Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Mai III           Band Mai III           Anhang Mai III

15. Mai


DIE DECIMA QVINTA MAII:

SANCTI QVI IDIBVS MAII COLVNTVR:

Sancti Torquati, Episcopi adventus in Hispaniam.
S. Ctesiphontis, Episcopi adventus in Hispaniam.
S. Secundi, Episcopi adventus in Hispaniam.
S. Indaletii, Episcopi adventus in Hispaniam.
S. Cecilii, Episcopi adventus in Hispaniam.
S. Hesichii, Episcopi adventus in Hispaniam.
S. Euphrasii, Episcopi adventus in Hispaniam.
S. Chrysanthus, Presbyter Papiæ in Italia.
S. Fortunatus, Presbyter Papiæ in Italia.
S. Isidorus Martyr in insula Chio.
S. Petrus, Martyr Lampsaci in Hellesponto.
S. Andreas, Martyr Lampsaci in Hellesponto.
S. Paulus, Martyr Lampsaci in Hellesponto.
S. Dionysia, Martyr Lampsaci in Hellesponto.
S. Heraclius, Martyr Athenis in Sicilia.
S. Paulinus, Martyr Athenis in Sicilia.
S. Benedimus, Martyr Athenis in Sicilia.
S. Dimidrianus, Episcopus Veronensis in Italia.
S. Cassius, Martyr Claromonte in Gallia.
S. Victorinus, Martyr Claromonte in Gallia.
S. Maximus, Martyr Claromonte in Gallia.
Item VI millia CCLXVI, Martyr Claromonte in Gallia.
S. Timotheus, Martyr Syrmii in Pannonia.
Virgines VII, Martyr Syrmii in Pannonia.
S. Alexander, Martyr.
S. Dignus, Martyr.
S. Chottia, seu Chotidia, Martyr.
S. Simplicius, Martyr in Sardinia.
S. Rosula, Martyr Filsina.
S. Præstabilis, Martyr in Portu Romano.
S. Felix, Martyr in Portu Romano.
S. Victor, Martyr in Portu Romano.
S. Cyricus, Martyr in Portu Romano.
S. Januarius, Martyr in Portu Romano.
S. Herolus, Martyr in Portu Romano.
S. Paulus, Martyr in Portu Romano.
S. Minervus, Martyr in Portu Romano.
S. Aquilinus, Martyr in Portu Romano.
S. Heraclius, Martyr in Portu Romano.
S. Dionysia, Martyr in Portu Romano.
S. Boninus, Martyr Papiæ in Italia.
S. Saterius, Martyr Papiæ in Italia.
S. Paulinus, Martyr Papiæ in Italia.
S. Januarius, Martyr Lamosinensis in Cilicia.
S. Pelagia, Martyr Lamosinensis in Cilicia.
S. Eutitius Martyr apud Surianum in Hetruria.
S. Quirilla, Virgo & Martyr Romæ adservatæ.
S. Sophia, Virgo & Martyr Romæ adservatæ.
S. Liberator, Martyr Beneventi depositus.
S. Achillius, Ep. Larissen. in Thessalia.
S. Simeon, Martyr in Perside sub Sapore Rege.
S. Isaacius, Martyr in Perside sub Sapore Rege.
S. Bachtisoes, Martyr in Perside sub Sapore Rege.
SS. Reliquiarum festum Avenione, in ædibus Domini de Fargues.
S. Joannes, Beneventi in Italia.
S. Stephanus Lev. Beneventi in Italia.
S. Marianus, Beneventi in Italia.
S. Dorus, Beneventi in Italia.
S. Potitus, Beneventi in Italia.
S. Prosper, Beneventi in Italia.
S. Felix, Beneventi in Italia.
S. Cervolus, Beneventi in Italia.
S. Stephanus, Beneventi in Italia.
Item alius, Beneventi in Italia.
S. Primaël Sacerdos, Eremita in Britannia Armorica.
S. Domnus Diaconus, Placentiæ in Italia.
S. Florentius Episcopus, Campiliæ in Hetruria.
S. Hilarus, Abbas Galeatensis, in Italia.
S. Dympna Virgo, Martyr Gelæ in Brabantia.
S. Gerebernus Sacerdos, Martyr Gelæ in Brabantia.
S. Hidelbertus vel Aribertus, Episcopus Dertonensis in Insubria.
S. Cæsarea Virgo Martyr in Calabria.
S. Ursus, Episcopus Fanensis, in Italia.
S. Brythunus, seu Berethunus, Abbas Beverlaci, in Anglia
S. Rubertus Dux, Bingæ in diœcesi Moguntina.
B. Bertha mater ejus, Bingæ in diœcesi Moguntina.
S. Witesindus, Martyr Cordubæ in Hispania.
S. Nicolaus Mysticus, Patriarcha Constantinopolitanus.
B. Dorotheus Eremita, Lucæ in Italia.
S. Isidorus agricola, Madriti in Castell.
B. Maria, uxor S. Isidori, Tordelagunæ prope Madritum.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sancti Danielis, Diaconi & Martyris, Translatio Patavii memoratur a Galesinio. Vitam ejus dedimus III Januarii.
S. Severini Episc. Septempedani olim hoc die agi depositio consuevit, ut patet ex Actis, quæ dedimus VIII Jan.
Remigii seu Remedii, Episcopi Rotomagensis, Translatio celebratur in MS. Florario. At dies natalis est XIX Januarii.
S. Sabinus, in Daletia, indicatur in Martyrologio MS. Carmelitano. Plurimi hujus nominis sunt, ex his S. Sabinus Episcopus in Apulia, S. Sabinus Ep. Neapoli & Lesinæ in Apulia, S. Sabinus Episcopus Atripaldæ in Italia (quorum forte aliquis, nomine loci male exarato, hic est) relati autē a nobis sunt IX Febr.
Alfredus Rex Northumbriæ, quasi factus monachus Mailrosensis, ut Sanctus inscriptus est Menologio Bucelini. De eo egimus VI Februarii ad Vitam SS. Kineburgæ & Kineswithæ, & §. 4 fabulam deteximus. Iterum id fecimus, quando ab aliis refertur, inter Prætermissos XIV Martii.
S. Georgius Episcopus Mitylenæ indicatur in Menologio Sirleti. Ast alii Græci solenni cultu celebrant eum die VII Aprilis.
SS. Primianus & Firmianus Martyres memorantur in Martyrologio pervetusto, charactere Longobardico exarato, & in bibliotheca Vaticana asservato, ac numero 5949 signato, quod fuit olim Ecclesiæ Beneventanæ, in quo horum nomina sub finem adscripta sunt, sed charactere etiam Longobardico. Videntur hi esse quorum corpora condita fuerunt Lesinæ in Apulia, & inde Neapolim translata, atque in Ecclesia Annuntiatæ deposita. De quibus egimus XXVIII Aprilis.
B. Robertus 2 Abbas Claravallensis hodie nominatur in Kalendario Cisterciensi, de quo satis dictum inter Prætermissos ad XXIX Aprilis.
S. Marianus Martyr memoratur in MS. Patriciano, a nobis reperto Neapoli apud Clericos Regulares. Plures istius nominis Martyres occurrunt: ita Marianus inter martyres Afros est VI Maji.
& Marinus seu Marianus Mart Mediolani VI Maji
S. Victor Martyr Mediolani memoratur in quatuor apographis Martyrologii Hieronymiani & alio Reginæ Sueciæ Verum quia dedimus præterito die S. Victorem, cum tribus Sociis, ibidem Martyrem (quo itidem die Translatio S. Victoris Martyris inscripta est Breviario Mediolanensi anni 1539, & relata a Galesinio, Molano, Ferrario) non audemus hunc ut diversum proferre. Videtur idem Senis coli ut Advocatus. Forsan hæc translatio sex diebus post necem facta ab aliis ad hunc diem memoratur, & sic ageretur de S. Victore Mauro Martyre Mediolanensi: cujus Acta dedimus VIII Maji.
S. Epiphanius, Episcopus Constantiensis in Cypro. refertur a Molano in prima editione Auctarii ad Vsuardum & Canisio. Vitam illustravimus XII Maji.
S. Pachomius, Abbas Tabennesiota, S. Theodorus Sanctificatus discipulus ejus, celebratur in Menologio Sirleti, Pachomius etiam in Menæis: de utroque simul egimus, quando prior a Latinis colitur, XIV Maji.
Harwaldus sive Harphardus Martyr proponitur in MS. Florario, & a Greveno in Auctario Vsuardi. Vitam damus XIV Maji.
B. Ægidius Poncella in Lusitania indicatur a Ferrario in Catalogo generali: Est is B. Ægidius Ordinis Prædicatorum: cujus Acta dedimus XIV Maji.
Apparitio Imaginis non manufactæ in Camulianis, facta temporibus Theodosii, indicatur in dicto M S. Synaxario Constantinopolitanæ Ecclesiæ. Est Camuliana urbs Episcopalis Cappadociæ primæ sub Cæsarea Metropoli, etiam Justiniana nova Camulianensium, & Iustiniapolis Camulianorum dicta. Fuisse autem hanc Imaginem ex Camulianis Constantinopolim delatam anno 9 Imperii Iustini II, id est anno Christi 574, testatur Cedrenus. Et occasione hujus Translationis forsan solennitas Apparitionis hodie celebratur. De hac imagine plurima edidit Gretserus in Syntagmate de Imaginibus non manu factis cap. 12 & tribus sequentibus.
Deiparæ Virginis Dominæ nostræ memoria in Pera, ad ambitum murorum scilicet urbis Constantinopolitanæ, indicatur in MS. Synaxario Ecclesiæ Constantinopolitanæ asservato in Collegio Parisiensi Societatis Iesu. Est autem Pera quasi suburbium Constantinopoleos, ubi degunt Latini & Catholici, inter quos resident & docent aliaque munia exercent Religiosi Societatis Iesu.
SS. Athanasius & Theodorus, comites S. Iacobi, adjunguntur a Maurolyco, Felicio, Galesinio, Ferrario. SS. Torquato & aliis Episcopis, a SS. Petro & Paulo in Hispaniam missis. Cur tamen hos duos illis in titulo non adjunxerimus, infra dicemus.
Nicomachus, quasi Martyr Lampsaci sub Decio, cum SS. Petro, Andrea, Paulo & Dionysio indicatur a Maurolyco: sed is inter tormenta defecit a fide, & sic misere mortuus est. Consule infra Acta dictorum Martyrum.
SS. Dionysius & Christiana Martyres Lampsaceni cum SS. Petro, Andrea & Paulo referuntur in Menologio Basilii Imperatoris & in MSS. Menæis Mediolani & Taurini adservatis, sed solum Dionysia Virgo Christiana legi debet, uti infra in Actis dicimus.
S. Odori vel Odorii Martyris nomen legitur in Kalendario, quod præfigitur MS Ordinario Ecclesiæ Ambianensis, seu potius Ceremoniali, compilato circa annum 1197 per Everardum de Roya Cantorem: & ex hujus MS. fide inseritur primo ejusdem Ecclesiæ impresso Breviario anni 1485, & aliis deinceps annorum 1550 & 1654, nec non Missalibus annorum 1487, 1498 1506 & 1528, ac denique libro Orationum in choro ejusdem ecclesiæ recitandarum, quem Adrianus d'Honencourt Decanus an. 1500 donavit, eodemque impresso annis 1506 & 1528. His tamen non obstantibus judicat D. Scellier, desuper interrogatus a D. du Cange (qui eruditißimus ipse, non voluisset consulere) nisi virum, quem ipse crederet de talibus optime judicaturum) censuit librarium esse mendum ejus, qui Ordinarium istud describens, pro Isidoro vel Isidorio, omißis primis duabus litteris, scripserit Odorium; & ceteros postea, pro summa quæ MS. illi dabatur fide, traxerit in sequelam. Hoc autem confirmat tum ex MS. Martyrologio, quo Ecclesia illa utitur, exarato sub annum 1280, ubi solum fit mentio S. Isidori, iisdem quibus apud Adonem verbis; tum ex Kalendariis Breviariorum duorum membraneorum, sub medium seculi XIV conscriptorum ex usu Ambianensis Ecclesiæ, quorum unum præfert nomen Balduini Presbyteri, alterum pro Isidori habet Isidoris: utrumque autem convincit, tum necdum usu probatum fuisse errorem ejus, qui scripserat nomen S. Odorii. Est autem S. Isidorus Martyr in Chio, cujus Acta hic dantur.
S. Magni Martyris corpus, asservatur Romæ in Ecclesia B. Andreæ della Valle, e cœmeterio aliquo erutum, ejusque memoria celebratur.
S. Marianus Martyr inscriptus est Martyrologio MS. Patriciano, quod Neapoli apud Clericos Regulares adservatur. Plures hujus nominis Martyres occurrunt: num aliquis ex illis, an diversus statuendus, ex nudo nomine non liquet.
S. Auctor indicatur in Auctario Greveni ad Vsuardum, forsan Victor hoc die relatus Martyr in Portu Romano. At Canisio dicitur Martyr Pingniæ, qui locus nobis ignotus. Bingium in Germania intelligit Ferrarius. Certiora expectamus.
Raymundus Confessor & Eleemosynarius indicatur in scriptis additionibus Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum, absque ulteriori notitia.
B. Joannis, Episcopi Beneventani XXI, corpus anno 1119 die XV Maji collocavit una cum aliis Sanctorum corporibus Landulfus Archiepiscopus, ut memorat Falco in Chronico Benevent. qui Ioannes, sicut titulus præmonstrabat triginta & tres annos in Episcopatu advixit. Incertum ubi illud nunc sit: si aliquando inveniatur Legenda, quam sua memoria visam & deperditam testatur Vipera apud Vgellum, poterunt certiora de ejus sanctitate & cultu proferri.
Columbanus a Leslæo lib. 4 de Rebus gestis Scotorum, in Donaldo 53 Rege, indicatur cum variis aliis, qui Scotiam vita sancte, exemplo sincere, & doctrina solide illustrarunt. Quod sufficiebat ut eum Sanctum & Episcopum suo Menologio inscriberet Camerarius; silet Dempsterus cum aliis.
Chromanus, Presbyter & Confessor, in Mernia Scotiæ provincia, doctrina & miraculorum fama celebris, acerrimus Ecclesiasticorum propugnator rituum, & Paschatis Catholice celebrandi auctor, mortuus sub annum 944. Ita Camerarius in Menologio Scotico: Dempsterus elevationem ejus ad VIII Aprilis retulit, ut ibi in Prætermißis dictum.
Saranus, filius Arecharii de Inis-mor, seu Insula magna, in regione de Hi-macaille intra Hi-Liathain, cum tot circumstantiis inscriptus est Martyrologio Tamlachtensi: de quo aliud ad hunc diem non reperitur. Nomen Sarani occurrit sæpius, sed num de uno eodemque agatur, nescimus.
Dubliterius Abbas Findglassie indicatur in Martyrologio Tamlachtensi, & a Colgano ad Vitam S. Albani 16 Martii, Annotato 24, ubi dictum monasterium asseritur esse in Lugenia & diœcesi Dublinensi.
Vachonna Episcopus, Columba filius Faelgussii, Cainnechus de Arecuil, Commanus filius Dimæ, Columba de Inis-Locha-cre, seu de insula Lacus-Cre, Memorantur in Martyrologio Tamlachtensi, de quibus, sub istis nominibus, nihil alibi hactenus legimus.
Popula & Bamorora ut Martyres referuntur in MS. Tamlactensi alibi ignotæ.
Adelgarius, Archiepiscopus Bremensis & Hamburgensis, mortuus anno 909 hisce Idibus Maji, memoratur cum titulo Sancti a Wione, Menardo & Bucelino. Verum idem Bucelinus par. 1 Germaniæ sacræ enumerans Bremenses & Hamburgenses Episcopos, tres solum honorat titulo Sancti, Willehadum, Anscharium & Rembertum. De ultimis duobus egimus III & IV Februarii: ad quorum Acta frequens hujus Adelgarii mentio facta est, ut qui illis proxime succeßit. Agunt de eodem Albertus Stadensis, Adamus Bremensis, Albertus Krantzius, Ioannes Letznerus in Chronico Corbeiæ Saxonicæ, ubi Abbas fuit, aliique; sed absque omni mentione alicujus cultus sacri.
Richardus Anglus, ex instituto Benedictino sub S. Bernardo Ordinem Cisterciensem amplexus, ut Beatus refertur a Chrysostomo Henriquez & Bucelino, omittitur a Chalemoto, qui alibi dictum Henriquez sequitur.
Manardus, Abbas Duaci in Belgio, ut Sanctus indicatur a Ferrario in Catalogo generali, additurque in Notis: Ex Molano in Additionibus & Tabulis Ecclesiæ Duacensis. De eodem Molanus in Natalibus Belgii pluribus agit. Hæc Ferrarius, nescio quo spiritu abreptus. Nam nullum vestigium est Manardi apud Molanum, imo ne quidem apud Raißium Duacensem, qui Tabulas Ecclesiæ Duacensis satis evolvit. Sane Ferrarius Tabulas Ecclesiarum subinde videtur ex sua conjectura proferre. Interim more suo Saussajus Ferrarii errores multiplicat, dum tale elogium excogitat: Duaci depositio S. Manardi Abbatis, multarum animarum ad Christum pædagogi, Angelorumque in vitæ puritate studiosi imitatoris. Silent de tali Abbate Martyrologi Benedictini & Cistercienses.
Thomas Cantipratanus, ex Canonico Regulari in Cantiprato prope Cameracum, Ordinis Prædicatorum, & demum Episcopus Suffraganeus Episcopi Cameracensis, hoc die mortuus est, ut Veneralis sanctitate relatus a Miræo in Fastis Belgicis, & Raißio in Auctario Molani ad Natales Sanctorum Belgii. Vitam ejus habemus ex codice MS. Rubeæ-Vallis, quam Hyacinthus Choquetius edidit in libro de Sanctis Belgii Ordinis Prædicatorum. Eamdem etiam conscripsit Georgius Colvenerius, & præfixit libris Apum ab eo compositis.
Margarita, sanctimonialis Ordinis Cisterciensis, anno MDCXVIII in monasterio Dominarum in Parco piissime mortua, cum titulo Beatæ refertur ab Henriquez, Bucelino & Arturo. Item, sed venerabilis appellata, a Raißio in Auctario ad Natales Belgri Molani. Prudenter omittitur a Chalemoto. Qui ultimus scripsit Saussajus Piis eam addidit.
Jacobus, Novitius monasterii Viconiensis in Hannonia Ordinis Præmonstratensis, Angelicis moribus juvenis, traditur hoc die obiisse, cujus corpus (cum a triennio post obitum, ad novi templi fundamenta jacienda, terra ibidem effoderetur) incorruptum & integrum fuit repertum. Verum ubi postea fuerit sepultum plane latet. Ita adrianus David in tractatis de dicto cœnobio Viconiensi, cap. 18, ubi Jacobum titulo Beati honorat, quod etiam fecerunt Raißius in Auctario ad Natales Sanctorum Belgii, Chrysostomus vander Sterre in Natalibus Sanctorum Ordinis Præmonstratensis, & alii hoc XVII seculo.
Joannes de Hungaria & Boguslaus, a Turcis occisi, Antonius Tegrinus Spoleti anno 1313, Bernardinus a Bibiena Lucæ anno 1490 Catharina Lopetia Tertiaria in diœc. Tolet. Minorum Ordinis, inscripti Martyrologio Franciscano Arturi, & Catharina ejusdem Gynæceo, ubique attributo titulo Beati.
Nicolaus, Ordinis Dominicanorum Apostolicus fidei Prædicator, ab Hæreticis in Tolosano agro excoriatus, inter Pios refertur a Saussajo in Martyrologio Gallicano.
Lucia Gonzales, tertii Ordinis S. Dominici, amore Christi in deserto degentis, relicta seculari conversatione, recessit ad antrum quoddam, abscondita ab oculis hominum, a Deo valde amata, ejusque gratia vicit diabolicas infestationes. Ita Annus sanctus Ordinis Prædicatorum hoc die.
B. Simon Anglicus civitate Burdegala, inscriptus Florario Sanctorum. Hic est Simon Stock, Prior Generalis Ordinis Carmelitici: cujus Acta damus sequenti die XVI Maji.
Rainaldus Abbas Cisterciensis quartus, indicatur a Saussajo inter Pios & beatæ memoriæ. Ab aliis sequenti die XVI Maji.
Orestes, Patriarcha Hierosolymorum Martyr, refertur in MS. Florario Sanctorum. Sufficient quæ de eo dicentur in Catalogo Patriarcharum Hierosolymitanorum: a Theodoro Pauli refertur ad. XVII Maji.
S. Mancius Martyr Eboræ in Lusitania, inscriptus est Martyrologio Romano, Verum colitur Eboræ, quando Acta examinata dantur, XXI Maji.
B. Jacobus-Philippus, Confessor Faventinus Ordinis Servorum, a Philippo Ferrario ejusdem Ordinis Generali refertur, ut hodie mortuus & colendus, in Catalogo Sanctorum Italiæ: sed numeri errorem correxit in alio Sanctorum Catalogo Generali, ad diem quo revera mortuus est & nos de eo agimus XXV Maji.
Colmanus, filius Hua-Laigsi seu Mac-ua Laigse, memoratur in MS. Tamlachtensi, item in MSS. Dungallensi, Mariani Gormani, & Maguir, apud Colganum ad lib. 3 Vitæ S. Columbæ Abbatis per Adamnanum notat. 15. Verum ab Adamnano cap. 12 appellatur S. Columbanus Episcopus Mocu-Loigse, cujus animam S. Columba Abbas vidit ab Angelis ad cælum evehi. Quod latius ad Vitam dicti Columbæ poterit discuti IX Junii.
SS. Vitus & alii Martyres Elwangæ indicantur in Martyrologio Germanico Canisii. Silent de his Bruschius, Crusius, Bucelinus, ubi de hoc monasterio agunt. Arbitramur S. Vitum cum Modesto & Crescentia intelligi, & reponendum, loco XV Maji, XV Junii.
S. Bernardus-Episcopus, Ordinis Canonicorum Regularium, in Kalendario Breviarii anno 1542 excusi. Vt Archidiaconus Augustæ Prætoriæ, indicatur a Ferrario in Catalogo Gen. citatis Molano & Canisio: sed hi sequenti die de eo agunt, & Eremitam appellant. At is mortuus est, quando ejus Acta erunt danda, & colitur apud Canonicos Regulares XV Junii.
S. Vigilius, Episcopus Tridentinus Martyr, indicatur in MS. Florario & Viola Sanctorum Hagenoæ anno 1508 excusa. Ab aliis XXVI Junii.
S. Sidronius, Martyr in territorio Senonico, proponitur in MS. Carmelitano Coloniæ adservato, in Martyrologio Coloniæ & Lubecæ anno 1490 excuso, items a Græveno, Maurolyco, Canisio. Verum in Martyrol. Romano & aliis celebratur XI Julii.
S. Rethicius, aliis Tredicius, Protecius & Præticius, imo Tetricius & Triticius refertur in apographis Martyrologii Hieronymiani & aliis MSS. Colitur Officio IX Lectionum in Ecclesia Augustodunensi XIX Julii.
S. Memmius, Episcopus Catalaunensis in Gallia, quasi postea prædicasset in Lusitania, ibique Martyr obiisset, refertur a Tamajo Salazar in Martyrologio Hispanico, imo & quasi idem esset cum S. Mancio Martyre, qui colitur XXI Maji, at S. Memmius V Aug.
S. Wigberti primi Præpositi Frideslariensis Translatio, sub ritu Duplicis Majoris celebratur in ecclesia Frideslariensi: Natalis Recolitur XIII Augusti.
SS. Fortunati, Caii & Anthæ Martyrum translatio corporum Salernum, celebratur solenni Officio sub ritu duplici in Ecclesia Salernitana, & memoratur a Ferrario in Catalogo generali: ast dies natalis cum Octava celebratur XXVIII Augusti.
Sanctorum XX Fratrum Martyrum Beneventi translatio indicatur in manuscriptis Additionibus Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Natalis illorum dies est I Septembris.
S. Sophia vidua & mater SS. Fidei, Spei & Caritatis, inscripta est duobus fastis MSS. non antiquis, forsan occasione S. Sophiæ Virginis, de qua infra agimus. Vidua ipsa colitur XXX Septemb.
S. Mannæ seu Mennæ Virginis Translatio apud Portum-Sauvem in Tullensi diœcesi, facta anno MXVI, refertur in Gynæceo sacro Arturi, Menologio Virginum Laherii & apud Ruer lib. 1 par. 3 Antiquitatum Vosagensium: dies ejus natalis celebratur III Octob.
S. Evasius, Episcopus & Martyr, indicatur in antiquo Missali Ambrosiano anni 1522 & Breviario 1539. Est Episcopus Astensis & Patronus Casalensis, coliturque 1 Decembris.
S. Cæsar, ex LXX discipulis Christi Episcopus Dyrrachii, indicatur in Catalogo generali Ferrarii ex Menologio Græcorum: quale hoc sit nescimus. Solet is citare Menologium Sirleti, in quo deest. Refertur die XXIX Martii, sed tunc remisimus ad diem, quo & in dicto Menologio & Menæis celebratur cum aliis Christi discipulis VIII & IX Decembris.

DE ADVENTV IN HISPANIAM
SS. TORQUATI, CTESIPHONTIS, SECUNDI, INDALETII, CÆCILII, HESICHII, EUPHRASII, EPISCOPORUM.

SECULO I

[Praefatio]

Torquati, Episcopi (S.) adventus in Hispaniam.
Ctesiphontis, Episcopi (S.) adventus in Hispaniam.
Secundi, Episcopi (S.) adventus in Hispaniam.
Indaletii, Episcopi (S.) adventus in Hispaniam.
Cecilii, Episcopi (S.) adventus in Hispaniam.
Hesichii, Episcopi (S.) adventus in Hispaniam.
Euphrasii, Episcopi (S.) adventus in Hispaniam.

Auctore G. H.

[1] Maximum quod ullis regionibus divinitus præstari potest beneficium, censeri debet lumen orthodoxæ fidei Christianæ. Hinc merito initium conversionis & adventus Sanctorum, qui sacro eo lumine aliquas regiones illustrarunt, [Adventus horum Episcoporum celebratur I Maji,] & Euangelica semina in populos sparserunt, celebratur a posteris in aliquam gratiarum actionen pro tanto dono olim accepto & hactenus conservato. Faciunt hoc Ecclesiæ Hispanicæ quando mense Majo agunt festum septem virorum Apostolicorum, qui a SS. Petro & Paulo Apostolis in illud regnum mißi, suo adventu gentiles ab idolorum superstitione ad veram Christi religionem traduxerunt. In Missali & Breviario secundum Regulam B. Isidori dicto Mozarabes, quod jussu Francisci Ximenes Archiepiscopi Toletani anno MD & MDII excusum fuit, præscribitur ipsis Kalendis Maji festum Torquati & sociorum ejus, Confessorum & Pontificum, IX Lectionum, & ista recitatur Oratio: Deus qui per beatissimos Pontifices tuos Torquatum, Secundum, Indaletium, Ctesiphontem, Cæcilium, Hesichium & Euphrasium, innumerum Hespericum populum ad te accersiri voluisti, præsta quæsumus, ut Ecclesia tua eisdem Rectoribus gubernetur, quos ei voluisti præesse Pastores. Eadem oratio in Breviario Burgensi sub annum MDII impresso recitatur pro Commemoratione horum Sanctorum ad dictas Kalendas Maji, reliquum autem Officium fit de SS. Philippo & Iacobo Apostolis. In Missali mixto secundum Ordinem Ecclesiæ Toletanæ, quod anno MDLI prodiit, recitanda Missa refertur ad Kalendas Maji adjuncta rubrica, qua indicatur Responsoria & alia omnia ut in Natali plurimorum Confessorum recitanda; [5 Maji,] in Kalendario autem notatur festum transferri, ad diem scilicet non impeditum. In Festis propriis diœcesis Compostellanæ anno MDXCVI excusis, ad diem V Maji celebratur festum S. Torquati & sociorum, & recitatur Officium de Communi plurimorum Martyrum tempore Paschali.

[2] Celeberrimus porro eorumdem cultus præscribitur ad hunc diem XV Maji, cum tali elogio apud Vsuardum. Idibus Maji Natalis sanctorum Confessorum Torquati, Ctesiphontis, Secundi, Indaletii, Cæcilii, Esicii, Euphrasii : qui Romæ a sanctis Apostolis Episcopi ordinati, [& potissimum 15.] & ad prædicandum verbum Dei, ad Hispanias, tunc adhuc gentili errore implicatas, directi sunt. Cumque diversis urbibus euangelizassent, & innumeras multitudines Christi fidei subjugassent, Torquatus Acci, Ctesiphon Vergii, Secundus Abulæ, Indalecius Urci, Cæcilius Eliberi, Esicius Carcesi, Euphrasius Eliturgi quieverunt. Hæc Vsuardus & paßim alii cum hodierno Martyrologio Romano: in quo sub initium, omissa voce Natalis, dicitur in Hispania SS. Torquati &c. post verbum autem subjugassent interponitur: In ea provincia diversis locis quieverunt, Torquatus Acci &c. Wandelbertus hoc versu eos indicat:
Pontifices septem Hesperiam simul Idibus ornant.

[3] De horum adventu in Hispaniam sequentia metra inveniuntur in dicto Breviario seu Missali secundum regulam S. Isidori: quæ utrum ipse S. Isidorus composuerit aut alius postmodum, non liquet: ipsa sic sonant.
Urbis Romuleæ jam toga candida,
      Septem Pontificum destina, promicat: [Roma ab Apostolis missi in Hispaniam,]
      Missos Hesperiæ, quos ab Apostolis
      Adsignat fidei prisca relatio.

Hi sunt perspicui luminis indices
      Torquatus, Ctesiphon, atque Hesichius,
      Hic Indaletius sive Secundius,
      Juncti Euphrasio Cæcilioque sunt.

Hi Euangelica lampade præditi,
      Lustrant Occiduæ partis arentia,
      Quo sic Catholicis ignibus ardeant,
      Ut cedant facibus furva nocentia.

Accis continuo proxima fit viris
      Bis Senis stadiis qua procul insident,
      Mittunt asseculas escua quærere,
      Ut fessa dapibus membra reficerent.

Illic discipuli idola Gentium, [ab Accitanis idololatris haud impune repulsi,]
      Vanis inspiciunt ritibus excoli;
      Quos dum contemni fletibus implorant,
      Terrentur potius ausibus impiis.

Mox insana fremens turba satellitum,
      In his cum fidei stigmata nosceret,
      Ad pontem fluvii usque per ardua,
      Incursu celeri hos agit in fugam.

Sed pons prævalido murice fortior,
      In partes subito pronus resolvitur,
      Justos ex manibus hostium eruens,
      Hostes flumineo gurgite subruens.

Hæc prima fidei est via plebium,
      Inter quos mulier sancta Luparia, [convertunt Lupariam, & alios plurimos:]
      Sanctos aggrediens cernit & obsecrat,
      Sanctorum monita pectore collocans.

Tum Christi famula attendens obsequio
      Sanctorum, statuit condere fabricam,
      Quo baptisterii unda patesceret,
      Et culpas omnium gratia tergeret.

Illic sancta Dei femina tingitur,
      Et vitæ lavacro tincta renascitur:
      Plebs hic continuo pervolat ad fidem,
      Et fit Catholico dogmate multiplex.

Post hæc Pontificum cara sodalitas,
      Partitur properans septem in urbibus;
      Ut divisa locis dogmata funderent, [divisi per urbes varias plantant fidem Christi.]
      Et sparsis populos ignibus urerent.

Post hos Hesperiæ finibus indita
      Illuxit fidei gratia præcocis:
      Hinc signis variis atque potentia
      Virtutum homines credere provocat.

Ex hinc justitiæ fructibus incliti,
      Vitam multiplici fœnore terminant,
      Consepti tumulis urbibus in suis:
      Sic sparso cineri una corona est.

Hinc te, turba potens unica, septies
      Oratu petimus pectoris abdito,
      Ut vestris precibus sidus in ætheris
      Portemur socii civibus Angelis,

Sit Trino Domino gloria, Unico
      Patri cum Genito atque Paraclito,
      Qui solus Dominus Trinus & Unos est,
      Seclorum valide secula continens. Amen.

[4] Hactenus Hymnus ille: cui haud absimili elogio consonat Ado, Natale sanctorū Torquati, Ctesiphontis, [Eadem ex Adone confirmantur.] Secundi, Indaletii, Cæcilii, Esicii, Euphrasii. Qui Romæ a sanctis Apostolis Episcopi ordinati, & ad prædicandum verbum Dei ad Hispanias, tunc adhuc gentili errore implicatas, directi sunt. Cumque ad civitatem Accitanam venissent, & propter laborem itineris modicum quiescentes, causa victus emendi discipulos in urbem misissent; mox Paganorum multitudo, qui tunc forte diis suis festa celebrabant, eos usque ad fluvium persecuta est: in quo pons miræ magnitudinis & firmitatis extructus, transeuntibus Sanctis, Dei nutu cum omni insequentium multitudine funditus corruit. Ad quod miraculum ceteri territi, & cujusdam magnæ Senatricis Lupariæ (quæ divinitus inspirata eos benigne suscipiens credidit) exemplum secuti, relictis idolis, Christo Domino crediderunt. Post hæc diversis urbibus euangelizantes, & innumeras multitudines Christi fidei subjugantes, Torquatus Accii, Ctesiphon Vergii, Secundus Abulæ, Indalecius Urci, Cæcilius Eliberi, Esitius Cartejæ, Euphrasius Eliturgi quieverunt. Extat usque hodie illustre miraculum ad commendationem pretiosæ mortis eorum. Nam eadem solennitate apud præfatam Accitanam urbem ad sepulcrum S. Torquati arbor olivæ divinitus florens, maturis fructibus onustatur. Hæc Ado & post eum Notkerus, ac Petrus de Natalibus lib. 5 cap. 3, addens olearum istarum liquore ægritudines sanari. [& ex Brev. Pinnatensi.] Tamajus-Salazar ex MS. Complutensi, litteris Gothicis exarato, hanc historiam latius deductam refert, quam lector apud eum poterit videre, cum vix aliquid adducat, quod non sincerius in relato jam Hymno & Adonis elogio reperiatur. Dedimus ad XXX diem Aprilis Translationem S. Indaletii, ad Pinnatense S. Ioannis Baptistæ monasterium in Arragonia, factam anno MLXXXIV. Ex ejusdem monasterio Veteri Breviario transcripta (quantum ex fine colligitur) Apostolicæ missionis historia pro trium Lextionum Officio, & a nobis inventa est Romæ in quadam similium monumentorum collectione, quæ fuerat penes Cardinalem Sanseverinum, & tunc apud ejus nepotem D. Iosephum Costa inveniebatur. Hanc, quia præ aliis similibus placet, dandam quoque censemus.

[5] Singuli porro, quos dixi, Sancti proprium diem venerationi suæ dicatum habent; ac fere uti Martyres coluntur hodie: itaque de singulis seorsim egimus aut adhuc acturi sumus proprio loco, quando scilicet nominantur in variis Fastis S. Euphrasius XIV Ianuarii, S. Cæcilius Kalendis Februarii, S. Hesichius Kalendis Martii, S. Ctesiphon Kalendis Aprilis, S. Indaletius, die XXX ejusdem Aprilis, S. Secundus II Maji. Vnus qui restat S. Torquatus & reliquorum Antesignanus habetur, [Cultus singulorum variis diebus,] apud Accitanos permansit: quorum urbs adhuc Episcopalis est, vulgo Guadix dicta: colens in tota sua diœcesi ad diem XIV Iunii S. Torquatum Episcopum & Martyrem ut primarium Patronum, sub ritu duplici primæ claßis cum Octava. Interim in ecclesia Auriensi ejusque diœcesi, ac potißimum in monasterio Cellæ-novæ, colitur sub ritu duplici hoc XV Maji; eo quod S. Rudesindus S. Torquati ossa detulerit ad dictam Cellam-novam a se fundatam, uti ante hujus Vitam late deduximus ad Kalendas Martii §. 1 num. 6.

[6] Georgius Cardoso in Hagiologio Lusitano solum Torquatum retulit ipsis Kalendis Maji, quibus omnes ab aliis referri supra indicavimus, [S. Torquati corpus in Cella-nova 1593 retectum,] & de ejus Reliquiis in Annotatis sic loquitur: Sepulcrum hujus sancti Confessoris Christi, mandante Philippo Prudente, ad supplicationem ecclesiæ Accitanæ, apertum fuit anno MDXCIII: inventumque est corpus involutum panno lineo perquam subtili & candido, filis sericeis rubris intexto, atque adeo novo, quasi ipsa hora istic ipsum sepelivissent. Caro in cineres resoluta defluxerat: sed cor restabat integrum atque aromatibus conditum; cranium vero obvolutum cruento sudario, inflicti vulneris retinebat fissuram, unde apparuit vero martyrio consummatus fuisse: idemque probare potest Brachium cum manu, sua adhuc carne, sed exucca tectum asservatumque in monasterio Vegiensi Ordinis Cisterciensis prope Carrianum: nam & hic spectatur plaga hians, inter quartum & quintum digitum, quam dicunt esse a lancea quæ vitam Sancto abstulit. In prædicta sepulcri apertione excepit Abbas alterius brachii cubitum, & ex duabus quibus componitur fistulis, alteram misit ad Regem pro Escuriacensi monasterio, alteram cum pollice donavit Cathedral Accitanæ: [reliquiæ variis communicata.] Collegio quoque Societatis Jesu in eadem civitate os unum obtigit, aliud ecclesiæ Compostellanæ, aliud denique Auriensi: omnibusque in locis occasione dictarum Reliquiarum devotissime Sanctus colitur. Quod superfuit de ceteris totius corporis ossibus, pretiosæ argenteæ arcæ inclusum, magna cum pompa translatum fuit I Martii anno MDCI ad capellam majorem, collocatumque e regione corporis S. Rudesindi; ut in illa religiosa opulentaque ecclesia simul ambo velut Patroni honorentur.

[7] Guimaranensis Plebs, cui in suis Antiquitatibus suffragatur Canonicus Gaspar Estazo, sustinet ejusdem Sancti corpus in ecclesia asservari, quam oppidum istud sub ejus nomine habet, [alterius Torquati corpus an Guimariæ] subjectam ecclesiæ Collegiatæ; ideoque Officium de eo ibi fit etiam XV Maji. Sed ad diem XXVI Februarii ostendimus, ipsum esse corpus alterius S. Torquati: cujus inventio ibidem loci, qui aliquando Canonicorum Regularium fuit, recurrat ad XIV Julii. Hactenus Cardosus: qui si alios quoque sex menses sui Hagiologii perfecisset edidissetque, plura possemus de tali inventione dicere ad dictum Iulii diem: nam is de quo egit in Februario die XXVI, ipse est de quo nos cum Tamajo egimus ejusdem mensis die XXIV, Torquatus cognomento Felix, ex Archipresbytero Toletano Episcopus Iriensis, inde Portuensis & Bracarensis, fidei causa a Saracenis occisus anno DCCXXIV. Hunc autem in rerum natura fuisse, nedum, præter ætatis istius morem, & secundum hujus temporis corruptelam, de Sede in Sedem commigrasse, non possumus credere solius pseudo-Iuliani mendacißimo Chronico, etiam annos Christi numerante pro eo seculo, quo ejusmodi Chronologia ignota prorsus erat Hispanis, sua Æra & tunc & diu post contentis. Si id quod Guimariæ repertum est corpus, aliunde constiterit nobis revera esse alicujus S. Torquati, de eo, quis fuerit & quando vixerit, potius fatebimur nos ignorare, quam supposititio ejusmodi scriptori fidere quidpiam.

[8] Porro septem Episcopis prænominatis adjunguntur a Maurolyco, Athanasius & Theodorus comites S. Jacobi, in Hispania relicti, [An jungendi SS. Athanasius & Theodorus?] juxta Magistri sepulcrum apud Compostellam tumulati. Maurolycum secuti Felicius, Galesinius & Ferrarius. In Officiis propriis Ecclesiæ Compostellanæ diximus ad diem V Maji referri S. Torquatum & Socios, inter quos numerantur SS. Theodorus & Anthanasius, quorum corpora collocantur in Ecclesia Compostellana. At Tamajus Salazar dictum S. Athanasium Episcopum Cæsaraugustanum fuisse asserit, & coli Kalendis Novembris. Nos utrumque seponimus, saltem usque ad Acta S. Iacobi Apostoli, ubi omnia simul accuratius examinanda erunt.

ACTA
Ex antiquo Breviario Pinnatensi in Arragonia.

Torquati, Episcopi (S.) adventus in Hispaniam.
Ctesiphontis, Episcopi (S.) adventus in Hispaniam.
Secundi, Episcopi (S.) adventus in Hispaniam.
Indaletii, Episcopi (S.) adventus in Hispaniam.
Cecilii, Episcopi (S.) adventus in Hispaniam.
Hesichii, Episcopi (S.) adventus in Hispaniam.
Euphrasii, Episcopi (S.) adventus in Hispaniam.

BHL Number: 8311

[1] Post gloriosum Dominicæ Ascensionis triumphum, jam in Apostolis sancti Spiritus fervore regnante, tam ex Dei dispensatione, quam ex prædicandi præcepto, diversi diversa disposuerunt transmigrare loca. [Roma ab Apostolis missi,] Ad peragendum autem tantæ salutis officium, obviis etiam ulnis Discipuli septuaginta sibi auxilio fuere, quorum septem perpetuo nomine digni, Indalesius, Torquatus, Secundus, Thesiphon, Cecilius, Hesichius, & Eufrasius, Romæ a sanctis Apostolis Episcopi ordinati, Beato Jacobo ad convertendas Hispanias destinato adhæserunt: quem parvo cum fructu ad cælicas sedes recedentem, sibi divino nutu persuadentes, quod vivus nequierat, defunctum explere, Hispanias, superno gubernaculo comitante, detulerunt. Hinc tanti Magistri solatio destituti, debitis honore locoque sepulti, Hispania gentili errore idolorumque superstitione pollente (ne saltem hoc unum silentio prætermittamus) Accitanam Civitatem adveniunt, qui non procul ab urbe quasi stadia duodecim fatigatis artubus resederunt; ut membris, quæ fuerant itineris prolixitate confecta, paulisper indulgerent; & se, quos longum iter attriverat, quiescendo reficerent, atque arrepto calle non lassi viriliter graderentur. Sed licet membris corporis, quibus gestabantur, viderentur attriti; erant tamen cælesti auxilio & gratia spirituali firmati, decurrente sibimet testimonio, quod ait: Sancti qui sperant in Domino habebunt fortitudinem. Igitur cum, sicut comperimus, venerandi Antistites in loco, quem jam diximus, requiescere expetissent; ad Civitatem Accitanam, propter escarum indigentiam, sequipedes suos mittunt.

[2] [Accii idololatris punitis,] Agebatur ergo dies, quo Jovi & Mercurio vel Junoni rituosa gentilitas festa celebrarent, & oblita superno in solio Residentis, nocuis & mortuis imaginibus vanissimo cultu solennia celebrata persolverent. Tunc videlicet in prædictæ urbis mœnia venerabilium Senum discipuli ingredientes, viderunt infelicissimam turbam, deceptionis summæ laqueis irretitam, & perpetui barathri præcipitatione demersam, ut & per id, quod videbatur pollutis manibus perpetrare, crederet se posse salvari. Cumque sanctorum Senum comites eorumdem hominum pestifera conventio adiisset, agnito in eis venerabili cultu religionis & piæ fidei habitu Sacerdotum, eos usque ad fluvium, in quo pons erat antiqua mole constructus, infandus hostis insequitur; ibique divino miraculo laborante, opus quod nulla ætate credi poterat dissolvendum, eodem momento comperitur mersum, & cum cruento populo in ipsius fluminis alveo seditio pagana submergitur.

[3] [convertunt Lupariam,] Tunc enim sanctis cantantibus, Equum & adscensorem projecit in mare, Dei famuli liberantur. Quem videns eventum pars maxima terrore vehementi comprimitur, inter quos fuit quædam Senatrix, rebus inclita, & inflammatione sancti Spiritus adornata, nomine Luparia: quæ ipsorum Sanctorum opinionem ut reperit, ad eos suos nuntios alacriter destinavit, per quos summis precibus postulavit, ut ad suam venirent præsentiam. Quos ubi primum mulier videre meruit, cujus interna pectoris superna jam dona ditaverant, unde sanctissimi Senes essent, audacter interrogat: & cum illi se esse a sanctis Apostolis missos, ad Dei regnum prædicandum & Euangelium, perquirenti feminæ faterentur; docentibus illis & dicentibus, Quia omnis qui credit in Christo mortem non videbit in æternum, sed vitam possidebit Angelorum; continuo sanctorum Patrum novella discipula credere acquievit, & donum sacri baptismatis postulavit; non tamen prius quam petiit quod Sancti eligerent ecclesiam fabricare. Quæ tali jussione percepta, tam diu operi curam exhibuit, quo usque omnem fabricam ad culmen perducerent. Cum autem jam perfectum opus existeret, & universa Sanctis placuissent; fontem ex more, in quo sanctæ devotionis femina salutaris lavacri unda profunderetur, construunt. Cujus sanctum sequentes exemplum cuncti populi, [& alios plurimos.] qui idolorum vacuam superstitionem colebant, veternosi criminis templum reliquerunt, & sanctorum Seniorum doctrinam avidis mentibus assequuntur. Ex tunc jam idolorum polluta sedes relinquitur, & ibi S. Joannis Baptistæ consecratum altare erigitur, & crescente fide Christi populus augmentatur.

[4] Deinde sancti non mente segregantur, nec fide: sed pro dispensanda Dei gratia per diversas urbes dividuntur & prædicant. [In diversis locis prædicant fidem Christi.] Beatissimus noster Indaletius, Urci potissimum (ut interim alia & loca & sanctissima gesta, brevi hac periodo non patiente, pede sicco prætermittamus) toto euangelizavit pectore. Torquatus autem Accii, Cecilius Eliberi, Cthesiphon Vergii, Secundus Abulæ, Esitius Cartesæ, Euphrasius Eliturgi: in quibus urbibus commorantes, verbum vitæ non cessaverunt prædicare. Sicque factum est, ut dum famuli Dei cælestia prædicant dona, magnus sanctæ Ecclesiæ fructus acquireretur: unde parvum post tempus (multis jam tandem populis ad Dominum conversis) laborum suorum dignissimos triumphos, gloriosis corporibus eisdem in locis quiescentibus reportaverunt: & ut aliis alii, ita nobis, quantumvis indignis, nullisque nostris exigentibus meritis, suarum Reliquiarum veneranda præmia Indaletius Præsul Sanctissimus relinquere non dedignatus est. Ad cujus sacrosancta pignora, omnibus juste & qua decet devotione petentibus, omnipotentis Dei immensa beneficia, meritis ejusdem, inveniuntur & præstantur, per eum qui vivit & regnat in secula seculorū. Amen.

DE SS. CHRYSANTHO ET FORTVNATO
PRESBYTERIS PAPIÆ IN ITALIA.

SEC. I

[Commentarius]

Chrysanthus, Presbyter Papiæ in Italia (S.)
Fortunatus, Presbyter Papiæ in Italia (S.)

AUCTORE G. H.

[1] Vrbis Papiensis sive Ticinensis primus Episcopus fuit S. Syrus, ac præcipuus ejus Patronus, cujus Acta habemus illustria ex variis codicibus danda ad diem IX Decembris, eademque inveniuntur tomo 2 Mombritii, [Presbyteri a S. Syro ordinati,] & ad XII Septembris a Surio edita. Ibi ista leguntur: Diffundebatur Dei gratia in civitate Papiæ, & divulgata sancti viri fama, ex diversis partibus multorum ad eum frequentia venit populorum: in qua felicissima urbe instituit Ecclesiasticos ordines, discipulosque suos Juventium & Pompeium Diaconos fecit, Chrysanthum vero virum illustrem & Fortunatum clarissimum Presbyteros ordinavit. Eadem fere habet Petrus de Natalibus lib. 1 cap. 50. Ex his Juventius, tertius dein Episcopus Papiensis, colitur VIII Februarii, quando ejus Acta dedimus; & S. Pompeius secundus Episcopus, XIV Decembris: at SS. Chrysanthus & Fortunatus Presbyteri, hoc XV Maji; quando etiam referuntur a Ferrario in Generali Catalogo Sanctorum, [relati 15 Maji,] item in Catalogo Sanctorum Italiæ, tam in Indice Topographico locorum Italiæ, quam in Indice Alphabetico Sanctorum. Citantur a Ferrario Tabulæ Ecclesiæ S. Gervasii Papiæ, [sepulti in ecclesia S. Gervasii,] in qua eorum corpora habentur. Quod ibi eorum corpora asserventur, in arca marmorea, una cum corporibus SS. Bonini, Soterii & Paulini Martyrum, affirmat lapis ex adverso positus, de quo infra ad trium istorum hoc pariter die colendorum nomina: simulque significat novißimam & communem omnibus quinque translationem factam esse Kal. Novembris MDCXXVI. Stephanus Breventanus Papiensis lib. 2 Historiæ Papiensis cap. 2. Innocentius ab Ecclesia, lib. 1 Vitæ S. Syri Italice scriptæ cap. 6; & Ioannes Baptista in Breviario de Vitis Sanctorum Episcoporum Papiensium, ubi de S. Syro, insuper arbitrantur, hunc acceptis ab Hermagora Episcopo Aquileiensi discipulis atque sociis, Juventio, Pompejo, Chrysantho & Fortunato, Veronam & inde Ticinum venisse. Verum, quidni SS. Chrysanthum & Fortunatum potius credamus Ticinenses fuisse, ibidemque in patria ad Christum conversos?

DE S. ISIDORO MARTYRE
IN INSVLA CHIO.

AN. CCLI.

[Praefatio]

Isidorus Martyr in insula Chio (S.)

AUCTORE D. P.

§. I Acta scripta, cultus & Reliquiæ Constantinopoli, annus Martyrii.

[1] Maris Ægæi insula celebris Chios, inter Samum ac Lesbum utrimque P. M. XL distans, [Acta antiquiora in Chio scripta,] ubi sanctus hic Martyr moriendo professus est Christianæ fidei veritatem, nostra ætate dedit Romæ Leonem Allatium, virum de litteris & religione optime meritum; eoque tempore quo Vaticana Bibliotheca ex S. D. Alexandri VII voluntate lustranda nobis erat, in locum demortui Lucæ Holsteinii Bibliothecæ ejusdem factum Custodem. Hic, pro suo erga Patriæ Tutelarem Sanctum affectu, solicite nos monuit, ut in Codice 866 fol. 307 inveniendam historiam Paßionis describi nobis curaremus: esse enim eam non tantum copiosiorem, sed etiam antiquiorem ea, quam Cardinalis Baronius ad annum 153 num. 133 laudavit ut Sinceram, quamque sub nomine Metaphrastis ediderunt Lipomanus & Surius. Quam id verum sit facile apparebit volenti ea, ut hic dabuntur Latine reddita, conferre cum hactenus editis: nostra hæc scilicet ipsa esse quæ fuerunt in insula Chio descripta: alia vero Constantinopoli fuisse exornata, postquam illuc translata est Reliquiarum S. Isidori notabilis pars: qua de re sic in editis legitur, Gentiano Herveto interprete.

[2] Post gloriosam vero & pretiosam dormitionem sancti martyris Christi Isidori, [ante translationem reliquiarum CP.] & inimicissimam interemptionem tyranni Decii, & transitum persecutionis adversus Christianos; magno desiderio sauciati Chii cives, in honorem & memoriam hujus Martyris, venerandas & pretiosas ædes excitaverunt in ejus nomine, & in iis deposuerunt ejus sanctas & venerandas reliquias. Sed divinæ quoque memoriæ Marcianus, qui fuit sanctus & beatus Oeconomus & Presbyter, qui venerandum templum S. Irenes & S. Anastasiæ in hac regia civitate divine excitavit, cum in posterioribus temporibus in somnis responsum accepisset a sancto Martyre (ab eo enim visus fuit sanctus Martyr, præcipiens ei, ut excitaret templum in suo nomine) a somno excitatus S. Marcianus, divina fuit captus cogitatione: & extruxit venerandam ædem, in nomine & ad gloriam sancti & gloriosi martyris Christi Isidori, prope S. Irenen, quæ spectat ad mare, quam etiam simul dedit ipsi ædi S. Irenes. [ad templum S. Irenes juxta mare,] Deposuit enim sanctus & magnus vir Marcianus, in veneranda & sancta ejus capsa, partem quamdam sanctarum ejus Reliquiarum, cum aromatibus & unguento sanctificato. Quamobrem ab eo tempore per multa miracula ostendit propriam virtutem & in eo loco præsentiam, dans unicuique divina gratia ea quæ sunt ei conducibilia. Quamobrem & fugavit spiritus immundos, & multos liberavit ab infirmitate & a malis incurabilibus: & eos, qui in mari navigabant, a tempestate & periculo conservavit illæsos & non passos naufragium. Propter hæc ergo & multa alia, mittimus gloriam, honorem & adorationem Deo, qui per Martyrem largitur omnibus curationes & miracula, ad peccatorum redemptionem, ad purificationem animarum, & ad salutem corporum; gratia & clementia Domini nostri Jesu Christi, cui gloria & potentia nunc & in secula seculorum. Amen.

[3] Ex hinc celeberrimus fuit S. Isidori cultus Constantinopoli, unde etiam transivit ad Moscos aliosque Rußiæ utriusque populos, sed die XIV Maji: [ubi 14 Maji colitur insigni totius diei officio] quando & in Typico proponitur ejus solius nomen; & in Ephemeride metrica sic scribitur.
Τῇ δὲ τετάρτῃ καὶ δεκάτῃ Ἰσίδωρος ἐλεύσθη.

Venit Isidorus decima quartaque colendus.

Totum autem diei istius Officcium in Magnis Menæis de ipso est, atque insignis Canon; cujus singulæ strophæ, exceptis Theotociis, hujus Acrostichidis litteris, ex more plerorumque non antiquißimorum Canonum, signatus habetur, sed absque auctoris nomine.
Τὸν κλεινὸν Ἰσίδωρον ὑμνῶ προφρόνως.

Clarum Isidorum mente propensa cano.

Additur epitome Paßionis ex Synaxario, quod ubique tale est. Isidorus Christi Martyr fuit sub Imperio Decii ex urbe Alexandriæ. Cū vero Optionis munere in militia fungeretur, [& elogio,] & in Insulam Chium profectus esset cum classe navium quibus Numerius præerat, apud hunc a Julio Centurione accusatus est esse Christianus: comprehensusque, & coram ipso adductus, & interrogatus an Christum profiteretur; Profiteor, inquit, eum esse creatorem cæli, terræ ac maris, verum Deum ac Dei filium, sine semine humano aut macula factum hominem pro hominum salute, & natum ex Maria Virgine. Quibus sermonibus ac doctrinis admirationem meruit audientium: multiplicibus tamen tormentis subjectus ac cruciatus fuit: ac tandem, probata fidei Christianæ constantia illis generose sustinendis, martyrii coronam excepit capite truncatus. Quod mortis genus, in præmisso ante elogium disticho, sic exprimitur:
Ἔσαινεν Ἰσίδωρον ἐλπὶς τοῦ στέφους,
Καὶ πρὸς τομὴν ἤπειγεν ἐξ ἧς τὸ στέφος.

Quæ spes coronæ movit Isidorum, impulit
Etiam ad secures, unde corona nascitur.

[3] [in sacello quod S. Marcianus circa an. 460 construxit,] Porro Marcianus iste Sanctus, qui Martyri ecclesiam divino monitu excitavit, colitur X Ianuarii, quando Vitam ejus dedimus: ætatem vero ejus deduximus in Annotatis ad Vitam S. Gregorii Nazianzeni IX hujus, cap. 10 litt. n, ostendentes, quomodo potuerit S. Anastasiæ ædes ab eo, dumtaxat Presbytero, necdum Oeconomo, condita fuisse circa annum CCCCXXV; factus autem Imperante Marciano Augusto circa finem Imperii ejus, id est circa an. CCCCLVII Oeconomus, in ea dignitate perseverasse ultra annum CCCCLX. Quæ omnia in post faciendo Ianuarii supplemento confirmabit Vita antiquior, a Sergio auctore coævo scripta, quam in Bibliothecæ Ducis Sabaudiæ, priusquam ea deflagraret, a nobis repertam magnæ credimus fuisse felicitatis. In hac scilicet tum alia multa ejus, quæ hactenus sola extat, vitæ errata cognovimus; tum inter alia ubi num. 14 posterior ille auctor juxta versionem Herveti, in sermonem adducit templum S. Irenes quod est ad mare positum, & meminit ejus, quod est illi continens, divini scilicet Theodori: ibi habet Sergius, οἶκον τῆς ἁγίας Εἰρήνης τῆς πρὸς θάλασσαν, καὶ τὸ ἐν αυτῇ σεβὰσμιον μαρτύριον τοῦ ἁγίου Ἰσιδώρου, S. Irenem ad mare, & quod in ipsa est venerabile S. Isidori Martyrium. Hin corrigas licet posterioris Vitæ interpretationem (magis enim interpretis quam auctoris errorem esse crediderim) quo dicitur ædificata ædes prope S. Irenam, quæ fuit capella seu oratorium intra eamdem.

[4] [ab ipso sancto apparente prohibitus ejus reliquias alio ferre:] Quod autem voluerit quidem Marcianus alibi ædificare Martyri propriam ædem; sed reliquias ejus (quas interim in S. Irenes novo templo deposuerat) auferre prohibitus, ipso in loco ædificarit oratorium, ita ex prædicto Sergio habetur. Sic igitur affectus animo sanctus Sacerdos Marcianus erga ædificationem templorum & oratoriorum, satagebat etiam Reliquiis sancti Martyris Isidori, quas acceperat, dignam ædem exstruere, eique rei idoneum perquirebat locum; interim vero thecam, sacra pignora continentem, deposuit in eo quod tunc ab ipso construebatur S. Irenes templo. Cumque eam post aliquod tempus vellet alio transportare, nemini possibile fuit eam commovere, quod impedimentum divinitus accidisse postmodum patuit. Dicitur enim ex ipsiusmet Martyris facta sibi apparitione cognovisse Marcianus, quod isto loco vellet esse contentus. Perrexit ergo præfatum S. Irenes templum fabricare in honorem gloriosi Martyris Isidori: qui etiam multis miraculis suam eo in loco præsentiam manifestat, poscentibus omnibus per Christi gratiam congrua largiens, pessimorumq; dæmonum nequitiam & morbū quemlibet curans, quin & periclitantibus in mari subveniens, animas denique & corpora eorum curans, qui ad sanctum suum oratorium confugiunt.

[5] Hactenus Sergius, addens defunctum esse Marcianum, priusquam ædes S. Irenes dedicaretur: [idque non sub Anatolio,] antea autem dixerat, quod mortuo Patriarcha Constantinopolitano S. Gennadio (qui diuinitus jussus fuerat veterem S. Irenes ædem destruere, post ejus mortem ab alio splendidius resuscitandam) Marcianus, paulo ante factus Oeconomus, nova ipso in loco confirmatus visione, ea de re egerit cum sanctißimo Archiepiscopo Anatolio. Sed conversa hic transcribentium vitio Patriarcharum nomina, magnam induxerunt confusionem in Historiam; quod animadvertens is qui S. Marciani Vitam postea scripsit, ut a nobis est edita; cum priori loco nominæsset Gennadium, posteriori loco omisit nomen Anatolii, contentus sanctissimum Archiepiscopum sine nomine dixisse. Verum ex ætate Imperatoris Marciani, [sed sub Gennadio Patriarcha:] sub quo Oeconomiam Magnæ ecclesiæ Marcianus acceptavit, & hujus mortem mox secuto Anatolii Patriarchæ obitu, clarum fit, hunc esse cui facta sit revelatio; Gennadium vero ejus successorem ordinatum anno CCCLVIII, ædificationis novæ fuisse participem, cujus post Marciani Oeconomi cito secutam mortem perficiendæ curam suscepit Verina Imperatrix, Leonis Magni uxor. Proinde dici potest S. Marcianus ipse circa annum CCCCLX obiisse. Colitur autem S. Irene V Maji, ubi multa quidem ex S. Marciani utraque Vita dici potuissent de dicta illius ecclesia; sed istic non magno cum incommodo per oblivionem prætermissa, non videntur ad Appendicem referenda, cum poßint in Ianuario legi.

[6] [Passionis historia antea in Chio scripta,] Interim ex hac tantæ vetustatis translatione; quæ priusquam fieret videtur in Chio ipsa scripta fuisse danda hic ex Vaticano Paßionis historia; magnum huic auctoritatis pondus accedit; & hoc augent antiquißimi quidam Codices Latini, in quibus ipsa legitur ex Chiensi, non ex Constantinopolitano textu paraphrastice accepta. Primus fuit monasterii S. Cæciliæ, a Baronio in Notis ad Romanum Martyrologium laudatus hoc die, cujus ecgraphum in Vallicellana Bibliotheca reperimus hoc initio: Eodem tempore quo Decius sævissimus Cæsar graviter insecutus est Christianos: & præmittitur Prologus sic exordiens, Regum mundi actus Heroumque odas. Alter post Prologum ab his verbis cœptum, [assignat Consules Gallum & Vlpianum:] Egregius Predicator B. Paulus Apostolus, ita inchoatur, Sub Decio Imperatore quo tempore immanis persecutio Christianis facta est: estque ea historia hic multo quam in priori contractior, & continetur in Codice Vaticano 1195 fol. 233. Vtrobique vero circa finem sic legitur: depositus est autem B. Isidorus pridie Idus Majas Gallo & Ulpiano Consulibus, additque Vaticanum, Sub Decio Imperatore. Baronius, quia in fastis Ulpianum non reperit, legit Gallum & Volusianum, sed ita notaretur annus CCLII proximus post cædem utriusque Decii, quorum nominibus annus præcedens CCLI insignitur.

[7] [Vt autem nuper inventus est primus Consulatus Maximiani] Magnam quidem lucem Historiæ adferunt Consulares fasti, & studiosos antiquitatis mirifice juvant, maxime postquam eos habemus jam illustratos correctosque ab Ægidio Bucherio nostro; occurrunt tamen nonnulla interdum, quæ difficilem habeant solutionem. Sic de primo Maximiani Consulatu multum varieque disputatum fuit. Victorius cum Diocletiani secundo eum in suis Fastis composuit; sed Diocletianum anno CCLXXXV una cum Aristobulo inivisse secundum suum Consulatum, constat: falli autem eos qui Aristobulum, eo quod Carino adhæsisset, exauctoratum, eique suffectum Maximianum primum hunc Consulatum habuisse dicunt, patet ex Compendio Romanæ historiæ, quod Sextu Aurelius Victor scripsit, & noster Andreas Schottus vulgavit; ubi dicitur, occiso Carino, ceteris venia data, retentique hostium fere omnes per officia sua, ac maxime vir insignis Aristobulus Præfectus Prætorio: non igitur ei abrogatus Consulatus, qui etiam permissus titulum tenere quem a Carino acceperat. [anno 287] Perplexitati huic tandem occurrit Medicæus nummus, nuper a P. Henrico Noris insigni Commentario illustratus, Consularis simul ac Triumphalis: cujus pars Antica impp. Diocletiano. et. Maximiano. Augg. inscripta, postica Impp. Diocletiano. III et Maximiano. coss. Geßit autem Diocletianus an. CCLXXXVII suum hunc tertium consulatum; cum quo Maximiani secundum perperam conjungi, multis deinde argumentis idem Noris convincit: succeßisse autem sequenti anno, non Marcum Aurelium Maximum II cum Pomponio Januario, [& secundus ponendus an. 288:] sed Maximianum Herculium, ex antiquis fastis tam Latinis quam Græcis Maximianum II & Januarium notantibus, clare habetur: idque confirmat nummus Panvinianus cui inscribitur Imp. Maximianus. AUC. TR. P. II. COS. II. PP. quia Tribunitiam potestatem adeptus Kal. Aprilis anni CCLXXXVII, ipso quo secundum Consulatum geßit anno, ab iisdem Kalendis cœpit annum istius Potestatis secundum numerare. Anno autem CCXC Diocletianus IV & Maximianus Herculius III sic fuere Consules, ut deinde nulla in eorum Magistratibus supputandis difficultas occurrat.

[8] [ita, cum an 252 Gallus II Cos. fuerit, cum Volusiano,] Aveo intelligere quid vir iste in talibus eruditißimus, in iisque felicius quam in Theologicis dogmatis versatus (quamquam in his non ipse, sed alii ejus nomine larvati, saltasse extra chorum orthodoxiæ videantur) expecto, inquam, quid Henricus Noris, post quam hæc legerit, de primo Galli Consulatu sit judicaturus. Quem enim in Catalogo antiquißimo Romanorum Pontificum, ubi agitur de Cornio & Lucio, legimus Galli & Volusiani communem Consulatum, absque ullo numero; is in veteri apud Panvinium inscriptione sic notatur: Actum Pr. Kal. Aug. Impp. dd. nn. Gallo aug. ii. et volusiano Aug. coss. Quærendus igitur nobis restat Galli Consulatus I, quem non cum Volusiano, sed cum Ulpiano hic nominato gesserit. [videtur annus 25, primo ejus & Vlpiani Consulatui adscriptus.] Mihi in præsentiarum nihil occurrit convenientius; quam ut dicatur Gallus, post Decios merito exitio sublatos, mense circiter Novembri, non solum Imperatoris assumpsisse titulum, sed etiam Consulis, adscito in Collegam Ulpiano; itaque factum, ut qui Deciorum abominabantur memoriam, annum CCLI signaverint nominibus Galli & Ulpiani, quamvis extrema solum anni parte Magistratu functorum: quod secutus is, qui scripturis S. Isidori Paßionem primus materiam subministravit, eosdem Consules etiam ipse expresserit; addiderit tamen sub Decio Imperatore, ut hoc etiamnum vivente & prius quam alii sufficerentur, res acta intelligeretur.

§. II. Sepultura S. Isidori: Translatio corporis Venetias.

[9] Menæa Græca ad 11 Decembris,brevia sed illustria proponunt S. Myropes in eadem Chio Christum confessæ Acta; [S. Myrope,] quibus præmissum supra S. Isidori elogium fere verbotenus inseritur, ac deinde hæc de ejus sepultura adduntur: Sancto autem in quamdam voraginem projecto ad escam volucrum, & custodibus ex mandato Ducis ad cadaver observandum positis, divino zelo stimulata S. Myrope, venit noctu cum ancillis suis; & sacrum corpus honorifice ungens, præclaro in loco posuit. Narratur deinde quomodo eadem periculum, ab irato Numerio custodibus imminens, in se averterit, raptum a se corpus fatendo; eique post verbera raptationemque crudelem conjectæ in carcerem, media nocte inter choros Angelorum apparens S. Isidorus, eam ad gloriam cælestem invitarit; quæ & continuo ibidem expirarit, suavißimo odore locum & custodes complens. [adjuvante S. Ammonio, sepelivit corpus S. Isidori:] Ac denique dicitur: Hæc omnia sic nobis narravit is, qui tum excubabat, & singula vidit atque audivit, ideoque conversus ac baptizatus, etiam martyrii coronam suscepit. Dubites an diversus ab Ammonio, de quo dicitur in ipsis S. Isidori actis, quod cum ipsius Sancti socius fuisset, ejus corpus una cum aliis Fratribus sepelivit, ejusque consilio Hellespontum versus navigans, perfectam veri agonis coronam in Cyzicena civitate recepit. Hæc autem cum Actis S. Myropes sic videntur posse conciliari, ut ipse Ammonius unus ex custodibus fuerit; qui digreßis aut dormientibus sociis ad locum accedenti S. Myropæ, commoditatem præbuerit sepeliendi corporis, imo & adjutor pii operis fuerit.

[10] Paraphrasis a Lipomano edita Ammonii & Myropes circa Sanctum officia conjungit: [non autem ab Ammonio sepultum,] sed infeliciter. Cum enim juxta vetera quædam Acta scripsisset de Ammonio: Quidam autem Ammonius, qui erat ejus amicus, fodit in eo loco, & clanculo in eo posuit venerandum & sanctum ejus corpus, cum nemo auderet eum sepelire: sic enim jusserat iniquus Numerianus, eum non sepeliri, sed projici comedendum a volucribus cæli. Deinde de S. Myrope hæc addit: post aliquot autem dies, cum venisset ex Epheso veneranda & pia Myrope, propter imminentem Christianorum persecutionem, & accepisset de sancto Martyre Isidoro, quærebat locum, in quo projectæ fuerant venerandæ & sanctæ ejus reliquiæ. Quem cum cognovisset, noctu ad locum accedens, & manus suas orando ad cælum extendens, fuit voti sui compos. Et cum invenisset venerandum & sanctum corpus martyris, custoditum ab Angelis, & resplendens instar luminis; cum magno gaudio & lætitia apprehendens reliquias, eas unxit unguento. Et cum eas sindone munda involvisset generosa & præclara hæc mulier, [in domum suam transtulit.] cum suis ancillis eas exportavit, & tulit in domum suam, Deum laudans & glorificans. Quam male hæc cohæreant quis non videt? Nam quod ipso in loco defodit Ammonius, qui potuit sub custodia jacuisse insepultum, donec veniret Myrope & illud in domum suam inferret? Præterea domum suam haud dubie intra urbem Myrope habuit, sepultus autem sanctus Martyr est ipso in loco in quo fuerat cæsus, atque adeo extra urbem, & (ut ait utrumque MSS. Latinum) intra cannetum: qui locus, ut habent Græca, vocatur Φὰραγγος χάραξ, Fovea abyssi, aut (ut MS. S. Cæciliæ) Angustus vicus, hoc est puteus profundus & devius.

[11] Petrus de Natalibus, lib. 5 cap. 2, Acta quædam S. Isidori habet, sed parum sincera: [Acta apud Petrum de Natalibus parum sincera,] quippe quibus inseritur conversio Aphræ meretricis, & trium puellarum ejus atque matris, apud quas hospitatus Sanctus cum Amelio socio, post lucernam divinitus accensam, instructas Phylloronio Presbytero tradiderit baptizandas, quasi hæc causa Martyrii fuerit. Colitur illa V Augusti, Augustæ Vindelicorum Patrona, ubi & conversa & passa creditur. Interim non absimile vero est, ex allatis Chio notitiis de S. isidoro, tomentorum ab eo toleratorum genera, fusius quam vetera Græca ac Latina habeant, fuisse descripta a Petro, tacito quod illa referunt exectæ linguæ cruciatu; unde hic quoque fides eorum vacillaret, nisi Menæa tam XIV Maji quam 11 Decembris affirmarent, post varia tormenta gladio adjudicatum Sanctum fuisse. Petrus autem ea sic refert. Numerianus Isidorum tenuit, [plura ejus tormenta describunt:] & primo in quatuor lignis extensum, bovinis nervis crudis graviter cedi jussit: deinde in carcerem misit. Et cum Christum constanter confiteretur, inde eductus, pedibus equo alligatur, & per asperas & montanas crepidines distrahitur: moxque virtute divina in ipso loco, per quem tractus est, aculei & spinæ in arbores gummi mastiches defluentes conversæ sunt: & in testimonium ejus martyrii manant usque in præsens, nec valent in loco altero transplantari, quin continuo desiccantur aut gummi numquam emittunt. Deinde camino ignis immissus, cum inde illæsus exisset, jussu Numeriani decollatus est. Corpus quoque ejus in puteo a paganis projectum, ab Amelio ejus comite & Myropa sancta matrona inde levatum, juxta eumdem puteum sepultum est. [Est autem sepultus] Sed & supra corpus & puteum processu temporis basilica a fidelibus constructa, puteum intra sui ambitum tenet, de cujus aqua omnes ægri potantes sanantur, ut dicit Ado.

[12] [ad puteum miraculis postea clarū] Quod scripsit Ado, accepit a S. Gregorio Turonensi: qui de S. Isidoro sanctissimo Martyre lib. 1 Miraculorum cap. 102 sic loquitur: Isidorus Martyr in insula Chio quiescit (sic enim est nomen insulæ) puteum in basilica Sancti habens, in quo & fertur injectus: de cujus aqua energumeni febricitantesque vel reliqui infirmi sæpius potati, salvantur. Dicitur etiam ibi lumen, quasi cereus ardens, a fidelibus sæpe videri. Sed & ego vidi Presbyterum, qui se affirmabat hoc lumen de ore putei sæpius contemplatum fuisse. Hinc primi Ado & Vsuardus (nam genuinus Beda & Florus tacent) ad diem XV Maji, ex solo forsitan numeri errore, qui ad alios postea Latinos atque etiam ad Romanum Martyrologium transiit, ita scripserunt; Apud insulam Chium natalis S. Isidori Martyris, in cujus basilica extat puteus, in quo & fertur injectus: de cujus aqua infirmi sæpius potati salvantur. De projectione in puteum nihil quidem habent acta seu Græca seu Latina: verosimile tamen esse puto quod sacrum corpus, post intentam aliquot dierum custodiam, ab excubitoribus ejus officii pertæsis, revera istic injectum fuerit; iisque vel ultro dilapsis vel astu submotis, venisse cum Myrope Ammonium, & cælesti indicio aliquo vel lumine prodigioso indicatum (ut habet præcita Paraphrasis) inde extraxisse ac reverenter tumulasse. Cujus rei indicio ad Numerianum perlato, cum in custodes inquireretur, latente Ammonio, se manifestarit Myrope, & coronam promeruerit.

[13] Vt ut est, mansit in pradicta Sancti ecclesia ipsius corpus (ea solum parte excepta, quæ Constantinopolim jam olim translata fuerat) usque ad sacri Belli & Calojoannis Imperatoris tempora. [cum sec. 12 translatus Venetias] Cum enim a Venetis cæsa esset anno MCXXII Ægyptia Saracenorum Ioppen obsidentium claßis, & recepta sequenti mox anno Tyrus; coque Christianorum res, Balduini Regis captivate vehementer afflictæ, insigniter restitui cœpissent; felicibasque Venetorum succeßibus invidens Imperator Græcus, inferendo iis bello coegisset ad propria tutanda respicere. Tum scilicet redeuntibus illis, Dux eorum Dominicus Michael, post Rhodum expilatam, Chium quoque pari affecit clade, ex ipsaque insula S. Isidori corpus sublatum Venetias deportandum curavit, quod in aurea D. Marci æde est conditum, [ed idem S. Marsi,] eo quidem sacello quod a Narsete ex hostium manubiis erectum supra oftendimus, inquit Sabellicus Decadis I lib. 6 sub finem. Indicat is locum libri I, ubi dixerat Narsetem, ob egregiam in bello Gothico operam a Venetis navatam, duo in urbe adhuc nova fana suo nomine ex hostium manubiis erexisse: Theodoro Martyri unum, quod hoc tempore aurea D. Marci æde continetur; alterum, quod e regione ipsius ædis in summa area cernitur, Menæ & Geminiano sacrum. Ejusdem translationis meminerunt & alii Venetæ Historiæ scriptores,ac nominatim Ioannes Nicolaus Doglioni lib. 2 & Paulus Morosini lib. 5, uterque Italica lingua, primus anno 1598, secundus 1637 sua vulgans. Galesinius autem ad XV Aprilis, allegatis Venetæ urbis Annalibus (iis credo quos Sabellicus scripsit) sic habet: [quætranslatio colitur non 15 sed 16 Aprilis.] Venetiis Translatio S. Isidori Martyris, cum e Chio insula ejus corpus ad eam urbem asportatum est. Galesinium secutus Ferrarius in Catalogo generali, in notis eudem aliosque allegat, quibus, inquit, Tabulæ Ecclesiæ Venetæ consentiunt hac die. Verum non hac, sed sequenti die, Traslationem recoli, testatur Ordo recitandi divinum Officium, juxta ritum ecclesiæ Patriarchalis & diœcesis Venetiarum, impressus anno 1657; & hujus usus antiquitatem dicto die confirmat MS. Vsuardus apud Conventuales Chamberii in Sabaudia, ubi additur: eodem die S. Isidori Martyris: quod fere sic etiam legitur in nostro Ms. Florario Sanctorum. In prædicto autem Ordine notatur pro ista die Officium Duplex: & additur, quod corpus est in ecclesia Ducali S. Marci & fit solennis processio. Diem tacens, sed rem ipsam affirmans Petrus de Natalibus, quam supra attigimus Paßionis historiam sic concludit: Tempore vero Dominici Michaelis Ducis Venetiarum, corpus hujus Martyris, inde a Venetis ad earum urbem traslatum, quiescit in Ducali Basilica S. Marci.

[14] Qua auctoritate aut fide Sabellicus conditorem Sacelli Isidroiani fecerit Narsetem, ipse viderit. Ego cum rogassem R. P. Danielem Simonetti, ut me de singulis eo spectantibus accuratius informaret; ipse ex quodam opere impresso Italico de Mirabilibus Venetiarum, diviso in libros 14, descripsit sequentia, prout ea libro primo leguntur. De hac capella separatim acturos nos, supra promisimus: nunc vero absoluta descriptione omnium interiorum partium hujs famosissimæ Basilicæ, [in proprii nominis sacello, & marmoreo cumulo,] omniumque altarium, fornicum, arcuum, columnarum, pilarum, ipsarumque (quod operis molestissimi fuit) historiarum musivo expressarum, versuumque & epigrapharum circumcirca legendarum pœne infinitarum: post hæc, inquam, omnia sic descripta, congruum existimamus hoc loco describere quasdam istius capellæ partes. Jacet illa ad latus dextrum navis majoris in crucem procurrentis, & vocatur Capella S. Isidori Martyris; quia ejus corpus ibi jacet in pulcherrimo sepulcro marmoreo,cum parvulis figuris inibi desculptis, Martyrii seriem repræsentantibus, cumque ipsiusmet Sancti statunculo aliisque duobus SS. Marci & Joannis Baptistæ: supra ipsum vero jacet justæ magnitudinis statua, jam dictum S. Isidorum repræsentans. Auctorem capellæ indicat titulus supra sepulcrum positus, [sub an 1335 absoluto.] atque his verbis Latine conceptus: Corpus B. Isidori præsenti arca clauditur, Venetias delatum a Chio per D. Dominicum Michaēlem, inclitum Venetiarum Ducem, anno Domini MCXXV: quod occulte in ecclesia S. Marci permansit usque ad inceptionem ædificationis hujus capellæ, suo nomine ædificatæ, inceptæ ducante D. Andrea Dandulo, inclito Venetiarum Duce, & nobilium virorum DD. Marci Lauredano & Joannis Dephino, Procuratorum ecclesiæ S. Marci; & completæ ducante D. Joanne Gradonico, inclito Venetiarum Duce, & tempore nobilium virorum DD. Marci Lauredano, Nocolai Lion, & Joannis Dephino Procuratorum ecclesiæ S. Marci, in MCCCLV, mensi Julii die X. Sub fornice porro hujus capellæ cenitur varie partita depictaque Martyriallis agonis historia: ex altera modus translati Venetias corporis, quem & subjecta lemmata explicat: primum enim sic legitur: [ubi picta historia translationis,] Cerbanus a Duce reprehenditur, quod corpus B. Isidori latenter subtractum absque ipsius conscientia ad navim detulerit, ipsumque in terram deduci mandavit. Videtur autem Cerbanus hic exprimi tamaquam Calogerus Græcus, custos sacri illius depositi, qui fugere cum eo sit comatus. Sub proximo quadro hæc sunt verba: Jussu Ducis corpus B. Isidori Venetias conducendum. Deinde sic scribitur: Hic corpus S. Isidori ad ecclesiam S. Marci maxima cum reverentia portatur.

[15] [Post Ducis Marini Faletri supplicium instituta illuc processio.] Hactenus ille: qui deinde lib. 12 agens de omnibus proceßionibus, quas variis temporibus ad varia loca Dux cum Senatu universo instituit; & singularum causas explicans, de ea quæ ad S. Isidroi capellam ducitur die XVI Aprilis, sic disserit: Solennitas hæc a Senatu instituta est, quia tali die liberata fuit Respublica a periculosissima conspiratione Marini Faletri Ducis LIV anno MCCCLIV: qua de re Georgius Poëra Venetus sic canit:
Cur Isidori fiat solenne quotannis
      En refero, usque adeo cur celebretur idem.
Privatas causas ulturus in urbe Marinus,
      Faletro, illustri sanguine progenitus,
Collectis aliquot navarchis prodere quosdam
      Tractavit, majus jus sibi & arripere.
Re comperta, hi, tunc fuerat quibus ipsa potestas;
      Comprensum juri supposuere Ducem.
Convictus demum, capite est percussus in aula,
      Quo jusjurandum præstiteratque loco.
Jure igitur finē hunc pariterque hæc justa Marinus,
      Proque ausu accepit, pro meritisque tulit.

Etenim in dicta processione ferunt Commendatores duodecim accensas faces; repræsentantes hoc modo dicti Ducis exequias, absolutionem ipsius capellæ supranotatam uno anno prægressas.

[16] Antonius Vincentius Domeneccus historiæ generali Sanctorum Catalaniæ Vitam S. Isidori inseruit: [pars reliquiarum i Catalonia] quia aliquas ejus reliquias magna cum veneratione asservat ecclesia parochialis Martorelli in Episcopatu Gerundensi: non tamen addit quales, aut unde, aut quando advectas. Hinc Tamajus de Salazar in suo Martyrologio Hispanico diem XV his verbis concludit: Apud Martorellum in Catalonia Hispaniæ depositio sacrorum pignorum S. Isidori Martyris, qui agonem in Chio insula consummavit: cujus pars pignorum Venetiis, pars Martorelli honorifice quiescunt. Deinde in annotationibus subjungitur Actorum epitome, ex Petro de natalibus sumpta, cum eodem quod supra notavi figmento de S. Aphra, per Isidorum conversa.

[17] Hujus porro Sancti militis occasione monitum lectorem velim, [B. Isidoras CP. sec. 6 nobis ignotus.] fuisse Constantinopoli, teste Codino in libro de Originibus, Isidori ædes, quas Beatus Isidorus Eubuli frater condidit: fuit autem (ut paulo ante apud eumdem Codinum legitur) Eubulus Patricius tempore Justini Thracis, id est senioris, post initium seculi VI: Quantum autem ex præfixo titulo ὁσίου colligitur, Presbyterum fuisse oportet hunc Isidorum: sed an cultus aliquando ut Sanctus fuerit, & quo die, cum nomen in nullis fastis reperiatur, incompertum est mihi. Et hæc causa est quare ipsius hic fecerim mentionem, si forte indicio facto, alicunde plenior notitia of seratur.

ACTA
Ex MS. Græco Vaticano, collato cum duobus antiquis MSS.Latinis & paraphrasi edita per Lipomanum & Surium.
Interprete Daniele Cardono.

Isidorus Martyr in insula Chio (S.)

EX MS. GRÆC.

[1] Anno primo quo imperare cœpit a Flavius Decius, cum ab eodem Imperatore, ut milites conscriberentur, decretum b emanasset, quædam in Chium navis appulit, [Decio Christianos persequente,] ut dicta jam conscriptio istic quoque institueretur. Tunc igitur inter milites beatus etiam Isidorus est relatus; qui bonum arque perfectum in Christo Jesu Domino nostro certatorem sese exhibuit. c Aliud deinde latum est decretaum, ut quicumque Domino Jesu Christo famulabantur, & non Imperatorum mandatis, sed ejusdem Domini Jesu Christi præceptis audientes erant, secundum prædictiones Prophetarum, abnegata in Christum religione ac pietate, ad impios dæmonum errores admittendos cogerentur. Illo quoque tempore contigit ut ad Chium urbem recenter conscripti milites accederent, Duce quodam Numerio. Beatus igitur isidorus, cum d Optionis munus & dignitatem sustineret, annonam suis omnibus ex æquo distribuebat; omnemque mali dæmonis errorem aversabatur, nihili omnino faciens si quid contra quam æquum ac justum erat, [Iulius Centurio] fuisset imperatum. E militibus porro unus, qui centurionis munere potiebatur, magna, Caini ad instar, invidia amentiaque actus, S. Isidorum apud Numerium militiæ Præfectum accusare conatus est, ut a dignitate, qua inter commilitones eminebat,eum e dejiceret, remaggressus eventu dubiam.

[2] Centurio igitur ille, pessimi dæmonis amicus, & Judæ proditoris non absimilis, Julius nomine, a veritate excidens, & in mendacio confidens, omnisque malitiæ attingens apicem, Decii Imperatoris adversus Christianos operibus consensit, ita ut idola precibus & sacrificiis colere non erubesceret. Julius itaque Ducem militiæ f Numerium conveniens, [Ifiderum Optionem apud Numerium, quod Christianus sit atcusat,] hoc modo locutus est: Summe maximeque & præcipue Imperatoris nostri in bello Dux, hic inter nos versantur nonnulli, qui adversus Imperatoris mandata excipiunt, ejusque edictis obtemperare se posse negant, in non exiguum Prudentiæ tuæ præjudicium: vult quippe Imperator, ut nemo sit qui ejus edictis non promptissime pareat. Numerius militiæ Præfectus dixit: Numquid tu, Juli, Centurionis apud nos locum obtines? Age ergo & nobis indica, quæ est hæc adeo obscura & ingrata plane nostri compellatio? Quis tandem ille, cui non exiguum jure merito supplicium venit irrogandum? aut qua ratione cognoscere potuisti, esse aliquos qui Imperatoris nostri edictis adversari audeant? eloquere ocius. Julius dixit: Quidam Isidorus, annonæ Præfectus, iniquus ille est, qui mandata Imperatoris exequi, & diis nostris sacrificare omnino recusat. Hanc igitur inverecundam hominis inobedientiam cum didiceris, tuæ potestatis erit efficere, ut edictis Imperatoris pareat: universi namque judicio tuo subjacent, atque hunc in finem dignitate illa & venerando honore præfulges. Numerius dixit: Cessante jam edicto, nullaque urgente necessitate, sub humanissimo Imperatore, quæ te invidia, quæ inimicitia, insane & veritatis inimice Juli, invasit? cum peracta modo sit conscriptio militum, edicta Imperatoris executioni esse mandata nemo non videt. Cumque Isidorus militiam non recusaverit, omnes æquitatis leges implevit.

[3] Julius dixit: Nequaquam, Domine mi, tuamistam porestarem decet, [& ut puniatur agit.] ut Imperatoris causam prodas. Etenim si militiæ edictis universi modo pareant, hoc solum superest ut deorum sacrificia jure tuo ac pro potestate ab omnibus exigas. Numerius dixit: Metus nobis est, ne, quæ nos docere cupis, vano solum sermone sint innixa. Sed age, & dictis tuis fidem adstrue. Ecquis Isidorus? Novimus sane quantum ille Deum colat, & quod hac in parte Imperatoris edicto audiens non sit. Julius dixit: Lege cautum est, ut quicumque, persuaderi sibi non sinunt, suppliciis addicantur, & diis qui in Olympo sunt sacrificent, cum ab iis quoque suum Decius Imperator genus repetat. Numerius dixit: Non est quod amplius a diis expectet nostra dignitas, ita omni ex parte salutem sum adeptus ex quo iis sacrifico. Optimum profectio consilium nobis suggessisti, Juli. Ifidorum, quem dicis, huc advoca. [Quamorem conprehensus Isidorus] Tunc curriculo abiens Julius, cum aliis tribus ferocioris indolis militibus, Isidorum, rerum quæ agebantur ignarum, apprehendit, & dixit: deorum nostrorum vindex justitia hoc ut facerem jussit, ob profundam in qua versaris eorum ignorantiam. diis namque oportet sacrifices, eosque religiose colas: ita quippe jubet Imperator Decius. At beatus Christi Martyr Isidorus, gaudio plurimum exultans, & Spiritus sancti gratia ad certamen comparatus, modeste ait ad Juliam: Ita sane fiat: pergamus alacriter; nunc enim certaminis tempus advenit. Quapropter magna animi mei voluptate cum Belial congressurus in arenam descendo, Spiritu sancto plenus, gratiæ divinæ persusus rore, nec non coronæ pulcherrimæ exspectatione lætus, omnibus qui mecum sunt venturi absque hæsatatione ulla firmis ratiocinationibus præclarum ostensurus certamen; ut Sanctorum suorum precibus permotus Deus, illum ex corde diligentibus vitam largiatur sempiternam, per Jesum Christum Dominum nostrum.

[4] [&ad Numerii tribunal perductus fidē fatetur:] Isidorus interim, a Julio & militibus comprehensus, ante Numerii Ducis militiæ tribunal fuit constitutus. Hunc simul atque Numerius est intuitus, Ecquod, ait, tibi nomen? Cui alter dixit: Isidorus. Ac Numerius: Tune ille es qui Imperatoris edictis parere abnuis, & diis te sacrificaturum negas? B. Isidorus dixit: Quæ enim esse potest virtus aut potestas imbecillium ejus Deorum, ut iis qui nullibi sunt sacrificem? Numerius dixit: Opertinacem mentis tuæ pessimæ duritiem! Quam duris & horridis contra deos vocibus es usus! jam nunc deorum ira ad audaciam tuam puniendam concitata parataque est. Timor est ne propter blasphema illa tua dicta nobis quoque dii supplicium inferant. B. Isidorus respondit: g Quidcumque dixeris, nihil mihi nocumenti afferet. Christus siquidem, qui omnia creavit, & cui humanum omne genus inservit, jam in promptu est, ut te Julium & Imperatorem tuum Decium dividat medios. Numerius dixit: Videamus enimvero Dei tui judicium, & qua ratione te protecturus sit, si diis nostris sacrificare deinceps abnueris. B. Isidorus dixit: Ego sane gloriosa victoria cælestem jam nunc ex hostibus Filii Dei invisibilibus coronam adeptus mihi videor. Numerius dixit: Nulla te, Isidore, molestia suppliciis possum objicere. [Numerii minas] Sed nunc te mihi audientem præbe, & secundum Imperatoris nostri edicta, diis sacrifica, ut ne ira ejus contra te erumpat. B. Isidorus dixit: Minis tuis adhuc a me resistitur. Sic namque mihi minaris acsi animam meam occidere valeres. Sed in solum corpus, non etiam in animam meam, potestas tibi est concessa: sola autem anima vivit quidquid vivit. Ceterum quod libitum tibi fuerit effice; numquam enim me adduces ut interminabilis lætitiæ coronam socordia mea amittam; illa siquidem vitæ mihi verissimæ est adinstar. Quidquid igitur, ut dixi, animo tuo est collibitum, contra me fac: neque enim Christum ex animo meo umquam aut mente dimittam, cui omnia in timore subjecta sunt.

[5] Numerius dixit: Sine tibi persuadeam, Isidore, & diis Sacrifica; [& blanditias generose superat:] quo facto, nihil erit quod noxiæ tibi quidquam inferre possit. Ætatis tuæ robur ac pulchritudo commiseratione digna est; adolescens namque & grato admodum aspectu existis: nec genus tuum & dignitas, qua excellis, animo tuo excidant: quam omnibus sit jucunda insignis illa tua venustas, generis claritas & adolescentiæ vigor, tecum perpende, ut sic quasi e diis aliquem in honore ac veneratione te habeamus. B. Isidorus dixit: Ego diu noctuque misericordissimum Deum obsecro, ut ab omni errore quo tu, Numeri, laboras, quam longissime recedere universi possimus; utque ad veritatis agnitionem pervenientes, Deum unum, rerum omnium Dominum, unanimiter colere discamus. Error liquidem, in quo versaris, mali omnis fons & principium esse convincitur. Numerius dixit: Ecquis ille tuus Deus sit, cupidus sum cognoscendi. Si namque eum cognovero, mox duræ omnis necessitatis vincula & carceres evasurum me autumo. [Fidei mysteria explicat;] Isidorus dixit: Audi me, Numeri, si, ut ais, discendi avidus es. Noster, hoc est, Christianorum Deus in principio creavit cælum, terram, ac maria & quidquid in iis est reperire. Hominem deinde ad propriam sui ipsius imaginem & similitudinem formavit, quem etiam rerum omnium a se creatarum dominum esse voluit, omnia quippe subjecit pedibus ejus, ipsumque in paradiso voluptatis collocavit. Verum diabolus, tantam homini felicitatem invidens, mulieris ac conjugis ejus opera usus, eumdem decepit: qui ubi divinam jussionem violare non est veritus, e paradiso voluptatis, cacodæmonis insidiis superatus, tandem ejectus fuit. Tunc Adam cognovit Evam uxorem suam, quæ geminos illi filios peperit, Caïn & Abel, Caïn porro erat agricola, Abel autem pastor ovium, probus ac justus. Huic quoque diabolus invidens, impium furorem & amarum zelum Caïno immisit, atque in fratrem concitavit, qui & Caïni manu deinde est occisus. Eodem prorsus modo te nunc diabolus per Julium impellebat, ut Dei unius legem non solum non attenderes, sed me quoque ad impium idolorum cultum traducere conareris; ut ejus quam jam olim amplexus sum fidei bravium amitterem. Verum is qui omnia moderatur Deus sua me virtute confirmat, ut impios vestros conatus effugiens, meritam ab ipso coronam reportem.

[6] Numerius dixit: Nequaquam verbis in tuas, Isidore, partes me transferes. Tu quidem ista clamitans Dei tui placita cupis propalare, atque insanas fabulas antiquo sermone ornatas in medium adducis: sed, ut militem decet, illustris potius nostri Imperatoris decretis obtempera: quod si renuas, flagellis ac verberibus & gladii supplicio ex hac luce vitaque expellendum te scias: si vero verbis meis persuasus, Imeratoris voluntati parueris & diis immortalibus sacrificaveris, divitias a nobis ac majores etiam honores consequere, & (quod præcipuum est) ab ipsis nostris diis rerum omnium effectoribus plurimum amaberis. B. Isidorus dixit: Christum mundi totius Dominum cum timore veneror & adoro, [in idola & Tyrannum invehitur.] ut ex impiis vestris manibus me eripiat. Quos enim deos esse existimatis, metalla sunt & lapides, opera manuum hominum, quibus tamen ipsi nullo umquam tempore auxilium afferre possunt. Numerius dixit: Age videamus Dei quem jactas potestatem. Nullus profecto est, quem dicis Jesum. Sane si existeret, tibi modo non deesset, atque e manibus meis eriperet. Isidorus dixit: Scelerate, impie, & blaspheme, Dei miserationem habes contemptui, ejus ignorans providentiam, & futuri judicii inevitabilem ignem, quando omnium quæ impie egisti ratio a te erit reposcenda. Cruente ac veræ Divinitatis ignare, qui hominum potius quam Dei metu agis, quæcumque agis; nefarie & infelix, qui nihil spei bonæ habere potes cum insano illo Julio, per quem incorruptibilis Dei iram provocas, & mundum in perniciem præcipitas, demortuis hominibus sacrificia offerens, & in diis inanimis fiduciam collocans. Desiste ergo imposterum, nec amplius me interpella; nec minis tuis umquam me terrendum autuma. Fide namque in Christum omnia audeo, per quem ad sempiternam in cælo vitam agendam evocor. Nihil autem opis in Julio Centurione tibi est futurum.

[7] Tunc Numerius, ira & indignatione plenus, [Lingua Martyri exscinditur,] dixit: Calumniari quidem tibi nunc est proclive, verum ego sceleratam istam linguam exscindi absque mora jubebo. Isidorus dixit: Si linguam meam exscindi jusseris, non tamen persuadebis ut ex impiis cibis quidquam degustem: Jesum Christum siquidem, sub Pontio Pilato cruci affixum, & a mortuis redivivum, & in cælos receptum, adoro; neque aliter ut faciam persuadere umquam poteris. Tunc scelestus Numerius linguam ejus exscindi h præcepit. At B. Isidorus tyrannum irridens, supplicium pertulit. Repente autem Numerius in terram prostratus, linguæ usum amisit; [Numeris loquelam amittente.] sic ut Numerii militiæ Ducis casum universi admirarentur, & complures in Dominum Jesum Christum crederent. Cumque hominem e terra sublevassent, linguæ usu privatum esse deprehenderunt. Tunc innuens ut pugillares adferrentur, hæc in iis scripsit: Hæc contra Isidorum lex est lata, ut, cum Imperatoris nostri edictis obtemperaturum sese neget, gladio caput amittat. Tum beatus Christi Martyr Isidorus, acceptis pugillaribus ac sententia perlecta, dixit: Gratias habeo, Domine Jesu Christe, quoniam haud procul a gratia tua absum: Psallo tibi, Domine, qui vita & spiritus meus es: psallo tibi, Domine, qui mens meæ mentis & vigor es i.

[8] Lictores ergo apprehensum Isidorum ad supplicii locum perduxerunt; qui gaudio magno exultans velut agnus innocens ad occisionem pergebat; & sicut Abrahamus k Deo olim dona obtulit, ita & Isidorus morte pro Christo obita aliis se exemplum statuit. Ad locum ubi pervenit, quem Convallis l Fossam nuncuparunt, positis in terra genibus & signo Crucis omnibus corporis partibus impreslo, dixit: Benedico te, Pater Domini mei Jesu Christi, quoniam tua hodie voluntate traditus sum, & ad vitæ meæ terminum, te ducente, perveni. Oro te, Domine Jesu Christe, Salvator optime, ut partem Sanctorum tuorum in vita æterna mihi ne deneges m. Hæc postquam precatus est, cervicem gladio subjecit, [Gladio percussus obit.] quo percussus vivere desiit. Ammonius n autem quidam, pius ac Deum timens, B. Isidori corpus sustulit, quod ubi diligenter curavit, & pariter cum aliis Fratribus monumentum reperit, magno deinde honore terræ mandavit. Multis porro Sanctus hic sanitatem, & quæ neceslaria sunt ad vitam confert. Sed & ipse Ammonius, præclarum Isidori consilium imitatus (socius namque ei adhæserat) per Hellespontum o navigans, veri tandem certaminis coronam Cyzici est adeptus. Obiit beatissimus Martyr Isidorus pridie Idus Majas, sub militiæ Duce Numerio, Imperatore Decio, sed nobis imperante Domino nostro Jesu Christo, cui cum Patre & sancto Spiritu gloria & imperium in secula seculorum. Amen. p

ANNOTATA.

a Cœpit Imperare Decius anno 249, incertum quam provecto; verosimile est tamen annum Imperii ejus primum præcipuam sequentis 250 partem implevisse. Quod autem hic dicatur Flavius Decius, non esse prænomen scias, sed titulum, post tempora Constantini Magni (qui Flavius erat) usurpari cœptum a Græcis scriptoribus, quomodo Latine scriberetur, Illustris vel Pius: qua de re pluribus alibi hoc mense. Atque hinc discimus non ante quartum seculum, & quidem satis adultum, hæc scripta fuisse.

b In MS. Latino Vatic. jussio data est procurare naves de Alexandrina civitate, in quibus numera, id est, Legiones, ferri jussa sunt: hinc paraphrastes apud Lipomanum & Synaxariorum auctor occasionem sumitscribendi, quod Isidorus erat ex civitate magni nominis Alexandria.

c Idem Paraphrastes encomium suum cum insigni S. Isidori elogio sic orditur: Cum venerandam & divinam doctrinam Domini nostri Jesu Christi, iis datam qui ipso sunt digni, diligenter & utiliter esset secutus divinus & venerandus martyr Christi Isidorus, & se per divinas Scripturas & Christi mandata omni ex parte muniisset, animo fuit præclare stabilitus, spiritu confirmatus, corpore corroboratus: & fuit divina quadam motus æmulatione in eos, qui carnem ante ipsum exuerant, & martyrium pro Domino susceperant, adversus tentationes seipsum exercens, afflictionesque & minas tyrannorum. Sciebat enim, quod fuerat prædictum a divino ore Domini nostri & servatoris Jesu Christi magni Dei: nempe, quod qui diligit animam suam, perdet eam. Quocirca fidem tenens omnino immobilem, & conservans thesaurum fidei immobilem, acquirens sibi salutem & infractam portans confessionem, Deo ostendit cor integrum: eratque omnino a reprehensione alienus, justus, pius & in omnibus perfectus. Non erat enim in eo macula aut indecorum aliquid, aut instabile: non vitium, non malitia, nec quæ ex maligno sunt mala, ejus mentem reddiderunt improbam; sed moderate & pie cum honestate & temperantia suam vitam conservans, pure vivebat & citra reprehensionem.

d Option in militia Romana dicebatur Præfectus annonæ, qualem in singulis Legionibus unum fuisse colliges ex Novella 29, ubi Iustinianus jubet, τοὺς ἑκάστου τάγματος ὀπτίωνας ἀποδέχεσθαι τὰ εἴδη δίχα τινὸς διαστροφῆς, καὶ ρογεύειν τοῖς ἐξάρχοις καὶ τοῖς στρατιὼταις τὰς ἐν εἴδει χορηγουμένας αννόνας. Hinc MS. S. Cæciliæ de Isidoro, in tantum eum dilexerunt Cæsares ut ei annonæ militum crederentur, omnesque qui sub ipso erant sicut bonus pater familias alebat: & Vatic. MS. Isidorus locum Optionis tenens, habens potestatem Exarchi in annona militari.

e Idem MS. Vatican. Nitebatur ut locum & actionem, quam tenebat B. Isidorus, circumveniret, additque MS. S. Cæciliæ: non quia de militibus cura erat ei; sed quia, ut mercenarius, sub nomine pastoris cupiebat discerpere subjectos.

f MS. Vatican. Abiit ad Numerium Magistrum militum, & probam facienti militum suggessit: ubi Probæ nomine intelligo lustrationem militarem: & sic infra in eodem MS. arguitur Iulius a Numerio, quod odio in commilitonem aut invidia furens, publicam accusationem faciat, ne proba militum secundum præceptum Imperatoris completa sit.

g MS. S. Cæciliæ, in hisce colloquiis Ducis ac Martyris haud paulo aliter & paraphrastice pleraque reddit, quibus annotandis non est operæ pretium immorari. MS. quoque Vaticanum valde discrepat in verbis: substantia rei est eadem.

h Hoc de execta lingua (quale quid etiam Synaxaria indicant, ubi multiplicium tormentorum Martyri intentatorum meminerunt)neque in MS. Vaticano, neque in paraphrasi Lipomani habetur: sed utrobique iisdem quo ad sensum verbis dicitur: Tunc Numerius, videns ejus scopum immutabilem ejusque constantiam & fortitudinem, cum fuisset locutus & consultasset cum suis malis assessoribus, in eum tulit sententiam, sic dicens: Isidorum, qui non paruit legibus, & diis noluit sacrificare, jubent leges Decii Cæsaris ensi tradi.

i MS. S. Cæciliæ longe prolixius hanc precationem extendit, ubi inter alia Deo gratias agens, qui mihi, inquit, linguam indeficientem dedisti: indicans, quod hic subintelligendum relinquitur, etiam sine lingua locutum Martyrem.

k MS. Vatic. habet, Isaac.

l MS. Vtrumque Latinum addit; intra cannerum fuisse hunc locum.

m Paraphrastes Lipomani huic orationi etiam hæc jungit: Quicumque te invocaverit solum verum Deum in nomine meo servi tui Isidori, sive in fame, sive in tentatione, sive in judicio, sive in periculo & afflictione hujus mundi, sive in mari, conservetur ab omni periculo remotus & pacificus: da autem ei quoque, Domine, bonam partem inter tuos electos, & fac cum eo divitem tuam misericordiam, liberans eum ab ea, qua circumdatur, afflictione & necessitate, propter me, qui sacrificor sancto tuo & terribili nomini: quoniam tu es Deus solus, qui ab afflictione & necessitate redimis eos qui te invocant, & te decet gloria in secula seculorum. Amen. Sed jam alias insinuavimus, hujusmodi deprecandi formulas antiquitatem non sapere, nec videri vere usurpatas a sanctis Martyribus fuisse.

n MS. Vaticanum: Ammonius socius ipsius aperuit in loco ipso foveam, eique tradidit agnum, Christi voluntate coronatum: populus autem multus colligitur in eodem loco ad salvandum, ubi exuberant & coruscant miracula Dei per S. Isidorum Martyrem usque in hodiernum diem.

o Ita MSS.Latina & Paraphrastes apud Lipomanum: ecgraphum nostrum Græcum videbatur solum habere Ἕλλης, τὸν τέλειον: & c quod correximus, ἐν Ἑλλήσποντον, τέλειον.

p Paraphrastes Lipomani, postquam de Ammonio jam relata posuit, addit de S. Myrope, quæ in Comm. prævio adduximus num. IO.

DE SS. PETRO, ANDREA, PAVLO, ET DIONYSIA VIRGINE, MARTYRIBVS LAMPSACI IN HELLESPONTO.

SUB DECIO.

[Praefatio]

Petrus, Martyr Lampsaci in Hellesponto (S.)
Andreas, Martyr Lampsaci in Hellesponto (S.)
Paulus, Martyr Lampsaci in Hellesponto (S.)
Dionysia, Martyr Lampsaci in Hellesponto (S.)

G. H.

Illustria horum Sanctorum Martyrum Acta habuit Laurentius Surius, uti asserit, ex antiquis MSS. codicibus, & stylum mutavit, nonnullis etiam redditis paraphrasticῶσs. [Acta dantur ex 5 MSS.] Nos eadem damus primitivo stylo ex quinque pervetustis codicibus MSS. scilicet Trevirensi monasterii S. Maximini, Bodecensi cœnobii Ordinis Regularium S. Augustini in diœcesi Westphaliæ Paderbornensi, Vltrajectino Ecclesiæ S. Salvatoris, alio nostro insigni codice, ac demum Parisiis accepimus ex antiquo & fide digno MS. Jacobi Sirmondi, uti hujus manu adscriptum erat. [Memoria in antiquis Martyrologiis;] Fidem hisce Actis adstruunt antiqua Martyrologia; atque inprimis pervetusta S. Hieronymi apographa referunt passionem SS. Petri, Andreæ, Pauli & Dionysiæ Lampsaci, sic ut Lamosaci etiam scribatur, & pro Dionysiæ in aliquo ecgrapho Dionysii perperam sit exaratum. Hinc colligimus ea Acta tunc in Ecclesia Latina innotuisse: ex quibus tempore Caroli Magni Florus, Ecclesiæ Lugdunensis Subdiaconus, formavit hoc elogium : Apud Lampsacum passio SS. Petri, Pauli, Andreæ & Dionysiæ Virginis: quorum Petrus post diversa tormenta gladio est percussus; Andreas & Paulus lapidibus obruti, Dionysia gladio amputata. Secuti sunt Vsuardus, Ado, Notkerus, & alii paßim recentiores cum hodierno Martyrologio Romano: ipsorum autem Actorum præclarum compendium edidit Petrus de Natalibus lib.5 cap.4. Fuit Lampsacus urbs olim Episcopalis in Mysia minore ad Hellespontum; in quo etiam tractu erat Troas, urbs similiter Episcopalis, ambæ sub Metropoli Cyzico. Proconsuli autem abituro Troadem oblati fuere SS. Andreas & Paulus, sed Lampsaci detenti & ibidem cum aliis sunt martyrio coronati. Alicujus Andreæ Martyris Reliquiæ sunt Bononiæ in ecclesia S. Mariæ Ægyptiæ, quæ est Scolæpiæ, uti Masinus indicat ad hunc diem: sed quis prudenter dixerit ejus esse qui Lampsaci Martyrium fecit?

[2] Græci etiam de hisce Sanctis agunt XV, XVI & XVIII Maji: [& fastis Græcis, sed minus recte.] sed non videntur habuisse Acta satis sincera: atque inprimis loco Dionysiæ Virginis substituunt Dionysium & Christinam, forte quia Dionysia valde Christiana habita, & Virgo Christiana est dicta: & sic quæ Dionysia præstitit, Christinæ tribuuntur. Quia autem Dionysia fuit tradita impudicis lenonibus, hos Græci faciunt Andream & Paulum, quasi tunc a Christina, uti Dionysiam appellant, fuissent conversi. Verum illi ante ob Christi fidem erant comprehensi & carceri inclusi. Dein loco Opitimi sive Optimi Proconsulis obtruditur Abidas Præses, aliis Dacnus, & dicitur non abiturus Troadem, sed Athenas ingressus. Quæ minus placent, & apud Græcos legi possunt. In MSS. Menæis Divione apud Chifletium in Collegio Societatis Iesu adservatis non fit mentio Christinæ, & solum Dionysius non Dionysia legitur. In Menæis excusis memorantur ad diem XVIII Maji, una cum SS. Heraclio, Paulino & Benedimo Athenis passis, uti mox ex illorum elogio constabit. Et ex talibus Actis videtur arrepta occasio dicendi SS. Andream, & Paulum abductos fuisse Athenas; quod satis refutatur ex horum Martyrum sinceriori historia. In Synaxario Chiffletiano, ita legitur: S. Petrus Lampsacenus, in trochleas conjectus, consummatur. Græce ἐν τροχαντῆρσι βληθεὶς. Quid fuerit τροχαντὴρ veteri Græciæ nolo hic disputare: evidens enim videtur hic significari tormenti genus, quod admotis per crura ac brachia trochleis fiebat, sive ad corporis extensionem, seu potius ad oßium ipsorum corpore sic extenso confractionem: quod Acta mox danda haud satis apte sic exprimunt, jussit adolescentulum tendi in rotis, & ligna in circuitu posita, vinculis ferreis totum corpus confringi. Additur deinde in Chiffletiano hoc distichon.

Βηλθεὶς Πέτρος ἐν τροχαντήρων μέσον,
Ξωῆς παρῆκε τοῦς τροχοὺς τῆς ἀστὰτου.

Medius rotatis trochleis jacens Petrus,
Numquam quietæ transiit vitæ rotas.

De Paulo autem Andrea ac Dionysio (quamvis Dionysia intelligenda, & hæc gladio consummata sit) tamquam lapidatis, hoc recitatur:

Τρεῖς συντρίβουσι πίστεως στέῤῥους λίθους
Παῦλον, Διονύσιον. Ἀνδρέαν λίθοις.

Lapides lapidibus tres terunt firmos fide,
Dionysium cum Petro & Andream simul.

ACTA MARTYRII
Ex quinque pervetustis MSS.

Petrus, Martyr Lampsaci in Hellesponto (S.)
Andreas, Martyr Lampsaci in Hellesponto (S.)
Paulus, Martyr Lampsaci in Hellesponto (S.)
Dionysia, Martyr Lampsaci in Hellesponto (S.)

BHL Number: 6716

EX MSS.

[1] Apud a Lampsacum tempore b iniquo (quando certabant pro fide Christi milites Religionis Christianæ, [S. Petrus Lampsaci comprehensus,] & omnis terra florebat de beatissimo sanguine Martyrum) in locis Lampsaci comprehensus quidam, Petrus nomine, valde quidem fortis in fide, animo pulcher, & speciosus corpore, & oblatus est Proconsuli. Proconsul dixit ad eum, Quis diceris? Respondit: Petrus. Cui Proconsul ait: Christianus es? Petrus respondit: Etiam, Christianus sum. Proconsul dixit: Habes ante oculos decreta invictissimorum Principum. Sacrifica ergo magnæ deæ Veneri. Petrus respondit: Miror, si persuades mihi, optime Proconsul, sacrificare impudicæ mulieri & sordidæ, [detestatur Veneris cultum,] quæ talia opera egit, ut confusio sit enarrare. Nam & vos turpia quæ gessit in impudicis punitis. Et si vos impiam illam nominatis & publicam meretricem; quomodo me tam sordidam meretricem adorare, & sacrificare compellitis? Oportet ergo me magis Deo vivo & vero, Regi seculorum omnium Christo, sacrificium offerre orationis, deprecationis, compunctionis & laudis. Audiens hæ Proconsul, jussit eum adhuc ætate adolescentulum tendi in rotis, & [inter] ligna in circuitu posita, [crudeliter torquetur,] vinculis ferreis totum corpus ejus fecit constringi; ut contortus & confractus minutatim, ossa ejus comminuerentur. Quanto autem plus torquebatur famulus Dei, tanto magis fortior apparebat. Constans ergo multum & deridens stultitiam Proconsulis, ad cælum oculis porrectis dicebat: Tibi ago gratias, Domine Jesu Christe, [capite plectitur.] qui mihi hanc tolerantiam dare dignatus es: da ergo fortitudinem, ut possim devincere nequissimum hostem. Tunc Proconsul videns tantam ejus perseverantiam, c ut nec in hac posset pœna superari, jussit eum gladio percuti.

[2] Eodem tempore d, eunte Proconsule ad Troadem civitatem cum multa ambitione, oblati sunt ei alii tres : Andreas, Paulus, & Nichomachus, e impatienter, cum strepitu & exclamatione. [Ex: aliis tribus Nicomachus a fide apostata misere perit.] Proconsul ait Nicomacho: Quam religionem colis? Respondit: Ego Christianus sum. Proconsul dixit ad Andream & Paulum : Vos quid dicitis? Responderunt ei: Nos Christiani sumus. Proconsul Nicomacho dixit: Sacrifica diis secundum quod jussum est. Nicomachus respondit: Ut scis, Christianus non debet sacrificare dæmoniis. Itaque Proconsul jussit eum appendi & torqueri. Cumque nimium vexaretur, & jam prope esset ut redderet spiritum, exclamavit: Numquam, ait, fui Christianus, & paratus sum sacrificare. Statim fecit eum Proconsul deponi. Cum ergo sacrificasset, B statim arreptus a dæmone, & in terram allisus, dentibusque linguam suam comedens, emisit spiritum.

[3] [S. Dionysiæ constans in fide,] Expectantibus autem turbis, quædam puella & virgo, nomine Dionysia, annos habens sexdecim, exclamavit, dicens: Miser & infelicissime homo, cur propter unius horæ spatium acquisisti perpetuam & inerrabilem pœnam? Et cum hæc audisset Proconsul, jussit eam in medium pertrahi, & interrogavit eam, si esset Christiana. At illa respondit: Etiam, Christiana sum. Propter quod infelicem istum plango, quare momentaneam pœnam non toleravit, ut inveniret requiem perpetuam. Proconsul dixit: Hic nunc requiem, dum diis immolavit, invenit, & jussionibus Principum acquiescendo sacrificavit. Sed propter vestram vanam religionem, ne improperia sustineret, magna Diana & Venus eum rapere dignatæ sunt. Tu igitur, volo, ut sacrifices, ne turpiter te illusam vivam incendam. Dionysia respondit: Deus meus major est quam tu, ideoque minas tuas non timeo, qui & dabit mihi de omnibus quæ intuleris tolerantiam. Tunc Proconsul tradidit eam duobus juvenibus corrumpendam: [tradita lenonibus,] Andream vero & Paulum jussit in custodiam recludi. Juvenes ergo acceptam castissimam Dei puellam duxerunt ad suum hospitium : cumque usque ad mediam noctem insisterent, ut ei vim turpitudinis inferrent, marcescebat cupiditatis eorum libido. Circa autem mediam noctem quidam splendidus juvenis apparuit eis, [ab Angelo servatur:] illuminans totam domum. Illi vero timore perculsi magno, ceciderunt ad pedes beatissimæ puellæ. At illa elevavit eos, dicens: Nolite timere iste est enim tutor meus & custos, pro eo quod vobis a nequissimo Judice sum tradita. At illi robagant, ut interveniret pro eis, ne quid eis male contingeret.

