Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung März III           Band März III           Anhang März III

20. März


XX MARTII.

SANCTI QVI XIII KALENDAS APRILIS COLVNTVR.

Sanctvs Ioachimvs, pater Deiparæ Virginis.
S. Photina, Martyr.
S. Iosephus, filius, Martyr.
S. Victor, filius, Martyr.
S. Sebastianus Dux, Martyr.
S. Anatolius, Martyr.
S. Photius seu Photoo, Martyr.
S. Photis, Martyr.
S. Parasceue, Martyr.
S. Cyriaca, Martyr.
S. Archippus, Commilito S. Pauli Apostoli.
S. Iosephus, Martyr Antiochiæ.
S. Lucas, Martyr Antiochiæ.
S. Paulus, Martyr in Syria.
S. Cyrillus, Martyr in Syria.
S. Eugenius, Martyr in Syria.
S. Serapion, Martyr in Syria.
S. Tigrinus, Martyr in Syria.
S. Claudius, Martyr in Syria.
S. Exuperius, Martyr in Syria.
S. Victoricus, Martyr in Syria.
S. Valentinus, Martyr in Syria.
S. Domnus, Martyr in Syria.
S. Alexandra, Martyr Amisi in Ponto.
S. Claudia, Martyr Amisi in Ponto.
S. Euphrasia, Martyr Amisi in Ponto.
S. Matrona, Martyr Amisi in Ponto.
S. Iuliana, Martyr Amisi in Ponto.
S. Euphemia, Martyr Amisi in Ponto.
S. Theodosia, Martyr Amisi in Ponto.
S. Derphuta, Martyr.
Soror huius, Martyr.
S. Rhodianus Martyr apud Græcos.
S. Aquila Præses, Martyr apud Græcos.
S. Lolio Martyr apud Græcos.
S. Gratus Diaconus, Foroliuij in Italia.
S. Marcellus Subdiaconus, Foroliuij in Italia.
S. Vrbicius Episcopus Metensis ad Mosellam.
S. Martinus Dumiensis, Archiepiscopus Bracarensis.
S. Thomas Patriarcha Constantinopolitanus.
S. Cuthbertus Episcopus Lindisfarnensis in Anglia.
S. Herebertus Presbyter, anachoreta in Anglia.
S. Vulfrannus Archiepiscopus Senonensis, Fontanellæ & Abbauillæ in Gallia.
S. Nicetas Confessor, Episcopus Apolloniadis.
S. Ioannes, Martyr, monachus in Laura S. Sabæ prope Hierosolymam.
S. Sergius, Martyr, monachus in Laura S. Sabæ prope Hierosolymam.
S. Patricius, Martyr, monachus in Laura S. Sabæ prope Hierosolymam.
S. Cosmas, Martyr, monachus in Laura S. Sabæ prope Hierosolymam.
S. Anastasius, Martyr, monachus in Laura S. Sabæ prope Hierosolymam.
S. Theoctistus, & alij XIV, Martyres, monachi in Laura S. Sabæ prope Hierosolymam.
B. Ambrosius Sansedonius Ordinis Prædicatorum Senis in Italia.
B. Mauritius Hungarus Ordinis Prædicatorum, Iauarini in Hungaria.

PRÆTERMISSI, ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Natalis sanctorum Martyrum Cyriaci, Primi, Theogenis & S. Vitalis memoratur in antiquo MS. Martyrol. Casinensi, charactere Longobardico exarato. Horum tres primos, licet pro Cyriaco etiam Cyrinus & Cyricus legatur, retulimus III Ianuarij.
Quo etiam modo arbitramur S. Vitalem ad alium aliquem diem pertinere, cum plurimi singulis mensibus referantur.
S. Hadeloga Virgo dicitur in eius encomio obijsse XIII Kalendas Aprilis. Dedimus illud & aliam Vitam eius II Februarij.
S. Gerlandi Episcopi Agrigentini translatio facta est hoc die anno 1159, & inscripta Martyrol. Siculo Caetani & Catalogo Ferrarij. De ea egimus ad Vitam XXV Feb.
S. Gerasimi memoria recolitur hoc die in magnis Menæis Grecorum & apud Maximum Cytheræum, at maiori solennitate celebrant eum Græci IV Martij, Latini vero, quando & nos Vitam dedimus V Martij.
Gregorij, Commodi, Fisciani, Pomeri, Policroni, Parmeni, Chrisothei, Helij, vt Martyrum memoria est inscripta Martyrol. antiquo Tamlactensi in Hibernia: quorum alibi forsan in alijs fastis mentio. Addebantur alij varij, de quibus egimus XIX Martij.
Theodorus Martyr Cappadociæ, inscriptus MS. Martyrol. Treuirensi S. Martini. Est is Presbyter Cæsareæ interemptus, de quo egimus XIX Martij.
Rixæ alijs Richezæ, Reginæ Hungariæ, neptis S. Annonis Episcopi obitus Coloniæ ad Gradus: cuius non canonizatæ corpus patet in magnis festis Molanus in Auctario Vsuardi, absque titulo Beatæ. Nihil de eo legitur apud Greuenum & in Martyrologio Coloniæ 1490 excuso, neque apud Canisium in Martyrologio Germanico licet eum alleget Ferrarius. De ea inter Prætermissos egimus XIX Martij.
Lactinus Episcopus & Confessor in Hibernia. Ita MS. Florarium, agunt de eodem Dempsterus & Ferrarius. Vitam dedimus XIX Martij.
Cormanus siue Cornanus, primus Apostolus Nordanimbrorum, vt Sanctus memoratur a Dauide Camerario in Menologio, citato ad marginem Hectore Boëthio, qui lib. 9 Hist. Scotiæ eum contemnit, quasi superbo verborum strepitu ingessisset sublimia Dei arcana ac curiosa, ad multæ lectionis ostentationem potius, quam ad Christi oues erudiendas.
Ædanus de Cluain-moelain, Conarius filius Corræ, Cathchanus de Rath-dertaighe, Elimia seu Felimia, Muccinus, nec ipsi qui sint, nec quibus colantur locis scire possumus: tantum in Tamlactensi & Mariano eos hoc die inter Sanctos relatos reperimus. Tacet quoque de ijs Colganus hoc loco: primi tamen meminit 31 Ianuarij, vbi de pluribus Ædanis: secundi in Notis ad Tripartitam Vitam S. Patricij lib. 2. num. 115. Postremus in solo Tamlactensi est: penultimæ Marianus dumtæxat meminit.
Benignus Diaconus Abbas Fontanellensis & Flauicensis decessit XIII Kalend. Aprilis. Ita Chronicon Fontanellense, in quo gesta eius describuntur, absque vllo titulo Beati aut Sancti, neque vlla eius in Fastis Ecclesiasticis vel monasticis memoria reperitur. Solum Chartulario Magno seu Kalendario Fontanellensi nomen est inscriptum, & circum ambitum chori cum aliquot alijs, tamquam eximia pietate viris, vidimus eum in ecclesia Fontanellensi, & asseruerunt nobis venerandi monachi aliam illum aliosq; plures non habere venerationem. Interim Sanctum appellant Claudius Robertus & Sanmarthani in Gallia Christiana & Arturus du Monstier in Neustria pia, qui asserit mortuum anno DCCXXII aut sequente. Quod Lucæ in Italia editur a Francisco Maria Florentino Martyrologium S. Hieronymi, auctum videtur in monasterio Fontanellensi, cui sub finem adscriptum est: In Fontanella depositio Waframmi Episcopi & Benigni Abbatis. In apographo Blumiano eiusdem S. Hieronymi ista leguntur: In Fontanella monasterio depositio Sancti Vulframni Episcopi, & Benigni Abbatis. De S. Vulfranno hoc die agimus.
Claudius Episcopus Altissiodorensis, Academiæ Parisiensis fundator, vt Sanctus inscriptus est hoc die Actis Sanctorum Hiberniæ a Colgano editis, & Menologio Scotorum Thomæ Dempsteri, qui de eodem lib. 3 Historiæ Ecclesiasticæ num. 303, multa pro more (vt ait Philippus Labbe de Scriptoribus Ecclesiasticis) indigesta effudit, duosque ex vno Claudios Clementes exhibet, ac priorem Sanctum καὶ τἄλλα ἀπροσδιόνυσα. Camerarius retulit eum V Martij, vbi inter Prætermissos alia examinauimus.
Bonaspemus Perusinus, Episcopus Fanensis electus, miraculis clarus an. MCCLI, ita legitur in claustro conuentus FF. Prædicatorum Perusij, sub imagine eius præposito B velut Beato, qualem & radij ostendunt: ideoq; a Iacobillo refertur inter Beatos Vmbriæ ad hunc diem, ab alijs ad XX Maij. Aliam nullam eius vt Beati memoriam istic inuenimus: imo ne nominatur quidem inter viros sanctitate insignes in indice, qui totius Ordinis auctoritate subiunctus est Romano Martyrologio, ad vsum istius Ordinis accommodato.
Vrbicius Episcopus Moguntinus inscriptus Catalogo Generali Ferrarij pro Episcopo Metensi, de quo agimus hoc die & errorem detegimus.
Eherhardus vir perquam illustris ex Comite Montensi porcorum pastor monasterij Morimundensis, ac postea monachus Cisterciensis, & Aldenbergensis monasterij in Montensi Ducatu XII millibus passuum Colonia distantis fundator, inscriptus est cum titulo Beati Menologio Cisterciensi Chrysostomi Henriquez, qui addit ex veteri MS. eius Vitam. Chrysostomum sequitur Bucelinus. At Gaspar Iongelinus in Fundatione Aldenbergensi absque vllo titulo Beati agit de eo, & mortuum tradit anno MCLII, & corpus dein ad sepulcra Ducum Iuliacensium & Montensium translatum fuisse: quam translationem hoc die refert Gelenius in Fastis Agrippinensibus, & Theodorus Rhaij in Animabus illustribus Iuliæ, Cliuiæ, Montium &c. & ambo Beatum appellant. Addit Gelenius ad cælestem patriam transiuisse XXII Iunij, sed voluit dicere quando eius meminit XXII Maij, quo die obijsseeum legitur in Epitaphio. Si aliquid certi de eius veneratione intelligamus, poterimus ad dictum diem eius Vitam dare.
Thomas monachus Villarij in Brabantia cum titulo Beati refertur a Chrysostomo Henriquez & Bucelino: inter Pios recensetur a Saussaio.
Antonius & Gerardus Minoritæ circa annum 1562 in Gallia a Caluinianis hæreticis interempti, Martyribus per Arturum a Monasterio adscribuntur hoc die: Beatis autem
Andreas de Plano in Thuscia, Ioannes-Andreas Reate in Vmbria, Laurentius Taurini an. 1619 defunctus, Maria Sanctia Virgo Tertiaria Lorcæ, Nympha Ord. Minimorum Panormi 1584, quo iure id fecerit, facile ex alijs similibus est iudicare.
Nicolaus Eremita Saxi in Heluetia memoratur a Ferrario in Catalogo generali, citato Martyrologio Canisij, in quo refertur die quo obijt XXI Martij.
S. Emmanuel gladio cæsus refertur in Menæis Græcorum, & additur distichon, quod iterum repetitur, quando cum alijs & longiori encomio colitur XXVI Martij.
Sabianus seu Fabianus, Pollio, & socij Martyres memorantur in MS. Florario & Martyrol. Coloniæ & Lubecæ olim excuso & apud Greuenum. Suspicamur esse Translationem reliquiarum aliquot Martyrum. Certe in eodem Florario legitur iterum, Romæ Sibiani & sociorum eius. At correctius in antiquo MS. Tornacensi ista leguntur: Romæ via Appia natalis Fabiani Episcopi Martyris. Quæ certo intelligenda sunt de S. Fabiano Papa, via Appia sepulto, vti ad eius Vitam diximus XX Ianuarij.
At Pollio Martyr in Hungaria colitur XXVIII April.
Alius Pollio cum Crispolo & Cyrillo socijs XXIX Maij.
Theodorus Episcopus Papiensis inscriptus est Kalendario antiqui Missalis Ambrosiani, & nonnullis alijs. Colitur a Papiensibus & Martyrol. Rom XX Maij.
S. Landelinus Abbas & fundator monasterij Crispiniensis & aliorum in Belgio, inscriptus est Martyrol. Anglicano VVitfordi. Dies eius natalis est XV Iunij.
S. Gudbertus seu Gundebertus Sacerdos in Germania memorantur in Martyroll. MSS. Romano Cardinalis Barberini, & Neapolitano Antonij Caraccioli. Videtur esse S. Gumpertus electus Episcopus Herbipolensis, qui a multis refertur XI Martij, ast colitur in Ecclesia Herbipolensi XV Iulij.
S. Mariæ Magdalenæ Translatio & hoc die, & cum pluribus alijs refertur in Auctario Greueni ad Vsuardum. De eo agendum XXII Iulij.
Landulphus Confessor memoratur in MS. Florario. Quis sit necdum assequimur, forsan est Landulphus alijs Laudulphus Episcopus Ebroicensis, qui colitur XIII Augusti.
S. Audoëni Episcopi Rotomagensis eleuatio inscripta est Martyrologio Gallicano Saussaij: de ea agendum erit XXIV Augusti.
SS. Gerici & Ebbonis Episcoporum commemoratio Senonis. Ita Saussaius in Supplemento, & ante ipsum auctor Florarij MS. Hermannus Greuen in auctario Vsuardi, Canisius, Ferrarius. Fuit Gericus successor S. Vulfranni, ad cuius Acta hoc die de illo agimus ex Chronico monasterij S. Petri-Viui, in quo dicitur Gericus auunculus B. Ebbonis eximij Confessoris, ac postmodum dicitur S. Ebbo obijsse anno DCCL. Cuius celebris cultus est. Gericus, si certius aliquid nanciscamur de eius veneratione, adiungi illi poterit XXVII Augusti.
Hugo Abbas Nucariæ in Sicilia memoratur cum titulo Beati in Menologio Cisterciensi Chrysostomi Henriquez, citato in Notis Octauio Caietano, quem accuratius legerunt Menardus & Ferrarius & cum eo referunt, quando veneratio examinabitur XVII Nouemb.
Ioseph Patriarcha filius Iacob. Ita MS. Florarium. At refertur a pluribus Latinis XI Decemb.
Ioseph Patriarcha filius Iacob. a Græcis XIX Decemb.

DE S. IOACHIMO PATRE B. VIRGINIS MARIÆ

PAVLLO ANTE CHRISTVM NATVM.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Ioachimus, pater Deiparæ Virginis (S.)

§ I S. Ioachimi memoria Græcis Latinisque fastis inscripta.

[1] QvamquamB. Petri Damiani censura, sermene 3 de Natiuitate B. Virginis, studium superfluæ curiositatis reprehendat in ijs, qui quod Euangelista narrare superfluum duxit, nimis inutiliter quærunt; inquirentes quis pater vel quæ mater Beatissimæ Mariæ fuerint: [Sanctorum Mariæ parentum nomina,] vtriusque tamen Ecclesiæ Patrum, Ioachimum & Annam celebrantium, concors credulitas facit, vt de nominibus non admodum anxie dubitemus, verane sint, an solum accepta ex quadam etymologiæ Hebraicæ congruentia, qua Ioachim præparatio Domini; Anna gratia interpretatur, vt est apud Fulbertum Carnotensem Episcopum, in sermone super Natalem Virginis, quem erutum ex MS. S. Victoris Franciscus Combefis vulgauit, Biblioth. Concionatoriæ tom. 8 fol. 119. Etenim vt dubiæ prorsus fidei sint omnia, quæ de vtroque vel Græci Patres ex spurio quodam de ortu Virginis libello, [ex traditione habentur.] Iacobo τῷ θεαδέλφῳ perperam adscripto, attigerunt, vel Seleucus impostor sub ipsius Euangelistæ Matthæi nomine est ementitus, nonnullam veri habentia speciem: quantulum tamen hoc est, si ipsa saltem parentum sanctißimæ Dei Genitricis nomina Ecclesiæ traditio conseruasse putetur, nec omnia dicantur auctores isti finxisse.

[2] Sub his certe nominibus eos celebrant Sanctorum Patrum encomia, [Cultus apud Græcos 9 Septembris,] & Ecclesiæ festiuis prosequuntur honoribus. Orientales quidem simul vtrumque solenni Officio die IX Septembris colunt; non tantum ex eo, quod Venetijs excusum cū Menæis est, S. Sabæ Typico, multis nouis Officijs æque ac ipsa Menæa aucto (vnde nihil vel parum admodum de festi antiquitate constare posset) sed etiam ex alijs antiquioribus, a quibus eiusmodi additamenta absunt; quale vnum ex Friderici Lindebrogij MS. codice habemus transcriptum, alterum in Silesia conseruari didicimus a nostro Theodoro Moreto: vtrobique autem τῶν ἁγίων θεοπατόρων Ιοακεὶμ καὶ Ἀννης iubetur dicto die fieri festum, & totus sacræ liturgiæ ordo in priori præscribitur: in excusis vero etiam Officij, quod amplum Menæa habent ad dictum diem, vbi post hunc versum ex Kalendario Metrico recitatum,

δ᾽ἐνάτῃ τοκέων Θεομήτορος εὗρε σύναξιν

Deiparæ nona genitorum quære synaxim.

hæc recitantur. [& 25 Iulij,] Hanc autem celebramus propter Natiuitatem sanctissimæ Dominæ nostræ Dei Matris: quia isti facti sunt conciliatores salutis, toti orbi partæ per castissimam filiam suam: alias enim ipsorum consummatio die XXV Iulij celebranda cognoscitur.

[3] Verum illius diei Officium solam S. Annæ dormitionem in titulo præfert, [quando principalius de S. Anna,] vti quæ diximus typica: & S. Ioachimi nomen inter sacra cantica, propter communem vtriusque honorem dumtaxat, videtur iungi vxori eo die mortuæ, ipsius autem ignorari mortualis dies. Nam nec is, qui apud Latinos nunc illius cultui destinatur XX Martij, alia ex caußa videtur electus, quam vt generi festo festum soceri coniungeretur. Itaque de Ioachimo parcius mense Iulio Græci, prolixius autem in Septembri, [ast in Sept. æqualiter de vtroque,] quando omnes diei noni Odæ ad vtrumque coniugem æqualiter diriguntur, vtrique gratulantes optatißimam prolem, quæ diuturnæ sterilitatis molestiam abstergens, parentum senium abunde solatur. Cuius quidem diei hymni, vt alij plerique notantur acrosticho

Τοὺς σοὺς γονεῖς, πάναγνε, μέλπω προφρόνως:

Canto parentes prouide, Virgo, tuos.

sed nusquam nomen adnotatur auctoris; vt prorsus credibile videatur non tantum antiquißimum in Oriente fuisse vsum virgineæ natiuitatis diem in honorem Sanctorum Mariæ progenitorum celebrandi: [Officio antiquissimo.] sed ipsos quoque Canones vel ab ipso S. Sabba, primo (vt in prolegomenis ad Marianam Græcorum pietatem probat Simon VVangnereckias noster) Menæorum collectore, vel a SS. Charitone, Euthymio, Theoctistoue, a quibus ipse accepit pleraque, fuisse compositos: cum ceteri post additi alicui certo auctori soleant adscribi, imo sæpe ipsum nomen post acrostichon exhibere, per initiales vltimarum stropharum litteras. Pertinent autem Sancti isti ad quartum Æræ Christianæ seculum.

[4] Non adeo antiqua est S. Ioachimi veneratio apud Latinos, quibus IX Septembris sub solo nomine Natiuitatis Marianæ festiuus est, [S. Ioachimi Latinis recentior veneratio,] etsi in sermonibus ad populum habendis non semper absque commemoratione commendationeque felicium parentum eius. Polius mox plenius citandus Breuiarium Romanum Parisijs excusum anno 1528 allegat, in quo dies obitus S. Ioachimi XV Kal. Octobris collocatur: Veneta autem anni 1522 editio, nulla facta obitus mentione in Kalendario ad eumdem diem solum monet, apud Minores ritu duplicis minoris Officium totum fieri de S. Ioachimo. [17 Septemb.] Quædam auctiora Vsuardi Martyrologia MSS. nomen eius ad IX Decembris habuerunt, vt exijs patet, [9 Decemb.] quæ inde accepta & Coloniæ impressa sunt annis 1490 & 1521, quorum secundum, sub nomine Hermanni Greuen Carthusiani sæpe a nobis citatum, ista habet: Ioachim Patriarchæ, [& 20 Martij:] patris gloriosæ Dei Genitricis Mariæ hic solennis seruatur memoria, vbi ipsam Coloniā Agrippinam intelligimus: quia ibi in SS. Machabæorum ecclesia conseruari creditur S. Ioachimi cranium, teste Ægidio Gelenio in fastis Agrippinensibus & Officium isto die fieri, asserit Iacobus Polius in historia SS. Ioachim & Annæ. In priore autem eiusdem Martyrologij editione solum hæc leguntur ad dictum diem IX Decembris: Eodem die memoria B. Ioachim Patriarchæ, patris gloriosæ Virginis Mariæ. At Molanus & Galesinius, & non tam illos, quam Romanæ Ecclesiæ institutionem secutus hac in parte Baronius, ad hunc XX Martij ipsum habent. Etenim in Romano Breuiario Venetijs excuso anno 1522 ad istum diem reperitur Officium totum proprium de Sancto sub hac rubrica: [cum Officio dupl. proprio,] Iulius Papa secundus instituit festum sanctissimi Patriarchæ Ioachim, patris gloriosæ Virginis Mariæ, & aui Domini nostri Iesu Christi, XX die Martij deinceps celebrari sub ritu maioris duplicis. Eadem ipsa verba teste Polio habentur in editione Parisiensi iam citata.

[5] Sedit Iulius iste ab anno DIII ad DXIII, & vsque ad DL idem Officium sic excusum in Breuiario Romano inueniri, [quod Pius V abrogauit.] testatur Bartholomæus Gauantus in rubricas Breuiarij sect. 7 cap. 5. Pium vero Quintum illud mutasse: dicere debuerat prorsus sustulisse: nam in Breuiario anni 1572 non modo Officium nullum, sed nec nomen quidem S. Ioachimi inuenias in Kalendario. Offenderant videlicent lectiones nouem, ijsque conformes hymni & antiphonæ ex apocryphis desumpta scriptis, de quibus iam pridem ante annos scilicet sexcentos Fulbertus Carnotensis in festo Virgineæ Natiuitatis: Hac itaque die peculiariter in Ecclesia recitandus videtur ille liber, qui de ortu eius & vita scriptus inueniebatur; si non iudicassent eum Patres inter apocrypha numerandum. At quoniam magnis ac sapientibus viris ita visum est: nos alia quædam, sed non aliena, legentes, Ecclesiasticum morem debitis officijs exequemur.

§ II S. Ioachimi patria & genus.

[6] Omißisijs, quæ iudicabantur apocrypha, pergit Fulbertus Carnotensis in laudem magnæ Virginis in lucem hanc venientis excurrere, [S. Ioachimus, Nazarethanusne] sed antequam ad posteriora natalibus encomia, patrataque in Basilio & Theophilo miracula veniat; Nata est, inquit, Beatissima Virgo Patre Nazareno, matre Bethleëmitica: hoc ipsum ex illo, quem apocryphum dixerat, libello assumens, ab alijs quoque Patribus quandoque dißimulatum potius, [an Bethlemita?] quam certo ex argumento assertum: etenim ex Euangelio, cum legitur ad edictum Augusti Cæsaris Ioseph e Nazareth profectum in Bethleem ciuitatem suam cum Maria desponsata sibi vxore prægnante, eo quod esset de domo & familia Dauid; intelligi videtur non tantum Iosephi, sed ipsius quoque Mariæ natales ad Bethleëmum fuisse referendos: non per matrem (hoc enim ad rem fecisset omnino nihil) sed per patrem, indidem oriundum: quem quidem aliquas istic habuisse posseßiones, imo non modice diuitem fuisse dicunt aliqui; sed fundamento non aliunde accepto quam ex reiecto, vt vidimus, ab Ecclesia sanctisque Patribus libello, nescio quæ de Ioachimi ad Probaticam piscinam Hierosolymis domo (quam potius conductum diuersorium fuisse credimus) hortisque in Nazarena vicinia amplis & pecorum copia comminiscente, [An opulentus?] a quibus nobis ducimus abstinendum: maxime postquam supra ostendimus Iosephum pauperem fabrum, pauperrimæ casulæ, qualis adhuc Laureti visitur, cum coniuge incolam, Ioachimi fratrem fuisse germanum, Mariæ patruum.

[7] Quod si per coniecturam agendum esset, quærendumque vnde Virgini ac Virginis sponso, ciuitatem suam Bethleemum agnoscentibus, [Vnde ei Nazarethi domus,] domicilium obtigerit Nazarethi; cum verisimilitudine maiori crederemus dici posse, natos in familia nobili, sed re tenui Ioachimum atque Iosephum, amißis etiam, si qui ipsis in Iuda ex paterna hæreditate obuenerant fundis, tolerandæ leuius verecundiæ caussa in Galilæam seceßisse, vbi frabrili opificio vitam Iosephus cœperit tolerare, Ioachimus autem exiguo, quod forte superfuit peculio nonnullas oues compararit, quæ res ei non plane infeliciter cesserit; sic vt & casulam, quam diximus sibi potuerit comparare Nazarethi, & vxorem ex sua aut alia quacum que, & verosimilius ex Leuitica tribu, per omnes Israeliticæ terræ vrbes sparsa, inuenire; Annam scilicet, cuius genus Sacerdotale fuisse, sicut neptis eius Elisabethæ, fuit eo est congruentius, [& vxor Anna?] vt nasciturus ex illius filia Meßias Rex & Sacerdos in æternum, hac saltem parte (quoniam proprie filius esse Dauid debebat) Sacerdotes posset maiores habere: huic autem plures sorores ac fratres fuisse, malumus credere, quam Heli, duorum quos diximus fratrum Ioseph ac Ioachim parenti, plures liberos concedere, ex quibus nati fuerint, qui in Euangelio dicuntur fratres Domini & sorores Matris eius. Hi enim si Heli, præter nominatos duos, fuissent aliqui, saltem masculi, & ex his filij; non subsisteret illa absoluta matrimonij inter Mariam atque Iosephum ineundi neceßitas: [Per hanc plures Christo consanguinei fuere.] quæ tantam Euangelio alias obscurißimo claritatem adfert, quantam vidimus vbi de S. Iosepho § 2: quandoquidem alteri æque propinquo, iuniori scilicet fratri aut alicui ex quocumque germano fratre nepoti, cedere virginem potuisset: facilem habiturus excusationem a nuptijs tunc demum contrahendis, cum grandior ætas cœlibis vitæ ducendæ propositum confirmarat.

[8] [In genalogia præteritus Ioachimus,] Dedimus etiam rationem cur Matthæus, genealogiam Christi secundum legem & factam Patribus promißionem ordinans, non Ioachimum sed fratrem eius Iosephum, Iacobi, potiorem Sorobabelidarum ramum terminantis, filiū faciat, legalem videlicet; & cur Lucas, volens Gentilibus eiusdem Christi secundum carnem genealogiam expandere, satis habuerit putatij dumtaxat patris proauos texere: quod ijdem scilicet omnes etiam Mariæ proaui essent, quam vulgo constaret patruo suo ex Mosaicæ legis præscripto nupsisse. Neque enim placere potest, quod volunt aliqui eumdem esse Ioachimum & Heli, eiusque filium ideo dici a Luca Iosephum, quod vel adoptionis priuilegio, [an idem qui Heli?] vel affinitatis iure gener in soceri familiam transiuisset. Nam neque liberæ adoptionis, quacumque ex gente aut familia, qualis inter Romanos viguit, exempla in Scripturis aut licentiam in Lege reperimus, neque dicere audemus omnino neutrum Euangelistarum carnalem Christi genealogiam texuisse: non Matthæum, sæpius ab ea deficientem, vt est ostensum; non etiam Lucam, quia is in contrario nobis sensu statim ab ipso limine exerraret, generum substituens loco filij.

[9] [An Pantheris filius?] Sancti Ioannis Damasceni singularem de Ioachimi genealogia eiusque cum Iosepho consanguinitate sententiam non attigimus, quia huic festo applicata in postrema Officij recognitione, & ex supra dictis de Iosepho satis poterat intelligi refutata: nam quod attinet ad patrem Ioachimi Barpantherem, auum Pantherem filium Leui, ex quo natus etiam Melchi sit carnalis Iosephi auus, id non tam eo displicet, quod generationum commutet Ordinem, cum Lucas Leui faciat filium Melchi non contra; quam quod ex eo consequens sit Christi genealogiam secundum carnem ab Euangelistarum nullo scriptam, eique carnalem Iosephi genealogiam substituat, nihilo plus facientem ad Christum (si patrem hic auumque habuit ex quo Christus carnaliter non proceßit) quam vitrici genealogia faciat ad priuignum. Quare Poßino assentimur, [id forte cognomen familiæ fuit:] qui ex eo quod Epiphanius dicat Christomachos aliquos iactare solitos, Christum non Dei, sed viri alicuius, nomine Pantheræ, filium fuisse; colligit, cognomentum illud fuisse familiæ, quod ad Iosephum ac Ioachimum communiter a patre auoque fluxerit: sic vt proauus Leui non genuerit Mathat, qui Damasceno perperam Melchi est, & Pantherem; sed Mathat cognomento Pantherem, cuius filius ideo similiter cognominatus sit Panther seu Pantheras; ab alijs vero istis, vt a patre distinguerent, Barpanther, id est, Pantheris filius nominatus.

[10] Si tamen Panther & Barpanther diuersi dicendi essent a Mathat & Heli, [an Heli & Iacob vterini Fratres?] dicere mallemus hos duos fuisse legales Ioachimi & Iosephi progenitores; quatenus eorum pater carnalis Heli eos suscepisse potuit ex patruelis sui Barpantheris absque liberis mortui vxore vidua. Nec enim refert, quod ita Iosepho plures patres legales daremus diuerso respectu: Pantherem, quatenus fuit in eius nomen natus cum Ioachimo hæres; ipsum Ioachimum, quatenus filia eius vnica ex lege ducta, ipsius adibat hæreditatem, ac denique Iacobum ratione benedictionum auitarum & ius ad Dauidicum regnum Iosepho per eius mortem aduenientium, [aut eo nomine pater aliquis Ioachimo legalis.] vt repræsentanti vnum ex ipsius Iacobi proauis, per quem proximioris cognationis iure Iacobi hæres fiebat Iosephus iuxta illud Iuris-consultorum, hæres hæredis mei meus hæres est. Hic autem potius debuit a Matthæo, quam vel Ioachimus vel Panther aut Barpanther, nominari: quia hi nihil ad intentum eius faciebant, iste plurimum. Quod denique attinet ad mulierem, quam in Damasceni sententia prius vxorem habuerit Mathan Salomonides, ex qua Iacobum sustulerit Iosephi patrem, quamque viro orbatam postea duxerit Nathanides Melchi siue Mathat, & filium ex ea sustulerit Heli; cuius absque liberis functi vxorem ex lege debuerit Iacobus ducere, μητράδελφος Heli; atque ita Ioseph legaliter ex Heli, carnaliter ex Iacobo proceßisse: hæc inquam, etiamsi alia caussa non adesset, vel ideo nemini probari poterunt, quia natos ex eadem matre quantumuis diuersis Patribus cogunt sub legem, latam ad vitandam hæreditatum confusionem, ideoque solos ex eodem patre fratres eorumque posteros obstringentem; & ita portam, quam clausam volebat Lex rebus omnibus miscendis, reclusam prorsus partentemq; fingunt.

§ III S. Ioachimi elogium, sepulcrum, reliquiæ.

[11] Si tanti alicui est videre, quid Orientalis Ecclesia ex suppositis D. Iacobo scriptis accepisse videatur; legat Leonis Imperatoris & Sapientißimi Iacobi apud Combefisium, [Officium a Gregorio XV restitutum.] in Bibliothecæ Concionatoriæ tom. 8 egregias in natalem Virginis orationes, recens ex MSS. erutas: nos ijs, quæ tam incerto nituntur fundamento, prætermißis, postquam Gregorij XV beneficio restitutum habemus anno MDCXX honorem festi ritu duplicis celebrandi, & Officium anno deinde sequente a sacra Rituum Congregatione approbatum; malumus ex Andrea Cretensi Hierosolymorum Archiepiscopo de eodem argumento excerpere particulam, ad Sanctorum Virginis parentum virtutes præcipuas citra temerariæ assertionis periculum exponendas, haud sane inidoneam.

[12] Ioachim vir mitis modestusque ac diuinis innutritus legibus, [Ioachimi & Annæ encomium ex Andrea Cretensi,] cum sobrie vixisset, Deoque constans adhæreret, ac sic perseueraret, orbus filijs consenuerat: cum natura quidem vegeta esset, nec eius tamen vigori gratiæ munus responderet. Sed & Anna Dei amans; sobria quidem ac casta, sed sterilis; viri amans, sed liberis carens; ac cum legis diuinæ honorem vnum meditaretur, stimulantibus vndique sterilitatis aculeis, vt par est affici eos quibus nulla est suscepta proles, moleste ferebat, tristabatur, dolebat, non se ferens orbam liberis. Cum sic autem Ioachim ac Anna tristitia tenerentur, quod deesset proles, generis futura hæres, hactenus quidem haud omnino spei scintillam extinxere; ambo autem prolem concedi ad suscitandum eis semen orabant … nec prius remiserunt contentionem, quam voti compotes facti essent. Et vero euaserunt illius compotes: non enim spei donum, doni ipse dator dimisit inane: sic enim quærulis vocibus obsecrantibus ac Deo supplicantibus, adfuit cito, quæ non tardat, virtus; illique quibus ederet fructum, huic quibus prolem pareret, vires adiecit … iamque ex infœcundis arentibusque, tamquam ex humore vegetis arboribus, generosus nobis fructus, Virgo hæc immaculatissima, germinauit… Quod autem ex sterili matre prodijsset, ex cuius vulua prodijt immortalitatis spica, eam parentes in templum adductam Deo obtulerunt: anno ætatis eius tertio, vt communis Ecclesiæ traditio habet: ex qua etiam libet suspicari acceptum, quod ait Cedrenus, Virgini vndecenni mortuos esse parentes: Ioachimum quidem anno vitæ octogesimo, Annam vero vno minus. Diuturna sterilitas a Patribus exaggerata satis id verosimile facit, potius quam Cedreni narratio, tota ex apocryphis, vt apparet, accepta.

[13] Maiorum sepulcris in Bethleem illatum fuisse Ioachimum facile persuaderemur, si eum tā spectabilē fecissent fortunæ bona quam sanguinis dignitas merebatur: [qui Nazarethi coniugio iuncti,] sed vt hæc obscura latuit inter pauperculæ conditionis tenebras: ita difficulter inducimur, vt credamus alibi esse sepultum, quam vbi spiritum beatum emisit, & habuerat domicilium. Nazarethi autem habuisse ex eo colligimus, quod Nazarethani iactarint apud se esse Fratres & Sorores Domini; hinc enim fit probabile vel vtrumque vel alterutrum Mariæ parentem eius loci fuisse indigenam. Sed est hoc probabile tantum: cur enim vt Zacharias Elisabetham, S. Annæ vel neptem vel cognatum, deduxit ad Montana Iudeæ, sic Bethleemum aut etiam Hierosolymas Annam, in Galilæa sibi desponsam, non deduxerit ex aliqua caußa Ioachimus? Iosepho fratre Nazarethi in propria vel conducta ædicula remanente, [relicto istic Iosepho, forte redierunt in Iudæam.] & artem suam exercente: qui propterea desponsam sibi Hierosolymis Virginem secum e templo eodem transtulerit; vt non tam natalibus quam diuturna habitatione Galilæis adnumerata Maria fuerit, & per Mariam Christus. Certe ita credibilius fieret, quod Hierosolymitanæ Ecclesiæ habet traditio de nata apud se ibidem B. Virgine in domo seu diuersorio paterno: Ibi enim, inquit in suo ad Terram sanctam Hodœporico Baldenzel apud nostrum Pozam seculi XIII Scriptor, [vbi nata dicitur Maria,] Ecclesia B. Annæ, auiæ Christi, satis pulchra est, contigua probaticæ piscinæ, vbi Beata Virgo nata fuisse dicitur. Ita etiam minus haberet difficultatis, quod de oblatione & educatione Virginis in templo Ecclesia vniuersa recipit, & annua colit festiuitate: post quam etiā multo credibilius est ibidē sanctos parentes remanere voluisse ne a carißima filia recederent longius.

[14] Huc facit Romani Breuiarij ex supra citata Parisina editione octaua Lectio, [& Ioachim simul cum Anna sepulti] cuius hæc verba profert Polius in exegetico S. Annæ: Sacer igitur Ioachim prole sacratissima adornatus, tandem bonis refertus operibus, terrenum linquens corpusculum, XVI Kalend. Octobris (in historia rectius XV) Sanctam Deo dedit animam. Corpus eius Hierosolymis ab Anna honorifice sepelitur, cum quo postea in peculiaris amoris indicium Anna pie condiri delegit: vti tumba amborum saxea olim demonstrata est, nam in eorumdem gloriosa memoria ad hæc vsque fere tempora, non longe a claustro templi Salomonis, sita fuit ecclesia. [in domum, quam habitarant, translati,] Tempore vero Constantini Helena mater eius Hierosolymam deueniens post Dominicæ Crucis inuentionem, corpus Annæ etiam Constantinopolim tulisse scribitur: corpus autem coniugis Hierosolymis reliquisse, vbi mira veneratione colitur.

[15] Hæc ibi. Non tamen Hierosolymis primum, sed in valle Iosaphat prope hortum Gethsemani sepultos fuisse sanctißimos coniuges, & Virginis sponsum Iosephum ac deinde ipsam Deiparam Genitricem habemus ex Adrichomio, & clarius ex Francisco Quaresmio Elucidarij Terræ sanctæ tomo 2 lib. 4 cap. 2, quod est de ecclesia circa B. Mariæ Virginis sepulcrum ædificata: A dextra parte ingredientibus, [postquam aliquamdiu in valle Iosaphat requieuissent.] id est, Orientali plaga & medio fere scalæ graduum 50, per quam ad sepulcrum Virginis descenditur, est sacellum in quo sunt duo mauosolæa in formam altaris constructa: in quorum altero, quod respicit aquilonem aliquando corpus S. Annæ matris Dei Genitricis tumulatum fuit, in altero vero ad Orientem corpus S. Ioachim patris eiusdem Virginis. Ex altera parte e regione huius sacelli, alterum est D. Ioseph sponso. Virginis Mariæ dicatum, vbi eiusdem est sepulcrum in similem altaris formam. Priuata sunt ista Mausolæa sacris pignoribus; illa tamen venerantur fideles sacrificijs & orationibus, præsertim in illorum solennitatibus: quod fama sit illorum Sanctorum sacra corpora in ijs fuisse tumulata, ipsorumque reliquijs sanctificata.

[16] [Reliquiæ S. Ioachim Bononiæ,] Existimat Quaresmius templum istud non ab Helena Constantini matre, sed tempore Episcopi Iuuenalis vel paullo ante principio seculi V, inuento Virginis sepulcro, primū fuisse a fidelibus erectum: itaque cum iam prius ecclesia esset in honorem S. Annæ Hierosolymis dedicata, requisita & ex valle Iosaphat huc translata fuisse sanctorum coniugum ossa existimat Polius: quæ deinde Helena separarit. Et de reliquijs quidem S. Annæ alias: de Ioachimi autem sanctißimi lipsanis opinio est, partes quasdam alio translatas fuisse: nam & Bononiæ reperiri aliquas ad S. Paulum de obseruantia, præter varia altaria atque imagines Sancti ibidem celebres, [& Coloniæ ad SS. Mahabæos] affirmat Antonius Pauli Masini: & cranium Coloniæ in templo Machabæorum asseruaritestatur Gelenius. Inquisiuimus an scriptorum monumentorum aliquid de eo istic reperiretur, & quo in statu ipsum ibi esset: scriptorum hactenus nihil repertum, ad posteriorem quæstionis partem D. Gerardus Busch sacræ Theologiæ Licentiatus & ad SS. Machabeos Confessarius, XIV Nouemb. anni MDCLXV in hæc verba respondit: Cranium S. Ioachimi instar humani capitis in ecclesia SS. Machabæorum (sicut ipse vidi & quisque videre potest) asseruatur perquam honorifice, [cranium.] argento inclusum & pretiosis lapillis circumdatum (corollam ex margaritis subalbidis appellat P. Iacobus Kritzradt noster, XXV prædicti nouembris illud ipsum veneratus vt scribit) Fuscitur tribus argenteis pedibus affabre factis, ipsumque per argenteam capitis effigiem superne apertam offertur conspiciendum. Inferne in circulo deaurato hæc inscriptio aureis litteris inuenitur: CAPVT S. IOACHIMI. Ante annos minimum ducentos factam hanc hierothecam ex vetusta litterarum forma, qualis esse solet antiquorum Missalium, idem Iacobus Kritzradt iudicabat: testatus vna cum P. Martino Sibenio suauem se ex eodem odorem percepisse.

[17] His ita digestis addatur coronidis loco, ex antiquo Romano Breuiario descriptus a Polio hymnus, [Inuocatio Sancti] deuotam S. Ioachimi inuocationem continens, sub hac verborum forma.

O pater summæ, Ioachim, puellæ,
Quæ Deum clauso genuit pudore,
Promoue nostras Domino querelas,
      Castaque vota.
Scis quot hic sæuis agitemur vndis, [ex vet. Breu. Romano.]
Triste quos mundi mare defatigat;
Scis quot adnectet sathanas caroue
      Prælia nobis.
Iam sacris iunctus superum cateruis,
Imo præcedens, potes omne, si vis:
Nil nepos Iesus merito negabit,
      Nil tibi nata.
Fac tuo nobis veniam precatu
Donet & pacem Deitas beata;
Vt simul iuncti resonemus illi
      Dulciter hymnos.

DE SANCTIS MARTYRIBVS PHOTINA, IOSEPHO ET VICTORE FILIIS; SEBASTIANO DVCE, ANATOLIO, PHOTIO SEV PHOTOO, PHOTIDE, PARASCEVE, CYRIACA, SORORIBVS PHOTINÆ.

SVB TRAIANO.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Photina, Martyr (S.)
Iosephus, filius, Martyr (S.)
Victor, filius, Martyr (S.)
Sebastianus Dux, Martyr (S.)
Anatolius, Martyr (S.)
Photius seu Photoo, Martyr (S.)
Photis, Martyr (S.)
Parasceue, Martyr (S.)
Cyriaca, Martyr (S.)

[1] Variade hisce Sanctis apud Græcos leguntur, quorum multa difficilia sunt ad fidem paßim conciliandam: ex his selecta sunt, quæ ad diem XX Martij inserta Martyrologio Romano his verbis referuntur: Eodem die Sanctorum Photinæ Samaritanæ, Ioseph & Victoris filiorum, itemque Sebastiani Ducis, [Cultus sacer in Martyrol. Roman.] Anatolij, Photij, Photidis, Parasceues & Cyriacæ germanarum, qui omnes Christum confessi, martyrium sunt assecuti. De Photina annotat Baronius, agere de ea item Græcos in Menologio, ferreque eamdem fuisse mulierem Samaritanam, de qua Ioannis Euangelium. cap. 4. Item de eadem agi in veteri Martyrol. Casinensi, [Casinensi,] eamdemque fuisse affirmari. Verba Menologij a Sirleto translati sunt ista: Eodem die certamen sanctæ Martyris Photinæ Samaritanæ (cum qua Christus Dominus in puteo locutus est) & Ioseph & Victoris filiorum, [Menologio Græco Sirleti,] nec non Sebastiani Ducis, Anatolij, Photij, Photidis, Parasceues & Cyriacæ germanarum sororum: qui omnes Christi fidem confessi, martyrij palmam consecuti sunt.

[2] Aliud est MS. Menologium Græcorum iussu Basilij Iunioris Imperatoris Constantinopolitani ante annum DCCCCLXXXIV conscriptum, [Basilij Imp.] in quo ista habentur: Et certamen S. Photinæ Samaritanæ & sociorum. S. Photina Samaritana, quam Dominus super puteum allocutus est, erat temporibus Neronis. Hæc post martyrium sanctorum Apostolorum Petri & Pauli erat cum filio suo Iose in vrbe Africæ Carthagine Christum prædicans. At filius eius Victor cum contra Auares viriliter certasset, factus est militiæ Præfectus, accepitque mandatum omnes Christianos in Galilæa occidendi. Cum vero illos non occideret, sed potius doceret omnes quæ ad legem Christianam pertinerent, & Sebastiano persuaderet in Christum credere, comprehensus est, & vinctus cum alijs abductus, & præsens Imperatori exhibitus. Hic aliquorum oculos effodit, alios carceri inclusit, alios vero in ligno suspendit: aliquorum aut pellem detraxit, aut virilia amputauit: Photidem duabus arboribus inclinatis alligauit, easque dissoluens ipsam per medium dilacerauit. Reliqui demum capite plexi sunt: at Photina in carcere finem viuendi fecit.

[3] Aliud horum Martyrum elogium est in MS. Synaxario Græco collegij Claromontani Societatis IESV Parisijs, [& in MS. Synaxario.] quod alijs encomijs e Menologijs datis placet addere. Ita ergo habet: Eodem die certamen S. Photinæ Samaritidis (cum qua Dominus locutus est ad puteum) & sociorum, Iose & Victoris filiorum eius, Sebastiani Ducis & Anatolij, & germanarum eius sororum Photoo, Photidis, Parasceues & Cyriacæ. Hæc erat temporibus Neronis, ac post martyrium SS. Petri & Pauli, cum filio suo Iose Carthagine Africæ vrbe Christum prædicabat. At filius eius Victor cum contra Auares viriliter certasset, factus est militiæ Præfectus, accepitque mandatum omnes in Gallia Christianos occidendi. Cum vero illos non occideret, sed doceret potius accedere ad Christum, & sic multos ad fidem adduceret, atque inter hos Ducem etiam Sebastianum procuraret fidem Christi amplecti; comprehensus est & vinctus cum reliquis abductus, & præsens Imperatori exhibitus. Hic illos diuersis tormentis afflixit, aliquorum extraxit oculos, alios carceri serpentibus venenosis pleno inclusit: quibus Christus Dominus cum SS. Petro & Paulo apparuit & multum eos confortauit. Hos post triennium eductos suspendit a capite super lignum & adussit: dein lictores omnibus pellem detraxere, & viris amputarunt pudenda canibusque proiecerunt. Sanctam vero Photidem cum excoriassent, duabus arboribus inclinatis alligarunt: quibus dein dimissis eam in duas partes dilacerarunt: reliqui vero omnes gladio sunt interfecti. At S. Photina, cum longo tempore in carcere permansisset, actis Deo gratijs, in pace obdormiuit,

[4] Hæc ibi, quæ nobis multo probabiliora videntur, præ ijs, quæ in Menæis Græcorum & in Martyrologio Tamaij Salazar reperiuntur, [S. Photius aliis Photoo fæmina est.] vti mox dicemus. Vna interim controuersia excritur de Photio viro, qui in Menologio Sirleti & inde in Martyrologio Romano celebratur, pro quo S. Photinæ soror φωτοὼ in relato Synaxario, aut φωτὼ in Menæis & Tamaij, narratione appellatur. Altera est controuersia de præfectura militiæ a Nerone commißa S. Victori. Strenuum is militem egerat contra Auares, quos Scythiæ populos fuisse indicatur apud Tamaium. Certe vltra Danubium vixisse Auares legitur apud Theophanem in Chronographia pag. 81. his verbis: Erant ea tempestate Gothi, gentesque quamplurimæ & copiosæ trans Danubium in Hyperboreis regionibus habitantes, inter quas præcipuæ quatuor omnino sunt, [contra Auares S. Victor pugnauit:] Gothi, Wisegothi, Gepedes & Wandali … Isti Arcadio & Honorio imperantibus, traiecto Danubio in Romanæ potestatis solo fixerant sedem. Gepedes quidem ex quibus demum Longobardi & Auares diuisi sunt, loca ad Singidonem & Sirmium posita, occupauerunt. Post victoriam ab his obtentam, S. Victorem constitutum esse militiæ Præfectum in Galilæa, [præfectus militiæ in Galilæa,] clare indicatur in Menologio Basilij Imperatoris: quam prouinciam tunc rebellem missus a Nerone Vespasianus penitus subegit. At pro Galilæa substituitur per quamdam litterarum contractionem in citato Synaxario Græco in Gallia. Magis dissentunt Menæa, in quibus repetitis vicibus legitur Italia Ὑπὸ τοῦ βασιλέως ἐν Ἰταλία ςρατηλάτης πέμπεται. Ab Imperatore Præfectus militiæ in Italiam mittitur: dein Βικτωρ ςρατηλάτης Ἰταλίας καὶ Σεβαςιανὸς τῆς πόλέως Δοὺξ κηρύτησι τὸ κύρυγμα Πέτρου, [an recte aliis Italia,] quia Victor Præfectus militum Italiæ, & Sebastianus Dux Vrbis prædicant prædicationem Petri Apostoli. Postea dicitur Nero mifisse milites per Italiam (Græce ἐν Ἰταλία aut sicut Maximus Cytheræus excudit, εἰς τὴν Ἰταλίαν) vt eos caperent: quo facto dixerunt satellites Imperatori, eos aduenisse ἀπο τῆς Ιταλίας, ab Italia. Quæ eadem vbique apud Cytheræum leguntur, & quidem ad XXVI Februarij, quo horum Martyrum memoria istis Menæis inscripta est.

[5] Hanc eamdem historiam, quæ in Menæis legitur, nonnullis hinc inde mutatis, accepit Constantinopoli a Ieremia huius vrbis Patriarcha, [aut Italica,] Orator Rudolphi Imperatoris anno MDLXXX, atque Imperatoriæ domus Præfecto Adamo de Dietrichstain misit: qui eam ex Græca Latinam factam, Ioanni de Borgia, Gandiæ Ducis germano, Philippi II apud Imperatorem Legato, donauit: a quo eam acceptam Melchior de Castro insermonem Hispanum transtulit, & vna cum historia Deiparæ Virginis Mariæ eiusque excellentijs edidit Compluti anno MDCVII. Ast ipsam Latinam historiam inseruit Martyrologio Hispanico ad hunc XX Martij Tamaius Salazar: in qua dicitur S. Victor ab Imperatore destinatus militiæ Præfectus ad vrbem Italicam: quæ in Hispanico absque vrbis mentione leguntur. Dein cap. 2 dicitur iterum Victor vrbis Italicensis Præfectus, & Sebastianus eiusdem vrbis Dux, vbi iterum prima vrbis appellatio reticetur in Hispanico. Decreuit dein Imperator, Præfectum, Ducem & omnes Italicæ vrbis accolas Romam perferri. Vbi in Hispanico legitur Imperator misisse milites Italicam. Indicant postea milites Imperatori. quomodo Sebastianus Dux Italicæ & Victor eius Præfectus iam in custodia erāt, qui in Hispanico dicuntur venisse de Italica. En quatuor loca, in quibus Menæa habent Italiam, Castro in Translatione Hispanica Italicam. Tamaius tertio habet vrbem Italicam, vti & sub finem capitis primi, vbi vrbis Italicæ municipes traduntur Christo nomina dedisse, in Menæis solum ὁι ὂχλοι & in Hispanico recte aliqui e populo dicuntur, nulla facta Italiæ aut Italicæ mentione. Vnde colligimus Latinæ Tamaij relationi multa inferta esse, atque præ illa multo fideliorem esse interpretationem quam allegat Franciscus Biuarius in Commentario ad Dextri-Chronicon pag. 117, vbi Victor mittitur Italicam, & Dux exercitus Italicæ appellatur, & Italicenses Gentiles baptizantur.

[6] [eaque vrbe Bæticæ?] Contendit interim Biuarius, Italicam Bœticæ vrbem haud longe ab Hispali hic intelligi. Quæ vt certius fidem conciliarent, Aduersarijs, sub nomine Iuliani Petri anno MDCXXVIII editis, hæc inserta leguntur num. 188. Sebastianus, quem Victor conuertit, Italicæ in Bætica factus Christianus, post martyrium passus est cum alijs VIII Februarij. Et num. 391. Victor, cognomento Photinus, Dux Italicæ ciuitatis Hispanicæ Bæticæ, filius Samaritanæ dictæ Photinæ … prope Bracharam populos rebelles contra Claudium Cæsarem delebat: ibi adolescentem militem, nomine Victorem ad fidem conuertit, qui non multo post mortem eiusdem Victoris Photini adhuc Catechumenus pro fide Christi patitur XII mensis Aprilis. Hæc ibi. Verum cum Victor Catechumenus passus tradatur ab ipsis Hispanis in persecutione Diocletiani, ducentis & quadraginta annis post tempora Neronis, hæc ab imperito homine perperam coniuncta sunt. Forsan aliquibus excusandus, quod, expuncto Nerone, Cæsarem Claudium substituerit: & secundum eius nominis intellexerit, anno CCLXX peste extinctum: sed sic quælibet fingi possunt. Iterum in omnibus Actis dicitur contra Auares fortiter dimicasse Victor, quos prope Bracharam populos statuit Pseudo-Iulianus, forsan motus, quia ibidem Auarum Promontorium collocat Ptolemæus lib. 2 cap. 6. Sed Auares Scythiæ populos fuisse ipsa Acta habent apud Biuarium, Castrum & Tamaium: [SS. Victor & Sebastianus inscripti Martyrol. Hisp.] qui interim hoc SS. Victorem & Sebastianum elogio exornat in suo Martyrol. Hispan. Romæ sanctorum Martyrum, Victoris, vrbis Italicæ in Hispania Ducis & Sebastiani illius ciuitatis accolæ & militis: qui cum ex eadem vrbe, vbi Christo nomen dedere, Romam ferreis vinculis propter eius confessionem perducerentur, ibidem martyrio coronati, lauream agonis perceperunt æternam. Hæc Tamaius, ante quem Antonius de Quintanadueñas in libro de Sanctis vrbis & diœcesis Hispalensis, dictos Victorem & Sebastianum Italicæ vrbi adscripsit & a pag. 220 Acta martyrij late describit.

[7] Fundamentum totius assertionis desumitur ex Actis plane corruptis, [An corrupta Acta Græca?] & a Patriarcha schismatico Constantinopoli acceptis: præ quibus plane præualet Martyrologium Basilij Imperatoris, in quo præfectura S. Victori a Nerone dicitur commissa non in Italia, aut Italica, sed in Galilæa, vnde contracte in MS. Synaxario etiam vetusto in Gallia legitur. Statueramus Acta maiora edere ex Menæis Græcorum, verum omittenda duximus, dum singula examinamus; suspicantes illa a posterioribus Græcis intrusa esse in locum ordinarij compendij, quale est illud, quod ex dicto Basilij Menologio, aut certe ex Parisiensi Synaxario dedimus: potißimum quia reliquum Officium Ecclesiasticum in Odis & Cāticis celebrant Græci isto XXVI Februarij de S. Procopio Episcopo Gazensi, non de S. Photina & reliquis socijs. Si quid in illa historia, prout in Menæis habetur, placere posset, esset silentium, quod S. Photina non appelletur mulier, cum qua Christus ad puteum locutus est, imo ne quidem cognominetur Samaritana licet in disticho præfixo fiat. Et certe Euangelica Samaritana quinque viros habuerat, & ætatem iam tum aliquo modo adultam agebat: interim a Christi cum ea colloquio vsque ad martyrium SS. Petri & Pauli elapsi fuere anni sex & triginta, vt non videatur iam tum vetula, ad fidem Christi Carthaginensibus procul a patria annuntiandam, adeo apta fuisse. At, quomodo Imperator Nero, in Christianos imo & hos Martyres summe iratus vetulam, Photinam cum quinque suis sororibus (Ita Menæa referunt) iussit in aureum suum cubiculum abduci, septemq; aureas sellas cum mensa apponi, & filiam suam Domninam ad illas cū centum pedissequis ingredi & cum illis colloqui & versari: adferri etiam magnam vim auri, [an filia Traiani cum 100 pedissequis conuersa?] ornatum aureum, mundum muliebrem aureum. Quæ alijs circumstantijs adornantur apud Tamaium. In hoc conueniunt vtraque Acta, quod Domnina, cum suis pedissequis mox fuerit ad fidem Christi conuersa, a S. Photina baptizata, & Anthusa appellata. Excußimus variarum & Domninæ & Anthusæ Acta aut memoriam in fastis sacris, at nusquam huius filiæ Neronis vestigium reperimus. Ex ijs, quæ hic quinque Photinæ sorores habentur, solum tres in Menologio Sirleti, & Martyrol. Rom. statuuntur, [pro Anatolio etiam Anatolia legitur.] & quatuor, vt diximus, in MS. Synaxario, in quibus omnibus Anatolius est, qui in Menæis dicitur Ανατολὴ, apud Tamaium Anatolia: cuius memoria non honoratur in Menæis vllo disticho.

[8] Inter sacras reliquias, quas supra indicatus Ioannes Borgia a Rudolphi II Imperatore acceptas, [Reliquiæ S. Photinæ Vlysippono] transtulit anno MDLXXXVII Vlysipponem & donauit Domui professæ Societatis Iesu, fuerunt aliquæ S. Photinæ, & cum alijs in solenni proceßione circumlatæ in ferculis VI & VIII, vti indicauimus ad diem XXV Ianuarij inter Prætermissos & in alios dies reiectos. Venerandum etiam caput S. Photinæ adferuari Romæ apud S. Paulum a monachis Casinensibus tradunt Baronius ad Martyrol. Rom. & Octauus Pancirolus in Thesauro abscondito Vrbis regione II ecclesia 14. [& Romæ.] At Bononiæ cum aliqua veneratiene particulas putei, ad quem Christus cum Samaritana egit, [putei Bononiæ,] adseruari in ecclesijs S. Ioannis in monte & S. Isaiæ, obseruat ad hunc diem Masinus in Bononia perlustrata.

DE SANCTO ARCHIPPO COMMILITIONE S. PAVLI APOSTOLI

SECVLO I

[Commentarius]

Archippus, Commilito S. Pauli Apostoli (S.)

[1] Bedain genuino Martyrologio celebrat solum S. Cuthbertum Episcopum, cuius vitam stricta & soluta oratione scripsit infra a nobis illustratam. Bedæ adiunxit Florus ista verba: Archippi commilitonis Pauli Apostoli: [Inscriptus fastis sacris:] quæ eadem leguntur in MS. Martyrol. Leodiensi sub nomine Bedæ, & in MSS. plurimis Adonis, quæ Rosweidus in Appendicem reiecit. In MSS. Vaticano S. Petri & Vallicellano præponitur in Asia, quæ videntur ex Vsuardo desumpta, qui ita hunc diem auspicatur: XIII Kalendas Aprilis. In Asia natalis S. Archippi, commilitonis B. Pauli: cuius meminit idem Apostolus in epistola sua scribens Colossensibus. Quæ eadem in plurimis MSS. vti & apud Bellinum, Maurolycum, Felicium aliosque referuntur: & aliquanto abundantius leguntur in hodierno Martyrol. Romano. In Asia natalis S. Archippi commilitonis B. Pauli Apostoli, cuius ipse in epistola ad Philemonem & ad Colossenses meminit.

[2] Titulo commilitonis seu Græce συςρατιώτου, compellauit eum Paulus sub initium epistolæ ad Philemonem his verbis: [commilito S. Pauli:] Paulus vinctus Christi Iesu & Timotheus frater Philemoni dilecto & adiutori nostro & Appiæ sorori carissimæ & Archippo commilitoni nostro. Appellat S. Paulus Archippum commilitonem suum & S. Timothei, metaphora eleganti & analogia, proposito negotio suo valde accommoda: erant enim eidem militiæ Christianæ adscripti, & sub eisdem Christi vexillis militabant pro tuenda illius dignitate & gloria. Ad hanc militiam strenue peragendam adhortatur eumdem Archippum sub finem epistolæ suæ ad Colossenses his verbis: Dicite Archippo: Vide ministerium, quod accepisti in Domino, vt illud impleas. Vbi alij legunt: Attende ministerio tuo & perpende, vt ministerium, Græce διακονίαν, in diuinis rebus, ad honorem diuinum & salutem animarum diligenter exequaris, & omnes muneris partes expleas. Quod autem fuerit illud S. Archippi apud Colossenses ministerium, disceptatur. S. Ambrosius in hunc locum epistolæ scribens, Episcopum Colossensium statuit, [habitus ab aliis Episcopus,] Secuti alij, vt Notkerus in suo Martyrologio, Apud Colossos, inquit, Archippi Episcopi, commilitonis B. Pauli Apostoli. Quæ pluribus amplificat Galesinius: In Asia S. Archippi, qui Ecclesiæ Colossensis Episcopus, B. Pauli Apostoli discipulus, eiusdem testimonio clarus, prædicatione Euangelij sancte ac religiose perfunctus; martyrium subiens, migrauit ad Dominum. At contra in Martyrol. Germanico Canisij dicitur in pace decessisse: in cuius tamen posteriore editione e Galesinio plurimum aucta, additur, ab alijs tradi, sanguine effuso pro Christo eum obiuisse. Quæ mallemus antiquorum testimonijs firmari. Sed ad ministerium Archippi redeamus.

[3] S. Thomas in suo Commentario Prælatum Colossensiū vocat, at manifestius 2.2, quæst. 32 art. 4 ad 2 Episcopum appellat, vt qui post Epaphram accepisset munus regendi illam Ecclesiam. Contra Primasius tantum Diaconi functum officio arbitrætur, [ab aliis Diaconus,] & huius opinioni videtur adhærere Baronius ad annum 60 num. 11. Neutrum admittit Estius. Neque enim, inquit, ratio apparet, cur Epaphras eorum Episcopus esse desierit, neque Diaconus absentiam Episcopi suo ministerio supplere poterat. Quare probabile est, eius Ecclesiæ Presbyterum fuisse, qui absente Episcopo eam verbo & Sacramentis pasceret, [aut Presbyter:] vt sensus sit verborum Pauli: Dicite Archippo vestræ Ecclesiæ Presbytero, vt ministerium sibi ab Epaphra discedente iniunctum, in his quæ Domini sunt probe ac diligenter exequatur.

[4] In MS. Florario ad verba Vsuardi additur: Hic fuit vnus de septuaginta duobus discipulis Domini. [an ex 72 discipulis.] Sed nomen eius non est insertum Synopsi, de hisce discipulis sub nomine S. Dorothei editæ.

DE SS. IOSEPHO ET LVCA MARTYRIBVS ANTIOCHIÆ.

[Commentarius]

Iosephus, Martyr Antiochiæ (S.)
Lucas, Martyr Antiochiæ (S.)

[1] Qvotquothabemus illustria Latina eaque antiquiora Martyrologia, in ijs legimus, & fere primo loco, sequentia: XIII Kalendas Aprilis, in Antiochia S, Iosephi: aut Sancti Ioseph. Ita Martyrologij S. Hieronymi antiqua apographa Lucense, Blumianum, & nostrum ante mille fere annos scriptum. Item MSS. Richenouiense, Casinense, Altempsianum, Barberinianum, Vallicellanum, Vaticanum S. Petri, Neapolitanum Clericorum Regularium, & S. Cyriaci, in quo hic Iosephus solus celebratur. Lucas Holstenius etiam in suis animaduersis eadem refertt ex peruetusto codice Reginæ Sueciæ: quæ etiam leguntur in Martyrologio Notkeri. At non adscripta Antiochia inscriptus est S. Iosephus MSS. Aquisgranensi, Augustano, & Labbeano.

[2] Hunc ipsum Domini nutritium esse, quem Martyrologia proximum a prædictis Hieronymianis locum antiquitatis tenentia præcedenti die exhibent, quique ab Eusebio Cæsariensi huc relatus sit ob specialem Antiochiæ cultum, libenter quidem suspicaremur: sed probationibus destituti non audemus asserere, ideoque malumus Antiochenis Martyribus seorsim eumdem annumerare, donec aliunde lux affulgeat, atque declaret quis ille sit, cuius tam celebre fuit Antiochiæ nomen, (vtiq; Martyrij pro fide tolerati caussa) nisi alia ac longe maior cum auctore fidei & consummatore Iesu coniunctio illi interceßit; vt propterea sicut Deiparæ Virginis & Apostolorum etiam non Martyrum festiuitates, huius quoque memoriam annue sibi agendam Ecclesia Antiochena exjstimarit, proximiori aliquo ad Eusebij tempora seculo. Socius Iosepho adiungitur in Martyrologio S. Hieronymi ex MS. Corbeiensi Parisijs excuso, & in alio MS. Corbeiensi, quod creditur ante octingentos annos exaratum: in his ita legitur: In Antiochia S. Iosephi, Lucæ. In MS. S. Maximini alijs Martyribus immiscentur Lucia & Iosippus, pro quibus forsan legendum Iosephus & Lucas. Retulimus elapso die XIX Martij inter Athletas Afros aliquem Iosephum seu Iosippum, sed ab hoc diuersum. Galesinius Martyribus Syriæ, de quo mox agemus, eumdem adiunxit: quem demum a S: Iosepho Samaritano filio S. Photinæ, de quibus egimus, etiam diuersum arbitramur. Venerationem ex peruetustis Martyrologijs damus: tempus & Acta martyrij nusquam legimus. Greuen in Additionibus Vsuardi memorat hunc Iosephum cum Claudio, qui ad Martyres Syros spectat.

DE SANCTIS MARTYRIBVS SYRIS PAVLO, CYRILLO, EVGENIO, SERAPIONE, TIGRINO, CLAVDIO, EXVPERIO, VICTORICO, VALENTINO ET DOMNO.

[Commentarius]

Paulus, Martyr in Syria (S.)
Cyrillus, Martyr in Syria (S.)
Eugenius, Martyr in Syria (S.)
Serapion, Martyr in Syria (S.)
Tigrinus, Martyr in Syria (S.)
Claudius, Martyr in Syria (S.)
Exuperius, Martyr in Syria (S.)
Victoricus, Martyr in Syria (S.)
Valentinus, Martyr in Syria (S.)
Domnus, Martyr in Syria (S.)

Tvrma decem Martyrum in peruetusto nostro codice S. Hieronymi ita refertur: In Syria Pauli, Cyrilli, Eugenij, Serapionis, Tigrini, Claudij, Exuperi, Victorici, Valentini, Domni. Vltimus Domnus deest in apographis Lucensi & Blumiano, ac reliqui nouem nominantur, sed loco Valentini est in Blumiano Valenti, & in Lucensi Valentiani: in altero est etiam Exuperici loco Exuperij. At Domnus etiam cum alijs nouem excusus est Parisijs in eodem S. Hieronymi Martyrologio: verum alio mendo, seu typographico seu forsan amanuensium, legitur Victurini, Victurici, pro Valentino & Victurico seu Victorico. In Martyrologio Richenouiensi, excluso Tigrino, reliqui nouem, prout in titulo expreßimus, continentur: at solum nomina horum octo exprimuntur in MS. Labbeano, Pauli, Cyrilli, Eugenij, Serapionis, Claudij, Victurici, Domni, Valentini. In Augustano S. Vdalrici legitur Eugeniæ & Deionij, loco Eugenij & Domni. Desunt in his Tigrinus & Exuperius. Apud Notkerum ista legantur: In Syria Pauli, Cyrilli, Eugenij, Serapionis, Victorici & aliorum, scilicet quinque. In MS. Rhinouiensi solum quatuor priores referuntur. In MSS. Casinensi & Altempsiano exprimuntur nomina Pauli, Cyrilli, Claudij, Valentini. In Barberiniano codice loco Claudij, legitur Exuperij. Vsuardus hos expreßit: In Syria SS. Pauli, Cyrilli, Eugenij cum alijs quatuor. Quæ eadem habentur in varijs MSS. & hodierno Martyrol. Romano: at non absque mendis, loco Pauli & Cyrilli legitur in MS. Carmeli Coloniensis, Petri & Titilli. MS. Treuirense S. Paulini habet Paulum & Cyrillum cum alijs quinque. At MS. Reginæ Sueciæ cum alijs nouem. Dictis duobus adiungitur Valentinus in MS. Coloniensi S. Mariæ ad Gradus. Seorsim in aliquibus singuli habentur aut Paulus aliorum Antesignanus, aut Claudius, aut Serapion, aut Eugenius, aut Valentinus. Adiungitur etiam Maturis sed forsitan Martyrum legendum. In MS. Tamlactensi referuntur XXI Martij, Paulus, Quirillus, Eugenius, Tigernus, Claudius, Exuperius, Victricius, Valentinus, Domnus.

DE SANCTIS VII MVLIERIBVS ALEXANDRA, CLAVDIA, EVPHRASIA, MATRONA, IVLIANA, EVPHEMIA, ET THEODOSIA, AMISI AD PONTVM EVXINVM. ITEM DE S. DERPHVTA ET SORORE.

SVB MAXIMIANO.

[Commentarius]

Alexandra, Martyr Amisi in Ponto (S.)
Claudia, Martyr Amisi in Ponto (S.)
Euphrasia, Martyr Amisi in Ponto (S.)
Matrona, Martyr Amisi in Ponto (S.)
Iuliana, Martyr Amisi in Ponto (S.)
Euphemia, Martyr Amisi in Ponto (S.)
Theodosia, Martyr Amisi in Ponto (S.)
Derphuta & Soror huius, Martyres (S.)

[1] Celebrisest harum matronarum veneratio apud Græcos, & horum exemplo apud Latinos: & non tantum ad diem XX Martij, [Nomina tu fastis sacris 18 Martij,] sed etiam duobus proxime ante hunc elapsis. In peruetusto MS. Synaxario Græco Collegij Claromontani Societatis Iesu Parisijs ad XVIII Martij hoc elogium continetur: Eodem die certamen sanctarum septem mulierum in Aminso passarum, Alexandriæ, Claudiæ, Euphrasiæ, Matronæ, Iulianæ, Euphemiæ & Theodosiæ. Hæ florebant cum regnante Maximiano Imperatore magna moueretur persecutio: in qua tota Lycia penitus extirpabatur, hominibus propter Christum Dominum per horrenda ac varia supplicia ad mortem adductis. Postquam etiam in vrbe Aminso, quisquis Christum prædicabat, ab vrbis Præside cultui idolorum dedito, absque dilatione morti traderetur; septem mulieres feruore Fidei accensæ, steterunt coram eo, & se omnes esse Christianas professæ sunt, eumque libere reprehendentes, crudelem & iniustum appellarunt ac hostem veritatis. Quo facto in iram commotus tyrannus, iussit primum eas vestibus spoliari ac virgis cædi, dein mamillas gladijs abscindi. Postmodum suspensæ tamdiu dilaceratæ sunt, vsque dum intestina apparerent, ac tandem in ingentem fornacem igne succensum coniectæ, animas suas Christo Domino obtulerunt.

[2] Ad diem XIX Martij in Menologio, a Sirleto Latine reddito, ista leguntur: [19 Martij] Eodem die certamen sanctarum septem mulierum apud Amysum, Alexandræ, Claudiæ, Euphrasiæ, Matronæ, Iulianæ, Euphemiæ & Theodosiæ: item S. Derphutæ & sororis. Quæ omnia, citato ad marginem Menologio, habentur in Martyrologio Gallice Leodij anno MDCXXIV excuso, & explicationis caußa additur Amisum esse vrbem Paphlagoniæ.

[3] Ad hunc XX Martij ista habent Menæa Græcorum excusa: Eodem die memoria sanctarum septem mulierum in Aminso passarum, [20 Martij:] Alexandræ, Claudiæ, Euphrasiæ, Patronæ, Iulianæ, Euphemiæ & Theodosiæ. Hæ viuebant, cum impius Maximianus imperaret, qui magnam contra Christianos mouit persecutionem, quando omnes, qui Christum confitebantur, cuiuscumque sexus aut ætatis forent, diuersis tormentorum & suppliciorum cædibus excindebantur. Postquam vero idem etiam in vrbe Aminso ab huius Præfecto perficeretur, hæ septem mulieres assumpta libere loquendi audacia, coram illo adstantes Christianas se esse sunt confessæ, ipsumque Præfectum crudelem, sæuum & hostem appellarunt. Quare vestibus primum spoliatæ virgis cæduntur, mox gladijs mamillæ earum abscinduntur, tum suspensæ lacerantur, quoad intestina & viscera apparerent, ac dein in ignitum fornacem coniectæ, animas suas Deo tradiderunt. Simile elogium extat in Menæis MSS. Chistetianis, & alijs apud Ducem Sabaudiæ in bibliotheca Taurinensi adseruatis, imo & Parisijs in bibliotheca Mazarini, sed deerat in hisce nomen Euphrasiæ, & vbique Matrona non Patrona legitur.

[4] E Latinis ad eumdem XX Martij ita eas celebrat Galefinius: In vrbe Aminso sanctarum Christi Martyrum, Alexandræ, Claudiæ, Euphrasiæ, Matronæ, Iulianæ, Euphemiæ & Theodosiæ. Hæ septem mulieres, quo tempore Maximiani edicto, omne hominum, Christianam fidem colentium, genus, supplicijs varijs crucibusque necatur, palam ac libere se, Christianas esse professæ, Præfecti, apud quem in iudicium perductæ sunt, immani impietate grauiter reprehensa, primum virgis cæduntur, deinde alia tormenta fortiter perpessæ, in flammam positæ, animas Deo reddunt. Galesinij verbis, sed aliquanto contractioribus referuntur in secunda editione Martyrologij Germanici. In hodierno Martyrol. Rom. ista leguntur: Amisi in Paphlagonia sanctarum septem mulierum, Alexandræ, Claudiæ, Euphrasiæ, Matronæ, Iulianæ, Euphemiæ & Theodosiæ, quæ in confessione fidei cæsæ sunt: easque secutæ sunt Derphuta & soror ipsius. In Notis indicatur, de his etiam Græcos in Menologio agere hac die, ibique earumdem nomina recitari, interque eas & Parasceuen recenseri. Aliud ergo Menologium est ab eo, quod a Sirleto translatum, non habet Parasceuen, nisi sororem S. Photinæ, de qua supra actum est, & has mulieres refert ad diem præcedentem: quibus subiungit Derphutam cum sorore, sed quod in eodem loco passæ sint, non indicatur. Magnum huius Derphutæ & sororis silentium est in alijs supra allegatis elogijs, quæ vel ideo ex varijs repetiuimus. Locus etiam martyrij exprimitur, & sæpius Aminsus, subinde Amysus & Amisus appellatur, & vrbs Paphlagoniæ statuitur, scilicet ad Pontum Euxinum in confinijs Ponti Galatici, vnde & Galatiæ adscribitur a Ptolomæo lib. 5 ca. 6, & Helenoponto in Notitia Episcopatuū sub metropoli Amasia, apud posteros Amensus dicta additur in editione Ptolemæi.

DE SANCTO RHODIANO MARTYRE APVD GRÆCOS.

[Commentarius]

Rhodianus Martyr apud Græcos (S.)

Memoria huius Martyris post prædictas mulieres subiungitur in Menæis excusis, & pauca hæc indicantur: Eodem die sanctus Martyr Rhodianus gladio cæsus vitam finiuit. Eadem leguntur in MSS. Menæis Chifletianis & apud Maximum Cytheræum. Addunt priora Menæa hoc distychon:

Ρὁδιανὺς ὡς ἐρυθρόν σοιῥόδον,
χριςὲ, προσήχθη, τὸ σῶμα βεβαμμένος.

Adductus ad te, Christe, Rhodianus, rosæ
Rubentis instar, tincta tibi membra attulit.

In Menologio a Sirleto Latine reddito ista habentur: Eodem die sancti Martyris Rhodiani, qui pro Christianæ fidei confessione securi percussus, martyrij palmam consecutus, migrauit in cælum. Galesinius alia phrasi eum depingit: Eodem die S. Rhodiani Martyris, qui gladio contrucidatus pro gloria Christi, cæleste ab eo præmium tulit. Ferrarius eumdem Catalogo suo generali inscripsit. Reliqua latent.

DE S. AQVILA PRÆSIDE, MARTYRE APVD GRÆCOS.

[Commentarius]

Aquila Præses, Martyr apud Græcos (S.)

[1] Prosequimurvestigia in Menæis excusis apparentia, & quæ Græce indicantur, proponimus. Ista ergo leguntur: τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ ἅγιος Ἀκύλας ἐπαρχος ξίφει τελειοῦται

Ἄμωμον ἱερεῖον ὤφθης Ἀκύλα
Τμηθεὶς ἀμώμῳ δεσπότῃ διὰ ξίφους.

Eodem die S. Aquila Præses gladio cæsus cursum vitæ perfecit.

O Aquila Domino visus innocuo innocens
Victima etiam ipse es, ense dum sectus cadis.

Memoratur idem Aquila apud Maximum Cytheræum & in Menæis MSS. Chifletianis alijsque & semper ἔπαρχος designatur, vt fuerit Præses alicuius prouinciæ, aut certe Prætor aliquis aut Præfectus: sed quo aut tempore aut loco quis poterit diuinare? Multi etiam agnomine Aquilæ fastis latinis & Græcis inscripti sunt: sed an de hoc eodem alibi agatur, incertum.

DE SANCTO LOLIONE MARTYRE APVD GRÆCOS.

[Commentarius]

Lolio Martyr apud Græcos (S.)

Græci in Menæis excusis & MSS. Chifletianis alijsque & apud Cytheræum nomen huius Martyris & genus martyrij indicant his verbis: Eodem die S. Lolion colaphis obrutus & protritus vitam finiuit. Addunt Menæa hoc distichon

Λωλίων ἔςηκε τὰς πυγμὰς φέρων,
Καὶ μὴ ςεναγμὸν μὴ πυγμὸν ἐκφέρων.

Contusus ora Lolion pugnis stetit
Non ore gemitum, non manu pugnum efferens.

Alius item Lolio Martyr, sed respectu huius iuuenis appellatus, qui per terram tractus expirauit, colitur in eisdem Menæis XXVII Aprilis, vti suo tempore dicetur.

DE SS. GRATO DIACONO ET MARCELLO SVBDIACONO FORO-LIVII IN ITALIA.

CIRCA ANNVM CCCC.

[Commentarius]

Gratus Diaconus, Foroliuii in Italia (S.)
Marcellus Subdiaconus, Foroliuii in Italia (S.)

[1] Forum-Liuijvrbs Galliæ Togatæ Episcopalis, natura & situ rerumq; omnium vbertate præstans, in via Æmilia media est Fauentiæ & Cesenæ vrbibus Romanulæ seu Romandiolæ. Inter eius Episcopos floruit seculo quarto S. Mercurialis, [S. Mercurialis Episcopi Acta varia,] cuius festum celebrat Ecclesia Foro-liuiensis pridie Kalendas Maij: quo die illius Acta proferemus, quæ triplicia nacti sumus: a quibus alia habuit Paulus Bonolus, e quibus varia allegat libro secundo Historiæ Foro-liuiensis, quam nobis dono misit, ac partem ante maiorem dedit, cum ipsi Foro-Liuij anno MDCLX essemus. Arbitratur autem Bonolus Acta illa S. Mercurialis fuisse conscripta a B. Petro Damiano, atque adseruari in Abbatia S. Mercurialis monachorum Vallis-Vmbrosæ, ex qua Abbatia desumpta alia eius Acta descripsimus Romæ apud Patres Congregationis Oratorij ex apographo Antonij Gallonij. Huius sancti Episcopi Mercurialis fuerunt Diaconus S. Gratus, & Subdiaconus S. Marcellus, vti eos appellat & celebrat Ecclesia Foro-liuiensis: de his ex prædictis Actis, quæ S. Petro Damiano tribuuntur, ista leguntur apud Bonolum pag. 27.

[2] Fuit Mercurialis optimus Pastor ouium suarum, fidei Christianæ, religionis ac dignitatis Christi iustificator: [in his laudantur SS. Gratus & Marcellus,] nam per omne tempus vitæ suæ parce modesteque cum ieiunijs, castitate & eleëmosynis peruixit, tenens & erigens populum suum cum documentis bonis & operibus sanctis: tenuitque secum inter alios Gratum & Marcellum Presbyteros, in virtutibus, bonitate ac sanctimonijs decoratos, deditos & affectos spiritui bono, officijs religionis & fidei Christi, cum ieiunijs semper & obedientia Prælati sui, non præuaricantes nec degenerantes ab eo: [virtutibus & miraculis clari:] qui cōtinuando dietim feruentius, miracula quamplurima faciebant. Inter hæc miracula solum narrantur, quæ occasione draconis extincti ita in eisdem Actis referuntur gesta.

[3] Cum inter cetera apparuisset in strata Flaminea prope Pontem, [draconem precibus extinctum,] vbi nunc Villa-Ronci in districtu Foro-liuij, distante a ciuitate per duo miliaria, draco ingens, ac citius venenoso flatu multi se illi appropinquantes perirent, & cum omnes circumstantes, vt territi trepidarent; tandem a prouidentia Reuerendissimorum Episcoporum Liuiensium & Pompiliensium, videlicet Mercurialis & Rofilli, cum Presbyteris & omni Populo ciuitatum eorum ac Clero cuncto in apparatu a Pontificalibus, ad ipsum draconem occidendum, adire decretum est. Et ordinibus præfixis a dictis Episcopis de die, loco & hora talis accessus, cum Episcopus Liuiensis cum Clero & populo suo ad locum accessisset, & multum expectasset aduentum B. Rofilli, & cum dubitaret quamplurimum de eius aduentu, tandem præmissi S. Mercurialis cum Marcello & Grato socijs, Clero & omni populo, genuflexi deuote exorarunt omnipotentem Deum, & virtutem Redemptoris nostri Iesu Christi, vt seruis suis gratiam faceret super necem malefici draconis; & precibus factis, & orationibus exauditis, draco ipse omnibus videntibus miraculose expirauit. [deijcit S. Gratus in puteum:] Et cum Gratus accessisset ad draconem mortuum, & ipsum alligasset cum stola, & proiecisset exinde illum in quodam puteo ibidem in strata propinquo; statim facto amisit visum oculorum: ad cuius reparationem Marcellus, quamplurimum confidens in Diuina potentia, audacter super ipso Grato se transferens, [fit cæcus,] & facta oratione, & sputo cum digitis inuncto, cum tactu oculorum ipsorum, cum visione pristina mirabiliter liberauit. Cum post præmissa sic gesta S. Rofillus venisset cum Clero, & suis ad præfixum locum, [illuminatur a S. Marcello:] & vidisset draconem mortuum, quamplurimum condoluit de S. Mercuriali, ægre ferendo talem iniuriam, & deinde reuersi sunt ad loca sua. Hæc in alijs Actis S. Mercurialis & S. Rofilli, qui colitur XVIII Iulij, referuntur; sed cum nonnulla diuersitate, vti quando de illis agemus, latius explicabitur.

[4] Aliud miraculum in aliquibus Actis S. Mercurialis ita narratur: Erat Marcellus quidam luminibus captus, idemq; Christianæ fidei ignarus: [alius cæcus,] qui secus viam expectans, dum B. Mercurialis transiret, cum primum ab alijs sanctissimum virum adesse resciuit; O, inquit, vir Dei, ora pro me, vt videam. Festinabat ille, [a S. Mercuriale ad S. Gratum missus,] in vniuersum populum caritate exardens, ad destinatum certamen: quapropter ne sistendo moram tanto negotio adferret, hoc tantum dicitur Marcello respōdisse: Nunc hic aderit Gratus, frater meus in Christo: ipse orabit pro te, ac lumen per ipsum recipies: sciebat enim quanta per seruos operatur Dominus. Erat Gratus ea familiaritate coniunctus Diuo Mercuriali, vt simul in Domino viuerent, ac eamdem escam spiritualem comederent. Adfuit, sicut ille prædixerat, non multo post: auditisque a Marcello B. Mercurialis mandatis, Credis, inquit Gratus Marcello, Iesum Christum natum ex Maria Virgine, qui, vt a peccatis nos redimeret, mortuus est. Credo, respondit Marcellus. [illuminatur] Aperi igitur, inquit Gratus, oculos, Marcelle, in nomine Iesu Christi: & statim vidit, qui numquam multos annos lucem aspexerat… In Mercurialis discipulo præceptoris virtus emicuit, vt vere cum Christo illud in discipulos suos vsurpare possit: Opera quæ ego facio & vos facietis. [Ioan. 14, 12] Non contentus ijs muneribus Gratus, quæ Marcellus per ipsum a suo Magistro obtinuerat, maiora etiam impartitus est, animæ scilicet salutem, cum postulante Marcello sacri baptismatis aquas ipsemet illico ablueret. Hæc ibi, [& baptizatur.] post quæ narratur accessus ad draconem. Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ait, Cæcum in via B. Marcello oblatum fuisse, quem ille illuminandum ad B. Gratum destinauit: a quo is lumen recepit.

[5] [Obitus.] Mortus esse SS. Gratum & Marcellum ante S. Mercurialem indicat antiqua inscriptio, quæ in templo S. Stephani, nunc S. Mercurialis, legitur his verbis: Hic requiescunt corpora SS. Grati & Marcelli, [sepultura,] sepulta a S. Martiale Liuiensi Episcopo cum Reliquijs puerorū, & cum mandibula B. Iacobi fratris Domini Alphei, Episcopi Hierosolymitani, cum quadam parte capitis Hieremiæ Prophetæ, quas de partibus Orientis secum detulit. Mortuus traditur S. Mercurialis anno CCCCIV ergo ante illud tempus SS. Gratus & Marcellus, quorum festum sub ritu duplicis Officij die XX Martij celebratur a Foro-liuiensibus, [veneratio.] vti in Catalogo generali obseruat Ferrarius.

DE SANCTO VRBICIO EPISCOPO METENSI AD MOSELLAM.

CIRCA AN. CCCCXX.

[Commentarius]

Vrbicius Episcopus Metensis ad Mosellam (S.)

[1] PaulusVVarnefridi Langobardi filius, Diaconus Foro-Iuliensis, in suo libello de numero siue ordine Episcoporum Metensium, decimumquintum statuit Vrbicium, quem Martyrologio MS. Ecclesiæ Pragensis iam olim inscriptum legimus. Secuti plures alij, ex quibus auctor Florarij MS. ista habet: [Cultus sacer.] Apud Methim ciuitatem B. Vrbicij Episcopi & Confessoris, anno salutis CCCCXXVIII. At S. Vrbicium Episcopum & Confessorem appellant Greuenus, Canisius, Ferrarius, & cum longo encomio Saussaius in Martyrologio Gallicano his verbis: Metis depositio S. Vrbici Episcopi & Confessoris, qui post Expletium Sedis huius nobilissimæ gubernacula gessit: eaque prudentiæ ac Religionis laude moderatus est, vt in portum salutis creditum sibi populum feliciter migrans euexerit: cuius laboris ac vigilantiæ merito Beatus, gloriæ æternæ adeptus est præmium. Hæc Saussaius, quæ cuicumque Episcopo Sancto attribui possunt. In antiquo Martyrologio Metensi hæc de eo recitantur: Metis, depositio S. Vrbicij primi Archiepiscopi & Confessoris. Meurißius in historia Episcoporum Metensium pluribus indagat, qua ratione fuerit Archiepiscopus appellatus, quem Lector consulat, nos cum alijs scriptoribus Episcopum securius cognominamus.

[2] Annum obitus eius aßignat Meurißius fuisse decimum nonum supra quadringentesimum, additque sacrum eius corpus primo sepultum in ecclesia S. Maximini in Vinea, [tempus obitus,] quæ omnium ecclesiarum, quæ sunt ab altera parte Sellæ fluuij, primo erecta fuit. Verum inde postmodum delatum fuit extra vrbis portam, qua versus Germaniam abitur, ac depositum in parua capella Deo sub inuocatione sancti Episcopi Vrbicij dicata: in qua illud repertum fuit anno MDXVI. [sepultura,] Ad illud vsque tempus felix memoria & opinio sanctitatis eius apud ciues Metenses continua traditione perseuerarat: [inuentio,] vnde & ipso die inuentionis ac subsecuto tempore, populus tanto feruore honorandi sacras reliquias accurrit, vt Episcopi coacti fuerint cum aliqua prohibitione modum imponere; dum, quæ ad debitam venerationem spectarent, essent sufficienter examinata & competenti formula declarata. Cum postmodum ob bella anno MDLII capella ista cum pluribus alijs monasterijs & ecclesijs esset destruenda, [translatio.] corpus S. Vrbicij fuit in vrbem reportatum ad ecclesiam S. Eucharij, in qua depositum adseruatur in parua capsa, quam iußit fieri Dominus Cantor Ecclesiæ Cathedralis, cum hic nomine & auctoritate Caroli Cardinalis a Lotharingia, vrbis Metensis Episcopi, totam diœcesim visitaret.

[3] Hæc de S. Vrbicio Episcopo Metensi, a quo Ferrarius alium statuit S. Vrbicium Episcopum Moguntinum, citato Martyrologio Germanico Canisij. Verum deceptus est ex parua differentia harum vrbium in idiomate Germanico, [An alius S. Vrbicius Episcopus Moguntinus.] quo ad hunc diem legitur Metz, quo vrbs Metensis signatur, at sæpius alibi Meintz scribitur, quo Moguntia indicatur. Addit interim Ferrarius de illo agere Nicolaus Serarium in Historia Moguntina: quod sine dubio fecisset, si talem inter Episcopos Moguntinos vnquam extitisse alicunde cognouisset. Demum monet eum Officio Ecclesiastico haud coli, quod de S. Vrbicio Metensi videtur dicendum.

DE S. MARTINO DVMIENSI ARCHIEPISCOPO BRACARENSI,

ANNO DLXXX.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Martinus Dumiensis, Archiepiscopus Bracarensis (S.)

§ I S. Martini veneratio, ætas, Episcopatus, Concilia habita, testamentum.

[1] Celebri solennitate ad decimum tertium Kalendas Aprilis anniuersario cultu refulgere diem, quo S. Martinus, cui multum debet Hispania, ex hac vita ad cælum migrauit, testatur Baronius in Annalibus ad annum 583 numer. 30. Porro defunctum ob eximiam sanctitatis opinionem, [Veneratio sacra.] vt scribit Mariana de Rebus Hispaniæ lib. 5 cap. 9, Calæcia & Lusitaniæ pars in Diuorum numero habent, ad tertium decimum Kalendas Aprilis festo dicato: ad quem diem natalem eius celebrant Ecclesia Bracarensis & Eborensis, vti ex earum Breuiarijs liquet. Quod apud nos extat Breuiarium Ecclesiæ Eborensis, Vlysipone anno MDXLVIII excusum, præscribit nouem Lectiones proprias de gestis S. Martini Bracarensis Archiepiscopi, quæ ad Matutinum in Officio Ecclesiastico recitantur.

[2] Floruerunt eodem tempore Episcopi, & S. Grogorius Turonensis in Gallia, & S. Martinus Dumiensis & dein Bracarensis in Hispania, [Moritur anno 580,] sed mortem huius ille descripsit, qui pluribus post eum superfuit annis: eamque ad annum quintum Childeberti Regis Austrasiorum Francorum aßignat lib. 5 Historiæ Francorum cap. 38 his verbis: Hoc tempore & B. Martinus Galliciensis Episcopus obijt, magnum populo illi faciente planctum. Nam Pannoniæ ortus fuit & exinde ad visitanda loca sancta in Orientem properans, intantum se litteris imbuit, vt nulli secundus suis temporibus haberetur. Exinde Galliciam venit, vbi, cum B. Martini Turonensis reliquiæ portarentur, Episcopus ordinatur: [vixit in Gallicia non annis 30,] in quo sacerdotio impletis plus minus triginta annis, plenus meritis migrauit ad Dominum. Versiculos, qui super ostium stant a parte meridiana in basilica S. Martini, ipse composuit. Hæc Gregorius. Annus autem quintus Chariberti Regis indicatus cap. 34, & ad finem libri continuatus, conuenit in annum Christi DLXXX, vti alibi a nobis accurate est demonstratum. Qui autem in Sacerdotio eius in Gallicia referuntur peracti anni plus minus triginta, errore quodam amanuensium intrusi sunt pro annis plus minus viginti. [sed circiter 20,] Nam tot solum elapsi erant a conuersione Sueuorum in Hispania ab Ariana perfidia ad Religionem orthodoxam, & a reliquijs S. Martini Turonensis ad eorum Regem delatis: quo tempore hic S. Martinus in Galliciam venit, & Episcopus est consecratus. Rex autem Sueuorum ad fidem Catholicam conuersus, est Theodomirus siue Ariamirus, qui magis corrupte Charraricus appellatur a Gregorio Turonensi lib. 1 Miraculorum S. Martini cap. 11. Huius Regis anno 111 ipsis Calendis Maij Æra Hispanica DXCIX, siue anno Christi DLXI, celebratam fuisse Synodum Bracarensem primam indicat titulus præfixus. Debuit ergo creatus fuisse post Kalendas Maij anni DLVIII, aut initio sequentis ante dictas Kalendas.

[3] Quanam autem occasione memorati Regis conuersio ad rectam fidem contigerit, [Rex Theodomirus ad fidem orthodoxam conuertitur,] narrat citato loco Gregorius Turonensis: scilicet cum filius dicti Regis grauiter ægrotaret, & S. Martinus apud Turonenses olim mortuus, multis effulgeret miraculorum virtutibus; Rex pro salute filij misit eo munera: & cum necdum filius sanaretur; misit iterum suos matore cum munere, vouens in honorem B. Martini fabricare ecclesiam, si aliquas eius mereretur suscipere reliquias: vti ea late prosequitur Gregorius: cuius dein verba sunt sequentia. Cum eleuatæ fuissent reliquiæ cum magno triumpho, gestatores gauisi sunt valde … & gratias agentes, [acceptis reliquijs S. Martini Turonensis,] prospero, prosequente Patroni præsidio, nauigio, vndis leuibus, temperatis flatibus, velo pendulo, mari tranquillo, velociter ad portum Galliciæ peruenerunt. Tunc commonitus a Deo quidam, nomine Martinus, de regione longinqua, qui ibidem nunc Sacerdos habetur, aduenit. Sed nec hoc credo sine diuina fuisse prouidentia, quod eo die se commoueret de patria, quo beatæ reliquiæ de loco leuatæ sunt, & sic simul cum ipsis pignoribus Galliciæ portum ingressus sit. [& filio sanato:] Quæ pignora cum summa veneratione suscipientes, fidem miraculis firmant: nam filius Regis, dimissa omni ægritudine, sanus properat ad occursum. Beatus autem Martinus Sacerdotalis gratiæ accepit principatum, Rex vnitatem Patris & Filij & Spiritus sancti confessus, cum omni domo sua chrismatus est: [S. Martinus fit Episcopus Dumiensis,] squallor lepræ a populo pellitur, & omnes infirmi saluantur, nec vmquam sibi vsque nunc super aliquem lepræ morbus apparuit. Hæc S. Gregorius scripsit ante annum DLXXX, quando scilicet in Gallicia S. Martinus viuebat Episcopus.

[4] Præclare hæc confirmat S. Isidorus Episcopus Hispalensis in Chronico Sueuorum his verbis: Arax natione Galata, effectus apostata & Arianus, [eliminata hæresi,] inter Sueuos Regis sui auxilio, fidei Catholicæ hostis emersit: cuius seductione Sueui a fide Catholica recedentes, in Arianum dogma declinant. Post multos dein Reges regnum Sueuorum suscepit Theudemirus, qui fidem Catholicam adeptus, Arianæ impietatis errore destructo, Sueuos vnitati fidei reddidit. Huius temporibus Martinus, monasterij Dumiensis Episcopus, fide & scientia claruit: cuius studio pax Ecclesiæ reddita est & multa monasteria condita. Idem S. Isidorus libro de Scriptoribus Ecclesiasticis cap. 22 ista scribit: [pacem Ecclesiæ reddidit:] Martinus Dumiensis monasterij sanctissimus Pontifex, ex Orientis partibus nauigans in Galliciam venit: ibiq; conuersis ab Ariana impietate ad fidem Catholicam Sueuorum populis, regulam fidei & sanctæ Religionis constituit, Ecclesiasticos informauit, monasteria condidit, copiosaque præcepta piæ institutionis composuit. Cuius quidem ego ipse legi librum de Differentijs quatuor virtutum, [illustria opera præstat:] & aliud volumen epistolarum: in quibus hortatur vitæ emendationem & conuersationem fidei, orationis instantiam, eleëmosynarum distributionem, & super omnia culturam virtutum omnium pietatem. Floruit regnante Theudomiro Rege Sueuorum, temporibus illis, quibus Iustinianus in Republica & Athanagildus in Hispanijs imperium tenuere. Hæc S. Isidorus, mortuus IV Aprilis anno DCXXXVI, id est post obitum S. Martini Dumiensis annis sex & quinquaginta. Vixit autem S. Martinus in Gallicia imperantibus primum Iustiniano, tum Iustino iuniore ac Tiberio, quando in Hispania dominabantur Reges Gothorum primum Athanagildus, dein Liuba & Leouigildus, & apud Sueuos Theodemirus, & eo mortuo Miro.

[5] Appellatur S. Martinus a S. Isidoro Dumiensis monasterij sanctissimus Pontifex, [Episcopus monasterij Dumiensis,] omißa Sede Bracarensi ad quam postea ascendit, vti posteriores Imperatores & Reges iam indicatos etiam neglexit. Est autem Dumio monasterium prope Bracaram singularis obseruantiæ a S. Martino ædificatum: cuius ipse fuit primus Abbas & Episcopus, & ob eius honorem in Episcopalem Sedem erectum: cuius adhuc templum, sed miræ antiquitatis extitisse suo tempore, scribit Garsias Loiasa in Collectione Conciliorum Hispaniæ pag. 153. At quos extra monasterium subditos acceperit hæc Sedes monastica, non æque liquet. In Concilio apud Lucam sub Theodomiro Rege habito Æra DCVII, id est anno Christi DLXIX, statuitur Dumio Sedes regni VI, & ad eam pertinere familia seruorum. [præest familiæ regiæ:] In diuisione Episcopatuum facta a Rege Gothorum VVamba, qui cœpit regnare anno DCLXXII, dicitur ad Sedem Dumiensem pertinere familia regia, scilicet cum famulis & seruis aulæ regiæ. Interfuit S. Martinus Episcopus Dumiensis Synodo Bracarensi primæ anno DLXI habitæ sub Metropolita Bracarensi Lucretio: [interest anno 561 Concilio Bracarensi,] in qua pleræque antiquorum hæreses anathemati subiectæ sunt, & doctrina Conciliorum generalium & localium Synodorum stabilita, & cum reliquis Episcopis subscripsit Martinus.

[6] Memorato Lucretio, Episcopo primæ in Sueuorum regno Sedis Bracaræ Ecclesiæ, suffectus traditur S. Martinus, [Archiepiscopus Bracarensis præest anno 568 Concilio 2 Bracarensi,] at quo anno non liquet. Fuit huius Sedis Episcopus Æra DCX, siue anno Christi DLXXII, quando Synodus Bracarensis secunda XII Episcoporum habita est anno secundo Regis Mironis, & considentibus Episcopis atque vniuerso Clero præsente, Martinus Bracarensis Sedis Episcopis dixit: Inspiratione hoc Dei credimus prouenisse, sanctissimi Fratres, vt per ordinationem Domini gloriosissimi filij nostri Regis ex vtroque Concilio conueniremus in vnum: vt non solum de visione alterutra gratulemur, sed etiam ea, quæ ad ordinationem & disciplinam Ecclesiasticam pertinent, pariter conloquamur. Cum Nitigisius, primæ Sedis Lucensis Ecclesiæ Episcopus, breui responso annuisset; Martinus Episcopus dixit: Arbitramur vestram beatitudinem recordari, quia cum primum in Ecclesia Bracarensi Episcoporum Concilium congregatum est, post multa, quæ ad concordiam rectæ fidei fuerant roborata; aliqua etiam, quæ regularem sanctorum Canonum continent discretionem, firmauimus: [curat legi Canones præcedentis Cōcilij,] quorum vtilitas vt possit euidentius in memoriam reuocari, ipsa, si vobis placet, epistola in vestra præsentia legatur. Qua, omnibus desiderantibus, lecta, Martinus Episcopus dixit: Hæc ergo, quæ modo sunt recitata, quæ nobis tunc aut varia, aut dubia, aut inordinata sunt visa, auxiliante Deo, directa sunt, & suam inuiolabiliter obtinent firmitatem: quæ autem in memoriam non venerunt, aut onerosum fuit in primo illo Concilio multa simul ingerere, necessarium videtur modo ad notitiam vestræ caritatis deferri, in eo specialiter prospectu, vt spirituali ventilata examine purgentur…Et quia, opitulante Christi gratia, de vnitate & rectitudine fidei in hac prouincia nihil est dubium, illud nobis specialius est agendum, vt, si quid fortasse extra Apostolicam disciplinam per ignorantiam aut per negligentiam reprehensibile inuenitur in nobis, [& nouos condi,] recurrentes ad testimonia sacrarum Scripturarum vel antiquorum Canonum instituta, adhibito communi consensu, omnia quæ displicuerunt, rationabili iudicio corrigamus. Dein primo pro regula Sacerdotum præcepta ex epistola S. Petri Apostoli prælecta sunt, ac tandem omnibus discußis, decem Canones pro directione Episcoporum & Presbyterorum statuti, etiamnum supersunt cum aliquot fragmentis. Tandem primus Martinus Bracarensis Metropolitanæ Ecclesiæ Episcopus his gestis subscripsit. [& primus subscribit:] Subsecuti sunt quinque e sua prouincia Episcopi, dein ex Synodo Lucensi Nitigisius subscripsit cum quinque etiam suæ prouinciæ Episcopis. Quia vero nulla vllius Dumiensis Episcopi subscriptio adest, videtur Mariana loco supra indicato asserere, Dumiensem Ecclesiam cum Bracarensi copulatam fuisse eique contributam: quod minus probamus. Certe ex solis subscriptionibus Conciliorum octo Episcopi Dumienses reperiuntur, [varii in Dumiensi Sede successores:] qui post S. Martinum ibidem sederunt vsque ad excidium Hispaniæ, siue annum Christi DCCXII, quorum primus, nomine Ioannes, interfuit Concilio Toletano III anno Christi DLXXXIX, id est, post obitum S. Martini annis nouem: qui aut certe alius, viuente adhuc S. Martino forsan est creatus Episcopus Dumiensis.

[7] De hoc loco agitur in parte testamenti S. Martini, in Concillo Toletano X citata, & apud Loiasam pag. 500 relata his verbis: [Testamentū S. Martini lectum in Conc. Toletano 10.] Delatum est ad nos in conuentu sancti Concilij, ex directo gloriosi Domini nostri Reccesuinthi Regis per illustrem Wambanem, testamentum gloriosæ memoriæ S. Martini, Ecclesiæ Bracarensis Episcopi, qui & Dumiense monasterium visus est construxisse: vt reserato eo, quod hic memoratus beatissimus vir decreuisset, nostræ cognitioni patesceret. Quo testamento in omnium conuentu relecto, comperimus ex ordine a memorato Principe ad nos esse directum: quoniam idem gloriosæ memoriæ sanctissimus vir decreuerat, vt succedentibus per ordinem Regibus, ad complementum eius ipsius testamenti constitutio commendata maneret. Tunc deinde illatum est nobis testamentum Recimiri, memoratæ Ecclesiæ Dumiensis Episcopi, qui de rebus suis in eadem Ecclesia decreuerat examinatione veridica dirimendum. Quod tunc in isto Concilio cum esset factum, cuncta disponenda, fuerunt in discretione Venerabilis Fructuosi Episcopi Dumiensis relicta. Editum id decretum Kalendis Decembris, anno VIII Reccesuinthi Regis, Christi DCLVI: Colitur S. Fructuosus XVI Aprilis. Regulam monachorum ab eo conscriptam edidit Lucas Holstenius parte 2 codicis Regularum.

§ II Libri conscripti. Encomium S. Honorati. Monasterium.

[8] Vtpluribus prodesset, etiam post mortem, sanctißimus æque ac doctißimus Martinus (vtpote qui, teste Gregorio Turonensi, [Scripsit de Differentijs 4 virtutum,] nulli in litteris secundus suis temporibus haberetur) conscripsit varia opera; tesseras non minus virtutis ac pietatis quam ingenij & eruditionis. Ex his testatur S. Isidorus se legisse librum de Differentijs quatuor virtutum, cuius hoc est initium: Quatuor virtutum species multorum sapientium sententijs definitæ sunt, quibus animus humanus componi ad honestatem vitæ possit. Harum prima est prudentia, secunda magnanimitas, [siue Honestæ Vitæ formulam,] tertia continentia, quarta iustitia. Singulæ tibi in officijs, quæ subsunt, annexæ sunt, ac bene moratum virum efficiunt. Sigebertus de Scriptoribus Ecclesiasticis cap. 19 asserit, [ad Theodomirum Regem,] libellum hunc prætitulatum Honestæ Vitæ formulam, & scriptum esse ad Theodomirum Regem Galliciæ. Huic adiungitur in Bibliotheca Patrum alius eius liber de Moribus, in quo hortatur lectorem ad fugam vitiorum, [de Moribus,] emendationem vitæ, & amorem virtutum.

[9] Alia huius opuscula olim adseruata in bibliotheca Garsiæ de Loyasa edidit in Martyrol. Hispan. ad hunc XX Martij Tamaius Salazar, [de iactantia, superbia & humilitate,] sub hoc titulo, Liber B. Martini Episcopi Dumiensis de repellenda iactantia. Dein Eiusdem de superbia, postea Exhortatio humilitatis. Ad quos hæc opuscula fuerint directa, non addebatur. Aliud opusculum sequebatur de Iræ habitu, & effectibus, & quomodo leniatur, [de ira,] & præfigitur eiusmodi inscriptio: Domino ac beatissimo mihi desiderantissimo in Christo Patri Vitimiro Episcopo Martinus Episcopus. Subscripsit prædicto Concilio Bracarensi II Witimer Auriensis Ecclesiæ Episcopus. [ad Vitimerū Episcopum,] Auria hodie Orense ad amnem Minium sita, cuius Episcopus nunc subest Archiepiscopo Compostellano.

[10] In eodem Concilio Bracarensi præscribitur Canone 9, vt superuenturum ipsius anni Pascha, quoto Kalendarum die, [post decretum ante factum,] vel quota Luna debet suscipi, a Metropolitano Episcopo nuntietur: quod ceteri Episcopi vel reliquus Clerus breuiculo subnotantes, vnusquisque in sua Ecclesia, adueniente Natalis Domini die, adstanti populo post lectionem Euangelicam nuntient, vt introitum Quadragesimæ nullus ignoret. Non acquiescebat S. Martinus huic constitutioni a se potißimum in illo Concilio decretæ, sed libellum insuper de celebranda die Dominica Pascha composuit: [scribit de celebrando Paschate,] quem vna cum iam allegatis opusculis edidit Tamaius Salazar. Verum quia in eo concludit, Pascha nec ante XI Kalend. Aprilis, nec post XI Kalend. Maias celebrari licere, scilicet iuxta antiquorum Latinorum Canonem, ab alijs discessum est. Certe obseruat Gregorius Turonensis lib. 5 Hist. Franc. cap. 17 anno secundo Childeberti Regis, Christi DLXXVII, Pascha celebratum apud Hispanos XXI Kalendas Aprilis, ipso Æquinoctij die, apud Turones multasque Galliarum ciuitates XIV Kalendas Maias iuxta Victorij Canonem. Sed apud Italos iuxta cyclum Alexandrinum eo anno Pascha fuit VII Kalend. Maias, seu die XXV Aprilis. Consuli potest Commentarius Bucherij in Canonem Victorij cap. 5 & 10.

[11] Aliud studium fuit S. Martini valde vtile Ecclesijs Hispaniarum & alijs, sermone & ritu Latino vtentibus, [Conciliorum antiquorum Capitula collecta,] dum Capitula ex Orientalium Synodis Græco conscripta sermone, quem optime callebat, Latina redderet, aut ante corrupte edita emendaret. Sunt ea Capitula vniuersim quatuor & octoginta post citatum Bracarense II Concilium edita, cum hac præfatione: Domino beatissimo atque Apostolicæ Sedis honore suscipiendo in Christo Fratri Nitigisio Episcopo, [ad Notigisiū Ep. Lucensē.] vel vniuerso Concilio Lucensis Ecclesiæ Martinus Episcopus. Sancti Canones, qui in partibus Orientis ab antiquissimis Patribus constituti sunt, Græco prius sermone conscripti sunt: postea autem succedenti tempore in Latina lingua translati. Et quia difficile est, vt simplicius aliquid ex alia lingua transferatur in alteram, simulque & illud accidit, vt in tantis temporibus scriptores, aut non intelligentes aut dormitantes, multa prætermittant, & propterea in ipsos Canones aliqua apud simpliciores videantur obscura; ideo visum est, vt cum omni diligentia, & ea, quæ per translatores obscurius dicta sunt, & ea quæ per scriptores sunt immutata, simplicius & emendatius restaurarem; hoc simul obseruans, vt illa quæ ad Episcopos vel vniuersum pertinent Clerum, vna parte conscripta sint; similiter & quæ ad laicos pertinent simul adunata; vt de quo capitulo aliquis scire voluerit possit celerius inuenire.

[12] Aliud S. Martini opus suggerit ante citatus Sigebertus cap. 118 his verbs: [Sententias Patrum e Græco transfert aut per Paschasium Diaconum,] Martinus Episcopus transtulit per manum Diaconi Interrogationes & responsiones plurimas sanctorum Patrum in Dumiensi cœnobio. Constituit hoc opus librum VII, de Vitis Patrum in editione Rosweidiana, & Prologum inscribit Paschasius, Domino venerabili Patri Martino Presbytero & Abbati, asseritque se iussum ab eo Vitas Patrum, Græcorum facundia studiose conscriptas, in Latinum transferre sermonem, exposcitque vt suo polire sermone dignetur. Additur a Rosweido sub finem tomi Appendix vltima ad Vitas Patrum, [aut per se:] inscribitur que Ægyptiorum Patrum sententiæ, auctore Græco incerto, Martino Dumiensi Episcopo interprete. Verum in apographo, quod habemus ex vetustißimo MS. codice transcriptum, hic titulus præfigitur: Interrogationes vel responsiones Ægyptiorum Patrum, quas de Græco in Latinum transtulit Martinus Episcopus in monasterio Domense imo Dumiensi. Coniungebantur in dicto vetustißimo codice hi duo tractatus, in quibus multo plura, quam hactenus excusa sunt, continentur, licet aliqua etiam omittantur, quæ modo edita in ijs tractatibus extant. Aliud S. Martini opusculum, [scribit de rusticorum correctione,] quod necdum licuit videre, memoratur in antiquo Breuiario Eborensi in Lectione VIII Officij Ecclesiastici ad Matutinum, de rusticorū scilicet correctione, qui, cum fideles essent, honorem exhibebant idolis.

[13] Testatur etiam Gregorius Turonensis supra citatus, S. Martinum composuisse versiculos in basilica S. Martini appensos: [& poëmata,] quibus post alienas editiones in Bibliotheca Patrum recusis, adduntur alij in refectorio collocati, qui ibidem legi possunt. Hic solum damus epitaphium, quod ipse sibimet composuit constituendum in ecclesia S. Martini Turonensis a Theodomiro Rege constructa: [& epitaphiū suum,] & est huiusmodi.

Pannonijs genitus, transcendens æquora vasta,
Galliciæ in gremium diuinis nutibus actus,
Confessor Martine, tua hac dicatus in aula
Antistes, cultum instituit ritumque sacrorum:
Teque, Patrone, sequens famulus Martinus eodem
Nomine, non merito, hic in Christi pace quiesco.

[14] Allegat demum S. Isidorus volumen epistolarum, inter quas forsan tractatus aliqui iam indicati comprehenduntur: [& volumen epistolarum,] aliæ fuerunt ad viros per orbem eruditos scriptæ. Vestigium harum colligimus ex epistola Fortunati præfixa lib. 5 Carminum ad Martinum Episcopum Galliciæ, qui eum laudarat quod post Stoicam Peripateticamque censuram se tyrocinio Theologiæ ac Theoriæ rursum in Gallijs mancipasset: [Responsum S. Fortunati] cui in dicta epistola respondit agnoscere se quod amor faciat, cum & immerentes exornet: & hæc inter alia suauißima verba addit: Cur tamen, bone Pater, in me reflectis, quod tuum est, ac de me publice profers, quod tibi priuatum est? cum prima sint vobis nota & secunda domestica: [quo laudat doctrinam eius sacram,] nam Plato, Aristoteles, Chrysippus vel Pittacus cum mihi vix opinione noti sint, nec legenti Hilarius, Gregorius, Ambrosius, Augustinus: quos si vel in visione noti fierent dormitanti, nec ego vere sentirem: eo quod copiæ artium apud vos, velut in commune diuersorium conuenerunt: ipsa vobis tenacius hærent, quæ sunt cælo propinquius, quia non oblectamini tam pompa dogmatum, quam norma virtutum. Vnde procul dubio cælestium clientela factus es clientelarum. Sed quid ego hæc ad te, o dulcissime Pater & vere Christi discipule, [& virtutes:] qui adinstar Samaritani vinum miscens & oleum ægroto decubanti, blandum mihi malagma porrexisti, mercedem pij operis relaturus, cum venerit qui se stabulario æra pensare debiti repromisit; custodiens in vobis, Pontifex summe, quod contulit, sciens suis oculis hoc placere dignissime, quod ipsam apud te vincit dignatio dignitatem.

[15] Quapropter sacratissimæ, sincerissimæ atque amantissimæ Apostolicæ coronæ vestræ plantas supra meum pectus stratus imponens, [commendat se] & vltimus ego membra subdita vel pedum vestrorum recubatorium faciens, ita vestræ pietati auido desiderio me commendans, deposco in Domino, vt inter peccatorem & Redemptorem mundi alter quodammodo mediator accedens, leuigato delicto, probe Pater, reprobum reconcilies post reatum. Et quia vestræ fiduciæ pignus accepi, [& S. Radedegundem & Agnetem Abbatissam,] pietatis vestræ filias Agnem & Radegundem vna mecum deuote, earum desiderio mandato, commendo; communiter supplicantes, vt apud D. Martinum pro nobis verba faciens, tam fidus intercessor accedas, qualis apud Dominum ipse tam promptus extitit, cum cadauer exanimum non prius dimitteret, quam mors mortuum dimisisset. Est enim ratio consequens, vt per vos illinc nobis redeat spes patrocinij, quia ad vos hinc prodijt pars Patroni. Coram Domino supplicans, pie Pater, vt in gratiam vestram receptus, vel apud eos, qui vestri sunt commendati, sentiam tam oratione quam carmine, te doctore regi, genitore diligi, duce progredi, tutore muniri. Hæc ibi. Prædicta S. Radegundis Regina mortua est Idibus Augusti feria IV, Childeberti Regis XII, Christi DLXXXVII. Ast Agnes adiuncta præerat illi in monasterio Pictauiensi Abbatissa: [vt filias eius spirituæles,] quas ambas tamquam subinde a S. Martino instructas, appellat Fortunatus filias eius spirituales: eosque illi commendat in carmine adiuncto lib. 5 cap. 2 hoc modo:

Cū Radegunde humili supplex pia postulat Agnes,
      Vt commendatæ sint tibi, sancte Pater:
Et crescente choro per carmina sancta Sororum
      Complaceant Domino, te duce mite, suo:
Atque adscita sibi seruetur ab vrbe Genesi
      Regula Cæsarij Præsulis alma pij; [viuentes secundum regulam S. Cæsarij.]
Qui fuit Antistes Arelas de sorte Lerini,
      Et mansit monachus, Pontificale decus.

Hanc S. Cæsarij Regulam edidit nuper Lucas Holstenius in Codice 2 Regularum Patrum Occidentis. Interim tam S. Radegundis quam S. Martinus inter Sanctos Ordinis S. Benedicti censentur a Trithemio, VVione & alijs: quod subsecutis temporibus ea monasteria susceperint Regulam S. Benedicti. In eodem poëmate cum S. Fortunatus conuersionem orbis cecinisset per Apostolos & S. Martinum Turonensem, ista addit:

[16]

Martino seruata nouo Gallicia plaude,
      Sortis Apostolicæ vir tuus ille fuit. [comparat eum Apostolis:]
Qui virtute Petrum, præbet tibi dogmate Paulum,
      Iacob hinc tribuens, inde Ioannis opem.
Pannoniæ, vt perhibent, veniens e parte Quiritis,
      Est magis effectus Gallisuëba salus.

Scilicet quia Sueuos incolas Galliciæ conuerterat: quorum conuersionem agriculturæ comparat, atque inter alia sit habet:

[17]

Hæresis in ramis fidei pia germina fixit,
      Quodque oleaster erat, pinguis oliua viret.
Quæ stetit exilis viduatis frondibus arbor, [& conuersiones Sueuorum agriculturæ.]
      Iam paritura cibum floret honore nouo.
Imponenda focis sine spe ficulnea tristis,
      Præparat ad fructum, stercore culta, sinum.
Palmitis vua tumens auium laceranda rapinis,
      Hoc custode bono, non perit vua lacu.
Rebus Apostolicis direxit vinitor antes,
      Arua ligone mouens, falce flagella premens.
Ex agro Domini labruscam excidit inertem,
      Atque racemus adest, quo fuit ante frutex.
De satione Dei zizania vulsit amara,
      Surgit & æqualis lætificata seges.
Pastoris studio circum sua septa recurrens,
      Ne lupus intret, oues seruat amore gregis.
Supportante manu trahit ipse ad pabula Christi,
      Montibus instabilem ne voret error ouem.
Cuius vox refluens, plebi de fonte salubri,
      Vt bibat aure fidem, porrigit ore salem.
Hosti damna quidem, Domino pia vota parauit,
      Et commissa sibi dupla talenta refert.
Vocem Euangelicam expectans operarius almus,
      Vt sibi dicatur: Seruule, perge, bone: [cæleste præmium extollit]
Quando fidelis enim mihi supra pauca fuisti,
      Supra multa nimis constituendus eris.
Ecce tui Domini modo gaudia lætior intra,
      Proque labore breui magna parata tibi.
Auditurus eris vocem, Martine, beatam;
      Sed Fortunati sis memor ipse tui,
Quæso, precare Pater, videam tua gaudia tecum,
      Sic placeas Regi, poste patente Petri.

[18] Et hæc sunt, quæ ex antiquis scriptoribus de S. Martino collegimus, & relatu digna iudicauimus, omißis ijs, quæ a recentioribus referuntur, aut etiam sub nominibus Marci Maximi & Iuliani Petri circumferuntur, memores moniti, quod Tamaius Salazar in Actis S. Fructuosi Episcopi ad XVI Aprilis pag. 677 præscribit, scilicet cauendum esse libris Iuliani editis, in quibus tot errores, quot litteræ. [Monasteria extructa.] Præter Dumiense monasteriū alia a S. Martino constructa fuisse indicat S. Isidorus: at quænam sint, silent cum ipso antiqui. Cardosa in Hagiologio Lusitano nominat adhuc decem, Tamaius Salazar vndecim, & singulorum situm indicat, si Magnatense excipiatur, de quo altum esse silentium fatetur: de quo silet etiam in Benedictina Lusitana Leander a S. Thoma, qui de Dumiensi & alijs monasterij agit tomo I, tractatu 2 parte 2 a capite 14 vsque ad caput 32. Hos & alios similes curiosus lector adeat. Illorum loco concludimus verbis Roderici Toletani, qui libro 9 de Rebus Hispaniæ cap. 20 ista scribit: Theodomirus Rex Sueuorum, prædicatione Martini Dumiensis Episcopi fidei Catholicæ redonatus, [elogium de illo Roderici Toletani] eliminata spurcitia Ariana, Sueuos restituit fidei vnitati. Hic Martinus Dumiensis Episcopus, religione, doctrina & fide præclarus, multa docuit & firmauit in Ecclesiasticis institutis: pro cuius memoria Ecclesiæ Galleciæ adhuc gaudet. Eumdem in doctrina fidei clarum prædicat Lucas Tudensis in Chronico mundi sub finem libri primi. [& Tamaij Salazar.] At Tamaius Salazar hoc eum elogio exornat in Martyrol. Hisp. Dumij in Galæcia Hispaniæ S. Martini ipsius vrbis Episcopi, post Bracarensis: qui, cum eius prædicationis instantia, & gloriosissimorum verbo & exemplo facinorum existentia, Sueuorum populum a fœda Arianæ contagionis hæresi conuertisset, & in fidei Catholicæ norma & regulis collocasset eumdem; doctrina celebris, sanctitate coruscans, miraculis fulgens, & fama conspicuus æternam a Domino repromissionem Confessor inclytus adinuenit.

§ III Corpus S. Martini sæpius reconditum & eleuatum Bracaram translatum.

[19] Aliusinter Dumienses Episcopos floruit seculo decimo vitæ sanctitate conspicuus S. Rudesindus, cuius Acta valde illustria edidimus ad mensis huius Martij primum diem, & in Commentario præuio § 3 diximus captos fuisse Mauris anno DCCXVI Vlysipponem, Coimbricam, Bracaram, Auriam, & vicinas vrbes, ac tum monachos Dumienses fugisse in Asturicos montes, & non longe a Mindoniensi vrbe extruxisse aliud monasterium, & Dumiense etiam appellasse, & S. Martino ob aliquas eo delatas reliquias dedicasse. [Acta Inuentionis Acuña edidit Lusitanice.] In illa fuga corpus S. Martini Dumiensis, clam in eius antiqua Dumiensi reconditum ecclesia fuisse, dein eleuatum, atque iterum sub maiori ara reconditum, ac tandem anno MDXCI inuentum, ac Bracaram anno MDCVI translatum constat ex Actis Inuentionis a Ruderico de Acuña Archiepiscopo Bracarensi tomo 1 Hist. Braccar. cap. 75 editis: quæ ex sermone Lusitano in Latinum translata habet Tamaius Salazar ad V Februarij, & sunt eiusmodi.

[20] Cum sæua Saracenorum irruptio totas fere Hispaniarum regiones inuaderet, [In Hispanico excidio reconduntur Reliquiæ S. Martini,] Bracarensis ciuitas & Dumiense cœnobium depopulationis itidem angustias mira pernicitate sensere. Sed ne in fœdæ gentis pollutas manus sanctæ Reliquiæ deuenirent, Christiani sacra lipsana B. Martini Dumiensis, & Bracarensis Præsulis, quæ Dumij iacebant, acceptis secum in solamen aliquibus, in ipsa basilica silentio vallata condiderunt. At cum Saracenico iugo dissoluto & pacis tempore restituto, Christianus populus a tanta oppressionis inedia respiraret; non oblitus sacrorum pignorum, ecclesiam Dumiensem e ruinis eleuans, in locum absconditi thesauri ligone instante, [eleuantur.] peruenit: illaque illico super binam columnam eleuantes, ecclesiam Dumiensem restituere, & posteris tanti Patris memoriam reliquere. Postea D. Emanuel de Sousa Archiepiscopus Bracarensis, vt in suam sacras exuuias induceret ecclesiam, illas e columnis depositas, intra maioris aræ cauum ipsius Dumiensis templi, vt silentio cooperante aptius & procul manente nota, eriperet, collocauit. [In ara maiori conduntur:] E viuis sublato D. Emanuele antequam ad desiderata procederet, cum locum quo sacra condiderat pignora, vix vnus aut alius agnosceret; facile tempore subsequente notitiam loculi populus lacrymabundus amisit. Postmodum Bracarensem infulam induit D. Fr. Augustinus de Castro, qui zelo, quo tenebatur, vt eius Sancti decessores honorem debitum reciperent, [eorum memoria deperdita,] præcepit, vt per omnes diœcesis Ecclesias supplicationes & orationes peragerentut, & ipse ieiunijs, eleemosynis, & alijs corporis afflictiuis operibus, omnibus præbuit exemplum: vt diuina dignaretur miseratio, quod corpus sancti Portugalliæ Apostoli Martini detegeretur, [post preces & pia opera] cuius venerationem Portugallenses tanto cordis & viscerum affectu per tot secula prædicabant.

