Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung März III           Band März III           Anhang März III

19. März


XIX MARTII.

SANCTI QVI XIV CALENDAS APRILIS COLVNTVR.

Sanctvs Iosephvs sponsus Deiparæ Virginis.
S. Theodorus Presbyter, Martyr Cæsareæ in Cappadocia.
S. Bassus seu Bassius, Martyr in Africa.
Alij viginti, Martyres in Africa.
S. Lucellus, Martyr in Africa.
S. Fiscianus, Martyr in Africa.
S. Pomenus, Martyr in Africa.
S. Ioserus seu Iosippus, Martyr in Africa.
S. Apollonius, Martyr in Africa.
S. Ammonus, Martyr in Africa.
S. Saturninus, Martyr in Africa.
S. Basilla, Martyr in Africa.
Alij VII, Martyres in Africa.
S. Quintus, Martyres Surrenti in Italia.
S. Quintillus seu Quintilla, Martyr Surrenti in Italia.
S. Quartilla, Martyr Surrenti in Italia.
S. Marcus, Martyr Surrenti in Italia.
Alij IX, Martyres Surrenti in Italia.
S. Theodorus Episcopus, Martyr.
S. Leontius Episcopus, Martyr.
S. Caius, Martyr.
S. Catulinus, Martyr.
S. Florentius, Martyr.
S. Vonecta, Martyr.
S. Pancharius, Martyr Nicomediæ.
S. Ioannes Abbas Paranensis, prope Spoletum in Vmbria.
S. Lactinus Fundator & Abbas de Achadhur in Hibernia.
S. Leontius Ep. Santonensis in Gallia.
S. Landoaldus Archipresbyter, VVintershouij & Gandaui in Belgio.
S. Amantius Diaconus, VVintershouij & Gandaui in Belgio.
S. Adrianus Martyr, VVintershouij & Gandaui in Belgio.
S. Iulianus, VVintershouij & Gandaui in Belgio.
S. Vinciana, VVintershouij & Gandaui in Belgio.
S. Adeltrudis, VVintershouij & Gandaui in Belgio.
S. Alcmundus Martyr, Cestriæ & Salopiæ in Anglia.
B. Andreas de Galleranis Senis in Hetruria.
B. Ioannes Parmensis, Minister Generalis VII Ordinis Minorum, Camerini in Vmbria.
B. Sibyllina Papiensis, Soror de Pœnitentia S. Dominici, Ticini in Lombardia.
B. Marcus S. Mariæ-in Gallo, Ordinis Minorum de Obseruantia, Vicentiæ in Italia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sanctus Lucianus Episcopus, S. Maximianus Presbyter, S. Iulianus Diaconus, Martyres memorantur in MS. Martyrol. Casinensi. Sunt hi Bellouaci in Gallijs paßi VIII Ianuarij.
Adulphus Episcopus, nulla Sedis addita mentione, refertur in MS. Florario. Quis fuerit difficile est coniectare. Forsan Adolphus Episcopus Osnabrugensis in VVestphalia, qui colitur XI Februar.
S. Gregorij ordinatio, MS. Tamlactense. at in silentio aliorum, non liquet, quis istius nominis Sanctus intelligatur. Gregorij Magni ordinatio inscripta est Martyrologio Romano III Septemb. de eo egimus XII Martij.
Lucania, Ingenius, Rogata, Timotheus, Beda excusus. Ex his Lucania videtur Lucianus esse, nisi Lucania pro Campania sumatur, vt fecit Rabanus, & Ingenius, alijs Ingenua, & cum Rogata alijsque referuntur in Campania paßi, vti Timotheus cum alijs in Mauritania, de quibus actum est XVIII Martij.
Aprilis, Seruulus, inscripti MS. Tamlactensi. Sunt Martyres Nicomedienses, & coluntur XVIII Martij,
S. Alexander Episc. Martyr inscriptus est Breuiario MS. & alteri Catalogo MS. Eius Acta dedimus XVIII Martij.
Auxilius, Collectitius, Dionysius, Ianuarius, Vago, Victorius, Nunctus, Samforus, Rogatus, alij XXVI, MS. Tamlactense antiquum in Hibernia. Sunt hi Martyres Alexandrini, & mutatis nonnihil nominibus, vti diximus, relati die XVIII Martij.
S. Cyrillus post S. Iosephum sponsum Deiparæ, inscriptus est MS. Martyrol. S. Maximini paruo. Videtur esse Cyrillus Episcopus Hierosolymitanus, de quo egimus XVIII Martij.
Martyres plurimi Romæ, Florarium MS. De plurimis Martyribus, sed fere in Africa paßis, hoc die agimus,
Theodorus Episcopus Cæsareæ in Cappadocia refertur in varijs MSS. sub nomine Vsuardi auctis, in MS. Martyrol. S. Cyriaci & alijs. Est is Theodorus Presbyter a nobis hoc die relatus cum Theodoro Episcopo, sed alibi passo. Adduntur huic VII socij, qui ad Martyres Afros spectant.
Theodorus Episcopus Heracleæ memoratur a Ferrario, citato Menologio Græcorum, quem in nullo Menologio reperimus.
Theodorus Archiepiscopus inscriptus est Menologio Scotico Dempsteri, citato Molano, qui de Presbytero Martyre Cæsareæ agit.
Leontius, Apollonius, Episcopi Vicentini & Confessores. Barbaranus in Historia Vicentina, occasione assumpta quod legantur in Martyrol. Romano. Leontius, etiam Catalogo Generali Sanctorum Ferrarij inscriptus est, & Apollonius Catalogo Episcoporum Vicentinorum apud Vghellum: qui dubitat, num in rerum natura extiterit alter Leontius Confessor. Infra ad SS. Theodorum Episcopum, Gaium & socios hæc late referimus.
Leontius Apollonius, Episcopi Bracharenses in Lusitania, Martyrol. Hispanicum & Lusitanicum, idque ob Chronica Iuliani & Maximi. Reliqua infra lector videbit.
Leontius Episcopus Apolloniæ, Equilinus & Galesinius. Pro quo S. Apollonium habent alij: de vtroque infra agimus.
Ioannes Episcopus adiunctus Leontio & Apollonio in Martyrol. MS. Ecclesiæ Bruxellensis. Infra arbitramur aut Ioannem Pennariensem esse, perperam Episcopum appellatum, aut eius loco substituendum Theodorum.
Sorentus Martyr refertur cum alijs in tribus codicibus Martyrologij S. Hieronymi, & in alijs tribus MSS. pro quo etiam Soretinus & Orientinus in alijs MSS. legitur. Huius loco apud alios Surrenti legitur & vrbs asseritur Italiæ, vt infra ad SS. Quintum, Quintillum & socios dicemus. Hermannus Greuen præter Surrentum vrbem, seorsim S. Sorentum apponit.
Mansuetus Episcopus Britannorum subscripsit Concilio Turonico I sub finem anni 461 habito, quando Anglo-Saxones inuaserant partes maritimas Britanniæ e regione Galliarum: vt videatur aliquis Episcopus istis ditionibus præpositus, tunc exul, inuitatus fuisse ad suum sensum in Concilio indicandum. Quia tamen nulli Sedi aßignatur, Thomas Dempsterus eum Scotiæ attribuit, asserens Episcopum in Argadia fuisse, & ad hunc diem Menologio Scotico inscripsit. Cum Dempstero Ferrarius eum etiam retulit: sed ibi eum sedisse magis probari deberet, vti eum habere venerationem Ecclesiasticam, & hac die.
S. Auxilius, nomē ex Actis Patricianis notum, qui cum Issernino socius Patricio Roma venit, cum eodemque nominatur apud spelmannum in Concilijs Britannicis, vbi Hiberniensis Synodi Acta fol. 52 leguntur sub hoc titulo: Incipit Synodus Episcoporum, id est, Patricij, Auxilij, Issernini. Credit ille circa annum 456 eam habitam esse: Colganus etiam ante 447 autumat, quod eo anno mortuus legatur Secundinus, non prætereundus si vixisset, cum etiam ipsum legatum Apostolicum fuisse credat. Sed hoc Annales Hibernici solum de Auxilio & Issernino dicunt: in morte autem Secundini quam longe aberrent a a vero ostendimus in Prolegomenis, Patricianis: non enim ante annum CCCCLXXXII obijt. Hunc diem Auxilio Hibernica duo Martyrologia aßignant: de Issernino tacent.
Mella de Cluain-Hi Mochua de Airis-nai tam nobis ignoti sunt quam Ecclesiæ a quibus cognominantur: primam Colganus Cluain-aoi nominat VII Febr. ad Acta S. Meldani, vbi Mellam hoc die coli dicit, ex Martyrologijs patrijs scilicet: hic tamen, vt alias alios plures, præterit innominatum.
Rixa Regina cum titulo Beatæ inseritur Catalogo Sanctorum a Ferrario, perperam Canisium citante pro Molano; cui & Cratepolio etiam credidit fuisse Hungariæ Reginā, quæ Poloniæ fuit, Micislai vxor, mater Casimiri, Regum. Corpus quod ipsa in Brawilerano monasterio, a maioribus suis Rheni Palatinis fundato, iuxta Ottonem Fratrem Sueuorum Ducem sepeliendū mandarat, S. Anno Coloniensis Archiepiscopus in ecclesia S. Mariæ ad gradus sepeliuit in tumulo eleuato, in quo, vti & ad columnam tumulo propinquam, ipsius Richezæ Keginæ (sic enim adscribitur) & fratris Hermanni, itē Archiepiscopi Coloniensis, imagines cum diademate depictæ visuntur, vt Sācti solent: quin etiam in vna fenestrarum chori, inter duos eiusdē ecclesiæ tutelares, SS. Annonem & Agilolphū ipsa collocatur media cum hac inscriptione, Sancta Richeza. Laudatur sane a pietate & munificentia erga ecclesias: sed qui eius historiam & vindicias scripsit Ægidius Gelenius, nullam vspiam inuenit mentionem miraculorum ante vel post mortem patratorum, quæ ei Sanctæ vel Beatæ titulum omnibus antiquis ignotum conciliauerint. Imo, corpus eius non fuisse a S. Annone concupitum & Canonicis Coloniensibus traditum, vt religiose venerandum; sed vt cum illo ipsis accederet dominium prædij seu pagi Clottenensis, colligitur ex lite quæ mox, de illo potius quam de corpore, exarsit inter monachos & Canonicos, anno demum 1090 sopita: cum ipsa mortua esset anno 1057 vel 1063 XII aut IX Calendas Aprilis, prout plumbea tabella capiti eius supposita & Vita S. VVolfhelmi Abbatis Brawilerensis variant: nam qui XIII Calendas cum Molano inuenerit hactenus nemo fuit: quod autem addit corpus patere in magnis festis: ipse Gelenius, cui singulari priuilegio concessum ossa ipsa inspicere, testatur non aliter intelligendum, quam quod talibus diebus olim soleret auferri operculum ligneum, tumbam marmoream cooperiens.
Clemens Episcopus Damblanensis, qui a S. Dominico veste Patrum Prædicatorum indutus, Ordinem illum in Scotiam induxit: celebratur, cum titulo Sancti a Camerario in Menologio Scotico. Non meminit eius Dempsterus, neque Patres Prædicatores talem vt Sanctum celebrant.
Emebertus monachus Claræuallensis memoratur in Menologijs Chrysostomi Henriquez & Bucelini cum titulo Beati, qui solum a Saussaio inter Piæ memoriæ viros collocatur.
Hugo de S. Caro, e familia Dominicana Cardinalis, vir doctrina & sanctitate vitæ eximius, hoc die anno 1260 Lugduni mortuus est: quem etiam Fisen Floribus Leodiensibus inscripsit, nullo tamen Sancti aut Beati addito titulo, Saussaio dicitur Hugo de S. Theodorico, & inter Pios refertur.
Abundus monachus Villarij in Brabantia magna cum opinione sanctitatis vixit, in exstasin sæpe raptus, & spiritu prophetico clarus, vitam mortalem exuit anno 1234 Eius gesta habemus in MS. Chronico Villariensi, & inde collegerunt Fisen in Floribus Ecclesiæ Leodiensis, Raißius in Auctario ad Molanum, Dorganius, Chrysostomus Henriquez & Bucelinus; qui Beati titulo honorat. Inter Pios collocat Saussaius. Si aliqua illi fuisset veneratio Ecclesiastica collata, non siluisset Molanus, qui in vicinio vixit, & ne quidem in Chronici Sanctorum Belgij recapitulatione cap. 27, vbi illustriores sanctitate viros seculi XIII indicat, eius meminit.
Franciscus a Galisteo singulari austerioris vitæ exemplo in Castella floruit circa an. 1550: non tamen solius Franciscani martyrologij auctoritate inter Beatos referendus.
S. Alexandra, S. Claudia, S. Euphrasia, S. Matrona, S. Iuliana, S. Euphemia, S. Theodosia, S. Derphuta, & huius soror, Martyres Amisi in Paphlagonia memorantur in Menologio apud Canisium, & in Martyrolog. Gallice edito Leodij. In Martyr. Rom. cum Menæis & alijs XX Mart.
SS. Patrum a Saracenis in Laura S. Sabbæ occisorum memoria celebratur in Menologio Basilij Imper. & Menæis MSS. ab alijs XX Martij,
S. Martinus Episcopus Dumiensis longo encomio celebratur in Menologio Benedictino Bucelini. Vitam damus XX Martij.
B. Ambrosius Sansedonius Ord. Prædicatorum Fastis Agrippinensibus Gelenij adscriptus est loco diei sequentis XX Martij.
S. Thomas Patriarcha Constantinopolitanus inscriptus est MSS. Menæis bibliothecæ Ambrosianæ. De eo agemus XX Martij.
Theodorus Episcopus Antiochiæ in Florario MS. sed hic est aut ille qui infra relatus cum alijs Martyribus, aut Theodorus, alijs Theodulus Presbyter Antiochiæ (nam Episcopus talis non reperitur) & colitur XXIII Mar.
S. Secundus Martyr Astæ refertur a Galesinio. Vitam dabimus XXX Martij.
Alethæ ad Claram-Vallem translatio refertur in Calendario Cisterciensi, Diuione anno 1617 excuso. Est hæc mater S. Bernardi, cuius translatio memoratur a Sausaio 19 Aprilis: at migratio ex hac vita IV Aprilis.
SS. Hugonis & Aycadri reliquiarum Translatio apud Gemmeticum inscripta est MS. Martyrologio eiusdem in Normannia. Ex his Hugo Archiepiscopus Rotomagensis colitur IX Aprilis & Aycadrus, siue Aicardus Abbas Gemmeticensis. XV Septemb.
S. Calocerus Martyr Brixiæ a SS. Faustino & Iouita ad Christum conuersus, hoc die memoratur ab Vsuardo, Bellino, Molano, Maurolyco, Galesinio, & in pluribus MSS. ast colitur in Ecclesia Brixiensi, & inscriptus est Martyrol. Rom. XVIII Aprilis.
Leontius Episcopus Senonensis inscriptus MS. Florario Sanctorum, ex iam supra dicta occasione. Est S. Leo, alijs Leonius, Episcopus Senonensis, & colitur XXII Aprilis.
S. Landradæ Virginis eleuatio refertur infra in Actis S. Landoaldi: occasione cuius memoria eius, eleuatio seu Translatio iam dicta, inscribitur in Menologijs potißimum Benedictinis. Habet peculiarem cultum VIII Iulij.
S. Mariæ Magdalenæ Translatio apud Vizeliacum monasterium celebratur a Bellino, Maurolyco, Galesinio, Ferrario, VVitfordo, Molano, & refertur in varijs MSS. etiam Vsuardi monasterij S. Germani de Pratis: de ea agemus XXII Iulij.
S. Remaclus ex Episcopo monachus, memoratur a VVitfordo in Martyrol. Angelice edito. Fuit is Episcopus Traiectensis & colitur III Septemb.
S. Chrysanthus, S. Daria vxor, Martyres, celebrem venerationem habent apud Græcos in magnis Menæis, Menologio, Anthologio & apud Maximum Cytheræum: apud Latinos vero XXV Octobris.
Ida Spanheimensis Comitissa anno 1190 monialis facta, a Trithemio laudatur in chron. Hirsaug. Arnoldus VVion eam cum Iutta S. Elisabethæ pedissequa confundens, occasionem Arturo dedit ipsam hoc die referendi: qui priori errori alteram æque falsam suspicionem iunxit: quasi ipsa esset quæ ab eodem VVione 22 Decembris refertur ex prædicto Trithemio; sed hunc si inspexisset, legisset S. Iuttam Comitis Spanheimensis sororem mortuam esse an. 1136. Plura de Comitissa ad diem quo soror eius S. Margareta colitur XXIX Octob.
S. Modesta Virgo apud Treuirim. Ita Additiones MSS. ad Greuen. Colitur IV Nouemb,
Iutta siue Guda S. Elisabethæ Thuringicæ pedissequa, obijt hoc die an. 1252, & multis signis tam in vita quam post mortem claruisse perhibetur, inquit in chronico Hirsaugiensi Trithemius, & sanctæ Virginis titulo eam ornat: quam propterea Beatis accenset Arturus in suo Martyrologio & Gynecæo: de cuius cultu speciali quia nihildum cognouimus, expectandus est dies quo Domina ipsius colitur XIX Nouembris.
S. Diodorus Presbyter, S. Marianus Diaconus, Martyres memorantur a Græcis in Menæis: a Latinis I Decemb.
S. Claudius, S. Hilaria coniuges S. Iason, S. Maurus filij Martyres celebrantur a Græcis in Menologio & Menæis, & ipsi coniuges etiam a Galesinio. A Latinis cum Martyrologio Romano III Decemb.

DE SANCTO IOSEPHO SPONSO DEIPARÆ VIRGINIS

ANTE AN. XXX

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Iosephus sponsus Deiparæ Virginis (S.)

§ I Acta vitæ ex Euangelistis Matthæo & Luca: & honorum tituli in his fundati.

[1] GorgoniæSororis suæ maritum vno verbo abunde & descriptum a se & laudatum credidit Nazianzenus Gregorius, dicendo quod fuerit VIR EIVS: [Ioseph vir Mariæ] nec enim scio, inquit, quid amplius dicere necesse sit. Similiter & Euangelista Matthæus omnes omnino, quæ dici aut cogitari possunt, laudes in sanctißimum Iosephum videtur congeßisse, cum dixit VIRVM MARIÆ, de qua videlicet natus est Iesus, qui vocatur Christus. Christi autem generatio sic erat. Cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph, antequam conuenirent, inuenta est in vtero habens de Spiritu sancto. [prohibetur a Spiritu S. grauidam dimittere:] Ioseph autem vir eius cum esset iustus, & nollet eam traducere; voluit occulte dimittere eam. Hæc autem eo cogitante, ecce Angelus Domini apparuit in somnis ei dicens: Ioseph, fili Dauid, noli timere accipere Mariam coniugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est. Pariet autem filium, & vocabis nomen eius Iesum: ipse enim saluum faciet populum suum a peccatis eorum… Exurgens autem Ioseph a somno, fecit sicut præcepit ei Angelus Domini, & accepit coniugem suam: & non cognouit eam, donec peperit filium suum primogenitum; & vocauit nomen eius Iesum. [cum ea in Bethlehem abit,] Factum est autem in diebus illis, exijt edictum a Cæsare Augusto, vt describeretur vniuersus orbis… & ibant omnes vt profiterentur singuli in suam ciuitatem. Ascendit autem & Ioseph a Galilæa, de ciuitate Nazareth, in Iudæam ciuitatem Dauid, quæ vocatur Bethlehem: eo quod esset de domo & familia Dauid, vt profiteretur cum Maria, desponsata sibi vxore, prægnante. Factum est autem cum essent ibi, impleti sunt dies vt pareret. Et peperit filium suum primogenitum, & pannis eum inuoluit, & reclinauit eum in præsepio: [vbi natus Iesus adoratur a pastoribus?] quia non erat eis locus in diuersorio… Mox autem de nato Meßia admoniti pastores, qui erant in eadem regione vigilantes & custodientes vigilias noctis super gregem suum… vt discesserunt ab eis Angeli in cælum… venerunt festinantes; & inuenerunt Mariam & Ioseph & infantem positum in præsepio.

[2] [præsentatur in templo.] Postquam vero impleti sunt dies purgationis eius, Mariæ videlicet, secundum legem Moysi, tulerunt illum in Ierusalem, vt sisterent eum Domino, sicut scriptum est in lege Domini. Quia omne masculinum adaperiens vuluam sanctum Domino vocabitur: & vt darent hostiam, secundum quod dictum est in lege Domini, par turturum aut duos pullos columbarum… Et cum inducerent puerum Iesum parentes eius, vt facerent secundum consuetudinem legis pro eo, ipse (Simeon) accepit eum in vlnas suas, & benedixit Deum. Et erat pater eius & mater mirantes super his, quæ dicebantur de illo: & benedixit illis Simeon… Et, vt perfecerunt omnia secundum legem Domini, reuersi sunt in Galilæam, in ciuitatem suam Nazareth. [adoratur a Magis,] Cum ergo natus esset Iesus in Bethlehem Iuda in diebus Herodis Regis, ecce Magi ab Oriente venerunt Hierosolymam, dicentes; Vbi est, qui natus est Rex Iudæorum?… Audiens autem Herodes Rex turbatus est, & congregans omnes Principes Sacerdotum & Scribas populi, sciscitabatur ab eis vbi Christus nasceretur. At illi dixerunt illi, In Bethlehem Iudæ… Tunc Herodes, clam vocatis Magis, diligenter didicit ab eis tempus stellæ quæ apparuit eis, & mittens illos in Bethlehem, dixit: Ite & interrogate diligenter de puero, & cum inueneritis renuntiate mihi; vt & ego veniens adorem eum. Qui cum audissent Regem, abierunt; & ecce stella quam viderant in Oriente antecedebat eos, vsque dum veniens staret supra vbi erat puer… & intrantes domum inuenerunt puerum cum Maria matre eius: & procidentes adorauerunt eum…

[3] Qui cum abijssent, ecce Angelus Domini apparuit in somnis Ioseph, dicens: [metu Herodis transfertur in Ægyptum,] Surge & accipe puerum & matrem eius, & fuge in Ægyptum, & esto ibi vsque dum dicam tibi: futurum est enim, vt Herodes quærat puerum ad perdendum eum. Qui consurgens accepit puerum & matrem eius noctu, & secessit in Ægyptum. Tunc Herodes, videns quia illusus esset a Magis, iratus est valde, & mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem & in omnibus finibus eius, a bimatu & infra, secundum tempus quod exquisierat a Magis… Defuncto autem Herode, ecce Angelus Domini apparuit in somnis Ioseph in Ægypto, [reducitur in Nazareth,] dicens: Surge & accipe puerum & matrem eius, & vade in terram Israel: defuncti sunt enim qui querebant animam pueri. Qui consurgens accepit puerum & matrem eius, & venit in terram Israel. Audiens autem quod Archelaus regnaret in Iudæa pro Herode patre suo, timuit illo ire: & admonitus in somnis secessit in partes Galileæ: & veniens habitauit in ciuitate quæ vocatur Nazareth. Puer autem crescebat & confortabatur plenus sapientia, [amittitur in templo,] & gratia Dei erat in illo. Et ibant parentes eius per omnes annos in Ierusalem in die solenni Paschæ. Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis Ierosolymam secundum consuetudinem diei festi, consummatisque diebus cum redirent, remansit puer Iesus in Ierusalem; & non cognouerunt parentes eius. Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, & requirebant eum inter cognatos & notos: & non inuenientes, regressi sunt in Ierusalem requirentes eum. Et factum est post triduum inuenerunt illum in templo sedentem in medio Doctorum, audientem illos & interrogantem eos… [inter doctores inuenitur a Iosepho.] Et videntes illum admirati sunt, & dixit mater eius ad illum: Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus & ego dolentes quærebamus te. Et ait ad illos: Quid est quod me quærebatis? nesciebatis quia in his, quæ patris mei sunt, oportet me esse? Et ipsi non intellexerunt verbum, quod locutus est ad eos. Et descendit cum eis, & venit Nazareth, & erat subditus illis.

LECT. I

LECT. II

LECT. III

[4] Hactenus S. Iosephi Acta, ipsis Euangelistarum Matthæi & Lucæ verbis exposita: quæ expendens Magister Petrus de Iuliano (imo de Aillyaco) Episcopus Cameracensis creatus anno MCCCXCVIII & sequentis seculi anno XI Cardinalitio honore auctus, [Ex dictis exsurgunt 12 tituli honorū S. Iosephi] mortuus autem anno MCCCCXVI secundum Pouillonium, at secundum Parisiense necrologium apud Sanmarthanos MCCCCXXV; sumpto themate ex VIII capitulo Esther, Hoc honore dignus est quem Rex voluerit honorare, ponit duodecim honores Ioseph Sancti, veri Mardochei, tamquam duodecim stellas in eius corona regali. Ita MS. Vltraiectinum, de quo infra, [expositio a Petro de Aillyaco:] post Legendam S. Iosephi. Extat hic sermo siue tractatus inter opera eius anno 1490 Argentinæ edita: ex quo ipsos duodecim honorum titulos, omißis digreßionibus & explicatione fusiori, verbotenus accepit dicti MS ad vsum Collegiatæ Ecclesiæ S. Saluatoris compilator, eosdemque ijsdem verbis eademque compendij breuitate Carmeliticus Ordo in suum recepit Breuiarium per nouem lectiones hoc, qui sequitur, modo distributos. Si colligimus in vnum quæ sparsim de S. Ioseph Euangelica Scriptura commemorat, inuenimus eum profecto magnis laudum præconijs commendatum: propter quæ sancta Mater Ecclesia festiuis gaudijs merito duodecim eius honores recitat. [quod stirpe nobilis,] Namque primo ex nobilissima & regia stirpe propagatur, testante Euangelista, qui librum Iesu Christi filij Dauid ab Abraham inchoans, terminat quod Iacob genuit Ioseph virum Mariæ, de qua natus est Iesus qui vocatur Christus. Secundo Mariæ Virginis Matris & Iesu eius filij verus consanguineus appellatur: [Iesu & Mariæ consanguineus,] quia omnes ex semine Dauid nasci, testimonio Scripturæ comprobatur. Nam missus est Angelus Gabriel a Deo ad Virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph, de domo Dauid: quod non tantum ad Ioseph refertur, sed etiam ad Virginem ei desponsatam. Ad honorem cedit S. Iosephi tertium, quod sacratissimæ Virgini matri Dei matrimonialiter desponsatur: prout Sancti Euangelistæ frequenter commemorant, [Deipara coniux,] desponsatam Virginem viro, cui nomen erat Ioseph, & Ioseph virum Mariæ. Non virili more carnaliter copulatus, sed virtuoso amore sacramentaliter iunctus. Sed quartus honor ei datur, dum Virginitatis decoratur titulo. [simul & virgo;] Sane desponsata erat Maria Ioseph quando missus est ad eam Gabriel; qui cum dixisset: Ecce concipies & paries filium, respondisse legitur: Quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco, id est, numquam cognoscere propono. Sponsa igitur erat & Virgo, & consentiente sponso perpetuæ virginitatis propositum obseruabat. Honoratur quinto B. Ioseph, dum non solum ad Virginis Matris, sed etiā ad eius Filij obsequia singulariter deputatur: [quod matris & filij deputatus obsequijs,] nam vltra generales caussas eius desponsationis, quædā speciales a Sanctis dicūtur: videlicet, vt diabolo Virginis partus celaretur, vt Ioseph eius testiscastitatis esset, defendens eam ab infamia suspicionis, ne vt adultera iuxta legem damnaretur: postremo vt ab ipso mater cum filio sustentaretur & eius foueretur obsequio.

LECT. IV

LECT. V

LECT. VI

[5] Honor sextus est, quod ei tamquam secretario cælesti secretum Incarnationis mysterium a Deo per Angelum reuelatur, [arcanorum celestium secretarius,] apparentem in somnis ac dicentem trepidanti: Ioseph fili Dauid, noli timere accipere Mariam coniugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est: non humano sed diuino opere, non virili semine sed mystico Spiritus sancti spiramine incarnatum est. Nec ei solum Incarnationis mysterium; sed etiam per eum humanæ salutis mysterium Angelus intimauit. Et pariet, inquit filium & vocabis nomen eius Iesum; caussam nominis subiungens: Ipse enim saluum faciet populū a peccatis eorum. Septimus S. Iosephi honor est quod iustus Euangelico testimonio comprobatur: Ioseph, inquit, vir eius cum esset iustus: hoc est cum esset fide, [omnimodis iustus,] spe & caritate & omniū bonorum morum & cunctarum virtutū honestate probatus: nā in Scripturis sub iustitiæ nomine virtuosæ vitæ sanctitas generaliter accipitur. Quare Ioseph etiam iustus, quia fide iustificatus, sicut pater eius Abraham. Credidit Abraham Deo & reputatum est ei ad iustitiam: credidit & Ioseph quod Messias nasceretur non ex virili semine: sed ex mystico spiramine, & de fæmina Virgine ex semine Dauid: qua fide iustificatus vere iustus est vocatus. Eius octauum honorem testatur Euangelium, [nomenclator Iesu,] quia hoc nomen Iesus a Deo æternaliter impositum, ab Angelo temporaliter reuelatum, ab ipso S. Ioseph hominibus solenniter prædicatur: Vocabis nomen eius Iesum: quod factum non ambigimus: Postquam consummati sunt dies octo vt circumcideretur puer, vocatum est nomen Iesus, quod vocatum est ab Angelo, antequam in vtero conciperetur.

L. VII

L. VIII

L. IX

[6] Septimæ Lectionis loco indicatur Euangelium; Cum esset desponsata mater Iesu &c vt in Vigilia Natiuitatis Domini. Nonus honor iusti Ioseph attenditur ex hoc quod illo præsente multa magna nostræ fidei mysteria declarantur. Præsens erat dum Christus nasceretur; & dum a pastoribus mira de ipso dicebantur: nam, [particeps mysteriorū,] vt Euangelista Lucas refert, inuenerunt Mariam & Ioseph & infantem positum in præsepio: & mirati sunt de his quæ dicta sunt a pastoribus ad illos. Præsens erat dum Christus circumcidebatur, & sanguinis innocentis primitiæ fundebantur: & tunc propter nos Christi passio, & propter Christum Iosephi compassio inchoabatur. Præsens erat quando a Magis adorabatur: præsens erat dum Christus conferebatur in templo, [prophetiarū conscius fuerit:] quando ipse cum Maria tulerunt Iesum in Hierusalem vt sisterent eum Domino. Sed & honor Ioseph decimus fuit, quod non solum veterum sed nouorum Prophetarum oraculis de his edoctus est quæ in Christo erant ventura: nam Simeon senex benedixit eis, & prophetans de Christi passione, dixit ad Mariam matrem eius, Tuam ipsius animam pertransibit gladius, id est, passio illius. S. Iosephi honor vndecimus est, quod non solum prophetica allocutione, [quodque angelicis dignatus alloquiis,] sed etiam Angelica sæpe & familiariter consolatur. Quater ex reuelatione Angelica audiuimus verba cōsolationis Angelicæ suis insonuisse auribus. Primo cum de imprægnatione vteri virginalis hæsitaret, ait ei Angelus: Ioseph, noli timere accipere Mariam coniugem tuam. Demum cum Herodis persecutio immineret, apparuit ei Angelus in somnis dicens: Ioseph, accipe puerum & matrem eius, & fuge in Ægyptum; futurum est enim vt Herodes quærat puerum ad perdendum eum. Et mortuo Herode, rursum apparuit ei Angelus & dixit: Exurge, & accipe puerum & matrem eius, & vade in terram Israel. Postmodum cum venisset in Israel timuit Archelaum regnantem pro patre: [Mariam & Iesum sibi subditos habuerit] & tunc admonitus ab Angelo secessit in partes Galileæ. Duodecimus honor B. Iosephi est, quod non solum Dei mater, cælorum Regina ac Domina Angelorum; sed & Dei Filius, Rex Regum, cui omne genu flectitur cælestium, terrestrium & infernorum, ei fuisse subditus, sacra Scriptura & Euangelica historia testantur. Nam de Matre Dei quis dubitat, cum vir sit caput mulieris, sponsaque subdita sponso & sub potestate eius existat? De filio quoque adstruit Euangelista quod erat subditus illis. Quibus illis? vtique Mariæ & Ioseph. O mira & stupenda nouitas! o mira & miranda humilitas! subditur seruo dominus, humiliatur homini Deus.

[7] Qui omnes S. Iosephi honores cum fructus fuerint virginalis coniugij, merito Carmelitanus ei Ordo applaudens; hanc in primis Vesperis ad Magnificas antiphonam gratulatoriam accinit:

Felix matrimonium, fide, sacramento,
Neque prole vacuum: sed flore retento,[matrimonij fructum mirabiliter obtinens]
Vice-pater, Virgo-parens, hic & illa labe carens,
Cum honore virginali, cura sibi coniugali
Mutuo subseruiunt, & dulcem enutriunt
      Pari voto filium:
Quorum ministerio, latens in mysterio,
Decepturus inimicum, verum Deus & antiquum
      Perficit consilium.

Hæc ibi postquam ipsius S. Iosephi laudes suauißimo hymno in ijsdem Vesperis expositæ fuerant, quem nos quoque hymnum ad vsum solatiumque eorum, qui virgineo sponso pie deuoti sunt, duximus adnectendum, & est talis:

      Collaudemus toto corde Dei sapientiam,
Virgini qui iunxit sorte Ioseph diligentiam,
Qui nascentis sine sorde aleret infantiam.
      Quem inuiolatæ matris peperit integritas, [& ob curam ei impensam digne laudandus:]
Ipsum putatiui patris aluit virginitas:
Hostibus celatur atris hac arte Diuinitas.
      Ioseph portat, Ioseph tractat, Ioseph mulcet osculis:
Dum Herodes paruos mactat artubus minusculis,
Ioseph hunc, quem virgo lactat, subtrahit periculis.
      Puer in Ægyptum ductus Ioseph ministerio,
Ab eodem post reductus Patris est imperio:
Maturescit: cæli fructus fit, crucis mysterio.
      Gloria summo Parenti, laus æqualis Genito,
Ab vtroque procedenti par decus Paraclito
Qui nos saluet præpotenti Sancti Ioseph merito.
      Amen.

[8] Porro vt omnia, quæ sunt ex Euangelijs in principio deducta, [Omittimus apocrypha quædam] certißima sunt, ita & quæ subiunximus & Aillyaco ijs consona extra omnem falsitatis suspicionem manent: econtra vero incertißima prorsus æstimari debent, quæcumque præter iam dicta habent nonnulli ex apocryphis quibusdam Orientalium scriptis. Talia autem si Sanctorum Patrum aliqui visi sunt non omnino reijcere, non propterea fuerunt huc transcribenda, maxime cum Euangelico textui non vsquequaque sint conformia. Quale est illud de S. Iosephi virga præ ceterorum omnium cognatorum virgis, instar Aaronicæ illius, frondente; [imprimis de virga eius miraculose frondente.] quo prodigio cognouerint Sacerdotes templi, Virginis Beatißimæ coniugio ipsū esse præ omnibus diuinitus destinatum. Nempe beatißima Virgo Maria ab Isaia Propheta describitur sub figura Virgæ de radice Iesse egrediētis, quæ inusitato prodigio fœcunditatem iungens virginitati, mirabiliter floruit: quæ eadem cum matrimonij lege in ius posseßionemq; Iosephi transijsset, data est occasio locutionem figuratam quasi pro re facta accipiendi, & aridam virgam tribuendi Iosepho, quæ diuina Spiritus sancti virtute viruerit. Visum etiam aliquibus est simili aliquo signo opus fuisse, vt alienus a nuptijs carnalibus Iosephus vxorem sibi vellet asciscere. Sed nos infra ostensuri sumus diuina dispensatione factum fuisse, vt salua legis obseruantia neutri liceret subterfugere matrimonium, adeoque nullum hic vel sorti vel liberæ Virginis aut Sacerdotum affiniumue electioni locum fuisse. Quot vero annis post repertum reductumque e templo Iesum duodennem, [Mortuus videtur ante prædicationem Christi.] Ioseph superuixerit, ne probabili quidē coniectura dici præcise potest: nisi quod propemodum certum sit, & a plerisque habeatur indubitatum, prius mortuū esse quam se mundo manifestare Iesus inciperet: cum nusquā illius amplius Euangelistæ meminerint, & Nazaræi de Christi doctrina mirabundi dicentesq;. Nonne hic est faber filius Mariæ, frater Iacobi & Ioseph & Iudæ & Simonis? [Mar. 6, 3] nonne & Sorores eius hic nobiscum sunt? patrem Iosephum, si vixisset, non fuissent præterituri: & alibi rursum mater ac fratres, nunquam pater memoratur. Neque vero conueniebat, vt qui operibus tam admirandis Dei se filium probaturus erat, eius & lege & nomine pater sub hominum oculis versaretur.

§ II Cultus & festum S. Iosephi inter Græcos & alias Orientis Ecclesias.

[9] Eademcaussa, quæ potuit mouisse Deum, vt, antequam Filium suum mundo & Iudæis manifestaret, [S. Iosephi cultum a veteri Ecclesia ignoratum] putaticium illius patrem Iosephum tolleret ex hac vita; videtur etiam inter plures alias posse allegari, ob quam D. Iosephi, non æque ac Virginis Deiparæ cultus, vna cum Christiana fide fuerit toto orbe propagatus per Apostolos; vel saltem ab Apostolorum successoribus, æque ac Sanctorum Martyrum, institutus. Nempe periculosum videbatur, rudibus ad fidei mysteria gentibus eum magnopere prædicare, cuius commendatio frequens virginei partus fidem posset vtcumque labefactare: & ad vetus testamentum pertinere videbatur Iosephus ante promulgatam Legem gratiæ mortuus, pro cuius defensione occisi Martyres vtilius proponebantur honorandi, ad excitamentum fidelium inter persecutiones certantium. Fide tamen iam satis corroborata, & ecclesiastici cultus honore etiam ad eos, qui citra sanguinem egregijs virtutum præluxere exemplis, laudabiliter traducto; visum est rationi congruum, vt non omnino prætermitteretur in sacris, cuius tanta laus erat in Euangelio, quamuis ante Euangelium defuncti. Ergo Græci præter eam festiuitatem, [Græci instituere] quam Dominica Christi Natalem præcedenti, omnibus Christi progenitoribus, ceterisque veteris Testamenti ex vtroquo sexu Iustis communem celebrant, singulorum nomina recolentes cum vnius distichi encomio; proximam ab hac Dominicam, quæ infra Octauam est, totam esse propriam voluerunt Iosepho, [Dominica infra octauam Natiuitatis,] sponso Mariæ Virginis, Dauidi Regi & Iacobo Fratri Domini; eodem fortaßis auctore qui Canones Officij eo die recitandi a se compositos, ipsa nominis sui per acrostichides appositione signauit, S. Ioseph Hymnographus: quorum hymnorum hic est titulus ex singularum stropharum litteris initialibus colligendus:

Χριςοῦ σε μέλπω δέξιον παραςάτην. Ιωσήφ.

Te canto Christi strenuum defensorem. Ioseph.

[10] Huic scilicet Sancto Poëtæ seruabatur, vt patronum suū ijs modis, quales ea ætas in sacris cantationibus probabat, [hymnis a B. Ioseph Hymnogr: compositis.] celebraret; in quibus præter cetera hanc ei felicitatem gratulatur, quod simul & virginitatem possederit, & pater nati filij dictus sit, τῆς παρθενίας ἐχρημάτησας καὶ πατὴρ τοῦ τικτομένου παιδὸς κέκλησαι: quod Aaron frondente quondam virga, ipsum, simili signo cognitum virginis sponsum, præfigurarit: quod denique spiritu roboratus ornatusque virtutibus, in maxima senectute ad patres suos gloriose descenderit: & nunc festiuitas eius omnes terræ fines prouocet ad laudem Dei, qui ipsum glorificauit & patrem habere dignatus est. In quibus illud de virga frondente non displiceret, nisi a symbolico sensu ad materialem transiretur. Placet autem imprimis illud de virginitate assertum, [in quibus Iosephi laudatur virginitas,] Latinorum Patrum sotiusque Ecclesiæ Occidentalis sensui accommodum, licet Græci quidam videantur credidisse eos, qui in Euangelio nominantur Domini fratres, ipsius Iosephi ex priori thoro filios fuisse: quod & ratio refugit, ne non omnino puras manus virgineo Christi corpori tractando attulerit; nec Scripturæ consueta locutio exigit, in qua fratrum filij passim inter se fratres dicuntur: maxime autem reijciendum propterea, quod illi, vt ex infra dicendis apparebit, potiores Christo fuissent in ordine ad Dauidici generis benedictiones & familiæ principatum per legalis succeßionis iura obtinendum: quæ non nisi mortuo Ioachimo, Christo autem necdum concepto, videntur in Iosephum, Ioachimi, vt probauimus, fratrem fuisse deuolutæ ex Iacobo, primæ Sorobabelidarum stirpis vltimo. Nec magna illa displicet ætas, [& senectus, temere in dubium reuocata.] quæ Iosepho & a pictoribus paßim & ex antiqua traditione tribuitur, & ab Epiphanio hæresi 78, qui tradit nonagenarium obijsse. Sane quæ pro minori ætate visa est recentioribus plerisque congruentia maior, ne inter nimium dißimiles matrimonium contractum, seni probrosum videatur; ea tota corruit ex ratione legis ad illud cogentis. Multo autem maiorem ætatem, qualem Cedrenus profert, ad annum vsque centesimum decimum, merito reijcimus, & cum eodem Epiphanio habemus pro fabula ab Antidico-marianitis excogitata; oneri enim, non auxilio virgini fuisset senex octogenario maior, & æque ac viduus multiplici prole prægrauatus, ad nouæ familiæ onera, & Christi, domi ac peregre alendi, ministerium inidoneus. Ætas vero quinquagenaria maior aliquantum, in eo qui cœlibem semper vitam duxerit, & continentia ac sobrietate vires corporis, ad quosuis labores per annos plures adhuc tolerandos, conseruarit, nihil habet incommodi.

[11] Kalendaria Coptica ad XX diem Iulij festum Iosephi referunt: [Orientales 20 Iulij seruans,] & in eo quidem quod apud Seldenum est, libro de Synedrijs Hebræorum ad calcem, expressum additur, Fabrilignarij. Testatur autem Isidorus de Isolanis, ex Ordine S. Dominici ante annos 140 scriptor, in Summa de donis S. Iosephi parte 4 cap. 9, Orientis Catholicos consueuisse eum diem ingenti cum veneratione agere, suisq; in ecclesijs quamdam S. Iosephi Vitam legere, cuius de Hebræo in Latinum anno 1340 translatæ nactus exemplar, illius epitomen tradit; multis omissis, quæ ab sanctæ Romanæ Ecclesiæ cultoribus, cuius deficere nequit veritas, [ex vita apocrypha:] Christo conseruante, minime reciperentur. In hac autem Christus ipse, cui in monte Oliueti ad discipulos loquenti tota illa de Iosepho narratio tribuitur, sic concludere fingitur: Et posuerunt corpus Ioseph patris mei in sepulcro iuxta corpus patris sui Iacob. Mortuus est autem die XX Iulij. De die non disputamus, quē in Bononia illustrata Masinus in pluribus Italiæ ecclesijs ait pro mortuali S. Iosephi haberi & coli. Sepulturæ locum Beda ait, fuisse in valle Iosaphat: nec abest a verisimilitudine mortem eius sic fuisse diuinitus dispositam, vt in illud inciderit tempus anni, quo secundum consuetudinem diei festi Hierosolymam adoraturus ascenderat cum vxore & filio; [quasi tunc mortuus & in valle Iosaphat sepultus fuerit,] vt quod Hebræis maxime erat in votis, inferri posset maiorum sepulcris; ad quæ alias, tenuis imo nonnullius fortunæ homo, non fuisset facile ex Galilæa post mortem transferendus: funus enim more vulgi parum operose curatum fuisse nobis persuademus.

[12] Sed nec in ipsa valle Iosaphat satis liquet de loco sepulturæ: nam vt die proximo dicemus ex Quaresmio, S. Iosephi sponsi monumentum iuxta scalas, [quo die Iosephum ex 70 Latini habent:] per quas ad Virginis sepulcrum descenditur, cum veneratione visitur ex opposito SS. Ioachimi & Annæ in peculiari sacello: & tamen Adamnanus ita loquitur: In valle Iosaphat, non longe ab ecclesia S. Mariæ, turris Iosaphat monstratur, in qua ipsius (Iosaphati) sepulcrum cernitur: cui videlicet turriculæ quædam lapidea domus ad dexteram cohæret partem, de rupe excisa & separata Montis-Oliueti, in qua intrinsecus ferramentis cauata duo monstrantur sepulcra sine aliquo ornatu: quorum vnum illius Simeonis iusti est, qui infantulum Dominum Iesum in templo ambabus manibus amplexus, de ipso prophetauit: alterum vero æque iusti Ioseph, sponsi S. Mariæ & Domini Iesu nutritoris. Quibus consona apud Bedam leguntur. Fortaßis vti diem, sic & personam confuderunt Orientales illi & quicumque nunc eos in Italia sequuntur: omnes enim Latini Martyrologi post Adonem & Vsuardum XX Iulij festum Iosephi iusti recolunt; eius qui cum Matthia fuit ad Apostolatum propositus in locum Iudæ, quem in Iudæa glorioso fine consummatum ait Romanum Martyrologium. Iosephum autem D. Virginis sponsum concorditer habent ad XIX Martij: [Iosephum vero Sponsū 19 Martij.] quo mortuum esse S. Iosephum vti non possumus affirmare pro certo, ita verosimillime negare possumus, ipsum ea die B. Virgini fuisse coniunctum, licet desponsationem eius tunc habeant gemina Vsuardi exemplaria a Carthusianis Patribus Coloniæ impressa vna cum MS. Florario. Credibilius est enim, quod apud Nicephorū Euodius affirmat, quarto post desponsationem mense Incarnationem Verbi esse factam, atque adeo illam ad mensem Decembrem pertinere, vel saltem ad Ianuarium, cuius diebus varijs (vt infra dicemus) eadem nuptialis solennitas in Belgio & Gallijs celebratur.

§ III S. Iosephi festum & Officia propria in Ecclesia Latina.

[13] Petrusde Natalibus Episcopus Equilinus lib. 3 cap. 209, [Nomen an S. Hieronymi Martyrologio inscriptum,] enarrata breuiter pro suo instituto S. Iosephi Vita, sic eam concludit: In quodam antiquissimo Kalendario, in cuius exordio Rubrica ponebatur, quod ex vetustis Eusebij Cæsariensis exemplaribus sumptum fuerat, scriptum reperi: Festum Ioseph sponsi Dominæ nostræ XIV Kalendas Aprilis: cui ex antiquitate & exemplaris origine satis fidem adhibui. Sane in vetustißimo Martyrologio quod ex monasterio S. Maximini Treuiris descriptum habemus, ijsdem propemodum verbis ad dictum diem habetur memoria & quidem vnice S. Ioseph sponsi S. Mariæ: quod Martyrologium cum sit eiusmodi, vt abbreuiatum videatur ex aliquo Hieronymiani Martyrologij, quod sæpe sub Eusebij nomine citari etiā solet, exemplari; pene inducimur in suspicionem, quod Ioseph ille, qui in alijs omnibus vetustißimis exemplaribus & in multis quidem solus nominatur ad XIII Kal. Apriles, noster hic sanctißimus Patriarcha sit, [& quo dice non liquet:] qui in Antiochena Ecclesia (nam in Antiochia habent tam Maximinianum prædictum ad XIV Kal. quam cetera omnia ad XIII) cultum habuerit antiquißimum: quique variantibus per librariorum socordiam exemplaribus, primum inter duos dies vagus, deinde etiam vtrique dici adscriptus fuerit, atque ita in duas personas distractus; eo facilius quod Codices qui ad XIX Diem S. Iosephum exhibebant hac fere formula vterentur, in Bethleem S. Ioseph Nutritoris Domini: ita præcipuæ vetustatis & ante annos fere octingentos exarata MSS. Richenouiense prope Constantiam, Patricianum Neapoli apud PP. Theatinos inter Caraccioli schedas asseruatum, [saltem ante annos 800 legebatur in fastis,] Cardinalis Barbarini fragmentum insertum Codici 1852, Fuldense Reginæ Sueciæ, item Treuirense S. Martini, & aliud S. Mariæ ad gradus inferioris aliquantum ætatis: quibus accedit Ecclesiæ Aquilegiensis Kalendarium, quod in Vallicellana bibliotheca Romæ transcriptum extat, tam vetus vt minime nobis putauerimus negligendum.

[14] Nihil dicimus de Vsuardi exemplaribus pluribus, ante trecentos aut quadringentos annos ad variarum Ecclesiarum vsum auctis & similis æui Kalendarijs: quia priora illa maioris in rem nostram momenti sunt: quippe quibus probetur S. Iosephi nomen adscriptum fuisse Latinarum Ecclesiarum fastis, si non a S. Hieronymo, ex Eusebij fusiori tractatu sola nomina & locum cultus transcribente, certe vel ante vel circa eadem ipsa tempora, quibus idem festum cœpit apud Hierosolymitanarum Laurarum monachos ita celebre haberi, [cum iam Græci officiū solenne ordinassens,] sicut paragrapho superiori vidimus: quamuis id fecerint isti alio prorsus die & mense, quam primi fortaßis Antiocheni illud instituerant celebrandum, & traducta ad Latinos notitia ferebat. Et hi quidem, Latini videlicet, intra nudam commemorationem, qualem diximus, stetisse videntur vsque dum Christianorum rebus in Oriente collabentibus Carmelitana Religio, seculo vndecimo & duodecimo feliciter sub vno capite in quamdam Europæi monachatus formam coalita, tandem etiam ipsa in Europam migrauit, vbi Hierosolymitanæ Ecclesiæ ritus & Officium Græcum, quo secundum S. Sabæ typicum primitus vtebantur, [cui assueti in Syria Carmelita,] in Latinæ liturgiæ atque psalmodiæ formam paullatim commutarunt: seruatis tamen præcipuis quibusdam antiquorum Ordinis Patronorum festis: inter quæ credibile est hoc ipsum S. Iosephi fuisse, translatumque ad diem quo Latinis fastis inueniebatur adscriptus.

[15] Etenim in Ecclesiastico Officio ad honorem S. Iosephi ordinando primos fuisse & cum Ecclesijs alijs tum ipsi Romanæ præiuisse exemplo Ordines mendicantes, ex ipsorum Breuiarijs constat: quinam autem priores, quam qui in Oriente iam pridem consueuerant illud annue celebrare? Sero tamen compositum est Officium, [credi possunt eius vsum traduxisse in Europam:] quo vsq; ad Breuiarij reformationem vsus Ordo, vt liquet ex lectionibus a Petro de Aillyaco acceptis, & hymnis, quæ Baptistæ Mantuani suauitatem & elegantiam sapiunt. Quin tamen iam antequam ipse sacros fastos conscriberet, id est sub initium seculi XVI, celebris S. Iosephi esset in Ordine cultus, dubitari non patiuntur hi versus ex libri 3 carmine 4:

Sancte Pater, veniens ab Hebræi sanguine Regis
Qui fuerat Pastor, tua sunt natalia nostris[licet Officio proprio serius composito.]
Addita (sic statuit Patrum prudentia) fastis…
Post decimā lux nona tua est, tua templa Sacerdos
Velat, & ad numerum tibi tinnula verberat æra:
Verrit humum, legit areolis noua gramina tonsis,
Et postes vernare facit, frondere columnas,
Albentes splendere aras, redolere sacellum;
Thura cremat, lentoq; super myrrham infriat igni.

Quæ ne de alijs fastis quam Carmeliticis, alio sacello quam Mantuani conuentus velimus intelligere, facit quod carmen eo fine concludat, quali fere elogia Sanctorum Ordini specialiter propriorum, vt S. Cyrilli, S. Longini hoc mense, mense Maio S. Angeli &c. non item aliorum: ita autem finit:

Nos quoque sub tanto nunc glorificatus alumno
Respice, & optatam memor impertire salutem
Italiæ toti, nostrisque penatibus esto.

[16] Ad Franciscanos quod attinet, Arturus a monasterio in suo Martyrologio allegat decretum Capituli Generalis, anno MCCCXCIX Aßisij sedentis: [Franciscani assumunt festum anno 1399.] quo statuitur vt S. Iosephi festum celebraretur sub Officio Confessoris nouem lectionum: alia deinde aliorum Capitulorum generalium circa hanc rem decreta intra quadraginta postremos seculi sequentis annos concepta indicat, quibus auctus est festo huic honor. Ordo vero Prædicatorum pridem ante seculi XV finem simile quid videtur vel recepisse vel cogitasse: extat enim in secunda parte Legendæ (nam Historia Lombardica pars prima censetur) Coloniæ excusa anno 1483, & biennio post Louanij recusa, Sermo Alberti Magni de S. Iosepho, cum hoc præloquio. Ad nostri Saluatoris honorem & gloriam sempiternam, [Dominicanis an B. Albertus Magnus Lectiones parauerit?] qui dat affluenter sapientiam simul eloquentiamque omnibus deuote postulantibus … de Ioseph viro sanctissimo & gloriosæ semper Virginis Mariæ sponso castissimo, prece motus humili supplicantium, ipsumque Ioseph affectu cordis intimi venerantium, loco Matutinalium Lectionum, ego cunctorum minimus Clericorum, ac infimus Sacerdotum Albertus, Frater Ordinis Prædicatorum, diuina mihi succurrente gratia, quædam sub compendio recitare curaui: me meaque dicta, si quæ viderentur incongrua, viris peritis in caritate subijciens corrigenda. Sequitur Vita in quatuor iustas Lectiones distributa, a qua nihil abesse velis, nisi quod ex vulgari credulitate dicat, signo diuino mirabili, præ ceteris iuuenibus de domo Dauid herilibus, ipsi desponsata Maria fuisse. Docebat B. Albertus Magnus Coloniæ circa annum MCCL, & discipulū istic S. Thomam Aquinatem habuit, mortuus deinde Ratisponensis Episcopus MCCLXXX: cuius hunc sermonem esse, vt non ausimus indubitanter asserere, ita nec negare velimus; quamuis diuersus sit a ceteris scriptis stylas, vtpote concisus & modulatus ad instar fere Ecclesiasticorum hymnorum: nempe Lectiones pro choro, non sermo pro pulpito scribendus erat. Quod autem D. Alberti esset potius quam alterius homonymi, domestica forte traditione sciuere Patres Colonienses. Quia tamen non constat receptum ab Ordine aliquando fuisse istarum Lectionum vsum, [Officium ordinauit Caietanus Generalis.] & Isidorus de Isolanis anno MDXXII ad calcem Summæ suæ de donis S. Iosephi subiungit Officium secundum ordinationem, vt ait, Reuerend. Magistri Ordinis Fr. Thomæ de Caieta, nihil cum istis Lectionibus commune habens; securius erit instituti apud Prædicatores Officij, saltem proprij, initium differre ad Caietani Generalatum: qui anno MDVIII electus, vt auctor est Leander Albertus, ipso quo hit suum opus vulgauit anno MDXVII creatus Cardinalis, locum noua electioni, qua Garfias de Loyasa creatus est Magister, videtur fecisse.

[17] A singularibus quoque Ecclesijs varijs S. Iosephi cultum esse receptum, [In Eccl. Vltraiectina Vita S. Iosephi,] prius multo quam Romana illum omnibus permisisset, ex MS. Vltraiectino Ecclesiæ S. Saluatoris ante duo secula exarato cognoscimus, in quo reperitur Legenda S. Ioseph, virginei sponsi Virginis Matris, omissis apocryphis ex dictis Sanctorum collecta: sed non sic pura ac solida, vt operæ pretium sit hic proferre: incipit autem: Ioseph filius Iacob, sponsus Virg. Mariæ, Nutritius Filij Dei D. N. I. C. fuit perpetuæ virginitatis ab ineunte ætate vsque ad mortem custos integerrimus, secundum Hieronymum contra Heluidium. Legendæ subiungitur Epilogus Vitæ seu potius encomiasticus sermo, & incipit: Ioseph filius Iacob, homo virgineus & Virginis Matris sponsus, non solum figuratur in Ioseph secundum Bernardum, sed etiam in ipso Iacob secundum Augustinum. Et post nonnulla, cum dictum esset eumdem bene etiā in Mardochæo figuratum, [& festum vti & alibi in Gallia ac Belgio,] subijciuntur excepta ex Petro de Aillyaco, quæ § 1 dedimus: omnia autem huc faciunt, vt sciamus tum in ipsa Ecclesia Vltraiectina receptum fuisse istud festum, cuius vsui ista scribebantur, tum in alijs Galliæ Belgijue Ecclesijs nonnullis ante annos minimum CCL. Siquidem probabile fit occasione nouiter institutæ solennitatis tractatum illum a prædicto Doctore, necdum fortaßis Episcopo, fuisse conscriptum atque vulgatum: cui ipse finem hac eleganti oratione imponit: Domine Iesu Christe, æternaliter Deus de Deo, & ineffabili humilitate temporaliter homo factus de Virgine, qui Sanctū Ioseph B. Mariæ matri tuæ, Virginē Virgini, desponsari, & humilem humili sociari voluisti, & eum de paruo magnum, de humili excelsum, multis virtutibus & magnis honoribus augmentatum, mirabiliter sublimasti: da nobis quæsumus eius exemplo, meritis & precibus, cum cordis & corporis munditia, veram humilitatis virtutem; nobisq; in humilitate fundatis da fidei, spei & caritatis omniumque virtutum augmentum: vti per virtuosa merita, gloriosa secum præmia consequi valeamus. Qui cum Patre &c.

[18] Philippus quoque Spirensis Antistes suæ diœceseos Beneficiatis conceßit, [item in Ecclesia Spiresi, cum Officio proprio.] vt sub festo duplici legere & celebrare poßint festum de S. Iosepho: quod Officium tam ex Euangelio quam approbatis Sanctorū sententijs collectum, in Breuiario anni MDVII reperias totum proprium, & nuspiam correctionis indigum hanc habet orationem: Omnipotens sempiterne Deus, qui Sanctum Ioseph filio tuo nutritium & alumnum, matrique suæ fidelem custodem, vt eius vterque cura releuaretur & prouidentia, eligere dignatus es: tribue quæsumus nos in eius festiuitate spiritali cibo refici, & suis apud te precibus, perpetuam tui custodiam & gratiam, qua saluemur, impetrare. Ad hæc Mediolanensis Ecclesia ad diem XII Decembris (nec enim Quadragesimæ tempore vlla Sanctorum festa celebrat) secundum Liturgiæ Ambrosianæ ritum, [Missa propria in Mediolanensi,] propriam canit S. Iosepho Præfationem in hunc modum: Vere dignum & iustum est … nos tibi semper & vbique gratias agere … per Christum D. N. cuius sacræ Incarnationis B. Ioseph alumnus & altor esse meruit, & ab eo laborum suorum præmia sempiterna percepit. Cuius apud te meritis adiuuari confidentes, tuam humiliter deprecamur clementiam, vt qui ei tanti meriti contulisti prærogatiuam, vt eidem Vnigenito tuo diuinitus & humanitus specialiter deseruiret, nos eius & exemplis informes & suffragijs consoleris. Per quem Maiestatem tuam &c. Denique Missale, quod Musarabicum seu Mixtum nominant, [ac Toletana:] secundum ordinem Ecclesiæ Toletanæ, auspicijs Ioannis Martini Silicei Archiepiscopi recusum anno MDLI, Missam habet de S. Iosepho totam propriam & singularem sub hoc introitu: Laudem Domini loquetur os meum & gloriam nomini sancto eius: quia mirificauit Sanctum suum Ioseph, Virginis Matris Christi sponsum. In Kalendario vero festum notatur in sex cappis (quæ solennitas summa) celebrandum.

[19] Quo anno in prædictas Mediolensem ac Toletanam Ecclesias festum inuectum sit, non vacat diuinare: hoc constat ante annos editioni dictorum Missalium prænotatos, [item in Romana ab an. 1490] illud sub ritu duplicis celebrandum notari in vetustis Romani ritus Breuiarijs ab anno MCCCCXC: sic tamen vt paullo antiquiora (quale vnum an. MCCCCLXXIX impressum habemus) in ordine festorum simplicium illud collocent. Prius autem, quod dixi Breuiariū anni XC proprias habebat antiphonas, responsioria, capitula & hymnos cum hac oratione: Concede quæsumus omnipotens Deus, [etiam cum Officio proprio;] vt intercessione B. Iosephi Confessoris tui, qui pater Domini nostri Iesu Christi in terra vocari dignus inuentus est; & vir gloriosæ semperque Virginis Mariæ, non coinquinatione carnis, sed tamen maritus nomine appellatus est; ab omnibus aduersitatibus liberemur. Fuisse Officium in varias quoque Galliarum Ecclesias inductum ex vetusto Lingonensi Breuiario nouimus, in quo anno MDCIV idem adhuc post recognitionem inuenitur, quod minus probatum iam monuimus. At Maurianensis Ecclesia sapientius, quæ secundi & tertij Nocturni lectiones ex Augustino & Origine sumere maluit, cetera omnia de communi Confessoris non Pontificis. Erant enim in hoc Officio non vsquequaque certa quædam: ijs autem, quibus æquum videbatur, a diuinæ psalmodiæ ordine abesse id omne, quod potest in dubium reuocari, merito displicuerunt antiphonæ ad Vesperas, quarum aliqua, illa ad Magnificat præcipua, complectebatur: Celesti Pontifex doctus oraculo, virgæ florentis Ioseph viso miraculo, atque columbæ apparentis indicio, iubet Mariam tradi Ioseph connubio, vt impleretur diuina dispensatio.

[20] Igitur cum rursus anno MDXXII idem Breuiarium auctius correctiusque. [sed circa an. 1522 emendato,] Venetijs recuderetur, solis retentis lectionibus prioris Officij, innouata sunt omnia, hymnique Sapphico metro elegantiores conditi, & antiphonæ desumptæ ex Euangelio, sic vt nihil in vtrisque non ex omni parte securum esset: hæc autem concinnior oratio est substituta priori; Deus, qui fidelissimo Patriarchæ Ioseph incomparabilem thesaurum tuæ genitricis B. Mariæ semper virginis seruandum tradidisti; cuique pro specialium prærogatiua meritorum temetipsum filium tradidisti: ipsius nobis tribue meritis & precibus terrena despicere, & corda nostra tibi casta tabernacula præparare. Denique biennio post, nescio qua ex caussa, nouæ editionis ad vsum Franciscani Ordinis curatores, ipsum quidem Officium e corpore Breuiarij exemerunt, sed inter extrauagantia ad calcem libri, primum illud, quod diximus minus probatum, recuderunt. Ex quibus consequens videtur non satis peremptorie institutam esse prædictam Officiorum prænotatorum mutationem, [& rursus per Pium V mutato.] imo neutrum vniuersali vsu receptum; ideoque Pontificem Pium V in Breuiario ex Concilij Tridētini decretis restituto, vtrumque sustulisse atque iußisse, vt præter eam quæ nunc quoque recitatur orationem, propriasque lectiones ex D. Bernardo ad secundum nocturnum, omnia fierēt de communi Confessoris non Pontificis: quod deinde obseruatum est etiam postquam Vrbanus VIII festum D. Iosephi a populo quoque voluit obseruari, [Festum populo indicit Vrbanus VIII,] sicut alia festa toti Ecclesiæ ex præcepto communia: quod fuerat Isidoro de Isulanis ex sacro Ordine Predicatorum pium votum, cum Adriano VI hac super re supplex suam ei de B. Iosepho Summam dedicaret. Ex qua, Sanctorumque Patrum de eadem materia testimonijs varijs, ac recentiorum auctorum opinationibus, Carolus Stengelius, ex Ordine Benedictino scriptor celebris, [Scriptores de S. Iosepho] Iosephum suum compilauit, anno MDCXVI Monachij excusum, & elegantibus ab Raphaelis Sadelarij celo iconibus illustratum. Similem fere cum Stengelio scribendi formam, sed lingua Gallica & maiori communium locorum apparatu, tenuit Philippus de Vliesberghe, cognomento des Champs, Dominus de Poruille &c in libro Duaci excuso MDCXXI, cui ex Sancti cuiusdam dicto, Ioseph gemma mundi, titulum posuit, ordine historico prosequens S. Iosephi Vitam omnem. Carolus quoque a S. Paulo Bernardinorum, quos Feuillantes vocant, Abbas & Superior Generalis per Gallias, Parisijs anno MDCXXIX vulgauit idiomate Gallico tabulas eminentium S. Iosephi qualitatum: quarum prima ipsum in creata trinitate tertium, secunda Virginis sponsum, tertia Christi patrem, quarta iustum, quinta denique in cælis gloriosum ibique ad intercedendum pro nobis potentem exhibei. Ex nostra autem Iesu Societate, eademque Gallica natione, eamdem materiam eodem sermone eleganter ac pie pertractarunt Stephanus Binet & Paulus Barrij, vterque asceticis libris vulgandis toti Franciæ notißimus vtilißimusque: & hic quidem etiam miraculosos fauores deuotis sanctißimi Patriarchæ diuinitus præstitos suæ inseruit opusculo, ex quibus aliquos Latine redditos ad calcem huius tractatus subiungimus.

[21] [Prior festi institutio per Gregor. XV.] Dictum supra Vrbani decretum de celebrando etiam a plebe S. Iosephi festo, non fuit continuo & vbique extra Italiam receptum, variæque Belgij Ecclesiæ illud demum sub Innocentio X admisere: sed nec primus Vrbanus fuit in eo festo sanciendo, potius vel non receptas vel desuetudine abolitas innouauit Sanctiones decessoris sui Gregorij XV, sub quo conditum a sacra Rituum Congregatione decretum habes in Kalendario Mariano Georgij Coluenerij. Additur & Sixtus IV, de quo in Vitis Pontificum Platina: Multas veteribus solennitates adiunxit: vt Conceptionis, [An etiam per Sixtū IV?] Oblationis beatissimæ Virginis Deiparæ, SS. Annæ, Iosephi & Francisci, quas in Ecclesia celebrari iussit: sed nisi dicere velimus S. Franciscum festo etiam in populo obseruando cultum, non possumus hic aliud intelligere, quam ipsum constituisse, vt Officium de eo per vniuersam Ecclesiam fieret, quale diximus, duplex. Promouendæ porro fidelium erga hunc Sanctum deuotionis egregium affectum, ex Hispania, vbi per S. Theresiæ asseclas magnus erat apud omnes, secum in Belgium deferens laudatissimæ memoriæ Princeps Isabella Clara Eugenia, suo exemplo tantum effecit, vt tota Bruxellensi vrbe officinis clausis dies XIX Martij inter festiuos haberetur, multo prius quam nouißimum ab Vrbano VIII præceptum pronuntiatum esset. Idem maxima cū solennitate cœptum in Bohemia fieri, anno MDCLV XI Aprilis, & quidem ex mandato Cæsaris Statuumque, tamquam festum Patroni istius regni sub titulo Conseruatoris pacis, [S. Ioseph Patronus Bohemiæ.] litteris ex Germania ad nos datis intelleximus. At cur XI die Aprilis? Nempe eo anno, quo Pascha incidebat in diem Martij XXVIII, S. Iosephi commemoratio in Feriam VI post Dominicam Passionis conueniebat: tempus vtique parum idoneum nouæ recentis festi lætitiæ, vt propterea conuenientius fuerit illud in Dominicam II post Pascha amplißima pompa celebrandum transferri.

§ IV Iosephi & Mariæ Matrimonium, ex Lege necessarium, quo in gradu consanguinitatis contractum?

[22] Spiritussancti œconomia est, inspergere res credēdas dubitandi caussis, vt trans obtentum nitens penetransq; [Inter alia fidei de Christo obscuræ puncta] credulitas non ignaua victoria præmium auferat. Id cum in loco ac tempore nati ex diuina promissione Messiæ, tum maxime in eius genealogia licet cernere: quem quidem ex Abrahami semine & Dauidis stirpe descensurum nota erat passim & vbique prædictio; sed huic quomodo sua subsisteret veritas tum maxime obscurum fecerunt Euangelistæ Lucas atque Matthæus, cum expansa generationum serie & quasi tabularum fide, eamdem videbantur clare demonstratam voluisse proponere. Nam præterquam quod alter naturalem, legalem alter genealogiam texat, [est genealogia a Iosepho ducta,] cum vnus a Dauide ad Iosephum descendit per Salomonem, alius generationes ad caput reducit per Nathanum: quid est hoc quod genus nobis Iosephi explicent? cum Iosephus, abstrahendo a lege & precise spectatus vt Mariæ sponsus; erga Christum, solius Mariæ filium, habuerit sese sicut vitricus ad priuignum. Quam autē certum est, auos proauosque vitricorum nullo prorsus modo ad genealogias priuignorum pertinere, tam certum esse debet eos, qui vel a Luca vel a Matthæo numerarentur solius Iosephi, non etiam Mariæ, progenitores, ad id quod ipso titulo Matthæus manifeste, Lucas implicite totius operis instituto pro mittit, generationem videlicet Iesu Christi, facturos omnino nihil: adeoque occasionem præberi aduersarijs veritatis aut Euangelistas mendacij aut fidem nostram falsitatis arguendi. [per eamdem ipsius & Mariæ tribum non satis explicanda] Occurrere quidem passim Patres vna ferme oratione omnes; ex eadem tribu Mariam cum Iosepho fuisse, indeque constare communem esse genealogiam amborum: a iustitia enim laudari Iosephum, quam minime tenuisset si contra præceptum legis, aliunde quam e tribu patris sui, vxorem duxisset. Hic autem non alia lex potest adferri, quam quæ occasione filiarum Salphaad lata, intelligenda est de solis puellis, hæreditates paternas in solidum cernentibus, & reciproce ad eos solos se viros extendit, qui talibus puellis proxima agnatione iungebantur: vt ex Scripturarum historijs pluribus manifestum est.

[23] Quare nihil ea responsione Sancti Patres effecere, nisi velut res ex veteri traditione certa haberetur, [nisi in gradu proximo.] casum legis prædictæ in B. Maria contigisse: quæ vnica Ioachimi proles atque hæres debita fuerit Iosepho, agnato tam propinquo, vt idem omnino esset, & esse intelligeretur, Mariæ vel Iosephi genealogiam texere. Qua autem ratione idem? Hoc vero, tamquam vulgo tunc notum, [Mariæ patruum fuisse Iosephum] in populari conscientia relinquentes, scriptis suis intexere diuinitus prohibiti Euangelistæ sunt; in quo scrutando posterorum conflictaretur diligentia, fides exerceretur. Varijs variam ineuntibus viam, quos vnusquisque legere apud Interpretes ac videre poterit, præ ceteris nobis placet viri e nostra Societate doctißimi, Petri inquam, Poßini opinio, minime vulgaris hactenus: quam ab R. P. Ioanne Bessono iu Lucubrationibus super Cantica ad versum 13 capitis 1 breuiter propositam, latius deduxit exposuitque in Diallactico Theogenealogico post primam Græcorum Patrum in Matthæum Catenam: vbi omnibus vndequaque expensis perpensisque, concludit, vtrumque Euangelistam Genealogiam Christi per Iosephum non aliter texuisse, nisi quatenus ijdem prorsus omnes qui Iosepho, Mariæ quoque maiores fuerunt: vnde Patres legitimam consequentiam a genealogia Iosephi ad Mariæ genealogiam, adeoque ipsius Iesu, duci voluerunt. Id autem aliter fieri non potuit, quam si vel eodem vterque fuerit patre prognatus (quod cogitare vetat initum inter vtrosque matrimonium) vel hæc illius ex fratre neptis, ipse patruus eius. Quemcumque enim alium cognationis gradum fingas, vnā aut plures personas induces, ad genealogiam Christi nihil pertinentes, qui non ex Iosepho sed ex sola virgine carnem traxit. Ex quo iustißime conficit Poßinus, Sanctos Patres ea, quam diximus, responsione sibi praiuisse ad dicendum, B. Mariam ex Iosephi fratre natam esse, etsi id nemo explicauerit.

[24] Sane ex attenta meditatione Scripturarum (verba Poßini sunt totam disputationem concludentis) & antiquæ politiæ Iudaici populi, [probatur ex vsu Hebræorum] comperisse mihi videor; fuisse in vsu Hebræorum genus quoddam singulare tutelæ legitimæ aut ad optionis coniugalis; qua officij cuiusdam, æstimatione communi constituti, vinculo adstringebatur quisque patruus, pupillam neptem, præmatura morte patris orbam relictam, domum suam ducere, sibique aut filio suo despondere; interim dum adulta postmodum ætate celebrari possent nuptiæ. Longe repeti moris huius exempla poterant, inde vsque ab Abrahamo, Hebræorum generis auctore, fratreque eius Nachore; qui pupillas virgines, a fratre ipsorum Arane relictas, Iefcham, alio nomine Sarai, & Melcham, curandas susceperunt. Verum habemus recentius efficaciusque argumentum simul & exemplum instituti huius, libro Estheris perscriptum cap. XI his verbis: [& Mardochæi exemplo:] Erat vir Iudæus in Susan ciuitate, vocabulo Mardochæus… qui fuit nutritius filiæ fratris suæ Edissæ, quæ altero nomine vocabatur Esther, & vtrumque parentem amiserat, pulcra nimis & decora facie; mortuisque patre eius ac matre, Mardochæus eam sibi adoptauit in filiam: quod ex Hebræo acceptum verbotenus, sed a Rabbinis in nostro intellectum & explicatum sensu, LXXII Interpretes venerabilis ac sacrosanctæ auctoritatis sic Græce reddiderunt: ἐν δὲ τῷ μεταλλάξαι αὐτῆς τοῦς γονεῖς, ἐπαίδευσεν αὐτὴν ἑαυτῷ εἰς γυναῖκα: defunctis autem eius parentibus, erudiuit eam sibi in vxorem.

[25] Vt eximia plane ac singulari ratione, sicut Esther Mariæ, quæ ab humano coniugio ad diuinas traducta nuptias vitam & libertatem generi suo contulit; [vt non obstante castitatis voto,] ita Mardochæus figura fuerit Iosephi, qui non nisi duplici neceßitate atque officio, tum obedientiæ tum caritatis adductus, vim attulit quandam concepto prius ac religione voti firmato proposito, virginitatis ad extremum spiritum non solum seruandæ, sed etiam profitendæ; eatenus scilicet, vt Virginem in domum suam sustineret accipere, sponsaliaque & nuptias cum ea celebrare; ad coniunctionem carnalem, nisi expreßius iuberet Deus, numquam processuras, ob simile B. Virginis votum, eidem fortasse diuinitus reuelatum. Dici certe nihil plausibilius potest, ad coniugium tali voto posterius excusandum, quam vt ex tempore emißi voti necessitas inciderit improuisa coniugij ineundi, quæ ex æquo vtrumque obstringeret, [nuptiæ fuerint vtrimq; necessaria,] si legem vellent, vt profecto volebant, obseruatam. Eadem ratio maiorem Iosephi, eatenus cœlibis ætatem, ab omni creditam antiquitate, ponit extra suspicionem quamcumque incontinentiæ, alias in vulgi animos facile descensuram: &, quod caput est, facit vt genealogica series ab Euangelistis prolata neque superfluis abundet nominibus ad Virginis filium nihil pertinentibus, neque destituatur necessarijs: [& vera Christi genealogia:] etsi enim Virginis pater Ioachim reticeatur, est tamen qui eum gradum impleat Ioseph, non tamquam gener a foris accitus, sed vice patris domi repertus, eosdemque omnes Christo adscripturus maiores, quos ei adscriberet expresse positus in serie Ioachim.