[4] Mane itaque facto, venit proclamans omnis turba ad Proconsulem, [SS. Andreas & Paulus postulati a populo,] petentes sibi tradi Andream & Paulum. Inter quos Onesicrates & Macedon, Sacerdotes Dianæ, excitabant in seditionem populum. Cumque eos præcepisset adduci Proconsul, dixit eis: Andreas & Paule, sacræ Dianæ oportet vos sacrificare. Andreas & Paulus responderunt: Nos neque Dianam, neque alia dæmonia quæ colitis deos cognovimus, f nec aliquando nisi solum Deum coluimus. Cum hæc audisset turba, orabant Proconsulem ut eos traderet eis extinguendos. Videns autem Proconsul, quod nequiret Sanctorum superare perseverantiam, flagellis cæsos populo tradidit lapidandos. [lapidantur:] Illi ergo eos acceptos trahebant extra civitatem ligatis pedibus, ut lapidarentur. Et cum lapidarentur, audivit hoc virgo Dei Dionysia.

[5] [S. Dionysia capite plectitur.] Clamans ego & plorans, & de custodia se proripiens, cucurrit ad locum, jactavitque se super eos, dicens: Ut vobiscum possim vivere in cælis, opto vobiscum hic mori in terris. Nuntiatur igitur Proconsuli, quod Dionysia, quæ fuerat juvenibus tradita deludenda, a quodam splendidissimo juvene fuisset servata: quodque de custodia fugiens jactaverit se supra corpora Andreæ & Pauli, cum ipsis lapidibus occidenda. Proconsul igitur jussit ut separaretur, & duceretur ut decollaretur: quod & factum est. Taliter igitur venerabiles Martyres hi, in uno agone certantes cum seculo & diabolo & Proconsule Opitimo , meruerunt victores effici Christo propitio. Petrus itaque diversis pœnis, Andreas & Paulus lapidibus, atque Dionysia gladio martyrizati sunt. Actum apud Lampsacum die Iduum Majarum, Decio Imperatore, g Opitimo Proconsule, præstante Domino nostro Jesu Christo, cui est gloria, honor, & potestas.

ANNOTATA.

a MSS. Bodec. & nostrum, Lamosacum. MSS. Vtraject. & Trevir. Lapsacum MS. Sirm. Lapsaum. Græcis, oriundus ex Lampsaco.

b MSS. Trevir. & nostrum iniquitatis, MSS. Vltraject. & Bodec. persecutionis.

c MSS. Ultraj. & Trevir. nec his eum deficere tormentis.

d MS. Ult. Præeunte, Surius Abeunte, oblati sunt Lampsaci & ibidem martyrio affecti.

e MSS. eadem. Nicomachus autem impatienter voce magna clamabat: Ego Christianus sum.

f MS. Ultraj. Neque aliquando coluimus alium Deum, nisi DOminum nostrum Jesum Christum.

g MSS. Trevir. & nostrum Optimo Proconsule.

DESS. HERACLIO, PAVLINO ET BENEDIMO
MARTYRIBUS ATHENIS IN GRÆCIA.

[Commentarius]

Heraclius, Martyr Athenis in Sicilia (S.)
Paulinus, Martyr Athenis in Sicilia (S.)
Benedimus, Martyr Athenis in Sicilia (S.)

G. H.

[1] Horum athletarum martyrium describitur in Menologio Basilii Porphyrogeniti Imperatoris hoc modo. Eadem die XV Maji certamen sancti Martyris Heraclii & sociorū. Martyres Christi Heraclius, Paulinus & Benedimus, urbis Athenarum cives Christiani, magna cum fiducia Christi nomen palam prædicabant: omnesque idolorum cultores adhortabantur, ut a vana idololatria recedentes baptizarentur in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti. Qua de causa comprehensi ab idololatris sunt, & Athenarum Præsidi traditi, & de more interrogati, Christum professi, docebant ipsum verum Deum esse ac Creatorem universi. At contra idola fallacia, hominum figmenta esse, ex lapidibus & lignis confecta, ac artis opera. Proinde cum hanc veritatem loquerentur, in iram excitarunt Præsidem; cujus jussu crudeliter cæsi sunt ac quovis alio tormento primum excruciati: postea vero cum suis discipulis in ingentem ignis fornacem projecti, martyrium consummarunt. Hucusque dictum A Menologium Basilii Imperatoris.

[2] Aliud aliquando brevius elogium continetur in MS. Synaxario, quo sæpißime utimur commodato Parisiis ex Collegio Societatis Iesu; quod est hujusmodi: Eadem die XV Maji. Certamen sanctorum Martyrum Heraclii, Paulini & Benedimi. Hi erant Athenienses, & prædicabant verbum veritatis, & idolorum cultores adhortabantur, ut abstinerent a vano idolorum cultu. Comprehensi igitur, & Atheniensium Præsidi traditi, crudeliter cæduntur, & variis aliis tormentis cruciantur, ac tandem in fornacem abjecti, martyrium consummarunt. Hæc ibi. In MSS. Menæis, Divione olim in Burgundia apud Petrum Franciscum Chifletium adservatis, sub finem aliter nonnulla referuntur, dicunturque die XVI Maji in caminum conjecti: & cum illæsi permanerent, capitibus gladio abscissis migrasse. Dein de S. Heraclio illud adjungitur distichon.

Εἷς ἄθλος Ἡρακλεῖε σὸς πρὸς τὸ ξίφος,
Ἄθλους καλύπτει τοὺς ὅλους Ἡρακλέους.

Unus per ensem tuus hic Heracli labor
Omnes labores Herculis obscuros facit.

Ejusdem certaminis Socii hoc deinde disticho simul laudantur.

Ὁρῶν, Βενεδῖμε, τὸν σὸν Παυλῖνον
Τμηθέντα, Συντμήθητί φησὶ Παυλῖνος.

Tuum minutum capite Paulinum intuens,
Benedime, Collum præbe, Paulinus ait.

Quoad diem hic notatum consentiunt Synaxaria Mediolani & Taurini. P. Franciscus Combefisius Ordinis Prædicatorum Reformatorum Parisiis, ex domestica bibliotheca geminum nobis Synaxarium exhibuit : in quorum uno hi sancti Martyres adscribebantur diei XIV: in altero diei XVI. Quædam cum excusis Menæis tenent diem XVII; & in his est Mazarinianum unum. Referuntur iidem in jam dictis Menæis Græcis etiam ad diem XVIII Maji, subjuncti in titulo Martyribus Lampsacenis , de quibus jam egimus; eaque ex causa censuimus in eorum quædam Acta Græca irrepsisse, quod SS. Andreas, Paulus aliique Lampsaco Athenas abducti sint.

DE SANCTO DIMIDRIANOEPISCOPO VERONENSI IN ITALIA.

SEC. III

[Commentarius]

Dimidrianus, Episcopus Veronensis in Italia (S.)

G. H.

[1] Inter XXXVI Episcopo sanctos Veronenses, quos secundum consuetudinem Ecclesiæ Cathedralis Officio duplici celebrari, indicat Tabula Sanctorum, anno MDXVIII confecta. Hisce Idibus Maji S. Dimidrianum coli testatur etiam Franciscus Corna in libro quem pedestri & nativo sermone anno MCCCCLXXVII scripsit. Ejus autem sacrum corpus; cum alis plurium Sanctorum Episcoporum Reliquiis asservari in ecclesia S. Stephani Protomartyris, nunc Pærochiali, olim (ut paßim creditur) Cathedrali, constat ex Tabula vetusta membranea in sacrario dictæ ecclesiæ appensa. Quibus expositis, addit illud Vitæ elogium Augustinus Valerius, ipsius Ecclesiæ Veronensis Episcopus.

[2] [cartiæs erga suos:] Dimidrianus, Veronæ Episcopus, suis temporibus Episcopalium virtutum exemplar est habitus, virque plane divinus nominabatur, quia variis virtutum generibus hominibus numquam cessabat prodesse: cum magna caritate eximiam doctrinam! conjuxit. Obit Idibus Maji: corpus ejus sepulcrum est in basilica S. Stephani Hæc ibi. Ejus aliquæ Reliquiæ sunt apud sanctimoniales in monasterio sive ecclesia S. Mariæ Magdalenæ. Celebrat eumdem S. Dimidrianum Ferrarius in Catalogo generali & alio Sanctorum Italiæ, at nihil apud scriptores bosce de tempore, quo floruerit, invenitur. Onuphrius Panvinus lib. 4 Antiquitatum Veronensium cap. 7 inter antiquos Episcopos censet S. Dimidrianum, quasi seculo Christi tertio vixisset: [eum tempus Sedis.] ideoque septimum Episcopum numerant Ughellus in Episcopis Veronensibus, & Ioannes Franciscus Tintusli. 5 Nobilitatis Veronensis cap. 9, asserens, Dimidrianum mortuum XV Maji anni Christi CCLXV, Sedis XXIX, ac sepultrum in ecclesia S. Stephani. Nicolaus Brautius Episcopus Sarsinæ, in Martyrologio Metrico, hoc eum disticho honorat:

Dimidrianus opem cunctis Antistes amicam
Perpetuo gratus ferre paratus erat.

DE SS. CASSIO, VICTORINO, MAXIMO, ET SEX MILLIBUS, DUCENTIS, SEXAGINTA SEX MARTYRIBVS CLAROMONTE IN GALLIA.

CIRCA CCLXIV.

[Commentarius]

Cassius, Martyr Claromonte in Gallia (S.)
Victorinus, Martyr Claromonte in Gallia (S.)
Maximus, Martyr Claromonte in Gallia (S.)
VI millia CCLXVI, Martyres Claromonte in Gallia

AUCTORE G. H.

[1] Gregorius Turonensis lib. I Historiæ Francorum cap. 30 & 31 de his Sanctis acturus ista præmittit: Tricesimo septimo loco Valerianus & Gallienus Romanum Imperium adepti sunt, qui gravem contra Christianos persecutionem suo tempore commoverunt. Horum tempore & Chrocus ille Alamannorum Rex, [Sub Croco Rege Arverniam populante,] commoto exercitu Gallias pervagavit… Veniens vero Arvernos delubrum illud, quod Gallica lingua Vasso Galatæ vocant, incendit, diruit atque divertit… Juxta hanc urbem Liminius Antholianusque Martyres requiescunt. Scilicet in illa Croci persecutione occisi, uti late diximus ad eorum diem natalem, [coronatur S. Cassius, & ab hoc conversus S. Victorinus] Antholiani quidem VI Februarii, Liminei vero XXIX Martii. Quibus relatis progreditur Turonensis: Ibi Cassius ac Victorinus, in dilectione Christi fraterno affectu sociati, per effusionem cruoris proprii cælorum regna pariter sunt adepti. Nam refert antiquitas, Victorinum servum fuisse ante dicti templi Sacerdotis. Qui dum plerumque vicum, quem Christianorum vocant, ad persequendos Christianos adit, Cassium reperit Christianum : cujus prædicationibus atque miraculis motus, credidit Christo, relictisque fanaticis sordibus, ac baptismo consecratus, magnus in virtutum operatione enituit. Nec multo post per martyrium, ut diximus, in terris sociati, ad cælestia pariter regna migraverunt. Hæc S. Gregorius Turonensis.

[2] Huic S. Caßio basilicam a Christianis fuisse erectam ex eodem Turonensi colligimus, dum asserit lib. 4 cap. 12, [eorum basilica.] a Cautino, Episcopo peßimo, Anastasium Presbyterum ad basilicam S. Cassii Martyris, in crypta antiquissima abditissimaque, in sepulcro magno ex marmore Pario, viventem sepultum, & miro modo liberatum. Quæ ex Turonensi descripta narrat etiam Aimoinus lib. 2 cap. 36. Ioannes Savaro, Præses & Præfectus Arverniæ, edidit de sanctis ecclesiis & monasteriis Claromontii tractatum auctore anonymo, quem arbitratur floruisse circa annum DCCCCL, in quo lib. I cap. 9 ista leguntur: In ecclesia S. Cassii altare S. Petri: altare S. Juliani, [corpora Claromonte] ubi S. Cassius, & S. Victorinus, & S. Leogontia & S. Georgia quiescunt. Acta S. Georgiæ, Virginis Deo devotæ, dedimus XV Februarii. Dies natalis S. Leogontiæ hactenus ignoratur, & ideo a Saussajo est in Appendicem rejecta. Verum ab Arturo in Gynæceo sacro hoc die refertur, & in Tabula Illidiana Virgo dicitur. Julianus Martyr sub Diocletiano colitur XXVIII Augusti, de quo num hic agatur, tunc erit inquirendum. In Rituali libro S. Illidii a Savarone citato cap. 5 ista præcipiuntur: Cum ad processiones pergimus, commendationem Sanctorum facimus, ante quorum ecclesias pertransimus. Et sic in proceßione diei secundæ Rogationum pergitur ad ecclesiam S. Boniti, facientes commendationem S. Joannis Baptistæ, S. Petri, S. Hilarii, S. Cassii, S. Christophori. Acta porro S. Boniti Episcopi dedimus XV Ianuarii, S. Illidii etiam Episcopi daturi VII Iulii.

[3] Martyrologium MS. Chamberiense in Sabaudia monasterii Conventualium, [memoria in Fustu,] die v Maji hac phrasi hos Martyres recolit: Arvenis SS. Cassii & Victorini. At Kalendaria vetera & Martyrologium Claromontanum adjungunt Socios hoc modo: Arvenis natalis SS. Cassii & Victorini Martyrum, [utia 6266 Martyrum,] cum aliis sex millibus ducentis sexaginta sex. Molanus Maximum adjungit. Apud Arvernum sanctorum Martyrum Cassii, Victorini, Maximi & Sociorum, quorum Actus scripsit S. Præjectus Episcopus, [& S. Maximi,] Citato Molano iidem tres inscripti sunt hodierno Martyrologio Romano; & allegato Gregorio Turonensi memorantur a Galesinio, sed nulla apud istum mentio fit Maximi: quem Sunssajus in Martyrologio Gallicano ab aliis separat, eique duos adjungit hoc modo: Claromonte Arvernorum Natalis SS. Cassii & Victorini, [cum elogio apud Saussaium,] qui in Christi dilectione fraterno affectu sociati per effusionem cruoris proprii cælorum regna pariter sunt adepti. Quibuscum Maximus, Anatholianus & Austremonius, aliique sex mille ducenti sexaginta tres (quorum nomina Deus scit) hac truculenta strage prostrati, præclara pro Christi fide & gloria concertatione, nec spiritu nec corpore sejuncti, occubuerunt. Quorum memoranda trophæa B. Præjectus Episcopus litterarum monumentis consignavit. Sacra vero cadavera ( partim in loco ubi nunc cernitur S. Cassii ecclesia, partim ubi postea constructa facta fuit S. Venerandi ædes) consepulta Deus mirificis gloriæ, qua beatos horum spiritus in cælo coronavit, ornavit clarificavitque insigniis. Hæc Saussajus.

[4] Verum ab his Separamus S. Antholianum ad VI Februarii relatum, & S. Austremonium ad Kalendas Novembris referendum. At S. Maximum, Caßio & Victorino jam conjunctum in Fastis Ecclesiæ Romanæ, sic relinquimus, ut si ita videatur lectori, sociorum anonymorum numerus uno hoc nominato minor censeri poßit. Meminit horum Auctor de Ecclesiis Claromontanis cap. 10 libri primi his verbis: In ecclesia S. Venerandi, altare S. Juliani, & S. Basilicæ Antiochenæ, [Martyrium adjunctores corpora in ecclesia S. Venerandi.] altare S. Quintini & S. Dionysii, altare S. Mariæ, ubi S. Venerandus, & S. Linguinus, & S. Nepotianus, & S. Avitus, & S. Clara, & alii sex millia ducenti in corpore quiescunt, quorum nomina Deus scit. Hæc ibi, omisso minore numero Sexaginta sex adjunctoram. Gregorius Turonensis de Gloria Confessorum cap. 35 & 36 meminit Basilicæ & Venerandi, Sunt ibi, inquit, illustrium meritorum viri, quorum nomina ignota incolis, scripta tamen, ut credimus, retinentur in cælis. Acta S. Venerandi dedimus XVIII Januari, & SS. Juliani & Basilissæ Conjugum Martyrum, quibus primum altare consecratum est, illustravimus ad diem IX Ianuarii. De S. Linguino egimus XXIX Martii, & utrum a S. Liminio distingui debeat dubitamus. At duo sancti Episcopi Claromontani fuerunt Aviti, quorum senior XX Septembris, junior XXI Ianuarii coluntur. Nomina Nepotiani & Claræ rejecit Saussajus in Appendicem, quod dies eorum natalis ignoretur.

[5] [Acta a S. Præjecto conscripta non extant,] Dedimus XXV Ianuarii duplicia Acta S. Præjecti, Episcopi Claromontani & Martyris, & in posterioribus num. 9 ista leguntur: Passiones Martyrum Cassii, Victorini, Anatoliani & Astrebodii (aliis Austremonii) ac ceterorum Sanctorum, qui in eadem urbe sanguinem fuderunt pro Christo, glorioso elucubravit stylo. Sed hactenus non potuimus ea Acta assequi: quam autem submisit nobis Petrus Franciscus Chifletius noster SS. Cassii & Victorini Paßionem, parvi profecto momenti est: cum enim in iis fiat mentio Caroli Calvi & Ludovici Regum Francorum, qui ducentis fere annis post cædem S. Præjecti vixerunt, non potuit eam scripsisse Præjectus. sunt autem in ea ex Gregorio Turonensi desumpt pleraque supra probata: [alia habemus, sed hic edi indigna,] alia ex Actis S. Desiderii Episcopi Lingonensis & Martyris, sub eodem Croco Rege occisi, transcriptasunt, quæ ad diem XXIII Maji elucidamus: alia denique leguntur adjuncta de primis Galliarum viris Apostolicis, tamquam hi mißi essent a S. Petro, quos alii ad tertium Christi seculum referunt, idque occasione S. Austremonii ipsis additi, qui in bisce Actis dicitur divertisse hospitandi gratia ad domum cujusdam viri, natalium splendore decorati, nomine Cassii. [in his dicitur S. Cassius ab elephantiasi liberatus & Presbyter factus,] Erat autem hic vir elephantino morbo percussus cum suis fratribus in tantum, ut eorum vultus dehonestarent: ereptosque ab ipso languore B. Austremonius secum comitari præcepit… & B. Cassium Presbyterii dignitate decoravit, & secum usque ad urbem Arvernam perduxit: cui insuper curam Ecclesiæ suæ commisit, & quasi Vicarium & virtutum suarum heredem constituit. Hæc ibi: quæ potuerunt vere contigisse, si S. Austremonius cum ceteris viris Apostolicis dicatur a S. Sixto I I Papa in Galli as missus, sed de Presbyterio S. Cassii, aut etiam elephantino morbo nihil alibi legimus. Interim ex his Actis multa edidit Iacobus Branche de Sanctis Arveniæ. In monasterio Magni-loci, in diœcesi Claromontana Ordinis S. Benedicti, [cultus 19 Maji,] coli SS. Cassium & Victorinum Martyres die XIX Maji collegimus gimus ex MS. Usuardo, aucto ad usum Candracensis Prioratus.

DE S. TIMOTHEO ET VII VIRGINIBVS MARTYRIBVS SIRMII IN PANNONIA.

[Commentarius]

Timotheus, Martyr Syrmii in Pannonia (S.)
Virgines VII, Martyr Syrmii in Pannonia

AUCTORE G.H.

[1] Sirmium, Pannoniæ inferioris olim metropolis, sæpius a nobis memorata, plurimos Christo peperit, Martyres: inter quos ad hunc diem occurrunt in antiquißimo Martyrologii Hieronymiani apographo Epternacensi indicati primo loco hi Sancti istis verbis: [S. Timotheo adjuncta 7 Virgines,] Idibus Maji. Sirmio natalis Timothei & VII Virginum. Quæ plane eadem leguntur in vetustis MSS. Richenoviensi sive Augiæ-divitis prope Constantiam in Suevia, Rhinoviensi in Helvetia, & in MS. Kalendario Trevirensi S. Maximini. Rabanus in suo Martyrologio ista habet: In Sirmio natalis S. Timothei & VI Virginum. Ubi numeralis notæ vitium irrepsit, quod facillime fieri sæpius in hoc Opere notavimus. Auctor Martyrologii, sub nomine Bedæ hactenus seorsim & inter opera excusi, ad diem sequentem XVI Maji ista habet: In Sirmio natale Timothei & septem Virginum. Quem Bedæ supposititii locum citat & sequitur Galesinius.

[2] Circa hos duo occurrunt controversa, primum quod in tribus Martyrologii Hieronymtani apochis, [ab aliis sejunctæ.] nec non in MSS. Romanis Reginæ Succiæ & Cardinalis Barberini ita legatur. Idibus Maji in Sirmia Timothei: & alibi VII Virginum. Item quod in MSS. Corbejensi & Leodiensi S. Lamberti etiam solius Timothei fiat mentio; uti etiam, sed nulla apposita palæstra, in MSS. Aquisgranensi, Augustano S. Vdalrici, Parisiensi Labbæi & alio monasterii S. Cyriaci. Sed in his ultimis plures Martyres junguntur ad sequentes classes spectantes. In prioribus est transpositio particulæ alibi, quæ in antiquißimo MS. Epternacensi ad sequentes pertinet Martyres, de quibus mox agemus. Alterum dubium est utrum de his Sanctis Virginibus actum non sit IX Aprilis, quando Vsuardus ista habet: In Sirmio septem Virginum Canonicarum, [Alia Virgines Sirmiēses necatæ 9 Aprilis.] quæ dato simul pretio sanguinis, vitam mercatæ sunt æternam. Verum Rabanus eodem die de illis agit, & iterum hoc die adjungit septem Virgines Timotheo, quod & nos absque ullo præjudicio facimus, donec aliquid certius ex aliis antiquis monumentis proferatur. In vetusto MS. Trevirensi S. Maximini legitur, In Sirmia Victoris: Sed suspicamur hiatum esse, & legendum, In Sirmia Timothei, & in Portu Romano Victoris, de quo infra agemus. In MS. Tamlactensi fit mentio Timothei & septem Virginum, sed hæ adjunguntur S. Cotiæ, quæ ad sequentem classem spectat.

DE SANCTIS MARTYRIBVS
ALEXANDRO, DIGNO, CHOTTIA, SEU CHOTIDIA.

[Commentarius]

Alexander, Martyr (S.)
Dignus, Martyr (S.)
Chottia, seu Chotidia, Martyr (S.)

G. H.

Altera turma trium Martyrum in antiquo Martyrologii Hieronymiani apographo Epternacensi, post S. Timotheum & septem Virgines Sirmii passas, ita proponitur: Et alibi Alexandri, Digni, Chottiæ. Verum, ut supra monuimus, in aliis tribus apographis particula alibi ante septem Virgines collocatur: & in MS. Corbeiensi Parisiis excuso hoc modo: In Sirmia Timothei, & alibi septem Virginum, Alexandri, Digni Chottiæ. In codice Lucensi loco Chottiæ est Chotitiæ, & in MS. Blumiano Chotidiæ. Verum de septem Virginibus supra cum S. Timotheo egimus. S. Dignus memoratur in MSS. Augustano S. Vdalrici, & Parisiensi Labbæi, pro quo in MS. Aquisgranensi Digna habetur. In MS. Tamlactensi indicantur nomina SS. Alexandri, Digni, & Cotiæ.

DE SANCTO SIMPLICIO
MARTYRE IN SARDINIA.

[Commentarius]

Simplicius, Martyr in Sardinia (S.)

G. H.

[1] Progredimur cum apographis Martyrologii Hieronymiani: in quibus ista leguntur: In Sardinia Simplicii: [Presbyter habetur,] at Presbyteri additur in antiquißimo Epternacensi: item in MSS. Richenoviensi in Suevia, Rhinoviensi in Helvetia, nec non in MS. Aquisgranensis Ecclesiæ, uti & apud Rabanum & Grevenum in Auctario Vsuardi. Apud Notkerum, In Sardinia Simplicii dumtaxat legitur: neque plus invenitur in MS. Romano Cardinalis Barberini. Præterea absque palæstra inscriptum est nudum nomen Simplicii MSS. Martyrologiis Romano monasterii S. Cyriaci, Leodiensi Ecclesiæ S. Lamberti, Augustano S. Vdalrici & Parisiensi Labbæi. At sequenti die XVI Maji, apud auctorem Martyrologii editi sub nomine Bedæ, ista leguntur: In Sardinia natale Simplicii Presbyteri, & citato Beda & codice MS. eadem habet Galesinius: ab eoque perperam junguntur Diocletianus, Florentius & Rosula. De hac infra agemus, de aliis duobus, Auximi in Piceno paßis, egimus XI Maji.

[2] Interim Iacobus Pinto, in Digreßiuncula de Martyribus Sardiniæ inserta libro 3 de Christo Crucifixo titulo 4 loco 12, [aliis Prasul,] citatis Galesinio & Beda num. 23 ita scribit: Sub iisdem Imperatoribus Diocletiano & Maximiano & Præside Barbaro, S. Simplicius Phausinæ Ecclesiæ Præsul (Turritanæ Metropolitanæ suffraganea est) pro fide Christi cum sociis Diocletiano, Florentio & Rosula varie tortus, & demum lancea transverberatus. Baronius asserit, se accepisse ejus martyrii Acta & sociorum, ex Sardinia insula Romam delata: & omißis sociis, de S. Simplicio hoc elogium inseruit Martyrologio Romano: [& Episcopus:] Fausinæ in Sardinia S. Simplicii Episcopi & Martyris, qui Diocletiani tempore sub Barbaro Præside perfossus lancea, martyrium consummavit.

[3] At Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, citatis Joanne Arca de sanctis Sardiniæ, & Dima Serpi in Chronico Sardiniæ lib. 3, scilicet cap. 16 & sequentibus, hoc Actorum compendium proponit: [elogium ex Ferrario.] Simplicius Episcopus Phausaniæ (quæ civitas hodie Terra-nova in provincia Gallurensi in Sardinia nominatur) post SS. Gavini, Propti & Januarii passionem, ob fidem Christianam jussu Barbari Præsidis comprehensus, frustra ab ipso minis deterretur. Cumque deos dæmones esse & muta simulacra diceret; ab ipso Præside lancea transfixus, seminecis cadit: ac triduo, quo fideles ad supplicia fortiter pro Christo perferenda hortabatur, animam Deo reddidit Idibus Maji, circa annum salutis CCCIV. Cujus corpus a Christianis ibidem conditum fuit: ubi postea templum suo nomini excitatum est: ibique Episcopi Civitatis Sedes constituta. Illum Civitatenses Patronum suum maxime venerantur. Hæc Ferrarius. [Inventio nupera.] Dionysius Bonfant lib. 12 Triumphi Sanctorum Sardiniæ cap. 24 addit, jam recenter sub Didaco Passamaro, dictæ Ecclesiæ Episcopo, corpus illius inventum fuisse. Vtinam adjunxisset inscriptionem, ex qua, si ea antiqua foret, potuisset certo sciri, num Episcopus, an vero Presbyter, uti antiqui habent, sit habentus.

DE SANCTA ROSVLA
MARTYRE FILASIANA.

[Commentarius]

Rosula, Martyr Filsina (S.)

G. H.

Sancto Simplicio subjungimus S. Rosulam, quod hæc ab aliquibus statuatur cum illo in Sardinia passa. Ita Iacobus Pinto in supra citata Digreßiuncula de Martyribus Sardiniæ. Nixus is est auctoritate Galesinii, [An jungenda SS. Simplicio, Diocletiano & Florentio?] in suo Martyrologio ad diem XVI Maji ista scribentis: In Sardinia Sanctorum Simplicii Presbyteri, Diocletiani, Florentii & Rosulæ. Citatur a Galesinio & Pinto Martyrologium Bedæ, id scilicet quod sub nomine Bedæ excusum est: in quo ista leguntur: In Sardinia natale Simplicii Presbyteri, & Sanctæ Rosulæ, & Sanctorum Diocletiani & Florentii. Præterea allegantur gesta S. Anthimi apud Surium ad diem XI Maji, quæ nos integra & primigenio stylo damus. In his num. 6 describitur martyrium SS. Sisinnii, Diocletiani & Florentii, quos ostendimus Auximi in Piceno passos. Videntur autem Galesinius & Auctor Martyrologii sub nomine Bedæ suppositi, loco Sisinnii legisse nomen Simplicii. Dein apud hosce Simplicius dicitur Presbyter, quem Sardi Episcopum volunt fuisse.

[2] Sed hisce amandatis, de S. Rosula inquirimus quid sentiendum. B. Rabanus Archiepiscopus Moguntinus in suo Martyrologio ista habet ad hunc XV Maji. Idibus. [Dicitur Filasia passa.] In Sirmio natalis Timothei & VI Virginum, & in Sardinia natale Simplicii Presbyteri, & in civitate Filasiana Rosulæ. Vbi æque Rosula distingitur a Simplicio, atque hic a Timotheo. Sed restat inquirendum de civitate Filasia, ubi ea sita fuerit: quia in Sardiniæ tabulis antiquis & hodiernis nullum ejus reperitur vestigium. Est Filesia ad Istrum fluvium in Walachia, quæ Triphulum antiquis, teste Lazio, fuisset. Quid se hoc derivativum censentur a Phila, quæ Stephano est urbs Macedoniæ ad Peneum fluvium? Sunt & Philæ urbs Thebaidis secundæ Episcopalis. Est etiam Filea seu Philea promontorium Thraciæ in ora maris Euxini. Sunt alia hisce fere synonyma loca, ut difficile sit aliquid certi pronuntiare. Grevenus in Auctario Vsuardi, palæstra omissa, refert Rosulam & alias quatuor Virgines. Grevenum sequitur Canisius, & hoc citato Arturus in Gynæceo sacro & Ferrarius in Notis, arbitratus in Germania alicubi recoli. [An 4 Virgines jungenda?] At quæ junguntur quatuor Virgines, ab aliis dicuntur septem, Sirmii cum S. Timotheo passaæ, de quibus supra egimus.

DE SANCTIS MARTYRIBVS
PRÆSTABILI, FELICE, VICTORE, CYRICO, JANUARIO, HEROLO, PAULO, MINERVO, AQUILINO, HERACLIO, DIONYSIA.
IN PORTV ROMANO.

[Commentarius]

Præstabilis, Martyr in Portu Romano (S.)
Felix, Martyr in Portu Romano (S.)
Victor, Martyr in Portu Romano (S.)
Cyricus, Martyr in Portu Romano (S.)
Januarius, Martyr in Portu Romano (S.)
Herolus, Martyr in Portu Romano (S.)
Paulus, Martyr in Portu Romano (S.)
Minervus, Martyr in Portu Romano (S.)
Aquilinus, Martyr in Portu Romano (S.)
Heraclius, Martyr in Portu Romano (S.)
Dionysia, Martyr in Portu Romano (S.)

G. H.

Qvatuor antiquæ Martyrologii Hieronymiani apographa nobis hos sanctos Martyres proponunt, & quod antiquitate præcellit Epternacense his eos verbis indicat: In Portu-Romano Præstabilis, [Memoria in Fastis Hieronymianis,] Felicis, Victoris, Cyrici, Januari, Heroli, Pauli, Minervi, Aquilini, Heracli, Dionysiæ. Quæ cum parva varietate referuntur in aliis tribus ejusdem Martyrologii apographis. Nam pro Cyrici in MS. Lucensi Cyriaci legitur, & in MS. Corbeiensi, Parisiis excuso, loco Heroli est Heruli; ita loco Minervi est Meneri in dicto Lucensi & Blumiano: in quibus etiam est Heracli, & in Corbeiensi Eracli, pro quo est in Epternacensi Heradi, & in hoc solo additur Dionysia. Quæ, aut certe Dionysius, in aliis refertur inter Martyres Lampsacenos. Verum eam, ob antiquitatem codicis, sub hac cautione etiam Martyribus adjungi permittimus. Ex his varii in aliis antiquis fastis reperiuntur: [& variis aliis.] & in Atrebatensi quidem Ecclesiæ Cathedralis & Tornacensi monasterii S. Martini ista leguntur: In portu Romano natale SS. Præstabilis, Felicis, Januarii. Quibus adduntur in MS. Vaticano S. Petri Victor & Cyricus, in Barberiniano Gerulus & Cyrinus, supra Herolus & Cyricus: qui Cyricus etiam invenitur in MS. Lætiensi. Sunt autem hæc Martyrologia ex quibus aliisque tribus dedimus genuinum Martyrologium Bedæ cum auctario Flori. Omissa martyrii palæstra referuntur nomina in MS. Tamlactensi, Felicis, Victoris, Cyrici, Januarii, Pauli, Heroli, Aquilini, Minervi, Eradii, Dionysii, In MSS. Augustano S. Vdalrici & Parifiensi Labbæi, Præstabilis, Victoris, Felicis, Cyrici: in MS. Aquisgranensi, Præstabilis, Felicis: qui ultimus est in Auctario Greveni ad Vsuardum. Vti & Auctor, hic Victor dictus. At Cyriacus est in MS. monasterii S. Cyriaci, nisi de eo tamquam de proprio Patrono agatur, quod non arbitramur. Illustravimus ad diem secundum Martii memoriam SS. Pauli, Heraclii, Secundulæ sive Secundolæ, [Alii ibidem Martyres 2 Martii] Januariæ, Luciosæ, Martyrum in eodem Portu Romano, quos ab his diversos arbitramur: uti & alterum Paulum cum Primitivo seu Primitiva in eodem Portu coronatum die XXIV Februarii. [& 24 Feb.]

DE SS. BONINO, SATERIO ET PAVLINO
MARTYRIBVS PAPIÆ IN INSVBRIA.

[Commentarius]

Boninus, Martyr Papiæ in Italia (S.)
Saterius, Martyr Papiæ in Italia (S.)
Paulinus, Martyr Papiæ in Italia (S.)

D. P.

Philippus Ferrarius in Catalogo generali ad hunc XV Maji ista habet: Papiæ SS. Bonini, Saterii & Paulini Martyrum. In Notis addit, Ex tabulis Ecclesiæ S. Gervasii Papiæ, in qua ipsorum corpora asservantur: cetera ignorari. Est illa ecclesia SS. Gervasio & Protasio sacra, vetustate magis & Sanctorum lipsanis, quam opulentia ædificiiq; magnificentia celebris, Prioratus simul & Parochiæ dignitate ornata, ministrantibus in ea Patribus tertii Ordinis S. Francisci: quemadmodum nobis scripsit anno MDCLXXIX Societatis nostræ ibidem Rector Scaramucia Vicecomes, addens quod tam horum Martyrum quam SS. Chrysanthi & Fortunati, quorum superius meminimus, corpora servantur in arca marmorea, sinistro odæi muro post aram majorem imposita: quorum tumulo, exiguo ad apparentiam ornatu, sequens inscriptio affixa legitur,

D. O. M.

EX ADVERSO PILÆ HVIVS IN VASE LAPIDEO IACENT CORPORA SANCTORVM CHRYSANTHI ET FORTVNATI PRESBYTERORUM. ITEM SANCTORUM BONINI, SOTERI ET PAVLINI MARTYRVM. KAL. NOV. ⅭⅠƆ ⅠƆCXXVI.

DE SS. IANVARIO ET PELAGIA
MARTYRIBVS LAMOSINENSIBVS.

[Commentarius]

Januarius, Martyr Lamosinensis in Cilicia (S.)
Pelagia, Martyr Lamosinensis in Cilicia (S.)

G. H.

Memoria horum Sanctorum extat in MSS. codicibus Martyrologii Trecensis pro Ecclesia S. Lupi, & alterius inde transcripti atque Coloniam Francofurto delati pro Ordine Carmelitano: in quibus ista leguntur ad hunc XV Maji; In territorio Lamosinensi SS. Januarii & Pelagiæ. Maurolycus Abbas Siculus in suo Martyrologio ista scribit: Item in agro Lamosanensi SS. Januarii & Pelagiæ. Eadem habet Constantius Felicius in suo Kalendario sive Ephemeride historica, Vrbini excusa. Ast ubi situm sit territorium Lamosinense aut ager Lamosanensis, non satis liquet. Stephanus Byzantinus de urbibus ista habet: λάμος ποταμὸς Κιλικίας, καὶ παρ᾽ ἀυτὸν χώρα λαμουσία, τὸ ἐθνικὸν λαμούσιος. Lamus fluvius Ciliciæ, & regio circumquaque Lamusia, & gentile Lamusius. An ergo pro Lamusia, etiam Lamosia dicta, & regio seu territorium Lamosine, judicent alii. Defluit Lamus in mare prope Pompeiopolim, indeque regio seu territorium Lamotis Ptolomæo dicitur: & tam Lamus quam Pompeiopolis fuerunt urbes Episcopales sub Seleucia, ibidem metropoli.

DE S. EVTITIO PRESBYTERO
MARTYRE APVD SVRIANVM IN HETRVRIA.

[Praefatio]

Eutitius Martyr apud Surianum in Hetruria (S.)

G. H.

Ferrarius, in Catalogo generali Sanctorum, ad hunc XV Maji refert S. Eutitium, Presbyterum & Martyrem, apud Surianum in Hetruria: & dein in Notis tradit, Surianum esse oppidum minime obscurum, [Cultus sacer,] apud montem Ciminum, haud longe a finibus Faliscorum, inter Viterbium & Faliscum, in mappis Geographicis Soriano dictum, quod in spiritualibus Episcopo Hortano subesse, in temporalibus cum titulo Marchionatus spectare ad dominium Ducis Altaëmpsii scribit Tullius Cima. Ibi, ut pergit Ferrarius, constat coli S. Eutitium ex tabulis ecclesiæ Sorianensis, a qua, inquit, Acta accepimus. Addit autem agi de eo in passione SS. Gratiliani & Felicissimæ Virginis, ac SS. Valentini & Hilarii Martyrum Viterbiensium: Item extare in Hortana diœcesi ecclesiam S. Eutitio dicatum, quæ a finitimis populis solet in ejus die festo frequentari. Idem Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, ex monumentis ecclesiæ Hortanæ & Soriani (ubi is præcipue uti Tutelaris colitur) hoc Vitæ ejus compendium edidit.

[2] Eutitius, Presbyter Ferentii, Christianis clam in persecutione sub Claudio Imperatore ministrabat, multos ad Christum convertens, in quibus fuere Gratilianus & Felicissima. [Actorum epitome ex Ferrario,] Ad quorum corpora visenda seu sepelienda cum divino admonitu Faleriam venisset, Gratiliani parentes adhuc Gentiles in Christiana fide erudivit, & aquis salutaribus expiavit. Inde instantis martyrii præmonitus, Ferentium revertitur: ubi accusatus quod contra Principum decretum Christum prædicaret, & deos negligeret, Maximo Tribuno sistitur. Cui cum Eutitius, se deos, tamquam vana & muta simulacra, quæ oculos habent & non vident, contemnere respondisset; catenis constrictus in carcerem traditur. Postero die eductus (Dionysio Episcopo Ferentino, qui pro Eutitio intercesserat, fustibus cæso & extra urbem ejecto) primum blanditiis ac honorum & divitiarum promissis, ut deos coleret, a Maximo tentatur. Sed cum Christo omnium conditori renuntiare, deos autem, qui sunt hominum inventa & opera, adorare non posse, constanter responderet; verberibus affectus, in eculeo suspenditur, os lapidibus contunditur, ac demum extra urbem ductus capite truncatur. Cujus corpus a B. Dionysio Episcopo, a Clericis adjuto, noctu sepelitur in crypta: ex qua aqua infirmis sanitatem impertiens, usque in præsens scatere dicitur, æ manna pluries colligi, præsertim in festo Paschatis, Pentecostes, Assumptionis, & hac die, quibus anni temporibus ad Eutitii ecclesiam (quæ in Hortana diœcesi constructa, haud mediocrem apud finitimos populos venerationem habet) processio fieri consuevit. Ejus Reliquiæ, in scypho lapideo inter rudera inventæ, ab Henrico Episcopo Hortano sub Alexandro VI Pontifice Maximo in arca marmorea decenter reconditæ, in ara ecclesiæ prædictæ religiose asservantur.

[3] Hactenus compendium Actorum apud Ferrarium: a quo indicatum Ferentium fuit urbs Hetruriæ olim Episcopalis, ex cujus antiquis ruinis paulatim crevit Viterbium, uti jam diximus die præcendenti XIV Maji ad Vitam S. Bonifacii, hujus vel alterius urbis Ferentinæ Episcopi. Dolemus autem de memorato Dionysio, Episcopo etiam Ferentino, non extare ulteriorem notitiam. Altera indicata urbs Faleria, ibidem Episcopalis fuit, sed etiam excisa & Sedes ejus Ecclesiæ Civitatis Castellanæ unita: in qua S. Gratilianus Martyr, uti in epitome Actorum XII Augusti apud Ferrarium legitur, [Baptizatis SS. Gratiliano & Felicissima,] ad S. Eutitium Presbyterum veniens, ab eo est baptizatus: qui cum S. Felicissimam Virginem (quæ oculis capta Gratiliani oratione visum receperat) ad Christum cum matre illius vidua convertisset, utrumque Eutitius Presbyter baptizavit, ac dein fuga elapsus traditur. Habemus integra Acta ex MSS. pluribus, etiam ejus loci ubi sunt corpora: & ubique SS. Gratilianus & Felicissima dicuntur paßi sub Claudio Imperatore, quarto anno Imperii ejus: quod de primo hujus nominis Imperatore intellectum notaret annum Christianæ æræ XLIV. Sed hic persecutionem Christianis non indixit, solumque Iudæos ab urbe expulit. Sin autem intelligas nominis istius secundum, habebis quidem persecutionis alicujus tempus cœptæ anno CCLXIX, sed annum Imperii quartum nullum invenies: quia tyrannus iste non multo plus quam biennio regnavit, peste extinctus anno CCLXX, & frater ejus atque successor declaratus Quintillus decimo septimo post die occisus est a militibus, evectusque Aurelianus qui anno CCLXXII, novis edictis publicatis persecutionem resuscitavit, ejus morte rursus consopitam anno CCLXXV. Potuit Claudii istius & Aureliani persecutio gemina in unam fuisse confusa, eoque deceptus auctor Actorum, Claudium scripsisse ubi scribendus fuerat Aurelianus. Interim Claudium etiam nominat Legenda S. Eutitii, quam ex suorum majorum chirographis nobis sub fide publica transmisit Latinam, Theseus Pennatius a Soriano, publicus Dei gratia & Apostolica auctoritate Notarius, in Archivo Romanæ Curiæ descriptus, & Fori Episcopalis d. terræ Suriani in civilibus & criminalibus Cancellarius: additur autem memoria SS. Valentini Presbyteri & Hilarii Diaconi, [sed verosimilius est quod sub Maximiano,] tamquam simul cum SS. Eutitio, Felicissima & Gratiliano coronatorum. Atqui istorum Paßio, danda die III Novembris, pro Claudio nominat Maximianum, qui non nisi decimo sexto post Claudii mortem anno regnare cœpit. Si ergo his patientibus in vivis adhuc erat Eutitius idem non alius, de quo hic agimus, non solum non est is sub Claudio, sed neque sub Aureliano coronatus. Notavit hoc Doctor Tullius Cima, is qui anno MDCXLV Soriani pro Duce Altaempsio Gubernator, prædictam Legendam ex Latina fecit Italicam & deinde anno MDCLVIII Roncilione in patria sua curavit excudendam: ubi Latinum contextum fere reddens verbotenus, loco Claudii substituit Diocletianum & Maximianum Imperatores: quod profecto longe convenientius est, quam duos pro uno Eutitios substituere, quorum alter in Actis SS. Gratiliani & Felicißimæ, alter in Paßione SS. Valentini & Hilarii commemoretur.

[4] Hæc porro cum narrasset quomodo Sanctos Angelus Domini salvos de fluvio eduxit: de S. Eutitio sic loquitur: Et revertentes quæstionarii, subito nutu Dei & judicio, [post SS. Valentinum & Hilarium.] invasit eos ursus ferocissimus, & occidit ex eis amplius quam octo viros, & alii dilacerati fugerunt. Fugientes autem dicebant, quomodo hi servi Dei cultores veri erant Christi, sed credamus & nos in illum, in quem crediderunt & ipsi beati Martyres. Et venientes invenerunt B. Eutitium Presbyterum, perquirentes eum ubi esset absconditus, & miserunt se ad pedes ejus, dicentes: Pater bone animarum Christo credentium, libera nos per tuam sanctam doctrinam, & demonstra nobis fidem beatissimorum Martyrum Valentini & Hilarii, quos nos impie per imperium nequissimi Demetrii necavimus in fluvio. At ille indixit eis jejunium triduanum, & die sancto Dominico baptizavit eos cum omnibus familiis suis. Relato autem martyrio SS. Valentini & Hilarii, Demetrii Proconsulis jussu ipsis illato, ista adduntur. Post multum vero tempus dolore ilii percussus est Demetrius Proconsul, qui æstuans atque anhelans cucurrit citius, & veniens ubi corpora sanctorum Martyrum requiescebant, & projiciens se in pavimento, cœpit clamare & dicere: Succurrite mihi servi Dei excelsi, & nolite me amplius torquere. Tunc Sancti dederunt ei soporem somni, [& Demetrium Proconsulem:] & per visionem dixerunt ei: Fac venire ad te Eutitium Presbyterum, & ipse te saluti restituet: tantum monita illius serva, & noli jam amplius incredulus esse. Qui evigilans, statim misit milites suos ad montem, qui vocatur Aureus: & venientes invenerunt B. Eutitium orantem: qui dixerunt ei: Proconsul Demetrius rogat te, ut concite venias ad eum. Qui statim surrexit de pavimento, & Domino se commendans, perrexit cum eis. Cum autem introisset ubi Proconsul semivivus jacebat, dixit: Lumen vitæ, quod est Christus, ipse te sanet. Ille autem amplius torquebatur. Tunc dixit ei S. Eutitius: Audi me, Proconsul, & crede Christo creatori tuo & salvus eris. Tunc dicit ei Proconsul: Credo Christum Dei filium. Tunc benedicens aquam baptizavit eum, dicens: Credis in Patrem & Filium & Spiritum sanctum? Tunc ille respondit, dicens: Credo Deum omnipotentem esse verum Salvatorem meum. Statim sanus factus est, ita ut dolorem illius jam amplius numquam sentiret. Hæc ibi, ac dein ipsius Demetrii martyrium subjicitur.

[5] Insignis hujus Sancti memoria extat apud S. Gregoriū lib. 3. Dialog. Cap. 38. Redemptus Ferentinæ civitatis Episcopus, vitæ venerabilis vir, [Redempto Ep. apparens prædicit] qui ante hos fere annos septem (id est ante annum DC) ex hoc mundo migravit; sicut mihi adhuc in monasterio prope posito valde familiariter jungebatur, hoc quod Ioannis Iunioris prædecessoris mei tempore de mundi fine cognoverat, sicut longe lateq; claruerat, a me requisitus mihi ipse narrabat. Ajebat namq; quia quadam die, dum parochias suas ex more circuiret, pervenit ad ecclesiam B. Eutychii Martyris: advesperascente autem die, stratum fieri sibi juxta sepulcrum Martyris voluit, atq; ibi post laborem quevit. Cum nocte media, ut asserebat, nec perfecte vigilare poterat, nec dormiebat; sed depressus ut solet somno, gravabatur quodam pondere vigilans animus. Atque ante eum idem beatus Martyr Eutychius adstitit dicens, Redempte, vigilas? Cui respondit: Vigilo. Qui ait: Finis venit universæ carnis. Finis venit universæ carnis. Finis venit universæ carnis. Post quam trinam vocem visio Martyris, cum omnipotentis Dei gratia, [clades a Longobardis inferendas.] quæ mentis ejus oculis apparebat, evanuit. Tunc vir Dei surrexit, seque in orationis lamentum dedit. Mox enim illa terribilia in cælum signa secuta sunt, ut hastæ atque acies igneæ ab Aquilonis parte viderentur. Mox effera Longobardorum gens, de vagina suæ habitationis educta, in nostram cervicem grassata est: atque humanum genus, quod in hac terra præ nimia multitudine, quasi spissæ segetis more, surrexerat, succisum aruit. Nā depopulatæ urbes, eversa castra, concrematæ ecclesiæ, destructa sunt monasteria virorum ac feminarum, desolata ab hominibus prædia, atq; ab omni cultore destituta in solitudine vacat terra: nullus hanc possessor inhabitat, occupaverunt bestiæ loca quæ prius multitudo hominum tenebat. Et quid in aliis mundi partibus agatur, ignoro. Nam in hac terra, in qua nos vivimus, finem suum mundus jam non nuntiat, sed ostendit.

[6] Hac occasione ac tempestate inter alios multos, quos Longobardi odio fidei Catholicæ occiderunt, etiam S. Landum, urbis Hortanæ Patronum, fuisse martyrio coronatum, probabilius nobis videri diximus die V Maji: [Datur Legenda ex MS. cum Instrumento Translationis.] & in Appendice ad eumdem diem refutabimus conjecturam eorum, qui litteras P. E. S. laterculo intra sepulcrum reperto inscriptas, sic legerunt: Presbyter Eutitius sepelivit. Illis ergo omißis optavimus petiimusq; nobis mitti Historiam Sancti, quæ (sicut in sententia post ipsam proferenda dicitur) in festo ejus a Sacerdotibus in Matutinis & aliis Horis Canonicis legebatur, quando locum visitavit Henricus Brunus Episcopus, Alexandri VI Secretarius, & corpus S. Eutitii intulit in templum, eidem Sancto dicatum, teste Vghello. Non amplius quidem in ecclesia Surianensi reperitur prædicta Historia, eo quod exoleverit usus ipsam ad Matutinas recitandi: vix tamen dubitant Sorianenses, quin MS. quod diximus a Theseo Pennatio inter majorum chirographa repertum, ipsum illud sit quod quærebatur: sic enim habet veteris illius ecgraphi titulus: Martyrium S. Eutitii Ferentini extractum de Catalogo veteri, qui asservatur Viterbii in ecclesia Cathedrali S. Laurentii. Tullius etiam Cima ait, illud ipsum in archivo Episcopali Hortæ inveniri registratū, quale an. MDCXLIX Soriani reperit, cum istic Gubernatorē ageret Italiceq; reddendū transcribi faceret. Huic ergo contextui subjicimus prædictæ Translationis Instrumenū, cum nonnullis Corollariis de ecclesia ipsius Sancti ac salutifero liquore ibidem scaturiente, partim ex libello Italico jam nominati Tullii Cima, partim ex juratis depositionibus Surianensium ad me pariter transmißis, sub fide publica Notariorum ac Magistratuum Sorianensium atque ipsius ecclesiæ Curatorum Presbyterorum quatuor.

VITA
Ex MS. Ecclesiæ Viterbiensis.

Eutitius Martyr apud Surianum in Hetruria (S.)

BHL Number: 2779, 2780

EX MS.

[1] Temporibus Claudii Augusti Cæsaris persecutio magna in Christianos orta est, ut omnes compellerentur ad sacrificandum idolis, thura diis incenderent, & qui sacrificare nollent diversa in eos tormenta præmiū experirentur, & postea capite punirentur. In eodem a tempore B. Eutitius Presbyter, reversus fuerat in civitatem Ferentinā de Christi negotio, [Post visitata corpora SS. Gratiliani & Felicissima,] quod ei revelaverat Angelus, dum post paucos dies dixit Angelus Domini ad B. Eutitium, Surge & vade ad civitatem Faleritanam, ad sanctos Martyres Gratilianum & Felicissimam, ubi corpora eorum requiescunt in sacrophago novo, & celebra in eo loco vigilias cum hymnis, at que divina mysteria Corporis & sanguinis Domini nostri Jesu Christi: & tunc revertere ad civitatem propriam Ferentinam: quia post paucos dies debes accipere coronam, & gaudebis cum omnibus sanctis Martyribus, qui cum Christo sunt regnaturi in perpetuum.

[2] Tunc B. Eutitius Presbyter, quasi de somno evigilans, festinus perrexit ad sanctos Martyres, ubi sepulta sunt corpora eorum, [& illius parentes in fide confirmatos,] & fecit ibi divina mysteria. Et venientes parentes B. Gratiliani miserunt se ad pedes B. Eutitii, dicentes, Gratias agimus tibi, Pater sancte, quia per tuam prædicationem lucratus est Dominus Deus noster Jesus Christus filium nostrū Gratilianum, & nos cum ipso insimul. Tunc B. Eutitius monuit eos de fide & doctrina Domini nostri Iesu Christi, & eadem hora discessit, & reversus est ad propriam civitatem Ferentinam. Tentus est B. Eutitius ab apparitoribus Maximi Tribuni, & offerentes eum militibus dixerunt: [adductus ad Maximū Trib.] Ecce homo qui contempsit jussa Principum, & eorum decreta pro nihilo computat, deosque nostros blasphemat, & in suis ædibus confregit. Igitur cum audivissent milites, perduxerunt eum ad Maximum, & narraverunt omnia per ordinem.

[3] Tunc dixit ei Maximus Tribunus, Tune es Eutitius, seductor magorum? qui destruis jussa D. Claudii Principis, & deos gubernatores reipublicæ pro nihilo æstimas? [arguit vanitatem idolorum.] Respondit B. Eutitius: Computavi & pro nihilo computo idola vana, surda & muta, quæ oculos habent & non vident, aures habent & non audiunt, nares habent & non odorant, os habent & non loquuntur, manus & non palpant, pedes & non moventur. Vos colitis figmenta hominum & Dominum meum Iesum Christum, qui omnia fecit, qui dignatus est plasmare nos de limo terræ, destruxistis & ignoratis. Nam omnia jussa vestra, & Principes vestri tales sunt, quasi uter vento repletus. Imperia & jussa a Domino meo Iesu Christo sunt, qui universa regit atq; gubernat. Nam ipse Dominus dicit: Per me Reges regnant, & tyranni obtinent terram. [Prov. 8. 15] Audiens hæc Maximus Tribunus jussit eum catenatum in custodia publica mitti, & præcepit ut nullus introiret ad eum.

[4] [Dionysio Ep. fustigato & ejecto,] Altera autem die jussit Maximus impiissimus in prætorio tribunal præparari: & præcepit ante se adduci omne genus tormentorum. Ante tribunal Iudicis inventus est Dionysius Episcopus, qui præerat huic civitati. Hic ut cognovit quod comprehensus esset B. Eutitius Presbyter, obtulit se Maximo Tribuno dicens: Pietati tuæ suggere, sacratissime Tribune, servum Di, qui orat pro te & pro republica, quare trucidas? Tunc jussit Maximus Dionysium Episcopum fustibus cædi, & foras civitatem emitti. Igitur Maximus tribunus interrogare cœpit B. Eutitium blandis sermonibus, cogitans mentem sanctam a bono proposito revocare, dicens B. Eutitio: Cognovisti quid sacratissimus noster Princeps Claudius per universa regna constituit? Respondit B. Eutitius Presbyter: Et vere cognovi, & scio. Jussa illius sunt sicut unius ex sceleratis hominibus, qui Creatorem suum non cognoscunt & non adorant; scilicet adorant deos ligneos & lapideos, marmoreos, gypseos, æneos, quorum imagines argenteæ vel aureæ sunt, factura manuum hominum: quæ si custoditi non sunt, fures eas evertunt & rapiunt, nec adjuvare possunt stultissimos homines qui eos adorant: de quibus Psalmista dicit, similes illis fiant qui faciunt, & omnes qui confidunt in eis. [Ps. 113. 8]

[5] Dixit itaq; B. Eutitius Maximo Tribuno, Maxime, inter imaginem & factorem ejus, quid est fortius, [in sua perseverat confessione,] & quid est melius? Dixit ei Maximus: Ergo non debemus eos colere, quia manibus hominum sunt facti? Dixit ei B. Eutitius: I am dixi illos homines fuisse miserrimos, qui tempus vitæ eorum male vixerunt, immunditiis, delectationibus & concupiscentiis mundi. Dixit ei Maximus: Ergo tu non adoras deos nostros, & jussa Principum contemnis? Blasphemasti eos, quos nos adoramus, & publice confundis? Dixit ei B. Eutitius: Dominus noster Jesus Christus nobis præcepit dicens: Dum steteritis ante Reges & Præsides, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini. [Matth. 10. 19] Non estis vos qui loquimini, sed spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. Dicit ei Maximus: Et vos, qui pro ejus amore tormentis variis traditis corpora vestra, qualem remunerationem habebitis? Respondit B. Eutitius & dixit: Illud quod ipse promisit, dicens, Qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam in æternum. [Matth. 16. 25. & 19. 29.] Et iterum Dominus dicit in Euangelio, Qui reliquerit patrem, aut matrem, aut filios, aut uxores, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet & vitam æternam possidebit.

[6] Dixit ei Maximus Tribunus: Est præter istam alia vita? Dixit ad eum B. Eutitius: Est vita alia, [& tormenta sibi intentata contemnit.] quæ numquam finem habet, quam & promisit Dominus diligentibus se. Tunc dicit Maximus Tribunus ad B. Eutitiū: Pro salute Domini nostri invictissimi Principis Claudii, si non sacrificaris diis immortalibus, diversis tormentis te faciam interire: si autem sacrificaveris, intimabo doctrinam tuam Claudio, & multiplicaberis divitiis & facultatibus. Dicit ei S. Eutitius: Sacrificent eis qui desperaverunt de animabus suis: nam propitiabitur mihi Dominus meus Iesus Christus, pro quo pati non timeo. Sciatis autem, qui in isto judicio adstatis, quia nisi a deorum cultura cessaveritis, in æterno judicio damnabimini; ubi ignis non extingueter, & vermis non morietur; ubi peccatores sine fine lugebunt, ubi diabolus est alligatus atq; innodatus, ubi peccatores cruciabuntur in secula seculorum, ubi non ardent ligna neq; stipula, sed peccatorum animæ. Ad hanc prædicationem multi crediderunt in Christo Domino. Tunc impiissimus Maximus jussit eū ante se fustibus cædi, dicens; Deos & deas noli deridere, & injurias Iudicibus noli temerario ore garrire, ut a cultura eorum populus discedat.

[7] In ipsa hora præcepit iniquissimus Maximus levari in eculeo S. Eutitium: [Post eculeū capite plexus,] & dum torqueretur B. Eutitius dicebat: Domine Iesu Christe, adjuva servum tuum. Tunc jussit sacrilegus Maximus eum de eculeo deponi, & cum lapidibus os ejus contundi. S. Eutitius gaudebat & exultabat in Domino, viriliter agens. Cumque vidisset Maximus, quod per tormenta vincere non posset S. Eutitium; jussit adduci eum foras civitatem non longer ab urbe & capite truncari. Ductus autem foras, ut decollarent eum, dixit spiculatoribus: Paucas mihi inducias date, ut orem pro me ad Dominum meum Jesus Christum. Tunc B. Eutitius projiciens se in terram, oculis flentibus dixit: Deus omnipotens, pater Domini nostri Jesu Christi, accipe spiritum meum, & numera me inter sanctos Martyres, quia tempus est ut condat terra corpus meum. Precor te, Domine, ut omnes qui nomen meum invocaverint & ad te conversi fuerint, habeant partem nobiscum in æterna secula, & in isto seculo de quacumque tribulatione digne ad te clamaverint, petitiones suas impetrare mereantur, & nobis frui in futuro, quia tu es Deus, manes & regnas in secula seculorum. Amen. Tunc spiculator tenens gladium uno ictu percussit, & migravit ad Dominum sub die Iduum Maji, hoc est die decima quinta mensis Maji.

[8] [Passio Sanctorum qui simul sunt coronati, Eutitius Presbyter, Valentinus Presbyter, Hilarius Diaconus, Gratilianus & S. Felicissima, & alii quos longum est enarrare.] b Hæc audiens B. Dionysius Episcopus, [sepelitur in suo prædiolo.] ubi erat oculte propter persecutionem paganorum, abiit noctu cum Clericis suis ad corpus B. Eutitii, & levaverunt illud cum hymnis & orationibus, & posuerunt in prædiolo suo & crypta sua, milliaribus ab urbe Ferentina plus mirum c quindecim; & jejunaverunt in eo loco, & manserunt & vigilarunt aliquos dies, gratias agendo Domino, qui in eodem loco multa mirabilia ostendit: cæci illuminantur, dæmones effugantur, & infirmi sanantur; ubi florent orationes nunc & semper & in secula seculorum d.

[9] Post multos annos pace data Ecclesiæ Dei, cœpit religio Christianorum crescere & augeri, & ecclesiam non modicam ibi constructam ex parte parietibus adornarunt, & ex parte cryptis amplissime perfoderunt, quasi specus, id est fossas sub terra, unde emanat aqua modica. [Ecclesia super sepulcrū struitur:] De ipsa aqua qui non sunt bene sani bibunt; & per invocationem B. Eutitii saluti confestim restituuntur. In eadem vero crypta intra ecclesiam, ad dexteram partem contra Orientem posuerunt corpus B. Eutitii Presbyteri, & aliorum corpora Sanctorum cum ipso insimul: & ita corpus ejus candidis marmoreis tabulis affixerunt, ut quasi arca hinc atque illinc [videatur]. In ipso loco multa mirabilia ostendit Dominus usque in præsentem diem. Et juxta hoc corpus Eutitii, ut diximus, alia crypta est, quæ tendit in longitudinem plus minusque quam triginta pedes, ubi corpora Sanctorum in sacrophago requiescunt. Et quotidie inde modicæ aquæ guttatim currunt, quæ per intercessionem Sanctorum bibentibus auxilium præstant. In alia vero parte sinistra construxerunt altare B. Stephani Protomartyris atque Levitæ & aliorum Sanctorum & in gyrum altaris columellæ marmoreæ & capitella foliata quasi lilia, & insuper capita tabulæ marmoreæ quasi arcus ex omni magnitudine construxerunt. Per cunctam ecclesiam de loco in locum altaria construxerunt, ad honorem Sanctorum atque sanctarum Virginum Dei, quæ regnant cum Domino in perpetuum.

[10] [festo annuo colitur.] Gaudeamus omnes in Domino, Fratres carissimi, in honorem B. Eutitii, Presbyteri & Martyris, cujus hodie festa celebrantur: qui mundum contempsit, & divitias vanas respuit: qui jussa Principum non timuit, eorum supplicia pro nihilo computavit: qui pro amore Dei certavit usque ad mortem, & multos ad fidem traxit, atque ad cælestia regna perduxit: qui minas judicum non timuit, & terrenam gloriam non quæsivit; pro Christi amore animam suam posuit, & gladio evaginato ictu percussus est, & migravit ad Dominum, cujus potestas permanent in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Seu potius in tempore ejusdem persecutionis, mortuo jam Claudio, & Aureliano regnante; vel denique tempore Maximiani, si vera sunt Acta Sanctorum Valentini & Hilarii.

b Manifestum est hanc parenthesim, præter auctoris mentem hic esse intrusam: ideoque eam secrevimus per []

c Ferrarius in Lexico Geographico ait Ferentinæ urbis etiam hodie nomen Ferento superesse, & solis 5 p.m. distare Viterbio, hinc vero Sorianum non nisi 6 vel 7 p.m. abest.

d Hic fortaßis olim finiebantur qualiacumque Acta.

TRANSLATIO S. EUTITII.
Anno MCCCCXCV facta & descripta.

Eutitius Martyr apud Surianum in Hetruria (S.)

BHL Number: 2781

EX MS.

[11] In nomine Domini. Amen. Cum Populus & Universitas terræ Suriani civitatis Ortanæ nostrȩ diœcesis, [Corpus inter rudera ecclesiæ restauranda] tam ex relatione majorum suorum, quā etiam ex vetusta & antiquata consuetudine, ac etiam ex compluribus miraculis in compluribus personis factis & concessis a devotissimo S. Eutitio, quem Ecclesia canonizavit, eum pro peculiari Sancto & singulari Protectore apud divinam Clementiam colere ac devota mente & animi affectu maxime venerari consueverint; venerabilem ecclesiam, in eorum territorio extra muros Suriani situatam, sub nomine dicti Sancti, collapsam tamen vetustate, cupientes debitis honoribus resarcire, & juxta eorum facultates ædificiis exornare, liberantes & exsolventes se ab omni menda & gravamine conscientiæ; ad nos Henricum Brunum Episcopum civitatis Ortanæ & Castellanæ accesserunt, petentes dari sibi facultatem, præfatam ecclesiam debitis exornare ædificiis, ut ceremonias, devotiones, & eorum vota decentius persolvere possent. Cumque obtenta dicta licentia & facultate, complures ex præfato populo & universitate peculiari devotione ad præfatam venerabilem ecclesiam accesserint; & illam evacuantes, quia ruinis repleta erat, effodiēdo & evacuando partem præfatæ ecclesiæ, in qua & antiquiores & moderni homines dictæ terræ Suriani & etiam circumstantes oppidani eorū vota & ceremonias persolvebant præfato Sancto, arcam marmoream invenerint seu repererint, in qua Reliquiȩ & ossa corrosa reperta sint. [Cumq; etiam] Sacerdotes & litteratæ personæ dictæ terræ redditi certiores de inventione dictæ arcæ seu sepulcri, [in arca marmorea cum invenissent Surianenses,] ex tabulis marmoreis confecti ad præfatam ven. ecclesiam cum historia dicti sancti accesserint, quæ singulis annis in festo d. Sancti Sacerdotibus in Matutinis & aliis Horis Canonicis legebatur; ac cognoscētes ex historia & arcæ seu sepulcri compositione & signis, illa fore ossa & venerabiles Reliquias d. Sancti, maxima cum devotione ac quibus poterant ceremoniis præfatas Reliquias venerati sint. Sed quia potuissent d. Populus & Universitas subjici reprehensioni & emendationi nostæ, qui Pastoralem curam de eorum animabus gerimus, per Reverendiss. D. Cardinalem de Ursinis Sanctiss. D. N. Alexandrum VI Romanum Pontificem consuli fecerunt, [Alexander VI ab iis rogatus] ut servatis solennitatibus & diligenti indagine & perquisitione habita, super præfatis venerabilibus Reliquiis talis observetur modus, ut eo omnis mentis macula & defectus in venerandis Reliquiis abstergeretur.

[12] Hinc est quod nos Henricus Episcopus prædictus, & S. D. N. Papæ & sacri Collegii Secretarius, & in hac parte per litteras ejusdem Sanctissimi Domini nostri in forma Brevis nobis directas, & per providos viros Petrum Pennacem, Cichum Ferracuti, Mag. Joannem Lombardum, & Sebastianum Jannotti, Officiales d. Communitatis præsentatas, Commissarius, cujus quidem Brevis tenor sequitur, & est talis. Alexander PP. VI. Venerabilis Frater. Salutem & Apostolicam benedictionem. Exponi nobis fecerunt Communitas & Homines terræ nostræ Suriani, tuæ diœcesis, quod ipsi olim repererunt in quodam pilo marmoreo, [committit ejus inspectionem Episcopo Hortano:] apud altare ecclesiæ S. Eutitii sito, plures & diversas Reliquias, quas licet ipsius Sancti fore arbitrentur, tamen illas publice ostendere, ac pro ipsius sancti Reliquiis affirmare non audent. Nos igitur eorum in hac parte supplicationibus inclinati, ac de præmissis certam notitiam non habentes, Fraternitati Tuæ, de qua in his & aliis specialem in Domino fiduciam obtinemus, per præsentes committimus & mandamus, ut ad d. ecclesiam te personaliter conferas, & de præmissis, an illæ sint veræ Reliquiæ ipsius Sancti, diligenter inquiras; & si ita repereris, dictas Reliquias, infra vel post Missarum solennia, cum debita veneratione & reverentia, universo populo publices & ostendas, ac veras ipsius Sancti Reliquias esse declares, ac per universos Christi fideles venerari decernas. Non obstantibus Constitutionibus & Ordinationibus Apostolicis, ceterisque contrariis quibuscumque. Datum Romæ apud S. Petrum sub Annulo Piscatoris die XIV Aprilis MCCCCLXVI, Pontificatus nostri anno IV.

[13] Viso imprimis tenore dicti Brevis, ac potestate & commissione nobis ipsius vigore per Apostolicam Sedem attributa & commissa, [hic locum adit omnibusque examinatis,] volentes ad executionem procedere; ad d. ecclesiam S. Eutitii nos personaliter contulimus, & diligenter ipsam & specum seu cryptam nostris oculis subjicientes, ac Historiam & Legendam d. Sancti legi facientes; visa & diligenter perscrutata d. ecclesia & crypta, visa & audita d. Historia sive Legenda ipsius S. Eutitii, visa arca sive sarcophago ex tabulis marmoreis facto, & Reliquiis in eo existentibus, & in eadem parte ecclesiæ invento, prout ipsa narrat Historia, visis dictis & attestationibus plurimorum testium fide dignorum, super hujusmodi negotio examinatorum, auditis plurimis miraculis ibidem per summum Creatorem & Redemptorem nostrum intercessione d. Sancti factis & ostensis, [declarat esse verum corpus S. Eutitii] visis demum omnibus ac singulis super ejuscemodi negotio opportunis; Christi, gloriosissimæ ac beatæ Mariæ Virginis matris, & S. Eutitii nominibus invocatis, sedentes pro tribunali in ipsa ecclesia præfati Sancti, dicimus, pronuntiamus & declaramus, d. Reliquias in ipsa ecclesia & d. sarcophago sive arca, fuisse & esse d. Sancti Eutitii, Presbyteri & Martyris, & eas devote venerari debere, prout decet Sanctorum Reliquias; ac præmissa omnia publice & palam prædicari & populis annuntiari. De quibus omnibus & singulis rogamus fieri publicum instrumentum per Dominos Ogerium de Gazinis de Canellis Aquensis Diœcesis, & Lucam Marzarium de Curtismilio Albensis diœcesis, Notarios publicos, & sigilli nostri impressione muniri in roboris firmitatem.

[14] Lata, data & judicialiter facta fuit supra scripta pronuntiatio & declaratio, [per publicū instrumentum,] per præfatum Rev. D. Episcopum & Commissarium, sedentem ubi supra, ac descripta de mandato ipsius Reverendiss. Domini Commissarii in d. ecclesia per me Lucam Marzarium Notarium publicum, præsentibus Vener. Dominis Presbyteris, Joanne Francisco Ser-Petri, Nicolao Antonii Franchini, Petro Paschalis Lipici, omnibus de loco Suriani ac maxima parte populi Suriani, & aliis quam pluribus viris & mulieribus ex oppidis circumstantibus. Anno Dominicæ nativitatis MCCCCXCVI, Indictione XIV die XV mense Maji, Pontificatus S. D. N. Domini Alexandri divina providentia Papæ VI anno IV. ✠ Ego Lucas Marzarius de Curtismilio Albensis diœcesis publicus sacri Imperii auctoritate Notarius, præmissis omnibus & singulis una cum prænominatis testibus rogatus interfui, & rogatus pariter cum præfato Ven. D. Ogerio Gazino Notario publico manu propria subscripsi, hicque me subscripsi cum appositione soliti mei signi Tabellionatus in fidem præmissorum ✠ Sequebatur similis subsignatio & signum alterius jam nominati Notarii. Transumptum vero exemplum anno MDCLXXIX, XXX Aprilis, cum originali, existente in quadam capsula sive archivio scripturarum ecclesiæ gloriosissimi Martyris S. Eutitii, concordare, attestatur Andreas Guidi de Suriano Hortanæ Diœcesis, Dei gratia & Apostolica auctoritate Notarius, in Archivio Romano descriptus; cui fidem legalitatis suæ faciunt XXII Maji Priores Populi Terræque Suriani, in suo Palatio Priorali, subscribente & Surianensis Communitatis sigillum affigente, Andrea Cellio Secretario.

ANALECTA
De ecclesia S. Eutitii & manna ibidem scaturiente.

Eutitius Martyr apud Surianum in Hetruria (S.)

EX MS.

[15] Tvllius Cima, post fidelem translationem Paßionis S. Eutitii, de Latina in Italicam linguam, [Corpus post altare] nulla facta mentione Actus Notarialis jam producti, quem crediderim in ejus manus numquam venisse, uti nec Vghello contigit eum videre; ipsum opusculum suum, sicuti in titulo proposuerat, concludit per ea quæ suo tempore eo in loco notabantur mirabilia. Ac primum a situ & positura sacrorum oßium incipiens, ait: In sinistro ecclesiæ latere est altare Sancti, æ post ipsum locus concavus, duas portulas habens; quarum una ingressui, altera egressui servit. Locus iste ferrata crate versus altare ducta circumdatur, ubi asservantur reliquiæ S. Eutitii intra rotundam arcam, decenter fabricatam; cui similiter versus altare contigua est marmorea tabula, supradictæ crati etiam inclusa, & sequentibus insculpta litteris. [cum titulo:] Reliquias S. Eutitii Martyris, inter rudera lapideo scypho repertas, jubente Alexandro VI Pontifice Max. Henricus Episcopus Hortinus, hic locandas curavit Idibus Maji MCCCCXCVI.

[16] In eadem ecclesiæ parte, in qua consistit altare, intervallo circiter octo passuum, [in vicino sacrario lapis,] conclave est reliquo ecclesiæ pavimento aliquanto depressius, quo solent soli Sacerdotes ingredi: ubi quadrata basis cernitur, quatuor circiter palmos alta, & supra eam Tiburtini lapidis tabula, ex qua, licet naturaliter arida, manna scaturit eo tempore quo in prædicto altari celebratur Missa: quantoque major est sacrificantium numerus tanto etiam copiosior liquor, adeo ut eo aliquando impleantur integra vascula; specialius die XV Maji, ipsius Sancti anniversario, quando præter ingentem accolarum & exterorum undique affluentium turbam, multi etiam Sacerdotes conveniunt, ut in ipso altari sacra peragant. [manna sudans sub Missa] Est autem manna istud ordinariæ aquæ simile quoad colorem; & per canaliculos quosdam circum petram factos derivatur in vas rotundum subtus positum, humaniterque distribuitur ipsum petentibus, ut eo contra varias infirmitates utantur: siquidem ad hoc magna valere efficacia compertum est. Sed & ex eo marmore, cui insculptam dixi epigraphen præmemoratam, dicuntur aliquando exsudasse guttæ grandiores & crebræ, colore albo notabiles; quod & ego possum, ut testis de visu, affirmare.

[17] Conclavi jam descripto contiguum est cœmeterium, ubi intra maceriam circumductam conspiciuntur plurima ossa in cumulum collecta: [item in crypta ex vestigiis quibusdam] quæ utrum censeri possint Martyrum esse vel aliorum, lectori discernendum relinquitur. Cœmeterio porro adsita est cryptula, in cujus fundo extremus paries multis veluti sanguineis maculis rubere cernitur, ubi ex sola parte superiori continuo scaturiunt rubri coloris guttæ: quarum quæ causa sit ignoratur, eoque & major est spectantium admiratio. Sequitur deinde pumicosus tractus, versus minorem ecclesiæ portam, & in fine alia crypta, in cujus parte superiori notantur concavitates duæ, duos circiter palmos inter se dissitæ, & humanorum vestigiorum formam aliquam referentes. Sed quomodo eæ tali loco impressæ sint, difficulter concipitur: oporteret enim (si, quem admodum sibi persuadet vulgus, ab ipsius Sancti pedibus sint) altiorem multo fuisse terram in ipsa crypta, ut sic prono corpore inter orandum prostratus Eutitius, potuerit, elatis retro in altum pedibus, [stillant guttæ miraculosæ.] concamerationem attingere. Ut ut est, ex illis solis seu vestigiis seu cavitatibus, & non ex alia ulla cryptulæ parte continuo stillant guttæ aqueæ, quæ aqua a supposito lapideo vase excepta, a sanis & infirmis devote sumitur, nec minus sapide, utpote levis & grata. Est autem compertū experientia: quod cum aliqui ea sive ad coquendum sive alium finem profanum uti vellent, prodigiosis signis castigata temeritas sit, nec non suppressione miraculosi fluxus ad menses continuos aliquot. Eo autem certius prædicta aqua creditur a natura non esse, quod ipsa crypta tota intra solidum tophum, natura sua aridissimum, excavata, perquam modicam in superficie terram sustineat.

[18] Itaque ad augendum Sancti tot prodigiis clarescentis cultum, [Confraternitas instituta.] instituta est ab annis non ita multis Soriani Confraternitas sub ejus nomine: cui præcipui quique regionis istius sua dederunt nomina, & eamdem optimis legibus moderantur. Eoque non contenti, magnificam animi generositatem testantur, moliendo novam a fundamentis capacioremque ecclesiam; insigni, ut creditur, specie or natuque nulli earum, quæ in hisce partibus spectantur, cessuram. Hactenus Tullius ante annos ab hinc viginti duos, intra quos credibile est absolutam esse, quæ tunc primum inchoabatur, fabricam. Interim vixit Andreas Guidus, Notarius subscriptus ecgrapho Instrumenti præmißi de Translatione sacrorum oßium, cui haud, diu post mortuo insigne testimonium probitatis eximiæ, hoc anno MDCLXXX sexto Idus Februarii, jurati scripserunt ecclesiæ Parochialis S. Nicolai Suriani Rectores Curati, Gregorius Callistus, Salvator Scotolonus, Bernardinus Miccius & Eutitius Paces.

[19] Hic Andreas Guidus, filius qu. Avenerii, in epistola ad R. P. Bernardinum Coroagini Societatis nostræ Sacerdotem, [cultus præsens] directa Viterbium, prosequens informationem cœptam a Tullio, asseruit, quod in d. ecclesia S. Eutitii ante ejus venerandas Reliquias semper ardeat lampas, sub cura pii cujusdam Eremitæ istic commorantis, eo quod cellæ & habitationes Conventus Suriano distent sesquimilliari circiter: quodque in eadem ecclesia ministrent semper Sacellani quatuor, obligati ad celebrandam ibi Missam ter in hebdomade; præterquam quod alii multi Sacerdotes, maxime festivis diebus, eodem sacrificaturi accurrant, ad fovendam Surianensium, magna frequentia adesse solitorum, devotionem. Insuper Feria II Paschæ & simili feria Pentecostes, nec non die I & XV Maji solet dicta ecclesia ab immemorabili tempore processionaliter visitari a Clero atque a Confraternitatibus quinque, ibidem Canonice erectis, intervenientibus cum Magistratu loci prȩcipuæ cujusque notæ personis.

[20] Est autem imprimis notabile saxum Tiburtinum album, pilæ cuidam saxeæ impositum, [fluxus Mannæ qui cessarat] elevatumque quatuor palmis a solo pavimenti. Hoc enim, licet alias aridissimum semper inveniatur, tamen sub Missæ sacrificio, dum fiebat consecratio Corporis & Sanguinis Domini, solebat sudare palam atque conspicue, ita ut concurrentes guttæ derivatæque in præparatos ad id canaliculos fluere non desinerent usque post Communionem Sacerdotis; qua peracta cessabat stillare miraculosus humor, & ad primam siccitatem suam redibat lapis. Stitit quidem hic tam copiosus fluxus ab annis circiter viginti aut viginti quinque: sed ante triennium cœpit iterum modicum quid sudare prædicta petra, confidimusque redituram ad pristinam abundantiam. Interim solatur nos, quod illius vice copiosissime pergat sudare Marmor, erectum super altare & corpus sanctum, [nuper reddi cœptus,] illud scilicet cui insculpta legitur memoria translationis factæ anno MCCCCXCVI; cumque ante hos quinque dies, scilicet XV Maji anni MDCLXXIX, ibidem sacrificaret Illustriss. D. Altaemps, collectus in phialam humor eamdem implevit. Nec dissimilis, minusque ad sanitatem conferendam efficax est alius, stillans ex fornice cryptulæ, quæ creditur S. Eutitio servivisse ad orationis ac pœnitentiæ exercitia obeunda.

[21] Hoc est ergo Manna (sic enim ejusmodi miraculosi fluores paßim vocantur ab Italis) cujus miracula Brautius Episcopus in suo Martyrologio Poëtico celebrat hujusmodi disticho: [ad morbos curandos.]

Fundit aquas tumulus certis & manna diebus
      Martyris, ægrotis unde levamen adest.

De eodem missum ad nos instrumentum authenticum subscribitur manibus propriis decem testium, ex senioribus communitatis: qui omnes, tamquam rem oculis suis sæpe compertam, affirmant, eo quo dictum est modo e saxo scaturiisse manna tempore Canonis annis anterioribus; & ex Marmore, quod est in altari, adhuc scaturire; nec non aquam ex fornice cryptæ: cujus efficaciam probant multitudine votivorum anathematum ad aram affixorum; unus etiam expertum se dicit, cum febri quartana, & natis inde lienis obstructionibus gravaretur. Quin & hoc ipso anno MDCLXXX, quo imprimimus quoque in lucem speramus emittere primos tomos Maji, Fr. Augustinus a Melia, strictioris Ordinis observantiæ S. Francisci & ad præsens Guardianus S. Maria de Podio S. Mariæ Suriani die III Februarii affirmavit, [cui attestatur Guardianus Recollectorum] & coram Notario Florigio Christophoro de Suriano testificatus est in verbo veritatis & tacto pectore more Sacerdotali hæc sequentia. Attestor me, anno MDCLXXIX mense Julio, collatum ad S. Eutitii Martyris hujus loci, cum meo socio, & una cum P. Mag. Hilarione a Suriano Ordinis Prædicatorum, Lectore Congregationis Oratorii in urbe, & cum duobus Patribus ejusdem Congregationis Oratorii: & post absolutionem Missarum ingressum, una cum Eremita solo illius loci in cellulam, in qua media sublime lapis erigitur; ex eodem, quem prius & postea aridum inspexi, in conspectu tres guttas (ut nominant) manna salientes effluere aspexisse, una earum altius erumpente: quas admiratus gloriam sanctissimæ Trinitatis veneratus sum… Insuper duo alii Fratres ejusdem nostri Ordinis dixerunt mihi alias postea inspexisse manna ex eodem lapide emanare.

[22] Postero autem die videlicet IV Februarii, coram eodem Notario sistens se Ludimagister Surianensis R. D. Hieronymus Cherubinus, [antea incredulos:] unus ex quatuor Capellanis Societatis S. Eutitii, cujus diligentia in his omnibus præsto fuit, tacto similiter pectore more Sacerdotali: Attestor, [& Presbyter ludimagister loci] inquit, a me & D. Andrea Guido b. m. quondam colloquentibus de manna S. Eutitii, P. Augustinum a Melia… valde solertem in investigatione veri, & nimis incredulum perspectum fuisse super hoc miraculo, ex parte vulgi (ut aiebat) nimis creduli; postea vero asserentem se idem manna & vidisse & tetigisse; & a me ita loquentem auditum; Quatenus instar Thomæ confirmatus fui, pro veritate hujus miraculi mortē subirem. Idem autem eodem die alio instrumento, sed fide simili, Attestor, inquit, post Idus Majas anno MDCLXXIX huc usque post Missæ absolutionem, in templo S. Eutitii in agro Surianensi, compluries me intulisse in cellulam, sub tecto ejusdem templi existentem seorsim ab altari & sepulcro Martyris aliquot passus: & sæpius nullas, modo unam, modo duas, modo tres, modo quatuor stillas mannæ, quibus lapis Tiburtinus, qui medius in eadem eminet, emanaverat, aspexisse: ac præcipue unam conficiente Sacra R. D. Octaviano Schiratto: & semel tantum lapidis sancto liquore perfusum, quantum palmæ dimidium operiret.

[23] Similiter & Vincentius Cherubinus, æque Sacerdos in eodem Instrumento, [ejusque frater.] Attestor, inquit, fere eodem modo quo meus germanus suprascriptus: & insuper semel tantum descripti lapidis sancto manna perfusum vidisse, quantum tegere queat tota palma, quo xylinum delibutum cum devotione reservo. Et die S. Stephani elapsi anni, absoluta Missa, præsente præ ceteris quadam muliere a S. Martino, & D. Catharina uxore D. Laurentii de Patritiis, reperisse in canali, in quem influit sepulcri Epitaphium, aliquantum mannæ; quod missum in ampullam tradidi perferendum ad R. D. Dominicum de Patritiis, Ludimagistrum in S. Martino, ægrotantem Suriani: qui cum jam convaluerit, forsan virtute mannæ remeavit ad sua munia incolumis.

[24] Denique die VIII Februarii Theseus Pennatius Notarius præmemoratus, [Tabulæ manna sudantis mēsura] cum testibus Flaminio Mancino & Vincentio Cherubino Presbyteris Surianensibus, requisitus a Dominis Officialibus Confraternitatis S. Eutitii, personaliter accessit ad ejusdem D. Eutitii templum campestre territorii Suriani: Et ego met, inquit, vidi oculis meis intus illud quamdam petram lapidis Tiburtini vetustissimam, longitudinis quatuor palmorum circiter, & unius cum dimidio latitudinis circiter, existentem super quodam altari privato, in qua petra leguntur infrascriptæ litteræ, sculptæ cum signo Crucis a capite hoc modo & forma met sequente:

✠ STEPHANUS VATES TIBI MARTYR EUTILIIS PELIÆ MARMORIS DEDI

Non habeo quod ulterius explicationis causa addam: [& inscriptio.] solum noto, per hanc inscriptionem satis clare subverti vulgarem opinationem, qua dicitur iste lapis usum sacrificalis aræ præbuisse Sancto, cui diu post mortem oblatus sit: & huic judicio favere ipsius saxi mensuram, in latitudine sesquipalmarem dumtaxat, adeoque nequaquam sufficientem sustinendo sacrum Calicem atque Patenam, nisi forte saxum istud transversim imponebatur sacræ Mensæ.

DE SS. QVIRILLA ET SOPHIA
VIRGINIBVS ET MARTYRIBVS ROMÆ ADSERVATIS.

[Commentarius]

Quirilla, Virgo & Martyr Romæ adservatæ (S.)
Sophia, Virgo & Martyr Romæ adservatæ (S.)

G. H.

Philippus Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum, qui non sunt in Martyrologio Romano, [Memoria S. Quirillæ,] hunc diem XV Maji ita auspicatur: Idibus Maji, Romæ S. Quirillæ Virginis & Martyris. Et in Notis allegat illa se habere, Ex tabulis Ecclesiæ S. Martini in Montibus, ubi ejus Reliquiæ asservantur. Ferrarium secutus Arturus du Monstier, in Gynæceo sacro Virginum, eadem habet. Antonius Philippinus Ordinis Carmelitani Prior Conventus SS. Silvestri & Martini in Montibus Romæ, de Antiquitate dictæ Ecclesia cap. 16 edidit aliquam Inscriptionem marmori insculptam, quam a ducentis circiter annis factam arbitrantur Romæ similium antiquitatum accurati observatores, in qua pag. 77 ista leguntur: Temporibus Domni Sergii junioris Papæ recondita sunt in hoc sacro altari Corpora BB. Silvestri & Martini Pontificum … cum quibus adhuc reposita fuerunt corpora BB. Sotheris, Paulinæ, Memiæ, Julianæ, Quirillæ, Theopistis ac Sophiæ Virginum & Martyrum. Mentio etiam harum omnium est apud Octavium Pancirolium, in Thesauro abscondito Vrbis Romæ regione 2 ecclesia 41 pag. 226; at loco Sophiæ scribitur Sosiæ. Interim in Auctario Greveni ad Vsuardum & in Kalendario Breviarii MS. quod ad partes Rheni in usu fuit ad hunc XV Maji, [& S. Sophia.] celebratur memoria S. Sophiæ, additurque Virginis in Martyrologio Anglice a Richardo Witfordo scripto & Londini anno MDXXVI excuso. In MS. Kalendario Carmelitarum Conventus Mechliniensis, & in scriptis additionibus Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum, ad titulum Virginis apponitur. Et Martyris. Quare ut simul memoriæ utriusque servetur, eas simul hic proponimus, ad ulterionem Romanorum inquisitionem, qua hæc poßint probari aut improbari.

[2] Memoria sacra S. Quirilli Martyris, sed cum duobus Sociis & Axiopoli in Bulgaria, celebratur IX Maji; ut & S. Sophiæ XXX Septembris, sed viduæ & matris SS. Fidei, Spei & Caritatis Virginum: a quibus has Virgines & Martyres diversas arbitramur. Carolus Bartholomæus Piazza in Sanctuario Romano refert S. Quirillam Virginem & Martyrem coli in ecclesia S. Martini in Montibus, ubi ejus servatur corpus. At S. Sophiæ Virginis memoria inserta est Kalendario Breviarii Moguntini anno 1495 & 1507 excusi, atque Caminensis in Pomerania anno 1521 editi, ut videatur ad hasce Idus Majas pertinere.

DE SANCTO LIBERATORE
EPISCOPO MARTYRE, BENEVENTI DEPOSITO.

[Commentarius]

Liberator, Martyr Beneventi depositus (S.)

G. H.

Marius de Vipera, Archidiaconus Beneventanus, edidit Neapoli anno MDCXXXV Catalogum Sanctorum, quos Ecclesia Beneventana duplici ac semiduplici celebrat ritu: [Beneventi cultus,] inter quos est S. Liberator, qui ritu duplici colitur hoc XV Maji, & ex archivio monasterii S. Sophiæ in MS. codice antiquo, ubi registrata extant nomina Sanctorum, quorum Corpora & Reliquiæ ibi asservantur, & ex inscriptione in marmore in eadem Ecclesia in pariete existente prope capellam Thesauri, hoc de S. Liberator per compendium edidit.

[2] Liberator Episcopus Arianensis & Martyr, miraculorum multitudine admirandus multis locis, & præsertim Beneventi: [corpus,] ubi ejus Corpus condigno honore conditum in augusto templo S. Sophiæ. Ejus Acta temporum injuria exciderunt. Habet Beneventi basilicam ei dicatam extra civitatem magnæ devotionis, [basilica,] a qua tota illa regio dicta extat: ubi ejus festivitas magno accolarum concursu celebratur. Agitur dies festus ex devotione, civibus ab operibus servilibus cessantibus. Hæc dictus Marius de Vipera.

[3] Quia Acta ejus dicuntur injuria temporum excidisse, nonnulla dubia circa Episcopatum occurrunt. Extat Romæ in bibliotheca Vaticana pervetustum Martyrologium antiquo charactere Longobardico, numero 5949 signatum, quod olim pertinuit ad Ecclesiam Beneventanam S. Sophiæ: in quo celebratur ad hunc XV Maji memoria S. Liberatoris Martyris, [martyrium.] nulla facta Episcopatus mentione. Eodem anno MDCXXXV, quo edidit citatum Catalogum Sanctorum Marius de Vipera, vulgavit etiam Fabius Barberius Arianensis Catalogum Episcoporum Arianorum, cum singulorum rebus gestis, quorum primum nominat Meinardum, qui sedit circa annum MLXX: præponit tamen ist a verba: S. Liberator Martyr, fuit Episcopus Ariani ex relatione a Beneventanis. Ferdinandus autem Vghellus tomo 8 Italiæ sacræ excuso anno MDCLXII, edidit ex Fabio Barberio aliisque scripturis Arianos Episcopos; nullaque facta S. Liberatoris mentione, primum statuit dictum Meinardum.

[4] David quoque Romæus imprimendum curavit anno MDLXXVII tractatum, de Quinque Divis Custodibus ac Præsidibus urbis Surrenti, cui subjunxit Indicem Divorum, qui nati & humati sunt in Neapolitano regno, in quo pagella 409 ista pauca habet: [Dictus Pont. in Pelignis:] In Pelignis Liberator Pont. nulla martyrii facta mentione. Sunt Peligni populi in Aprutio, inter Sagrum & Aternum fluvios, quorum urbs præcipua est Sulmo, patria Ovidii; ab hac autem procul distat in Hirpinis Arianum, antiquis Tuticum, Equus Tuticus, & Equus Magnus dictum. Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, edito anno MDCXIII, primo loco ad hunc XV Maji agit de S. Liberatore Episcopo & Martyre in Pelignis, asseritque se Acta ex variis locis, in quibus is colitur, curavisse pervestiganda, at nihil certi ad manus hactenus pervenisse. Interim hoc elogium formavit: S. Liberatoris, Episcopi & Martyris in Pelignis, frequens & celebris est memoria multis in locis, præsertim Sulmone, Beneventi, ubi ejus Reliquiæ habentur, [& Patronus Manlianæ.] & Manlianæ in Sabinis, ubi Tutelaris est & templum habet, ut accepimus. Idem Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum anno MDCXXV excuso ad Idus Maji, In Pelignis, inquit, S. Liberatoris Episcopi & Martyris. Annotatque ita se scribere ex Tabulis Ecclesiæ Beneventanæ, ubi ejus habentur Reliquiæ, & Ecclesiæ Manlianæ in Sabinis, ubi is uti Patronus loci coli fertur… [Castrum S. Liberatoris,] Extat castrum cum cœnobio S. Liberatoris in diœcesi Teatina apud Bucchianicum oppidum. Hæc ibi: nec plura de S. Liberatore obtinere hactenus potuimus. Scripsit ad nos Viterbio anno MDCLXVIII Eminentißimus Cardinalis Franciscus Maria Brancatius, se satagere ut notitias aliquas de S. Liberatore colligeret, quas ubi in ordinem redegisset, ad nos voluit mittere. Verum eas non contigit assequi. Ex omnibus jam relatis certißimo videtur dici posse, S. Liberatorem fuisse Martyrem, ejusque sacras Reliquias esse Beneventi, & valde probabile est fuisse Episcopum. Reliqua subjicimus judicio lectoris.

DE SANCTO ACHILLIO
EPISCOPO LARISSENSI IN THESSALIA.

CIRCA CCCXXX

[Commentarius]

Achillius, Ep. Larissen. in Thessalia (S.)

G. H.

Larissa metropolis Thessaliæ, quæ ab ea Provincia Larissena etiam dicta fuit, inter antiquos Episcopos habuit S. Achillium, variis Græcorum fastis inscriptum ad diem XV Maji. [Elogium ex Menolog. Basilii Imp.] Menologium Basilii Porphyrogeniti Imperatoris hoc eum exornat elogio. Achillius Thaumaturgus, floruit sub Imperio Constantini Magni. Fuit filius parentum Christianorum, ab his pietatem edoctus, & exterorum sapientium disciplina institutus, deinde etiam in divinæ Scripturæ meditatione diligenter excultus, nec non concinno sermone ac virtute debita exornatus, urbis Larissenæ fuit Archiepiscopus initiatus. Postea ob multa feliciter gesta, editaque miracula, illustre nomen adeptus, una cum divinis Patribus Concilio Nicæno adfuit contra Arium hæreticum. Cum vero propter orthodoxam doctrinam strenue dimicasset, atque hæreticos devicisset, omnium admirationem excitavit. Reversus postea Nicæa ad suam Sedem, cum multa patrasset miracula, magnaque & plurima ad Dei Sanctorumque gloriam templa excitasset, gaudio plenus migravit ad Dominum. Hæc in Menologio Basilii Imperatoris. [aliud ex Ms. Synario] Aliud subjungo ex MS. Synaxario Græco Ecclesiæ Constantinopolitanæ, adservato Parisiis in Collegio Claromontano Societatis Iesu.

[2] Eadem die memoria S. P. N. Achillii Thaumaturgi, Metropolitæ Larissenæ urbis. Vixit hic ævo Constantini Magni, piis genitoribus natus & educatus: per quos pietatem eximiam cum disciplinis externis & cælestem philosophiam edoctus, omnibus simul virtutibus animum excoluit. Tunc Archiepiscopus secundæ Thessaliæ apud Larissæos a totius Græciæ populis renuntiatus est. Evocatus etiam ad magnam Synodum Nicænam, contra Arium ejusque asseclas decertavit, eosdemque anathemate damnavit. Reversus vero Larissam, plurima idolorum fana evertit, & dæmones ab hominum corporibus exegit: cumque plurimas sacras ædes a fundamentis exædificasset & omni cultu exornasset, ipse aliis plurimis miraculis editis in pace vitam suam exegit. Hæc ibi, quæ fere eadem leguntur in Menæis excusis, & apud Maximum Cytherorum Episcopum, additurque eum in dicto Nicæno Concilio cum aliis Patribus ad finem usque allaborasse. [& Menæis.] Fuit illud habitum anno CCCXXV, ut videatur saltem ad annum usque CCCXXX vixisse. Ejusdem meminit Ferrarius in Catalogo generali. Elogio in Menæis excusis præmittitur distichon, affirmans famam miraculorum, & alludens ad nomen urbis Λαρίσσα & Λαλεῖν loqui.

Λαλεῖ Λάρισσα σὰς ἀριστείας ξένας,
Μνήμην ἔχουσα καὶ θανόντος σου, Πάτερ.

Loquitur Larissa mira virtutis tuæ,
Etiam sepultum te commemorans, Pater.

DE SS. SIMEONE, ISAACIO, BACHTISOE
MARTYRIBVS IN PERSIDE SVB SAPORE REGE.

SEC. IV.

[Commentarius]

Simeon, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Isaacius, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Bachtisoes, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)

G. H.

Nota est crudelis persecutio Saporis Regis Persarum, adversus Christianos seculo Christi quarto excitata, & sæpius a nobis memorata: in qua hi Christi athletæ sanguinem suum effundendo, martyrio fuere coronati. [Elogium ex Menologio Besilii] Hi in Menologio Basilii Porphyrogeniti Imperatoris hoc exornantur elogio. Simeon, Isaacius & Bachtisoës, Christi Martyres, fuerunt ex Persidos regione oriundi sub impio Sapore. Cum vero Christiani essent, comprehensi fuerunt a Persis, qui ignem adorabant; & Sapori traditi, jussi sunt Christum abnegare, & soli ignique sacrificare. Ast illi responderunt dicentes: Christum non abnegamus, utpote verum Deum ac rerum omnium conditorem: solem vero atque ignem, scilicet opera manuum ejus, plane despicimus. Hoc responso iram Tyranni excitarunt: quapropter manibus pedibusque quatuor partibus devincti distractique, [ubi dicuntur capite plexi.] crudeliter fuerunt cæsi. Deinde in carcerem detrusi, nullum diebus septem acceperunt cibum. Post hæc e carcere educti, cum multiplices cruciatus constanter tolerassent, demum alacri animo sacris ac venerandis capitibus obtruncati, martyrium consummarunt. Hactenus Menologium Basilii Imperatoris. [Aliud ex Ms. Synaxario,] Aliud elogium in MS. Synaxario Constantinopolitano, Parisiis in Collegio Societatis Iesu adservato, sic recitatur. Certamen sanctorum Martyrum Bachtisoës, Isacii & Simeonis. Hi in Perside sub Sapore Rege fidem Christi profitentes, [ubi dicuntur in ignem conjecti,] fuerunt comprehensi atque ad Præsidem deducti; coram quo cum Christianos semet annuntiassent, multa & varia sustinuerunt tormenta. Cumque Præsidi nollent consentire, cum aliis discipulis suis in ignem conjecti, coronam martyrii obtinuerunt. Hæc ibi, [uti in aliis Mss.] quæ fere eadem habentur in MSS. Menæis Mediolanensibus bibliothecæ Ambrosianæ, & Taurienensibus Ducis Sabaudiæ, & sequenti die in Menæis excusis, & MSS. Divionensibus Petri Francisci Chifletii, & in his omnibus dicuntur in ignem conjecti. In postremis autem, Chiffletianis scilicet, idem supplicii genus, addito etiam disticho, sic inculcatur:

Πρὸς πῦρ ἓν συμπνέουσι, τρεῖς ὁμόφρονες,
Ἰσαὰκιος, Συμεών τε καὶ Βαχθισόης.

Tres ignem ad unum mente conspirant pari
Isaacius, Symeonque cum Bachthisoës.

Interim in omnium antiquißimo Basilii Imperatoris Menologio iidem Martyres dicuntur capitibus plexi. Cum autem ista verba quod cum discipulis suis sint in ignem conjecti, etiam habeantur in martyrio SS. Heraclii, Paulini & Benedimi, suspicari quis posset ab his ad illos ea esse per socordiam librariorum temere translata. Si Acta horum aut istorum Martyrū integra extarent, prout videntur extitisse, huic scrupulo posset fieri satis. Iam suspendimus nostrum judicium, illudq; liberum etiam lectori relinquimus.

FESTVM SS. RELIQVIARVM
AVENIONE IN ÆDIBVS DOMINI DE FARGVES.

[Commentarius]

SS. Reliquiarum festum Avenione, in ædibus Domini de Fargues

AUCTORE D. P.

Pontis Avenionensis fundator S. Benedictus, primam nobis occasionem dedit cognoscendi pietatem atque doctrinam nobilißimi viri D. Richardi Iosephi de Cambis Domini de Fargues, cum is laborem suscepisset manu propria transcribendi omnia, quæ Sanctum istum spectant monumenta, in nostro Aprili ad XIV diem edita. Idem deinde collectum a se commentariolum de Sanctis, quorum cultus in Avenionēsi urbe præcipue viget, benignissime communicavit: in quo ad diem XV sic scribit. Domesticum ædium mearum sacellum, cum Apostolicæ Sedis assensu erectum & a magno Vicario Archiepiscopatus Avenionensis consecratum, locupletatur multis Reliquiis, insignibus plerisq;, variorum Sanctorum atque sanctarum, pro majori parte Martyrum, mihi Romæ donatis: quarum ut festum ageretur die XV Maji prædictus magnus Vicarius sanxit, per Instrumentum publicum, cujus hic est tenor.

[2] [Vicarius Avenionensis] Ludovicus maria de Suarez, Presbyter, I. V. Doctor, Protonotarius Apostolicus, Præpositus sanctæ Ecclesiæ Metropolitanæ Avenionensis, Illustrissimi & Reverendissimi Domini, Fr. Dominici de Marinis, Dei & Apostolicæ Sedis gratia Archiepiscopi Avenionensis, & S. D. N. Papæ Assistentis, Vicarius & Officialis generalis. Universis & singulis, ad quos præsentes nostræ litteræ pervenerint, fidem facimus & testamur, quod anno & die infrascriptis nobis exhibitæ & præsentatæ fuerunt a Perillustri & Nobili Domino de Fargues, cive Avenionensi, capsulæ quædam ligneæ, in quibus continentur Sanctorum Reliquiæ, quædam auctoritate Eminentiss. & Reverendiss. Cardinalis Vicarii S. D. N. Papæ, aliæ Illustrissimorum & Reverendiss. Vicesgerentis, Sacrarii Apostolici Præfecti, & asiorum ad quos spectat approbatione confirmatæ; dictæque capsulæ erant decenter conclusæ, una cum sigillis prædictorum Cardinalis & Præsulum, ac illorum litteris debite signatis ac sigillatis.

[3] Quas quidem capsulas nos cum debitis, quantum in nobis fuit, honore & reverentia suscipientes, [corpus S. Eleodori Martyris] post exhibitum cultum, aperuimus: ac in una ipsarum invenimus corpus S. Eleodori Martyris, una cum instrumento authentico & publico, per Notarium signato, & sigillo Eminentiss. Cardinalis Ginetti Vicarii Papæ, sub Datum Romæ XV Novembris MDCLX, in quo fertur, quod anno MDCXLVIII die XXV Septembris, D. Alexander Argolus, Vices-gerens Eminentiss. Cardinalis Vicarii, dedit prædictum corpus D. Laurentio Jannoto Romano; deinde d. Jannotus dedit illud D. Guillelmo Leslæo Presbytero Scoto IV Aprilis MDCLX, & d. Lessæus Domino de Fargues, una cum eisdem facultatibus sibi concessis, die XV Novembris MDCLX.

[4] In alia capsula crus S. Maximæ M. cum ampulla vitrea cum sanguine ejusdem Sanctæ, [& aliorum Martyrum Reliquias,] cum litteris D. Ambrosii Landuccii, Episcopi Porphyriensis, Sacrarii Apostolici præfecti. In alia brachium S. Lielumi M. de ossibus Sanctorum Pontiani, Secundini, Gaudentii, Antonii, Laviniæ, & Silviæ MM. ex Cœmeterio Cyriacæ: & ab Eminentiss. Cardinali Martio Ginetto, Eminentiss. Cardinali Barberino dictæ Reliquiæ datæ sunt, ut patet ex litteris Februarii MDCLIV, & deinde ab eodem Eminentiss. Barberino, D. Richardo Josepho de Cambis donatæ, ut nobis apparuit ex Instrumento publico donationis, debite a publico Notario subscripto & Eminentiss. Cardinalis Vicarii sigillo munito. In alia brachium S. Primitivi M. & partem coxendicis S. Hadriani M. ex cœmeterio Priscillæ, cum litteris D. Marci Oddi, Episcopi Hierapolitani Vicesgerentis, sub die XVI Junii MDCLVIII. In alia vero coxendicem & de ossibus S. Severi M. & de capite S. Constantiæ M. ex cœmeterio Priscillæ, cum litteris D. Marci Oddi prædicti sub die VIII Januarii MDCLIX. [a variis Prælatis Romæ acceptas,] In duabus aliis invenimus brachium S. Anselmi M. brachium S. Victoriæ M. cum ampulla vitrea cum sanguine ejusdem; crus S. Faustinæ Virg. et Mart. Maxilla cum dentibus S. Januarii M. de ossibus S. Silverii M. clavicula pectoris S. Emerentianæ M. de costis S. Aureliæ M. duo digiti S. Licinii M. ampulla vitrea cum sanguine S. Romani M. de ossibus & præcordiis SS. Æmiliani et Socii eius MM. ossa, cineres & dentes Plurimorum Martyrum ex cœmeteriis Cyriacæ & Priscillæ cum litteris D. Octaviani Carraffæ, Archiepiscopi Patracensis Vicesgerentis, & D. Ambrosii Landuccii Episcopi Porphyriensis Sacrarii Apostoli Præfecti XIX & XXX Junii MDCLXI.

[5] In alia capsula de ossibus SS. Severini et Justini MM. cum litteris Eminentiss. Card. Ginetti Vicarii Papæ III Novembris MDCLVIII. In alia de ossibus SS. Venantii, Zosimi, Valerii, Ivanalis MM, & S. Innocentiæ Virg. Et Mart. ex cœmeterio Priscillæ a D. Ascanio Rivaldo Vicesgerente extracta, ut in Instrumento publico XXXI Maji MDCLVIII. Item in alia ossa S. Joachini, Teutonii et Elizæi MM. & partem capitis S. Hilariæ V. M. ex cœmeterio Saturnini, una cum litteris D. Ambrosii Landuccii præfati VIII Junii MDCLIX. In aliis duabus capsulis pars cruris & de ossibus S. Fortunati M. pars cruris S. Honorati M. pars brachii S. Prosperi M. pars brachii & de ossibus S. Constantii M. crus S Clementis M. pars crurum S. Fausti M. pars humeri S. Victorii M. pars humeri S. Felicis M. cum litteris D. Marci Gallii Episcopi Ariminensis, Vicesgerentis Eminentiss. Cardinalis Ginetti. Item in alia de ossibus combustis S. Victoriæ, & de cineribus corporum SS. Agnetis et Emerentianæ VV. MM. ex sacrario ecclesiæ S. Agnetis via Nomentana extra urbem Romam, ut constat ex litteris Cardinalis Antonii Barberini, Abbatis commendatarii ejusdem monasterii S. Agnetis XXX Maji MDCLVIII.

[6] Quibus sacris Reliquiis per nos diligenter visis & consideratis, [in domestico nobilis civis sacello] nec non litteris authenticis concessionum earumdem recognitis legitime signatis & sigillatis, juxta facultatem nobis concessam in suprascriptis authenticis litteris, ad satisfaciendum devotioni ejusdem Domini de Fargues, easdem in suo domestico oratorio seu sacello, in quo auctoritate Apostolica Missæ celebratio concessa reperitur, a nobis visitato & benedicto, publicæ veneratione exponere annuimus: & quod in eo quilibet Sacerdos Secularis vel Regularis possit Missam celebrare in honorem dictorum sanctorum Martyrum, quorum Reliquiæ in d. oratorio seu sacello coluntur, de communi plurimorum Martyrum, & juxta Rubricas Missalis Romani qualibet die XV mensis Maji, quam diem in honorem illorum Sanctorum festum assignamus & concedimus: [statuit simul festive honorandas 15 Maji] nec non quod qualibet die XII mensis Octobris celebretur Missa festiva de communi unius Martyris de S. Eleodoro M. in eodem oratorio seu sacello, juxta prædictas Rubricas Missalis Romani.

[7] In quorum fidem præsentes litteras sigillo Illustriss. & Reverendiss. D. Archiepiscopi Avenionensis & subscriptione nostra munitas, per Archiepiscopatus Avenionensis Secretarium fieri mandavimus. Datum Avenione in Palatio Archiepiscopali, die XX mensis Januarii anno Incarnationis Dominicæ millesimo sexcentesimo sexagesimo nono. [& S. Eliodori seorsim 12 Oct.] Hoc Instrumento sic descripto Latine, addit iterum Gallice uti cœperat ipse Dominus de Fargues: Brachium unum S. Eleodori M. dedi Virginibus Carmelitanis Avenione, & os unum coxendicis ab eodem sancto corpore sumptum ecclesiæ Patrum Societatis Jesu, & utrobique dicta die XII Octobris Officium & Missa de ipso celebratur Conservantur etiam in eodem sacello aliæ reliquiæ variæ, S. Francisci De Sales, S. Benezetti, S. Petri Luxemburgii, & S. Veredemi Ep. Avenion. nec non Sanctorum plurium aliorum: quæ omnes una cum prædictis clauduntur sub altari Oratorii prædicti, ante quod altare noctu & interdiu fovetur lampas, perpetuo ardens ad Dei & Sanctorum prænominatorum honorem.

[8] [exemplo pluries imitabili in casis simili.] Egimus die XVII Aprilis de S. Aniceto Pontifice Romano & Martyre, narravimusque quomodo Ioannes Angelus Dux ab Altaemps a Clemente VIII Pontifice Maximo acceperit ejus corpus, quod die XXII Octobris anni MDCIV collocavit in sacello marmoreo, ad hoc per ipsum erecto intra Palatium suum. Meminimus etiam quod cum anno MDCLXI Romæ essemus, ipso die Paschæ, tunc in XVII Aprilis cadentis, celebratum in eodem Palatio fuerit a populo Romano festum ejusdem S. Aniceti, frequenti totius civitatis concursu; nec enim nisi die illa promiscuæ plebi patet Sacellum istud. In his porro nihil magnopere mirabamur, cum tanti & Principis excellentia, & Pontificis notißima sanctitas, prærogativam istam mererentur, ut in privato hujusmodi sacello unus haberet tam sanctum pignus, alter publicum cultum semel saltem in anno obtineret. Nescimus quod alibi Romæ extet talis Privilegii exemplar: quod autem etiam privatis civibus, quibus pro suæ nobilitatis merito conceditur usus Sacelli domestici, aliquando indulgeretur ut ad Sanctorum, quas ibi conditas habent, Reliquias honorandas, annuo festo per Ordinarium instituto, suos concives invitarent, nullo hactenus compereramus exemplo, Tale igitur nunc invenientes, quod imitari poßint ii omnes, qui in domesticis suis oratoriis magnam Sanctarum Reliquiarum copiam, singulari pietate ac diligentia collectam, & pulcherrimo ordine elegantibus in thecis dispositam habent (uti hic Antverpiæ scimus habere aliquos) omnino duximus necessarium ipsum hic proponere, ad augendum Sanctorum venerationem hoc tempore, quo tam multi quotidie insurgunt novatores, qui Ianseniano, ne dicam Calviniano spiritu pleni, acceptum a majoribus piæ devotionis fervorem conantur extinguere, quidquid eo spectat, frigido simulati zeli prætextu, suspectum faciendo, quasi per abusum popularem irrepserit in Ecclesiam, cum præjudicio supremi Numinis.

DE SANCTIS BENEVENTANIS
JOANNE EPISCOPO, STEPHANO LEVITA. ITEM MARTIANO, DORO, POTITO, PROSPERO, FELICE, CERVOLO, STEPHANO ET ALIO.

[Commentarius]

Joannes, Beneventi in Italia (S.)
Stephanus Lev. Beneventi in Italia (S.)
Marianus, Beneventi in Italia (S.)
Dorus, Beneventi in Italia (S.)
Potitus, Beneventi in Italia (S.)
Prosper, Beneventi in Italia (S.)
Felix, Beneventi in Italia (S.)
Cervolus, Beneventi in Italia (S.)
Stephanus, Beneventi in Italia (S.)
Alius, Beneventi in Italia

G. H.

EX CHR. FALCON.

Ferdinandus Vghellus tomo 8 Italiæ sacræ describit Episcopos & Archiepiscopos Beneventanos, interque illos fuisse vicesimum primum asserit Joannem, [Eorum hodie obscura memoria:] quem titulo Sancti compellat colum. 16, uti & in Indice Chronico & in Indice Alphabetico. Eidem etiam titulum Sancti tribuit Marius de Vipera in Catalogo Sanctorum Ecclesiæ Beneventanæ, & in Chronologia Episcoporum & Archiepiscoporum Metropolitanæ Ecclesiæ Beneventanæ. Verum in Elencho Episcoporum præposito & in Indice Alphabetico Rerum memorabilium sub finem adjuncto, solum compellat Beatum. Egerat is in prima sui Catalogi parte de iis solum Sanctis, quos Ecclesia Beneventana duplici ac semiduplici celebrat ritu: in secunda autem inquit: Sequitur historia de aliis sanctis viris, qui nativam Beneventano e sanguine trahentes originem, patriam suam multis modis, ac præsertim vitæ sanctimonia illustrarunt: at quia eorum Acta propter multas frequentesque urbis nostræ ruinas periere, ideo nostra Beneventana Cathedralis ecclesia, nullum festum diem in eorum memoriam agit, utpote quæ adhuc usque certis historiarum fundamentis caruerit, sola nominum fama percrebrescente. Nunc autem nostra assidui laboris industria nonnulla in diversis librorum monumentis, etiam MSS. antiquitate corrosis reperta, in præsentem librum transcribenda curavimus. Agit deinde, sub nota diei XV Maji, ad hoc ex occasione mox declaranda electi, de S. Ioanne: & extabat, inquit, etiam antiquitus legenda gestorum ejus, quæ ad hæc usque tempore visa & novissime inter hominum manus deperdita est. Ejus Reliquiæ vel certe bellorum injuria deletæ sunt, vel inter illas dicendum reperiri, quæ in nova Cathedrali sub incertis nominibus conservantur. Hæc Marius & ex ipso Vghellus. [sec. 12 scribit Falco.] Antonius Caracciolus inter antiquos Chronologos quatuor, a se Neapoli anno MDCXXVI editos, dedit in lucem Falconem Beneventanum, Notarium & sacri Palatii scribam, ab Innocentio Papa II Iudicem suæ patriæ renuntiatum. Hic edidit Chronicon sui temporis, quod ab anno MCII ad annum MCXL continet res potissimum Beneventi gestas: ac de Inventione S. Joannis & aliorum ista commemorat.

