Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung März III           Band März III           Anhang März III

21. März


XXI MARTII.

SANCTI QVI XII KALENDAS APRILIS COLVNTVR.

Sanctus Beryllus Episcopus Catanæ in Sicilia.
S. Philemon, Rom. Martyr in Italia.
S. Domninus, Rom. Martyr in Italia.
S. Serapion monachus, Martyr Alexandriæ in Ægypto.
S. Iosephus, Martyr Alexandriæ in Ægypto.
S. Volutianus seu Volusus, Martyr Alexandriæ in Ægypto.
S. Philocalus, Martyr Alexandriæ in Ægypto.
S. Gothinus seu Cotianus, Martyr Alexandriæ in Ægypto.
S. Bion, Martyr Alexandriæ in Ægypto.
S. Nonnus seu Nominus, Martyr Alexandriæ in Ægypto.
S. Lucius, Martyr Alexandriæ in Ægypto.
S. Ammonius, Martyr Alexandriæ in Ægypto.
S. Philocarpus seu Polycarpus, Martyr Alexandriæ in Ægypto.
S. Amator, Martyr Alexandriæ in Ægypto.
Sancti Martyres Alexandriæ passi sub Constantio Imperatore.
S. Fortunatus, Martyr in Africa.
S. Ioannes, Martyr in Africa.
S. Iustianus seu Iustinianus, Episcopus Vercellis in Italia.
S. Lupicinus, Abbas Iurensis monasterij in Burgundia.
S. Endeus Abb. Araniensis in Hibernia.
S. Benedictvs Abbas & Fundator Ordinis, Casini in Italia.
S. Iacobus Iunior, Episcopus & Confessor sub Iconomachis.
S. Elias Episcopus Sedunensis, in diœcesi Nouariensi in Italia.
S. Benedictus Presbyter, Lucæ in Hetruria.
B. Santuccia Abbatissa Romæ.
B. Vgolinus Ord. Eremitarum S. Augustini, Cortonæ in Hetruria.

PRÆTERMISSI, ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sanctarum Liberatæ & Faustinæ sororum & Virginum sanctimonialium Translatio Veronæ. Apud VVionem. In Vita dicitur Translatio facta Nouocomum, sed diem ignorari. Vitam earum ex Italico Franc. Balarini dedimus XVIII Ianuarij.
Paulus, Quirillus, Eugenius & alij nouem Martyres referuntur in Tamlachtensi MS. de ijs egimus XX Martij.
S. Thomas Patriarcha C. P. in Menæis excusis & MS. Chiffletiano: nos de eo XX Martij.
Richesa Regina Hungariæ, memoratur in Fastis Agrippinensibus. De ea actum inter Prætermissos XX Martij.
Gregorius, Olympiaces, Maximus, referuntur inter alios in MS. Tamlachtensi.
Lucellus filius Hua-Kierain & Momanna Virgo Sanctis accensentur hoc die, ille quidem ab auctore Tamlactensis Martyrologij & Mariano Gormano: hæc vero dumtaxat a Mariano: nobis hactenus ignoti, & a Colgano præteriti.
Clementia Adolphi Hohenbergensis Comitis filia, desponsata Craffoni Meginhardi Spanheimensis Comitis filio, sed eo annuente, monasterium Horrei Treuirensis ingressa, nihil amplius quam Deo placere in omnibus cupiuit, & non sine opinione magnæ sanctitatis decessit hoc die anno 1176. Vti ea scribit Trithemius in Chronico Spanheimensi. Est inscripta Martyrologijs monasticis VVionis, Dorganij, Menardi, Bucelini, & horum exemplo refertur a Ferrario & Saussaio. Verum in dictum monasterium Horrei regula S. Benedicti introducta solum est sub Ioanne II, Archiepiscopo Treuirensi, mortuo anno 1505, vt scribit qui tum viuebat Ioannes Euen, Theologiæ Doctor & Episcopus ibidem suffraganeus, mortuus anno 1519, eiusque interpres Ioannes Scheckmannus, monachus Benedictinus ad S. Maximinum. Secundo VVion & Bucelinus altero errore adscribunt Spanheimio. Agit de ea Browerus lib. 14. Annal. Treuir. ad annum 1149, nullo addito titulo Sanctæ aut Beatæ, qui tam huic quam Trithemio in margine appositus est, sed ab alijs; ob eum apud VVionem repertum, non sine mendo anni 1170 pro 1176: quem errorem ex VVione Arturus transcripsit, citato, sed non inspecto, Trihemio.
Translatio reliquiarum, Praga Norimbergam ad templum Xenodochianum hoc die facta est a Sigismundo Imperatore, quæ teste Ioanne Schmidio in Diario historico adhuc anno MDCXXX ibidem asseruabantur.
Quinque Fratres a Tartaris anno 1563 Potociæ in Lituania occisi.
Adamus Sasboldus an. 1553 Antonius Saguntinus an. 1565 in Ordine Minorum vita functi num recte ab Arturo vocentur Beati citra Apostolicæ Sedis indultum, ipsum mortis tempus demonstrat: idem in Martyrologio & Gynæceo, forsan non meliori iure, huius diei Beatis accensuit
Catharinam Zollerinam Clarissarum Bambergæ fundatricem & primam Abbatissam anno 1343. Huic in Gynæceo addidit
Dianam Stellam Ord. Seruitarum Tertiariam Pistorij circa annum 1387, ex vulgi opinione laudatam a Gianio.
Christianus primus Abbas S. Pantaleonis Coloniæ cum opinione sanctitatis mortuus est hoc die, & Beatus appellatur a Gelenio lib. 3 Magnitudinis Coloniæ pag. 364. quem in Fastis Agrippinensibus, vti & Bucelinus, Venerabilem compellat.
Henricus, ex monacho Villariensi Abbas Loci S. Bernardi, cum titulo Beati refertur a Chrysostomo Henriquez & Bucelino: absque illo a Fisen, Rayßio, Iongelino & alijs.
Angela Brixiana, prima Fundatrix Congregationis Virginum Vrsulinarum, magna cum opinione sanctitatis mortua est 21 Martij anno 1540. Vitam eius Italice ab Octauio Florentino scriptam habemus excusam anno 1605 & 1638, & Gallice 1634, & Beata compellatur. Habemus etiam imaginem Leodij sculptam anno 1626, & Illustrißimo Nuntio Apostolico Petro Aloyfio Caraffæ, postmodum S. R. E. Cardinali inscriptam, cum titulo etiam Beatæ. Sollicite ergo inquisiuimus num aliquam haberet venerationem, & responsum nobis est, non esse beatificatam, non coli ab Vrsulinis vllo Officio ecclesiastico, non pingi vt Beatam, neque eius imaginem exponi. Non etiam Ferrarius Catalogo generali inscripsit. Gelenius in Fastis Agrippinensibus solum venerabilem appellat.
S. Callinica & Basilissa Martyres referuntur in Menologio Græco Sirleti, Gallico Laherij, & alijs. In Martyrol. Romano & Menæis XXII Martij.
S. Lea vidua, hoc die inscripta fastis aliquibus Gallicis. Colitur XXII Martij.
S. Fidelis Martyr in Africa inscriptus est antiquo MS. Martyrol. S. Maximini, in alijs XXIII Martij.
S. Benedictus monachus, a Gothis ardenti clibano inclusus, memoratur a Galesinio, Canisio, Greueno, VVitfordo: ab alijs XXIII Martij.
S. Simon puerulus Tridenti a Iudæis occisus, inscribitur Martyrologio Maurolyci & Felicij: at Romano alijsque XXIV Martij.
S. Artemon, ab Apostolo Paulo constitutus Episcopus Seleuciæ, memoratur in Menologio Basilij Imperatoris: ab alijs XXIV Martij.
S. Felix Archiepiscopus Treuirensis & Confessor, memoratus in additionibus MSS. æd Greuenum, Colitur XXVI Martij.
S. Robertus Abbas Molismensis hoc die instituit Ordinem Cisterciensem & eodem traditur obijsse in Calendario Diuione anno 1617 excuso. Inscriptus est Martyrol. Romano XXIX Aprilis.
Isengerus Episcopus Verdensis in Saxonia, vt Sanctus refertur in Martyrol. Anglicano, Menologijs Scotorum Dempsteri & Camerarij, Actis Sanctorum Hiberniæ Colgani, & Catalogo Ferrarij. Krantzius lib. 1 Metropolis cap. 29 eius meminit & forsan primus, miraturque nihil de eo sciri: referunt eum etiam Bruschius & Bucelinus, sed hi absque titulo Sancti aut Beati. Sunt aliquot corpora Sanctorum Episcoporum Verdensium, anno MDCXXX translata cum corpore S. Suitberti primi Episcopi, de quo & hac translatione agemus XXX Aprilis.
Dentlinus infans, filius S. Waldetrudis, cum titulo Beati refertur in additionibus MSS. ad Greuenum, a pluribus XIV Iulij.
Mulier in ciuitate peccatrix, quæ vnxit pedes Domini in domo Simonis leprosi, memoratur in Menæis Græcis, quasi alia esset a Maria Magdalena, aut etiam a Maria sorore Marthæ & Lazari. Nos eam quæstionem non attingimus, quæ suo tempore discuti poterit XXII Iulij.
SS. Abdon & Sennes procollectio corporum. Ita additiones MSS. ad Greuenum: de qua agendum ad eorum natalem XXX Iulij.
Drozela filia Traiani, refertur in Menologio Virginum Laherij. De ea sequenti die inter Prætermissos agimus, plenius, si videbitur, acturi XXII Septemb.
S. Firmini Episcopi Ambianensis & Martyris translatio refertur in Adone MS. Ecclesiæ Morinensis, MS. Florario & alijs. Colitur XXV Septemb.
Amos Ægyptius, post virginitatem XVIII annis in matrimonio seruatam, anachoreta in monte Nitriæ factus, celebratur in Martyrol. German. Canisij, MS. Florario & additionibus Greueni. Nos cum Græcis IV Octobris.
Benedictus monachus Aluastræ in Suecia inscriptus est cum titulo Beati in Menologio Cisterciensi Chrysostomi Henriquez & Benedictino Bucelini. De eo agitur in Vita matris S. Birgittæ viduæ VIII Octobr.
S. Vigoris Ep. Baiocensis Translatio hoc die annotata est in MS. Martyrologio Centulensi, siue S. Richarij: ab cuius cœnobij Abbate XXIII S. Geruino seculo XI est curata, vt in huius Vita III Martij cap. 2 dictum. Ipsius S. Vigoris Vitam dabimus 1 Nouemb.
Felicitas vidua Romæ memoratur in additionibus Greueni, nobis hactenus ignota, nisi sit Martyr mater VII filiorum, quæ colitur XXIII Nouemb.
S. Autberti ordinatio relata est in Martyrologio Gallico Andreæ Saussaij. Fuit Episcopus Cameracensis, & Natalis eius incidit in XIII Decemb.

DE SANCTO BERYLLO EPISCOPO CATANÆ IN SICILIA.

SECVLO I

[Commentarius]

Beryllus Episcopus Catanæ in Sicilia (S.)

[1] Catanæ, vrbe celebri Siciliæ primus Episcopus fuit S. Beryllus a Principe Apostolorū S. Petro constitutus, quem Catanenses in vrbe & per diœcesim colunt Officio Ecclesiastico sub ritu duplicis secundæ claßis, [Cultus sacer.] translato in diem XXIII festo S. Benedicti Abbatis. Ex successoribus Episcopis sedit seculo VIII S. Leo Thaumaturgus, cuius Vitam ab auctore coæuo scriptam dedimus ex codice MS. Græco XX Februarij: in qua num. 2 ista leguntur: Defuncto Sabino Episcopo, cum in successione, qui sacerdotij munere dignus esset, [memoria in Actis S. Leonis.] inuestigando huius vrbis incolæ tumultuarentur; vnum hunc aptissimum delegauit B. Leonem, virtutum omnium columnam, nec nomine solum illustrem, sed factis multo magis ac moribus S. Berylli Archiepiscopi nostri Cathedram illustraturum. Et hæc est antiquißima memoria S. Berylli, qui Archiepiscopus, quasi Proto-Episcopus appellatur.

[2] Altera eius mentio potest censeri illa, quæ seculo decimo inserta est Menologio MS. Græco, [in Menologio Basilij Imp.] iussu Basilij Porphyrogeniti Imperatoris collecto: in quo ista habentur: Memoria S. Berylli Episcopi Catanæ. Sanctus Pater noster Beryllus natus erat Antiochiæ in Syria. Factus vero discipulus S. Petri Apostoli, est ab eo Episcopus Catanensis in Sicilia ordinatus. Qui præclare pascens gregem ouium suarum, in pascua salutaria induxit: & cum multos ex infidelibus ad fidem Christi adduxisset, dono plurimorum miraculorum dignatus est: ex quibus vnicum hic commemorari oportet. Fons erat circa illum locum, amarissima manans: aqua, quam fusis ad Deum precibus in dulcem potum transmutauit. Quod cum vidisset aliquis Paganus, idololatriæ acerrime addictus, amplexus est fidem Christianam, & cum illo plures alij. At cum alia miracula, eaque non pauca perpetrasset, & ad profundam senectutem peruenisset, ad Christum migrauit, æterna ab eo vita donatus. Venerabiles eius Reliquiæ sunt in illa insula cum debito honore collocatæ: ad quas quicumque cum vera fide accedunt, sanitatem vsque in hodiernum diem consequuntur. Quæ eadem, sed mutata phræsi, leguntur in MS. Synaxario Parisiensi Claromontani Collegij Societatis Iesu, & in alijs Menæis tam excusis quam manu exaratis. At scribitur in Synaxario Byrillus, vnde priore littera contorta in Menæis & Synaxario Chiffletiano reperitur Cyrillus. [Synaxario, Menæis,] Atque hoc distichon ei accinitur non sine allusione ad etymon nominis accepti, a Κύριος, dominus, vnde κυριευω dominor, in potestate habeo.

Διπλὰ θανὼν ἔυρηται Κύριλλος ςέφη,
Ὡς κυριεύσας καὶ παθῶν καὶ δαιμόνων.
Cyrillus obiens serta duplicia tulit, [& Menol. Sirleti.]
Vt Dominus æque passionum & dæmonum.

In Menogium a Cardinali Sirleto translatum, alius error irrepsit, dum loco Patris nostri scriptum est nomen Martyris, ideoque ita legendum censemus: Sacrosancti Patris nostri Birilli Episcopi Catanæ. Hic S. Birillus ex Antiochia Syriæ, cum esset sancti Apostoli Petri discipulus, ab eo Episcopus constitutus Catanæ vrbis Siciliæ, gregem illum recte pascens, multos Gentiles ad Christi fidem conuertit: prædicatione & miraculorum multitudine insignis, cum ad summam senectutem peruenisset, migrauit ad Dominum.

[3] Et hæc Græci, quos Latini secuti, suis etiam fastis sacris inseruerunt, & in hodierno Martyrol. Rom. leguntur ista: [in Fastis Latinis:] Catanæ S. Birilli, qui a B. Petro ordinatus Episcopus, cum multos Gentilium conuertisset ad fidem, in vltima senectute quieuit in pace. Referunt eumdem Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, Ghinius in Natalibus Sanctorum Canonicorum, Octauius Caietanus in Martyrol. Siculo, & tomo I Vitarum Sanctorum Siculorum pag. 18, vbi inter alia de Episcopatu suscepto sic scribit.

[4] Quoto anno Christi, Episcopus institutus sit, certo affirmare non ausim, [quo tempore constitutus Episcopus?] sed conijcio reponendum id esse anno Christi quadragesimo quarto. Romam enim tūc veniens S. Petrus, vt in S. Pancratij Vita narrauimus, Tauromenium diuertit, atque tum maxime Siculæ Ecclesiæ, quæ Marciano & Pancratio auctoribus prima Christianæ fidei semina excipiens spem fecerat feracitatis vberrimæ, prospexisse crediderim: nam si adeo ille consuluit. Tauromenitanæ Ecclesiæ, vt superstite adhuc Pancratio, successorem iam tum consecrauerit: multo magis credendum erit tunc alijs & præsertim vicinis vrbibus Antistites dedisse, qui rem Christianam promouerent. Existimo igitur Beryllum, quem secum nauigationis socium detulerat D. Petrus, Tauromenij substitisse, atque inde in propinquam vrbem Catanam Euangelij lucem vel primum intulisse, vel si forte iam affulserat, longe lateque auctam effudisse. Hæc ibi. Coluntur ex citatis Sanctis Marcianus Episcopus Syracusanus XIV Iulij, Pancratius Episcopus Tauromeniorum III Aprilis, & Maximus huius successor XII Ianuarij.

[5] [ædicula S. Berylis,] Addit idem Caietanus: Catanæ fuit dicata S. Beryllo ædicula iuxta veterem Diuæ Agathæ ædem eiusque carcerem. An tamen ibi defossus sit nescimus. Quod de miraculis additur, ea perdurasse existimo vsque ad Saracenicam Siciliæ cladem: qua etiam occasione traditio memoriaque loci, vbi sanctissimæ illius Reliquiæ iacent, extincta est. In Officio Ecclesiastico omnia sumuntur de Communi Confessoris Pontificis. Introitus ad Missam incipit: Sacerdotes tui. Epistola Mementote & legitur Credo. Agunt etiam de S. Beryllo Rochus Pirrus lib. 3 Siciliæ sacræ pag. 2, Petrus Carrera in Historia Catanensi tomo 1 sub finem libri 4 & tomo 2 lib. 1 pag. 123, Cæsar Cardinalis Baronius in Annalibus Ecclesiasticis ad an. 46 num. 2 & alij.

DE SANCTIS ROMANIS PHILEMONE ET DOMNINO MARTYRIBVS IN ITALIA.

[Commentarius]

Philemon, Rom. Martyr in Italia (S.)
Domninus, Rom. Martyr in Italia (S.)

[1] TabulæMartyrologij Romani hos Martyres ita referunt: Eodem die sanctorum Martyrum Philemonis & Domnini. In Notis dicitur, [Cultus sacer:] de his item Græcos hac die agere in Menologio, scilicet a Sirleto translato, & quidem primo loco, sed his paucis verbis: Eiusdem mensis die XXI, Sanctorum Martyrum Philemonis & Domnini. Cum hæc solum verbis Latinis extarent, videbantur bona derelicta, & ad Carthaginem Spartariam sunt nuper transmissa. Verum quia prima corum mentio facta fuit ex Menologio Græcorum, in horum libris indaganda fuit vlterior notitia. In peruetusto autem MS. Synaxario Græco collegij Claromontani Societatis Iesu Parisijs hoc illustre encomium habetur: Certamen sanctorum Martyrum Philemonis & Domnini. [Martyrium ex Synaxario Græco,] Erant hi ex laudatissima vrbe Romana oriundi, qui temporibus persecutionum, peragrarunt Italiam, & ibidem Christum prædicarunt, & multos ex infidelibus a se ad fidem Christi conuersos baptizarunt. Quapropter ab idolorum cultoribus comprehensi sunt, ac Præsidi prouinciæ traditi. Cum vero neque blanditijs flecterentur, neque donis corrumpi possent, sed Christum inuocarent, & solum Deum esse prædicarent; nudi in terram deijciuntur: & a quatuor lictoribus crudeliter cæduntur; dein in carcerem intruduntur, ac demum gladio percussi martyriū consummarunt. Quæ plane eadem, sed phrasi Græca hinc inde mutata, leguntur in Menæis excusis & MSS. Mazarinianis, [Menæis] Chiffletianis, & alijs, & apud Maximum Cythæreum in Vitis Sanctorum: & aliquanto contractius in codice MS. Taurinensi Ducis Sabaudiæ. Pulchra autem ad etymologiam nominis, ab amando sumpti, allusio est in eo, quo Menæa excusa & MSS. Chiffletiana vtuntur disticho.

Θμηθεὶς Φιλήμων, καὶ Δομνίνον σὸν φίλον
Φιλεῖν κεφαλῆς τὴν τομὴν ἀπειργάσω.

Plexus Philemon capite, Domninum facis
Amicum, amare capitis absecti necem.

[2] Die XXVI huius mensis Martij, celebrantur in Menologio iussu Basilij Iunioris Imperatoris, [& Menologio Basilij Imp.] seculo Christi decimo collecto & hoc elogio aliquanto ampliore exornantur: Et certamen sanctorum Martyrum Philemonis & Domni. Philemon & Domnus, Christi Martyres, erant Roma oriundi. Sed temporibus persecutionis abeuntes in prouinciam Italiæ, prædicabant Christum, & multos ex infidelibus doctrina sua atque admonitione ab impostura idolorum conuertentes ad Domini nostri Iesu Christi fidem, baptizabant. Quapropter cum in iram concitassent alios idolis seruientes, comprehensi sunt & vinculis constricti, ac Præsidi prouinciæ traditi. Quos cum vidisset Præses, primum quidem conabatur a fide Christiana abducere, promissis honoribus & donis valde æstimatis. Postmodum vero cum videret eos omnia nihili facere, & solum Christum inuocare; vestibus exui mandauit, & extendi e quatuor partibus per terram, ac crudeliter cædi, vt vel sic cogerentur sacrificare idolis: sed neque hoc modo persuasit. Conclusit dein in carcerem, quos inde extractos, atque iterum sæuissimis tormentis afflictos, capitibus abscissis, interemit. Prouincia seu regio Italiæ, interior pars sumitur, omißis Magna Græcia & Gallia Cisalpina.

[3] Quia hæc monumenta Græca aut non habentur, aut negliguntur, hi duo Martyres Hispaniæ adscripti sunt in Chronico Pseudo-Dextri ad annum Christi 300 num. 8. [perperam Hispaniæ adscriptum.] Carthagine Spartiaria Philemon & Domninus Martyres. Quos Franciscus Biuarius & Radericus Carus in Commentario Dextri asserunt esse, qui patria omißa referuntur in Martyrol. Romano & Menol. Græco hoc die. Tamaius Salazar & elogium & Acta adiunxit, quæ, inquit, potuerunt compaginari, nec ad aliud potuit extendi exphrasis, cum necdum in antiquitatis diuersorio adsit locus: quem modo dedimus. De alio Domnino cum alijs socijs Thessalonicæ passo, agemus XXX Martij: quem frustra contendit Tamaius ab hoc non distingui.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ALEXANDRINIS SERAPIONE MONACHO, IOSEPHO, VOLVTIANO SEV VOLVSO, PHILOCALO, GOTHINO SEV COTIANO, BIONE, NONNO SEV NOMINO, LVCIO, AMMONIO, PHILOCARPO SEV POLYCARPO, ET AMATORE,

Synopsis historica.

Serapion monachus, Martyr Alexandriæ in Ægypto (S.)
Iosephus, Martyr Alexandriæ in Ægypto (S.)
Volutianus seu Volusus, Martyr Alexandriæ in Ægypto (S.)
Philocalus, Martyr Alexandriæ in Ægypto (S.)
Gothinus seu Cotianus, Martyr Alexandriæ in Ægypto (S.)
Bion, Martyr Alexandriæ in Ægypto (S.)
Nonnus seu Nominus, Martyr Alexandriæ in Ægypto (S.)
Lucius, Martyr Alexandriæ in Ægypto (S.)
Ammonius, Martyr Alexandriæ in Ægypto (S.)
Philocarpus seu Polycarpus, Martyr Alexandriæ in Ægypto (S.)
Amator, Martyr Alexandriæ in Ægypto (S.)

§ I. Sacer cultus horum Martyrum in Fastis Sacris. An S. Serapion Pater decem millium monachorum?

[1] VnicaMartyrum claßis hoc die proponitur in antiquis apographis Martyrologij S. Hieronymi: quæ in excuso ex MS. Corbeiensi typis Parisiensibus ita habetur: XII Kal. April. [Memoria in antiquioribus fastis,] In Alexandria, Serapionis monachi, Iosephi, Volotiani, Philocali, Cotiani, Honis, Nonni, Lucij, Ammonij, Philocarpi, Amatoris. In antiquo apographo Lucensi nomina sic exprimuntur: In Alexandria Serapionis monachi, Ioseppi, Volutiani, Philocali, Gothini, Honis, Nonuni, Luci, Ammoni, Philocarpi, Amatoris. In MS. Blumiano difrunt nomina Chotini, Bonis, Nomini. Lubet ex nostro MS. codice, quem habemus ante mille fere annos exaratum, eadem nomina ob variam scriptionem repetere. Ita namque legitur: In Alexandria Serapionis monachi, Iosippi, Volusi, Filicali, Gothini, Bionis, Nomini, Loci, Ammoni, Filocarpi, Amatoris. En vbique vndecim nomina Martyrum eorumdem, licet diuersimode aliqua scripta. Septem sunt in MS. Tamlachtensi: Serapionis, Iosephi, Volutiani, Ammoni, Policarpi, Amatoris, Filocali. Aliqua nomina repetuntur, & Volusij, ante Volutiani. In MS. antiquo cœnobij Richenaugiensis prope Constantiam vrbem Germaniæ septem proferuntur his verbis: In Alexandria Serapionis, Iosippi, Volusi, & Polycarpi, Luci, Amonij, Amatoris. In MS. Augustano monasterij S. Vdalrici sex memorantur: Alexandria Serapionis, Iosippi, Volusiani, Polycarpi, Amatoris, Ammoni. Qui ijdem & eodem ordine leguntur in MS. Parisiensi Labbæi, vbi solum Ammoni, non Amoni scribitur. Et in his omnibus nomen S. Benedicti in fine adiectum est, (quod tamen in MS. Lucensi præponitur) vt vel inde eorum antiquitas cognosci poßit. Omnes iterum referuntur in MS. Tamlachtensi XXII Martij. Consule ibidem Prætermissos.

[2] Tres primo loco relati, ita proponuntur in MS. Rhinouiensi. In Alexandria Serapionis, Iosippi, Volusi. Qui in MS. Corbeiensi primo etiam loco ita scribuntur: In Alexandria Serapionis monachi, Iosephi, Volociani. In antiquo & acephalo codice Cardinalis Barberini tres alij primo etiam loco celebrantur: In Alexandria Serapionis monachi, Polycarpi, Amatoris. Ijdem tres, sed alijs interpositis, referuntur in codice MS. monasterij S. Maximini. Aquisgranense meminit horum trium. Sarapionis, Ioseppi, Amonis. Atrebatense, Tornacense & Lætiense duorum SS. Serapionis monachi & Amatoris. Ijdem sunt in Coloniensi S. Mariæ ad Gradus, sed Serapion anachoreta dicitur. In MS antiquo Reginæ Sueciæ, quo plurimum vsus est Lucas Holstenius in Animaduersis in Martyrolog. Rom. In Alexandria Serapionis monachi & aliorum. At folius Serapionis nomen legitur in duplici MS. Vaticano ecclesiæ S. Petri, qui in MS. Diuionensi Bedæ adiuncto, anachoreta dicitur. Notkerus ita habet: Apud Alexandriam S. Serapionis monachi, Item Iosephi, Volutiani, Philocali. Apud Hermannum Greuen præter Serapionem ab Vsuardo relatum, vt postea dicemus, adduntur nomina Iosephi & Ammonis. Ado & Beda excusus: Eodem die B. Serapionis anachoretæ. Rabanus: Eodem die depositio Serapionis monachi.

[3] [Serapion monachus & Martyr:] Et hæc de classe vndecim Martyrum, quos Alexandriæ passos arbitramur in persecutione gentilium Imperatotorum. Primus omnium & reliquorum antesignanus est S. Serapion monachus, in omnibus Martyrologijs relatus: in quo sanctum veræ religionis feruorem & martyrij desiderium consideramus, quod in Magno Antonio laudauit S. Athanasius in Vita eius, ad XVII Ianuarij a nobis illustrata, vbi cap. XI illa leguntur: Cum persecutio impijssima Maximini furore vesano vastaret Ecclesiam, sanctis quoque Martyribus Alexandriam perductis, relicto & ipse Antonius monasterio secutus est futuras Christi victimas, dicens: Pergamus ad gloriosos Fratrum triumphos, vt aut ipsi congrediamur, aut spectemus alios præliantes &c. Quidni inter hosce Fratres Martyres sint monachi intelligendi? Quales monachos Martyres alibi dedimus. Secundus est Iosephus, alijs Ioseppus vel Iosippus: tertius Volutianus, [alij Martyres varie scripti.] Volusianus, Volocianus, Volotianus seu Volusus quartus Philocalus, Filocalus, seu Filicolus: quintus Gothinus seu Cotianus; sextus Bonis, Bionis, Honis: septimus Nonnus, Nonunus seu Nominus: octauus Lucius, Lucus, Locus; nonus Ammonius, Ammonus, Ammon, Amonus, Amonius: decimus Philocarpus, Filocarpus, Polycarpus: vndecimus eadem vbique scriptura Amator.

[4] De Serapione varij aliqua encomia adiunxerunt, Vsuardus illud: Alexandriæ B. Serapionis anachoretæ, [Alius Serapion Arsenoites Pater 11000 monachorum:] magnatum virtutum viri. Quæ de dicto monacho Martyre intelligi possunt, imo & debent; quia anachoretarum domicilium non erat Alexandria, sed palæstra Martyrum. In MS. Florario Sanctorum ita legitur: Alexandriæ B. Serapionis anachoretæ. Hic Pater decem millium monachorum fuit. Apud Maurolycum hæc cum elogio Vsuardi connectuntur: plura addit Canisius in Martyrologio Germanico, desumpta ex libro 6 Historiæ Eccl. Sozomeni cap. 28, vbi ista leguntur: Serapion prope Arsenoitem vitam egit, & monachis circiter decem millibus præfuit: quos omnes sic instituit, vt proprijs laboribus res necessarias tum pararent sibi, tum alijs egentibus suppeditarent. Tempore vero æstatis mercede conducti, solebant fruges demetere, inducti satis fru menti & sibi reponebant, & alijs monachis impertiebantur. Eadem leguntur apud Ruffinum in Vitis Patrum lib. 2 cap. 18 & Palladium cap. 76. Priora ex Sozomeno referuntur a Caßiodoro in Historia tripartita lib. 8 cap. 1. Quo citato ista scribit Galesinius. Alexandriæ S. Serapionis anachoretæ, qui summa vir religione, abiectione & contemptu seculi præclarus; spei, quæ in caducis rebus defigi solet, despicientia admirabilis; ratione viuendi & consuetudine, cælesti homine digna singularis; ardenti diuinarum rerum desiderio flagrans, attentissima precum assiduitate præstabilis, omni denique Christianæ pietatis virtute eximius, abijt ad Dominum. Hæc Galesinius allegans in Notationibus Vitas Patrum & Historiam tripartitam: sed simile elogium ibi non reperitur. At quorsum adscribitur Alexandriæ, cum nomos seu regio Arsenoitarum procul ab ea vrbe distet? An eius & aliorum forte aliquot sanctorum monachorum corpora eo deuecta sunt, vt maiori in veneratione essent? [alius Sidonius] Certe non de Martyre, neque de Episcopo, de quo infra, agunt ad hunc diem Menæa excusa & MSS Chiffletiana, sed de monacho, patria Sidonio, in pace requiescenti: Τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ ἅγιος Σεραπίων ἀπὸ Σειδὸνος ἐν ἐιρήνῃ τελειοῦται: & hoc distichon accinunt.

Δοὺς πάντα χερσὶν ἐνδεῶν Σεραπίων
Τέλος δίδωσι καὶ πνεῦμα τῷ Κυρίῳ.

Dans cuncta manibus pauperum Serapion
Tandem suummet spiritum tradit Deo.

§ II. Alius Serapion Confessor Episcopus Thmueos.

[5] Baroniusab his omnibus diuersam sententiam amplexus censet hoc die alium coli & in hodierno Martyrologio Romano ita legendum: Alexandriæ beati Serapionis anachoretæ & Episcopi Thmueos, magnarum virtutum viri, qui Arianorum furore in exilium actus, migrauit ad Dominum. In Notationibus ista habentur: De eo Beda, Vsuardus, Ado, & alij: (horum verba dedimus) licet eum tantum dicant anachoretam. Verum insignem illum Serapionem ab Athanasio fuisse ordinatum Episcopum, constat ex epistola eiusdem Athanasij ad Dracontium. Ita est, constat monachum, eumque insignem, nomine Serapionem, ordinatum esse, sed non constat eumdem illum esse, quem decem Martyrum antesignanum statuunt antiqua Martyrologia S. Hieronymi & aliorum. Verba S. Athanasij sunt ista: Nosti Serapionem monachum esse & quot monachorum Præfectum… Memor es Ammonij cum Serapione peregre profecti… Poteris item resciscere… de alijs. [Serapion ex monacho Episcopus,] Et tamen isti Episcopi constituti non contradixerunt, sed habentes pro exemplari Helisæum, & conscij quid Helias egerit, & eruditi quid discipuli Christi Apostolique fecerint, susceperunt hanc curam, neque ministerium hoc aspernati sunt, neque propterea seipsis deteriores facti sunt, sed & laboris mercedem expectant, proficientes ipsi aliosque proficere adhortantes, [multos ad fidem aut vitam sanctā conuertit.] Quot ab idolis conuerterunt? quot a furiosa & dæmoniaca consuetudine suis admonitionibus compescuerunt? quot adduxerunt Christo seruos? adeo vt qui ista signa conspiciunt admirentur. An, quæso, non ingens signum puellam inducere vt virgo maneat, & adolescentiorem adhuc vt sit continens, & idololatram vt agnocat Dominum?

[6] Addit Baronius in dictis Notationibus: Extat de eo Alexandri Episcopi Thessalonicæ ad Athanasium epistola, quam intexuit idem Athanasius in Apologia secunda: vbi ista leguntur: [amatus ab Alexandro, Ep. Thessalonicensi] Congratulor optimo Serapioni ita se sacris moribus exornare satagenti, & Patris memoriam laudabiliorem efficienti. Consummatus est enim ille, vt alibi dicit Scriptura sacra, & non mortuus est: reliquit enim vitæ suæ monumentum. Quo igitur nos affectu esse erga eum, qui ita virum memoria dignum in se conseruat existimas; cum tu, Domine, & sacram eius viri memoriam, & recentioris humanitatem cognitam habeas? Sed pergit Baronius: Ad hunc Serapionem extat epistola insignis eiusdem S. Athanasij aduersus eos, qui mussitare incipiebant, [& S. Athanasio] Spiritum sanctum esse creaturam. Item commentarius de blasphemia in Spiritum san&um & epistola alia de morte Arij & statu illius temporis. Prima & secunda epistola S. Athanasij ad Serapionem Episcopum inscribitur, 3 ad Serapionem fratrem & collegam, Nomen etiam Serapionis reperitur inter Episcopos Ægypti, qui interfuerunt Concilio Sardicensi, quem iam memoratum censet Baronius in Annalibus ad annum CCCXLVII num. XI.

[7] In omnibus locis iam citatis, non indicatur, cuius loci Episcopus fuerit, aut quod Arianorum furore in exilium fuerit actus. [Episcopus Thmueos] Quæ duo ex S. Hieronymo videntur probari posse: si tamen de eodem Episcopo Serapione vbique agatur. Hic ergo in libro de Scriptoribus Ecclesiasticis cap. 95 ista tradit: Serapion Thmueos Ægypti vrbe Episcopus; qui ob elegantiam ingenij, cognomen Scholastici meruit, carus Antonio monacho, edidit aduersus Manichæum egregium librum, & de Psalmorum titulis alium, [& Confessor.] & ad diuersos vtiles epistolas: & sub Constantio Principe in confessione inclytus fuit. Hunc idem Hieronymus in epistola ad Magnum, Serapionem Confessorem appellat. Liber Serapionis contra Manichæos, interprete Francisco Turriano Societatis Iesu extat editus a Canisio tomo 5 Lectionum antiquarum. De Thmue vrbe hac Ægyptij accurate disseruimus IV Februarij ad Vitam S. Phileæ, huius vrbis Episcopi & Martyris. Baronius eam vrbem in Notationibus collocat in Scheti, inductus mala lectione Epistolæ S. Germani Episcopi Capuani. [Thmuis vbi sita?] Eum hac censura corrigit Lucas Holstenius in Animaduersis ad Martyrol. Rom. Extat hæc relatio, inquit, inter epistolas Pontificum post epistolam LXII Hormisdæ Papæ. Illa autem non de monachis Ægyptijs agit, sed de Scythis Europæis, qui Paternum Tomitanæ ciuitatis Episcopum accusabant, vt ibi recte editum legitur. Erant autem Tomi Scythiæ metropolis, Ouidij exilio olim nobilitata. Hæc ibi. Quia S. Hieronymus carum Serapionem extitisse S. Antonio asserit, hunc eumdem arbitramur, cui Episcopo ibi constituto narrauit ille in monte positus, ea quæ in Ægypto longe gerebantur præuidens. vti num. 104 Vitæ S. Antonij habetur. At quæ eius confeßio fuerit, quando in exilium furore Arianorum actus est, ex alijs ibi adiunctis intelligi poterit.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ALEXANDRIÆ SVB CONSTANTIO IMP. PASSIS.

ANNO CCCXLII

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Martyres Alexandriæ passi sub Constantio Imperatore (SS.)

[1] TabulæMartyrologij Romani ad hunc XXI Martij ista habent: Alexandriæ commemoratio sanctorum Martyrum, qui sub Constantio Imperatore & Præfecto Philagrio, [Cultus sacer] irruentibus Arianis & Gentilibus, in ecclesia in die Parasceues cæsi sunt. Mota est persecutio occasione S. Athanasij in Sedem Alexandrinam restituti, & auctor ingentis lætitiæ qua exultabant omnes Orthodoxi Christiani Ecclesiæ Alexandrinæ & prouinciarum reliquarum, quæ isti Sedi erant subiectæ, S. Athanasius primario ab hostibus petebatur. Sed is diuina protectione suffultus, clanculo se subduxit, & totam illam tempestatem exacte mox descripsit in epistola encyclica, quam ad vniuersos Orthodoxos mox direxit. [Cædes a S. Athanasio scripta:] Extat ea epistola tomo primo operum vtraque lingua, Græca qua scripsit, & Latina, Petro Nannio interprete: quam integram Annalibus Ecclesiasticis inscripsit ad annum CCCXLII Cardinalis Baronius. Multa idem Athanasius inseruit Apologiæ secundæ, & Vitæ S. Antonij a se scriptæ, quod hic biennio ante hanc afflictionem præuidisset. Vocatur num. 105 lamentabilis visio & omni lacrymabili fonte plangenda: qua exposita additur: Nec mora: visionem sequitur effectus: nam post duos annos sæua Arianorum irrupit insania. Tunc ecclesiarum rapinæ, tunc diuinorum temeratio vasorum, tunc pollutis Ethnicorum manibus sacra polluta sunt ministeria, tunc Paganorum opificum præsidia aduersus Christum comparata. Cum assumptione palmarum (quod idololatriæ apud Alexandriam insigne est) ad ecclesiam pergere compellebantur Christiani, vt Arianorum populi crederentur. Pro scelus! horret animus replicare quæ gesta sunt: Virginum matronarumque ereptus pudor; sanguis ouium Christi, in Christi templo effusus veranda respersit altaria; baptisterium pro voluntate Gentium pollutum est &c.

[2] Tempus hic indicatum assignatur in Chronico S. Hieronymi nonus quintus Constantij, [anno 341] siue annus quartus post obitum Constantini, vti obseruarunt Sozomenus lib. 3 cap. 5 & Socrates lib. 2 cap. 5, qui Consules nominat Marcellum (alijs Marcellinum) & Probinum. Is est annus Christi CCCXLI. [ab Arianis creatum Episcopum Gregorium Cappadocem] Tunc ad dedicandam Constantini basilicam Antiochiæ conciliabulum triginta Episcoporum celebratum est: in quo Ariani, S. Athanasio deposito substituerunt Episcopum Alexandrinum Gregorium Cappadocem: cuius introitus in Alexandriam, inquit Athanasius in epistola encyclica, quam multa nefaria perpetrauerit, quantorumque malorum auctor extiterit, licebit vobis ex litteris nostris & ab istuc proficiscentibus resciscere. Populis ergo grauiter ferentibus istarum rerum insolentiam, ideoque in ecclesijs cœtus facientibus, ne Arianorum perfidia Ecclesiæ fidei admisceretur; [Philagrius Præses inducit:] Philagrius iam olim in ecclesiam & Virgines iniurius, per id tempus Præfectus Ægypti, olim transfuga nostræ religionis, Gregorij conterraneus, homo nequaquam spectatis moribus, fretus magistratus sui auctoritate, præsidioque ad quiduis audendum promptus, atque apostata, in Ecclesiam infestus & præceps Ethnicas tribus, Iudæos item & alios proteruos homines adhortationibus magnisque promissis, quæ secundum opera peracta bene persoluit, aduersus Ecclesiam instigatos, cuneatim cum gladijs & fustibus contra populos in ecclesias immittit … Flammæ & ecclesijs & baptisterijs sunt iniectæ. Magnus igitur luctus, eiulatus & planctus per ciuitatem. Ciues ea, quæ agebantur, indigne ferre: occlamare Præsidi, vim protestari, eo quod Virgines sanctæ & incontaminatæ nudatis corporibus nefaria paterentur, [Virginibus vis infertur,] ijsdemque si contumacius obsisterent periculum capitis ingereretur: monachi pedibus obtriti expirarent, alij fisco addicerentur, alij gladijs fustibusque mactarentur, alij vulneribus plagisque male multati discederent.

[3] In sacrosanctam autem mensam pro quanta impietas & facinora immissa! [alij occiduntur] Vidisses enim eos aues & nuces pineas immolare, idola sua laudibus efferre: in Dominum nostrum Saluatorem Iesum Christum & & Filium Dei viuentis conuitia verborumque contumelias iacere: sacros Scripturarum libros, quos in ecclesijs inueniebant, comburere: in sacrum baptisterium, pro Superi! Christicidas Iudæos & atheos Ethnicos nulla cum reuerentia ingressos, [contemnitur Christus & res sacra.] eam verborum factorumque turpitudinem nudatis corporibus designare, vt pudendum abominandumque sit relatu. Nec defuere impij homines, æmuli acerbissimorum persecutorum, qui Virgines continentesque iniectis manibus traherent, raptarent, & ad blasphemiam Dominique abnegationem compellerent, eosque qui id facere recusarent, conciderent pedibusque obtererent… In Summa magna vbique in Ecclesia depopulatio & plurima mortis imago.

[4] Non tamen ad ista impij Ariani vllo pudore commouebantur, [affliguntur, orthodoxi in Quadragesima,] quin tetriora adhuc atrocioraque accumulauere. Vidisses enim Presbyteros & laicos in ius trahi: Virgines a cœtu suo diuulsas, ad tribunal Præsidis raptari & in carcerem conijci: alios fisco addici: alios flagellis cædi: panibus sacrificiorum ministris & Virginibus interdici. Hæc autem sub Pascha in sacra Quadragesima acta sunt, per quod tempus ieiunijs dediti erant … Certe ipso die Parasceues egregius ille Gregorius ingressus in quamdam ecclesiam cum Duce & Præside Ethnicorum populorum, [& die Parasceues.] intellecto hominum odio, quo illius violentum introitum auersabantur, auctorem consuasoremque se præbuit crudelissimo Præsidi, vt eadem hora triginta quatuor Virgines & matronæ, item viri ingenui, publice flagellis cæderentur, & in vincula conijcerentur: inter quos Virginem quamdam studiosam litterarum, & adhuc Psalterium manu retinentem, publice flagellari iussit: ereptus Virginis a carnificibus liber, ipsa autem post flagra in carcerem reclusa est.

[5] His autem ad istum modum patratis, nec in reliquum tempus otium egere: [S. Athanasius elapsus ista scripsit.] quippe qui in illa alia ecclesia, in qua ego potissimum per eos dies commorabar, eadem prorsus molientes, furore ipsorum etiam in templum immisso, nihil non egere, vt ibi me interceptum de medio tollerent. Nec aliter euenisset, nisi gratiam Christi propitiam auxiliaremque mihi expertus fuissem: vnde ita elapso mihi licuit paucula ista ex innumeris mala recensere.

DE SS. FORTVNATO ET IOANNE MARTYRIBVS IN AFRICA.

XXI MART.

[Commentarius]

Fortunatus, Martyr in Africa (S.)
Ioannes, Martyr in Africa (S.)

[1] Interillustria & peruetusta Martyrologia, quæ Romæ anno MDCLXI descripsimus, duo reperimus in bibliotheca Eminentißimi Cardinalis Francisci Barberini, horum alterum acephalum incipit ab Idibus Martij, scriptum in Agaunensi monasterio, vti ex die 22 Septembris colligimus. Huic alterum præfigebatur, quod ab mense Ianuario deducitur ad Nonas Maij. In hoc Martyrologio ad vsum Cluniacensis vel Iotrensis monasterij, vbi S. Pauli primi Eremitæ reliquiæ honorantur, conscripto, ad diem XII Kalendas Aprilis ista leguntur: In Casino monte S. Benedicti Abbatis. In Africa SS. Fortunati, Ioannis. Suspicamur horum corpora ex Africa in Galliam translata fuisse, & forsan ad illud monasterium, ad quod spectauit Martyrologium. Dedimus XII Martij Ioannem cum XLIV innominatis socijs: quos Africæ adscriptos diximus in antiquioribus Martyrologijs. Dedimus etiam Fortunatos Martyres in Africa die IX, XVII, XIX & XXVII Ianuarij. Sed nusquam Ioanni adiunctum: quare hos, vt reperimus, lectori proponimus.

DE S. IVSTIANO SEV IVSTINIANO EPISCOPO VERCELLENSI IN ITALIA.

SECVLO V.

[Commentarius]

Iustianus seu Iustinianus, Episcopus Vercellis in Italia (S.)

Episcopum hunc Sancti titulo honorant; qui Catalogos Episcoporum Vercellensium ediderunt, quorum primus censeri potest Ioannes Stephanus Ferrerius Episcopus Vercellensis, qui eum VII Episcopum statuit his verbis: S. Iustianus siue Iustinianus, vt in codice manuscripto bibliothecæ Vaticanæ legitur, Episcopus in Concilio Mediolanensi sub Eusebio Archiepiscopo anno Domini CCCCLI, contra Eutychianam hæresim habito clarus. Quæ eadem mutata parum phrasi leguntur apud Ferdinandum Vghellum tomo 4 Italiæ sacræ, & Franciscum Augustinum ab Ecclesia Episcopum Salutiarum in Historia Chronologica Pedemontanæ regionis cap. 10. Extat epistola Synodica Concilij Mediolanensis ad S. Leonem Papam, inter huius epistolas numero 52 relata, in qua ita subscribit hic Episcopus: Ego Iustinianus Episcopus Ecclesiæ Vercellensis in omnia suprascripta consensi & subscripsi, anathema dicens his, qui de Incarnationis Dominicæ sacramento impia senserunt. Philippus Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum, quem Professor in Ticinensi gymnasio scripsit, ad XXI Martij, ita habet: Vercellis S. Iustiania Episcopi eiusdem vrbis. In Notis addit, ex monumentis Ecclesiæ Vercellensis, illum in Litanijs vti Sanctum inuocari.

DE S. LVPICINO ABBATE IVRENSIS MONASTERII IN BVRGVNDIA,

CIRCA ANNVM CCCCLXXX.

Commentarius præuius.

Lupicinus, Abbas Iurensis monasterii in Burgundia (S.)

[1] Qvodapud antiquos Sequanos in illa parte, qua hoc tempore a Bressia & Beugesia separatur Comitatus Burgundiæ, visitur celeberrimum S. Claudij monasterium, eiq; adiunctum oppidum; debet primam suam originem S. Romano, eiusque fratri S. Lupicino, atque vtriusque successori S. Eugendo, quo ibidem sepulto, cœptum appellari monasterium S. Eugendi: cum ante Condadiscone, Condadiscense, [Apud Sequanos in Burgundia,] Condadescense seu Condatiscense appellaretur, in eremo montis Iuræ extructum. Res gestas horum trium antiquorum sanctorum Abbatum scripsit vnus idemque auctor, monachus Condatescensis coæuus, ita in Præfatione testatus: Igitur ineruditi cordis verecundiam rumpens, trium vobis Abbatum Iurensium Vitam, id est, sanctorum Patrum Romani, Lupicini, Augendi, pro supradictis panibus trinifer relator apponam. Ex hisce vltimus S. Eugendus, colitur primo die Ianuarij, & primus, scilicet S. Romanus, suam habet venerationem vltimo die Februarij: at medius S. Lupicinus, natalem habet hunc diem XXI Martij: cuius rerum gestarum prior pars continetur in Vita S. Romani fratris senioris: cum quo intra Galliam Sequanorum oriundus fuisse dicitur monstrari: quod factum fuisse circa annum Christi quadringentesimum ibidem docuimus.

[2] [cum fratre suo S. Romano,] Ante S. Romanum, vt in Vita refertur cap. 1, nullus omnino monachorum intra Galliam Sequanorum, religionis obtentu, aut solitariam aut consortialis obseruantiæ sectatus est vitam … Viderat namque priusquam religionis professionem arriperet, quemdam venerabilem virum, Sabinum nomine, Lugdunensis Interamnis Abbatem, eiusque strenua instituta & monachorum illius vitam… Librum etiam Vitæ sanctorum Patrum, eximiasque institutiones Abbatum, omni elegantia ac nisu, aut supplicando elicuit, aut potitus est comparando. Cum ergo in supradicto loco multo iam tempore, prisci imitator Antonij, Romanus vita frueretur Angelica, ac præter cælestem intuitum, nullo nisi ferarum ac raro venantium frueretur aspectu; venerabilis germanus ipsius Lupicinus, postmodum scribendus Abba, cum esset eadem germanitate minor, [vitam monasticam amplectitur S. Lupicinus,] sed non impar postmodum sanctitate, per visionem nocte a fratre commonitus, relictis ob amorem Christi sorore vel matre, tugurium fraternum professionemque ardenter expetijt: futurum procul dubio, quod rei postea probauit euentus, vt in nidulo illo, hoc est, secreto eremi, tamquam par turturum vel duo pulli columbarum, spiritalem sobolem, diuini scilicet verbi inspiratione conceptam, monasterijs ecclesijsque Christi casta parturitione diffunderent.

[3] Narratur dein variorum ad vitam monasticam affluxus, & domicilij proprij nouarumque circumquaque ædium monasticarum constructio, ac deinde ista subduntur: [Nouis erectis ædibus,] In illo fonte, vnde institutionum deriuati sunt riuuli, vetusta quidem sed purior semper recentiorque extitit institutio magistrorum. Ambo etenim Patres mutua necessariaque semet, præibant regendi gubernandique solertia. [manet institutio purior apud hos Sanctos.] Nam vt B. Romanus pijssimus circa omnes & tranquillisimus erat; ita iste vt in corrigendis, regendisque ceteris, etiam in semet seuerior existebat. Romanus inexpectata venia lædentibus pronus indulsit: iste, ne iterata lenitate delinqueretur, vehementissime increpauit. Romanus tantum abstinentiæ imponens Fratribus, quantum voluntas animi posse dictabat: Lupicinus vero formam sese in omnibus offerens, possibilia cuique cum Dei adiutorio refellere non sinebat.

[4] Hæc Acta indicantur, antequam S. Romanus a S. Hilario Episcopo Arelatensi ordinatus fuit Sacerdos: quod clare ostendimus contigisse anno Christi CCCCXLIV. Aliud postea Lauconni in vicina planitie extructum est monasterium. In vtroque, vt dicitur cap. 2. monasterio ambo Præsules erant. [S. Lupicinus præest 150 monachis:] Pater tamen Lupicinnus in Lauconno peculiarius ac liberius versabatur: adeo vt post beatissimi Romani obitum vsque centum quinquaginta illic propria disciplina imbutos reliquerit Fratres. Hæc ibi. Obitum autem S. Romani referendum duximus ad annum Christi CCCCLX aut proxime præcedentes. At S. Lupicinus, vti infra num. 12 indicatur, cum eum longæua tempora, senecta quoque atque inæqualitas gemino labore pulsarent … migrauit ad Christum, vt videatur annos ætatis octoginta aut plures explesse, & circa annum Christi CCCCLXXX aut proxime sequentes vita functus. [mortuus circa an. 480,] Post cuius obitum, cum S. Eugendus Abbas esset, monasticam vitam auspicatus est auctor Vitæ horum trium Abbatum, vt qui infra in Vita S. Lupicini allegat testimonia S. Eugendi & aliorum Seniorum, qui sub Lupicino vixerant. Vitam vtriusque Sancti Romani & Lupicini scripsit etiam S. Gregorius Turonensis lib. de Vitis Patrum, quam post alteram Vitam S. Romani edidimus XXVIII Februarij, pag. 746 & sequente. Eamdem describunt recentiores, Gononus in Vitis Patrum Occidentis lib. 2 cap. 1, Simon Martinus in Floribus Solitudinis, Saussaius in Martyrologio Gallicano & paßim alij.

[5] Memoria S. Lupicini Confessoris inscripta est ad XXI Martij, antiquo MS. Martyrologio Casinensi. Consentiunt MSS. Corbeiense, [colitur 21 Martij,] Coloniense S. Mariæ ad Gradus, & alia. Vsuardus hoc eum elogio exornat: In territorio Lugdunensi S. Lupicini Abbatis, cuius vita sanctitatis & miraculorum gloria fuit illustris. Eadem leguntur apud Bedam excusum, Bellinum, Maurolycum, & alios, vti & in Martyrologio hodierno Romano. Ado appellat Abbatem Iurensium, additque: Corpus eius in finibus Vesontionum apud Lauconense monasterium celebratur. Est namque monasterium in diœcesi Archiepiscopatus Lugdunensis, licet minus distet a Vesontione Sequanorum metropoli: imo satis propinquum est vrbi Episcopali Geneuensi. Notkerus longo eum encomio exornat. Arnoldus VVion Martyrologio suo Benedictino eumdem inscripsit, [etiam in Martyrologijs Benedictinis.] elogio desumpto ex Adone. Sequuntur Dorganius, Menardus, & Bucelinus. Vtque dictum suum probari posse ostenderet VVion, voluit S. Romanum fratrem eius seniorem, floruisse circa annum Domini DLXIV, at Bucelinus claruisse anno DLXX, quem certis characteribus ostendimus anno CCCCXLIV Sacerdotem consecratum, ac circa annum CCCCLX aut etiam citius e viuis ereptum. Præclare faciunt tamen Benedictini hodierni, dum Sanctos istos venerantur, qui virtutum & miraculorum gloria floruerunt in ijs monasterijs, quæ postea Regulam S. Benedicti susceperunt.

VITA
Auctore monacho Condatesc. coæuo,
ex MS. codice eiusdem cœnobij eruta a Petro Franc. Chiffletio S. F.

Lupicinus, Abbas Iurensis monasterii in Burgundia (S.)

BHL Number: 5073

ACVTORE MONACHO COÆVO.

CAPVT I.
S Lupicini arduus viuendi modus. Triticum diuinitus non imminutum. Sanitas ægro reddita.

[1] Pollicitationis nostræ debito tertia ex parte, opitulante Domino, iam soluto, [Dicta in Vita S. Romani omittuntur.] restat nunc, carissimi Fratres, vt caritatis vestræ suffragio, præfationis nostræ syngrapham, saltem paupertini marsupij satisfactione soluamus. Quia quoadusque nos cantare debere cognoscimus, procul dubio a scientia conueniente rite retinemur obnoxij. Quia ergo de conuersatione atque exercitijs beatissimi Lupicini Abbatis superiori libello, etsi non ex merito luculenter, certe ex voto fideliter simpliciterque, meminimus aliqua nos dixisse; nunc vero, quæ sint illa, quæ post obitum sancti Decessoris sui gesserit, memoria suggerente tangamus: ac primum qualis ei fuerit in vestitu vilitas, parcimonia in victu; post singularem eius atque imitabilem in religione serietatem pandamus.

[2] Igitur ad arcenda gelidissimi loci frigora, vel lasciuiam corporis conterendam, [S. Lucipini tunica,] pellicea semper pilosaque vsus est tunica: quæ tamen humilitatis caussa de diuersis quadrupedum coaptata vel assuta pelliculis, non solum informis atque hispida, verum etiam quadam erat vilitatis varietate turpata. Cuculla vero adæque vilissima, quæ tantum arceret imbrem, [cuculla,] non tamen quæ posset loci, vt diximus, frigora vtiliter retundere. Calceamento namque tum tantummodo vsus est, [calcei,] cum pro aliquibus forsitan ad Comitatum intercessurus egressus est. In monasterio vero, etiamsi prolixius egressus est ad culturam, lignea tantum sola, quæ vulgo soccos monasteria vocitant Gallicana, continuato potitus est vsu. Lectuaria vero aut lectum numquam habuisse perhibetur in vsum: commodiori namque temperie, expleta vespertina synaxi, [lectus,] vt ceteri in lectulis quieturi, ita iste in oratorium meditaturus potius, quam repausaturus intrauit: tantum illic somni participans, quantum e solo post orationem assurgenti, supra formulam conquiescenti, potuit natura furari. Si vero vis frigoris sese ingessisset austerior, habebat ad propriæ staturæ mensuram in modum cunæ decorticatam ex robore ruscam, atque vtrique capiti ex eodem cortice assuta clusoria: hac patula ad prunas secrete diuque tosta, aut inibi participato aliquantisper tepore, quieuit, aut calefactam illico sub ascella in oratorium quieturus attraxit. In ieiunijs vero ac vigilijs tam præpotens fuit, [cibus,] vt Orientalium Ægyptiorumque virtutem natura vinceret Gallicana. Nam cum nullus, in Condatescensi præsertim cœnobio, hodie vsque in Christi nomine, de animali quidquam, exceptis lactibus, aut de alitibus præter oua, infirmans dumtaxat, audeat degustare; iste tamen sæpissime ne stillam quidem olei aut lactis pulticulæ saltem suæ permisit infundi. Vinum enim a monachali professione numquam coactus est vel leniter prælibare: [potus,] nam & aqua ipsa octo circiter annis ante transitum, ne vtcumque gustaret, abstinuit. Si vero æstiuis temporibus imminente refectionis hora, vis quoque sitis stomachum atque arida membra pulsasset austerius, panem tantummodo comminutum, atque in paropside aqua frigida madefactum, pro reliquo cibo edebat ad cochlear. Maiora replicarem, quæ gessit in abstinentia, nisi nossem inimitabilia Gallis fore, quæ quondam traditur peregisse: [abstinentia non imitanda.] ne incongrua quis secutus exempla, ea fortasse gestiat imitari, quæ pro dispensatione gratiæ non omnibus, sed aliquibus, sunt diuino beneficio distributa.

[3] Interim de mirabilibus nunc dicamus. Quodam namque tempore cum enormis congregatio, atque expetentium secularium multitudo, iam iamque imminente penuria famis, periculo conturbaret œconomum, ac præter dierum quindecim victum trimestre tempus, donec seges noua succurreret, penitus nihil haberet; [oratione eius triticum non deficit:] quinque secum ascitis senioribus sanctum Patrem Lupicinum flebiliter conueniens, mox omnes secum perituros inopia contestatur. Ille vero intrepide fisus in Domino, atque animum cordisque oculos ad panem illum viuum, qui de cælo descendit, attollens: Venite, inquit, Filioli, spicarium hoc nostrum, in quo exiguitas manipulorum superest, intrantes, oremus: & nos enim, relictis vrbibus audituri in deserto, sequimur Saluatorem. Cumque ingressus Pater multumque prostratus, orasset, seseque postmodum in genibus tantummodo subleuans, extensis quoque manibus oculos supplices erexisset ad cælum; in excessu quodam complens orationem, ait: Omnipotens Domine, qui per famulum tuum Eliam, nec hydriam farinæ, nec vas olei vsque in diem pluuiæ viduæ quondam mystice imminui promisisti; tu hanc Ecclesiam, quæ iam, relictis typicis, a Iesu Christo Filio tuo, Sponso perenni defenditur, sicut satietate verbi, ita saturitate refice panis, ac donec imbre fructuum potiamur nouorum, spicarium hoc nostrum non patiaris tritici vbertate deficere. Cumque Fratres respondissent, Amen; conuersus ille ad œconomum, ait: Excutite nunc, quæ Dominus benedixit. Hæc enim respondens fidei Diuinitas infit: Manducabunt & supererit. Testabatur etiam, qui tunc in pueritia interfuit beatæ indolis Eugendus Abba, omnesque Seniores, qui cum eodem id factum meminerunt, atque ex eadem fuerant benedictione satiati, numquam se alimoniam ipsam excutiendo vincere potuisse, nisi eadem aceruis nouæ segetis aduenientis, quodam redintegrationis circulo insertis, noua veteribus miscuissent: atque ita Dei homo, & fraternam & secularium multitudinem, fide fidens, famis periculo liberauit.

[4] Erat inibi eodem tempore monachus quidam, qui prægrandis abstinentiæ rigore ita corpusculum suum quadam scabredine contractum, [monachus ex nimia inedia semiuiuus,] & macie nimia reddiderat semiuiuum, vt in modum paralyseos astrictus, nec spinam erigere, nec gressum regere, nec brachia ad vsus proprios colligere posset aut tendere, vt præter tenuem anhelitum in corpore reseruatum iam pene crederes migrasse superstitem: siquidem septimana circiter vertebatur annorum, ex quo nihil præter mensarum monachalium micas, diligenti post refectionem fratrum peniculo conscopatas, atque aqua modica madefactas edebat in vespera. Huic beatus Pater consilio salutari succurrens, ita medicabili quadam elegantia dicitur subuenisse, vt non tamen abstinentiam viri nimiam aut reprehendere saltem aut notare forsitan videretur. Die igitur quadam cum Fratres ad agriculturam nescio quid operaturi exissent, [ab eo in hortulum deportatus,] atque omne monasterium secretum penitus haberetur: Veni, ait Abbas ille ad Fratrem, & vlnis humerisque impositus meis, fraternum intremus hortellum: diu est enim, quo grauissimo tabo astrictus, nec a sole contingeris, nec qualiacumque virentia exiguo saltem carpis aspectu. Cumque expansis in terra veruecum pellibus, aduexisset quoque inter eas membra torpentia; extendit se pariter iuxta Fratrem & quasi & ipse quodam esset simili languore constrictus, cœpit nunc brachia vicissim, nunc quoque alternis vicibus pedes, nunc etiam resupinus, & crebro in vtroque latere reuolutus, spinam delectabili conuersione corrigere, & inter hæc vt serietate nimia persuaderet, addebat senior: Deus bone, qualiter confortatus, qualiter sum reparatus ad horam. Veni, ait, Frater, & temet huc illucque pro sanitatis remedio simili alternatione conuertam. [& multis modis fotus,] Cumque tortum exhaustumque corpusculum, velut perunctor quidam, in diuersa extensum, ac sigillatim membra perleuigans, contactu salubri contingeret; cœpit Frater ille semiuiua interim, sed iam recta in officium hominis, membra porrigere. Currens igitur ad œconomum Pater, ac cellariolum ingressus, subtiliora quæque fragmina panis vino madefacta permiscens, nec non & reliquam escam olei pinguedine profusiore infectam, in hortellum exhibens, ait: Veni, dulcissime Frater, & voluntatis propriæ rigore seposito, si forte tædet imperium, saltem non frangat exemplum. Quod me facturum, inquit, videbis, procul dubio ex obedientia, irretractabili vtique discussione, iudicio facturus es regulari. Cumq; ad fraternum latus collecta oratione sedisset, refecit membra, nimia seueritate torpentia: imo sustentans, erexit fraternum asellum, sub onere succumbentem in via, & hymno dicto refectum reuehit in cubile. Sequenti namque die reducto in hortulum cum humanitate solita impendit etiam studium pridianum. Cumque & tertio demum die, non iam alienis viribus, sed proprijs tantummodo nitens, sustentatus incederet, parat senior truncatum leui sarculo lignum & secum docet, nunc stantem, nunc quoque iacentem, aut rastro aut digitis oleribus arua laxare. Quid multis morer? Intra vnam circiter ogdoadem ita vanitatis viuificatione seposita iam iamque sepeliendum reddidit vinum, vt per annos multos & virtutis & caritatis eius testimonio superstes atque efficax vixerit Frater. Itaque perspicuo diuinoque exemplo perdocuit neminem in arrepto proposito ardua dextræ, aut procliuia læuæ, [sanitatem recipit.] sed mediam viæ regiæ debere incedere disciplinam. Huic namque Fratri, meritorum gratia astipulante, diuina largitate concessum est, vt siquis ægrotans lectulo ipsius fuisset impositus; explosa omni inæqualitate confestim sanitatis pristinæ commodis redderetur. Ego etiam multos adhuc puerulus ex his Fratribus vidi, qui id & visu in alijs & in semet experimentia creberrime comprobarunt. Conijciat igitur quisque de meritis viri nihil taceri, cum quod verba non explicant facta conclament.

CAPVT II.
Monachi a fuga concepta, aut etiam peracta seruati.

[5] De vigilijs ergo iam nunc beatissimi Patris dicamus. Quadam namque vice dum incerta omnibus loci eius quiete, vbique peruigilat, [Duo monachi volentes nocte fugere,] nocte duo quidam Fratres, vnito exinde sese asportaturi consilio, oratorium ex condicto, quasi oraturi & quodammodo valedicturi, intrantes, mutuo semet post orationem silentio commonebant, dicentes: Tu, inquit vnus, exinde meum sarculum ac securem, at ego ex lectulo cautius sagellum tuum extraham vel cucullam, vt in loco illo atque illo, conuasatis omnibus & extractis, mutuo coniungamur aduentu. Cumque arcentibus tenebris per Christi tamen famulum luceret Diuina potentia, sentiretque Pater, præordinatis omnibus, iam iamque promoueri e Paradisi limite gressum; tum vero senior ex angulo: Quatenus, inquit, o filioli, orationem iam mihi abituri dedistis, pacem discessuri subtrahere non debetis. Ruunt illico infelices, [eius verbo seruantur:] quasi coram Iudice perituri: & trahentes longa ex imo cordis suspiria, flagellari sibi viscera profundis gemitibus & crebris singultibus testabantur. Ille vero nominatim ac sensim, extensa manu, apprehensoque singulis mento, lenissima palpatione deosculans, & nihil vltra sermocinationis adijciens, complicatis genibus, orationis arma paterna pietate corripuit. Tum vero diuinitus nequam satellite ex animo proturbato, Fratres illi crebro sibimet pectora oculosque cum oratione atque inuocatione Christi nominis consignantes, timidi ac trepidi redeunt ad cubile, tanto metu ac pudore concussi, vt nec alterutra collocutione, quæ sibi acciderant, auderent proloqui vel mutire: hoc solummodo confidentes, quod possent habere de reatu veniam, quos taliter confusione propria paterna pietas senserat verberari. Iesum Christum testem inuoco, [id post annos 20,] qui nos passione sua redemptos non sinit iterata hostili persuasione perire; quod ita rem gestam pro emundationis compunctione texit silentio Pater, vt post viginti fere annos, iam vno ex ipsis migrato ad Christum, attestificante & præsente quoque superstite cautioris exempli gratia, congregationi omni idem retulit Pater, & gaudijs miscens mœrorem, cunctis in commune Fratribus prædicabat, Videtis, inquiens, o filioli, quam latentibus ac subdolis rebus Christi famulos prosternere conetur hostis antiquus, [altere horum mortuo ad cautelam ab eo refertur,] & ecce præstante misericordia Redemptor permisit quidem seruos suos ad horam pro sensuum qualitate tentari, sed extenta miserationis suæ dextera non passus est titubantes a seductore vorari. En, inquit, vnus, sarcina carnis abiecta, Paradisi præmia parata potitur: at vero alter nobiscum, vt cernitis, exultans de Christi miseratione congaudet. Perspicite namque, quod non affectus rei tantummodo, sed effectus potius pensetur in culpam; & nec totum, quod male disponitur in reatum, sed quod pessime perficitur, taxetur in noxam. Stans ergo vnusquisque vestrum vereatur semper, iuxta Apostoli sententiam, casum, rursumque fragilitatis errore collapsus, prophetico consurgat oraculo. Quid enim tunc lucri atque emolumenti quæsieram, [addita adhortatione:] si definitionem eorum pro seueritatis destrictione publicans, verecundos ac trepidos in congrua asperitate mulctassem? Hoc reuera solummodo, quod verecundia impellente, post paucos forsitan dies arctius implicare compuleram, quæ iam miserante Domino verecunda satisfactione cessauerant. Sicut ergo contumaces ac tumidi debent vehementius increpari; ita conscientiæ humiliatione compuncti, medicaminis sunt lenitate palpandi. Quis enim vestrum ignorat, quod nobis in hac cœnobiali administratione commissa spiritalis est artificij seruanda curatio, vt velut a perfectis medicis, pro qualitate vulnerum vel infirmitate caussarum, congrua singulis adhibenda sit medicina? Neque enim infirmitas omnis chirurgiæ accisione, aut cauterij est adustione torrenda: nam sæpe cataplasmanda & fouenda sunt aliqua, ne incongrue febrium temporibus impertita, non medelam cuique, sed potius generent de intempestiua atque incongrua adhibitione languorem. Hæc vero beatissimi Patris oratio multam tunc Fratribus attulit, pro rerum qualitate & caussarum discretione, cautelam.

[6] Transactis namque mensibus itidem vnum de probatissimis electisque Fratribus ad prædam expetijt hostis antiquus, [alius initio feruens,] & tanta calliditate animos viri colligat atque captiuat, vt primitus discretionis armis & orationis virtute priuatum, vinctum de reliquo clandestinis nexibus colligaret. Erat hic summæ humilitatis ac mansuetudinis homo, & præter obedientiæ virtutem magnis quoque gratiarum dotibus omni artificio diuinitus adornatus; huic diabolus paullatim sensimque de vilitate ipsa scintillam elationis immittens, protinus vt conflagrasse perspexit, quosdam e Fratribus aduersum virum iurgio stimulante succendit: vt dum alij quotidie flabris scandali iam per elationem vaporatum accendunt, alij quoque fabularum funibus blandisque seculi loris extractum de cœnobio, [a diabolo illusus fugit;] personas huiuscemodi non ferre, sed deserere cohortarentur. Constructis igitur colligatisque vtensilibus, clam ne ab aliquo retineretur abcessit, atque ad Turonicum oppidum peruenit, itinere continuato festinus. Cumque ingressus atrium basilicæ beatissimi Martini, aulam quoque ipsam reuerenter oraturus intrasset, ecce ex improuiso quidam de energumenis accurrens, lætus exclamat: En nostrum ex lura monachum, [Turonibus ab energumeno irridatur:] atque eum ex nomine compellans, Salue, ait, noster o Datiue sodalis. Cumque ille pauefactus, & illusum se a diabolo congemiscens grauissime suspirasset; ille arreptitius addit, Bene, inquit, te vehiculum nostrum hac vexatione domitauimus, sic viuamus. Orat ergo ille festinus, ac redit, iterumque se monasterio recipi prostratus exorat: & caute deinceps diligenterque cum diuino auxilio, solito sagacius aditum voratoris excludit. Emenso namque biennio redit ad hominem sessor antiquus, & ritu pristino constrictum, [reuersus,] sagellum atque vtensilia abiturum conuasare fecit in fascem. Cumque Abba sanctus ouiculam ipsam non iam discessuram redituramue, vt primitus, sed omnino flens gemeret perituram; [ne iterum fugiat,] atque ille coram Fratribus onus abiturus posuisset in humeris; restitit interim semihora hebefactus in atrio, & per orationem Dei serui, incentorem ipsum euagationis exsufflans, iactatis quoque in vestibulo e ceruice setarcijs; Eia, inquit, adhortator ipse suasorque meus, [oratione S. Lupicini adiuuatur.] porta tu præuius, quo abire compellis: ast ego sequar, si te ferre perspexero. Illico fugata ex animis diabolica phantasia lætus & alacer conuersus, fraternitatem cunctam deosculatur atque complectitur. Neque enim ex illa hora irrisus despectusque satelles, ausus est Christi ouiculam solitis persuasionis vinculis alligare.

CAPVT III.
Oppressi defensi: alius apparente S. Lupicino e carcere liberatus.

[7] Erat præterea hic beatissimus Abba, & in sermonis auctoritate, sinceritatis conscientia comitante, valde mirabilis, nec adulatione Iudicum vana inflatione disruptus est, [Pauperes oppressi apud Patricium defensi,] nec terrore Principum a tenore iustitiæ excussus aut mutatus est vmquam. Quadam namq; vice dum pro afflictione pauperum, quos persona quædam honore dignitatis aulicæ tumens, vi persuasionis, illicitæ seruitutis iugo subdiderat, coram viro illustri Galliæ quondam Patricio Hilperico, sub quo ditionis regiæ ius publicum tempore illo redactum est, assertione pijssima Dei famulus nititur defensare; oppressor ille nefarius, iracundiæ furore succensus, in næuum sanctissimi viri quasdam verborum spumas, iracundia suppletus, eructans: Nonne, ait, tu es ille dudum noster impostor, qui ante hos decem circiter annos, cum ciuilitati Romani apicis arrogans derogares, regioni huic ac Patribus iam iamque imminere interitum testabaris? Cur ergo, oro te, tam terribilis ostenta præsagij in nullo rei tristis probatione firmentur, vanus vates exponas. Tum ille audacter manum ad memoratum Hilpericum, virum singularis ingenij & præcipuæ bonitatis, extendens: Ecce, ait, perfide ac perdite: ruinam, quam tibi tuisque similibus prædicabam, attende. Nonne cernis, degener & infelix, ius fasque confusum ab tuis tuorumque crebra innocentium peruasione peccatis? Nutare muriceos pellito sub iudice falces? Tandem resipisce paulisper, & vide vtrum rura ac iugera tua nouus hospes inexpectata iurisdictione sibi non vindicare præsumat. Quæ tamen (sicut te scire non abnuo vel sentire ita personulam meam) vnco bicipiti, ante Regem timidum aut euentu trepidum, stigmatis nota turpatum te creuisse non denego. Quid plura? Tantopere est memoratus Patricius veritatis audacia delectatus, vt hoc, adstantibus aulicis, ita diuino iudicio accidisse, exemplis multis ac multa dispositione firmaret. Mox vero vigoris Regij sententia promulgata, liberos restituit libertati, & Christi famulum, oblatis ob necessitatem Fratrum vel loci muneribus, honorifice fecit ad cœnobium repedare.

[8] Hic namque aliquando, quod longæuos forsitan meminisse non ambigo, magnam ac miram absolutionem, fide dicta amico, [Agrippinus Comes iniuste accusatus] orans in monasterio, vincto in ergastulis præstitit Romæ. Vir quondam illustris Agrippinus, sagacitate præditus singulari, atque ob dignitatem militiæ secularis Comes Galliæ a Principe constitutus, per Ægidium tum Magistrum militum callida malitiosaque apud Imperatorem arte fuerat obfuscatus, eo quod Romanis fascibus lucens, barbaris proculdubio fauere, & subreptione clandestina prouincias a publica niteretur ditione deijcere: eumque, vt diximus, antequam posset in communis puritatis assertione veris falsa prosternere, nidoris virosi accusatione turpauerat. Mox præcepta Imperatoria inflammata præcipiunt, vti Reipublicæ inimicū Romam regia seueritate plectendum, Magister militum qui accusauerat, destinaret. Interea memoratus Agrippinus, de caussa ad præsens in loco mussitatione quadam leuiter titillatus, ad Comitatum sub quadam custodia cogitur properare. Cumque adhuc in loco positus, [ad Imperatorem iturus Romam] animos Principis, æmulo in semet liuore præuentos, quorumdam, vt diximus, mussitatione sensisset; reniti ac reclamare fortiter cœpit, non se omnino iturum, nisi is qui clancule accusauerat, reum conuicturus palam veniret in cominus. At vero Ægidius non quidem econtra sermone confligere, sed conscientia conueniente subtrepidus, cœpit crebris sacramentorum nexibus innocentiam Agrippini potius irretire quam soluere. Scilicet non eum habere omnino quod metueret, quia neminem, videlicet personam inculpabilem, vtique apud Principem næuo eum suggestionis insignisse sensisset. Sed hoc solum sibi videri, vt, si fuisset forsitan insimulatus ab aliquo, magis suspicionem crescere faceret renitendo, quam euidenter perfidam conscientiam poterat abstergere præsentatus. Si ergo, inquit Agrippinus, mi Domine ac maior Ægidi, nihil est, quod illic metuam accusatus, obsecro; vt mihi sanctus Dei seruus Lupicinus, [petit S. Lupicinum fideiussorem:] qui ad præsens adest, ex hoc, vice nobilitatis tuæ, fideiussor accedat. Fiat, inquit Ægidius. Confestim apprehensam Dei serui dexteram deosculans, arrham fœderis tradidit accusato.

[9] Cumque arrepto confectoque itinere ad vrbem maximam peruenisset; confestim Patricio iuxta insinuationem pristinam præsentatus, ascito quoque Senatu, quid in simulatorem partium reipublicæ, quidue coniurato hostium digne conueniret excipere, [plectendus securi,] iam connexus consulitur Imperator. Iubet ergo indiscussum atque inauditum capitalem mox subire sententiā. Sed Dei proculdubio nutu, imo serui sui oratione, concessum est, ne confestim indemnatus atque innocens securi publica plecteretur. Ergo retrudi interea iubetur in carcerem, hinc inde exultante insultanteque fremitu vulgi, quod is, qui fauorem barbaris ardoremque irruptionis videbatur accendere, tandem diuinitus coërcitus, nullam de reliquo temeritate barbarica potiretur audaciam. At vero S. Lupicinum confestim facinus omne non latuit: nam & memoratus Agrippinus iugi suggestione fideiussorem suum conueniebat in spiritu. Imponit ergo sibimet Christi seruus cum oratione continuata pœnitentiam indefessam, & præter caulium crudas medullas incoctas aquæ, vilesque ac rusticas rapas, [a S. Lupicicino apparente euadendi e carcere docetur modum:] nihil omnino aliud in vsu quotidiano potitus est, donec illum cerneret absolutum. Cum ergo amicus Christi suggestione peruigili aurem pietatis Dominicæ iugi obstinatione pulsaret; nocte quadam in carcerem per visionem ad fidedictum veniens, ne turbaretur, hortatus est: atque angulum demonstrans in ergastulo, Hunc, inquit, leui commotione pulsatum leua, quietoque tractu, antequam dilucescat, festinans regredere. Excussus ergo e somno, & quasi Herodiano conclusus carcere a prisco Apostolicoque fuerit Angelo compellatus; confestim paxillo arrepto, quo propria setarciola carcerati pendebant, contritis quoque vinculis, atque angulari lapide cauta ventilatione conuulso, velut in modum cuniculi patefecit egressum. Igitur quasi in primæuam reductus infantiam, summissis ac protensis terratenus manibus, reptatu quodam euadens, quanam in parte ad refugium Apostolica limina expeteret, ignorabat. Reperta tamen platea, gradu concito fugit, vt vel procul asportatus & insertus commeantibus, agnosci nequiret [turbæ] immixtus. Cucullo ergo capiti obducto, quo iret, penitus ignorabat. Interea ad dextram prospiciens, [fugit ad ædem S. Petri,] veteranum quemdam religiosum monachum, se mentiens peregrinum, qualiter ad basilicam Apostolici culminis recte posset pergere, percontatus est. At ille: Per Vaticanum, quo nunc famosissimo in publicis porticibus loco Cellulæ debilium ex vno sunt latere contignatæ, plateas quoque omnes ac biuia, flexusque, verbo indice commonstrans, velut locorum ignaro, nihil omnino tramitis recti reliquit ambiguum.

[10] Ingressus igitur S. Petri basilicam, prosternitur, cum lacrymis eiulans, atque ærumnas omnes de antro pectoris ructans, [a S. Lupicino monitus, accipit victum:] & culparum propriarum veniam [rogat] & circumscriptionum præsentium laqueos salutari medico vulneratus immurmurat. Nocte igitur subsecuta, iterato susceptulum suum fideiussor in basilica per visionem blando solatur alloquio. Ille vero inter familiare commentum, gaudet quidem sese e tenebris ergastularibus eductum in lucem, sed naturali vexatus incommodo valde semet esurire testatur: siquidem de custodia elapsus & huc illucque crebro diffugitans, nihil omnino postulauerat alimenti. Quiesce tantisper, inquit, Dei famulus: ego namque mittam tibi diluculo, quibus sufficienti refectione pascaris. Cum ergo dies cœpisset subsequens dilucescere, ecce quædam Senatrix, cum se a confessione Apostoli post orationem verteret abitura, Agrippinum in angulo contemplata, Hic, inquit puero suo, peregrinus est, & quantum reuerentia genuina testatur, constat non exiguæ familiæ esse personam. Hos ergo duos solidos, qui erogatiunculæ nostræ supersunt, offer ipsi interim, donec domi reuertens admonitione tua largiora transmittam. Confestim igitur perceptis solidis, e vicinis nundinis alimenta mercatus, ad atrium exterius iam lætior retulit gressum. Et ecce audit quosdam de Palatio viros tristes ac trepidos conloquentes: Agrippinus namque iste, qui effugit de carcere, proculdubio graui coactus iniuria, ad irruptionem Reipublicæ immissurus est barbaros. Quo audito, & quia vultu habebatur incognitus, inserit se paulisper ac leuiter conloquentibus, ac de ijs quasi indigena callide explorans confabulando perquirit: & inter hæc ex consilio colloquia miscens, Quanto, inquit, melius fecerat Imperator, si huiusmodi virum, etiamsi esset in accusatione conuictus, magis sibi fecisset pietatis beneficio debitorem, quam indiscussum & inconuictum ad id fortassis, quod falso obiectum fuerat, iniuria instigante citaret. At illi, Hoc, inquiunt, [sui notitiam facit:] Augustus ac Patricius omnisque Senatus cur ita, vt dicis factum non fuit, congemiscunt. At ille, Et modo, ait, si respectus esset, euaderet. Sicubi, inquiunt illi, indagari inuenirique posset, non solum indemnis verum etiam sublimatus honoribus & muneratus valde rediret ad propria, [fui notitiam facit,] dummodo hoc metu Respublica solueretur ad præsens. Vt sciatis, inquit, quia Agrippinus ille, insimulatus nequiter, fugere quidem ad hostes potuit: sed si reus est, optat conuictus, patefacta veritate damnari: ite nunc quoque nuntiate Imperatori ac Patricio, [liber & ditatus reuertitur;] quia ecce hic sum ego Agrippinus. At illi illico complectuntur hebefacti hominem atque deosculantur, & cursim ad palatium nuntium mittunt. Audiens namque alacrior redditur Imperator, vulgus omne versa vice congaudet, ac voto vultuque mutato in melius iam lætatur. Senatus vero vicissim ac rapide rogatur, accurrit hinc inde confestim larga humanitas, ac crebra munuscula abusione abolita destinantur, allegato omnium in caussa minime emendante caussidico. Nec mora: præsentatus Augusto est, publicata accusatione, suspicione solutus est, atque ad Gallias repedans, hæc quæ retulimus, adito Christi seruo prostratus gratias referens, coram omnibus retulit.

CAPVT IV
Monachorum S. Lupicini perfectio: huius obitus & sepultura.

[11] Florebat namque eodem tempore, imo flagrabat vbique bonus odor seruorum Domini nostri Iesu Christi, [Monachorū S. Lupicini mutua caritas,] quia neminem carpebat subdolus liuor, nullum edax lacerabat inuidia: omnes, inquam, vnum erant, quia vnius omnes erant. Si quis igitur Patrum, gubernaculi Fratrum, id est Coabbatem vtique suum, dispensatione sancti Spiritus, quacumque gratiarum parte feruere ac perfrui præsensisset, eleuatis ad cælum oculis manibusque, tamquam si ipse id gereret, gaudij lacrymas alacer profundebat ad Christum. At si fuisset aliquis auctore Deo facundior, aut eruditione sancta disertior, plus in Fratre simplicitatis puræ conscientia, quam propria sophisticis locis delectabat industria. Itemque simpliciores quique cum omni reuerentia se volebant ab his instrui vel doceri, quibus efficacius atque instructius adapertio oris iuxta Apostolum ad loquenda Christi mysteria præstabatur. Nemo namque iuxta Apostolicum constitutum, suum quidquam esse dicebat: nominis tantummodo proprietate quis, non facultatis aut claritatis cultu, [humilitas,] distabat ab altero. Adeo nuditate contenti, caritatis ac fidei vnanimitate feruebant, vt si Frater forsitan pro qualibet necessitate ordinatus, vspiam processisset in frigore, vel forsitan hiemali compluuio redijsset infusus, certatim quisque a semet molliori sicciorique vestimento excusso calceamentoque extracto, calefacere ac fouere fraterna potius viscera quam propria festinaret. Non illo vtique tempore Frater ab Abbate foras ob caussam aliquam destinatus (quod nunc quoque, refragatis vbique institutionibus, referre pudet ac dicere) sensibilis ac bipes, quatrupedi inuectus est equo: sed sufficiebat cuique cum sustentatione baculi, crassior fortiorque monasterij tortula. Atque ideo sæpe per Domini seruos, comitante virtutum gratia, sanitatum & mirabilium dona perfecta sunt: Quippe pene prius loca ipsa præteribant signorum, [perfectio.] quam visu aut nomine noscerentur ab aliquo. Illic namque edocebant fontem atque exordium gratiarum debere expetere admirantes, vbi quantocyus amore & calore fidei perfectis impletisque mandatis, absque venalitate gratiæ festinabant: ne in templo vtique cordis sui negotiationum nundinas construentes, vt mensarum nummularij & mercatores columbarum, flagello seueritatis Dominicæ plecterentur.

[12] [S. Lupicinus æger] Igitur cum beatissimum Patrem longæua tempora, senecta quoque atque inæqualitas gemino labore pulsarent, primitus Condadiscensi, seniori vtique cœnobio, præficere Patrem; tum quoque, imminente transitu, Lauconnensi monasterio designare Abbatem [curauit; deinde] cœpit in dies auctiori inæqualitate vexari, donec dudum arentia membra cumulato febrium ardore feruerent. Dumque exoratus a monachis vt aquæ (qua octo circiter, vt diximus, abstinuerat annis) haustu, vt assolet, exiguo, concaua oris, crebra linguæ euentilatione purgaret, venerabiles Filij professionem Patris caritatis vinculis, sera licet ac parua mutatione rumpentes, calicello, quo cyathum aquæ accepturus erat, cochlear mellis latentis immiscent. At cum ille decumbens hinc inde fuisset residens sustentatus, oblatumque summis labijs degustasset; [parum mellis aquæ misti non admittit:] confestim professionis zelo commotus, Inimice, inquit, etiam in exitu conaris humilitatem meam perituræ dulcedinis oblectatione corrumpere? Dehinc paullulum supinatus, festina alacritate migrauit ad Christum. Inspiratione igitur pietatis ingenitæ, in ipso, vt diximus, [moritur, Lauconi sepelitur.] Lauconensi monasterio paternum filioli corpusculum condiderunt: vt quia iam germanus ipsius orationis locum illustrabat ad Balmam, Sanctus quoque Eugendus Condatescensem illustraturus quandoque erat interius, hic interim Lauconense monasterium virtutibus instrueret, imbueret exemplis, ornaret patrocinijs, orationibus iugiter adiuuaret.

DE S. ENDEO ABBATE ARANIENSI IN HIBERNIA.

CIRCA AN. DXL

Commentarius præuius.

Endeus Abb. Araniensis in Hibernia (S.)

[1] Inipsis faucibus Oceani, interiecto inter Tuamoniam Conactiamque sinu Galuiensi dirimentis duas illas Occidentalis Hiberniæ prouincias, [S. Endei in Araneis insulis:] tres insulæ modico ab inuicem freto diuisæ iacent, Araniæ dictæ; Anglicanis vero nominibus, Maioris, Mediæ ac Minoris insulæ, apud Geographos hodiernos distinctæ; pertinentque ad Galuiensem Comitatum. Harum quæ maxima est, atque a situ Borealis vocari posset; propterea quod continentem ab Oriente habens eidem quam ceteræ vicinior sit, Ara-Oirthir, id est, Ara orientalis nominatur: alias etiam Ara-na-naomh, id est, Ara Sanctorum dicitur: quia in ea S. Endeus decem exstruxit cœnobia, vni principaliori, vt inquit Colganus, subiecta: ex quibus dirutis solæ ecclesiæ nunc supersunt; sic vt earum tres omnino S. Endei retineant nomen: vidolicet Kill-Enda, parochialis & reliquarum caput; [cultus celebris,] Teglach-Enda, cui est annexum cœmeterium, in quo sepulcrum S. Endei cum centum viginti alijs sepulcris, in quibus nullus vnquam sepultus præter Sanctos, vt est in catalogo ecclesiarum diœcesis Tuamensis apud Colganum in Appendice hic cap. 7 & Tempul-mor-Enda, id est, Templum magnum Endei, nunc quidem; at olim a S. Maclongio, cui primitus dedicata fuerat Tempul-mac-Longa.

[2] Hæc tam euidentia cultus minime vulgaris argumenta ita rem conficiunt, [ex Martyrologijs confirmatur.] vt nihil opus sit Martyrologiorum testimonijs, quamuis nec illa deficiant: nam & Florarium Sanctorum MS. & Hermannus Greuen in suis ad Vsuardum additionibus, & Canisius in Germanico Martyrologio, & in Catalogo generali Ferrarius ad hunc diem meminere S. Endei Abbatis in Hibernia: His accedit vetustißimum Tamlactense: sed in eo manifeste ceteris contradicit omnibus, quod eum faciat filium Anmirei, quem omnes alij scribunt fuisse S. Endei auum maternum: expreßißime autem Cathaldus Maguir in suis ad Festilogium Ængußianum scholijs: [eius parentes] Endeus de Arania filius Conalli Rubei, filij Dameni de Orgiellijs; & filia Anmirij Principis Ferardorum fuit eius mater; quam Brigam siue Ailfinniam nominatam scribit auctor Kalendarij Casselensis. Marianus Gormanus de Endeo agens, Conallo Rubeo patriam Clochar, ipsi Endeo epitheton Virginei facit: & hoc fortaßis ex summa illa animi puritate, [& cognomen Virginei.] quam par est credere eum non minus seuere in seipso coluisse, quam exigere a discipulis consueuerat.

[3] Quantam autem a suis exigeret innocentiam, narrant Martyrologij Dungallensis collectores his verbis: S. Endeus Abbas Araniensis: Conallus Rubeus filius Dameni; filij Corprei cognomento Dam-airgid fuit eius pater. Ipse hæreditatem paternam regnum, & peramplum patris patrimonium deseruit propter Christum: [modus quo suorum quotidie innocentiam explorabat:] & extruxit monasterium in Arania insula, cuius postea extitit Abbas, in quo & cœtum Monachorum centum quinquaginta in Angelicæ vitæ genere rexit. Quorum vitæ puritatem & integritatem, ne quispiam aliquid contaminationis vel maculam vllam admitterei, solebat mirificus Pater mirando magis, quam imitando probationis genere probare. Erat enim in istis partibus eo æuo quoddam nauigij genus vsitatum, ex viminibus contextum & bouinis corijs contectum, quod Scotica lingua Curach appellatur: Endeus autem subducto prius corio, quod vndis aditum intercludebat, iubebat diebus singulis ad vesperam singulos Fratres successiue & singillatim illam nudam vimineam compagem intrare, quam & ipse vltimus post alios omnes ingrediebatur: si autem illa compages vndis sic exposita, ad ingressum alicuius Fratris aquas vllas (quod alias sine patenti miraculo euitari non poterat) inter contexta vimina admittebat; hoc signum illis Angelicis ascetis erat, quod ille Frater aliquam contraxerit labem, quæ Angelicam illā puritatem in aliquo contaminaret: si ad singulorum ingressum nihil aquæ admittebat, omnes mundi & ab omni macula & contaminatione immunes habebātur.

[4] [& seueritas erga delinquentem in re leui.] Postquam autem diebus multis cælestes illæ mentes talibus experimentis suam Angelicam conuersationem probassent, contigit die quadam, vt ad ingressum Gignei monachi, qui illi sacro cœtui coquus erat, nauicula aquas paulatim admitteret. Tunc Patre Endeo petente quam maculam Gigneus contraxerit, ille humiliter culpam agnoscens, respondit se nullius alterius culpæ reum agnoscere, quam quod ex sua sorbili portione aliquid aliquando infuderit in portionem S. Kierani. Hoc audiens seuerus monasticæ disciplinæ obseruator Endeus, pro illius trangressionis expiatione iniungit, vt Gigneus insulam deserat, & a reliquo monachorum cœtu segregatus, ad continentem se conferat, admissam labem ibi austera pœnitentia deleturus; asserens non decere furem in sacra monachorum congregatione degere, nedum eorum agere dispensatorem. Gigneus autem insulam deserit, & iussa Patris exequitur.

[5] Hæc ibi, inquit Colganus, additque ea cum aliquot alijs gesta S. Endei concernentibus, [Acta antiqui ra amissa,] fusius ab Ængußij scholiaste narrari. Vnde patet longe antiquiora prolixioraque illius Acta aliquando extitisse quam sint ea, quæ nobis ex Insulensi codice MS. subministrauit singulari vir humanitate atque eruditione P. Hugo VVaræus; vnde & acephalam, primo capite deperdito, Colganus edidit. Eadem erant etiam sinceriora proculdubio: nam qui Codicem illum Insulensem conscripsit Augustinus Magraidin sub annum MCCCXC in insula Riensis lacus, dicta Sanctorum-omnium, instituti Canonicorum Regularium monachus; is non quidem suo stylo Vitam conscripsit; sed ex duabus vetustioribus tam exiguo iudicio consarcinauit, vt quæ ad S. Kieranum spectant, [alia hic edita] & mutatis non parum circumstantijs in vtraque illa diuersimode narrabantur, retulerit tamquam euentus in substantia diuersos: circa res quoq; in Romana peregrinatione atq; a reditu gestas geminā narrationem coniungit: quarum altera tam est ab initio ad finem fabulosa, vt Colganus diuerso eam caractere impresserit, & apocrypham videri notarit in margine; quamuis excusare conetur collectorem, quasi is eam non approbarit: quod ex hoc principio, Alij vero hanc historiam aliter narrant, nemo sibi persuadebit liquere.

[6] [omissis nonnullis, aut notatis:] Eam nos narrationem, ne foret refellenda operosius, omittendam iudicauimus tamquam ineptam laciniam temere assutam parti meliori, in qua alias nihil est quod iudices ab ipso Augustino esse, præter glossemata etymologica quædam [ ] vncis inclusa, ad discrimen, & tam parum idonea rei, quam ea est quam reijcimus narratio: in qua tamen non displicet, quod Latini monasterij prout illud in Vita num. 6 nominatur ab Endeo Roma reuerso extructi omnino non meminerit, cum huius nominis nulla alibi vel mentio vel vestigium reperiatur. Deceperit auctorem vocis Hibernicæ Leta, modo Latium modo Letauiam seu Britanniam Armoricam significantis ambiguitas. In hac autem S. Endei monasterium seu cellulam aliquam quærendam esse: patet ex miraculoso S. Fancheæ & trium sociarum super pallium Virginis expansum traiectu, [an & vbi Latinum monasteriū S. Endei?] quo ad optatum Britanniæ portum peruenisse dicitur: quare enim optatum? Nisi quia ibi repertura erat, quem quærebat, fratrem quemque ipsa eo peregrinum ablegarat. Non est igitur quod sollicitus Colganus sit in notis ad S. Fancheam 1 Ianuarij ne quis Latiniacense hic Cœnobium intelligat, a S. Furseo in Gallia seculo VII conditum; frustra etiam Lætiense in Belgio nostro monasterium suggerit, quasi ex ruinis in loco prioris exilis vel diruti magnificum illud, quod hodieque extat, a Comite VViberto fundatum VIII seculo exurrexerit.

[7] [ante annum 489 quadragenarius] Quod ad S. Endei ætatem pertinet, eā ex tempore Ængußj Regis Mumoniæ in Vita Patriciana nominatißimi, Actisq; S. Kierani Cluanensis possumus vtcumque metiri: ab hoc etenim Rege, quem in prælio de Kill-ornadh anno CCCCLXXXIX occubuisse Annales tradunt, Araniam insulam poßidendam petijt & obtinuit Endeus, quem annis quadraginta minorem tunc fuisse nemo conuenienter iudicauerit; S. Kieranus Cluanensis, priusquam in S. Sennani disciplinam concederet, sub hoc S. Endeo monasticæ vitæ posuisset tyrocinia, ab eodemque iam aliorum magister & Anginensis monasterij fundator, intellexisset significationem illius visionis, qua futura eius in Cluanensi monasterio incrementa Deus prænuntiata voluit, circa extremum Thuatalij Regis annum, Christi DXLIV. Ex quo recte infert Vsserius in chronologico indice ad an. 530 admodum grandæuum obijsse Endeum: itaque modeste corrigit errorem, quo pag. 867 iudicauerat hunc esse Ennaum, illum Clothbathai filium, de quo mortuo sub annum CCCCLVII agunt Annales Vltonienses. Noster certe hic Endeus Conalli filius fuisse dicitur, & ad annum circiter ætatis nonagesimum debuit viuendo peruenisse; [circa annum 540 adhuc erat in viuis] imo eum etiam ad annos viginti exceßisse, si constaret verum esse quod de S. Columba Odonellus Tirconalliæ Princeps apud Colganum scribit nu. 106 libri 1, ipsum scilicet ab illo in Aranensi insula locū postulauisse condēdo sui instituti asceterio: id enim vix ante annum DLX accidere potuisset, annum circiter quadragesimum agente Columba. Sed in auctorum veterum silentio nouæ illi ex Hibernicis scriptis sarragini non audemus tantum fidere, vt in hac vna ætatem iusto longiorem fundemus: maxime cum fieri potuerit, vt pro S. Endeo successor eius in monasterij regimine accipiatur, quemadmodum sæpe contingit in ijs, quæ longo demum tempore post Sanctorum ipsorum mortem conscribuntur Vitis. Quare absque vllo scrupulo audemus asserere, S. Endeum ad vsque annum Christi DL nequaquam peruenisse, forte nec DXL superasse.

[8] [S. Fancheam sororem ac magistram habuit.] S. Endei soror virgo Fanchea fuit; sancta etiam ipsa, imo fratri suo, vt ex sequentibus patebit Actis, pietatis magistra. Quidquid eam tangit ad primum Ianuarij diem excerpsit Colganus, quo die memoriam eius faciunt Tamlactense & Mariani Gormani Martyrologium, eiusque natalem, inquit, celebrari dicunt in ecclesia Parochiali de Rosairthir iuxta lacum Erne in diœcesi Clocharensi: vbi proinde Colganus credit eam habuisse monasterium suum: nec dubium quin maiori etiam solennitate colatur in Kill-aine, apud montem Bregh in finibus Midiæ, vbi corpus illius tumulatum accipimus; & nomen loci ab ipsa mansisse suspicatur Colganus, quasi Kill-ainche dicas; reiecta scilicet littera F. quæ iuxta idiomatis Hiberni vsum, post II aut aliam quamuis consonantem occurrens, non pronuntiatur initio vocis. Quod autem concludens addit circa initium seculi sexti mortuam esse, nec ipse sibi poterit persuadere; siquidem animum aduertat, ad annum, quo mortuum Ængußium sæpius inculcat CCCCLXXXIX; quem annum S. Endei in Hiberniam aduentus annis aliquot præceßit, ipsum vero aduentum iam dictum, S. Fancheæ mors.

VITA
Ex MS. Insulæ Omnium Sanctorum.

Endeus Abb. Araniensis in Hibernia (S.)

BHL Number: 2543

EX MS.

CAPVT I.
Natales S. Endei atque conuersio.

[1] [Orgiellensiū Principibus natus] Mirabilis Deus in Sanctis suis hunc virum, sanctissimum scilicet Endeum Abbatem, tamquam stellam præfulgidam huic mundo opaco transmisit, vt tenebras vitiorum a mentibus peccatorum effugaret, ac lumen gratiæ in eisdem infunderet. Ipsius quoque sanctissimi viri merita ac virtutes ostendere cupientes, primo generis eiusdem nobilitatem atque morum honestatem pandere curemus. Ipse enim fuit filius Conalli de nobilioribus a Ergelliensium contrahens originem: mater vero eius, Brig nomine, id est, vigorosa vel virtuosa, filia fuit Anmerini Ducis b Ardkianacht. Nato igitur eo in parentum domo, velut rosa inter spinas crescens, odorem morigerositatis ac ruborem naturalis honestatis ceteris pleniter ostendit: postquam vero secundum corporis maturitatem iuuenesceret, militiam carnalem, tamquam alter Martinus, secundum morem parentalem exercebat.

[2] Post hæc, mortuus est Conallus, cognomento Derc, [succedit patri in regimine] id est rubeus, pater eius: decedente vero patre, Endeus filius eius in Ducem populi illius creatus est: & licet in iuuenili ætate esset positus, ac c in Ducatus populari sublimatus honore; a vijs tamen carnalibus quibus humanum genus solet irretiri atque maculari, Dei clementia eum penitus custodiuit. Quodam autem tempore, dum a suis cōmilitonibus pulsaretur, vt ad vindicandum se de inimicis vna cum eis properaret, ipse, tamquam inexpertus iniuriam atque malitiam, consensum eis præbuit: cumque ibi quemdam de inimicis suis occiderent, & ad propria reuertentes ad eremitorium, vbi S. Fanchea virgo morabatur, appropinquarent; carmen quoddam victoriæ de hostibus decantabant. Quorum voces; [& cædis commissæ a S. Fanchea sorore arguitur:] vt virgo Christi audiuit, Sororibus suis ait: Scitote Sorores meæ in Christo, quia vociferatio ista horribilis non est cum gratia Christi: & agnoscens in spiritu vocem Endei Ducis, ait ceteris Sororibus; Filius regni cælestis est ille, cuius vox est ista. Ista autem S. Virgo Fanchea, cum alia sancta virgine stans in porta monasterij, dixit ad eum; Noli propius accedere, quia sanguine hominis occisi contaminatus es. Respondit Endeus: Innocens ego sum a sanguine huius; & non solum a peccato homicidij, sed ab d alijs carnalibus vitijs adhuc liber sum. Et ait iterum ad eum virgo: Cur miser homo Dominum Deum ad iram prouocas? & cur animam tuam diuersis sceleribus in profundum malorum submergis? Endeus respondit; Patris mei hæreditatem teneo, & & ideo debeo pugnare contra hostes meos. Tunc ait ad eum soror; Pater tuus in inferno est; cuius peccata & scelera sua sunt; pœna vero pro his est infernalis.

[3] [atque conspecto expetitæ puellæ cadauere] Et dissimulans Endeus verba virginis ait: Da mihi puellam istam regiam, quam nutris, in vxorem; & faciam quod hortaris. Respondit virgo sancta: Petitionis tuæ tibi dabo responsum cito: & statim ipsa venit ad locum vbi puella præfata fuerat, & dixit ei; Optio tibi nunc datur, vtrum, quem amo, velis amare; an carnalem sponsum. Quem tu amas, ait puella, & ego amabo eum. Dixitque ei sancta virgo: Veni mecum in cubiculum istud, vt ibi parum quiescas. Et venit puella, & in lecto se ibi ponens expirauit, atque animam suam Deo sponso, quem optauerat, dedit. Tunc sancta virgo faciem puellæ mortuæ pannis texit, ac reuersa ad Endeum dixit ei; Iuuenis, ecce puellam quam cupis. Tunc Endeus cum virgine intrauit cubiculum, vbi mortua erat puella; [conuersus, sit monachus,] & detegens sancta Virgo faciem puellæ mortuæ, ait ad eū; Vide nunc faciem illius, quam desiderabas. Et dixit Endeus; Deformis est nunc, & pallida nimis. Sic & facies tua erit, ait ei sancta virgo. Tunc S. Fanchea prædicauit ei de pœnis infernalibus, & gaudijs cælestibus, vsque dum fleret iuuenis. O admiranda Dei clementia in conuersione huius viri ad fidem rectam! Nam sicut de Saulo superbo fecit humilem Paulum, sic de isto mundano Duce spiritualem ac pium populi sui doctorem & pastorem. Vnde conuenienter dictus est iste iuuenis Endeus, id est, En Deus e, vt apparet in eius subita conuersione, vt de prauo fieret studiosus. Auditis ergo sanctæ virginis sermonibus, spretisque mundi vanitatibus, habitum Monachi ac tonsuram suscepit, atque rem per tonsuram significatam opere compleuit.

[4] Cum vero audissent socij Endei, quod mutatus esset in virum alterum Dux eorum, [terræ affixis ijs qui volebant impedire,] conati sunt eum vi a proposito retrahere: sed orante S. Fanchea, ac signum Crucis contra impetum eorum imprimente, statim pedes eorum terræ adhæserunt, veluti essent lapides inuolubiles: iustum enim & æquum erat, vt qui terrena desiderabant, pauimento terræ nolentes adhærerent. Sed quia vexatio frequenter dat intellectum, ad cor redeuntes ac pœnitentiam promittentes, soluti & pœnis liberi abierunt. [Vnde in ista Apostolica fæmina, quod dixit Dominus Apostolis ad præd candum missis, completum est: Quodcumque ligaueris super terram, erit ligatum & in cælis: & quodcumque solueris super terram, erit solutum & in cælis. [Mat. 16, 19.] f] Cœpit ergo nouus athleta Christi quod mente concepit opere complere: terram enim manibus proprijs fodiendo fossas profundas circa monasterium faciebat, [& monasteria extruit.] herbas nociuas & tribulos eradicabat, ac si hortulanus esset se in huiusmodi præbebat. Peractis igitur necessarijs pro isto monasterio, conuerrit se miles Christi ad nouum locum ædificandum pro familia Dei, qui locus vocatur Killaine. In hoc quoque monasterio erat ipse dispensator, & œconomus super artifices in ædificandis domibus, ministrans eis quæ necessaria erant.

[Annotata]

a Alias Orgelienses: eorum regio Mercatori Vriel, Orientalis Mediæ pars ad mare extrema est, inter Beandi ostia & sinum Dundalkensem.

b Iuxta Kalendarium Casselense & Cathaldum Maguir Principis Ferardorum: videnturq; ij esse, qui Orgiellijs ad Boream vicini, a fluuio & ciuitate Ardæ nomen traxere, vt Ferardi, id est, viri Ardæ, & Ardchiennactij ijdem sint (nam & in Boreali Vltonia & alibi alijs Chiennactij sunt) ijdem fortassis etiam, qui in Actis Patricianis Ferrossi, a lacu quem accolunt, & apud Mercatorem in tabulis Fernei nominantur.

c In MS. atque apud Colganum legitur induratus.

d Ibidem est illis.

e Ineptus glossator, pro sui seculi consuetudine, aliquem e nomine lusum captat a ver a etymologia alienissimum: est enim Enua siue Enda hibernica vox, & in nominibus proprijs vsurpata, antequam in Hibernia Latinus sermo audiretur; significatq; vel vnicum & solitarium, vel auem: nec placet Ængussiani festilogij scholiastes dicens ex eo, qui num. 5 refertur, euentu nomen ei a sorore impositum, quod instar auis in hostes celerrime inuolarit.

f Quod de ligatione & solutione spirituali dictum, hic corporaliter acceptum intellige in accommodatitio sensu, quem possis interpolatori potius quam auctori tribuere.

CAPVT II.
S. Endei peregrinatio: S. Fancheæ sororis ad eum profectio & pia mors.

[5] Eodem quoque tempore venerunt quidam latrunculi de regione a Crimtamnorum, qui erant inimici gentis Endei, [Ad hostium conspectum pene oblitus propositi,] & capientes prædam transierunt prope monasterium, quod ipse ibi ædificauit. Cumque populus terræ persequeretur hostes, & bellum iuxta cellam Endei committerent, ipse spiritu humano ductus, de lignis pro ædificijs construendis eripiens virgam vnam, tentauit succurrere suis: cumque virgo Fanchea hoc vidisset, dixit ad eum: o Endee tange caput tuum manu, & recole te sumpsisse coronam Christi. Tractans ergo caput suum Endeus, recordatus est se habuisse tonsuram Monachi in capite: & retrahens manum suam a conatu voluntatis propriæ, sedit in pace in cella sua: cogitare enim debuit, quod nemo mittens manum ad aratrum & respiciens retro, aptus est regno Dei. [Luc. 9. 62] Tunc dixit soror sua ei: Exi de terra & cognatione tua, ne te contingat retro a seruitutis Dei iugo ad mundi vanitates adspicere, & vade ad Britanniam ad Rosnacum b monasterium, & esto humilis discipulus Manseni c, Magistri illius monasterij. Audiens hæc Endeus, dixit sorori suæ: Per quantum tempus debeo ibi manere? Respondit virgo: Quo vsque fama tua bona ad nos veniat.

[6] Tunc Endeus iussa sanctæ virginis complere volens, trans mare vadens, ad prædictum monasterium peruenit: [dimittitur a sorore peregrinatum,] & in monasterio præfato sub discipulatu illius permansit. Et postquam vita, atque doctrina ibi sufficienter floruit, se vltra mare transferens Romam peruenit. Ibi quoque exempla Sanctorum hauriens, & se per omnia ad ordinem Presbyteratus disponens, tandem Sacerdos ordinatus placuit Deo altissimo. Quia ergo Presbyter est factus, videns se ex hoc debere iter ad cælum alijs præbere, ideo collectis in vnum discipulis monasterium, [& monasterium Latinū condit:] quod Latinum nominatur, d erexit. [Et quidem congrue Latinum monasterium illud vocatur, vbi mandatum charitatis in Deum & in proximum illibate obseruatur.]

[7] Post spatium vero temporis venerunt peregrini quidam de Roma ad Hiberniam: cumque ad eremitorium sanctæ Fancheæ venissent, sciscitabatur virgo ab eis de fama Sanctorum in terris commorantium. [quo S. Fanchea super pallio transfretans,] Et dixerunt peregrini, quod vnus de Hibernia, Endeus nomine, præest ibi cuidam monasterio, cui Latinum nomen est, qui miræ sanctitatis est apud Dominum, & apud homines magnæ famositatis. Audiens hæc verba virgo sancta, se ad fratrem suum videndum cum tribus alijs puellis præparauit. His quoque puellis districte ipsa mandauit, ne quidquam supellectilis secum ferrent. Sed vna puellarum reputans e transgredi mandatum, tulit secum vas quoddam æneum lauandis manibus virginum Christi aptum. Cumque ad mare venissent, & nauim ad transfretandum non habuissent, pallium suum S. Fanchea super mare expandit, atque confidenter super vndas siccis pedibus ambulauit, & credens in Christo, cum suis sodalibus in eodem pallio secure sedit. Et cum flante ad earum voluntatem vento, veherentur per mare, [comitis vnius inobedientiam redarguit:] subito fimbria pallij, quo vehebantur, sub vndis mersa est. Dixit tunc S. Fanchea ad socias: O Sorores carissimæ, date gloriam Deo, & confitemini peccata vestra; quia propter peccatum, quod aliqua ex vobis peccauit, pallium nostrum in parte submergitur. Tunc illa, quæ æneum vas de monasterio tulit secum, confessa est se mandatum senioris transgressam esse, in portando vasculo illo contra præceptum. Et accipiens ipsa vas de manu puellæ, proiecit illud in mare: quo facto lacinia pallij super vndas ascendit; & sic prospero cursu ad optatum portum Britanniæ peruenerunt.

[8] Hoc in tempore cum sancta Darercha virgo, quæ alio nomine Moninna f dicebatur, in monasterio suo, quod Belslebhe g dicitur, commoraretur, & ad crucem prope ecclesiam ad orandum accederet, [cui abiectum in mare vasculum S. Darerca remittit.] vidit vas illud proiectum in mare a B. Fanchea prope crucem in terra iacere: dixitque Darercha: Domine Deus, Angusta est hæc via nimis; quia non dimisisti sanctæ virgini Fancheæ vas istud modicum, in quo possit manus suas lauare. Tunc ipsa ligauit vas istud ad consimile vas, in quo bibebat aquam, rogitans Dei misericordiam, vt ad S. Fancheam vtrumque perueniret: quod & factum est. Agnoscens itaque S. Fanchea munus vtrumque, gratias Deo, & S. Darercæ mittenti reddidit; atque suum vasculum sibi remittens, aliud secum retinuit: cumq; vasculum suum sibi per Angelum missum S. Darercha reciperet, immensas Conditori suo gratias, atque Angelis suis egit.

[9] Et qui reuelat suis secreta amicis, ostendit S. Endeo, [Ipsa fratris alloquio non conspectu obtento,] aduenturas esse sanctimoniales de Hibernia insula ad ipsum; dixitque homo Dei suis Fratribus vt necessaria pro peregrinis præpararent venturis. Præparantibus vero fratribus, quæ dixerat homo Dei, ecce adueniunt sanctæ virgines ad ostium monasterij. Cupiens vero S. Fanchea fratris sui præsentiam, quæsiuit vt adesse dignaretur. Sed ab eo responsum accepit, vt de duobus optionem eligeret sibi; scilicet salutationem sine visitatione eius haberet, aut vero visitationem sine salutatione. Ipsa vero vt apis argumentosa, quod sibi vtilius est elegit, videlicet salutationem sine fratris visitatione. Extendit igitur vir Dei tentorium in solo monasterij, [reditum ei suadet in patriam,] & cum velamine alloqui cœpit sororem sic. Inter cætera quoque colloquia dixit sancta virgo S. Endeo, vt talenta sibi a Deo data cum populo terræ suæ natiuæ condiuideret, ac diuina duplicaret dona. Cui ait S. Endeus: Post annum ab ingressu tuo in Hiberniam Deo dante, spero me ad vos venturum. Et addidit ipsa ad Endeum: Cum ad Hiberniam perueneris, noli prius terram natiuitatis tuæ intrare, sed insulam quamdam, cui nomen Arann, in mari Occidentali Hiberniæ quæres, & ibi Deo tuo fideliter seruies. [Hæc insula dicta est Arann h, id est, ren in Latino, quia ad similitudinem renis in animali se habet; quia in medio est angusta, & in extremitatibus est grossa.]