[21] His & alijs motus cogitationibus, tanta efficacia Præsul venerabilis diu noctuque raptus est, vt in ecclesiam deueniens Dumiensem, [inueniuntur] maiorem aram solo æquare præciperet: quo facto, protinus thecam marmoream inuenerunt opifices, mira arte (vt illa ferebant tempora) elaboratam: quia in eius fronte anaglyphicis visuntur duodecim Apostoli effigiebus, in quorum medio sanctissimæ Triados imago, [in theca affabre exornata,] & in quatuor angulis symbola quatuor Euangelistarum, scilicet Angelus, Aquila, Leo & Bos. Protinus omnes cœpit lætitia ipsumque Præsulem inuadere: qui vocatis senioribus populi, a quibus primo de forma sepulcri super columnas extantis multa didicerat, vt thecam cognoscerent, alacri iussione præcepit. Illi omnia intuentes, illam esse aiebant quam supra columnas extitisse, sacramento adhibito, deposuere; quamque inuisere Reges Portugalliæ Ioannes II & Emanuel, Infansque Ludouicus, cum in Compostellam voti caussa pergerent. Qua attestatione cognita, Archiepiscopus thecam extractam in monasterium S. Fructuosi, [deferuntur in monasterium S. Fructuosi,] licet populo Dumiense reclamante, perduci iussit, vt illic asseruaretur, donec in Sede Bracarensi debitus extrueretur ad sacra pignora collocanda locus. Vt traditionis depositum fides comprobaret indubium, Pontifex Augustinus thecam aperire proposuit, & illa qua erat præditus pietate, vix sarcophagi operimentum eleuauit, cum tantus odor cælestis ecclesiam & circumstantium viscera compleuit, vt suauitate attoniti potius æterna gloria quam terrena patria potiri credidissent. Abhinc Pauli dictum comprobatum intuentes, [cælestem spirant odorem] Christi bonus odor sumus, gratias Deo summissis cordibus retulere. [2 Cor, 14] Quæ Inuentio confecta est Nonis Februarij, Anno Domini MDXCI, Pontifice Maximo Innocentio IX, Portugalliæ & Hispaniæ totius Rege Catholico Philippo II.

[22] Demum Anno Domini MDCVI Pont. Max. Clemente VIII, [transferuntur Bracaram:] & Portugalliæ & Hispaniæ Rege Catholico Philippo III, translatum est sacrum Corpus S. Martini ex cœnobio S. Fructuosi ad Sedem Bracarensem: in cuius collocationis die ciuitas tripudijs, & choreis exultans, suæ religionis, deuotionis, cultus, apparatus, opum & lætitiæ fræna laxauit. Condita sunt sacra lipsana in ara capellæ S. Marthæ, [deponuntur in marmoreo tumulo:] iuxta S. Petrum Ratensem, ad latus dextrum maioris altaris ipsius Bracarensis ecclesiæ, inclusa in marmareo tumulo deaurato & exculto, ad cuius calcem legitur inscriptio patria lingua conscripta, indicans translationis tempus,

[23] Hæc ex Acuña Tamaius, in quibus nonnulla nobis dubia occurrunt, potißimum quia tomus primus Archiepiscoporum Bracarensium, qui Vlysipone ad nos transmittebatur, incuria nautarum cum alijs libris perijt. Ac primo Archiepiscopus Emanuel de Sousa videtur eidem Acuña dici Diegus de Sousa XCV Archiepiscopus, de quo agit tomo 2 cap. 69 & seqq. Mortuus ibidem dicitur anno MDXXXII. An ergo Reges qui sacras reliquias dicuntur inuisisse sint statuendi Emanuel, Ioannes II, & huius frater Ludouicus Infans, examinent Lusitani. Additur ab Acuña dicto cap. 75 nu. 5. Ex omnibus S. Martini Corporis ossibus, tantum vnus radius desiderabatur, quem secum Religiosi detulere, [radius ab iis abstrahitur.] cum Saracenorum crudelitatem intuentes, corpus condiderunt, & in Asturicos montes fugientes, non longe a Mindoniensi vrbe aliud extruxerunt cœnobium, quod etiam Dumiense vocitarunt, illud S. Martino dedicantes. Quod liquet ex autographo donationis, quam fecit Apala nobilis & deuota fæmina cœnobitis & Theodomiro Episcopo in honorem S. Martini; cuius reliquiæ noscuntur esse in Mindonio, & Dumiensi Sede, Prouinciæ Gallæciæ. Ceterum antiquos Episcopos Britonienses Mindonium migrasse & varios ibi sedisse plane diuersos a Dumiensibus, late deduximus ad Vitam S. Rudesindi dicto § 3.

DE SANCTO THOMA PATRIARCHA CONSTANTINOPOLITANO,

ANNO DCX

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Thomas Patriarcha Constantinopolitanus (S.)

[1] Intricatumest apud nonnullos tempus annorum, quibus sanctus hic Patriarcha præfuit Ecclesiæ Constantinopolitanæ. Baronius in Annalibus annos Sedi eius tribuit duos & menses septē, ac creatū statuit anno DCVI, [Tempus Sedis apud aliquos intricatum.] & anno DCVIII ex hac vita discessisse, vti ad dictos annos legi potest. Allegatur Chronologiæ Nicephori, in qua tamen ista leguntur in Catalogo Byzantinorum Episcoporum: νζ᾽ Θωμᾶς Διάκονος τῆς ἀυτῆς Εκκλησίας καὶ Σακελλάριος ἔτη γ᾽ μῆνας έ. Quæ ita in tribus editionibus Latine proferuntur. LVII. Thomas Diaconus Ecclesiæ eiusdem & Sacellarius annos III. menses V. Annos tres a reliquis auctoribus attribui Sedi eius ex sequentibus certo constabit. At menses quinque numerantur ab obitu Cyriaci decessoris, licet Sedes ad menses fere tres vacauerit. Aliqua etiam horum quinque mensium occasio præbita in Chronologia Theophanis ad annum IV Phocæ Imperatoris, vbi ista habentur: Patriarcha Cyriaco viuis erepto, Thomas Diaconus eius & Sacellarius eiusdem Ecclesiæ ordinatur die vndecimo mensis Octobris. Verum hunc locum Theophanis perturbatum esse non dubitamus, imo annum integrum, qui Phocæ quintus est statuendus, desiderari, aut per aliquam inscitiam omissum, aut postmodum expunctum: qui erat Theophani annus DXCIX, secundum Æram nostram vulgarem annus DCVII. Sed de hac re alibi agimus.

[2] De Cyriaci obitu & substituto Thoma omnia clare exponuntur ab auctore magis coæuo in Chronico Alexandrino, & quidem ad Phocæ annum IV & Indictionem IX ista leguntur: Hoc anno Cyriacus Patriarcha Constantinopolitanus mense Hyperberetæo, [Cyriaco, 29 Octob. anni 606 defuncto,] hoc est Octobri apud Romanos XXIX die Sabbati obijt, funusque translatum est trigesimo eiusdem mensis die Dominica, & repositum corpus pro more in æde sanctorum Apostolorum. Annus tum labebatur DCVI, quo cyclo Solis XXVII, littera Dominicali B dies XXIX Octobris incidit in Sabbatum & sequens in Dominicum. Dein in eodem Chronico ad annum Phocæ V, Indictione X ista leguntur: Hoc anno mense Audynæo, [subrogatur S. Thomas] apud Romanos XXIII Ianuarij creatus est Patriarcha Constantinopolitanus Thomas magnæ Ecclesiæ Diaconus, & Patriarchæ Sacellarius & Ordinandorum examini præfectus. [23 Ianuarij anni 607.] Postea ad annum VIII Phocæ Imperatoris, Indictione XIII, ita obitus indicatur: Hoc anno mense Dystro, qui est Romanis Martius, die XX, [mortuus 20 Martij anni 610.] qui incidit in feriam sextam, moritur Thomas Patriarcha Constantinopolitanus, & XXII eiusdem mensis die Dominica terræ mandatur. Annus hic erat DCX, quo cyclo Solis III, littera Dominicali D feria sexta conuenit in XX diem Martij, & Dominica sequens in XXII eiusdem mensis. Sedit ergo S. Thomas annis tribus, & mensibus duobus excepto biduo, si vterque dies & consecrationis & obitus includuntur, & sic vsque ad sepulturam eius possent censeri duo menses. Nicephorus Callistus lib. 18 Hist. Eccles. cap. 44 de S. Thoma ista tradit: Cyriacus Constantinopolitanæ vrbis Episcopus, [ædificauit domum in Patriarchio.] vndecim annis in sacra functione transactis, Sedem eam Thomæ reliquit: qui Diaconi & Sacellarij in Ecclesia munus obiens, ad Pontificium thronum conscendit. Hic vero tribus annis & duobus non amplius mensibus sacro munere functus, impio Sergio Sedem cessit. Thomas iste domum maximam in ædibus Episcopalibus extruxit: quæ domus nomen a conditore acceptum, in hodiernum vsque diem retinet, & Thomaitis vocatur. Eosdem Sedis S. Thomæ tres annos & menses duos habent Græci in suis sacris fastis, de quibus iam agendum.

[3] [laudatur in Menol. Basilij Imp.] Eodem XX Martij, quo S. Thomæ obitus refertur in Chronico Alexandrino, inscripta est sacra eius memoria Menologio, iussu Basilij Iunioris Imperatoris seculo X conscripto, & hoc legitur elogium: Et memoria sancti Patris nostri Thomæ Patriarchæ Constantinopolitani. Sanctus hic Pater noster Thomas propter excellentem suam virtutem, & summam prudentiam ac religionem Diaconus ordinatur magnæ Ecclesiæ & Sacellarius a sancto Patre nostro, & in miraculis patrandis maximo, Ioanne appellato Ieiunatore, regnante celebri & beato Mauritio, & post obitum huius Ioannis eiusque successoris in Episcopatu Cyriaci ordinatus est Patriarcha Constantinopolitanus, eumque Episcopatum gessit annos tres, menses duos. Plurimum contra hæreses decertauit, ipsosque hæreticos pudore confudit: orthodoxam fidem doctrinamque stabiliuit, [ob zelum orthodoxæ fidei] & ouile suum bene & ad Dei beneplacitum ac præscriptum administrauit: Imperatores pios præclare instruxit, ac Senatui totique Sacerdotali ordini apparuit venerandus. Post hæc aduersa valetudine correptus, gaudens & exultans, vti æquum erat, in cælum transcurrit. Eadem, demptis sub finem pauculis, leguntur in vetusto Synaxario MS. Græco collegij Claromontani Societatis Iesu Parisijs & Menæis excusis ac manuscriptis & apud Maximum Cytheræum ἐν βίοις ἁγίων, sed in his XXI Martij, [& in aliis Menæis.] at XIX in dicto Synaxario, quo die in Menæis Græcis MSS. quæ adseruantur in bibliotheca Ambrosiana Mediolani, celebratur Translatio reliquiarum S. Thomæ Patriarchæ Constantinopolitani: at XXII huius eiusdem obitus siue obdormitio.

[4] Qui supra laudatur Patriarcha Ioannes, cognomento Ieiunator, colitur a Græcis 2 Septembris in iam citatis Menæis, [olim a S. Ioanne Ieiunatore creatus Diaconus] Synaxario, & Menologio Basilij Imperatoris: in cuius parte excusa ab Vghello tomo VI Italiæ sacræ laudatur vt vir singularissimi omnium recte factorum exempli, ac varia miracula, quibus claruit, indicantur. Ordinatus dicitur apud Theophanem XII Aprilis anno DLXXXII, viuente adhuc Tiberio Imperatore, ac mortuus anno DXCIV cum anno XIII præesset Ecclesiæ, cui tunc subrogatus Cyriacus, quem XXIX Octobris anni DCVI e viuis disceßisse supra ostendimus. Sub his Patriarchis fuit S. Thomas Diaconus magnæ Ecclesiæ, quæ sanctæ Sophiæ siue æternæ Sapientiæ erat dicata, & Sacellarius, cuius inter alia officia erat illud, vt deduceret ordinandū in Sacerdotem, [& Sacellarius.] & staret ad magni Oeconomi latus: prout, quoad partem priorē, indicatur de S. Thoma in Chronico Alexandrino his verbis: Σακελλάριος γέγονε τοῦ Πατριάρχου καὶ ἐπάνω τῶν χειροτονιῶν. Factus est Patriarchæ Sacellarius ac supra ordinationem, seu Præfectus ordinandorum in Sacerdotes. Inter excerpta Leonis Allatij Sacellarius προσφέρει τὸν μέλλοντα χειροτονηθῆσαι ἐις ἱερέα. Adducit ordinandum in Sacerdotem. De alijs Sacellarij officijs plura leguntur apud Codinum Curopolatem de officijs Constantinopolitanis, eiusque interpretes Gretserum & Goarem: & nos alibi variæ diximus, vti 13 Februarij ad Vitam S. Gregorij Papæ 2 num. 3.

[5] Florebat eodem tempore S. Theodorus Syceota e celebri Archimandrita electus Episcopus Anastasiopolitanus, cuius Acta ab eius discipulu conscripta, & in VII Synodo Generali Actione 4 laudata daturi sumus XXII Aprilis, a Lipomano primum edita. Ex his sequentia ad S. Thomæ vitam spectantia decerpimus. Ita ergo incipiunt sequentia de S. Theodoro: Cum in oppidis finitimis supplicationes fierent, & cruces, quæ gestari solent, horribili miserandoque spectaculo per se concuterentur & commouerentur: interrogatus vir diuinus, quid sibi id vellet, respondit: Deum, o filij, precibus placate, quoniam magnæ mundo imminent calamitates. Domitius autem Patricius vir clarissimus promiserat, [donat sacras Reliquias Cruci imponendas] se auream crucem ad supplicationis adorationisque vsum effecturum. Itaque misit vir sanctus Epiphanium Diaconum ad illum. Qui cum aurifici aurum dedisset, Diaconum rogauit, vt tantisper moraretur, dum aurifex opus cōficeret. Et sanctissimus Patriarcha Thomas, qui post beatæ memoriæ Cyriacum, in Pontificia Regiæ ciuitatis Sede successerat, laudata viri gloriosi pietate, dedit etiam ipse particulam venerandi ligni sanctæ Crucis, particulam sancti sepulcri Saluatoris nostri Dei, & veli particulam sanctissimæ Dei Genitricis, conijciendas in vmbilicum illius Crucis, quæ ex auro conflabatur.

[6] Quæsiuit autem ex ipso Diacono, vtrum verus fuisset ille crucium motus, qui in regione Galatarum factus fuisse dicebatur. [inuitat ad se S. Theodorum Syceotam,] Cumque Diaconus id affirmasset, valde timuit beatissimus Patriarcha, & solicitudine plenus epistolam scripsit ad seruum Dei, rogans eum, vt quam celerrime ad se in ciuitatem regiā proficisceretur… Ingressus igitur in vrbem regiam, a beatissimo Thoma Patriarcha honorifice & magno cum gaudio susceptus est. Et cum inter se consalutassent, obtulit ei discipulum suum Iohannem, & vitæ sanctitatem ac mores eius commendans petijt, vt eum monasteriorum Præfectum constitueret. Quod statim fecit sanctissimus Patriarcha, palliumque tribuit, & præmisit ad sancta monasteria. Phocas etiam Imperator eum accersendum curauit: manuum enim ac pedum doloribus excruciatus iacebat. Sancto igitur viro ingresso, & manus suas illi imponente atque precante, subleuatus Imperator, rogauit eum vt pro se pioque imperio precaretur. Quamobrem admonuit eum vir sanctus, vt ab hominum afflictione & sanguinis effusione temperaret, si preces suas a Deo vellet exaudiri. Cum autem ab Imperatore discessisset, rogauit eum beatissimus Thomas Patriarcha, vt pro sua in illum beneuolentia apud se diuerteret, & Deum obsecraret, vt in cælesti vita simul inuenirentur. Et quæsiuit ex eo, an verus fuisset admirabilis ille crucium in supplicationibus motus. Quod cum verū fuisse intellexisset, cœpit orare virum sanctum, vt indicaret, quid signum illud portenderet. [post supplices preces intelligit futuras miserias:] Tum Sanctus recusare, seque abiectum atque humilem dicere, nec scire, quid responderet ad interrogata. Prostratus ille ad pedes eius, se surrecturum negauit, nisi in ea re sibi morem gereret: Scio enim, inquit, tibi non signum hoc solum, sed alia multa esse nota: neque enim illud ad hunc vsque diem neglexisti. Quod si neglexisses, tamen patefiet tibi, si petieris a Deo. Cum igjtur se desiderio eius satisfacturum promisisset Christi seruus, eum surgere coëgit, & lacrymans: Nolebam, inquit, te affligi, neque enim expedit, te hæc scire. Verum, quando ita vis, scito ea crucium concussione multa nobis grauia molestaque prænuntiari. Significat enim plurimos a religione nostra defecturos, & barbararum gentium incursiones, & magnam sanguinis effusionem, & ingens exitium, & in vniuerso orbe seditiones fore, & sanctas Ecclesias desertum iri, & diuini cultus atque imperij interitum & aduersarij aduentum appropinquare. Reliquum est, vt tamquam gubernator Ecclesiæ & populi pastor, Deo totis viribus assidue supplices, vt ignoscat populo, & pro misericordia sua hæc omnia moderetur.

[7] His auditis, beatissimus Patriarcha magno timore mœstitiaque correptus, [ei dat mansionem:] cum lacrymis cœpit rogare sanctum virum, vt Deum obsecraret, quo animam suam tolleret, antequam ab illis calamitatibus opprimeretur. Cumque vellet S. Theodorus in patriam redire, quoniam quietis & silentij sui tempus aduentabat, id illi non permisit beatissimus Patriarcha. Increbuerat enim rumor, ciuitatem haud ita multo post absorptum iri. Quamobrem voluit vt apud se hyemem traduceret: namque dicebat se precibus eius apud Deum pro populo indigere, vt saltem mala differat, quæ comminatur. Cum autem vir sanctus locum proptium ad habitandum postularet, iussit, vt in sancti Stephani mansione, quæ Romanorum dicitur, habitaret. Natali igitur die Saluatoris nostri Dei illic sese inclusit, vt quietem & abstinentiam solitam obseruaret: quo tempore contigit, vt sanctissimus Patriarcha in morbum incideret. Itaque nuntium misit ad B. Theodorum, rogans eum, vt Deum precaretur, [æger petit preces ad moriendum:] vt sibi daret vitæ finem. At Christi seruus respondit, quamuis ipse, vt sanctus olim Apostolus Paulus, dissolui & esse cum Christo cuperet, tamen cum magis esset necessarium vt pro populi salute in corpore maneret, oraturum potius, vt illi vitam & sanitatem elargiretur. Sed nuntium rursus ad Dei seruum misit sanctissimus Patriarcha: Per Dominum, inquiens, obtestor te, Pater, si diligis me, vt pro mutua & fraterna inter nos beneuolentia Deum obsecres, vt depositum pignus suum recipiat e corpore meo, meque ab imminentibus periculis liberet: neque enim spectare possum, quæ tu prænuntiasti. Tunc Dei seruus, flexis genibus & fusis pro ipso precibus, [intelligit se eo die moriturum:] nuntiauit ei per Epiphanium ministrum, se quidem vitam eius pro salute omnium exoptasse, verum quoniam tantopere flagitasset pro se preces fundi, vt dissolueretur & esset cum Christo, iussis ipsius obtemperasse, & Deum illi, quæ cuperet concessurum, & petitionem eius eodem die impletum iri. Quamobrem si iubes, inquit, vt veniam ad te, statim id faciam: sin minus, nos tamen vicissim apud Christum Dominum conspiciemus.

[8] Hoc audito, beatissimus Patriarcha gauisus est gaudio magno, & Deum laudans, [visitatus ab Imperatore, lætus moritur.] monuit seruum eius, ne exiret, neue a quietis & abstinentiæ suæ discederet instituto: contentum enim se esse promisso eius, quod se vicissim apud Christum essent conspecturi. Hoc & Imperator cum intellexisset, sanctissimum Patriarcham inuisit: qui cum omnibus benedixisset, ante horam vespertinam cum prudentia atque constantia mirabili ad Dominum migrauit.

DE SANCTO CVTHBERTO EPISCOPO LINDISFARNENSI IN ANGLIA,

ANNO DCLXXXVII

Commentarius præuius.

Cuthbertus Episcopus Lindisfarnensis in Anglia (S.)

BHL Number: 2028

§ I Regnum Nordanhymbrorum: in eo diœcesis Lindisfarnensis. Alia loca donata S. Cuthberto. Huius ætas.

[1] Inprima Anglo-Saxonici Imperij constituta heptarchia regnum Nordhanhumbrorum valde magnam ditionem obtinuit, in duo etiam regna nonnumquam subdiuisum: horum alterum Deirorum, alterum Berniciorum est appellatum. Deirorum reliquis Anglis proximior pars, [Regnum Nordanhymbrorum late distentum,] cis Tinam fluuium continebat ad Ortum & mare Germanicum Comitatum Eboracensem late distentum & Episcopatum Dunelmensem, ad occasum Lancastriam VVestmorlandiam & Cumbriam seu Cumberlandiam. At Berniciorum pars vlterior, fuit a Tina fluuio ad fretum vsque Scoticum, pertingens ad antiquos vsque Caledonios, quos Pictos illo tempore Anglo-Saxones appellabant. Imo olim, teste Ammiano Marcellino, Picti diuidebantur in Dicalidonos & Vecturianos, [ad Pictos vsque.] cuius prioris nominis in Dunkelde vrbe Episcopali adhuc volunt retineri vestigium. Hos autem Pictos diuidebat a Northumbris murus inter duo freta Edenburgicum & Dunbritannicum erectus, adeoque pertinebat ad regnum Berniciorum hodiernus Comitatus Northumbriæ regno Angliæ annumeratus, & plures hodiernæ Scotiæ prouinciæ inter Angliam & dictum fretum Scoticum sitæ. Fuerunt præfati Picti ab Anglis domiti potißimum seculo Christi septimo ab Oswio Northanhymbrorum Rege, datusq; ab Egfrido Oswij filio Episcopus Pictis S. Trumwinus siue Tumma, cuius Acta dedimus ad X diem Februarij: cuius Episcopi testimonio infra in Actis S. Cuthberti huius adolescentia & a ludis puerilibus auersio indicatur. Ad hanc etiam Pictorum terram profectus S. Cuthbertus, infra in Vita per Bedam num. 19, diuinitus escam inuenit sibi socioque paratam.

[2] Ceterum totum hoc Nordanhymbrorum regnum censeri potest theatrum sacrorum exercitiorum, [Excultum a S. Cuthberto,] virtutum ac miraculorum S. Cuthberti: cuius laboribus non erat sufficiens interior huius regni & continens ditio, sed insulæ vicinæ, quæ in mari Germanico haud procul a Northumbriæ Comitatu dißident, eius habitatione aut accessu illustriores etiamnum existunt. [vti & insulæ] Ac primo a littoribus regni Deirorum occurrit insula, quæ, vt infra num. 39 asserit Beda, Coquedi fluminis ostio præiacens, [Coquedi,] ab eodem nomen accepit, & ipsa monachorum cœtibus insignis. Qua in insula conuenit S. Elfledam, Abbatissam, filiam Regis Oswij, vt ipsa rogarat, & inter colloquendum prædixit mortem Egfridi Regis & succeßionem Aldfridi fratris, & se ad Episcopatum esse cogendum. De S. Elfleda egimus VIII Februarij. At inde vlterius progredientibus conspicitur Farne insula, [Farne,] a Banborrow castro duobus fere milliaribus dißita, altißimo inclusa Oceano, & cautium corona incincta: in qua vitam solitariam S. Cuthbertus solus, & quidem primus, nouennio integro ante susceptum Episcopatum egit, ac demum Episcopatu relicto, duos vltimos menses ac tres hebdomadas vitæ absoluit, sancte ibidem mortuus hoc XX Martij. Tertia demum & præcipua insula, [& Lindis-farne,] Lindis-farne dicitur Lindi fluuio obiecta, &, vt infra num. 28 tradit Beda, recedente æstu marino contigua terræ renudato littore redditur, vnde & Semi-insula vocari potest. Oppidum etiamnum habet cum ecclesia, olim Sede Episcopali exornata, quam S. Aidanus, ad fidem Christianam Nordanhumbris annuntiandam a S. Oswaldo Rege euocatus, instituit, loci solitudine & recessu delectatus. Hæc ob Sanctorum & Episcoporum & Monachorum habitationem Insula-sancta Anglis Holy-iland dicitur. [Insula-sancta nunc dicta:] Præ reliquis Sanctis eminuit S. Cuthbertus, qui ibidem & monachos direxit Præpositus, & diœcesi præfuit Episcopus, ac post obitum sepultus & corpore incorrupto & alijs pluribus miraculis effulsit.

[3] Extat inter Historiæ Anglicanæ Scriptores decem, Londini anno MDCLII excusos, [& huius diœcesis cis Tvvedam fluuium,] columna 67 Historia de S. Cuthberto & de commemoratione locorum regionumque eius priscæ posseßionis: in qua termini diœcesis Lindisfarnensis collocantur in tres quasi partes diuisi. Ac primo cum limes hodiernæ Angliæ & Scotiæ censeatur Tweda seu Tweoda fluuius, ita pars cis fluuium describitur: A fluuio Tweoda vsque ad Pharnamude, & inde superius vsque ad illum, vbi hæc aqua, quæ vocatur Pharned, oritur iuxta montem Hybberndune, & ab illo monte vsque ad fluuiū, qui vocatur Bromic, & inde vsque ad fluuium, qui vocatur Till, & tota terra, quæ iacet ex vtraque parte ipsius fluminis Bromic vsque ad illum locum vbi oritur. Noti sunt in Northumbriæ Comitatu dicti fluuij Bromic & Till in Tweodam sese exonerantes. Sequitur secunda pars in proxima Scotiæ ditione: Et illa terra vltra Tweoda, ab illo loco, vbi oritur fluuius Edre ab Aquilone, [& vltra Tvvedam,] vsque ad illum locum, vbi cadit in Tweoda, & alterum fluuium, qui vocatur Leder versus Occidentem, & tota terra, quæ iacet ab Orientali parte istius aquæ, quæ vocatur Leder, vsque ad illum locum, vbi cadit in fluuium Tweoda versus Austrum. Hæc ibi. Prope dictum fluuium Leder pascebat S. Cuthbertus cum alijs pastoribus pecora domini sui, cum de nocte vidit ad cælos ab Angelis deferri animam S. Aidani Episcopi, vnde ad monasterium Mailrosense prope Tweodam fluuium progressus, inter monachos exceptus & attonsus est. Tertia denique pars ita describitur: Et tota terra, quæ pertinet ad monasterium S. Balthere, quod vocatur Tinningaham a Lambor-more vsque ad Escemuthe. Colitur S. Baltherus VI Martij, [vsque ad Escam flu.] ad quem diem de dicto Tinningaham & alijs locis egimus. Terminus ergo diœcesis Lindisfarnensis versus Septemtrionem vltimus erat Escemutha siue Esca fluuius: Vlterior autem pars vsque ad Pictos videtur tempore illo, quo S. Cuthbertus Episcopus vixit, pertinuisse ad diœcesim S. Trumwini Episcopi Pictorum ordinati.

[4] Alia extra diœcesim sita loca contulit Rex Egfridus, quæ immediate in dicta Historia de S. Cuthberto terminis diœceseos iam relatis subijciuntur, & eisdem pene verbis, [donata S. Cuthberto Eboraci aliqua pars,] aliquanto tamen accuratius, referuntur lib. 1 Historiæ de Dunelmensi Ecclesia, quam infra Turgoto Priori Dunelmensi vindicabimus, sub nomine Simeonis Dunelmensis editam: in ea cap. 9 ista traduntur: Rex Egfridus & Theodorus Archiepiscopus dederunt S. Cuthberto in ciuitate Eboraca totam terram a muro ecclesiæ S. Petri vsque magnam partem versus Occidentem, & a muro ipsius ecclesiæ vsque murum ciuitatis versus Austrum. Villam quoq; Crecam & tria in circuitu ipsius villæ milliaria ei dederunt; vt haberet, [Creca,] Eboracum iens vel rediens, mansionem vbi quiescere posset: vbi monachorum habitationem instituit. Et quia illa terra minus sufficiens erat, Lugubaliam, quæ Luël vocatur, [Lugubalia,] in circuitu quindecim milliaria habentem, in augmentum suscepit: vbi etiam sanctimonialium congregatione stabilita, Reginam dato habitu religionis consecrauit, & in profectum diuinæ seruitutis scholas instituit. Aliæ quoque terrarum possessiones ei donatæ sunt, quas hic longum est & non necessarium ponere: [& aliæ possessiones:] scriptæ sunt in cartulis ecclesiæ. Hæc ibi, neque dubium est, quin ex similibus certis monumentis ecclesiæ iam relata descripserit. Extat post dictam Historiam de Ecclesia Dunelmensi columna 57 hæc donatio Egfridi Regis, sed fœde corrupta: ac primo facta dicitur anno Dominicæ Incarnationis DCLXXXV congregata Synodo iuxta fluuium Alne, [Donatio alibi corrupte edita:] in loco qui dicitur Etetuiford. Est fluuius Alne Ptolemæo Alaunus, in medio Northumbriæ Comitatu in mare Germanicum effluens, ad quem in loco, qui Bedæ lib. 4 cap. 28 dicitur Ad Twifforda, id est ad duplex vadum, habita Synodus est anno DCLXXXIV, [in anno,] ad quam S. Cuthbertus inuitus attractus est, & Episcopatus Officium suscipere compulsus. Secundo intrusæ subscriptiones Episcoporum iam tunc pridem vita functorum: ex his est S. Cedda Orientalium Saxonum Episcopus, [subscriptione Episcoporū,] sed anno DCLXIV mortuus, & frater eius S. Ceadda Licefeldensis Episcopus, sed qui etiam ante anno DCLXXII e vita decesserat. Huius Vitam dedimus II Martij, illius VII Ianuarij. Denique additur: Hæc donatio facta est tempore Agathonis Papæ anno ætatis Regis Egfridi XL, [& tempore Papæ Romani.] regni eius XV, cum interim S. Agatho e vita decesserit anno DCLXXXII, vti ad Vitam eius X Ianuarij ostendimus. E locis vero denominatis & S. Cuthberto donatis fuit Creca, quæ infra ex Turgoto dicitur villa quondam sua, [vbi sita Creca,] siue S. Cuthberti ad cuius monasterium venerabile corpus eius, in deuastatione Danica fugientes, detulerunt, ibiq; ab Abbate Geue benignissime suscepti, velut in proprio quatuor mensibus residebant. Extat etiamnum Creca castellum in Bulmerensi agro, [& Lugubalia?] Eboracensibus vltra siluam Gautrensem. At Lugubalia, seu Romanis Luguuallum, nunc Carleiolum vulgo Carlile, est in Cumbria versus mare Hibernicum haud procul hodierna Scotia situm, Cambdeno dictum, quasi turris seu munitio ad vallum, scilicet Romanum. Hac in ciuitate infra in Vita per Bedam num. 46 S. Cuthbertus Sacerdotes consecrauit, sed & ipsam Reginam tunc a morte Regis Egfridi viduam, quam Ermenburgam appellant & nobili genere ortam, dato habitu sanctæ Conuersationis benedixit: cuius soror, vt num. 44 dictum, monasterio ibi constructo præerat. Hæc de locis S. Cuthberti conuersatione claris. De Riponensi monasterio, vbi Angelum habitu peregrini suscepit, infra agemus, vti & de solo natali, quam aliqui Hiberniam arbitrantur, § sequenti dicetur.

[5] De ætate S. Cuthberti pauca subiungo. Ecclesia Lindisfarnensis a Rege Nordanhymbrorum S. Oswaldo fundata est anno DCXXXV, [S. Cuthbertus quando natus,] & S. Aidano Sedes Episcopalis ibidem erecta, circa quod tempus natus videtur S. Cuthbertus, aut aliquot annis serius. Nam anno DCLI S. Aidani XXXI Augusti defuncti animam ab Angelis in cælum deferri vidit, cum ipse de nocte excubias & custodias pecorum ageret: qua mox visione incitatus iuuenis monasterium Mailrosense est ingressus, [factus monachus,] & partim in eo, partim in Riponensi monasterio subditus ad obitum S. Boisili vixit: ac tum circa annum DCLXIV Præpositus monasterij primo Mailrosensis dein Lindisfarnensis alijs præfuit vsque ad annum DCLXXVI, [Præpositus,] quo in Farnem insulam disceßit, anachoreticam vitam ducturus. Interea anno DCLXXVIII S. VVilfrido in exilium ablegato, [anachoreta,] creati sunt Episcopi, B. Bozo in regno Deirorum Eboracensis, & S. Eata Berniciorum in Ecclesia Hagulstadensi & Lindisfarnensi: at triennio elapso, S. Eata remanente Ecclesiæ Lindisfarnensis Episcopo, Tumbertus ordinatus est pro diœcesi Hagulstadensi: quo anno DCLXXXIV submoto, in Synodo Twiffordæ ad Alnum fluuium coram Rege habita electus est ad Hagulstadensem Ecclesiam S. Cuthbertus, & inuitus ex insula Farne ad Synodum attractus. Dein anno sequenti DCLXXXV S. Eata gratificaturus S. Cuthberto receßit ad Sedem Hagulstadensem, [Episcopus,] cui ante simul & Lindisfarnensi præfuerat, atque tum die Paschatis, XXVI Martij, Eboraci a septem Episcopis ad id confluentibus consecratus est Lindisfarnensis Episcopus S. Cuthbertus. Demum duobus fere mensibus post abdicatum Episcopatum anachoreta in insula Farne inclusus vixit, [mortuus an. 687 feria 4 20 Martij.] & dein feria quarta XXVII Februarij cœpit ægrotare ac post hebdomades tres etiam feria quarta mortalem hanc vitam exuit XX Martij anno DCLXXXVII, quo cyclo Solis XXIV, & littera Dominicali Fin feriam quartam conuenerunt dies & XXVII Februarij & XX Martij.

§ II Acta S. Cuthberti triplicia: auctores monachus Lindisfarnensis & S. Beda. Præfixa apud Capgrauium, vt fabulosa reiecta. Quæ patria eius?

[6] Annia morte S. Cuthberti elapsi vndecim erant, quando inspiratione diuina accesserunt Lindisfarnenses ad tumulum, vt sacra inde ossa eleuarent, [Corpus S. Cuthberti anno 698 incorruptum,] & in honestiori loco adseruanda deponerent, dum magna sua cum admiratione corpus repererunt integrum & cum omnibus vestimentis plane incorruptum. Annus tum labebatur DCXCVIII, & dies eius natalis XX Martij recurrerat, & mox omnes singulari illo miraculo excitati in amorem Dei & venerationem S. Cuthberti fuerunt; alij vt opem eius patrociniumque implorarent, quibus concessæ diuino beneficio curationes; [excitauit animos viuentium:] alij vt sua anathemata & varia munera offerrent, quorum aliqua magis illustria infra adferentur; alij vt virtutes eius & religiosam viuendi normam imitarentur, pro quibus regulam & instituta vitæ spiritualis ab eo præscripta fuisse, infra indicabimus; alij denique præclara eius gesta litteris consignare statuerunt, vt procul absentium & posterorum vtilitati consulerent. Inter hos Vitæ eius scriptores primus censeri potest domesticus testis oculatus, monachus Lindisfarnensis, qui gesta eius in quatuor libros digeßit, & in Prologo ait, ex his, [tunc Vita scripta a monacho Lindisfarnensi teste oculato,] quæ nobis comperta sunt, tantum excellentiora notari, & lib. 4 num. 16, multa mirabilia quotidie in præsentia nostra agi. Lindisfarnem paßim appellat nostram insulam, & in ea ecclesiam nostram, monasterium nostrum, familiam nostram, nobis regularem vitam constitutam. Asseritur Egfridus Rex pacifice nunc regnare, qui anno DCCV & vita & regno functus est. Videtur autem hæc Vita conscripta, aut saltem absoluta, circa annum DCC, duobus tunc ab eleuatione elapsis annis: vti mox e poëmate Bedæ constabit. [ex MSS. primum editur,] Damus illam hactenus ineditam e duobus valde antiquis codicibus MSS. quorum alter adseruatur in monasterio Bertiniano siue Sithiuensi, in vrbe Audomaropolitana, alter in Imperiali monasterio S. Maximini prope Treuirim.

[7] Alter scriptor est venerabilis Beda, qui ad dexterum latus Tinæ fluuij, [dein a S. Beda,] quo ager Dunelmensis a Comitatu Northumbriæ separatur, haud procul a mari Germanico natus, ibidem hoc tempore in monasterio Girwiensi siue Iarowensi virtute & doctrina instructus florebat. Hic. lib. 4 Historiæ Ecclesiasticæ gentis Anglorum cap. 28 testatur se de vita S. Cuthberti & virtutibus ante annos plures sufficienter & versibus Heroicis & simplici oratione conscripsisse. Et in Prologo Vitæ prosa editæ num. 3 asserit se Vitam eiusdem Deo dilecti Patris, aliquanto quidem breuius, [primum Heroicis versibus scripta,] sed eodem tamen ordine, rogantibus quibusdam e Fratribus, Heroicis dudum versibus edidisse, & in ipso poëmate num. 24 laudat Regem Alfridum, inquiens:

Huius nunc Tyrio venerabile pignus in ostro,
Iure datas patrio sceptri iam tractat habenas.

Videtur autem habuisse iam dictam a monacho Lindisfarnensi conscriptam Vitam, eamque sub finem nouis miraculis auxisse. Scilicet vterque initium vitæ monasticæ arreptum in monasterio Mailrosensi, quod valde notatu dignum in altera Vita a Beda consignatum est. Damus hanc Vitam ex perantiquo MS. codice nostro, & contulimus cum illa, [ex MS. & Canisij editione,] quam Henricus Canisius ex Membranis MSS. monasterij S. Galli in Lectionibus antiquis edidit, sed hinc inde mutilam: quam dein contulit cum membranis acephalis Velserianis: excusis sub finem libri variantibus lectionibus inde excerptis: asserit denique extare apud S. Gallum alium codicem. Potuimus & nos habere ex MSS. D. Nicolai Belfortij, sed non iudicauimus fore operæ pretium. Vitam hanc Heroicis versibus a Beda editam laudat Alchuinus poëmate CLXXVIII.

[8] Tertia Vita ab eodem venerabili Beda, simplici, vt asserit, oratione edita: ad quam præfatur certam exquisitionem rerum gestarum factam, & subtilem nimiam examinationem testium indubiorum adhibitam: [post a Beda oratione soluta,] & a se scripta frequenter & reuerendissimo Herefrido Presbytero, & alijs, qui diutius cum viro Dei conuersati, vitam illius optime nouerant, legenda & retractanda præstitisse, & ad arbitrium eorum sedulum emendasse, ac ipsum denique libellum coram senioribus & doctioribus Congregationis Lindisfarnensis biduo lectū, [ex certa scientia collecta] & ad examen per singula pensatum, & decretū esse cōmuni consilio cuncta absq; vlla ambiguitate legenda. Edimus hanc ex perantiquo nostro codice MS. & altero monasterij Boni-fontis Ordinis Cisterciensis in Gallia & tertio Vltraiectino S. Saluatoris, [datur ex MSS. & operibus editis.] sed contracto, & contulimus cum Vita inter opera venerabilis Bedæ & ab alijs seorsim edita. Inscripsit hanc Vitam S. Eadfrido Episcopo Lindisfarnensi, qui ad annum DCCXX superstes in ea dignitate vixit: cuius iterum meminit sub finem Vitæ num. 68, vbi de successoribus in vita anachoretica S. Ædilwaldo & Felgilde agit, si tamen illa postmodum non videri possent addita: cum Felgildus dicatur septuagenario maior, terminum vitæ præsentis expectare: & in Vita S. Cuthberti in Noua Legenda Angliæ olim a Ioanne Capgrauio edita post paralysim curatam dicatur vsque hunc locum scripsisse venerabilem Bedam Presbyterum Vitam S. Cuthberti. In codice nostro MS. post relatam integre Vitam, adduntur duo miracula ex libro 4 Historiæ Ecclesiasticæ eiusdem Bedæ, vbi illa cap. 31 & 32 habentur: [Appendix ex historia Bedæ.] quæ & nos subijcimus eidem Vitæ, quam vt perfectiorem edimus primo loco, eique proxime addimus Vitam versibus Heroicis ab eodem Beda scriptam, ac tertio loco, quam prius a monacho Lindisfarnensi collectam diximus: in qua aliquanto hispidiorem stylum legentibus minus gratum arbitramur: imo & nonnulla a posteris inserta videntur.

[9] En fontes, e quibus omnes riuos suos deducunt, qui de rebus a S. Cuthberto in vita aut proximis post obitum annis gestis agunt: [Hinc aliorū relationes haustæ.] quorum vel catalogum conficere non est necessarium: præcipui sunt Turgotus in Historia de Ecclesia Dunelmensi & Henricus Archidiaconus Huntingdonensis in tractatu hactenus inedito de Sanctis Angliæ: qui ambo seculo XII scripserunt. Solum collector Nouæ Legendæ Sanctorum Londini anno MDXXVI excusæ, siue is fuerit Ioannes Tinmuthensis siue Ioannes Capgrauius, negotium faceßit, dum sub initium vitæ mirabilia præponit de patria, parentibus & educatione S. Cuthberti, [Apud Capgrauium fabulosa præfixa:] & dein subnexa ex Beda epitome, addit: Vsque hunc locum scripsit Beda. Interim eam Vitam ex Capgrauio recudit Colganus, distinguit in capita aut numeros, & conatur annotationibus illustrare & propugnare. Nos aliqua hic excutienda proponimus. Ita ergo caput primum traditur:

Ex regali Hiberniensum prosapia Rex quidam, nomine Muriardachus, diues & potens, Regibus Hiberniæ cunctis aliquot annis imperans, [quasi in Hibernia,] fidem quam susceperat Christianam pijs operibus iugiter exornabat. Vxor autem eius Sabina, pro vitæ sanctitate & miranda conuersatione Sancta celebratur, & memoria illius annua, vbi requiescit, deuote habetur. Accidit, vt quidam alius Rex Hiberniæ felicitati eius & gloriæ inuidens, nocturnis insidijs Regem cum vxore & familia, vnica eius filia vitæ reseruata, occideret. Hæc capite 1. Vbi Muriardachus, [Maiedacho auo,] creditur celebris Murchertacus, filius Muredachi, quem Quatuor-Magistri in Annalibus Hiberniæ, tradunt occisum anno DXXVII: Regum vero catalogus apud Vsserium an. DXXXIII, ergo hiatus centum annorum dandus, [anno 527 vel 533 occiso,] vt censeatur auus S. Cuthberti. Secundo S. Sabinæ nulla scitur in antiquis tabulis Hibernicis extare memoria: adeoque ignota prorsus foret, nisi Dempsterus inscripsisset nuper Menologio Scotico, & ex eo Ferrarius. Tertio non vnica solum superfuit filia, cum Domnaldus & Fergußius filij statuantur obijsse anno DLXI, [matre solum relicta,] & Boëtanus tertius filius dicatur mortuus anno DLXIII. Ita dicti Quatuor-Magistri. Hæc circa caput I, at 11 est huiusmodi:

[10] Illectus demum pulchritudine puellæ Rex iniquus, cum nullis persuasionibus eam mouere ad consensum illicitum valeret, virginem oppressit. Concepit itaque & filium peperit … Episcopus quidam infantem a Rege educandum petijt & baptizatum lingua patria appellauit Nulluhoc. [dein ab alio Rege oppressa.] [natus & Nulluhoc dictus,] Id est interprete Colgano eiulantem vel eiulatum. Cap. 3 solum dicitur puer colorem vituli necdum nati prædixisse. Dein cap. 4 ista leguntur. Defuncto Episcopo, assumpsit eum mater sua & Britanniam nauigatura nauem ascendit. Elapso autem de manibus pueri Psalmorum libro in maris profundum corruit, & vitulus marinus sine mora erumpens, ore hiante librum absorbuit, & sub vndis euanuit. Egressis in portu e naui omnibus, [delatus in Britanniam.] vitulus ille marinus subito apparens, librum penitus illæsum euomuit: venit inde mater cum puero ad Episcopum Columbam, qui primus Sedem Dunkelde rexit in Scotia, & ab eo benigne suscepta est. Merulam autem sancti Episcopi domesticam occisam ab æmulis, [exceptus a primo Episcopo Dunkeldensi:] prece sua puer almus vitæ reddidit. Hæc ibi. Infra cum de Translatione corporis S. Cuthberti ob Danicam irruptionem in Hiberniam deferendi agetur, occurret historia libri Euangeliorum in mare lapsi & conseruati, quem etiamnum in bibliotheca Cottoniana adseruari tradit Seldenus in sua ad Scriptores X historiæ Anglicanæ obseruatione: cuius exemplo simile miraculum fingi placuit. Secundo nota est Dunkelde vrbs Scotiæ hodiernæ, quæ tunc suberat Pictis Dicalidonibus, vnde nomen eius tractum videri supra diximus. Sedes ibi Episcopalis erecta est circa annum MCXL aut serius a Dauide Rege Scotorum. At seculo VII non fuit nisi vnus solus in regno Pictorum Episcopus, [vbi Sedes erecta circa annū 1140.] cuius Sedes erat Abernethij in Strathernia, vti ex Scotichronico tradit Vsserus in Antiquitatibus Ecclesiarum Britannicarum cap. 15 pag. 668. Sed audiamus quæ cap. 5 referuntur: Habebat mater pueri in Scotia duos fratres germanos Pontifices, Meldanum scilicet & Eatanum, cum quibus aliquamdiu conuersata, relicto sub eorum custodia filio, [educatus a SS. Meldano & Eatano Episcopis auunculis:] Romam profecta est. Hæc ibi, quæ ostendunt non omnem familiam, excepta matre, excisam, cum hic sint duo fratres. Colitur VII Februarij S. Medanus siue Meldanus Episcopus Hibernus, cuius reliquias vti & S. Beani Peronam detulit S. Fursæus: ad quam Vitam obseruauimus num. 5, a Colgano Beanum alibi dici Eatanum & illos esse, de quibus hic agitur. Sed tunc necessario ante obierunt, [sed seculo præcedenti mortuis,] quam S. Fursæus disceßit in Gallias; imo miraculis clarere debebant, vt sacra eorum ossa in veneratione Ecclesiastica haberentur, vnde illos seculo VI floruisse censuimus ad VII Februarij. Idem Colganus notatione 7 & 8 ad hanc S. Cuthberti Vitam opinatur illos esse ex regia familia Connij seu Constantij, ac proinde quod potuissent esse nepotes vel de semine prædicti Regis Murrordachi. Quæ ad veritatem huius historiæ non sufficiunt. Sed reliqua Acta conspiciamus. Cap. 6 & 7 fontem e saxo elicit, & dæmonem fuste prægrandi insecutus, [accusatus quasi Regis filiam imprægnasset,] vltra montis verticem ruere coëgit. Dein cap. 8 & vltimo falso accusatur quasi filiam Regis decepisset, oppressisset atque imprægnasset, vbi ipso orante, fornicaria criminatrix a terra absorpta fuit. Quæ mox ex sequenti capite corruunt, dum solis paruulorum ludis ad annum vsque ætatis octauum oblectatus, dicitur ex Beda, qui asserit eum crebrius ex Mailros inuisisse fæminam, [& puerulus asseritur.] a qua fuerat a primis pueritiæ annis nutritus. Certe Beda nollet illustri suo purpureo operi hos laceros assui pannos.

— — — Cuius velit ægri somnia, vanæ
Fingentur species, vt nec pes nec caput vni
Reddatur formæ.

[11] Seruent Hiberni suum Nulluhoc eiulantem, & relinquant Anglo-Saxonibus Cuthbertum, [Nomen Cuthberti Anglo-Saxonicum,] quo nomine siue ob peritiam illustris notetur (vti explicat Cambdenus in sua Britannia eiusmodi Anglo-saxonum nomina) siue Deo dignus, vel bonus Princeps (vti fortaßis alijs videbitur, ijsque potißimum, qui malunt Guthbertum legere) Saxonica certe appellatio est, vt Cuthredus, Cuthwinus, Eadbertus, Sigebertus, & similiæ alia. Si tamen ex antiquis Scriptoribus habeant Hiberni monumenta alia, quam quæ a Colgano proferuntur, obesse profecto illis nollemus. Vixit puerulus & adolescens in illa Nordanhymbrorum regni parte, quæ nunc regno Scotiæ subest. [vbi in Scotia hodierna vixit adolescens.] Anteriora quæ ad genus aut natale solum spectant, dicimus non liquere, si hæc verba S. Bedæ in proœmio Poëmatis non indicent Anglo-Saxonem:

Nec iam orbis contenta sinu trans æquora lampas
Spargitur effulgens, huiusque Britannia consors
Temporibus genuit fulgur venerabile nostris:
Aurea qua Cuthbertus agens per sidera vitam,
Scandere celsa suis docuit iam passibus Anglos.

§ III Veneratio sacra S. Cuthberti. Regula ab ipso suis præscripta.

[12] MartyrologijS. Hieronymi exemplar MS. nostrum, videri tempore S. VVillibrordi in Belgium ex Anglia delatum, [S. Cuthbertus olim adscriptus Martyrologio S. Hieronymi,] subinde diximus. In eo sub finem huius diei XX Martij, etiam antiqua manu exaratum legimus. Et S. Cuthberti Episcopi. Desunt ea in MSS. Lucensi, Blumiano, & Corbeiensi Parisijs edito. Quarto post obitum S. Cuthberti anno, scilicet DCXC, ex hisce Nordanhymbrorum regionibus venit in Frisiam S. VVillibrordus: a quo dein Episcopo ordinato missus est Lindisfarnem Clericus, qui ibidem graui infirmitate oppressus, subito ad sepulcrum S. Cuthberti sanatus est in præsentia monachi Lindisfarnensis, vt hic refert lib. 4 num. 16 Vitæ S. Cuthberti a se circa annum DCC conscriptæ. Potuit ab hoc reduce aut simili occasione Martyrologium dictum ad S. VVillibrordum transmissum fuisse. [item Bedæ,] In antiquo MS. Martyrologio, quod ipsius Bedæ genuinum fœtum esse sæpius diximus, illa sola verba leguntur: S. Cuthberti Episcopi. Quæ eadem habentur in Martyrologio Casinensis monasterij antiquo charactere Longobardico, & MSS. Vaticano Ecclesiæ S. Petri, [& varijs MSS.] Romano Ducis Altempsij, Aquisgranensi, Lætiensi & Coloniensi S. Mariæ ad Gradus. Item in MSS. Barberiniano, Vallicellensi, Dacheriano, Treuirensi & alijs, sed iunctis verbis, Apud Britanniam vel in Britannijs, depositio vel natalis S. Cuthberti Episcopi, quibus in MS. Centulensi additur, & Confessoris, admirandæ sanctitatis viri. Quæ indicant antiquam S. Cuthberti per orbem venerationem. Vsuardus hoc cum elogio exornauit: Apud Britanniam depositio S. Cuthberti, [Vsuardi,] qui ex anachoreta Ecclesiæ Lindisfarnensis Antistes, totam ab infantia ad senium vitam miraculorū signis inclytam duxit. [Adonis,] Quibus apud Adonem ista leguntur apposita: Cuius dum vndecim annos maneret corpus humatum, incorruptum posthæc, quasi eadem hora defunctum, simul cum veste, qua tegebatur, inuentam est. [aliorum.] Scripsit Beda Presbyter de vita ipsius. Hisce æquipollentia habent Rabanus Maurus Episcopus Moguntinus, Notkerus Balbulus monachus Sancti Galli, Bedæ excusi auctor, Bellinus, Maurolycus, Felicius, Galesinius, Canisius, alijque in excusis aut manu exaratis Martyrologijs; in quorum aliquibus additur annus obitus, in alijs Reges Egfridus & Alcfridus, sub quibus vltimo floruit. In hodierno Martyrologio Romano ista leguntur: In Britannia depositio S. Guthberti Episcopi Lindisfarnensis, qui a pueritia ad obitum vsque sanctis operibus ac miraculorum signis effulsit. VVandelbertus Prumiensis eum hisce versibus olim honorauit:

Tertia cum decima Cuthberti laude nitentes
Anglorum ducit per mystica gaudia plebes.

[13] Angli etiam, Scoti & Hiberni inter suos Sanctos celebrant Cuthbertum, [Veneratio apud Hibernos,] quem Colganus in Appendice Vitæ cap. 1 ait inscriptum Martyrologijs Hibernicis Tamlactensi, Dungallensi, Mariani Gormani, & Maguiri. Dempsterus inseruit suo Menologio Scotico. In Breuiario Aberdonensi referuntur cum Oratione propria sex Lectiones, [Scotos,] ad Matutinum recitandæ ex Beda desumptæ: quæ plane eædem excusæ sunt in antiquo Breuiario Sarisburiensi. Longo etiam encomio celebratur in Martyrologio Anglicano. [Anglos,] In Breuiario secundum Regulam B. Isidori, dicto Muzarabes, Toleti iussu Francisci Ximenes Archiepiscopi anno MDII excuso, recitatur Officium IX Lectionum de S. Cuthberto Episcopo & Confessore. Reperimus etiam Neapoli apud Reuerendos Patres Theatinos inter libros a R. P. Antonio Caracciola collectos, [Hispanos,] Martyrologium MS. Patricianum antiquum sed acephalum, [Italos,] in quo ad XX Martij ista leguntur: In Italia natale S. Cuthberti Episcopi, cuius vitam S. Beda Presbyter plenam virtutibus scripsit: cuius reliquias veneramur, & Missam debito honore frequentamus. Si ob aliquas solum reliquias S. Cuthbertus Italiæ adscribatur, ius maius Martyrologis Benedictinis suos Fastos augendi illustri memoria tanti Thaumaturgi, vt factum est a VVione, Dorganio, Menardo, [& monachos Benedictinos.] Bucelino, in suis Martyrologijs siue Menologijs Benedictinis. Præiuit Trithemius, qui eum connumerat inter viros illustres Ordinis S. Benedicti lib. 3 cap. 127, & lib. 4 cap. 168. Edouardus Maihew in Trophæis Congregationis Anglicanæ Ordinis S. Benedicti arbitratur clarißime a se demonstrari eum secundum Regulam S. Benedicti vixisse: ac duo huius rei fundamenta collocat; scilicet, Monachos Scotos, non per aliquam Regulam, sed per consuetudines a præcedessoribus receptas, regi solitos. Alterum est: Nullam aliam Regulam monasticam, præterquam S. Benedicti, his seculis extitisse in Ecclesia Latina. E quibus hanc elicit assertionem, dum infra in Vita num. 25 agitur de Regula, & regulari obseruantia, intelligi Regulam S. Benedicti, rem fieri absque omni contradictione clarissimam, neque opus esse, vt res adeo manifesta pluribus probetur. Sic ille, parum in antiquitate monastica versatus. Illustrauimus ad diem XII Februarij Vitam S. Benedicti Abbatis Antanæ & Indæ, qui floruit sub Ludouico Pio Imperatore, & habitus, sicut S. Benedictus Casinensis totius Ordinis & monasticæ Religionis Protopatriarcha per vniuersum orbem, ita hic Benedictus Indensis eiusdem par ac Magister Generalis per Franciam ac Germaniam: vt ibidem diximus scriptum olim ab auctore Catalogi Abbatum Indensium. Auctor Vitæ Ludouici Pij asserit ab hoc constitutum Benedictum Abbatem, qui traderet cunctis monasterijs vniformem viuendi morem secundum Regulam S. Benedicti: ad quam amplectendam vt facilius incitarentur, qui alias profeßi essent Regulas, scripsit Concordiam Regularum, a Menardo doctis illustratam obseruationibus, in quibus annotantur XXV auctores aliarum Regularum, & varij S. Benedicto Casinensi ætate posteriores, quorum Regulæ in id tempus, cum centum & triginta elapsi essent anni ab obitu S. Cuthberti, in diuersis monasterijs videntur obseruatæ: ex his varias Regulas edidit Lucas Holstenius. Præterea testatur Vsserius lib. 17 pag. 919, se reperisse in codice antiquo quatuor Regulas, Hibernico sermone antiquo & nostris temporibus pene ignorabili exaratas, & primam Columbæ Kill vocari, ad quam omnium Columbensium monasteria, tam in Hibernia & Albania, quam in ipsa Anglia fuisse confirmata par sit credere. Hanc S. Columbæ Regulam & præcepta cælestibus signis confirmata agnouit S. VVilfridus apud Bedam lib. 3 Histor. Eccl. cap. 25, vbi obijcitur S. Colmano huius Regulæ profeßio. Egimus de illa XVII Februarij ad Vitam S. Finani, qui Episcopatum Lindisfarnensem eo tempore moderabatur, quo S. Cuthbertus monachus sub SS. Boisilo ex Eata viuebat. S. Finano succeßit S. Colmanus, cuius Actæ dedimus ad XVIII Februarij.

[14] S. Cuthbertum inter antiquos scriptores agnoscunt Posseuinus, Varæus, Balæus, [Scripsit S. Cuthbertus Regularis vitæ instituta,] Dempsterus allegati a Colgano in Appendice post eius Vitam cap. 4. Addo ibi omissum Ioannem Pitseum, qui ætate VII scriptorum Angliæ num. 77 tradit se hos tantum subiectos titulos hactenus inuenisse. Ordinationes Ecclesiæ suæ, cuius initium est: Prima Regula est de Domino. Alterum volumen De Vita monastica. At ipsemet clarius in vltimis monitis moribundus, quid scripserit, indicat in Vita apud Bedam verbis Herefridi Abbatis Lindisfarnensis, qui aderat, ita num. 62 relatis: Catholica Patrum statuta diligentissime discere atque obseruare contendite. Ea quoque, quæ per meum ministerium vobis diuina pietas instituta vitæ regularis dare dignata est, exercete soliciti. Quæ ita in poëmate explicat Beda.

Vos quoque celsa, precor, seruetis iura perennes,
Cælestis Patrum vobis quæ Regula cauit,
Ipse vel exiguis fueram quæ promere dictis.

Monachus Lindisfarnensis, de aduentu S. Cuthberti ad insulam Lindisfarnensem lib. 3 agit, & num. 1 ista interserit: Viuens quoque ibi secundum sanctam Scripturam, [obseruata diu post obitum eius] contemplatiuam vitam in actuali agens, & nobis Regularem vitam componens constituit, quam vsque hodie cum Regula Benedicti obseruamus. Num vltima verba sint postea inserta, vt varia alia videntur, non audemus resoluere.

[15] Cuthbertus adhuc in vita monastica iuuenis erat, dum e Mailrosensi monasterio sub S. Eata & alijs ad Riponense recens extructum migrauit, [iuuenis obseruationis Paschalis morem Romanum non tenuit:] & Angelum hospitio excepit: vti narrat infra Beda cap. 3 ex quo loco, vt dicitur num. 14, instante subito turbine, Eata cum Cuthberto & ceteris, quos adduxerat repulsus, Mailrosum repetijt. At lib. 5. Hist. Eccles. cap. 20 clare caussa, ob quam repulsus sit, ita adfertur: Inrhypum locum dederat pridem Rex Aldfridus ad construendum ibi monasterium his, qui Scottos sequebantur. Verum quia ipsi postmodum optione data maluerunt loco cedere, quam Pascha Catholicum ceterosque ritus Canonicos iuxta Romanæ & Apostolicæ Ecclesiæ consuetudinem recipere, dedit hoc Wilfrido, &c. Quæ de Paschate celebrando anno DCLXIV agitata fuit controuersia, eam deduximus ad citatā ante Vitam S. Colmani § 2 & 3. Inter reliquos ritus Canonicos accipit Beda lib. 3 cap. 26 tonsuram capitis, nam & de hac, [an tonsuram capitis?] inquit, quæstio non minima erat. Vtramque etiam quæstionem Ceolfridus Abbas coniunxit in epistola ad Naitanum Regem Pictorum, quam Beda, qui sub illo Abbate monachus scribebat, retulit lib. 5 cap. 22: in ea tamen epistola dicitur tonsuræ discrimen non nocere, quibus pura in Deum fides & caritas in proximum sincera est, præsertim cum numquam Patribus Catholicis, sicut de Paschæ vel fidei diuersitate conflictus, ita etiam de tonsuræ differentia legatur aliqua fuisse controuersia. Interim Naitanus Rex Ceolfridi litteris persuasus, circa annum DCCX Paschalis obseruationis & tonsuræ morem Romanum in subiectas sibi Pictorum prouincias introduxit. Imo & Hyenses monachi, vt tradit idem Beda cap. 25 sequente, cum subiectis sibi monasterijs, prædicante Egberto, anno DCCXVI Canonicum celebrare Pascha cœperunt, & ritus Catholicos susceperunt, quibus prædicta tonsura innui viditur. Cum ergo SS. Eata, Cuthbertus alijque propter Pascha Catholicum ceterosque ritus reliquerunt Riponense monasterium, & ad Mailrosense reuersi fuerint, scrupulus exoritur nobis in Vita S. Cuthberti per monachum Lindisfarnensem lib. 2 num. 1 circa hæc verba: Postquam seruitutis Christi iugum, tonsuræque Petri formam in modum coronæ spineæ, caput Christi cingentis, Domino adiuuante susceperat, in monasterio quod dicitur Hrype &c. Scrupulus inquam exoritur, num a posteris sint intrusa verba de tonsura: quia istis reiectis sensus constat, & Beda in neutra Vita neque in Historia Ecclesiastica eius meminit. [an de ea verba Actis postea inserta] Imo contra in Vita nu. 13 asseuerat Eatam monasterium Inrhipum eisdem, quibus antea Mailros, institutis disciplinæ regularis imbuisse, & ex Historia iam diximus eos maluisse loco cedere, quam recipere Pascha Catholicum, ceterosque ritus, scilicet tonsuram capitis.

VITA
Auctore Venerabili Beda
Ex MSS. collatis cum Vita excusa

Cuthbertus Episcopus Lindisfarnensis in Anglia (S.)

BHL Number: 2021

AVCTORE BEDA

PROLOGVS

Domino sancto ac beatissimo Patri a Eadfrido Episcopo, sed & omni congregationi Fratrum, qui in Lindisfarnensi insula Christo deseruiunt, Beda fidelis vester conseruus, salutem.

[1] [Ex certissima scientia scribit hanc Vitam,] Quia iussistis, dilectissimi, vt libro, quem de vita beatæ memoriæ Patris nostri Cuthberti vestro rogatu composui, præfationem aliquam in fronte iuxta morem præfigerem, per quam legentibus vniuersis & vestræ voluntatis desiderium & obeditionis nostræ pariter assensio fraterna claresceret; placuit in capite præfationis & vobis, qui nostis ad memoriam reuocare, & eis qui ignorant, hæc forte legentibus, notum facere, quia nec sine certissima exquisitione rerum gestarum aliquid de tanto viro scribere, nec tandem ea quæ scripseram sine subtilissima examinatione testium indubiorum passim transcribenda quibusdā dare præsumpsi: quin potius primo diligenter exordium, progressum ac terminum gloriosissimæ conuersationis ac vitæ illius ab his qui nouerant inuestigaui, quorum etiam nomina in ipso libro aliquoties ob certum cognitæ veritatis indicium apponenda iudicaui: & sic demum ad schedulas manum mittere incepi. At digesto opusculo, sed adhuc in schedulis retento, frequenter & reuerendissimo Fratri nostro b Herefrido Presbytero huc aduentanti, & alijs, qui diutius cum viro Dei conuersati, vitam illius optime nouerant, quæ scripsi legenda atque ex tempore præstiti retractanda, ac nonnulla ad arbitrium eorum, [a variis accurate examinatam:] prout videbatur, sedulus emendaui: sicque ablatis omnibus scrupulorum ambagibus, ad purum, certam veritatis indaginem, simplicibus explicitam sermonibus, commendare membranulis, atque ad vestræ quoque fraternitatis præsentiam asportare curaui: quatenus vestræ auctoritatis iudicio vel emendarentur falsa, vel probarentur vera esse, quæ scripta sunt. Quod cum Domino iuuante patrarem, & coram senioribus ac doctioribus vestræ Congregationis libellus biduo legeretur, ac solertissime per singula ad vestrum pensaretur examen, nullus omnimodis inuentus est sermo, qui mutari debuisset: sed cuncta, quæ scripta erant, communi consilio decernebantur absque vlla c ambiguitate legenda: & his qui religionis studio vellent, ad transcribendum esse tradenda. Sed & alia multa nec minora his, quæ scripsimus, præsentibus d vobis adinuicem conferentes de vita & virtutibus beati viri, superintulistis, quæ prorsus memoria digna videbantur, si non deliberato ac perfecto operi noua interseserere vel superaddere minus congruum atque indecorum esse constaret.

[2] Dehinc admonendam vestræ almitatis coronam ratus sum, vt, sicut ipse munus obedientiæ meæ, [commendat se precibus Lindisfarnensium,] quod iubere estis dignati, promptus soluere non distuli; ita vos quoque ad reddendum mihi vestræ intercessionis præmium, pigri non sitis: sed, cum eumdem e librum relegentes, pia sanctissimi Patris memoria vestros animos ad desideria regni cælestis ardentius attollitis, pro mea quoque paruitate memineritis diuinam exorare clementiam, quatenus & nunc f pura mente desiderare, & in futuro perfecta beatitudine merear videre bona Domini in terra viuentium: sed & me defuncto, pro redemptione animæ meæ, quasi pro familiaris & vernaculi vestri, orare & Missas facere, & nomen meum inter vestra scribere dignemini. Nam & tu sanctissime Antistes, [vt eorum Missæ sacrificis a morte iuuetur:] hoc te mihi promisisse iam retines, in cuius etiam testimonium futuræ conscriptionis religioso Fratri vestro g Gudfrido h mansionario præcepisti, vt in Albo vestræ sanctæ congregationis meum nunc quoque nomen apponeret.

[3] Sciat autem sanctitas vestra, quia Vitam eiusdem Deo dilecti Patris nostri, [scripsit hanc Vitam etiam carmine.] quam vobis prosa editam dedi, aliquanto quidem breuius, sed eodem tamen ordine, rogantibus quibusdam e nostris Fratribus, Heroicis i dudum versibus edidi. Quos si vos habere delectat, a nobis exemplar accipere potestis: in cuius operis præfatione promisi, me alias de vita & miraculis eius latius esse scripturum: quam videlicet promissionem in præsenti opusculo, prout Deus dederit, adimplere satago. Orantem pro nobis beatitudinem vestram Dominus omnipotens custodire dignetur incolumem, dilectissimi Fratres & Domini mei. Amen. k

[Annotata]

a Eadfridus fuit Episcopus ab anno 698 ad 720 vt supra dictum.

b Erat Henefridus Presbyter Ecclesiæ Lindisfarnensis, imo & Abbas monasterij infra num. 14, [Herefridus.] familiaris S. Cuthberti. Cuius verbis Beda narrat, quæ circa obitum S. Cuthberti contigerunt vt num, 56 testatur.

c MSS. nostrum & Bonifontis dubietate.

d Ibidem: nobis.

e Ibidem libellum.

f Excusum, pia.

g Beda lib 5 hist. Angl. cap. 1. Gudfridus venerabilis Christi famulus & Presbyter, [Gudfridus] qui etiam postea Fratribus eiusdem Ecclesiæ Lindisfarnensis, in qua educatus est, Abbatis iure præfuit, narrauit de S. Edelvvaldo, cuius vita solitaria indicatur infra num. 68,

h [Mansionarius.] Mansionarius, ecclesiæ Præfectus aut custos. Ita supra 12 Martij in Vita S. Gregorij per Ioannem Diaconum lib. 3 cap. 58 mansionarius completis Matutinalibus hymnis eandelas extinxit. In MS. nostro Mansionarius hic appellatur Guchfridus.

i Hinc liquet non diu ante obitum Eadfridi Episcopi siue annum 720 scriptam esse.

k Inter opera Bedæ & nostra MS. Vita est distincta in capita. & titulis exornata. Omisit eos Surius. Nos hic damus, ac dein more nostro distinguimus.

INDEX CAPITVM.


1. Quomodo puer Dei Cuthbertus per infantem sit, prædicto Episcopatu, admonitus.
2 Quomodo genu dolente, claudus sit effectus, & Angelo medicante sine mora sauatus.
3 Quomodo ventis oratione mutatis, rates Oceano dilapsas reuocauerit ad littus.
4 Quomodo cum pastoribus positus, animam S. Aidani Lindisfarnensis Episcopi ad cælum ferri ab Angelis aspexerit.
5 Quomodo iter faciens, cibos Domino procurante perceperit.
6 Quale testimonium ei venienti ad monasterium Boisilus vir sanctus in spiritu perhibuerit.
7 Quomodo Angelum hospitio suscipiens, dum panem quærit ministrare terrenum, cælesti ab eo remunerari promeruit.
8 Quomodo sanato a languore Cuthberto, Boisilus moriturus omnia, quæ ei erant ventura, prædixerit.
9 Quam sedulus erga ministerium verbi Cuthbertus extiterit.
10 Quomodo animalia maris, in quo pernox orauerat, illi egresso præbuerint obsequium; & Frater, qui hæc videbat, præ timore languescens, eius sit oratione recreatus.
11 Quomodo nautis tempestate præclusis serenum mare ad certum prædixerit, & orando cibos impetrauerit.
12 Quomodo iter faciens aquila ministra viaticum & percepturum se esse prædixerit & perceperit.
13 Quomodo prædicans populis phantasticum subito ignem diaboli, & præuiderit venturum & venientem extinxerit.
14 Quomodo flammas domus cuiusdam vero igne ardentis orando restinxerit.
15 Qualiter dæmonium ab vxore Præfecti, necdum adueniens, eiecerit.
16 Qualiter in Lindisfarnensi monasterio vixerit vel docuerit.
17 Qualiter sibi in insula Farne pulsis dæmonibus habitationem fecerit.
18 Quomodo precibus aquam de arida produxerit, vel qualiter ipse in anachoresi vixerit.
19 Qualiter a messe, quam sua manu seruerat, verbo volucres abegerit.
20 Quomodo corui iniuriam, quam viro Dei intulerant, precibus & munere purgauerint.
21 Qualiter eius necessitatibus etiam mare seruierit.
22 Quomodo multis ad se venientibus monita dans salutis, fragiles exposuerit antiqui hostis insidias.
23 Quomodo Elfled Abbatissa & puella eius per zonam ipsius sint sanatæ.
24 Quid sciscitanti eidem Elfledæ de vita Egfridi Regis & Episcopatu suo prædixit.
25 Quomodo electus ad Episcopatum, seruum Comitis languentem aqua per se benedicta curauit.
26 Qualiter in Episcopatu vixerit.
27 Quomodo interitum Egfridi Regis & militiæ eius, quem prædixerat absens, viderit in spiritu.
28 Quomodo Hereberto anachoretæ obitum suum prædixerit, Comitatumque illius a Domino precibus obtinuerit sine mora.
29 Quomodo vxorem Comitis per Presbyterum suum aqua benedicta sanauerit.
30 Quomodo puellam oleo perunctam a dolore capitis laterisque curarit.
31 Quomodo per panem ab eo benedictum infirmus sit sanatus.
32 Quomodo oblitum sibi in itinere iuuenem moriturum orando reuocauerit ad vitam, sine omni mora.
33 Quomodo tempore mortalitatis morientem puerum matri sanum restituerit.
34 Qualiter animam cuiusdam, qui de arbore cadendo mortuus est, ad cælum ferri conspexit.
35 Quomodo aquam gustando, in vini saporem conuerterit.
36 Quomodo inobedieutes ei quosdam Fratres tempestas maris per septem dies obsederit.
37 Quanta ægrotus tentamenta pertulerit, quidue de sua sepultura mandauerit.
38 Quomodo ministrum suum a profluuio ventris sanauerit ægrotus vir beatus.
39 Quæ vltima Fratribus mandata dederit, & vt percepto viatico inter verba orationis spiritum reddiderit cælis.
40 Quomodo iuxta prophetiam Psalmi, quem eo moriente cantauerant, Lindisfarnenses sint impugnati, sed Domino iuuante, iterum protecti.
41 Quomodo puer dæmoniacus sit humo, cui lauacrum corporis eius infusum est, in aquam missa sanatus.
42 Quomodo corpus ipsius post vndecim annos sit sine corruptione repertum.
43 Quomodo corpus Eadberti Episcopi in tumulo viri Dei ponentes; sarcophagum illius desuper posuerunt.
44 Qualiter ægrotus ad tumbam eius orando sit sanatus.
45 Quomodo paralyticus per eius calceamenta sit sanatus,
46 Qualiter anachoreta Felgidus operimento parietis eius, in vultu sit sanatus.

CAPVT I.
Acta S. Cuthberti in pueritia & in iuuentute. Angeli patrocinium: vis precum.

CAP. 1

[4] Principium nobis scribendi de vita B. Cuthberti Ieremias Propheta consecrat, qui anachoreticæ perfectionis statum glorificans, ait: Bonum est viro, cum portauerit iugum ab adolescentia sua. Sedebit solitarius & tacebit: quia leuabit se super se. [Thren. 3] Huius namque boni dulcedine accensus vir Domini Cuthbertus, ab ineunte adolescentia iugo monachicæ institutionis collum subdidit: & vbi opportunitas iuuit, arrepta etiam conuersatione anachoretica, non pauco tempore solitarius sedere, atque ob suauitatem diuinæ contemplationis, ab humanis tacere delectabatur alloquijs. Sed vt hæc in maiori ætate posset, superna illum gratia ad viam veritatis paullatim a primis iam pueritiæ incitauerat annis. Siquidem vsque ad octauum ætatis annum, qui post infantiam pueritiæ primus est, solis paruulorum ludis & lasciuiæ mentem dare nouerat: ita vt illud B. Samuelis tunc de ipso posset testimonium dici: Porro Cuthbertus necdum sciebat Dominum neque reuelatus fuerat ei sermo Domini. [1. Reg. 3.] Quod in præconium laudis dictum est pueritiæ illius, [Puer delectatur ludis:] qui ætate maior, perfecte iam cogniturus erat Dominum, ac sermonem Domini reuelata cordis aure percepturus. Oblectabatur ergo, vt diximus, iocis & vagitibus, & iuxta quod ætatis ordo poscebat, paruulorum conuenticulis interesse cupiebat, ludentibus colludere desiderabat. Et quia agilis natura, atque acutus erat ingenio, contendentibus ludo sæpius præualere consueuerat: adeo vt fessis nonnumquam ceteris, ille indefessus adhuc, si quis vltra secum vellet certare, quasi victor lætabundus inquireret. Siue enim saltu, siue cursu, siue luctatu, seu quolibet alio membrorum sinuamine se exercerent, ille omnes æquæuos, & nonnullos etiam maiores, a se gloriabatur esse superatos. Cum enim esset paruulus, vt paruulus sapiebat, vt paruulus a cogitabat: qui postmodum factus vir, plenissime ea, quæ paruuli erant, deposuit.

[5] Et quidem diuina dispensatio primitiua elationem animi puerilis digno se pædagogo compescere dignata est. Nam, sicut beatæ memoriæ b Trumuuine Episcopus ab ipso Cuthberto sibi dictum perhibebat, [admonente trimo infante, & prædidicente Episcopalem dignitatem deserit ludos:] dum quadam die solito luctamini in campo quodam non modica puerorum turba insisteret, interesset & ipse, &, sicut ludentium leuitas solet, contra congruum naturæ statum varijs flexibus membra plerique sinuarent, repente vnus de paruulis triennis ferme, vt videbatur, accurrit ad eum, & quasi senili constantia cœpit hortari, ne iocis & otio indulgeret, sed stabilitati potius mentem simul & membra subiugaret. Quo monita spernente, luget ille corruens in terram, & faciē lacrymis rigans. Accurrunt consolaturi ceteri: sed ille perstat in fletibus. Interrogant quid haberetrepentinum, vnde tantis afficeretur lamentis. At ille tandem exclamans consolanti se Cuthberto: Quid, inquit, sanctissime Antistes & Presbyter Cuthberte, hæc & naturæ & gradui tuo contratia geris? Ludere te inter paruulos non decet, quem Dominus etiam maioribus natu Magistrum virtutis consecrauit. Audiens hæc bonæ indolis puer fixa intentione suscepit, mœstumque infantem pijs demulcens blanditijs, relicta continuo ludendi venustate, domum redijt: ac stabilior iam ex illo tempore animoque maturior adolescentia existere cœpit: c illo nimirum Spiritu interius eius præcordia docente, qui per os infantis extrinsecus eius auribus insonuit. Nec mirandum cuiquam, paruuli lasciuiam per paruulum potuisse, Domino agente, cohiberi: qui ad prohibendam Prophetæ insipientiam in ore subiugalis muti rationabilia verba, cum voluit, edidit: in cuius laude dictum est veraciter: Quia ex ore infantium & lactentium perfecisti laudem. [Matth. 15.]

C. II

[6] Verum quia omni habenti dabitur, & abundabit, id est, habenti propositum amoremque virtutum, harum copia superno munere donabitur: quoniam puer Domini Cuthbertus, quæ per hominem accepit hortamenta, sedulo corde retinebat, etiam Angelico visu & affatu confortari promeruit. Nam subito dolore genu correptum illius, [genu dolente, claudus effectus,] acri cœpit tumore grossescere: ita vt neruis in poplite contractis, pedem primo a terra suspensum claudicans portaret; dehinc ingrauescente molestia, omni pene priuaretur incessu. Qui die quadam deportatus foras a ministris, atque sub diuo recumbens, vidit repente venientem de longe equitem, albis indutum vestimentis & honorabilem vultu: sed & equum, cui insidebat, incomparandi decoris. Qui cum adueniens, mansueto illum salutaret alloquio, addidit quasi per iocum inquirere, si aliquod tali hospiti vellet præbere obsequium. At ille: Iam, inquit, promptissime tuis cuperem deuotus adstare obsequijs, si non exigentibus culpis, huius languoris compede retinerer: diu namque est, quod molestia genu tumentis oppressus, nulla cuiuslibet medicorum industria possum sanari. Qui desiliens equo, ac genu languidum diligentius considerans: Coque, inquit, triticeam in lacte farinam, & hac confectione calida tumorem superunge, & sanaberis. Et his dictis, [Angelo medicante sanatur:] ascendens equum, abijt. Ille iussis obtemperans, post dies paucos sanatus est: agnouitque Angelum fuisse, qui hæc sibi monita dedisset, mittente illo, qui quondam Raphaëlem Archangelum ad sanandos Tobiæ visus destinare dignatus est. [2 Mach. 10, 29] Quod si cui videtur incredibile, Angelum in equo apparuisse, legat historiam Machabæorum, in qua Angeli in equis & ad Iudæ Machabæi & ad ipsius templi defensionem aduenisse memorantur.

C. III

[7] Ab hoc autem tempore deuotus Domino puer, sicut ipse postea familiaribus suis attestari solebat, sæpe in angustijs se vallantibus orans Dominum, Angelica meruit opitulatione defendi: necnon etiam pro alijs in periculo constitutis, quia benigna pietate supplicabat, exaudiebatur ab illo, qui clamantem d pauperem exaudire, & ex omnibus tribulationibus eius consueuit eripere. Est denique e monasterium non longe ab ostio f Tini fluminis ad meridiem situm, tunc quidem virorum, nunc autem mutato, vt assolet per tempora rerum statu, Virginum Christo seruientium nobili examine pollens: qui videlicet famuli Christi, dum ligna monasterij vsibus apta per memorati alueum fluminis de longe ratibus veherent, [periclitantes rates monachorum,] iamque e regione eiusdem monasterij vehendo deuenirent, ac rates ad terram educere conarentur, ecce ventus subito ab occasu g tempestuosus assurgens abripuit rates, atque ad ostium fluminis trahere cœpit. Quod videntes e monasterio Fratres, emissis in fluuio nauiculis, eos qui in ratibus laborabant, adiuuare nitebantur: sed vi fluminis ac ventorū violentia superati, nequaquam valebant: vnde facta desperatione humani adiutorij, confugerunt ad diuinum. Egressi namque de monasterio, & labentibus in Oceanum ratibus, collecti in h proximo obice, flectebant genua, supplicantes Domino pro his, quos in tantum mortis discrimen iamiamque irruere cernebant. Sed prouisione diuina, quamuis diu precantium, vota sunt dilata, vt videlicet quanta esset in Cuthberto virtus precandi, patesceret. Stabat enim in altera amnis ripa vulgaris turba non modica, in qua stabat & ipse: quæ cum, [aliis irridentibus,] adspectantibus cum tristitia monachis, raptas porro per mare cerneret rates, adeo vt quasi quinque aues paruulæ (quinque enim erant rates) vndis insidentes apparerent, cœpit irridere vitam conuersationis eorum, quasi merito talia paterentur, qui communia mortalium iura spernētes, noua & ignota darent statuta viuendi. Prohibuit probra deridentium Cuthbertus: Quid agitis, inquiens, Fratres, maledicentes his, quos in letum iam trahi videtis? Nonne melius esset & humanius, Dominum pro eorum deprecari salute, [oratione restituit littori.] quam de illorum gaudere periculis? At illi rustico & animo & ore stomachantes aduersus eum: Nullus, inquiunt, hominum pro eis oret, nullus eorum misereatur Deus: qui & veteres culturas hominibus tulere, & nouas qualiter obseruare debeant, nemo nouit. Quo accepto responso, ipse oraturus Dominum, genua flexit, caput in terram declinauit: statimque retorta vis ventorum, rates cum his, qui ducebant, gaudentibus, integras ad terram eiecit, & iuxta ipsum monasterium in loco opportuno deposuit. Videntes autem rustici, erubuerunt de sua infidelitate: fidem vero venerabilis Cuthberti extunc laude digna prædicabant, & deinceps prædicare nullatenus cessabant: adeo vt Frater quidam nostri monasterij probatissimus, cuius ipse hæc relatione didici, sese hæc ab vno ipsorum rusticæ simplicitatis viro, & simulandi prorsus ignaro, coram multis sæpe assistentibus audisse narrauerit.

[Annotata]

a Ita MS. vtrumque in excusis est agitabat.

b Fuit S. Trumvvinus Episcopus Pictorum Australium. Eius Acta dedimus 9 Februarij.

c Sequentia vsque ad hæc verba: illo nimirum spiritu, desunt in excusis, suppleta ex MSS Bonifontis & nostro.

d Vtrumque MS. peccatorem.

e De eodem monasterio infra agitur num. 53 & a situ eodem modo describitur non addito alio nomine.

f Est Tinus fluuius Laudoniæ prouinciæ in hodierna Scotia, vbi oelebre monasterium Tinnighan, [Tinus fl.] de quo actum 6 Martij ad Vitam S. Baltheri Presbyteri. At Tina celebris fluuius ad quem murus olim sub Imperatoribus Romanis extructus, dirimit regnum Berniciorum a regno Deirorum, vt supra dictum. Ex sequentibus prior fluuius intelligendus.

g Excusum, intempestiuus.

h Idem, primo. Vtrumque locum ex duplici MS, correximus.

CAPVT II
Occasio vitæ religiosæ, Ingressus in monasterium Mailrosense. Visio Angelorum. Esca diuinitus collata.

C. IV

[8] At vbi gubernatrix vitæ fidelium, gratia Christi, voluit famulum suum arctioris propositi subire virtutem, [Nocte pro grege vigilans,] altioris præmij gloriam promereri, contigit eum remotis in montibus commissorum sibi pecorum agere custodiam: qui dum nocte quadam, dormientibus socijs, ipse iuxta morem peruigil in oratione duraret, vidit subito fusum de cælo lumen, medias longe noctis interrupsisse tenebras: in eoque cælestium choros agminum terram petisse, nec mora, a sumpta secum anima claritatis eximiæ supernam redisse ad patriā. [vidit ab Angelis in cælum deferri animam S. Aidani.] Compunctus est multum hoc visu Deo dilectus adolescens ad subeundam gratiam spiritualis exercitij, ac promerendæ inter magnificos viros vitæ felicitatisque perennis: confestimque Deo laudes, gratiarumque referens actiones, sed & socios ad laudandum Dominum fraterna exhortatione prouocans: Heu miseri, inquit, qui somno & inertiæ dediti, non meremur semper vigilantium ministrorum Christi cernere lucem. En ipse, cum modico noctis tempore peruigil orarem, tanta Dei magnalia conspexi: aperta est ianua cæli, & inductus illuc Angelico comitatu spiritus cuiusdam Sancti: qui nunc, nobis in infima caligine versantibus, supernæ mansionis gloriam ac Regem illius Christum perpetuo beatus intuetur. Et quidem hunc vel Episcopum quemlibet sanctum vel eximium de fidelium numero virum fuisse existimo, quem tanto splendore lucis, tot ducentium choris Angelorum b ad cælos allatum vidi. Hæc dicens vir Domini Cuthbertus, non parum corda pastorum ad diuinæ laudationis reuerentiam accendit, agnouitque c mane facto Antistitem Lindisfarnensis Ecclesiæ d Aidanum, magnæ vtique virtutis virum, per id temporis, quo viderat, raptum de corpore, cælestia regna petisse: ac statim commendans suis pecora quæ pascebat dominis, monasterium petere decreuit.

C. V

[9] Cumque nouum vitæ continentioris ingressum sedulo iam corde meditaretur, affuit superna gratia, quæ animum eius arctius in proposito firmaret, ac manifestis edoceret indicijs, quia quærentibus regnum Dei & iustitiam eius, ea quæ ad victum corporis pertinent, beneficio diuinæ prouisionis adijciuntur. Quadam namque die, [amore passionis Christi ieiunat sexta feria in itinere:] dum iter solus ageret, diuertit hora tertia in villam, quam eminus forte positam reperit; intrauitque domum cuiusdam religiosæ matris-familias, paullulum ibidem quiescere desiderans, & iumento potius, cui insedebat, quam sibi alimentum poscere curans; erat enim tempus incipientis brumæ. Suscepit ergo eum mulier benigne, rogauitque solicite, vt prandium parare atque illum reficere liceret. Negauit vir Domini: Non possum, inquiens, adhuc manducare, quia dies ieiunij est. Erat namque sexta Sabbati, qua plerique fidelium ob reuerentiam Dominicæ passionis, vsque ad nonam horam solent protelare ieiunium. Perstitit in rogando mulier, hospitalitatis studio deuota: Ecce, inquiens, itinere quo vadis, nullum viculum, nulla hominum habitacula reperies, & quidem longum restat iter, neque ante solis occubitum valet consummari: vnde precor, antequam egrediaris accipias cibos, ne tota die ieiunium sustinere vel etiam procrastinare cogaris. At ille, quamuis multum rogante fæmina, rogantis e instantiam religionis amore deuincens, ieiunus viam repetijt, ieiunus diem duxit ad vesperam.

[10] Cumque instante iam vespera, cerneret se iter, quod proposuerat, eodem die non posse finire, neque vlla in proximo hominum hospitia, vbi manere posset, adesse; ecce subito iter faciens, [diuinitus escam accipit:] vidit iuxta pastorum tuguria, quæ æstate infirmiter posita, tunc iam deserta patebant. Huc propter manendum ingrediens, equum, in quo venerat, alligauit ad parietem, collectumque fœni fasciculum, quem tecto ventus abstulerat, edendum illi apposuit: ipse orando horam ducere cœpit. At subito inter psallendum vidit equum, elato sursum capite, tecta casæ carpentem, ore trahentem, atque inter cadentia fœna tecti, inuolutum pariter decidere linteum: volensque dignoscere certius quid esset, finita oratione, accessit, & inuenit inuolutum linteo dimidium panis calidi & carnem, quæ ad vnam sibi refectionem sufficere possent, laudemque decantans beneficijs cælestibus: Deo, inquit, gratias, qui & mihi pro eius amore ieiunanti, & meo comiti cœnam prouidere dignatus est. Diuisit ergo fragmen panis, quod inuenit, partemque eius dimidiam equo dedit: reliquum suo esui reseruauit. Atque ex illo iam die promptior factus est ad ieiunandum: quia nimirum intellexit, eius dono sibi refectionem procuratam in solitudine, qui quondam Eliam solitarium, quia nullus hominum aderat qui ministraret, eiusmodi cibo per volucres non pauco tempore pauit; cuius oculi super timentes eum, sperantes autem in misericordia eius, vt eripiat a morte animas eorum, & alat eos in fame. [3. Reg. 17.] [Psal. 32.] Hæc mihi religiosus nostri monasterij, quod est ad ostium f Vuiri fluminis, Presbyter, nomine g Inguuald, qui nunc longæ gratia senectutis, magis corde mundo cælestia quam terrena carnalibus contemplatur adspectibus, ab ipso Cuthberto, iam tunc Episcopo, se audiuisse perhibuit.

C. VI

[11] Interea venerabilis Domini seruus, relictis seculi rebus, monasterialem properat subire disciplinam; vtpote cælesti visione ad appetenda perpetuæ gaudia beatitudinis incitatus, [a S. Boisilo, præuidente eius sanctitatem, excipitur in Mailrosensi monasterio:] ad tolerandam pro Domino esuriem sitimque temporalem, epulis inuitatus cælestibus. Et quidem Lindisfarnensem Ecclesiam multos habere sanctos viros, quorum doctrina & exemplis instrui posset, nouerat: sed fama præuentus h Boisili, sublimium virtutum monachi & Sacerdotis, i Mailros petere maluit: casuque contigit, vt, cum illo perueniens, equo desilisset, ingressurusque ad orandum ecclesiam, ipsum pariter equum & hastam, quam tenuerat manu, ministro dedisset (necdum enim habitum deposuerat secularem) Boisilus ipse præ foribus monasterij consistens, prior illum videret: præuidensque in spiritu, quantus conuersatione esset futurus, quem cernebat, hoc vnum dixit adstantibus: Ecce seruus Dei: imitatus illum, qui venientem ad se Nathanaël intuitus, Ecce, inquit, vere Israëlita, in quo dolus non est, sicut religiosus ac veteranus Dei famulus & Presbyter k Sigfridus solet attestari: qui eidem Boisilo, hæc dicenti, inter alios adstabat, tunc in ipso monasterio adolescens, primis adhuc monachicæ vitæ rudimentis institutus, nunc in nostro, id est l in Giruensi, monasterio perfectum in Christo agens virum, & inter ægra spiritus extremi suspiria lætum vitæ alterius sitiens introitum. Nec plura loquens Boisilus, peruenientem mox ad se Cuthbertum benigne suscepit, caussamque sui itineris exponentem, quia videlicet monasterium seculo prætulerit, benigne suscepit, benignius secum retinuit, erat enim Præpositus eiusdem monasterij.

[12] Et post dies paucos adueniente viro beatæ recordationis m Eata, tunc Presbytero & Abbate monasterij ipsius, postea Lindisfarnensis Ecclesiæ simul & eiusdem loci Antistite, indicauit ei de Cuthberto, &, quia boni propositi animum gereret, exposuit, obtinuitque apud eum, vt accepta tonsura, Fratrum iungeretur consortio: n qui ingressus monasterium, confestim æqualem ceteris Fratribus vitæ regularis obseruantiam tenere, [a S. Eata tondetur, & fit monachus.] vel etiam arctioris disciplinæ studijs supergredi curabat, legendi videlicet, operandi vigilandi, atque orandi solertior. Sed & iuxta exemplum Samsonis fortissimi, quondam Nazaræi, ab omni, quod inebriare potest, sedulus abstinebat. Non autem tantam escarum volebat subire continentiam, ne necessarijs minus idoneus efficeretur operibus: erat enim robustus corpore & integer viribus, atque ad quæcumque volebat, aptus exercitia laboris.

[Annotata]

a Excusum, raptu.

b Idem, cælis illatum.

c Infra in Vita ex MSS. Post paucos dies.

d [S. Aidanus.] Colitur S. Aidanus primus illius Ecclesiæ Episcopus 31 Augusti. Mortuus anno Christi 651.

e MS. vtrumque instantiæ restitit.

f Wirus aliis Wira, Ptolomæo Vedra, late rigat Dunelmensem Episcopatum, [VVira fl. monasteriū.] & Oceano miscetur ad VViranmuth, vulgo Moncksvvere-muth id est VViræ seu Vedræ ostium monachorum. Vbi monasterium illud extruxit S. Benedictus Biscopius, vt pluribus ad eius Vitam 12 Ianuarij dictum.

g Accuratius testis profertur, quod paullo aliter illa in carmine referantur, vti & in alia Vita ex MSS.

h Vitam S Boisili dedimus 23 Ianuarij.

i [Mailros monast.] Mailros seu Melros monasterium in valle Scotiæ hodiernæ, inter Tefium ac Tvvedam amnes, a Bervvico vltimo Angliæ oppido 20 millibus passuum distat, in ripa Tindi fluminis positum. Beda l. 4 Hist. Ang. cap. 27.

k Sigefridus a Colgano dicitur esse idem ille, qui post S. Benedictum Biscopium præfuit monasterio VVirensi Abbas, [Sigefridus.] sed eum anno 688 vita functum esse tradit VVigorniensis: & hic e verbis adiunctis necdum e viuis excesserat, cum illa scriberet Beda.

l [Girvvy monasterium.] Alterum a S. Benedicto Biscopio extructum monasterium, Girvvy seu Iarravv dictum, fere quinque milliaribus a VVira distat, iuxta Tinam fluuium. In eo vixit & scripsit Beda.

m Beda lib. 4 Hist. Angl. cap. 27 Tunc Abbas Eata vir omnium mansuetissimus regebat, Inscriptus Martyrologiis 26 Octob.

n Beda ibidem. Ab ineunte adolescentia monachicum & nomen assumpsit & habitum Turgotus lib. 1 cap. 3 anno 651 id factum arbitratur.

CAPVT III
Discessus ad monasterium Riponense: regressus ad Mailrosense. Angelus hospitio susceptus. Peste liberatus S. Cuthbertus, mortuus S. Boisilus.

[13] Cvmque post a aliquot annos Regi b Alchfrido placeret, pro redemptione animæ suæ locum quemdam regni sui, qui vocatur c Inrhipum, ad construendum ibidem monasterium Eatæ Abbati donare, tollens idem Abbas quosdam e Fratribus secum, [Degit in monasterio Inrhipum.] in quibus & Cuthbertum, condidit ibi quod petebatur monasterium, atque eisdem, quibus antea Mailros, d institutis disciplinæ regularis imbuit: vbi famulus Domini Cuthbertus, suscipiendorum officio præpositus hospitum, probandæ suæ gratia deuotionis, Angelum Domini suo suscepisse fertur hospitio. [Angelum hospitio accipit:] Exiens enim primo mane de interioribus monasterij ædibus ad hospitum cellulam, inuenit inibi quemdam sedentem iuuenem: quem hominem æstimans, solito mox humanitatis more suscepit. Nam lauandis manibus aquam dedit, pedes ipse abluit, linteo extersit, fouendos humiliter manibus suo in sinu composuit, atque vt horam diei tertiam etiam cibo reficiendus expectaret, rogauit: ne si ieiunus iret, fame pariter & frigore lassaretur hiberno: putabat namque hominem nocturno itinere simul & flatibus defessum niueis, illo requiescendi gratia diluculo diuertisse. Negauit ille: & se cito iturum, quia longius esset mansio, ad quam properaret, respondit. At Cuthbertus diu multumque rogans, tandem adiuratione addita diuini nominis, ad manendum coëgit: statimque, vt expletis Horæ tertiæ precibus, vescendi tempus aderat, apposuit mensam, sumendas obtulit escas, & Obsecro te, inquit, Frater, reficias, dum rediens calidum panem affero: spero enim quia iam cocti sint. At vbi redijt, non inuenit hospitem, quem edentem reliquerat. Explorat vestigia, qua ierat, sed nulla vspiam inuenit. Recenter autem niues terras texerant, quæ facillime viantis iter proderent, & quo declinaret, monstrarent. Stupefactus ergo vir Dei, & secum quærens de facto, reposuit mensam in conclaui: quod ingressus, continuo obuiam habuit miri odoris fragrantiam. Circumspiciens autem, vnde esset orta tanta nidoris suauitas, [inuenit tres panes ab Angelo relictos] vidit iuxta positos tres panes calidos insoliti candoris & gratiæ, pauensque, talia secum loquitur: Cerno, quod Angelus Dei erat, quem suscepi: pascere, non pasci, veniens. En panes attulit, quales terra gignere nequit: nam & lilia candore, & rosas odore, & mella præcedunt sapore: vnde constat, quia non de nostra tellure orti, sed de paradiso voluptatis sunt allati. Nec mirum, quod epulas in terris sumere respuerit humanas, [videt crebro Angelos, & cælitus pascitur.] qui æternæ vitæ pane fruitur in cælis. Itaque vir Dei de ostensa miraculi virtute compunctus, maiorem ex eo virtutum operibus curam impendebat. Crescentibus autem virtutibus, creuit & gratia cælestis. Denique sæpius ex eo tempore Angelos videre & alloqui, sed & esuriens, cibis, speciali sibi munere a Domino præparatis, meruit refici. Nam quia affabilis & iucundus erat moribus plerumque, dum ad exemplum viuendi præsentibus Patrum præcedentium gesta referret, etiam, quid sibi doni spiritualis superna pietas contulerit, humiliter interserere solebat. Et aliquando quidem palam, aliquando autem velate, quasi sub persona alterius, id facere curabat. Quod tamen qui audiere, quia de seipso dixerit, intelligebant, iuxta exemplum Magistri gentium, qui modo aperte suas virtutes replicat, modo sub prætextu alterius personæ loquitur, dicens: Scio hominem in Christo, ante annos quatuordecim, raptum vsque ad tertium cælum, & cetera illius loci. [2. Cor. 12]

[14] Interea quia fragilis est & more freti volubilis omnis seculi status instante subito turbine, [reuersus Mailrosum,] præfatus Abbas Eata cum Cuthberto & ceteris, quos secum adduxerat, Fratribus domum repulsus est, & locus monasterij, quod condiderat, e alijs ad incolendum monachis datus. Nec memoratus athleta Christi mutatione loci mutauit mentem ab arrepto semel proposito militiæ cælestis: verum diligentissime, [peste corripitur:] iuxta quod & ante facere consueuerat, B. Boisili dictis pariter auscultabat & actis. Quo tempore, sicut Herefridus familiaris eius. Presbyter & Abbas quondam monasterij Lindisfarnensis, ipsum referre solitum testatur, morbo pestilentiæ, quo f tunc plurimi per Britanniam longe lateque deficiebant, correptus est. At Fratres monasterij illius totam, pro eius vita & salute precantes, noctem duxere peruigilem: omnes enim, quasi hominis sancti necessariam sibi eius adhuc in carne præsentiam rebantur. Quod dum ipsi mane quidam de illis indicaret, [precibus ab aliis fusis sanatur:] (nam nescio eo fecerant) respondens statim: Et quid iaceo, inquit? Neque enim putandum est, quia tot taliumque virorum preces Deus non despexerit. Date baculum & caligas. Statimque exurgens cœpit tentare incessum, baculo innitens: & crescente per dies virtute, sanitatem quidem recepit; sed quia tumor, qui in femore eius apparebat, paullatim a superficie detumescens corporis, ad viscerum interiora prolapsus est, toto pene vitæ suæ tempore aliquantulum interaneorum non cessabat sentire dolorem, videlicet vt iuxta Apostolum, virtus in infirmitate perficeretur. [2 Cor. 12, 9]

[15] Quem cum famulus Domini Boisilus a valetudine sanatum cerneret, ait: Vides Frater, quia liberatus es a molestia, [a S. Boisilo varia prædicente,] qua laborabas. Et dico tibi, quod ea vltra iam tangendus non es, neque hoc moriturus in tempore: simulq; moneo, vt quia me mors vicina præstolatur, discere a me aliquid, quamdiu docere valeam, non omittas: non enim plus quam septem dies sunt, quibus mihi ad docendum sanitas corporis & linguæ suppetet virtus. Respondit Cuthbertus, nihil hæsitans de veritate verborum illius: Et quid, rogo, mihi optimum est legere, quod tamen vna valeam consummare septimana? At ille: Ioannem, inquit, Euangelistam. Est autem mihi g codex, habens quaterniones septem, quos singulis diebus singulos possumus, [addiscit ex Euangelio S. Ioannis dilectionem fidei,] Domino adiuuante, legendo, & quantum opus est, inter nos conferendo percurrere. Factumque est vt dixerat. Quam ideo lectionem tam citissime complere valebant, quia solam in ea fidei, quæ per dilectionem operatur, simplicitatem, non autem quæstionum profunda tractabant. Completa ergo post dies septem lectione, memorato morbo arreptus vir Domini Boisilus, diem peruenit ad vltimum: & hoc magna cum exultatione transcurso, ad gaudia perpetuæ lucis intrauit. Ferunt illum his septem diebus omnia Cuthberto, [ab eo moribundo,] quæ ei futura restabant, exposuisse: propheticus namque, vt dixi, & miræ sanctitatis erat homo. Denique præfatæ acerbitatem pestilentiæ triennio, priusquam veniret, Eata Abbati suo prædixit fuisse futuram, nec se illa tollendum celauit: ipsum vero Abbatem suum non ea moriturū, sed illo potius morbo, quem dysenteriam medici appellant, veridico, vt rerum exitus docuit, sermone præmonuit. Sed & Cuthberto inter alia, quia, Episcopus esset ordinandus, insinuauit. [se fore Episcopum.] Vnde idem Cuthbertus, postmodum in secessu anachoreseos positus, dicere quidem nulli volebat, quia Episcopum eum prædixerat futurum: sed tamen visitantibus se aliquoties Fratribus, solebat multo cum dolore protestari, Quia, etiamsi fieri possit, vt in caute, permodicam domunculam habens, deliteam, vbi circumferentes me vndiq; fluctus Oceani tumescentes, a cunctorum mortalium visu pariter & cognitione secludant; ne sic quidem liberum me ab insidijs mundi fallentis æstimo, sed ibi quoque, quia qualibet ex caussa philargyria me tentans abripere possit, vereor.

[Annotata]

a Ante annum 660, vt ex sequentibus colligitur.

b [Alcfridus Rex.] Alcfridus Rex filius Osvvij Regis aliquam Northumbriæ partem viuo patre habuit: in qua regnauit. In celebri collatione de Paschate celebrando anno 664 instituta, instructus a S. VVilfrido tunc Presbytero, partem Romanorum contra Scotos & Regem Osvvium patrem propugnabat. Misit dein S. VVilfridum ad Chlotharium III Regem Francorum, vt pro eius regno Episcopus consecraretur.

c Inthipum, infra in carmine monachi Hrypenses dicuntur. Cambdenus Rippon, inquit, Saxonice Hrippum, inter Vrum fluuium ac limitem Septentrionalis & Occidentalis Ducatus Eboracensis, [Rippon monasterium.] & Skell fluuiolum locatum. Ibi S. VVilfridus Episcopus ex Gallia redux, triennio vixit, & sub Egfrido Rege Sedes Eadhedo Episcopo constituta est. Erat ergo hic locus in regno Alcfridi Regis.

d Instituta S. Columbæ Abbatis Hiensis S. Aidanus obseruarat, & erat Eata vnus e pueris 12 Anglis, [Eata.] quos ille erudiendos primo sui Episcopatus anno susceperat, teste Beda lib. 3 cap. 26.

e Supra dedimus caussam discessus. Videtur innui tempus, quo S. VVilfridus gratiam obtinuit Alcfridi Regis & Regulam S. Benedicti introduxit, vnde passim fundator Ripponensis cœnobij habetur,

f [Pestis anno 664.] Beda lib. 3 cap. 27 testatur anno 664, subitam pestilentiæ luem, depopulatis prius Australibus Britanniæ plagis, Nord-Humbrorum quoque prouinciam corripuisse, acerba clade diutius longe lateque desæuijsse, ac magnam hominum multitudinem strauisse.

g Codieem illum post annum Christi 1000 prisca nouitate ac decore mirabilem in Ecclesia Dunelmensi adhuc seruatum fuisse attestatur Turgotus lib. 1 cap. 3.

CAPVT IV.
Præpositi Mailrosensis officium. Verbum Dei prædicatum. Esca diuinitus obtenta. Incendium repressum.

[16] Post obitum vero dilecti Deo Sacerdotis Boisili, memoratum Præpositi officium Cuthbertus suscepit, & per aliquot annos spirituali, [Præpositus monasterij Mailrosensis,] vt Sanctum decebat, exercens industria, non solum ipsi monasterio Regularis vitæ monita simul & exempla præferebat, sed & vulgus circumpositum longe lateque a, a vita stultæ consuetudinis ad cælestium gaudiorum conuertere curabat amorem. Nam & multi fidem, [dat operam hominibus ad Deum conuertendis:] quam habebant, iniquis profanabant operibus; & aliqui etiam tempore mortalitatis, neglecto fidei, quo imbuti erant sacramento, ad erratica idololatriæ medicamina concurrebant: quasi missam a Deo conditore plagam, per incantationes vel alligaturas vel alia quælibet dæmoniacæ artis arcana, cohibere valerent. Ad vtrorumque ergo corrigendum errorem, crebro ipse de monasterio egressus, aliquoties equo sedens, sed sæpius pedes incedens, circumpositas veniebat ad villas, & viam veritatis prædicabat errantibus: quod ipsum etiam Boisilus suo tempore facere consueuerat. Erat quippe moris eo tempore populis Anglorum, vt veniente in villam Clerico vel Presbytero, cuncti ad eius imperium, verbum audituri, confluerent; libenter ea, quæ dicerentur, audirent; libentiusque, quæ audire & intelligere poterant, operando sequerentur. Porro Cuthberto tanta erat docendi peritia, [confessis peccata pœnitentiam imponit:] tantus amor persuadendi quæ cœperat, tale vultus Angelici lumen, vt nullus præsentium latebras ei sui cordis celare præsumeret; omnes palam quæ gesserant confitendo proferrent (quia nimirum hæc eadem illum latere nullo modo putabant) & confessa, dignis (vt imperabat) pœnitentiæ fructibus abstergerent. Solebat autem ea maxime loca peragrare, illis prædicare in viculis, [vicos miseros adit:] qui in arduis asperisque montibus procul positi, alijs horrori erant ad visendum, & paupertate pariter ac rusticitate sua doctorum prohibebant accessum: quos tamen ille, pio libenter mancipatus labori, tanta doctrinæ excolebat industria, vt de monasterio egrediens, sæpe hebdomada integra, aliquando duabus vel tribus, nonnumquam etiam mense pleno domum non rediret: sed demoratus in montanis, plebem rusticam verbo prædicationis simul & exemplo virtutis ad cælestia vocaret.

[17] [ad sanctimonialis monasterij Coludi exhortationes habet:] Cum ergo sanctus vir in eodem monasterio virtutibus signisque succresceret, famaque operum eius circumquaque crebresceret, erat sanctimonialis fæmina & mater ancillarum Christi, nomine b Ebba, regens monasterium, quod situm est in loco, quem c Coludi vrbem nuncupant, religione pariter & nobilitate cunctis honorabilis: namque erat soror vterina Regis d Oswini. Hæc ad virum Dei mittens, rogauit, vt se suumque monasterium gratia exhortationis inuisere dignaretur. Nec negare potuit, quod ab eo caritas ex ancillæ Dei corde poposcerat. Venit igitur ad locum, diesque aliquot ibi permanens, viam iustitiæ, quam prædicabat, omnibus actu pariter & sermone pandebat.

[18] Qui cum more sibi solito, quiescentibus noctu ceteris, ad orationem solus exiret, & post longas intempestæ noctis vigilias, tandem instante hora communis synaxeos domum rediret, quadam nocte vnus e Fratribus eiusdem monasterij, cum egredientem illum silentio cerneret, [in mare vsq; ad collum ingressus Deo noctibus laudes persoluit:] clanculo secutus eius vestigia, quo ire quidue agere vellet, dignoscere quærebat. At ille egressus monasterio, sequente exploratore, descendit ad mare, cuius ripæ monasterium idem superpositum erat: ingressusque altitudinem maris, donec ad collum vsque & brachia vnda tumens assurgeret, peruigiles vndisonis in laudibus tenebras noctis exegit. Appropinquante autem diluculo ascendens ad terram, denuo cœpit in littore flexis genibus orare. Quod dum ageret, venere continuo duo de profundo maris quadrupedia, quæ vulgo lutræ vocantur: hæc ante illum strata in arena, anhelitu suo pedes eius fouere cœperunt, ac villo satagebant extergere; completoque ministerio, [egresso lutræ marinæ seruiunt:] percepta ab eo benedictione, patrias sunt relapsa sub vndas: ipse quoque mox domū reuersus, Canonicos cum Fratribus hymnos hora competente compleuit. At Frater, qui eum de speculis præstolabatur, perculsus pauore ingenti, vix præ angustia se premente domum nutante gressu peruenit: primoque mane accedens ad eum, sese in terram strauit, veniam de reatu stulti ausus cum lacrymis flagitauit: nil dubitans illum nosse, quid ipse noctu egerit, quidue pateretur. Cui ille: Quid, inquit, habes Frater? Quid fecisti? Num nostrum iter nocturnum lustrando explorare tentasti? [prohibet id se viuo alijs indicari:] Sed ea solum conditione tibi hoc indulgeo commissum, si promiseris te, quæ vidisti, nulli ante meum obitum esse dicturum. In quo nimirum præcepto eius secutus est exemplum qui discipulis in monte gloriam suæ Maiestatis ostendens, ait: Nemini dixeritis visionem, donec filius hominis a mortuis resurgat. [Matth. 17] Promittentem ergo, quæ iusserat, Fratrem benedixit, pariterque culpam & molestiam, quam temerarius incurrerat, abstersit: qui virtutem, quam viderat, ipso viuente silentio tegens, post obitum eius plurimis indicare curabat.

[19] Cœpit interea vir Dei etiam spiritu prophetiæ pollere, [nauigat ad Niduaros Pictos:] ventura prædicere, præsentibus absentia nuntiare. Quodam enim tempore pergens de suo monasterio pro necessitate caussæ accidentis, ad terram Pictorum, qui Niduari vocantur, nauigando peruenit; comitantibus eum duobus e Fratribus, quorum vnus postea Presbyterij functus officio, virtutem miraculi, quam ibidem vir Domini monstrauit, multorum notitiæ patefecit. Venerunt autem illo post Natalis Dominici diem, sperantes se, quia vndarum simul & aurarum arridebat temperies, citius esse redituros, ideoque nec cibaria secum tulere, tamquam ocyus reuersuri. Sed longe aliter, quam putabant, euenit: nam mox vt terram tetigere, tempestas fera suborta est, quæ iter eis omne remeandi præcluderet. Cumque per dies aliquot ibidem inter famis & frigoris pericula e laterent, (quo tamen tempore vir Dei non marcida luxu otia gerere, nec somnis vacare volebat inertibus: sed pernox in oratione perstare satagebat) aderat sacratissima Dominicæ f Apparitionis dies. [pernox in precibus persistit:] Tum ille socios blando, vt iucundus atque affabilis erat, sermone alloquitur: Quid, rogo, tanta ignauia torpemus, & non quacumque iter salutis inquirimus? En tellus niuibus, nebulis cælum horrescit; aër flatibus aduersis furit, fluctibus æquor: ipsi inopia deficimus, nec adest homo qui reficiat. Pulsemus ergo Dominum precibus, qui suo quondam populo maris Rubri viam aperuit, eumque in deserto mirabiliter pauit; orantes, vt nostri quoque misereatur in periculis. [Exod. 14 & 16] Credo, si non nostra fides titubat, non vult nos hodierna die ieiunos permanere, quam ipse per tot ac tanta suæ miracula Maiestatis illustrare curauit: precorque, eamus alicubi quærentes, quid epularum nobis in gaudium suæ festiuitatis præstare dignetur. [diuinitus escam paratā inuenit,] Hæc dicens, eduxit eos sub ripam, vbi ipse noctu peruigil orare consueuerat. Eo aduenientes, inuenerunt tria frustra delphininæ carnis, quasi humano ministerio secta & præparata ad cocturam, flexisque genibus, gratias egerunt Domino. Dixit autem Cuthbertus: Videtis dilectissimi, quæ sit gratia confidendi & sperandi in Domino. Ecce & cibaria famulis suis præparauit, & ternario quoque numero, quot diebus hic residendum sit, nobis ostendit. Sumite ergo munera, quæ misit nobis Christus, & abeuntes reficiamus nos, maneamusque intrepidi: [malaciam prædicit:] certissima enim nobis post triduum serenitas cæli & maris adueniet. Factum est, vt dixerat: manente triduo tempestate præualida, quarto demum die tranquillitas promissa secuta est, quæ illos secundis flatibus in patriam referret.

[20] Quadam quoque die, cum prædicaturus iuxta consuetudinem suam populis de monasterio exiret, [abiens doctū populos,] vno comite puero, iamque diu gradiendo fatigatis non parum adhuc restaret itineris, quousque ad vicum, quo tendebant, peruenirent, ait ad puerum, tentans eum: Dic age sodalis, vbi hodie refici disponas: an habeas aliquem in via, ad quem diuertere valeas, hospitem. At ille respondens, ait: Et hæc ipsa mecum, inquit, tacito in corde tractaui: quia nec viaticum ituri tulimus nobiscum, neque aliquem in itinere notum habemus, qui nos suo velit recipere hospitio: & non parum adhuc itineris superest, quod ieiuni sine molestia complere nequimus. Cui vir Dei, inquit: Disce, filiole, fidem semper & spem habere in Domino: quia numquam fame perit, qui Deo fideliter seruit. Et sursum adspectans, vidensque aquilam in alto volantem: Cernis, inquit, aquilam illam porro volantem? [in fame fidit Deo:] Etiam per huius ministerium possibile est Domino, nos hodie reficere. Talia confabulantes, agebant iter iuxta fluuium quemdam, & ecce subito vident aquilam in ripa residentem, dixitq; vir Dei: Vides vbi nostra, quam prædixi, ministra resider? Curre, rogo, & quid nobis epularum, Domino mittente, attulerit inspice, & citius affer. Qui accurrens, attulit piscem non modicum, quem illa nuper de fluuio g prehenderat. At vir Dei: Quid, inquit, fecisti fili? Quare ministræ suam partem non dedisti? Seca citius medium, & illi partem, [piscem ab aquila accipit:] quam nobis ministrando meretur, remitte. Fecit, vt iusserat, sumptaq; secum parte reliqua, vbi tempus reficiendi aderat, diuerterunt ad proximum vicum: & dato ad assandū h pisce, se pariter & eos, ad quos intrabant, gratissimo refecere conuiuio, prædicante Cuthberto verbum Dei, atque eius beneficia collaudante: quia beatus vir, cuius est nomen Domini spes eius, & non respexit in vanitates & insanias falsas. Ac sic resumpto itinere, ad docendum eos, quos proposuere, profecti sunt.

[21] Eodem tempore, dum congregatis in quadam villula plurimis, verbum vitæ prædicaret, præuidit subito in spiritu antiquum hostem, [diabolum ignem phantasticum excitantem,] ad retardandum opus salutis, adesse: moxque eius insidias, quas futuras intellexit, docendo præoccupare curauit. Namque inter ea, quæ disputauerat, repente huiusmodi monita inseruit: Oportet, carissimi, vt quoties vobis mysteria regni cælestis prædicantur, intento hæc corde ac sensu semper vigilantissimo audiatis: ne forte diabolus, qui mille nocendi habet artes, superuacuis vos curis ab æternæ salutis auditione præpediat. Et hæc dicens, denuo sermonis, quem intermiserat, ordinem repetijt: statimque hostis ille nequissimus phantasticum deferens ignem, domum iuxta positam incendit, ita vt viderentur faces ignium totam volitare per villam, ac iuuante vento fragor aëra concutere. Tum exiliens, quasi ad extinguendum ignem, turba pene tota, quam docebat (nam paucos ipse manu missa retinuit) certatim aquas iactabat: nec tamen vnda vera falsas potuit restinguere flammas, donec orante viro Dei Cuthberto, fugatus auctor fallaciarum, ficta secum incendia vacuas reportaret in auras. Quod videns turba, multum salubriter erubuit: rursusque ad virum Dei ingressa, flexis genibus, instabilis animi veniam precabatur; confitens se intellexisse, [precibus fugat:] quia diabolus ab impedienda salute humana nec ad horam vacaret. At ipse confirmans inconstantiam fragilium, rursus quæ cœperat vitæ monita exequitur.

[22] Nec tantum ignem phantasticum, sed etiam verum, quem multi frigidis fontium vndis minime valebant extinguere, ipse solis feruentibus lacrymarum riuulis compressit. Siquidem dum more Apostolorum, gratia salutiferæ instructionis vniuersa pertransiret, deuenit die quadam in domum cuiusdam deuotæ Deo fœminæ, quam crebrius inuisere curabat: quia & bonis operibus intentam nouerat, & ipsa eum primis pueritiæ nutriebat ab annis: vnde & mater ab eo cognominari solebat: habebat autem domum in Occidentali parte viculi. Quam cum vir Domini Cuthbertus verbum seminaturus intraret, repente in Orientali plaga eiusdem vici per culpam incuriæ domus incensa, vehementer cœpit ardere: nam & ventus ab eodem climate assurgens non modicus, abripiebat ignitos fœnei tecti fasciculos, & totam late iactabat per villam. Iactantes qui aderant aquam, fortior flamma repulit, [incendium verum precibus auertit:] longiusque fugauit. Tum præfata Dei famula cucurrit concita ad domum, in qua virum Dei receperat; obsecrans vt orando succurreret, priusquam domus ipsius & tota simul villa periret. At ille: Ne timeas, inquit, mater: animæquior esto: non enim tibi tuisue hæc quamlibet ferox flamma nocebit: statimque egressus, ante ostium sternitur in terram. Quo adhuc orante, mutatur flatus ventorum spiransque ab occasu, totum tanti incendij periculum ab inuasione villulæ, quam vir Domini intrauerat, reiecit. Sicque in duobus miraculis, duorum Patrum est virtutes imitatus: in phantasticis quidem & euacuatis incendijs, virtutem reuerendissimi & sanctissimi Patris i Benedicti, [imitatus S. Benedictum,] qui simulatum ab antiquo hoste quasi ardentis coquinæ incendium, ab oculis discipulorum orando depulit: in veris vero æque victis ac retortis ignium globis, virtutem viri venerabilis k Marcellini Anconitani Episcopi, qui ardente eadem ciuitate, ipse contra ignem positus, orando flammas compescuit, quas tanta ciuium manus aquam proijciendo nequiuerat. [& S. Marcellinum Ep.] Nec mirandum perfectos & fideliter Deo seruientes viros tantam contra vim flammarum accipere potestatem, qui quotidiana virtutum industria, & incentiua suæ carnis edomare, & omnia tela nequissimi ignea norunt extinguere. Quibus aptissime congruit illud Propheticum: Cum transieris per ignem non combureris, & flamma non ardebit in te. [Esai. 43.] At ego & mei similes, propriæ fragilitatis & inertiæ conscij, certi quidem sumus, quia contra ignem materialem nil tale audemus, incerti autem an ignem illum inextinguibilem futuræ castigationis immunes euadere queamus. Sed potens est & larga pietas Saluatoris nostri, quæ indignis nobis, & nunc ad extinguenda vitiorum incendia, & ad euadendas in futuro pœnarum flammas, gratiam suæ protectionis impendat.

[Annotata]

a MSS. Bonis. & nostrum vita, vti & Beda lib. 4, cap. 27, vbi ista repetuntur. Excusum via.

b S. Ebba colitur aliis 2 Aprilis, aliis 25 Augusti. De reliquiis eius translatis infra agitur. [S. Ebba.]

c Coludi vrbs, Coludinganum, & Coldinganum, nunc Scotiæ hodiernæ subiacet in Marchia seu Mersia prouincia, [Coldinganum.] cui etiam attribuitur Barvvi cum, Angliæ vltima ciuitas.

d MSS. perperam Osvvij; melius Harsfeldius, Osvvaldi. Erat enim Osvvinus S. Osvvaldi frater, & in regno successor.

e MSS. taberent.

f Festum Epiphaniæ.

g MSS. prendiderat.

h Eadem, pisciculo.

i De S. Benedicto & hoc miraculo agemus proximo die, 21 Martij.

k Colitur S. Marcellinus 9 Ianuarij: vbi hoc miraculum ex S, Gregorij Dialogis retulimus.

CAPVT V
Præpositi Lindisfarnensis munus. Miracula. Energumena liberata. Vigiliæ, Orationes, vestes.

[23] Verum quia paullo superius, quantum idem venerabilis Cuthbertus aduersum simulatitias diaboli fraudes valuerit, exposuimus; nunc etiam, [Vxorem Hildmeri a dæmone obsessam nouit diuinitus.] quid aduersus verum apertumq; eius furorem valeat, explicemus. Erat Præfectus Egfridi Regis a Hildmer nomine, vir religiosis cum omni domo sua deditus operibus, ideoque a Beato Cuthberto specialiter dilectus, & cum itineris propinquitas congrueret, crebro ab eo visitatus. Cuius vxor cum eleemosynis & ceteris virtutum fructibus esset intenta, subito correpta a dæmone, acerrime cœpit vexari: ita vt stridendo dentibus, voces miserabiliter emittendo, brachia vel cetera sui corporis membra in diuersa raptando, non minimum cunctis intuentibus vel audientibus incuteret horrorem. Cumque iaceret explosa, & iam iamque videretur moritura, ascendit vir eius equū, & concitus venit ad hominem Dei, precatusque est eum, dicens: Obsecro, quia vxor mea male habet, & videtur iam proxima morti, vt mittas Presbyterum, qui illam, priusquam moriatur, visitet, eique Dominici Corporis & Sanguinis Sacramenta ministret: sed & corpus illius hic in locis sanctis sepeliri permittat. Erubescebat enim eam confiteri insanam, quam vir Domini sobriam semper videre consueuerat. Qui cum ab eo parumper diuerteret, visurus quem mitteret Presbyterum cum illo, cognouit repente in spiritu, quia non communi infirmitate, sed dæmonis infestatione premeretur coniux, pro qua supplicabat. Reuersusque ad eum: Non, inquit, alium mittere, sed ipse ad visitandam eam tecum pergere debeo. Cumque agerent iter, cœpit flere homo, [prædicit ante accessum suum liberandam:] & dolorem cordis profluentibus in maxillam lacrymis prodere: timebat enim, ne cum eam dæmoniosam inueniret, arbitrari inciperet, quia non integra sed ficta fide Domino seruisset. Quem vir Domini blande consolatus: Noli, inquit, plorare, quasi inuenturus sim coniugem tuam, qualem non velim: scio enim ipse, quamuis te dicere pudeat, quia dæmonio vexatur: scio etiam, quia priusquam illo peruenerimus, fugato dæmonio, liberabitur, ac nobis aduenientibus cum gaudio occurrens, has ipsas habenas sanissima mente excipiet, nosque intrare citius obsecrans, ministerium, quod consueuerat, nobis sedula impendet: neque enim tali tormēto soli subijciuntur mali, sed occulto Dei iudicio aliquoties etiam innocentes in hoc seculo non tantum corpore sed etiam mente captiuantur a diabolo. Dumque hæc & huiusmodi verba in consolationem atque eruditionem illius perorante Cuthberto, appropinquarent domui; fugit repente spiritus nequam, aduentum Spiritus sancti, quo plenus erat vir Dei, ferre non valens: cuius soluta vinculis mulier, quasi graui b expergefacta de somno, surrexit continuo, ac viro Dei gratulabunda occurrens, iumentum, quo sedebat, per frænum tenuit: moxque ad integrum recepto vigore mentis & corporis, eum cito descendere, atque ad benedicendam domum suam precabatur ingredi, deuotumque illi ministerium præbens, [excipitur beneuole a sana.] testabatur palam, quomodo ad primum fræni eius tactum, omni se molestia priscæ vexationis absolutam sensisset.

[24] Cum ergo venerabilis Domini famulus, multos in Mailrosensi monasterio degens annos, multis virtutum spiritualium claresceret signis, c transtulit eum reuerendissimus Abbas ipsius Eata in monasterium, quod in Lindisfarnensium insula situm est: vt ibi quoque Regulam monachicæ perfectionis & Præpositi auctoritate doceret & exemplo virtutis ostenderet: [Præpositus Lindisfarnensis cœnobij, in quo Episcopi vixerunt,] nam & ipsum locum tunc idem reuerendissimus Pater Abbatis iure regebat. Neque aliquis miretur, quod in eadem insula Lindisfarnea, cum permodica sit, & supra Episcopi & nunc Abbatis & monachorum esse locum dixerimus: reuera enim ita est. Namque vna eademque seruorum Dei habitatio, vtrosque simul tenet, imo omnes monachos tenet. Aidanus quippe, qui primus eiusdem loci Episcopus fuit, d monachus erat & monachicam cum suis omnibus vitam semper agere solebat: vnde ab illo omnes loci ipsius Antistites vsque hodie sic Episcopale exercent officium, vt, regente monasterium Abbate, quem ipsi cum consilio Fratrum elegerint, omnes Presbyteri, Diaconi, Cantores, Lectores, ceterique gradus Ecclesiastici, monachicam per omnia cum ipso Episcopo Regulam seruent. Quam viuendi normam multum se diligere probauit B. Papa e Gregorius, cum sciscitanti per litteras f Augustino, quem primum genti Anglorum Episcopum miserat, qualiter Episcopi cum suis Clericis conuersari debeant, respondit inter alia: Sed quia tua fraternitas, monasterij regulis erudita, seorsum fieri non debet a Clericis suis in Ecclesia Anglorum, quæ Deo auctore, nuper adhuc ad fidem perducta est; hanc debet conuersationem instituere, [claret miraculis.] quæ in initio nascentis Ecclesiæ fuit Patribus nostris, in quibus nullus eorum ex his, quæ possidebant, aliquid suum esse dicebat: sed erant illis omnia communia. [Act. 4.] Igitur ad Lindisfarnensem Ecclesiam siue monasterium, vir Domini adueniens, mox instituta monachica Fratribus viuendo pariter & docendo tradebat. Sed & circumquaque morantem vulgi multitudinem, more suo crebra visitatione ad cælestia quærenda ac promerenda succendebat. Necnon etiam signis clarior effectus, plurimos varijs languoribus & tormentis comprehensos, orationum instantia priscæ sanitati restituit: nonnullos ab immundorum spirituum vexatione, non solum præsens, tangendo, orando, imperando, exorcizando; sed & absens vel tantum orando, vel certe eorum sanationem prædicendo curauit: in quibus erat illa Præfecti vxor, [patientia sua frangit quorumdam pertinaciam.] de qua supra retulimus.

