Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung März III           Band März III           Anhang März III

22. März


XXII MARTII.

SANCTI QVI XI KALENDAS APRILIS COLVNTVR.

Sanctus Epaphroditus, Episcopus Tarracinæ in Italia.
S. Paulus Confessor, Episcopus Narbonensis in Gallia.
S. Afrodisius, Episcopus Biterrensis in Gallia.
S. Callinica seu Callicinus, Martyr in Galatia.
S. Basilissa, Martyr in Galatia.
S. Saturninus, Martyr in Africa.
IX Socij, Martyres in Africa.
S. Decronus, Martyr Sebastiæ in Armenia.
S. Arion, Martyr Sebastiæ in Armenia.
S. Ammonus, Martyr Sebastiæ in Armenia.
Alij XII, Martyres Sebastiæ in Armenia.
S. Alexianus Diaconus.
S. Basilius Presbyter, Martyr Ancyræ.
S. Lea vidua, Sanctimonialium mater, Romæ.
S. Deo-gratias, Episcopus Carthaginensis in Africa.
S. Octauianus, Martyr in Africa.
Multa millia, Martyres in Africa.
S. Herlindis, Virgo, Abbatissa Masaci in Belgio.
S. Reinula seu Relindis, Virgo, Abbatissa Masaci in Belgio.
S. Benuenutus, Episcopus Auximanus, in Piceno.
B. Eelko, Abbas Lidlomensis in Frisia, Ordinis Præmonstratensis.
Vener. Nicolaus de Rupe, anachoreta Subsiluanus in Heluetia.