[10] Post hæc verba, percepta sancti viri benedictione, properauit sancta Virgo cum suis iter suum sicut prius super pallium in mari peragere, [regrediensq; moritur in via.] & sic cum Angelico ministerio ad Hiberniam insulam meruerunt peruenire. Virgo igitur beatissima, aduertens diuinum adesse sibi subsidium, a Deo obtinuit, vt cum eisdem spiritibus Angelicis anima sua ascenderet, ac laureolam integritatis virginalis ibi obtineret, quod & factum est. Puellæ igitur non mediocriter de morte eius desolatæ, cum eius sancto corpore in pallio suo, sicut prius transuectæ, prospero nauigio applicarunt in Hiberniam, vbi duo populi, scilicet Lageniensium & Midensium, erant in vnum congregati. Videntes hi populi insolitū miraculum; [Dirempta inter Lagenienses & Midenses de corpore ipsius lite,] scilicet quod pallio super mare extenso, tamquam tutissima naui, tot veherentur: in seditionem versi quisque populorum ius sibi in corpore virginis vindicabat. Sed diuina pietas sæuitiam illorum sedauit in hunc modum: visum enim eis erat quoddam vehiculum bobus binis impositum, in quo ponebatur sanctæ virginis corpus. Sed tunc res nimis stupenda accidit: nam populo Lageniensium videbatur i, quod boues cum sancto corpore eos antecedebant vsque ad cellam, k Barrigh nomine, & quod ibi sanctum pignus sepelierunt in campo, qui in Hibernico Magh-liffe vocatur: sed Midenses in veritate sacrum corpus secum deferentes, viderunt boues ante se præcedentes cum tribus præfatis puellis; & sic vsque ad monasterium, [apud hos in Kill-aine sepelitur.] quod Cella-Aine vocatur in vulgari, peruenerunt. Hoc enim monasterium ipse Endeus, quondam Neophytus [id est, in fide nouus,] pro hac sorore sua incepit ædificare; ibi quoque boues post tanti itineris fatigationem vrinam suam de terra iterum hauserunt, & ideo locus ille in Hibernico nominatur… Ibi etiam duo postea fontes aquarum viuentium eruperunt. Illo quoque monasterio corpus sanctæ virginis est traditum sepulturæ, expectans resurrectionem filiorum ac filiarum Dei in vitam æternam.

[Annotata]

a Est Orgielliæ pars Australis, teste Colgano, in indice Topologico.

b Colganus illud esse censet, quod in Demiticis a S. Manchano (qui hic Mansenus ignoto alias nomine appellatur) denominationem retinet, Rosnacum forte dictum, quod esset in Rosina valle: agitur enim de eo sub hoc nomine in Vita S. Dauidis Meneuensis ibidem educato: in Vitis autem SS. Eugenij & Tigernaci, pro XXIII Augusti, & IV Aprilis promissis, dicitur Rosnacense monasterium alio nomine Alba vocari: & in tabulis S. Albei vicus hodie inuenitur, tribus passuum millibus versus ortum a S. Dauidis vrbe distans ad littus maris.

c Decem sub Manchani nomine Sanctos Colganus in Patrijs Martyrologijs inuenit: hunc suspicatur Manchenum esse Patricij discipulum, & in Conacia Episcopum cognomento Magistrum, de quo Tripartita & Iocelinus; quamuis diem cultus sibi incertum fateatur, pluribus de eo agens ad citatum Iocelini locum. In Vita S. Eugenij vir sanctus ac sapiens Nennio, qui Mancenus dicitur: in Vita S. Tigernaci Monennius legitur huic monasterio præfuisse: similiter in parte reiectanea huius Vitæ dicitur Endeus cum SS. Helueo & Pupeo de Hibernia in Britaniam iuisse, vt sub Regula S. Monenni magistri Rosnatensis monasterij ad tempus possint permanere.

d In Britannia, iuxta dicta in Prolegomenis. Ob illud autem quod sequitur glossema, mallet Lætinum Colganus quam Latinum legere: [Latinum monast. in Britannia.] nec obseruat hic alludi ad illam cordis ampli latitudinem, de qua toties sacræ litteræ, quæ prima caritatis omnes complectentis proprietas est; sicut illius comes lætitia spiritualis.

e Forte parui reputans, vel non reputans se trangredi.

f Colitur, Colgano teste, VI Iunij.

g Vulgo Kils-sleibhe diœcesis Ardmachanæ, nunc Parochialis Ecclesia ad fauces montis Cuillin in Vltonia, vnde & primum nomen, fauces montis significans.

h Rectius Ara: nam Arann genitiuus est: quo nomine etiam in Momoniæ Mediterraneis regio est Lummericensi vrbi ad Orientem vicina: nec putamus aut rei aut vocis vllam esse cum renibus similitudinem, nisi quam sibi ridiculus glossator finxit.

i Eadem plane de S Patricij corpore narrantur, quod aliquo modo suspectum facit miraculum istud.

k Hodie Baile Barrigh, inquit Colganus, ad ripam fluminis Liffei in Comitatu Kildariensi, dubitatq; an a Barnicho Eremita, de quo ad 29 Nouemb. Anglicanum Martyrologium nomen retinuerit. In tabulis ad dictum iam fluuium B. Barret reperitur, viginti passuum millibus versus Boream Kildaria distans.

CAPVT III.
Reuersus in patriam S. Endeus in Arania docem monasteria extruit.

[11] Post vero anni spatium, sicut promiserat S. Endeus, a suo monasterio, scilicet Latino nomine; cum centum quinquaginta ad Hiberniam prospero nauigio peruenit; applicuit quoque in Midensium oris in portu, qui Colptha a dicitur. Ibi quoque S. Patricius, vt fertur, ante eum applicuisse dicitur. [Reuersus in Hiberniam Endeus,] Perueniens igitur S. Endeus ad terram, ibi ex vtraque parte fluminis, quod Boinn nominatur, multas ecclesias fundauit. His omnibus peractis, Spiritu sancto sibi reuelante, ad Regem Momoniensium, qui dicebatur Oëngus mac Natfraich accessit, [ab Rege Ængussio,] qui tunc apud Casseliam habitauit, vt scilicet licentiam habitandi insulam, quæ Arann dicitur, ab eo obtineret. Vxor quoque illius Regis erat b soror S. Endei, filia Conalli Deirg: Regina vero vocabatur Dairine. Caussa vero cur eam Rex duxerat in vxorem est ista. Audiens enim famam pulchritudinis S. Fancheæ filiæ Conalli Deirg, perrexit in Regionem Ergellensium, volens illam accipere in vxorem. [Darienæ sororis suæ mærito,] Sancta vero Fanchea plus amans Christum, quam sponsum mundanum, renuit Regem mundanum habere in sponsum: volens vero satisfacere petitioni Regis, rogauit sororem suam Dareniam nomine, vt assentiret in Regem: quod & fecit: quæ desponsata fuit Regi Oengus. Et ob hanc caussam exaudiuit Rex Oengus ipse Sanctum in suis petitionibus. Ex hac quoque Darenia natus est filius, qui fundauit monasterium celebre, scilicet Doire.

[12] Petens ergo S. Endeus a Rege Oengus insulam præfatam, c quæ Arann dicitur, respondit ei; S. Patricius mihi constituit, vt Domino Deo non offerrem, nisi bonos & fertiles agros, & proximiores mihi. [insulam Arann petit.] Concedo ergo tibi eligere locum ad construendum monasterium, prope ciuitatem meam regiam, scilicet Casseliam, & ego dabo tibi circumiacentes terras pro monasterio tuo. Respondit Endeus: Insulam præfatam mihi concede, & sufficit: quia a Deo mihi concessa est in sortem hæreditariam in terris: ibi enim erit resurrectio mea. Et respondit Rex: Insulam, quam non vidi, quomodo possum offerre? Respondit Endeus: Sequere me ad Australem partem ab oppido tuo. Quod cum Rex fecisset, steterunt in loco, qui Isel dicitur: Dixitque Endeus Regi: Flecte genua tua o Rex, & pone faciem tuam super bases pedum meorum. [Putauit autem Rex, [& impetrat,] quod voluit eum rebaptizare S. Endeus, cum eum ante baptizasset S. Patricius: sed S. Endeus hoc non intendebat d.] Posuit ergo Rex, vt præcepit Sanctus, faciem super pedes S. Endei, inclinans se super genua sua. Tunc res mira accidit ac vehementer stupenda, releuauit enim se terra in altum sub vtroque; & tunc viderunt de facili insulam sæpe dictam, quæ Arann vocatur. Dixitque Rex: Bona est ista terra, quam conspicio. Dixitque S. Endeus: Offer ergo illam in sacrificium Deo & mihi. Tunc obtulit Rex insulam Deo & S. Endeo.

[13] Post hæc reuersus est Rex in oppidum suum petita, atque obtenta benedictione S. Endei. Rediens vero sanctus ad collegium suum sacrum, [in eamq; super lapide transit,] duxit eos secum vsque ad portum aptum, vbi commodius possit insulam intrare. Tunc sanctus iussit viris octo de Fratribus, vt lapidem grandem; qui erat in littore, deferrent ad mare, eo quod nauem aliam ad intrandum insulam non haberent. Quid plura? In virtute illius, qui siccis pedibus super vndas maris ambulauit, ascendit super illam petram, & mox de thesauris suis Christus ventum opportunum produxit, & sic cum omni prosperitate Sanctum suū ad insulam perduxit. O quantæ potentiæ est hic Dominus noster, cui venti, & mare, & etiam petræ sic obediunt, & naturam propriam amittentes, suis sanctis obsequium mirabile præbebant. Prospero igitur cursu ad insulam peruenit, ac portum in Septentrionali parte insulæ, in loco qui Leamhchoill dicitur, tenuit.

[14] Erant autem tunc gentiles quidam de genere Corcumruaidh ibi. Hi mox de insula fugerunt, velut tenebræ præsentiam lucis: Solis enim ad tenebras non potest esse societas, nec infidelium ad Christicolas. Igitur ex Ægyptijs illis solus dux eorum, qui Corbanus vocabatur remansit. [cedentibus qui eam tenebant Gentilibus,] Hic tamquam alter Pharao obduratus in malitia in loco illo, qui Leanchoill vocatur, parauit insidias. Putans enim eum esse magum, eo quod viderat eum super lapidem magnum ad portum prospere venisse; ideo timuit ne hæreditatis suæ terram posset per eum amittere. Cum homo gentilis vidisset virum Dei in scissura cuiusdam petræ se concludere, apud se dixit; Magus iste non est homo corporeus, sed aereum habet corpus. Tunc ait ad eum Sanctus: Concede mihi hanc insulam, vt in ea habitem. Et respondit Corbanus: Vsque ad quadraginta dies permitto te in ea manere, & rali pacto exiuit insulam, & peruenit in regionem suam, quæ Corcumruaidh dicitur. Transiens vero homo Dei per insulam, vidit equos illius Corbani, qui pascua in loco, qui Ardnagcaoroch dicitur, capiebant: & eos in mare minauit. Et natantes, ad insulam mediam prospere pervenerunt: vnde locus ille, vbi applicuerunt vsque in hodiernum diem e Traighnaneach vocatur. De insula vero, quæ Media dicitur, vsque ad insulam tertiam, quæ Orientalis dicitur, natauerunt, vnde littus vbi applicuerunt ibi vsque hodie Traighnaneach vocatur adhuc.

[15] In loco vero, in quo sacrificium Deo prius in insula obtulit homo Dei, [& Deo possessionem per miraculū probante] monasterium postea construxit. Corbanus autem dolium magnum fieri iussit, quod semine farris implens, dixit; Si Deus, quem Endeus prædicat, vult vt insulam illam ille possideat, mittat hoc dolium farre plenum ad ipsum in insulam commorantem. Mirum dictu, quod narro! Nam posito dolio in littore maris, ecce Angeli adueniunt & sicut ministerio eorum actum est, vt Abacuc Propheta de Iudæa in Babylonem cum annona pulmenti ad refectionem Danielis mitteretur; ita ad solatium istius Endei per ministerium Angelicum transmisit Dominus hoc dolium farris. [&, vt ferunt periti, de hoc genere farris semen habetur in insula vsque ad præsens f. Item adhuc asserunt, quod vestigium illius dolij apperet in mari, quoad maris serenitatem: ita quod non vndescit mare in via, per quam transijt dolium; sed serenitas semper ibi permanet.] Locus vero vbi mirabiliter adductum est ad insulam, vocatur Portus dolij vsque in hodiernum diem. Videns vero Corbanus tantum miraculum, veniens ipse ad virum Dei, insulam sibi & Deo dedit in sempiternum.

[16] Post quam vero concessa est ei insula, adducens in eam collegium discipulorum suorum, [decem in ea monasteria constituit:] diuisit in partes decem inter eos insulam; & in ea construxit decem monasteria, & in quolibet ordinauit vnum superiorem, quasi Patrem, & alterum quasi secundum ei in potestate. Hos autem in quolibet monasterio sic ordinauit præesse, vt mortuo seniore alter præesse deberet. Seniores quoque cum reliquis sepeliri mandauit; ceteros vero Prælatos, qui succederent, in cœmeterijs proprijs iussit sepeliri. Ipse vero vir sanctus ædificauit sibi monasterium ad Orientem insulæ, quod hodie Cella sancti Endei vocatur.

[17] [dimidia insulæ parte vni præcipuo attributa,] Et sicut quondam inter discipulos exorta est contentio, qui eorum esset maior: ita similiter inter discipulos Endei, de diuisione insulæ. Voluit enim S. Endeus dimidietatem insulæ suo monasterio tradere; sed octo aliorum monasteriorum Patres ac eorum discipuli contradicebant; allegantes, quod non fuit æquitas iustitiæ in hac diuisione. Ieiunarunt igitur bis triduanum ieiunium, vt Dominus eis ostenderet, quid agere in hoc facto deberent. Et exaudita est oratio Sanctorum: nam peracto ieiunio apparuit Angelus Domini S. Endeo, portans sibi dona duo, a Deo sibi missa; videlicet librum quatuor Euangeliorum, & casulam sacerdotalem ministeriorum. Per hæc enim duo munera pretiosa dabatur intelligi, quod ipse præ ceteris erat duplici honore dignus, videlicet in docendo per Euangelium, [quod etiam miraculo probatur.] & in præsidendo per sacerdotalem casulam. Codex ille Euangelicus cum magna reuerentia in ecclesia Sancti Endei habetur: similiter, & casula auro, & argento exornata inter ecclesiastica munera quondam habebatur, sed nunc solo metallo æris vestitur: nihilominus tamen cum magno honore tenetur. Dedit ergo Sanctus Endeus monasterio suo dimidiam partem insulæ; ceteris vero monasterijs aliam partem eiusdem; & sic hæc diuisio permanet vsque in hodiernum diem… g.

[Annotata]

a Vide Colganum annotat. 40 ad Tripartitam S. Patricij vitam parte 1 cap. 53.

b Id est fuerat: siquidem extremis Regis Ængussij annis Endeus applicuit: constat enim ex Actis S. Kierani Sagiriensis num. 9 V Martij, eam, quæ cum ipso cæsa est, vxorem Ethneam Huachach nominatam fuisse,

c S. Albeum eidem petitioni suffragatorem accessisse narrat eius qualiscumque Vita, idemq; miraculum habet sed modum non exprimit.

d Non credimus tam rudem in rebus fidei fuisse pientissimum illum Regem, vt nesciret Christianorum baptismum numquam iterari, ideoque ceteris interpolatoris glossematis hoc quoque adijcimus.

e Id est, littus equorum.

f Hæc tamquam ex posteriorum temporum traditione accepta interpolatori libenter relinquimus.

g [Synopsis prætermissorum.] Hic sequebatur fabulosissima narratio: de Pupeo Romæ ad Pontificatum electo per columbæ super eo descensum, quod fuerit consuetum futuri Pontificis apud Romanos indicium: cui nihilominus onus illud honoremque recusanti, S. Hilarius suffectus sit, anno scilicet 461. Certamen quoque habet humilitatis inter SS. Endeum, Helueum, & Pupeum exortum, Prælaturam detrectantibus singulis, consulto prius per internuntios Papa, tandemq; diremptum trium candidarum auium aduentu, ea quæ dicta sunt munera Endeo deferentium.

CAPVT IV
S. Endei miracula, prophetia de S. Kierano, & mors.

[18] Cvm ergo S. Endeus in suo monasterio Deo fideliter cum sancto collegio suo seruirent, [Scopulum transitui officientem dissoluit:] importunum videbatur suis monachis, quod non habebant planum iter ad mare. Veniens ergo vir Dei ad portum maris petram illam durissimam, quæ nauibus præbebat impedimentum ne ad monasterium approximarent, cum suo baculo signauit, atque postmodum ad domum reuersus est. Nocte vero sequenti, Angelus Domini fulguream in manu tenens spatam, conscidit petram illam durissimam in partes duas, faciens viam latam per medium, quæ vsque hodie præbet iter planum, & sine impedimento intrantibus Insulam. O quam magna Angelis a Deo potestas collata hic iam probatur! nā in momento temporis & quasi in ictu oculi hæc petrarū diuisio facta est. Ad hunc quoq; virum Dei S. Kieranus filius Fabri perueniens, [S. Kierano discipulo suo] septem annis in monasterij a territorio fideliter seruiens mansit. In his quoque septem annis sic diligenter exercebat trituratoris officium, vt in paleario territorij non posset granum, quod culmen faceret, inueniri. Vnde vsque hodie manent muri territorij sui apud Arann.

[19] Post hæc Sanctus Keranus somnium vidit, quod suo magistro enarrare curauit. [in Cluanmicnosia incrementum prædicit,] Nocte enim somniauit se iuxra ripam magni fluminis, quod Synnan dicitur esse, & arborem magnam ac frondosam atque fructiferam vidisse, & hæc arbor totam insulam Hiberniæ obumbrauit. Somnium itaque Sancto Endeo enarrauit. Ait ille: Arbor illa fructifera tu es, qui coram Deo & hominibus magnus eris, & fructum dulcissimum boni operis præbebis, & per totam Hiberniam honoraberis. Et addidit Endeus, nunc igitur accede, & Dei voluntatem implens, ædifica ibi monasterium.

[29] Post hæc S. Keranus accepta benedictione sui Abbatis Endei, ad construendum monasterium de Cluain-mhicnois se præparauit. [eumque sancita pro se & posteris societate dimittit:] b Cumque se orationibus Sanctorum recommendaret, coram omnibus S. Endeo dixit: Accipe me Pater cum parochia mea sub protectione tua, vt sint omnes discipuli mei etiam tui. Et respondit Endeus: Non ita de te ordinauit Deus, vt omnes in hac angusta insula sub mea disciplina viueremus; sed propter tuam miram humilitatem atque perfectam caritatem tibi tradet Christus Dominus tuus dimidiam c Hiberniæ partem in hæreditatis sortem. Et vbi hæc ad inuicem dixerunt, Crux erecta est in signum fraternitatis mutuæ, quam inter se & inter posteros suos contraxerunt ibi, & dixerunt: Quicumque vnitatem fraternitatis nostræ post nos violauerit in terris, careat ipse fraternitate & & societate nostra in cælis.

[21] Post hæc venit S. Endeus in terram, quæ d Medraighe dicitur, [noxiam bestiam pellit:] ad portum vnum, qui portus Luabann dicitur; & ibi Sanctus Endeus rogauit Keranum, vt accederet ad locum vicinum, qui Acahd-Draighnich dicitur, & de illo loco eijceret bestiam, quæ totam terram in circuitu loci præfati deuastauerat: vnus enim de discipulis S. Endei, qui e Gigneus vocabatur, ibi inhabitabat. Hic vero fuit vnus ex transmarinis Sanctis, qui cum Endeo ad Arann peruenerunt, & ibi locum habitationis habuerat. De præfato ergo loco expellentes bestiam, eremitorium suum in pace possederunt.

[22] [auaros piscatores punit:] Veniens post hæc S. Endeus ad mare & videns ibi piscatores, quæsiuit ab eis pro se & suis pisces; qui respondentes dixerunt: Pisces ad nos a mari de Arann venerunt, & tibi concedimus illos prope Arann capere, & habere, & tu nos hic permitte maris nostri habere pisces. Audiens hoc responsum malorum, vnus puer motus spiritu Dei, dixit: Vnum habeo piscem quem mihi Deus ministrauit, & tibi eum concedo. Respondit S. Endeus, in hoc portu vbi eleemosyna seruis Dei denegatur, pisces de cetero non capientur. Quod & factum est: nam vsque in hodiernum diem non capitur ibi piscis. Exiens inde S. Pater Endeus peruenit ad portum, qui dirigit ad stagnum nomine f Orbsen, & rogauit Deum, vt propter merita istius pueri ibi nati, qui piscem sibi dederat, copia piscium ibi esset.

[23] Post hæc vir Dei prospero nauigio peruenit ad insulam quamdam in illo stagno, [& superstitiosam abstinentiam arguit.] quæ Echinis dicitur; & hospitio receptus est a quodam prudente viro, nomine Crumther Coelan, qui erat Princeps illius loci: & cum alium cibum non haberet hospitibus sanctis, ad aratrum currens, inde bouem accepit, atque pro refectione pauperum Christi parauit. Et cum omnes in gratiarum actione cibum sumerent, laicus, qui in comitatu sanctorum fuerat, putans se transgredi mandatum abstinentiæ, si de hoc boue sumeret, non comedit. Quod vir sanctus percipiens, spiritu reuelante, dixit: Tu qui cum ceteris Fratribus cibum in caritate ministratum noluisti sumere, de carnibus equi, quem furaberis, manducabis, atque manducando iugulaberis. Quod totum illi euenit, vt vir sanctus prædixit. g Aratores vero crastina die ad agrum, vbi arabant, venientes & vnum bouem consimilem primo reperientes, sub iugo posuerunt, sed vnde bos ille aduenerat, nescierunt.

[24] Sāctus vero Endeus post hæc ad insulā de Arainn rediens, [ab Angelo solatium mœrens accipit.] vsque ad decrepitam ibi permansit ætatem. Quod autem de S. Kerano prætermisimus hic addamus. Cum enim de licentia S. Endei de insula exisset, vidit Endeus in spiritu omnes Angelos, qui sanctis de Arainn pabulum vitæ spiritualis ministrabant, cum S. Kerano recedere. Ex qua visione mœstus factus est Endeus, putans quod cælestes spiritus iterum non redirent; cumque ieiunio & orationi se dedisset vltra vires, Angelus Domini apparuit ei, dicens: Qua de re tristis es homo Dei, & cur te nimis affligis? Dixit Endeus: Causa tristitia meæ est, quod omnes Angeli nos reliquerunt, & cum Kerano perrexerunt. Respondit Angelus: Quoniam S. Keranus carissimus Deo est, ideo misit Angelos suos in comitatu eius: noli ergo amplius te nimis affligere; quoniam ad vos iterum reuertentur; solue ergo ieiunium in nomine Domini. Tunc ait Endeus: Ieiunium meum non soluam, donec tres petitiones a Deo meo obtineam. Peto enim, quod omnis, qui contritus de peccatis suis fuerit, & sepulturam mecum elegerit, inferni os super eum non claudatur; h insuper posco, vt quicumque inuocauerit me in angustia sua, a Domino Iesu Christo adiuuetur: tertio postulo, vt ego ipse sedeam a dextris Dei vna cum Sanctis. Et ait Angelus Domini ad eum: Sicut petijsti, sic concessum est tibi a Deo tuo.

[Annotata]

a Forte teritorium: aream enim terendo & excutiendo frumento comparatam intelligit.

b Locus obscurus est si de præparatione proxima intelligatur: nam a S. Endeo digressus ad S. Senanum se contulit, Anginense deinde monasterium extruxit & rexit: si autem de remota intelligas, bene se habet.

c Idem habetur, inquit Colganus, in laudata S. Kierani Vita; sed sic intelligi debet, quod multa cœnobia per mediam Hiberniæ partem ei eiusq; successoribus subiecta fuerint.

d Est regiuncula maritima Australis Conactiæ in Comitatu Galuiensi, Colgano teste.

e Causam huius separationis vide in Prolegomenis num 4.

f Colganus lacum esse dicit in Comitatu Galuiensi: an ille maximus & Gallouidiæ proximus, atque insulis plenus, qui Mercatori loug Corbes?

g [S. Kieranus.] Veremur ne, quod in Actis S. Kierani simile omnino narratur num. 17 hinc acceptum sit, vel illud huc translatum; vt sæpe alias in discipulorum & magistrorum Actis apud Hibernos factum obseruamus. Idem de sequentibus S Endei petitionibus intellige, quæ plane similes in eiusdem S. Kierani Actis leguntur.

h Id est purgatorij pœnas non sustineat, aut in ijs non diu detineatur.

APPENDIX

Hanc partem, denuo repetentem quæ num. 19. 20 & 24 dicta sunt; sed mutatis haud leuiter circumstantijs, & a compilatore minus prudenter acceptam, tamquam si esset res plane diuersa, his seorsim damus, propterea quod existimemus haud paullo verosimiliorem narrationem in ea contineri: ab eaque absint illa, quæ sic cum S. Kierano communia sunt, vt merito dubitetur an ea ad S. Endeum aliquomodo pertineant.

[25] Alio quoque tempore idem Keranus ad insulam iterum rediuit, vt & ipse professionem a monachi ibi faceret, atque ibi finem vitæ expectaret. [S. Endei de S. Kierano visio] Erant tunc quoque in præfata insula sanctissimæ vitæ Abbates, & Fundatores, S. Endeus videlicet, & sanctus Finnianus senex b. Eo vero tempore, quo ad insulam venit, Sanctus Endeus vidit somnium interpretatione dignum. Viderat enim arborem quamdam in medio insulæ crescere in altum, quæ protensis ramis vsque ad mare pertingebat. Deinde viderat multos viros ad arborem accedentes qui radicitus eam effoderunt, & tandem secum in aëra subleuantes vsque ad ripam magni fluminis Synan nomine reportauerunt, atque ibi iterum plantauerunt. Viderat quoque eamdem arborem ibi in nimia altitudine crescere, ita vt rami pertinrent vsque ad mare. [ipsi & Fratribus explicata,] Hanc visionem mirabilem Sanctus Endeus coram sancto Finniano sene, ac alijs fide dignis enarrans, ait: Hæc visio, quam modo audistis carissimi, ad fratrem nostrum Keranum pertinet, qui multorum Cœnobiorum Pater erit. Itaque cum benedictione nostra debet ad locum cælitus ostensum properare, & iuxta ripam præfati fluminis monasterium fundare, ex quo multa alia monasteria tanquam rami pullulabunt fructiferæ arboris. His quoque sermonibus Patris Endei auditis, qui præsentes fuerant, lacrymas vbertim effuderunt, similiter & ipse Keranus; qui præsens erat, amare fleuit. Cum nauis ad iter suum sibi pararetur: sancti Abbates, scilicet Endeus, & Finnianus cum monachorum multitudine vsque ad portum eum comitantur.

[26] [& de insulæ desertione] Et cum nauem cum benedictione seniorum ascenderet, & Clerus totius insulæ ad propria rediret, Sanctus Endeus a littore paullulum recedens, iterum in lacrymas prorupit dicens; non sine causa fratres mei nunc effundo lacrymas, quia sicut mihi reuelatum est, hodie vigor disciplinæ, & vigor Religionis de hac insula incepit migrare. Quo audito, & ipsi Fratres, qui erant præsentes, similiter fleuerunt. Proinde paullulum progrediens, iterum fleuit. Et tunc a Fratribus interrogatus, quare tantum lacrymaretur, respondit dicens: Ideo nunc fleo, quia vt mihi Deus meus reuelauit, venient dies quando in his vicinis insulis, [ac restauratione prænotio.] non Monachi religiose habitabunt, sed laici, & irreligiosi viri, ac carnalibus desiderijs seruientes. Et his verbis viri Prophetæ auditis, contristati sunt vehementer discipuli viri Dei. Post hæc Sanctus ad alium locum perueniens, subita lætitia inspiratus ait: Gratias Deo nostro agere debemus, nam ante consummationem seculi, quando iniquitas abundabit, & refrigescit caritas multorum, plurimi ad has insulas fugiendo deuenient, ne & ipsi cum infidelibus pereant. Postquam hæc, & huiusmodi de fine mundi prophetauit, ad monasterium suum rediens, in manus Dei omnipotentis animam suam commendans expirauit.

[Annotata]

a Ineptissimam huic loco phrasim, compilatoris esse existima: nam pridem monasticam vitam professus erat Kieranus.

b Finnianus de Cluain Eraird primus ac præcipuus S. Kierani magister (ante tamen quam Clonardiæ monasterium possideret in fundis post hæc ab ipso S. Kierano acceptis) colitur præcipue XII Decembris, quando nos de eo: seniorem autem videtur hic textus dicere, respectu Finniani Magbilensis, inquit Colganus, qui floruit post annum DLX, cum alter iam obijsset, additque se Vitam eius dedisse ad XVIII huius mensis quippe quem eumdem esse vult cum S. Frigidiano siue Friddiano Lucensi Episcopo, vnde multis ibidem de Magbilensis Ecclesiæ Sanctis & Præsulibus agit: quæ examinauimus & reiecimus ad vitam S. Frigidiani.

DE S. BENEDICTO ABBATE, ORDINIS SVI FVNDATORE, CASINI IN ITALIA,

AN. DXLIII

Commentarius præuius.

Benedictus Abbas & Fundator Ordinis, Casini in Italia (S.)

§ I. S. Benedicti cultus sacer. Ordo propagatus.

[1] Exornathunc vigesimum primum diem Martij nobilißima & orbi notißima virtus Magni Benedicti, Fundatoris Ordinis religiosißimi & optime de Ecclesia Dei meriti: [Memoria in antiquis fastis,] nec reperimus inter tam varia & antiqua Martyrologia, quæ eius natalem non recolat: vnicum si excipiatur manu exaratum S. Hieronymi Martyrologium, quod Lucæ in Etruria adseruatur. Beda genuinus & peruetustum Casinense ista habent: XII Calendas Aprilis, S. Benedicti Abbatis. Quod sub finem Martyrologij nostri MS. itidem S. Hieronymi, & in MSS. Corbeiano, Augustano & Labbeano adiunctum. In alio itidem peruetusto Casinensi, vti & MSS. Aquisgranensi, & S. Maximini indicatur esse Natale S. Benedicti Abbatis. In MS. Vaticano S. Petri appellatur eius Assumptio, in Hieronymiano Parisijs excuso Depositio, nulla facta loci alicuius mentione. In antiquo MS. Serenissimæ Christinæ Reginæ Sueciæ dicitur In Casino transitus S. Benedicti Abbatis At locus in nonnullis fastis legitur In monte, seu Castro Casino, Apud montem seu castrum Casinum, [cum Casini situ:] subinde In Beneuento, seu ducatu Beneuentano, in monte Casino &c. De Ducatu Beneuenti a Longobardis erecto & late distento legi possunt a nobis dicta IX Februarij ad Vitam S. Sabini Episcopi Canusini num. 10. vti ea quæ Camillus Peregrinus in Historia Principum Longobardorum disserit: ad quorum tempora respiciunt illa Martyrologia. At Romanis antiquis Casinum notissima fuit Volscorum in nouo Latio ciuitas, in confinijs Campaniæ felicis: cum qua in regno Neapolitano nunc constituitur. Sed ad diem natalem redeamus. In alijs Martyrologijs nonnulla encomia adduntur. [Encomium in alijs:] In MS. Francofurtensi, quod Coloniæ apud Carmelitas asseruatur, dicitur Pater monachorum, scilicet vt Rabanus ait, qui regulam scripsit monachorum cum magna discretione. Vsuardus ista habet: Apud castrum Casinum natalis S. Benedicti Abbatis: huius vitam, virtutibus & miraculis gloriosam, beatus Papa scribit Gregorius. Eadem leguntur apud Adonem, Bedam excusum, Bellinum, Maurolycum & alios. Notkerus hisce addit: Quem etiam regulam monachorum cum magna discretione & luculento sermone scripsisse commendat, idem Gregorius. VVandelbertus hoc disticho natalem exornat:

Cum duodena fide Benedicti & nomine fulget,
Cœnobiale decus Duce quo lætatur in orbe.

[2] At præ omnibus alijs Martyrologijs illustrius encomium profertur in hodierno Romano his verbis: [potissimum in hodierno Romano:] In monte Casino natalis S. Benedicti Abbatis, qui monachorum disciplinam in Occidente pene collapsam restituit ac mirifice propagauit: cuius vitam virtutibus & miraculis gloriosam B. Gregorius Papa conscripsit. Interim ab eo tempore, quo S. Benedictus circa annum CCCCLXXX natus est, aut etiam seculo præcedenti, vti & sequentibus sexto & septimo videbantur effulsisse in Occidentali Ecclesia aurea secula Sanctorum monachorum, quorum tamen multi regulam S. Benedicti non sunt amplexi: [plures olim Sancti monachi] de quibus paßim toto hoc opere agimus. Certe cum anno CCCXCVII S. Martinus Turonibus sepeliretur, concurrerunt ex vicinis locis ad duo millia monachi, teste discipulo eius Seuero in epistola ad Bessulam. Caßianus circa annum CCCCXL scripsit de similibus in Occidente monachis lib. 2 de Institutis cœnobiorum cap. 2, se tot propemodum typos & regulas vidisse vsurpatas, [sub varijs regulis:] quot etiam monasteria cellasque conspexerit. Aliquorum tamen illustrium Patrum regulæ in pluribus fuere monasterijs ab eo tempore susceptæ, quas aut Orientales monachi obseruarant, aut illustres sanctitate & doctrina viri in Occidente condiderant: quales istæ sunt, quas vna cum regula S. Benedicti ex antiquis MSS. libris collegit olim Fabius Chisius, nunc Sanctissimus Papa Alexander VII, & vulgauit Lucas Holstenius parte 2 Codicis Regularum: in qua eminent Regulæ SS. Cæsarij Arelatensis, Aureliani etiam Arelatensis, Ferreoli Vcetiensis, Columbani Abbatis, Isidori Hispalensis, Fructuosi Bracarensis, Pauli & Stephani Abbatum, monasterij Tarnatensis siue Agaunensis & aliorum. Baronius, qui Martyrologij Romani elogium concinnauit, in Annalibus Ecclesiasticis cum ad annum Christi 716. num. 7 indicasset monasterium Casinense a Petronace restauratum, [monasteria Benedictina multiplicata seculo 8] addit num. 8. Mirum dictu, quanta mox ex noua plantatione Petronacis fuerint propagata eo in loco germina monachorum, & aucta eorum examina, instar apum, quæ ex turgescentibus aluearijs prodeuntes, in diuersa loca ad fœtus multiplicationem volauerint. Missus Petronax Casinum est a S. Gregorio II Papa, vti XIII Februarij ad huius Vitā diximus, cui successerunt SS. Gregorius III & Zacharias, ambo & cœnobij Casinensis & Ordinis Benedictini singulares fautores. Horum trium Pontificum temporibus floruit S. Bonifacius, Apostolicus Legatus ab ijs in Germaniam destinatus, qui eumdem cum ijs affectum erga Ordinem Benedictinum imbibit, & S. Sturmionem, postea constituendum primum Abbatem monasterij Fuldensis, misit ad montem Casinum, vt in monasterio quod B. Benedictus instituit, disciplinam regularem & vitam moresque monasticos agnosceret, pastorque futurus, discipulus fieret, atque in sua subiectione disceret, quomodo alijs præesse deberet. Ita ex Rodulpho, Candido, S. Ludgero, alijsque antiquis Scriptoribus lib. 1 Antiquitatum Fuldensium Browerus. Præfuit idem Bonifacius anno DCCXLII Concilio Liptinensi, in cuius canone VII statuitur, vt monachi & ancillæ Dei monasteriales, iuxta regulam S. Benedicti cœnobia vel Xenodochia sua ordinare, gubernare, viuere studeant, & vitam propriam degere secundum prædicti Patris ordinationem non negligant. Vti ea leguntur apud Sirmondum tomo 1 Conciliorum Galliæ pag. 539. Verum frequentiores adhibendæ fuerunt inculcationum machinæ, vt propria & hactenus in monasterijs obseruata regula tolleretur, atque alia a S. Benedicto scripta assumeretur. Qua in re sub Ludouico Pio Imperatore anno DCCCXVII plurima in concilio Abbatum Aquisgrani collecto fuere peracta: vti dictum est XII Februarij ad Vitam S. Benedicti Abbatis Anianensis & Indensis, qui tunc habitus quasi Magister Generalis omnium monasteriorum per Galliam & Germaniam, scripsit Concordiam Regularum aliarum cum Benedictina: ex cuius collectione codicem Regularum repertum ab Alexandro VII Pontifice edidit supra indicatus Lucas Holstenius.

[3] Græci etiam solenni admodum ritu celebrant festum S. Benedicti Abbatis, [Cultus sacer S. Benedicti apud Græcos 14 Martij.] sed potißimum XIV Martij, quo die in Magnis Menæis elogium ex S. Gregorij Dialogis a S. Zacharia Papa Græce translatis proponitur cum alijs illustribus hymnis & odis. Dictum elogium repetitur a Maximo Cytheræo, & aliquanto abbreuiatum in Anthologio. In Menologio ab Henrico Canisio edito ista leguntur: Die XIV. Sancti Patris nostri Benedicti, multorum monasteriorum Patris celeberrimi, pietate & miraculorum multitudine illustris. In Menologio iussu Basilij iunioris Imperatoris scripto & in monasterio Cryptæ-ferratæ prope Romam transcripto ad vsum chori solennitas hæc notatur ad XX diem Martij, ac primo loco proponitur, etiam ante S. Thomam Patriarcham Constantinopolitanum, & Photinam Samaritanam de quibus ad illum diem actum est. Sed veremur ne incuria transcribentis ordo sit mutatus, & quod ibi legitur elogium aliquanto longius, fere ex Actis decerptum, poni debeat die XXI: nam similes errores aliquot ibidem commissos notæ indicant marginales. In MS. Martyrologio S. Cyriaci, quo plurimum vsus est Baronius, ad IX Februarij memoratur S. Benedicti Abbatis * ædificatio. De Corporis Translationibus infra agemus.

[Annotatum]

* an dedicatio?

§ II Acta S. Benedicti a varijs scripta.

[4] Sanctihuius præclarißimas res gestas complexus est toto libro secundo Dialogorum S. Gregorius Papa, [Vita a S. Gregorio Papa accurate scripta:] qui asserit num. 1 se pauca quæ narrat quatuor discipulis eius referētibus agnouisse: ex quibus anno DXCIII, cum a S. Benedicti obitu anni quinquaginta elapsi essent, & S. Gregorius Dialogos scriberet, adhuc vnus supererat Honoratus: qui num. 28, dictum sibi a Fratribus fuisse testatur, quod ibidem narratur: quasi reliqua aliquis saltem discipulorum vidisset. Interserit num. 26 & 27, quæ illustri viro Antonio eiusque discipulo, Peregrino nomine, narrantibus cognouerat. Sed mox redit ad ea, quæ ex eius discipulis in libri exordio prædictis agnouit. In fine num, 38 narrat rem nuper gestam, quasi ab istis discipulis non accepisset. Ex quibus verborum formulis colligimus omnia & singula accuratißime fuisse a a S. Gregorio ad trutinam veritatis discussa. Hanc ergo Vitam ex libro secundo Dialogorum excerptam, & collatam cum Dialogis MSS. & Vita seorsim in MSS. Legendarijs reperta, damus more nostro diuisam atque additionibus marginalibus & annotationibus illustratam ac capita hactenus excusa in numeros commutamus. Ex hac S. Gregorij narratione quamplurimi sua de rebus gestis S. Benedicti confecerunt compendia, [varia eius compendia:] quorum vel catalogum contexere iudicamus superuacaneum. Aliquod habemus valde fuse contextum in MSS. Vltraiectino S. Saluatoris, & Pragensi Ecclesiæ Cathedralis, cuius Auctor censetur Bernardus Guidonis, ex Ordine Prædicatorum Episcopus Lodeuensis: qui potissimum intelocutionem Petri Diaconi, & varias ex sacra Scriptura interpretationes reiecit. Sed malumus S. Gregorij tanti Ecclesiæ Doctoris verba integra atque intemerata propenere,

[5] Obseruat Baronius ad Martyrologium Romanum plurima de S. Benedicto haberi in Vita S. Mauri, nec non in Vita S. Placidi: de quibus infra a S. Gregorio nonnulla referuntur. [& contenta in Vita S. Placidi & S. Mauri,] Creditur vtriusque Vita a teste oculato scripta, S. Mauri a S. Fausto socio eius, & S. Placidi a Gordiano huius famulo, sed vtraque a posteris interpolata est, & non parum fœdata. Supra memoratus Camillus Peregrinius auctorem S. Placidi passim Pseudo-Gordianum appellat: nonnulla in ea mendacia inueniri tradit Baronius anno 529 num. 10. S. Mauri Acta dedimus XV Martij, sed quæ apud nonnullos adeo probabilitatem suam amiserunt, vt etiam audeant aduentum S. Mauri in Gallias incertum habere: dubitareque num ante Fuldense monasterium, quod supra a S. Bonifacio fundatum diximus, vetustius aliquod sub regula S. Benedicti conditum extra Italiam monasterium reperiatur; sicut in Propylæo ad Monasticum Anglicanum legimus & a Criticis nonnullis Francis mussitari intelleximus Parifijs ex Luca Dacherio Benedictino S. Germani de Pratis, qui prælo parabat præcipuas Vitas Sanctorum sui Ordinis: a cuius calamo illustrem apologiam pro S. Mauro Congregationis suæ Patrono expectamus. Interim Vita tam S. Mauri quam S. Placidi ex his S. Benedicti Actis illustrari debet. Aimoinus sermone de S. Benedicto in Bibliotheca Floriacensi edito asserit pag. 280, post B. Gregorium a Fausto Vitæ S. Mauri conscriptore miraculum a benigno Patre Benedicto patratum, sed ab eodem Pontifice prætermissum, [vti illud de 2 energumenis liberatis,] referri hoc modo: Quodam tempore S. Benedictus a quodam nobilissimo secundum seculi dignitatem viro exoratus est, vt ad domum eius dignaretur per semetipsum accedere, quo vxorem eius ac filium, quem nuper enixa fuerat, a dæmonio, quo grauissime pariter vexabantur, suis sanctis meritis & orationibus liberaret. At Sanctus Domini, pro eo quod ei familiaris pro aliquibus operibus ab eo religiose gestis existeret, ire non distulit, eosque integerrimæ sanitati restituit. Hæc ibi. De Fausto scriptore huius Vitæ agit Sigebertus de Scriptoribus Ecclesiasticis cap. 32, cui cap. 33 subiungitur Marcus poëta, familiaris Benedicti Casinensis, [poëmata Marci discipuli,] qui Vitam eius a Gregorio descriptam deflorauit heroico breuiloquio, & pauca superaddidit. Carmen illud Romæ anno MDXC excusum fuit cum tertio Prosperi Martinengi Poëmatum libro. Aimoinus in dicto sermone pag. 281 & seqq. allegat ex Marci versibus quatuor capita, quæ ibi videri possunt. Paulus VVarnefridus monachus Casinensis præter alia elogia, [Pauli Diaconi,] etiam singula S. Benedicti miracula per singula distycha Elegiaco metro contexuit hoc exordio:

Ordiar vnde tuos, sacer o Benedicte, triumphos?
      Virtutum cumulos ordiar vnde tuos?

Habemus dictos versus ex MSS. Marchianensi & Aquicinctino, sed quia legi possunt in dicto Aimoini sermone pag. 284 & seqq. illos prætermittimus, vbi etiam ab eodem contexta metro Iambico Archiloico miracula eiusdem Patris sequuntur, nec non poëmata Smaragdi Abbatis, & S. Adhelmi Episcopi Shireburnensis in Anglia: quæ alibi etiam inter illorum opera extant sæpius recusa. [Smaragdi, S. Adhelmi,] Alios scriptores de rebus gestis S. Benedicti indicat Petrus Diaconus, monachus ac bibliothecarius Casinensis, in opusculo de viris illustribus Casinensibus cum notis Ioannis Baptistæ Mari Canonici Romani edito. Ibi cap. 12 S. Bertharius Abbas & Martyr dicitur scripsisse versus de vita, [S. Bertharij.] obitu ac miraculis S. Benedicti: quos ante citatus Martinengus edidit: & cap. 18 Desiderius ex Abbate Casinensi Pontifex Romanus ac Victor III appellatus, indicatur de Miraculis, quæ a B. Benedicto & a monachis Casinensibus gesta sunt, libros edidisse quatuor: [Miracula a Victore III Papa scripta:] quorum tres priores habemus manu exaratos, quos etiam memoratus Marus Canonicus edidit & notis illustrauit. Ibi præterea cap. 34 notatur Bruno Signiensis Episcopus & Abbas Casinensis scripsisse homiliam in festiuitate S. Benedicti, cum reliquis operibus Venetijs anno MDCLI excusam. Demum cap. 44 suggeruntur versus de Vita B. Benedicti a Rainaldo Subdiacono Casinensi compositi, [hymni Rainaldi,] & sunt hymni in Breuiarijs Casinensibus, anno MDLXVIII & MDLXXII expreßi.

[6] Extat & Chronicon Casinense in quatuor libros diuisum, horum tres Leo Marsicanus, [Chronicon Casinense Leonis Ostiensis,] ex Casinensi monacho Ostiensis Episcopus ac S. R. E. Cardinalis anno MCI creatus, composuit. Incipit vero a conuersione, Vita & obitu S. Benedicti, & varia eius miracula interserit. Quartum librum adiunxit iam dictus Petrus Diaconus, qui illius in libro de Viris illustribus meminit cap. 40. [& Petri Diaconi,] Ad finem huius texit Marus Canonicus Catalogum operum apud se adseruatorum: in quo iste titulus pag. 105 habetur: Sermo singularis in Octaua sancti Patris Benedicti, vbi de miraculorum abundantia cum hoc exordio: Egregij atque pretiosissimi Confessoris Benedicti. Adseruatur autographum Casini litteris Longobardicis: ex quo aliud apographum reperimus Romæ apud clarißimum & humanißimum virum, D. Iosephum Costa, qui habet multos illustres codices ex collectione Lucij Cardinalis Sanseuerini. [Historia inuentionis corporis & miraculorū:] Huic apographo iste titulus præfixus erat: Sermo Petri Diaconi Casinensis in Octauam sanctissimi Patris Benedicti, de corporis inuentione & miraculis. Hoc opusculum hactenus ineditum subiungimus Vitæ a S. Gregorio compositæ, & in notis allegamus loca Leonis Ostiensis & Victoris Papæ III, in quibus hic narrata subinde plenius referuntur: aliqua habet etiam idem Petrus Diaconus in libro de obitu & vita Iustorum Casinensium, quem MS. penes nos habemus. Adiungimus Appendicem ex Chronico Casinensi de nonnullis Miraculis & alijs rebus in dicto sermone non contentis. Deinde exordimur controuersiam de corpore in Gallias translato. Arnoldus VVion ad XXI Martij edidit alios varios hymnos, ac tres priores ex MS. Breuiario Veronensi monasterij S. Zenonis, alium ad plurima folia extensum ex MS. codice monasterij Mantuani, quem arbitratur a S. Berthario compositum. [hymni a VVione editi,] Adduntur dein alius auctore Petro Mauritio Abbate Cluniacensi, alij duo a quodam monacho Germano elucubrati: quos auidus lector ibi reperiet. Suggerit idem poëmata trium auctorum scilicet Laurentij monachi & Episcopi, quem Petrus Diaconus cap. 6 memorat, [& indicati.] tum Angeli Sangrini Abbatis, quæ Casini adseruantur, & aliqua huius poëmata dicuntur extare in bibliotheca Mantuana & Patauina S. Iustinæ: demum S. Alphani monachi & Episcopi Salernitani edita nonnulla sunt in tertio libro poëmatum supra indicati Martinengi: quæ sufficit indicasse.

§ III Tempus vitæ & obitus S. Benedicti. Eius illustre genus.

[7] Baroniusin Annalibus Ecclesiasticis ad annum 529 num. 11 arbitratur se facturum operæ pretium, si S. Benedicti primordia atque progressus, temporum ratione distinctos, Annalibus intexat: quod seorsim etiam ab alijs factum est, qui Annales Benedictini Ordinis formarunt. S. Gregorius Papa in Actis vnicam temporis notam suggerit in accessu Totilæ Regis ad S. Benedictum, cui hic tunc prædixit nouem adhuc eum annis regnaturum ac decimo moriturum. [S. Benedictus egit cum Totila Rege anno 542,] Dependet autem horum annorum epocha ab initio & regni Iustiniani & incepti belli Gothici. Auspicatus est Imperium Iustinianus Mauortio Consule anno Christi DXXVII, coronatus viuo adhuc Iustino ipsis Kalendis Aprilis. Huius Imperij anno IX, Christi DXXXV, inceptum est bellum Gothicum, cuius anno VII, Christi DXLI, Gothorum Rex creatus est Totilas, e viuis ereptus anno regni sui XI nondum completo, Christi ineunte DLII. Congressus ergo Totilæ cum S. Benedicto a S. Gregorio annotatus conuenit in annum DXLII. Quæ Chronologia ex Procopio de Bello Gothico stabilitur. Interim qui sub nomine Gordiani scripsit Vitam S. Placidi, asserit beatissimum Patrem Benedictum, plenum virtutibus & sanctitate feliciter migrasse ad Dominum anno Verbi Incarnati quadragesimo secundo ac quingentesimo. At Vitæ S. Mauri auctor sub nomine Fausti tradit eum vita functum XII Kalendas Aprilis & Sabbato vigiliarum Paschæ: quæ omnia descripsit Leo Ostiensis lib. 1 Chronici Benedictini cap. 1, [mortuus 21 Martij,] ac videntur hac ratione explicari debere. Primo cum Pascha Resurrectionis Christi non concurrerit in XXII Martij ab anno DIX, vsque ad annum DCIV, primum Pascha assumi debet, cum Sigeberto Gemblacensi in Chronico, ad annum DIX. [pridie primi Paschæ] Cum enim, teste Apostolo Paulo, Pascha nostrum sit Christus immolatus, appellamus Redemptionis nostræ completæ mysterium, Pascha Resurrectionis Christi, at primum Pascha siue initium Redemptionis nostræ, dicimus Dominicam Passionis Christi, a quo die Crucis & paßionis Christi vexilla prodeunt. [seu Dominicæ Passionis,] Dies vero XXI Martij in Vigiliā Dominicæ quæ Paßionis dicitur cōcurrit anno Christi DXLIII, Cyclo Lunæ XII, Solis XX, littera Dominicali D, quādo Pascha Resurrectionis Christi celebratum est die V Aprilis: [anno 543,] annumerabatur autem dies XXI Martij, anno DXLII ab ijs, qui initium anni a Paschate sumebant, quod eo tempore factum est in Gallijs, quando Vita S. Mauri fuit interpolata. Additur in Vita S. Placidi tunc præfuisse S. Benedictum in Casinensis cœnobij regimine annis quatuordecim: [Casinum venit an. 529,] huius ergo apud Casinenses habitationis initium statuimus ab anno Christi DXXIX. Demum quia in antiquis Chronicis Casinensibus dicitur vniuersim vixisse annos sexaginta duos, natum arbitramur circa annum CCCCLXXX aut saltem proxime sequentem. Num annos nactus ætatis quatuordecim, secesserit Roma Effidem, [natus circa an. 480,] & sequenti Sublacum, vnde confirmemus aut refutemus, in antiquis nihil reperimus.

[8] Multi multa de prosapia S. Benedicti comminiscuntur. S. Gregorius a quatuor illius discipulis instructus, [qua stirpe exortus?] liberiori genere ex prouincia Nursiæ exortum scripsit. Adreualdus monachus Floriacensis lib. 1 Miraculorum S. Benedicti asserit, quantæ dignitatis parentibus progenitus fuerit testari ruinas palatij eorum cum ædicula prope mœnia Nursinæ vrbis sita. Tantæ quippe magnitudinis perplexique operis ex fundamentis constitisse conuincitur, vt quælibet palatia potentissimorum superauerit Regum, nec modicis queat reparari impensis. Hæc Adreualdus trecentis & triginta annis post obitum S. Benedicti scripsit in Gallia. Verum qui legerit, quam idem auctor stolida & putida affinxerit suis Francorum Regibus, licet vix sesquiseculo ante ipsum vixerint, non magnam attribuet fidem eius nimiæ in tanta antiquitate credulitati. Certe Leo Ostiensis solum, citato S. Gregorio, indicat Nursia prouincia oriundum fuisse, omisso etiam liberiori genere, quod notarat S. Gregorius. S. Placidi pater ab eodem Gregorio vocatur Tertullius Patricius, qui in Vita S. Placidi additur ex Aniciorum sanguine stemmatis lineam duxisse. Cassiodorus lib. 10 epist. 12, familiam toto orbe prædicatam affirmat. [An Aniciana cum Domo Austriaca?] Placuit ergo posterioribus scriptoribus ex hac familia prognatos asserere & S. Benedictum & Domum Austriacam, cum Imperatoribus hodiernis & Hispaniarum Regibus. Verum re melius discussa post editam a nobis Vitam S. Deicoli Abbatis Lutrensis, & collatam cum Actis S. Odiliæ Virginis progenitores, Domus Austriacæ ab Aniciana familia plane alij statuuntur, qui in Alsatia hodierna vicinisque locis habitarunt. Nobilitatem S. Benedicti nolumus premere, sed, cum desint testimonia antiquorum auctorum, quæstiones has genealogicas malumus euitare, & lectorem, si forsan similibus inuentionibus delectetur, amandare ad historiam monasticam Petri Ricordati & Lignum Vitæ Arnoldi VVion, qui sub initium tomi primi fusissime hanc controuersiam deducit, inscriptam Philippo II, Anicio, Probo, Olybrio, Perleonio, Frangipanio, Habsburgio, Austrio, Hispaniarum Regi Catholico & Inuictissimo. Nolumus etiam hic Lectorem fatigare longis narrationibus de alijs Religionum fundatoribus, qui sub S. Benedicti Regula & magisterio militarunt. Sunt hi plerique Sanctis adscripti & suo quo coluntur die, etiam debita in hoc opere nostro veneratione non fraudabuntur. Acta etiam aliorum Sanctorum monachorum, vndequaque conati sumus colligere, ad suum quæque diem illustraturi.

VITA
Auctore S. Gregorio Magno,
cum varijs MSS. collata.

Benedictus Abbas & Fundator Ordinis, Casini in Italia (S.)

BHL Number: 1102

AVCTORE S. GREGO. MAGNO.

CAPVT I.
Ortus, educatio, capisterium precibus reparatum: Vita in specu Sublacensi acta. Regimen monasterij relictum.

[1] Fvit vir vitæ venerabilis, gratia Benedictus & nomine, ab ipso suæ pueritiæ tempore cor gerens senile. Ætatem quippe moribus transiens, nulli voluptati animum dedit: sed dum in hac terra adhuc esset, quo temporaliter libere adhuc vti potuisset, despexit iam, quasi aridum mundum cum flore. Qui liberiori genere ex a prouincia Nursiæ exortus, [Natus in prouincia Nursiæ,] Romæ liberalibus studijs traditus fuerat: sed cum in eis multos ire per abrupta vitiorum cerneret, eum, quem quasi in ingressu mundi posuerat, retraxit pedem: ne si quid de scientia eius attingeret, ipse quoque in immane præcipitium totus iret. Despectis itaque litterarum studijs, relicta domo rebusque patris, [studia Romæ cœpta deserit.] soli Deo placere desiderans, sanctæ conuersationis habitum quæsiuit. Recessit igitur scienter nesciens, & sapienter indoctus. Huius ego omnia gesta non didici: sed pauca, quæ narro, quatuor discipulis illius referentibus, agnoui: b Constantino scilicet, reuerendissimo valde viro, qui ei in monasterij regimine successit; c Valentiniano quoque, qui annis multis Lateranensi monasterio præfuit; d Simplicio, qui congregationem illius post eum tertius rexit: Honorato etiam, qui nunc adhuc e cellæ eius, in qua prius conuersatus fuerat, præest.

Hic itaque cum iam, relictis litterarum studijs, petere deserta decreuisset, [Effiden cum nutrice discedit:] nutrix, quæ hunc arctius amabat, sola secuta est. Cumque ad locum venissent, qui f Effide dicitur, multisque honestioribus viris pro caritate se illic detinentibus in B. Petri ecclesia demorarentur, prædicta nutrix illius ad purgandum triticum a vicinis mulieribus præstari sibi capisterium petijt: quod super mensam incaute derelictum, casu accidente fractum est, sic vt in duabus partibus inueniretur diuisum. Quod mox rediens nutrix illius, vt ita inuenit, [fractum capisterium oratione integrum reddit,] vehementissime flere cœpit, quia vas, quod præstitum acceperat, fractum videbat. Benedictus autem religiosus & pius puer, cum nutricem suam flere conspiceret, eius dolori compassus, ablatis secum vtrisque fracti capisterij partibus, sese cum lacrymis in orationem dedit: qui ab oratione surgens, ita iuxta se vas sanum reperit, vt in eo inueniri fracturæ nulla vestigia potuissent: moxque nutricem suam blande consolatus, ei sanum capisterium reddidit, quod fractum tulerat. Quæ res in eodem loco a cunctis est agnita, atque in tanta admiratione habita, [diu in ecclesia suspensū] vt hoc ipsum capisterium eius loci incolæ in ecclesiæ ingressu suspenderent, quatenus & præsentes & secuturi omnes agnoscerent, Benedictus puer conuersationis gratiam a quanta perfectione cœpisset. Quod annis multis illic ante omnium oculos fuit, & vsque ad hæc Longobardorum tempora super fores ecclesiæ pependit. Sed Benedictus plus appetens mala mundi perpeti quam laudari, & pro Deo laboribus fatigari quam vitæ huius fauoribus extolli; nutricem suam occulte fugiens, deserti loci secessum petijt, cui g Sublacus vocabulum est: [Sublacum solus fugis,] qui ab Romana vrbe quadraginta fere millibus distans, frigidas atque perspicuas emanat aquas: quæ illic videlicet aquarum abundantia in extenso prius lacu colligitur, ad extremum vero in amnem deriuatur. Quo dum fugiens pergeret, monachus quidam, h Romanus nomine, hunc euntem reperit: quo tenderet, requisiuit. Cuius cum desiderium cognouisset, & secretum tenuit & adiutorium impendit, [in specu 3 annos degit:] eique sanctæ conuersationis habitum tradidit, & inquantum licuit ministrauit. Vir autem Dei ad eumdem locum perueniens, in arctissimum specum se tradidit, & tribus annis, excepto Romano monacho, omnibus hominibus ibi incognitus mansit. Qui videlicet Romanus non longe in monasterio sub Theodati Patris Regula degebat: sed pie eiusdem Patris sui oculis furabatur horas, & quem sibi ad manducandum surripere poterat, diebus certis Benedicto panem ferebat. Ad eumdem vero specum a Romani cella iter non erat, quia excelsa desuper rupes eminebat: [panem a S. Romano monacho quotidie accipit:] sed ex eadem rupe in longissimo fune ligatum Romanus deponere panem consueuerat: in qua etiam resti paruum tintinnabulum inseruit: vt ad eius sonum vir Dei cognosceret, quando sibi Romanus panem præberet, quem exiens acciperet. Sed antiquus hostis vnius caritati inuidens, alterius refectioni: cum quadam die submitti panem conspiceret, iactauit lapidem, & tintinnabulum fregit: Romanus tamen horis congruentibus ministrare non desijt.

Cum vero iam Deus omnipotens & Romanum vellet a labore quiescere, [& Dei monitu in Paschate a Sacerdote cibos:] & Benedicti vitam in exemplum hominibus demonstrare, vt posita supra candelabrum lucerna claresceret, quatenus omnibus, qui in domo Dei sunt, luceret: cuidam Presbytero longius manenti, qui refectionem sibi in Paschali festiuitate parauerat, per visum Dominus apparere dignatus est, dicens: Tu tibi delicias præparas, & seruus meus illo in loco fame cruciatur. Qui protinus surrexit, atque in ipsa solennitate Paschali cum alimentis, quæ sibi parauerat, ad locum tetendit, & virum Dei per abrupta montium, per concaua vallium, per defossa terrarum quæsiuit, eumque latere in specu reperit. Cumque oratione facta, benedicentes Dominum omnipotentem consedissent, post dulcia vitæ colloquia is, qui aduenerat, Presbyter dixit: Surge, sumamus cibum: quia hodie Pascha est. Cui vir Dei respondit, dicens: Scio, quia Pascha est: quia hodie videre te merui. Longe quippe ab hominibus positus, quia die eodem Paschalis solennitas esset, ignorabat. Venerabilis autem Presbyter rursus asseruit, dicens: Veraciter hodie Resurrectionis Dominicæ Paschalis dies est: abstinere tibi minime congruit: quia & ego ad hoc missus sum, vt omnipotentis Dei dona pariter sumamus. [sæpe etiam a Pasioribus alijsq; quos instruit:] Benedicentes igitur Dominum, sumpserunt cibum, expletaque refectione & colloquio, ad ecclesiam suam Presbyter recessit. Eodem quoq: tempore hunc in specu latitantem etiam Pastores inuenerunt: quem dum vestitum pellibus inter fruteta cernerent, aliquam bestiam esse crediderunt: sed cognoscentes Dei famulum, eorum multi ad pietatis gratiam a bestiali mente mutati sunt. Nomen itaque eius per vicina loca innotuit cunctis: factumque est, vt ex illo iam tempore a multis frequentari cœpisset: qui cum ei cibum afferrent corporis, ab eius ore in suo pectore alimenta referebant vitæ.

[2] Quadam vero die, dum solus esset, tentator affuit: [volante aue signo Crucis fugata,] nam nigra paruaque auis, quæ vulgo merula nominatur, circa eius faciem volitare cœpit, eiusque vultui importune insistere, ita vt manu capi posset, si hanc vir sanctus tenere voluisset: sed signo Crucis edito, recessit auis. Tanta autem carnis tentatio, aue eadem recedente, secuta est, quantam vir sanctus numquam fuerat expertus. [tentatione carnis vexatur:] Quamdam namque aliquando fæminam viderat, quam malignus spiritus ante eius mentis oculos reduxit: tantoque igne serui Dei animum in specie illius accendit, vt, dum in eius pectore amoris flamma vim caperet, etiam pene deserere eremum, voluptate victus deliberaret. Tunc subito superna gratia respectus, ad semetipsum reuersus est, atque vrticarum & i veprium iuxta densa succrescere fruteta conspiciens, [inter vrticas & vepres nudus volutatus,] exutus indumento, nudum se in illis spinarum aculeis, & vrticarum incendijs proiecit: ibique diu volutatus, toto ex eis corpore vulneratus exijt, & per cutis vulnera eduxit a corpore vulnus mentis, quia voluptatem traxit in dolorem. Cumque bene pœnaliter foris arderet, extinxit quod intus illicite ardebat: vicit itaque peccatum, quia mutauit incendium. Ex quo videlicet tempore, sicut post discipulis ipse perhibebat, [liberatur in perpetuum:] ita in eo est tentatio voluptatis edomita, vt tale aliquid in se minime sentiret. Cœperunt postmodum multi iam mundum relinquere, atque ad eius monasterium festinare: liber quippe a tentationis vitio, vero iure iam factus est virtutum magister: vnde & per Moysen in Exodo præcipitur, vt Leuitæ a viginti quinque annis & supra ministrare debeant, ab anno vero quinquagesimo custodes vasorum fiant. [Num. 2.] [multos accipit discipulos:] Petrvs: Iam quidem prolati testimonij mihi aliquantum intellectus interlucet: sed tamen hoc plenius exponi postulo. Gregorivs: Liquet, Petre, quod in iuuentute carnis tentatio ferueat, ab anno autem quinquagesimo calor corporis frigescat: vasa autem sacra sunt fidelium mentes. Electi ergo, cum adhuc in tentatione sunt, subesse eos ac seruire necesse est, & obsequijs laboribusque fatigari: cum vero iam mentis ætate tranquilla calor recesserit tentationis, custodes vasorum sunt, quia Doctores animarum fiunt. Petrvs: Fateor, placet, quod dicis: sed quia prolati testimonij clausa reserasti, quæso, vt de vita Iusti debeas ea, quæ sunt inchoata, percurrere.

[3] Gregorivs: Recedente igitur tentatione, vir Dei, quasi spinis erutis exculta terra, de virtutum segete feracius fructus dedit. [curam monasterij vicini inuitus suscipit:] Præconio itaque eximiæ conuersationis celebre nomen eius habebatur. Non autem longe monasterium fuit, cuius congregationis Pater defunctus est: omnisque ex illo congregatio ad eumdem venerabilem Benedictum venit, & magnis precibus, vt eis præesse deberet, petijt. Qui diu negando distulit: suis illorumque Fratrum moribus se conuenire non posse prædixit: sed victus quandoque precibus assensum dedit. Cumque in eodem monasterio Regularis vitæ custodiam teneret, nullique, vt prius, [a dissolutis monachis non toleratur:] per actus illicitos in dexteram læuamque partem deflectere a conuersationis itinere liceret; suscepti Fratres insane sæuientes, semetipsos prius accusare cœperunt, quia hunc sibi præesse poposcerant, quorum scilicet k Fortitudo in norma eius rectitudinis offendebat. Cumque sibi sub eo conspicerent illicita non licere, & se dolerent adsueta relinquere, durumque esset, quod in mente veteri cogebantur noua meditari, & quia grauis est semper prauis moribus vita bonorum; tractare de eius morte aliqui conati sunt, qui inito consilio venenum vino miscuerunt. Et cum vas vitreum, in quo ille pestifer potus habebatur, [signo Crucis vas, in quo venenum erat, frangit:] recumbenti Patri ex more monasterij ad benedicendum fuisset oblatum, extensa manu Benedictus signum Crucis edidit, & vas, quod longius tenebatur, eodem signo rupit: sicque confractum est, acsi in illo vase mortis pro Cruce lapidem dedisset.

Intellexit protinus vir Dei, quia potum mortis habuerat, quod portare non potuit signum vitæ: atque illico surgens, vultu placido, mente tranquilla, [discedit:] conuocatos Fratres allocutus est, dicens: Misereatur vestri, Fratres, omnipotens Deus: quare in me ista facere voluistis? Numquid non prius dixi vobis, quia vestris ac meis moribus minime conueniret? Ite, & iuxta vestros mores Patrem vobis quærite: quia posthac me habere minime potestis. Tuncque ad locum dilectæ solitudinis redijt, & solus in superni spectatoris oculis habitauit secum. Petrvs: [secum habitat.] Minus patenter intelligo quidnam sit, habitauit secum. Gregorivs: Si sanctus vir contra se vnanimiter conspirantes, suæ conuersationi longe dissimiles, coactos diu sub se tenere voluisset; fortasse sui vigoris vsum & modum tranquillitatis abscinderet, atque a contemplationis lumine suæ mentis oculum declinasset; dumque quotidie illorum correptione fatigatus, minus curaret sua, & se forsitan relinqueret, & illos non inueniret. Nam quoties per cogitationis motum nimium extra nos ducimur, & nos sumus & nobiscum non sumus: quia nosmetipsos minime videntes, per alia vagamur. An illum secum fuisse dicimus, qui in longinquam regionem abijt, portionem quam acceperat consumpsit, vni in ea ciuium adhæsit, porcos pauit, [inse reuersus non instar filij prodigi,] quos & manducare videret siliquas, & esuriret? Qui tamen cum postmodum cœpit cogitare bona, quæ perdidit, scriptum de illo est: In se reuersus, dixit: Quanti mercenarij in domo Patris mei abundant panibus? Si igitur secum fuit, vnde ad se redijt? Hunc ergo venerabilem virum secum habitasse dixerim, quia in sua semper custodia circumspectus, ante oculos Conditoris se semper adspiciens, se semper examinans, extra se mentis suæ oculum non diuulgauit. Petrvs: Quid ergo, quod de Apostolo Petro scriptum est, dum de carcere ab Angelo eductus fuisset: Qui ad se reuersus, dixit: Nunc scio vere, quia misit Dominus Angelum suum, & eripuit me de manu Herodis & de omni expectatione plebis Iudæorum? [Actor. 12] Gregorivs: Duobus modis, Petre, extra nos ducimur: quia aut per cogitationis lapsum sub nosmetipsos recidimus, aut per contemplationis gratiam super nosmetipsos leuamur. Ille itaq; qui porcos pauit, vagatione mentis & immunditia sub semetipsum cecidit; iste vero, quē Angelus soluit eiusq; mentem in ecstasim rapuit, extra se quidem sed super semetipsum fuit. Vterque ergo ad se redijt, [sed instar S. Petri e carcere ab Angelo educti:] quando & ille ab errore operis se collegit ad cor, & iste a contemplationis culmine ad hoc redijt, quod in intellectu communi, vt prius, fuit. Venerabilis igitur Benedictus in illa solitudine habitabat secum, inquantum se intra cogitationis claustra custodiuit: nam quotiescumque hunc contemplationis ardor in altum rapuit, se procul dubio sub se reliquit.

Petrvs: Placet quod dicis, sed quæso respondeas, si deserere Fratres debuit, quos semel suscepit? Gregorivs: Vt ego, Petre, existimo, [ministerium susceptum licite potuit deserere.] ibi adunati æquanimiter portandi sunt mali, vbi inueniuntur aliqui, qui adiuuentur, boni. Nam vbi omnimodo de bonis fructus deest, fit aliquando de malis labor vacuus; maxime si e vicino caussæ suppetant, quæ fructum Deo ferre valeant meliorem. Vir itaque sanctus, propter quem custodiendum staret, qui omnes vnanimiter se persequentes cerneret? Et sæpe agitur in animo perfectorum, quod silentio prætereundem non est: quia cum laborem suum sine fructu esse considerent, in locum alium ad laborem cum fructu migrant. Vnde ille quoque egregius Prædicator, qui dissolui cupit & cum Christo esse, cui viuere Christus est & mori lucrum, qui passionum certamina non solum ipse appetijt sed ad toleranda hæc & alios accendit; Damasci persecutionem passus, vt posset euadere, murum, funem, sportamque quæsiuit, seque latenter deponi voluit. Numquid non Paulum mortem dicimus timuisse, [Exemplo S. Pauli Damasco fugientis ad melieres fructus.] quam se ipse pro amore Iesu testatur appetere? Sed cum in eodem loco minorem sibi fructum adesse conspiceret & grauem laborem, ad laborem se alibi cum fructu seruauit. Fortis etenim præliator Dei teneri intra claustra noluit, certaminis campum quæsiuit. Vnde idem quoque venerabilis Benedictus, si libenter audis, citius agnoscis, quia non tantos ipse indociles deseruit, quantos in locis alijs a morte animæ suscitauit. Petrvs: Ita esse vt doces, & manifesta ratio & prolatum congruum testimonium declarat. Sed quæso, vt de vita tanti Patris ad narrationis ordinem redeas.

[Annotata]

a Nursia vrbs Episcopalis Vmbriæ Orientalis, eiusq; prouincia seu ditio contermina est Piceno seu Marchiæ Anconitanæ, & Aprutio prouinciæ regni Neapolitani.

b Constantinus fertur obijsse anno 560.

c Valentinianus traditur a S. Benedicto delectus primus Abbas cœnobij Lateranensis: eius frater infra num. 25, venit ad eum & S. Benedictum.

d Simplicius successor Constantini. De vtriusque corporis inuentione infra in tractatu Petri Diaconi agetur.

e Sublacensis scilicet, de qua mox agitur.

f Alijs Eufide, & Enfide. Bucelinus explicat Aufidenam in arce; sed ea procul inde in Aprutio citeriore sita est.

g Sublacus in Latio, nunc Campania Romana ad Anienem fluuium, inter Tibur & Soram.

h S. Romanus colitur 22 Maij.

i S. Franciscus, vt traditio Sublacensium est, in hasce spinas inseruit rosas, [Espinis rosæ.] quarum frondes vernant in plantario tota hieme inter frigora & niues: fit ex eis etiam aquarosacea, quæ solet ad Reges & Principes mitti.

k Tortitudo in MSS. calliditas, versutia, Græce apud Zachariam ςρεβλότης. Male passim excusum, fortitudo.

CAPVT II.
Monasteria XII extructa, dæmon fugatus, fons elicitus: alia miracula. Discessus Sublaco Casinum.

[4] [12 Monasteria extruit:] Gregorivs: Cum sanctus vir diu in eadem solitudine virtutibus signisq; succresceret, multi ab eo in eodem loco ad omnipotentis Dei sunt seruitium congregati: ita vt illic duodecim monasteria cum omnipotentis Iesu Christi Domini opitulatione construeret, in quibus statutis Patribus duodenos monachos deputauit, paucos vero secum retinuit, quos adhuc in sua præsentia aptius erudiri iudicauit. Cœpere etiam tunc ad eum Romanæ vrbis nobiles & religiosi concurrere, suosque ei filios omnipotenti Deo nutriendos dare. Tunc quoque bonæ spei suas soboles, Eutychius a Maurum, Tertullius vero Patricius Placidum tradidit: [SS. Maurum & Placidum discipulos accipit:] e quibus Maurus iunior, cum bonis polleret moribus, Magistri adiutor cœpit existere; Placidus vero puerilis adhuc indolis gerebat annos. In vno autem ex eis monasterijs, quæ circumquaque construxerat, quidam monachus erat, qui ad orationem stare non poterat; sed mox vt se Fratres ad studium orationis inclinabant, ipse egrediebatur foras, & mente vaga terrena aliqua & transitoria agebat. Cumque ab Abbate suo sæpius fuisset admonitus, ad virum Dei deductus est: [monachum tempore orationis vagantem reprehendit:] qui ipse quoque stultitiam eius vehementer increpauit, & ad monasteriū reuersus, vix duobus diebus viri Dei admonitionem tenuit: nam die tertia ad vsum proprium reuersus, vagari tempore orationis cœpit. Quod cum seruo Dei ab eodem monasterij Patre, quem constituerat, nuntiatum fuisset, dixit: Ego venio, eumque per memetipsum emendo. Cumque vir Dei venisset ad idem monasterium, & constituta hora, expleta psalmodia, sese Fratres in orationem dedissent; adspexit, quod eumdem monachum, qui in oratione manere non potuit, quidam niger puerulus per vestimenti fimbrias foras traheret. Tunc eidem Patri monasterij, [eumdem per diabolum ab oratione abstrahi videt cum S. Mauro,] Pompeiano nomine, & Mauro Dei famulo secrete dixit: Numquid non adspicitis, quis est, qui istum monachum foras trahit? Qui respondentes, dixerunt: Non. Quibus ait: Oremus, vt vos etiam videatis, quem iste monachus sequitur. Cumque per biduum esset oratum, Maurus monachus vidit: Pompeianus vero eiusdem monasterij Pater, videre non potuit. Die igitur alia, expleta oratione, [castigatum virga a dæmone liberat:] vir Dei oratorium egressus, stantem foris monachum reperit, quem pro cæcitate cordis sui virga percussit: qui ex illo die nil persuasionis vlterius a nigro iam puerulo pertulit, sed ad orationis studium immobilis permansit: sicq; antiquus hostis dominari non ausus est in eius cogitatione, acsi ipse percussus fuisset ex verbere.

[5] Ex his autem monasterijs, quæ in eodem loco construxerat, tria sursum in rupibus montis erant: [monachos ob defectum aquæ conquerentes solatur,] & valde erat Fratribus laboriosum, quod semper ad lacum oportebat descendere, vt aquam haurire debuissent: maxime quia e deuexo montis latere erat graue descendentibus in timore periculum. Tunc collecti Fratres ex eisdem tribus monasterijs, ad Dei famulum Benedictum venerunt, dicentes: Laboriosum nobis est propter aquam quotidie vsque ad lacum descendere, & idcirco necesse est ex eodem loco monasteria mutari. Quos blande consolans, dimisit: & nocte eadem cum paruo puerulo, nomine Placido, cuius superius memoriam feci, eiusdem montis rupem ascendit, ibique diutius orauit: & oratione completa, tres petras in loco eodem pro signo posuit; atque ad suum, cunctis illis nescientibus, monasterium redijt. Cumque die alia ad eum pro necessitate aquæ prædicti Fratres redijssent, dixit: Ite, & rupem illam, [& precibus e rupe fontem elicit:] in qua tres super inuicem positas petras inueneritis, in modico cauate: valet enim omnipotens Deus etiam in illo montis cacumine aquam producere, vt vobis laborem tanti itineris dignetur auferre. Qui euntes, rupem montis, quam Benedictus prædixerat, iam sudantem inuenerunt. Cumque in ea concauum locum fecissent, statim aqua repletus est: quæ tam sufficienter emanauit, vt nunc vsque vbertim defluat, atque ab illo montis cacumine vsque ad inferiora deriuetur.

[6] Alio quoque tempore Gotthus quidam, pauper spiritu, ad conuersionem venit: quem Dei vir Benedictus libentissime suscepit. Quadam vero die ei dari ferramentum iussit, [ferrum falcastri in lacum delapsum,] quod ad falcis similitudinem falcastrum vocatur, vt de loco quodam vepres abscinderet, quatenus illic hortus fieri deberet. Locus autem ipse, quem mundandum Gotthus susceperat, super ipsam laci ripam iacebat. Cumque Gotthus idem densitatem veprium totius virtutis annisu succideret, ferrum de manubrio prosiliens in lacum cecidit, vbi scilicet tanta erat aquarum profunditas, vt spes requirendi ferramenti nulla iam esset. Itaque ferro perdito, tremebundus ad Maurum monachum cucurrit Gotthus; damnum quod fecerat nuntiauit, & reatus sui pœnitentiam egit: quod Maurus quoque monachus mox Benedicto famulo Dei curauit indicare. Vir igitur Domini Benedictus hæc audiens accessit ad lacū: [manubrio etiam proiecto, recipit:] tulit de manu Gotthi manubrium & misit in lacum: & mox ferrum a profundo redijt atque in manubrium intrauit: qui statim ferramentum Gottho reddidit, dicens: Ecce, labora, & noli contristari.

[7] Quadam vero die dum idem venerabilis Benedictus in cella consisteret, prædictus Placidus puer, sancti viri monachus, ad hauriendam de lacu aquam egressus est: qui vas, quod tenuerat, in aquam incaute submittens, ipse quoque cadendo secutus est: quem mox vnda rapuit, & pene ad vnius sagittæ cursum, eum a terra introrsus traxit. [S. Placidum in lacum delapsum] Vir autem Dei intra cellam positus, hoc protinus agnouit, & Maurum festine vocauit, dicens: Frater Maure, curre, quia puer ille, qui ad hauriendam aquam perrexerat, in lacum cecidit, iamque eum longius vnda trahit. Res mira, & post Petrum Apostolum inusitata! Benedictione etenim postulata atque percepta, ad Patris sui imperium concitus perrexit Maurus, atque vsque ad eum locum quo ab vnda deducebatur puer, per terram se ire existimans, super aquam cucurrit, eumque per capillos tenens, cursu rapido redijt. [per S. Maurum super aquas currentem iubet extrahi:] Qui mox vt terram tetigit, ad se reuersus, post tergum respexit, & quia super aquas cucurrisset agnouit: & quod præsumere non potuisset vt fieret, miratus extremuit factum. Reuersus itaque ad Patrem, rem gestam retulit. Vir autem venerabilis Benedictus hoc non suis meritis, sed illius obedientiæ deputare cœpit; at contra Maurus pro solo eius imperio factum dicebat; seque conscium in illa virtute non esse, quam nescius fecisset. Sed in hac humilitatis mutua & amica contentione accessit arbiter puer, qui ereptus est; namque dicebat: Ego cum ex aqua traherer, super caput meum melotem Abbatis videbam, atq; ipsum me ex aquis educere considerabam. Petrvs: Magna sunt valde, quæ narras, & multorum ædificationi profutura: ego autem boni viri miracula, quo plus bibo, eo plus sitio.

[8] Gregorivs: Cum iam loca eadem in amorem Domini nostri Iesu Christi, [a Florentio Presbytero iniuriā patitur,] longe lateque feruescerent, & secularem vitam multi relinquerent, & sub leui Redemptoris iugo ceruicem cordis edomarent; sicut mos prauorum est, inuidere alijs virtutis bonum, quod ipsi habere non appetunt; vicinæ ecclesiæ Presbyter, Florentius nomine, huius nostri Subdiaconi Florentij auus, antiqui hostis malitia percussus, sancti viri studijs cœpit æmulari, eiusque conuersationi derogare, quosque etiam posset ab illius visitatione compescere. Cumque iam se conspiceret eius profectibus obuiare non posse, & conuersationis illius opinionem crescere, atque multos ad statum vitæ melioris ipso quoque opinionis eius præconio indesinenter vocari; inuidiæ facibus magis magisque succensus, deterior fiebat: [ab eo infectum veneno panem accipit:] quia conuersationis illius appetebat habere laudem, sed habere laudabilem vitam nolebat. Quin eiusdem inuidiæ tenebris cæcatus, ad hoc vsque perductus est, vt seruo omnipotentis Dei infectum veneno panem quasi pro benedictione transmitteret: quem vir Dei cum gratiarum actione suscepit: sed eum, quæ pestis lateret in pane, non latuit. Ad horam vero refectionis illius ex vicina sylua coruus venire consueuerat, & panem de manu eius accipere: qui cum more solito venisset, panem, quem Presbyter transmiserat, vir Dei ante coruum proiecit, eique præcepit, dicens: In nomine Iesu Christi Domini nostri tolle hunc panem, & tali eum in loco proijce, vbi a nullo hominum possit inueniri. Tunc coruus aperto ore, expansis alis, circa eumdem panem cœpit discurrere & crocitare, [iubet a coruo deferri in locum abstrusum,] ac si aperte diceret, & obedire se velle & tamen iussa implere non posse. Cui vir Domini præcipiebat, iterum atq; iterum dicens: Leua, leua securus, atq; ibi proijce, vbi inueniri nō possit. Quem diu demoratus, quandoq; coruus momordit, leuauit, & recessit: post trium vero horarum spatium, abiecto pane, redijt, & de manu hominis Dei annonam, quam consueuerat, accepit. Venerabilis autem Pater contra vitam suam inardescere Sacerdotis animum videns, illi magis quam sibi doluit. Sed prædictus Florentius, quia Magistri corpus necare non potuit, [ob tentatos obiectis puellis discipulos inde migrat:] se ad extinguendas discipulorum animas accendit; ita vt in horto cellæ, cui Benedictus inerat, ante eorum oculos nudas septem puellas mitteret, quæ coram eis sibi inuicem manus tendentes & diutius ludentes, illorum mentes ad peruersitatem libidinis inflammarent. Quod vir sanctus de cella conspiciens, lapsumque adhuc tenerioribus discipulis pertimescens, [hoste subita morte a Deo punito,] idque pro sua solius persecutione fieri pertractans, inuidiæ locum dedit: atque oratoria & cuncta, quæ construxerat, sub statutis Præpositis adiunctisque Fratribus ordinauit, & paucis secum monachis ablatis, habitationem mutauit loci. Moxque vt vir Dei eius odia humiliter declinauit, hunc omnipotens Deus terribiliter percussit. Nam cum prædictus Presbyter, stans in solario, Benedictum discessisse cognosceret & exultaret, perdurante immobiliter tota domus fabrica, hoc ipsum tantum, in quo stabat, solarium cecidit, & Benedicti hostem conterens extinxit. Quod viri Dei discipulus, Maurus nomine, [lamentatur:] statim venerabili Patri Benedicto, qui adhuc a loco eodem vix decem millibus aberat, æstimauit esse nuntiandum, dicens: Reuertere, quia Presbyter, qui te persequebatur, extinctus est. Quod vir Dei Benedictus audiens, sese in grauibus lamentis dedit: vel quia inimicus occubuit, vel quia de inimici morte discipulus exultauit. Qua de re factum est, vt eidem quoque discipulo pœnitentiam indiceret, quod mandans talia, gaudere de inimici interitu præsumpsisset. Petrvs: Mira sunt & multum stupenda, quæ dicis: nam in aqua ex petra producta, Moysen; in ferro vero, quod ex profundo aquæ redijt, Elisæum; in aquæ itinere, Petrum; in corui obedientia, Eliam; in luctu autem mortis inimici, [spiritu iustorum] Dauid video; & perpendo quia vir iste spiritu iustorum omnium plenus fuit. Gregorivs: Vir domini Benedictus, Petre, vnius Dei spiritum habuit, qui per concessæ redemptionis gratiam electorum corda omnium, impleuit, de quo Ioannes dicit: Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum: de quo rursus scriptum est: [& Dei donatus:] De plenitudine eius nos omnes accepimus. [Io. 1] Nam sancti Dei homines potuerunt a Domino virtutes habere, non etiam alijs tradere. [Matth. 12] Illa autem signa virtutis dedit subditis, qui se daturum signum Ionæ promisit inimicis, vt coram superbis mori dignaretur, coram humilibus resurgere: quatenus & illi viderent quod contemnerent, & isti quod venerantes amare debuissent. Ex quo mysterio actum est, vt dum superbi adspiciunt despectum mortis, humiles contra mortem acciperent gloriam potestatis. Petrvs: Quæso te, post hæc, ad quæ loca vir sanctus migrauerit, vel si aliquas in eis virtutes postmodum ostenderit, innotesce. Gregorivs: Sanctus vir ad alia demigrans, [Casinum petit:] locum non hostem mutauit: nam tanto post grauiora prælia pertulit quanto contra se aperte pugnantem ipsum malitiæ magistrum inuenit. Castrum namque, quod Casinum dicitur, in excelsi montis latere situm est (qui videlicet mons distenso sinu hoc idem castrum recipit, sed per tria millia in altum se subrigens, velut ad aëra cacumen tendit) vbi vetustissimum fanum fuit, in quo, ex antiquorum more Gentilium, a stulto rusticorum populo Apollo colebatur. Circumquaque etiam in cultu dæmonum luci succreuerant, in quibus adhuc eodem tempore infidelium insana multitudo sacrificijs sacrilegis insudabat. Illuc itaque vir Dei perueniens, contriuit idolum, subuertit aram, succendit lucos, atque in ipso templo Apollinis b oraculum B. Martini, vbi vero ara eiusdem Apollinis fuit, [aram Apollinis euertit.] oraculum S. Ioannis construxit, & commorantem circumquaque multitudinem prædicatione continua ad fidem vocabat.

[Annotata]

a Coluntur S. Maurus 15 Ianuarij, S. Placidus 5 Octob. S. Maurum duodennem fuisse susceptum scribit Leo ostiensis lib. 1 Chronici Casinensis cap. 1.

b Ita oraculum legitur etiam in MSS. Græce, ἐυκτήριον, quod proprie oratorium est. Vti infra num. 56 Latine oratorium Græce ἐυκτὴριον est.

CAPVT III.
Præstigiæ dæmonium sublatæ: absentia cognita & futura præscita, etiam in Totila Rege.

[9] Sed hæc antiquus hostis tacite non ferens, non occulte per somnium, [Oratoria erigit:] sed aperta visione eiusdem Patris oculis sese ingerebat, & magnis clamoribus vim se perpeti conquerebatur: ita vt voces illius etiam Fratres audirent, [Diabolum in se frementem videt:] quamuis imaginem minime cernerent. Vt enim discipulis suis venerabilis Pater dicebat, corporalibus eius oculis idem antiquus hostis teterrimus & succensus apparebat, qui in eum ore oculisque flammantibus sæuire videbatur. Iam vero quæ diceret, audiebant omnes: prius enim hunc vocabat ex nomine. Cui cum vir Dei minime responderet, ad eius mox contumelias erumpebat. Nam cum clamaret, dicens: Benedicte, Benedicte, & eum sibi nullo modo respondere conspiceret; protinus adiungebat: Maledicte, maledicte, & non Benedicte, quid mecum habes? quid me persequeris? Sed iam nunc expectanda sunt contra Dei famulum antiqui hostis noua certamina: cui pugnam quidem volens intulit, sed occasiones victoriæ ministrauit inuitus. [lapidem a diabolo aggrauatum benedictione mobilem facit:] Quadam die dum Fratres habitacula eiusdem cellæ construerent, lapis in medio iacebat, quem in ædificium leuare decreuerunt. Cumque eum duo vel tres mouere non possent, plures adiuncti sunt: sed ita immobilis mansit, ac si radicitus in terra teneretur: vt palam daretur intelligi, quod super eum ipse per se antiquus hostis sederet, quem tantorum virorum manus mouere non possent. Difficultate igitur facta, ad virum Dei missum est, vt veniret & orando hostem repelleret, vt lapidem leuare possent. Qui mox venit, & orationem faciens, benedictionem dedit: & tanta lapis celeritate leuatus est, ac si nullum prius pondus habuisset.

[10] Tunc in conspectu viri Dei placuit, vt in eodem loco terram foderent: [alias præstigias dæmonum tollit:] quam dum fodiendo altius penetrarent, æreum illic idolum Fratres inuenerunt: quo ad horam casu in coquinam proiecto, exire ignis repente visus est, atque in cunctorum monachorum oculis, quia omne eiusdem coquinæ ædificium consumeretur, ostendit. Cumque iaciendo Fratres aquam ad ignem quasi extinguendo perstreperent; pulsatus eodem tumultu vir Dei aduenit: qui eumdem ignem in oculis Fratrum esse, in suis vero non esse considerans, caput protinus in orationem flexit: & eos, quos phantastico reperit igne deludi, vocauit Fratres: monuit vt oculos suos signarent, & vt sanum illud coquinæ ædificium assistere cernerent, & flammas, quas antiquus hostis finxerat, non viderent.

[11] Rursus dum Fratres parietem, quia res ita exigebat, paullo altius erigerent; [puerum muro a dæmone euerso oppressum,] vir Dei in orationis studio intra cellæ suæ claustra morabatur: cui antiquus hostis insultans apparuit, & ei, quod ad laborantes Fratres pergeret, indicauit. Quod vir Dei per nuntium celerrime Fratribus indicauit, dicens: Fratres, caute vos agite: quia ad vos hac hora malignus spiritus venit. Is, qui mandatum detulit, vix verba compleuerat, & malignus spiritus eumdem parietem, qui ædificabatur, euertit; atque vnum puerulum monachum, cuiusdam curialis filium opprimens, ruina contriuit. Contristati omnes ac vehementer afflicti, non damno parietis, sed contritione Fratris, venerabili Patri Benedicto celeriter cum graui luctu nuntiarunt. Tunc idem pater Benedictus dilaceratum puerum ad se deferri iubet: [ad vitam sanum resuscitat:] quem portare non nisi in sago potuerunt, quia collapsi saxa parietis, non solum eius membra, sed etiam ossa contriuerant. Præcepitque vir Dei statim eum in cella sua in psiathio, quod vulgo matta vocatur, quo orare consueuerat, proijci: missisque foras Fratribus, cellam clausit: qui orationi instantius, quam solebat, incubuit. Mira res! eadem hora hunc incolumem, atque vt prius valentem, ad eumdem iterum laborem misit, vt ipse quoque parietem cum Fratribus perficeret, de cuius se interitu antiquus hostis Benedicto insultare credidisset.

[12] Cœpit vero inter ista, vir Dei prophetiæ etiam spiritu pollere, ventura prædicere, [Absens nouit, quos cibos & vbi comedissent monachi & quoties bibissent:] præsentibus etiam absentia nuntiare. Mos etenim cellæ fuit, vt, quoties ad responsum aliquod egrederentur Fratres, cibum potumque extra cellam minime sumerent: cumque hoc de vsu Regulæ solicite seruaretur, quadam die ad responsum Fratres egressi sunt, & in eo tardiori compulsi sunt hora demorari: qui manere iuxta religiosam fæminam voluerunt, cuius ingressi habitaculum sumserunt cibum. Cumque iam tardius ad cellam redijssent, benedictionem Patris ex more petierunt. Quos ille protinus percontatus est, dicens: Vbi comedistis? Qui responderunt: Nusquam. Quibus ille ait: Quare ita mentimini? Numquid illius talis fæminæ habitaculum non intrastis? numquid hos atque illos cibos non accepistis? numquid tot calices non bibistis? Cumque eis venerabilis Pater & hospitium mulieris, & genera ciborum, & numerum potionum diceret; cognoscentes cuncta quæ egerant, ad eius pedes tremefacti ceciderunt, & se deliquisse confessi sunt. Ipse autem protinus culpæ pepercit, perpendens, quod in eius absentia vltra non facerent, quem præsentem sibi esse in spiritu scirent.

[13] Frater quoque Valentiniani, eius monachi cuius superius memoriam feci, vir erat laicus, sed religiosus: qui vt serui Dei orationem perciperet & germanum fratrem videret, annis singulis de loco suo ad cellam eius ieiunus venire consueuerat. [Num. 1.] Quadam igitur die dum iter ad monasterium faceret, sese illi alter viator adiunxit, qui sumendos cibos in itinere portabat: cumq; iam hora tardior excreuisset, dixit: Veni frater, sumamus cibum, ne lassemur in via. Cui ille respondit: Absit frater, hoc non faciam: quia ad venerabilem Patrem Benedictum ieiunus semper peruenire consueui. Quo responso percepto, ad horam cōuiator tacuit: sed cum post hoc aliquantulum itineris spatium egissent, rursus admonuit, vt manducarent. Noluit cōsentire qui ieiunus peruenire decreuerat: tacuit quidem, qui ad manducandum inuitauerat, & cum eo ieiunus adhuc pergere modicum consensit: cumque iter longius agerent, & eos tardior hora fatigaret ambulantes, inuenerunt in itinere pratum & fontem, & quæque poterant ad reficiendum corpus delectabilia videri. Tunc conuiator ait: Ecce aquam, ecce pratum, ecce amœnus locus, in quo possumus refici & parum quiescere, vt valeamus iter nostrum postmodum incolumes explere. Cum igitur & verba auribus, [obijcit cuidam, quod comedendo absens commiserat.] & loca oculis blandirentur, tertia admonitione persuasus, consensit & comedit: vespertina vero hora peruenit ad cellam. Præsentatus aurem venerabili Benedicto Patri, sibi orationem petijt: sed mox ei vir sanctus hoc, quod in via egerat, improperauit, dicens: Quid est, Frater, quod malignus hostis, qui tibi per conuiatorem tuum locutus est, semel tibi persuadere non potuit, secundo non potuit, tertio vero persuasit, & te ad hoc quod voluit superauit? Tunc ille reatum infirmæ suæ mentis agnoscens, eius pedibus prouolutus, tanto magis cœpit culpam deflere & erubescere, quanto se cognouit etiam absentem in Benedicti Patris oculis deliquisse. Petrvs: Ego sancti viri præcordijs Elisæi spiritum video inesse, qui absenti discipulo præsens extitit.

[14] Gregorivs: Oportet, Petre, vt interim sileas, quatenus adhuc maiora cognoscas. Gotthorum namque temporibus, cum Rex eorum Totila sanctum virum prophetiæ habere spiritum audisset, ad eius monasterium pergens, paullo longius substitit, eique se venturum esse nuntiauit. Cui dum protinus mandatum de monasterio fuisset vt veniret ipse, sicut perfidæ mentis fuit, [famulum a Totila instar Regis ad se missum reprehendit de simulatione:] an vir Dei prophetiæ spiritum haberet, explorare conatus est. Quidam vero eius spatharius Riggo dicebatur, cui calceamen a sua præbuit, eumque indui vestibus regalibus fecit, quem quasi in persona sua pergere ad Dei hominem præcepit: in cuius obsequio tres, qui sibi præ ceteris adhærere consueuerant, Comites misit, scilicet Vultericum, Rudericum & Blindinum, vt ante serui Dei oculos ipsum Regem Totilam esse simulantes, eius lateri obambularent: cui alia quoque obsequia, alios spatharios præbuit, vt tam ex eisdem obsequijs, quam ex purpureis vestibus Rex esse putaretur. Cumque idem Riggo decoratis vestibus, obsequentum frequentia comitatus, monasterium fuisset ingressus, vir Dei eminus sedebat: quem venientem conspiciens, cum iam ab eo audiri potuisset, clamauit, dicens: Pone fili, pone: hoc quod portas non est tuum. Qui Riggo protinus in terram cecidit, & quia tanto viro illudere præsumpsisset, expauit, omnesque qui cum eo ad hominem Dei veniebant, terræ consternati sunt. Surgentes autem, ad eum minime propinquare præsumpserunt: sed ad suum Regem reuersi, nuntiauerunt trepidi, in quanta velocitate fuerant deprehensi.

[15] Tunc per se idem Totila ad Dei hominem accessit: [Totilam in terram prostratum erigit, futura & mortem prædicit:] quem cum longe sedentem cerneret, non ausus accedere, sese in terram dedit. Cui cum vir Dei bis terue diceret, Surge; sed ipse ante eum de terra erigere se non auderet, Benedictus Christi Iesu famulus per semetipsum dignatus est accedere ad Regem, prostratumque de teria leuauit, & de suis actibus increpauit: atque in paucis sermonibus cuncta, quæ illi erant ventura, prænuntiauit, dicens: Multa mala facis, multa mala fecisti: iam aliquando ab iniquitate conquiesce: equidem Romam ingressurus es, mare transiturus, nouem annis regnans a, decimo morieris. Quibus auditis, Rex vehementer territus, oratione petita recessit: atque ex illo iam tempore minus crudelis fuit, & non multo post b Romam adijt, ad Siciliam perrexit: anno autem regni sui decimo, omnipotentis Dei iudicio, regnum cum vita perdidit. Præterea Canusinæ c Antistites Ecclesiæ ad eumdem Dei famulum venire consueuerat, quem vir Dei pro vitæ suæ merito valde diligebat: is itaque dum cum illo de ingressu regis Totilæ & Romanæ vrbis perditione colloquium haberet, [Romam tempestatibus & terræmotu perituram indicat.] dixit: Per hunc Regem ciuitas ista destruetur, vt iam amplius non inhabitetur. Cui vir Domini respondit; Roma a Gentibus non exterminabitur, sed tempestatibus, coruscis turbinibus, ac terræmotu fatigata, marcescet in semetipsa. Cuius prophetiæ mysteria nobis iam facta sunt luce clariora, qui in hac vrbe dissoluta mœnia, euersas domus, destructas ecclesias turbine cernimus, eiusque ædificia, longo senio lassata, quia ruinis crebrescentibus, prosternantur, videmus: quamuis hoc Honoratus eius discipulus, cuius mihi relatione compertum est, nequaquam ex ore illius audisse se perhibet: sed qui hoc dixerit, dictum sibi a Fratribus fuisse testatur.

[16] Eodem quoque tempore quidam d Aquinensis Ecclesiæ Clericus dæmonio vexabatur, qui a venerabili viro e Constantio, eiusdem Ecclesiæ Antistite, per multa fuerat Martyrum loca transmissus, vt sanari potuisset. Sed sancti Dei Martyres noluerunt ei sanitatis donum tribuere, [Clericum energumenū liberat] vt, quanta esset in Benedicto gratia, demonstrarent. Ductus itaque est ad omni potentis Dei famulum Benedictum: qui Iesu Christo Domino preces fundens, [prædicit, si sacros Ordines suscipiat a dæmone obsidendum.] antiquum hostem de obsesso homine protinus expulit. Cui sanato præcepit, dicens: Vade, & posthac carnem non comedas, ad sacrum Ordinem numquam accedere præsumas: quacumque autem die ad sacrum ordinem accedere præsumpseris, statim iuri diaboli iterum mancipaberis. Discessit igitur Clericus sanus, & sicut terrere solet animum pœna recens, ea, quæ vir Dei præceperat, interim custodiuit: cum vero post annos multos omnes priores illius de hac luce migrassent, & minores suos sibimet superponi in sacris Ordinibus cerneret, verba viri Dei quasi ex longo tempore oblitus postposuit, atque ad sacrum Ordinem accessit; quem mox is, qui reliquerat diabolus tenuit, eumque vexare, quousque animam eius excuteret, non cessauit.

[18] Petrvs: Iste vir Dei diuinitatis, vt video, [vnus ipse cum Deo spiritus,] etiam secreta penetrauit: quia perspexit hunc Clericum idcirco diabolo traditum, ne ad sacrum Ordinem auderet accedere. [1 Cor. 6] Gregorivs: Quare diuinitatis secreta non nosset, qui diuinitatis præcepta seruaret, cum scriptum sit: Qui adhæret Domino, vnus spiritus est cum eo? Petrvs: Si vnus sit cum Domino spiritus qui Domino adhæret, quid est, quod iterum idem egregius prædicator dicit: Quis cognouit sensum Domini, aut quis consiliarius eius fuit? [Rom. 11] Valde enim esse inconueniens videtur, eius sensum, cum quo vnum factus fuerit, ignorare. Gregorivs: Sancti viri, inquantum cum Deo vnum sunt, sensum Domini non ignorant: nam idem quoque Apostolus dicit: Quis enim scit hominum, quæ hominis sunt, nisi spiritus hominis, qui est in ipso? [1. Cor. 2] Ita & quæ Dei sunt, nemo cognouit, nisi spiritus Dei, qui vt se ostenderet, nosse, quæ Dei sunt, adiunxit: Nos autem non spiritum huius mundi accepimus, sed spiritum, qui ex Deo est. Hinc iterum dicit: Quod oculus non vidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparauit Deus diligentibus se, nobis autem reuelauit per spiritum suum. [Ibidem.] Petrvs: Si ergo eidem Apostolo ea quæ Dei sunt per Dei spiritum sunt reuelata, quomodo super hoc quod proposuit, præmisit dicens: O altitudo diuitiarum, sapientiæ & scientiæ Dei, quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, & inuestigabiles viæ eius! [Rom 11] Sed rursum mihi hæc dicenti, alia suboritur quæstio: nam Dauid propheta Domino loquitur, dicens: In labijs meis pronuntiaui omnia iudicia oris tui. [Psalm. 118] Et cum minus sit nosse, quam etiam pronuntiare, quid est, quod Paulus incomprehensibilia esse Dei iudicia asserit: Dauid autem se omnia non solum nosse, sed etiam in labijs pronuntiasse testatur? Gregorivs: Ad vtraque hæc tibi superius sub breuitate respondi, dicens, quod sancti viri, [cum Sanctis varia Dei-iudicia sciuit:] inquantum cum Domino vnum sunt, sensum Domini non ignorant: omnes enim, qui deuote Dominum sequuntur, etiam deuotione cum Deo sunt; & adhuc carnis corruptibilis grauati pondere, cum Deo non sunt: occultaque Dei iudicia, inquantum coniuncti sunt, sciunt; inquantum disiuncti sunt, nesciunt. Quia enim secreta eius adhuc perfecte non penetrant, incomprehensibilia eius iudicia esse testantur: quia vero mente ei inhærent, atque inhærendo vel sacris Scripturæ eloquijs vel occultis reuelationibus inquantum accipiunt cognoscunt, hæc & nouerunt & pronuntiant. Iudicia enim, quæ Deus tacet, nesciunt, quæ Deus loquitur sciunt. Vnde & Dauid Propheta cum dixisset: In labijs meis pronuntiaui omnia iudicia: protinus addidit, Oris tui: ac si aperte dicat: Illa ego iudicia & nosse & pronuntiasse potui, quæ te dixisse cognoui: nam ea quæ ipse non loqueris, a nostra proculdubio cognitione abscondis. Concordat ergo prophetia Apostolicaque sententia: quia & incomprehensibilia sunt Dei iudicia, [scilicet quæ a Deo reuelantur.] & tamen, quæ de ore eius prolata fuerint, humanis labijs pronuntiantur: quoniam sciri ab hominibus & prolata per Deum possunt & occulta non possunt. Petrvs: In obiectione meæ quæstiunculæ patuit caussa rationis. Sed quæso te, si qua sunt adhuc de viri huius virtute, subiunge.

[Annotata]

a Hinc constat accessum Totilæ contigisse anno 542, regni huius 2. Eius obitus euenit anno 552 ineunte.

b Romam anno 546 intercepit, quam sequente anno a Belisario occupatam, biennio post recuperauit.

c Hic erat S. Sabinus, cuius Vitam dedimus 9 Febr, in qua num 4 dicitur, quod S. Sabinus cum S. Benedicto Christi famulo in Casino castro posito assidua amicitia loquebatur, cumque inuisere per singulos annos consueuerat, quem vir Dei pro vitæ suæ merito valde diligebat. Est Canusium vrbs Apuliæ a Longobardis destructa, vti ibidem dictum.

d Aquinum vrbs Episcopalis prope Casinum: vnde S. Thomas Aquinas cognominatur.

e S. Constantius colitur 1 Septembris.

CAPVT IV
Cognita futura, absentia, arcana cordis. Apparitio absentibus facta. Contumaces puniti.

[17] Gregorivs: Vir quidam nobilis, Theoprobus nomine, eiusdem Benedicti Patris fuerat admonitione conuersus: [Prædicit excidium cœnobij Casinensis a Longobardis factum.] qui pro vitæ suæ merito magnam apud eum familiaritatis fiduciam habebat. Hic cum quadam die eius cellam esset ingressus, hunc amarissime flentem reperit: cumque diu subsisteret, eiusque non finiri lacrymas videret, nec tamen, vt vir Dei consueuerat, orando plangeret sed mœrendo; quænam caussa tanti luctus existeret, inquisiuit. Cui vir Dei illico respondit: Omne hoc monasterium quod construxi, & cuncta quæ Fratribus præparaui, omnipotentis Dei iudicio Gentibus tradita sunt: vix autem a obtinere potui, vt mihi ex hoc loco animæ concederentur. Cuius vocem tunc Theoprobus audiuit, nos autem cernimus, qui destructum modo a Longobardorum gente eius monasterium scimus. Nocturno enim tempore, quiescentibus Fratribus, b nuper illic Longobardi ingressi sunt: qui diripientes omnia, ne vnum quidem hominem illic tenere potuerūt: sed impleuit omnipotens Deus, quodfideli famulo Benedicto promiserat, vt, si res Gentibus traderet, animas custodiret. Qua in re Pauli vicem video tenuisse Benedictum, cuius dum nauis rerum omnium iacturam pertulit, ipse in consolatione vitam omnium, qui eum comitabantur, accepit.

[18] Quodam quoque tempore Exhilaratus noster, quem ipse Conuersum nosti, transmissus a domino suo fuerat, vt Dei viro in monasterium vino plena duo lignea vascula, quæ vulgo flascones vocantur, deferret: [flasconem vint surto absconditum sciuit,] qui vnum detulit, alterum vero pergens in itinere abscondit. Vir autem Domini, quem facta absentia latere non poterant, vnum cum gratiarum actione suscepit, & discedentem puerum monuit, dicens: Vide, fili, ne de illo flascone, quem abscondisti, bibas: sed inclina illum caute, & inuenies quid intus habet. Qui confusus valde a Dei homine exiuit; & reuersus, volens adhuc probare quod audierat, cum flasconem inclinasset, de eo protinus serpens egressus est. Tunc prædictus Exhilaratus puer per hoc, quod in vino reperit, expauit malum quod fecit.

[19] Non longe autem a monasterio vicus erat, in quo non minima multitudo hominum ad fidem Dei ab idolorum cultu Benedicti fuerat exhortatione conuersa: [Cernit absens mappulas dari monacho:] ibi quoque quædam sanctimoniales fæminæ inerant, & crebro istuc pro exhortandis animabus Fratres suos mittere Benedictus Dei famulus curabat. Quadam vero die misit ex more: sed is qui missus fuerat monachus, post admonitionem factam, a sanctimonialibus fæminis rogatus mappulas accepit, sibique eas abscondit in sinu. Qui mox vt reuersus est, eum vir Dei vehementissima amaritudine cœpit increpare, dicens: Quomodo ingressa est iniquitas in sinum tuum? At ille obstupuit, & quid egisset oblitus, vnde corripiebatur ignorabat. Cui ait: Numquid ego illic præsens non eram, quando ab ancillis Dei mappulas accepisti, tibique eas in sinu misisti? Qui mox eius vestigijs prouolutus, stulte se egisse pœnituit, & eas quas in sinu absconderat mappulas abiecit.

[20] Quadam quoque die, dum venerabilis Pater vespertina iam hora corporis alimenta perciperet, [occultas videt monachi cogitationes.] eius monachus, cuiusdam Defensoris filius fuerat, qui ante mensam lucernam tenebat. Cumque vir Dei ederet, ipse autem cum lucernæ ministerio adstaret; cœpit per superbiæ spiritum in mente sua tacitus voluere & per cogitationem dicere: Quis est hic, cui ego manducanti assisto, lucernam teneo, seruitium impendo? Quis sum ego, vt isti inseruiam? Ad quem vir Dei statim conuersus, vehementer cœpit eum increpare, dicens: Signa cortuum, Frater. Quid est, quod loqueris? Signa cor tuum. Vocatisque statim Fratribus, præcepit ei lucernam de manibus tolli: ipsum vero iussit a ministerio recedere, & ibi hora eadem quietum sedere. Qui requisitus a Fratribus quid habuerit in corde, per ordinem narrauit, quanto superbiæ spiritu intumuerat, & quæ contra virum Dei verba per cogitationem tacitus dicebat. Tunc liquido omnibus patuit, quod venerabilem Benedictum latere nil posset, in cuius auribus tacitæ etiam cogitationis verba sonuissent.

[21] Alio quoque tempore in eadem Campaniæ regione fames incubuerat, [in communi fame, vt prædixerat,] magnaque omnes alimentorum indigentia coangustabat: iamque in Benedicti monasterio triticum deerat, panes vero pene omnes consumpti fuerant, vt non plusquam quinque ad refectionis horam fratribus inueniri potuissent. Cumque eos venerabilis Pater contristatos cerneret, eorum pusillanimitatem studuit modesta increpatione corrigere, & rursum promissione subleuare, dicens: Quare de panis inopia vester animus contristatur? Hodie quidem minus est, sed die crastina abundanter habebitis. [farinam diuinitus allatam pro suis accipit:] Sequenti autem die ducenti farinæ modij ante fores cellæ in saccis inuenti sunt, quos omnipotens Deus, quibus deferentibus transmisisset, nunc vsque manet incognitum. Quod cum Fratres cernerent, Domino gratias referentes, didicerunt iam de abundantia nec in egestate dubitare. Petrvs: Dic, quæso te, numquid non credendum est, huic Dei famulo semper prophetiæ spiritum adesse potuisse, an per interualla temporum eius mentem prophetiæ spiritus implebat? Gregorivs: Prophetiæ spiritus, Petre, prophetarum mentes non semper irradiat: quia sicut de sancto Spiritu scriptum est, Vbi vult, spirat; ita sciendum est, quia & quando vult, adspirat. [Ioa. 3] Hinc enim est, quod Nathan a Rege requisitus, si construere templum posset, prius consensit, & postmodum prohibuit. Hinc est, quod Elisæus cum flentem mulierem cerneret, caussamque nescisset; ad prohibentem hanc puerum dicit: Dimitte eam, quia anima eius in amaritudine est, & Dominus celauit a me, & non indicauit mihi. Quod omnipotens Deus ex magnæ pietatis dispensatione disponit: [Spiritus prophetiæ subinde Sanctis subtrahitur.] quia dum prophetiæ spiritum aliquando dat, & aliquando subtrahit, prophetantium mentes & eleuat in celsitudine & custodit in humilitate: vt & accipientes spiritum, inueniant quid de Deo sint: & rursum prophetiæ spiritum non habentes, cognoscant quid sint de semetipsis. Petrvs: Ita hoc esse, vt asseris, magna ratio clamat: sed, quæso, de venerabili Patre Benedicto, quicquid adhuc animo occurrit, exequere.