[25] Erant autem quidam in monasterio Fratres, qui priscæ suæ consuetudini, quam regulari, mallent obtemperare custodiæ: quos tamen ille modesta patientiæ suæ virtute superabat, & quotidiano exercitio paullatim ad melioris propositi statum conuertebat. Deniq; sæpius in cœtu Fratrum de Regula disputans, cum acerrimis contradicentium fatigaretur iniurijs, exurgebat repente, & placido vultu atque animo egrediens, dimittebat conuentum: ac sequente nihilominus die, quasi nil obiectionis pridie sustinuisset, eadem, quæ prius, monita eisdem dabat auditoribus, donec illos paullatim, vt diximus, ad ea, quæ vellet conuerteret. Erat namque vir patientiæ virtute præcipuus, atque ad perferenda fortiter omnia, quæ vel animo vel corpori aduersa ingerebantur, inuictissimus, nec minus inter tristia, quæ contigissent, faciem prætendens hilarem: ita vt palam daretur intelligi, quia interna Spiritus sancti consolatione pressuras contemneret extrinsecas.

[26] [deditus vigilus] Sed & vigiliarum atque orationis adeo studiosus existebat, vt aliquoties tres siue quatuor noctes continuas peruigil transegisse credatur; cum per tantum temporis, neque ad lectum proprium veniret, nec extra dormitorium Fratrum, locum aliquem in quo pausare posset, haberet. Siue enim locis secretioribus solus orationi vacabat, siue inter psallendum operabatur manibus, torporemque dormitandi laborando propellebat, seu certe circuibat insulam, quomodo se singula quæque haberent pius explorator inquirens, pariter & longitudinem sibi psalmodiæ ac vigiliarum incedendo alleuiabat. Denique arguere solebat pusillanimitatem Fratrum, qui grauiter ferebant, si qui se nocturnæ vel meridianæ quietis tempore importuna forte inquietudine suscitarent, dicens: Nemo mihi molestiam facit me excitando de somno, sed potius lætificat me, qui excitat: facit enim me, discusso torpore somni, [& orationi] vtilitatis aliquid agere vel cogitare. Tantum autem compunctioni erat deditus, tantum cælestibus ardebat desiderijs, vt Missarum solennia celebrans, nequaquam sine profusione lacrymarum implere posset officium: sed congruo satis ordine, dum passionis Dominicæ mysteria celebraret, [gratia lacrymarum abundat:] imitaretur ipse quod ageret, seipsum videlicet Deo in cordis contritione mactando; sed & adstantes populos sursum corda habere, & gratias agere Domino Deo nostro, magis ipse cor quam vocem exaltando, potius gemendo quam cantando admoneret. Erat zelo iustitiæ feruidus, ad arguendum peccantes: erat spiritu mansuetudinis modestus, ad ignoscendum pœnitentibus: vt nonnumquam sibi confitentibus peccata sua, his, qui deliquerant, prior g ipse; miserans miseros, lacrymas funderet, & quid peccatori esset agendum, ipse iustus suo præmonstraret exemplo.

[27] [vestibus vtitur communibus, lanæ non tinctæ colore.] Vestimentis vtebatur communibus, ita temperanter agens, vt horum neque munditijs, neque sordibus esset notabilis. Vnde vsque hodie in eodem monasterio exemplo eius obseruatur, ne quis varij aut pretiosi coloris habeat indumentum: sed ea maxime vestium specie sint contenti, quam naturalis ouium lana ministrat. His & huiusmodi spiritualibus exercitijs vir venerabilis, & bonorum quorumque ad se imitandum prouocabat affectum, & improbos quosque ac rebelles vitæ regularis, a pertinacia sui reuocabat erroris.

[Annotata]

a Mortuo Rege Osvvio, anno 670 successit Egfridus. Ceterum vt infra & in poëmate dicitur, erat S. Cuthbertus tunc Præpositus Lindisfarnensis.

b MSS. experrecta.

c Turgotus lib. 1 cap. 6 id factum asserit anno Christi 664 cum S. Cuthbertus in monachicæ vitæ perfectione annum decimum quartum ageret, & addit præclaram adhortationem, vt & qui præsunt in monasterijs, & qui subsunt, huius exemplo, virtutum exercitiis incumbant.

d E monasterio Hyensi aduenerat S. Aidanus,

e Extat ea lib. 12 epistolarum ad eius calcem.

f Colitur S. Augustinus 26 Maij,

g MSS. misertus infirmos.

CAPVT VI
Vita solitaria in Farne insula. Ager excultus. Beneficia auium & Oceani.

[28] At postquam in eodem monasterio multa a annorum curricula expleuit, [Petit locum desertum.] tandem diu concupita, quæsita ac petita solitudinis secreta, comitante præfati Abbatis sui simul & Fratrum gratia, multum lætabundus adijt. Gaudebat namque, quia de longa perfectione conuersationis actiuæ, ad otium diuinæ speculationis iam mereretur ascendere: Lætabatur ad eorum sortem se pertingere, de quibus canitur in Psalmo: Ambulabunt Sancti de virtute in virtutem: videbitur Deus deorum in Sion. [Psal. 83] Et quidem in primis vitæ solitariæ rudimentis secessit ad locum quemdam, qui in exterioribus cellæ suæ partibus secretior appareret: at cum ibidem aliquamdiu solitarius cum hoste inuisibili orando ac ieiunando certaret, tandem maiora præsumens, longinquiorem ac remotiorem ab hominibus locum certaminis petijt. Farne dicitur insula, medio in mari posita: [& Farnem insulam:] quæ non, sicut Lindisfarnensium incolarum regio, bis quotidie, accedente æstu Oceani, quem rheuma vocant Græci, fit insula, bis renudatis abeunte theumate littoribus, contigua terræ redditur; sed aliquot millibus passuum ab hac semiinsula ad Eurum secreta, & hinc altissimo & inde infinito clauditur Oceano. Nullus hanc facile ante famulum Domini Cuthbertum solus valebat inhabitare colonus, [dæmones ex ea pellit.] propter videlicet demorantium ibi phantasias dæmonum: verum intrante eam milite Christi, armato galea salutis, scuto fidei & gladio spiritus, quod est verbum Dei, omnia tela nequissimi ignea extincta, & ipse nequissimus cum omni satellitum suorum turba porro fugatus est hostis.

[29] Qui videlicet miles Christi, vt deuicta tyrannorum acie, monarcha terræ, quam adierat, factus est, condidit ciuitatem suo aptam imperio, & domos in hac æque ciuitati congruas erexit. Est autem ædificium situ pene rotundum, a muro vsque ad murum mensura quatuor ferme siue quinque perticarum distentum. [ædificia extruit:] Murus ipse deforis altior longitudine stantis hominis: nam intrinsecus viuam cædendo rupem, multo illum fecit altiorem, quatenus ad cohibendam oculorum siue cogitationum lasciuiam, & ad erigendam in superna desideria totam mentis intentionem, pius incola nil de sua mansione, præter cælum, posset intueri. Quem videlicet murum non secto lapide, vel latere & cæmento, sed impolitis prorsus lapidibus & cespite, quem de medio loci fodiendo tulerat, composuit: e quibus quidam tantæ erant granditatis, vt vix a quatuor viris viderentur potuisse leuari; quos tamen ille Angelico adiutus auxilio, illuc attulisse aliunde, & muro imposuisse repertus est. Duas in mansione habebat domos, oratorium scilicet & aliud ad communes vsus aptum habitaculum: quorum parietes quidem de naturali terra multum intus forisque circumfodiendo siue cædendo confecit; culmina vero de lignis informibus & fœno superposuit. Porro ad portum insulæ maior erat domus, in qua visitantes eum Fratres suscipi & quiescere possent: nec longe ab ea fons, eorumdem vsibus accommodus.

[30] [precibus fontem impetrat:] At vero ipsa eius mansio aquæ erat indiga, vtpote in durissima & prope saxea rupe condita. Accitis ergo vir Domini Fratribus, (necdum enim se ab aduenientium secluserat adspectibus) Cernitis, inquit, quia fontis inops sit mansio, quam adij? Sed rogemus (obsecro) illum, qui conuertit solidam petram in stagna aquæ, & rupes in fontes aquarum, vt non nobis, sed nomini suo dans gloriam, de hac quoque rupe saxosa nobis venam fontis aperire dignetur. Fodiamus in medio tuguriunculi mei: credo, torrente voluptatis suæ potabit nos. Fecerunt ergo foueam, quam in crastinum, emanante ab internis vnda, repletam inuenerunt. Vnde dubium non erat, hanc orationibus viri Dei de aridissima ac durissima petra prius terra elicitam fuisse aquam: quæ videlicet aqua mirum in modum primis contenta ripis, nec foras ebulliendo pauimentum inuadere, nec hauriendo nouit deficere: ita moderata gratia Largitoris, vt nec necessitati accipientis superflueret, nec sustentandæ necessitati copia deesset b.

[31] Facta ergo, iuuantibus se Fratribus, mansione ac domibus præfatis, [pedes aduenientium lauat:] incepit habitare solus vir Domini Cuthbertus. Et primo quidem venientibus ad se Fratribus, de sua cella egredi, eisque ministrare solebat: quorum pedes dum aqua calida deuotus lauaret, coactus est aliquoties ab eis etiam se discalceare, suosque pedes illis ad abluendum præbere. Namque intantum a cultu sui corporis animum sustulerat, atque ad animæ solius cultum contulerat, vt semel calceatus tibracis, quas pelliceas habere solebat, sic menses perduraret integros: aliquando etiam calceatus in Pascha, non nisi post annum, [calceatus continuo manet:] redeunte Paschæ tempore, propter lauationem pedum, quæ in Cœna Domini fieri solet, se discalceasse dicatur: vnde ob crebras preces incuruationesque genuum, quas calceatus exercebat, callum oblongum nec exilem in confinio pedum & tibiarum habuisse deprehensus est. Deinde increscente studio perfectionis, includitur in suo monasterio, [inclusus viuit] atque ab hominum remotus adspectibus, solitariam in ieiunijs, orationibus & vigilijs discit agere vitam, rarum cum aduenientibus de intus habens colloquium, & hoc per fenestram: qua primitus aperta, & videri a Fratribus, & Fratres, quos alloquebatur, ipse videre gaudebat: [occlusa fenestra.] exinde procedente tempore & ipsam occlusit, nec nisi dandæ benedictionis vel alterius cuiuslibet certæ necessitatis gratia poscente, reserabat.

[32] Et primum quidem permodicum ab eis panem, quo vescebatur, accipiebat, [pane a fratribus allate victitat] ac suo bibebat e fonte: postmodum vero proprio manuū labore, iuxta exempla Patrum, viuere magis aptum ducebat. Rogauit ergo afferri sibi inibi instrumenta, quibus terram exerceret, & triticum, quod sereret. Sed seminata verno tempore terra, nullos vsque ad medium æstatis, reddidit fructus. Vnde visitantibus se iuxta morem Fratribus, aiebat vir Dei: [triticū serit] Forsitan aut telluris huiusce natura, aut voluntas Dei non est, vt hoc in loco mihi triticum nascatur. Afferte, rogo, hordeum si forte vel illud fructum facere possit. Quod si nec illi Deus incrementum dare voluerit, c satius est me ad cœnobium reuerti, quam alieno hic labore sustentari. Allatumque hordeum dum vltra omne tempus serendi, [& eo minus crescente hordeum:] vltra omnem spem fructificandi terræ commendaret, mox abundanter exortum fecit fructum copiosum. Quod dum maturescere cœpisset, venere volucres & huic depascendo certatim insistebant. Ad quos pijssimus Christi seruus appropians (sicut post ipse referebat: solebat enim sæpe, quia læti vultus & affabilis erat, ad confirmandam fidem audientium, aliqua etiam de eis, quæ ipse credendo obtinuerat, in medium proferre) Quid tangitis, inquit, sata, quæ non seruistis? An forte vos plus me his opus habetis? [auos verbo repellit a satis,] Si tamen a Deo licentiam accepistis, facite quod ipse permisit: sin autem, recedite, neque vlterius aliena lædatis. Dixerat, & ad primā iubentis vocem vniuersa volucrum multitudo recessit, seque per omnia deinceps ab eiusdem messis inuasione continuit. Et hic quoque venerabilis Christi famulus in duobus miraculis, duorum Patrum est facta secutus: in aqua videlicet elicita de rupe, factum beati Patris Benedicti, qui idem pene & eodem modo legitur fecisse miraculum: sed idcirco vberius, quia plures erant, qui aquæ inopia laborarent: [imitatus SS. Benedictum & Antonium:] porro in arcessitis a messe volatilibus, reuerendissimi & sanctissimi Patris Antonij sequebatur exemplum, qui a læsione hortuli, quem ipse plantauerat, vno onagros sermone compescuit.

[33] Libet etiam quoddam B. Cuthberti, in exemplum præfati Patris Benedicti, factum narrare miraculum, in quo auium obedientia & humilitate, palam contumacia & superbia condemnatur humana. [coruos noxio; discedere iussos] Erant siquidem corui multo ex tempore eiusdem insulæ sedibus assueti, quos cum die quadam nidificantes hospitiolum Fratrum, de quo præfatus sum, rostro lacerare, oblatosque culmos quibus tectum fuerat, ad fabricam nidi ore ferre vir Dei conspiceret; coërcuit eos leui protensione dexteræ, atque a læsura Fratrum iam cessare præcepit. Sed illis imperium spernentibus: In nomine, inquit, Iesu Christi abite quantocyus, [apposito nomine Iesu Christi castigat] neque in loco, quem læditis, vltra manere præsumatis. Vix verba compleuerat, & confestim tristes abiere. Peracto autem triduo, vnus e duobus redijt, & fodientem reperiens famulum Christi, sparsis lamentabiliter pennis, & submisso ad pedes eius capite, atque humiliata voce, quibus valebat indicijs veniam precabatur admissi. Quod intelligens venerabilis Pater, dedit facultatem remeandi. At ille impetrata redeundi licentia, mox sodalem adducturus abijt. Nec mora, redeunt ambo, & secum digna munera ferunt, dimidiam videlicet axungiam porcinam: quam vir Domini aduentantibus postea Fratribus sæpius ostendere, [exungiam ab ijs allatā accipit:] atq; ad vngendas caligas præbere solebat; contestans eis, quanta hominibus obedientiæ, quanta sit cura humilitatis habenda; cum auis superbissima iniuriam, quam viro Dei intulerat, precibus, lamentis & muneribus festinauit abluere. Denique ad dandum hominibus exemplum correctionis, multos deinceps annos in ipsa insula manebant & nidificabant, neque aliquid molestiæ cuiquam irrogare audebant. Nulli autem videatur absurdum, a volatilibus formam discere virtutis, cum Salomon dicat: Vade ad formicam o piger, & considera vias eius, & disce sapientiam. [Prou. 6. 6]

[34] Non sola autem aëris, sed & maris animalia, imo & ipsum mare, [lignum domunculæ necessarium, a Fratribus adferri petit:] sicut & aër & ignis, iuxta quod in superioribus exposuimus, viro venerabili præbuere obsequium: qui enim Auctori omnium creaturarum fideliter & integro corde famulatur, non est mirandum, si eius imperijs ac votis omnis creatura deseruiat. At nos plerumque idcirco subiectæ nobis creaturæ dominium perdimus, quia Domino & Creatori omnium ipsi seruire negligimus. Et ipsum, inquam, mare promptum famulo Christi, vbi opus habuit, impendebat officium. Disponebat namque paruulam sibi in monasterio suo, sed quotidianis aptam necessitatibus, condere casulam; cui a parte maris, qua alluuione frequentium gurgitum excauata rupis altissimum nec breuem fecerat hiatum, basis supponenda erat, & hæc, iuxta latitudinem hiatus, duodecim pedes longa. Rogauit ergo Fratres, qui se visitaturi aduenerant, vt cum redire vellent, lignum sibi longitudinis duodecim pedum, ad faciendam domunculæ basim, deferrent. Qui promiserunt se libentissime facturos, quod petijt: sed vbi accepta ab eo benedictione, domum sunt reuersi, fugit mentem petitio Patris; reuersique die debito ad eum, non attulere quod rogabantur. Quibus ille benignissime receptis, & oratione solita Domino commendatis, [ijs id negligentibus,] Vbi est, inquit, lignum, quod vos afferre rogabam? Tum illi reminiscentes petitionem eius, suamque confitentes obliuionem, veniam de admisso precabantur. At vir mitissimus blando illos sermone consolatus, vsque ad mane in insula manere & quiescere præcepit, dicens: Credo, [æstu Oceani accipit:] quia Deus non obliuiscetur meæ voluntatis & necessitatis. Fecerunt vt dixerat, & exurgentes mane, viderunt quia nocturnus Oceani æstus lignum memoratæ longitudinis attulit, & in ipso insuper loco deposuit, vbi in ædificium desuper erat imponendum. Videntes autem, mox & viri venerabilis sanctitatem mirabantur, cui etiam elementa seruirent; & suæ mentis tarditatem debito cum pudore culpabant, quos etiam insensibile elementum, quam sit Sanctis obtemperandum, doceret.

[35] Veniebant autem multi ad virum Dei, non solum de proximis Lindisfarnensium finibus, sed etiam de remotioribus Britanniæ partibus, [aduenientibus omnibus solamen præbet:] fama nimirum virtutum eius acciti: qui vel sua, quæ commisissent errata, vel dæmonum, quæ paterentur tentamenta profitentes, vel certe communia mortalium, quibus affligerentur, aduersa patefacientes, a tantæ sanctitatis viro se consolandos sperabant. Nec eos fefellit spes: namque nullus ab eo sine gaudio consolationis abibat, nullum dolor animi, quem illo attulerat, redeuntem comitatus est. Nouerat quippe mœstos pia exhortatione refouere: sciebat angustiatis gaudia vitæ cælestis ad memoriam reuocare, fragilia seculi huius & prospera simul & aduersa monstrare: [insidias dæmonum sibi illatas explicat:] didicerat tentatis multifarias antiqui hostis pandere versutias, quibus facile caperetur animus, qui vel fraterno, vel diuino amore nudatus existeret: at qui integra fide roboratus incederet, insidias aduersarij, Domino auxiliante, quasi casses transiret araneæ. Quoties, inquit, meipsum de alta rupe per præceps misere? Quoties, quasi ad interficiendum me lapides iactabant? Sed & alijs alijsque phantasiarum tentamentis me appetentes deterrere, ac de loco huius certaminis conabantur eliminare: nec tamen vllatenus vel corpus meum læsura aliqua, vel mentem timore contaminare valebant.

[36] Hoc quoque Fratribus solebat crebrius intimare, ne conuersationem eius, [cœnobiticam vitam præfert suæ anachoresi.] quasi singulariter celsam mirarentur, quia contemptis secularibus curis, secretus viuere mallet. Sed iure, inquit, est cœnobitarum vita miranda, qui Abbatis per omnia subijciuntur imperijs, ad eius arbitrium cuncta vigilandi, orandi, ieiunandi atque operandi tempora moderantur: quorum plurimos noui paruitatem meam longe & munditia mentis, & culmine gratiæ prophetalis anteire. E quibus est venerabilis & cum omni honorificentia nominandus seruus Christi Boisilus, qui me in Mailrosensi monasterio quondam senex adolescentem nutriebat, & inter enutriendum cuncta, quæ mihi erant ventura, prophetica veritate prædixit, & vnū tantummodo restat ex omnibus, ab eo mihi prædictis, quod vtinam numquam impleatur. Hoc autem dicebat, quia præfatus Christi famulus Episcopatus eum gradu significabat esse functurum, cuius perceptionem ipse non parum desiderio vitæ secretioris horrebat.

[Annotata]

a Turgotus lib. 1 cap. 7. Cum in Prioratu duodecimum & eo amplius exegisset annum, id factum asserit anno Christi 676.

b Addit Beda lib. 3 cap. 28, aquam vsque ad hanc diem sufficientem cunctis illo aduenientibus gratiæ suæ cælestis copiam ministrare.

c Idem ait protestatum Fratribus dixisse: Si mihi Diuina gratia in hoc loco donauerit, vt de opere manuum mearum viuere queam, libens ibi morabor: sin alias ad vos citissime, Deo volente, reuertar.

CAPVT VII.
S. Elfledæ collata sanitas, dato colloquio varia prædicta. Episcopatus Lindisfarnensis.

[37] [Zona missa sanat S. Elfledam Abbatissam,] Neque vero sanitatum miracula per hominem Dei, tametsi longe ab hominibus positum, fieri cessabant: siquidem venerabilis Christi ancilla a Elfled, quæ inter gaudia virginitatis non paucis famularum Christi agminibus maternæ pietatis curam b adhibebat, ac c regalis stemmata nobilitatis potiori nobilitate summæ virtutis accumulabat, multo virum Dei semper excolebat amore. Hæc eo tempore, sicut ipsa postea reuerendissimo Lindisfarnensis Ecclesiæ Presbytero Herefrido & ille mihi referebat, graui percussa languore ac diu vexata, pene visa est peruenisse ad mortem. Cui cum nil curationis possent adhibere medici, subito diuina intrinsecus gratia curante, paullatim morti subtracta est, nec tamen plene sanata: nam dolor quidem interaneorum abscessit, membrorum vigor redijt; sed facultas standi vel ambulandi prorsus defuit: quia nec ad standum erigi, nec nisi quadrupes valebat ingredi. Cœpit ergo tristis æternam timere debilitatem: nam & de medicorum auxilio iampridem facta fuerat desperatio. Cui cum die quadam inter angustias tristium cogitationum veniret in mentem beata & quieta conuersatio reuerendissimi Patris Cuthberti: Vtinam, inquit, haberem aliquid de rebus Cuthberti mei: scio certe & credo & confido in Domino, quia cito sanarer. Et non multo post aduenit, qui ei zonam lineam, ab eo missam, deferret. Quæ multum gauisa de munere & desiderium suum viro sancto iam cælitus patefactum intelligens, succinxit se illa, & mane mox erecta ad standum, tertia vero die plene est reddita sanitati.

[38] Post dies autem paucos cœpit ægrotare quædam de Virginibus monasterij ipsius, dolore capitis intolerabili: quæ cum ingrauescente morbo per dies videretur esse moritura, [& aliam sanctimonialem:] intrauit ad visitandam eam venerabilis eius Abbatissa. Cumque eam grauiter afflictam conspiceret, tulit memoratam viri Dei zonam & hac illi caput circumligare curauit: quæ eodem mox die, abeunte dolore sanata est: tollensq; zonam, sua recondidit in capsa. Quam cum post dies aliquot Abbatissa requireret, neque in capsa eadem, neque vspiam prorsus potuit inueniri. Quod diuina dispensatione factum intelligitur, [zona dein sublata.] videlicet vt & per duo sanitatis miracula Deo dilecti Patris sanctitas appareret credentibus, & deinceps dubitandi de sanctitate illius occasio tolleretur incredulis. Si enim eadem zona semper adesset, semper ad hanc concurrere voluissent ægroti: & dum forte ex his aliquis non mereretur a sua infirmitate curari, derogaret impotentiæ non saluantis, cum ipse potius esset salutis indignus. Vnde prouida, vt dictum est, dispensatione supernæ pietatis, postquam fides credentium confirmata est, mox inuidiæ perfidorum materia detrahendi est prorsus ablata.

[39] d Alio item tempore misit eadem reuerendissima Virgo & Mater Virginum Christi Elfled rogauitque virum Dei, [S. Elfledam in monasterio Coquedi alloquitur,] adiurans in nomine Domini, vt eum videre & de necessarijs mereretur alloqui. Qui ascensa cum Fratribus naui, venit ad insulam, quæ e Cocquedi fluminis ostio præiacens, ab eodem nomen accepit, & ipsa monachorum cœtibus insignis: nam præfata Abbatissa illo eum sibi occurrere rogauerat. Cuius potita colloquijs, cum multa ab eo, quæ sciscitabatur, audiret; ecce, repente in medio sermone aduoluta pedibus eius, adiurauit eum per nomen illud terribile ac venerabile superni Regis & Angelorum eius, vt diceret illi, quam longo tempore victurus esset Egfridus frater illius, & regnum gubernaturus Anglorum: Scio enim, inquit, quia prophetiæ spiritu, quo polles, etiam hoc dicere potes, si vis. At ille expauens ad iuramentum, nec tamen volens aperte, quod petebatur, reuelare secretum: Mirum, inquit, quare sapiens fæmina & in sanctis erudita Scripturis, longa vocare velis tempora vitæ humanæ, dicente Psalmista, Quia anni nostri sicut aranea meditabuntur: & cum moneat Salomon: [prædicit mortem Egfridi Regis & fratris,] Si annis multis vixerit homo, & in his omnibus lætus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis & dierum multorum, qui cum venerint, vanitatis arguuntur præterita: quanto magis is, cui vnius solum anni vita superest, breui videtur tempore vixisse, vbi mors adstiterit in ianuis? [Psal. 89, Eccl. 11] Hæc audiens illa, fusis lacrymis, præsagia dira deflebat: extersaque facie, rursus audacia fæminea adiurauit per Maiestatem summæ diuinitatis, vt diceret, quem habiturus esset hæredem regni, cum filijs careret & fratribus. Qui parum silens, Ne dicas, inquit, quia caret. Habebit enim successorem, [& successionem Aldfridi fratris:] quem germana, vt ipsum Egfridum, dilectione complectaris. At illa: Obsecro, inquit, dicas, quibus in locis sit ille. Qui ait: Cernis hoc mare magnum & spatiosum, quot abundet insulis? Facile est Deo de aliqua harum sibi prouidere, quem regno præficiat Anglorum. Intellexit ergo, quia de Aldfrido diceret, qui ferebatur filius fuisse patris illius, & tunc in f insulis Scotorum ob studium litterarum exulabat.

[40] Sciebat autem, quia Elfridus proponeret eum constituere Episcopum, [& se ad Episcopatum cogendum:] volensque dignoscere, si propositum sequeretur effectus, ita quærendo exorsa est: O quam varia intentione diuiduntur corda mortalium! Quidam adeptis gaudent diuitijs, alij amantes diuitias, semper egent: tu gloriam mundi, quamuis offeratur, respuis: etiamsi ad Episcopatum pertingere possis, quo sublimius apud mortales nihil est, tui claustra deserti huic gradui præferres. At ille: Scio me, inquit, tanto gradu dignum non esse, nec tamen iudicium superni Gubernatoris vspiam efflugere potero: qui si tanto oneri me subijciendum disposuit, credo quia post modicum liberum reddet, & fortasse non amplius, quam duobus annis exactis solitam me meæ solitudinis remittet ad requiem. Præcipio autem tibi in nomine Domini & Saluatoris nostri, ne cui ante obitum meum, quæ a me audiuisti, referas. Cumque illi hæc & multa alia, quæ quærebat, exponeret, atque eam, de quibus opus habebat, instrueret, reuersus ad insulam & monasterium suum, solitariam, vt cœperat, agebat sedulus vitam.

[41] Nec multo post g, congregata Synodo non parua, sub præsentia pijssimi ac Deo dilecti Regis Egfridi, cui beatæ memoriæ h Theodorus Archiepiscopus præsidebat, vnanimi omnium consensu ad Episcopatum ecclesiæ Lindisfarnensis electus est. [in synodo denominatur Episcopus,] Qui cum, multis legatarijs ac litteris ad se præmissis, nequaquam suo loco posset erui, tandem Rex ipse præfatus vna cum sanctissimo Antistite Trumuuino, nec non & alijs quamplurimis i religiosis ac potentibus viris ad insulam nauigauit: genu flectunt omnes, adiurant per Dominum, lacrymas fundunt, obsecrant, donec ipsum quoque lacrymis plenum dulcibus extrahunt latebris, atque ad Synodum pertrahunt. Quo dum perueniret, quamuis multum renitens, [difficulter acceptat: ordinatur:] vnanimi omnium voluntate superatur, atque ad suscipiendum Episcopatus officium collum submittere compellitur. Nec tamen statim Ordinatio, sed peracta hyeme, quæ imminebat k, expleta est: atque vt verbis eius Propheticis per omnia satisfieret, Egfridus post annum Pictorum gladio trucidatur, & Aldfridus in regnum frater eius nothus substituitur: qui non paucis ante temporibus in regionibus Scotorum lectioni operam dabat, ibi ob amorem sapientiæ spontaneum passus exilium.

[42] Cum ergo electus ad Episcopatum vir Domini Cuthbertus, suam remeasset ad insulam, [colloquitur cum S. Eata Episcopo,] atque aliquantulum temporis secretus Domino solita deuotione militaret, euocauit eum venerabilis Episcopus eius Eata, atque ad suum colloquium Mailros venire præcepit. Quo expleto colloquio, dum domum redire cœpisset, occurrit illi Comes quidam Egfridi Regis, rogauitque obnixe, vt ad benedictionem dandam in villulam suam domumq; diuerteret. Quo cum peruenisset, & gratifico omnium susceptus esset officio, indicauit ei vir de infirmitate famuli sui, [diuertit apud quemdam Comitem,] dicens: Deo gratias, sanctissime Pater, quod nos videre, nostramque domum intrare dignatus es. Et vere credimus, quia maximum nobis lucrum & mentis & corporis præstet aduentus tuus. Est autem nobis famulus pessima diutius infirmitate cruciatus, & intantum doloris hodie perductus, vt morienti similior, quam languenti appareat. Extrema namque corporis sui parte præmortua, permodicum ore & naribus flatum trahere videtur. Qui confestim benedixit aquam, & dedit ministro Comitis, nomine Baldhelmo, qui nuncusque superest, & in Ecclesia Lindisfarnensi Presbyterij gradum officio tenens, moribus implet; virtutesque viri Dei cunctis scire volentibus referre melle dulcius habet, qui & mihi hoc ipsum, quod refero miraculum narrauit. [aqua benedicta sanat morbo pene extinctum,] Huic ergo dans aquam benedictam vir Dei: Vade, inquit, & gustandam præbe languenti. Qui dictis parens, attulit aquam ægrotanti. Quam dum tertio ori eius infunderet, continuo contra morem se quietum dimisit in soporem (erat enim iam vespera) qui etiam silentio transegit noctem, & visitanti se Domino suo saluus mane apparuit.

[43] Susceptum autem Episcopatus Ordinem venerabilis vir Domini Cuthbertus l, iuxta præcepta & exempla Apostolica, virtutum ornabat operibus. [præit exemplo:] Commissam namque sibi plebem & orationibus protegebat assiduis, & admonitionibus saluberrimis ad cælestia vocabat: & (quod maxime Doctores iuuat) ea quæ agenda docebat, ipse prius agendo præmonstrabat m. Eripiebat inopem de manu fortiorum eius, [iuuat miseros:] egenum & pauperem a rapientibus eum; tristes ac pusillanimes consolari, male autem gaudentes ad tristitiam, quæ secundum Deum est, reuocare curabat. Solitam sibi parcimoniam exercere sedulus, & inter frequentiam turbarum, monachicæ vitæ rigorem solicitus obseruare gaudebat. Esurientibus alimenta, indumenta præbebat algentibus, [monasticam vitam seruat.] ceterisque vitæ Pontificalis insignibus rite decoratus incedebat. Cuius internis, id est, animi virtutibus ea quoque, quibus foris effulgebat, miraculorum signa testimonium dabant. Ex quibus aliqua breuiter memoriæ commendare curauimus.

[Annotata]

a Colitur S. Elfleda 8 Februarij, vbi hæc omnia explicantur.

b [Streaneshall.] In monasterio Streaneshall, postea VVytebij dicto, 30 millibus passuum ab Eboraco in Boreali parte situm, a S Hilda cœpto, cui S. Elfleda in regimine successit. Ita fere Malmesburiensis lib. 1 de gestis Regum Anglorum cap 3.

c Filia Osvvij Regis, & Eanfledæ filiæ S. Edvvini Regis.

d Anno 684, vt ex sequentibus constat.

e [Coqueda flu. & insula.] Coquedus aut Coqueda fluuius secat Comitatum hodiernum Northumbriæ, & vbi miscetur Oceano, insula vicina est de qua hic agitur.

f In insula Hij dicitur in alia Vita ex MSS. Consule ibi Notationem.

g Iuxta fluuium Alnæ, in loco, qui dicitur Adtvviforda. vt supra dictum.

h S. Theodorus Archiepiscopus Cantuariensis colitur 19 Sept.

i Addit Beda supra, & de ipsa insula Lindisfarnensi.

k Addit idem Beda: In ipsa solennitate Paschali completa est Eboraci, sub præsentia præfati Regis Egfridi, conuenientibus ad consecrationem eius septem Episcopis, [S. Cuthberti consecratio.] in quibus beatæ memoriæ Theodorus primatum tenebat. Electus est autem primum in Episcopatum Hagustaldensis Ecclesiæ pro Trumberto, qui ab Episcopatu fuerat depositus. Sed quoniam ipse plus Lindisfarnensi Ecclesiæ, in qua conuersatus fuerat, dilexit præfici, placuit vt Eata reuerso ad Sedem Ecclesiæ Hagustaldensis, cui regendæ primo fuerat ordinatus, Cuthbertus Ecclesiæ Lindisfarnensis gubernacula susciperet. Turgotus lib. 1 cap. 9 obseruat diem Paschæ incidisse in VII Calendas April, anno 685.

l Beda supra, ad imitationem beatorum Apostolorum.

m Beda ibidem sequentia ita exponit: Erat quippe ante omnia diuinæ caritatis igne feruidus, [Pietas S. Cuthberti.] patientiæ virtute modestus, affabilis omnibus, qui ad se consolationis gratia veniebant. Hoc ipsum quoque orationis loco ducens, si infirmis Fratribus opem suæ exhortationis tribuerit, sciens quia qui dixit, Diliges Dominum Deum tuum, dixit, & Diliges proximum tuum sicut teipsum. Erat & abstinentiæ castigatione insignis, erat gratia compunctionis semper ad cælestia suspensus. Denique cum sacrificium Deo victimæ salutaris offerret, non eleuata in altum voce, sed profusis ex imo pectore lacrymis Domino sua vota commendabat. Eadem habet Turgotus lib. 1 cap. 9 cum adhortatione ad Episcopos, vt eius virtutes imitentur.

CAPVT VIII.
Absenti Cuthberto reuelata cædes Egfridi Regis. Hereberti eremitæ instructio, dies mortis procuratus.

[44] Igitur Egfridus Rex dum a ausu temerario exercitum in Pictos duceret, eorumque regna atroci ac feroci sæuitia deuastaret, [Lugubaliam adit:] sciens vir Domini Cuthbertus adesse tempus, de quo anno præterito interroganti eius sorori prædixerat, non eum amplius quam vno solum anno esse victurum: venit ad b Lugubaliam ciuitatem, quæ a populis Anglorum corrupte Luel vocatur, vt alloqueretur c Reginam, quæ ibidem in monasterio suæ sororis euentum belli expectare disposuit. Postera autem die deducentibus eum ciuibus, vt videret mœnia ciuitatis, fontemque in ea miro quondam Romanorum opere extructum, repente turbatus spiritu, vt stabat super baculum, mœstam faciem deflexit ad terram: rursumque se erigens, [absens intelligit cædem Egfridi Regis:] atq; ad cælum oculos attollens, ingemuit grauiter, & non grandi voce ait: Forte modo discrimen factum est certaminis. At Presbyter, qui adstabat, intelligens de quo diceret, incauta velocitate ductus, respondit & dixit: Vnde scis? Nolens autem ille amplius de his, quæ sibi erant reuelata, patefacere, Nonne videtis, inquit, quam mire mutatus ac turbatus sit aër? Et quis mortalium sufficit inuestigare iudicia Dei? Attamen confestim intrauit ad Reginam, [monet Reginam:] & secreto eam alloquens (erat autem dies d sabbati) Vide, inquit, mature illucescente secunda sabbati ascendas currum, quia die Dominico curru ire non licet: vadasque & regiam ciuitatem quamcitissime introeas, ne forte occisus sit Rex. Ego autem, quia crastina die ad vicinum monasterium ob dedicandam ibi ecclesiam venire rogatus sum, expleta dedicatione, te continuo subsequor.

[45] Veniente autem die Dominico, prædicans verbum Dei Fratribus eiusdem monasterij, finito sermone & fauentibus cunctis qui aderant, rursus ita cœpit: Obsecro, dilectissimi, iuxta Apostoli monita, vigiletis, stetis in fide, viriliter agatis, & confortemini: ne forte superueniens aliqua tribulationis tentatio, vos imparatos inueniat: sed memores potius semper estote illius Dominici præcepti, Vigilate & orate, ne intretis in tentationem. [1 Cor. 16, 13] [Matth. 26, 41] Putabant autem, quia non multo ante pestilentiæ clades & eos & multos & circumquaque lata cæde strauerant, eum de huiusmodi plaga iam reditura fuisse locutum. At ille rursus assumpto sermone: Quondam, inquit, cum adhuc in mea demorarer insula solitarius, [adhortatur monachos,] venerunt ad me quidam de Fratribus die sancto Dominicæ Natiuitatis, rogabantque vt de mea casula & mansione egrediens, solennem cum eis & lætum diem tantæ venerationis transigerem. Quorum ego deuotis precibus acquiescens, egrediebar, & consedimus ad epulas. At in media forte refectione dixi ad eos: Obsecro, Fratres, caute agamus nos & vigilanter, ne per incuriam forte & securitatem inducamur in tentationem. At illi responderunt: Obsecramus, hodie lætum agamus diem, quia natale est Domini nostri Iesu Christi. Et ego: Sic, inquam, faciamus. [vti olim inter epulas hortatur ad caute agendum,] Cumque post hæc aliquamdiu epulis, exultationi ac fabulis indulgeremus, rursus admonere cœpi, vt soliciti existeremus in orationibus & vigilijs, atque ad omnes tentationum incursus parati. Et illi, Bene, inquiunt, & optime doces: sed tamen, quia abundant dies ieiuniorum & orationum & vigiliarum, hodie gaudeamus in Domino. Nam & Angelus, nascente Domino, euangelizabat pastoribus gaudium magnum, quod esset omni populo celebrandum. Et ego: Bene, inquam, faciamus sic. Sed cum epulantibus nobis & diem lætum ducentibus, tertio eiusdem admonitionis verba repeterem, intellexere illi, quia non frustra hæc tam studiose suggererem: & expauescentes, dicebant: Faciamus, vt doces, quia necessitas magna nobis incumbit, [& semper vigilandum contra fraudes diaboli:] vt contra insidias diaboli & omnia tentamenta semper accincti spiritualiter vigilemus. Hæc dicens, ego nesciebam, sicut nec illi, aliquid nobis occursurum nouæ tentationis: sed tantum instinctu mentis admonitus sum, aduersus subitas tentationum procellas statum cordis semper esse muniendum. Sed vbi reuersi a me, mane ad suum, id est, Lindisfarnense monasterium redierunt, ecce quemdam de suis morbo pestilentiæ obisse reperiunt: & crescente ac sæuiente per dies, imo etiam per menses & annum pene totum eadem clade, [tunc ante grassantem pestem,] nobilissimus ille Patrum Fratrumque cœtus spiritualium pene vniuersus migrauit ad Dominum. Et nunc ergo, Fratres, vigilate & vos in orationibus, vt si quid vobis tribulationis ingruerit, vos iam paratos inueniat. Hæc dicente venerabili Antistite Cuthberto, rebantur, vt præfatus sum, quia de reditu pestilentiæ diceret: sed post vnum diem adueniens, qui fugerat e bello, occulta viri Dei vaticinia miseris exponebat eloquijs. [nunc ob cædem Regis.] Probatumque est, ipsa die eademque hora, qua viro Dei iuxta puteum stanti reuelatum est, cæsis circum tutoribus, Regem hostili gladio fuisse prostratum e.

[46] Non multo post tempore, idem famulus Domini Cuthbertus ad eamdem Lugubaliam ciuitatem rogatus aduenit, [Colloquitur cum Hereberto] quatenus ibidem Sacerdotes consecrare, sed & ipsam Reginam, dato habitu sanctæ conuersationis, benedicere deberet. Erat autem Presbyter, vitæ venerabilis, nomine Herebertus, iamdudum viro Dei Cuthberto spiritualis amicitiæ fœdere copulatus, qui in f insula stagni illius prægrandis, de quo g Derwentionis fluuij primordia erumpunt, vitam solitariam ducens, annis singulis ad eum venire, & monita salutis perpetuæ ab eo accipere consueuerat. Hic cum audisset eum illa in ciuitate demoratum, venit ex more, cupiens salutaribus eius exhortationibus ad superna desideria magis magisque inflammari. Qui dum sese alterutrum cælestis sapientiæ poculis debriarent, dixit inter alia Cuthbertus: Memento frater Hereberte, vt modo, quidquid opus habes, me interroges, mecumque loquaris: quia postquam ab inuicem digressi fuerimus, non vltra nos inuicem in hoc seculo carneis oculis videbimus: certus sum enim, quia tempus resolutionis meæ instat, [ei prædicit obitum suū.] & velox est depositio tabernaculi mei. Qui hæc audiens, prouolutus eius pedibus, fusisque cum gemitu lacrymis: Obsecro, inquit, per Dominum, ne me derelinquas: sed tui sodalis memineris rogesq; supernam pietatem, vt cui pariter in terris seruiuimus, ad eius videndam claritatem pariter transeamus ad cælos. Nosti enim, quia ad tui oris imperium semper viuere studui, & quidquid ignorantia vel fragilitate deliqui, æque ad tuæ voluntatis arbitrium castigare curaui. Incubuit precibus Episcopus, statimque edoctus in spiritu impetrasse se quod petierat a Domino: Surge, inquit, Frater mi, & noli plorare: sed gaudio gaude, quia donauit nobis superna clementia, [& impetrat vt secum moriatur;] quod rogauimus eam. Cuius promissi & prophetiæ veritatem sequens rerum finis adstruxit: quia & digredientes ab inuicem, non amplius se corporaliter viderunt; & h vnius eiusdemque momento temporis egredientes e corpore spiritus eorum, mox beata inuicem visione coniuncti sunt, atque Angelico ministerio pariter ad regnum cæleste translati. Sed Herebertus diutina prius infirmitate decoquitur: illa fortassis dispensatione Dominicæ pietatis, vt si quid minus haberet meriti a B. Cuthberto, suppleret dolor continuus longæ ægritudinis: quatenus æquatus gratia suo intercessori, sicut vno eodemque tempore cum eo de corpore egredi, ita etiam vna atque indissimili sede perpetuæ beatitudinis mereretur recipi.

[Annotata]

a Beda lib. 4 cap. 26 addit: multum prohibentibus amicis & maxime beatæ memoriæ Cuthberto.

b [Lugubalia] Lugubalia seu Luguuallum Romanis, nunc Carleiolum vulgo Carlile. De eo supra actum.

c Ermentrudem vocant ductam in locum S. Ediltrudis.

d [Cædes Egfridi.] Beda supra tertio decimo Kalendarum Iuniarum & anni 685. quo cyclo Solis 20 littera Dominicali A, dictus 20 Maij in Sabbatum cadebat.

e [Picti.] Beda ibidem addit, Pictos terram possessionis suæ liberam recepisse, quam hactenus per annos circiter quadraginta sex (cum ea scriberet) habent: vbi inter plurimas gentes Anglorum, vel interemptos gladio vel seruitio addictos vel de terra Pictorum fuga lapsos, etiam reuerendissimus Truimvvini, qui in eos Episcopatum acceperat, recessit cum suis.

f Insulæ plures notantur apud Cambdenum in Cumbria prope Kesvvicum ciuitatem. [Dervventio fl.]

g Dervventio, Daruentio; post Kesvvicum, alluit Cokermuthum, dein in mare Hibernicum deuoluitur. [Herebertus.]

h Beda lib. 4 cap. 29 hanc historiam repetit, his fere solum mutatis verbis; vno eodemque die, hoc est Kalendarum Aprilium tertia decima, egredientes &c. Hinc infra seorsim de S. Hereberto agimus.

CAPVT IX
Varia tempore Episcopatus facta miracula.

[47] [Confert sacramentum Confirmationis:] Qvadam autem die, dum parochiam suam circumiens, monita salutis omnibus ruri casis & viculis largiretur, necnon etiam nuper baptizatis, ad accipiendam Spiritus sancti gratiam, manum imponeret; deuenit ad villulam cuiusdam Comitis, cuius vxor male habens, quasi proxima morti iacebat. Cui iam venienti occurrens ipse Comes, flexis genibus gratias egit Domino de aduentu illius, [sanat aqua benedicta subito pene moribundā,] & introducens eum benigno recepit hospitio. Cumque lotis more hospitalitatis manibus & pedibus resedisset Antistes; cœpit referre illi vir de languore coniugis desperatæ, obsecrans, vt ad aspergendam eam, aquam benediceret: Credo, inquit, quia mox aut sanitati, Deo donante, restituatur; aut si moritura est, perpetuam de morte transeat ad vitam, citiusque moriendo, compendium tam miserabilis ac diutinæ vexationis accipiat. Annuit deprecanti vir Dei, & allatam benedicens aquam, dedit Presbytero, præcipiens vt super languidam aspergeret. Qui introgressus cubiculum, in quo illa exanimi simillima iacebat, aspersit illam & lectulum eius: sed & os illius aperiens, gustum salutiferi haustus immisit. Res mira & vehementer stupenda! Mox vt eam aqua benedicta tetigit languentem, & quid erga eam ageretur prorsus ignorantem, ita plenam mentis & corporis sanitatem recepit, vt confestim resipiscens, benediceret Dominum gratiasque referret ei, qui tales tantosque hospites ad se visitandam curandamque destinare dignatus sit. Nec mora exurgens, ipsis suæ sanitatis ministris ministerium sana præbuit, pulchroque spectaculo ipsa prima de tota tanti viri familia Episcopo potum refectionis obtulit, quæ per ipsius benedictionem poculum mortis euasit; secuta exemplum socrus Apostoli Petri, quæ curata a febribus per Dominum, continuo surgens, ministrabat illi ac discipulis suis.

[48] Neque huic dissimile sanitatis miraculum a venerabili Antistite Cuthberto factum, multi, qui præsentes fuere, testati sunt: e quibus est religiosus Presbyter a Edilvvaldus, tunc minister viri Dei, nunc autem Abbas cœnobij Mailrosensis. [oleo benedicto ægram:] Dum enim more suo pertransiret vniuersa docendo, deuenit in vicum quemdam, in quo erant fæminæ sanctimoniales non multæ: quibus timore barbari exercitus a monasterio suo profugis, ibidem manendi sedem vir Domini paullo ante donauerat. Quarum vna, quæ erat cognata præfati Sacerdotis Edilwaldi, grauissimo tenebatur languore depressa: per integrum namque annum intolerabili capitis & totius lateris alterius dolore vexata, funditus a medicis erat desperata. Indicantibus autem de illa viro Dei, & pro sanatione eius obsecrantibus his, qui venerant cum eo, misertus ille miseram vnxit oleo benedicto: quæ ab illa mox hora meliorari incipiens, post dies paucos plena sospitate conualuit.

[49] Nec silentio prætereundum arbitramur miraculum, quod eiusdem viri venerabilis virtute, quamuis ipso absente, patratum cognouimus. [pane benedicto periculose infirmum:] Meminimus supra Hildmeri Præfecti, cuius vxorem vir Dei ab immundo spiritu liberauerat. Idem ergo Præfectus postea decidit in lectum, grauissima pressus infirmitate, adeo vt crescente molestia per dies, iamiamque videretur esse moriturus. Aderant multi amicorum, qui ad consolandum venerant languentem: cumque lecto iacentis assiderent, repente vnus eorum intulit, quia secum haberet panem, quem sibi nuper vir Domini Cuthbertus benedictionis gratia dedisset: Et credo, inquit, quia huius gustu possit, si tamen fidei nostræ tarditas non obsistit, medelam recipere salutis. Erant autem laici omnes, sed religiosi. Conuersi igitur ad inuicem, confitebantur singuli, quia absque vlla dubietate crederent, per eiusdem benedicti panis communionem eum posse sanari. Implentesque calicem aqua, immiserunt pauxillulū panis illius, & dederunt ei bibere. Cuius statim, vt viscera gustus ille aquæ per panem sanctificatus attigit, fugit dolor interaneorum omnis, fugit exteriorum tabitudo membrorum. Nec mora, expeditum a languore virum salus subsecuta confirmauit, atque ad laudandam famuli Christi sanctitatem & admirandam fidei non fictæ virtutem, merito & ipsum & omnes, qui celeritatem tam inopinatæ salutis videre vel audiere, sustulit.

[50] Quodam quoque tempore, dum sanctissimus gregis Dominici Pastor sua illustrando circumiret ouilia, deuenit in montana & agrestia loca, vbi multi erant de circumpositis late villulis congregati, quibus manus erat imponenda: nec tamen in montibus Ecclesia vel locus inueniri potuit aptus, qui Pontificem cum suo comitatu susciperet. [inter conferendum Sacramentum Confirmationis] Tetenderunt ergo ei tentoria in via, & cæsis de vicina sylua ramusculis, sibi quique tabernacula ad manendum, qualia potuere, fixerunt. Vbi dum confluentibus ad se turbis vir Dei verbum biduo prædicaret, ac Spiritus sancti gratiam nuper b regeneratis in Christo per manus impositionem ministraret, [precibus & benedictione pellit pestem.] ecce subito apparuere mulieres, ferentes in grabato iuuenem, longæ ægritudinis acerbitate tabefactum, ponentesque in exitu syluæ, miserunt ad Episcopum, rogantes, vt ad accipiendam benedictionem ad se hunc afferri permitteret. Quem cum ad se perductum acerrime vexari conspiceret, iussit omnes secedere longius & ad solita orationis arma confugiens, data benedictione, pepulit pestem, quam solicita medicorum manus pigmentorum compositione nequiuerat. Denique eadem hora surgens, & accepto cibo confortatus, reddita Deo gratiarum actione, regressus est ad eas, quæ se portauerant, fæminas. Sicque factum est, vt quæ eum illo tristes languidum aduexerant, cum eis inde gaudentibus & ipse sospes ac lætabundus domum rediret.

[51] Eodem tempore pestilentia subito exorta illis in partibus, [tempore sæuissimæ pestis,] grauissima nece incubuit: ita vt in magnis quondam refertisque habitationibus, villis ac possessionibus, vix paruæ raræque reliquiæ, & interdum nullæ residerent. Vnde sanctissimus Pater Cuthbertus diligentissime suam lustrans parochiam, eisdem minimis, [iuuat omnes.] quæ superfuere, reliquijs ministerium verbi & necessariæ consolationis opem ferre non desijt. Adueniens autem in viculum quemdam, ibidemque omnibus, quos inuenerat, auxilio exhortationis adhibito, dixit ad Presbyterum suum: Putasne superest quispiam his in locis, cui nostra visitatione & allocutione opus sit; an cunctis qui male habebant visis, iam ad alios transire licet? [curat infantem moribundum] Qui circumspiciens omnia, vidit mulierem eminus stantem, quæ extincto paullo ante filio, fratrem eius, iam morti proximum tenebat in manibus, lacrymisque faciem rigantibus, præteritam pariter & præsentem testabatur ærumnam: quam cum viro Dei ostenderet, nil moratus ille, accessit ad eam, & benedicens dedit osculum puero, dixitque ad matrem: Ne metuas, ne mœsta sis: c saluabitur enim & viuet infans, neque vllus vltra de domo tua hac mortalitatis peste deficiet. Cuius prophetiæ veritati, ipsa cum filio mater, multo exinde tempore viuens, testimonium dabat.

[52] Interea dum præscius vicini sui obitus vir Domini Cuthbertus, iam decreuisset animo, de posita cura pastoralis officij, solitariam redire ad vitam; quatenus, excussa solicitudine externa, inter libera orationum & psalmodiæ studia, diem mortis, vel potius vitæ cælestis præstolaretur ingressum; [rediturus ad solitudinem, inuisit subditos aliosque] voluit prius non solum sua circuita parochia, sed & alijs circa fidelium mansionibus visitatis, cunctos necessario exhortationis verbo cōfirmare, ac sic desideratæ solitudinis gaudio refoueri. Quod dū ageret, rogatus a nobilissima Virgine Christi Elflede & sanctissima Abbatissa, cuius superius memoriam feci, [& S. Elfledam,] venit ad possessionem monasterij ipsius, quatenus ibidē & ipsam videre atq; alloqui, & d ecclesiam dedicare deberet: nam & ipsa possessio non pauco famulorum Christi examine pollebat. Vbi dum hora refectionis ad mensam consedissent, subito venerabilis Pater Cuthbertus auersam a carnalibus epulis mentem ad spiritualia contemplāda sustulit: vnde lassatis ab officio suo membris corporis, mutato colore faciei, & quasi attonitis contra morem oculis, cultellus quoque quem tenebat, decidit in mensam. Quod dum Presbyter eius, qui adstabat & ministrabat, adspiceret, inclinatus ad Abbatissam, dixit silentio, Interroga Episcopum, quid viderit modo. Scio enim, quia non sine caussa manus eius tremefacta, cultellum deseruit, vultusque mutatur illius: sed vidit aliquid spirituale, [in mensa raptus in extasin,] quod nos ceteri videre nequiuimus. At illa statim conuersa ad eum: Obsecro, inquit, Domine mi Episcope, dicas quid videris modo: neque enim frustra lassata tua dextera cultellum, quem tenebat, amisit. Qui dissimulare conatus vidisse se quippiam secreti, iocose respondit: Num tota die manducare valebam? iam aliquando quiescere debui. Illa autem diligentius adiurante ac flagitante, vt exponeret visionem: Vidi, inquit, animam cuiusdam Sancti manibus Angelorum ad gaudia regni cælestis ferri. Rursus illa: De quo, inquit, loco assumpta est? Respondit: De tuo monasterio. Adiecit nomen inquirere. Et ille: Tu mihi, inquit, [videt in cælum ferri animam] die crastino Missas celebranti nomen eius indicabis. Hæc audiens illa, confestim misit ad maius suum monasterium videre, qui nuper raptus esset e corpore. At nuntius omnes ibidem saluos incolumesque reperiens, postquam mane facto reuerti ad Dominam cœpit, obuios habuit eos, qui corpus defuncti Fratris sepeliendum in carro deferrent. Interrogansque qui esset, didicit, quia quidam de pastoribus, bonæ actionis vir, incautius in arborem ascendens, deciderat deorsum, & contrito corpore, ipsa hora spiritum exhalauit, qua hunc vir Domini ad cælestia ductum videbat. Quod dum rediens Abbatissæ referret, [tunc delapsi ex arbore:] statim illa ingressa ad Episcopum, iamtunc dedicantem ecclesiam, stupore fæmineo quasi nouum aliquid incertumque nuntiatura: Precor, inquit, Domine mi Episcope, memineris ad Missas Hadwaldi mei (hoc enim viro erat nomen) quia heri cadendo de arbore defunctus est. Tunc liquido omnibus patuit, quia multiformis prophetiæ spiritus viri sancti præcordijs inerat, qui & in præsenti occultum animæ raptum videre, & quid sibi in futuro ab alijs indicandum esset, potuit præuidere.

[53] Inde peragratis ex ordine superioribus locis, venit ad monasterium Virginum, [inuisit Verca Abbatissam.] quod non longe ab ostio Tini fluminis situm supra docuimus, vbi a religiosa & ad seculum quoque nobilissima famula Christi Verca Abbatissa magnifice susceptus, postquam de meridiana quiete surrexerunt, sitire se dicens, vt biberet, rogauit. Quærebant quid bibere vellet, rogabantque vt vinum siue ceruisiam afferri liceret. Aquam, inquit, date mihi. Qui haustam de fonte aquam, obtulerunt ei. At ille data benedictione, vbi paullulum gustauit, dedit adstanti Presbytero suo, qui reddidit ministro. Et minister accepto poculo: Licet, inquit, mihi de potu bibere, de quo bibit Episcopus? Respondit: Etiam. Quare non liceat? Erat autem & ille Presbyter eiusdem monasterij. Bibit ergo, & visa est ei aqua quasi in vini conuersa saporem. Tantique sibi testem volens adhibere miraculi Fratrem, qui proxime adstabat, porrexit ei poculum: qui cum & ipse biberet, [aquam benedictione mutat in vinum.] eius quoque palato pro aqua vinum sapiebat. Aspectabant autem mirantes adinuicem, & vbi vacuum tempus ad loquendum acceperunt, confitebantur alterutrum, quia viderentur sibi numquam melius vinum bibisse: sicut vnus ex ipsis postea in nostro monasterio, quod est ad ostium Wiri fluminis, non paruo tempore moratus, ibidemque nunc placida quiete sepultus, sua mihi relatione testatus est.

[Annotata]

a [S. Ethelvvoldus.] S. Edilvvaldus siue Ethelvvoldus, dein etiam Episcopus Lindisfarnensit, vixit vsque ad annum 740, mortuus 12 Februarij, quo die Vitam eius dedimus.

b MSS. baptizatis.

c Eadem Sanabitur.

d Infra a monacho Lindisfarnensi appellatur parochia Osingradum. An in diœcesi Lindisfarnensi?

CAPVT X
Relicto Episcopatu, regressus S. Cuthberti in Farnem insulam. Morbus vltimus. Dispositio sepulturæ.

[54] a Dvobus igitur annis in Episcopatu transactis, sciens in spiritu vir Domini Cuthbertus appropinquare diem sui transitus, [Relicto episcopatu, Farnem repetijt:] abiecit pondus curæ pastoralis, atque ad dilectum eremeticæ conuersationis agonem quantocyus remeare curauit: quatenus inolita sibi solicitudinis mundanæ spineta, liberior priscæ compunctionis flamma consumeret: quo tempore sæpius ad visitantes se Fratres de mansione sua egredi, eosque præsens solebat alloqui. Libet autem referre quoddam tunc ab eo factum miraculum, [adhortatur visitantes se:] quo clarius elucescat, quantum viris sanctis obtemperandum sit, etiam in his, quæ negligentius imperare videntur. Quadam die dum venissent quidam Fratrum, egressusque ille, exhortatorio illos sermone reficeret, [offert anserem abituris:] post admonitionem completam subiunxit, dicens: Iam hora est, vt ad mansionem meam regrediar: vos autem quia proficisci disponitis, primo sumite cibos, & b aucam illam (pendebat enim auca in pariete) coquite & comedite, & sic in nomine Domini nauem ascendite, ac domum redite. Dixerat hæc, & data benedictione & oratione, suam mansionem introiuit. Illi autem, vt præceperat, sumpsere cibos: sed quia abundabant cibis, quos secum attulerant, aucam, de qua præceperat, tangere non curabant.

[55] At cum refecti nauiculam vellent ascendere, exorta subito tempestas fera, omnem eis nauigandi facultatem abstulit. [quo neglecto septem diebus ob tempestatem detentos inuisit,] Factumque est, vt septem diebus feruente vnda conclusi, tristes in insula residerent, nec tamen culpam inobedientiæ, pro qua huiusmodi carcerem patiebantur, ad memoriam reuocarent. Qui cum sedulo ad Patris colloquium reuersi, ac de reditus sui dispendio conquesti, patientiæ ab illo monita perciperent, septima tandem die egressus ipse ad eos, volebat mœstitiam eorum gratia suæ visitationis & piæ consolationis verbo lenire. Ingressus autem domum, in qua manebant, vt vidit aucam non fuisse comestam, placido vultu & læto potius sermone redarguit eorum inobedientiam: Nonne, inquiens, incomesta adhuc pendet auca? & quid mirum si vos mare non siuit abire? [ansere comesto addicit serenitatem,] Citissime ergo mittite eam in caldarium, coquite & comedite, vt possit mare quiescere, & vos domum remittere. Fecerunt statim vt iusserat, contigitque miro ordine, vt cum ad præceptum viri Dei coctura in caldario, foco agente, feruere cœpisset, eadem hora vnda in mari, cessantibus ventis, suo a seruore quiesceret. Expleta itaque refectione, [re ipsa secutam:] videntes mare placidum, ascenderunt nauem, & secundis flatibus cum gaudio simul & pudore domum remearunt. Pudebat eos namque inobedientiæ & sensus tardioris, quo verebantur suum etiam inter flagella Conditoris dignoscere & emendare reatum. Gaudebant vero quia intellexere tantam fuisse Deo curam de fideli suo famulo, vt contemptum eius etiam per elementa vindicaret: gaudebant quoque quia videre tantam suimet curam suo fuisse Creatori, vt etiam manifesto miraculo ipsorum errata corrigeret. Hoc sane, quod retuli, miraculum, non quolibet auctore dubio, sed vno eorum, qui interfuere, narrante cognoui, vitæ videlicet venerabilis monacho & Presbytero eiusdem monasterij, nomine Cynemundo, qui plurimis late fidelium, longæuitatis & vitæ gratia iam notus existit.

[56] [abiens prædicit corpus suum referendum:] Repetijt autem insulam, mansionemque suam vir Dei Cuthbertus, mox peracto die solenni Natiuitatis Dominicæ. Cumque eum nauem ascensurum caterua Fratrum circumstaret, interrogauit vnus ex eis veteranus & venerabilis vitæ monachus, fortis quidem fide, sed dysenteriæ morbo corpore iam factus imbecillis: Dic nobis, inquiens, Domine Episcope, quando reditum tuum sperare debeamus. At ille simpliciter interroganti, simpliciter & ipse, quod verum nouerat, pandens: Quando, inquit, meum corpus huc referetis. Qui cum c duos ferme menses in magna repetitæ suæ quietis exultatione transigeret, [duobus mensibus degit inclusus:] ac multo consuetæ districtionis rigore corpus mentemque constringeret, arreptus in firmitate subita, temporalis igne doloris ad perpetuæ cœpit beatitudinis gaudia præparari. Cuius obitum libet verbis illius, cuius relatione didici, describere, Herefridi videlicet deuotæ religionis Presbyteri, qui etiam tunc Lindisfarnensi monasterio Abbatis iure præfuit. Tribus, inquit, hebdomadibus continuis infirmitate decoctus, sic ad extrema peruenit. Siquidem d quarta feria cœpit ægrotare, & rursus quarta feria, finita ægritudine, [tribus hebdomadibus ægrotat:] migrauit ad Dominum. Ad quem cum mane primo inchoatæ infirmitatis venirem, (nam & ante triduum cum Fratribus insulam adieram) cupiens solitæ benedictionis & exhortationis ab eo solatia percipere, vt dato iuxta morem signo me aduenisse prodidi, processit ad fenestram, & salutanti se mihi suspirium pro responso reddidit. Cui ego dixi: Quid habes Domine mi Episcope? an forte nocte hac tuus te languor tetigit? At ille: Etiam, inquit, languor me tetigit nocte hac. Putabam, quia de veteri sua infirmitate, cuius quotidiana pene molestia consueuerat excoqui, non autem de noua & insolita diceret. Nec plura interrogans: Da, inquam, benedictionem nobis, quia iam tempus nauigandi ac domum remeandi adest: Facite, inquit, vt dicis: ascendite nauem, ac domum salui redite. Cum autem Deus susceperit animam meam, [disponit de sua sepultura apud Crucem in mansiuncula:] sepelite me in hac mansione iuxta oratorium meum ad meridiem contra orientalem sanctæ Crucis plagam, quam ibidem erexi. Est autem ad Aquilonarem eiusdem oratorij partem sarcophagus terræ cespite abditus, quem olim mihi Cudda venerabilis Abbas donauit: in hoc corpus meum reponite, inuoluentes in sindone, quam inuenietis istic. Nolui quidem ea viuens indui, sed pro amore dilectæ Deo fœminæ, quæ hanc mihi misit, Vercæ videlicet Abbatissæ, ad obuoluendum corpus meum reseruare curaui. Hæc ego audiens: Obsecro, inquam, Pater, quia infirmantem & moriturum te audio, aliquos de Fratribus hic ad ministrandum tibi remanere permittas. At ille ait: Ite modo: tempore autem opportuno redite. Cumque diligentius obsecrans, [dimittit visitatores;] vt ministrum susciperet, nequaquam impetrare valerem, tandem interrogaui, quando deberemus reuerti. Qui ait: Quando Deus voluerit, & ipse vobis ostenderit. Fecimus, vt iusserat: conuocatisque mox in ecclesiam Fratribus cunctis, iussi orationem fieri sine intermissione pro eo: quia videtur, inquiens, mihi ex quibusdam verbis illius appropinquare diem, quo sit exiturus ad Dominum.

[57] Eram autem solicitus de reditu propter infirmitatem eius: [egreditur ad domum hospitum:] sed quinque diebus obstitit tempestas, ne redire possemus. Quod diuinitus dispensatum fuisse, rei probauit euentus: vt enim omnipotens Deus famulum suum ab omni labe mundanæ fragilitatis ad purum castigaret, vtque aduersarijs eius, quam nihil contra fidei virtutem valerent, ostenderet, voluit eum tanto tempore ab hominibus segregatum & suæ carnis dolore & antiqui hostis acriori certamine probari. Vt autem reddita tranquillitate insulam repetiuimus, inuenimus eum, [ministerium Herefridi Abbatis admittit:] suo monasterio egressum, sedere in domo, in qua nos manere solebamus. Et quia necessitas quædam poscebat Fratres, qui mecum venerant, renauigare ad proximum littus, ipse remanens in insula, confestim Patri ministerium præbere curaui: siquidem calefaciens aquam, abluebam pedem eius, qui gratia diutini tumoris iam tunc vlcus habebat, ac profluente sanie, cura indigebat. Sed & vinum calefaciens attuli, eumque gustare rogaui: videbam namque in facie eius, quia multum inedia simul & languore erat defessus. Completa curatione, resedit quietus in stratu: resedi & ego iuxta eum. Cumque sileret, dixi: Video, Domine Episcope, quia multum vexatus es ab infirmitate, postquam recessimus a te: & mirum, quare nolueris, vt aliquos nostrum, qui tibi ministrarent, hic dimitteremus abeuntes. At ille ait: Dei prouidentia & voluntate gestum est, vt præsentia & auxilio destitutus humano, [explicat morbum:] aliqua paterer aduersa. Postquam enim a me digressi estis, continuo cœpit languor ingrauescere: adeoque de mea mansione egrediens, huc intraui, vt quicumque vestrum mihi ministraturi aduenirent, hic me possent inuenire, nec meam mansionem necesse haberent ingredi: ex quo autem ingrediens, hac in sede membra composui, non moui me hinc, sed quinque diebus his & noctibus hic quietus permansi. Cui ego aio: Et quomodo, Domine mi Episcope, [cepa se sustentat quinque diebus: dæmonum certamina vincit:] sic viuere potuisti? num absque cibi perceptione tanto tempore mansisti? Tum ille retecto lectisternio, cui supersedebat, ostendit ibi cepas quinque reconditas, & ait: Hic mihi victus erat his quinque diebus: quotiescumque enim os ariditate ac siti nimia aruit & ardebat, hæc gustando me refrigerare ac recreare curaui. Videbatur autem vna de cepis minus quam dimidia parte corrosa. Insuper ait: Et concertatores mei numquam per omne tempus, ex quo in hac insula conuersari cœpi, tot mihi persecutiones, quot in his quinque diebus, intulere. Non audebam interrogare, quæ essent tentationes, de quibus dixerat: tantum rogaui, vt ministros susciperet. Annuit ille, & quosdam nostrum secum retinuit, in quibus erat maior Beda Presbyter, qui ministerio eius familiariter semper adesse consueuerat, [duos inseruientes admittit:] ideoque donationum acceptionumque eius omnium conscius erat indubius: quem ob id maxime secum manere voluit, vt si cuiuslibet acceptis muneribus digna recompensatione non respondisset, illius admonitione recoleret, & priusquam obiret, sua cuique restitueret. Sed & alium quemdam de Fratribus specialiter, vt inter ministros sibi adesset, designauit: qui longo quidem ventris fluxu grauiter ægrotabat, neque a medicis poterat curari, sed merito religionis, prudentiæ & grauitatis dignus extiterat, qui testis esset verborum, quæ vir Dei vltima diceret, vel quo ordine ad Dominum migraret.

[58] Interea rediens domum, narrabam Fratribus, quia venerabilis Pater in sua se insula sepeliri iuberet: &, videtur, inquam, mihi iustius esse multo & dignius impetrare ab eo, quatenus huc transferri corpus suum, & iuxta honorem congruum in ecclesia condi permittat. Placuerunt illis, quæ dixeram, & venientes ad Episcopum, rogabamus dicentes; Non ausi sumus, Domine Episcope, [concedit vt corpus Lindisfarnæ sepeliatur] contemnere iussionem tuam, qua te hic tumulari mandasti; & tamen rogandum videbatur nobis, vt te ad nos transferre, & nobiscum habere mereamur. At ille; Et meæ, inquit, voluntatis erat hic requiescere corpore, vbi quantulumcumque pro Domino certamen certaui, vbi cursum consummare desidero, vnde ad coronam iustitiæ subleuandum me a pio Iudice spero. Sed & vobis quoque commodius esse arbitror, vt hic requiescam, propter incursionem profugorum vel noxiorum quorumlibet: qui cum ad corpus meum forte confugerint (quia qualiscumque sim, fama tamen exiuit de me, quia famulus Christi sum) necesse haberetis pro talibus sæpius apud potentes seculi intercedere, atque ita de præsentia corporis mei multum tolerare laborem. [in interiore basilica:] At nobis multum diu precantibus, laboremque huiusmodi gratum nobis ac leuem fore asseuerantibus, tandem cum consilio locutus vir Domini, dixit: Si meam dispositionem superare, & meum corpus illo reducere vultis, videtur mihi optimum, vt in interioribus basilicæ vestræ illud tumuletis, quatenus & ipsi cum vultis, meum sepulcrum visitare possitis, & in potestate sit vestra, an aliqui illo de aduenientibus accedant. Gratias egimus permissioni & consilio illius, flexis in terram genibus, ac domum redeuntes, frequentius illum exinde visitare non destitimus.

[Annotata]

a Duo anni denominatione siue electione sumendi, non consecratione, vti infra patebit,

b [Auca.] In vita S. VVereburgæ 3 Febr. num., 9. agros infinita aucarum indomitarum, quas gantas vocant, depopulabatur multitudo, vbi aucæ sunt anseres, Anglis Gante, Belgis Ganse. Neque ad piscos cum Edouardo Maihevv recurri posse arbitramur.

c Vsque ad 27 Februarij.

d Hinc certum est obijsse anno 687, quo cyclo solis 24 littera Dominicali F conueniunt in feriam quartam & 27 Februarij & 20 Martij. [mors S. Cuthberti anno 687.]

CAPVT XI
Vltima monita. Mors: sepultura, miracula.

[59] [Refertur in mansiunculam.] Cvmque increscente languore, videret tempus suæ resolutionis instare, præcepit se in suam mansiunculam atque oratorium referri: erat autem hora diei tertia. Portauimus ergo illum, quia præ molestia languoris, ipse non valebat ingredi. At vbi ad portam peruenimus, rogabamus, vt alicui nostrum liceret ad ministrandum ei pariter intrare: non enim per annos plurimos quispiam illuc, præter ipsum, intrauerat. Qui circumspectis omnibus, vidit Fratrem, cuius supra meminimus, ventris fluxu languentem, & ait; Walchstod ingrediatur mecum: [admittit in ea ægrum, mox attactis eius dysenteria liberatum:] hoc enim erat nomen Fratris. Qui cum ad nonam vsque horam intus cum illo maneret, sic egrediens vocauit me: Episcopus te iussit intrare ad se: possum autem tibi rem referre nouam permirabilem, quia ex quo ingrediens illuc tetigi Episcopum, deducturus eum ad oratorium, continuo sensi me omni illa longæ infirmitatis molestia carere. Non autem dubitandum, supernæ pietatis hoc dispensatione procuratum, vt qui multos antea sospes adhuc valensque curauerat, hunc quoque moriturus curaret: quatenus hoc quoque indicio pateret etiam corpore infirmatus vir sanctus, quantum spiritu valeret, In qua profecto curatione sequebatur exemplum sanctissimi & reuerendissimi patris Aurelij Augustini Episcopi, qui dum pressus infirmitate, qua & mortuus est, in lecto decumberet, venit quidam cū suo ægroto, rogans vt eidem manus imponeret, quo sanus esse posset. At ille ait: Si aliquid in his possē, mihi hoc vtique primitus præstitissem. Rursus is, qui venerat: Te, inquit, visitare iussus sum, siquidem in somnis dictum accepi: Vade ad Augustinum Episcopum, vt eidem manum imponat, & saluus erit. Quo ille audito, mox ægrotanti manum benedicens imposuit: nec mora, sanatum ad propria remisit.

[60] Intraui autem ad eum circa horam diei nonam, inuenique eum recumbentem in angulo sui oratorij contra altare: [moribundus commendat pacem & caritatem,] assidere cœpi & ipse: nec multa loquebatur, quia pondus ægritudinis facilitatem loquendi minorauerat. Verum me diligentius inquirente, quem hæreditarium sermonem, quod vltimum Vale Fratribus relinqueret, cœpit disserere pauca, sed fortia, de pace & humilitate, cauendisque eis, qui his obluctari, quam oblectari mallent. Pacem, inquit, inter vos semper & caritatem custodite diuinam, & cum de vestro statu consilium vos agere necessitas poposcerit, videte attentius, vt vnanimes existatis in consilijs. Sed & cum alijs Christi famulis mutuam habetote concordiam, [hospitalitatem,] nec venientes ad vos hospitalitatis gratia domesticos fidei, habeatis contemptui: sed familiariter ac benigne tales suscipere, tenere ac dimittere curate: nequaquam vos meliores arbitrantes ceteris eiusdem fidei & vitæ consortibus. Cum illis autem, qui ab vnitate Catholicæ pacis, vel Pascha non suo tempore celebrando vel peruerse viuendo, [fugam schismaticorum,] aberrant, vobis sit nulla communio. Sciatisque & memoria retineatis, quia si vos vnum e duobus aduersis eligere necessitas coëgerit, multo plus diligo, vt eruentes de tumulo, tollentesque vobiscum ossa mea, recedatis ab his locis, & vbicumque Deus prouiderit, incolæ maneatis, quam vt vlla ratione consentientes iniquitati, schismaticorum iugo colla subdatis. Catholica Patrum statuta diligentissime discere atque obseruare contendite. [obseruantiā constitutionum Patrū & suarum,] Ea quoque, quæ per meum ministerium vobis diuina pietas instituta vitæ regularis dare dignata est exercete soliciti. Scio enim, quia etsi quibusdam contemptibilis vixi, post meum tamen obitum apertius, qualis fuerim & quam mea doctrina non sit contemnenda, videbitis. Hæc & his similia vir Dei per interualla locutus (quia vis, vt diximus, infirmitatis possibilitatem loquendi ademerat) quietum expectatione futuræ beatitudinis diem duxit ad vesperam: cui etiam peruigilem quietis in precibus continuauit & noctem. At vbi consuetum nocturnæ orationis tempus aderat, [extremis Sacramentis munitus obit.] acceptis a me Sacramentis salutaribus, exitum suum, quem iam venisse cognouit, Dominici Corporis & Sanguinis communione muniuit, atque eleuatis ad cælum oculis, extensisque in altum manibus, intentam supernis laudibus animam ad gaudia regni cælestis emisit.

[61] At ego statim egressus, nuntiaui obitum eius Fratribus, qui & ipsi noctem vigilando atque orando transegerant, & tunc forte sub ordine nocturnæ laudis dicebant Psalmum quinquagesimum nonum, cuius initium est: a Deus repulisti nos & destruxisti nos: iratus es, [Mors indicatur ibi existentibus, & e signo connstituto Lindis farnensibus,] & misertus nobis. [Psal. 59] Nec mora, currens vnus ex eis, accendit duas candelas, & vtraque tenens manu, ascendit eminentiorem locum, ad ostendendum Fratribus, qui in Lindisfarnensi monasterio manebant, quia sancta illa anima iam migrasset ad Dominum: tale namque inter se signum sanctissimi eius obitus condixerant. Quod cum videret Frater, qui in specula Lindisfarnensis insulæ longe de contra euentus eiusdem peruigil expectauerat horam, cucurrit citius ad ecclesiam, vbi collectus omnis Fratrum cœtus, nocturnæ psalmodiæ solennia celebrabat: contigitq; vt ipsi quoque intrante illo præfatum canerent Psalmum. Quod superna dispensatione procuratum, rerum exitus ostendit. [idem Psalmus vtrobique lectus:] Sepulto siquidem viro Dei, tanta ecclesiam illam tentationis aura concussit, vt plures e Fratribus loco magis cedere, quam talibus vellent interesse periculis b. Attamen post annum, ordinato in Episcopatum Eadberto, magnarum virtutum viro & in Scripturis nobiliter erudito, maximeque eleëmosynarum operibus dedito, [secuta perturbatio ingens,] fugatis perturbationum procellis, vt Scripturæ verbis loquar ædificauit Hierusalem, id est, visionem pacis Dominus, & dispersiones Israëlis congregauit: sanauit contritos corde, & alligauit contritiones eorum. Vt palam daretur intelligi, quid significauerit Psalmus cognita beati viri morte cantatus; [post annum sedatur:] quia videlicet post eius obitum repellendi ac destruendi essent eius ciues, sed post ostensionem iræ minantis, cælesti protinus miseratione refouendi. Cuius sequentia quoque Psalmi eidem sensui concordare, qui recte tractat, intelligit. [corpus defertur in insula Lindisfarnensem.] Impositum autem naui venerabile corpus Patris, ad insulam Lindisfarnensium retulimus: quod magno occurrentium agmine chorisque canentium susceptum est, atque in Ecclesia B. Apostoli Petri c ad dexteram altaris petrino in sarcophago repositum.

[62] Sed nec defuncto ac tumulato Christi famulo, signa sanitatum, quæ viuens exercuerat, [Demoniacus furibundus,] cessare potuerunt. Contigit namque puerum quemdam in territorio Lindisfarnensium atrocissimo dæmone vexari, ita vt sensu rationis funditus amisso, clamaret, eiularet, & vel sua membra, vel quidquid attingere posset, morsibus dilaniare niteretur. Missus est ad energumenum Presbyter de monasterio: qui cum solitus fuisset per exorcismi gratiam immundos fugare spiritus, huic tamen obsesso prorsus prodesse nil valebat. Vnde dedit consilium patri illius, [non liberatur exorcismis,] vt impositum carro puerum ad monasterium deferret, atque ad reliquias beatorum Martyrum, quæ ibi sunt, Dominum pro illo precaretur. Fecit, vt monuerat: sed noluere sancti Dei Martyres ei petitam reddere sanitatem, [neque ad reliquias Martyrum,] vt quam celsum inter se locum Cuthbertus haberet, ostenderent. Cum ergo insanus vlulando, ingemiscendo, & frendendo dentibus, nimio cunctorum visus & auditus horrore concuteret, nec esset, qui aliquod remedij genus excogitare quiuisset; tum ecce quidam de Presbyteris edoctus in spiritu, per opitulationem beati Patris Cuthberti illum posse sanari, venit clanculo ad locum, vbi nouerat effusam fuisse aquam, qua corpus eius defunctum fuerat lotum, tollensq; modicam humi particulam, immisit in aquam: [sed hausta aqua, qua corpus S. Cuthberti lotum:] quam deferens ad patientem, infudit in ore eius; quo horribiliter hiante, voces diras ac flebiles emittebat. Statim autem vt attigit aquam, continuit clamorem, clausit os, clausit & oculos, qui sanguinei & furibundi patebant, caputque & corpus totum reclinauit in requiem. Qui etiam placido sopore noctem transegit, & mane de somno simul & vesania consurgens, liberatum se a dæmonio, quo premebatur, B. Cuthberti meritis & intercessione cognouit. Mirandum & bonis omnibus delectabile spectaculum, cum videres filium cum patre sospitem loca sancta circumire, Sanctorum auxilio gratias sanissima mente referre, qui pridie præ insania mentis nec seipsum, qui esset vel vbi esset, poterat agnoscere. Qui vbi, tota Fratrum caterua adstante, vidente & congratulante, ad reliquias Martyrum, genibus flexis dedit laudem Deo Domino & Saluatori nostro Iesu Christo, iam & ab hostis verbere liberatus, & in fide firmior, quam fuerat effectus, ad propria redijt. Ostenditur vsque hodie fossa illa, cui memorabile infusum est lauacrum, quadrato schemate facta, ligno vndique circumdata, & lapillis intus impleta: est autem iuxta ecclesiam, in qua corpus eius requiescit, ad partem meridianam. Factumque est ex eo tempore, [plures ibidem sanati.] vt plures sanitatum operationes per eosdem lapides vel eamdem terram, Domino donante, fierent.

[Annotata]

a Est hic Psalmus septimus ex duodecim, qui etiamnum feria quarta ad Matutinum cantantur aut leguntur.

b Addit Turgotus: Episcopatum Ecclesiæ illius anno ipso seruante venerabili Antistite Wilfrido. Videtur illa tentatio

Constitisse, quod S. VVilfridus, antiqua statuta Patrum, & ipsius S. Cuthberti, quæ hactenus obseruarant, & quæ S. Cuthbertus moribundus illis commendarat, [Conturbatio monasterij qualis.] voluerit abrogare, & Regulam S. Benedicti aut introduci aut solam obseruari. Erat S VVilfridus Episcopus Hagulstadensis, & S. Ioannes de Beuerlaco Archiepiscopus Eboracensis, vti dictum IX Martij ad Vitam B. Bosæ, cui Ioannes successit.

c MSS. in dextera parte.

CAPVT XII.
Corporis incorrupti eleuatio. Miracula. Successores.

[63] [Post 11 annos corpus plane integrum, itemq; vestes inueniuntur,] Volens autem latius monstrare Diuina dispensatio, quanta in gloria vir sanctus post mortem viueret, cuius ante mortem vita sublimis, crebris etiam miraculorum patebat indicijs, transactis sepulturæ eius annis a vndecim, immisit in animos Fratrum, vt tollerent ossa illius (quæ more mortuorum, consumpto iam & in puluerem redacto corpore reliquo, sicca inuenienda rebantur) atque b in leui arca recondita, in eodem quidem loco, sed supra pauimentum dignæ venerationis gratia locarent. Quod dum sibi placuisse, Eadberto Antistiti suo, medio ferme Quadragesimæ tempore; referrent, annuit consilio eorum, iussitque vt die depositionis eius, quæ est tertia decima Calendarum Aprilium, hoc facere meminissent. Fecerunt autem ita: & aperientes sepulcrum, inuenerunt corpus totum, quasi adhuc viueret, integrum & flexibilibus artuum compagibus, multo dormienti quam mortuo similius. Sed & vestimenta omnia, quibus indutum erat, non solum intemerata, verum etiam prisca nouitate & claritudine miranda apparebant. Quod vbi viderunt Fratres, nimio mox timore & tremore sunt perculsi, adeo vt vix aliquid loqui, vix auderent intueri miraculum quod parebat; vix ipsi, quid agerent, nossent.

[64] Extremam autem indumentorum eius partem pro ostendendo incorruptionis signo tollentes (nam quæ carni illius proxima aderant, [eius pars defertur ad Eadbertum Episcopum,] prorsus tangere timebant) festinarunt referre Antistiti, quod inuenerant. Qui tum forte in remotiore a monasterio loco, refluis vndique maris fluctibus cincto, solitarius manebat: in hoc etenim semper Quadragesimæ tempus agere, in hoc quadraginta ante Dominicum natalem dies in magna continentiæ, orationis & lacrymarum deuotione c ducere consueuerat: in quo etiam venerabilis prædecessor eius Cuthbertus, priusquam Farne peteret, sicut & supra docuimus, aliquamdiu secretus Domino militauerat. Attulerunt autem & partem indumentorum, quæ corpus sanctum ambierant. Quæ cum ille & munera gratanter acciperet, & miracula libenter audiret (nam & ipsa indumenta, quasi Patris adhuc corpori circumdata, miro deosculabatur affectu) Noua, inquit, indumenta corpori pro his, quæ tulistis, circumdate, & sic reponite in thecam, quam parastis. Scio autem certissime, quia non diu vacuus remanebit locus, qui tanta cælestis miraculi virtute consecratus est. Et beatus est multum, cui in eo sedem quiescendi Dominus, veræ beatitudinis auctor atque largitor, concedere dignatur. Adiecitque mirando, quæ quondam versibus dixi, & ait:

Quis Domini expediet cælestia munera dictis?
      Vel paradisiacas quæ capit auris opes?
Dum pius infesti dirupto pondere leti,
      Viuere siderea semper in arce dabit;
Mortua nunc tanto qui membra decorat honore,
      Pulchraque perpetuæ pignora præstat opis.
Quamq; beata domus, sub tanto quæ hospite fulges,
      Nescia quæ næui, lumine læta micas.
Nec tibi difficile Omnipotens, mandare sub aruo,
      Ne deposta voret funera labes edax,
Qui triduo seruas ceti sub viscera Vatem,
      Lucis iter pandens mortis ab ore, tuo:
Qui ignibus in medijs insontia membra tueris;
      Ne Hebræum d lædat Chaldea flamma decus:
Dena quater renouas per frigora plebis amictum,
      Quæ Phariam fugiens, inuia seruat, humum:
Qui rediuiua leuem formas in membra fauillam,
      Cum tremet Angelicis mundus ab axe tubis.

Hæc & his similia plura vbi multis cum lacrymis ac magna compunctione Pontifex tremente lingua compleuit, fecerunt Fratres, vt iusserat, [corpus reconditur.] & inuolutum nouo amictu corpus, leuique in theca reconditum, supra pauimentum sanctuarij composuerunt.

[65] [Eadberti Episcopi corpore adiuncto,] Interea Deo dilectus antistes Eadbertus morbo corripitur acerbo, & crescente per dies multumq; ingrauescente ardore languoris, non multo post, id est, e pridie Nonas Maias, etiam ipse migrauit ad Dominum, impetrato ab eo munere, quod diligentissime petierat, videlicet vt non repentina morte, sed longa excoctus ægritudine, transiret e corpore. Cuius corpus in sepulcro beati Patris Cuthberti ponentes, apposuerunt desuper arcam, [miraculis claret:] in qua incorrupta eiusdem Patris membra locauerant: vbi nunc vsque, si petentium fides exigat, miraculorum signa fieri non desinunt. Sed & indumenta, quæ sanctissimum corpus eius vel viuum vel sepultum vestierant, a gratia curandi non vacant.

[66] Denique adueniens transmarinis e partibus Clericus quidam reuerendissimi & sanctissimi f Willebrordi Clementis, Frisonum gentis Episcopi, dum aliquot dies ibidem hospes moraretur, [curantur ad sepulcrum,] decidit in infirmitatem grauissimam, ita vt ingrauescente per longum tempus ægritudine, iam desperatus iaceret. Qui cum victus dolore, videretur sibi nec mori nec viuere posse, inuento salubri consilio, dixit ministro suo: Obsecro, perducas me hodie post celebratas Missas adorare ad corpus sacratissimum viri Dei (erat enim dies Dominica) spero, [morbus difficilis,] per gratiam intercessionis eius his cruciatibus eripiar, vt vel sanatus ad vitam redeam præsentem, vel defunctus perueniam ad æternam. Fecit ille, vt rogauerat iste: baculoque innitentem ægrotum, in Ecclesiam non paruo cum labore perduxit. Qui cum ad sanctissimi ac Deo dilecti Patris sepulcrum genua curuaret, caput in terram dimitteret, pro sua sospitate rogaret; tantas continuo vires suum corpus de incorrupto illius corpore accepisse persensit, vt absque labore ipse ab oratione resurgeret, absque adminiculo vel ministri ducentis vel baculi sustentantis ad hospitium rediret: qui post dies paucos, roborata ad integrum virtute, viam, quam disposuerat, peregit.

[67] Erat in monasterio quodam, non procul inde posito, adolescens ea, quam Græci paralysin vocant, [Paralyticus per eius calceamenta,] infirmitate omni membrorum officio destitutus: vnde Abbas ipsius, sciens in monasterio Lindisfarnensi medicos esse peritissimos, misit eum illo, rogans, infirmanti, si quid possent curationis, conferrent. Qui cum, suo quoque Abbate & Episcopo iubentibus, diligenter illi assisterent, & quidquid nossent erga eum industriæ medicinalis impenderent, nihil omnino proficere valebant: quin potius crescebat morbus quotidie, & paullatim in deteriora vergebat, adeo vt, excepto ore, nullum pene membrum posset loco mouere. Cumque a carnalibus medicis, diu frustra laborantibus, desperatus ac desertus iaceret; confugit ad diuinum cælestis medici auxilium, qui in veritate petitus, propitius fit omnibus iniquitatibus nostris, & qui sanat omnes languores nostros. Rogauit namq; ministrum suum, vt aliquam sibi portiunculam de incorruptibilibus sacri corporis afferret exuuijs; quia crederet per huius se virtutem ad gratiam sanitatis, Domino largiente reuersurum. Qui consulto Abbate, attulit calceamenta, quæ viri Dei in sepulcro pedes induerant, & ea pedibus dissolutis ægroti circumdedit: siquidem primo a pedibus eum paralysis apprehenderat. Fecit autem hoc noctis initio, cum tempus requiescendi adesset: statimque ille placidum dimissus in soporem, procedente intempestæ noctis silentio, cœpit alternis palpitare pedibus, vt palam, qui vigilabant & videbant, ministri aduerterent, quia donata per reliquias viri sancti virtute medicandi, sanitas optata a planta pedum per cetera membra esset transitura. At vbi consuetum in monasterio nocturnæ orationis signum insonuit, excitatus sonitu, resedit ipse. Nec mora, solidatis interna virtute neruis artuumque compagibus vniuersis & dolore fugato, sanatum se esse intelligens, surrexit, & in gratiarum actione Domino omne nocturnæ siue matutinæ psalmodiæ tempus stando persoluit. Mane autem iam facto, processit ad ecclesiam, videntibusque & congratulantibus vniuersis, circumiuit loca sancta orando & suo Saluatori sacrificium laudis offerendo. Factum namque est, vt pulcherrima rerum conuersione is, qui dissolutus toto corpore illuc in vehiculo perlatus fuerat, inde strictis firmatisque membris omnibus, domum per se rediret incolumis. Vnde meminisse iuuat, quia hæc est mutatio dexteræ Excelsi, cuius memoranda ab initio mirabilia mundo fulgere non cessant.

[68] Nec prætereundum arbitror, quid miraculi cælestis etiam per reliquias sanctissimi oratorij, in quo Pater venerabilis solitarius Domino militare consueuerat, [Edilvvaldus successor S. Cuthberti in insula solitaria:] diuina pietas ostenderit: quod tamen vtrum meritis eiusdem beati Patris Cuthberti, an successoris eius Edilwaldi, viri æque Deo dediti, ascribendum sit internus arbiter nouerit. Neque aliqua ratio vetat, vtriusque merito factum credi: comitante etiam fide reuerendissimi Patris Felgildi, per quem & in quo miraculum ipsum, quod refero, sanationis completum est. Ipse est qui tertius eiusdem loci & militiæ spiritualis hæres, hodie maior septuagenario, in magno vitæ futuræ desiderio, terminum præsentis expectat. Cum ergo viro Dei Cuthberto ad cælestia regna translato, Edilwaldus eiusdem insulæ & monasterij colonus existere cœpisset, qui & ipse multos antea per annos in monachica conuersatione probatus, rite gradum anachoreticæ sublimitatis ascenderat; reperit, quia parietes præfati oratorij, qui tabulis minus diligenter coaptatis erant compositi, longa essent vetustate dissoluti, & separatis ab inuicem tabulis, facilem turbinibus præbuissent ingressum. Sed vir venerabilis, qui cælestis ædificij magis, quam terreni decorem quærebat, sumpto fœno vel argilla, vel quidquid huiusmodi materiæ reperisset, stipauerat rimulas, ne quotidianis imbrium siue ventorum iniurijs, ab orandi retardaretur instantia. Cum hæc igitur Edilwaldus, ingressus locum, vidisset, postulauit a frequentantibus se Fratribus pelliculam vituli, eamque in illo angulo, quo & ipse & prædecessor eius beatus Cuthbertus, sæpius orans stare vel genu flectere solebat, clauis affixam, violentijs procellarum opposuit. At postquam ipse quoque, [dein Felgildus,] expletis ibi duodecim continuis annis g, gaudium supernæ beatitudinis intrauit, ac tertius locum eumdem Felgildus incolere cœpit, placuit reuerendissimo Lindisfarnensis Ecclesiæ Pontifici h Eadfrido, dissolutum vetustate oratorium illud a fundamentis restaurare. Quod dum esset opus expletum, & multi deuota religione a beato Christi athleta Felgildo postularent, quatenus aliquam illis particulam de reliquijs sancti ac Deo dilecti Patris Cuthberti siue successoris eius Edilwaldi dare debuisset, visum est illi, diuisam particulatim memoratam pelliculam petentibus dandam. Sed daturus eam alijs, prius in se ipse, quid hæc virtutis haberet, expertus est: habebat namq; vultum deformi rubore simul & tumore perfusum, cuius quidem futuri in eo languoris & prius, cum adhuc communi inter Fratres vita degeret, adspicientibus in facie eius signa patebant. At cum in solitudine remotus, minorem corpori cultum, [operimento parietis oratorij S. Cuthberti, in vultu mundatus.] maiorem adhiberet continentiam, & quasi diutino carcere inclusus, rarius vel fotu solis, vel aëris i vteretur afflatu, excreuit languor in maius, faciemque totam tumenti ardore repleuit. Timens ergo, ne forte magnitudine huiusmodi infirmitatis solitariam deserere vitam & communem necesse esset conuersationem repetere, fideli vsus est præsumptione, sperauitque se illorum ope curandum, quorum se mansionem tenere & vitam gaudebat imitari. Mittens enim præfatæ partem pelliculæ in aquam, ipsa aqua lauit faciem suam: statimque tumor omnis, qui hanc obsederat, & scabies fœda recessit: iuxta quod mihi & primo religiosus quidam Presbyter huius monasterij Gyruensis indicauit, qui se vultum illius & prius tumentem ac deformem nosse, & postea mundatum per fenestram manu palpasse referebat: & ipse postmodum Felgildus retulit, adstruens quia res ita, vt Presbyter narrauerat, esset expleta: & quod ex eo tempore, cum inclusus per multa annorum curricula maneret, vt prius, immunem ab huiusmodi molestia vultum semper haberet, agente gratia Dei omnipotentis, quæ & in præsenti multos, & in futuro omnes cordis & corporis nostri languores sanare consueuit, satiansque in bonis desiderium nostrum, sua nos in perpetuum misericordia & miseratione coronat in secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a Ergo anno 698.

b Beda lib. 4 cap. 30, in nouo loculo.

c Ibidem, transagere.

d MSS. noceat.

e Celebris est eo die S. Eadberti veneratio. [S. VVillibrordus.]

f Consecratus is erat Episcopus anno 696, mortuus anno 739, die 7 Nouemb. vnde diu postea vixit, cum Beda ista scriberet.

g De S. Edilvvaldo siue Ædelvvalao agimus 23 Martij. [Edilvvaldus.]

h Eadfrido hanc Vitam inscripsit Beda.

i MSS. vreretur.

APPENDIX
Sublata paralysis & languor oculi
Ex libro Hist. Eccles. Bedæ cap. 31 & 32.

Cuthbertus Episcopus Lindisfarnensis in Anglia (S.)

[1] Erat in eodem monasterio Frater quidam, nomine Beadwegen, tempore non pauco hospitum ministerio deseruiens, qui nunc vsque superest, testimonium habens ab vniuersis Fratribus cunctisque superuenientibus hospitibus, quod vir esset multæ pietatis ac religionis: iniunctoque sibi officio supernæ tantum mercedis gratia subditus. [Curatur paralysis,] Hic cum quadam die lænas siue saga, quibus in hospitali vtebatur, in mari lauisset, rediens domum, repentina medio itinere molestia corporali tactus est: ita vt corruens in terram & aliquamdiu pronus iacens, vix tandem resurgeret. Resurgens autem sensit dimidiam corporis sui partem a capite vsque ad pedes paralysis languore depressam, & maximo cum labore baculo innitens, domum peruenit. Crescebat morbus paullatim, & nocte superueniente grauior effectus est, ita vt die redeunte vix ipse per se exurgere aut incedere valeret. Quo affectus incommodo concepit vtile mente consilium, vt ad ecclesiam, quoquo modo posset, perueniens, intraret ad tumbam reuerendissimi Patris Cudberti, ibique genibus flexis supplex supernam pietatem rogaret: vt vel ab huiuscemodi languore, si hoc sibi vtile esset, liberaretur; vel si se tali molestia diutius castigari diuina prouidente gratia oporteret, patienter dolorem ac placida mente sustineret illatum. Fecit igitur vt animo disposuerat, & imbecilles artus baculo sustentans, intrauit ecclesiam, ac prosternens se ad corpus viri Dei, pia intentione per eius auxilium Dominum sibi fieri propitium precabatur. Atque inter preces velut in soporem solutus, sensit (vt ipse postea referre erat solitus) quasi magnam latamque manum caput sibi in parte, qua dolebat, tetigisse, eodemque tactu totam illam, quæ languore pressa fuerat, corporis sui partem, paullatim fugiente dolore ac sanitate subsequente, ad pedes vsque pertransisse. Quo facto mox euigilans sanissimus surrexit, ac pro sua sanitate Domino gratias denuo referens, quid erga se actum esset Fratribus indicauit: cunctisque congaudentibus, ad ministerium, quod solicitus exhibere solebat, quasi flagello probante castigatior redijt. Sed & indumenta quibus Deo dicatum corpus Cudberti vel viuum antea vel postea defunctum vestierant, etiam ipsa a gratia curandi non vacarunt: sicut in volumine Vitæ & virtutum eius, quisque legerit, inueniet.

[2] Nec silentio prætereundum, quod ante triennium per reliquias eius factum, [& languor oculi.] nuper mihi per ipsum in quo factum est Fratrem innotuit. Est autem factum in monasterio, quod iuxta amnem Dacore constructum ab eo cognomen accepit, cui tunc vir religiosus Suidbertus Abbatis iure præfuit. Erat namque in eo quidam adolescens, cui tumor deformis palpebram oculi fœdauerat, qui cum per dies crescens oculo interitum minaretur, curabant medici hunc appositis pigmentorum fomentis emollire, nec valebant: quidam abscindendum esse dicebant, alij hoc fieri metu maioris periculi vetabant. Cumque tempore non pauco Frater præfatus tali incommodo laboraret, neque imminens oculo exitium humana manus curare valeret, quin potius per dies augesceret; contigit eum subito diuinæ pietatis gratia per sanctissimi Patris Cudberti Reliquias sanari. Nam quando Fratris sui corpus ipsius post multos sepulturæ annos incorruptum repererant, tulerunt partem de capillis, quam more reliquiarum rogantibus amicis dare vel ostendere in signum miraculi possent. Harum particulam reliquiarum eo tempore habebat penes se quidam de Presbyteris eiusdem manesterij, nomine Thridredus, qui nunc ipsius monasterij Abbas est. Qui cum die quadam ingressus Ecclesiam, aperuisset thecam reliquiarum, vt portionem earum roganti amico præstaret, contigit & ipsum adolescentem, cui oculus languebat, in eadem tunc Ecclesia adesse. Cumque Presbyter portionem (quantum voluit) amico dedisset, residuum dedit adolescenti, vt suo in loco reponeret. At ille salubri instinctu admonitus, cum accepisset capillos sancti capitis, apposuit palpebræ languenti, & aliquamdiu tumorem illum infestum horum appopositione comprimere ac mollire curabat. Quo facto reliquias vt iusserat sua in theca recondidit, credens suum oculum capillis viri Dei, quibus attactus fuerat, ocyus esse sanandum. Neque enim eum sua fides fefellit (erat enim, vt referre est solitus, tunc circiter horam secundam diei.) Sed cum alia, quæque dies ille exigebat, cogitaret & faceret; imminente hora ipsius diei sexta, repente contingens oculum ita sanum cum palpebra inuenit, ac si nihil vnquam in eo deformitatis ac tumoris apparuisset.

ALIA VITA
Auctore eodem Beda carmine scripta.

Cuthbertus Episcopus Lindisfarnensis in Anglia (S.)

Beneuole Lector. Constitueramus hic subijcere hanc Vitam, vt supra in Commentario præuio insinuauimus, potißimum quia VI Martij ad Vitam SS. Kineburgæ, Kineswithæ & Tibbæ § IV probauimus Alcfridos duos Reges, filios Regis Oswij, apud Nordanhumbros regnasse, productis ex hoc poëmate aliquot versibus. Verum quia illud extat excusum, & moles videtur nimium excrescere, etiam in ipsis S. Cuthberti Actis, Translationibus & miraculis, cogimur hanc Vitam omittere.

TERTIA VITA
Auctore monacho Lindisfarnensi coæuo.
Ex varijs MSS. Codicibus.

Cuthbertus Episcopus Lindisfarnensis in Anglia (S.)

BHL Number: 2019

PROLOGVS.

a Præceptis tuis vtinam, sancte Episcope Eadfride, & totius familiæ tam affectu valeam parere quam voto. Est enim mihi, & hoc opus arduum, & meæ intelligentiæ facultas exigua. Ego autem quod ad me pertinet, etiam si delicatæ materiæ b superer quantitate, satis habeo, iussioni vestræ possibilitatis meæ, obedientiam non defuisse, quæ tametsi ministerium minime expleuit iniunctum, certe debitum exoluit obsequium. Vosque deprecor, vt, si quidpiam secus quam voluistis, prouenerit, imbecillitatem meam atque onus impositum æquo iure perpendentes, [Scriptor excusat tenuitatem:] imperfecti laborem negotij, officij magis æstimetis quam meriti. Maximum enim indicium erga vos meæ reuerentiæ est, imperijs vestris amplius me impendere voluisse, quam possim. Quod si dignum aliquid vestræ lectioni confecero, id erit profecto diuini muneris. Tum etiam beneuolentia vestra inertes quoque ad profectum excitat, nec dubitatur ipsorum fide perficiendum, quorum est adhortatione susceptum; cum mihi quoque fiducia sit peragere posse, quod præcipitis, qui id tam confidenter iniungitis. Quis namque non intelligat, vestris orationibus iam præsumptum esse, quod etiam per me creditis adimplendum? Magna namque cum lætitia suscepi vestræ caritatis imperium. Etenim ingens mihi lucrum est atque vtilitas, hoc ipsum quod recordor S. Cuthberti. Est siquidem perfecta via ad virtutem illum scire quis fuerit. Ideo vt breuiter dicam omnia quæ de eo sermo referenda iactauit, credite, & minima vos æstimate de maximis audisse: non enim ambigo nec vos potuisse omnia cognoscere. c Igitur Vitam S. Cuthberti scribere exordiar, & qualem se vel ante Episcopatum vel in Episcopatu gesserit, quamuis nequaquam ad omnes illius potuerim peruenire virtutes: ideo enim ea, in quibus ipse tantum sibi conscius fuit, nesciuntur, quia laudem ab hominibus non requirens, quantum in ipso fuit omnes virtutes suas latere voluisset. Quamquam etiam ex his, [asserit scribi comperta sibi.] quæ nobis comperta erant, plura omisimus, quia sufficere credidimus, si tantum excellentiora notarentur; simul & legentibus consulendum fuit, ne quod alijs pararet copia congesta fastidium. Obsecro itaque eos, qui lecturi sunt, vt fidem dictis adhibeant, neque me quidquam, nisi quod compertum & probatum sit, scripsisse arbitrentur: alioquin tacere quam dicere falsa maluissem. Verum quoniam ad omnium operum eius numerum nec littera nec sermo proficere potest, ad ea quæ gesta sunt, accedamus.

[Annotata]

a Deest in MS. Treuirensi S. Maximini.

b Ecgraphum nostrum super quantitatem, quod correximus.

c Hinc incipit dictum MS. S. Maximini. In alio MS. interponebatur titulus: De Præfatione scribendi.

LIBER I.
Vita ante ingressum in monasterium acta.

[1] a Primum quidem ponimus, quod in prima ætate accidisse relatu multorum didicimus, ex quibus est sanctæ memoriæ Episcopus b Tuma, qui spiritalem Dei electionem prædestinatam a S. Cuthberto audiens didicit, & Presbyter nostræ Ecclesiæ c Elias, dicentes. Dum ergo puer esset annorum octo, omnes coëtaneos in agilitate & petulantia superans, [Ab infante monitus cum Episcopalis dignitatis præsagio] ita vt sæpe postquam fessis membris requiescebant alij, ille adhuc in loco ioci, quasi in stadio, triumphans, aliquem secum ludificantem expectaret. Tunc congregati sunt quadam die multi iuuenes in campi planitiem, inter quos ille inuentus, & ioci varietatem, & scurrilitatem agere cœperunt: alij namque stantes nudi versis capitibus contra naturam deorsum ad terram, & expansis cruribus, erecti pedes ad cælos sursum prominebant: alij sic, alij vero sic fecerunt. Interea quidam infans erat cum eis, ferme trium annorum: hic incipiebat constanter ad eum dicere: Esto stabilis, [deserit vanos ludos:] & relinque vanitatem ioci. Qui & iterauit negligenti verba præcepti eius, plorans & lacrymans, quod eum pene nullus consolari potuit. Postremo tamen interrogatus quid sibi esset, clamare cœpit: O sancte Episcope & Presbyter Cuthberte, hæc tibi & tui gradus contraria naturæ, propter agilitatem non conueniunt. Ille vero non bene intelligens adhuc, tamen ioci vanitatem derelinquens, consolari infantem cœpit. Reuertensque ad domum suam, prophetiæ verba in mente retinens, sicut sancta Maria omnia verba prædicta Iesu memorans conseruabat. Videte, fratres quomodo iste antequam per laborem operum suorum agnoscatur, per prouidentiam Dei electus ostenditur: sicut de Patriarcha per Prophetam dicitur: Iacob dilexi, Esau autem odio habui. Samuel quoque & Dauid vtrique in infantia electi inueniuntur. [Malach. 1. 3] Ieremias vero Propheta & Ioannes Baptista in officium Domini a vulua matris sanctificati leguntur. [Ierem. 15.] Sicut doctor gentium affirmauit, dicens. [Luc. 1. 24] Quos autem prædestinauit hos & vocauit. [Rom. 1. 30]

[2] In eadem ætate alio miraculo Dei electioni prædestinatum Dominus magnificauit eum. Dum ergo esset puer, [claudicans indicato ab Angelo emplastro sanatur:] vt dixi, adhuc laicus, in infirmitate premente eum acriter detinebatur. Namque genu tumente astrictis neruis claudicans, pede altero terram non tangens, foris deportatus iuxta parietem in solis ardore iacens, vidit hominem honorabilem, & miræ pulcritudinis, super equum ornatissimum, in albis vestimentis sedentem, de longinquo ad se venire. Qui appropinquans ei salutansque verbis pacificis, interrogauit, si voluit tali hospiti ministrare. Ille etiam intrepida mente corporis infirmitatem reuelans, ait: Si Deus voluisset, & me nodis infirmitatis pro peccatis non obligasset, in honorem eius ministrare hospitibus piger non essem. Deinde itaque vir ille post hæc verba descendens de equo, considerato genu eius, quod a nullis medicis, vt dixerat ante, curatum erat, præcepit ei dicens: Coquere farinam tritici simul & lac, & cum calido vnguens linire debes. Puer autem post discessum, viri præcepto obediens, Angelum Dei esse intellexit. Post paucos dies secundum fidem eius sanatus, gratias agebat Deo miseranti, qui sanitatem integre, sicut cæcato Tobiæ per Angelum suum curantem dederat. Et ab hoc tempore, vt ille probatissimis viris reuelauit, Angelorum auxilio, deprecatus Dominum in maximis angustijs suis, non est defraudatus.

[3] Alio quoque, tempore in adolescentia sua, dum adhuc esset in populari vita, [nocte progrege vigilans] quando in montanis iuxta fluuium, quod dicitur d Leder, cum alijs Pastoribus pecora domini sui pascebat, pernoctans in vigilijs, secundum morem eius, mente fideli vberrimis orationibus, vidit visionem, quam ei Dominus reuelauit. Hoc est cælo aperto, non reseratione elementorum, sed spiritualibus oculis intuens (sicut beatus Iacob Patriarcha in Luza, [vidit ad cælos ab Angelis deferri animam S. Aidani:] quæ cognominabatur Bethel) Angelos ascendentes & descendentes videbat; & inter manus eorum animam sanctam, quasi in globo igneo ad cælum efferri. Denique illam visionem tam mirabilem statim suscitatis pastoribus, vt viderat, indicauit, prophetans quoque eis animam esse sanctissimi Episcopi aut alterius magnæ personæ, vt rei effectus probabat: etenim post paucas dies, celeberrimum obitum sancti Episcopi nostri Ægdani, eadem hora noctis, qua ille viderat visionem, longe lateque nuntiatum esse audierunt.

[4] Vnum adhuc miraculum, quod in iuuentute sua, ei contigit, non omitto. Pergenti namque eo ab Austro ad flumen, quod e Wir nominatur, in eo loco, vbi f Leunckcester dicitur; Et transuadato eo, ad habitacula vernalia & æstiualia, propter imbrem & tempestatem, reuersus est. [diuinitas escam accipit:] Nam quia illo tempore hiemali desertis habitaculis, sibi & equo eius fatigato, caussa itineris & famis, ab hominibus ibi consolationem non inuenit, distratum equum trahens in domum, & alligans ad parietem exspectans serenitatem, oransque ibi ad Dominum, vidit equum caput sursum eleuantem ad tecta domunculæ, partemque fœni tectorum auide apprehendens traxit ad se: cum quo statim panis calidus cum carne, inuolutus in panno lineo diligenter, seorsum cadens emissus est. Ille vero consummata oratione probauit animaduertitque sibi esse cibum a Deo prædestinatum per emissionem Angeli, qui sæpe in angustijs suis adiuuit eum, gratias agens Deo, benedixit, & manducauit; iamque diuino cibo satiatus & suffultus, in fortitudine eius glorificans Dominum, prospere proficiscebatur.

[5] Cetera vero opera iuuentutis floridæ pullulantia silentio prætereo, ne fastidium lectori ingenerem, anhelans perfectæ ætatis fructū paratissimum, [miles e stipendio parce viuit:] in virtutibus Christi, sub seruitio Dei singulariter intimare g. Omitto namque quomodo in castris contra hostem, cum exercitu sedens, ibique habens stipendia parua, tamen omne spatium h abundanter viuens diuine auctus est: [animam in cælum ferri videt dæmones fugat:] sicut Daniel & tres pueri cibo regali non contenti, seruili tamen & eo paruissimo mire saginati sunt. Nec non prætereo, quomodo animam Præfecti in obitu suo ad cælum eleuari vidit. Taceo quoque quam mire dæmones effugauit, & insanientes verbo orationis suæ sanauit.

[Annotata]

a Diuidebatur in aliquot capita, quæ numeris adiunctis respondent.

b Tuma, seu Tumma, supra Trumvvinus, cuius Vitam 9 Februarij dedimus.

c Huius non meminit Beda vti nec plurium aliorum.

d Leder, apud Turgotum Sedir, forsan litteris inuersis est Tesis, & montana circa Bernardi-castrum intelliguntur.

e VVir, VVira & VVirus secat Dunelmensem diœcesin.

f Nunc Lumley Castle, circa Chester.

g Sequentia desunt Bedæ,

h Id est contentus, licet parce.

LIBER II.
Vita monastica, varia prædicta: miracula.

[1] Bene ergo disponens duriori se vitæ lege in monasterio confringere, a populari vita reuertens, [Ingreditur monasteriū Mailrosense] religiosa tamen atque immaculata, & ad meliora proficiens, sanctum laborem toleranter ferebat, quem voluntariæ seruitutis longum in Dei opere studium consuetudoque in naturam verterat. Inediæ autem, & vigiliarum intantum patiens erat, vt incredulitatem viribus vinceret. Pernoctabat in oratione sæpissime, nonnumquam etiam biduo triduoque sic permanens, quarta demum die reficiebatur, recordatus Pauli Apostoli dictum: Omnis quidem disciplina in præsenti quidem videtur non esse gaudij sed mœroris: postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam iustitiæ reddit. [Hebr, 12. 11] [deditus exercitiis virtutum,] O Fratres, conuersatione eius dignum me esse non vsurpo, quinimo nullius sermone explicari potest. Erat enim aspectu angelicus, sermone nitidus, opere sanctus, corpore integer, ingenio optimus, consilio magnus, fide Catholicus, spe patientissimus, caritate diffusus; sed virtutum tramitem enodabo.

[2] Fuit igitur miraculum aliud, in quo primum sanctus homo Dei Cudbertus a Domino glorificatus est, postquam seruitutis Christi iugum a tonsuræque Petri formam, in modum coronæ spineæ caput Christi cingentis, Domino adiuuante, susceperat, in cœnobio, quod dicitur Hrype, sicut nostri fidelissimi testes, & adhuc viuentes, indicauerunt. Ministrare namque hospitibus aduenientibus statim neophytus a familia electus est. Inter quos quidem quadam die in matutina hora, hyemali & niuali tempore, apparuit ei Angelus Domini in forma stabilis viri perfectaque ætate, sicut Patriarchæ Abrahæ in valle Mambre Angeli in forma virorum apparuerunt. Deinde ergo suscepto eo secundum morem eius benigne, putans adhuc hominem esse, [Angelum hospitio excipit:] & non Angelum, lauatis manibus & pedibus, linteaminibusque tergens, & manibus humiliter propter frigorem fricans, & calefaciens pedes eius; vt horam diei tertiam ad capiendum cibum expectaret, nolentem renuentemque caussa itineris diligentissime inuitabat, & postremo, adiurando tamen in nomine Domini nostri Iesu Christi, consentiendo superabat. Facto iam signo diei horæ tertiæ & oratione cōsummata, mensam statim apposuit, præparato cibo desuper, quem habebat: quia, enim panis casu aliquo non erat in diuersorio, tantum micas pro benedicto pane congregatas super mensam constituit. Ibat etiam homo reuertens ad monasterium, quærens panem, [tres panes calidos inuenit ab Angelo relictos.] & non inuento eo (adhuc enim coquebant panes in fornace) reuersus est ad hospitem, quem solum reliquerat manducantem, & non inuenit eum eum ibi, nec vestigia pedum eius: iam enim nix erat super faciem terræ. Obstupefacto ergo sibi, mensam remouit ad cubiculum, intelligens eum Angelum Dei esse. Et primo in introitu eius nares odore panis suauissimi repletæ sunt, & inuentis quoque tribus panibus calidis, gratias egit Domino, quod in eo impletum est dictum Domini, Qui recipit vos, me recipit: & qui recipit me, recipit eum, qui me misit. [Mat. 20. 40] Et iterum: Qui recipit Prophetam in nomine Prophetæ mercedem Prophetæ accipiet. [ibid. 41.] Et qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet. Et ab hac iam die frequenter esuriente eo, Dominus cibauit eum, vt professus est fidelibus Fratribus, non propter iactantiam, sed propter ædificationem multorum, vt Paulus de semetipso multa locutus est.

[3] [Inuisit sanctimoniales:] Et hoc dicendum puto, quod relatu multorum bonorum agnoui: ex quibus est Pleculf Presbyter. Eo tempore, quo fuit nobiscum in monasterio, quod dicitur Mailros, accersitus est a sanctimoniali vidua matreque omnium in Christo b Abba. Veniens ergo, vt inuitatus est ad cœnobium, quod dicitur Coloderbyrig, manensque ibi aliquot dies, non deserens relaxando suæ constitutionis propositum, cœpit nocte maritima loca circuire, morem consuetudinis cantandi & vigilandi seruans. Quo comperto, a quodam clerico familiæ, incipiebat occulte de longinquo subsequi eum tentando, [nocte mare ingressus erat:] scire volens, quomodo vitam nocturnam transigeret. Ille vero homo Dei Cuthbertus in obstinata mente appropinquans ad mare [ingressus est] vsque ad lumbare, in medijs fluctibus: & mari aliquando vsque ad ascellas tumultuante & fluctuante tinctus est. Dum autem mare ascendens & in arenosis littoris flectens genua orabat, [egressus, a feris fouetur:] venerunt statim post vestigia eius duo pusilla animalia maritima, humiliter proni in terram, lambentes pedes, volutantes tergebant pellibus suis, & calefacientes odoribus suis. Post seruitium autem & ministerium impletum, accepta ab eo benedictione, ad cognatas vndas maris recesserunt. Ille autem homo Dei in galli cantu reuertens ad orationem communem, cum Fratribus [venit] ad ecclesiam Dei: Clericus vero familiæ supradictus, [prohibet id se viuo aliis indicari,] in scopulosis locis latens, visu pauidus & tremebundus, tota nocte coangustatus prope mortem accesserat. Crastina autem die prosternens se ante pedes hominis Dei, flebili voce veniam indulgentiæ deprecauit. Cui homo Dei prophetali sermone respondit: Frater mi, quid est tibi? Numquid propius appropinquasti mihi tentando quam debuisti? Hoc tamen tibi confitenti vno modo indulgetur, si votum voueris, nunquam te esse quamdiu vixero narraturum. Frater autem sic vouens & perficiens, benedictus & saluatus ab eo exijt. Post vero obitum eius multis Fratribus narrans seruitionem animalium, sicut leones in veteri Lege legimus Danieli seruire, & quod spiritalibus oculis latitantem eum & probantem viderat, sicut Petrus Annaniam & Saphiram Spiritum sanctum tentantes, mirabiliter diffamauit. [Dan. 14.] [Act. 5]

[4] Alio quoque tempore de eodem monasterio, quod dicitur Mailros, cum duobus Fratribus pergens, & nauigans ad terram Pictorum, [nauigat ad Pictos:] vbi Mudpieralegis prospere peruenerunt. Manserunt autem ibi aliquot dies in magna penuria, nam fames premebat eos, & tempestas maris potestatem itineris nauigandi prohibuit. Ille vero homo Dei pernoctans iuxta littora maris in oratione, peruenit ad eos mane, in die Epiphaniæ Domini: nam post natalitia Domini pergere cœperunt. Suadens autem dixit eis: Eamus, & quæramus, petentes a Deo secundum id quod promisit dicens: Petite & dabitur vobis, quærite & inuenietis: pulsate & aperietur vobis. [Matth. 7. 7] Puto enim quod aliquid nobis Dominus donauerit, [precibus escam inexspectato sibi comparat:] ad celebrandum diem, in quo Magi cum muneribus adorauerunt eum, & in quo Spiritus sanctus in specie columbæ baptizato in Iordane super eum descendit, & in quo aquam in Cana Galileæ vertit in vinum, ad confirmandam fidem discipulorum suorum. Tunc itaque surgentes exierunt. Ille autem præcedens eos, quasi præuiator, vsque ad mare peruenerunt. Et statim videntes tres partes delphini carnis, quasi humana manu cum cultello sectas & aqua mundatas inuenerunt. Homo igitur Dei prouolutis genibus gratias agens Domino, dixit socijs suis: Tenete portantes, & benedicite Dominum. Ecce enim tres partes tribus viris tribusque noctibus & diebus sufficiunt: quarta vero die serenum erit mare ad nauigandum. Illi namque portauerunt & coxerunt, mirabilemque suauitatem carnis degustauerunt. Manentes autem tribus diebus in valida tempestate, quarta die secundum verbum eius in serenitate nauigantes prospere portum salutis tenuerunt, sicut nobis vnus e duobus Fratribus supra, nomine Tydi, qui Presbyter est adhuc viuens, coram multis testibus indicauit, glorificans Deum quod eadem misericordia tunc homini Dei, qua & olim in deserto Heliæ, carnes largitus est; & eodem spiritu imbutus, tempestatem & serenitatem præuidit, quo & Apostolus Paulus in Actibus Apostolorum nauigantibus prophetauit.

[5] Supradictus autem Presbyter Tydi aliud miraculum, quod multis cognitum est, indicauit: scilicet [quodam] die proficiscebatur iuxta fluuium Tesgeta tendens in meridiem, inter montana docens rusticanos & baptizabat. Habens quoque puerum in comitatu eius secum ambulantem, dixit ad eum: Putasne quis tibi hodie prandium præparauit? Quo respondente, nullum in illa via scire cognatum; & nec ab alienis incognitis aliquod genus misericordiæ sperante, seruus Domini iterum ait ad eum: Confide fili, Dominus prouidebit victum sperantibus in se. Qui dixit: Quærite primum regnum Dei, & iustitiam eius, & hæc omnia adijcientur vobis, Et vt impleatur Prophetæ dictum: Iunior fui etenim senui & non vidi iustum derelictum &c. [Matt. 6. 33, Psal. 36. 25, Matth. 20, 10] [piscem ab aquila accipit:] Dignus namque est operarius mercede sua. Ergo post alia verba intuens in cælum, vidit aquilam volantem in aëre, & dixit puero suo: Hæc est aquila cui præceperat Dominus ministrare nobis hodie cibum. Post paullulum autem iter agentibus, viderunt aquilam super ripam fluminis sedentem. Currens etiam ad aquilam puer secundum præceptum serui Dei, hæsitans, inuenit piscem grandem, portantique ad eum integrum, dixit puero, Cur piscatori nostro ieiunanti partem ad vescendum non dedisti? Tunc vero puer, sicut præceperat vir Dei, partem piscis aquilæ dedit; alteram autem secum portantes, inter homines assauerunt & manducauerunt, alijsque dederunt, & satiati, adorantes Dominum, gratias agentes in voluntate Dei, ad montana, vt supra diximus, proficiscebantur, docentes & baptizantes eos in nomine Patris & Filij & Spiritus sancti.

[6] Eo tempore ibi inter montana baptizans, vt diximus, in villa, quadam verbum Domini secundum morem eius diligenter docuit & prophetali spiritu Dei præuidit tentantem diabolum, [diabolum ignem phantasticum excitantem fugat:] & verbi Domini auditum retardare volentem illudente phantasia, prædicens, inter alia verba ait: O Fratres carissimi, si aliqua tentatio exorta foris repente extiterit, vos tamen stabiles estote, nec foras currentes a Verbi Dei auditione tardamini, per illusionem prohibiti. Post hæc iterum cœpto ordine Euangelij verba exponens, audierunt accensa domo strepitum ignis, vociferantesque homines. Tunc itaque homines, exceptis paucis, quos manu retinuit, instabiliter currentes prosiluerunt, & ad domum quasi inflammatam vsq; peruenerunt, dissipantes parietes eius, & extinguere flammam volentes. Deinde extemplo, nec vestigia fumi, quod ignem præcedit & sequitur, videntes, & agnoscentes, se illusos esse secundum prædictum serui Dei per phantasiam diaboli, ad domum, vnde venerunt reuersi sunt, prouolutis genibus ante pedes Prædicatoris. Orante iam eo pro illis per illusionem Sathanæ fallatis, veniam indulgentiæ impetrauerunt, confitentes se, multifariam fallacis astutiæ seductionem spiritualem, per visibilia phantastica intelligere. Igitur vnusquisque per doctrinam eius bene emendatus & confirmatus, gaudentes ad domum suam reuersi sunt.

[7] Eodem tempore inuitatus est sanctus homo Dei a quadam muliere, quæ dicitur Kenspid, adhuc viuens, sanctimonialis vidua, quæ enutriuit eum ab octo annorum vsque ad perfectam ætatem, [precibus incendium auertit:] in qua seruitium Dei arripuit. Ideo namque eam matrem appellauit, sæpe visitans eam. Venit quadam die ad villam, in qua habitabat, quæ dicitur Hruringaham, tunc ardente domo, quæ in extrema parte vici ad Orientem posita videbatur, & de eodem climate, flante maximo vento, ignis excitatus est. Mater vero pauida ad domum, vbi manebat, cucurrit, & vt auxilium Dei petere dignetur, a globis igneis circumdantibus, habitacula eorum seruari poposcit. Ille iam intrepida mente matri stabilitatem intimauit, dicens, Noli timere, hæc enim flamma, tibi non nocet. Et procidens ante ianuam pronus in terram, orauit in silentio: & statim etiam deprecante eo, ventus ingens extitit ab Occidente, & omnem magnitudinem flammæ ab omnibus innocenter abegit. Et sic euidenter in se esse Dei virtutem videntes, protectione eius innoxij seruati sunt: gratias agentes, benedixerunt Dominum.