PRÆTERMISSI, ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Berno Abbas Cluniacensis refertur hoc die in Martyrol. VVitfordi. Vitam eius dedimus XIII Ianuarij.
B. Ambrosius Sansedonius in Ordine Prædicatorum hodie solenni Officio honoratur: quod Masinus sequitur in Bononia perlustrata. Nos cum Romano Martyrologio diem mortis eius retinuimus XX Martij.
Serapion, Iosippus, Volusus, Volutianus, Philocalus, Contius, Philocarpus, Honis, Nominus, Lucius, Ammorius, Amator, referuntur in MS. Tamlachtensi. Sunt hi Martyres Alexandrini, sed alijs pro Contio est Gothinus seu Cotianus, pro Honis Bion, Volusus etiam & Volutianus censetur vnus idemque. His immiscentur Iacobus & Acclusus forsan pro Iosepho seu Iosippo & Voluso repetiti. Coluntur hi Martyres XXI Martij.
S. Lupicinus Abbas Iurensis, cum longo elogio memoratur a Bucelino. Vitam dedimus, die quo ab alijs colitur XXI Martij.
S. Iacobi Episcopi & Martyris festum agitur hodie apud Catanenses. De eo egimus XXI Martij.
Petronia vt martyrium hoc die passa, & sub Turritano S. Gabini in Sardinia templo recens inuenta, cum
Pisana & Valeria refertur in Gynecæo Arturi, ex fide eius digreßiunculæ, quam Iacobus Pinto de Martyribus Turritanis, eorumque inuentione velut testis oculatus subtexuit loco 12 tit. 4 lib. 3 de Christo crucifixo. Verum vt non dicam, quod Dionysius Bonfant, in suo de Sanctis Sardiniæ opere, totam illam dissertatiunculam, vt chimericis de templi illius fundatione fictionibus innixam, diffuse refellat lib. 13 cap. vlt. satis excusabimur ab ea & sociabus eius inter Martyres referenda, quod non conuincamur talium necessario esse ea corpora, quæ sub lapidibus Christi monogrammate signatis in epitaphio prænotantur litteris B. M. Petronia certe scribitur requieuisse in pace XI Kal. Apr. itemque Pisana: cui dies mortis non additur, vti nec Valeriæ: suppleuit ergo de suo Arturus: & de persecutione VVandalica, qua passæ essent, Pinto coniectanti credidit.
Seuerinus vnus ex Legatis Concilij Sardiciensis & substitutus Euphradæ hæretico in Agrippinensi, Hispali defunctus cum titulo Sancti inscriptus est Martyrol. Hispan. Tamaij Salazar, quia in nuper editis Aduersarijs sub nomine Luitprandi legitur: Anno DLXV, XXII Martij S. Seuerinus Hispali moritur. Interim ducentis & octodecim annis citius habita est Synodus illa Coloniensis anno CCCXLVI, ac sequenti Sardicensis. Plura non lubet discutere, quia & Hispalenses talem Sanctum non agnoscunt. Et ipse Tamaius postea mallet legi Seuerianum cum Chronico Maximi, quem non vt Sanctum Lectoribus exponit, sed vt Sanctorum Patrem appingit quod SS. Leander, Fulgentius, Florentina & Isidorus eo parente sint prognati.
Theodolæ Martyris Romæ nomen habetur in Additionibus Vsuardi per Hermannum Greuen & ex eo in Martyrol. Germanico Canisij. Necdum alibi eius memoriam reperimus. Forsan in nomen error subrepsit, sed potest sacrum aliquod corpus sub huius nomine Roma in Germaniam auectum fuisse, aut ex Virginibus Vrsulanis Colonia ad Romanas ditiones.
S. Darerca Vidua soror S. Patricij, multæ prolis eiusque sanctæ felix mater, ista si demas, nihil habet vnde cognosci a nobis poßit: cultum illius aliquem videtur Martyrologium Tamlactense apud Colganum indicare in Line spatioso campo, vt idem ait iuxta ciuitatem de Carreg-fergus in Vltonia: quæ nec clara satis, nec certa sunt: nec Darercæ in suo festilogio Ængussius meminit.
Failbeus Abbas Hiensis, non tantum in Tamlactensi & Mariani Martyrol. Sanctis adnumeratur, sed etiam Ængussium in Festilogio ita de eo loquentem inducit Colganus: Quibus verbis efferam S. Failbeum magnum de Hia, qui bis remeauit vltra maria? Sed quia Adamannus successor eius nusquam ei sanctitatis titulum adiungit: nec aliud de eius Actis aut cultu habemus exploratum, hunc quoque maluimus prætermittere. Mortuum Annales ferunt Christianæ Æræ anno DCLXXVII.
Trena seu Trienius filius Dedij Molocus fil. Colmani fin de Lilcach horum primum Colganus hoc die habet, omittit secundum: quamuis vterque in ijsdem Hibernicis martyrologijs reperiatur, neque plus de vno quam altero constet.
Brianus Rex & Martyr refertur ab Henr. Fitz-Simon in Catalogo Sanctorum Hiberniæ, omittitur a Colgano, qui diu postea scripsit.
Dagamus in Scotia, qui Episcopatum gerens, a Sede Apostolica monitus, errorem in Paschate celebrando ex more Asiaticorum deposuit, memoratur a Dempstero in Menol. Scot. adscripto B, T, id est Hectore Boëthio, vt postmodum explicatur. Iterum Dempsterus in Histor. Eccl. gentis Scotorum pag. 209 S. Dagamum proponit, asseritq; solū Bedam eius meminisse: qui lib. 2 Hist. Eccl. gentis Angl. c. 4 & ex eo Huntindoniensis lib. 3 ita auersum fuisse dicunt ab orthodoxis, vt nec cibum cū SS. Laurentio & Iusto, sed nec in eodē hospitio, vbi vescebantur, sumere voluerit. Vnde ergo sciuit Dempsterus Dagamum deposuisse errorem, Sanctis adscriptum die XXII Martij, ac librum ad Britannorum Ecclesiam scripsisse? Interim citato Scotico Calendario & Hectore Boëthio memoratur a Ferrario in Catalogo generali. Sed de hoc potest eius admonitio ad lectorem intelligi, quod Hibernos Scotiæ hodiernæ tribuerit; posset altera addi, quod nullo addito examine tam facile descripserit Dempsterum.
S. Degithea Virgo & S. Dima ex Tamlactensi martyrologio & Mariano Gormano dumtaxat nobis innotuere, nec vltra aliquid occurrit quod addamus.
S. Paschasij Episcopi & Confessoris, qui claruit anno salutis DXL, natale in territorio Sipontino. Ita Florariū MS. Inter Episcopos Sipontinos aut vicinos nullus Paschasius reperitur. Dedimus XXII Februarij S. Paschasium Episcopum Viennensem, an hic aliusve intelligatur diuinare nescimus.
Hamundus, alijs Eadmundus, Haitmundus, & Headmundus, Episcopus Schireburnensis in Anglia in pugna, conflictu, certamine, aut prælio Meretoniæ, alijs Mereduni, vulgo Merden, in ditione Swanborowensi Comitatus VViltoniæ, sub Alfredo Rege Saxonum Occidentalium, a Danis anno DCCCLXXI aut sequente occisus: inscriptus est Martyrologio Anglicano, approbante Alfordo, ad dictum annum num. 2 & a Ferrario in Catalogo generali, ob hæc verba VVestmonasteriensis ad dictum annum DCCCLXXI. In hac quoque pugna Hamundus Schireburnensis Episcopus martyrio coronatus est. Interim magnum illius silentium est apud Asserum Meneuensem in gestis Alfredi. Malmesburiensis, qui in dicta VViltonia vixit, solum eius nomen inter Episcopos Schireburnenses recitat. Est horum Sedes dein Salesburiam, quæ vrbs VViltoniæ est, translata: in cuius Breuiario aut Kalendario Enchiridij, Sanctis Angliæ instructo, nulla huius fit mentio: vt videatur non habuisse cultum Ecclesiasticum martyrij. Harpsfeldius seculo 9 Historiæ Ecclesiasticæ Anglicanæ cap. 11 ait credi Sighelmum & Hamundum Episcopos in certamine Christiani exercitus cum Dacis cæsos. At Sighelmi nulla in isto Martyrologio fit mentio.
Bernardus ex Canonico monachus Cisterciensis, dein Episcopus Nannetensis, refertur cum titulo Beati a Chrysostomo Henriquez & Bucelino, inter Pios a Saussaio, absque vllo titulo a Sanmarthanis & alijs.
Conradus Abbas Manseanus in Bauaria, est a suis colonis anno MCXLV occisus & cum titulo Beati & Martyris refertur a Menardo & Bucelino: quem etiam Beatum appellat VVigulæus Hundius tomo 2 metropolis Salsburgensis pag. 500, qui addit sub insigni marmore in media ecclesia sepultum.
Gregorius Papa IX cum titulo Beati primo loco collocatur in Menologio Benedictino Bucelini, a quo dicitur XI Kalend. Septemb. anno MCCXLI obijsse, memoria ob Octauam Assumptionis B. Mariæ Virg. translata ad diem Consecrationis. Interim neutro die nomen eius vllis Fastis adscriptum reperimus. Vghellus contra scribit XI Kalen. Aprilis decessisse, ac sepultum apud S. Petrum.
Gentam Abbatissam Vallis-floridæ in Brabantia Ord. Cisterc. laudatam a Cantipratano & mortuam an. 1247. secutus Chrysostomum Henriquez Arturus in Gynecæo Beatam nominat: Saussaius & Raissius Pijs solum accensent.
Innumerarum Sanctarum atque Beatarum Virginum monasterij Montis-Romarici commemoratio inscripta est Menologio Bucelini.
Andreas dall' Isola, dictus Bastia, Ordinis Prædicatorum, sancte mortuus XXII Martij anno MCCCII Perugiæ dicitur a Iacobillo de Sanctis Vmbriæ, & Beatus appellatur.
Margaritam Contractam, multæ patientiæ virginem, Germanam, Parthenopoli, id est, Maghdenburgi in Saxonia, Molanus in additionibus ad Vsuardū anni 1573 Beatam inducit hoc die: sed cum Vita per Ioannem Dominicanum ipsius Virginis Confessarium, quam habemus ex duplici MS, composita videatur ipsa adhuc viuente, nescimus vnde Molanus acceperit titulum Beatæ & diem cultus siue mortis. Interim Molanum sequuntur Lahierius in Menol. Virginum & Arturus a Monasterio in Gynecæo; & hic quidem ex Parthenopoli Neapolim facere imprudenti coniectura ausus est.
Thomas Comes Lancastriæ, sub Edouardo II Rege Angliæ patruele suo captus & obtruncatus est, XI Calend. Aprilis anni MCCCXXI. Habitus vir summæ integritatis & innocentiæ, cuius sepulturam extructa in eius memoriam ecclesia & locum cædis peregrinationibus & muneribus honorari cœptam scribit Henricus Knyghton de Euentibus Angliæ ad dictum annum, & vtrimque caussas expendit, quæ pro eius in Diuos legitima relatione prodesse aut obesse possent. Vitam etiam eius scriptam nacti sumus, in qua tres mortui eius interceßione narrantur resuscitati. Inscriptum etiam nomen eius est MS Florario Sanctorum. Additionibus Vsuardi per Hermannum Greuen, Martyrologio Germanico Canisij, & Catalogo Generali Ferrarij, qui absque vllo examine scribit sub Henrico VIII occubuisse. Abstinent Angli in suo Martyrologio.
Francisca a S. Cruce & sociæ, fundatrices monasterij Conceptionis Alcazarij in territorio Toletano. Ista an. 1574 obijt: sociarum altera Maria eius cognata fuit, altera Aloysia successit in Prioratu: vtraque a virtute commendatur, neutram audemus Beatam dicere.
Ioannes Burno Angelus a Typherno primus ex Ordine Minorum obseruantiæ strictioris transgressus prædicandæ fidei caußa in Mexicum: alter ab Obseruantibus ad Capuccinos adiunctus 1528, Beati ab Arturo dicuntur in Martyrol. Franciscano: vti & Conuentus Valencenensis in Belgio Fratres Minores, quasi post cruciatus anno 1567 ab hæreticis perpessos etiam mortem pertulissent. De quo nihil constat. Martyres dicuntur ab Arturo.
Cherubinus Messanensis, qui Tauromenij floruit ante annos centum, ob miracula in vita & post mortem patrata laudatur a Gonzaga, & Beatus haberi dicitur, & honorificum in Mausolæum eleuatus: sed quia Octauius Caietanus in suo de Vitis Sanctorum Siculorum opere eum præteriuit, quamuis antea in eiusdem Idea Beatum nominasset, eoque post se traxisset Ferrarium in catalogo Generali, veremur vt satis legitimus eius cultus sit, & optamus plenius de Actis & miraculis ipsaque corporis eleuatione & cultu informari: querentibus enim responsum e Sicilia est, nihil peculiare fieri in eius honorem.
Theodorus Presbyter, Iulianus, Martyres. MS. Vallicellanum Patrum Oratorij Romæ. Coluntur XXIII Martij.
Felix & alij XIV memorantur in MS. Tamlactensi. In alijs socij XX dicuntur coli XXIII Martij.
Fidelis Martyr in Africa adiunctus hoc die S. Saturnino & alijs ibidem passis in MS. Casinensi & apud Maurolycum & Felicium. Alij colunt XXIII Martij.
S. Agapitus Episcopus in Phrygia memoratur a Ghinio, ab alijs XXIV Martij.
S. Dionysius Episcopus Corinthiorum, eruditione & gratia verbi clarus, celebratur hoc die in multis Martyroll. MSS. etiam sub nomine Bedæ & Adonis, apud Maurolycum & alios. At Martyrol. Rom. cum Vsuardo & alijs VIII Aprilis.
Ezechiel Propheta antiqui Testamenti inscriptus est Kalendarijs MSS. At Martyrol. Rom. X Aprilis.
Florentini Abbatis Inuentio & Eleuatio Arelate celebratur teste Ferrario & Saussaio, in Supplemento Martyrol. Gallican. qui addit solennem depositionem cadere in XII Aprilis.
Ibarus Episcopus & Confessor, qui S. Filanum baptizauit, vt Sanctus inscribitur Menologio Scotico a Cameratio, citato Breuiario Aberdonensi & Vita S. Filani Abbatis, quam dedimus IX Ianuarij & post nos Colganus, qui dubitat num Ibarus in Martyrol. Mariani Gormani referatur XIII Augusti. Omittitur a Dempstero, & hoc die a Colgano. At forfan idem est Ibarus siue Iborus, cuius frequens est mentio in Vita S. Brigidæ, qui dicitur coli XXIII Aprilis.
Egressio familiæ Brendani, tamquam festiuo cultu Hibernis memorabilis, notatur hoc die in Martyrologio Tamlactensi: de qua quid sentiendum sit examinabimus XVI Maij.
Tolobeus Episcopus ac Confessor in Hispania, vt Sanctus inscriptus est Menologio Benedictino Bucelini: a Tamaio Salazar in Martyrol. Hispan. III Iulij.
Festum expositionis duorum capitum ex X millibus Martyrum celebratur Bononiæ in ecclesia S. Iacobi Maioris. Ita Masinus. Suspicamur Romanos esse Martyres, qui cum Zenone passi coluntur IX Iulij.
S. Cameliani Episcopi Trecensis depositio memoratur hoc die a Molano in auctario Vsuardi, Canisio, Ferrario, & Saussaio, sed hic Ordinationem eius appellat, asseritque natalem eius celebrem esse V Kalendas Augusti, quo die cum omisisset, retulit in Supplementum, vbi contra scribit eum animam in cælum transmisisse XI Calend. Aprilis. sed solennem festiuitatem in ecclesia maiore, vbi Reliquiæ eius adseruantur, celebrari cum ipso asserunt Sanmarthani & alij, quando de eo agemus, XXVIII Iulij.
S. Emygdij Episcopi & Martyris inuentio Asculi in Piceno refertur a Ferrario in Catalogo generali. Colitur vrbis Patronus Augusti.
Firmini Episcopi Ambianensis & Confessoris translatio hoc die contigit, de qua agendum ad eius Vitam I Septemb.
S. Reginæ Virg. Mart. translatio Flauiaci colitur hoc die, quamuis hesterno facta ob istum S. Benedicti festo impeditum: præcipium festum agitur VII Septemb.
Drosis Virgo & filia Traiani Imperatoris, vna cum quinque Canonicis fæminis tunc passis, refertur in Menæis Græcis: in qua relatione nonnulla minus probabilia apparent. Iterum sub nomine Drozelæ agitur in Menologio, Menæis & Synaxario, quando poterit ea res examinari XXII Septemb.
S. Constantij Martyris ex societate Thebea corpus Coloniæ adseruatur apud Augustianos. Gelenius in Fastis Aprippinensibus. Coluntur Martyres Thebæi XXII Septembris.
Monachorum omnium in celeberrimo Bardeneiensi monasterio Angliæ in Comitatu Lincolniensi a Danis idololatris anno DCCCLXX occisorum memoria inscripta est ad hunc diem Martyrologio Anglicano posterioris editionis, cum in priori recoleretur XXVI Martij. Describitur ea clades ab Ingulpho Abbate Croylandensi in Historia cōpilata, vti & in Chronico Petroburgensi, & veteri Chronico Anglice scripto rerum huius monasterij, quæ in Monastico Anglicano habentur pag. 68 & 124. Dies cædis ignoratur, veneratio Ecclesiastica a nemine indicatur. Alfordus ad dictum annum num. 15 asserit male referri mense Martio, cum sub æstatis medium arbitretur occisos. Adduntur his in dicto Martyrologio alij monachi in Croylandensi, alij in Petroburgensi monasterio eodem anno in eadem Danica persecutione interfecti mense Septembri: priores die XXII aut circiter, posteriores XXVI, ad quos dies commodius de ijs agi poterit, si interim monumenta rerum gestarum & venerationis Ecclesiasticæ suggerantur. Nonnulla attigimus VI Martij ad Vitam SS. Kineburgæ, Kiniswitthæ & Tibbæ, quarum corpora tunc fuerunt conculcata. Ceterum remittimus lectorem ad dicenda XXII aut XXVII Septembris.
S. Venantij Martyris inuentio Camerini in Piceno memoratur a Ferrario in Catalogo generali. Eius natalis est X Octobris
Hilarius pater S. Ioannis Reomensis inscriptus est Supplemento Martyrol. Gall. Saussaij, Calendario generali Ferrarij & Additionibus Molani ad Vsuardum, sed solum in prima editione. De eo eiusque coniuge Quieta agit pluribus idem Saussaius XXVIII Nouemb.
Florentius Abbas in prouincia Nursiæ discipulus S. Eutychij memoratur in MS. Calendario Sanctorum Ord. S. Benedicti: in editis Martyrologijs monasticis & alijs referuntur ambo XXVIII Decemb.

DE S. EPAPHRODITO EPISCOPO TARRACINÆ IN ITALIA.

SECVLO II

[Commentarius]

Epaphroditus, Episcopus Tarracinæ in Italia (S.)

[1] Interalias vrbes Italiæ, quæ gloriantur sibi a Principe Apostolorum Petro Sedem Episcopalem collatam, est Tarracina, nonnullis Teracina aut Terecina, vrbs etiamnum Episcopalis, [S. Epaphroditus Episc. Tarracinæ.] sita in antiqui Latij littoralis parte, quæ hoc tempore Campania Romana appellatur. Attribuunt huic primum Episcopum S. Epaphroditum tabulæ Ecclesiasticæ Martyrologij Romani his verbis: Tarracinæ S. Epaphroditi, Apostolorum discipuli, qui a B. Petro Apostolo Episcopus illius ciuitatis ordinatus fuit. De eo in Notis ista adduntur: Præfectum hunc fuisse Ecclesiæ Tarracinensi, est auctor Metaphrastes in sermone in Natalibus Apostolorum die XXIX Iunij. Eum sermonem Latine redditum a Guilielmo Sirleto edidit anno MDLVIII tomo 6 Vitarum sanctorum priscorum Patrum Aloysius Lipomannus & ex eo Surius, ambo sub nomine Metaphrastis, licet alius alterius potius sit: in eo cap. 10 ex diuisione Surij ista de S. Petro narrantur: Cum autem non diu mansisset apud Romanos, & sancto baptismo multos regenerasset, & Ecclesiam constituisset, & Linum Episcopum ordinasset, venit Tarracinam: in qua cum Epaphroditum ordinasset Episcopum, venit Sirmium ciuitatem Hispaniæ. Consentiunt hisce ipsa Græca, in quibus ita legitur: Τὸν Λῖνον Ἐπίσκοπον καταστήσας, εἰς Ταρρακίναν παραγίνεται. ἐν ᾗ τὸν Ἐπαφρόδιτον Επίσκοπον χειροτονήσας, ἐις τὸ Σίρμιον πόλιν τῆς Ἱσπανίας παραγίνεται.