[30] Gregorivs: Alio quoque tempore a quodam fideli viro fuerat rogatus, vt in eius prædio iuxta c Taracinensem vrbem, missis discipulis suis, construere monasterium debuisset. Qui roganti consentiens, deputatis Fratribus Patrem constituit, & quis ei secundus esset, ordinauit: quibus euntibus spopondit, dicens: Ite, & die illo ego venio, & ostendo vobis, in quo loco oratorium, in quo refectorium Fratrum, in quo susceptionem hospitum, [Addicit se certo die coram omnia pro nouo monasterio extruenuo ordinaturum:] vel quæq; sunt necessaria, ædificare debeatis. Qui benedictione percepta, illico perrexerunt, & constitutum diem magnopere præstolantes, parauerunt omnia, quæ his, qui cum tanto Patre venire potuissent, videbantur esse necessaria. Nocte vero eadem, qua promissus illucescebat dies, eidem seruo Dei, quem illic Patrem constituerat, atque eius Præposito, vir Domini in somnis apparuit, & loca singula, vbi quid ædificare debuissent, subtiliter designauit. Cumque vtrique a somno surgerent, sibi inuicem, quid viderant retulerunt: non tamen visioni illi omnimodo fidem dantes, virum Dei, sicut se venire promiserat, expectabant. Cumque vir Dei constituto die minime venisset ad eum, [id in somno præstat,] cum mœrore reuersi sunt, dicentes: Expectauimus, Pater, vt venires, sicut promiseras, & nobis ostenderes, vbi quid ædificare deberemus, & non venisti. Quibus ipse ait: Quare Fratres, quare ista dicitis? Numquid sicut promisi, non veni? Cui cum ipsi dicerent, Quando venisti? Respondit, Numquid vtrisque vobis dormientibus non apparui, [& se fecisse indicat:] & loca singula designaui? Ite, & sicut per visionem vidistis, omne habitaculum monasterij ita construite. Qui hæc audientes, vehementer admirati, ad prædictum prædium sunt reuersi, & cuncta habitacula, sicut ex reuelatione didicerant, construxerunt. Petrvs: Doceri velim, quo fieri ordine potuit, vt longe iret, responsum dormientibus diceret, quod ipsi per visionem audirent, & recognoscerent. Gregorivs: Quid est, quod perscrutans rei gestæ ordinem, [instar Alacuc ad Danielem,] ambigis Petre? Liquet profecto, quia nobilioris naturæ est spiritus quam corpus. Et certe, Scriptura teste, nouimus quod Propheta ex Iudæa subleuatus, repente est cum prandio in Chaldæa depositus, quo videlicet prandio Prophetam refecit, seque repente in Iudæa iterum inuenit. Si igitur tam longe Abacuc potuit sub momento corporaliter ire & prandium deferre, quid mirum, si Benedictus Pater obtinuit, quatenus iret per spiritum, [in spiritu ad illos missus.] & Fratrum quiescentium spiritibus necessaria narraret: vt sicut ille ad cibum corporis corporaliter perrexit, ita iste ad institutionem spiritalis vitæ spiritaliter pergeret? Petrvs: Manus tuæ locutionis tersit meæ (fateor) dubietatem mentis: sed velim nosse, in communi locutione qualis iste vir fuit.

[23] Gregorivs: Vix ipsa, Petre, communis eius locutio a virtutis erat pondere vacua: quia, cuius cor sese in alta suspenderat, [Sanctimonialibus ob linguam procacem minatur excommunicationem,] nequaquam verba de ore illius incassum cadebant. Si quid vero vmquam non iam decernendo, sed minando diceret, tantas vires sermo illius habebat, acsi hoc non dubie atque suspense, sed iam per sententiam protulisset. Nam longe ab eius monasterio duæ quædam sanctimoniales fæminæ, nobiliori genere exortæ, in loco proprio conuersabantur, quibus quidam religiosus vir ad exterioris vitæ vsum præbebat obsequium. Sed sicut nonnullis solet nobilitas generis parare ignobilitatem mentis, vt minus se in hoc mundo despiciant, qui plus se ceteris aliquid fuisse meminerunt; necdum prædictæ sanctimoniales fæminæ perfecte linguam suam sub habitus sui fræno restrinxerant, & eumdem religiosum virum, qui ad exteriora necessaria eis obsequium præbebat, incautis sæpe sermonibus ad iracundiam prouocabant. Qui dum diu ista toleraret, perrexit ad Dei hominem, quantasque pateretur verborum contumelias enarrauit. Vir autem Dei hæc de illis audiens, eis protinus mandauit, [quas mortuas, ab alijs a Missa ideo visas exire,] dicens: Corrigite linguam vestram: quia si non emendaueritis, excommunico vos: quam videlicet excommunicationis sententiam non proferendo intulit sed minando. Illæ autem a pristinis moribus nihil mutatæ, intra paucos dies defunctæ sunt, atque in ecclesia sepultæ. Cumque in eadem ecclesia Missarum solennia celebrarentur, atq; ex more Diaconus clamaret, Si quis non communicat, det locum: nutrix earum, quæ pro eis oblationem Domino offerre consueuerat, eas de sepulcris suis progredi & exire videbat. Quod dum sæpius cerneret, quia ad vocem Diaconi clamantis exibant foras, atque intra ecclesiam permanere non poterant; ad memoriam reduxit quæ vir Dei illis adhuc viuentibus mandauit: eas quippe se communione priuare dixerat, nisi mores suos & verba corrigerent. [factis precibus absoluit:] Tunc seruo Dei cum graui mœrore indicatum est: qui manu sua protinus oblationem dedit, dicens: Ite, & hanc oblationem pro eis offerri Domino facite, & vlterius excommunicatæ non erunt. Quæ dum oblatio pro eis fuisset immolata, & a Diacono iuxta morem clamatum est, vt non communicantes ab ecclesia exirent, illæ exire ab ecclesia vlterius visæ non sunt. Qua ex re indubitanter patuit, quia dum inter eos, qui communione priuati sunt, minime recederent, communionem a Domino per seruum Domini recepissent. Petrvs: Mirum valde quod dicis, quamuis venerabilem & sanctissimum virum, adhuc tamen in hac carne corruptibili degentem, potuisse animas soluere, in illo iam inuisibili iudicio constitutas. Gregorivs: Numquidnam, Petre, in hac adhuc carne non erat, qui audiebat, Quodcumque ligaueris super terram, erit ligatum & in cælis: [facta potestate a Deo absoluendi etia spiritus.] & quæ solueris super terram; soluta erunt & in cælis? [Matth. 16] Cuius nunc vicem ligando & soluendo obtinent, qui locum sancti regiminis fide & moribus tenent. Sed vt tanta valeat homo de terra, cæli & terræ Conditor in terram venit e cælo: atque vt iudicare caro etiam de spiritibus possit, hoc ei largiri dignatus est, factus pro hominibus Deus caro: quia inde surrexit vltra se infirmitas nostra, vnde sub se infirmata est firmitas Dei. Petrvs: Cum virtute signorum concorditer loquitur ratio verborum.

[24] Gregorivs: Quadam quoque die, dum quidam eius puerulus monachus, [Monachi apud parentes mortui corpus e sepulcro eiectū, missa Eucharistia in eo detinet:] parentes suos vltra quam deberet diligens, atque ad eorum habitaculum tendens, sine benedictione de monasterio exijsset; eodem die mox, vt ad eos peruenit, defunctus est: cumque que esset sepultus, die altero proiectum foras corpus eius inuentum est: quod rursus tradere sepulturæ curauerunt: sed sequenti die iterum proiectum exterius atque inhumatum, sicut prius, inuenerunt. Tunc concite ad Benedicti Patris vestigia currentes, cum magno fletu petierunt, vt ei suam gratiam largiri dignaretur. Quibus vir Dei manu sua protinus communionem Dominici Corporis dedit, dicens: Ite, atque hoc Dominicum Corpus super pectus eius cum magna reuerentia ponite, & sic sepulturæ eum tradite. Quod dum factum fuisset, susceptum corpus eius terra tenuit, nec vltra proiecit. Perpendis, Petre, apud Iesum Christum Dominum cuius meriti iste vir fuerit, vt eius corpus etiam terra proiecerit, qui Benedicti gratiam non haberet? Petrvs: Perpendo plane, & vehementer stupeo.

[25] Gregorivs: Quidam autem eius monachus mobilitati mentis deditus erat, [instabilem monachum dimittit: dracone apparente territā recipit.] & permanere in monasterio nolebat. Cumque eum vir Dei assidue corriperet, & frequenter admoneret, ipse vero nullo modo consentiret in congregatione persistere, atq; importunis precibus, vt relaxaretur, immineret; quadam die idem venerabilis Pater, nimietatis eius tædio affectus, iratus iussit vt discederet. Qui mox vt monasterium exijt, contra se assistere aperto ore draconem in itinere inuenit: cumque eum idem draco, qui apparuerat, deuorare vellet; cœpit ipse tremens & palpitans magnis vocibus clamare, dicens: Succurrite, succurrite: quia draco iste me deuorare vult. Currentes autem Fratres, draconem minime viderunt; sed trementem atque palpitantem monachum ad monasterium reduxerunt: qui statim promisit numquam se esse a monasterio recessurum, atque ex hora eadem in sua promissione permansit: quippe qui sancti viri orationibus contra se assistere draconem viderat, quem prius non videndo sequebatur.

[Annotata]

a Quæ ei tunc Deus reuelarit, etiam de monasterio in meliorem & ampliorem gradum postmodum restituendo, leguntur in Præfatione ad Vitam S. Mauri pag. 1039.

b Sub Pelagio 2, circa annum 589.

c Sub ditione Pontificia in confinio regni Neapolitani prope mare.

CAPVT V.
Miracula varia, etiam mortui resuscitati.

[26] Sed neque hoc silendum puto, quod illustri viro Antonio narrante, [Pellit elephantinum morbum,] cognoui; qui aiebat patris sui puerum morbo elephantino fuisse correptum, ita vt iam pilis cadentibus, cutis intumesceret, atque increscentem saniem occultare non posset: qui ad virum Dei ab eodem patre eius missus est, & saluti pristinæ sub omni celeritate restitutus.

[27] Neque illud taceam, quod eius discipulus, Peregrinus nomine, narrare consueuerat: quia die quadam fidelis vir quidam necessitate debiti compulsus, vnum fore sibi remedium credidit, [iuuat ære alieno pressum,] si ad Dei virum pergeret, & quæ eum vrgeret debiti necessitas indicaret. Venit itaque ad monasterium, omnipotentis Dei famulum reperit: quia a creditore suo pro duodecim solidis grauiter affligeretur, intimauit. Cui venerabilis Pater nequaquam se habere duodecim solidos, respondit, sed tamen eius inopiam blanda locutione consolatus, ait: Vade, & post biduum reuertere: quia deest hodie quod tibi debeam dare. In ipso autem biduo more suo in oratione fuit occupatus: cumque die tertio is, qui necessitate debiti affligebatur, redijt; super arcam monasterij, quæ erat frumento plena, subito tredecim solidi sunt inuenti: quos vir Dei deferri iussit, & afflicto petitori tribuit, dicens, vt duodecim redderet, & vnum in expensis proprijs haberet. Sed ad ea nunc redeam, quæ eius discipulis, in libri huius exordio prædictis, referentibus agnoui. Quidam vir grauissima aduersarij sui æmulatione laborabat, cuius ad hoc vsque odium prorupit, vt ei nescienti in potu venenum daret. Qui quamuis vitam auferre non valuit, cutis tamen colorem mutauit, [sanat veneno infectum:] ita vt diffusa in corpore eius varietas, lepræ morem imitari videretur. Sed ad Dei hominem deductus, salutem pristinam citius recepit: nam mox vt eum tetigit, omnem cutis illius varietatem fugauit.

[28] Eo quoque tempore, quo alimentorum inopia Campaniam grauiter affligebat, [benignus in egenos:] vir Dei diuersis indigentibus monasterij sui cuncta tribuerat, vt pene nihil in cellario, nisi parum quid olei in vitreo vase remaneret. Tunc quidam Subdiaconus, Agapitus nomine, aduenit, magnopere postulans; vt sibi aliquantulum olei dari debuisset. [oleum petenti iussit dari:] Vir autem Domini, qui cuncta decreuerat in terra tribuere, vt in cælo omnia reseruaret, hoc ipsum parum, quod remanserat, olei iussit petenti dari. Monachus vero, qui cellarium tenebat, audiuit quidem iubentis verba, sed implere distulit. Cumque post paullulum, si id quod iusserat, datum esset inquireret, respondit monachus, se minime dedisse: quia si illud ei tribueret, omnino nihil Fratribus remaneret. [cum vase vitreo illæsum,] Tunc vir Dei iratus alijs præcepit, vt hoc ipsum vas vitreum, in quo parum olei remansisse videbatur, per fenestram proijcerent, ne in cella aliquid per inobedientiam remaneret. Factumque est. [cum miraculo seruatum,] Sub fenestra autem eadem ingens præcipitium patebat, saxorum molibus asperum. Proiectum itaque vas vitreum venit in saxis, sed sic mansit incolume, acsi proiectum minime fuisset, ita vt neq; frangi, neque oleum effundi potuisset: quod vir Domini præcepit leuari, atque vt erat integrum petenti tribui. Tunc collectis Fratribus inobedientem monachum de infidelitate sua & superbia coram omnibus increpauit.

[29] Qua increpatione completa, sese cum eisdem Fratribus in orationem dedit. In eo autem loco, [precibus impetrat oleo dolium impleri:] vbi cum Fratribus orabat, vacuum erat ab oleo dolium coopertum: cumque sanctus vir in oratione persisteret, cœpit operimentum eiusdem dolij oleo excrescente subleuari: quo commoto atq; subleuato, oleum, quod excreuerat, ora dolij transiens, pauimentum loci, in quo incubuerat, inundabat. Quod Benedictus Dei famulus vt aspexit, protinus orationem compleuit, atque in pauimentum oleum defluere cessauit. Tunc diffidentem inobedientemque Fratrem latius admonuit, vt fidem habere disceret & humilitatem. Idem vero Frater salubriter correptus erubuit, quia venerabilis Pater virtutem omnipotentis Dei, quam admonitione intimauerat, miraculis ostendebat: nec erat iam, vt quisquam de eius promissionibus dubitare posset, qui in vno eodemque momento pro vitreo vase pene vacuo, plenum oleo dolium reddidisset.

[30] Quadam die dum ad B. Ioannis oratorium, quod in ipsa montis celsitudine situm est, pergeret, ei antiquus hostis in mulo medici specie obuiam factus est, cornu & tripedicam ferens. Quem cum requisisset, dicens: Quo vadis? Ille respondit: Ecce ad Fratres vado, potionem eis dare. [alapa pellit dæmonem:] Itaque perrexit venerabilis Pater Benedictus ad orationem, qua completa, concitus redijt: malignus vero spiritus vnum seniorem monachum inuenit aquam haurientem; in quem statim ingressus est, eumque in terram proiecit & vehementissime vexauit. Quem cum vir Dei ab oratione rediens, tam crudeliter vexari conspiceret, ei solummodo alapam dedit, & malignum ab eo spiritum protinus excussit, ita vt ad eum redire vlterius non auderet. Petrvs: Velim nosse, si hæc tanta miracula virtute semper orationis impetrabat, an aliquando etiā solo voluntatis exhibebat nutu. Gregorivs: Qui deuota mente Deo adhærent, [Miracula facit,] cum rerum necessitas exposcit, exhibere signa modo vtroque solent, vt mira quæque aliquando ex prece faciant, aliquando ex potestate. [Ioan. I] Cum enim Ioannes dicat: Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri: qui filij ex potestate sunt, quid mirum, si signa facere ex potestate valeant? Quia enim vtroque modo miracula exhibeant, testatur Petrus, qui Tabitham mortuam orando suscitauit: Ananiam vero & Saphiram mentientes, morti increpando tradidit. Neque enim orasse in eorum extinctione legitur, sed solummodo culpam, quam perpetrauerant, increpasse. Constat ergo, quod aliquando hæc ex potestate, aliquando vero exhibent ex postulatione, [tum precibus tum accepta potestate:] dum & istis vitam increpando abstulit, & illi reddidit orando. Nam duo quoque fidelis famuli Dei Benedicti facta nunc replico, in quibus aperte clareat, aliud hunc accepta diuinitus ex potestate, aliud ex oratione potuisse.

[31] Gothorum quidam, Zalla nomine, perfidiæ fuit Arianæ, qui Totilæ Regis eorum temporibus, contra Catholicæ Ecclesiæ religiosos viros ardore immanissimæ crudelitatis exarsit, [ita lora, quibus a Gotho Ariano adstrictus erat rusticus] ita vt quisquis ei Clericus monachusue ante faciē venisset, ab eius manibus viuus nullo modo exiret. Quadam vero die auaritiæ suæ æstu succensus, in rapinam rerum inhians, dum quemdam rusticum tormentis crudelibus affligeret, eumque per supplicia diuersa laniaret; victus pœnis rusticus, sese res suas Benedicto Dei famulo commendasse professus est, vt dum hoc a torquente crederetur, suspensa interim crudelitate, ad horam vita repararetur. Tunc idem Zalla cessauit rusticum tormentis affligere, sed eius brachia loris fortibus adstringens, ante equum suum cœpit impellere, vt quis esset Benedictus qui eius res susceperat, demonstraret. Quem ligatis brachijs rusticus antecedens, duxit ad sancti viri monasterium, eumque ante ingressum cellæ solum sedentem reperit & legentem. Eidem autem subsequenti & sæuienti Zallæ rusticus dixit: Ecce iste est, de quo dixeram tibi, Benedictus Pater. Quem dum feruido spiritu cum peruersæ mentis insania fuisset intuitus, eo terrore quo consueuerat acturum se existimans, magnis cœpit vocibus clamare, dicens, Surge, surge, & res istius rustici redde quas accepisti. Ad cuius vocem vir Dei protinus oculos leuauit a lectione, eumque intuitus, mox etiam rusticum qui ligatus tenebatur attendit. Ad cuius brachia dum oculos deflexisset, miro modo tanta se celeritate cœperunt illigata brachijs lora dissoluere, [celerrime dissoluit:] vt dissolui tam concite nulla hominum festinatione potuissent. Cumque is, qui ligatus venerat, cœpisset subito adstare solutus, ad tantæ potestatis vim tremefactus Zalla, ad terram corruit, & ceruicem crudelitatis rigidæ ad eius vestigia inclinans, se orationibus illius commendauit. Vir autem sanctus a lectione minime surrexit: sed vocatis Fratribus, eum introrsus tolli, vt benedictionem acciperet, præcepit: quem ad se reductum, vt a tantæ crudelitatis insania quiescere deberet, admonuit. Qui fractus, recedens, nil vlterius petere a rustico præsumpsit, [& ferocitatem Gothi reprimit:] quem vir Domini non tangendo, sed respiciendo soluerat. Ecce est, Petre, quod dixi, quia hi, qui omnipotenti Deo familiarius seruiunt, aliquando mira facere etiam ex potestate possunt. Qui enim ferocitatem Gotthi terribilis sedens repressit, lora vero nodosque ligaturæ, quæ innocentis brachia adstrinxerant, oculis dissoluit; ipsa miraculi celeritate indicat, quia ex potestate acceperat habere quod fecit. Rursum quoque quale quantumque miraculum orando valuit obtinere, subiungam.

[32] Quodam die cum Fratribus ad agri opera fuerat egressus: quidam vero rusticus defuncti filij corpus in vlnis ferens, orbitatis luctu æstuans, ad monasterium venit, [puerum mortuum] Benedictum Patrem quæsiuit. Cui cum dictum esset, quia idem Pater cum Fratribus in agro moraretur, protinus ante monasterij ianuam corpus extincti filij proiecit, & dolore turbatus, ad inueniendum venerabilem Patrem sese in cursum concitus dedit: eadem vero hora vir Dei ab agri opere iam cum Fratribus reuertebatur. Quem mox vt orbatus rusticus adspexit, clamare cœpit: Redde filium meum, redde filium meum. Vir autem Dei in hac voce substitit, dicens: Numquid ego filium tuam tibi abstuli? Cui ille respondit: Mortuus est: veni, resuscita eum. Quod vt mox Dei famulus audiuit, valde contristatus est, dicens: Recedite Fratres, recedite: hæc nostra non sunt, sed sanctorum Apostolorum. Quid nobis onera vultis imponere, quæ non possumus portare? [post humilem excusationem] At ille, quem nimius cogebat dolor, in sua petitione persistit, iurans quod non recederet, nisi eius filium resuscitaret. Quem mox Dei famulus inquisiuit, dicens: Vbi est? Cui ille respondit: Ecce corpus eius ad ianuam monasterij iacet. Vbi cum vir Dei cum Fratribus peruenisset, flexit genu, & super corpusculum infantis incubuit, seseque erigens, ad cælum palmas tetendit, [precibus restituit vitæ:] dicens: Domine, non adspicias peccata mea, sed fidem huius hominis, qui resuscitari filium suum rogat, & redde in hoc corpusculum animam, quam abstulisti. Vix in oratione verba compleuerat, & regrediente anima ita corpusculum pueri omne contremuit, vt sub oculis omnium, qui aderant, apparuerit, concussione mirifica tremendo palpitasse: cuius mox manum tenuit, & eum patri viuentem atque incolumen dedit. Liquet, Petre, quia hoc miraculum in potestate non habuit, quod prostratus petijt vt exhibere potuisset. Petrvs: Sic cuncta esse, vt asseris, constat patenter: quia verba, quæ proposueras, rebus probas. Sed quæso te, vt indices, si sancti viri omnia quæ volunt, possunt; & cuncta impetrant, quæ desiderant obtinere.

CAPVT VI
Colloquium cum S. Scholastica. Huius & S. Germani animæ visæ deferri in cælum. Obitus S. Benedicti.

[33] Gregorivs: Quisnam erit, Petre, in hac vita Paulo sublimior, [S. Scholasticam ad se quotannis vententem in vicina aliqua dome inuisit:] qui de carnis suæ stimulo ter Dominum rogauit, & tamen quod voluit obtinere non valuit? Ex qua re necesse est, vt tibi de venerabili Patre Benedicto narrem, quia fuit quiddam quod voluit, sed non valuit implere. Soror namque eius, a Scholastica nomine, omnipotenti Domino ab ipso infantiæ tempore dedicata, ad eum semel per annum venire consueuerat, ad quam vir Dei non longe extra ianuam in possessionem monasterij descendebat. Quadam vero die venit ex more, atque ad eam cum discipulis venerabilis eius descendit frater: qui totum diem in Dei laudibus sacrisque colloquijs ducentes, incumbentibus iam noctis tenebris, simul acceperunt cibos. Cumque adhuc ad mensam sederent, & inter sacra colloquia tardior se hora protraheret, eadem sanctimonialis fæmina soror eius eum rogauit, dicens: Quæso te, vt ista nocte me non deseras, vt vsque mane de cælestis vitæ gaudijs loquamur. Cui ille respondit: Quid est, quod loqueris soror? Manere extra cellam nullatenus possum. Tanta vero erat cæli serenitas, vt nulla in aëre nubes appareret: sanctimonialis autem fæmina, cum verba fratris negantis audisset, [redire cupiens impeditur, tempestate precibus S. Scholasticæ impetrata:] insertas digitis manus super mensam posuit, & caput in manibus, omnipotentem Dominum rogatura, declinauit. Cumque de mensa leuaret caput, tanta coruscationis & tonitrui virtus, tantaque inundatio pluuiæ erupit, vt neque venerabilis Benedictus, neque Fratres, qui cum eo aderant, extra loci limen, quo consederant, pedem mouere potuissent. Sanctimonialis quippe fæmina caput in manibus declinans, lacrymarum fluuium in mensam fuderat, per quas serenitatem aëris ad pluuiam traxit. Nec paullo tardius post orationem inundatio illa secura est: sed tanta fuit conuenientia orationis & inundationis, vt de mensa caput iam cum tonitruo leuaret, quatenus vnum idemque esset momentum, & leuare caput & pluuiam deponere. Tunc vir Dei inter coruscos & tonitruos atque ingentis pluuiæ inundationem videns se ad monasterium non posse remeare, cœpit conqueri contristatus, dicens: Parcat tibi omnipotens Deus, soror: quid est quod fecisti? Cui illa respondit: Ecce te rogaui, & audire me noluisti: rogaui Dominum meum, & audiuit me. Modo ergo, si potes, egredere, & me dimissa, ad monasterium recede. Ipse autem exire extra tectum non valens, quia remanere sponte noluit, in loco mansit inuitus: sicque factum est, vt totam noctem peruigilem ducerent, atque per sacra spiritalis vitæ colloquia sese vicaria relatione satiarent. Qua de re dixi eum voluisse aliquid, sed minime potuisse: quia si venerabilis viri mentem adspicimus, dubium non est, quin eamdem serenitatem voluerit, in qua descenderat, permanere: sed contra hoc, quod voluit, in virtute omnipotentis Dei ex fæminæ pectore miraculum inuenit. Nec mirum, quod plus illo fæmina, quæ diu fratrem videre cupiebat, in eodem tempore valuit: quia enim iuxta Ioannis vocem, Deus caritas est; iusto valde iudicio illa plus potuit, quæ amplius amauit. Petrvs: Fateor, multum placet quod dicis. [1. Ioan. 4.]

[34] Gregorivs: Cumque die altero eadem venerabilis fæmina ad cellam propriam recessisset, [animam eius videt in columbæ specie cælum petere:] vir Dei ad monasterium redijt. Cum ecce post triduum in cella consistens, eleuatis in aëra oculis, vidit eiusdem sororis suæ animam de eius corpore egressam, in columbæ specie cæli secreta penetrare. Qui tantæ eius gloriæ congaudens, omnipotenti Deo in hymnis & laudibus gratias reddidit, eiusque obitum Fratribus denuntiauit. Quos etiam protinus misit, vt eius corpus ad monasterium deferrent, atque in sepulcro, quod sibi ipse parauerat, ponerent: quo facto contigit, vt quorum mens vna semper in Domino fuerat, eorum quoque corpora nec sepultura separaret.

[35] [Seruandum Diaconum & Abbatem excipit sancto colloquio:] Alio quoque tempore Seruandus Diaconus atque Abbas eius monasterij, quod in Campaniæ partibus a Liberio quondam Patricio fuerat constructum, ad eum visitationis gratia ex more venire consueuerat: eius quippe monasterium frequentabat, vt quia idem quoque vir doctrina gratiæ cælestis influebat, dulcia sibi inuicem vitæ verba transfunderent, & suauem cibum cælestis patriæ, quia adhuc perfecte gaudendo non poterant, saltem suspirando gustarent. Cumque hora iam quietis exigeret, in cuius turris superioribus se venerabilis Benedictus, in eius quoque inferioribus se Seruandus Diaconus collocauit: quo videlicet in loco inferiora ad superiora peruius continuabat ascensus: ante eamdem vero turrim largius erat habitaculum, in quo vtriusque discipuli quiescebant. Cumque vir Dei Benedictus, quiescentibus adhuc Fratribus, instans vigilijs, nocturnæ orationis tempora præuenisset, ad fenestram stans & omnipotentem Deū deprecans; subito intempesta noctis hora respiciens, vidit fusam lucem desuper, cunctas noctis tenebras effugasse, tantoque splendore clarescere, vt diem vinceret lux illa, [videt animam S. Germani Episcopi Capuani ferri in cælum.] quæ in tenebris radiasset. Mira autem res valde in hac speculatione secuta est: quia, sicut post ipse narrauit, omnis etiam mundus, velut sub vno solis radio collectus, ante oculos eius adductus est. Qui venerabilis Pater dum intentam oculorum aciem in hoc splendore coruscæ lucis infigeret, vidit b Germani Capuani Episcopi animam in sphæra ignea ab Angelis in cælum ferri. Tunc tanti sibi testem volens adhibere miraculi: Seruandum Diaconum, iterato bis terque eius nomine, cum clamoris magnitudine vocauit. Cumq; ille fuisset insolito tanti viri clamore turbatus, [testem adhibet Seruandum,] ascendit, respexit, partemque iam lucis exiguam vidit: cui tantum hoc obstupescenti miraculum, vir Dei per ordinem, quæ fuerant gesta, narrauit: statimque in Cassinum castrum religioso viro Theoprobo mandauit, vt ad Capuanam vrbem sub eadem nocte transmitteret, & quid de Germano Episcopo ageretur, agnosceret & indicaret. Factumque est & reuerendissimum virum Germanum Episcopum is qui missus fuerat iam defunctum reperit, & requirens subtiliter, agnouit eodem momento fuisse illius obitum, quo vir Domini eius cognouit ascensum. Petrvs: Mira res valde, & vehementer stupenda! Sed hoc, quod dictum est, quia ante oculos ipsius quasi sub vno solis radio collectus omnis mundus adductus est, sicut numquam expertus sum, ita nec conijcere scio, quonam ordine fieri potest, vt mundus omnis ab homine vno videatur. Gregorivs: Fixum tene, Petre, [eleuatus in Deum mundum sub radio solis collectum vidit:] quod loquor: quia animæ videnti Creatorem angusta est omnis creatura. Quamlibet etenim parum de luce Creatoris adspexerit, breue ei fit omne, quod creatū est: quin ipsa luce visionis, intimæ mentis laxatur sinus, tantumque expanditur in Deo, vt superior existat mundo. Fit vero ipsa videntis anima etiam super semetipsam; cumque in Dei lumine rapitur, super se in interioribus ampliatur; & dum se sub se conspicit, exaltata comprehendit quam breue sit, quod comprehendere humiliata non poterat. Vir ergo Dei, qui in turri globum igneum, Angelos quoque ad cælum redeuntes videbat, hæc proculdubio cernere non nisi in Dei lumine poterat. Quid itaque mirum, si mundum ante se collectum vidit, qui subleuatus in mentis lumine, extra mundum fuit? Quod autem collectus mundus ante eius oculos dicitur, non cælum & terra contracta est, sed videntis animus est dilatatus: qui in Deo raptus, videre sine difficultate potuit omne, quod infra Deum est. In illa ergo luce, quæ exterioribus oculis fulsit, lux interior in mente fuit, quæ videntis animum cum ad superiora rapuit, ei quam angusta essent omnia inferiora monstrauit. Petrvs: Videor mihi vtiliter non intellexisse quæ dixeras, quando ex tarditate mea tantum creuit expositio tua. Sed quia hæc liquide meis sensibus infudisti, quæso vt ad narrationis ordinem redeas.

[36] [scribit regulā discretione præcipuā,] Gregorivs: Libet, Petre, adhuc de hoc venerabili Patre multa narrare; sed quædam eius studiose prætereo, quia ad aliorum gesta reuoluenda festino. Hoc autem nolo te lateat, quod vir Dei inter tot miracula, quibus in mundo claruit, doctrinæ quoque verbo non mediocriter fulsit. Nam scripsit monachorum Regulam, discretione præcipuam, sermone luculentam: cuius si quis velit subtilius mores vitamque cognoscere, potest in eadem institutione regulæ omnes magisterij illius actus inuenire: quia sanctus vir nullo modo potuit aliter docere quam vixit.

[37] [mortem prædicit:] Eodem vero anno, quo de hac vita erat exiturus, quibusdam discipulis secum conuersantibus, quibusdam longe manentibus, sanctissimi sui obitus denuntiauit diem: præsentibus indicens, vt audita per silentium tegerent, absentibus indicans, quod vel quale eis signum fieret, quando eius anima de corpore exiret. Ante sextum vero sui exitus diem aperiri sibi sepulturam iubet: qui mox correptus febribus, [sepulcrum aperiri iubet:] acri cœpit ardore fatigari. Cumque per dies singulos languor ingrauesceret, sexta die portari se in oratorium a discipulis fecit, ibique exitium suum Dominici Corporis & Sanguinis perceptione muniuit, atque inter discipulorum manus imbecillia membra sustentans, erectis in cælum manibus stetit, & vltimum spiritum inter verba orationis efflauit. Qua scilicet die duobus de eo Fratribus, vni in cella commoranti, [accepto viatico moritur:] alteri autem longius posito, reuelatio vnius atque indissimilis visionis apparuit. Viderunt namque, quia strata pallijs atque innumeris corusca lampadibus via, recto Orientis tramite ab eius cella in cælum vsque tendebatur: cui venerando habitu vir desuper clarus assistens, cuius esset via, quam cernerent inquisiuit. Illi autem se nescire professi sunt. Quibus ipse ait: Hæc est via, [in cælum ascendisse ostenditur:] qua dilectus Domino cælum Benedictus ascendit. Tunc itaque sancti viri obitum, sicut præsentes discipuli viderunt, ita absentes ex signo, quod eis prædictum fuerat, agnouerunt. Sepultus vero est in oratorio B. Ioannis Baptistæ, quod, destructa ara Apollinis, [sepelitur.] ipse construxit: qui & in eo specu, in quo prius habitauit, nunc vsque, si petentium fides exigat, miraculis coruscat.

[38] [Amens mulier redit ad sanitatem.] Nuper namque est res gesta, quam narro. Quædam mulier mente capta, dum funditus sensum perdidisset, per montes & valles, & syluas & campos die noctuque vagabatur, ibique tantummodo quiescebat, vbi hanc quiescere lassitudo coëgisset. Quadam vero die dum vaga nimium erraret, ad beati viri Benedicti specum deuenit, ibique nesciens ingressa mansit. Mane autem facto, ita sanato sensu egressa est, ac si eam numquam insania capitis vlla tenuisset: quæ omni vitæ suæ tempore in eadem, quam accepit, salute permansit. Petrvs: Quidnam esse dicimus, quod plerumque in ipsis quoque patrocinijs Martyrum sic esse sentimus; vt non tanta per corpora sua, quanta beneficia per Reliquias ostendant; atque illic maiora signa faciant, vbi minime per semetipsos iacent? Gregorivs: Vbi in suis corporibus sancti Martyres iacent, dubium, Petre, non est, quod multa valeant signa demonstrare, sicut & faciunt, & pura mente quærentibus innumera miracula ostendunt: sed quia ab infirmis potest mentibus dubitari, vtrumne ad exaudiendum ibi præsentes sint, vbi constat, quia in suis corporibus non sunt; ibi necesse est eos maiora signa ostendere, vbi de eorum præsentia potest mens infirma dubitare. [Sancti vbiq; possunt ipsos inuocantes exaudire.] Quorum vero mens in Deo fixa est, tanto maius habet fidei meritum, quanto illic eos nouit & non iacere corpore, & tamen non deesse ab exauditione. Vnde ipsa quoque Veritas, vt fidem discipulis augeret, dixit: Si ego non abiero, Paracletus non veniet ad vos. Cum enim constet, quia Paracletus Spiritus a Patre semper procedat & Filio, cur se Filius recessurum dicit, vt ille veniat, qui a Filio numquam recedit? Sed quia discipuli Dominum in carne cernentes, corporeis hunc oculis semper videre sitiebant, recte eis dicitur: Nisi ego abiero, Paracletus non veniet: acsi aperte diceretur: Si corpus non subtraho, quis sit amor spiritus non ostendo: & nisi me defieritis carnaliter cernere, numquam me discetis spiritaliter amare. Petrvs: Placet quod dicis.

[Annotata]

a S. Scholasticæ Acta late discussimus ad diem eius natalem X Februarij.

b S. Germanus Episc. Capuanus colitur 30 Octobris.

HISTORICA RELATIO
de corpore S. Benedicti Casini
Auctore Petro Diacono Casinensi
Ex MS. Cardinalis Sanseuerini.

Benedictus Abbas & Fundator Ordinis, Casini in Italia (S.)

BHL Number: 1142

AVCTORE PETRO DIACONO CASINENSI

CAPVT I.
Inuentio miraculis illustrata, raptores rerum monasterij puniti.

[1] Egregij atque pretiosissimi Confessoris Benedicti octauum festiuitatis diem, huiusque sacratissimi corporis inuentionem, Fratres carissimi, hodie colimus; & ideo gaudendum nobis est & exultandum, vt gaudium Christi & Sanctorum eius in nobis sit, & gaudium illorum in nobis impleatur. Ille enim digne de Sanctorum festiuitatibus & inuentione Reliquiarum gaudet: qui lætitiam, quam foris monstrat in corpore, habere studet in mente. Sed iam tanti corporis inuentionem libet succincte transcurrere, vt nullus valeat de hoc vlterius dubitare. Eo siquidem a tempore, quo Abbas Desiderius eiusdem ecclesiæ speculam renouabat, cum tres non integras vlnas fodisset, [Corpus S. Benedicti inuenitur sub Desiderio Abbate:] die Octauarum eiusdem sanctissimi Patris, subito ignorantibus cunctis sepulcrum inuenitur, in quo tanti Patris conditus retinebatur thesaurus. Statim vero terræ motus factus est magnus, odoris quoque extitit tanta suauitas, vt omnes simul maximo pauore stuperent. Mons etiam totus ab imo vsque ad summum quatiebatur: decem namque & septem vicibus eo die a terræmotu concussus est. Super sepulcra quoq; in dextro latere altaris laterem reperiunt, nomen eiusdem Confessoris continentem. Sanatus est ibi eodem die quidam dæmoniacus de Cominio: hic nempe statim, vt tanti Patris sepulcrum inuentum est, [energumeni 2 sanantur:] clamare cœpit per os eius diabolus, dicens: Benedictus me eijcit: Benedictus me eijcit. Hæc dum crebro repeteret, interuentu sanctissimi Benedicti idem rusticus a diabolo sanatus est. Ibi etiam quidam vir adductus de ciuitate b Barensi, qui a legione vexabatut dæmonum, statim curatus est. Hoc Fratres videntes, cœperunt glorificare Deum pro tanto thesauro temporibus suis inuento, nec non & pro illorum liberatione.

[2] Aduesperante vero die a Venerabili Patre Desiderio deputati sunt quamplurimi Fratres, qui vigilias tota nocte iuxta sanctissimi Benedicti corpus celebrarent: [de nocte monachus,] cumque omnes alij egressi fuissent, Georgius eiusdem ecclesiæ c Paramonarius dixit: Si vobis æquum videtur sacratas reliquias, antequam Dominus Abbas veniat, inspiciamus. Quod dictum dum placuisset omnibus, accedentes ad locum, inuenerunt supra sepulcra syndonem expansam candidissimam, quæ cum tangebatur euanescebat. Leuantes autem lapidem inuenerunt duas sepulturas, in quibus hoc ordine reliquiæ positæ erant. [situm corporum SS. Benedicti & Scholasticæ,] Loculus erat marmoreus in dexteram partem sepulcrorum longitudinis quatuor pedum, & latitudinis pene duorum, in quo ossa sanctissimi Benedicti & sororis eius posita erant. Positi autem fuerant ita: capita eorum contra chorum, pedes contra altare S. Baptistæ Ioannis habentes. Iuxta pedes vero eorum inuenerunt sepulcra, in quibus Carolomannus & Constantinus & Simplicius requiescebant. A dextro autem altaris latere Beatissimum Patrem Benedictum, [& aliorum trium examinat,] a sinistro B. Scholasticam inuenerunt. Supradictus autem Georgius corpora tantorum Sanctorum vt vidit, gauisus est gaudio magno, illicoque dentem vnum sanctissimi Patris auferens, [dentem aufert.] in vase argenteo posuit, & ad stratum proprium redijt: statim autem tam dirissima infirmitate percussus est, quod nec comedere nec bibere, nec etiam sedere aliquatenus posset. Cumque omnis veneranda collectio de eius morbo vehementissime tristaretur, [Vehementi dolore afficitur,] tandem id quod in re erat considerantes, dixerunt non ob aliud hoc pati, nisi quod dentem de sepulcro sanctissimi Benedicti abstrahere præsumpsisset. Quod vbi Georgius supradictus reminiscens aduertit, pœnitentia ductus, dentem, quem abstulerat, [relato dente sanatur.] vna cum vase argenteo iuxta sanctum corpus posuit, & statim sanus factus est.

[3] Eo vero die quo sanctissimi Patris Benedicti est inuentum corpusculum; eiusdem cœnobij monachus Benedictus, cognomento de Baruccio, qui eiusdem Patris corpus inuenerat, sopore deprimitur, cernebatque se ad ecclesiam S. Baptistæ Ioannis pergente & ibidem intrare cupiente, [Deipara Virgo & Apostoli visi accedere:] duos Angelos ante fores basilicæ stantes, & quo monachus tenderet interrogantes. Qui cum se ad ecclesiam ire dixisset, responderunt: Ne ingrediaris illuc. Percunctanti caussam adiunxerunt: Quia Regina mundi Virgo Maria, cum duodecim Apostolis ad beatissimi Benedicti nunc corpus aduenit, atque de eius inuentione cum prædictis Apostolis Regem collaudat æternum. Vbi autem lux est reddita terris, ad se Desiderius Romanæ Ecclesiæ Cardinales vna cum Casinensibus monachis euocans, vna cum eis ad sepulcrum aduenit: quo reserato, & Sanctorum ostensis corporibus, tam præsentes quam etiam futuros certos & indubios de sanctis corporibus reddidit. Sed iam ad miracula, quæ per eum Diuina est operata Maiestas, exaranda præsens stylus vertatur.

[4] Eo tempore, quo Leo Papa sanctissimus adhuc puer in cunis iacebat, d batrachos exiens de muri foramine, momordit eum in gutture: [Leo Papa adhuc puer a bufonis morsu sanatur,] quod videns nutrix lacrymari cœpit, beatissimique Patris Benedicti rogare auxilium. Puer vero expergefactus territusq; vidit beatissimum Patrem Benedictum, veste monastica per fenestram ad se venientem, qui veniens sanauit visibiliter puerum: & pro tanto sibi collato [beneficio] septem omnes Canonicas Horas in honore ipsius Patris Benedicti decantauit.

[5] Quadam vice quidam Peregrini, orationis gratia dum ad sanctissimi Patris Benedicti corpus Casinum venirent, [peregrinantibus ad S. Benedictum comes adest S. Petrus,] obuius fuit illis quidam Canonicus, quem interrogantes dixerunt: Quis es tu? Ille autem respondens, dixit eis: Ego sum Petrus Apostolus. Et illi: Quo vadis? Quibus & Sanctus respondit: Vado ad fratrem meum Benedictum, vt cum eo passionis meæ diem celebrem. Tunc illi: Cur non persistis in ecclesia tua? Et sanctus Apostolus, Non valeo, inquit: varijs enim procellis ecclesia mea deprimitur. Erat enim dies, quo per passionem crucis cælo ascendit.

[6] Burellus præterea e Sangrorum Comes; dum quodam tempore, [prædaturus cœnobij bona fulgure impeditur:] caussa prædandi Casinensis cœnobij possessiones, inter S. Eliam & S. Germanum venisset; mox fulgur de cælo veniens, lanceam eius a capite vsque ad pedem diuisit. Tunc ille pauore perterritus discessit, omnibusque diebus vitæ suæ eidem deuotus & fidelis permansit.

[7] f Eodem vero tempore in Apulia quidam armentarius equos custodiens, dum valde siti æstuaret, ad bibendum perrexit ad fluuium; [energumenus liberatur:] in quem mox diabolus ingrediens, eum vexare crudelissime cœpit. Ductus autem ad sanctissimi Patris Benedicti tumulum, cum sanguine impurus habitator egressus est.

[8] Eo vero die, quo sanctissimi Patris Benedicti est g dedicata ecclesia, quidam viri e ciuitate Fundana a prædicta prædicatione domum regressi, [surdus sanatur:] dum percunctarentur a ciuibus, quid in Casino actum fuisset, respondere, dedicatam Patris Benedicti ecclesiam esse. Cumque omnes ob hoc Deo laudem darent, quidam inter eos surdus astabat. Hic igitur cum populum etiam cerneret, & quid esset inquireret, interuentu Patris eiusdem, auditum statim recepit.

[9] Eodem vero tempore h cum vinum in Casinensi cœnobio ob totius monasterij stipendium ad mensuram palmi vnius & dimidij esset in vase, Frater, qui tunc apothecam vini custodiebat, [vinum vsu longi temporis non minuitur:] Desiderio pergens nuntiauit Abbati. Abbas autem ad hæc: Antequam ad Roberti Ducis curiam pergamus, veni ad me, & quod necessarium est dabo. Alio autem die ea, quæ Desiderius dixerat, monachus obliuioni tradens, ad eum minime venit: Venerabilis vero Pater iter arripiens, Roberti Ducis curiam adijt. Sed qui in deserti regione per quadraginta annos Manna populum pauit; ipse per tres menses & dimidium, vinum in vasculo, vnde omnes bibebant, crescere fecit. Puer vero quidam ex monasterij famulis mysteriorum ignarus cælestium, valde admirans vinum tantum durasse in vasculo, apothecam adijt vinariam, vinum metiuit, & stetit eadem hora, & vltra crescere desijt. Tunc ad Magistrum gratulanter accedens, ait: Ego nunc vinum metiui, quod tantum est, quantum ante tres menses fuit. Monachus autem hæc audiens eum grauissime verberauit: puer autem ante Magistrum suum aufugiens, claustrum est Fratrum ingressus, & quid sibi Magister suus fecerat, per ordinem pandit: quem Fratres vocantes dixerunt: Cur tam crudeliter puerum verberasti? Tunc Frater: Hoc, quod nunc in vino beatissimus Benedictus sua per merita gessit, multis iam vicibus egit: hic vero ad vascula pergens, vinum metiuit, & vlterius in vase non creuit.

[10] Eodem vero tempore beatissimus Pater Benedictus, vna cum i S. Anastasio & k S. Pantaleone, cuidam monacho de Valle-regia apparuit; [Comes vt ablata redderet,] eique præcepit, dicens: Vade ad Berrardum Comitem l Marsorum, & dic cito ei, vt terram, quam monasterio nostro abstulit, agiliter reddat: quia, nisi fecerit, isto in anno extinguetur a vita. Monachus autem euigilans, ea quæ viderat solicita secum cœpit mente tractare: visionique derogans fidem, ad Comitem, vt ei præceptum fuerat, non perrexit. Alia vero nocte sanctissimus Pater Benedictus rursus apparuit eius proteruiam increpans, atque in faciem percussit, & nisi celeriter sua iussa perficeret, mortem minatur: [iussu S. Benedicti monitus,] surgens autem inuenit dimidiam partem vultus sui leprosam. Confestim tremebundus Comitem adijt. Interrogatus autem, cur illuc venire voluisset, vultum suum retegit, & qualiter hoc sibi accideret pandens, ea quæ sanctissimus Benedictus præcepit sine mora retexit. Hæc vero dum Comiti referret, palatium egressus illico est. Cum autem ad locum suum reuerteretur; alij cum lignis, alij cum lapidibus in capite eum percutiebant. Ille vero commotus ciuitatem vna cum habitatoribus maledixit, eodemque anno medietas ciuitatis igne cremata est. Comes autem ea, quæ monachus dixerat, parui pendens, [negligens id facere,] terram inuasam monasterio reddere noluit. Quadam vero die dum sanus incederet, subito percussus, ad extrema perductus est. At vero dum spes viuendi ei a medicis promitteretur, Comes respondit: se certissime scire, quia ex stratu suo vlterius non surgeret. Nam dum languore depressus iaceret, sitique afficeretur; audiuit vocem, dicentem sibi: Si aquam biberis; mox sanus eris. Cumque alius aquam ei dare vellet, [morte punitur.] B. Benedictus cum alio monacho apparens ei, aquam dare prohibuit. Hæc cum Comes dixisset, iuxta quod Pater Benedictus monacho dixerat, e mundo discessit.

[11] Alio tempore de magnatibus Capuanis quidam, m Pandulfus nomine, collectis vndique qui ei amicitia vel vicinitate iungebantur equitibus, ac non parua propriorum militum copia congregata, castellum huius monasterij diabolica instigatione persuasus aggredi ac capere conabatur: [Proficiscentes ad diripiendum Casinum,] qui e Capuana vrbe suis cum sequacibus, die iam in vesperam vergente, egressus ad complendum opere quod animo conceperat scelus, iter arripuit: id videlicet mente versans, vt nocturnis tenebris celeritate tanta conficeret, quatenus e somno surgentes rusticos præueniret; sicque quiescentibus remque ignorantibus vniuersis, improuisa castrum circumuentione aggrediens, nullis inuentis ibi ad repugnationem paratis, facili locum inuasione irrumperet. n Egressi igitur vrbe aliquantulum processerunt, atque ad locum, ex quo non iam diurnam sed nocturnam, vt eorum doli clam essent omnibus, equitationē exercendam posuerant, peruenerunt; vbi eis paullulum remorantibus, optata nox peruenit. Tenebrarum igitur filij, tenebras magis quam lucem diligentes, illudq; quod clamat in Euangelio Veritas, Qui ambulat in nocte, offendit, minime timentes; per cuiusdam fundi agrum egressi sunt: & ad memorati castri inuasionem multa cœperunt accelerantia properare. [Ioa. 11, 10] Verum foris nocturnis tenebris, [tota nocte nihil proficiunt,] intus nequitiæ ex cæcati caligine, recti itineris tramite ad destinatum locum proficisci purantes, per vniuersæ noctis spatium præfatum circumeuntes agrū, equos confodere & cruentare calcearibus non cessauerunt. Ceterum Creatoris, vnicuique iuxta opus proprium rependentis, dispositione mirabili, in eo ipso loco nacti sunt noctis terminum, in quo noctis eiusdem habuere principium: sicq; frustrati spe, opinione decepti, cum aliena eis non conceditur inuadendi licentia, confusi ac vehementissime fatigati, rediere in propria.

[12] o Alio vero tempore piscatores Casinensis cœnobij retia in capturam laxauerant, vt eos, qui caperentur pisces, reficiendis Fratribus deportarent. Cum ecce Normannus quidam mente tumidus, proteruo ore, minaci vultu, spiritu furibundo superuenit: atque vt omnis barbaries illa est ad rapinam auida, atque ad inuadenda aliena inexplebiliter anxia, vnum violenter continuo de piscatoribus apprehendit: viq; ei vestimento, quo fuerat indutus, sublato, ipsum mox sibi induere curauit: deinde in nauicula intrans, vim cœpit piscatori ingerere, vt absque mora retia ex alto reduceret, quatenus, qui ibi reperirentur pisces, secum omnes abstrahens deportaret. [vi pisces monasterij rapturus,] Porro cum piscator iubentis imperio obedire differret, moneretque furentem, ne pisces reficiendis Dei famulis deputatos in suos vsus transferens, diuinæ in se furorem iracundiæ prouocaret; respondit Normannus, se piscatorem nosse eum, prædicatorem autem minime: seque non ex prædicatione illius fructum venisse quærere, sed ex piscatione: in marique eum piscari debere, Sacerdotes in ecclesia prædicare. Quid multa? Cum nullis minis nullisque imperijs ad id posset Normannus piscatorem protrahere, vt suæ satisfaciens voluntati, retia ex profundo extraheret, apprehensum eum & vehementer cæsum proiecit in mare: idemque per per se ipsum retia ex alto volens trahere, [submergitur:] repente de nauicula cecidit, atque interclusus æquore, spiritum exhalauit; priusque eum mortuum mare reddidit terris, quam piscator ab eodem in mari proiectus, viuus nando peruenire potuisset ad terras.

[13] p Alio etiam tempore latrones nocte monasterij huius ingressi cellarium, carnes, caseum, laridumque inde surripientes, [fures saccos repletos nequeunt mouere,] suos his mercibus sacculos impleuerunt. Foras autem egressi, sacculos, quos impleuerant, leuare conati, minime potuerunt. Dein relicta farcina tentantes fugam, per totius monasterij claustra circumeuntes, nullam egrediendi penitus facultatem consequi valuere. Facto autem mane, cum sese intra claustra conspicerent monasterij, terrente formidine reatusque eos conscientia remordente, in stuporem & quasi in amentiam versi, quid facerent nesciebant. Tandem quoquo modo redeuntes in sese, id coniecere esse posse euadendi consilium, [difficulter egressi,] si facie quantum possent exhilarata, eis sese, qui ad quodlibet patrandum opus portas egrederentur, quasi innoxios nulliusque sibi sceleris conscios commiscerent. Quod cum fecissent, egressi portas, ne aliqua de eis intuentium mentibus posset oriri suspicio, non iter gradu celeriori arripiunt: eam dumtaxat quam in gradientibus ceteris videbant, & ipsi gradiendi modestiam conseruantes. Verum omnis illa malitia frustra est, & in vacuum habita: non enim iuxta illam veridicam Salomonis sententiam, vel scientia, vel prudentia vel consilium vires habent contra Dominum: nec poterit calliditatis humanæ versutijs quibuslibet contegi, quem ille malitiæ propriæ exigentibus meritis decreuerit propalari. [Prou. 21, 30] Nam cum breui adhuc eos interuallo, a monasterij foribus terræ spatia diuiderent, [progressione] intermissa substiterūt. Cum cellerarius interea cellarium, solita Fratribus stipendia præbiturus, [detecto furto,] ingrederetur, confertos præ cellarij foribus saccos inuenit: cumque ad visionem hanc obstupesceret, non prius tamen quæ continerentur in sacculis cura ei fuit conspicere, quam cellarium ingrederetur, & in eo quæq; recondita studiosa diligentia rimaretur. Quod cum fuisset factum, magnamque in quibusque repositis factam reperisset iacturam, cellarium egreditur, soluto que ore saccorum, quæcumque sibi ablata doluerat, in eis reperit contineri. Qui vehementer attonitus, & iam quid rei esset intelligens, quosdam de seruientibus monasterij, quos & celeritate pedum & robore viriū ad id agendum habiles iudicauit, per vergentis montis decliuia quæsitum captumque eos, si forte reperirent, mittere procurauit. Qui complentes iussa, cum egressi monasterium paullulum processissent, eos sibi statione coniunctos reperiunt in ipso montis itinere. Verum, quoniam noti erant, nulla eos tantum facinus commisisse suspicione concepta, prætereuntes eos, arreptum iter inchoata cum celeritate cœperunt. [vltro prodentes se,] Cum ecce fures, qua occulta vi nescio, permoti intrinsecus, sese vltra abdere nequeuntes, ingentis post cursitantium terga clamorem cœperunt vociferationis emittere, seq; esse, qui eorum cursibus quærerentur, apertis vocibus prodere, eosque vt sui misererentur obnixis precibus flagitare: addentes eorum, quæ de cellario extraxissent secum omnino nihil portare, sed præ cellarij aditu in sacculis omnia reliquisse. Porro, qui missi fuerant, his auditis, manus continuo in eos iniecerunt, [capiuntur.] ligatisque post tergum manibus, eos reducere ad monasterium studuere. Sicut autem in multitudine tanta rarissimum est omnes vnius animi reperiri, fuere nonnulli de Fratribus, qui afficiendos verberibus eos sicque dimittendos censebant. Verum pars maior nequaquam horum consilio acquieuit: quin solutos vinculis non prius abire permisit liberos, quam & copiose cibo potuque reficeret, atque vt a furtiuis cessarent quæstibus fraterna eos beneuolentia commoneret.

[Annotata]

a Annum 1066 assignat Leo Ostiensis lib. 3 Chronici cap. 26.

b Barium seu Baris, in Apulia Peucetia, caput prouinciæ ab ea denominatæ.

c Paramonarius infra iterum num. 20 legitur, pro quo Leo Ostiensis scribit Mansionarium. Victor Papa: Custodem Ecclesiæ. [Paramonarius.]

d Βατραχὸς Græce, Latinis est rana, item bufo: qualis hic intelligitur.

e Sangrorum Castellum ad fluuium cognominem in Aprutio citeriore versus Comitatum Molissinum.

f Idem narrat Leo lib. 3 cap. 37.

g Anno 1071 Kal. Octob. ab Alexandro 2 Papa. Interfuere Archiepiscopi 10, Episcopi 43. Leo cap. 28.

h Habetur idem citato capite 37.

i Sunt Sancti appellati Anastasij in Martyrol. Rom. nouemdecim. Quis horum fuerit, quis dicet? [SS. Anastasij] Forsan alicuius apud Casinates celebrior cultus est. Anastasius Persa, qui 22 Ianuarij colitur, a Trithemio Benedictinis adscribitur. S. Anastasius Abbas apud montem Soractem colitur 11 Ianuarij.

k S. Pantaleon colitur 27 Iulij.

l Marsi populi & vrbs Episcopalis apud Fucinum seu Celanum lacum in Aprutio vlteriore, excisa aut aquis absorpta. Huius Episcopus apud Piscinam oppidum moratur.

m Plures fuerunt istis seculis Principes Capuani, Pandulfi dicti: horum aliquis direptor castellorum & villarum monasterij Casinensis describitur a Leone lib. 2 cap. 60, & 61, [Pandulfi Princ. Capuani.] & a Victore lib. 1. vbi hæc facta dicuntur anno 1049. Fuit is Pandulfus 4 mortuus anno 1050. De seruato Casino a direptione Saracenorum late agitur a Leone lib. 1 cap. 29.

n Narrat ea Leo lib. 2 cap. 83.

o Idem habet Victor Papa lib. 1, vbi Marus annotat ex Ostiensi lib. 2 cap. 65 contigisse anno 1038.

p Idem paucis refert Leo lib. 3 cap. 63, at Victor eisdem fere verbis.

CAPVT II.
Varia miracula: ægri & moribundi adiuti. Lampades seruatæ.

[14] Antonius huius Casinensis cœnobij a monachus, dum in locis secretioribus crepuisset, [Hernia curata:] medicum, a quo in eisdem sectus partibus vreretur, disposuerat conducendum. Metu tamen si secaretur, percellebatur mortis, quam ex consimili sectione nonnullis acceperat contigisse: si vero sectionem postponeret, importabiles penitus, morteque sibi deteriores doloris illius sedulus arbitrabatur angustias. Vtrimq; igitur perculso formidine, vtrimque animo fluctuanti, hoc denique occurrit consilium, vt ante corpus sanctissimi Patris Benedicti prosternens se, confractionis reintegrationem eius sibi cælitus meritis interuenientibus postularet. Quod cum fecisset, post consummatam orationem ex altaris crepidine collectum puluerem, colligatum in panno, partibus illis corporis supposuit, dieque altera plene redditam sibi sospitatem ad ipsam vsq; extremam exhalationem possedit.

[15] b Huius cœnobij Fratres ad memoriam sanctæ virginis Scholasticæ Caietæ ecclesiam construebant. Quidam tunc igitur ex operarijs in rupis apice, quæ in capite ciuitatis mari præminet, saxa, quibus ecclesiæ parietes construerentur, [ferrum ex manubrio in mare delapsum,] frangebat. Cui rei operario instantius incumbenti, repente ferrum, quo saxorum fiebat confractio, de manubrio excidit, ac per ingens præcipitium, quod ibidem patet, delapsum in mare cecidit. Qui mœrens damno, locum, vbi Fratres construendis parietibus dabant operam, eisdem quod pertulerat notificaturus, aduenit. Quo audito, Fratres alterum ad expletionem cœpti operis fieri malleum decernunt. Iamque qui id ocyus exhiberet ad fabrum ferrarium mittendus erat, cum ex eis vni diuinitus inspiratur, vt diceret id nequaquam fieri opportere, sed ad locum potius, quo deciderat ferrum, mente credula eundum esse; manubrium in aquam mittendum; miraculumque, quod per Benedictum Patrem in securi Gothi patratum est, in malleo etiam per eumdem Patrem fide inambigua præstolandum. [In Vita num. 5.] Fecit Dominus, vt ceterorum nemini, quod dixerat, displiceret. [vltro manubrio adhæret:] Ad mare igitur descendentes, nauiculam ingrediuntur, gyrantesque sinum, ad locum, quo mallei ferrum ex manubrio prosilierat, peruenerunt: in quo nimirum tanta erat aquarum profunditas, vt humana qualibet arte reperiendum ibi, quod deciderat, ferrum prorsus cernerent impossibile. Quid plura? Mittitur in mare manubrium, cælestique metallum persenso imperio, de profundo eductum aquarum, hora manubrio adhæsit eadem.

[16] c Angelus in hoc cœnobio monachus dictus est, [monachi morientis anima defertur in cælum:] cuius profecto vita nomini dissimilis visa non est: qui dum languore præuentus, vltimum clausisset diem, dæmone obsessus quidam forte fuerat coquinam ingressus: qui repente cœpit vociferationibus strepere, ac se, furibundus a terra desiliens, in aëre eleuare; magnis clamoribus conquerens, vim sibi Benedictum inferre: O quidnam, inquiens, hac hora mihi, Benedicte, fecisti? Angeli mihi animam ob exigui gestaturam cuculli auferens, tuo in cælestibus gregi admiscuisti. Cumque omnes qui aderant ad hæc verba stupefacti intenderent, & ad quid ista diceret ignorarent; repente signum, quo solet Fratrum obitus nuntiari, insonuit: quo audito, omnes de more Fratres ad domum infirmorum tendunt, memoratumque Angelum vita iam priuatum reperiunt. E quibus tam immaniter tamque lugubriter conquerentis verbis dæmonis, & potissimum ex innocenter religioseque transacta monachi vita, euidenter omnibus constitit, quod a præfati Fratris anima, omnis partis aduersariæ damnatio, Benedicti Patris sanctissimi suffragio, est repulsa.

[17] d In diœcesi Teatini Episcopatus, ad radicem montis e, cui Magellæ nomen est, situm est monasterium, quod f S. Liberatoris dicitur, huic Casinensi cœnobio subiectum, [a S. Benedicto præmoniti monachi ruinam dormitorij effugiunt,] in quo Fratrum non exigua multitudo districtioni monasticæ disciplinæ deseruit: in cuius vetusto dormitorio nocte quadam quiescentibus, eorum vni sanctissimus Pater Benedictus monastico indutus habitu apparuit, atque vt celerrime surgeret imperauit. Ad quod continuo præceptum Frater experrectus, surrexit: ad quem Pater Benedictus ait: Vociferare pro viribus, magnique voces clamoris emitte, vtque Fratres omnes surrectionem exitumque de cella accelerent, vocis instantia adhortare; sciens amoto dubio, eam in qua quiescitis cellam ocyus & sub omni casuram celeritate. Pauet auditu Frater, fidemque indubius dictis adhibet: obtemperat imperanti, vociferatur, exclamat, omnesque, si casum mortemque velint effugere impendentem, vt exeant hortari non cessat: atque, ne reniti quispiam vellet hortanti, quæ visa quæque sibi fuerant mandata reuelat. Vt mortis periculo fides solet citius adhiberi, credunt omnes, surgunt confestim, cursusque rapiditate mira egrediuntur. Egressi fuerant vniuersi, iamque ab eis fuerat inchoata nocturna synaxis: cum ecce ruentis cellæ strepitum aures percellit psallentium. Cumque post ruinam ingressi diligenter exquirerent, ne quem forte in cella residuum ruens ædificium cōtriuisset, reperiunt de Fratribus quemdam, qui senectute grauatus, exitum non potuit maturare, cum cellæ ruinis vallatum. Sed cum non solum non oppressum, [sub qua senex seruatur illæsus.] sed ne attactum quidem vel exiliter cernerent; stupentes, quæ tantæ eius potuerit esse caussa protectionis, inquirunt. At ille, Cum domus, inquit, fatiscens funditus super me laberetur, repente fulgoris mihi Monachus astitit incredibilis, ruinamque me opprimere imminentem brachio sustentans suo, incolumem me, vt ipsi cernitis, conseruauit g.

[18] h Quidam Frater in eodem loco Ioannes dicebatur, qui ætate & ægritudine pressus, [moribundus ad cælum euocatur:] non longis a morte spatijs dissidebat: cui dum die quadam Fratrum aliqui matutinas laudes de more celebraturi venissent, compescuit eos senex, dicens: Non est, inquit, necesse vt his mihi diuinarum laudum debitis persoluendis Fratres vlterius laboretis: Dominus enim Abbas cum Fratrum multitudine non exigua, albis omnium vestibus indutorum, me modo reuisere est dignatus, meisque in auribus cum eisdem officij debitum matutinalis persoluit; seque cum eis ipsis post paullulum est pollicitus rediturum, meque ad eam quam ipsi incolunt domum assumpturum. Dum ad ista Fratres attoniti in faciem loquentis intenderent, & an vera quæ retulerat essent, præstolarentur soliciti; vna vix interim elapsa hora incredibili vultus hilaritate, extremum Frater halitum expirauit: vt ex ipsa morientis, quam facie prætendebat, lætitia astanter quique facile iudicarent, Dominum Abbatem, id est, sanctissimum Patrem Benedictum, ad propriam exoluendam promissionem venisse.

[19] i Cum die quadam de Mansionarijs vnus ante corpus B. Benedicti accensam lampadem vsque ad ipsa fere laquearia eleuasset, [lampas absque læsione corruit:] repente lampas lapsa in pauimentum cecidit: mirabilis in factis suis Dominus! non solum non est fracta quæ deciderat lampas, sed nec effusum oleum, nec ignis extinctus.

[20] k Tempore alio Georgius Paramonarius lampadem ante imaginem Saluatoris, [alia lampas in aëre pendet:] quæ supra fores ecclesiæ picta est, dependentem venerat refecturus: & ecce videt eam tensis vncinulis dependere in aere, nulla prorsus eam præter ipsum aëra materia sustentante. Conuocatis Georgius Fratribus, qui non eminus aberant, quod miratur ostendit: ipsique postmodum eum eo pariter huius testes extitere miraculi.

[21] Nocte, qua præcedebatur dies de transitu sancti Patris nostri Benedicti festiuus, l dum ad vigilias vnus e custodibus lampadem ante imaginem eiusdem Patris Benedicti dependentem reficeret, [lampas ter sine effusione olei lapsa.] lapsa subito lampas in pauimentum ruit, illæsaq; permansit: quæ iterum eleuata, iterum cecidit: erecta tertio, tertio lapsa est, & nullo eorum casuum vel fractionis lampas, vel effusionis olei, vel ignis extinctionis pertulit detrimentum. Plurimis præterea vicibus alijs signa conseruationis huiusmodi in Casinensis sunt ecclesiæ lampadibus demonstrata m.

[22] [conducti ad defensionem Normannis,] Qualiter autem Dominus locum istum interuenientibus sanctissimi Patris Benedicti meritis de persecutoribus multotiens eripuit, pandendum est. Dum n Atenulfi Abbatis temporibus Aquinensis o Gastaldi inexplenda cupiditas Casinensis acriter monasterij prædia infestaret, & neque seruorum Dei precibus neque sanctissimi Patris Benedicti, qui huius primus Fundator cœnobij extiterat, reuerentia eius emolliretur animus, ad infestationi quantamlibet adhibendam temperiem; necessitate compulsus Abbas, robustissimos sibi aliquot ex Normannis asciuit, qui bonorum nostrorum aduersus memoratum Comitem pugnis essent mutuis protectores. Tenuere Atenulfo viuente eiusque proximo successore, Normanni integritatis fidem, bonorumque nostrorum omnium fidissimi aduersus omnes extiterunt ac validissimi defensores. Memoratis Abbatibus ingressis iter vniuersæ carnis, cum nostrorum fortuna Principum, qui eosdem hic Normannos adduxerant, paullatim cœpisset minui; qui ad defensionem nostram asciti Normanni fuerant, in bonorum nostrorum sensim cœperunt direptionem grassari, eorumque rabies, in nostram canceris instar quotidie serpens perniciem, modo hæc modo illa auferre. Diripuerant, inuaserant, abstulerant omnia; sola nostris commodis ciuitate, quæ ad radicem huius montis sita est, cum quatuor vel quinque fundis villarum residua. Quo autem animo perferret vexationem tantam suorum Benedictus Pater sanctissimus, [deinde & vsurpatores effecti,] huiusque loci custos ac defensor perpetuus, rusticorum nostrorum cuidam per visionem apparens, est dignatus ostendere. Exhibens igitur dormienti se rustico Benedictus Pater, [prædicente S. Benedicto,] vt sua egrediens vestigia sequeretur, præcepit: qui iubenti parens egreditur, sanctique Patris vestigia comitatur. Cum ecce intuetur eum virga, quam manu videbatur gestare, Normannos omnes, horum incolas finium, duris percussionibus cedere, eosque rebus vacuos, verberibus ignominiaque onustos, ab huius monasterij territorijs prorsus eliminare. Anno autem illo, quo hæc visio facta est, cum inuasa arce, quæ S. Andreæ dicitur, [repelluntur,] iam tuti securique numquam se perpetuo his finibus expellendos confiderent; die quadam conglobati in vnum, ciuitatem hanc nostram, quæ S. Germani dicitur, quæq; nobis, vt dixi, sola superfuerat, eam suis vsibus, vt cetera omnia, intrant mancipaturi. Exeruit tunc sanctus Pater, quam rustico ostenderat virgam, quodque in somnis per imaginem monstrauerat, ipsa veritate compleuit. Ita enim ciuibus nostris, istis, vt a Normannis putabantur, effæminatis, ita inquam, eis animus, ita vigor, ita vires sunt auctæ, vt eorum aliquos caperent, multos in ore gladij trucidarent: effugati ceteri in prædictæ munitionem arcis cursu se velocissimo contulerunt. [& suam munitionem coguntur de serere:] Sed nec adhuc illis Benedicti virga pepercit: animati omnes accolæ terræ huius, facto exercitu ad præfatæ arcis expugnationem contendunt. Mira dicturus sum, verissima tamen. Obsessione facta, dum ex parte vtraque iacula acriter impulsa mittuntur, Normannorum iacula, velut ventorum retorta flamine, in sese reducta sauciant iaculantes. Quid multis? Videntes Normanni durum sibi contra stimulum calcitrare, dexteramque pro nobis dimicare diuinam, reddentes arcem, Abbatis sese manibus Monachorumque committunt: a quibus vix defensi a multitudine, quæ in eorum spirabat necem, ad socios Auersano in oppido commanentes, quanta possunt celeritate contendunt: hodieque supersunt aliqui eiusdem arcis incolæ, qui asserunt in ipso graui vtriusque partis conflictu vidisse se quemdam Monachum, viriliter contra Normannos pugnantem, suosque enixius confortantem: cum nemo, qui tunc aderant, Monachorum se illi pugnæ miscuerit.

[23] Radelchis p Compsanus Comes, vir fuit scelestissimus, omnique vitiorum labe repletus, [pœnitens suscipitur] qui relicto seculo, ceruice tenus catena ligatus, ad Benedicti beatissimi corpus, deuotus deuenit. Cuius nimis austeræ ac per hoc fructuosæ pœnitentiæ inuidens diabolus, simul & dolens, multis audientibus circa monasterij claustra sæpissime voce magna clamabat, dicens: Heu me, heu me, Benedicte, cur tam nequiter mihi præiudicas? cur me sic instanter persequeris? Non sat fuit tibi, [ringente diabolo.] vt me ipsum hinc expelleres? insuper & modo infideles vndicumque tibi vendicare non desinis? Heu me! heu me!

[Annotata]

a Presbyter etiam secularibus ac diuinis litteris eruditus dicitur a Victore lib. 2, vbi idem miraculum testimonijs confirmatur.

b Idem refertur a Leone lib. 2 cap. 93 diciturq; contigisse 1031. Est Caieta vrbs eiusdem tractus cum Casino sed ad mare.

c Memoratur a Victore lib. 2 & a Petro Diac. lib. MS. de Ortu Iustorum cap. 37.

d Idem narrat Victor lib. 2.

e Ibidem montis Maiellici. Leoni Maiellæ lib. 1 cap. 47. Est & Teate in monte vrbs Archiepiscopalis, & Sedes Gubernatoris vtriusque Aprutij. [Guaiferius Princeps.]

f In hoc monasterio Guaiferius Princeps, in morbo monachus effectus est, de quo Leo lib. 1 c. 44. Colitur S. Liberator Episcopus & Martyr, cuius Reliquiæ sunt Beneuenti, 15 Maij. Fundatio & origo describitur a Leone lib. 1 cap. 47, & renouatio lib. 2 cap. 52.

g Aduit Victor. Qui B. Benedictus fuisse creditur, qui & antea paterna pietate Dominicum gregem sub suo magisterio militantem sua admonitione & protectione eripuit, & senem fugere non valentem manu solicitudinis suæ defendit.

h Victor hisce in fine addit: Hæc, quæ retuli, in quadam veteri paginula imperito satis stylo exarata reperi, nostroque nunc associare libello studui.

i Pergit Victor: Vnus e custodibus præfatus est, se de lampadibus didicisse a Gregorio venerabili monacho, qui eiusdem ecclesiæ custos adhuc supererat: qui in sequentibus hic & apud Leonem Ostiensem citatur.

k Sequentia duo narrat Leo lib 3 cap. 37 & Victor lib 2.

l Interponit Victor: Sicut ab eis, qui huic miraculo interfuere, accepi.

m [Athenulphus Ab.] Apponit idem: Quæ, quia valde simplicia sunt, superfluum scribere duximus. Hæc autem idcirco scripsimus, ne, quia parua sunt, omnino contemni viderentur.

n Atenulphus Abbas sedit ab anno 1011 vsque ad an 1022. Ideo Victor, dum hæc præcedentibus subiungit, excusat hoc in superiori libro a memoria excidisse, suo in ordine referre. Victorem describit Petrus.

o Victor. Aquinensis Comitis.

p [Compsa vrbs] Compsa, nunc Consa, in Hirpinis, nunc Principatu vlteriore, ad Aufidum fluuium, nunc Ofantum, vrbs Archiepiscopalis, Hæc eius pœnitentia describitur a Leone lib. 1 cap. 22.

CAPVT III.
Alia miracula. Maleuoli puniti. Moribundi adiuti.

[24] a Henricus Imperator cum Ducatus sui tempore iter agens, [Henricus Imperator] in monasterium quoddam Benedicti Patris nomini dicatum hospitatus fuisset, quoniam multitudini equorum eius stabula sola non sufficerent, in ipso Fratrum Capitulo, [iliaco dolore punitus] quod iuxta ecclesiam erat, eius stabularij audaciter ac pertinaciter equos locare veriti non sunt. Nocte igitur eadem Pater Benedictus, eidem Duci toruo nimis ac terribili vultu apparens, eique multa, quod ita in domo sua per suos tractaret minatus; virga, quam manu gestabat, illius latus percussit, & ex tunc dolore ilij torqueri vehementissime cœpit. [ad corpus Sancti sanatur:] Qui postea ad corpus eiusdem Patris Casinum veniens, ab eodem Sanctissimo Patre b sanatus est.

[25] c Dæmoniacus quidam de ciuitate Barensi, Andreas nomine, die quadam Casinum venit, atque, [dæmoniacus liberatur:] vt est consuetudinis, a propinquis qui eum adduxerant ante corpus beatissimi Patris Benedicti iactatus est. Cumque Fratribus in choro psallentibus ineptas quasdam & horrendas nequam ille spiritus per os miseri illius vociferationes emitteret; Adam Mansionarius in parte stans & orans, vidit subito sanctissimum Patrem Benedictum ante suum altare, qui alapa non modica maxillam vexati illius percutiens, malignum ab eo spiritum protinus expulit: & ita sanatus ille, cum affinibus suis, Deo & Patri Benedicto gratias agens, ad propria redijt.

[26] Interea dum Aquinenses Gastaldi, more sibi solito, Casinense cœnobium infestarent, [Aquinenses] & venerabilis Abbas d Richerius possessiones monasterij strenue satis defenderet; tandem ab eisdem Gastaldis capitur, atque Aquini in carceris ergastulo religatur. Fratres autem vniuersi, qui pedites incedere poterant, [capto Abbate, & vi Casino illata,] Aquinum pariter properantes, Abbatem sibi restitui lacrymabiliter postulant. Sed frustra precibus fusis, neque videndi illum neque alloquendi facultate permissa, sine aliquo effectu ad propria redierunt. Abbas vero solutus a vinculis, monasterij curam relinquens, vltra montes profectus est. Sed pius mundi Conditor dilectum suum Benedictum contristari vel ad modicum minime patiens, grauissimam pestilentiam in ciuitate Aquinensi immisit, & Guastaldo eiusdem vrbis Sinconolfo nomine, [peste puniūtur.] qui auctor tanti fuerat sceleris, interempto duo millia quingenti mortui sunt in eadem pestilentia. Supradicti igitur Guastaldi fratres, Adenulfus & Lando, diuinitus se percuti ob iniuriam Casinensis Abbatis videntes, mox ad Casinense cœnobium cum populo eiusdem vrbis, ligatis colla restibus properantes, flentes & eiulantes, magnis se vocibus in tantum virum grauiter deliquisse, & tam venerabilem locum nequiter vilipendisse professi sunt, atque hoc modo Abbas ad cœnobium reuersus est.

[27] e Comes præterea Normannorum Rodulfus socios ad se suos euocans, [Normanni varia morte castigantur:] statuit in terram beatissimi Patris Benedicti prædare. Cumque hoc apud illos firmiter decretum fuisset, die illo, quo id se facturum parauerat, terribili Dei iudicio mane subita morte necatus repertus est. Quo facto tam ingens terror reliquos Normannos inuasit, vt vlterius, neque inuasionis neque prædationis gratia, in hanc terram venire apponerent. Denique ad manifestam huius loci vindictam, centum quinquaginta eiusdem Comitis Normanni milites intra ipsum ferme biennium diuersis in locis diuersa morte consumpti sunt.

[28] f Desiderij porro Abbatis in tempore, cum Casinense cœnobium a fulmine sæpissime attereretur, [Casinum fulmine per diabolum atteritur:] & prædictus Abbas multotiens cogitaret, ac Deum Patremque sanctissimum Benedictum rogaret, vt sibi reuelare dignaretur, quidnam esse vellet, quod sic frequenter hunc locum prædictum flagellum attereret; quadam nocte ei Sanctissimus Pater Benedictus apparuit, eique inter alia solicite percunctanti de hoc, nihil aliud quam diabolicas insidias & antiquam pro loco ipso inuidiam esse perdocuit.

[29] [monachus de nocte a diabolo] Quidam Frater in Casinensi cœnobio Maio dictus est, qui qualiter a diabolo interfectus sit, qualiter per sanctissimum Patrem Benedictum ereptus sit, præsens testimonium declarat. Hic igitur dum in domo infirmorum senio fessus maneret, in Natiuitate Domini ad secessum ob sui corporis infirmitatem pergebat: cumque ad diuersorium tenderet senum, diabolus humanam effigiem præferens, eidemque Fratri apparens, dixit ad eum: Scio quo pergis; sed quia decrepito iam senio fessus, absque adminiculo illuc tendere per noctis tenebras minime vales; ego ero dux itineris tui. [præcipitatus & interfectus,] Hæc dum prædictus Frater audisset, putans eum hominem non diabolum esse, nullumque in verbis eius dolum existimans, post eum pergere cœpit. Cumque ad fenestram magnam, quæ in medio palatij est, peruenisset, antiquus humani generis inimicus, eumdem senem exinde præcipitans, interfecit. Fratres vero quid de eo euenisset ignorantes, cum eum vbique quærerent, & non inuenirent; monachus quidam, Ioannes nomine, Leonis Ostiensis Episcopi germanus, eminus ad eamdem accedens fenestram deorsumque respiciens, vidit eum ad pedem muri mortuum iacentem, & ad se Fratres euocans, quæ viderat per ordinem pandit. Quod dum Fratres audissent, ad locum continuo, quo defunctus iacebat, misere, eumque in monasterium deferentes cum tristitia magna sepelierunt. Alio vero die g Oderisius eiusdem loci Reuerendissimus Pater, ad se Fratres euocans, æternæ reseratorem iustitiæ Patremque Benedictum precibus pulsare admonuit; vt, qui olim Danieli profunda reuelauerat mysteria, ipse eis, qualiter vel quo ordine prædictus Frater ex hoc mundo recessisset, pandere dignaretur. Igitur dum Fratres iuxta tanti Patris præceptum, ob huius rei negotium Deum Patremque Benedictum exorarēt, Placido huius cœnobij religioso monacho idem senex per visionem apparens, dixit ad eum: Cur, Placide Frater, tristaris? Ad quem Placidus: Non solum ego, sed & Dominus Abbas vna cum reliquis Fratribus de tuo obitu valde contristati sunt, Deumque pro te postulare non cessant: [apparens lugentibus obitum suū, indicat,] vnde per Dominum nostrum Iesum Christum te adiuro, vt, qualiter tibi hoc accidit, per ordinem pandas. Ad hæc ille: Cum ad lectum meum tenderem, diabolus humanam effigiem præferens, mihi apparuit: & posuit me in fenestram maximam, quæ in medio palatij est, & sic ex eadem me præcipitans interfecit. Cumque per viam carbonibus plenam me duceret, [& se per S. Benedictum esse a pœnis liberatum:] ac me sæpissime in eodem igne volutaret, sanctissimus Pater Benedictus nobis euntibus apparuit: quo viso, dæmones statim me relinquentes fugerunt. Tunc me sanctissimus Pater Benedictus accipiens secum duxit, & in locum refrigerij collocauit. Et hæc dicens, disparuit. Quod dum prædictus Frater narrasset, illico ora cunctorum in Christi laude soluta, Deo & Patri Benedicto gratias retulerunt h.

[30] i Nocte quadam cum Georgius Paramonarius, cuius superius memoriam feci, in stratu suo quiescens vigilaret, [canitur nocte in ecclesia nemine ibidem existente:] audiuit duos pueros in ecclesia mira suauitate cantare. Sciens itaque pro certo neminem monachorum esse in monasterio, qui puerilem vocem haberet, cœpit mirari, & festinus surgens ecclesiam ingreditur; nullumque ibi reperiens, & quod in re erat aduertens, amplius mirabatur.

[31] Cum iuxta consuetudinem Casinensis ecclesiæ dedicationis solennitas celebraretur, [dedicationem ecclesiæ celebrant] quidam e Fratribus, Ioannes cognomine Cominensis, fatigatus in officio, secunda vigilia de ecclesia egressus est, ac, vt aliquantulum refocillaretur, iuxta sedem Abbatum, quæ secus Capitulum in claustro sita est, resedit: & cum casu oculos vertisset ad dormitorium, vidit ex eo Abbatem Desiderium, (eum enim inter ceteros melius cognoscebat) magno monachorum comitatu egredi, atque per eam partem, qua refectorium est, in ecclesiam pergere. Dum intueretur diligenter Ioannes, quid agatur; aspicit vnum ex illis venire ad se: [in visione apparentes S. Benedictus & Abbates] ad quem cum venisset, interrogatus si eum agnosceret; respondit: Agnosco: scio enim te esse Dominum Mirandum, qui ante non multos annos defunctus es: rogo autem te, vt quis sit ille, qui iuxta Dominum Abbatem Desiderium graditur, indices. Ille, ait Mirandus, est Beatissimus Pater Benedictus, qui vero cum eo pergunt, sunt omnes, [cum monachis.] qui ei in huius monasterij regimen successerunt, & vnumquemque eorum monachi, qui eius tempore fuerunt, sequuntur: venimus autem, vt vobiscum laudes Creatori ac Recreatori nostro reddamus. Obsecro, ait Ioannes, vt quis ille sit dicere digneris, qui quasi claudus incedit, & vobis appropinquare non potest. Dominum, inquit, [sequitur claudicans, in excommunicatione mortuus,] Landenulfum eum esse noueris, qui idcirco nobiscum iungi non valet, quia eius precibus & consilio Antenulfus ille in hoc monasterio receptus est: quem, vt nosti, propter illud, quod de Tremitensi monasterio fecerat, Dominus Desiderius Abbas excommunicauit, & excommunicando vetuit, ne vlterius in hoc monasterio reciperetur; verum, si vos vultis, potestis eum nostro collegio sociare. Si enim abeuntes super sepulcrum eius absolutionem super hoc illi feceritis; mox ab hac pœna solutus cœtui, quem vidisti, iungetur. His dictis, qui loquebatur recessit, & visio disparuit. Reuertitur Ioannes ad chorum, & facto die, visa dictaque Abbati Oderisio retulit: qui, vt erat pius in omnibus postulata venia coram omnibus, [a qua absoluitur:] eo quod & ipse eidem rei assensum præbuerit, excommunicatumque illum receperit; abiens pro periclitantis Fratris anima sacrificium Deo obtulit, pergensque, vt erat indutus vestibus sacris, super sepulcrum prædicti Fratris absolutionem fecit.

[32] In partibus k Liburiæ est monasterium in honorem beati Patris Benedicti constructum, & Casinensi cœnobio, ab ipso suæ fundationis exordio subditum: ad quod cum quidam Frater ad triticum a ruricolis accipiendum directus fuisset; rusticus quidam, a quo triticum exigebatur, intempestæ noctis silentio saccum frumento implens & super humeros ponens, [furatus saccum tritici] fugam arripuit. Sed, o verax per cælestem lata sententia Regem, Qui ambulat in tenebris nescit quo eat, quoniam tenebræ obcæcauerunt oculos eius: nā qui iussu principis tenebrarū omni conamine, omniq; instantia [cœptum iter] implere nisus est, per viam rectam se incedere cum tritico putans, totam noctem in circuitu deambulauit. Ast vt Titaneum iubar splenduit aruis, [nequit fugere, aut saccū deponere.] in se rusticus rediens, & quod in re erat aduertens, volebat cum tritico regredi, & nequibat; volebat triticum de collo suo deponere, & minime poterat. Monachus vero completis hymnis matutinalibus ab ecclesia egrediens, eumque diuinitus ligatum aspiciens, postquam ab ipso totius rei seriem didicit, orationem Deo Benedictoque Patri sanctissimo fundens, rusticum a nexu, quo tenebatur, ocyus soluit.

[33] Quidam Frater in hoc Casinensi cœnobio fuit, [monachus moribundus] moribus & vita strenuus, ac religionis conuersatione decorus: hic grauissimo languore correptus, cum omnes Medici de eius salute desperarent, prædictus Frater suorum conscius scelerum, cœpit hæc cum maximo fletu proloqui: Ecce finis meus appropinquat: ecce statutus terminus appropinquat: ecce terminus qui præteriri non potest: ecce mors intolerabilis instat. Omnes de me loquuntur, vniuersi pro me tristantur, cuncti postremo de vita mea desperant, & de sola cogitant sepultura. Heu me! qualiter euanuere, [exercet actus doloris,] vt fumus, dies mei! sicut flos fœni subito decidit vita mea, & quomodo vmbra tenuissima pertransiere tempora mea. Insperate velut a texente præcisus sum, & improuise dum adhuc ordirer succisus. Heu miser! quid nunc acturus sum, quam satisfactionem habiturus? Quamuis enim sæpe & multotiens disposuerim & numquam inceperim vitam meam mutare, mores corrigere, negligentias emendare; sed desidia, sed obliuio, sed negligentia vsque in hunc diem præualuere misero mihi. Ecce venit iussio, venit imperium. Heu me! quid agam nunc? Non est amplius remorandi consilium, non est vllus satisfaciendi relictus locus, & iuste quidem & merito: nam cum & scientia, & intellectus, & possibilitas, & locus, & omnis omnino opportunitas ad id mihi concessa sit, ad quid excusatio hæc? O me miserum! O me dolentem? Quid faciam? Quid agam nunc? Ecce tempus, ecce diem, ecce horam, quam semper quidem miser non timueram, sed semper desidiosus neglexeram. Venit migrandi præceptum, non est refutandi consilium: imperanti parendum est, apppellanti non contradicendum. Ecce ingressurus sum viam vniuersæ carnis, iter ineuitabile. Putasne lucis Angelus, quod magis opto, aut forte nequam spiritus, quod magis formido, primum mihi in illa occurret? O diem tremendum! O horam pertimescendam! [timoris Dei,] Quid agam tunc? quo fugiam? quem interpellem? O terror, o pauor qui tunc me manet! Segreganda est anima a corpore, spiritus emittendus a carne. Quantæ putas tunc aderunt, vel sanctorum Angelorum, vel nequissimorum spirituum phalanges, decertantes miseram tunc animam meam vel suscipere vel inuadere? Sed Dominici Corporis & Sanguinis refectione roboratum, [fiduciæ in Deum:] triumphalis redemptionis omnium vexillo Crucis armatum, & postremo sanctorum virorum intercessionibus commendatum pariter & comitatum, quem tandem nequitia dæmonum, quem violentia malignorum spirituum, licet hinc inde circumlatrent, licet omnimodis terrere conentur, audebit attingere? Aderit ad hæc beatissimus Archangelus Michaël, cui a misericordissimo Deo suscipiendarum fidelium animarum cura commissa est: accurret cum agminibus suis Princeps cælestis militiæ, spirituum nequissimorum cateruas, [ponderat patrocinium S. Michaëlis,] si quid forte violentiæ ferre tentauerit, acriter debellaturus: nec plane, vt spero & confido imo veraciter credo, vsque ante Maiestatem æquissimi Iudicis animam meam lucis Angelus derelinquet. Ecce finis meus approperat. Sed qui tunc metus; qualis terror, quantusque tremor de peccatorum meorum recordatione? Rursus quanta spes, quam magna fiducia me de misericordia, de pietate, deque clementia benignissimi Iudicis obtineat, quis putas existimare sufficiat? Domine, [Angeli Custodis,] quid putas mihi solatij, quid auxilij, quid tutelæ collaturus est Angelus proprius, cui a die ortus mei specialius curam animæ meæ delegasti, qualiter putas se circa commissam sibi animam habiturus erit? Vtrum illam lætus & alacer comitari, confortare, tueri, ac refouere, vsque ante præsentiam sublimissimæ Maiestatis habebit, an fortasse, quod magis propter immensitatem peccatorum meorum vereor, non valens innumeris dæmonum obiectionibus obuiare, anhelus a longe, tristis & mœrens incedet? Qualiter, putas, Pater Sanctissimus Benedictus mihi suffragaturus est? qualiter me suscepturus? O me infelicem! [S. Benedicti,] quin timeo, ne non solum mihi nullum auxilium conferat, sed potius pro innumeris offensionibus seu negligentijs meis, nec non quotidianis transgressionibus mandatorum Regulæ ipsius despiciat, & oculos a me suæ paternitatis auertat. Spero tamen atque confido, quod, si pro meis facinoribus gratia eius indignus sum, Confratrum tandem satisfactionibus exhortatus, parcet mihi atque placabitur, & paternæ super me viscera pietatis aperire dignabitur, & misericordissimum pro me Dominum exorabit. Putasne tunc vel sanctissima Dei mater Maria vel aliqui Sanctorum (in quibus, dum valerem pro maximo amore, quem in illis habui, [Deiparæ Mariæ,] multum speraui, & in quibus fiduciam totam locaui) in tanta necessitate mihi posito aderunt? Putas mihi in tam magnis angustijs constituto solatium suæ consolationis impendere, aut aliquam vicem mihi dilectionis aliquo modo rependere dignabuntur? Putas pietate aliqua seu compassione ducti super me, & meæ deuotionis memores, intercessores seu aduocati pro me ad sublime districti Iudicis solium accessuri, vel reconciliationis mihi gratiam reportaturi sunt? Sed quoniam me omnino indignum propter immensitatem nequitiarum cælestis regni beatitudine electorumque societate cognosco, vel hoc mihi vtinam impetrent, vt non condemner cum impijs in inferno: vt vel in extremo iudicio non cum damnandis ad læuam, sed merear resurgere cum saluandis ad dexteram; vt vel vltimus omnium tunc electorum inueniri possim in regno cælorum.

[34] [in visione cernit SS. Benedictum, Maurum & Placidum,] Talibus cogitationibus, cum per dies aliquot fluctuaret, & hæc & huiusmodi dies noctesque cum tremore nimio meditaretur, ac orationes incessanter pro eo fierent; Benedictus Pater sanctissimus, vna cum discipulis suis Mauro & Placido, in cœtu Sanctorum medius constitit, & os suum aperiens sic paucis eos alloquitur: Quoniam quod sanctitati nostræ suggesturus surrexi, bene & optime vos nosse non dubito; relatione ipsa posthabita, quod est in re, ad auxilium vos festinanter cōferendum inuito. Dignum itaque, si placet & opportunum videtur, vt nos primum (quos specialis deuotio & nimius amor Fratris illius, de quo sermo agitur, dum valeret in seculo, celebres habuit, & in quibus post Deum eiusque Genitricem spem omnem fiduciamque sui locauit) ad prædictæ Dei Genitricis Mariæ pietatis simul & potentiæ plenissimam curiam properemus; eamque, vt super hac re pijssimum filium suum vna nobiscum postulare dignetur, suppliciter obsecremus. Nondum Pater Benedictus terminum dederat, cum ecce primus omnium dilectus Deo præ ceteris sanctissimus Euangelista Ioannes protinus assurgit, seque non solum sponte cum illis iturum asserit; [cum S. Ioanne Euang. & Baptista,] verum, vt mox & sine mora aliqua pergatur, quod dictum fuerat, adhortatur. Assentiuntur in hanc sententiam omnes, & inde surgit primus, quo non maior inter natos mulierum Christo testante surrexit, Baptista Ioannes: hunc Apostolorum vertices, & mundi lumina Petrus & Paulus, [Petro, Paulo Bartholomæo] associato sibi Bartholomæo sequuntur: hos etiam comitantur Martyres & Leuitæ præcipui, Stephanus atque Laurentius, Apollinaris, Sebastianus, [& alijs Sanctis:] Geruasius atque Protasius, Ioannes & Paulus, l Nicander, Martianus & Mauritius cum socijs suis, Martinus, Ambrosius, Paulinus, Nicolaus, Hilarion, Seuerinus: his postremo consociantur Scholastica, Agnes, Cecilia, Lucia, Agatha, Sabina: hi omnes mundi Reginam Virginem Mariam adeunt, eique super Angelorum choros exaltatæ, suppliciter prosternuntur. Dehinc Benedictus Pater accedens propius, [qui accedentes ad Deiparam Virginem,] ait: Non, inquit, ignorat pietas tua, mi beatissima Virgo, quoniam Frater hic, pro quo rogaturi aduenimus, licet negligenter admodum se ac pueriliter circa propositum suum habuerit, sed multotiēs se corrigere, multotiēs vitam mutare, ac frequentissimis correptionibus suas negligentias conatus est emendare. Super hoc autem, quod fidelissimus in domo nostra & vtilissimus extiterit, & ipsius sui Abbatis & confratrū & omnis cœtus testimonio certificatur. Illud etiam non mediocre huius rei testimonium est, quod omnes in immensum pro illo tristantur & gemunt, qui vniuersi pariter pro illo suspiria, lacrymas multiplicesq; preces effundunt. Cuncti simul mihi instantissime supplicant, & vt ei pristinam a Domino salutem obtineam, [eius patrocinium implorant,] die noctuque incessanter exorant. Quid dicam? Vix reminiscor vmquam pro aliquo alio in domo nostra tot vota, tot preces [fieri. Horum] lacrymas gemitusque despicere, vtilitatem postremo monasterij dissimulare, inhumanitati quodammodo & crudelitati imputaretur. Quapropter ad tuam omnipotentissimam pietatem cum fiducia tota conuenimus, vtque misericordissimi Filij tui Domini nostri Iesu Christi thronum adire, eumque super hoc exorare digneris, oramus. Scimus enim pro certo atque confidimus, illum tibi nil negaturum, sed protinus, quidquid poposceris, concessurum. Nec immerito, quoniam ipse, qui creauit te, [quo apud filium sanitas impetratur ægro.] nasci est dignatus ex te, & proinde nullum libentius audit quam te. His dictis, annuit pia mater, soliumq; benedicti filij omnes adeunt, & suam exposuit petitionem dulcissima Virgo m. Non continuere se super his viscera misericordiæ Dei nostri; sed mox cuncta, quæ postulauerat, gratuita sua bonitate concessit. Frater igitur ille pristinæ sanitati redditus, ea, quæ in se Dominus interuentu suæ Genitricis beatique Benedicti gesserat, palam omnibus enarrabat.

[Annotata]

a Refert hæc Leo lib. 2 cap. 46.

b Sanitatem S. Henrico præstitam ex Leone Ostiensi vti infra referemus

c Hæc idem Leo lib. 2 cap. 48, addens se id percepissea Roffrido monacho, cui id retulerat Leo Abbas S. Pauli Romæ: & huic Adam hic memoratus id asseruerat ante S. Pauli corpus, magna quodammodo necessitate compulsus.

d Richerius natione Baugarius anno 1038 ordinatus præfuit annis 17, [Richerius Abbas.] mensibus 6. Ita Leo lib. 2 cap 67, qui cap. 70 late eius capturam describit cum pestilentia subsecuta, quæ hic narratur.

e Hæc Leo habet lib. 2 cap. 77, vbi ante cap. 72 & 73 refertur quomodo castrum S Andreæ meritis B. Benedicti a Normannis receptum fuerit: & simile miraculum narratur lib. 4 cap. 9.

f Desiderius, dein Papa Victor 3, ordinatus est Abbas anno 1058 in Paschate. Ita Leo lib. 3 cap. 9.

g Oderisius Desiderio Cardinali creato successit: erat Oderisij Marsorum Comitis filius, [Oderisius Ab.] & a puero monachus factus. Leo cap. 14. & Petrus Diac. lib. 4 cap. 1.

h De alijs a S. Benedicto in morte adiutis agit Leo lib. 3 cap. 39.

i Leo lib. 3 cap. 37.

k Ita Leoni lib. 1 cap. 36. Obtulit se quidem ex Liburiæ partibus, & lib. 2 cap. 16 Manzo Abbas in Liburia ecclesiam S. Ioannis extruxit. An forte Liburnia legendum?

l Horum plerorumque Sanctorum Reliquias tunc fuisse Casini scribit Leo lib. 3 cap. 28, vbi de dedicatione noui templi agit, & nonnullorum in varijs altaribus SS. Nicandri & Marciani, apud Venafrum vrbem vicinam 17 Iunij passorum, [Vita SS. Nicandri & Marciani.] Vitam idem Petrus scripsit.

m Erat margini adscriptum: Hic mutilantur quædam, non facientia ad rem.

CAPVT IV.
Varij ægri & moribundi adiuti: captiuus liberatus.

[35] a Vgo quidam Transalpinus miles, cui de Alba-Spina cognomen inditum fuerat, istis in partibus apud plerosq; Comites suis armis seruiens ditiaque stipendia lucrans, rebus satis prosperis dulcissimæ iuuentutis voluptatibus vtebatur: erat enim cum manu promptus, tum sermone facundus. Is cum b Raone Rachis filio, Teanensis ciuitatis Comite, ipsa cœnæ Dominicæ solennitate sanctum Pascha celebraturus ad hoc monasterium deuotione non modica veniens, decliuis montis scabrosa via equitaturus, concidens horribiliter nimis, fracturam crurium passus est, & non aliter quam in lectulo huc asportari præualuit: [Curata fractura cruriū] moxque se ante B. Benedicti corpus poni instantissima prece deposcit, ibique magnis clamoribus vociferans totum diem flendo consumpsit. Cumque sequentis noctis tenebræ diei finem imponerent; Mansionarius ecclesiæ foras illum deferre famulis quibusdam mandauit. Ille autem magnis sacramentis contestari cœpit, se nullo modo, nisi conualesceret, inde exiturum, & aiebat: Hic, hic ante illius corpus, cuius cum ardenti desiderio curiam visitarem, tanto mei corporis vsus sum infortunio; hic, inquam, ad illius iniuriam continue iacens, extremum diem claudam, nisi consuetam sibi protinus mihi tulerit opem. Quibus dictis, recedentibus cunctis, ipseque semisopitus paulisper obticuit. Cum ecce videt sacrosanctum altare, in quo beati Patris corpus est reconditum, quasi diuinitus aperiri, indeque venerandæ canitiei virum egredi, illo scilicet habitu, quo in festiuis processionibus Abbates vti consueuerunt. Qui propius accedens, & fracturæ locum benigna manu contingens, dixit: Ecce sanus factus es, clamare iam desine. Æger autem continuo surgens, sanus & incolumis noctem illam in Omnipotentis laudibus expendit. Mane autem facto rem gestam innotuit, gratiarumque actiones Deo & Patri Benedicto per magnificas reddidit. Post festum itaque non minori, quam decuit, mentis lætitia celebratum, Teanum Vgo redijt, cælestisque ignis ardore calescens, mundo mundanisque omnibus valedicens, seipsum quoque secundum Dominicum præceptum sibi abnegans, nudus & expeditus secutus est Christū: moxq; ad Fontem-de-Corrigia Xenodochium construens, tam religioso vitæ tramite ad supernam patriam currere cepit, vt calceamentis quidem nullis, vestimentis tantum laneis vsus sit. Idem & post quindecim annos rursus huc veniens, quasi adeptæ salutis rependio, B. Benedicto perpetuo se tradidit seruum, veridicoque ore superius dicta multotiēs fatebatur.

[36] Quadam die, occulto Dei iudicio, Capuana ciuitas igni tradita est, ex toto itaque ciuitate consumpta, [incendium arcetur:] S. Benedicti monasterio ignis vndique minabatur: Fratres autem humanis rebus diffidentes, & in solo Dei adiutorio sperantes, corporale Calicis sumentes, extra monasterij murum in medio ignis posuerunt. Mirum in modum reuersus ignis vltra propius accedere non audebat: ciuibus etiam omnibus quædam manus a monasterio ignem propellens visa est: corporale vero prorsus ab ignis iniuria illæsum mansit postque in caussa testimonij eius in medio foramen paruum factum est.

[37] Quidam c claudus de agro Turonensi orationis gratia montem statuerat adire Garganum; cumque Aquinatem venisset ad vrbem, intempestæ noctis silentio quiescenti beatissimus Pater Benedictus apparuit, [claudus a S. Benedicto apparente monitus,] dicens: Surge velociter, & castrum pete Casinum, ibique ante corporis mei præsentiam sanitatem sine dubio recipies. Tunc claudus: Quis es tu, qui tanta taliaque nobis promittis? Et legislator ad hæc: Omni dubitatione seposita, noueris me esse Patrem Benedictum Casinensis cœnobij fundatorem. Et his dictis disparuit. Claudus vero confestim exurgens, rem gestam socijs per ordinem pandit. [Casinum veniens sanatur,] Illi vero visioni fidem derogantes, vt diuersi diuersa sensere. Alij namque dicebant, fallacibus somnijs credere nullum debere: nam multos errare fecere somnia. Nonnulli autem, quorum fides sanior ac deuotior erat, censebant nequaquam id esse agendum, sed a Benedicto Patre sanctissimo promissum beneficiū expetendum. Tunc claudus exurgens ad montem, celeri gradu nisuque, quo poterat, ascendit Casinum: cumq; in ecclesiam, Benedicti Patris corpore & nomine consecratam, ingressus fuisset, & ante columnam argenteam, in qua cereus magnus ponitur, peruenisset; Benedicti confestim suffragantibus meritis, cœpit in pristinum claudus restitui gradum. Tunc Andreas Mansionarius, qui eo die Ecclesiæ curam gerebat, claudum vociferantem audiens, ad eum celeri cursu peruenit: vidensque callos, qui in membrorum contractione exorti fuerant, disruptos, & sanguinem ex coniunctione profluentem, ad Fratres, vt rei gestæ ordinem promeret, concito gradu perrexit. Ecclesiam vero claudus egrediens, inscijs Fratribus concito gradu ad socios, qui erant apud ciuitatem S. Germani, lætissimus redijt. Illi autem tanta perspicientes mirabilia, Gerardum Abbatem adeunt, & rem gestam per ordinem pandunt. Venerabilis autem Abbas, ob eius sanitatem lætissimus redditus, omnipotenti Deo gratias retulit, eumq; confestim Casinum ad Patris Benedicti corpus remisit. Quanta autem mentis lætitia, quantaq; tunc exultatio fuerit, quia adhuc omnes qui viderunt supersunt, omitto referre. Post hæc vero quidam Senatorum, ab vrbe Roma egredientes, [& a Senatoribus Romanis agnoscitur miraculum.] ad montem peruenerunt Casinum, videntesque eumdem claudum, quem prius ante Lateranense palatium iacere cognouerant, inquisiere, qualiter quoue modo sanatus fuisset. Qui dum seriatim suam erectionem retulisset, eius dictis minime Senatores fidem accommodantes, tegmine eius artus nudantes, & callos in frusta diuisos videntes, omnipotenti Deo & Patri Benedicto laudes retulere quam maximas. Ad huius vero perpetuæ rei indicium eiusdem claudi d gambuttæ ante fores ecclesiæ suspensæ permanent.

[38] e Arderardus huius loci Ostiarius, dum noctis medio per plana, quæ Casinensi monti subiacent, iter ageret; [Lux supra Casinum apparet:] oculos ad sanctissimi Patris Benedicti cœnobium vertens, vidit super eumdem locum, adinstar solaris splendoris ascendisse maximam lucem, quæ prius ecclesiam, postmodum vero totum monasteriū operiens, vsque ad dimidium fere horæ spatium mansit: ac sic demum lux, quæ ante oculos eius apparuerat, subtracta est.

[39] f In Salernitana ciuitate monasterium est, Benedicti Patris nomini consecratum, & Casinensi cœnobio ab ipso suæ fundationis exordio subditum: ex huius autem monasterij familia vorax hominum lupus paruulum puerulum clandestinus impetijt, [puer ex ore lupi dimittitur.] arripuit, & abijt: post quem transfixa dolore mater inclamans, ait: Adiuro te bestia per B. Benedictum, cuius seruus est, ne filium meum vlterius feras, sed eum sub celeritate dimittas. Quo lupus audito hunc quidem, quem ferebat, aperto protinus ore deposuit; in alium vero puerum repentinus insiluit, eumque subito desecans truncum cadaueris spreuit, præcisumque caput mordicus apprehensum in suas latebras asportauit.

[40] In ciuitate Campaniæ, quæ dicitur Frusinone, B. Benedicti est constructa basilica, [Sanantur e lapsu moribundus:] vbi nomen eius quotidie renouatum accipit incrementum. Quodam namque tempore supradicta ecclesia, ita diuino iudicio igni tradita est, vt præter muros flammæ nihil residuum fuerit. Quidam igitur Clericus, cum restaurationis gratia, in eiusdem ecclesiæ eminentiorem locum ascendisset, pede lapsus in ima cecidit, moxque omnium membrorum amissis officijs, defuncti species, præter quod in pectore spiritus palpitabat, omnino videbatur. Triduo enim sic iacens, continuo moriturus a parentibus custodiebatur. Cum ecce subito incolumis surgens, mirantibus qui aderant, B. Benedicti atque illius sororis Scholasticæ, cuius eo die festum celebrabatur, se precibus asseruit fuisse saluatum.

[41] Alio quoque tempore, quidam iam dictæ ecclesiæ Presbyter, [item alius:] cum in arce [turrim ascendisset] quæ vulgo Campanarium dicitur, ex eodem signa dependentia vt reaptaret, incaute stans, ad terram ruit: & cum nec sibi, nec cuiquā spes salutis vlla remansisset, B. Benedicti meritis adiutus, saniorem se tunc inuenit, quam cum ascenderat. Hoc quædam mulier in eadem ciuitate posita cum audisset, quæ longæ infirmitatis iniuria gressus officio ita priuata erat, vt ad nulla corporis necessaria moueri præualeret, eiusdem Presbyteri monitis persuasa, [& mulier paralytica:] & omnium priorum actuum emendationem pollicita, B. Benedicti & eiusdem sororis implorare cœpit auxilium. In ipsis itaque Calendis Septembris restituta est sanitati, & ad ecclesiam B. Scholasticæ, in radice montis Casini positam, satis deuota perrexit, & in suæ deuotionis signum ecclesiæ parietes argenteo filo circumdedit, & eiusdem Virginis festum annuatim ibidem se celebraturam spopondit. Anno autem Dominicæ Incarnationis millesimo centesimo tricesimo quarto actum est, vt supra.

[42] g Quidam miles in Apulia in quodam conflictu, a quodam iniquissimo captus catenisque deuinctus, [captiuus a S. Benedicto apparente liberatur:] in foueam demersus est. Cumque dies plurimos eodem neruo detineretur astrictus, & die noctuque sanctissimi Patris Benedicti auxilium anxie flagitaret; quadam nocte ei apparuit, dicens: Dormis, an vigilas? Et ille: Vt cernis, Domine, plus in meæ mentis arcano de morte quam de somni quiete pertracto. Sed tu quis es, qui ad me venire dignatus es, notum vt facias prona mente deposco. Et Sanctus: Ego sum Frater Benedictus, quem in tuo adiutorio venire rogasti. Nunc vero surge celerius: catenas vero, cum quibus ligatus es, quoniam propter itineris longitudinem ad corpus meum in Casino ferre minime vales, ad sepulcrū Fratris h Ottonis inclausi, qui meam Regulam optime conseruauit, suspende: & ob tuam liberationem ad laudes Deo reddendas, ire ne tardes Casinum. Hæc cum dixisset, continuo miles surgens, inuocato Redemptoris nostri B. Benedicti nomine, confestim catenæ, quæ in pedibus eius erant, solutæ sunt, & continuo surgens, quæ sibi iniuncta fuerant, omni instantia implere curauit; demum vero Casinum veniens, Deo Patrique Benedicto laudes quam maximas retulit.

[43] Cum ad huius monasterij renouationem plurimi cuiusque generis homines Desiderij Abbatis studio congregati fuissent, [Saracenus in morbo baptizatus,] contigit quemdam Saracenum inter reliquos fuisse conductum. Huic auditus etiam Christiani nominis onerosus videbatur. Post aliquantum vero temporis, eo quod aquam seu lapides in eleuandis fabricis vexerat, ægritudine correptus ad extrema perductus est. Tunc Stephanus Clericus ad eum visitationis gratia perrexit, eiq; vt infidelitatis abiecto errore in Christum crederet, suadere cœpit. Qui cum se in Christum credere spopondisset, si pro certo se in hoc saluandum scire potuisset; intulit Stephanus: Indubitanter, Frater, & absque scrupulo credendum est omni humano generi in sola Christi fide salutem esse positam, & sine eo prorsus nullam reperiri salutis viam. [apparente S. Benedicto moritur.] Tunc annuente ipso baptizatus est, & statim clamare cœpit: Verum est, Stephane, quod dixisti. Sanctum ecce video Benedictum, qui mihi ad Christum, cui credidi, factus est præuius. Et his dictis, ab hac luce subtractus est.

[44] Huius ergo, Fratres carissimi, inuentionem omni cum gaudio celebremus, quem viuentes in corpore Patronum, [Epilogus.] & recedentes a corpore tutorem, ac defensorem animarum nostrarum a Domino nostro Iesu Christo accipere mereamur: cui gloria, laus, honor, & potestas, & imperium in secula seculorum.

[Annotata]

a Eadem refert Petrus Diaconus lib. 4 Chronici cap. 46.

b Ibidem: Raone Rachelis Thenensis Comitis filio. At Teanum vrbem intelligi ex sequentibus patet.

c Refertur lib. 4 Chronici cap. 76 & dicitur factum anno 1122.

d Gambutta, alibi Cambutta, Combota, Camboca, pro scipione aut fulcro ponitur, vt in Vita S. Tossonis, & S. Vrbani Lingonensis 16 & 23 Ianuarij. Subinde pro ceruicali, [Gambutta.] vt 17 Februarij in Vita S. Constabilis Abbatis.

e Aderadus dicitur lib. 4 cap. 60, vbi idem refertur.

f Refert idem Leo Ostiensis lib. 3 cap. 37.

g Hæc eisdem pene verbis narrat Petrus lib. 4 Chronici cap. 60.

h Videtur hic esse S. Otto, qui Ariani in Principatu Vlteriori Patronus colitur 23 Martij, paucis antequam hæc scriberentur annis defunctus, & miraculis clarus.

APPENDIX.
Ex Chronico Casinensi Leonis Episcopi Ostiensis & Petri Diaconi Casinensis.

Benedictus Abbas & Fundator Ordinis, Casini in Italia (S.)

BHL Number: 0000

EX CHRON. CASINENSI

LIBRO 1

CAP. 15

[1] Vir quidam de gente Anglorum, mutus & surdus, cum quibusdam gentis suæ socijs ad limina Apostolorum venit. [Sanantur mutus & surdus,] Inde cum socios ad memoriam B. Michaëlis Archangeli, quæ in monte Gargano sita est, properare conspiceret, vna cum eis iter arripiens, ad hoc monasterium venit. Cumque oratorium ingressi, ante corpus sanctissimi Benedicti oraturi se pariter prostrauissent; cum ceteri post modicum surgerent, eumdem quoque, vt surgeret secumque recederet, pulsare cœperunt. Verum ille cælesti visitatione compunctus, gemitibus cordis mentisque clamoribus, prout poterat, oratione producta, sancti Patris Benedicti auxilium, pectore pleno fiduciæ, postulabat. Cum ecce post vnam ferme horam, de loco se, in quo prostratus fuerat, erigens, (benedictus & mirabilis Deus) recepto auditu pariter & loquela, non solum in lingua patria, hoc est, Anglica, verum & in Romana cœpit absolutissime loqui.

CAP. 35

[2] Dum mœnia Eulogimenopolis, id est, Benedicti ciuitatis, construerentur; vir quidam, qui iam annis septem nimia infirmitate detentus, linguæ prorsus officium amiserat, ita vt nullum penitus posset edere verbum, in eiusdem operis ministerio cum ceteris seruiebat. [alius mutus,] Nocte igitur quadam, cum Fratres consuetas Domino laudes offerrent, mutus ipse circa basim columnæ cuiusdam in ipsa ecclesia residens obdormiuit. Cui mox B. Benedictus in ipso apparuit sopore: eumque baculo, quem gestabat, in capite leniter feriens, Huccine, ait, venisti dormire? Surge protinus, & tribus in terram vicibus expue. Quod cum euigilans ille fecisset; statim clara voce Deo gratias referre cœpit & beatissimo Patri Benedicto, per quem pristinum linguæ recuperare meruisset officiū. Hoc vniuersi inspecto miraculo, & agnito quomodo hoc illi accidisset, benedixerunt Dominum, fidelemque famulum eius Benedictum.

LIB. 2.

CAP. 44.