[26] Quæ in aliorum sententijs non ita se habent. Nam qui gratis Heli Heliachim esse volunt, [quorum alterutrum deficit in sententijs aliorum] & vtrumuis idem cum Ioachimi nomine, hunc autem Iacobi Fratrem, vt ex ijs prognati sponsi patrueles inter se fuerint: ij quemcumque eorum, Iosepho aßignent patrem, extraneum vnum in Christi genealogiam inducunt: plures autem si altius nos velint ascēdere, vt ad communem consanguinitatis radicem perueniatur. Cornelius a Lapide super Lucam, rem omnē expedire se credit, si Iosephi patrem, & matrem Mariæ Annam germanos fecerit: ita vt Lucas paternum Mariæ genus deduxerit: maternum Matthæus, quod ipsi fuerit cum Iosepho commune. Magnum nobis Cornelij nomen est ac merito venerabile: quod tamen pace illius dictum sit, vti ratio abhorret credere, quod Lucas naturalem in alijs omnibus generationem secutus, in ipso principio pro filio filiaue posuerit generum: sic inanis iactantiæ merito argueretur Matthæus, qui vanam regiorum nominum pompam, ex qua Christo nihil iuris ad regium Dauidis stemma esset, protulerit Iudæis, Messiam Dauidicarum benedictionum hæredem, secundum legitimam successionem expectantibus & postulaturis. Quis enim ignorat Iudaicas mulieres, quas, nisi paternæ hæreditatis essent sine fratre hæredes, nulla lex vetabat in alienam familiam enubere, omni prorsus iure paterno eo ipso cedere quo sic enubebant? Adeo vt Anna nupta Ioachimo, orto ex familia, vt supponitur, non regia, non potuerit natam ex eo coniugio filiam in patris sui inferre familiam, nisi ea ex Ioachimi domo emissa: ad quod faciendum nulla sane, quod oporteret, lex cogebat: nam quæ potest proferri lex, quæ pupillas hæredes proximo ex parte matris consanguineo obliget? cum inde manifesta possessionum confusio debuerit enasci, quam vitatam omni ratione leges volebant.

§ V Iosephi Genealogia duplex apud Matthæum & Lucam, & Christi ex vtraque processio.

[27] Alterhic nodus, est, a iam dicto Possino non infelici coniectura solutus: [Non Mattheus Iudæis scribens,] cui quidem plurimi Sanctorum Patrum Interpretumque præiuere, dicentes, ab Euangelistarum altero carnalis generationis seruari ordinem, ab altero legalis successionis rationem haberi. Sed plerique eorum temere Africanum secuti (a quo alioqui in vtriusque lineæ coniunctione desciscunt) nec rationi nec Scripturis satis conformiter videntur adscripsisse Matthæo, eius quæ secundum naturam est generationis seriem, Lucæ vero alterius quæ secundum legem succeßionis. Etenim Matthæum, qui Iudæis Hebraice, [sed Lucas gentium Euangelista.] scribebat, omnia iura ex legis præscripto metientibus, æquius erat hoc facere quam Lucam, cuius Euangelium Græce conscriptum, ad gentes potius instruendas dirigebatur, Iudaicarum ceremoniarum legumque non adeo curiosas, aut prorsus ignaras. Verum ne Spiritui sancto præscribere hac in parte videamur, potius quid factum sit, quam quid fieri conuenerit inquiramus; vtrumque autem commode assequemur, vtriusque seriei generationes cum Poßino expendentes, easque cum irrefragibili Scripturarum testimonio conferentes.

[28] [carnalem Christi genealogiam texit,] Quid igitur Lucas? Cum in principio seriei suæ a Christo sursum ascensurus filium eum dixisset Ioseph, expreße addidit, vt putabatur, ne naturalem quis generationem suspicaretur. Putabatur autem, propter coniugium Iosephi cum Maria: quod esset neptis cum patruo suo, velut vulgo notum supponens, atque ideo nihil dubitari quin huius auus esset, qui pater illius generatione carnali. Absque vlla deinde restrictione sic porro ad ceteros ex ordine recensendos absolute progreditur; qui fuit Heli, qui fuit Mathat: atque ita de reliquis. Nisi enim hi carnaliter fuerunt ex inuicem procreati, vltra Christum extendas oportet istud, ὡς ἐνομίζετο; & porro eodem pede concipias Euangelistam pergere, quoties alicui maiorum Christi duplex est pater, legalis alius, alius naturalis. Hoc autē non facit Lucas, sed omnino contrarium, in Obedo; cuius tamen patrem Boozum, libri Ruth cap. 5, audimus palam in concione profitentem: Testes vos estis hodie, quod Ruth Moabitidem, vxorem Mahalon, in coniugem sumpserim, vt suscitarem nomen defuncti in hæreditate sua, ne vocabulum eius de familia & fratribus & populo deleatur. Obed ergo ex eo coniugio prognatus Mahaloni imputandus fuisset secundum legem, nisi naturæ ordinem tenuisset Lucas, & tam vere Iosephum filium. Heli dicere voluisset, quam vere Obed fuit Boozi, quamuis legaliter filius Mahalon: nec potest alius vllus gradus aßignari, in quo legis non naturæ rationem habuerit Lucas.

[29] Econtra vero Euangelista Matthæus, vbicumque series naturalis deficit, [Matthæum sequi repromissionis seriem,] iuris sequitur succeßionem: & crebris potest exemplis ostendi, τὸ genuit ab eo vel simpliciter vel metaphorice accipi, vt sit idem quod, habuit in Dauidicæ familiæ principatu, & benedictionibus, in ordine ad Messiam Dauidi atque ante ipsum Abrahamo datis, successorem. Hoc enim videtur innuere solennis illa propositio: Liber generationis Iesu Christi, filij Dauid, filij Abraham. Qua de re vide accurate disputantē Poßinum, cap. 10, vbi ostendit, videri concessū Abrahamo ius habendi vnum semper in terris vsque ad Christum natum, qui se repræsentaret, repromißionis de Meßia ex se nascituro hæres. Qui quidem vniuersim is fuerit, qui erat inter fratres ordine nascendi primus (nisi reuelatio particularis interueniret; vt in Iacobo, Iuda, Dauide, & Salomone accidit) idemque recta linea per naturalem generationem propagatus; [per legales successiones continuatam,] vsque dum Salomonis & Salomonidarum peccatis exigentibus factum est, vt hic ab initio sic prouisus ordo turbaretur: stante tamen & suum finem per viam legalis successionis obtinente, primario Dei proposito & promißionis fide, vt in sequentibus declarabitur. Ex quibus hoc quoque consequetur aut Euangelistarum neminem naturalem prorsus tenere ordinem, quod est absurdum; aut tenere Lucam: qui propterea ad Adamum vsque prouehatur, cum in Abrahamo sistat Matthæus, vt primo capite repromißionis diuinæ, secundum quam natus Meßias prædicabatur Iudæis, parum curantibus Abrahami antecessores, qui ipsis erant cum multis alijs gentibus, ac demum cum omnibus hominibus communes.

[30] Ad probandum porro id quod iam diximus de Matthæo, ipsum scilicet serie naturali deficiente, [ostenditur in Ezechia,] ad legalem recurrere, primo quidem demonstrat Possinus, sanctissimum Regem Ezechiam non fuisse impijssimi Achaz naturalem filium: demonstrat inquam, euidenter ex Scriptura docens cap. 53 & 54, omnibus euasionibus occlusis, filium Achazi dici non posse Ezechiam, nisi credatur natus fuisse ex nouennis pueri petulanti supra ætatem libidine, & quidem fornicaria: quis enim illi ætatulæ legitimam vxorem iunxerit? Achazo autem regnanti non nisi vnicum fuisse filium, eumdemque per sacrilegum furorem in honorem idoli Moloch holocausto consumptum esse, ex eisdem Scripturis haud difficulter colligitur. [Achaz sine liberis mortui successore,] Vt proinde apud Isaiam cap. 14 merito lætari Philisthæa potuerit, quoniam sine liberis moriente Achazo, comminuta fuit virga percussoris sui, Osiæ videlicet, qui ex Regibus Iudææ primus cæperat Philistæos affligere & cuius nunc posteritas in Achaz deficiebat. Sed eam lætitiam temperat Propheta: quia dc radice colubri egrediens regulus, id est, de eadem stirpe regia, ex qua Osias processit, velut coluber per terram repens, & in destruendis extruendisque munitionibus omnem victoriarum fructum consumens, egressurus est Ezechias; qui velut alatus serpens celeritate maxima longe lateq; perniciem sparget per omnes Philisthææ ditiones: Ipse enim, vt dicitur 4 Regum 18, Percussit Philisthæos vsq; ad Gazam & omnes terminos eorum, a turre custodum vsque ad ciuitatem munitam. Cuius autem filius? [ex proxima agnatione.] Id quidem in obscuro est, satis tamen Scriptura indicat, Osiæ, consensu ac studio populi euecto in regnum, plures fuisse fratres: nisi enim fuissent, vt quid ita expresse & præter morem popularis fauoris sacræ meminissent historiæ? Sin autem altius adscendendum, Iosaphatum saltem omnino constat alios sex filios, nominatim 2. Paralip. 21 expressos, genuisse. Demum vndecumque natus, si filius non fuit Achaz, quod non fuisse ostenditur; dubitari non debet quin iure successionis, parte regiæ stipis extincta, successerit Ezechias, per cognationum gradus sceptro vicinior: quod satis est ad intentum nostrum.

[31] Alterum legalis successionis a Matthæo relatæ exemplum, sed naturali admixtum, habemus versu II, vbi dicitur: [2 in lechonia legaliter fratre] Iosias autem genuit Iechoniam & fratres eius in transmigratione Babylonis: nempe Ioackimo, Iosiæ per mortem Iohanan primogenito, Babylone extincto, filius eius Iechonias in cernenda aui Iosiæ hæreditate, patruis suis Sedeciæ & Sellum fiebat æqualis: qui proinde hic fratres Iechoniæ videntur dici: nisi latius nomen fratrum accipere malis pro proximis quibusque ex communi auo Iosia consanguineis, [patruorum suorum] qui omnes in transmigratione Babylonis extincti sunt, videlicet eo iam partim abducti, partim, dum abducerentur cum filijs Sedeciæ, qui fuerat fratri suo Ioakim substitutus in regnum a Nabuchodonosore, occisi sunt in Reblatha. Post transmigrationem vero Babylonis id est, postquam iam omnis populus cum Principibus suis abductus esset in Babylonem, ibidem Iechonias genuit Salathiel.

[32] Quomodo autem genuit? Rex quidem Euilmerodach ipso anno quo regnare cœpit captiuum Regem leuauit de carcere, [3 in Salathiele solum legali filio Iechoniæ] & posuit thronum eius super thronum Regum qui erant cum eo: quis tamen negare audeat impletam teribilem istam Dei comminationem de Iechonia Hieremiæ 22 pronuntiatam? Hæc dicit Dominus: Scribe virum istum sterilem: non quia nullos genuerit filios (paulo enim superius propagati ab eo seminis & in captiuitate morituri fit mentio) sed quia non erit de semine eius vir, qui sedeat super solium Dauid, & potestatem habeat vltra in Iuda: quod profecto minime fuisset impletum, si Iechoniæ ex filio non tantum nepos fuisset Zorobabel, diuturnus & felix gentis Iudaicæ, in sedes patrias restitutæ, Princeps: sed per hunc etiam Christus ipse, cuius regni non erit finis, omnium priorum promissionum optatissimum complementum, ex Iechoniæ semine per naturalis generationis seriem fuisset propagatus, vt volunt ij, qui Matthæum faciunt talis seriei auctorem.

§ VI Repromissiones diuinæ a Salomonidis ad Nathanitas translatæ: ex his Christi parentes secundum vtramque lineam.

[33] [A Salomonidis ad Nathanitas transit repromissio,] Extinctosine liberis, vt dictum est Iechonia, Salomonidarum postremo, in vanam breuemque spem Iudæis Babylone captiuis paulo ante mortem suam rursus ostenso, prorsus Salamonica stirps exaruit, &, quemadmodum S. Brigittæ reuelatum fuit, non est completa in Salomone promissio; sed ab illius posteris transijt ad posteros Fratris eius Nathan, ex eadem Bethsabæa nati post Salomonem: a quo Nathane carnalis generationis lineam ad Salathielem vsque deductam pete sis ex Luca, & conclude Matthæum in eo eiusque posteris legalem dumtaxat succeßionem spectasse. Atque huc spectat totus Psalmus LXXXVIII, in quo Prophetico spiritu Dauid istam Principatus, a Salomonidis ad Nathanitas vna cum promißione sibi de nascituro ex se Meßia facta translati, [qua de re est Psalmus 88] commutationem miserabiliter deplorat; postquam ita magnifice extulisset, Misericordias Dauid fideles, hoc est, Dauidi absolute & irreuocabiliter addictas; quales cum sperasset eas quoque fore, quæ fuerant in Salomonem traductæ, nec sibi persuasisset paternæ indignationis flagella, filijs peccantibus intentata, vsque ad commutationem Christi processura; rursum sibi facta iuramenta repetit: & quasi non obseruasset Deum de se Dauide vno dixisse Misericordiam autem meam non dispergam ab eo; sed eam in aliquo filiorum eius implebo, nulli nominatim obstrictus, & pro cuiusque meritis erga singulos me habiturus; ita dolenter exclamat: Tu vero repulisti & despexisti, regiam Scilicet stirpem, eatenus a Salomone deductam, Distulisti Christum tuum, siue alio transtulisti. Deinde cetera persequens, quæ sunt in vrbis excidio & Salomonidarum interitu lamentabilia: [Christi commutationem prædicens:] Vbi sunt, inquit, misericordiæ tuæ antiquæ Domine?.. Memor esto opprobrij seruorum tuorum… quod exprobrauerunt inimici tui… commutationem Christi tui.

[34] Gentiles videlicet insultabant post mortem Iechoniæ Iudæis, [ita Iacobi filius legalis Ioseph,] eatenus arbitratis spem suam in Salomonidis completum iri, nunc eam demum apparere vanam: sed minime vanam fuisse, quamuis aliter atque ipsi crediderant accipiendam, & in Nathanidarum succeßione complendam agnoscit, diuinæ voluntati in fine psalmi acquiescens Propheta, dicendo: Fiat, fiat. Exinde tamen difficilior fuit Iudæis certa illa atque infallibilis Meßiæ ex Dauide expectatio: quæ difficultas obscuritasque tunc etiam creuit, quando in morte Iacobi, qui S. Iosepho atque adeo etiam Mariæ Virginis pater legalis aßignatur, defecit principalis illa per Abiud ductæ Zorobabelidarum propago; &, vt ad veros repromißionis hæredes perueniretur, per carnales generationes a Reza, altero Zorobabelis filio, descendendum fuit ad posteritatem Heli: idque præmortuo Ioachimo, [Iosephi Christus fuit,] vt proinde eo omisso post Iacob immediate fuerit Ioseph nominandus, vir Mariæ, non qualiscumque; sed, vt Attici dicunt, ἐπιδικαζόμενος, cognationis proximæ iure sumptus ex præscripto Legis: quo sensu viri nomen videri non potest a genealogia alienum; vtpote gradum vnum constituere idoneum. Eo enim fiebat, vt vice patris Christo Iosephus esset, in eumque, etiamsi nullum cum Virgine matre fuisset matrimonium, solius agnationis iure, tamquam in legalem filium, omne ius sibi acquisitum refunderet. Quia Christus, mediante matre ex Spiritu sancto fœcundata, adeoque nihil peregrini sanguinis in genus suum inferente, tam vere fuit filius legalis Iosephi, quam vere mediante eadem matre & Ioachimo carnalis erat filius & hæres Heli, communis Mariæ & Iosepho genitoris: quem representando, Christus fiebat idoneus adeundi cuiusuis iuris, reuoluti in ipsius Heli demortui caput per obitum filij Iosephi, nulla sobole ex se propagata morientis.

[35] [independenter a Mariæ coniugio,] Adeo vt nuptiæ cum Maria contractæ, non fuerint necessariæ vtilesue inserendo in succeßionem regni Iudaici Christo: nulla enim nuptialis lex priuignum faciebat vitrici sui hæredem necessarium; nec quia per illam vxoris corpus transit in mariti potestatem, ideo omne quod ex ea quomodocumque natum fuerit, marito imputari debet aut potest; vt patet in spurijs. Fuerunt tamen eædem nuptiæ ob alias vrgentes caussas ordinatæ a Deo; quarum capitales duæ hæ; vt extra suspicionem fornicariæ copulæ virginet conceptus mysterium poneretur, interim dum miracula comprobarent Dei filium Meßiam citra virilem concubitum & potuisse gigni, & reapse absque eo genitum fuisse. Deinde vt seruaretur lex de coniugijs τῶν περικληριτίδων paternas hæreditates in solidum adeuntium, [alijs de caussis prouiso] qualis erat Ioachimo Maria. Quam legem vsque ad conscientiam valuisse, ac eius neglectum culpæ imputandum, satis indicant, ex libro Tobiæ cap. 3 iuxta LXX Interpretum editionem Græcam, illa septimum viduæ & adhuc virginis Saræ verba: Vnigenita sum patri meo, filium præter me non habenti qui possit ei succedere; neque fratrem aut ex fratre natum nepotem, cui me vxorem seruem: quasi subinferens, culpæ sibi verti non posse, quod nullum eiusmodi habens, alijs nubere consensisset; adeoque nec imputandam sibi tot virorum cædem, quasi propter legis præuaricationem occisorum, ad auertendam iniuriam, proximo, cui se seruare obligaretur, cognato talibus nuptijs irrogandam.

[36] Porro, vt vnde digressa est eo reuertatur oratio, fundamentum filiationis istius legalis Christi ad Iosephum adstruendæ est ius quoddam, vt vocant, repræsentationis, [Fundamentum filiationis legalis,] in Iudaica republica constitutum, & etiam nunc inter dispersionis reliquias perseuerans: ob quod Hebraici Iurisperiti, communi effato seu axiomate negant fieri posse, vt in sua gente aliquis absque certo hærede moriatur: quia fieri non potest, quin sursum ascendendo, perueniatur ad vnum quemdam, qui habeat in viuis aliquem ex se recta generationis carnalis linea descendentem, a quo possit repræsentari in ordine ad herciscundam hæreditatem: quæ si defectu propaginis naturalis prouolui porro nequeat, non habens in quo consistat, necessario in caput reuoluitur, vsque dum inueniat aliquem quadam iuris fictione superstitem, qualis in præsenti casu fuit Christus per Mariam & Ioachimum ascendens ad Heli, communem Iosephi & Ioachimi patrem.

[37] Et hoc est cur dicat Iosephus, libro aduersus Appionem, Iudæos tam diligentes religiososque fuisse hac in parte, [ob quod cura Iudæis genealogiarum tanta:] quod non Sacerdotibus quibuslibet per varia loca & fana dispersis, vt Ægyptij Chaldæique; sed vni generi, vni templo, defixo Hierosolymis, ministrantibus Aaronis posteris, ipsique adeo principi eorum, summo Pontifici curam singularem diuino instituto præscripserunt, custodiendæ in arcanis litteris memoriæ rerum tum publico gestarum, tum priuatas quidem familias ac personas attinentium, sed quarum sucessiones nosse interesset publice. Quæ ne euerso a Chaldæis templo interijsse quis existimet, 1 Esdræ caput 11 legat, vbi Sacerdotum quorumdam, quorum de genere dubitabatur, genealogia quæsita dicitur (vtique in ærario aut chartophylacio sacro, Babylonem cum reliqua captiuitate traducto, indeq; remigrantibus Iudæis relato) eaque non inuenta, eiecti sunt de sacerdotio, argumento inquit Possinus, manifesto, omnium familiarum censum ibi diligentem esse solere, saltem Sacerdotalium & Regiarum: eamdemque adhuc durare diligentiam norunt omnes, qui gentem norunt.

[38] Talium ergo tabularum fide probaturus Matthæus, Christum, qui se Messiam dixisset probassetque tanta signorum euidentia, id ipsum habere, [ex ouibus Christum Matthæus ostendit.] quod illi potissimum spectabant & requirebant, veram ac legitimam a Dauide successionem; id quod intendebat est perfectissime assecutus, omnes Iudaici iuris apices Spiritu sancto dirigente obseruans. Ideoque vix dubitamus, quin Ochosiæ, Ioasi & Amasiæ Regum nomina, ideo prætermiserit, quia in dictis tabulis ea desiderabantur, per quamdam veluti excommunicationis, quam viuentes incurrerant, sententiam ex ijsdem sacerdotali expuncta iudicio ignominiæ caussa; quomodo deinde est in Ecclesia vsurpatus mos nomina Episcoporum mortuorum, qui macula grauiori notati fuissent, e sacris diptychis expungendi: quod etiam in Ioakimo Iechoniæ patre, & alijs forte nonnullis valuerit. Cur autem istos potius quam alios æque ac magis impios eraserint e fastis Sacerdotes, docte solideque discutit Possinus cap. 30, & 45. Cuius doctrina vt facilius capiatur, eccum tibi Genealogicum schema a Dauide ad Iosephum, hinc secundum legem ex Salomone, inde secundum naturam ex Nathane ductum, donec series vtraque, in Zalathiele & Zorobabēle concurrens atque ab his rursum diuisa, ad inuicem redeat. Nam qui volunt duos prænominatos, Zalathielem inquam & Zorobabelem, alios apud Matthæum esse quam qui sunt apud Marcum, nullo id probant argumento: nec dubitamus quin Zorobabel natura filius Zalathielis fuerit, licet 1 Paralip. 3 dicatur filius Phadaiæ, patrui fortaßis sui aut fratris natu maioris, absque hæredibus ex se prognatis mortui, cui proinde Zorobabel filius legalis fuerit: cuiusmodi succeßiones, quatenus ad supplendum naturalis ser iei defectum fuerunt assumptæ a Matthæo, notare voluimus *** asteriscis: ceteras recta | lineola signauimus.

SCHEMA GENEALOGICVM
IOSEPH FILII DAVID,
ET IESV CHRISTI FILII DAVID,
secundum ordinem
LEGIS���NATVRÆ
ex Matthæo.���ex Luca.
DAVID FILIVS ABRAHAM

Ab anno primo reducti per Zorobabelem e Babylone populi Israelitici usque ad Christum numerantur paßim anni DXXXVI: quibus cum non sufficiant generationes nouem, quot apud Matthæum dumtaxat numerantur; consequens est, ut inter-medij aliquot (incertum quot e quo loco inferendi, & forte non omnes naturali serie prognati) ex sacris templi libris expuncti fuerint, ob similem caussam ob quam signati † superius Reges tres ac denique Ioakin Iechoniæ pater fuerunt ex ijsdem erasi, ideoque a Matthæo solos illos respiciente in recensendis Christi progenitoribus omißi.

[39] Exposita porro, vt diximus, ista secundum legem genealogia, Matthæus tamquam rem facilem Iudæis, [Iacobi oraculum declaratur] iuris sui minime ignaris, ipsismet examinandum reliquit, quomodo succeßiones illæ legales per generationes carnales & proximæ consanguinitatis iura necterentur: vt qui satis haberet ostendisse ex ipsorummet tabulis, factas Abrahamo & Dauidi promißiones ad Christum pertinere: adeoq; impleuisse Deum id quod promiserat Geneseos 49. Non auferetur sceptrum de Iuda, & Dux de fæmore eius, donec veniat qui mittendus est. Vti enim adhuc durat sceptrum in Francia post tertiam regiæ stirpis mutationem, imo & in Anglia, etiam postquam illic rerum potiti sunt extranei penitus Nortmanniæ Duces; ita durauit sceptrum in Iuda, quamdiu Iudaicus populus Reges ac Principes habuit, a quibus suis legibus regeretur, ex quacumque demum tribu aut natione ij vel assumpti vel intrusi essent. Horum autem postremus fuit Archelaus, statim post mortē patris mulctatus a Romanis dimidia parte regni, quod ipso deinde pulso, in Tetrarchias sectum est quadrifariam: [quoad regnū politicum,] & relicta est extra sortem Iudæa, Romanis Præsidibus reseruata.

[40] Non ablatus est etiam, vt iam ostensum est, vsque ad natum Messiam Dux de fœmore Iuda, id est, tribus a Iuda deductæ caput; [& principatum domesticum in tribu Iuda,] & quidem tale, quod per Dauidem descendens post se relinqueret paternæ benedictionis successores. Hos vero interim dum adolescit Christus, ita in Iosepho desijsse credibile est; vt Iudæi, sublato Christo, non habuerint nec modo habeant, quem ad Dauidem perducentes, eius, quam diximus, repræsentationis priuilegio substituere Dauidi post Christum possint. Prorsus enim credibile est eos, qui Domini fratres in Scripturis dicuntur, fuisse Christi consanguineos ex parte Annæ auiæ, & vel ad Aaronicam tribum, vel per matres extra suam tribum nuptas ad aliam quamcumque pertinuisse nequaquam vero ad domum & familiam Dauid, [Dauidi addictum,] cui principatus in Iuda fuerat constitutus a Deo. In hac enim funditus excindenda non minus studiose arbitramur versatum Herodem, quam in occidendis Bethlehemiticis infantibus: quia nisi hoc fecisset, satis erat casu natum Bethlehemi Saluatorem inde mature abduci, nec opus fuisset vsque ad Herodis obitum in Ægypto Christi familiam exulare: minus autem erat ab Archelao metuendum, nisi timeri potuisset ne is paterno exemplo Dauidicæ stirpis surculos, vbicumque latitantes, pergeret quærere conterendos. Si qui porro crudelem Herodis diligentiam fugerunt, eos Vespasianus, Eusebio teste, omnes e medio tollere studuit, etsi ea pœna plerosque fortaßis attigit, qui vana aliqua iactatione nobilitatem affectabant, temere mendaciterque inserentes se in nomen Dauidicæ familiæ, [& nato Christo funditus extinctum, quoad alios] iam antea prorsus in terra extinctæ, atque in solo Christo cælesti Rege & tunc & in æternum manentis. Pertinuit certe ad diuinam Prouidentiam, eam quoque spem Iudæis tollere, quæ potuisset in quocumque alio Dauidicæ familiæ ramo fundari.

[41] Neque dicas, quod per repræsentationem iam explicatam, quamdiu Iudæi erunt ex Iuda carnaliter propagati, tamdiu necessario inueniendus sit aliquis, [per Herodem & Vespasianum.] qui a Iudæis, Christi Resurrectionem & perpetuitatem in ea fundatam nolentibus credere, habeatur Dux & caput in familia Iuda: & Dauidis, quamuis prorsus extincti, eodem iure hæres sit, quo Christus Salomonis: quia talis non esset futurus de semine Dauid, adeoque non eodem cum Christo, sed simili dumtaxat iure tueretur caussam suam. Nec de qualicumque ducatu intelligenda est Patriarchalis benedictio, sed de eo qui simul cum regno esset sumpturus exordium in Dauide, & æternandus in Messia, ex ipsius Dauidis semine toties tamque solenniter promisso. Quod nisi iam factum credere velint peruicaces, ne falso quidem nunc possint faciendum sperare, si vera est opinatio nostra de extincta penitus Dauidis familia. Et hæc fere hactenus, paucis per nos additis, [Doctrinæ his paragr. propositæ auctor.] ex doctissimo Petri Possini Diallactico, quanta potuimus breuitate, collecta sunt. Ipsum legat qui innumeras alias curiosissimas quæstiones, partim huic doctrinæ confirmandæ adductas videre volet, partim reliquam Christi genealogiam spectantes: de quibus agi poterit ad diem, tum IX Octobris, quo Sanctissimus Patriarcha Abraham colitur, tum XXIX Decembris, quo Regij stemmatis auctorem Dauidem commemorat Romanum Martyrologium. Prædicti porro Diallactici omnes & singulas resolutiones laudat, amplectitur & in synopsim redegit Ioannes Bapt. Cancellottus noster, S. D. N. Alexandro VII a Confessionibus, in apparatu ad suos Annales Marianos, quod hic sufficit monuisse.

§ VII Sanctorum Christi parentum desponsatio & continentiæ votum.

[42] GeorgiusColuenerius, sacræ Theologiæ Doctor & Vniuersitatis Duacenæ Cancellarius, [Desponsationis festum ab annis 200 cœptū,] ante annos circiter triginta Kalendarium sacratissimæ Virginis Mariæ edidit, in quo de festo virgineæ Desponsationis ad XXIII Februarij loquitur hoc modo: Non inuenio antiquiorem annis ducentis mentionem in Ecclesia Occidentali huius festiuitatis (Orientali, vt credimus, adhuc ignotæ) quo tempore pro ea instituenda multum laborauit Ioannes Gerson celeberrimus Academiæ Parisiensis Cancellarius: exstantque ea de re epistolæ ipsius duæ parte 4 operum eius, cum Officio de hoc festo per ipsum ordinato. Superiori vero seculo aliud Officium de eo composuit Petrus Auratus, ex Ordine Prædicatorum sacræ Theologiæ Doctor, [a Paulo III concessum Ordini S. Francisci,] ac Paulum III anno MDXLVI per litteras solicitauit, vt id sua auctoritate approbare dignaretur pro die XXII Ianuarij, quo eam desponsationem factam ex vetustis auctoribus colligi credebat. Recitat eas litteras Coluenerius & addit: Votis eius annuisse Pontificem ex eo facile constat, quod iam antea viuæ vocis oraculo sub annum MDXXXVII concesserit Ioanni Caluo, Commissario Fratrum Minorum, quod Officium Desponsationis B. Virginis possit a Fratribus nostris (ipsius Calui verba sunt) ac Monialibus ac Sororibus sub nostra cura degentibus, die VII Martij sub duplici maiori, per totum orbem solenniter celebrari: &, donec Officium nouum de tali festo componatur, fiat Officium de Natiuitate eiusdem Virginis, mutato nomine Natiuitatis in nomen Desponsationis, præter Euangelium proprium: Cum esset desponsata &c.

[43] Idem deinde, inquit Coluenerius, ex eo colligitur, quod Officium istud passim in Gallijs & vicinis locis receptum est: [propagatum per Gallias & Belgium,] nam decimo post anno accepit illud Cathedralis Ecclesia Atrebatensis, procurante Eustathio Fouët inibi Canonico, sub Antonio Perrenotto, tunc eius Sedis Episcopo, deinde Archiepiscopo Mechliniensi, postea Cardinale Granuellano, denique Neapolitano Prorege. Hinc mox in alias eiusdem diœcesis Ecclesias dimanauit, celebraturque XXIII Ianuarij. Galliæ præcedentem diem ex mente Petri Aurati tenuere. Collegiata S. Amati Ecclesia Duaci diem XXIV. Alij diem VI Februarij, vt in Ecclesia Parochiali S. Albini & apud Fratres Prædicatores ibidem. Diem VII Martij Fratribus Minoribus concessum vidimus. Seruorum B. Mariæ Ordo, [Ordinesq; Religiosos diebus varijs.] Ferrario teste in generali Catalogo Sanctorum, diem VIII Martij elegit; eodemque teste Olomuciensis Ecclesia XVIII Iulij. Virginum autem Annuntiatarum Ordo diem Octobris XXII. Inter varias Orationes a varijs conceptas, vt huic festo propriæ sint, hæc a Coluenerio ex antiquo Brugensi Breuiario desumpta præ ceteris placet: Deus, qui Mariam Virginem Ioseph Virgini matrimonialiter sociasti, vt ex conuirginali coniugio Virginum sponsus nasceretur; fac nos per vtriusque intercessionem ipsum diligere virginitatis auctorem, D. N. Iesum Christum &c.

[44] Virginem sane vixisse Iosephum ac mortuum esse, post Hieronymum tota Latinorum sensit Ecclesia: Virginem autem non quomodocumque, [Ioseph & Maria ante nuptias Virgines,] sed deliberato animi in vitam omnem consequentem proposito, voti religione firmato, fit perquam credibile ex illo tam constanti tot annorum cœlibatu. De Maria, quin similis voti vinculo ipsam se obstrinxerit; nemo nunc dubitat, nisi qui pariter & Ecclesiæ Catholicæ & castitatis hostem se profiteatur. Quo enim alio illa spectat plena admirationis interrogatio? Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? [ex voto:] Vnum non æque inter Catholicos scriptores conuenit, posteriusne nuptijs votum istud an vero prius fuerit: nec potest in alterutram partem dici quidquam a reuelatione diuina abstrahendo, nisi per coniecturam aliquali congruentia nixam, quod fere ex cuiusque genio & ingenio pendet. Immerito tamen verentur nonnulli, ne forte non substiterit matrimonialis contractus, tam contrariam vsui suo obligationem subsequens: quasi coniugum in mutua corpora potestas non possit separari ab vsu istius potestatis; cum pecuniarum dominium videamus in ijs etiam Religiosis subsistere, qui earum vsu sibi per votum paupertatis interdixere, eoque non obstante illud ab ijsdem etiam de nouo acquiri.

[45] Quia tamen consecrata Deo per votum virginitas res fuit ante Christum tam insolita, [quod per necessitatem ineundi matrimonij,] vt nulla lege vel exemplo cuiusquam quidquam inter Iudæos circa ipsam videamus fuisse constitutum: imo (propter spem certam nascituri ex ea gente Meßiæ, & maximum bonum, quod vnusquisque ex eo sibi obuenturum confideret, si per procreatos ex se liberos, quantum fieri posset immediatius, eidem iungerentur) dirarum omnium malorumque extremum censebatur desperatio posteritatis; maxime si qui parentibus suis sic vnici essent, vt, nisi procreandæ proli operam feliciter darent, frustrandi essent maiores sui adeo speratæ succeßionis bono, & retro in caput voluenda hæreditas; temporalis illa quidem, sed æternæ & multo melioris in Meßia promissæ figura ac pignus: ideo credebatur æstimatione communi in leges & publicam honestatem peccaturus grauißime, qui vel mortuo fratri suscitare semen vidua illius ducta, vel hæredem parentibus vnicam agnatus proximus ducere noluisset vxorem; vicißimque talis vel puella vel vidua, quæ noluisset eiusmodi nuptijs consentire, vel nuptijs sic legitime contractis vti ad liberos ex se gignendos.

[46] Cum autem hæc omnia in Iosepho atque Maria tanto fuerint maiora, quanto propius illi per rectam tam naturæ quam legis lineam ad illam spem admouebantur; [potest solutum videri,] cur ego hic verear cogitationem quamdam meam, vtriusque honori non parum forte conducturam, aperire faterique, suspicari me, rebus sic constitutis, reuera & ex ipsa natura obligationis, simul cum tali voto vix aut ne vix quidem tunc consistentis, potioriq; debito præualente, solutū fuisse ea religione vtrūque; aut saltem merito dubitasse, num adhuc obligarentur: cumque interim moram non ferret consuetudo iam inolita & honestatis publicæ ratio, non tantum domum a Iosepho deductam fuisse Virginem, mox vt ei mortuus est pater suus, puta duodecimo ætatis ipsius anno (nam eo vsque in templo vixisse communis habet opinio) sed etiam triennio post, in amicorum consanguineorumque conuentu celebratum per verba de præsenti contractum, [vel dubitari an obligaret,] ea mente, vt ipso illius vsu tantisper abstinerent, dum propitiato per bona opera ac preces Deo, certius aliquod diuinæ voluntatis indicium obtinere mererentur. Dixi ex ipsa obligationis vtriusque natura: quia adimplendæ legis a Deo latæ neceßitas, in quam aliquis nulla sua voluntate inducitur, quacumque arbitraria, qualis est voti, obligatione potior est antiquiorque: concipi autem ea vix potest sic vt ad solas nuptias contrahendas, non item ad consummandas, [cum præiudicio iuris alieni:] haberet obnoxios: cum finis legis secundum naturæ ordinarium cursum non potuerit absque corporum commixtione obtineri. Et quamuis non nisi ad contractum nuptialem obligasset: hoc ipso, propter periculum incontinentiæ, quod subesse ordinarie solet in tam familiari quam iste contractus afferebat vsu, prioris voti obseruatio tam difficilis reddebatur, vt merito censeri poßit ad eiusmodi casum nemo se voluisse obstringere, cum simpliciter castitatem vouebat.

[47] [in hoc autem dispensante Deo, esse votum renouatum.] Præterea, vt expedito sibi per eiusmodi dispensationem vtendi matrimonij iure sponsi nostri cedere & vellent & possent, quantum quidem erat ex parte sua; non tamen videntur absque graui scelere potuisse maiores suos (eos saltem quibus alia nulla esset posteritas, quales Ioachimus & probabiliter etiam Heli fuerunt; fortasse etiam multo plures) incomparabili illa & inæstimabili fraudare gloria, quam erant æternam inter Beatos consecuturi, si repromissionis series per ipsos esset propagata. Nec tamen eadem ratio, quæ illos ad contrahendas obligabat nuptias, continuo quoque obligare debebat ad illas carnali copula consummandas: quia sicut Protoplasti parentes accepto de propaganda prole mandato, virgines tamen mansere in paradiso, expectantes quomodo & in quale tempus suum vellet Deus impleri mandatum: ita illi poterant tantisper dubitare, num qui prioris obligationem voti, improuisa illa necessitate iniecta, videbatur soluisse Deus, hanc quoque qua suis maioribus obstringebantur obligationē non esset soluturus, eosque sineret arbitratu suo castimoniam colere. Quod cum indulgeri a Deo edocti diuinitus fuissent purissimi sponsi, nullus dubito, quin prius emissum votum vterque renouarint, cuius tanto iam erat magis heroica dignitas quanto difficilior, quam ante, reddebatur materia voti, & maioribus ac propioribus bonis ipsi se videbantur propter Dei amorem, & virginitatis, vulgo tam parui tunc æstimatæ, cultum spoliare. Quæ si ita fuerint, ausim asserere, Deum humana nulla liberalitate vincendum, in huius actus præmium id ipsum admirabili & ineffabili modo vtrique decreuisse, cuius spem tam generose abdicarant.

[48] Ad hæc porro, quæ diximus confirmanda egregie faciunt S. Birgittæ reuelationes, in quibus libro 7 cap. 25, [Quid D. Birgittæ fuerit de hoc reuelatum:] ita Mater Dei famulæ suæ locuta legitur: Pro certissimo scire debes, quod Ioseph antequam desponsauit me, intellexit in Spiritu sancto me vouisse virginitatem meo Deo, immaculatamque esse cogitatione, verbo, & opere: qui ea intentione desponsauit me, vt seruiret mihi, habendo me pro domina sua. Ego etiam in Spiritu sancto sciui certissime, quod virginitas mea perpetuo permaneret illæsa, licet ex occulta Dei dispensatione viro desponsabar. Quid autem postquam vtero Dei Filium concepit? Narrat id ipsa lib. 6 cap. 59, vbi narrato suo ad cognatam Elisabetham accessu, sic prosequitur: Post hæc autem cœpit cogitatio quædam pulsare animum meum, [deq; Iosephi perplexitate discussa,] quomodo & quam deuote haberem me post tantam gratiam mihi factam: quid etiam responderem si quærerer, quomodo concepi aut quis pater filij nascituri; aut ne forte Ioseph instigante aduersario aliena suspicaretur contra me? Ecce sic mihi cogitanti Angelus non dissimilis ab eo, quem prius videram, adstitit dicens: Deus noster, qui æternus est, ipse & tecum & in te est: ne timeas ergo, quia ipse dabit tibi loqui, ipse perficiet opus suum tecum potenter & sapienter. Ioseph vero, cui commendata fueram, videns vterum meum Spiritus sancti virtute intumescere, expauit vehementer (verba sunt rursum ex præcitato capite 25 lib. 7.) non suspicatus contra me aliquid sinistrum: sed recordatus dicta Prophetarum, prænuntiantium Filium Dei nasciturum de Virgine, reputabat se indignum tali seruire Matri, & (vt ad interrupta capitis 59 verba reuertamur) mihi cohabitare anxiabatur, nesciens quid ageret. Cui Angelus in somnis dixit: Non recedas a Virgine commendata tibi; quia sicut audiuisti ab ea sic verissimum est: concepit enim de Spiritu Dei & pariet Filium Saluatorem mundi. Ergo serui ei fideliter, & esto pudicitiæ eius custos & restis. Deinde ab illo die Ioseph seruiuit mihi quasi dominæ suæ, & ego etiam me ad opera sua minima humiliabam.

[49] Pergit deinde suos ac sponsi castissimi mores in hunc modum explicare Deipara: [& vtriusque sponsi honestissimo conuictu?] Post hoc continua eram in oratione: raro videri & videre volens, & egrediens rarissime nisi ad festa præcipua. Vigilijs quoque & Lectionibus, quæ a Sacerdotibus nostris legebantur, intenta fui, habens certa tempora ad labores manuum; & discreta fui ad ieiunia, prout natura mea ferre poterat, in Dei seruitio. Illa vero, quæ superfuerunt nobis super victualia, dedimus pauperibus, contenti de his quæ habebamus. Ioseph vero sic seruiuit mihi, quod numquam audiebatur in ore eius verbum scurrile, numquam murmurosum, numquam iracundum. Nam ipse patientissimus erat in paupertate, solicitus in labore vbi necesse fuit: mansuetissimus ad obiurgantes, obedientissimus in obsequio meo, promptissimus defensor contra derogantes virginitati meæ, fidelissimus testis mirabilium Dei. Ipse etiam sic mortuus erat mundo & carni, vt nihil desideraret nisi cælestia; sicq; erat credulus promissionum Dei, vt continue diceret: Vtinam viuam & videam adimpletam voluntatem Dei. Nam rarissime venit ad congregationes hominum & eorum consilia, quia totum desiderium suum fuit obedire voluntati Dei: ideo nunc gloria sua magna est. Hæc ibi.

§ VIII Annulus sponsalitius S. Iosephi: reliquiæ aliæ.

[50] Nvncad se nos vocat virginalis coniugij obses annulus, cuius posseßione felix se Perusium, [Annulus pronubus.] Vmbriæ ciuitas credit, & vero famam obtinet toto orbe celeberrimam. Veritatem eius subsecuta reuelatio, reuelationē illius consecuta miracula & solidæ in populo pietatis fructus magis probāt, quā eorum per quos est translatus fides. Nam qui primus ipsum in Italiam attulit, tempore Hugonis Comitis, defuncti seculi XI anno primo, [Clusium delatus,] quidam ab Hierosolymis gemmarius fuit, Clusino cuidam (ad rariora in hoc genere cimelia Romæ coëmenda a Iuditta Hugonis vxore talium deliciarum curiosa, destinato) Rainerio nomine, citra pretium obtulit, nobile hoc auctarium supellectilis pretiosæ, quamuis ex sardonyche aut viliam ethysto tornatum; indicans qualis esset. Donum Rainerius, ceteris gemmis ex fide ad Comitissam delatis, decennio integro neglectum occuluit; cum vnicus ei filiolus moritur, atque in D. Musthiolæ ædem illatus ad tumulum tantisper reuiuiscit, dum quam ob culpam eripiatur patri, quanti pretij thesaurus apud eum lateat, coram omnibus exposuerit; & rursum placide se componit ad mortem, postquam annulum prolatum a patre, sero pœnitente, obtulisset Curioni, & accurrentem ad sonum pulsatarum nullo trahente campanarum multitudinem arcendam monuisset. [reuelatur,]

[51] Creuit sacro pignori reuerentia, quando haud ita multo post VValdrada, sanguinis Regij mulier, temere digito illud suo inseruit, [& miraculis clarescit,] eumque incurabiliter arefactum reduxit. Cuius exemplo superiori seculo cautior alius, cui arca ad eius custodiam confecta committebatur repurganda, Contulus de Contulis, profanas ab eo manus abstinuit, & Sacerdotem exorauit, qui sacro annulum excepit calice; nec ausus, rogatus quamuis, digito explorare magnitudinem orbiculi, figuram illius maluit molli cera excipere: quam deinde ceram coxendici admotam idem Contulus numquam non expertus est salutarem ischiadi, qua crebro laborabat, depellendæ. Similiter parientibus vtiles sunt, qui ipsum annulum tetigerunt alij, ex ebore argentoue confecti. [etiam in rebus suo contactu sacratis.] Ijdem reconciliandis coniugum dißidentium animis valere plurimum cognoscuntur. Lignea etiam theca, in qua fuerat olim sacra gemma seruata, in Iordaniorum ædibus incendio correptis sola mansit inuiolata ab igne: eductum vero ex illa gossypium, ne profanis adhiberetur vsibus, ignis instar digitos id conantis sæpiuscule adußit.

[52] Sed hæc acta Perusij: quo non ante annum MCCCCLXXVII delatum hoc pignus, [Aufertur Perusium,] eoq; Clusini spoliati sunt per furtum (piumne an impium dicam?) VVintherij cuiusdam e Germania Minoritæ: qui stato anni die populo venerabundo Annulum exhibiturus, ex aurea catenula pendulum; postquam eo Officio rite perfunctus est, simulauit se recondere in arcam Annulum, quem furtiue in manicam dimittebat. Sed Clani fluuio superato, tanta circumfusus caligine est, vt istic ei permanendum fuerit, nisi capto in arena consilio lumen ab exorata Virgine impetrasset. Quo præeunte, & sequente caligine Perusiam ductus, cum eadem se nebula per dies omnino viginti toti offudisset vrbi, tandem protulit, quod occultatum volebat, & simul optatam reddidit populo mirabundo cæli serenitatem. Deinde cum sacrum Annulum in ius Senatus Populiq; Perusini transcripsisset, non modo impunitatem facti, [& post longā contentionem,] sed & præmia obtinuit, præ quibus facile contempsit Clusinorum minas. Qui vbi neque per suos neque per Senensium sociorum Oratores petitam restitutionem persuaserunt; videruntq; Perusinos tamquam de re sua decernere, vt ferreæ arcæ duplici sub multiplicis seræ custodia recluderetur, & ter in anno maxima cum lætitiæ publicæ testificatione productus ostenderetur populo; tandem ad arma prosiluerunt, scissaque est in partes vicina Vmbris Hetruscisq; Italia, donec Sixtus IV decreuit, Romam vt transferretur: quasi dignius in Vrbe totius Religionis Matre habendus, quam vbi tantas turbas ciebat.

[53] Sed mortuo Sixto, denuo cognita est Perusinorum caussa, [Perusinis adiudicatus,] sub Sixti successore Innocentio VIII; & ciuitati, quā sibi Pontifex conciliatam volebat, Pronubus Virginis Annulus adiudicatus anno MCCCCLXXXVI, tanta totius populi gratulatione, vt explicari vix poßit. Quæ omnia vberrime prosequitur Io. Bapt. Laurus Perusinus, libellumq; de tota hac re Romæ excusum anno 1621, in hunc modum concludit: Ceterum quo perennaturi apud Perusinos Annuli cultus longe lateque indies amplificaretur, ab ædicula Palatina digniorem in locum Patres transferendum censuerunt, non tam sponte sua quam hortatu B. Bernardini a Monte-Feltrio, [ædificato in S. Laurentij nono sacello,] laudatissimi eo tempore Ecclesiastæ: qui cum Annuli istius dignitatem magnis extulisset laudibus, & collapsam retro obseruantiam multo flagrantius reuocandam docuisset; dictis mox obsequentem Senatum habuit. Qui ornatissimum sacellum in basilica S. Laurentij, qua muro picturato ac cælatis asseribus conclusum, qua ferreis pilis & cratibus magnificentissimo sumptu extruendum curarunt. In summo huius hastati propugnaculi, ducta circum fascia, hi extant descripti versus:

Hic sociata suo colitur Regina marito,
      Et facili iustas accipit aure preces.
            MDXI
Hac sacer intactæ matris iacet Annulus æde:
      Qui dedit, est custos muneris ille sui.

Instituta insuper S. Iosephi nuncupatione secularium hominum societas est, quæ vna cum Laurentiano Clero perpetuum famulatum annulari sacello exhiberet. Sanctissimo item Patri ad aræ dexteram dedicata statua, quæ die Martij vndeuigesima, annua cum supplicatione producatur in forum.

[54] Quibus sic constitutis, inchoata est decretæ translationis pompa, Episcopo (fuit is tunc, Ferdinando Vghello teste, [illuc transfertur e curia,] Augustinus Spinola Sauonensis) deferente thecam auream, pendente ab aurea catena Annulo spectabilem … quæ Troilo Baleono Archipresbytero ceterisque Symmystis, vt custodibus, tradita & claustro munita ac multiplicibus clauibus obserata, in perfosso extructi sacelli pariete sublimius collocata oblitesceret. Præterea ad augendum venerationis cultum, quoties populo spectanda exhiberetur hierotheca, satis ex arte excogitatum est, [solenniter populo monstrandus quotannis.] vt columellæ binæ ex altari consurgerent; quæ odæum magnitudine superarent, depromptam vero ex arca ædiculam, pensili cimelio prædiuitem, per manus Angelorum, dextra leuaque accensos cereos gestantium, euolutis sensim funibus dimitterent; aræque, picturatis instratæ velaminibus, imponerent: psallentibus interea nablijs, tympanis, tubis & mufice canentiū alternis choris, populoque in genua procumbente, & complosione pectoris æque animi pœnitentiam atque hilaritatem profitente. Sunt tamen & alij alibi Annuli, quibus maiorum traditio similem huic honorem conciliauit: [Alij annuli in Bargundia,] nam vt Ferreolus Locrius ait lib. 5 cap. 31 Pronubus B. Virginis annulus, quo Semimurensis apud Mandubios in Burgundia prioratus, Gerardi Rustiloni Comitis liberalitate, nobilitatur, ibi nomen ab octingentis & septuaginta septem annis obtinuit, & post nonnulla: Sed & Aquicinctini monasterij Ascetæ alium B. Virginis annulum habere se prædicant & demonstrant, [& Belgio.] effigie quadam exigua in pala ornatam. Rarum id Virginis, si eius sit, monumentum, vel ex eo, quod puerperij molestias acrius patienti præsens statim soluat, idque exemplis probatum est. Hæc Locrius & ex eo Carolus Stengelius.

[55] Partem Pallij, quo natum Saluatorem S. Iosephus excepit, [Pallium,] vna cum ipsius scipione asseruari Romæ in ecclesia S. Ceciliæ Trans-tiberim tradit Octauius Pancirolus alteramq; partem in ecclesia S. Anastasiæ: quod pallium esse subflaui coloris, ex eorum qui inspexere fide, scribit Ioseph Geldolfus a Ryckel in suo Philacterio ex reliquijs sacris Iesu, Mariæ, Annæ, Ioseph composito. Ex eodem pallio non contemnendam particulam dono Cardinalis Ginetti habent Patres Carmelitæ Discalceati Antuerpiæ, sub tribus clauibus, [& panni S. Iosephi,] nec sine deuotionis excitamento plebi venerabundæ ostentant in Natalitijs Christi Domini ferijs. Inter reliquias etiam a Carolo Magno ex Hierusalem accitas, Aquisgranensis Ecclesia certis temporibus exhibet pannos aliquot, nomine primarum Christi fasciarum in stabulo Bethleëmitico, quos qui viderent, inquit idem Geldolfus, tibialia viatoria seu perones inuoluendo puero haud inidoneos iudicarent, quamuis ab antiquo S. Iosephi caligæ appellentur. Alias S. Iosephi reliquias, præter vtensilia quædam vascula (quæ sanctis coniugibus Christoq; filio fuisse communia ideo iudicantur, [fors rediuiuo corpore regnantis in cælo.] quod simul cum eorum ædicula ex Nazareth fuerint Angelicis manibus Lauretum in Italiam translata) nemo vel requirit, vel habere se dicit: nec mirum, si (quod S. Bernardinus Senensis, Bernardino de Busto referente, ad concionem populi Patauini clamabat) In anima & corpore S. Ioseph in cælis gloriosus est. Cur vero non sit? Legimus, inquit Gerson sermone de natiuitate Mariæ, multa corpora Sanctorum resurrexisse, & venisse in sanctam ciuitatem & apparuisse multis. Recogitet, oro, pius animus, si iustus Ioseph vnus ex illis putandus est, qui apparuerit carissimæ sponsæ, eamque consolatus sit.

§ IX Templa, oratoria, sodalitia S. Iosepho dedicata.

[56] [Gloria S. Iosephi ab erectis templis:] Qvidquidsit de opinione prætacta, quæ S. Iosephum pie credit iam nunc plenam ipsius quoque corporis beatitudinem poßidere in cælis; extra omnem prorsus controuersiam esse debet, quod S. Brigittæ dixisse Deiparam supra memorauimus, & gloria sua nunc magna est: magna autem non in cælis tantum, sed etiam in terris, postquam tot ei templa, oratoria & altaria per omnem Europam erecta sunt, vt eorum inire numerum difficile sit: inquirere autem prorsus superfluum, cum vnusquisque lectorum poßit exijs, quæ sua in vrbe, sua in patria videt, æstimare de ceteris. Itaque ex infinitis referemus hic paucula, quæ vel antiquitate commendanda sunt magis vel cognitioni nostræ proprius adiacent. Primo igitur loco referendum est, quod in æde S. Agricolæ, Principali propter vetustatem dicta, [& patrocinio, quod sibi adsciuere Virgines Auenione,] Auenione visitur, circumornatum insignijs Gregorij XI: quem ibidem anno MCCCLXXI sedere exorsum, Paulus Barrij suspicatur auctorem fuisse Sodalitatis, sub inuocatione S. Iosephi ibidem conscriptæ ex puellis virginibus dictæ ciuitatis, quæ omnes ipso festo ad prædictum sacellum conueniunt quotannis; Mißaque ac Vesperis decantatis, fasciculum florum benedictum singulæ pro eulogijs domum referunt, vt virginitatis suæ florem tanti Patroni exemplo auxilioque meminerint, ad iustas cum Deo aut homine nuptias seruare incorruptum.

[57] Simili modo coniugatorum virorum sodalitia varia sub tutela Deiparæ Virginis & directione Societatis nostræ in præcipuis vrbibus Belgij collecta, [in Belgio coniugati,] fidei & amoris coniugalis purißimum exemplar imitandum sibi proposuere, D. Iosephum in secundarium Patronum assumendo. Et quoniam idem fouendæ regendæq; Dominicæ pueritiæ delectus a Deo, felicißime munus illud curamque impleuit, etiam nonnullis in locis eiusdem Belgij, [& pueri:] qui prima Latinæ linguæ rudimenta a Societatis Iesu Patribus docentur pueri, Præsidem sibi eumdem adsciuere. Romæ autem Virtuosorum, quam vocant Congregatio, anno MDXLVIII, a quodam Desiderio, in S. Mariæ ad Martyres siue Rotundæ Canonico, [Romæ artificum societas.] a sacris locis pie visitatis reduce, instituta, atque ex Pictoribus, Architectis, Plumarijs seu Phrygionibus alijsque id genus artificibus collecta, sacellum in prædicto templo sibi constituit cum altari huius Sancti cultui dedicato; vbi & pauperibus puellis dotes annue eius in festo distribuunt: quem hoc intuitu existimo ab illis Patronum coli, quod etiam ipse, vt Euangelium docet, fabrilia tractarit; vnde fabri-filius appellari Christus, dedignatus non est.

[58] At qualis fabri? Id inter Doctores plane non conuenit. Qui fabrum-ferrarium fuisse volunt, pro se habent D. Hilarium cap. 14 in Matthæum, [Variæ de opificio S Iosephi opiniones,] Bedam super caput 6 Marci, & S. Ambrosium libro 3 in Lucam: sed D. Thomæ nequaquam probantur; dicenti in cap. 13 Matthæi, id minime verosimile videri. Pro cœmentarijs citatur D. Augustini sermo 5 de Natiuitate: alij etiam aurificem fuisse existimarunt, inquit Gonsaluus Durantus, Episcopus Feretranus in Notis super cap. 58 libri 6 Reuelationum B. Birgittæ, atque subiungit: Communis tamen sententia est fabrum fuisse lignarium, teste D. Thoma, qui loco supra allegato citat D. Chrysostomum: & fauet huic opinioni Auctor operis imperfecti homilia 32, & ceteris antestans auctoritate atque antiquitate Iustinus Martyr in dialogo cum Tryphone, vbi asseruit Dominum nostrum exercuisse artem lignariam (paternam vtique & a Iosepho acceptam) & iuga boum fecisse & aratra, [communiar fabrum lignarium facit,] volens his operibus externis propalare mundo obedientiam & mortificationem, quam homines erat edocturus. Atque huic opinioni consensit etiam Ludolfus de Vita Christi 1 parte cap. 16, qui de hac re meditari volentibus multa pie ac religiose tradit: plura etiam de his habent Irenæus lib. 1 contra hæreses cap. 17: multa ibidem Feuardentius notat, & fusius hanc quæstionem tractat Franciscus Suarez in Commentarijs ad 3 partem S. Thomæ tom. 2 quæst. 3, disput. 17 sect. 3.

[59] Itaque lignarij in Vrbe Romana fabri, vt habet Octauius Pancirollus, [vt talium merito habeatur patronus.] Regionis 1 ecclesiam 12 S. Iosepho dicatam describens, huic vt suo imprimis Patrono, anno MDXCVI (LVII scilicet, postquam in vnum sodalitium coaluerant) noui operis ædem fabricandam locarunt, supra illam quæ S. Petri in carcere dicitur, eamque a vicinarum S. Lucæ & S. Martinæ iuribus eximendam curarunt, atque ex indulto Gregorij XIII quotannis in festo S. Iosephi reum vnum periclitantem de capite e vinculis eximunt festo S. Iosephi die: quando etiam orphanas pauperesq; lignariorum filias, collata stipe, in matrimonium collocant. Dubium autem non est quin multo etiam prius alibi eiusdem opificij professores, tali se patrocinio commendarint. Antuerpiæ certe iam inde a prima eiusmodi collegiorum fabrilium diuisione, Lignarij Patronum agnouere Iosephum, eique in basilica huius vrbis primaria, nunc Cathedrali, altare & sacellaniam fundatam habuere.

[60] Quid nunc de Religiosis Ordinibus dicam? Carmeliticus vti fuit in hoc genere primus, [Eius cultum priori seculo maxime instaurarunt,] quantum quidem verosimili coniectura assequimur, sic vbi ad primæuum disciplinæ spiritusque rigorem cœpit per S. Teresiam a Iesu renouari, languentem quoque erga sanctum Domini nutritium deuotionis affectum tantopere inflammauit, vnaque cum monasterijs suis toto orbe Christiano propagauit; vt qui ex Vita & scriptis sanctæ Reformatricis cognouerant quam ardenter erga eius honorem cultumque raperetur, neque satis nouerant, quam diu ænte eius tempora Ecclesiæ Occidentales seu Latinæ eumdem recepissent, [Carmelitæ Discalceati sub S. Teresia,] existimauerint huic Sanctæ gloriam illam reseruatam fuisse diuinitus, vt per eam ignotum obscrurumq; eatenus S. Iosephi nomen & meritum fidelibus inciperet innotescere, atque in pretio & delicijs esse. Multum profecto ipsa huc contulit, solita hunc Dominum ac Patrem vocare suum, primum inter Cælites post vxorem filiumq; eidem honoris locum tribuere, habere aduocatum & intercessorem pro suis necessitatibus ordinarium: per quem cum multa Deū orasse se diceret, numquam meminerat tulisse repulsam, & cetera quæ pluribus ipsamet prosequitur capite 6 Vitæ suæ, omnes adhortans, maxime si qui orare nesciunt, vt quæcumque Dei munera, & potissimum orationis donum, hoc mediante, credant se posse adipisci.

[61] Eodem tempore quo Carmelitis reformandis S. Theresia cœpisset intendere, [strictioris obseruantiæ Minorita.] cœperant reformandis in Hispania S. Francisci conuentibus arctiorique obseruantiæ inducendæ operam dare Fr. Ioannes Pasqualis ac mox Fr. Petrus de Alcantara, vterque Diuorum honoribus ab Ecclesia decernendis proximus: qui primæ atque aliarum reformatarum matri Prouinciæ Castellanæ S. Iosephum asciuere Patronum; nec dubium quin & cultum eiusdem feruore singulari propagarint. Nostra quoque Iesu Societas, non satis Iesu futuram se credens nisi etiam Nutritio eius foret deuota, [& Societas Iesu.] in partem sancti studij venit, & sedulam vbique nauauit operam, vt S. Iosephi promoueret venerationem: maxime autem in Hispania, Gallia, Belgioque, in singulis domicilia nōnulla ac templa habens huic Sancto dicata; maiorem autem basilicam nullam (in qua quidem plura altaria ac sacella sint) vbi non aliquod altare sub eius nomine erectum ornatumque conspiciatur: sed imprimis ei commendauit domos tertiæ post absoluta studia probationi destinatas, vbi interioris hominis culturæ & humilitatis latere cupientis studio potißimum intenditur; quoniam ea in parte præcipue se admirabilem reddit magni huius Sancti excellentia.

[62] Neque hic taceri debet quod est in templo nostro: Antuerpiensi S. Iosephi sacellum marmoreum: cuius fundatores Melchior & Gaspar de Leway non tantum hoc nomine laudandi nobis sunt, [apud quam illius Antuerpiæ sacellum marmoreum,] quod istud pietatis suæ monumentum apud nos erexerint: sed etiam quod idem studium natis ex sorore nepotibus velut hæreditarium post se reliquerint: qui ne auunculis hac in parte cederent, vnus eorum Ludouicus de Romer in valle S. Mariæ Facontina (quæ Ordinis Canonicarum S. Augustini hic Antuerpiæ parthenon est, vbi matrem suam sororemque condiderat, & alteram sororem sacris Virginibus adscriptam habebat) nouum a fundamentis excitauit sacellū, [& aliud apud Facontinas fundatū a Ludou. de Romer.] picturis atque marmoribus pretiosum, magnitudine amplum, inaurati tholi altitudine suspiciendū, in eoque sibi & carißimæ vxori Catharinæ Haecx præmortuæ monumentum: cui nouis identidem ornamentis omniq; sacri apparatus supellectile locupletando sedulo Soror superstes incumbit, adiuta liberali munificentia germani fratris Gaspari de Romer, in Neapolitana vrbe primi nominis opulentiæque mercatoris, eoque ad pium opus propensioris, quod nouerit, Ludouicum fratrem ipsa in morte interrogatum, quid ad molitionem adeo sumptuosam tali loco suscipiendam animum ipsius primum impulerit, respondisse, locum illum cælesti in visione præmonstratum fuisse cuidam notæ sibi sanctitatis personæ, ex cuius dignissimo fide testimonio didicisset diuinam circa se & opus quod extruere deberet voluntatem.

[63] Hoc sacellum cum anno Christi MDCXXXVII ipso magni Iosephi festo rite dedicatam recluderetur, [in cuius dedicatione conditum inter alia Idyllion,] & ad excitandam fidelium deuotionem primum in eo proponeretur plenaria peccatorum Indulgentia, ab Vrbano VIII in septem annos concessa, a successoribus autem eius hactenus eodem die continuata; compositus est a Poëtis egregijs vario carmine litterarius plausus: cuius specimen dabit idyllion vnum, quo Beata virgo ad pueri Iesu cunas, suas cum B. Iosepho nuptias, huiusque ex ijs gloriam canit; haud abs re huic loco inserendum, quoniam suauißimi plenum affectus, ad recreandum inflammandumque lectoris animum plurimum videtur posse conferre.
Reginæ superum tæda dignitate iugali
Sancte senex, si non cælato e marmore, qualem [quo Virgomater]
Romeri diues pietas tibi destinat ædem;
Agrestem certe stipulis cannaque palustri
Ædiculam faciemus. Amant fabrilia fabri.

[64] Nox erat: ad pueri cunas vigilabat Iesu
Sola parens Maria: virum sopor altus habebat,
Fessum operum, atque æstu fractum pensoque diei.
Ipsa manu cunas agitans castissima Mater
Flentem hoc vel simili mulcebat carmine natum:
Desine, care puer, oculos corrumpere fletu,[ad pueri Iesu cunas, canit]
Diuinos oculos; quem non aspexeris illis,
Nec Pater aspiciet, nec cæli in regna vocabit.
Vita mea es, scis ipse; mea es tu gaudia solus.
Tu mihi (quæ nulli laus est concessa parenti,
Ex quo hominum primus materna prodijt aluo
Infelix Caim, infelicis filius Euæ)
Te virgo vt parerem, lactarem virgo, dedisti.
Te propter sancti Isacidæ, sparsique per orbem
Reginam agnoscent populi: te propter eumdem
Nullus erit locus aut regio tam barbara, nusquam
Gens hominum tam sæua, meis quin supplicet aris:
Vota mihi facient, donisque altaria cingent
Damnati votis. Sed quæ mihi maxima Matri
Fecisti, faciesque, alias cantabimus ista;
Hunc modo: qui, castæ iunctus mihi fœdere tædæ,
Virgo tibi pater est: & mater sum tibi Virgo.
Sed iam claude oculos, precor, & permitte sopori.

[65] [suum cum Iosepho coniubium,]
Qualis Amor superos inter se nectit amantes,
Pulcher Amor, labis terrenæ & corporis expers;
Talis erat, mea qui tecum connubia sanxit,
Ne te pœniteat nostri, Iosephe, pudoris.
Magnum aliquid, solisque datum cælestibus ante
Virginitas: cælo ipse mihi Rex maximus illam
Misit habere sui monumentum & pignus amoris.
Hoc ego donum ingens cæli, munusque Tonantis
(Dos ea nostra fuit) feci commune duobus.
Felix ille dies, felicior hora diei
Illa fuit, qua ducta tibi noua nupta marito
Coniugis in leges, atque hæc in fœdera veni.
Occiderat Titan, cælumque reliquerat astris:
Functi epulis, & fausta mihi, tibi fausta precati
Exierant tectis non ingens turba propinqui.
Tum memini clauso sic sum tibi fata cubili:
Suadet amor, tacito quæ pectore maxima seruo,
Nondum etiam patri, nondum ex me cognita matri,
Credere, sponse, tibi rerum secreta mearum.
Quæ tibi connubio stabili sum tradita virgo, [& mutuum seruandæ Virginitatis pactum:]
Alterius sum nupta: tamen ne contrahe frontem:
Non me hominū quisquam (neq; enim te carior alter
Aut prior est quisquam) captam in sua retia traxit;
Sed Pater omnipotens, cui cælum & sidera parent,
Ille Deus nostris cantatus Patribus olim,
Esse sibi propriam voluit, sponsamque vocauit:
Huic ego Virgineum voui iurata pudorem,
Conseruique manum, ac dixi solennia verba.

Ipse dedit gemmam digito, colloque monile,
Et dixit: Mea eris virgo, dum corpore sanguis
Vllus erit tibi: qui te hominū quoq; sponsus habebit,
Is mihi seruabit sacram, intactamque reliquet.
Ista mihi Deus ipse: Deo contendere noli.
Talia me dicente oculis lacrymantibus astra
Suspicis, extollensque manus cum voce profaris:
Hoc erat, o Superum Rector, quod me tua dudum
Somnia (nam tua erant isthæc tam sancta) monebant.
Namque vbi membra thoro posui, cepique quietem;
Me circum florere rosas & lilia vidi.
Vt vidi, exilij, manibusque prehendere certans
Virgineos flores, auras atque aera carpsi.
Ter violare manu aggressus, ter cedere sensi.
Fugere ex oculis vna floresque soporque:
Mansit odor, qualem in terris flos non habet vllus,
Forsan, si cælo flores orirentur, haberent;
Tam diuinus odor. Sed quem tunc ista mouerent,
Cum quid virginitas esset, quamque inclyta, soli
Cælicolæ nossent? aut quis fore crederet vnquam,
Vt fieret mihi sponsa, Deo quæ nupta maneret?
Hæc vbi dicta: fidem damus accipimusque vicissim,
Ambo testati numen; tu nequa mariti
Iura petas, saluo non exsoluenda pudore:
Me tibi ego, modo ne Veneris commercia norim,
Cetera victuram comitem sponsamque Futuram.

[67] Talia cantantem circumstant vndique Diuam
Aligeri iuuenes: nec cælum detinet illos.
Illa refert, quæ multa suo ventura Iosepho[ipsiusque exinde felicem mortem]
Prædidicit monstrante Deo; nam quidquid vbiq; est,
Quidquid erit semper, nouit Deus omnia solus;
Multa homines Superosq; docens, sed plurima Matrē.
Quippe sua illum inter, dilectique inter Iesv
Brachia, ceu molli soluantur membra sopore
Sic facit exspirare: hortos tum ducit in illos,
Elysios hortos, quibus ipse Abramus & omnes
Abramidæ, cælo dum sit via facta, quiescunt:
Vt Maiorum vnus iucundo carmine Dauid,
Rex Dauid, Rex idem hominum vatesque Tonantis
Excipiat venientem, vt Patrum exercitus ingens
Deducat felicem animam, stipetque corona,
Multa super Iesu rogitans, Iesuque Parente.
Tum quæ iam seri post secula multa nepotes
Aspicimus, quæ templa illi, quas dedicet aras [& postremis seculis inter homines gloriam,]
Posteritas, quantoque dies celebretur honore:
Te te etiam, Romere, canit: quamque extruis ædem
Hanc fore prædicit, qua toto gratior orbe
Nulla sibi, sponsoque suo, pueroque futura.
Præmiaque addicit, deceat quæ addicere Matrem
Æterni Regis, deceat quæ exsoluere natum.
Annuit e cunis Infans, & lumina clausit.

§ X Beneficia per S. Iosephum in æde sua Facontina Antuerpiæ inuocantibus exhibita.

[68] [Iuuenis a calculi molestia liberatus.] Henricus vande Sanden, octodecim annorum adolescens, filius Ioannis vande Sanden & Margaritæ Vasseur, calculi doloribus acerbissimis biennio integro cruciatus, præcipue autem anno MDCXXXIX a festo S. Ioannis Baptistæ vsque ad XVI Augusti; ita vt neque quiescere neque dormire posset, & Lazarus Marquis expertissimus Medicus, nullam ei ab humana virtute sanitatem sperandam iudicaret; materno admonitu commendauit se Sancto Iesu Nutritio, atque ad eius sacellum accessit. Vbi, cum pias preces ac vota fundit, subito magna cor suum premi angustia sentiens, egredi festinauit; atque ad reddendam vrinam secedens, vna cum illa duos quadrangularis formæ lapillos emisit, ea magnitudine vt digiti auricularis articulum vnum adæquarent: neque quidquam ex eo tempore molestiæ sensit, sed in hodiernum diem sanus persistit, vti scripsit anno MDCXLII R. D. Christophorus Caers, parthenonis Rector & confessarius, die XII Martij, ex ipsius iuuenis & matris eidem attestantis ore: quæ filio adstitit calculos egerenti, & vicinorum adducebat testimonia; qui afflictum misere Henricum, ante prodigiosæ illius sanationis beneficium, cognouerant.

[69] Elisabeth Silleuoorts, decimo sexto ætatis suæ anno Facontinarum aslociata cœtui, [Sanctimonialis miserrime affecta,] iam quadragesimum secundum attigerat; extremis tribus totidemque mensibus vsque adeo grauata concreto intra vesicam calculo, vt vrinam eo præpediente emittere numquam nisi per cruciatus extremos posset; toto corpore tremens ac sudans dum se exonerare nititur, sæpe etiam febres e tormento tali tantoque patiens: quare deputandæ duæ ad obsequium eius sorores fuere, quæ corporis agitationem nimiam eo in articulo prohiberent, misellam hinc inde sustinendo. Interim læsis tam insolita violentia meatibus, iam toto sesquianno retentiuam omiserat facultatem; & quidquid ei defluebat postremis tribus, [& morti a medicis adiudicata,] quibus sic affecta mansit, septimanis, pure fœtentissimo turbidum, vitium exulceratæ indicabat vesicæ. Ita cum ad extremum febres accessissent vehementes, & exhaustis viribus prorsus debilem reddidissent, conclamatum de vita eius pronuntiauerunt Medici: quandoquidem neque chirurgica sufficere poterant instrumenta ad exemptionem lapidis tam enormiter grandis, quantum esse monstrabant indicia; neque medicinæ, ad eius dissolutionem per sesquiannum adhibitæ, neque aliæ solis doloribus mitigandis altero sesquianno præparatæ, quidquam proficerent. Omni igitur humano subsidio destitutam se videns, meliorem in cælo sibi medicum quæsiuit, totamque spem suam in S. Iosephi merita reposuit, pridem erga eumdem amanter affecta. Vt autem auxilium eius & intercessionem demereretur, [fiduciam in Sanctum collocans,] noctu diuque gestare instituit cingulum sub illius inuocatione benedictum; cumque vehementissimus vrgeret dolor, laboranti parti applicare: addens ex Superiorum consensu quidquid vel per se facere ipsa vel curare per alios poterat, piorum operum, sacrificiorum, mortificationum atque votorum; tanta cum fiducia, vt cum preces precibus, nouenas nouenis, vota votis, etiam per omnem vitam obligaturis, adderet; non vereretur Matri Priorissæ dicere: Certa esto Mater, quod, auxiliante S. Iosepho meo, ipsum tibi lapidem viuens ac sana in manus sim traditura. Ergo cum intendisset quantum poterat deuotionis affectum, & decimo die Iunij anni MDCXLIX suis & Sororum perfusa lacrymis, [emittit lapidem enormiter grandē,] inter cruciatus intolerabiles & sustinentium sociarum manus, genuflexa coram imagine Diui persisteret, per consuetos vrinæ meatus vltro descendit tantus lapis, quantum ouum vix maximæ gallinæ pariunt: quem ipsamet manu sua citra dolorem extrahens, in manum tradidit Superiori, cui toties illum tam asseueranter promiserat. Et mox nullam in corpore, aut ijs per quas transierat partibus noxam retinens vel læsionem, ad agendas Sancto auxiliatori gratias cum sodalibus se contulit; sanaque deinceps & incolumis, si quæ alia, totis septem annis supervixit.

[70] Hac de re, cum elapsu temporis satis indubitata esset prodigiosa curatio, [citra sectionem aut noxam vllam:] confecta sunt publica Instrumenta varia die III Ianuarij sequentis anni, manu D. Guyot, subscribentibus Sorore Maria Martens Priorissa, Sorore Catharina Martens infirmaria, ipsaque in qua fuerat patratum miraculum, Elisabetha Silleuorts: ex cuius ore ipse ego, qui ista ex Teutonico libello, de quo pluribus infra, Latina feci, operi nostro inserenda, eadem me audiuisse memini, paucis post rem gestam hebdomadis: vti & plures alias, notabiles sane, circumstantias, quas breuitatis caußa credo a libelli auctore prætermissas, & ex sola tot retro annorum memoria nolo cum periculo erroris adiungere: tantum dico voce robustam, incessu validam, vultu lætam a me visam auditamque, & præter pallorem vestigium nullum cuiusquam infirmitatis retinentem. Ipsum quoque lapidem appendi & tractaui manibus, ouo, quale dixi, longiusculo simillimum, tresque vncias solidas appendentem: qui in sacello Diui suspensus ad perpetuam rei memoriam fuerat, & ibidem etiam nunc cum omnium stupore cernitur. Etenim (vt ex prædicto libello & hæc & alia quæ restant prosequar) cum heterodoxorum aliquis Medicinæ Doctor ante annos aliquot eumdem lapidem consideraret, [quod etiam hæreticus pro miraculo agnouit.] & modum quo dictam Religiosam, absq; vlla corporis sectione, noxa, vel dolore, omnes nouerant asserebantque liberatam qui præsentes adfuerant, ipsaque infinities requirentibus narrarat; ingenue fassus est, se quidem diuersa circa religionem sentire: euidenter tamen conuinci vt crederet, eiusmodi sanationem (consideratis meatuum, per quos transeundum lapidi fuit, augustijs & circumstantijs alijs) omnem prorsus naturæ facultatem excedere. Ad alia transeo.

[71] Anno MDCLIV matronæ cuidam filiolus erat quadrimus, [Puer quadrimus similiter adiutus.] & ipse ab arenosa concretione extreme afflictus; cui præmissa exploratione consueta, sectionem meditabatur chirurgus, tentandā intra dies paucos. Verum cum interea intellexisset ipsa quam mirabilem sese S. Iosephus comprobasset in eijciendo illo, quem iam diximus, lapide; plena fiduciæ eius accessit sacellum, precibusque ibidem pro sanitate filij ardenter effusis, domum rediens; puerum, quem inter cruciatus dimiserat, vitæ mortisque sperandæ vel metuendæ ambiguum, prorsus sanum reperit, prout ex ipsius narratione acceptum hic descripsi.

[72] [item vir,] Anno MDCLX vir perquam honestus sextam hebdomadem lecto affixus decumbebat, & nihil proficientibus medicinis inter mortuos pene iam numerabatur, propter impotentiam soluendæ vrinæ: qui demum postquam ad S. Iosephum, in valle Facontina cultum, spem erexit animumque; calculum egessit modicæ fabæ similem; & quod animo proposuerat opere executus, plenam habuit sanitatem, vt ipse & vxor eius testantur.

[73] Eodem anno mulier quædam grauissimos e calculo dolores patiens, [mulier,] animi propositum declarauit Confessario, quo constituerat S. Iosephi patrocinium in valle Facontina implorare. Et ille quidem conatus est ad alium aliquem Sanctum auertere deuotionem ipsius, & illius eidem reliquias tradidit. Verum illa citra contemptum cuiusquam, scrupulo sibi ducens alium præ Iosepho habere, quantumuis magni nominis ac virtutis Sanctum, perseuerauit in eo solo, vt proposuerat, inuocando: & intra breue tempus omni dolore se liberam sensit, duobus emissis calculis: quorum alter pisum, alter amygdalam magnitudine æquabant: pro quo beneficio gratam se curatori suo religiose exhibuit.