[8] Fuit quidam vir religiosus specialiter carus homini Dei, nomine Hildmer: cuius vxor a dæmonio vexabatur nimis. Illa namque multum vastata, & vsq; ad exitum mortis coangustata, frendens dentibus, [energumenam factam absens nouit:] gemitum lacrymabilem emittebat. Supradictus vero vir de amara morte nihil dubitans, ad monasterium nostrum proficiscens, vocauit ad se S. Cudbertum (nam illo tempore Ecclesiæ nostræ Præpositus erat) & indicans ei vxorem suam, pene vsque ad mortem infirmantem, quod calamitas esset insaniæ non reuelauit: iam enim erubescebat illam olim religiosam, tamen a dæmonio vexatam indicare. Nesciebat etiam nec intelligebat, quod talis tentatio frequenter Christianis accidere solet: sed tantum Presbyterum aliquem secum mittere, & requiem sepulturæ deposcebat. Statim autem homo Dei exijt præparare aliquem ad mittendum cum illo: & primo recessu eius a Spiritu Dei imbutus, cito conuersus, reuocans eum, dixit: Hoc quippe ministerium meum est, & non est alterius tecum pergere. Tunc vero præparauit se homo Dei, [prædicit liberandam:] & omnes simul portati sunt equis: & videns socium suum flentem & lacrymantem duabus caussis (hoc est pro moriēte vxore se deserto, & orphanis relictis, & maxime pro ignominiosa insania in qua horribiliter redactam, & impudenter confractam, & saliua pollutam, olim tantum pudicam & castam, sciebat homini Dei expectandam) consolari eum cœpit mitissimis verbis, & omnem infirmitatem, quam ei celauerat, qualis esset reuelauit: & postremo addit prophetico ore dicens: Iam enim quando veniemus ad habitacula vestra vxor tua, quam mortuam putas, in obuiam mihi occurrens in acceptione habenarum istius equi, quas nunc in manibus teneo, per Dei adiutorium effugato dæmone saluata ministrabit nobis. Igitur peruenerunt, sicut homo Dei dixerat, ad villam & mulier quasi de somno surgens venit in obuiam, [a sana excipitur.] & primo tactu fræni plene pulsato dæmone sanitati pristinæ reddita (vt illa cum gratiarum actione testata est) ministrauit illis.

[Annotata]

a Hanc coronæ formam cum Paschate Romano susceperant Northumbrij in Synodo Streneshallensi anno 664, quam Alcfridus Rex fundator monasterij Hrypensis iam ante videtur præscripsisse, nisi forsan a posteris intrusa ea verba.

b Ebba Bedæ & alijs. De ea & monasterio Coludingamo, hic Coloderbyrig supra actum.

LIBER III.
Vita anachoretica. Beneficia cælitus accepta. Varia prædicta.

[1] Bene igitur in supradicto cœnobio, quod Mailros dicitur, Præpositus S. Cuthbertus seruiens Domino, [Lindisfarnensibus Regulam præscribit,] & plura mirabilia per eum Dominus faciens quæ propter infirmorum infidelitatem conatus sum scribere, postremo tamen secularem gloriam fugiens, clam & occulte ad ædes enauigauit. Deinde a venerabili & sancto Episcopo Eata inuitatus, & coacte ad hanc insulam nostram, quæ dicitur Lindisfarne, cum adiutorio Dei voluntatis aduenit, præsens & absens dæmoniacos sanauit, & alios varios languores curauit. Viuens quoque ibi secundum sanctam Scripturam, contemplatiuam vitam in actuali agens, & nobis Regularem vitam primum componens constituit, quam vsque hodie cum Regula Benedicti obseruamus. Post plures itaque annos ad insulam, quam Farne nominant, [migrat in Farnem insulam:] vndique in medio mari fluctibus circumcinctam, solitariam vitam concupiscens competiuit: vbi prius pene nullus potuit solus, propter varias dæmonum phantasias, aliquod spatium manere. Ille quippe intrepida mente fugauit eos, durissimam & lapideam rupem deorsum ferme cubitum viri in terram fodiens, loci spatium fecit, alterū vero cubitum mirabilem murum desuper cū lapidibus incredibilis magnitudinis (nisi scientibus tantam Dei virtutem in eo esse) & terra commixtis constructum ædificauit, [extruit domunculas:] faciens ibi domunculas, de quibus, nisi sursum cælum, videre nihil potuit.

[2] Fuit namque lapis in interiore parte insulæ, quem vehere in vehiculo suo quatuor Fratribus visitantibus eum, [lapidem magnum solus retulit:] in adiutorium ædificij sui præcepit: illi sine mora statim obedientes venerunt ad lapidem, quem in media via, ne vehiculum eius confringerent, aut se ipsos læderent, non perducentes reliquerunt. Deinde ergo nauigantes Fratres post non plures dies iterum visitantes eum, venerunt; & viderunt agnoscentes lapidem suum ab illis immobilem in structura serui Dei apte compositum, laudantes & glorificantes Deum magnifice in seruis suis mira operantem: recordantes, Mirabilis Deus in Sanctis suis &c.

[3] Iterum alia die visitantes Fratres venerunt ad eum: quibus ille secundum morem eius primum verbum Dei prædicauit, [precibus fontem impetrat:] deinde etiam post prædicationem, cœpit dicere: O Fratres carissimi, scitis quia locus iste pene inhabitalis est propter aquæ penuriam: ideo oremus Domini auxilium, & fodite in medio pauimento domus hanc saxosam terram, quia potens est Dominus Deus de rupe petrina petenti aquam suscitare: ille enim olim Moysi percutienti virga de petra aquam sitienti populo dedit, Samsonem quoque de maxillis asini sitientem potauit. Fratres vero secundum præceptum eius foderunt terram: & orante eo, statim aquæ viuæ a sursum in obuiam eius manantem de saxosa terra erumpere inuenerunt: cuius nos magnam suauitatem dulcedinis vsque hodie degustantes cum gratiarum actione probauimus. Ille etiam seruus Dei anachoreta professus est, vt relatu fidelissimorum agnoui, in ea aqua a Deo donata omnis liquoris sibi esse suauitatem.

[4] Miraculum quoque aliud, quod Dominus pro amore militis sui fecerat, silentio non prætereo. Concupiscens enim petiuit a venientibus Fratribus & visitantibus eum lignum duodecim pedum in longitudinem ad fundamentum alicuius domunculæ. [lignum 12 pedum expetitum,] Nam illic scopulum concauatum fluctibus mare irrumpens extremam partem loci illius contigit: supra cuius scopuli oram loco adhærenti transuersum lignum duodecim pedum, vt diximus, componere prædestinans, desuper etiam ædificium domunculæ construere cogitauit. Hoc vero a Fratribus deposcens, [vltra ab Oceano delatum accipit:] non impetrasset (& hoc illis Deus non imputet in malum) nisi a Deo nostro Iesu Christo facta oratione, adiutorium accepisset: nam eadem nocte mare fluctibus vndans, in honorem serui Dei, stipitem duodecim pedum deferens, specialiter ad ostium scopuli, vbi ponendus erat in ædificium natantem deportauit. Fratres itaque mane vigilantes viderunt, gratias agentes Deo & admirantes, quod mare in honorem Christi magis obediens anachoretæ quam homines patrauerāt, & adhuc vsque hodie nauigantibus, domus super lignum transuersum ædificata apparet.

[5] Sicut ergo mare seruiuit homini Dei, ita & aues cæli obedierunt ei: nam cum quadam die in insula sua fodiens sulcabat terram (primum enim duobus vel tribus annis de opere manuum suarum, [coruis discessum imperat,] antequam clausus obstructis ianuis intus maneret, laborans quotidianum victum acceperat, sciens dictum esse, Qui non laborat, nec manducet) vidit duos coruos, ante illic longo tempore manentes, tecta domus nauigantiū in portu positæ dissipantes, nidumque sibi facientes. Prohibuit autem eos leui motu manus, ne hanc iniuriam Fratribus nidificantes facerent. Illis vero negligentibus, postremo mutato spiritu, austere præcipiens in nomine Iesu Christi de insula discedere exterminauit. [in nomine Iesu:] Illis igitur, nec requies nec mora, patriam secundum præceptum eius deserentibus, post triduum alter e duobus reuertens ante pedes hominis Dei, fodientis terram, supra sulcum expansis alis & inclinato capite sedens & mœrens, humili voce veniam indulgentiæ deposcens, crocitare cœpit. Seruus autem Dei intelligens pœnitentiam eorum, veniam reuertendi dedit. [reditum indulget:] Illi vero corui in eadem hora perpetrata pace, cum quodam munusculo ad insulam ambo reuersi sunt. Habens enim in ore suo quasi dimidiam suis adipem ante pedes eius deposuit. Illis iam indulgens hoc peccatum, vsque adhuc illic manent. Hæc mihi testes fidelissimi, visitantes eum, & de adipe per totum anni spatium calceamenta sua linientes, cum glorificatione Dei indicauerunt.

[6] Præterea sanctimonialis Virgo & regalis Elfleda Abbatissa, sanctum anachoretam Dei humiliter, in nomine Domini, [prædicit S. Elfledæ obitum Egfridi Regis,] in obuiam sibi nauigare ad Coquedese petiuit: cui ancilla Dei flectens genua, multa interrogare cœpit, postremo autem per nomen Domini nostri Iesu Christi & per nouem Ordines Angelorum & omnium Sanctorum personas fiducialiter adiurauit, interrogans de longitudine vitæ fratris sui Regis Egfridi. Ipse autem homo Dei grauiter adiuratus, timens Dominum, cœpit dicere de breuitate vitæ hominis circuitu verborum, & adiunxit dicens: O ancilla Dei, numquid non paruum est, licet aliquis viuat duodecim menses? Illa vero statim arripiens mente esse dictum, amaro fletu lacrymauit; sicut ei & multis alijs post anni spatium casus regalium a maligna manu hostilis gladij omnem amaritudinem renouauit. Adhuc adiungit, dicens: Per eamdem Vnitatem & Trinitatem supradictam, adiuro te, vt dicas, quem hæredem habebit. Ipse etiam paullulum tacens, dixit: Illum autem non minus tibi esse fratrem vsurpaueris, quam alterum. Hoc quippe & incredibile videbatur: diligentius tamen interrogauit, [successionem Alfridi:] in quo loco esset. Ipse vero patienter sustinens eam, ait: O serua Dei, quid miraris, licet sit in aliqua insula super hoc mare? Illa iam cito rememorauit de Alfrido, qui nunc regnat pacifice, fuisse dictum, qui tunc erat in insula, quam b Hy nominant. Addens quoque interrogationem de eomet ipso, quia sciebat Regem inuitare eum voluisse ad Episcopatum, si sic Regi affectus euenisset, & quale spatium esset in Episcopatu: ipse vero se non esse dignum excusans, tamen neque in mari, neque in terra, a tali honore gradus occultari potuisse dicebat: & in breui spatio annorum duorum requiem laboris inueniam. Et tu quoque audi, quod ego præcipio tibi in nomine Domini nostri Iesu Christi, vt quamdiu vixero, nulli hoc indicaueris. Et post multa verba prophetica, quæ omnia sine dubio acciderunt, ad locum suum nauigauit.

[7] Sic namque viuens per plures annos, solitarius perdurabat, ab hominum aspectibus segregatus, [omnibus virtutibus ornatur.] æquali quoque ad cuncta ferebatur examine: nam eodem vultu, eodem animo perseuerabat. Omni hora hilaris & lætus, nec recordatione peccati tristia ora contraxit, nec magnis stupentum præconizatione eius elatus laudibus. Sermo vero modestus sale conditus, consolabatur mœstos, docebat inscios, concordabat iratos, omnibus suadens nihil amori Christi esse præponendum. Præponebatque ante oculos omnium magnitudinem bonorum futurorum, & beneficia retexebat indulta: quia proprio filio suo non pepercit, sed pro omnium salute tradidit illum.

[Annotata]

a Id est, Scaturiginem: quo sensu sourse Francis hodie in vsu est.

b Hy siue Hu insula, vulgo Kolomkil, id est, cella seu monasterium S. Columbæ Abbatis, inter Mulam & Ilam maiores insulas Scotiæ, versus Hiberniam.

LIBER IV.
Episcopatus Lindisfarnensis. Mors, sepultura, Eleuatio, Miracula ante & post obitum.

[1] Postquam igitur ab Egfrido Rege & Episcopis Saxonum omnique Senatu deposcenti ad Episcopatum nostræ Ecclesiæ Lindisfarnensium electus est, [Coactus Episcopatum suscipit:] tunc supradicto Rege, & Episcopo sanctæ memoriæ Tumma, & de familia nostra electissimis viris venientibus ad eum, intus clauso cum consilio Senatus, prouolutis genibus adiurantibusq; eum per Dominum nostrum Iesum Christum, inuitus, coacte, lacrymans, & flens abstractus est, expectante etiam adhuc Senatu cum Archiepiscopo Theodoro. Iam vero post spatium sumpto Episcopatu, qualem se quantumque præstitisset, non est nostræ facultatis euoluere: sed tamen melius est partem aliquam exponere, quam totum omittere. Idem enim constantissime perseuerat, qui prius fuerat: eadem in corde humilitas, eadem in vestitu vilitas erat: atque ita plenus auctoritatis & gratiæ, implebat Episcopi dignitatem, non tamen vt propositum monachi & anachoretæ virtutem defereret. In omnibus iam obseruans Pauli Apostoli doctrinam, ad Titum dicentem, recordatus est: Oportet Episcopum sine crimine esse, vt Dei dispensatorem: non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non litigiosum, non turpe lucrum sectantem: sed hospitalem, benignum, sobrium, [excellit omni genere virtutum,] iustum, sanctum, continentem, amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, vt potens sit exhortari ad doctrinam a, & contradicentes reuincere. [Tit. 1, 7]Ideo namque purus fuit eius sermo & apertus, plenus grauitatis & honestatis, plenus suauitatis & gratiæ, tractans de ministerio legis, de doctrina fidei, de virtute continentiæ, de disciplina iustitiæ. Vnumquemque diuersa admonens exhortatione, secundum morum qualitatem, videlicet, vt prænosceret, quid, cui, quando, quomodo proferret. Cui præ ceteris speciale officium erat, vt ieiunijs & orationibus & vigilijs incumberet, Scripturas legens. Memoriam enim pro libris habuit, percurrens canones, exempla Sanctorum imitatus, cum Fratribus pacem implens; tenens quoque humilitatem, & illam supereminentem caritatem, sine qua omnis virtus nihil est. Curam pauperum gerens, esurientes pascens, nudos vestiens, peregrinos suscipiens, captiuos redimens, viduas & pupillos tuens, vt mercedem vitæ æternæ inter choros Angelorum, cum Domino nostro Iesu Christo accipere mereatur.

[2] In Episcopatu igitur S. Cuthbertus, pollens virtutibus, dignitatem gradus & auctoritatem Dominus per eum in signis & prodigijs perfecte pleneq; augebat: [claret miraculis:] quia quod de Apostolis legimus, Quemcumque solueritis super terram, & reliqua, spiritaliter & carnaliter in eo implebatur; sicut Presbyteri & Diaconi eius, qui præsentes erant indicauerunt nobis. [Matth. 18, 18, Act. 5, 12] Fiebant enim, vt in Actibus Apostolorum dictum est, signa & prodigia multa in plebe.

[3] Ex quibus est, quod cuiusdam Comitis Aldfridi Regis, [sanat aqua benedicta moribunda Comitis vxorem,] nomine Heunna, in regione, quæ dicitur Henitis habitans, vxor eius pene vsque ad mortem, infirmitatis languore detinebatur. Pergens vero sanctus Episcopus noster prædicans verbum Dei in populo, peruenit ad supradicti Comitis vicum. Ille autem statim in obuiam exiens Episcopo, & gratias agens Domino pro aduentu eius, suscipiens benigne ministrauit eis; & lauatis manibus & pedibus, rem, vt erat miserabilis & lacrymabilis omni familiæ, hoc est, vxoris velut mortuæ, vitam desperabilem Episcopo sancto reuelauit. Benedictionem aquæ ab eo petiuit, credens quod si obitui addicta esset, facilius moreretur, aut si vita reddita, citius sanaretur. Ille sanctus Episcopus, coram omnibus benedixit aquam, deditque Presbytero suo, Beta nomine, qui adhuc viuit. Ipse vero suscipiens, portauit ad cubiculum, vbi illa velut mortua, vltimum spiritum trahens iacebat. Aspergensq; super eam & lectum eius, osque aperiens, partem aquæ degustauit. Ipsa itaque arripiens statim sensum intellectus, gratias agens benedixit Deum, qui tales hospites ad reddendam sanitatem emiserat ei. Iam iamque surgens, sicut socrus Petri, sanata ministrauit eis. Illa enim primum totius familiæ Episcopo poculum lætitiæ dedit, qui sibi exspiranti calicem mortis auferebat.

[4] Presbyter Ædelwald, qui nunc est Præpositus cœnobij, quod dicitur. Mailros, [aliam dolore capitis & lateris vexatam:] sibi præsente alterum infirmitatis languorem sanari relatu eius agnoui. Nam dixit: Quadam die cum Episcopo sancto venimus ad vicum, qui Bedesfeld dicitur. Ibi autem quædam puella cognata mea & propinqua infirmabatur: tantum enim dolorem capitis, & totius alterius lateris pene per totum anni spatium patiebatur, quod nullus medicus malagmate corporali potuit sanare. Noster itaque Episcopus, audiens infirmitatem, qua premebatur puella, rogantibus nobis, misertus est ei, vngens eam chrismate benedictione sua consecrato, quæ ab illa hora cito virtute proficiens, dolorem de die in diem deserens, sanitati pristinæ reddita est.

[5] Simile quoque huic aliud miraculum ostensione multorum probabilium virorum, qui præsentes fuerunt, ex quibus est Henna, sine dubio didici, dicentis: Quodam tempore Episcopus sanctus proficiscens ab Hagustaldese, tendebat ad ciuitatem b, quæ Vel dicitur. Mansio tamen in media via facta est, in regione vbi dicitur Alise. [puerum paralyticum,] Namque congregato populo de montanis, manum ponens super capita singulorum, liniens vnctione consecrata, quam benedixerat, verbum Dei prædicans, manserat ibi duos dies: interea itaque venerunt mulieres portantes quemdam iuuenem, in grabato iacentem, & deportauerunt eum in sylua, haud procul a tentorijs nostris vbi erat sanctus Episcopus: & rogauerunt eum per nuntium, adiurantes in nomine Domini Iesu Christi, vt cum reliquis suis Sanctis benediceret eum, & orationem fundens pro eo ad Dominum, veniam peccatorum suorum a Deo peteret, pro quibus ligatus vindictam sustinebat. Ille igitur Episcopus indubitantem videns fidem illarum, expellens nos ab eo, orauit ad Dominum, benedicens puerum, morbum depellens, sanitatem adiungens: glorificauit Dominum Iesum Christum, adiuuantem seruum suum in se sperantem: surrexit enim puer in illa hora manducans, & cum mulieribus pergens gratias agens, magnificauit Dominum in seruis suis mira facientem.

[6] Presbyter Tidi a me memoratus mihi indicauit, dicens: Sanctus Episcopus noster in quodam vico, [infantem peste laborantem:] qui dicitur Medilpong in mortalitate illa, quæ plures depopulauit regiones, prædicans verbum Dei reliquis hominum, conuersus ad me, mitissime dixit: Est ne aliquis in villa hac adhuc pestilentia ista languens, vt exeam ad eum prædicans & benedicens ei? Ego iam ostendens signaui ei mulierem, stantem haud procul a nobis, lacrymantem & plorantem, propter filium suum nuper mortuum, alterumque toto corpore tumescentem, & in vltimo anhelantem, inter vlnas semi-mortuum tenentem. Ille vero sine mora surgens, accessit ad eam, benedicens osculatus est infantem, dixit ei: O mulier noli flere: Filius tuus iste saluus erit, & nullus de viuentibus adhuc totius familiæ tuæ pestilentia peribit. Cuius rei, sic factum esse mulier & filius adhuc vitam comitem ducentes, testes sunt.

[7] Nec silentio prætereundum existimo, quod quidam Presbyter noster adhuc viuens, iam tunc laicus cuiusdam Comitis minister, [famulum Comitis infirmum:] præsente eo, opus misericordiæ factum recordauit dicens: Eo autem tempore, quo sanctus Episcopus inter populares verbum Dei prædicans, cœpit pergere, a Domino meo, nomine Sibba, Egfridi Regis Comite, iuxta fluuium etiam quod dicitur Opide habitante, inuitatum, ad vicum eius cum Psalmis & Hymnis cantantibus religiose peruenit. Suscepto ergo benigne, Dominus meus, cuiusdam serui eius desperabilem & miserabilem vitam in infirmitate iam depressam, quin imo in vltimo iam spiritu anhelantem, & morientem iudicauit. Misertus autem sanctus Episcopus benedicens ei aquam, ministranti & mihi præcipiens dixit: Da seruo Domini tui infirmanti aquam, Deo adiuuante, secundum fidem nostram salutiferam, vt Dominus ei indulgens delicta peccatorum suorum, pro quibus afflictus est, aut in præsenti vitam victuro aut in futuro seculo obituro requiem laboris donet. Ego iam iamque præcepto obediens per ter deportaui eum: quem sine mora, spiritu Dei auxiliante (vt Spiritus sanctus nescit tarda molimina) viuificatum atque antiquæ sanitati redditum aspexi. Et adhuc viuens Domino gratias agebat benedicens Episcopo, sine intermissione orauit pro eo.

[8] Eo tempore quo Egfridus Rex, Pictorum Regem depopulans, postremo tamen secundum prædestinatum iudicium Dei superandus & occidendus vastabat; sanctus Episcopus noster ad ciuitatem Luel pergens, visitauit Reginam, illic rei effectum expectantem. Sabbato ergo die, [Cædem Egfridi Regis absens cognoscit:] sicut Presbyteri & Diaconi, ex quibus multi adhuc supersunt, affirmauerunt, hora nona considerantibus illis murum ciuitatis, & fontem in ea a Romanis mire olim constructum, secundum id quod Paga, ciuitatis Præpositus, ducens eos reuelauit, stans Episcopus, iuxta baculum sustentationis, inclinato capite ad terram deorsum, & iterum eleuatis oculis ad cælum, suspirans, ait: O o o! existimo enim perpetratum esse bellum, iudicatumque est iudicium de populis nostris bellantibus aduersum. Tunc iam diligenter sciscitantibus illis quid factum esset, scire volentibus occultans, respondit: O filioli mei considerate quam admirabilis sit aër, & recolite quam inscrutabilia sunt iudicia Dei. Itaque post paucos dies mirabile & lacrymabile bellum in eadem hora & eadem die, qua illi ostensum est, longe lateque nuntiatum esse audierunt.

[9] Ad eamdem supradictam ciuitatem Luel quidam anachoreta probabilis, [addicit Hereberto secum eadem hora moriturum:] nomine Hereberht, ab insulis Occidentalis maris, ante ad eum assidue pergens, ad Episcopi nunc colloquium tetendit, & secundum consuetudinem suam colloquium spiritale, post orationem inter eos frequentatam, renouauit. Igitur Episcopus sanctus post multa verba spiritalia, quibus instruebat eum, ait prophetice (hoc enim multis dixerat) O frater carissime, loquere, interroga necessaria tibi, iam enim ab hac hora, numquam iterum in hoc seculo, sicut Paulus Ephesijs promiserat, nos inuicem erimus visuri. Tunc vero anachoreta volutis genibus ante pedes eius, flens & lacrymans ait: Adiuro te per Iesum Christum filium Dei, vt roges sanctam Trinitatem, vt ne me in præsenti seculo orbatum a te post obitum tuum derelinquat, sed in gaudium æterni regni tecum me recipiat. Cui autem ille statim orans, respondit adhuc iacenti, surge, & gaude, hoc enim a Domino Iesu Christo secundum verbum tuum perpetratum & indubitatum recipies. Ergo quid magis moror longo ambitu verborum? Vno tempore, vnaque nocte, & eadem hora noctis, Episcopus & anachoreta, vterque obijt secundum promissionem Episcopi, regnantes simul cum Christo in secula seculorum.

[10] Fidelissima Abbatissa Eifleda de sancto Episcopo, aliud scientiæ spiritualis miraculum mihi reuelauit. Nam cum quadam die in parochia eius; [videt anima cuiusdam procul inde mortui deferri in cælum.] quæ dicitur Osingadum, simul in conuiuio sederet, vidit hominem Dei, miro stupore in excessu mentis occupatum; cultrumque quod habebat in manu, super mensam deserens cecidit. At illa alijs non audientibus, humiliter interrogauit, quid esset, quod ostensum erat. Ipse vero respondit: Vidi animam serui Dei ex familia tua, inter manus Angelorum ad cælum efferri, & in choro Angelorum sanctorumque Martyrum collocatam. Interroganti autem ei quo nomine vocaretur, respondit: Tu mihi cras celebranti Missam, nominabis eum. Itaque in illa hora, Abbatissa mittebat nuntium ad cœnobium suum, interrogare quis ex Fratribus nuper esset defunctus: ille autem omnes viuentes illic inuenerat. Postremo tamen diligenter inquirentes, vnum ex Fratribus eorum in pastoralibus habitaculis, de summo cacumins ligni deorsum cadentem fracto corpore exanimem audierunt. Nuntius autem crastina die reuersus ad Abbatissam, res vt erat gesta, referebat. Illa vero statim ad Episcopum sanctum cucurrit, dedicantique eo die ibi ecclesiam & Missam cantantibus tunc in eo loco, vbi dicitur, Memento Domine famulorum, anhelans in basilicam peruenit, nomenque fratris, qui dicebatur Hadpuald, indicauit: intelligens, in eo non solum in hoc Prophetiæ spiritum, sed & in omnibus Apostolicam prouidentiam agnoscebat, quæ & mortem eius multis modis euidenter prædixit.

[11] Igitur post duos annos Episcopatus sui sæcularem honorem sponte deserens, prophetali spiritu Dei imbutus, vitæ obitum prouidens, [reuersus Farnem ægrotat:] pristinæ solitariæ conuersationis amore illectus, ad insulam, vnde olim coacte abstractus est, iterum reuertebatur: colloquio & ministerio Angelorum contentus, fundans spem, fidemque ad Deum plene ponens, languente iam corpore, quadam infirmitate depresso, solus manebat.

[12] In vltimo itaque tempore infirmitatis suæ, Fratrem quemdam fidelem & probatum, [dysenteriam suo attactis pellit;] qui adhuc viuens Pallistod dicitur, dysenteriæ languore infirmantem, specialiter ad se venire, & ministrare intus clausus præcepit. Ille vero gratanter accedens, primo tactu eius, sicut memorans frequenter cum lacrymis indicare solet, plene omnem grauitatem languoris deseruisse eum: qui prius depressus, quasi morti addictus, sanitati se vitæ redditum esse sentiens, cum gratiarum actione Fratribus indicauit.

[13] Postquam ergo sanctæ memoriæ Cuthbertus Episcopus peracta Communione, eleuatis oculis & manibus ad cælum, [moritur:] commendans Domino animam suam, emittens spiritum suum sedensque sine gemitu abijt in viam Patrum; a nauigantibus ad insulam nostram delatus, toto corpore lauato, capite sudario circumdato, oblatis super sanctum pectus positis, [sepelitur Lindisfarne:] vestimenta sacerdotalia indutus, in obuiam Christi calceamentis suis præparatis, in sindone cerata curatus, animam habens cum Christo gaudentem, corpus incorruptibile, requiscens & quasi dormiens in sepulcro lapideo, honorabiliter in basilica deposuerunt.

[14] Nam post annos vndecim, Spiritu sancto suadente & docente, consilio a c Decanibus facto, & a sancto Episcopo Eadbertho licentia data, reliquias ossium S. Cuthberti Episcopi totius familiæ probatissimi viri, [eleuatur post XI annos incorruptus.] de sepulcro proposuerunt eleuare. Inuenerunt itaque in prima apertione sepulcri, quod dictu mirum est, totum corpus tam integrum quam ante annos vndecim deposuerunt; non marcescente & senescente cute, & arescentibus neruis, corpus erectum & rigidum est, sed membra plena viuacitate in articulis motabilia requiescebant: collum enim capitis & genua crurum, sicut viuentis hominis eleuatum de sepulcro, vt voluerunt, flectere potuerunt. Omnia autem vestimenta & calceamenta, quæ pelli corporis eius adhærebant, attrita non erant. Nam sudarium reuoluentes, quo caput eius cingebatur, pristinæ candiditatis pulcritudinem custodiens, & ficones noui, quibus calceatus est, in basilica nostra inter reliquias pro testimonijs vsque hodie habentur.

[15] Dominus itaque pro honore sancti Martyris sui post obitum eius plurimorum hominum sanitates, [liberatur energumenus:] secundum fidem eorum donauerat. Nam quidam paterfamilias filium suum a dæmonio fatigatum, vociferantem & lacrymantem, lacerantemque corpus suum in plaustro ad insulam nostram vehebat ad reliquias sanctorum Apostolorum & Martyrum Dei, ita vt occulte erat edoctus a Presbytero sæpe memorato, nomine Tidij, qui sanare filium eius, & fugare dæmonium non valebat. Igitur, sicut diximus, clamante & vociferante dæmonioso, plurimorum aures horror inuasit, multis desperantibus aliquod sanitatis remedium miserabili puero posse conferri. Quidam tamen bonæ & integræ fidei, ad Deum spem ponens, & deposcens S. Cudberti adiutorium, misericordia commotus, aquam benedixit, & partem humi de illa fossa, in qua lauacrum corporis sancti Episcopi nostri post obitum effusum est, capiens, aspersit in eam. Puer vero degustata aqua benedicta a garrula voce illa desinit, crastinoque die cum patre suo gratias agens Domino, ad reliquias sanctorum, pro quorum amore sanatum se a Deo credidit, in conspectu familiæ nostræ orauit, & glorificans Dominum in Sanctis suis, ad domum, vnde venerat, sanatus reuersus est.

[16] In honore quoque sancti Confessoris Dei & incorruptibilis corporis, volente Domino Deo in eo complere, quod de Ioanne Euangelista Christus Iesus proficiscens promisit, Volo eum sic manere donec veniam, [sanatur missus a S. VVillebrordo:] multa mirabilia quotidie in præsentia nostra, Domino præstante, aguntur: ex quibus est, quod nuper factum recolimus. [Ioan. 21. 21] Quidam namque Frater de familia Vulbrordi Episcopi, trans mare veniens vsque ad nos, in hospitalem susceptus est: quem manentem in hospitio grauis infirmitas arripuit. Fatigatus enim longo tempore, & postremo pene consumptus, de vita præsenti dubitans, desperauit. Ministro autem cœnobij nostri Dominica die dixit: Deduc me hodie post celebratam Missam, si aliquo modo potueris, ad locum, vbi corpus Confessoris Dei requiescit. Credo enim sperans in Deum pura fide, mente fideli, vt aut pro honore serui sui, de incorruptibili & pleno corpore, membris meis languore marcescentibus plenitudinem sanitatis augeat; aut cælestis gloriæ, quam anima eius possidet, mihi de vinculis liberato angustiæ, partem aliquam tribuat. Quid magis moror verbis? Difficulter a ministro deductus, prosternens se in faciem, ante reliquias orauit; iamiamque facta oratione gratias agens Domino, sanatus surrexit, deambulansque sibi sine ductu alterius ad diuersorium redijt, & post paucos dies in voluntate Dei sospes proficiscebatur.

[17] Miraculum aliud simile huic silentio non prætereo, quod in præsenti anno factum est. Fuit namque quidam adolescens paralyticus de alio monasterio in plaustro deductus ad medicos edoctos cœnobij nostri. Illi enim omni cura eum, qui pene cunctis membris mortificatis dissolutus iacebat, [paralyticus.] mederi cœperunt, nihilque proficientes post longum laborem, omnino deseruere, desperantes curare eum. Puer itaque desertum se a medicis carnalibus vt vidit, plorans & lacrymans ministro suo dixit: Primum vtique mihi hoc malum dissolutionis & mortificationis inchoans a pedibus, per omnia membra disseminauit. Ideo namque deposco ab Abbate calceamenta quæ circumdederunt pedes sancti Martyris Dei incorruptibilis, & secundum consilium eius ficones detulit: pedibus suis nocte illa circumdedit, & requieuit. Surgens in Matutinis, quod dictu mirum est, Domino laudem stans cantauit, qui prius pene absque lingua nullum membrum mouere potuit. Crastina autem die circuibat loca sanctorum Martyrum, gratias agens Domino, quod meritis sancti Episcopi, secundum fidem eius, pristinæ sanitati redditus est.

[18] Igitur Fratres mei, pauca dictaui, multa & innumerabilia omittens, ne crapulatus aliquis & grauatus, omnia simul respueret. Nam de hoc sileo, quomodo in multis locis, infirmantes dæmoniaci professi sunt pro eo tantum futuro deseruisse dæmones, & nunquam iterum possessuros; [varij alij ægri.] vel iterum quomodo præsens, verbo tantum alios sanauit. De fratribus quoque taceo, qui in corde suo proposuerunt, nullo alio sciente, sibi necessaria deposcere: ille vero prophetali spiritu præuenit eos, præparans eis secundum desideria cordis eorum, antequam aliquis ex eis peteret eum. De quo spiritu Paulus dixit: Nobis autem reuelauit per Spiritum sanctum. [1 Cor. 2. 20] Nec non de pane benedicto in duobus locis qualia & quanta mirabilia facta sunt dico, vel de aquæ potu benedicto, & post eum alij bibenti omnis suauitas liquoris apparuit: vel quomodo Diaconus sancti Episcopi Pinfridi a reliquijs supradicti Confessoris Dei per duas vices de infirmitate sanatus sit d.

[Annotata]

a In vulgari editione est, exhortari in doctrina sana, & eos, qui contradicunt, redarguere.

b Vel, vulgo VVal, versus vallum Picticum.

c Forte Diaconibus.

d Pro epilogo videntur ista subnecti. Finit hoc opus, vale in Christo semper.

TRANSLATIO CORPORIS
ad varia loca & dein Dunelmum.

Cuthbertus Episcopus Lindisfarnensis in Anglia (S.)

§ I Dunelmum Sedes Episcopalis. Diœcesis Patrimonium S. Cuthberti. Historia Dunelmensis Turgoto vindicata. Historia Translationis S. Cuthberti.

[1] Inter omnes hodiernæ Angliæ prouincias vnica est Dunelmensis, [Dunelmensis prouincia hactenus Episcopatus vocatur] cuius regio ab Episcopatu hactenus nomen sortitur, sita apud Nordanhymbros in regno Deirorum inter Teisam & Tinam fluuios, in Oceanum Germanicum sese exonerantes, aut, quod coincidit, ad dictum Oceanum inter Comitatus Eboracensem & Northumbriæ. Tota hæc regio cum alijs vicinis, teste etiam Cambdeno in Brigantibus & Episcopatu Dunelmensi, in antiquis monumentis & historijs Terra siue Patrimonium S. Cuthberti vocatur, quod, [& terra seu patrimoniū S. Cuthberti:] postquam sacrum eius corpus eo translatum ibidem integrum incorruptumque durauit, tutelaris harum regionum Patronus habitus sit, etiam a Regibus & Proceribus; qui ideo amplißima latifundia & plurimas immunitates erogarunt, vti mox ex antiquis historijs constabit. Harū prima & præcipua ex hactenus editis est Historia de Ecclesia Dunelmensi, quæ inter Historias Anglicanas decem Scriptorum ex vetustis manuscriptis, Londini anno MDCLII simul excusas primo loco collocatur, & Simeoni monacho Dunelmensi attribuitur, [Historiam Dunelmensem scripsit Turgotus,] cum verus eius & genuinus auctor sit Turgotus Prior Dunelmensis, qui, vt ipsius sunt verba lib. 4 cap. 8, Christianitatis curam per totum Episcopatum agebat, ab alijs Ecclesiæ Dunelmensis Archidiaconus, Vicarius, Decanus & Vice-Dominus appellatus: & postmodum ad Sanctandreanum in Scotia Episcopatum promotus. Vita eius describitur a Simeone Dunelmensi in Historia de Gestis Regum Anglorum (quam verum huius fœtum agnoscunt omnes) ad annum MLXXIV, traditurq; obijsse anno MCXV, II Kalend. Aprilis, Episcopatus anno VIII transacto, [degestis Regum Anglorum Simeon Dunelmensis] & duobus mensibus & decem diebus, ergo anno MCVII factus Episcopus, cum ante Dunelmensem Prioratum per viginti annos, minus XII diebus, strenue administrasset. Scripsit autem suam Historiam Turgotus vltimis annis sui Prioratus, & sexaginta fere annis citius, [60 annis serius.] quam Simeon Dunelmensis dictam historiam de gestis Regum Anglorum ederet: vnde diuersos fuisse auctores clare liquet.

[2] Vsserius plurimis annis, antequam Londini prodiret Historia Dunelmensis Ecclesiæ, attribuit eam Turgoto: cui eamdem Ioannes Seldenus vindicauit in Commentario suo præuio ad decem scriptores Historiæ Anglicanæ, in qua, vti diximus, perperam sub nomine Simeonis est excusa. Ac primo, cum libro 1 cap. 10 narrasset S. Cuthbertum moribundum corpus suum permisisse Lindisfarnensi in ecclesia sepeliri, [Turgotus præfuit apertioni tumuli S. Cuthberti anno 1104.] & gratias egissent Fratres permißioni & consilio illius flexis in terram genibus, addit: Gratias & nos illi referamus, quibus incorruptum corpus eius quadringentesimo & octauo decimo dormitionis eius anno videre & manibus contrectare donauit. Contigit id mense Augusto anni MCIV, qui est CCCCXVIII annus post XX Martij anni DCLXXXVIII, quo ex hac vita migrauit. Seldenus male intulit annum sequentem MCV, sed hic Acta Translationis siue Eleuationis corporis, anno dicto MCIV factæ, quæ infra damus, non videtur habuisse. In ijs directore Turgoto Priore nouem Fratres dicuntur nono Kalend. Septemb. loculum nocte ad medium chorum delatum aperuisse, & corpus incorruptum in pauimentum deposuisse: quod iterum nocte sequente contrecturunt, ac nouo pallio & sindone subtilißima inuoluerunt. Denique quarto Kalendas Septemb. mane, cum solennis Eleuatio esset facienda, Duce Turgoto Priore coram quatuor Abbatibus, & Guilielmo dein Archiepiscopo Cantuariensi & Comite Alexandro, dein Rege Scotiæ (per quem Turgotus ad Episcopatum S. Andreæ promotus est) corpus incorruptum palam ostensum, eiusque partes vario motu contrectatæ fuerunt. Hinc gratias egit, quod indicato tempore corpus illud videre & manibus contrectare sibi licuerit. Quæ procul distant ab ætate Simeonis Dunelmensis, qui etiamsi anno ætatis quinquagesimo suam historiam de gestis Regum Anglorum conscripsisset, hoc tempore vix natus fuisset. Quæ vt clariora reddantur, repetenda sunt nonnulla de resumpto seculo XI monachatu in regno Nordanhymbrorum, [adiunctus Aldvvino,] prout ea a Turgoto lib. 3 cap. 21 & 22, & a Simeone ad annum MLXXIV, quo contigit, relata reperimus. Ex monasterio prouinciæ Merciorum tres zelo erigendorum aut reparandorum monasteriorum ducti, Aldwinus Præpositus, Elfwius & Reinfridus in Nordanhymbrorum prouinciam venerunt, beneuole a VValchero Episcopo Dunelmensi suscepti, & villa Gyruensi cum suis appendicijs donati: quibus inter alios adiunctus est Turgotus, qui, vt, de se in tertia persona modeste loquens ait, Magistrum Aldwinum secutus, indiuiduo illi comitatu semper adhærebat (addique in MS. Cottoniano asserit Seldenus) Ipse est, [eiq; Prior successit, & scripsit,] qui in locum Magistri, videlicet Alwini, succedens, hodie in hac, id est, Dunelmensi Ecclesia dudum sibi traditum a Willielmo Episcopo Prioratum tenet, saltem cum scriberet post annum MCIV, anno illum XVII tenebat. Et vti Aldwinus, eiectis ab Ecclesia Dunelmensi Clericis, monachos anno MLXXXIII induxit, ita socius Reinfridus ad Streoneshale secessit, [cum Stephanus esset 1 Abbas Eboracensis] & habitationem monachorum instituere cœpit: sed hi, aut multi ex illis, post eius obitum migrantes Eboracum, monasterium in honore. S. Mariæ semper Virginis, quod nunc Abbas Stephanus strenue regit, construxerunt. Est Stephanus ex quatuor Abbatibus, coram quibus duce Turgoto Priore corpus S. Cuthberti anno MCIV ostensum fuisse diximus: e quibus iterum tempus, quo hæc historia scripta est, confirmatur.

[3] Huic Turgoti relationi addantur, quæ Simeon in Historia de Gestis Regum Anglorum ad annum MLXXIV de tribus hisce monachis disserit. Prior, inquit, ætate & moribus erat Aldwinus, [at Simeon scripsit] secundus Ealfwius, tertius Reinfridus. Ex his tribus tria in regione Northymbrobrorum instaurata sunt monasteria. Vnum Dunelmi… aliud Eboraci in honorem Dei Genitricis Mariæ, vbi de ecclesiola factum nobile monasterium, primum Abbatem habuit Stephanum (cuius tempore scripsit Turgotus) secundum Ricardum, tertium Gaufridum, [cum Clemens V Abbas præesset,] tertium Gaufridum, quartum Seuerinum, quintum Clementem, qui & in præsenti. Tertium autem in loco, qui quondam Streneshald, nunc autem Witebi appellatur. Ibi sedit primus Abbas Willielmus, II Nicolaus, III Benedictus, IV Ricardus qui nunc superest. Hæc ibi. E quibus Clemens quintus Abbas Eboracensis anno MCLXII, [circa an. 1162] VIII Martij, feria VI ante Dominicam Passionis, subscripsit pacificationi inter Ecclesiam S. Albani & Lincolniensem apud Radulfum de Diceto in Abbreuiationibus Chronicorum. At Clementis decessor & Streneshaldensis Benedictus promeruerunt consecrationem Guillielmi Archiepiscopi Eboracensis anno MCXLIV. Hinc liquet recte statui a Picsæo & paßim alijs Simeonem Dunelmensem claruisse anno MCLXIV, [ante annum 1188 mortuus.] & tandem Dunelmi mortuum & sepultum sub Anglorum Rege Henrico secundo. Ergo ante annum MCLXXXVIII, quo Rex VI Iulij obijt. Finit Turgotus historiam de Ecclesia Dunelmensi cum obitu Guilielmi Episcopi Dunelmensis, II Ianuarij anni MLXVI feria quarta defuncti. Adest continuatio de quatuor sequentibus Episcopis, Ranulfo, Gaufrido, Guilielmo II & Hugone, [auctor videtur continuationis ad Turgotum.] electo XXXI Ianuarij anno MCLIV, cuius illustria dein extructa ædificia, & templum auctum ornatumque narrat, vt videatur hoc supplementum ante huius obitum circa annum MCLXIV esse scriptum, & forsan a Simeone, vt inde aberrandi data videatur occasio.

[4] Vindicata Turgoto historia de Ecclesia Dunelmensi diuisa est in quatuor libros: [Historia Turgoti in libros 4 diuisa:] horum primus a Sede Lindisfarnensi anno DCXXV fundata incipit, & cum obitu venerabilis Bedæ ad annum DCCXXXV finit: continetque de S. Cuthberto in vita gesta, & prima corporis incorrupti inuentione, quæ aut ex Beda protulimus, aut hinc adiuncta sunt. Secundus liber continet gesta a dicto anno DCCXXXV vsque ad DCCCCXC, & fuerunt initio pacifica, dein per ducentos circiter annos plane truculenta, in quibus Ecclesia Lindisfarnensis deuastata & destructa est, corpus S. Cuthberti inde elatum, & ad varia loca transportatum. Tertius liber complectitur quietam posseßionem, corpore S. Cuthberti Dunelmum delato, ac Sede ibidem Episcopali collocata, & ad annum circiter MLXXX pertingit. Quartus liber reliquis minor complectitur acta Guilielmi Episcopi, & ab eo Clericos submotos, ac monachos ad S. Cuthbertum introductos, quibus Prior præfuit Aldwinus, eique defuncto succeßit ipse Turgotus scriptor: [ex Beda aliisq; antiquis anctoribus extracta:] & cum dicti Episcopi obitu finit ad annum MXCVI. Ceterum optimos quosque scriptores, & diplomata Regum Turgotus præ oculis habuit; & quidem in libro primo Venerabilem Bedam tam de Historia Ecclesiastica, quam de Vita S. Cuthberti. In libro secundo capite decimo acturus de apparitione S. Cuthberti, facta Elfredo Regi Occidentalium Saxonum, dicit: Quoniam alibi plene per ordinem scriptum habetur, hic non esse repetendum videtur. Breuiter tamen hic memoretur, quod inter admonitiones ceteras & promissa, regnum Britanniæ ei suisque filijs pollicetur; Misericordiam, inquit, & iustitiam præcipue diligas moneo &c. Quodnam indicetur antiquum monumentum, nescimus diuinare. Scripsisse Elfredum Regem varios libros tradunt Pitsæus & alij, & inter illos Regum varias fortunas. Sed de re incognita num is liber insinuetur, iudicium ferri nequit.

[5] Nacti sumus & edimus ex codice MS. Domini Nicolai Belfortij illustre monumentum de Translatione corporis S. Cuthberti ex insula Lindisfarnensi ad varia loca ob Danicam deuastationem, & depositione in Ecclesia Dunelmensi. [Historia Translationis] Scriptam esse eam Historiam adhuc seculo Christi vndecimo, indicant ista verba infra relata: Nec silentio prætereundum, quanta nostris quoque temporibus eiusdem beatissimi Patris fulserint miracula: ac primo narrantur, [S. Cuthberti scripta est. seculo XI.] quæ regnante S. Edouardo Rege, occasione Tostij Comitis contigerunt, ergo ante annum MLXVI, quo S. Edouardus V Ianuarij defunctus est, & ab huius successore Haraldo Tostius frater eius e Comitatu expulsus. In hac Historia continetur tota res gesta de visione & apparitione S. Cuthberti facta Egfrido Regi, & verba a Turgoto citata reperiuntur eadem, scilicet Misericordiam & iustitiam præcipue diligas & sequentia. [continet a Turgoto indicata:] Præterea Turgotus lib. 3 cap. 11 sub finem ista scribit: Quo tempore & illud, quod alibi plenius legitur, super Barcwid miraculum contigit, qui dum pacem Sancti perfringere vellet, repente vindicta percussus interijt. Sunt autem illa, quæ in hac Historia Translationis & miraculorum infra pluribus leguntur. Cetera quæ ab auctore illo narrantur, eisdem pene verbis apud Turgotum descripta reperiuntur: excepto miraculo in fure punito, quod in fine narratur factum post cædem VValcheri Episcopi Dunelmensis, [& sunt pleraque eisdem verbis de scripta] anno MLXXX patratam: quod potuit forsan postea adiectum fuisse, aut alia de caußa a Turgoto prætermissum. In nostro apographo desunt, quod dolemus, septem capita, & videbantur duo triaue folia ex MS. codice excerpta, quæ ex dicta Turgoti Historia de Ecclesia Dunelmensi supplemus. cum & vltima prioris partis & prima sequentis verba plane consentiant: [ex ijs lacuna suppletur.] non dubitamus interim, quin plura a Turgoto, vt in alijs factum est, fuerint interiecta. Res tota ex capitum Indice apud Turgotum cognosci poterit: ipsa Translationis Historia more nostro diuidetur.

§ II Solennitas Translationis fastis sacris inscripta. Donationes tunc & ante Lindisfarnæ factæ. Prima huius vastatio.

[6] Venerandus Episcopus Aldunus, vt infra dicitur, ecclesiam tertio ex quo eam fundauerat anno, [Dedicatio Ecclesiæ & Translatio facta an. 998 4 Septemb.] pridie Nonas Septembris solenniter dedicauit, & sanctissimi Patris Cuthberti corpus in locum, quem parauerat, translatum debito cum honore posuit. Quæ fere eisdem verbis repetuntur a Turgoto lib. 3 cap. 4. Annus tum labebatur nonagesimus octauus supra nongentesimum. At dies indicatus IV Septembris ob hanc Translationem in veneratione apud posteros fuit. In celebri Gemeticensi apud Normannos ad Sequanam infra Rotomagum monasterio adseruatur antiquum Missale pro Ecclesijs Anglicanis, [inscripta MS. Missali antiquo,] in quo tabula Paschalis Calendario præfixa deducebatur ab anno millesimo ad nonagesimum quintum sequentem. Ex hoc Missali, quæ nobis in Calendario videbantur rariora excerpsimus, & ad IV Septembris ista: Translatio S. Byrini Episcopi & S. Cuthberti Episcopi. Colitur S. Birinus III Decembris. Inter antiquiora MSS. Martyrologia duo habemus, [MSS. Martyrologiis] in quibus de Sanctis Angliæ rariora indicantur, alterum est penes nos membranaceum valde antiquum, Bedæ nomen præferens, a posteris auctum, alterum est apographum e codice Vltraiectino Ecclesiæ S. Mariæ. In vtroque celebratur Translatio reliquiarum S. Cuthberti Episcopi. Eadem leguntur in MS. Martyrologio Bruxellensi S. Gudilæ, & MS. Florario Sanctorum. [& excusis.] Item in varijs Martyrologijs excusis, vt Coloniensi anni MCCCCXC, Germanico Canisij, Anglicano VVilsoni, Benedictino Edouardi Maihew, Auctario Vsuardi per Hermannum Greuen & Ioannem Molanum primæ editionis, & Catalogo generali Ferrarij. Iterum apud dictum Greuen ad XX Septemb. est aliqua memoria S. Cuthberti, sed qua de caußa nescitur, [Officium Ecclesiæ Sarisberiensis.] neque hactenus apud alios ad illum diem reperimus illius nominis mentionem. Officium IV Septembris recitandum extat excusum in antiquo Breuiario Sarisburiensi.

[7] Additur ad citatum caput 4 apud Turgotum narratio beneficiorum occasione Translationis tunc factæ, hic annectenda. Fuerunt, [Donationes tunc factæ:] inquit, per id tempus plurimi, qui diuersa dona in ornamentum ecclesiæ, & ad sufficientiam inibi sancto Confessori ministrantium, terras contulerunt, Inter quos vnus ex nobilibus, vocabulo Styr, filius Vlfi, a Rege Ethelredo impetrauit, vt Derningtun cum suis appendicijs S. Cuthberto donaret, atque coram Rege & præsentibus Archiepiscopo Wlstano, & Episcopo Dunelmensi Aldhuno & alijs principalibus viris, qui cum Rege Eboracum conuenerant, ita hoc donum firmatum est, vt qui S. Cuthberto auferret, æterno anathemate damnaretur. Alias quoque terras supradictus vir adiecit, quas alibi descriptas pagina ostendit. His donarijs alias terras æterno iure possidendas Snaculf Cykelli filius superaddit, scilicet Eridbing, Mordun, Socceburg, [per Comites alienatæ.] Griseby cum saca & socna. Sunt autem nonnullæ terrarum possessiones, quas Aldhunus Episcopus sui temporis Comitibus Northanimbrorum, dum necessitatem paterentur, ad ad tempus quidem præstitit: sed violentia Comitum, qui eis successerunt, pene omnes eas a dominio Ecclesiæ alienauit.

[8] At redituri cum sequente historia Lindisfarnem, quæ ibidem per annos CXXXVIII contigerunt, ex libro II Historiæ de Dunelmensi Ecclesia præmittimus, post tempora Bedæ & ante discessum Lindisfarnensium ex insula cum corpore S. Cuthberti peracta: [Lindisfarnensibus donationes factæ a S. Ceoluulfo anno 738] & capite primo agitur de S. Ceolvulfo Rege, apud Lindisfarnenses anno DCCXXXVIII monacho facto, cuius Acta ex varijs collecta dedimus XV Ianuarij. Verum, quia tunc necdum edita erat Historia Turgoti, hic addimus ista: Intrauit autem Lindisfarnense monasterium, S. Cuthberto secum conferens thesauros regios & terras, id est, Bregesne & Wereworde cum suis appendicijs, simul & ecclesiam, quam ibidem ipse ædificauerat. Alias quoque quatuor villas, Wudecestre, Huuittingaham, Eadsingham, Eaduulfigham. At cap. 5 de destructione prima ecclesiæ Lindisfarnensis ista traduntur:

[9] [clades ingens Lindisfarnensi Ecclesiæ anno 793 illata] Anno ab Incarnatione Domini DCCXCIII, a transitu vero Patris Cuthberti CVII. Pontificatus Higbaldi XI, vastatio miserrima Lindisfarnensem Ecclesiam sanguine & rapina replens, pene vsque ad internecionem deleuit… cuius cladem & aliorum quoque Sanctorum necem futuram præsignantia, horrenda fulmina & dracones igneis iactibus per aëra vibrantes & volitantes videbantur. Mox eodem anno Pagani ab aquilonari climate nauali exercitu Britanniam venientes, hac illacque discurrentes, prædantes interficiunt non solum iumenta, verum etiam Sacerdotes, Leuitas, chorosque monachorum atque sanctimonialium. Veniunt VII Iduum Iuniarum ad Lindisfarnensem ecclesiam, miserabili prædatione cuncta vastant, [7 Iunij.] sancta pollutis vestigijs calcant, altaria suffodiunt, omnia thesauraria ecclesiæ rapiunt. Quosdam e Fratribus interficiunt, nonnullos secum vinctos assumunt, plurimos opprobrijs vexatos nudos proijciunt, aliquos in mare demergunt. Verum non impune illa fecerunt, Deo iniurias, quas S. Cuthberto irrogauerunt, maturius vindicante. Denique anno sequente dum portum Egfridi Regis, id est, [maleuolis diuinitus punitis,] Gyruum vastantes, monasterium quoque ad ostium Doni amnis deprædarentur; Dux eorum ibidem crudeli nece interijt, nec multo post vi tempestatis eorum collisæ contritæque naues perierunt. Illorum vero quidam fluctibus absorpti, alij qui ad terram viui quoque modo fuerant eiecti, [permanent monaohi ad corpus S. Cuthberti:] mox indigenarum gladio sunt interfecti. Taliter ecclesia Lindisfarnensi vastata & suis ornamentis spoliata, nihilominus tamen in ea Sedes Episcopalis, & qui barbarorum manus effugere potuerunt monachi, apud sacrum corpus B. Cuthberti multo post tempore permanserunt.

[10] His nouem adhuc annis præfuit Higbaldus: ad quem per epistolam Alchuinus ista scribit: Beatissimi Patris Cuthberti Episcopi in Christo filijs, Hingoboldo Episcopo, & omni cōgregationi Lindisfarnensis Ecclesiæ, Alchuinus Diaconus salutem. Vestræ caritatis familiaritas me multum lætificare solebat, sed versa vice vestræ tribulationis calamitas licet absentem, multum contristauit, [illis scribit Alcuiuus.] quod Pagani contaminauerunt sanctuaria Dei, & fuderunt sanguinem Sanctorum in circuitu altaris, calcauerunt corpora Sanctorum in templo, quasi sterquilinum in platea. Quæ est fiducia Ecclesijs Britanniæ, si S. Cuthbertus cum tanto Sanctorum numero suam non defendit? &c. Et in Epistola ad Ethelredum Regem: Ecce Ecclesia S. Cuthberti Sacerdotis Dei, sanguine aspersa, omnibus spoliata ornamentis, locus cunctis in Britannia venerabilior, Paganis gentibus datur ad debellandum. Et vbi primum post discessum S. Paulini ab Eboraco Christiana religio in Northumbrorum gente sumpsit exordium, ibi miseriæ & calamitatis cœpit initium.

[11] At circa annum DCCCXXX, vt pergit Turgotus, Egredus in Præsulatum est sublimatus, vir natu nobilis, & operum efficacia strenuus, [dotatur ecclesia ab Egredo Episc. creato anno 830,] qui Patris Cudberti Ecclesiam amplius prædecessoribus suis rerum ac terrarum largitionibus locupletare studuerat & honorare. Ædificata namque in Northam ecclesia, eaque in honorem SS. Petri Apostoli & Cuthberti Pontificis, nec non & Ceolvulfi Regis & post monachi, dedicata, transtulit illo corpus eiusdem Deo dilecti Ceolvulfi, ipsamque villam cum duabus alijs, quas ipse condiderat, eodem nomine nuncupatis, Geddeword cum suis appendicijs, ecclesiam quoque & villam, quam ædificauerat in loco, qui Geinford appellatur, & quidquid ad eam pertinet, a flumine Teisa vsque Weor, sancto Confessori Cuthberto contulit. Duas quoque villas Eleclif & Wigeclif, sed & Billingham in Heorternesse, quarum ipse conditor fuerat, locis superioribus, quæ prædicto Confessori donauerat, perpetuo possidendas adiecit… Anno ab Incarnatione Domini DCCCLIIII… Eardulfus vir magni meriti, [excolitur ab Eardulfo Episc. creato anno 854.] Cathedræ Pontificalis gubernacula suscepit, nec minorem quam proximis Lindisfarnensiū, quibusque longe positis Episcopatus sui locis, pastoralis curæ solicitudinem impendebat: quorum Luël, quod nunc Carleol appellatur, non solum proprij iuris S. Cuthberti fuerat, sed etiam ad sui Episcopatus regimen ab Egfridi Regis temporibus semper adiacebat. Nemo tamen prædecessorum suorum vel successorum vsque in præsens in tantum sanctissimi corporis Cuthberti præsentia laborauit: qui cum illo de loco ad locum per septem annos fugitando inter gladios vbique sæuientes, inter barbarorum impetus feroces, inter monasteriorum concremationes, inter rapinas & hominum strages eius obsequio amore inseparabili adhæsit, sicut in consequentibus dicetur. Hæc ibi. Quibus succedunt, quæ in Codice MS. ab antiquo auctore collecta habemus.

HISTORIA TRANSLATIONIS.
Ex codice MS. Nicolai Belfortij, suppleta ex Historia Dunelmensi Turgoti.

Cuthbertus Episcopus Lindisfarnensis in Anglia (S.)

BHL Number: 2029, 2030, 2031

EX MSS

CAPVT I.
Elfredus Rex a S. Cuthberto apparente & prædicente victoriam excitatus.

[1] Deus omnipotens, iuste misericors, misericorditerque iustus, [Danis & Frisijs Angliam vastantibus,] dum gentem Anglorum pro suis multiplicibus offensis flagellare disponeret; a Paganarum gentium, Frisonum videlicet atque Danorum, immanitatem illi permisit dominari. Quæ gentes, b Vbba Duce Frisonum & Halfdene Rege Danorum agentibus, in Britanniam, quæ nunc Anglia dicitur, venientes, in tres turmas diuisæ, tribus in partibus terram peruaserunt. Nam c Eboracæ ciuitatis mœnia, vna ex his restaurauit, regionemque in circuitu incolens ibidem pausauit: reliquæ duæ, multo ista ferociores, regnum d Merciorum terramque Australium Saxonum occuparunt, incendijs, rapinis, atque homicidijs quaquaversum omnia tum diuina tum humana exterminantes. Videres tunc nobiles & præclaros Sacerdotes circa ipsa, in quibus Dominici Corporis & Sanguinis sacrosancta mysteria confecerant, altaria trucidari, virgines rapi, matronalia iura solui, infantes ab ipsis matrum vberibus auulsos, ad terram alios elidi, per pedes alios suspendi, inter barbaras manus alios decerpi, postremo neque sexui neque ætati nec vlli quoque gradui a tam crudelibus parci. Nec sic tamen bestialis illa crudelitas satiari potuit: nisi omnes etiam Regij generis, [Elfredus Rex effugit:] per quos suæ ditioni aliquod timebat periculum, extingueret: solusque ex omni regio semine Pater primi Eaduuardi Regis e Elfredus vix effugeret. Hic quippe ne simili plecteretur sententia, tres quibus illa debacchari permissa est barbaries f annos, maxima cum penuria in Glestingiensibus latitauit paludibus.

[2] Sed Dei clementia barbaricam illam immanitatem cum iam cessare solita miseratione sua decreuisset; [S. Cuthberto instar peregrini petenti eleëmosynā, curat dari mediam partem cibi & potus,] contigit eumdem Elfredum, ceteris omnibus piscatum missis, solum cum sola coniuge, vnoque familiari ministro domi resedisse. Adfuit interim peregrino habitu g quidam obnixe eleëmosynam postulans: cui mox ipse vultu animoque lætissimus sine mora cibum dari præcepit. Cumque a ministro audisset, nihil ad diurnum victum remansisse præter panem vnum & modicum vini; lætior ex hoc factus, Deo, inquit, gratias, qui me pauperem suum, & tam longe a communi hominum seiunctum per hunc suum quoque pauperem visitare dignatur. Et hæc dicens, vtriusque medietatem erogari iubet hilariter, Apostolicum illud opere complens: Hilarem datorem diligit Deus. [2 Cor. 97] Quo ille, qui pauper videbatur, accepto: Domino, inquit, tuo pro tanta compassione sæpius gratificare non differas: spero enim, quia hanc ipsam eius beneficentiam larga cælestis misericordia vberius compensabit. Hæc dixerat illi ministro, ac deinde suo minister Domino: moxque ad locum minister regressus, pauperem nusquam, [dein intactam repertam:] panem vero & vinum ita reperit integrum, vt nec vllum prorsus sectionis haberet signum. Quod factum ipse secum stupens, Domino itidem suo festinus indicare voluit. Cuius miraculi nouitate percepta, ipse pariter & eius vxor non minore percelluntur stupore. Et quamuis curiose perquirentes, viam, qua ille venisset vel recessisset, inuestigare nequiuerunt, cum præsertim locus ille aquis palustribus conclusus, non nisi cum naui valebat adiri.

[3] Interea nona diei hora lucescente, hi, qui piscatum exierant, tres naues piscibus onustas domum reduxerunt, [recreatur copiosa pisciū captura:] asserentes tantam piscandi copiam non peruenisse totis tribus annis: quibus illis in paludibus deguerant. Tantis itaque Dei beneficijs iocundati, diem illum solito lætiorem deducunt. Venit nox: quisque post diurnos labores quieturus, suo se reponit in loco. Cum alto sopore omnes opprimerentur, Elfredus in lecto recubat solus peruigil, labores sui exilij mœsto corde secum retractans, simulque de peregrino ac inopinata piscium multitudine admirans. Et ecce lumen, quouis solari radio splendidius, totum cubiculum cælitus illustrat: ipse perterritus, priores omnes obliuiscitur curas, & solum luminis illius fulgorem stupidus contuetur. Tunc quidam in ipso lumine, Pontificaliter infulatus, senior, [de nocte apparet S. Cuthbertus:] nigro quidem capillo, sed vultu admodum venusto, processit: textumque Euangeliorum auro gemmisque mirifice perornatum dextera prætendens, stupentem illum atque pauentem sic dictis permulcet amicis: Non te, dilecte mi Elfrede, hic mei aduentus splendor conturbet: non te barbarici furoris timor amplius sollicitet: Deus enim, qui pauperum suorum gemitus non spernit, iamiam tuis finem ponet laboribus, & ego deinceps tibi quoque adiutor ero promptissimus. His protinus ille confortatus affatibus, quis esset aut quare venisset, rogat obnixius. Tunc senior subridens: Ille, inquit, ego sum, cui cibum hodie dari iusseras: sed ego non tantum pro pane & vino, quantum pro interna tua deuotione delectabar. Quod vero nomen meum interrogas, seruum Dei Cuthbertum scito me nominari, [addicit finem persecutionis,] ideo huc ad te missum, vt per me familiarius intelligas, qualiter a persecutione diu te affligente expediaris. Ergo misericordiam & iustitiam præcipue diligas, easdemque filios tuos præ omnibus doceas moneo: quoniam me impetrante, Deoque donante, totius Britanniæ imperium vobis concedetur disponendum. [& imperium totius Angliæ:] Si Deo mihique fideles extiteritis, me post hæc ad conterendum omne robur inimicorum inexpugnabile scutum habebitis. Quare nunc omnem tristitiæ postpone torporem: atque cum crastina primum aurora rutilauerit, ad proximum nauiga littus, cornuque tuo tribus fortiter intona vicibus. Sicut enim cera defluit ab ignis calore, [& concursum amicorum,] sic ab huius clangore tuorum superbia inimicorum, volente Deo, dissoluetur, & tuorum erigetur amicorum audacia. Huius quoque diei horam circiter nonam, de carioribus amicis quingenti, omnes bene armati ad te conuenient. Et hoc signo credas, [& exercitum.] quod septem transactis diebus, apud montem h Assandune totius terræ huius concurret exercitus, te velut Regem suum in aduersis simul & prosperis sequi paratissimus: vbi cum hostibus inito certamine victor procul dubio eris. Hæc Sanctus vbi disseruit, mirantis ab oculis ipso cum lumine disparuit. Elfredus autem de omnibus quæ audierat complendis certissimus, illius se patrocinio commendauit attentius.

[4] Surgente aurora: ille solito agilior ad littus vsque perueniens, [Elfredus tuba conuocat 500,] iussa exequitur. Tubæ ipsius clangorem inimici pariter & amici audiunt: & de amicis meliores quingenti, armis munitissimi conueniunt. Ad quos ille visionis ordinem pandens: Nunc, inquit, vidimus quanta parentes nostri iam defuncti a barbaris tormenta pro suis nostrisque offensis iusto Dei iudicio pertulerint: & nos quidem ad similia diu noctuque exquirimur, nec vllum iam tutum fugæ locum habemus. [visionem explicat:] Rogo itaque monitis S. Cuthberti defensoris nostri, obediamus, Deo fideles existamus, vitia fugiamus, virtutum exercitia diligamus: sic profecto defensionis experiemur vbique patrocinium. Promissus denique i totius terræ exercitus cum Elfredo ad prædictum montem prædicta die conuenit, [cum exercitu accedente] nec minus ex aduerso feralis illa barbaries, infinitæ suæ multitudini prioribusque euentibus confisa, accurrit. Fit statim ad præliandum congressus: [profligat Danos:] sed dispar pugnantium euentus. Hinc namque Christianus, quam salubre sit in cælesti fidere auxilio, comprobat interficiendo; illinc Paganus, quam detestabile sit humana præsumere superbia, experitur cadendo. Hoc itaque prælio absque detrimento sui exercitus confecto, Elfredus totius Britanniæ k imperium obtinuit: & quoniam sancti Confessoris præcepta, [imperium Angliæ accipit.] quæ susceperat in penuria, memoriter tenuit in curia, semper & vbique omnibus aduersantium moliminibus præualuit.

[Annotata]

a Anno 787 primæ Danorum naues gentem Anglorum petiuerunt. Dein anno 793 Ecclesia Lindisfarnensis ab ijs est deuastata. Sed longum illud bellum, [Irruptio Danorum.] de quo hic agitur, cœpit ab irruptione facta anno 832.

b Ebba Friso alijs, occisus anno 897.

c Vrbs Eboracensis anno 867 duobus Regibus Nordanhymbrorum occisis, fuerat vastata, [Eboracum.] & anno 869 restaurata, quando exercitus Danorum ibi per annum mansit. Ita Chronologus Anglo-Saxo.

d Anno 868, inquit Asserus, Paganorum exercitus in Merciam venit, [Mereij.] & Sinotengaham adijt, & in eodem loco hyemauerunt. Tunc Burrhedus Rex Merciorum, pacem cum Paganis fecit.

e Elfredus successit Ethelredo fratri, anno 871 mortuo.

f Est Glestingia, alijs Glasconia, in Comitatu Somersetensi, in quo asserit Cambdenus esse Godney-moore, [Alfredi Regis latebra,] & Wendmoore dictam Alfredi villam, quam testamento Edvvardo filio legarat, & palustrem regionem longe excurrentem. Malmesburiensis lib. 2 de Gestis Regum Anglorum cap. 4 ait eum in insulam quamdam, palustri vligine vix accessibilem, vocabulo Adelingiam refugisse.

g Malmesburiensis ait, Alfredum Regem solitum familiaribus exponere, [eleëmosyna,] qualiter per B. Cuthberti meritum euaserit Danos. Ioannes Bromton ad annum 877 eadem de eleëmosyna petita narrat, vti & Ingulfus, qui a matre Regis facta asserit, quæ hic ministro tribuuntur.

h Assendune etiam Turgoto, Ethandune Chronologo, Edderandum Simeoni Dunelmensi.

i Chronologus ad annum 878. Septima post Pascha hebdomada accurrebant & Sumersetenses omnes & Wultunenses & Comitatus Hamtunensis pars… & Regi nunc læti gratulantur. Consule Simeonem Dunelmensem ad annum 877.

k Turgotus lib. 2 cap. 10 addit hæc in nepote ipsius Elfledi Ethelstano maxime fuisse completa, qui primus Regum Anglorum, [Ethelstanus Rex Angliæ.] subactis vbique hostibus, totius Britanniæ dominium obtinuit.

CAPVT II.
Corporis S. Cuthberti Translatio in Hiberniam impedita.

[5] Per eiusdem quoque persecutionis a tempora, intolerabilis tribulatio Northanhumbrorum finibus subito emergens, Dei Ecclesias grauiter concussit. [Tempore huius desolationis,] Tunc quidam magni meriti, nomine b Eardulfus, Episcopatum Lindisfarnensis Ecclesiæ (qua tunc beatissimus Dei Confessor Cuthbertus corpore quiescebat) probabiliter coram Deo & hominibus disponebat. Hic dictorum memorati Patris, quæ vltima ab hac vita migraturus suis contradiderat, recordans, [ab Eardulpho Episcopo Lindisfarnensi,] loco magis cedere quam reprobis subdi elegit. Sic enim ipse inter alia pacis ac dilectionis præcepta, paterno more suis tunc consuluit, dicens: Si vos vnum e duobus necessitas coëgerit: multo plus cupio, vt eruentes de tumulo tollentesque vobiscum ossa mea, ab hoc loco recedatis, &, vbi Deus prouiderit, maneatis, quam vt vlla ratione iniquitati consentientes, Schismaticorum iugo colla subdatis. Erat tunc quoque Abbas quidam, c Earedus nomine, & ipse apud Deum miræ sanctitatis; nec exiguæ apud homines nobilitatis: [& Earedo Abbate,] qui eiusdem cum Episcopo erga beatissimum Dei Confessorem semper extitit deuotionis. Hac tribulatione igitur intonante, memorati duo, sumptis secum religiosæ conuersationis quibusdam alijs, incorruptum Venerandi Patris corpus de Lindisfarnensi monasterio discedentes asportauerunt. [corpus S: Cuthberti effertur,] Hoc populus ipsius postquam audiuit; domibus cum tota supellectile relictis, cum vxoribus ac paruulis continuo subsequitur. Est enim huic (qui suis dicitur proprie populus, [sequentibus incolis:] quoniam speciali quadam prouisione ab eo seruatur, nec alibi nisi sub eo viuere valet, sicut nonnullæ gentes, quæ in extraneis æque vt in proprijs degere sciunt terris) tanta in eo tuitionis securitas, vt pene nullas aduersitatum pertimescat iniurias. Hoc tamen quod tanta eos pietate ad se confugientes ab aduersarijs sæpe vindicauerit, de quo in sequentibus quædam dicemus, ipsorum meritis, cum præter paucos prauorum actuum omnes sint, nullus applicet: sed in hoc quantum fidei firmitas valeat, quisque consideret.

[6] [consilio inito vt in Hiberniam transferretur:] Tunc igitur per Dei prouidentiam contigit, vt cum sanctissimi Confessoris pretiosissimo corpore diu migrantes, totam pene peruagerentur terram. Episcopus autem & Abbas, propter diuturnum laborem nimio tandem confecti tædio, vt suis finem laboribus, & sancto corpori sedem in Hibernia quærerent, mutuo inter se diu consilio ventilabant: præsertim quia nullam in tota hac terra remanendi spem habebant. Proinde adhibitis quoque ad hoc, qui sapientiores erant & ætate prouectiores, placuit vniuersis istud consilium. Euidenter, inquiunt, in terra peregrina requiem quærere admonemur: quia nisi hoc Dei ipsiusque Sancti esset voluntas, iampridem & suæ sanctitati locus condignus, & nobis opportunus fuisset prouisus. Et hæc quidem illi: sed incomprehensibilis Dei sapientia aliter disposuit. Nam cum ad ostium d Dyruuentæ fluminis conuenissent (ex quo facilior ac breuior patet in Hiberniam transitus) nauis ad transponendum paratur, [imponitur naui,] venerabile corpus imponitur, & quibus innotuerat consilium, cum Episcopo & Abbate pauci ingrediuntur, ceteris omnibus quid agere vellent ignorantibus. Sed quid moramur? Socijs a littore spectantibus vale dicto, secundis flatibus vela expediūt, recto in Hiberniam ductu proram dirigunt. Tunc quis putas mœror fuit residentium? quis planctus mœrentium? [lugentibus aliis:] In terram corruunt, puluere capita respergunt, vestes scindunt, pectora lapidibus pugnisque contundunt, & in huiusmodi voces tandem simul erumpunt. Heu miseri nos, in hæc tristia cur nati sumus tempora? Tu Pater & Patrone noster: en tamquam oues luporum dentibus, ita miseri & captiui aduersarijs sæuientibus exponimur. Nec illi plura.

[7] Continuo venti mutantur, fluctus intumescunt, & quod nunc erat tranquillum, [exorta tempestate reuehitur,] mare fit tempestuosum & obscurissimum: nauique iam sine remige huc illuc iactata, qui intus erant velut mortui obriguerant. Tres insuper miræ magnitudinis e vndæ horrifico cum murmure superuenientes, nauem medias pene vsque ad tabulas impleuerunt, atque terribili miraculo postque Ægypti plagas inaudito, protinus in sanguinem conuertebantur. Qua tempestate dum nauis verteretur in latera, cadens ex ea textus Euangeliorum, auro gemmisque perornatus, [textu Euangeliorum in mare delapso:] in maris ferebatur profunda. Ergo postquam sensu aliquantulum recepto semetipsos, qui vel vbi essent recordantur, genua flectunt, veniamque stulti ausus, toto corpore ad pedes sancti corporis prostrati, petunt. Arrepto itaque gubernaculo nauem ad littus & ad socios retorquent, & continuo flantibus a tergo ventis illuc sine aliqua difficultate perueniunt. Tunc qui prius fleuerant dolendo, versa vice plus iam flebant gaudendo. Episcopus vero cum socijs suis pudore simul & dolore non minus lacrymans, toto corpore in terram prosternitur, sibique indulgeri obnixius precatur.

[8] Interea populus longo per annorum spatia labore, famis necessitate, [pluribus dilabentibus,] cunctarumque rerum egestate compulsus, a comitatu sancti corporis dilabitur, & per loca inhabitata, vt qualitercumque vitam sustentarent, dispergitur. Exceptis enim Episcopo & Abbate cum suis admodum paucis omnes discesserunt, præter illos septem, qui eius obsequio corporis familiarius, vt dictum est, adhærere semper consueuerunt. Hi nimirum fuerunt illi, qui deficientibus monachis, nutriti ab eis & educati, vt superius diximus, de insula Lindisfarnensi venerandum sancti Confessoris corpus sunt secuti, numquam illud quousque viuerent relicturi. Quorum quatuor, [custoditur a paucioribus,] qui tribus alijs maiores esse videbantur, hæc fuerunt nomina, Hunred, Stithard, Edmund, Franco: de quorum stirpe multi in Northanimbrorum prouincia tam Clerici quam laici se descendisse tanto magis gloriantur, quanto progenitores sui S. Cuthberto fidelius deseruisse narrantur. Cum ergo cunctis discedentibus soli cum tanto thesauro relicti essent, aduersis vndique rebus maximas sustinuerunt angustias, nec tamen quo consilio euaderent quoue solatio respirarent, excogitare potuerunt. Quid, inquiunt, facturi sumus? quo Patris reliquias ferentes ibimus? Barbaros fugientes per f septem annos totam prouinciam lustrauimus, iamque nullus in patria fugæ superest locus. Ne vero peregrinantes alicubi requiem quæramus, manifesta flagelli castigatione prohibiti sumus. Super hæc omnia fames dira incumbens, [valde desolatis.] quacumque solatium vitæ quærere compellit, sed gladius Danorum vbique sæuiens, nobis cum hoc thesauro transitum non permittit. Porro si illo relicto nobisipsis prouiderimus, inquirenti postmodum eius populo, vbinam sit Pastor & Patronus eorum, quid respondebimus? Furto an violentia nobis ablatum dicemus? In exilium transportatum, an solum in desertis nuntiabimus relictum? Profecto manu illorum iusta confestim morte interibimus, omnibusque post futuris seculis infamiam relinquemus, cunctorum maledicta lucrabimur.

[9] Tanta rerum angustia gementibus tandem consuetum pijssimi Patroni affuit auxilium, [S. Cuthberto apparente,] quo & animos eorum mœrore & corpora releuauit labore, quia factus est Dominus refugium pauperum, adiutor in opportunitatibus in tribulatione. Cuidam namque illorum, videlicet Hunredo per visum assistens, iussit vt æstu maris recedente, codicem, qui de naui, vt superius dictum est, medias ceciderat in vndas, quærerent: fortassis enim contra hoc quod ipsi sperare possent, Deo miserante, inuenirent. Nam & de illius libri amissione, maxima illorum mentes perturbauerat mœstitia. Quibus verbis hæc quoque adiungens: Tu, inquit, citius surgens frænum, [textus Euangeliorum recipitur:] quod in arbore videbis pendere, equo quem longe hinc inuenies ostendere, moxque ad te sponte accurrentem curabis frænare, quem deinceps carrum, in quo meum corpus circumfertur trahentem, vos leuigato labore sequi valebitis. His perceptis, confestim somno expergefactus, visionem se vidisse narrauit, moxque aliquos e socijs ad mare, quod erat vicinum, librum quem amiserant quæsituros misit. Per id quippe temporis, in locum qui g Candida casa, vulgo autem Witerna vocatur, deuenerant. Itaque pergentes ad mare, multo quam consueuerat longius recessisse conspiciunt, & tribus vel eo amplius milliarijs gradientes, ipsum sanctum Euangeliorum codicem reperiunt, qui ita forinsecus gemmis & auro sui decorem, ita intrinsecus litteris & folijs priorem præferebat pulchritudinem, [inueniuntur frænum, dein equus vltro accurrens:] acsi ab aqua minime tactus fuisset. Quæ res animos eorum anxios non parum gaudio repleuit, virumque memoratum de ceteris quæ audierat minime dubitare permisit. Pergens ergo frænum, sicut per somnium didicerat, in arbore suspensum inuenit, deinde hac illacque circumspiciens, paullo remotius caballum rufi coloris conspexit, qui vnde vel quomodo in illum solitudinis locum peruenerit, sciri nullatenus potuit. Cui, sicut iussus fuerat, dum manu elata frænum ostenderet, concite adueniens manibus illius sese frænandum obtulit. Quo ad socios perducto, pro Patris Cuthberti corporis præsentia tanto libentius postmodum laborare gaudebant, quanto eius suffragia numquam in necessitate sibi defutura pro certo sciebant. Adiungentes itaque caballum vehiculo, quod illum cælestem thesaurum theca inclusum ferebat, eo securius per quælibet loca sequebantur, quo a Deo sibi prouiso equo ductore vtebantur. Porro liber memoratus in hac ecclesia, quæ corpus ipsius sancti Patris habere meruit, vsque hodie seruatur, in quo nullum omnino, vt diximus, per aquam læsionis signum monstratur. Quod plane & ipsius S. Cuthberti, & ipsorum quoque meritis, qui ipsius libri auctores exstiterant, gestum creditur: h Eadfridi videlicet venerandæ memoriæ Episcopi, qui hunc in honorem B. Cuthberti manu propria scripserat, successoris quoque eiusdem venerabilis i Ethelwoldi, qui auro gemmisque perornari iusserat, sancti etiam k Bilfridi anachoretæ, qui vota iubentis manu artifici prosecutus, egregium opus composuerat. Erat enim aurificij arte præcipuus. Hi pariter amore dilecti Deo Confessoris & Pontificis feruentes, suam erga ipsum deuotionem posteris omnibus innotescendam hoc opere reliquerunt.

[Annotata]

a Chronologus ad annum 875, ait, Halfdene Northamhymbriam distribuisse.

b Eardulfus factus est Episcopus anno 854.

c Eadredus ab eo, quod in Luel est, monasterio, dudum ab ipso Cuthberto instituto, educatus officium Abbatis gesserat, Lulisc cognominabatur. Ita Turgotus lib. 2 cap. 6.

d Dyrvventa in media Cumbria effluit in mare Hiberniæ, & ad hanc nauigatur inde inter Scotiam & Monam insulam.

e Hic e codice Belfortiano deerant ante indicata folia, quæ supplemus ex Historia Dunelmensi, in qua præcedentia fere eadem legebantur lib. 2. cap. 11, eoq; & sequentibus capitibus ista leguntur.

f Ab anno 875 ad 882.

g [Candida Casa] Candida casa, vulgo VVitherner siue oppidum S. Niniani, in ditione tunc Nordhanhymbrorum, nunc Scotiæ in Gallouidia prouincia ad littus maris e regione Mannæ insulæ.

h Eadfrido Episcopo Vita S. Cuthberti inscripta fuit.

i Ethelvvoldus traditur obijsse anno 738.

k S. Bilfridi Vitam dedimus 6 Martij.

CAPVT III.
Corpus S. Cuthberti transfertur Crecam & Cuncacestram.

[10] [Rege Haldene extincto,] Cvm ergo & corpori suo sedem prouidere, & seruientes sibi a longo per septem annos labore vellet respirare, Rex impius a Haldene crudelitatis suæ, quam in ecclesiam ipsius Sancti ceteraque Sanctorum loca exercuerat, vindictam Deo vindice persoluit. Nam cum insania mētis grauissimus corpus eius inuasit cruciatus, vnde etiam fœtor exhalans intolerabilis, toti eum exercitui reddidit exosum. Contemptus ergo ab omnibus & proiectus, [Corpus S. Cuthberti Crecæ quiescit.] cum tribus tantum nauibus de Tina profugit, nec multo post, cum suis omnibus perijt. His ita gestis, ad monasterium, quod in sua quondam villa, vocabulo b Creca, fuit, illud venerabile corpus deferunt, ibique ab Abbate, cui nomen Geue, benignissime suscepti, velut in proprio quatuor mensibus residebant.

[11] Interea cum exercitus, & qui supererant de indigenis sine Rege nutarent, sæpenominato Abbati Eadredo, religiosæ conuersationis viro, ipse B. Cuthbertus per somnium astitit, iamque suorum quieti prouidens, [Guthredo Rege constituto] ei hæc facienda iniunxit. Pergens, inquit, ad exercitum Danorum, mea te ad illos missum legatione dices, vt scilicet puerum, quem viduæ illi vendiderant, vocabulo c Cuthredum, filium Hardecnut, vbinam sit, tibi ostendant. Quo inuento & pretio libertatis eius viduæ persoluto, ante totius exercitus frequentiam producatur, atque ab omnibus, me volente ac iubente, in Oswiesdune, hoc est, monte Oswin, electus, posita in brachio eius dextro armilla, in regnum constituatur. Euigilans ergo Abbas rem socijs retulit, moxque profectus iussa per ordinem compleuit. Productoque in medium iuuene, tam barbari quam indigenæ, reuerenter iussa S. Cuthberti suscipiunt, atque vnanimi fauore puerum ex seruitute in regnum constituunt. Quo cum gratia cunctorum & amore, regni Sede potito, cum sopitis iam perturbationum procellis tranquillitas redderetur; Sedes Episcopalis, quam in Lindisfarnensi insula superius diximus, in d Cuncacestre restauratur. Translato itaque illuc post quatuor menses de Creca beatissimi Patris incorrupto corpore, [defertur Cuncacestrā] simul & qui Deo seruirent, ibidem institutis, eximius Antistes Eardulphus, vir vbique in prosperis & aduersis S. Cuthberto adhærens, primus ibi Cathedram Pontificalem conscendit: nec parum honoris & donorum illi Ecclesiæ Rex Cuthredus contulit, eique, qui ex seruo se in Regem promouerat, deuota deinceps humilitate subditus, fideliter seruiuit. Vnde cuncta, quæ pro priuilegijs Ecclesiæ suæ ac libertate, atque pro sibi ministrantium sustentatione mandauerat, ille vt promptus minister mox adimplere festinauit.

[12] Denique memorato Abbati per visum astans ipse Sanctus: Dicito, inquit, [conceduntur possidendæ terræ & priuilegia:] Regi vt totam inter Weor & Tyne terram, mihi & in mea Ecclesia seruientibus, perpetuæ possessionis iure largiatur, ex qua illis ne inopia laborent, vitæ subsidia procurentur. Præcipe illi præterea, vt ecclesiam meam tutum profugis locum refugij constituat, vt quicumque qualibet de caussa ad meum corpus confugerit, pacem per triginta & septem dies, nulla vnquam infringendam occasione, habeat. Hæc per fidelem internuntium Abbatem audita, tam ipse Rex Guthred quam etiam potentissimus, cuius superius mentio facta est, Elfredus, declaranda populis propalarunt, eaque toto non solum Anglorum sed & Danorum cōsentiente ac collaudante exercitu, in perpetuum seruanda constituerunt. Eos autem, qui institutam ab ipso Sancto pacem, quoquomodo irritare præsumpserint, damno pecuniæ mulctandos censuerunt, vt scilicet quantum Regi Anglorum, pace ipsius fracta, debeant, tantumdem ipsi Sancto violata eius pace persoluant, videlicet ad minus octoginta & sedecim libras. Terra quoque, quam præceperat, inter memorata duo flumina mox ei donata, communi Regum supradictorum & totius populi sententia decretum est, vt quicumque S. Cuthberto terram donauerit, vel pecunia ipsius empta fuerit, nemo deinceps ex ea cuiuslibet seruitij aut consuetudinis sibi ius aliquod vsurpare audeat, sed ecclesia inconcussa quiete ac libertate cum omnibus consuetudinibus, & vt vulgo dicitur cum e saca & f socna & g Infangenthoef perpetualiter possideat. Has leges & hæc statuta quicumque quolibet nisu infringere præsumpserint, eos in perpetuum nisi emendauerint gehennæ ignibus puniendos anathematizando sententia omnium contradidit.

[13] Interiecto tempore aliquanto gens Scottorum innumerabili exercitu coadunato, [Scoti terra dehiscente puniti.] inter cetera suæ crudelitatis facinora Lindisfarnense monasterium sæuiens & rapiens inuasit. Contra quos dum Rex Guthredus per S. Cuthbertum confortatus, pugnaturus staret, subito terra dehiscens hostes viuos omnes absorbuit, renouato ibi miraculo antiquo, quando aperta est terra & deglutiuit Dathan, & operuit super congregationem Abiron. Qualiter autem gestum sit, alibi constat esse scriptum. Anno ab Incarnatione Domini DCCCXCIV Rex Guthredus cum non paucis annis prospere regnasset, moriens, priuilegia Ecclesiæ Patris Cuthberti, de quiete, de libertate ipsius, de pace confugientium ad sepulcrum eius a nullo vnquam irritanda, alia quoque in ecclesiæ ipsius munimentum statuta, omnibus post se Regibus, Episcopis & populis in æternum conseruanda reliquit, quæ etiam vsque hodie seruantur. Denique ea nemo vnquam impune conabatur infringere: quorum Scotti, vt præfati sumus, cum pacem eius violassent, subito terræ hiatu absorpti, in momento disparuerunt. Alios quoque in simili præsumptionis scelere, quam terribilis vindicta percusserit, in sequentibus dicetur.

[14] Mortuo Guthredo Rex Elfredus Northanimbrorum regnū suscepit disponendum. [Northumbriæ imperāt Elfredus,] Postquam enim S. Cuthbertus ei apparuerat, paterno regno, id est h Occidentalium Saxonum, & prouinciam Orientalium Anglorum, & Northanimbrorum post Guthredum adiecit. Anno ab Incarnatione Domini i DCCCXCIX idem pijssimus Rex Anglorum Elfredus, peractis in regno viginti octo annis & dimidio, defunctus est, Edwardo filio in regnum patris succedente: qui ab ipso diligentissime admonitus fuerat, vt S. Cuthbertum, [& Eduardus,] eiusque ecclesiam quam maxime diligendo semper honori haberet, recolendo ex quantis angustijs & calamitatibus patrem eripiens regno restituerit, & plus quam antecessores eius habuerunt ei subactis hostibus augmentauerit. Eodem anno, quo Rex Elfredus mortuus est, ille sæpe memoratus antistes Eardulfus in senectute bona, suorum præmia laborum recepturus, [Episcopi Eardulfus,] ab hac vita migrauit, anno scilicet k nonodecimo, ex quo sacrum beati Patris Cuthberti corpus in Cuncacestre translatum fuerat, sui vero Episcopatus anno quadragesimo sexto: [& Cutheardus fauent S. Cuthberto:] in cuius loco Cutheardus, & ipse coram Deo & hominibus vita probabili commendatus, omnium electione Cathedram Episcopalem suscepit regendam. Qui magna solicitudine rerum sufficientiam Deo coram incorrupti corporis præsentia seruituris prouidens, quas & quot villas ipsius Sancti pecunia comparatas, prioribus Regum donarijs adiecerit, Ecclesiæ cartula, quæ antiquam Regum & quorumque religiosorum munificentiam erga ipsum Sanctum continet, manifeste declarat.

[15] Itaque Edwardo non solum Occidentalium Saxonū, verum etiam Orientalium Anglorum, Northanimbrorum quoque regna disponente, & Cutheardo Berniciorum administrante præsulatum. Rex quidam Paganus, vocabulo l Remgwald, multa cum classe Northanimbrorum partibus applicuit. [ab hoc puniti raptores villarum Schula,] Nec mora, irrupta Eboraca, indigenas quosque meliores vel occidit, vel extra patriam fugauit. Occupauit quoque totam mox terram S. Cuthberti, villasque ipsius duobus suis militibus, quorum vnus Scula, alter Onlafbald appellabatur, distribuit. Horum Scule, a villa, quæ vocatur Iodene vsque Billingham sortitus dominium, miseros indigenas grauibus tributis & intolerabilibus afflixit: vnde vsque hodie Eboracenses, quoties tributum regale soluere coguntur, ei parti terræ S. Cuthberti, quam Scula possederat, in leuamentum sui mulctam pecuniæ imponere nituntur. Scilicet legem deputant, quod Paganus per tyrannidem fecerat, qui non legitimo Regi Anglorum, sed barbaro alienigenæ & Regis Anglorum hosti militabat. Nec tamen quamuis multum in hoc laborauerint, prauam consuetudinem huc vsque S. Cuthberto resistente introducere potuerunt. Aliam vero partem villarum Onlafbald occupauit, qui multo quam socius eius immaniorem & crudeliorem se in sui perniciem omnibus exhibebat. Denique cum multis sæpe iniurijs Episcopum, [& Onlafbald,] congregationem atque populum S. Cuthberti molestaret, prædiaque ad Episcopium iure pertinentia sibi pertinaciter vsurparet. Episcopus volens eum Deo lucrari, Quæso, inquit, pertinacis animi rigorem deponas, & ab illicita rerum peruasione Ecclesiasticarum iam te cohibeas. Nam si hæc monita spreueris, ipsum Confessorem suas suorumq; iniurias per te irrogatas grauiter vindicaturum esse non dubites. At ille contra hæc diabolico spiritu inflatus: Quid, inquit, huius hominis mortui minas quotidie mihi obijcitis? Quid contra me vobis valebit ipsius, in quo speratis, auxilium? Deorum meorum potentiam contestor, quod tam ipsi mortuo, quam vobis omnibus deinceps inimicissimus ero. At Episcopus, omnesque Fratres in terram prostrati, a Deo & sancto Confessore, superbas illius minas adnullari flagitabant. Iam miser ille ad ostium venerat, iam alterum intra limen, [misere mortuus.] alterum extra pedem posuerat, & ibi tamquam clauis per vtrumque pedem confixus, nec egredi nec regredi valebat, sed immobilis ibi prorsus manebat: vbi diutius tortus beatissimi Confessoris sanctitatem palam confitebatur, sicque impiam animam eodem in loco reddere compellebatur. Quo exemplo alij omnes conterriti, neque terras, neque aliud quid, quod Ecclesiæ iure competebat, quoquo modo vlterius peruadere præsumpserunt.

[16] Defuncto autem m Cutheardo, cum iam quintum decimum suo in Episcopatu ageret annum, substitutus est ad Ecclesiæ regimen bonæ actionis vir Tilredus. Cuius Pontificatus septimo anno n Edwardo Rege defuncto, filius eius Ethelstanus, suscepta regni gubernacula gloriosissime rexit, primusque Regum totius Britanniæ quaquauersum adeptus est imperium, adiuuante atque impetrante hoc apud Deum B. Cuthberto, [Rex Ethelstanus e patris monitu,] qui auo illius Elfredo quondam apparens promiserat: Totius, inquiens, Britanniæ regnum filijs tuis me impetrante concedetur disponendum. Denique huic Ethelstano pater moriturus vniuersa replicare cœpit, quæ & quanta suo Patri pietatis beneficia B. Cuthbertus impenderit, qualiter ex latibulis, ad quæ metu hostium confugerat, ad bellandum contra hostem prodire iusserit, moxque ad illum totius Angliæ exercitum congregauerit, nec difficulter hoste prostrato, patrio illius regno plurimam Britanniæ partem adiecerit, semperque deinceps promptus illi adiutor exstiterit: Idcirco, inquit, Fili, tanto Patrono tamque benigno liberatori nostro deuotum te semper & fidelem exhibe, memor quid filijs Elfredi, si pietatem & iustitiam fecerint, si ei fideles extiterint, ipse promiserit. Hæc pij patris monita Ethelstanus libenter suscipiens, libentius regno potitus, [S. Cuthbertum veneratur,] est executus. Denique ante illum nullus Regum Ecclesiam S. Cuthberti tantum dilexit, tam diuersis tamq; multiplicibus regijs muneribus decorauit. Vnde hostibus passim emergentibus vbique præualens, omnibus illis vel occisis vel seruitio sibi subactis vel extra terminos Britanniæ fugatis, [de hostibus semper victor:] maiori quam vllus Regum Anglorum ante illum gloria regnabat.

[17] Anno Incarnationis Dominicæ DCCCCXXII, Tilredus, cum in Episcopatu iam tredecim annos & quatuor menses egisset, defunctus est, & in eius locum o Wigredus eligitur Episcopus & consecratur. Cuius Pontificatus anno decimo Ethelstanus Rex dum p Scotiam tenderet cum totius Britanniæ exercitu, S. Cuthberti patrocinia quærens eius sepulcrum expetijt, suffragia postulauit, [donaria confert,] eique diuersis speciebus in Ecclesiæ ornamentum multa, quæ Regem deceret, donaria contulit: quæ in hac Dunelmensi ecclesia vsque hodie seruata, piam ipsius Regis erga ecclesiam sancti Patris Cuthberti deuotionem, & æternam representant memoriam: quæ & quanta sint, descripta per ordinem cartula comprehendit. His ornamentorum donarijs, villarum quoque non minus, quam duodecim possessiones, ad sufficientiam inibi seruientium superadiecit: quarum nomina quoniam alibi scripta tenentur, hic ea ponere necessarium non habetur. Leges quoque & consuetudines ipsius Sancti, quas auus eius Rex Elfredus & Cuthredus Rex instituerant, ipse approbauit, & inuiolabili firmitate in perpetuum seruandas censuit. Oblatione autem facta, eos, qui aliquid ex his auferre, vel quoquomodo minuere præsumpsissent, grauissimæ maledictionis anathemate percussit; vt scilicet in die iudicij cum Iuda traditore Domini damnationis sententia feriantur. Exercitus quoq; iussu Regis sepulcrum sancti Confessoris XCVI & eo amplius libris argenti honorauit. [vti & eius exercitus:] Ita se suisque sancti Confessoris patrocinio commendatis, disposito itinere profectus est, fratrem Eadmundum multum obtestatus, vt si quid sinistri in hac sibi expeditione eueniret, corpus suum in ecclesiam S. Cuthberti sepeliendum referret. Fugato deinde Oswino Rege Cumbrorum, & Constantino Rege Scottorum, terrestri & nauali exercitu Scotiam sibi subiugando perdomuit. Quarto post hæc anno, [Cumbros & Scotos debellant,] hoc est DCCCCXXXVII, Dominicæ Natiuitatis anno, apud Weondune, quod alio nomine Etbrunnanwerch, vel Brunnanbyrge appellatur, q pugnauit contra Onlaf Cuthredi quondam Regis filium, qui DC & XV, nauibus aduenerat, secum habens contra Ethelstanum auxilia Regum præfatorum, scilicet Scottorum & Cumbrorum. At ille S. Cuthberti patrocinio confisus, [& Onlafum Danum:] prostrata multitudine infinita, Reges illos de regno suo propulit, suisq; gloriosum reportans triumphum, hostibus circumquaque tremendus, suis erat pacificus, & in pace postmodum r vitam terminauit, fratri Eadmundo imperij monarchiam relinquens. Huius regni anno tertio, Wigredus, cum decem & septem annos in Episcopatu habuisset, defunctus, Vthredum habuit successorem.

[18] Interim Rex Edmundus & ipse in Scotiam cum exercitu tendens, [Rex Edmundus dona offert:] S. Cuthberti suffragia postulaturus, ad eius sepulcrum diuertit, & vt frater eius quondam Ethelstanus, regalibus donis illud honorauit, auro scilicet & pallijs: leges quoque illius, sicut vmquam meliores fuerant, firmauit. Defuncto autem Vthredo Episcopo, Sexhelm loco eius est ordinatus, sed vix aliquot mensibus in ecclesia residens S. Cuthberto illum expellente aufugit. Cum enim a via prædecessorum suorum aberrans, [Sexhelmus iussu S. Cuthberti Episcopatum deserit.] populum ipsius Sancti & eos, qui in ecclesia eius seruiebant, auaritia succensus affligeret, exterritus a Sancto per somnium iussus est quantocyus discedere. Dum ille differret, secunda nocte vehementius eum increpans festinanter abire iussit, pœnam ei intentans si tardaret. Nec sic quidem ille obedire voluit. Cum ecce tertio multo quam ante seuerior illum aggreditur, & quam citius eum aufugere præcepit, nec quidquam de rebus Ecclesiæ secum asportare præsumeret: si aliquamdiu tardaret, mortem illi citius affuturam minabatur. Expergefactus de somno cœpit infirmari, & ne mortem mox incurreret, abire quamuis ægrotans festinauit. Dum autem fugiens circa Eboracum venisset, sanitatem recepit, pro quo Aldredus Cathedram Episcopalem conscendit.

[Annotata]

a Halpdeni crudelitas, & miser obitus simili fere modo refertur in Historia Possessionis S. Cuthberti.

b [Creca villa.] De Creca actum num. 5 ante Vitam.

c Dunelmensis in Historia Regum asserit anno 883 Guthredum filium Haidecnut, a Danis venditum viduæ apud Hitingaham; in Regem leuatum regnasse super Eboracum, [Guthredus Rex.] Egbertum vero super Northimbros anno 13 regni Elfredi.

d Est Cuncacestre inter Dunelmum & Extoldesam, sex millibus passuum distans a Dunelmo. [Cuncacestre.] Dunelmensis ad annum 883.

e [Saca.] Saca, Saka aut Saccha est regale priuilegium, quo quis gaudet in suo manerio circa placita & correctiones delinquentium. Ita Clemens Reinerus in Onomastico Apostolatus Benedictinorum in Anglia.

f [Socna.] Socna a Ioanne Bromptone in Chronico explicatur interpellatio maioris audientiæ, alijs potestas siue iurisdictio & ius tenendi curiam.

g Infangentheof deductum ab in, & fangan, capere, & theof fur, [Infangentheof.] Iurisdictio in reum furti & similes: de quo legendus Spelmannus.

h Chronologus Anglo-Saxonicus. Anno 894 Northamhymbri & Saxones Orientales Alfrido Regi dederunt iuramenta.

i [Obitus Alfredi Regis.] Contra dictus Chronologus. Anno 901 Alfredus Atulphi filius sex noctes ante festum omnium Sanctorum obijt, qui totius gentis Anglicanæ Rex fuit, parte illa excepta, quæ Danorum erat subdita potestati.

k Ergo annus hic est 902, cum corpus S. Cuthberti sit translatum anno 883.

l Reginvvaldi irruptio facta est anno 912. Apud Dunelmensem Reginvvaldus subiecit se Eadvvardo Regi anno 924 apud Chronologum. [Reginvvaldus.]

m Mors Cuthredi Episcopi & Tilredi ordinatio referenda est ad annum 918.

n Ad annum 925 assignatur a Chronologo mors Edvvardi Regis, & successio Ethelstani.

o Imo Dunelmensis in Historia Regum ista refert ad annum 925.

p Chronologus & Dunelmensis citati referunt hanc in Scotiam expeditionem ad annum 934.

q Chronologus late ista describit, & refert anno 938 contigisse.

r Mortuum esse Regem Ethelstanum anno 941 VI Kalendas Nouembris, tradit idem Chronologus.

CAPVT IV.
Corpus S. Cuthberti ad Riponensem Ecclesiam inde Dunelmum delatum.

[19] Anno ab Incarnatione Domini DCCCCXLVIII, a Edmundo Rege mortuo, frater eius Eadredus solium regni conscendit, vir pietatis cultor & iustitiæ, [Post alios succedunt,] qui etiam sicut & fratres eius ecclesiam S. Cuthberti regalibus donarijs visitauit. Mortuo autem Aldredo Episcopo, Elfsig pro eo ipsius Ecclesiæ gubernacula in Cuncacestre suscepit, ordinatus Eboraci ab b Oscetillo Archiepiscopo tempore c Eadgari Regis, qui Edwio fratri in regnum successerat. Transactis autem in Episcopatu suo XXII annis, Elfsig defunctus est; pro quo electus est & consecratus Episcopus vir eximiæ religionis Aldhunus, [Rex Ethelredus & Episcopus Aldhunus:] anno ab Incarnatione Domini DCCCCLXXXX, qui est duodecimus annus imperij Regis Ethelredi, qui post mortem fratris d Edwardi, fraude nouercæ suæ miseranda nece perempti, sceptrum regni obtinuit. Erat autem idem Antistes prosapia nobilis, sed placita Deo conuersatione multo nobilior, habitu, sicut omnes prædecessores eius, & actu probabilis monachus. Cuius probitatis laudem a maioribus sibi traditam indigenæ pene omnes, acsi eum hodie viderent, prædicare solent.

[20] Anno autem ab Incarnatione Domini DCCCCLXXXXV, Imperij vero Ethelredi Regis XVII, [hic monitu cælesti,] idem Antistes, incipiente iam accepti præsulatus VI anno, cælesti præmonitus est oraculo, vt cū incorrupto sanctissimi Patris corpore quantocyus fugiens, superuenturam piratarum rabiem declinaret. Tulit illud CXIII anno, ex quo in Cuncacestre locatum fuerat, & inde cum omni qui eius dicitur populo in e Ripun transportauit. In qua fuga illud memorabile fertur, [transfert corpus S. Cuthberti in Ripun,] quod in tanta multitudine nemo a minimo vsque ad maximum vlla infirmitatis molestia affligebatur, sed sine vllo labore, sine vllo incommodo viam gradiendo peragebant. Nec solum homines sed etiam animalia f tenera, & nuper quoque nata sana & incolumia, sine aliqua difficultate & vexatione toto itinere gradiebantur. Post tres autem vel quatuor menses pace reddita, cum corpus Patris ad priorem locum reportarent, & iam ad Orientalem plagam Dunhelmi, in locum, qui Wendelau dicitur, venirent; vehiculum nullo poterat ingenio promoueri. Alloquens ergo populum Episcopus, præcepit omnes per triduum ieiunio, [inde Dunelmum,] vigilijs ac precibus cælestis ostensionem iudicij expetere. Quo facto, reuelatum est g eis, vt in Dunhelmum illud transferrent, ibidemque sedem ad requiescendum præpararent. Itaque ad Dunhelmum corpus sanctum detulerunt, [deponit in sacello vimineo:] factaque citissime de virgis ecclesiola, ibidem illud ad tempus locarunt.

[21] Præfatus autem Antistes cum sanctissimo corpore Dunhelmum veniens, locum quidem natura munitum, sed non facile habitabilem inuenit: quoniam densissima eum sylua totum occupabat: in medio nihilominus planitie non grandi existente, quam arando & seminando excolere consueuerant. Ipsa igitur sylua totius populi & Comitis Nortanhymbrorum Vethredi auxilio tota extirpata, locum in breui habitabilem fecit, & ecclesiam non paruam de lapide inchoauit. [dein tribus annis in alba ecclesia.] Interea sanctum corpus de illa virgea ecclesiola in aliam translatum, quæ Alba-Ecclesia vocabatur, tribus ibi annis, dum maior construeretur, requieuit. Venerandus autem Antistes Aldunus, Ecclesiam tertio, ex quo eam fundauerat anno, [post solenniter in ecclesia Cathedrali facta,] pridie Nonas Septembris solenniter dedicauit: & sanctissimi Patris Cuthberti corpus, in locum, quem parauerat, translatum, debito cum honore posuit. Taliter cum sancto corpore sedes Episcopalis hoc in loco vsq; ad præsens permansit, quæ a Rege quondam Oswaldo & Aidano Pōtifice, in Lindisfarnensi insula primitus fuerat instituta. [loco Lindisfarnensis:] Ab anno itaque quo Pontifex Aidanus Episcopalem Cathedram in insula Lindisfarnensi conscenderat, vsque ad annum quo Aldunus eamdem in Dunhelmo ascenderat, computantur anni trecenti sexaginta vnus, a transitu S. Cuthberti trecenti nouem.

[22] h Defuncto Alduno Episcopo, & triennio iam pene Ecclesia vacante Pastore, [Eadmundo Episcopo,] Eadmundus vir religiosus ac strenuus eligitur, quem Presbyter cum Diacono sibi ad altare ministrante, infra canonem, voce quasi de tumba Patris prolata Episcopum designari audierat. Sub hoc Antistite in ipsa Dunhelmensi Ecclesia, claruit quidam Presbyter, qui pijs & religiosis operibus, magnæ apud S. Cuthbertum familiaritatis, vocabulo Elfredus filius Weston, extiterat. Hic in omnibus S. Cuthberto erat deuotus, [ab Elfredo Presbytero pio] vir multum sobrius, eleëmosynis deditus, in orationum studio assiduus, lasciuis & impudicis terribilis, honestis ac Deū timentibus venerabilis, custos ecclesiæ fidelissimus. Is habuerat vnum de capillis S. Cuthberti: quem aduentantibus solebat ostendere, & ex illo sanctitatem eius mirantibus plus admirationis adijcere. [coniectus capillus S. Cuthberti in ignem, non consumitur:] Solebat nāque impleto prunis ardentibus thuribulo capillum ipsum imponere: qui inibi diutius nequaquam consumi poterat, sed candescere, ac veluti aurum in igne rutilare, indeque post longas moras sublatus, in propriam formam paullatim redire. Hoc sane miraculum multi discipulorum eius, nec non & quidam huius monasterij Frater multæ simplicitatis & humilitatis, nomine Gamelo, qui nunc in Christo dormit, sæpius se vidisse attestati sunt.

[23] Porro memoratus Presbyter, cum honestam & religiosam ageret vitam, [transferuntur ad eius occlesiam reliquiæ SS. Baltheri & Bilfridi,] iussus per visionem, per antiqua monasteriorum & ecclesiarum loca cucurrit in prouincia Northanhymbrorum, ossa Sanctorum, quæ in eis sepulta nouerat, de terra leuauit, ac declaranda populis & veneranda supra humum locata reliquit, ossa nimirum i Baltheri & Bilfridi anachoretarum, k Acca quoque & Alcmundi Episcoporum Hagulstadensium, nec non Regis l Oswini & Abbatissarum venerabilium m Ebbæ & n Etelgithæ. De quorum omnium reliquijs aliquam secum partem in Dunhelmum asportauit, [Accæ & Alcmundi, Osvvini Regis. Ebbæ & Ethelgithæ,] & cum Patris Cuthberti corpore locauit. Ad Mailrosense quoque monasterium per reuelationem admonitus proficiscens, ossa S. o Boisili, qui B. Cuthberti quondam magister in eodem monasterio extiterat, [Boisili] inde in ipsius discipuli ecclesiam transtulit. Ad monasterium etiam, quod est in Gyruon (vbi p Bedam Doctorem conuersatum, defunctum & sepultum nouerat) singulis annis, adueniente anniuersaria dormitionis eius die, [& Bedæ.] venire, ibique precibus & vigilijs insistere solebat. Quod dum quodam die faceret, & aliquot ibidem dies solus in ecclesia orando & vigilando transegisset: nescientibus socijs, summo diluculo, solus, quod ante non consueuerat, Dunhelmum redijt, sui videlicet secreti nullum volens testem habere. Nam cum multis postea vixisset annis: tamquam iam adeptus quod concupierat, ad præfatum monasterium amplius venire non curauit. Vnde sæpius a suis familiariter requisitus, vbinam venerabilis Bedæ ossa quiescerent, respondere solebat: Hoc nemo me certius nouit. Firmum, o dilectissimi, & proculdubio certum habeatis. quod eadem theca, quæ corpus Patris Cuthberti, ossa venerandi Doctoris Bedæ continet. Extra huius loculi hospitium, nemo quærat portionem eius reliquiarum.

[Annotata]

a Addit Chronologus Eadmundum Regem mortuum esse festo die S. Augustini, [Obitus Edmundi R.] regnumque circiter septem annos tenuisse.

b Oscetillus ordinatus est anno 956, mortuus anno 972, a quo Elfsig consecratus est Episcopus circa annum 968.

c Eadgarus regnum capessiuit anno 957, vitam finiuit anno 975. Ita Chronologus.

d Eadvvardo anno 978 occiso, successit frater Ethelredus. Idem Chronologus, qui cum anno 1001 suam historiam finit.

e In hoc Riponensi monasterio Angelum habitu peregrini hospitio suscepit S Cuthbertus.

f Hinc finit lacuna longa nostri MS, ex quo sequentia damus,

g Turgotus: cuidam religioso, nomine Eadmero, reuelatum est.

h Adunus mortuus est anno 1018 post cladem Northumbris per Scottos illatam paucis elapsis diebus. Turgotus cap. 5 lib. 3. [Aldunus Ep.]

i De iis egimus 6 Martij.

k [SS Acca & Alchmundus.] Mortui sunt S. Acca anno 740 20 Octobris, & S. Alchmundus 7 Septemb anni 78. ambo in eodem loco sepulti, & reuelatione diuina postmodum translati 2 Augusti. Consule Dunelmensem in Historia Regum ad dictos annos.

l S. Osvvinus Rex Deirorum & Martyr colitur 2 Augusti.

m [S. Osvvinus S. Ebba.] De S. Ebba Abbatissa Coludiensi siue Coldingamensi supra in Vita actum.

n [S. Ethelgitha.] Quænam in Northumbria Ethelgitha Abbatissa sancta claruerit, necdum legimus.

o De S. Boisilo supra actum: dedimus 23 Ianuarij Vitam.

p Colitur S. Beda 27 Maij.

CAPVT V
Scelesti in S. Cuthbertum puniuntur: ad eum confugientes adiuuantur. Corpus contra impios seruatum.

[24] Post a Eadmundi obitum, Dunhelmensem Ecclesiam Egilrico regente: inusitata res, ministris altaris proculdubio iram Dei ostendit imminere, [Egilrico Episcopo] si ad sacrosanctum mysterium sine castitate præsumant accedere. Quidam namque Presbyter, nomine Fleoccher, fæminæ copulatus, indignam vitam ducebat. Ad quem multi tam nobiles quam priuati quadam die placitaturi conuenerunt, atque vt Missam ipsis ante placitum celebraret, rogauerunt. At ille, [Presbyter concubinarius,] qui ipsa nocte cum vxore dormierat, se facturum negauit: donec tandem illis semel bis terque rogantibus, Diuinum timorem vicit humana verecundia. [in Missa speciebus panis & vini in calice mutatis] Hora vero qua sacrosanctum mysterium erat sumpturus, particulam Dominici Corporis, quæ in calicem missa fuerat, ita cum Sanguine in teterrimam speciem commutatam vidit: vt magis in calice picis colorem quam panis & vini conspiceret. Illico reatum intelligens, pallere, & quasi flammis iamiam tradendus vltricibus, nimium cœpit pauere. Præterea multum anxius erat, quid de calice facere deberet: vtpote exhorrens illud velut suam mortem sumere, ac nihilominus, quoniam consecratum erat, in terram effundere metuens: tandem magno cum timore ac formidine sumpsit; sed tantæ fuit amaritudinis, vt nil amarius esse potuisset. [emendatur:] Ceterum peracta Missa, confestim ad Episcopum festinauit: cuius pedibus prostratus, rem ex ordine retulit, indictamque pœnitentiam compleuit, & iuxta sui præceptum Episcopi, caste & religiose deinceps vixit.

[25] Pontificante post b Egelricum Egelwino, c Iudith filia Comitis Flandrensium Baldewini, vxor Comitis Northanhimbrorum d Tosti, honesta valde ac religiosa, quæ S. Cuthbertum plurimum diligebat, [Egelvvino Episcopo] diuersa ecclesiæ eius ornamenta contulerat, & adhuc plura, cum multis terrarum possessionibus se daturam promiserat, si in ecclesiam eius & ad sepulcrum ipsius sibi liceret intrare. [pedissequa conata ingredi templum,] Sed cum rem tantam per se tentare non auderet: vnam de pedissequis suis secretiori hora præmisit. Iam pedem illa intra cœmeterium erat positura: cum subito veluti ventorum violentia cœpit repelli & viribus deficere, vixque ad hospitium reuersa decidit in lectum, ac tandem dolore isto grauissimo cum vita caruit. [repulsa, paullo post obijt.] Hoc facto Comitissa vehementer exterrita contremuit, atque humiliter satisfaciendo, imaginem Crucifixi, imaginem Dei genitricis, & imaginem S. Ioannis Euangelistæ, ipsa & coniux eius fieri iusserunt, auroque & argento vestierunt, ac perplura alia ad decorem ecclesiæ obtulerunt.

[26] Nec silentio prætereundum, quanta nostris quoque temporibus, eiusdem beatissimi Patris fulserint miracula. Regnante nuper pijssimo Rege e Eadwardo, miraculum contigit prioribus simile: [sub Eduardo Rege] per quod in vnius præsumptoris peremptione, multi deinceps correcti sunt a tali præsumptione. Dum enim Tostius Comes ille cunctis notissimus, in partibus Northanhymbranis Comitatum administraret: quidam prauæ actionis vir, nomine Haldanhamal, ab eo comprehensus compedibus arctissime constringitur. [a Tostio Comite] Multa iste mala fecerat furtis, rapinis, homicidijs atque incendijs: Comitem sæpe offenderat: nec vnquam prius comprehendi potuerat. Cuius parentes & amici, compassionis affectu permoti, [inclusus ob scelera carceri,] multa pro eo, ne capite plecteretur, Comiti offerebant & plura promittebant. Sed quia toties tantisque malefactis eum irritauerat, nihil pro vita ipsius se respicere vnquam velle iurauit. Tunc ille animo consternatus, solum sibi cogitabat esse remedium, si quomodo vinculis expeditus, ad beatissimi Patris Cuthberti monasterium confugeret: in eadem quippe villa, qua ipse corpore requiescit, hoc est, in Dunhelmo, tunc & ipse custodiebatur. Adhibitis ergo omnibus ingenij ac virium suarum conatibus, sed frustra, eo quod timor, qui ex præcepto Comitis imminebat, [implorato Cuthberti patrocinio,] arctissime vt custodiretur, custodes vrgebat; ingemuit, & iam torquente conscientia, plus animæ quam corporis formidans periculum, Deo dilectum Confessorem, magna cordis contritione rogauit. Interea dum malorum suorum emendationem promittit, si modo euaderet: subito compedes solutos liberumque abeundi locum patere conspicit. Lætus ex hoc itaque, [compedibus vltro solutis,] sed quomodo custodes euaderet solicitus, omnem salutis suæ confidentiam, beati Patris Cuthberti commisit patrocinio. Nec mora; custodibus ad alia occupatis & nihil tale suspicantibus, fugæ esse locum perspexit, compedes ocyus excussit, cursu rapidissimo monasterium intrauit, oppositisque seris ianuas omnes ipse solus firmauit. [fugit ad eius monasteriū:] Casu quippe euenerat, vt post Primam egressis Fratribus ille veniens nullum intus inueniret.

[27] Re cognita inter milites Comitis (nam & ipse in eadem villa tunc erat) continuo quidam, [hunc extracturus miles ianuas volens infringere,] Barwic nomine, qui omnes in curia potestate præibat, vsque ad monasterij ianuas illum insequebatur. Quas cum obseratas illumque intus esse aduertit, ingenti mox furore accensus, Quid, inquit, moramur? Quare ianuas non frangimus? Neque enim huius hominis mortui pax adeo est tenenda, vt fures & homicidæ, huc si confugiant, nobis insultent, quod impune euaserint. Sed vix verba compleuerat; & subito quasi sagittam desuper venientem, [horribili morte punitur:] caput sibi ad cor suum vsque transuerberasse sibi videri, protestabatur. Nec plura locutus, in terram corruit, gemensque, vlulans & stridens dentibus ad hospitium deportatur a suis: nec vnum postea verbum proloquens, in ijsdem tormentis ad diei tertij eamdem vsque horam superuixit. Eoque ita defuncto & sepulto, talis tantusque de tumulo eius fœtor per annum dimidium exhalauit, vt per id loci transitum omnes auersarentur. Hoc itaque exemplo Comes ipse cum ceteris, quibus hæc longe lateque innotuerant, perterritus, illum vlterius capere non præsumebat, imo postea non parum honorare incipiebat. Omnes etiam qui, [huius complices dona varia offerunt:] vt a monasterio ille abstraheretur, vel saltem consensisse se meminerunt: similem metuentes vltionem, auri, argenti, & gemmarum non modicam quantitatem super beatissimi Confessoris sepulcrum contulerunt, multis cum lacrymis veniam implorantes, nihilque tale vlterius se præsumpturos iurantes. Ex quorum mox oblatione, mirifici operis crux, & incomparandi pretij textus Euangeliorum, auro gemmisque perornantur: quæ in eodem monasterio, ad huius facti monumentum vsque in præsens seruantur. Hæc sic gesta fuisse, vt scribimus, a Fratrum qui videre, & ipsius ore qui sic euaserat, non semel audiuimus.

[28] Fuit & alius quidam prauæ actionis vir, nomine Osulfus, qui die quadam in campo expergefactus a somno, serpentem sibi collum stringere sentiebat. [a mirabili complexu serpentis] Quem mox comprehensum ad terram elidit: sed iterum atque iterum serpens collum eius complectitur, ipso identidem proijciente, nihilque proficiente: atque ita miser ille serpentem siue in aquam siue in ignem iacere, imo & ferro in particulas dissecare potuit, sed qualiter confestim rediret, scire non valuit. Et imprimis quidem paruus erat, sed paullatim in maius excreuerat: nec tamen vlla interim veneni infusione ipsum lædebat. Quoties vero ecclesiam intrauit, [liberatur triduo in ecclesia S. Cuthberti permanens:] quam sanctissimi Cuthberti corporis præsentia illustrat; mox sub ipso ingressu serpens eum dimittebat, nec quamdiu in ecclesia morabatur, ad eum accedere audebat. Cum vero exiret, protinus collo eius serpens aderat: atque ita per multum tempus tale sustinuit incommodum: donec tandem salubri consilio vsus, tribus continuis diebus & noctibus in ecclesia orans perstitit: sicque postmodum a serpentis complexu f liberatus est.

[29] Eodem tempore, quidam ad solenne sanctissimi Confessoris festum cum domino suo venerat: [ore nummos ex oblatione furatus] qui cum super sepulcrum ex aduenientium oblationibus denariorum multitudinem conspiceret; furtum animo concepit. Accessit itaq; & astantes fallendo, dum quasi sepulcrum oscularetur, ad quatuor vel quinque nummos suo ore attraxit: nec mora. Os illius intus cœpit ardere, [incendio oris punitur:] adeo vt ferrum ex igne candens (sicut postea fatebatur) in ore suo gestare videretur. Expuere nummos volebat: sed nec aperire os poterat. Cum ita intollerabili cruciatu torqueretur, huc atque illuc per ecclesiam discurrebat, atque omnes, dum insanire putabatur, in pauorem conuertebat. Tandem per medium populi prorumpens de ecclesia, de loco ad locum incessanter ferebatur, & cum ore non posset, horrendis motibus & nutibus grauiter se cruciari ostendebat. Ad vltimum reuersus in se, [ad sepulcrū liberatur:] ad sepulcrum concite reuertit, prostrato corpore veniam a Sancto quæsiuit, & res quascumque habuit, obtulit. Cumque iam suam super sepulcrum oblationem ponens, illud oscularetur; cum ipso osculo, nummi de ore eius super sepulcrum ceciderunt. Ita liberatus, statim conscenso equo abire festinauit, nec vnquam postea Dunhelmum redijt: nam cum ei sæpius a domino suo multa fuissent oblata, vt secum illo veniret; non solum non venire renuit, sed nec tam prope, vt ecclesiam videre posset, accedere vnquam aufus est.

[30] Anno ab Incarnatione Domini millesimo sexagesimo nono; [sub Guilielmo Conquastore] ex quo corpus B. Cuthberti Dunhelmum ab Alduno est perlatum, septuagesimo quarto, tertio regni sui, Willelmus Rex Anglorum, quemdam Rodbertum, cognomine Cumin, populis Northanhymbrorum Comitem præfecit. Qui cum g septingentis hominibus Dunhelmum veniens, & vbique per domos hostiliter agens, [Dunelmenses ab inuasione militari liberantur:] occisus est ibi cum suis omnibus, præter vnum, qui vulneratus euasit, quinto Calendas Februarij. Vnde Rex offensus, Ducem quemdam, qui eius mortem vlcisceretur, cum exercitu direxit. Cum autem ad Aluertonam venissent, & iam mane facto, Dunhelmum essent profecturi, tanta nebularum densitas orta est, vt vix sese alterutrum videre, viam vero inuenire nullo modo valerent. Stupentibus illis & conferentibus inuicem quidnam facerent; adfuit qui diceret, homines illos quemdam in sua vrbe Sanctum habere, qui eis in aduersis semper protector adesset, eosque a nemine vnquam impune lædi permitteret. Quibus auditis, ad propria sunt reuersi.

[31] [militibus illius omnia vastantibus] Rege autem Willelmo, anno eodem Eboracum veniente cum exercitu, & omnia circumcirca vastante, Episcopus Egelwinus & maiores natu, habito inuicem consilio, incorruptum sancti Patris corpus, septuagesimo quinto anno, ex quo ab Halduine in Dunhelmum est perlatum, tollentes, ad Lindisfarnensem Ecclesiam h fugere cœperunt. Et prima quidem nocte in Ecclesia B. Pauli in Gyruum, [corpus S. Cuthberti,] secunda in Beclinthum, tertia in Tughala mansit: quarta die ad ipsius insulæ aditum, comitante omni populo eius, peruenit. Sed quoniam circa vesperam venerant, qua videlicet hora, secundum tempus suum, circumquaque plenum mare erat: [mari viam præbente,] Episcopo & maioribus quibusque congemiscentibus, ne frigore hyemis, quæ solito asperior ingruerat, paruuli omnes nocte illa periclitarentur (erat enim paullo ante Natale Dominicum) ecce subito mare, [delatum est ante 25 Decembris,] siccum eis aditum illo tantum loco recedens permisit, cum circumquaque plenissimum fluctuaret. i Mox ingressi omnes, Deo & beatissimo Confessori laudes decantantes, siccis pedibus cum sacro sui Patroni corpore insulæ littus attingebant. Quo etiam in facto, valde hoc fuit mirabile, quod fluctus marini præcedentes continuo sequerentur: ita, vt nec paullatim euntibus præcurrerent, nec concite pergentibus diutius remanerent: sicut attestati sunt, qui tunc feretrum ibi portabant. [& relatum Dunelmum 25 Martij.] Instante autem Quadragesima, reddita tranquillitate, sacrum corpus Dunhelmum reportarunt, & reconciliata solenniter ecclesia, k octauo Calendas Aprilis, suo in loco reposuerunt.

[Annotata]

a Eadmundus Episcopus mortuus est anno 1038 Glocestriæ, ac Dunelmi sepultus.

b Egelricus abdicato anno 1056 Episcopatu, priuatus vixit, & Egelvvinus frater eius successit fauore & auxilio Comitis Tostij.

c Iudith filia Balduini V, cognomento Pij & Insulensis,

d Tostius seu Tosticus successit Sivvardo Duci Northymbrorum anno 1055 defuncto, [Tostius Comes.] erat filius Godvvini Comitis Cantij, ac frater Heraldi, qui S. Eduardo Regi, subrogatus, fratrem Tostium expulit anno 1066. Consule S. Eduardi Vitam 5 Ianuarij cap. 8 11.

e S. Eduardus regnauit ab anno 1043 ad 1066.

f Turgotus lib. 3 cap. 12, vbi eadem narrat, ita concludit: liberatus, in peregrinationem profectus est, nec vnquam postea visus in patria.

g Ita etiam Turgotus lib. 3 cap. 15, & Dunelmensis ad annum 1069. Bromptonus in Guilielmo I, perperam ad annum 1068, refert, & nongentos fuisse scribit.

h Dunelmensis ad an. 1069. Fugam ineunt III Idus Decemb. feria 6.

i Erat tunc 14 Decembris. Desunt Verba parenthesi inclusa apud Dunelmensem.

k Ita Dunelmensis, Turgotus lib. 3 cap. 15 VIII Idus Aprilis.