[3] a Acribus doloribus Henricus Imperator vexabatur: atque (vt ipse postmodum retulit) licet monasterio nimium afficeretur, & nusquam se terribilius venerabiliusque oratorium vidisse fateretur; sæpe tamen scrupulo non paruo mouebatur, an Pater Benedictus corporaliter hoc in loco requiesceret b. [S. Henricus Imperator.] Cum igitur præ dolore nec plene vigilans, nec integre dormiens, quemdam pateretur excessum; apparuit ei B. Benedictus: atque ad eum, quasi visitaturus, accedens, vbi pateretur, quæsiuit. Cui languorem protinus confitenti, Scio, inquit Benedictus, te an hic quiescam hactenus dubitare: sed vt nullo huiusmodi scrupulo vltra mouearis, meumque corpusculum hoc in loco quiescere certius noueris c, hoc tibi signum erit. [Calculi doloribus liberatur:] Cum primo mane surrexeris, in egestione vrinæ tuæ, tres simul emittes grandiusculos lapides: & ex tunc dolore isto numquam vltra detineberis: ego autem sum Frater Benedictus. His dictis euanuit. Euigilans Imperator continuo surgit, ac iuxta visionis seriem sanitati pristinæ redditus, Deo & Patri Benedicto gratias retulit. Mane autem facto, veniens in conuentum Fratrum, post Capituli verba solennia, Quid (inquit) Domini mei, medico, qui me curauit, dare iubetis? Cumque illi respondissent, vt quidquid vellet de monasterio, cunctis libenter annuentibus tolleret, ac medico daret: Non ita, inquit, fiat: sed quoniam me Pater sanctus Benedictus hac nocte curauit; oportet vt de nostra substantia tanto Patri fiat retributio. Et hæc dicens, mixtis gaudio lacrymis, [de existentia corporis iam certior factus:] quæ per visum audierat, omnibus retulit; adijciens, Nunc profecto cognoui, quia venerabilis est locus iste, nullique mortalium vltra dubitandum est, quin cum sorore sua Benedictus hic Pater requiescat. Ad vberiorem autem fidem, tres illos lapillos, quos paullo ante per vrinam egesserat, palam cunctis ostendebat. Omnibus itaque tam de visione mirabili, quam de celeri Imperatoris sospitate lætantibus atque stupentibus ac Deo referentibus gratias, obtulit ipso die regia munificentia sancto Patri Benedicto munera d …Sicque commendans se plurimum Patri Benedicto, & omnibus Fratribus, cum illorum benedictione remeauit in sua. Ac ne tanti Patris beneficium obliuisci vlla ratione videretur: mox vt domum redijt planetam diarhodinam e phrygijs aureis pulcherrime ornatam, vna cum Alba & cingulo, stola atque manipulo (Regium omnino munus) huc ad B. Benedictum, cum maximis gratiarum actionibus mittere studuit: tantæque postmodum ad hunc sanctum locum deuotionis fuit, vt si vixisset aliquanto diutius, relicto imperij culmine, Deo se in sanctæ conuersationis habitu seruiturum hoc in loco promitteret.

CAP. 45

Sane quoniam de corpore Benedicti, quod vere in hoc loco requiesceret visione ac sospitate fuerat certissimus redditus, [scripta Translationis iubet comburi.] vbicumque postmodum scripturam Translationis eiusdem sancti Patris inuenire potuit, flammis exussit: narrans omnibus, quæ sibi Dominus hoc in loco monstrauerat, quæue præstiterat: ex illius falsæ translationis serie rationabiliter ostendens, hæc friuola esse atque conficta.

CAP. 48

[4] Quoniam autem de corpore sanctissimi Patris Benedicti, paullo ante necessario facta est mentio: [Adam custos ecclesiæ,] referendum hoc in loco videtur, quid Adam religiosissimo viro, custodi ecclesiæ suæ, idem beatissimus Pater sit dignatus ostendere. Hic itaque cum quodam tempore Romam ex more, ad emenda quædam ecclesiæ vsibus necessaria, profectus esset apud monasterium S. Pauli Apostoli, cui Domnus Leo Abbas tunc præerat, sicut consueuerat, hospitatus est. Cum autem die quadam ipsi reuerentissimi viri spiritalia quædam ad inuicem verba consererent, cœpit Abbas sciscitari, verane an falsa essent, quæ tunc fama per multorum ora disperserat, quod scilicet B. Benedicti corpus hic nequaquam vltra quiesceret, sed in Galliam furtim sublatum translatumque fuisset: addensque, &, vt inquit, huic rei fidem faciant, qui ista disseminant; ideo, aiunt nullum apud nos signum, nullum miraculum fieri: illic vero, vbi delatum astruunt, innumera per dies singulos eius meritis signa patrari. Ad hæc Adam vehementer suspirans, apprehensa Abbatis manu, ad altare illum B. Pauli Apostoli duxit: ibique cum soli essent, manum suam super altare idem Adam imposuit, dicens: Per corpus hoc Doctoris gentium beatissimi Pauli (quod hic absque vlla hæsitatione requiescere Christiana credit vniuersitas) hoc quod tibi modo dicturus sum, veracissime & absque vlla suspicione mendacij persequar. Ego cum aliquando ista comperiens, de beatissimi Patris Benedicti corpore non modo hæsitarem, verum pene desperarem, ita vt nulla fere circa altare ipsius deuotione, nulla reuerentia afficerer; taliter fluctuantem per temporis aliquod spatium, tristique animo ac demisso vultu incedentem, cum die quadam post Completorium, intentius quam solebam ad eius tumulum, oratione fusa, me ibi collocassem; [ab apparente S. Benedicto corpus eius ibi esse.] idem sanctissimus Pater apparens, consolari dignatus est, dicens: Quare, Frater Adam, tam demissus ac tristis incedis? & cur de me, vt tam male sentias, duceris, quasi ego corporaliter hic minime iaceam? Quia tamen seruitium ac deuotio tua valde grata mihi & placida est: amodo esto certissimus, me hic cum Scholastica sorore quiescere: meque simul cum ipsa, in die examinis vltimo, hoc in loco debere resurgere: vobiscum etiam die noctuque dum psallitis, attentiusque oratis, ac decenti deuotione proceditis, me pariter adesse. Vt autem tibi hac de re dubium omne tollatur, cum matutinali hora primus, vt soles, ingressus ecclesiam fueris; si videris de sepulcro meo quasi virgulam fumi aromatis ascendentem, crede, quæ dixi, vniuersa esse verissima. Quo dicto disparuit. Euigilans itaque protinus, mecumque mysterium visionis tantæ pertractans, gaudio simul perfusus ac lacrymis, cœpi benedicere Dominum sanctissimumque Patrem Benedictum. Moxque tremens licet ac pauidus intraui ecclesiam: aspexi, vidi, & credidi, iuxta quod mihi indignissimo fuerat reuelatum. Porro quod dicunt nullum apud nos miraculum fieri, scias omnino esse falsissimum. Si enim cuncta liceret referre, quæ vel a maioribus nostris audiui, vel quæ ipse ad eius tumulum diebus nostris facta perspexi, agnosceres profecto hoc non nisi de inuidia, vel certe de ignorantia dictum.

Lib. 4. cap. 5.

Vrbanus Papa cum ad monasterium venisset, consuetudinario sibi dolore lateris grauissime vexari cœpit. Itaque dum in vigilijs sancti Patris Benedicti eodem languore cruciaretur, & de præsentia corporis ipsius f dubitaret: eidem Sanctus per visum apparens, [idem docetur Vrbanus Papa & sanatur:] Cur, inquit, de mei corporis præsentia dubitas? Ad quem ille, Tu quis es? Ego, inquit, sum Frater Benedictus. Ne autem vltra hinc dubites, & me hic requiescere certissime noueris; cum primo Fratres ad nocturnam synaxim surrexerint, statim a lateris dolore liber eris. Et his dictis euanuit. Hora igitur constituta sanus effectus, Oderisium Abbatem vocat, exponit scrupulum, panditque miraculum: Surgamus, inquiens, & gratias Deo referamus. Et his dictis, quæ sibi Pater Benedictus reserarat, aperuit. Incredibile continuo oritur omnium gaudium: ac de tanti Pontificis sanitate, tanto miraculo, talique visione consummata, vberes Deo cum lacrymis gratias referunt g. h Paschalis Papa pro caussis Ecclesiæ i Gallias ingressus, venit ad Floriacense monasterium, Benedicti Patris nomine consecratum.

cap. 31.

Agebatur ab eis tunc falsæ Translationis B. Benedicti k celebritas. At Pontifex eam Translationem falsam esse affirmans, non festi sed diei Officium celebrare cum Cardinalibus cœpit. Monachis autem cum Episcopis quibusdam & Cardinalibus Gallicis translationem celebrare inchoantibus, Papa orationem fudit ad Dominum: vt eius rei veritatem apertis indicijs manifestare dignaretur. Celebrantibus vero nocturnalem synaxim, tantus stupor & hebetudo mentis omnes inuasit; vt quod dicerent omnino ignorarent. Attoniti tanto miraculo, regulare Officium decantare inoffense cœperunt. Mox autem vt translationis Officium repetebant, horrore simul ac stupore complebantur. Quod reuerentissimus Pontifex animaduertens, glorificare cœpit & benedicere Deum, famulumque illius Benedictum. Mane Abbatem ad se & primores monasterij conuocans, præcepit vt altare tolleretur: quatenus omnes patenter agnoscerent, verane esset an falsa illa translatio. Nolle vltra quempiam de corpore B. Benedicti illorum ambagibus falli, quod ipse Alexandri Papæ temporibus, in Casinensi Cœnobio repertum apertissime nouerat. Illi eius prostrati pedibus rogare cœperunt, ne altare dirueret: fore enim eam monasterij desolationem: se nihil certi de beati corpore Benedicti, nisi famam tantum a maioribus suis accepisse. Si destructo altari, Reliquiæ non inuenirentur, Monasterium profecto destruendum, eiusque possessiones a quibuslibet diripiendas. Tunc illorum precibus motus Papa conticuit: mandans & Apostolica auctoritate præcipiens, ne vltra iam falsissimam translationem celebrare præsumerent.

[Annotata]

a Hæc paucis supra a Petro Diacono attinguntur num. 14. Factum id post ordinationem Abbatis Theobaldi, per actam a Benedicto Papa VIII coram S. Henrico, & referuntur a Baronio ad annum 1022 num. 11 & seqq. & in Vita eiusdem S. Henrici a Gretsero nostro ex MSS. edita

b Additur in dicta Vita, quia de translatione S. Benedicti audierat, & quia Reliquiæ eius dicebantur furtim sublatæ & in alium locum translatæ.

c In dicta Vita ista ita narrantur: Hæc dicens, partem illam corporis, vbi calculus iacebat, medicinali ferro, quod manu tenebat, aperuit: & euulso molliter calculo hiarum vulneris subita sanitate redintegrauit; calculumque, quem tulerat, in manu Regis dormientis deposuit.

d Hic pluribus a Leone & Baronio dona oblata recensentur, quæ Lector apud illos reperiet.

e Id est, subrosei coloris ῥοδινὸς roseus: phrygiæ vero dicuntur limbi ex aureis sericisue silis instar floccorum dependentibus contexti. Sic apud Leonem Marsicanum l. 3 cap 57 Planeta aurea, [Darhodinus color] cum phriso legitur & cum aquila ex margaritis contexta: quæ frustra Vossius de Vitijs sermonis pag. 542 ad tyaram significandam torquet: quis enim hanc planetæ iunxit vnquam? at limbum gemmeum circumcirca textum æque atque aquilam intextam medio, planetæ purpureæ conuenire nemo non videt. Non itaque ex Phrygia repetendi sunt locutionis huius natales, sed a Francico Frise quod limbus est, potissimum crispatus seu vndesus: vnde friser crispare. Indidem Frisiones dicti, quos alij perperam Phrygiones scribunt: [Frisum, Frisiæ Frisiones vnde dicti:] sic Belgæ, a bord limbus, ducimus borduren, bordursel &c. & Franci ab eadem radice per metathesim primarum litterarum dicunt, broder, broderie, tum ipsum opus frisium siue plumarium, tum eiusdem operis faciendi exercitium.

f Vrbanus II, electus anno 1088, mortuus anno 1099 Dubitabat, inquit Lauretus cap. 19 quia Gallus, Castellione ad Matronam fluuium exortus, noueratque festum Translationis a suis coli: & certo affirmari, corpus B. Benedicti Floriaci quiescere.

g Hæc videtur Petrus desumpsisse ex Bulla Vrbani tunc data, in qua in virtute Spiritus sancti præcipit, ne quis vlterius falsam Patris Benedicti translationem celebrare præsumat. Verum Baronius imposturæ hanc Bullam insimulat ad an. 1087 num. 6. at contra propugnat Lauretus asseritq; datam Kalendis Aprilis, anno 1092. Vrbani 4, Indictione 14, ita legi in ipsis litteris, annumq; Vrbani 5 cum Indictione 15 substituendum: quo anno Capuæ & Salerni Pontificem fuisse ex Baronio constat.

h Paschalis 2 successor Vrbani Sedit anno 1099 vsque ad annum 1118.

i Sub finem anni 1106, Natalem Christi Cluniaci eum celebrasse asserit Vrspergensis.

k Anno 1107 die 11 Iulij. Baronius ad dictum annum num. 5 asserit vacillare fidem Petri Diaconi ista narrantis, motus Bullis Eugenij 3 & aliorum Pontificum a Ioanne a Bosco relatis.

DE TRANSLATIONE CORPORIS S. BENEDICTI IN GALLIAS
AD FLORIACENSE MONASTERIVM

Benedictus Abbas & Fundator Ordinis, Casini in Italia (S.)

BHL Number: 1130

Commentarius præuius.

§ I Controuersia proposita. Casini sacra ossa adseruata.

[1] Refugit animus tam densum controuersiæ huius spinetum adire, [Controuersia ardua.] quod horret vel e longe spectare. Quæ verba a Cæsare Baronio in Annalibus Ecclesiasticis ad annum Christi DCLXVI numero XXIV prolata, hic repetimus, clare præuidentes a nobis non posse finem controuersiæ imponi. Nonnulla attigimus ad Vitam S. Scholasticæ X Februarij, reliqua ad hunc XXI Martij reiecimus. Interim pietatis & studiorum caussa per Germaniam, Italiam & Galliam lustrauimus illustriores aliquot bibliothecas & loca pia, & variorum Fundatorum monasteria: ac Neapoli Romam reuersuri, Casinum deuenimus XVI Martij anno MDCLXI, & sicut de S. Odilone Abbate Cluniacensi scribit Leo Ostiensis lib. 2 Chronici cap. 54, ita & nos dicere potuimus: Sicut audiuimus, ita & vidimus in ciuitate Domini virtutum, in ciuitate Dei nostri, & in monte Sancto eius. Non est nostrum hic fabricam monasterij & templi describere: non etiam eximiam caritatem, qua excepti fuimus, aut sacrum virtutum splendorem, quem in religiosißimis monachis apparere conspeximus, lectori indicare. Certe nō fuimus mirati ad hunc montem pietatis caußa Fundatorem nostræ Societatis S. Ignatium peregrinatum fuisse, in quo inter sacra exercitia animo a sensibus auocatus vidit animam Iacobi Hosij vnius ex primis socijs, in cælum migrare. Quæ omnia in Albanetta monasteriolo parum dissito depicta ad rei memoriam & Sancti laudem conspeximus.

[2] Verum his omissis illa proponimus, quæ circa Sanctorum Reliquias in ecclesia, & circa antiquos codices & chartas in bibliotheca & archiuio conspeximus. [Casini situs corporū SS. Benedicti & Scholasticæ] Quæ supra in Historia inuentionis corporum SS. Benedicti & Scholasticæ traduntur, ea crypta subterranea nobis exhibuit sub ipso choro excauata, vbi sub altari maiori mausoleum conspicitur, in quo dictorum Sanctorum lipsana magna cum veneratione adseruantur, atque sub isto mausolæo altare est in quo ipsi sacrificium Missæ ad honorem sanctissimi huius Fundatoris Deo obtulimus: legimusque ibidem ad lumen cerei, per apertum in stellæ formam marmor intromissi, nomina S. Carolomanni Regis & monachi, item SS. Simplicij & Constantini, quorum isthic adhuc corpora requiescunt: prout supra in Historia inuentionis indicatur. [& aliorum Sanctorum:] Aliæ Reliquiæ adseruantur in sacristia super altari, inter quas sunt tres spinæ ex corona Christi Domini, quæ visibiliter mutant colorem in die Parasceues, seu feria sexta hebdomadæ Sanctæ: cuius rei testes oculati tot dicuntur esse, quot sunt religiosi in monasterio. De alijs Reliquijs alibi erit opportunior dicendi locus. Deducti ad archiuium, vidimus in eo monumenta omnia, ipsaque originalia instrumenta, per suas quæque capsas concinne commodeque digesta, [monumenta in archiuio,] atque inter cetera Bullas Summorum Pontificum, quæ a Laureto inde eruta, extant typis vulgata: quibus dicta corpora SS. Benedicti & Scholasticæ ibidem adseruari probantur. Præcipuum tempus impendimus in bibliotheca, in qua codices antiqui charactere Longobardico exarati circumcirca dispositi erant, & fuerunt in ijs non pauca, quæ nobis subseruitura annotauimus, ac misso dein Roma amanuensi curauimus describi. In quibus omnibus continuam nobis operam præsentiamque commodarunt D. Franciscus Romanus Archiuista & Protonotarius Apostolicus, ac D. Maurus a Neapoli Bibliothecarius.

[3] Aberat tunc Reuerendissimus Abbas D. Angelus de Neapoli, Romam profectus, [sacra ossa ibi non esse omnia,] inde a Paschate Parmam abiturus ad Comitia generalia totius Congregationis Casinensis: quem & nos Romam reuersi adiuimus, gratiasque egimus de eximia caritate nobis in eius monasterio exhibita: cumque de controuersia circa corpus S. Benedicti sermo incidisset, inter alia dixit, dolere se, quod istic eo tempore non adfuerit: curaturum se fuisse, vt apertis loculis, ipsa quæ supererant sacra ossa conspexissemus: ea certe a se olim Priore, & tunc Abbate bis conspecta, non tamen sic integra, quin alibi pars quoque esse poßit, ideoque iam olim curasse vt induceretur inscriptio, qua asserebatur intemeratas esse Reliquias S. Benedicti. [& caput comminutum.] Caput quoque ex marmoreæ tabulæ casu, in ipsum procidentis loculum, fuisse ex parte comminutum. Reliqua apud Lauretum legi possunt: quæ ipse de existentia corporis S. Benedicti in monasterio Casinensi pluribus deducit.

§ II Translationis Floriacum historia a quo scripta: memoria in sacris fastis.

[4] Annoproxime sequenti MDCLXII, cum per Gallias iter ageremus, mense Iulio seceßimus Cluniacum, [In Gallijs festum Translationis peragitur:] summam iterum ibidem caritatem experti: dumque in examinandis antiquis codicibus, ac nonnullis Actis Sanctorum aut Martyrologijs describendis conferendisque ad dies aliquot subsistimus, conspeximus magna ibidem solennitate celebrari festum Translationis corporis S. Benedicti in Gallias. Ioannes a Bosco monachus Cælestinus in Bibliotheca Clumacensi pag. 414 obseruat in sacro diario Ordinis Cluniacensis festum susceptionis Reliquiarum S. Benedicti annotari, & apud Cluniacenses coli. In dicta autem Bibliotheca Floriacensi prior ac nobilior pars spectat ad huius Translationis historiam elucidandam: ac primo omnium proponitur Translationis narratio, ex vetustissimis membranis Floriacensis cœnobij sincere ad verbum descripta: quæque, [Historia Translationis in antiquis MSS. contenta,] vti addit, passim in nobilissimis Viennensi, Narbonensi, alijsque plurimis Ecclesijs Galliarum in sacris vigilijs nocturnis recitatur. Nos eamdem historiam habemus in nostris antiquis codicibus, & accepimus a Chifletio nostro ex MS. Vallis Lucensis Ordinis Cisterciensis in diœcesi Senonensi cum Gigniacensi codice collatam: quam etiam reperimus sæpius in codicibus Serenißimæ Christinæ Reginæ Sueciæ, vti etiam in MSS. Bodecensi, Aquicinctino, Cæsaris-insulano & Marchianensi & potißimum in vetustißimo MS. Bertiniano, ex quibus diuersas lectiones habemus annotatas. Auctoris nomen passim in MSS. reticetur: [non recte tribuitur Theoderico Teutonico,] in codice Aquicinctino appellatur Theodericus Teutonicus, quem huius narrationis auctorem censet etiam Ioannes Molanus in Notis ad Martyrologium Vsuardi a se aucti ad XI Iulij. Additque eumdem scripsisse secundam Translationem, cuius initium est, Cum Cælestium. Citatus a Molano Tritthemius libro de Scriptoribus Ecclesiasticis ista de eo tradit: Theodoricus monachus Ordinis S. Benedicti, natione Teutonicus, vir in diuinis Scripturis eruditus, & in secularibus litteris nobiliter doctus, ingenio subtilis, & clarus eloquio, fertur non spernendæ lectionis quædam opuscula scripsisse, de quibus ad meam notitiam pauca peruenerunt. Legi tantum ad Richardum Abbatem Fuldensem de Vita S. Benedicti librum vnum. Cum cælestium Sacramentorum. De Translatione corporis eiusdem lib. 1. Cum diu gens Longobardorum. Epistolarum ad diuersos lib. 1. Alia quoque tam metro quam prosa plura composuit, quæ ad nos non peruenerunt. Claruit sub Henrico Rege III anno MXL. Hæc Tritthemius, sed ex parua notitia: & primo recte correctus a Molano, [seu Diederico,] dum quam iste Vitam S. Benedicti appellarat, hic melius secundam Translationem dixit. In titulo Ioannis a Bosco pagina 219 scribitur Diederici monachi de Illatione redituue corporis S. Benedicti Abbatis Aurelianis ad Floriacum liber vnicus, ad Venerabilem Richardum Marbacensis cœnobij Abbatem. Et post Præfationem ita incipit narrationem: Cum cælestium, siue, vt ibi excusum, Vt cælestium Sacramentorum limpidissimus speculator Propheta Dauid. Est ergo idem alijs Theodericus, alijs Diedericus appellatus, auctor Illationis seu secundæ Translationis. De eo & Richardo Abbate Browerus lib. 1 Fuldensium antiquitatum cap. 20 ista scribit: [monacho Hersfeldensi,] Richardi quoque nomini fauit Theodoricus, Hersfeldensis vicini monasterij doctissimus monachus, qui ingenij sui monumenta de S. Benedicto elaborata Richardo Abbati inscripta voluit. Dicitur autem Richardus Marbacensis seu potius Amerbachensis Abbas, quia, eodem indicante Browero, condidit monasterium Amerbachense quod in Franconiæ recessu non procul a Mœno S. Simplicio dicauit. [scriptore Illationis S. Benedicti] Vita functus anno Christi MXXXIX. Habemus hanc Illationis historiam multo ampliorem ex MSS. Reginæ Sueciæ, Bernardi Rottendorffij Archiatri vrbis Monasteriensis in VVestphalia, vti & Passionali MS. cœnobij Bodecensis Canonicorum Regularium prope Paderbornam: in qua deerat Præfatio, & incipiebat a verbis supra allegatis.

[5] Verum cum bona venia Trithemij, Broweri aliorumque, iudicamus historiam hanc Illationis a dicto auctore ex meris coniecturis consarcinatam, non esse dignam, quæ recudatur: & auctorem primæ Translationis nullo modo potuisse statui dictum Diedericum seu Theodoricum, [num Adreualdo?] inducti auctoritate Adroualdi Floriacensis, qui libro miraculorum de hac eadem Translatione acturus ista habet: Cuius rei historiam, quia in promptu est, instanti opusculo inserere superuacaneum est. Ob quæ forsan verba eidem Adreualdo historia illa tributa est in editione Ioannis a Bosco. Scripsit Adroualdus librum Miraculorum sub finem Vitæ Caroli Calui Regis Francorum, cum Normanni, vti asserit, per triginta ferme annorum spatium Galliam afflixissent, ac dein in Appendice Aderitij mors Caroli Calui narratur. Centū ergo & quinquaginta seu sexaginta annis Diederico seu Theoderico memorato præcessit viuendo Adreualdus: cuius vtriusq; stylus seu modus scribendi non videtur satis conuenire cum modo scribendi vsitato ab auctore historiæ Translationis. Certe situs monasterij Floriacensis cap. 4. Illationis seu secundæ Translationis a Diederico indicatus, in prioris potius Translationis historia, vbi occasio Floriaci conditi narratur, describendus erat. Eodem modo Adreualdus cum in libro miraculorum tam late diuagetur per SS. Benedicti & Mauri tempora & Imperatorum aliorumque Principum seriem, non videtur omissurus fuisse Translationis historiam inserere, si proprius fœtus fuisset. Alium ergo nobis suggerit auctorem Rodulfus Tortarius & ipse monachus Floriacensis, [an melius Adalberto?] de quo infra, in poëmate de miraculis S. Benedicti e MSS. eruto, vbi Historiam Translationis ita auspicatur:

Patris Adalbertus translatos edocet artus,
      Quædam gesta stylo subijciens nitido.

Quæ mox a Rodulfo stricta oratione adornantur. Sigebertus de Scriptoribus Ecclesiasticis cap. 100 & post eum Tritthemius Adreualdum asserunt etiam Adelbertum, siue Albertum appellari, a quo miracula S. Benedicti scripta memorant. Huius ergo Adalberti historiam, quia in promptu erat, ob viri illustris & forsan adhuc viuentis memoriam, suo opusculo inserere superuacaneum videtur æstimasse Adreualdus: quem tamen si eumdem esse, qui Adalbertus supra dicitur, alij iudicarint, nolumus contentiosum funem trahere: quia hæc solum veritatis indagandæ caussa proferimus, [an idem sit Adreualdus & Adalbertus?] potißimum quia Aimoinus infra in proœmio ad miracula S. Benedicti asserit, Adreualdum & Translationis sacri corporis ordinem, & signa per Gallias gesta scriptis inseruisse. Et Tortarius etiam Adreualdi non meminit, dum miracula attingit.

[6] Reperimus Romæ in bibliotheca Reginæ Sueciæ curauimusque describi poëma elegiacum constans ducentis & quinquaginta septem distichis, [eadem Translatio carmine exposita a Giraldo,] quo eadem Translationis historia narratur, auctore Domno Giraldo monacho Floriacensi. Poëma hoc, ne moles operis accrescat, omittimus, libenter alijs, si edere velint, communicaturi. Eius initium est eiusmodi:

Longobardorum gens impia cum reproborum
      Perfidiæ tenebris nollet abesse suis,
Ceruicisque diu duræ, venerabile Christi
      Ferre iugum fugiens, ipsius impatiens,
Decreuisset eos blanda qui mente ferebant
      Impugnare malis nequitiæ iaculis. &c.

Scripsit idem Giraldus poëma in laudem S. Benedicti ad septuaginta extentum disticha, [scriptum & poëma in laudem S. Benedicti] cuius etiam exordium indicasse sufficit, quod est eiusmodi:

In laudem nunc tota dies expenditur ista
      Cælorum Regis & Benedicte tui.
Mota fuere loca iusti pia membra Prophetæ:
      Ossa Patris proprio mota fuere loco.

Et sic prima verba carminis heroici sæpius repetuntur in vltimo hemistychio Pentametri: vti diu ante luserat in laudem eiusdem S. Benedicti Paulus VVarnefridus, Diaconus Casinensis. Cuius Poëma insertum Sermoni Aimoini monachi legitur apud Boscium pag. 284. [& S. Mariæ.] Demum sequebantur eiusdem Giraldi versus fere centum de Deipara Virgine Maria hoc exordio:

Rite diem festum Sanctæ Mariæ genitricis,
Quæ præclara thronum cæli conscendit ad altum.

[7] [festum Translationis 11 Iulij] In memorata historia Translationis, num. 9 dicuntur corpora SS. Benedicti & Scholasticæ in vetere Floriaco excepta sub die quinto Iduum Iuliarum, eamque solennitatem fuisse cum ingenti lætitia peractam: quæ deinde quotannis eodem XI Iulij celebrari hactenus solita fuit. Adelerius in Appendice ad Adreualdum scribit, in ea solennitate sexaginta vtriusque sexus & ætatis curatos fuisse homines. Aimoinus libro 3 Miraculorum num. 2 asserit ad hoc Translationis festum, quod æstiuis mensibus aunuo successu recurrit, ex varijs locis venire Optimates viros, multos Abbates & monachos, basilicarum ornatum esse pretiosum, earumque incendium duabus columbis circumuolantibus fuisse sopitum. Iterum num. 19 incendium extinctum affirmat Aimoinus, cum celebris illuxisset dies Translationis ipsius Summi Confessoris, quæ quinto Iduum Iuliarum annuum repræsentare consueuit delectabileque festum. Item festum hoc violantes diuinitus puniti traduntur libro vltimo miraculorum num. 12 & 32 auctore non anonymo, vt Boscius scripsit, sed memorato supra Rodulfo Tortario, asserente Translationem S. Benedicti non modo apud Gallos, [fastis sacris inscriptum.] sed etiam apud complures nationes celebriter recoli, imo & ignis vim suspensam fuisse in eodem festo habetur, num. 42. Memoratur eadem solennitas in quamplurimis Martyrologijs ad dictum XI diem Iulij. In Bedæ genuino codice legitur: Depositio S. Benedicti Abbatis: Vsuardus vero ita habet: Translatio S. Benedicti Abbatis. Quæ eadem alijs Martyrologijs sunt inserta. Ado & Notkerus plura ex Historia Translationis addunt. VVandelbertus istis versibus rem complectitur.

Tum Beneuentanis translata a montibus almi
Busta Patris Benedicti, nunc Liger altus honorat.

[8] Ex veteri Floriaco dicitur corpus S. Scholasticæ ad vrbem Cenomanicam delatum: [festum aliud 4 Decemb.] at corpus S. Benedicti primo collocatum est in basilica S. Petri Floriacensi, postmodum ob lucem apparentem ante frontem basilicæ beatæ Dei Genitricis Mariæ, ibidem conditum pridie Nonas Decembris. De religioso cultu huius diei ista tradit num. 22 Adreualdus: Solenne festum impendebat sancti Confessoris Christi Benedicti, quod ex veteri consuetudine quotannis pridie Nonarum Decembrium agitur, quo conuentus multorum populorum ob tanti memoriam Patris confluere monasterio solet. En vetus huius celebritatis consuetudo, cuius originem rogatus a Fuldensi Abbate Richardo supra indicatus Diedericus, perperam transtulit ad tempus, quo post incursionem Normannorum corpus Aurelianis Floriacum fuisset relatum. Ipsa vero dies, inquit cap. 8, de hac relatione, pridie Nonas Decembris esse dignoscitur, in qua quamdiu huius mundi sphæra voluitur, honor ac memoria tantæ gloriæ solenniter per totam Galliam celebratur. Et cap. 10, hæc festiuitas Illatio vocatur Reditusue. Verum quidni ita dicta est, quod Corpus a S. Mummulo post lucem apparentem illatum sit in basilicam Dei Genitricis Mariæ: quam solennitatem post annos ducentos, dum scriberet tempore persecutionis Normannorum Adreualdus, poterat vetus consuetudo induxisse. Rodulfus Tortarius lib. 5 Miraculorum num. 33 appellat S. Benedicti tumulationem, quæ in diebus Dominici Aduentus per omnes Gallias annuatim cum reuerentia excolitur. Ita etiam Diedericus in Præfatione testatur illam festiuitatem in diebus Dominici Aduentus celebrari. Sacra huius diei veneratio inscripta est multis eisque vetustis Martyrologijs, qualia sunt Corbeiense, Centulanum, Lætiense, [etiam Martyrologijs inscriptum.] Leodiense, Richenouiense, Labbæanum, & varia sub nomine Vsuardi & Bedæ, in quibus fere depositio, aduentus aut translatio S. Benedicti dicitur. In MS. Adone Leodiensi monasterij S. Laurentij ita nostra sententia confirmatur: Ipso die translatio S. Benedicti in Floriacum de ecclesia S. Petri, in qua a Mummulo fuerat deportatus. In MS. Aquicinctino: Apud Floriacum cœnobium iterum tumulatio S. Benedicti Abbatis. Ita etiam in Vsuardo MS. Reginæ Sueciæ tumulatio dicitur. MS. Florarium ista habet: Ipsa die translatio seu illatio S. Benedicti Abbatis in Floriaco de ecclesia S. Petri, in qua a Mummulo fuerat deportatus anno Salutis DCLI, de qua illatione miraculosa eius gesta habentur descripta & solennitas celebratur. MS. Tornacense S. Martini. Eodem die Aurelianis in vico, qui vocatur Floriacus, illatio S. Benedicti Abbatis & monachi, cuius aduentu feruntur illic arbores floruisse. Addit Diedericus secundum miraculum de glacie sub corpore S. Benedicti vltro soluta. Quæ duo prodigia infra apud Rodulfum Tortarium post primam Translationem referuntur. Qua nos narratione contenti, quæ a Diederico scripta sunt, quia fere commentitia & apud Boscum legi possunt, omittimus. Arnoldus VVion alijque dictum IV Decembris arbitrantur S. Benedicto sacratum, quod pars corporis S. Benedicti, ab Aigulfo Casino in Gallias delati, vti VVion ad XI Iulij dixerat, fuerit Casinum relata. Quæ vti ipsis Casinensibus non probantur, ita censuimus a nobis non debere pluribus refutari.

§ III Historia Miraculorum, quæ Floriaci contigerunt, a varijs scripta.

[9] Historiammiraculorum, S. Benedicti inuocatione Floriaci patratorum, [Scripserunt historiæ miraculorum librum 1 Adreualdus, circa annum 870,] quatuor libris distinxit Boscus, nos quintum addimus. Primus attribuitur Adreualdo, scriptus post annum DCCCLXX, vt paullo ante demonstrauimus. Secundum ac tertium composuit Aimoinus & ipse monachus Floriacensis, facta præfatione ad Abbatem suum Gauslinum, ordinatum circa annum MV, dein anno MXIII ad Ecclesiam Bituricensem gubernandam Archiepiscopum creatum. Hic ille Aimoinus est, qui Historiam Francorum libris quatuor conscripsit, [2 & 3 Aimoinus anno 1005,] eamque cum Translatione S. Benedicti ex Italia ad suum monasterium Floriacense finit, annectitq; poëma metro heroico deductum, quo totam historiam Translationis complectitur: quæ omnia tomo 3 Scriptorum historiæ Francorum a Chesnæo edita sunt. Eiusdem denique est sermo in festiuitatibus S. Benedicti legendus & bibliothecæ Floriacensi insertus a pag. 270 ad pag. 298. Continentur in eo varia aliorum de S. Benedicto testimonia. At quartum miraculorum librum, quem quinto loco damus, appellat Boscus opus anonymi veteris, auctoris eruditi, monachi Floriacensis: quem librum post tres priores sine auctoris nomine in vetustissimo codice membraneo cœnobij Floriacensis inuenit: [4, nobis 5, non Aimoinus,] addit tamen ad caput 22 libri 2 aliquos conijcere Aimoinum esse etiam eiusdem libri auctorem: quod nullo modo potest subsistere, quia num. 22 dicti libri 4 refertur expeditio Hierosolymitana Comitis Pictauiensium facta anno MCI, & num. 27 narratur Floriacense incendium anni MXCV, cum iam septuaginta aut octoginta annis e viuis exceßisset Aimoinus. At libri huius auctorem se prodit supra indicatus Rodulfus Tortarius in Poëmate de miraculis S. Benedicti, [sed Rodulfus Tortarius,] vbi eadem omnia habet cum hoc proœmio.

Quæ nuper prosa, nunc digero carmine gesta,
      Claruerit noster quæ faciendo Pater.

[10] Reperimus hoc poëma aliaque eius opera varia in codice pervetusto Reginæ Sueciæ, [idem carmina edidit de Mirabilibus,] numero 1640 signato. Præponebantur libri nouem de Mirabilibus, aliquot millibus distichorum conscripti de regnis, bellis, triumphis, de exemplis virtutum ac vitiorum, de prudenter dictis & factis ac similibus, quorum omnium Prologum hic damus:

Dum vacat, & curis mens non agitatur auaris,
      Dum lentis animus fluctibus abstrahitur;
Flores de vernis metrico decerpere pratis,
      Pollice decreui, noster amice, tibi.
Hic portenta tibi, miracula, somnia scripsi,
      Scripsi de rebus hic memorabilibus.
Recte, peruerse, versute dicta vel acta
      Dixi, quæ fato contigerint vario.
Vrges ad famam Clio, quæ prima poëtam,
      Adsis principijs ex Helicone meis.

Sequebantur epistolæ vndecim ad varios, quorum prima ad Guarnerium Burdonem sic incipit: [& varias epistolas,]

Accipe descriptam Guarneri Burdo salutem,
      Dirigit a Torta quam tibi, nomen habens.

Secunda est ad Bernardum hoc exordio:

Pro meritis, Bernarde, tuis tibi verba salutis
      Paucula Rodulphus annotat ipse tuus.

[11] Tertio loco legebantur Acta vitæ & martyrij S. Mauri Africani, [Vitam S. Mauri Martyris,] quorum vltimam partem de Translatione corporis ad cœnobium Floriacense edidit Boscus a pagina 349 cum hac clausula annum MCXVII, quo scripta hæc sint, significante.

Maure sacer meritis exaudi vota precantis,
Quod dedit exiguus Tortarius, accipe munus,
Mille sui versus, sua demant crimina mille:
Septies & deni cum centum cetera tergant.

Addebatur hymnus Sapphico carmine de eodem S. Mauro, quem in codice Floriacensi pro membranarum tenuitate & vetustate se non potuisse legere fatetur Boscus pag. 355, vbi auctorem hymni facit Rodulfum Floriacensem: a quo perperam diuersum arbitratus est a Torta siue Tortarium, sub cuius nomine edidit iam dictam S. Mauri Translationem. Vltimo denique loco habebantur Acta, Translatio & Miracula S. Benedicti, quorum moles nimia impedit, [& Vitam S. Benedicti,] quo minus hic demus. Horum prologus ita incipit:

Accipe, mi Fulco, tibi quæ tetrasticha mitto
      Legislatoris perlege gesta Patris.
Hæc tibi iucundo scripsi Rodulfus amico,
      Vt tua sit nostris mentio facta libris.

Ex hoc poëmate damus librum quartum miraculorum XLVI, [ex qua damus 4 librū Miraculorum,] quæ antea Andreas monachus soluto sermone composuerat: & hactenus nusquam reperimus. Mentionem huius Andreæ facit idem Rodulfus Tortarius lib. 5 cap. 35, his verbis: In Castellionis Patris ipsius non exigua portione, vbi beatus Confessor Possennus (de quo & Andreas plurima in suis retulit dictis) multa … Omnipotentis clementia demonstrat miracula. Succedit dein liber quintus Miraculorum, ab eodem Rodulpho conscriptus. Contulimus autem miracula a Bosco edita cum alijs MSS. Adreualdi vero narrationem habuimus in codicibus MSS. & varijs in locis emendatiorem, potißimum Marchianensi, [reliqui libri collati cum MS.] Gigniacensi & Patriciaccensi. Nonnulla sunt in codice Serenißimæ Christinæ Reginæ Sueciæ signato num. 1466. At miracula ab Aimoino scripta, quæ lib. 2 & 3 eduntur, damus ex MSS. Patriciacensi & Floriacensi: & ex hoc librum vltimum, cui addimus Appendicem ex dicto codice Patriciacensi. Denique subnectimus tum quæ Boscus de Conseruatione corporis, cum Floriacum a Caluinistis diriperetur, scripto reliquit; tum quæ in noua Translatione XIII Maij anni MDCLXIII peracta sunt: [alia hic subnectuntur.] ac denique cum epistola Oderisij Abbatis Casinensis ad Guilielmum Abbatem monachosque Floriacenses ante sexcentos annos scripta rem totam concludimus.

HISTORIA TRANSLATIONIS
SS. Benedicti & Scholasticæ in Galliam.
Auctore Adalberto monacho Floriacensi.
Ex varijs MSS. codicibus.

Benedictus Abbas & Fundator Ordinis, Casini in Italia (S.)

BHL Number: 1117

AVCTORE ADALBER. EX MSS.

CAPVT I.
Occasio S. Aigulphi & aliorum missorum in Italiam. Iter Romam & Casinum.

[1] Cvm diu gens Longobardorum infidelitatis suæ tenebris carere noluisset, & iugum Domini ferre detrectans, eos qui ferebant impugnare decreuisset, [A Longobardis Paganis,] Italiam venit nominis Christi impugnandi gratia, & suo eam dominio subiugandi: cuius incolas occultum Dei iudicium eius mucroni tradidit feriendos. Quæ gens longe lateque suæ cædis extendens crudelitatem, Beneuentanam aggressa est expugnare Prouinciam: cuius vrbes terræ coæquans, monasteria villasque depopulans, non minimas Christianorum strages dedit. Oues enim Dominicas ab ouilibus exclusas diuersa cæde lacerans, ouilia Domini euertebat: ita vt in eremi vastitatem loca prius desiderabilia conuersa viderentur. [monasterio Casinensi vastato,] Vnde inter cetera facinora sua monasterium eximij Patris Benedicti depopulans, rebus omnibus a, inhabitabile reddidit. Quod quomodo contigerit, legenti B. Gregorij secundum Dialogorum librum clarum est: qui b omnia huius sanctissimi viri opera claro stylo prosecutus, inter cetera narrat, eum prophetiæ spiritu cognouisse atque prænuntiasse, ablatis rebus omnibus, idem monasterium euersum iri.

[2] [in Gallijs adstipulante Chlodoueo 2] Hac itaque patrata euersione, & multis effluentibus annorum curriculis, idem locus ad eremum redactus, cœpit esse ferarum qui prius fuerat c habitatio hominum; vsquequo regni Francorum gubernacula adeptus est d Clodoueus filius Dagoberti: qui vt erat vir nobilissimus, rerum administratione publicarum miro callebat ingenio. Idem etiam Rex cum egregijs polleret moribus, petitionibusque iustis & seruitio Dei aptis assensum præberet; interpellatus est a bonæ memoriæ viro e Leodebodo Patre monasterij S. Aniani, quod est situm prope mœnia vrbis Aurelianæ, vt monasterium Ordini monastico congruens sibi liceret construere in agro Floriacensi, datis pro eodem agro in mutua vicissitudine prædijs, quæ sibi a parentibus iure hæreditario relicta possidebat: namque idem ager, Floriacensis scilicet, regalis tunc fiscus erat. Quibus auditis Rex libentissime eius precibus annuit, & desiderium illius, quod diu dilatione creuerat, compleri iudicauit. Igitur ab vtrisque partibus mutuæ commutationes factæ sunt, memorato Abbate dante quod a genitoribus ei relictum est prædium, & Rege supradicto reciproca vicissitudine pro eo agellum quemdam, Floriacum cognominatum, cum appendicijs suis haud longe a littore Ligeris: quod f testamentum mutuæ vicissitudinis, vsque hodie in archiuis publicis nostri reseruatur monasterij. [extruitur monasteriū Floriacense:] Prædictus autem vir Domini Leodebodus, hoc negotio peracto, nequaquam oblitus sui destinationem desiderij, in supradicto agello cœpit ædificare habitationes vtiles monachis. Quod opus sagaci insistens industria, mirifico consummauit effectu, ædificansque ibi basilicam in honore S. Petri, itemque aliam in honore S. Mariæ, Domino dedicari voluit. Mox etiam tunc, præparata habitatio vt ne inanis esset atque sine habitatoribus g, collegit ibi quamplures ad Domino seruiendum, sub norma regulæ viuere paratos, Patremq; & Abbatem his præfecit, nomine Mummolum: qui quamdiu rebus humanis interfuit, vt idoneus Pastor gregis sibi commissi solicite curam exhibuit.

[3] Igitur cum processu temporis euoluentibus annis supradictus Leodebodus corpore exemptus, sicut credimus, cælicas recessisset ad sedes; [a S. Mummulo Abbate Casinum e reuelatione destinatur S. Aygulphus:] iam dictus Mummolus gregis sibi commissi custodias optime seruans, & lectioni assidue studium dans, inter cetera reperit in libris beati ac præcellentissimi viri Gregorij Romani Antistitis, quomodo sanctus ac Deo dilectus Benedictus agonis sui cursum in h Beneuentana prouincia consummauerit: recordansque, quia isdem venerabilis Pater, oraculo diuino admonitus, præuidensque futuros casus, prædixerit illud monasterium funditus euertendum, & quod ille spiritualibus oculis, iste patratum carneis conspiciebat obtutibus. Misit ad prædictam prouinciam vnum ex commilitonibus suis nomine Aygulphum, monachum. Hic namque sibi fuisse reuelatum diuinitus dicebat, vt prædictus vir illuc pergens, corpus iam dicti transferret Benedicti. Fuit namque idem Aygulphus, venerabilis vir & Deo omnimodo placere gestiens: qui quantæ sanctitatis fuerit cuiusue virtutis, finis probauit, in quo omnis laus secure canitur. Namque cum bonis polleret operibus, & in monasterio Lirinensi ob bonorum studiū operum peteretur aliquantisper exempli gratia remorari, a contrarijs religioni diuinæ insidias perpessus, ad palmam martyrij vsque peruenit: cuius etiam i Passio penes nos habetur.

[4] Non dispar interea huic visioni, in Cenomanica vrbe k apparuit visio; vt scilicet pergentes & ipsi in eamdem prouinciam, corpus transferrent sororis S. Benedicti, Scholasticæ nomine; [comitibus itineris aliquot Cenomanis adiunctis.] vt quos vnius vrnæ habebat spatium, simul transferendi ostenderentur. Cum igitur vtrimque laboraretur, quatenus visionis manifestæ non segnes inuenirentur executores, paucis admodum diebus transactis, a supradicta Cenomanica vrbe egressi oraculi diuini auditores, carpebāt iter Italiam ducens; diuertentesque in monasterium Floriacum hospitandi gratia, compererunt præfatum venerabilem virum Aygulphum, præceptis Abbatis sui obsequentem, idem velle iter arripere. Igitur communi decreto cœptum opus simul statuunt peragere, iunctique simul tamdiu indiuisibiliter sibi adhæsere, quousque Romam venientes B. Petri Apostoli basilicam oraturi intrarent At cum in eadem vrbe sub obtentu visendorum sanctorum locorum a se inuicem diuiderentur, [Romam venit.] vt rei autem habet veritas, negotium quod cœperant perfecturi; memoratus Aygulphus intermissis interim his, quæ palam ostentauerat velle, locorum scilicet sanctorum circuitionibus, expeditioni operam dedit, certans ocyus perficere, quod sibi iniunctum fuerat, sanctum mandatum. Tandem itaque peruenit ad locum castri, [& ab alijs seiunctus Casinum.] quod vocatur Casinum: ibidemque paulisper itineri finem imponens, expectabat euentum rei, orans illum, qui visionem superius prolatam reuelare dignatus est, quique se ad hoc opus destinauerat, vt non in vacuum tantum iter consumi vellet; sed sicut promiserat, thecam thesauri sui ei reuelare dignaretur.

[Annotata]

a Circa annum 589.

b Excusum. Qui sicut ipse in eodem libro dicit, pauca huius &c.

c Quando Petronax hortatu Gregorij Papæ II Casinum petijt, ad sacrum corpus beati Patris Benedicti perueniens, ibi cum aliquibus simplicibus viris, iam ante residentibus, habitare cœpit, qui eumdem venerabilem virum Petronacem sibi seniorem statuerunt anno 720. Ita Paulus Diaconus

Lib. 6 de Gestis Longobard. cap. 40, vnde colligimus iam tunc adhuc habitationem hominum fuisse, & quod corpus S. Benedicti ibi adhuc existeret creditum esse.

d Ad annum 644.

e Aimoinus lib. 4 Histor. Franc. cap. 42, tomo 3 Chesnei Leodebodus dicitur vir genere nobilis, nec minus probitate clarus mentis, in monasterio S. Aniani, suburbio Aurelianensi, Abbatis functus officio. Colitur S. Anianus Episcopus Aurelianensis 17 Nouemb.

f Editum est a Carolo Sausseio in Annalibus Aurelianensibus lib. 4 a pag. 154.

g Aimoinus: Adunatis quibusq; nobilibus vel etiam Deo seruire cupientibus, Abbatem instituit Rigomarum, qui quinquennio expleto transiens seculo, successorem accepit nomine Mummolum: Colitur 8 Augusti S. Mummolus, non primus sed secundus Abbas.

h Nulla a S. Gregorio fit mentio prouinciæ Beneuentanæ, quæ a Longobardis constituta est: in qua fuit Casinum.

i Edita est hæc Passio seu Vita cum martyrio, a Vincentio Barrali Salerno in Chronologia Lerinensi, sed expuncta, vt fabulosa, narratione translati Corporis S Benedicti: quæ tamen integra apud Surium habetur ad 3 diem Septembris, quo colitur S. Aigulphus.

k Apparuisse visionem S. Berario Episcopo tunc Cenomanensi, legitur in huius Vita MS. ad 17 Octobris danda. Adreualdus in Historia miraculorum ait, missos Cenomanensis vrbis Episcopi fuisse.

CAPVT II.
Corpora SS. Benedicti & Scholasticæ accepta, & in Gallias delata.

[5] Cvm itaque alicuius signi capiendi caussa loca peragraret, & huc illucque a circumspiciens oculorum orbes volueret sedulus explorator; conspiciens eum homo quidam multorum annorum crebro id agentem, [A viro sene instructus,] sic eum prior affatur: Heus tu, inquit, quibus ab oris nostras adisti sedes, cuiusue negotij gratia? Ad hæc ille non indagini illius ausus est propalare commissum sibi secretum: sed cum iterato super ipsa re interrogaretur, ipse tamen negotium diuulgare metueret; hæc ab eodem sene audiuit: Cur, inquit, me secreti tui non efficis conscium? Nam si delatoris scandalum caues, securus esto, in me tutam reperies fidem: & si dictis meis fidem accommodaueris, fortassis etiam negotio tuo profuturum erit. Ista vero cum prædictus Dei famulus auribus hausisset, cogitans quia in antiquis est sapientia & rerum b præteritarum cognitio, reputans etiam, sicut postea rei probauit euentus, propter hoc ipsum eum Dominum præmisisse; compellanti ex ordine rei gestæ texuit historias, qua caussa venisset, quæque visio propter hanc rem sibi fuerit demonstrata. Ad hæc senex paullulum terræ defigens aspectum, vocemque infra fauces comprimens, sic demum ora resoluit: Si mihi, quæ pro tali munere debentur, præmia digna rependis; Deo fauente puto me ocyus negotio finem perfectionis imponere: quatenus pro his, quibus laborem tanti itineris assumpsisti, peractis, ouans ad propria repedare queas. Huius ergo verba cum vir Domini perorantis audisset, Nulla, inquam, erit in munere dando difficultas, quin omnia, quæ a me poscis, dem: tantum est, vt promissionis tuæ memor dicta factis recompenses. Ad hæc ille, Cum, inquit, lucifugæ noctis tempora, conticinijque metas propinquare prospexeris, tu ne ad modicum quidem indulge quieti: sed tecti abdita linquens, nudo sub aëris axe indefessus speculator adesto. Cumque solitudinis huius locum aliquem lumine clarissimo radiare conspexeris niuei montis instar, notato certa mente locum: namque ibi inueniendum est, vnde tuæ curæ finis imponatur.

[6] Igitur prædictus vir, verbis fidem dans, ardens autem desiderio, primo quietis somno percepto stratu sese excutiens, præceptorum senis haud segnis c obtemperator extitit. Namque prædictæ solitudinis plagam respiciens, conspicit eminus locum lumine claro micantem, seu cum luminaribus facibusq; densis locus aliquis perfusus illustratur. Quibus visis reuerendus heros gaudio magno repletus, mundi Gubernatori & seculorum Rectori benedicens, in eisdem laudibus noctis terminum expectabat. Qui cum diu præstolatus affuisset, [locum sepulturæ nocturno lumine illustratum videt:] solisque globus necdum iubare suo mundi spatia ampla compleret; ad locum intrepidus properat, cuius notator extiterat: ibique, sicut longe ante optauerat, cuncta inueniens, Prosperatori itineris sui grates innumeras rependit. Namque locum adiens, loculum ibidem inuenit, exterius quidem vilem, interius autem retinentem magni pretij margaritas. [corpora SS. Benedicti & Scholasticæ ex inscriptionibus agnita,] Pro foribus autem petræ scilicet superpositæ præfixa erant notamina, quorum interius busta iacebant. His sicut diu optauerat inuentis, patefacto a latere, euacuatoq; locello, thesaurum inuentum vnius sportellæ conclusit sinu, quæ sporta hactenus penes nos quasi noua habetur. Quibus patratis omnibus, improuiso adsunt socij, quos supra sermo retulit, [sportæ imponit,] a Cenomanica vrbe profectos, quærentes & ipsi non diu quæsita benedictione frustrati. Tuncque primum sibimet mutuo patefecere sui itineris caussam, quia scilicet & ipsi reuelatione diuina admoniti, ad corpus B. Scholasticæ ierant deferendum. [& cum Cenomanis in Galliam redit.] Moxque cum festinatione retrogradum iter arripientes, festinato simul regredi d curabant, portantes quas inuenerant dono diuino pretiosissimas margaritas.

[7] e Baiulis sanctorum corporum Benedicti & S. Scholasticæ sororis eius celeriter repedantibus, iamq; oras finium suarum attingentibus, vox allata diuinitus per alta silentia noctis prohibuit eos moras innectere in eundo. Eadem hora Papam Romanum per visionem f quidam assistens, talia compellare visus est: Cur te piger somnus g, temporibus pressis, negat stratibus relictis custodiam tuæ habere prouinciæ? [Romano Pontifice cū Longobardis persequente,] Et quare dimissis publicis vtilitatibus, proprijs implicaris? Namque, vt dico, quod palam sit, noueris te magnorum virorum patrocinijs carere, Benedicti scilicet atque Scholasticæ sororis eius, quorum corpora quidam a Galliæ oris huc aduentantes, illuc ferunt humanda. His auditis Romanus Antistes protinus relicto choro arma comitesque inquirit, ac h persequi conatur recedentes, iunctis sibi Longobardorum auxilijs. Hac itaque famuli Dei i visione accepta, formidantes alicuius incommoditatis tristem accessum, respiciunt retro, videntq; se subsequi ab hostibus. Tuncque timore pleni terræque consternati, rogabant eum, qui suorum famulorum corpora eis reuelare dignatus est: vt ea illis ad locum destinatum k præciperet deferre. Quorū precibus diuinæ pietati annuere libuit: nam Omnipotentis potentia tenebrarum densitate ita eos occuluit, vt sibi quidem nihil obessent, persecutoribus vero eorum omnem facultatem se inueniendi auferrent: sicq; [densis tenebris interpositis protegitur:] famuli Dei malorum timore sublato ocyus redirent.

[8] Tandem igitur, quamquam laboriose, salubriter tamen, tanto confecto itinere, in prædiolum quoddam, Bonodium nomine, situm in pago Aurelianensi, diuerterunt lassitudine cogente. [Bonodij, cæco illuminato,] In quo loco cum paulisper indulgerent quieti, ecce quidam sine oculis materno fusus vtero aduenit, magnisque vocibus oris ac fidei Sanctum interpellabat, vt quæ natura negauerat, sibi lumina præstaret. Igitur dum his vocibus perstaret, paruo interuallo atque vix vna hora effluente, discussa caligine cæcitatis, lumen sibi diu negatum cœpit aspicere, & Datorem illius simulque B. Benedictum magnis laudum vocibus extollere. Placuit etiam diuinitati huic miraculo aliud in eodem loco adiungere, vt quantæ sanctitatis esset, cuius corpus portabatur, ostenderet. Namque debilis quidam, qui erectus ire nequibat, [& debili sanato,] per terram rependo se trahens (vtpote qui & omnium membrorum officio destitutus erat) aduenit, implorans auxilium ab omnipotente Deo per famulum illius Benedictum. Itaque miro modo cœperunt se nerui diu contracti extendere, & aridi diu meatus venarum sanguinis inundatione humectari: atque ita Deo volente accepto robore lætus super pedes constitit, & Curatori suo magnis vocibus benedixit: qui locus hactenus basilicam retinet, Domino in honore Beati Benedicti dicatam. [ecclesia ad honorem S. Benedicti construitur:]

[9] Cumque ab eodem loco moueri placuisset, aliud prædiolum adeunt, mille quingentis ferme passibus a monasterio, quo tendebant, distante, Nouacula cognomine. [in Nouavilla cæcus videt.] In eo etiam cum aliquantulum eis requiescere placuisset, obuiam eis quidam cæcus factus est, qui magno impetu ferociter facto, sportam, qua Beati viri cinis portabatur, apprehendit. Quem vir Domini Aygulphus moderata studuit correptione castigare, atque ab illicita præsumptione reuocare. Sed ille, quem lumen amissum contristabat, respondit: se nullo modo posse ab ea diuelli, nisi quamprimum lumen reciperet: pronuntiauitque se tantæ fidei esse, vt quidquid peteret, Sanctus Benedictus, Domino sibi annuente, tribuere posset. Factum est: non quippe abfuerunt huius ponderosæ fidei gloriosa merita præcelsi viri. Posthæc vero cum in eundo nulla mora fieret, agmina monachorum cum plebe territorij Aurelianensis obuiam eis processerunt, [in Vetere-Floriaco 11 Iulij solennitas Translationis celebratur.] milliario a monasterio in vico qui dicitur Vetus-floriacus; ibique cum gaudio & lætitia atque honore magno exceperunt corpora Sanctorum supradictorum sub die quinto Iduum Iuliarum. In eodem quoque loco die illo eamdem solennitatem cum ingenti lætitia in Dei laudibus peregerunt.

[Annotata]

a Ita MSS. excusum conspiciens.

b MSS nonnulla, reperiendarum.

c Eadem executor.

d Eadem, currebant.

e Excusum: Interea illis celeriter repedantibus.

f Ex hoc loco Leo Ostiensis huic relationi fidem abrogandam iudicauit libro 2 Chronici Casinensis cap. 45, Dum vnus, inquit, idemque Angelus & illos (Floriacenses) ad surripiendum hortaretur, & Romanum Pontificem ad insequendum instigaret, illosque admoneret vt fugerent. Menardus libro 1 Obseruationum ad XI Iulij, negat vnum eumdemq; Angelum fuisse, & excusat exemplo Angeli Principis Persarum obsistentis Gabrieli & Michaëli, vt legitur in libro Danielis cap. 10.

g MS. temporibus.

h MSS. nonnulla conatus est persequi fugientes.

i Excusum, iussione.

k Idem, permitteret.

CAPVT III.
Contentio de corpore S. Scholasticæ. Hoc delatum Cenomanum. Corpus S. Benedicti Floriaci depositum.

[10] Cvm igitur ibi moræ fierent, plebs Cenomanicæ vrbis (cuius supradiximus fuisse ciues, [Cenomani corpus S. Scholasticæ petunt.] qui pro afferendo corpore B. Scholasticæ ierant) affuit obuiam procedens cum ciuibus suis, quos pro deportando cælesti thesauro emisisse gaudebat. Sed cum ad prædictum locum veniens cognouisset rei veritatem, & actus omnes venerabilis viri Aygulphi, postulabat eum, vt sibi munus promissum atque a Deo demonstratum concedere deberet. Sed isdem venerabilis vir respondit, se nequaquam velle Sanctorum germanorum corpora ab inuicem separare: sed, sicut eos in priori monumento [constabat] simul fuisse conditos, ita in secundo indiuisibiliter componere velle testabatur. Tunc vero nobiles quique atque sapientes his contradixere verbis, iustum non esse dicentes, vt quos diuina voluntas participes fecerat oraculi cælestis, & qui simul locum thecæ sanctorum corporum adissent, quique in subeundo pares labore fuerant, non etiam fructus laboris æque partirentur. Maxime vero non esse dignum dicebant, vt duo magna luminaria loci vnius coarctaret angustia, cum sufficerent singulis locis singula. Tandem igitur sæpedictus venerabilis vir Aygulphus consilijs venerandorum virorum assensum dedit, decreuitque, vt ipse cum suis retento corpore Sancti Benedicti, socios suos cum corpore venerandæ sororis eius a dimitteret. Sed quia certum non erat, qualiter discerni ossa potuissent, [ossa sacra secernuntur] quæ confuse vnius sportellæ sinus retinebat; facta difficultate discernendi, ad hoc consilium ventum est, vt ea quæ minora viderentur ossa, separatim ponerentur, maiora vero altrinsecus congregarentur. Cum igitur diuidens hæsitaret, & certum quid iudicari non posset; Diuinitati huic ancipiti sententiæ taliter finem imponere placuit. [resuscitantur puer ad ossa S. Benedicti] Nā cum continuis Diuinitatem precibus per noctis spatium vtrique populi pro tanto sibi manifestando negotio pulsauissent; facto mane conspiciuntur eminus duorum paruulorum cadauerum exequiæ, quorum vnum erat masculini sexus, alterum fæminei. Igitur salubri accepto consilio ad se exanimata corpora deferri iubent. Quod cum factum esset, masculi corpus prope ossa poni fecerunt, quæ magnitudine præstare videbantur. Miroque modo mox vt mortui mortua tetigere ossa iacentis, per mortuum mortuo reddita vita est. Similiter autem eis placuit, vt penes minora mortuæ puellæ corpus poni deberet. Deus autem vt demonstraret germanos esse qui ferebantur merito, [& puella ad ossa S. Scholasticæ,] quemadmodum carnis vna procreatione vno eodemque tempore pares, pares esse voluit in miraculo; ita vt puella eadem hora ab officio funeris surgeret, & quæ a flentibus amicis portabatur ad tumulum, ijsdem gaudentibus rediret domum. Antiquum namque inusitatumque post Helisæi actum, reuocatum hoc constat miraculum: quia omnipotentis Dei manus, vt demonstraret B. Benedictum nec nouis nec antiquis Patribus imparem merito, parem illum extulit Prophetarum operibus: completurque veridica vox Veritatis promittentis: Qui crediderit in me, opera, quæ ego facio, faciet. [4. Reg. 15, 21] [Ioan. 10. 12] Omnes igitur lætis animis magnisque vocibus benedicunt Dominum, qui quæ sibi occulta fuerant, luce clarius propalare dignatus est. Igitur sublata omni ancipiti sententia, quæ super corporibus discernendis diu eorum animos occupauerat, plebes Cenomanicæ ad corpus B. Scholasticæ se salubriter verterunt. Quod summa celeritate leuatum imponentes scapulis, cum gaudio b ad proprium locum deportauerunt: [hæc deferuntur Cenomanos] ibique magnis sumptibus ædificata est Ecclesia: & ordinatis quæque erant necessaria fæminis Deo seruientibus, infra breue spatium temporis plurimæ nobilium fæminarum in eodem monasterio aggregatæ sunt, quæ se relicto seculo Domini seruitio manciparunt. Sed & ipsum monasterium vsque c nunc magnis miraculorum illustrationibus a Domino honoratur.

[11] At vero Mummolus Abbas & venerabilis Aygulphus leuauerunt corpus S. Benedicti, [S. Benedicti corpus in basilica S. Petri Floriaci collocatur:] quod a Deo sibi collatum certis indicijs apparentibus tenebant, & in basilica B. Petri ad custodiendum deposuerunt. Quod cum eximia cura seruantes, conferebant inter se, quo in loco eiusdem monasterij id diuinæ voluntati concordantes humarent. Super qua re non minima eorum animos dubietas occupauerat. Sed Deus, qui benigna pietate sua sancti viri corpus de loco priori transferendum decreuit, in sequenti aptum locum sepulturæ prouidit. Nam cum diu, sicut iam dictum est, beatæ memoriæ Mummolus super hac re cogitaret, consiliumque vtile quæreret; intempesta nocte consueta orationis furta requirens, stratis relictis, sicut consueuerat, dormitorium egressus sub nudo cælo cœpit inter alia precari, vt diuina pietas ei salubre consilium suggereret, quonam in loco sanctissima membra locaret. Affuit his precibus clemens auris Omnipotentis, quæ seruos suos iusta petentes audire consueuit. Nam lux subito cælitus emissa, ante basilicæ frontem beatæ Dei genitricis Mariæ in modum facis ardens, in eum locum vbi nunc est conditum corpus, [ob lucem apparentem in alio loco conditur,] protendi visa est. Quod visum vir Domini Mummolus vt vidit, omni dubietate postposita, certissime credidit, quod hic locus aptus esset sancti viri membris locādis. Igitur posthabitis mordacibus curis, & visioni omnimodis fidem dans; in eodem loco, quo sibi demōstratum fuerat, cum magno studio in melius ornato, sub pridie nonas Decembris cū ingenti honore & laudibus diuinis terræ humili terram multi pretij reddere studuit, vilique vrna contexit cælestem thesaurum. Nam quantum dilectus Deo amabilisque ipse thesaurus sit, [miraculis claret,] testantur innumeræ debilium sanitates corporum, maximeque animarum medelæ, quæ vsque hodie mortalibus pro tanti viri honore tribuuntur a Domino. d Sed & locus isdem, cuius sit nobilitatis, ex actibus beati viri comprehendi potest. Nam cum eidem viro machinam in sphæræ modum ostendisset, credendum est eum præ omnibus locis plus eum dilexisse, quo præsciuit propria ossa proprijs relictis sedibus transferenda: in quo hactenus tanta constat monstrata miracula, vt si scriberentur, proprio indigerent libro, præstante Domino nostro Iesu Christo. e

[Annotata]

a In Vita MS. S. Berarij interponitur: Domino Berario, qui ad hoc eos miserat, deferendo.

b Ibidem. ad Dominum Berarium, suæ ciuitatis Episcopum.

c Annotat Boscus suo tempore, id est anno 1605, fuisse ecclesiam Collegiatam Canonicorum secularium sub vocabulo S Petri.

d In nonnullis MSS. reliquis omissis, annectebantur quam plurima de gestis Floriaci sub Pippino & Carolomanno, item Carolo Magno, Ludouico Pio & Carolo Caluo, erantq; ea omnia ex Adreualdi historia miraculorum descripta, vt vel ideo huic videatur tributa narratio historica translationis.

e

In hymno Breuiarij Cluniacensis pag. 378 duo miracula subnectuntur, vti etiam in MS. Poēmate Rodulphi Tortarij, ex quo ea damus.

Post tumulata, pius quæ gessit, membra, Patronus,
      Hic simul hac vna congero paginula.
Astrictus glacie Liger amnis tempore brumæ,
      Præbet iter sancto mobile Legifero. [Per glaciem nauis fert corpus sine remige.]
Imponunt naui sine remige membra Magistri,
      Oppositum flumen quæ secat & glaciem.
Floret Floriacus visu spectabile vicus.
      Patris ad introitum lux erat effugium. [arbores hieme florent.]
Hinc sumpsit nomen, cuius fuit ante vocamen
      Aurea-vallis, eo quod sit opimus humo.

MIRACVLA S. BENEDICTI

Benedictus Abbas & Fundator Ordinis, Casini in Italia (S.)

BHL Number: 1123, 1124, 1125, 1129

AVCTORE ADREVALDO.

LIBER I.
Auctore Adreualdo monacho Floriacensi.
ex MSS. & Ioanne Bosco.

PROLOGVS.

Regni Italici summum ac præclarum decus ea instantia a præpotentissimis veterum auctorum ingenijs tractatum editumque constat, [Italiæ descriptio] quod iam inueniri nequeat quod non præoccupauerit maiorum diligentia a. Scriptoribus namque præstantissimis suppetere plurimum videbatur, ipsius laudabilis terræ excellens materia: cæli scilicet temperie, locorum salubritate, fertilitate soli, opacitate abundantissima nemorum, collium apricitate, olearum, vitiumque profluis prouentibus, nouarum vrbium amœnitate, veterum quoque oppidorum decore, amnium nobilium felici prolapsu, vnaque cunctarum rerum opulentissima gloria. At cum tantæ copiæ potentia, vigorque decentissimus, veterum studio Italiæ fuerit attributus: tractus tamen totius patriæ in diuersa porrectus, diligenti sese consideratione aduerti exposcit. Neque enim vnius solummodo regionis beneficia complecti tanta laude videntur, quin potius patriæ omnis decor, regnique felicitas, breui memoratu, ac si quodam collectaneo, astricta perspicitur. Cumque magnitudo ipsa Italici regni, quod olim b Magna Græcia nuncupabatur (eo quod vrbes eius atque castella, vel maxima ex parte auctoribus Græcis constiterint) in longitudinem latitudinemque, æquo libramine æstimata, longitudine haud modice superet latitudinem, assimilis vtique querno est folio, quod proceritate sui latitudinem excedit. Plurimarum tamen prouinciarum mater effecta, prædulci cunctas amplectitur gremio. At vero Romani Imperij insignis potentia, [in ea Romanum Imperium.] dum edomitum orbem iure perduellionis abstinere vellet, amplissima regnorum spatia, quæ per Asiam, Europam & Lybiam haud parum distenduntur, in prouincias coloniasque discindere ratum habuit, sicque stipendiarias legionibus interpositis constituere. Inter quæ Italia quoque, maxima regnorum Occidentalis climatis, diuisionem passa, c duodeuiginti prouincias ex sese protulit, quarum omnium præclarior Valeria, eique adiuncta Nursia, inter Vmbriam & Campaniam Picenumque consistit, Samnitum Orientem versus prospectans limitem, Hetruria vero semetipsam determinans. Cum itaque, vt prælibauimus, nobilitate singulari & bonorum omnium prouentibus affluentissime exuberescat, præcelsorumque altrix virorum prisca reperiatur ætate; vno tamen semetipsam editissimo potuit vincere germine, dum beatissimi Patris Benedicti, [felix ortu S. Benedicti.] optandam cunctis mortalibus, protulit genituram.

[Annotata]

a Huc vsque desunt præcedentia apud Boscum, suppleta ex alijs MSS.

b Ita Maior Græcia ob eamdem rationem dicta Italia est a Pompeio Festo, & Magna Græcia ab Isidoro lib. 14 Originum cap. 4. At Magna Græcia frequentius appellata est vltima versus Siciliam pars Italiæ, complexa Apuliam, Lucaniam & Brutiorum regionem.

c Prouinciæ 17 numerantur in Notitia Italiæ, quarum 10 erant sub Vicario Romæ, 7 sub Vicario Italiæ, at 18 statuuntur a Paulo Diacono, quem hic auctor sequitur, etiam in adiunctis, dum Nursia adiungitur Voleriæ, prouinciæ Latij, alijs minus notæ.

PARS I.
Vita & historia Translationis S. Benedicti.

Beneuole Lector, diuidimus hunc Adreualdi librum in duas partes: quarum prior continet septemdecim capita secundum diuisionem Bosci, in quibus describitur Vita S. Benedicti cum adiuncta mißione S. Mauri in Gallias: vbi parerga plurima nullo modo inter sese & cum Vita S. Benedicti cohærentia, de Summis Pontificibus, Imperatoribus & Regibus inseruntur: quæ omnium eruditorum oculis patent. Inspiciant solum miseram Regum vltimorum stirpis Merouingicæ conditionem, quod hi sub Præfectis palatij constituti, quocumque eundum erat, carpento irent, quod bubus iunctis & bubulco rustico more agente trahebatur. Sic ad palatium, sic ad publicū populi conuentum, qui annuatim ob regni vtilitatem celebrabatur, ire, sic domum redire &c. Quam hæc sint stolida & putida figmenta, quis non videt? Quod cap. 14 referat SS. Eucharium & Bonifacium visibus corporeis ostendisse Carolomanno patris sui Caroli Martelli damnationem, vt anilem fabulam refutauimus ad Vitam S. Eucherij XX Februarij § V. Omißa ergo hac parte, quæ apud Boscum legi potest, si tamen mereatur vnquam inspici, incipimus a miraculis cum noua capitum diuisione, quod illam, quæ apud Boscum legitur, in MSS. codicibus non potuerimus reperire.

PARS II
Miracula S. Benedicti.

CAPVT I.
Rado & Hodo Comites ob afflictum Floriacum misere pereunt: Priuilegium defensum.

[1] Pippino Rege ad cælestia, vt credimus, demigrante, Carolus & Carlomannus filij eius regni administrationem suscipiūt. Tunc Carolus…a quibusdā seruorum suorum fisci debito subleuatis curam tradidit regni, atq; in primis Rahonem Aurelianensibus Comitem præfecit, Biturigensibus Sturminium, Aruernis Bertmundum, alijsque, vt ei visum est locis, alios præposuit. Sed Raho, vt eius debitum exposcebat naturæ, [Raho Abbatem occisurus euocat:] nimia insolescens astutia, cupiditate vero crudelior effectus; cum vniuersa, quæ Aurelianensium fines continere videbantur, sibi subiecta cerneret, cœnobio dumtaxat S. Benedicti excepto, b quod ab Abbate tunc regebatur Radulfo, consilium habuit, Abbate interfecto, præfatum præripere cœnobium: quod maturato peregisset, nisi pietas indulgentissima Conditoris obuiam se tanto facinori opponere disposuisset. Fretus itaque fiducia peragendæ malignitatis, quemdam e suis satellitibus ad Regem dirigit, qui mortuum Radulfum Abbatem nuntiaret: statimque ac pene e vestigio alterum mittit, qui Radulfum Abbatem ad colloquium euocaret mutuum. Sane legatus Regi directus accelerato itinere palatium venit; iussa exequitur; necdumque peracto negotio, aliquamdiu palatio immoratur. At vero Radulfus Abbas conscensis equis, cum paucis ad colloquium properat fallentis amici. Sed dum ille iter perageret, Comes balneum ingressus, curam corporis agebat; cumque adhuc in balneo resideret, Abbas monasterium S. Gundulfi ingreditur: nam inibi tunc morabatur Comes: obuiumque habuit quemdam Pumilionem, nomine c Guaringisum, qui facetijs Comiti inseruiebat: quique insidias ei Comitis cum nutibus tum sermone denuntians, fugæ auxilium expetere hortatur. Itaque Abbas verso gradu, calcaribus equum impellens, [quo fugiente] citato cursu Ligeris alueum repetit, nauemque conscendens, in citeriorem transuehitur ripam, celerrimeque monasterio recipitur. Interea nuntiatur Comiti, Abbatem inibi affuisse Radulfum, sed concite redijsse. Cernens Comes, acerrime se ab Abbate præuentum, nec malitiæ suæ ac fraudi locum patere vllum; nimio felle commotus, vt seruus nequam, a balneo exiliens, linteo obuoluitur, seque in lectum aliquantulum requieturus proijcit, residente ad caput eius Deutheria concubina. Eo altiori sopore depresso, astitit in visu quidam senex, monachi habitum gerens, quem sequebatur puer eiusdem habitus, taliterque ad eum infit: [a S. Benedicto apparente percussus] O Comes, quid promerui, quia voluisti, Abbatem meum interficere? Cui cum ille negando responsum ederet, nequaquam se Abbatem suum necare voluisse; ille toruo vultu in eum respiciens, simulque baculo quod gestabat incuruo caput eius percutiens, inquit: Per caput hoc, testor, pœnitudinem te huius facti inutiliter citissime acturum. Qua percussione excitatus, a lecto exiliens, efferatus animo, in vocem erupit, dicens: Væ mihi, væ mihi: iam nunc morior. Cumque astantes territi requirerent, quid caussæ esset, cur talia, ac si mente captus, effunderet verba; pallens ac tremens sciscitantibus respondit: Quiescenti mihi in lecto Sanctus astitit Benedictus, veneranda decorus canitie, quem sequebatur puerulus, & ipse monachus; cœpitque aduersum me conqueri, quamobrem Abbatem suum interficere vellem. Cumque ei responderem, nullatenus me Abbatem suum interficere voluisse; baculo, quod gestabat, caput meum valide percutiens morti me vicinum reddidit: vna etiam comminans, citissime huius facti me inutiliter pœnitudinem peracturum. Hæc dicens, dolore interiora citius penetrante, nocte sequenti, morti corporis mortem animæ socians, [misere moritur.] manium obsequio, miserrimam animam erebi iaculatur ad ima. At Radulfus Abbas, agnita eius præpeti quidem, sed serotina morte, legatum dirigit, qui Regi & suam renuntiet vitam, & Rahonis exitiales exequias, agens gratias Deo & benefactori suo, tutorique ac protectori sanctissimo Benedicto.

[2] Regali munificentia huic sacratissimo cœnobio a priscis Francorum Regibus, per præcepti proprij d syngraphum, concessum fuerat, vti quatuor naues immunes ab omni debito fisci, [Nauis Floriacensis vi detenta,] per alueum Ligeris discurrerent. Cum itaque suprafati Comitis tempore, harum vna, ob salis euectionem, Nanneticam vsque ad vrbem peruenisset; atque in regrediendo tuta ex præcepto Regio, omnes itineris portus ciuitatesque pertransiret, ad vrbem peruenit Aurelianam; ibique ea a telonarijs ciuitatis detenta, rector nauis vectigalis gratia quæstioni subijcitur. Liberalitatem Regiam illo reclamante, contempta Regali auctoritate, exactor nauem onustam sale fisco subijcit, atque cum ceteris nauibus procuratori portus committit. Erat quando hæc agebantur dies Dominica; sed circa horam diei tertiam, cunctis Missarum celebratione detentis; nauis; quæ cum ceteris in portu fiscali tenebatur; subito absque humano remige a portu emota, medium Ligerim petit, [absque remige dirigitur.] quo fortior vis aquæ decurrere solet: ibique contra aduersum pelagus fortiter enatando, peruenit ad Posterulam, quæ vsque hodie Sancti Benedicti dicitur, ibique appulit. Concurrunt vndique ab vrbe populi incognitum cernere miraculum; stupentesque, voces clamoris atque adhortationis proferunt: Videte, o Ciues, contemplamini qualiter nouus nauta, dilectus Domini Benedictus, mortali sine remige nauem propriam medijs regit in fluctibus! Confusa denique omnis procuratorum fisci audacia, in posterum ab hac sese compescuit stultitia.

[3] Carolo Augusto Magno Imperatore Francorum diem obeunte, Ludouicus filius eius Imperij gubernacula suscepit: [sub Ludouico Imp.] cuius tempore varijs tumultuationibus regno Francorum attrito, multo ac graui turbine Ecclesiæ visus est concuti status. Namque filijs diuersa aduersus patrem molientibus, quantum ad totius regni specimen attinet, intestina oritur colisio: dumque pater alios honoribus ob merita priuare, alios cumulare opibus studet; idipsum vero filij aduersus patrem, deiectos ab illo erigere, sublimatos deponere conantur; tempestatis instar maritimæ, subiectos hac illacque dispergunt. Qua caussa res quarumque Christi Ecclesiarum contigit grauissima pati dispendia: inter quas Ecclesia Aurelianensis cum contiguis Sanctorum locis, quæ sub regimine Dominicorum Clericorum siue monachorum consistere videbatur; non modica vexatione afflicta est. Siquidem e Matfrido Comite quondam Aurelianensi ob culpam inertiæ proprijs honoribus priuato, Hodo in eius locum substituitur: qui insolentia graui contra sui naturam elatus, cuncta quæ iuri subiacebant Ecclesiæ Aurelianensis, Matricula excepta, sed & Abbatiam S. Aniani nec non S. Benedicti, in propriam molitur redigere potestatem. [Hodo Comei Floriacensem Abbatiam sibi subijcere conatur:] Quod monachi cœnobij S. Benedicti cernentes, consilio inito, misericordiæ Domini solius se committentes, maximam partem suorum Fratrum ad præfatum dirigunt Comitem, nimia insanientem tyrannide, cum pignoribus Sanctorum; omnigena supplicantes prece, ne tantum incurrat piaculum, neue res sacro Ordini delegatas ad nefarios transferat vsus: sed magis seruos Dei, res sibi a Domino traditas, libere liceat ordinare. Quæ petitio nihil apud eum valuit. Cœperat eo in tempore expeditionem parare, viribus vndecumque contractis, aduersum Lanbertum atque Matfridum sociosque eorum, Neustriæ partibus residentes, qui ab Imperatore ad Hlotharium defecerant: cui expeditioni iusserat quoque interesse Ionam venerabilem Episcopum Aurelianensem, & Bosonem Abbatem S. Benedicti: quorum res iniuste sibi vendicauerat. Interea auxiliares ex superiori Burgundia, ad id properantes bellum, vtramque Ligeris ripam tenentes, rapinis cuncta vastabant: quorum vesaniæ Boso Abbas obuiando, iussit naues portus ita paratas adesse, vt si populus ex superioribus aduentans partibus, citeriorem ripam teneret, nautæ omnem pecuniam familiæ cœnobij ipsius, in maioribus minoribusque pecoribus seu ceteris mobilibus consistentem rebus, nauibus exceptam amnem vltra transferrent: si autem vlteriorem viam pergeret, versa vice idipsum ex supradictis agerent rebus, transuehendo scilicet cuncta in hanc aluei partem f. Præficitur huiusmodi negotio Hercambaldus, Presbyter bonæ vitæ & nominis, qui & in hoc eodem cœnobio vitam tenuit Regularem, [Hercambaldo Presbytero] eaq; quæ scribere proposui, viua voce sub attestatione veritatis cunctis profitebatur certissimo se cognouisse visu. Dum enim per triduum profectio perduraret exercitus, labor non dicam nautarum, verum ipsorum excreuit nimius animalium, itemque ex peruigilio lassitudo præualida. Fessus continuatione vigiliarum Presbyter, circa crepusculum tertiæ noctis domum properat, atque in stramine cuiusdam lecti, impatientia victus somni, se proijcit. Moxque vt quippiam somni carpere potuit, conspicit in visu astantem sibi personam sub monastico habitu, [S. Benedictus apparet:] baculum manu gestantem, quem sequebatur puer eiusdem habitus. Itaque stupescentem Presbyterum persona illa clementer alloquitur: Quid est Frater? Cur modo hic taliter iaces? Cui ille, venerandi vultus intuens personam, Domine, inquit, vobis cunctisque notum est, quantum nobis ac familiæ nostræ Hodo Comes, necnon populus ei fauens inferat mali: ideoque iniunctum præcepto Abbatis officium cura peruigili certatim dum prouideo, quatenus nauali effugio familia nostra seruare a raptoribus valeat suppellectilem suam, grauatus somno in hoc me stramine proieci. At senior verbis fauens Presbyteri, talia refert: Noui vera esse, quæ dicis: sed antequam his, quæ dolendo quæreris verissima satisfaciam promissione, causari aliquantulum libet. Mirum valde est, quamobrem Fratres nostri culpam in me redarguant ignauiæ, acsi ego nullam vexationis illorum curam habeam, velutque letargo oppressus, in eorum releuatione dormiam: quod pro certo fieri nequit. Si enim præceptis Omnipotentis curam adhibueritis obediendi, Regulæ quoque per me a Deo vobis traditæ, [mandata regulæ commendat,] mandata executi haud segniter fueritis, cuncta aduersa fient prospera, inimici amici efficientur, gratiamque suam fautor omnium bonorum in nullo negabit. De hac vero, quæ nunc est, iniuria vestra, scitote iam clementissimi Conditoris omnium sententiam propitiam erga vos effectam: eumque, qui tyrannidis aduersum Ecclesiam indigne arma corripuit, septimum nequaquam transigere solem, donec huius rei incurrat pœnitudinem. Habete ergo in Domino fiduciam, [prædicit Hodonem puniendum:] & in illo confortamini. Dum hæc senior delectabilibus ederet verbis, Presbyter quibus poterat nutibus puerum sciscitabatur, quæ esset tantæ venerationis persona. Cui puer submissa voce, Hic est, inquit, Pater noster S. Benedictus.

[4] Sæpedictus itaque Presbyter cum rescisset, beatissimum Patrem secum in visu colloqui; cœpit, cunctis qui aderant videntibus, ab eodem sese lectulo brachijs extentis protrahere; acsi vestigia eius, quem cernebat astantem, tenere posset; simulque voces cuiusdam murmuris emittere anxius, quas nullatenus astantes intelligere poterant. Tandem expergefactus, hac illacque obtutum vertendo discurrens, supplici ac pene lacrymabili voce semel & bis ingeminat, dicens: Quorsum Dominus meus sanctus Pater Benedictus abijt? Cognitorem omnium occultorum Dominum testor, modo hic eum in specie corporea a me visum mihique locutum. Nec mora, ipse quoque Presbyter monasterium veniens, Patribus eiusdem loci, cuncta quæ visu cognouerat, monita denique pijssimi Patris, necnon adhortationem eius sedule refert. Qua relatione mœsti releuati Fratres, [qui in pugna cum alijs occiditur.] semet inuicem ad agendas Deo gratias hortabantur, qui auxilio desertos humano, solito tuebatur munimine. Necdum promissi cursum expleuerant soles, & ecce ex acie castrensi quidam Clericus fuga lapsus, cui nomen Hierardo, postridie belli exhausti, hora fere diei octaua, monasterium peruenit, diroque nuntio cœnobium omne perculit: nuntiat namque cruentissimam cædem nostrorum, aduersariorum victricem insistere manum, copias omnes cum auxilijs hinc inde contractis hac illacque fugæ subsidio dilapsas, Ductores belli Hodonem, fratremque illius Guillelmum Comitem Blesensium, Teutonem denique Abbatem sancti Martini, Guidonem Comitem Cenomanensem, cum multis alijs amplæ opinionis viris mortem oppetijsse. Quo nuntio grauiter afflicti Fratres, ad Dominum exorandum pro tanta Christiani populi cæde, se intentissime conferunt. Licet enim quidam illorum, qui tanto interfuere discrimini nimium graui infortunio, res Ecclesiæ iuri subditas non dicam premerent, imo penitus Gentili more auferrent; tamen humanæ affectu naturæ seruorum Dei corda pro dolore concussa sunt, memoria recolentes, quid animæ perseuerantes extrema sub luce in malis apud inferos patiantur, & quibus cruciatibus torqueantur, quorum vitæ finis exitiale stipendium meruit. Quamobrem præcepti diuini memores, dicentis: Orate pro persequentibus & calumniantibus vos, vt sitis filij Patris vestri qui in cælis est, qui solem suum facit oriri super bonos & malos, & pluit super iustos & iniustos: communi consilio pro his preces ad Dominum fundere statuunt; quatenus & si perpetuis non mererentur absolui cruciatibus, saltem g mitioribus mulctarentur a stricto Iudice pœnis. [Matth. 5, 45]

[Annotata]

a Omisimus quæ de diuisione regni & bellis Saxonicis, vt plane parerga interponebantur: de ijs egimus ad Vitam S. Caroli Magni 28 Ianuarij.

b Interponitur in MS. March. qui semper regali solum dominatione & tuitione præ ceteris floruit & tunc ab Abbate regebatur &c.

c MS. Aquicinct. Waringisum. Boscius Gauringisum.

d Hoc priuilegium datum confirmat Ludouicus Pius citatus cap. 3 Inuentarij pag. 252.

e Huic Comiti Matfrido attribuuntur omnia apud Boscium in titulis huius & sequentis capitis, quæ ab Hodone successore sunt peracta.

f In MS. Aquicinctino, Scilicet ad substantiolam familiæ S. Benedicti, ne hostibus, vt assolet, pateret præuidendam, præficitur Ercamboldus.

g An & quale refrigerium damnatis proueniat ob preces pro eis factas, discussimus ad Vitam S. Macarij Ægyptij Abbatis 15 Februarij cap. 6 pag. 1011 & 1012.

CAPVT II.
Pisces obtenti, claudus sanatus: mali iudices & fures puniti.

[5] Solenne festum impendebat sancti Confessoris Christi Benedicti, quod ex veteri consuetudine quotannis pridie Nonarum Decembrium agitur: quo conuentus multorum populorum ob tanti memoriam Patris confluere monasterio solet, præterea seruorum Dei religiosorumque non contemnenda copia virorum. Mos autem prisca procedens ætate, [Festum hiemale S. Benedicti celebraturis,] multam occupauit tempestatem; liberalitatis gratia, post spiritalis refectionis abundantissimum donum, corpora quoque terreno accuratissime reficere cibo. Sed cum diuersarum apparatus copiarum huic rei congruentiū hinc inde proflueret; piscium omnimodis deerat affluentia, quæ tantæ celebritati aliquantulam præstaret gratiam. Anxius valde Abbas, sed & Fratres huic procurando suffecti officio, quaquauersum dirigunt, si quo modo cuiuslibet adminiculo a tanta releuari possent piscium penuria. Verum humana deficiente industria, cum iam desperati omnes, [in rerum penuria,] deiectis animis, nihil quod sperarent haberent; meritis & interuentu clarissimi vereque Benedicti, a tanto mœroris suscitantur somno. Instante enim vigilia prædictæ festiuitatis, quidam Frater, iuxta morem nocturno tempore cum Fratribus proprio recubans lecto, vidit in visu sese trans amnem Ligerim positum, atque in loco, quo fluuiolus, vulgari dictus vocabulo Obla, Ligeri immergitur, supra eiusdem fluuioli se adstare marginem: ex alia vero ripa præfati fluminis quemdam, ignoti sibi quidem sed tamen venerandi vultus, adstare Clericum; qui baculo, quod gestabat incuruo, more veterum Antistitum, maximum gregem suilli pecoris a profundo eijciens aquæ, eam versus partem, qua prædictus monachus stare videbatur, [visione in somno facta,] cum magno impellebat strepitu. Expergefactus Frater, post expletionem officij nocturni, euocato secretius monasterij Decano somnium refert, hortaturque vt cum Fratribus fluuium piscandi auiditate expetat: pro certo se scire, quia Christi dilectus miles commilitonibus suis abundantissimam largiturus erit piscium prædam: hoc denique significare visum, cum procul dubio sues pisces, ignota vero sed reuerendi habitus persona, summum portenderet Benedictum. Roboratis hac visione animis Fratrum, certatim retibus paratis curritur ad flumen, pansisque hinc inde cassibus squamigeri gregis copia exuberanter abstrahitur æquore: [piscium abundantia procuratur.] tantaque fuit captorum piscium abundantia, vt eorum euectio vehiculo egeret. Atqui nouerat beatus Pater tyrones suos his ac talibus, infatigabiliter Domini inhærentes præceptis, releuare beneficijs; qui mortali grauatus adhuc sarcina, discipulis penuria panis laborantibus opem ferre valuit ducentorum modiorum farinæ collatione. Si igitur corpora alimento tantopere solatur terreno, quanto putamus eum iuuamine animarum saluti insistere; qualiter æternæ felicitatis gaudia, bonorum actuum onusti fructibus, mereantur intrare lætantes?

[6] Opinione vulgo orbem penetrante, gratiam Christi præstabilem affore quibusque mortalibus, incommoditate corporea laborantibus, [In concursu debilium & ægrorum claudus a natiuitate curatur,] ad limina Confessoris Christi Benedicti; cœpere vndecumque monasterium petere, quatenus optabilis sospitatis compotes esse valerent. Interea cum reliquis quidam vtroque debilis gressu, cui numquam pedibus concessum fuerat iter carpere, sed magis scabellorum iuuamine geniculis se per terram nouerat trahere, adstitit. Hic diu in basilica sanctæ Dei Genitricis perpetuæq; Virginis Mariæ apud sacros cineres excubans, tandem respectu Diuinæ pietatis atque interuentu dilecti Domini Benedicti sanitati redditus, gratias Domino simulq, Intercessori suo pro modulo scientiæ sibi conlatæ referre non distulit. Sane quia insuetus dolor laborque non modicus, in extensione diutius contractorum neruorum, grauiter debilem afflixerat; nequaquam repentina celeritate ignotum pergere iter valebat, donec titubantia genua, dolore procul semoto, firmius stabilirentur. Seruatur proinde in domo pauperum hospitio deputata, ibiq; sufficientem sibi agapem cum reliquis a Ptochio residentibus accepit. Transactis aliquot diebus, æger robustior redditur, ac gressus dudum hac illacque diuaricantes, rectius incedere discunt: postremo residentibus Fratribus in vnum hora diei tertia post lectionem Capituli Regularis Sanctorumque memoriam, iubetur ab b Adalgaudo Abbate, quondam languidus sacro se præsentare conuentui; atque ob dubietatem a quorumdam cordibus auferendam, putantium necdum eum plenam sospitatem recepisse, situlam plenam aquæ deferre: quod confestim impletum est. Erat igitur spectare miraculum, videres astare stabili firmoque gressu dudum terræ genutenus inhærentem: [inducitur in Capitulum situlam aqua portans.] ac celeri directoque calle quoquo discurrere, qui nuper nutanti crure, vix baculo sustentante, quolibet progredi valebat. At mortalium corda quid tunc gaudij, quid exultationis habere poterant, Patronum tanti gregis tantiq; Præsulem loci, exhibitione operum sui præsentiam cernentes ostendere? Sed mentes cælesti desiderio flagrantes a laudibus Omnipotentis cessare non poterant, quin potius eo tempore Christo iocundare in hymnis exultationis vberius adgaudebant, quo se tanto donatos munere cognoscebant.

[7] Dum Boso Abbas cœnobij huius regimen ex regulari electione suscipiens, non ignobiliter disponeret; contentio maxima inter Aduocatum præsentis Ecclesiæ, Eptagium nomine, necnon Aduocatum alterius cuiusdam sacri loci oboritur ob mancipiorum querelam non parui numeri. Teodoinus dicebatur vocabulo, Vicarius c Mauriacensis, cuius in officio eorumdem concretio atque cohabitatio a progenitoribus extiterat: [Iudex corruptus,] ad quem se Aduocatus illius alterius loci conferens, datoque munere corrumpens, ab æquitatis iure deflexit. Iamq; instabat dies, qua lis mota in d castello, quod Nandonis vocatur, dirimi debuisset. Sed Boso Abbas, ne forte minus cautus esse videretur, ad præfatum Vicarium duos mittit monachos, eique loco muneris duo vascula mittit argentea non contemnendi ponderis: obsecrans quatenus iustitiæ & rectitudini fauens, Officiali nullo modo officeret nostro. At ille alterius iam dono corruptus, monachos spernens, dona respuens, superbia tumidus, equum conscendit, seruisque Dei dixit: [in contemptū S. Benedicti,] Recedite o monachi cum vasculis vestris, ad monasterium, de quo huc properastis. Hunc testor ensem, nullus ab hodierna die ex his mancipijs Sancto famulabitur Benedicto. His dictis, impulso calcaribus equo, celerrime incedere cœpit. Necdum procul a domo recesserat propria, & ecce equi cui insederat pes lapsus, [morte punitur,] sessorem a dorso proijcit: qui corruens in terram, fracto humero totoq; pene corpore contrito, obsequentium manibus ad domum refertur propriam: dein grauescente dolore die ab hinc tertia vitæ excepit terminum. Aduocatus vero S. Benedicti, castellum Nandonis perueniens, querelam apud Iudices deponens, ac legali eorum iudicio mancipia recipiens, ad propria remeat.

[8] Decurso exinde non modico tempore, alia iterum oboritur controuersia, inter præfatum huius loci Aduocatum, atque Aduocatum S. Dionysij: colliguntur ab vtriusque partibus plurimi legum Magistri & Iudices, qui pro partibus decertarent. Præterea aderant in eodem placito, missi a latere Regis, Ionas Episcopus Aurelianensis & Donatus Comes Milidunensium. Sed cum litem in eo placito finire nequirent, eo quod e Salicæ legis Iudices Ecclesiasticas res sub Romana constitutas lege discernere perfecte non possent; visum est Missis Dominicis placitum Aurelianis mutare. Venientes itaque ad condictum locum Magistri & Iudices, vtraq; ex parte acerrime decertabant: aderant namq; legum Doctores, tam ex Aurelianensi quam ex Wastinensi prouincia. Enimuero longiuscule litem iudicibus protrahentibus, eo quod nec hi cedere illis, nec illi assensum alijs præbere vellent, tandem adiudicatum est, vt ab vtraque parte testes exirent, qui post sacramenti fidem scutis ac baculis decertantes, finem controuersiæ imponerent. Sed cum id, iustum rectumque visum fuisset omnibus; quidam Vastinensis regionis legis Doctor (cui quodam præsagio, bestiale nomen pro humano inditum erat, quique ex parte S. Dionysij, [vti Consiliarius balbutie.] munere corruptus aduenerat) verens ne si duo inter se decertarent, testis eorum reprobus inueniretur, iudicium protulit: non esse rectum, vt bello propter res Ecclesiasticas, testes decernerent, imo magis inter se mancipia Aduocati partirentur. Cuius sententiæ Genesius Vice-comes fauens, rectius dixit esse mancipia diuidi quam testes bello decernere, in eamque sententiam concilium omne deflexit. At vero S. Benedictus, nequaquam Iudicis illius ac legislatoris oblitus est: qui primus sententiam, diuidi mancipia, versute iuxta nomen suum ac bestialiter protulit. Namque continuo vt eadem in duas diuisa sunt partes mancipia; ille iusto Dei iudicio ita percussus est, vt nullo modo aliquid loqui posset, euacuato totius linguæ officio. Cognoscentes autem familiares eius qui inibi aderant, veritatem rei gestæ; deduxerunt eum ad monasterium sancti Confessoris Christi, quem grauiter offenderat: ibique per vnum ferme demoratus est mensem, nutibus quibus poterat auxilium deposcens egregij Patris. Denique aliquantulam sanitatem consecutus, ad sua regreditur: numquam tamen donec aduixit, impetrare valuit, vt nomen Sancti lingua propria exprimeret Benedicti.

[9] Excubitorum officium sacris templis dicatum non modo modernis temporibus constat, verum prisca ætate sub B. Moyse a Domino legimus, tabernaculo sacrato, ex Leuitarum genere custodum munia subrogata: quæ processu temporis a sancto Propheta nec non Rege mirabili Dauid ampliori dispositione ordinata, morem nobis nostræque Religioni, vt ita dixero, suggessere. [Num. 3.] Et quidem vetusta ætas idem officium per successionem prolis excipiebat: nostra vero, non propagatione prolis, sed magis puritate vitæ morumque probitate officiales admittit. Hac denique sacra consuetudine passim summa celebritate vigente, præsentis quoque loci basilica, in honore sanctæ Dei genitricis Mariæ omniumque Christi Virginum Deo dicata (in qua venerabile etiam corpus sanctissimi Benedicti decenti honore seruatur) omni religione atque honestate præstantem monachum, Christianum nomine, custodem sortitur: qui cuius meriti cuiusque sanctitatis extiterit, luce his clarius eminet, qui eius vitam sinceramque nouere innocentiam. Huic solitum erat summa fiducia sacrum adire tumulum, atque vulgari mortalium more, si quid aduersi extrinsecus huic loco accideret, aduersus Sanctum causari Benedictum: ea vtique vtens confidentia, qua sciebat se haudquaquam ab illo velle contemni: quod & in hoc, [Armillæ furto ablatæ,] quod scribimus, satis liquebit opere. In eadem basilica, ob honorem simulque vtilitatem, opere celatorio ex ære deformatæ armillæ atque apprime deauratæ funibus dependebant, quibus campanæ secundum morem statutis horis celebrandi officij pulsabantur. Quadam vero die, immixti populo Ecclesiam ingressi latrones, conspiciunt armillas funibus pendere, putantesque auri optimi pondus, cupiditate sibi familiari pessimum facinus meditantes, communi decreto suffossionem parietis moliuntur. Quod noctu vt decreuerant explentes, ecclesiam ingressi, armillas cum calamis eis fabre adiunctis exportant, eodemque foramine egrediuntur, oppilantes humo aditum fossæ: tantoque silentio id a furibus patratum, vt nemo excubantium persentiscere quiuerit, quonam pacto tale completum fuerit facinus. Hora præterea surgendi adueniente, cum tantum scelus venerando custodi Christiano innotuisset; qui dolor pectori eius irrepserit, quæ oculis lacrymæ profluxerint, fateor non facile dictu esse: cumq; huiusmodi lamentis sollicite perueniens ad tumbā, acriter caussari ac conqueri cœpit, cur latronibus se spoliandum tradiderit. Et quia fiduciam sese a B. Benedicto audiendū cum simplicitate nimia conceperat, etiam peregrino sermone rusticitatem caussandi exequebatur (nam natura Germanus erat) ita inquiens: O S. Benedicte, [inuocato S. Benedicto,] vt quid pigrescēdo dormitas? Quamobrem domum tuam tam negligenter prouides, vt quod tibi in honorem operando confero, tu latronibus furto subducere permittas? Certe mihi non est curæ si etiam tibi braccas auferant, qui armillas non defendisti: crede mihi si armillas tuas non restitueris mihi, nec vnam tibi candelam accendam. Hæc & alia multa in hunc comminans modum, simulque baculo petram ante sepulcrum positam percutiens, tristis abscessit. Sed omnipotens Deus nequaquam diutius cōtristari passus est seruum suum: quin potius meritis & interuentu beati Patris, cum quo fiducialius conqueri solitus erat, celerrime mœstitia releuatum, gaudio competenti repleuit. Siquidem præfati latrones, scelus semel attentatum iterato repetentes, foramen suffossi parietis, quod pridem tellure oppleuerant, paucis diebus interiectis expetunt: egestaque humo, ingressum moliuntur. Confestim vero a custodibus capti, quæstioni subduntur: fatentur facinus, seque ob id Ecclesiam ea hora ingressos, vt omne aurum atque argentum cum gemmis, a S. Benedicti lecto extrahentes, auferrent. [furibus comprehensis,] Requisiti autem quomodo tantum scelus nudis patrarent manibus, præsertim cum neque subulas maiores, neque malleos, siue marculos, nec aliquid officinæ fabrilis secum haberent, quo tam fabrefactum destruerent opus; cultros ex manicis protulerunt, quibus se actutum omnia perpetrare confessi sunt. Seruati igitur vsque ad tempus diurnæ lucis, venerabili præsentantur Christiano: qui sciscitatus ab eis, quid armillis quas furto abstulerant egissent, responsum accepit, eas reconditas secum haberi. Grauiter itaque redarguens, acriter in eos inuectus est, [recuperantur:] quare tantum nefas aggredi ausi fuissent, quod Deo hominibusque execrabile foret; porro leges humanæ absque vllo misericordiæ respectu vita eos carere suspendio iuberent. Postremo Helisæi Prophetæ exemplo (qui Regis Syriæ latrunculos, quos ad se interficiendum direxerat, captos oculis, in medium deduxit Samariæ, atque Regi Israel requirenti a Propheta, vtrumne eos gladio percuteret, prohibuit, quin potius pane & aqua refocillatos suis remisit) misertus latronum labori, cibo potuque refici iussit: atque incolumes ad propria remeare; interdicens, nequando ad talia audenda prorumperent.

[10] Diui Augusti Ludouici temporibus, cum secundum Euangelicum Domini dictum, Abundante iniquitate refrigesceret caritas multorum, dissidio gentis Francorum accidit multifariam Rempublicam eiusdem regni affligi. Namque prauorum hominum consilijs, dum consultatio reipublicæ in superbiam dominatumque se transformauit, Primoribusque magis sibi inuicem inuidere & obloqui quam Regni vtilitati consulere placuit; cœpere Regibus boni quique suspectiores existere (quibus, vt ait Crispus, semper aliena virtus formidolosa est) atque imprimis genti contraria sentire. Qua de re actum est, vt, dum Imperator nobilitatem veteranorū deponendo insequitur, ac hi memores pristinæ virtutis defensare libertatem nituntur, defectionis ab Imperatore Regniq; magnum pararint exitium. Sed quia nostri haudquaquam propositi est Regum actus stylo cōprehendere, imo miranda Dei opera per seruum illius Benedictum patrata litteris committere; relictis quæ, vt ita dixero, [nihil refert] perperam necne peracta sunt, ad ea quæ cœpimus redeamus. Imperator, vt dictum est, suspectos Francorum Primores habens, Germaniæ populos Aquitaniam profecturus euocat, Saxones videlicet, Thiringuos, Baioarios, atque Alemannos: eisque, quos virtute Francorum pater armis subegerat, regni statum incomposite committit. Illud quo animo Franci exceperint, in promptu est agnoscere. Libertate igitur Transrhenani acsi ob tutelam Imperatoris adepta, vitijs sese omnemque subsidere exercitum; deprædationibus scilicet pauperum, bonorum virorum dehonestationibus, sacrorum locorum violationibus, ac reliquis quæ piget enumerare malis. Sed dum Imperator expeditionem in filium agens Aquitaniam versus, Ligeri fluuio propinquaret; accidit quosdam supradictorum populorum Duces, villulas cœnobij S. Benedicti vastando attingere. Cum vero grassante prædonum sæuitia, quid iam pauperibus diriperent deesset; monasterio proximant, id ipsum quod & in reliquis acturi locis. Erat haud longe a monasterio armentorum grex non paruus depascens, qui continuis Fratrum necessitatibus deputatus, ad seruiendum erat: hunc prædonum valida inuadens manus, minatur partim securi percussum suis epulis præparare, partim secum suapte abducere. [miles vaccam monasterij occisurus,] Quibus cum armentarius diceret, non debere eos gregem Sancti contingere Benedicti, quod si agerent, eis impune non cederet; illi indignantes, pinguiorem quam conspexerant iuuencam, a toto separatam grege, iugulari præcipiunt: qua religata, vnus ex eis qui audacior videbatur, euaginato ense exertoque brachio vaccam percutere nititur. At vero in ipso conatu vinctus ligatusque inextricabilibus vinculis hæsit, [brachium exertum nequit inflectere,] ita vt erexerat brachium cum ense retinens, nullamque in partem deflectere valens. Videres miserum astare, in ipso suo conamine loris non patentibus vinctum; virtutemque Diuinam quam in suo spreuerat dilecto, reipsa in se experiri. Socij videntes emissam cælitus vindictam in comparem desæuire, consternati animo culpam confitentur, misericordiamque ab eo, quem superbe contempserant, Sancto scilicet exposcunt Benedicto. Depositis denique armis, calceis pedibus resolutis, terram capitibus aspergunt: sicque remedium petituri, monasterium properant, deducentes secum illum diuinitus vinctum latronem. [pœnitentia ab eo socijsq; facta,] Et vbi basilicæ proximant, prostrati ante ostium, culpam cum lacrymis confitentur; nec illum solummodo reum sceleris, sed omnes vna conscios esse criminis edicunt. Postremo voto se obligant, numquam se cuiquam ex familia S. Benedicti aliquid molestiæ illaturos, si modo gratiam illius promereri valerent. Cernentes interea custodes sacræ domus deuotionem virorum, totoque inclinatos animo ad misericordiam pij Iudicis impetrandam, humi prostratos erigunt, deiectosque animo ac corpore consolantes, ecclesiam introducunt, atque ad sanctum tumulum perducunt. Oratione completa miser resoluitur, atque Domino cum socijs grates pro posse, ac liberatori suo Benedicto agens, [sanatur.] ad sua regreditur; aperte vbique prædicans. Diuinam huic loco præstantius inesse virtutem, nullique ex sententia cedere, si quid praui aduersus Sanctum molitus fuerit Benedictum.

[Annotata]

a Πτωχὸς mendicus: hinc πτωχεῖον, locus vbi mendici aluntur.

b Adalgaudus, MS. Guigniac. Adagaudus, MS. Marchian. Adalguandus, Bosco Adalcaldus, a Sanmarthanis forsan perperam in duos diuisus, cui 7 Abbas est Adacalus, 8 Adalgaudus, ad quem extat apud Boscum rescriptum Ludouici Pij anno 5 Imperij, in quo legitur, S. Benedicti Abbatis corpus ibidem requiescere. Præfuit ante Bosonem, de quo supra actum & mox iterum agitur.

c Est Mauriacum in superiori Aruernorum regione vrbecula in cliuo.

d Castrum Nanthonis, vulgo Chasteau Landon in Vastinio siue agro Vastinensi vltra siluam Aurelianensem versus Nemurtium.

e Ostendimus I Febru. ad Vitam S. Sigeberti Regis § 4 pag. 212 a Ligeri versus Rhenum obseruatam legem Salicam, at legem Romanam Theodosij permissam Aquitanis, ideo Romanis dictu.

CAPVT III.
Miracula ab auctore, teste oculato, conscripta.

[11] Imperij Francorum monarchiam Ludouico Augusto (vt præfatum est) gerente, venerabilis Abbas Hilduinus cœnobij sancti Martyris Dionysij legatos Romam direxit, atque ab Eugenio Papa corpus B. Sebastiani Martyris impetrauit, quod delatum in S. Medardi basilica, iuxta corpus eius in loculo gestatorio ad tempus collocauit. Quo in loco innumera miraculorum a Christo patrata sunt opera, interuentu sancti Martyris. Postera sane tempestate, Boso Abbas monasterij sancti Confessoris Benedicti, palatium euocatus adierat, vnde regrediens, transitum per monasterium S. Dionysij congruum habuit. Proinde diuertens ad præfatum cœnobium, cum Hilduino reuerendo Abbate colloquium habuit familiare, interque familiaritatis colloquia Reliquias ab eo Sanctorum Martyrum expetijt, Dionysij scilicet, Rustici, & Eleutherij atque a Sebastiani. Cuius precibus nobilissimus Abbas libentissime annuens, [Reliquiæ SS. Sebastiani, Dionysij, & sociorum Floriacum, delatæ.] quod petebatur sub ea conditione præstitit, vt quotannis adueniente Natalitio eorumdem Martyrum, celeberrima apud nos ipsorum festiuitas more Monastico haberetur. Susceptis gratantissime Boso Abbas Sanctorum pignoribus, lætus ad propria regreditur: die vero aduentus sui ad monasterium, iussit, directo misso, vt cum honore Sanctis condigno Fratres sibi occurrerent haud procul a Monasterio. Iussis obedientes Fratres excipiunt memorias Sanctorum Martyrum cum honore, quantum mortalibus conceditur digno, sub die vndecimo Kalendarum Iuliarum, atque in ecclesia sanctæ Dei Genitricis Mariæ collocant. Sequebatur autem Reliquias Sanctorum non minima multitudo virorum ac mulierum summa cum deuotione, ob quædam miraculorū beneficia a Domino per beatos Martyres patrata. Porro quia ex antiqua auctoritate sancitum erat, fæminas infra exteriores portas monasterij haud quaquam trāsitum introrsus habere; hi, qui a longe memorias Sanctorum secuti fuerant, ad preces conuertuntur, vt permitteretur eis poscentibus, caussa orationis ecclesiam, in qua Sanctorum Reliquiæ depositæ erant, ingredi votaque sua persoluere: quod quia aduersum erat religioni monasticæ, nullo omnino pacto impetrare valuerunt. Illis vero in prece perdurantibus, cœpere etiam quique nobiliores, caussa tanti rumoris excitati, ad tam venerabile vndecumque confluere spectaculum, iunctisque precibus, vix extorquere quoque modo ab Abbate & Fratribus potuerunt, vt extra portam monasterij ad occidentalem plagam, in loco nemoribus consito b tentorium extendi iuberet, quo memoriæ Sanctorum certo tempore, hoc est, vigilia Dominici diei deferrentur, manerentque ibidem sub reuertenti vigilum custodia, tam monachorum quam Clericorum, vsque ad eamdem horam Dominici diei, iterumque sacris referrentur ædibus. Quod cum impletum fuisset, multitudines plebium non solum ex contiguis, verum procul positis locis, medelam animarum ac corporum consecuturæ, eo confluxere. Operabatur denique Dominus per clarissimos Martyres suos incredibilia virtutum dona, quæ ipsi quoque pueruli ex parte conspeximus: vt liquido patesceret, etiam nunc in his suis dilectissimis testibus illud compleri, quod olim eis, qui in eum vera fide crediderint repromisit, ita inquiens: Amen dico vobis, quia qui credit in me, opera quæ ego facio, & ipse faciet: & maiora horum faciet. [Ioa. 14. 12] Siquidem capti oculis, quolibet scilicet corporis vitio, seu pessimo lippitudinis humore seu glaucomate adoperti clarissimum recipiebant videndi vsum; debiles vero grauamine gressuum, qui numquam pedibus incesserant, facilitatem gradiendi summo cum gaudio recuperabant; [clarent miraculis.] dæmones ab obsessis extrudebantur corporibus, lunatici medelam assequebantur optatam. Præterea quidam membrorum quorumdam incendium male perpessi, quod genus morbi incurabile medici deriuato nomine a cancere Cancerauma vocitant, sanitatem perfectam se adeptos gaudebant. Innumera proinde sanitatum dona, vt præfati sumus, per beatorum memorias Martyrum Dominus in tabernaculo, quo tempore statuto deportabantur, est operatus; ad laudem & gloriam nominis fui, qui electos suos vbique glorificat, non solum æternæ beatitudinis præmia largiendo, verum in præsenti seculo mortalibus deputato miraculis illustrando.

[12] Sed ne imparem meritis idem Conditor ac Redemptor humani generis Iesus Christus sanctissimum ostenderet Benedictum; [contractus ab his non curatus,] imo ne aliqui minus intelligere valentes Diuinam dispensationem, gloriosiores quam maxime apud Dominum hos putarent existere Martyres, qui sanguinis effusione proprij coronam sibi pararint felicitatis perpetuæ, quam illum, qui absque martyrij palma in pace animam sedibus patriæ cœlestis immiserit; placuit illi haud disparia per seruum suum dilectissimum patrare miracula, apud sacratissimam ædem, qua condita eiusdem Patris membra seruantur. Namque delatus a parentibus puer paruulus ad memorias sanctorum Martyrum, cum salutem diutius expetitam nequaquam consequeretur (erat enim crurium exsiccatione neruorumque contractione adeo debilis, [ad sepulcrū S. Benedicti sanatur.] quin etiam taxilli ita natibus tenaciter inhæserant, quod numquam a natiuitate gressum incessuum experiri quiret) deportatur a baiulis ad sepulcrum sæpe memorati Confessoris Christi Benedicti, ibique interdiu perseuerans, postridie cernentibus nobis cunctisque qui aderant Fratribus (nam vespertina synaxis tunc celebrabatur) cœperunt se nerui diu contracti extendere, aridique meatus venarum sanguinis infusione humectari, tali quoque natibus vehementer astricti, paullatim sese ab eis abiungere. Nec mora, extenditur puerulus & toto corpore pauimento inhæret: paullo post vero sanus exurgens, quamquam titubanti gressu, diuersam in partem libere cœpit discurrere.

