliquiis servatas] Pedum vero sancti Antistitis, in quo miraculum digne factum erat, longo annorum ævo in prædicta S. Saturnini Martyris mansit ecclesia; donec ea ruinis quassata ad vicum transferretur i Bruarium, una cum Episcopali ejusdem Pontificis vestimento. Allata vero est præfata k pedes postea ad Fontanellæ monasterium, quæ usque ad nostra mansit tempora. Ferunt quoque, quia in prædicto vico quidam Presbyter, [Sacerdos improbus induens febri corripitur.] minus religioni & honestæ deditus vitæ, vestimentum Sancti, quod in scriniolo super altare pendenti servabatur, temere indui ausus est; in quo & temeritatem reatus sui & illius sanctitatem extemplo expertus est. Nam febre arreptus maxima, virtutem sancti confitebatur Antistitis; sicque diutius eadem molestia febris vexatus, tandem precibus sui Præsulis Eremberti salutem reimpetravit pristinam. Corpus vero præfati sancti Pontificis Eremberti de Ecclesia S. Pauli Apostoli translatum, [Corpus iterum,] requiescit nunc in Ecclesia S. Petri in oratorio S. Martini Pontificis.

ANNOTATA.

a Apparet deesse Prologum.

b Pinciacum seu Pisciacum, S. Ludovici Regis natalibus clarum, vulgo Poissis, oppidum est agri Parisiensis, 5 leucis Lutetia dißitum, infra Sequanæ & Oesiæ confluentes, Rotomagum versus.

c Alpicum, vulgo Portaupec, distat gemina leuca Pinciaco, proximum famoso illi Palatio quod nunc S. Germani in Laia dicitur. De hoc in Chronico Fontanellensi cap. 2 legitur, Childebertum Regem conceßisse Baino Abbati Villam quæ vocatur ad Piecum, quæ sita est in pago Pinciacensi super alveum Sequanam.

d Clotharii 3 annus primus cadit in annum Christi 656, finiturque ejus regnum an. 670.

e S. Bathildis colitur 26 Ianuarii, ad quem diem Vitam illustramus.

f S. Saturninus Episc. Tolosanus & Martyr colitur 29 Novembris.

g Iam diximus Translationis istius memoriam referri posse ad annum 712.

h Auctorem Chronici simpliciter secutus hujus Vitæ auctor addiderat & Wulfranni: sed ostendimus hunc, in ipso rerum agendarum vigore constitutum, apud Fresones Euangelium prædicasse, nec nisi anno 741 obiisse.

i Bruarium credo esse vicum prope Tolosam, vulgo Bruieres.

k Ita gemina impreßio & ecgraphum nostrum: fortaßis scriptum ab auctore fuerit pedi pars, cum antea constanter pedum nominetur.

DE SANCTO PASCHALE PRIMO
PONTIFICE ROMANO.

ANNO DCCCXXIV

[Praefatio]

Paschalis Papa Romanus (S.)

AUCTORE G. H.

[1] Sanctißimi Pontificis Paschalis primi celebris est in basilica Vaticana veneratio ad hunc XIV Maji, quod sacrum ejus corpus in dicta ecclesia ab ejus obitu fuerit sepultum, atque etiamnum quiescat. Lectiones 2 Nocturni incipiunt: Beati Patris Paschalis cum reliquis de Communi Pontificis & Confessoris. [Cultus sacer,] Oratio Exaudi quæsumus. Missa Sacerdotes tui, & dicuntur Gloria & Credo. Sacra ejus memoria inscripta est Martyrologii Romani tabulis hoc modo. Romæ S. Paschalis Papæ, qui plurima sanctorum Martyrum corpora e c