[2] Anno MCXIX, & anno primo Pontificatus Domini Callisti secundi summi Pontificis & universalis Papæ, [An. 1119, 15 Maji inventa Corpora:] … XV die intrante mensis Maji, Benevētanus Archiepiscopus Landulphus, consilio salutis invento, Corpora SS. Martiani, Dori, Potiti & Prosperi, Felicis, Cervoli atque Stephani, quæ prisco ex tempore non […] honestæ tumbæ, qua jacuerant, coram omnibus propalavit. Corporibus namque illis taliter foras eductis, ex ossibus eorum duo in conspectu omnium civiū Antistes præfatus poni magna cum reverentia, ut crederent, præcepit. Fama igitur per civitatem ventilata, concursus magnus factus est virorum ac mulierum, & cursu præcipiti, oblationibus ossa illa lacrymando osculabantur: quæ vero ossa Sanctorum indignus ego osculatus sum. Biduo autē postquam corpora illa Sanctorum foras educta sunt, prædictus Antistes Presbyteros omnes Civitatis ad Episcopium vocari præcepit, quatenus de tantorum Sanctorum laudibus agendis colloquerentur. Continuo consilio assumpto, dedit in mandatis, ut primum Presbyteri Portæ summæ ad Episcopium jubilando, [ad quæ honoranda 17 Maji Clerus successive descendit] cereis & lampadibus descenderent, & coram Sanctorum ossibus laudes Deo & eis decantarent. Secundo quidem Presbyteri Portæ-aureæ, tertio autē Portæ-ruffinæ, quarto Forenses, quinto Civitatis-novæ, postremo vero Civitatis totius Presbyteri & viri, quatenus una in honore Dei & Sanctorum illorum aggregati, omnipotentis Dei misericordiam implorarent, ut eorum intercessionibus delictorum veniam consequerentur. Presbyteri autem Pastoris jussa audientes, sicuti imperaverat, executi sunt: & laudibus innumeris ordinatim ad Sanctorum corpora descendebant. Virorum autem & mulierum & pauperum canentium turbam, quæ præcedebat & sequebatur, [maximo cū tripudio civitatis.] cereis in altum positis & accensis, Lector, si cerneres, de tanto gaudio ultra humanum modum exultares; & ex cordis profundo lacrymas rivo irriguo produceres. Processionem enim insolitam cerneres, & quod a multis annorum spatiis inauditum est, Beneventana civitas ob Sanctorum honorem amoremq; modo operata est. Regem quidem testor cælorum, quod si lingua triplicatos ederet sonos, & vox incessabili piectro promeretur, tanti gaudii pondus & tantarum laudum densitatem nullo modo exarate valerē. Quis unquam civium tempore isto viventium, sic prorsus civitatem lætari, poterit recordari? Credo vero sub beati Apostoli Bartholomæi Patroni civitatis adventum ita prorsus gaudio magno civitatem impletam fuisse.

[3] Nam, ut Beneventanorum memoria per duas generationes allevaretur, Abbates omnes Ecclesiarū, studio magno, lignorum machinationes, mirabili constructas artificio, composuerunt. Civitatis autem novæ Presbyteri, [& festivarū machinarum apparatus:] ut studiosiores præ omnibus viderentur, lignorum machinam quamdam, circumquaq; cereis lampadibusq; immensis obductam, ad Sanctorum corpora perduxere. Infra eam vero juvenes cum tympanis & cum citharis tinnientibus vidimus insultantes. Campanas namque & tintinnabula multa intra struem illam videbamus. Sacerdotes denique in albis vestiti, cum vexillis & multo cereorum comitatu, coram Sanctorum ossibus decantabant. Novissime autē Archisius Archidiaconus talē tantamq; per singulas civitatis partes partiumq; angulos lætitiā insolitam fieri aspiciēs, consilio accepto, mirabilē quamdam lignorum structuram pro Ecclesiæ S. Laurentii honore, quā regebat, & totius civitatis prȩcepit componi. Illic artifices multos, Lector, si adesses, conspiceres, ibi studii manus operantes videres: sub quorū vero industria ad naviculæ instar facta est. Qua demū peracta, super illam magni ponderis campanam & multa alia metallorum genera vociferantia & cereos multos accensos imponi præcepit. Hominē etiam lyrizantem & tubas stridentes ad astra ibi associavit: & circa illam cornua crepitantia, tympana mirabiliter percussa, citharæ variique generis modulationes tripudiabant. O qualem, Lector, aspiceres exultationē, quale gaudium per totius civitatis partes cerneres, si interesses: quod revera putares crederesq; potius aliā vitam aliamq; speciē cordis, oculi, & corporis imitari. Talibus igitur & tantis modulationibus patratis, ut Archidiaconi gloria attolleretur, boves ad illam structuram injunxit, & junctis bobus usque ad S. Andreæ ecclesiam perduxere. Deinde pro densitate ædificiorum, quæ super plateas inerat, usque ad Episcopium boves illam trahere nequiverunt. Continuo ad manus virorum multorum machina ipsa sic ponderata ad Sanctorum Corpora perducta est: & ea perducta Archidiaconus ipse cum Clericorum comitatu in albis vestito coram ossibus Sanctorum vigilias cantaverunt: quibus finitis unusquisque ad propria reversi sumus.

[4] In crastinum autem prædictus Antistes, die videlicet decimo [octavo] stante mensis Maji cum Episcopo Frequentino & de Monte-Marano & Arianensi Corpora Sanctorum collocavit, [collocanturque 18 Maji cum aliis 3 corporibus:] inter quos corpus associavit Beati Joannis XXI Beneventani Archiepiscopi (qui triginta & tres annos, sicut titulus testabatur, in Episcopatu advixit) item corpus Stephani Levitæ alterius Sancti, cujus nomen ignorabatur. Corpus quidem ipsius Joannis Episcopi, & Stephani Levitæ, & alterius Sancti, ante prædictorum inventionem Sanctorum Martiani & ejus sociorum, inventum est juxta altare, in quo ipsi requiescebant. Ad quorū vero venerabilem Dedicationem Archipræsul ipse quartā partem peccatorum omnibus, [eaque visitantibus Indulgentia datur.] qui ad Sanctorum visitationē convenerant, condovavit. Donavit id quoq; omnibus aliis, qui usq; ad Octavum diem Apostolorū Petri & Pauli venturum ad Dedicationem hanc convenerint. Item sub excommunicationis vinculis posuit contra omnes male facientes illis qui ad tantorum Sanctorum convenissent Dedicationem. Hoc anno Landulphus Beneventanus Archiepiscopus obiit quarta die intrante mensis Augusti, & Roffridus electus est, qui erat tunc Archipresbyter. Hactenus Falco: cujus ecgraphum istic ubi […] notavimus una alterave linea omissa mutilum fuisse videtur: quod nisi foret, accuratius sciretur locus unde educta Sancta corpora fuerunt.

[6] Sedes Episcopales, in fine memoratæ, scilicet Frequentina, Montis-Marani & Ariana, omnes quidem sub metropoli Beneventana sunt, de illarumque Episcopis agit Vghellus tomo 8 Italiæ: at quia Catalogi non satis exacte Episcopos referunt; quo hi tres, qui adfuerunt, compellati nomine sint, non possumus certo pronuntiare. De SS. Martiano, Doro, Potito, Prospero, Felicia, Cervolo & Stephano inquirere cupientibus quando vixerint, quomodo & quo die mortem obierint, desunt hactenus monumenta. Marius de Vipera in Catalogi parte secunda (ubi de Sanctis agit, quorum Beneventana Ecclesia festum non celebrat) refert S. Stephanum Martyrem Beneventanum ad diem XIX Septembris, [Incertum an Stephanus cum S. Ianuario,] nixus auctoritate Topographiæ Martyrum sub nomine Primi Cabilunensis Episcopi Martyrologio Maurolyci subjunctæ, in qua ista leguntur: Beneventum Italiæ civitas. Hic Januarius Episcopus, Festus, Stephanus & Desiderius sub Diocletiano Martyres. Verum qui hic Stephanus dicitur, [aut potius cum S. Martiano sit coronatus.] apud Adonem, Notkerum aliosque & in Martyrologio Romano Sosius appellatur. Sed esto etiam aliquis Stephanus, cujus in nullis Actis fit mentio, cum Ianuario Episcopo passus fuisset; unde probaret Marius unum eumdemque censendum esse, qui hic cum Martiano aliisque recensetur?

[4] Apparet nobis satis probabile, hos septem martyrio saltem fuisse coronatos, quod tamen judicio aliorum relinquimus. At qui Stephanus Levita dicitur, & cujus Corpus cum corpore S. Joannis Episcopi fuit inventum, videtur hujus etiam Ecclesiæ Beneventanæ fuisse Diaconus. Referimus omnes ad hunc XV Maji, quo corpora S. Martiani & Sociorum fuerunt inventa. Arbitratur autem Marius, Joannem Episcopum floruisse circa annum CCCCXXX, cui tunc subrogatum ait Dorum II; [an forte Episcopi Beneventani.] & Dorum primum fuisse XV Episcopum circa ann. CCXX, ejusque natalem celebrari XX Novembris, uti S. Marciani Episcopi XIV Julii. Quid si alii etiam fuerint Episcopi ex undecim illis, qui ante S. Ianuarium sederunt, & quorum nomina hactenus latent? Id Beneventanis inquirendum proponimus.

DE S. PRIMAELE SACERDOTE
EREMITA IN BRITANNIA ARMORICA.

[Commentarius]

Primaël Sacerdos, Eremita in Britannia Armorica (S.)

G. H.

Corisopitum urbs est Galliæ Episcopalis in parte occidentali Britanniæ Armoricæ, quæ Cornubia dicitur, unde & urbs ipsa Cornuvallia sæpe vocatur, aut etiam Quimpercorentinum, a S. Corentino illius Episcopo, quem Cathedralis Ecclesia una cum Deipara Virgine agnoscit Patronum. [Acta ex Vita S. Corentini.] Dies hujus natalis est XII Decembris: in cujus Vita, ex antiquo Breviario nobis transmissa, nonnulla spectant ad S. Primaëlem, de quo hic agimus, & sunt ejusmodi.

[2] Cum S. Corentinus causa visitandi perrexisset ad Presbyterum, [Vtriusque pium colloquium.] eremitam justum & religiosum, nomine Primaël, multo colloquio & collatione facta cum eo deo moribus sanctis & religione Catholicæ fidei, mansit ibi cum sancto Sacerdote, & accipientes simul cibum caritatis, cum gratiarum actione laudabant & benedicebant Dominum, qui eos illo die conjunxerat, & noctem sequentem in divinis laudibus, psalmis, hymnis æ canticis spiritualibus diligenter impendebant. Mane autem facto, illucente aurora, homo Dei Corentinus Missam Dei, sicut consueverat, voluit celebrare. Hospes autem eremita, sibi necessaria ad altare parare satagens, currebat ad aquam. Et cum ille claudus esset, & aqua multum remota, de necessitate multam moram faciebat. Unde vir Dei multum admirans, & in ejus occursum exiens, [Ob aquam cum labore procul quarendam,] vidit claudum cum multo labore & fatigatione aquam deferentem, & sibi pie, sicut par erat, compassus est. Levatis igitur oculis corporis & cordis ad Deum, desiderio magno & suppliciter & devote precabatur, ut Christianissimo claudo, propter nimiam aquæ distantiam nimis fatigato, pius Deus & misericors fontem proximiorem misericorditer indulgeret. Nec mora: tam pius Deus pro Sancti desiderio pie satisfacit. [precibus fons elicitur.] Nam sub baculo cui innitebatur vidit fontem clarissimum erumpere & emanare, illius emanante gratia, quæ præparaverat aquam de petra in deserto. Quod ut vidit claudus & cognovit, quantum attonitus fuerit, quanta mentis lætitia & hilaritate gratias egerit Deo, vel calamo imprimere vel lingua exprimere non possem.

[3] Hæc ibi: quæ eadem Albertus le Grand in suo tractatu de Sanctis Britanniæ Armoricæ in Vita S. Corentini retulit: & in Indice alphabetico sub finem libri asserit, [Cultus sacer.] hunc diem XV Maji venerationi S. Primaëlis aßignatum. In Proprio Sanctorum insignis Ecclesiæ Corisopitensis anno MDCXLII excuso, eadem in compendium contracta in Lectionibus de S. Corentino recitari solitis continentur, & præscribitur festum S. Primaëlis Confessoris, sub ritu semiduplici in Ecclesia Cerisopitensi celebrandum ad hunc diem XV Maji: at reliqua fiunt de Communi Confessoris non Pontificis. Oratio Adesto. In secundo Nocturno Lectiones Deridetur justi simplicitas. In tertio Nocturno Homilia in Euangelium Sint lumbi.

[4] Congressus horum Sanctorum contigit, cum S. Corentinus tantum esset Sacerdos, postea a S. Martino Episcopo Turonensi Episcopus consecratus, ut vel hinc de tempore, quo S. Primael floruit notitia aliqua haberi poßit, scilicet ad seculum Christi quartum ejus ætatem spectare.

DE SANCTO DOMNINO
DIACONO PLACENTIÆ IN ITALIA.

CIRCA DCXLIII.

[Commentarius]

Domnus Diaconus, Placentiæ in Italia (S.)

G. H.

Placentia, nobilis Galliæ Cisalpinæ apud Padum fluviū, urbs Episcopalis & plurimos veneratur Sanctos indigenas, e quibus retulimus Sabinum Episcopum XVII. Ianuarii, Gelasium IV Februarii, Victorem VI Martii; [Cultus sacer,] ad eorumque Acta exposuimus varia, quæ scitu opportuna hoc loco paucis attingimus, ad enodandas res gestas S. Domnini, qui sub ritu semiduplici præsenti XV Maji per totam diœcesim colitur, sed ita ut omnia legantur de Communi Confessorum non Pontificum. Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, ex monumentis Ecclesiæ S. Sabini seu Savini, aliquod tale vitæ encomium edidit.

[2] Domninus Placentiæ, sub S. Mauro Episcopo ejusdem civitatis, floruit: a quo ordinatus Diaconus, una cum SS. Victore & Gelasio, verbi prædicatione aliisque piis operibus, [Elogium vita,] maxime vero circa divinum cultum laborans, operam dedit. Divinis officiis & animarum saluti præcipue intentus erat. Sed & seipsum jejuniis, vigiliis & orationibus assiduis exercens, dignam Deo & acceptabilem hostiam offerebat. Cum vero in divinis exercitationibus plurimum proficeret, famaque sanctitatis ejus in dies magis percrebesceret; dilectus Deo hinc in æternam vitam translatus est Idibus Maji, in Moxiis a S. Mauro sepultus: statimque post mortem omnibus cœpit esse venerationi. Corpus ejus postea ab Everardo Episcopo in S. Savini basilicam, cum aliorum Sanctorum corporibus, translatum est, & anno Domini MCCCCLXXXI a Fabricio loco decentiori repositum. Hæc Ferrarius, qui eumdem etiam celebrat in Catalogo generali.

[3] De loco Moxiarum, vulgo le Mosie, egimus ad Vitam S. Victoris VI Martii; [sepultura in Moxiis,] diximusque a lacunis humili palustrique loco frequentibus ita appellatum, ac tribus ab urbe passuum millibus dißitum, qua parte ager Placentinus Orientem Nuramque fluvium respicit. Hoc in loco ecclesiam Moxiarum ad honorem duodecim Apostolorum ædificatam, & a beatissimo Sabino consecratam fuisse, inquit apud Vghellum, tomo 2 Italiæ sacræ in Episcopis Placentinis, Ruffinus monachus cœnobii S. Savini, in libello de ædificatione & restauratione monasterii sui, circa annum MCCLIII conscripto. At S. Savino ibidem sepulto, cœpit ecclesia S. Savini dici. In illa ergo ecclesia S. Domninum aliosque sepelivit S. Maurus Episcopus, S. Savini successor: de qua sepultura apud dictum Ruffinum leguntur hæc verba, ex antiquo vel saxo vel pergameno excepta: Ego Maurus ultimus Episcopus, de Lotherio regno & propter Angelicam visionem veni ad propriam civitatem, & sepelivi corpus S. Sabini Episcopi XVI Kalendas Februarii: istud altare ego consecravi in suum honorem & S. Antonini Martyris. Pridie Nonas Februarii S. Gelasium sepelivi. Pridie Nonas Martii sepelivi corpus S. Victoris Diaconi. Idibus Maji recondivi corpus S. Domnini. X Kalendas Januarii migravit de hoc seculo S. Victoria. Post obitum eorum vixit Maurus Episcopus annos sex, Idibus Septembris migravit. Ego Abbas Effrem sepelivi corpus ejus juxta corpus S. Sabini in sinistram partem, & scripsi manu mea & condivi hic. Et paulo superius… Fuit in alia cuba juxta Orientem sepulcrum SS. Victoris, Domnini Diaconi & Gelasii infantis. Hæc Ruffinus. At Gelasius alibi puer dicitur, qui videtur aliis prædicantibus aut sacra peragentibus ministrasse.

[4] S. Maurus memoratus traditur a Petro Maria Campi lib. 5 historiæ Placentinæ, eumque secuto Vghello, [obitus anno 443,] exceßisse vivis anno CCCCXLIX, & minimum sex annis post obitum S. Domnini, qui apud eumdē Campi refertur ad ann. CCCCXLIII. Quia vero, teste eodem Ruffino apud Vghellum, [Translatio I an. 933,] dicta Ecclesia Moxiarum sive S. Savini anno nongentesimo secundo ab Hungaris combusta fuit, nova ecclesia S. Savini addito monasterio prope civitatē ab Everardo Episcopo constructa est, in eamque ossa S. Domnini aliorumque Sanctorum an. DCCCCXXXIII translata; ac demum a Fabricio Marliano Episcopo Placentino, [2 an. 1481.] anno MCCCCLXXXI, ut supra dictum, loco decentiori reposita.

DE S. FLORENTIO EPISCOPO
CAMPILIÆ IN HETRVRIA.

CIRCA AN. DL.

[Commentarius]

Florentius Episcopus, Campiliæ in Hetruria (S.)

AUCTORE D. P.

De SS. Florentio & Vindemiale, Episcopis Afris & Confessoribus, quorum corpora ex Corsica Tarvisium transtulit Titianus Episcopus, agentibus nobis ad diem II Maji, oblata fortuito notitia est hujus Sancti Episcopi, qui Campiliæ colitur, [Notitiam hujus Sancti petentibus] loco ad diœcesim Massæ-Populoniæ pertinente, sub Pisanæ reipublicæ olim, nunc Magni Ducis Hetruriæ Dominatu. Distinctiorem porro notitiam petentibus nobis a R. P. Sebastiano de Comitibus, eo qui antehac Fastos Senenses vulgavit, ipsoq; in id intento; opportune accidit Senis adesse ipsum Massæ Episcopum, Illustriss. ac Reverendiss. D. Nicolaum de Aciaria, Senensem Patritium: qui gratanter acceptans oblatam de Sanctis bene merendi occasionem, scribi jußit ad Campiliensis ecclesiæ Parochum. adm. R. D. Laurentium Donati, ut si quæ monumenta forsitan ibidem asservarentur de ipso Sancto loci Patrono, transcribenda curaret.

[2] Respondit ille, vel majorum incuria, vel injuria temporum factum esse, ut nihil nunc scriptum reperiatur: [responsum, elim natalem 18 Decembris,] videri tamen majorem aliquam & distinctiorem Sancti notitiam penes Campilienses olim fuisse, quandoquidem in eorum statutis notatum inveniatur, feriatum habendum in populo diem XVIII Decembris, ut qui sit natalis S. Florentii Episcopi. Tali autem observantia nunc abolita celebriorem quotannis cultum recurrere XV Maji, tamquam festo Translationis: [nunc Translationem 15 Maji coli,] quando sacrum corpus cum pompa proceßionali defertur ad ecclesiam S. Ioannis, extra oppidum Campiliense, ab ecclesia in oppido Parochiali; ubi cum magno honore asservari consuevit, habetque altare proprium, cum vetusta imagine sua, in habitu Episcopali. Solent autem ad proceßionem illam Campilienses procedere armati, propter contentionem quæ ipsis olim de prædicto corpore cum vicinis Plumbinensibus fuit; cui terminandæ credunt adhibitum fuisse medium, in simili casu sæpe alias usurpatum, ut scilicet indomiti invenci plaustro juncti impositum plaustro pignus sacrum auferre sinerentur, & quo illi vexissent istic deponeretur; pervexisse autem ad prædictam S. Ioannis ecclesiam, unde ipsum deinde ad se Campilienses receperint.

[3] Narrabat Episcopus, decessorem suum Illustriss. ac Reverendiss. [in quo nihil mutandum censuit Alexander PP. VII.] Bandinum Accarisium, æque Senensem Patritium, cum esset ad limina Apostolorum progressus, duxisse officii sui admonere Alexandrum VII Pontificem tunc Maximum, quod Sanctus iste in sua diœcesi coleretur absque authentica ulla certaque notitia; rogareque quid sibi agendum censeret: & respondisse Pontificem sapientißimum hæc præcise verba: Relinque mundum ut invenisti. Noverat nempe Vrbanum VIII, Pontificem item Maximum, in Decreto anni MDCXXV, quo modum statuebat abusibus, qui irrepere cœperant in colendis quibusdam, cum sanctitatis aut martyrii fama vel opinione defunctis, qui neque Canonizationis neque Beatificationis honore insigniti essent ab Apostolica Sede; noverat, inquam Vrbanum expresse declarasse, quod per id præjudicare nollet neque intenderet in aliquo iis, qui aut per communem ecclesiæ consensum, vel immemorabilem temporis cursum, aut per Patrum virorumque sanctorum scripta, vel longissimi temporis scientia ac tolerantia præfatæ Sedis vel Ordinarii, celebrantur. Qualis cum esset Campigliæ S. Florentius, superfluum erat dubitare, quid de eo esset faciendum imposterum, propter solum scriptarum notitiarum defectum.

[4] [Credunt nunc incolæ allatum ex Corsica,] Licet interim dubitare & quærere, quis ille S. Florentius fuerit. Aiunt Campilienses, uti eorum Parochus prælaudatus scribit, ex insula Corsica miraculose advectum corpus, in marmorea arca, in qua nunc requiescit, appulisse ad littus Hetruscum inter Plumbinum & Campiliam, indeque natam contentionem, eo quem supra exposuimus modo terminatam. Verum ejusmodi opinio, atque hinc nata traditio, tunc fortaßis primum orta est, cum vulgatus est Petri Equilini Sanctorum Catalogus, ex eoque innotuit Sanctus ille Florentius, cujus cum S. Vindemiale Tarvisium devecti supra fecimus mentionem. Certo usitatius nihil est quam ob nominis identitatem confundi personas: nec apparet quomodo de sic allato corpore sciri potuerit locus unde fuerit advectum. [quod parū verosimile est:] Cum præter nudum cujusque nomen, titulumque Episcopi, addito ut summum die obitus, nihil solitum fuerit inscribi laterculis plumbeis, marmoreis aut figlinis, quos Sanctorum Episcoporum corporibus contumulari mos erat, quemadmodum apparebit in S. Lucifero Episcopo Calaritano XX Maji: in ipsa autem arca nihil sculptum conspicitur, unde appareat ex Corsica adnatasse.

[5] [potius dixerim fuisse Episcopum Populoniæ in Vita S. Cerbonii laudatum,] Quare placet valde prædicti Parochi conjectura, non obstante suorum Campiliensium traditione, censentis, fieri posse, ut hic sit Sanctus iste Florentius, de quo in Vita S. Cerbonii Populoniensis Episcopi, ad X Octobris danda, sic legitur. Pervenit B. Cerbonius in Populoniensem civitatem, in qua erat ecclesia Beatæ Dei genitricis Mariæ, ubi erat venerabilis Florentius Episcopus ejusdem civitatis, orans Dominum die ac nocte cum omni devotione. Venerabilis autem Florentius Episcopus, ut vidit B. Cerbonium gavisus est gaudio magno, & suscepit eum cum omni amore & honore, commorantes insimul usque dum viveret Episcopus, servientes Domino cum omni alacritate & simplicitate cordis … Contigit autem illis diebus ut B. Florentius dormitionem acciperet in Domino, cujus animam B. Cerbonius ab Angelis ad cælum vidit deferri. Hactenus Vita illa ex Codice Vaticano 6453 descripta: & eadem fere leguntur in membraneo Paßionali Cardinalis Barberini.

[7] Floruit S. Cerbonius tempore Regis Totilæ & Vigilii Papæ, post medium seculi VI, [qui obiit circa an. 550.] ita ut mors decessoris Florentii referri poßit ad annum circiter DLVI: & corpus quidem ejus, in Elba insula, quo propter Longobardos fugerat, mortui, clam de mandato ejus perlatum est Populoniam, ad sepulcrum quod sibi pararat, in eoque tumulatum (uti refert S. Gregorius lib. 3 Dialog. capite 11) non tamen ibi diu mansit: sed intra pauca secula, deserta & destructa funditus Populonia, translatum fuit Massam, ad ædem insignem sub ejus nomine ibidem dedicatam; corpore S. Florentii sub ruinis Populoniæ remanente. [& inter Populonia ruinas sepultus delituit,] Hoc vero si fuit postea divino aliquo indicio revelatum, inventumque eo loco ubi olim urbs steterat, medio inter Campiliam & Plumbinum; nihil pronius fuit quam ut de ejus possessione certarent inter se loci intriusque incolæ; & siquidem alluente mari detectus tumulus primum fuit (uti potuit contigisse) potuit etiam persuaderi hominibus, apud quos nulla veterum Populoniæ Episcoporum ante Cerbonium memoria supererat, trans mare advectum miraculose arcam; & quærentibus unde, occurrere Corsica, ubi celebre erat S. Florentii alicujus nomen, deperdita pridem notitia corporis, ob Saracenorum incursiones latentis vel ablati: maxime postquam in Petro de Natalibus apparuit etiam S. Florentius (licet ab utroque jam dicto verosimiliter distinctus) ex Africa ejectus, qui in Corsica cum S. Vindemiale vixit.

[8] Neque mirum videri debet, quod dixerim, primorum Populoniæ Episcoporum memoriam cum ipsa Populonia periisse, adeo ut nec de Florentio quidem, [ignoratus a posteris] in Vita S. Cerbonii memorato, Campilienses cogitarint. Etenim ipsa illa Vita Massanis, corpus S. Cerbonii habentibus diu nota non fuit, uti ostendit Ferdinandus Vghellus, dum tom. 3 Italiæ sacræ de Massæ-Populoniæ Episcopis ita loquitur: Adhuc, ut multum investigaverim, haud sum assecatus, quis ejus diœcesis primus Episcopus fuerit, quisve illic primum Euangelium prædicarit. Constat enim ante S. Cerbonium, qui vixit anno DLXXIII, nullum omnino occurrere, qui in Populoniæ Massæque Sede floruerit. Hoc sane non accidisset, si prædicta S. Cerbonii Vita tunc fuisset in manibus. [æque ac ipsa illa Vita.] Latebat illa scilicet in aliarum ecclesiarum transcripta Legendariis: quomodo latuit Vita S. Appiani, Papiæ ad Cælum aureum monachi, data a nobis IV Martii ex MS. Cardin. Barberini: dum interim, qui corpus ibidem poßident & colunt nunc Augustiniani, tam Canonici quam Eremitæ, existimarunt, alicujus ex Africa Episcopi id esse, quod cum S. Augustini corpore ex Sardinia fuerit allatum a Luitprando Rege.

DE SANCTO HILARO
ABBATE GALEATENSI IN ITALIA.

ANNO DLVIII

[Praefatio]

Hilarus, Abbas Galeatensis, in Italia (S.)

Auctore D. P.

Galeata pagus ad radices montis Apennini, in Æmiliæ nunc Romanulæ finibus, haud procul ab hodierno Dominio Florentino, ad fluvium Bidentem, seu Bethensem, aut Vticensem, Livio Utentem dictum, qui inde defluit ad oppidulum Civitellam, ac Meldulam oppidum, ac postea supra Æmiliam viam ac Forum-Livii, quod non attingit, Ronco appelatus, Ravennam alluit, ac dein in mare Adriaticum delabitur. Debet autem Galeata suam originem S. Hilaro, [Galeata cœnobium a S. Hilaro constructū,] sive ut paßim scribitur Hillaro, vel etiam Hyllaro & Illaro, de quo hic agimus, & a quo ibidem aliquod cœnobium erectum est, postmodum in Abbatiam opulentissimam conversum: ita ut Ecclesiæ parochiales sex & triginta ei subjectæ fuerint; & Abbas plurium pagorum, ac totius fere vallis Dominus.

[2] Ibi Anscausus Episcopus Foropopiliensis, in cujus territorio ipsum monasterium situm est, cum maxima honoris humilitate gravissime dicitur suscepisse Stephanum Papam II, [a Stephano concessum Episcopo Populiensi,] cum anno DCCLIII Franciæ properaret regionem, ad redimendam Italiæ Provinciam simul & Ravennatium Exarchatum de manibus gentium Longobardarum, eique affluenter itineris subsidia tribuisse: qui quod concupierat consecutus per Francos, vicissitudinem propensi beneficii eidem Anscauso Episcopo irrogans, prædictum monasterium diebus vitæ suæ fruendum illi concesserit: quod frater ejus atque successor Paulus confirmavit. [ejusque Archiepiscopo diu subjectum fuit,] Eo deinde mortuo agnoscens prædictum venerabile monasterium juris sanctæ Ravennatis Ecclesiæ a diuturnis existere temporibus, ideoq; perpendens contra omnem rationem esse, ut ipse venerabilis locus a sancta Ravennate Ecclesia abstrahatur; ea quæ pridem pro ejus subtractione promulgata fuerant, incongrue atque irrationabiliter, omnia irrita & invalida esse statuerit. Quam certo hæc dicantur nescio: quamvis enim Rubeus librum quintum Historiarum Ravennatum exordiatur a fragmento Bullæ, [a Paulo I Ravennati Ecclesiæ restitutum.] desuper a Paulo I editæ, in favorem ecclesiæ & Archiepiscopi Ravennatis; minime tamen securos nos facit de rei veritate, dum ipsemet ait Privilegium hoc signari, tamquam datum Nonis Febr. Imp. Domno Piiss. Augusto Constantino, a Deo Coronato magno Imp. an. XL & pacis (imo P. C. id est post Consulatum) ejus anno XX; sed & Leone, majore Imperatoris ejus filio, anno VII, Indict. XII. Vt enim taceam quam incongruum sit Copronymi, hæretici excommunicati, Imperio signari Pontificis Romani Bullas; prædicti omnes numeri annorum cadunt in annum Christianæ æræ DCCLIX; cum Paulum constet anno DCCLVII vita functum esse. Ipsa tamen fictio, si fictio est, annorum saltem DCCC antiquitate subnixa, facile probat veterem loci celebritatem, & nonnullam super eo inter Foropopulienses proximos, & longius remotos Ravennates controversiam, appellationemq; Sancti tributā Hilaro ab immemorabili tempore. Pro adstruendo autem potiori Ravennatium jure facit, quod monasterium ipsum primam suam dotem primasq; posseßiones acceperit ab Olybrio, viro inter Ravennates perquam potente, ibidem cum filiis monachatum professo, ea verosimiliter conditione, ut Ravennati Archiepiscopo locus ipse immediate subjiceretur: quod & Rex Theodoricus eidem loco singulariter potuit constituisse. Ravennatium ergo potiori juri inhærens Hermenfredus Abbas Galeatensis, an. DCCCCXCVII designatus, obsequium Ravennæ fidemque sacramento solemni juravit; & anno MCCLI, in porticu cœnobii D. Hilari Galeatensis, Prior, Præfectus, & Monachi Procuratorem fecerunt Palmarium Monachum, qui electum a Conventu eorum Abbatem Rainerium, Ugonis Carpingi Comitis filium, confirmari a Philippo Archiepiscopo Ravennate peteret. Iterum anno MCCCXXIV Arduinus, D. Hilari Galeatensis Abbas, more majorum, genibus innixus, contacto Euangeliorum libro, Aimerico Archiepiscopo solemne obsequium præstitit. Eodem modo an. MCCCXXXIV designatus cœnobii D. Hilari Galeatensis Abbas Alexander, confirmari petiit: uti ea aliaque apud Rubeū traduntur.

[3] Acta S. Hilari ex tribus illustribus codicibus MSS. damus: horum prima ipsi Romæ curavimus ex MS Vaticano num. 3044 signato describi: alia ibidem nobis donavit Ferdinandus Vghellus, [Acta ex MSS.] cui videntur ex ipso monasterio Galeatensi submissa: ultima descripsit nobis Ioannes Gamansius, ex MS. Bodecensis cœnobii. Posteriora duo stylo nonnihil politiori decurrunt: primum nativam simplicitatem servat. Hoc igitur potißimum sequimur; aliis utimur ad supplendos ejus defectus vel illustranda obscura quadam loca. Auctor sub finem se ibidem monachum asserit, & quæ vidit & auribus percepit Deo teste se fideliter conscripsisse. [auctore Paulo ejus discipulo,] Rubeus Paulum S. Hilari discipulum nominat, & illustre compendium suæ historiæ inseruit, postmodum cum Surii Vitis Sanctorum recusum. Petrus de Natalibus aliquam ex dictis Actis epitomen contraxit, uti etiā Silvanus Razzius tomo 1 de sanctis Hetruscis, & Philippus Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ad hunc XV Maji, quo obiit: [memoria in Fastis 15] ad quem diem in antiquo MS. Martyrologio Reginæ Sueciæ, sub nomine Vsuardi, celebratur memoria S. Hilarii monachi & eremitæ. Et iterum Ferrarius de eodem agit in Catalogo generali, citatis monumentis Ecclesiæ Galeatensis & Breviario Vallumbrosano: quibus consonat quoad diem Rubeus. Alii S. Hilarum referunt die XIII Maji, secuti Petrum de Natalibus, [& 13 Maji;] apud quem legitur obiisse III Idus Maji, & hi sunt Grevenus, Maurolycus, Galesinius, Canisius, Surius, aliique. Secutus est autem Petrus Vitæ Historiā, evidenter a transcribentibus corruptam, eo loco ubi Paulus scripserat post mortem ab Angelo prænuntiatam die tertio, ipsis Idibus Maji Sanctum hinc emigrasse.

[4] Natus est S. Hilarus anno CCCCLXXVI, ut qui Consulibus Dinamio & Sifidio, an. CCCCLXXXVIII, [tempus vitæ & mortis,] egerit annum ætatis duodecimum. Cum autem attigerit annum ætatis octogesimum secundum, consequens est quod in Domino obdormiverit anno DLVIII; & ad conditam pridem a se ecclesiam cœperit discipulos aggregare circa annum Christi CCCCXCVII, utpote tunc agens ætatis suæ annum XXI. Quam porro sibi tunc præscripserit regulam, non constat. Wion, Dorganius, Menardus, Bucelinus illum fastis Benedictinis adscripserunt; sed omiserunt Lucas d' Achery & Ioannes Mabillon in Actis Sanctorum Ordinis S. Benedicti: & Merito. [& ordo monasticus.] Fuit enim S. Hilarus aliquot annis senior S. Benedicto, & ante monasticam vitam amplexus, quam ille Ordinem suum auspicaretur. Certe si pauca illa Regulæ ab eodem observatæ ac traditæ capita, quorum meminit Vita, consideres; nihil dubitabis, quin hæc eidem & discipulis ejus fuerit singularis ac propria, neque scripto sed usu constituta: cui proinde Regula Benedictina facillime successerit, cum ea cœpit per Italiam vulgari, quod vix ante Caßinensis monasterii restaurationem sub S. Petronace factum fuisse videtur.

[5] Collapsa postmodum, ut sunt humanæ res omnes, disciplina fuit; adeo ut in quadam Faventinæ civitatis Chronica, [Translatio ad Camaldulense monasteriū,] circa initium seculi præsentis in lucem eruta, linguaque vulgari tradita a Gregorio Zuccolo, notatum inveniatur, teste Raizzio, quod ab anno MCLXIII usq; ad MCCXII Abbas S. Hilari, tamquam secularis aliquis Princeps, sæpius induxerit in Romandiolam equitum ac peditum turmas eques ipse, incursiones faciendo modo in agros Faventinorum, modo pro his in adversariorū terras. In Commendam denique, ut appellant, Abbatia decidit, sub eaq; servitute per annos sexaginta gemuit, usq; ad annum circiter MCCCCLXXXVIII, quando Camaldulensibus tradita est. Mutationē hanc secuta est innovatio loci: quæ ut collatis undiq; subsidiis pecuniariis procederet felicius, ipse S. Hilarus effecit, productus in lucem & solenni translatione delatus ad aram principem, per Petrum Delfinum, Ordinis Camaldulensis Generalem. Hac de re inter ejus epistolas impressas Venetiis anno MDXXIV arte & studio Bernardini Benalii, extat in ordine nonagesima sexta, ad Franciscum Picolhomineum Card. Senensem, ab avunculo Pio II creatum S. R. E. Archidiaconū, deinde Pontificem maximum anno MDIII Pium III: quam manu sua nobis transcripsit Illustrißimus idemq; Eruditißimus Antonius Magliabechius, beneficio tanto pluris æstimando, quod rarißima inveniantur exemplaria, adeo ut ægre post diuturnam inquisitionem unum petenti Alexandro VII sit inventum. [a Petro Delphino Ord. Gen. descripta,] Fuit autem Petrus ab anno ætatis suæ XXXIII, Christi MCCCCLXXVII. Generalis, usque ad ætatis suæ annum LXXXI, Christi MDXXV: quando sanctißime obiit Venitiis, in monasterio S. Michaelis de Murano XVII Ianuarii: Vitam vero ejus, ex epistolis collectam, legere est apud Sivanum Razzium, in alio de Beatis Camaldulensibus opere pag. 149 & seq.

VITA
Auctore Paulo Discipulo Sancti.
Ex tribus veteribus MSS.

Hilarus, Abbas Galeatensis, in Italia (S.)

BHL Number: 3913

A PAULO DISCIP. EX MS.

CAPVT I.
S. Hilari anachoresis, monasterium conditum in eoque receptus cum suis Olybrius Ravennas.

Temporibus quibus civitas Romana a Consulibus gubernabatur, a Dynamio & Sifidio, fuit quidam puerulus, nomine Hilarus apud provinciam Tusciam b, & ab infantia sua timens Deum & recedens ab omni malo: [Lectione Scripturæ sacræ,] qui dum apud suos parentes secrete Christiana regula uteretur, pervenerunt ad manus ejus beatissimi Pauli Apostoli c epistolæ, quibus die noctuque utebatur. Deinde dum hæc in corde ejus volverentur, qualiter a suis parentibus recederet, & ad Dei pervenire d posset culturam; divino instigante Spiritu, dum in ecclesia ad orationem ambulasset, audivit lectionem sancti Euangelii ubi dicit Dominus discipulis; Si quis vult post me venire, & non odit patrem suum & matrem, & reliqua simul quæ possidet, & animam suam, non potest meus esse discipulus; & interrogavit quemdam senem quid hoc esset. [Luc. 14, 26,] Respondens senex dixit illi, Tu cum sis annorum e duodecim, jugiter quid hoc scrutari desideras? [& verbis Euangelii excitatus,] Ad hæc puer respondit, Pater, loquitur Dominus in sanctis Euangeliis, Sinite parvulos, & nolite eos prohibere venire ad me. [Mar. 10, 13] Audiens hoc senex, f quod non esset dubius Angelum Dei adfuisse, dixit ei; Fili, secundum voluntatem tuam fiat tibi sicut vis, & exposuit ei omnia quæ g oportebat de regno Dei.

[2] Quo audito puer gaudio magno repletus, dixit: Domine Jesu Christe, qui es Dux castitatis, [petit dirigi iter suum:] redemptor peccantium, protector innocentium, adjutor in tribulationibus, quem cæli cælorum vix capiunt, qui es lux omnium indeficiens; te invoco, te deprecor, ut digneris Angelum tuum Sanctum destinare in itinere meo, qui vias meas dirigat per tuam sanctam virtutem, ut non possit inimicus amovere puerum tuum, qui pro nominis h tui desiderio in hoc collocatus loco, solitariam institutionem desidero amplecti, ut possim præceptum verbi tui adimplere, qui vivis & regnas, nunc & semper, & per omnia secula seculorum. Amen. Et dum completa esset oratio, [ab Angelo confortatus,] apparuit ei Angelus Domini, & confortans animum ejus, dixit: Confortare, viriliter age: omnia enim complet Deus voluntatis tuæ desideria: & ecce ego datus sum tibi custos, ut quæcumque facere volueris, prospera sint in manu tua. Eodem quoque tempore exiens a partibus Tusciæ, Æmiliæ se partibus collocavit: ubi ab Angelo demonstratum locum habitationis ejus in montibus & in desertis, qualiter ejus fuerat dilectio, prompte adeptus est.

[3] Locus autem ille qui ab Angelo fuerat demonstratus ita erat dispositus. Mons erat superius, & sub eodem fluvius Bethesse i decurrens plus minus miliario uno, [discedit in Æmiliam] ubi ei Dominus tantam gratiam donare dignatus est, ut infra tres annos in eodem monte ecclesia fabricaretur; [& sibi eremitorium struit:] & sub eadem ecclesia sibi speluncam construens, ibi die noctuque laudes referebat. Cumq; in eodem loco in k eremis collocatus fuisset, gratia Dei confisus, præcepit ibidem Dominus ei labore manuum suarum victum prȩbere quotidianum.

[4] At ubi in vigesimum annum ætatis suæ pervenit, cœpit regulam monasterii solicite observare. l Erat quidam vir nomine Olybrius, potentissimus, & nobili ex genere, qui habitans in urbe Ravenna dæmonio arreptus est: & cœpit ex ore ejus clamare dæmon & dicere, nisi videro puerum Hilarum, non exeam de homine isto. [ubi proditus a dæmone Olybrium obsidente,] Tunc flens familia vel conjux ejus interrogaverunt eum dicentes: Cujus formæ est vir, aut ubi eum invenire possumus? Quibus dæmon dixit: In montibus &in deserto loco manet: ipseque mons super Betentē fluvium est constitutus, in quo monte sibi ecclesiam collocavit, in quo vero loco die noctuq; in Dei laudibus perseverat: annorū est circiter viginti & duorū, brevis vero staturæ, modicaq; sibi barba nascitur, & comitantur cum illo Angeli Dei. Quo audito omnis pariter familia, una cum suo Domino & Domina, in eumdem locum, [ipsum ad se accedentem,] ubi sanctus vir orationibus utebatur, pervenire festinabant, secunda die, hora nona. Dum autem ad unius jactum lapidis ad eumdem propinquassent locum, cœpit dȩmon, timens & tremens gemensq; rapidissimo cursu ad Dei hominem properare. Cumque ante m regias pervenisset ecclesiæ, non eum permisit Angelus Domini ingredi, usque dum Dei famulus orationis suæ regulam adimpleret: completo autem vespertino carmine, sic eum absolvit ut ingrederetur.

[5] Ingressus autem, tota illa nocte in vigiliis & oratione perduravit: clamabat vero dæmon dicens, [liberat,] absolve me, beatissime Hilare, & noli flagellis ardentibus cruciare. Ad hæc B. Hilarus ita respondit: Obmutesce, maledicte & immundissime spiritus; exi ab eo. Et vera accepta sanitate, cœpit B. Hilarus gratias agere Deo, dicens: Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe, qui me jubes servum tuum effugare immundissimum spiritum: sed tu, bone & benedicte pater, si tua jussione hunc effugasti immundum spiritum, jube aperire oculos cordis ejus, ut cognoscat te solum esse creatorem suum, & relinquat idola vana & surda, & nullum alium adoret præter te, Domine. Et dum finita esset oratio, advolvit se ad pedes ejus Olybrius, una cum conjuge sua & filiis duobus, [& cum uxore filiis ac familia baptizari facit,] rogātes eum ut firmam in eis regulam Christianitatis institueret. Quod videns B. Hilarus, gaudio magno repletus, cogitare cœpit qualiter eos ad baptismi gratiam aggregare posset. Vnde factum est ut Domino prosperante exinde transiret quidam Presbyter, nomine Julianus, qui ab Aritio n in urbe Ravenna ambulabat. Qui dum ibidem devenisset, fecit eum o baptismo renovari: & collecta omni familia una cum suo Domino, plus minus animæ quam nonaginta, omnes baptizati sunt. Tertia vero die conjux Olybrii, Eustasia nomine, migravit ad Dominum.

[6] Sed quid multa? Opus eorum & fidem narrare non est necesse: nam Olybrius, una cum filiis suis p Jobio & Eunomio, [qui cum filiis mona hus factus,] in regula monasterii perduraverunt usque ad transitum suum; familiam vero & omnem pecuniam, quam habere potuerant, ab urbe Ravenna secum detulerunt, & in manibus ejus tradiderunt. Et quia non longe ab ipso monasterio, q plus minus quasi duarum sagittarum jactus, quamvis in desertis, ejusdem Olybrii erat possessio; ibi ipsos famulos suos injecit ad laborandum. Vnde factum est, Domini gratia opitulante, ut ipsa loca, quæ in eremis fuerant deserta, infra decem annorum spatia, [fundos suos ei largitur,] omnia culturarentur: & tantam opem ibi Dominus quotidianis diebus impendere dignatus est, ut pauperibus r & viduis erogarent. Cumque per eum Dominus multas virtutes faceret (nam & cæcis visum reddebat, & omnem morbum in Christi nomine curabat) s [convenerunt illuc plurimi, tam pro animæ quam pro corporis sanitate impetranda: & qui cum fidei integritate, de quacumque necessitate postulasset, gaudens & alacer impetrata optione revertebatur. Hanc quoque Regulam B. Hilarus Fratribus instituit, ut a mane usque ad horam nonam terræ operibus, in privatis diebus, se jejunantes occuparent: refectione autem facta ab hora nona vespertinis laudibus Deo studiosissime usque ad noctem deservirent, [& servat Regulam ab eo institutam.] a media vero nocte usque ad mane in Dei laudibus perstarent;] usque dum ei Angelus appareret t dum veram regulam in ipso loco constituisset.

ANNOTATA.

a Est is annus Æræ vulgaris 488, cum Italia a Barbaris occupata apud Græcos Imperaret Zeno.

b Addit MS. Vaticanum Urbe Romana, fortaßis Reatina.

c Ibidem B.P.A. prædicationis epistolæ.

d MS. Bodecense, Et ad Dei cultum se studiosius atque perfectius adaptaret: & sic paßim phrasis utriusque MS. differt: uti & MS. Vghellani.

e Idem MS. Bodec. Cum sic adhuc puer vix tredecim annorum, quid hoc scrutari desideras, quod vix perfecti pauci adimplere poterunt?

f Idem, Audiens hoc senex, gavisus de ejus fidei ardore, dixit:

g Idem, Quæ habebat interrogare de regno Dei.

h Idem, Pro nomine tuo desiderantem ab hominibus sequestrari.

i Deest nomen in MS. Bodec. MS. Vghelli Bidens dicitur; Bedese autem in tabulis, qui Forolivium transiens Ravennam fertur, ejusque latus Australe alluit. Rubeus locum describit: Passibus mille juxta vicum Galigatam, Ravennatis diœcesis, in præcelso atque edito monte, sub quo Vitis amnis defluit, ab incolis (ut nos, quo tempore ibidem fuimus, accepimus) Bidens appellatus.

k Ecgraphum nostrum Vatic. heremnis, forsan ærumnis, Brevius hæc MS. Bodec.

l Idem MS. Vigesimo igitur ætatis suæ anno, cum jam omnem regulam eremiticæ conversationis solicite observaret, vir quidam &c.

m MS. Vghelli ad valvas. Ast Regiæ, phrasi Italica dicuntur fores, vulgo Reggi.

n Ita etiam Ms. Vghelli. In MS. Bodec. nulla fit mentio Aretii: est autem, urbs Tusciæ Episcopalis inter quam & Ravennā medius jacet Vicus Galeata 30 p. m utrimq; distans, seu itinere horarum 10, quod justum bidui iter est homini, uxorem filiosque ducenti & familiam capitum 90.

o MS. Bodec. At ille continuo consecrato fonte baptizavit eos cum omni clientela numero LXXXX.

p Ibidem Junius pro Jolio. Rubeus etiam Junium vocat.

q MS. Vaticanum Passio, utique scriptorio mendo: MS. Vghelli prædium.

r MS: Bodec. Tantamque copiam Dominus illi loco contulit, ut pauperibus & peregrinis & omnibus inhabitantibus victus & vestitus abundanter ibi subministraretur.

s Hæc sumpta ex MSS. Vghelli & Bodecensi: nam Vaticanum hic misere truncatum est, & regulam primam sic proponit, Vt animæ ab hora nona ad vespertinas laudes usque prudentissime studio lectionis augebantur, & media autem nocte similiter a Dei laudibus non cessabat.

t Addit. Bodec. Qui quotidie eum confortabat, & quid agendum Fratribus esset annuntiabat.

CAPUT II.
Theodorici Regis furor contra Sanctum repressus: hujus in regimine virtutes & obitus.

[7] In tempore illo a veniens Rex Theodoricus, ut sibi sub ipso monte super Betentem fluvium palatium b constitueret: & dum multas angarias c populis propinquantibus imposuisset constituendo palatium, quidam ex populis, pestiferi homines, nuntiaverunt ei dicentes; d quidam vir, nomine Hilarus, [Iussu Theodorici R. capiendus,] sibi aggregata multitudine de familiaribus suis, nullum prȩceptum suæ Excellentiæ obedire conatur; sed neque in operibus publicis, neq; in quibuslibet suis jussionibus obaudit: e &, si jubes, turbam ex militibus destinemus, quæ eum una cum familiaribus deprehensum ad tuam perducat Clementiam. Quo audito Rex Theodoricus iratus est valde, & missa apparitione [cum] f quaterdecennionibus militum, suis aspectibus eum jussit adsisti. [missos ad id milites orando avertit;] Et Ambulantes milites dum in ejus possessiunculam introire voluissent, ad ejus familiam deprædandam, dum descenderent ad ipsam vallem, videns eos B. Hilarus illuc descendere, ingressus ad orationem, ita Domino se prosternens dixit: Domine Jesu Christe, qui dignatus es mihi Angelum tuum sanctum prospere destinere in hunc locum, qui & mihi hoc habitaculum demonstravit, tibi committo causam tuam, qui judex es omnium: esto in hac hora præsens, ut non gratuletur inimicus, qui vult servos tuos contristare. Et oratione facta continuo in aliam exerrantes viam, per biduum in montibus vagabantur.

[8] Audito hoc Rex Theodoricus, ira magna repletus, rapidissimo cursu in equum ascendit: [ipsumque Regem progredi vetitum,] & in ipso furore dum voluisset ad hominem Dei properare, antequam ad g Cortinam ipsius monasterii ingrederetur, plus minus quasi unius jactus lapidis, ingemuit equus in semetipsum & nolebat ire. Rex autem percutiebat eum; unde non dubium est, quod Angelicum vultum contremisceret equus. h Cumque equū sæpius percuteret suum, rapidissimo furore equus eum in eumdem locum dejecit; unde nec Rex nec equus se movere potuit. Videns ergo Rex Theodoricus hoc signum, intellexit, [supplicem habet.] quia non bonum opus facere destinaverat: misitq; ad eum duos milites, rogans eum ut veniret, & absolveret eum. Quo audito famulus Dei, gaudio magno repletus, ad ejus mandatum lætus perrexit. Et ut vidit Rex eum venientem ad se, cucurrit & advolvit se ad pedes ejus, dicens: Peccavi, cogitans adversum te malum consilium, per exhortationem malorum hominum; sed peto te ut ores pro me ad Dominum omnipotentem, ut indulgeat mihi peccatum hoc quod cogitavi. Tunc beatus Hilarus apprehendit manum ejus, & erexit eum & duxit ad speluncam suam, & oratione facta fecerunt caritatem. Ab eodem namque die multum veneravit locum illum Rex, sed & multas pecunias seu possessiones ibi donavit, multo quam habuerat.

Sed quid multa nobis est de ejus venerabili vita narrare? [Inter suos exactam servat disciplinam,] quamque in regula monasterii die noctuque impiger exercebatur [quam studiosus in hospitalitate, quam cautus & solicitus in Dei servitute, quam discretus in laborum operatione, quam providus extiterit in correctione]. Omnis ordinatio ecclesiæ, in ipso aggregata monasterio, sub ejus regimine disponebatur; & ita præcepit unicuique, ut invicem sibi pedes lavarent, sive quamlibet causam obsequii invicem facerent. Ipse autem, non quasi patris-familiæ potestatem exercens, sed revera quasi unus ex congregatione Fratrum, similem angariam exercebat. Nullus autem ex congregatione sine ejus jussione aliquid operabatur: omnem humilitatem in alterutrum exercentes, nulla inter eos erat dissensio. [& sobriam victus rationem.] Tempore autem, quo quis ad poma colligenda missus fuerat ex Fratribus, talem habebat expositam Regulam, ut usque dum ei præsentaret benedicenda, i non exinde contingeret gustando: collecta autem is, qui missus fuerat, dum ad medium adducebat, velato canistro incomesta erant: benedictione facta omnes pariter comedebant, sub velamine injicientes manum, nullus autem prospiciebat quis quantumlibet ad comedendum apprehenderet.

[9] [sub botri specie detectum dæmonem] Unus autem ex Fratribus, Glycerius k nomine, dum transiret per vineam tempore quo debet uva ad maturitatem venire, & adhuc non contigerat; unam vidit uvam speciosam inter reliquas & maturitate compertam: factumque est subito in eum desiderium exinde gustandi: sed dum Cursum l suum secundum consuetudinem faceret, recordatus abiit ad B. Hilarum, dicens: Venit in animo meo gustare uvam, eo quod speciosa & nova primitiarum tempore esset. Suspiciens ergo B. Hilarus dixit: Vade, & impleas desiderium carnis tuæ; Deus enim prosperabitur, & non te derelinquet. Abiit ergo Glycerius tollere uvam, [in ecclesiis pertrahit,] & ex ipsa uva factus est serpens immanis. Cucurrit vero citius & nuntiavit ei hoc factum. Quo audito famulus Dei citius properavit ad serpentem, nemini loquens. Et dum venisset & vidisset serpentem [stantem] in cauda sua, nemine m dubitante cognovit quod immundus esset spiritus: & jactavit se & apprehendit eum, & cœpit eum trahere [post se]. Ut autem eum misit in ecclesiam dum Cursum diei adimpleret,[ suasq; fraudes fateri cogit.] cœpit ex ore serpentis clamare dæmon & dicere: O ardentissime ignis, quid me per Hilarum incendis! O furor insanabilis mihi! Vel unius horæ spatium requiem inveniam. Quare regni mei potestas per te vim patitur? Quod cogito adversus te non invenio: [vadam ergo] & huc ulterius non revertar. Ad hæc B. Hilarus dixit dæmoni: Impero tibi, maledicte, per virtutem Domini nostri Jesu Christi, ut dicas mihi si tu injecisti desiderium eidem gustandi uvam. Cui dæmon respondit, Si potuissem facere ut exinde gustaret, amovere eum habui a tuo servitio. Tunc B. Hilarus oratione facta [jussit serpenti ut creparet, &] crepuit serpens, & in pulvere redactus est, ita ut exierit ab eo fumus pice nigrior: videntibus autem omnibus demersit se in deserta loca, n [ut amplius neminem de Fratribus in tali concupiscentia tentaret.

[10] Innumerabilia & forsan incredibilia possent dici de hoc sanctissimo Patre: sed quia dubiis mentibus non facile suggeritur credere quod sibi impossibile videtur]: [Iubet omnia in commune conferri:] hæc quæ vidimus, & de ore ejus audivimus annuntiamus vobis, ut concordia Fratrū ab eo instituta, & constantia fidei quam longe proficiat o. Hanc quoque ab initio vitæ suæ consuetudinem Regulæ dereliquit, ut si quis se ad eum coadunaret ad servitium Domini exercendum, omnia quæ habere poterat ad manus ejus adferebat, & erant illis omnia communia; ita ut neque datum neque acceptum cujuslibet rei sine ejus jussione ausus esset tractare.

[11] Expletis autem diebus vitæ suæ, id est annis octoginta duobus p, apparuit ei Angelus Domini q quarto idus Majas, dicens: Confortare [& viriliter age, [& an. æt. 82 ab Angelo doctus diem obitus sui,] confortans] congregationem tuam & tibi aggregatam multitudinem, quia post triduum ad te veniam, assumens te de hoc seculo. Audiens hoc B. Hilarus, gaudio magno repletus, aggregans multitudinem Fratrum dixit: Filii carissimi, constantes estote: servate quæ præcepta sunt vobis: ne quis in laqueum diaboli incidat. Quid plura? per totam diem non cessavit loqui, admonens unumquemque eorum. Alia vero die abiit non longe ab ecclesia fere stadia r centum, & præparari sibi locellum jussit, non mirifice factum: fecit autem qualiter ejus placuit voluntati. Post hæc autem nihil aliud gessit, nisi in eodem loco die ac nocte laudes Domino canebat. Mane autem s die tertia, [quæ erat dies] Iduum Majarum, quasi soporatus a somno, migravit a seculo. Cujus quidem corpus cum magna veneratione conditum aromatibus sepelivimus. [moritur 15 Maji.] Ego quidem t minimus omnium Fratrū hæc, quæ vidi & audivi, Deo teste, scripsi, ad laudem Domini nostri Jesu Christi, cum quo vivit & regnat Deus per infinita secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Videtur indicari annus circiter 508, Theodorici in Italia regnantis annus 16.

b Addit Rubeus: quod ex hinc magis cœpit frequentari Hilari cœnobium: ex quo Hilarus id fructus collegit, quod familiares Regis, viros nobiles, Christi ab se legem ac præcepta edoctos, monachos fecit, indiesque faciebat.

c Addit idem putare aliquos, quod ab Apennini radicibus illuc aquā deduxerit Theodorious. Vnde Ioannes Antonius Magini in tabula Romandiolæ, ad Bidentem fluvium, sic scribit, Bedese, o Ronco, gia fiume del acquedotto.

d MS. Bodec. Ecce hic in primo (forte proximo) habitat … qui…omnem eremum usurpative possidet.

e Addit Rubeus, multos ex familiaribus alienare ad seque adducere, & aliquorum suspicionem esse, per eum modum collecta egregiorum & præclare audacium satis magna manu (ut solent hujusmodi initia ab imprudentibus plerumque contemni) nonnullos ex ipsis, repentino facto impetu, Regni illius tranquillitatem ac pacem perturbaturos.

f MS. Vghelli: misso apparitore de senioribus: Ego nihil mutare præsumo: Apparitio enim recte dicitur pro apparitoribus, sicut legatio pro legatis: mallem tamen pro quater-decennionibus legere quatuor decennionibus, ut decennio dicatur sicut ternio, significeturque missos esse milites quadraginta.

g Ita etiam MS. Vghelli Cortinam, quam vocant. MS.Bodec. Ad cardinem. Italis etiam hodie Cortina dicitur rectum muri spatium, inter turres seu propugnacula decurrens, & urbium mœnia faciens. Quidni hoc loco sic appelletur maceria monasterio circumducta?

h Addit idem MS. Sicut quondam asina, dum contra voluntatem Dei Balaam pergere vellet.

i MS.Vghelli, quibus imprimeret salutarem Crucis figuram. Addit Bodec. unde etiam verba [] inclusa sumpsimus, Omnes enim novi fructus benedictione sanctificabantur, antequam comederentur.

k MS. Vghelli & Vat. Clicerius, Bobec. Cliterius.

l Cursus id est, Horæ Canonicæ pensum. MS. Vghelli Convocatis postea juxta consuetudinem Fratribus, ille recordatus est Regulæ.

m Idem MS. Nihil sibi a quoquam metuentem.

n Quæ hic inclusimus [], sicuti & superius verba quædam ex MS.Bodecensi sunt. Vaticanum dumtaxat habebat, Longum est quidem ejus venerabilem vitam enarrare: hæc vero quæ &c.

o Vicißim desunt in MS. Bodec. reliqua hujus §. quæ quoad substantiam leguntur etiam in MS. Vghelli.

p Addit Rubeus, cum Olybrium Ravennatem in cælum præmisisset, vita sancte acta multisque miraculis editis clarissimus. Hinc Surius titulum fecit, Vita SS. Hilari & Olybrii Confessorum Ravennatum.

q MS. Bodec. Tertio Iduum Majarum.

r MS. Bodec. prætermittit spatium definire. MS. Vghelli, Centum circiter passus.

s MS. Vghelli simpliciter die tertia, omißis ceteris. Mss. Bodec. & Vatic. tertia Iduum Majarum, quæ cum sint disjungenda, juxta id quod præceßit, addidi parenthesim; & sic etiam verba disjungenda intelligens Rubeus in secunda operis auctioris editione Sixto v dicata an. 1580, & Venetiis absoluta anno 1603, posuit Idibus Maji: cum in priori, anni 1571, quam secutus est Surius, scripsisset, tertio Idus Maji.

t Pauli scriptoris nomen in titulo MS. sui debuit invenisse Rubius.

DE TRANSLATIONE S. HILARI
Epistola Petri Delfini Generalis Camaldulensis ad Franciscum Picolhomineum Card. Senensem, Ordinis Protectorem.

Hilarus, Abbas Galeatensis, in Italia (S.)

BHL Number: 3915

[12] Qvoniam Religionis successibus gaudes, Domine Colendissime, referam tuæ Amplitudini, quæ per hos dies in Cœnobio quodam nostri Ordinis contigerunt. [Monasterio a Commendatariu ad Camaldulenses translato,] Abbatia Sancti Hilari, in valle Galeatæ sita, & a Civitella Ecclesiæ oppidulo mille fere distans passibus, per annos sexaginta Commendatariis subdita fuit. In ea servitute laboranti, ac desolatæ sicut in vastitate hostili, adeo ut haud ignobilis templi tectum corruerit, & domus tota veluti incendio conflagrata ruinas congesserit; illuxit tandem Oriens ex alto, recordatusque est Dominus misericordiæ suæ. Liberata enim primum ante annos circiter septem de manu filiorum alienorum, & restituta Ordini, hoc demū novissime ditata est munere.

[13] Tertia decima mensis præteriti die, cum per multum temporis perseverasset apud incolas regionis illius opinio, [an. 1495 13 Aprilis refoditur corpus.] & fama crevisset, jacere in ejusdem Abbatiæ templo corpus Beatissimi Hilari, Abbatis & Confessoris, apposuit manus loci ipsius Abbas cum aliis tribus, ad perquirendas Sancti hujus reliquias. Et quod pro miraculo habitum est, duarum aut trium horarum spatio perfecerunt opus, quod alias vix decem potuissent facere uno die. Effossa deniq; atque egesta multa humo, invenerunt lapidem grandem super alium lapidem, utrunque marmoreum, utrunque gravissimum. Sublatis deinceps atque amotis lapidibus, apparuit continuo capsula plumbea, in qua hæ incisæ erant literæ. HIC EST CORPUS BEATISSIMI HILARL CONFESSORIS. Aperta capsula invenerunt caput & ossa, partim integra, partim confracta. Juxta vero capsulam erat vas testaceum, pulvere plenum. Vulgari continuo cœpit factum per finitima rura, oppida, urbes, & undique virorum ac mulierum incredibilis multitudo confluere. Accersitus ego compluribus & nuntiis & literis oppidi Galeatani Magistratus, quos Antianos vocant: & rogatus ab eis, ut eo me cum festinatione proriperem, tum ad honorandas sacratissimas Reliquias, tum ad consulendum, quid facto opus esset super illarum custodia, feci satis petentibus. Fuit tamen præcursor noster Joannes Eremita, quem eo ad primum statim nuntium cum socio destinavi.

[14] Haud multo post cum aliis super alias epistolis requirerer, superatis Alpibus a eo me cum pluribus contuli. [Generalis Delfinus Galeatam excurrens,] Apparuit ex occursu oppidanorum & Magistratus Prætorisque fuisse omnibus optatissimū atque expectatissimum adventum nostrum. Mansimus ibidem per dies quatuor. Occurrente b Dominico die, rogatus ab eis, ut Missarum solemnia in eodem templo celebrarem, & beatissimi Confessoris corpus venientibus ostenderem, quemadmodum ipso die futurum divulgari pluribus ante diebus per universam regionem illam mandaverant, [ipsum sub altari reponit solenniter,] implevi illorum vota. Mirabilis sane Deus in Sanctis suis. Vidimus vicinos colles a sinistro vallis latere (siquidem in eminentiori & conspicuo loco Abbatia sita est) innumerabili hominum concursu opertos, ita ut ultra quindecim millia ea die convenisse creditum sit. Oblationes quoque haud tenues, tum pecuniarum tum cereorum & funalium ab adventantibus factæ sunt, peracta prius per jugum montis frequenti ac celebri supplicatione. Tandem sub altari tribunalis primarii Reliquias, ubi repertæ fuerant, cum capsula reposuimus; præpositis quatuor civibus rei ædificatoriæ, ad contegendum templum, & exornandum præcipue locum, quo decentius beata ossa conservarentur. Jam materia cœpta est convehi, & locatum Architecto opus. Speratur hac occasione, futuram facile destituti atque inhabitati loci reformationem.

[15] [itaque initium datur restaurando templo,] Sub Altare Dei clamasse beatum Confessorem credo,ut ex illius ruinis tandem erueretur, & ex longa oblivione atque solitudine, memoriæ ac celebritati restitueretur. Pupugit certe cor tam præclari monasterii desolatio, quod totius illius vallis caput est, & jurisdictionem habet magnam nimis. Ad fletum excitavit, venustissimi templi, ac solerti ingenio multaque impensa fabrefacti collapsum tectum. c Cogitavi mecum sæpius, quid pariant commendata Curialibus, incuria laborantibus, beneficia, dicens intra me: Profecto si liceret Summis Pontificibus, propriis hæc luminibus intueri, nunquam passuros illos arbitror, ut committerentur dilaniandæ lupis oves. Fiunt tamen ista quotidie in maximum cultus divini dedecus, & sacrorum Ordinum, sub regulari vita degentium, ruinam atque interitum.

[30] Verum ut eo redeam, unde digressus sum, quarto post die, quo illuc jeramus, inde profecti, quinto demum ad Fontem-bonum incolumes redivimus, [& Generalis reversus Camaldulum, scribit Cardinali.] perpetuo licet comitante nos imbre, ac desuper effuso vehementissime ac ruente. Neque tamen propterea pœnituit nos itineris, in honorem Dei & Confessoris ejus potissimum assumpti; relicto præsertim nostri & sociorum apud populum illum desiderio, qui cupiunt quam maxime, ut locus ille nostris ac nostrorum regulariter viventium manibus gubernetur. Sed de hoc si oportuerit, alias latius. Satis modo sit, quod ad significandam inventionem sacri corporis, divinitus revelatam hoc novissimo tempore, pluribus forte usus sum, quam scribenti ad occupatissimum Dominum par fuerit. Hoc agit major quam pro meritis de tua erga me humanitate fiducia, cujus inter ceteros, quos ego expertus sum Prælatos & magnos viros, facile obtines principatum. Vale Domine mi colendissime. Ex Fonte-bono. die XX Maji MCCCC LXXXXVI. d

ANNOTATA.

a Alpes vocantur ab Italis quicumque montes: itaque Apenninum hic intellige, spatio 15 milliarium interjectum inter Galeatam & Camaldulense Boni-fontis, ubi Generalis tunc erat, monasterium, atque eremum eidem adjunctam.

b Anno 1496 Bissextili litteris Dominicalibus C B dies 13 Maji in feriam III cecidit, unde sequeretur, ne ad unum quidem diem cunctatum fuisse Generalem, antequam se loco moveret; cum autem contrarium supponat illa nuntiorum missorum frequentia, cogimur credere, annum accipi more Hetrusco, a 24 Martii præcedentis nostri anni initium, sic ut nobis is adhuc fuerit annus 1495, quando littera Dominicali A, 13 Aprilis fuit Feria VI & sic potuit Generalis cunctatus fuisse diebus quatuor: Dominica autem translationis celebrata fuerit 23 Aprilis.

c Parum est in remotis ab hominum frequentia monasteriis hæc facta & fieri, vidimus ipsi an.1660 23 Octobris, nec sine gemitu vidimus, in celeberrima Veronensi civitate, elegantißimā S. Zenonis Basilicam amplo adjunctam monasterio, vitiū trahere, perstillante tecto, & ubi 50 Religiosi ante annos non adeo multos erat numerate, vix novem residuos; quibus ægre victus sufficeret, nedum ad sarta tecta curanda & novum sacris altaribus ornatum comparandum sumptus necessarius; cum interim nobilis aliquis Venetus, commendatam sibi habens Abbatiam istam, diceretur ex monasteriiproventibus annue percipere supra duodecim millia ducatorum.

d In dubio utrum Hetrusco more an communi æstimetur annus, succurrit dies inventi corporis 13 Aprilis, & mora usque ad translationem interposita, facitque credere annum nobis tunc adhuc fuisse 1495, ut jam dictum.

DE SS. DYMPNA VIRGINE ET GEREBERNO SACEROTE
MARTYRIBVS GELÆ IN BRABANTIA.

SEC. VII.

[Praefatio]

Dympna Virgo, Martyr Gelæ in Brabantia (S.)
Gerebernus Sacerdos, Martyr Gelæ in Brabantia (S.)

AUCTORE G.H.

[1] Gela, populosum Brabantiæ est municipium, duabus ab Herentalio oppido leucis dißitum, de quo agens Ioannes Baptista Grammayus in Antiquitatibus Antverpiæ, [Gela cultu S. Dympnæ celebris,] huic obnoxium fuisse scribit cap. 10, asseritque vocabulo municipii locum Henricum Ducem Brabantiæ (cujus nomine Duces tres vixerunt seculo Christi XIII) dignatum fuisse, & libertates vitio temporum oblitteratas aut oblitas renovasse Cæsarem Carolum V. Accrevit hic locus cultu & miraculis S. Dympnæ Virginis ac Martyris, de qua jam agimus, in Baronatum beneficio Ducum Brabantiæ elevatus, attributo territorio aliquot pagorum. [in Baronatum erecta,] Dominorum ejus, inquit Grammayus, stirpes tres se reperisse, Bertholdicam ex Mechliniensibus Dominis natam, Hornanam & Merodæam, quæ hodieque rerum potitur. Ita nimirum Catharina Bertholdia, Henrici & Beatricis Wesemaliæ filia, nupta Hornano Parwysii Domino, Dominium secum traxit: cujus abnepote Henrico sine liberis defuncto, heres Elisabetha soror, Joanni Rotzelario, Domino in Vorsselaer, Rethi & Lichtert (qui pagi exinde Baronibus accesserunt) Gelam attulit. Horum denique nepotibus vita functis sine prole, devoluta est hereditas ad Merodios, ex Aleide Hornana Henrici supradicti sorore procreatos. Hæc Grammayus. Harum familiarum schemata genealogica fere eadem deducit Miræus lib. 1 Donationum Belgicarum cap. 128. Est autem ibidem, teste Grammayo, [ibi xenodochium] celebre xenodochium B. Elisabethæ, per Henricum Bertholdum fundatum, extantibus litteris Guilielmi Episcopi Cameracensis, anno MCCLXXXVI mense Aprili factum approbantis. Erant primitus Fratres in communi vita, dein ad normam tertiæ regulæ Franciscanæ, denique substitutæ Augustiniani instituti Virgines Mechlinia evocatæ. Juxta Ecclesiam visitur locus, [& ecclesia Sanctæ,] ubi impius pater & naturam impudicitia sepultam calcans, feralem gladium in filiæ S. Dympnæ cervicem vibravit. Ex adverso hujus, titulo, sepultura, Reliquiis S. Dymnæ clara ecclesia, magnifica & ampla, in qua Joannes Merodius Baro collegium Vicariale ad peragendum rem divinam fundavit, probante litteris anni MDXXXVII Paulo III Pontifice: quod auctoritatem faciente anno MDLXII Maximiliano a Bergis Cameracensi Episcopo, [nunc collegiata.] Henricus successor in Baronatu mutavit in Capitulum Canonicale. Et cum phrenetici, obsessi etiam, & aliis affecti aut afflicti languoribus, ad opem D. Dympnæ recurrentes, opem sæpissime experiantur; eorum hospitio & curæ deservit contiguum templo xenodochium, largiter a Joanne prædicto & prædecessoribus dotatum. Ne etiam domestici cum paupertate luctantes suffragiis destituantur, Joannes Baro ad annum MCCCCXCVII vita functus, & hic ante Deiparæ aram sepultus, septingentorum annuatim & ultra florenorum eleëmosynam reliquit, erogandam tam Gelæ quam Westerloæ. Hæc aliaque Grammayus.

[2] [Vita auctore Petro Canonico Cameracensi,] Vitam S. Dympnæ scripsit Petrus Canonicus Regularis S. Autberti Cameracensis, jussione, ut inquit in Prologo ad Miracula, coactus Guidonis Episcopi Cameracensis. Est hic aut Guido de Collemedio, Guilielmi Episcopi, de quo egimus, successor ab anno MCCXCVI, vita functus anno MCCCII, cujus Dialogus MS. de Sacramentis extare dicitur, aut Guiardus, alias Guido, de Lauduno, qui præfuit ab anno MCCXXXVIII ad an. MCCXLVII. Vsus hic auctor est Vita, olim vulgari idiomate scripta; quam in eloquium Latinum vertit, & ut apparet ex Historia Miraculorum, satis accurate scriptis a se repertis adhæsit; dum ibidem fatetur se neque in manifestis neque abditis monumentis reperire potuisse, quo anno aut a quo Episcopo Cameracensi corpus in novam thecam translatum fuerit. [datur ex Mss.] Vitam hanc, numquam hactenus integre editam, damus ex MS. codice Ecclesiæ Gelensis, cujus duo prima capita habuimus etiam ex MS. Rubeæ-Vallis prope Bruxellas. Eamdem nacti sumus, sed contractam, ex MS. Vltrajectino Ecclesiæ S. Salvatoris. Extat etiam Legenda S. Dympnæ Virginis & Martyris, ante ducentos circiter annos impressa, ac dein anno MCCCCXCVI recusa, quam Laurentius Surius, stylo nonnihil aliquot locis elimato, suis tomis de Vitis Sanctorum inseruit: sed fuerunt hæc omnia ex prioribus Actis in compendium redacta: ex quibus interim Lippelous, Haræus & alii suas epitomas confecerunt.

[3] Harum aliquam, aut ex his Italice translatam narrationem, nactus Joannes Meagh Corkagiensis Hibernus Neapoli, quo se voluntarius a patria exul, [Hujus lectione motus Ioannes Meagh] post Galliam, Hispaniam atque Italiam peragratas contulerat, circa annum MDCXXX, melioris vitæ intium & sanguinis pro Christo aliquando fundendi spem ex eadem hausit. Rem ut gesta est narrat P. Matthias Tannerus, in libro Pragæ ab annum 1675 excuso, cui titulus Societas Jesu usque ad sanguinis & vitæ profusionem militans in Europa, Asia, Africa & America, contra Gentiles, Mahometanos, Judæos, Hæreticos, Impios, pro Deo, Fide, Ecclesia, Pietate. In hoc, inquam libro, quo continentur Vita & mors eorum, qui ex Societate Jesu, in causa fidei propugnatæ, violenta morte toto orbe sublati sunt, post narratam desolationem collegii nostri Guttenbergensis anno MDCXXXIX, propter impendens eidem a Suecis vicinam Pragam obsidentibus excidium, ita de Ioanne narratur. Neapoli aliquamdiu velut securo in portu dum vivit, Societatem Iesu expetit eodem quo Societatis Jesu primus parens eventu, in librum incidit gesta Sanctorum explicantem: quem priusquam evolveret, elevata in Deum mente ardenter petiit, ut ejusmodi Sancti Vita, fortuito volumen aperturo, obveniret, cujus exempla vivendo a se potissimum exprimi ordinasset. Sed cum explicanti librū Vita s. Dympnæ Martyris obvenisset; ratus Virginis puellæ vitam minime suæ imitationi appositam, aliam identidem nova indagine sortiri parabat: sed arcano semper impulsu retractus, nihilominus eamdem, quamvis renitens, legere pergebat. In cujus decursu deprehendens, qualiter virgo regia incestuosam parentis erga se libidinem, spontanea ab regno exul effugisset, & martyrium pro fide ac virginitate subiisset; cogitare cœpit, Quid si me, ab eodē regno hæresim fugientem, velit Deus insuper peccatorum occasiones, ulteriore in quampiam religionem fuga, devitare? quid si deinde, eodem quandoque redire jubens, martyrio dignetur coronare?

[4] [& in Bohemia Martyr obit.] Hactenus Tannerus: qui porro recensens inopinatos casus alios, quibus ad ineumdam Societatem impulsus est; & quomodo in eam admissus ac Sacerdotio initiatus, missus in Bohemiam sit, dum maturesceret mißionus Hibernicæ sibi a Generali destinatæ occasio; exponit denique, quomodo accepto in Hiberniam redeundi mandato, profectionem etiam fuga maturare ex prænominato collegio Mars Suecicus compulerit; in qua fuga vix unum milliare promoverat cum sociis, cum repente ab insidentibus silvam hæreticis ruricolis invasus, ceteris elabentibus, ipse Litanias Lauretanas cum socio recitans, primo statim vulnere, plumbea selopi glande pectus trajectus, occubuit; & mortem, quam in Hibernia quæsitum ibat, in Bohemia reperit cum Martino Ignatio, & quodam Wenceslao Trnoska, nostræ itidem Societatis religiosis laicis, die XXXI Maji: suntque Martyrii titulo eo securius donandi, quod ex secularibus, qui plurimi fugæ comites erant aut duces, violatus nemo, nemo molestia ulla affectus sit, sed suis cum rebus salvis dimißi pacifice omnes; desæviente in solos Societatis homines hæreticorum rabie, & in Reliquias sacras, quarum magnum thesaurum ferebant, tutiori loco deponendum.

[5] Quo tempore martyrium S. Dympna subierit non indicant Acta antiqua. In Ms. Vltrajectino traditur caput ejus amputatum III Kalendas Junii, id est XXX die Maji, quod etiam in Legenda excusa & apud Surium legitur: [Memoria in fastis sacris,] quo die in MS. Florario Sanctorum ejus translatio celebratur. Verum in dicta Legenda dicitur Corporis venerandæ Virginis translatio facta decima quinta die Maji, in qua festum ejus celebratur. Ad quam diem ista leguntur in antiquo Martyrologio Ecclesiæ S. Gudilæ Bruxellensi: Apud Ghele villam Brabantiæ narale beatorum Martyrum Gereberni Presbyteri, & Dympnæ filiæ Regis Hiberniæ. Qui a Rege patre Virginis persecuti, simul pro Christo cæsis capitibus occubuerunt. Quorum Genebernus ad Trojam Renensem, quæ Xanthis dicitur, translatus est. Corpus vero S. Dympnæ Virginis apud præfatam villam Ghele, multis miraculis coruscando, quiescit. Hæc ibi, quibus similia sed fere pauciora leguntur in MS. Florario, in Martyrologio Coloniæ & Lubecæ anno MCCCCXC excuso, in additionibus Greveni ad Vsuardum, & de sola Dympna in additionibus Molani, apud Canisium etiam & Galesinium cum hodierno Martyrologio Romano. Majora elogia habent Molanus in Natalibus Belgii, Miræus in Fastis, Saussajus in Martyrologio Gallicano, & passim alii. Celebratur ejusdem festum cum officio Ecclesiastico in antiquo Breviario Antverpiensi cum hac Oratione. Amator pudicitiæ Deus, supplicationibus nostris tribue, [& Breviariis.] ut beatæ Dympnæ Virginis & Martyris tuæ, cujus annuæ solennitatis memoriam recensemus, ejus apud te meritis & intercessionibus adjuvemur. Eadem in citata Legenda legitur, cum alia de S. Gereberno, quæ est secunda in Breviario de uno Martyre non Pontifice.

[6] [Translatio utriusque,] In additionibus ad Grevenum factis a Carthusia Bruxellensi aßignatur ad diem XXVII Octobris, Translatio S. Dympnæ Virginis in Ghele; & ad diem XX Iulii, Translatio S. Gerenberni Sacerdotis, socii S. Dympnæ, in Sanctis supra Rhenum. At supra laudatus Gramayus ista habet: Gelæ in ecclesia S. Dympnæ asservatur caput S. Herberni Sacerdotis, corpore Sonsbecam translato. Asservatur etiam triplici conclusum feretro corpus B. Dympnæ, a Metsio Antistite visitatum, reperto supra pectus Virginis lapide cum inscripto nomine. Hæc ibi. Theodorus Rhay in Animabus illustribus Iuliæ, [Corpus S. Gereberni Sonsbecæ servatur.] Cliviæ & vicinarum provinciarum, ad hunc XV Maji ista scribit: Sonsbeca pervetusta Cliviæ urbs, non principe sed suburbano ejus in templo, patrocinium habet S. Gerberni Martyris, quem incolæ & accolæ more majorum constanti præcipuoque honorant. Hæc ille. Interim infra in Vita num. 6 dicitur Gerebernus apud Zanten oppidum juxta Rhenum in magna veneratione haberi, & in Historia miraculorum dicuntur incolæ dicti loci Zanten, cum Beati pignoribus Gereberni aufugisse; cumque prope Castrum Zantes accederent, moniti oppidani cum luminaribus … ad ecclesiam deportarunt. Sunt autem Santena & Sonsbeca plane vicina loca: ex quibus Santena antiqua solet compellari, & est ex capitalibus Cliviæ urbibus, quæ ad Comitia vocantur, inque iis suffragium habent. At Sonsbeca, ut scribit Molanus ex monumentis Santensibus, non civitas sed pagus esse solebat de eorum parochia, quæ a Theodorico Comite Clivensi propriam obtinuit ecclesiam. Porro Theodoricum anno MCCCXX concessisse Sonsbecanis privilegia de immunitate a teloniis ac libertate electionis Magistratus sui, tradit Teschenmacher in Annalibus Cliviæ pag. 173. Potuerunt ergo Santenses una cum Sonsbecanis sacrum corpus abstulisse, quod postmodum hisce donarunt; ubi hoc tempore illud asservari cum Gramayo & Theodoro Rhay asserunt Molanus, Miræus, & Merianus in Topographia Westphaliæ, observantque per errorem vulgi non Gerebernum sed Bernardum nunc vocari: & annulis sacratis (qui contra chiragram & febres a fidelibus gestari solent) non Gereberni, sed Bernardi nomen impressum legi; scilicet cum Sint Gebern & contractius Sint-Bern diceretur, imperite nomen Bernardi assumptum fuisse. Solent autem sacræ Reliquiæ, cum frequentissimo populi concursu, Dominica post festum S. Margaritæ, circumferri.

[7] Quo autem seculo aut seculi anno martyrium hisce illatum sit, auctor Vitæ silentio altißimo premit. [Videntur seculo 7 coronati,] In antiqua Legenda excusa dicuntur decollati circa annum Domini sexingentesimum, sed divinandum, num septingentesimus an vero sexcentesimus annus sit intelligendus. Saussajus in Martyrologio Gallicano conjicit interemptos, Carolo Martello res Gallicas administrante: quod foret aliquamdiu post annum septingentesimum. In Vita rythmo vernaculo excusa aßignatur tempus Pippini Ducis, & annus sexcentesimus, post quem ille potißimum præfuit Major-Domus Clotharii II, Dagoberti & S. Sigeberti Regum, ab anno circiter DCXX, usque ad annum DCXL, quo mortuus est XXI Februarii, ad quem diem Acta ejus dedimus: & hæc tempora seculi septimi nobis maxime placent; cum loca Gelæ vicina, imo & Antverpia, cœpta tunc fuerunt fidei lumine illustrari.

[8] Sed difficultas exoritur major in patre, Pagano Rege, & quidem Hiberniæ ut Acta habent, [num sub patre pagano Rege Hiberniæ] aut saltem Britanniæ, uti appellatur in MS. Vltrajectino. Hibernia enim tota tunc Christiana erat, & fidei lumine collustrata, eodem Gallias, Germanias, Belgicamque illuminabat. Ipsa Acta Sanctorum Hiberniæ, quæ hactenus edidimus, amplißimum hujus rei testimonium perhibent. At Brittania, [aut potius Anglo Saxonia?] jam ante maxima ex parte ab Anglis & Saxonibus occupata, ingemuit sub Regibus Paganis septem aut pluribus: ex quibus S. Ethelbertus Rex Cantii fidem Christianam suscepit sub finem seculi sexti, mortuus anno DCXVI; eoque tempore reliqui Reges adhuc Pagani erant. Nam Orientales Saxones, qui sub Seberto Rege accesserant ad religionem Christianam, post ejus mortem ad idola pristina fuerant reversi. Erant ergo tunc Pagani, Reges Australium Saxonum, Occidentalium Saxonum, Orientalium Saxonum, Orientalium Anglorum, Merciorum, Nordam-humbrorum. Quare (si discußis omnibus detur locus aliquis conjecturæ) arbitramur patrem S. Dympnæ fuisse aliquem ex dictorum Saxonum Regibus: qui cum postea, eo quod tota Heptarchia ad unicum Anglorum regnum esset devoluta, essent Belgis ignoti, nullos agnoscentibus Saxones nisi Germaniæ populos; videntur iidem oculos conjecisse in Hibernos tunc magis notos, quos nesciebant anterioribus seculis fidem Christianam fuisse amplexos. Conjecturæ nostræ favet nomen S. Gereberni, quod filios colligentem antiqua lingua Saxonica significat, & ita dicuntur Gerwinus, Gerlacus, Gertrudis, nota inter Belgii Sanctos nomina; Osbernus scriptor, & alii similes. Accedit & illud conjecturæ nostræ favens argumentum, quod eadem fere lingua esset apud istos Anglo-Saxones, quæ vigebat Antverpiæ, Gelæ & vicinis regionibus, ut vel ideo ad has partes peregrinati Sancti fuerint: ubi forte S. Gerebernus, aut in Gallia, fide Christiana imbutus, & Sacerdotio initiatus, voluerit hosce Anglo-Saxones, apud quos potuit natus fuisse, fidem Catholicam docere.

[9] His ita deductis reperio apud Florentium Wigorniensem (qui circa annum MCXX floruit) ad annum DCCCCXXXVII ista legi, [an vero ex Danis Hiberniam invadentibus?] Hiberniensium multarum insularum Regem Paganum Anlafum, a socero suo, Rege Scotorum Constantino, incitatum, ostium Humbri fluminis valida cum classe ingressum fuisse. Quæ eadem habent Dunelmensis & Westmonasteriensis, qui Hiberniensium multarumque insularum Regem Paganum Anlafum appellant: at Ioanni Bromton dicitur Aulaf Paganus Rex Hiberniæ multarumque insularum. Hic Anlavus cum in dicto bello septem Duces suos amisisset, mœstus Dublinam petiit suamque terram appetiit, uti ista referuntur apud Chronologum Anglo-Saxonem, qui asserit Anlavum Regem ab Edmundo Rege in baptismo susceptum anno DCCCCXLII, aut sequenti, uti supra indicati auctores tradunt. Erat Anlavus hic ex Norwegis Regibus oriundus, filius Sitrici Regis primi Dublinensium. Hinc jam dubitatio aliqua exoritur, num circa annum sexcentesimum & seculo septimo simili modo aliqui ex Danis Normegisve Pagani Reges Hiberniam occuparint. Ioannes Colganus in Notis ad sextam Vitam S. Patricii num. 68 affirmat, nullum auctorem bonæ fidei vel notæ, domesticum vel externum meminisse Danos, Norwegos, Nortmannos pedem fixisse in Hibernia ante annum DCCCXXXVIII. Fuerat autem anno DCCCXII classis Danorum Hiberniam aggressa, sed prælio superata fugit. Quæ si vera sunt, manet inconcussum, quod supra diximus, totam scilicet Hiberniam fuisse fide Christiana illustratam, cum viverent SS. Dympna & Gerebernus; nec potest pater Sanctæ Rex Hiberniæ fuisse, nisi illa multo junior fortasse fuerit, quam paßim creditur.

[10] Reverendus Dominus Ioannes Ludolphus van Craywinckel, in municipio Gela educatus, & studiis humanioribus excultus, dein Canonicus Ordinis Præmonstratensis in celebri Abbatia Tungerloënsi, ac modo Pastor in pago Oeleghemo, edidit idiomate Brabantico Vitam S. Dympnæ anno MDCLVIII, [Corpus S. Dympnæ visitatum anno 1623] in eaque cap. XIII scribit, corpus S. Dympnæ anno MDCXXIII die XXVII Septembris a Nicolao Zoesio Episcopo Silvæducensi visitatum fuisse, & iterum ab hujus successore Michaële Ophovio XXIX Septembris anno MDCXXVII, [& translatum in nova capsam anno 1627.] præsentibus Henrico vanden Leemputte Licentiato sacræ Theologiæ & Ludovico Smeyers Licentiato utriusque Juris, Canonicis Ecclesiæ Cathedralis Silvæducensis, & Dominis Canonicis Ecclesiæ S. Dympnæ & Scabinis municipii Gelensis: quando sacra ossa, desumpta ex capsa lignea, & singula inspecta, in novam ac pretiosam capsam fuerunt translata, & tribus clavibus obsignata, quæ apud Capitulum Canonicorum, Ædiles seu Magistros fabricæ Ecclesiæ, & apud Scabinos adservantur. Et præter hanc S. Dympnæ ecclesiam Cathedralem, [Tēpla 3 illi dicata.] altera illi dicata est in valetudinario seu nosocomio, eo ipso loco ubi S. Dympna capite plexa martyrio creditur coronata. Tertia vero ad ejus honorem constructa est in medio campo versus Mollum vicinum, quo in loco corpus S. Dympnæ, ne a Santensibus auferretur, immobile constitisse ex pia traditione habetur. Idem Canonicus Craywinckel procuravit nobis monumenta Ecclesiæ S. Dympnæ in duobus codicibus conscripta; ex quibus didicimus die XXX Maji cum Officio solenni coli festum decollationis S. Dympnæ. At præcipua solennitas est hoc XV Maji, ob sacri corporis elevationem & translationem, [Varia seßa,] quo die ob Indulgnetias a Summis Pontificibus dari solitas numerantur ad sexcentos, septingentos, octingentos aut etiam plures, qui tum Sacramentis Pœnitentiæ & sacræ Eucharistiæ expiantur & reficiuntur. Tertia ibidem festivitas celebratur feria tertia Pentecostes cum publicæ proceßione, in qua sacræ hujus Martyris ac Virginis Reliquiæ, ut sæpius per annum, circumferuntur. Plures etiam Romani Pontifices, ibidem a malignis spiritibus & dæmonibus vexatos interceßione S. Dympnæ liberari, testati in suis Bullis sunt; atque inter illos Ioannes XXII, Ioannes XXIII, & Eugenius IV, [miracula adduntur ex originælibus scriptis.] annis respective MCCCXXX, MCCCCXII & MCCCCXXXI. Quæ aliaque miracula, quod paßim nota essent, olim quidem non fuerunt descripta; ast hoc seculo quo ab hæreticis ea solent negari, accuratius fuerunt annotata ea quæ infra damus ex dictis codicibus Gela acceptis, ita ut ad ea singuli testes propria manu nomina sua paßim notarint. Ne autem eædem formulæ fastidium generarent, a numero XV omißis nominibus sola miracula indicantur: quibus aliqua ex libro Craywinkel adduntur. Denique approbante Vrbano VIII Pontifice Maximo instituta est Confraternitas B. Dympnæ, cui inscripti circiter ad quatuor millia.

VITA
Auctore Petro Canonico S. Auberti
Ex codicibus MSS.

Dympna Virgo, Martyr Gelæ in Brabantia (S.)
Gerebernus Sacerdos, Martyr Gelæ in Brabantia (S.)

BHL Number: 2352

A. PETRO EX MSS.

PROLOGUS.

[1] Suave redolentis memoriæ viro venerabili, in Christoque carissimo, Domino Stephano de Brava, Personæ de Gela, Petrus Canonicus sancti Autberti Cameracensis, [Vita ex vulgari lingua Latinum versa.] salutem in Sion & gloriam in Jerusalem. Semel aut secundo vel tertio flagitatus a vobis, ac si non esset Propheta in Israël, ut ad ædificationem Virginum & generationis venturæ devotionem augendam, Matris vestræ, videlicet S. Dympnæ Virginis & Martyris, passionis historiam, quæ per eorum desidiam, qui tunc erant, nondum sacræ litterarum memoriæ commendata, sub modio silentii latuerat nimis diu; de vulgari eloquio in Latinum redigerem idioma; crebro mecum deliberans acquiescere formidavi. Arbitrabar quippe satis esse præsumptuosum & indecens, si de sacræ Scripturæ mysteriis eniteretur disserere brutus homo: & ad ea, quæ dum legit vix intelligit, de facili corrumperet exaranda, nisi ejus insipientiam supportaret benignitas auditotum, & illius inflammaret ingenium ignis ille, qui disciplinæ fictum effugiens, Apostolorum pectora invisibiliter penetravit. Unde quia caritas suffert omnia, nec inflatur; &, Prophetæ testimonio Samuelis, esse legi obedientiam quam victimam meliorem; ne quod vobis libuerit in hac parte videar recusare, præsens opus aggredior, assimilatus simiæ, quæ fortuitu gestus humanos effigiare videtur, & bestia semper manet; dum sic ego dissuetus in talibus, quasi noscar quid humanum sapere vel discretum attingere, non desisto ingenio bestiali, quod alii forte possent competentiori titulo, decorare. [I Reg. 15. 22] Mihi tamen spem adauget & diffidentiam procul pellit, quod in lege veteri ad Dei tabernaculum decorandum, inter potentum ac divitum plurima donaria, pauperes etiam pilos caprarum obtulisse leguntur, pro conficiendis velaminibus cilicinis, quorum instar ut adversus æreas potestates mentes audientium muniam & informem, pauper offero quod habeo, non ut mihi, quod non mereor adscribam præconium; sed ei qui, ut nati nomen ediceret, os aperuit zachariæ: quia quanto per Deum ab homine gesta meliora & mirabiliora narrantur, tanto amplius non homo, sed Dominus, qui virtutem suam in populis notam facit, mirabilior prædicatur. [Exodi 31,] Cum ergo vilescere faciat sicut scitis materiam nobilem sermo vilis; [censuræ Guidonis Camerac. Episc. offertur.] dilectionem vestram deprecor obnixius, quatenus opus istud venerabilis Patris nostri Guidonis Cameracensium Pontificis aspectui præsentetis: ut in eo quodcumque perspexerit incompositum sive rude, quod forsitan auditori possit facere ridiculum, aut legenti, diligenter eliminet; sicque sarmentis sterilibus amputatis, uberius fructum serat: ne dum per publicos aspectus transierit, temerarius appaream & insulsus.

CAPUT I.
A patre ad incestas nuptias postulata Virgo cum Gereberno fugit in Brabantiam & Gelæ moratur.

[2] Post resurrectionis & ascensionis Domini completa mysteria, [Parentibus gentilibus nata,] sicut ante prædixerat per Prophetas, cum in toto terrarum orbe jam per Apostolos diffusa proficeret religio Christiana, quidam fuit in a Hibernia Rex Gentilis: qui licet timore Dei contempto superstitiosis ac vanis idolorum cultibus deserviret, tamen opum gloria & militiæ secularis vigore potenti ceteros antecellens, omnibus gloriosior apparebat. Erat autem ei uxor, ex illustri orta progenie, quam Rex ipse vehementi diligebat affectu, quoniam juxta carnis humanæ putredinem tantæ erat pulchritudinis, ut illius faciei & corporis speciositas æmulanda ad se mentes & oculos alliceret inspectorum. Hi vero mundo carne filiam genuerant venusti decoris, matri valde consimilem, meritis & nomine Dympnam, ut ex sui nominis præsagio postmodum digna Deo succederet profutura. Nam cum in domo patris educata nobiliter annos pueritiæ transegisset, non, ut talis ætas assolet & exposcit regalis magnificentiæ celsitudo, chorearum assultus seu joculatorias cantilenas aut secum adstantium strepitus puellarum affectans, [clam baptizatur:] mundi hujus assecuta est lasciviam; immo sacri percipiens occulte virtutem baptismatis, se suavi totam subdidit jugo Christi mente simul & habitu, cupiens ipsi soli pietatis diffusa visceribus in perpetuum applicari.

[3] [at matre mortua,] Matre ejus interea, Regina videlicet, corporis in ægritudinem decidente, postque debitum mortis, quod cavere nemo valet mortalium, persolvente; Rex pro ea supervacuis doloribus intabescens, quantum ejus amoris æstuaret incendio, velut Abraham Sara mortua, seu Job olim repentina morte filiorum audita, miserabiliter vi dolorum expressit. Lapsu tandem ex temporis, tanta Regis anxietudine delinita, ne Reginæ penitus in se mortem deleret oblivio, per singulas regni sui provincias & eidem contiguas nationes mitti jussit legatos, qui virginem adolescentulam, genere spectabilem & decore jam defunctæ conjugi similem, tanto Regi matrimonialiter conjungendam, diligentius inquirerent, & inventam secum cum gaudio eam adducere festinarent. Accersiti ergo Milites, moribus & eloquentia compti jussum iter arripiunt; patriasque peragrantes & urbes solerti indagine, ut edocti de Regis proposito quam plurium contemplantur nobilium facies puellarum: velut erga regiam majestatem, si conceptæ legationis imperium adimplerent, ampliorem de cetero gratiam & honorem communiter obtenturi. [e consilio aulicorum nefario] Cumque diu moras innectendo regiones plurimas circumissent, & affecti tædio quod optabant minime comperissent, omni spe solatii regiæ voluntatis explendæ sublata, retroflectentes habenas redierunt ad Regem: ingressique palatium, salutato eo hujuscemodi locutionibus consimilem affatum promulgarunt: O Rex excellentissime, quod tua dudum jussit imperialis majestas, longius exulati reperire nequivimus: sed si placet, ecce nostro celeriter obsecunda consultui, & filiam tuam Dympnam, amabilem & decoram valde, adeoque matri consimilem suæ, ut in ejus imagine reviviscere mortua videatur, jube tibi quam citius nuptiarum felici commercio copulari. Quid plura? Detestabile vix hoc verbum finierant turpitudinis incentores, cum mox hostis invidus ac totius pudicitiæ persecutor, qui in Loth ut filias cognosceret, & in Ammon prævaluit ut sororem suam Thamar vi opprimeret, Regis mentem execrabilis impudicitiæ facibus inflammavit; quatenus sic per Regem, quod per se non poterat, ad culturam idololatriæ Virginem revocaret; & templum Dei violando per patrem, in filiam, quam exosam habebat, incestuosæ libidinis immunditiam exerceret. Ex tunc siquidem Rex puellæ vehementius inardescens amoribus, [in uxorem a proprio patre expetitur:] cœpit ei leniter blandiendo votum suum detegere, vestes, gazas in dotis ascriptionem, & opes innumeras, seu quodcumque visu delectabile posset ejus oculis arridere, se daturum promittens, si se ei connubii vicibus alternatis nuptiali fœdere copularet. Quod dum Virgo venerabilis, quæ se totam Agni Dei transtulerat in amplexus, patris stuprum execrabile comperisset; mente simul & spiritu consternata, numquam eum in sponsum admittere se respondit: quoniam hoc non erat justitiæ neque legis, immo potius abominationis & horroris, si incestus infami commercio patris thorum macularet filia. At vero Rex nefandissimus e contrario, sicut mos est conditionis humanæ, [& ad consensum urgetur:] quæ semper de facili nititur in vetitum, eamdem solito vigilantius attingere conabatur; asserens nisu toto, quod si vellet aut non, sibi eam maturius oporteret acquiescere supplicanti.

[4] Dum igitur ambo simul sic verborum altercatione contenderent, neque ulla contradicendi ratio prævaleret, sed in peius Virgo patris lenocinium erga ipsam cerneret desævire; novam stropham comperiens (veluti quondam Judith, quæ rogata ab Holeferne ne vereretur eidem consentire, per triduum impetravit nocte foras eundi licentiam, quidquid in oculis ejus bonum esset facturam se dolosa pactione promittens) quadraginta dierum petiit inducias ad cautelam, [impetrat moram 40 dierum:] interim ornamenta seu etiam cetera quæ spectabant ad decentiam puellarum sibi dari deposcens, ac si tandem apparatu regio nitidius accurata, patri vellet gratiosior apparere. Rex autem hæc audiens, juxta quod credula res amor est, exultat ulterius; omnique ferocitatis & insaniæ spiritu in mansuetudinem mox converso, petitioni Virginis obsecundat; dieque induciarum indicta, tam puellis quam filiæ omnium rerum affluentiam prætendendo, præcipue quidquid cultus muliebris decet usum, ex regiæ liberalitatis auctoritate impertiri jubet, licet ipsa regni sui dimidium petivisset: liquido cunctis per hoc insinuans, quod totius ambiguitatis detersa caligine, mentem sanctam suis sponte luxuriosis affectibus crederet inclinandam. Virgo autem venerabilis, quæ teneros ætatis suæ annos maturitate morum excedens, professione pudoris singulari complacuerat Sponso suo, ob rem nullam aliam hoc egerat, præter quod aliquantulum ira Regis & indignatione sopita, vitio libidinis æstuantem a concepta iniquitate ejus posset animum refrænare. [& fugam præoptat:] Nam singula temporum per momenta cor ad cælum suspendens, patriam derelinquere cogitabat; metuens ne Rex ipse, inverecundius quam decebat stimulis agitatus luxuriæ; quæ pueritiam subvertit, juventutem denigrat, inquietat & obruit emortuam senectutem; contra eam ut fortis armatus insurgeret, ac vi florem destrueret castitatis. Cum Job ergo prudens quisque cum oculis fœdus ponat, ut nec cogitet de virgine, circumspectusque videat quantum scelus periculumque turpis amor, atque quanta de libidine malignitas, & de voluptate crudelitas oriatur.

[5] [S. Gerebernum Sacerdotem consulit:] Interea senex quidam & Sacerdos venerabilis, in Christoque conversationis eximiæ, Gerebernus nomine, illo igne succensus, quem mittere venit Christus in terram, tunc temporis in Hibernia sub absconsa chlamyde servum Christi gerebat absconditum, adeo ut nonnulli Gentilium ad eum confluerent, latenterque ab eo baptizati, eum sua consulerent de salute, donec evacuato quod ex parte gerebant viderent ad oculum, quod nunc per speculum in ænigmatibus loquebatur. Erat enim amantissimus servus ille Domini, cibo parcus, castimonia præditus, sincerus eloquio, doctrina sanus, consilio perspicax, vigiliis & orationibus ardentissime deditus, ac si novus semper quondam ut Samuel accederet ad Domini servitutem: afflictorum & pauperum immemor numquam erat, & quicumque de criminum conscientia turbati veniebant ad eum, prout singulis opus erat consilium adhibens, tamquam per magni consilii Angelum confortati redibant. Tantis ergo gratiarum insignibus adornatum Dei virum, Virgo sancta sibi proximum fore desiderans, eum ad se accersiri jussit; & juxta quod utilius geruntur negotia, quæ prudentum plus aguntur consilio quam propriæ arbitrio voluntatis; a prudente requirens consilium, cordis sui reseravit arcanum; inferens cum mœrore, qualiter pater suus Rex, ardore succensus libidinis, eam super oleum demollitis sermonibus hortaretur, ut a statu recederet castitatis, eique consentiendo corruptionis horrendæ decideret in abyssum. Quod cum servus Domini, qui se purum & mundum a puero servaverat in hoc mundo, utpote castitatis amator, penitus agnovisset; miserando puellæ condolens eventui, consolabatur eam: inquiens ut cor suum jactaret in Domino, nec a bono cessaret agendi proposito; quin potius eligeret pro servanda virginitate diræ mortis subjacere periculo, quam decocta pruina luxuriæ, blandimentis aut terroribus Regis diu cupitis amplexibus animum inclinaret. Sciebat enim vir sanctus, ex quo fidei disciplinis instructa fuerat, & occulte baptismi gratiam ab eo perceperat, statum ejus; ut quod ætate teneriori mundi hujus delitias & ornatus per ipsius consilium fastidiret, actu simul & habitu ei semper se ornari desiderans, cujus forma præ filiis hominum speciosa ante ejus oculos versabatur. Unde tactus anxietudine cordis, ei non immerito condolebat, metuens ac formidans, ut scriptum est, Qui stat, videat ne cadat, ne puella venerabilis, [cui fugam suadenti assentitur:] inter notos & amicos posita, qui in aula regia voluptatum deliciis affluebant, fragilitate sexus mundanaque lascivia jugiter blandiente, aliquo miserabili casu seu terrore decepta facilius flecteretur: quia sæpe decipitur qui nimium credit sibi. [1 Cor. 10, 12] Præcipitium itaque tam immane, quod corpori & animæ Virginis imminebat, qualiter præcaveret, tacita secum mente deliberans propensius cogitabat; sciens quod si fortē omnino vitari non possent, minus tamen jacula lædunt, quæ de longe venientia prævidentur. Ideoque ne faceret mora damnum, hoc ipsius consilium unum erat & persuasio uniformis, ut citius sibi fuga consuleret, & ad partes secederet alienas: sicque pauper spiritu pauperem Christum sequens, insaniæ locum daret, quod & Jacob fecerat in Esau fratre suo, & in Saul inimicorum pertinacissimo S. David, & monitus in somnis ab Angelo Joseph justus cum fugeret ab Herode.

[6] Noctes multas igitur transigens absque somno Virgo beatissima, vices cœpit temporum opportunas diligentius explorare: quibus locum patriam dimittendi reperiens, viri Dei salubre consilium effectui manciparet. Inde ubi successit ad libitum ejus hora perficiendi commodius quod optabat, clandestinæ peregrinationis & exulationis accitis comitibus, familiarissimo suo, Sancto videlicet Gereberno (qui apud b Zanten oppidum juxta Rhenum, Canonicis secularibus nunc ibidem famulantibus in magna veneratione habetur) & joculatore patris sui cum uxore illius, [cum eo aliisque comitibus] quatenus sub joculatorum effigie proficisci secretius una possent, propositum iter cœpit. Sicque sperans se cum suis alterius Pharaonis duritiam inflexibilem penitus evasisse, usque ad mare properans, mox cum illo amicabili comitatu, turbulentum transfretatura per ȩquor, ultro classem conscendit ad littora præparatam. Mirus ardor animi virginei circa Christum & incredibilis audacia puellaris, [ultra mare navigat:] quæ dimota femineæ fragilitatis & ætatis formidine, non timebat longos terræ vel æquoris interjectus, nec procellis fluctuum verebatur in deterius agitari; spem in Deum jaciens & cor totum, qui ventis & mari imperans eductos de Ægypto filios Israël sicco fecit transire vestigio mare rubrum. Vere ejus fortis ut mors dilectio, quæ non solum obliviscendo populum suum & domum patris sui, regnum mundi & ornatum seculi contemnebat, sed parata etiam ad omnia toleranda pro Domino, solo nativitatis suæ cum amicis & notis nationes barbaras præferebat. Remigantibus autem illis inter maris scopulos atque fluctus, & quibusdam ex eis ob amorem patriæ & amicorum affectum ad portum cernentibus, hæc aversos oculos tenebat a littore, ne videndo quæ aliquis meditari numquam potest animi sine motu, manum mittens ad aratrum, inutilem sulcum faceret, uxoris Loth non immemor, quæ dum exiret a Sodoma retro respiciens, mox in salis statuam est conversa.

[7] Sulcabatur interim æquor navi festinis impulsibus, & eidem omnis pigra velocitas habebatur, [Antverpiā appellit:] ac ventorum incussio tarda erat, donec auris prosperantibus apud locum qui Antverpia dicitur applicuerunt. Exeuntesque de navi, & intrantes hospitium, ibi moram aliquamdiu peregerunt, loci hujus ab incolis diligentius sciscitantes, quisnam eis locus esset utilior ad manendum: quo remoto gentium a tumultu Christo possent devotius famulari. Ferre quidem vulgus sane non poterat nec strepitus seculares mens in Christo devota, quæ nil aliud præter Christum desiderans gloriam fugiendo, sic volebat se servare innocuam ab hoc mundo, quod nonnumquam civium inter turmas posita, vitam suam levi saltem famine macularet. Cœptum iter iterum repetentes, & viarum ac nemorum dilatatam per solitudinem gradientes, transeundo de gente in gentem, & de regno ad populum alterum, sub celeritate ad villam, [& inde Ghelam:] cui Ghele est nomen olim impositum ab antiquis, venerunt: receptique hospitio, artus longo ex itinere fatiscentes quieti dederunt. Inter hæc enim Deus Omnipotens, qui Abrahæ domus servum Eliezer seniorem in domini fratris domum itinere recto duxit, ambulantium in innocentia cordis sui misertus, illorum per devia semitarum & saltuum inaquosa prosperum iter fecit. Nam diei alterius mane facto surgentes, vagabunda indagatione situm loci circuire cœperunt. Compertoque oratorio, in c B. Martini Pontificis veneranda memoria dedicato, [prope oratorium S. Martini habitaculum figit,] non longe ab eo sepositum sibi locum utilem & quietum ad ducendam vitam solitariam acceptarunt, ut quandoque per contemplationis dulcedinem sursum rapti, ad eorum cor pœnitens in solitudine Dominus loqueretur. Excolebatur autem tunc remporis locus ille raro inhabitatore tantummodo quindecim hospitiis, vepriumque densitate refertus fere per sex millia dilatando arborum nemorosa magnitudine præstans erat. Providente siquidem Inspectoris superni clementia, locum simul a spinarum aculeis & nocivis arboribus emundantes, prope dictam basilicam (in qua fidelis inter Deum & populum mediator existens vir sanctus, hostias placabiles & acceptas sæpius immolavit) parvum quidem, sed congruum satis suæ religionis d habitaculum construxerunt.

[8] [ibi omni virtutum perfectioni incumbit.] Ad perfectum itaque pro modulo mansione peracta, jejuniis & orationibus ac nocturnis vigiliarum excubiis insudantes, de contemptu seculi & animarum salute, de pœnis gehennalibus & gaudio retributionis æternæ unanimiter conferebant: & ad ea facilius obtinenda, cunctis in se mitigatis affectibus carnalium voluptatum, bonis semper operibus vigilantius incumbebant: non quæ sapit ad oculum aut carnale quid redolet, amicitiam sectabantur, sed in Christi vera dilectione fundamento virginitatis locato, internos fructus dignos pœnitentiæ agebant. Quidquid pertinens ad perfectioris statum vitæ sacræ esset Virgini persuasum a venerabili Sacerdote, solicitius adimplebat; acsi aure corporea solers illud ex ore Dominico recepisset. Mysterii dignitate igitur & excellentiæ separata, eam partem optimam eligentem videres, tamquam Euangelicam tunc sororem Mariam sacris Christi pedibus inhærere: senem vero beatissimum, summa cordis & corporis castitate vernantem, ut pudicum ac dilectum præ ceteris a Domino Euangelistam Joannem, cui Christus moriturus in cruce Matrem Virginem commendavit, castis sacræ Virginis obsequiis humiliter ministrare.

ANNOTATA.

a MS. Vltrajectinum, Britannia. Molanus locum regni silet. Cetera supra discußimus.

b Imo apud Sonsbecam, haud procul Sanctis in Clivia colitur, ut etiam supra dictum.

c Colitur S. Martinus II Novembris, cujus veneratio per Belgicas regiones fuit proximis ab obitu seculis valde promota, quod potuit per istas partes fieri per Episcopos Tungrenses & Tajectenses satis vicinos, quidni etiam tempore B. Pippini Ducis a S. Amando tunc Episcopo Apostolico, qui ante Turonibus apud S. Martinum aliquamdiu substiterat? Hoc autem S. Martini oratorium fuisse Capremonti, vulgo Kiuremont, loco vicino scribit Gramayus, ibique ostendi sacram ædem S. Martino restitutam, ubi lanisicum textrinæ esse solebant magno numero, & solennis pannorum mercatura.

d Idem Gramayus asserit locum, ubi beatum illud par cellulam struxit, & trimestre totum vigiliis & orationibus vacans, vitam egit Angelicam, ostendi in pago Zammalia, ab arenis nuncupata, quasi Zandt-mail. Eadem habent Molanus, Haræus, Miræus.

CAPUT II.
Quæsita a patre tandemque inventa frustra iterum solicitatur.

[9] Pascebatur interim Rex concupiscentia cordis sui, fœdusque detestabile intra suæ mentis arcanum cum immani voluptate componens, libidinosos affectus conabatur explere; cum subito verbum durum & asperum de recessu Virginis memorandæ diffusum per curiam, Regis usque pervolavit ad aures. [Intellecto discessu turbatur pater,] Quod audiens indicibili punctus cordis amaritudine Rex turbatur: ac de tantis rumoribus securior inde factus (ut Rex David cooperto capite lamentans pro Absolon, atque dicens; Absolon fili mi, fili mi, quis mihi det ut ego moriar pro te?) sacram Christi Virginem, quid de ea acciderit ignorans, gemebundis clamoribus lamentatur. Utriusque conditionis & sexus milites & matronæ, cum puellis præcipue quæ ab infantia gesserant curam ejus, & omnibus quos amoris pariter & naturæ tangebat affectio, suspirantes per palatium obstupescunt: ac tam diri vulneris novitate & hoc ipso compassionis seu muruæ dilectionis mucrone vehementer transfixæ, lacrymosis hanc vocibus prosequuntur. Pietas etenim affluens visceribus apparebat omnibus gratiosa, & idcirco innata benignitas, qua ram morum quam generis nobilitate pollebat, singulorum ad se alliciens corda, ad dolorem & gemitum miserabilius excitabat. Congregatis autem magnificentiæ militaris magistratibus & tribunis, ut dolorem Regis delinirent, noluit eos audire; immo scissis vestibus graviorem irrupit in gemitum, acsi filiam suam Dympnam fera pessima devorasset. Amor enim illicitus, qui montium fundamenta comburit, & eorum vehementius vrit mentes quos omnino procumbere sentit sibi, de impossibilitate non admittit solatium, neque ex difficultate umquam remedium capit. Recordabatur quippe, & sæpius ante mentis oculos reducebat, quemadmodum vultus ejus elegantia, & aspectus simplicitas, morumque compositio moderata vulnerabat cor ejus: & idcirco stimulis impudicæ dilectionis præventus, irremediabilius urgebatur.

[10] Continuis itaque lamentorum gemitibus dolori satisfaciens vis amoris, [filiam quarit,] ad investigandum de filia sua per diversas gentium nationes mitti jubet legatos, qui de vita vel morte illius ipsi Regi aliquid reportarent. Quid longius immoror? Præparantur nuntii & expensæ: suscipitur labor itineris, ne regiis videantur jussionibus contraire. Ad quod opus similiter exequendum & Rex ipse, militari ambitione vallatus, dictum iter arripuit, equitando per civitatum regiones & oppida seu montium solitudines saltuosas, & quoniam via terræ non extendebatur ulterius, de cetero subeundam disposuit viam maris. [& mare transiens Antverpiā appellit:] Littus tandem accelerans Rex, cum suo multiplici comitatu classem rebus necessariis oneratam conscendit. Totis nautæ viribus cum remorum gubernaculis incedentes portum linquunt, pandunt vela, altum volant per pelagus; sicque mira sub celeritate cæruleas tremuli remigando per æquoris undas, usque ad castrum, Antverpiam nominant, freta legunt. Depositis tandem suis ad terram trieribus, præmonitus Rex a nautis egreditur: subsequitur celsitudo militaris dignitatis, equitaturas ascendunt, fit concursus populi tumultuans, ut moris est, cernere cupientis Regem ipsum ad hospitium festinantem. Sed amanti quia semel quæsisse non sufficit, quod delectat, protelatione crescentem intentionem quærendi multiplicat in deterius æstuans vis amoris.