[13] Hoc per Dei gratiam impleto miraculo, ex improuiso quidam rabie dæmonum furijsque agitatus aduenit, [liberatur] Madalbertus hic vocabulo nuncupabatur, qui paullo ante a ciuibus Aurelianæ vrbis comprehensus, vti cerebrosus virgis cæditur, vinculis constringitur, custodiæ mancipatur: sed omnia deuincens, cursu rapido monasterium petit, ibique bacchari per cuncta miserrime cœpit, membra torquere, caput in absidem defringere, crinem rotare, arcuata dorsi spina aluum protendere, saltibus in aëra semet reuoluere, ac per omnes motus corporis, diabolicis incitamentis vexari. [energumenus rabidus,] Proh dolor, miserrimum spectaculum! arctatur tandem vinculis, atque ad columnam ecclesiæ ab ea parte corporis, qua vestis cingulo sinuatur, infelix durissime constringitur. Acceditur ad eum a Sacerdotibus, qui exorcismos ac cuncta, quæ erga energumenos agi debent, impleuerant. Interrogatus, nomen edicit, Legionem se nuncupari confitetur. Voluebatur denique diuerso circuitu columnarum; & motibus pessimis infelicissimum detorquens corpus, quid in se gereret ostendebat. Luctabantur, si fari liceat, agmina illa dæmonum cum intercessionibus Sāctorum. Et quidem miser ille monitu religiosorum monachorum, qui eum ad obsecrandam Domini misericordiam Sanctorumque omnium intercessionem impellebant, solitus erat veluti orationem inuitus fundens, dicere: Deus, libera me ab hoste antiquo, qui me obsidet: S. Benedicte, tu illum punge. Et hoc non certe voluntarie, sed immundis agitatus furijs, ioculariter vt innumera alia proferebat. Quid plura? Interuentu serenissimi Patris, Diuina miseratione respectus, liberatur a diaboli laqueis, & sospes ac quietus intra ecclesiæ limina residet: colloquentibus sibi, quomodo arreptus a dæmonibus fuerit, explanat: confitetur culpam, seque ob scelerum enormitatem immundis traditum spiritibus, contrito corde & humili spiritu proclamat; grates Domino liberatori suo, nec non intercessori beato Benedicto refert: sicque incolumis ad propria remeat. Huic consuetus abhinc tempore, quoad vixit, mos incidit, annis singulis redeunte tempore sanitatis adeptæ, cum voto ad limina sancti Confessoris Christi properare, atque oratione peracta sua repetere.

[14] [item alius energumenus,] Hoc tali tantaque Dei clementia a rabie Dæmoniaca liberato, alter vinctus diris ligaminibus a superioribus partibus Ligeris aluei deducitur, obsessus & hic a crudelissimo dæmone. Alligatur denique ad columnam ecclesiæ. Sanguinei huic obtutus, pallidus color, macilenta facies, toruus aspectus, quique mortalibus plurimum terroris incuteret. Illicitum ei erat panem comedere, non enim permittebatur a dominatore suo, cibo more humano vti: triduum transigere absque alimento solitus erat: aqua interdum simplici vtebatur, exorcizatam coactus accipiebat, vociferans ac detorquens membra: carnem aliquando auide, sed sordide (si daretur) more canum edebat. [more canum comedens.] Huiusmodi victu miser infelicem trahebat animam. Hic diutius apud sacram ædem diuersis atque immanissimis cruciatibus vexatus, postremo vinctus manicis ad memoriam sanctorum ducitur Martyrum, quo etiam cineres sæpedicti Confessoris Christi Benedicti a fideli plebe venerabantur: relegatur ad stipitem tabernaculi, ibique nimium affligitur. Sciebat nempe impius tortor, virtute meritisque Sanctorum citius sese pellendum ab obsesso homine, ideoque crudelius in eum omni genere desæuiebat. Sed circa horam Tertiam, cum iam Missæ celebrarentur, post lectionem Euangelicam, in somnum miser ille conuertitur: dumque a Sacerdote oblata sanctificaretur Hostia, visum est cuidam Fratrum nostrorum, cui nomen Guarno, quibusdam quoque ex Clericis, ac si tres muscæ magnæ multumque nigerrimæ ab ore vexati hominis egressæ foras tabernaculum auolarent. Quod postquam visum est, cœpit ægrotus quietius agere, atque miseratione Domini Sanctorumque illius interuentu, a persecutore humani generis ereptus, sanitati restitutus est: hocque modo incolumitatem adeptus, propria reuisit.

[15] Castrum quoddam in Burgundiæ partibus, in latere montis, supra fluuium Hermentionem vocabulo situm, adiacenti regioni nomen indidit: namque a Tornodoro vicina regio Tornodorensis dicitur. Huic præerat quidam nobili ortus prosapia, vocabulo Racculfus, ex officio vicem Comitis agens: qui ob prauitatem morum pessimorumque actuum immanitatem, mente captus in rabiem vertitur. Cumque semetipsum ac reliquos circumquaque sibi astantes gladio, fustibus, [Vicecomes Tornodoren rabidus curatur.] ceterisque sibimet occurrentibus telis petere vellet; tenetur a suis, vinctusque cum magno apparatu, vti opulentissimus virorum, ad monasterium deducitur: illicque diu debacchatus, intantum vt dentibus frendendo minaretur, si licitum foret, accedentes ad se morsibus laniare; euolutis ferme diebus quindecim, intetuentu beati Patris Benedicti melius sapere cœpit: nec longe post apprime saluti restitutus, cum gaudio non tantum vnius viri sed & multorum, natiuum repetit solum. Hæc & alia multa ea tempestate miranda Dominus per seruum suum carnis sarcina absolutum operari dignatus est: quæ inertia eorum; quorum studijs nota populis debuere fieri, prætermissa sunt. Ceterum, ea quæ visu corporeo nos cognoscere quiuimus, quæue fideli narratione comperimus, summisso genere loquendi, quod vel maxime in agendis rebus valet, ad posterorum notitiam, hortatu maiorum transmittere curauimus c.

[Annotata]

a Boscus notat suo tempore, id est anno 1605 adhuc extitisse duo ossa fæmoris S. Sebastiani, de hoc egimus 20 Ianuarij.

b Est nunc parochia Floriacensis eidem S. Sebastiano dicata.

c Hic finit in multis MSS. narratio.

CAPVT IV
In Normannica irruptione Floriacum vastatum. Reliquiæ S. Benedicti exportatæ & relatæ.

[16] Verum Pissimo Augusto Ludouico carnis onere spoliato, Regnum Francorum, quod ex diuersis nationibus solidum corpus fuerat effectum, [Sub Carolo Caluo inter bella Britannica] trifariam diuiditur, atque a tribus eiusdem Imperatoris filijs ad regendum suscipitur: & maior quidem natu Lotharius Franciam cum Italia; Ludouicus, Saxoniam omnemque Germaniam; Carolus autem iunior, Burgundiam cum Aquitania possedit. Sed vt de regnis taceam, bellisne attrita decreuerint an pace continua aliquanto floruerint, nostræ partis ærumnas breuiloquio excurrere libet. Carolo regni non minimam assecuto partem, infortunium iunctum fortunæ, Rempublicam maximo profligauit damno. Ac primum Marchisijs Britanici limitis inter se graui perduellione dissidentibus, bellum oritur vtrique lugubre parti. Quamuis enim, a Rainoldo occumbente, victor Lambertus extiterit; non adeo tamen victricia ab hoste retulit signa, dum millia suorum prospexit oppetijsse satellitum: idque aduersum Herueum repetens, primum natorum Rainoldi, arma ob vindictam paternæ resumentem necis, eumdem male depugnantem vicit, telisque confossum neci tradidit. Hoc dissidij genere bellatoribus vtrimque pereuntibus, pene omnis illa regio defensoribus nudata suis præda gentibus patuit externis. Britonum siquidem proxima vis, limitem transgressa antiquum, Nanneticam regionem, Andegauensem quoque, & Meduanam vsq; fluuium, vastando cædibus atque incendijs, in suam redegit potestatem. Obstiterat quidem Lambertus iam pridem id annitentibus, sed iussu Regis loco cedens, Britonibus explere conatus permisit barbaricos. Præterea Nortmanni, gens Aquisonaris, nostro generi plus æquo præcognita, [Nortmanni, triumpunt:] non iam piraticam exercendo, sed libere terras nullo resistente peruadendo, omnem oram maritimam pessumdedit, atque vt verius dicam, in vastam redegit solitudinem. Fuerant eorum pessimi conatus sæpe a Ducibus illarum regionum sibimet succedentium frustrati, Lamberto scilicet atque Rotberto, necnon Reinulfo: sed illis varia pereuntibus sorte, omnis fere b Neustria quæ a c Genabensi vrbe per transuersum Lutetiam vsque Parisiorum pertingit oppidum, Normannicæ patuit feritati. Irruptionibus namque creberrimis cuncta vastando circumeuntes, primo pedites quidem, eo quod equitandi peritia deesset, deinde equis euecti more nostrorum, omnia peruagantur.

[17] Interea stationem nauium suarum acsi asylum omnium latrunculorum, in insula quadam d cœnobio S. Florentij supposita componentes, [stationem nauium collocant prope S. Florentij cœnobium,] mapalia quoque exædificarunt instar burgi, quo captiuorum greges catenis adstrictos asseruarent; ipsique pro tempore corpora a labore reficerent, expeditioni illico seruitura. Ex qua inopinatos discursus agitantes, modo nauibus, modo equis delati totam circumcirca deleuere prouinciam. Et primo quidem aduentu Vrbem Nanneticam incendio cremauere: [Vrbes incendunt & diripiunt:] inde Andegauensem percurrentes regionem, ipsam quidem ciuitatem concremant: Pictauorum vero castella atque vicos, omnemque patriam a mari vsque eamdem Pictauam vrbem populantur & vastant, cædibus replentes omnia. Sequenti tempore nauigio Turonis veniunt, eamque de more stragibus opplentes, ad postremum ignibus tradunt, populata omni circumquaque regione. Haud longe post, superiora Ligeris amnis nauibus expetentes, Aurelianis perueniunt, captamque vrbem auro distrahunt, Agio tunc temporis præfatæ vrbis præsulatum gerente: sicque ad tempus recedentes, secundo aduentu prædictam vrbem combustione dissipant, Matre dumtaxat ecclesia, quæ in honore sanctæ Crucis iubente Constantino Augusto a beato Præsule Euurtio e sacrata erat f, studio bonorum hominum remanente. Quid denique, solius Neustriæ clades memorando, stylum protrahimus? Haud solæ quatuor supra memoratæ vrbes excidij damna sensere. Quid Lutetia Parisiorum nobile caput, resplendens quondam gloria, opibus, fertilitate soli, incolarum quietissima pace, quam non immerito Regum diuitias, emporium dixero populorum? num magis ambustos cineres, quam vrbem nobilem potis est cernere? Quid proinde Belluacus? quid Nouiomagum & ipsæ quondam Galliarum præstantissimæ vrbes? Nonne & ipsæ irruptionibus Nortmannicis, atque hostili gladio concidere? Piget referre cœnobiorum nobilissimorum tam virorum quam fæminarum Deo deuote seruientium excidia, stragesque non ignobilium plebium, captiuitates matronarum, [& cœnobia virorum, as fæminarum,] virginum ludibria, ac cuncta quæ victis victores inferre valent infanda tormentorum genera. Quid Aquitanicæ gentis ingentem referam afflictionem, quæ olim bellorum nutrix, nunc frigidam bello præferat dextram, suisque orbata luminibus, ducibus egeat alienis? Etenim ipsa quoque, optimos quosque genitalis soli in sese elidens, patet nunc præda gentibus alienis: ab ipso quippe, vt ita loquar, Oceani littore, [etiam in Aquitania,] Orientem versus, Aruernum vsque clarissimam veteri tempestate Aquitaniæ vrbem, nulla libertatem retinere valuit regio, non oppidum aut vicus, non denique ciuitas, quæ non strage ferali conciderit Paganorum. Testatur hoc Pictauis fœcundissima quondam vrbs Aquitaniæ, hoc Sanctonum, hoc Engolisma, hoc Petragoricum, hoc Lemovicus: hoc certe Aruernus, terminus nunc vsque barbarici gladij, ipsumque Auaricum caput regni Aquitanici proclamant: nulla scilicet bellica obsistente manu, hostili grauiter sese concidisse incursu.

[18] His atque huiuscemodi malis, per triginta ferme annorum spatium, Gallijs non absque piaculo quorumlibet detritis, [per 30 annos] cultus quoque Diuinæ religionis quomodo processerit, vtrum necne floruerit, in promptu est cuilibet mortalium, licet tardioris ingenij, persentiscere. Quis enim ordo normam Christianæ Religionis eo proposito ad liquidum exequitur, vt non magis præuaricator mandatorum Christi iudicetur, si actuum executio rite vestigetur? Vnde non immerito talibus, hoc est, nobis transgressoribus mandatorum suorum, vltionis vindictam olim per Prophetam repromissam videtur infligere: dicit enim comminans per Ieremiam Prophetam: Pro eo quod non audistis verba mea, ecce ego mittam, & assumam vniuersas cognationes Aquilonis, ait Dominus, & adducam eas super terram istam, & super habitatores eius, & super omnes nationes, quæ in circuitu illius sunt. [Ierem. 1.] Et interficiam eos, & ponam eos in stuporem & sibilum & in solitudines sempiternas, perdamque ex eis vocem gaudij & vocem lætitiæ, vocem sponsi & vocem sponsæ, vocem molæ & vocem lucernæ & erit vniuersa terra eius in solitudinem & stuporem. Itemque per Ezechielem Prophetam: Fac conclusionem, quoniam terra plena est iudicio sanguinum, & ciuitas plena iniquitate. [Ezech. 7, 23] Et adducam pessimos de gentibus, & possidebunt domos eorum, & quiescere faciam superbiam potentium, & possidebunt sanctuarium eorum. Angustia superueniente requirent pacem, & non erit. Conturbatio super conturbationem veniet, & auditus super auditum. Et requirent visionem de Propheta, & lex peribit a Sacerdote, & consilium a senioribus. Et post pauca: Secundum viam eorum faciam eis, & secundum iudicia eorum iudicabo eos, & scient quia ego Dominus. Est itaq; cernere comminationem Propheticam nostro assignari æuo, quando ob scelerum immanitatem populus quondam Dei & oues manuum eius dati sunt nationibus in deprædationem captiuitatemque durissimam: atque solum, nupera ætate florentissimum vbere glebæ cunctarumque opulentia rerum, redactum est in vastitatem ac solitudinem extremam. Libet igitur cum Propheta Dauid veraciter exclamare: Iustus es Domine, & rectum iudicium tuum: atque cum altero humiliter implorare: Domine, miserere nostri, te enim expectauimus: esto brachium nostrum in mane, & salus nostra in tempore tribulationis. [Psal. 118] [Esai. 32, 2] Hæc de excidio iucundissimæ patriæ breuiter litteris mandare libuit, quo his, quæ consequenda erant, clariorem pararemus viam. Omissis scilicet infandis malorum cladibus, quæ ipso sui horrore & execratione, styli cursum in semet hebescere cogunt, iam nunc ad propositum redeamus.

[19] Interea Nortmanni, vt supra paucis prælibauimus, secunda irruptione Aurelianos aggressi, vrbem ambustione concremant: parsque illorum, Duce Bareto, cum quadraginta nauibus monasterium sancti Patris Benedicti expetunt, quod ab vrbe Aureliana decem & octo distat millibus. Illud denique g vacuum habitatoribus reperientes, [Floriacum diripiunt & incendunt:] cunctis vero mortalium temporaneis refertum commodis, more sibi familiari prædantur, dissipant, ad postremum vero igne immisso adurunt. Aberat iam tunc corpus sacratissimum Confessoris Christi Benedicti: siquidem prima vastatione præfatæ vrbis, curam huius sacri loci agente Bernardo, nobilissimi generis viro, leuatum a loco sepulcri sanctissimum corpus in scrinio cum honore congruo repositum est; sicque in loculo gestatorio collocatum, qualiter quocumque fugiendi impelleret necessitas, a Fratribus fugæ præsidio sese tuentibus deferri posset. Sed gratia Christi agente, gentili gladio sedes sibi aptatas repetente, [Corpus S. Benedicti effertur:] sanctissima membra loco conduntur proprio. Secundo vero incursu hostium, iam prælibato Abbate vltimos sui regiminis decurrente soles, iterum leuatum sanctissimum corpus, atque in loculo vectario depositum h, hac illacque, prout opportunitas fugæ se obtulit, a Fratribus defertur. Non tamen infra hæc temporis spatia, gratia Diuina seruos suos, quamquam miserabiliter peregre incertisque sedibus iactatos, obliuisci dignata est; quin miraculis solaretur per Dilectissimum suum patratis: quatenus titubantia propter tot aduersos casus hominum corda, ex præsentia tanti Patris, virtute quoque præ oculis habita, abundantius roborarentur. Post exhaustum namque graui grassante incendio cœnobium, nulla iam soli gratia remanente (quippe cui non templa diuinis cultibus apta, [in dormitorio oratorium erigitur,] non lares diuersis extructi vsibus, non horrea, non penus, non certe quippiam decoris aut vtilitatis restiterat, nudique maceriarum parietes, stuporem spectantibus oculis, horroremque magis quam decus aut gloriam præferrent) compulsi Fratres, domum quondam quieti aptatam interpositis partientes arcubus, [& ibi corpus S. Benedicti collocatur.] de parte vmbram finxere minoris sacelli: in quo fabricato altari, diuinum Officium interdiu celebrant: quo etiam in loco i corpus Beatissimi deferunt Benedicti, in loculo adhuc gestatorio positum. Dum igitur sancta eo quiescerent membra, Deo operante, tale quoddam accidit miraculum.

[Annotata]

a Rainaldus Comes vrbis Namnetis a Carolo Rege constitutus, perijt anno 843. Consule antiquum fragmentum apud Argentræum lib. 3 hist. Britan. cap. 11, & apud Chesnæum tom. 2 Scriptorum historiæ Francorum pag. 386.

b Neustria, quasi Niuuestria seu noua Westria dicta, opponitur Austrasiæ, & pro toto regno Neustriorum olim late accipiebatur.

c Genabum vrbs, vulgo Gien, ad Ligerim supra Aureliam versus Orientem.

d Oppidum & monasterium S. Florentij ad Ligerim in Andegauensi ditione. Colitur S. Florentius 2 Maij.

e Consecratio huius ecclesiæ celebratur 2 Maij, at dies natalis S. Euurtij 7 Septembris.

f MS. Marchian. absque studio bonorum omnium.

g Diedericus monachus Germanus in Historia Illationis cap. 5 asserit, sexaginta & eo amplius repertos sacri desiderij monachos, & quosdam cum eis ecclesiæ seruitores, eosque omnes absq; vlla humanitatis consideratione præcipiti peremptos strage. Sed hæc Adreualdus testis oculatus non siluisset, vti etiam siluit Tortarius.

h Idem Diedericus ait, sanctissimam Patris ac Patroni glebam, aureis inuasatam cistellis, naui impositam, & remige Christo ad Aurelianam vrbem quam citissime delatam, & in monasterio S. Aniani Episcopi dignissima veneratione sub custodum frequentia deputatam, donec furor Domini pertransisset. Quæ etiam minus probantur, vel maxime quod Adreualdus testetur, prædictam ciuitatem combustione dissipatam, Matre dumtaxat Ecclesia sanctæ Crucis remanente.

i Hinc etiam suspecta redduntur, quæ a Diederico cap. 8, 9, & 10 referuntur contigisse in hac relatione corporis, scilicet glaciem vltro liquefactam ac dissolutam, & arbores hieme floruisse quæ referuntur a Tortario post primam translationem quando, etiam fuit institutum festum Illationis, quod perperam a Diederico huc relatum supra reiecimus.

CAPVT V.
Varia miracula patrata.

[20] Tempore præfixo, hoc est, septima feria, per totius cursum anni, ex villis in proximo constitutis, more consueto orbis, ad distrahendas seu coëmendas merces populus confluere solet in loco iuxta monasterium posito, qui dicitur Vetus-Floriacus. Quadam itaque die Sabbati duo compares locum adeunt, mercandi gratia: [Iurans falso per S. Benedictum punitur rigore brachij;] quorum alter in sacculo (vt ipse ferebat) duodecim habebat denarios, quos simul ex mercibus distractis acceperant, eosque inibi inter se diuidere conuenerat. Sed dum ille, qui nihil ex eis habuerat, a socio sibi debitam requireret partem, ille vero se ei reddidisse fateretur; contentione oborta, Iudex fori, Engeraus vocabulo, accurrit. Cumque litem dirimere vellet, atque ille, qui pretium habuerat, compari se reddidisse modis omnibus affirmaret, nec dictis eius fides adhiberetur; necessitate compulsus dexteram contra basilicam extendens, cum furore iuramentum protulit, ita inquiens: Per istum S. Benedictum ego illos ei reddidi denarios. Quod quia temere ac falso iurauerat, nequaquam ex impunitate gauisus est: siquidem manum, quam cum brachio improuide peieraturus tetenderat, ad se reuocare nequiuit, sed in suo conamine obrigescens, stupida remansit. Territi omnes, qui aderant, quid consulto opus esset scrutantur e vestigio: nihil vero consilij salubrioris repertum, quam vt reus virtutem iam expertus diuinam, veniam petiturus ædem sacrā expeteret. Quod ille impiger executus, deiectus animo ac suplex ecclesiam petit, deferens altera in manu, quæ pœnæ obnoxia nequaquam fuerat, voti gratia furcam ferream tridentem. Postremo sternitur ante sacratissimam tumbam, vacuam quidem sacro corpore, sed virtute Diuina ex societate quondam piorum ossium refertam; veniamque temeritatis ac criminis ex periurio contracti exorat: simul etiam misericordiam Domini precatur, quatenus interuentu pijssimi Pastoris, cuius venerabile nomen sacramento velut vilissimam attentauerat rem, sanitatem assequi mereretur. Adfuit clementia Conditoris precibus affectuosis miseri poscentis auxilium eximij Ducis: [eo inuocato sanatur,] eiusque intercessione medelam infirmus assequitur, lætusque forum repetit. Sed ne forte plurima tristitia pro perditis absorberetur nummis, consolari eum Dominus dignatus est, eius virtute, cuius auxilio salutem illi voluit conferre. Namque, mirabile dictu, cum omnis fere populi multitudo a foro ad propria recessisset, paucique admodum remansissent, [& perditos nummos inuenit.] eo in loco quo maior discursus fuerat plebis respiciens, vidit sacculum iacentem cum nummis, quos perdiderat: quem recolligens, gaudio maiore afficitur, non solum pro salute corporea, verum etiam pro inuento paupertatis suæ laborioso quæstu. Huic admirabili signo aliud adijcitur, annuente Christi gratia, quamquam longiori terræ interstitio.

[21] Est intra mœnia vrbis Aurelianæ ædes in honore sanctissimi Benedicti constructa a venerabili præsentis loci Abbate, nomine a Medone; paruula quidem, sed in secretiori, vt eo putabatur tempore, loco ciuitatis sita, ac per hoc aptissima monachis & Abbati in necessarijs rebus agendis habitatio. Porro circa tempora hiemis, irruptionem in superiora meditantibus Paganis, necessitate Fratres coacti, eo se conferunt. Certe, vt iam supra breui commemorauimus, bis ciuitate incendio concremata, tertio distracta, nullus iam ei defensionis ac tutelæ videbatur vsus inesse: donec venerabilis Pontifex eiusdem vrbis, cum summa dicendus reuerentia b Galterius, Deo inspirante, muros ciuitatis per cuncta fere destructos, sagacitate nobilis ingenij, qua præpollere cognoscitur, restaurans, defensioni coaptaret populorum. Huc itaque serui Dei deuenientes, tempus pro opportunitate religiosæ transigunt vitæ. Affuit autem inter hæc apud sacram ædiculam quædam fæmina ex burgo ciuitatis, capta viribus corporis a renibus inferius, [Clauda mulier curatur:] ita vt nequaquam pedibus incedere posset, sed per terram reptando scabellorum magis iuuamine sese protraheret: quæ excubando pro foribus ipsius ecclesiæ eleëmosynis religiosorum Fratrum pasci solita erat, expectans si quo modo fieri posset, vt pietate Dei ac meritis Beati Confessoris corpoream assequi mereretur sanitatem. Cum igitur diuturno spatio temporis id ageret; tandem respectu Diuinæ pietatis, meritisque & interuentu sanctissimi Benedicti, sanitati restituitur, diuque in eodem loco sana & incolumis permanens, post virilem assecuta copulam, cum prole in eadem moratur ciuitate.

[22] Quidam homo ex familia sancti Patris, in c Pauliacensi pago, mansiunculam ex leui structura, vimine scilicet ac genesta, super hæreditatem construxerat suam: quo cuncta quæ acquirere potuit conducens, spem omnem protrahendæ pauperrimæ contulerat vitæ. Casu denique accidente, igne comprehensa, flammarum globum cœpit emittere. Perstrepentium autem tumultu, vt in tali assolet re, vicinarum homines villarum cœperunt concurrere: sed cum iam rogum flammarum altius ascendentem concremationemque proximam cernerent; gradum compressere, dicentes eam a nullo posse liberari, quæ extructa viminibus & compacta genesta, leuem pastum voranti præberet flammæ. Præterea humano recedente adiutorio, pauper ille ad diuinum conuersus auxilium ita aiebat, O Domine, miserere mei, ne fame affectus moriar. Sancte Benedicte, subueni mihi, & adiuua seruum tuum: [incendium extinguitur:] omnem enim meam paupertatem in hoc conduxeram tuguriunculo. Dum hæc & alia plurima flendo ingeminaret, Diuinitas flexa ad misericordiam meritis sacratissimi Benedicti Patris restinxit rogum, saluumque omne remansit tugurium, vno dumtaxat pariete ambusto, qui erat contextus ex vimine, cunctaque illius remansere illæsa.

[23] Caput-Ceruium, pagus quidam Aquitannicæ prouinciæ, Regia liberalitate cœnobio S. Benedicti donatus, multis vicinorum insectationibus, & maxime Primorum patriæ, a potestate huius loci desciuerat. At post longum temporis spatium maximo seruorum Dei labore propriæ restitutus est potestati, consiliumque necessario repertum est, vt habitatione congrua monachis quoquo modo inibi constructa, assidue monachi duo vel tres ibidem persisterent: quousque faciles Aquitanorum animi ad noua quæque molienda, instantia Fratrum ab hac potiendarum rerum quiescerent fiducia. Mittitur ad id enitendum Raganarius monachus magnæ vir religionis, qui olim ab Imperatore Ludouico cum alijs Hierosolymam missus fuerat, atque cum eo Segeuertus Presbyter ac monachus: qui cellulam in prædicto compingentes loco, omnem Aquitanicæ genti abstulere harum repetendarum rerum fiduciam. Extitit eo tempore, quidam vir eiusdem plebis haud ignobilis, Stephanus nomine, qui aliquam partem fundi proprij, cuidam seruorum S. Benedicti accepto pretio distraxit. Seruus autem ille fundum absque aliquo fructifero cultu adeptus, vacuam nequaquam permisit esse tellurem, sed eam optime excolens, vineam inibi plantauit, atque quoad vixit tempore, in proprios retinuit vsus. [vineam Floriaco auferre desiderans,] Recedente illo, dominus quondam ipsius terræ, de quo præfati sumus, quod vendiderat rursus repetere conatur. Aduocatus vero vna cum Raganario monacho, ad locum cessionis terræ iuxta morem legis adueniens, prædictam vineam ad ius ecclesiæ S. Benedicti sua auctoritate reuocare nitebatur. Proinde Stephanus impatientia leuis animi commotus, Raganario monacho ita vt sedebat in equo propinquans, furibunde locutus est: Tibi dico Raganari monache, qui trans mare Ierusalem reliquisti, per hunc testor ensem, quando tu & ego ab hoc recesserimus loco, S. Benedictus, ex hac vinea nullam habebit potestatem. Cui furenti Raganarius infit: Certe ego ignoro, tu vero nescis, vtrum ab hoc loco pro voto recedere possimus. [morte punitur:] Ille iterum concusso ense, iuramentum repetens affirmauit se absque gratia S. Benedicti ab eo regressurum loco. His dictis, confestim ab equo corruens, contritis collisisque omnibus membris, in gestatorio ad domum propriam a suis reuehitur: & vinea quidem potestati S. Benedicti relinquitur, ipse vero Stephanus longo consumptus languore moritur.

[24] Rege Carolo Francorum disponente regnum, fames admodum grauis vniuersas occupauit Gallias: clades etiam ex infestatione Paganorum non modica totam Oceani incolentem littora attriuit gentem. [2 Reg. 24, 12] Sed vt tertiam iuxta Prophetam orbis experiretur plagam, graues immissæ sunt bestiæ, quæ famem clademque effugientes barbaricam hianti ore exciperent. Accidit autem ea tempestate, vt mulier quædam, ex Matriniacensi egressa prædio, infantulum minusculæ ætatis secum deduceret: qui dum cum alijs suæ ætatis colluderet infantulis, ipsa longius cum plurimis viris ac mulieribus prospectante, subito lupus a silua egressus, filium mulieris illius rapuit, ac sustollens, non siluam repetijt, sed per camporum spatia deportare cœpit. Cernens hoc infelix mulier, miserrimis vocibus plangoribusque immensis indolens, & mixtum deinde cum ea vulgus lupum insequi cœpit. At ille neutiquam territus, infantulum longius protrahebat. Sed cum fatigatum vulgus a persecutione lupi cessaret, desperans ei se vllo modo prædam excutere posse; mulier, quæ pro filij amissione arctiori stimulabatur dolore, nequaquam ab incepto requieuit cursu; sed magis pro posse citius properabat, inuocans nihilominus S. Benedictum, quatenus ei suum ferret auxilium, reddendo filium proprium: seruumque suum extra terminos suos nullatenus efferri permitteret. Tunc deinde, Clementia diuinæ maiestatis & interuentu pretiosi Confessoris, quod exorabat adepta est. Lupus namque veniens ad terminos territorij S. Benedicti, infantulum illæsum atque incolumem relinquens, [a lupi faucibus, puer liberatur.] auia siluarum latibula repetijt. Mulier, recepto alacris puerulo, gratias Deo ac Liberatori filij sui, Sancto scilicet referens Benedicto, lares pauperrimos suæ reuisit proprietatis d.

[Annotata]

a Medo Abbas 3 traditur floruisse anno 750.

b Galterius, alijs Gauterius & Walterius sedisse traditur ab anno 877. Consule Andream Saussaium.

c Pauliacum oppidum ad Ligerim in ditione Niuernensi, vulgo Pouilly.

d In MS. Patriciacensi ista ab aliquo interposita erant: Huc vsque venerabilis Adreualdus, qui & Adalbertus æstimatur nominatus, historiam miraculorum sancti Patris Benedicti texuit: duas vero, quæ sequuntur, sententias Domnus Adelerius adiecit.

APPENDIX.
Auctore Adelerio.

AVCTORE ADELERIO

[1] Mirabilis Domini nostri virtus & sapientia, quæ beatissimum Patrem Benedictum mirificat, glorificatum secum retinens in cælesti curia, eius reuerendum cunctis mortalibus Corpus mirificare in terris haud desistit iugiter miraculorum frequentia. Nam sicut a prioribus nostræ tempestatis viris atque studio veracis assertionis probatis credibili relatu comperimus, [Infesto translationis,] seculis factum memoriale larga Dei celsitudo per sæpefatum sibi dilectum, clementi dignationis suæ munere, operari dignata est. Contigerat aliquando sacratissimæ eius Translationis festiuitas, ad quam temporis orbita redeunte plurimæ confluxerant diuersæ numerositatis vndecumque cateruæ, non solum a circumpositis verum etiam a quibusque prouinciarum remotissimis locis: denique in celebratione tantæ festiuitatis, præconijs nocturnalibus decore competenti a Fratribus persolutis, nondum auroræ clare refulgentibus radijs, quietis gratia sua quique petiere cubilia. Quidam vero ex Fratribus, cui tuendæ basilicæ cura delegata erat, cum ad nanciscenda supernæ æternitatis gaudia iugiter intentus, suorumque peccatorum omni deuoti cordis deuotione a Domino deposcens indulgentiam, e vestigio sacrati Corporis ante altare resideret; Psalmorum ac precum melodiam consueto sibi more satagebat persoluere deuotissime: qui etiam inchoata altius protelans, lassitudine cogente obdormiuit. Cui mox quidam senior, honestatis formositate decorus ac reuerendi habitus, assistens: quid Fratres agerent, atque quonam secesserant, [S. Benedictus apparens,] iocundo affamine inquisiuit. Ille autem protinus dormitum isse respondit: quo post aliquantulam corporeæ necessitudinis recreationem, diurni officij vberius valerent persoluere modulationem. Admirans itaque quis iste foret, qui sibi hæc imperando depromeret, Beatissimus, ad eum a, Ne mireris, inquit, ob præsentiam, quam perspicis mei, certissime sciens me Fratrem Benedictum vocari, Præsulem ac Defensorem huius constitutum loci: [varia mouer:] Fratribus etenim ex me salutes dicito in conuentu generali, & ad celebrationem Missæ solennis sint præscij, quia in b executione nocturnalis officij psallentibus eis præsens adesse nequiui. Namque Fratri Adimerico, in partibus Britanniæ obeunti, veniam delictorum a Domino obtinui, atque de faucibus inimici eripiens perennis vitæ sedibus feliciter sublimaui. Cognoscant igitur te fatente, postquam disponente Deo Corporis mei præsentia a partibus Eois in has Occiduas oras transuecta est; nullum eorum damna passum fuisse, sed æternæ quietis munere donatus, cælestis patriæ sublimibus locis Christum eos collocauisse. His dictis, visio astantis simul & colloquentis ablata est. Vt vero se lux diei clara terris infudit; Fratribus a somno experrectis, idem sonitu fusilis tubæ, olim reserandæ locutionis gratia compactæ, Abbatem c Teotbertum cum reliquis asciscens, salutationis verba depromit, & cuncta quæ Benedictus Pater dicenda præceperat, eis per ordinem retulit. Qui omni corpore terræ deflexo adorantes, lætabundis animis laudes innumeras Deo & Prouisori suo retulerunt vnamini deuotione: & ne quid incongruum aduenientis aspectus offenderet, quisque studuit procurare. Quamquam enim specialiter, cum sui præsentiam Fratribus præstolandam innotesceret, in Dominicis eis præceptis persistentibus saltem ne ad modicum quidem vsque abesset; tamen ad declarandam suæ virtutis potentiam communemque cunctorum lætitiam, sese præsentem demonstrauit per diuinæ operationis efficaciam. Nam aliquid magni se vel videre vel cognoscere cunctis credentibus, accidit vt, post recitationem sancti Euangelij, omnes quicumq; aliquo molestabantur incommodo quosq; sacræ basilicæ retentabant limina, cum optatæ sospitatis munere quisque repedaret ad propria. Sexaginta denique vtriusque sexus & ætatis curati sunt homines, omni magnificentia Deo laudes, [60 ægros sanat.] Deo gratias, & beatissimo Patri Benedicto in communi referentes. Tanta siquidem perfecta Dei operatione liquido cunctis patuit, quia noster Benedictus inter Missarum solennia præsens fuit.

[2] Interea Rex Carolus (fratribus duobus vita humana decedentibus, tertioque Lothario ob pœnitudinem, qua patrem carcerali mancipauerat custodia, monacho Prumiæ apud monasterium pro misericordia effecto) totius paterni Imperij summam assecutus, gratum se cunctis & fauorabilem præbens, nonnullos Francorum in suæ vnanimitatis allexerat Augustalem sublimitatem: sicque in virum perfectum sese quotidie extendens, ita Christianissimi animi sui in ditandis Sanctorum cœnobijs strenue exercebat deuotionem, vt nemini priscorum Regum, qui Regij nominis claruerunt dignitate, impar visus sit in omni sancta religione. Nam inter cetera, quæ huic loco contulit munifica, affluenti sua largitate Sacerdotale indumentum, quod ex capella fratris sui Lotharij abstulerat, dum ex d bello reuerteretur Fontanetico, deuotissime præbendo concessit: necnon duo vasa aurea pondo librarum … appretiata, cum Euangelij textu, subtili operis diuersitate fabricato, [Carolus Caluus dona egregia Floriaco tribuit] solenni donatione per seipsum ob medelam animæ suæ studuit conferre. Verum, vt præfatum est, obeuntibus Fratribus Romam apparatu magnifico profisciscens, fauore plebis totius Imperator & Augustus Romani Imperij e appellatus est. Cumque in redeundo, fines Italiæ attingeret, quorumdam maleuola deceptione illectus, apud Papiam ciuitatem, non sine maximo suorum luctu f pridie Nonas Octobris vitam veneno finiuit. Huius postmodum filius, vocabulo Ludouicus, regnum patrium suscipiens, vix duobus annis eo potitus, [sub Ludouico Rege, Nortmannis Franciam vastantibus,] laboriosum quibusque nobilibus regni sui consecrauit initium. Nortmannica siquidem gens, quæ iam bis vagina suæ habitationis exempta, piraticam toties exercuerat, demum de patris eius morte vires resumendo, intra terminos regni Franciæ libere, paucis resistentibus, cladem suæ malignitatis inferebat continue. Et primum partes aggressa Neustriæ, cædibus & rapinis tota conaminis sui peruersitate intenta, quæcumque prius desiderabilia & vitæ humanæ commoda videbantur, diripere, & in suos nefarios vsus conuertendo, satagebat redigere: peregissetque inchoata, nisi Hugo nobilissimus Abbas strenue Rempublicam gubernans, [resistit Hugo Abbas,] cum armis tum consilijs suis & virtute eius barbaricos conatus reprimendo, maximam ex eis manum peremisset. Quod qualiter huius per virtutem Patris Benedicti potenter effecerit, paucis subijciendum censemus. Igitur pertransiens, vt diximus, nullo obsistente, plurimarum portus ciuitatum, Aurelianis deuenit, indeque altius gressum protendens, ad monasterium Floriacum, cladem inflictura, accedere contendit. Porro fama vulgante istud iam pridem Fratres compererant, competensque eis visum est, vt loco cederunt, & præsidio opportunitatis necessariæ se communirent. Proinde diuersorum vehiculorum plaustris aptatis, quæque pretiosa in eis componentes, cum supellectili reliqua ad prædium Matriniacense decernunt contendere: quatenus illic quoquo modo tuta sua omnia possent esse. Ast eadem perfida natio monasterium deueniens, speque sua frustrata, nihil in eo quod diripere præter parietes valeret reperiens, tandem plaustrorum recentibus vestigijs perspectis, eo tendendum deliberat, quo Fratres ijsse suspecto animo æstimabat: vt melioribus eorum direptis, voti compos rediret pro tanta victoria. Præuenit vero ipsorum nequam consilium omnipotentia misericordis Dei: quæ eos & sua virtute protereret, & innocentem plebem a maligna eorum infestatione benigne defendendo saluaret. Nam cum prædictus venerabilis vir Hugo, a partibus Burgundiæ ob suæ vtilitatem necessitatis forte Dei consilio vocatus, ad hos fines contenderet, propeque monasterium perueniret, relatu suorum addidicit, Fratres ab hostibus subsequi ac ocyssime deprædari, nisi Dei liberarentur virtute mirabili. Denique hoc comperto, animum in diuersa protrahens, vtpote cui militum paruus admodum aderat in præsentia numerus, anxiari super hoc multimode cœpit & tædere, intra semetipsum reuoluens, qualiter occurrendum foret, tantæ multitudini. Tandem hortatu Girboldi nobilissimi Autisiodorensium Comitis, animum aggrediendi bellum assumpsit; asseuerans nulla vmquam passurum discrimina fore, qui B. Benedicti Patris seruitutis gratia aduersantium agmini sese immiscuerit. Roboratis ergo hac exhortatione animis, confisi meritis & auxilio excellentissimi Patris, [& ad internecionem dolet,] haud procul a monasterio hostes prosequuntur a tergo: consertoq; forti animositate graui prælio, tanta depopulationis strage in eos bacchati sunt, vt ex tanta populi numerositate vix fuerit aliquis, qui belli euentum intimaret posteris. Patrata itaque desiderabili victoria, belli Dux suos interrogans, requisiuit, si forte quempiam reuerendæ visionis monachum, inter densitates hostium sibi viam pandentem, proprio visu contemplati essent. Quibus respondentibus se in illo prælio neminem monachorum vidisse; statim ille, Sanctus, inquiens, Benedictus, me per totum belli huius certamen protegens, [a S. Benedicto apparente adiutus.] sinistra manu equi mei habenas dirigendo ac custodiendo tenuit, dextra vero baculum manu tenens, plurimos hostium prosternendo morti tradidit. Sic & nocentibus pœna, & innocentibus interuentu Patris Benedicti securitas reddita est, præstante benedicto Dei Filio, cuius nomen benedictum permanet in secula seculorum.

[Annotata]

a MS. Marchian. Memineris.

b Idem excussiones.

c Teodbertus, Tedbertus aut Theodebertus, item Theodbadus: ad quem extat Bulla Ioannis Papæ VIII data 5 Decembris anno Pontificatus 6, Christi 878. Consule Sanmarthanos.

d Hæc est omnium calamo celebrata inter tres fratres, post obitum Ludouici Pij parentis, ad Fontinatam villam pugna anno 841 7 Calendas Iulij facta.

e Anno 875 ipso Natalis Dominici die.

f Alij III Nonas aut ipsis Nonis Octobris anni 877.

MIRACVLA S. BENEDICTI.
LIBER II.
Auctore Aimoino monacho Floriacensi.
Ex MSS. & Ioanne de Bosco.

AVCTORE AIMOINO.

PROLOGVS.

Honorandis Patribus a Gauzlino reuerentissimo Abbati, omnique Floriacensis cœnobij sanctæ congregationi illi commissæ, eorum peripsema omnium Aymoinus, regnum cum Christo æternum. Obedientiæ bonum, quanto sit præmio dignum, vestra, Reuerendi Domini, doctrina ediscere merui: ideoque quorumdam vestrum imperijs, qui id paterna potius admonitione, quam imperiosa auctoritate persuadendum mihi putarunt, libenter ceruicem subdidi, vt quædam de miraculis communis Patroni nostri sanctissimi Benedicti ad memoriā posterorum scripto traderem. Institi itaque vt potui, & non solum ea quæ ad sacrosanctum eiusdem Patris sepulcrum gesta sunt, verum etiam illa, quæ in alijs ipsius memoriæ locis, [Opus in 2 libros distinctum,] ad eius declarandum meritum Dominus operari dignatus est, stylo comprehendere curaui, opus omne in duos partiens libros. Suscipite igitur, sanctissimi Patres, tenuem licet, sed tamen fidelem fructum gracilis ramusculi, e magna vestræ vnanimis societatis arbore prodeuntis: nec vos in eius pœniteat laborasse profectu, qui id quam maxime nititur efficere; vt & nutritoris sui dilecti Benedicti laudes promulgare, & vestris per omnia studeat placere desiderijs. Vos autem, Fratres amantissimi, cum quibus in primæuo ætatis flore iugum suaue Christi ferre didici, mihi quæso congratulamini, quod vestris quoque adminiculis ad hoc profeci, quatenus aliquid vtilitatis vilitati meæ possit iniungi. Quamuis enim in me ad vestri comparationem nulla existat vtilitas [quidquid tamen boni in me est] ab omnipotente Deo per intercessionem gloriosæ Virginis Mariæ ac Legislatoris nostri Benedicti perq; seruorum eius laborem totum est. Ad postremum omnes, quorum corda eiusdem Confessoris Christi amor possidet, [styli tenuitas excusatur.] conueniens exposco, ne in hoc opere Rhetoricæ suadelam facundiæ requirant: quin potius inter rusticana despicabilis mensæ nostræ canistra, rutilantia ac suaue redolentia miraculorum admirantes hauriant mella: meminerintque quia in testaceis plerumque vasis, lautioribus epulis delectabiliter vti soleant. [De S. Benedicto scripserunt S. Gregorius Magnus,] His de ingenioli nostri tenuitate prælibatis, in calce prologi non putauimus prætermittendum hoc, quod Diuina pietas huic nostro Pastori inter cetera largitatis suæ contulit munera: quia videlicet ad ea promenda, quæ de se retulerat digna, nullius extraneæ personæ eguit vmquam supplemento. Quinimo ipsius clientuli, in eius cœnobijs illius ope educati atque edocti, quidquid in eius laude promendum erat posterorum mandare memoriæ sufficientes inuenti sunt, post beatum dumtaxat Papam Gregorium: qui & ipse eius regulæ subditus disciplinis, quantis idem Pater effulserit virtutibus, eloquentissimo enucleauit sermone. b Marcus denique Poëta atque Paulus in Casinensi cœnobio multa de illius miraculis metrico opere elegantissime ediderunt. [poëtæ Marcus & Paulus Casinenses,] Translationis vero eius sacri corporis ordinem ad hunc venerabilem locum, nec non signa hic vel per Gallias ipsius meritis gesta, vir disertissimus c Adreualdus, istius monasterij monachus, scriptis inseruit. Cui operi Adelerius, huius nihilominus congregationis monachus, duo tantum capitula adiecit. Horum ergo vestigia, [Adreualdus Adelerius.] licet non æquis prosecutus passibus, vos bene valere exoptans, his quæ dicenda proposui, hoc dedi exordium.

[Annotata]

a Gauzlinus fuit designatus Abbas anno 1005, & Bituricensis Archiepiscopus anno 1013.

b De Marco & Paulo Casinensibus egimus § 2 ante Vitam S. Benedicti.

c MS. Patriciacense ista interponit iterum: Adreualdus qui & Adalbertus æstimatur nominatus, istius &c.

CAPVT I.
Normannica irruptio. Rex a S. Benedicto morte punitus: item alius rerum Floriacensium inuasor.

a

[1] Gallicanarum incolas regionum assiduis exterarum labefactatos incursibus nationum, & veteres & modernæ quibusque eas intellectu reuoluentibus pandunt historiæ. [Gallias occuparunt, Romani, Hunni, Gothi, Franci:] Quos Iulij Cæsaris decennalis attriuit concertatio, Hunnorum subita dilacerauit irruptio, Gothorum subuertit præsumptiua habitandi inuasio, ad vltimum Francorum viuida bello dextra victos pariterque victores æqua sorte suo subiugauit dominio. Horum præferox potentia, cum in subigendis tum etiam in arcendis a suis finibus barbaris gentibus, viguit concordiæ viribus vsque ad Diuæ memoriæ Caroli Calui tempora, filij Ludouici, cui agnomen Pius fuit. Contra hunc fraternæ insimulatio inuidiæ, finitimarum concitauit odia Gentium, præcipue Northmannorum: [Northmanni a varijs prostigati,] qui piraticam exercendo, maritima regni eius loca direptionibus grauissimis depopulati sunt. Obstitit primo eorum sæuis conatibus Rotbertus Andegauensis Comes, Saxonici generis vir, cui per id locorum a rege summa rerum delegata fuerat: adnitentibus sibi præeminentissimis Neustriæ viris, Rainulfo atque Lamberto, vti eloquentissimus auctor Adreualdus priori refert libro. Sed illis varia obeuntibus sorte, Dani excursionis suæ liberam nacti occasionem, quæ & quanta ciuitatibus bina expeditione intulerint damna, vastationibus seu incendijs monasteriorum, ac reliquarum ecclesiarum, studioso lectori præcedentis operis textus patefaciet. Verum Augusto Carolo rebus humanis exempto, filius eius Ludouicus successit, qui nihil fecisse prænomen sortitus est: siue quod vix duobus annis regno potitus nil strenue gessit, siue quod Sanctimonialem quamdam (sicuti a maioribus accepimus) Kale Monasterio puellarum abstractam coniugio copulans suo, peccatum, quod nihil esse noscitur, perpetrarit. Huius in diebus effera memoratorum natio Danorum, tertiam Neustrasijs inflictura cladem aduenit, intulissetque maiorem superioribus, ni Hugo b per Gallias Abbatis honore præditus, eorum compescuisset temerarios ausus. Denique quod parua manu innumeras hostium phalanges, adiutus manifesto sanctissimi Patris Benedicti auxilio, ita fuderit vt vix nuntius superuiueret, ex scriptis venerabilis viri Adelerij agnosci facile est. Qua plaga humiliati Dani, Gallias per aliquod spatium temporis quietas liquerunt. At Hugone vltimos vitæ suæ claudente soles, Ludouicoque Principe post administratum biennio regnum diem obeunte, Carolus eius filius, qui Simplex postea est dictus, in cunis æuum agens, [sub Carolo Simplice] patre orbatus remansit: cuius ætatem Franciæ Primores incongruam, vt erat, exercendæ dominationi arbitrati; maxime cum iam recidiui Nortmannorum nuntiarentur motus, consilium de summis ineunt rebus. Supererant duo filij Rotberti: senior Odo dicebatur, Rotbertus alter, patrem nomine referens. Ex his maiorem natu Odonem, Franci licet reluctantem, tutorem pueri regnique elegere Gubernatorem: qui mente benignus & Reipublicæ hostes arcendo strenue præfuit, & paruulum optime fouit, atque adolescenti & sua repetenti, patienter regna refudit: a quo parte regni redonatus, quoad vixit tempore hostibus terribilis eique semper extitit fidelis. Ab hac fraterni mansuetudine animi, intantum frater eius aberrauit Rotbertus, vt eo defuncto, quia pars regiminis, [Rotberto rebellante] quam germanus suus Odo tenuit non redhibebatur, palam tyrannidem inuaserit. Quam caussam Aquilonales populi sibi non obfuturam arbitrati, cum scilicet totius regionis in colæ, studijs in diuersa porrectis, concordi nequaquam aduersus eos rebellarent animositate, totis incumbendum rapinæ viribus decernunt. Et quia nobis ad præsens non bella Regum tumultusue gentium disserere animo propositum est, quinimo miracula, per beatissimum nostræ vilitatis alumnum Benedictum Deo operante, patrata, mens promere gestit, ad ea explicanda veniendum est. Non vero nos idcirco eum nostræ vilitatis auctorem fatemur, quasi nos ipse viles fecerit; verum quia nos abiectos despectosque nulliusue momenti existentes, ad hoc suo interuentu ac sua ope prouexerit, vt & eius laudes promere, & quidquid in nos salutis seu vtilitatis quiuerimus agnoscere, post Dominum ei debeamus imputare. [Ierem. 1. 14] Prophetici itaque nos memores existere oraculi, quo dicitur, Ab Aquilone omne venire malum, acsi specialiter in nos prolati, frequens cogit memoratorum infestatio Paganorum: qui e genuina sua tellure, [late Gallias vastant,] instar apum, super nostras sæpissime, vt præfati sumus, prouincias examen effudere prædonum: qui hac vltima, de qua nunc nobis sermo est, expeditione, Rainaldo quodam Duce, nostrarum reliquias spinarum, quantum in ipsis fuit, eradere procurarunt. Huius testes sunt rei, non solum vt iam dicti verba testantur auctoris Adreualdi, Sequanico Ligericoque littori, quibus Neustria nobilitatur fluminibus; Dordoniæ seu Garonnæ, quarum Aquitania insignitur fluentis, adhærentium vrbium; verum etiam præminentium ruinæ ædificiorum: inter quæ eminentissimum illud Caroli Magni Principis palatium vocatum Cassinogilum, gloria quondam & decus cunarum filij eius iam præfati Ludouici Pij: quod ita Deo inimica gens subuertit, vt & inhabitabile redderet, & tamen quid aliquando fuerit, manifeste appareat. Id eo loci situm est, quo torrens Quodrot Garonnam influit, turrim lateritiam in margine memorati torrentis extructam habens, e qua & aduentus præuideri & ingressus hostilium possit arceri nauium: simulque vt classis Regia absque aduersariorum impedimento fabricata in minori, ad fluenta maioris deduceretur amnis. Habet vero ecclesiam ampliori ecclesiæ coniunctam, miro opere ex lateribus fornicatam: in qua, si bene visa recordor, permodicum habetur sarcophagum, in quo frater Ludouici Pij geminus esse putatur sepultus. Inde etiam Carolum Magnum Garonnam transisse, Hispaniæ Christianis suppetias ferentem, ibique redijsse, liber vitæ eius refert. Sed de his satis dictum, nunc propositum exequamur.

[2] Igitur innumeræ Nortmannorum phalanges, super quas Rainaldus regnum obtinuerat, [Rainaldus Rex Nortmannorum,] quampluribus longis vsæ nauibus, vsque ad superiora Ligeris percursantes, cuncta deuastant: tandem ad cœnobium ter beati Deoque dilecti Benedicti, quod Floriacum dicitur, Rainaldus cum suis attingens, vacuum habitatoribus cunctisque necessarijs offendit rebus. domibus dumtaxat exceptis. Siquidem monachi cum corpore semper nominandi Patris nostri Benedicti ad tutiora se contulerant loca, Lamberto tunc Abbate piæ solicitudinis erga eos curam gerente. Perueniens ergo inibi Rex memoratus, & ex captiuis resciscens quorum hominum foret talis habitatio, dormitorium Fratrum suæ metationis delegit sedem: in quo varia, vtpote Paganus, dum patraret flagitia, vna noctium quiescenti ei Sanctus adstitit Benedictus duobus comitatus monachis: vnus, vt ipsi Rainaldo videbatur, mediæ ætatis robore præditus, [a S. Benedicto apparente] alteri puerilis inerat habitudo. Beatissimus autem Pater niueam capite canitiem præferens, baculum vero manu, ita iacentem allocutus est aduersarium: Quid, inquiens, te Rainalde offendi, [obiurgatus,] quod me meosque a proprijs perturbas sedibus? Sed mihi deinceps curæ erit, & te ab inceptis inhibere, & famulis Christi, ossibus quoque vna meis, optatam quietem reformare. His dictis, ligno, quod manu gerebat, incuruo caput iam expergefacti Regis contingens, prænuntiauit terminum eius vitæ in proximo affuturum, sicque recessit. Turbatus hac visione Rainaldus, satellites magna ad auxiliandum sibi voce inclamat. Quibus accurrentibus, & quid pateretur percunctantibus; Quidam, inquit, monachus, non alter, vt æstimo, quam ille huius tutor loci, senex Benedictus, baculo verticem tangens meum, mortem minitando dolorem mihi ingessit ingentem. Iubet confestim cunctos peruasa domicilia deserere, natiuumque solum repetere: cum quibus ipse profectus vt patriam attigit, crebro debilitatus cruciatu, vita decessit. Tantaque subito, moriente eo, ventorum procella inhorruit, [misere obit:] vt non solum culmina tectorum, verum etiam eminentium subrueret moles arborum: captiuorum vincula soluta, equi seu reliqua iumenta infra duodecim & eo amplius milliaria a Rotomagensi vrbe ad pastum deducta, disruptis compedibus in diuersa fugerunt. Corporis eius tumulo piramidem superædificatam validissimo accepimus terræmotu subuersam, [& in Sequanam abijcitur] ac eius cadauer tellurem a suo reiecisse sinu; quod culeo cum lapidum mole insutum in Sequanam est demersum, quandoquidem humo non poterat contineri tectum. Hoc interitu memoria nefandi abolita fuisset hominis, ni vetustas Floriacensium incolarum curiosa futurorum, marmoream eius capitis fingere curauisset effigiem, quæ nunc in vltima parte parietis ecclesiæ Sanctæ Dei Genitricis Mariæ ac famuli eius Benedicti, Septentrionem versus inserta perspicitur: quatenus & præsentes & secuturi omnes agnoscerent, interuentu eorumdem Sanctorum omnipotens Deus qualem quantamque exercuerit in suis aduersarijs vindictæ seueritatem. Adeo denique hæc vltio Nortmannicam in posterum perterrefecit temeritatem, vt præ ceteris Galliæ Sanctis beatissimum reuereantur Patrem nostrum Benedictum.

[3] Interea Rotbertus, affectatæ tyrannidis potentiam palam exercere cupiens, a quibusdam Episcopis diademate se Regio coronari, ac sceptro Regni insigniri, partim blanditijs partim minis extorsit: sed nequaquam huius præsumptionis lætos habuit exitus. Denique Suessionicis in campis, bello a Ducibus Caroli exceptus c, vitaque spoliatus, licet exercitus eius victoriam obtinuerit; ipse tamen nefariæ temeritatis pretium luit. [Carolo Simplice carceri tradito,] Nec tamen socij defectionis, interitu eius territi, perfidiæ deseruere contumaciam: quin potius Herbertus, Comes Virmandensis, infando scelere Dominum suum Regemque totius Franciæ Carolum dolo captum, vinculis quoque irretitum, Peronæ direxit tenebroso carcere recludendum. Et quia regni status sine Principe agebatur in incertum (maxime cum Hugoni Rotberti filio, qui post probis actibus Magni nomen promeruit, puerilis obsisteret ætas, quo minus Regias assumeret infulas; & Herberti cunctos haberet odium, præcipue eos quos humanitatis respectu, ad misericordiam ærumna commouebat Principis) tandem Rodulfus quidam. Burgundia oriundus, regendæ præficitur Francorum patriæ: qui quam seuerus in coërcendis sanctæ Dei ecclesiæ extiterit prædonibus, hoc vno liquebit exemplo. Prædium olim Sancto Benedicto ab Hugone viro illustri, qui fuit tempore Dagoberti iunioris, dono erat datum ad stipendia Floriacensium Fratrum, in Burgundiæ partibus situm, vocabulo Diacum. Illud quidam peruersæ mentis miles ad suos vsus rapuit, nec petenti Abbati vel Fratribus in ius venire voluit. Querimonia ad se perlata, iubet Rex, peruasorem ab hac cessare temeritatis pertinacia: [raptor villa Floriacensis] qui vocem quidem iubentis audiuit, sed assensum parandi accommodare distulit. Renuntiatur Principi illum non solum peruasa retentare, verum etiam conuiuium ex substantijs monachorum seu incolarū in proxima silua sibi parare. Forte Rex Autisiodorensis vrbis domicilia incolebat, cum nuntius huiuscemodi rei aures eius attigit: qui inexpectato milite equum ascendens, quantocyus ad locum properauit, relicto in ciuitate mandato vt armatorum cohortes se digredientem subsequerentur. At Regij satellites, fama proficiscentis Regis permoti: [a Rudolfo Rege occiditur.] certatim prosequuntur iter maturantem: verebatur enim, ne quispiam de exercitu agnita re æmulum redderet cautiorem. Vbi ad siluam ventum est, circumcingi eam Princeps imperat armatis, interminatus eum capite plectendum, a cuius partis custodia rerum peruasor Ecclesiasticarum fuga dilaberetur. Ipse cum lectis iuuenum siluæ abdita perlustrans, reperit eum quem querebat, sumptis armis resistere velle: quem Rex ipse Rodulfus lancea transfixum, humi deiecit mortuum, apparitoresque eius qui imminentem euaserant necem, per diuersa fugere coëgit. Hæc vt a Patribus accepimus, plana fide retulimus: certumque habemus, venerandæ memoriæ ingenijque singularis Patrem nostrum Benedictum deinceps ei suum contra aduersarios contribuisse auxilium, præcipue Northmannorum debellanti exercitum.

[Annotata]

a Capita a Bosco notata in numeros commutamus.

b In excusis addebatur, vt fertur, Roberti filius, adeoq; Eudonis & Roberti Hugonis Capeti aui frater fuisset. Quæ verba desunt in MS. Patriciacensi, vt videri possit alicuius alterius glossema.

c Anno 923, 15 Iunij die Dominica.

CAPVT II.
Miracula. Festum S. Benedicti. Direptores rerum Floriacensium misere mortui.

[4] [Tempore S. Odonis Floriacensis Abbatis] Abbate Lamberto carnis sarcina exonerato, aliquanto interiecto tempore, egregiæ sanctitatis a Odo ex monasterio S. Giraldi, quod Aureliacum dicitur, adueniens, huic sacro prælatus est cœnobio: cuius in diebus, ea, quæ ad sepulcrum sancti Confessoris sui Benedicti Dominus operari dignatus est, seu in alijs sub eius nomine locis, nobis vsque nunc incognita manent; partim antiquitate partim scriptorum negligentia obliuioni tradita. Ipse tamen eo sermone, quem in eiusdem Patris laude ac honore facundissima dictauit eloquentia, [S. Benedictus miracula patrat.] memorat eumdem cœnobitarum Legislatorem suis temporibus multis b miraculorum radiasse signis. At eo migrante, & Archembaldo huius sacri ouilis solicitudinem excipiente, c Drogo quidam, seculo non solum corpore verum etiam tota implicitus mente, ad conuersionem venit. Cuius spiritum mundanæ vanitati iam pridem deditum, idem Abbas experiri pro certo volens, vtrum adhuc ex Deo esset; tramitem regularis excessit probationis. Nam petiturus Romam, animal sarcinas itineri necessarias ferens, manu trahere, absque vllius euectionis adiumentis pedibus viam terenti, imperauit: vt qui prauitate morum reliquos secularibus nugis abrenuntiantes excessisse credebatur, excederet etiam præostensa abiectioris forma humilitatis. Qua ille iniuria, quasi quadam cote ad virtutum acumen vsus, [Drogoni monacho, post varia experimenta] postquam vt susciperetur obtinuit, præcedere ceteros in sanctitate vitæ nitebatur. Verum, memorato Abbate monasterialis regiminis metas attingente, venerabilique viro Vulfaldo ei succedente, qui post Carnotensis extitit Præsul vrbis, iam dictus vir Drogo ab eo petijt ægerrimeque impetrauit, vt sibi in cœnobitali diuturna probato conuersatione, eremi singularem liceret aggredi pugnam: quam eo loco, qui Balma dicitur, viriliter aduersus antiqui hostis insidias suscipiens, quanta & qualia tentationum certamina pertulerit, non est huius operis euoluere. Sane dum in contritione carnis ac spiritus totam expenderet vitam, & vigilijs ieiunia, ieiunijs vigilias alternando subnecteret, grauiores inimici generis humani perpeti cœpit insidias. Quadam namque nocte, quæ vnam festiuitatum excellentissimi Legislatoris monachorum antecedebat Benedicti, [eremitæ] maturius peruigil surgens eremita, explorabat sub dio progressus, stellarum in ortu competentis horæ aduentum, in qua Deo ac Protectori suo laudum præconia & Sancto persolueret Benedicto. Sed inuidus omnium bonorum diabolus calliditatis consuetæ astu mentem eius deterrere gestiens ab incepto boni propositi, aëreæ quercus instar figuratus, quæ flammiuomis ardere æstimaretur ignibus, tecto appropinquabat pauperis tugurij. Tum miles Christi ad nota recurrens præsidia signo Crucis armat frontem, [S. Benedictus apparet.] totumque se aduersus phantasticum obijcit incendium: [cap. 10 Vitæ] memor vtique, vt conijci datur, operum Domini ac Magistri sui Benedicti, qui Diuinæ gratiæ præuentus munere, adurentes flammas, vocatis ad suos oculos discipulis, imaginarias fuisse declarauit. Hac illius constantia fraus inimica deuicta disparuit: adfuit e vestigio supernæ visitationis benigna consolatio: & claritatis immensæ circumfusus lumine, conspexit simul cum splendore aduenisse quemdam egregia comptum forma, albaque palliatum stola, qui in hæc verba venusta resoluit ora: Aue, inquit, primus huiusce vastæ solitudinis accola, Christo diatim contriti cordis placabilia offerens libamina. Fuerit quidem intolerabilis visa perfidi tentatoris peruicacia: sed post ventos & nubila, tranquilla, crede mihi, tibi succedent serena. Propositi itaque tui ne cesses continuare perseuerantiam, alumnique tui Benedicti laudibus prosequi celebritatem. [eique opem suam promittit.] Tuum post hæc erit deliberare, quid velis poscere; illius studium, postulata concedere. Aderit deinceps, vt non sit necesse quidquam petere: quin potius ante tui inuocationem tibi præsto procurabit fore. Huius iocundissimæ affabilitatis auctorem non alium solitarius ille procul dubio suspicatus esse quam beatissimū Patrem Benedictum, ei pro posse ac scire gratiarum studuit munia recompensare. Ecce qualis ac quantus huius nostri Protectoris circa deuote ad eius sacrosanctum excubantes tumulum existat fauor, hinc colligi valet; si ita præsens his quoque apparet ipsius consolatio, qui procul remoto commanentes in solo, eius humiliter se dedunt obsequio.

[5] Ceterum Rodulfo Rege defuncto, qui dum armis proteruos Danorum compescit incursus, [Regibus Rodulfo,] Gallias vsque adhuc ab eorum impetu magna ex parte faciebat manere quietas; conuersæ res. Nam Carolus ergastulo clausus, animam non corpus custodia exemit, relinquens Ludouicum ex d Headtgiua Anglorum Regis filia susceptum: qui calamitatis paternæ procella semet inuolui metuens, [Carolo Simplice & Ludouico Transmarino mortuis,] ad Anglos Saxones, maternæ affinitatis inuitatus gratia, se contulit: in transmarinis arbitratus se tutiorem manere regionibus, quam inter suos; Dominus si foret in cubiculo, Rex in conuiuio. Post excessum sane Rodulfi Regis, ab Hugone Magno reuocatus, specie tenus regno redditus est patrio: cuius administratio, ius dominationis exercere cupienti, tam sui a Tethbaldo Carnotensium Comite captione, quam post regni recuperatione, varia instabilis fortunæ prouentu laboriosaque illi fuit. Is obijt mortem, duobus liberis superstitibus, Lothario atque Carolo: quos ei e Gerberga soror Othonis, Romanorum postea Imperatoris, genuerat. Carolus æuo iunior, priuatis in ædibus senuit. In hereditatem omnem Lotharius successit, qui potestate Regia functus est per triginta & eo amplius annos perpetua. Eius in diebus, [sub Lothario Rege] tam apud sacratissima Patris nostri Benedicti ossa, quam etiam & in alijs locis, vbi eius venerāda habetur memoria, multa præstante Deo per eumdem egregium Confessorem patrata sunt miracula, quæ posterorum notitiæ, Christo nos iuuante, tradere adoriemur. Nam Arnustus quidam fuit, vir secularis militiæ clarus stipendijs, qui ab Archembaldo huius loci Abbate beneficiario iure aliqua ex possessionibus monasterij sibi tradita possidebat. Hic oblitus benefactorum fideique, quam sacramento Sancto spoponderat Benedicto ac illi pro posse famulantibus monachis, [Arnustus prædium Floriacensi dissipans,] Pauliacensis parochiæ prædium assidua exinanibat metatione. Cui cum a Fratribus mandatum esset, vt ab hac præsumptione quiesceret, illeque obtemperare despiceret; coacti Fratres, Omnipotentis Domini clementiam Patronique sui Benedicti auxilium implorare cœperunt. Illis denique obnixe Dominum rogantibus, aduersario vero in sua perdurante malitia, contigit, vt vna dierum memoratus vir prandium sibi in iam dicto prædio parari iubens, inter lautioris mensæ epulas, poma pyri ad vescendum inquiri iuberet. E quibus vnum manu tenens, [& blasphemans] post multas blasphemias aduersus monachos Floriacenses prolatas, iuramentum protulit mendax, ita inquiens: Hoc testor, ait, pyrum, hoc anno me eis multa incommoda irrogaturum. His dictis partem pomi iam incisi suo iniecit ori: quæ continuo ita blasphemum oppilauit guttur, vt interclusa voce nulla valeret promere verba. Quem veluti exanimem sui inter brachia lecto inferentes, hortabantur, vt pœnitens eorum, quæ iniuste intulerat beatissimo obsequentibus Benedicto, veniam flagitaret. Sed ille proloqui non valens, reclinato ad parietem capite, spiritum exhalauit. [punitur horrenda mortos] Nec passus est Dominus Christus incassum cadere suorum preces seruulorum, a gloriosa sua genitrice Maria dilectoque sibi allegatas Benedicto.

[6] Vnum vero eius operum insigne, Patris dico Benedicti, nunc adorimur exponere; quod cuiusdam Fratris relatu seu scriptis nos contigit agnouisse: qui se illud a fidelibus sanctæ Remensis Ecclesiæ viris testatus est didicisse, in territorio eiusdem vrbis fuisse gestum. Anniuersaria beati Confessoris Christi Remigij in terris ex more celebrabantur, dies videlicet festus & plenus reuerentiæ; in quo concursus populorum multorum ad eius venerandam basilicam fieri assolet. Eodem die iam dicta Gerberga Regina, tardiore iam incumbente hora, [in crypta S. Benedicti, gladium proterue imponens altari,] suorum circumfusa comitatu ad templum venit: & accidit, vt vespertinæ laudis officia iam a cantorum choro inchooata offenderet. Quæ pudore suæ tarditatis, consuetæ stationis relicto loco, cryptas ipsius ecclesiæ ingressa est, in quibus pretiosi Patris nostri Benedicti oratorium habetur. Vbi dum ad orandum Regij stipatores suas flecterent ceruices, vnus eorum proteruæ temeritatis ausu, spatam quam manu gerebat altario superposuit. Execrati factum socij, gladio inde ablato, aduersus tantæ auctorem vanitatis increpatoria inuexere verba: quibus ille superbe respondit, Quænam, inquiens, in nos noua isthæc incessit religio, vt aggestum calcis & sabuli cum lapidum mole meo iudicetis ense fore sanctius. Et simul cum verbo receptam machæram Dominicæ non dubitauit reimponere mensæ. Hoc faciens tertio a contumaciæ suæ fastu inhiberi non potuit: sed qui blandis hominum verbis corrigi noluit, acriorem Diuinæ seueritatis redargutionem in semet expertus est. Nam discedente a sacra æde Regina & ipse discessit: cumque nimium sui securus ac de se præsumens, lætus cum cœnantibus & ipse cœnaret; inter epulas ac pocula, labente super inguina cultello sauciatur. Deinde elatus manibus obsequentium a mensa, [misere monitur.] e vestigio impœnitens, nimiumque lugendus suis, infelicem exhalauit animam. Ostenditque Deus, displicere sibi altaris sui abominationem, quod sub nominibus seruorum suorum ipsi dicatur, quodque ob sacrosancti corporis Christi immolationem figuram obtinet Crucis.

[7] Soliacensis castri, quod a vico Floriaco tribus distat millibus, possessor quidam Herbertus dictus est, Herchenaldo genitus patre, fratrem habens nomine Archembaldum, Turonicæ Ecclesiæ f nunc Archipræsulem. Huic Richardus venerabilis Abbas, successor Domini Vulfaldi, aliqua iuris Ecclesiastici prædia in beneficium concesserat: qui nequaquam his contentus, reliqua quæ cœnobitarum vsibus delegata erant, nefando ausu diripiebat. Tunc Pater monasterij cunctaque congregatio ad eum dirigunt, poscentes vt memor fidei, iureiurando eis a se pollicitæ, res eorum inuadere desisteret. Quo paruipendente eorum monita, [Herebertus direptor rerum Floriacensium] ad Lotharium Regem seu Ducem Hugonem querimoniæ suæ flebilem deploraturi ærumnam, profecti sunt. Apud quos tum quidem parum proficientes, per semetipsos eumdem perfidæ mentis hominem adorsi, orant vt sui misereatur ab eorum oppressione cessando. Verumtamen eo auertente aurem, ad nota recurrunt præsidia. Denique toto propemodum eiusdem anni Quadragesimali tempore, inter Letaniarum solennia, sua Domino pro tribulatione fundentes vota, duo ærea pulsabant signa, vt eorum sonitu audientes ad simile inuitarent opus. Interim præfatus Herbertus in suæ malignitatis perseuerans contumacia, pessimis quotidie adijciens peiora, quadam nocte cum quibusdam satellitibus in Wastinensem pagum adire disposuerat. Et quia iuxta Veritatis vocem, qui ambulat in nocte offendit, quia lux in eo non est; luce vtique carens virtutum ac tenebris obsessus vitiorum, obscuritate quoque mundanæ noctis impius quisque se suosque actus celare nititur. [Ioan. 11. 10] Sed licet humanos, quantum in ipso est, deuitet obtutus; oculos tamen Domini, qui super vias hominum sunt, & omnes gressus eorum considerant, effugere nullatenus valet. [Prou. 5. 21.] Non enim, vt beatus Iob testatur, apud Dominum vllæ sunt tenebræ, aut vmbræ mortis vt abscondantur ibi qui operantur iniquitatem. [Iob 34. 22] Sic itaque ab hoc impio Herberto ablata lux sua est, ipseque repente sublatus, quia diu fuerat expectatus, Namque, dum equi tergo insidens, cum suis nocturna adopertus caligine iter carperet; aspexit subito adstitisse lateri suo aliquem monachalis habitus stigmata præferentem: cuius indumentum ætherea claritate, vt post ipse suis retulit, resplendebat. [Iob. 38, 15] A quo baculo, quod præ manibus habere videbatur, inter scapulas ictus, horribilem emisit vocem: [a S. Benedicto apparente ictus,] sicque visio ex oculis eius ablata est. Circum equitantes horrore vocis peruicti, inquirunt solicite quid ei acciderit. Quibus ille, Sanctus, inquit, Benedictus nunc mihi assistens, valido me afflixit verbere: ex quo male habens, immenso crucior dolore. Sed vos, o fidissimi commilitones, retrogradum callem arripientes, ad domum me referte meam: indeque mihi veniam efflagitaturi, ad sepulcrum properate Confessoris gloriosum. Illi eius obtemperantes præceptis, hinc inde sustentatum, vnde digressus fuerat, reduxerunt: qui inter manus famulorum, in ipso pene ostij limine, animam reddidit. Cuius deuoti fideles, [misere perit,] cœnobij Patris Benedicti Fratres adeuntes, euentum rei innotescunt; petentes quatenus vel cadauer exanime ad sepulturam suscipiant. Quibus illi, quamuis suspecti indignationis Abbatis sui, qui tum forte aberat, assensum præbentes, susceptum corpus humo texerunt. Qui etsi pro parta sibi quiete applaudebant, pia tamen compassione defuncto compatiebantur, [Floriaci sepultus.] eo quod in primæuo iuuentutis flore vitæ huius priuatus munere, prauitatem quoque morum non valuit corrigere.

[8] Romaldus ciuis Carnotensis extitit, cuius silua trans-Ligerim in Segalonia sita, confinis siluæ, quam Deo deuoti viri iam dictæ Ecclesiæ attribuerunt, esse dignoscitur. Is vnus existens eorum, de quibus Scriptura dicit: Quoniam quidem ipsi terminos transtulerunt, diripieruntque greges; adunatum tam in silua S. Benedicti quam in sua silua ad pascendum porcorum gregem ex æquo partiri conabatur. [Iob 24, 2] [Romaldus in diuisione pecorum fraudare volens monachos] At quia pars saltus monachorum, maior quam ipsius erat, graue hoc Fratribus videbatur: vnde communi consilio quosdam ex suo collegio dirigunt ad Arnulfum Aurelianorum tum Præsulem (cui idem vir beneficij gratia percepti parebat) vt eum ad æquitatis iura sua reuocaret auctoritate. Verum ille contumaciæ fartus spiritu, suadenti Episcopo quatenus iustitiæ tramitem seruaret, superbe respondit, se eo die, quo sues e bosco abducendi erant, interpellantibus responsa daturum; æstimans miser, seruis Dei se quæ requirebant erepturum: immemor Euangelici diuitis, cui sua amplianti horrea, Dominus infit: Stulte, hac nocte animam tuam abs te repetent, & quæ parasti cuius erunt? [Luc. 12, 20] Nempe Romaldus præfatus, antequam e loco, vbi legatis proterue responderat, pedem mouisset; febre ingenti correptus, eousque languit, donec eo ipso die, quo se sperabat pauperibus Christi suillum pecus iri ereptum; morte damnatus, ferretur ad sepeliendum. [moritur:] Fratres interea a reliquis iuxta condictum destinati ad siluam, eius operientes aduentum, comperto quod obijsset, cum portione suum sibi debita, ad propria sunt regressi, benedicentes Dominum, simulque sanctam Christi Matrem Mariam ac Dei famulum laudantes Benedictum.

[Annotata]

a Est hic S. Odo primum Abbas Cluniacensis, tum Aureliacensis in Aluernia, denique Floriacensis Abbas: colitur 18 Nouemb. at S Geraldus, dicti Aureliacensis monasterij Fundator & Patronus, 13 Octobris.

b Extat dictus sermo in Bibliotheca Cluniacensi & Floriacensi, & ea ibidem leguntur: Quo in loco tanta tam mira miracula & in Scriptura referuntur gesta & sub oculis patrata dignoscuntur, vt ipsorum splendor etiam quosque remotos ad eius reuerentiam excitare potuerit. Et nonnullis interpositis: Necdum eadem miracula penitus adhuc desunt, quoniam & ad sacrosanctum eiusdem Patris sepulcrum, & in alijs beatæ eius memoriæ locis, hæc etiam fieri non ignoramus.

c Refertur cum titulo Beati hic Drogo in Menolog. Bucelini 2 Aprilis.

d Headtgiua, nonnullis Ogiua patrem habuit Regem Edouardum filium Alfredi & fratrem Adelstanum Regem.

e Gerberga filia Henrici Aucupis Regis Germanorum & S. Mathildis, ad cuius Vitam 14 Martij, de hac eiusque familia late egimus.

f Ex particula nunc liquet Archembaldum adhuc anno 1005 aut aliquot sequentibus sedisse, neque Hugonem successorem confirmasse diploma Roberti Regis, vti apud Sanmarthanos legitur, anno 998 8 Kalend. Febru. qui interim memorant anno 999 ab Archembaldo probatum donum Ecclesiæ Burguliensi factum.

CAPVT III.
Incendium sublatum: alia miracula patrata.

[9] Tempore sæpius ac cum reuerentia nominandi Abbatis Richardi, cum ab Imperatoria cælestis Regis seueritate ob enormitatem peccaminum decretum processisset, vt flammis voracibus venerabilis hic locus Floriacensis scilicet purgari debuisset; quæ & quanta, perfidis quidem despicienda, nobis autem & quibusque sanum sapientibus miranda, [Floriaci conflagrante basilica S. Petri,] acciderint prodigia, paucis memorare libet. Primum quidem satis obstupescendum, quod basilica S. Petri Principis Apostolorum casuali conflagrante incendio, ea quæ sanctissimæ Dei Genitrici ac perpetuæ Virgini Mariæ dicata cunctis Dominum timentibus multipliciter diligendum retinet thesaurum, corpus videlicet sanctissimi Patris Benedicti, [intacta manet ecclesiæ S. Mariæ & S. Benedicti,] illæsa resedit. Non solum autem illa, quæ sexaginta & non multo amplius ab ipsa distabat passibus, verum vniuersa intra ambitum castri admodum arctum constructa ædificia, vno dumtaxat horreo ardentis ecclesiæ parieti adhærente, incorrupta mansere ab ignibus. Aceruus quoque frugum, quem metam vulgo dicimus, qui tantum ponte, nouem vix passibus in longum dilatato, [cum alijs domibus & frugibus:] ab ipso distabat oratorio, voraces euasit ignium flammas. Mouere debuerat hoc damnum corda mortalium: sed, heu mens hominum nimium ignara futuri! dum non veretur, dum non metuit, sibi ingruentia nequaquam considerans aduersa, cadit in deteriora. Etenim non longo labente annorum curriculo præcellentissimi Richardi Abbatis industria fusile æris vas ad conuocandos in oratorio fideles parabatur: cuius rei ministri, cum nocte, quæ Octauas Sancti præcedebat Laurentij, labore fessi membra sopori dedissent, accensam candelam postibus affixam obliti extinguere reliquerunt: quæ decidens, stramen lectorum stipula extructum accendit: a quo domus completa flammis, [alias in eam ecclesiam incendio sparso,] cum iam vehementius arderet, etiam in contiguam sibi aulam sanctæ Matris Christi Mariæ ac dilectissimi Domini Benedicti incendia sparsit. Clamor subito ac luctus ingemiscentium tollitur Fratrum, verentium ne comprehensis omnibus, educendi sacri corporis sancti Patris Benedicti sibi facultas deperiret: quibus etsi spes inerat, eumdem excellentissimum Patrem suos posse incontaminatos seruare artus; humanus tamen animus fragilitatis suæ vento agitatus, in incertum agebatur. Effertur denique lugentium mœrentiumque manibus illud admirabile margaritum, [effertur corpus S. Benedicti,] & cum palla, super quam pridie sacrosanctum Corpus Iesu Christi fuerat confectum, circumducitur. Cum repente Aquilone, qui ad horrea Fratrum flammas impellebat, flare cessante, totus ignium globus volumine facto cælum versus cacumen extendit, ibique par superiori apparuit miraculum. Ecclesia Sancti Benedicti, quæ pridem succensa atque restaurata erat, remanente, cum xenodochio eiusque coquina, [& subito incendium tollitur.] necnon & pistrino, acsi Dominus non verbis, sed operibus, seruis suis dicere videretur: Etsi vobis pro commissis iniquitatibus iratus videor, precibus tamen fidelium meorum, quos huic loco tutores delegi, mitigatus, aliqua vobis ad inhabitandum domicilia relinquo.

[10] Aliud quoque inusitatum antea seculis, ostensum a Domino est signum: quod non ambigitur meritis gloriosæ Virginis Mariæ, sanctissimique Confessoris Christi Benedicti fuisse obtentum ad mœstorum solamen monachorum. [Tripes refectioni pauperum destinatus,] Tripoda erat exigua ad vsus reficiendorum, qui forte aduenissent, peregrinorum præparata: hæc casu sub turri, e qua signa dependebant, elata, decidentibus ambustis circumuallatur trabibus. Tunc renouante Deo antiqua miracula, qui sub Moyse rubum medijs in flammis seruauit incombustum, mensa lignea vaporem non sensit igneū. [Exod. 3] Videbatur ergo non ardens ardere tripes, nec iuncta calori materies alimenta dabat: vt aperte claresceret, ipsum aliquando super hanc discubuisse mensam, [incendio non læditur,] qui sibi tribui fatetur, quod egenis ac mendicis confertur. Fit concursus ingens ad hoc spectaculum, videruntque quibus est videre datum, quasi turbinem a prædicta mensa exurgentem, congeriem carbonum huc illucque dispergentem, Videre erat dudum lugubres pro imminenti calamitate multorum vultus, repente huius prodigij alacritate permutatos. Consumptis igitur omnibus, hæc remansit inusta. Nec his incommoditatibus fracti animi bonorum: quinimo procurante venerabili Dei cultore Richardo Abbate, in eum quo nunc cernitur statum, intra trium spatium annorum hoc sacrum, & valde monachicæ vitæ cultoribus iocundum, præparatum est cœnobium. Porro annus combustionis ipsius fuit ille, qui ab Incarnatione Domini nongentesimus septuagesimus quartus dicitur fuisse.

[11] Circa tempus vero illud, quo summo studio restauratio eius perficiebatur, architectus quidam, [ex alto lapsu manet illæsus:] qui nunc adhuc superest, Dominicus nomine, operam cooperiendo Fratrum dabat refectorio: cumque in summo operturæ fastigio consisteret, ac cuidam sibi poculum porrigenti vltra quam necesse erat intenderet, lapso pede, subito inter immensas trabium moles ad terram decidit. Concurrentes Fratres, qui eum tam ictibus tignorum quam duritia terræ exanimatum putabant, non solum viuentem sed etiam omnibus membris integerrimum reperiunt. Quod non ambigitur meritis sancti viri Benedicti fuisse obtentum: ne homo eius deditus seruitio, vitæ aut membrorum quodlibet sustineret dispendium. Ea etiam tempestate, qua adhuc instaurationi eius studiosus impendebatur labor, & sacratissima Patris sui Benedicti ossa in ecclesia S. Petri deuotus filiorum asseruabat amor; tale quid in priori tumulationis suæ loco hic Tutor noster ostendisse narratur. Mulier quædam dæmonio obsessa ad monasterium est deducta, atque in crypta interiori, [energumena sanatur:] vt ibi curaretur, intromissa: vnde post aliquantulas debacchationis suæ moras retracta, ante altare sanctæ Dei Genitricis Mariæ constitit: ex cuius ore, vt nobis relatum est, tres dæmones in modum scarabæorum cum viridi cholera in concha decidentes ærea, sonitum repercusso ære cierunt: sicque persona illa mundata est, obtentu gloriosæ Matris Domini ac inclyti Confessoris eius Benedicti.

[12] Homo fuit quidam Wastinensis pagi indigena, qui ab vtero matris pedum priuatus officijs, scammellorum adminiculo iter conficiebat humum verrendo. Hic ter beati Patris nostri Benedicti audita fama, eius veneranda adijt limina: [claudus:] susceptus autem in domum, alendorum pauperum vsibus delegatam, petijt se alimonia sustentari Fratrum; donec interuentu sancti Confessoris sui, Dominus optatæ ei salutis tribueret effectum. [assumptus inter 12 pauperes cœnobij Floriacensis,] Cuius precibus Richardus Abbas annuens, in numero duodecim egenorum eum haberi instituit: quos diligens boni antiquorum cura Patrum, in hoc nostro Floriacensi cœnobio, ob duodenarium Apostolorum numerum, communibus stipendijs diatim ali ac vestiri sanciuit. Qui quotidianis suspirijs aures pijssimi pulsans Conditoris, dona cupitæ poscebat sospitatis. Et quia iuxta Veritatis dictum, Cælorum vim patitur regnum, & instantia rapitur violentorum; petens accipere, quærens inuenire, pulsansque vt sibi misericordiæ aperiretur aditus, meruit obtinere. [Matth. 11, 12] Tandem enim, suffragio inprimis almæ Genitricis Christi Mariæ, in cuius excubabat aula, ac deinde excellentissimi monachorum Legislatoris Benedicti, quem Mediatorem inter se & Dominum suarum elegerat precum; [subito sanatur:] arentes humectari nerui cruraque contracta cœpere resolui. Hoc vbi languidus persensit, & ipse cupidus sanitatis, insueto attentabat viam terere more. Paullatim itaque se subrigendo, processu temporis ambulandi firmissimas adeptus vires meritis egregij Confessoris, natiuæ statuit repetere proprietatem telluris. Postulata itaque abeundi licentia, gratias Liberatori Deo Sanctoq; pro posse referens Benedicto, cum proprijs, quos ad hoc ipsum euocauerat, fratribus ad sua reuersus, agriculturæ de reliquo operam dedit.

[13] Sæpenominati Abbatis Richardi temporibus cuidam monacho Benedicto, cui Niger prænomen fuit, ab eodem Abbate cum aliquantis alijs ex cœtu Fratrum, tuendæ sacræ ædis mandata solicitudo fuit; illius sane, quæ sub honore sanctæ Dei Genitricis Mariæ Deo dicata, cælestis thesauri, Corporis dico sanctissimi Patris Benedicti, mirabile cunctis in se retinet margaritum. Vna itaque dierum, dum ei in ordine vicis suæ propensioris curæ immineret diligens cautela, accidit lucernam, ante altare perpetuæ Virginis Mariæ venerationis gratia accensam, extingui. Mos vero a priscis institutus Patribus obseruari solitus erat, [Tribus lampadibus extinctis,] quod nos quoque in nostra perspeximus fieri pueritia, vt tam diebus quam noctibus trium lucernarum lumine memorata illustraretur ecclesia. Extinctam ergo prædictus Frater candelam ad aliam, quæ sepulcro beati Confessoris prælucere consueuerat, vt accenderet deferens, ipsam quoque defecisse reperit: tertiam etiam, quæ oratoria cryptæ inlustrare solita erat, dum inuisisset, & ipsam emortuam offendit. Turbatus igitur animo, dum concito gradu se effert, vt lumen basilicæ restitueret; regressus perspexit vnum e cereis eminentioribus, qui penes altare Reginæ Virginum poni solent & in festiuitatibus tantum accendi, diuinitus illuminatum flammis rutilare coruscis. Quam rem valde admirans, [cereus vltro accensus reperitur:] gratias Deo reddidit, intelligens extinctionem luminum, non casu, sed diuina accidisse Prouidentia; ad ostendendum mortalibus, huic sacratissimo loco supernam nequaquam abesse visitationem.

[14] Eques quidam aliquando iter faciens, deuenit in villam, ad ius monasterij S. Benedicti pertinentem, cui Vitriarias nomen est; ingressusque domum cuiusdam viduæ, [in villa S. Benedicti auenam viduæ furatus,] inuenit sextarium auenæ, quam pabulo equorum necessariam sibi tollere volens, a muliere prohibebatur, dicente: Si, inquit, viduitatis meæ paupertatem auferendo me despectui habes, saltem sanctissimum reuerere Benedictum; cuius iuris hoc rus est, quod incolo. Cui miles, Tantum, ait, pro S. Benedicto, quantum pro te dimitto: vocatoque armigero, auenam, quam ipse in sacculum pauperculæ transfuderat, collo equi ferendam tradidit, sicque discessit. Nec longum itineris spatium emensus, subito ac nullis vrgentibus calcarium stimulis equo ad cursum procliuo, [punitur.] in præceps labitur sonipes: qui disrupto gutture interijt, ipse fracto debilitatus crure, diu languit. Sua igitur pœna ipse didicit & alijs exemplum præbuit, nec Sanctos oportere contemni nec viduarum lacrymas debere esse despectui: quæ, vt ait Salomon, ab oculis ad maxillas, a maxillis ad terram decidunt, & Dominus omnium susceptor est earum. [Eccles. 35.]

CAPVT IV.
Victoriæ obtentæ: alia miracula. Monachatus Aimoini scriptoris.

[15] Caput-Ceruium possessio quædam est S. Benedicti (de qua in sequentibus plenius, fauente Deo narraturi sumus, qualiter scilicet ad dominium huius Floriacensis cœnobij peruenerit, seu quomodo inde habitatio monachorum ad Salense castrum mutata sit) cui possessioni gubernandæ paullo ante memoratus vir venerabilis Benedictus monachus præpositus est. Qua tempestate ex castris, quæ creberrima per eam regionem habentur, ad centum quadraginta armati in Argentomagenses agros, qui ei loco vicini sunt, sese diffuderant, prædas ex eis acturi: idcirco ex villis etiam prædictæ possessionis armenta seu pecudes abegerant. Cumque a Argentomagensibus damna suarum perlata fuissent rerum, [Argentomagenses,] e castrensibus confestim aduersus eos pugnaturi prosiluere portis: sed in vnum conglobati, cum se hostibus numero inferiores viderent, congredi cum his pauitabant. Tunc vnus ex ipsis diuinitus animatus, socijs infit: Nunc interim, o fidissimi commilitones, terram S. Benedicti aduersarios deprædatum ingredi sinamus: & quia Dominus noster Giraldus eius est Aduocatus, eam vice ipsius defensaturi hostes viriliter secureque aggrediamur, misso prius legato, qui e monasterio b Salensi, quod est S. Benedicti, vexillum ipsius pretiosi Confessoris, quod nobis præsidio sit, maturato deferat. [e Salensi monasterio,] Consentientibus cunctis ac eius consilio obtemperantibus, post susceptionem vexilli, aduersarijs nil tale verentibus, [vexillum S. Benedicti adepti,] quadraginta solummodo iuuenes, totis viribus Sanctum inuocantes Benedictum, ex improuiso prædonibus superueniunt. Aduersariorum vero corda omnipotens Deus meritis dilecti sui Benedicti ita perterruerat, vt nullo modo resistere auderent: & hoc modo a quadraginta tantum iuuenibus, centum quadraginta hostium, nullo aut minimo fuso sanguine, fugati seu capti sunt: victores vero omni potiti præda, nobilioribus quoque ex hostili agmine captis, ad Salense cœnobium venerunt, [victoria potiuntur semel:] rogantes memoratum Benedictum Præpositum, vt quidquid inter manubias ex suorum agnosci posset substantia pauperum, gratis reciperet. Quod ille libens accepit, & receptis suorum spolijs, tripudiantes bellatores ad propria siuit abire. Sequuntur alia duo miracula haud multum huic dissimilia, a Domino per summum Confessorem Benedictum ijsdem in locis gesta: e quibus vnum, quod tempore eiusdem Præpositi accidit, isti ipsi connectentes, aliud illi per omnia simillimum suo in loco aptius referemus.

[16] Monarchiam Regni Francorum adhuc Lothario regente, graui perduellione Primores Aquitanici regni contigit turbari: siquidem Giraldus Lemouicinæ vrbis Vice-comes, & Boso Marcam ipsius possidens regionis, contractis aduersum se decertabant odijs. Quapropter Helias Bosonis filius Dominum suum c Willelmum Comitem Pictauensem muneribus precibusque pellexit, quatenus castrum Giraldi, quod Brucia dicitur, secum obsidione cingeret: qua de re non solum villas Giraldo parentes, verum etiam possessiones Salensis cœnobij contigit grauiter deuastari. Nuntius ad Giraldum Lemouicina tunc in vrbe residentem venit, qui diceret, non solum eius regionem, sed etiam agros S. Benedicti, eo quod eius essent delegati tutelæ, ab hostibus depopulari. Ille in talibus nequaquam procrastinandum ratus, maxime confidens Benedictum Patrem sibi auxilio ob suarum vastationem possessionum adfuturum, dirigit eo Guidonem filium cum lecta equitum manu, dans in mandatis, vt hostes & a rapinis inhiberet &, iunctis sibi Argentomagensibus, ab obsidione, si tuto posset, bello deterreret. Argentomagenses non ignari, per quem post Dominum in superiori pugna victores extitissent; [& iterum, pane & vino S. Benedicti pasti:] ad iam nominatum S. Benedicti monasterium oraturi venerunt, poscentesque a Fratribus eulogias panis & vini sibi tribui, dixerunt se tantæ fidei esse, vt absque dubitatione crederent, per illam escam meritis gloriosi Confessoris Benedicti, se & in prælio fore victores & a mortis periculo immunes. Nec sua eos spes fefellit: nam congressione habita, tanta aduersarios cæde affecerunt, vt post victoriam a monachis, respectu humanitatis etiam inimicos inhumare cupientibus, vix sepeliri quirent. Attamen aratris humum hac illacque more arantium inuerti præcipientes, glebis vtcumque poterant, cadauera obruebant. Nullus sane Argentomagensium, qui pane ac vino S. Benedicti ob suæ salutis auxilium pasti fuerant, discrimen aliquod necis perpessi sunt: sed omnes victores integroque numero ad sua redierunt; laudantes Dominum eiusque Confessorem summis laudibus extollentes Benedictum: cuius meritis & se periculo liberatos, & hostes palam profitebantur esse fugatos.

[17] Richardo Abbati Amalbertus successit, qui benignus natura, benignior etiam extitit humilitatis sibi insita mansuetudine. Hic a Lothario, Ludouici quondam a Thethbaldo Comite capti filio, cum electione Fratrum regimen nostri susceperat cœnobij. Huius in diebus, in possessione ipsius Floriacensis cœnobij, quæ Heruini-curtis dicitur, res huiusmodi diuinitus acta est. Gauzlinus monachus ei curti tunc Præpositus, conductis operarijs, ad ostium basilicæ; sub nomine egregij Confessoris Christi Benedicti Deo in eadem villa dicatæ, gradus ligneos fieri disposuerat. Faber lignarius ei rei studium impendens, deiectæ in proxima silua arbori dolabra superflua quæque demere parabat: [grauissima arbor vltro inuersa reperitur:] cumque eam in partem alteram vertere tentaret, & non posset: Eia, inquit, S. Benedicte, quia ego nequeo, tu illam verte. Hæc dicit non orantis voto, nec poscentis affectu; quin potius quasi diffidens vicinas siluæ adijt domos, auxiliares accersiturus: cum quibus regressus, reperit lignum, quod vix sex virorum mouisset manus, diuina virtute eam in partem versum, quam ipse volebat. Quid, putas, beneficij egregius iste Pater noster illis largiri præualet, qui eum tota mentis intentione cum cordis inuocauerint puritate; si tantum illi præstitit, qui se cum quadam, vt ita dicam, interpellauerat animi vanitate? Nec nobis, quibus, quamuis immeritis, a Deo donatum est, talem ac tantum inpræsentiarum habere Patrem, omnino desperandum, si eius opem pura ac simplici implorauerimus prece; cum & extraneorum non aspernetur gemitus humillimos, & longe positos sæpissime exaudiat famulos. Quid denique cuidam monacho sui gregis, vocabulo Aannoni, qui nunc adhuc superest, longiuscule hinc remoto, mœstorum solamen animorum, semper nominandus contulerit Benedictus, breuiter exponere libet.

[18] Post excessum Pastoris Amalberti (a quo in tenera ætate habitum monasticæ suscepi religionis, atque vtinam cum proposito mentis) Oylboldus ad prælationem Floriacensium Fratrum, ipsorum electione & Regia Principis Lotharij ascendit donatione. Qui pia solicitudine tam spiritales quam temporales subditorum ptocurans vtilitates, imminente celebri Patris Benedicti transitus solennitate, congruum duxit ad abundantes vberiore piscium copia regiones quempiam suorum dirigere. [pro festo S. Benedicti pisces quærens,] Mittens igitur memoratum Fratrem, & per manum eius sufficientem ei negotio pecuniæ quantitatem, monuit vt impigre iniuncto insisteret operi. Qui præcepto parens, fluminum legumina, solerti cura quæsiuit: quæsita emit; emptaque vt ad Patrem, a quo missus fuerat, reueheret, anxie instabat. Sed eius accelerationem itineris inundantes profusione imbrium retardauere Aquitanici amnes. Inter quos Andria, despicabilis quidam visu fluuiolus, sed crebra in multiplices discursus aluei sectione, ac paludum aliquantis in locis interpositione ad transmeandum difficilis. Ad cuius vt vulgariter loquar, matrem aquam prædictus perueniens Frater, offendit vadum inundasse aquis, ac ideo impermeabile equis: nauiculas vero duas, vnam medio in flumine semimersam: aliam vlteriori in ripa detineri reuinctam. Circumspiciens vndique, nullius naucleri opem aut alicuius prætereuntis valuit reperire iuuamen. [in fluuiorum inundatione,] In hac itaque animi anxietate constitutus, dum iter suum impediri, & diem festum appropinquare intelligeret, sese in se colligens & audaciam ex desperatione sumens, totum se ad orandum contulit. Adsit nunc, inquiens, Domine Deus, mihi indigno famulo tuo, auxiliatrix dextera tua; &, si quid vnquam Maiestati tuæ beneplacitum Pater noster sacer Benedictus patrauit, [precibus fusis,] seu quispiam seruulorum eius tibi in præsentia sacri corporis ipsius famulantium, ad præsens declara. Placeat tibi eamdem nunc, ordine quo tibi placuerit, exercere potentiam: quam quondam meritis ipsius Dilecti tui exercuisti, dum discipulo illius vndas siccis pedibus calcare concessisti. Non quidem ad hæc poscenda de meis præsumens accessi meritis: sed maiora egregium Confessorem Benedictum apud te posse impetrare confidens, ego quoque de patrocinio ipsius, pro mea apud tuam Clementiam fragilitate, maiora meis audendo viribus præsumpsi. Huiusmodi oratione ac mansueta, qua idem monachus pollet, simplicitate, præcedentibus insuper beatissimi Benedicti meritis, flexus Dominus, [nauem vltro accedentem obtinet.] citissimum illi suæ gratiæ contulit suffragium. Nauis etenim, quam contrario in littore sitam esse diximus, diuinitus soluta, absque vllo mortali remige, ad eam, in qua cœnobita ille cum socijs residebat, fluminis partem transit. Videre erat ingens prodigium; nauim aliquando inuito ac frustra obnitente gubernatore, in fluentis aquæ deuios agentem cursus, tunc quasi cælitus ostensam sibi lineam a ripa in ripam inoffense teneret, transmeauisse: donec contigua famulis monachi facta lanceis attraheretur. Qui hastis subremigando, vniuersa onera transposuerunt, equos natatui committentes. Reuersus ad Patrem vel ad Fratres, festi iam diei celebre officium initiare parantes, præfatus monachus eos magno exhilarauit gaudio: non tantum aduectione tripudiantes alimentorum quantum deuote exultantes, virtute signorum quoquo terrarum Dominum suum sanctissimum radiare Benedictum.

[19] Liberalis circa ægrotantes quoque ipsius sancti viri Benedicti extat gratia: vnde vnum narro miraculum, quod memoratus Abbas Oyboldus suo lætatus est accidisse tempore. Arnulfus Aurelianorum Episcopus, alias sane bonus & Ecclesiasticas regulas scientia & opere optime seruans, numquam ad purum Prælatos huius Floriacensis loci dilexit: ideo quam maxime, quod illi solummodo ditioni parentes Regiæ, subiectionem, qua ipse vltra modum delectabatur, nequaquam ei ad ipsius voluntatis dependerent nutum. Qua de re vineas S. Benedicti, in suburbano Aurelianensis vrbis in loco, qui d Boaria dicitur, sitas vt sui eas peruaderent satellites, assensum præbuit. [vt vindemia seruetur,] Propter quarum recuperationem cum prædictus Abbas ad eum legatos misisset, nec impetrauisset; cum senioribus habito consilio deliberauit, vt sumptis Sanctorum pignoribus, imminente vindemia, ad locum cum aliquibus e Fratribus fructus earum collecturus properaret: vt quia eidem viro viribus armatorum obniti difficile erat (cum ipse multis seculari potentia præditis, Regibus quoque persæpe restitisse comprobetur) saltem hac arte obuiam iretur: cui idem Pontifex, cunctos pene Antistites Galliarum suo existentes tempore, in his quæ Iesu Christi sunt sapientia antecedens, refragari intuitu diuini respectus nequiret. Leuatis igitur duorum corporibus Martyrum e Mauri atq; f Frongentij, sub nomine inclyti Confessoris Dei Benedicti venitur ad locum: & inter iter agendum, [Reliquiæ sanctorum, adferuntur sub nomine S. Benedicti:] vicinis & qui viæ propinqua incolebant domicilia percontantibus, cuius tam celebris foret pompa prætereuntium, respondebatur, S. Benedicti. Inter quos, quidam æger longo attritus vires febrium ardore, sciscitabatur prætergradientes: cuius in obsequio tanta cum Crucibus viam tereret turba? Responsum ei est, Sanctum Domini dilectum Benedictum eo itinere, ad suburbana Aurelianensium ob suarum defensionem transire vinearum. Quo ille audito, spem promerendæ salutis induens, imbecillia membra baculo sustentans Reliquias vsque beatas protraxit prostratusque sub argenteo quo reconditæ erant scrinio, in somnum reuoluitur. Transacta vero vna nocte, mane primo surgens, incolumitati se sensit restitutum pristinæ: ac gratias Deo agens, laudum quibus poterat præconijs, [febris pellitur:] Sanctum attollebat Benedictum, procuratorem eum suæ dictitans sospitatis. Nec multum a vero eius deuiabat opinio: ipsius enim ope ac precibus, constat eum propriæ redditum virtuti; cuius meritis fisus seu fama euocatus, ad illa properauerat loca; licet nos supranominatos veritatis testes nequaquam ab huius secludamus operatione miraculi, imo per omnia æquales & merito iudicemus & actu. Porro Fratres cum memorato Abbate, peractis absque vllius interpellatoris impedimento pro quibus ierant, gemino lætabundi gaudio ad sua regrediuntur. Verum pauper ille spiritu, qui sanatus erat, tuguriolum eo loci, quo ipse cubans superpositos capiti Sanctorum habuerat artus, [& varij ægri sanantur.] ligneo construxit tabulatu: sub quo simili detenti languore quiescentes, si tamen plena eorum hoc fides exegerit, citissimam, opitulantibus tribus memoratis Sanctis, capiunt medelam, vti accolæ eorumdem testantur locorum.

[Annotata]

a Argentomagum siue Argantomagus, oppidum agri Bituricensis ad Crausiam minorem amnem, haud procul a Lemouicensi & Pictauiensi confinijs.

b Imo iam oppidum S. Benedicti in agro Lemouicensi ad maiorem Crausiam haud procul Argentomago esse videtur. Situs infra describitur lib. 3 num. 5.

c Hic est Guilielmus 3 Dux Aquitaniæ & Pictauensis Comes, filius Guilielmi & Adelæ Normannæ. Consule quæ ad Vitam S. Guilielmi 10 Februarij pag. 436 de varijs Ducibus Guilielmis diximus.

d Hodie dici le Clos de Bourie, annotauit Boscus.

e S. Maurus Martyr Africanus colitur 22 Nouemb.

f S. Frongentius seu Frogentius monachus & Martyr Lerinensis colitur 3 Septemb.

MIRACVLA S. BENEDICTI
LIBER III.
Auctore Aimoino monacho Floriacensi.
Ex MSS & Ioanne de Bosco

CAPVT I.
Sub Hugone Capeto Rege incendium sopitum: contractus bis sanatus.

[1] Fauorabili supernæ dignationis præsagio hoc, in quo Deo auctore famulamur, cœnobium vt Floriacus vocaretur accepit: [Prologus auctoris.] qui priscis temporibus, non dissimilis gratiæ prærogatiua, Vallis nominabatur aurea: retinet enim in se aureum paradisi florem, Sanctissimum Patrem Benedictum, qui gratantissimo virtutum odore, quosque remotissimos ad sui reuerentiam inuitat. Quarum proprietatem operationum, si per singula explicare velimus, cartam nobis sermonemque, antequam sermonis materiam, deficere pro certo intelligemus. Sed ne beneficijs piæ paternitatis eius, ab ipso nobis immeritis impensis, ingrati esse videamur; ea, quæ nostram attigere notitiam, inquantum ipsius benigni Patroni clemens supplicatio vires nostro tenui ingeniolo a Christo obtinuerit, rusticano licet sermone, posterorum mandare adoriemur memoriæ. Et primo, qualiter his temporibus Respublica Francorum substiterit, succinctim perstringamus: vt post liberius ea quæ proposuimus exequamur. Lothario Regi cæleste, vt credimus, pro terreno commutanti regnum, Ludouicus filius successit: qui immatura præuentus morte, destitutum proprio herede Francigenæ gentis Principatum, vtpote naturalis expers coniugij, dereliquit. Sane patruus eius Carolus, quem priuatum senuisse supra prælibauimus, conabatur si posset a sui generis auctoribus diu possessum sibi vindicare Imperium; sed eius voluntas nullum sortitur effectum. Nam Franci Primates eo relicto, ad Hugonem, [Hugo Capetus Rex sacratus cum Roberto filio.] qui Ducatum Franciæ strenue tunc gubernabat, Magni illius Hugonis filium, cuius iam mentio facta est, se conferentes eum Nouiocomo a solio sublimant regio. Is eodem anno Rotbertum filium sibi consortem regni legit. Et quia quantum ad cœpti rei caussam attinet de Regibus diximus ad eam prosequendam veniendum est. Igitur Oylboldo Abbate in Christo quiescente, b Abbo Deo & hominibus vir amabilis, [S. Abbo Floriacensis Abbas] a Fratribus Hugone Rege annuente, electus, in gradum successit monastici regiminis: qui præcedente hunc quo hæc scribimus anno, qui fuit ab Incarnatione Domini millesimus quartus, in Vasconiæ partibus, a perfidis illius nationis hominibus, nobis præsentibus, innocenter occisus, Martyrij sanguine laureatus, ad regna est æterna a Christo vocatus. In cuius diebus res mirabiles per præeminentissimum Patrem nostrum Benedictum ab omnipotente Domino patratas, [anno 1004 obit Martyr.] quia iam tunc nos intelligibilis contigit peruenisse ad metas ætatis, certiori, vtpote aliquibus præsentes, digerimus stylo.

[2] Festiuus æstiuis mensibus Translationis eiusdem gloriosi Patris annuo successu recurrebat dies: [in festo Trāslationis S. Benedicti] ad cuius spectanda gaudia, non solum quique pagenses, vt quidem in ipsius laude ait Sapiens, verum plebs vrbana honestis Clericorum confluxerat personis inflorata. Quibus vigilijs insistentibus nocturnæ laudis (quam deuota monachorum caterua identidem, [inter Vigilias nocturnas incendium exoritur:] vndecumque ob lætitiam tantæ solennitatis aduentando nostris sociata, in sui Legislatoris explebat obsequela) repente per Aquilonales basilicæ fenestras nociui ignis lux resplenduit horrenda: quippe in quoddam fœnile casu quidam ignis decidens, aridis auctus fomentis, circumpositas sese diffudit in ædes. Nec laborabat flamma, vt suas augeret vires, cum æstatis ardor tectorum iam torruisset culmina, & domus sibimet copulatæ, vna alteri exustionis occasionem præberet facilem. Interea Matutinalibus relictis hymnis, cuncti e sacris prosiliunt adytis; ad sua quisque tutanda totis intenti animis. Pauci seniorum vna nobiscum, pueritiæ in annis constitutis, matutinales, prout exigebat res laudes licet minus decenti fine concluserunt. Inde ad subtrahenda ignibus quæque necessaria promptæ vertuntur manus. [basilicæ ornatus deponitur,] Aula erat sanctæ Dei Genitricis Mariæ holosericis pallijs aliorumque velorum tam decora introrsus circumamicta varietate, vt multi eorum, qui ad diem conuenerant festum, faterentur numquam antea sic decenter eamdem vidisse ornatam basilicam. Ad cuius pulcritudinem decoris, [capsa S. Benedicti, effertur cum aliis reliquiis:] cum lampadarum ac cereorum stellata, vt sic dictum sit, area accedebat auro ac gemmis præfulgens a fronte lectica, thesaurum Arabico metallo lapidique præferendum topasio in se retinens. Id primum cum ceterorum Reliquijs Sanctorum humeris dolentium suorum effertur seruulorum, atque ad orientalem ecclesiæ partem in cœmeterio exponitur Fratrum: Inde vniuersi ad deponendum sanctuarij ornatum conuersi, quod solers adiutorum diligentia per octo spatium dierum eleganter compserat, id nos trium aut non multo amplius quatuor horarum noctis interuallo deposuimus. Perspicere erat ac gemere, Regiam illam Matris Domini, stigmata viæ illius, qua quondam dilectus Domino cælum Benedictus conscendit, nocturnis in laudibus præferentem, post modicum desertarum ædium factam similem. [cap. 38 Vitæ] Et quia igneo feruore in vitreis iam fenestris plumbum liquari posse conijciebatur; maxime cum victricis flammæ vorago cuncta exinaniret, spe sublata mortalis auxilij, supellex varia, longiuscule a monasterio inter nemorum densa occulitur. Cum repente vni ex Abbatibus, qui ex vicinis cœnobijs emerito Duci suo militaturi aduenerant, nomine Rainardo, visio supernæ apparuit consolationis. Aspexit nempe cum alijs quibus hæc datum est videre, duas columbas super niuis candorem albicantes: quæ trino volatu, ambitum circumcingentes templi, ad Africum sui impetus direxere cursum, vbi iam proxima horreis Fratrum violentia stetit ignium, [volatu 2 columbarum incendium sopitur,] nec diuinitus designatum ausa est prætergredi terminum. Iamque humani cessauerat ars ingenij, laborque conquieuerat hominum: vt maior diuinæ miserationis virtus claresceret per beatissimum Benedictum, quem nos miseri criminabamur ijsse dormitum. Nec quippiam eorum, quæ ambitu claustri claudebantur, vllam sustinuit iacturam: acsi illarum Angelici aspectus volatu auium circumuallata protegerentur.