[74] Anno deniq; MDCLXII, puella miserabiliter affixa lecto propter calculi colicæque commixtos dolores, [& puella.] rogauit matrem vt in sacello D. Iosephi Missæ Sacrificium pro se curaret ad honorem Sancti offerendum, cui ipsa mater interesset. Quod dum fit, in suauem soporem lapsa, placidissime requieuit: deinde experrecta magnam arenarum vim egessit, nullum prorsus dolorem persentiscens, & reuertenti a Missa matri hilariter exhibuit depulsam dolorum suorum caussam; Deo eiusque Nutricio, cuius meritis se sanatam læta commemorabat, debitas reddens gratiarum actiones; vegetaque deinde, citra vllum tormenti præteriti vestigium, perseuerans.

[75] Ad alterius generis necessitates varias, S. Iosephi ope subleuatas, [sterili coniugio proles concessa,] transeo. Mulier quædam duodecimum annum in matrimonio sterilis, Bruxellis, vbi habitationem habebat, aduecta Antuerpiam & S. Iosephi sacellum visitans; cum ex intimo cordis affectu per intercessionem illius prolem a Deo posceret, insolito modo sensit commoueri viscera, nec diu post semine concepto grauida, legitimo tempore enixa est filium; quem vt patrono suo grata sisteret, rursus Antuerpiam cum infantulo venit.

[76] Viro perquam honesto filius erat dissimilis admodum, cuius dissoluti moresnihil mitius quam parētibus ingentes molestias, [perditi adolescentis mores correcti:] familiæ dedecus pollicebantur. Mater autem filium videns nullis cuiusquam admonitionibus in rectam viam adduci posse, ad S. Iosephi confugit auxilium, nouemdialem deuotionem assumens in sacello illius obeundam: qua expleta, continuo in alium hominem mutari filius, & inolitas pessimæ vitæ consuetudines in pios castosque mores cœpit conuertere, itaque deinde magno matri solatio & auxilio fuit, profitenti nullas satis gratias referri a se posse S. Iosepho.

[77] Hac in vrbe mercatores nonnulli, societate inita, [nauis mercatoria naufragio subducta,] nauem instruxerant mercibus in Hispaniam destinatis; de cuius interitu cum multi non vanis argumentis metuerent, votum pro ea fecere domini, & preces communiter in Dominici Nutritij sacello obtulere; si forte misertus eorum Deus, per huius merita nauim in portum vellet saluam adducere. Adduxit autem, sed non absque miraculo: vti enim proximis litteris testabatur nauarchus, horrenda tempestate iactata nauis, longo æquoris spatio auersa fuerat ab eo quem instituerat cursu: non alia autem quam diuina virtute credebat se nauemque suam periculo tam manifesto subductam: ideoque mercatores beneficium Iosepho retulere acceptum, & gratitudinis testimonium reliquere anathema, hunc in finem oblatum.

[78] Nobilis cuiusdam viri filius letali afflictus ægritudine, [moribundus cruatus,] vergebat ad extrema iudicio medicorum: sed pristinæ sanitati subito restitutus fuit, postquam firma fide ad probatam toties S. Iosephi pietatem respexit pater: quare beneficij relati testem appendit in Facuntino ipsius sacello tabellam argenteam, die XVIII Aprilis anni MDCLI. Similiter puella quædam paupercula, a medicis iudicata incurabilem in mamilla gangrænam alere, [gangræna curata,] quæ cruciatus ei pariebat intolerabiles; lacrymas cum precibus ibidem fudit, vouitque quotidiano internæ pietatis cultu remunerare benefactorem suum, si eius interuentu obtineret sanitatem. Quo facto, protestata est, nullum se ex eo momento amplius sensisse dolorem, suumque testimonium, etiam hoc die XXIII Maij anni MDCLXII, iterauit,

[79] Plura alia præterimus quia necdum nobis vsquequaque cognita: vt quod vir quidam illustris omnibus corporis membris apoplecticus, expeditum eorum vsum S. Iosephi meritis acceptū se referre, [sanatus apoplecticus,] testetur hoc ipso, quod redditus sanitati, adeo se effuse liberalem ostendat erga hoc sacellum. Item quod pia virgo, diuturnis forensium tricarum difficultatibus pressa, & litibus præter ius æquumque intentatis; [lites finitæ.] post insigne gratitudinis monumentum Sancto deuotum, rationibus prorsus admirandis fuerit expedita, & a suis aduersarijs absoluta.

[80] Hactenus N. Omazurinus, in libello Teutonico de S. Iosepho eiusque Antuerpiæ cultu, [Sodalitium S. Iosephi ibidem institutum.] ibidem edito Æræ Christianæ anno MDCLXII, quinto anno postquam in prædicto sacello Facuntino ad promouendum Sancti honorem, & subsidium Ecclesiæ militanti atque purganti per communes priuatasque orationes ferendum, ex auctoritate Vrbani Papæ VIII & approbatione Gasparis Nemij, nunc Cameracensis Archiepiscopi, tunc Episcopi Antuerpiensis, cœpta est conscribi S. Iosephi confraternitas, magnis varijsque indulgentijs inuitata ad exercitia pietatis dicto fini proportionata, & in primis ad sacrum, quod ibidem curatur quotidie, audiendum; maxime in festis quibusdam Sodalitio isti proprijs, puta Virgineæ Natiuitatis, Annuntiationis, Purificationis, SS. Iosephi & Annæ, atque per Octauam fidelium animarum, nec non feria quaque hebdomadis secunda.

§ XI Beneficia animis corporibusque curandis a S. Iosepho exhibita in Gallijs.

[81] [sequentes fauores vnde excerpti?] Hactenusædi Facontinæ propria: qui sequuntur fauores in varijs animi ac corporis incommodis tollendis Sancti huius cultoribus præstiti (neque enim, vti nec productos hoc paragrapho, miracula audemus appellare, donec hoc eis nomen fuerit Ecclesiæ iudicio publico vindicatum) vt ijs, qui pium honorandi Iosephi exercitium in se alijsque cupiunt promouere, ad manum esse poßint, excerpsimus ex tractatu P. Pauli de Barrij de deuotione erga hunc Sanctum, vulgato primum anno 1639, ac deinde sæpius cuso & recuso. Duobus ex capitibus vehementer difficile imo impossibile est colligere exempla opportuni subsidij, [S. Ioseph patrocinium efficacissimū probatur.] ad edomandas animi perturbationes & passionum insolentiam refrænandum, a Sancto Virginis sponso se inuocantibus præstiti: tum quia sunt plurimi & maxime varij fauores istiusmodi; tum quia ab illis fere seruantur occulti, qui eos percipere meruerunt. Pauca igitur inquit præcitatus Paulus, ex multis proferam, ab ijs cognita, qui mea in spiritu directione vsi, [ad sui victoriam obtinendam] fecerunt vt ipsorum fide & experientia scirem, vix vllum esse præsidium efficacius ad nobilem aliquam de seipso victoriam referendam, quam S. Iosephi patrocinium: crescitque experientium numerus, dum alter alteri spirituales suas necessitates subinde reuelans, simul intelligit, quid suis, quos consulit, amicis hoc in genere vsuuenerit. Noui ego quibus impossibile videbatur ita refrænare linguam, vt a mordacibus dicterijs, a contentionibus cauillosis, a colloquijs vanis abstinerent: noui quos concepta a personis quibusdam alienatio adeo exasperarat, vt nec præsentiam earum nec affatum æquis auribus oculisque admitterent; alios, quos inordinati amoris affectus, necessaria ad officij sui & orationis exercitium mentis attentione priuaret; non absque excessibus periculosis animæ corporique: quibus omnibus remedio fuit S. Iosephum in vota aduocasse.

[82] [quod gemino exemplo probatur] Fuit cui triennio integro impura istæc flamma, intra cordis succensa penetrale, molestissima fuit. Sed cum dierum nouem silentium sibi indixisset patiens in honorem Sancti, ea se liberari sensit: quapropter gratitudinis ergo, Litanias eiusdem quotidie recitare proposuit, exindeque nisi ipsas subinde negotiorum multitudine præpediente omitteret, colaphizantem se sathanam nunquam sensit. Alia persona eodem affectu agitata, iam pene nec somnum capiebat oculis, nec spem habebat reliquam perseuerandi in suscepto Religionis habitu: suasum ei fuit vt nouemdialem ad Sanctum precationem institueret, ad quam aliæ quoque Religiosæ socias se offerebant afflictæ: hac autem finita; & corpore & animo rectius cœpit habere puella, & breui spatio prorsus libera extitit ab istiusmodi tentatione.

[82] [idem perditæ vitæ iuuenes duos,] Sed vt animarum sic afflictarum miseranda conditio sit, multo tamen est miserabilior earum, quas eiusmodi aut aliæ passiones alienas a diuina amicitia & æternæ damnationi obnoxias reddunt: sed & his auxiliatricem manum amat Iosephus inuocatus porrigere. Noui enim quemdam Societatis nostræ Religiosum, qui amicos aliquos suos rogauit, secum vt Nouenam instituerent sacrificiorum Communionumue ad honorem S. Iosephi, eo fine vt Deus respectu meritorum eius proximum suum cognatum, [a cognato Religioso] sacris ecclesiæ ministerijs addictum, ab inordinata vitæ licentia reuocaret, in qua quartum iam quintumue annum volutabatur, nullis cuiusquam monitis ad sui status decorem reuocabilis. Valuit autem pia cognati sollicitudo perdito illi ad salutem: dum enim sacrificia & preces obeunt coniunctim rogati, ita, vt noster optauerat & sperauerat, accidit: & grauissima infirmitate affixus est lecto, qui vitijs suis eatenus immersus assurgere noluerat. Vt vero mortem sibi instantem vidit, extremis rite Sacramentis muniendus, concepit melioris vitæ ducendæ desiderium. Peractis autem omnibus in ea necessitate consuetis, cum pium propositum seria protestatione firmasset, conualuit sine mora, atque decreuit & se & sua omnia vni diuinæ gloriæ promouendæ impendere in negotio quodam, quod tum Parisijs maximi momenti agebatur: in quo etiam nunc ad finem optatum vrgendo strenue perseuerat, intra modestiæ eximiæ suoque characteri congruæ terminos se continens.

[84] Iuuenis quidam Lugdunensis vsque adeo erat deditus pietati vt diuino seruitio se in æternum mancipare per ingressum alicuius Religionis decerneret. [& parentibus rogatus,] Hic cum a parentibus aliud spectantibus præpeditum se in proposito vidit, ita paulatim a primo feruore, mox etiam a Dei timore deflexit, vt demum in libertatis pudendæ baratrum præceps sit deuolutus; assumens cum baltheo militari quiduis audendi & patrandi fiduciam. Afflixit ea res, vt debuit, parentes, non vsque adeo a Deo alienos, vt nullam de salute filij curam gererent; [ad honestatem reducit.] multiplicant epistolas quibus ad se reuocent, allegant amicos, tentant omnia; sed incassum: surdo enim canebatur fabula. Ergo consilium capiunt inuocandi in auxilium S. Iosephi: & ecce vix cœperant, cum intra triduum reuertit domum perditus ille, delictorum pœnitens; petitaque & impetrata a genitoribus suis venia erratorum, eam morum ac vitæ emendationem promisit, quam cum magno illorum solatio exhibere pergit, & perget deinceps, vti confidimus, Sancto, cui commendatus est, adiuuante.

[85] Ibidem Lugduni in ecclesia nostra, Sanctissimo Domini nutritio dicata, [idem virum adulterum corrigit,] tabella cernitur ex piæ mulieris voto affixa, quæ moderandis mariti sui excessibus aliud nullum remedium inueniens, pluribus frustra tentatis, S. Iosepho non frustra se obstrinxit per votum. Hic enim viri illius animum tam potenter mutauit, vt suæ deinceps vxori fidelis, nunquam amplius ad impudicæ vitæ consuetudinem reuerterit, notus antea publicusque adulter. Quædam insuper persona intelligens me hunc libellum meditari, pro ea quam erga me habebat fiducia, ingenue per litteras fassa est, quod cum in materia graui & votum suum concernente haud leuiter deliquisset, [alteri gratiam integre confitendi donat.] inducere animum non potuerit vt peccatum Confessione expiaret. Igitur vt hanc pudoris importuni rebellionem vinceret, proposuisse ad dies nouem hymnū cum Oratione de S. Iosepho recitare: quo facto expeditam se senserit ad peragendam debita cum inregritate, contritione & emendationis proposito Confessionem: exindeque proposuerit iugiter penes se retinere aliquam ipsius Sancti iconem, etiam noctu aduersus impura somnia valituram; quod sibi multarum diuinarum gratiarum occasio & principium fuisse profitetur.

[86] Sed hæc, vt diximus, quamuis frequentia, sunt tamen eiusmodi vt ad nostram notitiam, [S. Iosephi inuocatione sanatur] nisi forte arctissimo obligatam silentio, raro perueniant. Corporibus infirmis allata auxilia facilius patiuntur homines in lucem venire: quin imo abscondere ea, ne sint & videantur ingrati, etiam religioni sibi ducunt. Ergo ex his nonnulla seligam, quæ mihi certiora sunt ceteris, vel quia sub meis ipsius oculis gesta, vel quia collata alijs quos ego familiariter cognoui in hac vrbe Lugdunensi; vbi nostri, absolutis studijs ante solennem Possessionem tertio anno probandi, domum habent & templum quod dixi S. Iosephi nuncupatum.

[87] [Pleuritis incurabilis] Soror Ioanna de Angelis, Vrsulinarum Laudunensium Priorissa, mortali pleuritide in præsens periculum vitæ adducta, desperantibus de ea medicis, sanitati restituta est euidenti miraculo. Quod tamen, quia rite ab Episcopo loci approbatum, & impressa anno MDCXXXVII relatione vulgatum est, plenius per omnes circumstantias describere supersedeo: modum dūtaxat ipsius sanationis ex ipsiusmet quæ sanata fuit epistola visum est hoc loco breuiter attexere: ita igitur illa: Cœpi, inquit, letales spasmos velut mox expiratura pati, sensuum quidem externorum omnium vsu destituta, plene tamen compos rationis. Hoc in statu agenti oblata est visio magnæ cuiusdam & candidæ nubis, [post apparitionem ipsius Sancti,] intra quam ex vna parte sedebat Angelus meus custos, speciem referens formosi octodecim annorum adolescentis, flauo longoque capillitio ornati, & cereum manu ardentem gestantis: ex altera gloriosus Pater meus S. Iosephus, lucenti instar solis vultu, & maiestate plusquam humana conspicuus, cetera similis viro mediæ intra quadragesimum & quadragesimum quintum ætatis annum constituto. Huic capillitium erat decorum atque prolixum castanei coloris; & quemdam ex lectulo meo circumstantibus perquam blande & amanter intuens, ad me deinde conuerti visus est, dextramque manum imponere lateri, atque illud inungere oleo seu liquore quodam; ex quo & latus meum humidum etiam post visionem reperi, eodem momento reddita sanitati, & alijs præsentibus significaui. [& vnctionem ab eo factam,] Hæc illa quæ nihil morata surrexit electo, in quo iam decimum quartum diem iacuerat, continua febri ad mortem impulsa, inter punctiones acutissimas affecti lateris, nonaque venæ sectione omnibus sic exhausta viribus, vt nec mouere ipsa se posset. Admirati sunt ad tam subitam mutationem omnes, sed nemo magis quam heterodoxus ex Caluini schola Medicus, vbi scilicet cubiculum ingressus lectum vacuum quidem & omnes circum in genua prostratos vidit, ipsam vero, quam moribundam reliquerat, conspexit ex angulo sibi occurrentem in habitu Religioso, hilari vultu subridentem: quam sic sanam valentemque cernens hæsit primum aliquamdiu attonitus, tandemque professus nihil esse quod Deo impossibile sit, confusus recessit.

[87] Ex hoc miraculo consecutum est aliud, videlicet quod interula linea, [qua contactus pannus,] quæ cælestem ex affecto latere combibit vnctionem, non solum constanter seruat fragrantiam admirabilem (cuius ipsemet testis fui, tunc eam expertus cum illa religiosa Lugduno transiret) sed etiam curandorum in alijs morborum virtutem: ipsamque etiam communicat rosarijs, numismatis, imagunculis chartaceis sibi cum inuocatione S. Iosephi applicatis. Ita paucis post patratum, [& rursum hoc res alia quauis,] quod dixi, prodigium hebdomadis, cum Dominam de Laubardemont, quartum mensem grauidam, inuasisset pleuritis, [puerperæ a medicis depositæ,] nec frustra adhibita remedia auderent iterare quatuor, qui eam curabant, medici, ne matri simul & fœtui mortem accelerarent: inspirauit infirmæ marito Deus, vt allatæ nuper a S. Iosepho medicinæ virtutem vellent cum fide experiri. Mittunt itaque Laudunum, qui isto in periculo linteum prædictum ab Vrsulanis poscant, ægrotanti applicandum. Quod illa cum maximo excipiens gaudio, & affecto lateri fidenter admouens, perfectam subito obtinuit sanitatem; atque intra paucas horas enixa est fœtum, iam ante mensem, vt medici iudicauere, extinctum in vtero.

[88] Puer, nomine Claudius, Labergementi, quod Bresciæ castellum est, [& tumori periculoso,] commorans, grauem & prorsus insolitam coxæ vnius inflationem patiebatur, quæ ad ipsos vsque renes pertingens, ardentem febrim generabat infirmo, & metum expertis ne vel claudus remaneret puer per reliquam vitam, vel dissiliens enormis ille tumor, propter humorum abundantiam grauius aliquod adferret incommodum. Omnes qui visebant ægrum, non aliter nisi prono in ventrem corpore decumbere valentem, ingens illius tenebat commiseratio: sed auunculum maxime Societatis nostræ Religiosum; qui cum, vt ipse mihi retulit, didicisset nihil profectum esse per medicamina, a Matisconensibus medicis & pharmacopœis adhibita; statuit omnem conseruandi nepotis fiduciam in S. Iosephū collocare, [curationem faciunt.] & mox oblato in eius honorem Missæ sacrificio, infirmum de suis peccatis confessum, Dominico Corpore refecit. Dein eius chartæ quæ prædictam vnctionem attigerat modicas carpens particulas, alteram puero deglutiendam dedit, alteram parti affectæ applicuit: releuatumque mox puerum eodem die febris reliquit, inflatis partibus ita detumescentibus, vt intra tres quatuorue dies promptus fuerit & expeditus ad septem leucarum iter emetiendum in equo.

§ XII. Beneficia sanitatum Lugduni redditarum, & alia nonnulla.

[89] Soror Margarita Rigaud, Lugduni in monasterio S. Elisabethæ Professa, [Sanctimonialis ex alto lapsa ab incurabili dolore,] ex altiori cœnaculo in infimum domus pauimentum decidit; non absque præsenti vitæ discrimine, propter grauem capitis contusionem, quam indicabat sanguinis copiosa effusio, etiam per aures & omnium exteriorum sensuum vsus ademptus. Huic quamuis mors dilata sit, adhibitis congruis malo remedijs, ipsa tamen ita debili remansit capite cunctisque in eo residentibus facultatibus, vt nec requiescere posset, nec caput ad ceruical inclinare per plures deinde menses; intellectu autem operari nihil nisi maxima cum difficultate. Itaque chirurgi medicique ad consultandum accersiti, concordi in hoc omnes iuere sententia, breui morituram, nisi mature adhiberetur remedium per ipsius cranij apertionem. Verum cum infirma vehementi formidine occupata, auersaretur sectionem eiusmodi, [citra capitis sectionem,] dilata ad aliquot dies illa est: interimque Superior monasterij consilium inijt longe mitius securiusque, iubens vt omnes domus suæ Sorores nouem vicibus Communionem sacram adirent, pro infirmæ sanitate per S. Iosephum obtinenda. Pluribus nihilominus diebus eodem in gradu perstitere dolores, adeo vt nonæ Communionis die appropinquante, Sororum aliquæ de auxilio S. Iosephi desperantes, mentionem S. Anthelmi iniecerint, cui eiusmodi casus solent haud inutiliter commendari. Non tulit id altera S. Iosephi amantior, ad ipsumque maiori cum feruore accedens, [votis pro ea per Sorores factis,] rogauit eum, ne alio transferri sineret honorem sibi debitum; & vt ægræ succurreret, per quidquid in cælis magnum carumque possideret, deprecata est; addens nouemdiale alterum certarum deuotionum ac mortificationum pensum eidem se persoluturam, si conualesceret ægra Soror. Mira res! dum planctus & amicas querelas dicta multiplicat Religiosa, & iam postremæ Communionis dies imminet, subito persanata altera continere se nequijt, quin lætitiæ ac pene mentis impotens per domum discurreret atque clamaret: Miraculum miraculum: sana sum meritis S. Iosephi. Et fuisse, res ipsa comprobauit; quandoquidem ab illo die choro cœperit interesse cum ceteris, quo ne accedebat quidem antea, [perfecte sanatur.] non ferentibus auribus psalmodiæ cantum aut alios vllos grauiores sonos. Reliqua autem omnia domestica officia, æque acsi nihil passa foret, obire perrexit, non corporis sanitatem dumtaxat S. Iosepho acceptam referens, sed fauores etiam singulares alios, quibus ad profectum suum disponitur animus, quosque præ illa merito prudens quisque debet æstimare.

[90] Eodem in monasterio circa annum circiter MDCXXX, [Item alia a capitis infirmitate,] Religiosa recens professa tanto capitis dolore oppressa fuit, vt ipsam quietem grauibus cruciatibus semper haberet interpolatam, orationi autem intendere nullatenus posset. Huic Superior sua consilium dedit, vt feria tertia per vices nouem recursura; in honorem S. Iosephi Eucharistico se reficeret pane, ab eoque posceret a tanto incommodo liberari. Paruit illa: sed cum quarta vice recurrens iam dicta feria, ipsum quoque S. Iosephi festum annua reuolutione adduxisset, & de laudibus eius sacer orator verba in ipsarum oratorio faceret; duplicari priores omnes dolores sensit tanto cum excessu, vt neque continere ipsa se in loco, nisi maxima cum difficultate posset, neque plene vbinam esset discernere: perstitit tamen, etiam concione dimissa, ad communes cum alijs preces: [curata in festo S. Iosephi.] aliud nihil vel dicere vel cogitare valens præter duo hæc verba: Sancte Iosephe. Quæ cum identidem volueret reuolueretque, incredibili paullatim perfusa lætitia est, quod tantus Sanctus esset Iosephus; & pariter ab omni dolore libera, nihil deinceps eiusmodi passa est.

[91] Congregationis Verbi Incarnati Præfecta, graui oculorum infirmitate annis abhinc aliquot affecta, [& alia ab oculorum debilitate.] ita vt ijsdem obtenebratis, legere nihil iam amplius posset; cum malum immedicabile iudicarent experti, votum potentiori medico fecit de Officio ipsius paruo per anni circulum quotidie recitando: & persanatis subito oculis, ream se voti sui agnouit. Porro si cetera admirandarum curationum genera, quarum conscius sum, & testes in templo nostro videmus tabellas, recensere hic vellem, longius me prouehi necesse foret, quam instituerim. Noui enim complures, quos S. Iosephus inuocatus cruciatibus magnis, periculosis febribus, fluxu sanguinis molesto atque alijs incommodis voto facto exauditos liberauit: nequeo tamen prorsus præterire eorum aliquos, qui hac postrema pestilentia plurimi a contagioso morbo sunt liberati. Nempe, [Lugduni tempore pestilentiæ,] quia Auenionensis ciuitas ante decennium ab extrema, quam contagium minabatur, desolatione liberatam se gratulata est, postquam de obseruando S. Iosephi festo factum esset publicitus votum; valuit apud multos Lugdunenses exemplum, vt simili in necessitate ad ipsum recurrerent, & apud ipsum Sanctum valuere piæ deprecantium preces; quod paucis hisce exemplis declaro.

[92] Dominus Augerij, in curia parlamenti Delphinatensis Aduocatus, anno MDCXXXVIII die XV Iulij, [sanatur puer septennis,] videns filium suum Theodorum, tunc agentem ætatis suæ annum septimum, peste afflatum; indicium mali prebente glande in dextro inguine enata cum febri vehementi; & postero die considerans morbum carbunculo manifesto auctum; obstrinxit se voto ad nouemdialem in eius templo deuotionem, audito quotidie Sacro cereisque ad altare oblatis cum tabella beneficij indice, si filium & familiam saluam sanctus Dei Nutricius a peste præstaret. Interim inuisunt ægrum delegati chirurgi, eumque vt certo intra horas duas moriturum auferri iubent ad S. Laurentij, destinatam peste infectis domum: quo vbi peruenit, sanatus subito puer est: familia vero reliqua, nouem complexa personas, indemnis remansit. Quapropter voti reus pater, agnouit benefactorem, & tabulam obtulit, quæ suam, vxoris & filiorum effigies repræsentans, grati animi testaretur affectum, quo etiam ductus, hæc omnia manu sua mihi scripto tradidit huic loco inserenda.

[93] [Sacerdos e Societate Iesu,] Pater Melchior du Faug, nostræ Societatis Religiosus, postquam se addixisset obsequio eorum, qui de contagio suspecti ad dies quadraginta arcentur a conuictu ceterorum; vix mensem in eo ministerio egerat, cum ipsemet correptus peste, breui extra spem vitæ fuit, triduoque integro cum morte luctatus est. Huic quidam amicorum compatiens, & ipse ex nostra Iesu Societate, vouit, inuitare infirmum, si periculum euaderet, ad nouem Sacra in Ecclesia S. Iosephi sub eius inuocatione celebranda, quibus ipse vouens ministraret: & eadem hora, qua emissum est votum, loquendi facultatem recepit æger, ac breui etiam sic conualuit vt extra mortis periculum fuerit.

[94] Stephanettus, bonus senex, ex parochia S. Laurentij d'Anyer vrbi Lugdunensi propinqua, [vir senex,] correptus pestilentia requisiuit Vicarium, nullumne modum nosset quo isto ex discrimine posset euadere. Non alius, inquit ille, quam si ad S. Iosephum recurras, votumque facias celebrandi annue eius festi, & instituendi nouemdialem deuotionem, qua post sacra Iesu, Mariæ & Iosephi nomina septies quotidie Pater & Aue recites. Fecit quod suggerebatur senecio, nec satis mirari potuit ita subito persanatum se, nusquam apparentibus tumoris & carbunculi venenosi indicijs.

[95] Martinus du Bau quadrimus infans, ipsa in gena pestem contraxit, [quadrimus infans,] vnde vita eius in desperatis habebatur, cum luctu matris inconsolabili: cui cum suggereret aliquis, vt filium S. Iosepho deuoueret: Recte, inquit, mones: nam & in die illius festo natus est. Cœpit igitur inuocare Sanctum eique paruulum commendare. Post duas nihilominus horas, pueri pater appropinquantis mortis indicia quædam in infirmo obseruans, aduocauit vxorem: quæ & ipsa vltimos illos esse spiritus rata, & voce querula S. Iosephum inclamans, accedit ad decumbentem, & meliuscule habentem inuenit. Hic autem paullo post plenæ redditus sanitati, & cibum petijt & assurgere voluit, nullo mali vestigio reliquo. Quæ res toto mox vulgata vico, cui Guillotteriæ nomen, omnes ad stuporem & fiduciam in Sanctum collocandam rapuit. [& pater eius.] Parentes vero voti memores attulere tabellam ad Ecclesiam, cum imagine pueri & patris ipsius: nam etiam hic a simili morbo fuerat similiter liberatus, morbidæ parti bombacium applicans, quod ei de qua supra egimus prodigiosæ vnctioni fuerat applicatum.

[96] Benedictus Goutelle, hortulanus in eo loco, qui S. Iosephi templo proximus adiacet, ex septemdecim quot in sua familia numerabat capitibus solus inibi cum famulo erat super; [Præseruati a peste periclitantes,] vxore cum liberis & reliquo famulitio vel ad infectorum vel ad purgandorum receptacula abductis, & nouem aut decem iam defunctis. Quare nihilo meliorem ipse sibi promittebat sortem: sed quidam ex nostris Religiosus ei persuasit, vt votum S. Iosepho faceret: cui ego ipse (quoniam mea quoque in ipsius capite res aliqua agebatur ratione viciniæ) Communionum aliquot ad eum finem curandarum addidi promissionem: [hortulanus cum famulo,] & exaudita vota fuere, vti & eorum, qui publica electione creati sanitatis Præfecti pro se quique priuatim paria vouerant. Quamuis enim, ratione sui muneris & expositæ omnibus caritatis, in quotidiano versarentur discrimine; nemo tamen eorum contactus est: ideoque præterito anno MDCXXXVIII pariter omnes ad templum S. Iosephi venere, [& Præfecti sanitatis.] vbi post Confessionem Communionemque cereos suos obtulere, agentes gratias de conseruata sibi, ciuitati reddita sanitate.

[97] Nec minus quam ciuitatum vota, Religiosarum familiarum preces exaudit inuocatus Iosephus: [S. Ioseph fauet implendis monasterijs,] ita Carthusiani Patres anno MDLXVII ad Capitulum generale congregati, cum vacua Nouitijs domicilia considerarent, atque adeo institutum suum vehementer periclitari, si veteranis magno numero decedentibus aut nulli aut paucissimi tyrones succederent; decreuerunt ad S. Iosephi patrocinium recurrere eiusq; festum quotannis solenne habere. Et ex eo tempore non defuerunt idonei qui vel ipsis in locis se offerrent, vel allunde submitterentur admitti postulantes: & quidem nuperrime Lugdunensis illorum Patrum domus, penuria laborans personarum, post votum vnius sacrificij ab omnibus Sacerdotibus vnaquaque hebdomade faciendi, copiam breui atque exinde habuit, quantam optare poterat. [laborantibus ad conuersionem barbarorum,] Inuocatur etiam vtiliter ab ijs, qui barbarorum conuersioni incumbunt Iosephus sanctissimus, eoque intuitu nostri in Canada Patres anno MDCXXXVIII, primo Hiroquensi a se baptizato Iosephi nomen imposuere, boni ominis caussa. Sic & noua Francia, vbi nouellæ plantationis Patronum nostri constituere, felicem illius deserti culturam ipsius adscribit suffragijs. Idem de Paraquana, Americæ meridionalisprouincia, dici potest, præcipue in ea Reductione, quæ nomen ab hoc Sancto habet, vbi anno MDCXXVI ducentæ familiæ baptizatæ, sex pagis vicinis iniecere desiderium, vt spe felicitatis similis inducti incolæ, vellent isti Reductioni adiungi.

[98] [matrimonijs conciliandis,] Denique vt paucis multa perstringam matrimonijs fauens, mercatori huius vrbis cuidam, post eleëmosynam aureorum centum in eius honorem deuotam, amorem conciliauit desideratæ puellæ: quamuis illa nec mentionem quidem eiusmodi nuptiarum coram se fieri antea pateretur. Mulierum prægnantium exaudit preces, vt testatur votiua tabella, quam matrona obtulit, a desperato mortui fœtus enisu ad eius inuocationem sanat. [in partu periclitantibus,] Similem opem præcedenti anno retulit mulier Treuaucensis, post irritos tridui labores persuasa, cum proposito suscipiendorum in Sancti honorem Sacramentorum, deglutire modicū eius chartæ, quæ sacram Laudunensem vnctionem attigerat. Castitati autem periclitanti nihilo segnius opitulans Diuus, puellæ honestæ, [& vexatæ castitati.] cui magorum carminibus adacti dæmones importunius instabant, quietem reddidit statim vt illa se S. Iosepho commendans, ex prædicta charta sumpsit aliquid. Item alteri, quæ paribus tentationibus obnoxia, vouit per nouem dies ipsius gestare imaginem, &, vt mihi fassa est ipsa, mox opem experta est.

§ XIII Fauores a S Iosepho præcipuis suis quibusdam cultoribus, atque imprimis S. Teresiæ impensi.

[99] Eodemanno quo supra citatus P. Paulus de Barry suum de S. Iosepho opusculum in Francia prælo subijciendum apparabat, [S. Teresia D. Iosepho deuotissima,] ex ordine Carmelitarum Discalceatorum vnus in Belgio, Fr. Elias a S. Teresia, insigne vulgauit opus, quod nuncupauit Legationem Ecclesiæ triumphantis ad militantem pro liberandis Purgatorij animabus, illudque beatißimo Mariæ sponso, Iesu nutritio, Ordinis Patrono dedicatum volens, amplam præmisit præfationem: in qua postquam diserte atque erudite in D. Iosephi excurrit laudes, & illius in varios cultores suos eximiam beneficentiam commemorauit; tandem, inquit, In vnica sancta Matre nostra Teresia omnium pene, quæ desiderari possent, gratiarum habemus exempla: hæc enim Vitæ suæ cap. VI refert miraculose sanatam se a vehementissimis ac periculosissimis morbis, [ab eo miraculose sanatur,] quibus annis tribus cum dimidio diuexata atque a medicis desperata iacuerat. Erant hi non tantum grauissimi, sed etiam plurimi, vtpote quorum nouem aut decem per se singuli sufficerent, vt ei mortem adferrent.

[100] Capite XXXII a diuina Maiestate sibi scribit iniunctum, [iubetur sub eius nomine conuentum condere,] vt primi sui Monasterij Abulensis erectionem, maxima qua poterat festinatione vrgeret: futurum enim, vt id feliciter ad exitum perduceretur, ac bene sibi in illo seruiretur: ad hæc D. Iosephi nomen conuentui imponeret, nam hunc ad vnum portæ latus & Deiparam Virginem ad alterum, velut custodes fidissimos, iugiter permansuros. Cap. XXXIII. Cum semel, inquit, [pecuniæ indigens adiuuatur,] in magna necessitate constituta essem, nesciremque quid agerem vel vndenam operarijs nonnullis mercedem persoluerem; S. Iosephus, verus meus Pater ac dominus, mihi apparuit, spondens pecuniam mihi nequaquā defuturam, ac proinde cum operarijs de stipendio conuenirem: quod & feci, ne obuIum quidem in promptu habens. Dominus porro ijs mihi modis de pecunia necessaria prouidit, vt quicumque audirent, summopere obstupescerent.

[101] Quin & eodem capite paulo post subiungit: Cum eodem pene tempore in festo videlicet Assumptæ Deiparæ in Dominicanorum templo agerem… videbar alba quadam & valde splendida veste indui. [per visionem alba veste induitur,] Initio non videbam quis mihi illam inijceret: at postea ad latus meum dextrum vidi adstantem Sanctissimam Virginem Mariam, & ad sinistrā patrem & tutorem meū Iosephum, qui hanc mihi vestem circumdarent: simul quoque mihi dabatur intelligi iam me a peccatis meis mundatam esse. Postquam vero iam induta essem magnaque cum iucunditate & gloria perfusa, [laudatur a Deipara quia cultrix Iosephi;] statim mihi visum est quod Deipara mater, manibus meis apprehensis, mihi diceret; rem me sibi gratissimam facere, quod gloriosi Confessoris Iosephi cultrix essem: certo proinde mihi persuaderem, illud ipsum, quod quoad monasteriorum erectionem conceperam, perfectum iri. Addebat quoque Dominum Iesum, & se vna cum sponso suo Iosepho maxime in ijs colendos. Hactenus de se in Vita sua S. Teresia.

[102] Neque alia, eaque rarissima, desunt, quæ ceteri de Vita eius Scriptores huc in medium protulerunt: [qui ipsam cum sociabus] nobis duo aut tria retulisse suffecerit. Reuerendissimus Tarraconensis Episcopus, Didacus de Yepez lib. 2 Vitæ sanctæ Matris cap. 27 narrat eam vna cum monialibus suis ab euidentissimo submersionis ac mortis periculo, D. Iosepho ipsis apparente fuisse, liberatam: nam cum ad fundationem quamdam in honorem eiusdem Sancti inchoandam sancta Mater curru veheretur, & auriga, relicta via regia, per ardua ac inaccessa præcipitia iter arriperet, sic filias ipsa suas est allocuta: Eia Filiæ & amantissimæ Sorores, hoc solum habemus residui, vt oculos nostros ad dominum humiliter conuertamus, Sanctissimique Iosephi patrocinium deprecemur, [a præcipitio liberat:] atque in hoc tanto periculo illius auxilium imploremus. Nec mora, e profundissima voragine audita vox humana est, hunc fere in modum exclamans: Sistite, neque vlterius progrediamini, alioqui in præcipitium omnes simul perituræ abitis. Cumque ille cuius vox percipiebatur, ab eis vltra quid faciendum esset rogaretur; iussit omnes versus partem vnam, quæ quidem non minus videbatur periculosa, iter arripere. Cum ergo iam se præcipitio ereptas cernerent, atque hominem inquirerent, vt debitas ei pro consilio gratias agerent; sancta Mater diuinum agnoscens beneficium & lacrymis perfusa, sanctimonialibus suis asseruit, frustra ab aurigis virum illum quæri: Fuit enim, inquit, Sanctissimus Pater meus Ioseph, qui nos his periculis liberauit. Quod & ipse rei probauit euentus: nam etsi ad voraginis vsque profundum descenderent, neque hominem neque hominis vestigium inuenerunt.

[103] [alias item ab ictu rota,] R. P. Franciscus Ribera e Societate Iesu Doctor Theologus lib. 3 Vitæ sanctæ Matris cap. 9 ait D. Iosephi interuentu Teresiam, ab ictu rotæ cuiusdam ad terram violenter prostratam, non sine miraculo illæsam permansisse. Eodem libro cap. 14 Burgensem conuentum mirabili quadam ratione ipso D. Iosephi festo ei obtigisse testatur, tametsi diu frustra ea in re esset allaboratum, & perexigua spes affulgeret illius obtinendi. Alij denique alia quæ a Iosepho Teresia consecuta est beneficia fusissime prosequuntur: verum lectorem nos ad plena de his conscripta volumina ablegamus, & vel vnum hoc solum (quod tamen est obseruatione dignissimum, [Idem in omnibus Teresanorum Ecclesijs miraculis claret;] atque ad cultum huius sanctissimi viri vniuersum orbem Christianum animare deberet) adijcimus; totidem nimirum velut piscinas probaticas ad infirmitates corporum curandas, totidem propitiatoria ad obtinenda quæcumque animarum beneficia, in perpetuum Teresianorum hæredum patrimonium a clementissimo Deo assignata videri, quot apud eos fundatæ sunt ecclesiæ, quot erectæ sunt aræ.

[104] Omissis alijs, [& nominatim Antuerpiæ,] exemplo sit conuentus noster Antuerpianus: quam multa illic morbis atque afflictionibus obtineri soleant remedia nō facile dictu est. Loquantur id vota, quæ ad Sancti imaginem quotidie deferuntur; testentur qui se ab infirmitatibus alijsque ægritudinibus liberatos vel omnigenis beneficijs donatos gratanter agnoscunt; probet ipsa, cui ex sacrosancti Concilij Tridentini ordinatione approbatio miraculorum designata est, Ordinarij loci auctoritas. [vbi operarius ex alto sine noxa lapsus.] Non sufficiebat si postquam perfecta ac consecrata esset hæc nostra ecclesia, opem suam exhibere in hac D. Ioseph inciperet, etiam antequam absoluta fuisset, ex ea Ioannes Verstrepius quidam, altitudine sexaginta sex pedum dilapsus, miraculose per D. Iosephi inuocationem vitæ seruatus est: extatque ea de re authenticum diploma Ioannis Malderi, Antuerpiensis Episcopi, datum XXVIII Maij anni Dominicæ Incarnationis MDCXXXI.

[105] His ita a Fr. Elia collectis circa suum Ordinem & sanctam eius Reformatricem, [Miraculosis fauoribus remunerantur] videamus adhuc ex Paulo de Barrij quibus modis S. Iosepho deuoti, fauores eius emeruerunt: varios ipse cap. 6 proponit & primo exemplum sæpe iam dictæ Teresiæ, docentis imaginem huius Sancti penes se aut in cubiculo semper habere ac religiose venerari: quod quam vtile fit Isidorus de Isolanis hac probat historia: Didicimus, inquit, a viro venerabili in inclyta Venetiarum vrbe Italiæ, [pie Sancti imaginem venerans,] nobilem virum quempiam consuetum fuisse per singulos dies ante imaginem S. Ioseph, in ecclesiæ nonnullius pariete pictam, genua flectere Sanctumque Ioseph precibus venerari. Post longius obseruatā corde sincero & nobili talium precum consuetudinem, lecto decubuit, graui morbo pressus. Hic vidit vigilans, sanis oculis sanaque mente, S. Iosephū instar præfatæ imaginis cubiculum suum ingredientem: quo viso mira contritione suorum criminum affectus est. Illico autem, euocato Sacerdote, Confessionem more Catholico peregit, sicque obdormiuit in Domino, præsentia Sanctissimi Iosephi ad superos, vt pie creditur, inuitatus.

[106] Altera industria a laudato auctore proposita est, alicui ex mysterijs de vita S. Iosephi peculiariter affici: [fugæ eius in Ægyptum consideranda singulariter affectus,] quemadmodum pius ille in Montis-serrati cœnobio Religiosus, de quo Didacus de Aranda narrat, quod præ ceteris religiosius venerari soleret Iosephi in Ægyptum cum puero ac matre fugientis iter: quod sane ipsi vtile, Sancto gratum fuisse talis declarauit euentus. Peregre forte redibat ad monasterium ingruente vespera, atque a recta deflectens via per asperas illas cautes oberrare inceperat, vt iam noctem sibi agendam sub dio, non absque metu ferarum crederet; cum ecce virum conspicit, qui nobilem matronam, filium vlnis amplexam asinoque insidentem, ducere videbatur. Hoc occursu recreatus bonus ille, plus etiam consolationis accepit, cum de via vir ille interrogatus, sequi iussit; ducturum se ad locum requisitum. Ita inter mirificæ suauitatis colloquia ad vicum peruenit, quo intenderat iter; vbi gaudium eius cito in stuporem versum est, non comparentibus vspiam ijs, quos viæ duces comitesque habuerat; neque aliud subijt animum cogitare, quam Diuum suum patronum fuisse, qui hoc ei in schemate & comitatu apparens, gratum eius se habere obsequium haud vano indicio declarasset. Simile huic praxim suggerere potest id; quod in altera B. Catharinæ Bononiensis Vita num. 59, IX Martij die legitur, insigni fauore a S. Iosepho remuneratum; quo breuitatis studio lectorem remittimus.

[107] Tertia praxis sit Officium eius, quarta litanias ex elogijs ipsius contextas recitare, [eius litanias recitantes Vrsulanæ,] quas apud eumdem Barrij alphabetico ordine dispositas vide: Praxis huius vtilitatem docebunt Vrsulinæ Virgines, quæ cum in Lambesci Prouincia sedem statuere sperarent, allectæ piorum quorumdam speciosis promissis; adeo istic immatura omnia & præter opinionem imparata inuenere, vt nec domum in quam diuerterent pretio locandam aliquis exhibere vellet: quare redeundum sibi Aquassextias esse vix vlla dubitabat. Prius tamen quam frustratæ remearent, ad eum, quem expeditioni suæ patronum elegerant, S. Iosephum nouemdiali penso statuerunt recurrere & litanias eius post Missam pariter recitare. Necdum nonus illuxerat dies, cum honestus Presbyter, qui Ecclesiam S. Teresiæ sacram, prope ipsam vrbem condi curauerat, Superiorem Vrsulanarum accedit, ecclesiam & domum suam eidem adnexam offert, cum certis possessionibus eo quoque spectantibus. Ita inuocati patrocinij apparuit efficacia, cum bonæ illæ Virgines in eius domum se receptas viderunt, quæ inter D. Iosepho deuotas singulariter meruit eius filia dici.

[108] Mitto alia piæ deuotionis inuenta, vt ad illud veniam cuius auctor ipse Sanctus fuit duobus ex ordine S. Francisci naufragis, & iam triduum inter procellas, [7 dolores eius & gaudia recolentes,] vt apud Ioannem Fano legitur, super vna tabularum fluctuantibus: quibus suum auxilium inuocantibus, iuuenili in specie habituq; apparens, dux ad littus securum fuit & suum ab ijsdem rogatus nomen, S. Iosephum esse se dixit, monuitque vt quotidie septies Pater & Aue recitarent, in memoriam septem dolorum totidemque gaudiorum eius: hinc enim futurum, vt tam ipsi quam quilibet, qui hoc pietatis exercitium assumerent; suum haud dubie patrocinium cunctis in necessitatibus experirentur. Quinam autem dolores illi, quæ gaudia sint; quia ex primo paragrapho, [& eius instinctu hospitalis mercator.] & Euangelij verbis facile est supputare, hic omittimus recensere. Facit huc etiam quod in sermone de natiuitate Domini D. Vincentius Ferrerius refert: Mercator Valentinus quolibet anno in die Natiuitatis Domini inuitabat pauperem, senem & aliquam mulierem habentem filium paruulum, qui repræsentabant sibi Virginem cum filio & Ioseph: de quo fuit reuelatum, quod in morte apparuerunt sibi & dixerunt: Quia recepisti nos in domo tua, ideo recipiemus te in domo nostra.

[109] Plura apud prædictum Paulum de Barrij legi possunt, præsertim ex Historia Vrsulanarum Laudunensium, [Alia scripta de S. Iosephi gloria,] occulco Dei iudicio a dæmone possessarum, & a S. Iosepho mirabiliter adiutarum: vnde etiam illi relationi titulus est de gloria S. Iosephi. Sed quia hactenus illa ad manus nostras non peruenit, nec commode colligi in vnum possunt quæ inde varijs occasionibus & sparsim toto suo libello auctor præfatus excerpsit, hactenus dicta sufficiant, tum ad excitandam fidelium erga sanctißimum patriarcham fiduciam, tum vt nouißimo hoc seculo adimpletum videatur, quod Isidorus de Isolanis velut vaticinando prædixit: Spiritus sanctus non deficiet a mouendis cordibus fidelium, [& prædictio de cultus eius dilatatione impleta.] donec omne imperium militantis Ecclesiæ diuinum Iosephum noua prosequatur veneratione, condat cœnobia, ecclesias ac altaria in eius erigat honorem; festa celebrabuntur, & ei vota vouebunt cuncti. Aperiet Dominus aures præcordiorum intellectus, & viri magni scrutabuntur interiora Dei dona abscondita in S. Iosepho, & inuenient thesaurum optimum, qualem apud sanctos Patres veteris Testamenti non inuenerunt.

DE S. THEODORO PRESBYTERO MARTYRE CASAREÆ IN CAPPADOCIA.

[Commentarius]

Theodorus Presbyter, Martyr Cæsareæ in Cappadocia (S.)

[1] Dvoad XIX Martij inserti fastis antiquis Ecclesiasticis Martyres, Theodori appellati: horum alter Episcopus claßi plurimorum Martyrum, forsan Afrororum, adscriptus est, alter Presbyter fuit, cui pro martyrij palæstra data fuit nobilißima & antiquißima Cappadociæ metropolis Cæsarea, [Cæsareæ in Cappadocia S. Theodorus Presb.] apud Christianos Cathedra Episcopali & eximia doctrina S. Basilij Magni longe notißimæ, de cuius vrbis quam plurimus Martyribus sæpius & hactenus egimus & deinceps sumus acturi. Ab hoc Martyre Theodoro hunc diem auspicantur Illustria quatuor Martyrologia sub nomine S. Hieronymi, & cum illis alia antiqua MSS. Richenouiense, Corbeiense, Lætiense, Casinense, Altempsianum, Vaticanum & Romanum archiuij S. Petri, Barberinianum & alia, hisce fere verbis: XIV Kalend. Aprilis. In Cæsarea Cappadociæ S. Theodori Presbyteri. In MS. Treuirensi S. Martini & nonnullis excusis additur, & Martyris, Notkero dicitur Sancti & pij. In nonnullis scribitur Theodolus, in alio Theodotus.

[2] [perperam a nonnullis Episcopus dictus,] Quia nulla huius Martyris alia reperiuntur monumenta, titulus Episcopalis alterius Theodori, quem hodie cultu Ecclesiastico honorari diximus, ad hunc Martyrem per errorem translatus est. Itaque habent Martyrologia varia Vsuardi ad vsum Ecclesiarum potissimum Belgicarum aucta, cum codice MS. S. Cyriaci: In Cæsarea Theodori Episcopi, subinde additur & Martyris cum regione Cappadocia. [relatus 20 Martij.] Hermannus Greuen Episcopum & Confessorem appellat. Refertur Theodorus Martyr Cappadociæ sequenti die in MS. Treuirensi S. Martini: quem hunc esse arbitramur.

[3] Martyrologium MS. Leodiense S. Lamberti & Molanus in Additionibus ad Vsuardum ita habent: [additi & 7 socij.] In Cæsarea Cappadociæ Theodori Episcopi & aliorum septem. Quæ ita apud Galesinium & Canisium leguntur: Cæsareæ in Cappadocia beatissimorum Martyrum Theodori Presbyteri & sociorum septem. Hos septem Martyres Afris adiungendos, perperam huc translatos arbitramur, & hic omittimus, mox de illis acturi. Ferrarius in Catalogo generali ista scribit: Cæsareæ in Cappadocia sanctorum Martyrum Theodori Presbyteri, Mariani & aliorum sex. Allegat in Notis Menologium Græcorum, & ait Diodorum scribi: sed hic, eiusq; Diaconus Marianus, sunt absque socijs, neque Cæsareæ dicuntur paßi, quos supra diximus coli a Latinis Calendis Decembris.

DE SANCTIS MARTYRIBVS AFRIS BASSO SEV BASSIO ET ALIIS XX, LVCELLO, FISCIANO, POMENO, IOSSERO SEV IOSIPPO, APOLLONIO, AMMONO, SATVRNINO, BASILIA, ET ALIIS VII,

[Commentarius]

Bassus seu Bassius, Martyr in Africa (S.)
Alii viginti, Martyres in Africa (SS.)
Lucellus, Martyr in Africa (S.)
Fiscianus, Martyr in Africa (S.)
Pomenus, Martyr in Africa (S.)
Ioserus seu Iosippus, Martyr in Africa (S.)
Apollonius, Martyr in Africa (S.)
Ammonus, Martyr in Africa (S.)
Saturninus, Martyr in Africa (S.)
Basilla, Martyr in Africa (S.)
Alii VII, Martyres in Africa (SS.)

[1] HiMartyres Afri in duas videntur diuisi classes, forsan aut in diuersis in persecutionibus aut distinctis in locis paßi. Relato S. Theodoro Presbytero, de quo egimus, [Martyres Afri primæ classis,] hæc adduntur in MS. Martyrologio S. Hieronymi, quod charactere antiquo Anglo-Britannico conscriptum adseruamus: In Africa Bassi & aliorum XX. Quæ eisdem plane verbis leguntur in MSS. Richenaugiensi prope Constantiam & Rhinouiensi. In MS. Tamlactensi, omißis, vti semper fit, locis martyrij, ad sequentem diem, quo etiam alij plures relegati sunt, ista coniunguntur: Theodori, Bassij & aliorum XX. En Bassius alijs Bassus dictus.

[2] [secundæ classis:] Ast his omißis, Martyrologium S. Hieronymi Parisijs excusum, relato Theodoro, Martyres posterioris claßis ita proponit: In Africa Lucelli, Bassi, Fisciani, Pomeni, Ioseri, Apolloni, Ammoni, Saturnini, Basiliæ & aliorum nouem. Quæ in Martyrologijs Blumiano & Lucensi eiusdem S. Hieronymi post eumdem Theodorum ita exprimuntur: In Africa Lucelli, Bassi, Fisciani, Pomœni, Ioseri, Apolloni, Ammoni, Saturnini, Basiliæ & aliorum VII. In ante memorato MSS. Martyrologio etiam S. Hieronymi, relatis Basso & alijs XX, ita subiungitur: Lucelli, Visciani, Pomeni, Iosippi, Apolloni, Ammoni, Basiliæ & aliorum VII. In citato MS. Tamlactensi ita referuntur ad hunc diem: Basi, Bucelli, Fisciani, Auxilij, Poëmij, Iosephi, Britoniæ, Basiliæ & aliorum VII, & alijs interpositis Apollonij, Ammoni, Saturnini. Propter Bassum seu Bassium & XX socios omittimus alium Bassum seu Basum. [nomina varie expressa:] Lucellus alijs Bucellus & Lucillus est, Fiscianus, etiam Fissianus & Viscianus scriptus, Pomenus addita diphthongo Pomœnus, & Poëmius. Ioserus, Iosepus & Iosippus, Apollonius, Apollonus, & Appollonus. Ammonus eodem modo scriptus, Basilia & Basilla. Demum pro VII socijs etiam IX positi. At VII socios ab aliquibus S. Theodoro adiunctos huc esse referendos supra diximus. Auxilius in Tamlactensi appositus, videtur Aurilius ad præcedentem diem referendus. De Britonia nihil audemus coniectare.

[3] [aliqui varijs fastis inscripti,] Aliqui in alijs Martyrologijs referuntur, vt in Casinensi, Altempsiano & Vaticano MSS. post S. Theodorum: In Africa SS. Lucelli, Blassi & S. Leontij Episcopi. Eadem leguntur in MS. Pleschionensi: & sunt hæc scripta antiquo charactere Longobardico. Barberinianum MS. itidem post Theodorum quatuor nominat: In Africa Lucillæ, Bassis, Apollonij, Ammonij. In MS. Richenouiensi. In Africa Bassi & aliorum XX. Lucillæ, Pomeni, Apollonij, Leontij Episcopi, Marci cum alijs IX, In MS. Reginæ Sueciæ. In Africa Bassi, Lucilli cum alijs XIII. Notkerus ita habet: In Africa Bassæ, Lucillæ, Fusciani, & aliorum multorum. In MS. codice S. Cyriaci: In Africa Lucillæ. MSS. Treuirense S. Martini & Vltraiectinum. In Africa Apollonij Martyris & aliorum XIV. MS. Patricianum seu Neapolitanum Clericorum Regularium: In Africa S. Bassi. Et nulla Africæ facta mentione celebratur memoria Bassi & Bassiliæ in MS. Augustano, siue Bassi & Baseliæ in MS. Labbeano. Apollonij & Bassi apud Hermannum Greuen. In MS. Aquisgranensi Basi, Basilei Leonti, Lorenti. Hic alijs Florentius, de quo infra agemus. Ita Basileus reliquis Basilia est, & contra Bassa, Bassis seu Blastus melius Bassus scribitur, vti pro Lucilla Lucillus.

[4] Alia accedit difficultas hic proponenda, num relatus ex octo Martyrologijs Apollonius sit dicendus Episcopus, & Leontio Episcopo iungendus. [An Apollonius Episcopus appellandus?] In Martyrologio secundum morem Romanæ curiæ a Bellino de Padua emendato, excusoque Venetijs anno 1498 ista leguntur: Ipso die Sanctorum Apollonis, Leontij Episcoporum. In eodem recuso Parisijs anno 1521 Apollonij: vti postmodum descripsit Molanus in additionibus ad Vsuardum, quem auxerat Bellinus. Quæ hodierno etiam Martyrologio Romano inserta sunt, annotatque Baronius, de his vetus Martyrologium Romanum, scilicet Bellini, eique adstipulari Manuscripta: nullibi tamen, cuius Ecclesiæ Episcopi fuerint, haberi expressum. Hos duos ita iunctos habet Vsuardus ad vsum Ecclesiæ Coloniensis auctus & anno 1490 excusus, & Vsuardus MS. bibliothecæ Altempsianæ in Anglia auctus. At MS. Pragense ita habet: Ipso die Apollonij & Leontij Episcopi: quæ eodem modo leguntur in Vsuardo Lubecæ anno 1475 edito, & in MSS. Vghelli ad Vsuardum. Sed ita supra Leontius Episcopus in quatuor antiquis MS. iunctus est Lucillo & Basso, & in Richenouiensi Lucillo, Pomeno & Apollonio, & illi vbique Africæ adscripti sunt. In MS. Aquicinctino etiam ad Vsuardum ista adduntur: Item S. Theodori Episcopi. Apollonij, & Leontij Episcopi. De his tribus ita legitur in MS. Coloniensi, quod apud Carmelitas adseruatur: Ipso die Sanctorum Episcoporum Theodori & Leontij, & B. Apollonij Confessoris. His omnibus deductis censemus S. Apollonium in tot antiquis Martyrologijs recte adiunctum alijs Martyribus Afris, ab eo distinctum non esse constituendum Episcopum. Forsan Bellinus reperit alijs Episcopis Apollonium præpositum, vti in Vsuardo MS. Bruxellensis Ecclesiæ legitur: Ipso die Apollonij, Leontij, & Ioannis Episcoporum: At nullo apud alios Ioanne Episcopo ad hunc diem relato aut substituendus est Theodorus ab alijs adiunctus, aut certe Ioannes eremita, de quo infra agimus, eodem errore, quo Apollonius, appellatur Episcopus. Infra de S. Leontio Episcopo agemus, & de varia Sede Episcopali a diuersis illi assignata: imo de Apollonio, cum vterque ab alijs tradatur Episcopus Vicentinus in Italia, ab alijs Bracharensis in Lusitania: quæ lector ibidem repeperiet.

[5] In Florario Sanctorum est memoria plurimorum Martyrum Romæ, qui forsan sunt hi, & sequentibus titulis relati, sed voce Romæ temere adiecta. In eodem Florario referuntur ad XIX Ianuarij Leontius & Apollonius, quos ad hunc diem reiecimus.

DE SS. QVINTO, QVINTILLO, VEL QVINTILLA, QVARTILLA, MARCO, ET ALIIS IX. MARTYRIBVS SVRRENTI IN ITALIA.

[Commentarius]

Quintus, Martyr Surrenti in Italia (S.)
Quintillus seu Quintilla, Martyr Surrenti in Italia (S.)
Quartilla, Martyr Surrenti in Italia (S.)
Marcus, Martyr Surrenti in Italia (S.)
Alii IX, Martyres Surrenti in Italia (SS.)

[1] Svrrentum, Græcis Σύρρεντον, & Σούρεντον. Italis Sorrento inter vrbes Campaniæ paßim collocatur, Picentinorum olim metropolis, Euangelij luce, vel ab ipso Apostolorum Principe Petro, [Surrenti] aut ab huius discipulis, illustrata. Vti docet Ferdinandus Vghellus tomo 6 Italiæ sacræ in proœmio ante Surrentinos Archiepiscopos, additque die XIV Kalend. Aprilis ibi solennem fieri commemorationem Sanctorum Quarti, Quartilli, Quintillæ, Marci, nouemque item sociorum: qui beatissimi ciues existimantur martyrio in hac ciuitate coronati, quorum meminit Martyrologium Romanum, [horum Martyrum cultus & ecclesia:] eorumque Ecclesia præterito seculo a Carmelitis restituta est. Hæc ibi, & ipsis nominibus per amanuenses non absque vitio descriptis. In Martyrologio Romano ea ita leguntur: Surrenti Sanctorum Martyrum Quincti, Quinctillæ, Quartillæ & Marci cum alijs nouem. Quo etiam modo illa nomina expreßit Dauid Romæus, Presbyter Surrentinus, in Catalogo Sanctorum regni Neapolitani pag. 400; [natalis fastis adscriptus.] at de eorum certamine ne verbum quidem, vt etiam aduertit Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, vbi de illis agit.

[2] Baronius in Notis ad Martyrologium Romanum allegat, Bedam, Vsuardum, Adonem & alios, qui de ijsdem hac die agunt, inter quos sunt Notkerus, Bellinus, Maurolycus, apud quos omnes ita legitur: Eodem die SS. Quinti, [An Quintillus vel Quintilla appellari debeat:] Quintilli, Quartillæ, Marci cum alijs nouem. Consentiunt quamplurima MSS. in quorum aliquibus, loco Quintilli, legitur Quintili, Quintilis, & & Quintilli, & loco Quartillæ in MSS. Vallicellano & Treuirensi Quintillæ, vt sit hisce Quintus, Quintillus Quintilla, Marcus. At Quintilla & Quartilla nominantur in Martyrologio Romano & Catalogo Romæi. Consentit MS. Dacherianum his verbis: Surrentum, Quincti, Quintillæ, [an addendi Florentius, Gregorius, alijq;.] Quartillæ, omisso Marco cum socijs. Contra codices tres antiqui Martyrologij S. Hieronymi Quintillum & Quartillam cum reliquis habent. Galesinius adiungit Florentium his verbis: Surrenti in Italia sanctorum Martyrum Quinti, Quintilli, Quartillæ, Marci, Florentij & sociorum nouem, annotatque se addidisse Florentium ex libris manu exaratis. In dictis codicibus Martyrologij S. Hieronymi post Marcum & alios nouem, adduntur Florentius & Venecta seu Vonocta. Et in vno codice interponitur ante Marcum, Sanctus Gregorius. In Beda excuso post nouem alios, additur Lucaniæ, Ingenij & Rogatæ & Timothei: quos non auderemus ideo hisce adiungere. Ex his Timotheus spectat ad Martyres in Mauritania occisos & die præcedenti memoratos: quo itidem die in dictis codicibus Martyrologij S. Hieronymi hi Martyres referuntur: In Campania Quinti, Rogati, Ingenuæ, Quartillæ, Rogatæ, Luciani, Aurili, Saturnini, Victoris & Mauri: ad quos ante ex Beda excuso memorati sunt referendi: & pro Lucaniæ, forsan Luciani substituendum & Ingenuæ loco Ingenij: vti ad illum diem dictum.

[3] [In varijs Martyrologiis loco Surrenti ponitur S. Sorentus, iunctus S. Leontio Ep. alijsq;:] Alia difficultas exoritur quod Sorentus videatur constitui inter sanctos Martyres, non Surrentum ciuitas. Ita codices quatuor Martyrologij S. Hieronymi post Martyres varios, forsan Afros omnes, addunt: Depositio Leonti Episcopi, Sorenti, Quinti, Quintilli, Quartillæ, Marci cum alijs nouem, Florenti & Vonectæ. In vno codice vt diximus interponitur, Sancti Gregorij. Iidem omnes sunt in Martyrologio MS. Tamlactensi, sed ad sequentem diem, & Marco iunguntur septem alij, Florentio nouem. Sed loco Leonti & Sorenti, legitur Leotini & Soretini. MS. Labbeanum ita habet. Theodori, Bassi, Baseliæ, Leontij Confessoris, Sorenti, Marci, Florenti, Quæ in MS. Augustano S. Vdalrici ita scribuntur: Theodoti, Bassi, Bassliæ, Leotij Confessoris, Sorenti, Marci, Florenti. De tribus prioribus actum est. At Martyres Africani in MS. Tornacensi S. Martini aliqui censentur his verbis: In Africa depositio S. Leonis Episcopi & S. Quinti. Richenouiense MS. In Africa Bassi & aliorum XX. Lucillæ, Fissiani, Pomeni, Apollonij, Leontij Episcopi, Marci cum alijs IX. In MS. Patriciano, quod Neapoli apud Clericos Regulares adseruatur, hæc leguntur: In Africa S. Bassi. Depositio S. Leontij Episcopi, Orientini cum alijs nouem. En qui prioriribus Sorentus & in Tamlactensi Soretinus est, hic Orientinus dicitur. Hermannus Greuen relatis in Martyrologio Vsuardi Sanctis Surrentinis, addit: Ipso die SS. Apollonij, Bassi, Sorenti & Leontij Episcopi. Lucas Dacherius in Indice Martyrologij S. Hieronymi a se editi Sorentum quoque Sanctis huius diei annumerat.

[4] Hæc maluimus lectori proponere, quam inter tam illustres Martyrologos e nostra coniectura diiudicare. Occurrebat S. Leontium Episcopum Surrentinum posse statui, [An S. Leontius dicendus Episcopus Surrentinus?] cum Vghellus arbitretur primis illis Christianæ salutis seculis plures a Romanis Pontificibus Surrento præfectos, qui Ecclesiam illam, desæuientibus Christiani nominis persecutionibus, regerent, & informarent ad salutem, quorum nominum vsque ad Renatum, qui vixit anno CCCCXXV, nulla extat memoria. Faueret huic opinioni, quod loco Sorenti legatur etiam Soretinus & Orientinus, quasi Sorentinus siue Surrentinus. Verum dum antiqua illa Martyrologia peruoluimus, aduertimus nomina locorum ipsis Sanctis præponi. Nos seorsim de ijs agimus, omisso vbique Sorento, quem cum Sanctis hic relatis, & mox referendis arbitramur, ob prædictorum Martyrologiorum auctoritatem, posse omnes alteri loco adscribi.

DE SANCTIS MARTYRIBVS THEODORO ET LEONTIO EPISCOPIS, CAIO, CATVLINO, FLORENTIO, VONECTA.

[Commentarius]

Theodorus Episcopus, Martyr (S.)
Leontius Episcopus, Martyr (S.)
Caius, Martyr (S.)
Catulinus, Martyr (S.)
Florentius, Martyr (S.)
Vonecta, Martyr (S.)

[1] RelatisS. Theodoro, Presbytero Cæsareensi in Cappadocia, & varijs Martyribus Afris, de quibus supra actum est, ista subiungebantur in Martyrologio S. Hieronymi Parisijs excuso. Theodori Episcopi, Gagi, Gadulini, & depositio S. Leonti Episcopi, Sorenti, Quinti, Quintili, Quartillæ, [Martyres hi fastis adscripti,] Marci cum alijs nouem, Florenti & Vonocte. Eadem, sed omisso nomine Gagi, habentur in codice Lucensi, & altero, quod penes nos est. In hoc ante Marcum interponitur sanctus Gregorius, & in vtroque Catulinus & Quartillus legitur, qui supra Gadulinus & Quartilla, vti Vonecta loco Vonoctæ. Quo hi loco paßi sint non omnino liquet. Non interposita voce alibi Martyribus Afris subiunguntur in dictis tribus codicibus; vt possent censeri in Africa, sed aut alijs in vrbibus aut diuersis in persecutionibus perempti. [an in Africa passi?] Verum auctoritate Vsuardi, Adonis, Notkeri, Bellini, Maurolyci & Martyrologij Romani, quibus accedunt Beda excusus & aliquot MSS. seposuimus Quintum, Quintillum, Quartillum & Marcum cum alijs nouem, qui Surrenti in Italia martyrio coronati traduntur, & in propria ibidem ecclesia honorantur. [ab ijs Surrētini aliqui separati.] De his iam actum est, & inquisitum an S. Leontius dici poßit Episcopus Surrentinus, illisque adiungi, quod non ausi sumus: vti neque reliquos Africæ adscribere, licet cum Afris Martyribus in varijs Martyrologijs collocentur: quia etiam Marcum cum IX alijs eisdem apponi supra diximus. In MS. Tamlactensi ad hunc diem referuntur, Theodorus, Florentius, Vonecta, ad sequentem iterum Theodorus, Gregorius, Catalinus, Leotinus, qui Leontius est, vt alter Theodorus supra relatus Presbyter. Est solus Gagus, forsan Caius, in vnico codice, in duplici Gregorius, in quatuor memoratis Catulinus seu Gadulinus & Vonecta seu Vonocta. At Florentius præterea est in MSS. Augustano, Labbeano & Aquisgranensi in quo Lorentius scribitur, quem supra diximus Surrentinis Martyribus annumerari apud Galesinium.

[2] Duo referuntur Episcopi Theodorus & Leontius & sunt quamplurimis in Martyrologijs relati. Theodorus in aliquibus statuitur Episcopus Cæsareæ in Cappadocia, [Episcopi Theodorus & Leontius an Afri?] sed per errorem, a S. Theodoro Presbytero, quem ibidem Martyrio coronatum supra dedimus, non satis distinctus. Ferrarius in Catalogo generali, S. Theodorum Episcopum Heracleæ statuit, citato Menologio Græcorum, in quo eum non reperio. Thomas Dempsterus in Menologio Scotico suis adscribit B. Theodorum Archiepiscopum, auctoritate nixus Molani, qui solum Theodorum Presbyterum ac Martyrem Cæsareæ in Cappadocia refert. Episcopum potius Afrum credimus cum Gago & Catulino socijs: & ita ipsum & S. Leontium diximus coniungi cum Apollonio Africano. MS. Tornacense ista habet: In Africa depositio S. Leonis Episcopi & Confessoris & S. Quinti. Eodem die natalis Theodori Episcopi. In MS. Carmeli Coloniensis ita coniunguntur: Ipso die sanctorum Episcoporum Theodori & Leontij, & B. Apollonij Confessoris: de quo supra actum, vbi eum a Leontio separandum duximus, nisi cum illo hic Africæ adscribatur, vti hunc Lucillo & Basso Afris adiungunt MSS. Vaticanum, Pleschionense, Casinense & Altempsianū: & Basso ac Basiliæ Augustanum & Labbeanum: & soli Basso Neapolitanum Clericorum Regularium. Quæ supra ad Martyres Afros latius dicta sunt. In Florario MS. S. Theodorus dicitur Episcopus Antiochiæ: quod alibi non legimus.

[3] Petrus de Natalibus lib. II Catalogi cap. 130 num. 92 ista scribit: Leontius Episcopus Appollonij eodem die, [Leontius adscriptus Apolloniæ:] XIV Kalend. Aprilis, in Christo dormiuit. Et Galesinius: Apolloniæ S. Leontij Episcopi, viri & sanctitate & Euangelij doctrina præclari. De Apollonia vrbe eiusq; Episcopo S. Niceta proximo die agemus. Verum quia a Galesinio vetus Martyrologium Romanum in Notationibus allegatur, non satis considerate hæc conscripta ex supra dictis colligitur. In MS. Florario Sanctorum alia Sedes aßignatur his verbis: Ipso die Apollonij & Leoncij, Episcopi Senonensis. [Senonensi vrbi,] Floruit inter Episcopos Senonenses S. Leo, aliquibus Leonius, qui seculo Christi sexto subscripsit Concilio III Aurelianensi, adscriptus Martyrologio Romano ad diem XXII Aprilis.

[4] Eumdem Leontium Vicentinis vindicat Ferrarius in Catalogo ad hunc diem istis verbis: Vicentiæ S. Leontij Episcopi & Confessoris, [Vicentiæ,] annotatque, ex Tabulis Ecclesiæ Vicentinæ, quæ illum hac die colit, & vti suum Episcopum agnoscit, quod & Ioannes de Nigra-valle S. R. E. Bibliothec. epilogo 13 in Chronico cap. 18 testatur. Videtur idem cum Leontio, cuius meminit hoc ipso die Martyrol. Romanum vna cum Apollonio, licet Baronius in Notationibus eiusdem Martyrol. cuius loci Episcopus fuerit, nesciri scribat. Hæc ibi. Ferdinandus Vghellus tomo 5 Italiæ sacræ, suppeditante monumenta huius Ecclesiæ nobili viro & omnimoda eruditione claro, Aloysio Trissino, Cathedralis Archidiacono, & adiutus monumentis Vaticanis & alijs Scriptoribus inter Vicentinos suggerit S. Leontium Episcopum & Martyrem anno CXLI, quem Vicentini colunt die XVI Nouembris, cuius corpus a S. Theodorico anno DCCCCLXIII Metim in Lotharingia translatum, vt ad illum diem dicemus. Postea apud eumdem Vghellum inter Episcopos statuitur S. Apollonius anno CCCLXXXIX, de quo, inquit ipse, in Martyrol. Rom. XIX Martij; nō tamen exprimitur cuius ciuitatis Episcopus fuerit: in tabulis Vicentinis pro Vicentino Episcopo recensetur. Alij post hunc etiam recensent S. Leontium, de quo Martyrol. Rom. eodem die XIX Martij. Franciscus Barbaranus lib. 1 Historiæ Ecclesiasticæ Vicentinæ de his agit, & cap. 19 de S. Leontio Episcopo Martyre anno CLXVII sub Marco Aurelio interempto. Postea cap. 54, paucis agit de S. Apollonio Episcopo, quem asserit vita functum anno CCCCXXI, [vna cum S. Apollonio,] illique cap. 55 subiungit S. Leontium II, mortuum anno DLXXX, ac conatur probare illos eosdem Martyrologio Romano adscriptos esse. Verum illos ipsos satis ostendimus antiquis codicibus Martyrologij S. Hieronymi inscriptos, ac necessario primis quatuor Christi seculis vixisse. Dein Vghellus non audet Leontium II Catalogo inserere, sed quintum nominat Apollonium, eique sextum substituit Henricum, indicata solum coniectura aliorum de Leontio II. Sed esto in rerum natura fuerit dictus Leontius II, adferenda forent antiquæ venerationis solidiora argumenta, quibus tunc libentißimo animo subscribemus, vti & Bracharensibus in Lusitania: cum nihil hoc nostro labore, quæramus nisi venerationem Sanctorum, sed debita cum auctoritate, promouere.

[5] Quia ergo dicti Leontius & Apollonius, ob relata Baronij verba, vt bona derelicta, [ambo Episcopi Bracharenses in Chronicis Iuliani & Maximi traduntur.] videbantur cuicumque posse Ecclesiæ attribui, Martyrologio Hispanico Tamaij Salazar (nam alij ad hunc diem deerant Sancti) sunt etiam adscripti, & adfertur probatio Chronici duplicis sub nominibus Iuliani Petri & Marci Maximi nuper editi. In priori Chronico cap. 151 ista leguntur: S. Leontius Bracharensis Pontifex, rediens ex Concilio, moritur Guimaranij in Gallæcia, quæ tunc dicebatur Apollonia, XIX Martij. Quidni apponatur dicta Apollonia Vicentina, vrbs Senonum, ita contra omnes inuasores tuti & secuti forent, qui solos Equilinum & Galesinium pro Apollonia nouerant sibi aduersari. Annus Christi adscribitur CCCXXVI, Æræ Hispanicæ CCCLXIV, & anno præcedenti Synodo Oecumenicæ Nicænæ interfuisse Leontium Bracharensem, ante indicarat; vti & Synodo Romanæ post baptismum Constantini Magni, apposito anno Christi CCCXXIII, Æræ Hispanicæ CCCLXI. Verum Acta S. Siluestri Papæ & Lex, de Iudæis C. Theodos. Consulibus Constantino & Licinio, id est anno Christi CCCXV Synodum Romanam consignant. At nu. 143 traditur Sinagio Bracharensi Pontifici Leoncius Constātinopolitanus Philosophus anno Christi CCCVI successisse, vti in Sede Toletana Marinus vel Camerinus, in Taraconensi Benedictus, ad quos scribit S. Melchiades, Papa Romanus anno CCCXIV. Inscribitur epistola illa Marino, Benedicto & Leontio cum cæteris Hispaniarum ac illis in partibus constitutis Episcopis, nulla vllius Sede indicata. Iterum in eodem Chronico num. 163 ita habetur: Leontio in Sede Bracharensi succedit Apollonius, huic & Idatius ad Lineam, & referuntur inter annum Christi CCCLIV, & CCCLIX. De vtroque in Chronico Maximi ista leguntur ad annum CCCCLX num. 7, Apollonius & Leontius sanctissimi Pontifices in Hispania clarent. Quæ de SS. Apollonio & Leontio Episcopis, qui ad hunc diem memorantur in Martyrologio Romano, explicant Franciscus Biuarius & Rudericus Carus asseruntque ex Chronico Iuliani eos fuisse Bracharenses Episcopos. At quomodo Leontius anno CCCXXVI mortuus, anno CCCCLX clarebat? Eosdem Hagiologio Lusitano ad hunc diem adscribit Georgius Cardosus, additque in Breuiario Bracharensi reformato festum S. Leontij sub ritu Officij duplicis ad XXII Martij (nam tres dies priores impediti erant) cœptū fuisse celebrari: quod nondum fiebat anno MDCXVII, quando excusum pro Officijs Sanctorum Bracharensium ordinem habemus absque vlla Leontij mentione ordinatum per Thomam Aluarez Capellanum Regium.

DE S. PANCHARIO MARTYRE NICOMEDIÆ IN BITHYNIA.

CIRCA ANNVM CCCII

[Commentarius]

Pancharius, Martyr Nicomediæ (S.)

[1] Præclarævitæ ac martyrij S. Pancharij elogia habentur ad hunc XIX Martij, & XXV Maij, in Magnis Græcorum Menæis & apud Maximum Cytheræum: vnde colligimus Acta rerum gestarum vberiora extitisse. Eiusdem memoria inserta etiam est ad hunc diem Menologio Græcorum, ex interpretatione Cardinalis Sirleti ab Henrico Canisio edito: in quo ista leguntur: Eodē die sancti Martyris Pancharij Romæ, [Cultus sacer:] Diocletiano & Maximiano Imperatoribus, propter Christianæ fidei confessionē apud Nicomediā decimo nono mensis Martij ense percussi. Menologio citato, ista habet Galesinius: Nicomediæ S. Pancharij Martyris. Hic Diocletiano & Maximiano Imperatoribus, in summa rei Christianæ perturbatione, præclaris testimonijs fidem confessus, animo constantissimo superatis cruciamentis palmam martyrij tulit. Quæ paucioribus ita exponuntur in Martyrologio Romano: Nicomediæ S. Pancharij Romani, qui sub Diocletiano truncatus capite, martyrij palmam accepit.