CAPVT VI
Alij in S. Cuthbertum impij subita morte aut aliis miseriis affliguntur. Contracta sanatur.

[32] In fuga memorata, quidam vltra amnem Tynam præpotens, [Dynasta scelestus,] Gillo-Michael, id est, Puer-Michaelis per contrarium appellatus (cum rectius Puer-diaboli nuncuparetur) multas fugientibus iniurias irrogauit, iter illorum impediens, ipsos affligens, prædas ex eis agens, [iniuria illata S. Cuthberti ministris,] & quodcumque poterat mali faciens: sed non impune. Locato enim in insula sancto Corpore, quidam ex Clero prouectæ ætatis ab Episcopo domum remittebatur, exploraturus quomodo circa Dunhelmum & Ecclesiam illam sese res haberet. Iam aliquantulum viæ peregerat, cum incumbente nocte, paullulum in medio campo requiescens obdormiuit, & manifestam de præfati viri interitu visionem vidit: quam sicut ex illius verbis frequenter audierunt plurimi, hic ex ordine scribendam iudicaui.

[33] Ductus, inquit, Dunhelmum, vt mihi videbatur, in ecclesia adstabam: [a SS. Cuthberto & Osvvaldo in visione apparentibus,] vbi duos summæ auctoritatis viros, ante altare versis ad Orientem vultibus assistere vidi. Alter ætatis mediæ vir, Episcopalibus vestimentis solenniter indutus, habitu venerando & vultu horribili, magnæ reuerentiæ Pontificem se monstrabat. Alter a dextris eius assistens, rubicundi coloris pallio circumamictus, facie paullulum producta, barba admodum tenui, statura procera, pulcherrimi iuuenis formam gerebat. Post aliquod interuallum temporis, reflectentes ab altari oculos per ecclesiam vertunt. Cuius desertionem quasi grauiter ferens Episcopus, ait: Væ tibi Cospatrice, væ tibi a Cospatrice: qui meam suis rebus ecclesiam euacuasti, [querela de alio Comite deposita,] & in desertum conuertisti. Hic enim Cospatricus hoc maxime consilium dederat, vt fugientes ecclesiam relinquerent: ipseque maximam ornamentorum eius partem secum adduxerat. Interea dum cuperem ad illos accedere, nec auderem: iuuenis ille digito innuens, moderata voce me nomine meo aduocauit: & an nossem, quæ esset illa pontificalis persona, interrogauit. Cui cum nescire me responderem: Iste, ait, est tuus Dominus, sanctus videlicet Antistes Cuthbertus. Confestim ad eius pedes procidi, obsecrans, vt suæ ecclesiæ & suorum miserijs subueniret. Aliquanto post, inclinatis reuerenter ad altare capitibus, lento inde maturoque gressu simul procedebant: atque vbi ad ostium peruenerunt; iuuenis ille prior egressus, paullulum processit, sed Episcopus in ipso ostio substitit. Qui respiciens, meque, qui a longe sequebar, aduocans, Dic, inquit, Ernaue, nosti quis sit iste iuuenis? Cui ego, Domine, inquam, non noui. Et ille. Hic est, ait, b S. Oswaldus. Inde simul ad australem plagam vrbis paullo longius progredientes subsistunt. Quo & ego vocatus ab Episcopo, veni: iussusque deorsum aspicere, vallem infinitæ profunditatis, animabus hominum plenam vidi. Vbi & memoratus Gillo-Michael pœnis atrocioribus cruciabatur: in locis enim teterrimis prostratus iacebat, [ostensus affligi pœnis infernalibus,] & fœnaria falce præacuta vltra citraque transfossus, intolerabiles patiebatur cruciatus. Clamabat miser, diros vlulatus ac flebiles voces sine intermissione miserabiliter emittens: nullaque erat misero intercapedo temporis, qua vel ad horam respirare posset: similesque cruciatus & ceteri omnes patiebantur. Inquisitus a S. Cuthberto, num aliquem ibi agnoscerem, respondi me Gillonem agnoscere. Ille autem, Vere, ait, hic ipse est; mortuus namque, his miserijs & doloribus est deputatus. At ego: Domine, inquam, mortuus non est: sero namque in domo sua sanus & incolumis est epulatus, grandeque conuiuium nunc illis & illis locis eum expectat. At ille, Ego, inquit, dico quia mortuus est: ipse enim & alij, quos cum eo vidisti, quoniam pacem meam fregerunt, & mihi in meis iniurias fecerunt, hæc tormenta sustinent.

[34] His dictis euigilaui: statimque socios hortatus sum, vt mecum festinarent: mirantibus illis tam subitam festinationem, præfati hominis mortem ex ordine visionis indicaui. Quod illi credere nolentes, me etiam quia credidi deriserunt. Peracto autem totius noctis itinere, mane facto parumper de via ad proximam ecclesiam diuertimus, Missam audituri. [eadem hora noctis, qua subito extinctus fuerat:] Interrogatus quid noui adferrem, prædicti hominis mortem nuntiaui. Illi quia pridie sanum nouerant, dicebant falsum esse: donec ex illius familia quidam aduenientes Dominum suum nocte ipsa mortuum nuntiarunt. Ego autem diligenter coram omnibus horam mortis inquirens, illa ipsa mortuum fuisse agnoui, qua horrendis cruciatibus traditum, S. Cuthberto ostendente, conspexi. Cuius tormenta intolerabilia Comiti Cospatrico, sed & ea, quæ audieram de illo, dum referrem, intremuit: moxque nudis pedibus ad insulam, [alius Comes pœnitentiam agit.] vbi sanctum corpus fuerat, incedens, veniam precibus & muneribus petiuit. Verumtamen postea numquam ei fuit, qui prius, status honoris: sed c expulsus de Comitatu, multas, quamdiu vixit, [& priuatur Comitatu.] aduersarum rerum importunitates & afflictiones pertulit.

[25] Reportato in Dunhelmum (sicut iam diximus) beatissimi Patris corpore, Egolwinus, d quinto decimo sui Episcopatus, [Egelvvinus Episcopus e thesauro S. Cuthberti furatus,] partem thesaurorum ecclesiæ asportans, Angliam relicturus, nauem conscendit. Sed vento repulsus in Scotiam, & post ab hominibus Regis captus apud Elig, ad Abendunam perducitur, ibique ex Regis præcepto diligenti custodia tenetur. Admonitus frequenter reddere, quæ de ecclesia tulerat, nihil se inde accepisse cum iuramento affirmabat. Sed dum quadam die manducaturus, manus lauaret: ex illius brachio armilla vsque ad manum cunctis intuentibus delapsa, manifesto periurio notauit Episcopum. Quamobrem iubente Rege in carcerem detruditur: [misere in carcere perit:] vbi dum ex nimia anxietate cordis comedere nollet, fame ac dolore moritur.

[26] Tempore e Waltheri Episcopi, primi ex ordine Clericali Dunhelmensis Ecclesiæ Episcopi, [VVilhelmus Rex] excepto quodam simoniaco, post aliquot menses mortuo, Rex prædictus Willelmus, de Scotia quo cum exercitu ierat rediens, Dunhelmum intrauit: & diligenter interrogans, an corpus B. Cuthberti ibidem requiesceret; cunctis vociferantibus & iurantibus illud ibi haberi; credere noluit. Decreuit ergo rem visu explorare, [volens malo affectu corpus ostendi,] habens secum Episcopos & Abbates, qui eo iubente id deberent perficere: iam enim disposuerat, vt, si sanctum ibi Corpus inuentum non esset, nobiliores & natu maiores vniuersos obtruncari præciperet. Omnibus itaque pauentibus, & Dei misericordiam per S. Cuthberti merita implorantibus, in ipsa omnium Sanctorum festiuitate prædicto Episcopo Missam celebrante, [subito calore æstuans, fugit:] Rex, quod animo conceperat, iamiam perficere volens, repente nimio calore cœpit æstuare, & æstuando fatigari, vt vix tantum calorem tolerare posset. Festinus ergo exit de ecclesia, relictoque ingenti copia parato conuiuio, equum ascendit: & quousque ad Thesam veniret, cursum agere non cessauit. Quo indicio magnum Dei Confessorem Cuthbertum ibi requiescere fatebatur.

[27] Post tempus aliquod, quemdam vocabulo Ranulfum illo miserat, [Ranulfo Dunelmensibus nouum tributum imsituro apparens S. Cuthbertus morbum infligit.] qui ipsius Sancti populum Regi tributum soluere compelleret: quod illi grauiter ferentes, consuetum in aduersis S. Cuthberti auxilium implorabant. Nocte igitur finita postquam tributum erat impositurus, B. Cuthbertus ei per somnium assistens, baculo pastorali, quem manu gestabat, illum impulit, & Pontificali auctoritate ac minaci vultu increpauit eum, dicens, quod non impune hoc præsumpsisset, & nisi recederet, peiora esset passurus. Itaque de somno euigilans, detinebatur infirmitate, vt nullo modo posset de lecto surgere. Mox coram omnibus, quæ viderat & audierat, narrauit, & vt per se apud sanctum Confessorem intercederent rogauit: mittensque ad sepulcrum eius pallium, se illi fidelem ac deuotum seruum fore promisit: si culpam, & culpæ pœnam dimittere dignaretur. Verum inualescente infirmitate per diuersa Episcopatus loca in feretro se circumferri fecit: [liberat post discessum e diœcesi.] reatumque suum & vindictam omnibus ostendit. Et quamdiu in locis ad Episcopatum pertinentibus morabatur, iugi ægritudine laborabat: cum vero ea relinquens ad propria remeare cœpisset, confestim ab infirmitate conualuit.

[28] Post detestabilem omnibusque notissimam f Waltheri Dunhelmensis Episcopi occisionem: cum Rex gloriosus idem Willelmus, ad vindicandam tanti sceleris immanitatem, exercitum direxisset: omnes mox illi præsumptores & homicidæ, [post necem VValtheri Episcopi] syluis se ac montibus abdiderunt. Vulgus omne in sua confidens innocentia (sicut scriptum est, Iustus vt leo confidit) solitum sibi, cunctisque probatum angustijs, beatissimi Confessoris petijt patrocinium: & consueto more res suas in ipsius comportauit monasterium. Interea quidam ex his qui erant in castello, genere quidem Francigena, cum tot inibi arcas nullo custodiente conspiceret, (custodes enim in interioribus monasterij, [Francigena] quæ sui erant ministerij, non ista curabant: nec etiam, quamuis alibi rapientes, aliqui regionis illius indigenæ templa Dei temerare præsumunt) spiritu deceptorio actus, [nocturnam deuotionem apud S. Cuthbertum simulans,] aptum surandi locum se reperisse arbitratus est. Igitur notata nocte quadam, qua hoc opportune ageret, a custodibus monasterij, vt secundum morem patriæ inibi vigilandi licentia sibi concederetur, eo quod ita Deo vouisset, rogauit. Illi nihil suspicantes mali, quod omnibus deuotis conceditur, illius quoque, quam simulabat, deuotioni annuunt. Ille accepta licentia, cum custodes dormire perspiceret, [furtum peragit:] male deuotus furtum opere adimpleuit. Paucis inde reuolutis diebus, cum nec furti suspicio vlla haberetur (quia, vt diximus, furtum in ecclesia facere nullus ibi præsumit) grauissima ac repentina ægritudine ille corripitur, & tamquam igne feruentissimo decoquitur. Cuius ardoris magnitudine in insaniam versus, lecto exilit, & vt in sola erat camisia, cursu rapidissimo in campum adit, [dein ex ardentissima ægritudine insanus,] suum qui illic pascebat equum ascendit, & in monasterium ante ipsum Crucifixum cum impetu magno venit, vlulans horribiliterque proclamans: Miserere, & parce mihi S. Cuthberte: sed, quoniam non vis, scio, quia hæc & hæc (nominauit enim ea quæ tulerat) in monasterio furari præsumpsi. [accurrit ad S. Cuthbertum, furtum propalat,] Talia in monasterio huc & illuc discurrens atque insaniens, dum sine intermissione vociferaretur; inuitus inde ad hospitium abducitur, lorisque fortibus constringitur: quoniam, quidquid ore vel manibus apprehendere poterat, velut canis dilacerabat. Cumque tres siue quatuor noctes in tali tormento agens, in horas magis magisque insaniret; tandem (qualiter nescio) a vinculis elapsus, in monasterium furijs agitatus prorupit. Corruit quoque mox coram dilecti Deo Confessoris tumba: & dum chorus, Te Deum laudamus (nam nocturnæ interim laudes agebantur) personaret, ille vlulando & horribiliter clamando, quæ supra posuimus frequenter iterauit, his quoque alia quædam super adijciens. Nam cum clamaret, Miserere mei S. Cuthberte, adiecit: sed quia non vis scio, postquam me tuo baculo tam grauiter impulisti. Fatebatur enim sanctissimum Confessorem nocturna visione ad se venisse, [fatetur se a S. Cuthberto ter percussū.] magnaque indignatione tres sibi inflixisse ictus graues: quorum dolore cor suum iam penetrante ad mortem torqueretur. Hæc atque huiusmodi plura dum vesanis motibus atque clamoribus frequentaret: [misere perit.] in eodem loco, mox toto corpore contrahitur, miseraque illius anima æternaliter arsura inde abstrahitur.

[29] g Vbi autem prius iacuerat, miracula coruscare & infirmi sanitatem cœperunt recuperare. Transacto namque tempore non paruo, fæmina quædam de natione Scottorum, toto corpore ab infantia debilis, Dunelmum fuerat perducta: cuius miseriæ nemo tam inhumanus, qui non posset condolere. [contracta fæmina sanatur] Pedes namque & crura post tergum retorta post se trahebat, atque ita manibus reptando de loco ad locum se miseranda ferebat. Contigit autem vt ad præfatum locum, vbi sanctum corpus paucis diebus requieuerat, miserabilis illa se trahendo perueniret. Vbi se in suum Officium retorquentibus neruis subito illa exilire cœpit, & rursus ad terram cadere, & clamore vniuersos perturbare. Quæ post paullulum erecta pedibus suis sanissima constitit, & Saluatori suo Christo per intercessionem S. Cuthberti gratiarum actiones retulit. Hoc audito, ciuitas tota festinat ad Ecclesiam, signa pulsantur, Clerus Te Deum laudamus personat, populus suis vocibus in Dei laudem concrepat, Cuthbertum vere magnum & Deo dilectum prædicat. Illa vero, quæ sanata fuerat, per multas regiones ac nationes discurrit, & iter omne pedes incedendo peregit. Nam & Romam gratia orationis adijt, & inde reuertens, in Hiberniam profecta est, omnibus per factum in se miraculum Dei gloriam & eius dilecti Confessoris vbique prædicans sanctitatis excellentiam. Hoc sane ita factum quemadmodum descripsimus, a quibusdam Presbyteris, qui viderunt, religiosis & ætate prouectis & omnino simplicibus, frequenter audiuimus h.

[Annotata]

a Cospatricus seu Gospatricus, filius Maldredi, generi Algiuæ, filiæ Agelredi Regis, [Cospatricus.] Comitatum Norihymbrensium multa pecunia apud Guilielmum Regem emit.

b S. Osvvaldus Rex Nordan-hymbrorum colitur 5 Augusti.

c Anno 1072.

d Anno 1070. Consule Dunelmensem.

e Waltherus seu Walcherus de gente Hlothariorum, natu nobilis, diuina & humana scientia institutus, ab ipso Rege eligitur: & consecratur anno 1074. Turgotus lib. 3 cap. 18.

f Contigit VValtheri cædes anno 1080, 14 Maij, feria 5, in vltionem necis Legulfi, nobilis generosiq; ministri.

g Adiungitur ex Turgoto lib. 3 cap. 3.

h Donationes factæ a Canuto Rege, Tostio Comite & Guilielmo Conquestore, videri possunt apud Turgotum lib. 3 cap. 8, 14 & 20.

TRANSLATIO CORPORIS in nouam tumbam anno MCIV.

Cuthbertus Episcopus Lindisfarnensis in Anglia (S.)

EX MS.

[1] Illustrisfacta est hæc corporis S. Cuthberti ad nouam ecclesiam translatio, [Historia Translationis editur ex MSS.] quando illud anno ab eius obitu CCCCXVIII plane integrum atque incorruptum est repertum. Historiam huius Translationis damus ex codice MS. Rubeæ-vallis prope Bruxellas, collatam cum MS. codice D. Nicolai Belfortij. Habemus alia duo apographa eiusdem Translationis, sed magis contracta. Auctor est grauis & accuratus scriptor, alius plane ab auctore Historiæ prioris Translationis, licet in MS. Belfortiano eidem annectatur. Vixisse illum priore seculo XI supra ostendimus, istum seculo sequente ad medium labente, sub cuius initium ipsa Translatio est solenniter peracta. De corporis incorrupti inuentione Simeon Dunelmensis de gestis Regum Anglorum ad annum MCIV ista tradit: [Eius mentio apud Simeonem Dunelmensem,] Corpus S. Cuthberti Episcopi ob quorumdam incredulitatem Abbatum, Pontificante Ranulfo Episcopo, ostensum est, & a Radulfo Sagiensi Abbate, postmodum Hrofensi Episcopo, & deinde Cantuariensi Archiepiscopo, & a Fratribus Dunelmensis Ecclesiæ certo indicio incorruptum inuentum est, & ita flexibilibus artubus, vt magis dormienti, quam mortuo similis videretur, præsente Alexandro Comite, postea Scottorum Rege, & multis alijs, post annum depositionis suæ CCCC & XVIII, & V menses & XII dies, qui est annus quintus Henrici Regis, & Episcopatus Ranulfi sextus, ab initio mundi fuerant transacti V millia CCCVIII. Eadem fere habet Houedenus parte priore Annalium, [Houedenum,] vbi male dicitur annus sextus Henrici Regis, nam fratri Guilielmo anno MC die IV Nonas Augusti, feria V Indictione VIII occiso succeßit, & vnicum solum mensem anni quinti regni absoluerat. Florentius VVigorniensis aliqua sub finem addit de Alexandro dein Rege Scotiæ. [VVigorniensem,] Hic, inquit, quia tam sanctæ rei sibi licuit interesse, datis quam plurimis marcis auri & argenti, parari fecit scrinium, in quo sanctum corpus nouis indutum vestimentis honorifice est reconditum. [& potissime Malmesburiensem.] Malmesburiensis, qui proxime illa tempora attigit, nonnulla in Historia mox danda non recensita adfert, quæ operæ pretium duximus, hic proferre. Ita ergo habet sub finem libri 3 de Gestis Pontificum Anglorum.

[2] Extulit Ranulphi Episcopi famam sancti corporis beatissimi Cuthberti elatio, quod e mausoleo leuatum cunctis volentibus fecit conspicuum. [Inuenta cum corpore incorrupto:] Tractauit illud ausu felici Radulphus, tunc Sagiensis Abbas, postea Archiepiscopus Cantuariensis, & propalam illibatum protulit; quod quibusdam venisset in dubium, vtrum olim vulgatum adhuc de integritate compaginis miraculum duraret. Vestes quoque omnes recenti splendore nitentes: calix super pectus eius, cuius superior pars aurea, inferior onychina esset. Facies tam stricte obuoluta sudario, vt nullo Abbatis nisu dissociari posset. Caput Oswaldi Regis & Martyris inter brachia eius inuentum. Ossa SS. Bedæ & Celuulsi, qui apud Lindisfarnum monachus & Sanctus, in singulis saccis lineis reperta. Erat spectaculum ingens in cœmeterio, sereno aëre, nulla pendente nubium crassitudine, monachis omnibus solennibus indutis vestibus, longa pompa euntium & redeuntium, magnaque constipatio se ingerentium, dum semel visum iuuat iterum iterumque videre. Visum ergo, vt putatur Sancto indignum, quod ita esset expositus ad spectaculum, pluuiaque ingens inopinate exorta omnes intra ecclesiam coëgit. Nec caruit miraculo, quod monachorum vestes tanta inundante procella non solum illæsæ fuerunt, sed nec etiam madefactæ. Macte virtute, Præsul sanctissime, præclarum omnino miraculum & tuæ sanctitati congruum: [S. Cuthbertus inuocatur a Malmes buriensi,] qui etiam non multis diebus ante aliud exhibueras. Ad Translationem corporis parata erant omnia in noua ecclesia, chorus monachorum, altare, sepulcrum: expectabatur tantum, vt materia lignorum, quæ recentem presbyterij testudinem sustinebat, leuiter deponeretur. Sed non passus es, Beatissime, sanctum tuorum desiderium prolongari, & omnia nocte intempesta subruisti. Quis enim alius tanti facti auctor? [inter noua miracula.] Accurrit Prior sono excitus, altari & pauimento timens, de lignis cura minor. Sed non solum illa, de quibus metuebatur, sed & ligna ita seruaueras integra, vt fuerant apposita. Merito a monachis tuis timeris, vt nullus rebellionis contra Priorem vel in se grauis criminis conscius, pernoctare audeat delicti sine confessione reus. Quapropter te supplex oro, vt mei in bono meminisse digneris, qui, vbi se occasio dedit, laudem tui, quamuis exilem, prætermittere nolui, Domine sancte & merito dilecte Pater. Hæc Malmesburiensis ex pijßimo suo erga S. Cuthbertum affectu. Similem aut certe maiorem expresserat lib. 2 repertum in S. Alswoldo Episcopo Schireburnensi, cuius Acta, quia infra damus XXV Martij, eo lectorem remittimus.

[3] Cambdenus in Episcopatu Dunelmensi tradit, Anglorum Reges & Proceres credidisse S. Cuthbertum contra Scotos tutelarem Diuum fuisse: [Patronus Anglis contra Scotos:] quod illustri facinore confirmat Henricus de Knyghton Canonicus Leycestrensis lib. 3 de Euentibus Angliæ cap. 10, ita asserens ad annum gratiæ MCCXCVII. Cum esset Scotorum propositum, vt in Episcopatum Dunelmensem aciem dirigerent, impediuit eos Deus & gloriosus eiusdem loci Patronus S. Cuthbertus. Superuenit enim tempestas maxima grandinis, niuis & forte gelu infra easdem Octauas B. Martini: ita quod multi Scotorum fame & frigore perierunt. Exploratores enim eorum venientes dicebant, eumdem Episcopatum armis præparatum, & bene munitum immenso populo; & tamen non erant centum armati, & vix tria millia peditum electorum. Qui licet multo plures ante ad resistendum in confinio manserant, eodem tamen tempore perterriti, ad propria fugerunt. Sed deficiente populo, non defuit iste gloriosus Cuthbertus, quin, vt pie creditur, Scotorum propositum suis sanctis precibus quassatum est.

[Corpus eius sub Henrico VIII incorruptum,] Quomodo autem a Translatione Corporis incorrupti, facta anno MCIV, vsque ad tempora Regis Henrici VIII in eadem ecclesia permanserit, & quid tunc de illo ab impijs hominibus factum sit, declarat Nicolaus Harpsfeldius seculo VII Historiæ Ecclesiasticæ Anglicanæ cap. 34 prope finem, his verbis: A quo tempore quadringenti supra viginti tres effluxere, quando nostris temporibus nouum rursus documentum de eadem integritate datum est. Cum enim Regis Henrici octaui iussu Diuorum thecæ vbique in Anglia diriperentur atque confringerentur, & beatæ illorum reliquiæ in loca ignobilia abijcerentur, confracta est & lignea arca Beati huius corporis, quæ tegebatur albo marmore. Cumque is, cui dissipandi atque confringendi sepulcri negotium datum erat, arcam graui ictu confregisset, delatus est ictus in ipsum Beati corpus tibiamque vulnerauit, vulnerisque mox manifestum in carne signum apparuit. Quo viso, totiusque simul corporis integritate, nisi quod summa nasi pars, nescio qua de caussa, defuerat; res delata est ad Cuthbertum Tunstallum, Dunelmensem eo tempore Episcopum: quem, quid de corpore agendum statueret, consulebant: quod eius iussu effossa humo, eo loci, vbi pretiosum eius scrinium prius locabatur, [sub humo repositum,] repositum est. Nec corpus modo, sed & vestimenta, quibus induebatur, integra prorsus erant, & ab omni labe atque corruptela libera & immunia. Habuit vero in digito annulum aureum sapphiro ornatum, quem ego aliquando vidi & contrectaui, & tamquam diuinum quoddam monumentum omnique thesauro pretiosius mirifice amplexus atque exosculatus sum. Huic autem sacri corporis in lucem producti spectaculo adfuere inter ceteros Doctor Whitead cœnobij Præses cum Doctore Sparke & Doctore Tod & Gulielmo Witam sacri feretri custode. Atque ita satis iam constat Diui Cuthberti corpus inuiolatum atque incontaminatum octingentos & quadraginta annos perdurasse. Hæc ibi, sed annos elapsos ab obitu S. Cuthberti octingentos & quinquaginta plane arbitramur, quia Henricus VIII captus illecebris Annæ pellicis, [anno 1537.] anno MDXXXIII repudiauit Catharinam legitimam coniugem, ac Romani Pontificis sententia notatus, se cum omni regno anno MDXXXV ab eius communione diuulsit, & ab nefarijs suis consilijs abhorrentes Thomam Morum, Ioannem Fischerum aliosque, supremo affecit supplicio; & sequentibus annis sæuijt in templa, monasteria, sacras reliquias. Eodem modo sub initium quadringenti supra triginta tres dicendi effluxisse ab anno MCIV ad annum MDXXXVII. Vti ab anno DCCLXXXVII ad eumdem annum octingenti & quinquaginta. Qui supra tunc Episcopus Dunelmensis asseritur Cuthbertus Donstallus, fauit initio Henrico Regi circa diuortium, ac postea facti pœnitens, Catharinæ Reginæ partes acerrime tutatus, tandem regnante Elizabetha, anno Christi MDLIX pro fidei Catholicæ defensione Confessor in carcere obijt.

HISTORICA NARRATIO. Ex varijs codicibus MSS.

Cuthbertus Episcopus Lindisfarnensis in Anglia (S.)

BHL Number: 2029

EX MSS.

CAPVT I.
Corpus S. Cuthberti XXIV & XXV Augusti nocte expositum & repositum.

[1] a Inter miraculorum opera non eadem apud omnes, tam de præsentia sacri corporis S. Cuthberti, [Multis de S. Cuthberti corporis aut præsentia aut incorruptione dubitantibus] quam de incorruptione habebatur opinio: alij namque b occulte ante hanc ætatem illud alio translatum varijs sibi coniecturis somniabant, ac sepulcrum, licet nunc talis depositi careat commendato, non tamen euacuari virtutum gloria, sed ad indicium pristini inhabitatoris, nunc quoque celebriter effulgere miraculis. Alij autem sacras quidem reliquias ibidem contineri, sed humani corporis compagem per tot seculorum volumina indissolutam permanere, iura dicebant excedere naturæ: & licet virtus diuina omnibus, quod vult & quomodo vult, imperet naturis; hanc tamen in huius corporis incorruptione, nullius, qui vel manu vel visu explorasset, testimonio sibi patere: atque ideo difficile sibi de hoc, quamlibet Sancto, corpore credere inexpertum, quod raro paucissimis aliorum Sanctorum corporibus nouerant concessum. Taliter his ablationem sancti corporis coniectantibus, istis incorruptionem non admittentibus, affirmantium illud & adesse & incorruptum perdurare Fratrum fidei detrahebatur, ideoque pudor aliquantisper anxius ingerebatur. Quapropter ipsi Fratres mentibus ac precibus ad Deum conuersi orabant, vt, [monachi soliciti diuinā implorant opem:] qui est mirabilis in Sanctis suis, sic sese ostensione tantæ virtutis mirabilem ostenderet, & dubium indubijs indicijs, nomini suo dans gloriam, excluderet. Interea ecclesia, quam quondam Guilielmus Episcopus fundauerat, non parua ex parte erat perfecta: & venerabile Patris Cuthberti corpus in hanc erat transferendum, & dignæ venerationis gratia, in loco, quem studiosa manus artificum adaptauerat, decenter recondendum.

[2] c Imminente itaque quarto Cal. Septembris, die scilicet qui ad solennem fuerat translationem præfinitus, inierunt consilium Fratres: [consilio inito,] vt (quoniam nemo supererat, qui per experimentum edoceret) ipsi quantum Deo permittente liceret, qualiter circa corpus sanctum singula essent composita & ordinata, [& omnibus debite dispositis,] explorarent, atq; ad id die venturo transportandum, d quæque digna & conuenientia viderentur maturius præpararent: ne videlicet, cum hora festiuæ processionis institerit, aliqua ex improuidentia difficultas impedimentum faciat, atque ex mora ita expectationi vniuersorum, qui aduenerint, ingrata agendis solennibus obsequijs fiat iniuria. Iussi ergo Fratres numero nouem, adiuncto sibi Priore ipsius Ecclesiæ, Turgoto nomine, [Turgotus Prior & nouem monachi 24 Aug.] qui ieiunijs & obsecrationibus ad hoc sese iam ante præparauerant, nono Cal. Septembris noctis initio ante venerabile sepulcrum prosternuntur, effusisque lacrymis & precibus non sine timore ac tremore manus apponunt, vt illud aperiant. Quo tandem instrumentis ferreis patefacto, stupentes inueniunt arcam, quam ex omni parte diligenter parata clauisque affixa ferreis coria totam obduxerant: [aperiunt sepulcrum & arcam corio inuolutam:] quæ videlicet arca pondere & magnitudine sui, alijsque quoque quibusdam indicijs facile dabat intelligi, intra sua claustra loculi alterius depositum contineri. Sed hanc aperire cum diu timore impediente dubitarent, supranominato Priore bis terue iubente, confisi obedientiæ virtute, inceptum opus repetunt, ac dissolutis ferreis ligaminibus arcam quandoque aperiunt. e

[3] Vident introrsus positum loculum de ligno, quem grossior de lino triplicis texturæ pannus vndique circumdederat, ad mensuram staturæ virilis longum, [reperiunt loculum panno obductum,] eiusdemque generis tabula coopertum. Hærebant diu: non enim satis elucebat vtrum ipsum Sancti corporis hospitium esset, an & aliud adhuc sacras continens reliquias intra se domicilium contineret. Tandem in se reuersi memores dictorum Bedæ, qui corpus beati Cuthberti a Fratribus quondam Lindisfarnensis Ecclesiæ, post vndecim sepulturæ annos incorruptum inuentum, [& ob verba Bedæ, corpus S Cuthberti contineri iudicant,] & supra pauimentum dignæ venerationis gratia reconditum describit. Horum, inquam, dictorum reminiscentes, hanc eamdem esse arcam animaduertunt, quæ per tot annos tantum cælestis depositi thesaurum conseruasset. Pariter ergo corruentes in terram, orabant suppliciter, vt sua B. Cuthbertus intercessione ab ipsis omnipotentis Dei iram auerteret, si hanc aliquatenus ex præsumptione meruissent. Inerat eis gaudium cum pauore mixtum, quia etsi ex audacia timebant offensam, ex certitudine tamen tanti muneris ingentem conceperant lætitiam. Agente itaque gaudio resoluuntur in lacrymas: & gratiarum actione Domino reddita, desiderio suo satisfactum reputabant. Vnde ad ipsa sacri corporis secreta altius perscrutanda, manus admouere videbatur temeritas, quam, vt putabant, secutura diuinitus vltio nullo modo relinqueret impunitam. [& desistunt:] Remissa ergo intentione vlterius quidquam perquirendi, tractabant vicissim, quo & quam congruo apparatu futuræ translationis die, corpus sanctum deberet asportari.

[4] Porro inter alios ibidem aderat quidam magnæ in Christo constantiæ Frater, qui eam, quam nomine prætendebat, [adhortatione pijssimi Leofvvini] per effectū gratiæ caritatem ipso effectu consecutus fuerat: vocabatur enim Leofwinus, quod Anglorum lingua dicitur f charus amicus: ipse vtique charus Deo amicus & Deus illi: patrem namque illius se fuisse Deus ostendit, continua illum infirmitate castigando; ille filium Dei se fuisse demonstrauit, flagella eius patienter tolerando & gratias semper agendo: cuius vitæ conuersationem quicumque nouerat, sanctum in illius pectore spiritum requiescere non dubitabat. Is cum videret Fratres trepidantes ad inuentum aperiendum loculum, & quid gratiæ cælestis, quidue exultationis nouæ sibi offerret introspicere, accedens in medium, & feruentiori, quam solitus fuerat, spiritu proloquens: Quid agitis, inquit, Fratres: quid timetis? Bonū semper finem illa actio merebitur, quæ Deo auctore inspirata, inchoatur. Dat nobis spem inueniendi, qui dedit voluntatem inquirendi: Ea vero quæ hucusque sine difficultate peregimus, indicio sunt, quid boni de hoc, quod restat agendum, sperare debeamus. Numquam tam prospere nobis cessissent initia, si hæc vsque in finem perducere nollet dispositio diuina: nec vnquam a Deo arguetur temeritatis, quod procedit ex animo deuotionis. Neque enim ex contemptu vel ex diffidentia sanctitatis eius aggredimur explorare illius reliquias, sed vt virtutū Dominus ipse Rex gloriæ eo deuotius ab omnibus glorificetur, quo [maius] his tēporibus ex eius virtute miraculum monstratur. Proinde sacri hospitij videamus interiora, quatenus de hoc, quod viderimus oculis nostris, quod perspexerimus, quod manus nostræ contrectauerint, nobis constanter attestantibus, [deferunt ad mediū chori.] nullum detrahentibus relinquatur argumentum; quo id quod asserimus, deinceps possit esse ambiguum. Hac viri Deo deuoti admonitione Fratres resumpta fiducia venerandum corpus de post altare, vbi eatenus iacuerat, in medium chori detulerunt, vbi largioris loci spatio, quod res posceret, licentius agere valerent.

[5] Tunc ablato, quod locellum obtexerat, velamine, non statim ausi sunt aperire, [oblato velamine] sed cum candelis circumeuntes, diligenter explorarunt, si per aliquas forte rimulas vel aliud quidlibet indicium quid intrinsecus lateret deprehendere possent. Sed cum hæc agentibus nil certum pateret, [& operculo,] tandem amoto, licet non sine pauore, operculo, vident librum Euangeliorum ad caput supra tabulam positum, [reperiunt librum Euangeliorum & tabulam interiora legentem:] ipsamque tabulam tribus per transuersum positis sustentari ligneolis, quæ ad mensuram loculi in longum & latum sese ostendens, ea quæ subter erant vniuersa cooperuerat: habuerat autem immissos sibi duos, vnum a capitis & alterum a parte pedum ex ferro circulos, per quos hanc leuare volentibus nullum difficultas faceret impedimentum. Certum erat sub manibus esse quod quærebant, sed vtrum id inter manus tractarent, incertum habebant. Inerat namque illis ex amore desiderium videndi atque tractandi quod dilexerant, sed ex conscientia peccatorum timor illos, ne auderent, repellebat: atque ita inter hæc duo dubij pendebant, vt pene nescirent quid magis vellent.

[6] [motis tabula & linteamine suauissimi odoris,] Tandem vero taliter titubantes iussione Prioris, & hortatione Fratris prædicti roborati, tabulam quandoque leuant, ablatoque, quod proxime post tabulam cooperuerat sacras reliquias, linteamine, suauissimi odoris fragrantiam naribus trahunt. Et ecce beati Patris venerabile corpus, scilicet fructum sui desiderij reperiunt: quod in dextero latere iacens, tota sui integritate, artuumque flexibilitate dormientem magis repræsentabat quam mortuum. Quo viso, [vident corpus incorruptum quasi dormientis,] pauore percelluntur non modico: & paullo longius recedentes; non ausi sunt, quod parebat intueri miraculum. Cœperunt flexis crebro genibus pectora pugnis tundere, & oculis cum manibus in altum leuatis sæpius inclamare, Miserere nostri Domine, miserere. Interdum hoc quod singuli viderant ac si non vidissent sibi inuicem nuntiauere. Prostrati tandem toto corpore, [prostrati legunt Psalmos Pœnitentiales:] lacrymis vbertim fluentibus, septem Pœnitentialibus Psalmis supplicant Dominum, ne in furore suo illos argueret, neque in ira sua eos corriperet. Quibus finitis, genibus ac manibus reptando potius quam incedendo, accedentes, tot Sanctorum reliquias ibidem conspicuunt, vt eos illius loculi angustia minime capere posset, nisi sanctum Patris corpus in latus, vt dictum est incumbens, largius eis vna secum quiescendi spatium hinc & inde permitteret. Quas profecto reliquias, vt in antiquis libris legitur, constat esse caput gloriosi Regis & Martyris Oswaldi, ossa quoque verabilium Confessorum Christi ac Sacerdotum, [adiunctas reliquias SS. Osvvaldi, Aidani & 3 successorum,] Aidani videlicet, & successorum illius venerandi Patris Cuthberti, Eadberti, Eadfridi, & Ethelwoldi. Præterea & ossa venerabilis Bedæ, qui Vitam S. Cuthberti dilucide conscripserat, vna cum illius corpore hospitium quietis habuerant, [& S. Bedæ,] quæ pariter continebat sacculus de lino. A quo autem de Giruum, vbi post illius obitum sepulta fuerant, illuc translata sunt, alibi plenius describitur. Qui enim ossa B. Boysili, ipse & doctoris Bedæ sibi reuelata in Dunelmensem ecclesiam comportauit, sed in diuersis eiusdem Ecclesiæ locis ea collocauit. Aliorum quoque Sanctorum plurimæ ibidem sunt repertæ Reliquiæ: [& aliorum Sanctorum:] voluerunt ergo corpus sanctum prius resupinare, quod erat ex latere versum: sed quia hoc propter circumpositarum multitudinem Reliquiarum commode non poterant, placuit, vt amoto inde paullulum sancto corpore, Sanctorum reliquias pariter congregarent, eisque seorsum repositis, [remouent:] suam deinceps quietis sedem singulariter corpus incorruptum seruaret. Sed cum illud contingere manibus formidarent, oratione Fratris prænominati animos resumunt, vt ad omne quod maiores iusserint prompti obedirent.

[7] Cum ergo duo quibus iussum fuerat, vnus a capite alter a pedibus, [Corpus e loculo leuatū,] venerabile corpus de loco suæ dormitionis eleuarent, cœpit illud quasi adhuc viuens per medium inflecti, carneque solidum & ossibus pondere naturali ad ima demergi. Protinus ex præcepto accurrens tertius, brachijs complexus est medium, [in pauimentum deponunt:] sicque illud substratis tapetijs ac pallijs reuerenter in pauimentum deponunt. Quæ tunc illorum omnium lacrymæ, quas magnitudo effuderat lætitiæ, quæ voces gratulationis, quæ laudes exultationis, cum iam ante oculos hunc gratiæ cælestis haberent thesaurum, in cuius comparatione omne eis viluerat aurum? Iam sibi nihil defuturum reputabant, cum in præsentiarum quasi viuentem cernerent, per quem sibi largitas diuina & præsentis vitæ subsidia & futuræ gaudia conferret. Interea Reliquijs Sanctorum ablatis, [aliis Reliquiis ablatis,] suam in thecam Patris corpus reposuerunt, ventura nocte condignius illud ac decentius locaturi, pro eo quod iam tunc, instante hora nocturnæ laudis, angustia temporis non patiebatur eos diutius immorari: quapropter decantato humili voce, Te Deum laudamus, [cantato Te Deum referunt.] corpus sanctum illo, vnde transtulerant, in Psalmis iubilantes Domino retulerunt. Cum autem mane facto in cœtu Fratrum collecto memoriam facerent mirabilium Dei, illi ex nouitate rei primo in quemdam quasi stuporem versi, postea magis lacrymis quam vocibus conceptum ex hoc suæ mentis gaudium sunt attestati: flexisque in terram genibus gratias reddiderunt Iesu Christo, qui eis cuius meriti esset, quem Patronum habebant, [narrant monachis ideo lætis:] ostendere, & quid sibi de meritis illius sperare potuissent, dignatus sit edocere. At g Episcopus non facile his accommodans fidem, omnino iudicabat incredibile, corpus, quamlibet sanctum, tamen humanum, [& Episcopo nolenti credere:] per tantum temporis, id est, per quadringentos decem & octo annos ab omni corruptionis labe incorruptum perdurare: cui vix aliquando satisfacere illi iureiurando poterant, qui etiam non iurando non verum dicere, crimen ducebant.

[8] [nocte 25 Augusti ad chorum reportant corpus, cum vestibus] Nocte vero sequenti ijdem, qui ante adfuerant Fratres in spiritu humilitatis & in animo contrito, delatum rursus in medium chori venerabile corpus super pallia ac tapetia per pauimentum strata deponunt, quod primo extrinsecus pretiosi generis pallium, & post hoc ex purpura Dalmatica, deinde linteamina obuoluerant, quæ omnia sine vlla corruptionis macula integra & candida priscam sui nouitatem reseruabant. Casula autem, quam per vndecim annos habuerat in sepulcro, iam a Fratribus tunc inde ablata, alibi pro ostendendo incorruptionis signo nunc seruatur in ecclesia. [incorruptū:] Cum ergo neruis solidum & incorruptum corpus ex integro visu & manibus tractando, leuando ac deponendo pro certo cognouissent, atque solenni apparatu curatum vidissent, ad ea, quibus ante fuerat inuolutum, exabundanti pallio, quod præ ceteris in ecclesia pretiosius poterat inueniri, subtilissimam superaddiderunt sindonem: quibus magna cum diligentia circumdatum in suæ quietis placidæ habitaculum cum magna precum & multa dulcium lacrymarum deuotione reposuerunt. [superadditis pallio & sindone reponunt,] Sed & alia, sicut fuerant, inuenta cum illo recondiderunt, pectinem scilicet eburneum & forcipes suæ adhuc nouitatis decorē retinentes, & quæ Sacerdotem decebant, altare videlicet argenteum, [cum ante inuentis instrumentis sacris & aliis,] corporalia cum patina, etiam calicem paruum quidem, sed materia & opere pretiosum: cuius inferior pars figuram leonis ex auro purissimo habens, gestat dorso lapidem onichinum, arte pulcherrima cauatum, quique ex studio artificis ita inhæret leoni, vt manu facile possit in gyrum verti, nec tamen inde auferri. Porro ex omnibus reliquijs, quæ ibi repertæ fuerant, solum caput beati Regis Oswaldi iuxta corpus gloriosi Pontificis, sicut & ante fuerat, locauerunt. Nam ceteræ reliquiæ, sicut iam dictum est, inde elatæ, aliter solenniter compositæ, in loco ecclesiæ celebri reseruantur. Clauso ergo in suam thecam beati Patris corpore, eam panno ex lino grossiori, quem totum cera infuderat, [theca panno cerato inuoluta.] vndique circumdatam vsque post altare, vbi prius requieuerat, retulerunt: Dominum virtutum benedicentes in operibus suis, qui facit mirabilia solus, cuius magna opera exquisita in omnes voluntates eius.

[Annotata]

a In MS. Belfortiano cum præcedenti historia connectebatur. Verum alterius & iunioris esse constat.

b Idem MS. Illud multo ante hanc ætatem vi quadam occulta alio translatum, vanis sibi coniecturis somniabant.

c Hinc incipiunt alia duo apographa nostra.

d MS. Belfort. necessaria quæque.

e In Vita num. 63 & 64.

f Sic omnibus Teutonibus lief carum significat vvin amicum, vetustioribus vsitatissimum. In Apographis nostris hac contracta sunt, & in altero eorum appellatur Riesfuvvinus.

g Ranulfus ex Capellano Guilielmi Regis Episcopus Dunelmensis 1099, & mortuus anno 1129.

CAPVT II
Corpus S. Cuthberti XXIX Augusti solenni accursu ostensum, & delatum ad nouam ecclesiam.

[9] Interea promulgato longe lateque venturæ Translationis die, ingens fit vndecumque Dunelmum vsque populorum concursus, [Ex accurrentibus ad Translationem] sicut diuersæ dignitatis & ætatis, ita & professionis, secularis scilicet vitæ & spiritualis personæ perplures: qui agnito incorrupti tam longo tempore corporis miraculo, plurimum in Domino lætabantur, eique voce laudis & gratiarum actione reddita, sua exaltabant tempora tantæ virtutis ostensione visitari. Inter hæc quidam ex numero Abbatum, qui aduenerant, in his, quæ facta fuerant, iniuriam sibi calumniabatur illatam; arguens improuisæ temeritatis Fratres Ecclesiæ, qui, se inconsulto nec adhibito, tale tamque insolitum opus per se ausi fuissent aggredi: Oportere namque, aiebat, se, cum vicinus esset, futurum huius facti participem aduocari: cuius assertione testimonium veritatis posset comprobari. Fratres namque, qui his secretis nullum ex alia ecclesia testem voluerant asciscere, [Abbas quidam Dunelmensium monachorum fidei derogat:] verisimile esse dixit, non tam verum de suo facto dicere, quam fingere: Vnde, ait, ratio videtur exposcere tam incredibilis rei veritatem etiam ab alijs indagandam, vt populo, qui tam frequens accurrit, id nostro testimonio affirmare possimus, quod etiam nos ipsi oculis nostris perspexerimus. Hæc in auribus illorum, qui conuenerant, sæpius replicans, quorumdam animos in suum inclinauit assensum. Iam denuntiata translationis dies instabat, & calumnia Abbatis in conuentum Fratrum delata, mentes illorum Fratrum graui concutiebantur scandalo, quod & mandacij notarentur infamia, & iteranda sancti corporis appeteretur reuelatio: quam nec extraneis permittere, nec ipsi vlterius ausi sunt iterare. Fit ergo partium magna contentio: Abbate obtendente, solam Fratrum ipsius Ecclesiæ non esse admittendam attestationem de suo facto, [& alijs ostendi corpus expetit] Fratribus ex suspecta fide sua confusis, & reclamantibus vel loci desolationem: vel suam de loco expulsionem eum moliri, qui cum illorum coniuramento testimonium quasi fictum repellens, sacrilegos eos & omnibus detestandos iudicaret. Quapropter absit, inquiunt, vt ad sacra intuenda huic concedatur aditus, [reclamantibus monachis:] quo agente in suspicionem grauis mendacij peruenimus. Qui enim heri nobiscum exultantes, gloria in excelsis Deo, cantauerant, hodie nonnulli illorum, calumniante Abbate, ex mendacio nos suspectos habent.

[10] His ita contendentibus grauiter, cum contentioni nullus possit finis proponi, mediatorem se interposuit venerabilis memoriæ a Radulphus, tunc quidem Abbas Sagiensis monasterij, [Radulphus Abbas sit mediator] sed postea Cantuariensis Archiepiscopus. Is cum multæ mansuetudinis vir esset & religionis, atque in Scripturis quoque sanctis nobiliter eruditus, cupiens inter dissidentes reformare pacem: Verum est, ait, quod Scriptura dicit, In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum, quanto igitur magis in ore plurimorum, & tam probabilium vt de illorum testimonio nulla quemquam ratio permittat dubitare? Credimus plane diuinæ virtutis opus vobis in B. Cuthberti corpore reuelatum: credimus, inquit, propter quod laudem Domini loquitur os meum, & benedicit anima mea Domino. [& monachis vult credi,] Cum autem tanta sit huius miraculi euidentia, temerarius forte videbor, si vobis ostensam corporis sancti incorruptionem etiam nobis ostendi postulauero: & tamen in hac postulatione nec temerarius videri debeo, nec superfluus: sed quia perfecta caritas foras mittit timorem, id ex multa caritate postulandum præsumo, quod ex dilectione præsumendum postulo. Adiuuat preces nostras etiam, quæ in præsentiarum accidit caussa: ista scilicet Fratris nostri Abbatis dubietas, quæ nisi & aliorum testimonio a corde illius fuerit exclusa, iustas contra vos sibi videbitur mouisse calumnias, & in futurum ad has plures sibi contrahet consentaneos: nam vt video, ex Dei prouidentia facta est hæc dubitatio, vt, vnde vos æstimatis grande fieri scandalum, inde, ordinante Deo, cumulatior huic loco gloria proueniat. Nam prosequente preces nostras gratiæ vestræ fauore, [& corpus B. Cuthberti iterum ostendi,] cum iam, sicut audiuimus, etiam nosipsi viderimus: tanto citius obmutescet obtrectantium calumnia, quanto & vestrum & nostrum testimonium eadem corroborauerit experientia: tantoque latius in B. Cuthberto gloria Dei prædicabitur, quanto nos, qui hanc oculis probauimus, per diuersas longius partes hinc remeantes dispersi, eam omnibus pandere institerimus.

[11] His venerandi Abbatis precibus iam Episcopus præbuisset assensum, nisi Fratribus videretur non statim ei consentiendum, qui graue sibi ex iudicio Dei periculum imminere formidabant, [dirempta controuersia,] si denuo cuiquam sanctum corpus ostendendum inconsulto permitterent. Sed prudentium amicorum flexi consilio, tandem, licet difficillime, in hoc consenserunt, vt Abbate amoto, qui eis non credendum censuerat, humilis ac religiosus petitor cum alijs, qui digni viderētur, ad nouam miraculi inspectionem admitteretur. Imo & a consulentibus persuasum est eis, vt etiam illum quam maxime huic rei interesse concederent, qui de ipsorum testimonio dubius dubitare alios fecerat: quatenus eius & ipse miraculi contemplator assistens crederet, quod eis attestantibus credere noluisset. Taliter contentione sedata, [duce Turgoto Priore 4 Abbates] ducente Priore, ingrediuntur oratorium albis induti, prædictus Abbas Sagiensis, & Richardus Abbas monasterij S. Albani, & b Stephanus Abbas S. Mariæ Eboraci, & Hugo Abbas S. Germani in Ollesby, post quos c Alexander frater Regis Scotorum Edgari, paullo post eiusdem fratris sui futurus in regnum successor, & d Gulielmus tunc Dunelmensis Episcopi Clericus, [Alexander dein Rex Scotiæ, VVilielmus post Archiep. Cantuar.] sed post sæpedictum Radulphum Cantuariensis Archiepiscopus: deinde & alij designati religiosæ vitæ tam monachi quam clerici numero quadraginta sequuntur: præterea plures eiusdem ecclesiæ Fratres: nam ceteri Episcopo assistebant iam tunc in ecclesia altare dedicanti. Præmissa igitur ab omnibus suppliciter oratione, sanctum corpus defertur in chorum, [& alij 40 accedunt ad loculum:] vbi loculo a Fratribus, qui prius concluserant patefacto, Prior elata manu, graui interdicto prohibuit, ne vel ad corpus, vel ad aliquid eorum, quæ circa illud erant, [dein delatū in chorum] contingendum quisquam præter Abbatem Sagiensem manum admoueret. Ceteros iubet propius assistere & visu potius quam contactu veritatem rei experiendo capere: Fratres quoque monasterij præcepit indesinenter assistere, & vigilanti semper obtutu obseruare, ne vel particulam fili indumentorum, quæ corpus obuoluerant, vllo modo aliquis auferret. Fiunt quæ iussa fuerant.

[12] Memoratus Abbas vno eiusdem ecclesiæ Fratre se iuuante, [Abbas Sagiensis corporis partes varie mouet:] inuoluta explicans vestimenta circa venerandum caput, vtraque illud manu cunctis aspicientibus paullulum erexit, & in diuersas reflectendo partes integra omnibus iuncturis colli compage, reliquo id corpori cohærere inuenit. Deinde manu admota firmius aurem trahens ac retrahens, & post hoc alias quoque corporis partes manu perscrutante explorans, solidum neruis & ossibus cum carnis mollitie reperit corpus. Id etiam per caput tenendo concutiens, adeo in sublime erexit, vt in habitaculo suæ quietis pene sedere videretur, & ne quid diligentiæ inquirentis deesset, circa pedes quoque & crura eamdem experiri studuit integritatem. Fuerant autem nonnulli, qui hoc aliquanto diutius intueri pauentes, positis super oculos manibus exclamarent, eum plus, quam res postularet, veritatis exequi probationem, cuius tam euidentem ipse tenuisset certitudinem. Cum ergo incorruptionis miraculum satis superque pius inquisitor explorasset, eleuata in medium voce exclamauit: Ecce, inquiens, Fratres hoc corpus iacet hic quidem exanime, [& integrum sanumq; palam ostendit:] sed ita sanum & integrum sicut ea die, qua sancta anima cælestia petens, id reliquerat. Diligenter deinde compositis, sicut antea fuerant, omnibus, Fratres monasterij veraces & fide digni ab omnibus prædicantur, & ille, qui ante eis non credendum iudicauerat, simul cum alijs hoc quod ante abnuerat credendum, siue volens siue nolens, affirmabat.

[13] Iamque Te Deum laudamus solenniter exultantibus cunctis decantato, omnibusq; quæ res poposcerat, [cantato Te Deum,] decenter dispositis, Patris sanctum corpus humeris portantium excipitur, & in honorem omnipotentis Dei cantantium voces hymnis late concrepant cælestibus: præcedentibus cum aliorum Sanctorum reliquijs, scrinijs, cum ad vltimum venerabile beati Cuthberti Episcopi corpus, cum festiuioris obsequij apparatu efferretur ostio, [solenni cum supplicatione circumfertur corpus:] frequens qui foris expectauerat populus in lacrymis præ gaudio resolutus, totus obuiam ruit, vt portitores sancti corporis vix in tanta constipatione procedere possent, & tanto clamore commixtim orantium, exultantium, & exultando flentium voces premerentur cantantium. Circumeuntes autem nouam ecclesiam extrinsecus, ad Orientalem eius plagam stationem fecerunt, vbi sermonem faciente Episcopo, astabant & ipsi, qui miraculum incorruptionis inuentæ, quæ iam per quadringentos decem & octo annos in humano corpore perdurauerat, [concio ab Episcopo sub dio habetur:] se & vidisse & contrectasse omnibus qui aduenerant populis pandebant. Noua illi exultatione ad agendas Deo gratias accedunt, qui suæ deuotionem mentis dignatus est remunerare tanta gratiæ cælestis manifestatione. Iam dies in altum processerat, & Episcopus multa, quæ præsentis negotij causa non postulabat, interserens, longioris multos sermonis serie fecerat tædere. Sed cum tanta cæli serenitas esset, vt nullum venturæ pluuiæ signum in aëre appareret, tanta cœperunt inundatione subito imbres ruere, vt confestim interrupto sermone loculum sancti corporis Fratres corriperent, & ecclesiæ concite inferre festinarent: [ob pluuiam corpus in ecclesiam infertur:] quo illato pluuia continuo cessauit, vt hic nimirum daretur intelligi, Deo non esse placitum, famuli sui sanctum corpus aliquanto diutius extra loca sancta detineri. Sed & hoc nullatenus silentio prætereundum videtur, quod cum tanta esset effusio pluuiæ inundantis, non tamen vel ornamenta ecclesiæ, quæ tunc omnia fuerant exposita, vel vestes quorumlibet, qui tunc cultius procedebant, vllam ex pluuia vel decoris sui vel vsus contraxerunt læsionem. [Missa solennis cantatur.] Demum collocato, vbi decenter paratum fuerat, corpore beati Pontificis, resultante laudibus Dei ecclesia, solennis celebratur Missa: peractisque in salutem fidelium sacrosanctis mysterijs, ad propria omnes remearunt cum gaudio glorificantes & laudantes Deum in omnibus quæ viderant & audierant.

[14] Venerat autem inter alios iam dictus Abbas monasterij S. Albani Richardus, memoratæ translationis minister deuotus, qui B. Cuthbertum multo semper excoluit amore eiusque sepulcrum sæpius solitus fuerat inuisere. Is per multum temporis sinistræ manus graui laborabat incommodo: ita vt nec Missas celebrare, [Abbas S. Albani sinistræ manus incommodo laborans.] nec aliud quidpiam operis facile sine alterius auxilio posset peragere: cui medicorum quidem sedula aderat solicitudo, sed nullius industria quidquam potuerat conferre. Collecto fratrum cœtu ante horam Translationis humiliter ille toto prostratus corpore petijt, vt compatiens sibi fraterna caritas a Beato Cuthberto postularet, quatenus suo ipse interuentu a Saluatore omnium salutis ei donum impetraret. Annuit petenti prompta Fratrum deuotio, & oratione indicta precabantur, vt non sua peccata, sed fidem petentis aspiceret, [implorata S. Cuthberti ope,] & ad gloriam nominis Dei a Deo gratiam ei sanitatis obtineret. Auditi sunt & exauditi vtrique: ille per fidem (omnia enim possibilia credenti) isti per caritatem: quæ quanto magis inclinatur proximo, tanto magis appropinquat Deo. Peracta igitur, vt supra dictum est, solenni processione, loculus incorrupti corporis sublimius post altare eleuandus erat super lapidem, quem gratia tanti oneris sustentandi diligenter manu artificum præparatum, nouem pro sui magnitudine altius a terra sustinent columnæ. [in eleuando loculo,] Ascendit ergo lapidem sæpe-nominatus Prior, vbi cum ad suscipiendam a portantibus sacri corporis glebā, indigeret adiutorio, conuersus ad Abbatē, Domine, inquit, Abbas ascende citius, & adiuua nos. Ascendit ille, & oblitus infirmitatis, thecam sancti corporis suscipiendo & recondendo contingens, [sanatur:] cooperator insistebat studiosus. Quam cum suo in loco composuissent, tunc demum ad memoriam redijt manus infirma: sed hanc ita sanam sensit, acsi in illa nihil vmquam molestiæ pertulisset, factumque in sese miraculum facili digitorum inflexione, quod ante non poterat, tota die iactando pandere non cessauit. Quo facto in se Dei beneficio, ad laudandum Deum & ad mirandam B. Cuthberti sanctitatem multorum animos sustulit: [oratorium ei in suo monasterio extruit.] domumque reuersus continuo in honorem sancti Confessoris oratorio constructo, tanto eum deuotius deinceps excoluit, quanto illius opem sibi celerius adfuisse sensit. Facta est autem hæc incorrupti corporis Manifestatio siue Translatio post annos Depositionis eius quadringentos e decem & octo, & quinque menses & duodecim dies, hoc est anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo quarto, qui est quintus annus regni Henrici, Episcopatus vero Ranulphi sextus, ad laudem Dei omnipontentis Patris & Filij & Spiritus sancti, qui viuit & regnat per omnia secula seculorum: Amen.

[Annotata]

a Radulphus de Turbine ex Abbate Sagiensi in Normannia anno 1108 Roffensis Episcopus, dein anno 1114 Archiepiscopus Cantuariensis, defunctus est anno 1122.

b Richardus de Albineio XV Abbas Ecclesiæ S. Albani in agro Herfordensi ab anno 1096 vsque ad annum 1119. Legendæ Abbreuiationes Chronicorum Radulfi de Diceto.

c Alexander regnauit ab anno 1106 vsque ad annum 1124, quo dicitur apud Dunelmensem, decessisse VI Kalendas Maij cum regnasset 18 annis & 3 mensibus. Fuerunt Edgarus & Alexander filij Malcolmi & S. Margaretæ, quæ Diuis adscripta colitur 10 Iunij.

d Guilielmus de Corbelio familiaris S. Anselmo, primus e Clericis consecratus Archiep. Cantuariensis 18 Februarij anni 1122, obijt 26 Nouembris anni 1136.

e Ab anno scilicet 787, quo 20 Martij obijt, ad annum hunc 1104 ac diem 29 Augusti, sunt solum anni 417, menses quinque, dies nouem. In Historia Dunelmensi lib. 1 cap. 10, numeratur annus currens 18, cui male menses & dies adiuncti.

CAPVT III.
Miraculum furis puniti & sanati.

a Legitur in Vita b eiusdem beati Confessoris Cuthberti, quod ipse adolescens adhuc in monasterio, [Liber Euangelij S. Ioannis a SS. Boisilo & Cuthberto portatus:] dum B. Boisoli dictis pariter & exemplis informaretur, ab eodem ægrotante & iam iamque cælestia ascensuro, Euangelium sancti Ioannis didicerit: quod in codice septem quaternionum septem diebus inuicem simpliciter conferendo compleuerit. Hunc codicem (qui pro merito vtriusque, videlicet docentis & discentis, retinet gratiam) inter alias sacræ venerationis reliquias, honesto hæc, scilicet Dunelmensis, ecclesia reseruat loco. Est autem huic, in quo ponitur, ex pelle rubricata in modum peræ loculus, habens ex serico, quod iam vetustas dissoluit, in fila suspendiculum: quo per colla, vt dicitur, Sanctorum, videlicet beati Magistri, & post eum discipuli sui pij hæredis, liber circumferebatur pendulus. [in Translatione populo ostenditur:] Hunc Episcopus cum inter sermonem, quem in Translatione, vt dictum est, ad populum faciebat, elata manu omnibus ostenderet; portitore interim paullo negligentius peram vacuam inter compressas turbas tenente, quidam ex Officialibus Episcopi, filum de suspendiculo furatus, inter caligas & calceamenta sibi abscondit: ibiq; donec iret cubitum, irreuerenter tale seruauit furtum. [suspendiculi filum furatus,] Nocte vero secuta tam graui cruris ipsius, cui filum illud fuerat appositum [dolore opprimitur] vt non solum nullam dormiendo haberet quietem, verum etiam grossescente crure non alium huius molestiæ finem putaret, quam mortem. [graui cruris dolore opprimitur,] Tremens ergo ac pauens accersiri fecit Presbyterum: cui confitens reatum, id accepit consilij, vt sanctarum reliquiarum facta restitutione, Fratrum erga se reformaret gratiam. Annuit ille: baculoque ac ministris sustentatus, [facta restitutione,] perducitur ad Priorem, filumque reddit: petens cum lacrymis pro se orari S. Cuthbertum, vt eius merito & perpetratæ temeritatis veniam & sanitatis mereretur gratiam. Cui Prior, Quem, inquit, offendisti, ei reconciliare, reposito super eius sepulcrum, quod abstulisti. At ille non audebat illuc accedere: [sanatur.] donec comitantibus quandoque Fratribus adducitur: vbi eis pariter orantibus dolor omnis cœpit mitescere, & deformis inflatio detumescere. Nec multo post sanitate ad plenum redintegrata, vnde ad tempus corpore deficiebat, inde animo, ad veram animæ salutem vires reparabat, experimento tenens illud: Stulto flagellato, insipiens sapientior erit.

[Annotata]

a Hoc miraculum est solum in MS. Belfortiano, in quo deerat clausula præcedentis capitis.

b In Vita per Bedam num. 15.

DE S. HEREBERTO PRESBYTERO, ANACHORETA IN ANGLIA.

ANNO DCLXXXVII

[Commentarius]

Herebertus Presbyter, anachoreta in Anglia (S.)

[1] Cvmbriaad Oceanum Hibernicum vltima Angliæ prope Scotiam prouincia est, quam Deruentio fluuius mediam secat exortus in valle Borrodale, & per montes, Derwentfels vocatos, lapsus, diffunditur in prægrande stagnum: in quo tres eminere insulas asserit in Brigantibus Cambdenus, [In Cumbria floruit S. Herebertus:] quarum tertia illa existimatur, in qua S. Herbertum eremiticam vitam duxisse scribit Beda lib. 4 Historiæ Gentis Anglorum cap. 29, & in Vita S. Cuthberti iam nunc ad hunc XX diem Martij edita num. 46, vti in altera per huius discipulum lib. 4 num. 9 appellatur Hereberht. [Vita & Cultus:] Est autem Herebertus Presbyter & Confessor: cui cum S. Cuthbertus Episcopus diceret se migraturum e seculo, ille pedibus eius aduolutus rogauit, vt sibi a Domino impetraret, quatenus secum ad gaudia æterna transire posset: factumque est vt petierat: vt his verbis inscripsit eum suis ad Vsuardum additionibus ad XX Martij Hermannus Greuen, qui in Carthusia Coloniensi ante ducentos annos floruit. Eadem fere habet Canisius in Martyrologio Germanico, quæ paucioribus retulit Ferrærius in Catalogo Generali, secutus, vt in Notationibus asserit, Martyrologium Anglicanum, in quo longius encomium profertur ex Bedæ historia: ex qua latißime Acta S. Hereberti deducuntur ab Hieronymo Portero in Floribus Vitarum Illustrium Sanctorum Angliæ, Hiberniæ & Scotiæ. Inscriptus est etiam antiquo MS. Martyrologio Mariani Gormani Abbatis Luthensis in Hibernia.

[2] Edowardus Maihew in Trophæis Congregationis Anglicanæ Ordinis S. Benedicti eumdem S. Herebertum Presbyterum & Eremitam huic suo Ordini adscribit, [an monachus fuerit & Benedictinus.] data sub finem hac ratione: Quoniam, inquit, his seculis non nisi a monastica & cœnobitica vita ad eremiticam progredi consuetudo fuit: quod mallemus solidius probari, vti vel illud maxime, nullam his seculis monasticam & cœnobiticam vitam fuisse, præterquam vnius & solius Ordinis S. Benedicti. Nonnulla de his attigimus infra ad Vitam S. Cuthberti. Edowardum Maihew sequuntur Hugo Menardus & Gabriel Bucelinus in Martyrologio seu Menologio Benedictino, & eodem errore tradunt hi tres S. Herebertum in Comitatu Eboracensi, in insula videlicet stagni prægrandis, vnde fluuius Derwentio manat, vitam eremiticam egisse: cum nusquam Comitatus Eboracensis contiguus sit prouinciæ Cumbriæ, in qua exoriri fluuium Derwentionem, & dictum stagnum reperiri certum est. Dein in eadem prouincia in confinijs Scotiæ est Lugubalia seu Luguuallum Romanorum, nunt Carleiolum, vulgo Carlille: ad quam vrbem cum S. Herebertus sciret venisse S. Cuthbertum, ad illum acceßit, & vltimum cum eo de felici obitu colloquium habuit: quod apud Bedam supra pag. 110 & in altera Vita pag. 123 legi potest: vnde & constat eum anno DCLXXXVII, non sequenti vt varij scribunt, cum S. Cuthberto eodem die eademque hora ex hac mortali vita migrasse.

DE S. VVLFRANNO EP. SENONENSI FONTANELLÆ ET ABBAVILLÆ IN GALLIA,

ANNO DCCXLI.

Commentarius præuius.

Vulfrannus Archiepiscopus Senonensis, Fontanellæ & Abbauillæ in Gallia (S.)

§ I Cultus sacer diei Natalis & Translationis primæ: Vita scripta, alia interpolata.

[1] Illustrauitsanctiore sua conuersatione varia loca S. Vulfrannus, ac primo relicta Regum Francorum aula, Archiepiscopus constitutus est vrbis Senonensis ad Icaunum fluuium, qui dein Sequanæ immistus Parisios deuoluitur: [S. Vulfrannus Archiepiscopus Senonensis,] cuius vrbis Episcopi ad nostra vsque tempora Archiepiscopis Senonensibus fuerunt subiecti. Colunt Senonenses etiamnum S. Vulfrannum Archiepiscopum suum XX Martij Officio Ecclesiastico nouem, vt vocant, Lectionum. De tempore Sedis eius infra agemus. Alter & præcipuus locus est Fontanella celebre monasterium ad Sequanam fluuium infra Rotomagum versus Oceanum, [Fontanellæ moritur monachus:] a primo suo fundatore S. VVandregisilo, vulgo S. Vaudrile dictum: quo S. Vulfrannus, relicto suo Archiepiscopatu, seceßit, ac monachus sancte vitam suam hoc XX Martij compleuit: celebris iam ante factus sua ad Frisios profectione, atque horum per ipsius prædicationem ac miracula ad fidem Christianam conuersione. Inscripta est sacra eius memoria ad XX diem Martij, varijs & antiquis Martyrologijs MSS. Ex his Augustanum nudum nomen Vulframnij habet: [inscriptus Martyrologijs MSS & excusis:] in Parisiensi Labbei nostri additur titulus Confessoris, quem Sanctum Lætiense MS. deprædicat. Vsuardus ista scripsit: Ipso die S. Vulfranni Confessoris. Consentiunt MSS. Vaticanum S. Petri, Atrebatense, Vltraiectinum & plura alia. Martyrologium Carmeli Coloniensis: In monasterio Fontanellæ S. Vulfranni Confessoris. Eadem fere habent Bellinus & Maurolycus. Ast Ado MS. S. Germani de Pratis: Eodem die S. Vulfranni Archiepiscopi & Confessoris. Centulense MS. Cœnobio Fontanella depositio Vulfranni, Senonensis quondam Archiepiscopi & Confessoris. Vltraiectinum MS. S. Mariæ: In pago Rotomagensi S. Wulfranni Senonicæ ciuitatis Episcopi. Antiquus codex noster etiam sub nomine Bedæ: In Fontanella monasterio S. Vulfranni Episcopi, præclari in miraculis & doctrina viri. Omittimus alia recensere etiam excusa & monastica VVionis, Menardi, Dorganij, Bucelini, Canonicorum Ghinij, & Gallicanum Saussaij. In Romano ista habentur: In monasterio Fontanellæ S. Vulfranni Episcopi Senonensis, qui relicto Episcopatu, ibidem clarus miraculis decessit e vita.

[2] Extat apud Surium Vita S. Vulfranni, & quidem, vti additur, a Iona monacho Fontanellensi eius contemporaneo conscripta, [Vita conscripta & Ionæ attributa extat in Surio,] & sanctissimo Præsuli vrbis Taruennæ, Abbatiq; cœnobij Fontanellensis Baïno dicata, addit Molanus ad Vsuardum grauiter scriptam. Fuit Baïnus circa annum DCC constitutus, atque anno DCCVII vita functus: traduntur succeßisse Benignus, S. Hugo Archiepiscopus Rotomagensis, Lando, Teutsindus, VVido, Ragenfridus, VVando, Austrulphus, qui anno DCCL & sequentibus præfuit. Interim duos vltimos Abbates recenset auctor Vitæ apud Surium cap. 4 & 5, scilicet quadraginta aut fere quinquaginta annis post Baïni obitum. Similia menda paßim intrusa esse obseruauimus IX Februarij ad Vitam S. Ansberti, ex Abbate Fontanellensi Episcopi Rotomagensis, & Kalendis Martijs ad Vitam S. Suiberti Episcopi, ac Frisiorum eodem tempore Apostoli. Proinde diligenter inquisiuimus aliquam Vitam hisce fœdis erroribus non infartam: & quam Surius edidit, paßim extare in codicibus MSS. etiam ante aliquot centenos annos conscriptis, deprehendimus, [& varijs MSS.] habemusque illam eamdem ex MSS. Bertiniano, Thosano, Abbatisuillano, alias duas in membranis nostris, item alias ex MSS. Acincti monasterij, & Vallis-Lucensis e Burgundia transmissas. Tandem aliam in VIII Lectiones, ad Matutinum olim recitari solitas, distributam, quam ante, vt contractam reieceramus, omnium optimam iudicauimus, atque illam, vt veritati plane consonam damus. Sub finem dicitur, [omittitur:] S. Vulfrannus obijsse XIII Kalendarum Aprilium die, sepultusque primo quidem in ecclesia B. Pauli Apostoli, postmodum translatus in basilicam sancti Apostoli Petri, positusque in Orientali parte, [alia datur ex MS.] vbi signis & miraculis etiamnum coruscat. Hæc ibi solum de tempore indicantur. In Chronico Fontanellensi, tomo 3 Spicilegij a Luca Dacherio excuso, [descripta aliqua ab Harduino.] cap. 15 dicitur Harduinus Presbyter in cella S. Saturnini Martyris, a B. Wandregisilo constructa, senex & plenus dierum depositus anno DCCCXI, in arte scriptoria non mediocriter doctus, plurima proprio sudore conscripta reliquisse volumina sacræ Scripturæ & Homeliarum sanctorum Patrum, item librum Vitarum Sanctorum Wandregisili, Ansberti & Vulfranni Confessorum Christi volumen vnum. [artem scriptoriam forsan edocto ab Ouone Frisio,] Auctor Vitæ interpolatæ apud Surium asserit se sua habere ab Frisone Ouone Presbytero qui, inquit, penes nos superstes manet, & in arte scriptoria eruditus plurimos codices scripsit, & circa annum DCCL, sub Austrulpho Abbate vitam terminauit. Potuit Hardoinum, qui tunc Clericatus habitum assumpsisse traditur cap. 13 Chronici Fontanellensis, artem scriptoriam docuisse Ouo, ac simul Vitam S. Vulfranni describendam tradidisse.

[3] Auctor antiquus dicit S Vulfrannum translatum ad basilicam S. Petri, nulla facta mentione translationis corporum SS. VVandregisili & Ansberti, [Translatio S. Vulfranni ad ecclesiam S. Petri,] quæ referuntur simul translata in fine Vitæ prolongatæ, & quidem anno DCCXXIX: cum eam translationem auctor Chronici Fontanellensis factam esse scribat anno DCCIV, pridie Kalendas Aprilis. Auctor Appendicis II ad illud Chronicon, quem infra dicemus scripsisse circa annum MLX, eadem narrat nullo indicato die. Verum melius auctor primæ Vitæ asserit seorsim fuisse eleuatum & translatum corpus S. Vulfranni, quod credimus Idibus Octobris factum: qui dies dicitur in Miraculis num. 18, [facta 15 Octobris indicatur in antiquis Martyrologijs.] festiuitate tanti Patroni celebris. Martyrol. MS. Centulense, ad dictum XV Octobris ista habet: Cœnobio Fontanella Translatio Vulfranni Senonensis quondam Archiepiscopi & Confessoris. MS. Bruxellense S. Gudilæ: Fontanellæ monasterio eleuatio & Translatio S. Vulfranni Archiepiscopi & Confessoris. Meminerunt & alia MSS. & excusa Martyrologia. In his sunt Coloniense anni 1490, & auctarium Hermanni Greuen ad Vsuardum. Fontanellenses eam solennitatem cum Octaua celebrant. Præterea in antiquo Breuiario Sarisburiensi in Anglia & Ambianensi in Picardia festiuitas S. Vulfranni celebratur dicto XV Octobris Officio IX Lectionum. At solennitas Translationis corporum SS. VVandregisili, Ansberti, & Vulfranni, quæ in dicto Chronico Fontanellensi indicatur pridie Kalendas Aprilis contigisse, memoratur ad dictum diem in MS. Martyrologio Ducis Altempsij, scripto cum Anglia & Normannia sub eisdem Regibus esset: eique sunt inserti plures vtriusque regionis Sancti. Item Martyrologij S. Hieronymi apographo Lucensi & Blumiano intrusa est eadem Translatio: at quo seculo non liquet. In MS. Florario seorsim refertur Translatio S. Vulfranni Episcopi & Confessoris, vti in memoratis fastis ad XV Octobris: quod conformius est supra citatæ Vitæ breuiori, quam arbitramur maioris esse in antiquitate valoris. In qua tamen veremur, ne aliqua in Frisia gesta, ibi octo Lectiones in Matutino recitandæ aptarentur, sint omissa, quæ seorsim ex longioribus Actis adiungimus. Addimus postea historiam Inuentionis & miraculorum illustrium, [Historia Inuentionis & miraculorū,] quæ post illam Inuentionem seculo Christi vndecimo patrata sunt. Prior pars datur ex Appendice ad Chronicon Fontanellense excusa, posterior ex duobus potißimum MSS. quorum aliud ad nos misit Ambianis D. Ioannes de S. Martino Ordinis Fuliensis Parisijs anno MDCLXII vita functus; aliud nos habemus antiquo charactere conscriptum: nonnulla sunt excusa anno MDCLXIII in Officio S. Vulfranni pro Ecclesia Abbauillana in Lectionibus, quæ infra Octauam mense Octobri, & diebus Iouis infra annum recitantur, vti infra dicetur, cum de corpore S. Vulfranni Abbauillam translato agemus: vbi & de reliquijs & cultu eiusdem apud Gandauenses dicendum erit. Habemus & rhythmum de S. Vulfranno ex vetustißimo Bertiniano codice descriptum, [& Translationis Abbauillam.] sed quia nihil in eo historicum est, alibi non recensitum, breuitatis caußa omittimus.

§ II Series rerum gestarum a S. Vulfranno, per tempora, quibus contigerunt, distincta.

[4] Chronologicasdifficultates, quæ a fundata Fontanella, eiusque primis Abbatibus SS. VVandregesilo, Lamberto & Ansberto, [Nascitur S. Vulfrannus patre Vulberto,] plurimæ apud auctores intricatæ reperiuntur, conati fuimus enodare IX Februarij ad Vitam S, Ansberti § 3 & 4, vbi quæ ad S. Vulfrannum spectabant reiecimus ad hunc XX Martij, ac modo conabimur explicare. Ac primo huius patrem Vulbertum in aula Regum Dagoberti I & Chlodouei II militari operi æuum impendisse Acta tradunt. Succeßit Dagoberto patri, XIX Ianuarij anni DCXLIV vita functo, Chlodoueus filius ac vixit vsq; ad annum DCLXII. Sub hoc Rege natum esse S. Vulfrannum circa annum DCL aut aliquanto serius, ex sequentibus eruetur. Dein per pueritiæ & adolescentiæ tempus ad virilem vsque ætatem studijs litterarum, etiam sacrarum, imbutus est, [post annum 650,] ad annum (si liceat ex posito calculo progredi) circiter DCLXX, ac dein militauit in aula Chlotharij & Theoderici Regum, dicti Chlodouei filiorum: ex his superfuit Chlotharius ad annum fere DCLXXVI, cui tunc succeßit Theodericus: verum eo pulso, regnauit alter frater Childericus, quo anno DCLXXIX occiso regnum recuperauit Theodericus, [in auli Regum degit ab anno 670,] ac vixit vsque ad annum DCXCIII. Tunc ergo S. Vulfrannus in aula militauit, aut vt Acta longiora habent, Clericatus habitu sumpto, Ecclesiastici Ordinis curæ delegatus, & vt explicatius traditur in Lectionibus Abbauillanis, rerum Ecclesiasticarum administrationi fuit præfectus. Cœpit deinde magis ac magis terrena quæque transilire, & cælestia amare atque appetere, inita cum Fontanellensibus monachis familiari notitia: in quorum monasterio basilicam in honore S. Stephani primi Martyris ædificauit, & possessionem suam, [possessiones dat Fontanellensibus circa annum 690,] quæ vocatur Mauriliacus, in territorio Vastinensi, loco natali, prædicto sacro loco contradidit per testamenti seriem, anno XV regni Theoderici factam, forsan circa annum DCXC, si loco anni XV legatur annus XII, cum solum annos XIV regnarit, nisi vltimus eius annus Christi DCXCIII intelligatur, additurque tunc virum Dei necdum Pontificatus gradum conscendisse, quo autem id tempore factum sit, iam nunc inquirimus.

[5] Inter prædecessores Archiepiscopos vrbis Senonensis fuit S. Amatus, a Theoderico Rege, quod a maleuolis de perfidiæ crimine iniuste esset accusatus, [post S. Amatum,] iussus primo Peronam exul abire, ac dein a S. Mauronto in Broilo monasterio in custodia detineri, vti ea leguntur in S. Mauronti Vita V Maij & in Actis S. Amati XIII Septembris. Contigit ea expulsio post regnum a Theoderico receptum, ergo anno DCLXXX aut proxime aliquo sequenti. Successores numerantur in Gallia Christiana apud Claudium Robertum, & Sanmarthanos Medericus, Hildegarius siue Hildegrannus, Auripertus, Arnulfus & Landebertus siue Lambertus, numero quinque, [& 5 alios,] quibus alios duos adiungit Monachus Altißiodorensis in sua Chronologia: sed his amandatis, nonne alijs quinque Episcopis, duodecim aut etiam plures sunt attribuendi anni? Vt scilicet electione Cleri ac populi, consensuque Regis, imo & fauore Principum decernantur, ac dein benedicantur: quemadmodum S. Vulfranno factum fuisse indicant Acta? Esto, [fit Archiepiscopus Senonensis circa annum 693,] cum alius non indicetur Rex præter ante dictum Theodericum, dicamus circa finem regni eius & annum DCXCIII hanc eius in Archiepiscopum Senonensem electionem & consecrationem fuisse peractam, cum annos ipse XL aut circiter vixisset. Mallemus tamen adhærere asserentibus sub Chlodoueo III factum Archiepiscopum. Eo dein tempore, quo S. Vulfrannus susceptum Archiepiscopatum diligenter administrabat, laborabant viri Apostolici in gente Frisiorum ad fidem Christianam conuertenda, SS. VVillebrordus, Suitbertus alijque socij, vti late explicatum est ad Vitam S. Suitberti Kalendis Martijs. Aliquot autem annis, vt Acta de S. Vulfranno habent, in Pontificatu administratis, superno est oraculo admonitus, vt genti Frisionum verbum Domini euangelizaret, quod in Actis maioribus dicitur factum cum licentia Childeberti Regis & Pippini Principis anno Dominicæ Incarnationis DCC, [abit in Frisiam anno 700,] Pippini quoque Principis anno XIII. Ac recte: cum hic illud regimen susceperit anno DCLXXXVII mense Iunio, vt alibi diximus. At Childebertus Rex, fratre suo Chlodoueo III anno DCXCVIII mortuo, cœpit regnare. Erat tum Abbas monasterij Fontanellensis Hilbertus successor S. Ansberto datus, cum hic anno DCLXXXIX constitueretur Archiepiscopus Rotomagensis, mortuus dein in ea dignitate, sed exul. anno DCXCV, die IX Februarij, cuius Vitam mox scripsit Aigradus monachus, atque Abbati suo Hilberto dicauit: sed quam tum ostendimus a posteris interpolatam, adiunctis varijs, quæ post obitum Hilberti auctoris contigerunt. Simili correctione legendum & hic infra in Actis: Ad monasterium Fontanellæ accessit Vulfrannus, cui præerat Hilbertus Abbas, non vt modo legitur, S. Ansbertus Abbas & Pontifex vrbis Rotomagensis, quem iam ostendimus diu ante regnum Childeberti e vita deceßisse: dein non fuit amplius Abbas, cum Archiepiscopus esset constitutus.

[6] Clarius monachus S. Petri-Viui apud Senonenses in Chronico sui monasterij, [an tum resignato Episcopatu:] tomo 3 Spicilegij Dacheriani inserto scribit pag. 706. Huius tēporibus, scilicet Pippini, S. Vulfrannus Senonum Archiepiscopus (relicto Episcopatu, ordinatoque in eius loco Donno Gerico viro clarissimo, auunculo B. Ebbonis eximij Confessoris, quique ei in Episcopatu successit) Fontanellam monasterium petijt ibique monachus effectus Frisiam petijt. Hæc Clarius: cui consentit Breuiarium Senonense. Verum inter dictos Gericum & S. Ebbonem constituunt Claudius Robertus & Sanmarthani Artbertum Pallio donatum anno DCCXLIV. Sed hæc controuersia dirimi poterit ad Vitam S. Ebbonis XXVII Augusti. Quod huc spectat, infra in Actis dicitur, post sanctæ prædicationis opus peractum, ordinato sibi successore in Episcopatu Senonicæ vrbis ad Fontanellæ monasterium secessisse. In longioribus Actis additur inter prædicandum sæpius ad Fontanellæ monasterium reuersus, vbi & monachicum assumserat habitum. Quidni forsan cum annos quinque, vt ibidem dicitur, in Frisia peregisset, reuersus successorem status permisit in sua Sede Senonensi, ac monastico assumpto habitu, iterum in Frisiam profectus fuit? Non deceßit autem e Frisia, nisi in maiori senectute positus, vt omnia Acta habent, [reliquit Frisiam post annum 720?] ergo ad annos ætatis septuaginta, quos videtur expleuisse post annum Christi DCCXX, cum iam, vti Acta habent, Radbodus Dux anno Domini DCCXIX infeliciter mortuus esset: quem obitus huius annum confirmauimus ad Vitam S. Suiberti. Mansit ergo in Frisia vsque ad maiorem senectutem S. Vulfranus, quem tum & pedum dolore frequenter vexatum fuisse, Acta maiora indicant: & in horum tribus antiquis MSS. dicitur XXIX annis Pontificatum tenuisse: scilicet cum Apostolatu in Frisia. In senectute ergo ad Fontanellæ monasterium secessit, & annis plurimis expers erat lectuli. [plurimis annis degit Fontanellæ,] At quot ibi annis adhuc vixerit Acta non indicant. Odorannus monachus S. Petri-Viui apud Senones in suo Chronico ista habet: Anno DCCXLI migrauit ad Dominum S. Vulfrannus, & Carolus Princeps obijt: quo mortuo, Carlomannus & Pippinus filij eius Principatum suscipiunt. Consentit Odoranno ante memoratus Clarius in Chronico S. Petri-Viui. Anno DCCXLI, inquit, obijt S. Vulfrannus in cœnobio Fontanella, per quem conuersa est ad Christum Frisia. Obijt & Carolus Martellus, sepultusque est in ecclesia S. Dionysij Parisius. [mortuus anno 741.] Hæc Clarius: ex quo & Odoranno colligimus illam fuisse Ecclesiæ Senonensis traditionem: quam ferme sequitur Petrus de Natalibus lib. 3 Catalogi cap. 212 his verbis: In monasterio Fontanellensi monachus factus, vitam in sanctis operibus consummauit anno Domini DCCXL die XIII Kalendas Aprilis, sepultusque est iuxta S. Wandregisilum. In Antiquitatibus MSS. Normanniæ auctore anonymo in Neustria Pia Arturi a Monstier pagina 151 reponitur post Ragenfredum Abbas Fontanellensis S. Vulfrannus anno DCCXL creatus. Erat Ragenfridus Præsul simul Ecclesiæ Rotomagensis & Rector cœnobij Fontinellensis, vti in Chronico Fontanellensi legitur. Quid si ergo a Ragenfrido monachis fuerit præscriptum, vt se absente ad S. Vulfrannum tamquam seniorem, ac virum sanctum & sibi substitutum recurrerent: certe æger non desinebat Fratres publice & priuatim docere, vt in Actis legitur. Si ergo ad annum vsque DCCXLI vixit, [fere nonagenarius.] fere nonagenarius vitam hanc mortalem reliquit, sepultus primum in ecclesia S. Pauli Apostoli.

[7] Aberat tum in exilio Wando Presbyter in Traiecto castro, [translatus a VVandone Abbate] in monasterio S. Seruatij, cum a Pippino Principe, deposito Reginfrido, peterent eum Abbatem monachi Fontanellenses, & impetrarunt, vt pluribus in dicto Chronico narrantur. Factus ergo Abbas VVando circa annum DCCXLII cum virtutes & miracula S. Vulfranni nosset, vtpote qui eius statuitur saltem aliquamdiu, verbi diuini apud Frisones cooperator, quidni huius iussu S. Vulfrannus translatus sit in basilicam S. Petri Apostoli, positusque in Orientali parte? Verum quia Wando non tam multum a Baino in suo nomine discrepat, potuit negligentia atque oscitantia amanuensis nomen huius loco prioris exaratum fuisse: & quia Bainus transtulerat corpora SS. Wandregisili & Ansberti, nulla reflexione temporum facta a posteris nomen S. Vulfranni adiungi, scriptumque esse quod id contigerit anno DCCXXIX, cum interim S. Bainus mortuus credatur anno DCCVII, vti ad XX Iunij diem eius natalem, accuratius poterit examinari. Demum videtur eodem sub Abbate vixisse Ionas scriptor Vitæ S. Vulfranni, eique eam inscripsisse. [cui Vita a Iona videtur inscripta.] Saltem tum adhuc superstes manebat venerabilis vitæ Presbyter Ouo, ex ipsa Fresionum gente oriundus, qui viua voce narrabat, quanta per eumdem Pontificem Sanctum in eadem gente Christus miracula operari sit dignatus, vt in ipsa præfatione habetur: quæ interim a posteris misere deprauata est. VVandonis Abbatis commemoratio notatur in Kalendario Fontanellensi ad diem XV Kalendas Maij.

VITA
Auctore Iona monacho Fontanellensi. Ex antiquo MS. Antuerpiensi.

Vulfrannus Archiepiscopus Senonensis, Fontanellæ & Abbauillæ in Gallia (S.)

BHL Number: 8739

AVCTORE IONA MONACHO EX MS.

[1] Beatus igitur Vulfrannus Senonum Pontifex, exordium Natiuitatis territorio a Vastinensi habuit, patrimonio nuncupato b Mauriliaco: fuit carnis origine nobilis, [Nobili stirpe ortus,] sed culmine mentis nobilior: Genitor quoque eius Vulbertus nomine, in aula Regis Dagoberti & filij eius c Lodouei militari operi eum impendit. Prædictus vero Dei famulus in puerili ætate constitutus, ab ipso Magistris Catholicis traditus est sacrarum litterarum studijs imbuendus: [litteris incumbit:] quæ per omne pueritiæ vel adolescentiæ tempus exercens, vsque ad virilem ætatem ab hac intentione animum non deflexit, & increscentibus meritis piæ intentionis in aula Regum iunioris Lotharij & Theoderici militauit. Sed inter hæc diuinis attentissime studuit inseruire edictis, terrena videlicet quæque transiliens, atque cælestia semper amando & quærendo appetens.

[2] Nec multo post igitur electione Cleri ac populi Senonicæ vrbis, [electus in Episcopum Senonensem,] consensuque Regis ac fauore Principum Pontifex decernitur ac benedicitur: qui susceptum Episcopatus gradum, ad imitationem priorum Sanctorum operibus ornabat virtutum. Commissam namque sibi plebem & assiduis orationibus protegebat & admonitione pia ad cælestia anhelabat prouocare; quodque maxime doctores iuuare solet, quæ agenda docebat, prius ipse agendo præmonstrabat. Erat enim diuinæ dilectionis igne succensus, [præit exemplo virtutū:] patientiæ virtute modestus, orationum deuotioni intentus, omnibus affabilis, abstinentia insignis, compunctionis gratia sublimis.

[3] Aliquot autem annis in Præsulatu administratis, superno est oraculo admonitus, [Frisiis prædicat verbum Dei:] vt genti Fresionum verbum Domini euangelizaret: qui mox inito Apostolico opere proposuit animo pluribus prodesse, vnde ad monasterium Fontinellæ accessit, cui præerat Abbas… d atq; inde cooperatores verbi strenuos, & ad prædicandum idoneos assumpsit. Sicque in portu eiusdem monasterij nauem ascendens nauigauit Fresiam, & genti illi ac Duci eius Rathbodo verbum Dei annuntiauit, dicens deos non esse, qui hominum manibus facti essent: Deum potius intelligendum maiestate incomprehensibilem, æternum, omnipotentem, & alia igitur prosequens libenter audiebatur, multique credentes sacro fonte abluebantur: inter quos præfati Ducis filius credens baptizatus est, adhucque in albis positus, a carne solutus, mundus transiuit e mundo.

[4] Nec silentio est prætereundum, quod in ipso itinere diuinitus pietas Domini per eumdem sanctum Pontificem dignata est operari. [delapsam in mare patenam precibus recuperat:] Nam dum nauigarent Fresiam per mare, quod adiacens est regioni Morinorum, hora adfuit in qua sacrificium Deo victimæ salutaris immolandum erat. Tunc iactis anchoris nauis stabat immobilis. Interea celebrante sancto Pontifice Missarum solemnia, ventum est ad locum, vbi minister patenam Præsuli porrigere debebat: sed dum eam præfatus minister abluere vellet, in mare ceciderat: qui mox pedibus sancti Præsulis prostratus, quæ sibi contigerant retulit, veniamq; precabatur. Tunc vir Dei flectens genua sua ad Patrem Domini nostri Iesu Christi, orationem humiliter fudit; qua finita, Diacono imperat, vt in eum, in quo patena ceciderat, locum immitteret manum. Quo facto, statim ab imo maris eadem patena diuinitus redijt, eiusdemque ministri manui inhæsit. Quod videntes nautæ, Deum omnipotentem collaudauerunt, qui per seruum suum tale dignatus est operari miraculum e.

[5] Prædicante autem sancto Pontifice in populo, contigit die quadam f puerum ex ipsa Fresionum natione ortum, dijs immolandum duci ad laqueum. Orabat autem vir sanctus incredulum Ducem, [appensum patibulo,] vt huius pueri vitam sibi donaret. Tunc animosi Gentiles vnanimes frustrabantur eius precem, dicentes: Si tuus, inquiunt, Christus eum de tormento mortis eripuerit, sit eius tuusque seruus æuo perenni. [precibus liberat:] Appenditur deinde puer in patibulum per duarum fere spatium horarum. Interea sanctus Pontifex genua flectens, ad Dominum orationem fudit: qua completa surrexit. Mox igitur puer ille, ruptis diuina virtute vinculis, quibus appensus fuerat, ad terram ruit: cuius apprehensa manu Sanctus dixit: In nomine Domini nostri Iesu Christi exurge sanus. Quo dicto incolumis surrexit, nullum illatæ sibi pœnæ & mortis sentiens dolorem: Atque hoc facto plurimi conuersi sunt, ad Dominum, credentesque baptizabantur, quotquot præordinati erant ad vitam æternam.

[6] g Alij quoque adolescentes ex prædicta Fresionum natione, similiter ritu profano dæmonibus immolandi, [submergendos liberaturus super vndas maris ambulat:] missa sorte, more patrio sunt deprehensi. Pro quibus supplicaturus inclytus Præsul Vulfrannus accessit; sed Gentiles preces illius audire contemnentes, præfatos pueros proiecerunt in pelagus, vt illic inter fluctus illis necatis sacrificium execrabile perficerent dæmonibus. Quo peracto, aiunt Sancto: Vade nunc iam, & si inde liberare eos poteris, habeat eos Deus tuus in seruos iure perenni. Quibus auditis, vir sanctus nihil moratus est, sed mox facta oratione diuinaque inuocata maiestate, super vndas maris tamquam per aridam terram iter faciens, ad eos qui iam submergebantur, celeriter peruenit: quorum alterum læua comprehensum, alterum dextera subleuauit: sicque statim rediens, mirantibus vniuersis populis, secum viuos & sanos ad terram reduxit: quos deinde diuinis imbutos mysterijs in nomine sanctæ Trinitatis baptizauit, sicque iugo seruitutis dæmonicæ ereptos, libertate perenni condonauit h.

[7] Cum igitur per aliquot annos sanctæ prædicationis opus infatigabiliter peregisset, iamque in senectute maiori positus esset, [Fontinellam secedit:] ordinato sibi successore in episcopatu Senonicæ vrbis, ad præfatum Fontinellæ monasterium secessit: ibique Regularibus subditus disciplinis in mansione sibi a Fratribus præparata, coronam expectabat æternam. Annis itaque plurimis expers erat lectuli, cuius corpus sub monachali tunica cilicium tegebat. Interea ægrotis ita medelam conferebat, vt, quocumque quis languore fuisset detentus, si ab eo visitari, contrectari, ac benedici meruisset, pristinæ mox sanitati redderetur. Erat ergo monachus venerandus, nomine Bertgaudus, [sanat paralyticum oleo sacro:] qui ita paralysi toto corpore fuerat percussus, vt & loquelam pariter & omne corporis officium penitus amitteret. Ad quem cum sanctus Pontifex Vulfrannus venisset, eumque Oleo sacrato tetigisset, fugata illico est omnis molestia morbi, sicque restituta est in omni corpore illius gratia pristinæ sanitatis. His & huiusmodi miraculorum signis, qualis fuerit eius vita, internus arbiter edocuit.

[8] Igitur sancti viri doctrina id maxime omnibus commendabat, quoniam non aliter viuebat quam docebat: [nihil rerum huius mundi quærit:] nil enim huius mundi quærere, nil curabat amare. Cuncta, quæ sibi a Regibus vel diuitibus seculi donabantur, mox pauperibus hilariter largiebatur. Numquam potentibus honoris siue timoris gratia, si qua deliquissent, reticebat: sed aspera illos inuectione corrigebat. Denique cum sacrificium Deo victimæ salutaris offerret, non elata in altum voce, sed profusis ex imo pectore lacrymis, Domino vota sua commendabat. Prænoscens interea ex diuina reuelatione diem suæ resolutionis instare, quibusdam Fratribus hoc idem studuit manifestare: deinde acrius cœpit ardore febrium fatigari, [præscit diem mortis,] & per aliquot tempus corporis molestia agitari: sed inter hæc & Conditori gratias agere & Fratres publice & priuatim non desinebat docere. Tandem igitur languore corporis, quem diu protraxerat, per dies ingrauescente, septima, vt sibi diuinitus promissum fuerat, die, postquam se Dominici Corporis & Sanguinis perceptione muniuit, solutam ergastulo carnis sanctam animam reddidit. Obijt vero venerandus Pontifex XIII Calendarum Aprilium die, [sancto obit 20 Martij.] sepultusque est primo quidem in ecclesia B. Pauli Apostoli: sed inde postmodum translatus in basilicam sancti Apostoli Petri, positusque in Orientali parte: vbi signis & miraculis etiam nunc coruscat, Præsule Christo, cui est omnis honor & gloria cum Patre & Spiritu sancto in secula seculorum. Amen.

[Annotata]

a Vastinium, vulgo Gastinensis ditio adiacet versus Occidentem Senonensi agro,

b Maurilliacum, iam contractius Milliacum dicitur ad fluuium Therrium.

c Lodouei seu Chlodouei, pro quo in MSS. vitæ prolongata fere Ludouici & Hludouici, vti circa annum 800 dicebatur, quando Ludouicus Pius filius Caroli Magni florebat.

d Fuit is Hilbertus, pro quo pridem mortuum Ansbertum intrusum supra diximus.

e Additur in Actis maioribus: patena pro munere sacro Fontanellæ seruata, quam cum calice ibidem largitus est S, Vulfrannus, vti & altare consecratum in quatuor angulorum locis, & in medio reliquias continens Sanctorum in modum clypei, quod secum dum iter faceret, vehere solitus erat: vascula quoque & instrumenta & tabernacula ecclesiastici muneris plurima.

f In aliis Actis appellatur Ouo, de quo supra egimus.

g Hic præmittebatur liberatio duorum adolescentum, quos Dux Pontifici donauit; qui postmodum in ditione cœnobij Fontanellensis ad vitæ suæ metas permanserunt.

h Hic interserebatur historia Ratbodi, quam subiungimus.

APPENDIX
De obitu Radbodi Ducis Frisiorum.
Ex VII MSS.

Vulfrannus Archiepiscopus Senonensis, Fontanellæ & Abbauillæ in Gallia (S.)

BHL Number: 8738
a

EX MS.

[1] Præfatus autem Princeps Rathbodus cum ad percipiendum baptisma imbueretur, [Radbodus Princeps baptizandus,] percunctabatur a sancto Episcopo Vulfranno, iuraramentis eum per nomen Domini astringens, vbi maior esset numerus Regum & Principum seu nobilium Gentis Fresionum, in illa videlicet cælesti regione, quam si crederet & baptizaretur percepturum se promittebat; an in ea quam dicebat tartaream damnationem. Tum B. Vulfrannus: Noli errare, inclyte Princeps, apud Dominum certus est suorum numerus electorum: nam prædecessores tui Principes Gentis Fresionum, [eligens cum maioribus damnari,] qui sine baptismi Sacramento discesserunt, certum est damnationis suscepisse sententiam: qui vero abhinc crediderit & baptizatus fuerit, cum Christo gaudebit in æternum. Hæc audiens Dux incredulus, (iam ad fontem perrexerat, vt ferunt) pedem a sacro fonte retraxit, dicens: non se carere posse consortio prædecessorum suorum Principum Fresionum, [retrahit pedem:] & cum pauperum paruo numero residere in illo cælesti regno: quin potius non facile posse nouis dictis assensū præbere, sed potius permansurum se in his, quæ multo tempore cum omni Fresionum gente seruauerat. At beatus Christi Pontifex, Heu! pro dolor, inquit, deceptum te video a seductore, qui humanum genus decepit: sed nisi pœnitentiam egeris & credideris, & in nomine sanctæ Trinitatis baptizatus fueris, ianuam regni perennis non intrabis, sed æternæ damnationis pœna plecteris. Hæc dicente & docente sancto Pontifice, multi Fresionum credebant & baptizabantur, prædicto Rege, in Paganismo perseuerante: nam a sacro fonte infeliciter recessit. Et iam Wilbrordum Episcopum, cognomento Clementem & Doctorem præfatæ gentis, accersiri iusserat, [aliis credentibus,] vt ad eius consulta simul cum B. Vulfranno in doctrina suæ religionis concordante efficeretur Christianus: sed quoniam, vt scriptum est, In maleuolam animam non introibit sapientia, & quia dubitando per omnia in fide Catholica, & tentando sanctos Antistites alloquebatur, ideo obtinere non meruit quod ficte quærebat. [Sap. 1.] Cum vero eius legatum super hoc facto Beatus suscepisset Willibrordus, [frustra destinato ad S. VVillebrordum legato,] respondisse dicitur: Quia prædicationem sancti fratris nostri Vulfranni Pontificis Dux vester audire contempsit, meis qualiter obsecundabit edictis? Nam hac nocte vidi illum in visu catena religatum ignea; vnde certum fore constat damnationem iam illum subijsse æternam. [misere perit:] Cumque iter carperet, quod ad domum eiusdem damnati Ducis ducebatur, nuntiatum ei est ipsum sine baptismi Sacramento esse iam mortuum: sicque cœptum deserens iter, ad propria repedauit habitacula.

[2] Nec prætereunda ratio est quam de præfato Duce Rhatbodo, prædicto Venerabili Presbytero Ouo narrante, [deceptus a diabolo apparente in somno,] didicimus cur in Christum credere ac fonte regenerationis noluerit mergi. Nam in ægritudine positus, de qua & vitæ præsentis lucem clausit perpetuasque auerni descendit ad vmbras, dum sopori deditus foret, deceptor hominum diabolus, qui etiam Dei omnipotentis permissu in Angelum se transfigurat lucis, ei apparuit diademate aureo cum fulgentibus gemmis capite opertus, vesteque auro textili toto amictus corpore: diuque attonitus præfatus Princeps diligenter in eum intendebat, stupens ac tremebundus admirans, cuius speciei virtutis esset, qui sibi apparebat nuntius. Isque multimodæ artis nocendi sæuissimus inquit Draco ad eum: Dic, quæso, fortissime virorum quis te ita seduxit, vt a cultura deorum & religione prædecessorum tuorum velis recedere. Noli ita, obsecro, agere, sed in his quæ hactenus tenuisti culturis deorum permane: ibisque ad domos aureas æternaliter permansuras, quas tibi in proximo sum daturus, vt meorum verborum dictis astruam fidem. Quapropter cras accersiens Vulfrannum Doctorem Christianorum, [& auream domum ostentante,] inquire ab eo, vbinam sit illa mansio æternæ claritatis, quam ille pollicetur, si Christianum susceperis dogma in cælestibus habiturum: quam cum demonstrare non poterit, vtriusque partis mittantur legati, eroque dux itineris & demonstrabo illis mansionem eximiæ pulchritudinis ac fulgoris immensi, quam tibi post modicum sum daturus. Qui euigilans sancto Pontifici Vulfranno cuncta per ordinem pandit. At ille congemiscens eius damnationi, ait: Hæc illusio diaboli est, qui vult omnes perire & neminem saluari: quapropter salua temetipsum vir nobilis, credendo in Christum, & festina ad fontem baptismi, [ne S. VVulfranni verbis crederet.] in quo est remissio omnium peccatorum & nullo modo accommodes fidem verbis diaboli mendacibus: ipse est enim seductor, qui vniuersum seducit orbem, qui propter suam superbiam de alto cæli culmine prostratus ruit in terram, & ex Angelo benigno dæmon teterrimus effectus est: cuius inuidia mors introiuit in orbem terrarum, dum primo homini concupiscentiam docuit, atque ad inobedientiæ culpam traxit: nam qui promittit aureas largiri mansiones sibi credentibus, tartareas potius inferi deducit ad sedes, fœtidumque lacum Cocyti. Vnde vt ab his pœnis eripi valeas, & bonis frui æternalibus, festina in Christo baptizari, in quo est remissio omnium peccatorum, & per quem vitæ cælestis tribuitur ingressus.

[3] Hæc & huiusmodi plura prosequente sancto Pontifice, respondit prædictus incredulus Princeps, [Diaconus & Frisio comes eius] omnia se facturum, quæ iubebat; si illa demonstraretur a suo Deo mansio, quam sibi largiturum spoponderat. Cumque insuperabilem in cunctis Sacerdos Christi animum illius cerneret, ne a Gentilibus alia fingerentur pro alijs, misit continuo cum quodam Frisione suum Diaconum. Qui cum paullulum ab oppido processissent, obuium sibi reperiunt in humana effigie quemdam itineris comitem, qui dixit eis: Properamini cito, [abducti a diabolo,] nam ostensurus sum vobis mansionem eximiæ pulcritudinis, quæ præparata est a Deo suo Radbodo Principi. Qui ducem ac comitem itineris persequentes, loca diu peragrant incognita, donec viam ingredientes latissimam, diuersorum generibus marmorum eam cernunt polito opere decoratam, [eius præstigijs vident omnia aurea,] videntque a longe domum auream, ac perueniunt vsque ad plateam, quæ ante præfatam domum sita erat: & ipsa auro gemmisque strata. Intrantes quoque in domum aurei splendoris & incredibilis pulcritudinis, aspiciunt thronum miræ magnitudinis. Tum ductor itineris, Hæc est, inquit, domus & ista est pulcherrima sedes, quam post mortem eius Principi Radbodo Deus suus largiturum se spopondit. Et Diaconus obstupefactus in his quæ viderat, dixit: Si a Deo cunctipotente facta sunt ista, perpetuo maneant; si autem a diabolo, cito dispereant. Et vallans se continuo sanctæ Crucis munimine, dux itineris, [sed signo Crucis facto euanescentia:] qui videbatur homo, euanescendo transit in diabolum, & domus aurea versa est in lutum: remanseruntque biduo simul, Fresio videlicet & Diaconus, in medio locorum palustrium quæ plena erant longissimis b rauseis virgultis, triduoque immensi laboris iter conficientes, reuertuntur ad oppidum, inuenientes præfatum Ducem Radbodum sine baptismatis Sacramento mortuum, [redeunt Duce mortuo:] narrantque beato Antistiti, quantam a diabolo pertulissent illusionem: Fresio autem credidit in Christum, & baptizatus est. Vocabatur autem Ingomarus siue Chuningus, qui & ipse ad Fontanellense cœnobium S. Vulfannum secutus est. Induciasque sibi renuntiandi, [Frisio baptizatur] quas putauerat se adipisci, prædictus Dux minime valuit impetrare: quia non erat ex ouibus Christi neque ad vitam præordinatus æternam. Percrebuitque hoc stupendum & antea inauditum miraculum apud incolas gentis Fresionum, atq; ex hoc facto plurima ex eis multitudo conuersa est ad Dominum, Mortuus est autem infeliciter præfatus dux Radbodus anno Domini Dei nostri Iesu Christi, [& plurimi alij.] in quem ipse credere contempsit, septingentesimo nono decimo, qui erat annus sextus inclyti Principis Caroli.

[Annotata]

a Hanc damus ex Vita longiore, & huic historiæ consentiunt antiquitates omnes Belgicæ.

b Vossius de Vitijs linguæ pag. 263 hunc locum explicat, & a Germanico raus, pro quo nos Belgæ rijs dicimus, deducit: & sarmenta siue surculi indicantur.

HISTORIA INVENTIONIS
cum miraculis Fontanellæ factis,
Auctore monacho Fontanellensi.

Vulfrannus Archiepiscopus Senonensis, Fontanellæ & Abbauillæ in Gallia (S.)

BHL Number: 8740, 8741

PARS I.
Ex tomo III Spicilegij veterum Scriptorum a Luca Dacherio editi.

PROLOGVS.

[1] Qvia Deo omnipotenti placuit temporibus nostris gloriosa Sancti sui Vulfrani, quæ hactenus latuerant, merita mundo declarare, ac multis ea recentium miraculorum insignijs decorare; Fratrum me pie ad ea scribendum exhortantium desiderijs humiliter deliberaui satisfacere, & quæ vidimus diuinæ virtutis opera ad futurorum notitiam litterarum apicibus transmittere; quatenus expensa fideliter tanti Patris interiori virtute per exhibita exterius miracula, erga ipsius venerationem propensioris queant & ipsi deuotionis incrementa concipere. Nemo autem in his pretiosorum requirat verborum supellectilem, quin potius Dei in Sancto suo gloriam miretur & honorem, suæque salutis captet ædificationem. [Auctor coram oculis suis gesta a se scribi præfatur.] Neque enim steriles sententiolas floribus proposui rhetoricis, horum expers, adumbrare; sed rerū diuinitus gestarū veritatem simpliciter & opportuna breuitate aliquatenus prælibare: ne videlicet succedentium obliuione temporum penitus oblitteretur & pereat, quod sub oculis nostris diatim diuina dignatur operari clementia. Quia nimirum vehementer indignum & incompetens approbatur, si tot miraculorum gloria inerti silentio supprimatur. Quocirca malui, fateor, imperitæ rusticitatis, quam infructuosi silentij redargui; ac per hoc quorumdam fastidio displicere, quam plurium deuotioni seu vtilitati non inseruire. Verum, quia iam quæ proposuimus libet adoriri, paullo altiori principio, vt res gratior fiat, ratum videtur ea exordiri a.

[Annotatum]

a

Ea tamen, quia iam excusa extant, omittimus, tum quia priora ex Vita iam relata sunt excerpta, tum quia alia ad ipsam Fontanellensis monasterij destructionem & restaurationem spectant. Lubet tamen ipsa in margine a Luca Dacherio annotata, quia totius compendium continent, indicare. Sic ergo scribit.
Cap. 1 S. Vulfrannus Frisiam petit, ac verbum Dei disseminat, claretque miraculis: obit Fontanellæ: corpus eius in ecclesiam S. Petri transfertur.
2 Normanni Galliam intrant vastantq; aufugiunt monachi Fontanellenses ac secum asportant corpora SS. Wandregisili & Ansberti: destruuntur ecclesiæ ac monasteria.
3 Rollo Normanniæ Dux Christo nomen dedit: Guillelmus Gemmeticense cœnobium instaurat: Richardus feliciter gubernat. Gerardus Abbas Gandauensis offert Richardo se redditurum corpus S. Wandregisili: repulsam passus, refert illud.
4 Torstingus ceruum venando insequens, diuinitus remoratur: ideo dirutum Fontanellense cœnobium tribuit Mainardo: quod & ipse restaurat.
5 Corpora SS. Maximi & Venerandi ex reuelatione inuenta retinentur in monasterio Fontanellensi.
6 Mainardus, Canonicis eliminatis, apud S. Michaëlem Abbas monachis præficitur.
7 Gerardus probatis moribus ex monacho Latiniacensi primus Abbas Crespeiensis, deinde Fontanellensis: sub quo hæc circa Inuentionem S. Vulfranni facta referuntur, quæ inde damus:

ACTA INVENTIONIS.

[2] Cvm igitur Pater Gerardus de elegantiori reparatione loci, quem susceperat, cum Fratribus sæpe tractaret, [Effossis tribus sepulcris,] placuit tandem & res eis digna visa est, vt infra ambitum templi S. Petri, quod eatenus humile valde erat, statutis columnis fornicibusque per eas orditis, cryptæ deberent erigi. Sed cum adhibitis operarijs molirentur opus dispositum & paullo altius, quia res ita poscebat, effoderent humum, tria sepulcra seriatim disposita, ex optimo lapide patrata, repererunt: quibus singillatim apertis, in duobus quidem, quæ in medio ceterorum altrinsecus positorum locata erant, & ex nominibus SS. Wandregisili atque Ansberti videbantur titulata, [reperiuntur cineres SS. VVandregisili & Ansberti,] nihil præter pauculas puluerum Reliquias, in quibus resoluta sanctorum corporum caro defluxerat, inuenerunt. Cum vero tertium, quod ad dexteram S. Wandregisili situm erat, & S. Vulfranni esse tam positione ipsa, quæ in gestis eius describitur, quam apertissima Tituli designatione luce clarius constabat, admotis manibus resignarent; integrum corpus repererunt: ex cuius etiam Sacerdotali veste, cum qua, vt legitur, sepultus fuerat, auri sexunciam collegerunt, quod postmodum in opificio argenteæ tabulæ, in vsum sacri altaris paratæ, [& corpus integrum S. Vulfranni,] probatur expensum. Vnde nimirum desipere imo insanire credendi sunt, quicumque se S. Vulfranni corpus contendunt habere, vel alibi arbitrantur iacere: cum nulla nixi auctoritate valeant, quæ opinentur approbatum ire. Accedant ergo quicumque sunt illi, & inspiciant sepulcrum Sancti, audiantque scriptum, quod ad dexteram sancti Patris Wandregisili positum fuerat: mirentur quoque & dicant cuiusnam ossa alterius in eo inuenta sint. Certe post delationem & fugam Sanctorum, si aliquis eum, qui relictus erat, quæsiturus latenter & cum diligenti cautela propter timorem Paganorum, qui cuncta late tenebant, ad locum sepulturæ eius accessit, & eum egesta humo & reserato busto subripuit; quisnam, quæso, alium in loco eius deposuit? Vel vbi, quem ibi positurus erat, quæsiuit? [numquam antea alio delatum:] Aut quare eo sublato, restituere alium tam solicite curauit? Numquidnam verebatur, quod falsum est, si locus ille desertus erat, sepulcro vacuo reperto reus teneri? Si vero inhabitatus, vt quid tantas, quæ furibus contrariæ sunt, moras alium effodiendo & ibidem reponendo innexuit? Sed indulgendum plane est talium deuotioni, non tamen acquiescendum vndecumque exorto errori: quia reuera si non habent corporalem illius præsentiam, possunt tamen, si fides adsit, deuota mereri intercessionum suffragia. Nos autem, quibus a Deo indultus atque reseruatus est talis tantusque thesaurus, peruigiles excubias, & competens dignæ seruitutis obsequium dependamus, diuinis eum laudibus & sincera cordium deuotione prosequamur: quatenus de cuius præsentia non immerito gratulamur, præsidium eius opportuno tempore experiri mereamur. Mutemus mores, vitam corrigamus, sancti habitus reuerentiam teneamus: sicque diuinum altare congruis votorum donarijs cumulemus, vt & ipsi sanctuarium Dei, ara, odoratumque sacrificium, ipso Sancto opitulante & pro nobis orante, mereamur inueniri.

[3] [vti fuerunt corpora SS. VVandregisili & Ansberti.] Iam vero quod sublatis SS. Wandregisili atque Ansberti corporibus Gentilium metu is relictus sit, liquido constat, neque vlla valet ratione refelli: nam & in illa a historia, antiquorum diligentia litteris procurata, in qua Sanctorum nomina & miracula, scilicet Wandregisili & Ansberti, continentur scripta, huius Sancti nomen vel mentio nusquam reperitur vel semel inserta, quod proculdubio nullatenus posset fieri, nisi sacratissima illius ossa translatores aliorum se ibidem meminissent reliquisse gratia certæ rationis. Sed quia quorumdam temeritas eo vanitatis processit, vt libellum de Translatione & miraculis Sanctorum infalsare præsumpserint; non mirum videtur tale quid hos perpetrasse, cum diuinæ auctoritatis libros corrupisse quosdam nouerimus. Legant qui velint gloriosum illud miraculum, quod in libello de virtutibus b S. Berthæ continetur, quomodo curatus sit quidam longo tempore mutus per merita SS. Wandregisili atque Ansberti, cum apud Blanziacum, vbi eadem S. Bertha requiescit, exularent eadem tempestate: imponentibus videlicet singulis id est S. Wandregisilo, S. Ansberto, & S. Bertha manus singulas super singula infirmitatis illius loca. Vbi profecto de hoc sancto & glorioso Præsule Vulfranno omnimodis reticetur: vtpote qui in illa Translatione paganorum metu perpetrata illic non interfuit. Neque enim a loco suo, quo sepultus fuerat, cum ceteris translatus erat alibi: sed vt dictum est, & manifestis approbatur indicijs, Fontinellæ fouebat solum pretiosis cinerum suorum patrocinijs.

[4] Inuentum igitur, vt præmissum est, sancti Præsulis Vulfranni pretiosum corpus, [Corpus S. Vulfranni ligneæ capsæ impositum,] & in ligneo locello pro tempore aptato (quia nimirum tanta erat adhuc loci pauperies, vt vnde decentius fieri deberet, pretiosi metalli species deesset) cum reuerentia & honore reconditum, super sacrum altare repositum est, & deinceps digna veneratione celebratum. Vbi vsq; hodie, si fides petentium exigit, maxima pollet gloria virtutum, multaque præstat petentibus se beneficia sanitatum: [claret miraculis.] ex quibus ea dumtaxat, quæ nostris inspeximus oculis, hinc narrare aggredimur.

[5] Erat quædam matrona nobilis, opibus magnis & diuitijs pollens, nomine Herleuis, quæ difficultate partus aliquando cœpit vehementer periclitari: [Puerpera morti proxima,] cumque diebus octo eo dolore satageret, atque ita, vt morti proxima videretur, deperiret, nulloque remediorum genere, neque votis ad multorum nomina Sanctorum promissis, quidquam proficeret; tandem prosperiori vsa consilio, sancto Patri Vulfranno, de cuius meritis plenius edocta fuerat, decem libras denariorum deferri præcepit: & maiora, si se de præsenti liberaret internorum tortura, [missis oblationibus liberatur:] munera repromisit. Nec mora: eunte qui missus fuerat cum votis & munere, illa puellam enixa est, talique extemplo exempta periculo, mortis imminentis euasit discrimen. Vnde actum est, vt ex illa die S. Vulfrannum, vt ereptorem suum, nimio cordis affectu coleret; locum hunc, quem antea vehementer auersabatur, in multis honoraret; & circumpositorum saltuum largiorem nobis nostrisque hominibus copiam, tam in pascuis pecorum quam in ceteris lignorum vsibus, indulgeret. Nam & dormitorium ad æternā sui memoriam proprijs expensis, quale nunc cernitur, ædificari fecit: vbi expleto vitæ præsentis cursu, & sepulturam promeruit.

[6] Eadem quoque tempestate alia quædam illustris fæmina, [Corpus capsæ argenteæ imponendum,] nomine Imma (quæ mutato habitu ad hunc accesserat locum, & prædia sua, id est, Cruciolam & Tetgis villam, sed & Broïlum ex integro contulerat) post alia innumera beneficia, refectorium illi dormitorio a plaga Orientali contiguum, proprio sumptu construi fecit. Verum enim vero prædicta matrona, vt suum amorem, quem erga sanctum habebat Vulfrannum, operibus approbaret, reconditorium illi argenteum, quod antea ligneum erat, componi iussit; in opificio probati argenti medium talentum cum auri pondo expendit: factumque est tale opus, quale nusquam eo tempore in tota Normannorum patria poterat reperiri. Sed cum constituta dies, qua in illo debebat loculo reponi, [defertur ad ecclesiam S. Mariæ,] aduenisset, Abbas Gerardus corpus Sancti ad ecclesiam sanctæ Dei Genitricis Mariæ præcedentis vespera diei fecit deferri. Mane vero facto, adhibitis secum duobus Fratribus, illuc perrexit, cum quibus sacratissima eius ossa, optimo vino lota, primo in sindone noua, deinde pretiosissimo ex purpura inuoluta pallio, [impositum capsæ,] quod nobilissimus Rotomagensium Archiepiscopus c Rotbertus ad hoc direxerat, honorifice contexit, sicque in præparato iam dudum scriniolo deposuit, quod accito aurifice diligenter claudi, clauisque fortiter, ne deinceps aperiri posset, configi coram se fecit. Sanctorum nihilominus Confessorum d Heremberti Tolosani Pontificis, & eremitæ e Condedi corpora in vno pariter loculo, beatorum quoq; Martyrum f Maximi & Venerandi decenter reposuit in alio. [cum corporibus aliorum Sanctorum,] Interea Gradulfus tunc Decanus, ceterique Fratres eo euocati decenterque ornati, cum crucibus ac cereis vna processerunt, quos prædicta matrona cum plurima suorum cohorte ac populo ad hoc vndique congregato subsecuta est. Cumque illuc ventum esset cum maxima omnium lætitia, Sancti corpus in humeris leuatū, inde effertur, sicq; psallendo vsque ad basilicam S. Wandregisili delatum, super sacrum altare deponitur: [solenni pompa defertur ad ecclesiam S. VVandregisili:] & idcirco dies illa cum tripudio spiritualis gaudij & epulorum apparatu longiori exacta, de cetero festiua per annos singulos ibidem recolitur. Facta est autem hæc Translatio anno Dominicæ Incarnationis millesimo vigesimo septimo, g Kalendas Iunij.

[7] h Gerardus Abbas ætate maturus, Regularis Ordinis obseruantia præcipuus, anno videlicet ducaminis illius quarto, [Abbate Gerardo occiso,] nocte subsequentis Sabbati in suo lecto peremptus, martyrio, vt credimus, coronatus est, anno Incarnationis Dominicæ millesimo trigesimo primo, tertio Kalendas Decembris. Huic tam egregio Patri i Gradulfus ab eodem in disciplina regulari pridem educatus, sub ipso autem tunc Decanus, sed in monte S. Trinitatis ad ædificandum eum constitutus, [& successore Gradulpho mortuo,] exigentibus bonæ vitæ meritis, quibus abunde pollebat, multisq; bene innotuerat, in regimine successit… Obijt autem anno ab Incarnatione Domini millesimo quadragesimo septimo, II Nonas Martij. Huic successit frater illius pro carnis origine Rotbertus. Sub huius regimine gloriosa sanctissimi Patris Vulfranni merita tali dignatus est Deus occasione mortalibus declarare, & ad patrocinium fidelium cunctis reuelare, [sub Rotberto subrogato,] quæ paucis eatenus ad notitiam noscuntur peruenisse adeo vt crebra miracula, quæ apud eius sacratissima ossa fieri videbantur, ne illi quidem imputarentur.

[8] Anno siquidem Incarnationis Dominicæ millesimo quinquagesimo tertio, [in diuturna & siccitate & mortalitate,] diuturna siccitate tellus exaruit; mortalitatis lues cis Sequanam grauiter desæuiens, Caletensem pagum occupauit: ita vt viri & mulieres diuersæ ætatis pariter occumberent, villæ siue domus, tota simul obeunte familia, vacuæ remanerent. Quo terrore vniuersus populus, ad implorandū pietatem diuinam toto corde conuersus, Litanias ac processiones cœpit frequenter agere, ieiunia certis diebus obseruare, atque de vicinis locis & villis, ad sacratiora quædam loca vel vrbes ad impetrandum Sanctorum suffragia, deuote conuolare. Vnde factum est, vt & ipsi nos idem agere statueremus, & ad vrbem Rotomagensem cum pretiosis Sanctorum reliquijs, populo vndecumque ad hoc conuocato, vna pergere deliberaremus; non tamen ea, qua alij, necessitate, quippe cum nullus apud nos siue in toto circa nos miliario (Deo nos suorum meritis Sanctorum protegente) mortalitati succumberet; sed potius, vt nostro plebs incitata exemplo, promptius incœpto supplicandi officio persisteret, & impendentem diuinæ animaduersionis gladium precibus auertere instaret. [Corpus solenni cum processione Rotomagum defertur.] Cōstituta ergo die videlicet, octauo Kal. Iunij, vndique coacto populo, pretiosum S. Vulfranni corpus electi quindecim Fratres præcipiente Abbate suscipientes, dispositum iter tandem arripuimus, & mansionem in villa, quæ Escetot vocatur, in ecclesia S. Petri nocte illa fecimus. Cumque die sequenti imminente aurora inde processissemus, & syluam quæ interiacet festinanter transijssemus, tamque pretiosum thesaurum comitante turba ingenti alacres gestaremus; præmissis legatis nos aduentare ciuitatis Archidiacono, sanctoque Clero innotescere curauimus. At illi comperto tali nuntio confestim se præparauerunt, plebemq; fidelem noto signo ad occurrendum nobis excitare studuerunt. Deinde sumpto k S. Romani Pontificis glorioso corpore, occurrentibusque sibi vndique ciuitatis Canonicis, cum suorum quoque Sanctorum corporibus & ecclesiastico apparatu, obuiam nobis in multa gloria processerunt, atque in ipso suburbij introitu cum ingenti nos lætitia & honore præcipuo exceperunt: sicque elatis in altum vocibus, diuinasque laudes nobis atque illis alternatim concinentibus, ciues qui conuenerant Rotomagenses sancti Patris Vulfranni loculum suis reuerenter humeris susceperunt, & vsque in sanctam Dei genitricis Mariæ ecclesiam nobis comitantibus ouantes detulerunt l.