[2] Additur præterea in Notis Martyrologij Romani, de S. Epaphrodito agere S. Paulum in epistola ad Philippenses cap. 2 & 4, [an idem sit ex 72 Christi discipulis?] Dorotheum autem in Synopsi dicere, eum Adriæ datum Episcopum. Verum hæret dubius Baronius in Annalibus ad an. 60 num. 2, num tres fuisse Epaphroditos dicendum sit, nimirum qui hoc die colitur a S. Petro Ecclesiæ Tarracinensi datus Episcopus, tum qui ab Apostolo Paulo vocatur Apostolus Philippensium, ac denique qui Adriæ siue Adrianæ statuitur Episcopus: nisi, inquit, dicere velimus, vnum eumdemque in diuersa loca translatum fuisse, quod non putamus. In Synopsi, quæ sub nomine S. Dorothei, non tamen Episcopi, sed Presbyteri & Martyris sæpius edita est, coniunguntur hi, Apollo, Cephas, Sosthenes, Epaphroditus, Cæsar, ac quatuor interpositis, Onesiphorus & Tychicus: & de Epaphrodito, additur meminisse Paulum ac fuisse Adrianæ Episcopum. De septem memoratis discipulis agitur IX Decembris in Menologio iussu Basilij Iunioris Imperatoris, seculo decimo conscripto, his verbis: [cum alijs sex relatus 9 Decemb.] Sosthenes Apostolus, cuius S. Paulus mentionem facit, Episcopus Colophonis fuit. Apollo autem, de quo idem Apostolus in priore ad Corinthios epistola meminit, Cæsareæ. Porro Tychicus, de quo idem Paulus scriptum reliquit, Sostheni in Episcopatu successit: Epaphroditus autem & Cæsar, quorum idem mentionem in suis epistolis iniecit Paulus; hic quidem Coronensis, ille vero Adriacensis Ecclesiæ Episcopi fuere. Qui omnes republica bene gesta, pastoralique munere diligenter atque accurate obito, in earum, quæ sibi sorte euenerant, Ecclesiarum populique administratione, multisque ærumnis ac tormentis perfuncti, animas suas Domino reddidere, pro quo etiam prompto animo mactati fuerunt. Hæc ibi cum commemoratione etiam Cephæ & Onesiphori in titulo. In Menologio a Cardinale Sirleto translato ad VII diem Decemb. refertur Commemoratio Sanctorum ex numero septuaginta Sosthenis, Apollo, Cephæ, Tychici, Epaphroditi, Cæsaris & Onesiphori… Hi omnes cum bene rexissent Ecclesias suas, multa pro Christo perpessi, consummati sunt. Hæc ibi absque mentione Ecclesiæ S. Epaphrodito commissæ.

[3] Ad diem VIII Decemb. de eisdem agitur in peruetusto MS. Synaxario Claromontano Societatis Iesu Parisijs cum magis manifesta declaratione martyrij. [& 8 Decemb.] Καὶ πολλοὺς πειρασμοὺς καὶ βασάνους ὑπομείναντες ὑπὲρ χριςοῦ, παρὰ τῶν ἐιδωλολατρῶν ἐθελειώθησαν, παραδόντες τὰς Ψυχὰς αὐτῶν τῷ κυρίῳ, ὑπὲρ οὗ προθύμως ἐσφάγησαν. Et multas tentationes ac tormenta perpessi pro Christo, sunt ab idololatris interempti, oblatis animabus suis Domino, [cumencomio martyrij.] pro quo generose sunt iugulati. Dicitur S. Epaphroditus, cuius meminit Apostolus Paulus, fuisse Episcopus Andracensis, Græce τῆς Ἀνδράκης; pro qua vrbe in Menæis excusis & apud Maximum Cytheræum legitur Κοκωνης, & Martyr habetur, vt etiam in adiuncto disticho ad diem XXIX & XXX Martij, [& 29 & 30 Martij.] vbi iterum de illis in eisdem Menæis agitur.

[4] Quæ vrbs Κοκώνη per errorem scribitur est Κορώνη & in Menologio Basilij Imperatoris aßignatur S. Cæsari. Est autem Corona vrbs Episcopalis in Peloponneso in ora Messeniæ sub Archiepiscopo Patrensi. Sed hoc mendo amandato, adhuc restat quæ sit vrbs Epaphrodito ex varia lectione aßignanda, quæ in Græco Synaxario Andraca scribitur, [Quæ vrbs eius Sedi attribuatur:] in Menologio Basilij Andraca nominatur, in Menologio Basilij Adriaca, in Synopsi Dorothei Adriana, aut, vt in Notis ad Martyrol. Rom. citatur, Adria. Baronius ad an 60. num, 2. Hadriam seu Adrianam Sedem S. Epaphroditi in Syria collocat. Omnibus discußis si coniecturæ daretur locus, mallem Andranam vrbem Thraciæ a Stephano de Vrbibus descriptam, admittere: quod vox Andrana, ab Andraca, aut Adriana minus distet, nec procul in confinijs Macedoniæ sit vrbs Philippensis, vt facilius zelus eius extendi ad vicinas vrbes poßit. Imo si Tarracinæ sederit & ob persecutionem aut alia de caußa coactus sit inde discedere, posset dici Philippos migrasse: ibidemque eorum ac vicinorum populorum Apostolum factum. Certe Philippenses, cum audissent S. Paulum Romæ vinctum detineri, Epaphroditum eo miserunt, vt Apostolum inuiseret ac munera perferret: quem cum suis epistolis remisit Paulus & ista de eo scribit.

[5] [Encomium de eo S. Pauli] Necessarium existimaui, Epaphroditum fratrem & cooperatorem & commilitonem meum, vestrum autem Apostolum & ministrum necessitatis meæ, mittere ad vos: quoniam quidem omnes vos desiderabat, & mœstus erat propterea quod audieratis illum infirmatum. Nam & infirmatus est vsque ad mortem: sed Deus misertus est eius, non solum autem eius, verum etiam & mei, ne tristitiam super tristitiam haberem. Festinantius ergo misi illum, vt viso eo iterum gaudeatis, & ego sine tristitia sim. Excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino, & eiusmodi cum honore habetote: quoniam propter opus Christi vsque ad mortem accessit, tradens animam suam, vt impleret id, quod vobis deerat erga meum obsequium. Et cap. 4 iterum meminit munerum sibi missorum, & ista scribit: Scitis autem & vos, Philippenses, quod in principio Euangelij, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi Ecclesia communicauit in ratione dati & accepti, nisi vos soli: quia & Thessalonicam semel & bis in vsum mihi misistis. Non quia quæro datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra. Habeo autem omnia & abundo: repletus sum, acceptis ab Epaphrodito, quæ misistis, odorem suauitatis, hostiam acceptam, placentem Deo.

[6] Noua creatur difficultas a Galesinio in Notis ad XII Kalend. Februarij, vbi occasione SS. Fructuosi, [ab alijs dicitur Episcopus Tarraconensis in Hispania.] Augurij & Eulogij Tarracone in Hispania passorum, asserit tradi primum illius vrbis Episcopum fuisse S. Epaphroditum, cuius Metaphrastes meminit in Vitis beatorum Apostolorum Petri & Pauli. Hanc opinionem arripuere Franciscus Biuarius in Notis ad Dextri-Chronicon, num. 4 anni 50, & Tamaius Salazar in Martyrol. Hispan. ad XXII Martij, vbi & elogium & aliqua eius Acta formauit. Volunt autem hi Galesinium in sermone Metaphrastæ legisse Tarraconam, non Tarracinam. Verum vt huic coniecturæ obuiaremus, dedimus supra ipsa verba Græca, prout in apographo nostro leguntur, & a Guilielmo Sirleto translata, Latine sunt prima vice edita. Additurque ante a S. Petro ordinatum fuisse Episcopum Tarracinæ, quam discederet inde in Hispaniam: cum Tarraco seu Tarracona fuerit præcipua vrbs Hispaniæ, cuius maxima pars ab ea fuit Tarraconensis appellata. Elogium S. Epaphroditi etiam habent Vghellus tomo 1. Italiæ sacræ in Episcopis Tarracinensibus & Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, qui Tarracinæ tribuunt. Concludo cum disticho Episcopi Brautij.

A Petro præfectus Epaphroditus ouili,
      Colligit errantes, pascit & auget oues.

DE S. PAVLO CONFESSORE, EPISCOPO NARBONENSI IN GALLIA,

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Paulus Confessor, Episcopus Narbonensis in Gallia (S.)

BHL Number: 6589

§ I. S. Pauli veneratio sacra. Varia Martyrologiorum elogia.

[1] Diemnatalem S. Pauli primi Narbonensis Episcopi aßignari a varijs diuersum obseruat Baronius in Notis ad Martyrol. Rom. hoc die XXII Martij: vnde argumentum elicit Ioannes Maria Florentinus in suis Notationibus ad Martyrol. S. Hieronymi, [An Narbonæ SS. Secundus & Paulinus seu Paulus tribuendi?] quasi S. Paulus priscis temporibus diem celebritatis adhuc fixum non habuisset. Vetustißimum Martyrologium S. Hieronymi, quod ante mille fere annos apud nos charactere Anglo-Saxonico exaratum extat, duos substituit Martyres Narbonenses, his verbis: XI Kalend. Aprilis. In Narbona ciuitate Secundi, Paulini. MS. Martyrol. etiam antiquum monasterij Richenouiensis, siue Augiæ-Diuitis prope Constantiam, ista habet. In Arbona ciuitate natale Secundi & Pauli: at loco natalis legitur Aquitaniæ in alio MS. antiquo monasterij Rhinouiensis. In MS. Casinensi charactere Longobardico scripto, nomine ciuitatis omisso, ita legitur: Natale sāctorum Martyrum Secundi & Paulini. In MS. Tamlactensi sunt nomina Pauli, Paulini & corrupte Secundi, & iterum sequenti die. Num ergo constituendi sint hi apud Narbonenses Martyres, an vero loco Secundi scribendum sit Sancti scilicet Pauli, vt mox ex alijs indicabitur, relinquimus indecisum, ab ipsis Narbonensibus discutiendum. Præclare his ciuibus applausit Prudentius lib. Peri-Stephanon hymno 4 hoc versu.

Surget & Paulo speciosa Narbo.