[2] Natus dicitur in elogio ad diem XXV Maij, ex vrbe Romana, sed, vt ad hunc diem explicatur, oriundus ἐκ τῆς χώρας τῶν Ούζάνων ἐκ πόλεως Βιλαπάτης: [patria,] ex ditione seu prouincia Vzanorum & ciuitate Bilapate. Loca sunt ignota, & ab vsu posterorum nomina sortita: videntur fuisse sub iurisdictione Præsidis Nicomediensis, vt vel ideo Roma ad hunc potius videatur missus, [dignitas in Palatio.] vt Nicomediæ interimeretur. At cum Romæ degeret, factus est σακελλάριος καὶ σκρηνιάριος τῆς βασιλείας. Imperij Sacellarius seu Saccularius, cui cura marsupij siue thesauri commissa erat, & Scriniarius seu chartularius, quod, vti in Notitia Imperij legitur, [Acta ex Menæis.] Magister esset scriniorum, epistolarum & libellorum. De illis hoc extat elogium in dictis Menæis.

[3] Diocletiano & Maximiano in antiqua Roma imperantibus, vniuersus terrarum orbis impio idolorum cultu & errore insaniebat. [Fidem Christi a parentibus edoctus,] Contra, quicumque Christum profitebatur, omnibus bonis exutus, omni genere suppliciorum excarnificatus e vita pellebatur. Quo tempore quidam, Pancharius nomine, ex Vzanorum prouincia Bilapate vrbe oriundus, Christianisq; parentibus natus, vir oris & corporis dignitate illustris, Romam venit, statimque ad Imperatoris intimam familiaritatem admissus, & ab eodem palatio Præfectus miris modis amabatur. Quapropter cum se inuicem ingenti amore complecterentur, [eam Romæ ob fauorem Imperatoris deserit:] Pancharius in gratiam Imperatoris, etiam Christum eiurauit. Hinc Imperator illum magnis frumenti & vectigaliū prouentibus, partim certis in locis partim obuia & regia munificentia donauit, & possidenda in vsum spectaculorum & relaxationum tradidit. Quibus rebus effecit Imperator, vt Pancharium in omnibus rebus sibi obsequentem & obnoxium haberet.

[4] Quibus mater & soror cognitis, per epistolam conuenerunt, [a matre & sorore litteris monitus,] suaseruntque vt Dei timorem in memoriam reuocaret: deinde tremendum Dei iudicium formidaret, qualemque promissionem illi a Deo acciperent, qui illi adhærerent, illumq; coram Regibus & Principibus libere verum Deum profiterentur, cōsiderare iubebant: simulque recognoscere qua damnatione perdendi sint, qui diuinitatem eius abnegarent. Demum adijciebant: Si quistotum mundum lucrifaciat, animæ vero suæ detrimentum patiatur, nullam esse comparationem inter lucrum mundi & sempiternum animæ exitium. [resipiscit:] His matris litteris Pancharius lectis, & in se reuersus, & in lacrymas solutus, se humi abiecit & exclamauit: Miserere mei, omnipotens Deus: & non confundas seruum tuum in conspectu hominum & Angelorum: sed secundum magnam misericordiam tuam parce mihi.

[5] Exceperunt has Pancharij lamentabiles voces quidam ex Palatinis, & Imperatori renuntiarunt. [fidem intrepidus profitetur:] Qui accersitum his verbis compellauit: Dic mihi, amantissime Panchari, nonne tu Nazarenus es? Sum, inquit, Pancharius, sum o Imperator, & Nazarenus & Christianus. Et Imperator. In gratiam meam, inquit, abdica hanc Christiani hominis appellationem: alioqui scito fore: vt in te pronuntiem sententiam, qua non simplici morte perfungaris, sed omnibus supplicijs excarnificatus interficiaris. Et Sanctus, Ego, inquit, o Imperator, quod huc vsque tecum senserim magnopere vereor & paueo, ne fulmen e cælo libratum me perdat. Proinde absit, vti deinceps Christum meum eiurem aut negem, [neruis cæditur:] quamuis hodie vel vllo post tempore me vario tormentorum genere velis, vt ais, absumere. Tunc omni veste spoliatus neruis cædebatur.

[6] [e consilio Senatus,] Dein Senatu dimisso, & coram se adstante dixit Imperator: Intellexistis, quod noster Sacellarius & Scriniarius Imperij Galilæorum Religionem professus sit? Quid mihi auctores estis, vt faciam? Iube, inquiunt, nudatum per theatrū traduci, & flagris cædi, itaque cæsum mitte Nicomediam ad Præfectum, vt ab illo puniatur, ne nos quoque hic illius a te tantopere dilecti sanguinis rei fiamus. Placuit sententia Imperatori, & quod illum vehementer diligeret, noluit illius supplicio spectator interesse. [in theatro dire flagellatus mittitur Nicomediā:] Productus inde in theatrum, & crudeliter cæsus, traditus cum Cæsaris mandatis militibus, deductus est Nicomediam ad Præsidem prouinciæ, illique commissus: a quo varijs supplicijs excruciatus necaretur. Vbi Sanctus Nicomediam venit, & Præsidi est representatus; cum rogaretur, vt ad propositas quæstiones responderet, dixit: Ex Imperatoris decreto, nostis quis sim, proinde, quæ tibi videntur in me diligenter & libere exprome.

[7] Et Præses; Ecquod, inquit, est tibi nomen? & Martyr, Pancharius audio. Christianus ab vsque maioribus meis eram: sed artibus Imperatoris a fide abductus, [fidem coram Præside libere professus,] cum ipso cœpi sentire, & mala quoque suadere: sed a matre & sorore proposito Deo in viam reductus, ad Christum Deum meum redij, pro quo & mori iam propero, vt maculam ex Christi negatione contractam deleam. Et Præses: Mitte, inquit, quæ dicis, & Imperatoris mandato obtempera: & cum sis tam insigni forma & flore corporis polleas, noli teipsum perditum ire, & omnem tui memoriam in terris abolere. Et Sanctus: Mors, inquit, ista, quam denuntias, breuis est & temporalis: sed comparat illis, [capite plectitur 19 Martij.] qui hanc pro Christo sustinent, æternam vitam. Prætor vbi Sanctum a sua sententia dimoueri non posse vidit, sententiam capitis in illum pronuntiauit. Sanctus igitur Christi Martyr Pancharius XIV Kalendas Aprilis Nicomediæ securi percussus, in cælū euolauit.

[8] Aliud elogium subnecto ad XXV Maij relatum in MS. Synaxario Græco. Parisiensi collegij Claromontani Societatis Iesu: [Epitome ex Synaxario ad 25 Maij.] quo die aliud aliquanto diuersum legitur in Menæis excusis. Certamen sancti & gloriosi Martyris Pancharij. Hic erat vrbis Romanorum germen & alumnus, piorum ac fidelium parentum filius. qui plane summis honoribus cohonestatus a nefandissimis & omni honore indignis Imperatoribus, eorum familiaris & domesticus factus est: & a recta via deflexit, Imperatoris superstitionem amplexus, a quo donatis titulis præfulgebat. Quem vitæ cursum vbi mater intellexit, litteras maternis monitis plenas ad eum misit, vt idolorum cultum relinqueret, & ad veritatis lumen accederet: inculcatis æternæ gehennæ pœnis & igne inexstinguibili. Quibus illustratus & quasi ex caligine ad semetipsum reuersus est, & resipiscens, ad cognitionem veri Dei, pœnitentia imo pectore concepta, se denuo transtulit. Quæ vbi Imperator intellexit, grauibus Sanctum flagellis & pœnis afflixit, cruciatus; carceres, atque quam plurimas intulit vexationes: ac tandem in exilium misit Nicomediam, vbi infinitas tribulationes perpessus, ac capite diminutus, spiritum in manus Dei commisit.

DE S. IOANNE ABBATE PARANENSI PROPE SPOLETVM IN VMBRIA.

SECVLO VI

[Praefatio]

Ioannes Abbas Paranensis, prope Spoletum in Vmbria (S.)

EX MSS.

[1] Solennemhuius Sancti memoriam indicant antiqua Acta eiusdem, & varia ex ijs extracta elogia, peruetustis Martyrologijs inserta. Solebant extare in archiuio Episcopali Cathedralis Ecclesiæ Spoletanæ, vrbe Vmbriæ primaria, tres permagni & antiqui libri, Lectionarij seu Paßionarij appellati, quod ex ijs lectiones ad Matutinum recitari solerent, [Acta antiqua MSS.] eæque frequentius continerent paßiones Martyrum. Sed hos tres libros ab aliquo tempore esse deperditos ipsi Spoleti intelleximus. At plurimas Vitas a Bartholomæo Tiberio Spoletano ante extractas reperimus Fulginij apud Ludouicum Iacobillum, Protonotarium Apostolicum, virum de Sanctis Vmbriæ, quas Italice tribus tomis edidit, optime meritum, qui pro sua humanitate, qua nos etiam domi suæ excepit, curauit nobis præcipuas describi Vitas: inter quas erat tomo 2 Paßionarij pagina 182 sub hoc titulo, Vita vel transitus S. Ioannis Paranensis die XIX mensis Martij. Eamdem Vitam ante habebamus descriptam ex peruetusto codice MS. Imperialis monasterij S. Maximini prope Treuirim, & ex alio codice MS. vrbis Rotomagensis. Extabat etiam ante ducentos prope annos excusa apud Ioninum Mombritium tomo 2 Vitarum Sanctorum. [& excusa.] Eamdem Vitam reperimus Romæ, sed abbreuiatam & fere ex Adone descriptam, inter opera Petri Calo Clodiensis, Ordinis Prædicatorum, quæ adseruantur in bibliotheca Eminentißimi Cardinalis Barberini: quam aliquanto diminutam edidit postmodum Petrus de Natalibus lib. 3 Catalogi cap. 107, & recentiores ex illis.

[2] Inscriptum est nomen huius Sancti plerisque Martyrologijs. Vices Bedæ ad hunc diem vacantis supplet Florus his verbis: [Nomen in Martyrologijs.] Pararense ciuitate S. Ioannis magnæ sanctitatis viri. Vsuardus plura ex Actis descripta habet istis verbis: Natalis B. Ioannis magnæ sanctitatis viri, qui de Syria oriundus, peruenit ad Italiam: ibique apud Penarensem vrbem constructo monasterio multorum seruorum Dei per quadraginta annos Pater existens, multis clarus virtutibus, quieuit in pace. Quæ aliquanto etiam ex Actis deduxit latius Notkerus. Apud Pinarensem vrbem, inquit, B. Ioannis magnæ sanctitatis viri: qui de Syria oriundus peruenit ad Italiam, & Angelo Dei non longe ab eadem vrbe locum permansionis sibi demonstrante, sed & a venatoribus hyemis tempore sub arbore folijs vestita repertus, & per hanc famam populo commendatus, monasterium statuit: in quo per quadraginta quatuor annos, multorum seruorum Dei Pater extitit, & in pace quiescens, quotidianis miraculis clarus effulsit. Duplo maius elogium ex ipsis Actis contexuit Ado & recuderunt Surius & Cononus lib. 1 de Vitis Patrum Occidentis pag. 31, quod apud eos legi potest. Breuius habent Rabanus & Beda excusus, sed non absque mendis. In Spoletana ciuitate, inquiunt, natiuitas B. Ioannis Confessoris, qui peregrinus de Sicilia (imo de Syria) illuc venit, & in Suburbano eius ædificauit monasterium, & habitauit ibi XIV (Beda & alij XLIV) annis & requieuit in pace. Additur apud Bedam: vbi præstantur beneficia vsque in hodiernum diem. Omittimus quamplurima MSS. Martyrologia, quorum aliqua paucis verbis, aliqua oblonga phrasi eius elogium habent, ex illis Galesinij sic legitur: Spoleti S. Ioannis Confessoris. Hic in Syria ortus, in Italia ad vrbem Pinnensem Dei admonitu venit, vbi monasterio sibi per Ioannem Spoleti Episcopum exædificato, quatuor & quadraginta annis pie sancteque vixit, multis eo loci post editis miraculis.

[3] [Monasteriū eius varie appellatum,] Hæc Galesinius ex Vita aut certe ex Martyrologio Cremonensi in Notationibus allegato, in quo addit pluribus illius Vitam narrari: in qua forsan reperit Pinnensem vrbem, quæ Vsuardo & Adoni Penarensis, Notkero Pinarensis, Petro de Natalibus Pinacensis, Maurolyco Panacensis dicitur. Apud Mombritium S. Ioannes cognominatur Panariensis, a Ioanne Calo Penariensis, incorrecte in MS. codice S. Maximini Byuariensis, in alijs MSS. Pennariensis, & contracte Pannensis, Ferrario Panarensis, Trithemio Pennatensis. Baronius in Notis ad Martyrol. Rom. arbitratur magis genuina lectione ciuitatem Pennensem probandam, quod ciuitas ea fuerit apud Vestinos, in hodierno Aprutio, vbi collocat eius monasterium; interim Galesinium secutus, [non fuit apud Vestinos in Aprutio.] Pinnensem inscripsit his verbis Martyrologio Romano: Apud Pinnensem ciuitatem natalis B. Ioannis magnæ sanctitatis viri: qui de Syria in Italiam veniens, & constructo monasterio multorum seruorum Dei per quatuor & quadraginta annos Pater existens, clarus virtutibus quieuit in pace. Contra hanc Baronij in Notis obseruationem monuit nos litteris Bernardinus Campellus, cuius humanitatem & eruditionem Spoleti coram non absque admiratione intuitu sumus: a quo exactam rerum Spoletanarum historiam omnes expectant. Ita ergo nobis scripsit: Ioannes Abbas Panacensis idem est cum eo, quem alij Pinnensem dicunt. [Sed prope Spoletum in Vmbria:] Panacensis dictus est a vico Panaca prope Spoletum, apud quem Pater extitit plurium monachorum. Pinnensis, Pennariensis, Pinarensis, appellatus ab exteris Martyrologistis ex ignorantia vici præfati, tam ignoti quam ignobilis. Eumdem tamen ad Ecclesiam Spoletanam pertinere conuincitur ex Actis, in quibus mentio fit Ioannis Archiepiscopi Spoletani. Quid enim Antistiti Spoletano cum Ioanne, si is non apud Spoletum, sed apud Pinnensem ciuitatem vitam peregisset? Sed & illum Spoletanæ ciuitati Beda & Rabanus ad XIV Kalend. Aprilis tribuunt, & in Ecclesia Spoletana quot annis eius memoria in fastis celebratur. Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ annotat huius natalem in Ecclesia Spoletana XIII Kalend. Aprilis celebrari: quod factum arbitramur, ob hodiernum diem veneratione S. Iosephi impeditum. Addit Ferrarius abditissimum locum, in quo S. Ioannes se recepit, fuisse ab vrbe Spoletana tribus millibus passuum distantem, cui Parana nomen erat, nunc vero vicus Perchij nominatur: vbi erexit tuguriolum ad pyri radicem, vnde & Pyrensis dictus est. Pyrus autem illa ad nostra etiam tempora extabat, extaretque nisi a rustico quodam fuisset excisa. Eadem de vico Perchij, sed quinque millibus passuum distante, habet Ludouicus Iacobillus, prout infra in actis legitur.

[4] Tempus, quo floruit S. Ioannes Abbas, ex ætate S. Ioannis, Episcopi Spoletani cognoscitur, quem Vghellus tomo 1 Italiæ sacræ asserit circa annum quingentesimum fuisse ad illam Cathedram euectum, [floruit seculo 6,] & Concilijs Romæ a Symmacho Pontifice annis primo, secundo & quarto post quingentesimum celebratis interfuisse, & tandem sub Totila martyrij palma coronatum, euolasse in cælum anno DXLI, XIX Septemb. quo die eius Acta erunt excutienda. S. Ioannem excepit S. Laurentius Illuminator, cuius Vitam ex Iacobillo dedimus III Februarij: in qua dicitur cum alijs viris Apostolicis venisse ex Syria in Italiam, interque illos fuisse huius cognatum Ioannem, quem hunc esse Abbatem, arbitrantur supra citatus Ferrarius & Iacobillus ad hunc XIX Martij.

[5] Trithemius lib. 3 de Viris illustribus Ord. S. Penedicti cap. 283 hoc eum elogio exornat: Ioannes Abbas monasterij Pennatensis, [an Benedictini Ordinis?] vir doctus & sanctus: cuius virtus caritatis & pietatis in pauperes præcipua laude prædicatur, monachos suos verbo & exemplo magnifice legitur instituisse: cuius festum agitur quarto Calendas Aprilis. Cum Trithemio ad XXIX Martij refertur in MS. Calendario Sanctorum Ordinis S. Benedicti, sed VVion mendum typographicum arbitratus, XIV Calendas Aprilis legi debere bene censet. VVionem sequuntur Dorganius, Menardus, Bucelinus, alijque Benedictini: quorum sensum mallemus ex antiquis scriptoribus commendari & approbari. Consulat lector ea, quæ de monachatu S. Herculani Episcopi Perusini, qui vna ex Syria venisse paßim traditur, diximus ad primum diem Martij pag. 48.

VITA
Ex varijs MSS. & Mombritio.

Ioannes Abbas Paranensis, prope Spoletum in Vmbria (S.)

BHL Number: 4420

[1] [Egrediens e Syria,] Factum est in diebus illis cum B. Ioannes regrederetur de prouincia Syria, orauit ad Dominum, dicens: Domine Deus cæli & terræ, Deus Abraham & Deus Isaac & Deus Iacob, Deus Patrum nostrorum: [orat Deum:] qui fecisti cælum & terram cum omni ornatu suo: qui suspendisti mare a sermone iussionis tuæ: qui clausisti abyssum & a signasti desuper gloriose: & a potenti nomine tuo omnia verentur, & contremiscunt a facie virtutis tuæ: te deprecor, qui es lumen verum, illumina sperantem in te, prosperumque facias iter meum, in quo nunc dirigor: vt hoc mihi signum sit, vt vbicumque ambulauero, & psalterium meum dedero, b & ipsa die illud mihi non restituitur; ibi me facias permanere.

[2] Vnde & factum est, vt veniret in Italiam circa c Ciuitatem metropolim, iter plus minus milliario quinto in fundo Agello, & inuenit d ibi quamdam e ancillam Dei secundum orationem suam, & dedit psalterium suum ancillæ Dei. Et postmodum requisiuit eum, & dixit ancilla Dei: Vbi vadis, serue Dei? Mane hodie, & in die crastino vade. Et dum multa loquerentur, detinuit illum in illa nocte: & mansit in eodem loco. Et memoratus est B. Ioannes orationem, [in Italia hospitio excipitur ab ancilla Dei] quam fuderat ad Dominum: & dixit in corde suo: Vere hic est obsecratio mea, & hic permanebo.

[3] Mane autem facto, recepto psalterio suo, perrexit inde non longe plus minus, quam sagittas quatuor. [ab Angelo addiscit lolum habitationis:] Et ecce Angelus Domini apparuit illi, & antecedebat eum, & dum venisset ad locum, dixit ei Angelus: Sede hic, serue Dei excelsi, quia hic tibi præcepit Dominus permanere. Et hæc dicens, applicuit eum sub arbore, & dixit: Hic habebis congregationem magnam, & requiem. Tunc S. Ioannes Confessor Christi ibi sub arbore sedit.

[4] Hæc igitur mense Decembre acta sunt: in illo autem tempore, secundum consuetudinem mensis, [sedens sub arbore hyeme florente] præ nimio frigore gelauit fortiter, & omnis terra illa arida facta est: arbor autem, sub qua B. Ioannes quiescebat, florebat sicut lilium. Eodem vero tempore cum transissent venatores per locum illum, inuenerunt beatissimum Ioannem seruum Dei sub arbore sedentem, & æstimauerunt eum exploratorem esse: & interrogabant eum dicentes. Vnde huc venisti? Tunc B. Ioannes narrauit eis omnia, [reperitur a venatoribus:] quomodo in Italiam aduenisset. Tunc admirati sunt omnes, quia tale vestimentum numquam viderant. Et dixit ad illos B. Ioannes: Nolite filioli, nolite mihi molesti esse, propter seruitium Domini mei Iesu Christi in istum locum veni.

[5] Attendentes autem ad arborem (arbor vero fulgebat sicut lilium) tunc cognouerunt viri, [inuisitur ab Episcopo Spoletano] quia Dominus erat cum illo: & nuntiauerunt hoc factum B. Ioanni Episcopo Spoletanæ ciuitatis. Et dum hoc audisset B. Ioannes Episcopus, repletus est gaudio magno: & exurgens perrexit ad locum, vbi B. Ioannes seruus Dei Dominum deprecabatur. Et dum vidissent se inuicem, præ gaudio lacrymas fuderunt ad Dominum. Et inquisiuit ab eo B. Ioannes de omnibus his quæ scripta sunt.

[6] Tunc omnes qui aderant egerunt gratias Deo, Domini autem misericordia collecta multitudo populi, [in monasterio ibi extructo, moritur:] ædificauit ibi monasterium, & habitauit ibi cunctis diebus vitæ suæ: & sedit in eodem loco annis quadraginta quatuor, & requieuit in pace, & depositus est cum hymnis & canticis: vbi præstantur beneficia Dei vsque in hodiernum diem: [claret miraculis] cæci ibidem illuminantur, dæmonia effugantur, leprosi mundantur, & fiunt ibi diuina officia vsque in præsentem diem, præstante Domino Iesu Christo, qui viuit & regnat in secula Amen.

[Annotata]

a Mombritius. Signasti desuper: gloriosum & potens nomen tuum omnia verentur: MS. Spoletanum: Signasti desuper gloriosum, & potenti nomini tuo omnia verentur.

b MS. S. Maximini. Et ipsa die mihi eum restitueris. Ado & Ioannes Calo. Et eadem die mihi redditum fuerit.

c Hinc videntur duo nomina deesse & legendum, ciuitatem Spoletum, Vmbriæ metropolim, & ita legisse Rabanum & auctorem Bedæ excusi.

d Apud Panarensem aut Panacensem vicum, pro quo vrbem scripsere alij.

e Matrona dicitur ab Adone & aliis.

DE S. LACTINO ABBATE IN HIBERNIA.

AN. DCXXII

[Commentarius]

Lactinus Fundator & Abbas de Achadhur in Hibernia (S.)

BHL Number: 4669

[1] Intereos Sanctos, qui Benchorensis monasterij a S. Abbate Comgallo erecti principia illustrarunt, indeque ad nouam coloniam deducendam mißi, [Lactinus ex monacho Benchorensi] in patria partim, partim peregre, haustam sub tali magistro disciplinæ monasticæ formam propagarunt, S. Lactinus fuit Athadhurensis in Osseria monasterij fundator, [Abbas Achadurensis] deinde & Cluain-fertensis in Lagenia Abbas, iuxta quod magistro eius Moluano (discipulum nescio quo exerrantis calami vitio Colganus scripsit) antequam nasceretur, fuerat diuinitus significatum, & a S. Dagano diu postea prædictum; prout in Vita S. Moluæ siue Lugidij ad IV Augusti danda his verbis legitur: Aliquando S. Molua venit ad S. Daganum Abbatem salutandum: & interrogauit sanctus senex Molua S. Daganum, quis esset in loco suo post se? & prædixit prophetice S. Daganus dicens: [& in Clainserta S Moluæ successor] B. Lactenus sedebit in Sede tua post te, & hoc placuit S. Moluæ. Episcopali quoque charactere eumdem insignitum fuisse tum ex illius temporis vsu, quo ijdem fere & Abbates & Episcopi erant, tum ex Hagiologijs probabile fit: de eo namque MS. Florarium Sanctorum, Hermannus Greuen in additionibus ad Vsuardum, itemque Ferrarius & Canisius scribunt: In Hibernia S. Lactini Episcopi & Confessoris: [Episcopus dicitur in Hagiologiis] quos sequitur Dempsterus, in Menologio suo etiam Lactinum scribens.

[2] Eiusdem, præter Mariani Gormani & Tamlactense Martyrologia, etiam Calendarium Casselense meminit, atque Lactocum nominat: S. autem Ængußius consueta Hibernis additione Molactocum. Cultum illius inter Hibernos solennem probant quæ sub finem proferemus ex Colgano: [Acta maiori ea parte deperdita,] Vitam eiusdem satis prolixam exstitisse aliquando ex eo potest initio constare, quod ex MS. nostro Dubliniensi, quod semper Laccinum scribit, proferemus: quamuis eo vix alia quam pueri tironisque miracula contineantur: cui adiungemus ea quæ de ipso narrat auctor Vitæ S. Mochuddæ siue Carthagi iunioris ad XIV Maij: ac denique concludemus cum ijs quæ Colganus collegit, omissis tamen quæ ipse ex S. Senani Vita descripsit: nam prout ad VIII Martij diximus, fieri difficulter potest, vt eorum conueniant tempora: imo moriente Senano natus fortassis nondum erat, quem quindecim annorum puerum ad Benchorense monasterium adductum atque S. Moluæ commissum esse a S. Congallo, [ex parte hic data] Vita ipsius tradit: Quod si, vt dicitur S. Moluæ in eodem monasterio existenti S. Lactini natiuitas fuit prænuntiata ab Angelo post annum decimum quintum futura dumtaxat: consequens erit, illum vix maiorem octogenario obijsse anno DCXXII, & annis fere viginti post Senani mortem editum esse in lucem. Vitæ autem initium, quod diximus, tale est.

[3] Beati Lactini sanctitatis & magni meriti primum fuit iudicium, [Patria & parentes:] quod viro sancto, Molua nomine, sub Congalli Abbatis regula in Beuchuriensi ciuitate degenti, Angelus apparuit, & huius viri natiuitatem post quindecim annos futuram prædixit. Eidem quoque mirum in modum necdum existentem Lactinum deputauit socium & destinauit amicum, cuiusmodi oraculum sancti viri animum vehementius exhilarauit. De eo namque fertur, quod numquam riserit, donec S. Lactinum natum audiuit. Sanctus autem Lactinus ex parentum generositate nobilitatus de regione Munsteria a fuit ortus: hæc autem regio Corcagiæ ciuitati est vicina. Pater S. Lactini Torphurus b appellabatur, & mater eius Senecha vocabatui: hic ab ipsis natiuitatis suæ primordijs, imo ante ipsam natiuitatem magnis claruit signis. [materno lacte visus restituitur cæco,] Nam cum adhuc in vtero esset & mater tantum pariendi præludia sentiret, lac de mammis matris eius expressum vultuque c suffusum senem illuminauit cæcum d; & quam prius cæcus ille adire voluit, mirum dictu! Romam, terrarum pelagique spatijs remotam, velut prope positam miraculoso fulgore radiatus aspexit. O stupenda Conditoris opera, qui matris adhuc in vtero clauso tantam gratiam contulit, vel nihil adhuc meritum tanta signorum gloria sublimauit! sic Iacob adhuc in ventre matris positus est electus, sic Ieremias antequam de vtero exiret, est sanctificatus. Et Ioannes in Elizabeth aluo, cum sui Domini Matrem aduenientem cognoscens exultaret, spiritu est afflatus.

[4] Sanctus igitur Lactinus mox vt natus est, quia gemma lucida longe latere non potuit, [& ad pueri baptismum fons e terra elicitur.] talis miraculi claritate primum refulsit. Locus, in quo natus est, aqua vel fons, vel fluuius ibi non erat. Porro senior ille, venerabili nomine Mohemeth, qui cæcus fuerat, sed (vt iam dictum est) oculos recuperauerat, infantem parabat e: & cum in promptu aquam non haberet, manum infantis tenuit, & cum ea terræ signum Crucis impressit, quo facto sine mora de arido terræ gremio fons largissimus exiuit, de sicco cespite salientis aquæ fluctus erupit f. Quod vt vidit S. Mohemeth, Deo gratias reddidit, & infantem in hac aqua, tam recenter ad eius obsequia condita, baptizauit: postmodum parentibus nutriendum tradidit: ipse vero remeans ad patriam cum gaudio discessit. Mense hinc completo S. Lactinus ab aliquibus, prioris baptismatis vel ignaris vel non recordatis, ad B. Elpheum ductus est, [B. Elphei de eo prophetia,] denuo rebaptizandus. Sed S. Elpheus videns eum diuina gratia plenum, iam baptismate fuisse præmeritum g agnouit: quapropter eum baptizare iure recusauit, probans Sacramentum baptismatis iterari non debere, & semel baptizatum rursum baptizari non licere. Multa vero de infantis sanctitate & meritorum eius amplitudine vir Domini Elpheus, vt in prophetia conscius, imposterum prædixit: quibus auditis qui ferebant infantem, domum cum gaudio remearunt.

[5] [& infantia eius miracula.] Fuit igitur annona Prouinciæ, in qua S. Lactinus nutriebatur, aliquando vitiata & in tantam amaritudinem versa, vt omnes ex ea gustantes statim infirmarentur, & tamquam si medicinalem potionem ad interiora ventris purganda sumerent, vomere cogerentur: solus Lactinus, adhuc tener infantulus, huius amaritudinis molestiam non sentiebat, quia nihil ei nocebat. Quo comperto farinula victui Lactini deputata communiter per omnes, quos pestis læserat, est diuisa; de qua modicum vniuscuiusque blado cum est admixtum, panis terræ dulci sapori redditus est, & amaritudo cessauit. Alio quoque tempore matris eius vber intimuit, & ex illo tumore vulnus acerrimum erupit: quod adeo venenatum fuit, vt ex eo putredo pestifera profluens, pene totum consumeret; sed de infantis manu signo Crucis facto tumor euanuit, & vulneris vestigium non remansit. Vaccas quoque patriæ morbus inuaserat alia vice, & tanta strages fuit armentorum, vt ex diuitibus pauperes, & ex locupletibus fierent indigentes: vacca quoque candida corpore, sed capite rufa, cuius lacte S. Lactinus alebatur, eodem morbo interijt; sed sancto puero in sinu matris ad eam delato protinus reuixit, & lacte eius ceteris vaccis adhibito morbus cessauit. Hæc sunt opera quibus S. Lactini claruit infantia.

[6] Decimo quinto igitur ætatis suæ anno S. Lactinus ab Angelo admonitus Congallum Benchuriensis vrbis Abbatem, [Angeli sui monitu Benchoriam adit] cuius tunc temporis opinio Religionis per totam Hiberniam creuerat, adijt docendus. Erat enim Vriel Angelus eius custodiæ semper a Deo deputatus, & omnium viarum eius comes indiuisus, ad cuius consilium suos mores disponebat: & actus quoque eius instinctu, præfatum Abbatem magistrum sibi præ ceteris elegit ac præceptorem. Sanctus itaque Lactinus cum ad Benchuriam ciuitatem peruenisset, [& litteras ibi discit.] mox Congallo iubente iunctus est beato viro Molua, quem sibi quondam Angelus, vt prædictum est socium præparauerat & collegam. Hoc itaque viro docente cœpit psalmos dicere: h in psalmis autem legendis talem obseruabat modum: de prima quinquagena tres psalmos in nomine Trinitatis vno quoque die legebat. Secundum in tribus diebus finierat, & tertium similiter in tribus diebus consummauerat. In hunc modum sine aliquo negligentiæ interuallo legens, & cum omni diligentia studium exequens, trigesimo ætatis anno scientiæ culmen attigit, vt in omnibus Scripturis peritus fuerit.

[7] [nouæ ciuitatis muro] Præterea Benchuriæ ciuitas nouiter fundata sub B. Congallo cœperat a Fratribus ædificari, murique ambitu per circuitum muniri: sed quia fidelium profectibus inuidere solet hostis antiquus, quidquid Fratres ædificabant in die, potestas aduersaria destruebat in nocte; & diabolicæ legiones hinc inde volitantes & visibiliter apparentes Sanctos infestabant; & quantum in ipsis locorum assuetorum & ab ipsis quasi hæreditario iure diu possessorum habitationem prohibebant: sed pastor bonus, [sæpe a dæmonibus subuerso,] pastor prouidens, videlicet Congallus, qualiter istos repelleret & gregem suum seruaret incolumem non ignorans, numerum definitum ex Fratribus instituit ad murum custodiendum. Triginta itaque Fratres vnaquaque nocte prope muros excubabant, & noctis vigilias in psalmis & canticis spiritualibus & ceteris Dei laudibus transigebant, & sic laborem suum a diabolicis incursibus inuiolatum obseruabant. [aduigilare iussus] Quadam nocte S. Lactino cum socijs suis hæ vigiliæ sunt indictæ: quatuor enim socios habebat ipse quintus, & hi quinque tanta dilectionis alternæ gratia floruerant, vt eorum societas exemplo careret: vnius enim lucrum singuli suum reputabant profectum, & vnius incommodum per compassionem in singulos videbatur esse diuisum, & sic omnem vitæ suæ cursum quo simul erant sine murmure & sine aliqua discordiæ perturbatione transegerant. Istis igitur, [eidem consulit cruce sua in eo collocata,] sicut prædiximus, prænotatæ vigiliæ sunt indictæ: sed S. Lactinus, qui inter eos erat iunior, solus muri custodiam suscepit, & alijs otium dormiendique licentiam concessit: ipse autem ad murum perrexit, & ibi suam crucem, quam diximus auream, in muro fixam & suo collobio velatam reliquit, & ad domum remeans illa nocte cum socijs permansit; sed mane surgens murum integrum & in nullo læsum inuenit. i

Cætera desiderantur.

[8] Qvantaautem excelluerit caritatis & prudentiæ prærogatiua, & miraculorum gratia colligimus ex Vita S. Mochuddæ siue Carthagi; Postea S. Lacteanus Abbas misertus sancto Patri Mochuddæ & monachis eius, [S. Mochuddam vaccas nolentem admittere,] cū triginta vaccis & tauro, & duobus armentarijs, & duobus lustiscis & vasis ad ciuitatem Rathen perrexit, & in proximo loco ciuitati abscondit sua, & exiuit in monasterio, simulatoque dolore, quæsiuit lac. Statim minister indicauit Patri Mochuddæ, quod S. Lacteanus caussa infirmitatis lac quæsijsset. Tunc S. Mochudda pateram repleri aqua iussit, & benedicens illud factum est lac nouum, quasi nuper mulsum, & allatum est S. Lacteano. S. Lacteanus vero sciens diuinitus quod factum est, benedixit illud, & iterum in aquam conuersum est; & ait, lac postulaui & non aquam. Post hæc dicta & facta, Magister hospitum inter Sanctos ministrabat. S. Lacteanus dixit coram omnibus; Pater noster Carthagus bonus monachus est, [pio astu ad hoc inducit] sed successores eius non facient lac de aqua; dixitque Magistro hospitum, dic S. Mochuddæ, quia non manducabo in hoc loco, nisi eleëmosynam, quam tuli fratribus istius loci, suscipiet. Et promisit S. Carthagus illam suscipere. Tunc discipuli S. Lacteani vaccas cum ceteris S. Mochuddæ monachis assignarunt; & S. Mochudda ad S. Lacteanum ait: Nolui a quoquam vaccas in hoc loco recipere, sed tamen pro timore & honore tuo suscepi. Cui ait S. Lacteanus: ab hac die abundantia semper erit rerum temporalium apud tuos, & multitudo virorum religiosorum in ciuitate tua, in qua migrabis ad Christum, per seculum erit; de hoc enim loco expulsus eris. Posthæc Sancti se salutantes inuicem, fraternitatem inter se hic & in futuro firmauerunt.

[9] Hæc ibi: Colganus autem ex compilatione Ioannis Kerkested, in Bibliotheca Vaticana existente, de præcipuis Hiberniæ Episcopis & Abbatibus, [peruigil Momoniensium custos] dicit a S. Lacteno mortuum fuisse resuscitatum: deinde subiungit quod S. Cumineus Connerensis in suo opusculo de specialibus prærogatiuis & virtutibus quorumdam ex præcipuis Hiberniæ Sanctis indicat, ipsum strenuum extitisse propugnatorem Mumoniensium, in quibusdam dissidijs ortis inter ipsos & alios quosdam Hiberniæ Principes; virumque continuis vigilijs & raræ carnis castigationi assuetum. In more, inquit, habuit S. Lactinus strenuus pugil; (quod non fuit exigua carnis castigatio) sine intermissione in vigilijs stare pro Momoniorum defensione.

[10] [& miraculis clarus post mortem.] Decessit vir sanctus miraculis & virtutibus clarus anno salutis sexcentesimo vigesimo secundo, vt domestici testantur Annales. Nec solum in vita mirabilia legitur operatus; sed & post mortem ad hunc vsque diem in diuersis locis, & præsertim apud quemdam fontem diœcesis Casseliensis ipsi sacrum, prope locum, Liosnasciath nuncupatum, ad hunc vsque diem continuis infirmorum curationibus, alijsque innumeris claret miraculis. Vt specialis patronus inuocatur contra veneficia, aliasque dæmonis infestationes; eiusque meritorum intuitu, inenergumenis, possessis, obsessis, aliaue dæmonis arte infestatis curandis diuina virtus mira indies, præsertim apud prædictum fontem, operatur, vt ex testibus, qui id experimento probauerunt, accepimus. Præter prædictam Ecclesiam de Achadh-vr, in diœcesi Ossoriensi, [ac variis in locis cultus.] & aliam de Belach-abrat, extat & alia Ecclesia Lis-lachtin ex eius nomine appellata, diœcesis Ardfertēsis in Mumonia, ipsi olim dicata vbi est cœnobium Fratrum Minonorum strictioris Obseruantiæ anno millesimo quadringentesimo sexagesimo quarto per O Conchouarium Kierragiæ Dynastam fundatum. Eiusque natalis iuxta domesticos & externos Martyrologos hac XIX Martij celebratur.

[Annotata]

a Imo Mus-keria, siue vt olim Hiberni Muskregia, Corcagiensis Comitatus pars occidua. Errori occasionem dedisse potuit, quod ipsa Momonia, in qua est Muskeria, Mounster Anglis nominetur.

b Colganus ex Genealogico Sanctilogio filium facit Corprei, atque ad attauū Corpreum Muscū, Conarij Hiberniæ Regis filium, deducit: sed cum hic anno Christi CLXV dicatur obijsse; vereor, inquit, ne aliqui intermedij gradus omissi sint, interq; eos iste, Tabenus a Quatuor-Magistris nominatus in Annalibus: ego vero metuo ne consueta genealogorum ceterorum-leuitate illustris & nota origo quæsita sit, quam Torphurus pater præstare non poterat.

c Melius suffusum.

d Vide simile in Vita S. Pulcherij XIII Martij num. 7.

e Supple baptizare, vel ad baptismum.

f Vide idem omnino miraculum in Actis S. Patricij num. 7 Vitæ Tripartitæ.

g Rectius præmunitum.

h Forsitan discere, quod magis cum sequentibus conuenit.

i Vnde patet aliquid deesse in præcedentibus: nullam enim hactenus crucem hic legimus.

DE S. LEONTIO EPISCOPO SANTONENSI IN GALLIA.

SECVLO VI

[Commentarius]

Leontius Ep. Santonensis in Gallia (S.)

[1] Antiquaapud Aquitanos vrbs Santonensis est, Sede Episcopali exornata, in qua plures Sanctorum tabulis adscripti reperiuntur Episcopi, inter quos S. Leontius seculo Christi septimo claruit, memoratus ab Antonio Monchiaceno Demochare, Ioanne Chenu, Claudio Roberto, & Sanmarthanis fratribus, in Catalogis Episcoporum Santonensium, & Sancti titulo ab illis honoratus. [Sancti titulus] Hoc eum elogio in Martyrologio Gallicano exornat Saussatus: Apud Santonenses S. Leontij Episcopi, S. Palladij successoris, Sanctorum amicitia & imitatione clari: qui cum egregijs moribus Clerum informasset, templa eximijs structuris exornasset, gregem sanctæ vitæ exemplis in semitas salutis deduxisset, meritis diues ad superna gaudia gloriose transmeauit. Celebris eiusdem memoria fit in Ecclesia Santonensi, in cuius Breuiario, Pictauij in officina Marnesiorum fratrum anno MDXXXVIII impresso, [Officium Ecclesiasticum.] notatur ad XIV Kalendas Aprilis festum Leontij Episcopi Santonensis IX Lectionum: quarum sex fere desumuntur ex Vita S. Maclouij siue Machuti, aut Macuti, Episcopi Alethani in Britannia Armorica, danda XV Nouembris: in cuius Vita nullus apparet certus character temporis, & forsan iuuandus ex tempore Vitæ S. Leontij, qui illum sepeliuit, & interfuit Synodo Remensi sub Sonnatio Episcopo habitæ anno DCXXIV aut sequente, vti late deduximus lib. 4 Diatribæ nostræ de tribus Dagobertis Regibus Francorum cap. 1. Legitur etiam in eius festo hæc Oratio. Deus qui Beatum Leontium Confessorem tuum atque Pontificem in terris vita laudabili decorasti, [Oratio.] & in cælis æterna gloria sublimasti: eius quæsumus suffragantibus meritis vita nostra apud te commendetur. At Lectiones de Vita sunt istæ:

[1] [Lectiones ad Matutinum.] Eodem seculo apud Xanctonas virtutum omnium integritate conspicui fuere Macutus & Leontius, Xantonicæ ciuitatis Pastor, maiorum stemmate insignis; fide, pietate & caritate insignior: quod in Episcopatu eius gesta testantur.

[2] Hic agnoscens virtutes, quibus apud suos celebris erat Macutus; ei villam quamdam non parui prouentus ad inhabitandum, & fructus quibus cum suis cœnobitis aleretur, liberaliter donauit.

[3] Donaueruntque eidem Macuto eius villæ & pagi incolæ asellum, quo ad ligna vehenda in suum vsum vteretur: quem cum lupus incautum deprehendisset ac vorasset, iussus est vorax lupus in aselli officium clitellatus ac cingulis subcinctus succedere: quod lupus volens & mansuetus quamdiu vixit præstitit.

[4] Postea supplicauit Leontius Episcopo Macuto, vt secum dignaretur suam diœcesim parrochiatim, vbertim ac vicatim visitare: paruit Macutus Leontio. Cumque visitando venisset in villam, cui nomen Brya, Macuti precibus puer duodennis a morte suscitatus est.

[5] Postmodum, cum annos triginta tres supra centum attigisset Macutus, fatis felicibus concessit: cuius corpus reuerenter pio funere honorauit Leontius, sepeliuitque in æde, eidem Macuto consecrata, proxime Xanctonensis vrbis mœnia, qua occasum respiciunt.

[6] Tum demum Leontius, postquam suo muneri perquam strenue satisfecit, multis annis plenus virtutibusque plenior, sentiens sibi supremum mortis instare diem, non minus hilariter, quam feliciter migrauit ad Dominum, corpusq; eius in cœnobio Diui Eutropij inhumatum est.

DE SS. LANDOALDO ARCHIPRESBYTERO, AMANTIO DIACONO, ADRIANO MARTYRE, IVLIANO, VENCIANA ET ADELTRVDE, WINTERSHOVII ET GANDAVI IN BELGIO,

SEC. VII.

Commentarius præuius.

Landoaldus Archipresbyter, VVintershouii & Gandaui in Belgio (S.)
Amantius Diaconus, VVintershouii & Gandaui in Belgio (S.)
Adrianus Martyr, VVintershouii & Gandaui in Belgio (S.)
Iulianus, VVintershouii & Gandaui in Belgio (S.)
Vinciana, VVintershouii & Gandaui in Belgio (S.)
Adeltrudis, VVintershouii & Gandaui in Belgio (S.)

[1] Depositio S. Landoaldi celebratur XIX Martij Officio Ecclesiastico apud Gandenses, & in varijs antiquis Martyrologijs: ex his MSS. Treuirense S. Martini & Vltraiectinum S. Mariæ solum addunt titulum Confessoris. Presbyterum appellat Greuenus in Auctario Vsuardi, [Cultus sacer S. Landoaldi,] & Archipresbyterum MS. Tornacense S. Martini. Longiora ex Actis encomia habentur in MS. Bruxellensi S. Gudilæ & MS. Florario Sanctorum. Galesinius socium ei iungit his verbis: In portu Ganda S. Landoaldi Presbyteri & Amantij Diaconi. De eisdem ita legitur in hodierno Martyrologio Romano: Gandaui SS. Landoaldi Presbyteri Rom. & Amantij, [Amantij,] qui a S. Martino Papa ad prædicandum Euangelium missi, multis post obitum sunt illustrati miraculis. De eisdem longum habet elogium Saussaius in Martyrologio Gallicano. Molanus in Additionibus ad Vsuardum plures iungit socios his verbis: In portu Ganda depositio S. Landoaldi Confessoris & Archipresbyteri. Hic B. Lambertum Episcopum in pueritia nutriuit, & sacris litteris erudiuit. Item natale sanctorum sociorum eius Amantij Diaconi, Adriani Internuntij & reliquorum, qui cum eo quiescunt apud Gandauum in ecclesia S. Bauonis. [Adriani Martyris,] Celebrat S. Landoaldum cum socijs, sed suppreßis nominibus, Canisius in Martyrologio Germanico: at Balduinus VVillotius hos exprimit socios, SS. Amantium, Adrianum Martyrem & sanctas Virgines Vincianam sororem eius & Adeltrudem. [Vincianæ, Adeltrudis, & Iuliani,] Illis adiungit S. Iulianum Molanus in Natalibus Sanctorum Belgij, & singulorum elogium ex Actis potißimum adiungit. At S. Landoaldum addit, quia Romanæ Ecclesiæ Archipresbyter fuit, Cardinalem, vt solet S. Hieronymus Presbyter, ex vulgari iudicio pingi. S. Adrianum inter Martyres Christi honorari & pingi cum baculo rurali & litteris in manibus tamquam nuntium. Præterea monet S. Adeltrudem ab aliquibus asseri esse filiam S. Bauonis, [An Adeltrudis filia S. Bauonis?] quam in huius Vita ad Kalendas Octobris elucidanda, tradit Theodericus Abbas ad summæ perfectionis fastigia eleuatam. De hac ista habentur in MS. Florario ad diem XXV Februarij: Natale S. Angletrudis Virginis, filiæ S. Bauonis Confessoris. In Vita metrica S. Bauonis appellatur Agletrudis. At S. Vinciana, Soror S. Landoaldi peculiarem etiam cultum habet die vndecima Septembris: vti S. Landrada Virgo, cuius sacra ossa simul Gandauum translata sunt, colitur VIII Iulij. Huius Acta tunc edentur.

[2] [Translatio celebris 1 Decemb.] Idem Molanus in Additionibus ad Vsuardum de hisce Sanctis agit ad Kalendas Decembris his verbis: In villa Wintershoue translatio Landoaldi Confessoris & sociorum, quæ facta est a S. Floreberto Episcopo Leodiensi. Meminit etiam in suo Martyrologio Canisius, sed nulla sociorum facta mentione: [5 Martij,] reliqua infra in Vita num. 7 leguntur, vbi num. 12 dicitur aliqua Translatio tertio Nonas Martij facta SS. Landradæ, Adriani Martyris & Iuliani: quam Martyrologio Gallicano inscripsit Saussaius. At celeberrima omnium eleuatio celebratur XIII Iunij, [& 13 Iunij.] quo die MS. Martyrol. Tornacense S. Martini ista tradit: Gandauo castro eleuatio corporis S. Landoaldi Confessoris: addit Molanus & sociorum eius, scilicet (vti apud Canisium exprimuntur) Amantij, Adriani, Vincianæ & Landradæ. Quo etiam die apud Gandenses eleuatio hæc seu translatio Officio Ecclesiastico celebratur.

[3] Acta horum Sanctorum continebat antiquus libellus, sed qui tempore incursionis Hungarorum circa annum DCCCCLIV per incuriam custodum conflagrasse dicitur infra num. 9 in Vita & historia Translationis, [Acta prima perierunt:] quam rogatu Abbatis & monachorum Gandensium conscripsit, aut certe publicauit Nodkerus Episcopus Leodiensis. Nam, vt in Chronico Gandensi legitur ad annum DCCCCLXXXI, S. Landoaldi & sociorum eius miracula veraciter diuulgata iussu Domini Nodkeri Pontificis eximij, sunt collecta, & per Dominum Herigerum, [alia iussu Nodkeri ab Harigero scripta:] eius didasculum ac Musicæ artis peritum, breuiter quidem sed satis discrete ac luculento sermone sunt descripta, & ipsius Episcopi auctoritate confirmata, atque sigilli eius impressione roborata, & Womaro Abbati cœnobij Gandensis omnibusque fideliter sunt missa. Quæ infra in Historia Translationis a monacho Gandensi num. 14 exactius explicantur: scilicet in plena Synodo miracula de hisce Sanctis coram Episcopo fuisse probata, atque eo iubente collecta, ac per Dominum Heyngerum, vt supra diximus, descripta &c. Qui hic Heyngerus, & supra Herigerus dicitur, & alijs Harigerus, videtur esse qui proœmium in Gesta Pontificum Tungrensium, Traiectensium & Leodiensium, a se edita nomine eiusdem Nodgeri Episcopi, inscripsit VVerinfrido Abbati Stabulensi: vti ea leguntur in veteri MS. Leodij ad S. Martinum adseruato, additurque eum non modo S. Remacli verum etiam ceterorum illius Sedis Pontificum tempora & gesta, quæ vndecumque potuere corradi, collegisse. Miræus etiam in Scholijs ad Sigebertum Gemblacensem de Scriptoribus Ecclesiasticis cap. 137 asserit eumdem Harigerum Vitam S. Landoaldi eiusque translationem duobus libris scripsisse, non Nodgerum Episcopum, cui eos adscribit Molanus. Mortuus est Harigerus Abbas Lobiensis anno MVII.

[4] Seiungimus a secundo libro Appendicem, vt nos ibidem annotamus, quia ea ex Historia Translationis, quam auctore monacho Gandensi damus, [Historia Translationis ex MSS. datur.] excerpta est. Reperimus eam historiam in peruetusto MS. Gandensi & altero MS. cœnobij Corsenduncani prope Turnhoutum Brabantiæ oppidum. Habemus priorem historiam dicto MS. Gandensi subnexam hac phrasi: Annotatio Nodgeri sanctæ Traiectensis Ecclesiæ Præsulis super Translatione sancti Confessoris Landoaldi Archipresbyteri sociorumq; eius. Sed hanc Nodgeri seu potius Harigeri historiam aut Vitam S. Landoaldi ante conscriptam fuisse, patet ex num. XI posterioris historiæ, vbi miracula omittuntur, quod accurate in priori relatione essent narrata. [Varia compendia.] In MS. codice Rubeæ-Vallis erant solum duo priora capita cum Appendice, vti ibidem obseruamus. Habemus & harum omnium compendia MSS. satis copiosa ex codicibus Corsenduncano, Rubeæ-Vallis & quodam tertio, cuius nomen non fuit appositum. Alia etiam compendia sunt typis excusa per Zacchariam Lippeloum, Franciscum Haræum, Bartholomæum Fisen Latine, Belgice per Heribertum Rosweydum, Gallice per Iacobum Dubletium, Guilielmum Gazetium & alios. Sed præ alijs laudandum foret illud, quod in Officio Ecclesiastico apud Gandenses recitari solet, nisi aliqua menda essent infarta.

[5] Characteres temporum, quibus floruerunt, discußimus VI Februarij ad Vitam S. Amandi, [Aduentus horum Sanctorum in Belgium anno 651,] potißimum § 12, pag. 833. vbi demonstrauimus S. Amandum tertium iter Romanum suscepisse anno DCL ad S. Martinum Papam, quando infra in Actis dicitur iterato adiuisse Romam, tunc anno sequente impetratis priuilegijs mense Ianuario reuersus est acceptis socijs SS. Landoaldo, Amantio, Vinciana, Adeltrude alijsque septem. Hæc Bartholomæus Fisen refert ad annum DCXXXIV. Verum tunc necdum præerat Ecclesiæ, qui eos misit S. Martinus, solum creatus anno DCXLVII. Post compendium Vitæ, in MSS. Corsenduncano & Rubeæ-Vallis contentæ, additur Denotatio defunctionis, Translationis & Eleuationis annorum Domini horum Sanctorum, ac primo loco ista leguntur: Depositio S. Landoaldi Vice-Præsulis, Archipresbyteri sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinalis apud prædictam villam Wintreshoue sepulti anno Domini DCXLVI. Quæ inde excerpta recitantur in Lectionibus Officij Ecclesiastici apud Gandenses. Verum eo anno adhuc Romæ degebat, & necdum creditur S. Lambertus natus, quem puerum imbuit: imo necdum natus erat Childericus, a quo postmodum Rege sumptus necessarios quotidie accipiebat: quod circa annum DCLXX factum arbitramur. Quamdiu postmodum in monasteriolo siue ecclesia VVintershouij a se constructa vixerit, [eleuatio reliquiarum anno 735,] non liquet. In præscripta denotatione ista libentius acceptamus: Eleuatio SS. Landoaldi, Vincianæ, Amantij, Adriani & aliorum Sanctorum a S. Floreberto Traiectensi Episcopo in ecclesia B. Petri de Wintreshoue in Kalendis Decembris solennizata anno DCCXXXV. Sedit S. Florebertus ab anno DCCXXVII vsque ad annum DCCXLVI, & colitur XXVI Aprilis. Aduentum sanctarum Reliquiarum ad vrbem Gandensem & monasterium S. Bauonis, [translatio Gandauum anno 980.] contigisse anno DCCCCLXXX die XXV Martij, earumq; ibidem eleuationem factam esse anno DCCCCLXXXII die XIII Iunij, ex Actis Translationis certo constat.

VITA
Iussu Nodgeri Episcopi Leodiensis ab Harigero scripta.
Ex varijs MSS. & Surio.

Landoaldus Archipresbyter, VVintershouii & Gandaui in Belgio (S.)
Amantius Diaconus, VVintershouii & Gandaui in Belgio (S.)
Adrianus Martyr, VVintershouii & Gandaui in Belgio (S.)
Iulianus, VVintershouii & Gandaui in Belgio (S.)
Vinciana, VVintershouii & Gandaui in Belgio (S.)
Adeltrudis, VVintershouii & Gandaui in Belgio (S.)

BHL Number: 4700, 4701, 4702, 4703, 4705, 4706, 4709, 4710

AVCTORE HARIGERO AB.

PROLOGVS.

Nodgerus, quem, etsi indignum S. Mariæ Sanctique Lamberti mancipium, prædicant tamen Episcopum, a Womaro venerabili in Christo Patri & Fratribus Gandensibus, omnibusque fidelibus quocumque locorum positis, [Acta antiqua perierunt:] hæc oculo non obliquo lecturis, perpetuitatem vitæ cælestis. Postulare, imo exhortari facultatulam nostræ modicitatis, Patres reuerendissimi, non dubitastis b, vt ex mirabilibus, seculis omnibus & gentibus prædicandis, nostrisque diebus, licet simus indigni, nobis quidem manifestatis, vobis insuper prærogatis, in translatione scilicet S. Landoaldi Archipresbyteri & sociorum eius reuelatis, quia ex nostra elati diœcesi, vestro, præordinante Deo, cesserunt iuri; debeamus, quantum ad nos vsque, fama vulgante, potuit perferri, omnium imo vestræ satisfacere petitioni. Iusta quidem petitio & digna exhortatio, quæ iuxta quemdam sapientem, & de præsentis honestate propositi, & de futuræ ætatis vtilitate coniuncta est. Nisi enim gesta eorum, incuria prædecessorum nostrorū deperissent, nobis hodieque sufficerent. Sed quanta audiuimus & cognouimus ea, & Patres nostri narrauerunt nobis, ea videlicet quæ adhuc nostra tenet memoria, rogatis scripto mandanda, ne itidem & nos damnemur a posteritate subsecutura. Positis ad hæc in ancipiti, quia præsulatum apud vos omnium artium artem constat esse & credi, suspensam mentem silentium librabat, illudque poëticum animum offendens, In siluam ne ligna feras, parum quid diffidentiæ importabat. Sed quia in culpa est animus, qui se non effugit vmquam, diffidentiæ torpor cessit, expostulatio vestra inualuit: nisi quod celeritas, quæ iuxta Socratem beneficium gratius facit, plus festinare, quam res expostularet, nos compulit. Erat namque ante nos dictum, vires, quas imperitia denegat, caritas subministrat: & quia incepto tantum opus est, cetera res expediet. Igitur adorsi sumus, ne vestram auctoritatem defugere videremur. Præsumenti enim auctoritas datur, cum credit, quem postulat, præstare posse quod petitur: [hæc vnde substituta.] & scienti econtra parere æqualis est gloria cum imperante. Si quis autem forte futurus obtrectator, obliquo hæc oculo non timuerit limare, & odio obscuro morsuque præsumpserit venenare: in eius satisfactionem Iesum & sanctos Angelos eius, iudiciumque futurum testamur, nos parum hic aliud posuisse, quam quæ aut a Presbytero Saraberto (id sancte iurante, a vobisque, vt ipse retulit, fortiter & horum merita Sanctorum obtestato) audiuimus, aut in scripto vestro nobis delato, fideliter mandata reperimus: exceptis dumtaxat ijs, quæ ex Episcopatu nostro decerpta, huic schedulæ pro temporis ratione videbantur congruenter præponenda. Valete, Datum tertiodecimo Kalend. Iulij, anno Dominicæ Incarnationis nongentesimo octogesimo, Indictione octauo, imperante Domino Ottone post mortem c patris anno octauo, Episcopatus nostri anno nono.

[Annotata]

a VVomarus creatus Abbas Gandensis anno 965, mortuus 982. Consule Gandauum Sanderi.

b Hæret diutius suspensus sensus hoc modo cum fine periodi tandem iungendus, vt ex mirabilibus… debeamus vestræ petitioni facere satis, quia ex nostra diœcesi &c.

c Otto I Imperator mortuus est 7 Maij feria 4 ante festum Pentecostes, ex quo tempore hic annus Ottonis II appellatur octauus, qui tamen viuo patre fuerat a Pontifice Romano coronatus sub finem 967, [Anni Ottonis 2 Imperat,] & sic numeratur sæpe dictus annus Christi 980, Imperij eius 13.

LIBER I.
S. Landoaldi & Sociorum gesta, translationes, miracula Wintershouij facta.

CAPVT I.
Viri Apostolici sub Francis in Belgio. Aduentus S. Landoaldi & sociorum.

[1] Francorum a regnum a sui principio semper infatigabile, tunc præ ceteris sibi collimitaneis visum est florere, cum iugo b Dominicæ fidei colla passum est inclinare; & quod prius adorarat, [Sub antiquo Francorum regno.] incendere: quod incenderat, voluit deinceps adorare. Maximum autem accepit incrementum & firmum sub eo sancta Dei Ecclesia statum, cum Chotharius Rex, iusta successione hinc c quartus, monarchiam singulariter trium regebat regnorum, & cum quadragesimum agebat annum, quem d Heraclius Augustus, sanctæ Crucis relator quartumdecimum. Hic sceptro suo nullius circumpositi sceptrum passus est occursare: sed quidquid pene Gallia & Germania Regum & gentium continebat, suis habenis studuit coërcere. Hic filium suum inclytum Dagobertum e Austrasijs præfecerat, eiusque dominio Germaniæ regnum coniunxerat. Quorum felicissimo tempore intantum exuberauit Christianitatis titulus vbique, vt pene rara aut nulla citra finitimos inueniatur hodieque Ecclesia, quæ non alicuius Sancti eius temporis nobis prætendat patrocinia. Sed vt sileamus interim de innumeris, sancti viri f Eligius & Audoënus Palatinis inceptabant insudare curis, B. g Arnulphus cum Romarico iam tunc intererant regalibus consilijs: Sanctus autem Amandus Aquitaniam natiuitatis suæ illustrabat auspicijs. [inter plurimos Sanctos erat sanctus Amandus,] Qui dum puer adhuc esset, patriam parentesque reliquit, Ogiamque insulam, ad Occidentem maris Oceani positam, expetiuit. Illic a Fratribus spiritualibus cum magno suscipitur gaudio: & quia sacras litteras didicerat, in Dei quotidie seruitio maiori feruebat desiderio. Post hæc ætate quidem adultior, sed animi intentione feruentior, apud Turones S. Martini expetijt sepulcrum: ibique eius interuentionis orauit auxilium, vt id sibi gratiæ apponi expostularet Dominum, quatenus peregrinationi totius vitæ suæ sibi concedat apprehendere cursum. Ab oratione surrexit, capitis comam sibi abscindi fecit, Clericatus adeptus honorem, omnem in Clero gratiam, peregrinando tamen, transcendit per ordinem h. Bituricos deinceps adijt, cum B. Austrigisilo eiusque Archidiacono S. Sulpitio sanctissime conuersatus, in cella a se ædificata per quindecim annos arctissimæ vitæ se addixit.

[2] [Episcopus Apostolicus ad conuersionem gentiū:] Deinde Romam quoque regressus, & a B. Petro per visum monitus, vt Gallias prædicationis caussa repedaret: tandē coactus a Rege ac Sacerdotibus, Episcopus ad prædicandum, vt tunc moris erat, est ordinatus. Circumquaque etenim Paganorum errore adhuc impendente, necesse erat tam religiosis Principibus quam Domini Sacerdotibus, alios ad verbum Domini annuntiandum, baptizandumque populum & confirmandum ordinare. Quod vt nemini forte videatur ambiguum, testis est i Taxandria, post multos hinc annos a B. k Lamberto idolorum culturis stirpitus liberata. Brachbantum quoque, multis erroribus gentilium irretitum; ab eius successore l S. Huberto ex parte correctum. Germania etiā pene tota, nouiter non solum conuersa, sed etiam nouis Episcopijs & ecclesijs illustrata pariter & ditata. Ex ijs alios nouimus prædicationi vsque ad obitum institisse, alios vacantibus Episcopijs aut Abbatijs postea subrogatos esse, alios nouis Ecclesijs Episcopia noua instituisse m. Beatus vero Amandus officium susceptū strenue impleuit & circumcirca positis (Vacceiam, id est, Vasconiam & Danubium vltra pertentans) verbum Domini annuntiauit, donec vires suas ad opus tam arduum videns non sufficere, Romam deliberauit iterato adire.

[3] Romanum vniuersalem Pontificatum Martinus Papa tum administrabat. [a S. Martino Papa impetrat adiutores SS. Landoaldum, Amantium, Vincianam & Adeltrudem,] Cui beatus Amandus votum suum, cuius obtentu venerat, aperuit: & vt sibi ad id opus peragendum suppetiæ mitterentur, n poposcit. Destinati sunt ei plures, quorum nomina exciderunt, adiutores: inter quos S. Landoaldus Archipresbyter, Amantius Diaconus: quos etiam comitatæ sunt sanctæ feminæ Vinciana & Adeltrudis, cum alijs viris & mulieribus septem. Per idem fere tempus B. o Ioannes, Tungrensium & Traiectensium feliciter regens Pontificatum, mortem occubuit. p Dagobertus vero Rex, qui patre defuncto rerum potitus auspicabiliter successerat, B. Amandum euocauit, eumq; Traiectensium Cathedræ præsidere fecit. Qui per triennium vicos & castra, verbum vitæ annuntiando, circuiuit: sed nil se proficere cernens, Sacerdotes insuper & Leuitas insultare sibi dolens, ad alia deinceps loca demigrauit. Incompertum est deinde, quanta temporis intercapedine plebs Traiectensium fuerit vsque q ad B. Remaclum sine pastorali benedictione, nisi quod fama ad nos vsque perferente accepimus, B. Landoaldum illic remansisse, & per nouem annos vices Pontificis administrasse.

[4] Cui opinioni illud nos facile facit accedere, quia refertur idem B. Landoaldus, specialem Patronum nostrum r, Sanctum scilicet Lambertum, prima pueritia nutriuisse. Propter quod & illustris vir Aper, eiusdem pueri pater, prædium vocabulo s Wintershouum, super Archa fluuium positum, eidem ad inhabitandum & ecclesiam construendam perpetuo iure concessit, & eumdem puerum, [S Landoaldus creditur instruxisse S. Lambertum. fontem Crucis signo elicuisse,] diuinis dogmatibus imbuendum, cum eo manere constituit. Vbi dum artifices operi insistunt, & aquam, vtpote de paludibus turbidam, fastidiunt, B. Landoaldus cum puero Lamberto, inuocato Christi nomine, cum Crucis protensione fontem limpidissimum baculi impressione omnium vsibus fecit ebullire, qui fidem dictis præbet vsque hodie.

[5] Alio itidem tempore cum vsui necessario ignis deesse videretur, accitus a viro sancto puer, ignem inferre iubetur. Cœpit idem imperio reniti, & cur statim iubenti non satisfecerit, palam fateri. Vas, inquit, Domine, [huic obediēs S. Lambertus ignem veste illæsa adfert.] quo ignis opportune importetur, deesse vides, & quo hunc modo inferri iubes? Promptus quidem tibi obtemperare mihi est animus: sed vt votis tuis contraire videar, ipse vasis cogit defectus. At pius Pater, vbi hæsitantis pueri animum persensit; Placetne, inquit, fili paternæ iussioni moram fieri, cum ea, qua tegeris, veste ignis satis commode queat inferri? Qua puer motus increpatione, cum præterea obedientiæ exemplo cogeretur, imperio Patris sane obtemperat, paulloque progressus, ignem requirere properat. Quo tandem inuento, nil adesse videns, quo eum opportunius ferret, gremium prunis ardentibus laxat, easque nihil cunctatus infra collocat, & ita veste illæsa ad Patrem vsque deportat. Tunc vir sanctus nouitatem miraculi secum altius considerare, felicisque pueri meritum perfectorum etiam non dubitat virtutibus comparare: quo quidem ardens elementum naturam suam vel ostendere timuit vel omnino coactum est occultare. At vbi ad populares aures recens adhuc miraculum accessit, tum omnium ore puer extollitur, tum etiam res diuinitus gesta cum obedientis merito, iubentis imperio asscribitur. Itaque ex vtriusque sanctitate, virtus eadem acta creditur. Operabatur & alia multa per eorum meritum illic Christus miracula.

[Annotata]

a Regni Francorum principium & progressum cum accurato calculo Regum deduximus 1 Februarij ad Vitam S. Sigeberti Regis.

b Chlodoueo 1 baptizato anno 494.

c Intermediis Chlothario I & Childerico, successit huius filius, Chlotharius II monarcha fastus anno 613.

d Heraclius, Phoca 27 Martij anni 610 occiso, factus est Imperator, adeoq; 14 annus regni eius & 40 Chlotharij cadunt in annum 623.

e Anno regni eius 38, Christi 621, aut, vt alij, sequente.

f Sunt hi duo simul Episcopi ordinati 14 Maij anno 646. Coluntur Eligius Nouiomensis 1 Decemb. & Andoenus Rotomagensis 24 Augusti.

g Est hic S. Arnulphus ex Episcopo Metensi eremi Vosagi incola, & colitur 18 Iulij. At Romaricus Ab. Luxouiensis 8 Decemb. sed hic in aula Theodeberti Regis diu ante vixerat.

h Ad Vitam S. Amandi late omnia deduximus 6 Febru. & correximus errores Nodgeri & aliorum. Coluntur, S. Austregisilus 20 Maij & S. Sulpitius 17 Ianu.

i De situ & amplitudine Taxandriæ late egimus libro 1 Diatribæ nostræ de Episcopis Traiectensibus cap. 2.

k Colitur S. Lambertus 17 Septemb.

l S. Hubertus Sedem Traiecto Leodium transtulit, & resumptum est nomen Episcopatus Tungrensis, vt alibi ostendimus: de S, Huberto agemus 3 Nouemb.

m Hæc ex Actis S. Amandi contracta. Consule cap. 4 & 5 & ad ea nostras notas, vti & Commentarium præuium.

n Σφάλμα hic ingens Chronologicum est, & ad Vitam S. Amandi explicatum. Est tertium iter Romanum post relictum Episcopatum Traiectensem anno 650 assumptum, quando S. Martinus erat Pontifex Romanus.

o S. Ioannes Agnus iam annis aliquot ante mortuus, scilicet anno 646 die 25 Iulij.

p Dagobertus iam ante anno 644 19 Ianuarij e viuis decesserat, tribus scilicet annis antequam S. Martinus crearetur Papa, Fuit S. Amandus Episcopus Traiectensis regnante apud Austrasios S. Sigeberto.

q Vno errore posito plures sequuntur. S. Amando immediate successit S. Remaclus, vt clare demonstratur ad illius Vitam.

r [S. Lamberti institutio.] Non meminerunt huius institutionis antiquiores Vitæ S. Lamberti scriptores, Godescalcus & Stephanus Episcopus Leodiensis: at quæ dicuntur referri, pro certo postmodum affirmarunt Nicolaus Canonicus & Renerus monachus in huius Vita. Diximus ad Vitam S. Amandi pag. 833 sub finem, non videri S. Lambertum natum esse ante annum 650. & Episcopum esse consecratum anno 677, ac potuisse S. Landoaldum numerari inter viros sapientes, a quibus tradunt Godescalcus & Stephanus, S. Lambertum sacris litteris edoctum,

s [VVintershoue.] VVintershouum, in lege Salica ibi lata legitur etiam VVindohaim seu VVidohaim; etiamnum pagus inter ciuitates Tungros & Hasletum, aliquantum ab amne dissitus. Describunt sequentia Nicolaus, Reinerus, Ægidius absque mentione fluuij.

CAPVT II
Variæ Translationes VVintershouij factæ.

[6] Qvorum rumore a Childericus Rex, tunc b Sedem habens apud c Traiectum, tactus compunctione, sumptus necessarios mittebat ei quotidie. [S. Landoaldus a Childerico Rege alitur:] Sed quadam vice Adrianus quidam, eiusdem beati viri ad Regem Internuntius, nimia auri & argenti pondera deportare creditus, a latronibus est interceptus, & in medio viæ loco Villari martyrium adeptus. Beatus vero Landoaldus, cursum vitæ præsentis explens, [post S. Adrianum occisum] in senectute bona repausationem indeptus, hominem exuit, brauium coronæ perennis accepit, sepultus in Ecclesia, quam ipse ædificauerat, & in honore B. Petri per Calendas Decembris dedicauerat. Decessit autem quartodecimo Calendas Aprilis. [moritur,] Sed & comites peregrinationis eius, supra denominati, suis, prout Christo libuit, [socij apud eum postea sepulti.] temporibus ab hac luce euocati, circa eum sunt in eadem ecclesia tumulati. Solus beatus nomine & merito Amantius Diaconus in eadem cum ipso theca, quia eius, vt fama fert, in baptismate filius extiterat, sepeliri est contentus.

[7] [Corpora a S. Floreberto transferuntur:] Plurimis deinde elapsis annorum curriculis, S. Florebertus, tertio loco post S. Lambertum regens Traiectense vel Leodiense Episcopium, audita illic multitudine signorum, monitus pariter responsis visionum, eos illinc cum digna reuerentia transtulit, & eorum tumbas pro possibilitate sua decorari mandauit. Facta est autem hæc translatio Calend. Decembris, quo & dedicationem eiusdem Ecclesiæ supra diximus memoratam. Mansit vero honor, cultus & reuerentia circa Sanctorum corpora; quoadusque effera gens Nortmannorum, sedibus suis non contenta, totam pene Galliam perturbauit: & timore d eruptionis eorum, ne Sanctorum violarentur busta, terræ sunt a fidelibus remandata. Huic repositioni interfuit quidam Frangerus, homo nostra ætate senissimus, qui & ante infestationem e Paganorum nouem annis villæ eiusdem extiterat procurator & villicus. [ob Normannicam irruptionem terræ mandantur.] Hildebrandus quoque Presbyter, quem propria manu ante paucos annos tumulauit Sarabertus æque Presbyter, huius notitiæ relator fidelissimus, qui & hæc, quæ præmisimus, ab eodem Frangero commemorabat multis attestantibus se audisse, & libellum de vita eorum pariter vidisse (quem quia antiquaria manu commemorat scriptum, & a stillicidio ceræ pene infusum, lectorem eius non ignoramus fuisse perrarum) at vero quæ hactenus paucis perstrinximus verbis, illinc se delibasse, nuperrime vero incursione f Hungrorum, propter incuriam custodum, cum alijs rebus eumdem libellum deflagrasse: Sed hæc hactenus.

[8] Post Nortmannicam autem repulsionem, primus quidam nomine Tietboldus, locum prælibatum, [Sepulcrum Sanctorum aliquamdiu neglectum,] vbi corpora Sanctorum erant reposita, a Comite Flandrensi, Abbatiam g sancti Confessoris Christi Bauonis tenente, accepit iure beneficij; post eum Adelgandus. Qui potius cogitantes quæ sunt mundi quam quæ sunt Domini, aliquem reuerentiæ cultum Sanctorum paruipenderunt reliquum esse honori: quocirca paullatim haberi cœpit contemptui. Vt vero Aper, nostræ ætati finitimus, cum filijs locū ipsum precario sortitus est, iam ipsius Dei timore postposito, ecclesia ipsa non tantum Sancti honore cōdebito, verum suo omnino vacuata est ornamento. Wanboldus deinceps in dominio eiusdem successit villæ, vbi & accepit locum sepulturæ: pro cuius tumulatione, filius deinde eius h Lambertus, cordis tactus est deuotione, vt locum hunc deberet excolere, pariterque miraculorum, quæ illic fiebant, suspensus admonitione. Namque Domino prædium ipsum sibi tunc vendicante, a vicinis, præeuntibus inimicitijs quibusdam, dissidente, familia ipsius villæ telas & alias vestes, ad Ecclesiam confugium faciens, [diuina punitione afflictis reis:] super Sanctorum tumbas abiecit, Presbyter econtra Sarabertus exinde ea deturbauit. Sed ijs iterum a familia reportatis ibidem, & Presbytero deterrito, ne vlterius resisteret eis, nox superuenit, & familia ipsa dormitum se circum locauit. Mane expergefacti, vident insperato & sine sua læsione telas & quæ deposuerant, ambusta esse.

[9] Est præterea phylacterium, quod vere dicitur S. Landoaldi fuisse proprium, [in phylacterio S. Landoaldi peierantes puniuntur.] in quo qui periurare præsumit, non impunitus abscedit. Familia plus duodecim virorum ac mulierum, Witgeri & Lamberti Fratrum sacramento, ne aufugerent, in eo phylacterio est obstricta: quod irritum ducens, insuper & thesaurum in eadem ecclesia dominorum suorum reconditum violando auferens, aufugit: sed mane circumcirca a persequentibus frustra requisita, & a reuertentibus sub arbore prope ecclesiam dormiens, saluo thesauro est reinuenta. Alius quidam, quodam flagitio vere impetitus, in eodem periurauit; eademque nocte cum domo & vnico filio miser deflagrauit. Alia quoque miracula illic fieri contigit, quæ nunc dicere supersedeo.

[10] Quapropter idem Lantso venerabilem virum antecessorem nostrum, [Eleuantur Sanctorum corpora.] Dominum scilicet i Euraclum, supplex adijt rogans, vt aut per se, aut per Vicarios suos Sanctorum corpora transferrentur, & vnde ante Nortmannicam depositi erant infestationem, releuarentur. Sæpius postulando hæc iterans, tandem impetrauit: & Bono Archidiaconus cum duobus Archipresbyteris, fidelibus vtiq; viris, Thietboldo & Vhodone, sed & cum alijs ex monasterijs, Sancti scilicet Trudonis, k Belisiæ, & Tungris, illuc aduenerunt, & cum litania solenni ex tumulis, quibus negligenter nimis squalebant, extulerunt. Inuenerunt autem plures thecas: sed vna erat, in qua S. Landoaldus Archipresbyter & Diaconus suus pariter tegebantur Amantius. Aderat & lapis ad capita eorum, nominibus ipsorum insculptus. Aliæ continebant SS. Adeltrudem & Vincianam, quod indicabat crucicula quædam argentea, [auantur auicula ad feretrum circumuolitante.] pectori S. Vincianæ superinuenta. His reiectis pariter & relatis, dum Sanctorum corpora vino simul & aqua diluerentur, auicula quædam per fenestram feretro Sanctorum illapsa, simul & importune aliquoties eis, qui huic officio intererant, immersa, aliquoties in defossum deuolans, quo corpora Sanctorum erant elata, omnibus adstantibus & hæc videntibus miraculum incussit pariter & horrorem. Nam & colore pulcritudinis erat diuersæ, sed antehac inuiso; & stridore vocis quidem dulcifluæ, sed inaudito. Quæ licet ab adstantibus posset comprehendi, a nemine præsumpta est temerari. Quæ quasi quibusdam plausibus lætitiæ & vocis sibilatione hac illac circumuolans, & iterum feretro Sanctorum insidens, non destitit ab incepto, donec omnia competenti consummarentur officio.