[Annotata]

a Huius historiæ meminimus ante Vitam S. Ansberti 9 Februarij, vbi num. 24 excerpta dedimus: in quibus solum nomina SS. VVandregisili & Ansberti memorantur, vti infra dicetur.

b S. Bertha colitur 4 Iulij, quando ista poterunt discuti.

c Robertus filius Richardi 1 Ducis Normanniæ ac frater Richardi 2 Ducis, mortuus anno 1037.

d S. Erembertus relicto Episcopatu, venit Fontanellam, ibiq; mortuus est 30 Aprilis, in cuius Vita MS. dicitur requiescere in hac ecclesia S Petri in oratorio S. Martini.

e Colitur S. Condedus 21 Octob. in cuius Vita MS. dicitur eius corpus positum in ecclesia sancti Apostoli Petri iuxta oratorium S. Martini ad plagam meridianam.

f Coluntur SS. Maximus & Venerandus 25 Maij: de his caput 5 huius tractatus, vt insinuauimus, agit.

g Inscripta est hæc Translatio 5 corporum in Breuiario Fontanellensi, & a Molano in suis ad Vsuardum additionibus 1 Iunij. VVion solum meminit SS. Vulfranni & Eremberti. Ex illis alij.

h Gerardum hunc nullis fastis inscriptum reperimus. Arturus a Monasterio in Neustria pag. 164 Sanctum appellat.

i Gradulfus etiam ab eodem Arturo Sanctus compellatur.

k Colitur S. Romanus 23 Octobr.

l Reliqua desunt de relatione corporis.

PARS II
MIRACVLA VARIA
Ex II MSS. Codicibus.

EX MSS.

CAPVT I
Submersi aut a periculo submersionis seruati, alij adiuti.

[1] In a Oximensi pago situm est castrum, quod b Falesia nuncupatur: in quo erat homo quidam, [Puer in balneo submersus] nomine Gislebertus: huic erat filius ætate & corpore minusculus, qui Sabbato sancto imminentis Paschæ in dolio, in quo pater eius lauerat, incaute derelictus, cum nemo adesset, in aqua submersus sicque extinctus est: vbi cum diutius iacuisset, requisitus tandem a parentibus, mortuus repertus est. Quod quamuis parentis vtriusque negligentia atque antiqui hostis prouenerit infestatione, non tamen absque diuina credimus gestum permissione: vt sicut de Lazaro scriptum est, infirmitas hæc non est ad mortem, sed propter gloriam Dei; ita quoque in morte huius pueri opus claresceret diuinæ virtutis, meritumque coruscaret Sancti sui Vulfranni. Vbi autem ab aquis est spiritu amisso leuatus, ingens clamor attollitur, grauis luctus exoritur, dolor irremediabilis aperitur: luget infelix pater, lamentatur misera mater, abijcit capitis operimentum, [a parentibus deploratur:] carpsit compositionem crinium, tundit inter hæc grauiter pectus, simul complodit ambas manus, digitos digitis inserit, atque miserabili tortura totum corpus atque membra agit, voces incōditas & amaritudine plenas emittit, hac illacque caput rotat, ora velut amens distorquet præ acerbitate repentini doloris & insperatæ orbitatis. Maior siquidem erat dolor de conscientia tantæ negligentiæ, & de reatu grauis peccati, quam de morte vnici pignoris. Quibus vicini excitati vndique coëunt, & alij cum gemitibus per compassionis humanitatem ingemunt: alij vero lugentes consolari atque dolorem mœrentium lenire intendunt. Ecce autem quædam persona ex his, quas illuc partim humanitas contraxerat, partim curiositas inuitauerat circumstantes, Quid, inquit, agitis? quare S. Vulfrannum non inuocatis? Numquid non audistis quantas virtutes & qualia miracula operatus sit? [inuocato S. Vulfranno,] Inuocemus ergo eum magna voce ex toto corde. Ad hanc igitur vocem exhortantis, plebs quæ circumstabat, concorditer animata inclamauit, & pro suo quisque sensu Deum Sanctumque eius Vulfrannum inuocauit: interea mortuus labia paullatim mouere cœpit, ac viuido genarum suffusus colore, [reuiuiscit] palpebras oculorum cœpit aperire. Quid longius morer? Quid diuinā virtutem verbis occupem? Sub oculis omnium, qui aderant, mortuus vitam plenarie recepit, surrexit ac resedit: oblatumque cibum tam libere, quasi non de morte surgens sed de somno euigilans, suscepit. Quo facto concussa sunt corda omnium, ingens exorta est lætitia in mentibus singulorū, iterum fluunt lacrymæ, tanto sane vberiores, quanto non iam ex mœrore, sed ex ingenti lætitia profluentes: perstrepunt murmura & voces, tanto vtique pressiores quanto dulciores. Fit interea specialis dolor parentum, vnum & commune omnium qui aderant gaudium. Fama deinde tantæ virtutis longe lateque percrebuit, & omnes qui aderant & qui audire poterant, in admirationem nouam mouit, & in laudem Dei & gloriam Sancti sui fauorem conuertit. Fit præterea ingens pressura concurrentis populi, videre viuentem, quem mortuum audierat, cupientis. Nec sufficit cuilibet vox acta narrantis, nisi quisque suis cernat oculi faciem resurgentis. Quippe nouus quasi post mortem, qui resurrexerat, ad videndum petebatur, & longe desiderabilior, quam pridem fuerat dum luce mundi fueretur, cunctis putabatur. Porro vir ille multarum gratiarum debitor, indulti cælitus sibi beneficij non immemor, non post multum Fontanellam adijt, & vbi beati Patris Vulfranni sepulturam, & carnis eius sanctum puluerem esse didicit, deuotionis suæ vota persoluit, & Fratres quos ibi inuenit de virtute facta cum multis lacrymis perdocuit, [pater Fontanellæ ad eius sepulcrum gratias agit:] sicque postmodum lætus & alacris ad propria repedauit. Hoc autem miraculum factum est anno Incarnationis Dominicæ millesimo quinquagesimo septimo, Indictione decima, Sabbato Sancto Paschæ quod euenit tertio Kalendas Aprilis.

[2] Præterea non est silentio omittendum quod virtus Diuina per eumdem operari dignata est Patronum: quod etiam rarissime aut numquam alicui notificatum est mortalium. [mulier putrido infante grauida.] Erat igitur quædam mulier in villa, quæ vocatur Frigeia. Hæc concepto semine grauida, in festiuitate S. Sebastiani, termino instante, fuerat paritura. Verum obstante iure naturæ cœpit anxiari, atque imminente periculo interius viscerū torturis adeo torqueri. Namque, vt moris est, parere non potuit. Interea lecto prosternitur, & grauiter se habens nihil aliud quam mortis debitum præstolatur. Tale itaque incommodum atque pariendi passa est infirmitatem & difficultatem a festiuitate S. Sebastiani vsque ad octauam diem Dominicæ Resurrectionis. Tum vero reperto saniore consilio, nisu, quo valuit, cœpit misericordiam Domini implorare & eius Genitricis, vt sibi dignaretur misereri. Nihilominus etiam frequentius nomen S. Vulfranni inuocans (cuius vigilijs, quæ ex more hactenus a fidelibus celebrabantur, interfuerat, atque semetipsam in ancillam dederat) solitam eius deprecabatur pietatem, vt per se omnipotentis Dei clementiam exoraret, quo eam aut a præsenti angustia liberaret, aut vitæ finem misericorditer imponeret. Dum autem deuote precibus insisteret Sanctique nomen crebrius iterans auxiliari sibi fideliter posceret, repente virtus Diuina adfuit, & venter eius tumens a pectore vsque ad umbilicum, sicque in transuerso per medium, mirabile dictu, diuisus est, veluti nouale finderetur. At illa vociferans, vtpote quæ talia patiebatur, [mirabili apertura corporis liberatur:] cœpit angustiari, qua etiam vociferatione affines pene omnes venire coëgit. Qui venientes & eam quasi mortuam lugentes, non modice mirati sunt talia considerantes, & inito consilio ventrem eius aperuerunt, & infantis ossula cum putrida carne inuenerunt, atque semiuiua muliere ea omnia traxerunt. Quo facto iterum mulier Sanctum Patronum obnixe expetijt, vt, quia eam mirabiliter ab incommodo partus liberauerat, ex integro eam sanaret. Nec mora, illa orante, ventris diuisio sic consolidata est, ac si nihil horum perpessa fuisset, excepto quod signum diuisionis, ad comprobandam Dei virtutem & eius serui meritum, permansit. Taliter itaque vt diximus, liberata atque incolumitati perfectæ restituta, Fontanellam perrexit, & hæc, quæ diximus, ipsa pro se ita esse gesta narrauit: ventris cicatrices cunctis ostendens, gratias Deo & S. Vulfranno non immerito retulit, ac postmodum lætabunda & laudans domum redijt. His & alijs multo pluribus apud Deum & homines S. Vulfrannus gloriosus habetur.

[3] Illud quoque silentio præterire indignum censuimus, quod præfati Patris interuentu diuinitus operatum comperimus. Erat quidam miles in pago c Veliocassino, qui caussa cuiusdam negotij ascenso equo dum alia peteret loca, [miles in periculo inimicorum persequentium,] contigit eum latebrosas inimicorum offendisse insidias, qui repente vt eum perderent, admissis equis cruentis armorum iaculis persequi velocius festinabant. Quos ille a tergo equorum strepitu permotus conspiciens, suisque in notis homicidas cognoscens, huiuscemodi necis pauore nimium perterritus, illico in fugam vertitur, euadendique anxietate omnibus modis coarctatur. Illi nimirum amaritudinis felle succensi & subfusi, persequendo venenosa in eum oculorū lumina fundebant: & crudeli inhumanitate sæuientes, solum de eius nece tractabant. Hic vero in vltimam iam pene deductus desperationem, de sola liberatione solicitus, pro posse fugam explere conabatur. Cumque sibi refugij locum minime patere videret, hostilesque impetus iam propius adesse sentiret, nec aliquam deinceps euadendi spem vllo modo mente captaret; tandem, vt credimus, Diuina prouidentia, Sancti memor Vulfranni, eius clementiam lacrymosis internorum singultibus suppliciter deprecatur: O Sancte, inquiens, Vulfranne, Pater inclyte, virtutum gloria insignis, adesto clemens indultor poscenti, succurre benignus, tui ad præsens opitulatione indigenti: Miserere miserator tui opem supplicantis, & quia me seruili conditione tuæ committo aduocationi, tuere potenter ab instantis discriminis exitu, [inuocato S. Vulfranno,] nec patiaris hostium gladijs trucidari, cui tuæ gratia protectionis non incerta est repentinæ spes ereptionis. His oratis, illi extemplo diuinæ virtutis clementia Sanctique meritis immobiles substiterunt, nulloque conamine loco fixi gressum mouere quiuerunt: equos calcaribus vrgent, hastis feriunt, quantumque acrius furijs agitabantur, tantum indulgentius operam dare videbantur Mira res! Illi nimia feruentes insania crudeliter desæuiunt, voces extollunt, suis se votis frustratos altius gemunt. Mirantur nimirum huius rei spectantes euentum. Is vero, quem timor ingens occupauerat, tanti nouitate miraculi gauisus, [his immotis,] resumptis animi viribus paullisper subsistens, sic eos affatur: Quid agitis? Quid stupentes miramini? Vestras minas ad præsens non metuo: [liberatur.] vobis minantibus nulla formido: nam inclyti Patris Vulfranni præsens adest aduocatio, qui vobis obstat mirabili obstaculo. His dictis recto tramite mox Fontanellam adijt: equi figuram suique imaginem supersedentis ex cera figuratam edidit, Sanctique Vulfranni sepulturæ in memoria tantæ virtutis obtulit: ac immensas gratiarum actiones ei pro collato sibi beneficio reddidit, eiusque se seruum fieri decreuit. Quod factum loci Fratribus & omnibus qui aderant per ordinem narrauit, quos in Dei laude ac Sancti veneratione armatos reddidit; vnde accepta licentia redeundi, ad propria repedauit.

[4] In vrbe d Abrincatensi quidam adolescens erat, qui die quadam ludendi gratia nauiculam intrauit, [iuuenis submersus,] & per fluuium, quod mari illi adiacens est, nauigare cœpit. Interea mare eructans impetu suo fluuium turbauit, & adolescentem illum a nauicula deijciens in flumen mersit, vbi die vno & nocte sequenti iacuit. Cumq; diu quæsitus non inueniretur, die secundo piscatores quidā mare ingressi, dum retia tenderent, atque ad horam retraherent, adolescentē illum rete, quod e Childellok vocant, inuolutum inuenerunt. Ea mirantes & nimium stupentes, vocauerunt parentes eius atque ciues. Qui cum venissent, & eum exanimem viderent, eleuatis vocibus S. Vulfrannum cœperunt inuocare, [sequenti die inuentus resuscitatur ad vitam,] vt miserrimo homini subueniret solita pietate. Quod cum diutius oratum fuisset, corpus adolescentis se mouere cœpit, oculos aperuit, sicque ad inuocationem Sancti in hora eadem surrexit acsi nihil passus fuisset mali. Inde Fontanellam petens, grates Deo & Sancto eius rependit, & factum in se miraculum cunctis narrauit. Præterea quidam adolescens in torrente quodam cecidit, quem impetus decurrentis aquæ vsque ad clusam molendini deportauit, ibique a prima hora die vsque ad sextam iacuit, [alius item submersus reuiuiscit,] ita vt caput eius in fundo aquæ, pedes vero sursum viderentur dependere. Ac genitrix eius pro cara sobole solicita, cum ad solitam horam redire non videret, timens ne aliquid ei aduersi accidisset, cœpit eum quærere, ac notas domos ac vias circuire. Dum autem hac illacq; oculos verteret, aspexit filium in aqua, ut diximus, iacentē. Tunc voce flebili clamare cœpit, ac miserabiliter se ipsam discerpere. Ad cuius vocē vicini & affines exterriti venerunt, & adolescentē pene exanimem de aqua sustulerunt: & exposito illo super littus, mater eius cœpit aduersus Sanctum conqueri & dicere: S. Vulfranne, tu meum filium mihi abstulisti. Ob hoc quod eum tibi in seruum dedi, redde eum mihi, obsecro, & ne patiaris me deficere dolore maximo. Obtine tuis sanctis meritis apud Deum, vt mihi reddatur pignus dulcissimum. Hæc orante matre pia, & ceteris qui aderant S. Vulfrannum vocantibus, repente adolescens oculos aperuit & sciscitanti matri respondit, & deinceps plene conualuit. Postea vero Fontanellam petijt, Liberatori gratias egit, atque hæc, vt diximus, retulit.

[5] Negotiator autem quidam, Wadro nomine, ciuisque Rotomagensis, oneratam frumento nauem a flumine, quod f Olua vocatur, vt in suam rediret ciuitatem, soluit: ac sic inde digrediens marinis fluctibus se credidit. Cumque longius iam a terra recessisset, [a maximo periculo naufragij] ac non imprudenter inter vndas placidi æquoris clauo cursum carinæ dirigeret; ventus repente, qui eum in æquor promouerat destituit, aduersisque surgentibus auris cœpit vehementer vrgeri, atque alias a cœpto itinere impelli. At ille totis viribus contra insurgentes flatus gubernaculo fortiter in nisus cœpit reluctari, & vt nauim quo volebat torqueret multa vi conabatur. Interea pontus grauiter intumescere, fluctus altius attollere, arenas cœpit ab imo miscere. Ille nihilominus clauum fortiter tenebat, & in ipsos fluctus cursum regere contendebat. Sic itaque maris tempestas ac nautæ animositas inuicem, at non æquis viribus confligebant. Sed, proh dolor! ponti sæuitia vicit, auulsumque clauum suo loco procul inter vndas proiecit. Nondum tamen vir ille plene superatus destitit, sed illico surgens remo accepto pro gubernaculo vti cœpit. Quem vis vndæ violentius illisæ e manibus eius eodem momento excussit, atq; inter cumulos fluctuum abscondit, & arborem a suo stipite, in quo stabat, conuulsam, & velum ruptis rudentibus in vndas proiecit & pene nauem submersit. Tunc ille penitus diffidens, mortisque imminentis pauore contremiscens, exclamauit, dicens: Domine sancte, inquit, Vulfranne, video quia actum est, nec spes vlla euadendi superest. Miserere, obsecro, animæ serui tui, quia infelix corpus hoc horribili exitio inter fluctus & vndas sæuientes perit: succurrere miserrimo spiritui, quem extorquet mors acerba sæuientis pelagi. His peroratis, ingens duarum vndarum hiatus, acsi duorum montium profundissimus recessus, repente nauim illam recepit: ac remota omni tempestate, ventisque seclusis, optata diu quiete, eum Domino suo refouit. Ibi ergo vir ille tutus ab omni turbine, securus ab omni tempestate manebat, & acsi in placido stagno positus quiescebat. Cumque super his miraretur & stuperet; [eripitur:] in partem dexteram respexit, & clauum quem amiserat ibi super aquas ferri vidit, & manu paullulum adnauigans illum accepit. Deinde remos super aquas conspexit, susceptosque in naui reposuit. Post hæc etiam velum & malum, & omnia nauis vtensilia inuenit, & dato sibi otio, cum socijs suis vniuersa, quæ perdiderat, suo in loco erexit, & quidquid tempestate vrgente læsum fuerat non indecenter reparauit, & sic desideratum nauigationis iter arripuit, & ad portum salutis peruenire potuit. Itaque vir ille diuina virtute per gloriosa S. Vulfranni merita ab imo maris receptus mortique subductus, absque vllo discrimine, absque vlla iactura ad propria repedauit, & Deo sanctoque Confessori gratias rependit.

[6] Præterea tres iuuenes ex pago g Baio-cassino & possessione S. Simeonis, in hebdomada ante Natalem Domini, solito more paruo vsi lembo, in mare sibi adiacens intrauerunt, & totis viribus nauigantes paullo altius a terra processerunt. [tres iuuenes in parua naui triduo iactati tempestate maris,] Sed ecce repente aduersis surgentibus auris, & in maius augmentans pontus vehementer inhorruit, & præfatos nautas subita tempestas inuoluit. At illi turbati contra tota virtute nitebantur, intendebant brachia, remos trahebant, lassabantur, & nullum iter conficiebatur. Amisso denique clauo, quo cursus nauis dirigi inter vndas solebat, quassataque iam tabularum iunctura, in vltimam deducti sunt desperationem. Iam enim impendentem operiebantur mortem, quam sibi ventus & vndæ, pluuiarumque ingruens procella vndique minabantur, nec vllius effugij locus patere videbatur. Sed inter hæc subito recordati sunt operum, quæ de S. Vulfranno fama percurrente audierant: & idcirco toto cordis affectu ad implorandum sanctum eius patrocinium tanto instantius atque deuotius se conuerterunt, quanto sibi nihil aliud superesse capiendi consilij & sperandæ salutis perpendebant. Elatis igitur ad cælum manibus sanctum nomen eius inuocant votisque promissis, vt ab imminenti mortis periculo mererentur liberari, lacrymabiliter implorant. Sicque de cetero nihil agebant, sed nauiculæ tantum, ne inde excuterentur, inhærebant. Nam nunc hiantium profundo demersi aquarū, labebantur tamquam in abyssum, nunc quidem sublati intumescentium cumulo fluctuum tollebantur in cælum. Sicque igitur laborantibus nulla vel ad momentum requies indulgebatur. Igitur ita illa dies transijt & secundus & tertius & quartus: non cibum, non potum sumpserunt, nec ad modicum quidem somno indulserunt: & aliquando, vt postmodum ipsi retulerunt, eorum nauicula fluctibus opplebatur, aliquando autem aquis vacua, scissa tamen & attrita super vndas ferebatur, ac sic, vt dictum est, viui seruati sunt in morte, ne morerentur: pro certo perituri, nisi Diuinæ potentiæ manu saluarentur. Quid autem putamus, viri isti in mari perpessi sunt, quandoquidem istis diebus in terra tanta fuit inundantia pluuiarum, vt multis processio impediretur ad publicum: tanta quoque vis vndiq; incubuit ventorum, vt multarum auferrentur cacumina domorum & auulsæ radicitus annosæ arbores corruerent per auia nemorum. Tandem vero diuina clementia, quæ tam terribili eos periculo terruerat, [liberantur:] & mirabili suæ miraculo protectionis, precibus & meritis Sancti sui placata, ne perirent, seruauerat; post tanta prolixi maris spatia, post immensa turbatorum fluctuum volumina, sæuientiumque ventorum flamina, post densas discurrentium nubium pluuias eiecti sunt ad littus Quibus ad terram egressis, nauis illa, quæ eos super vndas humentes fluctusque sæuientes portauerat, vacua in littore super aquas stare non potuit, sed mox subuersa nulli vltra comparuit. Venientes itaq; Fontanellam, cum summa deuotione ingentique lætitia & reuerentia munus obtulerunt: inde strati solo orauerunt, gratijsque pro sua liberatione fideliter relatis, omnia quæ sibi contigerant Fratribus intimauerunt: ac deinceps in testimonio suæ liberationis semetipsos in seruitio Sancti dederunt: sicque, postquam ibi aliquantisper pro reparatione tanti laboris retenti sunt, accepta licentia, incolumes & læti ad propria remearunt.

[7] [item mercatores,] Alio quoque tempore quidam negotiatores, euectione nauali sua lucra sectantes, prospere decurso mari, fluuium Sequanæ ingressi sunt. Quos cum vehemens venti procella subito exorta comprehendisset, minus caute cursum nauis dirigentes, in latentes impulsi syrtes, in quibus diutius detenti sunt, nec vlla vi, vllo conamine inde auelli potuerunt. Præterea validis vndarum ictibus nauis dissoluta, rimis patentibus aquas vndique excipiebat: & cum eos taliter arenæ affixos tenerent, ventus obrueret, fluctus inundaret, mors præ oculis sita vehementer terreret; S. Vulfrannum, cuius iam multa compererant miracula, deuote cœperunt inuocare; & vt sibi in præsenti periculo dignaretur clementer opitulari, suppliciter exorare. Nec mora, illis clamantibus nauis ingens adfuit, [naui eorum ex arenis subducta.] quæ plena videbatur hominibus albis. Hæc cauos fluctus prora veloci scindens, & ingentes vndarum cumulos præteriens, cum iam propius accessisset, vnus ex illis claris viris surrexit, & ceteris ait: Adiuuemus homines istos, ne intereant in isto periculo. Dixit, atque iniecta manu nauem tenuit. Et leui motu a salo, vbi hæserat, auellit: ac sic vsque ad littus perduxit, ibique eam in tuto locauit. Quo facto, cum naui & socijs qui videbantur, nauis illa disparuit: sed miræ suauitatis odor subsecutus remansit, qui negotiatores illos in argumento miraculi sua fragrantia refecit, & quid in sua liberatione deberent sentire patenter edocuit: ex quibus quidam inde egressi, Fontanellam, gratias relaturi, petierunt; seque hæc pertulisse, atque ita diuinitus ereptos fuisse, retulerunt.

[8] Nec illud sane, vt opinor, huic dissimile longe fuit, quod alijs per idem tempus accidisse, multorum constat testimonio. [alij, naui syrtibus impacta,] Qui cum Sequanæ ostium præpropere subintrassent, & maris accessum imprudenter præuenissent, super scamnum, quod vulgo Sorellum vocatur, velocius remigando, nauem impegerunt, ibique immobiliter perstiterunt. Quo facto, valde timuerunt. Cernentes autem menstruum maris rheuma cum vehementi vento a tergo consurgere, sibique mortis periculum ineuitabiliter intentare: proinde diffisi de se, diuinum cœperunt præsidium implorare, & exclamantes, Sancte, inquiunt, Vulfranne, adesto nobis in præsenti necessitate, nec patiaris seruulos tuos perire, qui te terra marique gloriantur Patronum habere. Interea fluctus æstuantis sali vento propellente accessit, [e simili periculo eripiuntur:] seque tam valide puppi illisit, vt nauem illam frumento plenam vltra contorqueret, ac super eos, qui in ipsa erant, proijceret. Itaque factum est, vt super viros illos frumenta essent, & nauis frumenta cooperiret. Verum ne hostis antiquus, inimicus humanæ salutis, voti sui omnino compos existeret, neue in tot mortibus hominum exultaret, adfuit diuina clementia, S. Vulfranni meritis implorata: nec pertulit eos ex toto perire, quos tale præsidium constabat in suo periculo quæsisse. Confestim namque vnda successit, quæ nauis omne superpositum remouit, & naufragos per aquas viuos hac illacque euehit. Cumq; & illi taliter proiecti Sanctum, vt poterant, adhuc inclamarent, ecce repente ingens paro, qui barbara lingua h Isnechia dicitur, apparuit, in qua innumerabiles videbantur stare viri, loricis coruscantibus induti. Hi igitur propius accedentes hinc inde legebant quos vnda sparserat, secumque in barca collocabant. Deinde nulli loquentes ad littus diuerterunt atque viuos incolumesque in sicco omnes exposuerunt. Tunc vnus ex illis: Ite, inquit, propere & pro vita vestra S. Vulfranno, qui vos liberauit, gratiarum actiones exsoluite. Quo dicto, cælestis illa militia disparuit, & satis stupentes & sua de salute gaudentes negotiatores illos reliquit. Nec mirum videri debet, quia rerum damna pertulerunt: sed stupendum potius quia impendentem suis oculis mortem euaserunt. Hæc quippe diuinæ fuit pietatis gratia: illud vero digna sui meriti pœna, in quo quam gloriosum sit sancti huius Patris nostri meritum, diligenter oportet considerare, qui tot scilicet viros morti ex diuina sententia destinatos potuit saluare, &, ne vt meriti erant perirent, placata diuinitate ab exitio valuit liberare.

[9] Erat præterea quidam, Radulfus nomine, qui sub eodem pene tempore cum alijs negotiatoribus nauali vehiculo, [alij nauibus duabus submersis,] vt pagum perueniret Constantinum, vtebatur: quem cum ita pergeret, repentina, vt assolet, tempestas comprehendit, duasque naues, quibus socij eius vehebantur, in momento subuertit, & eum vehementer cum suis, qui secum in tertia naui erant, exterruit. Tunc ille assurgens, Cernitis, inquit, quid acciderit socijs nostris, & quid nos maneat non ignoratis: eadem quippe nobis naturæ ratio, nec dispar est conditio. Ingentem elementi huius guttam ebibere nequaquam possumus, superare non valemus: proinde difficile est hinc iam nos euadere, vbi alios cernimus perijsse. Superest tamen adhuc viuendi votum, & singulare hoc consequendi restat confugium. Ego enim S. Vulfranni sum famulus, qui longe lateque multis coruscat virtutum mirabilibus: qui, si nunc mecum eum volueritis inuocare, poterit reuera potēter nobis, in tali periculo constitutis, subuenire. Ad hanc vocem illi fortiter releuati, [cum tertia feruantur,] genua in naui flexerunt, manus & voces in cælum extulerunt, & S. Vulfrannum toto corde inclamauerunt, & sic continuo liberari a periculo meruerunt. Illico namque horrendi ventorum flatus ceciderunt, vndæ tumentes quieuerunt, & ita prosperis succedentibus auris, quo deliberauerant, meritis sancti Patris sine aliquo dispendio peruenerunt i. His itaque gestis operæ pretium est, illud gloriosum miraculum annotare litteris, cui præfatus iuuenis Radulfus se protestatus est interfuisse. Plures erant in naui vna multis mercibus onusta atque opportunis impendijs referta: quam vt insulam nauigarent Britannicam, explorato diligenter cælo, tandem soluerunt, ac sic demum a Sequana progredientes, in altum vela dederunt. Verum hic non defuit tentatio, cum repente facta est elementorum mutatio, sæuaque maris exorta est turbatio. In momento etenim ventus surrexit contrarius, intumuerunt æquoris fluctus, disparuit cælum, astra latuerunt, [alij, apparente S. VVulfranno,] prosperitas in aduersitatem, lætitia versa est ad mœrorem. Interea nautæ illi talibus malis vndique vallati, supremam operiebantur sortem, ac per hoc dabant peccatorum suorum vicissim confessionem. At Radulfus, cuius iam supra mentionem fecimus, ait consortibus in negotio & in periculo: Omnia nobis sunt aduersa, mortem nobis minantur, vt videtur, vniuersa. Vnum tantum miseris superest præsidium, & mortis euadendæ singulare confugium, Sanctus videlicet Vulfrannus, qui terra marique magnis pollet virtutum operibus. Hic, si fideliter eum inuocaueritis, potest nobis succurrere, malsque omnibus exuere, atque ab imminente morte liberare. Quibus verbis illi vehementer in fide confirmati, [naufragium euadunt.] supplices manus in cælum protendunt, genua in naui figunt, orationes deuoto corde profundunt, & vota promittunt. Interea clara quædam persona albis apparuit induta, stans videlicet in prora, quæ ait: Nolite timere, o viri, bene enim ambulatis. Ego pro certo sum, quem inuocastis. His dictis, illico disparuit, sed lux immensa super eos effulsit, ita vt se inuicem velut conspicerent. Subsecuta est extemplo mira maris tranquillitas, aëris reddita serenitas, siluerunt venti, vndarum fragor quieuit, liberantur in malo carbasa, patent æqua antennarum dextra læuaque cornua, atque ita salubribus auris diuinitus collatis fessi nautæ quiescunt, & iter, quod cœperant, Dei per omnia auxilio potiti, peragunt; denique in portum, quem deliberauerant, nauem læti subducunt: sicque demum vota sua Fontanellæ detulerunt, acta narrant, Deumque in Sancto suo magnifice glorificantes, in sua læti remeare festinauerunt.

[Annotata]

a Oximensis pagus in inferiore Normannia, vbi Oximum, vrbs olim Episcopalis, cuius Sedes Saïos translata est.

b Falesia Vicecomitatus caput sub iurisdictione Cadomensi.

c E pago Velio-cassino oriundus erat S. Ansbertus. Consule notationem D ad caput 1 Vitæ.

d Ita antiquum MS. nostrum. Sunt Abrincæ vrbs Episcopalis ad fluuium Sezum, alijs Senunam, prope Oceanum ad confinia Britanniæ Armoricæ. Interim in vtroque MS. Ambiano misso, & in Officio Abbatisuillano S. Vulfranni, vbi pro mense Iunio recitatur hoc miraculum, ingenti mendo legitur: In vrbe Ebroicacensi. Verum quid Ebroico cum mari? Adiacet fluuiolo Itonæ dein labenti in Eburam, & hic postea supra Vrbem Pontem-Arcuensem defluit in Sequanam, & hic longo circuitu facto alluit Rotomagum, ac tandem ad Oceanum deuoluitur.

e Fortassis Childelock, id est, Puerile rete.

f

Olna, Ptolemæo Olena, vulgo iam Orua interluit Cadomū vrbem.

g Baiocassium vrbs ibidem Episcopalis, hinc pagus Baiocassinus vulgo Bessin prope Oceanum.

h Ignetia in nostro MS. Isnechia, vulgo Teutonico Snack & Sneck lembus maior dicitur itemq; barke, vi infra.

i Constantia, vrbs ibidem Episcopalis nota, versus Britanniam Armoricam.

CAPVT II.
Ægri sanati: energumeni & captiui liberati: res perditæ recuperatæ.

[10] [Sanantur claudus & incuruatus,] Erat præterea quidam vir, Sislebertus nomine, ciuis Rotomagensis, qui quemdam pauperculum, qui Sozelinus nuncupabatur, diu in domo sua habuit: & quia vtroque genu claudus erat, intuitu diuinæ pietatis atque retributionis futuræ, aluit. Cuius debilitas talis erat, vt in suo statu nullatenus erigi, nusquam valeret progredi. Nam crura eius neruis emortuis siccatisque venarum filis aruerant, ac sic deleta carne, cutis lurida marcidis ossibus adhærebat. Qui cum ad sepulturam B. Vulfranni, spe recuperandæ salutis genibus & manibus reptando accessisset, & anno integro nihil pro certo consecutus permansisset, & expetiti Patroni beneficium patienter expectaret, tandem gratiam quam quærebat inuenit, & misericordiam, quam diu desiderauerat impetrauit; Quadam namque die, cum in ecclesia, in qua S. Vulfranni sepultura excolitur, positus esset, a solo repente ereptus stetit & directis genibus ambulandi officium, quod amiserat, in momento recepit, atque ora intuentium in Dei gloriam Sanctique sui laudem resoluit. Duo denique adolescentes Rotomagenses ad locum prædictum sunt adducti, quorum vnus gibberosus, alter vtroque genu erat contractus: qui cum aliquantisper ibidem morati fuissent, & expetiti Patroni beneficium expectassent, diuinam tandem pietatem, & S. Vulfranni experti sunt benignitatem. [gibbosus, & contractus:] Nam ille gibbi struma, quem ab vtero matris deformiter gerebat, ac si numquam habuisset, funditus caruit: iste vero directis genibus ac basibus solidatis rectus stetit, sicque mirantibus cunctis qui viderant, & gaudentibus illis qui eos adduxerant, incolumes regressi sunt ad locum, vnde venerant. Taliter nimirum beatus Pater Vulfrannus deformia reformare, debilia ad virtutis statim reuocare consueuit.

[11] Matrona quædam nobilis & valde diues in his quæ sunt huius mundi, vxor videlicet Radulfi Camerarij officio functi in domo a Willelmi Normannorum Comitis, [proles mascula obtinetur:] cum vnum haberet solum filium, post quem non nisi filias pariebat, ingenti æstuans desiderio masculinæ prolis, Fontanellam accessit, & nullo voti sui conscio preces ante sepulturam S. Vulfranni deuote fudit, vt ille gloriosis meritis suis concipiendi filium gratiam sibi apud Deum obtineret, qui hæres in domo paterna & honore substitui posset. Orauit & recessit, ac sub ijsdem diebus masculum, vt petierat, concepit, & tempore euoluto in lucem mundi profudit. Vnde admodum læta gratias postmodum vt decuit, Deo Sanctoque eius rependit, ac quibusdam e Fratribus hæc ita esse notificauit.

[12] In pago b Caletensi villa est, quæ Sancta-Iusta nuncupatur, [Sanantur existens in periculo mortis,] in qua quidā homo corporis tactus molestia, eo vsque infirmatus est, vt de vita eius ab omnibus desperaretur. Vocata itaque vxore sua & amicis suam substantiam partiri præcepit, ordinatis quoque omnibus, Sanctam Cōmunionem suscepit, ac sic vltimum trahēs spiritum decumbebat distentus membris. Cumq; diu ita deficiente iā corpore in exitu laboraret, loquente coniuge & vicinis qui circūstabant de S. Vulfranno, & votum ei pro salute infirmitatis faciente; ille repente ad vocem, quam aure captauerat, respondit, & votū pro se faciens confirmauit. Deinde sensim dolore membrorum recedente, vigor pristinus paullisper cœpit redire. Cumque, adhuc inualiditatis annisus redisset; subito quasi quadam refrigeranti perfusus aura, toto infremuit corpore: ac sic cunctis mirantibus surrexit, ac multo post ex toto conualuit: votum per seipsum Fontanellam veniens adimpleuit, rem vt gesta erat retulit: ac post multas gratiarum actiones ad locum, [Romanus æger tribus annis decumbens,] vnde venerat, repedauit. Romæ quidam vrbis eiusdem ciuis languebat, cui nulla remedia proficere aliquatenus valebant: in cuius domo peregrini a Normania profecti diuerterunt, ibique hospitium sibi, donec redirent, acceperunt. Interea dum multa infirmo illi quasi compatiendo loquerentur; inter cetera S. Vulfranni nomen ei intimauerunt, & de gloria virtutum, quas per illum Diuina clementia passim operatur, nonnulla retexendo retulerunt, & vt ab illo salutem sui corporis speraret & flagitaret docuerunt. Quibus ille acquiescens, fidemque integerrimam tota mente concipiens, Sanctum inuocauit, & votum, vt edoctus fuerat, fecit. Nec mora, infirmitas quæ eum tribus annis continuis afflixerat recessit, & antiqua sanitatis virtus per membra sigillatim refusa successit. Surrexit ille a stratu, in quo diutius recubuerat, & nullam molestiam diuturnæ debilitatis de cetero sentiens, domestica negotia viriliter exercebat. Mirabatur igitur attentius vir ille de tanta virtute Sancti, quem eatenus ignorauerat: lætabatur vero profusius pro impetrata salute, quam iam diu desiderauerat: propterea recedentibus suis hospitibus gratias egit, pretiumque vt secum deferrent, supliciter exorauit, vnde, cum in suam redissent patriam, ceram emere deberent, quam sua vice Sancto præsentarent. At illi assumpserunt rogati, & omnia impleuerunt fideliter, vt fuerant exorati. Sed & hæc ita gesta ex ordine intimauerunt, ac sic tandem ad propria remearunt. [habens præ dolore capitis oculum reuolutum:]

[13] In suburbio Rotomagensi quidam vir manebat officio trapezita, Rodulfus nomine, cui duo erant filij, quorum vnus, qui maior natu erat, grauissimum capitis incurrit dolorem, ita vt pene dextrum amitteret oculum, quem acsi paralysi percussum gerebat, valde deformiter reuolutum. Cumque mater dilecti pignoris periculum conspiceret, secum Fontanellam duxit, pro cuius salute sancti Patris suffragium implorauit, & impetrare quantocyus promeruit. Cum enim apud illius sepulturam noctem duxisset peruigilem, adolescentulus ille fugato dolore diuinam persensit virtutem, & expetiti Patroni promeruit consolationem. Nam illico suauius habens, cum matre recessit, atque ipsa die plenius, superna annuente clementia, reformato lumine conualuit, ita vt nullum pristinæ deformitatis vestigium in vultu illius valeret aliquatenus deprehendi.

[14] Alter, qui minusculus erat, necdum enim biennium expleuerat, ad maiorem Dei gloriam maius periculum, &, quantum apud mortales, [puerulus a læsione deglutitæ acus:] irremediabile incurrit. Tertio etenim die nondum exacto, quo a Sancti tumulo mater, vt superius præfati sumus, redierat: hunc nutricula in sinu suo tenebat, pueriliterque vagientem solitis blanditijs deliniebat. Sed cum stridentem magis cerneret, crinalem acum, vnde vestem, qua induebatur, circa collum constrinxerat, porrexit: vt sic saltem a fletu deberet puerulus temperari. Quam ille suscipiens, nescius periculum, ore sibi, vt id ætatis pueris mos est, misit: quæ illi inter linguam & palatum intra faucium angustias obuersa inhæsit. Cuius molestia grauiter ille affectus, nam nec eam glutire poterat nec reijcere sciebat, iterum stridere vehementius cœpit. Interea dum pater a nemore domi suæ vicino veniens, teneram amare prolem flentem vidit, caussam inquisiuit. Qua comperta vehementer intremuit, propius accessit, & aperto eius ore summos digitorum articulos leniter admouit, &, vt spinulam illam auelleret, toto ingenio & sagacitate intendit. Sed aliter, quam volebat, laborem conatumque suum contigisse indoluit. Nam acus illa leni tactu emota, præeunte grossiore capite, guttur infantis sub manu sua hiantis transijt, & in eius lapsa viscera de cetero disparuit. Quo viso mater, quæ post maritum intrauerat, altius ingemuit, puerumque velut amens in brachijs tollens, confestim discedere, & ad sepulturam sancti Confessoris festinare cœpit, Sanctus, inquiens, Vulfrannus filium meum liberabit, & eum statim sanatum restituet mihi. Verente autem patre, ne in itinere aliquid illi mali accideret, vix ab incepto eam retraxit, & vt rediret ad suam domum, satis ægre obtinuit. Ambo tamen votum Sancto fecerunt, & vt sibi & caræ soboli dignaretur opitulari deuote poposcerunt. Quid igitur? Ex illa hora infantulus ille, acsi nihil mali perpessus fuisset, quieuit, nec vltra lacrymatus est vel doluit: sed velut ante consueuerat, comedit ac bibit, lusit, & dormiuit; tertia vero die, cum digestione alimentorum, quæ perceperat, æs illud integrum sine vlla internorum molestia, absque viscerum læsura in secessum emisit. In qua re valde mirum videtur, qualiter per tot plexiones puerilis intestini, tamque subtiles circumuoluti coli orbiculos acuminatum productumque æramentum, nunc sursum ascendens, nunc deorsum rediens, transire potuit, vt nusquam hæreret, nihil læderet, ac sic demum per inferiora naturæ digestum exiret. Cuius rei ratio solum fuit voluntas Creatoris, & gloriosum sancti viri meritum, qui frequenter multis multa præter ordinem temporum, & consuetæ naturæ cursum, se inuocantibus præstare consueuit. c Igitur cum non multo post a festiuitate tanti Patris, quæ celebratur Idibus Octobris, ipse venissem, nonnullos super hoc hæsitare comperi. Cuius rei gratia, peracto solennio, Rotomagum pergens, de virtute facta vtrumque parentem diligenter inquisiui. Qui mihi omnia, vt intimatum est, multis coram retulerunt, atque insuper puerum, in quo res acta est, nobis præsentauerunt; a cum quoque ostenderunt, quam ipse accipiens in testimonium tam præclaræ virtutis ad monasterium detuli, ceteris Fratribus, ne vlterius ambigerent, ostendi, sicque, vt in monasterio seruaretur, eam Ædituo commisi.

[15] In vigilijs quoque cuiusdam Dominicæ noctis tres adfuere mulieres, deuotionis suæ vota soluentes. E quibus vna, quæ Hilduera dicebatur, de villa erat, quæ Tisuris nuncupatur. Hanc Clericus (qui sepulturæ sacræ pro eo tempore aderat, vt responsa consultantibus daret, [mulieres contractæ,] & venientes personas diligenter examinabat vt earum infirmitates discuteret) inquirere solerter studuit, quæ diceretur, vnde esset, quare candelam de tam longinquo deferret. At illa se per triginta menses contractam fuisse respondit, ac pro hoc S. Vulfranno, cum multa de virtutibus eius a vicinis suis audisset, votum fecisse, atque illico meritis illius membrorum directionem quidem consecutam fuisse, non tamen dolore ex toto caruisse: sed postmodum, cum ad sepulturam propius accessisset, & fideliter exorasset, omnino recedente quo diu detenta fuerat dolore, & succedente optata sospitate, plenius in momento conualuisse: & ideo tunc etiam redisse, & vota se retulit gratanter persoluisse. Alia quoque mulier Ima vocabatur, quæ se de Clanziaco esse testabatur, hæc de cera capellum d detulit, quem cernentibus multis qui aderant, [tumore capitis laborans,] super sepulturam Sancti deposuit. Requisita & ipsa caussam retulit. Nam mihi, inquit, diutius caput repentina oppressum infirmitate doluit, vt in tumorē turpissimum verteretur, nec aliquo remedio potuerit sanari. Denique S. Vulfranno votum pro hac re facere studui, & continuo sanitatem, quam amiseram, per eius merita recepi. Quapropter huc accedere curaui, ac deferre quæ voueram deliberaui. At vero tertia ætate erat iuuencula, & a Martiniaco villula, quæ vicina est vrbi Rotomagensi, aduenerat: huic nomen erat Herlenis, quæ præ nimia infirmitate brachium amiserat, [e morbo carens vsubrachij.] ita vt nihil omnino operari valeret: humor namque humero tenus illud occupauerat, & visu horrendum, atque ad omne opus imbecillum effecerat. Interea vbi audiuit quæ Dei potentis gratia per S. Vulfrannum passim operabatur, in fide confortata, votum fecit, sicque sanitatem adipisci promeruit. Igitur caudelam, ne voti sui rea fieret, composuit, ac sic, vt præmissum est, in supradictæ noctis vigilijs illam ad Sancti memoriā cum summa deuotione præsentauit, & Ædituum, vt eā ardere permitteret, postulauit: sicq; voto cōpleto, & quæsibi contigerant seriatim expositis, in sua redijt, Deum glorificans & Sancti eius se patrocinio deuote commendans.

[16] Vir quidam, Hosbertus nomine, tam vehementer dæmonio vexabatur, vt cibum non caperet, potum respueret, omnia vero insana loqueretur & faceret. Is ad Sancti suffragia perductus, [liberantur energumenus] non multo post sanitati pristinæ, atque suo est sensui redditus. Nec potuit antiquus hostis in humano positus corpore, vbi Sancti atria contigit, diutius permanere, sed mox inuasum domicilium coactus est diuina virtute deserere, & ad sui damnationis reuerti ergastulum. Mulier nihilominus, quæ dicebatur Gotzeluia, de possessione Bennogas, simili modo deducta est ad sancti Patris præsentiam: hæc tamen pessimo agitabatur spiritu, vt vix valeret coërceri, aut aliquibus ligamentis, quamuis fortibus, diutius detineri. Nam etsi ligata fuisset, confestim viribus adiuta dæmonis, vincula omnia disrumpebat, ac sic soluta miro modo apparebat. Attamen adducta a multis, licet renitens atque reluctans, post dies paucos, per Sancti merita gloriosa meruit perfecte curari, atque ita recepto sensu, quem amiserat, [& energumena,] libera vnde venerat redijt: nec vlterius vinculis indiguit mancipari, quæ ab spiritus maligni infestatione meruerat liberari. Sic nimirum sanctus Pater Vulfrannus cunctis opem suæ intercessionis nouit impendere, vt & ingratis nec petentibus larga beneficia cōprobetur sæpius conferre. Nec facile est ad memoriā reuocare, quot vtriusque sexus personæ per orationes & merita S. Vulfranni a malignorum spirituum curati sint diuersis temporibus inuasione & inimica infestatione. Quisquis enim ad eius sepulturā deduci potuit huiusmodi patiens inimici insidias, [& plures variis temporibus.] perfectā consecutus est tam in corpore quam in sensu medicinam, nec potuit sine salutis effectu redire, qui eo meruit peruenire.

[17] Quidam homo, Stephanus nomine, ciuis & ipse Rotomagensis, pessimā inualetudinem incurrit, dissolutoque corpore in suis renibus lecto decubuit. Cuius talis erat infirmitas, tamque grauis debilitas, vt a stratu suo nequiret surgere, [Sanantur dissolutus renibus, ac membris inualidus:] nec dolorem attriti lateris mutatione releuare. Qui cum per tres continuos menses nihil melius proficeret: sed deterius ægrotaret, prudenti tandem vsus consilio, ad Vulfranni sepulturam poposcit se transferri, ac nauali euectione per Sequanam Fontanellam vsque deduci. Quo cum peruenisset, diebus illic vndecim ante fores ecclesiæ in porticu iacens, diuinæ pietatis gratiam fideliter quæsiuit, & desideratæ sanitatis remedium patienter sustinuit. Nec sua illum spes fefellit, neque desiderio concepta fides fraudauit. Venit interea dies votiua, tanti Pontificis honore solenni gloriosa. In ipsa itaque die præfatus æger inter cetera, quibus eadem festiuitas iocunda refulsit, Deo sibi propitio, curatus est, ac de loco, vbi diu iacuerat, surgens, in pedibus suis stetit: deinde quocumque voluit, sine alterius iuuamine processit. Quod videntes qui eum antea renibus resolutum nouerant, ac in reliquis membris inualidum viderant, non sine ingenti lætitia mirati sunt. Aliquot vero diebus ibidem exactis, lætus ad suos remeauit, multosque testes virtutis in se celebratæ dereliquit. Præterea Robertus Rotomagensis Episcopus seculariter viuens, [& puerulus moribundus:] quemdam filium Willelmum nomine habuit, quem adhuc puerulum propensius, vt assolet fieri, diligebat. Eum grauis nuper infirmitas arripuit, quæ per dies aliquot vehemēter affecit: sed cum tenera pueri membra violentia doloris vehementer fatigaret, eo vsque deductus est vt mortuus putaretur. Iacebat enim corpus immobile, clausi erant oculi, faciem pallor, labia occupauerat color, nulla spiritus vitalis signa in eo parebant, non halitus in naribus, non vllus sentiebatur flatus in ore. Cumque hæc misera mater absente patre fieri in paruulo grauiter doleret, nihilque remedij superesse videret; tandem S. Vulfranni virtutumque illius, quæ iam fama vulgabat, recordata est. Vnde continuo illum cœpit tota mentis deuotione inuocare, & vt sibi filium, quem immatura mors iam videbatur occupare, suis orationibus & meritis restitueret, fideliter implorare. Deinde vouit, quod eum sibi in seruum traderet, si ab incommodo præsenti liberaret. Quod vt actum est, puer oculos aperuit, & post hæc panem poposcit & accepit, nec multo post plene conualuit.

[18] Alius quidam denarium solummodo vnum habebat, quem non sine pudore mendicauerat: [recuperantur denarius amissus.] eum casu perdidit, requisitumque vbi posuerat non inuenit: tristatus Sanctum fideliter inuocauit, & vt sibi quod amiserat redderet deuote poposcit. Quo facto paullo post nummum illum, non tamen illic vbi eum amiserat, inuenit, & gratias Sancto, qui in tam parua re dignatus fuerat eum exaudire, rependit. At forte nonnulli super hoc risuri sunt, qui virtutē non nisi pro magnitudine rei pensare aut ignorant aut nolunt. Nobis autem tale hoc videtur, acsi inuento auri pondo, quod perisset pauper ille exaudiretur, quia non in pretio, sed in facto miraculum constare probatur. Ceterum quanti constat sua diuiti opulentia, tanti nihilominus cuilibet egeno sua paupertas. Nec minus profecto est pauperi vnum amisisse denarium, quam diuiti centum. Vnde liquet magnum æque constare beneficium super inuento, vbi non est minimū detrimentum in amisso. Quapropter nec inæquale fit gaudium, neque reuera in aliquo differens est miraculum. Vnde liquido datur intelligi, diuinitus signa non pro rei æstimatione, sed pro fidei magnitudine mortalibus exhiberi: ac per hoc nulli debent videri, nō magna, quæ fide obtinentur non parua. Quod si forte alicui ea videntur vilia, non tamen illis quibus optato accidunt, possunt esse non cara. Præterea referamus, quid cuidam ex monachis S. Wandregisili contigerit: [clauis perdita,] cuius etsi minus grata est persona, non tamen facti minor gratia constat. Girardus enim nomine monachus, die quadam officium refectorij gerens, clauem perdidit sibi commissam. Quam cum per diuersa loca & in ipsa etiam sancta ecclesia quæsiuisset, nec inuenisset; vehementer timuit: & ideo ad sancti Confessoris patrocinium tota intentione contriti cordis confugit: & vt id sibi quod perdiderat suis sanctis meritis inuenire obtineret, multa deuotione postulauit. Et cum post hoc celebrantibus ceteris Fratribus Vespertinales horas secunda Dominicæ Natiuitatis die interesset, & super hoc quod sibi contigerat adeo vt lacrymas funderet, secum dolendo ingemisceret, nullique cur fleret sic innuentium responderet, ad Gloriam finito Psalmo de more se inclinauit, ictumque acsi ab aliquo lapide iaciente percuteretur, in aduerso crure persensit. Cumque super hoc miratus retrorsum respiceret, nullumq; ictus illius auctorem deprehendere quamuis curioso oculo posset, ad pedes aciem oculorum suorum deflexit, atque illic inopinato clauem quam perdiderat iacentem vidit: qua subleuata grates cum ingenti lætitia Sancto, quem inuocauerat & auctorem suæ consolationis reputabat, deuota mente rependit, remque ipsam continuo narrare curauit. In pago Caletensi ac possessione S. Wandregisili mulier quædam ouiculas paucas, [oues 6 diebus lupis expositæ:] quas habebat, ad pastum vt assolet mane emisit, quas, cum hora competenti requisisset, non inuenit. Vnde cum vehementer timeret, ne luporum insidias incurrerent, S. Vulfranni Patroni sui præsidium inuocauit, & vt oues quas amiserat sibi restitueret, facto voto fideliter orauit. Cumque vicini eius, qui eodem die suas similiter oues perdiderant, longe lateque quærendo discurrerent, & earum quasdam a lupis comestas, alias iugulatas per auia camporum inuenirent, solæ pauperculæ præfatæ oues post sex dierum circulum viuæ & integro numero, simulque vno in loco & absque vlla læsione repertæ sunt; nec potuit bestialis sæuitia in eis aliquid præsumere, quas tali custodi mulieris deuotio studuerat committere

[19] Iuuenis autem quidam in territorio Ebroicensi hos ante dies Dominicæ Natiuitatis ab hostibus captus, [liberantur captiuus vinculis vltro solutis,] ad castrum, quod Dorcasium dicitur, est ductus, ibique custodiæ & vinculis est mancipatus: qui cum paucis diebus ibidem teneretur, & multa diligentia, vt nulla ibi spes euadendi appareret, custodiretur: tandem incidit illi consilium, sancti Confessoris inuocare præsidium. Quod, vt proposuerat, cum fecisset, confestim pessulum ferri dissiluit, vincula soluta ceciderunt, liber ipse in medio apparuit. At illi qui aderant super tanta re talique miraculo artoniti, caussam diligenter inquirere ab illo cœperunt, & qualiter id acciderit studiosius percunctati sunt. Ille vero Sancti nomen Vulfranni se inuocasse retulit, cuius etiam meritis se liberum astare confidenter edocuit. Tunc hostes illi, qui militem illum ceperant, & vinculis aggrauatum sub diligenti custodia asseruabant, audito Sancti nomine, atque pro cognita eius virtute, quam iam longe lateque opinio vulgauerat, mitiores effecti, pro illius honore, qui in tali signo se eis dignatus fuerat manifestare, liberum illum miserunt quo vellet abire, nullum pretium deposcentes, nihil redemptionis deinceps ab eo expetentes. At ille, vt præmissum est, dimissus, festinus Fontanellam accessit, seque inimicam gentem periculumque quod incurrerat euasisse perdocuit, & grates Liberatori suo soluit, votoq; soluto ad propria lætus redijt. [bis energumena] Mulier quædā Fontanellā accessit, quam vehementer vexabat inimicus humani generis. Quæ cum paruo temporis interuallo intercedente curata fuisset; ad villam, quæ Campellier vocatur, ex qua venerat, redijt. Sed hanc repente Spiritus malignus iterato inuasit, atque grauiter, vt ante consueuerat, torquere cœpit. Mirati sunt omnes, qui huic spectaculo aderant, ac miseræ illi nullum iam remedij locum, nullam iam gratiam superesse vlterius æstimabant. At diuina pietas desperatæ dignanter adfuit, quæ Angelico illi ministerio salutis obtinendæ rationem reuelauit, & vt secundo Fontanellam rediret, sanitatemque a Sancto speraret, imperauit. Igitur vt Diuinitus sibi ostensum fuerat, locum denominatum repetit, interest cum populo sacræ noctis vigilijs, præstolatur repromissæ sibi sospitatis gratiam, quam paullo post expetiti Patroni meritis gloriosis, promeruit iterum adipisci. Denique in momento curata, sensum, quem amiserat, recepit: gratias egit, nec de cetero aliquam perpessa est infestationem expulsi hostis: sed in accepta sanitatis gratia deinceps permansit. Ecce, vt promiseram, mulieri desperatæ nec fidem habenti, salutis consequendæ diuinæ pietatis affuit gratia, & languido illi, de quo prælocuti sumus, dedit suæ caussas salutis, quam expetere non poterat nec nouerat.

[20] In eadem quoque villa iuuencula quædam oculum penitus amisit, [Sanantur cæca,] ita vt longo temporis interuallo nihil ex eo cerneret, & nullo remedij genere sanari posset. Interea mater eius præ deformitate atque informitate filiæ admodum ingemiscens, ac de meritis sancti Confessoris non imprudenter præsumens, oculi similitudinem cera, vt potuit, formauit, & in nomine S. Vulfranni, extincto dilectæ sobolis oculo apposuit. Mira res! Confestim lux diu negata, absque vlla dilatione amissum videndi officium reparauit: ita vt tam promptum esset puellæ lumen recepisse, quam matrem votum cum fide fecisse. In prædicta quoque territorij Rotomagensis villa, quæ in saltu, [habens manum æridā,] qui Rolonis-mara vocatur, est sita, alia mulier manum aridam habebat, quæ cum in nomine Sancti de cera manum fecisset, & votum promisisset; illico manu restituta conualuit, & ad locum sepulturæ Sancti cum cereo voto accessit: repensis etiam gratiarum actionibus ad sua gaudens recessit. [contractus,] Vir etiam toto contractus corpore & omni amissa membrorum valetudine, spartum de stupa in honore Sancti ad suam longitudinem fecit, sicque non multo post directis membris solidatisque neruorum filis, in suo statu erectus stetit: & Dei omnipotentis gratiam, Sanctique sui gloriam ad præfatum accedens locum, magnificauit, atque gratias agens, in sua demum repedauit. Alia nihilominus mulier, Susanna nomine, [alia contracta] membris omnibus contractis ad Sancti memoriam, vt valuit, accessit. Vbi cum post vigilias Dominicæ noctis inter agendum Missarum solennia sermo de his, qui sanitatem receperant, fieret, spectante populo surrexit, sanaque in suis pedibus stetit: ac sic verso populo qui aderat in laudem Dei, his quæ dicebantur fidem indubitatam fecit. Sub ijsdem diebus alia puella ferme octennis, [tertia contracta,] Ascelina nomine, similiter toto contracta corpore, ducente matre sua illuc aduenit; quæ sub eadem die erecta, plene conualuit, ita vt in eius corpusculo, nulla omnino parerent vestigia pristinæ infirmitatis.

[21] Erat autem quidam vir diues, Gunduinus nomine, in cuius domum fures ingressi sunt suffosso pariete. [varia furto ablata recipiantur,] Qui dormientibus cunctis, qui in domo illa erant, ad arcam, vbi meliora eius habebantur vestimenta, accesserunt, eaque reserata, quæ inuenerunt, nullo sciente auferentes abierunt. Cumque per dies aliquot quæsita diligenter nullatenus inuenirentur, vxor illius ad locum, vbi Sancti sepultura virtutum gloria pollet, properare studuit: vbi super damno suo valde questa orauit, & votum cum deuotione faciens, caussam suam populo qui aderat innotuit; & vt pro hac re Sanctum, ad quem confugerat, orarent fideliter obsecrauit. Cum igitur mane facto ab ecclesia illa cum plebe, quæ noctis vigilias celebrauerat, exiret; occurrit illi homo ignotus, multum subsarcinatus; qui velut amens, oculis labentibus, trementique corpore stupebat attonitus. Qui cum talibus indicijs deprehensus, diligenter discuteretur, nihil resistens substitit, deinde furtum quod latebat subinuolutum exposuit: sicque demum cuncta, quæ egerat cunctis, qui aderant intimauit. Tunc mulier præfata omnia, quæ perdiderat, læta valde recepit, & Deo Sanctoque Confessori cum multa exultatione gratias obtulit, qui sic sibi absque dilatione supplicanti adfuit: fureque detecto amissa vestimenta sine aliqua diminutione restituit.

[22] Alia nihilominus mulier iuuenis ætate, sed cana fide, manum habebat contractis digitis ad omne opus inualidam, [curantur contractio digitorum:] quæ Sancto tandem votum facere studuit, si sibi gloriosis meritis suis obtineret apud Deum, vt ab illa mereretur debilitate liberari. Erat autem de territorio Caletensi, & de villa, quæ vocatur S. e Honorinæ, dedicata vero sanctæ religioni. Voto itaque facto, ita plene ac perfecte sanata est, vt quod promiserat illico ageret, ac deinceps omne opus fæmineum sine aliquo impedimento infirmitatis opportune ac decenter expleret. Præterea in pago Baiocassino villa f Tilliacus, puer quidam claris ortus parentibus, [inflatio corporis,] annorum octo dicebatur, qui graui infirmitate deprehensus, ita intumuit vt toto corpusculo distentus tabesceret, atque a lecto per prolixum temporis interuallum surgere nequiret. Pro quo parentes eius votum sancto Confessori facere studuerunt. Nec mora: puer dolore recedente, ac sanitate redeunte, turpi illa liberatus est corporis inflatione, & pristinæ donatus incolumitati. Sic itaque pius Pastor, atque gloriosus Christi Confessor Vulfrannus inuocantes se vbique, suaque patrocinia fideliter implorantes consueuit audire, iustisque eorum precibus ac votis annuere, infirmos sanitati restituere, periclitantes liberare, mœstos lætificare. Mihi quoque scriptori in oculum puluiculus eodem tempore incidit, & vehementer me afficere cœpit. [dolor oculi,] Propterea cum Sancti nomen tacita mente reuoluerem, meque, qui illius miracula scribebam, tale quid non debere pati mecum reputarem; vno oculo cœpi circumspicere cuinam Fratrum oculum mihi dolentem inspiciendum purgandumque deberem committere. Cumque vni, qui mihi perspicacior aptiorque tali negotio videbatur, hoc vt ageret decreuissem me committere & credere, accessi manumque vt mihi illum conuerterem, tetendi. Sed priusquam caussam signarem, miro modo, mihi satis optato dolor quieuit repente, ita vt mecum rem mirarer, oculumque an doleret vlterius manu apposita confricans diligenter explorarem. Vbi ergo me ita sanum ac si numquam doluissem persensi, gratias agens a Fratre, quem expetebam, recessi.

[23] Quidam homo S. Vulfranni misericordiam expetijt, qui in quosdam ministros incurrit g. Hi autē equum, cui ille insidebat, eo deiecto rapuerunt, [equum furati redduntur immoti,] & hunc, eo super hoc conquerente, equitare cœperunt. At ille cœpit eos rogare, vt pro amore Domini & sancti Confessoris, quem expetebat caballum redderent, nec eum aliquo modo impedirent. Illi vero petitionem eius contemnentes dixerunt, se Domini sui seruitium prius implere velle, & sic ei, si tamen eos sequeretur, reddere? Hæc ille audiens & spem vllam iam non habens, ex Domini clementia præsumit, & cum lacrymis ait: Sancte & electe Dei Vulfranne, placetne tibi, vt ab his hostibus equus mihi te deuote requirenti auferatur? Fer, obsecro, auxilium, quem credo magni meriti apud Deum. His peroratis, confestim illi omnem vim corporis amittentes, acsi aliquo vinculo nexi diuinitus, steterunt rigidi & immobiles. Cumque niterentur vltra progredi, nec valerent; recognoscentes hæc sibi pro perfidia sua contigisse, cœperunt illum rogare, vt equum suum dignaretur accipere, & pro eis orare. Quo suscepto protinus illic absoluti, quo tendebant abierunt. Ille vero Fontanellam accessit: & hæc ita gesta cunctis audientibus narrauit: & voto soluto, ad propria redijt.

[24] Alius quidam ab hostibus captus est, & in custodia missus, qui S. Vulfranni meritum obnixe deprecatus est, vt sibi misereri dignaretur. Nec mora: [carcer vltro apertus,] illo orante, pessulum, quo vinculum ferreum firmabatur, dissiluit, & illum admodum lætificauit. Veniens autem Fontanellam vinculum illud, id est, boias secum detulit, & eas ibi in testimonium virtutis in edito suspendit, & gratias agens abscessit. Clericus quidam ægritudinem quamdam incurrit, [ægritudo molesta sublata,] ita vt nec a lecto surgere, neque quidpiam operis per duorum ferme annorum curricula valeret exercere. Hic autem saniori consilio fretus S. Vulfrannum, vt opitulari dignaretur crebrius inuocabat. Dum autem precibus deuotis insisteret: non multo post sensit adesse virtutem Sancti, cuius auxilio ab incommodo liberatus, testis ipse virtutis extitit.

[Annotata]

a Guilielmus Comes, alijs Dux, Normanniæ, successit Roberto II patri suo puerulus anno 1035, postea anno 1066 factus Rex Angliæ.

b Pagus Caletanus, vulgo Cauxensis in superiore Normannia versus Deppam, vbi & vicus S. Iusti in mappis Geographis videtur.

c Sequentia huius numeri sunt solum in nostro MS.

d

Capellus pro galero aut pileo, vsitatus apud Matthæum Parisiensem ad annum 1235.

e S. Honorina colitur in oppido Confluentia, vbi Oesia siue Isara, in Sequanam defluit. Dedimus eius Acta 27 Februarij.

f Vltra Cadomum duabus leucis versus Occidentem.

g In Officio S. Vulfranni, vbi id mense Februario legitur, est additum: quos vulgus grauatores appellat. Forte indicantur ministri iustitiæ: sic ipse locus reorum supplicijs deputatus Parisijs vocatur la Greue.

CAPVT III.
Tempestas sedata: deperdita recuperata: incendium extinctum: morbi hominum & brutorum sublati.

[25] Anno Incarnationis millesimo quinquagesimo sexto Babylonius Rex Hierosolymam misit, Sanctumque sepulcrum, vt occluderetur præcepit, [Anno 1056 ob edictum, Regis Babylonij, Christiani peregrini 300,] ac ne quisquam Christianorum in illud vlterius introiret, prohibuit. Quo comperto Christiani, qui ex omni terrarum orbe illuc confluxerant, tristati sunt: & quia deuotionis suæ desiderium circa visitationem Sanctorum locorum ex more non poterant explere, grauiter ingemuerunt. Habito deinde cum Patriarcha, qui sancto loco illi præerat consilio, de ciuitate ne caperentur maturius exierunt: cupientes antequam res innotesceret, vrbes, per quas redeundi transitus erat, ne impedirentur, excedere. Sed cum huiusmodi præceptum iam longe lateque percrebuisse perpenderent, ac per hoc terra illa se nullatenus absq; discrimine exituros timerent, ad portum, quem vicinius adire potuerunt, gratia effugij, quod in solo illis negabatur, velocius diuerterunt. Vbi vt desiderabant reperto consilio nauigij mare intrauerant, dato quod ab eis petebatur sine mora naulo: erant autem numero plus quam trecenti. [e Terra sancta redeuntes,] Euntibus autem illis, cum iam secundo successu ac prosperis ventis prolixiora pelagi spatia cucurrissent, immensa exoritur tempestas, quæ vehementer eos vexauit atque diutius ne inceptum perficerent retentauit. At illi grauiter angustiati, ac ingenti pauore consternati, sicut ex diuersis regionibus erant, ita nihilominus diuersa Sanctorum nomina inuocabant, non tamen aliquid proficiebant. Erat autem inter eos vir quidam non ignobilis Ausfridus nomine. Hic cum præfatis viris suprema in necessitate constitutus, S. Vulfrannum fortiter inuocare cœpit, [in tempestate maris inuocatis SS Vulfranno & Nicolao,] & ceteros, vt idem agerent, solicite admonuit. At illi quos extrema perurgebat angustia & horrendæ mortis vicinitas exterrebat, vna omnes voce simul inclamauerunt dicentes: Kyrie Eleïson, Sancte Vulfranne ora pro nobis: Kyrie eleison, Sancte Nicolae ora pro nobis. Ad hanc vocem supplicationis expauerunt horribiles venti, ac tempestas illa grauis, quæ solito amplius incanduerat, sedata quieuit: ita vt nulli foret ambiguum tranquillitatem mari non casu redijsse, sed potius meritis Sanctorum, quos inuocauerant. Verum enim vero præfatus Ausfridus cum post multas prolixi itineris difficultates in patriam sanus remeasset, [liberantur.] hæc ita circa se sociosque suos acta fideliter narrauit, Sanctumque Patronum suum Vulfrannum cum S. Nicolao vitam sibi ac salutem, in illo pelagi discrimine & hostili Paganorum terrore, protestatus est obtinuisse.

[26] Sanctimonialis quædam, nomine Eulalia, Fontanellæ degebat: huic erat filia, quæ a quodam monacho pictacium accepit, [Pictacium, in quo erat imago Saluatoris a vulpecula alio, delatū,] in quo videbatur imago Saluatoris, quasi pendentis in cruce, honeste expressa, & nomina ipsius descripta. Hæc itaque domum rediens secum detulit, matrique custodiendum ob reuerentiam videlicet Dominici characteris commisit. Quod mater accipiens aperuit, deinde adorato reuerenter Saluatore in sua figura complicuit, ac mox in lecto suo inter ceruicale puluillum ad horam reposuit. Interea vulpecula domestica super stratum dominæ suæ, vbi ipsa quoque frequenter iacere ac dormire consueuerat, ascendit casuque parcamenum illud inuenit: quod statim subripiens clanculo discessit, & in nemore domui contiguo facta scrobe humo operuit. Prædicta vero Dei famula paullo post ad stratum rediens, quod posuisse se caute suspicata fuerat, quæsiuit, nec inuenit. Sciscitatur filiam, interrogat familiolam, omnes se habere negant. Proinde omnia, quæ in lecto erant, euoluuntur, omne etiam acus seu stramen, quod inferius iacebat, carptim discutitur, nec sic quod quærebatur reperitur. Interea frater ille depositum instanter reposcit, perditum audit, nec credit: insistit vehementer, stomachatur, nec posse se eo carere profitetur. Itaque valde molestus in repetendo erat, & amaris sermonibus Dei ancillæ animam mœstificabat. Sic ille & alius dies transijt: tertio vero die cum acrius exigendo commouisset, illa domum redijt, & super his vehementer anxia, cum redisset, flere cœpit. Tunc sanctimonialis illa altius suspirans, caussasque illius tantæ molestiæ merito imputans, & perturbatis omnibus qui aderant, vulpecula, quam supra diximus inter eos, vt solebat deambulare cœpit. Tunc illa, Tu, inquit, mala bestia expilatrix semper & subdola, tu mihi hæc omnia fecisti mala, tu plane, non alius, furata, quod quæro, extulisti, & alicubi, tu defodisti: ego vero tribulor, & toto corde ingemisco. [post triduum inuocato S. Vulfranno refertur:] At nunc te præmissa Dei omnipotentis virtute per gloriosum S. Vulfranni nomen coniuro, vt sicut vera sunt mirabilia, quæ per illum Diuina misericordia operatur, sic nobis absque dilatione, quod abstulisti, referas, & damnum familiare, quod præsumsisti, restituas. O mira Dei virtus! o pretiosum & potens meritum Sancti eius. Illico bestiola illa Diuinam præsensit virtutem & inuocationem, nec factam per Sancti nomen pertulit contestationem: sed confestim exiens in proximum nemus terram scabere cœpit, pictacium illud, quod absconderat deopertum ore tulit, cunctisque cernentibus & attonitis coram vestigijs dominæ & altricis suæ relatum exposuit, ibique nullo cogente reliquit: in quo nulla omnino læsura erat, nihil corruptionis apparebat. Omnibus igitur super inuentione rei amissæ exultantibus, Dei ancilla, cui altior erat intellectus, in virtute sancti Patroni & meritorum gloria eius amplius gloriabatur.

[27] In villa, quæ Bodaliel nuncupatur, homo quidam, Anschetillus nomine, manebat, [recuperantur claues in fluuium delapsa,] qui molendinum ibi super Olnam fluuium constructum sub censu tenebat. Is aliquando meatus aquarum, vt mos est obstruere exiuit, & alias noto sibi artificio impetum fluminis diuertit. Cui opificio dum vires suas studiosius impenderet, claues, quas cingulo negligenter appenderat solutæ in aquas corruerunt: quæ pondere suo, quia ferreæ erant, ima aluei petierunt protinus. At ille, vt sensit, vehementer tristis effectus ingemuit. Quia vero multæ erant aquæ, & fluuius altus valde, nec facultas ei requirendi eas aliqua suppetebat, nec inueniendi spes vlla restabat; Sancti postulauit suffragium, quem iam multorum relatu potentem didicerat gloria miraculorum. Itaque domum, Sanctum frequenter inuocans, petijt, nec multo post, petentibus qui molere habebant, ad molendinū redijt. Quod cum vt apperiret ascenderet, claues quas perdiderat vidit de palo pendentes: quibus visis inenarrabiliter gauisus est, & cognito tanti beneficij auctore, gratias egit, & munera repromissa fideli deuotione persoluere curauit. Sic sic nimirum superna pietas Sanctum suum inuocantes in rebus etiam minimis nonnumquam exaudit, nec rem sed fidem attendit, neque vilitatem caussæ pensat; sed deuotionem petentium remunerat.

[28] [curatur brachium læsum:] Quidam ciuis Rotomagensis ab equo corruens brachium læsit, ita vt dolore graui valde deficeret, & nihil operis exercere ex eo valeret. Quamobrem sancti Confessoris auxilium poscere studuit, & mox impetrauit: proinde cereum sibi brachium formauit, & ad locum sepulturæ Sancti cum multa deuotione portauit. Et quia proprij corporis amissum recipere meruit membrum, cera figuratum in memoria tantæ virtutis nouus pictor instituit simulacrum, quod illi dedicando non immerito decreuit, a quo sibi se redditum recognoscit. Præterea muliercula quædam vtroque lumine priuata illuc deducta venit, [cæca illuminatur,] quæ cum in cryptam illius Ecclesiæ descendisset, ad sepulcrum, in quo Sanctus antiquitus iacuerat, orauit: ibique statim per eius merita, quem fideliter expetierat, illuminata, videns & lætabunda recessit. In pago Oximensi villa est, quam vocant incolæ Colummellas, in qua quidam homo, Durandus nomine habitabat, [difficilis morbus depellitur,] cuius vxorem Albredam nomine, morbus grauis in maxilla percussit. Qui carminatus inde recessit: sed mox guttur illius inuasit. Vnde postmodum migrans dextrum eius latus obsedit, a quo nullo carmine deinceps transferri, nullo valuit malagmate aboleri. Porro illo in loco multos iam similis morbus abstulerat, & quisquis eo tactus fuisset, nullam euadendi vitæ dispendij fiduciam habebat. Quapropter mulier præfata valde timens, non imprudenter sibi consuluit, suæque saluti præuidens, Sancti nomen, omni carmine valentius, omni antidoto potentius, fideliter inuocauit. Quo facto, mirum in modum morbus ille crepuit, vlcus effecit, ex quo virus omne decurrit: deinde dolor intolerabilis, qui iam ipsa torquebat vitalia, quieuit: ac demum in paucis diebus sanato vlcere, obducta cicatrice, mulier plene conualuit, ac pristinæ restituta est sanitati. Quod vir eius videns & inuocati Patroni beneficium euidenter intelligens, cum vxore sua votiua salutis illius munera gratanter persoluit.

[29] Iam vero illud, quod huc vsque distulimus, qualiter videlicet sanctus Confessor vni suorum monachorum, cui Leduinus nomen erat, [monachus disenteria laborans] subuenerit, atque opem suæ intercessionis illi contulerit deliberauimus euoluere, litterisque ad futurorum tradere notitiam, quia & persona nota est, & res non parua probatur. Eum igitur aliquando grauis admodum infirmitas, quæ dyssenteria vocatur, inuasit, & longa viscerum tortura, atque indesinenti fluxu ventris ita confecit, vt finem vitæ adesse formidaret mortisque vicinæ confinia se, iam graui fractus molestia, contigisse speraret. Quapropter Sancti implorare patrocinium repente deliberauit, quia nihil sibi remedij humana cura præstare potuit. Accessit spe ergo recuperandæ sospitatis, & in vigilijs cuiusdam noctis cum populo interfuit: sed nihil, vt volebat, sibi contigit. Venit etiam secundo & vigilauit, nihil tamen commodi retulit. Tertio autem redijt, & in medio turbæ turbatus valde astitit. [sæpius S. Vulfranni opem implorat,] Vbi grauiter conquerens atque velut aduersus Sanctum indignans, in auditu circumfusæ plebis huiusmodi protulit verba doloris: Quidnam, inquit, est hoc, Pater sancte? Quid agis? Ecce de longinquo venientes suscipis, & ignotos aspicis, infirmos curas, languentibus mederis, & me seruum tuum, qui tot annorum circulis seruiui tibi, negligis: languidum non sanas, dolentem minime consolaris. Quantus honor est tibi, qui me turpi languore deficere conspicis, nec misereris: morientem spectas, & auxilium subtrahis? Sed forsitan vis, vt eam, & ad sepulturam tuā inter pauperes istos resideam, in quibus nemo est, vt fateor, me pauperior, qui nihil meum prorsus habeo. Ne tamen pro hac re, quod desidero, non obtineam: ecce paratus sum ascendere, & in hoc ipso ceteris me coæquare. His ita perturbato animo peroratis accessit, & pedem, vt sibi locum faceret iuxta pauperculam, [plebeculæ se immiscet:] quæ ibi sessitabat cæca, posuit. At illa indignans ductrici suæ sibi propius assidenti ait: Amoue hinc, quæso monachum hunc, qui sibi iuxta me parat sedendi locum: Cui illa, Quomodo, inquit, nosti, quod iste monachus sit. Tunc illa, Bene, ait, noui, quoniam video illum oculis meis, nam & tres candelas hic conspicio ardere, populumque circumstare. Ad hæc illa respondit: Surge ergo, & da locum alijs, [locum cæcæ illuminatæ occupat:] quando, vt dicis, visum, quem amiseras recipere meruisti. Quod cum monachus ille audisset, altius ingemuit, dolorisque verba ingeminans, sic ait: Sic sic Pater Vulfranne placuit tibi: ecce vetulæ isti paullo post morituræ lumen reddidisti, & propter hoc, quod te expetijt citius indulsisti, quæ modo venit, ac iam recessit, nec saltem gratias egit: mihique seruo tuo, qui ab ineunte ætate tibi hactenus deseruiui, ecce tertio venienti gratiam differs huc vsque impertiri. Ecce hic, vnde surrexit, residebo: nec plane recedam, quo vsque gratiam promeruero. Sic ait, atque in pauimento iuxta Sancti sepulturam se locauit. [a S. Vulfranno apparente iussus, bibit aquam, qua lota Reliquiæ,] Vbi cum aliquantisper resedisset, somno grauatus paullulum obdormiuit. Interea, vt sibi visum est, S. Vulfrannus albis indutus, pallio amictus, apparuit quasi per maiorem fenestram ingrediens a parte Orientali: qui propius assistens, ait illi: Vade, aquam tibi posce, qua hesterno die lotæ fuerunt Sanctorum reliquiæ, ex qua securus bibe, ventrem dilue, sic pristinæ donaberis sanitati. His dictis, sanctæ dexteræ digitos, quasi aquam respergens, super illius vultum excussit. Sicq; Frater ille expergefactus, visione cum somno recedente, lætus surrexit: nec eum ita resedisse pœnituit, qui sanitatis gratiam, Sanctique visitationem promeruit. Qui cum primo euigilasset, faciemque suam manu admota fricasset, guttulas illas aquæ, qua se a Sancto respergi in somnis vidit, miro modo etiam in suo corpore rorantes visibiliter sensit. [& sanatur.] Petita itaque aqua, Reliquiarum attactu sacrata, & accepta, ventrem diluit, visceraque ex ea potando, vt sibi fuerat imperatum, infudit. Sicque actutum restitutus sanitati, inde recessit.

[30] Præterea non est omittendum, quod Sanctimonialis quædam, religiosa valde & prudens, de semetipsa retulit: quæ in loco, [Abbatissa de sanitate desperata,] qui Pratellus antiquitus vocatur, in cœnobio Virginum gubernatrix constituta, suscepit regiminis officium, & magnifice gessit. Nobis, inquit, S. Vulfrannus bene compertus est, suamque in meo pectore memoriam æternaliter fixit, & amoris sui reuerentiam pro his, quæ ipse operari in me dignatus est, in corde meo indelebilem collocauit. Contigit enim mihi infirmari, paullatimq; crescente dolore vehementer prægrauari. Interea lecto penitus prosternor, nec aliquod officium diuinæ seruitutis siue ministerium curæ pastoralis assumere prorsus permittor. Erat mihi horror grauissimus cibi & potus, somnus etiam meis oculis omnino negabatur. Nulla itaque requies mihi indulgebatur in die, pausa nulla dabatur in nocte. Quapropter in toto ita corpore afflicta eram, & omnibus membris resoluta, vt solam mortem operirer, nullus de vitæ meæ longiori spatio spem haberet. Interea chorus Sororum perturbabatur: conuentus omnis ingenti cura solicitabatur. At ego omni humano præsidio destituta, ab omnibus iam desperata, reminiscens eorum, quæ de virtutibus B. Vulfranni didiceram, ingemui, & orationis verba ex intimo cordis affectu profudi, dicens: O Pater sancte & Deo dilecte Vulfranne, qui Deo omnipotenti in hac mortali vita constitutus fideliter seruiuisti, sicut testantur mirabilia, quæ operaris in terris; exaudi me, quæso, ancillam tuam supplicantem tibi, & gloriosis tuis meritis releua dolorem corporis mei. Age in me, obsecro, quod in alijs consuesti operari, nec vni deneges, quod multis contulisse comprobaris: fac me voti mei compotem, tuæ virtutis testem. Vbi oraui, continuo diuinam sensi virtutem, atque inuocati Patroni celerrimam opem: nam illico in somnum soluta quieui, & experrecta in lecto resedi. Post hæc cibum petij, oblatumque a Sororibus accepi. Quid multa? Die eadem a stratu, in quo diutius recubans deficiebam, [eam recipit:] surrexi, & necessaria monasterij, sicut consueueram, disponere cœpi. Sic sic S. Vulfrannus mihi adfuit, sic orationibus suis & meritis beneficium sanitatis indulsit, dolores abstulit; languorem amouit, exclusit mortis periculum, vtriusq; salutis refudit medicamentum, nec vlterius priores dolores sensi, quos cælitus infusa sanitas eliminauit.

[31] Exacta vero æstate & frugibus iam collectis atque in horreis reconditis siue per pyramidas congestis, die quadam grauis tonitruus subito increpuit, [incendium frugum sistitur,] & aër ipse crebris coruscationum splendoribus intermicuit: quorum terror corda mortalium grauiter, vt assolet, perterruit. Et ecce concussis elementis, fulmen per nubila delatum, repente ruit, & manipulos foris aggestos accendit. Interea famuli domus vicinæ videntes cælestis incendij flammas, illico cucurrerunt, & eas extinguere conati sunt, nec valuerunt: nam quanto magis faciles culmos commouebant, tanto fortius in arenti materia ignis ille refusus regnabat. Cernentes itaque omnes suos conatus irritos fieri, cum ingenti voce S. Vulfrannum cœperunt inuocare, & auxilium in tali periculo implorare. Confestim igitur miro modo ignis ille Sancti meritis victus cecidit, flamma sopita quieuit, [nullo remanente eius vestigio.] nec aliquid vlterius potuit, vbi sanctum nomen in ore fidelium consonuit, & in augmento miraculi mira res subsecuta apparuit. Nam ex illa hora in illis manipulis, in quibus antea ignis accēsus arserat, nullum combustionis signum apparuit, non fauillæ indicium aliquod remansit. Quod cum domino reuertenti de expeditione in qua tunc abierat narrassent famuli, lætus gratias omnipotenti Deo retulit, & gratiarum actiones, Domino & S. Vulfranno Fontanellam proficiscens pro tanto beneficio rependit.

[32] Quidam miles, Rodulphus nomine, in Oximensi pago equum magni pretij habebat, quem se se amisisse dolebat. [equus furto abductus,] Quidam namque ex eorum hominum genere, quos vulgus Corbellos vocat, equum quasi suo Domino, qui ad villam erat, apud curiam ducendum accepit, vt latro perfidus, vt furaretur, disposuit. Cumque miles ille domum rediret, & equum non inueniret, & quod gestum fuerat audiret, vehementer anxiari cœpit atque animo deficere: quia prorsus ignorabat quonam abeuntem deberet furem prosequi & inuestigare. Itaque hæsit animo, quidque super hoc sibi agendum esset secum tractare cœpit. Cui id consilium incidit, & res efficacior visa est, vt S. Vulfranno caussam suam committeret, & illi pro hac re votum faceret. Iam enim in partibus illis nomen S. Vulfranni celebre erat, & singulare commodum putabatur, eum quemque in suis incommodis inuocare. Igitur vt deliberans S. Vulfrannum inuocauit & votum fideliter repromisit, sicque de cetero nusquam progrediens, nullum suorum pro hoc aliquo dirigens quieuit, totamque spem suam in Dei misericordia Sanctique sui adiutorio posuit. Accidit ergo, vt sub ijsdem diebus, quibus miles præmissus equum perdiderat, duo equites ex quadam munitione exirent, & expleto deputatæ sibi custodiæ tempore ad propria redirent. [immobilis redditus,] Hi præfatum latronem super equum residentem in itinere, quo reuertebatur, offenderunt, ac primo a longe dubio aspectu, incerti quis esset vel quid in via homo immobilis & stupidus ageret, mirati sunt. Appropinquantes vero equum sessoremque recognoscunt: quid illic faceret, cur aut quando venerit, diligenter perquirunt. Ille percunctantibus omnia refert, culpam fatetur, indicat pœnam, impunitatem deprecatur. Fugisse se suique domini sellare abduxisse dicit: vltra se progredi non posse rigentis equi & humi affixi impedimento, atque offusa suis oculis tetra tenebrarum caligine obsistente, prodit. At illi furem mordacibus dictis coarguunt, sicque facti admiratione stupentes, caballum deiecto sessore recipiunt, secumque reducunt, & commilitoni suo, qui eum amiserat, sine mora restituunt: acta edocent, de miraculo non tacent. [& restituitur:] Ille Sancti beneficium, cuius auxilium poposcerat, fideliter recognoscit, gratias agit, promissa persoluit.

[33] Præterea quædam sanctimonialis, quæ in quodam monasterio iuxta vrbem, quæ Lipois nominatur, constructo, [alius subito morbo prostratus.] quibusdam sacris præerat Virginibus, Aduenia nomine vocabatur. Hæc exigente quadam necessitate, aliquando in pagum Oximensem proficiscebatur: cuius equum repente grauis morbus occupauit, ita vt vltra progredi, nullatenus valeret, nec dominæ suæ officium euectionis consuetæ præbere posset. Tunc illa mœrens equo descendit, & per aliquot horarum spatia morientem potius quam conualescentem sustinuit. Casu quidam monachus, Hubertus nomine, eodem pergens itinere, præfatæ sanctimoniali se adiunxerat, & hæc quæ fiebant, compatiens illius dolori & corde multa pertractans, considerabat. Sed cum videret illam parato sibi alio equo inde velle discedere, & eum quem dira necessitas vrgebat ad mortem illic deserere, de quo nulla spes viuendi sibi videbatur superesse; propius accessit, & quia stupa deerat vnde faceret quod volebat, nam procul a villa aberant, cuiusdam ex famulis illius ligamina de cruribus folnens, equo adsistit, perque longum eius a capite vsque ad caudam metiens, [sanatur:] spectantibus qui aderant votum S. Vulfranno fideliter fecit. Mira res! Illico equus ille semiuiuus recepta sanitate a solo surrexit, &, acsi nihil mali perpessus fuisset, herbam campi cunctis mirantibus carpere cœpit. Proinde omnes admodum gauisi, grates Deo omnipotenti Sanctoque Vulfranno rependerunt, pro cuius meritis tantam virtutem in sua necessitate ostensam experti fuerunt. Nec mora. Illa Dei ancilla consueto subsellio subuecta, quo decreuerat, peruenit, ac demum explicitis quæ volebat, eodem vehiculo ad cellam, vnde processerat, læta repedauit. Et vero euolutis aliquot diebus, quidam iuuenis, cui nomen Gaufridus erat, prædictæ Dei famulæ mœrens tristisque retulit, quod equus suus, quem valde carum habebat, moriretur. Iam enim a stabulo multorum conatu per crines atque pedes abstractus, iacebat in platea morti vicinus. Quod vbi illa audiuit, mœrentem sermonibus, quibus potuit, consolata, similiter sibi contigisse intimauit: atque vt S. Vulfranni præsidium imploraret perdocuit. At ille his auditis, domum festinus petijt, & vt instructus fuerat, stupam multis mirantibus poposcit, qua retorta, iacentique equo per lōgum applicata, votum facere curauit. Nec mora aliqua intercessit; [item alius equus moribundus,] a solo caballus ille se excutiens assurrexit, ac cernentibus omnibus qui aderant, ad stabulum, vnde pene mortuus eductus paullo ante fuerat, nullo monitore redijt, & fœni pabulo quod inuenit cœpit vesci. Quo viso, dominus ille multo gaudio perfusus, vota pro tanto beneficio S. Vulfranno persoluere maturauit, & gratiarum actiones Deo, qui in Sanctus suis est mirabilis, deuote rependit,

[34] Præterea bos cuiusdam, qui Turchitullus dicebatur, morbo inopinato tactus, sub iugo corruit, diuque moribundus lorisque solutus in terra iacuit. [bos pro mortuo derelictus, subito surgit sanus.] Cumque nulla vlterius spes homini adesset, quod bos suus de cetero viueret, vocata coniuge, Albreda nomine (ipse enim cum ceteris bobus carrum, vt potuit, ad villam duxit) ait illi: Vade in syluam cum mercenario, bouem nostrum tali require in loco, a quo mox detracto corio festina redire. At illa concita perrexit: animal adhuc pene mortuum inuenit. Verum nihil cunctata, sed prudenti consilio freta, immensam Dei clementiam supplici cordis affectu implorat: dehinc S. Vulfranni nomen flebiliter inuocat, &., vt sibi bouem suum pretiosis meritis suis restituere dignetur, exorat. Itaque iacenti pecudi appropiat, & a summo cornuum eius vsque ad ima clunium accepta mensura in honore Sancti, pari longitudine vouet candelam. Necdum illa manus amouerat, & ecce repente bos, qui eatenus pene exanimis iacuerat, caput erexit, ceruicem excussit: ac sic demum, domina mirante & lacrymas præ gaudio fundente, a tellure surrexit, & viridia iuxta se tamquam nihil doluisset, alacriter ablingere cœpit. Tunc ista ingenti ouans lætitia, & gratias Deo omnipotenti atque Sancto eius, qui sibi misertus fuerat, deuote rependit, & ad vicum cum suo animali est reuersa. Rem itaque marito diligenter exponit, votum declarat: ille super hoc satis lætus effectus diuinam miratur clementiam, Sanctique Vulfranni prædicat meritorum potentiam, nec multo post Fontanellam venit, gratias egit, votum soluit, rem, vt gesta fuerat, pandit, sicque domum plenus gaudio redijt.

[35] a Puerulus quidam ex vrina petram contraxerat, perq; dies plurimos occluso meatu vesicæ, plerumque sanguinem videbatur elicere: [puerulus calculo liberatur:] cuius doloris nimietate modo miserabili frequenter vociferans, ita per curriculum hebdomadæ aggrauatus est, vt subito mori putaretur. Interea dolor teneræ sobolis ipsa viscera pertransibat piæ genitricis. Porro patris iussu mater retorto filo pueri renes circumcinxit, plurimumque de Dei clementia Sanctique Vulfranni præsumentes, non medicum secantem quæsierunt, sed ipsi Sancto tota cordis deuotione preces fuderunt. Mox mirum dictu: infantulus ille petram minxit, citissimeque toto corpore conualuit: quam petram postmodum pater nobis ostendit, puerumque suo liberatori in seruum contradidit. Alium quemdam simili contractum molestia, pater expenso in medicis pretio fecit incidi: sed studium illorum suumque desiderium sinistre cessisse indoluit: [alius post incisionem moribundus sanatur:] nam puer incisus in mortem pene est resolutus. Super quo pater materque nimium dolentes, ac se homicidij reatum incurrisse vehementissime formidantes, sancti Confessoris aduocarunt præsidium, quod nulli credebant deesse deuote petentium. Quid plura? Obducta cicatrice vulneris, puer Dei misericordia totus conualuit.

[36] Et vero quoniam pauca hæc pluribus omissis vtcumque explicuimus, nec omnia, quæ gesta sunt, [conclusio opusculi.] virtutum insignia nostro prosequi stylo sufficimus, ne modum plura innectendo videamur excedere, dicendi finem facere decreuimus. Iam vero oratio nostra ad sanctum Patronum nostrum hactenus est vertenda indeficienter.

[Annotatum]

a Hæc duo miracula solum sunt in antiquo MS. nostro.

TRANSLATIO CORPORIS
Fontanella Abbauillam.

Vulfrannus Archiepiscopus Senonensis, Fontanellæ & Abbauillæ in Gallia (S.)

§ I An idem S. Vulfranni corpus fuerit Gandaui. Solennis eius ibi veneratio.

[1] Acturisde Translatione corporis S. Vulfranni ad ciuitatem Abbauillanam, necessario inquirendum est, [Non fuit corpus S. Vulfranni cum aliis corporibus Sanctorum anno 846 Audomarū delatum] num illud ipsum corpus ante fuerit delatum Gandauum, & in celeberrimo S. Petri monasterio, Blandinio appellato, depositum. Extat tomo 2 Scriptorum historiæ Francorum apud Andream du Chesne Chronicon de Gestis Normannorum in Francia, & in ijs pagina 525 ista leguntur: Anno Dominici DCCCXLVI pyratæ Danorum Fresiam adeuntes, prouincias & ecclesias vastauerunt & populum in eis occiderunt. Quod audientes Flandrenses, vicinarumque vrbium Pontifices & Abbates, cum Sanctorum suorum reliquijs ad Sanctum venerunt Audomarum, quia muro valido & turribus atrium eius diuina prouidentia munitum erat. Isti sunt Sancti, qui propter persecutionem illam peruenerunt ad idem castrum, SS. Bauo, Wandregisilus, Ansbertus, Vulfrannus, Wasnulphus, Piatus, Bainus, Winnocus & Austreberta Virgo, & quadraginta annis eorum aliqui ibi permanserunt. Hæc ibi, quæ in Gestis Normannorum ante Rollonem Ducem pag. 2 habentur, nonnullis sub finem sic mutatis: Isti sunt Sancti, qui propter persecutionem illam conuenerunt, S. Wandregisilus & SS. Vulfrannus, Ansbertus, Bauo, Wasnulfus, Piatus, Barcius, Winnocus & S. Austreberta, & XL annis ibi fuerunt. Additurq; ex fine Codicis eo translata esse, atque ideo sunt parenthesi inclusa, cum ab his diuersa narrentur illo anno a Normannis in Frisia & Britannia Gallica perperacta: vnde signum est ea imprudenter sub finem Codicis relata, & ab priore auctore suæ historiæ inserta. Meierus lib. 2 Annalium Flandriæ ista solum tunc gesta scribit: Anno DCCCXLVI Corpora SS. Bauonis & Pharahildis Enckericus Abbas Gandensis ac Frangerus Prætor metu Normannorū transportauerunt ad castrum Fani Audomari. [sed solum corpora SS. Bauonis & Pharaildis.] Dein anno DCCCLIII Tasradus Gandensis Abbas corpora Diuorum Bauonis & Pharahildis ex castro Diui Audomari terrore Normannorum Laudunum transtulit. Postea in Arnulpho Magno Comite Flandriæ ista habet: Anno DCCCCXL Arnulphus cum Gerardo Cellensi, Abba Gandensi, corpora Diuorum Bauonis & Pharaildis Lauduno Gandauum retulit. Hæc Meierus ex antiquis Chronicis Gandauensibus, ex quibus fabula supra indicata euanescit, ac certiora inquirendi locum præbet.

[2] Historiam miraculorum S. VVandregisili grauiter scriptam a monacho Fontanellensi, [Fontanella deportatis corporibus SS. VVandregisili & Ansberti anno 858] habemus ex tribus antiquis codicibus MSS. in qua de Translatione huius & S. Ansberti, cui ille videtur interfuisse, ista describuntur: Anno Karoli Regis XVII, siue Christi DCCCLVIII, vt ex adiunctis liquet, Sanctissima ossa pijque cineres egregij Confessoris Christi Wandregisili ac Sancti Præsulis Ansberti, ob metum & conculcationem nefandorum Gentilium, de Fontanellæ monasterio proprijs effossa sepulcris ad villam Bladulphi deportata sunt, inde ad ecclesiam S. Petri, vicinam Quentauico, tum ad villam Walbodegem, inde iterum anno DCCCLXVI ad ecclesiam S. Petri relata, ac dein rursus in Walbodeghem. Postmodum Anno DCCCXCV corpora SS. Wandregisili & Ansberti Confessorū venerunt ad Carnotenam vrbem &c. Quæ aliquanto latius deduximus ad Vitam S. Ansberti, integre daturi XXII Iulij ad Vitam S. VVandregisili. In qua relatione frequentissima mentio fit SS. VVandregisili & Ansberti, nulla S. Vulfranni: quia huius corpus Fontanellæ adseruatum est: & tempore Gerardi Abbatis inuentum, capsæ argenteæ impositum, [mansit S. Vulfranni, eleuatum anno 1027.] & anno MXXVII magna cum solennitate translatum: quod quam plurimis claruit miraculis, vti ea ab auctore coæuo & in pluribus teste oculato descripta iam dedimus. Interim, vt ad Gandenses redeamus, Carnuto corpora SS. VVandregisili & Ansberti primo Bononiam translata fuere, ac postmodum anno DCCCCXLIV Gandauum ad dictum monasterium Blandinium. Creditum a posteris adfuisse ossa S. Vulfranni, quod tam huius, quam aliorū referantur in MSS. Chronicis sacræ vestes aliaq; vasa translata, quæ sic reperimus: De reliquijs dictorum Sanctorum nobiscum detulimus, de casula S. Wandregisili, capellum etiam capitis eius, vnamque ex caligis eius, subtulares, spartam, partemque illius crucis, quam alio ligno inseruimus, & auro argentoque decorauimus. Hæc vero sunt, quæ de S Ansberti habemus reliquijs, tunicam eius & partem ipsius casulæ, [cuius dalmaticæ pars, cultellus & vagina Gandauum delata:] marsupium vero & anaphum, seu pyxidem atque cultellos. Ex S. Vulfranni Dalmatica, pars est apud nos maxima, & cultellus cum vagina. Hæc ibi, e quibus videtur arrepta ansa erroris, quo tradiderunt posteri etiam corpus S. Vulfranni Gandauum translatum.

[3] Fuit interim post inuentum huius apud Fontanellenses corpus magna hos inter & Blandinienses monachos rerum communicatio. Nam cum Robertus præesset Fontanellensibus Abbas, ad cœnobium S. VVandregisili relatum fuit, de monasterio S. Petri Blandinij montis iuxta Gandanum in Flandria, [an seculo XI aliqua sacra ossa eo portata?] brachium eiusdem Sancti cum multa miraculorum gloria: vti ex Tabulis MSS. Fontanellensibus refert in Neustria pia Arturus du Monstier in dicto Roberto XXXI Abbate, qui cum ab anno MXLVII præfuisset Fontanellensibus vsque ad annum MLXVI, institutus est Abbas Parisijs in monasterio S. Germani de Pratis. Legitur in serie antiqui Breuiarij Fontanellensis XVI Kalendis Iulij solennitas brachij S Wandregisili, scilicet recepti, vt nobis per Fredericum Flouetum Societatis Iesu Sacerdotem Rotomagi residentem indicatum est. Hinc liceat inferre, cum monachi Blandinienses tunc potuerint scire, in sua ecclesia corpus S. Vulfranni non adseruari, quidni petierint aliquot sacra ossa eius, vt, si forsan eius apud se cultum venerationemque habuissent, possent securius progredi, aut certe, si ante non fuissent venerati aliquo Officio Ecclesiastico, possent incipere & honorare tertium Patronum monasterij Fontanellensis: cuius duos præcipuos Patronos, Sanctos, inquam, VVandregisilum & Ansbertum, ob sacra eorum corpora ibidem adseruata, venerabantur. Certe in Officijs proprijs Blandiniensis monasterij habet S. Vulfrannus XX Martij Officium sub ritu duplicis maioris, & XV Octobris ob corporis primam eleuationem iterum sub ritu duplicis. Præterea ob Translationem SS. VVandregisili, Ansberti & Vulfranni XXXI Martij recitatur Officium sub ritu duplicis minoris, [Veneratio eius varia] quam Translationem supra ostendimus de duobus prioribus, nō de S. Vulfranno, dici debere; quod idem arbitramur dicendum esse de solennitate sub duplici maiore, quæ celebratur III Septembris. Hinc in nonnullis Martyrologijs Gandauo attribuitur, etiam in MSS. Bruxellensi S. Gudilæ & Treuirensi S. Martini, & alijs postmodum excusis.

§ II Abbauillæ ecclesiæ duæ S. Vulfranni, corpus huius eo delatum, nuper ostensum. Veneratio sacra.

[4] [Abbauillæ] Abbauillasiue Abbatisuilla, Picardiæ ciuitas est, ad Sommonam fluuium in Ponticensi Comitatu sita: cuius magnitudinem & elegantiam, quando eam aliquando ingreßi fuimus, admirati sumus, cum & ipsa ciuitas, templorum etiam & monasteriorum multitudo & magnitudo multum nostram opinionem superaret. [sunt 2 ecclesiæ S. Vulfranno dicatæ,] Patronus huius ciuitatis est S. Vulfrannus, cui duplex in ea est dicata ecclesia; altera parochialis, Chaussæa siue Ad-aggerem cognominata, in antiquæ ciuitatis parte sita; altera eaque primaria est Collegiata olim Deiparæ Virgini dicata, in qua corpus S. Vulfranni adseruatur, ex manasterio Fontanellensi, vt traditio fert ciuium antiqua, eo sub Comitibus Ponticensibus deportatum, cuius donationis & translationis chartæ perierunt. De antiquis Comitibus Ponticensibus legi potest Adrianus Morlerius in Synopsi illustrium familiarum Picardiæ: [eius corpus eo olim delatum:] multos etiam recenset Ignatius Iosephus de Iesu-Maria in Historia Ecclesiastica ciuitatis Abbauillanæ & Archidiaconatus Ponticensis, qui lib. 1 cap. 24 refert fundationis XX Canonicorum diploma: ex quo excerpta hæc damus? Ego Ioannes Comes Pontiui… notum facio, quod ecclesiam S. Vulfranni ad titulum Capellanorum antiquitus ædificatam, [Canonicorū collegium institutum] & beneficio antecessorum nostrorum dotatam & fundatam in duodecim Capellanos. Nos igitur diuina inspiratione commoti, ob salutem animæ nostræ fecimus, instituimus & Deo dicamus & B. Vulfranno viginti Canonicatus & præbendas… quas statuimus & ordinamus esse cum Capellanijs eiusdem ad honorem Dei & ampliationem diuini cultus in eadem ecclesia S. Vulfranni… Signaui sigilio meo anno Incarnati Verbi MCXXI. Forsan anno MCLXI aut MCLXXI scribendum; nam VVilelmus Belesmensis, cognomento Taluas, dicti Ioannis pater, traditur anno MCXLV & MCLIX varias posseßiones Cisterciensibus monachis, & Abbatiæ S. Iudoci donasse. Inter antecessores dicti Ioannis reperitur apud Morlerium VVido seu Guido, per quem donatio aliqua fundorum prope Dolendium sitorum, facta est monachis Cluniacensibus anno MLXXV, & idem aut certe filius dicitur anno MC fundasse Prioratum S. Petri in Castri-loco iuxta Abbauillam: ad quæ tempora arbitramur referendam esse translationem corporis S. Vulfranni ac fundationem dictorum duodecim Capellanorum. Iterum Ioannes II Comes Pontiui & Monstrolij cum Beatrice vxore vltra viginti Canonicatus, [& auctum.] quos pater eius fundauit, dotat sex alios Canonicatus ob salutem animarum suarum & Willermi filij, anno MCXXXVIII, vti diploma habet cap. 25 in dicta Historia Abbauillana, sed simili annorum errore, vt videatur scribendum anno MCLXXXIII, aut quid simile. Nam Beatrix fuit filia Anselmi Candaueni, Comitis S. Pauli ab anno MCLI, vt ea anno MCXXXVIII non fuerit prognata, quæ tamen hic censetur habere VViliermum filium aliquo modo adultum, cui dedit Philippus Augustus Rex in vxorem sororem suam Alesiam filiam Ludouici VII seu Iunioris Regis Francorum ex Alesia tertia vxore. Huius VVilelmi tempore impositum est corpus S. Vulfranni capsæ argenteæ a Richardo Episcopo Ambianensi (qui in ea dignitate vixit ab anno MCCV ad annum MCCXI) vti ex hoc authentico instrumento constat.

[5] Anno Dominicæ Incarnationis millesimo sexcentesimo sexagesimo secundo, [Anno 1662 aperitur capsa reliquiarum S. Vulfranni:] die vigesima prima Maij, quæ incidit in Dominicam post Ascensionem Domini nostri, regnante Ludouico decimo quarto Francorum & Nauarreorum Rege Christianissimo, Nos Franciscus Faure miseratione diuina & Sanctæ Sedis Apostolicæ gratia Ambianensis Episcopus, dum Abbatisuillæ tunc temporis in cursu visitationis nostræ diœceseos dies aliquot immoraremur; postulatione Nobis facta ex parte dilectorum Decani, Canonicorum & Capituli Ecclesiæ Regalis & Collegiatæ S. Vulfranni, & omnium Magistratuum Ordinumque vrbis, ad dictam ecclesiam accessimus hora ferme octaua matutina: & capsam argenteam; in qua reconditum erat corpus Sanctissimi Vulfranni Senonensis Archiepiscopi, Abbatisuillæ Patroni meritissimi, (numquam alias, quantum omnes meminisse poterant, detectam, ex quo pia antiquorum Pontiui Comitum liberalitate sacræ illæ Reliquiæ in eam vrbem translatæ sunt) aperiri coram Nobis curauimus, præsentibus & id obnixe requirentibus viris omnibus Primatibus ciuitatis ex vtroque Ordine tam Ecclesiastico quam seculari. [reperta duplex charta repositionis factæ anno 1205,] In qua capsa statim deprehendimus duas schedulas ex pergameno, suo vtramque munitam sigillo integro; alteram scilicet datam a Reuerendissimo Domino Richardo Ambianensi Episcopo, cuius tenor est qui sequitur: Richardus Dei gratia Ambianensis Episcopus, omnibus præsens scriptum visuris salutem in Domino. Nouerit vniuersitas vestra quod per manum nostram, coadiuuante Spiritu sancto, repositum est hoc sacrosanctum Corpus Beatissimi Vulfranni Archiepiscopi & Confessoris in hac cassa, temporibus Nobilis Viri Wilelmi Comitis Pontiui anno Verbi Incarnati millesimo ducentesimo quinto. Alteram vero schedulam a Comite Pontiui Wilelmo, cuius etiam hic est tenor: Wilelmus Comes Monstrolij & Pontiui omnibus præsens scriptum visuris salutem & dilectionem. Nouerit vniuersitas vestra, quod per manus Viri Venerabilis Richardi, Dei gratia Ambianensis Episcopi, repositum est hoc sacrosanctum Corpus Beatissimi Vulfranni Archiepiscopi & Confessoris in hac cassa temporibus meis, anno Verbi Incarnati millesimo ducentesimo quinto. Deinde ex eadem Capsa Codicem antiquum manuscriptum ex pergameno extraximus: in quo Latino idiomate descripta continentur vita & miracula gloriosi Pontificis Vulfranni, auctore Iona monacho Fontanellensi: [& Vita S. Vulfranni,] quam vitæ & miraculorum descriptionem accepisse se ipse refert ab Ouone Frisone etiam monacho Fontanellensi, qui & ipse sese profitetur esse liberatum ab instanti mortis periculo per insigne miraculum S. Vulfranni, cui ipse Ouo postea semper adhæsit indiuiduus comes ad mortem vsque.

[6] Deinde coram omnibus de eadem capsa protulimus sacculum ex lino vna cum sindone eius, [tum ossa solida eius,] in quo sacculus continebatur alius ex panno pretioso purpureo floribus varijs intertexto, & auro addito ad texturam circa sacculi limbum, quem funiculus ex serico viridis coloris constringebat. Ad cuius aperturam sacculi non sine admiratione visa sunt omnia ossa corporis humani, eximiæ, vt apparebat, staturæ, eaque integra & solida. Dumque omnes qui aderant viri primarij suo ordine accederent, sacras Reliquias magna cum deuotione veneraturi, Canticum SS. Ambrosij & Augustini Nobis clara voce incipientibus, [cantatum Te Deum,] prosecutus est chorus musicorū & organa alternis vocibus maxima cum exultatione, pijsque ex gaudio lacrymis totius qui aderat populi, quem nec ipsa ecclesia, quantumuis ampla, capere poterat, explosis etiam tunc temporis in signum lætitiæ tormentis bellicis. Quo peracto Cantico, Missam solennem de S. Vulfranno celebrauimus in Pontificalibus eadem cum populi frequentia, [& Sacrum solenne,] ad quem antea ex ipsius altaris gradibus concionem exhortatoriam habuimus. Hora vero sexta pomeridiana ad dictam ecclesiam iterum accessimus, & sacram capsam, post Reliquiarum, quæ toto reliquo die ad populi deuotionem exhibitæ sunt, in ea repositionem, claudi curauimus & exinde de dicta ecclesia, vna cum vniuerso totius vrbis Clero virisque omnibus Primarijs & frequentissimo populo ad S. Petri ecclesiam solenniter & in Pontificalibus processimus, [habita processio:] vnde redeuntes capsam in ecclesia S. Vulfranni reliquimus integram. Ad cuius insignis facti memoriam præsens Instrumentum manu nostra signatum & sigillo nostro vna cum sigillo Capituli dictæ Ecclesiæ S. Vulfranni munitum confici voluimus, [repositæ reliquiæ.] & in capsa ad perpetuum monumentum recondi.

[7] Extat idem Instrumentum Gallice excusum anno MDCLXIII sub finem Officij S. Vulfranni pro Ecclesia Abbauillana ordinati, [Veneratio Abbatisuillæ] quod recitatur & XX Martij & XV Octobris, & tunc cum Octaua: quod in priori festo ob tempus Quadragesimale non est permissum. Præterea in feria quinta non impedita festo nouem Lectionum recitatur Officium de eodem Sancto, & tertia Lectio propria aßignatur ex miraculis eiusdem Sancti. De alijs muneribus a dicto VVilelmo Comite, alijsque Principibus ac Regibus dictæ Ecclesiæ collatis legenda est iam citata Historia Abbauillana: in qua capite 30 enumerantur Decani eiusdem Ecclesiæ Collegiatæ S. Vulfranni, & dicitur: Sub Ioanne Barthelemyo anno MDCXXXV, ad instantiam Ludouici XIII Regis Christianissimi, [reliquiæ datæ Ludouico XIII,] apertum fuisse XXII Iunij brachium argenteum, continens os brachij ab humero ad cubitum ex reliquijs S. Vulfranni, indeq; desumptas particulas duas, alteram pro iam dicto Rege, alteram pro Senonensi Capitulo, [& Capitulo Senonensi.] vt eorum postulato iam pridem facto simul satisfieret. Apographum huius donationis a Francisco de Feure de Caumartin Episcopo Ambianensi confectum, dicto argenteo brachio ad perpetuam rei memoriam est insertum. Habent præterea Senonenses vertebram anno MDCXLI a Canonicis Abbauillanis dono missam. Vti habetur in Catalogo Reliquiarum Ecclesiæ Senonensis nobis inde a Francisco Perrin Societatis nostræ curato.

[8] Concludimus hanc dissertationem cum Historia aliquot miraculorum, quæ olim Abbauillæ accurrentibus ad sacrum S. Vulfranni corpus virtute diuina collata sunt: [Miracula olim Abbauillæ facta,] & in supra indicatis MSS. tam Domini Ioannis de S. Martino Ordinis Fuliensis, quam Domus nostræ Professæ continentur. Præterea litteris Abbauillæ scriptis, & anno MDCLXIII per R. P. Philippum Brietium Abbauillæum, libris varijs editis orbi notum, ad nos mißis, edocemur hoc insuper notatu dignum esse, quod etiamnum Deus non cessat ad Sacrosanctum illud corpus quotidiana & quamplurima patrare miracula: [alia iam fiunt:] inter quæ suggeruntur ista duo. Alterum in tenerrima virgine, filia nuper defuncti Domini Baronis de Vismes, [sanantur paralytica,] loci in Vimacensi pago siti: quæ dum ad pietatem educaretur apud deuotas Deo moniales in monasterio dicto de Bertaucourt in eam paralysin incidit, vt vix mouere se posset, & ne quidem loqui. Cumque iam per multos menses laboraret, delata ad ecclesiam S. Vulfranni, vt sacrum Corpus veneraretur, statim vt votum absoluit, ita conualuit, vt pedes & exiliens redierit in monasterium, vsu etiam linguæ liberrimo restituto. Alterum in puero fere septenni oriundo ex alio loco, dicto Balance, [& paralyticus.] in Pontiuiensi pago: qui a pluribus mensibus simili morbo detentus aut etiam grauiori, vt ne quidem verbum proferre posset, etiam ad dictam ecclesiam per parentes delatus est: statimque ad sacras Reliquias admotus vt eas deoscularetur, interrogatus num primos nostræ fidei articulos teneret, & fiduciam salutis obtinendæ in precibus S. Vulfranni reponeret, clara voce protulit, credere se in Deum vnū in essentia & trinum in personis, & sanctum se Vulfrannum in auxilium inuocare, redijtque sanus omnino. Cuius vtriusque insignis miraculi acta, signo plurimorum testium fide dignissimorum roborata, extant inter dictæ Ecclesiæ monumenta.

MIRACVLA PATRATA ABBAVILLÆ.

Vulfrannus Archiepiscopus Senonensis, Fontanellæ & Abbauillæ in Gallia (S.)

BHL Number: 8742

EX MS.

[1] Igitur in a Pontiuensi patria, in villa, quæ Moricampus nuncupatur, quidam morabatur, [Sanantur misere contractus,] qui a renibus vsque ad imos pedes neruorum viribus ita destitutus est, vt præ nimia ariditate neruorum ad inuicem glomeratis pedibus & cruribus, nullo conamine ab humo se posset erigere. Adeo pessima inualetudine præuentus est: vt per se numquam valuerit declinare, nec etiam per terram repere. In omnibus suis corporeis necessitatibus coniugis suæ suorum quoque affinium succumbebat misericordiæ. Nulla spes vlterius recuperandæ salutis supererat: & quod viueret, vxori suæ, imo sibimet ipsi, tædium esse poterat. Sed quid eius definiendo miserias Christi atque pretiosissimi Pontificis Vulfranni occultamus prodigia? Eo enim tempore cognouit debilis ille, quanta per S. Vulfranni præsidia consequebantur remedia, qui apud Abbatisuillam sui corporis requirebant præsentiam. Igitur veniendi accensus desiderio, de paupertatis suæ munusculo asellum nanciscitur, qui illum in quodam vehiculo reclinantem Abbatisuillam ante sancti Confessoris traheret clementiam. Cum autem taliter recubans cum singulari coniugis suæ consolatione, longe a villarum vicinitate rotis currentibus processisset, placuit diuinæ pietati, vt in quodam decliui currus subuerteretur, & pauper, vt adhuc miserijs cumularetur, ad terram proijceretur. Quid itaque agerent, ille moles quædam sine nisu aliquo, illa vero in releuatione tanti ponderis, sexus fragilis & debilis? Ambo ergo nimia spiritus anxietate gementes inierunt consilium, quatenus illa ad villam repedaret, & a notis suis opitulamem imploraret, & ille ad terram interim solus recubaret. O quam incomprehensibilia sunt omnipotentis Dei iudicia! Feliciter enim corruit: salubriter vt solus remaneret perorauit: & saniore consilio nomen Sancti Vulfranni instantius solito reclamauit. Illico enim adest quædam persona, quæ taliter affatur eius miserijs. Quid hic iaces? Cur lacrymis redundas? Et appropinquans eius manibus, nominis Christi mentionem faciendo erexit pedibus suis. His autem ita gestis, qualiter vir ille Angelicus disparuit, ille penitus ignorauit. Siquidem vir ille pristinæ incolumitati reparatus, & præ nimia vbertate gaudij obortis lacrymis vxori suæ de prædicto opere reuertenti, qualiter beatum Vulfrannum facie ad faciem videre meruerat, & quæ sibi consolationis verba protulerat, & quomodo illum adtrectauerat, reuelauit. Nec immemor tanti beneficij Abbatisuillam felicius quam primitus disposuerat petijt, & Deo sanctoque Confessori gratiarum actiones obtulit, & clericos coram populo, miraculum in se taliter, vt diximus, perpetratum perdocuit.

[2] Quid & in hoc miraculo censendum, quid & admiratione non dignum? in Pontiuensi quoque territorio villa, quæ b Ranis vocabulo assignatur, quædam mulier hydropica laborabat molestia. [hydropica mulier,] Tumor eius vteri modum excesserat: cutis eius non mediocriter extra relucebat. Cum autem nulla medicorum arte reformari valuisset, ac ideo non mediocri mœrore tabesceret; tandem reperto consilio Abbatisuillam, vtcumque valuit, accedere maturauit. Mariti vero sui & cuiusdam alterius vlnis ex vtraque parte subnixa, ante sancti Pontificis præsentiam, cereum votum deferendo, solo recubuit: & de salute sua tantis precibus deuote perorauit. Et cum diutius orasset, his blandis suggestionibus maritus eius illam aggreditur. Timeo ne duriter solo strata, grauiora patiaris incommoda. Ergo patere & in vlnis meis paulisper foueatis. At illa: Ignoras, inquit, vt audio diuinæ consolationis dulcedinem. Numquid enim tui auxilio indigeo, S. Vulfranni medicata patrocinio? Ecce non sum, quæ modo fueram, ecce Sancti precibus vides corporis mei redisse decorem, & hydropicum euasisse tumorem. O quantus est iste Pontifex? O quam promptus subuentor constitutorum in periculis! O quam optimus Medicus animarum & corporum: qui tam celeriter indulget remedium, nec optatum differt diutius flagitatum beneficium! In ipso enim orationis momento reformatur, quæ ab omnibus humanis præsidijs destituta, de salute sua deinceps desperabat. Igitur non immerito ad laudem omnes excitati, quis edicere valeat, quanto mentis gaudio tripudiarunt, quas lacrymas salutis testes virtutisq; in illa gestæ perfuderunt. Itaque cum Abbatensi plebe, Clericorum laude modulata per corrigiam ancilla sui reparatoris esse voluit, & postea incolumis ad propria remeauit.

[3] Mirandis plus miranda cognouimus succedere. Abbatisuillæ mendicabat quædam paupercula, quæ transuerso collo faciem suam in humero suo reflexam tenebat, [quædam faciem in humero reflexam tenens,] & sine intermissione miserabili commotione capitis titubabat, omnibusq; exemplum esse poterat compunctionis & doloris. In illa plasmatio Conditoris prædicabatur mirabilis. Argumentum veritatis in tribulatione sua exhibuit, quæ per quam plurimorum annorum curricula Abbatisuillæ deguit cū tali capitis molestia. Igitur pro medicinali præsidio S. Vulfrannum votis & precibus in gemitu suo implorabat, & frequenter ante eius præsentiam excubabat: & fide confortata quandoque de illius consolatione non desperabat. Coauditor vero pauperum, consolator miserorum, pauperculæ respexit miserias: & diutius consuetæ pietatis opem non substraxit. Quadam enim die dum vota sua humiliter mulier illa amplius solito protenderet, supremo Speculatori placuit, quatenus B. Vulfranni opitulatione adtrectata, sanitatem recuperaret, & sine vlla deformitate sui capitis eadem hora plenarie conualeret. Quo audito, Abbatenses ad hoc factum mirabile conuenerunt, & quanto magis illam in deformitate prædicta mirabilē nouerant, tanto magis Domini sanctique Præsulis honorem & gloriam voce & corde decantabant. Sed quid no immensitate gaudij tripudiarent? Eadem etenim hora, quædam alia paupercula longo interuallo cæcitatis tenebris inuoluta, relatione præfati miraculi attonita, & de virtute S. Vulfranni sane credula, a conductore suo ad ecclesiam trahitur, vbi Clerus & populus iocunditate ineffabili resultabat. O mira res! Vt enim introitum ipsius ecclesiæ manibus & ore palpauit, illico exclamauit: Ecce quæ cæca huc descendi, suffragijs S. Vulfranni vmbram cæcitatis amisi, [alia cæca,] & visum recipere merui. Igitur Clerus cum populo ampliori attestatione miraculi congratulatus, iterum, prout potuerunt, Domini sanctique Antistitis gloriam & honorem modulauerunt, & merito ad inuicem ita protulerunt: O quam felices sumus, qui talem Patronum habemus! quam læti quam hilares esse possumus, qui tali tamque potenti Sancto seruire meruimus! His itaque gestis, diem illam cum inenarrabili tripudio peregerunt, & deinceps de gloriosi Pontificis præsentia nihil hæsitauerunt.

[4] In c Vimiacensi quoque pago, villa Villees nominata, [moribundus oculis in genas delapsis:] quidam Walterus nimio languore resolutus, lecto decubuit. Postmodum vero tantis exagitatus est incommodis, vt præ maximo furore capitis oculi eius exilirent, & in facie sua per neruiculos dependerent. Demum vero omne corporis officium perdidit, vt defunctus esse crederetur: nisi solus in eo remansisset pectoris anhelitus. Quid longius morer? Vicini eius morti suæ miserabiliter compatientes, vt coniugis eius delinirent dolorem conuenerunt: & eiusdem villæ Gilbertum Sacerdotem, ad illius commendationem animæ inuitauerunt: & superimminente vespere recedentes, familiæ illius miseri innotuerunt, quod citius in morte quiesceret, & omnes pariter reuocarent. Omnes itaque quasi iam mortuum relinquunt, & quid de illo diuina prouideat Celsitudo, prorsus ignorant: feliciter enim ab omnibus derelictus iacet, vt ab Domini & S. Vulfranni pietate consoletur: salubriter de vita sua desperatur, vt ampliore dignitate B. Vulfrannus in terris glorificetur. O stupenda & raro inaudita Christi clementia! In ipso enim noctis silentio B. Vulfrannus miserrimo homini apparuit, & proprijs manibus oculos taliter, vt diximus, auulsos, in foueis suis reposuit, & eodem momento ab omni infirmitate consolidauit. Sic itaq; ille eadem nocte cōualuit, vt rei euentus postea comprobauit: quasi enim de graui somno euigilans a stratu funeris surrexit, & vestimentis suis se diligenter adornauit. Vxor autem eius diuinæ pietatis ignara, super hoc nimio terrore concussa, credens illum diabolicis furijs agitatum, domo exiliuit, & vicinos, vt ad eum vinculis mancipandum veniant, conclamauit. Qui accedentes ita sciscitati sunt: Quid hoc est: Waltere? Quid agis? Esne sensatus? At ille: Siquidem, inquit, me sensatum & incolumen videtis, ne de me, sed de Christi Sanctique Vulfranni potentia miremini, quæ me in tam breui spatio ab omni molestia reparauit. Itaq; vir ille secum assumpto Gilberto Sacerdote, qui eius fecerat commendationem animæ, & vicinorum suorum familiaritate, Abbatisuillam venerunt, & Deum Sanctumque Vulfrannum magnificantes, in his quæ viderant testimonium resurrectionis illius & oculorum reparationis coram Clericis & populo confirmauerunt.

[5] Super his etiam mirari profitemur, quibus fidem non abrogamus: [deprehenditur reus furti & periurij,] sed tale quid natura tempeste factum vspiam non agnouimus. Abbatisuillæ enim erant tres viri, quibus erat officium pagi Pontiuensis signare monetam. Hi ab Præposito suo Rainero de more argentum receperunt, & conflatum ad opus prædictum præparauerunt. Vnus autem eorum non veritus iustitiam, fraudem fecit. Sed postea metallum commune cum ad libram retulissent, nec totum constare deprehendissēt, mota est inter eos quæstio, & in alterutrum non iniusta suspicio. At ille, qui iniquitatē perpetrarat, quemque rea conscientia, [cogebat] vt callide dissimularet quod egerat satisfaciens responsionibus, omnes remordebat. Tandem illis in caussam positis, est diffinitum quatenus supra gloriosum B. Vulfranni corpus iusiurando constricti, latrocinium illud negarent. Igitur ad ecclesiam profecti, supra gloriosi Pontificis membra, & qui reus erat & qui innoxij teste conscientia fuerant, pariter iurauerunt. Sed quis es immense Deus? Vt iusti iustificarentur, & noxius deprehenderetur, illico culpa periurij patuit, argentum illud ad pedes illius, qui reus fraudis fuerat, cecidit. Quod vbi fur ille sensit non minimum pudorem incurrit & ceteros ingenti admiratione repleuit. [nummis subito ad pedes eius repertis:] Iussione autem præfati Præpositi nummis illis collectis & tredecim numero inuentis, quæ amiserant, Dominum & Sanctum quoque Vulfrannum collaudantes, ad furis pedes receperunt. Sic itaque per meritum sancti Præsulis commissum facinus latere non potuit, procacitas periurij deprehensa patuit.