[2] Martyrologium S. Hieronymi ex vetusto MS. Corbeiensi Parisijs excusum, [ab aliis solus S. Paulus Confessor] ita hunc diem incipit: XI Calend. Aprilis. In Narbona ciuitate natale sancti Pauli Confessoris. Quæ eadem leguntur apud Rabanum & in MS. Blumiano eiusdem S. Hieronymi, sed multorum errore in ijs Arbona dicitur, vti & in codice etiā Hieronymiano Lucensi, vbi loco Confessoris legitur Episcopi. [& Episcopus Narbonæ statuitur.] In MS. codice S. Cyriaci, In Arbonia ciuitate Natalis S. Pauli Confessoris: at recte, Narbona scripta, eadem leguntur in antiquis codicibus Cardinalis Barberini, Reginæ Sueciæ, & altero Casinensi etiam litteris Longobardicis exarato: item Augustano S. Vdalrici, Parisiensi Labbæi, vti & XII Decemb. in MS. Vallicellano Congregationis Oratorij, & hoc die in altero MS. Casinensi, in quo tamen loco Confessoris legitur Episcopi. Vterque hic titulus coniungitur in MSS. Tolosano, & alio Barberiniano, & ad XII Decemb. in MSS. Remensi, Autissiodorensi, Centulensi, Leodiensi S. Lamberti & Coloniensi Carmelitarum: quæ hoc die in MSS. Atrebatensi, Tornacensi S. Martini & Lætiensi cum adiuncto encomio ita reseruntur: In Narbona ciuitate natalis S. Pauli Episcopi & Confessoris, quem ita labor domesticus & tribulatio exercuit, vt verum esse famulum Dei approbaret. VVandelbertus hoc eum disticho exornat:

Vndecima Antistes tribuit pia lumina Paulus:
Quo iure exultat propio Narbona Magistro.

[3] [a posteris habitus discipulus Apostolorū,] Sunt hæc varia & satis antiqua Mortyrologia, in quibus veneratio S. Pauli Narbonensis proponitur, absque vllo temporis, quo vixisset, vestigio, quod in sequentibus indicatur. Nulla quidem huius Sancti fit mentio in genuino Martyrologio Bedæ, sed in supplemento Diuionensi ista habentur, Narbonæ S. Pauli Episcopi, discipuli Apostolorum. Quæ eadem leguntur in MS. Treuirensi S. Martini & veteri Martyrologio Romano a Rosweido edito cum Adone: in hoc aliquanto plura leguntur: In Gallijs ciuitate Narbona, natale S. Pauli Episcopi & Confessoris discipuli Apostolorum. MSS. Treuirense S. Paulini & aliud nostrum sub nomine Bedæ hoc elogium addunt: quem beati Apostoli ordinatum vrbi Narbonensi Episcopum miserunt. Eadem leguntur apud Notkerum infra proferendum.

[4] [ab his ordinatus & missus.] Aliqua Martyrologia hanc mißionem soli Paulo Apostolo tribuunt: ita MS. Centulense: In Gallijs ciuitate Narbona S. Pauli Episcopi & Confessoris, quem B. Paulus Apostolus ordinauit & ibidem direxit: Bellinus in Martyrologio secundum morem curiæ Romanæ, item aliud Coloniæ & Lubecæ an. 1490 excusū & MSS plurima sub nomine Vsuardi ista sic proferunt: In Gallijs ciuitate Narbona natale S. Pauli Episcopi, [aut a S. Paulo:] discipuli Apostolorum, qui a B. Paulo baptizatus, & Gallias directus, apud Narbonem Episcopali dignitate donatus est. Eadem habet Maurolycus, & phrasi aliquantum mutata Galesinius. Consentiunt Acta S. Genulphi Episcopi a nobis ex Bibliotheca Floriacensi Ioannis Bosci, edita ad diem XVII Ianuarij, vbi pag. 94 num. 15 traditur, a beato Apostolo Paulo Narbonensibus Episcopus ordinatus Paulus. Vsuardus in genuinis Martyrologijs ad XII Decemb. plura indicat his verbis: Apud Narbonam natalis S. Pauli Confessoris, quem B. Paulus Apostolus ordinatum eidem vrbi destinauit Antistitem: quique cum eodem Apostolo ad Hispanias prædicandi gratia pergens, [creditus ab hoc Narbonæ relictus] ibidem relictus est: vbi prædicationis officio non segniter impleto, clarus miraculis, coronatus quieuit. Eadem ad dictum XII Decembris leguntur apud Bellinum, in MS. Florario & alijs pluribus. In Martyrologio Francogalliæ a Labbeo ex MSS. edito, sub finem habetur clarus miraculis in pace quieuit.

[5] Galesinius cognominat Paulum Sergium, addit Maurolycus ex Papho Cypri. Quod a pluribus fit ad hunc XXII Martij. Certe Notkerus ista habet: [aliis dicitur Sergius Paulus Proconsul Paphi ab illo conuersus,] Apud Narbonem ciuitatem, a qua Gallia Narbonensis nomen assumpsit, natiuitas S. Pauli, quem beati Apostoli ordinatum, eidem vrbi Episcopum direxerunt. Quem tradunt eumdem ipsum fuisse Sergium Paulum Proconsulem, virum prudentem, a quo ipse Paulus Apostolus sortitus est nomen, quia illum fidei Christi subegerat. Qui in eadem regione prædicationis officio non segniter impleto, clarus miraculis, confessione Christi coronatus sepelitur. Quæ eadem de Sergio Paulo leguntur in MS. Pragensi, & Martyrol. sub nomine Bedæ excuso, in quibus reliqua sunt ex Vsuardo desumpta. In hodierno Romano ista traduntur: Narbonæ in Gallia natalis S. Pauli Episcopi, Apostolorum discipuli, quem tradunt fuisse Sergium Paulum Proconsulem: qui a B. Paulo baptizatus, & cum in Hispaniam pergeret, apud Narbonam relictus, ibidem Episcopali dignitate donatus est: vbi prædicationis officio non segniter expleto, clarus miraculis, migrauit in cælum. Et hactenus Martyrologia indicata celebrant S. Paulum Confessorem, labore domestico & tribulatione exercitum, quieuisse & in cælum migrasse. [a Saussaio iam Martyr habetur,] At Saussaius in Martyrol. Gallic. ad hunc diem appellat Episcopum & Martyrem qui comprehensus direque excruciatus, demum ob testimonium, quod verbo Dei constanter perhibuit, extremo affectus supplicio, illustrissimum agonem expleuit. Hæc Saussaius, qui non satis sibi constat, dum ad XII Decembris post insertam prædicationem per Hispanias, de qua infra agemus tradit, Apostolico cursu egregie consummato, ad sanctissimi sui præceptoris cognominis beatum perrexisse consortium, [iam placide quieuisse dicitur.] suoque glorioso præsulatu morteque coram Deo pretiosa vrbem illam immortali gloria illustrauisse, &c.

[6] [corpus in ecclesia propria, olim Abbatiali:] Sanmarthani tomo 1 Galliæ Christianæ pag. 365 tradunt, S. Paulum conditum credi in ecclesia, nominis sui Collegiali, in suburbio ad Atacem fluuium olim Abbatiali: ad cuius tumulum non solum ex Occitania sed etiam Hispania votiuæ peregrinationes fiunt. Referunt Guilielmus Catellus lib. 5 Historiæ Occitaniæ in Narbonensibus Archiepiscopis pag. 745, & ex eo Sanmarthani, Nibridio Archiepiscopo datum a Ludouico Pio Imperatore priuilegium, in quo sub sua defensione & immunitatis tuitione suscipit matrem Ecclesiā ipsius ciuitatis Narbonensis, quæ est in honore SS. Iusti & Pastoris vel S. Mariæ Virginis cum monasterio S. Pauli Confessoris, vbi ipse Sanctus corpore requiescit, quod est constructum haud procul ab eadem vrbe. Quæ eadem confirmantur in priuilegio Caroli Simplicis, dato Agioni Archiepiscopo anno DCCCCXXII. Ex Abbate monasterij S. Pauli factus Archiepiscopus Narbonensis Gaufredus de Cerdaigne, aduexisse traditur anno MLVIII Narbonam ex Hispania corpora SS. Iusti & Pastoris. In ecclesia S. Pauli sibi sepulturam elegit Arnoldus de Leueze Archiepiscopus, anno MCXLIX vita functus: alij eidem varia beneficia præstiterunt. De fraternitate inter Abbates S. Pauli Narbonensis & S. Afrodisij Biterrensis anno MCCLX renouata, mox in Vita S. Afrodisij dicetur. [Reliquiæ eius in Marchia Lemouicina.] Bernardus Guidonis tractatu de Sanctis, qui ornant diœcesim Lemouicensem, edito a Philippo Labbe tomo 1 Nouæ bibliothecæ librorum manuscriptorum, pag. 633 num. 36 ista tradit; S. Pauli Narbonensis magna pars corporis habetur & veneratur apud Rupem-Cauardi. Vulgo Roche-Chouart in Marchia Lemouicina.

[7] Garzias Loiasa in Collectione Conciliorum Hispaniarum a pag. 130 vsque ad pag. 163 edidit varias diuisiones prouinciarum Hispaniæ & earum Sedium, [Narbona Metropolis Hispaniæ habita,] & fere tempore Regum Gothorum factas: in quibus omnibus inter sex Metropoles vrbes collocatur Narbona, etiam primo, secundo aut tertio loco, subinde etiam vltimo, quod hæc prouincia tunc Regibus Hispaniarum Gothis subesset. Hinc in antiquis Breuiarijs Ecclesiarum Hispanicarum, etiam Toletano secundum regulam B. Isidori dicto Muzarabes, præscribitur ad hunc diem veneratio S. Pauli Episcopi & Confessoris. Et hæc de cultu Ecclesiastico ex varijs fastis placuit deducere ob alias difficultates, [veneratio S. Pauli apud Hispanos.] quæ de S. Paulo Narbonensi contra posteriora potißimum Martyrologia opponuntur, quas sequenti § indicantes, relinquimus nodum illum Ecclesiæ iudicio dissoluendum.

§ II Tempus vitæ & obitus S. Pauli a Bosqueto indicatum.

[8] FranciscusBosquetus edidit Ecclesiæ Gallicanæ historiarum librum primum, [Bosquetus vir doctrina illustris, dubium mouet de primis Galliæ Episcopis:] ad datam Ecclesiæ pacem deductum, quem Prætor ipse Narbonensis dicauit Illustrißimis Ecclesiæ Gallicanæ Primatibus, Metropolitis, & Episcopis, ipse postmodum Lodouensis Episcopus anno MDCXLVIII creatus: ac post aliquot annos Romam profectus, a Sanctissimo Papa Alexandro VII est in pretio habitus, & ab eo Sacelli Pontificij Assistens Episcopus constitutus: in Gallias autem reuersus, e Lodouensi Sede ad Monspeliensem translatus est anno MDCLV. Hic vir summi ingenij & doctrinæ habitus, libro 1 dictæ historiæ cap. 2 de Euangelio in Gallijs primum annuntiato, ista scribit: Primos Christi Euangelij in Gallia præcones, non eosdem, non ijsdem temporibus æque omnes agnoscunt. Nam plerique Petrum & Paulum Apostolos eorumue discipulos, primos referunt Ecclesiæ Gallicanæ auctores: quidam Clementem & proxime succedentes Romanos Pontifices, a quibus primos Galliarum Episcopos missos volunt: alij posteriori seculo a Christo nato annum circiter centesimum septuagesimum, Gallijs Christi lumen illuxisse. Hæc adeo tamen incerta sunt, vt neutrum eorum asseri constantissime possit. Primæ opinionis auctores solus antiquitatis amor, longa post tempora in eorum animis flagrans, ad vniuersæ Ecclesiæ primordia in statuendo Gallicanæ principio deduxit. Et cap. 4. ita pergit.