[11] Inter spem igitur & timorem positus attingendi ad ea quæ sæpius meditabatur animo sitienti, per loci illius circumjacentes provincias rursus plures prioribus nuntios ire monet, summum sibi solatium indicans & levamen, si prosperos de Virginis reductione rumores audiret. Consuetum siquidem est amori, [per nuntios] ut se semper existimet quod diligit invenire: quia sicut relatu poëtico didicimus, spes est quæ nutrit amantem, & ratione caret, ignorat judicium, modum nescit, timet quod amat, nec amat quod metuit, duplicitatem fugit, nam diu non sustinet, odit detractionem, expellit mœstitiam, concordiam fœderat, nec aliud cogitare præter illud quod desiderat umquam potest. Proficiscentibus ergo nuntiis ex Regis imperio per loca inhabitabilia & deserta, quidam forte illorum ad villam rurensem, cui a Westerlo olim nomen imposuit antiquorum editio, pervenerunt, [Westerloæ hospitio exceptos,] ibique recepti hospitio totam noctem gaudiosam duxerunt, veluti jam eorum animus in hac parte præscius futurorum, quodam motu exteriori de complendo susceptæ legationis suæ negotio palam cunctis aliquid eructaret. Ut autem diei subsequentis aurora resplenduit, profecturi milites surrexerunt; vocatosque clientulos qui paratas sepellectili computarent expensas, ut cum regia liberalitate pro impensis beneficiis de pecunia quam secum attulerant hospiti satisfacerent, monuerunt. Quam receptam cum clarius intuitus fuisset hospes ille, [ex pecunia simili ab ipsa & hisce oblata,] statim eis retulit quod habebat nummos illis valde consimiles, quorum formam ac pretium & descriptionem imaginis penitus ignorabat. Ad hæc quippe legati, jam præsago spiritu quodammodo suum iter expediri aliquantulum suspicantes, a quo talem pecuniam recepisset, diligenter cum eo pertractare cœperunt. Hospes vero, nescius qua de causa hoc quærerent, modum eis exposuit qualiter Virgo quædam alienigena, de Hiberniæ partibus adveniens, moraretur in loco deserto, interjectu unius miliarii ab eis seposito, quæ mittebat crebro sibi pro emendis victualibus tales nummos. Quibus rursum indagantibus qualis esset facie & statura, insuper quos & quales haberet coadjutores in suo comitatu; mox intulit, quod aspectu & corpore valde pulchra, tantummodo Sacerdotis cujusdam venerabilis senectute, ita morum ut dierum numero computata, & joculatoris unius uxorem habentis consortio frueretur; adjiciens ad extremum, quod si locum exposcerent, eam possent ad oculum experiri. Vix hæc verba finierat, [in notitiam habitaculi ejus venit:] cum ductore itineris accersito, qui per locum horroris & vastæ solitudinis equitantes præcederet, ad habitaculum memorandæ Virginis properarunt. Quod cum summa calliditate solicitius explorassent, & Virginem a remotis inter ceteros agnovissent, comprobantes aspectu quod auditu didicerant, Antverpiam redierunt, tunc ipsorum reditum præstolanti Regi visa pariter & audita cum gaudio relaturi.

[12] Quid gestaret interius Rex in corde, certo satis judicio vultus supplex, frequens meditatio, facies macilenta, & vigiliarum assiduitas exterius indicabant: æstus enim suos amor occultare non novit, & omnino si didicit, tamen vinci subito longus tepor assolet præ calore. Sic affecto igitur, ut res ipsa signis evidentibus denotabat, intercurrentium nuntiorum assertione veraci nuntiatur, illos esse pro foribus, quos antea juramento constrictos pro filia inquirenda per loca regionis illius præceperat destinandos. Necdum enim reddiderat Rex responsum, cum nuntii coram Rege protinus introducti, eo satis ut decuit honorifice salutato, sibi dari silentium postularunt: cursu quippe celeri fama volans jam in parte rem gestam auditui insinuaverat aulicorum: unde cuncti præ gaudio perstrepentes, alter alterum excitabant ad lætitiam & tumultum. Manu tamen indicto silentio loquendi facultas a Rege conceditur; sicque labor itineris onerosus Virginisque repertio memorandæ coram omnibus a legatis per ordinem explicatur. Æstimare quis posset quanto Regis tunc animus æstuaret tripudio, cum filiam, [lætus filiam adit:] quam obiisse crediderat, vivam esse cognosceret & illæsam. His auditis Rex & omnes qui aderant admirari cœperunt, reviviscente Regis spiritu, ut audivit quod viveret Virgo sancta. Mox cum suis iter dictum arripuit, quod ad locum ducebat, quo cum suo venerabili comitatu Virgo beatissima morabatur. Perseveravit solers ut quæreret, & idcirco contigit, ut quod diu toto corde concupierat, inveniret: desideria enim nequaquam protelatione decrescunt, immo, teste Gregorio, potius augmentantur; quæ si forte dilatione deficiunt, desideria non fuerunt. Ad habitaculum itaque Virginis perveniens furiosus vir Belial, vidensque Christi ancillam, salutavit eam: aspectuque famelico decoris virginei claritatem intuitus, veluti mox amoris jaculo sauciatus, corde totus infremuit, interioremque mentis habitum extra vultus rubore perfusus satis certa significatione monstravit. Decor namque Virginis æmulandus ejus mentem & oculos, in ejus pulchritudinem faciei defixos, tam amoris quam profanæ dilectionis sitibunda refectione pascebat. Meditabatur tamen & in armariolo sui cordis sæpe revolvebat, [connubium ejus optat:] quod si mentem & animum Virginis ad consensum connubii munere vel promisso inclinare non posset, recusanti terrores & mortem ad ultimum nefandissimus intonaret. Libidinosa quippe mens honestam persequitur: propterea quomodo puniat honestam & castam violenta meditatione scrutatur, quam Rex David, oculorum concupiscentia depravatus, exercuit in Vria, dum pro ejus conjuge Betsabee per principem militiæ suæ Joab homicidium perpetravit.

[13] Rex etenim contemplata facie puellari, quæ decoris similitudinem expresserat sponsæ suæ, cum oculos ab ea paululum avertisset, impudici pectoris igne tactus, hanc affari cœpit valde dulciter hunc in modum: O filia mea Dympna, amor meus, [blandimentis pellicere nititur:] desiderium & dulcedo, quæ te movit necessitas aut voluntas, ut regiæ dignitatis honore contempto, extraneis & ignotis gentibus terram nativitatis tuæ mendicando postferres? Quæ tam docta vel tam lenis persuasio te seduxit, ut filialis dilectionis oblita, patrem Regem dimitteres, istique seni decrepito Sacerdoti tamquam filia adhæreres, & ipsius in omnibus obtemperares mandatis? Ut quid regni gubernaculum habitura post patrem, aulam regiam abjecisti, ut domum inhabitares consitam ramusculis & etiam fœdi luti vilitate difformem? Nostro ergo celeriter acquiesce consilio, & nobiscum ad patriam, quam pueriliter dimisisti, sapienter revertere. Quoniam si paternis affectibus denegatum assensum præbueris, diademate regio laureata, super omnes principes matronas & virgines regni mei principatum tenebis: inter deas insuper tibi templum de insigni marmore fabricari præcipiam, & in eo ex auro & lapidibus pretiosis ad tuam effigiem erigi sceptiferæ imaginis statuam, ab omnibus adorandam. Hanc si servus aut liber vel persona cujuscumque conditionis aut sexus adorare neglexerit, nec eidem debitæ venerationis servitutem impenderit, prout nostra sanctio concinnabit & statuet, sufficienter indictam pro illata injuria recipiet ultionem.

[14] Ad hæc statim cum vellet objicere Virgo sancta, Dei servus altissimi beatissimus Gerebernus, responsionem Virginis anticipans in spiritu & virtute Heliæ, qui Achab & Jesabel de coitu nefandissimo reprehendit, in ignominiosum Regem, sicut verum pudicitiæ decuit amatorem, [S. Gerebernus causam Virginis propugnat.] protinus insurrexit: vultuque simul & voce asperæ increpationis sermones contorquens, in hæc verba prorupit: O Rex sceleratissime, totius immanitatis auctor, atque cunctis virtutibus inimice, libidinis commentator; cur incassum laboras evertere puritatis a via tam beatæ Virginis mentem sanctam? Cur infelix & vecors, Deo caram & Angelis virginitatem infestas, quæ honorē & gloriam ætatibus accommodat universis? In infantibus enim florens & pueris, innocentiam sanctam nutrit; in adolescentibus & juvenibus cavens lapsum, extinguere nititur motus carnis; in provectis & senibus honestatem conservans, sanctitatem acquirit. Ob hoc quippe Virginem precor, hortor, & moneo, ut hanc servet, diligat, & sequatur, & in ea semper, donec supervenerit mortis hora, constantissima perseveret. Thesaurus est siquidem in honestis utilis virginitas, quem qui semel amiserit recuperare de cetero non valebit. Ne sis ergo opprobrium & dedecus inter Reges, & ne crimen inferas majestati: non præsumas ulterius talem loqui sermonem, quem nefas est & abominatio cogitare, non pudicis & mundis tantummodo, sed etiam luxuriosis & fornicatoribus. Securus sum enim & certus, quod filiæ tuæ Dympnæ mens fidelis & pura, cui pro Deo penitus jam viluit quidquid mundus suggerit voluptatis, nec asperitate minarum terrebitur, nec promissis aut muneribus acquiescet. Et hoc ei succensus ardore libidinis forsitan suadere desisteres, si Phinees zelo ductus justitiæ gladium formidasses, quo arrepto Legis sanctæ prævaricatores iniquos, turpitudinis facibus sævientes, post eos in lupanar ingressus, simul ambos perfodit b.

ANNOTATA.

a Westerloa insignis pagus, supra indicatæ Zammaliæ vicinus, ab aliquot seculis spectans ad familiam Merodiam, a qua Philippus anno 1626 a Philippo IV Rege Catholico primus Westerloæ renuntiatus est Marchio. Consule quæ diximus 3 Maji, ad Vitam S. Aufridi Episcopi Vltrajectini, qui Ecclesiis Vltrajectinis Westerloam & vicina aliqua loca tradiderat, quæ ibidem sita dicuntur infra Comitatum Riën, tunc latius distentum, & olim Episcopo Cameracensi cum urbe Antverpiensi subjectum.

b Additur in Legenda excusa: Monuit insuper S. Gerebernus Virginem sanctam, ut numquam Regi consentiret, ne æterni Regis sponsi sui, cujus dulcedinem prægustaverat, indignationem incurreret.

CAPUT III.
Sanctorum Gereberni & Dympnæ Martyrium & sepultura.

[15] Hac itaque salubri monitione completa, mox tyrannus execrabilis, [Gerebernus reus mortis proclamatur,] vehementi furore commotus, in Domini Sacerdotem exarsit: accitosque infrunitæ severitatis ministros consuluit, ut monerent quid agendum super hoc existimarent: quod per senis illius consilium Dympna ejus filia impudicis suis monitis obedire renueret, adeo quod nec metu nec rei alicujus blandimento poterat emolliri. At illi consiliatores iniqui, participes & consortes illorum, qui in Domini passione consilium inierunt ut eum occiderent, virum sanctum morte dignum clamantes, tamquam reum & maleficum ac beatæ Virginis subversorem, apud Regem pariter accusabant. Nitebantur etenim non sub modio positam, sed ardentem super candelabrum extinguere virginitatis lucernam; per hunc forte modum Christi ancillæ propositum, interempto comite, facilius arbitrantes ad consensum conjugii revocandum. Quod consilium quamvis esset detestabile, Rex profanus acceptans, mox præcepit Dei servum altissimi B. Gerebernum, [& decollari jubetur:] illicita prohibentem conjugia, a ministris detestabilibus decollari.

[16] Quem confestim tumidis fulgurando sermonibus adeuntes accusatores iniqui, una tamquam leonum catuli rugientes ut rapiant, super eum dentibus infrendentes, antea quæstionem atrocem propositam in hunc modum expectanti gladium deprompserunt: Inveterate dierum, cujus conditionis aut generis, & unde est in te tanta præsumptuosæ temeritatis audacia, [objecta sibi convitia] quod Dominum nostrum Regem non vereris inanium verborum ambagibus attentare? Non sufficit, impudice, tibi solum, quod filiam suam Dympnam a consensu conjugii revocans, tecum ad hanc provinciam adduxisti, nisi convitiorum injuriis eum rursus ad iracundiam provocas & furorem? Decetne tuam, infelix, canitiem, ut priusquam propria dereliqueris, aliena contagia reprehendas? Numquid Rex immerito intabescit doloribus, cui amorem conceptum in animo suggestione fallaci non permittis effectui mancipari? Lites ergo simul tuis cum verborum ambagibus amodo sopiantur, cum melius tibi prosit ut decretis regalibus obtemperes, quam rebellis & contumax, ac sapiens indiscrete, tam provectæ ætatis sustineas detrimentum. Quod audiens cultor Dei, qui nec mori timuit, nec vivere recusabat; animatus divinæ virtutis constantia, [modeste diluit:] objicientibus hæc respondit: Gens absque consilio & sine prudentia, si hos lingua frustra implicat aliena, quos propria conscientia non accusat; cur me stupri scelera prohibentem, tamquam reum & maleficum criminosis objectionibus attentatis? Numquid per vos membra plane cognoscitur, quam mala in capite vestro Rege potentia dominetur? Si quis enim viderit alterum vitiosum, nonne idem summopere monendus est ut vitia derelinquat? Et si sæpe commonitus vitia non relinquit, nonne debet tamquam publicanus & ethnicus in tempore devitari? Ferro quidem asperæ monitionis abscindenda sunt membra, quæ fomenta medicinæ non capiunt, antequam pars cetera corrumpatur: delictumque feriri convenit asperius, cui celer satisfactio non succedit.

[17] Ad hæc verba dementiores effecti ministri nequitiæ, Dei viro talia proferenti protinus subjunxerunt: Vsquequo in te tanta latebit impostura mali? quid adhuc, insensate, non desinit lingua tua stultitiam personare? [jussus S. Dympnæ conjugium suadere,] Ignoras tu, miserrime, quod Potentum interest subditorum suorum refrænare superbiam, & illius audaciam cujus adhuc crudelitas redundat in Regem ultione debita castigare. Stude ergo quam citius filiæ Regis mentem, quam hucusque ab amore paterno subtraxisti, ad consensum conjugii revocare: aut te noscas in præsentia reum, si ei hoc suadere neglexeris, capitali sententia puniendum: quia cum unius excessus diligenter corrigitur, delinquendi ceteris via mala facilius obseratur. Quibus senex reverendissimus, non mucrone accintus, sed ardore fidei glorioso, respondit: Absit a me, filii tenebrarum, ut puellam, quam pro posse debeo instruere ad virtutes, informem ad vitia; & cui suggerere teneor perseverantiam castitatis, incentivum suadem libidinis & incestus. Honestatis siquidem propositum nequaquam est persuasione pestifera dirimendum, [constanter abnuit:] sed paterno subsidio potius sustentandum, ne in fide dum quis fidit alterius, ab eo sit in aliquo supplantandus: & quo fructum religionis majorem recipere se æstimat, ibi debet cum fiducia ampliori quilibet seminare. Licet mihi promiseritis omnium exquisita genera tormentorum, Christi tamen vera dilectio, quæ filiali numquam ejus dividitur a timore, legem talem indixit amantibus, ut amici in Deo ad invicem pro fidei confessione injuriarum incommoda patiantur. Nam a Christi corpore se dissolvit & separat, qui permittit ab impiis opprimi Christianos, ac pro posse suo hostes fidei Christianæ viriliter non expugnat.

[19] Viri autem sanguinum & dolosi, his auditis, tamquam Regiæ benevolentiæ captatores, mox in Christi Sacerdotem electum unanimiter irruerunt; [capite plexus,] manusque violentas jacientes in eum, lacessitum injuriis peremerunt. Sicque martyr Domini gloriosus, de tyranno triumphum accipiens, vitæ cursum capitis memoranda plexione complevit. Quod & factum legimus de Joanne Baptista, dum Herodes sanguinem ejus pium in poculum crudelitatis absorbens, propter Herodiadem, quam tulerat fratri suo Philippo uxorem, [Baptistæ comparatur.] caput ejus sanctissimum amputari præcepit. Licet ergo Christi præco Joannes major homine, par Angelis, pudicitiæ titulus, beatissimum Gerebernum antecedat sanctitate & meritis; æqua tamen comparatio de duorum certamine recitatur. Hic quem manus Domini matris in visceribus consecravit, Joannes prædicans & baptizans, Christi viam in eremo præparabat: iste Christi Sacerdos probatissimus, ante mundi constitutionem prædestinatus ad vitam, in solitudine confluentes ad se populos, verbi vitæ semina partiendo, ad pœnitentiam incitabat. Verus ille Nazarenus Christi, tantum pilis camelorum indutus, vinum & siceram numquam bibit, nec immundum suæ matris ab utero manducavit; magister sanctitatis Sacerdos hic non tantum ab immundis & illicitis se abstinens, carnem suam siti, fame, cilicio maceravit. Judicis ille præco Joannes, legis vespera, gratiæ matutinum, Herodem facibus libidinis æstuantem monitis non accusatione pulsavit, volens eum corrigere non perire: iste cultor Domini Gerebernus, forma justitiæ, castitatis exemplum, stupri nefas detestans, istum Regem incredulum de inincestus commercio reprehendit, non odio sed amore. Ambo quippe continentes & justi ac deserti cultores, defensores utpote castitatis, Regum iram & odium incurrerunt, atque tandem pro pudoris justitia detestabilium ministrorum gladiis occumbentes, in hoc pares, capitum pœna pari, Deo sanctas animas reddiderunt. Hi sunt viri misericordiæ, quorum justitiæ oblivionem non acceperunt: quosque vita sanctissima venerabilem duxit ad mortem, & gloriosus occasus fecit esse perennes.

[20] Furore Rex quem vindicta minuerat paululum temperato, sponsam Christi venerabilem S. Dympnam suis jussit obtutibus celeriter præsentari. [S. Dympna patri petenti connubium,] Tristem enim animum intus celans super patris inflexibili pravitate, plena ejus facies gratiarum rosei decoris amœnitate perfusa, cunctis tota desiderabilis apparebat. Cujus dulci serenitate percussus infelix tyrannus, inflammante cor ejus illicitæ dilectionis igniculo, prætendendo blanditias sic affari Virginem est exorsus: O filia mea Dympna, cur pateris patrem tuum diu tantis augeri doloribus? misereri cur renuis, & abhorres illum, quem allicit amor tuus & cruciat indefesse? Tantummodo consentire, carissima, mihi velis, & quod opum & gloriæ mundus habet, vere tibi polliceor me daturum. Insuper & celebre nomen tuum inter deas sacratissimas, per totius regni mei confinium, cujus mecum dominaberis, præcipiam numerari. Cui Virgo devotissima, quæ potius eligebat affligi pro Domino, quam temporalis peccati habere jucunditatem, suadenti talia cum indignatione respondit: Cur, infelix tyranne, promissis fallacibus a pudoris proposito subvertere me conaris? [constanter resistit:] Putas, miser, quod a stabilitate propositi resiliam appetitu gloriæ secularis, corpusque meum polluendo, Christum meum amatorem offendam? In me ergo ne credas esse animi feminei levitatem: tuæ signum gloriæ mentis pede conculco, & Domini mei Jesu Christi promissiones illas, quæ affectus superant universos, jam ex totis visceribus concupisco. Dea cerni respuo, & honorem imaginis vilipendo. Talem mihi nec præsumas ulterius suadere sermonem, cum satis sit facilius cuilibet retinere quod habet, quam cum idem amiserit revocare.

[21] Tunc Res ferus, animo libidini deditus atque cultor præcipuus idolorum, quanto magis fidem Christianitatis in ea fervere cognovit, tanto magis homine inimico superseminante zizania, contra eam totis viribus insurrexit, & inquit: Ne frivolis de cetero, malitiosa, nos fatiges: statim exple quod opto, vel paternæ dedignationis incurres offensam; sicut ille detestabilis Doctor tuus, qui rebellis & contumax erga nostræ jussionis decreta male vitam hanc capitis detruncatione finivit. Flori igitur tuæ consulaæ juventutis, in exemplum hunc habens, & deorum nostrorum altaribus sacrificans, thus impone; aut secura consistas quod confusioni perpetuæ donaberis, sicque tuæ perditionis exemplo Regum omnes filiæ paternis imperiis adversari amodo formidabunt. Cui minas intonanti taliter & ruinam, recolendæ memoriæ Virgo sancta respondit: Qua de causa, tyranne detestabilis, jugulasti Domini Sacerdotem electum, in quo nullum facinus reperisti? Numquid cuncta cernentis arbitraris effugere judicalem sententiam? Deos deasque tuas ut figmentum detestor, & Domino Jesu Christo, cujus amore langueo, tota me devotione committo. Ille sponsus meus, & gloria mea, salus, desiderium & dulcedo, nihil aliud desidero præter ipsum: mihi solus ille sufficit, [pro fide Christi parata mori:] in quem sacer ille Angelorum exercitus prospicere concupiscit. Cum igitur juris ordo videatur expetere, quod aliquis non exemplis sed legibus debeat judicari, in me quamvis exerce tyrannidem: pœnas omnes, quas inferre poteris, læta mente parata sum pro Domino sustinere: illos quippe non debet separare dissimilitudo mortis nec locorum distantia, quos viventes univit per omnia vera fides & in Christo locata fideliter identitas animorum.

[22] Amens quidem in responso Virginis Rex effectus, nec deceptionis suæ dedecus ultra ferens, sic locutam, ut dictum est, ad deorum suorum vindicandas injurias, eam jussit celeriter decollari. Sed cum nullus eorum qui aderant in Regis collegio ram immane præceptum adimplere præsumeret, Rex antiquæ nobilitatis, quæ superbos debellare & parcere humilibus consuevit, oblitus, pietatem regiam arrocissima crudelitate commaculans, super eam irruit pro lictore. Verebantur enim omnes, quadam cordis pietate commori, tam enorme sceleris molimentum sui Regis in filiam exercere: ne, dum tantam jussionem explessent, qua frendebat indignatione pacata, iram ejus incurrerent pœnitentis post factum. Quod perpendens infidelis tyrannus, quo accinctus fuerat pugione funesto, [a proprio patre occiditur:] sacrum caput Virginis gloriosæ, divini respectus implorantis misericordiam, amputavit: sicque simul Rex cum suo detestabili comitatu remeans ad propria, carnes servorum Christi, S. Dympnæ videlicet & beatissimi Gereberni, escas terræ bestiis atque cæli volatilibus dereliquit. O patrem sceleratissimum & crudelem, [Corpora utriusque inhumata,] sine ullo paternæ pietatis affectu! qui nefando libidinis exagitatus ardore, sub prætextu judicialis sententiæ, per vindictam temperatis doloribus laudem quærit; atque ipso sceleris molimine semetipsum æstimans pium esse, inhumandis eorundem corporibus humanitatis officium denegavit. Grata Deo & Angelis hæc vere societas beatorum Martyrum, qui sicut in Christo se dilexerunt in omni vita sua, ita quoque & in morte non sunt separati; immo Christi calicem passionis bibentes, pro munere meritorum in cælestibus jam cum eo perpetua jucunditate lætantur. Cumque dies per aliquot disponente Divina clementia beatorum Martyrum corpuscula, a feris intacta & avibus, [sepeliuntur sub specu:] super nudam humum diu inhumata jacerent, a quibusdam habitantibus juxta locum super sanctos Martyres, quorum mortem in conspectu Domini gloriosam sciebant, pietatis diffusis visceribus terraneo sunt sub specu minus digne sepulta, quod tunc erat consuetudinis mortuorum corpora sepelire.

[23] Multa vero post annorum curricula, pro stupenda ostentatione signorum, quæ a Christo propter eos operabātur ibidem quibuscumque languorum generibus occupatis; ne posita lateret diutius lucerna sub modio, utriusque generis & ætatis tam Cleri quam populi multitudine congregata, quidam Deum timentes, & qui locum didicerant sepulturæ, cæsa ferro Sanctorum corpuscula quæsierunt. [cadem elevaturi, reperiunt candidu sarcophagis inclusa.] Res mira & totius admirationis stupore vehementi dignissima, nec ab ullo mortalium auditione vel respectu alias comprehensa! Cum arreptis fossoriis fodientes, rastris humum exterius ejecissent; Angelicis manibus præparati nive candidiores & excisi de petra duo apparuerunt sarcophagi, digne satis candori virgineo congruentes, cum non essent in patria tota illa nisi petræ tantummodo fuligine nigriores. Mirum in modum extractos sine difficultate aliqua mox de terra sarcophagos, cum stupore & extasi circumquaque lucidius intuentes, nullum in eis vincturæ vel fracturæ vestigium repererunt: immo sanos & integros ac Sanctorum pignora continentes, sicut solent in ingenti lapide calculi contineri. Ad hæc quippe tunc præsentes qui aderant in gaudium & mœrorem conversi, se vidisse inauditum a seculo mirabantur: sed ut magis stuperent attoniti de hoc facto, lacrymantes pariter & lætantes in Domino, conferebant inter se ad invicem, qualiter sine ulla dissipatione seu lapidum læsione poni potuissent interius Reliquiæ pretiosæ. Quod cernentes ad oculum, discutiendo diutius, rationis humanæ nullatenus ingenio factum esse, potestati divinæ quæ ubi vult indeficiens operatur, tam evidens attribuere miraculum, actiones gratiarum communiter cum gaudio referentes Domino nostro Jesu Christo, qui vivit & regnat per omnia secula seculorum. Amen.

[Miracula]

Dympna Virgo, Martyr Gelæ in Brabantia (S.)
Gerebernus Sacerdos, Martyr Gelæ in Brabantia (S.)

BHL Number: 2353

A. PETRO EX MS.

PROLOGVS AD MIRACVLA.

[1] Mvlto cum sit utilius, dictatoris cujuslibet ad honorem, nullum opus injunctum suscipere, quam a cœpto postea cum dedecoris verecundia turpiter resilire; prosequi dignum satis existimo quod incepi; ne si opus hoc viderint imperfectum invidus & susurro, mihi statim incipiant illudere conclamantes, Ecce hic est qui posito fundamento ædificare incepit nec potuit consummare. Vnde etsi hominis imitandæ conversationis & vitæ patris nostri, Guidonis videlicet Cameracensium Pontificis jussione coactus, S. Dympnæ Virginis & Martyris gloriosæ passionis historiam litterarum memoriæ commendavi; multo magis devotionis affectu præventus, ejusdem miracula usque ad finem complendo, ne processu temporis elabantur, ex debito rationis compellor in posteros propagare. Legis quidem veteris in præcepto cauda olim hostiæ in sacrificio jubebatur offerri, & talarem tunicam Joseph sanctum legimus habuisse, quarum nobis mysterio designatur, sicut Sanctus exponit Gregorius, opus bonum usque ad consummationem actionis debite perducendum. Pauca ergo de pluribus cum scribere decernamus, primo tamen sciendum est, quod & vitæ laudabilis atque bonæ conversationis opinio non in demonstratione signorum, sed in sanctis ac bonis operibus est quærenda: quia multisunt in mundo, qui non operantur virtutes, nec ab eis crebro illas operantibus merito sunt discordes. Cæruleas enim Petrus turbulentiæquoris super undas siccis quondam pedibus ambulavit; & in mari, par eidem martyrio & doctrina præcipuus, naufragium Paulus tulit. Sed quoniam generatio prava signum quærit, recitare debemus, [Explurimis pauta seliguntur.] non ut decet aut exigit multitudo signorum, quam novimus antiquorum relationis ex serie tantam esse, ut vix possent capacitate voluminis comprehendi; imo quantum donaverit summus ille gratiarum omnium Distributor, qui disertas infantum liunguas facit, & Balaam asinæ os ad loquendum mirabiliter dilatavit. Egregium namque constat & utile, sicut scitis Sanctorum certamina codicibus inserere: quibus Dei laus diffusa sic omnibus innotescat & latius diffundatur, ut in sua mirabiles majestate glorificent Jesum Christum, & ad cultum vivendi in melius Christiani fideles communiter excitentur. Hac de causa præfens opus aggredior, veritus ne detractores mordacis invidiæ, cujus olim Siculi non invenere tyranni majus tormentum, lippientes oculos vertant in me, si edoctus ab homine refero quod non vidi, cum Marcus & Lucas, cujus laus est in Euangelio, non aspectu didicerint, sed auditu Euangelium quod scripsereunt. In his ergo solicite describendis rei magis veritatem, quam narrationem simplicitate sermonis ordinare intendens, studiosos deprecor auditores, ut si rusticitate loquendi, vel Donati vel Prisciani transgressione regularum, qui non cognovi litteraturam, deliqui in aliquo, insipientiæ meæ parcant: quoniam eorum in regulis non instructus plenum, nec coloris rhetorici facetias nec ornatum eloquentiæ didici Tullianæ.

HISTORIA MIRACVLORVM.

[2] Traditis sepulturæ divinitus, ut dictum est, Sanctorum corporibus, S. Dympnæ Virginis videlicet & beatissimi Gereberni; [Ob noiracula ad furtum excitati Zantenses,] miracula, quæ per eos Dominus operari mirifice dignabatur, longe lateque diffusa, tunc temporis plurimorum auditui personabant. Quisquis enim ad locum in quo sancti Martyres quiescebant, cum fidei puritate precator accederet, salutarem obtinens petitionis suæ effectum, mox ab omni læsione corporis sanabatur. Igitur cum apud Zanten, oppidum super Rheni fluvium collocatum, tot virtutum crebrius fama volans undique perveniret; dicti loci incolæ quidam, motu pietatis, communi consilio decreverunt sanctos Dei Martyres expetere; statuentes invicem, quod si possent, yi vel furto sacras secum eorum Reliquias deportarent. Nimis quippe se credebant felices, si tam sacris mererentur ditari pignoribus, quæ terrarum populi ex diversis regionibus venerantes habebant reverentiæ & amori. Conglobatis itaque quam plurimis, qui potentes viribus, acriores animis habebantur, exultantes ad castrum rurense, cui Ghele nomen est, cum summa festinatione venerunt: factaque oratione sub peregrinationis prætextu, situm loci sagaciter explorantes, per dies aliquot coram sacris pignoribus excubarunt. Nacto tandem tempore competenti, [sarcophagos auferunt,] in quo possent securius votum suum effectui mancipare; illis forte qui tunc sacras Reliquias observabant intentis aliorsum, prectiosa corpora cum locellis lapideis imponentes quadrigæ, cito gradu cum ingenti læcitia recesserunt. Quo comperto, incolæ dicti loci, ut dementes effecti, mox ad arma concurrunt; accensisque animis sugientes e tergo viriliter insequuntur. Sed ut sonitum immensæ multitudinis qui fugerant audierunt, exterriti Martyrum gestatores, rem videntes illis esse pro anima, duos illos sarcophagos quos sumpserant, de quadriga quam citius sustulerunt: eosque deponentes in terram, [& dimissa S. Dympna,] unum solum redegerunt in frusta, sanumque & integrum alterum relinquentes, in quo erant pignora S. Dympnæ, cum Beati pignoribus Gereberni celeriter aufugerunt. Cumque Zantes prope castrum accederent, [cum corpore S. Gereberni fugiunt.] tam ex via quam ex metu prosequentium fatigati steterunt, oppidanis dicti loci prosperitatem sui adventus per nuntium intimantes. Qui confestim eis simul obviam exierunt, acceptisque luminaribus cereorum, thuribulis ac Cruce, cum ingenti multitudine populi corpus sanctum, exultantes in Domino, cum hymnis & Canticis spiritualibus ad ecclesiam deportarunt, ibidemque honorifice collocantes ad propria redierunt.

[3] Tunc Currenses de Ghele, qui secuti eos fuerant, accedentes ad locum quo jacebant Reliquiæ pretiosæ, [Corpus S. Dympnæ immobile prius,] fracto vase beatissimi Gereberni, S. Dympnæ locellum lapideum absque ullo læsionis vestigio repererunt. Quem cum vellent gaudentes ad propriam ecclesiam reportare, corpus stetit immobile quasi lapis, nec permisit ulterius sese moveri, acsi fixum radicitus teneretur in terra. Stupent omnes, universi mirantur, adjicientesque equos omnes nihil proficere valuerunt, super hac re quid facerent ignorantes. Eat autem anus quædam in villa eadem, quæ cum esset nocte quadam levi somno depressa, vox amœna insonuit ei dicens: Die craftina surges mane, adjungesquequadrigæ vitulum hunc quem habes in stabulo, imperabisque filio tuo ut reducat Virginis Dympnæ corpus, quod illi laborantes in vanum removere non possunt. Cumque expergefacta esset mulier, & super his quæ audietat miraretur, mane facto surrexit: vocatoque filio præfatæ visionis eventum, quam in somnis is didicerat, per ordinem enarravit, jubens ei ut citius a Domino intellecta expleret. Quod cum puer audiffet, matrem suam delirare credens, ut sileret amodo de re ista instantissime precabatur: asserens quod si vellet hoc facere, ambo simul in populo derisui haberentur. [quadrigæ ā vitulo tract æ impositum,] Cui nolens obtemperate mater ejus, statim fecit quadrigæ vitulum novellum, nuper cornua producentem & ungulas, applicari; sicque viam aggrediens, quæ ducebat ad locum quo rurenses attoniti circa corpus adstabant, pervenit. Sequebantur eam majores & parvuli, eam tamquam idiotam & stultam communiter reputantes, deridendoque eam mirantes tantæ rei exitum expectabant. Quid plura? Perveniens tandem ad locum, quo tam suis de viribus quam equorum diffisi vigore, solam Dei elementiam invocabant; salutatis cum gaudio, quam in visu noctis audierat, visionem exposuit; supplicando, quatenus bigæ suæ impositum corpus venerabile debitæ venerationis ad locum celeriter reportarent. Ridebant nonnulli, atque eam super hac re habentes derisui delirare credebant, donec victi precibus reluctantis, sine ullo gravamine corpus beatissimum sustulerunt: demissumque quandrigæ, cum ingenti lætitia & debito venerationis obsequio, ad propriam ecclesiam reduxerunt. [ad ecclesiam reportatur:] Videntes animal nulli aptum oneri seu labori, cum maxima levitate pondus ingens portare sequentesque mirari, & hoc suis pro culparum sceleribus accidisse fatentes, laudes Deo pariter referebant, qui contemptibilia elegit ut fortia confundantur.

[4] [& post novam ecclesiam erectam,] Ampliata tandem ejus basilica, quæ ad instar exigui parva erat tugurii, structuræque majoris ac decentioris pulchritudine decorata, dictæ villæ majores natu, nobiliores & ditiores, congregati in unum, corpus sanctum in vas auri novum transferre concorditer decreverunt. Indecens quippe erat ut Martyris sanctæ corpus, quod tantis refulgens virtutibus latere non poterat, in vase lapideo diu clausum jaceret; & quod adhuc ad multorum salutem vivebat, in locello lapideo diutius clauderetur. Dispositis tandem suis sumptibus in argento & auro & lapidibus pretiosis, [in capsam auream ab Episcopo Cameracensi transfertur:] secundum propitiatorium vas ex auro mundissimo fabricari fecerunt, quo beatæ Virginis Reliquias decentius reconderent pretiosas. Quo peracto decenter ad Cameracensem qui tunc erat Præsulem accedentes, de Virginis recolenda translatione tractarunt: ab eodem Præsule certa die indicta, qua hoc possent usque ad finem explere. Incidente tandem die & hora, qua hoc fieri oportebat, Præsul ipse venerabilis, Pontificalibus insignitus, coram cunctis Abbatibus & Clericis ac personis nobilibus utriusque generis & ætatis, cum immenso vulgi ignobilis comitatu, S. Dympnæ corpus honorifice de locello sublatum lapideo, in novum vas aureum translocavit. Sic Moyses legislator serpentem æneum erexit in palo, ut qui erant ab ignitis percussi serpentibus in eum respicerent & a suis languoribus sanarentur. Quando autem hoc gestum sit, seu nomina personarum quæ elevationi Virginis gloriosæ intersuerunt, commendare non debui memoriæ litterarum; quia ea non potui manifestis aut abditis in voluminibus reperire: tamen scio, sicut in præsentia apparet, quod cum vi frangeretur vas saxeum, nimio candore refulgens & integrum absque ulla junctura; inventa est in eo jacens Virgo venerabilis Martyr Christi. Quam cum vellet extrahere cum ingenti timore & reverentia Præsulloci præfatus, supra pectus Virginis est repertus later rubeus, a, in quo erat hoc scriptum: Hic jacet sancta Virgo & Martyr Dympna. Sane quidem in marmore candido congruebat honori virgineo testimonium castitatis, & in latere rubicundo indicium passionis, quia & per candorem Virginitas, & per ruborem Martyrium designatur.

[5] Iterum quædam occurrit necessitas, ut Martyris sanctæ corpus, [in processione,] in locello aureo decentissime collocatum, incolæ dicti loci, cum ingenti lætitia & populi concione, extra suam basilicam deportarent. Quod cum esset longius efferendum, quidam homo fide fluctuans & indoctus, in hæc verba diffidentiæ linguam, membrum modicum & magna exaltans, in hæc verba coram cunctis laxavit: O quam stulti omnes estis, [ob diffidentiam unius immobile,] qui feretrum hoc geritis, & utrum fit in eo an non S. Dympnæ corpus honorificum ignoratis. Ad hanc vocem dubitationis, bajuli similiter diffidentes, corpusque reverendissimum ab humeris deponentes, steterunt. Sed cum tandem illud vellent ad humeros relevare, corpus sacrum gloriosæ Martyris statim stetit immobile quasi lapis, acsi terræ infixum radici teneratur: quod cum totis viribus conarentur erigere, manu licet addita fortiori, fatigari poterant non moveri. Cumque diu laborarent in vanum, unus eis mox subjunxit inquiens, quod pro suæ dubitationis culpa tanta sui itineris dispendia tolerabant. Quid plura? Ad hæc verba piæ incusationis singuli continuo ad arma orationis concurrunt, & ad terram cum humilitate prostrati, [orationefacta movetur:] ut se removere permittat, humiliter gloriosam Virginem deprecantur. Suis tandem completis orationibus eriguntur, manus ponunt ad feretrum: & quod prius removere non poterant cum labore, quemcumque voluerunt in locum sine ullo ponderis gravamine portaverunt. Rei cujus gratia cunctis patet, quantum fit frequentanda oratio fidei, quæ salvat infirmum, per quam & Elizeus a Rege Syriæ destinatos currus & equos cum robore exercitus, ut ad Regem adducerent virum Dei, cæcitate percussit.

[6] Consuevit vir quidam, tector lignorum basilicæ S. Dympnæ Virginis, in sabatorum diebus de suarum manuum laboribus impendere famularum: vetustate consumptam aut pluvia tecturam basilicæ sæpius reparabat: in ceteris omnibus, quæ necessaria videbantur & meliorationis egebant, valde semper solicitus erat. Gratis enim & ex ingenua devotione, non conductus præmii quantitate sive spe remunerationis alicujus temporalis, Virgini gloriosæ tam devotum impendebat obsequium erga Deum, tantummodo suæ salvationis per Martyris sanctæ preces retributionem expectans. Die vero una sabbati, cum ipse ascendisset in altum, ad opus sæpe dictæ basilicæ obsequium præstaturus, inopinato casu contigit, ut ferreo instrumento, quod secum habebat, pollicem amputaret. Sed cum pars abscissa ab alto in terram corrueret, invocato nomine S. Dympnæ Virginis, particulam cæsam sumens mutilato pollici coaptavit, [pollex casu abscissus restituitur.] sicque statim pristinam sanitatem recepit: nam ita sanus & integer apparuit, ut in eo nullum læsionis vestigium remaneret.

[7] Quidam erat b carpentator, Henricus nomine, cognomento Suagher, [solvitur captivus,] qui Martyri gloriosæ sedulum in opere suo servitium exhibebat. Hic a quodam domino suo capitur, trahitur, & injuste carcerali custodiæ mancipatur, catenaque crudeli in muro defixa collum ejus ab eo crudeliter catenatur. Omni ergo humano præsidio destitutus, ut liberaretur per eam, sæpe cœpit S. Dympnam cum lacrymis & devotis intercessionibus invocare. Et ecce, perseverante illo in oratione nimiumque mœrente, gloriosa Virgo Dympna mirifice consolans eum apparuit, & confracta catena ostioque reserato liberum exire præcepit, ac sic illum de manibus sui domini potenter eripuit. Hoc potitus beneficio Henricus, Deo suæque gloriosæ Martyri & liberatrici suæ B. Dympnæ laudum præconia alaeri mente persolvit.

[8] [energumes na liberatur,] Mulier autem quædam justo Conditoris nostri judicio tradita est maligno humani generis hosti, ad vexandum potius in tempore, ne suppliciis destinaretur æternis. Gavisus itaque inimicus, sese improbis motibus & horridis miserabilis feminæ possessorem ostentans, terrificare accedentes, voces emittere cum stridore minaci crebrius satagebat. Tum sui, animo consternati, in communi decernut, mulierem, pessimo dæmone plenam, spe credula beatissimæ Dympnæ ad mausoleum ocius devehendam. Quid multis immoror? Cum enim illam coram beato Martyris corpore, cum multis fletibus patrocinium implorantes, deposuissent; subito divina virtute, suffragantibus meritis sacræ Virginis ac Martyris, mundatam ac sanatam ad propria cum gaudio reduxerunt.

[9] Operæ pretium est silentio non supprimere magnalia Dei, [sanatur ignis sacer.] quæ palam in populo intercedente B. Dympna patrata sunt in quadam sanctimoniali, quam bina vice sacer ignis horribili plaga pervaserat. Est morbus hic tabificus, sub extenta livente cute carnem ab ossibus separans & consumens; & mora temporis augmenta doloris capiens & ardoris, per singula momenta cogit miseros mori; sed desiderantibus mortem non advenit, donec depastis artubus ignis ille celer & pestifer invadat membra vitalia. Hæc igitur sanctimonialis femina, de qua loquor, istiusmodi molestia coangustata, igne hoc dicto sacro, quod est execrabili, in quadam sui corporis parte fuerat quasi decocta. Spem tamen maximam in sancta Martyre Dympna constituens, sepulcrum ejus adiit, & mox sanitatis gaudia reportavit, restincto quidem igne divina gratia. Postquam ad domum rediit, post tempus aliquod tantus calor in prius ægræ parte pervasit, ut se iterum præfato succensam igne devorante timeret. Rursus itaque ad curatricis suæ auxilium supplici mente recurrit: quæ cum obnixis precibus iterato diutius insisteret ploratui, plenæ sanitatis antidoto est curata. Non multo autem tempore post miraculum tam jucundum, puer quidam igne insernali accensus esse dicebatur: habet enim ignis ille apud archiatros plura nomina: dicitur quippe ignis sacer, ignis Persicus, & ignis infernalis; & est qui c ester dicitur Græco eloquio; verius tamen dixerit, qui hæc præscripta, genera illius ignis appellaverit: ester vero, si pervasi corpus circumcinxerit, statim occidit, Puer autem de quo facere mentionem cœpimus, tali succensus igne, perlatus est ad corpus B. Dympnæ, ubi Presbyter sub hoc diei articulo verbum salutis populo prædicavit. Videntes autem boni homines miseriam infantis, fusis ab eis precibus, interpellante B. Dympna, ignis pestifer extinctus est, & parvulus pleniter est sanatus.

[10] Pauci quidem videntur attendere, quod divina præcipit pagina parentibus, suis parvulis curam impendere solicitam, ne in principio prave inconvenieterque educati, postmodum multorum criminum fascibus opprimantur. Non sic autem Sara venerabilis, Abrahæ conjunx patriarchæ, negligens fuisse probatur, dum videret Ismaelem filium Agar ludentem cum suo filio dilecto & unico Isaac, sed justa & a Deo laudata severitate expulit hunc a domo. Eapropter curent summopere parentes principiis obsistere malis liberorum, [duo pueri a dæmone obsessi liberantur:] ne postquam fuerint multis criminibus irretiti, gravissima incommoda patiantur. Duo etenim pueri, quorum unus fuerat dæmoniacus, ludebant pariter, ludo non solatioso vel recreabili, quia unus alteri deridendo potum dedit, & eamdem infirmitatem recepit, hoc est similiter ut consors ejus a maligno spiritu est possessus. Post hunc itaque execrabilem ludum subsecutum est parentum miserabile lamentum: unde ex intimis suorum præcordiorum affectibus currunt ad beatissimæ Dympnæ Virginis oratorium, ab ipsa benignissima patrocinium implorantes. [Job.31.18] Sed quando negaret opem miseris, quæ veraci cum beato poterit Job profari eloquio: Ab infantia mecum crevit miseratio? Mox ergo ab sponso suo omnipotente Christo impetravit, quatenus malignus ille & nequam spiritus daret gloriam Deo vivo & vero, confestim a puero fugiendo. Nec mirum si Christus eam exaudit, quæ ipsum dum hic viveret vehementissime amavit: pro cujus amore non solum sanguinem fudit, sed & omnia tormentorum genera erat sustinere paratissima. Ecce jam plura signa narrata sunt: sed adhuc restat unum, ceteris majus, quod subjungo.

[11] Quidam interea parvulus, incaute cursitans, ex improviso in aquam corruit, & submersus est. Quo comperto parentes pueri, [alius submersus resuscitatur.] cum gravi luctu suum filium ab aquis extrahentes, inconsolabili dolore affecti fuissent, nisi maximam in beata Martyre Dympna fiduciam habuissent. Orant ergo clementissimam Virginem, ut solita pietate defuncto puero vitæ beneficium impetraret. Hoc autem illi, hoc ipsum multitudo astans fletibus & singultuosis suspiriis flagitabat. Quid plura? Non sunt utique fraudati a desiderio suo, sed preces sacræ Virginis infantem a funere redivivum parentibus incolumem reddiderunt. Hæc autem paucula de multitudine signorum, quæ Dominus Deus noster per sanctissimam Dympnam operari dignatus est, prout potuimus, decerpsimus, ad honorem ipsius, qui Sanctos suos non solum glorificat in cælestibus, sed etiam in præsenti nequam seculo honorificare non cessat: cui cum Deo Patre & Spiritu sancto sit laus, honor & potestas. Per infinita seculorum secula. Amen.

ANNOTATA.

a Pagani non hic pro gentilibus, sed pro rusticis pagihabitatoribus sumuntur.

b Carpentator: in titulo Carpentarius: dividebatur autem hæc historia in capita 11, quorum titulos superfluum fuerit attexere.

c Aiστὴρ Græce, torris, titio.

MIRACVLA RECENTIORA
Ex Codicibus Ecclesiæ Gelensis Latine translata.

Dympna Virgo, Martyr Gelæ in Brabantia (S.)
Gerebernus Sacerdos, Martyr Gelæ in Brabantia (S.)

EX MSS. INSTR.

CAPUT I.
Sanati ab anno MDCIV ad MDCXLI.

[1] Omnibus & singulis præsentes visuris salutem. Nos Prætor & Judices (vulgo Drossardus & Scabini) municipii Gelensis certissima veritate declaramus, quod hodie coram nobis comparuerit Tilmannus Bernarts, alias Craens, civis Masecanus, qui coram nobis solenni juramento, elevatis digitis, sine ulla simulatione, inductione, vel persuasione, sed ex vero & ad futuram rei memoriam declaravit & affirmavit, sicut declarat & affirmat his præsentibus, quod ipse declarans cum filio suo Jacobo Bernarts, annorum circiter quatuordecim existente, ex devotione tertio Junii anno millesimo sexcentesimo quarto jam labente, venerit ad hoc municipium Gelense, [Mutus, surdus, claudus & caligantibus oculis 7 mensibus,] & in valetudinarium S. Dympnæ eo quod filius prædictus esset plane mutus, claudus, surdus, & caligantibus oculis. Ipse autem hac spe nitebatur, fore ut Deus omnipotens intercessione S. Dympnæ, immaculatæ Virginis & Martyris, filium suum liberaret. Quos morbos seu naturæ vitia prædictus declarans, affirmabat filio obvenisse paulo ante festum S. Martini, anno millesimo sexcentesimo tertio præterito, nesciens qua occasione. Suspicio autem erat maleficææ manu feminæ filium fuisse attactum: quod tamen pro certo affirmare non audebat. Quare se contulit ad prædictum valetudinarium S. Dympnæ tertio Junii, curans observari diætam & victus rationem secundum formulam prædictæ immaculatæ Virginis & Martyris & Patronæ S. Dympn&. Et octavo die observationis dictæ diætæ, scilicet decima Iunii sequente, prædictus filius circa prandium, [sanatur 10 Iunii anno 1604,] gratia & beneficio Dei, liberatus est ab omnibus suis morbis, ut non amplius esset mutus, surdus, claudus, aut caligantibus oculis; & ab eo tempore ita perfecte recuperavit loquelam, gressum, auditum, visum, acsi numquam aliquo vitio aut morbo laborasset. Quæ omnia prædictus declarans ita esse affirmavit & deposuit sine fraude ac dolo.

[2] His ita relatis nos Drossardus & Scabini municipii Gelensis supra scripti declaramus, quod die octava Iunii anno millesimo sexcentesimo quarto prædictum adolescentem miserrime affectum viderimus, inter complures miseros peregrinos deportari in sede in templum S. Dympnæ, ante feretrum & reverendum corpus prædictæ Virginis & Martyris & Patronæ S. Dympnæ. Insuper declaramus nos vidisse decima Iunii insequente magnum illud miraculum, prædicto adolescenti præstitum; & eadem die eum allocuti sumus, & vidimus eum liberatum, eo modo quo supra per supra-scriptum Tilmannum declarantem in his declaratum & affirmatum fuit. In quem finem Dominus Vice-Decanus, & alii Domini de Capitulo curarunt pulsari campanas, & generalem postea processionem instituerunt. In veritatis testimonium eorum, quæ prædicta sunt, nos Drossardus & Scabini municipii Gelensis commune sigillum nostri municipii hic impressimus, & hæc curavimus subsignari manu nostri jurati Secretarii, die XII Iunii anno MDCIV.

Erat signatum Cauwers
Locus † sigilli inviridi cera.

In nomine Domini nostri Iesu Christi Amen. Omnibus & singulis has visuris aut audituris salutem. Notum sit quod coram nobis Decano & Dominis de Capitulo S. Dympnæ, & in præsentia Domini Cornelii van Couwegom Drossardi municipii & territorii Gelensis, [A pluribus dæmonibus obsessus, ab iis successive locis variis:] & coram me Notario & testibus infra nominatis comparuerit Iacobus Wouters, natus in oppido Gochio, & domicilio usus circa Rheno-Berkam. Qui sub solenni juramento, in hunc finem in manus prædicti Drossardi facto, declaravit veracissimum esse, quod circiter annos septem continuos fuerit a malignis spiritibus obsessus: & interea ut ab iis liberaretur varia loca obierit, ac nominatim fuerit Rheno-Berkæ exorcismis diversorum Sacerdotum adjuratus; dein Zantis a quodam Societatis Jesu Presbytero, Patre Bommart appellato, inter exorcismos fuerit a duobus malignis spiritibus liberatus, qui in suo discessu ex deponentis ore dentem, & ex fenestra quadram vitream abstulerunt. Postea in monasterio Mariæbomio, exorcizante quodam Domino Michaele, discessit alius malignus Spiritus; uti & alius, cum energumenus suas preces funderet in Ecclesia Aspricollensi. Postmodum se ab aliis adhuc malignis spiritibus obsideri experiens, in urbem Gelriam ductus est; ubi Sacerdotibus nonnullis exorcizantibus ereptus est ab infestatione sex malignorum spirituum, qui abeuntes secum deportarunt sex globulos rosarii, non tamen confracto aut dissoluto funiculo. Alii vero residui spiritus clare indicabant se loco non moturos, nisi Gelam ad S. Dympnam abducerentur. Quare ipse energumenus carruca devectus ad valetudinarium S. Dympnæ, ibidem aliquot diebus mansit. [Gelæ ab ultimo liberatur anno 1619,] Cumque solitæ diætæ servarentur, & adhiberentur solennes exorcismi; tandem nono die migravit malignus spiritus, extrahens & secum deferens dentem aliquem angularem. Substitit vir ille circiter diebus quatuordecim in dicto valetudinario, absque ulla motione alicujus maligni spiritus, aut sensu alicujus vexationis, sed cum gratia Dei & intercessione Virginis & Martyris S. Dympnæ plene ab omni molestia ereptus. In hujus rei testimonium comparuerunt Henricus Kerckhofs & Amandus Meus, ædiles ecclesiæ S. Dympnæ, item Judocus Mertens, Anna vande Wyer & Maria Breugelmans, administrantes dicti valetudinarii in rebus medicinalibus; & simul declararunt, & sub solenni juramento affirmarunt, verum esse, quod ipsi viderunt dictum Jacobum Wouters in carruca advehi vinctum, tali in constitutione, ut visu horribilis appareret, & a quatuor aut quinque viris vix potuerit detineri: & vi illata infra reliquias Virginis & Martyris S. Dympnæ raptari & detineri debuerit. At postquam adhibitæ fuerunt in hunc finem usitatæ solennitates, fuisse dictum Jacobum Wouters a maligno spiritu liberatum; & omni molestiæ metu relevatum, libero usu sensuum & ingenii, quantum exterius apparet, frui & gaudere. Quoniam vero in re hac jam recenter facta divinum est testimonium veritatis præbere, dicti comparentes consenserunt mihi Notario, de hac testificatione actum publicum conficere. Actum in Ecclesia S. Dympnæ hac XIX Decembris anni MDCXIX, præsentibus prædictis Dominis & testibus, ac me Notario juridice stipulante.

Quod attestor Ooms.

Item prædictus Jacobus Wouters, hodie VIII Junii anni MDCXX rursus comparuit in ecclesia S. Dympnæ, & in gratairum actionem prædictæ liberationis ab omni malignorum spirituum vexatione, visitavit Reliquias prædictas, & liberale donarium obtulit in præsentia D. Arnoldi Bloem Coadjutoris, ædilium ecclesiæ & multorum aliorum, & me ut Notario ad id requisito.

Quod attestor Ooms.

[3] In nomine Domini nostri Jesu Christi Amen. Tenore hujus præsentis publici instrumenti notum sit omnibus & singulis, quod hodie VIII Junii anni MDCXX coram me Notario, in Conciliis admisso, ac simul Notario Capellæ S. Dympnæ, in municipio Gela habitante, & coram testibus infra nominandis, comparuerit honesta puella Petronella vander Haghen, [puella Antverpiensis obsessa 3 annu,] aliis prædictis satis cognita, ætate circiter annorum XXI, nata & hactenus morata Antverpiæ; & declararit & sub solenni juramento in manus meas Notarii præstito affirmarit, verissimum esse, quod tribus annis continenter fuerit a maligno spiritu obsessa, ac miserrime torta & vexata, ideoque contulerit se in municipium Gelam, ad visitandas Virginis & Martyris S. Dympnæ Reliquias. Quo in loco cum aliquamdiu risederet, [liberatur an, 1619,] & quotidie dictas Reliquias visitaret, asserit se insigni cum miraculo ab omni dicti maligni spiritus infestatione liberatam paulo post festum Pentecostes præterito anno MDCXIX, neque ab illo tempore ullum signum obsessionis sensisse, plene & integre ex his miseriis ereptam: in cujus rei testimonium & actionem gratiarum se iterum venisse ad dictas Reliquias visitandas & honorandas. Quo etiam tempore comparuerunt Amandus Meus ædilis S. Dympnæ, Arnoldus Goos, Joannes Jansen & Joannes Gilis prope dictam ecclesiam habitantes, & loco juramenti, quod præstare semper parati erant, affirmarunt sub sua virilis veritatis attestatione, sibi dictam Petronellam multis & variis vicibus visam, miserrime obsessam & a maligno spiritu vexatam, eamdemque paulo post festum Pentecostes dicto anno MDCXIX liberatam. Quia vero divinum & dignum est veritatem atrestari, dicti comparentes consenserunt mihi Notario, ut juridicum instrumentum conficeretur. Actum die & anno supra indicato, præsentibus Reverendo Domino Arnoldo Bloem Coadjutore Decani, & Bartholomæo vanden Nieuwenhuisen & multis aliis in choro S. Dympnæ prædictæ Ecclesiæ.

Quod attestor W. Ooms Notarius.

[4] Jussu Joannis van Hove Drossardi, & Joannis Smolderen Scabini, comparuit Paulus Vercuilen, filius Huberti, ætate circiter annorum triginta, [alius post zannos an. 1626.] residens in parochia Houtenisse, in territorio & jurisdictione urbis Hulstanæ in Flandria, ad instantiam & requisitum Joannis Aerts & Matthæi Lanen Ædilium Ecclesiæ S. Dympnæ, in hoc municipio Gela: declaravitque & sub solenni juramento affirmavit, uti hisce declarat & affirmat, verissimum esse, quod anno MDCXXIV circa festum S. Marci correptus fuerit tanta epilepsia, furore & vexatione maligni spiritus, ut continenter debuerit firmis & fortibus vinculis in manibus & pedibus ligari; & quod his non obstantibus tantum fortitudinis & violentiæ adhibuerit, ut subinde ipsa vincula & compedes confregerit, coactus nimio furore, insania & persecutione maligni spiritus, ostendendo etiamnum vestigia in manibus & brachiis, quæ sibi nimia violentia intulerat. Tandem elapsis tribus mensibus, ad instantiam Pastoris suæ parœciæ & amicorum suorum, adductus est in municipium Gelam, ut ibi gratia & auxilio Dei & intercessione Virginis & Martyris S. Dympnæ posset ab hisce miseriis eripi. Cumque plus minus tribus hebdomadibus ibidem permansisset, atque intra illud tempus tantas vexationes & persecutiones, tantas dementationes & furores maligni spiritus passus fuisset, ut assereret, id verbis non posse exprimi; tandem tanto malo relaxatus est & liberatus, & in integrum sibi restitutus, ita ut nullas malorum reliquias aut vel minimam vexationem amplius senserit: sed declarat se plenum quinque sensuum & memoriæ usum obtinere, uti hæc nostris quoque Scabinis videbantur apparere. Paratus ipse præterea est, ubi & quoties requisitus fuerit, ac necessitas foret, hanc suam declarationem sub juramento declarare, coram quibuscumque Dominis & in quocumque tribunali, consentiens etiam ut de his conficiatur instrumentum publicum. Actum XXII Maji anno MDCXXVI.

[5] Ego Joannes Boem, habitans in pago Waterloos, confiteor me anno MDCXXXVII ecclesiam S. Dympnæ in municipio Gela, [sensibus destitutus anno 1637,] cum essem sensibus ac mente debilitatus, visitasse, opera amicorum meorum inductum: & cum ibidem devotas meas preces oblatassem, ac sacra Communione in eadem ecclesia essem refectus, me intercessione sanctæ Virginis & Martyris adjutum fuisse, & in signum veritatis illud meo nomine & signatura confirmavi, in præsentia Walteri van Wyer Locumtenentis hujus municipii, & Wilhelmi van Namen, ut testium ad illud vocatorum & imploratorum, hoc XXV Maji MDCXXXVIII. Joannes Boem. Et ego Michaël Boem, frater Joannis Boem prædicti, in virtute meæ virilis veritatis loco juramenti, assevero idem verissimum esse, addita signatura manus meæ &c.

[6] [26 Maji an.1638] Coram Amando van Tungerloo & Nicolao Meer, ædilibus ecclesiæ S. Dympnæ, comparuit XXVI Maji anno MDCXXXVIII Dympna van Opftal vidua, habitans in Dominio Ulimmereno, & ad honorem Dei & sanctæ Virginis & Martyris declaravit, se ultra triennium circa festum Pentecostes debilitatam fuisse in mente & cerebro, & opera mariti sui adductam fuisse ad ecclesiam S. Dympnæ: & post ordinarias ejusdem ecclesiæ ceremonias adhibitas, in valetudinario ibidem depositam, fuisse per intercessionem dictæ Virginis sanatam, & mentis ac sensuum suorum debitum usum recuperasse & hactenus semper conservasse. Quia vero divinum & æquum est dare veritati testimonium, maxime cum illud exigitur, dicta Dympna declarat hoc ita veraciter contigisse, parata semper, si illud rogetur, juramento confirmare, & in signum veritatis propria sua manu subscripsit, in præsentia Wilhelmi Kerckhofs & Martini van Noort, ut testibus ad id deputatis & rogatis. Actum ut supra: & subscriptum erat Dympna van Opstal, & Wilhelmus Kerckhofs ut testis, & Martinus van Noort ut testis, & me præsente G. Verbraeken.

[7] Coram me Notario publico & testibus infra indicatis comparuit Maria Peeters, ætatis circiter triginta sex annorum, habitans in pago Sem territorii Silvæducensis cum marito suo Joanne van Passel & patre suo Francisco Peters: [mulieres dua,] quæ ad instantiam Arnoldi van Tungerloo & Nicolai Meer, Ædilium ecclesiæ S. Dympnæ, declaravit certissimum esse, quod ipsamet attacta fuerit epilepsia, furore & privatione sensuum, ita ut manus ejus fuerint funibus constrictæ: quodque his non obstantibus, per intercessionem Virginis & Martyris S. Dympnæ, ab hac epilepsia fuerit sanata, postquam in hoc municipio Gela, in ædibus Joannis van Passel incolæ prædicti municipii, duodecim diebus fuisset, usa interea omnibus ceremoniis in hunc finem solitis adhiberi. Affirmat denique una cum suo marito prædicto Joanne van Passel, id ita vere contigisse, paratam se esse semper coram quibuscumque Dominis & tribunalibus attestari, si illud rogata esset. Actum XXVI Maji anno MDCXXXVIII, præsentibus Waltero vande Wyer Locum-tenente, & Amando Lans ut testibus, ad id rogatis & me Notario infra indicato.

Maria Peeters
Signum † Francisci Peeters
Joannes van Passel
Walterus vande Wyer
Amandus Lans
G. Verbraecken
Ita fateor Cauwegom.

[8] Ego Gerardus Petrus Reynders van Nunnen, hodie XXVI Maji anno MDCXL profiteor, [item vir anno 1640 26 Maji] me ex valetudinario S. Dympnæ exivisse plene sanum & perfecte mente & sensibus utentem, qui ad illud valetudinarium pridie festi S. Dympnæ advectus fui, tanto tuncfurore, epilepsia & privatione sensuum correptus, ut debuerim arcte in manibus & pedibus ligari: sed benignitate Dei & meritis Virginis & Martyris Dympnæ ab his miseriis ereptus. Quia vero divinum est testimonium præbere veritati, affirmo id ita contigisse, paratus semper cum juramento assecurare: & in confirmationem veritatis subsignavi die & anno jam indicatis, præsentibus ut testibus Reynero Peeters & Lamberto van Dungen: & tertio declaro hanc epilepsiam fuisse ejusmodi.

Signum † Gerardi Rynders
Signum † Reineri Peeters fratris
Lambertus vanden Dungen.

Eadem dictus Gerardus Reynders confirmavit anno MDCXLVI, tunc reversus ob beneficium acceptum gratias acturus, præsentibus D. Cauwegom Decano, Patre Henrico Remmens & aliis.

[9] Anno MDCXL die XXVI, Maji Maria Geerts comparendo declaravit in verbo veritatis, [& mulier,] se ab ultimo omnium Sanctorum festo vexatam fuisse morbo, subinde mentem cerebrumque lædente, subinde cordis dolorem afferente, alias brachia aut etiam totum corpus cruciatibus afficiente, ac tandem circa medium Quadragesimæ in talem dementiam incidisse, ut manus pedesque debuerint arctis vinculis constringi, ac pluribus diebus subjecta fuerit chirurgi curationi: & sic in amentia persistens, Bergizomio vincta ipsa Dominica Lætare in valetudinarium S. Dympnæ anno MDCXL advecta venit: ibique intra paucos dies, omni amentia depulsa, plenam mentis suæ intellectusque sanitatem adepta, sic intercessione Virginis & Martyris S. Dympnæ compos sui ac bene sana est reversa Bergizomium: asserens a gubernatore Roel, van Ost dicto, se destinatam Gelam; parata semper hæc omnia juramento confirmare, ac modo subscriptione aliqua id verissimum esse significare, coram testibus Lamberto van Dungen & Wilhelmo van Namen.

Signum † Mariæ Geerts
Lambertus van Dungen
Signum † Wilhelmi van Namen.

Eadem Maria Geerts gratias actura, in ecclesiam S. Dympnæ & ad hujus Reliquias honorandas reversa est anno MDCXLII in diebus Pentecostalibus, & anno sequenti die XXIV Maji ipso Pentecostes festo, ac declaravit se plena sanitate fruitam.

Quod attestor Cauwegom.

[10] Andreas van Erum, ex pago Solderem, fuit in hoc valetudinario diebus viginti magna amentia captus, [item dementes die Pentecostes,] & dein XXIII Maji anno MDCXL plenam sanitatem assecutus. In veritatis hujus testimonium subnotarunt ipso die Pentecostes dicto anno MDCXL hoc signo † Reinerus van Millo, Andreas van Norim.

P. Vercuylen attestor.

Elizabetha Hubrechts, Beringana, debilis & mentis delirio capta, bis carenis vincta jacuit in valetudinario novem diebus, talem ex se exhalans fœtorem, ut vix ullus ibidem potuerit consistere. [& 18 Septembris:] Hæc anno MDCXL, die XVIII Septembris egressa est, satis commodam assecuta sanitatem. Cujus rei veritatem testati sunt hoc signo † Elizabetha Hubrechts, Joannes Gordansen, Anna vande Wyer hoc signo † , Wilhelmus van Namen.

[11] Cornelia Jansen, uxor Antonii Adriansen, ex pago Osterhouto ab urbe Bredana duabus leucis dissito, circa festum Ascensionis Christi an. MDCXLI mane circa horam octavam correpta est tam vehementi dementia & furore, ut debuerit vinculis constringi in manibus & pedibus: & ita afflicta, est a marito suo, [alia 31 Maji an. 1641.] & Cornelio fratre mariti, Joanna Jansens sorore, & Nicolao Ludimagistro Osterhoutano in curru aducta in municipium Gelam, & XX Maji in valetudinarium S. Dympnæ inducta; ubi post consuetas ceremonias adhibitas ita convaluit, ut die XXXI Maji e valetudinario decesserit plane sana, & ab omni dementia libera. Cujus rei veritatem testati sunt v Junii hoc signo † Cornelia Jansen, & Lambertus van Durgenen. Eadem Cornelia anno MDCXLIII die XV Maji gratias actura, est Gelam reversa, optata valetudine fruens, teste Couwegom.

CAPVT II.
Curati ab anno MDCXLI, ad MDCXLVI.

[12] Omnibus & singulis has visuris aut audituris salutem. Nos Domini Arnoldus Bloem, Nicolaus Segers, Ludovicus van Couwegom, Gerardus Gossens, [Coram Canonicis & Scabinis,] Petrus Vercuylen, Willebrordus Vertessen, Petrus van Dungen, & Jacobus Verschuiren, respective Decanus & Canonici collegiatæ Ecclesiæ S. Dympnæ in hoc municipio Gela, item Drossardus Couwegom, Joannes van Hove, Joannes Vennekens, Gerardus Goos, Petrus van Broeck-hoven, Joannes Lauwen, & Wilhelmus Bertels Scabini dicti municipii Gelæ, hisce significamus & pro sincera veritate certum esse asserimus, quomodo XII Maji Dominica ante festum Pentecostes huc advectus fuerit ex pago Zeelando, in districtu Ravenstenio sito, quidam, Joannes Christiaens nomine, ætatis circiter LVII annorum, in manibus & pedibus imo & omnibus membris tanta miseria oppletus, [comparuit 12 Maji paralyticus, mutus & amems,] ut nec incedere, nec stare, neque semet ullo modo movere potuerit, sed toto corpore incurvatus & immobilis debuerit jacere; ac præterea prorsus mutus ne quidem ullum verbum effari potuerit, imo instar pueruli apparuerit omni plane judicio ac modo agendi destitutus. Secundum antiquam ergo consuetudinem, uti cum aliis ejusmodi solitum est fieri, in valetudinario collocatur, spe pristinam obtinendi sanitatem, gratia & indulgentia Dei atque intercessione S. Dympnæ Virginis & Martyris ac Patronæ hujus ecclesiæ. Cum ibidem decumberet durante duplici ut vocant, novena, seu dierum octodecim continuatis precibus, subinde ab aliis, cum incedere nequiret, ad Reliquias S. Dympnæ delatus est, nempe in festo S. Dympnæ & in solennitate Pentecostali: atque intra illud tempus malum claudicationis valde diminutum est, [qui claudicatione paulatim liber,] & decessit ad ædes Gerardi Steffers, haud procul a dicta ecclesia dissitas. Quæ ejus claudicatio paulatim ita cœpit desinere, ut quotidie pedes accesserit ad dictam S. Dympnæ ecclesiam, ut ibidem pia cum devotione suas Deo preces offerret. Tandem hoc die secunda Julii, in festo Visitationis beatissimæ Virginis Mariæ, [2 Iulii loquclam recepit,] prædictus Joannes Christiaens circa horam undecimam cum in eadem ecclesia sacrificio Missae interfuisset, subito, qui hactenus mutus fuerat, loquelam prorsus perfectam recuperavit. Quo miraculo cognito omnes mox companæ pulsatæ sonuerunt. & cantica gratiarum Deo in dicta ecclesia recitata fuerunt, ob gratiam & misericordiam huic misero homini concessam. Deinde in accursu quorumcumque hominum in dicta ecclesia publice auditus & visus est loqui, & ad quascumque propositiones accurate respondere. Tunc clara voce est confessus, quod a quatuor circiter annis, ob duas suas filias peste extinctas, mœrore quodam correptus, inciderit in difficilem morbum; ex eoque claudicationem attraxerit non solum in pedibus, sed etiam in reliquis membris quamdam paralysim; adeo ut ab illo tempore neque incedere, neque pedibus consistere potuerit: cui malo a tribus annis cum dimidio accessit impedimentum linguæ; quo accres cente prorsus redditus est mutus, & circa initium Octobris seu festum S. Bavonis explebitur quadriennium, [ante fere a 4 annis mutus:] quod nullum potuerit eloqui verbum. Accessit per intervalla temporum quædam amentia & perturbatio cerebri. Adhibita interea fuerunt omnia remedia, tam humana per medicos & chirurgos, quam spiritualia per varios exorcismos a viris religiosis factos, ut prædictis morbis levamen apponeretur. Varias in eumdem finem susceperat peregrinationes, & visitarat loca miraculis Deiparæ Virginis celebria, qualia sunt Duffelæ, Gemerti, Stiphouti & alibi; sed asserebat se nusquam aliquid medelæ expertum, nisisolum in municipio Gela & ecclesia S. Dympnæ: quo consilio & judicio Guardiani V elpensis erat advectus: ubi, ut supra relatum est, hoc die beneficio omnipotentis Dei sanatus est post auditam Missam solennem, & aliam subsecutam, a prædicto Domino Ludovico van Couwegom celebratam: cui ab altari descendenti occurrens hisce similia verba dixit: Bona dies, Domine Ludovice, concede mihi facultatem osculandi sacram crucem summi altaris. Quod dictus D. Ludovicus magna cum admiratione intelligens, adduxit illum ad illud altare, & præbuit illi sacram Crucem osculandam: ac dein perrexit prompte omnia eloqui.

[13] Comparuerunt adhuc eodem die Anna vanden Wyer (cui omnis cura peregrinorum & ægrotorum ad nosocomium delatorum commissa erat) Gerardus Steffers & Maria Meus ejus uxor: [id confirmarunt tres testes,] qui quasi uno ore confirmarunt, & cum solenni juramento affirmarunt, verissimum esse, quod prædictus Joannes Christians fuerit per dies octodecim in nosocomio, eique adhibiti exorcismi solennesque ceremoniæ solitæ; imo quod eo venerit mutus, claudus & corpore incurvatus, & caput tenens tam sedendo quam jacendo inclinatum ad crura; adeoque coacti fuerint eum portare in ecclesiam, & ante & infra capsam Reliquiarum S. Dympnæ Virginis & Martyris & Patronæ nostræ. Adjunxerunt, eumdem ad octo dies decubuisse, clausis & ne vel semel apertis oculis, neque ullo signo ostendisse aliquid a se desiderari; denique quod instar innocentis pueri visus illis fuerit absque aliqua mentis interioris capacitate. Affirmarunt etiam, intra octodecim prædictos dies, paulatim vitium claudicandi fuisse diminutum, & prædicta Maria Meus adfurt hodie in ecclesia, & magna cum admiratione audivit prima verba a prædicto Joanne pronuntiari, alloquente memoratum Dominum Ludovicum van Couwegom: quod idem & alii tunc præsentes testati sunt, & hæc absque fraude & dolo. [& Canonici ac Scabini apposuis sigillis,] Quare ad certam hujus rei notitiam nos Decanus & Canonici prædicti Capituli, & nos Drossardus & Scabini supra memorati, curavimus nostra singulorum sigilla apponi, & per juratum Secretarium subsignari hoc II Julii anno MDCXLI: & erat subscriptum Van Gerven, & appensa duo sigilla, alterum Capituli, & alterum Communitatis Gelensis. [uti & ipse, plane sanatus,] Ego Joannes Christians, ætatis circiter quinquaginta septem annorum, hactenus residens in pago Seelant ditionis Ravesteniæ, hoc die secundo Julii, anno MDCXLI, in festo Visitationis B. Mariæ, profiteor in ecclesia S. Dympnæ, sub juramento, me liberatum esse ab omni mutitione & amentia, quibus vitiis correptus fui a triennio & medio aut quadriennio circiter: & affirmo omnia esse vera, sicut habetur in attestatione facta, tam apud Scabinos pagi nostri quam apud Drossardum & Scabinos municipii Gelæ, paratus idem omni tempore sub juramento declarare: & subsignavit Joannes Christians, & testes Joannes Aerts, Henricus Raeymaecker & Lambertus van Dungen: ea subscripsit Couwegom.

[14] Nos simul regentes pagi Seelant in ditione Ravestenia, [quod idem abejus conterraneis affirmatur.] sub foro judiciario loci Udem, atque inprimis D. Joannes van Gemert Pastor in Seelant, Jacobus Rutten Nuntius judicialis, Arnoldus Aerts, & Joannes Joannis Aerts scabini, Henricus Lienverts & Nicolaus Dircx Consules, Joannes Wilms & Petrus Dircx Ædiles, Joannes Driess & Joannes Diercx Eleemosynarii, cum omni submissione indicamus omnibus hanc attestationem lecturis aut audituris, & sub juramento sub acceptatione nostri officii præstito declaramus, quod Joannes Christians, antequam in suas miserias inciderat, fuerit vir bonus, pius, probus & Catholicus, boni nominis & famæ, a bonis, honestis & Catholicis parentibus oriundus in hoc nostro pago, in quo etiamnum multos bonos, honestos & Catholicos amicos habet: cum quibus unanimiter declaramus; quod dictus Joannes Christians inciderit in gravem morbum, eoque afflictus fuerit medio anno, atque ab eo tempore perstiterit in misero statu, imo continuo in deterius lapsus per quatuor elapsos annos, ab initio scilicet morbi huc usque. Quamobrem variis frustra adhibitis remediis, consuluimus Patrem Guardianum Velleppensem prope urbem Graviam, persuadentem ut prædictum Joannem Christians adduceremus in municipium Gelam, ad probos honestosque ibidem degentes viros: quos humillime rogamus, ut dignentur opitulari huic misero homini, ut debito modo conservetur & honestam obtineat sustentationem, & addicimus plenam omnium expensarum solutionem, confisi ut ibidem recuperet sanitatem. In certum veritatis testimonium nos Scabini locorum Udem, Zeelant & Boekel, apposuimus nostri officii sigillum. Actum x Maji anno MDCXLI. Idem Joannes Christians, pridie Pentecostes anno MDCXLII, gratias acturus, testante Couwegom Decano, rursus visitavit ecclesiam S. Dympnæ bona fruens valetudine, qua semper post relictūmorbum est fruitus: uti postmodum XIV Augusti anno MDCL iterum accessit, recognoscens beneficium sanitatis hic acceptæ.

[15] [Sanantur alii a. 1642] Anno MDCXLII juvenis Adrianus Adriani, natus in pago Gilsen, Rosendalia huc advectus, cum tribus circiter hebdomadibus ibidem per amentiam decubuisser, sanus ex nosocomio egressus est XXVIII Junii, ante Sacramentis Confessionis & Communionis munitus. Ita testatur Couwegom Decanus. Eodem anno Franciscus Fransen, filius Joannis, ex pago Blardoh prope Endoviam, [18 Iunii,] ob amentiam vinctus est advectus, & vi quadam per circuitum ecclesiæ raptus: qui cum ultra dies viginti in valetudinario substitisset, sibi & suæ menti restitutus, post Confessionem factam & sacram Synaxim sumptam, a patre suo admodum læto reductus est VII Julii. Subscriptum a Couwegom Decano, Lamberto van Dungen, Jacobo Verschuiren, Anna vanden Wyer, atque ab ipsomet sanato Francisco, ejusque patre & fratre. Eodem anno Hubertus Matthæi, alias Tiewens, Ludimagister Sonhoviæ, ætatis annorum quatuor & viginti, [7 Iulii,] per quasdam vexationes lapsus in phrenesin, vinculis constrictus & carrucæ impositus, a fratre suo Joanne & sororio Petro Tys & vicino Joanne Leis Gelam abductus est, & in valetudinario depositus: [& 12 Iulii,] unde post duodecim dies recuperata valetudine & mentis suæ compos, facta peccatorum confessione & venerabili Eucharistia sumpta, XII Julii domum reversus est. Cujus rei testes fuerunt prædictus Hubertus sanatus, Joannes ejus frater, Ægidius Bommens Consul Sonhoviensis, & alii tres Gelenses supra nominati cum Couwegom.

[16] [anno 1643 14 Aprilis] Anno MDCXLIII die x Martii, Joanna Segers, uxor Joannis Vergouts, ætatis annorum XXXI, domicilium habens in pago Deuren, correpta est delirio, absque mentis suæ ullo usu, atque hac de causa ab amicis ducta est Antverpiam, ut ibidem a suo morbo liberaretur, sed frustra. Imposita ergo currui in eoque vincta, Gelam advecta est plane demens; & posita in valetudinario, intra novem dies paulatim a sua insania est liberata, idque uti confidebat intercessione S. Dympnæ Virginis & Martyris. Fassa itaque est coram Dominis Canonicis XIV Aprilis, se ab omni malo sanatam, ac mentis suæ usum tam perfectum habere atque umquam habuit: ac post debitas gratias actas, & factam peccatorum confessionem sumptamque sacram Eucharistiam, subsignavit cum Decano Couwegom, & octo aliis. Eodem anno Petrus de Roey, ætatis circiter XXXVII annorum, degens in pago Vremde, circa festum Purificationis beatæ Virginis Mariæ correptus est magna phrenesi, vexationibusq; & angustiis pectoris, adeo ut nec diebus nec noctibus quiescere potuerit. Quo malo accrescente debuit ligari, & in carruca vinctus advehi ad S. Dympnam: ubi diebus novem in valetudinario positus, post omnes ceremonias adhibitas, die XVI Aprilis sanitatem pristinam adeptus, comparuit coram Dominis Decano & Canonicis, [& 16 Aprilis,] & aliis viris honestis: & omnia fassus, subscripsit cum Adriano van Bauwel & Jacobo Jansen, qui illum Gelam advexerant. Subsignarunt etiam Couwegom Decanus & alii septem.

[17] Cornelia Snellarts, uxor Livini Simons civis Antverpiensis, emota mente insana, [anno 1645 7 Februarii,] ac compedibus constricta, Gelam est avecta, ac primum in ædes Joannis van Passel, deinde ad nosocomium S. Dympnæ, ubi novem diebus: ac dein iterum apud Joannem van Passel substitit circiter tribus mensibus. Quo tempore mira quædam & stulta peregit, tripudiando, saltando & similibus nugis exercendis, idque æque in ecclesia & platea quam domi, absque ulla discretione aut respectu rationabili. Sed postea coacta fuit observare pias ac devotas ceremonias, in dicta ecclesia & valetudinario adhiberi solitas a similibus mente cerebroque perturbatis: & quæ fuit singularis Dei gratia, recuperavit mentis sensuumque plenam sanitatem: atque post factam peccatorum confessionem & sumptam sacram Eucharistiam, comparuit coram Drossardo van Cauwegom, & coram Reverendo Domino Decano & aliis Canonicis ecclesiæ collegiatæ S. Dympnæ, & aliis: qui omnes subsignarunt cum Notario publico van Hove, die VII Februarii anno MDCXLV.

[18] Anna Claes, Beghina Mechliniensis, decubuit ob apostema, sub sinistro brachio instar pugni excrescens. Initio species pestis credebatur, sed malum post tres menses devolutum ad ubera, ibi ad octo aut novem annos perstitit, diminutum tamen aliquantulum, cœpit a tribus Medicis ac variis chirurgis species cancri haberi. Accessit a duobus circiter annis cum dimidio tumor, & quædam membrorum fere omnium dissolutio, nisi quod manuum usus permaneret: & tunc in sede permanens portabatur. Interim ad sex circiter hebdomadas per se repens, usum pedum aliquem habuit: & tunc diversi medici & chirurgi judicabant aliquod maleficium aut diabolicam obsessionem subesse: ac propterea adhibiti sunt exorcismi, quando subinde aciculas & similes reculas evomuit, ac variis linguis locuta est. Tum vero eam ut certo obsessam, [credita obsessa,] lecto imponi curavit Dominus Pastor, & cum carrura Gelam devehi: quo venit anno MDCXLV in Cœna Domini clauda, & tunc a tribus hebdomadis muta; sed mentis compos, quæ lingua non poterat exprimere, scripto indicabat: atque ita præterito tempore ad novem circiter hebdomadas fuerat muta. [sanatur anno 1645] Ducta in nosocomio, gesticulationibus & insulsis clamoribus se ostentabat, cum omnium admiratione, quasi vere esset obsessa. Tandem ita clauda & muta cœpit tertia feria Paschali loqui & incedere: & cum parvo adjumento, ob nimiam imbecillitatem, circumcirca capsam Reliquiarum, in media ecclesia expositam, processit: & sic paulatim a suis miseriis libera, tamquam prorsus recuperata sanitate, cum admiratione omnium locuta est, incessitque valens ad omnia. Quæ ita contigisse coram Dominis Decano & Canonicis declararunt ipsa Anna Claes, ejusque soror Elizabetha Claes, quæ toto morbi tempore ejus curam habuerat, & subsignarunt cum Decano Cauwegom Canonici Hildevunt & van Dungen, & alii sex testes.

[19] Margareta Ulemminx Mechliniensis, ætatis annorum XIV aut XV, [anno 1646 15 Iunii,] anno MDCXLVI in festo Pentecostes incidit in morbum, ex quo fiebat muta, cæca & clauda:atque ex judicio Medicorum, pleuritidem esse opinantium, detractus est ex venis ejus sanguis. Verum morbo ingravescente, ac dolore ex uno in aliud membrum migrante, maleficium aliquod subesse suspicio fuit: ideoque per integrum mensem bis quotidie Patres Capucini precibus sacris eam decumbentem exorcizarunt. Qui iidem tandem, perdurante morbo opinati maleficium aut diabolicam obsessionem subesse, suaserunt ut ad S. Dympnam aveheretur. Venit proinde Gelam XV Junii, jacens in carruca, non absque varia gesticulatione, sæpe intumescens, ac subinde verbum eloquens: & sic fere muta & clauda, in ædibus D. Decani Cauwegom circa horam decimam matutinam deposita in sedili, post recitatas a Decano paucas preces & benedictionem acceptam, sponte sua surrexit, & ad ecclesiam S. Dympnæ perrexit: ibique post peractum per mediam horam exorcismum, omni morbo depulso sanitatem recepit, atque duodecim diebus mansit, quotidie in piis exercitiis occupata, ac sua manu subscripsit una cum Catharina Gommarts, cujus curæ erat commendata. Subsignarunt Cauwegom Decanus & tres alii.

[20] [item dementes 27 Iunii,] Maria Fransen, in pago Son nata, ætatis circiter annorum quatuordecim, correpta phrenesi, & mentis privatione aliisque vexationibus per tres hebdomadas, ab amicis in carruca advecta est Gelam, sed ita impos mentis, ut nesciret qua ratione aut per quos eo fuerit adducta. Ibi ab amicis circum ecclesiam S. Dympnæ ducta est: ac paulatim decrescente morbo in ipsa ecclesia devotas suas preces Deo obtulit, & sic pristinam sanitatem recepit, id testata coram Domino Decano & aliis, die XXVII Junii anno MDCXLVI, una cum Joanne Artsen Verberct ejus cognato, & Joanne Mertens, qui illam advexerant: & subsignarunt Cauwegom Decanus, duo Canonici & nonnulli alii.

CAPUT III.
Miracula patrata ab anno MDCLII ad annum MDCLXVIII.

[21] Viverus Adriansen, ex pago Drungen ætatis annorum XLII, [Anno 1652 25 Maji] correptus intolerabili phrenesi ac furore, avectus Gelā & in valetudinario constitutus, post novem dierum exorcismos recuperavit plenam mentis corporisque valetudinem: ac dein decima die, post factam peccatorum confessionem ac sumptam sacram Eucharistiam, XXV Maji anno MDCLII lætus domum est reversus, cum id propria manu signasser cum duobus testibus. [& aliquāto post phrenetici duo sanantur,] Eodem anno pridie Pentecostes advectus est Gelam ex pago Lommel, Gisbertus Joannes Muys, tali phrenesi correptus, ut vinculis debuerit constringi, & vi illata os aperiri ut ablutio infunderetur. Cumque undecim diebus decubuisset in nosocomio, obtinuit pristinam sanitatem; & magna cum lætitia, Laus Deo, domum est reversus, quod ita esse testis subscripsit Decanus Vercuylen.

[22] Franciscus Huiberts ex pago Gerven, XXVI circiter annos natus, ex morbo mutus, [& amens 12 Decembris,] claudus & amens, in carruca delatus ad S. Dympnam, & in sede a tribus viris tertio circum ecclesiam portatus, ac dein in valetudinario positus, & novem diebus solitis exorcizatus est ceremoniis, a die quinta Augusti anno MDCLII: cumque necdum convalesceret, delatus ad ædes Gasparis Verdonck in Decanatu, & inde sæpius ad ecclesiam ductus, ut solitæ ceremoniæ adhiberentur. Tandem cum ibidem tribus circiter mensibus perstitisset, die x Decembris subito mentis & membrorum nactus est sanitatem, cum admiratione omnium præsentium, & sequentibus diebus in eadem sanitate corroboratus. In rei veritatem subsignarunt XX Decembris ipse Franciscus Huiberts, Petrus Vercuylen Decanus, memoratus Gaspar Verdonck & alii duo.

[23] [Anno 1653 ex maleficio ægra,] Clara vander Aelst, sanctimonialis Bruxellis in monasterio S. Elisabethæ in monte Sion, ætatis circiter viginti quatuor annorum, correpta est incognito morbo, ex aliquo maleficio exorto, eoque ita perturbata ut de nocte non potuerit somnum capere, ac de die comedere aut bibere aut consistere in ecclesia, solita sæpe pati aliquam pectoris præfocationem, qua resupina dejiciebatur in terram. Qua passione per triennium perdurante, & variis Medicorum consultationibus factis, etiam exorcismis diversorum Sacerdotum adhibitis, sed frustra; cum judicaretur aliquo maleficio morbum advenisse, venit Gelam ad S. Dympnam, ut ejus intercessione ac variis in eum finem oblatis Missæ sacrificiis & exorcismis factis, pristinam recuperaret sanitatem. Sed postea tam indecenter cœpit gesticulari, ut crederetur a malignis spiritibus obsessa: & sic per quinque consistens hebdomadas, ab omnibus plane molestiis ac vexationibus diabolicis immunis, ac pristinam assecuta sanitatem; Bruxellas reversa est XIII Januarii anno MDCLIII, prius testata rem ordine gestam: cui subscripsit Vercuylen Decanus.

[24] Elisabetha Betens, in municipio Rosendalio nata, [amentes alii mensibus Septembris,] ætatis annorum XXIV, per quatuor circiter menses ægrota amiserat usum intellectus & memoriæ, ideoque Gelam abducta decubuerat novem diebus in nosocomio S. Dympnæ: ubi post adhibitas a Domino Decano Gaspare Claes solitas ceremonias, per intercessionem S. Dympnæ ab omnibus malis erepta, receperat usum intellectus & memoriæ: & rejectis compedibus libera, anno MDCLIII die XXII Septembris, post confessionem & sacram Eucharistiam sumptam, reversa est in patriam. Cujus morbi & sanitatis receptæ testes fuerunt Franciscus Raymakers & Elisabetha Verhoeven, in quorum ædibus fuerat hospitata, uti etiam ipsamet Elisabetha Betens & alii quinque.

[25] Adrianus Luiten, in pago Nederwyck natus, venit Gelam XIV Aprilis anno MDCLIII, [Aprilis,] correptus magno furore & insania, ut vix in lecto contineri potuerit, cupiens continuo aufugere, idemque nec dormire neque edere aut bibere valebat. Cumque inter tot lamentationes & lacrymas ibidem fuisset diebus decem, intercessione S. Dympnæ quietem assecutus est & integram sanitatem. Cui rei subscripserunt hujus juvenis pater Petrus Luiten & Decanus Petrus Vercuylen. Simili morbo correpta venit Gelam XIV Septembris dicti anni MDCLIII Helena Smits, nata in Selim ultra Diesthemium: quæ cum X aut XII diebus fuisset in nosocomio S. Dympnæ, intercessione S. Dympnæ sanata & Sacramento pœnitentiæ expiata ac sacra communione refecta, læta Deo gratias agens domum reversa est: id attestante dicto Vercuylen Decano. Eodem anno die VIII Octobris, ex pago Meerbeeck prope Mechliniam, in curru catenis ferreis vinctus Gelam advectus est, intolerabili insania ac furore correptus, Ludovicus Verryl, annos XLVI natus, qui ejulationem summam ac lamentationem ad commiserationem omnium edebat. Hic e curru delatus in ædes Amandi Broeckhoven & igni appositus, [Octobris,] post unam horam quietis omni insania depulsa recepit pristinam sanitatem, quod bonitati divinæ & intercessioni S. Dympnæ attributum est. Interim perstitit novem diebus, eique omnes ceremoniæ adhibitæ, post quas aliasque pias exercitationes Sacramento pœnitentiæ expiatus, ac sacra Eucharistia percepta, adscriptus est Confraternitati S. Dympnæ, & subsignavit XVII Octobris cum Domino Vercuylen Decano & aliis. Maria Wils, circiter XXX annos nata, in urbe Diesthemio, [Novembris,] instar pueruli ad quamdam innocentiam & amentiam redacta, nequibat orare aut dormire: quæ ad S. Dympnam adducta, post solitas integro mense adhibitas ceremonias, recuperavit perfectum mentis ac memoriæ usum, atque cum pleno judicio confessa peccata & sacra Communione refecta, post debitam gratiarum actionem reversa est Diesthemium, attestata beneficium cum suo marito Matthæo van Rappel, & Decano Vercuylen X Novembris anno MDCLIII. Helena Briers, XXVIII circiter annos nata, Wesemaliæ correpta horribili phrenesi ac prorsus extra omnem rationis usum posita, & manibus & pedibus vincta, [Decembris] Gelam III Decembris anno MDCLIII advecta, perstitit in nosocomio S. Dympnæ: quæ post solitas ceremonias XVIII diebus adhibitas, ab omni phrenesi liberata, integram obtinuit sanitatem: Sacramentorumque pœnitentiæ & sacræ Eucharistiæ particeps facta, subscripsit, & testes adhibiti Decanus Vercuylen & alii.

[26] Pereina Peters, phrenesi correpta, neque ullum rationis usum prodens, [Alii anno 1657.] ligata manibus & pedibus, ex pago Sundert prope Bredam in carruca Gelam ad S. Dympnam advecta est XVIII Junii anno MDCLVII, & deposita in ædibus Joannis Brugelmans. Quæ post adhibitos per XIV dies exorcismo & Ecclesiastica remedia, ab omni phrenesi liberata, cum aliis viris Catholicis Ecclesias visitavit: id attestantibus Vercuylen Decano, Adriana de Wocker ejus marito, Joanne Peters qui eam advexerat, & aliis duobus. Simili modo Cornelius Andries, phreneticus & furibundus, neque ullum rectæ rationis verbum eloquens, ex pago Willaer XX Maji anno MDCLIX ligatis manibus & pedibus advectus est Gelam, & ad nosocomium S. Dympnæ: [Alii anno 1659 sub finem Maji, ] cujus intercessione, post solitos exorcismos & remedia dierum novem, ab omnibus mentis malis liber, pristinam recuperavit sanitatem, confessusque communicavit, & Sacerdoti Missam celebranti inservivit: in conspectu plurimorum hominum, & Deo gratias referentium. Quod subscripsit ipsemet Cornelius Andries, cum D. Vercuylen Decano & duobus aliis.

[27] Barbara Mangelers, uxor Joannis Balens, ætatis circiter triginta & octo annorum, Bruxellis aliquot mensibus vixit insana absque ullo mentis, intellectus, atque memoriæ usu; ac dein ferreis catenis vincta, [17 Iulii] in ædibus Francisci Raymakers sub signo Angeli, in municipio Gela perstitit, per quinque circiter hebdomadas, in eadem amentia, ut vix potuerit dormire, semper inquieta, & in omnibus actionibus prodens dictam amentiam. Præterea novem diebus decubuit in nosocomio S. Dympnæ: cujus intercessione & Dei benignitate recuperavit mentis, memoriæ, ac sensuum interiorum plenum usum: & post confessionem peccatorum sæpe sacram Eucharistiam sumpsit, tribus hebdomadis ita sana Gelæ morata. Quæ omnia coram Notario, die XVII Julii anno MDCLIX, testata est & subscripsit ipsa Barbara Mangelers, ejusque mater Barbara Stevens, quæ illi semper adstiterat. Idem testati sunt sub juramento Franciscus Raymakers ejusque uxor Elisabetha Verhoeven, in quorum ædibus dictæ Barbaræ substiterant; & Anna vander Wyer, sub cujus cura in nosocomio novem diebus ægra fuerat & convaluerat. Idem post duos alios attestatus Thomas van Bylen Notarius.

[28] Ad majorem Dei & S. Dympnæ gloriam, per hoc publicum instrumentum cunctis pateat, [& mense Septembri.] quod anno MDCLIX die XV Septembris comparuerit, coram me infrascripto Notario & testibus infra nominatis, Reverendus admodum Dominus Martinus Doye Presbyter, oriundus ex oppido Athensi regionis Hannoniæ, qui sub fide Sacerdotali declaravit, ab hinc tribus circiter mensibus se non fuisse mentis, sensus & intellectus compotem, & sic a tribus mensibus recuperandæ sanitatis ergo Gelam ad Reliquias S. Dympnæ adductum; atque divina affulgente clementia, & intercessione Divæ Virginis & Patronæ S. Dympnæ, se pristinam recuperasse sanitatem mentis & intellectus: ita ut (laus Deo) ego infrascriptus duobus mensibus continuis quotidie chorum S. Dympnæ frequentaverim, divinum Officium ibidem decantaverim, sæpissime Eucharistiam sumpserim, confessus fuerim &c. In quorum omnium fidem prædictus Dominus Martinus Doye subsignavit coram Reverendis Dominis Petro van Dungen & Judoco Coenen, & Joanne Leysen hospite pro illo tempore prædicti Domini comparentis. Post quorum subscriptionem idem attestatur Thomas van Bylen Notarius, qui hoc instrumentum dictis verbis Latine fecit.

[29] Maria Lambrechts innupta puella in pago Dunken, [anno 1660 6 Iunii] jam sæpius memorata phrenesi correpta, proprias vestes, & quæcumque attingebat, lacerabat & corrumpebat. Quæ ligatis manibus & pedibus adducta in valetudinarium S. Dympnæ, post solitas ceremonias adhibitas novem diebus, pristinam recepit sanitatem; confessaque cum debita reverentia, Eucharistiam sumpsit. In rei veritatem subscripserunt VI Junii anno MDCLX ipsamet Maria Lambrechts, cum fratre suo, & Decano Vercuylen aliisque. [anno 1661 20 Aprilis,] Eodem modo a simili insania post solitos exorcismos liberatus est juvenis Wilhelmus Segers, ex pago Puets Gelam advectus, ac post tres quatuorve dementiæ menses recepit pristinum mentis usum, & sacramentis Pœnitentiæ & sacræ Eucharistiæ sumptis, subscripsit XX Aprilis anno MDCLXI, idemque testati sunt Decanus Vercuylen & duo alii. [anno 1662 9 Ianuarii,] Jacobus Haeghmans, triginta annos natus, Beveræ in Wasia ditione, correptus aliquot mensibus magna insania ac furore, vestes & indusia aliasque res laceraverat & corruperat, atque ideo ferreis catenis ligatus Gelam ad patrocinium S. Dympnæ fuerat advectus. Ubi post solitas a Domino Decano adhibitas ceremonias, pristinam recuperavit sanitatem, & plenum intellectus, memoriæ & reliquorum sensuum usum: sacramentisque Pœnitentiæ & sacræ Eucharistiæ expiatus & refectus, subscripsit IX Januarii anno MDCLXII. Idem attestati Petrus van Gestel ejusque uxor Beatrix vanden Wouwer, in quorum ædibus Gelæ constiterat, & duo alii, cum Thoma van Bylen Notario.

[30] Franciscus van Binnenbeeck in oppido Lira natus, [anno 1664 21 Ianuarii] ætatis annorum quinque & viginti, mente captus, & memoria intellectuque privatus per octo menses, Gelam ad implorandam S. Dympnæ intercessionem adductus est mense Junio anno MDCLXIII ad nosocomium: & post solitas eidem per novem dies adhibitas ceremonias, translatus est circa festum Nativitatis S. Joannis Baptistæ ad ædes Wilhelmi Wuyts, ubi ferreis catenis vinctus, in sua stultitia perstitit usque ad mensem Januarium anni MDCLXIV: quo plenam recepit sanitatem, mentis compos factus, uti sub juramento coram Notario declaravit & subscripsit XXI Januarii. Idem testati sunt Wilhelmus Wuyts memoratus, Anna vande Wyer curatrix nosocomii & alii duo testes, cum Thoma van Bylen Notario. Catharina Heuvelmans Beghina Disthemiensis, ætatis annorum circiter octo & viginti, [& 23 Decembris.] correpta sæpius indicata amentia, a duabus Beghinis Anna van Gestel & Maria Shertogem, die v Octobris anno MDLXIV, Gelam adducta est ad ædes Lamberti van Dungen: & cum aliquando ecclesiam, ut sacrificio Missæ aut aliis divinis officiis interesset, fuisset ingressa; suis ineptiis omnia perturbabat, ut amplius extra domum egredi non permitteretur. Deposita postea in nosocomio S. Dympnæ, post solitos exorcismos recuperavit pristinam mentis quietem & sanitatem. Quod XIII Decembris testata est & subscripsit dicta Catharina Heuvelmans. Idem testati subscripserunt Gaspar Claes Decanus, qui ceremonias peregerat, Joannes Godtussen & Walterus Ooms Canonici, Lambertus van Dungen ejusque uxor Anna Verdonck, in quorum ædibus fuerat hospitatus, ac demum conclusit Thomas van Bylen Notarius.

[31] Clara Maes, Virgo devota Antverpiæ, ætatis circiter annorum quinque & quadraginta, [Anno 1665 22 Septembris,] amens & furibunda Gelam ad S. Dympnæ patrocinum adducta, & in nosocomio deposita, post adhibitas a Domino Decano solitas ceremonias per octo dies, pristinam sanitatem recepit: quod elapsis dein circiter tribus hebdomadis attestata est XXII Septembris anno MDCLXV & sua manu subscripsit, uti etiam Walterus Buyens & Walterus Ooms Canonici, & alii tres cum Marcello Notario. Petrus Praer, Moerbeci natus, annorum circiter XXXV ætatis, inciderat in tantum delirium, ut debuerit vinculis & compedibus constringi. Qui hospitatus est apud Petrum van Passel, & in nosocomio S. Dympnæ: ubi post adhibitas a Domino Decano solitus ceremonias, [anno 1666 26 Iulii,] recuperavit pristinam sanitatem, aptus cui Ecclesiæ Sacramenta administrarentur. Quæ vera esse declaravit coram Notario & testibus XXVI Julii anno MDCLXVI, & subscripsit ipsemet Petrus Praet, uti etiam Petrus van Passel ejusque uxor Adriana Franken, in quorum ædibus fuerat moratus, alii duo testes, ac tandem Loovens Notarius.

[32] [anno 1667 mense Iunio,] Similis amentiæ morbo vexatus Joannes van Scheurwegen, natus in pago Deuren prope Antverpiam, ab amicis suis ultimo die Maji anno MDCLXVII delatus Gelam, & in nosocomio S. Dympnæ depositus, post solitos impensos exorcismos, ad diem decimum tertium a suo adventu, ab omni amentiæ vitio liber recuperavit pristinam sanitatem. Quod scripto attestati sunt tam Joannes van Scheurwegen, quam Adriana Gerinx, alias Vrancxs curatrix nosocomii, aliique testes, & confirmavit Notarius Loovens. [& 3 Augusti,] Simili amentia correpta Maria Magdalena Cecili, Thenensis innupta, annorum circiter triginta quatuor, post novem dies exorcismorum, & alios decem aut quatuordecim, sana & incolumis ab omni phrenesi cum magna pietate sacramentis Pœnitentiæ & sacræ Eucharistiæ confortata, ac parata semper juramento confirmare, subsignavit III Augusti anno MDCLXVII, cum Decano Gaspare Claes & aliis duobus. Item simili amentia & cerebri abalienatione comprehensa Anna de Truch, ex pago Egher oriunda, est deposita in nosocomio S. Dympnæ, & consuetis per novem dies ceremoniis a Domino Plebano probata. [& 30 Novembris,] Quæ tandem post tres circiter menses omni amentia depulsa, in plenam sanitatem restituta, sæpius pleno cum judicio sacram Eucharistiam sumpsit: parataque omni tempore sub juramento hæc confirmare, subscripsit XXX Novembris anno MDCLXVII, quæ post tres testes testatus est Loovens Notarius.

[33] [anno 1668 20 Iunii,] Jacobus Ramont, oriundus ex pago Lokera, ætatis circiter unius & viginti annorum, integro anno correptus magno delirio & quodam furore, compedibus aliisque catenis constrictus, Gelæ hospitatus est in ædibus Petri van Passel ultra duos menses, & in valetudinario S. Dympnæ ordinariis ceremoniis per novem dies exorcizatus a Domino Decano, obtinuit pristinam valetudinem, ac mentis suæ compos sacram Eucharistiam sumpsit. Quæ omnia coram Notario & testibus confessus, subscripsit XX Junii anno MDCLXVIII, uti etiam præstiterunt Petrus van Passel, ejusque uxor Adriana Franken, in quorum ædibus fuerat hospitatus, ac post tres testes subsignavit Loovens Notarius.

CAPUT IV.
Miracula varia sanitatum: ex libro Craywinckel Latine reddita.

[34] [Liberati energumeni anno 1614] Quidam peregrinus ex tractu Mosano adductus est XXI Junii anno MDCXIV Gelam in ecclesiam S. Dympnæ, vexatione malignorum spirituum adeo perturbatus, ut vix a quatuor viris potuerit contineri aut adduci, sæpe instar canis latrans: qui in nosocomio positus, nono exorcismorum die mane circa horam nonam, cum a Decano esset accepturus potum ablutionis, sæpius clamans, Hic est ultimus meus dies, ultima mea hora, debeo exire, debeo exire, cum magno fragore & dissolutis ultro catenis, liberatus est præsente Decano, Joanne Aerts Ædili, Maria & Anna vande Wyer curatricibus nosocomii. Anna Oyen, uxor Joannis Lemmens, degens in territorio Diessthemiensi in loco Caggevinne sub pago Schaffen, fuit subito anno no MDCXXIV magna amentia correpta, [& 1624,] & credita a malignis spiritibus obsessa, continue dicens coruum nigrum a se videri, excreans in faciem cujuscumque, & similes nugas exercens. Ea in curru, adjunctis septem aut octo custodibus, avecta est Gelam, ubi ad cœmeterium S. Dympnæ cœpit insania ejus augeri & magis apparere: & cum saltando, vociferando & tumultuando exultaret, nec cohiberi aliter posset quam virgarum percussione; tunc abscissis capillis, & vi infra capsam Reliquiarum pertracta, exorcismisque purgata, restituta est pristinæ sanitati, & in patriam reversa. Cujus rei testimonium dederunt Scabini loci Caggevinne XI Martii anno MDCXXVIII apposito sigillo & subscribente Buycx Secretario: quod ipsum originale testimonium habet Joannes Ludolphus van Craywinckel.

[35] [phreneticus anno 1622,] Henricus van Brynen; ex pagi Maerhese in territorio Silvaducensi oriundus, ætatis XXXVI annorum, correptus est magna dementia mense Februario anno MDCXIX, ac ferreis catenis ligatus in manibus ac pedibus, avectus fuit Gelam ad S. Dympnam: cujus intercessione, post exorcismos IX dierum, recuperavit pristinam mentis, memoriæ ac sensuum sanitatem: quod subsignavit IX Maji anno MDCXXII, coram Arnoldo Bloem Decano Ecclesiæ S. Dympnæ, Jacobo van Hove & Waltero van de Wyer Scabinis, Joanne Wentelberchs & Amando Meus Ædilibus, qui omnes subscripserunt, uti & Mars Notarius. [anno 1624 energumenus,] Quidam juvenis, annos circiter quinque & triginta natus, per duos aut tres annos continuos laboravit morbo cardiaco, & quadam per omnia membra contractione: qui expositus exorcismis ejecit uncos acicularum, fragmenta vitrorum, partes sericorum & capillorum ac similia, ac tandem sanatus est mense Octobri anno MDCXXXIV. Quo etiam anno die XXIII Novembris ex nosocomio S. Dympnæ egressus est sanus Antonius Vlemminx, [2 dementes] qui Pera eo venerat magna insania correptus: uti etiam contigit XXXI Martii anno MDCXXXV Matthæo de Kempis, custodi Ecclesiæ Rumpstanæ.

[36] [alii anno 1635.] Andreas Wendrix ex Heysto-monte, etiam ob insaniam exorcismis novem diebus subjectus, obtinuit sanitatem V Maji eodem anno MDCXXXV. At postea IX Maji venit Gelam ex pago Schoonbroeck Joannes de Volder, testatus se ab octo aut novem annis elapsis, ob amentiam & furorem catenis constrictum, decubuisse in nosocomio S. Dympnæ, ibidemque recuperasse suam sanitatem, qua hactenus fruitus erat. Quædam femina religiosa, per multos annos ægra, [1936,] post varia adhibita remedia venit Gelam; ibique, post ejectas varias sordes ac fæces, octavo die sanata est XIX Maji anno MDCXXXVI. Quædam mulier Turnhoutana, [1637,] medio anno ægra, vix somnum capiens ac prorsus debilis, venit Gelam; ac post triduum varia sputa evomuit, paulo autem post nacta pristinam valetudinem, pedes domum est reversa, mense Martio anno MDCXXXVII: ac dein quotannis in festo S. Dympnæ gratias actura revertebatur. Iisdem temporibus vir quidam ex Hova S. Laurentii prope Antverpiam, intolerabili infania vexatus, aliquamdiu alligatus ad quercum ante ecclesiam S. Dympnæ, deductus est ad nosocomium, ubi intra novem dies exorcismorum sanitatem recepit. Quidam pharmacopola Antverpiensis, [an. 1639,] ob insaniam nudus instar bestiæ jacuit Gelæ in stramine colligatus, quod quæcumque attingeret lacerasset: at sanatus anno MDCXXXIX paulo post Pentecosten, & pristinam sanitatem adeptus, domum reversus est. Eodem tempore sanitatem recepit quædam vidua, quæ ex pago Poel Gelam venerat, ibique integro anno amens perstiterat. [an. 1640,] Eodem modo Adriana Michiels, ex minori (ut vocant) Brabantia Gelam venerat; atque post sex hebdomadas propemodum sanata, inde Kalendis Januarii anni MDCXL discessit.

[37] Quædam sanctimonialis Lovaniensis a malignis spiritibus vehementer vexata, anno MDCXXXVI venit in nosocomium S. Dympnæ die VII Octobris: quæ intra paucos dies evomuit multas aciculas ac clavos, & fasciculos crinium cum sanguine conglutinatos: & sic, etsi non integre sanata, melius cœpit habere. Quidam conjugatus ex ipso municipio Gela, post longum morbum ac maleficii præsumptionem, accessit ad ecclesiam S. Dympnæ: atque post secundum diem exorcismorum cœpit concuti magno terrore, clamare, vociferari, tumultuari, ac repetere sæpius ista verba: Vir hic ad me spectat, non exibo. Ipsis Kalendis Julii anni MDCXXXVI multas sordes evomuit, ac tertia Julii post ejectas fœdas ac sulphureas fæces, plenam recepit sanitatem: sed post novem aut decem menses in aliquem, sed non tam difficilem, morbum est relapsus. Hæc ex libro excuso. Sequentia ex scriptis codicibus Ecclesiæ Gelensis.

[38] [dementes sanati anno 1650,] Adriana Peeters van Roosendael, quæ hic omnino insana & turbata cerebro per novem dies jacuit in cubiculo ægrotorum, inde egressa est totaliter sanata & compos mentis, & habiliter communicavit XXX Januarii anno MDCL. Quod attestor Cauwegom Decanus [qui his verbis hæc Latine scripsit pagina 68.] Eodem anno XXXI Januarii Gisbertus Gerts van Buel, post nonum diem sanus ex nosocomio discessit. [1651.] Anno MDCLI VII Junii ingressa est nosocomium Michaelina Dessel, ex Wavera Mariæ, phrenesi intolerabili ac furore correpta; quæ post dies novem ex nosocomio abducta est ad ædes Adriani van Dael, ac post tres hebdomadas perfecte sanata. Joanna Wilboorts, eodem anno XX Julii, ex Hierenbeka Gelam ob insaniam adducta, in rheda funibus constricta, & septemdecim diebus in ædibus Wilhelmi Huybs morata, recessit plenam sanitatem adepta. Mencia Thys, virgo devota, phrenesi correpta, Antverpia Gelam ad nosocomium S. Dympnæ venit XIV Octobris dicto anno MDCLI, quæ intra novem dies ad pristinam sanitatem reducta, post peractam peccatorum confessionem ac sacram communionem perceptam, reversa est Antverpiam.

DE S. HIDELBERTO SEV ARIBERTO
EPISCOPO DERTONÆ IN INSVBRIA.

SEC. VIII AUT X

[Commentarius]

Hidelbertus vel Aribertus, Episcopus Dertonensis in Insubria (S.)

D. P.

Inter cetera humanitatis officia, quibus nos anno MDCLXII ex Italia discedentes dignatus est prosequi Illustriss. ac Reverendiss. D. Carolus Septala, Dertonensis Episcopus, fuit quod per Rev. adm. D. Ioannem Baptistam Chapuis, Canonicum Theologum Cathedralis suæ, instruendos nos curaverit de omnibus ac singulis suæ diœcesis Sanctis, de quibus in Dertonensi Ecclesia vel fiebat alias vel etiamnum fit Officium: [Inter 17 Episcopos Sanctos] præter quos sunt & alii permulti, in Episcoporum catalogo ex antiquioribus inter Sanctos adscripti, de quorum natali die non bene constat: nam inter Episcopos Dertonenses septemdecim Sancti numerantur: quos eodem ordine, quo in Episcopalis Palatii aula depicti cernuntur, ad calcem dicti Commentarioli refert prænominatus Canonicus, describitque ad verbum, quæ de illis habet tabella Episcoporum Dertonensis ecclesiæ, apposita in Synodo anni MDCLIX. Ibi autem post elogium S. Martiani, qui creditur primus fuisse Episcopus, & sub Trajano Martyr obiisse (uti ad ejus natalem VI Martii dictum est) & ante S. Ammonium, qui centum fere annis post Martianum creditur floruisse, & colitur XIX Ianuarii, de aliquo ipsorum medio hæc leguntur, tamquam de secundo Episcopo Dertonensi.

[2] S. Hidelbertus, non nisi octo post Divi Martiani palmam annos a populo & Clero electus est, [proponitur S. Hidelbertus:] vir omnium Pastoralium virtutum laude, atque imprimis propugnandæ fidei studio celeberrimus. Induta infula nihil habuit in optatis magis, quam, disjectis impuræ superstitionis tenebris, Christianæ religionis lucem, non modo in sibi subjecta provincia, sed etiam apud finitimos populos diffundere. Tum multam in eo defixit solicitudinem, ut disciplina ecclesiastica vel lapsa resurgeret vel obsoleta refloresceret: quare ipse præibat: & qua exemplorum vi, qua concionum ardore, persecutionum quam plurimarum superata tempestate, rem Christianam mirifice propagabat. Illibatum virginitatis florem perpetuo servavit: misericordia in pauperes emicuit, quos omnibus caritatis officiis complectebatur. Postquam Ecclesiam suam quinque supra viginti annos administravit, magno omnium dolore ultimum diem clausit: communibusque suffragiis Sanctus vocatus est die XV Maji, ex Kalendario Dertonensis cœnobii S. Francisci.

[3] [cujus reliquiæ translatæ anno 1554.] Horum epitomen septennio ante, tomo 4 Italiæ sacræ, dederat Ferdinandus Vghellus in Episcopis Dertonensibus; in hoc solum varians, quod pro XV Maji ponat v, addens, quod Reliquiæ venerantur, in Cathedralem novam ecclesiam e veteri translatæ. Factum id anno MDLIV ab Episcopo & Cardinali Vberto Gambara, postquam vetus ecclesia, quæ supra collem in centro civitatis sese attollebat, conversa in munitißimam arcem fuit: aliaque, in civitatis aliter conformatæ nunc quoque posita centro, [17 Iulii.] magnificentior assurrexit. Hujus autem Translationis, S. Marciano & aliis pluribus communis, dies recolitur XVII Iulii, ejusque etiam Vghellus in Prologo meminit: sed tam hic quam ibi Aribertum nominat, & quidem in Prologo enumerans translata SS. Episcoporum corpora, Marciani, Innocentii & Ariberti, satis ostendit, eis, a quibus descripta illa translatio fuit, necdum venisse in mentem, ut proximum a S. Marciano collocarent, quem nominabant post S. Innocentium, de quo ut circa annum CCCL mortuo egimus XVII Aprilis.