[6] Dum scriptum sit, quia non satiatur oculus visu nec auris impletur auditu; cur de Sancto audire non sufficienti, [sanantur membris contractus,] & cui piorum gesta fidelium cognoscere salutis est negotium, ea, quæ comperta tenemus, silentio supprimeremus? Quidam enim erat, Ioannes nomine, qui adeo vallabatur incommoditate, vt calcaneis pedum cum cruribus adhærentibus incessu omnino priuaretur. Proh dolor! Motus humani generis proprietate fraudatus, scabellorum præsidijs manibus suis appositis, de loco ad locum prona quidem facie repere memoratur. Hic itaque de S. Vulfranni gloriosa opitulatione multorum relatione fide non dubius Abbatisuillam, vtcumq; valuit, coram Sancti præsentia sui corporis direxit infortunium. Quotidie & multoties in nocte in conspectu diuinæ Maiestatis & S. Vulfranni clementiæ orationum suarum incendia redolebant, & ad sospitatis suæ remedia sanctum Patronum humiliter inuocabat. Aliquot ergo diebus euolutis quasi per importunitatem fidei Sanctus lacessitus, miserrimo homini consuluit. Nocte enim quadam debilis erigitur, sospitatis optatum, præsidium se adeptum fuisse gloriatur, in decorem & honorem humanæ similitudinis redisse & deformitatem contractionis amisisse congratulabatur. Fit interea concursus Cleri & populi, nec iam de veritate miraculi hæsitabant, quia erectis poplitibus incedere congaudebant, quem diutius contractionis captione mancipatum ingemuerant. Ergo digne in laudum præconijs iubilant, vere Deum profitentur mirabilem, sancti Pontificis honorem & gloriam solenniter concrepant, vt sarcina facinorum irretitos respiciat, vox omnium humiliter intonabat.

[7] Alia quædam posteris intimamus, quæ quia digna sunt relatu, [renibus grauiter dissolutus,] silentio perire non patimur. Erat quidam Sacerdos, Guinfridus nomine, qui grauiter renibus dissolutus, plerumque molestia ægritudinis occupatus lecto decumbere cogebatur. Hic cum inter confinia Normanniæ & Vimiacensis prouinciæ talibus infestaretur doloribus; memoria beati Patroni in mentis suæ armario incidit, & illius gestiens suffragari meritis, Abbatisuillam adijt. Ibi itaque in contemplatione diuini præsidij & beati Medici, quem votis omnibus quæsierat, diutius excubauit; & aliquot diebus exactis ad propria repedare disposuit. Cum autem paullulum ab oppido processisset, nullum sibi penitus dolorem dominari comperit: sed tamen aliquantulum in fide hæsitauit. Æstimat enim ad horam cessisse sibi dolorem: ignorat cælestibus fomentis se fuisse medicatum. O Sacerdotis antea inaudita peritia! Per alta cuiusdam montis ascendendo fastigia cursitat, & per eiusdem collis decliuia remeat, & acsi asperitate decliui tramitis dolor consuetus reuerteretur explorabat. Hac etiam illacque discurrebat, & more paruulorum inter vlnas suas saltantium palmis in puluere pressis, pedibus quoque sursum vibratis, totius corporis in sublime leuabat sarcinam, & vtrum momentaneam aut continuam meruerit sanitatem, importune explorabat. Corporis sui quærebat miseriam, quam ex industria videbamus elongandam: etsi enim sospitatis compos tunc fierit, his corporis motionibus merito læsioni succumberet: Itaque diuinæ misericordiæ benignitate & S. Vulfranni visitatione diligenter explorata, gratias egit, & pro impetrato remedio sub virtutis gestæ præconio quoddam candelabrum postmodum regrediens Creatori suo obtulit, & deinceps quoad vsque vixit, in familiaritate & seruitio pretiosi Præsulis Abbatisuillæ mansionem sibi eligens, perseuerauit. His signis ac virtutum prodigijs quæ in Pontiui finitimis partibus contigisse reteximus, memoriæ fideliū reseruatis, & etiam alijs quampluribus omissis, quæ prædecessorum cauta deuotio obumbrauit silentio, ideo vos Abbatenses, vt solenniter gaudeatis moneo. Venerandi enim Patris habere meruistis præsentiam, qui depressis sub molestissimo humanæ corruptionis pondere præbet solatium, & medendis corporibus non denegat salutis remedium. Iste vobis a Deo promissus ante secula Patronus, & huc vsque reseruatus ad nostrum decus & consolationem, & ad Pontiuensis patriæ salutem multa pollet virtutum gloria. Extincta lumina hominum reparat, vt liquido infinuet, qua perfruatur in cælis diuini splendoris gratia. Claudos etiam frequenter, [& alij varij ægri, & energumeni.] membrisque contractos erigit. Surdis etiam aurium officium quod amiserant restituit, vario languore detentos sanat, dæmoniacos liberat, aduersus incommoda consulit, optata petentibus beneficia diuinitus impetrata celeriter præstat, cooperante summo Artifice: cui cum Filio & Spiritu paraclyto honor & gloria per seculorum secula Amen.

[Annotata]

a Pontiuensis ditio seu Comitatus est inter Artesiam & fluuium Sommonam versus Oceanum. Huius caput est Abbauilla.

b An Rua oppidum? Ibi celebris cultus est S. Vulphagij Presbyteri, cuius natalis est 7 Iunij.

c Vimiacensis pagus inter Abbauillam siue Sommonam, & Normanniam.

DE S. NICETA CONFESSORE, EPISCOPO APOLLONIADIS.

SVB ICONOMACHIS

[Commentarius]

Nicetas Confessor, Episcopus Apolloniadis (S.)

[1] Nomenhuius Confessoris fastis Martyrologij Romani iuscriptum est his verbis: Apolloniæ S. Nicetæ Episcopi: qui pro sanctarum imaginum cultu eiectus in exilium, reddidit spiritum. In Notis citatur Menologium Græcorum: in quo ista leguntur: Eodem die sancti Patris Nicetæ Episcopi Apolloniadis Confessoris. [Nomen in fastis sacris Latinis & Græcis:] Hic pro defensione sanctarum imaginum persecutionem passus, eo quod nollet venerabilem Christi Domini & immaculatæ matris ipsius & aliorum Sanctorum imaginem negare, in exilium missus & varijs afflictionibus tentatus, beatam præstans confessionem, sanctam Deo ipsi animam tradidit. Aliquanto plura leguntur in Menæis, & apud Maximum Cytheræum, quæ etiam addimus. Eodem die mememoria sancti Patris nostri & Confessoris Nicetæ Episcopi Apolloniadis. Sanctus hic noster Pater & Confessor vixit temporibus iconomachorum Episcopus Apolloniados, non solum firmæ fidei, spectatæ pietatis, & Catholicæ religionis acerrimus assertor, verum etiam benignitate in pauperes propensus, ac magna rerum diuinarum cognitione atque eloquentia clarus. Vnde cum ad cultum imaginum sacrarum Domini nostri Iesu Christi, & intemeratæ Matris eius & sacrorum ac diuinorum Angelorum & omnium Sanctorum abnegandum impelleretur, neque vt id faceret adduci posset; exilijs varijs damnatus est: in quibus cum maximis & intolerandis vexaretur incommodis, tandem ijs malis confectus, animam sanctam in manus Dei tradidit.

[2] Hactenus Græci absque vllo vlteriori temporis charactere, sub quo scilicet Imperatore iconomacho pulsus fuerit in exilium. [tempus vitæ.] Baronius verba Menologij inseruit Annalibus suis ad annum 733 num. 2, & iterum ad annum 735 vbi nu. 2 ex Menologio Basilij Imperatoris narrat elogium S. Theophili monachi sub Leone Isaurico multa paßi & in exilium eiecti, ac dein num. 3 addit, tunc etiam illustratos esse glorioso titulo confessionis S. Eudæmonem Episcopum Lampsacenum, Nicetam Episcopum Apolloniados aliosque. De Euschemone (nam ita Græci, non Eudæmonem, appellant) egimus XIV Martij, [situs Apolloniadis.] & nullum etiam temporis assecuti sumus characterem. Apollonias autem vrbs inter alias eiusdem nominis aßignanda videtur, quæ in confinijs Bithyniæ sub metropoli Nicomedia sita est, quod in illis partibus persecutio potißimum inualuerit contra Orthodoxos imaginum cultores.

DE SS. VIGINTI MONACHIS MARTYRIBVS IOANNE, SERGIO, PATRICIO, COSMA, ANASTASIO THEOCTISTO ET ALIIS XIV. IN LAVRA S. SABÆ PROPE HIEROSOLYMAM,

AN. DCCXCVII

Commentarius præuius.

Ioannes, Martyr, monachus in Laura S. Sabæ prope Hierosolymam (S.)
Sergius, Martyr, monachus in Laura S. Sabæ prope Hierosolymam (S.)
Patricius, Martyr, monachus in Laura S. Sabæ prope Hierosolymam (S.)
Cosmas, Martyr, monachus in Laura S. Sabæ prope Hierosolymam (S.)
Anastasius, Martyr, monachus in Laura S. Sabæ prope Hierosolymam (S.)
Theoctistus, Martyr, monachus in Laura S. Sabæ prope Hierosolymam (S.)
Alii XIV, Martyres, monachi in Laura S. Sabæ prope Hierosolymam (SS.)

[1] Annuscirciter CCCCLXXXIV Æræ Christianæ agebatur, quando duodecimo ab Vrbe sancta milliario, octauo a Bethlehem, ad torrentem Cedron initia data sunt Lauræ illi, [Ex 60 monachis Martyr. in Diaconio quiescentibus,] qua a numero monachorum, maximæ; ab auctore vero nomen obtinuit S. Sabæ: ad cuius Acta plenius de eius situ, incrementis, perturbationibus ac desolatione agi poterit: nam ex omnibus eius partibus præcipua consideratione dignum nunc est Diaconium, cuius tum in præcitatis S. Sabæ Actis, tum in sequentibus num. 47 fiet mentio. Capellam vocat Quaresmius Elucidarij Terre-sanctæ l.6 cap. 9 Peregr. 3. & in ea iussu Patriarchæ murata obstructaque, narrantibus monachis audiuisse se ait, ad sexcentos Religiosos a Saracenis interfectos requiescere. Sexcentos pro sexaginta Quaresmio obrepsisse persuademus nobis: eosq; hic designari solos, qui non tantum sunt interfecti a barbaris, sed ibidem vt Martyres culti fuere. Nam alioqui multo plures dicendi fuerant: siquidem testatur Radziuilius vt rem regionibus istis notißimam ab Selimi Turcarum Imperatoris Sangiaco quodam, mille S. Sabæ anachoretas obuiam nouo Præsidi cum numeribus venientes, concidi iussos: & anno DCCXVIII ac DCCXLI sæuientibus in Christianos Arabibus non defuisse etiam ex hac Laura credimus, qui Martyrum augerent numerum.

[2] [40 a Persis sub Chosroe cæsi coluntur 14 Maij.] Sexaginta autem, quos diximus Martyres, primum ij constituunt quadræginta, de quibus circa annū DCXIV in Persarum sub Chosroë inuasione mactatis, videri potest in Annalibus Eccles. Baronius, & Romanum Martyrol. ad diem XIV Maij: deinde viginti, quorum nunc recurrit veneranda solennitas, & quidem celebritate tanta, vt totum huius diei Officium in Menæis excusis, adaptatum vnis hisce inueniatur, cum elogio, quod etiam in MS. Chiffletiano, alijsque reperimus his fere verbis: Isti sancti Patres diuersis ex locis congregati & monasterio S. Sabæ Præfecti Deum omni religiosæ vitæ cultu & exercitatione coluerunt: [20 ab Æthiopibus] sed diabolus, qui inuidia & odio potissimum stimulatur in eos, qui virtutē sectantur, contra ipsos suscitauit Æthiopes impios, spe multarū opum inueniendarum. Qui cum scrutati omnia nihil reperissent, iram suam effuderunt in illos, truncantes capitibus aliquos, alios mutilantes. Et ipsi quidem stimulis lancinauerunt innoxios, eorumque sanguinem diuersis effuderunt modis, Sancti vero cum gratiarum actione animas suas tradiderunt Domino, suscipientes æternam beatamque vitam regni cælestis: propter quod & religiosæ exercitationis agones & martyrij certamen alacri animo sustinuerant. Hinc in Menologio, quod Canisius vulgauit Latine, refertur Certamen SS. Patrum interfectorum ab Æthiopibus ex monasterio S. Sabæ.

[3] Fuere quidem Æthiopes siue Mauri (sic enim in Typico nominantur hoc loco) aliqua ex parte ministri cædis, [aut potius Arabibus interfecti, 20 Martii] sed non soli; auctores vero nullo modo: quippe qui nihil egerint nisi coram dominis suis Arabibus, quorum arbitrio & imperio, si non etiam manibus, magna ex parte tota hæc est carnificina peracta: Arabibus, inquam, non Auaribus, vt habet excusus ante elogium titulus, τῶν ἁγίων Ἀββάδων ἀναιρεθέντων ὑπὸ τῶν Ἀβάρων. Rectius quidem Chiffletianus codex βαρβάρων scripsit, vti in titulo ipsorum Actorum legebatur: sed pro indeterminata voce præstitisset alteram, magis definitam addi, vt ibidem fit, βαρβάρων ἤνουν Σαρακήνων: vt barbari isti intelligantur fuisse Saraceni, de quibus actum a nobis VII Februarij ad Vitam S. Moysis eorumdem Episcopi. Ipsorum autem tunc Syriam & Palestinam obtinentium discordijs mutuis infesta erant omnia, & nihil cuiquam Christianorum tutum.

[4] Sed nō est hic maximus elogij ex Menæis prolati defectus: [elogium in Synaxariis imperfectum.] grauior est quod hi Martyres dicantur fuisse monasterij Præfecti, cum constet eos ideo passos esse quia nolebant indicare, quinam e suo numero præessent ceteris: ne agniti crudelius torquerentur a barbaris, solos illos volentibus. Grauißimum autem erratum videtur, quod genus mortis non expresserit elogij auctor, quæ plerisque fuit per fumum illata. Atque hinc patet, quod alibi fusius indicatum, Canonibus Menæorum multo recentiora esse elogia, & quandoque deperditis Actis ex memoria vel obscura traditione consarcinata. [Acta & Canones conscripsit] Nam Canones per Officium ecclesiasticum distributos composuit Stephanus Sabaita idem qui acta conscripsit: qui si elogium quoque composuisset, non vtique tot talesque in eo commisisset errores. Dicta porro Acta, Elogij auctori minime visa, vna cum alijs Sanctorum ad Palæstinam fere pertinentium Vitis descripsimus anno 1662 ex probatißimo annorum plusquam sexcentorum codice Petri Seguieri Cancellarij Franciæ, nobis Parisijs commodato in gratiam R.P. Francisci Anati Confessarij Regij: cui codici vtinam par alius repertus fuisset, ad supplendas foliorum hinc inde deficientium lacunas, & loca obscuriora illustranda.

[5] Porro Sabaitam hunc Stephanum, [S. Stephanus Poëta] qui plures etiam alios Canones scripsisse notatur, auctorem fuisse huius narrationis constat ex Vita alterius similiter Sabaitæ Stephani, quem Thaumaturgum & S. Ioannis Damasceni Nepotem dictum videbimus ad XIII vel XIV Iulij. In illa autem Vita noster hic Stephanus Lauræ totius decus & ornamentum nuncupatur ex merito: quandoquidem Hierosolymitanum Typicum etiam festiuam illius commemorationem XXVII Octobris faciendam præscribit, Poëtæ titulo ipsum a priori distinguens. Statim autem scripsisse opinamur post barbarorum discessum, [statim post rem gestam,] reuerso ad monasterium qui abfuerat Hegumeno Basilio: cum necdum conscripta esset S. Stephani Thaumaturgi vita, vtpote operosius colligenda ex multorum relatu & testimonijs. Alioqui prius ille e viuis excesserat, quam hæc tempestas in Lauram incurreret: quod factum esse Acta testantur, Εν ἔτει ἀπὸ μέν κτήσεως κόσμου ἐξακισχιλιοςῷ, διακοσιοστῷ, [scilicet post Pascha] Πή, κατὰ τὴν ἐκκλησιαστικὴν ἀκριβεςάτην ψηφοφορίαν, ἀπὸ δὲ τῆς κατὰ σάρκα γεννήσιως τοῦ Κυρίου Ι. Χ. ἑπτακοσιοςοῦ ὀγδοηκοςοῦ ὀγδόου, ἰνδιουτιῶνος πέμπτης, &c. Anno ab Orbe condito sexies millesimo, ducentesimo 88, iuxta accuratissimam Ecclesiæ supputationem a Christi Incarnatione septingentesimo octogesimo octauo, Indictione quinta.

[6] Hæc (iuxta ea quæ ad Theophanis Chronologiam notauimus) annum nobis DCCXCVII signant: nam Alexandrinæ Æræ, annis octo Æram communem subsequenti, [anni 797] adijciendus est annus vnus, Phocæ, ob caussam ibi explicatam, detractus, itaque ad Indictionem indicatam peruenitur: hanc autem tunc, cum res est gesta, vere quintam fuisse, ex eo colligimus, quod in Actis significetur Quadragesimalis ieiunij tempus pene exactum fuisse, cum dies Martij XIII numerabatur, & barbarorum incursu turbati monachi videbant vanam fuisse spem suam de reliquo finitæ propemodum Quadragesimæ tempore quiete transigendo. Dies enim Paschatis prædicto anno fuit XXIII Martij: a quo per decem dies regredientes, inuenimus, primum illum Saracenorum incursum factum esse feria IV post Dominicam Paßionis, siue (vt Græci consueuerunt loqui) ante Dominicam Palmarum: quod sicut cum dicto loco optime congruit, sic nullus est ex duobus præcedentibus totidemque sequentibus annis, de quo vere dici potuerit die XIII Martij, Quadragesimam ad finem tendere. Prædicta autem temporum collatione etiam discimus, incursum illorum Barbarorum, [cum passi sint Patres feria 5 hebd. sanctæ] de quibus ipsa nocte Dominicæ diei (quæ Palmarum fuit) super se venturis nuntios geminos accepere Patres in excubijs trepidi, illa, quæ constituta erat, nocte factum non esse: quamuis pars Actorum nobis desit, quæ illud expreße narratura erat. Dilatum autem credimus insultum non tam humano aliquo casu consilioue, quam destinatione diuini Numinis, Martyres suos in diem XX Martij, idest Maioris hebdomadæ feriam quintam differentis, vt Dominicæ Paßionis propinquior memoria Christi pugiles animaret ad certamen. Desunt igitur nobis per iniuriam temporis quæ intermedijs quatuor diebus gesta sunt.

ACTA MARTYRII
Auctore Stephano Monacho Sabaita,
ex MS Græco Petri Seguierij Cancellarij Franciæ.

Ioannes, Martyr, monachus in Laura S. Sabæ prope Hierosolymam (S.)
Sergius, Martyr, monachus in Laura S. Sabæ prope Hierosolymam (S.)
Patricius, Martyr, monachus in Laura S. Sabæ prope Hierosolymam (S.)
Cosmas, Martyr, monachus in Laura S. Sabæ prope Hierosolymam (S.)
Anastasius, Martyr, monachus in Laura S. Sabæ prope Hierosolymam (S.)
Theoctistus, Martyr, monachus in Laura S. Sabæ prope Hierosolymam (S.)
Alii XIV, Martyres, monachi in Laura S. Sabæ prope Hierosolymam (SS.)

AVCTORE STEPH. EX MS.

PROLOGVS

[1] Æquum sane atque conueniens est, vt, qui a peccatorum fœce necdum perpurgauerunt animum, [Excusat quod peccator & indoctus] sed eumdem adhuc vitiosis affectibus gerunt obnoxium, silentium teneant indesinenter: occultisque potius gemitibus deprecenter scrutantem renes & corda Christum, vt libertatem ipsis largiatur ab ea, cui mancipati sunt, seruitute; quam scribendis temere se sermonibus ingerant, quos in ecclesia, sacrisque conuentibus necesse sit recitari. Maxime cum iure merito possint vereri illam Dei per Prophetam increpantis vocem: Peccatori autem dixit Deus: quare tu enarras iustitias meas? [Psal. 49. 16] &c. Quod si præterea indoctus aliquis atque eloquentiæ expers fuerit, quantum ille de se risum debebit auditoribus, temeritatis simul & dementiæ vitio notandus; absque eo quod vllam alterutri posset excusationem prætendere?

[2] Verum ego quid faciam? Equidem horum omnium me insimulandum cognoscens, [Hegumeni sui Basilij mandato] abdere atque coarctare meipsum intra silentij secreta mauelim: sed sancti Præsidis imperio vrgeor, eoque, velut spirituali verbere, animum intus stimulante, compellor graue atque ineuitabile inobedientiæ periculum pertimescere. Melius igitur vtiliusque existimans obedientiæ bonum, meipsum paternæ iussioni committo; eiusque rationibus fidens & roboratus, atque in ipsa oris apertione supernam spiritus gratiam attrahens, memoriam breuemque narrationem exordior, qualem optimus hic Pastor Basilius a nostra tenuitate conteri voluit, [hanc historiam scribat] de incursu immanium barbarorum in nostram hanc sanctique Patris nostri Sabæ Lauram, deque cæde beatorum in ea Patrum nostris hisce temporibus per eos perpetrata, quam proprijs ipse conspexi oculis, vtpote vnus eorum, qui sacram hanc Lauram inhabitantes ibidem reperti sunt in illa funesta eorumdem irruptione: [oculatus testis] ne scilicet tanta virtus ac fortitudo Christiana talium virorum pro veritate certantium cum tempore præterfluens euanescat, silentioque obtecta ingloriæ tradatur obliuioni, quæ multos poterat ad virtutem exercendam præparare, atque excitare ad tolerantiæ desiderium imitationemque.

CAPVT I
Primæ Saracenorum expeditiones aduersus Lauram irrito conatu.

[3] Anno, ab orbe condito, sexies millesimo ducentesimo octogesimo octauo, iuxta accuratissimam, [Bellis ciuilibus Saracenorum] scilicet Ecclesiasticam, supputationem; a nato vero secundum carnem Deo ac Domino ei Saluatore nostro Christo Iesu, septingentesimo octogesimo octauo, Indictione quinta; cum Hierosolymitanæ Ecclesiæ beatissimus Patriarcha Elias, & magnam hanc Lauram Sancti Patris nostri diuino plenus spiritu Basilius venerabilis gubernaret; in regione Palestinorum inter Saracenorum Tribus ciuile bellum exortum est ingens, auctore diabolo, qui operatur in filijs diffidentiæ, osor perpetuus humani generis, atque ab initio homicida: leuibus illud quidem ex causis natum, sed litigio atque contentione paullatim gliscente, facileque ad arma trahente peccatis subditos atque effrenis animi passionibus seruientes, coniuncta domui domus est, familia familiæ sociata, natio ad nationem collecta pronæ in seditionem perpetuo gentis, nec aliud quam cædem sanguinemque spirantis, ac demum inter nobilissimas earum Tribus dissidium exstitit capitale, inter posteros inquam Agar atque Ismael, eosque qui vetustum ex a Iectan genus deducunt.

[4] Bifariam igitur exercitibus constitutis, quos vtrimque idem & auctor mali & belli imperator ducebat, quam multa inordinate iniusteque fecerint, [vastatur Palestina:] quot prædas rapinasque bonorum egerint, quantum effuderint sanguinis, quot cædes iniquas perpetrarint, quam multa loca, cæsis aut fugatis incolis, abactis spolijs, igne subiecto reliquerint desolata; neque viriū mearum, neq; præsentis est temporis, aut instituti sermonis singillatim enarrare. Etenim depopulati sunt frequentissimas vrbes, non paucas: Eleutheropolim, abductis in captiuitatem vniuersis, desertam fecere: Ascalonem, Gazam & b Sariphæam aliasq; ciuitates violente diripuerunt; per vias vero publicas, distributis qui itinera insiderent latronum manupulis, viatores rebus exutos omnibus, plagis insuper vulneribusq; multatos, dimittebant nudos, gratiam non minimam æstimantes, quod mortis discrimen potuissent euadere.

[5] Porro occasionem hanc nacti hominum sceleratissimi, non tam mutuas vlciscebantur iniurias, propriæque improbitatis atque nequitiæ pœnas exigebant ab inuicem; quam rapere aliquid alienæ rei vnusquisque curabat, sibique coaceruare diuitias ex alterius possessionibus bonisque satagebat. Quod si accidisset vt inimicitia eorum alicui esset cum altero, potissimum Christiano, velut opportunitatem nactus, continuo eum per vim exturbare e vita, eiusque substantiam sibi contendebat asserere. Talis vbique cum dominaretur perturbatio rerum, atque in modum flammæ consumptricis omnia popularetur; multi eorum, qui in agris vicisque commorabantur, quidquid in ijs possederant derelinquentes, omniaque saluti posteriora habentes, ad frequentiores, velut ad azylum quoddam, confugiebant ciuitates.

[6] Quin & ipsi habitatores vrbium, eius maxime, quam Sanctam Dei nostri nuncupamus, [ipsaq; Hierosolyma periclitatur:] multo timore consternati, suorum quisque operum negotiorumque seposita cura, valla fodere, exstruere muros, obstruere portas, nocturnas diurnasque vigilias ordinare aduersus subitas & improuisas latrocinantium agminum irruptiones; quo possent extremam perniciem propulsare. Neque vero carbonibus istis desolatorijs, immanibus illis atque syluestribus feris, Tribui inquam Iectan, per omnem montanæ regionis circuitum locus vllus relictus fuerat inaccessus, iamque etiam Sanctam aggressuros sese ciuitatem, eamque intercepturos & proprij c Fossati munimentum effecturos gloriabantur. Prout reipsa conati sunt facere, cum tota multitudine sua ad debellandam eam vnanimiter omnes aduenientes: fuissentque hanc suam voluntatem executi, nisi diuinior quædam virtus ad eos auertendos occurrens, & custodibus vrbis, quamuis numero paucis, coniungens sese, impuros hostes mirabiliter victos confusosque repulisset & fraudasset spe sua: venerabilibus vtique locis & sanctæ Resurrectioni Christi maxima prouidens solicitudine, totque in ea commorantium vtriusque sexus fidelium & multitudinis monasteriorum nequaquam obliuiscens.

[7] [spoliatur S. Charitonis Laura,] Exinde in circumiectis veteri S. P. N. Charitonis Lauræ locis, congregati, postquam locustarum in morem aut immissæ diuinitus vltionis, omnes circumquaque pagos consumpsissent, (quid enim insatiabili tot millium ingluuiei sufficiat?) ipsam demum sacram deprædati sunt Lauram, Veterem illam scilicet, nihil Patribus istis dimittentes reliqui: sed grauissima eis inferentes mala, & eorum quamplurimos diuersis cruciatibus subijcientes. Iamque non paucorum dierum ibi exegerant spatium impij vastatores, quando cum furore interminari nobis, & aduersus Lauram nostram velut feroces apri, acuere dentes & leonum instar rugire cœperunt, hanc quoque deuorare appetentes: neque enim in tota circum regione remanserat aliquid, quod non spoliassent, nisi sola hæc S. P. N. Sabæ Laura, velut racemus in vite post vindemiam; extendente super eam manus suæ omnipotentis palmam Christo Deo nostro, eamque mirabiliter defendente ad demonstrationem inuictæ potentiæ suæ, suæque circa eam assiduæ prouidentiæ & dilectionis singularis.

[8] Quis enim non admiretur, Fratres, & obstupescat vehementer Dei protectionem & prouidentiam, [S. Sabæ Lauram protegente Deo:] considerans colluuiem illam pestiferam Deo inuisorum barbarorum tamdiu erga nos ita affectam, vt impetum in Lauram faciendum extremamque ruinam quotidie minitaretur, inuisibili tamen ac diuina vi depulsam prohibitamque in nos irruere? Idque eo etiam mirabilius fuit, quod quidam inimici Christi, Lauræque huius ex multo tempore vicini, eam resq; ipsius in suam redigere potestatem iam pridem auide desiderarent, tempusque & occasionem eiusmodi confusionis atque turbarum diu sollicite obseruatam gratanter exceperant, per quam metu omni atque timore Magistratuum soluti, in solitudinem ac vastitatem repacturos se Lauram confidebant.

[9] Neque vero, cum essent in magno illo Fossato illustres atque præcipui, [quidquid contra eam machinentur vicini,] desistebant vnquam aduersus nos concitare atque exacerbare multitudinem, quouis modo studentes eam in nos immittere: sed non eis cecidit ex voto consilium, Deo beatissimi Patris nostri verique serui sui Sabæ precibus, gregem suum muniente, & aduersariorum consilia, vt olim Achitophelis dissipante, mirabilemque, pro suo scilicet arbitrio, exhibente eam qua nos circumsepserat custodiam. [2 Reg. 17. 14] Quadam namque vice præfati inimici nostri coacta impiorum manu ferebantur in Lauram tanto furore concitati (quemadmodum ex ijs quidam narrabant postea) vt non simpliciter depredari eam, [ab inimicis iuxta Bethlehem cæsis,] sed vastare funditus atq; delere haberent constitutum. Sed quiescētibus nobis ac nescientibus, vltio eis diuina occurrit, eorumque aduersarios contra ipsos in certamen eduxit. Sentientes enim motum eorum atque aduentum milites ad ciuitatis custodiam constituti (siquidem suos habebant exploratores, qui quidquid apud eos agebatur eminus obseruabant significabantque diligenter) obuiam processerunt eis, quos credebant contra ciuitatem tendere, prælioque iuxta sanctam Bethlehem commisso multos eorum sustulerunt occideruntque fugientes per solitudinem: atque ita nefaria ipsorum machinatio disturbata euanuit.

[10] Alio quoque tempore furiosa barbarorum multitudo, a diabolo & Lauræ nostræ hostibus suscitata, [alias in mutuas cæda versis,] condixerat summo mane consurgere Lauramque euertere, sed defensor ipsius Dominus eorum in malum consensum dissoluit, vt olim eorum qui ad fabricandam turrim Heberi tempore conspirauerant: cum enim in quodam oppido multi vini testas sub sarmentorum fascibus abditas reperissent, immodico pleni mero, pugnare ipsi inter sese præ ebrietate cœperunt, solutumque eorum consilium simul & cœtus est. [Gen. 11. 7.]

[11] [viuunt interim in metu Laurita:] Quæ hunc in modum dum agerentur (per multos enim menses talis confusio rerum & inordinatio tenuit) cum per itinera ad Sanctam ciuitatem vnde quaque ducentia nullo fere commeante, timoris essent omnia & desperationis plenissima; quali creditis, dilectissimi, toto illo tempore versatos nos fuisse in metu, tremore atque anxietate? quanta cum tribulatione & periculorum atque malorum grauissimorum expectatione conflictatos? necessaria nobis parce angusteque deferebantur ex ciuitate Sancta, & sæpe per viam diripiebantur: degebamus plerumque simul in aliquo editiori loco, diuino æstu nocturnisque adusti frigoribus, repentinum impiorum aduentum incursumque præstolantes: speculatoribus vero quibusdam procul in montis vertice constitutis præceperamus, vt barbarorum, sicubi comparerent, præsentiam indicio nobis aliquo significarent: atque ita pro vna naturali morte millies præmoriebamur, formidine sustinendorum cruciatuum exanimati: maxime cum suspectam haberemus eorum, quos ante diximus, inimicorum rabiem.

[12] Quoties cum multitudo eorum aliqua ex Arabia aut aliunde ad magnum suum Fossatum per nos transitum haberet, prout sæpenumero accidit, coëuntibus ipsis vndique cateruatim vnum in locum, & (datis per speculatores indicijs de eorum præsentia tamquam propter nos & contra nos aduenissent) pulsus strepitusque fieret ad conuocandos, qui dispersi erant in suis quique cellis Patres, velut præsentis signa mortis audiuimus crepitantia ligna? multo vero magis ipse conspectus barbarorum, equis & armis instructorum & gregatim procedentium nobisque appropinquantium conturbabat & metu dissoluebat animos; cum cibarijs nostris referti instructique ad iter truculente circumspicerent, pessimamque suam in nos voluntatem ipsis oculis declarantes, discederent, auertente illos Deo per S. P. N. Sabæ orationes.

[Annotata]

a An potius Iecsan: hunc enim Abrahami ex Cethura filium a patre in Arabiam esse directum tradit Iosephus, [Iescanita Saraceni] & credibile faciunt Sabæi a Saba Iecsani primogenito procreati: Iectano autem filio Heber Gen. 10 dicitur habitatio facta de Massa pergentibus vsque Sephar montem Orientalem, quibus terminis passim cum Hieronymo interpretes Indiarum regiones includunt, vt appareat librario errorem obrepsisse in nominibus vicinis.

b Forte Scaripheam seu Scarphæam: est enim inter Concilij Hierosolymitani Patres Stephanus Scarphiensis Episcopus: [Scarphæa] nec vllum ex alibi notis nominibus huc propius accedit.

c Φωσάτον hic, alibi φόστατον, atque etiam φουσάτον, & fere pro ipsis castris accipitur apud Græcos, [Fossatum castra.] vnde φωσάτον ποιεὶν & φουσατευείν castra metari apud Theophanem sæpius: haud dubie quin ab Latino-barbaris ad Orientales deriuata vox sequioris æui scriptoribus vsitatissima, sed simpliciori significatione pro fossa, Francis fosse.

CAPVT II
Constantia Patrum, Saracenorum in Lauram furiosa irruptio.

[13] Inter hæc cum multum decurreret temporis, perpetua velut in agonia propter immensum timorem constituti Patres, noctu diuque supplicationibus insistentes deprecabātur Dei misericordiam, vt in ipsis perficeret beneplacitum suum, [Decernunt in Laura permanere Patres,] & quod saluti ipsorum conducibilius foret. Siquidem nemo ipsorum deserta Laura ex suo asceterio emigrauit, quamuis tuto posset inde recedere, atque in aliqua vrbium saluari, si vellet: sed quemadmodum a principio mundum & mundana omnia reliquentes, totos se Christo sequendo tradiderant, sublataque Cruce velut mundo mortui, ab ipso fuerant in hanc eremum deducti; ita in eadem persistere ac permanere, & quodcumque periculum tentationemque decreuerant sustinere: cohortantes inuicem, fraternoque affectu præcipientes, vt crederent, quod Christus, cui essent desponsi & propter quem, sua quisque deserta patria, hanc solitudinem elegissent incolere; facile eos posset liberare, si vellet, ex manibus barbarorum: si vero ijs essent ad necem tradendi, id vtique tamquam vtilius excellentiusque permitteret.

[14] Suscipiamus ergo inquiebant, de manu Domini profutura, [ne inconstātiæ notam incurrant,] neque propter barbarorum immanium terrorem ad mundanos strepitus reuertamur, suspicionem præbituri omnibus nos ignauiæ morbo laborare: cum iubeamur a Domino & Saluatore nostro Iesu Christo non timere eos qui corpus occidunt, animam vero non possunt occidere. Si pulcrum est videre eos qui recedentes a mundo in solitudines sese recipiunt, Christi vestigia pressius consectantes: turpe profecto & probrosū est semel segregatos a mūdo, nec modico tempore in eremo versatos, humano terrore in fugam versos remeare ad seculum. Non insulter nobis omnium inimicus, a satellitibus suis perterrefactos ad ciuitates confugisse, qui sæpius superatus a nobis actusque in fugam velut eiectus canis confusissimus recessit, pugnante nobiscum contra eum Christo Rege nostro.

[15] [seq; cohortantur ad fiduciam in Deum reponendam:] Non habemus muratas turritasque vrbes, in quibus custodiamur: sed pro muro indissolubili nobis Christus est, cui edocti sumus cum Dauide accinere: Esto mihi in Deum protectorem, & in domum refugij, & in locum munitum, vt saluum me facias. [Ps. 30. & 70. 3] Non sunt nobis loricæ impenetrabiles, & galeæ æneæ, pellibusque obtecti clypei, quibus submoueamus hostium iacula: sed adest armatura spiritus, caritatis ac spei lorica, scutum fidei, & galea salutis, quibus obarmamur. [Eph. 6. 13. &c.] Caremus præsidio militaris phalangis, quæ nos propugnet: sed immittet Angelus Domini in circuitu timentium eum, & eripiet eos: nobis enim & viuere Christus est, & mori lucrum. [Ps. 33. 8, Phil. 1. 21] Neque enim vitæ conseruandæ cupido ad hanc nos compulit solitudinem. Cuius ergo rei gratia hunc inhabitabilem locum nobis duximus incolendum? Nonne euidens est, quia propter Christum? Si igitur hic occidimur, propter Christum occidimur, propter quem hoc in loco commoramur.

[16] [solliciti ne, si fugerent penitus euerteretur Laura,] Talibus inuicem consolantes sermonibus, atque ad audendum animantes, corporaque & animas sincere committentes Deo perstiterunt in Laura. Sed & alia quædam consideratio, pia æque ac religiosa, persuasit eis immutabiliter obfirmare animum ad cōstantiam: quod viderent scilicet, male affectis erga se vicinis nihil accidere posse optatius, quam posse deuastare atq; euertere Lauram, eamq; monachis vacuatā videre. Si enim vel ad modicum tempus sentirent recessisse Fratres, nulla interposita mora certum erat adfuturos cum omni diligentia, vt ecclesiam comburerent, destruerent cellas & solo æquarent, ipsum denique locum omnino inhabitabilem in futurum efficerent. Quod vt ne fieret, generose magnanimi illi permanebant ibidem persistebantque. Non erant vt calami, qui omni vento circumferuntur: sed vt turres fundatæ supra firmam petram, superueniente tentationum flumine & procella malorum spirituum ingruente, immoti inconcussique perseuerabant. [Mat. 7. 25.] Neque tamen propter lapides aut ligna periculum sibi subeundum credebant: sed propter gloriam Christi eo in loco & olim, & nunc glorificati, sincereque & sancte culti, atque in spiritu & veritate adorari soliti.

[17] Quis enim potest ignorare, non tam multos saluari in portubus, [quæ tam multis occasio erat consequenda salutis:] ad eorum qui periclitantur in mari receptum patentibus, quam multos præclara hæc diuinitusque exstructa Laura, eorum qui in vitæ pelago spirituale patiebantur naufragium, excipiens a morte eruit; erutos deinceps conseruat in viuis, Christoque sistit atque transmittit per vitam probam seriamque conuersationem. Pro salute igitur animarum, & nunc ibidem saluatarum, & quotidie Deo seruandarum in æternum, cuiusuis discriminis periculum merito atque vtiliter adiri strenui illi viri iudicarunt, pro qua & ipse Christus proposito sibi gaudio mori elegit; eiusque vestigia subsequentes veri Christi imitatores & serui, proposita ipsis per fugam immunitate a periculis quantumcumque grauia pati ac sustinere maluerunt.

[18] O fortis, excelsique animi, & circumspecti, eaque quæ Dei sunt tantum sapientis sententiam! [ita animatos Deus diabolo probandos permisit,] o piam intentionem, conformem Christo, Deo amabilem! Quomodo vos digne celebrabo, beatissimi Patres, vosque quibus mortem pro Christo oppetere contigit, atque ad ipsum per eam transmigrare: & vos qui adhuc viuentes in carne Martyres animo estis prompta ad mortem voluntate effecti? Tales animorū motus contemplans Dominus, & voluntatum arcana perscrutans, vt vidit tanto talique ardore teneri, pium animi suscepit probauitque propositum, ipsisque certaminibus eos ac tormentorū experientia coronauit.

[19] Postquam enim sufficienter eos, contra spem omnem illæsos vt plurimum indemnesque, omnium inspector Christus in manu forti & brachio extenso inter media pericula conseruasset; sic vt omnibus admirationi esset tam singularis protectio ac prouidētia Dei: vt non propterea diceret inimicus, quod olim de iusto Iob ausus fuit respondere. [Iob 1. 9.] Numquid, inquiens, Iob frustra timet Deum? Nonne tu vallasti eum intus & foris? Sed mitte manum tuam, & tange cuncta quæ possidet; ossa quoque & carnes eius, nisi in faciem benedixerit tibi. Neforte, inquam, de ipsis eadem tentator diceret, qui & Petrum ausus est postulare, atque vt omnem excusationis occasionem Christus præcideret inimico, reapse demonstrans, athletas suos aduersis insuperabiles victoriam ex omnibus reportare, potestatem ei concessit, vt vellet, eosdem exercendi.

[20] Ille vero hanc quæstionem libenter suscipiens, [a quo collecti e dispersione Barbari,] confestim satellites famulosque suos, per quos infanda prius, vt antehac dictum, perpetrarat: Barbaros, inquam conquisiuit, eosque, denuntiato potestatis aduētantis cum imperio terrore, dissipatos quidem dispersosque reperit; pessimam nihilominus non exigui numeri societatem inueniens, atque per vicinos iam pridem infensos iniustoque odio elatos aduersus Lauram nostram (quorum alibi meminimus) alios aliunde colligens, inimicum Deo agmen plusquam sexaginta hominum arcu vtentium circumfudit nobis; quorum eminus aduentu percepto, Fratrum aliqui clamore & signis eorum significauere accessum.

[21] Nos vero quamuis iam liberos a discrimine speraremus (nam de barbarorum agminum dissolutione dispersioneque inaudiueramus pridem) & quod e sancta Quadragesima iam præterlabente supererat, [accedunt ad Lauram:] quiete habituros existimantes, simulatque importunum pulsuum clamorumque percepimus fragorem, cursim in consuetum tumulum congregamur decima tertia Martij mensis die, hora post solis ortum secunda. Iamque eminus aduentantes eos, &, velut in pugnam præparatos, gladios tensosque arcus præferre conspicientes, ac demum nobis propinquos fieri, pauefacti deficimus, interim dum in duas ipsi diuisi partes medios circumuenire satagebant, quidam vero Patrum resumptis animis obuiam processere iam proximis, si forte blandis eos demulcere sermonibus possent, talibus ad ipsos verbis vsi.

[22] [obuiam eis vadunt quietam e Patribus, & mitigare conantur,] Quid vos isto in habitu aduentantes, tamquam ad inimicos, a quibus maxima sitis affecti iniuria, & velut pessima quæque passi in auctores iniuriarum, cum quibus plena sit acie confligendum, comparati adestis? Nos, o viri, pacifici sumus aduersus omnes, neque vos, neque alios vllos damno vel iniuria affecimus vmquam; quin etiam tantum a contentione pugnisque absumus, vt mundum omniaque quæ in eo nostra fuerunt reliquerimus, istamque, vt videtis, incolamus eremum, quo longius ab omni humanæ vitæ strepitu, litigio, confusione semoti, nostra possimus incessanter deflere peccata; atque ita Deo nostro effici gratiores. Quid? quod non modo vobis nocuerimus nihil: sed & benefacere pro viribus non cessauimus. Nam eos, qui ex vobis hac forte transibant, suscepimus hospitio, ciboque & quiete studuimus refocillare. Nolite ergo pro bonis retribuere mala; cum debeatis auxiliari pro viribus, propter ea, quæ vobis semper exhibita fuere beneficia. Sed & nunc parati sumus, ijs, quæ ad victum suppetunt, citra inuidiam exhibitis, vos benigne suscipere, & solita humanitate recreare.

[23] Non cibariorum reponunt illi minaciter simul & iniuriose, [sed frustra: negata pecunia:] sed pecuniarum huc caussa aduenimus: vnum e duobus eligendum superest: vt aut pecuniam exhibeatis nobis (summam indicabant) aut sagittis nostris interimamini. Quibus iterum nostri responderunt: Credite, o viri, credite nobis, humiles sumus & pauperes; adeoque ab omni specie affluentiæ destituti, vt ne panem quidem habeamus ad satietatem: sed nec vestium aut indumentorum possidemus suppellectilem copiosam: aurum vero, si poscitis, ne per somnium quidem de eo nobis incidit cogitare; solis enim necessarijs, ijsque parce & tenuiter suppetentibus, contenti hanc in luctu transigimus vitam. Dixisses contumelia grauissima prouocatos, ita illi exardescere iracundia, [imbrem telorum effundunt in Monachos,] ac demum immanem sagittarum imbrem iaculari, neque desistere prius quam pharetras vacuassent: ita e Patribus triginta circiter sauciati sunt; lethaliter plerique, alij summa tantum in cute perstricti.

[24] His cum furorem suum vtcumque explessent, quem tamen nulla capiebat iniquitatis satietas, ad cellas digressi sunt grandibus saxis comminuentes ostia, quæ vero reposita intus fuerant diripientes; interim dum horum incuriosi nos curabamus saucios Fratres, quos grauiter pressos afflictosque in proximam deportantes cellam, & infixa iacula extrahentes, nihilo leuius ipsis mœroris compassionisque telo transfixa gerebamus pectora: [quorum vulnera curat Thomas,] quippe qui cogebamur eos videre cruentatos sanguine ijs in partibus corporis, quibus vulnera susceperant; hi pectore, isti dorso, fronte alij impactas gerentes sagittas: erant etiam, qui saxis vulnerati capita, fœdatos sanguine præferebant vultus omnes vero rigor & tremor cum stridore dentium, & pallor lethalis occupauerat: quos optimus medicus, idemq; pientissimus Abbas Thomas (is qui postea ordinatus Veteris Lauræ Hegumenus est) pro ea quæ aderat facultate reclinans, conuenientem cuilibet curationem exhibebat.

[25] Illi autem vere desolatorij carbones, efferi, exitialesque barbari, [interim dum illi Manuthijs incensis cellas comburunt,] tamquam dignum nihil sua peruersitate fecissent, licet multis quantum in ipsis erat interfectis, cetera omnia vertissent in prædam; cellas insuper igni tradere furioso ausu sunt aggressi, vsi ad id virgultorum fascibus, quos a Manuthia dicimus, collectosque & repositos de more a Patribus in vnaquaque repererunt, inflammandis domicilijs opportunos: vnde erumpentes in cælum cum fumo copioso flammas simul atque conspeximus, totis intus vri præcordijs cœpimus, ineffabilique dolore atque interna mentis caligine anxietateque suffundi, tamquam foret omnino desperatum de Laura: [idem de ecclesia deliberantes,] nam & de ecclesia ignibus abolenda consultabant: adeo vt iam nihil restaret miseris, quam sublatis in cælum oculis auxilium inde submittendum postulare, S. P. N. Sabæ patrocinium implorantibus.

[26] Et placuit susceptori oppressorum Deo, qui prope est omnibus in veritate inuocantibus sese, [nisi suspicio aduentantis subsidij eos fugauisset.] vt procul aliquampauci conspicerentur; quos videntes sacrilegi, suspicantesque in nostrum venire subsidium, alijs alijsque fortasse subsecuturis, repressi diuina virtute sunt, & comportantes spolia recesserunt. Sed neque profectis ijs, timore sumus omni leuati, eo quod eorum reditum formidaremus: ideoque ad vsque occasum solis lucisque defectum immobiles ipso in loco perstitimus, hac illacque circumspicientes, tamquam redituros abiuisse animus præsagiret.

[Annotatum]

a Vita S. Euthymij 20 Ian. num. 138 cum colligeremus alimentum in solitudine, quod vulgo solet nominari manuthia: quem locum si cum præsenti conferas, [Manuthiæ.] θάμνους τὰ λεγόμενα μανούθια ἐυρίσκοντες, non aliud poteris quam ignis alimentum intelligere. θάμνος enim minutarum arborum densitas, arbustum, dumetum vertitur. Etymon ab Hebraica lingua frustra peti apparet ex coniecturis loco citato allatis. At hanasius Kircherus noster monuit Manuthi Arabibus munitionem significare: quid si semibarbaris Græcis Latinum Minutiæ in Manuthias transierit? Vel a manu ducta sit in ea significatione, qua nos manipulos dicimus?

CAPVT III.
Secundus Barbarorum incursus in Lauram.

[27] In crastinum vero a primo mane vsque in seram vesperam in eodem loco congregati, [Patres totam hebdomadem simul permanent,] totum diem supplicationibus precibusque ad Deum fundendis traduximus, eadem metuentes: similiter & tota hebdomade illa incessanter egimus. In vnum porro congregabamur omnes, tum quod solatium non exiguū ex mutua præsentia sumeremus (nam vnum omnibus votum erat, vt vel viuere simul vel mori liceret) tum quod crederemus ea ratione declinandos cruciatus, quos inferebant solitarie repertis; quemadmodum in Veteri Laura fecerant igne comburentes aliquos, in alios alias tormentorum species excogitantes.

[28] Ita hebdomade illa transacta, Sabbato vesperi circa secundam noctis horam, cum in ecclesia consuetas Dominicæ a diei vigilias ageremus, ecce Monachi duo fortes atque animosi, [quibus Palæo lauritæ nuntiant,] curriculo ad nos delati, & sudore circumfluentes adueniunt: quos venerabiles Veteris Lauræ Patres ad nos submiserant, caritatis in eo obseruantes præceptum, & fraternæ compassionis ardore compulsi, talia nuntiaturos: Impij illi, inquiebant, & contaminati, qui ante sex dies oppresserunt vos, tota hac hebdomade socios latrociniorum & perfidiæ vndique conquirentes, & numero vehementer aucti fremunt, hac nocte super vos irruere, totamque deuastare Lauram, & quidquid immite dirumque possunt, velle se in vos exercere minantur, furore atque iracundia pleni; prout ex eorum contribulibus nonnullis vicinis nostris potuimus intelligere. Iamq; [redire barbaros extrema minantes,] ex partibus nostris versus vos sub occasum solis cœperunt proficisci: ideoq; perterriti, & vicem vestram anxij accurrimus festinanter, vobis consulere cupientes, eorum per viam occursum manifestando. Si quid igitur agendū vobis, actutum perficite.

[29] Hac denuntiatione audita, velut si gladium quisque suo excepisset pectore, [consternatis ea denuntiatione,] præ inopia consilij in stuporem & quamdam mentis caliginem versi, deficientibus viribus ipsam pene membrorum sensimus solui compagem; turbatique ac consternati animo quosdam quidem in ecclesia ad psalmodiam prosequendam dimisimus, plerique vero consuetum occupauimus tumulum; ibidemque ad auroram vsque pernoctantes frigore propemodum constricti sumus; dum intus sanguinem constiparet pauor, eumdemque algor exterior coagularet. Neque tamen obliuiscebamur orationis, quamuis intra ecclesiam minime versaremur: sed potius mentem omnem cogitationesq; ac desideria ab exteriori euagatione reuocata colligentes, sedulitate precum & supplicationum instantia apud Deum vtebamur, qui solus eruere nos e periculis poterat, tamquam ad extremam præsentis vitæ clausulam ipsi nos comparantes. Alij vero aliorsum intentis oculis & auribus speculabantur, obseruabantque, vnde aduenientes conspicere possent aut præsentiscere. Igitur sæpenumero cuiusuis fortuitæ rei aspectus motusue conturbabat omnes, pro ipso impiorum aduentu acceptus.

[30] Tali in articulo extremaque mentis ac corporis perturbatione constitutis, ecce duo quidam cum summa festinatione accedentes apparent: quorum, vbi propius accessere, vnus quidem senex visus est veneranda canitie monachus, [ex monasterio S. Euthymij nuntiatur,] cui alter pro custode esset ac viæ duce: qui fatigatus cursu, luctu præpeditus, vocem proferebat anhelis suspirijs interruptam, indistinctam & mutilam: epistolium vero manu prætendens, ex eo precabatur, vt caussam sui disceremus aduentus. Illud igitur explicantes, cum legi ad lunæ splendorem posset, cognouimus a Patribus sacri illius b monasterij, quod a sancto ac signifero Patre nostro Euthymio cognominatur, fraternæ caritatis vinculo nobiscum coniunctis, hunc in sensum fuisse conscriptum. Scire vos cupimus, Patres, prout nobis innotuit per eos qui rem habebant diligenter certoque exploratam, quod synagoga malignantium, ex Borealibus Sanctæ ciuitatis partibus congregata ad facinus, intendit nocte hac incurrere in vos, Lauramq; spoliare & desolare: sed vos ipsos custodite & orate pro nobis.

[31] Ex hac epistola cognouimus diuersam hanc esse c turmam ab ea, de qua Paleolauritæ nobis indicium fecerant. [aliam quoq: turmam contra ipsos venire:] Etenim Lauræ nostræ suæque salutis inimici, de quibus iam ante fecimus mentionem, haud contenti caterua vna impiorum, alium quoque homicidarum cœtum cognationemque conuocauerant, vt vtrisque coniunctis maximo numero nos inuaderent. Quo intellecto, duplicatus nobis terror est, luctusque intolerabilis erat, quia periculum cernebamus esse ineuitabile. Cum vero nullam ex hominibus opem speraremus inueniendam in terra, manus oculosque sustulimus in cælum, & intuenti afflictiones nostras & angustias Deo easdem exponendo supplicabamus, dicentes:

[32] Respice in humilitatem nostram & afflictionem Domine, neq; auertas faciem tuam a seruis tuis. Nosti, Domine, [qui ad Deum spem precesq; conuertunt.] quia propter nomen sanctum tuum vnusquisque nostrum egrediens de domo & cognatione sua in hanc confragosam & squallidam & inamœnam solitudinem venit: non alicuius emolumenti terreni gratia, sed ne gloria tua vultusq; tui beata visione excideremus in æternum. Et nunc veni in adiutorium nostrum: quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adiuuet. [Psal. 21, 12] Quoniam ecce inimici tui sonuerunt, Domine, & qui oderunt te extulerunt caput: dixerunt, Venite, & disperdamus eos de gente, & non memoretur nomen spiritualis Israël vltra in hac eremo. [Psal. 82, 3] Nouimus & credimus Domine, quod si volueris cæcitate percutere eos, vt olim Syros sub Elisæo, vel per Angelum interficere in momento, vt … [4 Reg. 6, 18 & 19, 35,]

Deest folium in MS.

& immaniter feriebant eo, quod cuiq; ad manum erat, telo, gladio, claua fuste vel arcu: plurimi vero ingentia, quanta capere posset manus, arripientes saxa, & ambabus palmis tollentes in altum, totis ea viribus iaciebant in Sanctos.

[33] Verum, heu me! qui potero horrendi illius miserrimiq; temporis memoriam facere absq; lacrymis? qua ratione exponam dicendo quæ oculis ipsi nostris vidimus? Non sane si decem mihi nunc linguæ sint, & totidem ora. Vere enim multum est rebus inferior sermo: neque ea quæ suscipiuntur auditu possumus imaginari, sicut illa quæ visui nostro obiecta conspicimus: ipse vero experientiæ sensus vtroq; illo grauius afficit. Numquam ita in densam arboribus syluam immissi lignatores eam securibus aggrediuntur excindere, [barbari promiscue sæuiunt in Patres.] vt execrabiles illi ferique & humanitatis omnis expertes barbari, velut in macello, inclementer & absq; commiseratione conciderunt Patrum innocentium corpora. Neque enim mediocriter sæuiebant, velut qui timorem incutere dumtaxat aut leuem vellent inferre dolorem: sed tamquam constitutum haberent interficere omnes, & crudeli tandem morte perimere. Et aliorum quidem terga pulsabant gladijs, aliorum vero capita magnis grauibusq; iacientes contundebant lapidibus: his crura, illis faciem baculis petrisque cædebant: nec erat in omni numero videre aliquem, non infectum cruore & sanguine suo circumfluentem. Et sane haud aliter quam in pecudum simul collectarum gregem insilientes lupi laniando sæuiunt immites illi; belluisq; simillimi irruentes in mansuetas rationalesque Christi oues, earum cœtum dissoluerunt.

[Annotata]

a Eas παννύχιδες, id est, tota nocte continuandas fuisse, ex recepto inter monachos vsu, docebit nos Vita S. Pachomij ad 14 Maij.

b Fuit Lauræ ad Orientem interuallo milliarium, vt minimum trium, & sanctæ ciuitati aliquanto, quam ipsa erat Laura, vicinius.

c Græce κουςωδίαν: qua voce etiam Matthæus vtitur, vt iam tunc in eo sensu nota.

CAPVT IV.
Ioannis, Sergij, Patricij martyrium. Patrum in Hegumenio vexatio.

[34] Postquam aliquanto tempore, velut in æraria officina malleatores, Sanctos contudissent barbari, omnes vndiq; crebro lapidum iactu inconditoq; & ferino clamore per torrentem in ecclesiam compulerunt. Ex quibus quidem aliqui tantam violentiam non sustinentes, abdere seipsos tentauerunt, subeuntes spelæa & scissuras montium: sed paucis contigit omnino latere. At Hegumeniarcham, id est, eum qui peregrinis præpositus erat in a Hegumenio commorantibus, Ioannem nomine, compositis optimisq; moribus adolescentem vbi diaboli satellites agnouerunt, [Ioannes Hegumeniarcha crudeliter raptatur.] mille affectum plagis, obrutumque lapidibus, tandem succisis neruis seminecem dimittentes, non permiserunt pedibus introire in ecclesiam: sed (siue quod eum vires vulneribus attenuatæ deficerent, siue quod auctum illi supplicium vellent) pedibus arreptum immansueti crudelesque per petra saxaque asperrima ex montis vertice vsq; in ecclesiam deorsim raptauerunt; velut si sensus omnis expers lignum aut cadauerosum pecus inueniat aliquis: & totam dorsi ac posteriorum partium cutem ea ratione detrahentes (neq; enim exiguum erat viæ, & quidem in preceps ferentis, spatium) in aula ecclesiæ vix modice spirantem deposuere: qui fumo demum excruciatus, spiritum Christo tradidit cū ceteris Patribus, de quibus Deo fauente loquemur.

[35] Quosdam etiam e suo numero ad superiora loca dimiserant, speculaturos numquis moliretur fugā, [Fugit Sergius,] eumque excepturos prohibiturosq; & retro, quamuis renitentem, acturos ad Lauram atq; ecclesiam. Agnosceres discipulos pessimi nequitiæ cunctæ magistri, callidi ad nocendum serpentis filios, genimina viperarum. Damascenus igitur aliquis, cui Sergius nomen, vt vidit quam barbare quantisq; cum plagis Patres in ecclesiam compellerentur, suspicatus id excogitatum ab execrandis illis maleficis, vt eos istic excruciarent; cum nosset ibidem in profundo locum, in quo sacrarum rerum nonnulla ad ecclesiam pertinentia recondita fuerant (erat enim ipsius Hegumeni sancti discipulus) timuit ne forte sustinendæ tormentorum violentiæ impar humana imbecillitas secretum reuelaret, ipseque in iudicium propterea diuinum incurreret, tamquam qui sancta canibus & oblata Deo sathanæ tradidisset ministris. [ne vasa ecclesiæ cogatur prodere,] Ideoque vir beatus consultius credidit fugam capessere tantique criminis declinare reatum.

[36] Hunc ergo effuso recedentem cursu, iamque a Laura procul factum, [& quia depræhensu redire renuit,] constituti ad hoc custodes conspicati, comprehenderant descendentes, & gladijs fodicantes cogebant in Lauram denuo remeare. At ille fidens animi menteque imperterrita respondit: Haud equidem reuertor iubentibus vobis: neque enim orationis gratia aut propter Dei cultum imperatis, vt ecclesiam subeamus hodie. Obstupuere ad insperatam fortitudinem atque constantiam barbari: rursum tamen minaciter obscœneq; conuitiantes, lapidibus cæsum iubebant regredi: cumque suis iussionibus eum nullatenus habere possent obsequentem, vestes detrahunt, multisque modis deierant, caput eidem ablaturos se nisi retroiret, quo iubebatur. At generosus athleta tantum inter hæc animi robur ostendit, vt conuersus ad Orientem, oculosque cordis pariter ac corporis sustollens ad commorantem in cælis Christum, dixerit: Ego quidem ad imperium vestrum haud quaquam illuc vsque redibo: si vero caput mihi, vt dicitis, auferre, Christo permittente, collibitum sit, nihil est, inquit, quod impediat. Simul & ceruicem vltro inclinat: prout Fratrum quidam cum eo deprehensus narrauit, postquam illo cæso redijsset.

[37] Non potuit vlterius cohibere furorem efferuescens vnius e desertoribus ira: sed diabolo, quo plenus erat, [primus martyrio coronatur:] instigante, procurrens alteri socio extorsit gladium, beatique viri ceruicem percussit. Neque suffecit insanæ rabiei simplex plaga: secundam insuper, tertiamque inflixit. In profluentem deinde deturbato grandia superinijciunt faxa, vt totius pene cadauer Sancti fuerit comminutum. Ita generose aduersus inimici decertans versutias, & vsque ad sanguinem resistens aduersus peccatum repugnando, nec tantillum e summo virtutis fastigio deduci se passus, aut ab ignobili pusillanimitatis affectu, aut a præsenti mortis intentatæ terrore, vere emicuit generosus & diuina quadam animi constantia præditus, ac primus martyrij meruit corona redimiri. Ipsum vero sacrum illius cadauer pretioso sanguine tinctum ac purpuratum, aut, vt aptius loquar, ablutum intra hierothecas collocauimus, cum reliquo sanctorum Patrum eadem die sublatorum collegio. Verum hæc posterius gesta: nos autem institutæ narrationis contextum resumamus.

[38] Versipelles iniquissimæ huius machinationis auctores, [dispositi ad fugam impdiendam speculatores,] ijdemque ad pessime inchoata perficienda vaferrimi, quosdam trans torrentem ad Orientem præmiserant e suis, vnde Occiduæ partes vndiq; conspectui subiectæ patent, vt fugere aut latere cupientes, vel antro aliquo siue cauerna aut diffissæ rupis receptaculo abscondi, voce manuque complicibus scelerum indicarent commonstrarentq; Vnde factum est, vt exitialem eorum sagenam, circumductasque plagas nullus demum potuerit euitare, requisitis tandem cunctis indicioque repertis, vt diximus. Nunc, quoniam eo noster progressus est sermo, nefas mihi fuerit præterire eum, quem generosi constantia pectoris ad perfectæ caritatis supremum apicem opere ipso obtinendum prouexit: nec enim illaudatum conuenit hic relinqui tam laudabilem in magistri sui Christi imitatione discipulum.

[39] Elapsi e persequentium manibus oculisque Fratrum nonnulli ad antrum confugerant, [indicant aliquos in spelunca latentes:] in quo abscondi secure & cruentos latrones sperabant latere. Hos ex aduerso ad Orientem speculatorum quidam cauernam subeuntes intuitus, sublato clamore commonstrat socijs, mox super ostium ingressumque foraminis stricto aliquis insistens gladio, horrenda vociferatione increpare latentes, atque vt prodirent minaciter imperare. Illis, vt deprehensis, & iam iamque ad crudelem carnificinam protrahendis concidere animi: & sane de illis septem (totidem enim numerabantur) actum fuerat, nisi eorum vnus memoria laudeque dignissimus b Adrænus genere, Patricius nomine, anxios Confratres videns detrectare periculum, diuino incensus fuisset zelo, [horum vnus Patricius vltro prodiens,] amorisque & fraternæ plenus dilectionis excitasset sese, vna secum abditos taliter allocutus: Confidite, dilectissimi mihique in spiritu coniunctissimi Fratres: ego pro vobis periculum hodie mortemque subeo: ego pro vestra libertate crudelium barbarorum manibus ipse me trado: vos vero eodem alias inuoluendi discrimine tenete silentium, neque e spelæo vlla exite ratione.

[40] Talia insusurrans trepidis proripuit sese, atque ad sanguinis auidum egressus barbarum: Age, inquit, eamus quo iubes. Tu vero, reponit ille, etiam reliquos educito, qui tecum hic intus fuerunt absconditi. At generosus Christi miles & imperterritus præliator contendere econtra, multisq; verbis suadere carnifici quasi solus ipse intus fuisset. Quod vbi persuasum impio est, [a reliquis socijs auersum periculum suscipit in se:] mox caritatis fraternæ propugnator iter ad ecclesiam arripuit ipsummet auidissime præcurrens barbarum. O fortem & Deo plenum animum! o diuinam eximiamque caritatem, quæ extremam absolutæ perfectionis sublimitatem assecuta, præfixos a communi omnium Saluatore tenuit dilectionis summæ terminos: in hoc enim, ait, cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad inuicem: quæ autem mensura esset dilectionis indicauit, subinferens: Hæc est autem perfecta caritas, vt animam suam ponat quis pro amicis suis, quod opere ipso se compleuisse optimus hic & numquam satis laudandus Patricius commonstrauit. [Io. 13, 35] [Io. 15, 13]

[41] [cuius laudabilis caritas,] Beatus vero es, ter felicissime: quia non auditor tantum sed factor repertus es legis, & noui mandati, quod Christus nobis reliquit, dicens: Mandatum nouum do vobis, vt diligatis inuicem: quia Christi Domini premendo vestigia, eum, vt seruus bonus docilisque discipulus, fuisti secutus: quia conformis factus passionum eius consequenter & particeps extitisti gloriæ in regno cælesti. [Io. 13, 14] Recordare igitur nostrum, Venerande, virtutem tuam ardenter concelebrantium. Equidem nihil magis desidero aueoq; quam tuis encomijs immorari: quippe qui nostrorum plausibus minime indigens ijsque superior, mille tamen honoribus dignus sis: sed me integra Martyrum turba expectat non dissimilem præferentium fortitudinem, [martyrio coronatur.] qui eadem in pari proposito constantia dilectionis absolutissimæ summam ad extremum vsq; spiritum inter tormenta tenuerunt, quemadmodum hic sermo euidentissime comprobabit. Huius igitur generosissimi adolescentis maxima, promptitudinē, dilectissimi, gratanter suscipiens scientiarum Deus, renumque ac cordium scrutator Christus, illam consummati demum Martyrij corona exornauit: siquidem inter eos repertus est, qui spiritum fumo enecti reddiderunt; de quibus exordior enarrare.

[42] Iam cunctos vndequaque Patres cruenti vastatores congregauerant, partim intra ecclesiam, [Lytrum grande Patribus statuitur,] partim in Hegumenio coactos, igitur latronum principes & qui inter eos erant dignitate præcipui, quotquot e monachis aliqua videbantur ratione eminere primum excipiunt; &, Redimite, inquiunt, vos vestramque ecclesiam quatuor millibus aureorum: ni facitis, continuo iubemus omnes capitibus plecti, & vestrum templum flammis tradimus. Quibus illi placide supplicauere dicentes: Parcite propter Deum, o bonitneque nostrumabsq; caussa hodie effundite sanguinem. Nos quidem, qua poscitis, auri summam neq; possidemus neque possedimus vnquam: si vero collibitum vobis fuerit, ecce quibus induimut vestimenta: quin & ad proprias vos cellas deducimus, nec quidquam rerūnostrarum occultantes omnia vobis promptissime exhibemus: solam vitam vel nudis relinquite.

[43] Efferabantur ad ista barbari velut grauissima contumelia lacessiti, eosque educentes in c aream Hegumenij, inclamabant Æthiopes, [excusuntibus per Æthiopes terror infertur:] (nam & Æthiopum secum habebant multitudinem) ferrent illico gladios, adessentque ad decollandos e vestigio Patres. Vt vero cum barbarico vlulatu ensibusque nudatis atri illi adstitere, non minus mente quam corpore nigricantes, vna cum illis ingrediuntur: & primum quidem arripientes Oeconomum in modum crucis expandentem brachia ad parietem constituunt, & acrus tendunt, aptantque neruis telorum cauitates, tamquam eum iamiam confixuri sagittis; & mortem minantur omnibus, nisi prompte afferant quod postulabant: sed & abdita, inquiunt, ecclesiæ ex auro argentoque vasa ceteraque cimelia proferte in medium. Patres vero quibus poterant modis placare eos conabantur, quodque nec aurum haberent nec thesauros nossent persuadere.

[44] Ergo primores, inquiunt, præsidesque vestos, penuariosque & earum quæ ad Lauram ecclesiamque pertinent rerum curatores atque custodes ostendite, [vt saltem Prælatos subs indicent,] alioquin hac ipsa vos hora e vita expellimus. Sed & ad hæc iterum responderunt: Iam diximus vobis nihil nos eorum quæ postulatis possidere: si vero Hegumenum nostrum quæritis scitote eum hinc abesse: ceteri pares sumus & dignitate æquales. Etenim reuera dilectus Deo Hegumenus noster a Laura tunc aberat necessarij cuiusdam negotij caussa. Cum itaque multum eos diuque perterruissent, rursum extra Hegumenium educunt in spatiosum locum, in quo cameli consueuerant ex onerari: ibique constituentes ipsos, [sed frustra: intra ecclesiam compelluntur.] atque eamdem præseferentes rabiem, eadem cum furore minisque proponunt: eadem a Patribus responsa eamdem referunt excusationem. Deniq; vbi nihil se proficere vident, sed omnes ad mortem subeundam paratos, his quoq; in ecclesiam deorsum actis vniuersos promiscue coaceruant.

[45] Tum vero videre erat miserabile spectaculum, lacrymisque & suspirijs ac planctu dignissimum.

Deest vnum aut plura folia in MS.

viuere eligens, quem fumo suffocantes, vt mox dicetur, peremerunt.

[Annotata]

a Vt nunc in monasteriis Abbatiæ nomine specialiter venit pars ea domus, [Hegumenium] quæ Abbati propria recipiendis hospitibus etiam seruit, ab communi monachorum habitatione seiuncta.

b Est Adra Arabiæ Petrææ Episcopalis ciuitas. Trachonitidi proxima, [Adra vrbs.] Guilielmus Tyris lib. 16 cap 10 vulgariter Bernardi de Stampis vocitari ait.

c Græce ἐν τῷ ξηροκήπῳ, necdum alibi nobis reperto composito, quasi hortum siccum dicas, [ξηρόκηπος]

CAPVT V
Fumi supplicium, quo torti omnes, octodecim suffocati.

[46] [Frustra in Medicum inquiritur.] Verumenimuero non est silentio inuoluendum quod fuit gestum circa Medicum superius memoratum; Abbatem, inquam, Thomam, illum Christiana virtute conspicuum, & veteram Lauram hoc ipso tempore sancte gubernantem. Nescio quo sinistro dæmone agitati, dæmonum obnoxij seruituti, persuaserunt sibi pecuniam apud eum inueniendam: erat enim celebris imprimis. At cum de facie haberent ignotum, circuibant per omnes, ostendi sibi Medicum postulantes. Sed Patres venerandi, vt erant religiosi ac probi fraternæque vel maxime studiosi caritatis, non nutu, non verbo, non manu eum prodiderunt vnquam, etsi in medio eorum constitutum. Quo magis etiam efferati, quos ipsa per sese efferauerat natura, quantum Sanctorum mutuam inter se caritatem obstupescentes admirabantur, constantemque erga Fratrem affectum, tantum baculis pulsantes instabant, gladijsque & iaculis fodiebant recusantes eum, quem quærerent, manifestare. Verum irrita interrogatione, cum nihil proficerent, fatigati, simul omnes in interiorem cauernam compellunt.

[47] Atque hic nequaquam abs re videtur ipsum describere situm loci, & nescientibus notum facere. [situs ecclesia] Antrum nempe peramplum est, cui prouidentia numinis eum situm contulit, vt in modum ecclesiæ a conformatum nominis exinde obtinuerit appellationem. Etenim versus Orientem velut b concham habet: ad partem vero borealem recessus quidam penitus in speciem abditus occurrit, vnde partem nonnullam resecantes Patres c Diaconium olim effecerunt, intraque illud Cimeliarchium siue Sceuophylacium: [& cauernæ iuxta eam interioris.] post quod rursum interius procedendo profunda penitus fissura cœco tractu protenditur, & angustum efformat meatum, qui cochleæ velut in modum per quædam penetralia sursum ducit ad Hegumenium. Ea quandoque vis S. P. N. Sabam descendere solitum in ecclesiam, in eius Vita reperitur expressum. Postmodum vero successores Hegumeni desuper eiusmodi transitum occluserunt, remansitque ruptura ista absque exitu inpermeabilis; ita vt ipsa conclusio inibi fumi supplicium necessario duplicauerit.

[48] In hunc igitur hiatum intrusis violente Patribus, magnum in ipso ostio excitarunt rogum ex humentibus cannis, [in qua fumo torquentur Patres,] vnde multus immodicusque existeret fumus: qui in istiusmodi circumuolutus angustijs, nullumque reperiens exspirationi transitum, grauiter, heu me! intolerabiliterque cruciabat ac suffocabat Patres, donec post aliquod temporis interuallum iam pene enectis inclamarent: Egredimini, monachi, egredimini. Et erat quidem necessarium exire volentibus per medias flammas prunasque transire: sed nempe tolerabiliora omnia videbantur fumo, & violenta ex eo suffocatione leuiora. Quid? quod egrediētium pugilum plerorumque vestigia, capillique & barbæ, nec non ciliorum ac superciliorum pili adurebantur: qui postea sese prosternebant spiritu deficiente in terram, & purum haurire aërem affectabant.

[49] [emissi denuo interrogantur:] Redeunt post hæc ad resumendam quæstionem tortores, rati domitos tormentis athletas facile omnia confessuros: & Prælatos, inquiunt, vestros nobis atque ecclesiæ abdita demonstrate, nisi perire peius etiam vultis. Ast illi inter ipsa etiam discrimina fortes, orationi vacare potius quam de responso ipsis dando cogitare: & hic quidem Suspice, inquiebat, Domine, spiritum meum in pace: iste, Memento mei, Domine, dum veneris in regnum tuum: alias alius ad Deum fundebat preces: barbaris vero nihil respondebant ex voto, sed eadem tantum excusabant quæ prius: Si vestes, quidem, & quidquid in cellis nostrum cupitis, nemine inuidente aut prohibente, rapite omnia: si vero interficere nos desideratis, quantocyus nos de medio tollite: neque enim aliud quid estis audituri ex nobis.

[50] Vt ergo se viderunt sanguinarij canes irritos in vanum latratus emittere ex inuicta admirabilium virorum constantia mutuaque dilectione, [iterumq; eodem iutrare coacti] quam non satis ex merito poterant æstimare, suæ sumentes incitamentum væsaniæ, efferuescentique fræna laxantes iracundiæ, denuo in fornacem misere purgatum septem-pliciter aurum, Patres, inquam, sanctos in illas specus angustias calcibus verberibusque impulerunt; nequidquam indulgeri sibi supplicantes, vt morte extra specum illata, non iterum fumosæ illius suffocationis subire discrimen cogerentur, nihil scilicet ad ista commotis immisericordium barbarorum visceribus, quouis durioribus ære; sed ad enecandos quam possent acerbissimis cruciatibus Sanctos magis etiam inflammatis.

[51] [copiosiori fumo diu cruciantur: & exanimantur 18] Itaque in idem antrum immissis Patribus, copiosionem quam antea excitauere fumum; ibidemque tam diu relictis, vt multos eorum verisimiliter crederent exspirasse, exirent Sancti, inclamarunt: continuoque per ipsas, vt prius, transgressi flammas, puriores auras attrahere semimortui cœperūt, anhelumque ægre resumere spiritum, qui perparum aberat quin omnes defecisset. At qui interius compulsi processerant longius, fumi vehementiam minime sustinentes, sanctas animas Christo Domino commendarunt, numero decem & octo reperti. Erga ceteros crudeles illi, ac petrarum instar obdurati barbari, tantum abest vt vel tantillum mollirentur fatigata potius quam expleta sæuitia; vt ab igne ac fumo ægre saluatos spirituque defectos, punctionibus verberibusque exciperent, [Barbari sæuiendo lassati cellas spoliant.] & ad terram prostratos, calcibus incurrentes, tamquam muli indomiti conculcarent. Quibus cum omnino proficerent nihil, nec amplius aliquid superesset ad quod se extendere posset feralis immanitas a Deo alienatorum a vulua, dispersi per cellas grandibus saxis confregerunt impulsas ianuas, & quidquid in eis, in Hegumenio, ac templo reperirent diripientes in prædam, ipsiusque Lauræ camelis imponentes abducentesque recesserunt.

[52] Post multas vero horas surgentes, [Curantur vulnerati,] qui ceteris erant vtcumque robustiores Patres, inuestigare iacentes, contrectare vulnera, amissos pene cum sanguine spiritus respersa per vultus aqua aut potu exhibito reuocare, confectosque & oppressos plagis curare, qua licuit, sunt aggressi. Tum circa occasum solis, vbi fumus aliquantulum resedisset, accensis cereis, introeuntes in antrum istud angustum, inuenerunt sanctos Patres prostratos in terram, [extrahuntur antro fumoso] naribus humo impactis: quosdam vero in faciem suam multiplici contorsione reuolutos, & quasi circumspicientes num vel modice quiuissent ingrauescentis fumi nimietatem euadere, omnes pronos mortuosque iacere.

[53] O mortem duram atque acerbam! Quis illam, interclusa respirandi facultate angustiam; [defuncti dirissimo mortis genere.] quis omni solatio destitutam, aut si mauis, violentiæ & laboris plenissimā animæ a corpore separationem (expulsionem debueram dicere) verbis poterit explicare? Cum enim respirationem nequirent diutius continere Beatissimi, propter innati caloris æstum pectora adurentis, vrgentisque ad purum ac frigidum aërem attrahendum; mox atque vel oris vel narium reserassent meatus, pro refocillatione suffocantem fumi vorticem, pro refrigerio ardorem adducere & intromittere necesse habebant. Cum enim poros omnes, & quotquot patentes habet natura vias fumus insideret, iamque & pectus implesset; iterumque per laxa narium foramina transmissus atque per cerebri membranas diditus lethaliter torqueret miseros; ipsum denique vitalem sanguinem occupans constringeret; omni (vt mihi quidem videtur) mortis genere diuturniorem, duriorem, acerbiorem inferebat necem; animamque a sibi coniuncto corpore violente compellebat migrare, dissoluto, imo disrupto tyrannice atque hostiliter vinculo diuinitus nexo mutuæ vnionis. O facinus in Deum! o immanitatem homicidarum ab omni commiseratione alienam! quæ non exhorruit diuinæ manus figmentum discindere, & quod Creator ineffabili sapientia colligarat atque coniunxerat, disiungere, separare, atque distrahere!

[54] Verum ad narrationis seriem dirigamus cursum orationis. [ijs iungitur Sergius] Postquam tandem beatos illos magna cum difficultate ex eo, in quo expirauerant loco, extraxissent Patres (adhuc enim copiosus fumus per locum circumuolutus, prorumpebat foras) cum lacrymis deinceps ac planctu eos in ecclesia collocantes, adiunxerunt ad ipsos decimum nonum Abbatem Sergium, cui antea diximus caput rescissum. [& iusta simul omnibus fiunt.] Erat horribile visu spectaculum, tot vulneratos, vt Scriptura loquitur, dormientes, id est, tot mortuos iacentes intueri simul semelque interfectos. [Ps. 87, 6.] Fletum igitur magnum planctumque cientes consueto Canone absoluto, vnam in vrnam illos super inuicem componentes, collocarunt. Non enim prius, abluendos eos linteisq; funebribus inuoluendos æstimarunt, eodemque, quo communi defunctis fato fieri assolet, ritu curandos: sed cruentatis, vt erant, in vestibus potius esse sepeliendos.

[Annotata]

a Vide accuratam totius situs, ac formæ descriptionem in Vita S. Sabæ apud Lipomanum aut Surium.

b S. Germanus Patriarcha C P. Altare, inquit, concauus locus est & thronus in quo rex Christus præsidet cum suis Apostolis: [concha ecclesiæ pars.] quos hac de caussa in vetustarum ecclesiarum absidibus, altari per modum conchæ circumductis, musiuo quandoque opere expressos videas, vnde Italis nunc tribuna dicitur, quod hic a forma Græci concham nominant.

c Sacristiam nos dicimus, vnde ad res sacras induti rite procedunt sacrificaturi & alias vox eadem accipitur pro altero ipsius tribunæ latere, [Diaconiū.] vbi tempore liturgiæ ex aduerso Pontificis Sacerdotumq; residere Diaconi poterant.

CAPVT VI
Encomium defunctorum, & difficilis curatio ceterorum.

[55] Felices, quos immerito barbarica feritas supplicio sustulit, [Felices quod mundo & carni mortui,] violenteque ab hac mortali vita expulit: propter regnum cælorum, propter Christum toti renuntiauerant mundo, omnesque mundi delicias & voluptates abdicarant, in hanc asperrimam solitudinem sese abdiderant, alienam ab ijs quæ corpori commoda possunt aut grata accidere, in eaque vitam duxerant; inamœnam illam quidem si deprauatæ genium naturæ spectes, cuius passionibus iugi seuerioris instituti exercitatione debellandis mortificandisque intenti ieiunijs, vigilijs, humicubationibus macerabant membra, carnisque mollitiem deuitabant, ab oblectamentis, illius seuere se coërcendo: sed ingentium bonorum refertam emolumentis, si animæ spectes vtilitatem, quam quoddam quasi virtutum domicilium aut gazophylacium effecerant continua diuinorum eloquiorum & Scripturarum meditatione sacrarum: magis quam ipsos se Deum & proximum diligentes: quorum caussa in acerbam se mortem tradiderunt, [Martyrij etiam consecuti sunt palmam,] multiplici ante ipsam mortem tribulatione, terrore, comminatione propter Dominum degustata: atque ita consummauerunt fortunatum sanctæ conuersationis cursum, & fide ad extremum vsque spiritum seruata, iustitiæ simul martyrijque coronam perfectam ab omnipotenti sunt dextera consecuti.

[56] Quis enim Martyribus dubitet annumerare eos, aut tam gloriosi appellatione nominis cohonestare detrectet? Quid enim? [pari aut potiori iure,] Numquid non varia sustinuere tormenta, & propter Christi legem iniusta morte mulctati sunt? An forte eos dumtaxat Martyres existimat aliquis vocitandos, qui, ne eiurato Christo idola venerentur, oppetunt mortem? Ego sane sapientiorum atque ex diuina inspiratione loquentium Magistorum inductus persuasusque doctrinis, indubitanter assero, quod omnis, qui vnam aliquam vel minimam Christi legem sua morte, ne violetur, conseruat, & sit & vocari debeat Martyr, & promissam Martyribus coronam citra imminutionem consequatur.

[57] Quin imo (licet temerarium dictu fortasse videri possit) cum omni tamen fiducia dicendum censeo, [quo qui simpliciter occiduntur pro fide.] quod propter obseruationem mandatorum Christi occisi, maiores quodammodo ijs sint, qui simpliciter propter fidem illius fuerunt interfecti. Ipsum etenim negare Deum, cum grande omnino crassumque sit scelus præsentemque animæ mortem adferat, segniores etiam & abiectiores spiritus ad indignationem sæpenumero zelumque exsuscitat. At propter virtutem aliquam in discrimen venire robusti dumtaxat & experrecti admodumque sublimis animi cogitatio est. Huius rei idem mihi testis fit, qui magister, Apostolus, ita pronuntians: Vix enim pro iusto quis moritur: nam pro bono forsitan quis audeat mori? [Rom. 5. 7.]

[58] Quod si soluens vnum e præceptis minimis, inquit Dominus, [vtpote pro lege caritatis] minimus vocabitur in regno cælorum: euidens est quod qui vnum maximeque omnium latissime patens atque præcipuum conseruauerit, maximus in regno cælorum nominabitur. [Math. 5. 19.] Qui enim propter Christi præceptum mori sustinet, propter ipsum multo magis volet mori: at qui propter Christum mortem eligit, haud omnino est euidens an propter mandatum eius interfici se pateretur. Probatio vero & signum dilectionis mandatorum obseruatio est: Nam si quis diligit me, inquit, sermonem meum seruabit. [Io. 14. 24.] Quodnam autem salutarium præceptorum eius maximum est atque excellentissimum? Ipsum audi magistrum respondentem interroganti se Pharisæo: Magister quod est mandatum primum in Lege? [Mat. 22. 36,] (primum vero hic præcipuum denotat) ait ei Iesus: Diliges Dominum Deum tuum, & proximum tuum sicut teipsum: in his duobus mandatis vniuersa lex pendet & Prophetæ: & Apostolus, Plenitudo ergo legis est dilectio. [Rom. 13. 10.]

[59] Saluator vero legale præceptum quo dicitur, Diliges proximum tuum sicut teipsum, [& quidem summe sancienda passi:] ampliare volens, & absolutum eius supremumque terminum constituere, dixit: Maiorem hac dilectionem nemo habet, vt animam suam ponat quis pro amicis suis: qui enim pro proximo suo moritur, non eum modo vt seipsum, sed plusquam seipsum diligit. [Io. 15. 13.] Quod indubie atque euidenter hi beatissimi præstiterunt. Identidem enim illis a tortoribus suis vnum illud occinebatur: Ostendite nobis, o miseri abiectique, Prælatos vestros, & ceteris dignitate priores, & dimittimus vos: alioquin interficimus vos. Mori ergo maluerunt potius veri Christi athletæ, quam Patres Fratresque suos cruciatibus tradere.

[60] Addo, triplicem ipsos certaminis atque martyrij coronam induisse: [imo triplici martyrio decorati.] primam quidem, quia propter Christum occisi sunt: nam si propter Christum hanc coluerunt solitudinem, euidens est eos omnia quæcumque in ipsa passi sunt, propter ipsum sustinuisse. Alteram quia propter Lauram eiusque conseruationem, saluatosque ac saluandos in ipsa, vt demonstratum superius manet, semetipsos tradiderunt: nec enim locus ipsis aut tempus fugæ deerat, si vti voluissent: sed meminerant, idque ipsum interius patiebantur, quod scriptum est, Zelus domus tuæ comedit me: Etenim si propter agri paterni hæreditatem, ex qua nihil ad animæ salutem proueniebat, interfectus, Naboth laudem promeruit: quanto magis laudabiliter hi pro domo Dei decertarunt. [Ps. 68. 10, Io. 2. 17, 3 Reg. 21, 30] Tertiam quia propter Fratres Patresque suos elegerunt mori: quod qui pro conseruo facit: quomodo non multo magis, pro ipso Domino suo, etiam millies sustineret interfici?

[61] Quod si soli illi, quibus pro tuenda fide certamen fuit, [alias nec Ioannes Bapt.] Martyres forent & vocarentur: neque ipse inter Martyres recensendus veniret Præcursor Ioannes, quem capite nouimus imminutum propterea quod vnam vnius Herodis iniquitatem noluisset tacitus irreprehensam dimittere. Quid vero Machabei? numquid non, ne legis præceptum ex minoribus vnum transgrederentur, incomparabilia illa & quæ fidem pene excedant sustinuere supplicia? Adeone grande malum erat suillarum carnium tantillum degustare? [nec Machabei:] Nonne, quod intrat per os non coinquinat homirem? Sancti quoque Patres in monte a Sina atque Raitho occisi nonne, quas non habebant pecunias postulati, iniustissime sunt a barbaris iugulati? [nec Patres in Sina & Raitho] Atqui ne in minimo quidem eorum diuersa causa est ab his, qui a nobis hodie celebrantur Patribus. Ioannes denique ille Chrysostomus, illud Ecclēsiæ splendissimum lumen, [nec S. Ioan. Chrysost, martyres ossent.] ille terrarum orbis magister numquid pro virtute tuenda, exilio mulctatus est, tantasque tentationes atque labores ad vitæ vsque finem exhausit? An eum fortassis, propterea quod pro fide passus non sit, Martyrum præmio ac mercede frustratum dicimus? Apage illam insanam mentem, cogitationem insipientem.

[62] Ceterum admiratione non caret, quod, qui passi sunt, [In his nouitij quidam & idictæ.] non omnes fuerint scientia & exercitatione virtutis consummati: erant nouitij inter eos b erant & idiotæ. Sed nempe perdidicerant omnes imperare affectibus, atque redigere in seruitutem quidquid in homine carnis sapientiam redolens aut voluptates facit aut ipsam vitam æstimare atque diligere; perdidicerant mente condelectari legi Dei secundum interiorem hominem. [Rom. 7. 22.] Spiritus autem gratia ijs, quæ occulta sunt, remedium adferens, & paruulis tribuens intellectum; ipsa propositum eorum suscipiens corroborauit perduxitque ad finem, integro eos brauio coronaque præcellenti dignata.

[63] Sed numquid ij, qui in hac etiamnum vita degunt & conuersantur, [superstites quoque, Confessoribus annumerandi] illustribus martyrij præmijs iudicabuntur indigni? Si enim diuini Basilij effatum est: Venerare igitur ingenue eum qui martyrium passus est, vt voluntate Martyr fias; ac demum sine persecutione, sine igne, sine verberibus ac plagis eodem cum illis præmio dignus habearis: quanto æquius est Martyres & Confessores vocari, qui varijs laboribus ac certaminibus cum aduersario colluctati, suoque purpurati sanguine grauiora fortassis sustinuerunt quam ij quibus tormentorum sensus fuit vna cum vita ablatus. [Bas hom. 20 de 40 Martyr.] Etenim alij atque alij diuersimode grauiterque saucij, hi manus, isti pedes, illi membum aliud quodcumque corporis, [quorum adeo difficilis curatio fuit,] plerique capita vndique vulnerati ac pene contriti, non modico tempore sub expertissimo medico simulque religiosissimo Abbate Thoma longam difficilemque sustinuerunt curationem, constanti quidem fortique animo, non tamen sine ingentis doloris acerbissimo sensu.

[64] Nam vulnera per circuitum radens, ipsaque verticis ossa denudans, terebra & scalpro, malleo fabriliter impulso, c comminutorum diffractorumque ossium educebat particulas; sic vt ipsa, quæ cerebrum inuoluit, conspiceretur membrana, nec raro pure ac sanie redundaret: non vno alteroue talia patiente; [vt senior quidam mori præ elegerit] sed plurimis: adeo vt fuerit ex senioribus aliquis, cui cum manus dirum plane in modum gladio fuerat vulnerata, desperante de eius curatione medico, serramque postulante vt eam a brachio prorsus abscinderet, conspiciens is quantos dolores sustinerent & quanta cum difficultate sanarentur qui sub chirurgi manu versabantur Patres, renuit omnino curationem: vnde putrefactis carnibus, vermiumque scatentibus multitudine, intra non multos dies ex hoc corpusculi huius terreni tantisque obnoxij passionibus emigrans ergastulo, [ceteris vigesimus additus.] in expertem doloris atque laboris sedem Christo sociandus transiuit: sanctisque appositus Martyriribus vicenarium numerum adimpleuit, quemadmodum sanctorum Martyrum quadragenarium olim additus patientibus custos obsignauit.

[65] Verum ne quis suspicetur fortassis, proprio nos iudicio rem istam definientes, Beatis hisce Martyrum nomen appellationemque tribuere, nobisque ipsis quodammodo indulgere, ipsum Ecclesiæ vniuersæ Doctorem, Ioannem, inquam, Chrysostomum adducimus, in eorum quæ dicta sunt hactenus confirmationem, eadem planissime prædicantem affirmantemque. In primo ergo illo d sermone, quem capitulatim elaborauit ad eos, qui facile scandalizantur, decimo nono capite talia his ipsis, quæ subiungo, verbis persequitur.

[66] Neque enim ij soli, qui in iudicia vocati & sacrificare iussi non paruerunt, [Dicta confirmantur S. Io. Chrysost. auctoritate.] quia passi sunt ea, quæ passi sunt, Martyres sunt vocandi: sed etiam illi, qui propter rem quamuis, quæ Deo placeret, aliquid pati vltro voluerunt. Et, si quis rem diligenter considerauerit, hi potius quam illi. Non enim æqualis est meriti, cum eiusmodi interitus & pernicies animi sit proposita, contentum esse aliquid pati & non perire; atque ob minus aliquod bonum opus, hoc ipsum supplicium sustinere. Neque vero solum eos, qui occisi sunt; sed etiam eos, qui parati fuerunt & ad hoc prompti, martyrij coronam adeptos esse, & hoc ipsum & quod prius dixi, testimonio Pauli conabor probare. Cum enim cœpisset eos enumerare B. Paulus, qui maiorum temporibus illustres fuerant, atque ab ipso Abele initium duxisset, deinde ad Noë progressus, Abraham, Isaac, Iacob, Moysem, Iosue, Dauidem, Samuelem, Heliam, Elissæum, Iobum adiecit, dicens: Ideoque & nos tantam impositam habentes nubem Martyrum. [Heb. 12, 1]

[67] Atqui non omnes illi occisi, imo ne vnus quidem, duobus aut tribus exceptis, Abele scilicet, & Ioanne: ceteri vero naturali morte vitam finierunt. Enimuero neque Ioannes ipse occisus est, quod sacrificare iussus non paruisset, neque ad altare deductus neque ante idolum pertractus: sed ob vnum verbum. Nam quoniam dixerat Herodi: Non licet tibi habere vxorem Philippi fratris tui, & carcerem tenuit, & cædem illam sustinuit. [Mat. 14, 4] Quod si is, qui matrimonium contra leges contractum vltus, quantum quidem in ipso fuit (neque enim quod perperam gestum est emendauit: sed dixit tantum, non potuit impedire) si ergo cum dixisset tantum, neque aliud ex se contulisset, eo quod capite truncatus sit, Martyr & Martyrum primus est: qui tam multis cædibus se obiecerunt, neque iam Herodi sed vniuersi orbis terrarum Principibus se opposuerunt; neque coniugij vnius iniuste initi, sed patriarum legum & Ecclesiasticorum rituum defensionem susceperunt, quos alij insectabantur: quique tum verbis tum operibus tantam fiduciam præ se tulerunt, cum singulis diebus morerentur, & viri, & mulieres, & pueri; nonne millies in Martyrum numerum adscribi promerentur?

[68] Quandoquidem Abraham quoque, cum non reipsa filium mactasset, animi proposito eumdem immolauit, & vocem illam cælestem dicentem audiuit: Non pepercisti filio tuo vnigenito propter me. [Gen. 22. 12] Ita fit, vt vbicumque animi propositum fuerit in virtute perfectum, integram promereatur coronā. Quod si ille, cum filio suo non pepercisset, ita celebratus est: hi, cum sibi ipsis non pepercerint, cogita quantam sint recepturi mercedem; qui non vnum & duos, tresue dies; sed per totum vitæ suæ tempus in hac acie steterunt; conuitijs, contumelijs, iniurijs, calumnijs diuexati. Neque enim hoc exigui est momenti: quocirca laudat hoc quoque magnus Paulus, dicens: Et in altero quidem opprobrijs & tribulationibus spectaculum facti, in altero autem socij taliter conuersantium effecti. [Heb. 10, 33.] Quid autem & eos attinet commemorare, qui & ipsi sunt mortui, & eos incitarunt a quibus talia suscipiebantur certamina?

[69] Audiuistis, Fratres Patresque carissimi, sonoram illam Ecclesiæ tubam palam dicta nostra confirmantem sigillantemque: enituit humilis hic meus rudisque sermo, sublimi tanti magistri eloquentia, instar diadematis magni pretij smaragdum suscipientis exornatus. Roborata est sententia nostra, credibilisque facta cunctis irrefragabili eius auctoritate, qui & sapientiam nactus diuinitus est & Christi præco extitit singularis. Plus etiam quam voluimus, possumus consecuti videri: quando enim hæc eadem docet Ecclesiæ cicada Ioannes, quisquamne circa hæc animi ambiguus sit?

[Annotata]

a Coluntur 14 Ianuarij.

b Non igitur erant omnes monasterio Præfecti, de quibus tamen solis agit elogium: nam licet hi soli requisiti fuerint, non tamen fuerunt ceteris tacentibus agniti.

c Huic loco illustrando amicus noster Franc. Maria Florentinius Lucensis medicus Celsum suggessit lib. 8 cap. 3 ita ex Græcis, [Vulneraria chirurgorum instrumenta.] vt solet, auctoribus docentem: Si vitium in angusto est, quod comprehendere modiolus possit, ille potius aptatur … si latius, terebra res agenda est, & foramen fit in ipso fine vitiosi ossis atque integri, deinde alterum &c. donec totus locus, qui excidendus est, his cauis cinctus est. Tunc excisorius scalper ab altero foramine ad alterum malleolo adactus, id quod inter vtrumque est excidit.

d Hinc apparet indubitatum esse Io. Chrysostomi sermonem in capita 23 diuisum, [S. Io. Chrys. homilia.] quem primum in lucem protulit Fronto noster Ducæus: an autem Sanctus plures de eodem scripserit argumento, vel quo alio respectu hic primus dicatur, nos latet.

CAPVT VII.
Apparitiones & miracula.

[70] Vt autem clarius certiusq; pateret, quam Deo gratus Beatorum istorum exstiterit transitus, [Ipsa hora Cosmas vnus ex suffocatis,] eosque a Saluatore Christo in gloria susceptos multum quoque apud eumdem posse cognosceretur, voluit admirabilium effector Deus grande aliquod stupendumque prodigium ipsa illa, qua Sancti passi sunt, die apparere; cuius inspectores ac testes duo quidam facti sunt omni fide dignissimi. Etenim post secundum ex illo pœnali antro egressum Patrum, remanentibus intra illud ibidem extinctis Martyribus sanctis; cum quæstionem de ipsis, prout dictum est, sacrilegi exercerent, videt vnus de Fratribus, defunctorum quemdam intus in antro iacentium, a Cosmam nuncupatum, ante b Sanctuarium seorsim consistentem, qui caput oleo delibutum haberet, [hilari vultu ante Sanctuarium conspicitur.] nitens ac splendens supra modum: rubicundus vultu, facie hilaris, magnamque præseferens exultantis animi significationem, & mirabar, inquit, rem mecum considerans, primum quidem aspectus ipsius serenitatem amœnitatemq; tali maxime loco ac tempore: deinde, quomodo, inquiebam, illum non adducunt nobiscum interrogandum torquendumque: sed dimittunt solum stare ita intrepide atque innoxie? Eatenus namque ignorabat Frater iste, eum qui videbatur, vnum esse ex illis, qui intus remanserant suffocati.

[71] At vero postquam impij recessissent, [similiter & Sergio ad inspicienda corpora.] senex quidam solitarius e Patribus, multos iam annos placitam Deo vitam in solitudinibus ducens, nomine Sergius, plorans & lugens super omnibus his, quæ acciderant, malis, maxime vero propter Beatorum necem; accensa lampade in sanctam ingressus ecclesiam est, vt penitus intelligeret, quot, qualesque Patres obdormiuissent: & ecce ipsum illum Cosmam Abbatem conspicit, [ingredienti occurrit.] quem & Frater prædictus viderat in tam specioso corporis totius habitu, egredientem ex antro: cumque submisso capite inuicem ex more c consalutassent, accessit ad sacrarium d Cosmas Abbas, hæc verba proferens: Ora pro me. Ingrediens igitur Abbas Sergius explorabat contrectabatque diligenter Sanctorum facies, interque eos hunc quoque Abbatem Cosmam iacere conspiciens exanimem mortuumque, cui egredienti cum vellet intrare, obuiarat; egressus continuo cum festinatione est inde, timore perterritus, si forte eum consequi pro voto posset: sed vbique illum inuestigans, quia nusquam potuit inuenire, cognouit quia visio quædam diuinitus sibi esset obiecta, ad sanctam eorum mortem euidentius comprobandam, eamque quam possiderent immortalis vitæ beatitudinem.

[72] Ipsa quoque nocte gloriosæ dormitionis ipsorū, cum magna anno illo siccitas fuisset in Laura, [imber opportunus eorum precibus decidit.] imber adeo copiosus decidit eorum intercedentibus precibus, vt omnes lacus & receptacula repleuerit. E vestigio vero vltionem sanguinis seruorum suorum iniuste effusi fecit Dominus, & reddidit vicinis nostris septuplum in sinum eorum, iuxta eloquia Scripturarum: graui enim mortalitate exorta, barbari illi, tam qui nulli audenda ausi iniustitiam istam perpetrarant, quam qui eos aduersus Lauram concitantes armauerant, [barbari diuinitus puniuntur] morbo pestilentiaque & dirissima morte consumpti sunt, adeo celeriter vnusque supra alterum, vt mortuis suis sepeliendis & consueto ritu tumulandis non sufficerent: sed eos vt plurimum aggesta leuiter reconderent humo, aut in spelæa cauernasque proijcerent: qui inde refossi protractique a canibus in prædam ipsis lanienamque cessere. [Ps. 78, 12.] Ita vt mirarentur vniuersi superuenientem ipsis perniciem repentinum properatumque exterminium, deficientibus ad vindictæ diuinæ celeritatem impijs: essetque in omnium ore illud Dauidis Prophetæ canticum: Quomodo facti sunt in desolationem? subito defecerunt, perierunt propter iniquitatem suam, velut somnium surgentium. [Ps. 72. 19.]

[73] Non abscondam silentio quod mihi fide dignissimus Presbyter enarrauit. [Presbyter Syrus Græcæ linguæ peritiam] Vir iste multa virtute præditus, Syrus cum esset, vehementi flagrabat desiderio Græcam linguam perdiscendi: iamque psalterium magno cum labore sciens vtcumque exprimere, diuinarum Scripturarū lectioni vacare cœperat laboriose æque ac studiose, volens linguam suam assuefacere omnino ad planam perspicuamque veræ dialecti pronuntiationem. Cumque eiusmodi lectionis exercitatio difficulter, nec sine fastidio stomachoque succederet, animum tandem despondere cœpit. Verum prolabens in somnum, visitatus est ab vno sanctorum Patrum Anastasio e Protodiacono, cuius supra meminimus, qui Patri huic fuerat familiaris, [ab Anastasio sibi apparente accipit.] & mœstitiæ caussam interrogauit. Ipse vero suam in discendo tarditatem exposuit. Cui subridens Sanctus: Aperi os, inquit, tuamque mihi linguam extende: &, quem penes se habebat, pannum nouum proferens circumfricansque & abstergens eam; expurgata pingui quadam atque limosa viscositate disparuit, simulque euigilauit qui dormiebat Presbyter Confirmauit autem, quod ex illa die tantam senserit in ea dialecto intelligenda facilitatem, tam expeditam siue in legendo siue in addiscendo obsequentis ad nutum linguæ facundiam, vt ipse sibi admirationi esset, Deique erga se curam atque Sanctorum gratiam obstupesceret.

[Annotata]

a Ad finem Vitæ S. Stephani Sabaitæ nominatur etiam Cosmas, cui futura eiusdem Stephani gloria fuerit paullo ante mortem eius in visione ostensa.

b Ιερατεῖον eam Græcis templi partem significat, quæ altare ipsique ministrantium subsellia & mensas intra extraq; tribunam continet, cancellis imo tabulato arcens vulgi non tantum accessum ad sacra adyta, sed etiam aspectum.

c Græce καὶ βαλλόντων ἀλλήλοις μετάνοιαν συνήθως: qua de consuetudine Goar in Euchologio hæc habet: [μετάνοιαν βάλλειν] Si Sacerdotibus & monachis occurrant (Græci) intra salutis oblatæ spatium, manu pectori admota dicunt, μετάνοια: tum vt ea voce honorem se ijs præstare indicent, tum vt eorum suffragijs pœnitentiæ tempus sibi a Deo concedi deposcant: illi vero eadem voce & salutem & honorem grato animo referentes bene precantur.

d Ita videtur omnino exigere sensus: in nostro tamen ecgrapho habetur ἐξελθὼν egrediens.

e Si integra nunc haberemus Acta, dubium non est quin huius nominatim martyrium in ijs haberemus, itemq; Theoctisti, cuius mentio est in Vita S. Stephani citata & aliorum nominatim plurium.

EPILOGVS

[74] Et hæc quidem pauca atque exigua eius, qua valetis, gratiæ argumenta, [Quam multis titulis vocandi sint Beati.] o sancti Deoque dilecti Martyres: gloriam vero, qua nunc ex merito vestro fruimini, quis sufficiat enarrare? Beati vere estis, & in Deo beati; quod ex ea, quæ super terram est, vita violente eiecti, alterius in cælis felicioris digni estis inuenti. Beati estis, Patres fortunatissimi; quia naturalem præuenientes mortem vos ipsos toti crucifixistis mundo, atque in nouitate vitæ æqualem Angelis conuersationem estis in hoc mundo æmulati. Beati estis, Patres sanctissimi: quia in præsenti hac vita affectum carnis legi mentis aduersantem, legi vitæ subiecistis. Beati estis, Patres optimi: quia passiones corporis exercitationis rigore destruentes, illud morigerum animo atque obtemperans reddidistis, & quod in vobis deterius erat fecistis digniori parti seruire; animum vero cum omni obedientia subiecistis iugo legis Christi.

[75] Beati estis, Patres gloriosissimi: quia ingenuos animos, ne delicijs carnis voluptatibusque seruirent, liberos conseruastis, & diuinæ in ijs imaginis nobilitatem incontaminatam custodientes, lineamentorum illius omnium formam coloremque inconfusum atq; inuariatum retinuistis. Beati estis, Patres virtutibus omnibus ornatissimi: quia eis, velut præstantissimorum pigmentorum tincturis, egregios pictores imitati, ex diuinarum scripturarum disciplina animas imbuentes vestras, easque in vobis ipsis exprimentes viuam earumdem effigiem ac Deiformem imaginem vosipsos mundo exhibuistis. Beati estis, ipsa illa beatitudine dignissimi Patres; quia nihil eorum, quæ in hac vita habentur iucunda, demulcere cor vestrum nec decipere potuit; & quo minus Deum assidue contemplando in eo vnice oblectaretur distrahere, abduducere, commouere. Beati estis, Patres quantauis meritissimi bona: quia quidquid in anima vestra concupiscentiæ inerat in Deum eorumque quæ Dei sunt fruitionem intendistis: iracundiam vero aduersus peccatum dumtaxat, eiusque inuentorem ac patrem, velut rompheam quandam, conuertistis.

[76] Beati estis, Patres venerandi: quia latam voluptatum viam, tamquam quæ ad finem exitialem deducat, prudenter ingredi recusastis: arctam vero & angustam, vtpote quæ in beatam vereque felicissimam quietem viatores suos introducat, elegistis conficere, numquam retrogredientes aut declinantes. Beati estis, Patres inuicti, quia vos itidem vt per multa certamina probatum Iobum, aduersarius expetens omnemque nequitiæ suæ pharetram euacuans, omnem machinam in vos expediens, prosternere nequiuit animi vestri robur insuperabile. Beati estis diuina præditi sapientia Patres: quia passionibus Christi communicantes primum quidem in exercitatione, postea vero & in certamine, denique participes estis facti consequenter & gloriæ: si compatimur, inquit Apostolus, vt & conglorificemur & in æternum conregnemus. [Rom. 8. 17.]

[77] Beati estis, Patres reuerendi, qui aduersus principes & potestates, aduersus mundi rectores tenebrarum huius seculi, aduersus spiritualia nequitiæ in cælestibus inuisibiliter colluctantes atque vincentes; iterum visibiliter visibiles veritatis inimicos tolerantia tormentorum inuictaque ad mortem vsque constantia conuertistis in fugam. [Eph. 6. 12.] Beati estis, Patres seculis omnibus celebrandi; quia in vtroque certaminum genere vtrosque aduersarios hostiliter in vos rabideque incurrentes auertistis, strenueque ac iuuenili cum vigore certantes, varijsque in bellis victoriam reportantes ex vtroque capite meruistis, quod consequens erat, quam qui optimo iure coronari. Beati estis, Patres ter maximi: quia per fumum fœtoremque mortalis ac facile exstinguibilis ignis, euasisti omnino periculum immortalis & numquam extinguendi incendij, & suaueolentes fructus Paradisi decerpsistis. Beati estis, Patres amabilissimi: quia breuis temporis suffocatione angustiati, in loco pascuæ respiratis ac requiescitis.

[78] Beati estis, Patres colendissimi: quia in arctum obscurumque conclusi antrum, atque hac momentanea vita priuati, transiuistis in campos illos spatiosos ac semper virentes, in quibus non perituri germinant flores, vbi lumen indeficiens semperque vesperam nesciens splendet, vnde luctus omnis, vnde angoris atque doloris cuiuscumque obumbratio exulat. Beati estis, Patres sanctissimi: quia Christo facti estis accessio desiderabilis, & gloriosa expressio eorum qui a sæculo sunt Martyrum, etiam post persecutionis tempora perfectam martyrij palmam consecuti. Beati estis, Patres diuino afflati spiritu; quia corpora animasque vestras sacro purgantes sanctificantesque ieiunio, Quadragesimalis abstinentiæ tempus exornastis consecratisque; dum in ipso per sanguinem accessistis ad Christum, & ante salutiferam toti orbi passionem eius, passi etiam ipsi cum eodem viuificum celebratis Pascha; liberationem, inquam, & immunitatem omnimodam a peccato, spiritualique seruilium operum exactore Pharaone, & Ægyptiacæ seruitutis errore ac tenebris, quemadmodum & gloriosi Christi Martyres Quadraginta a milites victores e stadio coronam retulerunt.

[79] Mementote etiam nostri, semper nobis memorandi Patres, [Orat Martyres, vt velint pro Laura,] quibuscum viuentes in carne estis fraterne conuersati; quamuis, terrena nunc commoratione relicta, in gaudio & lumine cohabitatis cælestibus. Nolite fraternitatis nostræ huiusque Lauræ vestræ & societatis obliuisci, quæ vos e terris præmisit ad cælos: nam per vos, Beatissimi, nos quoque beati sumus, quod tales primitias tam opima sanctaque spolia Christo Domino subministrauimus, sacrificium acceptabile Deo in odorem suauitatis, sincerum, irreprehensibile, gratissimumque. Viuificæ, diuinæque, & consubstantiali Trinitati, quæ vos sibi voluit in æternum assistere, offerte continuam perseuerantemque pro nostra congregatione orationem: vt eruamur a multiplicibus hostis maligni laqueis, insidijs, & machinationibus pessimis; liberemur a passionibus defectibusque mentis & corporis; saluemur ab inuidia & fraudibus visibilium simul atque inuisibilium inimicorum; hanc denique vitam placide pacateque transigentes eius qua digni habiti estis bonorum immortalium participatione vitæque indeficientis requie ac loco digni inueniamur & ipsi, quamuis grande sit illud quod postulamus.

[80] [pro ecclesia] Orate etiam pro communi vniceque orthodoxa Ecclesia: vt cessantibus, quæ multipliciter ab inimicis veritatis aduersus eam excogitantur suscitanturque, tentationibus ac tribulationibus, pax ei tranquillitasque obtingat, atque molestiæ perturbationisque cessatio & requies. Quin & indigni famuli vestri reminiscimini, [pro seipso intercedere,] despicabiles vobis sermonis sui primitias offerentis, atque accinentis hymnos, viles illos quidem vestraque amplitudine inferiores multo, defectuososque, attamen promptissima voluntate pro virium imbecillitate compositos & exornatos. Humilitati meæ, deposcite, Patres omni laudum genere celebrari dignissimi, remissionem delictorum, expurgationem affectuum, exoptatum tranquillæ vitæ decursum: vt euadam gehennam, a tormentis liberer, atque inconfusibilis coram Christo Saluatore assistam aliquando, nō longe a vestræ commorationis sede remotus, quamuis meritum meum excedat eiusmodi postulatio.

[81] Tu vero Sanctorum Patrum Pater augustissime, Ascetarum b aliptes, Monachorum ductor, pugilum exercitator, beatissime Saba, [S. Sabæ gratulatur, & hos.] eremi habitatorque cultorque celeberrime; suscipe alumnos tuos, qui adeo generose contra peccatum eiusque suscitatorem ductoremque diabolum decertarunt, donec sudoribus, laboribus imo sanguine partam victoriam de eodem referrent pro virtute viriliter dimicantes. Delectos Christo Agonothetæ Martyres & victores laureatos repræsenta: neque enim insolitum tibi est discipulos tuos non ad exercitationem monasticam modo, sed etiam ad agones instruere atque idoneos exhibere martyrio. Testor memoranda Persicæ irruptionis tempora, [& 40 Priores sub Chosroe] quando etiam intercepta Sancta Christi ciuitas est, venerabiliaq; & adoranda illa loca atque templa incendio deflagrarunt: tunc enim ex alumnorum tuorum numero non pauciores c quadraginta adduxisti ad Christum Martyribus sociandos, in quos irruentes ignis mythræque insani cultores Persæ d vno in lapide simul omnes conciderunt: malentes etiam ipsos in propria Laura mori quam a facie inimicorum abscurrere, ab eaque exulando vitam redimere fuga.

[82] Testor Christophorum, suo dignum nomine, & Christi militem Martyremque gloriosum: [& Christophorum ex Saraceno Monachū ac Martyrem.] quem ante paucos hosce annos ab infidelitate ad veræ pietatis culturam translatum, atque ex Persica infructuosaque oleastro fœcundæ insitum oleæ, diuinoque signatum baptismate, & monachali Angelicoque indutum habitu, sanctoque gregi tuo adnumeratum; Martyrem Domino coronatum stitisti. Præclare primum ille sub religioso amictu certans, non minus deinde generose in martyrij stadio ipse se gessit, quando ab fidei desertore circumuentus, & coram ipso Sarracenorem Rege senatusque principe adductus, pulcram confessionem peregit, & rescissa ei ceruix gladio est, propter Christi fidem & pietatem decima quarta Mensis Aprilis, maioris hebdomadæ feria tertia e, triduo ante passionem Domini, cuius cruciatibus saluati sumus.

[83] [ac denique ei Lauram commendat] Nunc vero, diuinissime Pater nosterque apud Deum Legate reuerendissime, gregem tuū Lauramq; respicias, quam tuis constituisti laboribus; & ab eorum qui sunt in circuitu nostro efferorum hostium incursibus visibilibus simul atque inuisibilibus vigilanter custodias; vsque in secundum Saluatoris e cælo aduentum, manifestationemque tremendam, spirituale semen tuum in ipsa communiens & vndequaque in ipsam adducens cum Christo, atque ex ipsa in gaudium Domini tui introducens: vt omnes disciplinæ tuæ sectatores citra probrum Iudici tecum sistens dicas: Ecce ego, & pueri mei quos mihi dedisti Deus: illamque optabilem atque amabilissimam vocem audiamus: Venite benedicti Patris mei possidete paratum vobis regnum in Christo Iesu Domino nostro, cui honor virtus & imperium cum eo qui est absque principio Patre, sanctoque & optimo atque viuifico Spiritu, nunc & semper & in secula. Amen.

[Annotata]

a De his Sebastiæ in Armenia passis egimus 10 Martij.

b Proprie eum qui luctaturos vngit significat: latius autem sumptum accipitur pro ipso Palestræ præfecto: vide Ciceronem lib. 1. Ep. 9 ad Lentulum.

c Imo 44. horum festum agitur 16 Maij: martyrium vna septimana Vrbis sanctæ interceptionem præcessit.

d Saracenos quidem cædem illam patrasse constat: sed qui vel Persis militabant, vel scelerum immunitatem sub eorum captabant vmbra, occasione vtentes.

e Adeoq; anno Christi 789, quando Pascha incidit in 19 Aprilis septennio ante horum Patrum passionem.

POEMA DE IISDEM
per Odas Officij Græci distributum ex Magnis Menæis
auctore eodem Stephano Sabaita.
ACROSTICHON
Ὕμνοις γεραίρω Μάρτυρας ὁμοτρόπους.
Morum eorumdem Martyres hymnis cano.

Ioannes, Martyr, monachus in Laura S. Sabæ prope Hierosolymam (S.)
Sergius, Martyr, monachus in Laura S. Sabæ prope Hierosolymam (S.)
Patricius, Martyr, monachus in Laura S. Sabæ prope Hierosolymam (S.)
Cosmas, Martyr, monachus in Laura S. Sabæ prope Hierosolymam (S.)
Anastasius, Martyr, monachus in Laura S. Sabæ prope Hierosolymam (S.)
Theoctistus, Martyr, monachus in Laura S. Sabæ prope Hierosolymam (S.)
Alii XIV, Martyres, monachi in Laura S. Sabæ prope Hierosolymam (SS.)

figure

ODE 1

Multitudinem tuorum Martyrum, Christe, diuinitus
inspiratorum laudare cupienti mihi cælitus lumen
intelligentiæ præbe, ipsorum exoratus precibus,
vt dignum Deo carmen concinam.

Omnes Spiritus disciplina instructi, eaque regentes
corpora ac sensus vestros, facti estis templa Dei
sancta, o Theophori Martyres: in vobis enim
Christus habitauit.

Relinquentes fluxas in terris opes, & vitæ delicias,
vt somnia spernentes, incommutabile Christi regnum,
quo nunc fruimini, concupiuistis.

ODE 3

Vitam vestram omnem, quieti addictam, omnium
inspectori Deo penitus consecrastis, o Sancti;
vosque ipsos diuina offerentes holocausta, perfectam
coronam meruistis.

Monasticam vitam arctioris viæ desiderio amplexi,
tamquam Theophori Sabæ genuini discipuli, ex
tumultibus mundanis recessistis.

Exceptum animis verbi diuini semen excolentes,
Sancti, & lacrymarum rigantes fluentis, centuplicatum
Deo fructum protulistis.

ODE 4

Oppugnauit grauiter inimicus virtutum exercitio
intentos in eremo Martyres, inuidia concitatus:
sed velut ab instructa acie retroactus est.

Radicans errorem in discipulis suis fraudulentus
draco, barbarorum tribus concitauit in mutuas
cædes, per quas etiam ex solitudine Sanctos pellere
nitebatur.

Vndas tumentes aduersus immobiles Sanctos suscitans
inimicus, non potuit eos effugare, & inuisibili
victus certamine, frustra visibilem pugnam
suscepit.

Malorum Princeps veneno & furore plenus cum
satellitio suo irruit; & ferina rabie concitatus in
Sanctos, per inaudita vulnera sanguinis riuos
effudit.

Dum illi spes suas mortales committebant terræ in
corruptibili auro locatas; in cælis easdem iactantes
generosi Athletæ clamabant, Gloria virtuti
tuæ, Domine.

Efferæ vt bestiæ inclementer sæuientes, lapidibus,
baculis, gladijsque vexabant Sanctos, iussos indicare
Præsides suos: sed hi lege caritatis roborati
penitus id facere recusarunt.

ODE 5

Magisterio dilectionis perfectæ edocti Sancti legem
tuam, Saluator, pro amicis animas posuere, & voluntarium
tuum pro hominibus sacrificium imitati
sunt.

Mandatum tuum, Christe, apparuit morte ipsa robustius,
supra seipsam efferens natam ex voluntate
carnis naturam: tuæ enim insistentes legi, gloriose
mori pro amicis elegerunt isti, mente prorsus
diuina præditi.

Aspersi hyssopo mentem per baptisma, vicem domesticis
proprijs reddidistis, Sancti, sparso pro ijs
sanguine, & ignita in custodia velut aurum probati,
suaueolens Christo facti estis sacrificium.

ODE 6

Riserunt tyrannorum minas Christo famulantes,
quia in assidua mortis meditatione vitam omnem
traduxerant.

Thesauris abundare suspicati barbari, barbare excruciauerunt
omnium egenos, & corruptibilibus
spretis, sola incorruptibilia possidentes.

Indomabile robur Christi athletæ induti, irritos
reddidere fremitus barbarorum æque ac cerberi
infernalis.

ODE 7

Retusæ sunt acies visibilium simul & inuisibilium
hostium, qui videbant Martyres contemnere verbera,
interque plagas hymnum cantare, dicentes:
Benedictus es & laudabilis Domine Deus Patrum
nostrorum.

Et genus & patriam & opes abdicauere, tibi Christe
desponsi, quia tui vnius vere amabilis ardebant
amore: atque ad te confugerunt, Saluator Deus
Patrum nostrorum.

Sanguinarij barbari non absterruerunt amatores
tuos, Christe, quo minus Deo in solitudine seruirent:
non enim timuere eos, qui corpus occidunt,
cum mandata tua haberent pro inconcusso
fundamento.

Habentes diuinitus scriptam legem in tabulis cordis
Martyres, vnum trinumque Deum prædicarunt,
ipsiq; clamarunt: Benedictus es & laudabilis Domine
Deus Patrum nostrorum.

In peruigilijs psallentes Sancti, Angelicis ordinibus
comparandi, cantabant, Benedicite omnia opera
Christum in secula.

ODE 8

Mente tota sequentes te Dominū suum Crucemq;
tollentes Martyres canebant: Benedicite omnia
opera Christum in secula.

Nimbos lapidum sustinentes, & baculis contusi Beatissimi
occinebant hoc vnum, Benedicite omnia
opera Christum in secula.

Intentione tota mentis & corporis spiritum Christo
eleuantes Sancti, modulabantur suauiter, Benedicite
omnia opera Christum in secula.

ODE 9.

Superuenturos barbaros generose ac pie præstolati,
varieque nudati Athletæ Christi, vicere eorum
insolentiam & huius mundi principatum: quapropter
etiam coronas duplices ab iusto agonotheta
retulere.

Cauernarum & spelæorum per omnem vitam incolæ
beati, includimini angusto antri vnius hiatui, &
sanguine purpurati, ignisq; ardore grauiterq; vrentis
fumi vapore exanimati, victores apparuistis.

Agones vestros concelebramus, quibus aduersus
peccatum decertastis viriliter, vt generosi milites
pro Christo consistentes: etenim gloriose vicistis
& nunc coram Altissimo stantes cum agminibus
Sanctorum mementote nostrum.

Nobis orando subuenite, o Sancti, in cælis triplici
fulgore circumdati, vna cum Sabba Patre atque
duce, tamquam genuini filij eius, vt consortibus
vestris vos canentibus salus proueniat animarū,
& Ecclesijs sanctis pax communis donetur.

O Fili Virginis, deijce ferocium præfidentiam ac
supercilium, & consilia malignantium disturba,
Creator: fidelium vero tuorum agmen impenetrabiliter
firma Deus, extollens cornu eorum &
fidem corroborans, vt te magnificemus vniuersi.

Concludebantur singulæ odæ cum inuocatione speciali Deiparæ: quæ strophæ quia apud Simonem VVagnereckium in Mariana Græcorum pietate ex Menæis collectæ extant hic omittuntur, eo magis quod ipsarum initiales litteræ acrostichi elementis non contineantur: quæ vt illi quoque includerentur alijs similium odarum auctoribus, Iosepho præsertim Hymnographo curæ fuit. Prout infra videbimus ad diem XXVIII in odis de S. Hilarione Iuniore.

DE B. AMBROSIO SANSEDONIO ORDINIS PRÆDICATORVM SENIS IN TVSCIA.

AN. MCCLXXXVII.

[Praefatio]

Ambrosius Sansedonius Ordinis Prædicatorum Senis in Italia (B.)

[1] Ambrosius vir sanctitate præclarus & miraculis fulgens, apud Senenses in tanta veneratione habetur, vt festum eius celebrent, sicut Bononienses festum celebrant S. Dominici; ita ad annum MCCXC Hieronymus Burselli de Bononia in Chronica MS. Ordinis, [Festum eius præcipuum Senis,] Foro-Liuij existente, post medium seculi XV exarata, verbis citatis a Iulio Sansedonio Episcopo Grossetano in Vita huius Beati lib. 3 cap. 1. Celebrant autem festum hoc Senenses, [feria 6 ante Dom. Passionis.] non eo, quo mortuus est Beatus die, qui XX Martij fuit & S. Benedicti vigilia, sed ante Dominicam Paßionis feria VI: quod hac cum D. Benedicti festo concurrente anno MCCLXXXVII ad solennes exequias illatus in templum plurimis cœperit coruscare miraculis. Exinde enim, vt scribit Antonius Senensis in Chronico, celebratur festum multa cum pompa, ad Officium tunc accurrente Senatu cum vniuerso populo, qui in illius honorem a seruili opere omnis feriatur.

[2] Ita quidem Senenses, & quidem in hunc vsque diem: ast reliqui Ordinis Prædicatorum conuentus, [alibi 20 Martij,] per Romanam dispersi prouinciam, diem obitus ipsum festiuum habuere, postquam publici cultus B. Ambrosio deferendi potestas ijs facta est ab Eugenio IV. Hinc autem factum est, vt eiusdem memoria in Romanum martyrologium (quod libentius sequimur) fuerit ad XX diem huius mensis relata: quamuis post annum MDCXXII totus Ordo assumpserit diem XXII ex indulto Gregorij XV, permittentis, vt dictus Ordo vbicumque locorū posset officium de Confessore non Pontifice in honorē B. Ambrosij sub ritu duplici celebrare: [& in Ordine 22,] quod vltramontanæ Prouinciæ huic cultui insuetæ sic accepere, quasi tum primum Beatis fuisset adscriptus Ambrosius, vt apparet ex Tabella virtutum & miraculorum eiusdem, per Fr. Hyacinthum Chocquetium Duacenis typis vulgato occasione, sicut præfert titulus Beatificationis per Gregorium XV factæ.

[3] Desumpta est ea Tabella, vti & Lectiones Officij proprij, eodem tempore compositæ pro secundo tertioq; Nocturno, [Acta antiqua ex MSS. Ambr. Taëgij,] ex Vita per Antonium Flaminium scripta & a Leandro vulgata, non absque mendis: sed quibus notandis nolumus immorari, habentes præ manibus antiqua & fidelißima Acta, excepta ex Codicibus MSS. Fr. Ambrosij Taëgij in conuentu S. Mariæ Gratiarum Mediolani existentibus laudatisque ab Antonio Senensi in Bibliotheca: quæ publica luce ideo sunt digniora, quod stylum, quem Leander Albertus exhibet, contractum immutatumque, inuariatum transcribere curauit Taëgius, quantum quidem ad vitæ & virtutum historiam attinet: nam miraculorum seriem, vt alibi sæpius, sic etiam hic immutauit, ad certa quædam capita titulosq; ea reducens, nec raro eadem in verba contrahens pauciora.