[9] Petrum & Paulum Apostolos Occidens suæ religionis auctores colit: nec ab alijs Italia, Galliæ, Hispaniæ, Africa, quam ab his Apostolorum Principibus eorumue discipulis se fidem accepisse gloriantur… In Gallias Petrum profectum fuisse non legitur. At Paulum, [an S. Paulus Narbonensibus datus a S. Paulo Apostolo?] secundum animi sui in epistola ad Romanos propositum, in Hispaniam proficiscentem, Narbonensem prouinciam lustrasse, non est nupera traditio… Hoc in transitu Viennæ Crescentem, Arelate Trophimum, Narbone Paulum Sergium Episcopos constitutos ferunt. Agit dein c. 5 & 6 de Crescente & Trophimo, ac dein cap. 7 de S. Paulo ista habet. In eodem Pauli transitu Narbone Paulum Sergium, prius Cypri Proconsulem, Episcopum ordinatum fuisse, vetus est fama, quam Græci & Latini posterioris æui scriptores collegerunt: ipsius tamen Narbonensis Ecclesiæ tabulæ hac in re fluctuant. Nam Petrus Hulardi, Presbyter Ecclesiæ S. Pauli Narbonæ, qui anno Christi MCCCLXIV ex varijs antiquis monumentis Pauli Vitam concinnauit, eum Apostoli iam cæsi monitu, Cypro Romam, inde Narbonam venisse scribit. Et cum sibi ipsi Stephani Papæ VIII epistolam obiecit, quæ Paulum ab Apostolo, in Hispanias proficiscente & in reditu ipsas illi commendante, Narbone relictum esse refert; modo iterum Cyprum redijsse, modo incerta & futilia alia respondet, vt se expediat. Verum Pauli Acta manuscripta, quæ infra referam, silent de Paulo Apostolo & de Sergio Cypri Proconsule. Præterea in antiquissimo Romano Martyrologio legitur XI Kalendas Aprilis, Narbonæ S. Pauli Apostolorum discipuli, nulla Pauli Apostoli facta mentione. Hæc ibi. Acta illa antiqua infra dabimus. Verba similia Martyrologiorum dedimus supra num. 3, pro quibus explicandis ista subduntur a Bosqueto num. 8.

[10] Quo igitur pacto in posterorum mentes irrepsit ista opinio, vt hos tres viros Pauli discipulos crederent? Nullam aliam traditionis illius rationem video, quam homonymiam. [Quæ videatur occasio fuisse id dicendi.] Nam Crescentem & Trophimum Pauli discipulos fuisse, & Paulum Sergium Proconsulem Cypri, inter primos Pauli triumphos sub iugum Christi redactum, Saulo Apostolo vt olim Romanis victas gentes nomen Pauli dedisse legerant. At cum eiusdem nominis sanctissimis viris suæ fidei primordia deberent, hos eosdem esse, tum ob insitum antiquitatis amorem, tum propter vehemens studium erga primos suæ religionis auctores, facillime sibi persuaserunt. Cum etiam Imperatorum edictis combusta & barbarorum nationum incursionibus direpta essent veterum Patrum monumenta, solumque fere illorum nomen reliquorum actorum obliuioni superesset; libera cuique data est vetustissimos illos Patres veris fictisque laudibus extollendi occasio. Primos Episcopos illos fuisse, eorumque aliqua præclara facinora a maioribus per manus acceperant: Apostolicos viros nouerant, confestim discipulos esse Apostolorum, qui primi in Occidente Christi fidem prædicarunt, & propter similitudinem nominum, eos ipsos, quorum in certioribus actis mentio, existimare: tum si qua præclare acta in sacris libris, aut certissima traditione incertæ personæ adscripta fuerant, his discipulis in maius eorum decus affingere. Hæc in Actis Crescentis, Trophimi, Pauli, Martialis & aliorum Galliæ Episcoporum obseruare vnicuique facile est.

[11] Hæc ibi Bosquetus, qui cap. 36 & vltimo libri primi asserit, multos contra sentire, & ad posteriora secula dictos viros Apostolicos referre, fretos Seueri Sulpitij & Gregorij Turonensis auctoritate, quam dein explicat. Et quidem Seuerus lib. 2 sacræ historiæ, [opponuntur Seuerus Sulpitius] Lugdunensium martyrium narrans, scribit: Sub Aurelio Antonini filio persecutio quinta agitata. Ac tum primum intra Gallias martyria visa, serius trans Alpes Dei religione suscepta. At quod S. Paulum attingit, indicat Gregorius Turonensis lib. 1 Histor. Francor. cap. 28. Decij Imperatoris, inquit, tempore septem viri Episcopi ordinati, ad prædicandum in Gallias missi sunt, [& Gregorius Turonensis:] sicut Historia passionis sancti Martyris Saturnini denarrat. Ait enim: Sub Decio & Grato Consulibus, sicut felici recordatione retinetur, primum ac summum Tolosana ciuitas S. Saturninum habere cœperat Sacerdotem. Hi ergo missi sunt, [hic sub Decio cum socijs venisse indicat:] Turonicis Gatianus Episcopus, Arelatensibus Trophimus Episcopus, Narbonæ Paulus Episcopus, Tolosæ Saturninus Episcopus, Parisiacis Dionysius Episcopus, Aruernis Stremonius Episcopus, Lemouicinis Martialis est destinatus. Ac narrato SS. Dionysij & Saturnini martyrio, subdit: Gatianus vero, Trophimus, Stremoniusq; ac Paulus, atque Martialis, in summa sanctitate viuentes, post acquisitos Ecclesiæ populos ac fidem Christi per omnia dilatatam, felici confessione migrarunt. Et sic tam isti per martyrium, quam hi per confessionem relinquentes terras, in cælestibus pariter sunt coniuncti.

[12] Hæc dicti auctores quinto & sexto Christi seculo scripserunt: ob quæ Bosquetus, narrato S. Irenæi Episcopi & Lugdunensium Christinianorum martyrio, ac Seueri Imperatoris obitu, qui contigit anno CCXI, ista lib. 3 cap. 21 scribit: Respirantem e superioribus cladibus Ecclesiam Gallicanam præpotens Dei prouidentia iuuit: [explicatur a Bosqueto:] quæ tot restituendis priorum calamitatum damnis egregios viros, sanctos Episcopos a Sede Romana mitti, illisque tanto operi insudantibus triginta octo pacis Ecclesiasticæ annorum spatia concedi voluit. Hos iam supra toties nominatos Sedibus suis tandem restituamus. Dionysius Parisiensibus, Trophimus Arelatensibus, Paulus Narbonensibus, Stremonius Aruernis, Martialis Lemouicibus, Saturninus Tolosatibus datus est. Omnes simul & semel venisse antiqua traditio refert, quæ Gregorij Turonensis auctoritate confirmatur. Hic tamen ad annos Decij refert propter Saturnini Actorum Consules, missionis tempus cum passionis anno confundens. Nam Saturnini Acta Gregoriani æui traditionis regula & fundamentum fuere. Verum non simul venisse eadem traditio conuincit, quandoquidem longam duxisse vitam in Gallijs, Saturninus & alij sub Decio passi dicuntur; Gatianus autem primo Decij anno venisse. Non ergo simul & semel sed per varia horum triginta octo annorum interualla ab Episcopis Romanis in Gallias missi fuerunt. Quod non solum traditio, Acta & scriptorum fides confirmant, verum etiam discipulorum tempora manifestissime demonstrant: quæ pluribus ibidem relata videri possunt. Aggreditur dein Bosquetus cap. 23 Acta S. Pauli his verbis:

[13] [Acta S. Pauli] Paulus scriptis pro fide editis & pro Christi nomine inter supplicia confessione celebris, Seueri crudelitati in Galliarum decus ereptus, Roma in Gallias missus, Biterris in Narbonensi prouincia consedit: vnde ad vicinæ Metropoleos ciues sanctitatis eius fama perlata, mittitur a Narbonensibus legatio, qua sanctum Episcopum in vrbem euocarent. Audit legatos Sanctus Paulus, & eorum desiderio annuens, substituto in suum locum Aphrodisio Episcopo, Narbonam venit: cuius aduentus memoria quotannis XI Calend. Aprilis summa celebritate a Narbonensibus colitur, & antiquo Martyrologio Romano hoc solum ingressus, non transitus die, Pauli nomen celebratur. Hæc ibi. At natalem S. Pauli Confessoris appellant antiquißima, etiam S. Hieronymi, Martyrologia. Confessionem inter atrocia tormenta Romæ tolerata deprædicant Acta, quæ puriora ex codicibus cum ipsius Ecclesiæ, tum Bernardi Guidonis & Quercetani manuscriptis edidit Bosquetus, & nos ex ex illo damus: ac tunc mox acturi sumus de S. Aphrodisio Episcopo Biterrensi, qui etiam hoc die colitur: vbi ex Martyrologijs Vsuardi & varijs alijs confirmantur hæc S. Pauli Acta.

§ III Acta antiqua S. Pauli ex Codicibus MSS. a Bosqueto edita.

[14] Cvm apud Vrbem Romam quondam a sacrilego Principe iudicibus suis in Christianos persecutionis data fuisset auctoritas, [S. Paulus, ob varia Romæ tormenta tolerata,] & vniuersa sancta corpora famelici canis rabies deuoraret; inter plurimas Confessorum & Martyrum turbas, beatissimum Papam nostrum Paulum, dudum deuotissimum militem Christi, exortem præterire tantæ victoriæ pugna illa non passus est. Accinctus namque religionis mucrone, [Confessor illustris,] quin etiam deuotionis clypeo, fidei lorica & galea confessionis armatus, Christum, qui est caput nostrum, ante ipsius concertationis euentum, validissima clangoris sui tuba confessus est. Territa Gentilitatis immanitas ad fragilissima crudelitatis suæ se arma conuertit: vt fortissimum virum & magnum athletam terrore & sæuitia vinceret: quem superare virtute non poterat, diu maceratum fame & squalore custodiri mandauit, deinde varijs tormentorum generibus affligi iussit. Cuius cum roboris fidem crescere videt, & illum pene tormentorum feritate fieri fortiorem, inauditum suppliciorum genus nequitia diaboli exquisiuit, inuenit, exercuit, quo in ea corporis parte Dei famulum laceraret, ex qua edere erat solitus diuinarum seriem litterarum. Nam post vexationem fere omnium membrorum acutis cum cannarum sudibus, euisceratis vnguibus eius, digitos ac manus discerpsit: vt grauioribus tormentorum generibus inuictus, gloriosior in victoria sua Confessor existeret.