[4] Se quoque de tanta, quanta præfertur, Ariberti seu Hidelberti ætate admodum dubium hærere, [Ejus ætas incerta,] satis ostendit Vghellus, de Episcopo XLV sic scribens: Eribertus an forte idem sit cum Giberto, aliis relinquo. Nusquam Gibertum aut antea nominarat aut postea nominat: ut videatur omnino de eo agere, quem alii dicebant Hidelbertum; nec magis accurate nomen istud scribere, quam scripsit Eripertum pro Ariberto. Interim indicat disputatum suo tempore de illis fuisse. Ego asserentibus ita consentire velim, ut simul sustineam nullum alterutrius nominis inter antiquos fuisse: cum id manifeste Longobardicum sit, nec nisi ineptißime poßit seculo II tribui. [& seculo 2 malæ attributa:] Censeo præterea eos qui inter SS. Marcianum & Ammonium interjecere Hidelbertum, id faciendi causam aliam non habuisse, quam quod diversimode scripto nomine, diversas personas indicari crederent; quorum unus cum satis certum locum ac tempus teneret in serie non interrupta post S. Ammonium, visum est consequens ante hunc sedisse illum alterum.

[5] [potius referenda ad secul. 10] De Eriperto autem, sive (uti scribendum puto) Ariberto sic loquitur Vghellus: Hunc habent tabulæ sæpe citatæ floruisse anno DCCCCLXXXIV, sedisseque in hac ecclesia annis VIII menses V, & veluti Sanctum olim in hac Ecclesia veneratum die 10 mensis Martii: de quo nulla extat memoria alia, neque de illo agit Ferrarius in Catalogo. At neque de altero: solum in Topographia Sanctorum nomine Dertonæ, ab eo ponitur 16 Mar. (verosimiliter loco 15 Mai. simili errore typothetarum, quo apud Vghellum 10 pro 16) Eribertus Ep. Hunc autem eumdem a se haberi cum Hidelberto significat Canonicus prælaudatus, dum, nulla facta Eriberti mentione, scribit, quod de Hidelberto mentionem facit Ferrarius in Topographia, eumque vocat Aribertum.

[6] Cum igitur unicum dumtaxat Longobardici nominis Sanctum Episcopum, [aut sec. 8.] & unicum sub tali nomine quomodocumque scripto venerentur corpus; dicamus unicum illum fuisse, & floruisse seculo X ad finem vergente: nisi dicere malis, hunc omnino non esse adnumerandum Sanctis, sed alium ejusdem aut similis nominis, qui tempore Caroli Magnifloruerit, ex Longobardis ortus, & post Tonderum secundus aut tertius ex eadem gente Episcopus fuerit, cum eatenus Latini nominis omnes adeoque & sanguinis censeantur; minus recte forsan dictus Robertus, cui annus Christi DCCXCIX & Sedis anni IX adscribuntur. Ex hac autem conjectura, in eo quod primum dedimus elogio, potißimum expungendum foret Marciani nomen, & persecutionum toleratarum mentio; & credi possent virtutes reliquæ eo meliori fundamento, nec omnino levi auctore explicatæ, quo longius removebitur a primis seculis: de quibus tam distincta cognitio, sine Vita scripta, præsumi non debet haberi potuisse.

DE S. CÆSAREA VIRGINE
PROPE CASTRVM IN CALABRIA.

[Praefatio]

Cæsarea Virgo Martyr in Calabria (S.)

D. P.

Sanctæ hujus Virginis cultus, quam certo renovatur omni anno in festo Ascensionis Domini, tam incerto vagatur die, cum ipsum festum mobile sit; ita tamen ut fere semper cadat in Majum, raro in Iunium, in Apritem vix semel singulis seculis. Historia autem ejusdem maximam habet cum S. Dympnæ historia similitudinem, [S. Dympnæ similis,] quantum quidem ad patrem attinet incesto filiæ amore flagrantem; eo tamen detestabiliorem, quo fœdius est inter Christianos concipi potuisse crimen, quod inter Gentiles natura abhorreat. Itaque, incertus de tempore quo Cæsarea vixit, eam ipsi S. Dympnæ subjungo hoc eodem die. De cultu cultusque loco certos nos reddit Antonius Galateus, eruditus Medicus, Hermolao Barbaro familiaris, & (uti nobis scripsit Beatillus noster) anno MCCCCXLIV natus, [colitur in festo Ascensionis] mortuus MDXVII. Quod ideo tam expresse hic addo, ut sicubi invenias historiam, in qua S. Cæsarea nata dicaturanno Christi MCCCCL, prorsus incredibile id esse intelligas; illum, qui eodem tempore vixit, Galateum audiens de ipsa loquentem, absque ullo temporis tam propinqui indicio; [prope Castrum,] sed uti solemus loqui de Sanctis antiquis. Locus, juxta quem S. Cæsarea præcipuum nunc cultum habet, appellatur Castrum in extrema Italiæ ora, distans Hydrunte sex passuum millia. Galatei de hoc illaque, in libello de situ Iapygiæ, verba hæc sunt, secundum editionem Basileensem anni 1558 pag. 44.

[2] Inde Castrum est oppidum Episcopale, quod ad secundum lapidem templum habet alterum Divæ Cæsareæ: juxta est fons calidarum aquarum, quas ad complures morbos utiles esse experientia docet. Fons in antro est, quod non alium habens aditum quam e rupibus mari imminentibus, pensilibus tabulis & jactis pontibus aditur, nec nisi semel singulis annis Majo mense. In hoc latuisse Divam Cæsaream incolæ autumant, [ubi illius antrum & in eo fons salubris:] dum furorem patris, fugeret. Nec desunt qui testantur se ibi vidisse Divam lampada ferentem. Adiri antrum non nisi placido mari potest. Orta repente tempestate perterrita mater filium ibi reliquisse perhibetur, quem Divam ipsam per annum aluisse fama est. In hanc noster Hymnus extat Sapphico & Adonico carmine, cujus hoc est principium: Diva in extrema latitans latebra &c. Hæc ille: qui idem pag. 38 dixerat, quod inter Tarentum & Callipolim vicus est in littore Neritono, qui a Diva Cæsarea nomen accepit, a Callipolitanis, ut ajunt, deletus.

[3] Vetustiori huic testimonio fidem addet recentius aliud, ab ipsomet Castrensi Episcopo, [ad quem peregrinatio solennis] de his rebus interrogato, missum anno MDCLXXVI ad Lupiensis nostri Collegii tunc Rectorem Vincentium Galeota, in hæc verba: Ab urbe Castro tribus circiter P.M. si terra viam teneas, sesqui milliari si per mare, spelunca est, quam ingreditur mare, intraque eam fons grandis, aqua marina plenus, & sulphur admixtum habēs. Ad eam a die Jovis sancto usque ad festum Ascensionis concurrit populus, ex religione erga S. Cæsaream: & scabiosi atque leprosi lavantur in dicto fonte, multique sanantur. In ipsa autem Ascensionis die celebratur festum illius Sanctæ in ecclesia ipsi dicata, viginti passibus a dicta spelunca. Quæ quidem ecclesia olim grandis fuit, nunc autem diruta jacet, & in una ejus ala solum nunc superest sacellum unicum, ad quod frequentior concursus est in prædicta solennitate, idque non tantum ex vicinis locis, sed etiam ex aliis diœcesibus. Accedit autem tunc eodem & Capitulum Castrense, [e Castrensi urbe instituitur.] & nundinæ ibidem celebrantur, & Capitaneus Paranzanus eodem cum tota sua cohorte venit, sumptum necessarium præbente Communitate Cerfinianensi, qui vicus est diœcesis Castrensis. [Sacellum Luconiani,] In vico etiam Luconianensi, diœcesis Uxentinensis, sacellum est S. Cæsareæ sacrum: & in territorio Scoranensi diœcesis Hydruntinæ, feudum nunc desolatum, P.M. X distans Castro cui nomen Franca-villa.

[4] Hæc losi vicinitas verosimile mihi facit, ipsam esse potius S. Cæsareæ patriam, quam multo remotiorem Franca-villam aliam, diœcesis Vriensis: quæ tamen sua majori celebritate evicisse videtur, ut præ obscurioris jam famæ loco credatur nascentem Sanctam excepisse prima; etiam domum ostentans conversam in sacellum, quæ eidem paterna fuerit. Et huic opinationi consonat Vitæ auctor, [& Francavilla.] fugam Sanctæ describens, & loca intermedia signans. Equidem non negaverim ea, quæ talibus in locis dicuntur exstare, vestiga Sanctæ: sed utrum hæc sint a fugiente relicta, an aliis occasionibus impressa, puto ambigi posse: nihil enim de tota re satis antiquum, imo nec verosimiliter satis excogitatum extat. Vitam tamen habemus aliquam, hoc vel superiori seculo concinnatam Italice a quodam dicti loci Archipresbytero, qualem ex schedis P. Antonii Beatilli e Societate nostra Latinam damus. Huic adjunxerat ille, in annotatiunculis suis, convenire omnino narrationem cum ea, quam se puerum audisse a majoribus dicebat quidam gravis senio & doctus e Societate nostra Pater Aletii, natali sibi in Hydruntino territorio urbe, addebatque sola traditione creditur ibi mortuam & sepultam esse Sanctam. [Vitaex Italico qualis.] Sed si Sanctam & patrem ejus, uti dicitur in sine, postquam ex hujus manibus elapsa est illa, nemo vidit umquam; non video, unde tam distincta personarum & actionum notitia manare in vulgus, ac tandem scripto tradi potuerit; nisi ex ore Benigni Eremitæ, qui virginem nasciturā prædixit, & de periculo ejus divinitus admonitus eidem dedit fugiendi consilium. Sed nec hic scire potuit, quæ post ejus discessum clam acta sunt inter patrē & filiam, si non ea quoq; divinitus didicit: & tunc magis mirum foret de illius morte & sepulturæ loco ac modo non aliquid pariter edoctum fuisse. Hinc fit ut verear, ne hoc solum certa retinuerit traditio, quod ad illud antrum, pandente forsitan mari viam, introgressa Cæsarea, eluso insequentis patris furore, vitam ibi egerit Deo quam hominibus notior: ceteras vero circumstantias ex verosimili addiderit humana inventio, ipsaque fortaßis nomina parentum atque eremitæ similis libertas excogitarit. Iudicium penes lectorem sit, ego sub hujusmodi cautela depositum reddo, quale mihi commissum est, nihil ei ex me detractum vel additum volens: solumque, ad justificandam dubitationem meam, subjungens breviorem narrationem de eadem Sancta, a Castrensi Episcopo missam: quæ tanto plus videtur habere similitudinis, quanto magis abstinet ab iis explicandis, quæ an humanitus sciri potuerint jure maximo ambigimus.

VITA
Ex MS. Italico vetustiori.

Cæsarea Virgo Martyr in Calabria (S.)

EX MS. ITALICO

[1] Nata est S. Cæsarea Virgo honestis juxta ac opulentis parentibus, Francavillæ a oppido extremæ Italiæ, [Nascitur Francavillæ in Calabria.] qua inter Ionium & Adriaticū se porrigēs mare, ab Hydrunte, principe Salentinorū urbe, Terra modo Hydruntina appellatur. Pater Aloysius b, mater vero Lucretia nuncupata, cū decennium totum in infœcundo simul thoro posuissent, ut prole bearentur, effuse in egenos liberales vota sua crebra & ardenti prece cum Deo & Cȩlitibus communicabāt. A quibus non obscuro auditi indicio, prolis certo potiundæ firmam primum spem præconcepere. Sanctæ quippe vitæ Eremita quispiam, Josephus c Benignus dictus, e proxima sua solitudine, ut fit, in oppidum interdum commeans, Lucretiam bono animo esse jussit; & (quod ipse, utpote sacratum Deiparæ oratorium inhabitans, totus in ea colenda esset) spem non vulgarem in patrocinio misericordissimæ Dei matris ponere. [ex sterili matre patrocinio Deiparæ impetrata] Confirmata autē hujusmodi hortatu pientissima mulier, crebrius multo ferventiusq; quam erat solita, magnæ cæli Reginæ eum in finem supplex fiebat. Cumque die quodam sabbatino certiore voti spe cum precibus lachrymas commisceret; ingrediens ad eam hoc ritu supplicantem præfatus Eremita: Tandem Lucretia, inquit, felicem te dico, quia auditæ sunt cælo preces tuæ: filiam paries, & illo vocabis nomine, quod pro tempore & e verstigio animus suggeret. Illa vero, ad inexspectatam viri vocem & faustissima nuntia grati, lætique animi testimonium datura, sustollens in cælum manus osculum terræ fixit: remque cum gaudio narrans marito ac vicinis contestata, palam fecit, prolem, quam sive marem sive feminam esset paritura, Deiparæ se Virgini sacraturam. Statuit ad hæc susceptam in ejus honorem jejunii sabbatini consuetudinem retinere, & manere in officio liberalitatis hactenus exercitæ in egenos. [& pie educata, nubere recusat:]

[2] Exacto igitur a conceptu solenni puerperis tempore, cum gravissimos inter dolores parturiret Lucretia, repetens animo ea quæ prædicentem antea Benignum audierat: Feminam, subito inquit, pariam, & volo ut Cæsarea appelletur. Repenteque soluta omni dolore, talem qualem dixerat partum felicissime enixa est. Sancta itaque Cæsarea, nata sub noctis medium, d octava Decembris die, posteaquam rite abluta fuisset lavacro Baptismatis, nutrici cuidam Catharinæ Felici, piæ & amanti Deum feminæ, ut educaretur tradita, ætatem annis, & propensionem in virtutis cultum non obscuris ad exemplum matris indiciis auxit. Litteras deinde, cum per ætatem earum capacem licebat, parentis cura apud probum quemdam eruditumque Francavillani oppidi Sacerdotem didicit: & anno ætatis decimo quinto postulata a quibusdam ad connubium, ut ab hujusmodi vinculo immunis esset, ætatis non satis maturæ inferiores annos & postulantem se ad castiora sponsum Christum prætexuit: rogataque qui postulari se sponsam a Christo sciret, id dictare sibi animum respondit.

[3] [ultimis a moriente matre de colenda Deipara acceptis monitis,] Aderat interim ultima matri Lucretiæ dies, & suscipiendum æternitatis iter, ad quod munita Sacramentis se paraverat: quare vocatam ad se filiam ultimis instructura monitis: Per dolores, inquit, quos pariens te pertuli, rogo, Deiparam Virginem semper ut matrem cole, æ sabbatinum quot septimanis jejunium illi sacra. Utrumque S. Cæsarea utriusque matris amore facturam se recepit. Maritum præterea Lucretia monuit, ut, si animus esset alterius se matrimonii vinculo adstringere, conjugem legeret, in qua non formam sed probitatem spectans similem haberet sui. Accito postremum Benigno unice commendavit Cæsaream, rogavitque ut fusis pro ea ad Deum continuis precibus habere in sua tutela vellet. Aloysius interim defuncta post hæc matre, cum reputaret secum, & fato aliquo unicam filiam sibi posse eripi, & tunc, si prolem ea non reliquisset, deesse quem ex familia opulentiæ suæ heredem scriberet, [illam & Christum stato jejunio & corporis affictione veneratur:] acrius S. Cæsaream ad matrimonium ineundum stimulare cœpit. Illa vero parenti sæpe sic importuno, non alios sibi amores aut sponsum quam Christum placere, dixit: & vitans hominum consortia, domesticam solitudinem adamabat. Effundebat multa de opibus in pauperes, colebat Deiparam psalmorum recitatione continua, ante imaginem ejus quam domi habebat Virginis sacras laudes exaggerare solita: passo pro se Christo diem veneris quot septimanis jejunio sacrabat: & tunc repetendo pia commentatione, quos ille pro genere nostro cruciatus tulerat, reponebat iisdem lacrymas ex oculis, & ex diverberato corpore profusum sanguinem. [patris lascivum erga se animum ab Eremita divinitus edocta,]

[4] Aloysius autem, cum secundarum cupiditate nuptiarum arderet, & tales facile se reperturum diffideret, quales moriens Lucretia commendaverat: animum incesta incensum libidine ad amores propriæ sobolis adjecit: illos ultroneo consensu si non impetraret, etiam vi expressurus. Quare mandavit, ut more æqualium puellarum ornaret sese, tumque sub vesperum se sisteret sibi, quasi quædam sua jussa, præter morem non ingrata, acceptura. Parere cœperat prompta semper ad nutum patris filia, nihil in eo tam detestandi sceleris suspicata: sed Deus, qui probos servat in periculis, misso ad Benignum e cælis Angelo quantocius ut adiret virginem jussit, explicaretque, quantum, si maneret in paterna domo, eripiendæ a patre pudicitiæ periculum adiret. Advolat itaque extemplo ad virginis ille ædes, eamque in conclavi offendens animum sacra cujuspiam libri lectione pascentem, ita affatur: Cæsarea, missus e cælo nuntius parentis tui nil in te boni molientis animum mihi patefecit: insidiatur lascivus pudicitiæ tuæ; nec tuta esse potes quamdiu hosce intra parietes manes: aliam celeri fuga sedem pete, & in ea salutem colloca: certo in ejus, qui hæc me dicere jubet, custodia es futura. Sancta ad hæc Cæsarea, Gratiam quidem, inquit, habeo & Deo & tibi, Benigne, quod periculum in quo ignara versor indicatis: sed sola & ignota quem ad locum contendam? Ad eum, inquit ille, ad quem cælum te diriget: aude modo, & ductore ac protectore Deo ibis. Hæc dicenti parens supervenit, & ille (ne quidquam eorū propter quæ venerat proderet) quasi petendæ stipis causa adfuisset, utrique bene precatus, causatusque inclinationē diei in vesperum, ad eremum se recepit. [amorē ejus repudiat;]

[5] Aloysius deinde obseratis ædibus accersens ad se Cæsaream, & lascivos defigens in ejus ornatu formaque oculos, animo etiam defunctam in ea conjugem figurans, incestum animum in hujusmodi verba explicavit: Carissima filia, quamquam, si pateris, suaviore mihi deinceps nomine sponsa dicenda potius, paternum erga te amorem cum maritali commutavi: animus est in thorum Lucretiæ matris tuæ clam omnibus te deducere, & arcano mihi, ut paucis dicam omnia, conjugio copulare: tu imposterum me Aloysium tuum & sponsum dicito, ego vero sponsæ te & conjugis loco habebo: age, dum fieri potest, communes nobis utriusque nostrum amores faciamus. Cæsarea intrepido ad hæc responso, Itane vero, miserande, inquit, pater, ad tantum te flagitium abjicis? non vides, vel sola designans illud cogitatione, quantum apud severum Deum supplicium tibi statuas? Ut saturitatem invenias infamis libidinis, ea in filia quærenda est? Vide cujus & quam castæ auribus hæc ingeras: filia tua est, & ea quæ non committet umquam ut tam infami contaminata scelere Deum in se irritet: proinde in meliora animum flecte, & cogita qui flagitio hujusmodi ignes apud inferos ardeant. Suspirantem post hæc Cæsaream ac plorantem pater minis terruit: Nihil, inquit, me istæ lacrymæ tuæ movent: amori ejus qui tantum te amat, amores reponere debes; & nisi facis, vim confestim quod possum paro.

[6] Animum vero hic colligens Cæsarea, [& fuga arrepta] de fuga serio cogitare cœpit: eamque ut securam faceret, simulato in parentis postulata consensu, Vade, inquit, in cubile igitur ac thorum tuum, pater; ibique me opperire, donec moræ aliquantum in abluendis pedibus pono. Hic ut parentem falleret, duas propere columbas, colligatis non arcte alis, in pelvim aqua repletam conjecit; quas strepitu plausuque alarum ut quasi lavantem se exprimerent, patri fucum facturas credebat, interea dum omnia ad fugam compararet: sed allapsus brevi ad aures ejus supposititius sonus, cum iratum e strato excivisset, Cæsarea interim, deducto dextre ab ostio domus repagulo, per tenebras fuga se proripuit. Quam ille posteaquam frustra vestigasset in domo, ratus tandem ad propinquos quopiam profugisse, singulorum ædes circumcursavit; & nec ibi quidem quam quærebat reperiens, regressus domum gladium arripuit; eoque, ubi ubi deprehendisset, [ab insequēte occidenda] fugitivæ necem comminatus, in dæmonem incidit humana specie civem Francavillanum ementitum. Hic percunctanti, num puellam quampiam, quæ esset filia sua, habentem hac iter & quicum vidisser? Vidisse se ait, & a nobili quopiam, ut apparebat, proco deductam, ultra perrexisse: quem & dicentem audisset; Age Cæsarea, invito etiam patre ire quo cœpimus pergamus. Pater graviore ad hæc incensus ira, cum inde non multum progressus in cursu ad assequendos fugitivos esset, ex altero obvio similiter dæmone sciscitatus quod e primo, prope ab ea quam quæreret abesse se intellexit; diu enim non esse, quod festinans isthac antegressa fuerit: si maturaret aliquantulum, certo assecuturum esse.

[7] Gradum igitur accelerans ille, non multo post fugientem in conspectu habuit: & apud promontorium Castri, quæ arx in Hydruntino littore mari imminet, magna ac minaci clamans voce, properantem ultra resistere jussit. Cæsarea autem e cum quam mox in patris irati se manibus futuram videret, nec ullo in homine collocatum periculi præsidium haberet, vota ac preces ad Deum convertit: a quo confestim in specie armati juvenis submissus Angelus adfuit. Ex cujus repentino conspectu cum timorem ipsa augeret: [monstratum ab Agnelo Custode specum in mari subit;] Bono, inquit ille, animo esto, Cæsarea: quem vides Angelus tuus tutelaris est; armatus veni, ut amra a te irati patris arcream: propere in eum, qui copioso intus lumine isthic collucet, rupis te hiatum abde: tutum ibi a gemino periculo & pudicitiæ & vitæ perfugium habes. Sed enim actis Deo ac Deiparæ Virgini gratiis convolantem eo adhuc persequebatur pater: & cum districto gladio, quod oppotunam jam ad ictum putarer, ferire vellet; densa repente circumfusus nube, filiam ex oculis amisit. Quæ & eo ex tempore quo specum ab Angelo monstratam subiit, numquam deinceps, quemadmodum & pater, in hominum conspectum venit. Unde transmissa exinde ad posteros fide, persuasum habuere accolæ, parentem absorptum aquis, in quas fervore persequendi filiam se intulerat, animam infelicem inferis transscripsisse: sanctam vero Cæsaream ibidem secreto sepultam ab eo qui illuc traduxerat Angelo. [ubi mortua & annuo accolarum concursu culta,] Eo autem tempore, & mense Majo, & festo Ascensionis Domini, quo memorata f acciderunt, locus colendæ Virginis causa a frequenti accolarum turba aditur. Et narrant alqui, sub idem tempus ardentem in specu lampadem videri ab adeuntibus, eodem locum quo primum lumine collustrantem. Memoriæ proditum etiam, quamdam mulierem, [desertum in aqua puerū toto anno in vivis conservat,] cum eo per retrogressi maris fundum petendæ salutis causa filium intulisset, circumcinctam subito affluentibus rursum aquis, eo deserto ut se servaret fugam capessivisse, puerumque vertente tandem anno salvum ibidem & incolumem reperisse. Multa in territorio Hydruntino S. Cæsareæ oratoria dicata visuntur, varii eam in tutelarem Divam adscivere; in quibus præ ceteris ii qui Luconianum incolunt.

ANNOTATA.

a Nomen hoc Francavilla ei loco haud vetustum esse fatebitur, qui intelligit ante Norimannorum dominatum meram linguam Græcam tota illa in regione usurpatam fuisse.

b Aloysii nomen retineo ut inveni, licet, ex Francico Lovys formatum, esse sciam ævi longe recentioris, quam sit nomen Ludovici: quod ipsum tamen ante nonum seculum vix audivit Italia. Suspicio autem aliquando mihi suboritur, quod ex lingua Græca, Alysii nomen, quo animi impotentia mœrorque significatur, antiquitus aptatum sit ignoti forsan nominis viro, Cæsareæ patri.

c Neque hæc geminatio nominis & quidem ex Latina lingua, justam in illa regione antiquitatem sapit: eoque est suspecta magis, quod rursum infra nutricem Sanctæ video Catharinam-Felicem dici.

d Vnde hæc tam certa diei & horæ determinatio ?

e Dubitat Beatillus, satisne apte per tantum loci intervallum (quod bidui esse ait) dicatur fugientem filiam, quasi uno cursu, secutus pater. Quid si per oppida vicina aliquanti temporis spatio frustra quæsitam tandem intellexerit Castri esse? ibique rursum ab ejus manibus oculisque elapsam fuerit ille secutus: ut intra oppidum specumque acta sint, quæ velut Franca-villa venienti dicuntur accidisse? si tamen non est gratis excogitatis ille duorum dæmonum, fugitivam indicantium, occursus.

f Etiam de hoc dubito, magisque suspicor, tali die aut recedenti maris aqua divinitus manifestatum locum, aut alterius rei ibidem gestæ recoli anniversarium.

ALIA BREVIOR VITA
Ex MS Italico recentiori.

Cæsarea Virgo Martyr in Calabria (S.)

[Francavilla ad littus Gallipolitanum] In campis Salentinis, quorum caput atque metropolis antiquissima civitas Lupiensis, Franca-villa est: in qua humiliter nata S. Cæsarea, vitam egit sub educatione inhumani patris, tamquam inter spinas rosa vel lilium convallium. Impudico enim amore æstuans, nec ullis pudicissimæ. Virginis hortamentis abduci valens ab incesto proposito, quod a volente non potuit, voluit extorquere ab invita. Fugit ergo paterna ex domo, per campos tantum non volare visa, donec ad maris littus veniretur, cui ex eo tempore a Gallipolitanis datum S. Cæsareæ nomen, a quibus tamen destructus fuit vicus, quem accolæ struxerant, ipsius maris fertilitate, sinuumque & insularum amœnitate delectati. [inde ad Catrese fisgiens,] Hinc represso cursu triginta passuum millia terrestris itineris versus alterum maris littus emensa, Vitilianum pervenit, diœcesis Castrensis oppidum, cui ad passus triginta mons adjacet, qui transituræ viam aperuit, unius carri capacem, usque in latus alterum, spatio integri milliaris. Hanc illa ingrediens, & ad agendas Deo gratias genua ipso ingressu flectens, eorum vestigia saxo impressit, & ad latus totam corporis sui imaginem modice excavatam, idque tribus ubi successive oravit locis. Denique per apertam rursus planitiem alia duo milliaria decurrens, [saxoso monti ultroque aperto corporis sui imprimit lineamēta,] cum ultra quo tenderet non haberet præter mare, ipsas in undas sese conjecit: a quibus terræ reddita, refugium invenit intra montem, ultro sese ei pandentem, cujus ingressum mox occupavit clausitque bituminosus fumus. Neque sic tamen satis tutam se credens Cæsarea a patris pertinacier insequentis furore; postulavit cælum, ut in scelestum animadverteret prius, quam illuc perveniret: quod & obtinuit. Medio enim adhuc milliari distans, [& antrum ingressa,] sese præcipitavit in mate amens, eo loco ubi hodieque turbidæ sulfureæque fumigant aquæ, necandis potius quam curandis corporibus aptæ. Antrum in quod se abdidit Cæsarea sub eo est monte, quem Saracenum nominant, habens altitudinis ac latitudinis palmos circiter viginti. Illuc passus viginti se mare insinuat, deinde altius elevatur solum, protegens locum, qui ibi est exiguus, nec nisi triginta palmos in circuitu habens, scatensque sulfureis quidem, non tamen graveolentibus, sed (quod mireris) suavem odorem aspirantibus aquis, ad omne morborum genus salutaribus. Tantum autem autem interius retrocedit antrum ut finis non videatur, sed credatur usque Franca-villam pertingere. Divulgata mox fuit heroica Cæsareæ Virginis pro servanda castitate constantia: ideoque locus ipse, tantæ rei conscius, visitari cœpit tamquam sanctus ex tota Japygia, conterraneis ejus in montem ascendentibus, & lacrymabili voce Cæsaream inclamantibus; quæ videre sibi visæ sunt lumen ab antro procedens, [exinde prodire cum luce ad vicinam ecclesiam cernitur.] eoque conspecto interna consolatione repleri. Nec mora, erecta in vicino ecclesia est, ubi supra majus altare etiam nunc videtur expressa effigies Sanctæ, ad illius imitationem, quam monti impressam videri diximus. Curam ejus ecclesiæ religiosi quidam aliquamdiu habuerunt; sed coacti tandem sunt eam dimittere, propter frequentes Turcorum incursiones. Interim a multis & sæpius visa est S. Cæsarea, ex antro versus ecclesiam procedere, tamquam orandi causa, duobus stipata hinc inde speciosis juvenibus, accensam facem præferentibus. Corporis ejus nulla habetur notitia; mortua tamen creditur ipso quo ad cælos Redemptor ascendit die, quando solenniter recolitur ipsius memoria.

DE SANCTO VRSO,
EPISCOPO FANENSI IN ITALIA.

SEC. VII

[Commentarius]

Ursus, Episcopus Fanensis, in Italia (S.)

G. H.

Ecclesia Fanensis solenni ritu colit quatur urbis suæ Episcopos ejusque Protectore: e quibus fuit S. Eusebius, ae quo egimus die XVIII [Cultus 15 Maji.] Aprilis, ubi plurima de ipsius urbis situ & præstitis nobis istic beneficiis retulimus, quæ ibidem legi possunt. Alter e Protectoribus est S. Urjus, cujus natalis incidit in hunc XV Maji. De eo Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ista scribit: Ursus Episcopus Fanensis hac die Fani celebratur, cujus corpus una cum corpore S. Eusebii, ejusdem urbis Episcopi, in eadem arca marmorea, in propria ara & sacello majoris Ecclesiæ, requiescit. Idem Ferrarius in Catalogo generali, Fano Fortunæ, inquit, S. Ursi, ejusdem urbis Episcopi & Prorectoris: annotatque Acta in quodam codice MS. contineri, potius ex communibus quam ex propriis contexta. Vgbellus tomo I Italia Sacræ in Fanensibus Episcopis, eum sextum dictæ urbis Episcopum numerat. Verum, inquit, haud satis constat an ante vel post S. Fortunatum floruerit, quamvis in tabulis ejusdem Ecclesiæ vixisse dicatur anno DCXXV. Interim cum Vghello post S. Fortunatum collocat S. Ursum Vincentius Nolfi, in Vitis quatuor Sanctorum Episcoporum & Protectorum Fanensium, anno MDCXLI excusi, de S. Vrso pauca hæc ex sola majorum traditione proferens.

[2] Natus S. Ursus Romæ, habuit parentes Patricios, quorum majores creduntur Magistratum gessisse, & dignitate Consulari honorati. [Vitæ compendium,] Verum ipse spreto mundano fastu, servitio divino animum applicuit, atque ab Honorio primo Prontifice Romano, anno Christi sexcensimo vigesimo quinto, tempore Heraclii Imperatioris, fuit electus Episcopus Ecclesiæ Fanensis: in qua dignitate laboravit strenue, ut quæ forent antiquæ idololatriæ vestigia eliminaret, & inde enatam superstitionem, qua pietas omnis religiosa violatur, penitus exstirparet. Quamdiu autem vixerit, & Pastor verus suum gregem in sanctitate vitæ & operibus miraculosis paverit, ignoratur: credi tamen de eo videtur, quod de Abrahamo sacra Scriptura asserit, plenum scilicet dierum & meritorum ex hac valle lacrymarum ad cæleste gaudium decessisse, die decimo quinto Maji. [Gen. 25, 8]

[3] Postmodum anno millesimo centesimo decimo tertio, uti Acta S. Fortunati habent, cum plebs Fanensis perquireret, ubi hujus sui Pontificis ossa quiescerent; placuit tandem, ut pyramidem illam confringerent, in qua sacrum corpus cum locello suo contineri majorum ordinatione didicerant. [Corpus an. III3 inventum.] Igitur pyramis evertitur, saxea arca detegitur, detecta aperitur, venerabilis ille thesaurus, qui quærebatur, intus aspicitur: & quoniam caritas Electorum sancta semper societate congaudet, quia nec singularis caritas esse potest, alii duo cum ipso reperti sunt, quorum sacra nomina supposita scripta declarant, dum alterum Eusebium, alterum Ursum vocari denuntiant. Et merito tres illi Pontifices uno mausolæo clauduntur, qui eadem fide Trinitatis & Unitatis instructi, eadem dignitate Pontificali sublimes, ejusdem Fanensis Ecclesiæ sacri Rectores, ad eamdem felicitatis gloriam perpetuam pariter pervenerunt. Sed detectis venerandis Reliquiis, cerneres nivis candorem in ossibus, ut jam in illis resurrectionis glorificatio præsignaretur: odoris quoque fragantia tanta manabat, ut myrrhæ & balsami & omnium unguentorum odoramenta incomparabili suavitate transcenderet. Hæc Vgbellus ex S. Fortunati Episcopi Vita, a Ioanne Nonantulano scripta, sed ea integra danda est ad natalem ejus diem VIII Iunii. De cultu S. Ursi, ejusque contemptum divinitus secuta pœna; ista addit Vincentius Nolfi.

[4] Rusticus quidam in territorio Fanensi, cum in die S. Ursi natali esset ab omni opere servili abstinendum, [Blasphemus festum vislanes punitur,] aut instinctu avaritiæ aut defectu debitæ pietatis, ausus fuit in agro haud procul ab urbe aratro laborare. Contigit autem ut sub meridiem ab aliquo viro magis pio admoneretur benignis verbis, non convenire huic festo istud tunc opus servile peragi, posse aliquod illi aut ejus familiæ imminere infortunium. Quæ aliave hujus verba risu excepit rusticus, dicendo, isti Urso se Canem oppositurum, nam isto nomine vulgo appellabatur. Vix finierat blasphema verba, quando boves cum aratro in profundissimam voraginem, delapsi perierunt. Ipsa vorago etiamnum Fossa S. Ursi appellatur.

DE S. BRITHVNO SEV BERETHVNO
ABBATE BEVERLACENSI IN ANGLIA.

AN. DCC XXXIII.

[Commentarius]

Brythunus, seu Berethunus, Abbas Beverlaci, in Anglia (S.)

BHL Number: 1465

G. H.

Beverlacense in parte Orientali Ducatus Eboracensis monasterium S. Ioannes Archiepiscopus Eboracensis construxit, inde Beverlacensis dictus, uti latius ad hujus Vitam VII Maji dictum est. Primus ibidem Abbas constitutus fuit S. Brithunus, de quo adhuc vivo S. Beda lib. 5 Hist. Eccles. gentis Anglorum cap. 2 dedit hoc testimonium. De Joanne plura virtutum miracula, [Diaconus S. Ioannis Beverlaconsis,] qui eum noverunt, dicere solent, & maxime reverendissimus ac veracissimus Berethun, Diaconus quondam ejus, nunc autem Abbas monasterii, quod vocatur Indera-voda, id est Silva Deirorum; in qua scilicet ipsum monasterium Beverlacense situm est. Vitam S. Ioannis dedimus, a Falcardo Ecclesia Sancta Trinitatis Cantuariæ monacho Seculo XI scriptam, in qua dicitur S. Joannes, relicto Pontificatu Eboracensi, [cum sepelit:] cum consilio S. Brithuni Abbatis sui, Beverlacum petiisse, & ibi diu in Dei servitute persistens, Nonis Maji vitam feliciter finivisse, & sic ad cælestia regna conscendens, sepultus esse in porticu S. Joannis Euangelistæ in monasterio suo, anno ab Incarnatione Domini septingentesimo vicesimo primo. Et hoc est secundum testimonium, in quo Sancti titulo honoratur Brithunus. Tertiū suggerit Ioannis Tinmuthensis apud Capgravium in Legenda Sanctorum Angliæ, in qua illustre vitæ ejus compendium habetur sub hoc titulo, De S. Brithuno Abbatte & Confessore.

[2] Venerabilis Christi Confessor Brithunus, ex progenie Anglorum originem duces, Diaconus S. Joannis Beverlacensis Episcopi diu permansit: [Abbas clarus virtutibus,] quem pro vitæ sanctitate & laudabili morum conversatione præ ceteris familiariorem & carum semper habuit, & in monasterio Deirwode, id est silvæ Deirorum (quod modo Beverlacus appellatur, ab eodem S. Joanne a fundamentis constructum) Abbatem constituit. Sanctus enim Joannes, senectute gravatus, dimisso Episcopatu, in suo monasterio præfato, Abbatis venerabilis Brithuni consilio, quatuor annis in Angelica conversatione degens, vitam finivit. Quo ad cælos translato, venerabilis Brithunus Abbas omni tempore vitæ suæ, velut bonus alumnus, Magistri imitator effectus, in omni vitæ puritate, vigiliis, jejuniis, orationibus, ceterisque bonis operibus usque ad vitæ finem perseveravit. Erat enim virtutum amator, vitiorum persecutor, mundi hujus contemptor, cælestis regni desiderator, gregis sibi commissi custos fidelis & instructor: justitiæ & pietatis executor indefessus, eleëmosynarum largitioni & hospitalitati deditur: & in quibus Deo placere novit, sedulo ministrare & operam dare curavit. Cumque in omnibus operibus bonis usque ad decrepitam ætatem Deo serviens, sanctissimam vitam suam laudabili fine complevisset; Idibus Maji relicto seculo cælestia conscendit, & in suo monasterio cum magno honore sepulturam accepit. [mortuus 15 Maji, miracula patrat:] Processu vero temporis, clarescentibus ejus meritis & crebris miraculorum signis, de consensu Cleri & populi corpus ejus sanctum de terra translatum est: cujus Reliquiæ juxta feretrum Magistri sui & instructoris, S. Joannis Episcopi, ad altare suum in ecclesia Beverlaci duobus feretris divisæ reconduntur.

[3] Hactenus compendium Vitæ: ex quo & natalis scitur XV Maji, [fastis sacris inscriprus,] quo die cum illustri ex hisce Actis elogio festum ejus indicatur a Richardo Witfordo, in Matyrologio Anglice Londini sub annum MDXXVI excuso. Eodem die refertur ab Eduardo Maihew, in Trophæis Anglicanis Ordinis Benedictini: item ab Hugone Menardo & Gabriele Bucelino in fastis suis Benedictinis, Wilsono in Martyrologio Anglicano secundæ, & Michaele Alfordo in Annalibus Ecclesiæ Anglicaæ ad annum 721 num. 8. In Monastici Anglicani tomo I pag. 170 ista traduntur: Obiit Brithunus primus Abbas Beverlacensis Idibus Maji, anno Domini DCCXXXIII, & sepultus juxta S. Joannem. Et columnæ 2 Anno Domini MLXXXVIII, combusta fuit ecclesia S. Joannis, in sequenti nocte post festum Matthæi Apostoli. [transfertur anno 1088.] Translara sunt eodem tempore ossa S. Brithuni, Abbatis Beverlaci. Aliqua a S. Brithuno misericordiæ opera præstita Druchwaldo Presbytero, narrantur in Vita S. Ioannis num. 18, quæ ibidem legi possunt.

DE SANCTO RVPERTO
DVCE BINGÆ IN DIOECESI MOGVNTINA
ET B. BERTHA EIVS MATRE.

SEC. IX

[Praefatio]

Rubertus Dux, Bingæ in diœcesi Moguntina (S.)
Bertha mater ejus, Bingæ in diœcesi Moguntina (B.)

G. H.

Bingium, seu Binga, olim etiam Pingia dicta, oppidum Germaniæ ad Rhenum, ubi is Navam fluvium excipit, quatuor leucis infra Moguntiam, cujus urbis Metropolitano Capitulo a ducentis propemodum annis paret. [A S. Ruperto variiRuperti appellati.] Hujus loca vicina a Nava fluvio Nachgouve seu pagus Navensis dictus, cum locis subjectis late describitur a Marquardo Frebero par.2 Originum Palatinarum cap. II. Ejus ditionis Dux olim post suos parentes fuit S. Rupertus, aliquibus Robertus, seu Ropertus dictus: a quo, inquit Freherus, Ruperti ceu gentilitii cujusdam Divi prænomen multis Palatinorum (decem enim Ruperti in hac familia numerantur) præ aliis complacuit. Et vivit etiamnum Rupertus, frater Comitis Palatini Rheni. Hujus Sancti vitam ex vera visione edocta, uti in Prologo loquitur, descripsit S. Hildegardis Abbatissa, quæ uti scribit Trithemius in Chronico Spanheimensi ad annum MCXLVIII, in monte S. Disibodi constituta, divinitus admonita, [Vita scripta a S. Hildegarde,] cum decem & octo sanctis Virginisbus ad Bingas transivit, & monasterium in monte trans Naham fluvium, juxta sepulcrum S. Ruperti Ducis & Confessoris, ædificavit, atque ut idem Trithemius in Chronico Hirsaugiensi ad annum MCL addit, cœnobium pro sacris Virginibus construxit in eo loco, ubi S. Rupertus Dux, cum matre sua, Bertha nomine, sancta femina, temporibus Ludovici primi Imperatoris, castellum & mansionem habuit. Idem Trithemius libro de Scriptoribus Ecclesiasticis enumerat opera a S. Hildegarde conscripta, interque illa Vitam S. Ruperti Confessoris, hoc exordio, Nam ut in vera visione, sed defuerunt illi tres quatuorve lineæ præcedentes.

[2] Eam Vitam ex MS. codice bibliothecæ Moguntinæ Societatis Iesu edidit Ioannes Busæus, ejusdem Societatis, una cum Epistolis Hincmari Archiepiscopi Remensis & Constitutionibus Caroli Magni, Moguntiæ an. MDCII. Eamdem Vitam recudit Nicolaus Serrarius, [edita a Busæo & Serrario.] lib. 2 Rerum Moguntiacarum cap. 25. Eamdem nostro more illustratam hic damus. Colitur S. Hildegardis XXVII Septembris, Martyrologio Romano inscripta: ejus autem Visiones habemus, quales in Bingensi ejus monasterio vidimus ipsimet propria ejus manu scriptas & tribus libris distinctas, Parisiis anno MDXIII excusas & Coloniæ anno MDCXXVIII recusas: a quibus merito abest Prophetia sub ejus nomine olim conficta contra Ordines mendicantes Prædicatorum atq; Minorū, ac Societati nostræ calumniosius nuper aptata, de qua egimus ad Vitam S. Thomæ Aquinatis VII Martii in Notis ad Caput IV. Ejusdem S. Ruperti Vitam, sed contractam, invenimus in MS. Vltrajectino Ecclesiæ S. Salvatoris, & in MS. cœnobii Rubeæ-vallis Canonicorum Regularium prope Bruxellas: [Compendia in MSS. & Germanice edita.] quam & Germanice transtulit Iacobus Kobelius, Secretarius urbis Oppenhemii; eamque, dicatam Adelheidæ Abbatissæ monasterii in S. Ruperti monte, edidit Oppenhemii anno MDXXIV, præclaris imaginibus ornatam.

[3] Sacra memoria S. Ruperti Confessoris, Comitis Palatini, ad hunc XV Maji inscripta est dictis verbis in MS. Florario Sanctorum. At Ropertus Dux Palatinus Rheni & Confessor, appellatur a Greveno Cartusiano Coloniensi in Auctario Vsuardi, [Memoria in Fastis,] excuso sub nota anni MDXV & MDXXI, & a Canisio in Martyrologio Germanico, atq; a Molano in additionibus ad Vsuardum, a quo additur Apud Bingam. Ferrarius in Catalogo generali, Bingii, inquit, in Germania superiore S. Roberti Comitis. Ita etiam Robertum appellat Saussajus in Martyrologio Gallicano, qui ex Vita longum encomium addit. Gelenius in Fastis Agrippinis inter alia scribit ista: In antiquo Bingio … requiescit S. Rupertus, [Reliquiæ Colonia,] Dux Lotharingiæ & Comes Palatinus, ex cujus Reliquiis Coloniam an. MDCXXXII translatis, articulus ex manu, in sacello S. Margaritæ, beneficia recuperatæ sanitatis febricitantibus impendit. Videntur tunc Reliquiæ S. Hildegardis æque ac S. Ruperti ob bella Suecica Coloniam translatæ. Nam anno MDCXXIV solennis Coloniæ proceßio ad lucrandum Iubilæum in die Pentecostes habita est, in qua præter Reliquias Ecclesiarum Coloniensium circumulata fuerunt S. Hildegardis cor adhuc integrum & lingua, item caput S. Ruperti Ducis, adhuc carne undique fere vestitum, ut tum Antuerpiam scripsit Franciscus vander Veken. Nos anno MDCLX fuimus in ipso S. Hildegardis monasterio, & inter Reliquias ejus cor adhuc integrum sumus venerati.

[4] Laudatus supra Serrarius cap. 36 asserit, S. Ruperti Reliquias in eodem adhuc Virginum monasterio visas cum scriberet anno MDCIV, & addit; Corpus quamvis dissolutum, [potissimum in monasterio Bingensi.] pelle tamen adhuc pœne obtectum est, præsertim pedes, quorum unum argenteus continet ibidem calceus; alterum ex altero qui remanet calceo abstulisse alioque misisse dicitur Cardinalis Albertus, qui fuit Archiepiscopus Moguntinus ab anno MDXIV ad annum MDXLV. Verum olim cum ad illud monasterium S. Bernardus venisset, tum, ut scribit Trithemius in Chronico Hirsaugiensi ad an. MCXLVIII, Dedit S. Hildegardis viro Dei postulanti particulam Reliquiarum S. Ruperti Ducis Bingionum & Confessoris; pro quibus & ipse postea nonnulla Sanctorum capita ei remisit. [aliquæ datæ S. Bernardo,] Facta sunt hæc in monte S. Ruperti in præsentia Meginhardi Comitis de Spanheim, sub cujus ditione temporali præfatum cœnobium constructum est… Aderant ibi cum eo Comite præsentes Cuno Abbas S. Disibodi, & Bernhelmus primus Abbas in Spanheim, cum multis allis Clericis, monachis & secularibus. Ibi tunc Bernhelmus Abbas præfatus, per medium S. Bernardi, ad instantiam sui & Comitis Meginhardi, dextrum crus a genu infra usque ad pedem exclusive de corpore S. Ruperti Ducis, integrum cum cute & carnibus, a B. Hildegarde & tota ejus congregatione sanctarum Virginum obtinuit, [aliæ Spanheimium delatæ,] & cum magna reverentia & honore ad suum monasterium Spanheimense introduxit: quod usque in hodiernum diem integrum habemus. Hæc Trithemius, qui eadem aliquanto contractius refert in Chronico Spanheimensi, sed ad annum MCL.

[5] [aliæ monachii in Ecclesia Societatis Iesu.] Hius Sancti recitatur officium Ecclesiasticum sub ritu duplici Monachii in collegio Societatis Iesu, ob sacras ejusdem Reliquias, quæ ibidem asservantur, scilicet spina dorsi sive ejusdem magna pars unciarum undecim, item aliud os 13 unciarum. Alia ibidem lectio habet: De spina dorsi, os cum carne undecim unciarum. Ita ad nos scripsit V Iunii anno MDCLXXIV Simon Mair, Societatis Iesu Sacerdos & Monachii tunc Præfectus Ecclesiæ, at postea successor ejus Maximus Ponzen ad nos misit testimonium authenticum de variis hujus Sancti obtentis Reliquiis, & aliis S. Hildegardis, imo & Berthæ matris ejus, & S. Satyriæ Virginis & Martyris in Bavariam translatis; ex quibus Societati Monachiensi datæ fuerunt ante indicatæ Reliquiæ. Ipsum testimonium post ipsam Vitam integrum damus. In his omnibus agnoscimus singulare beneficium admodum Reverendi Patris Christophori Scorrer, qui nos Romæ tum Aßistens Germaniæ & Vicarius Generalis omni cum humanitate fovit, & studia nostra promovit tam ibi quam in Bavaria & Germania superiore, quam & Provincialis & Visitator rexit, uti & aliquoties Collegium Monachiense.

[6] Videtur hic addenda memoriæ Berthæ matris S. Ruperti, quod infra in Vita, eodem modo sicut Robertus appellatur Beatus, ita & Bertha semper vocatur Beata, [Sanctitas B. Berthæ matris.] quæ est in filii sui sepulcro deposita & simul Reliquiæ ipsius & B. Ruperti requiescunt & infra in Instrumento æque Sanctæ titulo honoratur atque filius, & duo ossa de S. Bertha matre sunt cum aliorum Reliquiis translata: Sanctam feminam appellat Trithemius: & in Vita Germanica filii, æque ac ipse cum radiis depicta est jam ab an. MDXXIV. Demum Arthurus du Monstier in Gynæceo sacro hoc etiam die S. Bertham cum debito encomio celebrat.

VITA
a S. Hildegarde Abbatissa scripta.

Rubertus Dux, Bingæ in diœcesi Moguntina (S.)
Bertha mater ejus, Bingæ in diœcesi Moguntina (B.)

BHL Number: 7388

A. S. HILDEGARD.

CAPUT I.
B. Berthæ conjugium & viduitas. S. Ruperti pia pueritia: affectus erga pauperes.

[1] Beatum Robertum Deus in infantia totum sua gratia perfudit, & ad bonum finem perduxit; qui clarus genere & divitiis seculi, per liberalitatem benedictionis Dei, carus Deo extitit. a Nam, ut in vera visione video, beatus Patronus noster Robertus, [Ex revelatione Vita scripta,] patre suo orbatus, cum matre sua in hoc loco vivens, & operibus bonis insudans, ac Deo in castitate, humilitate & sanctitate serviens, cum caducis & temporalibus æterna præmia mercatus est. Sicut enim vivens lumen in vera visione mihi ostendit & me docuit, sic de ipso loquar. Ubicumque opinio veræ sanctitatis fuit, ibi sanctitas stare & permanere diu potuit: ubicumque autem vera sanctitas non fuit, ibi mendacium durare diu non potuit. In Beato autem Roberto vera sanctitas fuit, quemadmodum Divina majestas aperte ostendit, cum me, quasdam sorores mecum, [in monte S. Ruperti,] ad locum Reliquiarum ejus per magnum miraculum magnarum visionum transtulit, ut omnibus cernentibus & scire volentibus aperte apparet.

[2] Pater ergo matris B. Roberti de b Lotharingia oriundus ibidem Princeps extitit, & magnam latitudinem prædiorum ac divitiarum, in regione nativitatis suæ & in aliis circumquaque positis regionibus, & circa fluenta Rheni in Pingis habens, magnus ac nominatus inter Principes seculi habebatur. Qui vere Catholicus existens, in temporibus Imperatoris Magni Caroli claruit; puellamque, matrem videlicet beatæ Berthæ, [mater Bertha,] ex longinquis regionibus in magnis divitiis ortam, sibi in matrimonium conjunxit. Ex qua dum filiam, matrem scilicet B. Roberti, habuisset; ipsam adultam pagano & tyranno cuidam, nobili tamen & Duci secundum seculi dignitatem, Roboldo dicto, cum adhuc pagani & Christiani propter rudimentum veræ fidei simul habitarent, gloria conjugii solenniter associavit; & prædia sua, quæ circa Rhenum in Pingis habebat, [cum Bingensis dominii dote,] eidem filiæ suæ in dotem contulit; quatenus ob elegantiam generis sui, & ob amplitudinem prædiorum suorum, idem Roboldus ad Christianum nomen cogi posset: quod tamen nihil profuit. Qui dum cum ea per aliquod tempus laudabiliter vixisset, postea; honestos mores ipsius videns, graviter tulit; ac se alienis mulieribus conjungens, non illam tamen more conjugii deseruit, sed tyrannidem incredulæ mentis gerens, baptismum non amavit. Unde beata mulier hæc valde cruciabatur in corde suo, [nupta Roboldo, pagano & adultero,] Deo vovens, ut si ab illo liberaretur, thalamo alterius viri non associaretur: & ob hoc etiam suspiriis, lacrymis, orationibus ac eleemosynis sacrificium laudis Deo offerens dicebat: O! o! quando liberabor de occupatione seculi hujus, quæ animæ meæ & corpori meo amarus carcer est? De benevolentia autem B. Berthæ magis, quam de sanctitate ejus loquamur, [ei parit S. Robertum.] ut gloria in excelsis Deo, & in terra pax hominibus bonæ voluntatis sit. Nam ipsa tandem filium concepit & peperit, & si dicere liceret, pannis illum, ut beata Dei Genitrix Maria filium suum, involvit. Cujus pater, plurima gloria seculi, ut præfatum est, pollens, in monte illo, qui Lubun dicitur, castrum valde munitum habuit, & per totam provinciam illam, [Marito cæso vidua,] fere usque ad Moguntiam civitatem, Ducatum tenuit. Cumque beatus infans Robertus trium annorum esset, pater ejus in magnis præliis contra Christianos dimicans, occisus coram Deo & hominibus interiit, & B. Bertha uxor ipsius vidua remansit.

[3] Quæ se a vinculo mariti & a solicitudine seculi solutam videns, præfatum castrum deseruit, & ad alium locum, scilicet super Naham situm (in quo nunc Reliquiæ ipsius & B. Roberti requiescunt) se contulit, [in ecclesia a se structa pie vivens,] ibique ecclesiam ædificavit. Pretiositatem quoque & claritatem vestimentorum abjecit, nec ulterius dignitatem generis sui & divitiarum suarum attendit: sed vili vestitu & grosso velut sacco induta, ac cingulo cincta, deinceps in continentia viduitatis, ut diu optaverat, Deo devota serviebat. Multos quoque perfectos & alios quosdam bonos homines ad se collegit, ac in prædicto loco permansit; ibique vigiliis & jejuniis se macerans, orationibus etiam & eleemosynis Deo quotidie ministrans, filium suum bono exemplo in sanctitate munivit: quoniam timebat, quod per cognatos & amicos suos ad voluptatem seculi moveretur; &, ne hoc fieret, die noctuque illum Deo commendabat. Sed tamen plurimi Tyranni, tam Christum colentes quam idolis servientes, eam interim infestabant, & tam elegantiam generis & corporis ipsius amplectentes, quam divitiis & prædiis ejus inhiantes, eam sibi matrimonio conjungi affectabant. Ipsa vero omnes uno animo & una voluntate a se repellebat, & soli Deo placere studebat, & filium suum magis ad gloriam Dei quam ad honorem seculi educare laborabat. In quo dum bonas virtutes bona spe cælestis vitæ exurgere videret, [nuptias secundas respuit.] animumque illius magis ad æterna quam ad caduca innixum attenderet; de plurimis donis sancti Spiritus gaudebat, quæ in ipso videbat.

[4] [B. Robertus ab infantia sanctus,] Quoniam idem B. Robertus, cum infans & lac sugens esset, mores malitiæ infantis, plorando seu irascendo, non habuit: & a lacte abstractus in pueritia sua, in moribus suis, velut homo qui diligentissima intentione ad Deum anhelaret, fuit: quapropter pater suus eum odio habens, ipsum stultum & fatuum fieri multotiens affirmaverat, dum vivebat. Sed qui Deum bona & recta fide colebant, puerum hunc in pueritia sua tam benevolum existentem cernentes, valde amabant, & beatum futurum, quamvis per ignorantiam, veraciter tamen dicebant. Spiritus sanctus enim, qui Jacob Patriarcham in utero matris suæ gratia sua perfuderat, infantem istum etiam inspiravit: quia Deus miracula sua sæpius in iis etiam facit, qui præ mollitia venarum ac medullarum plenam scientiam nondum habent c… In plena etenim benedictione fructuosæ terræ, scilicet benevolentiæ, Deus Jacob antequam nasceretur diligebat, & in eadem inspiratione B. Robertum in infantia ipsius visitavit. Deus namque prævidit, quod sensibilis terra hujus pueri ad Deum anhelare desideraret; & quia hoc, lac adhuc sugens, in moribus suis [ostendere] incipiebat; omnes qui eum videbant, ipsum valde diligebant: quoniam ubicumque benevolentia in homine est, ad amorem illius desideria hominum accenduntur, velut ros super granum ad viriditatem illius cadit. Itaque d cum puer Robertus septem annorum esset, [septennis litteras discit:] litteras discere desiderabat; quibus eum mater sua instrui faciebat: sed tamen Clericum esse nolebat, sed in loco patris sui Ducem provinciæ suæ ac defensorem Ecclesiarum eum esse disponebat. Ipse autem gratia Spiritus sancti misericors super pauperes erat, quod ministerium ac sustentatio benevolentiæ est, quemadmodum viscera homini servientes eum continent. Nam & secundum mores puerorum, ubicumque pauperes puerulos invenit, eos matri suæ obtulit, dicens: Mater, ecce filii tui. Quod factum illa benigne suscipiens, ei respondit: Fili mi, fratres tui sunt. Qui cum competenter & honeste nutriretur, [in bonis moribus adolescit,] ætate & sapientia coram Deo & hominibus proficiens, ad juvenilem ætatem, in sanctis moribus ac virtutibus educatus, pervenit; unctus oleo sanctitatis, ut David, oleo lætitiæ præ consortibus suis: atque gloriam totius mundi toto nisu mentis suæ sprevit, quamvis eam corporaliter coram hominibus habere videretur. [Psal. 44. 8.] In bonis namque moribus sancte vivebat, & ecclesiam piis orationibus assidue frequentabat; & quæ in sacris voluminibus docebatur, bonæ memoriæ pio studio commendabat.

[7] Cumque ad duodecimum ætatis suæ annum pervenisset, mater sua ad ipsum dixit: Fili mi, quoniam plurimas facultates & divitias habemus, e oraculum in honorem Dei, & salutem animarum nostrarum faciamus. Cui ille respondit: Non mater mea, sed prius quod Euangelium habet intendamus: f & Propheta dicit: Frange esurienti panem tuum, & egenos vagosque induc in domum tuam. [Isaiæ. 58. 7.] Et iterum: Cum videris nudum, operi eum, & carnem tuam ne despexeris. Quod mater ipsius audiens, quam plurimum gaudebat, quia filius ejus tam sanum consilium ipsi dederat. Nam per Spiritum sanctum bona & sancta desideria in animo illius juvenis, [duodennis suadet pauperes alendos:] sicut balsamum, sudabant: & quomodo hæc quæ locutus fuerat fieri possent, secum silenter tractabat, & sic obdormiebat. Unde per admonitionem Spiritus sancti quemdam senem in somnis vidit, qui pulcram faciem habens, quosdam puerulos in lympida aqua lavit, [idque, visione divina roboratus,] quos postea in quoddam pomarium, omni genere florum & arborum amœnissimum, & odore cunctorum aromatum plenum, inducens, candidissima veste induit. At B. Robertus, amœnitate ejusdem loci allectus, ad senem dixit: Hic manere volo. Cui senex respondit. Hic modo non permanebis, quoniam fructuosam scalam in cælum tibi parabis, ubi socius Angelorum eris. Quapropter, quod de pauperibus disposuisti, perficere non negligas, quatenus per victum & vestitum illorum cibo vitæ pascaris; ac veste, qua Adam per inobedientiam exutus est, induaris; seculoque peregrinus mente factus, optimam partem tibi eligas. Sed postquam beatus puer Robertus evigilavit, hæc quæ in somnis viderat, [matre lætante, implet.] matri suæ narravit. Unde illa multum gavisa, ad Dominum genua sua flectens, orabat dicens: O Domine Deus meus, desiderium meum in filio meo implebis. Et deinde tam mater quam idem filius ejus, juxta ripam defluentium aquarum quædam habitacula domorum ædificantes, inibi pauperes & nudos conservabant: quibus etiam victum & vestitum per duos fideles & sanctos viros subministrabant: quorum alter Wigbertus dictus, eis in Sacerdotio serviebat; alter vero quidam ministerialium ipsorum existens, indoctus erat. Ipse quoque B. Robertus, teneræ ætatis & nobilitatis suæ propter amorem Christi oblitus, pedes pauperum multotiens lavit, cibum & potum ipsis apposuit, ac lectos sæpius eis stravit, & sic usque ad quintum decimum ætatis suæ annum Deo fideliter servivit.

ANNOTATA.

a Hinc incipit Trithemius Vitam.

b Nomen Lotharingiæ postea natum, ac initio dictum Regnum-Lotharii, vulgo Lother-rijck. Post cujus Lotharii Regis obitum, anno 870, divisio regni ejus facta est inter Carolum Calvum & Ludovicum Regem patruos ejus, & huic tunc accesserunt Binga & vicina loca.

c Hic digreßio longa inserta, tamquam minus necessaria, a Busæo omissa est & a Kobelio Germanice edita.

d Hinc incipiunt MSS. compendia Vltrajectinum & Rubeæ-Vallis.

e Oraculum pro Oratorio sumi, sæpius annotavimus.

f Ita MSS. & perperam apud Busæum & Serrarium legitur: dicit enim Christus: est autem hic locus Isaiæ 58.

CAPUT II.
Peregrinatio Romana. Deliberatio de statu vitæ.

[6] Et quoniam in pompa seculi per multas divitias & familiam pollebat, quibus se ad seculum trahi videbat; apud se tandem tractare cœpit, quomodo B. Alexius patrem & matrem, domum ac divitias seculi peregrinatus reliquit; [Anno 15 recedere volens,] & se illum in hoc imitari omnino elegit, quatenus Deo tanto liberius servire in quiete posset. Quod mater ipsius quibusdam indiciis in eo sentiens, quamvis eam hoc celaret, ipsi cum lacrymis dicebat: Fili, doloris maternorum viscerum recordare, & gemitus matris tuæ viduæ attende, & familiam tuam in te solum confidentem aspice, & ne nobis intolerabilem miseriam inferas prævide: [dissuadenta primum matre,] nam de facultatibus nostris pauperibus & egenis ac omnibus indigentibus, secundum quod tibi placuerit, erogare poteris. Et quid tibi melius & utilius est, quam Deo sic servire? Hæc matre sua multis lacrymis multisque gemitibus loquente, in corde suo beatus hic juvenis valde turbatus est. Eodem quoque tempore quidam nobiles, tam de extraneis quam de consanguineis suis, ad eum veniebant, dicentes: Tu qui tantum honorem Ducatus tantasque divitias seculi habes, cur te tam contemptibilem facis? His aliisque similibus verbis eum quotidie lacerabant, tentantes, si ipsum a bono proposito & a bona via sua avertere possent. Quod ille cernens, matri suæ dicebat: Ecce per suggestionem diaboli, qui proposito & vitæ meæ invidet, irretitus seculo implicabor, & post vias patris mei, quamvis nolens, ibo: [dein permittente,] nam peregrinationem ob hoc desiderabam, ut soli Deo tanto liberius servire possem. Quo audito mater ipsius, quæ totam spem suam in Deum posuerat, præ timore angustiata & gravata, metuebat, ne filius suus per nobilitatem generis sui illectus seculo implicaretur: malensque herede carere, quam filium suum secularibus implicamentis irretitum diabolo servire, ipsi, quantum præ dolore potuit, ajebat: Fili, quoniam video te, per multa consilia turbatum, inconvenienter ad seculum trahi; fac quod vis, & peregrinationem, quam diu optasti, aggredere; & ille cui dictum est, Tu solus peregrinus es in Hierusalem, [peregrinatur Romam:] in itinere tuo sit, teque incolumem mihi ad gloriam nominis sui remittat. [Luc. 24.] At ille ex voluntate matris suæ peregrinationem arripuit, atque ad limina sanctorum Apostolorum Petri & Pauli cum quibusdam hominibus suis profectus est. Quem cum homines regionis illius viderent, super eo admirati sunt, ad invicem dicentes: Vere hic homo nobilis est: facies enim ejus clara apparens in benevolentia lucebat, quoniam gratia Spiritus sancti ipsum perfuderat: unde & omnes, qui eum intuebantur, in amplexione caritatis ipsum diligebant. Nam sicut stella absque nube clarescit & clara est, sic etiam in facie hominis benevolentia conspicitur, quia idem homo in bona consuetudine Spiritus sancti est. Et cum B. Robertus se Deo meritisque Sanctorum Apostolorum Petri & Pauli quotidie commendaret, per aliquod tempus ibidem moratus est.

[7] Eo autem ibi moras faciente, a quibusdam religiosis viris ejusdem regionis interrogabatur, [deliberat de statu vitæ,] cujus conversationis aut desiderii foret: quibus ipse omnia, quæ in corde suo habebat, aperuit. At illi consilium ei dabant, ut Euangelium hoc attenderet, ubi scriptum est: Vade, & vende omnia quæ habes, & da pauperibus, & veni sequere me: quoniam peregrinatio ipsi bona & utilis esset, ne divitiæ nobilitatis eum ad perditionem traherent. [Matth. 19. 21.] Qui consilio eorum se subdidit, & se ita facturum in animo deliberavit. Ad matrem suam denique reversus, in prædio suo, quod latissimum fuit, villas & ecclesias, in quibus locis non erant, ædificari fecit, & hominibus suis ea distribuit; quatenus inibi manentes, & matri suæ, quamdiu viverent, ministrarent, ac cunctis supervenientibus & in necessitate laborantibus in adjutorio subvenirent. [ecclesias adificat:] Ipse vero Ducatum, matrem, familiam, & possessiones suas, & omnia quæ habebat, relinquere, & pro Christi nomine peregrinus fieri cogitabat. a Possessio autem prædiorum ejus, quam hereditario jure tam a patre, quam a matre & a ceteris progenitoribus suis possederat, a loco illo, ubi Reliquiæ ipsius conditæ sunt; videlicet, ubi Naha fluvius Rheno influit, sursum per ripam Rheni usque ad b Selsam fluvium se extendebat; & deinde ad alia duo flumina, [dimissisque possessionibus,] quorum primum Wiza, secundum Apffla dicitur, transibat; & illic ultra Naham fluviolum Elram dictum, qui ibidem medius trium fluviorum ejusdem vocabuli est, ascendebat; & ab hinc ad c Simeram amnem dirigebatur, & inde per sylvam Sane, ubi amnis, qui Heienbach vocatur, Rheno se infundit, recurvabatur.

[8] [in monte, habitat;] Habitatio autem, tam B. Roberti quam matris ipsius, eodem tempore, propter suavitatem defluentium aquarum, in ipso loco erat, ubi Reliquiæ eorum nunc conditæ sunt. Civitas vero ipsorum, ibidem sita & fortissimis ædificiis munita, per totam adjacentem planitiem usque ad radicem vicini montis & usque ad ripam Rheni tendebatur. [ubi Bingium olim celebre.] Sed ex altera parte Nahæ fluvii vicus erat, in qua habitacula famulorum & piscatorum eorum, & stabula equorum ipsorum, ac horrea, ubi frumentum eorum condebatur, & torcularia, ubi vinum ipsorum exprimebatur, fuerunt. In ipsis quoque locis major celebritas & major copia divitiarum & omnium secularium dignitatum illo tempore pollebat, quam in aliis civitatibus ejusdem regionis vigeret: quoniam ibi concursus & transitus multorum hominum diversarum provinciarum assidue frequentabatur.

[9] Denique cum B. Robertus juvenilem ætatem attigisset, scilicet cum jam fere viginti annorum esset, multi propinquorum æ ministrorum ejus ipsum, [an. at. 20 frustra invitatur ad seculi delicias:] quamvis renitentem, ad voluptatem seculi trahebant. Quos ipse, quia totus in Dei amore ardebat, a se piis & convenientibus verbis repellebat, quia Deus, qui omnia tam futura quam præterita & præsentia novit, aliud in eo præviderat. Nam dum idem Beatus, velut arbor fructuum plena, tam pinguis & elegantis naturæ esset, ut mens ipsius per generositatem & divitias seculi in contrarietatem bonorum facile perverti, & in sanctitate arescere posset (quemadmodum in quibusdam hominibus sæpe accidit, qui bona opera inceperunt, in quibus postmodum aruerunt) Deus ipsum ad se tulit. d Denique mater beati juvenis hujus Roberti, cum in viduitatis continentia Deo bonis & sanctis operibus devote serviret, somnium divina revelatione vidit, [matre per visionem præmonita,] costam scilicet de latere suo cecidisse; unde multum perterrita, crebros gemitus & crebra suspiria cordis sui pertulit, sicut & postmodum non multo tempore transacto patuit. Nam filius ejus B. Robertus, cum in intentione devotionis quam Deo voverat esset, quatenus eam compleret, magnis febribus infirmari cœpit.

[10] In qua infirmitate senex, quem dudum in somnis viderat, ei apparuit, dicens; Ego antiquus dierum, qui Danieli in visu noctis apparui, sum, & nunc etiam me tibi manifesto, [ad æternam gloriam evocatur,] teque ad gloriam infinitæ beatitudinis voco; quoniam per pomerium, quod tibi olim in visu demonstravi, bona & sancta opera, quæ modo complesti, veraciter præmonstravi. Qui ut de somno evigilavit, tristitia & timore perterritus, quia libenter complesset quod Deo in desideriis suis voverat, matri suæ, quæ viderat, indicavit. Sed illa protinus maximo mœrore percussa, quantos gemitus quantosque luctus his auditis ediderit, a quolibet simile passo animadverti potest. Itaque cum beatus iste per triginta dies in præfata infirmitate laborasset, vicesimo ætatis suæ anno Deus eum, in bona confessione & in Dei timore, de hac vita tulit: ne si ad perfectam ætatem perveniret, post vias patris sui incederet; quia qui omnia novit, sic illi expedire præscivit. Deus enim illum prævenit, & ipsum in innocentia fulgentem de hac vita subtraxit. In oratorio autem, [& sepultus, claret miraculis.] quod ipse & mater sua super Naham fluvium in supradicto prædio suo construxerant, cum maximo concursu populorum totius regionis sepultus est: aliis quidem super eum flentibus, quoniam immaturus de præsenti vita sublatus est; aliis vero super eum gaudentibus, quia per miracula, quæ Deus ibidem per eum fecit, tota regio illa, velut dies per solem, illuminata est. Per octo namque annos Deus plurima signa & miracula, per merita hujus dilecti sui, in prædicto loco in infirmis, in claudis, & in captivis fecit; ita ut quicumque in tribulationibus vexabantur, ad sepulcrum ejus venientes, per gratiam Dei liberati sint.

[11] Beata autem Bertha, vidua Dei electa, post felicem obitum filii sui, [Mater post vitam sancte actam,] sanctam vitam in magna contritione cordis sui deinceps duxit; & omnia quæ habuit ad sepulcrum filii sui pro servitio Dei obtulit: & cuncta necessaria congregationi Fratrum, qui ibidem Deo in divinis serviebant, ex his pleniter subministravit. Nam post finem filii sui in omni bonitate jejuniorum, eleemosynarum, & orationum sere per viginti quinque annos vivens, multos labores pro Dei amore pie & juste consummavit; [ei consepelitur,] & deinde corporali infirmitate correpta, spiritum, quem semper in cȩlestibus desideriis infixerat, Deo reddidit; & in pace, in sepulcro filii sui, in præfato prædio suo honorifice sepulta est.

[12] Qua defuncta prædictus locus in honore sanctitatis, & in pace quietis usque ad tyrannidem Nortmannorum perstitit. Quibusdam etenim annis post felicem transitum Beatæ hujus Berthæ transactis, gens Nortmannorum, a finibus suis egressa, plurimas civitates circa fluenta Rheni divino judicio devastavit: e Treverim quoque destruxit, & sic grassando ad f civitatem Roboldi patris scilicet B. Roberti, [Binga a Nortmannis vastata] ubi Naha fluvius Rheno commiscetur, de quo supra dictum est, perveniens, hanc etiam ruina & incendio ad nihilum redegit. Quo facto, cum nefarii homines isti tandem repercussi, feritatem suam deposuissent, & ad terras suas redirent; incolæ præfati loci, qui superstites remanserant, & qui per diversa latibula dispersi fuerant, revertentes, & civitatem suam dirutam cernentes, ex altera parte Nahæ fluvii, propter munimen decurrentium fluminum & adjacentium montium, alia habitacula sibi ædificabant: & omnia quæ in lignis & lapidibus, in ejectis fundamentis atque in aliis utensilibus, a prædicto destructo loco deferre poterant, ad alteram ripam Nahæ ad illic habitandum deportabant. Et sic prior locus, [reædificatur in alio loco.] qui dudum frequentia populorum, celsitudine ædificiorum, amplitudine divitiarum pollebat, desolatus est, atque per subsequentia tempora ad majorem desolationem perductus. Unde & omnia prȩdia, quæ B. Robertus hereditario jure possederat, per extraneos & diversos homines in contrarietatē dissipationis distracta sunt, & nihil ex iis inconvulsum permansit, excepta ecclesia, in qua idem Dei electus, ut supra dictum est, una cum matre sua requievit, quæ & usque ad tempora nostra duravit: sic etiam, quod eam oculis nostris perspeximus, cum ad eumdem locum Dei monstratione pervenissemus: & exceptis quibusdam paucis vinetis ad eamdem ecclesiam pertinentibus, quæ a Domino g Hermanno Hildesheimensi Episcopo, & fratre ipsius nobili viro, Bernardo dicto, per nos pretio comparavimus.

ANNOTATA.

a Hunc locum totum a se descriptum edidit Freherus in Originibus Palatinis par. 2 cap. 11: at quod expectabamus, ipsa loca & maxime fluvii ubi sint siti, non indicavit.

b Habelius in Vita Germanica Selsam fluvium statuit ad Ingelhemium oppidum, scilicet Sursum ad Rhenum; nec procul inde fluvioli Wiza & Apffla statuuntur, vulgo Selss, Wijss, Apffel dicti.

c Simera urbs Ducatus titulo celebris est ad amnem Simeram, qui in Navim defluit & hinc termini DucatusS. Ruperti videntur aßignandi.

d Altera hic interjecta digreßio fuerat.

e Trevirensis urbis excidium contigit anno 882 & sequenti.

f Binga hic appellatur civitas Roboldi, patris S. Ruperti.

g Hermannus præfuit Ecclesiæ Hildesheimensi ab an. 1160 usque ad an. 1174, quo redux e Palæstina obiit in Italia. At S. Hildegardis vixit usque ad annum 1177.

TESTIMONIUM AUTHENTICUM
De aliquibus Reliquiis translatis.

Rubertus Dux, Bingæ in diœcesi Moguntina (S.)
Bertha mater ejus, Bingæ in diœcesi Moguntina (B.)

EX MSS.

Nos Joannes Suicardus a Cronbeg, insignis Metropolitanæ Ecclesiæ Moguntinæ Scholasticus, ac S. Albani Præpositus, Reverendissimi ac Illustrissimi in Christo Patris ac Domini, D. Wolfgangi sanctæ Sedis Moguntinæ Archiepiscopi, S. R. Imperii per Germaniam Archicancellarii, Principis Electoris, Vicarius Generalis in spiritualibus, & ad infra scripta ab eodem specialiter deputatus Commissarius, universis & singulis, ad quos hæ nostræ pervenerint, post debita nostra promptaque officia & obsequia, notum facimus & esse cupimus, qualiter Reverendissimi ac Serenissimi Domini & Principes, D. Philippus D. G. Episcopus Ratisponensis & Ferdinandus Præpositus Argentoratensis, Palatini Rheni Comites, ac utriusque Bavariæ Duces, post absolutam in hac nostra Metropolitana urbe & ecclesia, juxta statuta & consuetudinem ipsius, non sine præclaro virtutum & Religionis exemplo, residentiam, cum hinc a nobis ad sacra limina Apostolorum recedere statuerunt, pro ea qua sunt erga Deum Deique sanctos, quorum memoria in benedictione est, ardenti pietate & affectione petiverint, ut priusquam ab ecclesia & diœcesi nostra discederent, sacra loca & monasteria religiosa veneratione visitare, ac de sacris eorum Reliquiis nonnihil secum ferre & asportare gratioso consensu Celsitudinis suæ liceret. Quorum laudabili zelo & pietati Celsitudo sua gratificari cupiens, nobis speciali mandato commisit, ut piis votis eorum satisfacientes, petitionem quamprimum effectui mandaremus. Quod pro debito obedientiæ nostræ obsequio exequentes, accersito ad nos Reverendo viro Vito Mileto, sacræ Theologiæ Doctore ad S. Mauritium hoc loco Præposito, eum cum litteris & mandatis Vicariatus & Commissariatus nomine, una cum Reverendo & eximio viro ac Domino Quirino Leonino, ejusdem sacræ Theologiæ Licentiato, Cathedralis Ecclesiæ Ratisponensis Canonico, Serenissimorum Principum Theologo & moderatore, ad ecclesias & circumjacentia loca sacra amandavimus, iisdemque plenariam potestatem fecimus, sacras eorum Reliquias in archiviis & reliquiariis debita eum reverentia inquirendi, aperiendi, examinandi, ac de iisdem quantum discretioni & religioni congrueret, in timore Domini ad nos referendi. Qui commissum sibi munus sedulo exequentes, prævia diligenti inspectione & informatione, has ad nos ex Abbatia Virginum montis S. Roberti, vulgariter Rupersberg, Ordinis S.Benedicti, juxta oppidum Bingam, Reliquias attulerunt, scilicet duas costas de S. Roperto, filio quondam Roboaldi Comitis Palatini Rheni, ex Berta Austrasiæ & Lotharingiæ Ducissa, adhuc carnosas: item alia tria ossa oblonga ejusdem: item de spina dorsi adhuc carnosa: item dentem ex ejusdem capite, de mento superiori sub oculo dextro: item ossa tria de S. Hildegarde, ibidem quondam Abbatissa, Virgine nobilissima & religiosissima, quæ spiritu prophetico plena, conscripsit opus epistolarum pulcherrimum de suis visionibus sive revelationibus, tempore D. Bernardi & Eugenii Papæ tertii, quos libros illius Eugenius quartus approbavit & confirmavit; ejus natalis celebratur XVII Septembris. Item de eadem costulam unam ac de spina ejusdem: item ossa duo de S. Bertha matre S. Ruperti, Austrasiæ & Lotharingiæ Ducissa: item guttur cum alia particula de S. Satyria Virgine & Martyre. Quas quidem sacras Reliquias nos debita eis reverentia accipientes & exosculantes, accepto prius a Dominis Subcommissariis solenni juramento, quod eas in locis debitis, archiviis & reliquiariis, pro veris, certis & indubitatis sacris Reliquiis, ab antiquo & ultra hominum memoriam ab omnibus vere Christianis orthodoxe Catholicis semper & ubique reverenter habitas & cultas, ac de iisdem non raro ante hac ab Archiepiscopis Monguntinis summis Regibus & Principibus communicari ac transmitti solitas, bona fide deprehenderint & compererint: ita quod de earum fide & veritate nemo vere Christianus ambigere possit aut debeat. Ea qua decebat reverentia animique demissione, nomine & ex parte Reverendissimi & Illustrissimi Domini nostri Archiepiscopi & Principis Electoris Moguntini, Serenissimis Principibus, sub ipsa sanctæ Missæ celebratione, cum multis aliis huic instrumento non insertis Reliquiis, præsentibus ad hoc specialiter requisitis Notario & testibus infra scriptis, in Dei nomine, ad ipsius & omnium Sanctorum suorum gloriam tradidimus: Deum Patrem Domini nostri Jesu Christi, cum quo omnes sancti feliciter vivunt & regnant, humiliter & ex animo precantes, ut hoc qualecunque servitutis nostræ obsequium illis ad gloriam & honorem, Serenitatibus vero ipsorum nobisque omnibus eorum intercessione ad salutem proficiat æternam. Amen. In quorum omnium & singulorum fidem præsentes hasce fieri, propriaque manu subscribere, ac sigillis Vicariatus nostri & ipsius Abbatissæ & Conventus memorati monasterii communiri voluimus. Acta sunt hæc in Metropolitana civitate Moguntia, in Sacello curiæ Serenissimorum Principum, sub anno nativitatis Christi millesimo quingentesimo nonagemo secundo, die vero X mensis Augusti, Pontificatus S. D. N. D. D. Clementis octavi anno primo, præsentibus ibidem Rev. Nobilib. Magnif. & eximiis viris ac Dominis, D. Adolpho Wolffg dicto Metternich, Canonico Spirensi & Præposito S. Andreæ Wormatiæ, dictorum Principum Aulæ præfecto; D. Ætherio Hoffmant S. Theol. Doct. Collegiatarum Ecclesiarum D. Virginis ad gradus & S. Petri extra muros Moguntinenses respective Decano & Cantore, almæ Universitis Moguntinæ pro tempore Rectore; D. Balthasaro Bafer ab Holobus, dd. Principum Cubiculario, D. Joan. Hagero Bavaro, dd. Principum Capellano, ad præmissa specialiter requisitis & vocatis. Quæ omnia & singula, in jam dicto loco & die, circa horam septimam antemeridianam, sacro prius Missæ officio, ipsis reliquiis super altare positis, devote habito, per tunc D. Rev. Archiepiscopi Moguntini deputatos Commissarios supra memoratos, una ibidem adhuc existentes, tactis primo per ipsos Sanctis Dei Euangeliis, ad tenorem datarum litterarum, vere & legitime dicta, acta, gesta, tradita fuisse, ego Georgius Molitoris, publicus Notarius, Reverendorumque Dominorum Capituli summæ ædis sacræ Monguntinæ Secretarius, juratus, una cum testibus supra scriptis, mecum ad hoc specialiter de novo rogatis, in veritatis testimonium evidentissimum, hac meæ manus subscriptione propria ac signeto Notariatus ad marginem solito apposito, coram universis & singulis attestor.

✠locus sigillorum✠

DE SANCTO VVITESINDO,
MARTYRE CORDVBÆ IN HISPANIA.

ANNO DCCCLV.

[Commentarius]

Witesindus, Martyr Cordubæ in Hispania (S.)

G. H.

Sanctus Martyr Eulogius, sub Maurorum tyrannide coronatus, scripsit Memoriale Sanctorum, qui in eadem persecutione Christi fidem aut confeßionis constantia aut sanguinis etiam effusione confirmarunt, ac lib. 3 cap. 13 describit martyrium SS. Amatoris, Petri & Ludovici, quos peremptos asserit 11 Kalendas Majas Æra DCCCXCIII, is est annus Christi DCCCLV, ut diximus ad eorum Acta XXX Aprilis. [Historia martyrii,] Dein cap. 14 ista subjungit: Ea tempestate Witesindus quidam, vir ætate jam plenus, ex provincia Egabrensi, qui nescio ob quam persecutionem dudum fidei sanctæ lapsum incurrerat; dum ad exercitium nuper indepti cultus adhortaretur, abnegat se hujusmodi sacrilegio manere infectum: & quod vel carnis infirmitate, vel circumventione diaboli scelus admiserat, constanti animo ejuravit ac reprobavit. Illo momento cum talia fateretur, sub celeri indignatione peremptus est Æra qua supra, scilicet DCCCXCIII, sive anno Christi DCCCLV. Verum quia dies martyrii non indicatur, [memoria in fastis 30 Aprilis] Ferrarius in Catalogo generali eum retulit cum præcedentibus tribus Martyribus ad diem etiam XXX Aprilis his verbis: Cordubæ in Hispania S. Witesindi Martyris, Ægabrensis: & addit ex tabulis suæ Ecclesiæ: nam in Tabulis generalibus Ecclesiæ Cordubensis hac die agitur de S. Amatore imo & sociis. Hæc Ferrarius, ut videatur indicare tabulas Ecclesiæ Ægabrensis. Addit dein a Marietta aßignari natalem ad diem X ejusdem mensis Aprilis. Agit hic de eo lib. 2 de Sanctis Hispaniæ cap. 92, & expresse sub finem asserit, ab Eulogio non indicari mensem neque diem, ut passim alibi factum. Martinus de Roa libro de Sanctis Cordubensibus, [& 15 Maji.] eumque secutus Tamajus Salazar ad hunc XV Maji referunt S. Wiresindum Martyrem, asserentes a Romanis hunc diem ejus festo relictum esse, instante Joanne del Pino, Presbytero piissimo & devotione erga Sanctos suos conspicuo. Pro isto aliisque Sanctis, quorum quia nomina deerant Romano Martyrologio cultum intermissum esse dolebat, exhibente auctoritatem antiquorum Breviariorum, quorum unum, inquit Roa scribens anno MDCXV, penes me est, centum & viginti quatuor annis antiquius. Ambrosius Morales, in Commentario ad hanc Vitam, asserit Ægabrum priscum, idipsum quod nunc Cabra est, oppidum fuisse, & Episcopum olim habuisse, & nunc Comitatus nomen & titulum præbere: distare a Corduba milliaribus sex & triginta, sive (ut ait Marietta) circiter duodecim leucis. Inde ergo oriundus S. Witesindus, Cordubæ martyrii palmam est adeptus.

DE S. NICOLAO MYSTICO
PATRIARCHA CONSTANTINOPOLITANO.

ANNO DCCCCXXV

[Commentarius]

Nicolaus Mysticus, Patriarcha Constantinopolitanus (S.)

G. H.

[1] Leonis Sapientis seu Philosophi Imperatoris Constantinopolitani Mysticus fuerat S. Nicolaus, id est, non solum secretioris ejus consilii Senator, sed ipsius Senatus oculus seu Præses; & ab hoc excellenti Magistratu translatus est ad Patriarchatum Constantinopolitanum, [Memoria in Mss. fastis Græcorum,] ac tandem plenus dierum ac meritorum migravit ad Christum, hoc XV Maji: ad quem diem, sancti, sive τοῦ ἐν ἁγίοις, Patriarchæ Constantinopolitani Nicolai depositio inscripta est pervetusto Synaxario Ecclesiæ Constantinopolitanæ, quod est Collegii Claromontani Societatis Iesu Parisiis. Ejusdem Patriarchæ Nicolai sacra memoria ad eumdem diem celebratur in Menæis MSS. Mediolanensibus bibliothecæ Ambrosianæ, signatis littera O & nu. 148, & in unis Menæis Ducis Sabaudiæ: in alteris vero refertur ad diem sequentem XVI Maji, uti etiam in Parisiensibus Cardinalis Mazarini. At pridie sive ad diem XIV Maji, in MSS. Divionensibus Petri Francisci Chifletii, dicitur S. Nicolaus Patriarcha Constantinopolitanus in pace quievisse, adjungiturque hoc distichon.

Νικόλαος ἐκλιπὼν σκίαν βίου.
Πρὸς ἄσκιον μετῆλθε φωτὸς χωρίον.

Umbram relinquens Nicolaus seculi,
Translatus est in nescium umbrarum locum.

[2] Inter uxores, quas Leo Sapiens succeßive duxit, prima S. Theophano, [Creatus Patriarcha anno 895.] quæ a Græcis refertur ad diem XVI Decembris, quarta Zoë fuit, quam in illa dignitate vixisse annum unum & menses octo, scribit Leo Grammaticus in Chronographia, hanc Zoën materteram suam appellans, adeo ut certior haberi nequeat auctor notitiæ de S. Nicolao postulatæ. Mortuo ergo S. Antonio Caulea Patriarcha, cujus Acta illustravimus ad diem XII Februarii, in ejus locum Nicolaus Imperatoris Mysticus provectus est anno DCCCXCV, quem creditum sapientia alios & prudentia anteire ait Cedrenus: quæ vero deinde contigerunt, ita narrat Leo Grammaticus pag. 481. Tauromenium Siciliæ civitas ab Afris capta est, socordia aut verius proditione Eustathii classis Drungarii, & Caramali, nec non Michaëlis Characti, ibidem repertorum, quamplurimis Romanorum ea in clade cæsis. Reversi in urbem ab Imperatore & Patriarcha reprehensi, & a Michaële Characto proditionis convicti, morte condemnati sunt: Patriarcha vero Nicolao apud Imperatorem interpellante, [Duobus reis vitam impetrat:] mors condonata: verberibusque solummodo subjecti, bonis eorum publicatis, inter monachos detrusi sunt. Et pag. 483, E Zoë, inquit, quarta conjuge Constantinum filium Leo suscepit, [baptizat Constantinum filium Leonis Imp.] qui festo Luminum a Nicolao Patriarcha in magna Ecclesia, suscipientibus puerum e fonte Alexandro Imperatore, Samona Patricio & Proceribus cunctis, baptizatus est … Eamdem vero Zoën declaravit Augustam Imperator, quem ea propter Ecclesiæ liminibus Patriarcha prohibuit: ut exinde pariter dextera Ecclesiæ parte, via consueta penitus relicta, ad Mitatoricium usque pertransiret. Samonas deinde Accubitor provectus est, quod ad omne facinus & pravitatem Imperatori manum præberet auxiliarem, & adversus Ecclesiam cœperunt meditari. [mittitur in exilium,] Vocatum quippe ad se Nicolaum Patriarcham die primo Februarii, precibus instabant, ut in Ecclesiam reciperentur. Ut vero flectere non potuerunt, a convivio publico, ad quod vocatus fuerat, ejectum & per Bucoleontem ductum, lintrique impositum, in Hieriam trajecerunt: e qua pedes ad * Galacrenos usque nive multa delibutus pervenit. In ejus locum Euthymius Syncellus vir gravis & temperatissimus suffectus est. quem dicunt divina revelatione id muneris suscepisse. Volebat enim Imperator hæresim & legem ponere, [Cedrenus] qua viro tres quatuorve uxores ducere liceret, pluribus doctissimis viris ad id opem conferentibus. Hæc Leo agens de uxoribus succeßive ducendis, [quod obstaret quarto conjugio Imperatoris.] & consentit Cedrenus, cujus interpres perperam interposuit simul tres quatuorve uxores ut ducere liceret. De illa olim prohibitione lata consule Matthæi monachi quæstiones matrimoniales, libro 8 tomi primi Iuris Græco-Romani, & quæ Cardinalis Baronius Annalibus inseruit ad annum nongentesimum primum, ubi allegat promulgatam ab Imperatore hoc Leone constitutionem, qua prohibuit tertium matrimonium, ut illud contrahentes pœna per sacros Canones statuta plecterentur. Interim ille idem, qui hæc sanxit, post tertiam uxorem defunctam, adhuc quartam accepit. Cujus rei causa Nicolao Patriarcha ab Ecclesia ejectus est, omnesque illæ turbæ sunt subsecutæ in ejus ejectione & Euthymii subrogatione, cum schismate divisa illa Ecclesia, Nicolao alii, alii vero Euthymio inhærerent. At quomodo se habuerit quadrigamia ista Leonis Imperatoris in conjugum successione, ex Præambulis Constantini Porphyrogeniti ad edictum unionis ex libro 2 Novellarum Juris Orientalis describit, ibidemque videri potest tomo 1 pag. 105. Sed potius ad restituendum in Sedem S. Nicolaum properemus: quo nos manuducens tradit Leo Grammaticus ita scribiendo.

[3] [Leone mortuo ab Alexandro cū Constantino imperante,] Cum Leo Imperator gravi morbo jactatus, successorem suum fratrem Alexandrum designasset, essetque obtestatus ut Constantinum filium suum protegeret; diem extremum obiit undecimo die Maji: quem etiam diem obitus aßignat Cedrenus. Mensem Majum solum indicat Zonaras: at Curopalates Scilizza ait XI Junii mensis decessisse e vita. Annus is erat nongentesimus undecimus. Tum, inquit Leo Grammaticus, imperavit Alexander una cum Constantino Leonis filio annum unum dies viginti novem: [restituitur Sedi.] missoque ad Nicolaum ad Galacrenas nuntio, Euthymium Patriarcham deposuit, & Nicolaum secundo restituit. Habuit autem Alexander ad Magnauram Silentium, & concilium celebravit, atque Euthymium ab Agatho advocavit: eumdemque cum Nicolao Patriarcha sedere jusso, judicii assessores ejus depositioni vacabant attentius, cum dedecore venerandi & per omnia mirandi viri colendam barbam vellicantes, aliaque opprobria & injurias inferentes: quas quiete & mansuete honorabilis & sacer vir tolerabat. Ex quibus ad Agathi ædes vita functus, in proprio monasterio juxta Psamathium depositus est… Alexander Imperator mori se prævidens, [Cum aliis Constantini Imperatoris Procurator cōstituitur,] Nicolao Patriarcha, & Stephano Magistro, & Joanne Magistro Elada, & Joanne Rectore, & Euthymio, & Basilitze, & Gabrielopulo Procuratoribus institutis, Constantino Leonis filio reliquit Imperium… Eo itaque Palatii potestatem adepto, Nicolaus Patriarcha rebus communibus providebat, curamque gerebat quotidianorum regni negotiorum…

[4] Mense porro Augusto Simeon Bulgariæ Princeps, adversus Romanos comparato exercitu, cum multitudine gravi Constantinopolim appulit; & vallo a Blachernis ad portam Chrysem vocatam circumducto, Urbem obsedit: alisque spei suæ in sublime elatus, subacturum omnino nullo labore promittebat. Probatis autem in adversum mœnium munimentis, Urbisque, ex populi copia & machinis, securitate ac præsidio conspecto, spe deceptus, in locum Hebdomum dictum pacis oblaturus fœdera reversus est. Procuratoribus pacē oblatam libenter excipientibus, [a Simeone Principe Bulgariæ reverenter excipitur,] Simeon Theodorum Magistrum de illa tractaturum misit. Nicolaus autem Patriarcha, Stephanus & Joannes Magister, Imperatore secum ducto, Blachernas usque profecti, filios Simeonis geminos induxerunt in Urbem, qui in Palatiis una cum Imperatore convivati sunt. Nicolao vero Patriarchæ ad Simeonem accedenti, ipse Simeon caput inflexit. Patriarcha igitur super eum orationem fusurus, Stemmatis vice proprium capitis tegumentum ejus imposuit capiti. Donis itaque immensis & quam maximis excepti Simeon & ejus filii in patriam reversi sunt, ad invicem discordes ob præfatæ pacis conditiones…

[5] Constantinus Imperator revocatam a matre & ad se translatam Imperii potestatem omnem declaravit, [degit in Palatio,] & Nicolaum Patriarcham, Stephanumque Magistrum in Palatio sibi adesse mandavit… Imperator & Patriarcha Joannem Garidam ad se vocatum Scholarum Domesticum esse jusserunt, veriti ne: Phocas in rebellionem deficeret… Nicetas autem Patricius, Romani consocer, in Palatium profectus, Nicolaum Patriarcham inde dejecit… Sacrorum autem jejuniorum quinta hebdomade, [ad est nuptiis Constantini.] mense Aprili, Helenæ Romani filiæ contractus nuptialis arrha a Constantino Imperatore traditur, & tertia Paschatis feria, Galileæ dicta, benedicitur, & cum ea nuptialibus corollis redimitur a Nicolao Patriarcha: & tunc Romanus Imperatoris pater declaratur, & Romani vice Christophorus ejus filius Hetæriarches instituitur… [Romanam Lecapenum Imperatorē coronat:] Quarto vero supra vicesimum Septembris mensis, Cæsaris dignitate; Decembris autem mensis decimo septimo Christi Domini Proparentum festo, Imperii diademate a Constantino Imperatore & Nicolao Patriarcha Romanus ornatur: Sanctorum deinde Luminum die Theodoram uxorem coronat. Mox Maji mensis die decimo septimo Indictione * quinta Christophorus Romani filius Imperator renuntiatur, & ejusdem mensis vicesimo sanctæ Pentecostes die festo a Constantino redimitur: istique duo soli ejusdem diei processu solenni per urbem progressi sunt. Porro Julio mense Indictione * VIII, die Dominica, totius Ecclesiæ a Romano inita est concordia, cunctis Metropolitis & Clericis, qui a Nicolai & Euthymii partibus divisis steterant animis, in consensionem redeuntibus…

[6] Septembri vero mense Indictione * II, Simeon Bulgariæ Princeps, copiis omnibus eductis adversus Constantinopolim, expeditionem parat. Inde Thraciam & Macedoniam depopulatur, incendia ubique spargit, [rursus Bulgarorum Principem adit,] evertit omnia, & ad arbores usque exscindit. Ad Blachernas præterea devectus, Nicolaum Patriarcham & Procerum quosdam, ut de pace conferrent, ad se mitti postulavit. Datis igitur ex parte utraque obsidibus convenerunt, prius quidem Nicolaus Patriarcha, deinde Michaël Patricius Stypiotes, & Joannes Mysticus, qui ab Imperatore secundas tenebat. Et hi quidem cum Simeone de pace tractatum habebant: Simeon autem retro eos amandavit: ipsum vero Imperatorem videre expetiit, a multis de ejus prudentia, fortitudine & solertia certior factus… [deinde ducto ad eumdem Imperatore] Imperator una cum Patriarcha Nicolao ad Blachernas & sanctum loculum progressus, ad preces manus extendit: deinde pronus in terram cadens, sacrum lacrymis pavimentum irrigavit; Deiparam a labe immunem obtestatus, ut inflexum & rigidum superbi Simeonis emolliret cor, & quæ sunt pacis inspiraret: sacroque scriniolo, quo veneranda sanctæ Deiparæ vestis reposita est, aperto, illam inde sublatam, ex fide qua in immaculatam Dei Genitricem pollebat, velut galeam capiti circumponens Imperator, firmissimis armis munitus, classi viæ comite, clypeis, & armis adornata, ad præfixum locum cum Simeone tractaturus accessit… [pacem conciliat,] Simeon equo desiliens ad Imperatorem accessit, dataque invicem salute, pacis tractatum moverunt… Simeon Imperatoris moderationem & sermones cum verecundia miratus, pacem componi annuit. Cum igitur sibi invicem valedixissent, a se mutuo disjuncti sunt …

[7] Decembris autem mensis die vicesimo quinto, filios suos Stephanum & Constantinum Romanus Imperii corona cinxit: sed & Theophylactum filium Clericum totondit Patriarcha, & Subdiaconum ordinavit, tandemque Syncellum promovit, cum prius ad sanctum Ingressum cum Subdiaconis adlectus processisset… [moritur 15 Maji] Mensis vero Maji die decimo quinto Indictione * III mortem obiit Nicolaus Patriarcha, post secundam renuntiationem throno potitus annos tredecim: ejusque corpus in Galacrenarum monasterio ab eo condito depositum est.

[8] Hactenus Leo Grammaticus, auctor coævus & oculatus testis in sua Chronographia, quam Indictionibus perperam definitis interturbavit incuriosus aliquis amanuensis. Nam sicut antea pag. 497 lin. 7 legebatur Indictio decima nona cum sola nona esset collocanda, ita in jam transcriptis eadem nona Indictio perperam vocatur quinta, anno scilicet DCCCCXXI, quo Christophorus Romani Lecapeni filius die XX Maji festo Pentecostes est Imperator coronatus. Eo scilicet anno Cyclo Lunæ 10 Solis 6 littera Dominicali G Pascha celebratum fuit ipsis Kalendis Aprilis, & festum Pentecostes dicto XX Maji. Eodem errore dein Indictio octava pro decima, secunda pro undecima, & tertia pro decima tertia notatur, atque ita apud Continuatorem IX Indictionem legi observat in Notis Combefis. Mortuus ergo est S. Nicolaus XV Maji anni DCCCCXXV. [anno 925.] Restitutus autem in Sede ab Alexandro Imperatore, anno DCCCCXI aut initio sequentis. Nam is solum anno uno & diebus viginti novem regnavit: atque ita hac secunda vice Ecclesiæ præfuit S. Nicolaus annis tredecim. Appellatus est idem Nicolaus Priscus, seu ejus nominis primus, respectu eorum qui postea successerunt, fueruntque Nicolaus Chrysoberges sub Basilio Romani Leucapeni filiio post annum DCCCCLXXX; & Nicolaus Grammaticus, sub Alexio Comneno seniore seculo XII: extat autem tomo 1 Iuris Græco-Romani lib. 4 inter Sententias Synodales Constitutio sub titulo Nicolai Prisci, quod litteræ Patriarchales gratis concedantur petentibus eas, uti ibidem pag. 249 legi potest.

[Annotata]

* Galacrenorum monasterium a se conditum.

* imo nona

* lege X

* lege XI

* lege XIII

DE BEATO DOROTHEO
EREMITA LVCÆ IN ITALIA.

[Commentarius]

Dorotheus Eremita, Lucæ in Italia (B.)

G. H.

Franciscus Maria Florentinius, nobilis Lucensis, a quo habemus Martyrologium S. Hieronymi erudite illustratum, sequentia nobis de hoc beato Eremita communicavit. Idibus Maji in Comitatu Lucensi in Vico Cardoso, longe ab urbe Lucensi XVIII millia passuum, depositio B. Dorothei Eremitæ: quem in quadam valle, [Sacello erecto honoratur] proxima sacello ejusdem nomini dicato, diu ab humana consuetudine sejunctum, vigiliis, orationibus atque contemplationibus intentum, immaculatam vitam duxisse ex antiqua traditione perhibent. Addunt locum, quem incolebat pius Eremita, [ad cujus viventis preces baculus fronduerat] adeo aquis caruisse, ut necesse illi foret supplices ad Deum preces fundere, ut de opportuno latice providere tuguriolum suum dignaretur. Plenus erat fide, baculum quo nitebatur in terram defixit, & somno captus, dum expergiscitur, baculum in arborem frondibus ramisque scatentem excrevisse vidit: ad cujus radices fontem enatum admiratur perennis vividæque aquæ. Perstat adhuc fons, [& fons in arido scaturierat.] & plures, beati Eremitæ meritis, ex eo bibentes, a Deo sanitatis gratiam adipiscuntur. Fama est oppidi Burgensis incolas pluries observasse supra locum sepulturæ beati Viri nocturnos splendores, [Nocturni splendores post mortem:] & hinc ansam accepisse, ut sanctum corpus furtim surriperent, sed improvisa cæcitate perculsos abstinuisse. Celebratur quotannis ex antiquissimo instituto festum; [processio annua.] & brachium thecæ argenteæ impositum quotannis sacra pompa ex parochiali ecclesia ad B. Dorothei sacellum defertur, Episcopo Lucensi probante. Hæc Florentinius: quæ pleraque etiam habet Franciottus de Sanctis Lucensibus pag. 507 & sequenti. Additque imaginem antiquam ejus in altari conspici, & in hoc aliquas ejus Reliquias ab Alexandro Guidiccionio seniore Episcopo Lucensi repertas, ac Missas frequenter de eo celebrari.

DE S. ISIDORO AGRICOLA
MADRITI IN CASTELLA.

CIRCA MCXXX.

[Praefatio]

Isidorus agricola, Madriti in Castell. (S.)

D. P.

[1] Brevem habuit nec nisi viginti novem mensium Pontificatum Gregorius Papa XV, sed multis rebus in communem Ecclesiæ utilitatem & magnam Catholici nominis commendationem sub eo gestis memorabilem. In his fuit quinque clarißimorum Sanctorum anno MDCXXII uno eodem que die XII Martii celebrata canonizatio, [Canonizatio 12 Martii 1622 peracta.] quando hanc communem omnibus Orationem primus cantavit Pontifex: Deus qui glorificantes te glorificas & in Sanctorum tuorum honoribus honoraris; concede propitius ut qui Sanctorum Isidori, Ignatii, Francisci, Theresiæ & Philippi gloriosa merita colimus, eorum apud te patrocinia sentiamus, Ex his Ignatius de Loyola, Fundator Societatis Jesu, colitur XXXI Iulii; Theresia Virgo, Fratrum ac Sororum Ordinis Carmelitarum arctioris observantiæ reformatrix ac magistra, XV Octobris; Franciscus Xaverius, e Societate Jesu Indiarum ac Japoniæ Apostolus, III Decembris; hoc autem mense Majo die XXVI, [Acta scripta anno 1275,] Philippus Nereus, Congregationis Oratorii Fundator; & præsenti die XV Isidorus Agricola Madritensis: de cujus veneratione atque cultu quidquid præfari possemus, longe distinctius copiosiusque continetur in iis, quæ dictam canonizationem prægressa narrabimus, post antiquiora Acta, quæ recenti adhuc plurium miraculorum memoria conscribi jußit quidam Ioannes Diaconus paulo post annum MCCLXI, & insigni appendice auxit anno MCCLXXV vel paulo post.

[2] [quorum authenticum exemplar anni 1595 exhibemus,] Eorum vetustißimum exemplar nunc servatur, cum ipso Sancti incorrupto corpore, intra eamdem pretiosißimam arcam: sed exemplat authenticum, transsumptum a Notariis publicis anno MDXCV, obtinuit Excellentißimus D. Gaspar Ibanez de Segovia & Peralta Marchio de Mondejar atque Agropoli, ad jus gradus eminentioris Magnatum Hispaniæ, qucs Grandes appellant, anno MDCLXXVIII provectus; a quo damus submissum ecgraphum, illustramus Annotationibus: & subjungimus primum Analecta ex Iacobo Bleda, Ordinis Prædicatorum viro erudito, & magnæ etiam in Palatio auctoritatis, Vitam & miracula S. Isidori duobus libris Hispanice complexo; [cum Analectis & miraculis recentioribus ex Iac. Bleda.] deinde recentiora miracula, quæ idem Iacobus Bleda ex Proceßibus authenticis collecta similiter Hispanice dedit, ex eodem Latine reddita proferimus. Scripsit opus suum Bleda & imprimendum dedit post decretam, sed necdum celebratam Canonizationem; ad ejusque calcem secundam uberiorem editionem promittit, tractaturus in ea haud dubie de festivis triumphis, Romæ atque Madriti Sancto jam canonizato exhibitis; sed ea non videtur prodiisse in lucem. Nos certe tale nihil adhuc vidimus, uti neque de miraculis canonizationem secutis quidpiam; quæ tamen, auctiori jam S. Isidori honore, multa ac magna credibile est accidisse, non tantum Madriti, sed per Hispaniam universam. Si autem petita per litteras aliquando nansciscamur, haud paulo amplior fortaßis existet materia pro supplemento, quam quæ hic proprio loco proponitur.

[3] Ante Bledam, qui Ioannis Diaconi contextum operi suo verbotenus inseruit Hispanice redditum; eumdem anno MDLX Hispanice ediderat Ioannes Hurtadus de Mendoza, Dominus de Fresno Torote, & circa idem tempus ipsum puriori Latinitate donaverat Petrus de Quintana Curatus Latanzonensis, [Eadē Acta ab aliis Latine & Hispan. edita:] anno MDXCIV vita functus. His succedens Mag. Alphonsus de Villegas, Sacelli Mozarabici S. Marci in ecclesia Toletana Capellanus, idem qui collegit opus Flos-Sanctorum nuncupatum, anno MDXCII imprimi fecit traductionem novam Ioannis Diaconi: quam mox anno MDXCIX Hispanicis versiculis illigavit Lopez de Vega Carpio; contextum vero Latinum, omißis miraculis, Martyrologio Hispanico inseruit Ioannes Tamayus de Salazar. Præterea Melchior Ramirez de Leon, Protonotarius Apostolicus, [alia Italice & Germanice.] ex Proceßibus Romam adductis aliquam vitæ & miraculorum historiam collegit Italice circa tempus canonizationis prædictæ; quam Germanice redditam a Mag. Petro Albertal Presbytero, habemus excusam Dilingæ anno MDCXXIX. Hi sunt qui prænotatum argumentum speciali tractarunt opere: ceteros qui idem delibaverunt, longa serie adnotat Iacobus Bleda lib. 1 cap. 2. Accessesserunt autem postea plures quorum nomina colligere tædiosum foret. Omittendus tamen non est Lucius Marinæus Siculus, ceteris antiquior, qui Carolo V Commentarios suos de rebus Hispanicis anno MDXVII dedicavit, & lib. 2 agens de Madritensi civitate; Habet etiamnunc, inquit, alumnum, virum sanctissimum, nomine Isidorum, qui fuit agricola vir sanctissimus, pro cujus meritis & operibus Deus multa miracula in vita ejus & post mortem bonis hominibus ostendit: quæ nos in magno volumine legimus, eo scilicet quod ad S. Andreæ haberi diximus, sub nomine Ioannis Diaconi.

[4] [Qui nunc 15 Maji,] Ad diem cultus quod attinet, is ut fixus esset mense Majo Paulus V decrevit anno MDCXIX, cum antea celebraretur annua translati primum corporis memoria Dominica Quasi modo sive in Albis, uti constat ex ordinationibus Confraternitatum, in honorem illius congregatarum. [olim Dominica in Albis colebatur,] Sic in iis quas anno MDLVII confirmavit Cardinalis Silicæus Archiepiscopus Toletanus, statuitur secundo loco, ut festum S. Isidori, quod occurrit in Dominica Quasi modo, quando corpus ejus fuit elevatum de terra, celebret Capitulum cum Confratribus, qui tunc fuerint in ecclesia S. Andreæ, aut alia quacumque ecclesia vel monasterio, ubi talis devotio constituta erit: in aliis autem, quas Cardinalis Quiroga approbavit anno MDLXXXVI, dicitur nono loco, Ordinamus ut Dominica Quasi-modo singulis annis fiat solennissimū festum, cum Vesperis & Missa cantata, sicut moris est, in ecclesia S. Andreæ, eo quod tali die extractum de terra fuerit corpus S. Isidori. Id autem sic esse servatum ab initio, [festo primæ Translationis.] persuadet articulus cujusdam consultationis Capituli & Cleri Madritensis, habitæ anno MCCCCXXXVIII, circa festivitates immaculatæ Conceptionis S. Sebastiani & S. Isidori, ut melius observentur festa dictorum gloriosorum Sanctorum, augeaturque fidelium devotio; additurque ea sic esse ordinata, die XX Aprilis anno post Christi nativitatem MCCCCXXXVIII, cum Madriti in ecclesia S. Andreæ convenissent intra capellam, in qua sepultum est corpus S. Isidori, ad ejus festum celebrandum. Dicto enim anno, Cyclo solis 19 lunæ14 littera Dominicali E, Pascha celebratum fuit XIII Aprilis, adeoque Dominica prædicta ejusdem mensis die XX.

[5] [Locus, quo videtur 30 Novembris festum ejus dici,] Porro cum ex prædictis omnibus Ordinationibus nulla ullius alterius festivitatis Sancto celebrandæ notitia habeatur, mirum est quid sibi velint hæc, a prælaudato Marchione ex quibusdam Confratrum ordinationibus desumpta verba nobisque transmissa: E los Majordomos, que escribano este año en que estamos del Señor de 1487 años, que empezo por el dia de Señor Sañ Isidro, que es a 30 dias del mes de Noviembre del año 1487 anños, otorgamos e conocemos. Hæc enim verba Latine reddita hunc sensum formant, Majores-domus qui scribuntur hoc anno, in quo sumus, Domini MCCCCLXXXVII, qui inchoatur per diem Domini S. Isidori, qui est XXX dies mensis Novembris anni MCCCCLXXXVII, indulgemus & cognoscimus. Ego nisi meras tenebras nihil hic video. Vt enim annus dicatur inchoari a XX Novembris (videntur enim in istis verbis anni initium & festum S. Isidori tali die componi) supponi debet inchoari annus ecclesiastico more cum Dominica 1 Adventus. Atqui hæc ut in XXX Novembris cadat, requirit litteram Dominicalem E, [haud dubis depravatus,] talis autem primum fuit anno MCCCCLXXXVIII, quando Adventus incipiens XXX Novemb. inchoasset ecclesiasticum annum MCCCCLXXXIX. Sicut igitur is qui dictas ordinationes aliquando transcripsit, erravit ponendo numeralem cyfram 7 pro 9, sic videtur omisisse quædam verba, aliorum vero ordinem & sensum turbasse: qui fortaßis hic fuit: E los Majordomos, que escribano este año en que estamos del Señor de 1489 años, que empezo a 30 dias del mes Noviembre, por el dia del Señor San Isidro, que es a [26 de April] del año 1489 annos, otorgamos e conocemos. Sic enim hic foret sensus: Et Majores-domus (itæ autem appellabantur Confraternitatis dictæ Rectores) qui scribuntur hoc, in quo sumus, anno Domini MCCCCLXXXIX, inchoato a die XXX Novembris; pro festo S. Isidori, quod est [XXVI Aprilis] anni MCCCCLXXXIX, concedimus & cognoscimus &c. Sicut enim in Consultatione anni MCCCCXXXVIII notabatur festum S. Isidori incidisse XX Aprilis, sic pro anno MCCCCLXXXIX, qui habiturus erat Pascha die XIX Aprilis, notandum erat festum XXVI ejusdem mensis. Si autem etiam in Novembri festum aliud celebratum aliquando fuisset, credibile est distinctiorem ejus usus memoriam apud posteros fuisse relinquendam.

[6] [translatus est ad Iuliani fictitii recollectiones,] Interim Hieronymus Roman de Higuera (qui ut aliquando cognosceretur primus auctor fictorque fabularum sub nominibus Dextri, Maximi, Luitprandi, Iuliani & Auli Hali hoc seculo productarum, permisit Deus plura MSS. illius venire in manus eruditorum virorum, quemque sola læsæ mentis præsumptio excusare potest a manifestißima alias impostura) Hieronymus, inquam, de Higuera in suis ad Iulianum annotationibus hactenus ineditis, Hispanice de S. Isidoro sic loquitur, Vitam ejus scripsit stylo simplici & parum limato Joannes Diaconus ecclesiæ S. Andreæ, circa annum MCCLXV tempore Regis Alfonsi Sapientis: & quamvis non dicat quo tempore floruerit iste Sanctus, certo tamen colligitur ex Juliano Archipresbytero S. Justæ, quod vivebat & mortuus est, quando Archiepiscopus Toletanus erat Visitanus, anno DCCCCLXXIII: & ultimo die Novembris celebratur ejus festivitas. Verba MSS. Hispanica misit nobis prælaudatus Marchio, Chimericarum Hieronymi inventionum solertißimus indagator; de cujus fide sibi suspecta ne dubitare poßint qui illo nomine ipsi adversantur, opportune tale quidpiam a se lectum testatur Didacus Bleda, lib. 1 cap. 28; ubi nimium credulus Higueræ sic ait: Julianus Archipresbyter S. Justæ Toleti, qui eodem circiter tempore (quo scilicet Ioannes Diaconus scribebat) scripsit suam Recollectionem, loquens de S. Isidoro, & quod Joannes Diaconus S. Mariæ Madritensis ejus vitam scripserit, dicit quod celebrabatur ejus festum ultima die Novembris, sicut refert P. Hieronymus de la Higuera. Eadem allegat ex Higuera Hieronymus Quintana, Historiæ Madritensis lib. 2 cap. 28: sed res, inquit, mihi valde suspecta est, quia Julianus fuit Sancto contemporaneus: & siquidem eidem supervixit, ad diem tamen translationis quadraginta annis post obitum factam, quando primum coli Isidorus cœpit, non potuit pertigisse.