[11] Eadem die cæca quædam de villa Hasbina, quæ erat in vicinia, [Cæca illuminatur:] vulgante fama, quod Sanctorum efferrentur corpora, accurrit celeriter cum candela. Biduum deinde sustinens, & Sanctorum patrocinia indesinenter exposcens, tertia die recessit clare videns.

[12] Sequenti igitur anno vxor iam dicti Lantsonis, nomine Sigeburgis, [Sigeburgis hydropica,] morbo sic intercutis laborabat, cruraque eius cum pedibus ita intumuerant, vt pene per totum annum nec saltem ecclesiam, nisi sella gestatoria eueheretur, intrauerit, nec toro viri nec conuiuio participata sit, edulium omne fastidiërit, potum excepta aqua vniuersum execrata sit. Hæc intempestæ cuiusdam noctis visione subita semiuigilans corripitur, atque in hæc verba monetur: Cum Dominos Dominasque nostras terra extuleris, cur & nos fideles eorum in luto delitescere sinis? Ego quippe sum Landrada, [in visione de tribus Sanctorum corporibus eleuandis admonita,] Adrianus Martyr & Iulianus ipsi quoque sunt de societate nostra. Hanc visionem illa viro intimauit, & vt aut Episcopus aut auctoritas Episcopi ad subleuationem eorum inuitaretur, rogauit. Ille præterito anno ita in eleuatione ceterorum questus est opsonatum, vt ei per manus hæc inceptare nimis videatur arduum. Post dies aliquot, apparente iterum eadem visione, ab eadem qua prius sanctimoniali secundum effigiem de negligentia corripitur, de contemptu confunditur. Et quæ, inquit, tot & tanta in medicos expendisti, nec curari meruisti, si nos ex luto efferres, iam sanari meruisses. Et vbi, inquit illa, vos inueniemus? Sella tua, qua ad ecclesiam gestaris, inquit, nostra irreuerenter deprimit busta: arca autem retro posita, nimium est nobis onerosa. Et si causaris, quod Episcopum aut eius Vicarios non mereris, e vicino Sarabertum saltem Presbyterum habes, & alios ad id perficiendum virosfideles. Mane itaque quid super his facto opus esset deliberanti, adest quædam ex gynæceo eius puella, cum eadem visione referens se monitam per hæc eadem signa, ea nunc in villa Guodenghoue habitabat. Sigeburgis autem Domina eius, cui hæc demonstrabantur, a cuiusque ore iurantis hæc & obtestantis nos ista decerpsimus, adhuc viuit: Viuit, inquam, & præsenti luce sana & incolumis vescitur: nobilis persona, domus ampla, rem fideliter quærentes scire non sinit latere. Quæ cum omni festinatione mittens Presbyteros, [ea curat eleuari,] qui hæc explerent, accersire; interim ipsa pro obtentu recuperandæ salutis nō passa quiescere, fecit se ferri ad ecclesiam, & interim a loco denominato paulatim egerere terram. Et vix semipedem terræ eruerunt, & ecce Sanctorum cisternæ in ipsa pene superficie apparebant. Adueniunt & Presbyteri quicumque fuerant euocati & retectis Sanctorum sepulcris, repererunt nomina eorum exprompta in Breuiculis. Et dum quæque digna translatione adimplent pro posse, ipsa iam dicta matrona, quæ operi insistebat attentius, subito conuersa, riuos veneni & putredinis saniem ad sextarij mensuram videt excurrisse sibi ex cruribus. Quæ admirata & de recepta sospitate hilarior reddita, domum pedes redijt, conuiuium hospitibus & domesticis opulenter apparauit, ipsa intersedit, nec edulium aliquod fastidiens, nec vini potionem vel alterius sorbitionis iam adhorrens. Fert autem fama multorum & ante nos & inpræsentiarum, hanc beatam, [& subito sanatur.] dum sanctimonialibus Belisiæ positis Præfecta, suauissimos supernæ contemplationis carperet fructus, sacratissimam virginem præclaræque nobilitatis l Amelbergam sanctis instituisse moribus studijsque. Facta est vero hæc translatio tertio Nonas Martij m.

[Annotata]

a Childericus incepit puer regnare cum Imnechilde vidua Sigeberti patrui ab anno 664, factus monarcha anno 676, occisus anno 679.

b Extant diplomata Childerici signata Traiecti: vbi videtur sæpe fuisse. Sedes eius & aliorum Regum Austrasiorum potissimum fuit vrbs Metensis.

c Distat Traiecto VVintershouium 30 circiter millibus passuum.

d Intelligi videtur irruptio facta anno 881, [Normanni.] quando deuastata & incensa leguntur in Annalibus Fuldensibus, Traiectum, Leodium, Tungri, pagus Hasbanicus & vicina loca.

e MS. Rubeæ-vallis, Hungarorum.

f Hungari anno 954 Hasbaniam flamma & rapinis vastarunt, [Hungari.] euocati a Conrado Duce Lotharingiæ, vt Frodoardus, Sigebertus & alij testantur.

g Dispersis per Normannicam irruptionem monachis, quando Elias Abbas Lauduni anno 895 obijt, ibidem in ecclesia S. Vincentij sepultus. Monachos postmodum congregauit S. Gerardus Abbas Broniensis, & monasterium reædificauit circa an. 940.

h Infra & in superiore relatione Lantzo dicitur.

i Euraclus, in MS. Gandensi, apud Surium Eurapus, [Euraclus Ep. Leodien.] in MS. Rub. Val. Euerardus. Anselmus in Gestis Pontificum Leodiensium

Apud Chapeauillum cap. 47 de eo agit & Eraclium vocat siue, vt alia MSS. habent Eueracum & Euraclum. Sedit ab anno 959 ad an. 970. Dicitur in Officio Ecclesiastico Gandensium Landoaldi vitam & Translationem iusto libro descripsisse, quod alibi non legimus.

k Belisia, aliis Bilsena, Oppidum VVintershouio 5 millibus passuum dissitum, habet amplissimum Virginum Canonicarum monasterium.

l Colitur S. Amelberga 10 Iulij.

m Inserebatur, hic Vita S. Landradæ in MS. Gandensi.

CAPVT III
Miracula VVintershouij patrata.

[13] aIllud quoque in memorabili Sanctorum clarificatione miraculum minime remur silendum, quod perinde stupenda sui nouitate constat magnificum. [Lantzo cupiens cum auctoritate Episcopi auferre partes reliquiarum,] Præfato quippe Lantsoni cum basilica vel fundus sacratissimæ quietis prædictorum Sanctorum post nonnullos sorte successisset, bene sibi conscius determinato rationis tenore (nam in eum constitutio chirographi finem statuerat possidendi) successuram sibi stirpis suæ progeniem prælibato fore priuandam prædio, consulte sibi prospicere deliberauit, eo animo, vt rurali priuatus fundo, Sanctorum saltem pignorum non fraudaretur solatio. Expetens enim eiusdem diœceseos magnificentiam Pontificis, tantæ illi suæ deuotionis intimauit arcanum. Cuius illico benedictione insignitus & auctoritate roboratus, pretiosarum gazarum adijt repositorium, deligens ex sacris corporibus, quas æstimauit, portiunculas. Ecce autem in ipso præcipuo Paschalis festi gaudio, submissis baiulorum ceruicibus, impendiosum inuadunt laborem itineris, & ad fores vsque ædis sacratæ properantes perueniunt. Verum mirabile dictu, neutiquam vel ipsas transgredi præualentes, repentinis inopinate defixi passibus hæsere: omni tamen annisu multa diu frustra moliti, tandem diuina potentia se intelligunt arceri: sicque inuiti, pudoris sui cessere difficultati. Porro illustris Lantso a proposito nequaquam destituitur. [seruis immotis factis sæpius impeditur:] Verum diem ipsam noctemque contiguam eleemosynarum largitionibus crebrisque precum continuans obsecrationibus, sequenti rursus die frustratur, vt prius: imo perendinatis totius hebdomadæ diebus quotidie eosdem conatus consimilis sequitur liminaris obstaculi repulsus. Hac ergo, quia minus successerat, octaua itidem lucis aurora, alia non cunctatus aggreditur via. Licet enim tot antea fusis nequaquam profecisset orationibus, tunc omni virtutis conamine præcordialia accumulans vota, plurimaque spondens obsequia, delegauit ad ipsam quietis eorum basilicam, nonam frugum suarum portionem, quia decimam alterius constaret esse Ecclesiæ. [addicta ecclesiæ parte hæreditatis voto potitur:] Ei vero loco, cui deuotionis suæ inferre satagebat fructum, non modicam cum alijs xeniorum impensis, hæreditatis suæ largitus est possessionem. Sicque tandem Sanctorum obtentu, benignum misericordis Dei meruit respectum, votique compos ac spe potitus optabili, vilipendit pristinæ difficultatis dispendia, magnifica Domini miseratione adeptus desiderij sui lucra.

[14] [Sanatur contractus,] Subenmenha nomen est fundi, vnde quidam, Manimius nomine, contractus omni neruorum virtute, nec manum gratia cibi sumendi poterat ad os ducere, nec nisi alio subuehente ad necessaria saltem naturæ procedere. Is carpento quidem ad Sanctorum patrocinia est prouectus: sed eis salutem plenissimam impartientibus, domum redijt pedes & sanus. In villa b Leuua, Huberto cuidam primario ab Leodiensi Episcopo beneficiata, erat mulier, Geyla vocabulo, sed legionario plena dæmonio, quod deinde patuit: nam ducta a cognatis per diuersa virorum Dei cœnobia, scilicet SS. Geruasij, Lamberti, Trudonis, Gertrudis, cum nusquam posset curari, præsentaturiam desperata eo loci; quia Sanctos nouiter mirificandos spectabat de hoste plenior laus triumphi. Quæ in cupa fonte benedicto redundante deposita, [dæmoniaca liberatur:] mox nomen B. Landoaldi terribiliter cœpit inclamare, & magnum ab ore muscarum examen emittere: quæ mediante hebdomada paschali, meruit emundari.

[15] Mulier alia, S. Bauonis ancilla, [cæca videt,] Andresburgi eatenus commorata, pro neglecto per annos censu, oculorum visu est mulctata. Quarto iam anno cæcitati succumbens, decetero emendationem pollicens, candelam Sanctorum luminarijs attulit, censum neglectum retulit, illuminata illico sana recessit. Zubleua dicitur & alia villa: illic quædam mulier sex annorum curriculo patiebatur hydropis morbum. Videt in visu nocturno se illuc adduci cum oblatione, & recepta regredi sospitate. Quod euigilans continuo expleuit, [hydropica restituitur:] in plaustro illo se deduci mandauit: & postquam sanitatem recuperauit, a Domino suo Hildrado tradita Sanctorum iuri, deinde recessit.

[16] Quidam, Hildico nomine, omni dissipatus actione, siluam ecclesiasticam sæpius extirpans, increpatus tandem quadam die per nomen Sanctorum, vt saltem desisteret, [sacrilegus horrenda morte punitur:] cum monitores insuper suos cum Sanctis, verbis vilibus annullaret; progressus sequenti die, vt itidem faceret, fagum cum securi illico superbus conscendit, & continuo inuerso cadens collo, guttur liquidum, quod blasphemiam spirauerat, elisit, sicque pessimam vitam digna morte finiuit. Presbyter Sarabertus equum, furtim nocte quadam latronibus subripientibus, perdiderat: mane comperto ad notum præsidium cucurrit, candelam facere maturat: quam vt Sanctis attulit, & precum suarum vota deprompsit, reuersum equum foribus adstantem reperit.

[17] Sic ergo copiosa, quæ per eorum merita Dominus dignatus est operari miracula, [equus ablatus redit.] nos segnis tenacitate silentij perhorrescentes succingere, res quidem memorabiles, tamen paullo diffusa prolixitate signauimus. Præsenti vero tempore nihilominus apud nos gesta suppetunt adhuc perplura, quæ nostra itidem mandantes roboranda auctoritate, petistis huic quam breuiter inseri schedæ. Nos autem respirationi legentium vel auditorum consulentes affectui, neue magni Domini magnifica in angustum cogantur beneficia, [Epilogus libri primi.] dilatis sequentibus, sermonem istum isto claudendum fine iudicauimus, vt viribus interim per silentium recreatis, quæ restant, quoniam proprio indigere volumine pernoscuntur, alio rursus initio commodius & insignius prætitulentur.

[Annotata]

a Totum hoc caput deest in MS. Rubeæ Vallis, vt & sequens libri 2.

b Leuua seu Leuvva oppidum Brabantiæ in confiniis agri Leodiensis 4 millibus passuum Trudonopoli distat, Apud Surium legitur Lena.

LIBER II.
Translatio Reliquiarum Gandauum.

[1] Relaturi mira Domini cunctipotentis opera, quibus dilectum sui nominis Confessorem B. Landoaldum sociosque eius nostris in temporibus mirifice dignatus est propalare, [VVintershouio monachis Gandensibus restituto,] dignum remur nec superfluum memorabilem translationis eorumdem Sanctorum præmittere iucūnditatem, per quam & ipsorum signorum enituerunt nonnulla, & locus vester vel regio dignationis eorum meruit feliciter insigniri præsentia. Igitur emenso dierum curriculo, cum inexplicabilis æui mortalis ita exigeret determinatio, præfatus illustris Lantso, determinatus videlicet præmemorati possessor fundi, cunctis viuentibus commune debitum soluit, prolisque suæ successionem eiusdem possessionis hæreditate destituit. Imperialis autem serenitatis moderante clementia (quæ laudabili deuotionis voto, suapte natura beneuolum induxit animum, seruorum Dei vtilitatibus impendio prospicere) eadem possessio, absque refragationis obstaculo, vestræ potestatis relegata cessit ditioni, Prælatorum scilicet sanctorum præelecti Christi militis egregij Confessoris Bauonis.

[2] Igitur quia sapiens semper agit sapienter, vestro restitutam iuri sagaci perlustrantes iudustria, [transferuntur sacræ Reliquiæ Gandauum:] altiori intellexistis consilio, honorabile depositum eius ipsam præponderare omnimodo, nec tam pretiosi thesauri thecam eo loci tantillo occulendam modio. Super. qua re trutinata inter vos diu mutuæ collationis deliberatione, adstipulante præterea Archipræsulum & Antistitum prudentiumque virorum conuenientia, ad vestri, præpollentioris videlicet, eminentiam loci Sanctorum cinerum transferri decreuistis pignora. Sed inter iter agendum, dum videlicet sanctæ deuotionis tandem celebraretur executio, Sanctorumque pretiosissimæ per non modicam itineris intercapedinem transferrentur reliquiæ, contigit, vt par erat, plurimos finitimorum tam felicis opinionis occupari rumore.

[3] Inter nonnullos itaque auditorum comperit hæc, languida quædam, quæ ægritudinis depressa pondere, lectuli detinebatur strato, [ægra subito reualescit:] vt non diebus iam numerosis ab eo, nisi baiulata, exurgeret. Sed cum hac optabili auditi rumoris iucunditate in spem bonam pariter erigitur, de destitutæ salutis recuperatione per Sanctorum opitulationem fiducialiter certioratur. Vnde non cunctata, per vnanimem sibi collateralem, apparatum candelæ munusculum Sanctorum meritis & præsentie precatur celeriter exhiberi. Assensit ille fideliter, sanctumque fidei aggrediens officium implere maturauit. Ecce autem, dictu mirabile, repentinum Sanctorum suffragium derelicta coniux experitur infirma. Euestigio namque dirigit, qui præmissum a Sanctorum accessu remouerent maritum, vtpote ipsa mox secutura, Sanctorumque præsentiam expetitura, & per semet quæ mittebat oblatura. Sed inhibente loci vel temporis angustia, ne Sanctorum moraretur profectio, lator munusculi Sanctorum se misericordiæ præsentialiter submissus intulit, coramque ipsis omnium qui aderant notitiæ in vxore exhibita pietatis eorum opera, ad laudem & gloriam cunctipotentis Domini, protestatus & professus est.

[4] Præterea quoniam profectionis conducebat competentia, locata nauis cum mercenarijs iucundæ Sanctorum deuectioni instituitur famulari. [remex conductus se temere subducens,] Ecce autem vnus remis applicitorum, cui quoddam acciderat haud longe infortunium, rei familiaris dispendio stimulatus, susceptoque labore obsaturatus, ante destinatum itineris expensum, tam sancto infelix sese subripere præsumpsit officio. Sed quia non contemnenda, nec vtilitati priuatæ substituenda Sanctorum feretra fuerint, absque moroso persensit interstitio. Vltroneus namque & inexorabilis electorum Dei auulsus ministerio, non modo deliberatæ non profuit vtilitati, imo dignam non sponte passus est redargutionem. Discedens itaque non spatiosa peragrat itinera, neque desiderata expetit spatia: [frustratur membrorum vigore,] verum mentis alienatus integritate, pristino quoque membrorum frustratus vigore, vix proximæ sibique citius oblatæ viciniæ sepem cum gressibus offendēs commigrat, ibique stupidus deijcitur. Quin etiam superantem nihilominus instantis diei particulam, totumque sequentis noctis excursum debitæ impendens vltioni, hærebat attonitus. Attritus ergo aliquamdiu tanto correptionis verbere, [pœnitens sanatur & redit ad officium:] tandemque pio Sanctorum quos vilipenderat obtentu, benigno miserentis Dei visitatus respectu, ipse reatus sui medullitus intelligit offensam. Mox igitur vt fenestratum mentis penetrale sera licet transegit pœnitentia, consopito pariter corpori desides reuiguere vires: posthabitisque pristinæ intentionis mordacibus curis, solo vero Sanctorum, pridem neglecto, nunc inhianter flagrans obsequio, emensa retrorsum festinis passibus remetitur itinera, vt tandem lætabundus eorum sese inferret præsentiæ. Cuius nimirum recentis castigatio verberis, veræque conuersio pœnitudinis, velocia [vestigia] reddiderant: nec requieuit, donec voti compos optabilis, gloriosa Sanctorum præsentialiter consequeretur merita, coramque ipsis & multorum frequentia expertam in se protestatus est castigationem & clementiam.

[5] Ipso autem die, id est, [cæcæ duæ lumen recipiunt.] octauo Calendas Aprilis, quo in monasterium præfatum cum reliquijs eisdem est intratum, mulier quædam, a Lenekin nomine, præuenit, lumen diu amissum recepit Idibus Aprilis, b feria tertia scilicet hebdomadæ paschalis. Puella quædam cæca de villa c Ostholta aduenit, nomine Teudsmudis, Vespertinam synaxim Fratribus celebrantibus sustinens, redijt clare videns, nec viæ ducem vlterius quærens.

[6] In ipsa villa fuit & altera, intra annos infantiæ ita debilitata, vt ante annum nec pedibus incedere, [tres paralyticæ sanantur.] nec saltem a lecto quiuerit surgere. Hanc mater, supradictis virtutibus excita, primo mane inter brachia sub diuo sustulit, pro eius recuperatione votum Sanctis fecit, scilicet illo se cum sobole venturam, oblationem pariter deuotam secum delaturam. Quod vt expleuit, puella paulatim subrigens sese in pedes, stetit, conualuit, ambulare cœpit, & abijt. Ibidem extitit & alia, Leuuich vocitata, itidem omni corporis virtute inualida, ea cum iam pene desperasset de vita, audita signorum, quæ illic fiebant, fama, cereum Sanctorum luminarijs deuouit. Mox vt illuc destinauit, valentia totius corporis statim reintegrari meruit. d Wechtre nomen villæ est, Riberta erat illic mulier nuncupata, varijs passionibus detenta & pene omni membrorum officio destituta: ad horum memoriam deuota accessit, aliquantis diebus demorari instituit, sanitatem consecuta recessit.

[7] [Cæcus idemque gibbosus fit sanus.] Mulier præterea quædam XIII Calend. Maij pro filio rogatura venit. Huic filius domi relictus erat, nomine Adelgerus, non solum lumine oculorum destitutus, sed & capitis & corporis rheumatis motu gibbosus totus. Mater pro eius recuperatione orauit, votum fecit: timore filij, quem desperatum reliquit, citius redijt: vt domum remeauit, filium videntem reperit, & certa incolumitate gaudentem læta recepit. Post hæc sub die septimodecimo Calend. [sanantur cæca] Iunij, aduenit ancilla, Egerin vocata, albedinem vel lippitudinem in oculis per annos multos perpessa: quæ Sanctorum meritis sospitatem indepta, sine ductore gaudens & exultans remeauit ad propria.

[8] Deinceps quinto Calend. Iunij mulier de villa Rothen, paupercula, Adalmudis vocitata, [iterum alia:] dum ex infirmitate nimia facta fuisset cæca, audita Sanctorum fama, ad eorum desiderabat peruenire patrocinia: sed dum inflatis cruribus vix reperet, & a suis præ paupertate illo deduci e neglecta esset, & hac desperatione nimis tabesceret, nocte superueniente se sopori indulsit, S. Landoaldum & Vincianam habitu splendidissimo incensis cereis adstantes sibi cognouit: euigilans, reintegrationem totius corporis adesse sibi persensit, dolorem totius infirmitatis recessisse didicit: in crastinum de illuminatione iam certa, de reliqua sanitate non dubia, per se cum alijs admiratoribus multis Sanctorum limina tentauit inuisere, gratiarum actiones pro posse non cessauit impendere. In crastinum, id est, quarto Calend. Iunij, quædam fæmina Frethunara, & ipsa cæca, [mox tertia:] Sanctorum limina orationis gratia, caussa salutis expetendæ, adibat: sed in ipsa via necdum illuc peruenerat, & ecce pristina sanitate recepta, incedens gaudebat.

[9] Sequenti demum die sancto Pentecostes, quod est f secundo Calend. Iunij, quidam Theodoricus, neruis totius corporis per annos multos contractus, multis veridicis testibus coram adstantibus, [contractus, iterum cæca,] omnino sospitatem est adeptus. Deinde tertio Nonas Iulij, feria quinta eiusdem hebdomadæ, mulier cæca ex pago g Brachbantensi, Sanctos cum auxiliatum inuocasset, & luminare deferendum eis pro posse parasset, non mora extitit, & lumen oculorum recepit. De eodem pago extitit & altera mulier, quæ nimio renum affecta dolore, per vnius ferme anni spatium ad nullius, vt ipsa fatebatur, officij commoditatem valuit exurgere. Hæc vbi Sanctorum pignora delata didicit, [affecta renum dolore.] & per ea illic mira operari cognouit, candelam pro readipiscenda salute deuouit; vt sui in tanto dolore misererentur, orauit: continuo sospitati pristinæ reddita, candelam Sanctis deuote offerens, cinctorium simul protulit, pro indepta incolumitate gratias Deo per Sanctorum merita immensas retulit.

[Annotata]

a MS. Gandense Leuekin.

b Dicto anno 980, quo cyclo Lunæ 12, Solis 4 litteris Dominicalibus DC, Pascha fuit celebratum 11 Aprilis.

c Surius Schult.

d Idem VVentiæ.

e Hic finit MS. Gandense, sequentibus tribus folijs chartæ puræ, substitutis, vt par est credere, in locum foliorum elaceratorum.

f Mendum irrepserat, & III Calend. pro II erat positum, cum tunc littera Dominicalis esset C, & patet ex sequentibus, vbi feria 5 cum 3 Nonas Iunij coniungitur, & nouo mendo Iulij erat excusum: cum scriptura esset finita 13 Kal. Iulij.

g Indicatur vicinus ager Alostanus, vbi tunc erat regio Bracbantensis.

APPENDIX
Repetita Translatio reliquiarum Gandauum.

[10] Vtile creditur, ad excitandas torpentium mentes, occulta Sanctorum miracula ad nouam vsque audientiam importare; [Miracula excitant deuotionem.] quorum probata virtus, cursum festinantis animæ ad Superos sufficit inflammare. Quis enim auditis B. Landoaldi præconijs, non statim meliore mente ad Deum euolat, nisi quem ad supernam Hierusalem nec spes nec voluntas excitat? Nota eius merita, & tot miraculis celeberrima, quæ cum præ magnitudine non capit a Oriens, remotum vsque ad Occidentem sunt porrecta. Nam præter ea, quæ adhuc viuus egit, quis non miretur ad sepulcrum eius tot fieri virtutes, quot veniunt languentes? Quæ cunctis notissimæ, apud Wintershouum tamen magis celebres habentur: vbi apud ceteros diuulgata, visu teste, signa probantur.

[11] Cum igitur surdi & claudi, & id genus male habentium circumquaque Sancti merita faterentur, [Miraculis excitati Monachi Gandenses,] incongruum putabatur, Sancti Reliquias humili Ecclesia detineri, raro adhuc honore venerari, officiumque diuinum paruo Presbyterorum conuentu agi. b Quæ omnia animos fratrum in Gandensi cœnobio eo concitauerunt, vt sui crederent esse periculi, Reliquias diu neglectas, raro adhuc honore venerari.

[12] Accito ergo Womaro Abbate, quid agendum putet, [recepto ab Ottone 2 VVintershouio,] vnanimes exorant: ipsumque ad transferendas reliquias facile orassent, nisi quod quædam impedimenta sano negotio obstiterunt. Nam quidam Clericus Ottonis iunioris, qui c Francis Imperator præfuit, prædictam S. Bauonis villam suo iuri addicere præsumpsit, eamque dimittere rogatus, suam esse maluit. Cui iniustitiæ Imperator contraire monitus, vltro consensit, eo scilicet deuotior, quia nouiter in fraternitatem Fratrum susceptus, eorum etiam orationibus communicauit. Ita exclusa Clerici præsumptione, S. Bauo sua recepit. Tunc Imperator ad transferendas Reliquias operam dare exoratus, priuilegio sui nominis locū prius ad honorem S. Bauonis d deliberare, dein ad exequenda Fratrum desideria pari deuotione cœpit æstuare. [& facultate transferendi Reliquias.] Ita accepto eiusdem priuilegio, data insuper a Papa Ioanne auctoritate, pars Fratrum non modica ad Wintershouum vsque proficiscitur, & quid opus facto sit, ex arbitrio prudentiorum pensatur.

[13] Erat in eodem procinctu Presbyter quidam, quo nemo præsentium rem melius nouerat, [consulunt Sarabertum Presbyterū,] Sarabertus nomine, Sanctorum ibidem miracula eo magis expertus, quo eos venerabatur attentius. Hunc misso legato rogant adesse: Sanctos sibi insinuari, & quæ plurima nouerat, eorum insignia reuelare. Sarabertus econtra: Signa, inquit, hic diuinitus acta, adeo magna putantur, vt fidem excedant audientium, nisi quod sana fides nihil impossibile credit apud Deum. Nam ad corroborandam virtutū seriem certa adsunt experimenta, infirmorum baculi, repentium scabella. Sed quia conuenistis eas, quæ apud nos sunt, reliquias cognoscere, en tria in publico scrinia: quæ a me audire cupitis, vosipsi potius visu teste perpendite. [intelligunt situm Reliquiarum:] Si tamen ea, quæ ab antecēssoribus comperta habeo, delectat in medium producere, illo in scrinio, quod altius eminet, B. Landoaldi Archipresbyteri integrum corpus cum B. Amantio Diacono suo, claudi scitote. In secundo eidemque contiguo continetur soror eius, B. Vinciana Virgo, ab ineunte æuo integerrima, quæ blandimenta mundi respuens, a Roma hunc vsque locum dilecti fratris secuta est vestigia. Illud autem paullo remotius scrinium, Sanctam continet Landradam, quæ immortali sponso copulata, exacto vitæ suæ cursu, virginitatis suæ recepit coronam.

[14] Qui vbi verbis fecit finem, Fratres maiori ardebant desiderio ad scrinia accedere, ea caute aperire, [eas explorant:] & quæ narrauerat, proprio visu cognoscere. Et accedentes, inuenerunt Epitaphium dignissimi Confessoris, ad caput ipsius in pretiosissimo marmore diligenter descriptum; quod tamen per omnia perlegere nequiuerant, propter incendium Paganorum olim factum, quod ideo videbatur ex parte confractum fuisse. Igitur B. Landoaldum vitamque eius breui Epitaphio recolligunt, ceterasque Deo dilectas Virgines proprijs nominibus offendunt. Tunc consulto opus esse æstimantes, prædictum Presbyterum aliosque huic operi idoneos aduocant, [solenni pompa exportanti] & quomodo honestius Sancti transferantur, eorum prudentia pertractant. Dato confilio, ordinatisque ad transferendum Reliquias, circumfinitimus accurrit populus, humeros subijciunt, hilarique vultu, plurimis tamen gementibus, ad viciniam cuiusdam agelli Sanctos efferunt. Quo in loco dum antiqua horum miracula in medium reuocarentur, hoc apud plerosque magis celebre putabatur, quod nunc ita, vt accidit, euoluere locus ipse adhortatur. Itaque euentum rei paucis verbis absoluam.

[15] Erant quidam vesanæ mentis, omnem circa regionem ferro igneque vastantes, incerti loco, [ex eo loco, vnde a grassatoribus non poterant olim exportari,] cædis auidi, suam perfidiam humano sanguine vix temperantes, qui depopulatis aliquot ciuium ædificijs, dum nec ecclesijs Sanctisque parcunt, hos secum etiam ferendos loco prædicto auferunt. Dumque ad hunc locum vlterius progressuri perueniunt, rigescente gressu totoque immobiles corpore, vltra progredi nequeunt: vbi vident illicito operi nullum cedere effectum, seipsos detestantur, iniustum increpant negotium, Sanctosque loco inuiti restituunt: deinde Sanctis humiliter exoratis, maturabant discedere, alio quantocyus tendere, ne vindicta sui commissi traherentur membra, oculi damnarentur caligine. Hæc olim ita peracta dum nunc populus in memoriam reuocat, visum est eis, Sanctos ob similem rei euentum inclamare, vt vtrum reportari mallent, quam transferri, aliquo dignarentur indicio reuelare. Defixis in terram vultibus alij pectora ferire, alij lacrymas fundere: plurimi tamen, [frustra contranitentibus accolis,] quibus grauius erat Sanctorum præsentia viduari, altius cœperunt gemere. Exacta igitur oratione, Fratres, qui iter citatum volebant, eundi moram increpabant, tollique Reliquias, easque efferri imperabant. Subijciunt rursus humeros: & quia in Sanctis ferendis nullus labor cessit oneri, [facile esseruntur:] conclamatum est, idque eis omnibus sane creditum, voluisse eos transferri.

[16] Cumque iam procul a monasterio S. Trudonis agerent (ibi quippe primam mansionem elegerant) primus Fratrum, [honorantur varijs in via donarijs:] qui vtilitatis caussa longius præierat, obuiam venit, plurimusque senum iuuenumque concursus diuersa Sanctis donaria intulit. Nonnulli, quibus metalli copia aut pretiosæ vestis ornamenta defuere, cereos aut sumptum lateri cinctum obtulerunt: alij, quibus nec horum copia erat, seipsos in contritionem cordis dederunt. Qui vero opulentiores videbantur, ex hoc quod abundauit illis misere: nihilominus eos æquiparantes, qui licet modicum dederint, nihil tamen sibi detinuere. Visum est interea necessarium in agello eodem moram fieri, tum propter aduentantium donaria, tum quia res exigebat prædicari in populo verbum Dei. Cumque ad audientiam præsentium & nomina Sanctorum & merita pia accesserunt, [clarent miraculis.] omnes qui habebant infirmos, nihil de salute eorum cunctati, adduxerunt. Videres contractos erigi, illuminari cæcos, surdos tam recipere auditum, quam diuersos languentes sospitatem. Neue hæc miraculorum insignia prosteritati succedentium viderentur abolita, eo in loco Crucem erigunt ligneam, ob memoriam scilicet Sanctorum posteris transmittendam.

[17] Factum est autem vt vnus, qui cum ceteris circa locum sanctum discurrebat, [Puer sacrilegus a dæmone vexatus sanatur.] puerulus cupiditate seductus, candelas & alia, quæ fideles cum magna deuotione contulerant, furando auferret. Qua de re sine mora ab antiquo hoste miserabiliter est possessus, ac integro sensu penitus priuatus. Inde parentes eiusdem pueri cum fletu nimio pœnitentiam agentes, & cum puero ad locum accedentes, atque furtum restituentes, integerrimam per Sanctorum merita impetrauerunt sanitatem. Sed hæc plenius describenda illis cōmitto, qui & partes reliquiarum habere meruerunt, & in quorum agelli confinio ipsa & alia multa miracula, Domino auxiliante, facta sunt.

[18] His itaque peractis, cum reliquias susceptas ad monasterium S. Trudonis festinarent deportare, [Excipiuntur in monasterio S. Trudonis:] non solum turba, verum etiam palliata monachorum processio, cum cereis & id genus ornamentis obuiam ruere, eas honeste suscipere, deinde intra monasterium summa cum deuotione properabant inferre. Conuenientibus autem in crastino turbis, pauca de Sanctis ad ædificationem adstantium enarrantur: dataque tam populo benedictione, quam ipsi ecclesiæ Reliquiarum portione, ad villam, quam Andesbrucken dicunt, proficiscuntur. Vbi quamdam matronam, Sigeburgem nomine, quæ locum eorumdem Sanctorum diu in precariam tenebat, adeunt plurimaq; cum ea tum de Sanctis tum de sua vtilitate conferunt. Tum illa: Ego, inquit, quæ de istis sum experta in me, breuiter tentabo euoluere, [febris ob irreuentiam incussa tollitur:] si tamen vobis est animus breuiter dicenda attendere. Nam in priori eleuatione S. Landoaldi, cum me minus voluntariam exhibuissem, febribus correpta, per aliquot dies langui, morboque indies inualescente, offensam potius Sancti quam periculum mortis extimui. Eo infortunio in eleuatione B. Landradæ cautior effecta, me totam ipsi Virgini officiosam reddidi, eiusque suffragantibus meritis, sanitatem, quam merito perdideram, recepi.

[19] Vix ea verba finierat, cum ecce quidam ipsius matronæ miles a ripa Thili fluminis, Fratres ita alloqui properat: [Pincerna eiectus oblato coreo,] Ad laudem Sanctorum horum idoneus testis accedo, eorumq; in me beneficia quoad viuam tacere nequeo. Nam quodam sinistro euentu cum iram domini mei Lantsonis eiusque coniugis Sigeburgis incurrissem, quid agerem, quam in partem me verterem, ignorabam. Cumque anxius ad hoc peruenissem, vt de ipsa patria fugere deliberassem: adij die quadam Presbyterum Sarabertum, nimia solicitudine eiusmodi curæ fluctuans, & cum eo quid mihi iam desperato esset agendum consulendo, & adhuc semel miseriarum mearum querimoniam faciendo, pertentare curaui. Ille vero nihil hæsitans, fidere iubet, atque pretium vnius cerei præparare hortatur, vt hoc S. Landoaldo deportetur. Continuo his consilijs diligenter acquieui, [pristinum locum obtinet:] & deuotissime sicut iusserat expleui. Mira inde res, & mihi multum profutura: nam vt ad beatam S. Landoaldi memoriam accessi, & hunc pro angustijs meis intercessorem esse fideliter petij, ecce Dominus meus prædictus Lantso post me veniens, & ipse oraturus introgressus est insperate basilicam. Cœpi ergo mox ad adspectum eius pallescere atque nimis trepidare, ne cum me videret, subito interitum irrogaret. Sed longe aliter, quam æstimaui, S. Landoaldo interueniente, accidit: etenim nihil omnino mihi locutus est mali, sed ministerium meum, sicut prius, agere præcepit: nam pincerna illius dudum fueram. Sic ab illo die vsque nunc securus de præterita angustia consisto. Talibus ergo & his similibus indicijs & miraculis per eum ostensis, certum est apud me, illum esse in numero Beatorum.

[20] [feretrum S. Landradæ ob reuerentiam erga S. Landoaldum recedit:] His ab eo dictis, Fratres inter alia immani onerati lucro egrediebantur, & ita nauim intrantes, cum magna prosperitate, Domini præeunte virtute, inde cum gaudio magno profecti sunt. Post hæc nautis studiose nauigantibus, cum iam quieuissent, & in vno loco resedissent, accidit vt feretrum, in quo S. Landrada continebatur, saltum cunctis cernentibus daret, ac se a S. Landoaldo remoueret, præbens mirabiliter tanto Sacerdoti reuerentiam & competentem honorem.

[21] [alia miracula facta.] Illud sane miraculum, quod non multo post in ipso itinere factum est de quodam nauta, nec non & illud, quod de illo homine per merita Sanctorum contigit, qui cor perditum & mentem per eorum misericordiam recepit, non est necesse isto in loco plenius perstringere, cum alias diligenter sit descriptum. His ergo miraculis ita peractis vt simpliciter propter nescientes prosecuti sumus, in ipso sacratissimo Dominicæ Annuntiationis atque Incarnationis die peruenerunt, Deo volente, ad S. Bauonis monasterium, quod rectissime vocatur Gandense cœnobium. Et cum fideles quique ad beatas reliquias vndique cum exultatione nimia confluerent, [Reliquiæ excipiuntur in monasterio S. Bauonis.] quædam mulier aliorum manibus adducta, continuo est per eorum merita illuminata. Fratres vero deuotissimi merito in aduentum Sanctorum gaudio magno præ ceteris sunt repleti, ac proinde solenni more vestiti, cum vniuerso Ecclesiastico ornatu & infinito agmine vndique confluentium populorum obuiam de longe psallendo venientes, easdem sanctissimas reliquias ouantes, in humeros suos susceperunt, & in basilicam cum exultatione magna introduxerunt, anno ab Incarnatione Domini nongentesimo octogesimo, cui est honor & gloria in secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a Hic respectu mutuo Oriens signat VVintershouium & ditionem Leodiensem, Occidens Gandauum & vicinas ditiones.

b Sequentia connectebantur in MS. Rubeæ-Vallis cum capite 2 primi libri, omisso eiusdem libri capite 3 & huius libri capite 1 ex diuisione nostra. Quæ hoc capite continentur, videntur postmodum

Adiuncta & mutata phrasi desumpta ex MS. Gandensi, quod subnectimus, vbi reliqua explicantur.

c Per Francos denotantur cum vicinis VVintershouij, vbi primos Francorum Reges Pharamundum & Chlodionem vixisse ostendimus § 1 ad Vitam S. Sigeberti Regis, [Franci ad Demeram,] 1 Februarij.

d Deliberare phrasi Gallica deliurer, significat In manus dare aut reddere.

HISTORIA TRANSLATIONIS RELIQVIARVM GANDAVVM,
& earumdem Eleuatio.
Auctore monacho Gandensi coæuo,
Ex MSS. Gandensi & Corsenduncano.

Landoaldus Archipresbyter, VVintershouii & Gandaui in Belgio (S.)
Amantius Diaconus, VVintershouii & Gandaui in Belgio (S.)
Adrianus Martyr, VVintershouii & Gandaui in Belgio (S.)
Iulianus, VVintershouii & Gandaui in Belgio (S.)
Vinciana, VVintershouii & Gandaui in Belgio (S.)
Adeltrudis, VVintershouii & Gandaui in Belgio (S.)

BHL Number: 4707, 4708

EX MSS.

CAPVT I.
Translatio reliquiarum VVintershouio Gandauum.

[1] a Regnante in perpetuum Domino nostro Iesu Christo, [Restituto per Ottonem Imperatorem VVintershouio monachis Gandensibus,] ac secula cuncta moderante, anno vtique sacratissimæ ipsius Incarnationis nongentesimo octogesimo, Indictione VIII, temporibus quoque domni Ottonis iunioris illustrissimi Imperatoris; cum multa loco nostro antiquitus a perfidis ablata animo benignissimo restituisset, ac proinde pro fraternitate cœnobij castri Gandaui desideranter adeptus fuisset b Curtem-hiemis nuncupatam, quam Palatinus quidam Clericus illius, sed peruersus, ipso ignorante c inuaserat; sine vlla dilatione, postquam resciuerat, potenti imperio restituebat. Deinde Fratres vnanimes cum de S. Landoaldi Archisacerdotis ac sociorum eius reliquijs cōperissemus, assiduis cœpimus rogitare precibus Dominum Abbatem, tunc autem Præpositum & satis solicitum loci nostri procuratorem, ne diu differret, quin corpora Sanctorum prælibatorum, qui eatenus in negligentia ac sine debito Presbyterorum obsequio erant eo loci constituti, ad locum nostrum cum honore debito transferre satageret. Cum autem hoc post plurimas obsecrationes Deo fauente obtinuissemus, [missi qui inde auferrent corpora Sanctorum:] missi sunt a Domno Abbate nostro Vomaro Fratres cum Domno Præposito, Domnus scilicet Decanus Trudgaudus ad prædictum locum, & alij duo Fratres Robertus & Folioldus, auctoritate dignæ memoriæ Domni Apostolici d Ioannis simulque priuilegio Domni Ottonis Imperatoris iunioris, qui tunc temporis visus est obtinere nostræ consortium fraternitatis. Cumque ad locum quo tenderant peruenirent, cœperunt inuicem solicite pertractare, quomodo caute ac prudenter peragerent sanctum, quod fuerat ab omnibus Fratribus iniunctum, negotium. Deinde etiam cœperunt studiose quærere ac solicitius inuestigare, quid inuenire ibi quiuissent de veris reliquijs. Inuenerunt autem ibi tria scrinia decenter in sublime posita, & a Pontificibus ac Sacerdotibus corpora Sanctorum eleuata atque sigillis cautissime munita.

[2] Tunc post orationem accedentes, & vnum de scrinijs, disruptis signaculis, aperientes, inuenerunt sacratissima B. Landoaldi Archisacerdotis membra, [reperiunt arcas SS. Landoaldi, Amantij,] cum Beato Amantio Diacono suo. Aderat ad caput eius epitaphium dignissimi Confessoris, in pretiosissimo marmore diligenter descriptum: quod tamen per omnia legere nequiuerant propter incendium olim factum Paganorum, quod ideo videbatur fuisse ex parte confractum. Deinde simili modo & aliud aperientes inuenerunt sororem almam S. Landoaldi, nomine Vincianam; tertiam nihilominus aperientes vrnam inferius sitam, & hæc continebat Landradam sacram. His interea diligenti intuitu perspectis, conferebant inter se sermocinando plurimum, [Vincianæ, Landradæ:] quid de his illis foret potius faciendum. Sed quia necdum plene merita Sanctorum nouerant, ac pro hoc mordacibus curis æstuabant, prouocante eos quodam Fratre nostro, cui maxima ad perferendum cælestem thesaurum inerat voluntas, miserunt post fidelissimum Sarabertum Presbyterum, vt per omnia prudenti consilio, sicut oportebat, vti valerent. [consulunt Sarabertum Presbyterū:] Qui cum festinanter venisset, ac gloriosa merita atque multa miracula Sanctorum, prout optime nouerat, retulisset; paribus in sancto desiderio succensi sunt animis, in pretiosissimis transferendis Sanctorum corporibus.

[3] Ergo raptim quæ ad hoc opus necessaria videbantur paratis, [corpora feretris imposita auferunt:] & quæ sanctitate præcipua ad Sanctos pertinebant adsumptis, ac feretris reliquijs Sanctorum inpositis, de loco illo cum paucis eiusdem villæ hominibus promoti sunt. Qui cum haud procul ad terminum videlicet dominij eiusdem fundi, peruenirent; cum ingenti fletu & mœrore illorum sane qui ibi consistebant hominum, ibidem sacrum onus deponunt, nec vlterius vsquam progredi valebant. Siquidem flebilibus talia proclamant vocibus: [incolis VVintershouiū remissis,] S. Landoalde, Sacerdos Domini Dei beate, ostende & nunc quæsumus, virtutem tuam: nam dum te pridem alio infideles asportare voluissent, in hoc eodem loco subsisterunt, neque vlterius progredi qualibet ratione valuerunt. Cumque his & alijs multimodis contradictionibus in eundo moras agerent; motus tandem Domnus Decanus his lamentationibus, prudenter ipsos dirimit, iubendo violenter creberrimis iussionibus, depositum scilicet onus attolli, atque in viam suam prouehi. Tunc Domini comitante clementia, mira dehinc velocitate cœperunt iter agere, [deportant versus monasterium S. Trudonis:] & ad monasterium S. Trudonis festinare: ibi quippe primam habere mansionem elegerunt.

[4] Et ecce velociter occurrerunt Fratres nostri reliqui, qui non longe caussa vtilitatis profecti erant, & facta est pulcherrima cum Sanctis Dei turmula. [ob occursum multitudinis hominum,] Quod cum hinc inde vicini fama vulgante comperissent; ruunt mox ex omni parte viri & fæminæ, senes & infantes, diuites ac pauperes, obuiam cum candelis & diuersis oblationibus. At vbi appropinquauere vniuersi, pronis vultibus in terra, Sanctos submissis capitibus salutando, se dederunt: deinde post istos alij atque alij & fidelis populi cœtus inestimabiles. Proinde Fratres nostri merito læti vehementer effecti sunt, qui tantum populum incredibili deuotione viderunt in occursionem Sanctorum festinantem. Vnde & quidam nostrorum cum nimia exultatione cordis proclamabat: O, inquit, te felicem, Domine, [præ gaudio exultant:] fortunatum ac æternæ vitæ iam dignum, quia tantum bonum excogitasti, & quia volente Deo hoc de Sanctis perficere meruisti. Quid autem, inspirante Deo, lacrymarum hinc inde proruperit, vel quantum gaudij spiritualis nostris prouenerit, etiam disertus quisquam verbis explicare nequibit. Quis enim Regum, quamuis potentissimus, tantam vsquam promeruit reuerentis ac in laude Domini magnificam gloriam?

[5] Verum vbi ad monasterium supra memoratum approximarent, disiuncti sunt aliquantulum loculi, [feretra deponunt:] in quibus deuehebantur pretiosorum reliquiæ Sanctorum. Sed & hoc, vt post euidentissime patuit, diuina voluntate actum est: nam & hi, qui tunc forte ob deuotionē ferebant corpora Sanctorum, testati sunt, numquam eos sustinuisse in quolibet onere ferendo pondus. Quamobrem Sanctorum obstupescentes virtutem, in eodem loco stratis vestibus, iubente Deo, onus deposuerunt. [vbi ad Crucem erectam, multa miracula fiunt:] Sed iam de eodem loco quædam dicenda sunt. Ibi quippe circa manentes viri deuotissimi Crucem ob memoriam Sanctorum statuerunt, atque pro necessitatibus suis Sanctos inuocando assidue se in orationem dederunt. Sed & Domini annuente clementia, superna quoque ibi non defuerunt miracula. Nam multi fideliter accedentes ibi a diuersis infirmitatibus sunt Christo propitio liberati: nec non & cerei diuinitus accensi, atque cæci etiam illuminati. Vnde & circumquaque habitantes populi candelas & alias diuersas oblationes ad eamdem Crucem ob reuerentiam Sanctorum detulerunt.

[6] Factum est autem quadam die, vt vnus, qui cum ceteris circa locum sanctum discurrebat puerulus, [& puer sacrilegus a dæmone vexatus, sanatur:] cupiditate seductus, candelas & alia, quæ fideles cum magna deuotione contulerant, furando auferret. Qua de re sine mora ab antiquo hoste miserabiliter est possessus, ac integro sensu penitus priuatus. Inde parentes eiusdem pueri cum fletu nimio pœnitentiam agentes, eodemque cum puero ad locum accedentes, atque furtum restituentes, integerrimam per merita Sanctorum recipere ibi meruit sanitatem. Sed hæc plenius describenda illis committo, qui & partes reliquiarum habere meruerunt, & in quorum confinio agelli ipsa & alia multa miracula, Domino auxiliante, facta sunt.

[7] Reiunctis ergo feretris, ac sublatis inde cum maxima multitudine pretiosis reliquijs, ad primam mansionem & ad e monasterium S. Trudonis, sicut superius dixi, [monachi Trudonenses occurrunt, feretra excipiunt:] velociter propinquabant. Quod Fratres eiusdem cœnobij agnoscentes, cum cereis accensis, cum textubus Euangeliorum, cum Crucibus ac omni competenti honore obuiam Sanctis vnanimiter pergunt, impositaque a Præcentore de Sanctis antiphona, cum veneratione maxima intra monasterium in loco celebri deposuerunt. Deinde quanta tunc caritate, quaue benignitate Fratres nostros susceperint, & quæque corporis necessaria hilari corde tribuerint, [beneuoli erga monachos Gandenses:] non est qui digne valeat sermonibus enarrare. Caritas quippe Dei, quæ exsuperat omnem sensum, diffusa erat plenissime per Spiritum sanctum in visceribus illorum. Verum mane facto; congregata denuo in ecclesia populi multitudine, data insuper sacro in loco de reliquijs optatissima benedictione, Domino iter illorum prosperante, in viam salutis profecti sunt.

[8] Cum itaque Sancti Dei, prout Deo volente disposuerant, prospero cursu a præfata mansione ad anteriora deueherentur, peruenerunt nauiter ad villam, quæ f Andelbrucken nomine dicitur. Ibi tunc forte in proprio fundo nobilis matrona g Sigeburgis manebat, quæ eorumdem locum Sanctorum diu in precariam tenebat. Quod cum Dominus Abbas, tunc tamen Præpositus quique, vt præmisimus, propter corpora Sanctorum missus fuerat, comperisset; assumptis quibusdam secum Fratribus ad matronam prædictam loqui ire perrexit, relicto cum sanctis reliquijs Domno Trudgando, tunc autem nostro strenuo Decano. At vero venerabilis matrona, visis Fratribus & caussis itineris auditis, multum extitit propter Sanctos in Domino gauisa. [infirmitas ob irreuerentiā, illata, tollitur:] Quæ cum multa magnalia, de Sanctis sermocinando retulisset, etiam hoc vnum nouissime addidit sibi metuendum, cum diceret maximam infirmitatem diutissime a se sub viro suo passam, & tamen in eleuatione S. Landradæ mirabiliter sanatam præ nulla alia re certissime incurrisse, nisi quia in priori eleuatione S. Landoaldi videlicet Archisacerdotis, nullam habuerit omnino voluntatem.

[9] Illis autem ibidem aliquantulum inter verba ista remorantibus, venit etiam quidam miles ipsius matronæ, & inde progrediens stetit supra ripam h Thili fluminis, vbi erant in proximo sanctissimæ, quæ ad alia festinabant, reliquiæ. At ille ab imo longa trahens suspiria, dehinc lacrymis ita fatur obortis: O quam parum, inquit, accepta excogitatis, vel quid sit quod habetis, quantique pretij ac cælestis talentum thesauri, quod a finibus istis auferre satagitis. Porro fidenter dico, ac vera vobis (ad Decanum autem loquebatur) consequenter denuntio; quod nisi forte possibile fuisset, vt ipsum pretiosissimum S. Petri Apostoli corpusculum, qui merito iubente Domino Principatum obtinet inter Sanctos, vobiscum ferretis, maiores nullo modo habere reliquias poteratis, quam nunc quoque, Deo propitio facto vobis, in naui habetis. His Dominus memoratus Decanus gratanter auditis, lætissimus redditur, & qualiter hoc ipse quolibet experimento scire valeat percunctatur. At ille constantissime, quod in se de S. Landoaldo miraculi nouerat, ita profitebatur: Ego, inquit, [pincerna eiectus,] culpis meis exigentibus, offensionem Domini mei Landsonis ac eiusdem Dominæ meæ Sigeburgis, quæ sana in proximo est, aliquando grauissime incurri, intantum vt aspectibus illorum me ipsum dare minime auderem. Quid ergo agerem, quam in partem me verterem ignorabam. Nam nullius hominis, quamuis diuitis, intercessionem acquirere potui, qui me in pristinam restituere gratiam valeret. [oblato cereo, pristinum ministerium obtinet,] Cumque anxius ad hoc iam peruenissem, vt de ipsa patria fugere deliberassem; inde quadam die Presbyterum Sarabertum, nimia solicitudine huiusmodi curæ fluctuans, & cum eo quid mihi iam desperato esset agendum consulendo, & adhuc semel miseriarum mearum querimoniam faciendo, pertentare curaui. Ille vero nihil hæsitans, fidere iubet, atque pretium vnius cerei præparare hortabatur, vt hoc S. Landoaldo deportaretur. Tunc perniciter obsequendo his consilijs parere volui, & deuotissime, sicut iusserat, expleui. Mira inde res, & mihi multum profutura est. Continuo namque vt beatam S. Landoaldi memoriam accessi, & hunc pro angustijs meis fideliter interuentorem esse petij; ecce Dominus meus prædictus Landzo post me veniens, eamdem & ipse oraturus introgressus est insperate basilicam. Cœpi vero mox ad aspectum eius pallescere atque nimium trepidare, ne mihi subito irrogaret cum videret interitum. Sed longe aliter atque existimaui, S. Landoaldo pro me interueniente, accidit. Etenim nihil omnino mihi locutus est mali, sed ministerium meum, sicut pridem, agere præcepit: nam pincerna illius dudum fueram. Sic ab illo die vsque nunc, in Sancti sui reconciliatione securus de præterita angustia consisto. Talibus ergo & his similibus indicijs & miraculis per eum ostensis, certum apud me constat, illum esse in numero Sanctorum inter primos.

[10] His ab illo dictis; ecce Domnus Præpositus cum Fratribus suis i immani honoratus lucro egrediebatur; & ita nauim intrantes cum magna prosperitate, Domini præeunte virtute, [feretrum S. Landradæ ob reuerentiam erga S. Landoaldum recedit,] inde quoque cum gaudio magno profecti sunt. Post hæc quadam die nautis perniciter nauigantibus, cum iam quieuissent, & in vnū locum resedissent; accidit vt feretris Sanctorum, qui in naui pariter & satis prope erant a Fratribus decenter positi, feretrum, in quo S. Landrada continebatur, saltum cunctis cernentibus daret, ac se a S. Landoaldo penitus remoueret, præbens mirabiliter tanto Sacerdoti reuerentiam & competentem honorem.

[11] Illud sane miraculum quod non multo post ipso itinere de nauta quodam fuit factum, nec non & illud quod de k illo homine per merita Sanctorum contigit, [alia miracula patrata.] qui cor perditum & mentem vel sensum planxit, sed post misericorditer sanitati restitutum, non est necesse isto in loco plenius perstringere, cum alias diligentius sint descripta. His ergo miraculis, vt simpliciter propter nescientes prosecuti sumus, ita rite peractis, in ipso sacratissimo Dominicæ Annuntiationis atq; Incarnationis die peruenerunt Deo volente ad monasterium nostrum: quod rectissime vocatur Gandaui castrum cœnobium.

[Annotata]

a Hic titulus præfigebatur: In nomine Domini Iesu Christi & Saluatoris nostri incipit aduentus S. Landoaldi Archipresbyteri sociorumque eius in Gandauo castro, qui celebratur VIII Kalendas Aprilis.

b Vulgo VVintershouen. Est Belgis VVinter hiems, & hoof aula, seu curtis, quæ vox in diplomatis vsitata.

c Scilicet post Landzonis, qui ante obtinuerat, obitum: reliqua supra indicantur.

d Ioannes hic est 13, anno 972 vita functus, hinc additur dignæ memoriæ, & de Ottone Imperatore dicitur tunc temporis visus obtinere &c.

e Distat oppidum & monasterium S. Trudonis a VVintershouio X millibus passuum.

f Andesbrueken id est ad paludes. In Corsenduncano MS. Andesbrucsken id est ad ponticulum.

g De Sigeburge eiusq; marito Landzone plurima supra dicta sunt.

h Thili seu Thila aut Dela fluuius in Gallo-Brabantia exortus per vrbem Louanium delapsus, postmodum Demeræ adiungitur.

i In MS. Corsend. sub immani oneratus licio.

k Imo eodem homine, & sunt ista relata num, 4 lib. 2.

CAPVT II
Reliquiarum depositio & solennis postea eleuatio facta.

[12] a Cvm fideles quique ad beatas reliquias vndique cum exultatione nimia confluerent, [Post sanatā mulierem,] mulier quædam aliorum manibus adducta continuo est per merita Sanctorum sanata. Fratres vero deuotissimi merito in aduentu Sanctorum gaudio magno præ ceteris sunt repleti, ac proinde cuncti solenni more Albis vestiti, [solenni pompa in monasterium portata feretra.] cum thuribulis incensorum atque claro lumine quatuor candelabrorum argenteorum, insuper cum Crucibus & Euangelijs sacris obuiam de longe cum infinito agmine vndique confluentium populorum psallendo venientes, easdem sanctissimas reliquias in humeris suis ouantes susceperunt, & in basilicam cum exultatione magna introduxerunt, agentes non mediocriter diem solennem dupliciter. Hæc itaque sunt, Fratres carissimi, huius diei solennia, hæc magna hodiernæ festiuitatis gaudia, in qua suscipere tantos at tales meruimus, Domino largiente, Patronos atque idoneos pro nostris reatibus intercessores. Et licet breuiter ista simpliciterque propter eos, qui non tunc affuerunt, perstrinximus, volumus quoque & cetera eadem simplicitate, quæ de Sanctis gesta sunt, prout Deus annuerit, partim replicare: ne res tanta & omni memoria digna penitus obliuioni tradatur. Neq; nos euentus fortuitu ista dicentes, stomachando quisquam reprehendat: nam vera dicere non est detrahendo susurrare.

[13] [frustra aliquibus obsannantibus.] Tanta itaque a Deo collata iamque compendianti prælibata gaudio, quidam malignorum, at si dici liceat inuidorum, tunc ægre ferentes, haud procul eo tempore in eminentioribus steterunt locis, obliquo cernentes intuitu tantum populum in susceptione Sanctorum exultantem deuotissime, illud cum perfidis Iudæis Euangelio indignando proclamabant: Ecce, inquiunt, mundus totus post eos iam abire cœpit. [Io. 12, 19] Deinde famam velocem per rumigerulos suos volare fecerunt, quasi non Sanctorum Reliquiæ, sed malorum defunctorum ossa ad nos fuissent inaniter perlata: quidam etiam & nequiori impleti vesania corpora Sanctorum diiudicabunt per ignem fore in camino probanda. O, inquam, mortalium perfidissime, qui ista in Sanctos derogando euomueras conuitia, vel sero perpende, quia non est consilium non est humana sapientia contra Deum. Nonne multi Sanctorum per ignem combusti ad siderea regna peruenerunt? Nunquid, stolidissime ac liuore infecte, non audisti, quia corpus S. Ioannis Baptistæ, cum a Paganis sit propter inuidiam combustum ac per agros dispersum; attamen, attestante ipsa Veritate, inter natos mulierum non surrexit maior Ioanne Baptista? An ideo eius corpusculum non erit sanctissimum, quia hoc de illo narratur factum? Patet profecto quoniam, si facultas adesset, hæc eadem & de Sanctis nostris ritu Paganorum facere voluisses. O cæca fraus nihil videns, cui semper iniuriosa est æterni solis claritas: sed gratias Domino Deo vniuersorum agimus, quia quanto studiosius fidelissimi deuotionē populi a Sanctis tolli voluisti, tanto magis vsquequaq; honorē amplificasti. Hinc ergo ad probra tibi nō probra reddimus vlla. Omnia enim, sicut legitur, Dominus quæcumque voluit fecit. [Ps. 113, 3] Sed & nos pacis gratia neminem publicare voluimus, neminē hic nominatim expressimus: sufficit vt tātæ peruersitatis incentor vel sero erubeat. Nam si irascitur, quod auctor malignitatis fuerit ipse fatebitur: cum nos de alio quolibet extraneo forte talia senserimus. Dominus enim Sanctos suos glorificare decreuit, & quis poterit velle suum infirmare?

[14] Proinde saluberrime, Deo volente ac Domino Abbate iubente, inuentum est, [Reliquiæ in crypta pofitæ] vt præfatorum Sanctorum Reliquiæ semotæ in loco mediocri, quo micat ara sub honore S. Mariæ, in crypta ponerentur; donec certius scire potuissent, quid de ijs facere postmodum potuissent. Interea Dominus noster Sanctorum suorum non immemor, cœpit reliquias, nuper ac sine debito honore depositas, miraculis multis glorificare, & quod non falsæ, sicut maligni asserebant, sed veræ Sanctorum reliquiæ forent, cunctis manifestare. [multis clarent miraculis:] Nam cæci ibidem recipiebant annuente Domino visum, claudi gressum, manci restaurationem, atque varijs oppressi languoribus perfectissimam cælestis medicinæ recuperationem. Tunc christianissimus populus, prope vel procul positus, his auditis & visis, cum cereis & varijs oblationibus ex omni parte venerunt, & vota sua Deo coram ipsis Reliquijs incessanter retulerunt. Dic ergo quisquis es, liuide; dic, si vales, impie, quid tibi profuit contra consilium Dei voluisse agere? Ecce gloria Sanctorum nostrorum sine fine manet in Christo. Perspice Christicolas, qualiter læti currunt ad inclyta Sanctorum patrocinia.

[15] At vero Dominus Abbas, tantis beneficijs visis, gratias omnipotenti Deo rependit: [aliquibus ablegatis ad Episcopum Leodiensem,] nec multo post, inspirante Domino, pro cautela futurorum, & quod verius est, pro maiori gloria Sanctorum, priores nostros supra designatos ad venerabilem Episcopum Leodiensis Ecclesiæ mittere curauit, supplici precatu efflagitans, quatenus de translatorum Sanctorum reliquijs quæque digna per Clericos suos inquireret, & illis veritatem de ijs omnibus renuntiaret in scriptis, quod Domino donante extemplo completum est. Nam requisiti in Synodo plena Sacerdotes & Clerici vndique confluentes, [antiquioræ miracula sunt in Synodo collecta.] quanta audierant & facta viderant de Sanctis nostris miracula ore consone coram Episcopo suo proferebant. Iubente itaque eodem eximio Pontifice, ibidem miracula, quæ diuulgauerant, sunt collecta, & per Dominum b Herigerum didascalum ac musicæ artis peritum breuiter quidem, sed satis diserte ac luculento sermone descripta, necnon & ipsius Episcopi sunt auctoritate roborata, insuper sigilli sui impressione munita atque Domino Abbati ac omnibus Fratribus Gandensibus fideliter missa.

[16] Porro nostræ prosperitatis æmuli superius breuiter designati, [quæ sicut & alia acta confirmātur ab Archiepiscopo Remensi,] quorum semel fractæ nequaquam malitiæ suæ defecere vires, quod perficere in derogatione Sanctorum cominus non poterant, cum c Archiepiscopo Remensis Ecclesiæ peragere moliti sunt. Sed, vt in his quoque partibus Dominus Sanctos suos potuisset magnificare, missi sunt de monasterio nostro illuc vsque prudentes in verbo seniores, qui secum in scriptis, de miraculis nouiter per Sanctorū patrocinia patratis, auctoritatem irrefragibilem & testimonium Sacerdotum plurimorum attulerunt, necnon verbis etiam opinionem falsam de Sanctis coram Summo Pontifice penitus destruxerunt. Siquidem venerabilis Archipræsul his testimonijs visis: & in plenissima Synodo sua auditis, veritati dedit manus cum alijs Episcopis septem, scriptaque delata etiam sua auctoritate & aliorum Episcoporum ac Sacerdotum multorum roborauit, [& reliquiarum eleuatio indulta:] & vt dignissime infra Sancta sanctorum sustollerentur, coram vniuersis Synodalibus suis collaudauit. Ecce enim hic gratia Domini æmulatorum machinamenta ceciderunt, & Sancti nostri Deo fauente gloriosi contra votum liuidorum permanserunt.

[17] Deinde missi nostri, ipsis Sanctis patrocinantibus, victores contra maleuolum blasphemiæ virus glorianter effecti, velociusque inde iter arripientes, bonæ indolis iuuenem, ac nuper infula Pontificali insignitum d Lindulphum, Nouiomæ ciuitatis Episcopum, adierunt: tum summissis precibus rogauerunt vt quantocyus ad Gandaui nobile, cœnobium pergeret: quatenus Sanctas Reliquias de obscuro, in quo positæ fuerant, [Lindulphus Episc. Nouiomensis, inuitatus,] loco ex sua auctoritate & per seipsum sustolleret, & vt competebat ad sublimiora infra cancellos exaltaret. Quibus ille precibus libentissime assensum præbuit, nec non & diem illis quando certissime ad nos veniret denuntiauit. Rem sane de Sanctis gloriose gestam breuiter quidem simpliciterque perstrinximus: quam recentioribus carisque allophylis nostris, ad meliora proficientibus, saluberrimam in hoc fore iudicauimus, ne res dignas penitus obliuioni traderent, sed potius memoriam eorum deuotius obsequendo exornarent. Cuncta quippe quæ hostis humani generis aduersum Sanctos parabat ad destructionem, econtra semper Episcopus noster eminentiorem vertit in decorem, vnde illi sit sine fine gratiarum actio, laus & exultatio. Nam iubente Domino Abbate, [vt pretiosis capsis ad id factis imponeret,] licet in materia impari, ob deuotionem multam, quam erga Sanctos habuimus, tres nouas vrnas, auro puro argentoque coopertas, de oblationibus Christianissimi qui confluebat populi, artifices decentissime parauerant: & erant Fratres omnes ouantes, ac diem optatum præstolantes, quo memorauimus fuisse venturum eum & ad nos venire spoponderat. Quid multa? venit namque non multo post, sicut prædixerat, cum pulcherrimo Clericorum & Presbyterorum suorum comitatu, atque haud procul ab oratorio ipso sacro, [aduenit:] in hospitio sibi cum solicitudine præparato, mansionem accepit. Sed iam meritis Beatorum suffragantibus iuuat, prout possumus, stylo quamuis rusticano, depromere sacratissimam tali modo crastino peractam Sanctorum eleuationem.

[18] Post itaque tempus antelucanum pulsa est quies e soporatis artubus, segnibusque relictis stratis, ad sacram vnanimiter cucurrimus ædem: summumque continuo ac sincerum cernuis oraminibus salutauimus, sine quo nemo meretur lumine lumen. [die illucescente] Adhuc aurora croceo clari sub tegmine solis pausante, reboarunt Fratres carmina Christo ouanter, & iuuat æternum semper laudare potentem. His siquidem rithmis rite dispositis, digressa extemplo matutinæ claritatis aurora, dimotis humectantibus vmbris, ac passim pratis rore madentibus, iamiamque phœbus chrysicomus clarissimis retexit orbem radijs, atque tantæ celebritatis dies refulsit orbi, reuerentissime a nobis semper celebrandus & habendus. Tunc nostræ sortis Sacerdotes soliciti, ac sacris postulationibus mundati, agnum Deo immaculatum sub honore Sanctorum immolauerunt, pias sic aures Domini precibus pulsantes, ne contra forte fraus maligna tantum decorem futurum posset Sanctis nobisque murmurando adimere. Sed neque frustra, vel inaniter præcauendo, annuente Domino, peregerunt. Namque sub ipso diurnæ lucis tempore cum iam se qui aduenerat Antistes Domini, ad procedendum præpararet; ecce denuo adest in rependo debilitatus coluber, licet squamea gestaret colla conquassata, [reiectis obstaculis maleuolorum,] dupliciter nisus tandem tertio elisum caput erigere, ac in Sanctos Dei virus nequitiæ suæ latenter effundere. Quod tamen reuelante Domino Sacerdos Dei prudenter cauendo animaduertit, simulque letiferum haustum ab infidelibus propinatum caute declinauit, spreuit ac subsannando irrisit, pedibusque proterendo detriuit. Denique procul e caculatores ac susurratores a se remouit, atque preces nostras implendas fore eo die certissime denuntiauit: se quoque in obsequium tantorum Sanctorum paratissimum atque deuotissimum amodo vsque in sempiternum futurum cum suis omnibus proclamauit.

[19] Tuncque a Prioribus nostris cum summa exultatione, quæ ad hoc opus congruere videbantur, raptim præparatis, aduenit post Primam Antistes cum Abbatibus, Clericis atque deuotissimis monachis ad cineres & ossa pij Patris Landoaldi Archisacerdotis ac sociorum eius. Hic extemplo ruere cerneres pene innumerabiles visuros, [eleuat solenni pompa reliquias:] quos fama & clari Patroni nomen excitauerat. Compleuerunt loca agmina; tumque primo ad Archisacerdotis vrnam cum Litanijs ceu decebat reuerentissime, postque ad ceterorum præmissus Præsul, redimitus Pontificali infula insignia membra, perorauit, tum de bacile quo tenebatur exposuit, atque calathis reposuit in argenteis, flauo auro coopertis. Nunc clare fulgent luminaria candelabris argenteis innixa, odorque suauitatis immensus halans ceu aromatum, nares replet circumstantium circa sacra vero corpora reboabat cælestis murmur cantilenæ. Hoc tandem ex ordine misso officio panduntur cryptæ ianuæ, & caterua monachorum cedens ingenti comitante populorum tumultu tendit per reliquos ruere aditus. Nam Sacerdotes & Leuitæ Pontificis sui nutu trinos sustulerūt calathos, quos extra tecta & sub diuo vehunt suis vlnis Gandenses in laudibus Dei & hymnis: quibus incedentibus canoris fragoribus consonat æther, & voces canentium per littora volitant vicina. Cumque vix erumpentes e turba, portas certo agmine ac longo ordine peterent, præueniens in foribus Præsul adstabat: vbi oratione finita imponit in excelsis Responsorium, aptissime in Sanctorum laudibus compositum. Quo siquidem exhausto, in ipso choro pictis tapetibus decorato, rursus celsa voce hymnus canitur Angelicus.

[20] Interea qui sacrum thesaurum diuinitus collectum & concessum ferebant, iam tenebant locum a Domino paratū, altiores ipsis aris & subnixi humeris. [reponit supra altare] Quibus nimirum appropians Antistes, digna cū reuerentia manibus illum extulit proprijs populo spectāte cum Clero, & aditis relocauit instructis. Deinde vero & hoc misso obsequio, ipse ante aram assistens mente deuota melodiam inijt Antiphonæ beatissimorum Confessorum. Quam sequitur protinus altissimis vocibus Clericorum affectus, [cum exultatione omnium:] canens musicum carmen, id est, Benedictus Dominus Deus Israel, ac totum ipsum Zachariæ canticum. O quam pium spectaculum! bis terque beatum! Videre scilicet cum tanta fidelium deuotione laudare mirabilem in Sanctis suis Dominum, atque recens opus Domini gloriosum. Tunc it fremitus cælo & præconiorum clamor ferit aurea sidera; nec minus vulgus miscetur gemitu in gaudij affluentia, & obortis sinus impleuit lacrymis præ cordis hilaritate. Vere exoritur pium incolis terræ gaudium. [Missam celebrat.] Tunc ab Antistite Missa celeberrime decantatur in honore Sanctorum. Post hæc isdem Sacerdos, fulgidus chlamyde aurata, lentis passibus ambonem scandit, ardua virtutum retulit miracula: quibus cecidere pestes membrorum, & ad ægros innumeros sanitas fluxit immensa & improuisa. [miracula annuntiat:] Et demum vniuersum hunc diem vniuersis huius terræ habitatoribus iocundissimum, honorabilem ac festiuum indicit exequi omnibus in futurum annis. Præterea largitur loco suo benedictio Pontificalis, & sic omnibus rire peractis populus vniuersus commendatur Deo atque perpetuæ paci. [festum indicit]

[20] [13 Iunū.] Facta est autem hæc sacratissima translatio, Deo & hominibus placidissima atque sanctis Angelis per omnia gratissima, Idibus Iunij a f Lindulpho venerabilissimo viro, Nouiomæ ciuitatis Episcopo, cum gaudio inenarrabili spirituali Clericorum multorum siue monachorum, nec non & infinito cœtu fidelium populorū, anno incarnati Verbi nongentesimo octogesimo secundo, [anno 982.] indictione decima, tertio quoq; anno ad nos aduentus gloriosissimorum Sanctorum nostrorum. Ecce solator pauperum spesque egenorum summus & viuificator atque cunctorum Dominus Sanctum suum Landoldum pretiosum qualiter glorificat cum beatis socijs suis, paullo ante sic humiliatum conuitijs obtrectatorum. Vere mirabilis atque centupliciter laudabilis Deus in Sanctis suis, nobis licet indignis gratis collatis, qui contra votum pessimorum siue voluntatem inuidorum tam pulchre ac nobiliter, miraculis videlicet & omnibus ceteris dignissimis obsequijs, Reliquias Deo dignas ad requiem suam perducere etiam corporaliter est dignatus. Ergo, Fratres carissimi, agite hunc diem læti in laude Domini ac Sanctorum plenum, in omni competenti veneratione perfectum, quo vobiscum pariter & nobis contubernium acquirant ciuium supernorum. Præstante Domino Iesu Christo, qui cum Deo Patre & Spiritu sancto viuit & regnat Deus trinus & vnus & nunc & per infinita secula seculorum. Amen.

[Annotata]

a Dantur hæc ex MS. Corsendoncano.

b Ita Chronicon Gandense: in hoc MS. erat Heyngerus. De eo supra egimus.

c [Adalbero Archiep. Remen.] Adalbero filius Godefridi Comitis Ardennensis, creatus Archiepiscopus anno 968, mortuus 989, cum biennio ante Hugonem Capetum in Regem Francorum inunxisset.

d [Lindulphus Ep Nouiomen.] Lindulphus successit Hadulpho anno 977 mortuo, præfuit annis 12, defunctus an. 990.

e [Cacullator.] Cacullator garrulus verbosus blatero, a Belgica voce Kakelen garrire, blaterare.

f Ita MSS. confirmata a Martyrologijs. Legebatur hic Idibus Maij.

DE S. ALCMVNDO MARTYRE CESTRIÆ ET SALOPIÆ IN ANGLIA,

AN. DCCC.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Alcmundus Martyr, Cestriæ & Salopiæ in Anglia (S.)

[1] Regnum Nordanhumbrorum posteriore seculi octaui parte varijs suorum Regum intricatum fuit tragœdijs, commiseratione & rerum temporumque indignitate refertis. Vixerāt ante sancti Reges Ceoluulphus, [Nordumbrorum Reges plures aut expulsi aut occisi.] eiusque successor Egbertus, ambo relicto regno apud Lindisfarnenses vitam monasticam auspicati, Ceoluulphus anno DCCXXXVII, Egbertus anno DCCLVIII. Huic tunc succeßit filius Osulfus, qui anno vno regnum tenuit, amisit, perdidit, nequiter a sua familia occisus IX Kalendas Augusti. Anno ergo sequēte DCCLIX Ethelwaldus, qui & Mollo dictus, regnare cœpit Nonis Augusti. Verum anno DCCLXV Ethelwaldus regnum Northumbrorum amisit III Kalendas Nouemb. cui Alcredus, prosapia Idæ primi huius gentis Regis exortus, vt quidam dicunt, successit in regnum, & anno DCCLXVIII Alcredus Rex accepit Reginam Osgearnam: [Alcredus Rex pater S. Alchmundi expulsus anno 774.] ex qua genuit Osredum, dein Regem, & Alcmundum, de cuius martyrio, natali & veneratione hic nobis est agendum. Horum ergo parens Alcredus Rex anno DCCLXXIV consilio & consensu suorum omnium, regiæ familiæ ac Principum destitutus societate, exilio imperij mutauit maiestatem. Primo in vrbem Bebban, postea ad Regem Pictorum, nomine Cynoht, cum paucis fugæ comitibus secessit. Ethelredus quoque filius Ethelwaldi pro eo regnum suscepit, quo anno DCCLXXIX expulso, & in exiliū fugato, Elfwald filius Osulfi Regis supra memorati regnum Nordanhumbrorum suscepit. Rex pius & iustus. Sed coniuratione facta ab eius patricio, Sicgano nomine, occisus est IX Kalend. Octobris anno DCCLXXXVIII, quo sepulto regnauit Osredus filius Alcredi, ac frater S. Alcmundi. Verum anno DCCXC dolo suorum Principum circumuentus, [vti Osredus Rex frater S. Alchmundi an, 790.] & captus ac regno priuatus, attonsus est in Eboraca ciuitate, & postea necessitate coactus exilium petijt. Sed Ethelredus ab exilio liberatus, iterum in regni solio est inthronizatus, a quo anno DCCXCI filij Elfwaldi Regis, Oelf & Oelfwine, ab Eboraca ciuitate abstracti, & de ecclesia principali per promissa fallaciæ abducti, miserabiliter sunt perempti. Vti anno sequente Osredus ante Rex, frater S. Alchmundi iubente Rege Ethelredo occisus est, [occisus anno 792.] XVIII Kalend. Octobris. Et in monasterio Girwensi ad ostium Tinæ fluminis sepultus.