[15] [fit in Gallia Biterrensis Episcopus,] Et cum multi sint id temporis, etiam in leuioribus supplicijs, Martyres facti; hunc virum nobis ac parentibus nostris specialiter Dominus reseruauit, cuius nutu ordinatus Episcopus venit ad Gallias, vt dura ad credendum cunctorum hominum corda molliret, & suaue iugum Christi suscipere virtutum suarum mirabilibus persuaderet. Nā cum Sacerdos atque Dei Confessor ad ciuitatem Biterrensem ipso tempore aduenisset, &, quæ adhuc nota non erat, ecclesiam fabricaret; ibi altare Domino consecrauit, diuinoque functus sacerdotio, primum ibi in Cathedra Episcopi sedit; post ordinauit sancta Mysteria, & Deo populum illic habitantem acquisiuit. Sane in nullis ciuitatibus aut eorum territorijs tanta monasteria, ecclesiæ, aut oratoria extitisse creduntur ipso tempore, quanta in eadem ciuitate; quæ cum magnitudine parua sit, grandis esse religione approbatur & fide. Cuius cum magisterio infidelitas decresceret, fides cresceret, conuersa Narbonensium superstitio, quæ adhuc diuersorum templorum culturis & Capitolij ambitione pollebat, legationem mittit ad memoratum Episcopum, eius religionem desiderat, habere Ecclesiam concupiscit. Magnum fundamentum fidei! [dein Narbonensis,] O ineffabilis pietas & larga bonitas! nondum ipsis populis notus erat, & iam eiusdem desiderio colloquendi ardebant. Ipse denique acceptans benignissime ipsorum legationem, vt bonus pater non titubauit eis festinus occurrere, quatenus eos a laqueis diaboli erueret, & filios Dei sectando iustitiam, cuius ille famulatum habebat, constitueret. Itaque ordinato in locum suum sancto Afrodisio Episcopo, ad hanc vrbem ocyus peruenit: primum ante ecclesiam, quæ nunc est, paruulum oratorium fundauit: denique ad locum quem vocant Albolas, qui est trans pontem, alteram ecclesiam construxit: in qua videlicet ecclesia, post multa laborum certamina, in pace hodie requiescit, magnifica coronatus gloria.

[16] Quid plura? cum ille Chelydrus antiquus, semper humano generi inimicus, eius felices actus inuideret, illiusque bonitatem perhorresceret; immisit se in duobus Diaconibus suis, qui cum ante lectulum eius clanculum calceamenta muliebria proiecissent, [famæ eius detrahentes Diaconi,] & caussam irrisionis ei fecissent; ille euocatis paucis Episcopis Galliæ, quia nondum erant plures, in Ecclesia de qualitate facti voluit iudicari. Et cum per triduum fuisset procrastinata cognitio, diu noctuque ipsius in ædis culmine missa diuinitus aquila resedit. Multi eam iactu terruerunt telorum, sed minime abscedere fecerunt: quin etiam illis diebus, quibus in eo culmine sedit, cibum deferente coruo accepit. In quibus rebus multa debuerunt esse ex miraculis Dei narrata, dum auis ab auicula mirifice est pasta. Verum, tenuis noster sermo, quamuis non explicet aquilæ & corui significantiam, narranda sunt, quæ a Dei famulo super Diaconibus ipsis sunt facta. Nam dum ad miraculum aquilæ sententiamque Sacerdotis affatim Christianorum turba concurreret, tertia die sanctus Papa noster Paulus indicit orationem cum populo & cum Sacerdotibus suis, vt Deus manifestaret aut illorum peruersorum assertiones aut suæ vitæ meritum. [puniuntur furore lymphatico:] Et dum beatissimus Paulus in oratione ingemuisset, illi Diacones correpti subito furore lymphatico inter inuisibilia tormenta clamabant, factionem inuidiæ super Episcopo voluisse confringere: quandoquidem valde pro ipsorum incontinentia eos sæpius ac frequentius castigarat. Quod cum ipsi malitiosi iusto Dei iudicio grauiter eiularent, & dicerent se minime posse sustinere tam grandia supplicia; Dei famulus misericordia, qua motus semper, populis categorizans; rogauit Consacerdotes & populum, [pœnitentes eius precibus sanantur:] quod pro ipsorum absolutione Domini pietatem exorarent, quatenus eos a tormentis liberaret. Tamen ille indignum se dicebat Sacerdotio, si ipsi, qui pro sua innocentia a dæmonio fuerant arrepti, non absoluti fuissent precibus suis. Et ecce dum proclamaret ad Dominum iterum sanctissimus Paulus, exauditæ sunt preces eius, & Diaconi a dæmonibus liberati.

[17] Tunc ijdem malitiosi vniuersa machinamenta, quæ contra suum Sacerdotem moliti fuerant, publice, in conspectu tam Sacerdotum quam laicorum, confiteri cœperunt. Hoc euidenti iudicio cognito Episcopi ipsi, [alij preces eius exposcunt.] ad talia, qui deprecaturi Dominum conuenerant certamina, prouoluti cum vniuersa plebe eiusdem pedibus, rogare cœperunt, quod pro illorum peccatis interueniret, pro eo quod dubitauerant, apud Dominicam pietatem. Quibus rebus peractis ales Orientalem partem volatibus petens, nullo impugnante, discessit ex summo culminis fastigio: Intellexit inde vir Dei se ad patriam reuerti. O mirificum sanctitatis documentum! qui iacula infestantis inimici præstitisti esse probationes & non vulnera fidelium tuorum, cum permisisti tentari a diabolo per sui ministros; cui post belli certamina & agonis instantiam, dedisti palmam Confessionis, & coronam Sacerdotij. Sed quid plura? Ipse sceleris auctor pro sui nequitia, his, quos commeruerat, inter illa quæ digesta sunt, debitas soluit pœnas. Merito quippe ipse passus est illud, quod Confessori necnon etiam Sacerdoti intulerat. [& virtus eius diuulgatur,] Hæc vero obsequij conscripta miracula, relatione & fide seniorum imposterum missa sunt, non solum ciuitatibus, quibus in Sacerdotio præfuit, verum etiam Romanæ vrbi, vbi multa pro nomine Christi passus est: quinimo per vniuersum orbem, in quem virtutum suarum fama peruenit, a cunctis hodie in lætitia sancta deuotioneque deuotissima eius festiuitas concelebratur. Et si quis tanti viri commemorationem fecerit, meritis eius recompensetur apud summam Domini maiestatem, æternisq; gaudijs cum eo perfrui in futuro mereatur, præstante Domino nostro Iesu Christo,

[18] [notior ob tribulationes.] Hactenus ea Vita: ad quam satis alluditur in Vita S. Dionysij ab eodem Bosqueto edita, vbi ista leguntur pag. 70. Simili etiam gratia beatissimus Paulus Antistes atque Confessor Narbonensem prouinciam salutari acquisiuit eloquio. Quem ita labor domesticæ tribulationis exercuit, vt verum Domini esse famulum approbraret.

§ IV. An lux fidei a S. Paulo Narbonensi sit illata Hispanijs.

[19] Nenimismultæ difficultates simul intricarentur, reiecimus hanc in vltimum locum, seorsim explicandam. [S. Paulus prædicasse in Hispania dicitur a Tamaio Salazar] Ioannes Tamaius Salazar Martyrologio Hispanico S. Paulum primo loco inseruit his verbis: S. Paulus Sergius Apostolorum discipulus cum Paulo Apostolo Hispanias adijt: Hispalim, Cordubam, Barcinonam, Cæsaraugustam, Secontiam visitat, & fere per omnem prouinciā prædicat, & post Narbonæ Episcopatus infulas induens, glorioso fine quieuit. Idem post insertas aliquot notas concinnauit satis longa Acta S. Pauli; in quibus, post cædem Apostolorum Petri & Pauli narratam, secundum illius in Hispanias iter ita describit: Edicta ad Galliam perueniunt, quibus satellitum turbæ, quotquot Christiani nominis notula consignatos agnoscunt, verberibus affligunt, carceribus mancipant & tormentis afficiunt. Sergius, vt creditur, diuino nutu admonitus, in Hispaniam remeat, & in montanis Empuritanis & Rhodensibus latitans, in speluncæ angusto foramine per biennium vitam egit: e cuius latebroso ergastuli hiatu descendens in mediterranea loca, non solum Empuritanos, Rhodios & Tarraconenses inuisit, sed Hispali, Cordubæ, Cæsaraugustæ, Secontiæ & alibi prædicat, omnemque fere regionem perlustrat, donec placato persecutionis rigore Narbonam rediens, Confessor inclytus æternam virtutum coronam pro meritis comparauit XI Kalend. Martij. Hactenus Tamaius, [& in Chronico sub nomine dextri edito:] qui vrbes Hispaniæ a se indicatas desumpsit ex Chronico Flauij-Dexteri nuper edito, in quo bis fit mentio huius ad Hispanias itineris, primo ad annum LXVI his verbis: Paulus Narbonensis Episcopus, qui cum Paulo venit in Hispaniam, ibidem prædicat. At sequenti anno SS. Petrus & Paulus, de quo hic agit, III Kalend. Iulij interempti sunt. Iterum in Chronico ad annum LXXVI ista leguntur: Paulus Sergius Hispali, Cordubæ, Barcinonæ, Cæsaraugustæ, Secontiæ, [item ab Andrea Saussaio,] & in plurimis alijs Hispaniæ vrbibus prædicat, totamque Hispaniæ prouinciam peragrat. Hæc ibi: quæ miramur fidem meruisse apud Andream Saussaium, qui ad XII Decemb. ista habet: Narbonæ ordinatio S. Pauli, primi illius Metropolis Episcopi, quem Paulus Apostolus proficiscens in Hispaniam illic Pontificem constituit: a quo Romæ deinde coronato post gloriosum eius agonem admonitus, Hispanias prædicando peragrauit: Taraconensem prouinciam fere totam Christo subegit: Hispali, Cordubæ, Barcinonæ, Cæsaraugustæ lumen fidei fere extinctum reparauit: semen Euangelicum vbi sparsum fuerat feliciter plurima per loca diffudit. Hæc Saussaius, omissa vrbe Secontia ab alijs relata, forsan ei minus nota. Est paßim Seguntia dicta, vrbs Episcopalis in Castella-noua prope Aragoniæ limites. Non legimus etiam apud vllum Ordinationem S. Pauli contigisse XII Decemb. vt idem Saussaius asserit.