[7] Videamus autem in hoc exemplo, quam verum sit quod eruditißimus Marchio in suo discursu Historico pro Patronatu S. Fructuosi brevius, prolixius deinde prima parte Dissertationum ecclesiasticarum Dissert. 3 cap. 4, [quas deinde auctori placuit Chronicon dici,] demonstrat, Higueram fictiones suas ita compilasse, ut prius quam eæ post auctoris mortem publici juris fierent per prælum, plurimum in iis succeßive mutaverit, addiderit, detraxerit, prout schedas suas cum variis frustatim communicando, eorum sententias vel objectiones probabat aut improbabat. Extrema enim & jam perfecta MSS. sub nomine Iuliani Petri, ad Bibliothecam Comitis de Olivares perlata fuerunt, tamquam rarißimi pretii cimelium, indeque anno 1628 Parisiis excusa habemus (quam editionem vidisse Bleda non potuit) ea vero sic habent in Chronico n. 512 ad an. DCCCCLXXIII. Hoc anno moritur Mageriti, [cui nunc inserta mētio S. Isidori ut an. 973 mortui,] quod a quibusdam falso dicitur Mantua Carpetanorum, Isidorus Agricola, vir pius & charitate fervens, 28 Novembris, vivens mortuusque miraculis multis celeberrimus, & in tota Hispania clarus. Scilicet quod in scriptis quæ Bleda vidit Recollectionis titulum ferebat, postea visum Higueræ fuit Chronicon appellare: quia variorum Carminum Collectio appelandum erat figmentum aliud, impressum ante Chronicon. Mageritum pro Majorito, credi potest Parisiensium typotetharum errori vel autographi imperfectioni tribui potius debere quam auctori, sicut etiam quod dies 28 pro 30 irrepserit. Quod Joannes, qui in uno MS. dicebatur Diaconus S. Andreæ, in alio appellatur Diaconus S. Mariæ Madritensis, nescio quam causam habuerit: nisi notam jam multis auctoris fatuitatem. Cur autem ejusdem nulla jam in impreßis fiat mentio, clare video. Constitutum Higueræ erat finire Chronicon sui Pseudo-Iuliani cum Imperatoria (si Superis placet) coronatione Alfonsi, scilicet VIII filii Vrracæ, peracta Anastasii Papæ auctoritate, cujus nominis quartus & ultimus vix sesqui anno sedit, defunctus in fine anni MCLIV; quo tempore valde senem concipi volebat Iulianum suum, ut qui ab Alfonso VI, per similem fictionis licentiam Imperatore etiam coronato, Roman se missum comminiscitur, anno MLXXXVI, cum Bernardo Archiepiscopo Toletano Hispaniarum Patriarcha, & ex ore Papæ tunc audivisse, quod semper ab Apostolicis temporibus fuerat Toletanus Archiepiscopus Patriarcha.

[8] [sed expuncto nomine Ioannis Diaconi,] His autem positis, expungi debuit Ioannis Diaconi nomen & memoria, quem ex ipso miraculorum ab eo descriptorum textu constabat sub an. MCCLXXV scripsisse; ut in eo quod Marchio allegat MS. Higueræ censeri debeat pro 1275 irrepsisse 1265 per memoriale auctoris vel transcribentis sphalma. Satis etiam prudenter pro fatuo cavit Higuera, ne in morte S. Isidori meminisset Archiepiscopi Visitani: quippe qui in ultimum reformato Chronico confictam a se prius Toletanorum Archiepiscoporum Chronologiam pariter reformans, Visitanum e vivis exemerat anno DCCCCXLV. [& Visitani Archiepisc.] Confictam dixi, quia ab anno DCCXV, per annos trecentos sexaginta novem in Maurorum potestate Toletum fuit, teste Mariana; & anno primum MLXXXVI, post receptam a Christianis urbem secundo, tentata est spes deligendi novi Prȩsulis, quod in tanta rerum perturbatione tantisq; tenebris aliquot ætatibus intermissum erat; uti scribit idem Mariana lib. 9 cap. 17. Quotquot igitur ab Vrbano, sub quo urbs capta fuerat, ad Bernardum, eadem recepta ordinatum, nominantur Episcopi apud Tamajum de Salazar ad diem XXV Octobris, toti antiquitati ignoti numero triginta duo, ex Higueræ somniantis cerebro profluxerunt, interq; illos supra nominatus Visitanus: æque ac tot Hispaniæ Imperatores, qui more Romanorū seu Germanorum Imperatorum, triplici donabantur corona, prima ferrea Toleti, secunda argētea Legione in templo S. Isidori Hispaniarū Doctoris; tertia aurea Cōpostellæ in ecclesia S. Jacobi. O quā merito huic Pseudo-Iuliani Chronico applicari potest, quod ab ore Tamaji veritas expreßit de alio similis sigmēti opere, ad 3 Aprilis: videmus in hisce Juliani Adversariis tot glossematum ineptias quod potius ferrum quā illa deglutire compellemur. Interim paucis rejectis, ceteris implet Martyrologium suum, & multos etiam hodie sequaces habet: quibus cum insano insanire permißis, dico, nulla verisimilitudine mortuum Sanctum fingi anno DCCCCLXXIII; unde nec inventus est quispiam, qui in hoc Pseudo-Iulianum sequeretur, etsi diem XXX Novembris ab eo sumptum, non esse rejiciendum putaverint aliqui.

[9] Inter cetera porro quæ Toleto capto, Maurisq; eo casu perculsis, sub Christianorum ditionem adjuncta fuerunt oppida, idem Mariana Madritum numerat, certiora multo ad contexendam Historiam monumenta nactus, quam quæ ab Higueræ sectatoribus obtruduntur figmenta. Hinc de ætate S. Isidori, [Videtur autem obiisse Sanctus] qui pacata in solidum re Christiana floruit, peti potest verosimilius argumentum. Cum enim ex Ioanne Diacono constet, mortui sanctitatem primum miraculis illustrari cœptam quadragesimo a morte anno; idemque Ioannes de miraculis istis dicat, multa quidem diversis temporibus ac diversis modis in pluribus personis esse ostensa sed quæ per culpam negligentiæ non sunt scripta; satis intelligere datur, quod ab obitu Sancti viri usque ad Æram MCCLXX, seu Christi annum MCCXXXII (quando gestum primum eorum miraculorum, quæ ut suis temporibus patrata scribi jußit idem Ioannes) ægre potuerint fluxisse integra duo secula, nec tamen multo minus quam seculum unum requiratur. [circa annū 1130, Trāslatus circa 1170] Proinde non longe videtur aberraturus a vero, qui Sanctum diceret fuisse refossum, eo quo ab aliis mortuus statuitur anno MCLXX, adeoque e vivis exceßisse circa annum Christi MCXXX. Nam Relatio Cardinalis de Monte, quæ annis quadraginta serius eam mortem collocat coram Gregorio XV, ex judicio eorum qui causam informarunt; minus verosimilem sequitur opinionem existimantium ipsam sancti Translationem ætate Ioannis Diaconi ferme contigisse: quod sane ex ejus scriptis non colligitur. Quin potius ex 13 primis numeris, quibus Vita & translatio continetur, apparet, cum talia accepisse ex sola majorum traditione, non autem ex ore seniorum, qui ipsi vel Sanctum viventem cognoverint vel saltem Translationi defuncti interfuerint: alioqui non minori accuratione in istis erat notaturus Æram, quam notavit in miraculis pœne singulis. Quis enim credat veram temporis notitiam intra annos viginti, qui a Translatione ad primum miraculum fluxissent, adeo ab hominum memoria deleri potuisse, ut scriptor temporum notandorum minime negligens, discere nulla ratione potuerit, quo præcise anno facta fuerit Translatio: atque hinc ad definiendum proprium annum mortis ascendere? Quanto etiam longius a Ioannis ætate removeris annum jam dictæ mortis, tanto minus miraberis verum ejus diem fuisse datum oblivioni, [Dominica in Albis.] nec a Ioanne cognosci aut scribi potuisse: qui nec ipsum diem Translationis gloriosæ indagando reperit; de quo ad nos aliud nihil jam superest, quam conjectura quod fuerit Dominica Quasi modo, quandoquidem ea solitum fuerit annuum S. Isidori festum instaurari, ut supra vidimus.

[10] Ioannes de Marietta, lib. 6 de Sanctis Hispaniæ ad initium Capitis 26, notat in Margine diem IV Aprilis; & in hoc sequacem mox habuit Ferrarium in Catalogo generali Sanctorum. [Cur alii quartam] Sed quid in eo sequi potuerit Marietta non video. Non certe annum quo scribebat, qui fuit MDXCII: ab anno enim MDXL usque ad annum MDCLV numquam contigit Dominicam istam cadere in IV Aprilis. Multo minus divinaverim quomodo Fr. Ioannes Ortiz, [& 1 Aprilis] in suo Flos-Sanctorum scribere potuerit, quod sermonem de Sancto istic positum prædicaverit 1 Aprilis anni MDLXXI: isto enim anno Pascha celebratum fuit die XXIX Martii, adeoque Dominica Quasi-modo convenit in diē V, non I, Aprilis. Postquam vero die XV Maji coli hunc Sanctum, etiam prius quam canonizaretur, indulsit Pontifex Paulus V, & hunc diem festivum agit universa Hispania, nequeo concipere, quæ causa induxerit Romani Martyrologii recognitores sub Vrbano VIII anno MDCXXX, [aut etiam 10 Maji notarint, nō apparet.] ut ad X Maji hæc legenda præscriberent Madriti S. Isidori Agricolæ, quem Miraculis clarum Gregorius XV, una cum Sanctis Ignatio, Francisco, Teresia & Philippo in Sanctorum numerum retulit. Madriti certe colitur hic Sanctus æque ac in tota Hispania die XV, uti constat ex ordine divinum Officium recitandi, quotannis imprimi solito, qualem habemus Madriti impressum pro an. 1647 & Hispali pro anno 1656. Colitur autem festum ejus Hispali & Madriti ut duplex Majus, cum Octava, & præscribitur in Martyrologio primo loco ponendum nomen. Interim qui Romæ semel irrepsit error, continuatus est in nova editione anni MDCLXXIV, jussu Clementis X curata: quod satis fuerit hic monuisse eos ad quos ista res pertinet.

ACTA
Auctore Joanne Diacono ex MS.
FIDES AVTHENTICA
De stylo, vetustate, & forma Codicis originalis.

Isidorus agricola, Madriti in Castell. (S.)

BHL Number: 4494

A. IOAN. DIACONO EX MS.

[Prologus]

[1] De vita & miraculis B. Isidori, Mantuani Carpentani, opus Joannis Diaconi, quod retro a vetustis temporibus reconditum asservatur in Sacrario a celebris Parochiæ Divi Andreæ ejusdem oppidi, exaratum antiquissimis b characteribus. [Auctor plurium rerum testis de visu.] Auctor vixit circa annos MCCXXXII & MCCLXXV, qui testatur de his rebus, quibus vel ipse interfuit, vel ab illis qui interfuerunt se audivisse c commemorat. Stylus simplex, candidus, purus, & qui veritatem ipsam præsefert. Rerum series antiquissimis traditionibus hujus oppidi Madritensis, aliorum scriptorum testimoniis, inscriptionibus & vetustis imaginibus, in quibus hujus sanctissimi viri gesta & miracula exprimuntur, mirifice respondet. [ac fide dignissimus.] Ecclesiasticos hymnos, & cantica, quibus sanctus vir ea tempestate celebrabatur, continet. Quæ omnia ipseque rerum progressus insignem auctoris pictatem & indubitatam fidem aperte ostendunt, & quod ejus historiæ lux veritatis assistit. Ego Antonius Vazquez Romay, Protonotarius Apostolicus, & vicem gerens proprii Parochi Doctoris Hieronymi Lupi Lassi in Parochia Divi Andreæ, attestor, & omnibus fidem facio, vera esse quæ superius continentur: in cujus rei fidem me subscripsi, & signo proprio munivi, manuque propria atque meo sigillo roboravi.

[2] Ad hæc ego ipse attestor, dictum antiquissimum d Librum manuscriptum, cum proprio cantu, virgulis & punctis regulatis, [Codex perquam antiquus:] ad cultus divini usum & proprietatem, in laudibus Domini & Divi Isidori decantandis, his propriis hymnis in hoc pergamineo quaternione cum ipsa vetustate asservatum, magnaque custodia in archivo ipsius ecclesiæ occlusum, sic ibi esse conscriptum viginti & octo foliis, at vero paginis quinquaginta & duobus, & aliis duobus foliis quæ supersunt una facie. Duæ aliæ paginæ conscribuntur alia forma, littera, & manu differentibus, tempore & occasione cujusdam visitationis corporis ipsius Sancti, & alterius ejusdem processionis in hac villa. Quæ omnia tamquam veridica ab omnibus recipiuntur. Hujus beati viri miros actus & historiam appetentibus, ipsique Codici, ut veritatem continenti, fides adhibetur e. Liber ipse originalis (ut apparet in suis litteris, capitalibus & majusculis) tam in discursu ipsius historiæ, quam punctuatione ipsorum Ecclesiasticorum hymnorum, per sexaginta & septem distinctiones distenditur, prima facie mediocres paginæ alia manu, littera, & forma, ab ipso originali libro distincta, f conscribuntur. Quæ omnia coopertorio pergamineo antiquissimo, ipsamet folia sarcita, consutaque videntur, ad modum Codicis, conclusi quadam cordula coriique funiculo, con un boton (ut vulgo dicitur) prout sequitur.

ANNOTATA.

a Nunc autem ipsum servari in ipsamet capsa, in qua S. Isidori corpus sub novem clavibus custoditur, scripsit nobis Marchio Agropolitanus.

b Doctor Alphonsus de Villegas, inquit Bleda cap. 1, existimavit quod historia Joannis Diaconi, quæ hodie ostenditur in ecclesia S. Andreæ, sit translata: adeoque fieri posse ut prætermissæ inter transferendum sint quædam res valde notabiles quæ ibi non inveniutur, puta miraculum fluvii sicco pede transiti a benedicta ejus uxore, annus nativitatis ac mortis, nec non contracti matrimonii, & filius ex eo natus. Sed profecto, si de translatione ex vernacula lingua in Latinam agitur, non est credibile Ioannem alia lingua quam Latina scripsisse, eo tempore quo nullus adhuc usus erat vernaculæ linguæ ad ejusmodi scripturas. Si quæstio est de sola transcriptione, gratis assereretur non integre fuisse transcripta omnia; cum mirum non sit ea quæ requirit ipse fuisse præterita.

c Intelligendum hoc de miraculis, intra annos jam dictos patratis: de Vita enim & translatione Sancti sola traditio scribenti præluxit.

d Magnam ejus antiquitatem probat ultimum miraculum, Æra MCCCXIII id est anno 1275 patratum; post quod alio charactere mox sequitur actus Hispanice scriptus anno 1421. Quia tamen omnia miracula Capitis 4, descripta post Hymnos, longe succinctius exponuntur, quam miracula prioribus Capitibus notata; dubium est, an ea alterius auctoris non sint, qui Ioannis Diaconi opus una cum Hymnis describi jusserit & addiderit appendicem istam annorum quatuor; ultimum enim miraculum ante hymnos accidit anno 1271.

e Addit Notarius initium & finem libri, uti a nobis edetur: initium quoque & finem duorum actuum ad calcem libri additorum.

f Dubito an sensus satis sincerus sit: mirum enim foret si tam accuratus Notarius omiserit observare, quot paginæ in principio ita discrepent a reliquo contextu: nec satis apparet, quid hic appelletur prima facies.

CAPUT I
Vita sancta, & miraculis probata; eleemosynæ viventis.

[3] Apud a Majoritū memoria Beati Isidori, Jesu Christi Domini nostri gloriosissimi Confessoris, qui cum esset simplex agricola, [Frequens in oratione ac templis] Deo devotus & hominibus amabilis videbatur, & non negligens imo diligens sanctarum Scripturarum imitator existens, non temporalia spiritualibus, sed spiritualia temporalibus præponebat. Omni namque die, ut relatu bonorum virorum didicimus, summo mane, agriculturam postponens, sanctarum Dei ecclesiarum oraturus quam plurima limina visitabat: & mirum im modum per magnam diei partem orationibus insistens, [& strenue laborans,] sua per exercitia operam dantibus convicinis, ultimus sed impiger opus attractans debitum, adjuvante Domino aliorum opem superabat, commemorans illud quod ait Apostolus; Laborate manibus vestris, ut inde possitis egenorum inopiam sublevare: & alibi b, Semper operis aliquid facito, ut te diabolus inveniat occupatum. [Eph. 4, 28] In tantum enim gratia caritatis succensus amore flagrabat divino, [etiam esurientes columbas pascit,] ut non solum hominibus, quamvis dives non esset, tamquam nihil habens & omnia possidens, sed fame & frigore laborantibus avibus (prout poterat) alimenta exponebat. Unde accidit quadam se die hiemis tempore, terra nivibus cooperta, cum ad molendinum iret triticum moliturus, quodam concomitante c filiolo, & columbarum congeriem inspiciens ramis arborum consedentem; & easdem aves intelligens diu famis periculo cruciatas, motus misericordia circa illas, pedibus & manibus terram verrens, eodem de tritico, quod suæ necessitati paraverat, eisdem avibus apposuit abundanter. [tritico per miraculum aucto.] Quod videns ejus quidam consocius, moleste ferens, Beatum Isidorum irridendo, quasi stultum pro amissione tritici reputavit. Venientes autem ad molendinum nulla in ejus sacco tritici diminutio est inventa; imo quod mirum est, in tantum farina concrevit, ut amborum sarcinulas, quæ prius erant quasi dimidiæ, abundantius impleverit.

[4] Secundum ergo & præcipuum inter cetera, quod per virum Dei Isidorum dignata est operari divina providentia, dignum non est ullatenus omittendum. Cum enim divinæ judicio providentiæ, juxta illud quod dictum est primo parenti humani generis; [Apud Dominum suū accusatus sero venire ad laborē,] In labore manuum & sudore vultus pane tuo vesceris, in semetipso juste rectificavit, non aliter vitam ducens, quoniam de labore manuum suarum victum quærere præelegit. [Gen. 3, 19] Unde factus obediens in primo parente Dominicæ jussioni, cujusdam Majoritensi de plebe Militis factus est sub mercede annua humilis inquilinus. Igitur cum sub hoc statu, in rure villæ proximo positus, vitam cum labore duceret uxoratus; reddebat Deo quæ Dei erant, & fraterna proximis quæ debebat. Quidam vero ex ruris convicinalibus suggesserunt de eo Militi cujus hereditatem sub mercede notoria laborabat, eum taliter accusantes: Venerande Domine, nos taliter vere esse vestri noti & subditi profitemur, quod [quæ] videmus & agnoscimus in vestram derogationem cedere, ad vestri profectum nolumus reticere. Sciatis pro certo quod Dominus d ille Isidorus, quem in rure vestro ad vestra operanda prædia sub mercede annua elegistis, debito agriculturæ relicto opere, summo surgens diluculo, ex peregrinationis proposito vadit omnes Majoritenses Ecclesias sub orationis titulo visitandas. Unde quia diei progressu redit serotinus ad laborem, fere debitum laboris dimidium non adimplet. Unde ad hoc non habeatis nos de cetero malevolos aut exosos, ex quo palam suggessimus quod erat utile, & vestræ domui profuturum.

[5] His auditis, Miles conturbatus est animo; ac altera die pergens commotus ira, quia verum esse cognovit quod ei suggestum fuerat, [offert de suo resarcire damnum:] ad beatum virum perveniens, ipsum insolenter subsannavit. Beatus vero Isidorus, in Christi patientia jam edoctus, verba modeste respondit hujusmodi: O carissime venerande, cujus sub patrocinio sum statutus, pando vobis fideliter, quod a Regum Rege, & Sanctorum grege, & eorum servitio, nec volo nec valeo ullatenus separari: at si pro laboris mei tarditatis initio timetis in messium fructibus ubertatem debitam minorari, juxta judicium vicinorum minorationem adinventam de meo placet vobis in integrum restituere, Unde probitatem vestram deprecor, ut in eo quod mei juxta Domini famulatum satisfacio, & vestræ utilitati non derogo, nequaquam graviter perferatis. His auditis verbis, probus Miles modeste, cum ejus recommendatione gratiæ, tamen aliquantulum dubius de auditis, domum propriam repedavit. Sed quia vir Dei Isidorus domum suam super firmam petram ædificaverat, cunctis curarum seu minarum incursibus inconcussus ab usu consuetudinis, quam circa Dei ecclesias orando assidue frequentabat, instanter non destitit ulterius exercere, toto corde ac toto animo verbum Dei memoriter reminiscens: Primum quærite verbum Dei, & vobis necessaria non deerunt. At vero prædictus Miles, cujus jussioni suberat, recogitans experiri factum viri Dei, quadam die surgens summo mane, [ab eoque de prohensus,] ac pergens in via infra quamdam speluncam se contexit, ut oculorum suorum propria visione factum cerneret viri Dei. Qui cum Dei famulum tardius redire a peregrinatione solita respexisset, & imputaret quasi negligenter manum apponeret ad aratrum, as pexit & indoluit. Unde commotus animo incepit abire, ut cum eo super hoc acrius disceptaret.

[6] Sed quia secundum verbum propheticū, Quis cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit? in via pergente prædicto milite irritato corde contra Dei famulum, divina potentia disponente, vidit subito in eodem agro sub agriculturæ officio duo juga boum, absque suo proprio, juxta virum Dei coarantia atque colore albentia, prompte ac firmiter laborare. [Is. 40, 13] Qua visione commonitus & admirans, viæ a progressu substitit, stupens valde, & admirando recogitans quid hoc esset. [videtur Angelis adjuteribus uti:] Verumtamen jam prænoscens quod nullum habebat vir Dei humanum adjutorium, coactus credidit, laboranti viro Dei divinum adjutorium non deesse. Gaudens ergo & admirans, dum approximavit ut cognosceret, & ut approximando perquireret quid hoc esset; vertens oculos ad momentum in partem aliam, & reducens in agri sui cultum, alium non respexit nisi solum Dei virum Isidorum laborantem. Super quo prodigio, corde varia recogitante, tandem ad sensus prudentiam rediens, verbo salutationis exhibito, interrogavit Miles satis modeste virum Dei Isidorum, in hunc modum: Rogo te, carissime, per Deum, cui fideliter famularis, ut mihi promere non desistas, in agricultura tua, qui tibi extiterunt paulo ante comites adjutores? Ego enim tecum vidi quosdam alios te juvantes & insimul laborantes, sed a meo conspectu subito in ictu oculi sunt elapsi. Tunc vir Dei justus, bene sibi conscius, simpliciter sic respondit: Ante conspectum Dei, cui pro posse meo servio, vobis pando fideliter, quod in hac agricultura, nec vocavi nec vidi aliquos adjutores, nisi solum Deum; quem invoco & adimploro, & semper habeo adjutorem. Tunc Miles ille compunctus corde super his quæ viderat, ac cælitus illustratus, cognovit, divinam gratiam circa Dei famulum inhærere. Unde in recessu novissima dixit ei: Quidquid mihi dictum est ab adulatoribus vel susurronibus vilipendo, amodo enim quidquid in hoc e rure possideo sub potestate tua constituo, ac etiam quæcumque facienda sunt libere tuo arbitrio derelinquo; ac deinde vale facto domum suam rediens, quod sibi contigerat multis concivibus propalavit. Unde inter cetera hoc miraculum usque in hodiernum diem multorum arctius memoriæ est impressum. Item accidit quodam die festo in æstatis tempore, [eodem orāte necatur lutus.] quod vir Dei juxta suum morem post horam nonæ adivit ecclesiam S. Mariæ Magdalenæ, cum devotione fundendi preces ad Dominum: qua in oratione cum devotus persisteret, supervenerunt pueri eidem celerius nuntiantes rumorem hujusmodi: Surgite, pater Isidore, & accurratis quam citius, quia ecce lupus rapidus insectatur talem vestram bestiolam, & fatigat, antequam ei mortis inferat læsionem. Tunc vero vir Dei respondit illis: Ite in pace, filii, fiat voluntas Domini. Oratione vero finita, exiens videre, quod ei casu nuntiato acciderat; invenit lupum feralem mortuum, & juxta eum, suum sine læsione animal liberatum: quocirca divinitus consolatus statim recurrit ad ecclesiam S. Mariæ Magdalenæ, ad Domino gratias referendas, qui sua misericordia salvat homines & jumenta.

[7] Item quia, prout viri justi Tobiæ acceperat documentum, admonentis suum filium, & dicentis, Si multum tibi fuerit, abundanter tribue, si vero exiguum, libenter impertiri stude, veræ misericordiæ semper visceribus affluens, [Eleemosynā dare volentis jussu,] numquam juxta posse ab eleemosyna desistebat. [Tob. 4, 9] Unde accidit quadam die Sabbathi, quod cum de coquinæ suæ ferculo, juxta sui modum, aliquibus indigentibus piam eleemosynam jam fecisset; supervenit subito quædam persona miserabilis, petens ab eo quidquam eleemosynæ sibi dari. Sed quia nihil tenebat præ manibus, ductus nimia pietate, dixit uxori simpliciter: Rogo te per Deum, uxor carissima, ut si quid pulmentarii superest, huic eleemosynam impertiaris pauperi. Ipsa vero, [vacua illa invenitur plena,] conscia nihil superfuisse residui, perrexit ut ei ostenderet, coquinæ urnam esse vacuam. Sed nutu Dei piissimo volente satisfacere pii servi desiderio, invenit eamdem urnam refertam pulmentario. Quod cum ipsa vidisset, subito istud tale mirabile, facta stupida, subticuit ad momentum: sed exhilarata ex tam evidenti miraculo, beneficii divini conscia, gratanter & abunde indigenti cibaria ministravit, idque viro suo intimare timuit, sciens eum inanem gloriam respuisse. Sed quia spiritu Dei ferventes in his quæ Dei sunt linguam non decet compescere, non voluit, quia non decuit, vicinis & aliis personis idoneis, prout Dominus ostentaverat, enarrare. Et hoc, prout a fidelibus nobis narratum est testibus, dignum duximus adscribendum.

[8] Item divina providentia disponente profecto contigit, quod (prout est in diversis terrarum partibus assuetum) Confrater existeret, & in cujusdam numero Confratriæ & cum die statuta omnes statuerent commune prandium celebrare, vir Dei vocatus Isidorus, ut erat solitus, devota oratione adeundo ecclesias moram facit diutinam, unde finito convivio supervenit: tamen quosdam pauperes, quos invenerat ad januam domus celebrati convivii eleemosynam expectantes, secum misericorditer introduxit. Quod videntes ex ejus Confratribus quidam verbum hujusmodi intulerunt: Vir Dei bone, mirabile est de vobis, quod pauperes istos vobiscum mittitis, cum non supersit quidquam residui, nisi solum vobis portio reservata. [iterumque pauperibus ad convivium ductis cibus suppeditatur.] Quod vir Dei verbum ferens cum patientia, sic respondit: Ex parte Dei quod nobis datum fuerit inter nos pariter partiemur. Tunc servitores mensæ adeuntes urnam, ut sibi afferrent particulam reservatam; eamdem refertam pulmentario carnium plenarie repererunt. Quod cum viderent subito factum prodigium, mirabiliter stupefacti, ad momentum temporis siluerunt; & reservantes præconium tempori opportuno, cum hilaritate & gaudio, tam viro Dei quam pauperibus introductis, ad sufficientiam optata fercula ministrarunt. In tantum etiam fercula suffecerunt, quod aliis pauperibus de residuo porrexerunt; impleta prophetia quæ fideliter canit, Inquirentes Dominum non deficient omni bono. [Ps. 33, 14] Finito vero convivio, vir Dei levatis ad cælum manibus, nomen Domini benedixit, commemorationem pro benefactoribus non omitens: ac deinde discumbentibus vale faciens, ad B. Mariæ Magdalenæ vicinam ecclesiam properavit, offerre Domino cum summa devotione copiosas gratias, cujus donum jam sibi præparaverat, in suis necessitatibus opportuno tempore misericorditer subvenisse. Omnes illi qui domi affuerant, tam Confratres quam alii servitores, patratum miraculum factum tam subito evidentissime cognoscentes, compuncti corde, & collaudantes nomen Domini, virum Dei verum Dei esse famulum crediderunt. Unde viri Dei vero firmati miraculo, non solum per rura sed etiam per villam, multis viris multisque feminis, quod acciderat fideliter enarrarunt; ut multi testes, multi Dei fierent laudatores, qui suscitat egenum de pulvere, & de fimo elevat pauperem, ut sedeat cum principibus, & solium gloriæ teneat. Quod in isto vero Dei famulo, non solum spiritualiter, sed etiam corporaliter esse cognoscimus adimpletum; cujus corpusculum gloriosum in ecclesia S. Andreæ Apostoli, inter principes gloriosos Apostolos collocatum hodie requiescit, pulcram humanæ gloriæ sedem tenens; & in cælis sede remuneratus gloræ, cum sanctis omnibus perpetuo gloriatur.

ANNOTATA.

a Majoritum vulgo Madrid, nomen antiquioribus incognitum. Sunt qui a Mauris inditum velint & locum ventosum eo notari; alii, quia non procul inde videtur fuisse Mantua Carpetanorum, id quoque nomen hoc seculo usurpant; eadem de Ocno Mantus filio fabulantes, quæ Mantuani in Italia; cum prudentius diceretur traductos sub Romanis colonos, a veteri in Italia patria hoc novæ sedi nomen dedisse in Hispania.

b Fortasse auctor scripserit & alius: non enim Apostoli verba hæc sunt, sed alicujus ex antiquis monachis.

c Nomen credo filii, ut mox infra uxoris, desideravit Villegas supra citatus.

d Per ironiam sive sarcasmum titulus hic ei ab invidis dari videtur, pro quo Tamayus posuit Colonus. Sunt tamen in transumpto Notariali multa scriptionis vitia, quæ mihi fas esse velim subinde corrigere, uti supra nos taliter vere esse scripsi, ubi in ecgrapho nostro & Tamayi erat verum.

e Bleda cap. 19 Omnes dicunt, inquit, quod prædium istud fuerit locus qui dicitur Caramanchel inferius. Opinationi huic favet, quod teste eodem Bleda cap. 25, proximum ei adsitum sit eremitorium S. Mariæ Magdalenæ, de quo mox.

CAPVT II.
Mors, elevatio, miracula secuta.

[9] Hic itaque cum bonis polleret moribus, legitime conjugem habens & filium, [Pie mortuus,] domus suæ bonus dispositor, ut oportet, laudabilem vitam ducens, laudabiliorem exitum largiente Domino, meruit obtinere. Cum vero tempus accidit quod Dominus Jesus Christus, justus judex, ejus labores assiduos remunerare piissime decrevisset, decidit in lectulum; & cum sibi jam persentisceret vitæ præsentis diem novissimum imminere, sumpto Viatico, contestando bona sua temporalia, licet brevia, admonendo familiam suam in Domino, ut decebat, percussoque pectore, complosis manibus, compressis oculis, Factori suo, Redemptori suo, cui se totum voverat, consignatus, cum talento munere duplicato, humilem in Christo spiritum exhalavit, suorum mercedem laborum in terra viventium a Christo Domino perenniter suscepturus. Cui viro pulcherrime adaptatur illud quod in libro Sapientiæ, de justi viri persona, laude egregia hujusmodi prænotatur: Justum deduxit Dominus per vias rectas, & osteudit illi regnum Dei, & dedit illi scientiam Sanctorum; honestavit illum in laboribus, & complevit labores illius. [Sap. 10, 9] Sepultus est autem in a Cœmeterio B. Andreæ Apostoli, [post humilem annorū 40 sepulturam,] a cujus ecclesia, tempore peregrinationis assiduæ ac suæ orationis a villa ultimo ad suum laborem progrediens, recedebat. Ubi corpus ejus per multa tempora jacuit, id est, quadraginta annos, quasi a nullo hominum visitatum: & ita latuit per tantum tempus, quod in tempore pluviarum, rivulus aquæ superfluens, irrumpens terræ faciem, sepulturæ foveam introiret. Sed Dominus miserator, qui custos est electorum suorum die ac nocte, dicens in Euangelio, Capillus de vestro capite non peribit; non est passus, servi sui fidelis capillum nec membrum aliquod deperite. [Luc. 21. 18]

[10] Divina miseratione tunc contigit, quod cuidam suo compatri prædictæ ecclesiæ commoranti nocte apparuit, [& geminam de corpore elevando visionIm,] admonens & indicens, ut indicaret parochialibus viris illius ecclesiæ, corpus suum a prædicta sepultura debere, jubente Domino, elevari; & in ecclesia B. Andreæ prædicti Apostoli honorifice collocari. Ille vero suus compater, humilitatis ejus tempora reminiscens, ac bonȩ fidei existens, dubius renuit admonitionem quam viderat propalare; qua de causa percussus fuit in infirmitate usque in diem translationis ejus. Disponente vero Domino secundo apparuit cuidam matronæ bonæ fidei, noctu per visionem admonens, ut dictum est, debere a populo in prædictam ecclesiam se transferri. Quod cum bonæ fidei prædicta matrona populo indicaret, quia ejus vitam justam & honestam quidam agnoverant seu quidam audierant, omnes unanimiter sepulturam viri Dei diligentius efforderunt. Quem cum invenirent integrum & illæsum, ac ejus velamina sana & integra, suavem incensi odorem habentia, magnifico Domino, [incorruptus reforditur,] qui facit mirabilia magna solus, grates copiosissimas cum magno gaudio & gratiarum laudibus retulerunt, quia dignatus est sui fidelis humilitatem relevari, ac sui electi thesaurum cum suis electis Principibus sociari. Unde tam probi Milites quam omnes alii congaudentes, [& in ecclesiam transfertur.] unanimiter beati viri corpus in ecclesia prædicti Apostoli, juxta. beatorum Apostolorum altaria, in novo mauseolo debita honorificentia collocarunt: per quem cooperante Domino, multa miracula, quæ per culpam negligentiæ non sunt scripta, diversis temporibus ac diversis modis, in personis pluribus sunt ostensa; ex quibus nostris temporibus, juxta modum debitum, quæ fideliter invenire potuimus, consequenter scribere jussi sumus.

[11] Unde revera non est licitum præterire, quod divinæ dignationi complacuit miraculose fieri. Nam in elevatione Sancti corporis, [campanis ultro sonantibus:] ad S. Andreæ ecclesiam deferendi, dignatus est Dominus tale prodigium declarare. Cuncta enim cymbala illius ecclesiæ, absque manu hominis, & absque ullius artis adminiculo per se mota, usque ad depositionem corporis in sepulcro, pariter sonuerunt, ac si fuissent per manus hominum agitata. Propter quod illius temporis tam præsentes quam posteri, divinum prodigium agnoscentes, viro Dei sanctitatis titulum, absque Pastorali b auctoritate fide tenus manciparunt; unde tam siquidem a viris, quam a feminis est generaliter Sanctus Isidorus vocitatus: impleta Scriptura, quæ laudabiliter in ecclesia recitatur, In fide & lenitate ipsius sanctum fecit illum, & elegit eum ex omni carne, & magnificavit illum in conspectu Regum Dominus Deus noster. [Ecli. 45, 4] Sed nec est etiam omittendum, quodquidam pauperes contracti ac cæci, [multisque sanatis,] via publica mendicantes, villam de prope consedentes, audito rumore tanti prodigii, fide tenus congaudentes, ad sepulturæ foveam convenerunt: de qua fideliter assumentes pulverem, & per membra propria confrictantes, divina misericordia ad suum fidelem famulum declarandum [donum] sanitatis receperunt.

[12] Item sub æra MCCLXX regnante Rege Domino c Ferrando, cum pro defectu pluviæ messes periculosa ariditas mense Madii perurgeret, & de consilio communi, tam Cleri quam populi, virum Dei a tumulo extraxissent, & ante altare B. Andreæ Apostoli in lectum honorifice collocassent, ac divinæ bonitatis clementia terris pluviā infudisser; in hora repositionis ejusdem in tumulum plures Clericorum circumderunt lectum, [An. 1232 corpore ad pluviam petendam exposito,] glebam sancti corporis contemplantes: ex quibus quidam Sacerdotalis Clericus & honestus, ecclesiæ S. Mariæ Portionarius, Petrus Garsiæ nomine vocitatus, succidit capillos de Capite sancti viri, ut in ecclesia Beatæ Virginis cum reliquiis reservarentur. Unde Beati viri corpore, expleto Divino officio, [auferens capillos,] in tumulum jam reducto, quia dies erat jejunii, videlicet sextæ Feriæ, horaque cœnandi lege præterierat; prædictus Clericus, capillos deferens, rediit domum suam; & eosdem posuit in fenestra, proponens in animo ut post cœnam vel die alia ad ecclesiam reportaret. Cumque ejusdem honesta matertera, in cujus domo erat ei conversatio, eum cogeret, ut ad mensam discumberet, & manus jam cœpisset abluere; invasit eum subito cordis trepidatio, mentis anxietas, cerebri perturbatio. Sed quia litteratus erat & discretus, revolvens in animo, admirans qua de causa hæc ei tam repentina occasio provenisset, cælitus illustratus recognovit, quod pro retentis domi reliquiis, & nec in hora qua decuit jejunus, eas ad ecclesiam deportare renuit, sibi hoc periculum evenisse. Unde arguens semetipsum, jam ablutis manibus & detersis, surrexit celeriter: & assumptis capillorum reliquiis, [eos cogitur portare ad ecclesiam.] cum reverentia & timore confestim ad ecclesiam Beatæ Virginis reportavit, & easdem super altare in arcella decentissima collocavit, honorifice conservandas. Quo facto, prædictus Clericus alacer factus, & plenarie confortatus, rediens domum suam & congaudens de patrato prodigio, cum sua familia alacriter sumpsit cibum. Ego quidem Joannes qualiscumque Diaconus, & plures alii, prout ex ejus ore audivimus, præsenti schedula sermone simplici est narratum.

[13] Cumque in prædicto Mauseolo corpus Beatissimi Isidori per multum temporis quievisset, contigit quod a prima die Madii usque ad B. Gregorii d festivitatem, [Magnæ sit citatis remedium,] aut propter exigentiam, aut meritoriis peccatorum nostrorum gravaminibus, Deus, qui est creaturarum omnium procurator universalis, congruentem pluviam terris infundere denegabat, in tantum quod plures coloni semen frumenti terris spargere non sunt ausi; sed homines illius loci, secundum quod est consuetudinis, propter fructus temporales & temporis opportunitatem Deum deprecantes, ad ecclesiam B. Andreæ, in honorem beatissimi Isidori & ejusdem Apostoli, fere per spatium mensis unius, cum inquietatione nimia jugiter veniebant: ruricolæ & aliorum locorum e commarcanei, futuri temporis caristiam metuentes, multa loca Sanctorum incessanter visitabant; [post apparitionem Sancti,] de rebus suis, quas sibi Dominus contulerat, pauperibus erogantes. Factum est itaque cum venissent ad ecclesiam B. Andreæ, in qua supradictum corpus venerabiliter requiescit, eodem tempore quidam de Minorum Fratrum Ordine, cui totaliter fides est adhibenda, famulum Dei supradictum, dum in lectulo suo nocte dormiret, provisione divina vidit visibiliter alloquentem: Omnes, carissimi, Deum non prætermittatis deprecari, qui dat escam omni carni, & ipse fecit nos, & non ipsi nos, quia sua vobis ineffabili misericordia præstabit pluviam congruentem. Et hujusmodi visio, sicut bonus ille Frater viderat, fuit in propatulo divulgata, & in rei veritatis executionem fuit nihilominus emergens. [impetratur an. 1252,] Nam post quindecim dierum spatium, de thesauro suo, secundum quod B. Isidorus Fratri Minori prædixerat, dignatus est pluere copiose. Unde per B. Isidorum istud evenisse universi præsumentes, ad sepulcrum, de quo illius corpus extraxerant, venerabiliter reportarunt, sub Æra millesima ducentesima nonagesima.

[14] Divina igitur providentia disponente, accidit quodam in veris tempore, [iterumque alia vice exposito corpore.] ob meritorum nequitiam humanorum, messes necessitate pluviæ ac siccitatis articulo perurgeri. Unde tam clerus quam populus in hoc arbitrium convenerunt, ut a sepulcro extraherent sanctum virum Isidorum, & ante altare B. Andreæ Apostoli coram Crucifixo in lecto digne reponerent, & vigilando, psallendo, exorando, lumiminaria ministrando, die ac noctu insisterent, ut ejus meritis & precibus, Dominus dignaretur pluviam terris infundere, ac humanæ necessitatis periculo subvenire; quod divinæ miserationis gratia Beati viri meritis fuit largiter adimpletum; propter quod postea satis pluries idem fieri contigit, & non fuerunt a suo desiderio defraudati.

[15] Item regnante Rege Domino Ferdinando, cujus corpus apud Hispalim requiescit, accidit, quemdam virum ex ejus Curia ad colligendam exactionem Regiam, [In Sanctis blasphemus,] quæ vulgariter dicitur Martiniega, in tempore hyemis, sub mense Decembri, Majoritum certissime advenisse: & ut dicamus ad ampliorem rei certitudinem hospitatus fuit in suburbio, juxta ecclesiam B. Martini, in Petri Carrantone domibus. Cui cum nuntiatum esset forte fortuitu, post noctis crepusculum & post cœnam sedenti cum hospitibus juxta ignem, de bonitate & miraculis hujus sancti; valde indigne tulit, verba contemptiva proferens in hunc modum: Ego bene crederem, quod qui esset filius Principis vel alicujus Magnatis posset fieri vere Sanctus, sed virum laboritii seu ruricolam, non credo ullatenus fore Sanctum. Consequenter, prout hora noctis exigebat, omnes in suis lectulis cubuerunt. Post dimidiam vero noctem, dum omnes alii placide quievissent, ille quidem nec quiescere potuit, nec oculis dormitavit. Et cum se videret occasione præventum, corde perturbatum, & mente anxium, dolore vexatum; compunctus corde cognovit se pererrasse in verbis contumeliæ contra Sanctum. Unde contortus dolore animi non cessavit ulterius proclamare, [insomnio territus,] & hospites ac servulos frequenter vocibus excitare, proclamando hujusmodi: Vos hospites carissimi, o vos mei servuli, precor vos, consurgite, & mihi afflicto celeriter subvenite; ex quo enim accubui, totam noctem insomnis pertuli, perturbor animo, & corpore non quiesco: Non enim dubito mihi hanc perturbationem alias evenisse, nisi eo quod dixerim verba insipientiæ contra sanctum famulum virum Dei. Unde vos omnes, ut amicos, deprecor, ut accensis luminaribus, hospite nostro fideli præduce, me ducatis ad tumulum viri Dei. Quod cum audissent omnes assistentes, familia corde compuncta, & ejus afflictioni compassa, accensis luminibus summo diluculo & eum associantibus, [pœnitens accedit sepulcrum:] duxerunt eum Beati viri cum magna reverentia ad sepulcrum. Ille vero, prout decuit, ingemiscens & condolens, de contemptu suæ insipientiæ, persensit sibi recuperasse veniam a Sancto & corporis sanitatem; unde continuo, Missarum auditis obsequiis, & suæ oblationis datis munusculis, recessit ad propria confortatus, promittens de cetero Isidorum ubique verum Dei esse famulum provulgare.

[16] Prætermittendum vero non est, quod una nocte vigiliarum, divina miseratione, [cæcus illuminatur:] ad Beati viri dignam excellentiam, patratum fuit ibi miraculum. Quidam enim cæcus, nomine Benedictus, dum prout mos est, quidam orationis, quidam dormitionis sorte circa corpus sanctum custodiendum persisterent; nocte media, dum orationi prope sancti viri lectum prædictus cæcus insisteret, divina gratia miserante, illuminatus subito proclamavit: O vos omnes qui adestis surgite, & videte quam operatus est virtutum Dominus per hujus Sancti sui gratiam penes me: ecce qui cæcus fueram, jam gaudens video, & hujus Sancti gratiam, in nomine Jesu Christi, cui fideliter deservivit, glorifico, benedico in æternum.

[17] [Maurus votum implere negligens,] Item reticendum non est quod mirabiliter accidit. In ipsa enim temporalis pertis maxima siccitate, cum tam fideles, quam infideles pluviis petendis orando persisterent, & manus Domini dare pluviam prolongarent; quidam Maurus, Garsias nomine, tunc temporis, coram Mauris quibusdam & pluribus Christianis, votum vovit coram cunctis taliter: Ergo promitto Deo & fidei Christianæ, quod si Dominus in hoc siccitatis articulo, pro quo S. Isidorum ad impetrandam pluviam Christiani de suo mauseolo extraxerunt, dignatus fuerit pluviam impertiri, non tardabo fieri Christianus; quod si non fecero ante dies octo, mortem pessimam non evadam. Sed cum [Deus] in ipso tempestatis articulo per Sancti sui merita dignatus fuisset pluviam infundere abundanter, [morte punitur.] & vir sanctus clausus fuisset in tumulo; prædictus miser Garsias spernens implere quod voverat, ante finem dierū octo in nocte, quemdam cursum perficiens ad fluvium, morte pessima est consumptus, gladiatorum ictibus interemptus.

[18] Item bonæ memoriæ regnante Rege Domino Ferdinando, contigit cuidam adolescenti de suburbio Majoriti, Dominico Petri vocato, quod cum rediret ad suburbium de submontanis partibus cum suis comitibus, [Iuvenis paralyticus,] privatus fuit in via subito membrorum officio ad momentum, in tantum etiam quod se movere de loco penitus non valeret. Quod cum annuntiarent consocii ejusdem domesticis, progenitores ejus impositum animali in domum propriam reduxerunt. Cum vero nullo cataplasmate, nullo unguento, nullo balneamine,nullo medicamine, per decursum longi temporis laborantes parentes ejus eidem cernerent in aliquo se prodesse, devoverunt eum ad sancti viri tumulum deportandum, ut ibi de salute, vel morte ejus divina clementia definiret. Nocte igitur insecuta, sanctus Dei famulus in somnis allocutus fuit adolescentulum in hæc verba: Fili Dominice, ego Isidorus, qualiscumque Dei servulus, te admoneo, [apparente sibi Sancto sanatur.] ut in Christi nomine tali unguento te ungi facias, & pro certo crede quod recipies sanitatem. Quod cum facto mane adolescens suis revelaret progenitoribus, illi quidem divinum oraculum acceptantes, corpus ejus cum insinuato unguento diligentissime confoverunt; mirumque in modum, post primam & unicam unctionem, prædictus adolescens in cunctis membris integram redhibuit sanitatem. Qui cum viderent circa suum filium divinæ clementiæ factum prodigium, cum eodem gaudentes, præparatis luminaribus ac oblationibus pro posse, ad Dei viri tumulum pervenerunt; & ibi votiva munuscula offerentes, Regi Regum copiosas gratias persolverunt, qui talem possidet famulum, qui cum sit in cælestibus de suo præmio jam securus, in terris non desinit subvenire laborantum languoribus miserorum.

ANNOTATA.

a Tam prope ecclesiam, inquit Bleda cap. 28, ut quantumcumque parum illa augeretur, ipsum locum complexura esset: quemadmodum nunc est ed ejus ingressum: ubi cernitur ferrea crate circumductum sepulcrum, ac supra illud erecta tumba, atque ad parietem pictura, repræsentans Sanctum radioso cinctum diademate, in actu arantis, Angelos item in recessu arantes cum juvencis, & hujusmodi titulo: Cum hic cœmeterium esset, sepultus jacuit per annos quadraginta S. Isidorus, qui modo jacet ad dexteram altaris majoris. Tabulam autem, tumbam, & crates faciendas ornandasque curavit Didacus de Salas Barbadillus. Idem scilicet, qui cum esset admodum devotus S. Isidoro, impetravit a Gregorio Papa indulgentiam obtinendam Dominica Quasimodo, fuitque Procurator ad exhibitionem testium in ordine ad canonizationem.

b Ita etiam Tamayus: quare probari non potest quod cap. 30 Bleda vertit, non absque auctoritate Prælati: contrarium enim & solo consensu populi coli cœptum ut Sanctum indicat particula fide tenus, id est, bona fide quam Prælatorum sese non opponentium tolerantia confirmavit. Frustra igitur hic sibi fingit Archiepiscopum Toletanum miracula S. Isidori auditis testibus comprobasse, atque ad Pontificem Romanum misisse, quæ fuerit illius temporis canonizatio.

c Est hic S. Ferdinandus, cujus Acta dabimus XXX Maji: regnavit enim ab anno 1216 ad 1252.

d Eam S. Gregorii festivitatem intellige; non quæ in die obitus, 12 Martii, nunc celebratur; sed quæ olim notior in die ordinationis, 3 Septembris.

e Commarca quid sit, explicuimus ad vitam B. Ægidii Ord. Prædicat. die præcedenti.

CAPUT III.
Alia S. Isidori miracula.

[19] Svb æra millesima tricentesima tertia, mense Julii, regnante Rege Alfonso a, Dominus similiter dignatus est aliud miraculum super quemdam puerum revelare per eumdem benedictum Isidorum. [An 1265 puer cæcutiens] Quidam vir erat cum uxore filiolum habens, cujus oculi ægritudine tanta erant obsessi, ut rubicundi fierent, sicut ignis; qui puer fere positus erat in quadriennio, & propter illam ægritudinem videre non poterat: ita quod eum videntes, cæcum penitus asserebant. Tandem parentes ejus, a bonis hominibus suggesti, votum fecerunt, ut eum ad sepulcrum felicis Isidori per noctis vigilias novem sine intermissione deportarent, attendentes quod Deus illius pueri misereretur, sicut aliis pluribus per istum benedictum Isidorum misertus jam fuerat, qui diversis oppressi fuerant languoribus. Contigit itaque quod mater eum detulit quadam die juxta votum ad sepulcrum, [ad contactum suda. rii illuminatur.] in quo venerabile corpus sepultum est: ibique dum preces effunderent, quidam Clericus vultum ipsius pueri contingere cœpit cum sudario, in quo beatissimum corpus insepultum fuerat involutum. Et puerulus ille misericordia divina clamare cœpit, asserens se videre: & mater ejus præ nimio gaudio, respondere cœpit perquirendo, dicens: Quis te curavit, fili mi? Puer respondens dixit: Beatus Isidorus. Et puer sanatus est ex illa hora, ita quod pedes redivit sine ductore aliquo domum suam, quamvis ad ecclesiam prius venire non poterat nisi ab aliquo duceretur. Hoc autem miraculum dignatus est Dominus per servum suum facere, & cunctis ibi adstantibus visibiliter demonstrare.

[20] Item in suburbio Majoriti contigit quod quædam honesta mulier, appellata b Acenia, ægritudinem oculorum patiens, [Curatur item mulier cæca,] per ducatum suæ ancillæ pervenit ad sancti viri tumulum; cum magna devotione a vero Dei famulo petens sanitatis auxilium, contra ægritudinem oculorum, sibi misericorditer exhiberi. Quod cum tanta devotione ac fide petiit, quod oratione finita lumen suis oculis plene sensit restitui; unde quæ cum ducatu venit, sospes & incolumis sine ducatu alicujus in domum suam cum gaudio remeavit. Verum post decursum temporis, virum ejus Joannem contigit membrorum privatum officio gravissime infirmari. Et quia nullo humano medicamine ipsum poterat sublevare, compuncta corde ad cor suum rediens, salutem oculorum, quam per sanctum Dei tam subito receperat reminiscens, confisa toto corde in Domino & Sancti sui grata clementia, papyro c mensa est membra ejus, quam cera investiens, prout decuit, adornavit. Eadem itaque die serotina post festum S. Barnabæ Apostoli, die tertia d, ipsum locatum super animal cum adjutorio sex hominū, hincque & inde in circuitu sustentantes, fecit ad Beati viri tumulum deportari. Ubi tam prædicta femina quam amici ejus, per noctem illam vigilias, accensis candelis, solicite excubabant. Ipsa vero femina, quæ majore fide ac ardore fidei cunctis aliis præpollebat, deprecata fuit Dominum, ut noctem illam insomnem duceret, ut de Dei & sancti viri clementia viso miraculo congauderet: quod quidem [quia] cum devota fide petiit, quod cupivit obtinere promeruit. Nam noctis hora media, vidit virum suum manus & brachia complicare, utpote sanitate recepta, & salubriter commovere, continuoque flexis genibus ad sepulcrum assurgere, & amplectendo tumulum cum summa devotione Sancti vestigia osculari. Quod cum aspiceret uxor ejus, admirans [id] tam subito Dei miraculo evenisse, præ nimio cordis gaudio excitare voluit dormientes: quod vir ejus rogatu prohibuit, ne ante matutinalem horam alicui nullatenus nuntiaretur. Matutinali vero tempore, cunctis videntibus ipsum erectum, ac super pedessuos firmiter gradientem, veri testes facti sunt de miraculo jam patrato. Unde tam Matutinarum quam Missarum Divino Officio celebrato, tam ipse, quam uxor & amici ejus, stupentes & congaudentes, & nomen Domini in ejus famulo collaudantes, ad sua hospitia repedarunt. Verumtamen qui eum viderant præcedenti die super animal deportari, & sequenti die recuperata sanitate regredi, admirantes Dei magnalia per sancti viri gratiam humanis miseriis exhiberi, famam sanctitatis in Christo Domino extulerunt.

[21] Item regnante Rege summæ laudis Domino Alfonso, sub Æra millesima tricentesima quarta, tale quid memorandum accidit, quod quia divinæ laudi congruit, [An. 1256 Presbyter oculis infirmus,] dignum non fuit illud silentio præterire. Quidam enim probus Presbyter Majoritensis Capituli, Dominicus Dominici nuncupatus, ex assumpto esu anguillæ noxio, incurrit languorem gravissimum oculorum. Sed quia tunc temporis tenebatur cujusdam Confratriæ tam secularibus Clericis quam Fratrum Minorum consortio, sub certo diei termino, commune convivium præparare; præ languore oculorum idem explere nequiens, rogatu ejusdem ad illud præparandum aliis substitutis, approximato die convivii solicitus fuit ad Clericos Confratres accedere, ne eum redarguerent de contemptu. Qui quia sub adventu alterius præcedentis ad eos perveniens, invenit eos ante fores ecclesiæ S. Andreæ residentes: qui ostensa omnibus suæ necessitatis occasione prævalida, ipsis ibidem residentibus, ipse intravit ecclesiam oraturus. Qui cum accessisset ad tumulum viri Dei, suæ infirmitati auxilium petiturus, cœpit divolvere vultum suum per sepulcrum lapideum, in quo corpus sanctum integrum requiescit; & ut Presbyter prædictus nobis postea enarravit, subito tam suave persensit refrigerium, [tacto Sancti sepulcro.] a summo capitis usque ad pedum vestigium, quod cognovit sibi Dei clementiam subvenisse. Qui relevatus animo, ac suis pedibus elevatus, aperta capsa lignea, & accepto panniculo, qui de veste funerea viri Dei rescissus fuerat, suis eumdem oculis imponere procuravit. Qui divina gratia ad plenum subito illustratus, confortatus animo & lætus de viso miraculo, festinavit post Confratres currere, qui jam recesserant, Deique beneficium nuntiare: qui eos invenit in domo Fratrum Minorum, antequam ad mensas discumberent, congregatos. Qui cum viderent eum ad locum alacriter accedentem, gavisi sunt gaudio magno valde, quia cognoverunt eum sanum intuitum reportare; qui sumentes pariter cibum cum gaudio, nuntiavit eis de divino beneficio. Qui omnes præcordiabantur, superno Regi gloriæ copiosas laudum gratias persolventes, qui per dignum sui famulum suis indignis famulis non dedignatur digna mirabilia sanitatum misericorditer dispensare.

[22] Item in sequenti anno, post Æram superius prænotatam, in S. Andreæ ecclesia, [An 1267 sacrista S. Andreæ] ubi sancti viri corpus Isidori venerabiliter conservatur, tale quidem ostentum contigit, revera curiosius intuendum. Quidam anim Sacrista supradictæ ecclesiæ, Blasius nuncupatus, cum in hiemali tempore noctu sopori deditus obdormisset, quidam puer nigerrimus alpectu horribili in somnis apparuit coram eo, qui apprehendit dextræ manus ejus indicem, & in tantum cœpit eum adstringere, quod ipse vehementius torquebatur. Tunc vero divina misericordia vidit e regione tumuli viri Dei virum sub monastico e habitu venientem, [liberatur ā diabolico phantasmate:] & coram altare Andreæ inclinato capite transeuntem, & accedens stetit intuens defixo intuitu in aspectum prædicti phantasmatis. Quod cum ipse malignus puer sic se intueri deprehenderet, indice dimisso, timore perterritus, quasi puer timidus sese recolligens, cœpit fugiendo retrocedere festinanter usque in fundum ecclesiæ; exinde nusquam comparuit evanescens. Tunc vero prædictus Sacrista expergefactus in lectulo, stetit trepidus & admirans, in eo quod sibi contigerat stupefactus. Tandem circa se Dei beneficium recognoscens, præcordiales Deo dedit gratias, quia per sanctum suum famulum, ipsum a tentatore pessimo & ab hostili periculo dignatus est paterna clementia liberare.

[23] 23 Item sub Æra MCCCVII, quidam Miles Domini Frederici, Guadalfararæ indigena, [an. 1269 sanatur angina:] Petrus Dominicus nominatus, incurrit inflationem gutturis, & nullo poterat medicinæ remedio sublevari. Sed cum jussione Domini Frederici iter coactus ageret, per Majoritum transiens, audivit famam de sudario viri Dei, quod per contactum ipsius multi liberarentur ab infirmitatibus suis. Quod cum gaudio recipiens, tota mentis devotione promptus adiit, & accessit ad S. Isidori sepulcrum, petens sudarium viri Dei. Quod cum inflato gutturi superappositum tenuisset, sub ictu oculi persensit se ab inflammatione gutturis liberatum. Quocirca divinæ clementiæ agens gratias, promisit, ubicumque adesset, famam sanctitatis viri Dei publice dilatare; quod, prout ipse nobis retulit, in præsenti schedula nos curavimus annotari.

[24] Item sub Æra MCCCVIII. Quidam vir probus, Joannes Dominici nuncupatus, urbis Cordubensis incola & vicinus, [an. 1270 bis captivus apud Saracenos,] cum in progressu militari contra Saracenos cum aliis Christianis pugnaturus in frontariam f processisset, peccatis exigentibus, ab infidelibus circumventi, & virtute hostium superati, in captivitate comprehensi acriter inciderunt. Prædictus vero Joannes Dominici, pro pœnis in quibus acriter laborabat, assidue toto corde Dominum precabatur, ut eum de manu hostium per aliquem Sanctum suum misericorditer liberaret. Quem, cum Dominus magna misericordia respexisset, nocturno tempore misit ad eum sanctum virum Isidorum, reconditum Majoriti, verba hujusmodi proferentem: Age Deo gratias, qui te misericorditer exaudivit. Missus sum ad te, ut de manu hostium liberem se. Et statim solutum a vinculis eduxit eum usque in locum, quo securius abire potuit: & sic per Dei famulum liberatus, gaudens ad domum propriam repedavit. Super quod prodigium promissionem faciens, quod cum oblatione ad viri Dei tumulum perveniret, suis familiaribus detractantibus, & etiam quod contigerat non credentibus, promissionem quam fecerat Sancto minime adimplevit. Non vero post multum decursum temporis in captivitatem iterum est deductus. Qui culpam suam graviter recognoscens, [la miraculose liberatur.] flendo & ejulando instanter a Deo petiit, ut sua misericordia eum a potestate hostium, ut primitus dignanter fecerat, secundo per suum sanctum famulum liberaret: quod mirum in modum eodem modo divina clementia est impletum. Qui sub tanto prodigio liberatus domum suam rediens, consanguineis & amicis & multis aliis, quod miraculose contigerat, enarravit; superadjiciens etiam, quod est mirabile dictu, dispositionem vultus viri Dei; ac ejusdem staturæ mensuram, quem numquam viderat nec de eo quidnam audierat, enarravit; ac deinde tota promptitudine, suis necessariis præparatis, cum cereis & oblationibus iter aggrediens, pervenit alacer Majoritum, cum desiderio maximo sancti viri Dei tumulum visitaturus. Ubi votum suum cum cereis & oblationibus præcordialiter adimplendo, divinis Officiis celebratis, ac divinæ clementiæ & ejus famulo gratiis copiosi gratanter exhibitis, gaudens & incolumis ad propria remeavit; & prout vir prædictus nobis quod sibi contigerat enarravit, & ad multorum notitiam, sic dignum duximus inscribendum.

[25] [An. 1271 sterilis fœcundatur:] Item sub Æra MCCCIX, quædam muliercula, Maria nomine nuncupata, & rure quod dicitur Leganes, situm in termino Majoriti, quæ per decennium cum viro suo extiterat legitime conjugata, nullam prolem se doluit suscepisse; propter tamen famam viri Dei, quem audierat multis multipliciter subvenire, concitata, plena devotione animi pervenit ad tumulum viri Dei; ubi observans vigilias, confidenter petiit a divina clementia per ejus fidelem famulum prolem misericorditer sibi dari: Quod divina clementia sub eodem anno quod confidenter petierat impetravit. Quæ cum suscepta prole post brevitatem temporis ad præsentiam sancti viri Dei rediit, copiosas grates cum oblatione lampadis, Deo, & ejus famulo totis visceribus redditura; quod totum sic ipsa publice promulgavit, sicut in præsenti schedula est notatum.

[26] Item sub Æra MCCCIX, regnante illustrissimo Rege Domino Alfonso, [& puer cæcus] ad innovandam sancti viri memoriam, divina gratia operante, tale fuit miraculum ante festum Sanctorum omnium die tertia satis publice declaratum. Quemdam enim puerum, cui nomen Dominicus, ætate pueritiæ jam provectum, hora meridiana, die veneris, repentino eventu contigit excæcari. Qui cum tutori suo atque domesticis se panderet voce timida nihil videre; improperabant eum, quod cum haberet præclaros oculos, se fingeret non videre. Quidam vero ejus consocius, cæcitati ejusdem testimonium dabat, dicens, quia cum extra villam ambo pergerent ad negotium ex mandato sui tutoris in vallum murorum, præcipitium incurrisset, nisi ejusdem ipse consocius eum manibus retraxisset, & quia ducatu ejus domum redierat nihil videns. Attamen quia oculos habebat claros, & incolumis videbatur, quod non videret ei nullatenus fides dabatur. Eodem vero puero de suæ necessitatis periculo conquerente, multarum rerum argumentis adhibitis, causa experientiæ an videret, deprehenderunt veraciter eum penitus nihil videre. Tunc noti & domestici, præcipue genitrix ac germana, ex occasione tam subita doloris jaculo sauciati, lacrymabiliter condolentes, stabant stupefacti, quid agerent nescientes. Sed quia ut scriptum est, ubi vult Spiritus Dei spirat, prædictus puer Dominicus, sub instanti periculo talem sermonem dicitur protulisse: Pro Domino ducatis me ad S. Isidorum, ut me sanet. [Joa. 3, 8] Quod verbum qui aderant audientes, [admoto Sancti sudario illuminatur,] & quasi emissum cælitus acceptantes, per ducatum manum ipsius continuo ad sancti viri Dei tumulum deduxerunt; ibique flexis genibus dolore fideli sancti viri subsidium implorantes, petierunt de sudario viri Dei, quod in capsula reservatur, ejusdem pueri excæcatos oculos contrectari, cujus contactu solitum habebatur, multis oculorum languoribus subveniri. Quo facto igitur, sub momenti paululo, prædictus puer suis manibus proprios oculos quasi tergens, voce libera proclamavit: Gratias Deo & S. Isidoro, pro certo jam video, & circumstantes aspicio, & agnosco. Ad cujus sermonem omnes qui aderant admirantes, interrogaverunt de opertorio, quod de sancti viri tumulo dependebat, quid esset, aut cujusmodi coloris visui appareret. Ad quod puer protinus sic respondit: Cendatum g est subrubeum, colore vario virgulatum. Qui etiam super hoc hæsitantes plenarie an videret, diversarum rerum experientias proponentes, cognoverunt penitus naturalem visum ipsum plenarie recepisse. Tunc omnes Deo & Sancto ejus gratias referentes, ipsumque puerum Dei famulo commendantes, cum gaudio bonæ spei consolati ad propria redierunt. Cujus rei fama multorum auribus divulgata, tam Clerus quam populus, patratum prodigium circa puerum agnoscentes, gratiosa Dei munera devotis laudibus extollebant, qui admirabili providentia per annos & tempora incessanter mirificat Sanctos suos. h

ANNOTATA.

a Alfonsus x succeßit in Regnum anno 1252, & tenuit illud usque ad 1284.

b Bledæ dicitur Ovenia.

c Ellychnium scilicet, ad conficiendas candelas: quod non intelligens Bleda vertit, accepit chartam eique ceram involvit: est autem proprie papyrus arundinum medulla, quam & in funem ad cereorum confectionem torqueri posse constat, cum sicca fuerit, uti eadem explicata antiquis præbebat usum chartæ. Sic die sequenti post vitam S. Germerii, offertur quidam curandus Sancto, facta ad sui mensuram papyro.

d Id est die 14 Iunii: colitur enim S. Barnabas die II.

e Bleda pag. 322: In majori arca, in qua jacuit corpus priusquam transferretur in arcam argenteam, picta erat antiquo opere imago Dominæ nostræ, puerum Jesum inter brachia tenentis; ad cujus pedes genuflexus S. Isidorus cum scapulari, & prope eum mulier, cochlear manu tenens, juxtaque posita olla: quo videntur exprimi, quod Sanctus fuerit alicujus religiosi Ordinus Tertiarius: & sic idem infra num. 61 dicitur apparuisse ægro a se curando, specie viri in habitu monastico.

f Frontaria, Francis Frontiere, dicuntur confinia provinciarum. Hinc confrontari, adsitum esse, sumpta ab hominibus metaphora; qui dum in mutuum conspectum adducuntur, dicuntur confrontari.

g Cendatum, Italis Zendado, quod auctores Vocabularii della Crusca interpretantur subtilem pannum.

h Sequebantur Hymni, de quibus in fide authentica: sed hos satis est apud Bledam & Tamayum impressos haberi.

TRIPLEX APPENDIX.
Miracula seculo XIV descripta.

Isidorus agricola, Madriti in Castell. (S.)

BHL Number: 4494, 4495
a

A. IOAN. DIACONO EX MS.

[27] Quidam Clericus, Ferrandus Martini nomine, de fide B. Isidori hæsitabar, [Blasphemus Paralysi punitur.] & diffidendo dicebat: Præcipitemus B. Isidori corpus, & ipsum celeriter comburamus: & si integer remanserit, & aliqua combustionis læsio in ipso non comparuerit, pro rato tenebimus, quod per ipsum Deus mirabilia operatur. Cum autem semel B. Isidori gloriam garriendo impugnaret, addidit super peccata sua blasphemiam detestandam; atque non distulit ira Dei condignum inferre supplicium. Nam cum jam facta fuisset ejus oratio in peccatum, protinus ægrotavit, ac paralyticus est effectus, usque ad obitum finis sui.

[28] [Sanantur cæcus,] Vir quidam nomine Stephanus, præ nimia angustia doloris oculorum cæcus effectus fuerat, & ipsius consanguinei ad manus ipsum trahentes, duxerunt ad B. Isidori b catacumbam, & ipsius meritis lumen sibi est virtute mirabile pristinum restitutum.

[29] Mulier quædam, nomine Sancia, de dextro brachio per menses quatuor paralytica fuit facta. Et pergens ad B. Isidori tumulum, mox ut illum manu dextra tetigit, [paralytica,] sana & incolumis est effecta. Altera mulier de suburbio Majoriti, Martina nomine, per tres hebdomadas lumen amiserat oculorum; [cæca.] & iens ad sepulcrum B. Isidori, oculos aperuit, & restituta est mirabiliter sanitati.

[30] Vir quidam, Petrus Garsiæ nomine, de c moneta fuit crudeliter accusatus,[Liberatur morti adjudicatus,] & a Rege Castellano per spatium decem mensium fuit captus, & quod non a morte evaderet fuit sententia judicata. Clamabat autem Petrus Garsiæ prædictus: B. Isidore, succure mihi: Pater Isidore, adjuva me, & ab hoc mortis periculo digneris me liberare. Et in nocte apparuit ei B. Isidorus dicens sibi: Petre Garsia, noli timere, quia non prævalebunt adversum te inimici, nam die crastina eris a vinculis absolutus. Et sic beati Patris merita a mortis eum faucibus liberarunt, luctumque in gaudium commutarunt.

[31] Vir alius Major domus in B. Isidori Confratria, cum ipsum ex jussione Confratrum sedecim pauperes reficere opporteret, [carnes pauperibus distribuendæ multiplicantur.] secundū ritum patriæ, [eosque] præhabitis victualibus saturaret; accidit quod in lebete quodam residuum carnium superasset. Intomiserunt [autem] servitores duos pauperes, quos cum frusto carnium cibaverunt; ac postmodum lebetem impletum carnibus repererunt, quibus totidem pauperes saturarunt. Qui cum viderent subito factum prodigium, fuerunt omnes qui aderant mirabiliter stupefacti. Cumque ad momentum temporis siluissent, reservantes præconium tempori opportuno, cum hilaritate & gaudio, tam viri quam pauperes Dominum laudaverunt: nam in tantum fercula suffecerunt, quod etiam pauperibus absentibus de residuo porrexerunt.

[32] Cum quædam mulier per paralyticorū ægritudinem vexaretur, ipsam ad tumbam B. Isidori deduxerunt, & ibidem assecuta et quod voluit, [Curantur paralytica,] & obtinuit quod cupivit. Vir quidam, Laurentius nomine, paralyticus tempore magno fuit; qui ad sepulcrum B. Isidori est deductus. [& paralyticus,] Nocte igitur insecuta apparuit ei Beatus Isidorus, indutus albis vestibus ipsumque allocutus est in hæc verba: Fili Laurenti, ego Isidorus, qualiscumque Dei servulus, te admoneo, ut in Christi nomine, tali unguento te ungi facias, & pro certo crede quod recipies sanitatem. Cumq; facto mane prædictus vir suis circumstantibus ea quæ sibi acciderant revelaret, corpus ejus cum insinuato unguento diligentissime confoverunt: & suæ oblationis datis munusculis, recessit ad propria confortatus d. Vir quidā Bartholomæus nomine, per septem hebdomadas fuit cæcus, & beati Patris suffragio postulato, [ac cæci duo.] est ei pristina sanitas restituta. Vir alius, nomine Nunius, propter nimiam ægritudinem oculorum longo tempore cæcus fuit, & ad beati Patris Isidori catacumbam salubriter terminavit.

[33] Vir quidam, nomine Petrus, [Peccati mortalis reus a dæmone liberatur ut confiteatur.] dum jaceret in lectulo suo, & se sopori dedisset, apparuit ei diabolus in figura horribili & inepta: & apprehensa manu ipsius, prædictū virum posuit super collū, & ipsū volebat mergere putei in profundū. Et apparens sibi B. Isidorus, extendit brachiū suum, talia verba movens: Non habebis in isto homine potestatū, quia ego ipsius sum fidejussor. Respondit sibi diabolus: Quomodo tu eris ejus fidejussor, cum sit in peccato mortali? B. Isidorus adjecit: Quia mihi diu servivit, cum Christi adjutorio ipsum de tuis eripere manibus potens ero. Et confestim ab eorum est oculis sequestratus. Dixitq; B. Isidorus illi viro: Meis nunc cito monitis acquiesce, cōfitere peccata tua, veræ pœnitentiæ dolore contritus, nec in te remaneat quidquā quod veridica confessione non pandas. Mane autem facto confessus est vir: & sic fuit a dæmone liberatus.

[34] Mira res. Vir quidā, Ferrandus Dominici nomine, oculorum lumen ex toto amiserat, [Cæco illuminato.] cæcus quidē effectus, suis promerentibus culpis, quas pœnitentiali non studuit confessione purgare. Cum per ducatū suorum consanguineorum duceretur ad B. Isidori catacumbā, ibidem petens sanitatis auxilium contra ægritudinem oculorum, tanta devotione, ac fide petiit, quod oratione finita, suis oculis sensit lumen restitui: & sic incolumis sine ducatu alicujus in domum suā cum gaudio remeavit, [pauperum annona succrescit] & ut beati Patris honorem debitum exhiberet, fecit prandium pauperibus erogare, & quidquid vini & farinæ pro necessitate acceperant totum integraliter repererunt. Filius cujusdam Militis a nativitate cæcus, meritis B. Isidori lumen accepit optatum.

[35] Vir quidā de suburbio Majoriti, dum [laboraret] in vinea sua, [Sancto devotus periculo eripitur,] currendo illam ecclesiam plusquam millesies circuivit. Mane autem facto inventus a Milite qui promissū rustici requirere proponebat a B. Isidoro [reprehensus] de malo proposito, ab eodem veniam postulavit, promittens sibi quod ei in perpetuum deserviret. e Vir quidam, dum in extremis laboraret, vidit se multis dæmoniorum agminibus circumseptum, eo quod erat mortali vinculo irretitus. Cum B. Isidorum sicut sæpe fecerat in adjutoriū invocasset, [alter a dæmonibus liberatur,] apparuit sibi B. Isidorus, qui dæmones effugavit, & ei confitendi spatium a Domino impetravit.

[36] Vir quidam, Petrus Fortunii nomine, maximaā infirmitatem in oculo patiebatur: [cæcutiens curatur.] qui cum a medentibus foret penitus desperatus, ad auxilium B. Isidori tota se mente convertit; & non defuit ille indefessus miserorum adjutor precibus supplicantis: nam oculū quasi amissum, mirabili virtute in locum suum pristinumque vigorem restituit, & lucis optatæ radiis illustravit. Vir alius, Garsias Petri nomine, [Lampas divinitus accenditur:] ivit ad ecclesiā B. Isidori ad tenendum vigiliam; quo sopito, lampades sunt extinctæ: qui statim evigilans ivit ad quærendum lumen extra ecclesiam: & reversus contigit ut nutu divino lampadem, quæ erat coram sepulcro B. Isidori, incensam cælitus reperiret.

[37] Vir quidam f, Eximinus Petri nomine, quasi cæcus fuerat effectus, [illuminatur cæcus] & ipsum ad ecclesiam B. Isidori deduxerunt, & meritis ipsius B. Isidori lumen accepit optatum. Vir quidam, Joannes Petri nomine, maximus pavor ipsum arripuit, [juvatur nocturnos terrores patiens;] ita quod non poterat acquiescere in nocte nec in die: & promisit tenere vigilias tres noctes coram sepulcro B. Isidori, & postulans beati viri virtutem, quam officiantem audierat ad effugiendas aëreas potestates, humiliter exoravit: & ad sepulcrum pii Patris accedens prædictus, somnus eum arripuit; quo excitato, mirifice liberatus fuit.

[38] Mulier quædam, nomine Sol, cum cæca magno tempore extitisset, [sanantur cæcæ duæ,] crevit in oculis ejus caro superflua, motum & usum impediens palpebrarum: & promisit tenere vigilias per novem noctes ante sepulcrum B. Isidori. Quæ cum promissum adimplesset, oculos aperuit, clare vidit, devotissime adoravit, in ipsa a vero adoratione voce magna proclamans: Gracias, inquit, ago Deo & B. Isidoro, quia lumen oculorum meorum mihi est cælitus restitutum: & reversa est in domum suam cum gaudio spiritus, & lumine oculorum. Altera mulier præ nimio dolore capitis visum amiserat oculorum, ita quod nocte & die erat nimium inquieta: & appropinquans tumbæ B. Isidori, ipsam est suppliciter amplexata: & subito miro modo sanam se sentit, ac devotissime adoravit.

[39] Filius cujusdam bonæ mulieris, Joannes nomine, duobus annis de quartana fuerat infirmatus; cumque naturæ succumbente virtute omnis deficeret artis industria, [febrem patientes,] invocato B. Isidori nomine, confestim sanus effectus est, & salubriter terminavit. Quidam juvenis, Garsias nomine, febricitavit per annum, & ad sepulcrum B. Isidori accedens, meritis ipsius protinus est curatus. Quædam mulier de Escalona, Jordana nomine, subita angustia oculos fere ex toto amiserat: nam passionis acerbitas sic de loco suo propulit oculos, quod a medentibus fuerat penitus desperata: & petens B. Isidori auxilium, mirabili virtute confestim est liberata, & lucis optatæ radiis illustrata.

[40] Vir quidam, nomine Gundisalvus, maximum dolorem in capite passus fuit, quia præ dolore capitis lumen amiserat oculorum. Vadam, inquit, ad sepulcrum B. Isidori ibidem tenere vigiliam: [oculis dolentes,] qua peracta, statim sanus & incolumis est effectus. Vir alius, Dominicus Petri nomine, quartanam per annos plurimos fuit passus, & promisit ire ad S. Isidorum: & completo promisso, statim est peroptime liberatus. Vir quidam, Dominicus nomine, fuit per decem & octo menses nimium infirmatus: & ad sepulcrum B. Isidori veniens, postratus ibidem, morbi plenam consecutus est sanitatem. Vir quidam, Michael Petri nomine, patiebatur maximum dolorem in oculis, ita quod cæcus penitus videbatur & quod iret ad sepulcrum Beati Isidori a consanguineis est horratus. Qui respondens inquit: Veniat ad me B. Isidorus: & confestim ægritudo sibi crevit. Statim pœnituit se verba talia protulisse: & accedens ad sepulcrum B. Isidori sensit se ipsius meritis liberatum.

[41] Filius cujusdam boni hominis, cum diu paralyticus remansisset, ad B. Isidori mauseolum a parentibus est deductus, [paralyticus,] & ibidem plenam consecutus est sanitatem. Filia cujusdam bonæ mulieris, Flos nomine, [muta,] fuit taliter ægrotata, quod muta ab hominibus videbatur: & invocato beati viri nomine restituta est ad sanitatem. Quidam Frater de Ordine Fratrum Minorum, [dentibus dolens.] in dentibus & molaribus dolorem maximum passus fuit, ita quod non poterat quiescere nec dormire. Et veniens ad tumulum B. Isidori salubriter terminavit.

[42] Inter cetera, quæ de sancto viro Isidoro nota miracula scripta sunt, prætereundum nullatenus dignum est istud divinæ dignationis miraculum, quod universo populo Majoriti, [An. 1275 in magna siccitate,] tam Clericis quam Laicis, gentique non modicæ, ex diversis partibus ad postulandam pluviam aggregatæ, sub æra millesima ac tricentesima tertiaque decima, in mense Martio, regnante Rege Domino Alfonso, fuit divina misericordia mirabiliter declaratum. Cum igitur sub descripto tempore per totam regionem longe lateque universum populum victualis alimoniæ ac panis inopia coarctaret, & mendicos ac pauperes famis oppressio profligaret, terræque jactatis seminibus de cælo pluvia abnegaretur; diversi populi circumquaque, vexillo Crucis in antea deportato, per diversa sanctuaria cantatim incedentes, cum lacrymis ac suspirio de cælo pluviam postulabant. Sub hoc igitur instanti calamitatis artiulo Majoriti populus universus, tam Capitulum Clericorum, [delato corpore ad ecclesiam B. Mariæ,] quam Concilium Laicorum, ac etiam Religiosorum collegium, in hoc singulare consilium unanimiter convenerunt, ut sancti viri glebam Isidori a suo sepulcro extraherent, & per eum pluviam de cælo postularent. Quo facto viri Religiosi Fratres de Minorum Ordine, glebam sancti viri lecto imposito in suis humeris deportantes usque in Basilicam Beatæ Virginis, quæ a villa quasi duobus milliaribus est remota, cum Clero & universo populo processionaliter magna cum honorificentia deduxerunt, ibique plebem maximam ex Illescarum g partibus advenisse, Beatæ Virginis h imaginem deferentes honorifice, repererunt de cælo pluviam expectantem. Celebratis igitur divinis Officiis prout decet, & prædicationis divino obsequio adimpleto, pendente adhuc de cælo pluvia, nec ad terras dignata descendere; populorum maxima multitudo quæ aderat, simul in lacrymis ac in clamorem & gemitum profluebant, obstupescentes nimium, quod per eum qui dum viveret Basilicam Beatæ Virginis labore assiduo visitarat, necdum Dominus dare pluviam dignaretur. Dicente vero prædicatore; [palamque ostenso,] Extrahatur piscis a suo quietis loculo, & prosternatur ante mare Virgineum, & sic fiat quod Deus decreverit approbari. Tunc confestim ad cælum Religiosorum manibus ante conspectum Virginis elevato sancti viri corpusculo, universis præcordialiter in lacrymas & gemitum, & clamorem erumpentibus, complacuit divinæ clementiæ repente ex cælo pluviam inundantem infundere, & totam regionem abundantius irrigare. Quo divino beneficio omnes qui aderant confortati, Deo & Beatæ Virgini simulque S. Isidoro copiosas gratias cum magno gaudio referebant. [pluvia impetratur.] Corpusque sancti viri ad tumulum suum reportantes, omnes cum magna lætitia ad propria sunt reversi: quo in anno, divina gratia miserante, per cuncta regionis loca incolæ non fuerunt a messione messium defraudati.

[43] Dominica, intrante die quarta Maji anno MCCCCXXI, [An. 1421 corpus extrahitur e loco juo,] ipsa die in ecclesiam S. Andreæ convenerunt primo D. Archidiaconus Madritensis Martinus Sanchez dictæ ecclesiæ beneficiatus, & Didacus Guitierres Curatus S. Jacobi, & Alfonsus Martinez Clericus Caniliensis, & Alfonsus Ruiz, & Antonius Ruiz frater ejus Clerici, & Franciscus Fernandez Major-domus D. Archiepiscopi, & Matthæus Sanchez Curatus S. Petri, & Fr. Joannes Guerra Prior S. Dominici. Laici præterea qui ibidem adfuerunt sunt hi sequentes: primo Sancius Garciæ de Bosmediano, & Antonius Sanchez scriba, & Lupus Sanchez Regii hospitii curator, i & Petrus de Bargas, & Ruizius Vasques Regii hospitii curator, & Guiterius Fernandez de Gudiel, & Petrus Gonzalez filius quondam Didaci Sanchez Cano, & Joannes Logroño, cum Gonzalvo Diaz de Useda, dictæ urbis civibus. Extractumque fuit corpus S. Isidori: & viderunt ipsum omnes prænominati. Repositum est autem sanctum corpus in locum priorem, præsentibus imprimis Archidiacono Madritensi, qui cum prænominatis Clericis fecit Officium: & ego Joannes Alvarez, tamquam Curator d. Ecclesiæ ibidem præsens, ad perpetuam rei memoriam descripsi nomina eorum qui dictæ actioni interfuerunt, mihique miserunt liberales eleemosynas pro fabrica ipsius ecclesiæ. In quorum fidem ipsi huic quaterno, scripto anno & die ut supra, nomen meum apposui k.

Joannes Alvarez, istius ecclesiæ Curatus.

[44] Sabbato, vigesimo septimo die Mensis Aprilis, anno Domini millesimo quatuorcentesimo vigesimo sexto, [iterumque pro pluvia an. 1426.] universus populus Majoriti, tam Religiosi quam Clerici, & etiam seculares tam marium quam feminarum, corpus sanctissimi Confessoris Isidori, in sua clausum theca, propter terræ ariditatem de suo mauseolo extraxerunt. Et tunc solenni processione ad B. Mariæ ecclesiam del Almudena, & etiam ad S. Dominici Dominarum Cœnobium, scilicet extra muros jam dictæ villæ, deportaverunt. Et sic populus antedictus ad S. Andreæ ecclesiam reversus, corpus supradicti Isidori ut primitus, sic clausum remansit. Et Deo, meritis sui sanctissimi Confessoris [placato], cælum dedit pluviam, & terra suum uberrimum fructum: & post celebrationem [Missæ] & solennem sermonem, omnes ad sua cum gaudio remearunt; claves ipsius Arcæ commendantes, primam Capitulo Clericorum, secundam Didaco de Bargas, tertiam Fernando de Bargas, quartam Roderico Martini Cordubensi, quintam Martino Sancii Clerico. l

Martinus Præsbyter indignus.

FIDES AUTHENTICA.

[45] Hinc est, quod Ego præfatus Antonius Vazquez Romay, [De veritate transcripti exempli,] Vicerector & Protonotarius Apostolicus, qui supradicta omnia, & quæ in hujusmodi fidei instrumento continentur, vidi, legi, tenui, palpavi, & diligenter inspexi, recognovi, examinavi, & intellexi, ac etiam numeravi, & cuncta ipsius folia & paginas rubricavi, fidem indubiam facio, & omnibus his visuris pariter & audituris, testor (factis ad hæc prius per me diligentissimis examinationibus, inquisitionibus, & diligentiis necessariis, prout qualitas negotii requirebat) ea omnia vera esse, & viribus subsistere. Unde ad instantiam & requisitionem religiosi viri Patris Fratris Dominici de Mendoza, Theologi Prædicatoris, Ordinis Fratrum Prædicatorum, Filii insignis Conventus Beatæ Mariæ de Atocha extra muros hujus oppidi, in monasterio S. Thomæ ejusdem oppidi ad præsens Conventualis, & in ipsius sancti viri Canonizationis negotio Commissarii deputati, dictum præinsertum librum, & omnia & singula in eo contenta, sicut præmittitur visa & notata, correcta & collationata, tamquam veritatem & fidem indubiam continentia, meis propriis manu & signo subscripsi, & sigillavi, & roboravi in his triginta foliis, in toto & in parte scriptis, cum infra-scriptorum Notariorū testium assitentia, præsentia, & interventione, eorumque signis & subscriptionibus; nec non Dominorum, Doctoris Hieronymi Lupi Lassi, Rectoris dictæ Parochialis ac hujus oppidi olim Visitatoris; & Michaëlis Suarez, ejusdem ecclesiæ beneficiati, & judicis Capituli Clericorum, in eadem ecclesia præfati libri Custodum & Archivistarum; & Licentiato Petro Tello de Rueda Diacono, pro testibus: qui etiam ea supradicta omnia sic fieri viderunt. Nec non etiam DD. Antonio de Lima Parochialis S. Genesii hujus Oppidi Rectore, Rolando Winchelio Regis Capellanis, & Alfonso de la Serna Notario, qui se etiam subscripserunt pro testibus. Actum Madriti intus dictam ecclesiam S. Andreæ, die vigesima sexta Septembris, MDXCV.

Doctor Antonius de Lima,
Doctor Rolandus Winchelius,
Alfonsus de la Serna Notarius.
In testimonium veritatis, Antonius Vazquez
Romay, Protonotarius Apostolicus.

[46] [& legalitate attestantis.] Nos infrascripti, Notarii publici Apostolici, fidem indubiam facimus & testamur, quatenus [is qui] supradictum instrumentum suis propriis manu, signo, subscriptione, & sigillo signavit, subscripsit, & sigillavit, est talis Vicerector Parochialis ecclesiæ S. Andreæ hujus Oppidi Madriti, ubi corpus B. Isidori est constitutum; & publicus, fidelis, & authenticus [Proto-Notarius Apostolicus] qualem se asserit, ejusque instrumentis publicis per eum ut supra signatis, subscriptis & sigillatis, adhibita fuit & est & adhibetur plena & indubitata fides, in judicio & extra; & sigillum & signum in dicto instrumento impressa, sunt ejusdem Protonatariatus Apostolici Officii consueta, & signari & sigillari solita, quia sic vidimus multipliciter, & supradictum instrumentum per eum signari & sigillari in dicta ecclesia Parochiali, coram nobis & testibus infrascriptis. In cujus rei testimonium, de instantia & requisitione R. P. F. Dominici de Mendoza, Ordinis Prædicatorum Presbyteri professi & Theologi Prædicatoris, & in hujusmodi negotio Canonizationis ejusdem Sancti Commissarii deputati, &c. Actum Madriti, Toletanæ Diœcesis in dicta ecclesia Parochiali Divi Andreæ, ubi asservatur corpus ipsius B. Isidori Agricolæ, Christi Domini Confessoris. Actum Madriti intus dictam ecclesiam sancti Andreæ, die vigesima sexta Septembris, MDXCV.

In testimonium veritatis, Alphonsus de la Serna.
In testimonium veritatis, Joannes a Segura Manrique Notarius.
In testimonium veritatis, Petrus Blanco Zapata Notarius.
Concordat cum originali quod testitutum est archivio ecclesiæ S. Andreæ,
Franciscus Hortiz Notarius. m

ANNOTATA.

a Hujus Appendicis pars prior & præcipua valde antiqua est, ab eo (ut diximus) addita, qui post an. 1275, quo ultimum miraculum hic narratum contigit, librum ipsum scribendum curavit, prius quam Æræ numerandæ usus apud Hispanos dimitteretur. Aliæ duæ partes ætatem suam ipsæ præferunt, diversa manu ipsi libro adscriptæ an. 1421 & an. 1426.

b Ad Catacumbas appellabatur locus, in quo corpora SS. Petri & Pauli primum composita jacuerunt, ac deinde S. Sebastianus sepultus fuit. Baronius ad 20 Ianuarii in notis existimat ex Græco & Latino contractam vocem, quasi κατὰ tumbas. Sunt autem Cata cumbæ in cœmeterio Callisti via Appia, de quibus videndus Haringhus Romæ subterraneæ lib. 3 cap. 12.

c Bleda vertit de monedero, id est, tamquam monetarius; intelligens (ut mihi videtur) adulteratæ monetæ crimen.

d Simile & iisdem pœne verbis num. 18 legitur supra, de juvene Dominico Petri.

e Hoc miraculum omisit Bleda, quod deficientibus aliquot vocibus, quas supplere curavimus, sensum non agnosceret.

f Bledæ Maximinus.

g Ylesca, inter Madritum & Toletum, huic quam illi vacinus.

h Eam scilicet, ut explicat Bleda, quam B. Virginem de Atoxa vulgo nominant, creduntque Ab Antiochia missam a S. Petro in Hispaniam: nominis rationem verosimiliorem aliis investigandam relinquo. Videatur Guilielmi Gumpprenbergii Atlas Marianus Imagine 243.

i Hispanice Aposentador, Francis Fourier.

k Hactenus Actus hic, totus Hispanice originaliter scriptus.

l Harum clavium unam, inquit Bleda pag. 247, semper habuit & habet Rectoratus Madritensis: nunc autem in more positum est, ut eam teneat senior Rector. ita ille an. 1622.

m Hæc ultima attestatio scripta originaliter est idiomate Hispano.

ANALECTA
Ex Hispanico Fr. Iacobi Bleda.

Isidorus agricola, Madriti in Castell. (S.)

EX HISP. I. BLEDÆ

[47] [Sitienti hero fontem elicit e petra,] Dicitur quod cum die quadam S. Isidorum visitaret Dominus suus, Joannes de Vargas, magnoque pressus æstu vehementer sitiret; quæsierit ex eo num vicinam istic haberet aquam: ille vero extento digito locum designans, Istic, inquit, est fons. Accurens autem eo Joannes, cum petram undique siccam conspiceret, seque delusum quereretur; accepto Isidorus stimulo, quo inter arandum utebatur, quique cum ejus corpore nunc servatur, eo petram percuisit, dicens: Hic haberemus aquam, quando vellet Deus. Quæ mox dulcis omnino sapidaque prosiliit; quantumque profuit ad extingendæ sitis usum, tantum valuit ad confirmandam, quam Dominus de suo Isidoro ex alis visis hauserat opinionem. Est autem locus, ubi miraculum hoc contigit, [nunc ægris salutarem,] extra urbem Madritensem, trans fluvium inter duos pontes, qui Toletum & Segoviam ducunt; ubi ad perpetuam rei memoriam Imperatrix Isabella, Caroli V uxor & Philippi II mater, eremitorium construxit supra ipsum fontem, qui hodieque S. Isidori dicitur, neque ullius quantævis siccitatis tempore umquam exaruit, præterquam anno MDLXXV, cum haustam inde aquam venalem proponere cœpere quidam è fæce Maurica, eadem etiam ad sacrilegos suos & superstitiosos baptismos abutentes. Quod cum vetitum iis à Magistratribus est, rediit ad locum priorem aqua, & hodiedum durat pluribus salutaris.

[48] Dicitur etiam alios variis in locis fontes excitasse aut puteos fecisse Sanctus. [simile quid creditur in Caraquiz fecisse,] Puta in Longares, ad vallem Salutis; Valpermini, ad Rupem-corvi Uzetensis territorii; & subtus locum Caraquis dictum, ubi, aqua similiter in potum sumpta, plurimæ curantur infirmatates. Fateor autem quoad hunc ultimum fontem, eodem fere modo quo prior excitatus dicitur, de terra productum, quod gemina tam sibi similia miracula legens, de alterutrius veritate & auctore dubitaverim. Sed considerans multitudinem testium, quibus in legitimis processibus pro canonizatione formatis incolarum utriusque loci traditio nititur, juxta quam uterque fons S. Isidoro tribuitur; nolui ultra ambigere, ne quod Moysi accidit, [& putei alibi ab eodem effossi.] fieret mihi aqua contradictionis alterutra. Madriti etiam in platea majori, ubi olim campus fuit, & anno MDXCVII domum habebat Jacobus Venasque, viva in petra fontem fecit S. Isidorus seu puteum: qui etiam ipse, inde cum devotione ac fide bibentibus, salutaris est. Item in platea Toletana, quæ etiam campus olim fuit, ubi similis virtutis puteum creditur Sanctus fecisse, qui deinde fuit ædibus familiæ Veræ inclusus: ubi etiam est cavea, quam fabricasse idem Sanctus creditur: quin & in eadem platea puteus est alius in domo Mariæ & Isabellæ Falconiarum, cujus aqua hirudinum morsus sanat. Multi autem cum vellent domi suæ puteum fodere, nec aquam cavando invenirent, mox ut S. Isidorum invocaverunt, dulcem & salubrem contraque morbos utilem repererunt. Hæc pluribus Bleda cap. 34, qui suis his ultimis verbis modeste videtur insinuare, quod existimet illos tam varios fontes ac puteos, qui S. Isidoro per vulgi traditionem attribuuntur, non tam viventis labore effossos aut oratione elicitos, quam ad mortui invocationem repertos plerosque fuisse. De miraculis autem in vita per Sanctum patratis idem Bleda hæc interserit textui Ioannis Diaconi, ante miraculum Æra MCCLXX patratum.

[49] [Ejusdem heri equū mortuum] Cum Domino S. Isidori mortuus esset equus suus, quo uti consueverat agros suos inspecturus, idque retulisset Sancto: hic accedens ad locum, in quo cadaver jacebat; ipsum brevi oratione restituit vitæ. Et hoc miraculum cernebatur pictum in ejus eremitorio, priusquam destrueretur. Præsumitur autem pictum quoque fuisse, una cum miraculis aliis pluribus, in ea parte arcæ cujus latus propter loci humiditatem ante nonnullos annos totum defiguratum apparuit. [& filiam resuscitat,] Interim ipsum fidem suam habet a testibus, de antiqua traditione deponentibus in processu; sicut & aliud, quod dicitur Sanctus ejusdem Domini sui filiam unicam Mariam, ex gravi infirmitate defunctam, reduxisse ad vitam precibus suis, ac reddidisse parentibus, multum de ea jactura dolentibus.

[50] Rodericus Ximenus Archiepiscopus Toletanus, qui ab anno MCCVIII usque ad MCCXLV Primatum Hispaniæ tenuit, & anno MCCXII præsens interfuit illustri isti ac prodigiosæ victoria, quam ad angustias, quæ vulgo las navas de Losa appellantur, die XVI Iulii retulit exercitus Christianorum de Mauris; lib. 8 de rebus Hispaniæ cap. 7 describit occupatum pridie certaminis montem & castrum Ferral, sub quo sunt quædam voragines, & in rupe anfractus & scopulorum præcipitia juxta Losam: & tanta est ibi, inquit, angustia transitus, ut etiam expeditos impediat difficultas. Narrat deinde quomodo disceptantibus de modo ad hostium castra pertingendi Alphonso Castellæ, Petro Arragoniæ, & Sancio Navarræ Regibus; [Pastorem qui viam monstravit ad victoriam.] cum consilium nobilis Aldephonsi prævaluisset de ipsarummet angustiarum transitu tentando, ne circumeundo montem præberent ignaris speciem fugientium; Deus omnipotens, qui negotium speciali cura dirigebat, misit quemdam hominem plebejum, satis despicabilem & habitu & persona, qui olim in montanis illis pecora paverat, & cuniculorum & leporum ibidem captioni institerat. Is ostendit viam satis facilem, omnino possibilem, per declivum lateris montis ejusdem: nec oporteret ab aspectu hostium custodiri: & ipsis videntibus nec impedire valentibus venire ad locum pugnæ congruum poteramus, inquit Rodericus: & cap. 8 idem argumentum sic prosequitur, Sed quia in tanto discrimine tali personæ vix credi poterat, duo Principes præcesserunt; ut si invenirent esse vera quæ pastor dixerat, montem quemdam, in summitate sui planitiem habentem, occuparent. Et dante Domino sic evenit, ut ille tamquam Dei nuntius, qui infirma mundi eligit, verax inveniretur.

[51] [Rex Alfonsus dicitur agnovisse S Isidorū,] Hæc eo, qui interfuit quiq; anno dumtaxat MCCXLIII suam historiam absolvisse se scribit, sic narrante, nec ullā S. Isidori mentionem faciente, tacente deinde Ioanne Diacono; difficile est creditu, ipsummet Regem Alphonsum paulo post istam Victoriam (annis enim duobus solum supervixit) inspicientem corpus S. Isidori, agnovisse vultum, at que dixisse; Vere hic ille Sanctus est, qui mihi in forma pastoris apparens, monstravit viam & duxit ad victoriam: ideoque faciendam curasse ejus imaginem, quam argento coopertam posuit super altare, intra sacellum proximum tumbæ, in qua jacebat ejus sanctum corpus, supra tres leones inauratos sculptos de petra. Ita tamen scripsisse in Annalibus Doctorem Carvajalium de Galiendo, Caroli V Consiliarum, & Doctorem Alfonsum de Villegas, [idque etiam Ferdinandus Rex approbasse.] asserit Bleda cap. 28: atque idipsum velut ex traditione confirmare multos testes, in processu per Dominicum de Mendoza formato, respondentes ad interrogationem LXXVIII; quin imo Alphonsum de Villegas in confirmationem hujus rei addere, quod S. Ferdinandus Rex, Alphonsi prædicti nepos ex filia Berengaria, cum ad persuasionem prælaudati Archiepiscopi Roderici Cathedralem Toletanam restaurasset; inter alias statuas, duas jussit fieri ex albo lapide singulas, ad mensuram hominis; posuitque in choro majori ad latus Euangelii, intra columnam quæ claudit sepulcra dicti Regis Alphonsi, aliorumque Regum ibidem tumulatorum: quarum statuarum una simillima est aliis S. Isidori statuis, quæ Madriti visuntur; tamquam satis certus fuerit Ferdinandus, ipsum esse qui prædicto Regi viam ostendit ad victoriam. Similia dicuntur habere Hieronymus Quintana in Historia Madritensi, & Ioannes Martinus Carilius in suis Annalibus: quorum omnium assertio utrum aliud habeat fundamentum, quam statuas S. Isidoro a Regibus Alfonso & Ferdinando erectas, & piam Castellanorum præsumptionem de suo Sancto, haud facile definivero.

[52] Certius credere possumus Iacobo Bledæ, affirmanti cap. 31, [Erecta eidē jam olim sacella] ab antiquissimis temporibus inveniri ecclesias S. Isidoro dicatas, ejusque sepulcrum a Superioribus sæpe fuisse visitatum. Nam præter eremitorium, inquit, quod Imperatrix Isabella supra fontem S. Isidori struendum curavit, juxta fluvium Manzanarem, e regione Conventus S. Francisci: aliud templum valde antiquum extat in vico de Caraquiz, eo loco ubi istic habitavisse creditur, in territorio Uzetensi, juxta fluvium Xarama. Aliud templum visitur in roboreto Gargantensi, oppidi Buytragensis sub Archiepiscopo Toletano, fontem habens baptismalem, unde intelligitur aliquando parochiale fuisse: & in omnibus S. Isidoro erecta sunt altaria cum imaginibus radiatis ipsius. Celebrantur etiam ejus festa, fiuntque stationes temporibus Litaniarum publicarum. In loco dicto Bernardos, sub jurisdictione civitatis Segoviensis, [& confraternitates institutæ:] eremitorium ejusdem nominis aliud est, aliud in civitate Toletana, aliud denique invenitur in Campo-Commendatoris sub Episcopatu Legionensi. In loco autem Gargantensi etiam confraternitas est S. Isidori, cui alterique Dominæ nostræ de Pratis eodem in loco, pro lege fuit jam inde ab annis centum, convenire ad Vesperas in profesto Nativitatis Marianæ mense Septembri, pariterque procedere ad campum S. Isidori, ibique mactare vaccam inter pauperes distribuendam. Vetustissima autem Confraternitas hujus nominis est in ecclesia S. Andreæ Madritensis, quam Confraternitati sanctissimi Sacramenti, utraque appellatione conjuncta, univit Episcopus Novarienfis Nuntius Apostolicus, anno MDXXXVII.

[53] Corpus quoque S. Isidori, tamquam vere Sancti, [annua Madritiprocessio triplex.] ad publicas necessitates produci solere, constat ex Instrumentis anni MCCCCXXI & XXVI supra prolatis. Constat etiam ex perpetuo usu, ejusdem Sancti honori tres quotannis processiones institui, cum maxima solennitate populique concursu: primam mense Majo, quæ ducitur ab eccesia S. Andreæ ad eremitorium Sancti, quod esse supra ejus fontem miraculosum, jam bis diximus; & huic; imaginem Sancti radiatam portanti, obviam procedit Confraternitas Sancti, quæ est in Caramanchel. Secunda fit in Octava Sanctissimi Sacramenti; in qua, ab dicta ecclesia ad prænominatum eremitorium procedente, similiter defertur imago Sancti ante thecam sanctissimi Sacramenti. Tertia celebratur in festo Assumptionis Dominæ nostræ, cum eadem imagine ab eademque ecclesia, versus Dominam nostram de Atocha. Denique certissimum est, in omnibus quæ pro impetranda pluvia instituuntur processionibus, imaginem Sancti circumferri.

[54] [Visitatio corporis incorruptian. 1504,] Anno MDIV die XXI Junii ipsius Sancti corpus visitavit Baccalaureus Joannes de Centenera, Archipresbyter Maquedæ, Canonicus Vicensis & Visitator generalis in Archidiaconatibus Madritensi & Guadalaxara, pro Illustriss. D. Fr. Francisco Ximenez Archiepiscopo Toletano: invenitque illud servari intra capellam ad cornu Euangelii, in prægrandi tumba, quam vulgo S. Isidori appellant. Erat tumba in circuitu picta, sic ut exprimerentur multa Sancti prædicti miracula: & tenebatur clausa quatuor clavibus, quas tunc tenebant Curatus loci, D. Maria uxor D. Joannis Luxau, Joannes de Vargas, & Joannes Ruiz de Tapia, Rectores verosimiliter Madritenses: intra arcam vero illam erat alia minor, sub una clavi, quam custodiebat Honoratus vir Garcias Alvarez, [cujus sectū brachium auferri non potuit.] Beneficiatus in ipsa ecclesia: & huic arcæ includebatur corpus sanctum, serico subtili albo involutum, & coopertum tela quadam colorata. Ipsum vero integrum est in carne & ossibus, præterquam quod rescissum a cubito brachium dexterum, eidem vinculo quodam adstringatur. Dicitur autem sectionis hujus auctor fuisse Domina Joanna, uxor Henrici Regis II aut IV, idque eo fine ut illud transferret alio; sed propositum exequi nequivisse. Est porro corporis statura procera: & cratis grandis ac vetus prætenditur ostio capellæ, cujus geminam clavem Clerici servant.

[55] Ex veteri etiam Inventario MS. possessionum & bonorum ecclesiæ S. Andreæ habetur, quod imago lignea, quam ibi collocavit Rex Alphonsus, cooperta fuerit laminis argenteis inauratis. [Argentume statua ad alios usus distractum.] Has vero laminas fuisse anno MDX die XXV Aprilis sublatas, ex consilio quorumdam parochianorum S. Andreæ, ut pro earum pretio fieret tabula majoris altaris, constat ex eodem Visitationum libro: inveniturque Actus anni MDXLI, quo apparet, Franciscum Sanchez, Curatum istius ecclesiæ, argentario cuidam fabro Madritensi, Gregorio Malvenda, vendidisse triginta marcas argenti, ab imagine jam dicta sumpti, æstimatione mille ducentorum ac decem maravedisiorum in singulas marcas. Ac denique in alio instrumento anni MDLIII exoneratur Franciscus Sanchez, Clericus Curatus, a summa nongentorum octodecim maravedisiorum, quos videbatur expendisse in restaurando fonte S. Isidori, ipsi ecclesiæ adjuncto.

[56] Anno MDLXVII die XIX Julii iterum inspectum fuit corpus S. Isidori, [Aliæ visitationes anno 1567,] a D. Gomezio Tello de Giron, auctoritate Apostolica Gubernatoris Ecclesiæ Toletanæ in spiritualibus ac temporalibus: apertaque est tumba quatuor clavium, & arca unius. Hæc arca cooperiebatur panno aureis sericeisque figuris variegato, vestita autem erat corio colorato claviculis inauratis fixo; aperta vero exhibuit sanctum corpus, serico albo tamquam sindoni involutum, alterique exteriori tegmini ex lino crassiori. Quibus revolutis, apparuit integrum quoad caput (in cujus ore adhuc aliquot dentes numerabantur) mandibulas, collum, pectus, brachia, manus, digitos, ungues, tibias atque pedes; seorsim autem in phylacterio quodam sericeo clausa erat pars digiti e dextera manu. Quibus omnibus consideratis, emundata fuit arca, in ipsamque repositum A sanctum corpus, & suis quinque clavibus obseratum.

[57] [anno 1595 27 Martii] Hactenus ex Cap. 31. Capite autem 33 idem argumentum prosequens Bleda, ita loquitur: Qui de prædictis visitationibus fidem facit Antonius Vasquez Romay, Protonotarius Apostolicus & Vices gerens Curati S. Andreæ, anno MDXCIV; idem anno MDXCV testatur, quod Joannes Franciscus Aldobrandinus, nepos Clementis Papæ VIII, Exercitus Ecclesiastici Generalis, & tunc in ædibus Apostolici Nuntii juxta ecclesiam S. Andreæ hospitatus, ex parte Magistratus Madritensis, per D. Joannem Hurtado de Mendosa Dominum Freznii de Torote, & D. Ludovicum de Toledo & Mendoza Dominum Villæfrancæ, rogatus fuit ad inspiciendum corpus S. Isidori accedere; quatenus negotium Canonizationis, quod instrui cœperat, sua commendatione efficacius posset apud patruum promovere. Annuit ille, non se prius discessurum Madrito promittens, quam illo officio defungens suæ propriæ erga Sanctum devotioni fecisset satis. Itaque die XXVII Martii postridie Paschatis, post secundam horam postmeridianam ante Vesperas, cum nobili ac numeroso comitatu, accessit ad sacellum Sancti; sanctoque spectaculo fruitus est, cum magna sua suorumque ædificatione; qui quanto plures erant numero & auctoritate majores, tanto certius testari possent, cum Romam revertissent, quam integrum quamque suaveolens esset S. Isidori corpus.

[58] [& 22 Aprilis;] Eodem anno MDXCV die XXII Aprilis, idem sanctum corpus visitavit Franciscus de Morejon, Canonicus Toletanus, pro Alberto Cardinali Sanctæ Crucis Archiepiscopo Toletano electo; & inveniens, quod tumba clauderetur unica dumtaxat sera, alteraque pensili seu catenaria; voluit ut quinque deinceps seræ essent, quarum claves variis personis commendavit. [anno 1593 & 1613.] Philippus etiam II Hispaniarum Rex corpus sanctum inspexerat, prius quam anno MDXCIII primas super Canonizationis negotio litteras ad Clementem VIII daret. Denique anno MDCXIII die VII Martii, ad comprobandam miraculosam sancti corporis integritatem & suaveolentiam, illud auctoritate Apostolica inspexerunt Illustriss. ac Reverendiss, D. Bernardus de Rojas, S. R. E. tit. S. Anastasiæ Presbyter Cardinalis, Archiepiscopus Toletanus; Reverendiss. D. Fr. Franciscus de Sosa, Episcopus Canariensis, ex Concilio generalis Inquisitionis; D. Joannes de Hoces, Protonotarius Apostolicus, Canonicus Ecclesiæ Cartaginensis; Judices remissoriales & Commissarii Roma ad hunc finem designati, coram Francisco de Salsedo Notario Apostolico, suæ Sanctitatis Nuntio D. Antonio Cajetano, & Duce Infantadi ac plurimis aliis: præsentibus etiam regiæ urbis Madritensis Rectoribus Didaco de Urbina, Laurentio Lopes de Castilio, æ Joanne Gonzalez de Almunia.

[59] Relatas his ultimis tribus numeris sacri corporis inspectiones præcesserat Translatio ejusdem in novum Sacellum, [Pro transferendo in novum sacellū corpore] quod Episcopi nuncupant: de qua Translatione acturus Bleda, expendit facultatem ad hoc a Leone Papa X concessam Licentiato Francisco de Vargas, Caroli Regis Consiliario ac Thesaurario, referenti, quod considerans se Madriti natum, loco totius Hispaniæ celeberrimo propter Regum ibidem residentiam ordinariam; quodque eadem urbs erga S. Isidorum sit devotissima; desiderabat ei fabricare sacellum proprium, in eoque facere magnificum ac sumptuosum sepulcrum pro ejus corpore, quod eatenus in ecclesia S. Andreæ loco minus ornato inveniebatur. Hoc autem sacellum conditurum se ad latus ipsius parochiæ, dotaturumque libris, calicibus, ornamentis, & omni reliquo ad divinum Officium apparatu, pro Sacellano majori aliisque sex minoribus, [facultatum dat Leo X:] servato sibi suisque jute Patronatus. Quod cum prædicto Licentiato annuisset Leo Papa, per Breve in ecclesiæ archivio inveniendum (obiit autem Leo anno MDXXI) probassetque sacellum ab illo fabricandum, intra quod tanto cum honore collocari deberet sacrum corpus, appellari sacellum S. Isidori; executioni mandata sunt quæ pie cogitaverat Vargas: [unde lites suboriæ] ab eoque & heredibus ejus constructum est sacellum, intra quod conclusa fuit vetus capella. Sed quia parietem pertundentes istic, ubi fuerat porta, per quam in capellam intrabatur, grandiorem expanderunt arcum; graves hinc diuturnæque lites extiterunt, Curato & parochianis S. Adreæ causantibus, ea ratione impediendos sese in suis Officiis per Sacellanos, qui in capella Sancti instituebantur. Resque eo processit, ut per Andream de la Cadena, Placentinum Canonicum Judicem Episcopalem, lata in Curatum & parochianos fuerit excommunicationis sententia: a qua appellantes ad Concilium Regium, violente obtinuerunt ut provisionaliter absolverentur, anno MDXLIV die VIII Junii.

[60] Rebus autem huc usque progressis, tandem 1 Novembris ejusdem anni initia ratio concordiæ est, [anno 1544 componuntur:] inter D. Joannem de Tavera Presbyterum Cardinalem Archiepiscopum Toletanum ex una, & D. Guiterium de Carvajal Episcopum Placentinum ejusque fratrem Didacum de Vargas, ambos heredes, Licentiati Francisci de Vargas, ex altera parte, his conditionibus; ut Episcopus Placentinus renuntiaret cuicumque juri Patronatus aut Beneficii in ecclesia S. Andreæ, seque obligaret ad claudendum arcum in pariete factum lapideo aut lateritio opere, ita ut sibi mutuo non officiant Clerici utrimque ministrantes in suis officiis; & nihilominus ipso in pariete relinqueretur alius arcus, modice elevatus a solo pavimenti, & arcæ sancti corporis commensus; ita ut sub eo posita illa, etiam ab iis qui in ecclesiæ S. Andreæ forent, conspici posset & adorari. Hujus concordiæ instrumentum cum Episcopo Placentino signandum offerretur, non probavit adjectam de minori arcu conditionem, haud satis consentientem cum ea qua cautum oportebat, ne quid Clerici alterutri sese impedirent, maxime quia jam providerat locum alium intra sacellum, in quo longe decentius arca collocaretur, videlicet juxta altare ad latus Euangelii: atque sub hac moderatione signavit etiam ipse die XXII Novembris, [& an. 1545, approbante Paulo 3.] & anno mox sequenti MDXLV a Paulo Papa III confirmationem obtinuit eorum quæ patri concesserat Leo. Vulgus tamen in usu sibi sumpsit, ut quod S. Isidori sacellum dici pater voluerat, passim sacellum Episcopi nominaretur, eo quod hic illius perficiendi ornandique præcipuam sibi curam sumpsisset.

[61] [transfertus corpus in novum monumentum:] Corpus igitur, quod ab annis viginti quatuor, aut viginti sex (ut volunt alii), interim dum fabricatur sacellum & de modo ac jure Sanctum in eo collocandi disceptatur, e priori sublatum loco, alibi servatum fuerat; non sine jactura multarum circa miracula notitiarum: denique in præparatum ab Episcopo monumentum illatum fuit, intra ligneas suas arcas, quomodo repertum est anno MDLXI ut supra dictum est num. 56 Vehementer autem erravit Mag. Joannes Lopez de Hoyo, cum dixit Translationem hanc factam esse sub Catholicis Regibus Ferdinando & Isabella: nec minus Fr. Joannes Guitierez, Ordinis Prædictorum in sexta Lectione, asserens eam factam sub Rege Philippo II; cum ad Imperatoris Caroli V tempora ea certo pertineat, uti es Actis prædictis liquet. Mansit autem res in eo statu usque ad annum MDCXX. Tum scilicet, occasione canonizationis pro qua instantissime agebatur Romæ, [& an. 1620 in arcam argenteam.] argentarii Madritenses fecerunt sancto corpori pretiosissimam urnam, cui ad sedecim ducatorum millia impensa sunt pro argenti aurique materia: quod nisi illi operam gratis contulissent, non fuisset triginta ducatorum millibus persolutum pretium. In hanc igitur translatum fuit illud, communi corruptibilitati naturæ humanæ ereptum spolium, de quo Marineus Siculus ita loquitur: Vidi ego S. Isidori corpus; estque adeo integrum, ut credi possit a duobus aut tribus dumtaxat mensibus vita privatum: quodque magis admiror, cum in omni cadavere primum corrumpatur extremitas narium & oculorum albugo; utraque in eo adeo est illibata, ut mihi occurrerit locus iste Scripturæ, Capillus de capite vestro non peribit. [Luc. 21, 18] Hactenus Bleda.

[62] Floruit autem scripsitque Marineus sub Carolo V, cui obtulit de rebus Hispaniæ libros XXII usque ad annum MDXVII perductos: sed in his tale nihil reperio, ut oporteat eum alibi ejus rei meminisse: nisi forte editio Francofurtensis anni 1603 in tomis Hispaniæ illustratæ plurimis locis est mutilata. Et hoc suspicari me facit Bleda, initio cap. 34 in Margine citans ex editione anni 1539 lib. 2 fol. 13 pag. 1 de Provincia Lusitaniæ, quasi ibi loquatur de fonte per S. Isidorum excitato, cum in Francofurtensi editione sumpta ex prima Alcalensi anni 1530 vel secunda an. 1533, sub isto libro & titulo inveniatur quidem cum laude nominatus Sanctus, sed de fonte verbum nullum. Ipse quidem, præmature abrumpens filum libri 22, in quo de viris Hispaniæ illustribus, non solum præteritis, sed etiam tunc viventibus, numerose scripserat; satis habet Imperatores in Hispania natos enumerasse, ceteros judicio Principum suorum supprimens, ne minor sibi ex commemoratis gratia, quam ex præteritis nasceretur invidia. Sed vix est credibile istic eum egisse de Sanctis, qui de his ex professo agit lib. 5, omisso tamen Isidoro, de quo jam egerat in lib. 2. Nisi forte, post quam ille Principibus suis obtulit operis istius exemplar, juxta quod facta est Alcalensis ac dein Francofurtensis editio, post modum multa adjecit supplevitque, & ex tali MS. processerit editio anni 1539, qua de re ab eruditis Hispanis doceri cupimus.