[3] Nostris modo diebus, Archembertum Autisiodorensis territorij incolam fuisse nouimus, diutino languore grauiter afflictum: [contractus,] cui cum amicorum seu propinquorum solers defuisset cura, ita assidua cubatione curuatis genibus tibiæ coxis adhæserunt, vt latitudinem palmæ hominis subtercrescens excederet caro. Quem dum parentes ad cuiusdam S. Simeonis sepulcrum, quod sanitatum gratia illustrari fama vulgante didicerant, efferre destinauissent, eo quod intra suam esset regionem; abnuit æger, seque ad Floriacense poposcit deduci cœnobium. [in somno monitus,] Aiebat namque per nocturnum se conspexisse soporem, quia eo stante ante sacratissimam Patris Benedicti tumbam, coram altare præcelsæ Virginis Mariæ rectis constitisset plantis, immensique decoris intuitus esset basilicam, ex qua sibi exeundi facultas negabatur. Nec vana illa, quibus sæpe ludimur, fuere somnia: sed opitulante Deo suffragantibusque meritis Reginæ Virginum ac eminentissimi Confessoris, [Floriacum auectus,] salubrem habuere operationem. Denique locato asello ad desideratum deuectus locum, a proximis, qui eum deduxerant, pro foribus monasterij exponitur: vnde, quia necdum scamellis vsus fuerat, natibus reptando ac manibus, ad vnum e publicis se protrahens pistrinum, ab eius custode humanitatis compassione susceptus est. Vbi diu curationis suæ præstolando aduentum, desiderio accensus est adeundi Matris Christi aulam: in qua spes directionis eius, [ad sepulcrum S. Benedicti sanatur:] Sanctus quiescit Benedictus. Quam introgressus, minutam sibi a Vicario eiusdem vici, Ermenfredo nomine, transmissam obtentu eleemosynæ, altario, quod Deo sub honorem S. Mariæ omniumque sanctarum Virginum dicatum est, superponere cupiens, sensit suos resolui neruos. Cumque circumspectaret qui sibi auxilium ferret, a matriculario ecclesiæ eleuatus, scamellos quidem suos cancellis sanctuarij; munus vero, haud secus quadrante illius Euangelicæ viduæ Christo acceptabile, altari imposuit. Dehinc humi prostratus, cum orationi incubuisset, resolutus in somnum salso perfunditur sudore. [Luc. 21. 3] Experrectus autem, non iam scamellos poscens, sed baculo a quodam circumstantium sibi porrecto semet sustentans, ad hospitium abijt, pedetentimque firmissimas ambulandi vires adeptus est. [non actis gratijs discedens relabitur.] Cumque sensisset copiam peragendi itineris sibimet non deesse, ingratus salutis, absque licentia hospitis vel Sanctorum qui ei medelæ tribuerant efficaciam, clam abscessit: veniensque ad villam quæ Domini Petri dicitur, iterato debilis redditur. Cui Presbyter, Teudo nomine, qui ei locum metandi in sua concesserat domo, ita locutus est: Quid, inquit, mali commeruisti, o homo, vt languorem pristinum euitare nequeas? Respondit ille, se sine gratiarum actione a Sanctis, suæ curationis prouisoribus, recessisse. Interea sequenti nocte quiescenti ei videbatur, quod sacris a quibus discessisset locis astaret incolumis, tenens lucernam præ manibus, status sui mensuræ æqualem. Monitu igitur & adiutorio prædicti Sacerdotis carrucæ impositus, [reuectus] ad loca male a se deserta reducitur. Demum emptam ceram, iuxta præostensam visionem, ad memoriam inclytæ Virginis Mariæ deferens, ante sepulcrum gloriosi Confessoris Christi Benedicti accendit: adhærensque pauimento, veniam admissi reatus cum redintegratione poscebat sospitatis. Facto ergo voto, [& candela accensa cum voto ibi manendi sanatur.] numquam se ex eodem recessurum vico, gressuum meruit redonari integerrimo supplemento. Hoc nos ab ipsius contigit ore audire eo ipso die, quo hæc cœpimus scribere. Ei quoque narrationi interfuere Constantinus Presbyter, & Letherius, Leuita gradu, monachus habitu, suscipiendorum hospitum tunc delegatus ministerio.

[Annotata]

a Anno 987 creatus Rex est Hugo Capetus: eodem anno, siue intra primum annum, filius eius Rotbertus Rex inauguratus est, cuius primus regni annus est Christi 988.

b Colitur S. Abbo 13 Nouemb.

CAPVT II.
Castrum Caput-ceruium ob paralysim curatam S. Benedicto oblatum, occupatum fraude recuperatur.

[4] Et quia, vtrefert beatus Papa Gregorius, sancti Martyres frequentiora ostendunt miracula, vbi eorum tantum habetur memoria, quam vbi eorum sacra conseruantur corpora; liquet idem de ceteris intelligere Sanctis, maxime ex hoc Patre nostro multipliciter excolendo sanctissimo Benedicto: cuius excellentissima signorum, a Deo per eius meritum alijs in locis patratorum, notitiæ posterorum tradere noster gestit animus. [Otherius paralyticus,] Caput-ceruium dicitur prædium in finibus Biturgium situm, Lemouicinis contiguum: a quo vicina regio corrupto vocabulo Capcerpgensis vocitatur. Hoc ad dominium Floriacensis cœnobij, omnipotenti Deo sub nomine perpetuæ Virginis Mariæ sanctissimique Benedicti dicatum, hac de caussa, relatu seniorum valde antiquorum, peruenisse comperimus. Eius possessionis Dominus, Otherius dicebatur, inter Aquitanicos Primates clara nobilitatis pollens prosapia: is a primæuæ iuuentutis flore paralysis percussus languore, manuū ac pedum caruerat iuuamine: solius illi linguæ, auditus quoque ac visus ex parte manebant officia. Diutino igitur laborans morbo, dum vana medicorum studia propensius sibi adhibita nihil intellexisset conferre valetudinis, audita fama miraculorū, quæ Saluatoris omnipotentia apud sacratissima Patroni communis Benedicti creberrime tunc operabatur ossa, ait suis: Videtis, [per suos ad sepulcrum S. Benedicti missos,] fidissimi mihi vitaque ipsa qua nunc fruor miserrima cariores amici, quod medicinæ impensis nihil proficio: imo indies ægritudinis protrahitur longitudo: quapropter, si qua vos cura vestri tangit Otherij, mearum quæso miserantes ærumnarum, celeri calle sepulcrum adire curate gloriosi Confessoris Christi Benedicti. Et ne forte vos conturbent ignota viarum, scitote Ligerici amnis littora pagumque Aurelianensem hoc præclaro irradiari thesauro: id mihi diuinum prænuntiauit oraculum, dum fessos artus sopori mandassem; debere me eo cum votis dirigere meæ petitores salutis, quia inde forem adepturus remedium sanitatis. Et quia solus cum dulcissima genitrice resedi, patre orbatus & fratribus; ipsa non abnuente, verum hoc ipsum fieri sedulo deposcente, [curat offerri Caput-ceruium prædium:] voueo Deo & iam dicto eximio Benedicto hæreditatis meæ portionem, cui Caput-ceruium nomen est, cum omnibus ad eam pertinentibus, eo videlicet tenore, vt superstites ambo, vsumfructum ac præsentis vitæ exactionem retinentes, Fratribus Floriacensibus post nostri dissolutionem cuncta restitui faciamus. Spe etenim suscipiendæ prolis per supra memoratam priuatus revelationem, solicitudinem ducendæ vxoris funditus abieci. Properate igitur quantocyus, & vestris seruorumque Dei inibi degentium precibus opem efflagitate misero. Acceptis eius fideles huiusmodi præceptis, cum a Wantis ipsius auro ornatis, per quos donationem memoratarum rerum sacris imponerent altaribus, absque dilatione venerandum adeunt cœnobium, [oblatis chirothecis donatione facta, eadem hora sanatur:] mandata precesq; sui domini Fratrum cateruæ innotescentes. Memorabile dictu: eadem die ipsoq; horæ momento, quo qui missi erant donum cum orationibus ante Sancti præsentarunt tumulum; æger, qui nonaginta millibus iacebat semotus a loco, integerrimam adeptus est sanitatem. Qui laudum Deo præconia, Sanctoque dans Benedicto gratiarum cantica, exercitationis venationisue gratia siluarum petijt abdita. Cui dum studet operam dare rei; occurrit suis a nostro remeantibus monasterio. Quem illi conspicati equitando saltum peragrare, stupore ingenti perculsi sunt, videntes hominem, dudum absque alterius adminiculo e lectulo non valentem surgere, tunc non solum firmiter incedere, verum etiam equum cursu fatigare. Hæsitantibus illis & vultus similitudine se deceptos autumantibus, obuium se ille gratulabundus offert: inquirit deinde solicitius diem, quo pro se vota soluissent, ipsumque fuisse certissime comperit, quo sibi salutem obtigisse gaudebat. Huic antiquæ veterum virorum relationi repugnabat antiquius tertij b Chlotarij Regis edictum, in quo continetur, quod memoratus Otherius, ob perfidiam ab ipso Rege interfici iussus sit, rebusq; eius omnibus confiscatis, illud prædium ab eodem Principe sit S. Benedicto collatum. Et hoc est, quod in quadam sententia primi libri legitur, Caput-ceruium liberalitate regia Floriacenses promeruisse Fratres. Potuit tamen fieri, vt post hanc, quam nunc retulimus donationem, ipse Otherius apud Regem infidelitatis insimulatus iuberetur interfici, & quasi ex sua parte eamdem villam idem Rex nostro conferret cœnobio. Quod vero in ipso Regali præcepto c Aaotharius vocatur, permutatio veterum facit verborum, vt post latius ostendemus. Post cuius excessum vicini quique hoc eis prædium auferre moliti, ad sibi vtile coëgerunt declinare consilium.

[5] Denique, vt superioris continetur serie libri, habitaculis monachico congruis Ordini inibi constructis, spem potiendarum rerum ipsarum aduersarijs sustulere vsque ad tempora Rotberti Regis filij Hugonis: [Ademarus post alia loca occupata,] quo onus gubernandi regni suscipiente, Ademarus quidam, iuuenta pariterque corporis elatus forma cuius genitor Wido in vrbe Lemouicina Vice-comitis fungebatur honore, nefarium molitus est scelus. Namque Lemouicinis nequaquam contentus facultatibus, ex paterna sibi hæreditate iure suppetentibus; dum cerneret numerosam cohæredum fratrum suorum succrescere stirpem, in subripiendas res alienas animum intendit: dolique artifex castrum, quod a rusticanis d Bruccia dicitur, ingressus, Dominum se agebat. Erat in ea prouincia vir quidam haud contemnendæ potentiæ, Hugo nomine, cui media pars ipsius castri hæreditaria obuenerat successione: hanc ille, vti & eam, quæ genitorem competebat suum, ausu temerario peruadit. Toto itaque potitus castro, copias duorum Comitum, qui eum inde pellere nitebantur, e Willelmi videlicet Pictauensis & Bosonis Petragorici, per quindecim dierum eludens spatium, obsidionem eos soluere coëgit. Qua liberatus necessitate, audendo maiora, municipium Patris Benedicti quatuor & semis millibus a memorato distans castello, absentiam Præpositi Otherij aucupatus, latrocinantium more ingreditur. Municipio illi antiquitas Salis nomen indiderat, [inuadit prædium Caput-Ceruium tunc Salis-castrum dictum:] eoque monachi habitationem assiduam a Caput-ceruio commutauerant: eo quod is locus magna ex parte natura foret munitus. Hunc præfatus Ademarus idcirco, vt post ipse retulit, inuadere nisus est, vt copijs frumenti ac vini, quæ a circumiacentibus incolis inibi ob tutamen sanctorum locorum aggregata erant, peruasæ Brucciæ inopiam subleuaret: re autem vera, vt arctissimos possessionis suæ fines ampliaret, operam dabat. Interim Præpositus loci iam dictus Otherius, tantæ calamitatis accepto nuntio, dolore cordis tactus intrinsecus, quod commendatum sibi a venerabili Abba Abbone, tunc Floriacensium Rectore & Fratribus locum funditus amisisse videretur, in diuersa cogitationum turbine rapitur: tandemque non mœroris, sed consilij tempus ingruere sibi intelligens, ad superius nominatum Hugonem recta proficiscitur via. Cui opportunitatem capiendi innotescens inimici, quod scilicet Brucciæ firmissimo derelicto præsidio, in Salensis municipij demigrasset domicilium, ad præoccupandos eius conatus proficisci hortabatur. Nec ille distulit, qui intelligeret suo vsui proficere, si eum in minus tuto valeret præoccupare loco. Quid plura? Non solum illum, verum quosque circummanentes vicinos, quibus cordi esse Patris Benedicti venerandam dilectionem cognoscebat, ad sui adiutorium alliciens, diluculo feriæ tertiæ præmonet hostibus occurrendum. Interea cuidam militi ex auxiliaribus nostræ partis nocte, quæ diem belli præcedebat, huiusmodi per quietem ostensa est visio. Videbatur ei, quod quasi cum Præposito Ecclesiæ S. Stephani Lemouicinæ Sedis, nomine Ainardo, siluam peragraret, opportunisque in locis, [post visionem militi factam,] retibus oppansis, multitudinem aprorum præ se ageret: quorum quidem alios ad præparatas insidias deductos viuos caperet; alios vero venabulis transfixos neci traderet. Euigilans igitur, dum cuidam sodalium, quæ viderat enarrasset; hoc ab eo responsum accepit: Visionis, inquit, tuæ, Deo oppitulante & sanctissimi Benedicti suffragantibus meritis, manifestus in proximo propalabitur intellectus: nam quod tibi de porcis præostensum est siluestribus, hoc tu patrari conspicies de perfidis hominibus: quodque auctore Ainardo te agere somniabas, hoc ventura luce, Otherio sancti viri Benedicti monacho Duce, vna nobiscum Christo auxiliante perficies. Cumque ille, qui somnium viderat, rem sibi manifestius declarari peteret; (erat enim earum quæ gerebantur inscius rerum) interpres ad eum, Num, ait, ad aures adhuc peruenit tuas, Ademarum Guidonis filium, egregij Confessoris Benedicti peruasisse monasterium; & Otherium Præpositum idcirco Domini nostri petijsse auxilium? Gausfredus, ob fortitudinem corporis, Asini prænomine vocitabatur, in cuius castro memoratus monachus tum forte aderat, cum hæc miles contubernali referret suo, quique hæc adiecit, dicens: Nos quoque volente Deo ac Sancto iuuante Benedicto, sacri peruasores loci, aut vindice feriemus gladio, aut captos nobili ducemus in triumpho. Hoc dictum multorum roborauit pauitantia corda virorum. Videntur mihi somniator iste ac eius interpres duobus Orientalibus fore similes; quorum vnus victoriam Gedeonis somniauit, alter interpretatus est. [Iudic. 7, 13.] Feria porro sexta secundæ hebdomadis sanctæ Quadragesimæ vertebatur, quando factio latronum memoratum occupauit cœnobium: [obsidetur a collectis militibus,] & ecce crepusculo tertiæ feriæ sequentis septimanæ, vndecumque asciti auxiliares, improuisi adstitere portis. Tunc quibusdam nostri agminis viris, adhuc procul a castro constitutis vna cum Præposito Otherio, diuinum apparuit prodigium. Viderunt namque, sole totius terræ reliquas clarissime illustrante partes, ambitum castri densissima vallari nebula: quæ quidem nullum sibi pugnandi afferret impedimentum, hostium vero obnubilaret intuitum. Illi hæc dies æquanda videtur, de qua antiquus Legislator scribit: Quia Ægyptijs erant tenebræ crassæ & palpabiles: filijs autem Israël erat lux in omnibus finibus suis. [Exod. 10, 22] Roboratis hoc signo animis, statuunt hostes prælio aggredi: & præmisso Præposito (qui præuius dudum sibi tunc autem hostiles aggrediens muros, B. Benedicti nomen celsius inclamaret) ipsi elata in excelsum voce, Benedictum inuocant monachorum Patrē: Benedictum resonant tum vallium concaua, [S. Benedicti. nomen clamantibus,] respondentque Benedictum proximæ siluæ abdita. Quo fragore vicinos consedisse montes infernaque patuisse hostibus visum. Et quia montium facta mentio est, non sit audientibus onerosum iam dicti Salensis castri memorare situm. Mons est non multæ altitudinis, in cuius decliuo castrum constitutum est: quod quidem ab Orientali Australiue parte difficilem ad se venientibus præstat accessum, ab Aquilonali sane latere deuexus montis machinamentorum omnium inhibet euectionem: at Occidentem versus, vbi hostium facilis formidabatur progressus, domus erat lapidibus firmissime constructa, ad Austrum in longum porrecta, ad repellendos inimicos satis idonea. Huiusmodi autem munitio aduersarijs facta est perditionis occasio: dum ob nimiam securitatem, prius hostem adesse senserunt quam præuidissent. Primus ferratas Aquilonali parte intulit acies Gaufredus, propter vires non propter pigritiam Asinus agnomine: ignemque, vt pridie suis inter pocula in amore Patris Benedicti sumpta condixerat, admoueri præcepit. Post eum reliqui auxiliares, Giraldus scilicet Cluensis castri Dominus, & Hugo Gargelensis reliquique, quorum nomina dicere supersedi. Qui ducentorum vallati caterua armatorum, aduersarios, pari fidentes numero sed virtute constantiæ impares, e propugnaculis quæ tueri parabant iaculis ac lapidibus repellere cœperunt. Et ecce, Prouidentia diuina interuentuque egregij Confessoris, ventus Aquilo surgens, flāmas quidem ignium portis ingerebat, hostilia vero tela retro agebat. Cumque ignem conualescere iaculaque sua in irritum cadere oppidani cernerent, [capitur cum socijs,] formidinem animis induentes introrsus fugere. Seditiosis ecclesiam petentibus, nostri a tergo sequuntur attentius, cæsisq; in introitu portæ aliquantis, eos qui basilicam petebant insectabantur: in qua non tutam sibi latebram fore auspicatus Ademarus, turrim ligneam, de qua signa dependebant, cum sex factionis suæ socijs formidolosus conscendit. Ibi quoque se latere posse diffidens, tecta more architecti perambulabat: donec ab Hugone, qui studiosius reliquis eum inuestigabat, visus, pacta vitæ ac membrorum securitate captus est. Cum quo, quinque commanipulares ex eminentioribus tenti sunt, Hugo videlicet ac Archembaldus de Buciaco, Rainardus & Americus Frater eius, filij Heldegarij haud ignobilis viri Argentomagensis, atque Giraldus Terinensis: his exceptis, quos aut minor potentia, aut minus pollens de nobilitate parentum sanguis nostræ subtraxit notitiæ, quorum numerus ad viginti & eo amplius fuisse refertur. Equi capti numero centum viginti, præter eos, qui vel a victoribus furtim subducti, vel a victis fuga sibi consulentibus abducti sunt. E quibus & multitudo hostium colligi potuit, & virtus superna pariterque excellentissimum Patris Benedicti meritum euidenter agnosci, quod a tam paucis exercitatæ militiæ viris aduersarij, copijs ac natura muniti loci, tam facile sint superati. Illud nihilominus gratia Dei gratuita nobis collatum credimus, quod hostium triginta militibus peremptis, nostrorum nemo saltem vulneratus est, tribus exceptis: vnus videlicet militaribus deditus stipendijs, qui lethali accepto vulnere ad propria rediens vita decessit: ac duo agriculturæ potius quam bellicis dediti stipendijs, qui cum multis alijs artis hominibus, fama prælij exciti, auxiliatum nostris venerant; dum nimium rapinæ student, incertum a socijs an ab extraneis interempti sunt. Hoc itaque modo, castrum intra sextam diei, quo primum ibi aduenerant, horam receptum, nostrisque redditum est anno Incarnationis Dominicæ millesimo. [anno 1000] Et ne quis æstimet tantam victoriam, hominum potius virtuti quam diuinæ ascribi debere largitioni; sciat ipsorum nobis relatione aduersariorū vulgatū, eos vigore ita fuisse destitutos, vt, quamuis telorum seu lapidum mole abundare se cernerent, nullam tamen efficaciam in iaciendo sibi inesse sentirent. Animæ quoque peremptorum nocturno tempore in eadem villa quiescentes homines somnos rumpere sæpissime cogebant: flebiliter oberrando inclamantes, se miseras fore, quæ excellentissimi Patris Benedicti res peruadere non dubitauissent. Nec Guido genitor Ademari siue etiam Giraldus frater eius, patrinus iam dicti adolescentis, [punitur Ademari pater Guido,] immunes miseriarum fuere: verum sicuti participes eius maligni fuere consilij, sic quoque Dei iustissima disponente prouidentia, periculorum fuere consortes. Siquidem Guidonem non tantum orationis quantum dissimulationis gratia, quasi nesciret quæ a filio gererētur, Romam prosectū, morbus vitiliginis adeo debilitauit, vt non aliter quam in lectica ad sua regredi valeret. Giraldum vero, obtentu eiusdem simulationis apud Pictauum degentem & rei euentum præstolantem, [patruus Giraldus,] ferox equus mordicus per coxam arreptum, per aliquot dies lecto cubare coëgit. Hildebertus quoque f Argentomagensis incola, huius factionis signifer, qui pacis medius palam quidem videbatur fore, occulte autem proditionem alebat; igne diuino in maxilla adustus vsque ad diem suæ mortis incurabilis perseuerauit, [signifer Hildebertus.] ita vt consumpta carne dentes specie miserabili nudarentur. Per omnia benedictus Deus, qui sibi beneplacitos assidue mirificat Sanctos.

[Annotata]

a Per VVantos intelligi chirothecas sæpius monuimus, & quod huc spectat potissimum ad Vitam S. Hadelini 3 Februarij, cap. 3. litt. G, vbi in transferenda possessione vsurpatos VVantos seu chirothecas ostendimus.

b Chlotharius 3 filius Chlodouei 2 regnauit ab anno 662 ad 676.

c MS. Patriciacense, Motharius.

d Brocia castrum dicitur in Chronico Ademari, edito a Labbæo nostro pag. 170, eiusq; ibi obsessio describitur: sed an eadem, quæ hic legitur, dubitari potest, quod nulla Ademari fiat mentio, sed VVidonis illius patris.

e Hic est Guilielmus IV, Pugnax vel Ferrei-brachij cognominatus, cuius prima vxor Adalmodis etiam indicatur ab Ademaro iam citata pagina.

f Ita MS. Patriciac. excusum erat a Bosco Argensis.

CAPVT III.
Equus a submersione liberatur. Pasti pane S. Benedicti in prælio præualent. Iniurius ei male perit.

[6] Qvia vero semel Aquitaniam ingressi sumus, non ab re esse videtur, si rei gestæ miraculum, quod ordo caussarum superiori paucis elabentibus annis subnexuit, enarrauerimus. Captus, vt supra dictum est, Ademarus ab Hugone ad castrum Brucciæ deductus est. Id Giraldus quida partibus fauens Ademarianis tenebat, exclusis fautoribus Hugonis, [In recepto castro Bruccia,] qui partem eiusdem castri ab Ademaro sibi præreptam non mediocriter indignabatur. Denique eumdem iuuenem, quem captum habebat, e regione murorum, vnde a suis intueri posset, deduci præcipiens; interminatus est, se eius caput abscissurum, ni maturato sibi munitionibus cederent. Quæ res Giraldum & eos qui intus erant grauiter perterruit, maxime videntes Dominum suum cum tot exercitatæ militiæ egregijs bellatoribus subita rerum conuersione deiectum: vnde non solum oppidum, sed etiam se suaque omnia territi dedidere. Hugo potitus castro turrim, quæ iuris Ademari fuisse videbatur, confestim diruit. Iuxta eam cisterna erat ad colligendas imbrium aquas effossa, quadraginta quinque & eo amplius cubitis in profundum patens. Forte post aliquot temporis spatium duo ex Fratribus nostris, apud memoratum sancti Patris Benedicti Salense monasterium degentibus, vtilitatis monasterij gratia præfatum Hugonem, Brucciam tunc incolentem adierunt: ob cuius colloquium superiora turris petentes, [lapsus incisternam equus monachorum,] binos equos retinaculis sibimet connexos in inferioribus reliquerunt. Horum vnus quietis impatiens, dum huc illucque errando socium trahit, postrema corporis parte in superius nominatam cisternam labitur, nec alterius ope iuuari valuit, quin ad fundum vsque decideret. Clamor illico intuentium oritur, equum monachorum in puteum esse lapsum. Tumultus caussam Hugo solicite perquirens, vbi damna lapsi animalis reperit, vehementer indoluit, quod hi qui eum visitandi gratia adierant monachi, (æger quippe erat) tantam fuissent passi iacturam. Itaque vxori imperat, vt euocatis iuuenum robustioribus, seminecis equi cadauer e puteo abstrahi faciat. Ipse post paullulum, vbi se vestibus induit, eam secutus, inclinans se ad os putei, solum equinum caput aquis eminere prospexit, reliquis membris cum sella lymphis opertis. Et ad circumstantes conuersus, Hic, inquit, equus, sellæ deinceps numquam sentiet onus. Ad quem mulier: Num, ait, ille senex Benedictus, qui tibi a Domino victoriam obtinuit ex hostibus, tam est inualidus, vt impetrare nequeat, quatenus proprio animali suus reuehatur monachus? Ad hæc ille diffidens: Si, inquit, hæc ille impetrarit, ceteris Prælato Sanctis eius me committam tuitioni. Admotis igitur scalis, descendit quidam, audaci fisus iuuenta: qui equum per opportunas corporis partes funibus ligaret, quo facilius educi posset. Verum eo egresso, cum difficile videretur, tam immensi corporis animal simul cum scala posse extrahi ob angustiam putei, primo scalam educentes, dehinc caballum extrahere cœperunt. Sed omnipotens Deus, vt ostenderet non solum iam sæpius dicto Hugoni, verum quibusque sanum sapientibus, egregium Ducem monachorum, summum videlicet Benedictum, non parui apud se esse meriti, imo maioris quam quisque mortalium conijcere valeat, geminauit miraculum. Nempe cum iam numerosa iuuentus vsq; [fere extractus relabitur:] ad summum putei marginem equum eleuauisset, ac Fratres eminus adstantes Letaniæ preces Domino soluerent, vbi dilectum Domino Benedictum inuocare cœperunt, subito rupti funes equusque ad interiora lapsus est. Desperatio cunctos habuit, diffidentes eum vlterius posse viuum retrahi, maxime cum & descensus ad eum alligandum difficilis foret, nec funium illis tanta suppeteret copia, casusque de superioribus eius æstimaretur contriuisse membra. Accedens autem vnus Fratrum ad memoratum Hugonem, hortatus est, vt de virtute Confessoris Christi Benedicti sumpta fiducia, adhuc semel attentatum adorirentur opus. Annuentibus quoque eius persuasioni quibusdam iuuenum, quid suæ possent vires experiri cupientium, præcipue coniuge eiusdem nobilissimi viri Hugonis, quæ fidei ac deuotionis in beatissimum Patrem nostrum Benedictum ardore flagrabat, iterato scalæ in puteum deponuntur. Porro apparatus funium nullus alter reperiri potuit, nisi quo retibus ad vsum capiendarum siluestrium præparatis caprearum, sibi inuicem connexis atque contortis vtebantur. His ergo alligatum, vti prius fecerant, retrahebant equum, [ab inuocantibus S. Benedictum,] magnis clamoribus Sanctum inuocantes Benedictum. Et ecce cum iam pene inter manus futurus esset, iterato deficientibus vinculis, relabi cœperat in imis. Tunc vnus e turba alligari se poscit cingulis ex corijs ceruorum desectis, quibus Aquitani vtuntur latissimis atque fortissimis, sicque introrsus demitti: arreptisque tibiarum fasciolis, caballum aptissime capite alligans, monet socios se quidem primum, deinde quadrupedem extrahant. [extrahitur,] Qui monitis ocyssime parentes, vtrosque ad superos reduxerunt. Sonipes acsi mortuus humi exponitur, ad quem honorabilis vir Hugo accedens, eumque virga tangens, ad circumstantes, ait: Hic reuiuiscet numquam. Tunc equus quibusdam eum subleuantibus a terra, sese erigens concussit, aquamque quam inuitus hauserat, per meatum vtinæ digessit. Alacris illico mulier his verbis virum arguebat: En, ait, experimento hoc disce, Benedictum Dei famulum fideliter se inuocantibus, præcipue suis famulis, præsto esse. Plausus continuo ac vox lætitiæ toto oriuntur castro, Benedictum laudantium, Benedicto gratias agentium, quod iam viueret, quod iam proprijs pedibus equus vaderet. Sane religiosa fæmina, quia hiems erat, in aprica domo cornipedem deductum, mollioribus stramentis, vsque ad diffusionem sudoris ipsa operuit: qui inde post paullulum retractus, terræ se prouoluens, ac omnibus membris concutiens, hinnitu sodalem quærebat. Quē Fratres, qui aduenerant, receptum lætantes, ad propria incolumem, nullo membro debilem reduxerunt: horum vni nomen Aaanno, qui Sacerdotij fungitur officio; alteri Remigius, in Ordine manens Diaconatus; quorum relatu ante transactos quindecim soles, hæc ita gesta fuisse comperi, a quibus & sella ostendebatur, quæ dilapsa cum equo fuerat: cuius scandilia quamuis noua, & antellam suis impatiens pedibus ipse disruperat. Viderit nunc quisquis ille est, qui hæc non sibi mira videri iactitat, quid horum præcelleat: vtrum ferrum e profundo laci reduxisse, an quadrupedis vitam in immani præcipitio non solum seruauisse, verum & incolumem superis reduxisse? [num. 6 Vitæ] Ego quia vtrumque noster iste Legislator patrauit, in ambobus eum non tantum potentem, sed etiam potentissimum fuisse fateor. In hoc vero illud admiratione dignissimum est, quod equum, quem cordarum nequiuere retinaculis protrahere, fasciolæ fragilis retraxerunt habenis. Ac si patenter pius Pater Benedictus eos non verbis sed factis moneret, id non humanæ fortitudini sed Diuinæ potius operationi debere imputari, suæque interuentioni. Verum si quispiam eius mira facta ob nostræ vilitatis personam contemnenda iudicat; hunc nos rogamus, non vt nostra legat, sed vt mitissimos eiusdem Patris vultus sua nequaquam exasperet ingratitudine: qui si, quod absit, offensus fuerit; nulli dubium, quod durum se præbeat & intractabilem; sicut e contra humilitatis precibus mitigatus, fauorabilem se exhibebit ac lenem.

[7] [in bello Hildeberti Petragoricensis Comitis & Guillelmi Pictauorum,] Opportunum videtur & illud inserere lectioni quod in eadem prouincia sub antedicto Præposito Otherio, meritis sancti sui Benedicti Dominus operari dignatus est. Hildebertus supranominati Bosonis filius, ex materni aui successione Comitatum Petragoricæ vrbis adeptus, aduersus Guillelmum Comitem Pictauorum arma mouit, & commoto exercitu, ad secundum Pictauæ ciuitatis milliarium castra posuit. Inter reliquos vero eius auxiliares, quos ad id euocauerat bellum, erat Hugo, de quo præmisimus, Dominus castri, quod Gargilissa dicitur. Is cognitum habens beatissimum Patrem nostrum Benedictum, his, qui se plena inuocauerint fide, vbique & maxime in bello solere auxiliari; memoratum rogauit Præpositum Otherium, vt sibi saltem duos conferret panes ex ijs, quibus monachi vescebantur, quos ipse cum suis certamen intraturus in escam sumeret: fidei non modicæ existens, qui crederet illo se cibo validius omnibus posse armis contra vniuersa muniri pericula. Interim Hildebertum, tam ipsum Hugonem quam cætera expectantem auxilia, præcipue a Fulconem Andegauensem Comitem, congregati Pictauenses repentina irruptione op primere conati sunt: quatenus eo, qui Dux belli erat, antequam cunctæ eius congregarentur copiæ, oppresso, residuos ab ipsius deterrerent adiutorio. Nec ille segnior in obuiando fuit: sed cum paucis, quos secum habebat, excipiens aduenientes, bis cum eis campali certamine conflixit. Cumque in eo esset, vt ab hostium multitudine superaretur, veteranis etiam suis fugere non erubescentibus, ex improuiso iam dictus superuenit Hugo, qui deiectos rebus aduersis sociorum intuens animos, [pasti pane S. Benedicti praualent:] fractis citatim, quos ex monasterio S. Benedicti acceperat panibus, & & ipse sumpsit, & his quos secum adduxerat, distribuit: ac demum Pictauos, iam iamque victores & sui nimium securos, cum Hildeberto aggressus, vicit, fugauitque. Sane ex militibus, qui quippiam panis S. Benedicti quamuis modice sumpserant, nullus lethale suscepit vulnus, sed omnes incolumes euaserunt.

[8] Nunc iam ab Aquitania gressum verbi promouentes, in Franciam redeamus: narratisque de statu regni seu Regum, quæ ad rem pertinere videbuntur, miraculum per beatissimum Patrem nostrum Benedictum ab omnipotente Deo, in loco, qui Abbatis-villa dicitur gestum, recitemus: sicque per monasterium ad Burgundiæ partes, certis ex caussis transitum faciamus. Dux Francorum Hugo infulas regni adeptus, cum filio per decem continuos annos eis potitus est: moriens autem, Rotberto filio monarchiam sui reliquit Principatus. Hugonides Rotbertus vxoriam inire copulam iam dudum mente tractans, & ab Arelatensium partibus assumere sibi coniugem volens, exercitum congregat, sponsæ iam iamque aduentanti occursurus. Dum ergo iter agens exercitus, vlteriorem Ligeris ripam teneret, contigit Guillelmum Belesmensem, castrametandi causa, curtim superius nominatæ villæ-Abbatis sibi deligere. Porro e satellitibus eius, quidam peruersæ mentis iuuenis præueniens Dominum, [miles post iniuriam, illatam S. Benedicto,] monacho ei curti Præposito, Theoderico nomine, furibunde imperat, vt sibi portas aperiat, eo quod ipse inibi metatum habiturus foret. Ad quem monachus: Patientiam, inquit, o optime militum, in me habe, aduentum tui Senioris operientem, cui soli hæ patebunt portæ. Animaduertens miles, copiam introeundi sibi denegari, conuersus in iram, socijs infit: En, inquit, contemplamini hunc monachum veluti tumidum bufonem, equo itidem tumenti superbe residere, nec mihi aperire velle. His contumeliæ verbis cœnobita motus, conuersus ad ad Orientalem, ad quam monasterium situm est, plagam, Ego, ait, te, o Senior sanctissime Benedicte, aut perpetuo obdormisse suspicor somno, aut nostris offensum peccatis, ab his olim tibi dilectis abscessisse sedibus, qui ita inultas tuorum pateris manere iniurias. Quid multis morer? Non diu vindex dilata est blasphemiæ vltio, Diuina eam meritis beati Confessoris, idcirco, vt credimus, accelerante prouidentia, ne pusillanimitate victus Frater, maioris offensæ in verbo incurreret lapsum. Namque aduentante Guillelmo, infelix ille, [hausto ad ebrietatem eius vino,] qui scandalizauerat Fratrem & insuper Benedictum despexerat Patrem, iactitans se vino seruorum eius ad ebrietatem vsque sua suorumque viscera absque eius oppleturum gratia; domum a curti longiuscule remotam ingreditur, in qua minarum suarum satisfacturus executioni, dum vltra modum vina haurit, calicem furoris domini vna cum mero vsque ad fæces potauit. A mensa quippe surgens, secus ignem se collocauit, temporalem æterno socians somno. Namque ignis stramenta lectorum corripiens, flammarum globos in sublimi extulit, ac tectum domus facile accendit: [misere incendio perit.] nec euigilauit miser, donec comprehensis omnibus, obrueretur trabium molibus. Itaque cum duobus obsequij sui pueris, nam tertius semiustulatus euasit, ac quinque equis, seu cum omni itineraria suppellectili incendio consumptus est. Qui vero ambusta veste vel capitis crinibus, discrimine mortis exemptus fuerat beneficio fugæ, in præsentiam Guillelmi deductus, rem, vt erat gesta, ordine retulit. Tum ille: Merito, ait, hæc infelicibus pœna prouenit, qui maleuolo vecordiæ suæ spiritu, vina monachorum cuncta se exhaurire posse æstimantes, ita ebrietati operam dederunt, vt imminens periculum vitare nequirent. Hoc itaque facto, suspicio Fratris abolita est, qua falso calumniatur erat, beatissimum Patrem nostrum Benedictum obdormisse, qui cura peruigili assiduam solicitudinem sibi subdito exibet gregi. Porro a sibi placitorum istorum visitatione locorum, nullius nostrum quolibet immani poterit deterreri facinore, quem grata suorum inuitat præsentia ossium. Verumtamen eo magis nobis cauendum, ne tam pij aspectum Visitatoris, fusca commissorum offendamus caligine peccaminum.

[Annotatum]

a Huius Fulconis memorantur bella, apud Glabrum Rodulphum lib. 2 Historiarum cap. 3 & lib 3 cap. 2, gesta cum Conano Duce Britonum & Odone Comite Carnotensium.

CAPVT IV
Periculum submersionis submotum. Mors reo inflicta. Corpus S. Pauli Leonensis Floriacum delatum.

[9] In ea inundatione Ligeris, quam plus solitam littoris accola, insolitam procul remotus sensit agricola, quid mirandi per meritum sæpissime nominandi Patroni nostri actum sit Benedicti, quia absentem me contigit fuisse, relatu seniorum cognitum, memoriæ adoriar tradere posterorum. Igitur Liger, eorum maximus fluuiorum qui per Galliam aluei sui cursus in Oceanum proprijs inuehunt nominibus, inaudito antea seculis modo antiquos excessit terminos anno Incarnationis Domini millesimo tertio, [Ligeri fluuio exundante anno 1003,] regni autem Rotberti Regis, quo cum Patre regnare cœpit, a sexto decimo, Monarchiæ vero septimo. Tanta vero tamque repentina eius fuit profusio, vt agrarios laborantes, seu equites iter agentes subita inuoluerit ruina: vt non incongrue illi aptetur illud Virgilianum de Pado dictum:

Proluit insano contorquens vertice siluas
Fluuiorum Rex Erydanus, camposque per omnes
Cum stabulis armenta tulit.

[1 Georg.] Sic & iste, non solum pecudes cum ouilibus, homines cum domibus, verum etiam patrem matremue familias cum filijs ac filiabus, seu cum vniuersis improuiso impetu protraxit vtensilibus. Hac aquarum alluuione inuolui metuens armentarius gregis, [bubulcus Floriacensis,] vsui monachorum Patris Benedicti in cœnobio Floriacensi degentium delegati, ad tutiora montium pascua vaccarum abduxit armenta: vnde regrediens, dum concitus sese proripit, vt intra septa castri receptus imminens euitaret periculum, obuium habuit hostilem quem fugere cupiebat amnem. Retrogrado itaque se proripiens pede, ad pontem riuuli, qui ob circumiacentis latitudinem paludis Longum-rete dicitur, quem iam forte præterierat, summa cum festinatione tendebat. Ibi quoque obuios habens inundantis fluctus gurgitis, in desperationem vitæ labitur, & incertus consilij, [inuocato S. Benedicto] fasciolis a tibijs resolutis, ad binas pontis tabulas se alligauit. Inuocare tunc Christum & Sanctum cœpit orare Benedictum, vt sui misereretur opem ferendo. Sed resoluto vi tumescentis fluminis ponte, ipse pariter ferebatur in præceps, Tum vero toto cordis affectu nomen beatissimi iterabat frequentius Benedicti: [iam vi aquarum procul abreptus,] & quia iam morti traditum se credebat, vt animam tantum saluaret poscebat. Cumque vndis se propellentibus, ad eum delatus esset locum, vbi Bonodia fluuiolus Ligeri influit, per tria fere milliaria aquis vectus, & semper in ore, semper in corde sanctissimi vocabulum replicaret Benedicti, exaudiri meruit: nam mutatis flatibus ventorum, flans zephyrus, ad littus eum leni impulsu deducere cœpit. Quidam vero eius noti, [saluatur,] prope lintribus obnauigantes, cognito quis esset, solutis quibus ipse se vinxerat ligaminibus, ad tutam portus stationem secum incolumem reduxerunt. Vocitatur autem homo ipse Constantius: qui etiam refert se multitudine circumdatum serpentium seu diuersi generis reptilium, nec tamen per Dei prouidentiam & egregij Christi Confessoris Benedicti interuentionem quidquam sibi fuisse nocitum. [illæsus inter serpentes] Quod eo magis mirandum censetur, quia quosdam hominum summa arborum cacumina conscendentium, vbi vndoso torrenti aspirare fas non fore arbitrabantur, reptando subsecuti angues, miserandis laniatos morsibus, decidere in in profundum cogebant. Hunc vero in imis constitutum, quamuis in modum cinguli circumambirent, nullatenus tamen lædebant, gratia eum diuina mericis sancti sui Confessoris Benedicti custodiente, ad exhibendum famulis eius deuotæ seruitutis obsequium. Cui etiam aliud diuini muneris attributum constat fuisse beneficium. [& arborum truncos.] Ruerat radicitus aquarum alluuies maximas arborum moles, quarum impetu trunci quoque antiqua diuturnitate solidati euertebantur. Horum ille impulsu, non solum mergi non poterat, verum sola manu vel brachio, acsi leues stipulas ad se appropinquantes, depellebat.

[10] Ager quidam ditioni subditus Ecclesiæ S. Stephani Autisiodorensis vrbis, confinis est terræ S. Benedicti, quæ memoratæ superius adiacet paludi. [partem agri S. Benedicti abrepturus,] Hunc quidam Vualterius iure beneficij sortitus, eiusdem telluris partem ad suos vsus præripere cupiebat: confictaque calumnia, quod ex suo beneficio existeret, atque a nostris ruricolis iniuste peruasa foret, querelam ante venerabilem Abbatem Abbonem exponit. Nam quodam tempore ab vno Dominorum suorum missus est, vt sua vice iam dicto obsequeretur Abbati, ad Regale palatium properanti. Inde cum redirent ambo simul, & ad eum peruentum esset locum, de quo lis videbatur orta; idem vir conuersus ad Abbatem: Nunc, inquit, Domine Abba, si placet, ostendam tibi terminum meæ possessionis. Monente autem illo, ne quid supra suum determinaret ius, ne forte id nequaquam ei impune cederet; ille impulso calcaribus equo, ad locum determinationis sibi placitæ properat, obtestantibus pene omnibus qui cum Abbate aderant, illum metam iustæ diuisionis transgredi. Sed cum habenis equum refrænare conaretur, dicens, Ab hoc ego loco, vniuersum ius ad istam partem (manu eam demonstrans, [& ad singulare certamen prouocans]) mi etiam, si necessarium fuerit, singulari certamine vindicabo; equus in cursum actus, retineri ab eo non potuit: quin potius inuito sessore, proruens semel ac secundo, offenso labitur pede. Tunc Reuerentissimus Abbo Abbas conuersus ad suos ita infit: Iam nunc æquissimi iudicis iustum citissime conspicietis examen. Post quæ verba, equus tertio lapsus, Dominum a tergo suo abijcit: qui cadens discissis interioribus, fractaque scapula debilitatus, ad villam monasterij delatus, aduesperascente ipso die defunctus est: peregitque ipse solus singularem quam proposuerat pugnam, [ex equo lapsus perit.] Deo manifestum exerente iudicium, meritis dilecti sui Confessoris Benedicti, cuius res alienare cupiebat. Cuius casum miseratus honorabilis Abbo Abbas, eo quod sibi in itinere deuotissime obsecutus fuisset; cum Fratribus in cœmeterio ecclesiæ honorificentissimæ tradidit sepulturæ.

[11] b Ossa Oceani maris quædam est insula, quæ a continenti Armoricanæ regionis terra, quam Cornugalliæ nominant, pelago sexdecim passuum in transuersum porrecto seiungitur. In ea B. Paulum, cognomento Aurelianum, eremiticam duxisse vitam ex libro c Vitæ eius didicimus. Hic denique S. Paulus in loco Britanniæ, qui Oppidum dicitur S. Pauli, d Episcopus factus multis in vita sua clarus virtutibus, [cum corpus S. Pauli Episcopi Leonēsis] ibidem per diuinam designationem tumulariam meruit sepulturam. Cuius corpus post longa obitus ipsius transacta tempora, a e Mabbone ipsius loci Pontifice, ad hoc nostrum Floriacense translatum est cœnobium. Huius translationis seriem, quia occasio se præbuit, licet multis antea temporibus gesta sit, sicut a prioribus nostris eam auditu comperimus, referre dignum duximus. [a Mabbone Episc. esset Floriacum translatum] Memoratus denique venerabilis Mabbo Pontifex, amore diuino contemplatiuæ succensus vitæ, hæsitabat animo, quonam potissimum in loco suum posset explere propositum. Cui diuinitus inspiratum est, nusquam aptius id posse eum perficere, quam in præsentia corporis sanctissimi Patris nostri Benedicti, qui Dux & signifer illius esset institutionis, quam ipse sectari cupiebat. Sumptis igitur Euangelijs & sacrarum vestium non contemnendo ornatu, simul cum sacratissimo corpore egregij Præsulis Pauli, ad sibi desideratam peruenit habitationem: quem Abbas istius sacri cœnobij præcedenti libro nominatus Vulfaldus cunctaque congregatio, gratantissimo dilectionis suscipientes obsequio, quoad vixit tempore honorifice secum tenuerunt. Qui, peracto laudabilis vitæ cursu, ante altare S. Ioannis Euangelistæ in basilica sanctæ Dei Genitricis Mariæ tumulariam adeptus est sepulturam. Corpus autem antedicti Confessoris Pauli cum proprio loculo, post loculum sanctissimi Patris Benedicti posuerunt, vno tamen ampliori scrinio, quod etiam argento tectum erat, vtrumque concludentes. Nunc iam ad id quod cœpimus exequendum, regrediamur.

[12] In memorata igitur insula ob amorem tanti Præsulis quidam ciuis iam dictæ regionis Cornugalliæ, [Felix eremita] Felix nomine, ad inhabitandum demigrans, cum alijs suæ prouinciæ viris per aliquantos annos Deo placitam studuit ducere vitam. Sed cum veraci referente fama didicisset, corpus iam dicti Sancti apud nos retineri, deliberauit animo ad eius sacratissima properare membra. Incitabat quoque bonæ voluntatis eius conatum rumor sanctissimi Patris nostri Benedicti, qui totius etiam remotissimos Britanniæ repleuerat sinus. Ascensa ergo vna, quam solum tunc reperit nauim, ad superius nominatum S. Pauli oppidum venire disposuit; cum Pontifice ipsius Sedis tractaturus, [ad oppidum Leonense nauigans,] vtrum sibi hæc quæ cogitauerat agere expediret. Verum pelagus illud, quod inter insulam ac continentem diximus esse terram, ob sui angustiam & rupium in eo prominentium exasperationem, difficilem multoties nauigantibus efficit transitum. Quod cum iam dictus vir transmeare vellet, inopinato impetu vndarum nauis versata, eum cum vniuersis socijs inter se & mare conclusit. Erant inter eos natandi ignari, quos vnda raptos, super vnum e prominentibus saxis illæsos deposuit. Ille vero cum vno tantum sodali, iam reductæ in suum statum naui insiluit: & fluctus, qui eam oppleuerant, panno sinuatæ vestis exhauriens, cum duobus qui soli remanserant remis, [naui subuersa] ad recipiendos socios rupi appropinquauit. Quibus receptis, prospicit eminus librum, per quem laudes Deo persoluere consueuerat, vndis iactari nec mergi. Post quem directo cursu nauis, eum leuauit ita omni humore introrsus carentem, quasi non vndæ ipsum per mana sed ventus per terras portauerat. Deinde aliquibus remis cum aliquantula suppellectili receptis, ad destinatum tandem delati sunt locum. Cumque memoratus vir cum Episcopo loci colloquium familiare habens, ea quæ sibi obuenerant referre vellet; præuenit eum Pontifex, ita inquiens: Num, ait, ignoras, Domine mi Felix, quid cuidam monacho, omnibus tibique bene noto, de te per nocturnum soporem reuelatum sit? Cui cum ille diceret, se id funditus ignorare, Episcopus ad eum: Retulit, inquit, mihi idem monachus coram multis testibus dicens: Videbatur mihi, quod Felix, qui in insula habitat, hic apud nos foret positus. [per S. Benedictum eripitur a submersione,] Qui dum ad sua regredi vellet nauimque ascendisset, diabolus in specie vulturis adueniens, cuius corporis moles montis altitudini æquari posse credebatur, cunctos, qui rate vehebantur simul cum ipsa in profundum mergere mihi videbatur. Illis itaque hoc modo submersis, apparuit repente vir quidam monachico adopertus indumento, more Abbatum recuruum a capite de manu gerens baculum, quique super aquam deambulans, eodem ligno nauim cum hominibus nil mali passis ac cunctis rebus de profundo ad littus traxit. Liberatis vero imperans, vt se ibidem operirentur, vulturem qui iam fugam parauerat insecutus, virga percussum in profundum abyssi mersit. Reuersus ad Felicem & socios eius, alacri vt erat vultu eos hortabatur, vt ascensa lintre, quo cupiebant secure enauigarent, dicens: En aduersarius vester per Dei gratiam a me submersus, perdidit omnem vobis nocendi potestatem. Cumque ista referente Antistite Dei seruus audisset; casus quoque suos & ipse omnes ei exposuit, asserens ipsam visionem etiam corporeo actu in se completam. Intelligens vero ex memorata apparitione sanctissimum Patrem nostrum Benedictum suæ saluti auxilium contulisse, magis amore eiusdem præcellentissimi Confessoris flagrare cœpit, atque vt ad eius sacrosanctum tumulum perueniret instare. Igitur pauci temporis interposita mora, assumptis quibus se indigere rebus æstimauit, ad continentem destinauit remeare terram. Sane omnipotens Deus, [iterum inde discedens,] vt eius cor ad amorem Sanctorum, quorum expetebat præsentiam, amplius inflammaret, duplicauit miraculum. Nam dum anchora a littore sublata alta peteret maria, repente se fluctus attollunt, & in sublimi elatus præruptus aquæ mons ita totam circumcinxit scapham, vt nulla ex parte aditus reperiretur euadendi. Tunc iam dictus Christi famulus Felix, horrore imminentis periculi perculsus, intra ima pectoris huiusmodi fundebat preces humillimæ supplicationis: Inclyti, inquiens, Confessores Christi Benedicte atque Paule, quorum sacratissimos adire exopto cineres, ferte opem mihi misero, qui solius nunc mortis discrimen formido. Post has preces, dicto citius tumida considunt æquora, ventisque placidum stans mare tutam nauigantibus præbuit viam. [degit Ploriaci.] Ita ab instanti naufragio sæpenominatus Felix exemptus, ad hoc sibi diu desideratum venit cœnobium, nobisque hunc suæ saluationis retulit fuisse modum f.

[Annotata]

a Hinc liquet primum annum Roberti cum patre regnantis esse annum Christi 988, & solius regnantis annum 997.

b Osa, MS. Patriac. Ossa, Alberto le Grand Huessant, vulgo Ouessant & Heissant appellatur.

c Hanc Vitam ex varijs MSS. edidimus 12 Martij, die S. Pauli: scripta ea est a monacho Floriacensi.

d Vulgo dicitur Saint Paul de Lion, S. Pauli Leonensis vrbs.

e Floruit Mabbo Episc. circa annum 940.

f Dein hic Felix anno Christi 1008 Floriaco missus in Britanniam Armoricam restaurauit monasterium, eiusq; est Abbas constitutus, vti scribitur in Vita S. Gildæ Sapientis 29 Ianuar. cap. 6 pag. 964. De eo egimus 9 Martij inter Prætermissos.

CAPVT V.
Iniurij S. Benedicti morte puniti. Æger adiutus. Cerei & lucerna accensa.

[13] Breuitati quidem studendum erat, ne prolixitas verborum audientibus fastidium materiæ gigneret: [Vastans villam S. Benedicti] sed quia decurrens sermo retineri non potuit, quem vis dilectionis sanctissimi Patris Benedicti, ad plenius exponendas res gestas impulit; ignoscendum est, si plusquam licuit loquax pagina fuit. Procurabimus deinceps succincto narrandi genere miracula eiusdem dilecti Domini comprehendere, vt & laudes eius promamus & lectori nequaquam oneri simus. a Burgundiæ in partibus territorio Tricassino villa habetur S. Benedicti, Tauriacus nomine, quam Aduocatus vocabulo Gauzfredus, quamuis ab extraneis defenderet, violentius quam quilibet externus vastabat. Quem a monachis frequenter, vt a malefactis quiesceret, admonitum nec obtemperantem, pius Pater Benedictus a Deo obtinuit, flagello correptionis prius percuti quam eius malitia funditus deleretur. [in rabiem labitur,] Quadam itaque die eo in domo propria, intra memoratæ vrbis Tricassinæ muros constituta, residente, & iudiciariam inter rusticanos agente actionem, niger canis rabie plenus affuit, & nullum lædens circumstantium, impetu in eum facto, nares eius ac faciem morsibus dilanians abscessit. Vnde ille in amentiam versus, ab amicis ad basilicam S. Dionysij est deductus: ibique aliquantulum, sed non ad plenum sensu recuperato, regressus ad propria, dum malis quæ pauperibus S. Benedicti intulerat adijceret peiora, a dæmonio arripitur: catenatusque & in quoddam retrusus cubiculum, vltimum exhalauit spiritum. [& a dæmone arreptus moritur.] Profitentibus cunctis qui eum nouerant, ob sæuitiam eius in ruricolas pretiosi Confessoris Benedicti talia ipsum pertulisse. Huic metuendæ vltioni aliud amplectendum misericordiæ ac sanitatis adnectamus signum.

[14] In inferioribus huius Neustriæ partibus, in Andegauensi scilicet vrbe, Ainfredus quidam apud monasterium b S. Albini ex Clerico monachus sponte factus est. [monachus spretus a suo Abbate] Is meliorandæ vitæ gratia ad hunc venerabilem Floriacensem demigrans locum, aliquantisper nobiscum commoratus, ad memoratum regressus est cœnobium. Vbi dum moratur, graui tumescentis coxæ afflictus languore, gemino vrgebatur angore: nam Abbas ipsius monasterij quibusdam simultatibus eum impetens, cunctis interdixerat Fratribus, ne quis eum saltem in exitu visitaret animæ. Cumque ille morbo ingrauescente ac dolore ad vitalia serpente, Fratres ad se inuisendum suumque exitum Domino commendandum venire deposceret; ab vno, [etiam in graui merbo,] cui soli concessum erat eum inuisere, quid Abbas de eo præcepisset addidicit. Quod ipse audiens, grauiter tulit, & per Andegauæ ciuitatis nobiles, qui ab eius visitatione, quia eum diligebant, inhiberi non poterant, Abbati mandauit, vt sibi misereretur, ad satisfactionem, si quid in eum non recte commisisset, parato. Sed eo differente, coactus est æger aliunde consolationem quærere: & quia se a temporali Abbate videbat despici, ad illum, qui legionibus monachorum per longa iam pridem secula solicitudinis suæ curam impendit, [S. Benedicto inuocato] tota se contulit mente. Recordansque quantam in Patribus huius Floriacensis cœnobij, tempore suæ peregrinationis, reperit dilectionem, conuerso ad parietem capite, ac lacrymis suffusus ora, in hæc prorupit verba: O Sancte, inquiens, Benedicte, miserere mei tuum auxilium anxie implorantis, tibique spondentis, quod si mihi corporis sanitatem vitæque a Deo obtinueris prosperitatem, tua supplex sacratissima expetam ossa, gratiarum pro posse redditurus vota. His peroratis, aspexit, vt post ipse retulit, [& apparente sanatur.] subito quemdam incogniti vultus virum, monachalis habitus tegmine adopertum, qui e regione vlceris manu protenta, silenter abire visus est. Mox ægrotus in somnum resolutus, qui tres & eo amplius noctes peruigiles duxerat, vnius horæ spatio placidissima quiete potitus est. Euigilans vero, dum summis digitis vulnus, quod vis morbi patefecerat, incautius premeret, particula quædam putrefactæ carnis, instar boleti, inde cum maxima doloris parte prosiluit: ac demum infra breue tempus resumptis viribus, quod vouerat deuote nec absque munere compleuit.

[15] c Patriciacus dicitur villa in Augistodunensi territorio regionis Burgundiæ sita. [Patriciacum donauit Echardus Comes Burgundiæ:] Hanc Echardus Comes Burgundionum ditissimus S. Benedicto & Fratribus Floriacensis cœnobij ad stipendiarios quosdam sumptus benigna largitate contulit. Quo defuncto ac in Floriacensi monasterio iuxta Ecclesiam S. Mariæ sepulto, in memorata possessione Fratres habitationem sibi statuerunt. In qua etiam, delatis a Floriaco sancti Patris Benedicti Reliquijs, [sunt ibi Reliquiæ S. Benedicti.] ecclesia in honore Dei ac gloriosæ Virginis Mariæ simulque egregij ipsius Confessoris constructa est: quam Christus Dominus, meritis sanctæ suæ Genitricis necnon dilecti famuli sui Benedicti, sæpissime miraculis illustrem reddidit. De quibus, quia multa per inertiam obliuioni tradita sunt, pauca, quæ vilitatis nostræ attigere notitiam, [miraculis celebres:] memoriæ posterorum ad omnipotentis Dei ac Sanctorum eius laudem tradere curabimus. Solmaricense prædium, iam dicto Patriciacensi cœnobio subditum, quidam peruersæ mentis homines inuadere moliebantur: quorum malitiæ Rotbertus monachus, illi loco tunc Præpositus obsistere cupiens, instante vindemiæ tempore cum Sanctorum pignoribus ad locum properat. [his Cluniacū delatis in processione:] Cumque iter agendo, sanctarum vectores Reliquiarum Cluniacum cœnobium deuenissent; inibi nocte quieuerunt. In crastinum vero cœpti itineris callem carpturi, a Fratribus eiusdem cœnobij cum magno processionis apparatu ducebantur. Et ecce, in ipso basilicæ sancti Benedicti egressu, orta cum vento pluuia cereos ob honorem Dei ac Sanctorum eius accensos funditus extinxit. Sed antequam portam castri ipsius monasterij egrederentur, & serenitas redijt & cerei diuinitus reaccensi, inspicientibus cunctis, per aliquod viæ spatium nullis ventorum flatibus extingui potuerunt. [vltro accenduntur cerei & lucernæ.] Simili modo, dum peractis pro quibus ierant, sanctas Reliquias a tabernaculo sub quo manserant extulissent; lucernæ extinctæ, diuinaque virtute illuminatæ, nullo aurarum spiramine lumen amiserunt, donec a terra S. Benedicti Sanctorum progrederentur pignora. Erant autem quæ ferebantur cum patrocinio sancti Patris nostri Benedicti, pretiosæ Reliquiæ beatissimorum Confessorum d Eucherij & Verani, necnon e Cypriani, Sperati, ac Pantaleonis Martyrum. Has sicuti relatu seniorum nostrorum comperimus, quidam aliquando Lugdunensis Antistes, cuidam monacho huius sanctæ Congregationis contulerat, remunerandæ sedulitatis gratia, quia liberalibus eum instruxisset litterarum studijs. Quas ille, vt celebrior inde esset locus, in eiusdem Patriciacæ villæ oratorio condidit.

[16] Bernardus quidam, eiusdem Burgundiæ vir illustris Dominusque castri quod f Vzon vocatur, discordiam habebat cum quodam sibi affinitate propinquo non minoris potentiæ, [Quidam seruos S. Benedicti occidit,] nomine Letboldo. Cuius possessiones dum direptionibus vastaret; etiam ex villis, ad iam dictum Patriciacum monasterium pertinentibus armenta abducere cupiens, quosdam seruorum S. Benedicti resistentes sibi interemit. Propter quam causam supra nominatus Rotbertus Præpositus eum adiens, humiliter poscebat, vt legaliter S. Benedicto ac eius monachis emendaret malum, quod contra leges seruis eorum irrogauerat. Ille contumaciæ plenus spiritu, in hæc verba respondit: Miror, Domine Rotberte, te tam sapientem virum ad tantam stultitiam deuolutum, [& peiora minatus,] vt a me emendationem rei exigas, cum me magis rogare oportuerit, ne peiora adijcerem. Et adiecit: Dominum, inquiens, qui me nasci fecit, testor, me, antequam quindecim ab hoc die euoluantur soles, experimento probaturum, vtrum S. Benedictus igni, an ignis a me eius iniectus domibus, Sancto præualeat Benedicto, qui meum intra suum castrum defensare nititur inimicum. Ad quæ verba commotus monachus, Confido, ait, in Domino, ac in Sanctorum eius meritis, te nec ista impleturum, nec constitutum a te terminum temet viuendo excessurum. [misere occiditur.] Hoc dictum rei veritas subsecuta est. Denique prædicto viro venerabili Rotberto ad monasterium regresso, antequam præfinita præterijsset dies, præfatus Bernardus ab obuio sibi hoste præscripto Letboldo lancea confixus interijt. Subiturus pro certo illud diutinum cum igne certamen, quod falso iurauerat se S. Benedicto breui tempore illaturum. Adijciantur huius vindictæ prodigio quatuor sanitatum insignia, duabus tantum fæminei sexus personis a Christo collata in eodem monasterio Patriciaco, per merita sanctæ suæ Genitricis ac inclyti Confessoris Benedicti, aliorumque quorum ibi habentur Reliquiæ patrocinia Sanctorum.

[Annotata]

a Trecæ seu Tricassium aut Augusta Tricassinorum nunc Campaniæ caput est, olim sub Regibus Burgundionum Hinc Guntramnus apud Greg. Turon. lib. 8 Hist. Franc. cap. 31 ad Clotharium misit e suæ Burgundiæ regno Episcopos Artemium Senonicum. Veranum Cabilonensem & Agrecum Tricassinum.

b De S. Albino Episcopo Andegauensi eiusque monasterio actum est 1 Martij.

c Annotat Boscus, Patriciacum, Gallice dici Pressy in diœcesi Augustidunensi & nunc esse Prioratum, infra monasterium dicitur: cum huius loci codice MS, collata est hæc Aimeini historia.

d Videntur hi ambo fuisse Episcopi Lugdunenses, ex quibus S. Eucherius colitur 16 Nouemb. & S. Veranus II eiusdem mensis.

e Asserit Saussaius ad 18 Februarij Reliquias SS. Cypriani & Pantaleonis ex Africa a Legatis Caroli Magni in Gallias delatas fuisse: quod ad 14 Sept. & 27 Iulij, quibus coluntur, erit discutiendum. At S. Sperati corpus Lugduni quiescere tradit idem in Supplemento ad 9 Nouemb.

f MS. Patriciac. Vtzon.

CAPVT VI.
Claudæ, contracta, cæci sanati: incendium extinctum.

[17] Mvlier quædam Adelais vocabulo, linguæ ac pedum priuata officio, [Sanatur muta & clauda:] ad memoratum venit cœnobium manibus reptando. Hæc præ foribus monasterij per aliquantulum decubans temporis spatium, a Fratribus quidem nutu manuum petebat vitæ subsidium, a Sanctis autem voce cordis sanitatis auxilium. Quadam itaque die, tertia videlicet feria ante sanctam Pentecosten, cuius ipso anno festiuitas a XIII Kalendas Iunij euenit, medelæ suæ horam adesse persensit: veniensque ante ecclesiam, indicijs quibus poterat, aperiri sibi introitum exposcebat. Quo impetrato, per terram se trahens, oratorium intrauit, & coram altari Sanctæ ac indiuiduæ Trinitatis in ipso ingressu posito, subito substitit, ac se paullatim ab humo sustollere cœpit. Quid pluribus morer? Intra breue momentum pleniter erecta, rectis gressibus ad altare sanctæ Dei Genitricis Mariæ atque Confessoris Christi Benedicti progressa, acsi in oratione prosternitur; indeque post paullulum se erigens, elatis in altum manibus, in hanc vocem prorupit: Gratias, inquit, ago tibi Domina mea Virginum Regina S. Maria, tibique S. Benedicte, quorum interuentu omnipotens Deus mihi curuæ ac mutæ rectitudinem membrorum contulit & loquelam. Nec vobis Sancti Dei Eucheri & Verani, minores persoluo gratiarum actiones: quos sæpe exoratos meæ non diffido adiutores fuisse salutis. In his vocibus totam pene exegit noctem. Agebatur eo die festiuitas Beati Romani, Alumni sanctissimi Patris nostri Benedicti, & Fratres Completorios Deo soluebant hymnos: qui continuo sonantibus signis laudes Deo alacres pro ostenso reddiderunt miraculo.

[18] Christo disponente adhuc Sanctos suos mirabilibus insignes reddere, [alia clauda sanata] nono post patratum istud signum die, tertio videlicet Kalendas Iunij, alia inibi deducta est mulier. Huic Alexandra nomen erat; quæ gestatorio, quo lapides ferri mos est, a duobus viris aduecta, in basilicam se introduci rogauit. Quæ in eodem quo & prior erecta fuerat loco, ad orationem se inclinans, post modicum pedetentim erigere sese cœpit. Cuius conatum Fratres, qui ad tam mirandum conuenerant spectaculum, iuuare cupientes, inter manus eam eleuando sustentabant. Ipsa quoque circa horam diei tertiam, in qua delata fuerat, plenæ donata sanitati, per aliquot menses in seruitio ecclesiæ permansit. Postulata autem atque impetrata a iam dicto eius loci Præposito Rotberto licentia redeundi ad sua, pollicita est, [ecclesiæ seruit:] se ad inchoatum reuersuram sanctuarij obsequium: sed dum moras ad regrediendum innecteret, pristinum languorem incurrit. Verumtamen dum quæreret, qui se ad suæ salutis locum reueherent, nec inueniret; cœpit anxiari & mœsta esse. Tandem necessitas consilium reperit, [culpa sua relapsa.] vt Deo ac Sancto Benedicto voueret, si salus collata sibi restitueretur, vt ad iam nominatum valeret regredi monasterium; se deinceps inde nequaquam recessuram. Statim igitur vt hoc vouit, firmissimas in eo quo residebat loco ambulandi vires resumens, [iterum sanatur:] postposita omni morarum occasione, ad Patriciacum sancti Benedicti cœnobium, vbi sanata prius fuerat, reuersa est. Cumque cuncta, quæ circa ipsam acta fuerant Fratribus referret, sponderetque se inde amplius non discessuram, in commune benedixerunt Dominum famulumq; eius sanctissimum Patrem nostrum Benedictum gratias agentes illi, qui seruulos suos, quos forte absentia sacri Corporis eius mœstificare poterat, spiritali visitatione dignos ducendo, miraculis lætificaret. Et ne qua dubitatio de præstitis mirabilium beneficijs remaneret, vicinos ambarum mulierum solicite perscrutari curauerunt: hospitem etiam eius, quæ prius sanata fuerat interrogantes, vtrum eam aliquando loquentem aut ambulantem recte vidisset: tum ab ipso quam a reliquis, qui vtrasque nouerant, vere eas debiles, vere a Christo meritis sanctæ suæ Genitricis ac dilecti sui Benedicti fuisse sanatas, didicerunt.

[19] Migrante ad Superos, eo quo superius relatum est ordine, venerabili Patre nostro Abbone, e vestigio quædam aduersæ res, maxime nobis, qui eius obsequio adhæseramus, euenere. At reliquis neglectis ærumnis, vnam memoriæ mandare non graue videatur audientibus, quæ pene intolerabili hoc sacrum cœnobium profligasset damno, ni superni Regis Christi pia clementia, interuentu Sanctæ suæ Genitricis Patrisq; nostri Benedicti mitigata, vindicem nostrorum scelerum retraxisset dexteram. Enimuero quia in signis superioribus demonstratum est, quam potens hic egregius Dux noster ac semper nominandus Benedictus in duobus singulatim extiterit elementis, aqua videlicet & igne; in hoc manifeste apparebit, quantum in vtrisque valuerit vno eodemque tempore, & vt verius fatear, temporis momento. Celebris nostro orbi illuxerat dies Translationis ipsius summi Confessoris, [in festo Translationis S. Benedicti,] quæ quinto Iduum Iuliarum annuum nobis repræsentare consueuit delectabileque festum. Cumque tota vigiliarum nox cum subsequente die in laudibus Deo debitis congrue fuisset expensa ob tanti deuotionem Patris; post debitam refectionem Vespertinaleque officium hora quietis aduenit. Et cupientibus nobis oculos diurno furari labori, erroneæ antiqui hostis affuere insidiæ. Namque eius instinctu quidam peruersæ mentis homines, latrocinandi, vt quidam referunt, cupiditate ignem forensibus imposuere domibus: vt vero alij fatentur, casualis eisdem ædibus irrepsit ignis. Qua de caussa, excitato tumultu Fratres expergefacti, ad extinguendas voraces incendij flammas properarunt: subductoque primum, quaqua opportunitas sese obtulit, omni ornatu basilicæ (qui non minor, imo per omnia maior, quam in priori incendio, interiora templi venustabat) ad iam dictum opus vnanimes vertuntur. [incendium Floriaci exortum,] Sed illorum labor in cassum cedebat: in superiora namque se aurarum spiramine ignis attollens, coquinam xenodochij repente corripuit: quæ aulæ sanctæ Dei Genitricis Mariæ vicina erat, in qua pretiosus Confessor Domini Benedictus quiescit. Tum metus ingens cunctos habuit, verentes eius ædis occasione venerabile cunctis Dominum timentibus exustum iri templum. Vnde quidam nostrorum interioris hominis voce auxiliari sibi pijs precibus sanctam Dei Genitricem Mariam famulumque eius inclytum poscebant Benedictum, [inuocatis Deipara Virgine SS. Benedicto & Scholastica, subito imbre] repetito sæpius nomine sororis eius Scholasticæ. Alij vero, id ipsum clara quidem voce, sed querulosis iterabant verbis. Tandem memoratorum preces Sanctorum audijt Omnipotens, cælique a parte serena intonuit. Denique cum summa cæli esset serenitas, profusus subito e nubibus imber, flammas, quæ interiora castri ædificia depascebantur, [& ventis mutatis extinguitur.] funditus extinxit. Mutati autem ventorum flatus, cadentes fauillas, quarum copia instar decidentis niuis introrsus ferebatur, retroactas in semet redire cogebant. Ita meritis egregij Protectoris nostri Benedicti, non solum monasterium incolume resedit, verum nec tantum vici exustum est, quantum priori incendio perierat: quod in eadem festiuitate, temporibusque memorati contigit venerandi Abbatis Abbonis. Vnde nimirum legiones monachorum Domino suo Benedicto illud cuiusdam b sapientis non incongrue & absque fuco valent aptare elogium, quod ille fucata vsus laude, de quodam terrenarum protulit Principe rerum, ita inquiens:

O nimium dilecte Deo, tibi militat æther,
Et coniurati veniunt ad classica venti.

Liceat nobis hac de re, quædam proludendo paullulum eloqui. Congruum, vt reor, huic nostro videbatur Legifero, in commotione elementorum venerabilis sororis suæ adhibere solatium, quam meminerat ad se retinendum tempestatum opposuisse obstaculum. Vnde non incongrue, aëreis potestatibus complacita sibi loca euertere molientibus strenue repugnaturus, a suis famulis eamdem sororem suam secum inuocari voluit, cuius preces ad obtinendas a Domino imbrium profusiones agnoscebat fore idoneas.

[20] Puellam quamdam nobilibus ortam antiquitus fuisse natalibus, nomine Adelaidem, [Puella cruribus contracta,] nuper didicimus cruribus contractam: quam dum pater eius ac mater per multa Sanctorum loca duxissent, nil remedij ei a Sanctis impetrare potuerunt. Ij desperata salute, ad domum eam reducentes, manebant tristes, quid de ea agerent ignorantes. Nam Parisius eam ad S. Dyonisij sepulcrum atque Lemouicas ad Diui Martialis tumbam, qui ambo tunc miraculis coruscabant, perducentes, nihil omnino profecerant. Quiescenti autem matri eius vox cælitus aduenit, quæ diceret: Quænam, ait, dementia, vos tantas in vanum compulit perdere expensas, vt longe posita Sanctorum adiretis patrocinia, vestro hic relicto vicino, Sanctissimo videlicet Dominique dilecto Benedicto, cuius sacratissima ossa, pro vestra, si tamen id ex fide expetieritis, multorumque translata salute, ex Italia prouincia in hanc diuinitus translata sunt regionem? Vnde pro certo scias, nullatenus tuam sanandam esse filiam, nisi eo delata fuerit. [visione matri facta,] Euigilans itaque mulier viro sibi coniacenti somnium refert. Cui ille, Ego, inquiens, iam id ipsum mente conceperam. Sed vereor, vt Sanctus ille nostro irritatus contemptu, Dominum pro ea exorare velit. Ad hæc illa respondens: Ducatur, inquit, ad Sancti sepulcrum, & siquidem eam sanauerit, habeat ipsam ancillam in sempiternum: sin vero noluerit, reducatur cum debilitate etiam libertatem retinens: erant enim ipsi non solum liberi, verum etiam genere clarissimi ac facultatibus ditati. Orto igitur sole, iter ad monasterium arripiunt, quod nonnisi XVIII millibus ab eorum distabat domo, [sanatur in festo S. Benedicti,] vna secum filiam deducentes debilem. Instabat autem celebre festum eiusdem sanctissimi Benedicti: & in ipsa quidem die festiuitatis, eam sanandam sancto Patri Benedicto obtulerunt. In crastino vero mane surgentes, dum regredi cuperent, filiam sanam omnibusq; membris beneualentem repererunt. Pro qua re immensas gratiarum actiones Deo ac eius amico beatissimo referentes Benedicto, eamdem natam suam ei perpetuo seruituram tradiderunt: quæ postmodum ducens virum filios procreauit, ex quorum progenie quidam adhuc non inutiles in seruitio perdurant Fratrum.

[21] Nuper quoque res est gesta quam narro. Quidam cæcus Argentomagensis castri incola, dum Reliquiæ ipsius præcellentissimi Confessoris Christi Benedicti a Sallensi cella ad c S. Marcellum Martyrem, [illuminantur duo cæci.] a Fratribus deferrentur, tacto loculo confestim visum recepit. Requiescit sane corpus ipsius sancti Martyris in ecclesia non longe ab ipso castro constructa. Quod cum identidem a suis ad Salense monasterium delatum fuisset, alter cæcus de villa ipsius monasterij, Modicia nomine, ibi aduenit, magnis vocibus Sanctum inuocans Benedictum: fama namque suprafati miraculi iam eius attigerat aures. Qui & ipse non multo postquam ibidem aduenerat tempore, miserante Deo & meritis Sanctorum obtinentibus, lumen quod petebat recipere meruit. In quo videlicet Salensi cœnobio tantis tamque assiduis idem toto orbe venerabilis Pater monachorum Benedictus renitet miraculis, & maxime in vlciscendis inimicis; vt si cuncta quis velit mandare memoriæ, proprio indigeant volumine.

[22] Hæc de miraculis, quæ Deus per merita sancti sui Benedicti diuersis in locis operari dignatus est, incerto stylo ac sermone rusticano edidimus. [Epilogus Aimoini.] Verumtamen hanc sententiolam claudendo operi adnectentes, monemus lectorem, multa nos scienter præterijsse. Cauendum est enim in vniuersis rebus omne nimiū, & auditorum intentio grata breuitate inuitanda, non fastidiosa est loquacitate deterrenda. Hic ergo finis erit libri. Quamuis si Dominus voluerit, vitaque comes fuerit, ea quæ fidelis fama, in tota pene diuulgauit Neustria, nostra nequaquam sint silenda desidia. Compellunt etiā nos ad tacendum inimici nostri, qui maximum deputant sibi affluere epulum, si aliorum studijs lacerum infigant dentem. Attamen nulla eorum detractione deterrebimur, quo minus laudes Dei ac eius dilecti, Patris videlicet nostri beatissimi Benedicti, referamus. Ista igitur omnia, & quæ in priori opusculo ab alijs auctoribus descripta sunt miracula; sub d triginta Abbatibus, qui huic Floriacensi cœnobio ab initio suæ fundationis per e trecentos octoginta quinque & eo amplius præfuerunt annos, diuersis in locis per merita sancti Confessoris sui Benedicti operari dignatus est Iesus Christus Dominus noster, qui cum Deo Patre & Spiritu sancto in Trinitate perfecta viuit & regnat Deus, per omnia secula seculorum. Amen. f

[Annotata]

a Annus is erat 1005, quo asserit Aimoinus se hanc historiam scripsisse, quo cyclo Lunæ 18, Solis 6, littera Dominicali G Pascha celebratum est ipsis Kalendis Aprilis.

b

Est is Claudianus in Panegyri ad Honorium Augustum in 3 Consulatu, sed ex duobus ibidem versibus relatis est prior conflatus. Ita autem habet Claudianus:

O nimium dilecte Deo, cui fundit ab antris
Æolus armatas hiemes, cui militat æther,
Et coniurati veniunt ad classica venti.

c Marcellus apud Argentomum castrum eousque pro Christo viriliter certauit, donec palmam martyrij victor obtinuit. Ita Vita 2 S. Genulphi Episcopi 17 Ianuarij cap. 3. Colitur 29 Iunij.

d Interim Sanmarthani Gauslinum, cui hæc historia dicatur, statuunt Abbatem 25, quasi 5 nomina Abbatum essent ob litterata.

e Ergo Floriacum foret fundatum anno 620.

f In poëmate Tortarij duo subnectuntur miracula, scilicet Sacerdotem sacrificium Missæ offerentem, & monachos psallentes fuisse a pluuia intactos: præterea velamina altaris fuisse ab incendio seruata, cui simile libro 5 num. 44 refertur.

MIRACVLA S. BENEDICTI.
LIBER IV.
ex Andreæ monachi historia, carmine editus a Rodulpho Tortario monacho Floriacensi.
Ex MS. Reginæ Sueciæ.

[1]

Qvæ tibi de gestis scripsisse stupenda paternis
      Dicitur Andreas, fistula nostra notat.
At Lemouix populus feriēte Deo pateretur
      Ignem dum sacrum, dat sibi consilium, [Pestis tollitur:]
Patris Reliquias vrbi gestare verendas:
      Quod postquam fecit, pestis iniqua perit.

[2]

Vidit dum feretrum ferri muliercula sacrum, [contracta sanatur:]
      Quæ contracta pedes ire nequibat iter,
Infit: Sancte Pater, si possem, te comitarer,
      Et quod deposcit, protinus obtinuit.

[3]

Mentis eques prauæ zeli succenditur igne:
      Namque suum Fratrum per sata laxat equum: [nocens monasterio punitur:]
Dumq, secus stagnum properat, submersus in imum,
      Vix eques euasit, at sonipes perijt.

[4]

Quædam spiritui fuerat concessa procaci,
      Illatis Patri perfurit ille probris. [energumena liberatur:]
Deierat, obsessa se non exire puella
      Sed fugiendo gemit, atque gemendo fugit.

[5]

Rannulfus crebras inhiabat prendere prædas, [mors accelerata raptori,]
      Quadam vero die fecit vt assidue:
Prandia de lacrymis viduarum larga parauit,
      Prima sibi fauces obstruit offa truces.

[6]

Prædia, Gauteri, quia tollis, [alteri,] dæmonis atri
      Turbas exequijs cernis adesse tuis.
Monachus es factus, dudum cognomine dictus,
      Et vitæ finem consequeris celerem.

[7]

Cur, Giralde, patris hostes per lucra tueris? [alterius vxori & natis:]
      Est conspecta tibi Virgo Dei Genitrix:
Arguit ipsa, suos tuearis cur inimicos,
      Vxor cum natis occidit Eua tuis.

[8]

Est domus ampla Patri sita pago Barcinonensi, [Barcinone,]
      Sæpe vocatus vbi plura stupenda facit.
In qua turma Deo famulatur sedula Christo,
      Gaudet præsidio tuta, Patrone, tuo;

[9]

Huc oraturus successit miles amicus,
      Extra dimissis, donec abiret, equis. [fure submerso equi recepti:]
Fur rapit hos auide: vicino mergitur amne:
      Perdere quos timuit, miles equos recipit.

[10]

Classibus aduecti properant illuc Agareni,
      Quatenus igne crement, rebus & expolient: [Saraceni diuinitus impediti,]
Fundere vina volunt, glacies quasi dura rigescunt:
      Ignis & iniectus sponte sua moritur.
Iudicat hos molles & mittit Rex truciores,
      Miratur quare fiat & his simile:
Vnus qui sacram demoliri cupit aram,
      Ictum dum librat, se feriendo necat.

[11]

Clericus erectus sua demi praua precatur, [passer preces impediens perit:]
      Dum super hunc volitat passer, in ore cacat.
Iurat hic iratum se patri, si sit inultum:
      Visceribus ruptis, mox auis illa ruit.

[12]

In te veridicum completur, Alarice, scriptum, [testis iniquus amittit oculum:]
      Non impunitus testis erit reprobus.
Dum te teste suam Comes affirmat fore siluam,
      Effossum querno fles oculum scopulo.

[13]

Corpore, Constanti, de sacro prode Posenni, [Visionem tacens flagris excipitur:]
      Bis monitus, flagris tertio corriperis.
Visio quod docuit, compulsus pandere pandis,
      Inuentum sacro conditur in tumulo.

[14]

Puluis te tumuli donat, Tetberga, saluti:
      Vrgebat duris spiritus hanc stimulis. [energumena liberatur:]
Puluis vt est bibitus, detruditur hospes iniquus:
      Sanctus habet proprium Spiritus hospitium.

[15]

[incuruata erigitur:] Templi pro foribus iacuit per non breue tempus,
      Altera contractis prona cubans genibus:
Dum Missam caneret, Fratres orare moneret,
      Presbyter, hac hora sana fit absque mora.

[16]

[irridens Sanctos, obsidetur a diabolo,] Caussatur sanctos miles fore somniculosos,
      His sine iactura se rapuisse sua:
Traditur hic Sathanæ, fit seruus liber ab hoste:
      Stertere credebat, quos vigilare probat:

[17]

[mancipium cælitus emendatur:] Dum te mancipium non esse fateris auitum,
      Alberice, minis cælitus argueris:
Inque volam digitis cum dextro pollice fixis,
      Placas offensum iure professus herum.

[18]

[imago Deiparæ aliaq; ab igne intacta.] Cuncta vorante foco, Christi Genitricis imago,
      Ligno sculpta licet, intemerata manet.
Qui sacra sustollunt, se passos frigora plangunt,
      Peplis illæsis cultibus & varijs.

[19]

[Festum violans punitur:] Rustice, dum plaustrum fœno deducis onustum,
      Pro nihilo celebrem Patris habendo diem;
Ignis in exiguas redigit tua plaustra fauillas,
      Amittisque pedes tuque tuique boues.

[20]

[puniuntur falsis testis,] Non opus ignito verum discernere ferro,
      Constanti, falsus testis ades penitus:
Vesicæ strepitus disploso ventre pudendus,
      Testificatur eam legiferi decimam.

[21]

[votum rumpens,] Dum votum rumpis, iterato lumina perdis,
      Vouisti seruam quæ fore perpetuam:
Denuo sed recipis, nec postea lumina perdis,
      Conseruans votum, serua manendo tuum.

[22]

[inuadens castrum,] Imminet a tergo Landricus in agmine magno,
      Intrat pro castro rura Patris Geïlo:
Mandat vt in signum reboet miles Benedictum,
      Cepit Landricum, perdidit & cuneum.

[23]

[rapiens atrium.] Gallaici neptis sacra præripit atria patris,
      Quæ famulando suus obtinuit patruus:
Vnde die certa fuit altercatio multa,
      Paralysi sub qua percutitur misera.

[24]

[& seruitium recusans:] Ingenuum clamat se, seruitiumque recusat,
      Stabilis hoc scuto prodere cum baculo,
In manicis obolum religat, capitis quasi censum:
      Excidit enormis instar habens clypei.

[25]

[cadauer detinetur sepultum:] Dæmon suffocat, primo, Rotberte, replerat:
      Te tellus abicit, & ter idem peragit.
Floriaco missæ patuit virtus ibi chartæ,
      Continuit tellus te super hac posita.

[26]

[peccans fit energumenus, emendatus liberatur:] Abstrahis ecclesia Benedicti nomine sacra
      Hostem, Gauteri, demonioque daris.
Denuo purgaris de crimine, dum resipiscis:
      Nam laxas captum, das quoque prædiolum.

[27]

Mergetibus carrum ducit Guitbertus onustum,
      Raptis a terra, [puniuntur furatus messem,] Dux Benedicte, tua.
Non sentit stimulos, non verbera, non sonitus bos:
      Ante nequit, retro cedit, onus reuehit.

[28]

[bijugum abducentes,] Presbytet ecclesiæ bijugum ducit memoratæ:
      Adsunt cum plaustris & iuuenes tumidi:
Proturbant bijugum: sacer exorat Benedictum:
      Horum mox plaustrum stat quasi mons rigidum.

[29]

[iniurius in scribendo:] Dum scribis, carum deles vt vile Paternum,
      Littus in aduersum te tremis expositum.
Dæmonicis flagris torqueris traditus illis,
      Numquam curaris mentis inops, sed obis.

[30]

[alienans reliquias,] Incurris morbum, Guateri, perniciosum,
      Audes commissas dum dare Relliquias.
Fassus delictum sanaris, non tamen annum
      Ipsum pertransis; ast in eo moreris.

[31]

[messem resecans:] Patrem subsannas, messem resecare laboras,
      Cædis per medium, rustice, falce manum.
Aiunt illapsum, cumulos, animalia, plaustrum,
      Consumpsisse focum, cetera, nec ne domum.

[32]

At nec dissimilis Gauterus habetur in istis:
      Visio quem monuit linquere, quæ peragit. [item alius,]
Vapulat immensis, non consentit quia, flagris;
      Vicini proprio quem referunt ab agro.

[33]

Oras dum stagni videt armiger ansere pasci, [anserem cupiens furari:]
      Accelerat frustra se stimulante gula.
Vrget cornipedem præceps calcaribus acrem,
      Et submersus aquis intumulatur eis.

[34]

Subtrahis oblatū furtim dum, monache lychnum, [furatus oblatum,]
      In somnis monitus restituis trepidus.
Porro dies per tres pateris pro crimine febres,
      Committas sane postea ne simile.

[35]

Dum residet mensis inopum lacrymis sibi partis,
      Excitur resonæ voce repente tubæ. [autres inopum.]
Accurrit raptis celer Archembaldus in armis,
      Percutitur telo tempora mortifero.

[36]

Res noua: percrebris terebrato vase cauernis, [Vinum e vase extrahi nequit:]
      Nil vini manat, frigore ceu rigeat.
Ardet, & ignitis verubus forat impius hostis,
      Quod quamuis egit, nil tamen elicuit.

[37]

Visa puer retulit, genitores credere poscit, [sanantur Claudus,]
      Illum subsannant, somnia falsa putant:
At puer assuetis pronus reptando scamellis,
      Floriacum petijt, sospes & hinc redijt.

[38]

Alter adest, agilis poscens modulamina vocis, [Mutus,]
      Qui fuerat mutus matris ab vberibus:
Aspicit hic niueam se compellare columbam:
      Quid velit ille loqui, dicit & emeruit.

[39]

Tertius audiuit dum pusio, [alius Claudus:] quod duo gessit
      Mira Pater, pueros saluificando duos;
Paruulus hic eius vernaculus, vt sibi gressus
      Reddatur, poscit, mox & id obtinuit.

[40]

Disesia genitum monuit vox nocte Radulfum,
      Vt sanus fieret, Floriacum peteret: [item alius,]
Credulus his dictis, sese trahit ille genuclis:
      Qua Christus scandit luce, pedes recipit.

[41]

Dum figulus palmas Guillelmus porrigit ambas, [peierantis cubitus arescit:]
      Iurans Patronum, quassa loquendo, pium:
Arent momento cubitusque manusque sub vno,
      At prodest lignum pro cubito positum.

[42]

[dæmoniacus instar canis currit:] 42 Dæmone possessus vesano Britto Roaldus,
      Flumina cum stagnis, confraga cum patulis,
Vastaque cum cultis, transit celeri pede pernix,
      Quem simulando canem liquit atrox hominem:
Sed natale solum dum vult inuisere demum,
      Ingreditur notum pestifer hospitium, [relictus misere torquetur,]
Instar auis nigræ subit os, misero trepidante:
      Inde per vrinam digeritur nimiam.
Condolet expelli, nam sumpta voce coracis, [crocitat,]
      Deterret si quos inueniat timidos.
Aggreditur Fratrem, qui coniurarat Odonem,
      Audito Patris nomine, conticuit.

[43]

[cohibetur:] 43 Captus ab hoste suo religatur carceris antro:
      Arctatur vinclis, compedibus, manicis.
Nequiqduam multos implorat voce patronos,
      Eripit hunc noster, quem vocat ille, Pater. [captus liberatur:]

[44]

Poscit ab ancilla mulier velamina prima,
      Vt properet magnam cultior ecclesiam: [amens sanatur:]
Quæ non repperiens, formidine pressa fit amens,
      Hæc recipit sensum, sed Patris ad tumulum.

[45]

Æditui faciles contra fas nocte loquaces,
      Infringunt normæ iura statuta sacræ. [loquax castigatus:]
Verber diuinum primum castigat eorum,
      Erudit in sanctis cautius esse locis.

[46]

Surgat vt e stratis, monet vnum visio noctis,
      Spernit visa, latus gyrat iners aliud. [seruatus sub lapsu laquearis.]
Illa super pigrum lecti deiecit operclum,
      Mox laquear cecidit, nil sed ei nocuit.

MIRACVLA S. BENEDICTI
LIBER V.
Auctore Rodolpho Tortario monacho Floriacensi.

AVCTORE RODOLPH TORTAR.

CAPVT I.
Puniti ob iniuriam S. Benedicto illatam homines, bruta.

[1] Rege Francorum a Henrico feliciter sceptra tenente, eiusque b Germano Ducatum Burgundiæ vtcumque administrante; frater ipsorum c Odo priuatus degebat, [Sub Rege Henrico Odo frater eius] nullius dignitatis fastigio sublimatus: qui quoniam non habebat propria, inhiabat subripere aliena, rapinis & deprædationibus operam impendens. Vnde factum est die quadam, vt valida manu militum collecta, d Soliacensium sibique contiguorum agros deprædatum iret: inde reuertens onustus spolijs & præda, contigit vt etiam quorumdam pauperum Patris Benedicti res cepisset. Diuertens vero in quoddam rus eiusdem Patris, Germiniacus vocabulo, mansionem violentam ibidem accepit, contradicentibus sibi eiusdem ruris Officialibus, & referentibus quam seuere vlcisceretur Omnipotens violatores illius loci meritis Patris Benedicti. Qui floccipendens eorum dicta, præcepit circa ecclesiam, in honore Saluatoris mundi ibidem dicatam, [deprædatus bona S. Benedicti] rapinas includi pauperum: siquidem habebat eadem ecclesia cœmeterium valli munimine circumdatum. Porro famulis iam dicti Patris ab eo sibi subrepta repetentibus, animo obfirmatus nihil reddere voluit penitus: insuper comminatus est eos verberibus vt tacerent afficiendos: erat enim nimiæ ferocitatis & extollentiæ. Igitur præparari amplum sibi suisque de rebus pauperum iubet conuiuium: cumque deesset cera vnde deberent fieri luminaria epulaturis necessaria, interrogat vtrum in ecclesia illa candelæ haberentur. Cui cum responsum esset, nihil ceræ illic haberi, præter Paschalem cereum, in honorem videlicet Dominicæ Resurrectionis a Parochialibus solenni oblatum more; [& cereum Paschalem.] iubet eum propere afferri, & ex inde candelas copiose suppeditari, non veritus iniuriam Saluatoris, cui sanctificata erant cereus & ecclesia. Proinde vino diuersisque ciborum ferculis cum suis accurate refectus, sanus & incolumis, post morose protractas in vanum sermonum vigilias, dormitum vadit. Et dum leui sopore quiescens, aliquas noctis pertransisset horas; subita incommoditatis angustia perturbatus, inclamat suos: quibus circumsistentibus, indicat se mortifera inualitudine detineri. Itaque per reliquum eius noctis, eadem ingrauescente molestia, in eo loco mansit: facto autem mane, recognoscens manifeste Patris Benedicti res, neminem quamuis generoso concretum sanguine, impune temerare posse; quo valuit modo, equum ascendens recessit: & eodem inualescente morbo, diem vltimum clausit: probabile satis factus argumentum, [male moritur.] veridicam illam esse sententiam, qua dicitur non esse personarum acceptionem apud Deum. [Rom. 2, 11]

[2] Extitit eiusdem prædij villicus, nomine Viuianus, vir moribus barbarus, aspectu toruus. Huic suprafatæ ecclesiæ sicut & reliquarum ipsius possessionis actionum cura commissa fuerat. Qui superuacaneum ducens in talibus tempus expendere (quippe qui ignoraret, quanti habenda sint) custodiam sanctorum sibi delegatam locorum omnino postposuit, magis intendens annuum exigere quæstum de sibi subditorum rebus pauperum. Oratorij ergo eiusdem ambitus eius incuria neglectus, nullius valli muniebatur obice alteriusue obstaculi, sed foribus reseratis patebat canibus, porcis, & cuiusque generis animalibus. Erat autem Viuianus cultor fertilis agri, abundans opibus, diues pecoris: & quoniam erat assiduus venator, [canes in ecclesiam irrumpentes] alebat canum gregem, ad capiendas modicas seu magnas diuersarum specierum feras sagacem. Accidit itaque die quadam, vnum de canibus, quia patebat ingressus, nemine obsistente, intrasse iam dictum S. Saluatoris oratorium: quem consecuti sunt ex alijs aliqui. Porro qui primus ingressus fuerat, quoniam lampas, [& lampade effusa oleum lambentes] in qua olei liquor ad effugandas nocturnas illius sacri loci tenebras infusus habebatur, propior pauimento dependebat; saltu adnisus eam deiecit: & olei liquamen, quod de ipsa effracta lampade effusum erat, lingua lambit. Erat vero hic Domino suo valde carus, quoniam ex illo erat canum genere, qui lepores assequuntur velocitate pedum. Accurrunt & alij, cupientes huius edulij participes fieri. Nec mora, qui oleum lambuerant, in rabiem vertuntur: egressique ab oratorio, mirabile dictu! alijs commixti canibus, qui forte in domo vel platea substiterant, omnes rabidos efficiunt: & gregatim quaquauersum discurrentes, cuicumque obuiabant animali, illud ore dilaniare, vnguibus discerpere attentabant. [fiunt rabidi.] Nec est data requies ab eorum infestatione per circuitum vici illius habitantibus, donec omnes suffocarentur vario genere mortium.

[3] Corripitur ergo Viuianus ab amicis, seu a quibuscumque sanum sapientibus viris vicinis, ne sacrum locum vilipendat; vt ambitum eius claudat, vt animalia sua ab ingressu illius arceat: sed nullatenus aurem sese monentium dictis accommodans, incurrit aliud maius detrimentum. Denique cum haberet multitudinem porcorum, erant enim fere quater viceni, [vti & porci illam ingressi.] nequaquam eis adhibere custodiam voluit, ne superius memoratum intrarent sacrum. Igitur vna dierum illapsi aliqui ex eis ipsius penetralia sacri, vertuntur in furiam, egredientesque ab illo, toti suo obuiant gregi. Protinus ergo omnes sues, sicut canes superius, in insaniam vertuntur, ita vt nullus eorum vlterius ad consuetam domus Viuiani redierit haram. Videres eos passim vagantes hianti ore, ea feritate qua illud animal furia inuectum fertur bacchando discurrere, & quodcumque obuium immundo ore polluere, pedibus conculcare. Nec ab illa rabie cessarunt, donec cuncti, varijs mortibus necati sunt. Pensanda est Omnipotentis inuicta in huiusmodi transgressores patientia, quæ eos ad pœnitentiam adducens, de facultatibus ipsorum, quam de ipsis vltionem mauult: hic etenim postmodum extitit monachus, licet in extremis.

[3] Enimuero Gaufredus, cognomento Rufus, cupiditate instigante bis binos boues, [furatus 4 boues villæ S. Benedicti] qui ad excolenda noualia ad reditus Fratrum pertinentia, in eadem possessione addicti fuerant, rapaciter abstulit: admonitus vt eos redderet, nullo modo acquieuit. Insuper multa se illaturum aduersa Patri Benedicto famulantibus, interminatus est. Nam dum per villam eiusdem Patris, Bulliacus vocatam, iter faceret; conuocato Gauterio eiusdem villæ Maiore, inter cetera insana, quæ furioso protulit ore, contestatus est quamdiu aduiueret, S. Benedictum pacem cum eo numquam habiturum. Cui idem Gauterius vir modestus, tali respondit affamine: Multorum, inquiens, huiusmodi minas perpessi sumus, & ab omnibus his eripuit nos Dominus per meritum sanctissimi Benedicti Domini nostri: nemo tamen eorum, qui talia inaniter aduersus eum protulerunt verba, impune ea protulisse diutius lætatus est. Necdum dies octauus præterierat, postquam boues rapuerat, & ecce a quodam suo inimico, cui itidem quamplura intulerat damna circumuentus gladioque confossus interijt. Patri Benedicto famulantibus in nullo de reliquo calumniatus: [male perit.] impij enim, vt ait Salomon, de terra perdentur, & qui inique agunt, auferentur ex ea. [Prou. 2. 22.]

[5] Hugo Abbas iuueniles adhuc agens annos, dum magnificus vellet haberi, multa iuueniliter gessit. Et quoniam ex præclara Francorum lampade originem trahebat, degenerem se autumabat, ni ea gereret quorum multimoda opinio aures vulgi percelleret. Vnde inter cetera suis præcepit clientibus, vt in suprafato agro, Germiniaco scilicet, multum earum auium agmen, quæ Pauones nominantur, sibi aggregarent. Qui sui Domini obtemperantes mandatis, circumquaque discurrunt, eos qui eiusdem generis nutriebant alites adeunt, [pauo volans ad altare fit immobilis,] & tam precibus quam muneribus in breui copiam earum assequuntur, curamque illarum fœtibus impendentes Domini sui applaudunt votis. Accidit autem quadam vt assolet die, vnum ex maribus soliuagum incedere: qui dum huc atque illuc peruagatur, ecclesiam sancti Saluatoris, cuius supra meminimus, ingressus est, per eamque deambulans subito alis expansis altari subuolat: cuius vt crepidinem attigit, mox debilitatis cruribus & immobilis iuxta altare mansit. Aliquot horis decursis, quidam ecclesiam intrantes inueniunt eum circa aram se volutantem, assumptoque eo, eis quibus earum alitum alendarum cura delegata fuerat, resignant. Qui suscipientes, [oblatione facta sanatur:] Domino suo suæ alitis infortunium referentes qualiter contigerit aperiunt: at ille fide plenus, iubet fieri stupeum filum ad mensuram pauonis, ab extremitate videlicet rostri illius vsque ad extremum caudæ, ceraque inuolui, & accensum altari ante quod debilitas ipsa contigerat præponi. Qui iussa complentes, factum & accensum lychnum ante aram statuunt. Necdum consumptus lychnus erat, & auis integre pristinam recepit sospitatem. Ecce quid meruerit fides: licet enim dicat Psalmus: Quoniam multiplicata est misericordia tua Deus, homines saluans & iumenta. [Psal 35, August. super. Psal. 35.] Et beatus Augustinus: Qui saluat te, saluat & gallinam tuam: tamen vt Apostolus ait: Scimus non esse Deo curam de huiusmodi irrationabilitate, nisi quantum expetit vsus & necessitas rationalis creaturæ. [I. Cor. 9 9]

[6] In territorio Portiano, est quidam ager-Aruini, curtis vocabulo, ab hoc monasticæ religionis institutore per longa tempora possessus: [diripiens bona S. Benedicti,] cuius agri Aduocatus dicebatur Adelardus. Hic cum tutari & defendere sibi credita debuisset, magis ipse pessumdare & deterere institit, quam ab aliorum violentia eripere. Totis siquidem in res ruricolarum inhians faucibus, per fas & nefas illis sua auferebat & proprijs mancipabat vsibus: nec tamen id solum sibi si eorum res diriperet sufficiebat, insuper verberibus multis afficiebat. Crebrius vero a Fratribus, qui eidem prædio præfecti fuerant, admonitus, cessare debere a tanta malignitate, emendare se noluit, sed potius in maiorem sæuitiam exarsit. Denique cuidam mulierculæ aliquid abstulerat: quæ currens ad ecclesiam, sublatisque quibus operiebatur lineis, altare diutissime flagris cecidit, increpans quasi præsentem Patrem Benedictum, his verbis: Benedicte vetustissime, piger, letargice, quid agis? vt quid dormitas? quid tuos tantis subiacere seruos improperijs sinis? Quemdam etiam, vt plures omittam, [& subditum opprimens,] rusticum multæ simplicitatis virum, nomine Arnaldum, stimulis nequitiæ exagitatus, dum quadam die agrum exerceret, improuisus adueniens, arrepto stimulo, quo ille suos stimulabat iuges, tantis affecit verberibus vt semiuiuum relinqueret: nec ductus pœnitentia, satisfactione aliqua eum aliquando voluit placare. Qui autem verbera passus fuerat, ab omnipotente Domino vltionem de ipso flagitabat, implorans super hoc auxilium Benedicti sui Domini. Nec diu remoratus Dominus, qui pauperem liberat a potente; retribuit impio iuxta suam impietatem: namque vna dierum audiens suos ad locum vbi erat properare hostes, equum ascendens, armis protectus, obuiare illis festinat. A quibus fugatus, dum properat equi saltu velociter transmeare quemdam fluuiolum, qui Minio vocatur, [misere moritur.] e cuspide hastæ quam gestabat longius ante se protensa, terræque innixa, ferrum eiusdem hastæ versus suum in cautius reduxit guttur, equoque cui insidebat calcaribus incitato, dum riuum transire gestit, lanceam in suum guttur demersit: moxque exanimis effectus, sociorum manibus ad propria reportatur, nulli deinceps famulorum Patris Benedicti verbera irrogaturus.

[7] Alter etiam, f Rainerius nuncupatus, qui vnus erat ex eiusdem possessionis exactoribus, & ipse, vt rei probauit euentus, erga famulos ipsius monachorum Ducis extitit malitiosus. Qui dum multa secus quam debuerat ageret, frequentius falsa innoxios opprimens calumnia, & eorum bona iniqua diripiens violentia, cuiusdam viduæ vnum quem solum habebat abstulit porcum. Repetente vidua suem, & cum lacrymis precibusque gemebundis suppliciter vt sibi ab eo redderetur sæpius flagitante, nullatenus acquiescere voluit. Qua de caussa dolens illa assiduas in ipsum deuotationes aggerebat. Die ergo quodam accidit casu eamdem viduam ex improuiso ingredi domum, in qua cum quibusdam alijs prandens Rainerius recumbebat: quæ cum ipsam recordatio amissi pecoris graui torqueret mœrore; cœpit, sicut crebrius solebat, vt suus sibi restitueretur exposcere porcus. [peierans in S. Benedictum] Ille vero æstimans nil sibi officere quod dicturus erat, incauta protulit temeritate, quod postmodum pœnituit dixisse: putans Patrem Benedictum nihili ducere, si quis a se sibi promissam fidem prolatis incautius verbis ausus fuerit temerare: Per sacramentum, ait, quod Sancto feci Benedicto, numquam tuum attigi porcum. Idem vero Rainerius, vt ipse viculi adipisceretur exactionem, ex more loci iureiurando promiserat, ne aliquid iniustum in famulos superius dicti Patris moliretur. Igitur postquam falsum peierando protulit iuramentum, ira commotus, cultrum, quem forte tenebat manu, super mensam iecit: qui a mensa resiliens, mucrone sursum verso, [amittit oculum.] oculum periuri pupugit, & eum perpetua cæcitate damnauit. Tandem improbus, posteaquam intellexit diuino iudicio vno se priuatum lumine, professus est prius mendaciter locutum fuisse: perpendens viduarum lacrymas nequaquam spernendas, quæ a maxilla ad terram descendunt, & Dominus omnipotens susceptor est earum.

[Annotata]

a Henricus I successit patri Roberto anno 1031 defuncto, mortuus ipse anno 1060.

b Robertus is fuit, cuius posteri longo tempore eum Ducatum habuerunt.

c Monachus Autissiodorensis asserit hunc Odonem nimis stultum fuisse.

d Soliacum seu Sulliacum, vulgo Sullij, in inferiori agro Aurelianensi ad Ligerim oppidum cum titulo Ducatus.

e Mirum nisi hic pro cuspide intelliganda sit pars hastæ posterior siue inferior, quam promouendi saltus caussa impius hic in terram posuerit, manum tenens summitati eiusdem, qua ferrea cuspis incipit, applicatam & versus pectus suum reflexam, vt solent qui baculo vtuntur ad saltum.

f In Poemate Albericus.

CAPVT II.
Ignis sacer, aliaq; incommoda sublata, etiam in pœnam incussa. Hostis in monomachia superatus.

[8] Amplectenda & omni excolenda est fauore pia miseratio Omnipotentis, qui quos diligit corripit, flagellat autem omnem filium quem recipit: denique permittit diuersarum spiritus infirmitatum dominari interdum corporibus nostris, vt saltem proprio admoniti incommodo, recordemur clementis eius longanimitatis. Qui si tota mentis intentione eius benignitatem, pro eadem incommoditate implorauerimus, nisi augmento nostræ obesse præuiderit animæ, facilem singultibus nostris dabit aditum ad se: gaudet quippe de totius creationis suæ salute. Quod si etiam iuxta quod scriptum est, ad eius Sanctorum aliquem conuertantur, vocem sui fidelis exaudiet, nostras preces sibi allegantis. Quam nostram assertionem approbant mirifica opera per Patrem Benedictum sæpius nobis ostensa: [Liberantur ab igne sacro famulus,] quidam etenim vir ex famulis eiusdem Patris, Archembaldus nomine, frater Hildruardi villici de Brayo (quæ est haud contemnenda ipsius Ducis monasticæ cohortis possessio) igne consumebatur sacro. Hic delatus a villa ad illius sacratissima membra, continuis gemitibus Conditoris omnium opem per meritum sui Domini sibi implorans opitulari, velocius quam sperabat exoptatæ restitutus est sospitati. Sopito namq; incendio, quod iam anteriorem pedis eius consumpserat partem, remeauit ouans ad propria, Saluatori Deo deuota precum fundens libamina, & suum Patronum, cuius meritis salutem promeruerat, magnis extollens laudibus.

[9] Alter quoque eadem detentus incommoditate, iuuenis quidam, [& alius iuuenis:] de Transligeranis partibus, a matre in asino Floriacum deuehitur: qui vigilantioris fidei ex hoc probatur extitisse; quoniam mox, vt cognouit se comburi sacro igne, nihil pigritatus, petijt matrem vt Floriacum deportaretur: habere se fidem per meritum Patris Benedicti ab omnipotente Domino valere saluari. Nec eum fefellit laudabilis suæ fidei deuotio. Denique ante aram gloriosæ Dei Genitricis allatus, absque dilatione per gratiam eiusdem semper Virginis meritumque pij Patris, integræ iuxta suam fidem restitutus est sospitati. Lætabundus itaque cum iucunda redijt matre, quæ eum mœrens, & cum graui persecuta fuerat mœrore.

[10] [ob festum Purificationis B Mariæ violatum,] Festum Purgationis semper Virginis Mariæ Dei Genitricis, quæ purissima & castissima super omnem humanam puritatem & castimoniam semper extitit, celebrabatur, eratq; dies a Dominicus. Quædam ergo mulier, Tescelina vocabulo, incola vici Floriacensis, operam impendebat lanificio. Hæc aduesperascente iam die, reputans tam celebritatem ipsam quam diem Dominicum præterijsse, & aliquas ipsius diei lucrari cupiens morulas, accepit colum, lanamque super sua subtiliter extendens genua cum rorifluo sputamine, eamdem colum tenuiter ipsa lana cœpit inuoluere. Cauebat tamen, ne suæ cernerent quid ageret vicinæ: sed Redemptor mundi, cuius oculis nuda & aperta sunt omnia, & Matris iniuriam & suam diem seuere vindicauit Dominicam. [Heb 4, 13] Nempe cum diem tantum, gemina religione sacrum, irreligiosa mulier temeraret; manibus retrorsum actis omninoque debilitatis, experta est in seipsa, qua sint digni pœna sacrorum violatores dierum. [manibus cum ardore retortis punita,] Cum tortione quoque manuum aliud grande patiebatur tormentum: sentiebat quippe intolerabilem a digitorum intercapedine suorum exire ardorem. Cumque immensis cruciaretur supplicijs, vicinarum hortatu mulierum, monasterium ingressa post diem alterum, coram altari Dei Genitricis adstitit; ipsam pietatis Matrem continuis flebiliter obsecrans singultibus vt sui misereretur, frequenter vtique & Patrem inuocans Benedictum, vt pro se intercederet. Transitis ergo aliquot diurnis horis, manibus ad pristinum reductis statum, [sanatur.] & sopito incendio, gratias agit omnium Conditori Deo, gloriosæque semper Virgini Mariæ, nullatenus oblita monachorum Legislatoris Benedicti.

[11] Memoratus Abbas Hugo quemdam virum de familia Patris Benedicti, nomine Lætardum, Tescelino concesserat Petuerensi; vt tam ipse quam ab eo progeniti perpetuo ipsi famularentur obsequio seruili; qui factus dominus illius, [Serui Floriacensis alteri traditi] obtinuit eum non paucis diebus. Interpellatus autem idem vir nobilis post longum tempus a quodam suorum militum, Ingranno nomine, vt supradictum seruum ei iure beneficij donaret, annuit: Ingrannus quoque obiens, filio suo Isembardo ipsum possidendum reliquit. Genuit autem præfatus Lætardus filium, nomine Rotbertum: [filius Rotbertus,] quem Isembardus, vt puta proprium vernaculum, in sua aluit & educauit domo. Rotbertus vero factus grandiusculus, a suis comperiens genitoribus se de familia Patris exortum Benedicti, sed ab Abbate supradicto vt vile distractum mancipium, indoluit: nec diutius dolorem sui animi occulere valuit. Facta igitur fuga ab Isembardi præsentia se subtraxit: quem longum latere non valens, ab eodem domum reductus, pœnas luit quas solet fugitiuus: insuper sacramento ab eo est astrictus, ne seruitutis iugum de reliquo ferre detrectaret. Qui quoniam adolescentiæ tempora necdum excesserat, ad præsens siluit, donec ætate procedente vires colligeret, quibus suo iniusto Domino resistere valeret. Postquam ergo genas illius flos vestierat iuuentutis, elapsis adolescentiæ lustris, Abbatem expetijt Guillelmum, qui tunc temporis præerat Floriacensibus: apud quem angorem sui cordis cum anxijs deponens suspirijs, conqueritur de iniustitia sibi suisque illata. [Floriacum fugit,] Guillelmus itaque cum esset vir strenuus, & suam rempublicam semper augmentare toto anhelaret desiderio; respondit se illius ærumnarum misereri velle, iustasque querelas ipsius viris prudentibus palam facere, & si quo pacto valeret, præsidium illi sese fore. Comperto igitur Isembardus, Rotbertū, quem suum opinabatur seruum esse perpetuum, ad priorum dominorum confugisse asylum; mandat Abbati nominato, vt sibi proprium restituat mancipium, alioquin deinceps se eius futurum inimicum. Qui missis ad eum qui sua referrent verba, mandauit, eum quidem quem iniuste repetebat, vernaculum Patris Benedicti fore, se vero illicite diutius ipsum possedisse: quapropter si de cetero illum habere vellet seruum, in ius venire esse necesse. Quibus Isembardus auditis, [& in iure ad monomachiam condemnatus,] apud se deliberans, quoniam Abbati iniuste resistere nec fas nec posse habebat, determinatum mandauit diem, in quo hæc controuersia inter eos finiretur. Die autem statuto, plurimis nobilium & sagacium viris ab alterutra parte aggregatis, diu multumque sermone altercatum est: sed minime ipsa calumnia eodem die finem accepit. Tandem vero, multis prius exactis conuenticulis, adiudicatum est idem negotium b monomachia terminari debere. Dato igitur die singularem ineundi pugnam, in condictum conueniunt locū, videlicet qui repetebatur, & Airicus quidam nomine, quem Isembardus suo obtulerat loco, fortis robore, miles officio: erat autem idem statura procerus, Rotbertus vero pusillus. Qui quamuis secum confligentis corpulentiam metueret, habebat tamen, vt postea retulit, fiduciam in Patre Benedicto suo iure Domino, & sibi infesto viro hunc inculcabat sermonem: Non ego tecum decerto, sed Dominus meus, cuius me seruum profiteor Benedictus. [inuocato S. Benedicto,] Ergo qui illum impetebat Airicus, vt moris est, primos ictus intorsit in eum. Quos ille gratia Dei protectus constanter sustinens permansit illæsus: & alternum verber suo hosti tentans incutere, virtute Patris cuius nomen retinebat mente manum ipsius ductante, c buculam clypei, quo suus tegebatur aduersarius, fortiter perculit. Quæ clauiculis quibus affixa tenebatur auulsis, longius resiliuit, moxque manus aduersarij nuda apparuit. Quippe foramen in clypeo fuerat, quod bucula protegebat, deintus semipedali affixa ligno: quo manu retento, [victor euadit:] grauem ille Rotberti aduersarius facilius verteret clypeum. Rotbertus cernens manum secum dimicantis nudam, ictu repetito toto conamine eam percussit. At ille doloris impatiens clypeum remisit: & quoniam manu debilitata, qua tegumen regebat, qua arte se tegeret non habebat: assiduo Rotberti verbere fatigatus, victū se proclamat. Dehinc exarmatus a victore, cum Isembardo, pro quo ignominiosum certamen inierat, confusus redijt ad propria; de reliquo, haud dubius Patrem Benedictum nequaquam suis defore in aduersis rebus. Hæc victoria facta est Floriacensibus non modica exultatio, hostibus vero maxima confusio. Porro demonstrauit Pater sanctus in hoc facto, neminem suos posse aliquo pacto distrahere vernaculos. Videant sibi, qui famulos, census, prædia, sanctis locis attributa, ob laudes omnipotenti Domino persoluendas, nefarie distribuunt laicis seu cuiuscumque generis personis.