[20] Aliud, sed æque ac priora nullius fidei argumentum eruitur ex Vita S. Theodardi Archiepiscopi ad Kalendas Maij elucidanda, [& in Vita S. Theodardi Archiep. Narbonensis mendis referta.] quam interim lector reperiet apud Guilelmum Catellum libro 5 Occitaniæ in Episcopis Narbonensibus pag. 750 & sequentibus: ex qua nos pauca transcribimus, ac primo de tempore consecrationis illius ista: Aduenit dies statuti temporis, in quo sanctus ac beatissimus Theodardus consecrandus erat Dei dispositione Episcopus: erat autem Dominica, nec non Augusti vt dicitur octaua decima, in qua semper annuatim celebritas Assumptionis gloriosissimæ Genitricis Dei & hominis vnius Iesu Christi ab vniuerso veneratur atque colitur populo Christiano. [dicitur hic ordinatus anno 885, Dominica festo Assumptionis,] Porro tunc a tempore Incarnationis Dominicæ octingenti octoginta quinque computabantur anni, Æra vero nongentesima decima tertia & indictio tertia, quo in anno Carlomannus, vt prædiximus, Rex, præsenti luce cassus, successorem regni habuit Odonem. Hæc ibi: in quibus auctor hallucinatus est primo in diebus mensis Augusti, asserens decimam octauam quæ erat decima quinta Augusti aut certe decima octaua Kalendas Septemb. quæ multum differunt. [ergo non 18. sed 15 Augusti,] Dicto autem anno DCCCLXXXV Indictione III, cyclo Solis XXVI littera Dominicali C incidit festum Assumptionis Deiparæ Virginis, seu XV dies Augusti in Dominicam, qua S. Theodardus dicitur consecratus Archiepiscopus. Alterum mendum, quod huc magis spectat, est in Odonis Regis succeßione. Mortuus est Carlomannus VI Decembris anni DCCCLXXXIV, cui anno sequenti subrogatus est Carolus Crassus Imperator a Francis euocatus, [quando regnabat Carolus Crassus Imperator] mortuus anno DCCCLXXXVIII, cum anno præcedenti ob animi corporisque valetudinem & rem aduersus Normannos infeliciter gestam, fuisset coactus regnum abdicare: quo amoto, cum Imperio Romano aliquamdiu fluctuauit regnum Francorum: in quo, dum Carolus Simplex filius Ludouici Balbi adolesceret, [non Odo Rex,] Odo Parisiensis Comes in Regem est anno DCCCLXXXIX electus, & nouem annis Francos gubernauit, mortuus anno DCCCXCVIII.

[21] His mendis indicatis, progredimur in Vita S. Theodardi: qui adeptus Pontificalis culminis dignitatem illico Romam ire, [Stephanus VI Papa illo anno creatus,] Domnumque Papam Stephanum adire studuit, & vt pallium pariter & priuilegium ab eo acciperet, quatenus auctoritate & benedictione fultus, omnium suæ diœcesis maximus & vere præcipuus haberetur Episcopus &c. Erat tunc Stephanus VI Pontifex Romanus, eodem anno DCCCLXXXV, III Idus Maij creatus: cuius nomen est in Vita MS. expressum, in excusa apud Catellum expunctum: quod cum sequentibus, vt mox apparebit, cohæreret. Nam, vt ibidem legitur, litteras ab eo accepit aduersus quemdam Seluam editas, [dedisset S. Theodardo litteras plane ineptas:] qui se clam furtimque Archiepiscopum fecerat, contra fas omniaque Canonum instituta: & post alia, dicitur Selua ordinasse Ermemirum Episcopum Gerundensem, eiecto ante ordinato, nomine Seruo-Dei. Statuisse ergo S. Theodardus dicitur, vt non solum Ermemirus, verum etiam ordinatores eius, Selua & Frodonius Barcinonensis atque Godmarus Ausonensis conuenirent… Sed ab Episcopo imperata audire noluerunt… Quocirca motus vehementer contra eos B. Theodardus, [in Concilio lectas,] misit ad vniuersos suæ diœcesis Episcopos, vt omnes XV Kalendarum Decembrium conuenientes adessent pariter in villa, quæ Portus dicitur quæque sita est inter medios Magalonensium Nemausiensiumque fines. Hinc Sirmondus tomo 3 Conciliorum Galliæ appellat Concilium Nemausense in villa Portu, habitum statuit anno DCCCLXXXVI & tacite omittit epistolam Stephani Papæ, in qua de prædicatione S. Pauli per Hispanias agitur: cuius illud est exordium: Stephanus seruus seruorum Dei, Seluæ & Ermemiro & Frodonio Barcinonensi. [quarum exordium hic discutitur.] Noueris, inquam, noueris, Selua frater (si dici fas est, fraterno te debere vocari vocabulo) quod ex præcepto gloriosissimi & Catholici Imperatoris Odonis nuper venerim Trecas, Concilium inibi de multis ac diuersis celebraturus negotijs, cum reliquis Coëpiscopis & Consacerdotibus, Pontificalibus infulis insignitis, quinquaginta duobus, qui eidem nobiscum interfuerunt Concilio. Bosquetus supra Stephanum Papam VIII intellexit, [illæ ab alijs adiudicantur Stephano VIII] quod is Germanus, opera Ottonis I Imperatoris, cui Romani gratificari voluerunt, creatus Pontifex esset. Sedit ab anno XXXIX ad XLIII seculi decimi. Tunc anno DCCCCXL asserit Mariana lib. 8 de Rebus Hispan. cap. 5, conuentum Episcoporum esse habitum ad oppidum, cui Fonti-cooperto nomen est, in agro Narbonensi. In eo conuentu controuersia inter Episcopos Antegisum Vrgelitanum & Adulphum Pallariensem agitata de finibus… Actionum Præses fuisset Arnustus Narbonensis, Tarracone a Mauris occupata: cuius Præsulis partes fuissent, controuersias inter vicinos Episcopos componere, iuraque ijs populis dicere. Verum eo tempore non viuebat Arnustus Archiepiscopus Narbonensis, [aut Stephano VII tempore Arnusti Archiep. Narbon.] sed tempore Stephani Papæ VII, a quo pro pacifica possessione redituum suorum, iudicioque de Clericis ferendo, & electione Archiepiscoporum impetrauit bullam a Catello editam, ac Synodum Episcoporum collegit apud Nemausensem pagum in loco, qui Portus cognominatur in ecclesia sanctæ Dei genitricis Mariæ anno Domini nostri Iesu Christi Incarnationis octingentesimo nonagesimo septimo, decimo tertio Kalendas Maij, Indictione quinta, præsidente vero in eodem Concilio magnificentissimo Pontifice primæ Narbonensis Ecclesiæ. Hæc ex antiquis monumentis, quæ vix legi poterant, Catellus. Indictio erat decima quinta, vt ante pro præcedenti anno legebatur decima quarta. Celebrarat idem Arbustus triennio ante tempore Formosi Papæ Concilium Magalonense apud Iuniarias seu Iuncarias, anno Incarnationis DCCCXCIV, Indictione XII, Nonis Maij cum Episcopis Septimaniæ, Spaniæ & Prouinciæ. Fuit hic successor S. Theodardi: nam qui apud Catellum & Sanmarthanos interponitur Aribertus, [a quo alius non est Ari, bertus.] cui Stephanus Papa VII misisset Bullam a Catello relatam, alius non est ab Arnusto, nomine per amanuenses corrupto. Ab hoc ergo Pontifice habita est Synodus in loco seu villa, quæ Portus dicitur: aqua num alia statuenda sit sub S. Theodardo habita, relinquimus iam indetisum, a viris eruditis in Gallia examinandum.

[22] Ad epistolam sub nomine Stephani Papæ VI citatam redimus, sed cuius tempore & maxime anno DCCCLXXXV, [non erat tunc Imperater aut Rex Odo.] quando eam epistolam S. Theodardo Romæ existenti dedisset, nullus regnabat Catholicus Imperator Odo, sed vt supra probauimus, Carolus Crassus. Post huius obitum & Francorum fluctuationem electum diximus e Comite Parisiensi Odonem, non Imperatorem, sed Francorum Regem anno DCCCLXXXIX aut saltem secundum Acta S. Theodardi anno præcedenti: nam hic dicitur opus restauratæ ecclesiæ perfecisse anno octingentesimo nonagesimo, anno tertio Regis Odonis, Indictione VIII. Deinde quomodo potuit Stephanus VI Papa scribere anno iam dicto DCCCLXXXV se nuper præcepto Imperatoris Odonis venisse Trecas, [non habua Stephanus VI Trecis Concilium] & Concilium celebrasse cum quinquaginta duobus Episcopis; qui illo solum anno creatus erat Pontifex. Est Concilium Trecense, siue, vt tunc loquebantur, Tricassinum anno DCCCLXXVIII celebratum a Ioanne Papa VIII, qui & primus subscripsit, ac post eum Episcopi, [sed Ioannes VIII.] quorum nomina triginta adhuc extant. Interfuit & Rex Francorum Ludouicus Balbus, & inter Episcopos subscripsit Sigebodus Archiepiscopus Narbonensis, decessor S. Theodardi, & Frodoinus Episcopus Barcinonensis, contra quem Stephanum Papam egisse excogitatum est. Sed omissis similibus parergis, ad S. Paulum Narbonensem accedamus: de quo in dicta epistola narrantur ista non minus fabulosa.