MIRACULA RECENTIORA
Ex Proceßibus collecta a lacobo Bleda,

Isidorus agricola, Madriti in Castell. (S.)

EX PROCESSIBUS

CAPUT I.
Post quædam miracula, gloriam sancti testantia, complures infirmi curati enumerantur.

[1] Hic primo lectorem pium monitum velim, quod (quia materia miraculorum tam delicata est, ut in ea nihil sibi indulgere scriptor verax possit) in iis quæ scripsi hactenus & deinceps scripturus sum, presse secutus sim & sequi decreverim originalia documenta, nullum verbum addens aut tollens. [Lib. 2 C. 5] Quod si ex Latino oportuerit aliquid Hispanice dare, malui verbum verbo reddere, quam styli causa mutare quidpiam. Itaque referam hic S. Isidori miracula verbotenus, prout ea reperi in Processibus. Sic ille: Nobis autem coactis eadem ex Hispanico rursum facere Latina, non libuit esse tam scrupulosis: cur enim originario contextu destituti vellemus phrasi non primogeniæ mordicus adhærere cum infinito legentium tædio, ex multiplicatione verborum duplo vel triplo plurium quam opus sit, nihil causæ fuit. Sed ad Bledam redeamus, qui facta iterum mentione Processuum sic progreditur: Cum Catholicus Rex Philippus II ad suum Romæ oratorem Ducem de Sesa scripsisset anno MDXCIII die XXV Martii, [Ad agendā canonizationis causam electus Procurator, anno 1593] Civitas & Magistratus Madritensis eodem anno VI Aprilis fecit potestatem agendi de ipsa causa Ferdinando Mendez de Ocampo, & P. Fr. Dominico de Mendoza, & Didaco de Salas Barbadillo: cui postremo Majores-domus & Officiales Confraternitatis Sanctissimi Sacramenti, in ecclesiis SS. Petri & Andreæ, fecerunt potestatem, per se suosque substitutos tractandi negotium illud cum Rege suisque Consiliariis & Papa Sixto V. Hic ergo, daturus initium rei agendæ, hujusmodi supplicationem obtulit Archiepiscopo Toletano, D. Gaspari de Quiroga Cardinali, Hispaniarum Primati & Inquisitori generali, cujus hæc erat summa. [Cap. 6]

[2] [impetrat a Toletano Archiep. de informationibus curandis mādatum,] Illustrissime Domine, civitas hæc Madritensis, priusquam se sistat conspectui S. D. N. Clementis Papæ VIII, eum in finem ut hic permittat agi de canonizatione B. Isidori, cujus corpus honoratur in ecclesia S. Andreæ; Dominationi Tuæ supplicat, mandes Vicario tuo generali, apud hanc Curiam residenti, aut alicui Visitatorum suorum, ut recipiant informationem de vita, fama & miraculis dicti servi Dei: ejusque sic receptæ unum alterumve exemplar ad finem prædictum nobisconsignent, Madriti XIII Aprilis MDXCIII. Hanc supplicationem Archiepiscopo obtulit Vicarius ipse Madritensis, Doctor Neroni Abbas major ecclesiæ Alcale de Henarez; ab eoque accepit in mandatis, suscipere desideratam informationem, & examinare testes ex parte civitatis producendos. Primi autem producti ad hanc informationem fuerunt a d. Didaco de Salas Barbadillo, civitatis Syndico, die II Augusti, Mag. Fr. Didacus de Alderete, [a quo producti testes, de corporis integritæte,] Prior Conventus S. Thomæ Madritensis Ordinis Prædicatorum; & die XI, P. Fr. Dominicus de Mendoza ejusdem Ordinis. Postea vero præsentati sunt alii atque alii testes de vita & virtutibus Sancti, asserentes se adfuisse visitationi ipsius corporis; illudque invenisse integrum tamque suaviter olens, ut quorumvis aromatum fragrantia delectabilius afficeret nares odor iste miraculosus.

[3] Primus deinde auditus die XXIV Augusti, fuit Franciscus Barragan, [de Angeliæ ad sepulcrum visis] Capellanus-Mayor in sacello S. Joanni Lateranensis per Episcopum Placentinum fundato. Hic juratus deposuit, audivisse se dici a Joannes Ximenex Clerico, nepote Francisci Sanchez quondam Curato S. Andreæ, quod cubitum secedens, ad sacristiam d. ecclesiæ S. Andreæ, ubi lectum habebat stratum, viderit Angelos evolare ex sacello antiquo, ubi erat sanctum corpus; atque accipere lampadem ante illud ardentem, & circum ecclesiam ferre, ita ut celeri illo motu neque extingueretur lumen neque oleum effunderetur: mane autem ad eamdem inspiciendam veniens, salvo intus oleo ardentem reperit. Agebat Franciscus, cum examinaretur, annum ætatis octogesimum quartum; & depositioni suæ addidit, quod in Breviario Toletano antiquo, cujus exemplar obtinuerat, diceretur S. Isidorus fuisse pastor ille, qui Alphonsi Regis exercitum deduxit; & breviarium illud fuisse in usu totius Archiepiscopatus Toletani.

[4] Gregorius deinde Barragan, civis & indigena Madritensis, annorum LXXXIII dixit, quod Hymni, [de Officio proprio olim usitato,] qui descripti habentur in libro, olim cani solerent; & quod ipsemet, cum esset Sacrista in ecclesia S. Andreæ, ipsos una cum Curato cecinerit. Item quod deficiente pluvia sæpius extrahi viderit corpus Sancti, sequente mox effectu optato: quodque ab annis circiter quinquaginta ibide Sacristanus, quibusdam diebus per hebdomadem & præcipue Sabbatinis, inveniens extinctas lampades, ante venerabile Sacramentum & corpus Sancti ardentes; easdem paulo post ardere viderit, nemine lumen admovente. [lampadibus calitus accensis,] Maria Hurtado, famula quondam Archipresbyteri, retulit quod Dominum suum dicentem audiverit, solitos Sacristanos S. Andreæ affirmare; quod lampas, ante corpus Sancti exposita, frequenter extincta maneret per noctem, & mane semper inveniretur ardere. Item quod audiverit quemdam ejus ecclesiæ Sacristanum, tempore Domini sui præfati, Sebastianum nomine, affirmantem perceptos a se aliquando in dicta ecclesia cælestes cantus. Omnes autem pariter affirmant, verum esse de pluvia, ad extractionem corporis sequi continuo solita, deque suavi illius fragrantia. Similiter & cetera quæ porro describentur miracula, habentur ex dictis juratorum testium per Notarios Apostolicos descriptis, quæ nolui reducere ad ordinem materiarum, ut legentes magis oblectet argumentorum varietas.

[5] Donna Catharina de Garnica, vidua qu. Francisci de Arguello civis Madritensis, [apostemate incurabili repente sanato;] dixit, quod filiæ suæ bimulæ advenerit magnum apostema in gutture circa maxillam sinistram, cui frustra multi chirurgi fecerant medicinam: quodque Doctor Torres, medicus & chirurgus suæ Majestatis, jusserit in diem sequentem paratum haberi foculum cum prunis ardentibus, eo quod putrefacta esset maxilla puellæ, ideoque revellenda. [Cap. 7.] Itaque anxia mater properavit cum filia ad ecclesiam S. Andreæ, puellam S. Isidoro commendans, ac rogans ut eam sanare vellet. Cumque postridie foculum apparasset, & in eo ferramenta sua candefecisset chirurgus; depositis ad curationem a plaga pannis, inventa est illa persanata atque consolidata; adeo ut præter exiguum emplastrum nihil illi apponendum chirurgus censuerit, cum admiratione intelligens ex matre, quomodo parvula S. Isidoro oblata, curataque ab eodem esset. Matthæus Ordoñez, civis de clauda erecta, Madritensis annorum LX, dixit, quod audiverit quemdam Salmanticensem patria, habitatione Madritensem, qui affirmavit multis se infirmitatibus, tam febrium quam accidentium aliorum afflictum, semper invenisse præsens remedium in eremitorio S. Isidori, bibendo de ejus fonte: accidisse autem semel, ut cum ibi esset, veniret eodem quædam mulier clauda in asino, cum furcillis axillaribus: quæ in terram descendens, cum de eadem aqua bibisset, suasque tibias lavisset, sana recessit relictis in loco furcillis.

[6] [Mauro pertinaci, cui Sanctus sortito obtigerat,] Didacus Martines de Luxan Mauricus, famulus Francisci Martinez qui est scriba Senatus Madritensis, dixit quod cum famularetur priori quondam Domino suo Licentiato Benedicto de Luxan civi Madritenfi, hujus germana & quædam mulieres aliæ, sortitentes inter se Sanctorum nomina, quæsierint ex illo; num & ipse vellet in partem venire sortitionis. Quibus, irridendo eas, dixit: facerent ut vellent, nihil se talia curare. Scripserunt ergo etiam illius nomen, & miscuerunt ceteris; cumque sortito illi obtigisset S. Isidorus, suam ei schedam servandam dederunt. Servavit Maurus, certus, ut sibi videbatur, numquam a superstitione avita ad Christianam religionem converti, quamvis multum ad hoc solicitaretur a domesticis, ipsoque Domino suo, promittente quod eum donaret libertate: quibus semper respondebat, Malle se Maurum vivere & servire æternum, quam Christianum frui liberate. Interim decidit in lectum infirmus ejus dominus, misitque hoc suum mancipium cum urna ad fontem S. Isidori, ad hauriendam inde aquam; ubi reperiens quemdam amicum suum, eidem multa magnalia S. Isidori narranti, suadentique ut fieret Christianus, respondit. Ista omnia pro Christianis bona fuerint, [post geminā admonitionem] mihi nequaquam, qui nolo id esse. Nocte autem proxima, cum extincta candela cubitum concedens altum dormiret; somniavit audire se voces dicentium, Ameth, vocat te Dominus tuus; videbaturque sibi per capillos trahi exigique de lecto. In hoc terrore expergiscens, invenit cubiculum plenum lumine; accurrensque ad candelam & eam extinctam cernens, perrexit ad atrium, ut videret num eum vocarent domestici. Neminem vero audiens, redivit ad lectum. [converso ad fidem,] Iterum ergo dormiens, rursus eamdem vocem audivit, dicentem sibi: Ameth, esto Christianus: quia S. Isidorus, ex cujus fonte aquam attulisti, hoc tibi mandat. Videbatur etiam ipsi, quod subsideret lectus, quodque vis aliqua nitebatur eum inde extrahere. Rursumque expergefactus eamdem in cubiculo claritatem conspexit; ac neminem cernens, prodiit visurus num forte illuxisset: & plenam adhuc noctem esse deprehendens, magnoque timore perculsus, denuo decubuit; sed frustra. Cœpit ergo intelligere Deum velle ut fieret Christianus, idque se debere meritis S. Isidori. Proinde mutatam sibi esse mentem significavit Domino suo: quo curante instructus ac baptizatus, factus est Christianus, nihil inde jam commodi sperans aut volens.

[7] Didacus Ramirez, civis Madritensis, dixit, [febribus curatis;] quod ipse annorum quinquaginta & Dionysius de Hispania Clericus & Curatus S. Joannis Madritensis, patiebantur febrim tertianam; iveruntque ad eremitorium, & biberunt de fonte quem Sanctus elicuit; neque ullum deinde accessum illius senserunt. Petrus Ortiz, civis & natus Madriti, ostiarius cameræ suæ Majestatis, dixit quod variis vicibus febres tertianas aut continuas patiens, quoties S. Isidorum visitabat, sanus ab ejus redibat sacello. Insuper quod ante annos tres, podagra eum in modum afflictus, [item de podagra,] ut moveri de lecto non posset, aut pedibus suis ullatenus insistere totis sex mensibus; iisdem decursis ex animo sese devovit Sancto, surgensque ambulavit cum scipione ad eremitorium illius; indeque vehementer relevatus domum rediit, ac brevi ab omni morbo liberatum se sensit. Joannes Martinez de Figueroa, [paralysi,] dixit, quod cum paralysi teneretur, pater ejus ipsum curavit adscribendum Fraternitati S. Isidori, dixitque; Eia, fili, confide in Deo & S. Isidoro, te brevi sanandum, jam enim Confrater illius es. Nec plura: cum vestes petiit infirmus, surrexit, & sanus ivit ad visitandum corpus sui novi Patroni. Idem dixit, [apostemate,] quod Didacus de Villalobos Notarius, ex interno apostemate graviter infirmus, jamque a medicis derelictus, commendavit se Sancto; atque post largum meri puris vomitum sanus extitit. Idem addidit sanari infirmos, super quos ponitur linteum, cui fuit involutum corpus Sancti, idque se conspexisse in Joanne Gomez socero suo. Matthæus autem Lopez chirurgus attestatus est, quod sanatio Didaci de Villalobos miraculosa fuerit. Et ipse Didacus denique comparuit testis LXIII addens, extremis Sacramentis munitum se ad mortem fuisse.

[8] Lucia Martinez ex Valdemorillo, civis Madritensis, dixit quod febres patiens, [dolore gutturis & capitis,] cum magno dolore capitis & gutturis, valdeque infirma, jussit sibi ex fonte Sancti adferri aquam: qua hausta melius sibi esse senserit, ac brevi prorsus convaluerit absque alio ullo remedio. Addit quod gravi quadam tentatione oppressa, ad eadem fuerit liberata, mox atque ante sanctum corpus spiritualem hanc suam necessitatem Deo commendavit. Joannes Aguine, tonsor & chirurgus, civis Madritensis, dixit, quod Didacus Ordoñez capistrarius, [pleuritide,] in foro d. civitatis, ex dolore lateris infirmabatur ad mortem, depositus a medicis: supra cujus lectu, S. Isidoro se commendantis, cum expansum fuisset linteum ejus sepulcrale, intra octavum die sanus surrexit, ipso instanti melius habere visus. Maria Petri Garciæ Vergara, uxor Garciæ Machado portarii Madritensis, ex febribus ad mortem ægra, post tertium quo se Sancto commendavit diem, integre convaluit. Petrus Carañazor civis Madritensis, eadem ex causa extrema Unctione munitus, [febribus,] sanitatem hausit una cum aqua de d. fonte petita. Don Alfonsus de Mendoza, Dominus de Cubas & Griñon, periculosa tertiana laborans, eadem aqua sumpta convaluit. Ludovicus de Medina sartor, civis Segobiensis, [genuum cruciatu,] uno in genu gravissimum dolorem patiens, cui nullum remedium inveniebant medici; ad d. fontem venit eques; indeque potatus postquam se Sancto commendavisset, sanus ac pedes domo revertit, quasi nihil umquam mali passus.

[9] [claudicatione,] Petrus de Cuenza, civis Madritensis, dixit quod anno MDXXXV veniens cum patre ac matre ad forum, quod a Porta-solis nomen habet, vidit juxta hospitale pauperem quemdam, qui duabus furcillis innixus ægre se poterat commovere. Post paucos autem dies iterum illac transiens, vidit eumdem magna populi turba cinctum, exilientem dicentemque, se meritis S. Isidori sanatum, in ejus eremitorio furcellas suas dimisisse. Joannes Hurtado, pistor Madritensis, [pestilentia,] febribus valde attenuatus (quanto enim plus curæ ei adhibebant medici, tanto peius sibi esse experiebatur) allatam sibi Sancti aquam bibit, multumque mox sudavit & sanus fuit. Franciscus de Leyva, faber ferrarius, civis Madritensis, pestifera tactus febri, in ipso ejus æstu surrexit, & ut potuit ad eremitorium Sancti abiit, oravit, bibit, [difficili puerperio,] & absque febri sanus revertit. Ludovica Lopez, uxor Joannis Martinez de Figueroa, difficili laborans puerperio, nec liberari valens, mox ut appositum super eam est linteum sæpe dictum, vivum fœtum sana edidit. [morbo venereo,] Blasius de Amor textor, civis Madritensis, venereo morbo sic affectus, ut (quoniam aliud remedium non supererat) præscindenda genitalia censerentur; ivit & ipse, ut melius potuit, ad d eremitorium, commendavitque se Sancto: & male affectas partes identidem aqua illa abluens, tamdiu id fecit, donec sensit omnem ardorem dissipatum, possetque domum sanus reverti.

[10] [febribus,] Mariana Osoria, vidua Petri Lopez, civis Madritensis, filium habebat bimulum gravi febri laborantem, cui per duos menses adhibita medicorum remedia nihil profuerant. Tulit ergo eum ad ecclesiam S. Andreæ ante corpus S. Isidori, eidem obtulit, meliusque habere incipientem domum retulit, ubi convaluit intra unum diem. Francisca de la Paz vidua, uxor qu. Petri Fuentes, civis Madritensis, aliique multi ex hisce provinciis, dixerunt, quod mox atque se commendarunt S. Isidoro, a suis infirmitatibus sospites fuerint. Catharina de Peralta, [claudicatione,] uxor Joannis Recas, civis Madritensis, pestifera fere & pustulis infirmata atque deposita a medicis, bibens de fonte Sancti servavit vitam. Eidem tantus dolor advenit in una coxendicum, ut inde claudicanti oportuerit auferre filium quem lactabat; cum autem vovisset adire eremitorium Sancti, die postero sana eodem ambulavit. D. Francisca de Calrera, civis Madritensis, toto biennio cum febribus quartanis conflictata, cum novies visitasset ejus corpus in ecclesia S. Andreæ, in fine illius observentiæ libera ab iis fuit. Hieronymus Lezcanus studiosus, tanto pectoris dolore gravatus, ut nec diu nec noctu somnum caperet; [pectoris dolore.] dum ecclesiam S. Andreæ transiens illuc esset ingressus, seque S. Isidoro commendasset; paulo post ab ore ejecit ossiculum, avellana nuce majus, & nihil deinde amplius doloris sensit. Mariana Calba, oppidi Peña-fiel civis, duplici laborans tertiana, petiit adferri sibi de aqua d. fontis, & cum eadem sanitatem bibit.

CAPUT II.
Febres aliique morbi, usu aquæ ex fonte S. Isidori acceptæ sanati.

[11] [Vsu fontis S. Isidori sanantur] Francisca Vasquez, uxor Alfonsi Davila pictoris, continuis laborans febribus plusquam duos annos, nihilque adjuta ab iis qui curandam sumpserant medicis; decrevit ad fontem Sancti remedium quærere. Ergo jumento imposita (nec enim per se illuc ire potuisset) ibique orans, bibit ex aqua, & bibendo abstersit febrim; indeque revertit cum magna cibi appetentia, qua carebat antea. Maria Lopez de la Cruz, uxor Alfonsi Sanchez de la Cruz, vector sarcinarum Madriti, præteritis annis tertianis laborans, ipso in frigore abiit ad eremitorium S. Isidori, bibit de fonte, & sana domum rediit. Idemque vidit accidisse mariti sui fratri Martino Sanchez; [febres variæ,] ipsique suo marito, quem peregre iturum & tertiana impeditum commendavit Sancto, & sanum dimisit. Item Marianæ de la Rosa, viduæ Licentiati Rojas medici, tertianas per tres menses ferenti, cui se commendanti S. Isidoro, allata fuit phiala aquæ de fonte ejus: hanc vero ubi exhausit, exhaustas pariter febrium vires sensit. Maria Suarez vidua, uxor quondam Bartholomæi Cortezudo, dixit, quod pater suus anno MDL absque baculo incedere nequibat, quia claudicabat percussus a mula: sed tibiam lavanti ad fontem Sancti ibique oranti, [dolor pectoris,] absque alio remedio sanari vulnus filia vidit: & ipsa deinde cum gravem ad pectus pateretur dolorem, ex infirmitate quam bilem recoctam appellabant, mox ut sese ex animo commendavit Sancto, levamen accepit.

[12] Catharina de Lerma, Deo devota, Beatam Hispani dicunt, duplici laborans tertiana, bis per diem recrudescente, sanitatem a S. Isidoro petiit: qui ei quodam die apparuit lecto assistens, nec amplius rediit paroxysmus, & exinde plene convaluit. Maria de Azevedo, [tertianæ,] uxor Petri de Quiros ostiarii aulici, dixit, quod Hieronyma de Escobar, adeo infirmata a febribus ut de vita medici actum dicerent, ubi bibit de aqua d. fontis intra horam unam convaluit: idemque uno post anno similiter ægrotanti eidem usuvenit. Isabella de Zuniga, uxor Joannis Ordoñez de Montesdoca, dixit, quod ante octodecim annos passa est duplicem tertianam admodum vehementem, atque ut potuit pedes accessit ad eremitorium Sancti, & aqua sumpta convaluit. Idemque, ut testis de visu, asserit accidisse matri suæ Franciscæ de Zuniga; affirmante hoc ipsum illius sorore virgine, Mariana de Zuniga. D. Isabella Tellez vidua, uxor qu. Licentiati Moralis, dixit, quod cum quidam suus nepos, Ludovicus Cornejo nuncupatus, gravi laboraret tertiana, pro ejus salute oratura ipsa accesserit ad ecclesiam S. Andreæ, viditque supra arcam sancti corporis ingentem splendorem: quando autem domum rediit, nepotem suum sanum reperit. Addidit autem virum quemdam ex Alcozer, ipsi notum, dum quartana laborans commendabat se Sancto cujus corpus spectandum extabat, convaluisse ut ipsemet vidit & testatus est.

[13] [obstructio alvi &, vesica,] Joannes Perez capistrarius, dixit, quod cum lateris dolore tantam patiens totius corporis restrictionem, ut per quatuor dies nec urinam reddere nec alvum exonerare potuerit, fecit se deportari ad eremitorium & fontem S. Isidori: ex quo ut bibit, statim se sensit utrimque resolvi, & sanus domum rediit. Joannes Garcia Sutor, eadem ratione dixit se liberatum a tertiana, quam numquam passus est post sumptam aquam illam. Isabella Garcia, vidua Francisci Perez bibliopolæ, [dolor capitis & tibiaru,] eadem aqua abegit quartanam, quæ decem mensibus ipsam exercuerat. Isabella de Herrera, linei panni textrix, dixit, quod quodam totius corporis frigore torpens, cum febribus & dolore capitis ac tibiarum vehementi totis sex mensibus, pota & lota ad eumdem fontem absque alia medicina sanitatem recuperavit: & hoc attestando confirmavit pater ejus Arnaldus Gimbao gallinarius. D. Ludovica de Ayala, vidua Laurentii Maldonado & filia Joannis del Monte, civis Madritensis dixit, quod dextero ex latere dolorem colicum patienti sibi adeo intumuit venter, ut respirare vix posset. Commendans ergo se Sancto votum vovit adeundi eremitorium & alia quædam faciendi, [ventris & pedis,] quo sese mox exolvens in comitatu D. Joannæ de Briviesca, ipsius cognatæ, lavit ipsius fontis aqua pedem unum, ita male affectum ut omnis jam sensus expers esset, deinde ex eadem devote bibit: & quæ per octo menses infirma fuerat ac pœne muta, sequenti die clara & distincta voce asseruit, pedem se habere sanum.

[14] Andreas de Urbina, famulus Admirantii Castellæ, dixit, quod cum ipse & uxor sua tertianis febribus laborantes lecto detinerentur, commendarunt se S. Isidoro, petieruntque aquam de fonte, ac biberunt: quo facto recessit ab eis febris & tertio post die surrexerunt sani: quod etiam asseruit uxor, Francisca Ruyz. Joannes Sanchez de Torquemada, Clericus, Promotor fiscalis in Curia Audientiæ Episcopalis Madriti, restatus est advenisse sibi dolorem in coxendice sinistra per modum ischiadis, ita ut baculo uti deberet ad gradiendum. In hoc autem statu perrexit ad eremitorium Sancti, [isciaticæ,] dictaque ibidem Missa, sine baculo recessit, tam sanus totus acsi nihil omnino passus fuisset. Maria de Aguirre virgo deposuit, quod sibi febribus valde periculosis laboranti allata fuerit aqua sæpedicta: qua post preces ad eumdum factas sumpta, vehementi sudore cœpit diffluere, simulque a febri liberari. Idem autem asseruit alias deinde evenisse sibi, quando similiter ægrotabat. D. Ludovica Mendez, vidua Andreæ de Esquivel, suæ Majestatis famuli, simili potu & sudore orationem secuto, liberatam se dixit tertiana febri. Francisca del Castillo, uxor Petri de la Torre, Janitoris aulici, [dysuria,] affirmavit quod triduo toto impedita urinam reddere, eamdem aquam sumens emiserit grandem calculum, moxque sanam se senserit. Affirmavit etiam quod eadem infirmitate iterum laborans iverit ad ecclesiam S. Andreæ, seque S. Isidoro commendarit, ac domum sana redierit: duos denique filios suos eodem delatos, a febribus esse liberatos.

[15] D. Maria Vaca de Ocampo, uxor Andreæ de Parres, dixit, quod filiolam, sedecim menses natam & gravissima febri æstuantem, obtulerit Sancto, jusseritque ad ejus sepulcrum deferri per novem dies, itaque convaluerit; seipsam quoque graviter tribulatam, molestia omni liberatam esse, post preces Sancto oblatas. Maria Gonzalez, vidua Garciæ Rodriguez, febri & pustulis pestilentibus ac periculosis laborans, [ pestilens febris,] ex urbana Sancti aqua sumpsisse & valuisse professa est. Iterum vero cum ei una tibiarum doleret, ivisse ad eremitorium ejusdem, lavisse, & sanam se revertisse domum. Anna Maria de Mendez ex eodem fonte aquam petiit, depulitque febrem tertianam, post emissum sudorem. D. Maria Pereyra, uxor Floriani de Lugo, Imperialis Majestatis famuli, sanguinis fluxum patiens per annos tres non sine periculo, visitavit corpus S. Isidori quod expositum prostabat; [fluxus sanguinis,] atque eidem se commendans, ejecit concretam sanguinis molem, sanaque recessit. Francisca Gonzalez, vidua Joannis Palermo, febribus infirmata, potavit de fonte S. Isidori; magnaque cum devotione se eidem commendans, sanitatem recepit: quod idem accidere vidit Joanni Garciæ, pileario, domi suæ noctes solito ducere.

[16] [diversæ febres,] D. Maria de Montalvo, vidua Gasparis Perez de Horosco, dixit, quod febribus continuis, tertianis & quartanis sex mensibus laborans, simili haustu sanata sit. Franciscus quoq; Martinez de Bel, Bibliopola, cui uxor sua Maria de Leon attestabatur, affirmavit quadriennio se passum vehementem febrem, a qua sit liberatus hausta ex fonte aqua, post vacuatum vomitu stomachum. Eleonora Hernandez Francos, ante annos quadraginta ferens duplicem tertianam, eademque incrementa sumente, derelicta a medicis, & cibi potusque expers aliquamdiu; petivit ferri sibi aquam de fonte; quæ sumpta morbum sustulit. Isabella de Quintana, uxor Didaci Moreni agricolæ, marito suo, febri ac vomitu laboranti per mensem usque ad desperationem medicorum, eamdem aquam attulit: qui se commendans Sancto ac bibens, prævio sudore liberatum se utroq; malo sensit. Eorumdem vero filius parvulus, delatus a matre ad oratorium Sancti ac fonte lotus, post similem sudorem dictus est febrim evasisse.

[17] Franciscus de Orisalva, ante annos viginti obvenisse sibi dicit apostema circa hepar, [apostemæ letale,] cum febribus & grandi dolore lateris; quare eidem jam desperato a medicis paratum erat linteamen funereum. Hoc autem in statu commendavit sese, ut ait, S. Isidoro, ac mox habere cœpit melius: altera vero die jussit deportari se ad illius eremitorium, ibique oravit; & hausta de fonte aqua, iterum melius se habere sensit; denique dum reportaretur, ipsa in via multam bilem evomuit, & subito convaluit. Eadem fere se passum professus est Michael Perez mercator, & ejusdem aquæ potu ereptum periculo, ante annos sedecim. Periculosam quoque infirmitatem & gravem admodum patiebatur Alphonsus Nuñez de Valdivia, Regius minister, valdeque sublevatum se sentiens simili haustu; sumere eamdem aquam perrexit, donec integre convaluit. Scriba etiam Regis, Joannes Alphonsus de Segura, eadem ratione febres depulit periculosas a filia sua Bernardina, & famula Anna, quæ etiam ipsa dominis suis testis accessit. Idemque beneficium per dictam aquam accepit Antonius de Landabur sutor, prævio tamen frigore & sudore.

[18] Franciscus de Santander, scriba Regius & in Audientia Apostolici Nuntii Notarius, dixit, [stillatio octiduanæ sanguinis per nares] quod cum filiolus suus quadrimus febrim gravem patiens, sanguinem quoque per nares emitteret, die quodam inventus sit frigidus instar mortui. Videns ergo uxorē suam linteamina ad corpus involvendum parare; ipse nolens morientem puerum videre, abiit ad S. Andreæ, ibique ex animo rogavit S. Isidorum ut filio salutem impetraret a Deo. Hoc autem agenti advenit alius filius, nuntians fraterculum suum melius habere ac loqui & cibum postulare: continuataque exinde convalescentia est usque ad plenam sanitatem. Idem miraculum postea tempore Alberti Archiducis Austriæ & Episcopi Toletani narravit multo distinctius Francisci uxor D. Menica Coëllo, factum id asserens anno MDXCIV mense Augusto, postquam puer, cui Alphonso nomen, fluxum illum sanguineum octo diebus passus erat, frustra curam suam esse, professo Doctore medico Petro Lopez: puerum autem, orante patre & Sacrum pro eo dicendum curante, sibi redditum quæsivisse ubinam esset pater suus, & tortulam in spiræ modum coctam postulavisse. Agnito deinde beneficio, quovis sabbatho oblatum a se fuisse lecythum olei, ad fovendam lampadem ante sepulcrum S. Isidori. Rem autem ab omnibus habitam esse pro evidenti miraculo, & puerum usque nunc sanum vivere ac valere, nulla umquam infirmitate tentatum. Accessere contestes Maria de Mena, famula D. Menicæ; & D. Maria de Sant-Ander, uxor Antonii Gonzalez Notarii Apostolici & soror Francisci de Sant-Ander.

[19] [duplices tertianæ,] Joannes Lopez mercator dixit, quod cum duplici tertiana quinque mensibus conflictatus, adiverit una cum matre sua eremitorium S. Isidori quod est in urbe: illudque genibus flexis subiens, illi se commendarit; atque aquam de fonte hauriens, liberatus omnino sit. Postea vero cum Toleti existens ad mortis aticulum esset deductus, fuerit, allata sibi aqua eadem, sanatus. Joannes Martinez Isla argentarius, civis Madritensis, febribus continuis laborans, eodem in eremitorio idem beneficium accepit, secuto post aquæ haustum vomitu. Eadem aqua ad se allata in ipso tertianæ febris paroxysmo, sanatus fuit Gregorius de Usategui, Rector hujus civitatis. Eodem modo a duplici tertiana sanatam se, cum gravida esset, testata est D. Prudentia Sestique, uxor Joannis Sanchez de Mator, satellitis Cameræ Regiæ. De marito autem suo Augustino de Santillana, suæ Majestatis seriba, juravit uxor Maria de Espinosa, quod gravi laborans febri, & Sancto se commendans, atque bibens aquam, sudare cœperit ac convaluerit: quodque post similem commendationem & sudorem, curatus quoque sit filius eorum, synonymus patri. Dictis autem testis accessit Isabella de Santillana, uxor Antonii Equete, cantoris capellæ Regiæ, addens eodem modo a tertiana liberatum maritum suum.

[20] Isabella Ruyz, uxor Petri Fernandez, ad vitæ terminum adducta per febrim, eodem potu sanata est a periculosa febri & vultus inflatione. [tumor fæciei,] Idem in se filiisque varie ægris expertam se dixit Catalina Lopez de Moya, vulgo Commater Granatensis nuncupata. Item Ludovicus Morales mercator, quarto die postquam febricitans aquam sumpserat & Sancto se commendarat: nec non Maria Martinez, [erysipelas,] uxor Michaëlis de Montalto sartoris, quæ non solum febribus sed etiam erysipelate pustulisque pestilentibus laborabat, ipso quo biberat die libera a febri; & exinde absque alia medicina paulatim convalescens. Et ita subito etiam se convaluisse a febri, quam tribus mensibus passa erat, asseruit D. Anna Guerra, civis Madritensis, vidua Joannis Ariæ Osorii. Itemque Gregoria de Santander, vidua Petri Lopez, scribæ redituum hujus urbis, cum quadam vice obstructionibus, alia febribus laboraret. Imo sexies septiesve eadem aqua febrim se diluisse ante annos viginti, affirmavit Bartholomæus de Lorenzana, tractandorum armorum magister.

[21] [febres plures] Maria de Madrito, uxor Joannis Baptistæ, consuendis thoracibus se sustentantis, in ipso febrili æstu accessit ad eremitorium Sancti semel iterumque; & utraque vice morbum depulit sumpta de fonte aqua. Eadem aqua binis quoque vicibus salutaris fuit Joannæ Garcia, uxori Antonii de Calsada, struendis ex argilla parietibus victum quærentis, & utriusque filio bimulo. Magdalenæ quoque Hernandez, viduæ Bartholomæi Garciæ de Cuenza quinies aut sexies. Antonio autem Leyton Lusitano, præter febres etiam erysipelate laboranti, saluti fuit, quod eques accesserit ad eremitorium in ripa fluminis positum; ibique audita Missa biberit ex fonte: ex tunc enim sapere ei cibus cœpit, atque convaluit: uti & Dominus ejus Ferdinandus Martinez, cum esset in Escuriaco tertiana correptus, & aquam sibi ex eodem fonte allatam bibisset. Idemque asseveravit conservus illius Gaspar de Olivera, etiam Lusitanus: & se quoque simili haustu sanatum a febri, quæ ei mensibus duobus durarat. Tertius denique ex eodem famulitio Emanuel Martinez, febri caruit, statim ac aqua sumpta sudavit. Cum vero Beatrici Palacios, uxori Joannis Mangado, Majoris domus officium gerentis apud uxorem Justitiarii majoris Aragoniæ, ad febrilia frigora accessisset dolor capitis, ipsaque se commendasset S. Isidoro, atque allatam sibi lodicem, in qua corpus ejus fuerat aliquando involutum, explicari supra lectum suum jussisset; sana continuo facta est: idemque accidit ejus filiæ, quatuor aut quinque annos natæ.

[22] [mortiferæ,] Maria Martinez, uxor Francisci de Carrion, cum non haberet qui filiæ suæ Justæ, in febris remedium postulanti aquam de fonte S. Isidori, cui devotissima erat, ipsam adferret; communem aquam, de vase acceptam, puellæ obtulit, fingens esse qualem petebat. Et hæc quoque profuit ægrotanti; mox enim ac sumpta cum fide fuit, febris cessavit. Agnes Lopez, uxor Alfonsi de Soria, scribæ Regii, ante annos sedecim, post trium mensium continuam febrim deposita a medicis, ægre mediam vitæ horam promittentibus, post haustam cum devotione aquam, frigusque febrile atque sudorem secutum, prorsus sana extitit: asseruitque, eamdem contra febres valuisse priori marito suo, Alphonso de Salamanca; & filiæ suæ Petronillæ, cum febri artheticam patienti mense integro. Mariscallus Ludovicus Nunnez Prado-Mexia, Rector civitatis Salmanticensis, cum febribus laborans & somni expers irasceretur cuidam famulæ suæ, quæ effuderat poculum aquæ, inde allatæ unde bibebat Majestas sua; puella aliam in poculo attulit, priori multo meliorem esse asserens, quia sumpta erat ex fonte S. Isidori, contra febres salubri. Bibit ergo Ludovicus, Sancto se commendans; ac mox phlegmate copioso ejecto, sanus fuit. Attestantur autem huic miraculo, oculata fide nixæ, ancillæ illius duæ; Maria de Holos, ipsa quæ infirmo ministrabat & aquam attulit; atque Catharina Garcia vidua, quæ præsens fuit.

[23] [diuturnæ.] Joannes de Hispania, sartor biduo consequenter & ad eremitorium Sancti adiens & aquam ibi scaturientem bibens, secundo die rediit sine febri quam eo attulerat. De eadem aqua sumens Catharina Gonzalez, uxor Petri de Sant-juste, ipso quo bibebat momēto liberam se sensit a febribus, quibus plusquam anno laboraverat, multis remediis nequidquam tentatis ad sanitatem recuperandam. Idem a se cum optato successu factum in pluribus qui sibi obvenerunt morbis, testata est D. Constantiæ Delgadillo, uxor Joannis Delgadillo, civis Madritensis. In loco qui Olias dicitur, febribus & erysipelate sextum jam mensem laborabat D. Didacus de Luna Ponce de Leon, quando sub mediam noctem allata ei & oblata est de aqua sæpedicta: qua sumpta mox levius habuit, dormivitque, & experrectus sanum se reperit. Absens similiter ab urbe & in loco Xetafe dicto decumbebat æger D. Antonius Alvarez de Toledo y Luna; quando Sancto sese commendavit, & aquam similiter allatam bibit, addito voto de visitando illius eremitorio; & mox alleviatum se gavisus est. Idem beneficium eadem celeritate, post ejusdem aquæ potum, bis sese adeptum juravit etiam Gonzalvus Pereyra Berettus Eques Lusitanus: & Joanna Guitierez, uxor Francisci de Tordelaguna, duplici tertiana se laborasse, atque in ipso paroxysmo adiisse eremitorium, bibisse, & sanatam esse asseruit.

CAPUT III.
Ejusdem argumenti, ex primo Processu sumpti, prosecutio.

[24] Catharina de Moralez, uxor Ferdinandi Gomez, affirmavit excepisse se hospitem Cæsaraugustanum quemdam, valde infirmum ex febri; qui cum se ex ea moriturum intelligeret, [Aqua ex fonte Sancti sumpta similiter curantur febres variæ,] petiit sibi monstrari eremitorium & fontem S. Isidori. Cum autem inde reverteretur, quæsivisse se, qualis rediret; eumque respondisse, quod sanus, post fusas preces & haustam aquam. Eodem potu & simili prece a febri continua, quæ nullis remediis eatenus dispelli potuerat, liberatam se dixit Catharina Alfonsa Lusitana, uxor Francisci Perez. Anni sunt quadraginta quod Isabella Rodriguez, vidua Joannis Mendez mercatoris, febri & ventris tumore enormi laboravit totis quinque annis; & tandem vovit se tribus Dominicis diebus adituram eremitorium Sancti: dixit autem prima Dominica redeuntem se melius habuisse, secunda autem omni plane febri & alio quocumque malo caruisse. [vomitus sanguineus,] Matthæus Garcias, tibialium factor, civis Madritensis, tertio quoque die vomebat sanguinem, febri laborans plus quam per tres menses. Videns ergo se periclitari de vita & multa de miraculis S. Isidori audiens, huic se devote commendavit, & melius habuit, ita ut potuerit adire ecclesiam S. Andreæ: neque deinceps aut sanguinem vomuit aut febrim passus est. Michael Garcias, Clericus ex Vallecas, [exulceratio cruris,] fassus est, quod plus quam sesqui anno in crure enormiter tumido tres grandes plagas circumferens, frustraque chirurgorum manus expertus, etiam Regii; ad eremitorium accesserit, biberit, laverit, moxque habere melius cœperit, & intra dies quindecim absque alia curatione sanus extiterit.

[25] Ex eadem aqua sibi allata, ante annos viginti septem, bibisse se gravi febri laborantem, dixit Alphonsus de Puebla, caupo, & mox sanum fuisse: cui attestabatur etiam uxor sua Agueda Sanchez. [iterum febres,] Idem eodem in casu usu venit Francisco Martinez, sacristæ ecclesiæ S. Martini, qui secundo post sumptam aquam die sanus e lecto surrexit. Matthæus autem de Lucronio tonsor, purgativæ pro febribus pellendis potioni superaddens aquam de fonte Sancti, eidem se commendavit. Postquam autem vi potionis coarctatus copiose sudavisset, febrim reducem numquam sensit: uti nec Julianus Lazano, pannorum lineorum textor, febrim ultra tres menses passus, & ad eremitorium fontemque Sancti, qua melius potuit ratione progressus: neque Capitaneus Alfonsus Lara de Corduba, civis Madritensis, qui tertianam patiens, aquam inde sibi ferri jusserat. Tertiana quoque laborabant Joannes de Peñafiel seriba Regius, uxor ejus Maria Solis, & filia Marianna de S. Dominico, nec medico sibi opus esse crediderunt, sed aqua de fonte; atque intra triduum convaluerunt. Ita testatæ sunt mater & filia. Similiter sibi evenisse, ante annos non plures quam octo, professus est Hieronymus Hernandez agricola: pater autem ejusdem nominis bis febri laborasse, bis curatum se dixit, adeundo eremitorum & de fonte bibendo.

[26] [fluxus sanguinis,] Bartholomæus de Ureña, ostiarius ejus loci, quem a numeranda pecunia Regia Contadoriam majorem nominant, uxorem suam Catharinam de Vega continuis febribus & sanguinis fluxu laborasse dixit; judicantibus autem medicis ex ea infirmitate morituram, recurrisse illam per preces ad notum S. Isidori patrocinium: moxque soporatam, mane facto caruisse febri; & sanguinis fluxu intra quatriduum cessante, de lecto sanam surrexisse. At faber quidam lignarius, Alphonsus Moreno dictus, ut liberaretur a tertiana, quam tulerat mensibus omnino tribus, libum ad eremitorium Sancti detulit, fonti intinxit atque comedit, & sanus rediit. Dolorem lateris intolerabilem ante annos viginti passam se asseruit Maria de Vaste, [dolor lateris,] vidua Licentiati Espinosæ civis Madritensis: de quo curando cum desperassent medici, petiisse se de fonte aquam, bibisse, & sanitatem consecutam esse. Addidit etiam, de suo consanguineo Petro de Vaste, quod fœde ruptus, [gravis hernia,] ita ut intestina descendentia extra ventrem prorumperent, ad eremitorium Sancti iverit, aqua laverit locum herniæ; & restitutis mox succinctisque intestinis sanus redierit.

[27] Narravit Franciscus Muñoz, quod ad puteum existentem in domo avi sui in platea Toletana, quem ipse S. Isidorus fodisse dicebatur, [hirudo faucibus inharens,] accesserint viri de trans Guadalaxaram, atque aquam hauserint; quam cum eorum alter bibisset, cui hirudo per os ingressa adhærebat faucibus; inclinavit se supra hydriam, quam eadem aqua impleverant; ac paulo post egressa est hirudo, quartam ulnæ partem longa ac tumida. Dicebant autem venisse se motos fama, qua dicebantur hirudines ea aqua curari. Addebat alter, tribus mensibus febrim quartanam passum se, nec prius liberatum, quam in Sancti eremitorio audita Missa Christi corpus, ac deinde aquam ex fonte sumpsisset. Sic etiam Alfonsus Ramos, apparitor Confraternitatis sanctissimi Sacramenti in ecclesia S. Justæ Madriti, [diversæ febres,] febrim semel se diluisse dixit in eodem eremitorio; alias vero simplici aquæ inde allatæ haustu, attestante sibi uxore Gabriela de S. Maria. Neque alio remedio aliove labore opus contra febres fuit Joanni Guitierrez, famulo Roderici de Parras, fabri lignarii ac cœmentarii, id attestantis; ac septenni hujus filio atque Licentiato Ribero, in cujus domo ipse testis vivebat ante annos quindecim.

[28] Christophorus de Arce, tonsor Celsitudinis suæ Cardinalis & Archiducis Alberti, [etiam pestilens,] affirmavit annos transiisse viginti, quod pestilentibus maculis toto corpore erumpentibus, cum morti jam proximus crederetur, allata aqua de fonte S. Isidori potatus a matre, eidemq; Sancto commendatus, sudare cœpit & mox convaluit. Post hunc Marianna de Rojas, uxor Alphonsi Sanchez, tonsoris atque chirurgi, deposuit, [aliaque cum pleuritide:] quod maritus suus, pleuritide laborans ad desperationem medicorum, mox ut male affecto lateri applicita est S. Isidori imago, cui devotissimus erat, dormire cœperit, experrectus autem dixerit sanum se esse: quod etiam confirmavit Hieronyma de Rojas, deponentis germana. Febrim deinde quartanam duplicem, qua septem mensibus laboraverat, ante annos viginti quatuor, evanuisse sibi dixit Ludovica Lopez, uxor Rochi de S. Maria fabri lignarii, cum in eremitorio Sancti de aqua bibisset: uti & Antonius de Salazar sartor, solo ejusdem aquæ haustu, quia vi febrium ad extremum vitæ jam deductus periculum, progredi illuc non poterat: idque verum esse etiam affirmavit ejus uxor Joanna Lopez de Salazar. Simili modo a vehementi febre sanatam se dixit Marianna de Noriega, uxor Antonii de Caceres cultellarii.

[29] [& proximo mortis periculo:] Anna Maria Ruyz, uxor Gonzalvi Fernandez de Vialo, scribæ Regii, cum abortum passa, duplici laboraret tertiana & morti appropinquaret, servata in vivis est & sanata, postquam ei devote imposuerunt linteum, cui S. Isidori corpus fuerat involutum. Isabella Hernandez, uxor Petri de Reynaltes argentarii, affirmavit quod cum gener suus Alphonsus Gallo, maculosa peste & letargo laborans, extrema esset unctione munitus, voverit quod ipsum deferri curaret ad eremitorium Sancti; & sensui mox restitutum monuerit ut ei se commendaret: quod ille libenter faciens, aquam de ejusdem fonte poposcerit; sed cum adesset nemo quem eo mitteret, ipsa testis paulo post communem aquam ei porrexit, simulans illam esse: hanc vero cum æger devote bibisset, melius habuit, atque intra quatriduum ex integro sanus surrexit; quemadmodum etiam matri suæ contestis adducta Joanna de Reynaltes, ægri conjux, cum juramento affirmavit. Ipsa autem mater iterum in processu anni MDXCVII reproducta, rem eamdem affirmavit, expressius dicens contigisse septimo morbi die, & ægrum septimo item post gustatam aquam salutiferam die surrexisse de lecto: causam denique simulandi sibi fuisse, quod hyems esset, & propter frigus solito majus lutumque copiosum, nollet tam procul ipsa excurrere. Talis porro aquæ haustu, & lintei prædicti applicatione, sanatam se ipsoque die surrexisse de lecto, in quo quarranæ febres eam novem mensibus tenuerant, desperantibus de curatione medicis, asseruit Apollonia de Saravia, uxor Petri de Marañon: & hoc quidem cum adhuc frigeret. In ipso vero febrili æstu eamdem aquam gustando, Maria de Resa, uxor Petri Sanchez de Valverde, sanatam se dixit. Solius autem applicatione lintei sanitatem a febri recepisse se testatus est Blafius Muñoz tonsor, sed prægresso sanitatem sudore.

[30] Anna de Medina, vidua Joannis de Moxica, ex famulitio Marchionis de Auñon, [item aliæ diuturnæ,] deposuit, quod suus pater Petrus de Medina, post quartanam febrim decem mensibus toleratam, contulerit se ad sæpe dictum eremitorium, biberitque, & sanus exinde redierit. Antonia de Berbie Biscayna, uxor quondam Bartholomæi Blanchi cerarii, affirmavit, quod ab annis viginti octo laborans febri & tibias tumidas habens, allatam de fonte aquam bibit, sudare cœpit & convaluit. Eadem aqua potans filium, febri laborantem toto uno anno, Catharina de Vega, uxor Bartholomæi de Pina pædotribæ, sanum eum retulit ex eremitorio ubi id fecerat: simileque beneficium simili haustui ante annos quatuordecim acceptum refert Agnes de Moxica, uxor Martini Ochoa de Urbina, famuli Regii. At D. Mariæ de Castro, ut a febri & maculosa peste liberaretur, satis fuit S. Isidorum invocasse, uti testata est ejus consobrina D. Maria de Montoya, uxor Doctoris Belisæ. Joannæ vero Dominguez, [aut pleuritidi conjunctæ,] filiæ Joannis Dominguez argentarii, præter febrem graves ex renibus dolores patienti, visum fuit aquam petere; & voti ac sanitatis mox compos facta est. Idem fecit Ferdinandus Carnero de S. Joanne, apparitor hospitalis quod hac in urbe nomen habet a Passione, cum de lecto surgens ad eremitorium traxisset febri calentia membra; & convaluit.

[31] Augustinus de Santillana dixit, se tertiana laborantem, & stomacho tam debilem, ut ægre tertio aut quarto quoque die cibum caperet; aquam S. Isidori pie sumendo convaluisse, æque ac uxorem suam, ad extrema deductam. Idem de se febrim patienti dixit Christophorus de Yepez serarius, attestante uxore ejus Isabella de Cardenas. Gravius autem periclitatum se asseruit Ferdinandus de Mena sutor, accedente ad febres pleuritide & morti proximum, cum idem remedium sibi poposcit secuto effectu: quod verum esse jurata quoque affirmavit uxor ejus Catharina de la Haya. D. Isabella de Vargas, uxor Alphonsi Lopez de Guevara, [fluxus sanguinis,] hæmorrhoidum fluxu tam molesto laborabat, ut diceret se nec sedere nec ambulare potuisse; ivisse nihilominus ad ecclesiam S. Andreæ, indeque sanitatem orando retulisse. Addidit autem quod filius suus, ex febri moriens, sanatus sit applicito linteo supradicto. Aquam vero ex fonte allatam sibi ac patri suo. Petro Dias depulisse febrem, juravit Joannes Diaz sutor. Idem evenisse sibi, cum Toleti ægrotaret febri, testatus est Domicellus Alfonsus Quintana de Villasante, civis Valentinus; atque etiam antea cum ad febrim accessisset letargus, judicio medicorum mortalis, [letargus,] sed quarto to post aquam sumptam die. Addidit autem & de filio suo Christophoro, quod die quinto, post fusas in eremitorio Sancti preces, sanatus fuerit a duplici tumore, inguina occupante. Eodem in loco, sumpta de fonte aqua, [colica,] sanatus a colicis doloribus & cibi inappetentia fuit Licentiatus Benedictus Flores de S. Vincentio, Clericus & civis Salmanticensis. Et similem haustum subsequente sudore, febris recessit a Joanne Suarez de Canales.

[32] Fr. Joannes Garcias de Jesus, Administrator Collegii & domus Dominæ nostræ Lauretanæ, [vomitus frequens,] vidisse asseruit multos infirmos, a medicis depositos, qui sanati sint allata sumptaque aqua ex fonte S. Isidori, ac nominatim Franciscum Martinez Sacristam in S. Sebastiani. Antonius Grixote agricola, cum febri accessit ad eremitorium Sancti; atque, ut ait, hausta aqua dormivit, & sanus surrexit. Eodem deportari se petiit Clara Gonzalez, uxor Joannis Camacho, febribus, letargo & frequenti vomitu menses jam duos debilitata: ibique post aquæ salutaris potum, solito copiosiorem vomitum passa est: sed sana domum reversa. Simplex vero illius aquæ haustus suffecit Gregorio Hernandez, uti testata est filia ejus Joanna, uxor Francisci de Valladolid ensium fabricandorum magistri: addiditque seipsam, maculosa peste ac pleuritide morituram, servatam in vivis imposito sibi linteo, quod olim S. Isidori corpus involverat: alias vero se convaluisse a tertiana, curato in ejus honorem sacrificio Missæ. Atque hæc est ultima testium, in supra laudato processu præsentatorum per Didacum Salas Barbadillo, audiente eos Joanne Guitiarre Notario & Francisco Vargas.

[33] Joanna de Zayas, uxor Dominici Martin sutoris, dixit, quod letargo sibi accedente ad febrim, sacro Oleo inuncta fuerit, [item letargus,] quando maritus suus aquam de fonte Sancti petitam propinavit, qua sumpta convaluit. Similiter ad febrem pestis maculosa accesserat Alphonso Sanchez de Escobar, cantori capellæ Episcopi Placentini Madriti, & tendebat ad mortem æger; quando allatum sibi linteum supradictum pie deosculatus est priusquam sibi injiceretur, ac paulatim sanatus sine alio medicamine. Ludovico quoque Fernandez argentario febrim auxerat gravis pleuritis: [pleuritis,] sed aquæ Isidorianæ haustum secuto vomitu sanus permansit: id autem ante annos viginti factum esse dixit. Cum vero Andreas Maldonatus chirothecarius non potuisset a febri molesta & gravi cohiberi, quo minus de lecto surgeret, atque ad eremitorium Sancti accederet ut melius poterat; expertum etiam ipsum se dixit, quam salutaris aqua ibidem scaturiat: Idem testata est ejus uxor Eleonara Gomez, addens, eadem aqua simili successu se usam contra ischiadem qua laborabat, & eadem lavando coxam quæ sibi emortua erat, [isohias,] brevi multo melius se habuisse, & intra dies quinque sanam surrexisse. Oculorum aciem impeditam habens Alfonsus de Carabias, invocato Sancto ipsam recepisse se dixit, atque in gratiarum actionem par oculorum argenteorum obtulisse. [oculorum caligo,] Neque pluribus opus fuit Mariæ Martel uxori Francisci Rosales argentarii, ut a colico dolore liberaretur.

[34] Petrus Hernandez Tabernarius ad eremitorium abiisse se ait, & consueto ibidem haustu effugasse a se gravem tertianam. Idem fecit Petrus de Vargas civis Madritensis, [arthritis,] nec solum a febri, sed etiam ab arthritide, qua laborabat, liberum intra quinque dies se sensit. Eodem maritum suum Franciscum Faxardo, famulum Marchionis de Algava, quartana laborantem, deportari curavit uxor ejus Agnes Rodriguez; & oblata ei aqua sanum recepit. Tertiana autem febris fuit toto trimestri tolerata, quam ibidem simili remedio dimisisse se dixit Lucia de Paz, uxor quondam Alexii de Cabildes. Idemque de sua tertiana, sed duplici, affirmavit Peti-Joannes Vergel argentarius, civis Madritensis; ejusque uxor Maria de Santander, cui pestis maculosa mortem minabatur: nec non Franciscus de Quiros sutor, febrim passus. [dolor capitis,] D. Andreas de Alabes, Inquisitor civitatis & Archiepiscopatus Toletani, dixit, quod cum somno ac quiete privatum se doleret, propter capitis ingentem cruciatum per sex septemve menses productum; attulerint sibi linteum, involvendo corpori sacro quondam adhibitum: moxque cessaverit cruciatus, & dormire cœperit. Eidem corpori quondam admotus pileolus nocturnus, cum esset applicitus febrienti D. Joannæ de la Paz, sanitatem dedit; uti testabatur ejus filia D. Maria de Figueredo; de seipsa addens, quod aliquando infirmata, petierit sibi ferri aquam ex fonte S. Isidori, & sic receperit sanitatem.

[35] Idem experta est Anna de Aguilar, post tres menses quibus febrim patiebatur, cum aliis remediis frustra tentatis ipsam Sancto commendasset, ac de fonte ejus bibere fecisset mater ejus Isabella Ruiz, uxor Alfonsi de Aguilar, ostiarii Aulæ: & uxori suæ hoc deponenti attestans maritus, [pleuritis,] de se fassus est, quod a pleuritide adductus in mortis discrimen, medicis desperantibus, sanatus sit, eamdem aquam bibens. Quod etiam faciens ante annos sedecim D. Maria de Padilla, uxor Capitanei Francisci Duarte, cui ad maculosam pestem letargus æque periculosus accesserat, [letargus,] etsi similiter de vita ejus actum medici dicerent, sanata tamen est. D. Maria de Espinosa uxor Bartholomæi Rincon narravit, quod soror sua D. Maria de Ocampo ischiadem patiens, mense post morbi initium sexto commendarit se Sancto; eumque in somnis videre sibi visa, [ischias,] integerrime convaluit. Nec plures quam tres annos transisse dixit Maria de Avila, in Getafensi oppido nata, uxor Joannis de Moles sculptoris, quod in ipso febris gravissimæ ardore adiens eremitorium Sancti, sanitatem bibit. Imo Mariscallus Joannes Nunnez de Prado, civis & Rector Salmanticensis, quindecim dumtaxat dies esse dixit, quod indidem petitam aquam jejunus bibit, & soporatus est; surgens autem gavisus, quod a gravissima febri se liberum inveniret. Idem ante annos quinque acciderat Ioannæ de Triviño, uxori Martini de Lozoya, quamvis tres qui eam curabant medici affirmassent, non victuran ultra quatuor horas: sumpta enim aqua erupit toto corpore sudor, & febris cum infirmitate evanuit. Sic etiam ante biennium Maria Lopez, uxor Didaci Lopez de Nuesto, Getafæ nata, quam febri letargus junctus usque ad portas mortis deduxerat.

[36] Isabella Hernandez, vidua Michaëlis Sanchez, affirmavit, se quidem ante quatuor, filium vero suum Petrum Sanchez ante duos annos, [tertianæ,] a tertiana convaluisse, ipso quo aquam Sancti biberunt die. Gravior infirmitas fuit D. Mariæ de Nava, relictæ qu. Doctoris Ferriol. Cum enim ischiade septimum mensem laborans, nullam quietis partem caperet; medicorum cura adeo nihil profecerat, ut etiam sanguinem per os emitteret diebus quadraginta. Attulerunt ergo ad eam vetus corporis Sancti involucrum lineum, [ischias cum sanguinis vomitu,] ac supra eam posuerunt: quæ se quoque Sancto commendavit, & erumpente mox sudore cœpit melius habere, & tertio die surrexit incolumis. Huic miraculo attestati sunt pater ac mater infirmæ; atque hæc ipsa illud rite deposuit XII Decembris anni MDXCVI, coram Doctore Dominico de Mandieta, Vicario Madritensi pro Illustrissimo D. Cardinali de Quiroga Archiepiscopo Toletano, hujusque ad informationes de Sancto recipiendas Commissario, attestante rursum matre Maria de Godoy, quæ prima in eodem Processu ad testificandum reproducta est, una cum filia Maria de Nava prænominata.

[37] Petrus Sanchez pilearius dixit, quod ante biennium febrem per menses tres patiens, nec levamen morbi a cura medicorum accipiens, aquam de fonte Sancti petierit, & postridie sanus surrexerit. [febres variæ,] Idem fecit Francisca Diaz, vidua Francisci de Tapaia, scutiferi pedestris suæ Majestatis, postquam vidisset corpus S. Isidori: idemque beneficium experta est, quamvis quotidie duplicem paroxylmum pateretur. Quod etiam sibi accidisse eodemque remedio se curatam asseruit. Pastora de Truxilla, uxor Joannis Garciæ capistrarii. De simili liberatione a febri, quam tribus mensibus passa erat, simili modo obtenta, gratulabatur etiam sibi Anna Sanchez, relicta qu, Laurentii Lopez: & Maria Alvarez, uxor Gregorii Rodriguez lebetarii, cum ad Sancti eremitorium pari de causa accessisset. Sed & Sebastianus de Arenas capistrarius, ante duos annos, epota illa aqua dispulit febrim, trimestri toto toleratam: & Joannes Lopez vitriarius periculosiorem febrim, licet octo solum diebus durasset, bis eadem ratione abegit, semel triennio, & iterum sesquianno prius quam testis produceretur. Huic attestans frater, ut qui rem viderat, Stephanus Sanchez, de seipso dixit, quod post decimum quintum similis morbi diem accedens ad eremitorium Sancti, in ipso febrili æstu biberit, & sanus redierit.

[38] Salvator Faxardo, tractandorum armorum magister, confessus est, [apostema in faucibus,] quod ante annos octodecim a periculosa tertiana, quæ novem omnino mensibus duraverat, fuerit liberatus usu Isidorianæ aquæ: & quod alias invocato eodem Sancto crepuerit apostema, cui aperiendo ferrum parabat chirurgus, eo quod fauces illi præcluderet. Similiter dictæ sæpius aquæ gustu febrim sibi ablatam ante annum, dixit Catharina Diaz, filia Petri Diaz sutoris. Eodem autem quo eamdem bibit die, liberatam sese ante tres annos a febri per bimestre tolerata, affirmavit Isabella de Labios, vidua Petri Blas agricolæ. Ea autem, qua post mensem unum infirmitatis simili modo liberatam a triennio se juravit, tertiana fuit. Quartana vero quam a quatuor annis binis mensibus passus Petrus Fernandez Desmalo, in pecorario foro mercator: qui in ipso paroxysmo progressus ad eremitorium Sancti, bibit de fonte ejus, atque sanatus est. Anna Ruiz, uxor Didaci de Aviles scribæ Regii, [epilepsia,] ante triennium solicita pro duodenni filiola sibi cognomine, quæ stuporem (non insuetum puerili ætati malum) & epilepsiam bis quotidie patiebatur; rogavit ut portaretur ad S. Isidorum Madriti. Portata est autem ad ejus eremitorium, finitaque devotione novemdiali, indidem relata est prorsus sana.

[39] Alphonsus Sanchez sartor asseruit, quod ante menses quatuordecim febri ac vomitu septem diebus correptus, [inflatio corporis,] convaluerit mox ut gustata Sancti aqua coopertus est panno ejusdem funerali: quodque uxor sua, Maria Lopez, utrique depositioni contestis assistens, paucos post dies correpta morbo totum corpus inflante, cum is durasset quinq; mensibus, delata fuerit a multis hominibus ad ecclesiam S. Andreæ supra gradus altaris; unde mox sana descendens, domum hilariter regressa est. Prædictam aquam in eremitorio Sancti non solum bibit febricitans Michaël Nieto, pecorarii fori mercator; sed eadem etiam tibias tumentes lavit: & utroque malo liber rediit. Eodem iverunt & simili potu sanatæ sunt a febribus ante annos quatuor Francisca de Montenegro, uxor Joannis Fernandez agricolæ, ejusque cognata Anna de Guita. Indidem etiam petitam a se aquam, ante annos quadraginta quinque, bibisse se dixit Maria Aguada, uxor Alvari Pizarro, ex custodia corporis Regii, [profluvium sanguinis,] cum sibi ex febribus & sanguinis fluxu morienti paratus jam esset funebris sindon, & convaluisse. Maria vero de la Paz, uxor Matthæi de Buenvezino stratoris platearum, dixit, non ipsam, quam febriens ante annos quatuordecim petierat S. Isidori aquam, sed communem aliam per simulationem domesticorum esse oblatam, eumdem tamen effectum secutum.

[40] Joanna Perez, vidua Benedicti Martinez agricolæ, triginta annos elapsos ait, quod molestam plurium dierum febrim depulerit aqua sæpe dicta: [dolor captis,] & idem beneficium obtigisse marito quondam suo; sed & ingentem capitis cruciatum se quasi abstersisse ad capsam sacri corporis custodem in S. Andreæ, mox atque eidem frontem affricavit. Prædictam porro aquam in ipso Sancti eremitorio degustans Franciscus Gomez, rhedarum fabricator, graves febres depulit ante annos quatuordecim. Eodemque filium sibi cognominem adduxit Toleto, ante dies viginti, Didacus del Prado, luteorum parietum structor, successuque optimo febrienti dedit potandam aquam, [febres diversæ,] cujus in seipso fuerat ante annos viginti sex virtutem expertus, contra quartanam tribus mensibus toleratam: uti & Nicolaus Garcia sutor, cum idem quod ipse fecisset; & Isabella de Leon, uxor Joannis Matthæi cœmentarii pluries in pluribus suis infirmitatibus; & contra tertianam ante annos sex Catharina de Palacios, vidua Didaci de Palacios; Francisca de la Cruz, filia Matthæi Hernandez sartoris, decimum quintum diem febri tentata, ante annos tres; Anna Gonzalez, uxor Francisci Lopez coqui Ducis Gandiæ, ante annum duplices tertianas passa menses duos; ejusque maritus ante annos duos in febrim lapsus.

[41] Ante annum præterea dictam aquam bibenti Mariæ de Hita, uxori Marci Carrero ferratoris, stetit importunus alvi fluxus, [diarrhœa,] & febris cessavit: uti & dolor ac tumor gutturis Ludovicæ Gonzales, uxori qu. Petri Lozano tapetiorum textoris, caput & guttur ante menses tres applicanti ad arcam in S. Andreæ. Aquam vero de fonte bibens Anna, [angina,] vidua Joannis Rodriguez cauponis, depulit continuā per multos dies febrim. Eadem de causa ad eremitorium Sancti se conferebat Didacus Lopez pannorum lineorum textor: sed lassatus in via substitit, seque e vestigio commendans Sancto melius habuit, plenam adeptus sanitatem prius quam domus suæ limen actingeret. Quo exemplo mota uxor ejus Maria Hernandez, quartum jam annum cum tertiana febri conflictans, eodem properavit, & aqua gustata convaluit. Sicuti etiam ante annos quatuordecim Didacus de la Fuente, chirothecarius & odoramentarius Regius, postquā plusquam sexaginta diebus continua febri & sanguinis per nares stillatione laborasset: [stillatio sanguinis,] & ante annum Francisca Ruiz, vidua Ludovici Guitierrez quintum decimum diem febrim patiens. Antonius de Lerma argenti faber dixit, quod mense Julio anni MDXCVI maculosa peste ad desperationem medicorum contactus, commendavit se S. Isidoro gustataque de fonte ejus aqua, tectus sepulcrali ejusdem linteo, convaluerit; factum confirmante virgine filia Anna Xuarez, fide oculata.

[42] Penultimi testes fuerunt coriarii tres, quorum primus Joannes Guitierrez affirmavit tibiam sibi vehementer intumuisse, [tibiæ tumida exulceratio.] erumpente per tres plagas pure: quod cum mensem totum tolerasset, ivit ad eremitorium Sancti amicis quibusdam comitantibus; & post fusas preces ibi tibiam lavit, quæ detumescere cœpit: idem autem facienti die abinde octava tumor ac plagæ omnes evanuerunt. Secundo, cui Joannes del Agua nomen, cuique febris continua per tres menses durarat ante quinquennium, alia medicina non profuit, quam aqua in Sancti eremitorio gustata: uti neque tertio, Joanni Nieto ante sexennium, tertianam sex mentibus patienti; cui attestans mater sua Anna Garcia, idem in eodem loco expertam se professa est: & ultima testis Maria de Paredes, Dominici Lopez etiam coriarii uxor ante annos tres. Atque hæc omnia in depositionibus ducentorum ac quatuor juratorum testium fuse diducta habentur: sed brevitatis causa in compendium contracta sunt juxta fidem originalium in ecclesia S. Andreæ asservatorum, una cum hac ipsa epitome. Nunc ad alias informationes transire vellem, receptas a P. Fr. Dominico de Mendoza anno MDXCVI, ex mandato Apostolici Nuntii Camilli Cajetani, [Omittuntur depositiones an. 1596 exceptæ.] Patriarchæ Alexandrini, juxta commissionem XXI Februarii anni ejusdem expeditam: sed labore tædium parituro supersedeo, recitaturus alias, quæ receptæ sunt jussu Serenissimi Archiducis Alberti Cardinalis, annis MDXCVII & XCVIII.

CAPUT IV.
Miracula in secundo Processu excepta, ante annum 1598.

[43] Die XII Decembris MDXCVII D. Leonora de Godoy, uxor Didaci de Mayuelo civis Madritensis, juridice interrogata, [Exeunte an. 1597 auditi testis,] & præmisso juramento coram Doctore Dominico de Mandieta, Canonico Uxamensi, urbis Madritensis ejusque territorii pro Serenissimo Archiduce Alberto Cardinali & Archiepiscopo Toletano, Vicario generali, ac ejusdem suæ Celsitudinis itemque Garziæ de Loaysa Administratoris illius Archiepiscopatus Commissario ad excipiendas attestationes & informationes, quas Madritenses cives de vita, gloria, sanctitate & miraculis B. Isidori, Patroni sui, deponere voluerint, ut ejusdem Sancti Canonizatio a sua Sanctitate in Romana Curia obtineri possit; nec non coram Licentiato Velasquez, Notario Apostolico, testata est, quod, cum ipsa & liberi ejus Ludovica de Godoy, Didacus Mayuelo, & Clara, Bilbai versarentur, mense Junio anni proxime elapsi MDXCVI; pustularum genere (quod a peste haud parum asserebant differre, [quorum prior deponit de pestiferis pustulis,] quodque in ea regione admodum grassabatur) plus quam per duos menses vexati, ad illud vitæ suæ periculum devenerant, ut qui illos curabant medici, spem sanitatis adferendæ omnem deponerent. Domina quoque Leonora ejusque filia D. Ludovica sacro jam fuerant oleo perunctæ; qua de re litteræ Bilbao erant datæ Madritum ad D. Ludovicam de Godoy, D. Leonoræ matrem, ut curam suorum susciperet. Hæc igitur frustum panni, e S. Isidori lecto abscissi, litteris inclusum ad ægras destinat, mandans ut pectori illud suo imponant, utque Sancto sese Isidoro plurimum commendent, hoc modo absq; dubitatione sanandas. Bilbaum deinde ipsa D. Ludovica est profecta, ubi filiam suam D. Leonoram hujusq; liberos, ac suam præsertim neptem D. Ludovicam supra modum ægrotantes reperit. Ludovica namq; in mortis agone constituta, non verbum profari, non sensus ullius indicium dare poterat. Quo in statu ut sua eam avia conspexit, S. Isidori reliquia sibi dari postulans, [admota particula ex lecto Sancti,] eamdem D. Ludovicæ neptis suæ pectori imposuit, ac S. Isidorū pro nepte sua impense obsecravit, ut vitam ac sanitatem ei a Deo obtinere vellet. Ecce autem derepente sibi reddita est infirma, & a circumstantibus potionem sibi amygdalinam præberi petiit. Cumque omnes subitam mutationem vehementer admirarentur, avia, ecquis eam sanasset, sciscitata est. Cui infirma: Sanctus, inquit, Isidorus. Mater porro ejus D. Leonora affirmavit, ægram minime fuisse consciam quando sacra ei Reliquia fuit admota, & nullam ante de S. Isidoro habuisse cognitionem: jussit autem ut aliis quoque ægrotis eadem Reliquia admoveretur; sed ne dimittere illam ipsa cogeretur, in quatuor eam partes dividere placuit, ac suam cuique admovere. Quo facto, absque ulla medicinæ humanæ ope, omnes sibi restituti, duorum non amplius dierum spatio perfectam sanitatem sunt adepti, ac plane incolumes in publicum prodiere. Res ea magnum apud omnes stuporem, [toti uni familiæ curatis.] & miraculi, ut vere fuit, rationem habuit. Ipsa etiam D. Leonora miraculum agnovit, & ex quo tempore Reliquia illa fuit adhibita, nullum amplius in domo ac familia sua ægrotum habuit, cum tamen is per eam regionem morbus grassaretur, quo cuncti facile corripiebantur & extinguebantur non pauci. Certum quoque habet eadem D. Leonora, humanis ullis medicaminibus morbum eum curari non potuisse, atque adeo iis non amplius utendum sibi statuerat; nihil autem esse verius quam S. Isidori ope se suosque convaluisse, quod pariter testata est D. Ludovica de Godoy ejus mater.

[44] Andreas de Cuellar, civis Madritensis, affirmavit de cognomine sibi filio, quod annum ætatis quartum vel quintum agenti advenerit scabies tam copiosa, ut leprosus videretur. Adhibebantur ei medicinæ & unctiones variæ, [Alii, quod aqua Sancti curata sit scabies,] toto tamen verno tempore duravit malum. Cum ergo de miraculis S. Isidori multum audivisset, tulit filium ad eremitorium ac fontem Sancti: & nudatum supposuit tubo ejusdem fontis, atque aqua, frigida licet, studiose ac morose lavit. Neque pluribus opus fuit: quia intra biduum puer convaluit, tale nihil deinceps passus. Postea cum alius quadriennis filiolus nomine Franciscus, post apertam sibi propter graves febres venam erysipelate sic esset inflammatus, [& linteo sepulcrali crysipelas,] ut malum per brachium se diffundens usque ad guttur sinistrum omne latus infectum iret, nec dubitaretur moriturus puer, mox atque illud ad cor pervenisset; pater ejus, sumpta ex prioris filii curatione experientia fretus, vovit quod hunc infirmum si servaretur in vivis adscribendum curaret Confratribus S. Isidori, atque per dies novem ferendum ad ejusdem ecclesiam, ubi quotidie Missam juberet celebrare. Tum lecto ægrotantis instravit funebre Sancti linteum: & continuo stetit erysipelatis progressus, atque intra septimum diem convaluit puer, nulla interim adhibita medicina, linteo prædicto dumtaxat supra se retento.

[45] D. Isabella Duran, uxor Joannis Baptistæ del Monte y Heredia, civis Madritensis, asseruit, quod filiæ suæ D. Ludovicæ de Ayala, nocte quadam circa decimam obvenerit ingens dolor colicus cum tumore ventris, [sola autem invocations dolor colicus.] ita ut mori se crederet adempta respirandi facultate: verum cum sese commendasset patrocinio S. Isidori, intra horæ quadrantem cessavit tumor omnis, cum eoque periculum quod timebatur. Eadem addidit, quod præterito vere anni MDXCVI D. Joanna de Virbiesca, uxor filii sui Ludovici del Monte y Heredia, maculosa peste & erysipelate sit correpta, ita ut de vita servanda desperarent medici, [Aqua eadem curatur hemiplexia.] & in Aulam pro luctu apparando nuntius sit directus: jacebat enim expers loquelæ, ore distorta totoque latere dextro præmortua. Talem cum Madritum reportarent, lateri prædicto vita rediit, non tamen pedi: quare devexerunt eam ad fontem Sancti, unde cum ad eremitorii ædiculam regrederetur, interrogata qualiter pes suus haberet, quem prius ut insensibilem trahebat post se, sanum esse dixit ad Dei laudem; nec fuit qui dubitaret, quin evidentibus miraculis hoc quoque esset adscribendum.

[46] D. Major de Espinosa deposuit quod anno MDXCIV, famulæ cuidam suæ Catharinæ Hernandez post puerperium intumuerit tibiarum una, plagamque aperuerit palmo integro commensuratam: [serto corpori admoto exulceratio tibiæ,] quam post irritum duorum chirurgorum conatum, incurabilem esse pronuntiavit Doctor Quixar, chirurgus etiam ipse, affirmans omnino resecandam usque ad genu tibiam, si arceri mortem intra breve tempus adfuturam vellent. Cum ergo die quadam solito vehementiorum cruciatum sentiret Catharina, ad ecclesiam S. Andreæ se contulit, ubi S. Isidori corpus omnibus inspiciendum prostabat. Sed cum densior turba propiorem accessum non permitteret infirmæ ac valde claudicanti; rogavit quemdam Clericum, ut quod ei porrigebat corallinum sertum sacro corpori admoveret, & admotum redderet sibi. Quo facto Catharina sertum illud circumduxit plagæ, & mox cessavit dolor, quem grandem antea fuisse clamore questuque testabatur. Rediit autem domum nulla parte claudicans; obductaque intra dies quatuor plaga est, retento supra eam solo serto, cui tot remedia nihil antea profuerant ad curationem. Ideoque non dubitavit prænominatus Doctor Quixar casum miraculo attribuere. Ipsa porro D. Major de Espinosa de se dixit, quod anno MDXC lecto affixa menses septem totos ischiadico morbo, [commendatione simplici ischias,] ita ut ægre se pateretur moveri propter doloris vehementiam, medicinis nihil proficientibus, commendaverit se Sancto; eodemque momento cessarit dolor, atque intra decimum quintum diem de lecto surrexerit robusta ac sana. Item quod anno MDXCII, anginam patiens cum apostemate gutturali, deposita fuerit a Doctore medico Hernandez: [& apostema in gutture:] qui marito suo Bartholomæo Rincon dicebat, nullo opus esse medicamine, vix enim fieri absque miraculo posse ut usque ad meridiem viveret infirma: Cum ergo jam velut mortuam deploraret familia, ipsa se suo Sancto commendavit, & rupto ejectoque per os apostemate, evanuit angina; adeo ut sardas muria conditas quas petierat, sapide comederit & postero die sana surrexerit.

[47] D. Maria Vaca de Ocampo dixit, quod anno MDXCIII infantulæ cuidam, [voto adcun di corporis, servatur moribunda,] ignotis parentibus nataæ, Michaelæ nomine, quam domi suæ alebat, post oculi unius dolores & stomachi cruditatem gravis advenerit febris, ita ut medici de ea curanda spem nullam facerent. Ipsa ergo, quæ vitam puellæ vehementer cupiebat salvam, cum lycrymis eam commendavit S. Isidoro, vovens quod novem diebus continuis deferendam curaret ad Sanctum ejus corpus: & subito in se rediit ægra, multoque melius habere cœpit, ac prius quam nonus dies adesset ex toto convaluit. Julius de Pertegal, suæ Majestatis frænarius, dixit, quod anno MDLXXXVIII habuit filium, uno solum mense natum: quem eo adduxerat febris, [& mortuus reviviscit:] ut sextum septimumve jam diem lac nullum sumens, a medico haberetur desperatus. Quo autem die hanc ille sententiam de infante tulit, reipsa mortuus est inter brachia ipsius testis; qui mortuum in sinum matris projecit, & unicum eum habens plorare cœpit ac S. Isidoro supplicare pro vita eidem reddenda. Puer autem aperiens oculos plorare cœpit, seque commovit, & intra tres horas sanus fuit; omnibus certum id miraculum fuisse æstimantibus, in quibus etiam Catharina de Villanueva, uxor ipsius testis & infantis mater.

[48] Licentiatus Joannes Martinez de Aldama, Pastor in parochia sanctæ Crucis Madriti, [epidemico malo correptus sanatur,] dixit, quod anno MDXCII gravi correptus infirmitate, maculosa scilicet peste atque letargo per dies sexaginta, remediis omnibus nihil proficientibus, derelictus sit a duobus Regiis medicis, Doctore Oñare & Doctore Mercado, dicentibus ægre victurum ad quatuor horas. Aderant ea ipsa hora piæ aliquot matronæ, quæ se fatebantur insignia per S. Isidorum obtinuisse beneficia, hortabanturque infirmum, ut etiam ipse ad eumdem recurreret. Ergo ultra solitas suas erga illum devotiones promisit novemdiale sacrificium in ejus eremitorium offerendum si convalesceret. Tum istæ obtulerunt ei pocillum aquæ indidem petitæ: unde cum modicum delibasset, prius quam bis Credo recitaretur, satis recepit virium, [promissa novena & aqua sumpta,] ut de lecto surgens omnem malorum humorum congeriem per secessum egereret. Factus deinde robustior votum solvit, notatque eo mense, qui Martius erat, vulgarem Madriti morbum eum fuisse; ideoque medicos, de ejus qualitate nihil dubitantes, præcepisse ne quis ad ægrū ingrederetur præter infirmarium, atque ut cubiculi pavimentum frequenti conspargeretur aceto, & aliæ consuetæ pestis tempore cautelæ adhiberentur.

[49] Antonius Diaz de Navarrete, Logotheta sive (ut Hispani appellant) Contador in Regio Financiarum concilio, & Rector perpetuus Madritensis, dixit, quod die v Novembris anni MDXCV eodem pestilenti morbo fuerit contactus, atque post longæ infirmitatis tempus ad extrema deductus, [item legato testamentario condito,] receptis extremis Sacramentis, & medicis vitam ejus desperantibus. Condito ergo testamento legavit ad sumptus pro S. Isidori canonizatione faciendos, ducatos duos: & uxor sua Anna de Reynoso multis cum lacrymis ab eodem petebat viri salutem. Hoc facto recessit febris, & ipse intra quatuor aut quinque dies surrexit de lecto. Non multis autem diebus post supervenit ei tertiana, ad mortem quoque eumdem urgens: quod animadvertens ipse testis, nec immemor percepti antea beneficii, jussit duos prædictos ducatos continuo persolvi, seque iterum Sancto commendavit, nec alia medicina opus ultra fuit. D. Ludovica de Vargas Morisote, uxor Alphonsi Lopez de Guevara, dixit, quod utriusque filius Joseph, [& admoto linteo moribundus unus,] anno MDXCIV, tam gravi febri fuerit correptus, ut septimo morbi die moriturus crederetur, sensibus destitutus clausis jam oculis. Hunc ergo cum veluti mortuum lamentaretur, supervenit pater ejus Franciscus de Vargas, & S. Isidori linteum funebre attulit, explicuitque supra puerum; qui mox oculos aperiens manifesta dedit receptæ sanitatis indicia. Ipsa hȩmorrhoides patiens tam molestas, ut movere se præ cruciatu vix posset, dixit se visitasse corpus Sanctum, ab eoque incolumem revertisse.

Blasius Muñoz barbitonsor, anno MDXCI jacebat correptus gravissima febri, [alterqus,] qua omnes eum moriturum credebant, eo quod diu antea bene sanus & corpore multum obeso fuisset. Ipse ergo, ex internis doloribus & inquietudine, quam morbus pariebat, monitus saluti suæ consulere, Sacramenta petiit & accepit: deinde letales jam paroxysmos patienti injecerunt domestici sui linteum sæpedictum, voveruntque quod sanitati redditum inducerent ad visitandum Sancti cremitorium. Quo facto intra quadrantem horæ cessavit febris, & ipse molestia omni liber surrexit e lecto, [Rursum aqua gustata sanatur febris continua,] ac votum pro se factum implevit. Ludovicus Gonsalez, Hispanicæ Regii corporis custodiæ adscriptus, dixit, quod an. MDXCV continuas duorum mensium febres patientem, atque per dies viginti nec unam quidem buccellam trajicere valentem, cum in angustiis maximis versaretur, visitaverit amicus quidam suus, suaseritque ut petitam ex fonte S. Isidori aquam devote biberet. Hoc autem facto, prius quam manu deponeret poculum, sensisse se liberum, ac mox de lecto surrexisse, comedisse, & Valuisse.

[51] Isabella Ruiz, uxor Alphonsi de Aguillar portarii Madritensis, dixit quod anno MDXCVI filia sua Anna totis tribus mensibus gravi febre conflictata, [& puella animam agens,] nequidquam curam omnem adhibenti medico, ac tandem ad extremum deducta discrimen Sacramentis fuerit munita ad mortem. Quæ cum in horas expectaretur biduo jam toto, agonem tam difficilem patientis miserta mater, vovit quod eam, si salvaretur, esset ductura ad eremitorium S. Isidori, ibidem pervigilaturam. Quia autem de ejusdem Sancti miraculis multa audierat, atque de fonte quem istic eduxerat de rupe; ut vidit quod infirma oculos prius obscuratos & loquelam amissam recepisset, ipso quo eam Sancto devoverat momento; porrexit ei aquam inde allatam. Placuit autem Deo ut ea gustata famem sentiens, sapide comederet; ac die proximo de lecto surgeret: quod naturæ viribus adscribi non potuisse affirmavit medicus, ad hoc solum reversus ut intelligeret an jam mortua esset. Addidit eadem testis, [ejusque pater.] quod eodem fere tempore maritus suus gravi lateris dolore correptus, accedente letali febri fuerit derelictus a medicis & velut certa morte inunctus sacro Oleo. Ipsa vero memor gratiæ à S. Isidoro recens impetratæ, eidem scyphum aquæ prædictæ porrexit: qui mox atque gustavit, Benedictus, inquit, sit Deus, quoniam dolore omni solutum me sentio: & sanus de lecto surrexit.

[52] Maria de Paz, uxor Francisci Perez, qui opificio est malleator auri; [Frustillo arcæ S. Isidori, brachium contusum,] cum die quodam lignea in arca quidpiam scrutaretur, excidit illius sustentaculum; brachiumque ejus dexterum intra arcæ latus atque operimentum ea violentia comprehensum fuit, ut ab humeri junctura dimoveretur, cum intolerabili cruciatu. In hoc quiritantem ejulantemque visitans soror: Accipe, inquit, germana, hoc ligni frustulum, quod est de arca, in qua jacuit corpus S. Isidori; eique te commenda. Fecit illa quod monebat soror; & mox atque assulam sacram membro dolenti applicuit, tantum in eo ardorem sensit, ut comburi videretur. Sed intra quadrantem horæ cessavit dolor, & brachium moveri ut ante cœpit. [& surda ad corpus orans curantur.] Addidit etiam quod anno MDLXXIV D. Isabella Tellez, vidua Licentiati Martel, soror sua, postquam septem annis fuisset tam surda, ut nec campanarum quidem sonum perciperet; cum venerabile corpus S. Isidori per octiduum prostaret spectabile, ipsa quotidie mane illuc accessit, ferens oleum pro lampadibus ejus, proque auditu recuperando supplicans. Septimo autem die expleto, vidit ipsa testis quæ comitata sororem erat, quod hæc inter orandum magno cum strepitu moveret caput, seque componeret ad Missam audiendam: qua ad Euangelium perducta cum surrexissent ambæ, dixit D. Isabella videri sibi quod audiret nolam tunc forte sonantem. Finito autem Sacro redierunt domū; & quæ surda tanto tempore non potuerat ullis remediis juvari, omnia quæ sibi dicebantur audiebat, magna cum admiratione ipsius testis alteriusque sororis Gabrielæ Ortiz.

[53] Anna Maria Ruiz, uxor Gonzalvi Fernandez de Viala scribæ Regii, dixit, quod in Pentecoste anni MDXCV, post abortum duplici laborans tertiana, quatuor mensibus ægrotaverit; tandemque eo redacta fuerit, ut qui eam curabat Doctor San-Pedro, intra horam diceret morituram. Habebat autem maxillarum etiam unam dislocatam, sic ut nihil posset ore recipere, [moribunda admoto linteo S. Isidori,] quod ad sustendandam qualemcumque vitam offerebatur. Quæsitum est ergo sacrum Viaticum, in cujus comitatu adveniens ignotus quispiam, cum plorantes domesticos & funebria parantes cerneret, Quin, inquit, S. Isidori linteum sepulcrale requiritis? Quod cum attulisset maritus, infirmæque ac pœne mortuæ, interim dum extrema Unctio expectabatur, instravisset, melius mox habens illa, Domini, inquit, videte ut hoc sit testimonium, quod S. Isidorus mihi contulerit sanitatem: quam reapse intra paucos dies integram adepta, surrexit de lecto.

[54] Petronilla de Vendo, uxor Valeriani Confalconer, gemmarii suæ Majestatis, [alia haustu aquæ ex fonte ejus,] dixit quod anno MDXCVII, mensibus Majo & Junio, duplici laborarit tertiana; sic ut quotidianis incrementis corroborante se morbo, paroxysmi mutuo se comprehenderent. Cumque in eo statu fuisset sesquimense, neque cibum jam amplius ullum admitteret, præter forbitiunculas calidas; qui frustra eam curaverat Doctor San-Pedro, dixit filiæ ejus Annæ, nullum sibi amplius superesse remedium, sed expectandum opus Dei ultimum circa illam. Afflixit ea denuntiatio universam familiam, ipsique ægræ spem vitæ ademit. Advenit interim vicina quædam ejus Francisca Lopez, jubens de fonte S. Isidori aquam peti, per quam ipsa quoque ab infirmitate convaluerat. Nec mora, bibitur allata aqua, invocatur Sanctus, etiam a filia infirmæ Missam in eremitorio ejus curandam vovente; & febris quæ summo in gradu erat resedit, una hora citius quam solebat, nec amplius rediit; ipsa vero infirma cibum petiit comeditque, & intra biduum triduumve incolumis surrexit. Insuper dixit, quod, cum prædictæ illius filiæ ipso eodem anno, [& pleuritica Missas 2 vovens.] in die quo Expectatio partus virginei solenniter colitur, gravis dolor lateris anhelitum quietemque impediret, secuta eum febri & diebus continuis octo incrementum sumente, sic ut nec comedere quidquam posset ægra; recurrit utraque ad jam expertum suffragium S. Isidori, alteramque Missam in ejus honorem in S. Andreæ curandam voverunt: & ipso instanti cessavit dolor & febris omnis.

[55] Francisca Lopez, uxor Christophori de Leon, civis Madritensis, dixit, quod anno MDLXXX continua laborans febri per menses duos, [Eādem aqua utens mulier ægra,] cum purgativam potionem sumpsisset, eamdem rejecit nihil operari valentem. Qua re offensus levir suus Michaël Giron, magna cum arrogantia imperavit ut de lecto surgeret: ac mox inflatus ipsi testi est vultus instar ampullæ vinariæ, tanto cum cruciatu quantum vix poterat explicare. Cum ipso die sederet ad solem magna cum febri, adveniens quidam numquam ei visus, atque tam male habentem intuitus, monuit ut se commendans S. Isidoro iret trans flumen ad ejus fontem, indeque devote biberet. Cui illa præ sanitatis, desiderio sine mora obediens, arrepto pallio festina abiit & prius quam veniret ad fontem videns rivulum ab eo manantem, implevit situlam, atque bibit; [sanatur,] deinde ad fontem procedens ibique orans, magno frigore corripitur: quo ad mediam horam durante, iterum iterumque bibit quantum potuit. Cumque cessasset bibere, cessavit etiam frigus, & subiit desiderium cibi, cujus per octo jam dies ne buccellam quidem unicam sumere potuerat, quin subeunte fastidio linqueretur animo & velut mortua reperiretur. Videns ergo redire appetitum, cessare frigora, detumescere faciem, continuis tribus diebus perseveravit illuc ire, orare, & bibere, post quos malo omni libera mansit. Dixit etiam sæpe sibi accidere, [solita Sanctum pro coquendis cito cibis orare,] ut vix ante undecimam horam modico foco admovens ollam cum obsonio; & præ timore mariti, vehementer succensuri si hora prandii ipsum non inveniret paratum, convertens se ad S. Isidorum ac dicens, Domine mi, S. Isidore, fac ut mihi hæc olla percoquatur cito; suo semper potiatur voto, inveniatque cibos tam bene coctos ac si quatuor horis super foco fuissent: & hoc ipsum testatæ etiam sunt duæ mulieres ante atque post illam.

CAPUT V.
Alia anno 1598 notata, in eodem secundo Processu.

[56] Petrus Martinez, civis Madritensis, anno MDXCVIII Kalendis Januarii comparens, dixit, [Admonitus Sancto puer moribundus,] quod ante triennium filius suus Franciscus febrim continuam passus, atque recuperata sanitate relapsus in aliam valde lentam, toto octiduo tam male ex eadem habuerit, ut jam jam moriturum existimans pater (utpote cui oculi jam fracti erant & obscurati) neque ei spectaculo interesse sustinens, dixerit uxori suæ Isabellæ de Santander, quæ plorans quærebat lintea puero sepeliendo, ire se ad quemdam consanguineum suum, ubi de morte ejus nuntium expectaret. Mansit ergo ibi toto vespere; sub noctem vero domum reversus invenir filium omnino sanum: qui interroganti quomodo se haberet, lætus respondit, Belle, quoniam S. Isidorus me sanavit. [sanatur haustu aquæ ejus,] Interrogata deinde mulier quid accidisset, respondit, quod puer, mox ac pater domo egressus erat, instare cœperit ut quam citissime sibi daretur de fonte S. Isidori, hunc enim mandare, ut inde biberet: quod ipsa continuo fecerit; & viderit eum, epota aqua sibi oblata, convaluisse. Hæc autem omnia tanto magis admiratus est pater, quod puer, non major quadrienni, necdum videbatur scire potuisse, quis esset S. Isidorus; eoque sanitatem tam subitam certiori miraculo adscripsit.

[57] Ioannes Hieronymus, civis Madritensis, dixit, quod anno MDLXXXIX uxor sua Beatrix Paloma, continua febri noctu diuque vexata, cum eadem sit conflictata a mense Iunio usque in Augustum; eoque redacta, [item moribunda mater] ut per totos quindecim dies nihil cibi admitteret, & extra spem vitæ prorogandæ eam poneret medicus Doctor Torres. Ergo post extrema Sacramenta præbita, cum letales paroxysmos ei accedere, atque oculos frangi videret Ioannes, duos de Societate Iesu accersivit, qui assisterent moribundæ, prius quam isti advenissent loquela destitutæ ac gelidæ. Cumque D. Joanna de Guevara, quæ infirmam curabat, vehementer tristaretur ejus morte, cœpit invocare pro ea S. Isidorum, atque ex aqua de fonte ejus petita duos fere scyphos per os infudit: quo facto mansit illa ut mortua, atque ut talem cooperuerunt totam, accensis velut ad cadaver candelis duabus, ac deplorare cœperunt domestici sui. Post unam deinde horam elevavit brachia, sustulit linteum, discooperuit vultum, quem habebat vivide coloratum ut sana; cognovit circumstantes, quorum neminem antea visa erat cognoscere, & omnes in admirationem traxit. Qui cum de tam evidenti miraculo gratias Deo santoque referrent, præsertim Patres Societatis, loqui incipiens, de eadam aqua poposcit atque comedit; & intra tres aut quatuor dies sana surrexit. Dixit insuper idem testis Joannes Hieronymus, [& filius,] quod anno MDXCIV filius suus Martinus de Morales, mense Majo toto ac medio sequenti febrim continuam patiens, cum denique a prædicto Doctore Torres relictus esset pro desperato, mater ejus Beatrix recordata beneficii quod ipsa receperat, de eadem aqua adferri poculum jussit & filio propinavit. Qui ea sumpta continuo in lectum recidit atque obriguit, matre eum ut mortuum plorante ac supra corpus ponente imaginem S. Isidori, quem pro ejus salute continuo invocabat: quo facto melius habuit adolescens.

[58] Isabella Rodriguez, uxor Didaci de Abeo Villadrando argentifabri, dixit, quod anno MDXCVI filia sua Maria correpta fuerit maculosa peste, [puellaque morti proxima,] a qua intra dies quindecim ad extrema deductam cum videret mater, vovit Missam si salvaretur in ecclesia S. Andreæ curandam; quodque ipsam deductura esset ad eremitorium Sancti, ibi oraturam & pervigilaturam: quæ continuo melius habuit surrexitque de lecto. Verum febribus necdum ex toto cessantibus, cum die quadam gravior incumberet paroxysmus; duxit eam mater sua, in comitatu plurium suarum amicarum & consanguinearum ad ecclesiam S. Andreæ, curatoque ibidem sacrificio Missæ, pariter transierunt flumen versus eremitorium Sancti; ubi aqua istic effluente potata puella, a febribus libera rediit domum, cum magna gratulatione omnium, quæ comitatæ infirmam, suas ad S. Isidorum preces pro ea conjunxerant. Alfonsus Hernandez, modica quam habetat substantiola consumpta in curanda quartana, ultra tredecim hebdomades durante, vovit novemdiales in eremitorio prædicto preces fundendas; [nec non relapsus in quartanam voto neglecto:] atque ex eo momento usque ad diem decimum quintum febri caruit. Qua deinde violentius recurrente, memor factus est voti sine causa dilati; atque ob id se puniri conjectans, ad eremitorium prorepsit ut potuit; fusaque ibidem oratione largiter bibit ex fonte, & simul febrile frigus cum quo venerat diluit; neque æstum subsequi solitum aut tunc aut deinceps amplius sensit, persanatus totus.

[59] Catharina de Santander, vidua Joannis Tellez civis Madritensis, dixit, quod Gregoria de Santander neptis sua, [& incurabiliter obstructa alvum,] quam habebat domi novennem circiter aut decennem, in gravem concidit infirmitatem, ex qua remanserunt ei obstructiones tam pertinaces, ut totis quatuor annis curari nequiverint. Itaque ipsa ejus amita recurrens ad devotionem erga S. Isidorum, tamquam ad ultimum remedium, porrexit nepti suæ haustum aquæ illius: neque mora tanta intercessit, qua bis Apostolicum symbolum recitaretur, quin malis humoribus per secessum ejectis, relevaretur ægra & sana inveniretur. Idem se fecisse dixit anno MDXCVII mense Aprili vel Majo, eumdemque effectum expertam esse in persona Joannæ Vasquez, quæ erat uxor Michaëlis Perno famuli suæ Majestatis, & intra quatuor menses, quibus passa erat duplicem tertianam, redacta est ad mortis articulum, [& recidiva in duplicem tertianam,] susceptis omnibus Sacramentis. Verum cum quadraginta dies distulisset implere votum quo S. Isidro se obligarat, ad eamque reviseret prænominata testis, reperit eam relapsam, nec dubitantem quin hæc esset suæ cunctationis pœna. Cœpit ergo novemdialē quam voverat devotionem, & primo quo cœpit die convaluit, atque omnia prædicta suo testimonio confirmavit, nonnihil tamen varians circa materiam voti. Dicit enim se ad exhortationem Catharinæ legasse testamento duodecim Regales nomine eleemosynæ, neque meminit novenæ aut cunctationis ullius; sed redeuntibus iterum febribus se vovisse asserit Missam dicendam in eremitorio, atque unius noctis ibidem pervigilium: quod & compleverit, mox atque sumpta iterum aqua febres cessasse animadvertit.

[60] Anna de Reynaltes virgo, filia Petri de Reynaltes, affirmavit, quod anno MDXCVI, erysipelate caput occupante, tumefacta sit adeo vultu, ore ac gutture, ut curantibus se medicis admirationi esset, & quarto morbi die etiam desperationi, [atque ex erysipelate moriens puella:] propter æstum febris longe maximum: jamque sine motu jacenti funebria pararentur. Sic constitutæ visum est quod sibi afferretur aqua de fonte S. Isidori; atque ut melius inter angustias letales potuit, levavit se tamquam bibitura; sed frusta: merum enim phantasma id erat. Hoc ipso tamen admonita ægra quid suæ conduceret sanitati, magna fiducia cœpit postero die urgere ut sibi jā dicta aqua adferretur. Qua summos inter æstus epota, convaluit subito cibumque poposcit, narrans omnibus, quod ad Missam & pervigilium in ejus eremitorio se obligans, & aquam sumens, esset sanata.

[61] Anna Maria Martel, uxor Roderici de Lazarte argentarii, dixit, quod anno MDXCVII mense Julio domi suæ hospitatus Joannes Lopez Lusitanus, [Lusitanus agens animam,] graviter fuerit infirmatus, & de concilio medicorum, vitam ejus desperatam habentium, munitus extremis. Qui deinde condito testamento decem ducatos legavit pro Canonizatione S. Isidori. Cumq; noctem habuisset gravi paroxysmo inquietissimam, jam non aliud quam mors expectabatur: sed mane a revisentibus inventus hilaris totus, dixit sibi opus non esse medicis, quia erat a meliori curatus. Percunctanti autem Annæ — Mariæ, a quo? respondit, ipsa nocte adfuisse sibi turbam puerorum, cumque iis virum quemdam in habitu monastico: se vero existimantem, quod adessent petituri stipendium pro Missis quas dicendas curaverat, jussisse ipsum numerari: sed respondisse S. Isidorum: Non propter istam eleemosynam venimus, sed ut visitemus te: quia ego sum S. Isidorus. Atque ex eo tempore sanus fuit, [apparente ei Sancto, servatur.] ita ut vehementer miraretur medicus, juberetque gratias agere Sancto, qui eum de maximo periculo eripuisset. Hæc deposuit superius nominata Anna — Maria Martel VIII Januarii MDXCVIII, coram Doctore Dominico de Mandieta Vicario generali, & duobus Notariis, assistentibus Licentiato Velasquez & Petro de Herla. Eademque omnia coram iisdem testificata est Francisca Martel, uxor Joannis de la Cerda argentifabri civis Madritensis, habitans in vico argentariorum in propriis ædibus, ipso die & anno.

[62] [Sanantur post febrim 5 mensium mortiproximus hausta aqua,] D. Francisca de Quadros, uxor Martini Alvarez de Acosta, civis Madritensis, dixit, quod anno MDXCIV, cum ipsa recenter ad Aulam venisset, marito suo obvenerit febris per quinq; menses continua, nullum fere intervallum relinquentibus paroxysmis. Quare depontum a medicis & extremis munitum jam tum velut mortuum plorabat, incipiebatque res suas componere reditura Malacam, unde erat oriunda. Hoc in statu inveniens eam vicinarum una, nomine Eugenia, intellecta doloris causa, bono animo esse jussit, & petitam ex fonte S. Isidori aquam morienti offerre. Dictum, factum: & infirmus, adjuvante uxore utcumque caput a lecto sublevans, bonum sumpsit haustum, simul vigiliam in Sancti eremitorio & Missam curandam vovens; & mox cessante febre surgere de lecto potuisset, nisi debilitas nimia obstitisset, quæ tamen intra tres dies sublata etiam ipsa est.

[63] [& tibias tumefacta visitato corpore,] Maria Lopez, uxor Alphonsi Sanchez civis Madritensis, dixit quod mense Junio anni MDXCIV lapsa sit in morbum, corpus tumefacientem ac singulariter tibias, idque tam enormiter ut neque consistere pedibus posset, nedum gressus formare. Cum autem post sex menses non modo imminutum nihil sed auctum potius esset malum; contigit ut corpus S. Isidori monstrandum esset nepoti Pontificis Clementis VIII: qua occasione D. Petrus Ponce de Leon invitavit infirmam ad spectandum venerabile illud corpus. Illo ergo curante & duabus personis sustentantibus, deducta est ante aram in qua stabat aperta arca: moxque ut a spectaculo pio recesserat nepos Pontificis, iisdem adjuvantibus subiit gradus ducentes ad altare prædictum; neque contenta ei se commendasse petendo sanitatem, etiam unum ejus pedem & stimulum, quo inter arandum utebatur Sanctus, reverenter contrectavit manu; moxque per eosdem gradus descendens multum sese sensit sublevatam; & residente paulatim tumore brevi convaluit, petiitque adscribi Confraternitati ipsius Sancti, in eleemosynam numerans triginta regales. Eadem dixit, [& lintee ejusdem enstrato moribundus,] quod anno MDXCV, mense Majo, febri continua occupatus maritus suus, nihilque cibi sumere valens per dies quindecim, quod non statim revomeret; fuerit administratus extremis, quia timebat medicus ne subito moreretur. Tristis ergo, tum pro mariti periculo, tum quod se in extera regione & liberis gravatam videret, notum S. Isidori suffragium petiit, Missas ei duas dicendas vovit, linteumque sæpe dictum super ægrum extēdit, & aquam de fonte bibendam porrexit. Mox autem cessavere febres ac vomitus; cibum petiit æger, eodemque die sanus surrexit. Rem hanc cum ipsa testis narrasset Josepho cuidam famulo D. Camilli Cajetani Apostolici Nuntii, atque is negasset Isidorum, qui necdum solenni canonismo etat approbatus ut Sanctus, posse auctorem credi sanitatis marito collatæ; idem sequenti die confessus est, quod sibi visus esset in lecto suffocari a Sancto apparente; ideoque mox vovisse duas Missas curandas, petitaque verborum priorum venia, confessum sacramentaliter ad sacram accessisse Communionem, atque deinceps Sancto fore devotissimum.

[64] D. Maria de Montalvo, ex Alcala de Henarez oriunda, [aquä autē sumpta febribus emaciata mulier,] sed Madriti habitans, uxor quondam Gasparis Perez de Orosco, dixit quod anno MDXCII continua cœperit febre laborare, quæ commutata in duplicem tertianam ipsam ad mortis discrimen adduxit, ac denique degeneravit in quartanam, unde prorsus emaciata fuit, post mensem sextum infirmitatis, frustra multimodis curatæ, vix ossibus hærens. Tandem convertit se ad invocandum Sanctum; ipsaque hora qua redituram febrim expectabat, cujus indicia dabant algores prævii, ivitad ejus eremitorium; ibique ex fonte tantum bibit, ut si alterius generis aqua fuisset, tantum non fuerit disrumpenda: & ex hoc sana omnino mansit. Dixit insuper quod anno MDXCIV mense Julio tantos in tibiis passa sit dolores, ut neque consistere pedibus neque quiescere in lecto posset. Ita afflictam miserata mater sua, ad S. Andreæ abiit, supplicatura pro filia; quæ interim subito liberata ab omni cruciatu, [postea in tibiis curata,] redeunti paulo post matri gratulabunda occurrit, & quid sibi accidisset congaudenti narravit.

[65] Vincentius de Vezerra, civis Madritensis, [& vir a medicis depositus,] dixit, quod anno MDXCVIII circa festum Deiparæ Assumptæ, contraxerit pestem maculosam cum lateris dolore conjunctam: unde eum moriturum dixerunt duo medici, post quindecim dies curationi frustra insumptos: imo monuerunt ne sibi crastinum polliceretur, sed animæ suæ quam primum consuleret. Interim allata est potio medica, quæ magis gravavit ægrum: quare se jam jam mori existimans, dum uxor sua cubiculo egreditur, sorbitiunculam calidam paratura, surrexit de lecto arripuitque poculum plenum aqua de fonte S. Isidori, & bibit quantum potuit, revertitque ad lectum liber ab angustiis mortalibus ipsaque febri & lateris dolore. Quæ omnia intelligens medicus, ad infirmum visendum postero die regressus, manifesto miraculo facta judicavit. Dixit idem, quod anno MDXCVII mense Augusto, filia sua Anna, intra decimum & undecimum ætatis annum constituta, [ejusque filia:] lentam & continuam febrim incurrit, qua incrementum quotidianum sumente vocatus decima die medicus Doctor Hernandez; Nunc, inquit, vobis advocandus eram, cum scilicet mortua puella est. Videns ergo mater abiisse medicum, nulla re præscripta, velut in re desperatissima; properavit ad ecclesiam S. Andreæ, cum lecytho olei, ante S. Isidorum arsuri; unde post fusas cum lacrymis preces intra dimidiam horam regressa domum, filiam reperit sanam & hilarem.

[66] Joannes de Almagro civis Madritensis affirmavit, [item alius;] quod anno MDXCI pestilenti correptus febri, & letalibus maculis totus conspersus, cum duodecimo morbi die susceptis Sacramentis se comparasset ad mortem, ex judicio medicorum jam proximam; ardenter se commendavit S. Isidoro, miraculorum ejus recordatus; & sumpto aquæ illius cantharo, simul hanc simul & perfectam bibit sanitatem, quam etiam demonstrabat appetitus cibi, desueto pridem stomacho redditus. Gratia Pizarro civis Madritensis dixit, quod anno MDXCIII circa Natalem Domini, maritus suus Christophorus Rios tertianas incurrit, tres quatuorve paroxysmos uno eodemque die adferentes. Quare Doctor Leon, celebris in Aula medicus, toto quatriduo quo eum visit, [nec non tertius admore linteo.] reperiens ægrum, nullius medicinæ sumendæ capacem, in pejus vergere, alterum sibi nihilo inferiorem Doctorem Sepulveda secum adduxit: & ambo pariter monuerunt, ut continuo provideret saluti animæ, quando jam corpori spes nulla supererat. Hac denuntiatione perculsus ille, petiit adferri sibi linteum sepulcrale S. Isidori, atque post sacrum Viaticum sumptum supra se explicari: quo facto convaluit totus; & rediens sub vesperam Doctor Leon, remque omnem intelligens, non videbatur exsatiari posse deosculando sacro linteo, & omnibus suis membris devote applicando.

[67] Ludovicus Garcia, Madrito oriundus, deposuit, [Curantur eodem potis lapsus letalis,] quod circa Pentecosten anni MDXCIII egressus sit cum patre suo Luca, ad inspiciendum prȩdium quoddam Monacharum Franciscanarum a Conceptione nuncupatarum, in districtu Aravacensi; quodque pater suus delapsus ex mulo cui insidebat tam infeliciter fuerit, ut crederet ei intra corpus ruptum fellis folliculum, aut gravem aliam læsionem obvenisse. Corpus igitur transversim impositum jumento, revexit Madritum. Quod videns Maria de Viana uxor Lucæ, atque ex medico accersito intelligens plane letalem esse casum, ipsum testem, [& morbus desperatus:] filium scilicet suum, misit haustum aquam ex fonte S. Isidori: quam maritus, jam jam ut videbatur expiraturus, bibens, liberum sese mox a febri & suffocante pectus dolore sensit, ac sanus fuit absque alio remedio. Addidit porro, eodem successu eamdem aquam sumptam esse a matre sua, graviter ægra & jam conclamata: ideoque omnes de familia sua singulis in morbis remedium ex fonte prædicto petere, nec voto frustrari.

[68] [alius item admoto linteo,] Joannes de Cabezon, civis Madritensis, dixit, quod circa festum S. Petri anno MDXCIV continua fuerit correptus febri, cui post octo dies accesserit vomitus tam frequens, ut nihil omnino cibi retineret stomachus: unde post secundum ægritudinis mensem derelictus a medicis, & extremis munitus, petiit linteum S. Isidori adferri; eoque sibi injecto convaluit, ipso die (nisi debilitas aliud suasisset) de lecto surrecturus. [& ad fontem pertinax quar tana,] Filia porro ejusdem testis Balthasara nomine, anno MDXCVI quartanis febribus sic emaciata, ut sceleto similis videretur, quæ vegeta & obesa fuerat; vovit S. Isidoro trinoctium in ejus eremitorio pervigilandum & Missam ibidem curandam: atque ita jumento imposita (nec enim aliter potuisset) cum pluribus eam ne caderet fulcientibus, venit ad fontem, & copiose bibit, ac sana rediit. Isabella Garcia, vidua Francisci Perez bibliopolæ Madritensis, ex ejus morte tantum concepit mœrorem anno MDXCIII, ut quartanā incurreret, quæ hecticam eam fecit, ventremque tam vehementer inflavit ut crepatura videretur. Hoc in statu cum biennium perseveraret, nihil proficientibus remediis applicitis, seque octo liberorum turba oneratam videret ac pauperem, curavit ut ipsa quoque (quamvis neque pedibus consistere neque comedere quidpiam posset amplius) jumento imposita deveheretur ad fontem prædictum: unde cum devote bibisset seque composuisset ad noctem ibi pervigilem agendam; gavisa est febrem, cujus is dies erat, non advenisse; post tertiam autem vigiliarum votivarum noctem detumuit venter, & dolor omnis sublatus ei est. Hæc postquam testata esset Isabella de se, addidit, quod aliquando suam istam curationem narrans cuidam Equiti Valentino, ex eodem audierit, ipsum quoque a S. Isidoro liberatum fuisse a gravi infirmitate, qua Valentiæ multis annis laboraverat.

[69] Isabella Soriano, uxor Matthæi Duran civis Madritensis, [item paralysis invocato Sancto,] confessa est, quod anno MDXCVII mense Majo dextero crure debilitata, sic ut illud totis octo diebus neque extendere neque reducere posset, suasu matris suæ Mariæ Benedictæ, S. Isidoro se commendavit; & mox mitigato malo, priusquam clauderetur dies ex toto sana fuit. Dixit ergo mater quod hæc gratia deberet accepta referri S. Isidoro: sed negavit filia, quod is nondum esset canonizatus. Nec impune. Nam intra primum a recepta sanitate mensem rediit prior paralysis, non jam in crus unum, sed in dimidium corpus totum a cingulo deorsum, ita ut totis tribus septimanis absque alieno auxilio nec stare, nec sedere, nec corpus aliquo posset movere. Non dubitans autem quin hæc esset suæ incredulitatis pœna, veniam poposcit, vovitque duas Missas in Sancti honorem curandas & corpus ejusdem a se visitandum: moxque salutem integram consecuta est. Quemadmodum sua etiam mater, quando cruciatum grandem patiebatur in brachio dextero, qui ad humerum & pectus sese extendens, quietem ei omnem & movendi brachii potestatem abstulerat toto uno mense.

[70] Petrus Ortiz, suæ Majestatis famulus, retulit, quod anno MDLXXXIX lecto decubuerit cum gravissimis arthritidis doloribus, [& arthritis] quæ sextum jam mensem privatum tenebant usu membrorum atque quiete, noctu diuque sæviente cruciatu, quo cogebatur etiam clamores edere. Denique remediis aliis frustra tentatis, cum ferre diutius tormentum istud nequiret, cœpit exclamare, S. Isidore, salva me: & mox aliquantulum relevatus, arripuit baculum, seque ut potuit traxit ad eremitorium Sancti, ubi hausta aqua omnem reliquum cruciatum abstulit. Alias anno MDXCVIII mense Januario, [ac sanguinis fluxus.] sanguinis fluxu tam copioso laborans, ut globos ejus concretos emitteret pugni instar grandes, & veluti per canalem diffluere omnis videretur; cum ejus curam dimisissent Doctor Valle & alius nihilo minus expertus Medicus; seque moriturum brevi crederet, quia intra unam diem noctemque vigesies fuerat compulsus ad sedem, sanguine mirabiliter exundante; ipse præsente Notario Vicarii Mandietæ, qui prioris miraculi depositionem excepturus assidebat lecto, commmendavit se iterum S. Isidoro, magna cum devotione dicens, Benedicte Sancte, quandoquidem hic in tuo obsequio occupor, mihique in necessitatibus meis semper præsto fuisti; rogo ut me liberes hoc sanguineo fluxu. Ipsoque momento stetit sanguis, & sanum sese ex toto factum gavisus est Petrus.

[71] Petrus de Vargas, civis Madritensis, dixit, [luvantur arthriticus alius,] quod anno MDLXXXIX & XC molestissima arthritide per menses quatuor ægrotaverit, non sine febribus: quibus malis cum multa frustra essent adhibita remedia, recordatus miraculorum S. Isidori, adferri de fonte ejus aquam jussit; atque insciis medicis (hi enim abstinere omnino a potu jusserant) ex eo bibit, seque mox liberum fuisse testatus est. [crure manea,] Ejusdem aquæ efficaciam expertura D. Joanna de Briviesca, uxor D. Ludovici del Monte y Ayala, civis Madritensis, ad curationem cruris pedisque, in quibus pridem præmortuis nullum sensum reducere potuerant diu frustra applicata remedia; accessit ad eremitorium, socru sua & quadam cognata comitantibus. Ibi infirmæ crus ac pedem cum devote lavisset prædicta cognata, mox eis sensus ac vita rediit, ita ut absque auxilio cujusquam domum expedita redierit Joanna. Alsonsus Martinez de Cos, civis Madritensis, dixit, audivisse se ex suo patre, [conjux sterilis,] quod ejus mater, avia sua, post viginti duos annos in sterili matrimonio peractos, recurrens ad S. Isidorum, post aliquot Missas in ejus honorem curatas oblationemque olei seu candelarum, fœtum conceperit atque pepererit perquam feliciter, sicut optaverat. Addidit etiam quod filius suus Joannes de Cos, equum, [equus læsus,] quem die S. Joannis conscenderat spatiaturus ad ripam fluminis, calcarium uno imprudenter impacto sic læserit, ut sanguis sisti nulla ratione posset; remedium autem repererit in eremitorio S. Isidori, celeriter eo accurrens, & plagam aqua ibidem fluente lavans. Denique affirmavit familiare jam esse domi suæ, ut quoties aliquis in morbum incidit, aqua eadem petatur ac devote bibatur; secuto ut plurimum effectu optato.