[12] Miserum genus hominum pagos incolentium vix vnquam leui iugo Christi ferream ceruicem submittere appetit suam, sed qualiter ferox taurus indomitæ fronti primum præsentiscens imponi iugum, stimulis actus recalcitrat, [rusticus agri S. Benedicti] sulcos agens obliquos: sic illud genus hominum semper sacræ renitens religioni, vix aliquando viam rectitudinis incedere consentit. Vnde quidam rusticus, dum Sacerdote ex more præconante audisset, celebrem solennitatem Translationis Patris Benedicti annuntiari, quæ quotannis apud plurimas celebriter recolitur in mense Iulio nationes; paruipendens eiusdem præceptum Sacerdotis, qui iusserat omnes suos parochiales esse feriatos, statuit eo die agriculturæ operam dare. Habitabat autem idem in agello quodam Patris Benedicti Vinoilo dicto. [festum eius violans,] Diluculo igitur surgens, vicinis cunctis ab opere manuum vacantibus, ipse solus iunctis bobus in agrum, quem exercere cupiebat, tendit: eum quem in hieme prosciderat, gliscens rescindere campum, vt tam æstatis calore, quam hiemis rigore decoctus, & sementis tempore, dentata crate glebis attritis, in puluerem redactus, semine suscepto, abundantiorem diebus messis suo cultori exhiberet frugem. Dum ergo cupitum perageret opus, ecce astitit ei quidam in schemate monachali: qui vtrasque illius manus tenens, bifurco, quo aratrum regitur, [punitur manibus aratro affixis.] tam fortiter adstringit ligno, vt sanguinem per omnes eius vngues eliceret, & rusticus idem aliquo prorsus pacto eas diuellere ab eodem nequiret ligno. Quo facto, qui apparuerat monachus, nequaquam vlterius sibi est visus. Ille pariter dolore nimio anxius, & rubore confusus, hæsitabat quid ageret: concurrentibus vero quibusque, & tanto stupentibus prodigio (cognouerant enim per bubulcum, qui effrænato animo eis intimauerat) detegit quid viderit, manifeste videntibus quid sibi acciderit. Coniectantes itaque qui accurrerant ex circumstantijs, ex monachi videlicet horamate & diei festi ipsius violatione, Monachorum Ducem hanc vltionem de præsumptore tanti facinoris patrasse; hortantur quatenus votum eidem Patri faciat, se solennitates illius quoad vixerit tempore, numquam temeraturum: monasterium eius petiturum, pœnitentiamque tanti commissi acturum. [voto facto liberatis] Vouente hæc illo, & omnibus quos tantæ rei stupor inexpertus attraxerat Dominum omnipotentem pro eo exorantibus, Patremque Benedictum lacrymabili voce crebrius inclamantibus, vt misero misereretur; relaxatæ sunt manus illius, & cœpit adstare solutus, qui ante paullulum inuisibilibus loris tenebatur adstrictus. Indicibili ergo exhilaratus gaudio, votum quod fecerat efficaciter implere studuit: nam Floriacum tendens, præsentauit se Abbati Rainerio Fratribusque in die Octaua eiusdem festi, dum celebraretur Missa; referens quam magnifica in se ostendisset Dominus omnipotens magnalia per sui fidelis Benedicti merita. [Floriacum venit.] At illi magna tripudiantes lætitia, tota cordis instantia Saluatori laudes proclamant, magnum Patrem magnis extollentes præconijs; eique, in quo tantum ostensum fuerat miraculum, salubribus correcto verberibus, licentiam tribuentes regredi ad propria: cognouerat enim, nequaquam sui Sacerdotis spernenda sibi monita, quoniam de talibus dicit Saluator: Qui vos spernit, me spernit, & qui vos audit, me audit.

[13] In territorio Trecassino quoddam habetur prædium iuris eiusdem Patris super Sequanam fluuium, ob oratorium in illius honore inibi constructum, S. Benedictus super Sequanam nuncupatum. Porro habitabat in eo mulier, Maria nomine, quæ diutino detenta languore, spina dorsi contracta, effecta fuerat curua: ita vt nullo pacto suos versus cælum erigere valeret vultus. Hæc indigena ipsius prædij, de familia eiusdem Patris originem trahebat. [mulier contracta sanatur.] Multis itaque in eadem curuitate permansis lustris, desperauerat iam de sua salute, nequaquam audens opinari se vlterius posse subrigi. Quadam ergo die Dominica, dum in eodem oratorio adstans, cum ceteris Missæ celebrationem audiret, legereturque Euangelium; nodis spinæ, qui diu de suo desciuerant loco, in antiquum remeantibus statum, dorso in breuiorem modum retracto, ventreque, qui per multum tempus contractior fuerat, in longius spatium extenso, cœpit subito stare erecta, quæ per longa iam tempora ambulauerat prona. Stupentes omnes qui aderant, quique eam ab infantia nouerant, & ipsius infirmitatis conscij fuerant, tam insperatum remedium, palmas ad cælum tendunt, summum Opificem per S. Benedictum laudantes, qui suum auxilium eius impendere dignatur veneratoribus. Mulier denique illa multa laude meritum eiusdem attollens Patris, in ea quam receperat sanitate perseuerauit vsque ad suæ terminum vitæ.

[Annotata]

a Anno Christi 1046 cyclo Solis 19 littera Dominicali E.

b De seruitutis & monomachiæ antiquo apud Francos vsu late agit Boscus in Præfatione ad Bibliothecam Floriacensem occasione huius loci.

c [Bucula clypei] Bucula dicitur vmbo clypei, istic vbi manus inserenda conuexioris, Francis nunc generice boucle protuberantia est, a Teutonico beuke, buyke, venter, concauitas deriuato nomine: vnde etiam rotunda parma, quæ tota orbiculariter conuexa est lateri soli pectoriue tegendo, cum clypeus quadratus atque oblongus maiorem corporis partem protegeret, nomen accepit, vt beukeler Teutonibus, Francis bouclier dicatur: nec admittendus est Kilianus qui ab hædinis pellibus quasi bouke-leer dici credit, sicut Palladis ægida finxere Græci.

CAPVT III.
Loquela moribundo ad Confessionem reddita. Iniurij S. Benedicti varie puniti. Ferreum ligamen dissolutum.

[14] Cvm sint reliqua quæ scribimus misericordiæ opera, per Patrem Benedictum ab omnipotente Domino misericorditer impensa; vnum tamen, quod proprie dici valeat misericordiæ opus, referre dignum duximus, tam pro sui dignitate quam pro congrue sumenda imitatione simili iure, si aliquando fuerit necesse: & vt clarius liqueat pia miseratio Patris Benedicti, quam propensius impendit eis, qui leui Christi iugo sua subdere festinant colla, illius prouocati magisterio. [monachus ex villa] Quidam ergo nostræ congregationis monachus, Humbaldus dicebatur, qui ætate iuuenis, dum in suis actibus strenuus videretur, quarumdam possessionum Floriacensi loco subditarum adeptus est tutelam, Almeri-curtis videlicet, ac earum quæ ei subiacent. Quibus cum fere annis tribus perdurasset præpositus, disposuit aliquando more solito Floriacum reuisere, gestiens nosse, vtrum omnia apud suos conciues agerentur prospere. [reuersus Floriacum æger,] Cœptum itaque iter agens, contigit ipsum in via grauiter infirmari; sed nullatenus molestiæ cedens, licet quotidie languor ingrauesceret, tandem moribundus, nimio tædio fatigata Floriaco sui compos desiderij intulit membra. Vbi dum morbo confractis viribus in lecto decumberet, visitatus a Fratribus admonetur, quatenus sui memor in extremis, Abbati seu cui liberet Seniorum propria confiteretur peccata. Qui coruinam æmulatus vocem, [peccatorum Confessionē differens loquelum amittit;] cœpit promittere, in crastinum se quod monebatur acturum. Miror nimirum, quæ obsiuio illius insederat menti, cum id maxime studium omni fore debeat Christiano, præsertim monacho, si peccauerit, quod humanum est; vt statim currat ad medelam, confitendo scilicet proprium alicui religioso commissum. Quod si etiam a noxijs criminibus Omnipotentis munere immunis habetur, humilitatis tamen est custodia, reum sese credere & confiteri omni hora iuxta legis suæ sancita: tunc vero præcipue, cum pulsatur vel modica molestia, quatenus semper de se securior existat. Is ergo, de quo dicere cœperamus, ægrotus, a suis etiam intimis iterum atque iterum de eodem pulsatus amicis, cras semper differendo sicut & ceteris promittebat: neque aliquo ab ipso potuit extorqueri pacto, Confessionis remedia sibi velle adhibere. Hoc tamdiu respondit, donec amissa voce protinus loqui destitit. Comperientes deinde Fratres ipsum obmutuisse, consternati animo, ignorabant quo se verterent: metuentes Fratris illius conscientiam alicuius maximi facinoris macula pollutam, quod nec in extremis ausus fuerit manifestare. Mota ergo in Capitulo quæstione, quid agi deberet super hac re, formidantibus omnibus de Fratris illius salute; vnus eorum, nomine Gaurbertus, vir timoratus (qui etiam Abbatis officio functus fuerat; sed sibi subiectorum mores nequaquam emendare valens, renuntians nomini quod in cassum tenebat, Floriacum amore Patris Benedicti expetierat) taliter intulit: Miror vos, Fratres, viros sapientes super hoc negotio sic pendulos, cum habeatis in præsenti tantum Patronum, legis vestræ sancitorem, prærogatiua miraculorum præclarum. Si placet itaque vobis meum consilium, ingressi monasterium coram ipso terræ prosternamur, [recitatis 7 Psalmis cum Letaniis ad tumulū S. Benedicti] placemus per ipsum iram summi Iudicis cantata Letania cum septem Psalmis. Audita Fratres sapientis viri exhortatione, acclamant quod suggesserat debere fieri. Ergo prostrati pauimento ante tumulum Patris, psallebant Letanias cum septem Psalmis. Quibus expletis, coniungunt Fratri ægrotanti Fratrem quemdam sanæ mentis virum, [loquitur, confitetur, & viatico munitur.] nomine Milonem, qui dum eum nomine proprio vocasset, ille quasi de somno mortis euigilans, oculos aperuit, & sibi protinus resumpto sermone respondit: deinde admonitus, sua confessus est peccata. His peractis, viaticum suæ salutis, Corpus vtique & Sanguinem Domini accipiens, vita decessit. Fratres vero exhilarati oppido, gratiarum actiones retulerunt omnipotenti Domino, qui tam magnifice subuenire dignatus est per eos Fratri perituro, Patris Benedicti merito.

[15] Albericus vnus ex Primoribus castri Castellionis, quod est situm super Lupam fluuiolum, vesaniæ stimulis agitatus, creberrimis deprædationibus prædia sæpius dicendi Patris deuastabat, maxime illa, [prædo bonorum S. Benedicti] quæ curti Martiniacensi adiacent. Qua de re mandauerunt sibi tam Abbas Rainerius quam Fratres sub eo degentes, vt commissa corrigeret, & de cetero aduersus Patrem Benedictum talia committere caueret: qui pro nihilo ducens mandata, pessimis adiecit peiora. Dolentes vero Fratres, Patrem sæpius nominandum contemptui haberi & famulos suos extenuari; inito consilio, concorditer prædonem illum, cum sibi in hoc scelere participantibus, anathematis mucrone, ni cessaret & neglecta emendaret, [excommunicatur:] mulctarunt. Idem autem in malis perseuerans, eorum excommunicationem quasi aliquod friuolum despexit: induratus animo, neglecta neglexit emendare, & a sua peruersitate noluit cessare. Proinde Omnipotens, qui clamores humilium nequaquam spernit & qui gemitus viduarum & pupillorum ex alto prospicit, dignatus est consolari sub hac anxietate seruos suos. Contigit enim, vt suprafatus prædo ductaret exercitum Comitis Theobaldi, super habitatotes castri, quod a secularibus viris, turpi censetur vocabulo: a nobis vero, quibus prohibitum est turpiter loqui, Malum-talentum vocatur. Qui dum Dux in primo agmine iter faceret propter curtem iam dictam Martiniacensem, exterriti qui eam inhabitabant, videntes hominem sibi infestum cum tanta affore militum multitudine, exierunt ei obuij cum armis, in locis videlicet opportunis eiusdem vici, ne patentibus sibi aditibus valeret eis aliquid inferre discriminis. Vnde indignatus ille nequam, comminatus est cum multo iuramento, perfecto negotio quo tendebat, se omnes eos captos ducturum, insuper & vicum eumdem incensurum. Cui viri illi respondentes, [minatus peiora,] dixerunt: Te quidem palam est multum posse, & velle nobis nocendi habere: potens autem est Deus, meritis Domini nostri cuius serui sumus Benedicti, ab interminatis a te potenter liberare nos calamitatibus. Ille cum voce minaci, equo calcaribus concitato, quo tendebat perrexit: miser, qui cum Patrem Benedictum debuisset supplici voce, vt ei in auxilium esset, in tali discrimine ne periclitaretur exposcere; contestatus est, seruos illius in prædam se minaturum, bona eorum direpturum, & habitacula igni crematurum. Dum ergo peruenisset ad castrum superius relatum, adorsus illud cum prima quam regebat cohorte (reliquus enim exercitus cum Comite longe post sequebatur) cœpit sagittis & diuersis missilibus eos qui intus erant infestare. Armati vero egressi portis castri eiusdem indigenæ, in eo quod accidit, probati sunt strenue restitisse. Tendens enim quidam aduersæ partis arcum, iecit sagittam in Albericum, [misere moritur:] qui ea ictus super vnum suorum genuum, mox de equo cui insidebat ita procliuus corruens, vt galea telluri illideretur, expirauit: & quas incassum aduersus Patrem nostrum effuderat minas, perire permisit: nihil nempe post vulnus acceptum loqui valuit. Huiusmodi retributionem superbo Deus vltionum Dominus reddidit.

[16] Seguinus quoque huius Alberici, de quo supra retulimus, tam carne quam malitia germanus, nullatenus terrifica morte sui fratris territus est: [excommunicatus, post mortem absoluitur:] denique sceleratior fratre euasit, maiora aduersus Patrem nostrum præsumens, multimoda crudelitate in famulos eius grassatus. Qui post necem fratris, pro absolutione eiusdem Floriacum peruenit, & ea impetrata spoponderat se de cetero fidelem futurum & de proprijs multa largiturum. Sed omnia mentitus, pro fideli infidelis; pro largitore raptor effectus est. Hic ergo deuium fratris iter ingressus, cœpit & ipse rapinas exercere de Patris Benedicti possessionibus, ipsius famulos quos poterat capiens, & eorum bona diripiens, tamquam vltionem fratris de Patris Benedicti expeteret famulis: qui & ipse sæpius admonitus, [eius frater peior in rapiendis bonis S. Benedicti,] a sua cessare debere malitia, nullo modo acquieuit. Ad extremum cum quadam die prædas de terra, quæ curti Martiniaci adiacet, agens, suillum gregem minasset; directi sunt ad eum qui sua repeterent, & emendationem suaderent: qui abeuntes, inuenerunt eum in sua domo. Erat autem ipsa domus lignea turris, quippe vir potens erat, ex nobilioribus indigenis eiusdem castri, cuius fuerat & Albericus. Turris ergo illa in superioribus suis solarium habebat, vbi idem Seguinus cum sua manebat familia, colloquebatur, conuiuabatur, & noctibus quiescebat. Porro in eius inferioribus habebatur cellarium, diuersi generis retinens apothecas, ad recipienda & conseruandi humani victus necessaria, idoneas. Solarij vero pauimentum, vt moris est, compactum erat dolatilibus trabeculis, quæ parum quidam habebant spissitudinis, sed aliquantum latitudinis, plurimum autem longitudinis. Denique, in hoc solario, qui missi fuerant, prædictum virum reperiunt: qui eum conuenientes, quæ iniuncta fuerant, mitiori sermone ei cœperunt recensere. [iurans in perniciem Floriaci,] At ille his quæ mandabantur minime intendit; sed efferatus animo, ore respondit furibundo, inquiens cum terribilibus iuramentis, velle se iniecisse monasterio S. Benedicti tantarum virium ignem, qui turres eius combureret & quasque ei contiguas ædes depasceret. Hæc loquebatur stans in summo vnius trabeculæ, quibus diximus solarij pauimentum constitisse: quæ vix venenato euomuerat ore, cum trabeculæ cui pedibus insistebat caput ruit, sublata in altum altera eius extremitate. Ille vero deorsum capite corruens, tali lapsus est casu, [confractis ceruicibus perit.] vt caput eius inter duas arcas, quæ in cellario (quod subesse solario diximus) erant, infigeretur instar cunei ligno impacti: reliquo corpore super vnam earum arcarum reiecto. Facto clamore famuli domus in cellarium ruunt: reperiunt autem Dominum suum confractis ceruicibus animam exhalasse: quem reportantes ad superiora, pro eius morte subita amarissimas fundebant lacrymas. Hoc exitu obstructum est os loquentis iniqua. Renouata est in hoc perfido antiqua eiusdem Patris potentia; dum corruente Florentio, tota domus fabrica mansit illæsa, præter solarium cui idem Florentius insistebat: sic & isto ruente, tota turris fabrica permansit integra, sola trabecula, cui superstabat ruinam passa. [nu. 8. Vitæ]

[17] [S. Benedictus in pago Leomansi claret miraculis] Est quoddam prædiolum in Leomansi pago, quod vocatur Alsonia, Patri Benedicto a Leotberto viro probo olim attributum: vbi tantam miraculorum frequentiam idem Pater per gratiam sibi a Deo largitam ostendit, vt omnes ipsius nationis homines eumdem locum maxima deuotionis veneratione excolant. Denique Cruces aliquantum excelsas per gyrum cœmeterij posuerunt, [Cruces in cœmeterio & asylum:] quas nemo suū persequens inimicum, quamuis exitiali eius odio detentus, transgredi audeat, si ad ecclesiam in eodem loco constructam confugium fecerit. Fugitiui denique homicidæ, & quicumque aliqua alia reatus sui anxietate cogente ad eumdem confugerint locum, immunes existunt, quamdiu infra cœmeterij terminos sese continuerint. Nemo aliquid furari seu aliquam fraudem de qualibet re alicui facere in eodem audet atrio. Contigit ergo die quadam venatores Adelardi cuiusdem nobilis viri, Aduocati videlicet illius prædij, venatu redeuntes, fessos ibidem cum suis resedisse canibus: cumque non haberent vnde suis pastum canibus exhiberent, querimoniam suam ad Isaac quemdam prudentem referunt virum, quem fratres Floriacenses ipsi præfecerant possessioni. Qui dum se ignorare quid agere valerent respondisset: inquiunt illi, de annona Patris Benedicti, quæ in eodem reseruabatur loco, vnum sextarium se præsumpturos, vt inde cibus præpararetur canibus. At ille infert, nequaquam impune id eos posse perficere, [canes venatorum annona S. Benedicti pasti] suum vero nullatenus super hac temeritate habere consensum: timere, ne pœna huic præsumptioni mox affutura, in se, si accideret, relaberetur. Illi quæ dicebantur pro nihilo ducentes, vti animo conceperant, annonæ quantum sibi videbatur auferunt: attritu molarum in farinam redigunt: suis exinde pastum belluis conficiunt. Quos talibus saturos alimentis, imminente nocte, vna includunt domunla. Diluculo autem de suis cubilibus exurgunt, solitam venationi operam dare cupientes: [omnes reperti mane mortui.] adeuntesque cubiculum, in quo suos recluserant canes, ianuam eius patefaciunt, & introspicientes, vident eos vita defecisse: alios pauimento toto prostratos corpore, quosdam resupinato ore mortuos iacere, alios parieti domus anterioribus vestigijs inhærere, reductis capitibus in terga. Quod cernentes, clamore sublato femora sua palmis alij quatiunt, alij complosis manibus sonitum grandem cum voce querula emittunt: timebant enim pœnas a Domino suo pro amissione canum iuste sibi irrogandas. Diu ergo stupidæ admirationi & vocibus questuosis immorati, taudem recedunt: Domino suo infortunium quod sibi acciderat, & quam seuerus vltor Pater Benedictus in eos extiterat, relaturi.

[18] alio quoque tempore dum milites propter eumdem viculum hora ientandi iter carperent, diuerterunt illuc: dumque alij cibos & quæque comessuris appararent idonea, vnus eorum suo inquit armigero: Cur, hominum inertissime, [ex prato S. Benedicti pabulum equis diripiens,] tanta te oppressit ignauia, vt aliqua non subministres tuis equis pabula, quamdiu procurantur nobis epulaturis necessaria? At ille se nescire dicit, a quo quidquam fœni vel palearum deposcere possit. Vade, ait, in pratum S. Benedicti, quod huic adiacet villæ, & collecto herbæ fasce, quem solus valeas collo equi imponere, defer, & tuis appone animalibus. Ille præceptis Domini sui parens, mutuata falce a quodam in pratum euolat: herbam totis viribus resecat, vt quantocyus repedare valeat, ne sociorum defraudetur epulis. Interea dum ille illicito instaret operi, vidit eum quidam de pagensibus, & accurrens ocyus nuntiauit prædicto Isaac villæ Præposito: erat enim pratum illud contiguum domui eius. Intuitus autem Isaac armigerum falce gramen prati præcidentem, a longe excelsiori inclamat voce: Quisnam es, o homo nefarie, qui contra fas temerator ingressus es Sancti pratum Benedicti? Egredere pestifer velocius, ne diuina vltio celerius te disperdat. Ille autem voces contemnens monentis, in hæc ludicra prorupit verba: Sanctus, ait, Benedictus hac vice hoc modicum mihi indulgebit facinus. Et facto herbæ fasciculo, suum repetit hospitium, suis animalibus exhibens pabulum. Deinde festinus properās ad domum vbi sui conuiuabantur comites, & ipse conuiuatus est cum eis. Consumptis itaque dapibus finitoque ientaculo, proprium vnusquisque conscendens equum, tendere festinat quo disposuerant: contemptor autem Benedicti Patris postremus omnium de villa egreditur. Credo aliquantulum herbæ superfuisse, quam vt suus consumeret equus expectabat; & ipse demum vt suis coniungeretur socijs, qui longiuscule iam aberant, equo calcaribus admisso, eos insequi conatur. Sed antequam de villa exiret; equus præceps in terram cadens, collisa ceruice, mortuus ruit. Eques qui ei insidebat & ipse labitur, confractoque femore, [equo subita morte plexo, femur frangit:] ab humo nisi aliorum vlnis subleuatus surgere nequiuit. Concurrente turba ad tam subitam diuini examinis vindictam, & ipse Isaac adfuit, increpans miserum his verbis; Nonne tibi dixeram miserabilis, B. Benedictum suas iniurias nequaquam diu dimittere inultas? Sed quia mihi credere renuisti: ecce, contritis membris, iaces inutilis.

[19] Quidam pro admissis a se criminibus metuens diem extremi examinis, [quidam assumpto ferreo ligamine,] vt summi Iudicis sibi metum placaret, sua ferro a ligari fecerat brachia, & quamplurima peragrans terrarum spatia, Sanctorum expetijt loca multorum, gemitibus exorans crebris, quæ ipsius redarguebant conscientiam, deleri scelera. Porro hoc per aliquot vigilanter continuans recursus annuos, licet fideliter adstipulari debeat, quorum memorias Beatorum adierat, eos Omnipotentem pro absolutione facinorum ipsius exorasse; tamen nullius manifestam opem persensisse videbatur. Hæc etenim illius extabat fides, vt postquam a pio Iudice eius remitteretur peccatum, mox subsequeretur solutio brachiorum. Dum ergo circumquaque discurrit, Patris Benedicti suffragium sibi vtile fore confidens, Floriacum attigit: & maiorem ingrediens ecclesiam, in qua eiusdem Patris sacratissima requiescunt ossa, deuota precum libamina, ante singulas perlustrando aras Deo offerebat. Perueniens autem ad aram Dei Genitricis, [liberatur ad altare S. Benedicti] quæ pone se habebat altare sæpius nominandi Patris, protensis in cælum manibus, omnipotentem Dominum precabatur attentius, sua sibi relaxari debita, Dei Genitricem cum eodem Patre frequentius inuocans. Et dum intentus eidem esset orationi, subito rupto clauo, quo ferreum constringebatur vinculum, ferrum in pauimentum dato crepitu resiliuit. At ille solutum se cernens, & in eadem solutione visibili, peccaminum inuisibilia vincula relaxata intelligens, exhilaratus oppido indicibili tripudiauit gaudio, proclamans omnipotenti Domino laudes, ac Dei Genitrici Patrique Benedicto innumeras reddens gratiarum actiones.

[Annotatum]

a De ferreis circulis, ab Episcopis aut Presbyteris in pœnitentiam olim imponi solitis, frequens inter miracula Sanctorum fit mentio, vti 28 Ianuarij in Miraculis S. Ioannis Abbatis Reomaënsis pag. 864 & seqq.

CAPVT IV.
Pestis sublata ope SS. Benedicti & Mauri Martyris: huius alia miracula.

[20] Exigente mole peccaminum, accidit aliquando feruentissimam per aliquot menses continuari siccitatem, sidere solis suo feruore omnia acrius solito perurente: vnde contigit Floriacenses grauiter affligi, durissima per aliquantum temporis in homines desæuiente pestilentia. [Desæuiens Floriaci pestis,] Cerneres domos vacuas pereunte subito patrefamilias cum prole & tota clientela: promptuaria vino redundantia, arcas tritico videres refertas, & non erat, qui attingere auderet, arescentibus hominibus præ timore qui superuenerat vniuersis: quippe eum, cum quo modo loquebaris, mox aspiceres vel audires interijsse inaudito necis genere. Sentiebat aliquis sese pungi subita punctione, vel in humeris vel in brachijs, seu femore, pectore, ventre; & extemplo in terram corruens, moriebatur. Hæc intemerabilis lues aliquot menstruis recursibus Floriacum obtinuerat. Decreuerunt itaq; tam Fratres quam cuncta eiusdem loci plebs, sacra celeberrimi Martyris a Mauri membra, cum Letanijs processionaliter deferre ad matrem ipsius burgi Ecclesiam, [delatis in processione reliquijs S. Mauri & inuocato S. Benedicto] quæ in honore testis Christi Sebastiani eidem Christo dicata erat: confidentes Saluatorem, meritis sui fidelis, cuius Reliquiæ deportarentur, precibusque Patris Benedicti placatum, plebis suæ miserturum. Condicto ergo die, discalceatus pedes, lacrymis perfusus, tam sacer Ordo quam populus, cum paruulis & mulieribus, beati Martyris membra duobus ex Clero pro consuetudine in humeris gestantibus cum Letaniarum supplicatione, ad supradictam perueniunt ecclesiam: vbi quanti profusi gemitus ex intimis cordium fuerint, quantæ lacrymæ effusæ, quanta precum vota omnipotenti Deo oblata, nimium difficile est prosequi. Expleta ergo ex more Missarum celebratione, redeunt quisq; ad sua, [cessat.] præstolantes omnipotentis Dei immensam clementiam, quæ non diu abfuit. Namque mox, sicco excluso Aquilone, humidus Auster libero volatu, Floriacos perflans campos, omnia rorifluis humectauit pennis, quæ solis feruor arida reddiderat, largo imbre irrigans sola: Corpora quoque tam hominum quam reliquorum animalium grato releuans temperamento, omnem prorsus in eis extinxit ardorem. Cessante itaque immoderato solis feruore, cessauit & pestis inuisa: nec deinceps præter consuetum morem in eodem aliquis loco eo tempore obijt. Porro qui a tanta liberati fuerant clade, totis præcordijs omnipotenti Domino debitas persoluunt laudes, beato Martyri Mauro Patrique Benedicto meritas agentes gratiarum actiones.

[21] Paucis diebus reuolutis eadem pestifera lues inuasit incolas castri, quod Gordonicum vocatur, in pago Biturico situm. Sole denique vires solito maiores exerente, tanto ardore Gallicam regionem torruit, vt fontes, qui toto pene hactenus æuo fluxerant, [In Gordonico castro ex magna siccitate,] siccati, nequaquam consuetum suis potum præbere sufficerent accolis: tellus vero hiulcis passim fissa rimis, pandebat hiatus creberrimos & solito profundiores. Proinde amnes largiflui, qui instar abyssi magnæ oneriferas vectare consueuerant naues, exsiccatis alueis, amisso nauigij vsu, transitum duodenni præbebant puero, si necessariū foret pedibus transire. Quid de pratorum retexam exustione? Quæ viroris decore æstatis tempore vestiri solent graminibus, speciem lapidis Smaragdini æmulantibus: quæ æstu solis attrita sic aruerant, quasi numquam aliquid humoris habuissent. Porro tot & tantas nostræ ætati inexpertas ærumnas comitabatur mortifera lues, quæ humanorum corporum innumeras quotidie dabat strages: [pestifera lue grassante,] quæ lues maxime incolas suprafati angebat castri, cum reliquæ clades pene toti dominarentur Gallico orbi. Nihil in eo apparebat castro, nisi mortis imago: omnia plena luctus, plena mœroris, plena doloris: nusquam risus, nusquam cordis lætitia, nusquam vultus hilaritas: omnes submissis in terram gradiebantur oculis: non ibi exaudiebantur voces exultantium, non mulierum tinnuli concrepabant cantus choros ducentium, nulla in plateis plebis frequentia. Et mirum quod in tam populoso oppido vix rara aut nulla, metu mortis cunctos percurrente, videres conuenticula: decor mulierum, puerorum lasciuia, iuuenum petulantia, varius vestium ornatus, in pullos commutatus fuerat amictus: nec immerito, vix enim aliqua immunis a cadauere inibi reperiebatur domus: quippe cum quo aliquid tractabas, modo homo, post paullulum fiebat cadauer. Moriente aliquo, quærere solemus vespillones, qui defuncto procurent sepulturam: ibi vero, antequam sciretur, qui in eis mortui poni deberent, quamplurimæ ab illius officij ministris fiebant fossæ, certis nullatenus mercede sui laboris se posse fraudari. His & amplioribus oppidani iam dicti castri coarctati malis, tandem redijt ad memoriam, [defertur eo corpus S. Mauri] qualiter omnipotens Dominus per beatum Martyrem Maurum comitantibus Patris Benedicti meritis, de cruentissima peste superioribus annis Floriacenses liberauit. Consilio ergo inito, decernunt prudentes Floriacum dirigere viros, qui communes populi preces Fratribus intimarent Floriacensibus, [cum reliquiis S. Benedicti,] quatenus Christicolæ suffragari non differant plebi gregatim pereunti, deportato corpore ad eos iam dicti Martyris, cum Benedicti Patris reliquijs. Venientibus ergo Floriacum legatis, & rem pro qua venerant ex ordine propalantibus, durum quidem Fratribus videbatur, gloriosum Martyrem Floriaco extrahere & vel modico terrarum ab eo diuelli spatio; cum post sanctissimum Patrem in ipso maxima spes illorum sita foret: durius tamen quibusque sanioris consilij visum est, si tantam plebem, præsertim Patris Benedicti dilectricem, perire sinerent: maxime cum certum haberent, celeriter illi posse subueniri, & fides petentium hoc apud se retineret. Assumpto igitur quidam religiosorum Fratrum celeberrimo Martyre, cum sacratissimis Patris Benedicti pignoribus, honesto comitum tam Clericorum quam Laicorum vallati agmine, vt tantum decebat Martyrem, ad destinatum perueniunt locum. Comperto Gordonicenses, ad quos tendebant, eorum aduentu, obuiam ruunt omnis sexus omnisq; ætas: senes iam decrepiti incurua baculo sustentantes membra, pueruli etiam, quos modo ætas ad frequentationem habiles reddiderat, quibus poterant verbis ad accelerandum sibi opitulari rogabant. Immensum namque gaudium eorum replebat corda, quoniam quas toto mentis desiderio videre exoptauerant, beatissimi videlicet Mauri, aspiciebant Reliquias: securi iam de sua per eum salute, quem apud omnipotentem Dominum, tantum audierant posse. Occurrunt etiam cum maximo tripudio S. Satyri Canonici, albis induti vestibus, superamicti holosericis cappis, Crucibus, cereis thuribulisque thymiamate vaporantibus præmissis. [immergitur theca vino,] Deducitur beatissimus Martyr hac populi frequentia vsque ad castri superiora, quod situm est, vt recolunt qui viderunt, in prærupti collis eminentia. Expositis ergo in planitie eiusdem oppidi cupis, defertur vinum certatim in amphoris & alijs vasis deportando vino aptatis, & funditur in eis, quatenus loto feretro, quo beati Martyris continebantur membra, ex illa potione quasi de ipsis sacris condita membris, velut de confectione aliqua medicinali omnes potarentur. Videres nimirum cateruatim confluere vniuersæ ætatis sexum, deferre cyathos, scyphos, crateres, & cuiusque generis vascula ad suscipiendum potum. Suscepto ergo in suo quisque calice illius medicaminis haustu, [ex quo omnes bibunt;] nequaquam aliquid, vt fieri assolet, exinde domi residentibus deportabat, priusquam sufficienter reficeretur: metuens si vel modica postquam susceperat morula intercederet, ne subita lues se perimeret. Etenim qui amplius ex eodem potum haurire poterat, ampliorem salutem sese promeriturum sperabat. Refecti igitur eo affatim omnes (ceterum idem castrum præ ceteris vino abundat, & gaudium erat cuique qui illud præbere valebat) rogant obnixe, quo beatus Martyr per vicos & plateas eiusdem circumferatur oppidi, [per vicos oppidi circumfertur,] vt pestifera lues eius præsentiam fugiens a cunctis ipsius pelleretur angulis. Hoc facto, cœpit extemplo ventus leni spiramine aërem in nubes cogere, polus deinde obscurari densitate nubium: nec mora, vt solet in Aprili descendere pluuia, leui aurarum susurro imber gratissimus placido lapsu sese infudit sitientis telluris in gremium; depellens nociuum, [& cessante lue,] qui diu lugubri dominatus mundo fuerat, solis ardorem. Porro expulsa mox clades illa mortifera, quæ multas mortalium strages illis in locis inexperto ediderat more: lustrante fines illos beato Martyre, neminem hominum inibi insueto deinceps modo ausa est attingere. Denique eruti ab immani periculo, non est in promptu dicere quanto tripudiabant gaudio, persoluentes laudum cantica omnipotenti Domino, qui per suum fidelissimum testem a subitæ mortis discrimine dignatus est eos eripere. Nostri nihilominus Legislatoris amore deuincti, eius meritum sublimis attollunt præconio vocis: qui tantum habere meruerit contubernalem, per quem ipsius Patris iunctis precibus imminentem euaserint mortem. Proinde quanta fuerint munerum donaria, [oblatisq; donis,] quiuis perpendere potest dum vnusquisque præcipua, quæ habet, offerre festinat, ne alius se deuotior appareat. Siquidem per triduum detinent suum salutiferum hospitem; vt certiores facti de concessa salute, nulla iam formido ipsius pestis in eorum resideret mente. In quarto demum die cum hymnis & canticis tanto Martyre dignis eius persequuntur feretrum per longius viæ spatium, valedicentesque illi, ad propria sunt regressi. Fratres itaque Floriacum repedantes, narrant residuis, quæ fecerit magnalia Dominus omnipotens fidelium suorum meritis. [refertur.] Qui gratulabundi laudes exinde referunt omnium Creatori, Beati Martyris Patrisque sui precibus sese commendantes attentius.

[22] Nulli videatur onerosum, si duo subnectamus capitula, ad laudem huius præsentis sanctissimi Martyris, referentes mira, quæ per eum omnipotens Dominus ostendere dignatus est, opera, in duabus longius a se remotis regionibus, in quibus eius sacratissima continentur pignora. [2 Ossa S. Mauri ad 2 villas deferuntur:] Prius tamen compendiose intimandum rem ignorantibus, quoniam dum ipsius honorandæ Floriacum translatæ forent Reliquiæ, Fratres Floriacenses duo venerabilia eius brachiorum ossa in duabus sui iuris possessionibus posuerunt, ad subsidium videlicet & tutelam earum: quarum altera Diacus nuncupatur, in partibus sita Burgundiæ, territorio videlicet Tornodorensi: alterius, licet minus consequens in scripto annotari habeatur vocabulum, quoniam est barbarum; tamen sicut profertur, barbare annotauimus: vocatur itaq; Pontons, in regione posita Gasconiæ. Ergo, apud Diacum quidam eiusdem loci habebatur villicus, nomine Ioscelinus: qui dum in multis aliter quam oportebat ageret, extricando suorum censum dominorum, vsurpando per fraudem reditus agrorum, subripiendo bona rusticorum sibi commissorum; [villicus iniquus,] post plurimas obiurgationes, quibus vt se a suis prauis corrigeret actibus commonitus, quia nequaquam emendatus est; a Reinerio, eius possessionis tunc Præposito, postmodum Abbate, quarumdam caussarum rationem reddere cogitur infideliter a se gestarum. Iudiciario deinde more ventilata earum rerum quæstione, definitum est eum debere iuramento sibi obiecta refellere: quia inficiabatur omnia illa, de quibus criminabatur. Respondet ille, se alacriter iusiurandum facturum. Nec moratus diutius iam dictus Præpositus, [ad Reliquias S. Mauri ausus falso iurare,] iubet afferri coram superius memoratas Beati Martyris Reliquias. At miserabilis Ioscelinus, quamuis eum sua reprehenderet conscientia, formidine Præpositi sui compellente, præsumit sacris pignoribus temere manum imponere. Peracto vero sacramento, sicut dictauerant qui illud fieri adiudicauerant, improbus peierator iam securus, quoniam illico minime ipsum perculerat diuina vltio, hilari vultu, procacibus verbis, quam prolixam habebat, barba mento tenus comprehensa. Per hanc, inquit, barbam, saluum feci sacramentum. Quo dicto, tota veluti eam comprehenderat manum prosecuta est barba: reliquo quo vixit tempore, mento penitus perseuerante in barbæ priuatione. Manifestata igitur luce clarius eius infidelitate, [barbam amittit:] iusto iudicio amissa villicatione, vlterius nec ipse nec soboles eius potuit villicare: expertus beatum Martyrem admirandæ virtutis fore, quem prius debita nequaquam veneratus fuerat reuerentia.

[23] Præterea b Comite Pictauensium in expeditionem Ierosolymitanam multa armatorum millia ducente, c vxor ipsius curam agebat prouinciarum potestati suæ subditarum: vnde factum est, dum Gasconiam peragraret, vt transmeata Garonna, fines eiusdem regionis attingeret, in quibus positus est locus superius memoratus Pontons, videlicet in pago Ausiensi, super flumen Adurcium, [Rusticis timore militū, bona sua in ecclesia recondentibus,] ditioni Floriacensium Fratrum subditus: vbi, vt diximus, iam dicti celeberrimi Martyris Reliquiæ habentur. Inuitante igitur itineris necessitate, Comitissa militum vallata phalange hospitium ibidem accepit. Comperto ergo ante triduum Pictauorum aduentu, incolæ eorum locorum metu ipsorum, quoniam dominationem eorum valde exosam habent, omnia sua, quæ in ecclesiam inferri licebat, aduehunt; & in oratorio eiusdem possessionis congerunt vestium diuersas species, alimenta & cetera humanis vsibus accommoda. Hospitati itaque Pictaui, audiunt Prouinciales omnia sua, vt dictum est, in ecclesia coniecisse. Ceteris (quamuis sit præceps eadem natio ad audenda quæque illicita) sacrum tamen formidantibus temerare locum, vnus eorum audacior reliquis, prorumpens in ecclesiam, [miles saccum frumenti efferens,] saccum frumento plenum humeris imponens suis, onustus sacrilegio, proprium repedauit ad hospitium, nequaquam diu super tali gauisurus facto. Denique mox vt suæ metationis subijt limitem, cœperunt omnia illius membra, more eorum qui quartano laborant typho, tremere, frigusque intolerabile per totum eius se dispergens corpus glaciali rigore omnes ipsius adstrinxit artus. Porro accolæ eiusdem loci, qui certius nouerant, cur sibi contigisset tam subita valetudo, [febri correptus,] (conscij enim optime fuerant magnarum Beati Martyris virtutum) hortantur miserum, vt quod ab ecclesia violenter abstraxerat triticum restitueret. Quod monebant, fieri ægre impetrant: sed, nullatenus Beatus Martyr, eius inuita placatur pœnitentia. Ergo Pictauis cum sua domina in crastino a loco illo sese promouentibus, miser ille ibidem remorari formidans, quo valuit modo cum eis progreditur. In processu autem viæ, [sua dilaniat brachia,] dum cum socijs graditur, paullatim formidabili indutus insania, cœpit sua insatiabili morsu more canino dilaniare brachia; qui vero eum compescere volebant, nequaquam sufficere valebant. Perseuerante illo in tanta amentia, ventum est ad fluuium quemdam: transuadantibus ceteris, miser ille sua sponte in fluuium sese præcipitans, aquis suffocatus perijt, maximum suis sodalibus incutiens terrorem & de reliquo cautelam, [& in fluuiū se præcipitans moritur.] ne sacrorum vlterius violatores existere præsumerent locorum. Plura quidem erant, quæ de hoc præstantissimo Martyre dici poterant: sed ne aliquis obuians calumniam nobis velit perstruere, dicens nos nostrum propositum excessisse; quoniam dum debuimus Patris Benedicti mira referre opera, Beati Mauri aliqua retulimus gesta; reuertamur ad superius omissa; licet non ignoremus, eorum quæ Beato singulariter ascripsimus Mauro, Benedictum Patrem extitisse participem. Quippe qui in eadem requiescunt ecclesia, & eadem loca susceperint tutanda: & eædem possessiones, in quibus Beatum Martyrem relata diximus patrasse miracula, ipsi Floriaco sunt subiectæ: cuius loci factus est vterque Patronus, omnipotente Domino largiente.

[Annotata]

a Coli S. Maurum Martyrem 22 Nouemb. supra indicauimus.

b Hic est Guilielmus 8, cuius anno 1101 in Terram-sanctam profecti. Vexillum feruntur 300 millia armatorum secura teste Orderico lib. 10 Hist Eccles.

c Philippa Mathildis, mater Guilielmi 9, & vltimi a S. Bernardo a schismate abducti. Consule dicta ad Vitam S. Guilielmi 10 Februarij, § 3 & 4.

CAPVT V.
Prædones in prælio victi. Febres sublatæ: manus contracta curata.

[24] Regina a Mathilde, metas viuendi excedente, Rex Henricus in coniugium sibi adsciuit filiam Regis Russorum, [Henrico Rege mortuo,] nomine b Annam. Hæc ei peperit tres filios: Philippum, Rotbertum, Hugonem. Quorum Rotbertus adhuc puerulus decessit: c Hugo Comitatum postmodum Viromandensium adeptus est: Philippus autem, patre d defuncto, totius regni Francorum gubernacula obtinuit. Septennis autem erat, quando pater defungitur: qua de re, sortitus est tutelam illius vir illustrissimus e Balduinus Flandrensium Comes: qui prudentissime regni administrans negotia, donec idem Philippus intelligibiles attingeret annos, [sub Philippo filio,] tyrannos per totam pullulantes Franciam, tam consilijs quam armis perdomuit, & pacem maximam teneri fecit. Proinde Philippo iam iuueni facto integrum absque vnius viculi imminutione regnum restituit, & ipse non multo post viuendi finem fecit. Philippus vero in primis multa strenue gessit annis: sed ætate procedente, mole carnis aggrauatus, ampliorem operam cibo indulsit & somno quam rebus bellicis. Hic Ducis Frisiæ filiam, nomine f Bertam, in matrimonium accepit: quæ ei genuit Ludouicum. Rebellauerunt autem contra eum quidam Francorum Proceres, opibus & viribus g Guillelmi Regis Anglorum fidentes: ex quibus Hugo de Puteolo aduersus eum arma corripuit, plures sibi adsciscens auxiliatores. Rex vero eius audaciam compescere cupiens, vndequaque militum contrahit manum: [in bello cum Guillelmo Rege Anglorum,] inter reliquos etiam auxiliares, exercitum de Burgundia aduentare iubet: qui accepto mandato in Franciam properant, Dux videlicet eiusdem Burgundiæ Odo, Niuernensium Comes Guillelmus, Autisiodorensium Pontifex Gaufredus, & alij quamplures, quos retexere perlongum putauimus. Hi cœptum iter carpentes, via dictante, in quodam prædio Patris Benedicti, Eueram vocato, metationem acceperunt. Vt vero moris agrestium est in aduentu militum formidare, perstrepere, quaquauersum fugere, sua in locis tutioribus recondere, maxime in tanto strepitu; rustici supra memorati pagi omnia sua ad ecclesiam conuehunt, tam annonam quam suppellectilem variam. Porro militum phalanges, postquam fessa labore viæ corpora dapibus releuarunt; cibaria suis procuraturi equis, comperiunt ruricolas suam totam annonam in ecclesia abdidisse. Vnde animis deiecti, referunt ad Principes exercitus rem omnem ex ordine: rusticos scilicet spem sui victus ad tutiorem portum, ecclesiam dico, contulisse: nec sibi penitus velle dare aut vendere alimenta suis vehiculis necessaria. At illi consilij extorres, quid agant ignorant: neque enim Sanctorum violatores locorum fieri volunt seu præsumunt. Episcopus itaque, qui cautior ceteris esse debuerat, iuuenili actus temeritate, scurrili interrogat sermone, vtrum eam annonam homines in ecclesiam contulissent? Cui cum responsum esset, etiam. Igitur, inquit, homines abstrahant. Iubet ergo præpetes ire, & quantum hordei necessitas expetebat, suis præbere equis. Properatur ad ecclesiam, violenter hordeum ab ea abstrahitur, pabulum exinde equis subministratur. In crastino quo cœperant tendunt: [bona rusticorum ex ecclesia deprædati:] nihil noxæ se contraxisse credentes apud Patrem Benedictum, pro infractione illius loci & iniuria suis illata. Enimuero Rege cum reliquis militum legionibus ad Puteolum festinante, & ipsi ei occurrunt: castra metantur tam ipsi quam Rex circa ipsum castrum. Obsesso itaque castro, post crebras aggressiones aliquot diebus ibidem iam peractis, die quadam illi, qui inclusi videbantur, Hugo videlicet cum suis, apertis portis, improuisi adsunt obsidentibus, omnigeno bellorum tumultu personantes, cornicinibus etiam horrifico boatu concrepantibus. Exterriti qui in castris erant subita hostium audacia, credunt totius Franciæ militum cohortes noctu castrum idem intrasse, & idcirco Hugonem ad tanti ausum facinoris prorupisse. Quid plura? Terga vertunt fugæ præsidio sese committentes, [in prælio capiuntur,] diuersarum specierum tentoria varia suppellectili plena linquentes & cetera, quæ ad tantam expeditionem necessaria conuexerant. Hostes eos fugere cernentes, quod nequaquam mente antea concipere præsumpserant, vt a paucis tanta multitudo fugaretur, acrius insequuntur. Capti sunt igitur in illa fuga quamplurimi nobiles viri, maxime exercitus Burgundiæ, qui Patrem Benedictum iniuriari ausi fuerant, direptores ipsius existentes possessionis. Denique Episcopus, qui alios sermone illusorie prolato nefarie agere impulerat, [cum Episcopo Autisiodorensi,] cum patre Niuernensium Comite captus, coactus est seipsum non modicæ quantitatis pecunia redimere. A qua demum captura exemptus, Floriacum petens, fatetur se stulte egisse, & quæ sibi acciderant iuste contigisse: veniam petit, & promeretur. [culpam dein fasso.] In ea fuga completum videres, quod in fine Deuteronomij legitur in imprecationibus, quas vir Dei Moyses populo Israëli imprecatus est, si a lege Dei sui aliquando recederet: Per vnam, inquit, viam egredieris contra hostes tuos, & per septem fugies. [Deut. 28, 25.] Et in Leuitico: Fugietis, nemine persequente. [Leuit. 26, 17.]

[25] Basilica semper Virginis Mariæ Dei Genitricis, in qua beatus Pater Benedictus corpore quiescit, partim vetustate partim incendio demolita, visum est Abbati Guillelmo, adnitente Odilone, viro probo eiusdem basilicæ ædituo, vetus demoliri & nouum opus pro vetere instaurare. Qua de re actum est, vt veneranda eiusdem Patris membra, quæ in arca lignea erant recondita, scrinio æneo ea ob durabilitatem intrinsecus ambiente, [ligna arcæ S. Benedicti aquæ aut vino immersa pellunt febres,] necesse foret de eadem arca abstrahere, & alio in locello collocare. De cuius arcæ reliquijs multa remedia præstantur infirmis, eiusdem Patris meritis, cuius venerabilia ossa ambiuit. Denique quicumque febricitantium, siue quotidianis seu tertianis, vel quartanis detentus fuerit typhis; si aqua aut vino lauerit aliquam particulam lignorum ipsius arcæ, & eamdem potionem fide opitulante hauserit; confestim emortua febre sanus euadit: Quod frequentius probauimus experimento multiplici. Plures etiam de ipsis, quibus compacta fuerat arca illa lignis, diuersarum homines regionum, ad propria loca gratia suæ salutis detulerunt: qui postmodum attestati sunt, contra variorum genera morborum ea profuisse multum. [portantur in varias orbis partes, & miracula operantur,] Enimuero nos plurima quæ per ea ostensa sunt, omittentes signa, vnum dumtaxat retexamus, cuius documento multa potuisse fieri similia manifestemus. Veranus, qui per aliquanta annorum curricula regimen obtinuit Floriacensium, quartanis valide per menses fere ter binos adurebatur febribus: qui plurimorum Medicorum, vt putabat doctorum, sibi propensius curam adhibens, [vti domestico exemplo monstratur.] nihil profecit; tantum aliquam pecuniæ quantitatem in comparandis medicaminibus & eorum præmijs, qui frustra vel modicum suæ artis suscipere laborem renuunt, expendit: ipse quoque, quoniam iactitabat aliquantulam medicaminis se habere notitiolam, per se in se multa tentauit: sed nil sibi profuit. Destitutus itaque omni auxilio & attenta medicinæ fraudatus spe, recordatur multos huius infirmitatis pondere oppressos per arcæ ipsius Reliquias sospitati pristinæ restitutos. Diluculo igitur cuiusdam diei surgens a lectulo, manibus suorum deportatus cubiculariorum ecclesiam intrauit, coram altari in quo prædictæ conditæ fuerant Reliquiæ sese in pauimento prostrauit, fletu & gemitu subueniri sibi exposcens beati Patris precibus. Postremo de soli duritia subleuatus, & vlnis suorum baiulorum sustentatus, rogat custodem prædictorum sacrorum ossium, aliquam arcæ portiunculam sibi adferri, mero ablui & sibi tribui. Quod dum impetrasset, hausto eiusmodi potu, corde deficiens, de manibus sese baiulantium ad terram prolapsus cecidit. Omnem deinde superflui humoris abundantiam, quæ sibi eam ægritudinem intulerat euomens, per spatium ferme vnius horæ humi prostratus iacuit, mentis deliquium passus. Vnde resumptis aliquantulum viribus sese erigens, denuo ad lectulum deportatus & tranquilla quiete paullulum soporatus, nullam ipsius morbi deinceps sensit angustiam. Cognouit ergo potiorem fore medicinam, omnipotentis Domini exposcere in infirmitate clementiam, quam in pretiosarum succis & viribus considere herbarum.

[26] Vnus ex Fratribus, cognomento Gillebertus, qui cœmentarijs fuerat præfectus prætaxato operi insistentibus, pecunijs minus aliquando abundans, ibat circumiens loca plurima & ducens secum seminiuerbios: quorum admonitione excitata virorum & mulierum corda, seculi negotijs irretita, aliquo suffragio etsi modico penuriam ipsius subleuarent. Dum ergo circumquaque discurreret, h Vitriacum aduenit: qui locus regalis Palatij honorificentia nostris temporibus decorabatur. Ingressus itaque ecclesiam, exhortatorio sermone populum commone faciebat, [manus in pugnum contracta] vitæ præsentis mutabilitatem fugere, vitæ futuræ stabilitatem flagrantis animi desiderio appetere. Inter cetera vero blandis persuasionibus exorabat, ex qua re tota illa exhortatio originem duxerat, quatenus iniuncto sibi operi aliquid subsidij impendendo vel pauca largirentur numismata. Aderat autem in eodem populo rusticus quidam Marcus, qui sinistra debilitatus manu, nullum ex ea opus attentare valebat; sed neruis contractis, digitorum summitatibus medio palmæ infixis polliceque superastricto, modum aliquem clauso pugno percutere volentis expresserat. Et hac fere per quinquennium mulctatus debilitate, nulla medicorum ope adiuuari potuit: porro nouerant illius conuicanei eum ipsa incommoditate diu detentum. Igitur cum audiret prædicatorem, Patris Benedicti virtutes inter alia prædicamenta sæpius extollentem; videretque in præsentia Sanctorum quorumdam pignora auro inclusa, quæ ad excitandam plebis deuotionem prædictus Frater secum detulerat (credo inspirante omnipotentis Domini gratia, qui sibi hac occasione misereri disposuerat) conuersus ad superius memoratum Fratrem, inquit: Spero, mi Domine, & fides hoc mea certum apud se retinet, quoniam, si istis sacris pignoribus, quæ in præsenti cerno, manui meæ debili vexillum Crucis exterius in circuitu pingatis, [signo crucis cum Reliquiis facto] inuocato nomine Sancti, cuius famuli estis, Benedicti Patris; pulsa debilitate pristinæ reddatur sospitati. Audita qui aderant eius postulatione, & admirati fidem: exorat & ipse quæ postulabat fieri. Frater vero & ipse, fide nihilominos plenus, confisus de sanctarum virtute Reliquiarum & meritis Patris, acceptis Sanctorum pignoribus, manum debilem illius, vti rogauerat, signo Crucis exterius circumcinxit. Quæ confestim neruis strepitum grandem dantibus, [curatur.] sanitatem recepit ex integro, digitis omnibus sese erigentibus. Cœpit itaque idem rusticus habere liberam manum, qui diu habuerat inutilem solummodo pugnum. Videns autem in se tantam omnipotentis Domini clementiam, ei pro posse & scire referebat gratiarum actiones, pro sua reformatione: agens etiam & Patri Benedicto grates, cuius meritis sese salutem consecutum profitebatur. Nec minus omnes, qui in eamdem ecclesiam conuenerant, diutissime laudibus Redemptoris immorati, quibus valebant laudibus eius extollebant magnalia, qui in Sanctis suis est vbique mirabilis.

[Annotata]

a Mathildis filia Conradi Salici Imperatoris, quæ ei filiam peperisse in puerili ætate defunctam traditur.

b Anna filia Ladislai, neptis S. VVlodomiri Kiiouiensium Ducis, patruos habuit sanctos Martyres Hlebum & Borysium, in baptismate Dauidem & Romanum appellatos: de qua familia nonnulla diximus 12 Februarij ad Vitam S. Alexij Metropolitæ Kiiouiensis pag. 639.

c Hugo, relicto filio hærede Comitatus Veromandensis, mortuus est Tarsi anno 1102 ex vulnere in prælio contra Saracenos accepto.

d Anno 1060, 14 Augusti.

e Balduinus V Pius & Insulensis assumptus ob Adelam vxorem, sororem Henrici Regis & Philippi amitam, mortuus anno 1067.

f Berta filia Florentij primi, Hollandiæ & Frisiæ Comitis, occisi anno 1061.

g Hic est Guilielmus Conquestor, qui regnauit ab anno 1066 ad an. 1087.

h Vitriacum, vulgo Vitrij, in silua Aurelianensi.

CAPVT VI.
Incendium amotum. Sanati cæca, energumenus, ex alto lapsus & amens.

[27] Anno ab Incarnatione Domini millesimo nonagesimo quinto, [Vicus Floriacensis anno 1005 incenditur:] flamma voracis ignis maximam Floriacensis burgi consumpsit partem. Incognitum autem habetur vtrum casuale an furtiuum idem fuerit incendium. Nocte siquidem quæ sacratissimum diem Dominicum Paschæ subsecuta est, vehemens ignis vnam corripuit domorum, quæ a parte Septemtrionali exceptæ erant a clausura eiusdem burgi: quæ cum esset receptaculum boum, habebat fœni plurimum & palearum. Hæc vero, licet sint omni tempore lætissimum ignis pabulum, ea tamen multo magis tempestate, quia exclusis reliquis ventis, solus Aquilo libero flatu orbem perflabat Gallicum: qui omnia more suo adurens arida reddiderat, nulla penitus pluuiæ stillante gutta per aliquot temporis spatia. Igitur incipiente tertia noctis parte, quæ conticinium vocatur, perstrepentibus illis qui primi viderant ignem accendi, vulgus reliquum expergefactum, terrificam illam vocem cum horribili vlulatu concrepabat, Ad focum videlicet, ad focum. Quo strepitu exciti Fratres, linquunt stratus basilicam irrumpentes. [monachi basilica ornatum seponunt in gazophylacio,] Erat autem eadem basilica ob Paschalem celebritatem honestissime holosericis venustata ornatibus: ad quos deponendos, & in gazophylacio reponendos (quoniam ea domus fornice lapideo protegebatur) iuniores de Fratribus certatim accinguntur. Quod citissime peragitur, [cum libris & priuilegijs:] alijs scalas erigentibus, alijs per gradus earum ad fastigia ipsius aulæ euolantibus, & ipsos ornatus deponentibus: alijs eos in humeris & vlnis suscipientibus, & ad iam dictum tutum locum deferentibus. Nec minus librorum pernecessariam copiam amittere ignis violentia pertimescentes, eodem congessimus cum testamentorum & priuilegiorum nostrorum congerie. Metuebamus enim ne turricula, in qua hæc recondita erant, ignium viribus succumbens, in fauillas redigeretur: cum foret rimarum plena, superiori incendio consumpta, quod Domini Abbatis Gauduni tempore Floriacense cœnobium pessumdedit. Porro iunioribus in his quæ prætaxauimus occupatis, qui religiosiores & ætate provectiores erant, Patris sanctissimi glebam, non solum his sed omnibus gazis millies pretiosiorem, supradicto gazophylacio intulerunt, cum ceterorum pignoribus Sanctorum, qui in eadem quiescebant ecclesia. Quidam autem sacratissimi Martyris Mauri membra aureamque a dextram, in qua pars Dominici sudarij habetur inclusa, [& corpore S. Benedicti] assumentes, foras extulerunt incendio opponentes. Sed dum nequaquam ignis odorem sustinere valerent; infra ambitum castri sese recipientes, ascenso muro implorabant Domini auxilium, oppositis nihilominus incendio sacris pignoribus. [& parte Dominici sudarij] Ioscerandus vero beatæ memoriæ vir, qui eo tempore Abbatis officium apud Floriacum strenue exequebatur, assumptis secum paucis Fratribus, cum pueris qui adhuc sub arctioris disciplinæ custodia tenebantur, domicilia eiusdem cœnobij vsque ad auroram circumeundo Letanias agebat, protensis in cælum manibus crebrius Kyrie eleyson inclamans. Interea ignis paullatim, suas in maius augmentando vires, depastis ædibus, quas a parte Septemtrionis extra villam depasci primo cœperat, flatibus Aquilonis qui vehementer flabat impulsus, ecclesiam S. Dyonisij, quæ fere in medio ipsius villæ sita erat, [Reliquiæ Sanctorum igni opponuntur Ioscerando Abbate] corripit. Enimuero exinde quasi ex eminentiori loco liberioribus saltibus admissus, circumquaque diffunditur: ita vt etiam torcularia, quæ in vinetis centum ferme passibus longius aberant, combureret. Erat vero tantus eius crepitus, vt omnes audientes corde pauerent, vix stare valentes, quatiente eorum genua tremore nimio. Tunc denique omnes ingens arripuit timor. Fratres cernentes carbones ignitis mixtos scintillis super monasterium, quod stipula opertum erat, cadere, metuerunt, ne sub vno momento cuncta eorum habitacula eo igne consumerentur. Idem denique monasterium, quod superius innouari cœptum diximus, quoniam adhuc imperfectum manebat, stipula tegebatur. Tandem ergo placatus Saluator, vt credimus, suæ gloriosæ meritis Genitricis Patrisque Benedicti, necnon supramemorati religiosi viri precibus, induxit Africum vehementem, qui ex obliquo flans Aquilonem a monasterij ambitu penitus excluderet: & vapores incendij, quos ille suis impellebat flatibus, ab eo omnimodis arceret. Quam miserationem Omnipotentis cernentes, retulimus pro posse eius immensæ Clementiæ gratiarum actiones, qui nos a tam immani eripuerat periculo. Denique donec omne illud incendium sopiretur, non cessauit idem ventus flare vehementius. [& vento mutato incendium auertitur,] Perdurauit autem idem incendium debacchando, pessundans Floriacensium ædes, cum his quæ in ipsis reperit alimentis & vestibus & varia supellectili, ab hora noctis tertia vsque primam sequentis diei horam. Deuastans omnia a porta Septemtrionali versus Orientem, vsque in portam Australem, paucis residuis domibus ad solis ortum, quæ extra villam erant.

[28] Quædam paupercula anus ab ignotis nobis finibus egrediens, [mulier cæca,] Floriacum fortuito casu ostiatim victum quæritando contigit. Hæc diu in cæcitate perdurans, funditus spem recuperandi amiserat visus: quæ manu sinistra puerulo data iter carpebat, dextera baculum gratia sustentationis gestans. Ingressa ergo Dei Genitricis aulam (pone imaginem nostri Saluatoris, argento radiante vestitam, aureoque pulchre nitore interstinctam, vbi eo tempore beatissimi Patris veneranda quiescebant membra, caussa inuocationis eiusdem aulæ translata) anicula illa, dum ductore ductante ibidem restitisset, memor propriæ paupertatis exorabat Patrem sanctum, vt eius suffragaretur inopiæ, suppeditando videlicet sibi victus & vestitus necessaria: neque enim de suorum reformatione luminum, [a S. Benedicto petens victus leuamen,] de qua iam desperauerat, orationem fundere præsumebat. Sed pius Pater, qui vtrumque largiri poterat, quod potius erat concessit: quoniam luminibus restitutis, facilius ipsa sibi procurare valeret cetera. Ex insperato igirur repulsa cæcitate, cœpit lumen cæli clare conspicere: nec modice gauisa, Patris sanctissimi merita totis efferebat animi præconijs, per quem eius lumina receperant munera lucis. [illuminatur:] Referebat autem quemdam sibi adstitisse, qui tenuem quæ eius pupillas texerat pelliculam acuta incidebat nouacula: qua vtique incisa confestim lumen recipiebat.

[29] Quidam mediæ ætatis homo peruasus ab humani generis aduersario, inops mentis factus, [energumenus rabidus] perdiderat totius acumina sensus. Hic a proximis sibi sanguine arctissimis adstrictus loris, ad celeberrimum Patris adductus tumulum, diem ibi transegit integrum, adnectens diei & noctem contiguam. Quam dum vigil pernoctasset; illucescente sequentis diei crepusculo, nullum sanitatis expetitæ indicium apparebat in illo, torquente qui eum peruaserat, incessanter dæmone. Denique terribili quoscumque appropinquantes sibi aspectu intuens, si permissum fuisset, etiam dentibus more canino lacerasset, frendens & quantum licebat impetum in eos faciens. Sed, vt diximus, diris ligatus vinculis, nequaquam sibimet vel alicui appropianti aliquid inferre præualebat damni. Edebat vero ore sonos horrificos & inconditos, loquens etiam nefanda & execranda verba. Quoniam autem idem energumenus pro sua salute sui ipsius impos nullatenus meminerat exorare; non solum qui illum adduxerant, sed quicumque ecclesiam in qua erat intrabant, pro eo omnipotenti Domino, vt competens fuerat, orationem fundebant. Quo factum est, vt mediante hora diei secunda, terribiliter exclamans, tamquam valido percussus ictu, in terram corrueret resupinus. Extemplo itaque dæmonio purgatus expulso, [liberatur:] compos mentis factus, omnipotentem magnificabat Dominum, qui se a pessimo hoste captiuatum, per beatissimum Patrem reddiderat liberum. Confestim Fratres qui aderant in eius liberatione, ceteris in Capitulo residentibus, nuntiare properarunt huiusmodi miraculum per venerabilem Patrem patratum: qui mox inde surgentes, ingressi oratorium b hilarianam psalmodiam, quam diebus festiuis in omnipotentis laudibus Domini decantare solemus voce celsiori, videlicet, Te Deum laudamus, tota mentis deuotione concinunt, Patrem quoque gratulabundi magnificantes Benedictum. Porro qui sanatus fuerat, referebat, ea hora qua dæmone fugato liberatus est, se quemdam conspicui vultus virum vidisse: qui ingressus per Orientalem ipsius basilicæ absidem, baculum a capite in curuum manu gerens, cum vsque ad se properasset, seque eo quem gestabat baculo in capite ferijsset: quo ictu accepto, sese confestim in terram corruisse, & sobrietatem mentis recepisse.

[30] Nuper properantibus cæmentarijs fornicem miræ altitudinis in dextra ipsius ecclesiæ parte erigere, locatæ sunt trabes in sublimi parietum stabilimento a fabris lignarijs, ad sustollenda ligna quæ in modum hemisphærij fabricantur, quibus moles lapidum & cæmenti inniti habebat. Ergo dum quodam mane trabibus tenui imbre madefactis operarij desuper incederent, præparantes quæ præcipiebantur: vnus eorum, Otgerius nomine, [artifex ex alto cadens,] minus caute superambulans, dum affigere vestigia vni trabium fortiter nititur, pede lapso de illa celsitudine, per compaginatos sibi fustes, per multiplicem lignorum struem, inter aceruos lapidum pronus ad terram corruit. Erat enim pene totum illud telluris spatium tam lignorum quam saxorum congerie adopertum: paruus tantum locellus ad mensuram humanæ proceritatis remanserat immunis ab eis: in quo admirantibus qui aderant, acsi de industria proiectus, decidit iuuenis ipse: attrito tamen capite soli duritie, oculis pene erutis, lingua ab ore porrecta, perfusus faciem riuo cruoris, [atterit caput:] iacebat humi tamquam exanimis. Accurrimus statim multitudo tam laicorum quam monachorum: qui etsi casum non videramus, clamorem tamen & luctum artificum audieramus. Qui omnes cum gemitu & lacrymosis vocibus cœpimus implorare Gloriosæ Dei Genitricis opem Patrisque Benedicti suffragia: quatenus subuenirent misero, ne paucæ quæ supererant animæ reliquiæ, protinus elaberentur. Denique formidabamus, ne si ille spiritum exhalaret, intermitteretur opus, confractis animis vulgi totius, quod tam pecunias quam corporum vires certatim operi perficiendo impendebat: quodq; (quoniam mobile est, & in quamcumque partem mentis leuitas impulerit more arundinis aura commotæ inflectitur) fortassis immurmuraret, Patrem Benedictum nullam ipsius loci prouidentiam habere, nec curare si quid aduersi operi illi intercederet. [& visus mori,] Leuantes igitur iuuenem debilitatum, deposuerunt eum ante altare Dei Genitricis, quod prope erat, expectantes tam ipsius quam Patris nostri auxilium. Nec frustra: nempe post aliquanta temporis momenta, [subito sanatur:] qui putabatur mox moriturus, resumpto spiritu, oculis patefactis, cœpit alloqui circumstantes, & de sua integritate certos reddere, stupentibus illis & Dominum glorificantibus. Hinc delatus ad propriam domum, non post multos dies integræ redditus est sospitati. Qui interrogatus, quid sibi videretur, cum de tanta altitudine præcipitatus corrueret; respondit se sic exceptum tellure, tamquam super multas ceciderit culcitras, nec soli soliditatem aliquatenus sensisse.

[31] Stephanus etiam, vnus de familia, equestris Ordinis vir, longa ægritudine maceratus, ad vltimum funditus amisit sensum: [ex morbo in amentiam lapsus,] qui ad instar debacchantium, loris astrictus tenacibus vix cohiberi poterat, ne a lecto prosiliens præceps quaquauersum titubantia inferret vestigia. Cuius amici & consanguinei nimio tædio affecti, dum nil medelæ, quod eius tam pessimo obuiaret letargo, inueniretur; deiecti animis iam de ipsius desperauerant reparatione. Tandem propitia Diuinitate, quæ illi incolumitatem restituere decreuerat, incidit mentibus eorum quatenus illum in ecclesiam deportarent, & coram altari Dei Genitricis locarent, exoraturi eius Patrisque Benedicti indefessam clementiam, vt ægroto suis subuenire festinarent meritis: quod imminente iam noctis crepusculo constituerunt agere: erubescebant enim eum diurnis sua domo efferre horis, propter ipsius assiduam debacchationem, ne obtutus sese intuentium offenderet. Positus ergo ante iam dictam Dei Matris aram, pernoctauit in eodem loco, ignorans penitus se ibidem esse. At dum auroræ circulus adhuc ambiguam lucem rarescentibus iam tenebris mundo inferret, [sanatur.] relatus ab amicis proprio inuehitur domicilio, nescius se productum ab ipso omnino. Exin vero, memoria paullatim reuertente, mentis obliuio, quæ per plures obtinuerat soles, ipsum deseruit; atque infra modicum, perfecte recepit quem amiserat intellectum: congratulantibus sibi vicinis & cognatis, atque de eius sospitate omnipotentem Dominum collaudantibus.

[Annotata]

a Annotat Boscus ob hanc dexteram auream a Floriacensibus assumpta insignia, dexteram more benedicentis extentam cum hoc elogio: Dextera Domini.

b Annotat idem Boscus per hilarianam psalmodiam intelligi Te Deum laudamus, quia hilariter canitur.

CAPVT VII.
Puniti festum S. Benedicti violantes. Ope eiusdem & S. Possenni contractus sanatus, prædones morte puniti.

[32] Bosonis-villa quædam sancti Patris nostri dicitur possessio, iuxta castrum quod a Petueris vocatur sita, in qua hæc tria quæ subnotauimus signa, [Habitans in villa S. Benedicti.] per gratiam quam a Domino idem Pater promeruit sunt patrata. Mense Iulio Translatio eiusdem gloriosi Patris non modo apud Gallos, sed etiam apud complures nationes celebriter recolitur. Morabatur autem in supradicta possessione quædam puella, quæ quoniam de Patris ipsius familia originem non trahebat; impune putans se tantam solennitatem temerare posse, sumpsit cōlum cum fuso: [Translationis festum violando] cœpitque per eamdem quasi deambulando villam nens discurrere. Cernentes id mulieres aliæ, quæ Patris erant famulæ, arguebant ipsam, quoniam cum in rure ipsius commoraretur, festum eius tam præcipuum violare præsumeret. Illa stomachando intulit eis: Vos, quæ illius estis ancillæ, estote feriatæ, & celebritatem hanc studiose excolite: me vero, quoniam ipsi in nullo sum obnoxia, opere manuum mearū sinite lucrari cibum, quem hodie sum comessura. Hoc dato responso, cum maiori peruicacia cœptum opus agebat. Repente itaque inuisibiliter, diuina eam prosequente vltione, [inuisibiliter percutitur:] percussa in maxillam cruentum accepit ictum: & profluente de dentibus largo cruore, tam dolore percussionis quam formidine percussoris exterrita, ad ecclesiam illius villæ profugit. Factus est autem non paruus conuentus rusticorum in eadem ecclesia, qui exciti clamoribus mulierculæ & fama tantæ virtutis illuc confluxerant: qui salubre consilium eidem suggerentes, hortati sunt vt sese traderet in ancillam sancto Patri, [facto voto sanatur:] & sponderet de cetero, omnes celebritates ipsius, vt condecens esset, se venerabiliter obseruaturam. Quæ dignæ suggestioni credens, obtemperauit iusto ipsorum consilio, & confestim tam a dolore dentium quam a formidine liberata est.

[33] In idem rus aduenerat altera muliercula, quæ textricis fungebatur officio. Hæc mercede conducta, a quodam viro, nomine Rodulfo, gente Britanno, habebat cooperatricem, quæ eiusdem erat ministerij: sed hæc ex familia Patris Benedicti progenita fuerat, altera vero minime. Britannus autem ipse liberam traxerat genituram: qui de sua adueniens regione, ipsius Patris rus incolebat, [alteri violanti festum hiemale S. Benedicti,] habens habitationem in eodem rure: eratque durus agricola, cui etiam vires labori tolerando sufficiebant. In Patris igitur tumulatione, quæ in diebus Dominici Aduentus per omnes Gallias annuatim cum reuerentia excolitur, mulier quæ carnalis libertatis supercilio tumebat, inquit ei, quæ ex famulabus Patris se quoque esse plaudebat: Veni mi cara, properemus perficere quod pariter cœpimus opus: susceperant enim texere lineam, quæ ipsius Britonis erat, telam. Cui illa respondit: Absit a me, mi soror, vt ego hodie aliquem præsumam exercere laborem, & Domini mei, cuius sum ancilla, tam solennem temerare celebritatem. At illa e contra: Tu si tibi vacat, feriata esto: ego enim quo fruar cibo, hodie laboratura sum: tu vero Domini tui excole festum. Huic altercationi Britannus ipse interuenit: qui sciscitatus cuiusmodi inter se sermones sererent, vbi edidicit caussam, suis compulit exhortationibus vtramque aggredi quod assumpserat opus. Cœpit itaque famula Patris, [inter texendum pecten manui adhæsit:] anxie valde post telam residens, expectare, quid eius actura foret socia. Quæ tramam apprehendens, vbi primum per stamen duxit filum, assumpto pectine ligneo, inculcabat idem filum reliquo subtegmini percutiendo. Extemplo, consequente iusti examinis vltione, pecten manui eius adhæsit: quod ipsa dum persensit, exterrita vociferari exorsa est: attentans crebro, si a manu propria pectinem aliquo pacto excutere quiret: sed videns incassum se id facere, ab incepto destitit. Accurrerunt autem plurimi ipsius vici habitatores, exciti clamoribus illius, inter quos & Brito adfuit. Qui nequaquam reueritus rectissima Omnipotentis iudicia (quæ etsi sunt occulta aliquando, semper tamen sunt iusta) comprehensa dextera mulieris, [hunc vi extrahens,] cui pecten inhæserat, violenter extrahendo discussit.

[34] Quem Britonem illico vindicta superni iudicis pro sua superba temeritate merito perculit. Dextera denique eius, quæ cum violentia pecten a mulierculæ manu excusserat, [punitur ariditate manus,] mox arefacta est: ita vt inutilis reddita, nullum opus efficere valeret. Cum ipsa quoque ariditate, aliud inusitatæ passionis detrimentum accreuit. Siquidem tamquam reatus sui quodam argueretur timore, tremula concussione agitata, vno in loco, etiamsi vinculis constringeretur, cogi non poterat; sed mobilitate inexperta absque vlla quiete dissiliebat. Paullatim etiam augmentata vi ægritudinis, rusticus ille percussus dira paralysi, medietate sui destitutus est corporis, [& paralysi,] ita vt ad omne artificium efficeretur inutilis. Miser tamen idem tanta fuerat captus dementia & obstinatione animi induratus, vt nequaquam confiteri acquiesceret ob temeritatem dictam se tantum languorem incurrisse; donec inueterata morbi acerbitate maceratus, inuitus qualiter id sibi accidisset sua voce protulerit. Admonentibus autem vici eiusdem cohabitatoribus, petijt Floriacum in Patris Translatione, qua Casinum deserens elegit sacris suis pignoribus metationem Gallicanam regionem: & seruitium professus ipsi de cetero Patri, pernoctauit post ipsius sanctissimam tumelationem nocte illa, continuato die festi nocti ipsi; deposcens ipsius clementiam, cuius in se concitauerat vindictam, quod & ipsi perspeximus. Sed quoniam ex superbiæ typo eiusdem crimen descendebat, [& peregrinatione Floriacum facta, non sanatur.] nullatenus veniam impetrauit quam implorabat, sed vsque ad terminum vitæ, comitante se occulto Omnipotentis examine, incuratus perseuerauit. Mulier igitur quæ in se experta seueram Domini fuerat vltionem, perterrita etiam rustici illius diris passionibus; famulatum professa Patri Benedicto, spopondit se in eadem solennitate, candelam omnibus annis, quibus viueret oblaturam: & illam, ceterasque eius debita cum deuotione obseruaturam festiuitates.

[35] In b Castellione, Patris ipsius non exigua possessione (vbi beatus Confessor c Possennus requiescit de quo & d Andreas plurima in suis retulit dictis) multa ad laudem sui nominis, per merita vtriusque Patris, sæpius Omnipotentis clementia demonstrat magnalia: de quibus & nos dicturi sumus aliqua. Homuncio quidem, Herbertus nomine, ægritudinem incidit adeo grauem, vt resolutis omnibus membris, nullius eorum vteretur officio, præter linguam, [Misera paralysi contractus Cæstellione,] quæ, licet satis exilem, retinebat sonum. Huius inopia sustentabatur timoratorum alimonia virorum, qui etiam tuguriolum in porticu basilicæ loci ipsius sibi construxerant: vbi & per numerosa annorum curricula, instar glomeris inuolutus decubuit, vix etiam liquidas sorbitiunculas ore valens ligurire; necessitate quoque releuandi alui a loco in locum digredi nequaquam potens. Miserante igitur omnipotentia clementis Saluatoris, suffragantibus vero Patris nostri Beatique Confessoris Christi Possenni precibus, paullatim membris sospitatem amissam recipientibus, [ope SS. Benedicti & Possenni liberatur:] factus est incolumis; grates referens Domino Iesu Christo, secundum suæ scientiæ modulum, & eius vtrisque fidelibus. Permansit autem in eodem loco per multa tempora, ecclesiæ seruitio mancipatus; aquam, lumen, & quæque ad ministerium altaris erant idonea, suppeditans: [sanatus ecclesiæ ministrat.] quem nos etiam pluribus annis id officiose peragentem perspeximus.

[36] In territorio Niuernensi quoddam habetur castrum, Huben nuncupatum, in prærupti cuiusdam collis cacumine. Huius Dominus Hugo dicebatur, prouectæ ætatis vir. Hic filium genuerat, vocabulo Gauterium: qui iuuenilis æui elatus supercilio, minus de omnipotentis Dei pertractans mandatis, res ecclesiarum & pauperum, rapinis inhians, diripere & suis in necessitatibus expendere ardebat. vnde arbitratus opimam de iam memorata possessione prædam se posse abducere, propter multitudinem diuersorum animalium, quæ in eodem erant loco (est enim alendorum animalium opportunus ob fertilitatem pabulorum) assumptis cohortibus equitum seu peditum, deuenit illuc, neque Dei veritus offensam, neque Patris nostri meritum. [Cupiens Castellionem diripere,] Porro accolæ loci ipsius & circa positi ruris, comperientes eius insanam cupidinem, & pertimescentes copiosum prædonum numerum; asciuerunt in auxilium sibi Dominum castri, quod dicitur S. Briccij, Rotbertum nomine, strenuum sane tam armis quam consilijs virum: qui vallatus suorum cuneo, prompto accurrit animo, paratus cum eis, si quod immineret, subire dispendium, pro Patris promerendo suffragio, & vicinorum qui se expetierant commodis. Gauterius itaque aggressus Castellionenses, satagebat opere perficere quod mente conceperat: ruricolas videlicet eorumque pecora & spolia secum abducere. Rotbertus autem ei obuiam progressus cum suis, coniunctis quoque sibi locorum contiguorum colonis, conferre cum eo non valens, eius timendo copias terga vertit. Gauterius ergo suos multis clamoribus adhortatus, equoque cui insidebat calcaribus incitato, ipsum perniciter insequitur: quem Rotbertus iam iamque sibi appropiantem cernens, vt puta moris est fugientium, hasta super humerum reiecta, ferrum hastæ sequenti opposuit. At ille conatus hostis nequaquam præuidens, dum incautius attingere eum equo ardescit, in ferrum ruit: [subito moritur:] quod gutturi illius immersum absque dilatione vita priuauit. Videntes vero satellites eius, Dominum suum exanimatum, vlulatibus aërem, lacrymis genas opplentes, humeris corpus imponentes, abire maturant. Miserante ipso cuius interierat ferro, illis quoque quos prædatum venerat concedentibus liberam fugiendi copiam, laudesque proclamantibus omnipotenti Deo, grates Patri Benedicto Sanctoque Confessori Possenno, de tam celeri hostis sui multatione. Genitor autem genitrixque defuncti cernentes extinctum filium, in quo tota spes pendebat illorum, quoniam hunc solum possidebant; non est facile dicere quos ediderint gemitus quantas fuderint lacrymas, inconsolabili lugentes mœstitia, [parentes exequias curant fieri Floriaci,] quem amplectebantur dilectione vnica. Metuentes vero futurā discussionem iusti Iudicis Dei, erant enim timorati, quoniam spes omnis debita corporis sublata fuerat, tractabant qualiter animæ ipsius consulerent, quatenus indulgentiam inueniret, qui extrema sua tam pessime præcipitauerat. Assumpto igitur Autisiodorensi Antistite, venerabili sane viro, cum grandi apparatu exequiarum & exanimato filij sui corpore Floriacum properant. Aduoluti autem genibus Hugonis, qui tunc in eodem loco Abbatis fungebatur officio, & totius Congregationis; implorant vincula reatus defuncti precibus eorum solui: certum tenentes, in conspectu summi Iudicis ipsius laxandum crimen; [& Calicem aureum pro satisfactione offerunt:] si quibus illata iniuria fuerat, in præsenti toto animo ipsam prius remitterent. Vnde & calicem, purissimi auri libram habentem, in dextera filij sui ponunt, & illum pro vadimonio offerunt; quatenus promptiorem veniam delicti sui assequi mereretur, si aliquam recompensationem pro temeritate ipsius exsoluerent: credentes quotiens in eo sacrificium summæ Diuinitati offerretur, nequaquam eiusdem sacrificij ipsum esse exortem. Fratres itaque pia miseratione permoti, generaliter pro eo sacrificium omnipotenti Domino obtulerunt, absolui poscentes ipsius offensas, & ipsi secundum possibilitatem, a Christo fidelibus suis concessam, quod in eos deliquerat remittentes: expletisque funereis honore congruo officijs, genitores cum nobilibus viris, quos in suo asciuerant comitatu, ad propria dimisere, non mediocrem consolationem de salute filij sui reportantes.

[37] Interiectis aliquantis annorum curriculis confœderati de vicinæ partibus Burgundiæ, aduersus eosdem Castellionenses, [in eumdem Castellionensem agrum ingressi prædones,] quidam prædones glomerauerunt non infirmam manum satellitum, equitum & peditum: transito autem amne Ligerico, diffuderunt se per rura ad ipsum prædium pertinentia. Tanta vero erat illis securitas confidentibus in sua multitudine, & tanta arrogantia de robore & aptitudine suæ iuuentutis, vt scurram se præcedere facerent, qui musico instrumento res fortiter gestas & priorum bella præcineret: quatenus his acrius incitarentur ad ea peragenda, quæ maligno conceperant animo. Erat autem Præpositus ipsius possessionis constitutus a Fratribus eo tempore quidam vir probus, Aymericus vocabulo, qui mundi relictis pompis, assumpto habitu monachico, omnipotenti Domino fideli famulabatur obsequio, Patri Benedicto in sibi commissis existens iugiter fidelis. Hic antequam vestem mutasset, Sacerdotis fungebatur officio: cui vicini & qui eum nouerant testimonium deferebant legitime conuersatum, quamdiu in Clericatus permanserat sorte. Itaque phalanges rapacium effractis domibus ruricolarum, onerauerunt se spolijs, agentes præ se greges pecorum, quos in contiguis torrentum pratis seu in littore Ligeris repererant depascentes: plurimam siquidem eorum multitudinem rustici, qui prædonum præsciuerant aduentum, in siluis & in confragosis abdiderant vallibus. Igitur præeunte cantore, vtpote nihil formidinis habentes, [cum spoliis abeuntes,] ad littus properant amnis, vbi plures suorum ad custodiam nauium collocauerant, quibus eumdem transnauigauerant fluuium. Porro coloni iam dictæ possessionis in vnum iam confluxerant, sequentes eos a longe: nequaquam enim appropiare audebant. Iam dictus autem Præpositus non minimum in corde concipiens dolorem, anxiabatur valde, ignorans quid potissimum agere deberet: neque enim sibi vel suis tutum fore aduertebat in hostes irruere, neque ipsorum nauigium præoccupare: cum hi, qui ad eum conuenerant, pauci essent numero, nec satis animo constantes. Enimuero, quoniam deerant vires hominum, & robore destituebatur humano, totis medullis conuertitur ad diuinum suffragium, totoque in terram prostratus corpore cælitus suis exorabat auxiliari: & versus ad hostes, in nomine Domini maledixit illis; suisq; præcepit cum clamore maximo terga malignorum a longe insequi: qui iam per collis decliuum descendentes, festinabant ascensis nauibus ad sua regredi, neminem suis obuiare ausibus audere suspicantes. Auditis ergo post sua vestigia vociferantium tumultibus, & clamore tamquam sese inuicem exhortantium, tantus corda ipsorum induit metus, vt præcipiti omnes se traderent fugæ, [inani terrore perculsi,] & certatim cursu pernici peruolarent ad flumen, nullusque esset qui eos a fuga cohibere aggrederetur, vt in tali negotio fieri adsolet: qui enim Duces fuerant in scelere, primi erant fugæ. [Iob. 38, 31] Tunc illud Beati Iob dictum, quamquam sub alio intellectu, videres impletum: Versa est in luctum cithara, & organum in vocem flentium. [aut in Ligeri submerguntur:] Itaque præcipitanter in scaphas ingressi, dum eorum vnusquisque transuehi flumine accelerat, pondere multitudinis aggrauatæ, cum processissent in altum submersæ dehiscunt. Resonabant littora gemitu, clamore miserorum & morientium vlulatibus concaua vallium & nemorum condensa respondebant. Videres Ligeris alueo arcus cum sagittis, hastas etiam cum clypeis subnatare, quæ fluuius, celeritate qua decurrit, inferius deuehebat. Ferunt autem eos, qui in amnis ipsius cæcis submersi gurgitibus suffocati perierunt, non paucos fuisse. Capta est vero non minima multitudo eorum, qui nequaquam ad nauigium pertingere potuerant, vel formidine fluminis exterriti in ripa restiterant: qui omnes præcepto Abbatis & reliquorum Fratrum relaxati, [aut in ripa capiuntur.] virtutem Patris circumquaque diuulgarunt. Per omnia benedictus Deus, qui contumaciam illorum deiecit & robur comminuit.

[38] Erat in superius dicta curti Martiniacensi quidam flore iuuenilis elatus ætatis, nomine Waldo, [Maleficiis scorti ante amati,] qui pruritum suæ non ferens carnis, consuetudinem stupri cum aliqua fecerat muliercula. Hic ab amicis sæpius correptus, illa reiecta duxit vxorem. At illa dolens & vlcisci sese toto affectans animo, inuestigat qua arte suam possit vindicare iniuriam: [mente captus,] vnde maleficijs operosam impendens curam, adeo præualuit, vt iuuenis mentem alienaret, & in eo funditus suis veneficijs vim rationis extingueret. Qui mente perditus, a suo domicilio egressus, propria ignorante familia quid agere destinaret, arcu assumpto cum sagittis (huic enim arti vacabat) siluas petijt Calui montis, delitescens incibatus aliquot dies in illis: quibus tandem relictis, Floriacum deuenit in vigilia B. Baptistæ Ioannis, maioremque ecclesiam petens, coram altari, quod imaginem argenteam Dominicæ recordationis pone habet, constitit, Fratribus Domino solenni more hymnos resonantibus. Vbi dum inter candelabra stupidus hac & illac lumina contorquens, & calcaneis solum pauimenti atterens persisteret; suspensis Fratribus, qui eum nouerant, quid agere deliberaret: tandem comperto quod mente excessisset, expulsus est a loco stationis illius. Qui sese pernici gressu promouens, ante arā Dei Genitricis contulit & inibi totam illam noctem infatigabilis peruigilem ducens, visione salubri, [recto sensui restituitur.] vt ipse pluribus postmodum confessus est, in pristinam sospitatem est restitutus. Videbat namque Dei Genitricem, Patrem Benedictum sanctumque Martyrem Maurum coram adsistere. De quibus primus sanctus Martyr ad Patrem Benedictum aiebat: Libera hunc famulum tuum.

[Annotata]

a Castrum Petueris, Gallice Pluuiers in Belsia situm.

b Castellio ad Ligerim æque fere Aurelia & Niuerno dissita.

c Est hic Sanctus Saussao ignotus. Videtur esse qui in editione Bellini Parisiensi anno 1521 refertur 17 Iunij, Possemius Sacerdos, vir miræ simplicitatis. Bellinum descripsit Molanus, hunc Canisius & Ferrarius.

d Est hic Andreas, quem se nescire ait Boscus, monachus Floriacensis, qui post Aimoinum scripsit miracula S. Benedicti: quæ hactenus non reperiri supra monuimus.

CAPVT VIII.
Patriciaci sanantur contracti, mutus, cæca, amens. altare ab igne illæsum manet.

[39] Consequens videtur, vt etiam aliqua ex his annotemus quæ omnipotens Dominus mira operatur per eumdem Patrem apud Patriciacum, [Patriciaci ad S. Benedicti solennitates concursus populi.] seu in locis sibi subditis: neque enim minori miraculorum copia in eodem coruscare dignoscitur loco, quam apud Floriacum vbi corpore quiescit. Vnde idem locus in maximo a suis honore habetur vicinis, & multorum frequentia frequentatur populorum, tam in solennitatibus huius Patris accurrentium, quam pro diuersis calamitatibus, si quando afflicti fuerunt, supplicantium. Nos vero vix pauca eorum, quæ inibi gloriosus Pater gessit, attigimus operum: partim illis habitatorum incuria obliuioni traditis, partim priorum negligentia nostrorum, qui cum peritia scribendi calluerint, ea scribere neglexerunt. Igitur rusticus quidam vocabulo Durandus, seruus a Sancti Gradi de Peredo, contractionem inferiorum incurrerat membrorum, fœmorum videlicet, tibiarum, & pedum. Qui quoniam vnde victus sui inopiam suppleret, debilitatis non haberet membris, fecerat sibi fieri gestatorium locellum, in quo deportatus per fidelium virorum domos, quotidianam stipem pro eorum absolutione facinorum ab ipsis recipere mereretur. [Sanatur contractus] Vicinis autem illius & consanguineis, assidua egestatis illius sustentatione vsquequaque fatigatis, contigit, quatenus suis relictis, Patriciacum in suo deportatetur grabato: vbi per aliquod temporis spatium mendicando a sibi impendentibus agapen promeruit. In solenni autem die Translationis memorati Patris, [in festo Translationis S. Benedicti.] quæ mense Iulio ibidem celebrius recolitur, aduenientibus non solum plebeiorum turmis, sed etiam Clericorum & nobilium honestis personis, Fratribus nocturnas agentibus vigilias, rogauit se deferri ad monasterium, eisdem interesse cupiens vigilijs: quod & obtinuit. Porro, dum quartum canitur Responsorium, inspirante vt reor diuina clementia, quæ sibi per gloriosi Patris merita misereri decreuerat, postulabat obnixe, vt transuehendo subderetur capsæ in qua continebantur Reliquiæ. Arripientes ergo duo de populo grabatum eius, [capsis Reliquiarum suppositus.] in quo gestari solebat, subduxerunt eum per locum de quo petierat. Translato itaque eo, mox neruis sese extendentibus, laxatis nodis quibus tenebantur astricti, omnium recepit solutionem membrorum: linquente dolore pristino crura illius, suras, & reliqua quæ diu obtinuerat membra. Solutus denique omni angustia, cœpit omnium Saluatori Deo multas iuxta modulum suæ scientiæ persoluere grates, Patremque Benedictum magnis extollere laudibus, per quem salutem promeruerat. Quod cernentes Fratres, tam ipsi quam totus ille qui ad festum accurrerat populus, ad simile opus se præparant, in laudibus Omnipotentis diu immorati, qui per merita iam dicti Patris suis beneficia largitur famulis.

[40] Alter etiam, Belinus nomine, de familia eiusdem Patris, & ipse vnus de ruris cultoribus, nimia membrorum vexatione fatigatus, in lectum decidit; in quo prolixioris recubans spatio temporis, nimia vi ægritudinis arctatis venis, meatumque suum sanguine perdente, [ibidem alius contractus] exsiccati sunt nerui eius, humorum irrigatione amissa. Qui quoniam suis operari manibus nequaquam poterat vnde sibi victum acquireret, cœpit non modicam rerum necessariarum pati penuriam. Quamobrem aptari sibi fecit grabatum, ad similitudinem illius instrumenti, quo stercora pecorum de stabulis efferuntur, dum mundantur: quatenus in eo per vicos & rura a suis deuectus propinquis, alimoniam a viris susceperet misericordibus. Dum ergo suam quamuis misere sustentando vitam, diuersa frequentasset loca, tandem Patriciacum aduectus est: ibi quoque velut in alijs, in quibus deguerat locis, quotidianam mendicans aliquanto tempore, consecutus est annonam. Audiens autem Patrem Benedictum, suum etiam carnaliter Dominum, [S. Benedicti seruus,] multa ceteris præstare sanitatum beneficia; cœpit in suis huiusmodi conflictum habere cogitationibus: Si alienis meus tam magnifice suffragatur Dominus, vt eos quamuis remotissimos, si ipsum mente supplici aduenientes exposcerint, ab omnigenis curet infirmitatibus; quanto magis meis sospitatem redintegrare debet membris, illius seruituti obnoxijs, qui cum eius sim corpore seruus, mente etiam sum illi deuotissimus? [sanatur,] Hæc & his similia apud se retractans, exorat deferri se ad monasterium: vbi non multis euolutis diebus, secundum fidem propriam, salutem recepit integerrimam, omnibus recuperatis membris. Vnde plurimum gaudens, perseuerabat in eodem loco, noctibus quiescens in stabulo, quod superest domui, hospitum illic præparatæ aduentui. Reputans vero licere iam sibi quidquid agere vellet, vna noctium, victus sui concupiscentia cordis, tentante se spiritu nequam, incidit in fornicationem. Quam rem beatus Pater non leuiter tulit: vel quia recepta sanitate, castimoniæ vigorem seruare debuit; [ob peccatum iterum contractus,] vel quia in locis sanctis, tantum facinus admittere non dubitauit: ea etenim domus, in qua perpetrauerat stuprum, ante ianuam habetur monasterij. Igitur quoniam turpi prostratus voluptate, animæ spreuerat salutem, quam promeruerat mox perdidit corporis sanitatem. Sed denuo, dum doloribus os suum afflictatur, corde compunctus, [pœnitens sanatur:] orat Patrem pium, vt sibi parceret: pius autem Pater, eius ærumnarum misertus, iterum integram sibi reformauit sospitatem. Ipse autem aliquamdiu, metu quidem periculi superioris sese continuit: sed quoniam feruens libidine pruritum suæ carnis nequaquam domare curauit, [tertio peccans] rursus illicitam incurrit commixtionem, vni turpium commixtus mulierum, oblitus penitus prioris discriminis. Quapropter probrosum eius admissum velox consecuta est vindicta, redeunte, quam iam bis euaserat, damnosa ægritudine. Idem vero ad sibi iam bis expertam recurrens medicinæ officinam, orabat cum gemitu multo, sibi subueniri denuo. Sed Pater Benedictus, volens eius reprimere stoliditatem, [non conualescit.] nullatenus integræ (vt superius) ipsum restituit incolumitati: sed ex parte sanato, partim debilem esse permisit: vt vel sic carnis afflictus verbere, vigilantius custodiam suæ adhiberet animæ. Permansit itaque de cetero, in ea quam posterius promeruit sospitate, bacillis duobus, minus valida suffulciens membra. Et quia egenus erat, & necessaria sibi procurare non valebat, posuerunt eum Fratres vnum illorum, qui quotidianam stipem ibidem suscipiunt, pro salute beneuolorum eiusdem loci. Porro grabatum illius in turri lignea, in qua dependent signa, suspenderunt: vbi per longa, in monumentum tanti prodigij, pependit tempora.

[41] Alio quoque tempore quidam iuuenis, qui per multum tempus linguæ amiserat officium, [ibidem mutus] permanens mutus, Patriciacum aduenit: cupiens oris soluto vinculo, linguæ suæ plectrum resumere amissum officium. Hic vna dierum, dum Fratres hora inuitante nona persoluerent omnipotenti Domino Psalmorum pensum; adfuit inter eos in choro illis psallentibus, a quibus ad aram vsque Dei Genitricis perductus, astitit coram. Fundens itaque attentius corde, quoniam nullatenus poterat ore, precum suarum Saluatori Domino vota, precabatur sibi misereri, per Patris Benedicti merita: allegans ipsi Domino suam orationem per eumdem Patrem, quem exoptabat fieri pro se intercessorem: cuius quamcitissime persensit, quam fideliter expetierat, opem. Denique claustris oris eius patefactis, attentare cœpit eius lingua proflexus varios, [linguæ vsum recipit.] recolligere perplexos loquendi modos, & quæ diutissime in dentium sepulcro velut emortua iacuerat, rediuiuo sermone, quasi pullulantia primum germina, prima verba proferendo personabat. Incertus hic nimirum aliquot momentis extitit, vtrum munere sibi nuperrime attributo liceret frui assiduo, donec ipsa experientia addidicit, sese perfecte vsum loquelæ recepisse. Tripudians autem de tam larga in se ostensa Patris Benedicti munificentia, talionem quem valuit gratanter retribuere minime distulit: quippe corruerat pars maxima testudinis lapideæ ipsius ecclesiæ a parte Aquilonali, cuius fundamento, quoniam minus roboris habuerat, penitus eruto, construere firmius Fratres, vt eadem testudo robustiori superposita fundamini firmior foret, instituerunt. In cuius ædificij constructione, idem iuuenis strenuus, sedulus perseuerauit operarius: quamdiu ad plenum consummaretur. Nam postmodum, gratiarum actione Patri Benedicto reddita & a Fratribus licentia accepta, repedauit ouans ad propria.

[42] Quædam puella, habitum priuatione excludente, orbatis vtrisque luminibus cæca facta fuerat; & vt est consuetudinis lumine solis huius priuatis, viuacioris ingenij lumen mentes eorum clarius irradiare; [puella cæca,] quæ minus de timore omnipotentis Domini recto, ætatis modicitate impediente, habuerat, cœpit esse timorata amplius, & in ipsius amore Domini feruentior. Et vt solent corporis grauati debilitate robustiores fieri mente; solicitior facta ad Domini cultum, frequentabat ecclesiam, petens eius indefessam clementiam, quatenus ipsius ærumnas releuare dignaretur. [ad varios Sanctos peregrinata,] Perpendens vero, sese id nullatenus posse proprijs assequi precibus, nisi aliquos fidelium ipsius internuntios haberet, qui suam petitionem acceptius præsentarent; circumibat multorum memorias Sanctorum & quos propinquiores ipsi omnipotenti Domino clarioribus fore audierat meritis, aduocatos sibi adsciscens, crebrius nominatim suis interpellabat obsecrationibus. Pluribus igitur excursis locis, sed minime quem exoptauerat, [Patriciaci] miseratione Sanctorum quos expetierat, fulgorem oculorum lucrata; adiens Patriciacum petijt Patrem sanctum, quem auditu cognouerat clarificari assiduitate miraculorum. Cuius exposcens patrocinium, dum in eius assisteret oratorio, interpellabat ipsum corde deuoto, quatenus eius interuentu reaccendi mererentur lumina eius munere diuino. Pulsatus ergo Dominus omnipotens ipsius Patris precibus, [S. Benedicti meritis illuminatur:] exaudiuit postulationem pauperculæ; accendens eius pupillas rediuiuo lumine: expulsisque cæcitatis vmbris, concessit sibi intueri clare fulgorem rutilantis Phœbi. Quæ impensius exhilarata de sibi restitutis obtutibus, haud facile est explanare quanta animi alacritate rerum omnium Conditori, laudes lætabunda persoluerit: Patri autem Benedicto, per quem tanta promeruerat beneficia, diebus vitæ suæ omnibus extitit fidelis famula.

[43] Quidam nobilium, Gaufredus nomine, præpotens vir, [ex nimio capitis dolore delirus,] Dominus castri quod Sinemurus vocatur, nimia capitis infirmitate oppressus, mentis inops effectus, totam funditus perdidit memoriam. Vnde omnis eius clientela, quæ in obsequio illius non pauca deseruiebat, mente consternata super suo Domino, quæstibus & lamentis expers consilij, omnem suam impendebat operam. Quique etiam viri illustres, qui seu affinitate seu amicitia seu beneficio illi adiuncti videbantur, super hoc ipsius infortunio valde afflicti non minima detinebantur cordis angustia. Communi igitur consilio inito, [post peregrinationem ad varios Sanctos] statuerunt debere eum inuisere præcipuorum memorias Sanctorum, Apostoli videlicet Petri in Cluniaco cœnobio, B. Philiberti apud b Turnucum, & aliorum Sanctorum, quorum nomina latissime fulgentibus diuulgantur meritis, in illa regione. Quod statutum, cum magno apparatu certatim explere adoriuntur famuli illius. Denique haud contemptibili obsequentium comitatus famulitio, peragrauit magnorum loca Sanctorum: qui hoc opus venerando reseruantes Patri, nullatenus voluerunt eum pristinæ restituere sospitati. Ergo tandem recordati, qui eum ductabant, [apud S. Benedictum de Patriciaco,] Magnum Patrem magna apud Patriciacum solere operari, illuc gressum dirigunt. Quos aduentantes cum suo Domino, in domo hospitum suscipiunt Fratres, & vt idem Pater, inquit, Nam diuitum terror ipse sibi exigit honorem: honorifice per tres fere hebdomadas, quibus apud eos mansit cum suis est habitus. Siquidem toto illo, quo cum eis deguit tempore, oratione pro eo directa ad aures omnipotentis Domini, sacrisque pignoribus lotis mero, sibique in potu dato, obtinuit salutem, [sanatur potato vino, quo erant lotæ reliquiæ.] quam expetierat. Qua de re gratias agens omnium Conditori Patrique Benedicto, per quem meruerat sanari, reuersus est ouans ad sua, congratulantibus sibi suis omnibus beneuolis.

[44] Translatio Patris eiusdem agebatur, quæ æstatis tempore, per omnem Galliam, [in festo Translationis S. Benedicti,] singulis celebratur annis. Est autem moris eorum, qui de familia ipsius Patris progeniem sese ducere gratulantur, quemcumque locum Patriciaco vicinum incolant, ad idem festum occurrere, & lychnos, quos coram altari sui accendant Domini, ob deuotionem afferre. Inter reliquos igitur, quidam eorum Rotbertus nomine, [est concursus seruorum S. Benedicti Patriciacum cereos adferentium:] incola castri, quod Luciacus vocatur, venire festinans, haud spernendæ quantitatis lychnum, sui affectum animi erga eumdem Patrem declarans, obtulit. Quem in Vigilia solennitatis accendere faciens, rogauit ædituos sacræ basilicæ, quatenus per totum festi diem suus non extingueretur lychnus, sed coruscantibus flammis in sequens perduraret mane: quod absque difficultate apud eos obtinuit. Ergo accensus cum alijs quampluribus, a diuersi sexus personis itidem oblatis, arsit per totam illam sacram noctem diemque festum, donec solennis Missæ consummaretur celebratio: qua expleta, Fratres fessa vigilandi & psallendi labore corpora solito copiosius releuaturi domum refectionis intrarunt. Porro Apocrisarius ipsius sacri loci, sane vir modestus, Iterius nomine, laico cuidam qui sub eo ipsius basilicæ excubias obseruare solebat, Dagoberto nomine, infit: Mi Frater, quoniam cum ceteris pransuris & ego disposui prandere, tu, [cereus tempore prandij ardens,] custos peruigil, caue, ne aliquam in hoc spatio incurramus negligentiam. Inuestiga ne aliqua malignæ voluntatis persona, hanc basilicam sit ingressa, cupiens aliquod nobis inferre detrimentum. Custodito ne aliquis ex fulgurantibus lychnis in altari decidens, damna inferat vel modica. Et vt certiores simus circumspiciamus eosdem, qualiter candelabris affixi sunt, lychnos. His peroratis, quæ proposuerant peragunt. Lychnum autem illum, de quo cœpit agere sermo, propter aram gloriosæ Dei Genitricis, quæ in eadem ecclesia primum obtinet locum, statuunt: mucroni arctius imprimentes candelabri, de eius confisi crassitudine. Quibus patratis, Frater supradictus, ad prandium accedit: cum ceteris refecturus. Qui vero ad custodiam relictus est laicus, in assignatis sibi minus quam debuerat occupatus, aliter agebat. Lychnus ergo ille, quem iuxta aram Dei Genitricis positum fore diximus, super eamdem concidit aram, æstatis tempore cera emollita: [lapsus in aram cultioribus vestimentis ornatam] ara autem ipsa, ob diem solennem, cultioribus velis velata erat. Itaque illo toto morarum spatio, quo Fratres ad prandendum resederunt, lychnus ille coruscantibus flammis super aram arsit, permanentibus illæsis quibus adoperta fuerat operimentis: vestigijs dumtaxat apparentibus cineris. Igitur pransi Fratres, [ea non adussit:] ecclesiam petunt, gratiarum actiones omnipotenti Domino persoluentes: cernentes vero lychnum in altari, accurrunt; opinantes omnia lintea illius igne consumpta. Comperientes autem fore ea illæsa, gratias referunt omnipotenti Domino, qui tanta eis beneficia dignabatur ostendere per Patris eorum merita.

[Annotata]

a Videtur nomen non ab aliquo viro sancto, Grado dicto factum, sed ab loco graduum sanctorum Gallica lingua, dein Latina deriuatum.

b Turnacum, alijs etiam Turnutium, Turnotium, Trinortium, Tenurtium, illustris Abbatia antiquæ Burgundiæ ad Ararim inter Matisconem & Cabilonem, cuius Comitatui adscribi solet. Ad hoc monasterium ex Herio insula delatum est corpus S. Philiberti Abbatis anno 875 ob persecutionem Normannicam: de qua translatione agit noster Petrus Franciscus Chifletius in Historia dictæ Abbatiæ Turnacensis anno 1664 edita. Colitur S. Philibertus 20 Augusti.

CAPVT IX
Patriciaci seruantur suspensus, & a dæmonibus rapti, sanantur contracti, puniuntur maleuoli.

[45] Qvædam anus de supra memorati, Patris familia, necessarijs omnibus indiga, solum suæ viduitatis & senectutis baculum habebat filium: hic autem non habens vnde matris inopiam sustentaret; [Iuuenis, vt matrem aleret, furatur:] cum labore suarum manuum victus & vestitus necessaria ei sibique nequaquam suppeditare valeret, furtis hoc supplere decreuit. Insistens igitur operi nefario, minima quæque prius subripicus, paullatim ad maiora audenda prorupit. Omnia vero quæ furabatur matri deferens, eam exinde alebat, vestiebat, & omnem illius sustentabat egestatem. Dum autem per aliquantum temporis, copulato sibi socio, hoc execrabili vitio illectus foret; multa suis importans damna vicinis, comperientes illi adolescentem ipsum, viduæ illius suæ vicinæ filium, suarum rerum tantam sibi facere imminutionem; quadam die, dum solito more furaretur, interceptum cum sodali, præsentarunt iudiciariæ potestati, obijcientes quæ commiserant facinora. Conuicti ergo adolescentes, [ideo suspensus,] adiudicati sunt suspendio perire debere. Enimuero anus illa, quam matrem adolescentis vnius fuisse diximus, audiens filium suum duci ad suspendium, anhelo cursu festinat ad monasterium; & ingressa his vocibus Patrem compellat Benedictum: Domine mi, inquit, Benedicte, quid faciet hæc tua misera ancilla, quæ nullum aliud, vt tu melius nosti, habebam suffragium, præter hunc meum natum, qui modo ducitur ad supplicium? Tu scis Domine, quoniam necessitate coactus, furta hæc committebat. Redde, mi Domine, mihi filium meum, tibi seruum tuum, iam de reliquo correptum: qui meas soletur ærumnas, ne famis inedia dispereat hæc tua ancilla. [matre S. Benedictum inuocante,] Ostende tuam solitam pietatem in me paupercula. Tangat mea querimonia tua pia viscera. His & alijs querulosis gemitibus perfusa genas lacrymis, preces fundebat. Flexus ad misericordiam Pater Pius miserabili huius aniculæ questu exhibuit prodigium nostris temporibus inauditum. Denique ductus vterque iuuenum ad locum huiusmodi supplicio destinatum; furcis appensi sunt. Vnus igitur illorum, sodalis videlicet filij viduæ, extemplo vitam finiuit. Ipse autem ab exortu solis vsque in tertiam horam suspensus, precibus matris eius obsistentibus, nequaquam mori potuit. [nequit mori,] Pastores quippe more suo accelerantes videre suspensos, dum ad locum venissent, cernunt alterum vitam finijsse, alterum viuere. Obstupescentes itaque in tanto miraculo, celeri cursu indicare tam militibus quam promiscuo vulgo, quæ viderant, festinant: qui nequaquam verbis eorum creduli, dirigunt qui sibi renuntient, vtrum verum an falsum sit quod audiebant. At illi qui missi fuerant ad locum suspendij properantes, ita esse vti pastores dixerant cognoscentes, eis qui se miserant referunt. Admirati omnes mittunt qui adolescentem soluant, & sibi præsentent, rem ab eo omnem plenius rescituri. Cognoscunt ergo viduæ illius lacrymis & precibus, quam ecclesiam concito cursu petijsse perfusam lacrymis viderant, omnipotentem Dominum vitam filio eius, [& de patibulo deponitur:] per merita Patris Benedicti quem deuotius exorauerat, reseruasse: super hoc facto magnificantes ipsius clementiam Omnipotentis. Denique interrogatus adolescens, professus est se nullam læsionem sensisse, per totum suæ suspensionis spatium: vnde conijci datur, magis eum per indigentiam quam per malitiam commisisse furtum.

[46] Gauterius de Capriaco quadam nocte, quæ Sabbatum præibat, ad castrum, [Oblitus se Crucis signo munire,] quod Mons S. Vincentij nuncupatur, festinans, exoptabat affore hominum conuenticulo, quod pro mercibus congerendis fieri assolet: vnde tam ipse conuenticuli locus, quam negotium ibi habitum, mercatum vulgo dicitur. Fit vero in eodem loco, in sabbato. Itaque, dum in loco Planchia-Guillelmi dicto, præterlegeret fluuiolum Vuldracam, qui Patriciacos præterluit agros, equo residens, nullumque habens comitem; ingenti primum tremefactus metu, persensit adesse dæmones: & oblitus sibi signum imponere Crucis, circumuallatur ab eis, nullo munitus subsidio. [arreptus a dæmonibus inuocato S. Benedicto:] Qui illum cum equo cui insidebat arripientes & per aëra vectitantes, ad postremum in gurgitem tentabant demergere. At ille, Deo sibi propitio ad memoriam reduxit gloriosi nomen Benedicti Patris; Et cum iam prope esset vt a dæmonibus in amnis illius profunda mergeretur, S. Benedicte, S. Benedicte cum grandi clamore cœpit crebrius iterare. Exterriti igitur dæmones ad nominis huius inuocationem, statim eum linquentes, more sibi consueto euanuerunt. [liberatur,] Porro ille virtute huius nominis sese cernens ereptum, retrogrado calle Patriciacum redijt, nullo modo ausus quod cœperat iter vlterius adoriri. Reuersus ergo, ob formidinem nimiam quam sibi dæmones incusserant, memoria excessit. [& Patriciaci memoriā amissam recipit:] A suis vero in crastinum ad monasterium adductus, & ibidem aliquantum remoratus; pro eo omnipotenti Domino fusis precibus, integræ mentis recepit sobrietatem, meritis ipsius quem inuocauerat Patris.

[47] Hugo Bidulfus cognomine, vnus militum Patriciacum inhabitantium, cum in alijs quampluribus eidem loco aduersaretur, cuiusdam seditionis in eadem villa inter equites exortæ occasione; [conterens brachium serui S. Benedicti,] vna dierum aggressus quemdam rusticum, Guarinum nomine, a loco de Cumbis cognominatum, & ipsum de familia Patris progenitum, nulla iustæ querelæ existente caussa, tam crudeliter verberauit, vt ei brachium contriuerit. Rusticus vero idem, neminem suarum iniuriarum reperiens vltorem, dum non haberet quem potissimum suæ querelæ aduocatum faceret (quippe vir superbus erat, qui eum ceciderat & nulli reuerentiam deferebat) anxius valde ad sui Domini auxilium confugit Benedicti. Ingressus itaque ecclesiam eiusdem Patris appropiauit altari, & super eo contritum imponens brachium, hæc verba cum multo gemitu mente profudit contrita: Sancte, inquiens, Benedicte mi Domine, tuum me profiteor seruum, & te meum iure Dominum: cernis hoc contritum brachium, tuum erat, [hoc inuocato,] & præter te nemo alius in eo dominationem exercere debuerat. Si tu illud confregisses, aduersus te nullam haberem quæstionem, quoniam est tui iuris: sed mi Domine, quare permisisti vt Hugo Bidulfus, cui in nullo obnoxium est, illud contereret? Noueris me ab hac die tuis vel tibi nullo modo famulari, nisi de ipsius brachio & corpore iustam vltionem exegeris. His & huiusmodi vocibus Fratres, qui aderant & hæc audiebant, ad lacrymas prouocati, pariter flebant: & eius iuncti gemitibus, eadem exposcebant. Quibus peroratis, rusticus ecclesia egressus, egerrime ad suum remeauit habitaculum. Porro Pater Sanctus nullatenus querimoniarum illius oblitus, in malignum virum iustissimā exercuit vltionem: brachium enim ipsius eiusdem lateris, [brachij sui ægritudine tortus, moritur:] cuius & rustici brachium verbere demolitus fuerat, cum toto humero tanta vi ægritudinis peruasum est, vt omnino inutile factum, ad nullum penitus necessitatis vsum inueniretur idoneum. Quo dolore miser diutissime vexatus, a nullo prorsus medicorum curari valuit: sed augmentata angustia, eodem morbo omnia ipsius membra percurrente, fatigatum diris doloribus spiritum miserabilis miserabiliter effudit.