[2] Verum & ipse Ethelredus Rex anno DCCXCVI occisus est XIV Kalendas Maij. Osbaldus vero patricius a quibusdam ipsius gentis Principibus, in regnum est constitutus, [Eardulsus Rex anno 796 creatus:] & post XXVII dies omni regiæ familiæ ac Principum est societate destitutus, fugatusque, & de regno expulsus, atque ad insulam Lindisfarnensem cum paucis secessit, & inde ad Regem Pictorum cum quibusdam e Fratribus nauigio peruenit. Tunc Eardulfus filius Eardulfi siue Earnulfi, de exilio vocatus, regni infulis est sublimatus, & VII Kalendas Iunij consecratus: cuius iussu S. Alchmundus est occisus. Contra hunc Regem anno DCCXCVIII conspiratione facta ab interfectoribus Ethelredi Regis, Wada Dux bellum inierat, & ex vtraque parte plurimis interfectis Wada Dux cum suis in fugam versus est, & Eardulfus Rex victoriam regaliter sumpsit ex inimicis. Hactenus fere omnia ex Simeone Dunelmensi de Gestis Regum Anglorum deducta sunt, & pleraque eisdem verbis leguntur apud Houedenum parte priore Annalium. De eisdem Regibus hisce conformia scribit Turgotus Dunelmensis lib. 2 Historiæ de Dunelmensis Ecclesia cap. 4 & 5. Est Turgotus reliquis senior, de quo agimus pluribus ad historiam Translationis S. Cuthberti XX Martij. Ex hoc supplemus, reliquos Reges Northumbrorum, de quibus ista tradit: Eardulfo anno regni sui decimo de prouincia fugato, [cui alij decem successerunt,] Aelfwold per biennium illud tenuit, deinde Eanred filius Eardulfi Regis triginta tribus annis regnauit. Eanredo successit filius Ethelredus: quo occiso, in regnum successit Osbertus circa annum DCCCL. Verum eo circa annum DCCCLXII fugato, successit Ælla; qui & Osbertus in Danorum irruptione placati, ambo anno DCCCLXVII XII Calend. Aprilis in prælio occubuerunt. Quibus interfectis Dani Egbertum Regem constituerunt; Agit de tribus illis Simeon Dunelmensis dicto anno DCCCLXXVI asseritq; Egbertū vltra Tinam regnasse VI annis, qui an. DCCCLXXIII moriens alijs, expulsus, successorem habuit Resig, qui regnauit tribus annis, quo scilicet anno DCCCLXXVI mortuo, secundus Egbertus regnauit, vltra amnem Tinam, [vsque ad annum 926.] cui anno DCCCLXXXIII acceßit Guthredus filius Hardecnuti & regnauit super Eboracum, mortuus anno DCCCXCIV. Postmodum e Danis regnauit Sithricus, mortuus anno DCCCCXXVI cuius regnum, Guthfertho filio expulso, Ethelstanus Rex suo adiecit imperio. Hæc Simeon Dumelmensis.

[3] Contra Malmesburienses lib. 1 de Gestis Regum Anglorum cap. 3 vltimum Regem Nordanhumbrorum statuit Ethelredum anno MCCXCVI occisum, [Malmesburiensis Reges 12 omisit:] cuius mandato Osredus Rex frater S. Alchmundi fuerat interfectus. Post Athelredum, inquit, nullus ad regnum adscendere ausus est, dū quisque superiorum sibi casus timeret, & otio inglorio tutus victitare, quam ancipiti discrimine pendulus regnare mallet: plerosque enim Regum Norhanimbrorum pene familiari exitio vitam exisse. Ita cessante rectore per XXXIII annos prouincia illa risui & predæ finitimis fuit… Transactis illis XXXIII annis hanc regionem obtinuit Rex Egbertus anno Dominicæ Incarnationis DCCCXXVII. Hæc ille cum enormi centum & amplius annorum errore, quibus proprij fuerunt Nordanhumbrorum Reges: [& regnum perperam Saxonibus additum ait anno 827.] vnde nec mirandum sæpe de alijs, etiam Sanctis, pauca sciri posse. Non ergo Egbertus Rex Occiducrum Saxonum hoc regnum reliquis adiunxit, sed eius pronepos Ethelstanus: neque ante Egbertum fuit aliquod interregnum annorum XXXIII, sed continuo alij prioribus successerunt Reges, atque inter eos, vti iam dictum est, Eardulfus anno DCCC regnabat.

[4] [S. Alchmundus occisus iussu Eardulfi Regis: filius Alcredi,] His positis, paucula, quæ restant inter tot Danorum irruptiones, spicilegia de S. Alchmundo colligimus: ac primo Simeon Dunelmensis ad dictum annum DCCC ista tradit: Eodem anno Alchmund filius Alcredi Regis, vt dicunt quidam, a tutoribus Eardulfi Regis est apprehensus, eiusque iussione cum suis profugis interemptus est. Quæ ita paucis VVigorniensis indicat. Alhmundus filius Alhredi Regis Northimbrorum occiditur: atque ante ad annum DCCLXV de patre agit his verbis: Mollus regnum Northanhimbrorum dimisit, & Alhredus filius Eanwini successit, qui fuit Birnhormi, qui fuit Bosæ, [alijs Alhredi] qui fuit Bleocmanni, qui fuit Ailrici, qui fuit Idæ. At VVestmonasteriensis ad dictum annum DCCLXV patrem Regem Ealredum appellat, trinepotem Idæ Regis, [Ealredi.] & regnasse octo annis: & ad annum DCCCLXXIII Ealdredus, ait, Rex Nordanhumbrorum ex hac vita transiens, Athelredum habuit successorem. Verum in exilium abijsse supra ostensum est. De nece S. Alchmundi ista habet idem VVestmonasteriensis ad annum DCCC. Quo etiam anno Alcmundus filius Ealdredi Regis a tutoribus Eardulfi Regis Northanhumbrorū apprehensus est, [Ealdredi,] eiusque iussione cum suis profugis interfectus. Ranulphus Cestrius in Polychronico, quod manu exaratum habemus li. 5 cap. 25 ista habet: Mollo Rex Northumbrorum regnum dimisit. Successit Aluredus IX annis, & habuit ille Aluredus duos filios, Osfredum (alijs Osredum) qui tertio post eum loco regnauit & Sanctum Alcmundum, [Aluredi,] qui postmodum in prælio Mercensium contra Westsaxones occisus est.

[5] Polychronico citato ista habet Harpsfeldius in Historia Ecclesiæ Anglicanæ seculo 8 cap. 21. [non occubuit in prælio.] Huius Ethelberti filius fuit Alcumundus, qui cum in subsidium venisset Ethelmundi Subreguli Merciorum, prælio contra Wiltonienses, qui erant populi VVestsaxonum, decertantis ibidem occisus est: quod facilius ex Cestrensi assumpsit Harpsfeldius, qui secutus Malmesburiensem scripsit Nordanhumbros tunc temporis sine Rege vixisse ac Regi Egberto postmodum subiectos fuisse. Præterea Alchmundum filium facit Ethelredi Regis, a quo fratrem eius Osredum occisum diximus, non Alcredi, quem Alredum appellarat. Non ergo in prælio, sed iussu Eardulsi Regis apprehensum, & iniuste forsan quia filius Alcredi Regis & legitimus regni hæres erat, interfectum arbitramur.

[6] De veneratione eius ista subijcit Harpsfeldius: Cuius corpus apud Album monasterium, [Corpus in veneratione, Darbiæ,] deinde apud Darbeiam reconditum est, structo eo loci memoriæ eius templo, quæ celebris propter miracula, ab eo ibidem post mortem edita, habetur. In Martyrologio Anglicano ad XIX Martij ista habentur: [miracula,] Darbiæ festum S. Alcmundi Martyris, qui filius Aluredi Regis Northumbriæ, impie a Danis occisus est in prælio contra Wolstanum Wiltoniæ Ducem. Cœpit corpus eius continuo clarere miraculis; quapropter translatum Derbiam magnaque cum veneratione sepultum est, [templum] vbi postmodum egregium in eius honorem erectum templum hodieque subsistit, [Darbiæ] S. Alcmundi vulgo nuncupatum: quo plurimi olim accedere solebant peregrini, miraculorum ibidem patratorum caussa. Passus est circa annum Christi DCCC. Salopiæ quoque alterum spectabilis formæ templum in hodiernum vsque diem superstes, eius nomini dedicatum, visitur. [& Salopia:] Sunt vrbes hæ notißimæ, suarum prouinciarum siue Comitatuum Darbiensis & Salopiensis metropoles. Sed vnde VVilsonus huius Martyrologij auctor, hausit a Danis S. Alchmundum occisum? Forsan, quia Aluredi non Alcredi filium credidit, [non fuit a Danis occisus.] arbitratus est de Alfredo celeberrimo Saxonum Occidentalium agi, cuius Acta scripsit Asserus Meneuensis, qui nescio quo errore citatur cum Cestrensi ad marginem paginæ apud Harpsfeldium, vbi de S. Alchmundi cæde agit, & annus allegatur DCCCI, cum Asserus suam historiam inchoarit ab anno DCCCXLIX, quo Alfredus VVestsaxonicus natus est: de hoc pluribus agitur XX Martij ad Translationem corporis S. Cuthberti: & eius contra Danos victoriæ referuntur.

[7] At quæ de prælio VVolstani dicuntur, ita ad annum DCCC referuntur a VVigorniensi: [neque in prælio Mercensium.] Eodem anno contigit Ducem Æthelmundum de Mercia cum suis exijsse, vadumq; quod lingua Anglorum Kimeresford nominatur, transijsse, cuius aduentu cognito, Wiltoniensium Dux Weolhstanus cum Wiltoniensibus ascendit contra eum. Commissoque graui prælio multi ex his & ex illis ceciderunt, amboque Duces occisi corruerunt: victoriam vero Wiltonienses habuerunt. Hæc ibi, absque Danorum mentione, qui ne quidem vlli isto tempore in Anglia grassabantur. Præterea nullo modo spectat illud prælium ad S. Alchmundum. Pro quo aduertendum quatuor res a VVigorniensi ad dictum annum DCCC narrari, plane inter se disparatas, prima est de Caroli Magni itinere Romano & hyeme in Vrbe peracta, altera de obitu Regis Occidentalium Saxonum Brihtrici & succeßione Egberti. His succedit pugna iam memorata, atq; vltimo loco refertur cædes Alchmundi filij Alhredi Regis Northumbrorum, quem iußione Eardulfi Regis Northumbrorum occisum Simeon Dunelmensis & VVestmonasteriensis tradunt. Eumdem Ferrarius inscripsit Catalogo generali Sanctorum his verbis: In Anglia S. Alckmundi Martyris. [Quomodo Martyr habeatur.] Ceterum quæ de vocabulo martyrij late sumpti diximus XVIII Martij ad Vitam S. Eduardi Regis & Martyris, iniuste iussu nouercæ occisi, videntur huic Sancto applicari debere, & ibidem legi possunt.

[8] Alfordus in Indice Sanctorum Angliæ sub finem tomi III Annalium Ecclesiæ Anglicanæ ista habet: Almundus, [Qua ætate occisus.] puer regius & Martyr, fuit Alredi Northumbriæ Regis filius. Parente e regno pulso, ille e vita pellitur. Colitur Sanctus & miraculis probatur. Duo templa Martyri extructa. Colitur ad XIX Martij. Allegatur annus DCCC in dictis Annalibus ac numerus XVI. Verum aut incuria typographi aut alia de caussa omnia post numerum VIII sunt omissa. Patrem Alcredum nobiscum statuit anno DCCLXXIV e regno pulsum, Alcmundus vero XXVI annis postea elapsis, non puer, sed vir circiter triginta annorum, interemptus est.

DE B. ANDREA DE GALLERANIS SENIS IN HETRVRIA

AN. MCCLI

Commentarius præuius.

Andreas de Galleranis Senis in Hetruria (B.)

§ I Antiquus cultus, Vita a supparis æui auctore scripta.

[1] Senensisin Hetruria ciuitas perantiqua, eademque fœcunda Sanctorum patria, & Deiparæ Virginis, [Senis hoc die mortuus Andreas,] quæ sanctitatis auctorem mundo protulit, specialis patrocinij prærogatiuis non contemnendis dignata; continuis duobus hoc mense diebus duos eiusdem virginis cultores eximios cælo dedit: B. Andream videlicet & B. Ambrosium, vtrumque a patria Senensis cognomentum sortitum, vtrumque miraculis inclytum, & in eodem Fratrum Prædicatorum templo sub propria quemque ara sepultum. Prior dierum ordine Andreas fuit, quemadmodum & moriendo præceßit iuxta Marginalem notam antiquo originali pergameno, diuersa quidem, veteri tamen manu adiectam, in hæc verba: Cælestia adeptus est hic Sanctus, reuerenter munitus Sacramentis Ecclesiæ, [an. 1251,] MCCLI die XIX Martij. Ex quo patet, qualiter S. Ambrosius de Senis super vixit S. Andreæ annis XXXVI & die vno. Quæ confirmantur partim ex ipso contextu Vitæ, Dominicæ diei charactere mortem ipsius notabilem faciente, partim ex adiecta post Vitam eadem manu clausula: [in Dominica,] Anno Domini MCCLI in Quadragesima, in die Dominica post Vesperas, ad Dominum transmigrauit.

[2] Eam Dominicam Palmarum fuisse persuasit sibi is, qui ex Latino Italicam Vitam fecit & illustrauit P. F. Raimundus Barbi, [non Palmarum,] Dominicanæ Religionis Prior in oppido S. Geminiani, & Senis anno MDCXXXVIII publico illius vrbis prælo subiecit: persuasit autem id sibi ex eo capite, quod proximam huic Dominicæ secundam feriam, vsque ad Pij Vtempora, Senensis populus solitus fuerit festiuam B. Andreæ venerationi habere, quasi continuo consequens sit hunc depositionis diem fuisse, istum vero beatæ mortis. Sed vt anno illo multisque prægreßis ac subsecutis Pascha numquam fuit XXVI Martij, ita quæ præcessit Palmarum Dominica in XIX eiusdem non potuit incidisse. Fuit quidem XIX Martij an. MCCLI Dominica dies, littera Dominicali A: sed fuit Dominica Quadragesimæ tertia, cum scilicet Pascha incurreret in diem Aprilis XVI. Itaque dilati in hebdomadam vsque Sanctam festi, [sed 3 Quadrag.] si caussam oportet per coniecturas quærere; cum non admodum verosimile videatur totis tribus hebdomadibus insepultum mansisse corpus (quomodo enim rem adeo memorabilem, quanta est diuturnior vita functi cadaueris præseruatio vires excedens naturæ, Vita non retulisset?) non omnino incredibile nobis videtur, quod crebrescentibus ad B. Andreæ inuocationem miraculis, [forte postridie Palmarum eleuatus,] corpus eius tali die solenniter fuerit de terra eleuatum post annos aliquot, & eam quam proferimus Vitam iam conscriptam: quæ deinde celebritas annue visa fuerit renouanda.

[3] Fluxisse ab Andreæ morte annos non admodum multos ad illius festi institutionem authentico docemur testimonio Indulgentiarum, post annos XXIII propositarum, de eoque vt iam pluries acto loquentium. Ipsum ex Senensis conuentus archiuio Raimundus profert, & nos ex eo hic transcribimus: quoniam publicum Beati huius cultum egregie confirmat. Est igitur huiusmodi. Bernardus diuina miseratione humilis Senensis Episcopus, vniuersis Christi fidelibus tam Clericis quam Laicis per ciuitatem Senensem & diœcesim constitutis, ad quos litteræ præsentes aduenerint, æternam cum benedictione salutem. [Rom. 14, 10] Quoniam, vt ait Apostolus, omnes stabimus ante tribunal Christi, rationem de proprijs actibus reddituri, siue bonū egerimus siue malum; oportet nos diem extremæ messionis misericordiæ operibus præuenire. [quando colitur festo anno,] Cum igitur dilectos in Christo viros, religiosos Fratres & Conuentum Ordinis Prædicatorum de Senis, & ipsum Ordinem in Christi visceribus amplectamur, & ipsis in Deo, ob eorum beneficia ab eis nobis & Ecclesiæ nostræ exhibita, & quæ exhibentur quotidie, simus admodum obligati: volumus & desideramus hoc quod mente gerimus perficere studio gratioso. Hinc est quod (sicut per ipsos Fratres nobis extitit intimatum, & nos ipsi pluries vidimus) ijdem Fratres nec non tota Senensis ciuitas, ob reuerentiam & deuotionem viri venerabilis Andreæ, olim nobilis conciuis & fratris nostri, cuius corpus apud ipsorum Fratrum ecclesiam requiescit, de cuius vita & transitu apud domesticos & peregrinos laudabile testimonium perhibetur, prima die lunæ post festum Palmarum, honoribus & solennitatibus congruis solennia non immerito peragunt, in tanti Patris memoriam & honorem. Nos ergo solennitatem ipsam non solum manu tenere, [& Indulgentijs ornato.] verum etiam super ipsam spirituale lucrum adijcere cupientes, de misericordia Iesu Christi & Beatissimæ Virginis Mariæ Matris eius, nec non & sanctorum Martyrum Crescentij, Ansani, Sauini atq; Victoris patrocinijs confidentes, omnibus qui ad prædictum locum dicta die caussa deuotionis accesserint, & ibidem de bonis sibi a Deo præstitis reliquerint, dummodo de peccatis suis vere contriti fuerint & confessi, annuatim in prædicta solennitate annum vnum de iniuncta sibi pœnitentia in Domino misericorditer relaxamus. Datum Senis MCCLXXIV, Indictione II, die II Kalendas Aprilis.

[4] Bernardus hic a Ferdinando Vghello tomo 3 Italia sacræ vsitato illius æui diminitiuo Bandinus appellatur, [per Bernardum Episc. an. 1274,] & ad Senensem cathedram euectus dicitur anno Bullæ præcitatæ expeditionem præcedente, & anno MCCLXXVII velsequenti adhuc in viuis fuit, quando signauit Budam in fauorem Hospitalis de quo infra: paullo autem post cum Gaziam gentem, sacrificanti Episcopo quadam honoris prærogatiua semper aßistere solitam, aduocare sacrificaturus contempsisset, ab eadem, sumptis armis, factam in se Guelsicæ factioni iniuriam, vt arbitrabantur, vlciscente, occisus ad aras, successorem habuisset B. Ambrosium, inquit idem Vghellus, nisi is ex moderatione animi amoreque vitæ priuatæ sibi delatum a Pontifice onus subire contempsisset. [viuente adhuc B Ambrosio Sansedonio,] Ex cuius B. Ambrosij ætate vitæ Italicæ auctor Raimundus fortaßis non inconsequenter profert alterum indicium quod non multis, vt diximus post obitum beati viri annis conscripta hæc Vita, sit: quia videlicet num. 19 mentio est Fr. Ambrosij miracula viri Dei prædicantis; & iam inde a tempore fundati conuentus, quod fuit anno MCCXXVI, per annos centum quinquaginta reperitur nemo cui tale nomen fuerit, nisi B. Ambrosius Sansedonius: qui nisi tunc adhuc fuisset in viuis cum ista scriberentur, fuisset haud dubie reuerentius compellatus, quandoquidem a morte sua publice cœperit, vt Beatus coli, ipsa Apostolica Sede conscia, & ad solennem Canonizationem eius procedere volente.

[5] Quod argumentum nobis quoque efficacißimum videtur, si expreßius auctor ille dixisset, [Vita ante eum annum scripta,] ijs quæ deplerat incendijs superfuisse istorum annorum, qui a morte Beati fluxere, catalogos, Religiosorum nomina exhibentes: quod vt non negamus, ita ad confirmandam scripti huius vetustatem satis esse putamus quod post commendatam in genere miraculorum multitudinem dicat auctor num. 16 de singulis speciebus exempla visa & fide digna relatione audita non immerito apponenda videri. Neque id de miraculis dicit tantum quæ poßint diu etiam post mortem patrata putari; sed in ipso statim ingressu præfatur, de eo se instituere sermonem cuius vitæ laudabilis non solum qui cum eo versati sunt testimonium perhibent, verum etiam quæ ante illius obitum & post frequentius claruere miracula & iugiter coruscare non desinunt, sanctitatis eximiæ merita attestantur. [item miracula,] Illorum igitur qui cum eo sunt conuersati testimonium habens auctor, non diu post obitum viri Dei scripsisse potuit: in miraculis autem referendis strictiori se vti stylo excusauit num. 15; quod eorum fusiorem declarationem relinqueret libello, vbi hæc primo fuerunt diffusius compilata: ab ijs videlicet qui singula sic vt gesta deferebantur, & sufficienti testiū fide roborabantur, excipiebant in codicillos: quos anno MDXXXI aut LXXVI, ardente cum sacristia templo, perijsse est verisimile: si tamen ad illud vsque tempus superfuerint.

[6] Melior membranei codicis fortuna fuit, in quo descripta vita continebatur: [ex membranis antiquis edenda,] nam quamuis hic quoque nuperrime perijsse nuntiaretur primum, tamen a R. P. Fr. Antonino Accarigi, hoc quo scribimus anno 1665 Priore Conuentus S. Dominici Senis, diligentius requisitus ad Patrum nostrorum instantiam, ac demum repertus est, ex eoq; transmissa expetita Vita, sub hac, vt sequitur, fidei formula: Hæc extracta sunt fideliter ex quodam Codice, scripto in charta pergamena per Fr. Constantinum, in quo sunt Legendæ B. Dominici, B. Catharinæ Virginis & Martyris, B. Petri Martyris, S. Thomæ de Aquino, B. Andreæ Senensis, S. Elisabethæ Reginæ Hungariæ, & B. Macarij Romani, existente in archiuio conuentus S. Dominici Senarum, & dicta & suprascripta fuerunt fideliter collationata per nos Fr. Isidorum Vgurgerium Senensem, sacræ Theologiæ Magistrum Ordinis Prædicatorum, & Ioannem Rocchigianum Clericum & ciuem Senensem anno Domini MDCLXV, more Ecclesiastico Indict. III, die vero II Martij. Hæc est Vita, [bis Italice versa.] quam anno MDXXVIII in Italicum idioma translatam vulgauit Bartholomæus Io. Baptistæ Naccarini, & ita impressam secutum se profitetur Siluanus Razzi, parte 2 de Sanctis & Beatis Tuscanis anno MDCI: cetera instrumenta, auctoresque de B. Andrea vtcumque locutos, adnumerat præcitatus Raymundus ad calcem Vitæ ex ijsdem contextæ: vnde sequentes duos paragraphos collegimus ad Vitæ antiquioris supplementum aliquod & ornamentum.

§ II Gallerana B. Andreæ familia: Misericordiæ Societas ab eodem inchoata.

[7] Maiorumseriem & familiarum illustria cognomina, quæ velut inania spreuerant, [B. Andreas Senensis dictus a patria,] dum viuerent, Sancti, ne post mortem quidem reddenda ipsis putauit simplicitas anteriorum seculorum, vt quibus omni nobilitate potior esset, sanctitatis titulum promerita virtus: vtilius autem duxit, si ciuibus suis specialius in exemplum intelligerentur propositi, quando addito a patria cognomento ab alijs synonymis Sanctis discernerentur. Itaque & in titulo Vitæ B. Andreas Senensis simpliciter nominatur: & alibi fere Sanctus aut Beatus Andreas. Quia tamen, quantumcumque publici iuris facti, non desinunt propius ad imitationem vrgere eos, qui commune cum ipsis sortiti genus, non minus eorum illustrantur laudibus, quam bellicis facinoribus maiorum suorum: ideo reprehendi non potest posteriorum vsus seculorum, [a familia Galleranus,] qui B. Andreæ in publicis Actis gentilitium de Galleranis cognomentum addidit, quod ex infra producendis citandisque apparebit, & nos in titulo secuti sumus.

[8] Antiquæ porro nobilitatis esse familiam Galleranorum, non Ghezzolini solum, [maiores habuit antiquæ nobilitatis,] qui fuit Andreæ pater, laus bellica probat: sed etiam ostendi potest ex muneribus, quæ maiores illius gessere pro republica, quæque ab eadem retulere in præmium. Etenim ex publicis Actis, quæ hodieque in archiuijs supersunt, cognosci potest, quod anno MCLXXXVI propter insignia in bellis facinora Galleranæ genti ius datum sit, turres (quod Senis præcipuum fuit nobilitatis argumentum) extruendi; alteram in ipsa paterna B. Andreæ domo in parochia S. Peregrini, quam hodie Ballatorum familia poßidet; alteram in oppositis ex aduerso ædibus, quas modo Bindi incolunt in parochia S. Petri in Banchis. Ab hac maiorum suorum generositate minime degener Andreas noster, [& ipse cæso hostium duce laudem retulit;] & ipse iuuenis arma tractauit, haud sane infeliciter: nam vt in MS. quodam Diario illorum temporum, quod in ecclesia Cathedrali seruatur, scriptum legisse se testantur D. Bartholomæus Carthusianus, & Gregorius Lombardelli Dominicanus: Vrbeuetani anno MCCXIX aduersus Campigliam tetenderunt, grandia eodem damna inferentes: quod cum Senis esset intellectum, obuiam hostibus itum est, commissaque pugna Dominus Andreas Galleranus, nobilis Senensis, interfecit Dominum Andream Martinelli, præcipuum Vrbeuetanorum Ducem: qui de victoria desperantes, retro abierunt.

[9] Pari animi fortitudine, sed Christianam mansuetudinem necdum edocti, dispari in caußa vsus creditur, [deinde occiso blasphemo] quando cædem eam commisit, ob quam & patriam vitare profugus debuit, & in Dei manus feliciter incidit. Nam quamuis, litigium aliquod præceßisse velint quidam, plures tamen sunt, qui dicant, nulla alia re bilem motam esse Andreæ, quam quæ intima cuiusque boni Christiani viscera potest debetque commouere, blasphemi oris iniuria in Deum. Gesta res est in Camolliæ vico, ante eos gradus qui a Telonij domo ad palatium hodie Salimbeniorum ducit: vbi ad ipsum concurrentium transuersim domorum angulum etiam nunc duæ petræ spectantur, istic vbi vterque constiterant in monumentum posteris collocatæ, vt ferunt; altera quinque palmos alta, minor alta. Vt vt fuit, non erat securum Andreæ manere in vrbe, [exulare cogitur.] quam cum titulo Potestatis obtinebat regebatque Dominus Ventrilius Vice-comes Pisanus, dimisso quaquauersum satellitio perquirens auctorem cædis: ergo versus Maritimam oram se contulit, vbi Galleranorum familia possedisse dicitur castella, Piscariæ nuncupata.

[10] Hactenus Raimundus in pauca contractus, hæc veluti analecta colligens exscripto aut memoria traditis documentis, [Instituit misericordiæ societatem,] & ab antiquo auctore præterita, vt parum ad Sanctam, quæ scribenda erat, vitam facientia. Illud notabilius quod tam ipse quam qui eum præceßit Io. Bapt. Naccarinus eumdem B. Andream institutorem faciant eius societatis, quæ sub Misericordiæ nomine Senis floruit vsque ad annum MCCCVIII, quando sublatis, qui inibi curam pauperum agebant fratribus, fundi ac redditus applicati sunt hospitali maiori a Scala dicto: locus vero in vsum Academiæ publicæ, eatenus nulli certæ sedi per sesquiseculū & quod excurrit affixæ, adaptatus est sub titulo Sapientiæ: in cuius archiuio omnia adhuc seruantur Instrumenta dictum locum concernentia, probantque institutum istic fuisse hospitale, Fratresque pauperibus & infirmis deseruituros sub nomine Oblatorum & Fratrum de Misericordia pauperum Christi, circa annum MCCXL, ceruini coloris veste vtentes, cui assutum ad humeros symbolum litteræ M crucemimpositam sustinentis, quid illa profiterentur indicabat. [a Dominicanis in communionem admissam:] Non spectabant illi quidem ad Dominicanum Ordinem, vt quidam æstimauere, propterea quod olim quoque laici in eo Fratres eiusmodi coloris pallio vterentur; ab eo tamen ad omnium spiritualium bonorum communicationem admißi sunt per Fr. Stephanum Bisentinum, octauum Ordinis Generalem, decretumque anno MCCXCII X Augusti signatum reperitur, quo iubentur Fratres Prædicatores diem obitus cuiusque dictorum Oblatorum in Capitulis suis commemorare, æque acsi de corpore suo fuissent.

[11] Vulgo autem Salimbeniorum dicebatur hospitale, quod esset extructum in amplißimo illo tractu, [ea de re traditio & monumenta:] cuius familia illa, vetustißima simul ac potentißima, integram aliquando habuit posseßionem. Fundatum autem esse ab ipso B. Andrea, collatis in id facultatibus suis, etsi ea de re, vt nimis vulgo nota nihil auctor Vitæ, certa habetur apud Senenses traditio: quam non tantum secuti sunt illius vrbis historici Orlandus Malauolti & Iugurtha Tommasi; sed probat titulus saxo incisus insertusque parieti, iuxta altare Beatißimæ Virginis in illius loci ecclesia, sub hac formula: An. D. MCCCXLVII, die VIII Iunij, tempore M. Agnoli Gucci Rectoris huius domus, constitutum fuit a Communitate Senensi, vt festum B. Andreæ, qui caput & principium fuit huius sanctæ Domus, die Lunæ Sancto quotannis in perpetuum seruaretur: ad gloriam Dei & honorem ipsius, qui ex hac vita transijt anno MCCLI: quibus consonat epigraphe, subiecta imagini ipsius Beati, qualis spectatur in aula maiori Curiæ, dicta Mappa-mundi ab exposita istic tabula geographica; & est talis:

Hic fuit Andreas Sanctus Galeranus, egenus
      Patricius, fautor subsidiumque bonis:
Pauperibus quoniam cunctis extruxit azylum,
      Artes discit vbi Gymnica turba sacras.

[12] Vti tamen ad Acta B. Ioannis de Deo probatum a nobis est, [mortuo Andrea Procuratores e ciuibus constitutis:] collegisse illum quidem misericordiæ erga pauperes exercendæ socios, sed qui non nisi post obitum eius perpetuam acceperint stabilitatē: ita de his quoq; dicendū putamus, ac nihildomi sacrū eosdē habuisse quamdiu in viuis fuit B. Andreas. Quomodo enim alibi sepulturam elegisset quam in erecto a se velsacello vel templo? Post mortem igitur eius sollicita ciuitas, ne sublato operis pij auctore, ipsum quoque, quod tanto cum bono publico erat institutum, difflueret; Rectores e ciuium numero succeßiue deligendos constituit, qui vna cum Fratribus res istic administrarent: anno deinde MCCLXXX decreuit, vt Episcopo, Priori Dominicanorum, Franciscanorum Guardiano, & Rectori ipsius Societatis ius esset concordibus suffragijs ciues sex deligendi, per quos contractus quicumque de bonis ipsius hospitalis legitime celebrarentur, exceptis ijs, quæ testamento legata testatores noluerant alienari.

[13] Quæ omnia Fr. Latinus Malabranca, ex Ordine Dominicano, Ostiensis ac Velitrensis Episcopus, Legatus Apostolicus, [priuilegia data & confirmata,] per ablegatos a Republica requisitus, rata habuit, Bullam Immolæ signans XVII Iunij: quæ etiam nunc seruatur vna cum altera Martini Papæ IV, biennio post in Monte-Flasconis signata, qua potestas conquirendarum eleëmosynarum ad loci conseruationem, bonorumque stabilium poßidendorum confirmatur: iam ante scilicet ab Episcopis Senensibus data, & a Bernardo Episcopo confirmata Februario mense anni MCCLXXVII vel sequentis (nam dubium mouet character VI Indictionis, Æræ Christianæ anno adiectus, & alterutri numero vitiū obrepsisse conuincit) qua de re extat in archiuio Senensis Sapientiæ insignis Bulla, quam ex Latino Italicam exhibet Raimundus Barbi cap. 23, directam ad Fr. Bartholomæum Hildebrandi, Rectorem & gubernatorem domus S. Mariæ de misericordia & pauperum ciuitatis Senensis, eiusque socijs quinquaginta septem nominatim expressis, atque adeo succeßiue per vices in dicto hospitali ministrantibus: inter quos Petrus etiam Pectinarius est, cum duobus ex octo socijs, in Vita eius cum titulo Beati Decembri mense proferenda nominatis: in qua etiam bulla sigillatim exprimuntur omnia bona immobilia, [B. Petrus Pectinarius annumeratus socijs 57,] dictæ domui a pijs fidelibus concessa ad eum diem, & tam ipsa quam prædicti Fratres omni potestatis secularis iurisdictioni declarantur exempti, atque a subeundis quibusuis in commune oneribus immunes.

[14] Ante omnia autem ipsorum societas legitime in formā veri collegij erecta declaratur: quam deinde Episcopus Pium vocat ac religiosum Ordinem, quem per ipsos promotum ad posteros velit; sicut in principio professus fuerat, muneris sui esse Ecclesiastici auxilij opem ijs impendere, qui vitam eligunt religiosam. Quod tamen non ita accipiendum quasi simul omnes vno sub tecto, [per vices hospitali ministrantibus.] vniusque Superioris per omnia obedientia Deo seruirent, cum trium solennium votorum profeßione: sed eorum singuli spretis seculi vanitatibus, in sua quique domo & conditione ac opificio manentes, pauperum ministerio vacabant per vices, prout ex dicta B. Petri Pectinarij Vita clarius intelligitur: sic enim, recensitis octo sociorum ipsius nominibus, dicitur: Hi omnes pro Christi amore mundum contempserant, nec alteri rei quam orationibus & misericordiæ operibus vacabant. Diebus festiuis singulis quinque ex ijs congregabantur in hospitali, deliberantes quo modo & ratione sequenti hebdomade pauperum indigentiæ subuenirent; quorum quatuor bini inter se ministeria partiti obibant sub vnius quinti directione, interim dum alij quatuor contemplationi cum Magdalena eadem septimana vacabant.

§ III Honor corpori habitus: altare, imagines, Sodalitas sub nomine B. Andreæ erecta Senis.

[15] BeatiAndreæ corpus in æde Fratrum Dominicanorum fuisse tumulatum constat. [Corpus in ecclesia Prædicatorum humatum,] Erat ea tum temporis antiqua S. Gregorij parochia, Ordini Dominicano concessa, multoq; quam nunc minus occupabat loci, antequam vetustam ecclesiam B. Ambrosius Sansedonius, pro tempore Prior, solo æquandam locaret, vt noua & amplior erigeretur: quæ anno MCCLXXXII cœpta, & breui, quantum ad vsum satis esset, promota, sub annum demum MCCCCXLIX extremum accepit complementum. Ergo, [eleuatur & transfertur post scriptam Vitam,] inquit Raimundus Barbi cap. 21, nescitur in qua veteris templi parte primosepultum fuerit sacrum corpus: creditur autem fuisse inhumatum vsquedum subsequentium miraculorum claritas illius eleuationem suasit: quam nos caussam esse coniecimus festiuitatis annuæ feria II hebdomadæ sanctioris celebrari cœptæ: altumque de ea in Vita silentium pro argumento accepimus antiquitatis magnæ istius Vitæ, ipsiusque Beati temporibus proximæ. Alioqui necessario commemorandum in ea fuisse, qua ratione vel eleuatum fuerit de terra corpus, vel e veteri in nouam translatum ecclesiam. Pergit Raymundus: Finita ex parte & dedicata fabrica, arca pretiosi custos thesauri collocata fuit super altare quoddam, cuius paullo post patronatum gens Gallerana suscepit; arcæ autem hæc inscriptio addita:

QVEM IN ARAM TVLIT PIA DEVOTIO
ANDREAM GALLERANVM
IN CÆLVM EVEXERVNT PIA MERITA
AN. D. MCCLI. [& in altari proprio collocatur.]

[16] Eo in statu res permansit vsque dum Franciscus Ægidij Bossij Mediolanensis, ex Episcopo Perusino electus Nouariensis, auctoritate Gregorij XIII Visitator per Tusciam Apostolicus, Senas aduenit, & (sicut in libro Visitationum Bossij de anno MDLXXV fol. 82 existente in Curia Archiepiscopali Senarum, apparet) visitauit altare sub titulo B. Andreæ Gallerani Senensis, quod est altare lateritium, coopertum mensa lignea, & habebat tres tobalias cum petra sacra, quam mandauit æquari & infigi dictæ mensæ. [ab Apostolico Visitatore inspicitur an. 1575.] Aderant duo candelabra octonea, & pallium ex serico albo Damasco, & prædella lignea noua & decens. Supra quod altare aderat icona imaginis B. Andreæ, cum varijs miraculis per eum factis in tabulis perpulchre & ornate depictis subtilissime: cui iconæ aderat cratis ferrea, & post illam aderat capsa lignea deaurata, in qua erat repositum corpus supradicti B. Andreæ. Et quia dicta capsa erat aperta, & ad eam patet liber accessus, mandauit fieri in dicta capsa duas claues, & continuo clausam retineri, nec facile aperiri, aut corpus illud B. Andreæ facile ostendi. Quod altare est illorum de Galleranis, & est dotatum, & habet onus decantandi Missam secunda feria post Pascham Resurrectionis, quod adimplere dixerunt. Decreuerat nempe Pius V, ne Dominicæ Paßionis commemoratio mœsta, hebdomadæ affixa sanctæ, cuiusquam Sancti festiuitate lætiori turbaretur: atq; ea caussa fuerat transferendi in Ferias Paschales festi, quod in hodiernum diem seruatur.

[17] Anno post dictam Visitationem quinto, [Imago Beata in altari,] Christi MDLXXX, Capitaneus Iulius Galleranus marmoreum dicti altaris ornatum faciendum locauit: qua occasione amota est, quæ ibi diu steterat ipsius B. Andreæ depicta imago, circa annum MCCCXXVII eleganti Antonij Laurati penicillo elaborata, quam circumdabant variorum miraculorum expressæ historiæ quamque ab effigie ad viuum expressa sumptam volunt aliqui: collocataque est super altare quod Petrucciorum est ex parte sacristiæ; vbi mansit ad annum vsque MDCXX, quando altare prædictæ gentis B. Ambrosij imagini aptatum fuit, eo deferendæ ex loco vbi nunc est sanctißimi Rosarij sacellum. [alia noua picta anno 1630.] Et ipsius B. Andreæ imago, quinto post anno restaurata, obtinuit locum, ipsi, in quo primum steterat, altari proximum; vbi, quemadmodum & alibi semper, frequenti candelarum lumine etiam hodie cohonestatur. Supra ipsum altare noua eius imago visitur, anno MDCXXX picta a Stephano Volpi, procurante nobili Venturiorum familia, quæ Galleranæ per adoptionem Domini Iulij, suæ stirpis per lineam masculinam vltimi, feliciter succeßit. Hæc tabula B. Andream exhibet coram Beata Virgine genuflexum, recipientemque felicis transitus sui nuntium, quemadmodum in Vita num. 12. Visuntur & aliæ plures per pia Vrbis Senensis loca sancti huius viri icones, quas Raimundus cap. 28 recenset, nec opus est singulas commemorare.

[18] [Sodalitium sub nomine B. Andreæ institutum,] Venimus ad Sodalitatem sub inuocatione B. Andreæ institutam, & conuenire solitam in oratorium, quod sub dormitorio conuentus Fratrum Prædicatorum est. Ea principium habuit anno MCCCXLIV Kalendis Maij, vt testatur collectio antiqua Capitulorum in membranis exarata, & apud dictos sodales asseruata. Pro suo autem insigni ac præcipuo piæ religionis obiecto Iesum sumens Crucifixum, eum in labaris suis ac super oratorij altare curauit deuotißime exprimendum; [eum in labaris defert,] itemque B. Andream, velut suum mediatorem ad Christum. Itaque & in principio dictorum Capitulorum seu ordinationum, præfatam sodalitatem concernentium, anno præfato hoc exordio vtitur Cancellarius Oratorij: In nomine & reuerentia D. N. Iesu Christi crucifixi, & suæ sanctissimæ Matris Virginis Mariæ, nec non beati Domini S. Andreæ. Iterumque nouum similium constitutionum librum XIII Martij anno MDXVIII, quando Sodales centum viginti iuisse in suffragia inueniuntur, ita exorsus est scriptor: [& inuocat vt Sanctum ac Beatum:] In nomine sanctissimæ Trinitatis indiuiduæ, atque gloriosæ Virginis Mariæ & B. Andreæ de Galleranis. Alibi vero in ijsdem Capitulis eum honorant cum titulo Beati Patris nostri; eumque suæ sodalitatis Patronum ac protectorem agnoscunt: iubent autem vt de peculiari cultu eidem exhibendo edoceantur Candidati, & ter recitatis Pater & Aue post inuocationem sancti Spiritus & Virginis beatæ subiungere versiculum, Ora pro nobis beate Pater Andrea: cum Oratione, Deus qui B. Andreæ Confessoris tui &c.

[19] Habuerunt Sodales isti ius sepulturæ sub ijs fornicibus, [habuit ius sepulturæ sub templo S. Dominici,] quibus inædificatum est S. Dominici templum; cuius rei, loco nunc ad belli defensiui leges munito, aliqua adhuc supersunt indicia, & hoc in necrologio dicti conuentus euidens testimonium: Ioannes… obijt II Martij. Sepultus est in sepulcro Disciplinatorum Societatis S. Andreæ anno MCCCLXIX, quod ius vsque ad annum MDLXIX tenuere: tunc enim ad fornices templo Sapientiæ subiectos, & idonee repurgatos, translatum est oratorium, vigetque in eo & numero & nobilitate illustrium Sodalium primæ institutionis feruor; [floret numero & dignitate Sodaliū.] multis pro vtroque sexu priuilegijs indulgentijsque a Gregorio XIII in perpetuum conceßis stimulatus honoratusque; & Illustrißimorum ac Reuerendissimorum Dominorum Ascanij Piccolominei Senensis Archiepiscopi, & Scipionis Tancredi Episcopi Montis-Alcini, & Nobilissimorum Baronum alijsque titulis insignium virorum, ex Illustrissima Germanica natione Senis residentium, iudicijs honestatus: qui omnes non crediderunt infra suam esse dignitatem, si nomina sua Sodalium Albo inscripta legerentur.

[20] Eadem Sodalitas cum, iuxta piam vrbis Senensis consuetudinem, anno MDLXVII inductam, ad instruendam Dominica in Albis supplicationem, [Patroni sui corpus defert in celebri processione an. 1603,] qua Deo aguntur gratiæ pro orationum quouis anno factarum successu, sorte exijsset prior anno MDCIII, deliberareturque, ecqua & cuius Sancti vel imago vel reliquia sacra ista in pompa circumferretur; auctor fuit Eques Vgo Benzius, a Sodalitate sanctissimi Rosarij ad eum cœtum deputatus, vt B. Andreæ Gallerani corpus, vel totum vel partem eius, efferendam decernerent: quod communi exceptum gratulatione, & permittente Reuerendißimo Barzellino Barzellini, Vicario generali Cardinalis Taruisij Auenionensis & Senensis Archiepiscopi, executioni mandatum est VI Aprilis; accepto ad id venerabili S. Andreæ capite. Quod deinde magna solennitate relatum ad ædem Patrum Dominicanorum, [iterumq; an. 1636.] toto octiduo sub insigni conopæo, medio in templo expositum mansit publicæ ciuium venerationi. Quod iterum simili magnificentia & ritu factum anno MDCXXXVII; præsente, dum præcedenti Dominicam Sabbato e capsa sacrum leuaretur cranium & eleganti tabernaculo imponeretur, præter illustrissimos plures viros, ipso quem diximus Archiepiscopo Ascanio. Ipsum autem craniū nono deinde die, populo innumerabili concurrente & pietate sua prolixiorem eum actum faciente, in capsam suam, quæ & ipsa medium in templum erat delata, repositum est, ac pariter super altare suum, prælucente magno numero cereorum relatum.

[21] Titulis quibusdam distinguebatur antiquum MS. quos hic diuisa tripartito vita, inde acceptos seorsim præmittimus.
Hic de pietate compassionis in corde.
Hic de benignitate subuenientis in opere.
Hic de instantia orationis.
De dilectione Dei & proximi.
Hic de sanctitatis excellentia.
Hic de humilitate vitæ & exaltatione mortis.
Hic quomodo multos a diuersis & varijs languoribus liberauit.
De restitutione visus.
De reparatione auditus.
De reformatione loquelæ.
De impetratione gressus.
De contractionis liberatione.
De recuperatione vsus rationis.
De liberatione a dæmonibus.
De liberatione a carcere.
De tranquillitate fluctuantium.
De resuscitatione mortuorum.
De quadam nobili puella a morte mirabiliter præseruata.
De quodam nouitio Conuerso a tentationibus exitus Ordinis liberato.
De testimonio sanctitatis B. Andreæ.
De eodem.
De quadam muliere contracta in somnio liberata.
De custode sepulcri eius.
De quodam volente offerre in eius festo.

VITA
Per supparis æui scriptorem,
ex MS. Conuentus S. Dominici in Campo-regio Senis.

Andreas de Galleranis Senis in Hetruria (B.)

BHL Number: 0450

EX MS. SENEN.

CAPVT I.
Vitæ totius virtutumque synopsis.

[1] Fvit in ciuitate Senensi vir nobilis, Andreas nomine, [Andreas Senensis nobilis] moribus & honestate præclarus, qui de nobili Galleranorum prosapia traxit originem: cuius vitæ laudabilis non solum qui cum eo sunt conuersati testimonium perhibent fide dignum; verum etiam quæ ante ipsius obitum & post frequentius claruere miracula, & iugiter coruscare non desinunt, sanctitatis eximiæ merita attestantur. Hic cum a Potestate Senensi ex perpetrato homicidio publice exularet, [cæde patrata exul,] quasi nocturno tempore cum a fratre suo de Maritima veniens, vidit nubem de sub quodam molendino subito exeuntem, quæ ipsum cum equo, cui insidebat, a fratris aspectu subtrahens, trium fere miliariorum spatio per aërem detulit; ipso germano sequente, & tantam perditionem dolorosis & anxijs gemitibus adclamante. Sed vir Dei mox salutatione Virginis se muniuit, eam nullatenus desinens deuotissime salutare; ita vt eius meritis tandem ad terram fuerit incolumis restitutus.

[2] Et quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, [& mundo statuit renuntiare,] in hoc vir sanctus, suæ intellexit vocationis exordium, vt scilicet animum suum abstraheret a terrenis, & ad contemplandum cælestia se transferret; ipsi deuote seruiens, qui eum de tenebris huius mundi vocauit in admirabile lumen suum. Quod vtique prouida, & simplici auiditate compleuit: ex tunc enim mundo, & pompis eius renuntians, [exindeq; virtute clarere incipit.] Christo se totaliter dedicauit, virtutibus claruit, quibus seipsum regens & Christianorum vtilitati intendens, ad Deum se feliciter ordinauit; mortem fugiens, vitam sitiens, viam vitæ ingredi non expauit. Hic namque fuit pietate compatiens, benignitate subueniens, oratione assiduus, dilectione præcipuus, sanctitate perfectus, humilitate deiectus.

[3] Fuit ergo vir sanctus valde compatiens, & super afflictos pia gestans viscera; [Afflictis compatiens,] ita vt eum magis cruciaret afflictio miserorum, quam ipsos miseros afflictio sui. Vnde & semel cuidam pauperi obuiauit, qui crus habebat tumidum, & iam quasi totaliter putrefactum, nec inueniebat propter inopiam pecuniæ recisorē. Quod vir Dei intelligens, emplastrum quoddam ex sua simplicitate apposuit, [crus putridū sanat,] & statim fuit plenarie liberatus. Vbi Deus manifeste ostendit, quod etsi pateretur dolorem afflicti, pati noluit afflictionem dilecti, qui erat tantum refugium afflictorum. Hic infirmos & afflictos diligentius perquirebat, eos visitans & consolans, [parturienti obstetricatur,] admonens ad patientiam & exhortans. Vnde & quadam die dum rediret de Comitatu, inueniens fæminam solitariam parientem, pietate motus, sibi loco adstitit obstetricis, & perfecte in omnibus ministrauit.

[4] Accidit etiam vt frater suus ex indignatione quamdam clauem in fenestram proijceret, [ampullas medicas a confractione seruat,] vbi erant ampullæ, quibus vir sanctus b sciruppos diuersi generis deferebat infirmis: ex qua proiectione ampullæ sunt penitus comminutæ. Quod vir sanctus intelligens, nihilo est mutatus: sed pergens ad fenestram inuenit eas ampullas sine aliqua læsione. Vbi Deus manifeste ostendit quantum acceptabat suæ studia pietatis. Cum enim beatus vir operibus misericordiæ humiliter & deuote insisteret quantum posset, contigit frequenter quod in pauperum seruitijs occupatus, [sero redeunti domum,] ad domum propriam redire non posset ante tertium sonum campanæ. Qua de caussa indignati sunt omnes de propria domo, & ei sic tarde redeunti aperire nolebant: [vltro patescunt ianuæ.] quod ille vt vere deuotus & patiens, humiliter substinebat, & vt eius famula retulit tantum se in oratione prosternens, ianuis clausis, postmodum Saluatoris exemplo reperiebat apertas. Et quia tunc est vera compassio pietatis quando ad subleuandum miseriam per opera se ostendit; [Ad benefaciendum promptus,] ideo ad primum secundum sequitur congruenter, scilicet subuenientis benignitas.

[5] Secundo fuit benignitate subueniens: nam ipsius studium hoc erat continuum, opem ferre miseris & subuenire egenis. [ex vno farinæ sextario,] Vnde & quodam sero vnum farinæ sextarium ad domum pro pauperibus apportauit, & calefacta aqua in media nocte vocauit famulā, ne perderet Matutinas. Quæ cum surrexisset, & panem faceret, & vir Dei reponeret & ordinaret, c pasta non deficiebat, [plures panes impetrat:] cum alias tot panes producti ex tribus sextarijs vllatenus non fuissent: ex qua re mulier d fatigata, quærens & sciens ab eo quod vnus farinæ fuisset sextarius, intellexit hoc ex viri Dei meritis processisse. [alias ne vinum deficiat,] Vinum etiam, quod pro infirmis fecerat speciale, dum vellet vt solitus erat mittere, famula inuenit ipsum penitus defecisse, quod B. Andreas audiens iuit ad e vegetem, & facto signo Crucis hausit abunde, vegete repleta diuinitus, vnde longo tempore de ipso pauperes sustentauit. Hoc & de pane pluries accidit; quia dum esset scrinium vacuum, [aut panis impetrat.] & famula non inueniret quid daret egenis, ipso illuc eunte diuinitus replebatur.

[6] Quadam etiam die, dum esset hora prandij & tempus esset pluuijs & niuibus irritatum, [Caritatis ergo aliquo egrediens,] vir Dei familiaribus dixit: Parate, & ego vado ad Sanctam f Petronillam eis alimoniam delaturus. Quibus mirantibus & dissuadentibus, iuit, & antequam complete parassent redijt, & videntes & tangentes vestimenta sua nihilo madefacta, [sæpe nedit pluuio cælo siccus.] intellexerunt ipsum tam cito reuersum, & illæsum a pluuia Angelum deduxisse. Simile etiam pluries accidit, quando eadem caussa ibat ad g Montem-Cellesium, & ad loca alia diuinitus inspiratus: ex quibus omnibus Deus notificare voluit quantum suæ misericordiæ opera acceptaret. Et quia per actiuam vitam ad contemplatiuam venitur, [Orationi addictissimus,] congrue sequitur tertium, scilicet orationis instantia, in qua ad apicem contemplationis de campo actionis eius animus transuolabat.

[7] Sequitur ergo tertium, scilicet orationis instantia: orationi enim attentione tam auida animi insistebat, vt huic soli, corpore constitutus ad contemplandam sui Creatoris faciem, [auide ei & ardenter insistit,] calcatis curis omnibus, inhiaret; vbi non solum pro sua offensa, si quando in Deum commiserat, verum etiam pro perditione humani generis, quam videbat, nec non ex amore Patriæ quam auide sitiebat, pios & miserabiles gemitus effundebat. Prorumpebant enim flumina oculorum eius acceptabile sacrificium Deo: ita vt in loco vnde ab oratione surgebat, terra inueniretur madida, acsi aqua in abundantia fuisset effusa. [non sine copia lacrymarum.] Vnde & sic seminauit in lacrymis, quod postmodum in exultatione metiuit. Semper autem inter diem & noctē quingenta Pater noster, & totidem Aue Maria deuote dicebat, si quando poterat; vtpote, si occupatio pauperum sineret, ter quingenta feruentius superaddens. Et vt posset attentius & deuotius perorare, capillos cuidam funiculo appendebat, ne orationis feruorem somnus aliqua interpolatione interrumperet.

[8] Singulari etiam deuotione & reuerentia ipsius gloriosæ Virginis obsequio se exponens, [Erga B. Virginem pie deuotus,] ex amore concepto eam semper in salutatione Dominam nominabat. Cuius meritis non solum in patria, verum etiam in via respondit Virgo, quando sibi apparuit. Nam mulieres quæ viro sancto ex opposito morabantur, pluries, quando surgebant ad Matutinos, videbant locum, vbi ipse orabat, immenso splendore clarescere; quod ex admiratione B. Andreæ famulæ referentes, [multa in luce,] & quærentes ad quid in nocte fieret tantū lumen; dicta famula se huius rei nesciam referens, quod dicebatur diligenter aduertit: & in hora, qua dixerant, sequenti nocte consurgens, luminaria immensa conspiciens, [fruitur eius alloquio.] vidit in albis Dominam pulcherrimam, virum sanctum dulciter alloquentē, quæ in sequenti die ab ipso exigens, vtrum Virgo fuerit gloriosa, respondit: Etiam: admonens eam, vt ante mortem suam hoc alicui nullatenus enarraret. Et quia in oratione illuminatur intellectus, [Sincere diligens,] ad cuius apprehensionem inflammatur affectus; ideo conuenienter sequitur quartum, scilicet dilectio caritatis.

[9] Sequitur ergo quartum, scilicet dilectio caritatis, qua Deum, & proximum affectionis sinceritate dilexit: quanto enim affectu proximum diligebat, [Deum & proximum.] qui se in proximorum obsequium totaliter impendebat? Suadebat omnibus monita sanctitatis, in cunctis se exhibens speculum honestatis. O quanta puritate Deum amabat, quem præter Dei memoriam nil aliud delectabat! Huiusmodi diuino amore languescit, cuius desiderio animus inardescit: dum enim Deo amore coniungitur, ab ipso præter Deum nil diligitur. Et quia conueniens est, vt dilectus suum visitet dilectorem; semel Christus ad eum venit specie peregrini, [Christum suscipit sub specie peregrini.] instanter petentis in hospitium introduci: quem fratre renitente & ex hoc plurimum indignato, in propriam cameram firmato bene ostio collocauit. In mane autem cum vellet eum educere, aperiens cameram neminem adinuenit; ex quo intellexit illum fuisse, qui dixit: Si quis diligit me sermonem meum seruabit, & ad eum veniemus, & mansionem apud eum faciemus. [Io. 14, 23]

[10] [Ex insidijs petitus ad mortem] Quadam etiam die, dum sibi eunti ad Matutinas a quibusdam, vt eum morti traderent, insidiæ tenderentur; ipsum per medium eorum transitum facientem aggrediendi penitus defecit audacia, illo qui erat in scelere principalis exhortante crudeliter ad aggressum. Quod cernens B. Andreas ad pedes illius humiliter se prostrauit dicens, vt in se, quidquid vellet facere, libere exerceret: ad cuius verba non solum a concepta nequitia se retraxit, [periculo diuinitus, liberatur,] verum etiam de his, quæ fecerat, veniam humiliter postulauit. Ex qua re euidenter innotuit, quod Deus pati non potuit, vt vir sanctus a proximis læderetur, qui tantæ pietatis, & caritatis gratiam in proximos effundebat. Quadam etiam die adhuc exulans, dum intrasset clandestine ciuitatē, & in quadam turri h moraretur occulte, Potestatē non latuit, quæ statim ad eius comprehensionem i bertarios misit; quibus clauem petentibus dictæ turris, vltro sine claui aliqua apertum est ostium, [item alias periculo captiuitatis.] & nullo vidente vir Dei exiens, coram assistentibus illæsus euasit k: præuiderat enim Deus hunc electionis ministrum, & sui quam citius dignissimum Confessorem. Et quia sanctus Sanctorum solus a Sancto diligitur, propter quod ipse dicit, Sancti estote, quoniam ego Sanctus sum; ideo bene sequitur quintum, scilicet eius sanctitatis fastigium. [Leu. 11, 45]

[11] Sequitur itaque quintum, scilicet eius sanctitatis fastigium: [Perfectum in gradu eximio sanctitatis,] sanctus enim fuit, quia diuino obsequio totaliter addicatus: Sanctus, quia in lege Dei firmiter stabilitus: Sanctus quia ab omni immunditia libere emundatus. Ad Deum enim tanta se rectitudine ordinauit, vt in omnibus diuino volito se conformans, ad eius regulam cuncta sua opera terminaret. Tanta fuit etiam constantia roboratus, vt nullis tentationibus posset a bono proposito impediri, nullis aduersitatibus, contumelijs vel iniurijs ad impatientiam prouocari. [& ab omni purum macula] Tam perfecta fuit etiam suæ puritatis & simplicitatis munditia, vt non solum immunda & fraudulenta committere, sed vel cogitare abhorreret.

[12] Et quia sanctitas est ab immunditia libera, & perfecta in immaculata munditia; perfectum autem vnumquodque est, quando finem vltimum iam attingit; ideo Virgo beata virum sanctitate perfectum suo filio reuocat coniungendum in Ecclesia S. Christophori. [B. Virgo mortis suæ admonet:] Dum enim quadam die in S. Christophoro ante altare B. Blasij clausis ianuis deuotius peroraret, Sacerdotes & Clerici qui erant in sacristia delectabile sibi fieri colloquium audiebant. Et exeuntes, vt suspicerent ad loquentem, viderunt Dominam nimio splendorem fulgentem, quæ statim disparuit. Vnde vir Dei ad domum rediens mox febre arripitur, & aduocans famulam vt eum cooperiret, obitum suum die Dominico in vesperis futurum prædixit, [cuius ille horam enuntiat,] sicut ei Virgo beatissima reuelauit; quod rei postmodum probauit euentus. Dignum namque fuit, vt tam certum suæ sanctitatis nobis daret indicium, quo fama virtutum claresceret, & ex hoc deuotione accensi, eius meritis veniam in præsenti & gratiam, & in futuro gloriam a Domino consequamur. [post summū in omni vita humilitatis studium.] Et quia quanto gradus perfectionis est altior, tanto occasus periculosior instat; hinc frequentius nascente superbia (quæ sicut radix est omnium vitiorum, ita virtutis exterminium nominatur) ideo congrue sequitur sextum; scilicet humilitatis deiectio.

[13] Sequitur, scilicet humilitatis deiectio: Hac enim virtute, per quam ceteræ conseruantur, præ ceteris claruit. Mundum & mundanas despiciens penitus vanitates, nullum præterquam seipsum spernebat, hoc etiam despiciens si ab alijs l sperneretur. Vnde operibus, quæ despectui & vilitati patebant, insistebat auidius; non ministrari desiderans, sed potius ministrare. Et hoc ideo, quia erat in humilitate fundatus, sui sequens vestigia Saluatoris, qui humiliauit semetipsum; nec non & Virginis gloriosæ, in qua, sicut dicit Bernardus, humilitas plus quam virginitas placuit Creatori. Corpus suum quantum poterat humiliabat ieiunijs, vilia & despecta induens vestimenta.

[Annotata]

a Griffolum nominat Raymundus, aitque obuiam eis factam Potestatem cum suo satellitio, a qua fuerit certe comprehendendus; quod cum nocturni temporis circumstantia non ita consistit.

b [Sciruppus] Medicas herbarum decoctiones ea vox Italis generice significat, specialius autem spiffiores illas purgandis mulcendisque pectoris & stomachi meatibus excogitatas. Syrupos scribunt aliqui, Francis Sirope. Ignota Medicis antiquis vox, neotericis vsitatissima. Græcæne an barbaræ originis, quis dixerit? cum variæ ex varijs fontibus etymologiæ possint excogitari.

c [pasta] Italis subactæ farinæ massa: hinc pastatas Franci dicunt eiusmodi farinæ inclusas coctasque carnes, quas alij græca voce artocreas.

d In autographo faticata vti etiam infra num. 15: ita enim Italiti Latino g hic substituunt c siue k. [Faticare]

e Vas vinarium de qua voce plenius alibi hoc mense.

f [Clarissaram monast. Senis.] Extra portam Camuliam, inquit Raimundus, in parochia, cui nomen Vicus: vbi degebant monachæ vulgo dictæ le Romittelle, id est, solitariolæ, eo tempore regulam S. Francisci recenter amplexæ: postremis bellis in vrbem receptæ ad eum conuentum, quem olim Humiliati possederant, sub patrocinio S. Thomæ apostoli.

g Supra fontem Becci, inquit idem, ipso in loco, vbi ab an 1537 Patres Cappucini habitant; [aliud Ordinis Cistercien.] tunc autem habitabant monachæ Ordinis Cisterciensis, vulgo dictæ Abbatissæ, iam inde ab anno 1063 istic collocatæ: circa annum autem 1295 iuxta vrbem adductæ ad monasterium S. Prosperi: ac demum eodem 1526 hostium metu complanato, & 1555 in arcem munitissimam instaurato, intra ipsam vrbem receptæ sunt, extructo monasterio quod vulgo dicitur Transfixarum.

h Raimundus ait suæ domus, de qua vide prolegom. num. 8.

i An a Lombardico Berth. princeps, eius & publicæ Potestatis apparitores satellitesque nominati? Itali hodie Sbirros dicunt. [Bertary.]

k Subiungit qui supra, eo miraculo motum Prætorem (Potestatem ipsi nominant) exilium eidem remisisse.

l Raimundus hunc locum Latine transcribent cap. 15 legit negationem: hoc despiciens si ab alijs non sperneretur.

CAPVT II
Miracula post mortem B. Andreæ: diuersi languores curati.

[14] [Mortui vultus] Et quia ore Veritatis dicitur, quod qui se humiliat exaltabitur: congruum valde fuit, vt qui tantum se humiliauit in vita, dignis & nouis prodigijs exaltaretur in morte. Vnde non sine modica admiratione refertur, quod in eadem hora reddito diuino spiritu, qua prædixit, [nitet conspersus floribus.] inuenta est eius facies sicut nix candida, & redolentibus floribus cooperta. Vbi Deus manifeste ostendit quomodo eum in odoris suauitatem dilexit, quod se exhibuit odorem laudabilis famæ dum vixit. Corpus etiam eius, dum ad locum Fratrum Prædicatorum in Campo-regio, [Funus spectanti sanantur oculi:] vbi ex deuotione sepulturam elegerat, portaretur; quidam Miles ex cuius oculis humores diu & iugiter defluebant, de palatio suo per quamdam fenestram aspiciens, eius meritis plenarie liberatur.

[15] [miracula omnigena post sepulturā patrantur,] Alia vero miracula, quibus mirificauit & sublimauit Dominus Sanctum suum, & iugiter exaltare non deserit; lingua enarrare deficit, manus stylo memoriæ commendare non sufficit. Sed de multis pauca videamus per ordinem. Et quamuis per circumstantias referendum negotium diligentius & clarius exanimatur; verum quia dictorum prolixitas non solum audientium, sed etiam legentium animos aggrauat & fatigat, hæc sub breuitate perstringam, horum declarationē relinquens libello, [quæ strictim referuntur.] vbi hæc primo fuerunt diffusius compilata. Est ergo summa deuotione fidelium attendendū quot, & quanta per huius Sancti merita, miracula patefiant: multis enim, diuersis & varijs languoribus prægrauatis, restituit integre sanitatem: cæcis visum, surdis auditum, mutis eloquium, claudis gressum, contractis operandi offieium, dementibus rationis iudicium, dæmoniacis liberationis præsidium, incarceratis egressum, fluctuantibus tranquillum refugium, mortuis etiam pluries donauit vitæ beneficium.

[16] Et ad hæc singula exempla visa, & fide digna relatione audita non immerito apponantur. [Sanantur febres, continuæ,] Quidam, nomine Iacobus, propter febrem continuam, & durā pectoris strictionem in extremis laborans, ita vt mori eo sero penitus crederetur, facto voto a Domina Maria auia sua B. Andreæ, mox eius meritis plenarie liberatur. Quidam etiam, nomine Bartholomæus cōtinuam febrē patiens cum apostemate; facto voto a matre B. Andreæ, statim expuit apostema, & a febre est plenarie liberatus. Quidam etiā puer, nomine Albrizinus, dum propter febrē cōtinuam laboraret in extremis, & quasi crederetur mortuus, facto voto a matre B. Andreæ, sanitati est integre restitutus. Quædam etiam, nomine Benuenuta, dum laboraret tertiana, cum semel sentiret se calefieri, [tertiana,] facto voto B. Andreæ, statim recessit febris, eam dimittens integre liberatam. Quædam nomine Bilia, [quartana,] patiebatur quartanam per septem menses, & voto etiam emisso B. Andreæ, est plenarie liberata. Quædā etiam, nomine a Olliente, dum laboraret diu apostemate in mamilla, conuerso tandem in fistulam, [apostema in mamilla] destituta est auxilio medicorum: sed voto emisso B. Andreæ, liberata est, & pars b saginalis, quæ ibi propter medicamenta remanserat, continuo exiliuit.

[17] [ventris tumor,] Quædam, nomine Boccabella, tumefactionem ventris patiens per sex menses, & ex hoc viribus corporis destituta, emisso voto B. Andreæ, integre liberatur. Quædam, Gilia nomine, febres quotidianas & tertianam passa per duodecim septimanas, [febres diuturnæ,] voto emisso, meritis viri Sancti ante eius tumulum restituta est pristinæ sanitati. Quidam nomine Bellinus, dolorem intollerabilem patiens per sex annos, emisso voto B. Andreæ, [dolor capitis,] integræ restituitur sanitati. Quædam nomine Sobilia c, per tres menses capitis dolore afflicta, & alijs infirmitatibus in toto corpore, [paralysis:] quibus medicorum iudicio paralytica dicebatur, in desperatione laborans, Viro Dei Andreæ humiliter votum fecit, cuius meritis mox consecuta est in omnibus sanitatem. Quidam nomine Bartolutius, [hæmorrhœa,] fluxum sanguinis per os septem diebus continue patiens, facto voto B. Andreæ, statim plenarie liberatur. Quidam puer habebat vesicam ita inflatam, [hernia,] quod fractus a medicis dicebatur: facto ergo voto a matre ad S. Andream, plenam obtinuit sanitatem. [epilepsia,] Quædam nomine Lombarda, morbum caducum patiens iam annum, voto emisso sancto viro, est plenarie liberata.

[18] F. Oliuerius Conuersus Ordinis Prædicatorū, ante quam intraret Ordinē, [vulnus pedis] custodiens viri Dei sepulcrum, casu impegit in clauum, qui pedem eius in loco neruoso a parte inferiori superius perforauit: qui super hoc precibus se humilians Viro Dei, in eodem sero plenarie liberatur. Quædam nomine Clarissima, inuite & coacte agitabat caput, [tremor capitis, venenum haustum,] quæ facto voto Sancto Dei, liberatam eius meritis se cognouit. Quædam nomine Gemma cibum sumpserat venenatum; quæ ex hoc morti iam sentiens se vicinam, factovoto B. Andreæ, continuo liberatur. Quidam nomine Franciscus, quasi intolerabili iliaco dolore afflictus, facto voto ab auia sua B. Andreæ, [iliorum cruciatus, suffocatio imminens,] plenam consecutus est sanitatem. Quidam puerulus ex leuitate infantili quoddam frustum vasis terrei in os suum miserat, quod sic faucibus adherebat, vt præ anxietatis dolore sine remedio aliquo iam spiritum emittere penitus crederetur. Quod videns mater Parrofina ad terram cecidit semiuiua: sed mulieres vicinæ hunc B. Andreæ vouerunt, & statim emisit frustum, incolumitati pristinæ restitutus.

[19] [dolor gutturis,] Quidam nomine Bulliettus, per duodecim dies dolore gutturis anxiatus, ita quod nec loqui poterat nec sine magna difficultate sumere alimenta, delatus ad S. Andreæ sepulturam, restitutus est plenarie sanitati. Quædam Monialis apud d Grossetum erat paralytica, [paralysis,] sed Abbatissa aliquam particulam pannorum B. Andreæ pro reliquijs reseruabat: ad quorum confricationem dicta Monialis restituta est sanitati. Quædam Puella feria fecunda in hebdomada Sancta, sicut mater in præcedenti nocte somniauerat, [casus e solario,] cecidit ad terram de solario, per viginti brachiorum spatium elongato: quod videns quædam conuicina, eam B. Andreæ recommendauit, cuius meritis nullo modo est elisa. Quidam dum figeret paxillum in vinea, transcurrit per alium paxillum cum facie, ita quod oculum sibi erutum vidit in terram deiectum; [oculus excussus,] qui facto voto B. Andreæ, mox in capite vt primitus collocatur e. Quædam Mulier audiens in prædicatione Fratris Ambrosij, [hernia.] miracula viri Dei, filium, quem fractum diu in lecto dimiserat, vouit B. Andreæ, & rediens inuenit ipsum plenarie liberatum.

[20] Quidam nomine Ghibertus, viri Dei detrahens sanctitati, visu subito est priuatus: [cæcitas ob incredulitatem inflicta:] qui suæ malitiæ pœnitens, compunctus ad cor redijt, & se B. Andreæ humilians, veniam petijt; cuius meritis videndi beneficium plenarie impetrauit. Quidam nomine Bonamente, longo tempore infirmatus in oculis, [item duo cæci curati,] iam per tres menses visum omnino perdiderat, qui voto emisso, & visitato B. Andreæ sepulcro, plenarie liberatur. Quidam nomine Paulus, de vno oculo nihil, de altero modicum videbat; qui emisso voto, videndi beneficium est integre consecutus. Quædam nomine Griffolina, diu patiens surditatem, [duo surdi,] emisso voto B. Andreæ integre recepit auditum. Apud Balneum de Vitriolo, quidam nomine Panerius Rustici, surdus a natiuitate, in nocte hanc habuit visionem (non emisso voto) quod vir Dei Andreas veniebat ad eum, & acceptum sputum mittebat in aures eius & in mane se inuenit plenarie liberatum. [totidem muti,] Quidam nomine Matthæus per octo menses amiserat loquelam, sed pernoctans ante sepulcrum viri Dei, vsum loquendi solitum mox recepit. Quidam nomine Cambius, loqui non poterat per tres dies: sed facto voto a fratre suo B. Andreæ, vt primitus loquebatur. Quædam nomine Romana, [& debiles duo,] patiens in genibus, cruribus & pedibus ire non poterat: emisso voto B. Andreæ, accepit integre sanitatem. Quidam nomine Iacobus, contractus in cruribus ire non poterat: sed delatus ad sepulcrum Viri Dei statim conualuit, tandem plenarie liberatus.

[21] Quædam nomine Scialinga, quinque annis contracta fuerat, [item contractus,] ita quod nullo modo ire poterat nisi modicum per domum, reptans manibus: quæ facto voto B. Andreæ, ita est liberata, quod eius sepulcrum sine baculo & aliquo auxilio visitauit. Quidam nomine Matthæus, dolores & guttas tam vehementes habebat, [chiragricus,] manum præterea habebat ita contractam, quod operari non poterat: sed emisso voto S. Andreæ, consecutus est in omnibus sanitatem. Quidam ænormiter gibbosus viri sancti sepulcrum visitans, [gibbosus,] & ibi pro reparatione sui deuote assistens, a tali enormitate plenarie liberatur. Quædam nomine Adalascia in brachijs contorta, facto voto B. Andreæ, consecuta est integrā sanitatem. [contracti duo,] Nepos cuiusdam nomine Marchigiares, contractus erat in brachijs, cruribus, & pedibus: sed voto emisso ab amita B Andreæ, est sanitati integre restitutus. Quædam nomine Berta, infatuata est, quæ ad tumbam veniens Sancti Dei, [tetidemq; amentes.] mox cœpit conualescere, & tandem plenarie liberatur. Quidam nomine Guido amens penitus effectus est: sed facto in sero voto B. Andreæ, mane conualescere incepit, consecutus denique plenarie sanitatem.

[Annotata]

a Raimundus Orientem legit,

b Sic Itali calamum milij, quod ipsis a saginandis animalibus sagina dicitur, [Saginale] nominare solent: an eiusmodi calamus vomicæ immissus pro fistula?

c Addit Raimundus ex castello S. Quirici territorij Senensis, spatio 20 milliarium ab Vrbe ad Euro Africum.

d eiusdem Status oppidum, 40 passuum millibus Senis distans ad Meridiem, [Grossetum oppid.] haud procul a mari, inter Vmbronem fluuium & lacum Castellionis, minori adiectum lacui; Russellæ antiquæ Episcopi, translata huc sede, titulum quoque ab ea sumpsere post annum 1133.

e Adnotatum erat in MS. hoc miraculum factum esse in festo ipsius B. Andreæ.

CAPVT III
Ad inuocationem B. Andreæ miracula alia.

[22] Qvædam nomine Cittadina, crudeliter a dæmonio vexata, [Ex muliere] ante sepulcrum viri Dei libera est dimissa. Quidam etiam a dæmonio vexatus viri Dei sepulcro deuotius assistebat, [& viro pulsi dæmones.] sed dæmon inuitus recedens dixit, quod saltem campanæ in eius recessu nullatenus pulsarentur pro exultatione miraculi; eo quod ab ipso recedente a stanga campanæ penitus frangeretur, quod postmodum rei exitus approbauit, nam ipsum discerpens, & liberum dimittens dictam stangam in furore confregit. Quidam nomine Petrus Baroni, captus in debellatione apud b Montem-Alcinium, pro liberatione votum faciens Sancto Dei, in eodem sero vidit quemdam venientē ad eum, [Duo captiui liberati.] qui ipsum ceperat, & quærentem vtrum ad carcerem duceret: quo respondente, Etiam; dixit sibi, quod nullo modo hoc faceret, & sic captiuum emisit, credens & cognoscens suum liberatorem fuisse penitus sanctum virum. Quidam nomine Vguccione de Ischia, dum esset in carcere votum faciens viro Dei, mox adinuenit clauum, cum quo carcerem dissipabat: sed cum tempus esset quietum, vt non sentiretur, rogauit pro tempore inquieto; & factum est tempus procellosum; ita quod nullo custode sentiente omnes de carcere penitus euaserunt.

[23] Quidam ex maris fluctibus procellosis in desperatione positus, [Liberati a tempestate] recolens miracula & merita viri Dei, seipsum sibi deuotissime commendauit: ad cuius votum tempestas est penitus annullata, Deo operante. Quidam nauigantes, dum ex fluctuosis procellis periculum immineret, ita quod, vna nauis tabula iam confracta, ex aquæ ingressu & periculosis ventorum fluctibus inciperent iam submergi, audierunt vocem hortantem eos, vt se B. Andreæ deuotius commendarent. Qua audita omnes eius auxilium flebiliter inuocantes, mox viderunt virum Dei in arboris cacumine assistentē & habentē in manu cereum accensum: ad cuius apparitionem cessauit rempestas, & vento prospero habito in illa nocte quadringenta milliaria nauigarunt, venientes ad portum plurimum peroptatum: sed cum redirent, nauis in c albagia posita ab octo galeis piratarum inuaditur; & omnes, qui erant in ea, vinculantur in parte inferiori, [& piratis.] ipsis Saracenis superius existentibus: sed captiui memores recepti beneficij, viro Dei iterum se vouerunt, & facto voto relaxata sunt vincula, & adscendentes superius, inuenerunt dictos Saracenos somno grauissimo soporatos, quos omnes occiderunt, bona eorum cum galeis plenarie obtinentes d.

[24] Quidam nomine Baroncellus, diem clauserat extremum, sed facto voto B. Andreæ a Landa vxore eius & Ganna filia sua pro suscitatione & liberatione defuncti, [Mortuo duo suscitatit] vitæ & sanitati est sancti viri meritis restitutus. Quidam nomine Ceccus, ex dolore fratris, quem videbat mortuum, emisit spiritum, & mortuus tam a medicis quam ab alijs iudicatur: mater vero B. Andreæ ipsum deuotissime recommendans, viuum eius meritis mox recepit. [alij duo in ipso mortis articulo adiuti:] Quidam puerulus iam sensum & motum perdiderat, & mortuus penitus videbatur: sed facto voto B. Andreæ a matre, nomine Imelda, continuo aperuit oculos & euomuit vermen longum & rufum, habentem duo capita: quo euomito cœpit surgere, & fuit plenarie liberatus. Quidam Iuuenis ab equo, in furore currente, atrociter conculcatur, ita quod mortuus credebatur vel cito penitus moriturus; sed facto voto B. Andreæ, in ipsa conculcatione ab aliquo hoc vidente, vitæ & sanitati est penitus restitutus.