[72] [tibiis manibusque contracta,] Marcus de Burdaria, civis Madritensis, dixit, quod uxor sua Casilda de Prado, anno MDLXXV aborsum passa, manibus ac tibiis contracta fuerit, sic ut neque has dimovere ab invicem posset ad gradiendum consistendumve, neque illas aperire totis novem mensibus. Post quos cum Doctor Almazan incurabilem videri dixisset, eamque deseruisset; quarto ab inde die necdum elapso sanā illam reperit testis ipse, tum necdum cum ea matrimonio junctus. Cui ad tam citam convalescentiam obstupescenti relatum est, jussisse Casildam adferri de fonte S. Isidori, eoque gustato horam integram copiose sudasse, atque exinde liberatam esse infirmitate quacumque antea tenebatur. Franciscus de Quiros, civis Madritensis, multis diebus profluvio sanguinis febribusque afflictus totusque emaciatus, [fluxu sanguinis ad extrema deductus,] cum se mori videret, vocari ad se medicum jussit; quod citius facere paupertas vetabat; hic autem eo viso respondit, nullum amplius esse medelæ aut spei locum. Ergo vovit S. Isidoro, quod, si eo intercedente salutem consequeretur, noctem unam vigilaret in ejus eremitorio. Vix votum pronuntiaverat, quin sese melius habere sentiens surgere voluerit; &, uxore sua Margarita de Flores debilem mariti gressum fulciendo juvante, processit ad prædictum eremitorium: ubi mox atque de fonte bibit, libum ei intinctum, quod uxor sua clam eo attulerat, comedere potuit; qui per multos dies nec unam quidem buccellam admiserat: rediens autem sub noctem tantum habuit virium, ut solus absque scipione aut alio adjutorio ambularet.

[73] [vi febrium delirans,] Gregorius Guerrerus, Clericus Cameræ D. Camilli Cajetani Apostolici Nuntii, dixit, quod anno MDXCVIII tertia die Martii incurrit febres, quæ lecto affixum usu etiam rationis privarunt, sic ut nihil dicere sapienter posset, sed insulse atque insane multa. Apparuerunt deinde in ejus corpore pestilentes maculæ, quorum indicio cognovit medicus valde periculosum esse morbum. Octavo autem die quod eo in statu fuerat, nihil comedere valens, jussit de aqua S. Isidori ferri a quodam suo germano fratre: qua plenum scyphum manu tentes, bis Pater & Ave recitavit, vovitque duas Missas curandas, & duos regales ad canonizationem ejus conferendos: quo facto bibit, & liber continuo fuit ab omni infirmitate. [& graviter berniosus.] Didacus Bravo civis Madritensis dixit, quod, cum esset Sacrista in ecclesia S. Andreæ, ad eamdem se receperat azylum quærens quidam Antonius Benedictus, oriundus Valentia: qui uno in inguine graviter ruptus, cum diros pateretur cruciatus, sæpe audiebatur a Doctore Joanne de Molina, Imperatricis Capellano, erumpere in ejulatus & clamores. Tandem vero, cum herniæ ipsius locum unxisset oleo de lampade S. Isidori accepto, cœpit clamare: Venite, Domini, ad conspiciendum miraculum, quia hernia incurabili laborantem sanavit iste Sanctus. Atque ex eo tempore, quamvis adhuc multis diebus ibidem in azylo manserit, numquam amplius ejulantem quiritantemve audivit Doctor prænominatus, in eadem ecclesia pro suo Sacristæ majoris munere dormiens.

SVPREMVS HONOR
S. Isidoro ab Ecclesia impensus.

Isidorus agricola, Madriti in Castell. (S.)

EX HISP. I. BLEDÆ

CAPUT I.
Solennis Beatificatio S. Isidori, Philippus III delato ad se corpore sanatus, festum 15 Maji solennissime peractum.

[1] Vbi tanta miraculorum copia, gemino Processu legitime testata, Romam perlata fuit, inquit Bleda lib. 2, Tract. 2, cap. 10; denuo ex parte Philippi III Hispaniarum Regis institum pro canonizatione est, per Oratores Regios; causaque ad Rotæ Auditores Dominos Peniam, Littam, & Justum delata. Quia autem non consuevit Apostolica Sedes procedere ex Actis, per solam Ordinariorum potestatem confectis; ideo, quamvis per dictorum Auditorum Relationem Paulo V Pontifici satis constaret de generali fama sanctitatis, virtutum, cultusque beato viro constanter ad ejus sepulcrum exhibiti; idem Pontifex, mortuis interea Litta & Justo, [Auctoritate Apostolica] substituit Dominos Lancellottum, & Alphonsum Manzanedum de Quiñones, Rotæ Auditores, qui una cum prænominato Peñ a curarent Processus, Auctoritate Apostolica formandos. Hi autem delegaverunt pro se tres Judices in partibus, Illustriss, scilicet Cardinalem Bernardum de Rojas y Sandoval Archiepiscopum Toletanum, D. Fr. Franciscum de Sosa Episcopum Canariensem, & D. Joannem Hozes Thesaurarium atque Canonicum Cartaginensem, ut simul omnes vel duo eorum formarent Processus in specie, cum facultate compulsandi alios processus scripturasque authenticas eodem spectantes.

[2] Fecerunt illi, quod sibi mandatum fuerat, & Romam miserunt duos prægrandes Processus; [novis factis Processibus,] quorum unus Remissorialis complectitur depositiones ducentorum sexaginta quinque testium, alter Compulsorialis, Processus omnes quos Informativos appellant, cum aliis multis scripturis bullisque & brevibus Pontificum Romanorum: ad quos conficiendos operam & præsentiam suam etiam contulerant Didacus de Urbina, qui tempore ipsius Canonizationis fuit Rectorum Madritensium Senior; & Joannes Gonzales de Almunia, qui annis circiter quadraginta in hac causa laboravit. Curatum autem mox Romæ est, ut dicti Processus ex Castellana lingua transferrentur in Latinam. [iisque in Rota receptis ac probatis,] Interim vero mortuus est Peña, & Lancellottus ad Cardinalatum evectus; iisque substituti Auditores D. Sacratus & D. Coccinus. Rex autem & civitas Madritensis, post maturam deliberationem, totius causæ specialem curam demandaverunt D. Didaco de Barrionuevo, Equiti habitus S. Jacobi, Rectori perpetuo & Vexillifero Madritensi; multam in ejus diligentia collocantes fiduciam, quod ipse per B. Isidori merita sanatum se agnosceret a podagra, quæ ad tempus debilem & claudum tenuerat. Hic Romam appulsus, substituit sibi Doctorem Melchiorem Ramirez de Leon, Protonotarium Apostolicum & Canonicum Cathedralis Segoviensis: atque hujus auxilio rem eo adduxit, ut Processus omnes, tam Ordinaria quam Apostolica auctoritate formati, validi esse & in forma probanti judicarentur ab Auditoribus Rotæ; quorum consensui cum Sacra Rituum Congregatio subscripsisset, idque referente Cardinali Lancellotto, expeditum fuit Breve Beatificationis ad canonizationem præambulæ.

[3] Nusquam ipsum Latine reperio, non tamen difficile fuerit ex Hispanica versione, quæ Capite præcedenti apud Bledam est, ad priorem linguam reducere sensum. Est ergo ejus hic fere terror: [expeditur Breve Beatificationis,] Paulus Papa V ad perpetuam rei memoriam. Constituti a Domino in cathedra Principis Apostolorum, quamvis indigni, libenter condescendimus & opportunis favoribus prosequimur supplicationes pias fidelium, quibus Dominus virtutum honorificatur in servis suis. Cum igitur ex parte carissimi nostri in Christo filii Philippi Hispaniarum Regis Catholici, & dilectorum filiorum Cleri ac Populi civitatis Madritensis, diœcesis Toletanæ, nuper propositum nobis sit, quod servus Dei Isidorus Agricola & Patronus dictæ civitatis, fuerit illustratus a Domino multis & magnis donis virtutum, gratiarum & miraculorum: quapropter Rex Philippus Clerusque & Populus supradicti humiliter nobis supplicari fecerint, ut donec ab hac Apostolica Sede obtineant speratæ canonizationis honorem pro dicto Isidoro Agricola, propter excellentiam meritorum ejus, possit dictus Isidorus nuncupari Beatus, de eoque Officium ac Missa recitari. Ideo, re prius per venerabiles Fratres nostros S. R. E. Cardinales pro sacris Ritibus deputatos cognita, quibus commissa fuerat examinanda, [& conceditur Missa atque officium pro 15 Maji.] de consilio dictorum Cardinalium prædictis supplicationibus inclinati, auctoritate Apostolica & tenore præsentium in perpetuum concedimus & indulgemus, ut dictus Isidorus Agricola possit vocari Beatus, de eoque tamquam Beatificato ad diem decimam quintam Maji (quo die celebrabitur festum suæ Translationis) possit recitari Officium & Missa celebrari respective in Regnis Hispaniæ, Portugalliæ & Alagarbiæ, nec non in Indiis tam Orientalibus quam Occidentalibus: in civitate autem Madritensi prædicta sola sub ritu duplici & tamquam de Patrono, secundum Rubricas Breviarii & Missalis Romani de communi Confessorum non Pontificum: & ut possit libere ac licite poni in Martyrologio, quando recudetur denuo auctoritate Sedis Apostolicæ, non obstantibus constitutionibus & ordinationibus Apostolicis aut quibuscumque contrariis. Datum Romæ ad S. Mariam Majorem, sub annulo Piscatoris, XIV mensis Junii, MDCXIX, Pontificatus nostri XV.

Cardinalis S. Susannæ.✠

[4] Hujusmodi Brevi Madritum perlato, incensa totius civitatis sunt studia, [Anno 1619 Rege in Casarubiis infirmato,] ut primum quod proximo anno celebrandum esset ex Apostolica auctoritate festum, quam solennissime ageretur. Dum autem in diei statutæ expectatione volvuntur menses, Olisipona rediens Rex Philippus, cum XII die Novembris pervenisset in Casarubios del monte (uti narrat Bleda cap 8) ibidem infirmari cœpit; & ex judicio medicorum, periculosum esse morbum censentium, coactus subsistere. Perculit ea fama civitatem Madritensem, quæ pro salute Regis supplicabunda, solenni processione instituta, ad Regium Discalceatorum monasterium traduxit sanctam imaginem Dominæ nostræ de Atocha Feria VI die XV Novembris. Sabbato autem die XVI ex Casarubiis venit Franciscus de Villacis, Corrector Madritensis, tristissimi nuntii bajulus, atque significans aggravari infirmitatem, & medicos de Regis salute ambigere. [decernit civitas corpus S. Isidori exponendū,] Exceptus hujusmodi nuntius fuit cum ea amoris dolorisque expressione, cujus capaces erant fidelissimorum subditorum animi; ubique singultus, ubique lamenta audiebantur per plateas: civitas autem, ad instantiam Correctoris prædicti in consilio præsidentis, & totam hanc rem studiosissime dirigentis ac promoventis, in hac necessitate extrema censuit recurrendum esse ad Sanctorum suorum Patronorum auxilium: & re collata cum Illustriss. D. Ferdinando de Azebedo Concilii Castellæ Præside, constitutum fuit, ut continuo efferretur sacrum B. Isidori corpus, & eum processione generali deduceretur ad Regale monasterium ab Incarnatione dictum; Dominis Præsidibus & Conciliis singulis Ordinibusque Religiosis eamdem comitantibus & cereos ardentes gestantibus, magna cum devotione & lacrymis.

[5] Igitur Mag. Alfonsus Franco, Curatus ecclesiæ S. Andreæ, ubi collocatum erat sanctum corpus, sacerdotaliter indutus, Missam fecit de glorioso Sancto, primam quæ post ejus Beatificationem celebrata fuit: interim vero supervenit veredarius, solicitudinem mœstitiamque communem aggravans, nuntiansque novo paroxysmo fuisse Regem extra sensuum usum dimotum ad tempus. Quare visum fuit omnibus ipsum sanctum corpus deferendum esse Casarubios, [imo deferendum ad ægrum:] & lecticæ celeriter ad id paratæ imposita capsa, vestita serico rubeo, operta fuit pallio texturæ aureæ: comitantibusq; equestri pompa ac tedas præferentibus Religiosis S. Augustini cum choro musicorum suorum, toto autem Capitulo Clericali urbisque Magistratu in rhedis, processit ex urbe sub tertiam vespertinam; atque sub decimam horam nocturnam perlatum est usque ad eremitorium S. Sebastiani, unius sagittæ jactu distans ab oppido; [qui melius mox habere incipiens,] ut sequenti mox die cum processione solenni portaretur ad Palatium, ita rem disponente Majestate sua, quæ cum adventu Sancti magnum se ostendit percepisse solatium; quippe quæ melius habere cœperat ab undecima matutina, ipso scilicet articulo temporis quo Madriti fuerat inchoata processio.

[6] Dominica sequenti XVII Novembris, circa tertiam postmeridianam, ordinata fuit solennis processio, toto Clero vicinorum oppidorum atque pagorum veniente cum crucibus & luminibus: fuitque ad ejus diei actum pluviali indutus Doctor Andreas Arest, Canonicus doctoralis ecclesiæ Toletanæ & Vicarius generalis Madriti. [arcam ad se solenni pompa delatam,] Claves arcæ deferebant Don Franciscus de Villacis Corrector Madritensis, & Mag. Franco Curatus ecclesiæ S. Andreæ. Ipsam arcam portabant sex Capitulares e Clero Madritensi, Licentiatus Joannes Fernandez, Licentiatus Arze, Licentiatus Serrano, Doctor Joannes de la Peña, Don Martinus de Morales, & Licentiatus Zaballos. Ad ingressum corporis Sancti in oppidum, inclinatus ad quamdā fenestram Serenissimus Princeps D. Philippus (qui nunc feliciter regnat) ipsum præstolabatur, adstantibus sibi Illustriss. Cardinali Zapata & aliquot Magnatibus Castellæ, inter quos erant Excellentissimi Duces de Uzeda, Dux de Enfantado, Dux de Sesa, Don Petrus de Toleto Marchio de Villa franca, Dux Pastranæ, Admirantius Castellæ, Dux Seæ, Comes Benaventi, Marchio Veladæ, aliique complures Magnates Equitesque; qui omnes sacrum corpus comitati sunt usque ad Palatium.

[7] [excipit cum magna reverentia,] Ingredientibus in suæ Majestatis cubiculum, paratus & serico rubro contectus ante ejus lectum stabat thorus, in eoque collocata est arca, assistentibus ad regii lecti caput Serenissimis Principibus, Principissa Hispaniæ, & Serenissima Infanta D. Maria. Doctor autem Aresti provolutus in genua, arcam, tribus velamentis insignia civitatis Madritensis auro intexta præferentibus, opertam reseravit: versus quam sua Majestas oravit, petiitque exhiberi sibi stimulum Sancti: quem veneratus atque deoscularus est una cum Serenissimis Principibus filiis suis. Tum Doctor Aresti solvit tæniam, ex qua ad Sancti collum pendebat bursula coloris succinei auro ornata, [ex eaque sumptam Reliquiam pectori admevet.] in qua erant digitus atque tres dentes Sancti; quam sibi porrectam osculata Majestas sua, supra pectus magna cum veneratione posuit; jussitque ut ipsa arca in conclave exterius transferretur, ubi venerari etiam illam posset gynæceum regium & nobilitas cetera. Gratias autem sermone benigno ac gravi agebat Rex Clero & Magistratui Madritensi, pro cura & amore, quo tam sanctam Reliquiam ad se deferendam curarant, admissis ad manus osculum Mag. Franco Abbate Cleri, & D. Francisco de Villarecis Correctore Madritensi. His ita peractis continuata processio est ad ecclesiam parochialem S Mariæ Palatio vicinam, cantatumque solenniter ibidem est Salve, ante imaginem Dominæ nostræ a Gratia nuncupatæ, quæ est Patrum Augustinianorum imago, ab his pariter allata: additaque fuit Collecta de Sancto: & Illustriss. Cardinalis Zapata, suam omnibus benedictionem impertiens, sub horam octavam vespertinam cunctos dimisit, eo quod notabiliter melius habere se Regem, notum esset.

[8] Sequenti die lunæ mandavit civitas Madritensis ut ad corpus sanctum institueretur solennis novena, cantandis quotidie Missis per Mag. Francum Cleri, Abbatem & Curatum ecclesiæ S. Andreæ. Qua devotione expleta, [Peracta ibidem ad corpus novena,] cum sua Majestas libera jam esset a febri, petita licentia est referendi corpus sanctum ad suam ecclesiam. Annuit Rex: cumque secunda noctis hora omnes essent in equis & arca in lectica, venit Eugenius Marban, Adjutor cameræ suæ Majestatis, dicens; rediisse febrem Regi, eumque mandare ne discederent, [& post alios tres dies sanato Rege,] eo quod ipsemet vellet sacri corporis reditum comitari. Relatum est ergo corpus S. Isidori ad ecclesiam loci parochialem, continuatæque ad illud preces per totum illud triduum quo febres durarunt. Tum vero ingrediens Princeps ad suam Majestatem dixit: Satis est, Domine: dicunt enim quod donec reddideris suam Reliquiam Sancto, convalescere non poteris. Cui Rex: Aliud non habeo vobis dicere, quam quod ex eo momento quo ipsam mihi imposui dimisit me febris; neq; regressa est, usq; dum existimans ea me impediri, posui eam ad latus cervicalis; & continuo insiluit in me febris, duravitque donec, sepositæ Reliquiæ memor, eamdem resumpsi: ex quo liber a febri, proposui Reliquiam non dimittere. [Madritum relata arca,] His peractis & Rege magis magisque convalescente, visum medicis est quod itineri faciendo par esse posset. Media igitur priusquam in viam se daret hora præcessit Casarubiis, eadem qua venerat pompa, sacrum corpus, circa undecimam matutinā, die Mercurii, IV Decembris: & noctem transegit in Alcorcon, Rege in Mostoles quiescente; egressique in occursum inquilini pagorum per viam cum processionibus, choreis, & luminaribus sacram arcam deduxerunt.

[9] Die Jovis sequenti V Decembris, egressa a civitate Madritensi est processionalis pompa plus quam bis mille hominum in equis, cum facibus ardentibus: [nobili Processione excipitur,] processitque per unam leucam per campos, effusa ad spectaculum multitudine obtectos: quo factum ut ultima hæc leuca, a duodecima meridiana ad septimam nocturnam duraverit ferentibus sacrum corpus; diutius etiam duratura, nisi subsequens in sua lectica Rex, metu nocturni aëris, accelerari ingressum in urbem suasisset. Prospiciebam ego venientem eminus pompam ex una fenestrarum Palatii; vidique ingredientem in monasterium Incarnationis, ubi nocte illa & sequenti die mansit sacrum corpus supra altare, ad latus Euangelii. Sabbatho autem, id est VII Decembris, instituit civitas generalem Processionem, in qua Concilia omnia & Religiosi Conventus cum ardentibus cereis comparuerunt, [& cum alia generali refertur ad S. Andreæ.] referentes ad ecclesiam suam venerabile depositum, multasque Deo gratias agentes, qui per sancti sui Confessoris intercessionem certo credebatur salutem optimo Regi præstitisse: qui sane perquam reverenter erga illum se gesserat. Cum enim, antequam ad suam Majestatem transpotaretur arca, quæsivisset a Rege Dux del Infantado, velletne sibi adduci S. Isidorum; respondit humiliter; Numquid non satis foret, si stimulum ejus ad me deferrent? Cum autem eum in conspectu suo habuit, non fuit ausus petere ut ipsum evolverent ac sibi monstrarent; sed prædicto stimulo viso osculatoque, acquievit; memor eorum quæ legerat in libro D. Sancii Davila Episcopi Jacensis de veneratione Reliquiarum, sibi dedicato sub annum MDCX.

[10] Post hæc, dum expectatur integra Regis convalescentia (sicut prosequitur Bleda cap. 9) quam nunquam est consecutus, [Anno sequenti & 15 Maji,] dilata celebrandæ Beatificationis solennitas fuit, usque in diem XV Maji, recolendæ annuatim Translationi ejus a Paulo V definitum. In quem præparavit civitas magno cum sumptu varios arcus & currus triumphales, choreasque & ignes artificiosos. Omnibus autem plene jam instructis, & Rege ex Aranjez cum filiis Principibus Madritum devecto, vigilia festi seu feria V choreis data fuit. Ipsa autem die XV Maji videre erat toto ante meridiem tempore occupatos Ordines Religiosos, ut suum quisque altare quam splendidissime adornaret. Ex his primi Franciscani peregrinorum in modum formavere suum, ad Crucem, positam in Foro avenario, ea specie ut aliud non esse totum videretur quam floridum reliquiarium. Mox inde juxta Conventum Franciscanarum, a Conceptione dictarum, in altero Fori ejusdem capite, ad plateam Toletanam collocaverant arcum grandem, supra quem inter cornucopiæ locati Angeli extollebant in cælum S. Isidorum. Inde Hospitale Passionis, & S. Æmilianus, atque Latina habebant altare perquam opulentum intra pyramidem octogonam atque excelsam. Patres Societatis Jesu, [per urbem, multo arcuum & altarium apparatis instructam,] in eadem platea Toletana, erexerant obeliscum totum inargentatum, cum admirabilis venustatis & pretii altari. Paulo ulterius, versus Forum majus eadem in platea, aram suam statuerunt Patres de Mercede, intra turrim sublimem ac speciosam: atque haud procul inde alium arcum excitaverat civitas, supra columnas historiatas, in eoque spectabantur Sancti Pontifices Damasus & Melchiades, quos Madritenses apud senatos fuisse credunt, complectentes S. Isidorum. Tum in ipso majori Foro Ordinis Prædicatorum Religiosi statuerunt altare inæstimabilis pretii, monilibus aureisque & argenteis vasis instructum. Via porro Argentaria ad portam Guadalaxaræ construxerant Patres Trinitarii altare, gemmis, smaragdis & adamantibus refulgens. Patres quoque Augustiniani altare posuerunt juxta fontem, indeque varios fecerant fontes exilire odorati ex vino & aqua liquoris. Et hic tertium arcum erexerat civitas, opere Romano cum statuis S. Isidori & famulæ Dei uxoris ejus. Descendentibus ad angiportum earum ædium in quibus habitabat Cardinalis de Rojas y Sandoval, ad angulum ipsarum, effinxerant Carmelitani Patres Carmelum suum, in eoque multos sanctos Patriarchas. Denique altare suum adornarunt Minimi SS. Isidoro & Francisco de Paula, juxta parochiam S. Petri.

[11] Rex ad ecclesiam S. Andreæ se contulerat: auditaque ibi Missa & concione epulum præbebat in ædibus Admirantii Castiliæ, qui tunc erat Comes de la Puebla y Benavides, [circumlatū corpus,] vicinis ecclesiæ; unde post quartam vespertinam egressa processio est omnium statuum ordinumque, pulcherrime digesta; quam sequebatur in sua argentea arca sacrum corpus, elatum humeris Sacerdotum, & pone in habitu Officiantis Episcopus Dragonensis nomine Estebric natione Majoricensis. Pompæ autem progredienti, & ad singula altaria per viam subsistenti, applaudebant chori musicorum, choreæ tripudiantium, tibiarum, tubarum, ac tympanorum symphoniæ, cum admiratione totius Curiæ, in varias figuras concentusque partitæ. Postquam ad ædes Admirantii progressa est, descendit Majestas sua, cum Principibus atque Infantibus Patronum subsequens, [Rex cum filiis sequitur,] usque ad ecclesiam S. Andreæ; itaque finita processione cœperunt accendi luminaria, ardere ignes triumphales artificio vario & admirabili, tonare fistulæ, mortariola & tormenta majora: ac tandem in Foro majori fartum nitrio pulvere castrum, fabricæ sumptuosæ ac stupendæ, paulatim in ignes & aërem abiit. Tantaque fuit largitas sumptuum in hanc rem factorum, [& per octiduum protrahitur festum,] ut octo illis quibus festivitas continuabatur diebus, pulveris absumpti pretium ad quatuor millia ducatorum fuerit æstimatum: nec minor per dies singulos octavæ fuit officiorum ecclesiasticorum magnificentia, quotidie solennis Missa cum musica mane, post meridiem Vesperæ ac Completorium, atque inter hæc oratio elegans, a famosissimis concionatoribus habita, e quibus tres dedit Prædicatorum Ordo.

[12] Ceterum Regis valetudo numquam plene confirmata, & ad hoc solum prorogata vita, ut S. Isidoro testimonium daret gratiæ apud Deum efficacis, decimo post hȩc mense eo pervenit, [Postea Rex pius pie moritur] ut de ea iterum diffidentes medici, juberent de obeunda Christiana morte cogitare pientissimum & pridem paratissimum Regem. Qui tamen, ne deficientibus humanis, neglexisse superhumana videretur remedia; voluit adferri sibi Reliquias Sancti. Quibus die XXX Martii ante meridiem allatis, magnaque cum devotione acceptis, primum gratias egit Sancto pro sanitate sibi apud Casarubios decumbenti collata: deinde ignosci sibi postulavit, quod eam non ita impendisset quemadmodum nunc optabat; deque sua in regendis commissis sibi populis nimia indulgentia, nata ex caritate qua metuebat cuiquam esse molestus: denique vovit eidem erecturum se magnificentissimum sacellum & regia majestate omnino dignum, si ejus intercessione iterum consequeretur valetudinem, rebus utcumque agendis idoneam. Verum quia Deus hic ei laborum sustinendorum terminum & initium percipiendorum præmiorum statuerat; [An. 1621 31 Martij.] noluit Sanctus sese denuo interponere, sed festinavit etiam ipse ad suam societatem recipere eum, a quo fuerat tam gloriose honoratus in terris. Obiit igitur Rex Catholicus Philippus III die Mercurii XXXI Martii anno MDCXXI sub nonam matutinam: & filio suo Philippo IV morte sua vacuum thronum reliquit.

CAPUT II.
Prima relatio pro Canonizatione, coram Gregorio XV habita.

EX IMPR. ROMANO

[12] Interim Didacus de Barroviento, novis Philippi III adhortationibus stimulatus, [Mortuo Paulo V,] post valetudinem Casarubiis utcumque recuperatam; tantum institit apud Pontificem, ut progressurus ad Canonizationem, denuo omnia examinari jusserit. Quem in finem sacra Congregatio nominavit Dominum de Torres Protonotarium; & in Promotorem fidei ac Fiscalem hujus causæ, qui omnibus propositionibus præsens adesset, Joannem Baptistam Spada Advocatum Consistorialem, cui pro singulis deputationibus dabatur in scripto Dubium proponendum, signatum manu Cardinalis Muti, substituti in locum defuncti Cardinalis Lancellotti. Ad cujus relationem cum habita fuisset Congregatio una, [coram Gregorio XV,] decessit e vivis Paulus V, eique suffectus est Gregorius XV anno MDCXXI, VIII Februarii. Hic novis novi Regis Philippi IV supplicationibus inclinatus, progredi Congregationem Rituum in negotio jussit, quæ Relationem Auditorum Rotæ novo subjecit examini, & judicavit secure procedi a sua Sanctitate posse ad canonization S. Isidori. Itaque Consistorium secretum celebratum est coram Pontifice die lunæ XIX Januarii an. MDCXXII, ad quod Franciscus Maria Episcopus Portuensis S. R. E. Cardinalis a Monte in hunc modum peroravit. [Relator Cardinalis de Monte]

[14] Relaturus, Beatissime Pater, coram hoc Sacro Senatu, jussu Sanctitatis Vestræ, quo statu sit causa Canonizationis Beati Isidori Agricolæ de Matrito, quam ab hac sancta Sede Piissimus juxta ac Potentissimus Hispaniarum Rex obnixe postulat; eam omnem in tres partes distribuam. Primo loco dicam, cur suscepta sit, [trifariam divisa relatione, de B. Isidoro,] & quæ ad hanc usque diem in ea Apostolica auctoritate gesta sint: secundo, quæ fuerit vitæ sanctitas & excellentia virtutum, quibus B. Isidorus inclaruit: tertio illustriora quædam miracula, quæ Deus per illum operatus est: ut his consideratis , Sanctitas Vestra quid in re tanti ponderis deinceps agendum sit, prudenter & legitime constituere possit.

[15] Floruit Isidorus Matriti, quod nunc Regum Hispanorum sedes est, [semper apud Hispanos culto,] circa annum Domini centesimum & quinquagesimum supra millesimum. Inde ad hæc usque tempora nomen ejus, tamquam hominis vitæ sanctitate & miraculorum gloria illustris, uno omnium Hispanorum ore celebratum est. Post annum vero millesimum ducentesimum decimum, occasione, quam dicam, Isidoro ejusmodi honores habiti sunt, cujusmodi in Ecclesia Catholica solis Beatis & Sanctis tribuuntur. Ille Sancti nomine passim vocatus est, in ejus honorem oblata munera, dicata festa, processiones & supplicationes decretæ, celebratæ Missæ, dicti hymni, recitata Officia, habitæ conciones, erectæ capellæ, institutæ confraternitates, concessæ Indulgentiæ, imagines cum diademate pictæ, & cum aliis imaginibus Sanctorum circumportatæ, sepulcrum donariis pretiosis & luminariis ornatum, & demum in publicis necessitatibus ejus imploratum subsidium, tamquam hominis vere beati & sancti. Fama vitæ innocenter actæ, & miraculorum frequentia, cum eximia ista veneratione conjunctæ, Philippo Tertio Hispaniarum Regi, cui pietate & religione nihil unquam fuit antiquius, de legitima beati viri Canonizatione spem injecerunt. Quare misso Romam processu, auctoritate ordinaria formato, de vita & miraculis Isidori, Paulum V fel. record. enixe rogavit, ut eum canonico ritu inter Sanctos referret.

[16] Paulus precibus benigne auditis, injunxit tribus antiquioribus Auditoribus Rotæ, [post legitime formatos probatosque Processus,] ut conjunctim procedendo, acta omnia & probationes reciperent, & tandem referrent quid ipsi sentirent. Fuerunt hi ab initio Franciscus Penia tunc Rotæ Decanus, Horatius Lancellottus, & Alphonsus Manzanedo. Verum post Penia defuncto, & Lancellotto ad Cardinalatum assumpto, in eorum locum Franciscus tunc Archiepiscopus Damascenus, nunc Cardinalis Sacratus, & Joannes Baptista Coccinus Decanus, subrogati sunt. Auditores, re pro dignitate considerata, censuerunt, ultra processum auctoritate ordinaria formatum, alterum Apostolica auctoritate formari debere. Et Pontifice jubente dederunt litteras compulsoriales & remissoriales, cum articulis & interrogatoriis pro parte Fiscalis, ad bonæ mem. Reverendiss. Bernardum de Rojas & Sandoual S.R.E. Cardinalem Archiepiscopum Toletanum, ad D. Franciscum de Sosa Episcopum Canariensem, & ad D. Joannem de Hores Thesaurarium & Canonicum Cathedralis Ecclesiæ Carthaginensis. Hi juribus compulsatis & examinatis testibus, absoluto juridico processu, eum de mense Julii anni MDCXIII Romam miserunt ad Auditores: quibus Paulus in mandatis dedit, ut ad ulteriora in causa procederent, quid ipsis videretur ad Sanctitatem suam mox relaturi. Illi causa serio, & frequenter discussa, tam processus quā probationes legitimas censuerunt. Retuleruntq, sanctitatem & miraculi beati viri copiose justificata fuisse, eumque tuto posse inter Sanctos referri. Sed Paulus Mense Martio MDCXVIII eorum relationem misit ad sacram Rituum Congregationem, nosque de tota hac causa iterum cognoscere jussit. Nos autem, Beatissime Pater, frequenter congregati, quo par erat studio ac diligentia, Auditorum assertiones & assertionum pondera examinavimus, tandemque in eorum sententiam omnes unanimes ivimus. Fide vero probationum & legalitate processuum constituta, dico jam, quid ex eis constiterit nobis, de origine, vitæ ratione, & sanctitate morum hujus beati viri.

[17] Natus est Isidorus in oppido Matriti Toletanæ Diœcesis, ex parentibus humilibus quidem, sed catholicis & piis. Ab eis in timore Dei egregie enutritus, [exponit pietatem & constantiam in Dei cultu,] usque ab ineunte ætate pietatem, caritatem, patientiam, humilitatem, abstinentiam, virtutesque ceteras virili quadam gravitate colere cœpit. Adultior factus, sibi & familiæ labore, & industria victum quæsiturus, ceteris artibus neglectis, agriculturæ se dedit, quod humilior, laboriosior, & tutior aliis omnibus videretur. Hanc toto vitæ suæ tempore ita exercuit, ut nulla unquam die ejus causa ullum minimum pietatis & religionis officium prætermitteret, ex iis quæ semel susceperat. Numquam ad aratrum accessit, nisi visitatis ecclesiis, Missa audita, precibusque ad Deum & Beatam Virginem ex imo pectore fusis. Quas gratissimas fuisse sibi frequenter quidem declaravit Deus, sed maxime occasione quam dico. Civem quemdam Isidorus delegerat sibi, cui laboraret: apud quem a vicinis accusatus est, quod exercitiis spiritualibus occupatus, quotidie justo serius opera capesseret. Homo vehementer iratus, ad agrum iter arripit, Isidorum de fraudata opera severe castigaturus. Sed eo ubi venit, agrum suum triplici jugo boum arari vidit, quorum duo regebant juvenes duo albis vestiti, tertium Dei medius inter illos: qui hero appropinquante evanuerunt. Atque ita demum intellexit, quod ei sæpe dixerat Isidorus, non perite sibi tempus, quo Domino suo vir devotus serviret. Rursus, cum in ecclesia B. Magdalenæ orationi vacaret, nuntiatum ei est a nonnullis, ejus asinam esse jam in faucibus lupi, neque evadere posse nisi subveniret: quibus vir bonus imperturbatus respondit; Ite in pace, filii, fiat voluntas Domini. Ceterum oratione finita egressus ab ecclesia, asinam incolumen reperit, & lupum apud eam in terra mortuum, Deo pro gratissimis precibus vicariam operam illi rependente.

[18] Proximos, egenos præsertim, dilexit semper sicut semetipsum: & pauper ipse ac inops aliquid quid detrahebat quotidie usibus suis, ut quotidie haberet, [caritatem erga proximos,] unde pauperibus & egentioribus subveniret. Deus vero ejus caritate adeo oblectabatur, ut aliquando vocare maluerit ea quæ non sunt, tamquam ea quæ sunt, quam ut servo suo deesset quod largiretur. Semel enim, postquam parata omnia pauperibus distribuerat, alius quidam mendicus supervenit eleemosynam petens. Isidorus tristis, quod pauper jejunus abiturus esset, uxorem videre jussit, num aliquid superfuisset in olla. Ea negante, iterum rogavit ut scrutaretur: quæ dum marito obtemperat, vas, quod vacuum reliquerat, mirabiliter pulmento plenum reperit: quo pauper abunde obsonatus est. Neque intra fines humanæ naturæ continebat se caritas Isidori, sed porrigebatur etiam ad ratione carentia. Summa hieme, dum nivibus & glacie omnia rigerent, ferebat triticum ad molendinum: quando visis columbis, quæ arboribus insidebant, misericordia motus, quod nive escam prohibente non haberent quo vescerentur; nive terram detersit, ibique tantum tritici sparsit, quantum columbis satis esse putavit. Factum displicuit socio Isidori, & ideo illum acriter corripuit: sed non displicuit Deo, qui virtute sua triticum, quod superfuerat, adeo auxit, ut postquam ad molendinum venere, nihil e sacco extractum videretur. Injuriis major, inoffensum, quamvis offensus, erga proximum semper animum gessit. Quare nihil commotus in eos, qui de fraudata pietatis causa hero debita opera illum insimulaverant; judicio & arbitrio ipsorum paratum se ad satisfaciendum hero, pacate & amice respondit.

[19] Vix explicari potest, quanta fuerit fiducia ejus in Deum, quæ in altissima fide fundata, efficiebat, [fiduciam in Deum,] ut de Divina benignitate nihil unquam, difficile licet & arduum, non speraret. Suppeditat quidem vita beati viri innumera hujus virtutis exempla: sed ex eis unum tantum vel alterum seligemus. Festo quodam raptus dulcedine orationis, cui in ecclesia se dederat, ad socios, qui pium de more convivium agebant, non descendit nisi eo finito; neque solus, sed pauperum grege stipatus, qui eum tamquam patrem sequebantur. Prandentibus nihil penitus superfuerat, præter unam ejus portionem, quam ministri societatis seorsim servaverant. Quare ubi socii eum viderunt, turbati & tristes quod eam multitudinem famelicorum secum adduxisset, dixerunt ei quidnam superesset, & quid esset hoc inter tantos. Sed servus Dei, qui jactabat cogitatum suum non in urnam, sed in Deum, eos bono animo esse jussit; asserens, quicquid in nomine Domini eis datum fuisset, id inter omnes distributum iri. Quo audito, ministri accesserunt ad vas, in quo portionem solam Isidori reliquerant; illudque pulmento redundare viderunt tanta cum affluentia, ut non modo præsentium fames large & copiose depelli potuerit, sed absentium etiam esuriei pars aliqua reservari. Castitatem conjugalem perpetuo coluit. Jejunia Ecclesiastica, quamvis laboribus fractus, numquam violavit. Morti proximus, [& piam ejus mortem.] præeunte pœnitentia & humili confessione peccatorum, sacramentum Eucharistiæ summa cum devotione suscepit: & postquam domesticos ad pietatem & caritatem quanta potuit efficacia cohortatus est, vitæ sanctitate & miraculis clarus, obdormivit in Domino, anno ab ejus Nativitate millesimo centesimo septuagesimo. Hæc fuit vita, Beatissime Pater, hi mores Isidori. Venio nunc ad miracula.

[20] Media æstate, quando arescunt omnia, herus Isidori venit ad agrum, quem servus Dei arabat; & sitibundus quæsivit, [Narrat miraculum excitati dum viveret fontis,] quonam loco invenire posset aquam, qua sitim levaret. Isidorus manu locum signavit: sed herus eo profectus, aquam non invenit: quare ad eum reversus, graviter conqueri cœpit, quasi delusus fuisset. Isidorus, Eamus, inquit. Et cum illo perrexit ad vicinum montem, in quo nullum aquæ vestigium apparebat, sed undequaque sicca & arida omnia; & stimulo, quem gestabat, percussa terra, repente e loco percusso fons vivus manavit. Durat vero mirabilis ille fons ad hanc usque diem, fluxitque perpetuo, nullis unquam cæli ardoribus exsiccatus: immo ad ejus aquæ potum ægri undique confluunt, innumeris allecti miraculis, quæ ad intercessionem B. Isidori assidue per aquas illas operatur Deus. Non desunt alia miracula, quæ vivens fecit. Sed ego ea prætereo; tum quod satis multa sunt, quæ dixi, dum referrem vitæ sanctitatem; tum quod æquum non puto prolixiori narratione rei minus necessariæ Sanctitatem Vestram fatigare. Ad illa itaque transeo, quæ mortem beati viri secuta sunt, & sunt certiora testimonia sanctitatis. Post obitum Servi Dei, corpus ejus in cœmeterio ecclesiæ S. Andreæ humi sepultum fuit, ubi totis quadraginta annis jacuit expositum omnibus injuriis cæli, & pluviarum præsertim, [incorruptionem defuncti per annos 40,] quæ per scrobem quasi in cloacam in sepulturam ejus confluebant. Quadragesimo autem anno elapso, amico quodam primum, sed frustra; dein matrona quadam pia in visu monita, ut corpus suum a populo, e cœmeterio in ecclesiam translatum, honeste tumularetur; solennis ejus translatio facta est. Effossum repererunt integrum & incorruptum, involutum velaminibus integris itidem & incorruptis, odore quodam suavissimo fragrans, omnibus aromatum odoribus longe dissimili. [ac deinceps usque ad 1613.] Honorifice translatum nova & decenti sepultura condiderunt; ex qua de anno MDCXIII, qui fuit quadringentesimus quinquagesimus primus ab ejus excessu, mandato Delegatorum extractum, eadem integritate & fragrantia repertum fuit.

[21] Translationem sacri Corporis Deus innumeris miraculis cumulavit. [Miracula ex posteriovibus pauca,] Multi enim cæci, surdi, claudi, aliique aliis ægritudinibus laborantes, adhibito pulvere sepulturæ, statim convaluerunt: & campanæ ac cymbala omnium ecclesiarum Matriti, quamdiu processio translationis duravit, tamdiu, nemine pulsante, sonarunt. Catharina de Villasancta, continuis febribus & ventris profluvio laborans, adeo graviter periclitabatur, ut medici de ejus salute penitus desperarent: sed invocato Isidoro, & aqua fontis ejus epota, statim reddita est sanitati. Catharina Fernandez, letali ulcere in crure contracto, extremis cruciabatur doloribus: aliisque medicamentis frustra tentatis, sola sectione cruris vitam tueri posse videbatur. Admotis tamen ulceri coralliis quibusdam, quibus tactum fuerat corpus beati viri, & ejus intercessione implorata, statim abscedit dolor; & spatio tridui, nullo alio adhibito medicamento, penitus convalescit. Quadam die in ecclesia S. Andreæ ostendebatur corpus beati viri, a cujus interessione pluvia sperabatur; aderatque inter ceteros cæcus quidam, nomine Benedictus: qui repente e media multitudine prosiluit, videre se clamans, & benedicens Deum, qui meritis B. Isidori visum ei reddidisset. Alphonsus Gallo, febri pestilentiali & stupore mentis correptus, desperata a medicis salute, sola invocatione Isidori & aquæ potu, quam pie a matre deceptus fontis ejus esse credebat, momento sanatur. Thesaurarius Confraternitatis, quæ Matriti in honorem B. Isidori erecta est, solenni quodam die, cum eduliis & vino, quæ viginti pauperibus vix sufficere poterant, Isidoro invocato, tercentos ferme pauperes explet, & multa colligit quæ saturis supersunt. Hilarius Cimbron, post vomitum & dysenteriam, trium mensium febri mali moris correptus, de corporis salute penitus desperat: sed dum recepto sacramento extremæ Unctionis, viam universæ carnis ingressurus putatur, solo poculo aquæ fontis Isidori ad integram sanitatem revocatur.

[22] Balthassara Ortiz prægnans, tres ejus filii, & una ancilla, [item alia quædam,] oppressi ingenti muri ruina, omnes graviter & enormiter læsi sunt; sed B. Isidoro commendati, omnes etiam ad unum liberati fuere. Et ad miraculi cumulum Balthassara post sex menses peperit filium vivum, qui habebat tres rimas, vulnerum instar, in capite, & singularum hiatus digiti magnitudine. Puer, Didacus nomine, herniosus a nativitate, post vota Deo in honorem Isidori a matre nuncupata & reddita, absque alio medicamento sanatus est. Visitaverant animæ duodeviginti eremitorium B. Isidori, vectæ curru quem duæ mulæ trahebant. Dum vero discederent, currus tanto impetu ferri cœpit deorsum, ut nulla ratione retineri potuerit, donec impegit in rupem, quæ imminet flumini, & inde spectantibus horrendam speciem præcipitii præbet. Ibi una ex mulabus in terram collapsa, altera in aere supra flumen pendula, currus soli præcipitio hærens, pueri & feminæ ejulantes, viri de suo & totius familiæ extremo periculo soliciti, miserabilem aspectum omnibus exhibebant. Sed Isidorus imploratus adfuit, fecitque ut currus saxis illis præruptis hæreret, donec omnes incolumes desilirent; & funibus præcisis mula in præcipitium dejecta, cetera servarentur. Morbus in Hispania dictus Garotillo, cum tribus carbunculis Hadriani adolescentuli guttur invaserat; & interclusa, nedum cibo & potui, sed etiam spiritui via, ad extremum vitæ discrimen eum redegerat; quando ipse Isidori memor, conversus ad ejus imaginem, vitam & salutem exoravit. Nec frustra: nam somno repente sopitus, certior redditus est ab Isidoro, quod ex ea ægritudine convalesceret; statimque melius habere se cœpit, & paulo post integram sanitatem recuperavit. Puer quatuor annorum, Alphonsus nomine, [quæ eum sint omnia rite probata,] febri continua & dysenteria laborans, calore destitutus & moribundus, Isidoro a patre commendatur; & eodem momento, utroque morbo depulso, sanatur. Augustinus della Fuente, Advocatus Matriti, acuto morbo in extremo vitæ periculo constitutus, omni humana ope desperata, ad Isidori aquam & suffragia conversus, precibus absolutis & poculo exhausto, fit sanus. Miracula ista, Beatissime Pater, omnia sufficienter & legitime in Actis probata sunt: & sunt apertissima testimonia Dei omnipotentis: qui ad fidem faciendam de Isidori servi sui sanctitate, quasi testis specialiter invocatus & rogatus, accessit.

[23] Habet jam Sanctitas Vestra de processibus, de vita, & miraculis Isidori ea omnia, quæ per tres assiduos annos in sacra Rituum Congregatione discussa sunt; & quibus inducti sumus ad censendum, posse Sanctitatem Vestram, si ei placuerit, canonico & legitimo ritu hunc servum Dei inter Sanctos referre. Hoc ut fieret, [addit supplicationem Philippi 4.] pro ingenita sibi pietate & in beatum virum devotione, diu vehementerque expetivit, optavit, precatus est Philippus Tertius, Hispaniarum Rex vere Catholicus. Postquam vero ille a terrestri Regno ad cæleste translatus est, Philippus Quartus ejus filius, pietatis non minus quam majestatis paternæ heres, hoc ipsum non desiderat tantum, sed poscit & flagitat: neque solus ipse, sed cum eo Rectores & Universitas Matriti, immo Hispania tota, ad sacros pedes Sanctitatis Vestræ humiliter provoluta.

CAPUT III.
Postremi Actus in Curia, eosque secuta Canonizatio. Collegium S. Isidori Romæ.

EX HISP. I. BLEDÆ

[24] Secundum Consistorium super hac causa habitum, idque publicum, [Absolvitur causa per Consist. publicum,] celebratum fuit vigesima septima Februarii ejusdem anni MDCXXII; in quo D. Faustus Caffarelli, Advocatus Consistorialis in Curia Romana & utriusque Signaturæ Referendarius, habuit gravem & elegantem orationem Latinam, super vita & miraculis S. Isidori; quam conclusit de genibus, Regis & civitatis Madritensis nomine supplicans. Huic suæ Sanctitatis nomine respondit D. Joannes Ciampoli, Secretarius Brevium ad Principes, gratam esse supplicationem: sed quoniam maximi momenti res agebatur, mature considerandam: ideo hortari Pontificem præsentes omnes Cardinales atque Prælatos, ut jejuniis, eleemosynis & orationibus divinum adjutorium implorarent. [& semipublicum.] Denique ultimum Consistorium semipublicum, cui triginta duo Cardinales, triginta & unus Patriarchæ, Archiepiscopi & Episcopi, cum aliquot Protonotariis participantibus, collegium Auditorum Rotæ, Magister sacri Palatii, Secretarii & Procurator fiscalis interfuerunt, celebratum est decimaquarta Februarii: ubi Sanctitas sua gravem ac piam habuit de proposito negotio orationem. Post hanc itum ad suffragia est, quæ omnia consentanea fuerunt: quapropter Pontifex decretum condidit, cujus exemplar unum aut plura scribi sibi petiit D. Venturelli Procuratot Fiscalis: ac denique celebrandæ Canonizationi decretæ designavit diem XII Martii, S. Gregorio Papæ sacrum, proxime instantem.

[25] [Qua solennitate excepta canonizatio sit] Hactenus Bleda, in designando die publici Consistorii manifeste lapsus memoria, nisi potius in mense erratum sit & Februarius scriptus pro Januario: hujus enim mensis die XXVII celebrari potuit actus penultimus præcedens ultimum XIV Februarii celebratum. Idem Bleda, sub finem libri addens syllogen Tractatuum & Capitulorum sui operis, videtur secundam ejus editionem promittere; quam si aliquando fecisset, existimo non solum accessurum fuisse ibidem promissum copiosiorem indicem rerum memorabilium, sed etiam insigne auctarium solennitatum, quibus Hispana Natio, tam Romæ quam Madriti, Sanctum jam canonizatum honoravit. Nunc vero prætereunda mihi omnia sub silentio sunt, quia de istis vel nihil impressum est Romæ atque Madriti, vel nihil ad manus venit eorum, quos rogavi ut talia diligenter quærerent. Facili tamen conjectura quilibet apud sese constituet, [aliunde debet æstimari;] quod quæ in Beatificatione gesta supra cap. I descripsimus, sumptu, splendore, ac majestate longe inferiora fuerint iis quæ infra & post Canonizationem sunt Acta: & utcumque poterunt æstimari ex iis, quæ de aliis quatuor Sanctis, tunc pariter canonizatis, Ignatio de Loyola, Francisco Xaverio, Philippo Nerio, Theresa de Iesu, suo tempore referentur. Absolvit autem libri sui impreßionem Bleda, ipso quo Canonizatio celebrata est anno: & mensis Iunii die X, Senatui urbis Madritensis; die vero XIII, Regi Philippo IV obtulit; estque hoc ultimum operum ejus, recensitorum in Bibliotheca Hispana, Romæ nuper edita ab illustrißimo nobisque amicißimo viro D. Nicolao Antonio, Hispalensi I. C. Ordinis S. Iacobi Equite, patriæ Ecclesiæ Canonico, Regiorum negotiorum in Vrbe & Romana Curia Procuratore generali.

[26] Quamdiu postea vixerit Bleda incompertum mihi est; [defectus Bullæ de eadem] crediderim non diu superfuisse, eaque de causa non potuisse pergere in cœpto opere. Quid autem Canonizationis ipsius auctor Gregorius XV? Ipso quo eam celebraverat die, de S. Theresa Bullam expedivit: an etiam de S. Isidoro vel tunc vel postea, incompertum mihi est: certe in Bullario non comparet ejusmodi Constitutio; eas vero quas de SS. Ignatio, Francisco & Philippo præparaverat, expedire non potuit, morte præventus VIII Iulii anno MDCXXIII, eisque complementum ultimum addidit successor ejus Vrbanus VIII, subscribens ipsum quo creatus est diem VI Augusti. Atque hinc patet Ordinibus omnibus, ad quos Sancti isti spectabant, maximæ curæ fuisse, ne qua formalitas deesset Canonizationi, tanto molimine procuratæ. Cessasse vero Madritensem civitatem, quin saltem aliorum sequeretur exemplum, non tantum mirum, sed pœne incredibile nobis videtur. Vt ut sit, quia communis omnibus prima solennitas fuit, idem fere circa finem est tenor earum Constitutionum, quæ de quatuor Sanctorum jam dictorum canonizatione extant: quare ex Theresana Bulla, ejus quæ de S. Isidoro vel edita est vel edi debuerat, hanc clausulam accipe, mutato nomine ipsi applicatam.

[27] Peractis omnibus, quæ ex sacris constitutionibus ac Romanæ Ecclesiæ consuetudine peragenda erant, IV Idus Martii in sacrosancta Principis Apolorum basilica, cum venerabilibus Fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus, nec non Patriarchis, Archiepiscopis & Episcopis, Romanæque Curiæ Prælatis, [suppletur per clausulā Bullæ de S. Theresa.] Officialibus & familiaribus nostris, Clero seculari ac Regulari, ac maxima populi frequentia, convenimus; ubi repetitis pro Canonizationis Decreto petitionibus, nomine carissimi in Christo filii nostri Philippi Regis Catholici… decantatis sacris precibus & litaniis, ac Spiritus sancti gratia humiliter implorata; ad honorem sanctæ & individuæ Trinitatis, & fidei Catholicæ exaltationem, auctoritate omnipotentis Dei, Patris, & Filii, & Spiritus sancti, beatorum Apostolorum ac nostra, de venerabilium Fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium, Patriarcharum, Archiepiscoporum & Episcoporum in Romana Curia præsentium consilio ac unanimi consensu, bonæ memoriæ Isidorum Agricolam, de cujus vitæ sanctitate, fidei sinceritate, & miraculorum excellentia plene constabat & constat, Sanctum esse definivimus, ac Sanctorum Confessorum catalogo adscribendum decrevimus, prout præsentium tenore definimus, decernimus & adscribimus; illumque universos Christi fideles, tamquam vere Sanctum, honorare & venerari mandavimus & mandamus; statuentes ut ab universali Ecclesia in ejus honorem ecclesiæ & altaria, in quibus sacrificia Deo offerantur, ædificari & consecrari; & singulis annis die decima quinta Maji, ejus officium ut de Sancto Confessore, ad præscriptum Romani Breviarii celebrari possit: eademque auctoritate omnibus Christi fidelibus, vere pœnitentibus & confessis, qui annis singulis eodem festo die ad sepulcrum, in quo corpus ejus requiescit, visitandum accesserint, unum annum & unam Quadragenam; iis vero qui in ejusdem festi Octava, quadraginta dies, de injunctis eis seu quomodolibet debitis pœnitentiis, misericorditer in Domino relaxamus. Postremo gratiis Deo actis, quod Ecclesiam suam insigni hoc novoque luminari illustrare dignatus esset, decantata in S. Isidori honorem solenni Sanctorum Confessorum Oratione, ad altare Principis Apostolorum Missam celebravimus, cum ejusdem Sancti Confessoris Commemoratione: omnibusque Christi fidelibus tunc præsentibus plenam omnium peccatorum suorum indulgentiam concessimus.

[28] Quænam juxta hanc constitutionem S. Isidoro ædificatæ sint ecclesiæ per Hispaniam (neque enim extra eam multum se illius cultus extendit) quæ altaria consecrata, [Hospitium sub nomine Sancti Romæ fundatum,] indicare nemo nobis curavit. De urbe Roma apud Octavium Pancirolium in Regione 3 ecclesia 18 quæ S. Isidori dicitur, lego quod post canonizationem ejus venerunt ex Hispania quidam Fratres Franciscani Reformati, qui istam ecclesiam cum monasterio dedicaverunt. Idque confirmatur ex Constitutione Vrbani VIII, edita tomo 4 Bullarii pag 235, super bono regimine Fratrum reformatorum strictioris observantiæ Ordinis S. Francisci & pro feliciori ejusdem regiminis progressu, quæ incipit Romanus Pontifex, [pro Provincia Recollectorum Hispaniæ,] data VII Martii MDCXXIV; ubi §.4 jubetur Hospitium S. Isidori de Urbe, pro Provinciis reformatorum Discalceatorum Hispaniæ, Ministro generali subjici, qui pro sua prudentia Religiosis ex illa provincia ad Romanam Curiam venientibus prospicere valeat, reservatis omnibus juribus ecclesiæ, fundatori seu constructori quomodolibet competentibus, quatenus adsint & competant. Generalis tunc erat Fr. Benignus a Genua, cui primum Annalium suorum tomum Lucas Waddinghus dedicavit anno MDCXXV, ad S. Petrum in monte aureo opus cœptum promovens. Quod quanti faceret demonstrare volens Benigni successor, Fr. Bernardinus a Senis, eidem Waddingo atque Hibernicæ nationi conceßit prædictum locum; non jam hospitii, sed habitationis perpetuæ titulo habendum; [a Ministro Gener. conceditur Waddingo,] quemadmodum Lucas ipse jam eo translatus profitetur in Dedicatoria Tomi secundi, anno MDCXXVIII exinde data; ubi hoc, tamquam ceterorum, ab eo in se profectorum, beneficiorum coronidem, omnium maximum ac postremum laudans; Non mihi solum, inquit, verum & meis in universum conterraneis in me benefactum vis, dum Collegium hoc nostrum S. Isidori, in illorum usum (summo ipsorum bono, & magno, uti spero, Religionis splendori) mihi contulisti.

[29] Quod autem deinde promittit futurum, ut videat Generalis, se non indignis benefecisse; neque inutilibus servis aut pigris, sed solertibus operariis, qui fructum suum dabunt in tempore suo, agrum hunc locasse; id reipsa præstiterunt ac præstare pergunt Fratres ex Hibernica natione, [Annalium Franciscanorum scriptori,] prout Vrbs tota testari poterit. Sed nihil æque locum inquilinosque illustrat, & orbi universo celebres reddit, quam quod præstantißimum Annalium opus inde prodierit; ac porro perget prodire in lucem, curante Fr. Francisco Haroldo Limericensi, qui Waddinghi, anno MDCLVII, cum non minori sanctitatis opinione quam eruditionis laude, mortui, vices subiens; interim dum tomus Annalium nonus aliique expectant præli commoditatem, priorum octo tomorum Epitomen præstantißimam utilißimamque vulgavit; eique cum auctoris effigie Vitam præfixit, ubi totam Collegii Isidoriani historiam inveniet lector fuse deductam, a cap. 48 ad 58.

[30] [qui locum insigniter excoluit & auxit.] Summa universæ narrationis his titulis constringitur: Quid ante factum invenerit Lucas; qua id occasione, quo pacto ad ipsum devenerit; quid idem in area comparanda & claudenda præstiterit, quid in ædificio templi, in construendis ornandisque sacellis, in accommodando priori hospitio, in ædificio secundi claustri, in ornamento & supellectili sacrarii, in instruenda & conservanda bibliotheca, in archivio scripturarum: quibus denique sumptibus & præcipuis benefactoribus, hæc omnia egerit. Explicatur postea per alia duodecim capita, quam fuerit felix Lucæ gubernium, quam prudens & suave, quam indifferens in vocandis junioribus, quam æquum & prudens in distribuendis Collegii muniis, quam providum in procurandis rebus necessariis; quale in exercitiis litterarum, in studio pietatis, in observantia silentii, & circa morum disciplinam; quis illi correctionis modus; quomodo suos verbo pascebat, informabat exemplo; quos denique fructus Collegium istud hactenus tulerit.

DE BEATA MARIA UXORE S. ISIDORI AGRICOLÆ
TORDELAGVNÆ IN CASTELLA.

CIRCA ANNUM MCXL.

[Praefatio]

Maria, uxor S. Isidori, Tordelagunæ prope Madritum (B.)

D. P.

Cum S. Isidorus bonis polleret moribus, legitime conjugem habens & filium, domus suæ bonus dispositor ut oportet, inquit supra num. 10 Ioannes Diaconus, laudabilem vitam ducens, laudabiliorem exitum, largiente Domino, meruit obtinere. Hinc colligunt auctores conjugem & filium sancto viro supervixisse. De filio postea nihil uspiam legitur. De uxore constabit ex infra dicendis, fuisse quidem viro suo moribus ac virtute similem, dißimilitamen progressu auctam inter homines utriusque venerationem. [Corpus occultum usque ad an. 1596.] Nam incorrupti corporis stupendum miraculum, jam inde a quadragesimo post obitum viri sancti anno hominum oculis subjectum, in urbe Regia adeoque regni totius celeberrimo loco, illustriorem Isidorum fecit; uxorem ejus diu occultavit ignobilitas loci campestris, circa quem egit ultimos vitæ annos, & in quo tumulata delituit usque ad annum MDXCVI. Tunc scilicet requisitum & inventum est corpus; quod tamen jam olim fuisse translatum, tamquam Sanctæ aut Beatæ, demonstrabat caput, jam pridem a reliquis separatum oßibus, & ad publicam venerationem super altari expositum, in eodem ubi beata mulier primum sepulta fuerat eremitorio S. Mariæ, cis fluvium Xaramam. Olim illud adjus Templariorum pertinuisse creditur; [Caput ab antiquo inveneratione fuit;] anno autem MDXI traditum fuit Fratribus Franciscanis, a Fr. Francisco Ximenez de Cisneros S. R. E. Cardinali & Archiepiscopo Toletano. Capitis illius cum magna esset per circumjectos pagos veneratio, factum ait Bleda, ut quod simpliciter dicebatur Eremitorium S. Mariæ, cœperit appellari S. Mariæ de la Cabeza, id est, a Capite. Hinc porro natam opinionem existimo, per quam nunc creditur uxori S. Isidori non solum fuisse nomen Mariæ (quod mihi sane dubium esse videtur, magis autem dubitabile facit Anna de Rojas num.16 testis de miraculis audita, & usque ad id tempus rata Sanctam Toribiam appellari, fortaßis ex antiqua, sed jam fere evanida majorum traditione) sed etiam cognomen de la Cabeza, quod nequaquam consonat illius ævi simplicitati, plebejis hominibus necdum cognomina dare solitæ, quibus tunc soli nobiles, idque usu post annum Christi millesimum inducto, distinguebantur. [festum 8 Sept. agitur] Festum quidem ipsius celebratur annue & etiam nunc celebratur in dicto eremitorio die VIII Septembris, quando mortuam fuisse volunt, qui sane dies convenit insigni ejus in excolendo Deiparæ sacello diligentiæ: sed Ecclesia, si ad ejus solennem Canonizationem pro qua habentur instituti Processus, aliquando progrediatur, alium haud dubie diem ejus cultui aßignabit. Sunt autem tam conjuncta ipsius & viri sui virtutum, miraculorum, & cultus antiqui monumenta, ut quos Deus feliciter conjunxit in terris, difficile sit historiæ ordine separare in libris. Hac igitur venia postulata, & sub cautela, quod nomen Mariæ fortaßis inventitium sit, de ea ex Iacobi Bledæ, Processus modo dictos secuti, Hispanico contextu, impresso post tractatum de S. Isidoro, de illa hic annectimus tria sequētia capita. Quoniam autem sacrum beatæ mulieris caput atque ossa sunt translata ad ecclesiam Fratrum Minorum ejus loci, ad quem eremitorium ipsum pertinet, vulgo dicti Tordelaguna; huic potißime adscribimus ejus cultum, etsi late per vicina oppida sparsum; & nomen retinemus quale Castellani usurpant, etsi id Latine potuisset verti Turris-lacunæ.

[Vita]

Maria, uxor S. Isidori, Tordelagunæ prope Madritum (B.)

EX PROCESSIBUS

CAPUT I.
Processus in genere circa Sanctitatem & cultum veterem B. Mariæ.

[2] [Commissarii Pontificii] Agi pro canonizatione solenni cœpit apud Romanam Curiam eodem fere tempore, quo pro causa S. Isidori perurgenda exarserunt Hispanorum ac præsertim Madritensium studia. Itaque anno MDCXV Franciscus Sacratus, Archiepiscopus Damascenus, unus ex sacræ Rotæ Auditoribus & Locum-tenens, Joannes Baptista Coccinus Decanus, & Alphonsus Mançanedo de Quiñones Rotæ Auditores, & a S. D. N. Paulo Papa V super canonizatione bonæ memoriæ Mariæ della Cabeza, dum in humanis ageret uxoris servi Dei Isidori Agricolæ, oppidi Madriti, Judices Commissarii specialiter deputati; Illustriss. & Reverendiss. D. Bernardo de Rojas & Sandoval S. R. E. Presbytero Cardinali, Archiepiscopo Toletano, Generali Inquisitori Hispaniarum, & Illustriss. & Reverendiss. D. Camillo Cajetano S. R. E. ejusque sanctæ Sedis Apostolicæ in Regnis Hispaniarum Nuntio cum facultatibus Legati a latere, [Iudicibus a sancta Sede deputatis] ac Joanni de Avillaneda Episcopo Sidoniensi, Archiepiscopatus Toletani Suffraganeo, Judicibus executoribus ad id infra deputatis, relato tenore libelli supplicis, Papæ oblati pro impetranda commißione ad infrascripta, & a Papa subsignati per verbum, Placet, in litteris suis Remissorialibus; exponunt, quomodo coram eis comparuerunt D. Petrus Colida, Serenissimæ & Catholicæ Majestatis in Curia Agens, & adm. R. D. Joannes de Matute, Canonicus Ecclesiæ Cathedralis Granatensis, Venerabilis Confraternitatis B. Mariæ Virginis, fundatæ in ecclesia eremitorii nuncupati de la Cabeza, in oppido de Tordelaguna, ejusdem Tolentanæ diœcesis, ac incolarum ejusdem oppidi Procuratoris; & eo nomine exposuerunt.

[3] [exponunt capita de quibus sumenda informatio,] I. quod fuit, erat, & superstes extitit in hoc mundo, in oppido Madriti Diœcesis Toletanæ maria de la Cabeza, dum in humanis esset legitima uxor servi Dei Isidori Agricolæ, dicti oppidi & diœcesis, nata ex honestis, Christianis & Catholicis parentibus: & a dictis suis progenitoribus secundum ritum sanctæ Matris Ecclesiæ in sacro fonte baptismatis præsentata, baptizata extitit; & de his fuit & est publica vox & fama. II. quod fuit & est publica vox & fama, generalis ac universalis & communis opinio, quod d. Maria de la Cabeza vixit ac fuit & visa fuit vitam ducere cum morum puritate, vitæ sanctitate, & eminenti perfectione fidei Catholicæ, & talium virtutum, quod universaliter & communiter fuit, erat, & est tenta & reputata pro Sancta. III. quod post ejus obitum universaliter crevit & sparsa fuit generalis fama, publica vox ac communis & universalis opinio sanctitatis d. Mariæ, taliter quod inter populos & Clerum d. oppidi & civitatis & extra, illa fuit, erat & est habita, & habetur in magna veneratione & devotione; ac communiter & universaliter habita, tenta & reputata fuit, & habetur, tenetur ac reputatur pro Sancta; venerando illius imagines & reliquias, ac visitando ejus sepulcrum, tamquam sepulcrum Sanctæ, & de his faciendo publicas demonstrationes, [eorumque rogata] cum orationibus, votorum affixionibus, & aliis piis & debitis actionibus. IV, quod fuit, erat & est publica vox & fama, universalis & communis opinio, non solum d. sanctitatis, sed etiam multorum & diversorum miraculorum, quæ omnipotens Deus Dominus noster sibi complacuit per intercessionem d. servæ suæ in diversis occasionibus seu occurrentiis operari. Unde ne tantæ Dei servæ memoria pereat, Procuratores præfati super præmissis inquisitionem in genere ordinari atque committi, & ad hoc Judices deputari & subdelegari, litterasque desuper opportunas & necessarias decerni & concedi, instanter postularent.

[4] Quod cum prænominati Auditores fecissent; deputassentque tres supra nominatos per litter as Remissoriales, [an. 1615 excepti testes, post responsa præliminaria,] sub anno a nativitate D. N. Jesu Christi MDCXV Indict. XIII die Veneris III mensis Julii, Pontificatus S. D. N. Pauli Papæ V anno ejus XI; cumque deputati Iudices commißionem recepissent, Procuratoresque a dictis oppido & Sodalitate legitime constitutos recepissent, ac testes citassent; Madriti die Mercurii XXX Septembris anno MDCXV, in horis audientiæ assignatis, in ædibus & Palatio Archiepiscopali, coram d. Cardinali Archiepiscopo ejusque Suffraganeo, comparuit personaliter D. Don Alphonsus de Corduba, Marchio de Celada, ac Miles habitus de Calatrava, & Commendator de Castellañes, & Oeconomus seu Major-domus Regis Domini nostri, ætatis XL annorum, testis citatus & productus per Don Martinum de Lazcano & Mondragon, Procuratorem hujus causæ, nomine oppidi & sodalitatis de Tordelaguna, nec non Capituli Confraternitatis B. Virginis Mariæ & S. Mariæ de la Cabeza dicti oppidi. Qui ante omnia monitus de gravitate perjurii, [ad singula capita affirmative respondent,] signanter in causis Canonizationis Sanctorum; interrogatus de nomine, cognomine, patria, ætate, genitoribus & qualitate; interrogatus etiam a quanto tempore confessus est & communicavit, & ubinam & quando ultima vice: item an sit vel fuerit umquam excommunicatus, quo tempore, per quorum mandata & qua de causa; denique an fuerit instructus & inductus ut deponat, & an aliquomodo habeat interesse in præsenti causa; postquam respondisset ad singula; deventum est ad articulos insertos in Remissoria; & ille pæne iisdem quibus interrogatio concepta est verbis, respondit ad omnia, ex auditu & fama; quoniam a duobus annis & citra habuit & habet notitiam prædictæ famulæ Dei, & hujusmodi tempore pendente audivit, ut supra.

[5] Simili modo quoad præliminaria & articulos singulos, nihil in specie explicando, [juxta Ms. Processum in genere.] in genere deposuerunt sequentes testes; nec operæ pretium fuit ex longißimo hoc Processu cujusquam verba transcribere: satis est ipsum haberi apud eos quorum interest. Exemplar porro authenticum, a nobis inventum Romæ anno MDCLX apud P. Procuratorem Generalem Societatis nostræ, in quadam collectione Informationum, Processuum & Relationum circa Canonizationes, quarum causæ in Romana Rota vertebantur sub Paulo V Gregorio XV & Vrbano VIII, nomina & conditiones testium ita refert. XXX Septembris.

II Testis Don Hieronymus Funes y Muñoz, [unde hic proponuntur collecta nomina testiū auditorum 30 Sept.] Miles habitus S. Jacobi, & Nobilis a mensa suæ Majestatis, Dominus Baroniæ de Ayndar in regno Valentiæ, & de Consilio suæ Majestatis, & ejus supremo Consilio Italiæ; Conservator generalis ipsius patrimonii Regii in regnis & statibus Italiæ, & Nobilis a cubiculo Sereniss. Principum Sabaudiæ, ætatis annorum XL, ex notitia habita a viginti annis & supra, quibus residet in curia suæ Majestatis.

III Don Emanuel Manrique de Lara, annorum XL, Miles habitus S. Jacobi & Commendator de Bienvenida, Nobilis ab ore suæ Majestatis, ex notitia a decem annis & citra.

IV Hieronymus Felix Arias, annorum XL, vivens ex facultatibus suis; prout audivit, a quo gaudet usu rationis.

V Franciscus Testa, ann. XLI, Scriba de numero & congregatione oppidi Madriti, deponens a quo habet usum rationis.

II Octobris. VI Licentiatus Petrus de Arce, [2 Octobris.] Presbyter, annorum L, Rector & Curatus ecclesiæ Parochialis S. Joannis Madriti; a viginti annis, a quibus residet Madriti.

VII Licentiatus Garsias de Prado, Presbyter ætatis ann. LXV, Beneficiatus ecclesiæ S. Salvatoris Madriti, a viginti annis & citra, quibus habuit magis particularem notitiam d. servæ Dei.

VIII Gabriel de Rojas, ann. LV, Scriba Madritensis, ab annis XX & citra.

IX Don Petrus de Espinosa, ann. XLIV, Miles habitus de Calatrava & Nobilis domus suæ Majestatis, a viginti annis & citra.

X Joannes Garsia, Sacristanus ecclesiæ Parochialis S. Andreæ Madriti, ann. LVI, a XXX annis & citra quibus residet Madriti.

XI Franciscus Suarez, ann. LXVIII, Scriba Madritensis, a XL annis. XII Bartholomæus Martinez de la Quadra, ann. XLIX, Ludimagister, a XXVIII annis & supra, quibus residet Madriti.

XIII Licentiatus Don Joannes de Salzedo, ann. XXXIII, Advocatus in concilio Curiæ, & Alcaldus Confraternitatis status nobilium oppidi de Tordelaguna, a quo fruitur usu rationis.

XIV Doctor Paulus de Moncada, Clericus Presbyter, ann. XLIV, Rector & Curatus proprius ecclesiæ Parochialis S. Petri Madriti, ab annis X a quibus residet.

V Octobris. XV Doctor Antonius de Lima, Clericus Presbyter, [5 Octobris.] ann. LVI, Capellanus suæ Majestatis, Rector & Curatus proprius ecclesiæ parochialis S. Genesii Madriti, a quo usu rationis fruitur.

XVI Don Franciscus de Vargas, ann. XLII, Miles habitus S. Jacobi, a quo fruitur usu rationis.

VII Octobris. XVII Maria Alvarez, naturalis regni Portugalliæ, [7 Octobris] nata ultra centum & octo annos, vidua qu. Angeli de Barbaroto, a XL annis quibus residet Madriti.

XVIII Reverendiss. Pater Mag. Fr. Franciscus de Ribera, ann. XLVI, Generalis totius Ordinis B. Mariæ de Mercede, ab annis circiter XX.

XIX P. Mag. Fr. Alphonsus Ramon, Religiosus Sacerdos Professus & Prædicator generalis Ord. B. Mariæ de Mercede, Historicus generalis d. Ordinis, ann. L, ab annis XXIV.

XX Joannes Preciado, ann. LXX, agricola, a XL annis.

XXI Don Joannes de Lujan, ann. XXXVIII, Capitaneus de numero eorum, qui assistunt in Curia circa personam suæ Majestatis, vivens de suis reditibus & stipendiis, a XXX annis.

XXII Georgius de Lima, ann.LXV, Miles habitus Christi, ab annis L & amplius.

XXIII Petrus Blanco, ann. XLVI, agricola, a quo fruitur usu rationis.

XXIV Licentiatus Martinus de Villaruel, Presbyter, ann. LXXII, Rector & Curatus proprius ecclesiæ parochialis S. Jacobi Madriti, a plusquam XL annis.

[9 Octobris.] IX Octobris. XXV P. Fr. Joannes Florido, ann. XLIV, Religiosus Sacerdos professus Ordinis S. Francisci, ab annis plusquam XVI.

XXVI Licentiatus Alphonsus de Ojo, Presbyter ann. LX, Capellanus in ecclesia parochiali de Tordelaguna, a quo erat ætatis VIII vel X annorum.

XXVII Licentiatus Bernardus Guittierrez, Capellanus in ecclesia S. Sebastiani de Salamanca, ann. XL, a plus quam XXVIII annis.

XXVIII P. Fr. Joannes de Si, ann. XLVIII, Religiosus Sacerdos professus Ordinis S. Dominici, qui fuit Supprior d. Ordinis in Conventibus Conchensi & de Gallisteo, a plus quam XXX annis.

XII Octobris. XXIX P. Fr. Andreas de Ocaña, ann. LI, [12 Octob.] Religiosus Sacerdos professus Discalceatus Ord. S. Francisci, Guardianus conventus S. Ægidii de Ocaña, qui fuit Provincialis provinciæ S. Josephi, a multis annis, de quorum numero præcise non recordatur.

XXX P. Fr. Franciscus de Mosa, XLIV ann. Religiosus Sacerdos professus Ord. S. Francisci, Commissarius Curiæ & Procurator Generalis d. Ordinis, qui fuit Lector Artium & in Theologia, & Guardianus conventuum de Pirito & Cifuentes, ab annis XXX.

XXXI Licentiatus Vincentius de Ayala y Salazar, ann. LIV, Clericus Presbyter & Curatus proprius ecclesiæ Parochialis B. Mariæ oppidi de Yta diœcesis Toletanæ, Visitator in isto Archiepiscopatu, & in Episcopatibus Segobiensi, Conchensi & Abulensi, a plus quam XVI annis & ultra.

XXXII Mag. Vincentius Espinel, ann. LXVII, Capellanus suæ Majestatis in Hospitali regio S. Barbaræ civitatis de Ronda, & Capellanus D. Episcopi Placentini, a plus quam XL annis.

XXXIII P. Fr. Joannes de Solana, ann. XLVII, Sacerdos Religiosus professus Ord. S. Francisci, ab annis plus quam XX.

XXXIV Joannes Franciscus de Cabrera, ann. LXV, Clericus Presbyter & Curatus proprius ecclesiæ parochialis S. Sebastiani Madriti, a quo usu rationis fruitur.

XXXV Alphonsus de Gongora ann. XCVII, detertio habitu S. Francisci, a plus quam LX annis.

XXXVI Licentiatus Garsigallo, Clericus Presbyter ann. LXX, ab annis XL.

XXXVII Gabriel Bernardus de Quiros, ann. XXXVI, Clericus Minorum Ordinum & Capellanus suæ Majestatis, a quo fruitur usu rationis.

XIV Octobris. XXXVIII P. Mag. Fr. Raphael Diaz,ann. XLIX, Religiosus Professus Sacerdos Ord. Sanctiss. Trinitatis, & Consultor sancti Officii Inquisitionis, Magister in sacra Theologia, qui fuit Provincialis provinciæ Castellanæ, & Reformator ac Visitator generalis provinciæ Andalusiæ, a quo fruitur usu rationis. [& 14 Oct.]

XXXIX Andreas de Urosa, plus quam LX ann. Ædilis Madriti, a quo ipsius memoria permittit.

XL P. Fr. Petrus de Cuebas, ann. LX, religiosus Sacerdos professus Ord. S. Francisci, Vicarius de choro Conventus de Tordelaguna, qui fuit Vicarius Conventuum de la Oliva & de Pinto: & resedit in Tordelaguna per spatium plus quam XX annorum.

[6] [Omnium depositiones signantur mittendæ Romam.] Post quos omnes auditos, nec plus quam in articulis proponitur exponentes; die XVI Octobris, Procurator petiit a Dominis Iudicibus copiam autenthicam, quæ transmitteretur ad Curiam: quam illi transumptari mandarunt, transumptatamque collationari; uti transumptatam & collationatam attestantur Franciscus Ortiz de Salcedo & Hilarius Zimbron Notarii, die XXIX Octobris, subscribentibus Dominis Iudicibus, & Processum clausum sigillatumque mandantibus consignari in manus portitoris ad Curiam Romanam. Quæ omnia in Romano ecgrapho implent folia septuaginta. His autem eo perlatis, [Anno 1616 formatus Processus inspecie,] & (uti ex consequentibus apparet) approbatis; earum auctoritate conditus est Processus in specie anno MDCXVI, cujus indicia multa extabant in præcitata Collectione, nusquam tamen exemplar ipsum: quod ne magnopere desideremus, fecit Iacobi Bleda singularis diligentia, qua suo operi de S. Isidoro subjunxit tractatulum e Proceßibus excerptum, de Vita & miraculis famulæ Dei Mariæ de la Cabeza, his eum denique verbis concludens: Ultimus testis in hisce informationibus fuit P. Fr. Didacus Garcia de Belvis, [& conclusus 1617.] comparens IX Decembris feria VI anni MDCXVI, coram D. Octavio Cajetano, Archiepiscopo Capuano, Legato Apostolico & Collectore generali per regna Hispaniarum; præsente Doctore D. Joanne de Avellaneda Manrique, Episcopo Sidoniensi, Judicibus remissorialibus. Idem deinde iterum prodiit anno MDCXVII, XXIX Maji, coram Apostolico Nuntio D. Martino de Lascano & Mondragon, & prædicto Episcopo Sidoniensi, quem constat post omnes testes auditos obiisse; & secundum illius, tamquam in hac causa Procuratoris, supplicationem, Processus ipse transcriptus, comprobatus & collationatus fuit, ex mandato prædicti D. Nuntii, atque per Apostolicos Notarios signatus.

CAPUT II.
De vita, virtutibus, corporis elevatione & cultu.

[7] De loco natali hujus famulæ Dei multum variant opiniones, [Incertum ubi nata,] aliis dicentibus quod fuerit ex oppido Caraquiz, aliis Madritensem facientibus. Quidam etiam patriam ei fuisse dicunt oppidum Tordelagunæ, nonnulli Uzedam, Talamancam, Buytragum aut Canillejas: multi etiam Conveniensi oppido hanc laudem vindicant, propterea quod in ea reperiatur Cabezarum familia. Has autem omnes opiniones refert Fr. Dominicus de Mendoza, qui ex commissione Camilli Cajetani Apostolici Nuntii & Garciæ de Loaysa Gubernatoris Toletani pro Archiepiscopo Alberto, Regibus Catholicis Philippo II & III eorumque Concilio approbantibus, ea omnia loca tamquam Judex obivit, ad colligendas informationes circa vitam & miracula horum sanctissimorum conjugum: quos Madriti matrimonio junctos, ubi unus Joanni de Vargas locabat operam, alia honesta in familia ancillabatur, communior opinio habet. Hic autem eis natus esse putatur filius, [Madriti autem S. Isidoro nupta.] de quo narrant, quod in puteum lapsus fuerit puer ac suffocatus: cumque rediens ab agro pater ex mœsta uxore rem intellexisset, simul cum ea genua flectens, divinumque auxilium postulans impetrarit, ut succrescens usque ad os putei superficies aquæ, infantem vivum ac sanum restituerit parentibus. [resuscitari sibi videt submersum filiolum;] Visitur autem hoc miraculum pictum Madriti in ecclesia S. Mariæ, & puteus ipse monstratur in ædibus D. Joannis de Luxan Equitis Madritensis, ex stirpe Joannis de Vargas prognati, juxta ecclesiam S. Andreæ, in platea dicta Moreria antiqua, id est vicus Maurorum.

[8] In informationibus remissorialibus in ordine ad canonizationem hujus famulæ Dei, [ecclesias cū marito visitat,] multi testes, non sine fundamento, affirmarunt, ipsam fuisse viro suo sociam in devotione erga Dominam nostram de Atocha, itemque in stationibus quas ante laborem obibat summo mane, visitando cæleste hoc sanctuarium aliaque ex ordine per circuitum eremitoria, desinendo denique apud Dominam nostram de Almudena, quæ est imago antiquæ devotionis in majori ecclesia Madritensi, aliasque ecclesias urbis & parochias obeundo. Sicut autem constat S. Isidorum tenuisse eumdem vitæ tenorem, cum in Tordelaguna & Caraquiz morabatur, obeundo ecclesias & eremitoria circumjecta: [at deinde sola habitās locis variis,] ita idem fecisse Dei famulam, maxime cum in Caraquiz solitaria degebat, tanto certius præsumi potest, quanto expressior memoria est in iisdem locis, quarta leucæ parte aut dimidia aut etiam integra leuca semotis. Eamdemque consuetudinem dicitur tenuisse cum viveret apud Dominam nostram de Belvis, quod est eremitorium in ripa Xaramæ districtus Coveñensis, una leuca distans ab oppido isto, & una similiter ab oppido Parcacuellos, cui adjacet eremitorium Dominæ nostræ de Castello: item cum degeret apud Dominam nostram de Peñahora oppidi Humanes. Nam etiam in his omnibus locis illius memoria viget.

[9] Eamdem participem & consciam fuisse plurium quæ circa Sanctum Deus operabatur mirabilium, [videt etiam arantes cū viro Angelos,] verosimile ex eo fit, quod eo loco ubi inter alia Sancti miracula, circum veterem ejus tumbam depicta, exprimitur ipse terram arans inter pariter secum arantes Angelos, juxta Dominum ejus, iis visis admirabundum, picta cernitur ejus uxor, corbem manu una, altera lagenam vini portans; quasi ad significandum, quod ipsa marito jentaculum ferens, eadem fuerit visione Angelorum dignata. Quod autem Madrito migrarint Sancti conjuges, ad prædium Caraquis nuncupatum districtus Uzetensis, sub Vicariatu Alcalæ de Henarez, & ibi aliquanto tempore fuerint commorati, imo & fundulum aliquem & domunculam possederint; constat ex perpetua ipsius loci traditione. Monstrantur enim adhuc agelli, quos uxorio forsan jure possedit Sanctus, & quos hæc post ejus ac filii mortem dilecto sibi B. Mariæ eremitorio donavit; ædesque conversæ in ecclesiam sub invocatione S. Isidori, ubi Missa sæpe pro agricolis dicitur. Hic narrant, alteri Domino servientem Isidorum, cum ille superveniens, [& fruges multiplicatas miraculo.] & hinc triticum inde paleas in acervum secretas cernens, de frugum paucitate quereretur, dixisse; Nihil istud te angat, plus daturus est Dominus; sumptaque vanno iterum ventilasse paleas, & collecto ex iis rursum haud modico grano, rogavisse Dominum, ut quod supererat sibi largiretur. Hoc vero annuente, quia nihil credebat relictum super, tertio excrevisse triticum copiosius quam prius. Addunt & de fonte quem sitibundo Domino elicuerit Sanctus, deque equo quem eidem resuscitaverit: sed horum miraculorum ut vera substantia sit, confusam tamen potius dixero circumstantiam loci, quam ea geminavero. Ut enim Madriti certa superest notitia Domini quem ibi habuit, nulla alicujus possessionis; sic in Caraquiz hæc distincte monstratur, Domini nomen ignoratur: unde judices alterum solum habuisse Madriti, sicut illam dumtaxat habuit in Caraquiz.

[10] Illic autem commorantibus illis, cum Maria morem sibi fecisset frequentius etiam sine viro adeundi eremitorium Deiparæ Virginis, [Calumniā passa apud virum] quod ex adverso loci est ad alteram Xaramæ ripam; eoque deferendi quotidie oleum ac ignem in titione, pro lampade quam ibidem fovebat: hanc suam occasionem rati malevoli, accusarunt eam apud maritum, quasi prætextu devotionis velaret incestam consuetudinem, quam habebat cum pastoribus in rupe de Ariaz, ad ripam fluvii vaccas observantibus: imo etiam ipse dæmon, assumpta unius illorum persona, [sicco pede fluvium transist:] eamdem accusationem conatus fuit confirmare. Dicunt autem in Informationibus Remissorialibus testium aliqui, ex antiquissima traditione haberi, quod S. Isidorus eamdem volens observare, abdiderit sese aliquo in loco circa flumen, unde videre illam sed vicissim videri non posset: vidisse vero quod illa inveniens flumen ex prægressis pluviis adeo turgidum ut vado jam transiri non posset, injecto super eam mantello, cruce sese & aquas signans, sicco pede illud trajecerit, tamquam si per solum æqualiter stratum graderetur: quo miraculo motus Isidorus ei ad genua acciderit, de ejus innocentia plene certificatus.

[11] Neque tantum hac vice id factum ajunt, sed quoties contingebat casu aliquo invadabiles aut turbidiores solito esse aquas, [quod sape alias] quæ propter incurrentem istic loci Lozoiam aliquando sic insolescunt, ut etiam navigiolis, quæ tamen ibi nulla, possent periculosæ videri; dicunt, inquam, toties eadem ratione transiisse Dei famulam, lecythum olei manu una ferentem & altera titionem ignitum, qui non extinguebatur: idque a multis notatum sæpius, fidem fecit de longe aliis pluribus vicibus, quibus & Deo tantum modo consciis id factum sit. Quod autem accidisse dixerunt aliqui, cum viro cohabitaret in Caraquiz, occasione calumniæ ei apud illum intentatæ; [& ex simili causa iterū factum ajunt,] id accidisse dicunt alii, cum non solum thoro (quod fortassis jam inde a primo & unico partu factum) sed etiam habitatione sejuncti essent, viro ex ejus consensu Madritum digresso; inducuntque Dominum Isidori Joannem Vargam, quærentem ex Sancto, eccur fleret? Hoc autem sua peccata prætexente, intulisse, aliud se opinari, scilicet sinistrum aliquid de uxore nuntiatum; iret igitur eamque inviseret. Quocirca illum ivisse: cumque ad citeriorē Xaramæ ripam appropinquaret, venisse ex alia parte Mariam: invocatoque Deo, ad probandam viro innocentiam suam, sicco pede transivisse flumen, quamvis turgidum: cum eoque ad Deiparæ sacellum ivisse, ad gratias pariter Deo agendas. Hactenus Bleda, qui propter istam circumstantiarum diversitatem, quoad tempus & ripam, [sed non satis probant:] bis accusatam, bis probatam mulierem fuisse asserit: melius forsitan idem hic dicturus, quod supra de miraculis a S. Isidoro in favorem Domini sui patratis (in quorum circumstantiis simili modo variabant testes) non obstante illa varietate, dixerat; videri quoad substantiam miraculum simplex. Sed sicut prænotata accusatio facilius cadere poterat in sejunctam a viro, ita commodius posteriori ejus statui attribuetur miraculum, cujus probatio ex antiquitate non alia habetur, quam simplex, sed receptissima apud omnes traditio; confirmata per imagines, quibus casus iste exprimebatur, pictas primo in veteri arca sancti corporis & nunc in nova; item in altari eremitorii S. Isidori in Caraquiz, & apud Dominam nostram de Atocha atque Madriti, nec non apud Reges Philippum II ac III, atque alios plures.

[12] [mortuo viro in Caraquiz habitat:] Ceterum morituro Sancto adstitisse piam uxorem, eique extremum ministrasse, credibile facit Joannes Diaconus, cum ait, sumpto Viatico admonuisse familiam ut decebat: Quænam enim hic familia potius, quam uxor & filius intelligeretur? Eadem ergo etiam defuncti sepulturam curaverit, indeque in Caraquiz redierit urbani fugitans strepitus, & dilectum sibi eremitorium curatura. Quanto autem supervixerit tempore, non liquet. Defuncta vero sepulta fuit in sacristia sæpe dicti eremitorii, eo loco, unde multi identidem terram petunt, ad mira curationum opera ejus meritis efficacem: idque ipsum persuadet quadratum saxum, supra duas marmoreas columnas positum, quo sepulcrum olim fuisse contectum, credibile est. [corpus ejus ibidem absconditur,] Sed cum locus ille solitarius esset, metuentibus Caraquiziis ne forte thesaurus hic suus furtim auferretur, refossi corporis ossa transtulerunt, & absconderunt sub ipsis sacræ ædiculæ fundamentis; excepto Capite, quod sub pluribus clavibus super altari collocaverunt, tamquam Patronæ ipsius loci, & contra capitis dolores Advocatæ. Atque hoc in statu delituerunt illa, usque ad annum MDXCVI: quando Conventus Matris Dei in Tordelaguna Ordinis Franciscani, ex consensu & mandato Principum Cleri ac Populi, considerata Reliquia capitis, imaginibusque radiatis & aliis antiqui cultus argumentis, ejus ossa, tamquam veteri ritu canonizatæ, perquirenda commisit conductis in eam rem fossoribus.

[13] Cœperunt hi laborare circa antiquum sepulcrum, coram Fr. Dominico de Mendoza, [quod anno 1596 requisitum] judice ad hanc rem deputato & præcipuo ejus consilii auctore, die X Martii: sed quia durior terra erat, quam ut profunde satis perrumpi posset, iis quæ fuerant allata instrumentis; oportuit in alium diem differre opus. Igitur sequentem noctem inquietam & anxiam ducenti Francisco de las Cuevas Vergara Notario, super lectum suum in Tordelaguna, dolentique Judicem frustratum fuisse desiderio suo; [ex ipsius revelatione juvenitur,] apparuit Dei famula, eo in habitu atque figura qua illam repræsentat tabula majoris altaris sæpe dicti eremitorii: docuitque corpus suum reperiendum in Sacristia ejusdem eremitorii, istic ubi ante annos plures quam quadringentos sepultum & oblivioni datum erat. Tertio igitur post die, XIII Martii & Feria IV post tertiam Dominicam Quadragesimæ, processit opus, assistentibus Fr. Bernardo de Frezneda Guardiano Franciscanorum Tordelagunensium aliisque Religiosis, cum Prætoribus ac Præfectis vicinorum locorum & magna utriusque sexus multitudine: qui omnes, statim ac reseratum sepulcrum fuit, tam ex ipso quam ex inventis inibi ossibus perceperunt cælestem prorsus odorem, qui etiam nunc in illis perseverat.

[14] Repertis, ut dictum est, ossibus, cumque iis mandibula quoque inventa, quæ capiti deerat; [& probatū convenire cum capite] advocati continuo sunt chirurgi ac medici, ex mandato Apostolici Judicis, singula consideraturi, an vere unius ejusdemque corporis essent omnia. Hi vero admirati sunt candorem eburneum, succulentiamque indicem medullarum intus reservatarum: eaque inter se aptantes, atque imprimis maxillam applicantes capiti, quod pridem ut dictum est servabatur in altari, pronuntiarunt in iis dubitandum esse nihil. Accidit autem ad certiorem veritatis hujus comprobationem, ut octavo post die in Conventum prædictum veniret religiosus quidam, Fr. Ludovicus de Oviedo nuncupatus: cui cum P. Fr. Franciscus de Tollemosa, postea dictus Fr. Franciscus de Ribas, retulisset, qua diligentia fuissent quæsita, inventa, [nova visione certius redditur.] & approbata ossa famulæ Dei; ostendendo unum ex iis, & quam succulentum adhuc esset; eumque monendo, ut reverentiam illi haberet; negavit ipse credere posse, quod hæc esset vera famulæ Dei reliquia, sed alterius recentius mortui videri. Non diu autem relictus fuit in hoc errore: nocte enim sequenti apparuit ipsi evigilanti persona quædam, ipsa ut præsumere licet B. Maria, quæ ad ejus lectum accedens, fronti ejus ictum satis validum impegit, dicens: Istæ sunt Reliquiæ famulæ Dei Mariæ. Credidit ergo ipsas esse, & ut tales ab omnibus habitæ sunt. Præcipuus tamen honor defertur sancto capiti, quod ab immemorabili tempore exhibetur per Sacerdotes fidelibus illud deosculari volentibus, non sine multiplici relatarum grariarum fructu, & cum scientia ac tolerantia Prælatorum.

[15] Hunc in finem, quovis anno in die S. Marci, ex Valdepliegos venit pompa processionalis; [& annuis peregrinationibus cultum] eodemque die vicus de Caraquiz eleemosynam præbet panis, vini, & casei omnibus accipere volentibus, tam divitibus quam pauperibus: ita enim legato testamentario constitutum a majoribus fuit, in honorem famulæ Dei Mariæ. Urgente desiderio pluviæ, ex variis sæpe locis ducuntur processiones ad sæpe dictum eremitorium, cum optato effectu. Unde etiam aliquando usque in Tordelaguna detulerunt in processione generali sacrum Caput omnes vicinorum in circuitu pagorum incolæ, postquam multis mensibus non pluisset; neque tantum copiosus tunc imber humectavit terram, sed etiam quotquot in Tordelaguna jacebāt infirmi, sanati fuerunt. Quare, & præsertim quia dictum eremitorium solitarium ac sine custodibus est, [Tordelagunam transfertur an. 1615.] impetratum fuit ab Apostolico Nuntio & Illustriss. D. Cardinali Trejo, Protectore pro sua Majestate, ut tam caput quam ossa transferre liceret ad conventum Matris Dei in Tordelaguna: idque executioni mandatum fuit anno MDCXV a Mag. Alfonso Franco Curato S. Andreæ, coram Notario Lazaro Sanchez mense Octobri. Perdurat nihilominus Eremitorio honor antiquus, ubi ad sepulcrum famulæ Dei nihilo minus quam Tordelagunæ ad ejus Reliquias visuntur anathemata copiosa tabulæque votivæ ab iis appenæ, qui vel ad simplicem invocationem famulæ Dei gratias optatas sunt consecuti, vel sumpto de loco sepulturæ pulvere votorum compotes extiterunt.

[16] [uti & caput semper in ara elevatum,] Antiquitatem cultus, ab eodem, fere tempore quo coli S. Isidorus cœpit, judicio unius e testibus probat sepulcrum honorificum, Mariæ olim erectum, cum columnis, marmoreis, quas lilia incisa ornant. Capsa autem Caput sacrum continens, eo solebat stare loco super altare, ubi alias poneretur custodia venerabilis Sacramenti, Illam faciendam locaverat Cardinalis Franciscus Ximenez Toletanus Episcopus, & ex parte interiori, valvularum eam claudentium pingi sanctos ipsos conjuges cum epigraphe, S. ISIDORUS DE MADRITO, S. Maria de la Cabeza. Simili modo invenire est eorumdem imagines, radianti ornatas diademate, in capella Dominæ nostræ de Atocha, in parochia S. Andreæ in eremitorio S. Isidori, in aula Concilii publici, & in ædibus quas olim Apostolici Nuntii nunc autem habitant hæredes Joannis de Vargas, ubi ex devotione D. Catharinæ de Luxan, ante eas perpetuo alitur ardens lampas. Tales etiam ipsi Reges Philippus II & III miserunt Pontificibus Clementi VIII & Paulo V, [cum bullis Indulgentiarum olim datarum,] cum illorum canonizationē petierunt: & pluribus aliis in ecclesiis atq; eremitoriis similes conspiciuntur. Quin etiam tempore Sixti Papæ IV, Cardinales Alanus Sabinensis, Philippus Portuensis, & Angelus Prænestium Episcopi, Franciscus item tituli S. Eustachii, & Baptista tituli S. Mariæ in Porticu, magnas Indulgentias concesserunt eremitorio S. Mariæ de la Cabeza, solo intuitu hujus famulæ Dei: quemadmodum etiam fecit Rodericus de Borja Valentinus, Legatus a Latere in Regnis Hispaniæ, postea Alexander Papa VI: quæ bullæ adhuc Tordelagunæ in conventu Franciscanorum servantur.

[17] In eodem eremitorio ab immemorabili tempore erecta erecta Confraternitas fuit hominum utriusque sexus, [& Confraternitate.] cujus constitutiones & regulæ, accurate hactenus ab inscriptis observatæ, servantur in in archivio: & singulis annis in die VIII Septembris, quan in terris nata Deipara & eisdem denata creditur famula Dei Maria, solebant hujus festum ibidem celebrare Confratres, jam inde ab initio institutionis suæ: totaque vicinia eodem devotissime tunc accurrit. Reges etiam Catholici in suis privilegiis honorificam ejusdem fecerunt mentionem, nominatim Ferdinandus & Isabella, multa istic dona offerentes, & imagines pingi jubentes. Notum est autem quod Serenissima Imperatrix Maria, intuitu ejusdem famulæ Dei, miserit pretiosum vestitum pro Deiparæ Virginis ac Filii ejus imaginibus: & in conventu Statuum Leonis atque Castellæ decreta fuerunt duo millia ducatorum, in ejus canonizationem expendenda. Duces quoque del Infantado D. Joannes Hurtado de Mendoza & D. Ann de Mendoza, instruxerunt grandiorem arcam, intra quam continetur eburnea arcula cum corpore ipsius Beatæ: addideruntque ei ex serico rubeo pallium speciosum cum frangiis aureis. Similiter D. Agnes de Bobadilla, Comitissa de Chincho, pallium aliud sericeum floridi operis & coloris varii; & D. Ferdinandus de Mendoza, Ducis prænominati frater arculam eburneam donavit haud parvi pretii cum sera, clave, atque cardinibus inauratis: oppidum vero Tordelagunæ sub initium beneficiorum per Dei famulam receptorum curavit eremitorium ejus restaurari, sicut hodie visitur. Denique prædicta arcula conservatur intra arcam prægrandem ex nuce, cujus armatura omnis inaurata est; claves autem septem, quarum una servatur penes Cardinalem de Trejo, altera apud Ducem del Infantado, tertia & quarta sunt in potestate Provincialis & Guardiani Franciscanorum, quinta & sexta sub arbitrio Justitiæ & Magistratus in Tordelaguna, Abbatisque & Capituli Clericalis ejusdem oppidi; septima denique habetur in manu Garciæ de Salzedo, Equitis habitus S. Jacobi & Præfecti Confraternitatis Dominæ nostræ & benedictæ Mariæ de la Cabeza.

CAPUT III.
Gratiæ miraculosæ, attributæ intercessioni uxoris
S. Isidori.

[18] Placuit porro Deo, per intercessionem hujus famulæ suæ, [Ex 8 o miraculis excerpta continent,] plus quam octoginta miracula facere, plurimos infirmos sanando; alios, quia ejus sepulcrum visitaverant; alios, quia pulverem de eo devote sumpserant; alios denique, quia eidem se simpliciter commendarant; ex quibus nonnulla referam magis authentica, & in Apostolicis informationibus approbata.

[19] Anno MDXCVII D. Joanna de Castro, Comitissa de Puño-en-rostro, [quomodo curati, dolens capite,] per dies complures Madriti laborans dolore oculorum & capitis, accessit aliquando ad conventum S. Thomæ, & caput suum immisit capsæ, in qua aliquando repositum fuerat caput Beatæ; confidens eo facto sanitatem se consecuturam; neque spe sua frustrata est, & suavem insuper odorem intra eamdem capsam percepit. Catharina del Olmo, [puerpera periclitans,] uxor Andreæ Pascual, commonrantis in oppido territorii Segoviensis dicto Navalafuente, anno MDXCVI laborabat in partu fœtus præmortui, cujus solum brachium unum prodibat. Sic periclitanti a media nocte ad diem usque sequentem, tempore Sacri solennis ad eam venit Maria Fernandez, adferens Reliquiam aliquam de sepultura Mariæ: quam ubi ventri parturientis imposuit, cessarunt dolores; & citra difficultatem prodiit cadaver, quod mortem matri credebatur allaturum. Franciscus Salzedo, [apostemate laborans.] natus in loco diœcesis Tolentanæ, Pesadillæ dicto, apostema sub axilla adeo molestum patiebatur, ut socii sui necesse habuerint jumento imponere, motus omnis impotem, cupientem tamen ad eremitorium B. Mariæ accedere. Delatus autem eo, non sine fatigatione magna, apostema illud unxit oleo lampadis ibidem ardentis, sociis inspectantibus & exhorrescentibus ad tumorem tam lividum. Hoc facto cœpit dormire tam profunde, ut illi mortuum eum crederent; ac denique magno trahentium & vellicantium nisu experrectus; inveniunt crepuisse vomicam, atque evanuisse, nullo relicto mali prioris vestigio: cœpitque exultabundus discurrere, omnibusque narrare, quam cito fuerit persanatus.

[20] Maria de Calderon, uxor Lucæ de Barrio, in ejusdem diœcesis loco, Porquerisæ appellato, [Item dolor cruris,] commorantis; gravem per duos annos dolorem in uno crurum patiebatur; quo singulis mensibus recurrente, per dies quatuor aut quinque continuos sic cruciabatur, ut non nisi ægerrime & cum tormento intolerabili posset sese movere loco.Ischiadē inveteratam esse judicabant medici, nullum quod efficax foret remedium invenientes. Quodam ergo die dirius solito afflicta, ad eremitorium S. Mariæ deferri se jussit, moxque ut crus infirmum supra lapidem sepulcralem posuit, [exulceratio gutturu,] persanatam sese sensit. Catharina Garcia, vidua Joannis Martinez ex Tordelaguna, guttur adeo male affectum & interne exulceratum plaga non una habebat diebus aliquot, ut neque comedere, nec nisi ægre spiritum ducere valens penitusque deficiens, derelinqueretur a medicis ut cito moritura. Quod illa animadvertens, nec in humanis spem ultra inveniens, ad divina se convertit remedia, & Reliquiam quamdam Sanctæ gutturi applicuit: & exinde solidari cœperunt plagæ, atque intra paucos dies integerrime convaluit citra aliam medicinam. [duplex quartana,] Maria de Prudenas ex Tordelaguna, anno MDXCVI per mensem Augustum duplici quartana laborans atque ad atticulum mortis deducta; per dies novem continuos aliquantum terræ sepulcralis aqua maceratæ sumpsit, & febribus dispulsis convaluit.

[21] Gaspar Vasquez Pernia ex Manzaneres, convalescens a tertiana qua totis binis mensibus laborarat, Buytragum ivit, ibique in febrim vehementissimam relapsus est, non sine mortis præsenti periculo, eo quod inefficacia essent omnia consilia medicorum. Hoc in discrimine constitutum videns mater sua Francisca Pernia, [& febris continua,] modicum sepulcralis terræ, serico panniculo insuit atque ex filii collo suspendit: qui postero die inventus est carere febri, neque hac imposterum ægrotavit. Salvatori Guitierrez de Haro, Notario & Scribæ redituum ex decimis loci Buytragensis provenientium, filia erat Francisca, cui continuæ febres cum angina præsocante mortem proximam minabantur. Huic aliud remedium non inveniens mater, ipsius testis uxor, filiam S. Mariæ commendatam ad ejus eremitorium detulit, & curavit ut capiti ejus admoveretur Reliquia ex capite Sanctæ: moxque cessavit dolor, & febris numquam reditura evanuit. [juvatur submergendus.] Rochus de Heredia, ex loco dicto Talamanca, Confraternitati ipsius beatæ Dei famulæ inscriptus, ad idem eremitorium aliquando abiit, ut interesset festivitati quam Confratres ibidem quotannis celebrabant die octavo Septembris, Nativitate Virginis Deiparæ cunctis Christianis noto: sed fluvium Xarama, qui vado transiri solet, plus solito tumidum rapidumque invenies, dubitavit an transitum tentare expediret. Vincente tamen cupiditate festi, consueto transitus loco ingressus aquam, sensit mulam qua vehebatur torrentis illius impetu abripi, neque effugere se posse quo minus mergeretur. Ergo clausis oculis intra se reductus, invocavit eam, quæ sicco pede toties istac transierat; eosdemque oculos mox aperiens, in altera ripa sese invenit consistere, nulla corporis parte madefacta.

[22] [Curantur dolor capitis,] Ludovicus Sanz, ipsius eremitorii incola, quotidie dolore capitis cui obnoxius erat cruciabatur;quare morem sibi fecerat intrandi in sacristiā, seque recreandi odore, qui e sepulcro suavissimus spirabat, hoc certum mali remedium esse expertus pridem. Franciscam Martin, [& febres,] ex Canencia, per duos menses quartana laborantem miseratus frater suus Alfonsus Martin, pauxillum terræ de sepulcro sumptæ dedit sorori; quæ eamdem aqua maceratam bibens, in perpetuum liberata a febri est. Didacus del Castillo ex Tordelaguna, febri & capitis dolore continuo noctes diesque cruciabatur, jam inde ab ætatis anno decimo usque ad decimum sextum. Soliciti ergo propter morbi diuturnitatem parentes, suadent filio ut sese ex animo commendet Sanctæ, eumque ad illius sepulturam ducunt: ubi mox atque capite suo attigit caput S. Mariæ, liberatus a febri & dolore est. Catalina de Jesu, Deo devota (Beatam Hispani nominant) everso subter se curru quo vehebatur, ex pondere arcarum sibi incumbentium male affecta mansit toto corpore, [contractio membrorū,] cruribus præsertim pedibusque contractis: quæ S. Isidoro ejusque uxori Mariæ se commendans, recuperavit usum membrorum expeditum.

[23] Anno MDCXII ad finem tendente, Catharina Perez, uxor Nicolai Martinez, lineorurn pannorum lotoris, latere male affecto decumbebat lecto: neque famosi duo medici, quorum unus erat Doctor Alvarado, totidem mensibus eam curare conati quidquam profecerant, etsi venam ei octies noviesque jusserint aperiri & plurima remedia applicarint. Ergo dimiserunt eam, diætam quamdam in victu servandam præcipientes, aliud nihil, quia videbatur in horas moritura. Sic destitutam chirurgus quidam curandam suscepit, deprehenditque non esse pleuritim, [aposiema in latere,] sed tumorem apostematicum; quem lanceola aperiut, multamque eduxit saniem, interim dum infirma Dei famulæ se commendabat: quare miraculo curationem adscripsit chirurgus, cui non ausim suffragari; rem tamen ut accepi, sic retuli. [cogitationes immunda,] Licentiatus Alfonsus de Hoyo, Vicarius Parochi in Tordelaguna, in sua juventute patiens molestum conflictum cogitationum, non tam mundarum quam suus ordo statusque exigebant, magna cum devotione ad eremitorium venit: dictaque ibidem Missa sumpsit de sepultura Sanctæ, supplicans ut animæ suæ quies, cogitationibus mundities optata redderetur: quod continuo impetrans per ejus intercessionem, grandi miraculo tam subitam in se mutationem attribuit.

[24] [febris mortalis,] Pater Fr. Joannes de Arias in monasterio Matris Dei, Ordinis S. Francisci, Tordelagunæ, febri continua & gravi morbo in vitæ discrimen adductus, ac sacro Viatico mature munitus, cum ex illius loci medico Doctore Escobar intellexisset certo se moriturum; spem omnem in B. Maria reposuit; suamque erga illam officia, quibus ossa ejus de terra levarat & sepulcrum fornice desuper ducto ornarat, affectuose commemorans; addidit, quod si revalesceret, præhabita Prælatorum sui Ordinis licentia, in ejus eremitorio vitam deinceps duceret solitariam more Tertiariorum sui Ordinis. Hoc voto nuncupato, perfusus insolita mentis lætitia, etiam corpori sensit multo esse melius: atque intra triduum surrexit de lecto, mensibus tribus post inventionem sacri corporis. Fama autem hujus inventionis cum in oppidum Buytragum deferretur, pervenit ad aures Didaci de Cortavilla y Sanabria, pharmocopœi Madritensis, istic cum patre suo Philippo ad artis suæ exercitium commorantis, ætatis anno vigesimo tertio, & febri gravissima laborantis. Hæc vero cum timeretur convertenda in pestem maculosam, commendavit se precibus illius Sanctæ, cujus Reliquias se visitaturum, & oblatione aliqua honoraturum vovit. Vesper erat cum hoc ageretur: & mox levius se habere, haud parvo cum animi solatio, sensit; postridie vero incolumis & sanus, cum parentum medicorumque admiratione, surrexit de lecto.

[25] [cruciatus dentium,] D. Gregoria de Ismendi, uxor Francisci Rodriguez de Salsedo, Procuratoris Consiliorum Regiorum & civis Madritensis, paulo ante quam Madrito Vallisoletum transiret Curia, id est sub annum MDXCIX, tribus continuis diebus tantos molarium cruciatus patiebatur, ut a statu mentis dimovendam se crederet. Tandem remedii & consilii inops (nam plura in vanum tentarat) acceptam aliunde Sanctæ Reliquiam genæ suæ admovit, salutationem Angelicam recitans: & momento temporis liberata a malo, nullam quietis partem relinquente, immunis deinceps ab eodem mansit per annos octodecim; ideoque non dubitavit, quin tam subita & certa curatio, superioris ordinis quam naturalis esset. [carbuncu lus in inguine,] Catharinæ de Baroana maritus Joannes de Escalona chirurgus, ex nato sibi dextro in genu carbunculo, biennium totum decubuerat æger anno MDCVIII, aliis chirurgis medicisque nequidquam tentantibus eum curare, cum magna rei familiaris jactura, plus quam bis mille ducatorum impendio exhaustæ. Tandem Doctor Roman genu ipsum aperuit, usque ad juncturam tibiæ: sed nec hoc profuit. Considerans ergo uxor pia laborum ac sumptuum magnitudinem, prostravit se in genua ante eas, quas domi habebat Sanctorum imagines, Sanctam Dei famulam nominatim implorans, ut una cum S. Isidoro opitulari dignetur marito sic afflicto. Cumque id sæpius non sine devotis lacrymis faceret, anno post sectionem prædictam transacto, eidem supplicationi de more insistens; audivit vocem dicentem sibi, Assurge mulier, quia cito sanabitur maritus tuus. Sciebat illa, neque ex sua neque ex vicina domo quapiam ad aures suas allabi potuisse vocem hujuscemodi; proinde certo persuasa ipsam esse de cælo, hilaris ascendit ad mariti cubiculum; & animo bono esse, ac fiduciam, ex Sanctorum Isidori atque Mariæ meritis, concipere jussit, nihil revelans de voce quam audierat: ille vero melius habere incipiens, prius quam annus ab ea die ductus efflueret, sanus omnino factus est.

[26] Anna de Rojas, multum devota Dei famulæ præfatæ, [febristertiana,] maritum habebat Franciscum Sanchez tonsorem Madritensem, perquam pie affectum S. Isidoro. Hic cum anno MDXCVII continua febri laborans, extremisque munitus sacramentis jaceret a medicis derelictus; accidit ut in ipso quo mors expectabatur articulo, domum ejus transiret aliquis ex iis, qui circumferentes imagine S. Isidori solent eleemosynas colligere, illius honori impendendas; cuique eam infirmus quotidie dare solebat ex voto, ex eo scilicet tempore, quo haustu salutaris aquæ ipsius tertianam pertinacem molestamque diluerat. Hominem ergo advocat Anna, imaginem petit defertque marito, monens ut beneficii prioris memor nunc quoque concepta erga Sanctum fiducia imaginem ejus lateri dolenti imponeret; moxque egressa cubiculo est, lacrymas ultra continere non valens. Tum vero recordata mœroris & afflictionis quam habuit Sancta, unicum filium suum submersum inveniens; cœpit per eum ipsum dolorem supplicare, [continua ad mortis discrimen,] ut quæ hujus consors jam esset in periculo mariti, fieret etiam in ejus recuperata salute particeps gaudii, quod ex prædicti filii resuscitatione hauserat; identidem invocans S. Toribiam, hoc enim ipsi nomen esse tunc arbitrabatur, itaque appellare eam solebat. Hinc ad maritum visendum reversa, placide reperit dormientem, sub imagine imposita illi lateri, unde procedens dolor omnem quiescendi facultatem abstulerat infirmo, remedio unctionum & cataplasmatum. nullo valente eam reducere. Experrectus autem BLED Æ. ille sanum atque incolumen sese reperit. Miraculo id factum comprobavit Vicarius Madritensis, & utrique Sancto conjugi videtur posse attribui sanitas, tam insperata tamque solida; ut qui antea solebat quotannis ægrotare mortaliter usque ad desperationem medicorum, exinde semper recte valuerit.

[27] [dolor pectoris,] Modicum de sepulcro Sanctæ devote acceperat D. Francisca de Medina, per eamque geminum beneficium retulit. Nam eadem pectori admota sedavit dolorem cardiacum gravem, qui neque quiescere neque respirare citra difficultatem sinebat: deinde cum colica passione tanta torqueretur, [colica passio,] ut extra mortis periculum se non esse crederet; ipsam terram parti dolenti applicans, intra quadrantem horæ liberatam se gavisa est. Nicolaus de Medrano, suæ Majestatis minister, Madritum reversus ab itinere Valentino, ex nuptiis Regiis celebratis an. MDXCIX, gravim paralysis morbum incurrit, [paralysis,] qui os distorsit & auditum sustulit, febri continua comitatus. Ad hunc P. Fr. Dominicus de Mendoza capsam attulit, in qua caput servæ Dei fuerat custoditum; & infirmus eidem caput brachiumque devote inseruit, osque & auditum sibi restitutum ipso momento testatus est, commode loquens ut antea; brachium etiam cœpit attollere, ac denique morbo omni liberari. Didacus de Ledesma vexillifer, ex Cervera de Aguilar diœcesis Calagurritanæ, [crysi pelas & angina,] stipendia merens sub Comite de Lemos, anno MDCXVI initio Octobris maculosa peste contactus simul & erysipelate, cum ad priora mala etiam accessisset angina, septimo morbi die munitus extremis est, ita jubente Doctore Cespedes. Septiduo vero post, ex consilio P. Fr. Dominici prædicti, sancto beatorum conjugum pari se commendavit; & eodem die non mediocriter relevatus, totus intra quinque dies convaluit.

[28] [juvatur mergenda,] Præter jam dictos testis alius narravit, quomodo mulier quædam ex Lozoya, quam pannos lavantem abstulerat suffocandam solito impetuosior fluvius (quem Xaramam fuisse credo) invocata Dei famula fuerit a mortis periculo liberata. Deinde Fr. Thomas de Peralta, Ordinis Prædicatorum, dixit; cum se quodam meridiano tempore aggravatum plus solito sentiret catarrho, [aliusque variis morbu laborans.] qui sibi Confessario monacharum S. Catharinæ Senensis ex laboriosis Hebdomadæ morbis sanctæ functionibus remanserat; & accedente ad prius malum febre, privatum cibi potusque appetitu ac debilem valde, vim sibi intulit ut comederet aliquid. Sed brevi post colicos dolores tantos habuit, ut nullam in lecto vel extra requiem inveniens, propter pressuram Confessionem peteret, velut jam jam moriturus. Hac occasione in cellam ejus ingressus alius Frater quidam, monuit ut S. Mariæ se commendaret: quo facto mox surrexit sanus, gratias magnas Sanctæ referens: nam eosdem dolores antea sæpe passus, pluribus diebus sustinuerat, qui nunc vix ad horam duraverant.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Mai III: 16. Mai




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 15. Mai

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 15. Mai

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 00.00.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.