[48] Duo etiam viri, quorum vterque ex agresti hominum genere ducebat natale, damnati membris, annosa neruorum contractione eos perdente, [duo contracti,] diutissime in suis, hoc cogente morbo, resides iacuere grabatis. Horum vnus incola villæ, quæ S. Bonitus de Vetula-vinea dicitur, alter vero ex villa, Palingias vocitata, extitisse perhibetur: qui primordio suæ inualetudinis, amplius iusto anilibus creduli fabulis, non paucis diebus falsis muliercularum carminibus sese decipi pertulerunt, animati falsis spebus. Sed & popularium medicorum insanam experti opem, [post remedia alia frustra tentata,] qui artemisiæ, veruenæ, betarum seu aliarum, quas passim tellus edere consueuit succis herbarum seu diuersorum animalium adipibus vili plebeculæ illudere solent, nil omnino profecerunt. Vnde animo demissi, vlterius medelam se adipisci destiterunt sperare, quam magnopere sese expetijsse arbitrabantur. In qua desperatione diu perseuerantes, nihil de sua salute cogitabant. Immensa vero omnipotentis Domini clementia, quæ illorum misereri decreuerat, immisit cordi eorum, quatenus Patriciacum deportari se facerent, Patremque Benedictum, [Patriciaci eriguntur:] vt pro eorum salute intercedere dignaretur, exorarent. Fecerunt autem sic, non quidem eodem tempore, sed diuersis temporibus. Igitur dum aliquot diebus in monasterio eiusdem loci precibus insistentes pernoctassent, sospitatem integerrimam receperunt. Lætabundis itaque animis, grates Patri sancto retribuentes, reuertuntur ad propria: omnibus propalantes omnipotentis Domini in se ostensa magnalia.

[49] Quædam possessio dicta Sulmeriacus Patriciacensium subiacet ditioni, quæ ipsis non contemnenda victualium quotannis rerum infert subsidia: cui nuperrime præfecerant Fratres quemdam ex suis gratia tuitionis loci & arcendorum prædonum & colligendorum annuatim solitæ repræsentationis fructuum: huic vocabulum inerat Odo, quo referente, ea quæ scribo cognoui. Quidam Archembaldus, cognomine Albus, vir potens, non solum in ruricolas prædij illius verum etiam in contiguos auitæ dominationis exercebat ius: [negato matronæ insolenti conuiuio,] cuius vxor dum occasione turpis quæstus vicina peragraret rura, deuenit ad supra memoratum cum superbo comitatu locum, vti huiusmodi incedere assolent matronæ. Erat autem autumnale tempus, quando pressis torculari vuis vinum condi solet in præparatis promptuarijs ad seruandum imposterum: cuius non modica quantitas tunc temporis ibidem habebatur. Mandat ergo eadem matrona monacho, vt sibi & suis acceleratum exhibeat prandium. Qui audiens quæ iubebantur, nimia animi indignatione commotus, vt erat animosus, respondit: nequaquam se directum, quatenus substantiam ruris ipsius in conuiuijs mulierum expenderet: sed vt fideliter collectam eis qui se miserant dirigeret: nec consuetudinem imponere loco velle, quam non inuenisset. Qua responsione, contemni sese mulier autumans, furibunda recessit. [huius iussu vinum S. Benedicti auferens,] Imperat ergo Ancegiso Brutnio, qui eorum locorum ab ipsa dominationem acceperat, quatenus quidquid vini sub iure monachorum reperisset plaustris imponens deueheret, & suo cellario reconderet. Hic præceptis Dominæ velociter obaudiens, vehiculis vinum imponit, & suis inferre properat apothecis. At nequaquam diu gauisus est. Denique filius eius admodum paruus, quem vnice diligebat, mox vt plaustra fores attigerunt domus, tam validis febribus vrgeri cœpit, vt pene animam exhalaret. [in filio febricitante punitur.] At vir ille nequaquam hæsitans hoc infortunium sibi accidere, eo quod nefandis Dominæ iussis obtemperasset, vinum reddidit, & quia stulte egisset recognoscens, pro suo delicto satisfecit, Patremque Benedictum pro pueri salute orauit. Quem pius Pater, pœnitentiam ipsius acceptans, exaudiuit, & puerum in pristinam sanitatem restituit.

APPENDIX I.
ex MS. Patriciacensi.

Benedictus Abbas & Fundator Ordinis, Casini in Italia (S.)

BHL Number: 1126

EX MSS.

[1] In confinio Senonicæ vrbis quidam paterfamilias stationem habuit, [Sanantur claudus,] cuius vnicus filius ita erat longa ægritudine affectus, vt arescentibus neruis poplitum, ex integro amitteret incedendi officium. Huic ferme vnius anni curriculo hac afflictione attrito, diuina reuelatio apparuit: vtq; Floriacum solum expeteret admonuit, quo ibi reciperet valitudinem totius corporis. Qui supernæ admonitioni credulus, proprios genitores conuocat citius, nocturnæ quietis visus pandit attentius. Illi vero nequaquam huiusce rei visione permoti, sed potius deputantes somnij deliramentis, sperabant eum ab intentione posse auerti. Attamen vt se comperit parentum auxilio destitui, viam clanculo arripit, sustentatus scamellorum supplementis, & Floriacum vsque locum peruenit. Post vespertinalem autem synaxim, conatibus quibus potuit ante Sanctissimi Patris tumulum se protrahens, talia humili voce dicere cœpit: Eia, inquiens, clementissime Benedicte, omnium tibi famulantium spes adiutorque fidissime, tuis obaudiendo præceptis præsentiam tui corporis (vt iusseras) expetij, præstolans miserationem tuæ pietatis. Iam nunc memor pollicitæ donationis, præsentem tuum respice famulum, & assuetæ dulcedinis porrige manum, vt sospitati redditus, rediens ad propria, tibi possim laudes dicere in secula. Hæc & his similia cum deploraret voce querula, paullatim cœpere se extendere nerui diutino morbo marcidi, ac ossa longo torpore sopita cum quodam lætitiæ sonitu pristina repetere officia, & vacillantem machinam corporis consuetis gestare ministerijs. Cuncti autem qui aderant, voto vnanimi laudes reddiderunt omnium Creatori, qui semper proprios sic nouit honorare amicos.

[2] Nec longo tempore peracto alius quidam aduenit, vocis adminiculo priuatus a matris vberibus. [mutus,] Fidelium vero quorumdam agente deuotione, in cryptam ducitur, vbi quondam diuina dignatio, huius sanctissimi Legislatoris venerabile corpus decreuit tumulari. Vbi cum a quarta diei hora vsque ad vndecimam prostratus iaceret, & cordis deuotione pijssimi Patris opem exposceret; inter ipsos suæ orationis ploratus somno corripitur. Imminebat equidem solennitas beatissimi Petri Apostolorum Principis, cuius noctis excubias consueto more Fratres præstolabantur humili cum reuerentia. Interim sanctus Pater nequaquam se suppliciter poscentis oblitus, apparuit ei in specie, qua animam viderat propriæ germanæ superni regni palatia introire: ac ei dixit blanda sermocinatione: Quid, inquiens, puer aduenisti? Aut quid tuæ salutis quæris? Cui cum ille responderet; Domine, tu nosti; subito vocis organa silentes fibrarum occupant venas, & inusitata persoluunt officia. Euigilans autem, & primitias noui sermonis in laudem tanti persoluens patroni, lætabundus foras proruit, restaurationeq; sui nos & omnem confluentium turbam exhilarauit, dicentium: Gloria Christe tibi.

[3] Talia virtutum insignia quidam coæuæ ætatis puerulus cernens, cum totius precis lacrymis deferri se ad eiusdem Sancti mausoleum petijt, [& alius claudus.] ex cuius etiam familia, conditione naturalis genealogiæ, carnis originem duxerat; ad pedes a renibus totus & isdem debilitatus. Hic sane pro foribus culinæ Fratrum assidue solitus erat pernoctare (quippe gressuum destitutus iuuamine) ac a transeuntibus stipem alimoniæ petere. Qui scilicet persistens in eodem loco trium ferme mensium curriculo, aliorum vlnis vt limina reuerendæ attigit basilicæ, sospitati ita redditur plenissime, acsi nullius fuisset infirmitatis tactus incommoditate. Quid ergo, Fratres carissimi, his tribus miraculis, trium puerorum mirabili assertione insignitis, Dominus noster nobis declarare voluit, nisi vt sub trinæ admonitionis indagine ostendat, nos puritatem veræ innocentiæ aggredi debere, mentis demolita rubigine? Ait enim ipse: Nisi, inquiens, conuertamini, & efficiamini sicut paruuli, non intrabitis in regnum cælorum. [Matt. 18, 3 & 19, 14] Et alias: Sinite paruulos venire ad me, talium est certe regnum cælorum. [Ps. 8, 3] Et Psalmista: Ex ore, inquit, Deus, infantium & lactentium perfecisti laudem. Quod si nondum quis perfecte valet assequi, videat ne dum istorum laudi perfectæ derogat tenebris cæcatus suæ perfidiæ, in perfectæ incidat pœnas gehennæ. Quod quidam haud animaduertentes, sed suo errori potius adsentientes, diuinæ indignationis vindicta plurimas (vt ipsi experti sumus) in se pertulere angustias. Vnde nos, dilectissimi, qui tanti Patris præsentia vnanimiter lætamur, hunc nostrum Patrem magnificis laudibus extollamus: & quæ ad honorem sui nominis, & constantiam nostræ fidei, proprijs concedit inspicere seruis, & lætabūdis suscipiamus animis, & ex hoc quoque gratias agamus nostro Redemptori, qui illum in terris taliter frequentibus exornat miraculis.

[4] Tempore Gauzlini gloriosissimi Patris, ac Bituricensium Archipræsulis, [vndique illustres viri confluunt Floriacum.] multi nobilium mundialis vitæ nugis abnegatis, in palæstra huius loci, Dei & Domini nostri se dedere ditioni, sub proposito sanctæ Religionis. Nec minus etiam ab extimis Hispaniæ secessibus, alij a puero in diuina obseruatione enutriti, alij apice Pastoralis curæ sublimati, patria rebusque abdicatis, præsentiam petiere huius Principis Dei; magni existimantes si liceret conspectibus perfrui, cuius erant doctrina & magisterio informati. Videres confluentium agmina vndecumque concurrere, & tamquam vno ore proclamare illud nobile vaticinium Isaiæ: A finibus terræ audiuimus laudes, gloriam iusti, & Psalmistæ, Etenim benedictionem dabit legislator. [Is. 24, 16] [Ps. 83, 8] Cuius benedictionis vt participium mererentur quidam duo germani, nectare tacti supernæ inspirationis, a Barcinona vrbe profecti, communis Protectoris nostri sacrosanctum vnanimi voto expetiere tumulum. Quorum vnus nomine Ioannes, in monasterio sanctæ Dei Genitricis, cognomento Riui-pollentis, a pueritia sacris imbutus litteris, pedum promeruerat curæ pastoralis, scilicet Abbatiæ Sanctæ Ceciliæ Virginis & Martyris, sitæ in cuiusdam vertice montis. Alter vero vocabulo Bernardus, a quibusque nobilium sub tirocinio militiæ sæcularis est instructus, sed quoad possibile laico Deo subditus: qui florentis militiæ abiectis delicijs, quodque mirificum est, tædis nuptialibus spretis, ignesque animi, igne superans supernæ contemplationis, cum proprio germano Floriacum vsque locum (vt prælibatum est) deuenit; ibique habitum sanctæ religionis humiliter quæsiuit, & reuerenter suscepit. Quo pro certo referente cognouimus, quoddam cœnobium haberi in partibus illis, dicatum in honore huius amici Dei, a memorata vrbe iter protrahens vnius diei: in quo loco innumera fiunt miracula ad laudem Domini nostri Iesu Christi, per merita beatissimi Patris nostri Benedicti: ex quibus [pauca hæc] perstringere libuit.

[5] Igitur quidam præclaræ indolis adolescens, secus præfatam basilicam iter faciens, gratia orandi cum proprio armigero deuertit. [In Hispanijs miraculis fulget,] Porro pone fores ecclesiæ equis aforis relictis, dicens; Sancte Benedicte, hos interim tuæ committo custodiæ, se in orationem ante sacrum dedit altare. Dumque crebris singultibus preces fundit attentius, contigit quemdam transitum habere, pari quidem itinere, sed dispari operatione. Ergo miser, vbi neminem custodum reperit, vim faciens aurigæ inuisibili, animalibus cum armis inuasis, cuiusdam fluuioli, cui nomen Lubrigatus, vadum ad vsque tendit. Sed demens cæcatus suæ perfidiæ tenebris; dum medium conatur nare gurgitis, præceps ruens vndis nulli vltra comparuit. Iuuenis vero a templo egrediens, dum huc illucque oculorum vertit aciem, damni haud frustra impatiens, mox vt animaduertit aduersarij fraudem, concitus irrupit sui debitoris basilicam, talia voce querula proclamans: Eia, inquiens, sanctissime Benedicte, quonam pacto preces te rogantis ad Christum allegabis, qui vnius quadrupedis custos esse nequisti. Obtestor non me hinc discessurum, vsque quo restituas quod noui a missum tua negligentia. Hæc & his similia dum queritur voce sedula, extemplo reuertitur raptoris rapina, & absque vllius regentis solertia loco constitit, [equus, fure submerso, vltro redit.] quo iniuste fuerat ablata. Fit continuo concursus populorum, ingens agitur gaudium: benedicentes Dominum, qui talibus signis Patrem Benedictum exornat quoquo terrarum.

[6] Cætera eius virtutum insignia, prout inerit capacitas, humilis modulabit auena. Cum vna dierum, orationis gratia turba fidelium præfatum intraret monasterium, [oranti molestus passer disrumpitur.] contigit quemdam clericum communem habere introitum: qui palmas & oculos vt ad cælos erexit (dicens, Sancte Benedicte, huius peccatoris tu miserere) ecce passer subter laquearia volitans templi, egestione alui, eius frontem oculosque infecit. At ille ira commotus talia dixisse fertur; Sancte, inquiens, Benedicte, tibi polliceor, nusquam me quoad vixero tempore, limen tuæ ingressurum basilicæ, nisi illatæ iniuriæ manifestus aderis vindex. Nec mora, cum immensi strepitu fragoris auis misera in terram corruit, visceribusque fusis media crepuit, geminis luminibus nihilominus a capite erutis. Quis putas in huius alitis membris latuit, nisi hostis humani generis, qui molimine suæ calliditatis contra Dei famulum semper exarsit? Quod euidentissimis apparet indicijs, dum eius sacratissimi nominis vim ferre non valuit, & vas quod intrauerat, diuina virtute perculsus disrupit. Attoniti omnes qui aderant, & magno exhilarati gaudio, laudes referunt Iesu Christo in hymnis & plurimis donarijs, qui in turbinibus huius mundi talem ac tantum tutorem illis concessit; cuius & virtute nominis antiqui aduersarij fraudes procul dubio dignoscuntur, & credentium populus crebris miraculis lætificatur.

APPENDIX II.

Benedictus Abbas & Fundator Ordinis, Casini in Italia (S.)

AVCTORE IO. BOSCO

§ I De conseruatione corporis S. Benedicti in direptione Caluinistica, per Ioannem a Bosco descripta.

[1] Etsi Deus Optimus Maximus Sanctos suos tanto prosequatur honore, vt ipsorum & capitis capillos numerauerit custodiatque solicite frequenter eorum ossa, ita vt vnum eorum non conteratur; tamen quandoque pro suæ prouidentiæ dispositione, exigentibus hominum peccatis, permittit dilectorum suorum præclaras exuuias, [Deo ossa Sanctorum auferre permittente,] a fidei hostibus haberi ludibrio atque contemptui: intantum, vt ipsorum ossa hominibus malis auferat, ne illorum dignitas atque pretium aliqua in re apud Diuinam suam clementiam scelere pollutis suffragentur. Qua ratione (cum nostra ætate mala super terram multiplicarentur, & vix esset in omnibus omnium ordinum siue Clericalium siue regularium siue & Laicalium classibus, qui pure timeret Deum atque viam mandatorum ipsius vel claudo pede ambularet, ne dicam curreret) in vltionem peccatorum gentis nostræ Franco-Gallicæ, [exusta a Caluinistis corpora SS. Martini,] corpus Apostolici viri Martini Turonensis, tot annos custoditum atque a Nortmannorum feritate mirabiliter olim ereptum, siuit ipse Deus in Caluinistarum diras deuenire manus, quæ illud immanissime voracibus flammis absumpserunt: eadem etiam sæuitia corpora SS. Irænei Lugdunensis, Aniani & Euurtij Aurelianensium, [Irenei Anniani & Euurtij Francisci a Paula.] Francisci Paulani Minimorum Institutoris, & aliorum propemodum infinitorum Galliæ tutelarium Patronorumque in cineres redigentes, quæ longis seculis priscorum Francorum pietas coluerat atque seruarat.

[2] Dum itaque Caluinistarum acerbitas belluinusue furor tam enormiter in sacra Sanctorum Christi pignora grassaretur; [Odeti Castullionæi] accidit, vt Odetus Castullionæus Collignius, Cardinea Romanæ Ecclesiæ dignitate præfulgidus, ab orthodoxæ fidei dignitate ad Caluinisticum dogma deflueret: & quia pridem Christianissimorum Regum Galliæ fauor atque largitas ipsum ad Commendatarium regimen celeberrimi Floriacensis cœnobij, annuente Romano Pontifice, euexerat; is deposita fidei integritate, siue inopia pressus, siue etiam animo a sacrarum Reliquiarum veneratione abalienatus, ad dictum Floriacense cœnobium quemdam, nobilem quidem sanguine, perfidia tamen ignobilem virum, [præpositus domus diripit Floriacum,] ex clara Auentiniacorum apud Burgundos familia ortum, qui domus suæ præfecturam administrabat, amandauit; vt cunctas Floriacensis cœnobij Reliquias, aureis argenteisque & gemmatis thecis inclusas, solerter ex inuentario ad se perferret. Ac licet iniquo id admodum animo tolerarent Floriacenses plerique cœnobitæ, ne tamen ipse irritatus animoque efferatus, eorum insignem basilicam atque regularia ædificia cetera crudeli sæuoque aboleret incendio, ipsorumq; monasterium solotenus consueto Caluinisticæ genti more euerteret, resistendi cum essent impotes, dictum Auentinium haud prohibere quiuere, quin secum omnia ipsorum basilicæ aurea, argentea & gemmata vasa absportaret & conuasaret cum pluribus aureis & argenteis sacrorum Euangeliorum atque Epistolarum codicibus, cum pretiosissimis crucibus, thuribulis & candelabris, [& capsam auream S. Benedicti:] veterum deuotione comparatis atque coaceruatis. At vero, dum inter frangendum auream capsam, in qua Corpus Beatissimi Patris Benedicti condebatur, quidam tunc Floriacensis Prior, Antonius Foubertus nomine, Auentinium, cui ob Castullionensem Cardinalem Dominum herumque suum minime inuisus erat, supplicibus verbis rogitaret, [sed ipsum corpus] vt vel denudata ipsius sanctissimi Patris Benedicti ossa integra seruandi sibi potestatem faceret, vtpote quæ hero suo, nulli vsui forent aut commodo; Dei eximia benignitas Auentini cor, alioquin in sacras Reliquias sæuum, emolliuit, vt Fouberti petentis precibus annueret: ipsique arculam ligneam e capsa maiori aurea ablatam, [in quodam cubiculo asseruatur,] in qua ossa Sanctissimi Patris recludebantur, tradidit: quam dictus Foubertus Prior, vigilantissime atque studiosissime in quodam præfati cœnobij ædis Abbatialis cubiculo occuluit. Quo in loco vsque ad annum Domini MDLXXXI seruata fuit: ipso quippe anno intra capsam ligneam depictam recondita extitit: atque in thesauraria collocata, vti actus infra positus testatur, & indicat. Dum vero Floriacense vulgus cerneret capsam auream S. Benedicti frustatim comminutam, ad portum Ligeris intra quoddam dolium deferri; quo ad Insulæ castrum, quod erat Groloti Caluinistæ, Aurelianensis Balliui, nauigio deportaretur, vbi tum Castullionæus degebat; illacrymans, [Populo in direptione monasterij Floriacensis docente,] flexisque genibus ac lugubri voce clamitabat: En Sanctum nobis auferunt Benedictum. Ad quas Floriacensium querulas voces Caluinistæ baiuli aiebant: Istud est tantum capsæ ipsius aurum: nam eius ossa apud cœnobitas rogati reliquimus, atque hunc in modum abierunt.

[3] [Saluato femore S. Sebastiani Martyris.] Rochus vero Synsardus, cœnobita, Cantor atque Parochus Floriacensis, ob id quod Parochialis Ecclesia Floriaci, sub titulo & nomine S. Sebastiani Martyris erat ab antiquo consecrata; pari ratione duo integra ossa femoris dicti Martyris a præfato Auentinio petiuit & obtinuit: postquam tibiam argenteam cataphracti more militis ocreatam, in qua inclusa erant Castulioneo ferendam, Auentinius ipse abstulit. Quæ omnia accidere anno millesimo quingentesimo sexagesimo secundo. Ipso vero eodem anno, aliquanto post tempore Condæi Principis, Ducis Caluinistarum ad Floriacense cœnobium, vt ibi metarent, directi sunt ab Aurelianensi ciuitate milites: qui basilicam Floriacensem omni relicta ab Auentinio supellectile spoliauere, frustatimque SS. Mauri & Phrongentij Martyrum & Pauli Leonensis Episcopi & Confessoris ligneas capsas conscidere: sacra in eis reperta Sanctorum ossa comminuentes, spargentes conculcantesque: quæ ex hoc amissa penitus fuere, nusquamve reperta. Æreas deinde præstantissimas altaris maioris fusiles columnas, chori aquilam æneam, [Corpora S. Mauri, Phrongentij, Leonensis Episcopi Pauli amissa.] cunctumque Ecclesiasticum ornatum abstulerunt, Caluinisticas conciones in choro basilicæ habuerunt, & ita acerbe cœnobitas diuexarunt, vt tandem maximam illorum partem abegerint, corpore interea Patris Benedicti clanculum in præfato, vti relatum est, Abbatialis ædis cubiculo, vna cum femore S. Sebastiani Martyris, asseruato atque recondito.

§ II Exscriptum autentici Instrumenti, repositionis Corporis S. Patris Benedicti Abbatis, intra arcam ligneam depiotam, quæ nunc est in thesauraria Floriacensi.

AD PERPETVAM REI MEMORIAM.

[4] Anno Domini millesimo quingentesimo sexagesimo primo accidit, vt florentissimum olim Galliarum Imperium, a suis incolis & alumnis, propter religionis dissidium, ciuilibus & intestinis bellis obsessum vndique & irretitum esset. At qui pietatem impugnabant & impietati fauebant, [In Caluinistarum dira rabie] omnia propemodum sacra vi & arte ditioni & rapacitati suæ subegerunt: ita vt inter tot ærumnas & incidentium procellarum tempestates, vix vllus reperiri potuerit locus sacer, cui pepercerit impia & sacrilega manus. Nam præter trucidatos vbique aut saltem fugatos monachos, Sacerdotes, moniales & ceteros Ecclesiarum ministros, templa omnia vel exusta vel solo æquata funditus euerterunt: aut si cui pepercerunt, attamen ad vnum omnia confracta vndique reliquerunt: ac illa vasis consecratis, pretiosis ornamentis, auro & argento penitus spoliarunt: deiectis ad ignem & exustis sanctissimorum Patrum membris & ossibus, quorum præsentia & præsidio aduersus hostes & insultantium inimicorum conatus tota Gallia firmissima nitebatur anchora; donec Deus ille Maximus, peccatis nostris vehementer iratus, tanto præmio nos priuari iusserit. Tamen speciali priuilegio eidem placuit Diuinæ Maiestati, vt hocce nostrum celeberrimum & Regium monasterium integrum & erectum seruaretur: &, quod est magis prædicandum nec minus gloriandum, tanta benignitate & fauore amplissimo, [Floriacense cœnobium expilatum, at non dēmolitum.] illa immensa bonitas nobiscum vsa est; vt sacrosanctum sanctissimi Patris Nostri Benedicti Corpus, aurea & pretiosissima theca ab impijs & sacrilegis spoliatum, infractum tamen & integrum nobis ad hanc vsque diem remanserit. Quamobrem, pacatis vtcumque ciuilibus bellis, ne tanti beneficij immemores, [vbi Remansit Corpus S. Benedicti,] ingrati animi vitium incurreremus & pœna gratiam sequeretur; Venerabilis in Christo Pater ac Dominus Claudius Sublesius, pius Abbas, hanc thecam pro ratione temporis, sumptibus suis extruendam curauit: & in eadem sanctissimi eiusdem Patris membra recondi mandauit. Quod & factum est XXVII mensis Maij anni MDLXXXI in medio chori summi templi: adstantibus Domino Priore cum ceteris Fratribus, tam Officiarijs quam claustralibus, Parocho & ministris eius, [anno 1581] comitante etiam pia & Catholica turba, ex tota Parochia & vicinioribus locis collecta. Pulsantibus omnibus templi campanis, Dominus dictus Prior, Frater Ludouicus Pothin, pretiosioribus ornamentis amictus, sua benedictione hanc consecrauit, & aquæ sacræ aspersione perliniuit. Deinde graui ordine & incessu itum est ad processionem cum omni modestia & pietate, electis antea & præmissis ad portandum feretrum quatuor probatissimæ vitæ viris. Qua peracta, eodem animo eademque pietate & grauitate, [in processione portatum.] a dicto Domino Priore Missa de eodem Sancto solenniter celebrata est. In cuius fine idem Corpus sanctissimi Benedicti, in antiquo & præordinato scrinio inde reportatum & repositum est. Actum per me Scribam Cap. anno & die prædictis, addito & expresso sigillo Conuentus.

[5] In fine vero membranarum vetustissimarum Aymoini de Miraculis S. Benedicti manu Ioannis a Bosco scriptum fuit: Dei omnipotentis atque Beatissimæ Dei Genitricis Mariæ benignissima largitate, necnon sancti Patris ac monachorum Legislatoris Benedicti gratia, hoc opus, inter multiplices huius cœnobij Floriacensis ærumnas atque bellorum cum hæreticorum tum ciuilium fluctus; hoc, inquam, eximium opus conseruatum fuit, atque intra maiorem thecam, in qua asseruatum est & asseruatur Corpus eiusdem sancti Patris Benedicti, [Monumenta antiqua anno 1604 transcripta.] ad perpetuam posteritatis memoriam cum epistolis & Bullis, præsentiam dicti sacri Corporis in hoc Floriacensi Cœnobio contestantibus, reconditum est die XIX Dec. MDCIV. Postquam summa fide & integritate exscriptum fuit, vt in lucem euulgaretur, opera & labore F. Ioannis a Bosco Benedictini Cælestini, qui propenso in Patrem sanctissimum Benedictum studio atque deuotione, necnon Reuerendi P. Ioannis Fouberti monachi, Præpositi eiusdem Floriacensis cœnobij, & Vicarij generalis D. Achillis Du Harlay Abbatis Commendatarij dicti cœnobij Floriacensis, ope, hoc auctoris autographon consecutus fuit: & post exscriptionem fideliter restituit; & ipsemet, dicto Fouberto aspectante, intra arcam cum sacris ossibus recondidit.

§ III Translatio corporis S. Benedicti in nouam capsam. Variæ alibi reliquiæ.

[6] ReligiosiBenedictini ob Congregationem S. Mauri in Gallijs institutam, [Capsa argentea facta.] nouo quodammodo feruore ad regulam. Ordinis obseruandam eiusque auctorem S. Benedictum venerandum excitati, desiderantes sacras Reliquias eiusdem Sancti ad antiquum splendorem attollere, collatis sumptibus procurarunt magnificam ex solido argento capsam fabricari atque auro obduci: quam æri incisam exhibet Hugo Vaillantus ex eadem Congregatione S. Mauri monachus inter Poëmata, quæ de hac noua Translatione edidit anno MDCXLIII, quo illa peracta est. Quia vero hæc capsa Reliquiarum ob grauem suam molem in publicis proceßionibus, vti olim solebat fieri, circumferri non potest; consilio inito fecerunt inauratam statuam trium pedum, potissimum eius caput referentem, [& statua argentea.] cui includerent aliquot ossa sacra, & in dictis processionibus, vt populi piæ deuotioni fieret satis, circumferrent.

[7] Omnibus paratis electus est dies III Maij, qui dicto anno concurrebat in festum Christi in cælum ascendentis: & rogatus Illustrissimus Ioannes Destradeus Episcopus & Dominus Condomiensis, consuetas in simili translatione ceremonias peregit. Pridie ergo dicti diei in sacrario aperta est antiqua capsa: & in ea reperta pergameno inscripta S. Benedicti regula ac vita per S. Gregorium, tum historia Translationis reliquiarum e monte Casino ad monasterium Floriacum, [in antiqua capsa eeperta varia scripta] ac relatio aduentus monachorum Casinensium, reliquias Sancti Fundatoris repetentium, quibus dicuntur illæ datæ, quæ modo Casinensi in ecclesia adseruantur. Hisce immiscebantur authentica diplomata Summorum Pontificum, Regum & Principum, quibus possessio harum reliquiarum approbabatur, & potissimum aliquod Vrbani V, quo sibi petebat aliqua ex hisce sacris ossibus donari. Sub hisce chartis erat cista duobus pedibus longa, & vnico larga, varijs sigillis circumquaque obsignata: quibus solutis ipsa sacra ossa ex illa extracta sunt & coram omnibus ostensa. Scilicet cranium, [tum cista reliquiarum dein ex ea translatarum.] quod deinde impositum est ante indicato argenteo capiti, vti & mandibula sed inferiori loco, quæ apposito crystallino vitro videri potest: tum varia alia ossa, quæ ipso die solennitatis nouæ capsæ illata sunt, inter quæ eminebant vtriusque coxendicis ossa integra, tum vertebræ integræ cum pluribus costis, & multa alia tam capitis quam corporis. Quibus peractis capsa delata est ad supremam partem chori & scrinio ad id constituto inclusa. Inter hæc orationes ritu debito recitatæ fuerunt, solennis processio facta, Missa Pontificalis cantata, concio ad populum habita: prout ea fuse narrantur in Relatione Gallico sermone dicto anno MDCLXIII Parisijs excusa. Vnum liceat monere ex supra dato poëmate Rodulfi Tortarij monachi Floriacensis, qui ante anno, fere sexcentos scripsit de reliquijs S. Pauli Episcopi Leonensis, Floriacum delatis:

Cuius membra, Patris placuit conuectere membris,
      Includunt vno corpora dum loculo.

[8] [reliquæ a Floriacensibus donatæ alijs:] Contigit ea Reliquiarum S. Pauli translatio circa annum DCCCCLX, vnde liquet, si verum sit quod Adreualdus habet libro 1 Miraculorum cap. 17, Medonem Abbatem Floriacensem ex corpore pretiosissimi Confessoris Christi Reliquias aliquas benignissime contulisse his, qui cum Carolomanno ad reportanda Casinum S. Benedicti pignora Floriacum aduenerant; fuisse id factum ante adportatum Floriacum corpus S. Pauli Episcopi. At diu postea Vrbano V Pontifici Maximo data foret quarta pars capitis cum osse brachij. Aimoinus lib. 3 Miraculorum S. Benedicti cap. 15 asserit apud Patriciacum, Augustodunensis territorij villam, fuisse constructam ecclesiam in honorem Dei ac gloriosæ Virginis Mariæ, simulque egregij Confessoris Benedicti: ad quam delatæ sint Floriaco huius Sancti reliquiæ, quæ multa operabantur miracula, quorum aliquod Tortarius num. 44 commemorat.

[9] At Boscus ex libro Gallico, qui Mare historiarum vocatur, tradit pag. 362 aliquam capitis brachijq; sanctißimi Patris Benedicti portionem anno MCCCXCIII attributam fuisse monasterio S. Dionysij prope Parisios. Dein pag. 365, [aliquæ Parisijs,] ex Breuiario Valisoletano anno 1598 impresso, narrat Regale primariumq; monachorum congregationis Vallisoletanæ cœnobiū corporis S. Benedicti particulam quamdam ab Henrico III, Castellæ & Legionis Rege, dono olim accepisse: cui ingens accessio facta est integro femoris eiusdem Sancti osse ex Monte-Pessulano Galliæ vrbe in Hispaniam delato, [Vallisoleti] ac in eodem Vallisoletano cœnobio, re prius iuxta Concilij Tridentini decreta diligenter examinata & Apostolica auctoritate comprobata, solenni pompa recepto; Philippo secundo Rege Catholico iubente, vt cunctis ex Regio Senatu Primoribus, Clericis omnibus, omniumque Ordinum monachis comitantibus, modo & ordine quem ipse Rex præscripserat, in idem cœnobium inferretur V Idus Iulij anno MDXCIV. Lauretus de existentia Corporis apud Casinenses cap. 51 indicat Carnuti in monasterio S. Petri vetustissimo mandibulam cum aliquot dentibus S. Benedicti haberi. [Carnuti,] In veteris etiam Athanacensis prope Lugdunum monasterij Inuentione Reliquiarum bis terue S. Benedicti Abbatis haberi mentionem. [Lugduni,] Sed ipsi anno MDCLXII in eo monasterio existentes didicimus thesaurum a Caluinistis hæreticis dispersum combustumq; fuisse. Demum addit Boscus in Breui apologismo Reliquias eius diuersis Franciæ locis, clarissimo cultu, incredibilique religione, thecis pretiosissimis reconditas haberi.

[10] In Belgio etiam apud Benedictinos VValciodorenses, VVinocibergenses, Luxemburgenses, & in alijs etiam ecclesijs adseruari S. Benedicti monachorum Occidentalium Patriarchæ Reliquias monet Raißius in Hierogazophylacio Belgico. [in Belgio,] In nobilißimarum Dominarum collegio Thorensi prope Masacum in magna veneratione est brachium S. Benedicti Abbatis. [Thori,] Coloniæ in monasterio Benedictino S. Pantaleonis est costa eiusdem, [Coloniæ,] vbi festum cum solenni proceßione agitur. Apud Carthusianos ibidem existit os humerale cum parte costæ. Sunt præterea in eadem vrbe in ecclesijs S. Gereonis, S. Mariæ Virginis ad Gradus & in Capitolio, S. Mauritij, S. Martini Maioris Benedictinarum, S. Catharinæ Ordinis militaris Teutonici: de quibus omnibus consulendus est Gelenius in libro de Coloniæ Agrippinensis magnitudine. Reliquias etiam S. Benedicti Abbatis detineri in monasterijs S. Maximini prope Treuirim & Andecensi apud Bauaros inter Monachium & Augustam Vindelicorum in Inuentarijs reliquiarum excusis legitur. [Treuiris,] [Andeci.] Quod idem de varijs alijs ecclesijs, maxime Ordinis Benedictini, dici non dubitamus, sed ne tædium lectori afferatur, labori supersedemus in examinandis alijs catalogis. Verum cum multi sint Sancti, Benedicti aut Eulogij, quod idem sonat, nomine insigniti, potuerunt variæ Reliquiæ horum Sanctorum ad diuersos delatæ fuisse; quæ progressu temporis pro Reliquijs magni Fundatoris Benedicti habitæ, hanc difficultatem discernendi præbuerunt.

[11] Ioannes a Bosco in Rescriptorum authenticorum pro Floriacensibus auctario pag. 255, & Matthæus Lauretus pro Casinensibus de vera apud eos corporis existentia cap. 26 vnum eumdemque Oderisium Abbatem Casinensem ac virum sanctum allegant, [Epistola Oderisij Abbatis Casinensis ad Floriacenses,] & ambo eius epistolam excuderunt, quam hic vt quam maxime inter partes pacificam damus, & rem totam de S. Benedicto concludimus. Tenor ergo huius epistolæ est huiusmodi.

Oderisius Dei gratia Cardinalis & Abbas cum omnibus Fratribus Casinensis Congregationis, sancto & venerabili Abbati Guilielmo, omnique Ordini vel Congregationi Floriacensis cœnobij, beatam vitam & Hierusalem cælestem. Venient, ait Saluator, ab Oriente & Occidente, & recumbent cum Abraham & Isaac & Iacob in regno cælorum. Necesse itaque & dignum est, vt qui ad illam peruenire societatem, æternæ plenam caritatis & insatiabilis dulcedinis, enituntur; in præsentis vitæ transitu, mutuæ dilectionis colligati vinculo teneantur. [qua suadet mutuam dilectionem:] Si enim ex temporali cohabitatione magna quædam & sincera coalescit affectio; quanto magis qui in æternum cohæredes & conciues futuri sunt, eorum debet adhuc mortalium mentibus abundare dilectio. Denique cum sancta & vniuersalis Ecclesia pro sola spe suæ fidei, tanta necessitate ad fraternam exercendam caritatem constringitur; necesse est, vt quorum non solum fides, sed & ordo vitæque professio vna est, monachorum caritas præcellere videatur. Quanto enim viciniores esse Diuinitati ordinis sublimitate cernuntur, tanto magis etiam in se debent præferre puritatis, benignitatis & simplicitatis exemplum. Quapropter nos ex magna deuotione & sincera caritate decreuimus familiariter scribere Sanctitati vestræ, vt vestrum ac nostrum quasi vnum sit monasterium, & quodam spirituali atque inuiolabili amore in perpetuum fœderemur. Siquidem certa etiam & digna ratio est, vt nostræ & vestræ fraternitatis conuentus alterutrum se præ ceteris diligant: [cum gaudiū sit vtrisque de possessione Reliquiarum S. Benedicti.] qui pari gaudio habere se incomparabilem thesaurum Reliquiarum sancti Patris Benedicti exultant. Licet a nobis haberi multis miraculis & prodigijs ac reuelationibus & quorumdam etiam nostrum oculis sit veritas comprobata. Verum siue illud habere vos quælibet occasio fecerit, siue quid illius gratulanter speratis; singularis vtrique inuicem nobis & præcipui debitores sumus amoris. Igitur nos sinceram vobis amicitiam societatemque promittimus, & vt vos etiam amici nostri & socij existatis, deuotissime & humiliter flagitantes expetimus: ita vt si ab aliquo Fratrum nostrorum ad vestrum aut vestrorum aliquando ad nostrum monasterium ventum iri euenerit, confidenter quasi proprie ad suum veniat, omnemque caritatem illic & solatium necessitatis inueniat, atque honorifice, quamdiu voluerit, ibidem commorari habeatur licentia. Siquidem & nomina omnium viuentium nostrum ad præsens vobis scripta per Walterium, vestræ sanctæ Congregationis venerabilem Fratrem, direximus: atque vestra nobis inuicem dirigenda nomina desiderabiliter expectamus, vt nostra inter vestra, & vestra inter nostra nomina conscribantur: quatenus & viuentes & defuncti alternis interuentionibus, meritis & orationibus protegamur.

[12] Hæc Oderisius, quibus relatis addit Boscus. Originale istius societatis erat olim in altero textuum Euangelij deauratorum in thesauro Floriacensi. Ceterum de ætate & dignitate Oderisij supra egimus cum Petro Diacono Casinensi in Historia Inuentionis corporis S. Benedicti & miraculorum, ad quæ hic alluditur.

DE S. IACOBO IVNIORE EPISCOPO ET CONFESSORE SVB ICONOMACHIS

CIRCA AN. DCCCXXIV

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Iacobus Iunior, Episcopus & Confessor sub Iconomachis (S.)

§ I Eius encomia ex S. Theodoro Studita & Menæis: cultus hoc die.

[1] Excitatama Leone Armeno aduersus orthodoxos imaginum cultores persecutionem tum alibi attigimus, tum XII huius ad Acta S. Theophanis explicuimus. Ea nouis subinde de caußis recrudescens, multos Martyrio coronatos transmisit ad cælos, pluribus gloriosæ confeßionis titulum attulit: quos inter exiliorum carcerumque ærumnas fortiter obita mors, aut parum aut nihil fecit a Martyribus differre, nisi quod fuerit incruenta. [Iacobus aliorum respectu iunior,] Talem tum hoc tum die XXIV Martij Iacobum colit Ecclesia Græca, & ex illius seculi vsu Iuniorem dixit, vt eum distingueret ab alijs eiusdem nominis celeberrimis Sanctis, puta a Iacobo Alphæi & Iacobo Fratre-Domini Apostolis, Nisibeno qui XV Iulij, Interciso qui XXVII Nouembris commemorantur, ambo toti Catholicæ Ecclesiæ notißimi. Quin etiam Theophanes in chronologia ad annum Christi CCCCLX memorat Iacobum quemdam Thaumaturgum, quem Leo Magnus Imperator ad cognoscendam caussam Timothei Æluri, in Antiochenum Patriarchatum nefarie intrusi designauit vna cum Barda monacho & S. Simeone Stylita: sed an hic inter Diuos post mortem relatus sit ignoramus, possetque alicui videri is, quem cum titulo Magni & Ascetæ retulimus IV Martij inter prætermissos.

[2] Horum intuitu Iunior dictus Iacobus, de quo agere exorsi sumus, neminem quidem, quod sciamus, habuit scriptorem vitæ, [a S. Theodoro Studita laudatur,] ordinate ab initio ad finem exponendæ: habuit tamen virtutum suarum laudatorem eximium Theodorum Studitam, qui alterum in carceribus annum agens, partim celebrandis Confessorum ac Martyrum laudibus, partim solandis aut confirmandis orthodoxis egregie impendit otium, quod feralis loci solitudo dabat: vnde & præclaras multas epistolas dedit, quarum aliarumque ante ac post scriptarum volumen egregium etiamnum extat in MSS. Collegij nostri Claromontani Parisijs: quod vtinam aliquando in lucem prodeat. Quæ interim in Annalibus Cardinalis Baronij, ijsdem a Iacobo Sirmundo Latine sibi ex parte redditis egregie vsi, extant fragmenta, desiderium istud vtcumque leniunt: atque imprimis, quod circa Iacobum hunc esse posset: profertur enim ad annum 818 num. 25 ea, quam Hypatio mortem Iacobi nuntianti reposuit, vt quæ in Codice Columnensi sit epistola 100 lib. 2, & est talis.

[3] Nec nos sine dolore, Fili, accepimus dormitionem Iacobi Confessoris Christi & amabilis fratris nostri: nec porro sine lætitia: [ob monasticæ vitæ perfectionem,] illud quidem ex spirituali affectu (quid enim nisi filius, & talis filius, cui ego propter peccata ne filius quidem dici merebar?) hoc vero spei caussa; nec nostræ dumtaxat, quorum ille velut membrum sacer ornatus futurus erat, verum etiam totius Ecclesiæ. Quid enim? Qualem virum censes? An non Confessorem? Non Martyrem? Non Sanctum? A primis annis in asceticæ vitæ laboribus desudauit, legitime subditus & obediens: aduersus animi motus viriliter pugnans, incorruptum corpus afflictationibus custodiens, quibus illud continebat & in seruitutem redigebat: sine apparatu comedens; sic dormiens cum adhuc esset sanus, vt in admirationem raperet intuentes; secessum colens vt plurimum quoad poterat, & ad seipsum reflectens, atque ad diuinum amorem inde assurgens. Ac ne quis fingi hoc a me existimet animi gratia propter audientes, testis est Deus, & qui eius Pædagogus fuit Ioannes, a quo mihi eorum quæ nesciebam explicatio.

[4] Atque hæc velut rude quoddam specimen asceticæ disciplinæ. [& egregiam pro imaginibus confessionem:] In confessione autem quot & quanta? Spectaculum factus est Angelis & hominibus. O forte & carum cor. Ingressus est stadium tamquam miles Dei impauidus & intrepidus. Hinc inde ministri verberibus laniarunt terga, brachia, pectora; sanguinem hauserunt, carnes conciderunt, humi stratum Sanctum reliquerunt, sæuam vocem nullam prorsus mittentem, sed martyrium Deo perfectum explentem, & hoc pro Christo Filio Dei ac Deo nostro: nam pro sacra eius imagine decertare, pro eo ipso est martyrium pati. Audiant mansueti & lætentur; exultent martyrum amatores & tripudient: confundatur diabolus, concidat iconomachorum caterua: ex vtrorumque operibus, iuxta diuinum mandatum, vtrosque agnoscite. Hi enim non hunc solum, sed multos e nostris & non nostris (imo & nostris: [& patientiam per reliquam vitam.] siquidem omnes vnum Corpus sumus in Christo Iesu, qui est caput omnium) pariter diuexarunt, occiderunt, inedia peremerunt, & quæ alia his consentanea sunt: ille vero ex intolerandis illis vulneribus, membris omnibus solutus & exanimatus, & corpus acerbissimis doloribus chirurgicæ curationis subiecit, & fractus inde ad finem vsque tamquam quotidie moriens vitam traxit, & quidem cum gratiarum actione, & quidem cum humilitate.

[5] Quod si, vt scribis, suum etiam obitum prædixit; hoc ipsum consequens erat ex certaminibus. Quia vero adiecisti maximum ad funus concursum fuisse, etiam illustrium in quocumque genere; id quoque facit ad orationis testimonium. [Magno omnium concursu elatus,] Neque enim ad hominem obscurum secundum carnem, nisi Dei nutu talis factus concursus esset. Ille igitur in cælum abijt, & appositus est ad commilitones, auctusque est chorus Confessorum ac Martyrum priorum, ex quo gaudium est in cælo, & animi lætitia: cuius precibus saluemur, Fratres; ipse autem condignam obsequij sui mercedem adipiscatur. Beati autem & reuera pij, qui conuenerunt; reuera Martyrum amatores, quorum pars cum eo sit, quem extulerunt. De venerandis eius Reliquijs, sicut scripsi de Canone, si Deo placet, faciam. Salutate inuicem in osculo sancto: etenim omnibus Fratribus legi debet. Salutat vos Dominus Archiepiscopus, Proto-presbyter, Oeconomus, & reliqui Fratres. Dominus sit vobiscum. Amen.

[6] Hæc ille, ex quorum clausula colligimus hanc epistolam scriptam a S. Theodoro, [sub Michaële Balbo,] post necem Leonis Armeni permissu Michaëlis Balbi ab exilio reduce; qui tum forte cum S. Nicephoro Patriarcha alijsq; primarijs Ecclesiæ Constantinopolitanæ ministris agebat in monasterio Boui, vel consilij vel solatij mutui caussa. Consilij quidem, cum adhuc sperabatur Imperator Orthodoxorum consensu posse ad Imaginum restitutionem induci: solatij vero, postquam ea res cœpit haberi in desperatis; quando in suo S. Crescentis monasterio sic se continuit Theodorus, vt tamen ad Patriarcham frequens itaret; frequentes etiam ad Studitas suos Constantinopolim litteras daret: quorum tum forte monasterium vice absentis Theodori Hypatius ille regebat. Certe maximus ille virorum in quocumque genere illustrium ad funus Iacobi concursus persuadet, non alibi eum quam Constantinopoli regia in vrbe mortuum esse: moxque vt Sanctum coli cœptum: ideoque Theodorum, quod hic indicat, de Reliquijs honorifice collocandis consultum, [incipit coli vt Sanctus.] etiam Canones Officij in eius honorem celebrandi composuisse & ordinasse: quos remur eosdem esse, qui nunc in magnis Menæis excusi leguntur, & mox a nobis Latine proserentur: prius enim proferre placet elogium Sancti, quale inuenimus in eo Synaxario quod iussu Basilij Iunioris Imperatoris seculo decimo conscriptum accepimus ex MS. monasterij Cryptæ-ferratæ in Latio, & est huiusmodi.

[7] Memoria S. Iacobi Iunioris, Episcopi facti. S. Iacobus ex teneris vnguiculis solitariam & exercitationi aptam elegit vitam: ac monachus factus, ieiunijs, [Elogium ex Menologio Basilij Imp.] vigilijs atque alijs afflictationibus, ac potissimum sacrarum Scripturarum meditationibus, & continuis ad Deum precibus animum suum expurgauit: post quæ ad dignitatem est Episcopalem eleuatus. Sed tempora fuerunt impiorum hominum, qui bella sacris imaginibus intulerant: a quibus plurimum est solicitatus, vt cultum sacrarum & venerandarum imaginum abnegaret. Verum cum illis nollet obedire, multas subiuit tentationes, intolerabilia passus exilia, & famem & sitim & alia incommoda: quæ contra eum concipere nitebantur. Deinde pluribus tormentis & varijs afflictationibus attritus, beatam suam animam tradidit in manus Dei: pro quo cum vsque ad mortem generose certasset, regnum assecutus cæleste, cum illo in omnem æternitatem exultat. Aliud est Menologium a Sirleto Latine redditum, in quo prioris elogij compendium continetur his verbis: Item S. Iacobi commemoratio. Hic a puero monasticam exercitationem edoctus, ieiunijs ac vigilijs ac meditationi diuinarum litterarum incumbens, [& Sirleti,] Episcopatus dignitatem est assecutus. Cumque hæreticorum sanctas imagines oppugnantium temporibus multas tentationes & persecutiones perpessus esset, postea fame & siti afflictus, in cruciatibus spiritum Deo tradidit.

[8] Similia habentur tum in Græcorum Anthologio per Antonium Arcudium concinnato, tum in ipsis, vnde illud est sumptum Menæis Græcorum: in quibus primo loco refertur hoc elogium cum tali disticho

Θύτης πεφυκὼς Ἰάκωβος Κυρίου,
Πτέρνῃ δρακοντα πτερνοτρώκτην ἀισχύνει.


Factus Sacerdos Domini Iacobus sui,
Calces mordentem calce serpentem obterit.

siue (vt verbum verbo reddamus) confundit. In ijsdem Menæis totum istius diei Officium Ecclesiasticum repletur canticis & odis eius laudem & virtutes continentibus. Ex his prima ode ad Vesperas est huiusmodi: [Odæ ex Menæis Græcis:] Mundi tumultum effugisti in quiete absque perturbatione omnino beatus: mentem custodisti, ne vitæ huius fluctibus & confusionibus deciperetur, & vagari permitteretur; sed vt sursum tenderet, & eleuato desiderio visum conijceret in cælestem Dominum & benefactorem omnium, o omni beatitudine digne Iacobe. Secunda. Extra mundi infestationem, o Pater, vitam peregisti, ab omni passione liber, præsidio gratiæ diuinæ munitus, contra turmas dæmonum exercitatione facili & diuino splendore coruscas. Gaude & exulta cum Angelis, quorum mores & viuendi rationem possedisti sub Christo omnium Rege & Domino. Ad Matutinum odæ sic incipiunt: Illuminationem Domini tui, o Iacobe, suscepisti in anima, & fallacias mundi caliginosas despexisti, & gloriam, qualis in mundo non est accepisti. Crucem supra humeros sustulisti, Christum crucifixum, o Sancte Dei, imitatus, ac solitaria vita prudenter assumpta, continentia passiones domuisti. At post lectam Martyrum ac Sanctorum aliorum memoriam septima ode sic incipit: Multas persecutiones seueris cum tentationibus illatas, o Pater, sustinuisti: sacrarum imaginum oppugnatores, vt æmulator iustissimus, superasti: omnes ad veritatem adspicientes illuminans modularis Iacobe; Benedictus es Deus Patrum nostrorum, &c.

§ II Cultus S. Iacobi XXIV Martij: eiusdem Episcopatus: an Catanensis?

[9] Hæc& his similia Græci in Odis, quarum auctorem suspicamur S. Theodorum Studitam fuisse, [Incertum cuius sedis Episcopus,] absque vlla mentione gradus episcopalis, cuius & in epistola sua nuspiam meminit, multo minus nominat Sedem, ad quam fuerat ordinatus: quæ cum alibi quoque non exprimatur, probabile fit, ordinationem eius in Leonis Armeni initia sic incidisse, vt prius persecutionum turbini quam ecclesiasticis curis implicatus sit, ex eaque fractus deinde & debilis perseuerans etiam cessante persecutione, vtcumque curatus a plagis remanere in suo monasterio maluerit, ex quo assumptus fuerat, in eoque non vt Episcopus sed vt monachus vixerit obieritque; translato fortassis in alium honore, qui pares oneri corporis quoque vires haberet. Nunc quod ad diem Martij XXIV attinet, eo die Molanus in additionibus ad Vsuardum, citatis Græcis, celebrat sanctum Patrem & Confessorem Iacobum Episcopum. Et sane memoriam eius tali die repetunt Græci in Menæis excusis; absque vlteriori quidem elogio, sed cum hexametro significante ipsum tunc sepultum esse: quod alias indicium esse diximus cultum illius præcipuum tunc fuisse in ea ecclesia, ad cuius vsum fuit metricum istud Kalendarium concinnatum: additur autem distichon

Λύπας ἐνέγκων σῆς χάριν σκιᾶς, Λύγε,
Βίου σκιώδους Ιάκωβος ἡρπάγη

Vitæ dolores passus vmbrosæ, o Deus,
Iacobus vmbræ gratiam rapuit tuæ.

vbi videtur ad tenebrosam specum ascesi ipsius delectam, vel ad tempus persecutionis & præuallentis etiam sub Michaele hæreseos alludi.

[10] In MSS. autem Parisijs apud Prædicatores obseruantiæ strictioris, [etiam 24 Martij referatur.] & in bibliotheca Mazariniana elogium eiusdem ad prædictam XXIV diem habetur, quod Parisijs descripsimus, & est eiusmodi: Memoria sancti Patris Iacobi, qui ascetica vita a tenuibus vnguiculis assumpta, seipsum ieiunijs ac reliquis molestis laboribus expiauit: qui a quo tempore ad thronum Episcopalem est promotus, multas persecutiones sustinuit, & dum constanter in persequendis iconomachis progrederetur, spiritum Deo tradidit. Neque apud Græcos solos cultus Sancti huius Confessoris substitit: transijt etiam in Orientem. [vti & apud Syros.] Etenim in Martyrologio Arabico-Ægyptio, quod nobis Latinum fecit Gratia Simonius, alumnus Collegij Maronitici Romæ, hoc die XXI notatur Memoria S. Patris Iacobi monachi & rursum XXIV Memoria Patris Iacobi Confessoris: de quo proinde videtur intelligenda formula precatoria, Officijs mensi Martio instar Kalendarij præfixa; vbi inter Cyrillum & Niconem Innocentes, Iacobum Beatum inuocandum inuenimus.

[11] Quibus sic deductis ingenue fatemur suspectam nobis esse Octauij Caietani fidem (aut quiscumque alius ei persuasit, [Catanensis Episcopus quo fundamento dici cœperit?] vt hunc, quem hoc die colunt Græci, Catanensem in Sicilia Episcopum fuisse diceret) quando Anthologium Græcum citat quasi in eo sic legatur. Sancti Patris nostri & Confessoris Iacobi Episcopi Catanæ. Suspectum quoque habemus Pyrrhum Rochum Græcorum citantem Breuiarium Latinitate donatum, atque ex eo hæc verba. Iacobus Martyr & Episcopus a pueritia monasticæ vitæ institutis & sacris litteris eruditus, Catanensi Ecclesiæ eo tempore præfuit, cum barbarorum in sacras imagines impietas desæuiret; pro quarum cultu exilium innumerosque labores ac cruciatus constantissime subire non dubitauit, quibus confectus animam Deo reddidit. Citat enim in Margine Cardinalis Sirleti Menologium: illud vtique cuius apographum nactus Henricus Canisius antiquarum lectionum tomo 2 vulgauit: in quo, vt vidimus nullum de Catana verbum; de exilio & martyrio nullum: non magis quam in Anthologio quod habemus iuxta Hierosolymitanorum, Studitarum, & Montis-sancti monachorum typica ab Arcudio renouatum auctumque & impressum Romæ an. 1598.

[12] Aliud ab hoc Anthologium prius fuisse excusum ignoramus hactenus: [quasi sub Leone Isaurico,] & quamuis antiquius aliquod fortasse prodijsset, idque ex nescio cuius MS. fide Catanensis vrbis nomen habuisset expressum, merito dubitaremus an satis sincera ea lectio esset, nullo alio subnixa monumento, ex quo confirmari posset aliquem aliquando isto nomine fuisse Catanensem Episcopum. Quid quod ipsi illi scriptores Siculi, qui Iacobo Episcopatum Catanensem adscribunt; S. Seuerum de quo agemus XXIV Martij in illa Sede collocent isto fere tempore, quo illic debuisset præsidere Iacobus, si præsedit vnquam: obscurius quidem Caietanus, cum dicit ante Sarracenorum tyrannidem anno DCCCXXVII tota Sicilia dominantium S. Seuerum claruisse: signantißime autem Rochus Pyrrhus anno DCCCXII illum præfuisse affirmans: quem annum excepit imperium Leonis Armeni iconomachiam resuscitantis, adeoq; Iacobi iam antea Episcopi gloriosa confeßio.

[13] Nihil tamen mirandum est si istud curæ non fuerit Roccho: [aut Constantino Cepronymo affectus martyrio.] quia is Iacobi Episcopatum ad Leonis Isauri tempora seculo fere vno anteriora & annum Christi DCCXXX reculit, secutus Indicem chronicum Octauij Caietani in Idea Operis de sanctis Siculis: sed hic in ipso opere mutauit sententiam & præelegit annum DCCLXXII, qui fuit Copronymi XXXI. Vtrobique videlicet nudis coniecturis vsus, quas Iconomachorum nomen offerebat, nihil aliud præterea habuit quod sequeretur. In Martyrologio vero Siculo, quod prædictæ operis sui Ideæ intexuit anno 1617, nusquam vel Ecclesiæ Catanensis tabulas vel aliquod patrium monumentum citat, ut alias solet, [Festum translatum ad 22.] sed solum Anthologium & Sirleti Menologium nullam Catanæ, vt vidimus, mentionem facientia. Vt nihil iam moueri debeamus, eo quod ordo diuini officij Catanæ recitandi, iussu Innocentij Maximi Catauensis Episcopi anno 1628 vulgatus, festum eius XII Martij, quia XXI a S. Beryllo occupabatur, celebrari iubeat Officio duplici: apparet enim totum hunc ordinem formatum esse ex Caietani Martyrologio prædicto.

DE S. ELIA EPISC. SEDVNENSI IN DIOECESI NOVARIENSI IN ITALIA.

[Commentarius]

Elias Episcopus Sedunensis, in diœcesi Nouariensi in Italia (S.)

[1] Qvahodierna ditio Ducatus Mediolanensis ad Alpes extenditur, continet varios lacus, & inter illos Verbanum, nunc Lacum-Maiorem dictum, a quo versus Occidentem non procul distat lacus aliquis minor, vulgo Lacus Hortæ vel S. Iulij, ab Horta oppidulo & insula-S. Iulij e regione Hortæ sita, nomina sortitus. In hac insula quiescit corpus S. Iulij Presbyteri, cuius Vitam dedimus XXXI Ianuarij, ac late de his ditionibus egimus. In eadem insula coli hoc die S. Eliam scribit Ferrarius in Catalogo generali his verbis: [Cultus sacer] Apud Hortam in Insula-S. Iulij S. Eliæ Episcopi Sedunensis. Aliquanto plura habet Saussaius in Supplemento Martyrol. Gall. Apud Hortam insulam in Nouariensi diœcesi S. Eliæ Episcopi Sedunensis & Confessoris ibi quiescentis: qui deposito ex humilitate Episcopatu, Presbyteratus officium eo in loco subijt, Sanctumque Audentium beata clarificatione rutilantem pro funere sepeliuit. Carolus a Basilica-S. Petri, Episcopus Nouariensis, & Comes Ripariæ & Hortæ, lib. 1 Nouariæ pag. 183 ista de S. Elia tradit: Successerat in locum S. Iulij Elias Presbyter, qui corpus S. Audentij (quod eius familiares, recordati dictum S. Iulij, [elogium rerum gestarum:] Mediolano in Insulam transtulerunt) ex Christiana caritate excepit, & apud S. Iulium sepeliuit… dies eius festus VI Kalend. Decembris celebratur. Eliæ quoque ipsi dies consecratus est XIII Kalend. Aprilis tāquam eremitæ: sed cum super altare eius nomini dicatū esset in ecclesia S. Iulij vetus eius imago vti peregrini; adhuc mitra ad pedes posita erat, & sub ea hæ litteræ scriptæ: S. Elias Episcopvs sedvnensis: quæ quidem vetustatem annorum ducentorum præseferunt. Sed an Episcopus fuerit, & quomodo relicto Episcopatu huc tamquam in eremum venerit, adhuc nihil certi reperi. A Sedunensi quidem Canonico accepi, Eliam Episcopum Sedunensem pro Sancto haberi, & in ditione Mediolanensi sepultum dici; quamquam ad tempora multo posteriora referatur: verum cum eorum Episcoporum catalogum ad me alia via afferri curassem, nullum Eliam reperi. Hæc Carolus Episcopus. Obitum S. Iulij aßignauimus circa initium quinti seculi, in cuius locum si Elias succeßisset, eodem seculo quinto necessario vixisset, quod alij infra non admittunt.

[2] Est autem Sedunum vrbs Episcopalis inter montes Alpinos ad Rhodanum, caput Vallesiorum, [Episcopatus Sedunensis:] qui cum Heluetijs iam pridem confœderati vixerunt, & vsque ad confinia ditionis Mediolanensis pertingunt. Catalogi huius Episcopatus hactenus excusi, sunt valde imperfecti, & multis scatent mendis: apud Claudium Robertum in Gallia Christiana deest nomen Eliæ, apud Sanmarthanos intrusum est post Theodulū (qui statuitur excessisse anno DCCCVI) & Garinum ex Religioso Ordinis Cisterciensis Episcopum creatum, & sepultum in monasterio Vallis-Alpium anno DCCCCI. Certum interim est Ordinem Cisterciensema S. Roberto Abbate Molismensi tantum inceptū fuisse anno MXCVIII. His relatis additur apud Sanmarthanos: XIX Episcopus S. Helias diœcesis Nouariensis, quiescit apud Insubres non procul a Lacu-Maiori, loco nominato Orta, vbi etiam corpus S. Gaudentij in veneratione habetur. Sequuntur dein Manfredus ad annum DCCCCXXI, Villencus ad annum XXX, Amedeus ad annum XL eiusdem seculi. [ætas incerta.] Sed in parua relatione de S. Helia præter rationem temporis plura menda sunt: non quiescit in oppidulo Horta, sed in Insula-S. Iulij, ac forsan in Comitatu Hortano: neque ibi est corpus S. Gaudentij, qui Nouariæ quiescit, & colitur XXII Ianuarij, sed S. Audentij Mediolano ad Insulam-S. Iulij delatum: denique licet hæc loca sint sub Ducibus Mediolanensibus, non tamen ea incoluerunt olim Insubres, sed Lepontij, qui habent vicinos a Septentrione Sedunos, a Meridie Insubres: qui paßim tamen totius Mediolanensis Ducatus incolas signant. Gabriel Bucelinus parte 1 Germaniæ sacræ edidit pag. 58 Episcopos Sedunenses, & Eliam collocat post VVilhelmum qui dicitur claruisse anno MCLXXXVIII & Vdonem Episcopum factum anno MCXCIV. Et tunc dicitur Episcopus XXVII B. Elias vir sanctissimus, mortuus in Italia. Ac dein statuuntur Guarinus antea Abbas in Italia & Landridus factus Episcopus anno MCCXVI. Franciscus Augustinus ab Ecclesia Episcopus Salutiarum in Historia Chronologica cap. 44 refert Episcopos Sedunenses, & post annum DCCCCIX & Amisonem collocat S. Heliam, cuius ossa quiescunt in Orta apud Insubres. Ac dein subiungit Annonem ad annum DCCCCLIX.

DE B. BENEDICTO PRESBYTERO LVCÆ IN ETRVRIA.

ANTE SECVL. XIV

[Commentarius]

Benedictus Presbyter, Lucæ in Hetruria (S.)

[1] QvaLucensis Reipublicæ limites, versus lacum Sextij seu Blentinæ dictum, Pisænam ditionem propius attingunt, sex passuum millibus procul ab vrbe oppidum est, [Iuxta Compitum] Compiti habens nomen, forte a publicarum viarum concursu. Huius oppidi Plebano dudum suberat ecclesia S. Leonardi Parochialis de Tripontio, siue inter tres pontes cognominati: at nunc vna cum addito xenodochio attributa Canonicorum Frigidionariorum monasterio, quod ad tria milliaria ab vrbe distat, dignitatem & iura parochiæ amisit; incolis propter cæli grauitatem alio maiori ex parte dilapsis, reliquis pauculis Rectori S. Genesij de Compito spiritualiter subiectis. [in S. Leonardi ecclesia] Ita nos docuit vir humanissimus, idemque doctissimus Franciscus Maria Florentinius, rogatus auxilium & lucem afferre illustrandæ memoriæ B. Benedicti: quem Compitensem origine, familia de Amedeis, in dicta S. Leonardi ecclesia curam egisse animarum scribit Cæsar Franciottus in eo opere, quod de imaginibus miraculosis Sanctisque & Beatis Lucensibus Italice vulgauit anno MDCXIII; vbi pag. 448 breuem de B. Benedicto narrationem habet, acceptam, vt videtur, ex MS. codice, qui nunc penes præfatum Florentinium est.

[2] Continet hic codex Vitas & festa Sanctorum Lucensium, Italice redditas a Laurentio Trenta Lucensi, [cultum B. Benedicti corpus,] qui anno MDLXXXV scripsisse se atque e Latinis monumentis accepisse profitetur: nulla tamen hactenus diligentia profuit, qua Beatum hunc spectantia Acta Latine reperirentur. Quare merito dubitamus, an hæc narratio non sit omnino proprius ipsius Laurentij fœtus, vtcumque recolligere studentis ea, quæ popularis memoria conseruabat de Sancto. Nam præterquam quod de vitæ meritis ac miraculorum claritate ieiune exiliterque tractarit, atque sub terminis prorsus generalibus; quoad particulares temporum & personarum quarumdam circumstantias ita infeliciter est hallucinatus, vt facile appareat eos quorum secutus memoriam est, [anno 1383 14 Iunij] plusquam vno seculo posteriores rebus gestis fuisse. Verum his tantisper dißimulatis, videamus antiquißimum certißimumque de cultu & reuerentia iam olim Benedicto, vt Sancto, aut saltem vt Beato, exhibita documentum: quemadmodum in libro Reformationum (ita Acta Lucensis Reipublicæ, aliarumque in Etruria ciuitatum vocantur, vt in B. Ambrosio Senensi vidimus) pag. 98 versa legitur inter alia Decreta, dum pestis grassaretur anno MCCCLXXXIII, die XIV Augusti condita, iuxta ecgraphum a præcitato Florentinio fideliter transcriptum.

[3] Simili forma & modo cognoscentes venerabile & beatum corpus S. Benedicti diu stetisse & esse apud S. Leonardum inter pontes, [Lucam transferendum decernitur:] vbi non nisi feræ vepres, & hirsutæ spinæ, & horrendi bubones inhabitant (quæ quidem res detestanda & vituperosa cognoscitur) ne vlterius tali loco permaneat, sed vt dignum est debite veneretur; prouiderunt quod pro portando & honorando dictum Beatum corpus ad ciuitatem Lucanam, Domini expendere possint de pecunia Lucani Communis, prout expediens fuerit, & eis videbitur & placebit. Executioni continuo datum esse decretum & eodem anno factam translationem, nihil dubitandum Florentinius putat, Cum, inquit, ita decreuerit Senatus pietatis intuitu, & patrocinij impetrandi in pestilitate: quæ in Etruria tam atrociter desæuijt, vt dicat Scipio Ammiratus, Florentiæ isto anno, [quod eodem anno factum videtur,] vno sæpe die ducentos, quandoque trecētos ac quadringentos homines esse extinctos. Sed vt vt sit de anno translationis, ex tali decreto ante omnia clarum esse videtur, quod auctores præcitati aliam caussam nullam habuerint dicendi, Translationem sacri corporis contigisse die XIV Augusti, quam quod illa die fuerit conditum Decretum: eamdemque nequaquam fuisse dilatam vsque in annum MCCCLXXXVII, prout scribit Franciottus; in hoc diuersus a MS. quod non eumdem annum mortis & translationis faciat.

[4] Nempe ex obscura populi traditione intelligentes, cœpisse B. Benedictum ipso dictæ mortalitatis anno miraculis apud Lucenses clarescere, persuasi fuerunt eo quoque anno primum exceßisse e viuis, ideoque Franciottus erroris suspectum habens hac parte MS. extremum mutauit numerum, minimum triennium requiri existimans, vt interim cresceret veneratio vulgi erga defunctum, & crescentis venerationis celebritate mouerentur Senatores ad venerabile istud pignus intra mœnia recipiendum, postquam (vt vterque comminiscitur) contagionis augendæ metu frustra conati fuissent concurrentes vndique ad S. Leonardi ecclesiam populorum cateruas cohibere. Quod postremum tantum abest vt verum sit, [diu post mortem ipsius;] vt econtra ex precitato Decreto constet desolatum penitus locum fuisse, & absque honore in eo iacuisse corpus: cuius magnam alias venerationem, haud dubie crebris miraculis excitatam, indicat appellatio Sancti alijque honorum tituli, qui Senatus-consulto inseruntur. Non igitur videmur aberraturi a vero, si floruisse dicamus XII seculo, aut etiam citius quam Lucensis Cleri reformatio per S. Frigidiani Canonicos initium caperet: vt in illa vniuersali Ordinis Ecclesiastici corruptela huius vnius virtus clarius effulserit; castamque ac sobriam vitam pene solus agens, facilius apud vulgum venerit in opinionem sanctimoniæ haudquaquam vulgaris: quæ deinde, vt paullatim traderetur obliuioni, loci quam diximus desolatio superuemens fecerit, nisi ipsa fortaßis effectus ac pœna fuit remissæ pietatis.

[5] Landum Moriconium fuisse Reipublicæ Lucensis Vexilliferum quando facta est corporis sacri translatio, [cum Vexillifer esset Paulus Magliari,] ex Laurentij manu-scripto Franciottus hausit, sed ex prædicto reformationum libro satis constat, dicto anno MCCCLXXXIII mensibus Iulio & Augusto (bimestris enim dumtaxat, vti nunc est, sic & tunc erat Decemuirorum Magistratus, Confalonerij scilicet & nouem Ancianorum ex toto Senatorum centum & sexaginta numero secretis suffragij eligi solitorum) Confalonerium fuisse Polum Magliari; Landum vero inter Ancianos vnum tunc ibidem nominari pag. 69 versa: quem tamen nihil vetat tunc vice sua Commendatorem fuisse, cuius est res in deliberationem adducendas Collegis proponere: qui si consenserint, refert ad Senatum Confalonerius: neque enim per se quidquam Decemuiri statuunt, quod quidem ad ciues communiter spectet. Quo posito mirum non est si confusis officiorum nominibus creditus sit Landus propositionem fecisse Senatui, atque adeo Vexillifer seu Confalonerius fuisse. Similis correctio & explicatio adhibenda circa Episcopum, sub quo translationem factam Trenta & Franciottus scribunt: Episcopales enim tabulæ docent, [& Ioannes Salutius necdum Episcopus:] Antonio de Riparia diem extremum obtigisse XVI Augusti anni sæpedicti MCCCLXXXIII. & mortuo Vicarium subrogatum a Capitulo Ioannem Simonium rexisse Ecclesiam, vsque dum anno sequenti die IV Ianuarij Vrbanus VI Lucensibus præfecit Fr. Ioannem Salutium de Ficechio ex Ordine Minorum. Verum vti viuente etiamnum & iubente Antonio, iam inde ab anno MCCCLXXXI, varia Episcopalia munia Lucæ exercuit prædictus Ioannes cum titulo Episcopi Bethleemitici: ita potuit tempore Vicariatus duxisse velut ordine primus solennem translationis pompam, exeunte Augusto vel potius mense Septembri, & sic data esse occasio posteris de eo loquendi, quasi iam tum Lucensis Antistes fuisset. Dixi vel potius mense Septembri: tum quia moram aliquam temporis requirebat apparatus ad solennitatem decretus: tum quia in MS. Cardinalis Barbarini Martyrologio, vnde Bedam illustrauimus ad IV Idus Septembris manu recenti adscriptum legitur (vtique postquam illud MS. ex Gallijs in Italiam aduectum fuit ad alicuius ecclesiæ vsum) Translatio Corporis S. Benedicti Eremitæ: neque enim est de quo potius hoc intelligatur.

[6] Translatum est autem sacrum corpus, ea qua par est credere afflicti populi deuotione, ad ecclesiam Cathedralem S. Martino dicatam; [idque ad ecclesiam cathedralem;] & supra S. Bartholomæi Apostoli altare sublimi in loco collocatum, ibidem requieuit vsque post annum circiter MDCXXX. Cum autem visum fuit in dextro ædis ipsius latere, illaque in parte, vbi tum erat altare præfatum, aperire ostium ad nouum & necdum perfectum Sanctuarium: idem corpus cum omnibus sacri tumuli ornamentis deportatum est ad sinistrum ecclesiæ brachium, vbi ante sacellum venerabilis Eucharistiæ pridem erecta stabat S. Blasio ara, ad quam nunc annis singulis S. Benedicti Abbatis festum hoc XXI Martij, solenniter recolitur, [vbi super altare locatum fuit:] propter beneficium seu capellaniam sub eiusdem inuocatione ibidem erectam: an autem intuitu huius sancti Presbyteri & magno illi monachorum Patriarchæ synonymi, difficile est diuinare, non inspecto Instrumento fundationis, fortaßis iam dicto altari vetustioris, ipsa nupera translatione deperdito.

[7] [& recens inspectionis caussa depositum,] Porro quæ fuerit sacri corporis, quamque præter ordinem naturæ integritas, cum in S. Leonardi ecclesia adhuc seruaretur, ex præsenti illius statu clarum erit intelligere: de quo vt certiora nobis perscribere posset Florentinius, summam, qua merito valet, gratiam suam apud Reuerendißimum Vicarium D. Flaminium de Nobilibus, & Dominos Canonicos Lucenses interposuit, impetrauitque, vt ipsi sibi proprijs oculis arbitrari cuncta & inspicere liceret: cum alias non nisi in visitationibus Episcoporum sacra arca soleat aperiri. Id porro quomodo factum sit litteris XXVI Maij datis in hæc verba significauit.

[8] Sub noctem XVIII Maij huius anni MDCLXVI, Reuerendissimi Domini Franciscus Sarchius Archidiaconus & Vincentius Sestius in opus pientissime incumbentes (alijs etiam Canonicis adstantibus, [multis religiose presentibus,] Dominis scilicet Hieronymo Palma & Libertate Moriconio, ac nobilibus viris D. Bartholomæo Franciotti, nuper defuncti Cardinalis Franciotti germano fratre, & Carolo Spada Cardinalis Spadæ viuentis consanguineo, alijsque cathedralis ecclesiæ Clericis) ex superiori altaris parte, vbi B. Benedicti corpus seruatur, pluribus accensis cereis funalibus, interiorem arcam cupressinam exemerunt ex altera maiori lignea, [apparuit in habitu Sacerdotali,] in qua repagulis ferreis munita includebatur, deposueruntque super scamnum ad hoc decenter apparatum. Hæc capsa adaperta, intus holoserico panno purpureo tota circum vestita apparuit, exhibuitque integrum beati viri corpus sacerdotalibus indumentis ornatum, id est, talari linea veste, stola sericea alba, manipulo, cingulo, casula ex albo holoserico damasceno panno; caput vero amictu lineo coopertum.

[9] Ita illud ante triginta annos, detractis veteribus pariter Sacerdotalibus indumentis multum vetustate consumptis, vestiri iusserat Alexander Guidiccionius, tunc Lucensis Episcopus; vt retulerunt, qui eiusdem Episcopi iussu interfuerunt R. P. Sebastianus Baratti, ædituus & beneficiatus Cathedralis, atque Hieronymus Cremona Doctor Medicus & non vulgaris anatomicus. Vniuersum sancti viri corpus excepta facie, dextro cubito, sinistræque manus extremitatibus, non modo quoad omnium membrorum compagem integrum est, sed etiam quoad cutem subiectamque carnem & exiccata viscera prorsus incorruptum. [incorruptum & flexile,] Fœmora ac genua, præsertim sinistrum, ita alba ac mollia sunt, atque si heri aut nudiustertius obijsset vir sanctus: cetera exiccata apparent, sic tamen vt sinistrum brachium totum flexile sit, sursum, deorsum atque ad cubitum: in dextero idem experiri non licuit, cum ætate nostra manus & brachium ad cubitum vsque ablatum sit, furto facilius ignoscendo, si sciretur alibi saltem congruo cum honore ad publicæ pietatis excitamen haberi; nunc quamdiu latet, vbi ipsum aut aliæ partes sint, indignius eam iacturam ferimus.

[10] Per hiatum deinde exiccatæ cutis & carnis, supra clauiculas apertæ, [etiam quoad intestina:] pulmonem & cor incorrupta conspeximus, idemque censuimus iudicari debere de visceribus intra inferiorem ventrem contentis: non enim per aromatum condituram dissecto corpore curatum funus, aut arte accersita incorruptibilitas fuit. Quin etiam totum fortasse corpus flexibile adhuc est: dum enim super mensam altaris, damascena instratam veste, ipsum sisteremus ex arca nullo negotio eductum, nonnihil curuum apparuit: eductum autem eo fine fuit, vt vacuum liceret inspicere tumulum, an in eo lateret aliquod plumbeum vel hœdinum monumentum, vnde de Beato liceret vlterius cognoscere quidpiam. Verum cum ea nos spes fefellisset, conuersi sumus ad considerandum pedem dextrum, [sed importuna vulgi pietate laceratum:] auulsa summitate vna cum digitis mutilum: in quo adhibitæ violentiæ restant manifesta indicia in residuis fibris lacinijsque, quas etiam in dextra manu agnouimus, truncam etiam ipsam primoribus digitis, e quibus soli nerui tendonesque supersunt. Sed nullibi liberius fœdiusque inconsultæ deuotionis & furacis pietatis insolentia grassata est quam in venerabili facie; cuius trachia, id est, fistula per quam a pulmonibus ad os spiritus meat, vsque ad guttur denudata est tota, auulsæ mandibulæ inferiores; mentum, lingua, dentes, nares ac sinistra gena vsque ad oculum per vim distracta desiderantur; dum posterior capitis pars, ceruix atque dorsum cute & carne subiecta vestiuntur. Vniuersa corporis mensura refert hominem staturæ mediocris: ætatem, [item omnis graueolentiæ expers:] quia dentes barba & capilli non comparent, nulla datur coniectura assequi: Trenta circiter quadragenarium obijsse scribit. Cupressina, quam diximus, arca pariter incorrupta perseuerans, nullum dum aperiretur fœtorem reddidit, sed odorem spirauit sibi natiuum & aromaticum. Quin neque ex admoto propius naribus brachio, ad osculum sacræ manui deuote figendum, quidquam exhalari sensi quod situm vetustatemque redoleret.

[11] Clauditur lignea hæc capsa arca vetustiori ac grandiori, [intra maiorem arcam tum alijs picturis,] quæ interius cælesti picturata colore aureis conspergitur stellulis: ab anteriori autem latere crate ferrea munitur, illaque bipertita: quemadmodum etiam bipertitæ sunt tabulæ ipsum anterius arcæ latus constituentes, atque in duo veluti ostiola separantur: quæ interius, qua sanctum corpus respiciunt, figuram vtrimque habent Angeli illud adorantis & floribus seu lilijs plenum calathum hinc inde offerentis. Exterius vero, dum clausa permanent, secundum ipsius arcæ longitudinem exhibent antiquam eiusdem sancti Presbyteri effigiem, quæ ipsum refert in habitu Sacerdotali, linea nempe tunica & antiqui moris casula, nudatos velut ad oscula protendentem pedes, & cum patena calicem manibus sustinentem. [tum ipsa Beati effigie ornatam,] Picturæ stylus eiusmodi est, vt primæ translationis ætatem aut etiam maiorem peritis præferat: mentum autem sine barba glabrum; & capillus nulla canitie respersus annos fere arguunt, quos Trenta notauit. Sanctitatis denique index ex auro circulus totum caput coronat, nullo tegumento aut birreto tectum. Arcæ operculum in summitate fastigiatur in angulum: quæ denique tota holoserico panno purpurei coloris insternitur, vti & reliquæ in hac cathedrali Sanctorum corporum thecæ, [& decenter apertam;] cuius opertorij parti anteriori argenteis litteris inscribitur hic titulus, HIC IACET CORPVS B. BENEDICTI PRESBYTERI LVCENSIS. Denique superimminet arcæ sericeum eiusdem purpurei coloris vmbraculum seu baldachinum, ad maiorem sacri corporis reuerentiam; quod, nisi facies sic esset mutilando deturpata, mira sui integritate posset visurum populum ad tenerum & maximum piæ deuotionis affectum commouere.

[12] Hæc ille, quibus vti fides debetur summa propter coniunctam indubitatæ veracitati, quæ fallere nesciat, [in qua videtur olim iacuisse spectabile vulgo.] naturalium rerum & anatomices peritiam summam, quæ falli ipsum non patiatur in dijudicanda integritatis caussa, eane secundum an supra vires naturæ sit; ita quod addamus non occurrit, nisi vt post debitam beneficij agnitionem significemus, ex præfatæ arcæ maioris descriptione haud obscure colligi, quod antequam interior cupreßina fieret, in illa maiori diu iacuerit sacrum corpus, per apertas valuas obiectasque crates conspicuum in S. Leonardi ecclesia: itaque ijs, qui in loco non admodum frequenti facilem ad desertam pene ecclesiam habebant accessum, & forte etiam non satis firmiter clausas valuas haud difficulter reserabant, datam esse occasionem discerpendi per cratres ferreas forficulis vncinisq; eas, quæ nudæ iacebant, partes, potißimum sinistri lateris ipsi crati vicinioris.

DE B. SANTVCCIA ABBATISSA PROPAGATRICE CONGREGATIONIS B. SPERANDEI, SVB REGVLA D. BENEDICTI.

AN. MCCCV

[Praefatio]

Santuccia Abbatissa Romæ (B.)

[1] Ivliavia (illam Tiberinæ ripæ partem longo tractu intersecans, quæ nunc inter pontes S. Angeli & Sixti dictos continetur) cognomentum, quo a plurimis synonymis distingueretur, dedit veteri ibidem ecclesiæ, [Templum S. Mariæ in Iulia,] quam S. Mariæ dictam aliquando possedere Equites Hierosolymitani, Templarij vulgo nuncupati. Hanc illi ecclesiam circa annum MCCLXIII B. Santucciæ eiusque sociabus tradidere, ea solum conditione, vt duarum librarum cereum vnum quotannis offerrent ecclesiæ S. Mariæ in Auentino, cui titulo Prioratus insigni eatenus altera subiecta fuerat. Annum Iacobillus mox citandus, cetera etiam tradit Octauius Pancirollus in descriptione decimæ Regionis Vrbanæ; [nunc S. Annæ,] primum hoc in ea monasterium numerans, quod nunc a celebriori S. Annæ cultu, ex occasione infra dicenda, & ab opificibus funes istic ducere solitis, S. Annæ de funarijs nuncupatur. Quod monasterium qui tertio Ordini Seruitarum adscripsere, ipse scilicet Octauius, Arturus a monasterio alijque, eos decepit nomen, quo B. Santuccia discipulas suas Seruas beatissimæ Virginis nuncupauit: quamuis institutum omnes profiterentur & etiamnum profiteantur Benedictinum; [moniales habet Ordinis Benedictini:] sub ijs scilicet ordinationibus, quas B. Sperandius S. Petri Eugubini Abbas, in supplemento Ianuarij XV die memorandus, pluribus virorum ac mulierum monasterijs tradidit: a quibus Congregatio S. Sperandij dicta principium habuit.

[2] Porro in monasterio Romano iam dicto postremos vitæ religiosæ annos Santuccia traduxit: in eoque XXI Martij mortua, [cuius Fundatrix Beata nuncupatur,] cultum haud dubie haberet celebriorem, nisi præcipua B. Benedicti festiuitas solenniorem eius memoriam impediuisset. Acceßit quod non satis certo sciatur, qua in parte ecclesiæ sepultum ac honorandum sit corpus: cuius tamen vestes ibidem cum magna veneratione asseruant sanctimoniales, & nomen non nisi cum titulo Beatæ vsurpant: quem etiam adscriptum reperias imaginibus eiusdem in ipsa Vrbe impreßis vulgatisque. Quæ cum sub oculis fiant Apostolicæ Sedis, cuius est de legitimo Sanctorum cultu ferre iudicium, nō dubitamus eam annumerare Beatis, & quidem hoc die: quamuis Ludouicus Iacobillus tom. 1 de Sanctis & Beatis vmbriæ 2 diei Martij ipsam adscribat (Cyfræ vnius scilicet memoria lapsus, quasi 2 pro 21 inuenisset) tomo autem 2 Acta illius accuratius collecta exhibens, [mortua 21 Martij.] ad VIII Septembris eam collocauit: ad quem & nos illam dimisimus in prætermißis ad 11 Martij: sed Roma admoniti id fecisse Iacobillum, non quia tali die reuera colebatur Santuccia, sed quia quarumdem priuata pietas hunc ei suggesserat velut magis idoneum; vt vna cum nascente Virgine coleretur, cuius tali die imago præcipuam in dicta ecclesia venerationem habebat; ideo hunc ipsum mortis illius diem putauimus retinendum.

[3] Vitam, quam nemo antiquorum scripserat, habere desiderantes Romani, quod diximus, monasterij Virgines; in suo totiusque, [Vita nuper ex MSS. collecta.] cuius ipsum est caput, congregationis archiuio omnia MSS. monumenta scrutatæ, quæcumque repererunt beatæ Fundatricis suæ nomen aut memoriam facientia Instrumenta & scripta collegere: ex quibus a D. Clarice Boccapadule Abbatißa, D. Maria Drusilla del Bufalo Priore, D. Porcia Pinelli, Nouitiarum magistra & D. Maria Iulia Scarinci Decana rite ac propria manu subsignatis, contexta est vita quam pro sua erga nos humanitate Latinam fecit R. P. Ioannes Nadazi, celebre inter hodiernos Societatis nostræ scriptores nomen. Quam ex prolixiori alia per Ludouicum Iacobillum concinnata nonnullis notis illustrabimus.

VITA
Ex monumentis MSS. & traditione collecta.

Santuccia Abbatissa Romæ (B.)

[1] Beatæ Santucciæ patria fuit Eugubium, ciuitas in Vmbria nobilis; pater Terrabotus, [Nobilis prosapia] e lauta & perantiqua ibidem Terrabotorum domo. In sacro fonte datum illi Santucciæ nomen, quod tantumdem est acsi Sanctam diminutiue dicas. Et vero talis fuit eius & domi suæ educatio, & vita postea in matrimonio acta cum coniuge, non minus pio quam nobili, vt acceptum in baptismo nomen magna virtute illustrauerit. Peruetusta fama est, [& matrimonio,] quæ a prima cœnobij S. Annæ ætate vsque hodie a senioribus ad iuniores peruenit, natam fuisse Santucciæ ex hoc matrimonio filiolam, dictam Iuliam in baptismo, quæ infantiæ annos viuendo vix excesserit. Hanc aiunt, vt primum in lucem venit, cum in primo balneo pro more lauaretur, articulata voce dixisse: Iesus, Maria.

[2] Sperandei porro ac Ianuariæ nobilium Eugubinorum coniugum, consensu mutuo ad religiosa septa in cœnobijs se recipientium exemplo, mota Santuccia, etiam ipsa cum optimo coniuge in eamdem deliberationem venit, [ex viri consensu monasterium ingressi,] adhibito etiam consilio Abbatis a Eugubini, in cuius cœnobio, S. Petri dicto, S. Benedicti institutum maritus amplexus est, Santuccia vero, annuente b Antistite, facultates suas conuertit ad monasterium in monte vrbi propinquo c extruendum; atque ibi sub S. Benedicti disciplina cum delectis aliquot eiusdem Ordinis comitibus habitauit, seque ac socias sub Deiparæ Virginis patrocinio collocans, voluit vt locus Madonna delle Serue d appellaretur. Dies, quo fabricam omnibus iam numeris absolutam ingressa Santuccia habitum & Regulam S. Benedicti suscepit, [& ipsa habitum in alio a se erecto suscipit:] eidem Sancto sacer fuit, videlicet XXI Martij. Suscepit autem Regulam iuxta normam a B. Sperandio Eugubino præscriptam: ideoque fuerunt & etiam nunc sunt illius sectatrices participes priuilegiorum Congregationi Casinensi concessorum.

[3] Vt vero se in illo sanctuario abdidere animæ illæ cælestes, [præficitur ceteris:] Santuccia communi omnium suffragatione in Matrem omnium seu Antistitam electa, & vulgato Abbatissæ nomine est insignita: & pariter omnes mirabili voluntatum contentione cœperunt in vnum Dei amorem vnice perseueranterque intendere, ductu Santucciæ, magna prudentia accommodatissime impendentis se omnibus ac superimpendentis, pro temporum earumque quas regebat ingenio. Inde propagari latius cœptum Santucciæ nomen ac Ordinis disciplina: [propagat institutum:] quare anno MCCLXII Sperandia e item Ordinis S. Benedicti monacha, dono dedit Santucciæ oratorium, quod ad portam Perusinam in loco dicto Bulgatiano erexerat. Vbi illa sub S. Mariæ Magdalenæ nomine cœnobium excitauit: qui locus postea & sanctimonialium virtute & piorum liberalitate egregium cepit incrementum.

[4] Per idem tempus rebus ibi perbene constitutis, Romam appullæ Santucciæ donatum est a Templarijs vna cum adiunctis ædibus templum S. Mariæ, [Romæ cœnobium obtinet,] in-Iulia dictum; vbi aucta est compluribus magnæ virtutis filiabus, & opibus quoque a Iacobo Molaio Templariorum Magistro, alijsque pijs personis locupletata. Mansit autem, quod diximus cœnobio nomen, vsque dum increscens ibidem ad S. Annam deuotio popularis nomenclaturam mutauit, quod tali accidit occasione. Seruabatur apud has Santucciæ filias annulus argenteus, opere perantiquo: quem pia traditio asserit illum esse, quo Ioachimo desponsa fuit felix felicissimæ Deiparæ Mater. Hunc in direptione Vrbis sub Clemente VII amissum sanctimoniales dolebant: cumque de iactura tanta dolenter, vt fit, inter se quererentur, repente viderunt aduolantem coruum, qui post varios in aëre gyros tandem in eo quod aderat saxo resedit: depositoque ibi annulo, [Annulo S. Annæ nobilitatum;] celeri rursum volatu abijt ex omnium oculis. Re comperta Moniales obstupefactæ vix aliud præ lætitia poterant exclamare quam, Miraculum, Miraculum. Quibus clamoribus excitæ ceteræ eucharisticum mox hymnum, Te Deum laudamus, cecinere, gratiasque egere Deiparæ, S. Annæ, & S. Benedicto simili corui panem ferentis ministerio olim vso. Hinc didita per Vrbem fama populi animos ad innouandum ibidem & singulari studio frequentandum S. Annæ cultum sic incitauit, vt abolita paullatim nominis prioris memoria posterius istud in vsum venerit f.

[5] Alia quoque cœnobia plura B. Santuccia prædicta erexit, [alibi alia condit,] ac nominatim Fabriani S. Angeli in Dominica dictum, & in Calliensi ciuitate S. Mariæ Magdalenæ cœnobium, Arimini g autem S. Mariæ-nouæ & aliud quoddam, cuius nomen in corrosis vetustate monumentis legi non potuit: tum Arretij circa annum MCCLXIX illud quod S. Mariæ h de Valle-viridi ac postea Agnus-Dei est dictum; Vrbini S. Mariæ alterum, itemque Cortonæ anno MCCLXX eidem Sanctæ dedicatum: nec non Tipherni cœnobium SS. Philippi & Iacobi, & anno MCCLXXIII S. Agnetis in vrbe Senensi. Extat ceterorum monasteriorum catalogus etiam hodie in prædicto S. Annæ cœnobio, cum instituto Bullisque Pontificijs asseruatus: ex quo cognoscitur inter illa fuisse Romæ in Campo-vaccino alterum nuncupatum, [Romæ item secundum,] S. Maria libera nos a pœnis inferni; quod postea, turbatis rebus, datum est Oblatis S. Franciscæ Romanæ, quæ sunt in Turri-speculorum.

[6] Fundauit etiam in insula Tiberina monasterium tertium, [& tertium,] S. Mariæ ad flumen dictum a suo templo, cui vicinum aliquando stabulum supra portam habebat imaginem Deiparæ, paruulum filium sinu complexæ: ante quam non raro vicinorum pietas cereos votiuos accendebat. Hos, aiunt, excrescente aliquando in magnam altitudinem fluuio, etiam sub aquis arsisse: qua re cum aucta esset veneratio ciuium, & migrandum inde ad S. Annæ monasterium anno MDLXXIII monialibus esset, (Gregorio XIII ita per Bullam, quæ extat, [vnde imago D. V. miraculosa est accepta.] statuente) translata eodem quoque imago est, decretumque vt in aram istic maiorem efferretur, amota in locum alium Christi cruci affixi effigie. Verum nullo conatu, quamtumuis multæ allaborarent, fieri potuit quod volebant; vsquedum aræ redditus eminentiori loco Crucifixus est: sub cuius pedibus facillime passa est Virgo beata suam imaginem collocari, quam vt non vno iam miraculo claram D. Petri Canonici gemina aurea corona ornarunt: quarum hæc matris, illa filij caput tegit: Crucifixus autem aliquamdiu post ad chorum Sanctimonialium est delatus.

[7] Inter has monasteriorum, quæ ad viginti quatuor numerantur, [Totum Ordinem regit,] erigendorum curas ingenti Dei amore flagrabat Santucciæ pectus: vnde fiebat, vt quot ipsa gubernabat cœnobia, totidem essent diuinæ caritatis gymnasia. Horum autem regendorum laborem per omnem vitam continuauit animo magno, & aduersus metus iniuste incussos prorsus infracto. Quod eo maxime ostendit tempore, quo Eugubinus Abbas anathematis sententiam in ipsam pronuntiauit; [eiusq; libertatem generose tuetur:] propterea quod eius iurisdictioni subditam se esse negaret. Sed innocentem Santucciam & irritum anathema Clemens IV i declarauit, ipsamque & subdita eidem monasteria Sedi Apostolicæ immediate subiacere. Suam quoque fiduciam in Deum luculento hoc probauit argumento. Donauerat Romano illius cœnobio recessus quosdam subterraneos Napoleo, ex gente Malabranca Romanus Eques: in quibus cum monstri genus nescio quod non tantum ab adeundo loco sanctimoniales absterreret, sed tota insuper domo formidinē spargeret, pedū ipsa suum accepit, & reliquo Abbatissarum solenni instructa cultu eo descendit vbi latebat bestia: [Crucis signo monstrum necat,] quæ edito ab ea Crucis signo crepuit, & pro sui metu ingentem Beatæ reuerentiam æstimationemque in animos admirantium filiarum induxit.

[8] Anni iam fluxerant plusquam quinque & quadraginta ab eo die, quo religiosa primum veste induta Santuccia, Deiparæ se suasque in Seruas apud Eugubium consecrauerat. Horum annorum partem maiorem cum in Romano exegisset cœnobio, [& post 45 religionis annum Romæ moritur:] ibidem eodem S. Benedicti die supremis ad extremum agonem Sacramentis rite instructa, suas in Christo filias ad arctissimam cum Deo atque inter se coniunctionem tenendam admonuit peramanter, cunctisque bene precata ad immortalem vitam, hac relicta, transiuit anno MCCCV k. Defunctæ solenniter parentatum est in eiusdem cœnobij templo: deinde vt Beatæ sub ipsa maiori ara paratum est sepulcrum, vt quidem communis habet opinio.

[9] Ibidem Episcopus Boccapadulius, Apostolicæ Sedis apud Heluetos Nuntius, in gratiam Abbatissæ nunc regentis Sororis suæ collocauit corpora Plautillæ, Tiburtij ac Cælestini: quæ Sanctorum Martyrum esse persuasit palmæ nominibus adscriptæ figura: ex quibus Plautillam XX die Maij colunt: quasi eam cuius & suo & Flauiæ Domitillæ filiæ suæ martyrio celebris mentio tunc fit in Romano Martyrologio: quod etsi non probamus, optamus tamen quæ haberi possunt de ipsa, & alijs documenta nancisci. Scribit enim Pancirollus eas & corpus habere S. Luciæ XIV Septembris colendæ, & insignes SS. Cypriani Episcopi Carthaginensis atque Gallicani Martyris gloriosi Reliquias, aliasque nonnullas.

[Annotata]

a Ipsius nempe B. Sperandei, siquidem is ad annum vsque 1260 vixit, vt in eius Vita Iacobillus: obijt autem duobus mensibus antequam Santuccia ab assumpto habitu annum vnum expleret: cui quia obedientiam vouerat Santuccia cum suis, conati sunt eius successores eamdem a Santucciæ monasterijs exigere.

b Ioanne, creato iuxta Vghellum an. 1258, aut illius paullo post successore Iacobo: hic certe Beatæ concessit facultatem an. 1275 propter primi monasterij angustias aliud spatiosius Camignani extruendi: quod deinde caput reliquorum fuit vsque ad an. 1306, quando ex ordinatione Clementis V Romam primatus prærogatiua transiit, vt est apud Iacobillum.

c Nomen loci a filijs Vgonis erat, vt docet Iacobillus.

d Simili affectu, quo ante annos 27 Florentini septem, ad eremiticam secedentes vitam, Seruos S. Mariæ se dixerunt: sub eoq; nomine anno 1239 habitum & Regulam S. Augustini susceperunt ab Episcopo Florentino.

e Fuisse Santucciæ discipulam euincit monasterium sub eius obedientia Cinguli per illam erectum anno 1265, vbi vsque ad annum 1276 11 Septembris sancte vixit & obijt.

f Additur in textu ad nos misso: Narrat hæc etiam Octauius Pancirolus in thesauris vrbis absconditis, putatque annulum illum fuisse S. Euaristi Papæ & Martyris, quemadmodum id perhibuit Sanctimonialis centum annos nata, quæ in cœnobio illo vixit: verum habetur rei totius narratio a Sanctimonialibus illis, quæ totam annuli a coruo reportati historiam videre, ac aliæ alijs narrauere: omnes autem aiebant esse annulum S. Annæ: & ipse Pancirolus in eodem libro postea correctius recuso, ait ab istis monialibus annulum S. Annæ religiose seruari, quam digressionem placuit huc potius reijcere.

g Anno 1263 omnia.

h In hoc, anno iam dicto habitum est generale Capitulum, a quo & ipsum monasterium constitutum est caput Ordinis, quod durauit annis sex: & ipsa electa est generalis omnium monasteriorum Abbatissa, cum iure visitandi, corrigendi &c.

i Extat Bulla in monasterio signata Perusiæ 16 Iunij anno 1265: extat etiam (teste Iacobillo in Vita S. Sperandei) Bulla a Clementis decessore Vrbano IV Vrbe-veteri data anno 1264, 9 Ianuarij, quo Abbatem S. Petri Eugubini secundum Regulam Ordinis S. Benedicti & vitam & mores quondā Fr. Sperandei, creauit Ioannem, dicti monasterij monachū: contra hunc igitur euincenda B. Santucciæ fuit sua & erectorum a se monasteriorum libertas.

k Ætatis 70, inquit Iacobillus.

DE BEATO VGOLINO ORDINIS EREMITARVM S. AVGVSTINI, CORTONÆ IN HETRVRIA.

CIRCA AN. MCCCCLXX.

[Commentarius]

Ugolinus Ord. Eremitarum S. Augustini, Cortonæ in Hetruria (B.)

[1] Nonsola Margarita Tertij Ordinis S. Francisci Pœnitens, cuius Vitam XXII Februarij dedimus, Cortonensem vrbem sanctitate sua & miraculis illustrauit: sed pari prodigiosorum operum splendore clarus in Vita atque post mortem Vgolinus similem Beati appellationem cultumque ibidem promeruit: [Perijt libellus miraculorum:] de quo vt antiqua vitæ ac miraculorum monumenta obtineremus, si quæ forte in proprio conuentu asseruarentur, R. P. Ioannis de Iudæis, Reuerendißimi P. Generalis Aßistentis, ex Ordine Eremitarum S. Augustini, scripsimus pro contracta Romæ amicitia confidenter: nec minus humanum promptumque ab eo responsum accepimus, instructique eatenus fuimus, quatenus licuit per incendium sacristiæ, quo ante annos circiter centum perdita sunt Instrumenta pleraque, ad templi & reliquiarum in eo conseruatarum rationes pertinentia. Instrumentorum prædictorum iacturam cumulauit amißio Membranacei libelli, quondam in Bibliotheca eius conuentus asseruati, & continentis miracula a prædicto Beato in vita atque post mortem patrata: quem libellum casu aliquo culpaue sublatum esse merito quæstus est, scribens ad prædictum P. Aßistentem Fr. Stephanus Tomasi, tamquam Vicarius in absentia Prioris Cortonensis.

[2] Idem Vicarius submisit Cortona Beati effigiem, expanso impressam folio, ex ærea tabula, incisa manū Augustini de Romanis anno 1635, [pro quibus imago est cum titulis aliquorum,] & Illustrißimæ Dominæ Angelicæ Badiæ de Ciolis dedicata: quam imaginem decem scuta ambiunt, quibus res post mortem gestæ vtcumque exhibentur, & subiunctis epigraphis Latinis breuiter declarantur. Supplebunt igitur dicti libelli iacturam epigraphæ istæ donec ille fortassis adhuc reperiatur, locum in appendice vel supplemento habiturus: sunt autem tales. I Lustris sex iam in tumulo peractis, castissimo pullulat de corpore lilium, quod ab incauto fuit adolescentulo raptum. II Dum recens incidebatur lilium, mulier quædam lumine capta illuminatur, sicut Beatus præterita ei nocte prædixit. III Intactum & integrum reperiunt corpus, de cuius corde duo oriebantur lilia. IV Baltassar a Castilione Florentino, calculo patiens, Beatum precibus deprecans, optimam redhibet valetudinem. V Mulier quædam Vitiensis, nomine Viua, in gutture letali affecta vulnere, voto concepto bonam impetrat sanitatem. [Vitiani, & in Castello Florentino,] Est autem Viti, siue, vt infra dicitur, Vitianum, oppidum medio inter Cortonam & Arretium itinere, septem vtrimque passuum millibus distans: quo priusquam peruenias, transeundum est castellum, quod vero nomine Aretinum nominant tabulæ geographicæ, hic autem Florentinum videtur dici, quia vna cum suo capite Florentino adnexum Ducatui est, diuersum ab altero, quod in agro Perusino, adsitum lacui Trasimeno, Castiglione del laco dicitur. Mulier vero, de qua hic agitur, exhibetur in imagine, pugionem gutturi infixum habens, & genuflexa expansis brachijs opem implorans.

[3] Reliquæ aliorum quinque scutorum epigraphæ tales sunt. VI Marcus de Castello Florentino, per genitricem apud Beatum suscepto voto a vehementi morbo liberatur: qui Marcus integra ætate vir lecto decumbens, & prope eum mater genuflexa anili specie exhibentur. VII Antonius de Vitiano quatuor menses ætatis habens, [atque Cortonæ factorum ad eius inuocationem.] voto facto per matrem, longinqua a febre per Beatum illico liberatur. VIII Mariottus de Vitiano (imberbis inuenis hic esse videtur) sanguinis profluuio patiens, a consanguineis (viro & muliere iuxta decumbentem genuflexis) Beato commendatus, pristinæ statim restituitur sanitati. IX Galitia, mulier Cortonensis adumbrata sibi corporis parte humiliter se Beato recommendans, optatam recipit sanitatem. Adumbrationem Academici della Crusca in suo Vocabulario Toscano consternationem esse explicant, & sic metaphorice vsurpatam volunt hominibus iumentisq; vano & subito timore perterritis ac velut attonitis adaptari: verum & res ipsa & adpictæ lecto decumbentis furcillæ axillares, siderati seu sensu ac motu destituti lateris impotentiam indicant; pro qua auertenda infirmæ maritus deprecari in scuto cernitur, coram Beato e nubibus cingulo tenus conspicuo, qui & frondentem cum duplici lilio ramum gestat: quemadmodum & in præcedentibus septem signis pingitur, & in X vbi Petrinus Vitianensis sua simul cum vxore Francisca, eorum filiolo mortuo, originali culpa non deleta, corporalem non solum sed & spiritualē impetrant vitam. Et exhibetur baptismus infantis; in recessu autem parentes eius genuflexi coram altari, ante cuius gradus ipsum mortuum videntur deposuisse.

[4] Hæc ibi circum effigiem, vt dixi, Beati, in Ordinis Augustiniani habitu stantis, totoque vultu radiosi, [Patria B. Vgolini Mantua,] ac dextera manu tenentis cor, vnde duo assurgunt florentes rami, quos admirabundus contemplatur cum hac subscriptione: B. VGVLINVS CORTONENSIS OR. ER. S. AVGVSTINI: Cortonensis vtique, occasione habitationis & cultus, nouitia appellatione dicti: nam veteri (quam mos est a patria sumi) Mantuanum creditum dictumque ab ipsis Cortonensis conuentus Fratribus persuadent hæc Ægidij Viterbiensis, ipsius Ordinis Generalis verba, ex archiuio Romano transcripta a Thoma de Herrera in Alphabeto Augustiniano pag. 494, vt signata die XVII Decembris anno MDVIII, Cortonæ iugum scanditur: Vgolini Mantuani vidimus corpus, [corpus post annos 30 incorruptum refoditur,] reserato sepulcro: cuius quidem facies, quamquam humi triginta annis latuerit, ita tamen seruata est integra, vt ne barbæ quidem rufus pilus læsus sit. In quo videndo tanta gratia oris & vultus apparuit, vt dignissimus visus sit, quem Deus tanta miraculorum claritate ornauerit; atque indignissimus Ordinis negligentia, qui diuum hominem latere patiatur, nec curet in Diuos referri; qui diuinus & cum viueret & post obitum clarissimis indicijs apparuerit; carior alienis hominibus quam suis: quem enim Fratres neglectum reliquere, Cortonenses ciues hoc anno in ciuitatis aduocatum ac protectorem ex Senatus-consulto suscepere.

[5] Hæc ille: ex quibus, vt non diu post sacri corporis eleuationem gestis, recte infert Herrera, [mortui circa annum 1470.] videri eum non multum ante annum MCCCCLXXVIII ex hac vita abijsse, post eum autem differri non posse; adeoque Fr. Hippolytum Donesmundi, in historiæ Mantuanæ lib. 6 pag. 40 recte fecisse, quod eum floruisse dixerit ad annum istius seculi LXXI, vbi & ait: Postquam pluribus annis se exercuerat in acquisitione virtutum, & in multis Italiæ vrbibus suauem sanctitatis odorem spirauerat, plenus dierum & bonorum operum in Domino obdormiuit, in conuentu sui Ordinis Cremonæ. Vbi memoria lapsum Cremonam scripsisse pro Cortona dubium nullum est; vti nec quin idem hic sit, quem Ambrosius Coriolanus in chronica anno 1481 vulgata, inter Beatos Ordinis multis claros miraculis decimumquintum numerat; & quem Alphonsus ab Orosco, in simili chronica per Herreram citatus, Pijssimum dicit erga pauperes & ægrotos extitisse, quibus magna cum caritate ministrauit.

[6] Hieronymus tamen Seripandus Generalis Ordinis, postea a Pio IV creatus Cardinalis & Concilij Tridentini Præses, in elencho Sanctorum & Beatorum post Constitutiones & commentarium de rebus Ordinis impresso Romæ anno 1551; [An ab hoc diuersus alius synonymus,] itemque Iosephus Pamphilus Signinus Episcopus ad calcem Augustinianæ chronicæ ibidem vulgatæ an. 1581 similem catalogum texens, diuersos faciunt Vgolinum de Mantua & Vgolinum de Cortona. Nicolaus autem Crusenus in suo Monastico Augustiniano parte 3, cap. 10. licet vnius tantum meminerit: ad annum tamen MCCC hoc facit, his verbis vsus: Vixit hoc anno B. Vgolinus de Mantua vir miræ abstinentiæ & castitatis, quo defuncto plurima per solum corporis contactum contigere miracula: inter quæ hoc notatu dignum, quod in dextro latere pectus habuerit apertum: ex quo adhuc septuaginta annis post obitum continuo effluxit sanguis recentissimus, quasi ex viuo corpore, suauitate enarrabili ac virtute mirifica, claudis restituens gressum, vti & cæcis visum. Quæ Philippus Elßius accepit, vt propria ei de quo agimus; & merito: cum Herrera in Conuentus Cortonensis descriptione, hunc ipsum vtique non alium designans, sic de eo loquatur: Pretiosæ illius exuuiæ extant in templi corpore a latere Euangelij, [qui seculo 13 floruerit, sit Beatus?] & sub custodia quinque clauium (quarum quatuor vrbis Magistratus, aliam Prior loci possident) asseruantur. Durat corpus illibatum, oculis integris, immotisque dentibus, & in pectoris latere vulnus, amici potius quam inimici opera inflictum, conspicitur: quod præcitatus Philippus de Christo interpretans, addit signum fuisse intensæ contemplationis Dominici lateris. Quidni autem vnius cifræ vitio apud Crusenum 70 irrepserit pro 30; idemque in tempore obitus statuendo deceptus fuerit, Vgonem Mantuanum legens, qui post mortem B. Ioannis-boni electus a nonnullis Generalis, & ab Legato Apostolico confirmatus in comitijs generalibus Bononiæ celebratis anno MCCLII, ob commune religionis bonum humiliter & deuote muneri ceßit, multis fortasse post hæc annis superstes.

[7] Quidquid sit, vnicus dumtaxat Cortonæ colitur; de alterius alio in loco cultu nullum vspiam vestigium reperimus: vnicus ab Herrera laudatur vt Beatus, & de vnico agens Andreas Gelsominius, [Lilia ex corde defuncti enata,] e conuentus Cortonensis filio factus Episcopus Asculanus, in thesauro cælestis deuotionis ad B. Virginem pag. 240, ita scripsit: Beatus Dei seruus Vgolinus de Cortona, ex meo S. Augustini Eremitico Ordine; quia deuotissimus Beatæ Virginis cultor extitit, & Angelicæ puritatis amator tenerrimus, non tantum miraculorum dono in vita atque post mortem clarificatus a Deo est; sed etiam prodigiosa corporis integritate, cognita post annos ab inhumatione triginta, quando castissimum illius cor candidum protrusit lilium, cælestem late odorem spargens. Quod quia temere rescissum fuerat ab aliquo nihil supra naturam suspicante, iterum cor idem germinauit, [eleuandi corporis occasio fiunt:] vt prius: ipsaque illa nocte cæcæ cuidam ac deuotæ mulieri apparuit Beatus, iubens vt se adducendam curaret ad sepulcrum suum; vbi cum secundum lilium scinderetur, ipsa visum reciperet. Id factum cum fuisset, tam euidentis miraculi nouitas fecit, vt exhumandum corpus decerneretur: quod repertum est ita sanum ac integrum acsi recens sepultum fuisset, & in loco decenti collocatum intra ecclesiam nostram, ipso quo depositus olim fuerat die XXI Martij, annuo vsque in diem hodiernum festo colitur, publicaque processione & oblatione votiua per Magistratum fieri solita in nostra ciuitate honoratur; passim etiam per Ordinem meum vniuersum depingitur cum lilio ex eius corde germinanti.

[8] [in quo translato an. 1598] Anno autem MDXCVIII, mense Aprilis, facta est secunda Corporis beati translatio, cum processione solenni totius Cleri, & concursu innumerabilis populi, etiam e remotis partibus collecti: eaque occasione, cum corpus nouis induendum vestibus antiquis esset denudatum, mihi tum istic nouitio, alijsque ibidem Fratribus, Illustrissimus Dominus Cosmus de Angelis, virtutis & doctrinæ laude notissimus Præsul, Cortonensis Episcopus, ostendit duas cicatrices in pectore, ex opposito cordis, vnde duo lilia præfata eruperant: [agnoscuntur cicatrices vbi lilia emerserant.] quod diuina dispositione factum credo, vt qui de hac re scripturus eram, ocularis testimonij fide possem eamdem confirmare. Hæc ille: quæ ab Alexandro Mancino Senensi Priore Generali in suo registro apud Herreram, sub nota eiusdem anni die vero XIII Iunij, sic confirmantur: Corpus B. Vgolini reuerenter inspicimus, ad quod videndum magnus etiam populorum concursus accesit.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


März III: 22. März




DVD Heiligenlexikon als DVD oder USB-Stick als USB-Stick


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 21. März

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 21. März

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 11.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.