[25] Nobilis quædam Domina fuit in ciuitate Senensi, quæ B. Andreæ precibus magnum beneficium est adepta. [vti & puella nobilis ex alto lapsa.] Hæc in nocte Dominicæ in ramis palmarum tale somnium se habuisse narrauit: somniabat enim, quod filia sua paruula de fenestra cuiusdam domus præcipitium pateretur. Hæc cum a somno euigilasset timore perterrita, filiam suam B. Andreæ deuotissime commendauit: ipsa vero die in qua beatissimi Confessoris Andreæ festum a fidelibus cum veneratione incipitur venerari, dum filia prædictæ Dominæ esset in quadam altissima domo, contigit ipsam per fenestram eiusdem domus ruere, & ad terram demergi, somnio ad effectum perducto. Dum sic præcipitaretur, quædam mulier eam videndo demergi, lacrymabiliter, & alta voce cœpit sic dicens B. Andreæ patrocinium inuocare: Sancte Andrea, Sancte Andrea, adiuua illam. Miranda res! cum Puella peruenisset ad terram, tam leuiter & tam suauiter cecidit, [& per inuocationem Beati illæsa.] quod nullum nocumentum in eius corpore a medico & ab aliquo alio potuerit reperiri. Vnde diuina dispensatione factum est, quod casus ille taliter accidisset ad B. Andreæ testimonium sanctitatis: vt qui fuerat imitator Magistri per vitæ meritum, etiam esset imitator per miraculi suffragium; ad eius gloriam & honorem, qui Archisynagogi filiam a morte mirabiliter suscitauit.

[26] Fuit quidam Nouitius, Conuersus in Conuentu Fratrū Prædicatorum de Senis, [Nouitius a graui tentatione liberatuit] qui ab humani generis inimico tam validis tentationibus vrgebatur, quod egredi Ordinem penitus disponebat. Hic quandocumque acceptum puluerem de sepulcro, super quod steterat capsa, vbi erat corpus beati viri, quem in quadam petia diligenter ligatum apud se habebat, deuote aspiceret, omnis infestatio inimici & tentatio Ordinem exeundi protinus discedebat: qui precibus gloriosi Confessoris Andreæ diuina miseratione respectus, & in Ordine confirmatus, in ipso suo nouitiatu meruit ab onere fragilitatis corporeæ liberari, ad eius laudem, qui fideles suos tentari non patitur supra posse, sed dans eis augmentum, facit eos viriliter tentationum certamina superare.

[27] Quidam Faber fuit in ciuitate Senensi in e Terserio S. Martini, [B. Andreæ sanctitas per ignem probatur:] qui de sanctitate B. Andreæ omnino incredulus existebat: hic volens eius testimonium summæ sanctitatis, quoddam frustum vestimenti eius in ignem proiecit, vt si ipsum contigisset a flammarum incendijs non cremari, de sanctitate beati viri nullatenus amplius hæsitaret. Mira res! tribus vicibus hoc ipsum fecit, & frustum sic illæsum permansit, ac si nunquam carbones ignium tetigisset. Credidit incredulus firmiter sanctitatem eius, & prædictum miraculum pluribus enarrauit ad honorem eius, qui tres pueros in camino ignis ardentis sua potentia seruauit illæsos.

[28] Ad hoc accedit quod cuidam militi, nomine Guelfo, fratri eius cuius B. Andreas fuerat homicida, euenisse probatum est. [eadem ab inimico] Hic fortiter fuerat indignatus, quod corpus B. Andreæ esset in ecclesia Fratrum Prædicatorum cum veneratione sepultum, vtpote qui tam manifeste homicidium perpetrarat. Hac indignatione intense grauatus, diuino timore correptus est: nam ad ecclesiam Fratrum venit, & propria corrigia collo eius circumdata, nec non & discalceatis pedibus genibusque super terram nudatis, a choro Fratrum vsque ad sepulcrum sancti viri procedens, [agnoscitur & honoratur.] tantam humilitatem & reuerentiam ei exhibuit, quod mirabilem stuporem deuotionis in adstantium cordibus excitauit, ad eius gloriam & honorem, qui ad pacem conuertit suorum fidelium inimicos.

[29] [Apparente Beato. contracta curatur,] Fæmina quædam fuit, quæ B. Andreæ meritis magnum sanitatis beneficium in semetipsa mirabiliter est experta. Hæc quidem cum esset in manibus pedibusque fortiter contracta, a quadam muliere hortabatur, vt beati Confessoris Andreæ patrocinia flagitaret: quæ ad consilium eius eidem deuote se vouit. Dormiendo autem vidit in somnio B. Andream, indutum cappa viridi, de proprio exire sepulcro, & ad se venire, ipsamque ipsius cappa cooperire, & demum abire. Cum vero taliter somniando videret B. Andream recedere; cœpit nihilominus dormiens clamare, dicens. Ipse recedit, ipse recedit. Dum sic clamaret, excitata inuenit se plenarie liberatam.

[30] Senese, custos sepulcri beati viri, cum oblatas cereas imagines in honorem B. Andreæ, [& custos sepulcri læsus,] eiusdem sanctitatem in miraculis protestantes, supra eius sepulcrum decenter collocaret in alto; pede lapso, contigit eius manum a quodam clauo a parte inferiore superius perforari: qui emisso voto, cœpit inhærendo sepulcro penitus dormitare. Ipsi vero dormienti, apparuit B. Andreas, exhortans eum, vt pauperum curam diligenter haberet, & eius manui signum sanctæ Crucis impressit. Ipse vero postmodum excitatus inuenit se penitus liberatum, nulla in eius manu deformitate manente; ad eius gloriam, & honorem, qui manum leprosi, tactu suæ mundissimæ manus miraculose curauit.

[31] [item confractum brachium] Homo quidam venit ad Ecclesiam Fratrum Prædicatorum in festo B. Andreæ, cum deuotione sua munuscula oblaturus: ipsa vero die, magna populi multitudine ad sepulcrum eius deuotissime concurrente, prædictus homo, timens a populo comprimi, manum in longum protensam opposuit multitudini ante tumulum venienti. Dum vero taliter vellet se a pressura defendere, [ad tumulū Beati.] contigit manum eius in iunctura confringi, turba fortissime impellente. Qui intolerabilem dolorem sentiens, semiuiuus ex nimio dolore, mirabilis compassionis viscera in assistentium cordibus incitauit: qui in se rediens, emisso voto sanitatis beneficium postulando; mox vt votum compleuit, manus eius est restituta pristinæ sospitati f. Multa quidem & alia tam in vita gloriosi Sancti huius, quam post obitum eius venerabilem perpetrata innotuere miracula, quæ styli non sunt officio designata: [Epilogus miraculorum.] hæc breuiter adnotata sunt ad adstructionem sanctitatis ipsius, & ad ædificationem fidelium, ad laudem & gloriam eius, qui fecit mirabilia magna solus; qui trinus & vnus Deus viuit & regnat per infinita secula seculorum. Amen.

Anno Domini 1251. in quadragesima in die Dominico post Vesperas, ad Dominum transmigrauit.

[Annotata]

a Sic Italis dicitur generice pertica siue tigillus: hic autem in specie intelligitur transuersum supra campanam lignum, [stanga] ex quo ipse funis aptatus pendet.

b Alijs Mont-Alcinoi vulgo Mont-Alcino vel Mont-Alcia, inter Vmbronem Orciamque fluuios firmissimo in monte, [Mons-Alcinai opp.] 30 passuum millibus Sena ad Euro-Africum; quo auorum memoria principes Senensium familiæ, obsessa a Cæsarianis & Florentinis patria, commigrarunt; eoque vndique munito, tutatæ se egregie sunt. Mirum est Episcopum eius supra a nobis nominari ante annos 30, & illius Sedis nusquam meminisse Ferdinandum Vghellum Italiæ sacræ tomo 3 ante annos solum 27 excuso.

c [Albagia] Videtur hæc dictio pro securitate poni. Academici della Crusca in suo vocabulario Tusco vanitatem, superbiam, arrogantiam, elationem spiritus interpretantur; Addit Raimundus, hoc miraculum inter ea esse, quæ imaginem ipsius Beati circum picta exornant: qui idem asserit de miraculo num. 25.

d Idem de hoc miraculo ab eodem asseritur.

e Raimundus Italice reddit terzo: ea vox tertiam cuiusque rei partem significat. An in tot partes Senæ distinguantur, [Terserium] an alia sit vocis propria istic notio, dubitamus.

f Idem prædictis omnibut vnum addit, quod ait anno 1332 Florentiæ contigisse: diuerso carectere veteri MS. adiectum, & est tale: Florentiæ in loco S. Mariæ nouellæ (est ea spatiosa area ante templum FF. Prædicatorum sic dictum) puererat quinquennis, Nenus Pancecola nomine, qui ex domo M. Cini Bernarducci per altam 28 vlnis fenestram infeliciter decidit. [Inuocatus B. Andreas innoxium casum præstat.] Qui aderant cadentemque videbant, occasione festi B. Andreæ in crastinum recurrentis (erat enim Dominica Palmarum) ipsum in auxilium inuocant: & puerum innoxie vident humi positum. Qui rogatus numquid ei doleret: Modice, inquit, brachium vnum: tum alta voce clamare occepit: Nihil est aliud, nihil est, per merita S. Andreæ Senensis. Testes huius rei plusquam centum fuerunt: sed duo nominatim exprimuntur: Andreas Blasij Bernarduccij, & Petrus Simonis Specialis.

DE B. IOANNE PARMENSI MINISTRO GENERALI VII ORDINIS MINORVM CAMERINI IN VMBRIA.

AN. MCCLXXXIX MAR.

[Praefatio]

Ioannes Parmensis, Minister Generalis VII Ordinis Minorum, Camerini in Vmbria (B.)

[1] Franciscanus Ordo statim a sancti sui Patriarchæ morte, per huius in generalatu prius vicariū, deinde successorem Heliam multimodis concussus, propter inductam ab eo laxationem Regulæ, [B. Ioannis, turbatissimo tempore] & aliorum rigidam eius obseruantiam zelantium laudabilem in partem contrariam nisum; non ita potuit tranquillari prudenti zelo Fr. Haymonis, vt non in easdem proeellas relaberetur, sexto post vltimam Heliæ abdicationem anno, per socordiam, vt volunt, Fr. Crescentij, qui mortuo Haymoni successerat. Quibus malis vt remedium aliquod adferret Pontifex Innocentius IV, Capitulum generale coram se Auenione habendum indixit, in quo Crescentius (volens an inuitus inquirant alij) ab Officio absolutus, & Heliæ peruersis conatibus iturus obuiam, [Franciscanorum Generalis.] collapsamque disciplinam restauraturus Ioannes Parmensis, creatus est Magister Generalis, in Ordine septimus, propter Ioannem Parentem & Albertum Pisanum Heliæ vtraque vice suffectos; vt plenius hæc legi possunt in luculentissimis Seraphici Ordinis Annalibus, per Lucam VVaddinghum compositis, vsque ad annum Christi MCCXLVII, qui fuit a cælesti S. Francisci vocatione, vnde Religionis annos exordiuntur numerare, quadragesimus.

[2] Huius Acta, eisdem Annalibus fideliter inserta, secundum auctorum ferme coæuorum relationes antiquas aut Pontificiorum diplomatum instrumenta authentica, [Acta ex Annalibus collecta.] inde continuæ filo narrationis extraximus, pauculis mutatis verbis, quo connexio aptior & minus hiulca foret oratio. Neque tamen operose putauimus adnotandum, ex quo partem vnamquamque acceperimus loco; cum ipsi Annales in manibus sint, & quæ narramus tres potissimum annos, suscepti scilicet abdicatique Generalatus & beati transitus, spectent pleraque aut ad eos reuocentur ab auctore; vel petita sint ex Regesto Pontificio, singulis annalium tomis subiuncto, secundum temporum, quibus Bulla vnaquæque expedita est, rationem. Potius hic præmonendus est lector, quo iure nullis Sanctorum fastis ab Ecclesia receptis, ac ne Ferrarij quidem priuatæ auctoritatis catalogo, [Cultus, legitimus corporis,] Sanctos Beatosque Italiæ continenti, inscriptum, hic referamus: maxime cum nec ex antiquioribus Ordinis scriptoribus quisquam adferatur, qui expresse Sanctum Beatumq; indigetauerit; vt recentiorum auctorum hodiernus in eum titulum consensus non multum ponderis habere possit, nisi ijdem probentur hanc vocem, quæ latius se accipi olim patiebatur, in strictiori moderni vsus significatione & vsurpasse & vsurpare potuisse.

[3] Id porro in antiquorum monumentorum defectu, quæ miraculorum diuinitus patratorum eleuatique legitima auctoritate corporis historiam & fidem continentia, nulla extare nouimus; hoc tempore probari nequit certius, quam ex eo statu, in quo venerationis eius gradum ac modum reperere Pontificij Visitatores, quorum in hoc opere facta non semel est mentio & proxime ad acta B. Andreæ de Galleranis. Ita autem reperisse ex eo colligimus, quod nihil abolendum antiquandumque censuerint; eorum æutem sententiam confirmarit subsequens Vrbani VIII decretum, pro legitimis censeri omnia permittentis, quæ ante centum annorum memoriam vsitata fuisse probarentur, circa cultum reliquiarum aut Beatorum, etiam non publice Canonizatorum. Igitur quamuis nusquam scriptum inueniamus, quomodo corpus Ioannis in veteri ecclesia habitum sit vsque ad seculi præcedentis initia, quibus iubente Alexandro VI alio Fratres migrauere: quia tamen constat in nouam ædem transeuntibus Fratribus corpus B. Petri de Moliano annis dumtaxat vndecim prius quam hæc translatio fieret vita functi, [ex translationibus probatus:] proceßionali pompa fuisse solenniter transportatum; in qua nouo miraculo coram omni populo, Clero primoribusque Camerinensium sanctitas eius probata fuisse memoratur a Gonzaga in Camerinensis Conuentus descriptione: & quia idem Beati iam nominati corpus nunc intra eamdem arcam cum B. Ioannis corpore seruari didicimus, ex Camerinensium speciali ad nos rescripto: atque vtrumque simul accedentibus processionaliter Moliani indigenis reserata arca solere monstrari, non absque prælucentium luminum splendore, alioque apparatu in exhibitione approbatarum canonice reliquiarum solito adhiberi: non possumus consequenter dubitare, quin Visitatores prædicti ea repererint argumenta, quibus id posse ac debere continuari probarent.

[4] Imo suspicamur hos ipsos, quos a Pio V missos ad Vmbriam Ordinandam diximus ad 13 Martij in B. Erico, [cur illud multo recentiori Beato iunctum?] aut alios etiam posteriores simili cum auctoritate a Pij successoribus destinatos, fuisse huius coniunctionis auctores: cum Gonzaga dicat per dictam translationem Petri quidem corpus honorifice reconditum fuisse in ara Conceptionis Immaculatæ; Ioanni vero lapideum sepulcrum iuxta aram Crucisixi,, ipsa vt cumque eminentius, fuisse collocatum. Pronum enim est cogitare, quod defectum antiquitatis in ea, quæ Petro exhibebatur veneratione, miraculis tamen & Episcopali assensu probata, voluerint roborare, adiungendo illi tanto vetustioris temporis ex legitima præscriptione Beatum, hunc videlicet Ioannem: & vtrumque simul magis honorare, supra aram collocari iubendo arcam. Vel si hæc postrema Reliquiarum vtrarumque transpositio constitutionem Vrbanianam propius præcesserit aut subsecuta sit: tum enimvero credere cogemur sub ipsis Romanæ Sedis oculis, eo tempore attentissime inuigilantis ne quis vspiam nouus cultus populari consensione induceretur, nihil omnino factum esse absque speciali Sedis ipsius desuper consultæ & rogatæ indulgentia.

[5] Neque aliquem moueat, quod Bartholomæus Pisanus in libro Conformitatum a Capitulo Generali Assisij approbato die II Augusti anni MCCCXCIX lib. 1 fructu. 8 parte 2 Generales Ordinis ministros recensens Beati appellationem Ioannis nomini non præfigat: [Auctorum elogia de eodem.] isto enim loco eiusmodi titulis sacratioribus abstinet etiam cum Ordinis institutorem Franciscum & Seraphicum Doctorem Bonauenturam nominat: tale tamē elogium Ioanni texit, quod Guilielmo Eysengrenio, ante annos centum conscribenti Testes Catholicæ veritatis, occasionem dedit absolute Sanctum eum vocandi: Gonzagæ vero, Marco Vlysipponensi, VVaddingo & ceteris eiusdem Ordinis hoc postremo sesquiseculo scriptoribus nuncupandi eum absque hæsitatione Beatum: sic enim scripsit loco præcitato: Ioannes de Parma vir doctrina & sanctitate præcipuus, cunctis Patribus annuentibus Spiritu sancto cooperante in Generalem designatur, atque clarus miraculis spiritum Altissimo reddidit. Vt merito Arturus a Monasterio in suo Martyrologio Franciscano (cui alias absque probatione cultus legitimi fidere non audemus) primum ei locum dederit post sanctissimæ Virginis sponsum Iosephum cum hoc encomio: Camerini B. Ioannis Parmensis Cōfessoris, qui ob eminentem scientiam ac religionem Generalis Minister totius Ordinis Franciscani electus; tumque a Summo Pontifice Innocentio IV Legatus pro reductione Græcorum ad vnitatem orthodoxæ fidei in Orientem missus, cum multa præclare obiuisset, ad præmia æterna euolauit, gloria miraculorum celebris.

VITA
Ex Annalibus Lucæ Waddingi.

Ioannes Parmensis, Minister Generalis VII Ordinis Minorum, Camerini in Vmbria (B.)

EX ANNAL. WADDINGHI.

CAPVT I.
Electio Ioannis & virtutes in Generalatu.

[1] Anno ab Incarnatione Domini millesimo ducentesimo quadragesimo septimo, [Capitulum gener. iussis Innocentij IV,] Innocentius Papa eius nominis quartus, quartum itidem Pontificatus sui annum agens, illius deuotionis affectu, quem piæ considerationis intuitu ad Ordinem gerebat Franciscanum, per litteras VI Idus Maij ad Ministrum Generalem Ordinis Fratrum Minorum datas, aliasque eodem tenore ad vniuersos Ministros Prouinciales, Custodes & Fratres eiusdem Ordinis in Generali Capitulo congregandos, professus excitari & induci se, vt eo propensiori cura ipsius Ordinis profectibus intenderet, quo attentiori desiderio eum inter ceteros Ordines specialis fauoris & gratiæ beneficijs cupiebat ampliari; censuit vniuersitati Fratrum dicti Ordinis multipliciter expedire, vt generale Capitulum istis diebus in sua præsentia celebraretur, illudque in III Idus Iulij (quibus ipse mense Iunio creatus quintum annum Pontificatus iam foret ingressus) indixit eo loco, in quo tunc ipsum se esse contingeret: nec enim rerum ac temporum perturbatio sinebat eum tanto antea determinari.

[2] Contigit autem Auenionem tum Curiam transijsse: quo reliquis Patribus conuenientibus, [Auenione collectum,] excusauit Fr. Crescentius Generalis ætatem & insufficientiam, defectum potissimum caussatus eloquentiæ: qua ex caussa se etiam subtraxerat Concilio a nuper Lugduni habito; amandauit tamen ad vtrumque tam Concilium quam Capitulum Vicarium suum Fr. Bonauenturam de Iesi, virum prudentem & discretum. Crescentij insufficientia seu, vt alijs placet, [deposito Crescentio.] demeritis probatis, ab officio absolutus est vel, vt illi dicunt, sententiam depositionis accepit. Non enim defuerant qui hominem traducerent, & inutilem bono communi probarent, seu defectu ætatis & negligentiæ, seu proprio exemplo & malorum non tantum tolerantia verum etiam inductione. Porro absolutus ab officio vixit deinceps in prima humilitatis vocatione. Electum b ferunt Episcopum Assisiatem: sed irritam factam electionem ab Innocentio, qui ei substituerit Confessarium suum Fr. Nicolaum Britonem eiusdem instituti.

[3] Deposito Crescentio, successit communi suffragio Fr. Ioannes Parmensis prouinciæ Bononiæ, [Ioannem eligit disciplinæ zelatorem:] qui Parisijs scholis Theologicis præerat, vir sanctus & disciplinæ regularis ardens propugnator & sectator: cuius electio pacem Ordini restituit, tantaque de ea fuit omnium exultatio, vt Beati Patris Francisci spiritum reuixisse assererent, potissimum beati Patris socij tum superstites. Ægidius vt eum primum salutauit, Bene venisti, inquit, Pater: sed tarde: innuens multa irrepsisse, quæ remedium non haberent. Assumptus, primum restaurandæ paci ac disciplinæ incubuit; amandatos in exilium regulæ zelatores, viros sanctos, scriptis litteris paterne est consolatus; zelum & studium obseruantiæ laudauit; prædecessoris sententiam relaxans, ad propriam quemque prouinciam reuocauit.

[4] Statim etiam ab electione sua operam Ioannes dedit, [qui impetrat ne Prælati vtantur Fratribus sine consensu Prouincialium,] vt Ordinis sui incolumitati prospiceret, opportunis priuilegijs ab amico Pontifice impetrandis: hinc in Regesto extat Bulla, Lugduni Idibus Augusti signata, qua statuit Pontifex, vt nullus Legatus nisi de Latere, aut Prælatus aliquis, prætentu litterarum Pontificiarum, de Fratribus assumere valeat aliquos ad sua seu Ecclesiæ negotia procuranda vel secum manendum, nisi quos ipse Generalis vel Prouincialis Minister eorum tamquam idoneos & discretos sibi duxerit assignandos: quos & subiacere voluit Ordinis disciplinæ. Aliud deinde Breue, ibidem XIV Kalendas Septembris expeditum, ad supplicationem eiusdem Generalis, Prouincialibus Ministris indulget, vt singuli eorum in prouincijs sibi commissis possint constituere viros idoneos Deum timentes, qui, pro locorum indigentia singulorum, res quascumque Ordini concessas aut imposterum conferendas (de quibus alias, [vt conuentibus liceat habere Procuratores ad temporalia,] vtpote ad proprietatem Sedis Apostolicæ spectantibus, Fratres disponere nec possint nec velint) de auctoritate Pontificia libere petere, vendere, commutare, alienare, tractare, expendere, vel permutare, ac in vsum Fratrum conuertere valeant, secundum dispositionem ipsorum pro necessitatibus vel commodis eorumdem, sicut pro loco & tempore videbitur expedire: possint etiam sic constitutos amouere, subrogatis alijs, quoties viderint opportunum. Et rursum V Idus Octobris ibidem Lugduni, quoniam aliquibus Fratribus ad exteras nationes a se transmissis concessisse dicebatur, [ne peregre missi alios in Ordinem adscissere possint:] vt volentes habitum Religionis Minorum assumere, ibidem recipere in Fratres possint, nouasque prouincias constituere, ac Ministros præficere: concessionem eiusmodi, qua intenderat honorem & vtilitatem Ordinis procurare, benigne reuocauit; edoctus ab Ioanne, quod illa contra intentionem suam in eiusdem Ordinis detrimentum redundaret.

[5] Ordinem autem vniuersum Ioannes tribus primis annis visitauit pedes, vno interdum, duobus ad summum contentus socijs; [humillimo in habitu Ordinem visitat,] vnaque tunica tam humilis incedebat, vt multis in conuentibus per plures dies ignotus, vitam & conuersationem Fratrum intus & extra, secure & sine suspicione exploraret: tum seipsum prodebat, cum nihil minus quam Generalem adesse existimarent Fratres. Si quid autem inueniebat castigatione aut alias reprehensione dignum, haudquaquam dissimulabat: reliqua omnia ad normam & pristinum statum reuocabat, amotis nonnumquam Prælatis, qui minus inuigilabant; amotis Fratribus, qui offensionem causabant: & præcauebat, ne aduentus sui aut officij fama præcurreret, antequam statum rerum ipse præsens fuisset expertus. Horas Canonicas, [commoditatum contemptor.] quantumuis ab itinere sæpe lassus, beatum Patrem imitatus, erectus nudoque capite persoluebat. Nullum admisit ciborum delectum, sed, vt verum decet pauperem, nihil in delicijs habens quidquid primum offerebatur, cum gratiarum actione in necessariam sustentationem referebat.

[6] Non est prætereundum quod auctarium c Mariani scribit, diuinæ protectionis paratum subsidium ijs, qui cum fiducia opem eius in angustijs implorant. [Noctu cum socijs in silvis oberrans,] Cum sanctus Generalis visitaret vltra-montanas prouincias, contigit brumali tempore eum errore itineris tota die deuiasse, atque in deserto medijsque siluis ingruentem noctem sustinuisse: vnde socij de periculo & labore eum admonuerunt, seu potius anxie interrogarunt, quid esset faciendum. Respondit securus, ad diuinum auxilium esse confugiendum; secure confiderent, Deum numquam in se sperantibus defuisse: implorandam esse Virginem ac beatum Patrem Franciscum. Primus ergo incepit antiphonam, Benedicta tu: respondentibus socijs, [B. Virgine inuocata,] prosecutus est tres psalmos primi Nocturni Officij B. Virginis, & Versiculi loco subiecit: Aue Maria gratia plena &c. mox orationem Dominicam, Absolutionem & reliqua, nisi quod Lectionum loco recitauerit illa: S. Maria Virgo Virginum &c. subinde, Te Deum laudamus, &, Aue Regina cælorum. His finitis ad B. P. Franciscum conuersus, præcinuit psalmum LXXVI: Voce mea ad Dominum clamaui, cum Antiphona, Salue sancte Pater, versu & oratione consuetis; adiecitque, Benedicamus Domino: te decet laus, te decet hymnus.

[7] Quibus dictis, audierunt pulsari campanam: quo excitati magis in diuinas laudes ad sonitum perrexerunt, [in monasterio apparenti bene tractatur a monachis,] via lutulenta & difficili; donec ad vicinam peruenerunt Abbatiam. Pulsato ostio præsto obuiam fiunt, quasi ex condicto expectantes, plures monachi, qui prompte receperunt hospites: ducunt ad ignem, lauant pedes, exiccant vestimenta, apponunt cœnam & sternunt lectos; omnia ministrant necessaria, vt videbatur, magna alacritate. Post primam vigiliam surrexit Generalis ad orationem, & audita campana, qua nocte ad Officium diuinum conuocantur monachi, ad chorum cum ipsis conuenit; relictis socijs, qui somno & fatigatione tenebantur.

[8] Officium incepturus hebdomadarius, nec consueta vsus est cerimonia, nec ordine, nec versiculo, [qui tandem declarant se dæmones esse,] Domine labia: sed abruptim & cum turbatione incepit ab illo versu psalmi XXXV, Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem. Respondit Chorus; Expulsi sunt nec potuerunt stare. Tertio id ipsum repetitum: quod suspicionem ingessit Fr. Ioanni. Præcepit igitur in virtute passionis Christi & sanctissimi nominis eius, vt ocyus edicerent quinam essent. Respondit, qui Abbatis loco videbatur præesse, omnes esse angelos tenebrarum, qui præcepto diuino inuiti essent missi ad ministrandum ipsi & socijs: precibus, [seruire ipsi a Deo coactos:] inquit Matris Dei & illius Vexilliferi Patris vestri. Quibus dictis totum euanuit, quod ibidem extructum cernebatur: se autem cum socijs in nemoroso antro atque nuda humo inuenit Generalis. Excitatis socijs, reliquam noctem vsque ad auroram, quæ iam instabat, vigiles duxerunt, & surgentes iter prosecuti ad conuentum Ordinis peruenerunt. Sanctus autem Generalis easdem orationes sub nomine Benedictæ, [vnde Officiū Benedictæ natum.] ab antiphona appellationem tribuens, per vniuersum Ordinem diuulgauit, ad honorem beatissimæ Virginis; præcepitque, vt diebus ferialibus post Completorium in choro persoluerent Fratres, adiecto psalmo LXVI Deus misereatur nostri. Quod officium etiamnum retinuit nomen Benedictæ, & laudabili consuetudine multis in locis persoluitur.

[Annotata]

a Anno 1245 aduersus Fridericum, & pro suscipienda in Orientem expeditione sacra.

b Citatur in margine Auctor Chronicæ 24 Generalium: Horum vltimus Ioannes de Griffonibus electus Tolosæ est anno 1373, & sexennio Ordinem Minorum rexit.

c Fasciculum chronicarum Ordinis ab hoc auctore rudi stylo, sed fida narratione descriptum MS. habuit VVaddingus & magno sibi fuisse vsui profitetur in Bibliotheca: vbi auctorem illas ad sua tempora deducentem obijsse ait in magna peste Florentiæ, quæ a Scipione Ammirato refertur ad annum 1348: sed quando auctarij compilator vixerit necdum apud VVaddingum reperimus. [Mariani Fasciculus chronicarū.]

CAPVT II
Rebus in Ordine per biennium dispositis, Ioannes in Græciam mittitur ad procurandam vnionem.

[9] [Orientis reauctioni intentus Pontifex,] Versabatur hoc tempore in Oriente Fr. Laurentius, ab Innocentio Pontifice, reducendi schismaticos ad Ecclesiæ vnitatem perquam studioso, missus Legatus per Græciam, Iconium, Turciam ad Græcos omnes, tam in regno Cypri quam in Patriarchatibus Antiocheno & Ierosolymitano; ad Maronitas item, Nestorianos & Iacobitas a: quo cœpto negotium strenue perurgente, pronumque in concordiam tam Imperatoris quam Patriarchæ animum per litteras significante id effectum est, vt anno MCCXLIX Pontifex ipsum Generalem Ministrum Ioannem, Legatum suum ordinaret in Græciam perficiendæ vnionis ergo: [Ioannem in Græciam ablegat;] scriptis tam ad Imperatorem Trapezuntinum Ioannem III, quam ad Manuelem II Patriarcham litteris, quibus Angeli pacis nomine Ioannem commendauit. Qui incertus de reditu successuq; itineris & mora peregre trahenda, [qui celebrato Metis Capitulo gener.] iustam videtur habuisse occasionem conuocandi maturius Patres, quam alias per institutum præcipiatur, triennijs dumtaxat singulis comitia cogi iubens. Coacta autem ea hoc anno Metis fuisse auctor est b Rodulphus, quamuis Marianus ea post reditum Generalis e Græcia differat.

[10] Interim Fr. Thomæ Celano, qui pridem ex præcepto Crescentij de Vita B. P. Francisci eam Legendæ partem contexuerat, [iubet conscribi miracula S. Francisci,] quæ conuersationis ipsius rationem manifestat c; mandauit vt institutam narrationem perficeret: itaque adiectus est secundus tractatus, qui narrationem continet miraculorum, quæ per intercessionem serui sui Deus vbique faciebat. Præterea quia, vt scribit Fr. Bernardus d de Bessa, nonnulli Fratres erant, qui sub quadam deuotionis imagine sectabantur singulares secularium aut aliorum Religiosorum sonos & modos, itaque negligebant, & variando ac lacerando fœdabant diuinum Officium; scripsit Ioannes acres litteras ad omnes Ordinis Prælatos in Tuscia, vbi hoc malum serpere videbatur, quas ita exhibet Marianus.

[11] Carissimis in Christo Fratribus Ministro, Custodibus & Guardianis in Tusciæ prouincia constitutis Fr. Ioannes de Parma, [& cognito quosdam aliquid in Officio mutare,] Ordinis Fratrum Minorum Generalis Minister & seruus, salutem & pacem.

Quia, sicut indubitanter cognoui, nonnulli Fratrum Officium diuinum, quod de Regula nostra secundum Ordinem sanctæ Romanæ Ecclesiæ celebrare debemus, in littera mutare interdum, sed in cantu maxime variare præsumunt; minus pensantes, quod in gloria sua ponunt maculam euidenter, dum sua dimittunt a Sanctis Patribus edita & venerabiliter approbata, & aliena dubia certis proprijs ingerentes, mendicare peregrina cum pudore notabiliter conuincuntur: idcirco discretioni vestræ, qui talia dissimulando sustinere non debet, districte duxi præsentibus iniungendum, [vetat ab vsu Rom. Breuiarij & Missalis recedere,] quo, præter id solum quod ordinarium Missalis, & Breuiarium a Fr. Aymone, sanctæ recordationis prædecessore meo, pio correctum studio & per Sedem Apostolicam confirmatum e, & approbatum postea nihilominus per generale Capitulum, noscitur continere; nihil omnino in cantu vel littera, sub alicuius festi seu deuotionis obtentu, in hymnis vel antiphonis, seu prosis aut lectionibus, vel alijs quibuslibet (B. Virginis antiphonis, [aliquid addendo,] quæ post Completorium diuersis cantantur temporibus & Officio B. f Antonij, quousque de ipso melius ordinetur, tantum exceptis) in choro cantari vel legi (nisi forte alicubi compellent librorum nostrorum defectus) aut in libris Ordinis illa scribi, antequam per Capitulum generale recepta fuerint, modo aliquo permittatis.

[12] [vel mutando,] Porro cantum seu sonum hymnorum nostrorum quomodo libet variari, aut cantari in aliquam notam non secundum nostrum Breuiarium, vel consuetudinem per generale Capitulum approbatam, nō patiamini de cetero transmutari; subditos vestros ab eiusmodi nouitatibus arctius compescendo. Natalitia vero Sanctorum specialia, iuxta Ordinarij traditionem secundum regiones diuersas diuersimode celebranda, [occasione particulariū festorum:] iuxta morem & Breuiarium nostrum Sanctorum commune tantummodo, aliunde nihil addendo, faciatis celebrari: ita tamen quod solennitatem & modum semiduplicis Officij apud nos festa eiusmodi non excedant, quantumcumque ab alijs solennia iudicentur. Prouiso, vt exclusa prorsus quorumlibet Sanctorum, excepta g B. Francisci, Translatione; numquam pro aliquo Sancto, de quo in patria vel villa, vbi Fratres morantur, communiter festa non fiunt, Officium aut solennitas superinducatur ab aliquo, neque vsquam a Fratribus celebretur.

[13] In Missarum etiam celebratione vniformitatem doceatis a cunctis Fratribus, quantum fieri poterit, [idem de ritu Missæ præscribit,] obseruari; vt videlicet Hostiam a sinistra Sacerdoti h, & calicem ad dextram, iuxta ritum Sanctæ Romanæ Ecclesiæ ex transuerso altaris componant. Corporalia & pallam (quæ per se i diuisim debet calici superponi) disponant, nec non hostiam frangant & sumant, sicut in rubricis Missalis, quod habemus a Curia, continetur. Post cœnam denique conuentualem psalmus, Laudate Dominum omnes gentes, in refectorio a cunctis Fratribus decantari, [sub graui interminatione.] & præsentem paginam in Capitulo legi mandetis sine dilatione per loca singula, & transcribi; vt nemo in tenebris ignorantiæ locum inueniat se occultandi, mandatum meum in hac parte totaliter cum diligentia impleturi; quod vos de solicitudine, sine qua claudicat deformiter prælatura, valeam commendare; nec iterato compellar Fraternitatem vestram acriori verbo corripere dormitantem, ac declinantem a præmissis baculo erigere disciplinæ. Valete in Domino &c.

[14] His alijsque constitutis, transmittens sanctus vir in Græciam munus iniunctum ea satisfactione obiuit, vt, teste Angelo k Clareno, tanta apud Imperatorem, [Eius, magna cum auctoritate apud Græcos agentis,] Patriarcham, Clerum & populum habitus sit reuerentia, tanta æstimatione sanctitatis & sapientiæ, vt quempiam antiquorum Patrum verumque Christi discipulum se intueri putarent. Socios habuit viros sanctos & doctos, quorum vnus Fr. l Gerardus inter alia sanctitatis argumenta prophetico spiritu præditus fuit. Eadem namque hora qua anno MCCL, sanctus Rex Ludouicus in manus peruenit hostium, Fr. Gerardus habens concionem ad populum in foro Constantinopolitano & Verbum Dei in feruore spiritus prosecutus, factus est in excessu mentis: [socius Gerardus S. Ludouici captiuitatem cognoscit;] postmodum autem in se reuersus cum fletu & eiulatu, Modo, inquit, ipsa hora capta est aquila. Populo attonito & suspenso, nec percipiente quid nomine aquilæ designaret, clarius explicans: Nunc, inquit, a Saracenis vir Dei Christianissimus, Ludouicus Rex Francorum cum exercitu suo captus est. Notarunt præsentes diem & horam, præ reliquis Dominus Episcopus m Bondiniciæ (ita manuscriptum) tum præsens, qui hæc ipsa Fr. Clareno, vt ipse testatur, sæpius retulit: & reuelationis veritatem probatus diligenti obseruatione rei euentus confirmauit.

[15] Non prætereundum etiam cum idem Fr. Gerardus ex commissione Generalis, adhuc agentis in Græcia, Visitator missus prouinciæ n Romaniæ nauim conscendissent o, nautæ propitio vento cursum tenentes in p Italiam festinabant, atque obliti conuentionis, periculum & damnum allegabant ne applicantes virum Dei deponerent. [& ne impediatur exequi Generalis mandatum,] Ille autem mox ad orationem confugiens, impetrauit contrarium ventum: quare vel coacti promissum obseruarunt, & iniectum scaphæ deduxerunt ad portum: qui conuersus ad nautas, Festinate, inquit, ad nauarchum, suadentes vt cursum prosequatur: [ventum nautis aduersum impetrat.] ventus Dei nutu contrarius fuit, vt mihi integrum fieret obedientiæ Prælati satisfacere; deinceps fauebit. Ita euenit, sicut ijdem nautæ & Raphael Natalis nobis, inquit Clarenus, retulerunt miraculi instar, dum ibidem simul nauigaremus. Interim negotium vnionis eo vsque promouit sanctus Generalis, [Irritæ legationis causæ.] vt Græci tam Imperator quam Patriarcha bis diuersisque vicibus legationem solennem instituerint ad Innocentium Pontificem: sed Apocrisarij rebus suis, dæmonis inuidia, in itinere spoliati, coacti sunt subsistere, ac tandem infecto negotio redierunt ad suos, cum perturbata tempora accessum ad Pontificem non concederent. Superueniens vero haud ita diu post tam q Pontificis quam r Imperatoris mors optatum rei exitum & expectationem transigendæ vnionis præcidit.

[Annotata]

a Ab his omnibus directas ad Pontificem litteras cum fidei professione, & primæ ac magistræ Sedis agnitione, aliasq; eodem spectantes recitat VVaddingus ad annum 1247: ex quibus cognoscimus Vicarium Orientis Raban Ara: Patriarcham Iacobitarum Ignatium eorumdem Primatem Ioannem, Nestorianorum Nisibenum Archiepiscopum fuisse Critoaib distum.

b Petrus Rodulphus a Tossignano Episcopus Senogalliensis auctor historiæ Seraphicæ impressæ Venetijs an. 1586 & 1595.

c Approbauit eam Gregorius IX ipsi Sancto Familiaris, & vulgo Legenda antiqua nuncupatur:

d S. Bonauenturæ in Generalatu socius scripsit præter alia libellum de triplici statu Religionis Minorum & in eius secunda parte chronicon Generalium vsque ad decimum Bonagratiam.

e Videtur eam correctionem suscepisse Aymo ex indulto Gregorij IX anno 1241 VII Idus Iunij: [Correctio Breuiarij & Missalis Romani, 1241] confirmationis autem Pontificiæ habemus hoc irrefragabile testimonium, etsi aliunde de ea, & approbationis siue a Pontifice siue ab Ordine factæ anno nihil constet: itaque probata vsu hæc correctio est, vt scribat Rodulphus Decanus Tungrensis lib. de Can. obseru. in tomo II. Biblioth Patrum edit. Colon quod Nicolaus III, qui cœpit an. 1277, amoueri fecerit Antiphonaria; Gradualia, Missalia & alios libros Officij antiquos quinquaginta; & mandarit vt de cetero ecclesiæ Vrbis vterentur libris & Breuiarijs FF. Minorum. Vnde Romæ, inquit, omnes libri sunt noui & Franciscani.

f Colitur 13 Iunij.

g Fit 25 Maij.

h Nunc Missalis Romani Rubricæ habent vt tempore Canonis Calix in medio altaris ante Sacerdotem, [Ritus antiquus hostiā & calicem locandi in altari:] & inter vtrumque componatur Hostia; multo vtique commodius, tum ad benedictiones faciendas, tum ad vertenda, cum opus fuerit, libri a Ministris locati folia.

i Ex antiquo ritu, quem adhuc Carthusiani obseruant, longius erat Corporale; [Corporalis a palla indiscreti.] & retro replicandum etiam cooperiendo Calici seruiebat; vnde nunc quoque eadem est vtriusque benedictio, quasi nihil a Corporali diuersum sit Palla: quod mutatum videtur propter periculum euertendi Calicis.

k [Angelus Clarenus] Ioannem a Cingulo vocant aliqui: forte Angelus Ioannis a Cingulo a patre & patria dicebatur: nam Clareni agnomen celebrius habuit a flumine Clareno inter asculum & Nursiæ Alpes, propter quod extructo cœnobio diu cum suis discipulis vixit: quorum specialis ad regulæ obseruantiam Congregatio Clarenorum dicta, postea Obseruantium familiæ iuncta a Pio V est. VVaddingus ex Vaticanis monumentis probat ad an. 1317 adhuc in viuis fuisse, etsi Posseuinus mortuum putet 1294: ex eo forte lapsus, quia, vt ait Arturus a Monasterio, eo anno, indulgente Celestino V vitæ eremiticæ cum suis ducendæ facultatem, se a ceteris segregauit: qui & mortuum ait an. 1340, & diem mortis fortassis ignorans, retulit ad 26 Aprilis. Nos ex miraculis, quæ coæuus D. Robertus de Mileto ad Fr. Gentilē de Fulginio paullo post sancti viri obitum scripsit, [eius miracula,] scimus obijsse 14 Iunij: reperimus autem ea in MS. Codice Illustriss. D Caroli Strozzi Senatoris Florentini signato n. 12 continente per folia 88 eiusdem B. Angeli Clarens epistolas, [& epistolæ.] Lucæ VVaddingo Annales & bibliothecam scribenti ignoratas quod hic indicamus, vt alij eiusdem Ordinis historiam & monumenta prosequentes hunc thesaurum requirant: quæ autem hic citantur haberi credimus in Historia de septem tribulationibus Ordinis inorum, quam VVaddingus MS habuit, vti & Commentarios in regulam S. Francisci: præter ea quæ de Græco in Latinum transtulit; linguam eam diuinitus edoctus, quando aliorum fugiens persecutiones sub Raymundo Generali 13 electo ad annum 1289, ad quamdam Achaiæ insulam cum socijs se contulit.

l Refertur ab Arturo inter Beatos ad 15 Iunij: quamuis vbi, quando aut quomodo mortuus sit nusquam reperisse, pateat ex auctoribus, quos allegat. Plura de eo inferius

m Si diuinare libeat, potes Bonum de Nicæa suspicari.

n Ea nunc in duas partes diuisa est, quarum altera S. Antonij altera Bononiensis prouincia dicitur in catalogis Prouinciarum apud Gonzagam.

o Fortassis ex Dalmatia soluentem; vt solo Adriatici traicctu opus habuerit Gerardus.

p Ita dici videtur quæ vltra Galliam Cisalpinam (cui Romandiola accensetur) reliqua est regio; strictius Italiæ nomen sumendo.

q Anno 1254 13 Decemb.

r An. 1255.

CAPVT III
Reuersus Ioannes, varia Ordini priuilegia impetrat.

[16] Qvantum temporis fuerit huic legationi impensum nemo scribit, [Innocentius 4 Ordinis immunitati consulit:] neque quo anno ex Græcia redierit Generalis: redijsse tamen ante finem MCCLI colligitur ex Bulla, VI Kalendas Ianuarij eodem anno data, qua ipsius Generalis rogatu cauet Pontifex libertatibus & immunitatibus Ordinis, indulgendo ne quod eis præiudicium generetur per editam a se antea constitutionem; qua decreuerat vt exempti, quantacumq; gauderent libertate, nihilominus tamē, ratione delicti seu contractus aut rei, de qua contra ipsos ageretur, rite possent coram locorum Ordinarijs conueniri; & illi quoad hoc suam in ipsos iurisdictionem exercere. Anno deinde sequenti volens Pontifex Seraphicum Ordinem, [Vetat Fratres ad dignitates promoueri sine consensu Prouincialium:] quem testimonio perquam honorifico rectæ vitæ speculum & salutiferæ conuersationis exemplum appellat, de bono in melius prosperari; statuit ne Fratres, si eos in Episcopos eligi aut postulari contingeret (vt sæpe contingebat) electioni siue postulationi de se factæ auderent consentire, nec eos aliquis Archiepiscopus aut quicumque alius Prælatus vel etiam Legatus ipsius Sedis, nisi de Generalis vel Prouincialium ministrorum licentia & consensu vel Apostolicæ Sedis speciali mandato, ad Episcopatus vel alias dignitates extra Ordinem assumere vel ordinare præsumeret: irritum decernens quidquid contra huiusmodi inhibitionem fieret: propter scandala ex similibus in Ordine generata, super quibus per Apostolicam Sedem prouideri humiliter Ioannes Generalis postulauerat: quod libenter fecit per Breue Perusij expeditum X Kal. Maij.

[17] Eadem promptitudine renouauit Priuilegium, quod, Generali in Græcia absente, concesserat Ordini Nonis Aprilis anno MCCL: quo Ecclesijs Conuentuum Franciscanorum indulsit vt Conuentuales vocarentur & essent, id est, vt quoad ius Eucharistiam seruandi, defunctos Fratres sepeliendi, campanas habendi aliaque similia, æquali essent cum Collegiatis iure: quemadmodum vniuersim de monasteriorum ecclesijs Gregorius IX anno MCCXXXI ordinauerat, contra molestias & grauamina, quæ eædem patiebantur a Prælatis, volentibus eas instar eremitoriorum hac in parte haberi & a dictis omnibus abstinere. [concedit Prouincialibus potestatem absoluendi suos a censuris ante ingressum incursis.] Perspiciens præterea eodem hoc anno idem Pontifex, quod cælestis amor patriæ ita sibi allexisset, Generalis sancti & Prouincialium sub eo ministrorum mentes, vt quasi hoc solum delectationem eis tribueret, quod diuinæ voluntati esset placitum & salutem proferret animarum; sub hac præfatione expediri curauit Breue V Kalendas Decembris, quo indulsit, vt volentibus suo aggregari Collegio, qui suspensionis aut interdicti vel excommunicationis sententijs essent illigati, absolutionis beneficium iuxta formam Ecclesiæ impartiri, ipsosque in Fratres recipere possent; nec non eos qui post assumptum habitum recordarentur talibus sententijs se fuisse in seculo innodatos.

[18] Post hæc accidit vt anni MCCLIII mensem Iunium Iuliumque Pontifex prædictus Assisij ageret, [eximit Ordinem ab onere soluendi ex legatis sibi factis canonicam portionem.] vbi varias litteras signasse legitur, & speciatim in Ordinis totius commodum Breue vnum, sub die XII Calendas Augusti: Pacem vestram (inquit ad Generalem eique subditos omnes scribens) cum pacis sitis humiles & assidui professores, volentes amotis exterioris perturbationis inquietationibus Apostolici fauoris patrocinio communire, districtius prohibemus ne de his quæ vobis vel locis vestris vltima voluntate legantur, canonica portio ab aliquibus detrahatur.

[19] Innocentio IV Alexander itidem IV successit anno MCCLIV XXI Decembris creatus: a quo, Neapoli degente primo sui Pontificatus anno, [Alexander 4 confirmat Ordinis Priuilegia:] petijt & impetrauit Ioannes concessa Ordini ab antecessoribus Pontificibus priuilegia confirmari, qua de re extat Breue pridie Kalendas Maij signatum. XI autem Cal. Iunij cauere volens idem Pontifex & huius & Dominicani Ordinis incolumitati, [vetat ne Prædicatores Franciscanos recipiant,] per discordias mutuo labefactandæ, ni obuiam iretur; scripsit ad Magistrum Generalem Ordinis Prædicatorum (qui tunc Fr. Humbertus erat) districte inhibens, ne ipse aut suorū aliqui vlterius, vt antea sæpe, Fratres Minores eorumq; Ordini obligatos ad suam religionem recipere vllo casu præsumerent: irritum declarans quidquid e contrario fieri contingeret. Ipsi vero vtriusque Ordinis Generales, caritatis vinculo inter suos arctius etiam adstringi cupientes, [vtrisque Generalibus suos ad concordiam hortantibus] communi nomine scripsere epistolam, per omnes vbique conuentus legendam & Fratribus quoque laicis vulgariter explicandam: qua primitiuam vtriusque caritatem seruari inuiolatam & & quæcumque aduersantia remoueri præcipiunt, efficacissimis verbis huius vnionis necessitatem & obseruantiam explicantes suadentesque: quam profecto epistolam integram in Annalibus legere operæ pretium erit.

[20] Neapoli Anagniam Curia cum Pontifice paullo post abijt; vbi idem Sanctissimus Dominus rursum Ioannis Generalis supplicatione noua Idibus Iulij interpellatus, [dat Ordini ius puniendi apostatas:] plenam concessit facultatem apostatas Ordinis, in quocumque habitu eos contingeret reperiri, capiendi, incarcerandi, & alias subdendi disciplinæ rigori. Addidit XI Calend. Augusti, vt cum ipsum Generalem eiusque religiosos ad loca Interdicto supposita venire contingeret, [& celebrandi tempore Interdicti] in eis possent, exclusis interdictis & excommunicatis, suppressa voce & non pulsatis campanis, diuina Officia celebrare. Et quatriduo post scilicet VII kal. Augusti prohibuit ne ex Ecclesiarum Prælatis aliquis quemquam Fratrum absque Generalis aut ministri Prouincialis licentia assumere præsumeret ad secum commorandum vel pro suis negotijs promouendis: [vetat ne Prælati Fratres pro arbitrio assumant in socios &c.] quod & Innocentium antehac vidimus ordinasse.

[21] Ibidem Anagniæ signata sunt cetera, quæ idem Pontifex primo sui Pontificatus anno Seraphico Ordini concessit priuilegia, rogatus & requisitus a Ioanne, suorum commodo vsquequaque prospiciente. [concedit Prouincialibus potestatem in casus reseruatos Fratrum:] suorum commodo vsquequaque prospiciente. Ita VII Idus Octobris considerans viros contemplationi deditos in fauorem religionis esse a discursibus cohibendos, quorum tamen aliquos ex conditionis humanæ infirmitate contingere posset excedere in casibus, in quibus excommunicationis sententia & nota irregularitatis incurritur, pro quibus accedere ad Pontificis præsentiam tenerentur; Generali & Ministris Prouincialibus concessit facultatem eos absoluendi, & cum indigentibus dispensandi, iuxta formam Archiepiscopis & Episcopis ob Apostolica Sede traditam. Ita triduo post, IV scilicet Idus ex sancto intelligens Generali, [eiectis aut fugitiuis ab ordine interdicit prædicare &c.] quod aliqui a sacris Ordinis collegijs expellerentur culpis ipsorum exigentibus, quidam onus obedientiæ temeritate propria deponentes, quasi pulli onagri vitam vellent ducere absque iugo; ijdemque extra claustra Ordinis peragrantes, prædicationum, confessionum & docendi officia exercere præsumerent, in suarum animarum dispendium & scandalum plurimorum: id omnino inhibuit, nisi de sua vel Generalis licentia ad alium Ordinem transijssent.

[22] Deinde vt sacer & lucidus Ordo, sicut religionis altitudine pollebat, [vetat ne Prælati cogant Fratres ad denuntiationem censurarum:] sic per Sedis Apostolicæ gratiam priuilegio fulgeret speciali, Generalis prædicti supplicationibus inclinatus, decreuit ibidem XVII Calend. Nouembris, vt nullus Archiepiscopus vel Episcopus aut quiuis alius Prælatus Ecclesiasticus seu eorum Vicarij vel Officiales, ipsum Generalem aut aliquem ex eius Fratribus cogere valeret, ad deferendum litteras vel exequendum aut denuntiandum sententias contra Principes seculares, communitates, populos seu quoscumque Ordinis benefactores. Itemque vt Fratres ordinandi Catholicis Pontificibus, [concedit vt ordinandi cuilibet Episcopo præsentari possint;] quibuscumque ipse aut Ministri Prouinciales mallent, præsentari possent; itaque præsentati, sine qualibet examitione per eosdem Pontifices facienda & absque omni promissione vel obligatione ipsorum ordinandorum, ad Ordines promouerentur. Et post dies quinque videlicet XII kal. Nouembris concessit Ordini vniuerso, vt quando contingeret Fratres de locis suis ad alia loca transferri, [& migrantes omnia secum auferre aut vendere:] eodem quoque transferre possent tam ædificia seu omnem ædificiorum materiam quæ dimittunt (ecclesijs dumtaxat exceptis) quam libros calices & paramenta, eademq; per procuratores ad hoc deputatos vendere, ipsorumque pretium in aliorum ad quæ se transferunt locorum ædificationem seu alias eorumdem vtilitates conuertere.

[22] [iubet ad Episcopatum promotos omnia prius habita Ordini relinquere.] Denique Romam regressus Papa Alexander, in Palatio Lateranensi decretum Nonis Decembris condidit, quo præscribit, vt quicumque ex Fratribus ad Episcopatus aut alias essent dignitates promoti aut deinceps promouendi, libros & alia quæcumque ipsos tempore suæ promotionis habuisse vel habere contigisset vel deinceps contingeret, tenerentur Generali vel Ministris suis Prouincialibus resignare; vtpote quæ ad eos, quibus proprium habere ante promotionem non liceret aut licuisset, nec pertinerent nec pertinuissent. Et Hæc quidem, quorum in Pontificio registro memoria reperitur, [definit Generales habere curam animarum] procurante Ioanne Generali indulta concessaque reperiuntur: inter quæ minime excidit, sed studio in hunc locum reseruatum est vnum IV Nonas Octobris anno huius Pontificis primo Anagniæ impetratum: quo non tantum statuitur, vt Generales Ministri deinceps successuri, postquam secundum Regulam electi fuerint, eo ipso plene habeant ac libere gerant curam animarum totius Ordinis, ipsosque auctoritate propria ligare ac soluere valeant: [& a Capitulo Generali posse deponi,] sed etiam vt tam ipse Ioannes quam successores sui a Prouincialibus Ministris & Custodibus in Capitulo generali congregatis officio possent amoueri.

[23] Quod punctum cum in Regula habeatur expressum, & in Fr. Helia semel iterumque, [iuxta regulam:] nec ita pridem in Ioannis decessore Crescentio fuisset executioni mandatum: pronum est iudicare nonnullos disciplinæ conseruandæ zelo ductos, aliquid in contrariū moliri cœpisse: eo quod non obscure prospicerent futurum, vt hac via subduceretur illius retinendæ spes certissima, quam contra machinas laxitatem maiorem affectantium habebant in Ioanne constitutam: ipsum vero, vt erat humillimus & amantissimus quietis, præcauere hac constitutionis prædictæ innouatione voluisse, [cur eam Ioannes curauerit quoad hoc confirmari?] ne sibi præcluderetur via ab officij molestijs aliquando exeundi. Id autem quomodo indultum ei haud diu post sit, iam aggredimur enarrare.

CAPVT IV
Ioannes Generalatu se abdicat.

[24] Per omne id tempus, quod post suum e Græcia reditum vsque ad annum seculi LVI Ioannes egerat in Generalatu, [Ob zelum restaurandæ disciplinæ] nihil magis curauerat, quam tepentem in multis primæuū Ordinis feruorem crebræ exhortationis flabello iterum excitare in flammas, & pristinum nitorem modis omnibus restituere. Vidit enim, se in remotis partibus Orientis agente, quædam irrepsisse obseruantiæ regulari non adeo consona: quæ dum tollere voluit, conatus omnes adiecit; modo verbis modo factis institit, nulli parcens culpabili, & secundum culpæ mensuram addens plagarum modum. Et viris quidem religiosis, quibus cordi erat Ordinis bonum, valde placebat restaurandæ obseruantiæ zelus: alijs vero, qui laxiorem apprehenderant vitæ rationem, durum erat contristare carnem suam, molliuscula dimittere & rigidiora sectari. [laxitatem sectantium incurrit odium,] Ex his erant non pauci potentiores & doctiores, qui auctoritate abutentes, optimi Rectoris monita negligebant. Voluit ille omnino obedientiam extorquere, errantes castigare, mala impunita non relinquere, atque ita efficere vt quorumdam malum exemplum non fieret alijs in laqueum & in scandalum. Hinc secretum murmur, frequentia conciliabula, deinde constans in hominem conspiratio, [& conspiratione inita] quæ eousque prorupit vt de multis accusarent virum probum apud Pontificem.

[25] Capita accusationis notauit Bernardus a Bessa Bonauenturæ socius. [accusatur quod regulam interpretantibus se opponat,] Primo, inquit, denuntiarunt quod obloqui solebat regulæ interpretibus, & confundebat eos varie molestando, qui declarationes iam factas vel a Pontificibus vel a Doctoribus laudabant, vel alias petebant, præter vnicum S. P. Francisci a Testamentum: dicens præter hoc, ad percipiendum summe intelligibile, nulla alia declaratione opus esse. Secundo quod inducebat Fratres ad Testamenti obseruantiam, asserens vnam eamdemque esse rem Testamentum & Regulam, [Testamentum velit haberi vt regulam,] & propterea in summa illud habendum reuerentia: præsertim cum illud dictauerit S. Franciscus plagis Domini iam decoratus, neque Spiritus Dei quidquam hic aspirauerit Regulæ contrarium. Tertio quod, [prophetice quædam prædicere videatur,] veluti si inesset spiritus prophetiæ, Fratribus prædixerit, in duo hominum genera Ordinem diuisum iri, in puros regulæ Obseruatores, atque in eos qui priuilegia & declarationes procurarent: sed præcessuram diuisionem hanc duplex certamen verborum: postea vero orituram pauperum congregationem, rore cæli & Dei benedictione impinguandam, quæ perfecte regularis tereret semitas obseruantiæ b.

[26] Quarto, quod grauius erat, dixerunt in quibusdam non adeo recte sensisse circa Christianam doctrinam, [& damnatæ Ioachimi Ab. doctrinæ faueat.] nimium tribuentem Ioachimo Abbati, quem defendebat etiam in ijs quæ scripsit contra Petrum Lombardum. Quinto confirmabant malum hunc in dogmatibus sensum ex scriptis sociorum eiusdem; quorum primus Leonardus, in vno vel altero sermone a se conscripto, vltra modum & insulse laudabat & ipsum Ioachimum & vniuersam eius doctrinam: secundus vero Gerardus, de quo alias diximus, in altero sermone induxit omnia Ioachimi verba c, quæ ad S. Francisci eiusue instituti commendationem facere; vniuersa etiam quæ mutationem, corruptionem, restaurationem eiusdem sodalitij indicare videbantur; sugillans in multis præcipuos Ordinis Rectores.

[27] Commotos videns animos Alexander, & præcipuos Ordinis viros in hominem conspirasse, neque eos flecti aut sedari posse, [Pontifex Capitulum Gener, indicit;] ad generalem conuentum conuocari omnes voluit, quorum suffragijs res essent peragendæ, & de creando successore consultandum. Præmonuit etiam Ioannem vt omnino, neque, si illi vellent, permitteret se ab electoribus in gradu confirmari. Congregatis itaque Fratribus in die Purificationis Virgineæ anni MCCLVI ad monasterium Aræcæli, præsente & prædicante ipso Pontifice, [eiusque secreto monitu,] Ioannes allegata impotentia sua, tædio, ætate, abdicauit dignitatem, inclamantibus multis non debere renuntiationem admitti: ille porro institit vt absolueretur ab onere, rogans vt de reeligendo non pensitarent. Nihilominus dum lateret, quod Pontifex antea cum homine tractauit, per integros duos dies hæserunt circa eumdem reassumendum; donec Pontifex decreuit, vt ad electionem alterius procederetur. Ita narrat Peregrinus d Bononiensis qui comitijs interfuit, mediator etiam fuit, ipso narrante, inter Ministros & Ioannem, excepitque omnia ex ore eius.

[28] Alia tamen est S. Antonini in hæc verba narratio: e Idem Ioannes Generalis cum omnimoda importunitatis instantia, allegata impotentia, [vel omnino sponte, officium deponit Ioannes,] a Ministerio generali se absolui obtinuit, & de reassumendo officio, nec Capitulo generali vehementer instanti, nec vllis vel Summi Pontificis vel Cardinalium suasionibus acquiescere volens, non contemptum sed impotentiam ad officium exequendum caussam assignans, humillime cessit, ad tractatum Capituli nihilominus reuerenter admissus. Eadem habent Angelus Clarenus, Marcus Vlysipponensis & Petrus Rodulphus. Dum itaque agendum erat de altero Rectore, [& successorem Bonauenturam eligit.] viri timorati & præcipui electores vnanimiter rogauerunt, vt primum ille ferret suffragium, diceretque quem putaret idoneum potioremue successorem. Non fuit ei diu cogitandum, qui exploratas habebat Bonauenturæ Balneo-regiensis virtutes, quare hunc vnicum in medium proposuit; & facile omnes in eumdem conuenientes elegerunt tunc Parisijs legentem anno trigesimo quarto ætatis suæ, & decimo tertio monachatus.

[Annotata]

a Extat illud editum in Firmamento Ordinis 1 parte fol. 19 & in fine to 5 bibliothecæ Patrum veteris & 13 nouæ editionis, [Testamentā S. Francisci.] nec non in Enchiridio FF. Minorum & apud Cherubinum Laërtium tomo 1 Bullarij, ac denique inter opera SS, Francisci & Antonij Paduani per P. Ioannem de la Haye nouissime Parisijs edita anno 1661 tomo 1 fol. 20.

b Harum prædictionum veritatem comprobauit euentus: diuisi enim sunt primario Franciscani in Conuentuales & Obseruantes: [diuisio Ordinis Franciscani a B. Ioannne prædicta] penes illos Ordinis totius Generalatus mansit, his ab Eugenio IV anno 1446 Vicarius generalis datus est S. Bernardinus Senensis. Post cuius sexennium idem Eugenius Patauij in Capitulo anni 1443 geminos instituit Vicarios Generales, alterum Cismontanæ obseruantiæ scilicet B. Ioannem de Capistrano, alterum Transmontanæ Fr. Ioannem Mahuberti. Deinde anno 1517 iussi sunt Conuentuales suum seorsim Generalem habere cum titulo Magistri Generalis, Obseruantibus autem datum vt Generalatus totius Ordinis penes ipsos esset cum titulo Ministri Generalis; qui tum primus ex Vicario Cismontano factus est Fr. Christophorus de Forliuio. Exhinc, cum obseruantiæ rigor flaccescere videretur, ab alijs segregarunt se, atque strictioris obseruantiæ esse & dici voluere quamplures: quibus sub Recollectionis nomine conuentus quidam a frequentia remotiores sub Clemente VII dati sunt anno 1525 qui & in Italia suum nunc habent Vicarium Generalem; [& post hanc noua pauperum congregatio.] alibi Prouincialibus Ministris subsunt, & per Vicarios reguntur. Quia vero Patres Capucini, circa idem tempus exorti, non tantum anno 1527 Vicarium obtinuere Generalem; sed demum etiam Generalem absolutum, prorsus independentem ab Obseruantibus, adeoq; trifariam nunc secta reperitur S. Francisci religio, est fortassis cur aliquis velit, hos esse illam pauperum Congregationem a Ioanne prædictam. Vt nihil de Clarenis, Amedeis, Coletanis dicam, arctissimam paupertatem aliquamdiu seorsim professis, prius quam a Leone in vnum corpus omnes

Obseruantes vnirentur, ea bulla quæ est apud Gonzagam fol. 30 signata IV Kal. Iunij 1617.

c Gregorius de Laude alias de Lauro Sagittariensis Abbas anno 1660 Neapoli vulgauit librum sub hoc titulo B. Ioachimi Abbatis mirabilium veritas defensa: in cuius cap. 49 ea colligit, quibus SS. Dominici & Francisci Ordines dictus Ioachim videtur prænuntiasse.

d Scripsit Chronica de rebus notabilibus Generalium qui Gondesaluum præcesserunt, [Peregrini Bononien. chronica.] XV Generalem electum an. 1304: alibi VVaddingus indicat pro Conuentualium factione stetisse & scripsisse Peregrinum.

e Titulo 24 cap. 9, § 5.

CAPVT V
Iudicia contra Ioannem & socios exercita.

[29] Dissolutis comitijs abituros Patres gratijs multis Pōtifex affecit: tribuit præsentibus & absentibus cōsueto modo peccatorum remissionem: [Pontifex varias gratias Minoribus indulget:] defectus quoscumq; auctoritatis in ministrato per eosdem Pœnitentiæ sacramento de plenitudine potestatis, nouam concedendo, suppleuit: vt S. Claræ a se recenter canonizatæ festum a sub ritu duplici solenniter celebraretur indulsit: atque vt Cardinales multi, teste oculato Bernardo a Bessa, se beneuolos & beneficos in Fratres exhiberent, consilio fuit & exemplo. Demum vigesima die Februarij, ad instantiam quorumdam ex Parmensis æmulis, necessitatem & vtilitatem hinc prodituram fingentibus, [Innocentij expositionem renouat:] Innocentij IV expositionem, suis b litteris insertam, confirmauit: quod non solum ægre tulit Parmensis, verum & pij quique Ordinis zelatores, qui puritati Regulæ dissonam nequaquam acceptarunt, neque qui post eos orti sunt aliquando approbarunt.

[30] Altera etiam cura fuit Parmensis aduersarijs, vt antiquata illa Legenda Thomæ a Celano, quam de verbis & intentionibus S. Francisci circa Regulæ obseruantiam fideliter, [Bonauentutura nouam Legendam S. Francisci orditur:] tamquam auritus & oculatus testis, hortantibus Crescentio & Parmensi Generalibus, adiunxerat primæ a se editæ, noua historia gestorum eiusdem Sancti Patris componeretur; de quo postea egerunt cum nouo Generali, nec destiterunt donec ipse hanc in se curam assumpsit. Euocatum Parisijs Bonauenturam statim etiam monuerunt, [permittit Ioannis socios in iudictū adduci,] inquirendum esse in Parmensem & socios, quos male in fide sensisse vrgebant. Difficilius hæc admisit aut credidit pius vir: sed tandem importunis instantijs vicerunt, vt procederetur contra socios: quos præstito iuramento, vt refert Angelus Clarenus illius temporis auctor, adstrinxerunt, vt ad interrogata quæque fideliter & sincere responderent. Producti fuere multi articuli, ex tractatulis c quibusdam eorum collecti; sed prudenter discussis omnibus in nihilo fidem læsisse compertum est.

[31] Tandem ventum est ad accusationum omnium caput præcipuum, & interrogatum quid sentirent de Ioachimo Abbate eiusue doctrina. [qui, velut nimis addicti Ioachimo Abbati,] Hic tenaciores perstiterunt Ioachimum laudantes, neque quidquam circa vnitatem essentiæ aut trinitatem Personarum, de quo præsertim accusabatur, contra sanctorum Patrum aut Conciliorum decreta scripsisse; atque id ipsum quod Lateranense anteriora Concilia constituisse, neque noua indiguisse determinatione defendebant. Durior in his rebus Gerardus & promptior ad obijciendum aduersarijs vel ad refellenda quæ proponebant; quippe doctior, quique per aliquot annos Theologiam professus esset: quem dum Patres animaduertissent hinc inde dilabentem & quaquauersum doctrinam Ioachimi in omnibus defendentem, & interrogantem quid ipsi crederent aut dici vellent in hac quæstione; obiecerunt ei verba illa Concilij d: Nos confitemur cum Petro (Lombardo videlicet) & damnamus libellum Ioachimi: sed Gerardus statim subiunxit: Et ego confiteor cum Ecclesia & Petro Apostolo omnia quæ de præfata quæstione atque omnibus alijs sacri Doctores & sancta definiunt Concilia.

[32] Denique cum iudices viderent obstinatos eos in defendendo Ioachimo & refellendo potius Lombardo, licet in hoc subobscurius se semper detexerint, [perpetuo carceri addicuntur.] condemnarunt eos ad carceres perpetuos, tamquam de corrupta vel læsa fide. Ibant illi gaudentes, & in carceris limine, inquit Gerardus, In loco pascuæ ibi me collocauit. In eo autem per octodecim annos hæsit patienter absque querela, donec sub sui regiminis fine eum liberauit Bonauentura: Leonardus vero in illa custodia decessit. Ita hæc referunt tres oculati vel saltem coæui testes, Bonauenturæ socius Bernardus a Bessa, Peregrinus Bononiensis, & Angelus Clarenus: vt mirum sit vnde diuersam acceperit narrationem Rodulfus, qui duos hos socios inter se contendisse, atque in magistrum suum Parmensem insurrexisse, minus recte commemorat.

[33] Coniectis in vincula socijs, vltro perrexerunt hominem inopem & mendicum & compunctum corde mortificare; nec destiterunt donec Generalis Minister Bonauentura iudices destinaret, [Quæstio etiam in Ioannem, instituitur,] qui Parmensis acta disquirerent. Designauit ille iudicij locum monasterium e Castri-plebis in prouincia Tusciæ, quo conuenire iussit homines prudentes, discretos & graues, qui rem omnem examinarent. Datus est etiam a Pontifice Ioannes Caietanus Vrsinus, Diaconus Cardinalis S. Nicolai in carcere Tulliano, Matthæi Rubei Romani filius, qui postea creatus est Ordinis Protector & Summus Pontifex Nicolaus III. Examine facto, nō est inuenta in eo iniquitas, [& innoceni quamuis,] nisi quod nimium propenderit in doctrinam & tutelam Ioachimi, atque hæc ipsa humiliter coram Cardinale & Patribus retractauit, vti scribunt Bessanus Bonauenturæ socius, Iacobus f de Tundo & S. Antoninus. Addit vero g Hugolinus Picenus, increpantibus & aspere agentibus hominem pauca & lenia verba respondisse; quæ commotas mentes, vti fit, magis irritarunt.

[34] Fuit, qui tamquam hæreticum perpetuo carceri mancipandum iudicaret. [durius tamen fuisset habitus] Ægrius ille ferens aliquid hæreticum sibi impingi, in pedes erectus & vultu in cælum elato, altiori voce cœpit dicere: Credo in Deum Patrem omnipotentem, & quæ vltra continentur in symbolo Apostolico. Hoc male habuit assessores: quare post multas interrogationes seriasque disceptationes, statuebant, consentiente Cardinale præside, virum diuturnæ tradere custodiæ: & re vera fecissent, nisi superuenissent opportune litteræ seriæ Ottonis Boni Genuensis, Innocentij IV ex fratre nepotis, Cardinalis S. Adriani, postea Adriani V, summe erga Parmensem sibi valde familiarem propensi. Binas dedit, ad Cardinalem & Generalem, atque in vtrisque vltra alia hæc verba exarauit: Dolenter audiui processum contra Ioannem de Parma Ordinis Generalem, eumq; æmulatorie de hæresi accusari. Ego eius fidem pariter cum sanctitate iam dudum expertus sum, etiam antequam assumerer ad Cardinalatum, neque sanctiorem aut fideliorem cognoui alium: [nisi interuenissent Ottonis Boni Card. litteræ] quare non dubitauerim dicere, quod fides eius fides mea est. Rogauerim ergo affectuosissime ne temere aut ex partium studio procedatur contra hominem sanctum. Quidquid in eum decreueritis fieri, in me facietis: iniuria eius in me redundabit: persona eius persona mea est: in quibuscumque eum condemnaueritis, me etiam condemnabitis, & cum eo esse volo. Mouit epistola Cardinalem: atque ita actum est, [de sincera eius fide testantes:] vt sub verbis placidis & communibus e cœtu reum dimitterent, & optionem ei faceret Generalis vbicumque vellet commorandi.

[35] Illud ego hic iudicauerim, multum præualuisse factiosorum animorum studium; & illos quidem Parmensis socios non prorsus ab omni culpa fuisse liberos; saltem quod non apertius se explicauerint, & suauius ad grauiorum Patrum iudicium suum, [cui & testimonium perhibent grauissimi quiq; auctores;] dum licuit, reducere voluerint. De ipso vero Parmensi propter sinistram quam passus est famam h necessarium duxi præter ea, quæ supra de eodem diximus, bonorum auctorum censuras subiungere. Angelus Clarenus virum scientia & sanctitate præcipuum vocat: S. Francisci socios Ægidium, Massæum, Angelum, Leonem, i aliosque tunc superstites lætatos refert in eius assumptione ad Generalatum, atque vltra illa verba Ægidij supra relata, dixisse, S. Franciscum in homine isto resurrexisse, [nec non eximiæ illius humilitati,] missumque sibi virum luminis & virtutis, ad rectificandum & illuminandum eosdem in semitis mandatorum Dei.

[36] Tunica vna seu habitu rudis sagi ad terminum vsque vitæ contentum scribit: numquam vllo genere equitatus vsum, [pietati,] adeo despectum humilemque incessisse, vt nec a prætereuntibus suspiceretur, nec a Fratribus in multis monasterijs tanti fieret, vt Minister Generalis posse esse putaretur. Horas, inquit Canonicas adeo deuote persoluebat, vt nullatenus sederet, recumberet, parieti adhæreret, vel caput cooperiret dum pensum solueret. Primum sibi appositum ferculum admittebat, cetera vel delibata alijs mittebat, vel omnino reiecta auferri curabat. [mortificationi,] Linguam ita frænauit, vt in loquendo potius defecerit quam excesserit, & sub morte ipse dixerit, se potius formidare de ijs, quæ tacuerat, quam de ijs quæ fuerat locutus. Quam prudenter egerit de vnione Græcæ cum Latina ecclesia præter ea, quæ iam diximus, probauit euentus in Concilio k Lugdunensi, qui potissimo iure ei etiam tribuendus erat, tamquam efficacissimo pacis actori.

[37] Tanta vtriusque Ordinis, ecclesiastici & secularis, erga eum inter Græcos reuerentia fuit, [prudentiæ.] tanta sanctitatis & diuinæ sapientiæ existimatio; vt non se putarent hominem quempiam prudentem & eruditū videre, sed ex antiquis Patribus seu Doctoribus vnum siue aliquem ex Christi discipulis. S. Antoninus virum vocat scientia & religiositate præclarum, maximum paupertatis & humilitatis amicum. Idem est testimonium vetusti auctoris Chronicæ viginti quatuor Generalium. Ijsdem pene verbis vtitur Marianus, eumque præterea virtuosum prædicatorem vocat, vitæ sanctissimæ ac contemplationis sublimis. Mitto nominare recentiores Bartholomæum Pisanum, Marcum Vlysiponenensem, Petrum Rodulphum de Tossignano, Guilielmum Eysengrenium, Paulum Langium, Antonium Posseuinum, Henricum Willotium: quia per tantorum tamque antiquorum hominum, quæ protulimus grauia testimonia, credibilia facta sunt nimis, pia huius hominis sancti gesta.