[4] Tanta autem ipsa fuere tamque illustria, tum eo quo mortuus est die, tum sequenti, quo ante sepulturam prostitit corpus ad publicam venerationem expositum; [iussu Honorij IV,] vt subito Romam peruolans eorum fama allapsa ad aures sit Honorij IV, in Auentino monte ad S. Sabinam (vbi & ipse palatium & Prædicatores habebant monasterium) commorantis, ibique ex podagra decumbentis, eumdemque mouerit ad edicendum, vt præcipui aliquot Ordinis Fratres ex informationibus, e conuentu Senensi Romam mittendis ad instruendū Canonizationis processum, compilarent præclara vitæ eius & virtutum decora, cum miraculis mortem secutis. Delecti igitur continuo sunt quatuor in titulo nominandi: qui quidem haud diu post manum admouerunt operi: sed prius quam suam ipsi compilationem non dico absoluere, sed vel inchoare possent, subductus e viuis Pontifex est in die Cœnæ Domini, decimo quinto a morte Beati: vt minime potuerit, quod optabat, Sanctorum catalogo adscribere Ambrosium.

[5] Maturauere nihilominus Patres Senenses ad destinatos huic compilationi Patres documenta omnia necessaria mittere: [ex documentis missis primo ab obitu illius mense.] quotquot intra primum ab obitu B. Ambrosij mensem haberi potuerunt. Quantum autem delecti. Compilatores in conscribendis his actis impenderint temporis, nullo ex capite possumus definire. Sublata festinandi caussa, dubium est an per aliquot annos a morte Beati res inter manus eorum non hæserit: certe varia loca sunt, ex quibus hoc sequeretur, num. 34, 60, & 62, vbi de ludis ad diem Ambrosio festum translatis, & virginibus cereum quotannis ad eiusdem sepulcrum offerentibus, aliaque his similia: [& intra paucos annos absoluta,] quæ nisi suspicari volumus ab Taëgio alioue interpolante, vt quædam alia num. 71 esse adiecta, annorum aliquot supponunt experientiam & etiam ab absentibus sciri fama vulgante potuerunt. Scripsisse autem eos ex documentis ita recenter a morte Beati submissis, liquet ex miraculis, quæ nulla hic referuntur nisi primis diebus patrata, prout illa Senis excepta fuerant a Commissarijs ad hoc ab Episcopo destinatis extra iudicij formam. Quo factum est, vt cum eorum aliqua publicis consignarentur Instrumentis, nonnullæ circumstantiæ paullo aliter fuerint exponendæ, iuxta personarum de semet ipsis testantium fidem, quam antea fuerant ex auditu vel relatu alieno scriptæ. Quæ res etiā probat alibi quam Senis collecta esse hæc Acta, &, vt nobis quidem videtur, Romæ: alias enim fieri non potuisset, vt ijs non offerentur legenda Instrumenta publica ibidem Senis exeunte Aprili mense & sequentibus fieri cœpta.

[6] Etenim num. 77 refertur miraculum pueri sexennis illuminati, velut ad manus sanctæ attactum patratum subito; [non visis Instrumentis Senensibus post submissa documenta confectis,] & tamen ipsamet pueri mater coram publico tabellione se sistens, visum recuperasse ait, postridie illius contactus eodem a se reductum, & adhuc longius remotum a sacro corpore: quæ relationis vtriusque differentia non incidisset, si Compilatores vidissent Instrumentum de hoc miraculo confectum sub die XXXI Aprilis, quod est ex infra producendis septimum. Similiter num. 93 in miraculo pueri a fistula pedem perforante sanati, non posuissent Compilatores annos nouem pro octo; nec matrem pueri Bonauenturam fecissent vxorem Saliminis cum fuerit Iacobi, si præ oculis habuissent Instrumentum XII confectum die VIII Maij: habuissent autem procul dubio, nisi alibi quam Senis scripsissent. Nisi etiam alibi scripsissent dicti Compilatores quam Senis, non potuissent excusare, [cum ipsi Romæ fortassis scriberant:] quod orationis formulam ab aliquibus Fratribus ex ore morientis scripto exceptam, videre non potuerint, prout excusant num. 64. Nec omisissent narrare, quam sumptuoso opere cœpta esset de nouo fieri capella sacri corporis custos, constituta in eam rem summa certa pecuniæ, quotmensibus ex publico pendendæ per Decretum XIX Augusti signatum, & Indulgentijs per Episcopum Reinaldum propositis ad operis tam pij promotionem. Hæc enim commemoranda fuerant eo loco, vbi dicitur post non multos, id est, quadraginta dies ab obitu translatum fuisse Sanctum in capellam, quæ erat in medio ecclesiæ, ad ornatissimum sepulcrum inibi per nobiles & populares ciuitatis fabricatum.

[7] [vnde ea Instrumenta demus,] Post Acta iam dicta dabimus originales textus viginti octo Instrumentorum, a Iulio Sansedonio collectorum ex Archiuio Conuentus ipsius Senensis, substituta pro signis Notarialibus, quæ idem exacte repræsentat, cruce ✠. Tertio loco proferemus Sermonem de virtutibus & miraculis B. Ambrosij bene prolixum sæpeque citatum a præfato Iulio, [& Summarium Vitæ & virtutum ex MS.] nobis autem Senis transmissum ex ipsius conuentus Membranaceo codice, fauore R. P. M. Antonij Accarigi Prioris, vna cū prolixißima miraculorum fere trecentorum serie, quem huic sermoni suo subtexuit auctor, qui se Fr. Recuperum de Senis dicit & a Iulio putatur vnus ex quatuor Compilatoribus fuisse, alias Recuperatum de Petra Mala, quod licet alicui non probaretur, coæuum tamen Beato scriptorem fuisse agnoscere deberet, vt pluribus in prologo nostro ad eumdem sermonem dicturi sumus.

[8] Atque hi sunt fontes; ex quibus hausere vel haurire potuere ceteri quidquid de B. Ambrosio scripsere: [Acta prima an. 1509 Italice edita,] quod quidem Latine fecit Sebastianus Flaminius apud Leandrum Albertum, solis quatuor Compilatoribus vsus; sed Italice redditis & anno MDIX die XXIII Augusti vulgatis a Simeone Nicolai Cartularij: quam editionem, vt nancisceremur etiam ipsi optauimus, collaturi cum ea Taëgij codicem, itaque cognituri quid ipse in ordinandis miraculis omiserit mutaueritue. Eamdem editionem præ oculis habuit diligentißimus rerum ad Beatum spectantium collector Iulius iam aliquoties nominatus: cui originalem Latinum textum visum non fuisse cogimur ex annotationibus marginalibus, & alijs quibusdam indicijs credere. Ex hoc autem Iulio colligentes reliqua omnia, quæ de B. Ambrosio scitu digna supererant, [Gloria posthuma accepta ex Iulio Sansedonio:] circa corporis aut festi cultum recentioraque miracula, Gloriam posthumam appellauimus, dato ex re nomine. Extant præterea in MSS. quibus vsus est Iulius, tractatus inediti de Vita Beati, auctoribus Ioanne Baptista Gori Senensi & Gregorio Lombardelli, inferius nominando ob recuperatam insigni miraculo sanitatem, quam istius operis absoluendi caußa dumtaxat optarat.

[9] His adde prælo vulgatas Vitas a Seraphino & Siluano Razzijs, [Alij de Vita B. Ambrosij scriptores.] quorum hic Dominicanos, ille Etruscos Sanctos & Beatos Italico idiomate celebrauit; itemque Vitam a D. Alexandro Guilielmi similiter Italice Romæ editam anno 1595; ac denique supra citatam Hyacinthi Chocquetij Tabellam, vt ceteros taceamus, qui Beati huius viri laudes suis scriptis inseruere. Quibus omißis, restat hic nobis demonstrandum, id quod nisi euidentibus conuicti testimonijs vix crederemus, [Moritur Beatus,] mortuum esse B. Ambrosium anno MCCLXXXVII: non enim caret difficultate, [non an. 1286] quod adeo graues auctores sint, qui anno dicti seculi LXXXVI mortuum fuisse Beatum statuunt, quorum primus est ipse Fr. Recuperus, quem sequitur Necrologium conuentus Senensis, itemque Pius II in Senensi Chronico, quod apud Lunadorum de Paganis Nucerinum Episcopum extare, ait Iulius, eumdem tenens calculum; quem & tenuit Fr. Bernardus de Lutzemborg Prior Coloniensis in chronica intra primos viginti annos seculi XVI compilata, adeoque non optimo iure antiquißima nuncupata a Iulio. Imo Acta per Taëgium transcripta, & Flaminius Italicam versionem secutus, [vel 1285:] ipseque Antonius Senensis scribunt anno MCCLXXXV ex hac vita disceßisse Ambrosium.

[10] Præ his tamen omnibus potior nobis est tot publicorum Instrumentorum fides, quot infra proferentur confecta anno MCCLXXXVII, [sed 1287, vt demonstrant publica Instrumenta,] Indictione XV: ex quibus quod ordine septimum est, sub die XXI Aprilis signatum, diem sepulturæ B. Ambrosij nominat diem S. Benedicti proxime præteritum: & primum, IV Maij scriptum, diem sui sancti transitus dicit fuisse diem XX Martij proxime præteriti. Maxime autem irrefragabilis & omnem prorsus tergiuersationem excludens est auctoritas Instrumenti quarti, in quo die IX Maij signato, quædam Nella testatur, quod in die sepulturæ S. Ambrosij Senensis, scilicet in die S. Benedicti ante tertiam veniens ad sepulturam eius, deosculata manu dicti S. Ambrosij, recommendauit se dicto S. Ambrosio, & posuit ipsius manum ad vultum, vbi fuit infirmitas … & subito liberata est die XXI Martij anno prædicto & Indictione præfata. Quæ omnia & plura alia cum verbotenus habuerit & transcripserit Iulius, non satis possumus demirari, quomodo præoccupato ad annum præcedentem animo, potuerit pag. 147, agens de miraculo per Instrumentum primum probato, sic scribere, de hoc factum est publicum Instrumentum die IV Maij MCCLXXXVII; & tamen in margine notationem addere, qua dicitur, Per hoc Instrumentum probatur verus dies transitus eius, qui fuit XX Martij anni MCCLXXXVI: mirum est quoq; de solo die sic fuisse solicitum, vt de anno nullam vspiam mouerit quæstionem: qui tamen etia ex Feria VI ante Dominicam Paßionis cum XXI Martij concurrente, cognosci potuerat, alius quam ipse sentiebat, fuisse.

[11] Quid igitur ad tam illustria pro anno MCCLXXXVI testimonia dicemus? Haud aliud vtique quam quod in similibus frequenter vsuuenit, videlicet eos, [nisi annus more Gallico inchoetur a Paschate.] qui annum hunc signauerunt Dominicanos fuisse, quorum Ordo cum tunc adhuc recens esset, & originem suam sumpsisset in Gallia, facile potuit etiam in Italia aliquamdiu sequi morem Gallicum, quo annus a Paschate inchoatur, mensemque Martium, quo Beatus ex hac vita migrauerat, anno priori adnumerare: cum Tabelliones Senenses, iuxta communiorem Italiæ consuetudinem, annum suum vel a vigilia Natiuitatis Domini vel a Kalendis Ianuarij auspicarentur. Eos autem, qui annum MCCLXXXV scripsere necessario credi debet decepisse originalis textus, ex Compilatorum aduersarijs a festinante librario negligentius transcriptus, & postremæ vnitatis nota defectus.

[12] Hæc de anno mortis: de die scrupulus nullus foret nisi Acta num. 69 dicerent, [Videtur mortuus horis Vespertinis diem 20 inchoantibus] dilatam fuisse sacri corporis sepulturam per biduum, propter maximam populi deuotionem & frequentiam: sepultum autem esse in die S. Benedicti Abbatis. Sed nec in hoc magna est difficultas: siquidem post occasum solis sub primas noctis horas vita exceßisse dicas, quo tempore licet nobis, a media nocte horas supputantibus, adhuc dies XIX in cursu fuisset, Italis tamen iam incipiebat numerari dies vigesimus. Sub noctis quippe initium potius, quam mediam noctem vel auroram abijsse e viuis, persuadet populi multitudo ante conuentum cum moreretur collecta, & piarum mulierum in templo orantium pia deuotio, nec non ipsiusmet apparitio, quam obstetrici reuertenti domum (vtique ante plenam noctem) & Beati mortem nuntianti, factam sibi asseruit mensium octodecim infans apud Recuperum num. 49 aliaque similia. Hac autem ratione mirum non erit, si compositus ad sepulturam Sanctus ipso mane vigesimæ diei prostiterit in templo: [itaq; biduo integro stetisse expositus.] populi autem accurrentis multitudine moti Fratres exequias distulerint vsque in diem crastinam, nec nisi sub noctem digresso iam populo potuerint cadauer sepulturæ tradere.

VITA
Quam conscripserunt Fr. Gisbertus, Alexandrinus; Recuperatus de Petramala, Aretinus; Aldobrandinus Paparonus, Oldradus Bis-dominus, Senenses, Ordinis Prædicatorum, de mandato D. Honorij IV Pontificis Maximi.

Ex MS. Fr. Ambrosij Taëgij Conuentus S. Mariæ-Gratiarum Ord. Prædicatorum Mediolani.

Ambrosius Sansedonius Ordinis Prædicatorum Senis in Italia (B.)

BHL Number: 0382

PER IV COÆVOS.

SYLLABVS CAPITVM.

CAPVT I De eius nobili progenie & nobilitate parentum ipsius.
II De eius informi natiuitate & postmodum miraculosa membrorum conformatione.
III De mirabili profectu eius in pueritia & in adolescentia.
IV De feruenti caritate ipsius, quam habuit in egenorum subuentione.
V De dæmone in specie Fratris a proposito sancto eum reuocare conante.
De alia tentatione dæmonis, in specie puellæ sibi apparentis, & ipsius victoria.
VII De felici ingressu ipsius in religionem Fratrum Prædicatorum.
VIII De illusione quadam dæmonis, quam sustinuit, & victoria ipsius contra dæmonem.
IX De eius mirabili ingenio & fructuoso studio.
X De fructuosis lectionibus suis in diuersis studijs lectis,
XI De pace per eum composita inter diuersos Principes & populos Germaniæ.
XII De hæreticis quibusdam ad Catholicam fidem per eum conuersis.
XIII De absolutione ab interdicto ciuitatis Senensis miraculose impetrata.
XIV De reductione Christianorum contra infideles & tentatione dæmonis victa.
XV De reformatione studij Theologiæ per eum in Romana Vrbe facta.
XVI De absolutione ab excommunicatione Conradini Sueui a Pontifice per eum impetrata.
XVII De pace inter Florentinos & Pisanos per eum firmata.
XVIII De profunda ipsius humilitate, & mirandis exemplis de eadem ostensis.
XIX De fructuosis prædicationibus ipsius & mirandis prodigijs in eis diuinitus ostensis.
XX De quibusdam miraculis, quæ ipso prædicante suis meritis sunt diuinitus patrata.
XXI De austeritate vitæ ipsius, & carnis afflictione.
XXII De eius pura & illibata virginitate mentis & corporis.
XXIII De deuotione ipsius ad Sacrosanctum Domini Corpus.
XXIV De speciali gratia, quam habuit in orationibus suis.
XXV De eius vltima ægritudine & felici transitu ad cælestem patriam.
XXVI De prodigijs & reuelationibus in eius transitu diuinitus ostensis.
XXVII De solennibus exequijs ipsius & deuota sepultura.
XXVIII …
XXIX De miraculis post transitum sancti viri eius meritis diuinitus patratis.
XXX De contractis & paralyticis meritis B Ambrosij curatis.
XXXI De cæcis illuminatis, & oculorum infirmitatem patientibus ipsius meritis sanatis.
XXXII De surdis & mutis meritis B. Ambrosij curatis.
XXXIII De sanguinis fluxum patientibus beati viri meritis sanatis.
XXXIV De epileptico morbo laborantibus ad inuocationem B. Ambrosij sanatis.
XXXV De febricitantibus diuersis meritis B. Ambrosij curatis.
XXXVI De infirmitatibus squinanciæ & gutturis eius meritis curatis.
XXXVII De infirmitatibus fistularum B. Ambrosij meritis sanatis.
XXXVIII De mulieribus in partu laborantibus B. Ambrosij meritis liberatis.
XXXIX De nonnullis ab insultibus inimicorum suorum liberatis.
XL De obsessis a dæmonibus mulieribus nonnullis meritis B. Ambrosij liberatis.
XLI De nonnullis vulneratis meritis B. Ambrosij a vulneribus sanatis.
XLII De quibusdam mortuis ad inuocationem B. Ambrosij resuscitatis.
XLIII De nonnullis a diuersis infirmitatibus meritis B. Ambrosij sanatis.

CAPVT I.
Natales, infantia: pueritia B. Ambrosii.

CAP. I

[1] Beatus Vir Ambrosius ex ciuitate Senensi Prouinciæ Tusciæ, [Vtroque parente Senis nobili] ex nobili & militari Sansedonum familia claram originem a duxit. Huius Pater b Bonatacha dictus est, filius Domini Adeo-dati, præclarissimi militis eruditissimique viri ac in re militari non modicæ existimationis. Maternum vero genus ex nobili similiter ac militari Stribelinorum stirpe eiusdem ciuitatis fuit. Huius mater, Iustina Domini Ægidij, militis strenui, appellata est. Erant hæ duæ nobiles familiæ in numero earum, quæ suam illustrabant vrbem, & præcipue ob maximas quas contra Saracenos obtinuerunt victorias, cum maximi acquisitione thesauri: prout in scripturis publicis, ad perpetuam rei memoriam conscriptis, plenius conspeximus. Ad perpetuam etiam memoriam decretum fuit, vt præfatæ familiæ in ciuitate sua turrim c ædificare possent. Fuit autem prædictus Bonatacha haud parum cupidus contra infideles pugnare: propter quod in Concilijs, d ob hanc causam celebratis, sæpenumero interesse studuit,

CAP. II

[2] His itaque familijs ortus est Ambrosius: enormi quidem membrorum habitudine, [nascitur Ambrosius, monstrose deformis,] vt eius futura sanctitas miraculosa mutatione apertius monstraretur. Erant brachia lateribus hærentia & tibiæ coxis, inæqualisque proportionis: facies obscura & in partibus improportionata. Natus est autem anno salutis millesimo ducentesimo vigesimo XVI Kal. Maij. Mater vero eius Iustina miro afficiebatur dolore, hæc & quasi similia proferens verba: Heu me! ecce exuberans gaudium, quod iugiter, tempore quo te in vtero gessi, sensi, nunc in amarum longumque dolorem permutatum est. Ha! Domine Deus, in corde meo ac mente tantam augere potuisti lætitiam, quam iugiter sentiebam, quia omnis gaudij mei miseræque vitæ finem adesse sciebas? Sic placitum fuit ante te? Rogo ergo te, pijssime Deus, vt patientiæ gratiam mihi tua benignitate concedas, vt tui amore dolorem hunc æquanimiter ferre valeam. Sit nomen Domini benedictum in secula.

[3] Aberat tuuc, cum natus est infans, Bonatacha genitor: [Ignoti peregrini de eo prædictionem confirmat] sed antequam reuerteretur (prout narrabimus) miraculose sanatus est. Traditus est puer nutrici cuidā educandus, quæ iuxta portam dictæ ciuitatis, quæ Romana dicitur; habitabat. Accidit vt prædicta nutrix infantem in gremio teneret ante ostium domus suæ, ibique senex quidam in habitu peregrini transirum faceret: qui viso infante, eum mirari cœpit. Nutrix hoc videns, infantis faciem velo texit: peregrinus autem cernens, diuino afflatus spiritu dixit: Mulier, pueri huius [faciem] ne contegas: quia ciuitatis huius lumen erit & decus. Cum autem a natiuitate eius annus pertransisset, consueuerat nutrix e eius, infantem vlnis gestans, facie pueri cooperta, ecclesiam S. Mariæ Magdalenæ Fratrum Prædicatorum adire, vt Missam audiret. Quæ quidem ecclesia domui suæ vicina erat, vbi tabernaculum quoddam multis pretiosis repletum reliquijs habebatur, apud quod genua flectere & Dominum pro salute infantis deprecari solita erat: [coram tabernaculo reliquiarum] deinde in alteram ecclesiæ partem secedere solebat, vbi infans iugiter plorabat. Compertum est autem, quod vbi ipsa a tabernaculo non discedebat, puerulus lacrymas minime emittebat: hoc autem totum Fratribus vicinisque notum fuit.

[4] Die quadam, multis hoc cernentibus, de ecclesia nutrix egressa, multis eam comitantibus, [eidem collata miraculose sanitas,] cœpit infantulus fortiter eiulare, maximisque cum stridoribus tabernaculum prædictum aspicere versa facie, Fratribus & ijs qui aderant multum mirantibus. Cogentibus qui aderant, nutrix ad dictum tabernaculum redijt: quo cum peruenisset, puerulus ex fascia manus extrahens cum brachijs prius contractis, manus ipsas in altum eleuans, nomen Iesu, clara & alta voce, prout a quacumque persona clarius & melius exprimi posset, ter inuocauit. Concurrunt multi ad tam grande miraculum intuendum, qui infantem deformem natum fuisse non ignorabant. [cum gaudio t tius ciuitatis.] Fratres autem qui aderant fascias amoueri fecerunt, & tunc tibias, quæ coxis prius hærebant, extendere cœpit; faciesque, quæ prius obscura erat, miro cum nitore, cum omnium qui adstabant admiratione, splendescere cœpit. Omnes autem vna voce Deo gratias agentes, Saluatoris laudabant clementiam. Currit pia mater ad hoc spectaculum, currunt & propinqui omnes, & præ lætitia gestientes, immensas Deo gratias referunt. Defertur puer domum magna virorum ac mulierum caterua comitatus. Vbi vero tanti miraculi fama per vrbem insonuit, tota ciuitas ingenti affecta est lætitia, nullusque fuit qui eleemosynis erogatis fusisque orationibus Deo gratias non referret. Creuit itaque puer, indiesque formosior apparebat, ita quod peregrini verba clare manifestata sunt, & vulgata: pater autem eius tunc temporis absens erat.

CAP. III

[5] Cum autem tanti miraculi fama per vicinas ciuitates volitaret, quamplures tam religiosi quam seculares videndi pueri gratia Senas veniunt, f & [si religiosi erant] cum in eius essent præsentia, [Religiosorum aspectu delectatur infans,] si iacebat, alacer surgebat, ridens ac brachia extendēs; si vero sinu gestaretur, caput ter aut quater reuerenter inclinabat, vsque [dum] cognosceretur se mouere vt eos veneraretur: si seculares erant, in eos multum intendens, aspectu graui cogitabundus stabat. Aliud quoque signum futuræ sanctitatis in eo apparebat. Quoties librum aliquem ipsum videre contigisset, signis quibus poterat codicem illum manibus habere se velle demonstrabat: ita quod pia mater eius Canonicas Horas B. Virginis in eius conspectu nequaquam legere valebat: [& libris reuoluendis,] & si forte ei non daretur, tam ingentes vagitus emittebat, quod sedare ipsum non poterant, donec librum in manu habuisset: eo habito multum lætabatur, & in voluendis libri chartis inspiciendisque balbutiendo intra se, contentus erat. Tali autem cognoscebatur modo ipsum in libris habendis multum delectari, tristarique plurimum ipsum non habens: nam noctem integram pertransire tacendo non poterat, nisi per aliquod temporis spatium liber cum lumine ei daretur, iuxta morem solitum reuolueudus: hoc enim vnum demulcendi pueri, dum fleret, erat remedium.

[6] Pater autem eius libellos quosdam, cum nonnullis secularium hominum diuersorum statuum figuris, [potius quam picturis videndis.] pingi fecit; alium vero, in quo religiosorum imagines pictæ erant: vt ex hoc experimentum sumeret, an puer sic in inspectione figurarum, sicut in linearum aspectu delectaretur. Dato autem in quo secularium continebantur imagines, eas videre recusabat: libello autem ostenso, in quo religiosorum depictæ erant figuræ, ipso reuoluto, respexit intentius & libenter, plurimumque in his aspiciendis lætabatur: magis autem in inspectione litterarum quam figurarum lætari videbatur. Contigit aliquando ciuitatem Senarum peste infici, [Puer ad arulas orādo occupatur,] quo in tempore parentes vitandi morbi gratia in villam se transferunt: cum vero pueri eius coætanei in vnum conuenirent, affuit inter eos & Ambrosius: quidam autem eorum domos ex luto fabricabant, alij castra, nonnulli equos, aliqui homines: Ambrosius vero altaria, & cruces super ea ponens, lotis manibus, genibus flexis, ipsis etiam manibus iunctis, ante altare quasi oraturus persistebat. Per quod dabatur intelligi, purissimas manus suas circa purissimum altaris Sacramentum quamplura operari debere, de quo postmodum sua mirabili doctrina acutissimus fuit declarator; de ipso quoque aureum edidit tractatum g.

[7] [discit celeriter litteras,] Cœpit autem puer ante consuetum tempus exprimere verba: vnde eius genitor librum ei scribere fecit, primaria litterarum elementa cum nonnullis vulgaribus versibus continentem, deputans ei præceptorem qui eum litteras doceret. Breui temporis spatio & quasi miraculose librum legere didicit: quem postmodum Grammaticæ magistro tradidit bonis litteris imbuendum. Profecit autem supra modum puer ingeniosus supra multos coætaneos, ob ingentem memoriam qua dotatus erat. Summa illi delectatio fuit legere & intelligere Psalmos, quos genitrix sua in Officio B. Virginis dicere consueuerat. Orationes etiam nonnullas sibi mater ostendens, [gaudet multas preces memoriæ mandare,] ipsas cunctas legens, citissime memoriæ commendabat: tantumque in his delectabatur, quod quasi continuo alias discere cupiebat. Quare religiosi quamplures deuotas ei deferebant orationes, quas sanctus puer quantocyus poterat memoriæ commendabat, Cum iam factus esset annorum septem: sancto operante Spiritu, quoridianum B. Virginis Officium didicit, ipsumque quotidie deuote legere studuit.

[8] [eleemosynam nam dare,] Peregrinos autem ceterosque pauperes, quamprimum exire cœpit, ad domum propriam tractos eleemosynis reficiebat summa cum lætitia, quos postmodum vsque ad exitum domus deuote associare solitus erat. Venientibus ad parentum domum egenis & eleemosynam petentibus, primus accurrebat, ijsque eleemosynam, prout poterat, manibus proprijs porrigebat. Cum iam nouem esset annorum, Sanctorum vigilias ieiunare cœpit, [noctu ad orationem surgere,] aliosque dies quos ecclesiastica traditio ieiunandos præcipit. Noctibus etiam vigilias sequentibus de lecto surgens, genibus flexis orationes, quas prius didicerat, deuote dicere consueuerat: quod attendentes parentes, ne grauia pateretur metuentes, ne hoc faceret prohibuerunt. Ob hanc rem deuotus puer maxima affectus tristitia, noctes ducebat insomnes: vnde coacti sunt parentes talia alia filio nō prohibere, & maxime quia nullum ex hoc corpusculum visum est pati detrimentum. [versari cum Sacerdotibus.] Libentissime cum sanctis Sacerdotibus conuersabatur, quibus humiliter sua peccata confitens, ea quæ Christianæ fidei sunt instanter edoceri postulabat: diuinas quoque prædicationes libenter audiebat.

[Annotata]

a Anno, inquit, Iulius 1220, 16 Aprilis, cum adhuc viueret S. Dominicus: eumdem diem nonnulla etiam sancti viri elogia signant.

b Frequentes æque ac elegantes in nominum propriorum compositione Hetrusci sunt, & hac voce decoræ honestæq; staturæ gratiam significant: Franci dicerent bonne taille: sic alibi hic leges Bona-guidam, Bona-gratiam, Bona-di-mane.

c De hoc Senensium nobilium vsu egimus ad vitam B. Andreæ Senensis die præcedenti. Iulius ait hoc priuilegium patri Bonatachæ concessum.

d Puta inprimis Lateranense IV Oecumenicum anno 1215, pro Terra sancta recuperanda inter alias caussas congregatum.

e Floram nominant lectiones propriæ antiquæ: nouæ nomen reticent, sed dicunt puerum attactu Reliquiarum sanatum, quod hisce lectis non facile quis probabit.

f Deerant hæ voces in MS. sed ex sensu itemque ex fide Iulij Episcopi, hic restituuntur.

g Ignorauit eum Antonius Senensis in Bibliotheca, & sermonum de tempore solum meminit.

CAPVT II.
Adolescens Ambrosius operibus caritatis vacat: castitas eius frustra impugnatur.

CAP. IV

[9] Qvanta autem boni huius viri caritas fuerit, ex his quæ narrabimus liquido patebit: lex enim Christi in caritate fundata est maxime, [Sabbato quinque peregrinos colligere solitus,] & ideo in illam pronus erat. A patre, viro ditissimo, sanctus adolescens impetrauerat, vt qualibet die Sabbati ad numerum quinque peregrinorum hospitio recipere posset, eos cibare, ac quamdam pecuniæ quantitatem eisdem elargiri. Stabat igitur pius puer vespere Sabbati in porta ciuitatis Senensis, qua vltra-montani peregrini ingredi solent, & ex his qui eleemosynam petebant eligebat, quos instinctu diuino duxerat eligendos, eosque domum ducebat, quos in camera ad hoc deputata quiescere faciebat: quo facto, ordine per eum statuto, solus necessaria eis ministrare voluit: primo eos discalceans singulos, cuique pedes lauabat, & (si forte necesse erat) ipsorum calceamenta summa cum diligentia mundabat: hoc facto, mensa iam parata eos discumbere faciens, cibaria humiliter eis ministrare studebat: hora autem competenti ad quietem eos deducens, eorum vestimenta proprijs extrahebat manibus. Mane facto eos excitans, [issq; seruire Dominica,] ad ecclesiam se præcedentem eos sequi faciebat, vbi audita Missa ad principaliores ciuitatis ecclesias eosdem ducens, ad domum propriam postmodum reducendo, prandio iusto & eleemosyna data pecuniæ, eos licentiabat, eorum orationibus se humiliter commendans.

[10] Testati sunt Patres nostri seniores, quod ipse beatus vir in religione iam existens, quantum Deo accepta sit eleëmosyna, [a totidem Angelis noctu visitur.] inter alia exempla hoc vnum dixit: In præsentiarum, diuino forte instigante spiritu, prompta deliberatione decreui exemplum quoddam, quod vsque in præsens secretum apud me tenui, vobis manifestum facere, quod adolescentiæ meæ temporibus accidit. Narrans itaque præfatum caritatis opus eleëmosynasque quas secularis existens faciebat, nocte quadam, qua peregrinos hospitio exceperat, quinque apparuerunt ei Angeli admodum pulcerrimi, carmina quædam & laudes & merita caritatis concinentes, suaui quadam melodia resonantes, ipsumque ad tale carmen cantandum inuitantes. Cantauit Ambrosius cum ipsis, & præ nimia lætitia a somno excitatus est. Audiuit etiam Angelos dicentes sibi, Sequere, Ambrosi, cantum nostrum. Vltimo audiuit vocem dicentem sibi: Ecce, Ambrosi, visitant te, quos maxima cum caritate recepisti, peregrini: his dictis euanuerunt. Quid autem Angeli cantauerint, Deo disponente, numquam recordari potuit. Accessit mane ad Confessorem, talem panditurus visionem; & cum loqui cœpisset, de visione huiusmodi numquam verba facere valuit. Agnouit sanctus adolescens Dei nutu hoc euenire, vt tali tempore hoc miraculum manifestum non faceret. Cernens autem Confessor ipsum aliqualiter in vultu mutatum, instanter ab eo percunctatus est, quænam caussa exstiterit quod in locutione tam cito retraxerit verbum. Cui respondit: Ignosce mihi, Pater, quia rem quamdam manifestare decreueram: sed a mea excidit memoria. Hoc ipsum in publica prædicatione narrauit, neminem tamen nominando.

[11] [Incarceratis,] Ex ardentissimo caritatis feruore maxime incarceratis compatiebatur. Prope in consuetudinem duxit omni sexta feria publicos visitare carceres, & si quos reperisset pauperes, qui se commode nutrire non poterant, licentia prius a parentibus habita, die vna in hebdomada cibaria eis occulte mittebat cum aliqua pecuniæ quantitate. Omni quoque Dominico die hospitale a Scalarum ciuitatis Senensis prandij hora adire consueuerat, [infirmis,] & cum alijs prouisoribus, infirmis cibaria ministrare, eosque consolari satagebat. Visitabat quoque egenorum domos, & vbi infirmos reperisset alijsque necessarijs indigentes, apud parentes instautius procurabat vt eorum necessitatibus prouideretur, proprijs manibus necessaria ipsis deferendo. Consuetudo etiam illi fuit calamitatibus afflictos visitare, eosque dulcibus verbis consolari. [egenis,] Tanta in eo fuit diffusa gratia, vt quos visitasset, non solum verbo verum etiam beneficijs, eorum afflictiones releuabat. Eo autem tempore, quo in religione vixit, maxima vsus est caritate in scandalis remouendis & inimicis reconciliandis. [dissidentibus,] Multos etiam ad veram pacem & concordiam adduxit, quos inueteratum odium iam dudum inimicos fecerat. Maxima etiam erga pupillos & viduas vsus est caritate in ciuitatibus, in quibus eū esse contigisset, procurando quod pro eorum defensione leges conderentur, eligerenturq; personæ ad hoc idoneæ, quæ circa bonorum ipsorum defensionem ac iniuriarum illationem eis essent præsidio: & si forte pupillis & viduis molestiæ illatæ ad eius peruenissent notitiam, pro eorum iustitia Dominum precabatur: [viduis pupillisq; succurrit.] cuius orationes quantum Deo acceptæ fuerint inferius Deo dante narrabimus, cum de eius miraculis sermonem faciemus. Quamplura etiam caritatis exempla narrare possemus: sed breuitatis caussa hæc ad præsens dicta sufficiant.

[12] His animi virtutibus donatus Ambrosius, ad suam corporis & animæ virginitatem conseruandam toto nisu conatus est. [Castitatis studio] Tanta etiam iuuenis huius expectatio apud ciues suos erat, quod omnes ardenter cupiebant filios suos cum eo conuersari. Sæpius quamplures ex primoribus ciuitatis iuuenes, qui passim eum sequebantur, tentarunt eum ad choreas & venationes perducere: propinqui etiam frequenter ad nuptiarum conuiuia eum inuitabant, quæ ipse a voluptatibus & delicijs seculi alienus vrbanitate quadam deuitabat; & ne rusticitate quadam ipsorum conuersationem spernere videretur, mos illi fuit sæpissime ciuitatem exire, [nuptialia declinans conuiuia,] & solitaria religiosorum loca adire. Contigit autem vice quadam vt nuptiæ cuiusdam consanguinei sui celebrari debuissent, quibus ipse interesse recusauit: portam autem ciuitatis, quæ Florentiam ducit, egrediens, ad monasterium quoddam monachorum Cisterciensis Ordinis, quod b S. Michaelis dicitur, iturus, haud multum a ciuitate distans, seniorem quemdam in habitu Fratrum Prædicatorum obuium habuit. Hic non Frater, sed dæmon erat, qui in specie Fratrum eum tentare conatus est.

[13] [tentatur a diabolo, sub habitu Fratris] Petijt autem a sancto iuuene falsus ille Frater eleemosynam: qua accepta, dixit: Siste parum per gradum Ambrosi, & vsquequo ab itineris labore aliquantulū quiescam, verbis meis aurem adhibe. Miraris forte, Ambrosi, cum ex verbis meis audies, quod animi tui propositum & consuetudinem quam in conuersatione tua obseruas cognouero: quare verbis meis fidem magis adhibere debes, quæ non nisi Dei nutu a me dicuntur. Credis, fili mi, apud Deum plus mereri meliusque animam tuam saluam facere, pro eo quod a secularium & propinquorum conuersatione ac æqualium consortijs es alienus, nuptiarumque celebrationibus, quæ in sancto matrimonio fieri solent, [suadente hoc esse minus gratum Deo,] interesse renuendo: verum tibi dico, quod maiorem gratiam maioraque merita apud Deum acquires, si cum sodalibus tuis conuersationem habueris: eo quod contra tentationes & animæ pericula pugnare magis apud Deum promeretur, quam securam sequi vitam, prout sequi disponis. Nec diuinam crede te posse adipisci gratiam, nisi contra inimici fallacias fortiter dimicaueris: quod vtique melius efficies, si sæpius cum sodalibus tuis formosisque puellis in choreis & ludis & cantibus conuersatus fueris: quia si a tentationibus tibi occurrentibus tua perfecta voluntate te abstinueris, profecto vberiorem apud Deum consequeris gratiam. [præsumptuosum,]

[14] Nonne in superbiæ vitium incidere videris, si propinquorum tuorum nuptijs interesse renuis, & societatem eorum qui te honorare cupiunt aspernaris? Non vides quod scandali occasionem das ex murmuratione ob superbiæ tuæ vitium? Et si carnis tentationem vincere non vales sine matrimonij statu, a Deo ordinato hominique præcepto, quomodo animam tuam saluare poteris? Scio enim tuum in virginitate propositum, quam toto tempore vitæ tuæ seruare disponis. Ergo propter hoc, credisne te vnum ex Sanctis a Deo electis fore, quos sua bonitate in virginitate illibatos seruat? Hæc itaque est magna superbia tua, vt humana virtute credas virginitatem posse seruare, [periculosum:] contra ordinem a Deo institutum vt viri & mulieris coniunctione humanum genus seruari possit. Hoc autem vnum tibi dico, quod in matrimonio te coniungi necesse est: cum hoc tua clara progenies indubitanter requirat. Conatum autem contra cursum naturæ faciens, forte ad debitum matrimonij impedimentum præstare poteris: quare non maximum existimes peccatum cum muliere aliquando rem habere. Quod verbum ut audiuit Ambrosius, territus, [quem ipse signo Crucis fugat,] in nomine sanctæ Trinitatis signum sibi sanctæ Crucis fecit; & retro semper respectans dæmon fugere cœpit, sicq; penitus ab oculis eius euanuit: concito autem gradu ad monasterium peruenit. Ambrosius anxius multum.

[15] Cernentes autem monachi, ipsum tam anxium; sciscitari cœperunt, quidnam in via mali perpessus fuisset: [& rem monachis Cisterc. narrat,] cumque quod acciderat Ambrosius celare disponeret, eo magis, quid illi accidisset, scire cupiebant. Eorum tandem victus precibus rem omnem, prout acciderat, seriose narrauit, eosdem instanter rogans ne negotium vllo modo alicui panderent, ne ad parentum notitiam peruenire possit. Hæc omnia per præfatos monachos scripto demandata vidimus & legimus. Permansit autem Ambrosius apud præfatos monachos per dies aliquos, colorata tentatoris verba iugiter ruminans, & fortiter timens ne in superbiæ vitium rueret. Cum autem in tali mentis agitatione versaretur, nocte quadam, [ac celesti voce animatur ad constantiam.] dum dormiret, vocem hanc in aure sua prolatam audiuit: Omitte, Ambrosi, tentatoris verba; sed in proposito firmus persiste: quia diuinum tibi non deerit auxilium. A somno expergefactus visionem hanc Patribus reuelare non distulit, & quia ex humilitate gratiam hanc a Deo non cogitabat, ideo a Patribus illis diligenter inquisiuit, an consolationis caussa quispiam monachorum verba illa in eius aure protulisset: qui diligenti inquisitione facta, non ab aliquo ipsorum sed ab Angelo prolatam coniectati sunt: eo maxime quod in quadam mentis illuminatione & animi se inuenit Ambrosius.

CAP. VI

[16] Alia vice ab humani generis hoste tentatus est Ambrosius. Est locus ab Vrbe Senarum tribus distans millibus c, [Alias Ilicetum ambulanti] quem fratres inhabitant qui Eremitani S. Augustini nuncupantur, inter siluas & nemora constitutus. Ad hunc cum aliquando pergeret Ambrosius, vocem audit satis flebilem inter siluas resonantem. Motus pietate sanctus iuuenis illuc pergit, vbi vocem resonare audiuit: at vbi peruenit puellam quamdam pulcherrimam reperit, in honesto habitu, virili tamen, cum adolescentula alia. Obtestante autem puella vt audiret, sistit gradum, vt quid dicere vellet dolens puella audiret. At illa dicere cœpit: Deus omnipotens orationes meas exaudiens per locum istum te transire fecit, vt hoc modo meæ prouideret sorti. Cum autem pius Dominus me intellectu optimo ac voluntate, [dæmon, puellam fugitiuam simulans,] corpore formosam ac pulcram, & statu liberam creauerit, honesteque viuendi mihi dederit voluntatem, sitque animus meus magis ad matrimonialem statum quam ad religiosum inclinatus, nihilominus fratres mei contra voluntatem meā in monasterio quodam monialiū me collocare statuerunt: idcirco hoc mane tali induta habitu ciuitatem egressa sum, vt in aliquo fœminarū monasterio, satis a ciuitate distante, me locarem vsquequo fratribus meis notum faciam, quod nisi in matrimonio me locauerint, perda & illorum statum: sin autem ego hoc ipsum, prout Deo placuerit, faciam. Adolescentulam hanc ex proximo vico blanditijs induxi, vt mecum comitari velit quousque misericors Deus condecentem mihi donauerit societatem. Velis ergo per diem vnum aut duos itineris mei comes esse, vsquequo a ciuitate longe fiam, ne in aliquem flagitiosum incidam hominem, qui ad malum me pertrahat inuitam. [petit vt se comitari velit;] Recensuit etiam maxima cum fictione domus suæ generositatem [Sanctus autem adolescens respondit:] si vera est spes, quam in Dei misericordia te habere asseris, ipse tibi præsto erit, & quam debes ambulare viam te docebit: me non decet in loco, quem desideras, te comitari. Perquiram tamen per propinquas villas matronam honestam cum discreto aliquo viro, quite vt optas sociabunt: tu autem interim a fletu & clamore te temperans quiesce, & patienter exspecta, si a Deo exaudiri desideras.

[17] Hoc dicto discessit Ambrosius: quem illa secuta est dicens: [& renuentē apprehendens] A me te discedere non permittam, sed semper sequar te, vsquequo tu solus itineris mei socius eris. Ei autem appropians, & per vestimentum ipsum apprehendens, sistere eum fecit. Expauit autem tunc maxime Ambrosius, & veritus ne forte dæmon esset, signo Crucis se in nomine Patris & filij & Spiritus sancti signans, & Deo toto corde se commendans, dixit: Domine Iesu Christe Saluator meus, ab inimico me defende. Ad hanc vocem diabolus, qui in specie puellæ apparuerat, ex toto disparuit. [signo Crucis fugatur,] Totus autem ex hoc anxiatus, a via parum declinans, leuatis ad cælum manibus ac vultu, deuota cum oratione Deo gratias egit. Hunc viderunt quidam rustici qui ad dictum pergebant monasterium, gradum sistentes, vt viderent quisnam esset: quos aduocans Ambrosius cum eis pariter ad dictum venit monasterium. [territum ad lescentem reliquens.] Fratres autem dicti monasterij eum tam pallidum & mœstum intuentes, caussam tantæ mœstitiæ sciscitari cœperunt: quibus Ambrosius totam rei seriem enarrans obnixe eos rogare cœpit, ne alicui casum suum modo aliquo panderent, vellentque ipsum per dies aliquos in monasterio retinere, vsquequo tristitia illa a corde suo pelleretur: parentibus quoque notum facerent, quod infra biduum ad eos reditum faceret. Annunt Patres illi petitionibus suis, & duos ex fratribus suis ad parentes direxerunt, qui dicerent, quod infra dies duos ad ipsos reuerteretur. Fratres autem illi, qui magna de Ambrosio sentiebant, hæc omnia scripto mandare curarunt: quæ omnia vidimus legimusque.

[Annotata]

a Superest illud etiamnum tota vrbe celeberrimum, & fundatorem agnoscit Beatum Sororem anno 898 die 1, Augusti defunctum, vt in eius Vita ad istum diem.

b Vulgo Abbatia ad quartum dicta, inquit Iulius, atque hoc tempore Collegio Societatis Iesu attributa. Meminit illius Gaspar Ionghelinghus in notitia Abbatiarum sui ordinis, sed eam accepit a Bzouio, qui ex Vita per Iulium conscripta hauserat. Sebastianus Flaminius apud Leandrum Albertum Carthusienses hic posuit, an syllabarum quarumdam deceptus affinitate?

c S. Saluatoris de Iliceto, vulgo Monte lecito seu Mons-Ilicetanus dictus, quem antiqua sanctitate venerabilem ipsi anno 1661 adiuimus. Vghellus ait loci incolas ex indulto Gregorij IX anno 1231 ab Episcopo Senensi Bonfilio, relicta S. Benedicti regula, S. Augustini institutum accepisse. Ergo recens tum ibi reformatæ religionis efflorescebat spiritus.

CAPVT III.
B. Ambrosij ingressus ad Ordinem, studia, prædicationes & lectiones publicæ.

CAP VII

[18] Cvm igitur vir Dei Ambrosius secularium hominum conuersationem aspernaretur, religiosorumque loca maxime frequentaret; [Omnes sæcularis vitæ delicias spernens,] parentes quoque ipsius miraculosa præsagia, quæ de eo viderant, considerantes dubitare sane cœperunt ne spreta seculari vita ad religiosam conuolaret: eo maxime quod post grammaticalia rudimenta ad Theologiæ studium se totaliter transtulerat. Vt autem ab hac pia intentione animum eius amouerent, ad alia litterarum studia adhortari cœperunt, maxima ei offerentes, & præcipue codices satis pretiosos, omnique suo desiderio satisfacere promittentes. Non valentes igitur eum a studio tali amouere, formosissimam ei puellam matrimonio copulare tentarunt, & vt melius eum ad hoc faciendum inducerent, vt consortia nobilium iuuenum ciuitatis frequentaret enixius quærebant; [ineundæ religionis licentiam impetrat a patre:] & maxime vt equos aleret, canes & aues ad venandum sumeret, hortabantur. Hoc etiam idem consanguinei ipsius & amici suadebant: sed cum vis diuini amoris, qui mentem eius e cunabulis occupauerat, persuasiones omnes superaret, quas rationibus & exemplis confutabat; animum suum parentibus patefecit, asserens se omnino, spretis seculi pompis & oblectationibus, religionem ingredi velle, quo liberius Deo seruire posset. Tantæ autem verba eius fuerunt efficaciæ, quod nullus voluntati eius obsistere valuit. Post hæc maxima cum humilitate a patre petijt, vt ex his quibus abundabat diuitijs, partem pauperibus erogare valeret. Concessit libentissime pius pater deuoto filio, quod postulauit: qui plura nummorum aureorum centena pauperibus erogare studuit, & maxime puellas nubiles & inopes decentibus locans maritis.

[19] Statuto deinde die Patres Ordinis Prædicatorum Senis adijt, cuiusque religionis gradus & effectus optimos discutiens, [admittitur a Prædicatoribus,] & maxime religionis Ordinis Prædicatorum. Petijt igitur humili voce, vt in religione sua eum suscipere vellent, a parentibus suis optimam se habuisse licentiam affirmans. Patres autem illa deuotione compuncti, vultus & manus ad sidera eleuantes, alta voce pariter cantare cœperunt, Benedictus qui venit in nomine Domini: quod vt ceteri audiuere Fratres, cellas in quibus residebant exeuntes, quidnam cantus ille significaret inquirere cœperunt. At vbi rem agnouerunt, miro affecti sunt gaudio. A Patribus petijt Ambrosius, vt cella sibi aliqua concederetur, [& post octidui exercitia pia] nullumque permitterent ipsum alloqui, excepto eo, quem sibi præceptorem erant daturi. Annuunt Patres petitioni suæ, & quid per illud tempus egerit nullus vmquam scire potuit: asseruit tamen præceptor suus, operationes ipsius totaliter mentales extitisse. Per idem tempus in oratione assiduus fuit, in contemplationibus suspensus, iugiter ieiunans, modico cibo contentus, non multum cum magistro suo loquens. Peractis octo diebus, magistrum rogauit, vt primores monasterij suo nomine precaretur; quatenus Conuentum congregare dignarentur: quo facto ingreditur Ambrosius flexis genibus, instanter rogauit, vt singulorum pedes sibi deosculari liceret: quo obtento, maxima cum humilitate singulorum pedes osculatus est.

[20] Hoc facto, luculentam habuit orationem, seipsum indignum declarans a tanta religione recipi: singulos etiam obsecrans, [habitum Ordinis petit,] vt orationibus & admonitionibus suis ipsum in religione conseruare dignarentur: postremo habitu se Ordinis indui in ea religione humiliter postulauit. Quo audito, dubij stetere Fratres, quia ipsum publice in ecclesia in medio Missæ recipere cogitabant, prout tantæ lætitiæ conuenire putabant: cogitantes autem ob suam humilitatem magis hoc affectare, votis eius satisfacere decreuerunt. Magna ergo cum lætitia suauissimisque cantibus, decimum & septimum ætatis suæ agens annum, [& impetrat an. 1237.] die decima sexta mensis Aprilis, die qua natus est, anno Domini MCCXXXVII, habitu Ordinis Prædicatorum est indutus. Post multos autem dies a Patres rogauit, vt eum Parisius dirigerent, quatenus sub magno Alberto in Theologica scientia proficere posset. Annuunt suæ petitioni Patres, ipsumque cum Fr. Oderico Francigeno, & Fr. Dionysio Viterbiensi, viris probatissimis, Parisius transmittunt. [Parisios ad studia missus,] Omittam breuitatis caussa humilitatis & amoris verba, quibus in parentes discedens vsus est. A Patribus quoque benedictionem maxima cum humilitate tantaq; efficacia & deuotione postulauit, quod omnes ad lacrymas ex deuotione prouocauit.

CAP. VIII

[21] Cum igitur in itinere constitutus esset Fr. Ambrosius, non timuit humani generis inimicus Sanctum aggredi, vt ipsum a sancto proposito reuocaret: præ nimia enim locorum distantia corporisque teneritudine lassus in grauem febrium incidit ægritudinem. [graui febre corripitur:] In vico autem quodam hospitatus cum socijs, venit eremita, qui eleëmosynam petens, domum quamdam ingressus est, in qua iuuenis quidam lecto decumbens magnis æstuabat febribus. Promisit eremita ille infirmum a febribus liberare: quod vt efficeret, infirmus ipsum instanter rogabat. Posuit eremita manum suam supra pectus ipsius ægri, tangens succo cuiusdam herbæ madefactæ: & quibusdam verbis secreto dictis, infra vnius horæ spatium iuuenem sanum reddidit. Quod vt audiere Fr. Ambrosij socij, eremitam accersendum putarunt, vt sanctum iuuenem Ambrosium a febre liberaret: [quam sub habitu eremitæ dæmon sanare promittens,] virum namque sanctum arbitrati sunt, qui talem a Domino gratiam habuisset. Qui postquam aduenit, solita vsus Fr. Ambrosius humilitate, in lecto in quo iacebat resedit, læta facie in eremitam respiciens: sed subito mutata facie turbatus est.

[22] Hoc aduertentes socij, vt eremitam hilari vultu & læta facie reciperet, monuerunt: quia ipsum a febribus liberare volebat. Tunc eremita, Si mihi, [discessum ab Ordine suadet,] inquit, fidem adhibebis, subito febrem a te remouens pristinæ restituam sanitati. Vnum tibi dico, quod si iter, quod cœpisti, prosecutus fueris, maiora tibi occurrent incommoda, te plurimum molestantia; non itineris labore aut inopia rerum, sed quia iter tuum Deo displicet: reuertens & alia intendens lætior viues. Post hæc ad socios conuersus, dixit: Si vos, Patres, iter cœptum prosecuti fueritis, vos vna cum eo & vestra religione pœnitebit. Et denuo ad Fr. Ambrosium ait: Hoc vnum dico tibi, quod in religione non perseuerabis: vnde hortor te, vt ipsam deseras; quia hoc saltem animæ tuæ magis expediens erit, & religionis honori: in ciuitateque aliqua, in qua studia sunt litterarum, te conferas, vbi in scientia Legum studere disponas; quia ex hoc maior sequetur fructus, honor Dei, patriæque & parentibus tuis gratiorem rem efficies: diuitijs enim abundant parentes tui, ideoque te foris alere poterunt.

[23] Hoc dicto manum super infirmum extendere voluit: quod vt vidit Fr. Ambrosius, ait: Retrocede, [repulsusq;] & noli me tangere: soli Deo fidem seruo, non tibi; nec ab incepto recedere intendo. Tu autem in nomine Iesu Christi, veri Dei & Saluatoris nostri, hinc discedas; in nomine Patris, & Filij, & Spiritus sancti, signans se. His dictis, dæmon, qui in specie eremitæ apparuerat, teterrimum post se relinquens odorem, disparuit. Socij autem quasi mortui in terram cecidere. Sanctus iuuenis ab his, [cum fœtore discedit.] qui in domo erant auxilium petijt, vt Fratres, qui in terra iacebant, erigerent: qui venientes ex tetro odore grauati, cameram ingredi non valentes, recesserunt. Beatus vero Ambrosius, prout potuit, Fratres semiuiuos erigens, dulciter eos consolatus est. Compertum etiam habemus sanctum iuuenem odorem illius penitus non sensisse. Nocte sequenti e lecto surgens, confortauit socios, vt orarent: ipse orationibus totus insistens in extasi raptus est. Nocte vero alia sequenti, cum ipse cum socijs quieuisset, mane incolumem se inueniens B. Ambrosius, cœptum iter cum socijs admodum fortis prosecutus est. Peruenientes autem Parisius, summa cum lætitia a Patribus illis B. Ambrosius susceptus est: iam enim fama tanti viri ad eos peruenerat.

CAP. IX

[24] Cum autem beatus vir a teneris annis in grammaticalibus esset sufficienter instructus, in logicalibus & philosophicis studere nisus est: [Ambrosius egregie in Theologia proficiens,] in quibus scientijs cum aliquo tempore operam dedisset, velut dignum Diuinæ sapientiæ habitaculum ad diuinæ Scripturæ studium se transtulit. Diuino namque gratiæ feruore accensus, probatissimorum Philosophorum & Theologorum scholas frequentabat; subtilissimos diuinæ Scripturæ articulos, maxima cum efficacia humilitate mixta disputans, doctos quosque ad eum audiendum prouocabat: seculares scholares eius conuersatione frui quærebant, quos ipse humili cum dexteritate deuitans, probatissimorum religiosorum conuersationibus vtebatur. Tam magna fuit beati huius viri doctrina cum facundia sermonis, vt etiam prouectos Philosophos & Theologos in admirationem duceret. Bacalaureatus gradum accipere iussus, maxima cum humilitate illum accipere recusauit.

[25] Postquam per biennium in Theologiæ studio supra multos coætaneos suos Parisius profecisset, [prædicare incipit magno plausu;] plurium iussu, & si pluries humiliter restitisset, prædicationis officium assumere compulsus est. In tam igitur iuuenili ætate cum prædicare cœpisset populo, propter magnam sapientiæ ac ingenij mirabilis famā, innumeri litteratorum hominum & vulgarium ad eius prædicationes confluebant: extra prædicationis etiam tempus quamplures ad eum confluebant, declarationes dubiorum sacræ Scripturæ postulantes. Tantus præterea erat ad ipsum doctorum concursus, vt coactus sit a Patribus deponendi oneris licentiam petere, quam maxima cum difficultate obtinere potuit: ex humilitate enim sua & officio prædicationis & concursu indignum se reputabat. Obtenta autem licentia, locum in conuentu ab omni hominum conuersatione semotum obtinuit, [quem fugiens impetrat, vt desistere liceat.] publicas dimittens scholas ac disputationes; cum solis Fratribus disputans, humiliter & religiose cum eis conuersabatur. Breui autem temporis spatio sua sic creuit mirabilis doctrina, vt merito de eo dici potuerit: Cibauit illum Dominus pane vitæ & intellectum, & aqua sapientiæ salutaris potauit illum. [Eccli. 15, 3]

CAP. X

[26] Crescente autem sapientiæ suæ fama a superioribus suis iussus est doctrinam suam legendo diffundere; [Theologiam Parisijs legit,] sicque maiorum adstrictus obedientia annis tribus in Parisiensi studio sacram Theologiam publice & gratiose legit. Tam gratæ tamque fructuosæ eius fuerunt lectiones, quod ad eum audiendum non solum minores studentes, verum etiam primores magistri & Doctores conueniebant: ob ingentem quoque sanctitatis opinionem non solum litterati, sed etiam vulgares eum audire summopere cupiebant. Edidit autem tunc temporis nonnulla opuscula, prout infra dicemus. Maxime autem in eius mente spiritualis feruor fidem Catholicam defendendi inerat, hæreticorumque fundamenta destruendi: ita quod festiuis diebus de fide Catholica populo prædicare ipsum oportuit. Illustrabant tunc temporis Catholicam Ecclesiam summi & diuini Philosophi & Theologi; [de fide prædicat:] Albertus Teutonicus, cognomento Magnus, & D. Thomas Aquinas Italus, doctrinis siue scriptis & exemplis sanctitatis: de quorum scriptis dicere solitus erat B. Ambrosius, quod impossibile erat ea humano ingenio edita fuisse, sed illustratione diuina. Exhortatus aliquando vir sanctus, [scribere renuit:] vt ad ecclesiæ vtilitatem aliqua & ipse dictaret, hoc facere semper renuit, dicens: Deus a tanto arrogantiæ vitio me liberet, quia hoc ipsum arrogantiæ mihi adscriberetur: & ideo non multa eius reperiuntur opera. [Coloniam mittitur.] Postmodum cum doctrinæ suæ fama circumquaque diffunderetur, & præcipue in Germaniæ partibus, per Superiores suos Coloniam lecturus Philosophiam & Theologiam est directus: vbi cum annis pluribus docendo permansisset, linguam Germanicam didicit. Ob famam quoque præclaram, quam in prouincia illa sortitus est, maximumque populorum concursum ad eum venientium, populo etiam prædicare coactus est. In Italiam postmodum reuocatus a b Gregorio Pontifice Romano, in partibus Europæ legatus ab eo missus est.

[Annotata]

a Magistrum indigetat Flaminius.

b Non Nono, quia hic anno 124 excessit e viuis, quando vix biennium Theologiæ Parisiensi Ambrosius impenderat, 21 annos natus: ergo Decimo, creato dumtaxat anno 1271: vt ad longe posteriora tempora hoc pertineat.

CAPVT IV.
Germanos dissidentes pacat: hæreticos compescit: Senensibus pacem ab Ecclesia impetrat.

CAP. XI

[27] Moram autem viro Dei Coloniæ faciente, quia sanctitatis ipsius fama per vniuersas Germaniæ prouincias esset diffusa, [In Germaniam missus,] inter Principes quoque illarum partium bella vigerent ex intestino odio a per Imperij primates: quærere cœpit, vt pax inter ipsos Principes omnino reformaretur; & cum talis prouincia ei demandanda ab omnibus iudicaretur, ipse quoad potuit ipsam acceptare humiliter recusauit. Iudicans autem se ad hoc tam arduum opus insufficientem, multis rationibus allegans, onus subterfugere conatus est, vtpote contra suum viuendi modum totaliter alienum. Nihilominus obedientia maiorum adstrictus ad eas accessit Germaniæ partes, quas homines asperi, rudes & indomiti inhabitabant. Nunc in vna, nunc in alia prædicabat ciuitate, & præcipue vbi erant bellicosiores homines & ad odia magis inflammati. Formabat autem sermones secundum occurrentem materiam, [componit publica & priuata dissidia:] cooperante Spiritus sancti gratia, qui ad aures eius in columbæ specie a pluribus dum prædicaret, visus est. Frequentabant prædicationes illius Principes, qui eum Spiritu sancto repletum nouerant: compuncti autem ad prædicationes eius, atque ad pacem inclinati, ad cellam ipsius visitandi ipsum gratia accedentes, rogabant vt ad componendum inter ipsos pacem mediator esset: sicque breui temporis spatio pax inter Germanos Principes & populos formata est. Disposuit insuper omnes, vt ex toto corde vnanimes Hungariæ b Regi auxilio essent, qui contra infideles, terras fidelium occupantes, expeditionem facere disponebat. Quamplures etiam particulares personas ac familias, in eisdem partibus inter se dissidentes, ad veram reduxit pacem & concordiam.

CAP. XII

[28] Per idem tempus in Germaniæ partibus hæreticorum secta surrexit, quæ cum circumquaque diffunderetur, [hæresim compescit,] decreuerunt Germani c Principes, vt de mandato summi Pontificis B. Ambrosius ad eos conuincendos, ad labem hæreticam destruendam & fidem Catholicam defendendam, illuc mitteretur. Qua commissione facta, zelo fidei accensus, non timens mortem, illuc summa cum lætitia perrexit. Quo cum peruenisset, cum hæreticis & hæresiarchis illis dexteritate quadam disputare cœpit, qui subtili doctrina, sed falsa populos seducebant. Subuertendo itaque hæresis suæ fundamenta, hortabatur eosdem ne populos falsis imbuerent doctrinis & erroribus. At illi in perfidia sua obstinati persistentes, nisi a loco discederet, morte eum afficere minabantur. Sed Christi miles intrepidus pro Catholicæ fidei defensione stabat, & populo prædicare incipiens, eorum errores confutando Catholicam fidem veram esse affirmabat.

[29] Obtulit autem se quotidie disputaturum cum errorum principibus, etiam vulgari sermone, [prouocatis ad disputationem hæresiarchis.] vt omnes intelligerent: quod si non faceret, ad omnem se pœnam offerebat, quam ipsi inferre voluissent. Quo audito, populum ad tumultum concitarunt, ita quod pars vna mortem ei inferre conati sunt, altera ad sui defensionem insurgens, quasi miraculose mortem euasit. Nec propter hoc a prædicatione cessabat, pro Christo mori paratus: & cum sectæ principes in disputatione non comparerent, eius opinio in populis magis crescebat & deuotio, fidemque dictis adhibere cœperunt, prædicationes iugiter & deuote audientes: intantum enim in eo Spiritus sancti gratia creuit, vt etiam ipse diuinus Spiritus iterato in columbæ specie super eum visus sit: quo viso, a Deo inspirati homines illi, vehementia & feruore prædicationis illius de erratis suis pœnitentiam agentes, ad Catholicam fidem, expulsis de regionibus suis hæresiarchis illis, perfecte sunt conuersi.

CAP. XIII

[30] Summus d Pontifex Senarum vrbem, pro eo, quod e Federico II Imperatori Ecclesiam infestanti adhæserat, Ecclesiastico supposuit interdicto: [Senensibus interdicto subiectis,] quod quidem per multos annos, duritia Pontificis, durauit. Multorum intercessionibus Principum vsi sunt Senenses, nenses, sed absolutionem nullo modo obtinere potuerunt. Consulti igitur ciues, cum humanum sibi deesse cernerent auxilium, ad Dominum protinus sunt reuersi. Orabant igitur Deum, & per seruos suos orari faciebant, vt quod per homines fieri non poterat, ipse sua benignitate perficeret. Hac etiam de caussa eleëmosynas erogare constituerunt: & cum aliquem Dei seruum pro hac re ad Pontificem mittere decreuissent, in mentem eis venit B. Ambrosius, qui apud exteras gentes cooperante Dei gratia miranda operatus fuerat, quem optimum in negotio hoc apud Pontificem mediatorem esse iudicabant. [accersitur in patriam,] Duo igitur Fratres Ordinis Prædicatorum ex parte ciuium suorum & iussu Superiorum ad eum, in remotis partibus constitutum, dirigunt, qui ipsum ad vrbem suam reducerent. Venit igitur seruus Dei, & a toto populo ingenti cum lætitia & gaudio susceptus est.

[31] Visitabatur iugiter a conciuibus suis; de reditu suo gratias referentes vrbis calamitatem exponunt, [ad Papam mittendus:] ipsum humiliter deprecantes, vt apud Pontificem pro ciuibus suis intercessor esse dignaretur, familijs quibusdam ciuitatis, quæ ob bella transacta dissidebant, prius humiliter reconciliatis. Humiliter autem respondens vir sanctus, maximo dixit se dolore affici pro ciuitatis suæ calamitate, & maxime ob Pontificis indignationem, propter quam interdictum incurrerant cum maximo animarum periculo. Et quomodo ego, inquit, fraterculus a Pontifice hoc impetrabo, cum tot Principes hoc obtinere nequiuerint? Hoc non dico, vt maiorum meorum obedientiam subterfugiam, sed potius in omnibus maioribus meis obsequi sum paratus: sed vnum vos moneo, quod nisi odia, dissensiones & inimicitias, quæ inter vos vigent, deposueritis, quod optatis obtinere nequaquam poteritis. Rogatus autem, vt ante discessum suum ad Pontificem prædicationes aliquas populo faceret, vt per hoc animos audientium ad pacem & concordiam induceret, annuit.

[32] Cœpit igitur magno cum concursu populi prædicare; & cum ecclesia Fratrum Prædicatorum tantæ multitudinis capax non esset, [vbi prius ciues inter se conciliat,] in platea coram ipsa ecclesia prædicare compulsus est. Tanta autem ciuium & nobilium ac popularium ad ipsum fides fuit & deuotio, tantæque efficaciæ fuerunt eius verba, quod familiæ omnes ciuitatis, quæ inter se dissidebant, ad veram pacem & concordiam sunt reductæ. Rogationes quasdam a cuncto populo fieri constituit, quibus peractis iter Romam f versus arripuit: quo cum peruenisset, ingressum ad Pontificem petens, quia vitæ sanctitatem admirandamque viri Dei doctrinam Pontifex audierat, [dein ad Pontificem admissus,] subito intromissus est. Aderant forte cum Pontifice nonnulli Cardinales, cum in conspectu ipsius Pontificis vir beatus est intromissus, & ex beati viri corpore lux immensa prodire tunc temporis visa est, ex quo Pontifex & qui cum eo erant admirantes surrexit, & antequam vir sanctus loqueretur, Pontifex dixit: g Fiat voluntas tua. Ad hæc B. Ambrosius dixit: Tua voluntas fiat, quam summopere fieri exopto, vt populus Senensis ab interdicto liberetur, qui de erratis suis pœnitentiam agit. Tunc Pontifex ad adstantes, dixit: Vere hic seruus Dei est & ab eo missus: fiat igitur voluntas sua, populusque Senensis ab interdicto sit liber.

[33] Respondens B. Ambrosius ad Pontificem, dixit: Ego dignus non sum Dei seruus vocari, sed omnis creaturæ Dei seruum me esse profiteor: [impetrat interdicti solutionem;] & sicut qui me ad te miserunt exaudire dignatus es, sic Deus in tuis operibus sanctis & optimis te exaudire dignetur, in præseruatione & augmento Christianæ Religionis. Admonitus a Pontifice fuit ne ab vrbe discederet, nisi conspectui suo denuo se præsentaret: quo iterum veniente, Apostolica benedictione recepta, ad conuentum Ordinis sui de Vrbe reuersus est, magna sanctitatis opinione in populo firmata. Hæc quæ diximus, ex scriptis Domini Cardinalis de h Columna, qui præsens fuerat, & Fr. i Alberti socij sui, quando ad Pontificem ingressus est, habuimus: [cuius rei memoria annua Senis perseuerat.] Quamdiu autem Romæ moratus est, a quampluribus requisitus, vt pro caussis suis apud Pontificem mediator existeret, penitus recusauit. Perueniens itaque vir sanctus Senas cum Apostolicis k litteris, factæ sunt in populo non paruæ repræsentationes & processiones solennes, cum campanarum festiuo sonitu & Missarum celebrationibus. Singulis quoque annis, eo die, quo seruus Dei Ambrosius vrbem est ingressus, brauium pro cursu equorum decernitur, cum repræsentatione l solenni: quæ omnia ad diem m transitus viri Dei postmodum sunt translata.

[Annotata]

a Per vacationem Imperij, inquit Iulius, dissidentibus circa electionem Electoribus. [Turbæ in Imperio.] Ex quo nihilo certiores fimus de tempore huius legationis: siquidem ab anno 1245, quo depositus in Lugdunensi Concilio est Fredericus II, ad annum 1273, quo electus Rodulphus Haspurgicus, continuis factionibus scissum Imperium est: electis contra Fredericum primum Henrico, dein Guillielmo Hollando; contra Guillielmum Conrado, postmodum Richardo Anglo; & contra hunc Alphonso Hispano, qui denique sponte renuntiauit titulo.

b Fuit hic Bela IV, qui iam inde ab anno 1241 arma contra Tartaros suscepit, varia vtrimque fortuna; donec anno 1270 regnum cum vita dimisit: videtur autem circa annum 1260 maxime res acta: [Hungarorum in Tartaros bella.] nam anno sequenti irrumpentes in Hungariam tartari magna strage fusi, & ad quinquaginta duo millia cæsi sunt. Pontifex autem Alexander IV eo nuntio accepto, veritus ne ad eluendam ignominiam ferocius aduersus Christianos insurgerent, Concilia, quale vnum Moguntiæ celebratum, indixit, & Principes omnes Christianos ad ferenda subsidia per litteras inuitauit Vide Odoricum Rainaldum tom. 14 Annalium num. 4 & seqq. Flaminius apud Leandrum Albertum Turcas hic perperam posuit.

c Commemorat idem Odoricus ad annum 1257, quomodo Premislaus Rex aduersus pullulantem in Bohemiæ & Poloniæ confinijs hæresim strenuos fidei censores a dicto Alexandro postularit. Iulius quoque de Bohemis hæreticis hæc intelligit: Breuiarium Ordinis Bohemicam hæresim nominat.

d Fecit hoc anno 1266 Clemens IV, & relapsos pronuntiauit eius successor Gregorius X, apud quem acta, quæ hic narrantur, an. 1273. Flaminius Gregorium IX hic intelligit, quasi is anno 1240 Senenses excommunicarit: certe cum eo agere nil potuit Ambrosius: nec de eo paullo post mortuo, sed de Clemente pluribus annis sedente post excommunicatas secunda vice Senas, intelligi hic locus potest.

e Ita pro Frederico scribebatur ijs temporibus: quomodo etiam scribitur in epitaphio, quod mortuo Manfredus posuit in Monte-regali, & legi potest apud Odoricum ad an. 1250: vt autem Frederici, sic postea successorum eius Manfredi & Conradini partes Senenses fouerant, quibus de rebus plura infra in Gloria posthuma B. Ambrosij, § 4.

f Fieri potest, vt hi compilatores Romam pro Curia Romana acceperint: nam videtur Pontifex tunc Viterbij fuisse in procinctu ad Concilium Lugduni indictum.

g Ita etiam rem actam describit Iulius, & Leandri Alberti atque Siluani Raissij testimonio confirmat in margine: præferre tamen videtur, quod ingredienti mandarit Papa, vt breuis esset: sed leni eius oratione motus, deinde patienter audierit, dixeritq; numquam sic locutus est homo. Quid si priori modo egerit Clemens IV, cum Ambrosio paima vice pro patria intercedente: posteriori modo Gregorius?

h Iacobus tum adhuc Archidiaconus Pisanus, aut Curiæ Pontificiæ minister: siquidem Cardinalis creatus est a Nicolao III anno 1278, 3 Idus Martij.

i Iulius ex publico Instrumento docet datum Sancto legationis socium fuisse Fr. Aldobrandinum de Paparonis, vnum nempe ex quatuor huius Legendæ compilatoribus: forte compendiariam nominis notam non recte assecutus Taëgius Albertum ex ea fecit.

k Eas adhuc extare in Hospitali ait Iulius signatas Florentiæ anno Pontificatus 2, 13 Iulij, adeoq; anno 1273, cum sedere cœperit Gregorius hic X die 1 Septembris anni 1271. In illis absolutionis executio demandatur Magistro Ioanni Rocca, Florentia ad hoc misso: cuius etiam aduentus videtur B. Ambrosij reditum præcessisse, sicut & absolutionis actus.

l Ea infra describitur in Gloria posthuma B. Ambrosij § 4.

m Abusiue hic dicitur dies obitus pro die sepulturæ seu potius pro die exequiarum, etsi eas ob populi accurrentis deuotionem non potuerit statim consequi decreta inhumatio, sed ea noctu fuerit clam facienda.

CAPVT V
Illustres B. Ambrosij labores in publicum rei Christianæ commodum.

CAP. XIV

[34] His itaque peractis summus a Pontifex sanctum virum Ambrosium ad se euocatum ad Europæ partes legatum mittere statuit. [Episcopatum deprecatus] Hunc primum ad Episcopalem dignitatem ipsum promouere disposuit, ad maiora postmodo promoturus. Quæ omnia vir Dei magna cum humilitate recusauit: obtulit tamen se pro Ecclesiæ Sanctæ beneficio, & pro Christiana religione onus quodcumque sustinere. Rogauit itaq; Pontifex B. Ambrosium vt ad Europæ partes, ad suscitandos contra infideles principes Christianos se cōferret: quam quidem obedientiā hilari vultu suscepit. Quo cum proficisceretur, dæmon, cuius numquam cessant insidiæ hac quarta vice beatum virum aggredi non timuit. Forma igitur peregrini assumpta illi obuiam fuit, dicens: Siste parumper gradum, optime Sacerdos, & quædam tibi narrabo, [tentatur a dæmone,] quæ multum tibi placere arbitror. Sedentes autem a socijs aliquantulum remoti, sic locutus est peregrinus: Firmus in opinione tua, Ambrosi, persistis, qua apud Deum mererite putas vitam ducendo, quam hactenus duxisti & imposterum ducere proponis; non cognoscens gratiam tibi a Domino collatam: contemnis autem eam, & cum maiore fructu non operando sane Deo displices. Vides enim qualiter in hoc mundo Christiani viuant, & quomodo ab infidelibus continue superentur, qui reliquum Terræ sanctæ occupare contendunt. Hoc nulla alia accidit caussa, nisi ob malum regimen Principum Christianorum & Prælatorum Ecclesiæ.

[35] Tu igitur ad ecclesiasticas dignitates non aspiras, verum etiam oblatas respuis: [proponente idoneorum Prælatorum peniuriam,] cernis insuper quantæ in Pontificum electione oriantur discordiæ inter Cardinales Principesque Christianos, propter quod Apostolica Sedes diu vacare dignoscitur. Deus igitur, qui te cum talibus portentis & signis nasci, & viuere tali gratia fecit, quomodo ingratitudinem hanc remittere poterit, si ad tales dignitates adipiscendas non inuigilas, quibus mediantibus in populo suo fructum afferre salutiferum poteris ad laudem & gloriam nominis sui? Quotidie hinc inde discurrens ad sedandos principes inter se bellantes, [& fructum ex eius promotione sperandum:] mortis subis pericula. Bonum est vtique partes componere, sed si interfectus fueris, maxima religio tua afficietur infamia. Nonne plures fructus afferes in regimine Ecclesiarum Dei? Breui namque tempore ad Summum Pontificatum assumi poteris, quo plus ceteris fidei negotia cōtra infideles agere poteris. Non te terreant vexationes & tribulationes, quas pro Pontificatus adeptione patiuntur: quia ad maiorem cumulum meritorum cedent. Hoc vnum tibi dico, quia rectiorem duces vitam, eo quod Dominus tecum est: hocque verum esset Dei seruitium. Non deerit tibi contemplationis tempus, religionem tuam illustrem faceres, & probos viros ad dignitates permoueres cum maximo Christianæ religionis profectu. Te itaque hortor, vt ad hoc toto studio inuigiles.

[36] At beatus vir in tali discursu peregrini ad memoriam reducens verba per alium peregrinum nutrici ipsius dicta; [vnde ambigue fluctuās,] cogitansque ad aliquam sui existimationem peruenire posse, cogitare mente cœpit, an in voluntate Dei verba talia peregrinus locutus sit. Alias ei contrarius occurrit cogitatus, ex eius profunda humilitate procedens, vt videlicet ad dignitatem gloriamque mundi animum non apponeret, maxime ob manifestam animi inquietudinem ac continua animarum pericula eorum qui Ecclesias regunt. Obstabant quoque apparentes peregrini rationes: ita quod in maxima animi confusione se positum cernebat. Conuertens autem cor suum & spiritum ad dominum, deuote orauit, vt eum secundum suæ beneplacitum voluntatis dirigeret, & a tali eum tentatione redderet liberum. Ad peregrinum autem respondens, ait: Omnis mea actio a Deo procedit, [apto tamen responso tentatorem fugat:] & talia procurandi in me nulla est facultas: Deus ipse est, qui effectus in hoc mundo producit: si tu ex parte Dei ad talia me hortaris, quantum sibi placuerit de me disponat: & si ego in operibus meis errans peccator fuero, Deus, vt spero, ignorantiæ meæ miserebitur, tamquam peccatori sicut ego sum: scriptum est enim, Dominum Deum tuum adorabis & illi soli seruies: tu autem in nomine Iesu Christi iter tuum prosequere. [Mat. 4, 10] His auditis antiquus ille hostis subito disparuit; socij autem videntes peregrinum in instanti euanuisse & beatum virum stupefactum remansisse, timuerunt valde: quos B. Ambrosius consolatus est, dicens: Ne timeatis Fratres: Deus enim multoties ab his tentationibus me eripuit. Hic profecto, qui peregrinus videbatur, dæmon erat, qui me tentare curauit vt ad dignitates humanamque gloriam aspirarem, vos eius verba audire & intelligere potuistis. Fratres autem cum omnia dæmonis verba plene intelligere non potuerint, beato viro narrante omnia ad plenum cognouerunt.

[37] Peruenientes Parisius socij Patribus Conuentus illius, quæ acciderant, narrauerunt: [& Crucem in Gallia prædicat] qui beatum virum aduocantes, omnia quæ acciderant eidem narrare iusserunt: quæ omnia scripto mandata fuere, quod & nos vidimus. Compertum etiam habemus virum Dei multas superasse tentationes, & præcipue carnis (& hoc suorum testimonio Confessorum) quas summa virtute & constantia vicit; maximis namque ieiunijs & disciplinis carnis tentationibus resistendo, immaculatam suam virginitatem Domino conseruauit. Cum autem ad destinatum locum vir sanctus peruenisset, alios quoque probatissimos viros reperit de mandato summi Pontificis Crucem prædicantes, cum quibus & ipse Crucem prædicans, [magno successu,] innumeram populorum multitudinem ad sumendam Crucem contra infideles excitauit: ita quod maior fuit horum numerus, quam b eorum qui cum Federico Imperatore a principio contra infideles se accinxerunt. Omittimus in præsentiarum breuitatis caussa multa in signis & portentis occurrentia, quæ beati viri maxime sanctitatem demonstrabant; eo maxime quia claram habere non potuimus veritatem ob regionis distantiam.

CAP. XV

[38] Dominus Innocentius IV c Pontifex maximus, qui in scientia magnus fuit, audita serui Dei Ambrosij fama, [Theologicas lectiones Romæ instaurat,] ad Episcopales dignitates eum promouere tentauit: sed vir sanctus sancta quadam resistentia omnino eas acceptare recusauit: & quia iam Theologorum scholæ in Italia, & præcipue in Romana Vrbe, ob proximas belli perturbationes defecissent, cupiens dictus Pontifex Theologiæ studium in melius reformare, iussit beatum virum in Vrbe commorari vt Theologiam legeret. Per triennium itaque Theologiam Romæ legit, & vacationum tempore populo cum magno Prælatorum & Cardinalium concursu gratiose prædicauit. Reprehendebat maxime Prælatorum & Principum Christianorum discordias, [& vtiliter concionatur.] & præcipue in summorum Pontificum creatione, propter quas Apostolicam Sedem haud paruo tempore vacare contingebat, cum maxima Dei offensa & graui detrimento Ecclesiæ Sanctæ Dei & totius reipublicæ Christianæ. Tantus namque erat concursus & deuotio populorum ad ipsum, quod vanam gloriam metuens tale officium exequi pro posse vitabat; & maxime in Vrbe: vnde apud Prælatos Ordinis pro posse procurauit, vt quietis locus & contemplationis in monasterio aliquo sibi daretur: quod vtique obtinuit, sicque a Summo Pontifice licentia obtenta ab Vrbe discedens, in varijs Italiæ conuentibus contemplationi & orationi vacans annis quindecim moras traxit, post quod tempus aliqua mira operari coactus est, prout infra dicemus,

CAP. XVI

[39] Anno Domini MCCLXVII d Conradinus Conradi Sueui filius, & Federici Imperatoris nepos, a Gibellinis aduersus Guelfos vocatus, cum ingentibus copijs venit: [Conradino Sueuo] qui etiam in ipsius belli agitationibus contra Clementem IV Pontificem bellum gessit. Propter quod indignatus Pontifex, contra eumdem Conradinum censuris & armis inuectus est; sicque ad Pontificis misericordiam venire e coactus est. Sancti igitur viri Ambrosij vsus medio pro absolutione sua ad Pontificem legatum misit. Perueniens itaque ad Pontificem vir sanctus, cum plura in excusatione ipsius Conradini proponere disposuisset, mutato consilio, exemplum solummodo filij prodigi in medium adduxit, dicens: [impetrat absolutionem ab anathemate.] Conradinus Sanctitati Tuæ mandat, dicens: Pater, peccaui in cælis & coram te; & de peccato suo remissionem & absolutionem per misericordiam, quæ in te est, humiliter petit. Pontifex ex ardenti feruore, quem Deus in cor eius miserat, ob beati viri facundiam compunctus, absque alia temporis interpositione respondit: Ambrosi, tibi dico, quod misericordiam volo & non sacrificium. Ad adstantes autem dixit se vertens: Non ipse locutus est, sed Spiritus Patris omnipotentis. Remansit autem Pontifex, & qui cum eo erant, stupens ac suspensus ex dulcedine, quam Deus in corde eorum ex Ambrosij dulcedine infuderat: sicque Conradinus ab omni censura & Pontificis indignatione absolutus fuit. Omnes quoque in admiratione vertebantur ex mirandis gestis viri sancti.

CAP. XVII

[40] Tempore Innocentij V Pontificis Romani, qui ex ordine Fratrum Prædicatorum assumptus fuerat anno Domini MCCLXXVI, [Paci in Etruria componendæ allaborat] cum in Italia maxima vigerent bella, videlicet inter Pisanos & Florentinos, Genuenses f & Venetos, vt ad pacem & concordiam Pontifex hos populos reduceret, Apostolicos Legatos hinc inde misit. Vir autem Dei Ambrosius, cum apud Pontificem in magno esset pretio ob vitæ sanctitatem & claritatem doctrinæ, g Legatus ad Florentinos missus est, vt eos cum Pisanis pacificaret, & post Pisas se conferret. A Florentinis magno cum honore susceptus est & deuotione, eo maxime quia interdicti relaxationem, a Gregorio X Pontifice h in eadem ciuitate positi, suis precibus obtinere sperabatur. Et vt dictos populos ad Pontificis voluntatem facilius inclinare posset, [solutis ab interdicto Florentinis.] interdicti præfati relaxationem a præfato Pontifice obtinuit: quo facto, prædicare in dicta ciuitate cœpit, suasioneque & exhortatione sua, quotquot ex vtraq; parte detenti erant, liberi dimissi sunt, sicque breui temporis spatio pax inter vtrumque populum ipso mediante est firmata. Venetorum quoque & Genuensium discordias vna cum ceteris Legatis dirimere & ad pacem componere studuit: quod vtique effecisset, nisi repentina mors Pontificis i subsecuta fuisset.

[Annotata]

a Clemens IV: cuius hortatu S. Ludouicus Rex Franciæ anno 1266 iterum Crucem induit contra Saracenos. [Cruciata pro Terra sancta 1266.] Quæ igitur hic narrantur ad triennium in apparatu insumptum spectant, & Senensi reconciliationi priora sunt: in Offici, Ordinis dicitur Crucem contra Turcos prædicasse, forte quia Turcorum meminit Flaminius, vt supra num 28 insinuauimus.

b Maximum tamen eum fuisse oportet, quando ad annum 1227 arguitur Imperator bellum sacrum destituendo effecisse, [& 1227] vt aduentus illius spe frustrati Cruce-signati, ad quadraginta millia lectissimorum militum, in ijsdem quibus venerant nauibus recesserint: ceteris etiam tum de auspicando nihilominus bello deliberantibus.

c Creatus anno 1243, 24 Iunij, cum Sedes ab obitu Cælestini IV an. 1241, 8 Oct, vacasset: de qua vacatione intelligendum quod supra num. 36 & rursum infra dicitur: neque enim ante id tempus vllum tam diuturnum inter regnum fuit, quod argui mereretur. Mortuus est autem Innocentius anno 1254: vt hæc facta esse oporteat postquam aliquot annis Coloniæ legisset Ambrosius, & vltra annum ætatis trigesimum haud multum esset prouectus.

d Imo MCCLXVIII: præcessere enim comminatoriæ censuræ quarum integram Bullam exhibet Odoricus Rainaldus ad annum 1268 signatā Viterbij in die Cœnæ Domini, Pontificatus Clementis anno IV.

e Vtique ex carcere Neapolitano, post triumphalem in Vrbem Romanam ingressum conuersa breui fortuna, 13 Augusti, a Carolo Rege prælio victus, captusq;, ac demum capite plexus in foro: quo eodem anno mortuus ipse Clemens est 29 Nouemb.

f [Pacificationes Italicæ per Legatos Pontificios,] Ad Genuenses missum Fr. Hugonem de Vbertinis, Ordinis Prædicatorum & conuentus Senensis Lectorem, scimus ex ipsius Innocentij epistola, Aretij, dum Romam ad coronationem proficiscitur, data; sed ad ciues inter se componendos: non tamen dubitamus quin eos quoque cum Venetis conciliare tentauerit Innocentius iam coronatus: neque enim diuturna fuit pax, quæ erat anno 1272 auctore Gregorio inita.

g De hac legatione Ptolomæus Lucensis in annal MSS. apud Odoricum. Misit duos legatos in Tusciam cum Ambasciatoribus Regis Caroli, & facta est pax inter Lucanos & Pisanos per prædictos Legatos & Ambasciatores Regis. Tunc enim quasi tota Tuscia coniurauerat contra Pisanos: sed per aduentum dictorum Legatorum & Ambasciatorum omnia sunt pacificata in Tuscia.

h Anno 1273: caussas vide apud Odoricum ad dictum annum num. 30.

i Die 22 Iunij cum menses solum quinque sedisset: nec ante annum 1299 pax concludi potuit sub Bonifacio VIII. [& iunctum ijs Prædicatorem Ambrosium.] Ceterum in his aliisq; tractatibus non Legati sed Prædicatoris Apostolici munere functum Ambrosium, constare potest ex Scipionis Ammirati historia Florent. lib. 3, vbi nominantur omnes per quos & coram quibus in exercitu sociali cum Pisanis victis pax conclusa est, sub tentorio Florentinorum 13 Iunij: & Nuntius Apostolicus dicitur Fr. Velascus Episcopus Egitaniensis.

CAPVT VI.
Eximia B. Ambrosij humilitas.

CAP. XVIII

[41] Dvlcis liquor ex salutifero B. Ambrosij fonte suauiter emanat humilitatis profundæ, [Ceteris virtutibus magnus,] cum mellifluis, humilibus & consolatorijs verbis: in qua quidem humilitate Christi ministri fundati fuere. Si quis totius vitæ suæ seriem diligenter perspexerit, ipsum vas humilitate & mansuetudine plenum profecto reperiet. Quamuis gratia Dei plenus esset, omnique virtutum genere adornatus, ex nobilique genere ortus, nihilominus nec minimum quidem exaltationis sui ipsius signum in eo visum: [in humilitate excelluit,] imo quanto magis sanctitatis ipsius fama crescebat, tanto magis in humilitatis virtute se fundabat: peccatorem in gradu suo se reputans, in diuersis seruitijs & operibus deficere iugiter se existimabat, nec suis meritis existimabat gratiam, quam in animarum conuersione obtinuerat, accepisse. Veniebant ad eum frequenter afflicti & tribulati, remedia consolationis postulantes: quibus vir sanctus dicere consueuerat: In me nulla est facultas afferendi remedia, sed, sicut dicit Scriptura, Deus noster refugium & virtus, adiutor in tribulationibus quæ inuenerunt nos nimis. [Psal. 45, 2] [omnem a se honorem repellit,] Nolite in tribulationum vestrarum doloribus [flere]; sed in amore Dei fidite, & in spe quam omnibus Christianis in consolationibus suis dedit, quoties cum corde perfecto ad eum accesserint. Scriptum est etiam: Dominus mihi adiutor & ego despiciam inimicos meos. [Psal. 117, 7]

[42] Quanto magis ex profunda sua scientia honoratus erat, [conturbatos præuenit,] tanto magis in humilitatis profundo verbis humilibus se figebat, minusque se reputabat. Fugiebat supra modum omnes mundanos honores, propter quod in Concilijs, nisi ob caussam fidei fierent, interesse recusabat: quia in his præcipue se honorari cernebat. Contigit aliquando, dum in disputationibus esset, quod aliqui contra eum disputantes, animo conturbati in verba inordinata prorumperent. Quod vt vir Dei aduertit, humili sermone eos placare volens, quamuis turbationis caussam non præstitisset, nihilominus veniam ab eis humiliter postulabat. Hac de caussa disputationes multoties deuitabat; & si forte ex officio Fratres monere vel reprehendere necesse fuisset, verbis dulcibus [id faciebat] & casu quo nonnullos conturbasset, vt hoc perpendit factum, hilari vultu & læta facie, suauibus verbis & exemplis optimis, ad amorem Dei & patientiam reducebat. Ad altare quoq; diuina celebraturus numquam accedebat, nisi prius veniam a quocumque, quem contra se turbatum nouerat, postulasset.

[43] Maximam etiam Dei seruus ostendit humilitatem in iniurijs & persecutionibus, [iniurias patienter sustinet,] quas a prauis hominibus pacisque turbatoribus, quam ipse perficere optabat, passus est: ex quo multa exempla præclara visa sunt, ex quibus vnum breuitatis caussa referemus. Quidam magnus vir ægre ferens viri conuersationem, & præcipue in pace quadam inter quasdam publicas discordias conficienda, minis & terroribus a sancto proposito eum auertere conabatur, [dicens] Tu falsus homo, seductor & deceptor populi Christiani es, omni ambitione & inani gloria plenus: tu omni supplicio dignus es, quod ego tibi daturus sum, nisi ab inceptis desistas. [abstinatum ad vindictā] Cui vir sanctus humiliter respondens dixit: Deus rex pacificus nuncupatus, ideo quilibet fidelis pacem cum proximo desiderare debet: quæ quidem ab ipsa non datur, nisi eis qui alteri libentissime eam concedunt: & ego quantum operor, non per memetipsum hoc operor: sed secundum beneplacitum eius qui in me potestatem habet. Nunc igitur, si mei caussa turbaris, veniam peto: rogo Deum, qui nouit cogitationes hominum & bonarum malarumque operationum est iustissimus retributor, vt de verbis haud bene prolatis veniam tribuat, nec ad peccatum tibi hoc statuat: & si ego quocumque sum dignus supplicio, in meorum remissionem peccatorum illud libenter suscipiam.

[44] Vir autem ille, qui natura crudelis erat & ferox, nullum penitus in se Dei timorem habens, [efficaci verbo emollit:] sed ira plenus & vindicta, nec pacis cupidus, sed discordiarum amator; quamuis contra seruum Dei sic inflammatus esset, nihilominus vt verba viri Dei audiuit, statim in terra prostratus dixit: Ignosce mihi, serue Dei, & ora pro me, vt veram mihi pacem concedat: ego quoque tecum ad pacem promptus ero. Non passus est sanctus vir hominem coram se prostratum iacere: sed subito eum a terra eleuans, osculatus est eum, oransque Deum vt ei ignosceret, ad perseuerandum in timore Domini eum hortatus est. Factus est postmodum vir timens Deum, vita optimus & deuotus Christianus: beatus autem vir magna cum facilitate ad optimum effectum reduxit pacem. O quam magnum & proficuum tale fuit exemplum, per quod concordiæ multæ inter Principes & Comites, ipso seruo Dei Ambrosio mediante, breui temporis spatio factæ sunt, & maxime inter Guelsos & Gibellinos.

[45] Dicebat B. Ambrosius in prædicationibus suis, vindictam idololatriæ peccatum fore; quia ad solum Deum vindicta pertinet: [alium præfracte perui cacem] unde homo vindictam faciens, quæ Dei sunt occupat, & ideo vindictam faciens maxime dolere debet & pœnitentiam facere. Ex hac conclusione inferebat, magnum fore peccatum inferiorum, ambitiose aspirantium ad ea quæ iuste conueniunt superioribus. Non est silentio prætereundum exemplum mirabile obstinati cuiusdam ad vindictam faciendam: nam in ciuitate Senensi vir quidam fuit, ad remissionem iniuriarum & ad pacem durissimus, qui admonitionibus aut persuasionibus viri Dei ad pacem faciendam flecti non poterat: ad hoc autem vir sanctus eum inducere conabatur, vt Deum exoraret, quod si melius videretur ad pacem conficiendam ipsum inspiraret: [oratione pro eo fusa] quod facere durus ille recusauit. At beatus vir dixit: Ego rogabo pro te. Ille autem ad vindictam totus inflammatus, dixit: Non curo vt quis oret pro me. Sed pius Pater caritate plenus, ad Deum orationem fundens, dixit: Domine Iesu Christe, per tuam maximam prouidentiam & solicitudinem, quam de humano genere iugiter habes, obsecro vt in hac desiderata vindicta potentiam tuam interponas, & ad te reserues: vt cognoscant omnes, offendentium punitionem solum ad te spectare, & sensualitas cognitionem tuæ ineffabilis iustitiæ non impediat.

[46] Hanc orationem populos in prædicatione publica docuit, exhortans eos, [adducit ad pœnitentiam] vt si qui ad remissionem iniuriarum obstinati essent, pro eis hanc orationem dicerent. Eadem fere hora, qua vir sanctus orationem fudit, obstinatus ille cum amicis & propinquis instabat vt omnino pacem non facerent, nec B. Ambrosium vllo pacto audirent, magis eos ad vindictam incitando. Tantæ tamen fuit efficaciæ oratio viri iusti, quod durus ille subito compunctus est, rationesque beati viri ad pacem inducentes mente reuoluens, ad pacem cum inimicis faciendam omnino se disposuit. Dolens autem supra modum de obstinationis suæ peccato, per duos dies permansit quasi nihil comedens & minus nocte dormiens. Conferens autem cum amicis & ad pacem eos adhortans, venerunt pariter ad virum Dei, rogantes vt pacem inter eos componeret, & de errore suo veniam daret: de quo beatus vir admodum lætus effectus, Deo gratias agens, magna cum facilitate pacem inter eos composuit.

[47] In itineribus suis in diuersis regionibus a summis Pontificibus missus semper pedes iuit, nisi superueniens infirmitas aliter eum facere compulisset. [In itineribus pedes,] In Conuentibus, in quibus morabatur, si quem humilem & purum cernebat, cum eo libentius conuersabatur, licet illiteratus esset: in eorumque humilitate plurimum lætabatur: plus eorum rusticana verba magnificabat puramque sanctitatem, quam litteratorum subtilia verba. Infirmis libenter seruiebat, & hospitum Fratrum pedes libenter abluens, necessaria prout poterat eisdem ministrabat. Persuadebat etiam Fratribus humilitatis obseruantiam, [humilioribus se adiungit,] dicens illud Ecclesiastici: Quanto maior es, humilia te in omnibus. In religionis obseruantia conetur quilibet primus esse, non cogitatione ambitionis, quam quilibet a se expellere debet, sed æmulatione virtutis. [Eccli. 3, 20] Non permittatis vos a passionibus superari, nec a mundanis desiderijs. Vos quoque qui studio sacrarum litterarum operam datis si, diuinam gratiam in diuinæ Scripturæ intelligentia habere cupitis, necesse est vt cor vestrum in humilitatis virtute sit fundatum, quia sic dicitur Deuteron. XVIII: Si custodieritis mandatum Domini tibi aperiet thesaurum eius, id est, rerum cælestium scientiam.

[48] [mansuetudinem ex Scripturis docet,] Scitis pro certo, quod humilitas est præceptum Domini: idcirco eam custodire debetis: & Salomon dixit: Vbi humilitas ibi sapientia: & Dominus in Euangelio: Discite a me, quia mitis sum & humilis corde: Et Dauid in Psalmis. [Prou. 11, 2, Mat. 11, 29, Ps. 100, 5] Cum superbo oculo & insatiabili corde cum hoc non edebam. Et ideo Athenienses in suo florentissimo studio Philosophiæ, persæpe iuxta scholas viros statuebant, qui studentes contumeliosis verbis ad superbiam & impatientiam prouocarent. Qui si sorte aliquem reperissent impatientem, dicebant: Non ingrediaris disciplinæ scholas, quia inhabilis es ad eas addiscendas: eos autem quos patientes & humiles inueniebant, multum in studio proficere affirmabant. Legitur de Athleta Philosopho, quod cuidam se iniurianti dixerit: Tu male dicere didicisti, & ego mala ferre didici. Et si forte quispiam vestrum aliquam a Domino specialem obtinuisse gratiam videatur, non se extollat, nec alicui gratiam pandat, quia forte eam perdet.

[49] Non multum commendabat eos qui ad humilitatis ostensionem barbam prolixam deferebant cum veste fracta, [ostentationem fugit.] ita quod carnes palam ostendant cum ferro aliquo graui aut cilicio: quia, vt dicebat, hi contenti non erant testimonio conscientiarum suarum, nec Dei remuneratione, qui videt in abscondito: sed magis eorum humilitatem & patientiam hominibus demonstrare cupiebant. Multum autem commendabat humilitatem, quam Deo summe placere dicebat. Ex sua etiam humilitate duas Episcopales a dignitates, cum maioris etiam promissione, vir sanctus acceptare renuit; prout superius plenarie dictum est.

[Annotatum]

a Quæ prima fuerit nusquam scribitur: de altera ita scribit Vghellus tomo 3 Italiæ sacræ. [Rainaldus Ep. Senen.] Post cæsum Bandinum, seu Bernardinum circa annum 1278 (vt diximus ad Vitam B. Andreæ de Galleranis) sub indignabundo ex merito Pontifice viduata Pastore ciuitas diu alieni sceleris pœnas dedit: tandemque B. Ambrosius Senensis adlectus est, qui ex mōderatione animi amoreque vitæ priuatæ sibi delatum a Pontifice onus subire contempsit. Itaque anno 1282 institutus est Raynaldus Vguccionis Malauolta is cuius varia in honorem desuncti Ambrosij indulta infra videbimus.

CAPVT VII.
De prædicationum efficacia, miraculis & ceteris B. Ambrosij virtutibus.

CAP. XIX

[50] De prædicationibus ipsius quid dicam? quia tam grandis erat in dicendo efficaciæ, quod vix calamo exprimi posset. [In prædicationibus efficax] Tanta namque erat fama sanctitatis eius, quod plures a longe vt eum audirent confluebant, & beatum se reputabat qui eum audire poterat, & præcipue Ordinis sui Fratres, qui ex prædicationibus suis non modicum consecuti sunt in vita spirituali profectum. Erat naturaliter vir Dei corde humilis, & in sermone priuato aliquantulum pauidus: sed in publica prædicatione maximam ostendebat audaciam, præcipue in vitijs arguendis: ita quod feroces viri, qui patientes erant in verbis auditores, de tali ac tanta viri Dei audacia mirabantur. [etiam prophetico spiritu claruit:] Prophetiæ quoque spiritum habuisse compertum est, & maxime in prædicationibus suis, cum ex vehementi spiritus feruore peccata, & maxime eorum qui populis præerant, argueret; iudicia Dei super eos ventura, nisi delicta corrigerent, comminando: quod & rei postmodum probauit euentus.

[51] A fide dignis accepimus, & præcipue a Fr. Vincentio Aretino, qui discipulus eius & socius multo tēpore fuit in prædicationibus, [vnde digrediebatur quandoque inscius a materia,] quod inter prædicandum pluries a materia de qua prædicabat digressionem faciebat, de alia prædicans materia, cum tanto spiritus feruore & verborum efficacia, quod audientes ad magnam deuotionem & cordis contritionem commouebat. Requisitus a socio de caussa talis digressionis, nil penitus respondebat: & cum dictus socius eum instanter [rogaret] vt responsum aliquod daret ad quæsita, dicebat: Noli amplius digressionis huius caussam quærere, quia eam tibi dicere penitus nescirem. Testatus est etiam præfatus F. Vincentius, quod quamplures alij religiosi & seculares [dixerint] dum beatus vir populo cum magno spiritus feruore prædicaret, bis in aëra eleuatum se vidisse: quod vt viderunt, genibus flexis & corde compuncti, [& eleuabatur in aëre,] magna cum lacrymarum effusione alta voce clamare cœperunt: Iesus, Iesus, Dominus noster. Dum autem sic clamarent, Deo volente, populo quid viderant nuntiarunt: populus autem ipse cum lacrymis eadem verba inclamarunt: ex qua re vir Dei admirans vnde talia procederent verba, cœpit mente reuoluere vnde tales procederent clamores. Affirmant etiam præfati, columbam ad aures serui Dei Ambrosij se vidisse, dum prædicaret.

[52] Interrogatus aliquando a dicto Fr. Vincentio & a nonnullis alijs Fratribus sibi admodum familiaribus, qualiter talem sentiebat eleuationem? quid in ea videret sentiret? Se nihil de hoc aduertere respondebat. Dicebat namq; se ante oculos suos quamdam flammam ignis aliquando videre, quasi ex intellectiūorū spirituum inflammatione & superflua vocis agitatione procedente, [seruata inter hæc humilitate.] ex qua flammam ignis sibi videre videbatur. Cum autem ei de corporis sui eleuatione, deque columba ad eius aures sæpe visa diceretur, crederentque flammam ignis ex virtute Spiritus sancti, qui in eo miranda operabatur, procedere; ex eorum verbis haud parum turbatus, dicebat: Nolite, Fratres mei credere, tantas Dei operationes in me peccatore existere; sed magis ex perfecta bonarum mentium deuotione Deus hoc operatur. Ex his enim profunda eius humilitas deprehendebatur, qui ea quæ in eo mirabiliter Deus operabatur, nullo modo pandere volebat. Ex verbis autem a populo alia voce personatis, laudes quædam rithmice in lingua vernacula editæ sunt, quæ tale habent principium & finem: Iesu, Iesu, nostro signore. Hæc quoque verba in ingressu domorum scripta habebantur a.

[53] Aliud quoque signum, dum prædicaret vir Dei, contigit, prout veneranda quædam Domina, Fina nomine, miræ sanctitatis, [Aliquando celesti luce illustratur.] Fratribus prædictis enarrauit. Hæc itaque Domina, dum die quadam prædicationi viri Dei interesset, in platea coram facie ecclesiæ Fratrum Prædicatorum, splendorem e cælo venientem super caput ipsius beati viri quiescentem vidit, qui subinde finita prædicatione recessit. Sic indies viri Dei crescebat auctoritas, vt exhortatione sua plurimos principes induxerit Fratribus Ordinis Prædicatorum conuentus construere, plurimaque dona eis largiti. Instituit præterea diuersas virorum Confraternitates, quas suis religiosis constitutionibus ad obseruantiam vitæ Catholicæ & ad pœnitentiā de peccatis suis peragendam inducebat. Mulieres quoq; virgines & viduas, [Pias congregationes instituit.] ad religiosum viuendi modum in vnum congregauit, quibus & viuendi modum discretis constitutionibus tradidit sub regimine Fratrum Prædicatorum. Mulieres etiam coniugatæ suis exhortationis quibusdam deuotis & pijs obseruantijs adstrinxerunt se, vt videlicet pauperibus infirmis pro viribus obsequia præberent.

CAP. XX

[54] A fide dignis habuimus, matronam quamdam Pisis oriundam, Bonam nomine, [sub eius concione brachium infirmum curatur:] eo tempore quo beatus vir Pisis prædicabat, ingenti brachij ægritudine laborasse. Hæc viri Dei frequentans prædicationes, quotidie eius se commendabat orationibus. Accidit autem vt nocte quadam prope auroram vocem audierit dicentem sibi: Surge & ad prædicationem Fr. Ambrosij concito gradu perge, qui hoc mane in B. Augustini ecclesia est prædicaturus: & dum ille præcabit, ab infirmitate tua liberaberis. Venit illa ad prædicationem, sperans beati viri meritis ab infirmitate sua sanari. Dum autem prædicationi intenta esset, sensit se perfecte ab infirmitate sua sanatam: quæ brachium in altum eleuans, alta voce & cum lacrymis dixit: Gratias Deo & seruo suo Ambrosio, quia meritis ipsius ab infirmitate mea liberata sum: sicque miraculum istud toti populo manifestum fuit.

[55] Mulier quædam Senensis, B. Ambrosio plurimum deuota, per annum fere quartana grauiter vexata, [item febris quartana,] dum ad prædicationem viri Dei deuenisset, & tunc temporis multum febre torqueretur, ad Deum mentem eleuans orauit, dicens: Ha! Domine Deus, te deprecor vt per merita serui tui Ambrosij ab hac febre me liberare digneris, vt eam amplius non patiar: oratione facta & prædicatione completa, febrim de cetero passa non est.

[56] Matrona quædam Senensis, in beati viri prædicationibus feruentissima, [vniusq; audientium filius domi suffocatus:] cum mane quodam ad prædicationem sancti viri magna cum festinatione properaret, filium paruulum in cunis, facie panno cooperta, reliquit. Finita prædicatione domum reuersa, filium ex panno illo suffocatum reperit: quo viso, magno cum eiulatu ad virum Dei reuersa, & humi prostrata cum lacrymis dixit: Filium meum paruulum, vt prædicationem tuam audirem, domi dimisi, & mortuum inueni: hunc igitur prece ad Deum fusa viuum redde. Quo audito, vir Dei stupefactus, talem in se non esse virtutem humiliter cognoscens, mulierem, vt in Deo spem suam poneret, adhortari cœpit, apud quem non est impossibile omne verbum. Orauit beatus vir Dominum pro paruulo defuncto, & mulier domum reuersa, filium b viuum reperit.

[57] Auceps quidam, Zacchæus nomine, nocte quadam aues capiens, [item dæmoniacus,] a dæmone arreptus, multum ab eodem maligno spiritu vexatus est: dictum est autem ei, vt ad B. Ambrosium accederet, quatenus pro eo oraret, a præfataque vexatione liberaretur. Accidit autem, vt dæmoniacus ille ad beatum virum accederet, quando actu prædicabat. Ingressus itaque ecclesiam, clamare cœpit, vbi est hic Ambrosius, qui me liberaturus est? Quem vt vir Dei audiuit & vidit, statim in sacristiam aufugit: clauso autem ostio dæmoniacus ille perseuerabat clamans. Post multas infestationes percunctatus est vir Dei an populus adhuc in ecclesia esset: [dimissa concione.] postquam iussu Fratrum populus de ecclesia recescit, intra sacristiam dæmoniacus introductus est. Ad pedes autem viri Dei se prosternens, surgere & ante Crucifixum genua flectere iussus est: ipse vero vir beatus vna cum Fratribus, qui aderant, genua flectens submisse orauit, terque signo Crucis demoniacum benedicens, perfecte liberatus est.

CAP. XXI

[58] Quamplura de beati viri abstinentia & corporis afflictionibus dicenda essent, sed breuitatis caussa pauca de multis referre curabimus: [Seuerus in suum corpus,] nam licet in prædicationibus, studijs, audientia confessionum & itineribus maximos sufferret labores, corpus suum nihilominus continue & diuersimode affligebat. Horas Canonicas genibus flexis, Matutinum vero nocte in ecclesia deuote dicebat: diei vero Horas in oratorio suo dicebat, in fine duras recipiens disciplinas: Cilicium durum super nudam carnem die ac nocte deferre consueuerat. Maxima cum abstinentia carnem suam nutrire curauit: quia ex quo Ordinem ingressus est, carnem numquam comedit. Raro plus semel in die cibum sumebat, [in victu absternius,] qui tamen modici erat nutrimenti. Aquam modico vino mixtam bibebat. Sexta feria in pane & aqua ieiunabat in communi Fratrum mensa, in vltimo mensæ comedens. Ante cibum & post cum lacrymis deuote orare consueuerat, ita quod Fratres hoc videntes compuncti lacrymas emittebant. Ante Matutinas per duas horas dormire solitus erat, [somni parcus,] & post dictis quibusdam suis secretis orationibus duas alias horas dormiebat. Vestitus semper super paleas dormiebat. Circa auroram in oratorio lectioni vacabat vsque ad perfectum diem. Testatur vir reuerendus Fr. Bernardus Mediolanensis, [sæpe extaticus in oratione,] qui socius eius multo tempore fuit, quod dum ipsum orantem obseruaret, in extasi eum raptum multoties vidit, & in vultu transfiguratum: & cum ab eodem Fr. Bernardo, quid in raptu vidisset, interrogaretur, nihil penitus ex humilitate dicere volebat.

CAP. XXII

[59] Virginitatem mentis & corporis, prout in adolescentia sua Deo deuouerat, vsque in finem vitæ suæ illibatam conseruauit; [virginitatis illibatæ custos sollicitus,] prout omnes Fratres, qui eius confessiones audierunt, testati sunt. Hoc etiam probari potest, si quis diligenter consideret ea, quæ supra dicta sunt de tentationibus dæmonum, quas pertulit, de quibus mirabiliter triumphauit. Tam solicitus autem erat in custodia castitatis, quod si fæminam aliquam in eius conspectu præsentari contigisset, totus efficiebatur exterritus. Raro etiam permittebat, vt fæmina secum colloqueretur. De eius etiam illibata virginitate testimonium reddit auctor libri, c qui de similitudinibus rerum dicitur, libro 2 cap. 40 in hunc modum: Fr. Ambrosius de Senis de Ordine Prædicatorum, singulari gratia præditus apud omnes, & ad cuius sanctitatem & merita declaranda multa post mortem eius Dominus miracula ostendit, inuentus fuit portasse lumbare de plumbo: omni enim ingenio vsus est ad suam virginitatem Domino conseruandam. [plumbeo lumbari accinctus,] Nec suo fraudatus est voto: quia, prout eius Confessores testati sunt, integram & illibatam cordis virginitatem & carnis suæ omni tempore custodiuit. Hæc ille.

CAP. XXIII

[60] Ad sacrosanctum & viuificum Eucharistiæ Sacramentum mira affectus erat deuotione, [erga S. Eucharistiam pijssime affectus:] miram omnipotentis Dei recogitans benignitatem, quam erga genus humanum ostendit, corpus suum in cibum & sanguinem suum in potum tribuendo: de quo quidem Sacramento subtilem edidit tractatum. Tantam erga idem mirificum Sacramentum obseruauit cum debita singularique deuotione reuerentiam, quod antequam ad altare accederet celebraturus, maxima cum humilitate & cordis compunctione ac lacrymarum imbre in oratione se prostrabat. Missam [dicebat] summo mane, vt populorum multitudinem, qui ad eam audiendam concurrebant, euitaret. Quoties sumere debuit sacrosanctum Corpus Domini, tanta cordis compunctio ei inerat, quod totus multoties sudore perfundebatur, illud maxima cum lacrymarum effusione sumens. Tanta fuit in eius contemplatione passio, quod vix vsque in finem Missæ se sustinere poterat: hac igitur de caussa secrete semper celebrabat.

CAP. XXIV

[61] Inerat seruo Dei ardens desiderium toto corde & tota mente virginitatem suam Deo conseruare: [erat frequentius pro virginibus,] quam virtutem summe extollebat & amabat. Pro omnibus virginibus deuote orabat, vt Deus eos in pura virginitate conseruaret. Orabat etiam pro virginibus quæ matrimonio iungi debebant, vt Deus eos peroptime in sancto matrimonio copularet ad animæ eorum salutem. Tanta etiam erat fama virginitatis ipsius, quod diuersæ vtriusque sexus personæ, [matrimonio iungendis,] quæ matrimonium celebrare debuerant, ad ipsum beatum virum veniebant, ab ipso orationum suarum suffragia postulantes. Ex quibus orationibus mirabiles visi sūt effectus: nam cum matrimonia practicantes iam desperassent matrimonia illa non posse concludere, orante beato viro ad effectum bonum perducta fuere: similiter cum iam matrimonia quædam conclusa viderentur, oratione sua ita dissipata fuere, quod nulla spes vlterius ea concludendi [relicta sit.] Ex hoc inoleuit consuetudo, vt omni anno iuuenculæ nubiles ad ecclesiam Fratrum Prædicatorum accedant, ad tumulum B. Ambrosij cereum offerentes, quatenus a Domino gratiam impetrarent, [studentibus,] vt in matrimonio sancto digne se copulare possent. Specialem quoque gratiam habuit pro studentibus orare, ex quo mirabiles effectus pluries ab aliquibus est expertus: quæ omnia enarrare longum esset. [defunctis.] Aliam quoque a Deo obtinuisse gratiam orationibus suis compertum est, vt animas quamplures a purgatorij pœnis liberare posset, prout Angelus Dei bonus in fine vitæ suæ sibi reuelauit. Nec hoc mirum alicui videatur, cum hoc etiam Sanctis alijs a Domino sit concessum, sicut B. Laurentio Leuitæ & Martyri, & B. Alberto.

[Annotata]

a Addit Iulius institutas esse processiones disciplinantium sese interim dum dictus hymnus cantaretur.

b Hodie, inquit, Iulius miraculum istud inuenitur depictum Romæ in Capitulo Conuentus S. Martæ supra Mineruam cum hac epigraphe: B Ambrosius Sansedonius Senensis rediuiuum matri filiolum restituit; quem illa, ad concionem eius properans in cuna linteo in facie contectum reliquerat, & suffocatum repererat.

c Ioannes a S. Geminiano, qui, vt habet Antonius Senensis in bibliotheca sub hoc titulo scripsit, opus insigne duobus magnis voluminibus in folio, quod deinde Venetijs impressum est anno 1499. Idem alia eius scripta enumerat. Apparet autem hunc locum a Taëgio adiectum esse, vel saltem non posse Compilatorum censeri.

CAPVT VIII.
Mors B. Ambrosij, miracula, sepultura, translatio.

CAP. XXV

[62] Appropinquante autem termino, quo bonorum operum iustus retributor Dominus beatum virum Ambrosium, [Vehementius concionatus,] ex præsentis vitæ miseria eductum, ad æterna atria esset assumpturus; dum in Quadragesima in ciuitate Senensi solita vehementia & spiritus feruore prædicaret, nocte quadam accidit, vt magnam sanguinis quantitatem fracta pectoris vena euomeret. Propter quod Fratres rogabant eum, vt a prædicatione cessaret, quousque sanitas ei plenaria reddita fuisset: arbitrabantur enim venam quamdam pectoris ex vehementia prædicandi scissam fore. Noluit ille: [vomit sanguinem,] sed sequenti mane cum magno spiritus feruore contra vsurarios prædicauit. Finita prædicatione cum aliquantulum quieuisset, maiorem sanguinis congeriem ex ore suo euomuit. Cognouit ergo vitæ suæ terminum adesse, quem Fratribus & discipulis suis indicauit, eos magis ad gaudendum, quam ad dolendum adhortans, eo quod ad optatum iam peruenerat finem.

[63] Finito sermone, eos extra cellam secedere fecit, quod & fecerunt, [administratur extremis,] quietis caussa hoc facere arbitrantes. At Dei seruus e lecto consurgens, flexis genibus cum magno spiritus feruore ad Deum orationem fudit, quam nonnulli Fratres, vt eum audirent ostio inhærentes, pene totam scripserunt, cuius formam videre a non potuimus. Quo facto, petijt sibi dari sacrosanctum Domini Corpus: quod cum debita cum reuerentia allatum fuisset, quamquam debilissimus esset, e lecto surgens, genubusque in terram fixis, deuotam fecit orationem, ex qua adstantes ad lacrymas commouit. Sumpto itaque deuotissime viuifico Sacramento, in lecto se iterum reponens, extremam sibi petijt dari Vnctionem, & cætera, quæ decedentibus conferri solent. Cum autem commendationem animæ dicerent, ad quælibet verba Sacerdotis & ipse deuote respondebat. [& Fratres solatus moritur.] Videns autem adstantes ex decessu suo abundantes effundere lacrymas, ad eos conuersus hortabatur ne suam deflerent mortem, quamplura Sanctorum adducens exempla. Deinde e lecto aliquantulum surgens & in eo sedens, singulos amplexatus est Fratres & osculatus; qui benedictionem ab eo postulantes, ab eo signo Crucis facto, benedici & Deo commendari meruerunt. Post modicum anima illa sanctissima carne soluta est anno Dominicæ Incarnationis MCCLXXXVII b.

CAP. XXVI

[64] Miranda namque prodigia in transitu serui Dei B. Ambrosij Dominus benignitate sua monstrare dignatus est. [D. Nera diuinitus cognoscit,] Fuit enim in ciuitate Senarum mulier quædam miræ sanctitatis & deuotionis, Genuensis vulgariter nuncupata, hæc religiosam quamdam virginem & deuotam familiarem habuit, quæ c Nera vocabatur. Hæ duæ mulieres beati viri deuotissimæ fuerant, eiusque prædicationes iugiter audiebant. Cum autem viri Dei transitum in ecclesia Fratrum Prædicatorum orantes præstolarentur, præfata virgo in extasim rapta est. [necdum excessisse,] Accidit vt Fratres credentes eum iam defunctum, tabulam percuterent: qui tamen mortuus non erat. Hoc audiens dicta Genuensis præfatam virginem excitare curauit, dicens: Mortuus est Pater noster Ambrosius. Ipsa autem nihil omnino respondit. Post modicum autem ad se reuersa, dixit: Soror dilectissima, adhuc mortuus non est: quia vnus Angelorum, qui animam eius ad cælestia regna sociare debuerat, mihi dixit, quod infra vnius horæ spatium ex hac luce migraturus est. [sed infra horam moriturum.] Dixit quoque multa eidem nuntiasse ex parte Dei, & inter alia, quod sicut in hac luce positus pro animarum salute multum laborauit, sic postmodum [cum erit] in cælesti regno constitutus, concessit [ei Deus] vt animas multas a purgatorij pœna liberare possit d.

[65] Cum iam fama per totam Senarum vrbem dispersa fuisset beatum virum in vltimo vitæ suæ constitutum, [Mortem eius operiens populus,] in proximo ex hac luce migraturum; maxima virorum ac mulierum multitudo ad Conuentum Fratrum concurrit, plurimum dolentes ob tanti Patris decessum. Plerique autem deuoti viri in platea ecclesiæ stantes & in cælum aspicientes, viderunt nubem lucidissimam, in cuius medio stella splendidissima consistebat, quæ etiam a pluribus visa fuit. Cum autem fixis oculis in eam aspicerent, [nubem, & in ea stellam lucidissimam videt:] paullatim ab eorum oculis euanuit: tunc vnus eorum, qui hoc videbat, magna voce clamauit, dicens: B. P. N. Ambrosius ex hac luce migrauit. Et sic factum est: nam omnes, qui aderant, Fratrum voces plangentium audierunt.

[66] Alia quædam virgo, in domo præfatæ Dominæ Neræ habitans, [mortuus in aurea veste conspicitur:] in hora transitus B. Ambrosij sanctitatem ipsius reuelauit, dicens: Video B. Ambrosium nostrum Patrem aurea veste indutum, & pileo aureo caput coopertum habentem, in cælum ab Angelis deferri. Non defuerunt testimonia infantium qui gloriam viri Dei diuinitus propalarunt. Nam reuerendus & strenuus Miles Hierosolymitanus, quem non solum carnis nobilitas, verum etiam ætas grandæua & religiosa vita fecerant fide dignum, narrauit, [puer triennis testatur eum in cælis viuere:] quod cum in lecto suo puerum trium annorum nepotem suum haberet quiescentem, venit quidam dicens, Fr. Ambrosius mortuus est. Quod audiens infantulus dixit: Non est mortuus. Cui cum dictus Eques diceret: Quare non est mortuus? Respondit: Quia vidi eum in paradiso.

[67] Aliud quoque puerilis innocentiæ habuimus testimonium: nam Fr. Dionysius de S. Geminiano, B. Ambrosij discipulus & prædicator famosissimus, scripto reliquit, quod audiuit a quadam Domina, Cella nomine, filia Domini Cathelani de Malauoltis, [alter sesquianniculus iubet eum Sanctum dici.] ab alijsque personis fide dignis comprobatum fuit, quod dum ipsa in partu laboraret, obstetrix quædam, Ioanna nomine, ad eam veniens, dixit: Fr. Ambrosius mortuus est. Tunc infans quidam, dictæ Cellæ filius, anni vnius cum dimidio, qui tunc forte dormiebat, euigilans, dixit: Non dicatis Frater Ambrosius, sed Sanctus Ambrosius: quia vidi eum euntem in cælum. Mater autem ex verbis stupefacta, dixit: Quid dicis, fili? Infans autem hoc idem multoties replicabat, quem tamen numquam viderat. Accedit etiam ad hoc testimoniū populi, qui ad plateam ecclesiæ Fratrum Prædicatorum transitum beati viri exspectantes alta voce clamare cœperunt: Sancte Ambrosi, Sancte Ambrosi.

CAP. XXVII

[68] Cum autem corpus beati viri in ecclesia a Fratribus delatum fuisset, [Fit ingens ad corpus concursus:] subito ingens fit concursus populorum, non solum ciuitatis Senarum, sed etiam e comitatus & territorij Senensis; quamplurium etiam extra territorium commorantium, vt sacrum corpus cernere, tangere & osculari possent. Tantusque factus est populorum concursus, quod sancti viri vestimenta in frusta conciderentur ex deuotione: & idcirco magna vi populum retrahere fecerunt Fratres, & sanctum corpus in capsa quadam lignea bene firmata posuerunt, in qua duæ fenestrulæ factæ fuerunt, ita quod solum manus sancti viri videre & tangere poterant. Celebratæ sunt deuotæ & solennes exequiæ, quibus totus interfuit ciuitatis Senensis Clerus, [exequiæ solennes celebrantur.] tam religiosorum, quam secularium Clericorum; Magistratus quoque ac ceteri nobiles ciuitatis & populares plurimi: facti sunt etiam quidam deuoti in laudem ipsius sermones. Dilata est autem sacri corporis sepultura per biduum, propter maximam populi frequentiam. f Sepultus est autem in die S. Benedicti Abbatis XXI Martij, in g sacristia conuentus Fratrum Prædicatorum in capsa murata, quousque solenne fabricaretur sepulcrum, pro honore & reuerentia tam sancti Patris.

C. XXVIII

[69] Igitur per nobiles & populares ciuitatis post non multos dies ornatissimum ex marmore fabricatū est sepulcrum, [Marmoreo sepulcro extructo,] & in capella quadam in medio ecclesiæ præfatæ Fratrum Prædicatorum est collocatum. Adueniente autem tempore, quo sacrum corpus transferri debuerat, Fratres quidam, ne corpus sanctum iuxta hominum conditionem putrefieret, dubitare cœperunt, ex hocque apud vulgares scandalum oriretur, & sanctitatis minueretur opinio: quidam vero fide pleni in vitæ ipsius sanctitate confidentes, incorruptum fore sanctum corpus arbitrati sunt. [corpus incorruptum,] Quapropter considerantes inquietudinem Fratrum, quam propter populi frequentiam ad sepulcrum beati viri concurrentis patiebantur, determinauerunt diem h, qua hæc translatio fieri debuisset. Vnde omnibus de ecclesia exclusis, Frater quidam, Finus nomine, vir magnæ fidei & puritatis, de Prioris Conuentus licentia accessit ad tumbam, in qua sacrum corpus quiescebat: murum fregit, tumque ex sacro corpore mira odoris fragrantia manare cœpit, quod adhuc in capsa clausum erat. Ea autem aperta, maiorem odoris fragrantiam sensit, corpusque integrum & incorruptum reperit. Currit ad Fratres, odorem mirabilem ex sancto corpore exire, ipsumque integrum & incorruptum fore nuntiat. Currunt omnes, & prout Frater dixerat inuenerunt omnia, Deum laudantes, qui in Sanctis suis semper est mirabilis.

[70] Fiunt hæc nota Magistratibus ciuitatis, postulantur custodes, [eo solenniter transfertur.] qui sanctum corpus, ne aliquid de eo raperetur, custodirent, vsquequo Translatio dicti corporis fieret. Ordinatum est autem, vt omnes Religiosi & Clerici ciuitatis ad Translationem huiusmodi conuenirent. Adfuerunt omnes, & cum cereis ardentibus, cum hymnis & Dei laudibus, sacrum corpus summa cum veneratione in capsa alia nobilissima collocatum fuit, & in sepulcro honorabili marmoreo, in præfata capella collocato, fuit repositum. Collocatum namq; est præfatum sepulcrum super quatuor columnis marmoris, in cuius circuitu ferrata quædam admodum pulcra facta fuit: lampades quoque non modicæ ante dictum sepulcrum collocatæ fuerunt, quæ ibidem continuo arderent. Interfuit autem huic venerandæ Translationi totius Ciuitatis magistratus cum pluribus nobilibus, vt tantæ Translationi honorem exhiberent i. Post longum autem temporis spatium, propter maximam quamdam dictæ ecclesiæ ruinam, dicta capella destructa est, & dictum beati viri corpus iterum in sacristiam dicti conuentus est translatum.

[Annotata]

a Addit Iulius: neque se, multa adhibita opera, vsquam de ea aliquid potuisse inuenire.</