[Annotata]

a 12 Augusti.

b Nec hæc, nec illa aut in Annalibus aut in annexo Pontificio regesto apparent apud VVaddinghum: qua ex caussa?

c Vel abolita fuisse vel latere hactenus vtriusque scripta ex eo colligas, quod neutrius nomen relatum sit inter Scriptores Ordinis, a VVaddingo Romæ vulgatos an. 1550.

d Lateranensis IV celebrati, anno 14 post obitum Ioachimi, Christi 1215 ab Innocentio III, [Libellus Ioachimi Abb. damnatus,] cuius Concilij caput 2 claris verbis ita incipit: Damnamus ergo & reprobamus libellum siue tractatum, quem Abbas Ioachim edidit contra Magistrum Petrum Lombardum de vnitate seu essentia Trinitatis, appellans ipsum hæreticum & insanum, pro eo quod in suis dixit sententijs: Quomodo quædam summa res est Pater, Filius, & Spiritus sanctus; & illa non est generans, neque genita, neque procedens: vnde asserit quod ille non tam Trinitatem quam quaternitatem adstruebat in Deo… manifeste contestans quod nulla res est, quæ sit Pater, Filius & Spiritus sanctus, nec est essentia nec substantia neque natura: quamuis concedat, quod Pater & Filius & Spiritus sanctus sunt vna essentia, vna substantia, vna natura: sed vnitatem huiusmodi non esse veram & propriam; sed quasi collectiuam & similitudinariam esse fatetur, quemadmodum dicuntur multi homines vnus populus. Et post relata huius erroris fundamenta subiungitur. Nos autem credimus & confitemur cum Petro &c. Claris, inquam verbis damnatur hic non Ioachimus, sed libellus, siue tractatus oblatus Concilio, vt expresse declarauit Honorius III, Cusentino Archiepiscopo & Episcopo Bisinianensi scribens. Verum haud ita clarum est, an reuera libellum illum scripserit Ioachimus; vel, si scripsit (nescio quid in Lombardo arguens, ex quo essentia velut res a Personis diuersa inferri videbatur) non omnino constat sincerum fuisse textum, qui Concilio est oblatus, & abolitus: sunt enim qui vitiatum malitiose fuisse asserant: & reuera in libro, cui titulus Psalterium decachordon, ita clare loquitur, vt, quamuis alicubi similitudinariæ vnitatis exempla proferat, id tamen in re prorsus dissimili se facere profiteatur, & Catholicam veritatem distinctissime expressimeq; doceat. Quin etiam ostendunt, qui caussam hanc tuentur, ipsum vt plura alia, sic etiam libri cuiusdam sui deprauationem, & exinde secuturam condemnationem prædixisse. Ergo cum nusquam libellus damnatus extaret, extarent autem alij eius libri prorsus orthodoxi; mirum non est tam contraria de Ioachimi doctrina fuisse iudicia: ac proinde vt nimiæ animositatis rei Leonardus & Gerardus fuerint, non prorsus extra culpam fuere ipsorum iudices, præoccupatos animos ad caussam adferentes. Videri possunt Biuarius § 6 Apologetici pro L. Dextro: VVaddinghus hoc anno a num. 7 ad 13, & Defensor Ioachimi Gregorius Laurus

e VVaddinghus ad an. 1290 num. 28 illius ex regesto Pontificio meminit, vt diœcesis & custodiæ Clusinæ: [Castrumplebis in Tuscia.] verum sicut nunc ipsum Clusium, vetustissima Hetruscorum Regum Sedes ad Clanim amnem, fere desertum est ob cæli insalubris malignitatem; ita inter subiecta ipsi oppida credibile est multa desolata fuisse ex eadem caussa, & in his dictum castrum, cuius nec nomen in tabulis, nec mentio apud Gonzagam est conuentus Tusciæ enumerantem.

f Alias de Senis, scripsit circa an. 1330, Breuia chroniea Ordinis Minorum, inquit VVaddinghus in Bibliotheca: hic autem in margine citat eum in excerp. Ord.

g De S. Maria-in monte dictus S. Francisci Synchronus scripsit historiam, quam Floretum prænotauit, [Floretum Vgolini Piceni MS.] in qua narrat vitam & gesta S. Francisci & sociorum eius vsque ad Pontificatum Alexandri IV: Habeo, inquit VVaddinghus penes me in membranis nitido charactere exaratum: qui vtinam etiam habuisset consilium eiusmodi antiqua Ordinis sui monumenta in publicam lucem emittendi!

h Eo magis quod circa hæc eadem tempora, vt habet in Annalibus ad an. 1258 Abrahamus Bzouius, Pontifex damnarit 28 insulsas hæreses collectas ex opusculo quodam communiter nuncupato Euangelium æternum: cuius auctor, [Euangelium æternum B. Ioanni Parm. temere affictum.] inquit Eymericus fertur fuisse quidam Fr. Ioannes de Parma Italicus Monachus. Parmensem nominat Bzouius: quod suspicatus VVaddingbus in sui Ordinis Generalem hac ratione detorqueri, tantum non in ipsum Prædicatorum Ordinem calumniam regerit, cum satis esset ostendisse talem fuisse B. Ioannis Vitam, vt eiusmodi suspicio cadere in ipsum nequaquam potuerit, etsi alias nomen, patria, tempusq; conuenirent. Neque enim credibile scriptorem Religiosum qualis Bzouius fuit, tale quid intendisse.

i Referuntur in Martyrologio Franciscano, Ægidius 23 April. Massæus 17 Nouemb. Angelus 13 Februarij, Leo 15 Nouembris.

k Secundo scilicet, sub Gregorio X, quo vnio conclusa signataq; est: verum haud diuturna, cito resilientibus Græcis a pacta concordia.

CAPVT VI.
Quomodo prædicta omnia diuinitus fuerint, cum eligeretur Ioannes, reuelata: reliqua eius vita & sanctus obitus Camerini.

[38] Molestiam vero quam per æmulos sustinuit, cessionem ab officio & Bonauenturæ subrogationem mirabiliter vidit, Deo reuelante, in ipso limine Generalatus B. a Iacobus de Massa. Ostensa ei est arbor pulcherrima & opaca, cuius radix aurea, [Iacobo de Massa in visu ostenditur arbor Ord. Minorum,] rami multi, & fructus erant Fratres Minores. Numerus ramorum principalium distinguebatur secundum numerum prouinciarum, & quilibet ramus totidem habebat fructus quot erant Fratres in prouincia designata. Adeo clare & distincte hæc ei proposita sunt, vt omnes viderit, & cognouerit totius Ordinis Fratres, patefactis eidem illorum statu, ætate, meritis & defectibus. Parmensem, tunc recenter electum Ministrum Generalem, conspexit in summitate rami supremi ex ipso trunco exurgentis, [ad cuius summum euectus Ioannes,] in culminibus vero ramorum medium circumdantium singularum prouinciarum Ministros. Missus deinde a Christo, in alto splendentique throno sedente, Franciscus duobus Angelis associatus, vt potaret Fratres suos calice aureo spiritus vitæ, quem manu tenebat: ex quo dum hausit abunde Parmensis cum alijs plerisque, resplenduerunt tamquam radij solares: alij, qui non biberunt, denigrati sunt super carbones: quidam partem biberunt partem effuderunt, recipientes secundum mensuram spiritus claritatis intensionem.

[39] Altior omnibus Parmensis, velut e sublimi specula contemplans, magnum vidit e longinquo turbinem in arborem irruiturum: [præuiso turbine ingruente, descendit ad imum,] quem vt præcaueret, descendit humiliter in stipitē, in tuto sessurus. Translatus porro confestim in verticem, ex quo Ioannes descenderat, Fr. Bonauentura est: datique sunt ei vngues ferrei, velut acies nouacularum radentium pilos: qui mouens se de loco suo, irruere volebat in Fr. Ioannem. Illo autem clamante ad Dominum, missus est qui Ioannem discerpturo vngues abscinderet. [& diuinitus protegitur.] Deinde arborem turbo concussit, corrueruntque ex eadem, qui spiritum vitæ neglexerunt haurire, reliquis in regionem lucis æternæ translatis. Veritatem visionis huius probat præmissa narratio: in illa vero hæsisse per triduum Iacobum hunc sensu & motu destitutū, ita vt mortuum Fratres putarent, scribit Huglinus citatus: qui dum a Fr. Matthæo, tunc Marchiæ seu Piceni Ministro, [Fides huius narrationis.] viro pio, mansueto & prudenti, qui per obedientiæ vim secreti visionem explicari obtinuerat, accepisset vniuersæ rei seriem; ad ipsum videntem accessit, vt plenius informaretur de omnibus & futuro statu sodalitij: eademque se importune rogantem plene ait excepisse a sancto viro, eique factas mirabiles visiones circa præcipuas Ecclesiæ sanctæ res, & orbis Christiani vicissitudines: quibus visionibus fidem etiam conciliant sancta hominis vita, pietas, immaculata religio, ab optimis auctoribus commendatā.

[40] Quod vero in Parmensem, hominem adeo pium & sanctum, [Quæ caussæ Bonauenturam coëgerint durius agere?] sic Bonauentura inuectus fuerit, & durius cum eo egerit, id exigebant accusatores, officij ratio, & fidei puritas, vltimis tabulis serio commendata a Francisco per hæc verba: b Quod si aliqui Fratres inuenti essent, qui non essent Catholici, omnes Fratres vbicumque sint per obedientiam teneantur, quod vbicumque inuenerint aliquem ipsorum, proximiori custodiæ eius loci vbi ipsum inuenerint debeant præsentare. Et custos teneatur per obedientiam ipsum fortiter custodire, sicut hominem in vinculis, diu noctuque, donec representent ipsum coram Domino c Ostiensi, qui est Dominus, Protector & Corrector istius Fraternitatis. Neque adeo id mirum est & insolitum, vt dissideant & inuicem se appetant viri, quantumuis sanctissimi: pugnæ hæ intellectus sunt, & vnusquisque Dei caussam agere semet existimat.

[41] Ioannes porro iuxta factam sibi licentiam, vti diximus, habitaculum eligendi, abijt in deuotissimum d Grecij locum & in illo tuguriolo per triginta duos annos delituit securum amplexus solitudinis recessum & humilitatis optimum refugium, [Ioannes in eremo Græcij,] vitam ducens potius Angelicam quam humanam, totus intentus meditationibus diuinis: ibidemque salutaria multa opuscula edidit, quibus vltra sanctæ vitæ opinionem omnibus sui ingerebat desiderium: videlicet, de Beneficijs Creatoris, & de Ciuitate Christi, quod in conuentu Mediolanensi habetur manuscriptum, item de conuersatione Religiosorum libros duos, [pios libellos elucubrat,] & tractatum cui titulus, Sacrum commercium S. Francisci cum domina paupertate; ac denique officium passionis Christi, cuius initium est, Regem Christum crucifixum e: vt nihil de quatuor libris super sententias dicamus, quos in Gymnasio Parisiensi, vnde est ad Generalatum assumptus, Theologiam legens elucubrauit.

[42] Inter hæc litterarum & pietatis studia, cum vitam sibi Deoque vacantem sanctissime exigeret, magnamque ætatem attigisset, rursus incaluit Apostolicus eius spiritus, petijtque a Cardinali f Aqua-spartano licentiam ad Græcos redeundi, vt ab vnione in Concilio Lugdunensi decreta resilientes in fide promissa contineret, [octogenarius petit rursus in Græciam mitti:] & schismaticos ad eamdem inuitaret. Egit itaque cum Pontifice Nicolao IV Cardinalis: cui adeo gratum fuit de vnione Græcorum, propemodum desperata, cogitari ab aliquo, quam admirandum quod octoginta iam annorum homo, postposita eremitorij Greciensis quiete, qua triginta & plurium annorum curriculo sancte potitus fuerat, vellet ad eosdem proficisci. Acquieuit tamen pij viri voto, sciens plurimum apud Græcos eius valituram auctoritatem, cuius pietatem & doctrinam alias experti probauerant.

[43] Iam ille se accinxerat prolixo & periculoso terræ marisque itineri, [paratusq; itineri,] visitaueratque cum socijs pia quæque loca vrbis Assisij & obuias Sanctorum memorias, donec peruenit Camerinum: vbi statim in vrbis ingressu cælitus admonitus est adesse tempus depositionis tabernaculi sui, conuersusque ad socios in ipsa vrbis porta dixit: Hic requies mea: hic habitabo in seculum seculi. Illud vero fuit mirabile, [Camerini moritur,] quod cum summo mane die procelloso & aspero adueniret, nec vllus de eius aduentu præmoneret, statim excitarentur Camertes ad voces puerorum dicentium: Aduenit vir Dei, aduenit vir sanctus Ioannes Parmensis; & turmatim ad Fratrum habitaculum pergerent eum visuri & veneraturi. Ipse autem eodem die cœpit male habere, & paucis post eum elapsis alijs sanctam animam Deo reddidit, g XIII Kalendas Aprilis, anno a Christi natiuitate MCCLXXXIX.

[44] Illico post emissum spiritum multis miraculis eius funus cehonestari Deus voluit, [& miraculis clarus,] & sanctam Vitam commendari: nam mortui quamplures eius meritis ad vitam reuocati, alij a mortis periculo, mulieres a partus imminente discrimine liberatæ; cæci, muti, surdi, contracti, aridi integre curati sunt; multique in varijs necessitatibus mirabiliter exauditi. Qui ei detraxerant inique & impugnarant gratis, conuicti tot miraculosis ostentis venerunt supplices ad sepulcrum, veniam iniustæ calumniæ deprecaturi, iuxta illud Isaiæ LX, Venerunt ad te, qui detrahebant tibi, & adorauerunt vestigia pedum tuorum. Honorifico conditus sepulcro translatus est ad nouum monasterium extra vrbis muros, quo oportuit Fratres transmigrare, [honorifice transfertur.] iubente Alexandro VI, vt vbi primum eorum extitit habitaculum, vrbis extrueretur fortalitium. Lapideum eius mansolæum ingredientibus a præcipua templi porta ad læuam prope altare sanctissimo Crucifixo sacrum, ipsa ara vtcumque eminentius occurrit; corpus integrum perspicitur, & maxima colitur veneratione.

[Annotata]

a [Fr. Iacobu; de Massa.] Arturus, more suo, hunc canonizat ad 5 Decembris, & Piceno attribuit; quamuis nec annum, nec diem, nec locum mortis, nedum cultus vsquam repererit; sed nuda testimonia egregiæ in vita sanctitatis. Henricus VVillotus auctorem fecit, historiæ montis Aluernæ, laicum quamuis: sed non persua sit VVaddingo, ideoq; in scriptorum Franciscanorum Albo nomen eius nunc frustra requiras: satis nempe fuit illi veras & certas Iacobi laudes in Annalibus exposuisse ad an. 1256 § 15.

b Quæ inobedientibus æque ac hæreticis communia, & hic resectis minus necessarijs decurtata, integre legi possunt in ipso Testamento.

c [Primus Franciscani Ordinis Protector,] Hugolinus Comes Anagniuus, ab Innocentio III Cardinalis creatus an. 1198, postulatus in Protectorem primum Ordinis anno 1217 a S. Francisco, solito litteras eidem dirigendas inscribere: Reuerendo Patri ac Domino Hugoni, totius mundi Episcopo & patri gentium futuro; vt fuit, creatus Pontifex an. 1227, sub nomine Gregorij IX.

d [Græciensis in valle Reatina secessus.] Gonzaga conuentum 27 Prouinciæ Romanæ facit, estq; in valle-Reatina haud longe a Velini annis paludibus: aitq; illic videri carcerem, in quo Beatus ex S. Bonauenturæ mandato reclusus fuit: rem scilicet supra veritatem inuidiosius exaggerante fama, per posteros didita. Addit Gonzaga ibidem monstrari sacellum vbi eidem Beato celebrare cupienti adfuit Angelus humana forma visibilis, qui sibi celebranti ministrauit: quod Arturus, dormiente per somnolentiam grauem consueto ministro, pio iuuene, factum ait. Grecchia vulgo dicitur iuxta dictum Gonzagam, in tabulis Grece notatur.

e VVaddinghus in Scriptoribus addit Rosarium in genesim, & librum de ciuitate Christi: vult enim vnum eumdemq; esse Ioannem, vulgo Parmensem dictum, & Ioannem Genesium de Qualea aut vt alij Paulinum de Quaya. Idem alium ab hoc diuersum Ioannem Parmensem habet, propter libros complures, qui adhuc MSS. partim in Vaticano partim Assisij enumerantur, laudatum in historia Parmensi Bonauenturæ Angeli Ferrariensis.

f Fr. Matthæus de Aqua-sparta Generalis 12 creatus an. 1287, anno sequenti in Vigilia Pentecostes a Nicolao IV factus Cardinalis, perrexit Ordinem regere, vsque ad præsentem annum, quo mortuus est Ioannes, & Reate celebratum Capitulum, in quo successor Matthæo vltro se abdicanti datus Raimundus Gaufridi.

g Imo XIV sic enim Marcus Vlysipponensis part. 2 lib. 1 cap. 57 XIX Martij ingens populi concursus fieri solebat quotannis ad sepulcrum Beati: [Antiqua veneratio sepulcri.] eique ex antiquo ciuitatis decreto duo cerei offerebantur: sed hæc festiuitas desijt propter aliam, quam eodem die instituerunt Fratres Obseruantes: sed non cessauit propterea populi deuotio vota sua ibidem facientis & Beati auxilium implorantis.

DE B. SIBYLLINA PAPIENSI, SORORE DE POENITENTIA S. DOMINICI, TICINI IN ITALIA.

AN. MCCCLXVII.

[Praefatio]

Sibyllina Papiensis, Soror de Pœnitentia S. Dominici, Ticini in Lombardia (B.)

[1] Regiæquondam Longobardorum vrbis deiectam prostratamque maiestatem solatus vtcumque Deus est per Galeazzum Vice-comitem huius nominis II, Dominum Mediolanensem: qui & magnificam arcem ab auo suo inchoatam ababsoluit, [Patriæ resurgentis ornamentum,] & ciuitatem publicis ornauit ædificijs, & præter alia adiecta commoda, studium, vt vocant, generale instituit, accitis tota Italia peritissimis in omni facultate Magistris, & priuilegijs maximis a Carolo IV Imperatore obtentis anno MCCCLXI. Maior tamen antiquissimæ ciuitatis felicitas fuit, habuisse eodem tempore sanctissimam hanc Virginem, quæ oculorum carens lumine, & intra exiguæ cellæ conclusa tenebras, singularis tamen virtutis luce eamdem illuminauit viuens, & mortua quoque miraculorum magnorum luce illustrauit: de quibus apud Michaëlem Pium scribit Borsellus, in Conuentu Ordinis Prædicatorum ibidem asseruari documenta authentica: [miraculis post mortem clara,] idemq; asserit Seraphinus Razzius, oculatus eorumdem inspector, prolixitatis solius vitandæ caussa ea se professus omittere. In indiculo quoque Beatarum Ordinis post Martyrologium Romæ excusum 1616, hoc ornatur elogio. Soror Sibyllina Papiæ magna deuotione Christiani populi celebratur: fuit enim Virgo præclarissimæ sanctitatis, quam etiam multa miracula, quæ per eam Dominus operatus est, illustriorem reddiderunt.

[2] Nos an. MDCLXII illac transeuntes, lustratis ceteris eius vrbis sanctuarijs, adiuimus etiam D. Thomæ ecclesiam, qua isthic idem Ordo habet, [supra altare incorrupta seruatur,] & a R. P. M. Petro Angelo de Augustinis Foroliuiensi, tunc Conuentus Priore, humanissime excepti deductique sumus ad sacristiam, in qua ornatißimum sancti Rosarij sacellum paris venustatis habebat altare, & super altare incorruptum beatæ huius Virginis corpusculum, Dominicani Ordinis indutum habitu, atque ex anteriori parte per transparentes crystallos totum spectabile: cuius hoc die mortuæ festum quotannis agitur prima Dominica post Pascha Resurrectionis: [colitur Domin. I post Pascha:] quia tali die Dominus noster, per merita dictæ Beatæ, multis eius deuotis magnas gratias contulit, eos a varijs infirmitatibus liberans: vt ait Donatus Lagus de Florentiola in fine Vitæ ex Latino a se Italicæ redditæ anno MDXCIX & dedicatæ Illustribus duabus sororibus Isimbardis, Paulæ Bottighellæ & Leonoræ Salernæ, eo, vt videtur, titulo, quod ab antiqua & illustri Bottighellorum familia, cui earum altera innupserat, ædificatum esset altare prædictum, [Vita Italice redditur an. 1599,] sacro huic corpori alijsq; pluribus reliquijs decentius collocandis: quam eamdem sic Italicam Vitam dictus Razzius in partem 2 operis sui de Vitis Sanctorum Sanctarumque Ordinis sui intulit.

[3] Quæ fuerint gratiæ illæ siue miracula, nec ipse Donatus dicit, neq; nos potuimus tunc cognoscere, aut prædicti Prioris humanitas suggerere aliud quam Vitæ epitomē in tabella descriptam, [antiqua Latina reperitur in MSS.] atque in eodem sacello appensam: eius itaque exemplar transumpsisse contenti, & plenioris Vitæ eam quam diximus Italicā versionem reperisse, Mediolanum discessimus: ibique tum alia pulcherrima Ordinis monumenta, tum quæsitam Latinam Vitam reperimus in Codicibus Fr. Ambrosij Taëgij, sæpe nobis memorandi, de Insignijs Ordinis Prædicatorum lib. 3 distinct. 8 fol. 193, complectente Vitas illustrium sanctitate mulierum, quæ laudatissimum S. Dominici institutum, Sororum de pœnitentia dictum, suis virtutibus cohonestarunt: [Sororum de Pœnitentia B. Dominici institutum quale.] cuius etiam instituti ratio historiaque fuse ibidem texitur, & ornamentum longe maximum censetur B. Catharina Senensis, hoc eodem tempore per omnem Italiam celeberrima. Perseueratque etiamnum institutum illud tum alijs in Prouincijs tum maxime in Belgio: vbi quamplurimæ virgines viduæque, vel duæ tresue simul, vel seorsim singulæ paternis in ædibus, cum proposito simpliciue voto continentiæ Deo seruiunt, sub directione eiusdem Ordinis; sicut & aliæ sub Ordinum aliorum religiosis: cum hoc discrimine, quod in Italia pauciores illæ simili fere monialibus vtantur forma ac colore vestitus, si velum excipias, quo solo abstinent: in Belgio vero, istæ plurimæ nigro dumtaxat modestioris formæ cultu, &, si ornatus vanitatem tollas, cum vulgo communis, saltem extrinsecus & in publico induantur: Deuotas vsitatiori vocabulo nuncupamus, Beatas Hispani.

[4] Compendium Vitæ, cuius supra fecimus mentionem, hoc est: Beata Sibilina de ciuitate Papiæ, [Vitæ compendium ex tabula in sacello appensa.] patre Alberto de Biscossis matreque, quæ dicebatur Honor de Vecis, genita, cum esset annorum duodecim visum perdidit corporalem: quo priuata sub cura quarumdam dominarum venerabilium exemplaris admodum vitæ, Sororum scilicet de Pœnitentia B. Dominici, Patriarchæ Ordinis Fratrum Prædicatorum, sese attentius ac iugiter dedit annis tribus. Quadam autem vice, cum pro visu recuperando, quo victum sibi manibus laborando acquirere posset, feruentius Dominum exorasset, tracta est per visum de reclusorio in aëra versus ecclesiam cathedralem a B. Dominico, cuius auxilium ad hoc obtinendum assiduis implorabat precibus: qui ei quædam tam obscura & horrenda primo, demum quædam tam iucunda, splendida, pulcra, atque inexplicabili amœnitate fragrantia ostendit, quod ex sibi tunc monstratis cuncta ista caduca visibilia parui pendens, desiderium ea videndi amplius a se penitus reperit auolasse, Deo & B. Dominico patrono suo innumeras gratias agens. Anno vero ætatis suæ decimo quinto reclusorium intrauit, de quo in vita sua bis dumtaxat exiuit; in quo septem primis annis ab ingressu pœnitentiam magis admirabilem, quam imitabilem fecit; tam deinceps temperans corpusculum mortificabat diuturnis vigilijs, orationibus, lacrymis, disciplinis vsque ad sanguinis effusionem, crebro congelantem eius genua cum pauimento: igne non vtens in hyeme, neque vestibus alijs, quam in æstate: fatigata membra super tabulam breuem ligneā qua semper vtebatur pro lecto, somno breuissimo recreans: consolationes mentales sumens ex colloquijs seruorum Dei, licet doloribus fatigata immensis. Claruit autem spiritu prophetico, quædam secreta, quædam futura pandens. Tandem anno sexagesimo quarto ab ingressu reclusorij, ætatis vero suæ anno octogesimo non completo, feria VI, mensis Martij die XIX MCCCLXVII, Virgo Domini perseuerans, bonis operibus plena, suum ad sponsum migrauit Dominum Christum, clarens plurimis miraculis in vita pariter & post mortem.

VITA
Auctore Fr. Thoma de Bozolasto
Ex MS. Fr. Ambrosij Taegij Mediolanensis.

Sibyllina Papiensis, Soror de Pœnitentia S. Dominici, Ticini in Lombardia (B.)

BHL Number: 7699

AVCTORE THOM. DE BOZOLASTO EX MS

PRÆFATIO TAEGY.

Beata Sibyllina Papiensis Soror de Pœnitentia B. Dominici, virgo purissima, signis & virtutibus in ciuitate Papiensi claruit: quæ corpore cæca fuit, sed mente lumine diuino illustrata: cuius corpus integrum adhuc conspicitur incorruptum in conuentu S. Thomæ in dicta ciuitate Papiensi Ordinis Prædicatorum. Huius autem gesta præclara Venerabilis Pater Fr. Thomas de a Bozolasto, Ordinis Prædicatorum, domestico quidem ac plano stylo, compilauit.

[Annotatum]

a

Fuisse hunc Beatæ Confessarium, certe coæuum & familiarem, omnino colligitur ex hisce verbis num. 13. Puto autem quod, si bene recolo, tunc erat sociata: agit autem de gratia quadam sibi a Deo facta, qualem alteri quam Confessario credi humilitas haud facile permisisset.

Porro quia Vitam more nostro distinguimus in capita pauciora, veteris diuisionis titulos hic consequenter habe ex MS.
Cap. I De eius progenie & nominis interpretatione.
II De eius simplici obedientia & amissione visus in primæua ætate.
III De primordiali profectu eius & sanctis meditationibus eius.
IV De ingressu eius in reclusoriū annum XV ætatis agens, & dura pœnitentia ibidem facta.
V De consolatorijs visionibus & inflammatione spiritus in die Pentecostes, & alijs pluribus diebus habitis.
VI De spiritu prophetico, quo quandoque secreta, quandoque futura prædixit.
VII De complacentia & auiditate audiendi diuina eloquia.
VIII De ipsius eloquentia, qua discreta in proferendis secretis, & efficax in conuertendis peccatoribus apparuit.
IX De beneficijs, quæ adhuc viuens suis benefactoribus diuinitus impetrauit.
X De eius felici transitu ad cælestem curiam, & honorabili sepultura: & de quodam Præposito a malo calculi ad tactum corporis eius non sepulti liberato.

CAPVT I.
Cæcitas adolescentulæ Sibyllinæ & pietatis initia.

[1] Hæc igitur Papiæ orta, patrem habuit Vbertum de Biscossis, matrem vero nomine a Honorem de Verio, [Honeste nata,] ambo honestæ & laudabilis conuersationis. Sibyllina dicta est quasi parua Sibylla: ipsa enim velut Sibylla prophetico spiritu multa cognouit & prædixit, prout infra plenius dicemus: recte enim ex b Vberto & Honore matre procreata videtur, quæ vbertim producere fructus honoris & honestatis annis octoginta vel circa non cessauit, Virgo Domini perseuerans.

[2] In puerili ætate constituta pro crimine habuit numerum quemdam Pater-noster intermittere, [& pie educata,] sicut edocta fuerat quotidie dicere a quadam deuota Matrona pro Horis Canonicis. Ætatis autem suæ anno duodecimo corporalem amisit visum, vt in spiritualibus clarius videret. Post aliquod autem tempus, cum doleret quod visum amiserat, [cœca fit duodennis:] ex ea solummodo caussa dolebat, quia victū sibi acquirere non poterat proprijs laborando manibus, vt optabat: quod filando tentauerat, sed inde viuere non poterat; quia filum cæca nimis ineptum nebat.

[3] Quare desiderio vehementi recuperandi visum accensa, assiduis precibus cœpit inuocare B. Dominicū, [pro visu recuperando B. Dominicum,] tamquam singularē Patronū, vt visum sibi a Domino suis meritis impetraret. Quod cum multis diebus cōtinuasset ac mensibus & instanter; ad præfati S. Dominici c festum peruenit: quo die visum sibi restitui infallibiliter exspectabat. Quem cum non recuperasset in illius diei Matutinis, cum multa fide videndi gratiam se recepturam credebat in mane: [frustra orās,] & cum nec in Tertijs recepisset, adhuc non infirmata fide spem protelauit ad vesperam: qua demum tota die transacta, & videndi gratia non obtenta, ad patronum suum B. Dominicum ausa est pie conqueri dicens: Ergone sic, B. Dominice, d barasti me? Numquid non illusisti mihi, in eo quod ex tam iusta caussa satis feruenter ista tanta cum fide petebam? Restitue mihi orationes meas & laudes, aliaque quæ tibi obtuli frustra.

[4] Post hæc in visu apparuit ei idem B. Dominicus, de reclusorio eam trahens in aërem versus Cathedralem ecclesiam, non multum inde distantem: [cælesti visione discit omnia caduca contemnere,] & breuiter ostendit quædam tam horrenda & obscura primo, postmodum ex parte alia quædam iucunda luce splendentia, tam pulcra atque læta tamque inexplicabili amœnitate fragrantia, quod ex sibi in illa visione monstratis, cuncta ista caduca visibilia paruipendens, desiderium videndi amplius ipsa caduca a se penitus retulit euolasse: sicque gratias agens immensas Deo & Patrono suo; eidem (vt ita dixerim) reconciliata est, tamquam melius per eum in his quæ viderat exaudita.

[5] Post duodecimum itaque annum, vt dictum est, visu priuata corporeo, [Inter Sorores de Pœnitentia triennio viuens,] cœpit attentius præbere aures prædicationibus sanctis, FF. Prædicatorum frequentans ecclesiam. Erant autem Papiæ tunc temporis quædam venerabiles Dominæ, exemplaris admodum vitæ, dictorum FF. Prædicatorum Ordini dedicatæ, Sorores scilicet de Pœnitentia B. Dominici: quæ in eorum ecclesia perseuerantes, vacabant assidue meditationibus & orationibus, [instruitur in modo orādo:] insistentes eis ac Missis & prædicationibus audiendis. Sub harum cura & habitu fuit annis tribus, intenta audientiæ Diuini verbi, quod quasi semen futurorum fructuum auide recolligens solicite recondebat. Interea præfatæ Dominæ diligenter ipsam instruxerunt de modo & perseuerantia orandi, de mentis puritate & conscientiæ, de assiduitate in meditandi opera & beneficia Dei, maxime Dominicæ passionis.

[6] Quam postmodum cœpit ex amore meditari regulariter, [Domini Passionem deuotius meditatur.] discurrendo per puncta singula pœnarum & opprobriorum, quæ Dominus pertulit. Reddebat, deuote singulis pœnis Domini compatiens, singulas amaritudinis pœnas; &, vt cuidam Religioso sub secreto familiaritatis aperuit, cum sic meditando peruenisset ad passum, quo Dominus exutus fuerat, veste adhærente vtique carni eius sanctissimæ, flagellis multipliciter laceratæ, quasi liquefiebat anima eius singulari compassione ac suauissima deuotione: quod illo vno actu exutionis siue separationis vestis a carne, cum qua iam congelato sanguine conglutinata erat, flagellorum omnes plagæ fuerunt cum suis doloribus renouatæ: quod deuotissime recitando quærebat. Nonne ita nobis cogitandum relinquitur, quamquam in Euangelijs non sic expresse ponatur?

[Annotata]

a Honora de Vezzi apud interpretem Italicum: in compendio de Vecis scribitur.

b Hæc ad nomen allusio est: ipsius interim etymon, quod veteres Longobardi integre Hubertum seu Huys-bert scripsissent, domus principem sonat.

c IV Augusti.

d Quam familiare Insubribus sit Italica verba pene omnia truncare experiendo didicimus, ideoq; vix dubitamus, quin Barare hic ponatur pre eo quod ceteris est barattare, decipere.

CAPVT II
Reclusio, pœnitentiæ & visiones B. Sibillinæ.

[7] [Reclusorium ingressa] Vt ergo præfertur, edocta de prædictis & alijs opportunis, transacto dicto triennio, facta annorum quindecim, inclusorium, satis prope dictam FF. Prædicatorum ecclesiam a situatum, intrauit vna socia comitata: qua post triennium defuncta, B. Sibyllina multis annis in dicto reclusorio sola permansit: de quo solummodo bis exiuit in vita sua, semel pro sacra Communione sumenda, & alia vice vt monialem vnam in monasterio de Iosaphat visitaret.

[8] [corpus suum flagellis crudeliter macerat] Septem primis ab ingressu annis pœnitentiam magis admirabilem quam imitabilem fecit. Disciplinas autem, in quibus singularem experiebatur dulcedinem, quotidie recipiebat durissimas, & vsque ad tantam sanguinis effusionem, quod sæpe sanguis vsque ad genua, terram ad nudum tangentia, decurrebat. Vnde in hyeme quandoque, cum surgeret a disciplina, genua sua volens attollere, mediante sanguine ita præ frigore congelata cum terra reperiebat, quod inde diuelli non poterant nisi cum violentia, manibus innixis ad solum.

[9] [mire patiens frigoris,] Et quia igne non vtebatur in hyeme, neque vestibus alijs quam æstate, calefieri solebat solo labore orandi, cum prostrationibus & genuflexionibus cum feruore spiritus iteratis. Ex quo exercitio quia manus non calefiebant, eas sic tumefactas & mortificatas seu quodammodo putrefactas præ frigore habebat, quod de eis quandoque sanies, dum panem durum frangeret, effluebat.

[10] Post diutinas tandē vigilias, quibus in disciplinis, orationibus, prostrationibus, lacrymis & huiusmodi pernoctabat, [Post septennium mitigat flagellorum rigorē.] fatigata membra super tabulam breuem ligneam, qua semper vtebatur pro lecto, breuissimo somno recreabat. Sane post septennium, quod transegit, macerata nimium & debilitata; spiritum plus, & minus carnem ex tunc exercere proponens, corporalem temperauit pœnitentiam: & ex hoc socias ac familiares suas cautas reddebat, vt magis intenderent caritati in spiritu quam flagellationi in carne.

[11] Prima visio, breui narranda sermone, non breui gaudio mentem B. Sibyllinæ repleuit: [Apparente sibi puero Iesu mire recreatur:] cui semel apparuit Christus in figura pueri admodum parui, supra modum tamen pulcherrimi: qui inexplicabili candore nitens, vndique candidissimæ lucis radios emittebat. Quem cum niteretur complecti, non valebat: nam statim, quo nesciebat modo, de manibus eius exibat. Sed nec desperabat propterea, sed magis ac magis complecti exspectabat alliciens se desiderium; frustrando tamen semper conatus eius, ad hoc multoties iteratos. Ex quo diuino ac dulci tripudio tantam concepit lætitiam, quod numquam poterat huius apparitionis reminisci, quia semper, acsi de nouo appareret, nouo gaudio repleretur. Vnde memoria hæc semper fuit eidem quasi singulare suæ pœnitentiæ & solitudinis condimentum.

[12] [alias in visione quadā] Nec silentio prætereundum est, quod cum vice quadam mulierem quamdam ad cerasa sibi deferenda misisset, interim iuxta fenestram reclusorij, ex qua venientibus respondebat, sedens sanctæ meditationi se dedit. Et ecce de contra super tabulam ligneam, a terra aliquantulum eleuatam, supra quam iacere solebat, apparuerunt ei tres venerabiles valde Religiosi, qui interrogati per ipsam quinam essent, responderunt, se esse Fratres Maiores. Quorum medius, [pomum pulcherrimum accipit:] in manu habens pomum pulcerrimum, dixit, quod vocabatur Zelotypus Dei: qui requisitus ab eadem si pomum sibi donare vellet, respondit grate, quod sic, & sic dicendo pomum B. Sybillinæ proiecit, quo ipsam in gena percussit. Et statim veniens mulier, quæ cerasa portauit, eam vocauit: ad cuius excitationis vocem disparuerunt subito Fratres illi, & cum fenestram aperuisset, & eam mulier intuita fuisset, quæsiuit quisnam esset, qui eam in facie percussisset: ex qua percussione signa euidentissima apparebant b.

[13] Cum solita esset in festo Pentecostes specialem Spiritus paracleti consolationem exspectare, [Ad Pentecosten solita se parare solicitius.] solicite implorare, & communiter impetrare; vice quadam aliquam deuotionis dulcedinem non recepit primo die Pentecostes, nec in Tertia nec in Nona: cum tamen ad hoc solicite se disposuisset, & feruentius excitasset. Vnde quasi fatigata & desolata, cum sederet sic in sede sua iuxta fenestram suam, [sub Vesperam voti compos fit:] inter Nonam & Vesperas, transiuit quidam pulsans & dicens, Incendat vos ignis ille, qui hodie in exspectantes venit Apostolos. Puto autem quod, c si bene recolo, tunc esset sociata; ita quod ad dictam transeuntis vocem, tam ipsa quam socia, cœperunt statim per susceptionem Spiritus sancti ad optatam gratiam vehementer & dulciter inflammari.

[14] Consimiliter alterat vice, cum in consimili exspectatione fuisset diutius, [alias die octaua.] vsque ad vltimum diem Octauarum Pentecostes: ipsa die octaua apparuit quidam vocans eam: cui cum fenestram aperuisset, visum est sibi quod ille ignem portatum eidem offerret: qui in faciem eius tantum immisit ardorem, vt subito querulos clangores ederet. Post quæ continuo, nouo accepto spiritu, maius atque suauius ardoris incendium in eius mente, quam in facie eius fuisset, est secutum.

[Annotata]

a In domo Dominorum Sacchorum, inquit Interpres Italicus.

b Nisi inter consolatorias visiones hanc numeraret auctor: merito ex apparentis responso factoq; dubitaremus, an debuerit in medio relinqui a bonone an malo spiritu ista esset apparitio.

c Hinc conijcias ipsi auctori rem a Beata narratam, & probabiliter vt Confessario.

CAPVT III
De spiritu prophetico, quo quandoque secreta quandoque futura prædixit.

[15] Cvm spiritus prophetici sit æque secreta contueri præsentia, ac futura contingentia præuidere, [Corporis Christi præsentiam, etsi cæca, cognoscit] vtroque modo, sicut vera Sibylla, prophetissa monstrata est: in Missis enim, quas quinque deuoti Religiosi & seculares Sacerdotes, ipsam teuerenter visitantes, in altari quodam infra reclusorium celebrabant, quamquam visu non vteretur corporeo; quando tamen Corpus Domini eleuabatur, sentiebat ex immissa sibi quadam spirituali dulcedine præsentiam Saluatoris: [ex interno gustu:] quam etiam sentiebat dum idem Corpus Dominicum ad infirmos communicandum per propinquam viciniam portabatur.

[16] [eo ad transitum Curati deficiente,] Vnde constat contigisse, cum quidam Sacerdos Curatus, requisitus vt ad quemdam infirmum parochianum suum Eucharistiam ferret, non habens hostiam consecratam, peruersitate nefaria hostiam non consecratam illi deferre potius elegit, quam de dicta negligentia reprehendi. Ipso itaque transeunte, B. Sibyllina ad campanulæ signum adorauit ex more deuote: sed cum suauitatem spiritus solitam non sentiret, admirari cœpit & contristari non modicum; mittere determinat ad dictum Sacerdotem, postulans humiliter vt ad ipsam accedere dignaretur. Qui cum accessisset, expresso angore in quem inciderat ad transitum eius hostiam deferentis, cum tremore licet magno, percunctari nihisominus præsumpsit, [cognoscit hostiam profanam esse.] an verum Corpus Domini portasset. Ad quæ verba ille stupens, & deprehensum se videns, nefandæ fictionis confessus est crimen, quantumque deliquisset agnouit per ipsam prudentissime reprehensus.

[17] Aliud quoque eidem reuelatum est secretum, diuino signo præcedenti adiungendum: [veritatem particulæ crucis discit] cum enim ei datum fuisset aliquantulum de ligno S. Crucis veræ, antequam adorare vellet illud, posuit ad cor suum, deuote petens a Deo vt signo notabili sibi ostendere dignaretur, an vere crucis Dominicæ lignum esset; statimque insolito ac mirabili motu ad reuerentiam eius visum est agitari cor eius: [illud cordi applicans:] quo certificata signo, & lignum adorauit intrepide, & exaudita Dominum benedixit ex corde.

[18] Amplius aliud, si audire non tædet, quod vidit secretum referam, licet ad iocum videatur. Matrona quædam ei multum familiaris, [Nocturnum amicæ pauorem absens videt.] ad orationes nocturnasque deuotionis vigilias satis auida, sed, vt quibusdam naturale est, de nocte nimium tremebunda, cum nocturno tempore in lecto sedens oraret, ad sonitum mulieris discurrentis attonita, subito pelliceo caput operuit, tremens: quod B. Sibyllina, ac si fuisset præsens, vidit & risit: & sequenti mane eidem ad se venienti visitandi gratia, quasi ridendo, dixit, an nocte præterita nimium expauisset? Et cum illa miraretur, quia nulli hoc reuelauerat nisi Confessori suo, cui fuerat primo mane confessa: adiunxit, Nonne ego te vidi cum præ timore pelliceo caput operuisti? Ex qua re ostenditur, quod Deus multo magis ei gratiam contulit in seriosis occulta videndi, qui etiam concessit in iocosis.

[19] [Ioannis de Populis,] Non solum autem secreta rimabatur, vt dictum; sed etiam futura multa, Domino reuelante, prophetice præuidendo prædixit, & prædicendo præuidit: inter quæ est illud de nobili & egregio viro & Milite Domino Ioanne de Pepulis, olim a Domino ciuitatis Bononiensis, & tunc Consiliario excelsi Domini Galeazij, Domini Mediolani. Hic enim missus fuit a præfato Principe Auenionem ad Dominum Vrbanum Papam V, tractaturus grandia b, vt sperabatur. Cum iturus esset, Domina Beatrix, vxor prædicti Domini Ioannis, [a Duce Mediolan. ad Papam legati,] ad B. Sibyllinam accessit, orans vt pro viro Domino Ioanne Dominum præcaretur. Quod illa humiliter promisit se facturam. Post recessum præfati Domini Ioannis, misit iterum per nuntium dicta Domina Beatrix ad B. Sibyllinam, vt memor esset in orationibus suis itineris viri sui: cui respondit Domini famula per nuntium, [felicem reditum prædicit,] quod non timeret, quia sibi reuelatum fuerat, quod vir suus multa contrariaque in itinere passurus erat, sed finaliter incolumis reuerteretur ad eam. Et ita factum est: nam in itinere graui oppressus est ægritudine, vt caput eius intumesceret: tandem liberatus, & legatione laudabiliter functus, sanus & incolumis ad propria reuersus est.

[20] Obitus etiam multorum amicorū distantium internis oculis vidit. Magister Dionysius c, quondā Prior Generalis Ordinis FF. Eremitarum S. Augustini, B. Sibyllinæ haud parum deuotus, [Augustinianis nuntiat mortem sui Generalis:] cum in loco multum a Papiensi ciuitate distanti vita functus fuisset, Fratribus Eremitanis obitū suum cum vidisset studuit indicare, vt pro suo Generali debitas celebrarent exequias. Post aliquos dies nuntiatum est, quod in tali die & hora migrauerat, qua prædictum fuerat a B. Sibyllina. Cum autem & ipsa pro eius anima Domino orationes offerret, vidit post paucos dies animam eius in cælestem patriam gloriose deferri.

[21] Venerabilis viri, Fratris Petri Zurigali de Laude, [alios monet vt ad proximam mortē se disponant.] Ordinis Prædicatorum obitum longe ante præuidit: nam cum dictus Pater B. Sibyllinæ esset valde domesticus, misit ad eum vt cito de Mediolano, vbi tunc Lectoris officio fungebatur, ad eam Papiam veniret, quia oportebat sibi reuelare quædam opportuna secreta. Cui, cum venisset, dixit vt se bene disponeret & præpararet, quoniam sibi reuelatum erat, quod anno illo Deo rationem reddere debebat. Qui infirmatus anno illo cum decumberet, frequenter iterabat hoc verbum: Cito, cito erunt tuæ molestiæ terminatæ. Loquebatur ad corpus proprium, a cuius onere, iuxta prophetiam sibi dictam, liberari festinabat; quod per mortem contigit satis cito. Simile contigisse constat de duobus alijs Fratribus Ordinis Prædicatorum.

[Annotata]

a Filius Thadæi, anno 1338 electi a populo turbarum pertæso, & post voluntariam cessionem an 1340 legitime a Papa instituti: qui septimo sui Dominatus anno moriens, illum quidem filijs Iacobo & Ioanni reliquit: sed hi a Nestore Romandiolæ Comite oppressi, vt se de eo vlciscerentur; ius suum vendiderunt Ioanni Vicecomiti Archiepiscopo & Domino Mediolanensi, pro quo ac deinde nepote illius Matthæo Vicecomite gubernator institutus Ioannes Olegius, cum tyrannidem occupasset, & eam prælio victus amisisset, redijt ad Ecclesiam Bononia an. 1360 virtute Legati Ægidij Cardinalis Albornozzi, nulla habita ratione Vice-comitum Mediolanensium, quia pactis non steterant: in horum autem obsequio vixere Pepuli Fratres Ioannes atque Iacobus vsque ad annum 1367, quo vterque mortuus memoratur a Pompeo Vizani in Historia Bononiensi.

b Pacem scilicet inter Barnabouem Galeazzi fratrem, ob attentatam armis Bononiensis Dominij recuperationem anno 1363 excommunicatum; & Ecclesiam, quæ quibus conditionibus inita sit hoc eodem anno, post cæsas ad Solarolum Barnabouis copias, narrat idem Visanus ad istum annum: nec enim apparet quæ alia caussa Vice-comitibus intercesserit cum Ecclesia toto quinquennio, inter Vrbani electionem & Ioannis Pepuli ipsiusque Beatæ Sibyllinæ mortem, quam hæc pacificatio.

c Mutinensis dictus, creatus Mediolani 1343 Kal. Maij mortuus Coloniæ anno 2 regiminis sui: vide Iosephi Pamphili chronicon Augustinianum, & Philippi Elssij encomiasticon.

CAPVT IV
Sibyllinæ de rebus diuinis colloquia & sanctus obitus.

[22] [Audissime de rebus diuinis loquentes audit] De more autem habebat B. Sibyllina, cum ad ipsam visitandam quispiam Religiosus vel persona alias exemplaris accederet, primo moxiuxta consilium Apostoli Iacobi, ad audiendum velox aurem accommodare, humiliter exspectando verbum aliquod ædificatorium seu ad deuotionem prouocatorium seu ad caritatis ardorem excitatiuum: quod si proferebatur, vt exspectabat, illud attente audiebat, auide replicabat infra se, sapide & firmiter memoriæ commendabat: pro quo vnum exemplū recitasse sufficiat. [& audita sapide recolit:] Cum religiosus quidam eam visitare solitus reuerenter, inter alia ædificatoria semel adduxisset illum Psalmi versiculum, Supra dorsum meum fabricauerunt peccatores, quem sic glossans exposuit, inquiens, supra dorsum iustorum, quasi super incudem, coronam gloriæ fabricatam ipsis iustis; hoc illa tanto cum sapore, vt solebat, audiuit, vt replicari multoties auidissime faceret, & post aliquot menses per eumdem visitata, illud iterari cum auiditate petijt, & cum gustu non minoris alacritatis audiuit. [Ps. 128, 3]

[23] Quod si a quoquam visitantium, a quo speraret, verbum ædificatorium non haberet: [alia colloquia fastidiens] tarda erat aliquantulum ad loquendum, ne tempus diuinis aptum colloquijs perderet; a quibus audiendis vel proferendis, propter complacentiam quam habebat in talibus, cessare non poterat: sed aperiebat os suum, & auribus dictorum adstantium infundebat abunde mellita Dei verba, qualia primo exspectauerat ab ijsdem; & sic agebat, vt si vacaret auris contra placitum, saltem lingua a Deo non vacaret: [prior de diuinis sermonem infert,] pro quo & exemplum ponendum est. Idem namque Religiosus altera vice B. Sibyllinam decumbentem ex quadam ægritudine, quæ ex loquela sumebat augmentum, pietatis gratia visitauit. Admonitus tum est a Sorore Beatrice, socia B. Sibyllinæ, ne aut multum ipse loqueretur, aut ipsa. Cum autem sic starent, & ipsa secundum morem non audiret diuina, cœpit ipsa loqui de diuinis. Cum in longum sermonem traheret diuinitus accensa, monita fuit a prædicta Sorore, [etiam in morbo in quo loqui nocebat,] ne tantum loqueretur propter passionem quam habebat: cui dixit B. Sibyllina: Vis tu vt dimittam animæ consolationem propter corporis passionem? In quo pensare possumus quantum diuinis delectabatur verbis, a quibus cohiberi non poterat passionibus quibuscumque.

[24] Mirandum autem est atque multa veneratione notandum apparebat in verbis eius, [mira facilitate sensus diuinos exprimens,] quod mulier idiota de diuinis tam vbertim tam prompte, arcana quandoque tam idoneis loqueretur verbis, adeo vt per quemdam Religiosum dicebatur in vita eius, si meditationes B. Bernardi vel soliloquia B. Augustini attente legisset, non debuisset plus abundare diuinorum verborum sententijs ac peregrinis vocabulis, ad materiam exquisitis, in quorum disertione notabilis apparebat. Quando dubitabat de aliquo vocabulo exprimente aliquid diuinum, a peritis edoceri petebat: quamuis multa proferret instinctu Spiritus Sancti. In conuertendis peccatoribus valde solicita erat: [& efficax ad mouendos peccatores.] nam cum sciebat aliquem peccatorem notum, qui aut non confitebatur aut in peccatis perseuerabat, pro eo mittebat, & verba salutis illi dabat; modo mulcendo, modo exasperando proponebat ei misericordiam diuinam & iustitiam & similia: vnde multos induxit ad publice pœnitendum.

[25] Quidam a Zaninus nomine, B. Sibyllinæ b brentam vnam vini ex eleemosyna misit, residuumque vini vendidit: [In Sibyllinā beneficus] qui pretium vini numerans, & optime sciens quot brentas vendidisset, quantumque pro singulis accepisset, inuenit sibi pretium vnius excreuisse. Cumque nullum ex emptoribus deceptum reperisset, nec plus debiti dedisse; diligenter aduertit, dati vini pretium sibi miraculo restitutum: ex quo duplicata deuotione anno sequenti eidem sanctæ virgini obtulit brentas duas: [diuinitus recipit impensum.] recepit autem mensuram oblati vini non solum duplicatam, sed etiam longe plus quam speraret ipse vel alij.

[29] Igitur anno vitæ suæ octogesimo non completo, ab ingressu reclusorij anno sexagesimo quarto (quo in tempore non nisi bina vice exiuit, [Ipsa moritur anno æt. 80] vt dictum est) sumptis deuote omnibus Ecclesiasticis Sacramentis, & bonis operibus plena ad cælestem patriam euolauit, feria VI, c die XIX mensis Martij; anno d Domini MCCCLXVII. [fit concursus ad corpus:] Corpore autem eius ad ecclesiam FF. Prædicatorum delato, & nondum tumulato propter concurrentium populorum frequentiam; egregius legum doctor Dominus Franciscus de Salerno & Casanninus de e Cassinis induxerunt Venerabilem virum, Dominum Iacobum f Cazanatam, Præpositum Ecclesiæ S. Michaelis maioris ciuitatis Papiensis, vt ad corpus B. Sibyllinæ deuote visitandum accederet, oraturus quatenus eius meritis curaretur ab intolerabili, [Præpositus S. Michaelis sanatur a calculo.] quam patiebatur, infirmitate arenarum siue calculi. Qui propter opinionem de vita B. Sibyllinæ celebrem persuasus, venire, vt poterat, cœpit: sed doloribus ex motu ambulationis incrementum sumentibus, ad introitum ecclesiæ Fratrum Prædicatorum pene deficiens, ad sacrum tamen funus vsque perueniens, tacto illo ea deuotione qua potuit, redijt ad domum suam plene sanatus, Deum magnificans.

[Annotata]

a Ioannnium vocat interpres Italicus & vtrumque videtur eiusdem nominis diminutiuum, ac Zanus pro Ioanne pluribus in Italia vsurpari: quidni æque ac Ian & Hans Belgarum ac Germanorum?

b Mensuræ vinariæ inter Lombardis genus, Veggiæ seu Vegeti Italorum respondens.

c Ante Dominicam tertiam Quadragesimæ, cum Pascha caderet in 18 Apr. littera Dominicali c.

d Ergo nata 1287, & reclusa 1302; annis nempe reclusionis 64 plene exactis.

e De Casaninis habet Interpres Italus: videturq; a Cassiano sumptum diminutiuum.

f Idem Lazanatam legit.

DE B. MARCO S. MARIÆ IN GALLO EX ORD. MINORVM DE OBSERVANTIA. VICENTIÆ IN ITALIA.

AN. MCCCCXCVI

[Commentarius]

Marcus S. Mariæ-in Gallo, Ordinis Minorum de Obseruantia, Vicentiæ in Italia (B.)

§ I B. Marci cultus sacer: Vitæ & rerum gestarum epitome ex VVaddingo & alijs.

[1] ExtraVicentinæ Vrbis muros conuentum olim habuere Fratres Minores, a strictiori obseruantia Franciscanæ Regulæ cognominati, sub inuocatione S. Blasij erectum. [Conuentus S. Blasij Vicentiæ.] Hunc, ne bellorum tempore viciniæ loci editioris officeret vrbis securitati, Illustrißima Venetorum Respublica anno MDXXX funditus diruendum, atque alium intra vrbis mœnia publico ære ædificandum sanxit. Quod vbi factum fuit, transmigrantes Fratres pariter & S. Blasij appellationem in vrbem, & B. Marci corpus transtulere, eius quem a patria Picentem seu della Marca Gonzaga vocat, Vicentini ciues ac Fratres a S. Maria in Gallo: [eo transfertur corpus B. Marci an, 1530:] cuius cognominis haud vllam facile inuenimus rationem, nisi suspicando, quod conuentus S. Mariæ in valle, quarto ab oppido Fabriani lapide, vulgari lingua in gallo diceretur, ab eoque cognominari voluerit hic Beatus, memor religiosæ institutionis susceptæ in illo loco, inter Apennini saxa tam deserto ab humanis solatijs, quam diuite egregiarum virtutum exemplis, quæ ibidem reliquerant Beati Patres, Bernardinus Senensis, Iacobus de Marchia, & Ioannes Capistranus: ex quibus postremi duo B. Marco haud multum seniores forte & familiares fuere, præsertim Iacobus, cui indiuiduum comitem fuisse Marcum, Gonzaga alijque dicunt.

[2] Vitæ eius Synopsim Lucas VVaddingus ad annum MCCCCXCV inseruit annalibus suis, [qui, vxore Clarissis adiuncta,] ex Marco Vlysipponensi Latine redditam, in hæc verba: Obijt hoc anno Marcus S. Mariæ in Gallo, prouinciæ Picenæ. Doctor erat medicinæ & vxoratus, cum concepto melioris vitæ desiderio statuit mundo valedicere. Coniux pari voto humana fastidiens, Clarissis Asculanis voluit adscribi: & ille Minoritis Obseruantibus cœnobij eremitici extra Fabrianum, orationi, contemplationi, [Franciscanus factus] verbo Dei fructuose prædicando totus addictus. Dum Guardianum ageret cœnobij S. Seuerini, summo mane orans cælestem hanc vocem percepit: Frater Marce, prædica caritatem. Deinceps totus caritatis ardore succensus, [diuinitus monetur prædicare caritatem] verbo & opere vbique locorum virtutem hanc præferebat. Per vniuersam discurrens Italiam, opera misericordiæ tam spiritualia quam corporalia impense commendabat, pauperumque miserijs subleuandis Montes-pietatis erigebat. In vrbe Camarini, cum magna hominum strage grassaretur pestilentia, pereunti populo compassus, illuc profectus, vniuersum ad planctum & luctum abstergendis peccatis excitauit, fide iubens cessaturam luem, modo pœniterent: atque ita reuera compertum est, vt prædixit, euenisse.

[3] Postquam annis quadraginta verbum Dei disseminauit, hoc anno Vicentiæ populos ad meliora charismata & obseruantiam cælestium mandatorum excitauit. [post annos 40 Vincentiæ concionans] Per quindecim priores dies Quadragesimæ decalogi decem & quinque Ecclesiæ distribuit præcepta, summo feruore & fructu legis diuinæ & ecclesiasticæ custodiam inculcans. Sæpe inter concionandum dixit, se relicturum illis rem sibi summe caram; & quidem transacta dimidia Quadragesimæ parte, sub vesperam vnius diei collegit libros & reculas suas in sarcinulam, tamquam si diei sequentis diluculo esset discessurus. [mortem suā præcognoscit.] Illa nocte sub horam octauam angina seu faucium inflammatione grauari cœpit; & crescente nimis tumore, coram adstantibus dixit, se proxima die Sabbati moriturum. Infirmatus in ciuitate apud Patres Conuentuales rogauit mox vbi moreretur, transferri corpus ad ædem S. Blasij consodalium Obseruantum ab vrbe remotam, [ac prædicit,] & absque vlla solennioris funeris pompa more aliorum Fratrum sepeliri.

[4] Acceptis rite Sacramentis deprecatus est socios, vt morienti sedulo adstarent, Iesu nomen repeterent, & Christi Domini legerent Passionem. [eamque pie obit.] Legentem attentissime, fixis in cælum oculis, auscultauit, vsque ad illa verba, Et inclinato capite tradidit spiritum, statimq; expirauit mensis Martij die decimonono in Sabbato, in quem incidit festum S. Iosephi. Hactenus VVaddingus ipsis fere Marci Vlysip. verbis, quæ deinceps ex ipso fonte immutata hæc sunt: Prodigio similis fuit concursus populi subito ad eum factus, [in S. Blasij tumulatus] cum nemo de morte eius quidquā sciret, cupientibus certatim omnibus eum reuerēter tangere, & ex vestibus aliquid reliquiarum loco habendum decerpere. Tum magna altercatio circa sepulturam orta est, volentibus ciuibus eum intra ciuitatem sepelire; Guardiano autem obnitente: qui demum, quod agebat, obtinuit; sed ea conditione, vt non cum ceteris Fratribus in S. Blasij communi cœmeterio sepeliretur corpus, sed in loco separato tumuloque eleuatiori: quod & factum est.

[5] Postero die, qui Dominicus fuit, concurrit populus omnisque nobilitas ad monasterium S. Blasij, quo erat ablatum corpus, [claret miraculis,] magna cum reuerentia & deuotione sepulcrum eius visitantes. Neque id frustra: operatus enim Deus multa miracula, plurimas gratias populo isti contulit. Mortuus est anno prædicto, die decimo nono Martij. Postea vero, cum præfatus conuentus a priori loco amotus in ciuitatem illatus est, B. Marco fornicem lapideum extruxerant in capella quadam; [transfertur cum conuentu.] sub quo hodie requiescit circumdatus oblationibus donisque votiuis, quæ istic quotidie appenduntur, indicia beneficiorum cælitus ab ijs impetratorum, qui huic Beato se suasque necessitates religiose commendant. Addit Franciscus Barbaranus de Mironis in hist. eccles. Vicentinæ lib. 2 cap. 78 ex quadam Chronica Vicentina ad memoriam temporis præsentis & futuri scripta, annum mortis fuisse MCCCCXCVI, cum in templo Seruorum B. Mariæ Virginis Quadragesimæ tempore fuisset concionatus: obijsse autem Marcum in hospitali S. Marcelli anno ætatis circiter LX quindecim diebus ante Pascha die Sabbati: qui character temporis congruit dicto anno, referente Pascha ad III Aprilis; non autem præcedenti, qui Pascha fuit XIX eiusdem mensis. Ex eadem MS. Chronica idem refert quod post honorificam illam delationem corporis ad monasterium S. Blasij, mulier quædam ex vico S. Felicis monumentum illius tangens, retulerit manus eatenus inutilis sanitatem. Testatur denique corporis vna cum monasterio transferendi occasionem propter bella datam anno MDXXIII & illud in lapidea arca intra sacellum noui templi fuisse conditum cum hac epigraphe: [anno 1522]

Hic Marcus tegitur Gallo de monte Beatus
Primus in hac Montis-[pietatis] conditor vrbe
Marce tuis precibus morbis tueare, Beate,
Et Vicentinos serua Protector, & auge.

Obijt B. Marcus XIX Martij anno MCCCCXCVI Post hæc, inquit idem Barbaranus, sacellum, in quo corpus beatum iacebat, quodque multis anathematis atque votiuis tabellis ornarat fidelium pietas, B. Marci intercessione obtenta cælitus beneficia profitentium, destructum fuit eo fine, vt vicino altari renouando spatium daretur amplius, ipsæque hæ reliquiæ sacræ post illud ipsum altare ad latus epistolæ sunt collocatæ, vbi etiam modo videri ac tangi possunt.

[6] Adiuimus & nos anno MDCLX prædictum templum, & Franciscanorum Fratrum, quos de familia vulgo nuncupant, [& nunc post altare seruatur,] ibidem Guardiano, R. P. Fr. Liuio, humanißimo deducente, vidimus intra bases columnarum marmorearum, quæ hinc inde elegantem satis lateralis vnius altaris tabulam ad dexterum chori latus includunt, æneam valuulam affabre factam: qua reducta corporis sacri loculus post altare decenter reconditus patuit, per quem, modice & ad mensuram dumtaxat dictæ valuulæ reseratum, solius capitis aspectus offerebatur venerantium oculis. Aliud, quod de ipso nobis requirentibus scripto exhiberent, nihil fuit. Erat ad alterum eiusdem altaris latus siue ad cornu epistolæ priori similis valuula, [iuxta quod alius locus Antonio Pagano destinatus.] ad inspectionem eiusdem post aram fornicis ex ea parte: quæ seruatur reponendo corpori Venerabilis ex eodem Ordine viri, P. Antonij Pagani Veneti, tum scilicet cum peracta eius canonizatio fuerit; pro qua apud Apostolicam Sedem agi, docet ex libello Neapoli impresso Arturus a Monasterio in suo Martyrologio: interim Beati titulum ei appingens ad X Iulij: quo prudentius abstinebant ij, qui nos ad alterum chori latus deducebant lecturos lapidem sepulcralem, inscriptum versibus eius gesta continentibus, & cancellis quibusdam ligneis, ne pedibus profanis calcaretur septum: fuisse autem Secretarium Ordinis, cum Gonzaga Ministrum ageret Generalem, idem ait Arturus; ex quo patet eum non diu ante seculi huius initia vixisse.

[7] [Mons-Pietatis auctore B. Marco Vicentia erigitur 1485] Quod ad Montem-pietatis attinet, opera B. Marci erectum Vicentiæ, eius illustre testimonium habemus ex præcitata chronica Vicentina, ex qua Barbaranus scribit quod anno MCCCCLXXXVI Vicentiæ prædicans B. Marcus, populumque ad piam istam fundationem exhortans, tam efficaciter illam suis auditoribus persuaserit, vt vnico die eum in finem collecta sint plusquam duo aureorum millia: & plurimi ciuium magnas pecuniæ summas absque vllo fœnore commodarint, saluo sortis ad libitum recuperandæ iure. Merito igitur in Montis prædicti aula, quæ proxime aream respicit, imago eius appensa cernitur cum hac epigraphe. B. Marcus Picens Ord. Min. in hac ciuitate Montis-pietatis institutor sub Innocentio Papa anno Dom. MCCCCLXXXVI. Quibus porro administris & legibus opus istud pium curetur, [iuxta exemplar primi, fundati Perusiæ an. 1470] & quomodo per Fr. Barnabam de Terrena circa annum MCCCCLXX institutus Perusij fuerit primus Mons-pietatis auxilio Fr Fortunati de Capolis, ex celeberrimo Iuris vtriusque Doctore post mortem vxoris feruenti Minorita; idemque contra impugnantium rationes ab illis defensus & a Summis Pontificibus approbatus sit, fuse ex VVaddingi Annalibus prædictus Barbaranus commemorat cap. 79 nominatque Iacobum Trentum & Hieronymum Schium Doctores a Vicentinis hac super re ablegatos ad Serenißimum Venetiarum Ducem, ex cuius consensu negotium confectum fuerit: cui magnum deinde incrementum accesserit, prædicante B. Bernardino Feltrensi: quamuis autem anno MDLV expilatum sit istud pauperum ærarium, reparatum tamen damnum esse, permittente Pontifice Iulio III, vt sumpta mutuo pecunia cum obligatione quatuor nummos annue pendendi pro singulis centenis, eadem posset erogari in pauperes quinque nummos exigendo: qua ratione factum est, vt æstiment periti vltra quater centena scutorum millia collecta nunc habere, teste eodem Barbarano. Hieronymus Ioanninus Dominicanus in additionibus ad Itinerarium Italiæ Francisci Scotti, centum dumtaxat scutorum millia numerat: quæ ipsa satis ampla summa est. Auctorem igitur tantæ rei Martyrologij Franciscam auctor Arturus a Monasterio merito ob alia quoque illius decora tali exornauit elogio: Vicentiæ B. Marci a S. Maria Confessoris, concionatoris eximij: qui eruditione, virtutibus & zelo animarum emicans, prophetiæ dono signisque mirandis etiam effulsit.

[8] [Xenodochiū & Mons-pietatis Fabriani] Similibus Beati huius viri operibus merito adnumeranda venirent Fabrianense xenodochium & Mons-pietatis eodem in oppido leuandæ pauperum indigentiæ erectus, de quibus ad annum MCCCCLXX VVaddingus: nisi eo accuratior Gonzaga in Prouinc. Marchiæ conu. 35 Montem-pietatis opera Venerabilis F. Antonij, socij beati Patris Marci S. Mariæ in Gallo, erectum scriberet (eumdem vtique, cuius, vt ab hoc diuersi, VVaddingus meminit, sub nomine Montanini, a fundatrice, Ioannis Fogliani Firmani olim vxore, deriuato) famosum autem xenodochium in honorem sanctissimæ Mariæ de Iesu, instante beato Patre Iacobo de Marchia esse constructum an. MCCCCLVI tempore Calixti III; quando hic Marcus vix dum cœperat audiri in pulpito, imo adhuc in tyrocinio agebat, [eidem minus recte attribuuntur] si quos prædicationis annos dicit Marcus Vlysipponensis, eosdem & religionis censere velis. De tempore & auctore dubitare non sinit titulus in anteriori exedra Ecclesiæ incisus ad perpetuam rei memoriam, absque vlla Marci mentione: quem adeo VVaddinghus eadem facilitate videtur consudisse cum B. Iacobo, vt ante eum confuderat cum socio suo Antonio: & duas diuersißimas fundationes accepisse pro vna vnius, Montis qui esset S. Mariæ de Iesu dictus, & cui auctor suus regulas in 24 capitula distributas ac publica auctoritate probatas dederit. Quæ & alia plura suspicamur a xenodochio ad Montem perperam esse ab illo translata: vti plenius dicemus ad XXVIII Nouembris, quando agendum nobis de B. Iacobo prædicto erit.

§ II Acta B. Marci rythmice descripta ab auctore coæuo.

[9] Svamde B. Marco narrationem concludens VVaddingus, Circumfertur, [Viuente adhuc B. Marci vxore] inquit, hymnus rythmicus in eius laudem, Acta & plurima continens elogia, adiuncta in fine ecclesiastica oratione: de quibus meminit Gonzaga, vbi primam eius hymni partem proferens dicit eam esse ex plurimis quæ sepulcrum Beati exornant carminibus. Ipsum ab auctore coæuo compositum esse patet tum ex alijs pluribus locis tum maxime ex eo quod superstitem etiam tunc B. Marci vxorem inducat in sermonem: totum autem hic integre damus ex Bartholomæo Cimarelli vol. 2 Chronicæ Minoriticæ lib. 2 cap. 36.

O sidus nuper emicans e paradisi sedibus: [compositus Rythmus]
O iubar clarū & rutilans cunctis exortum gentibus;
Quo peccator oberritans, infelix, miser, reprobus,
Te cohortante, Dominum consequeretur superās.
In sancto Seuerino Virgo tibi reuelauit,
Populo Christiano quæ prædicari voluit: [laudat prædicantis zelum,]
Et mandato diuino anima tua paruit,
Quæ plateis & in templo iam reuelata docuit.
Requirens cunctos iugiter immensa pandis præmia,
Cunctos vocabas pariter ad Paradisi gaudia.
Hortaris nos, alacriter vt relinquamus omnia,
Quæ tenent nos mortaliter, & ducunt ad inania.
Thesaurizemus fideliter quæ sunt in superna gloria:
Christi Crucis celeriter magna petamus munera.

[10]

O fornax, caritatis perfecto flagrans munera.[erectionem Montium,]
Qua splendebas, probans cunctis quam opus est suo sidere,
Alme præco pietatis quam pio colis pectore.
Fulgent Montes per te claris vrbibus Italiæ,
Quam lustrabas dolens vri Iudæorum fœnore,
Montes sttuis pietatis pro iuuando paupere.
Tu Seraphim flammigerum videris audientibus,
Inflammans corda hominum: infundens ignem mentibus,
Refers arcana Superum: nil est te vehementius,
Te corda alloquentium optabant nil ardentius.
Placasti mentes ciuium, quibus nihil incensius:
Prosequitur nunc Dominum per te quisque feruentius.
Magnum erat tibi incendium moriendi pro Iesu, [desiderium Martyrij,]
Ardens quoque desiderium salutis animarum.
Tibi cibus & refrigerium frequens oratio & ieiunium:
Cibum omnem & obsonium cohorti dabas pauperū.

[11]

O quot cateruas iuuenum direxisti ad Dominū,
Qui in Ordine Minorum florent vt rosa & lilium. [virtutum ornatum,]
O gemma castitatis & omnis temperantiæ,
Clara tuba veritatis, vir miræ prudentiæ,
Pater omnis probitatis, specimen iustitiæ.
O speculum humilitatis & magnæ innocentiæ,
Noua lux es paupertatis, exemplum patientiæ,
Vas sinceræ puritatis & sanctæ obedientiæ,
Splendor exemplaritatis & sanctitatis integræ.
A teneris vnguiculis martyrium optasti,
Atque statim a puero parentibus nuntiasti,
Te fore iam e caris Christi seruis declarasti,
Et maximis miraculis Præsulibus prophetasti. [Exponit factas de eo prophetias]
Iesum dulcem prædicare pene infans inchoasti.
Quis valeret inchoare quam miranda tunc egisti?
Te Iacobus prædicauit Gallensis ille feruidus;
Monialis, quam afflauit olim sanctus Spiritus,
Te sidere exornauit, quod caritatis gerit munus:
Mox in cælum indicauit sibi Angelorum comitatum.

[12]

Crescens plenus intellectu sapiebas supra senes:
Perusij & Bononiæ hausisti bonus artes. [studia litterarum in adolescentia]
Tuo mirabili profectu omnes erant obstupescentes,
Sapientia atque spiritu non erant tibi similes,
Quod est factum Dei nutu vt mundo lux existeres,
Quo exemplo & hortatu pereunti lumen dares.
Factus Medicus corporum clarus, doctus, & nobilis,
Maluisti animarum cunctis mederi maculis.
Post defunctum patrem clarum, vxoris te soluis vinculis.
Vnde concors par & rarum religionem elegistis, [eius & vxoris ingressum in Ordinem.]
Illa Claram, tu Franciscum imitari conuenistis;
Inuocantes dulcem Iesum, ambo crucem accepistis.
Illa virgo & sancta puram vitam agit in terris,
Tu ad cælestis Regis aulam euolasti cum Angelis,
Vbi dignam nunc coronam accepisti meritis.

[13]

Tu iam pridem cognouisti diem & horam obitus, [mortis prænotionem,]
Atque eum prædixisti reuelatum cælitus.
Sæpe populo nuntiasti, vobis carum tradam munus:
Sermones factos replicasti vt tenerentur tenacius,
Cunctos postea rogasti vt obseruarent penitus.
In iudicio promisisti te aduocatum animarum;
Pacem demum reliquisti cunctis lacrymantibus.
Inde domum redijsti membris bene valentibus, [extrema ad socios monita]
Tuos libros collocasti socijs stupentibus,
Atque eos obsecrasti vt id perferrent mollius,
Et labores supplicasti ne ferrent molestius.
Vicinum eis declarasti terminum tui transitus:
Die Sabbato finietis tantos labores, filij,
Et Domino facietis festum solenne ac mihi.
Vos autem memineritis, o socij carissimi,
Vt Christo seruiatis cum caritate cordis purissimi.
Inde mihi memorabitis vt sim semper Iesus optimi,
Quem amaui ab vnguiculis præ cunctis rebus seculi.

[14]

Ter hoc illis replicasti, atque complura alia [felicem obitum,]
Facienda tibi præuidisti a tua cara Vicentia.
Pompam magnam prohibuisti & arcam honorificam,
Pauper ire maluisti fruitum superna gloria.
Postremo socios rogasti vt legeretur historia
Passionis Iesu Christi, pia & grata memoria.
Tum tensis in cælum manibus signa dabas lætitiæ,
Audiebas ab Angelis loquentibus tuæ animæ:
Veni, serue fidelis, veni, veni, propera
Nobiscum cælicolis, Iesu & dulci Virgine.
Vnde vbi inclinato capite emisit Iesus spiritum,
Tu parumper aperto ore migrasti ad Dominum.

[15]

O quam nobilis triumphus fuit ille, Pater alme! [concursum populi ad defunctum]
O quam felix & iucundus fuit exitus piæ animæ,
Quando intonabant suauius omnes cæli harmoniæ:
Hoc Deus ostendit clarius cuidam sanctæ animæ.
Ad te clamabat socius: Fac me, Pater, tecum ire,
O pijssime Domine, noli me hic deserere.
Vnde statim per vrbem currit rumor diuinitus
Sanctum illum hominem solutum esse mortalibus:
Et statim ad hospitium concurritur ab omnibus.
Cubilis pulsant ostium, beatum optantes corpus.
Nulli adhuc sociorum tu videbaris mortuus,
Sed lætus supra modum fulgebas & iucundus.

[16]

Vbi ad te peruenere tui pij Vicentini,
Quisque nititur incidere habitum beati viri, [Fratrum pro eo obtinendo studium]
Cordas & signa diripere cum biretis, [feruidi]
Et alia abstulere pretiosa serui Domini.
Illi corpus custodire ne Fratres id efferrent,
Hi illis declarare quam grauiter delinquerent:
Diuis omnes displicere qui iam illud acciperent.
Fratribus tunc permisere vt te ad se susciperent,
Quod ita Fratribus te legasse tui socij referrent.
O mirabilis concursus atque feruor Vicentinus! [sepulturam honorificam:]
Quando totus populus sequebatur cum planctibus.
Sicut Dei Apostolus osculabaris ab omnibus,
Et in sacra æde positus fulsisti signis protinus.
Nondum sepulto corpore, magna fiunt miracula,
Ægroti statim accipiunt sanctitatis tuæ indicia.
Tacto beato corpore fugas morborum genera:
At sacrorum pio honore peracto pia gratia,
Patres vrbis non tulere vt condereris terra:
Locum aptum elegere dignum tua præsentia

[17]

Exultet nunc Vicentia diues, potens, & nobilis, [& vrbi Vicent. de tali thesauro gratulans,]
Quam Dei prouidentia donis ornauit maximis,
Felici cum præsentia tanti beati corporis,
Quod prædicando pluries promiserat incolumis.
O celebris Vicentia Deo dilecta nimis,
Quod possides in ecclesia est thesaurus inæstimabilis.
O prædicator cælice, reformatorque cordium,
Candor vitæ Angelicæ, cunctorum culmen Cælitum,
Virtutum splendor eximie, Minorum decus maximum,
Picentum honor vltime, acer remotor hæresum,
Quem in regno vitæ æternæ canunt Angeli gloriosum.
Voto, Martyr Seraphice, ora pro nobis Dominum:
Beate Marce inclyte, felicem posce exitum. [ipsum pie inuocat.]
A cunctis malis eripe nos nunc & inposterum,
Vt te iuuante continue mundi vitemus scopulum,
Et protegente Virgine Christum petamus optimum.
Sit Deo Patri gloria & Filio vnigenito,
Spiritui paraclito in seculorum secula. Amen.

[18] Post hæc a prædicto Bartholomæo Cimarello ponitur sequens Antiphona cum sua Oratione: quarum deinde vti & ipsius hymni vsus posterorum negligentia euanuisse videtur. Misit Dominus nouum sidus caritatis, vt inflammaret populos ad amandum ipsum. V. Ora pro nobis B. Marce. R. Vt digni efficiamur promissionibus Christi. Oratio. Deus qui per B. Marcum populis tuæ caritatis & mandatorum tuorum obseruantiæ præmium nuntiasti, vt tui & proximi amore flagrarent: quæsumus, vt his virtutibus semper præditi, gloriosi serui tui, quem miraculorum signis extollis, precibus & meritis in cunctis nostris necessitatibus adiuuemur. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


März III: 20. März




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 19. März

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 19. März

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 11.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.