[23] Cum beatus Apostolus & Doctor Gentium Paulus Roma egressus, [iter cum 7 viris Apostolicis in Hispaniam designatur:] Hispaniam prædicationis caussa proficisceretur… assumptis secum Trophimo Ephesino, necnon & prudentissimo viro Sergio Paulo… Torquato quoque, Secundo & Endalatio & quibusdam alijs, Cisalpinam Ecclesiam postquam deuenit, Arelatem quantocyus adijt… Trophimum ibi reliquit. Ipse vero cum ceteris Narbonam vsque pergens, inde prædictum Torquatum sexque alios illius comites & condiscipulos Galliciam ad prædicandum iuxta B. Petri Apostoli præceptum destinauit… Post hæc profectus inde vna cum Sergio Paulo, ad vlteriorem ambo peruenerunt Hispaniam, euangelizantes per singulas vrbes futuri gloriam regni Dei. Hæc ibi. Septemuiri in Hispaniam mißi ita nominantur ab Vsuardo & alijs: Torquatus, Ctesiphon, Secundus, Indalecius, Cæcilius, Hesychius & Euphrasius. Colitur ex his S. Cæcilius Episcopus Eliberitanus Kalendis Februarij, ad quem eorum mißio fuse explanata est ex grauium Scriptorum testimonijs: [sed absque huius mentione in illorum Actis.] inter quæ Gregorius VII Papa in epistola 64 ad Alphonsum VI Castellæ & Sanctium IV Aragoniæ Reges, & Episcopos in eorum ditione constitutos, anno MLXXIV ita scribit: Cum beatus Apostolus Paulus Hispaniam se adijsse significet, ac postea septem Episcopos ab vrbe Roma ad instruendos Hispaniæ populos a Petro & Paulo Apostolis directos fuisse, qui destructa idololatria Christianitatem fundauerunt… vestra diligentia non ignoret &c. Citat deinde in eam rem Hispanica Concilia & Romanorum Pontificum decreta, quæ ad dictas Kalendas Februarij legi possent: nonnulla etiam diximus ad Kalendas Martij, quo Hesychius Episcopus & Martyr vnus e socijs septem colitur: quibus nusquam adiunctum legimus S. Paulum Episc. Narbonensem, multo minus, quod S. Paulus Romam reuertens totam regionem Hispaniarum illi in Apostolatus officium commiserit: quasi postmodum tam per seipsum, quam per suos quos in fide Christi iam nutrierat docueratque discipulos, omnes Hispaniarum regiones peragrando, earumque habitatores indesinenter docendo in Christianæ fidei culmen cultumque subuexisset. Ac tandem pro sententiæ huius confirmatione præscribuntur legendi Leandri, [scripta varia citantur:] Isidori, Braulionis & Iuliani libri, quasi hi de Paulo Narbonensi, quod hactenus alius non indicauit, mira haberent; ac maxime allegantur Acta S. Pauli tribus voluminibus ab eiusdem discipulis comprehensa: quæ profecto si essent conscripta, pro maximo thesauro haberentur. Horum voluminum meminit Guillelmus Hulardi in Vita S. Pauli Narbonensis, scripta anno MCCCLXIV, id est, post obitum S. Pauli Apostoli fere annis MCCC, & post epistolam sub Stephani Papæ Sexti nomine, vt fingunt, scriptam annis quadringentis & septuaginta: vt non defuerit ad stabiliendos conceptos errores tempus fingendi quælibet. In eodem cum Guilielmo Hulardi seculo vixit Petrus de Natalibus sed aliquanto iunior, qui libro I Catalog. cap. 60 aliquod compendium Vitæ Pauli Sergij ex illo dedit; in quo, post conuersionem eius ex Actibus Apostolorum relatam, ista contraxit: Post passionem ergo suam B. Paulus apud Paphum eidem per visionem mandauit, vt ad partes Hispaniæ & Galliæ iret prædicandas: [horum compendium ex Petro de Natalibus:] quod & ipse fideliter adimplere curauit. Et post aliquot dies veniens Romam cum Rufo & Stephano Diaconibus suis, ecclesiam B. Pauli Apostoli consecrauit. Deinde pergens ad ciuitatem Lunæ, filium cæcum mulieris viduæ, quæ ipsum hospitio susceperat, illuminauit: eamque cum filio & multis ad Christum conuertit: qui a Sapritio Proconsule captus, dum ille subito moritur, Paulus a populo liberatur. Deinde veniens Galliam, Ebredunensi & Auriensi vrbibus Christum euangelizauit: & a beato Apostolo Paulo monitus, veniens Narbonam, dum Arelatensi vrbi appropinquaret, & Rhodani flumen transiret, nauta in flumen cecidit, & absorpto corpore necatus est. Sed orante Sancto corpus de flumine enatauit, & ipsum Paulus Sergius suscitauit: quo viso miraculo multi ad fidem conuersi sunt: veniensque Narbonam filium olim Principis ciuitatis, nuper defuncti, a dæmonio obsessum precibus matris viduæ ab immundo spiritu liberauit, eumdemque cum matre & populi multitudine baptizauit: indeque in Hispaniam circumiens prædicauit. Et rediens Narbonam, postquam totam ciuitatem & regionem ad Christum conuerterat, trina visione B. Pauli Apostoli monitus, obitum suum appropinquare cognoscens, Ecclesiam Narbonensem Stephano Diacono suo in Episcopum consecrato, commisit regendam: Rufumque Presbyterum in Auenionensem Episcopum ordinauit, & omnibus fideliter dispositis, orans in ecclesia sua in pace quieuit II Idus Decembris, vbi & sepultus iacet miraculis clarus. Hæc Petrus de Natalibus, quæ aliaque plura etiam Bosquetus retulit, a Guilielmo Hulardi ex vulgi sermone & Legendis vsitatioribus concinnata: inter quæ ait, plurima figmenta conferri, quæ pro veris obtruduntur.

DE S. AFRODISIO EPISCOPO BITERRENSI IN GALLIA.

[Commentarius]

Afrodisius, Episcopus Biterrensis in Gallia (S.)

[1] Biterræ, nonnullis Bliterræ, antiqua Galliarum vrbs in Narbonensi ditione, nunc Occitania sue Languedocia inferiore, ad confluxum Obris & Lironis amnium, ab ipsa Narbone quatuor circiter leucis dissita, celebrat hoc die natalem S. Afrodisij Episcopi: quem, loco non indicato, referunt Martyrologium MS. Aquisgranense, & addita voce Confessoris Kalendaria Breuiarij Eborensis in Lusitania & Capuanum a Michaële Monacho editum. [Cultus sacer] At MSS. Leodiense S. Lamberti, Treuirense S. Paulini, aliquod Reginæ Sueciæ sub nomine Adonis, & aliud nostrum sub nomine Bedæ ista habent: Ciuitate Biterris depositio S. Affrodisij Episcopi & Confessoris. In MSS. Vaticano S. Petri, Vallicellensi Congregationis Oratorij Romæ, Carmelitano Coloniæ & MS. Florario præponitur, Apud Septimaniam & Aphrodisius: subinde Frodisius & Effrodisius scribitur. Quæ accuratius referuntur ab Vsuardo passim in omnibus codicibus manu exaratis & prælo cusis, & sunt ista: Apud Septimaniam ciuitate Biterris, depositio S. Afrodisij Episcopi & Confessoris. [cum elogio Vsuardi:] Hic a B. Paulo Narbonensi Episcopo eidem vrbi ordinatus Antistes, fidei documentis præclarus, virtutumq; meritis ornatus, quieuit in pace. Quæ eadem memorantur in Hagiologio Franco-Galliæ ex antiquo MS. Martyrol. Abbatiæ S. Laurentij Bituricensis a Philippo Labbe excerpto, item in MSS. Vltraiectino S. Mariæ & Bruxellensi S. Gudilæ, & in Martyrol. Bellini secundum morem Curiæ Romanæ, & Germanico Canisij primæ editionis, & sequitur Ferrarius in Catalogo Generali, qui in Notis verba Vsuardi profert.

[2] Sunt hæc ab Vsuardo descripta ex Vita antiqua S. Pauli Episcopi Narbonensis, quam immediate iam dedimus: ex qua ista repetimus. Cum Paulus Sacerdos atque Dei Confessor ad ciuitatem Biterrensem ipso tempore aduenisset & quæ adhuc nota non erat, [desumpto partim ex Actis S. Paulo Narbonensis.] ecclesiam fabricaret: functusq; diuino sacerdotio, primum ibi in Cathedra Episcopi sedit… Cuius cum magisterio infidelitas decresceret, fides cresceret; conuersa Narbonensium superstitio… legationem mittit ad memoratum Episcopum, eius religionem desiderat, habere Ecclesiam concupiscit… Itaque ordinato in locum suum S. Afrodisio Episcopo, ad hanc vrbem ocyus peruenit. Hæc in Actis S. Pauli Narbonensis, ad quæ de tempore, quo vixit, varia contulimus, quæ hic non sunt repetenda, cum illi videri possint.

[3] Sunt hæc fere omnia, quæ de S. Afrodisio dici secure queunt, cum aliæ narrationes non careant mendis. Maurolycus certe multum aberrat, dum ista scribit: [Menda in aliquibus Fastis,] Bituricas Aphrodisij Ægyptij, Bituricensis Episcopi. Eadem habet Felicius appellatque Confessorem. Plura congerit Galesinius hoc modo: Bituricis S. Aphrodisij Episcopi. Hic genere Ægyptius, totius Ægypti Præfectus, munere Præfecturæ abiecto, Antiochiam venit: vbi baptismo suscepto, in B. Petri Apostolorum Principis disciplinam se tradidit: post cum illo Romam profectus, inde in Galliam ab eodem missus, & Bituricarum consecratus Episcopus, Christianæ religionis præceptis eam ciuitatem instituit: demum Ecclesia exædificata, & rebus alijs pro Christi gloria sancte actis, abijt in cælum. Hæc Galesinius, citatis in Notationibus Vsuardo, Eisengrenio in Cent. I & Volaterrano Comm. lib. 3, imo lib. 13, vbi ista habentur pag. 153. Aphrodisius Præsul Bituricensis, [desumpta ex Volaterrano,] Petri discipulus, genere Ægyptius, iacet apud Bituriges. Quam procul hæc distant ab ijs, quæ Vsuardus habet, a quo discessit cum alijs Galesinius, e cuius Martyrologio Germanicum Ganisij auctum & immutatum in secunda editione, & cum ante solum verba legerentur Vsuardi, ijs expunctis substituitur vrbs Bituricensis, sed in Septimania collocatur, id est Narbonensis Galliæ parte, cum Auaricum vrbs Biturigum fuerit in Aquitania prima. Eisengrenius part. 5 distinctio 3, mira narrat citatis Volaterrano, & Petro de Natalibus lib. 3 cap. 218. Huius fabulosam narrationem omitteremus, nisi inde sua excerpsissent alij etiam posteriores scriptores: [Petro de Natalibus:] ita ergo habet. Aphrodisius genere Ægyptius, Præfectus totius Ægypti erat in tempore, quo puero Iesu in Ægyptum fugato & in templo deorum delato, idola omnia corruerunt. Quod cum Aphrodisius tunc Præfectus audisset, ad fanum, in quo simulacra euersa fuerant, accessit: & viso puero Iesu, eum adorauit: ipsumque vna cum parentibus a furore Pontificum idolorum, eos in deorum suorum vltionem occidere volentium, viriliter defensauit: & ex tunc in Christū quasi per somnium credidit. Sed post ascensionem Domini cum prædicatio Euangelij ad Ægyptum peruenisset; præfecturam deserens, Antiochiam venit, & ibi baptizatus atque B. Petri discipulus factus est: cum quo postmodum Romam iuit: a quo & directus est ad Gallias prædicandas. Qui etiam ibidem S. Paulo Sergio, Episcopo Narbonensi se associauit: a quo ordinatus Bituricensis Episcopus, ad ipsam ciuitatem deuenit: vbi multo tempore officio prædicationis insistens, & miraculorum gloria refulgens, omnem populum eiusdem vrbis Christi nomini subiugauit. Et virtutibus ac ætate maturus, in Domino quieuit XI Kalend. Aprilis, & sepultus est in ecclesia sua signis clarescens. Hæc Petrus de Natalibus, cuius relationi Eisengrenius ex libro 1 Histor. Eccl. Franc. quam citat, [& Eisengrenio:] inserit conuersionem Bituricensium, & domum donatam a Leocadio, primo Galliarum Senatore, ex stirpe Vetij Epagati, sub Seuero Imperatore post S. Irenæum martyrio coronati, ac demum ecclesiam erectam & S. Stephani reliquijs illustratam: quasi hæc omnia apud Bituricenses peregisset S. Afrodisius, licet eius nusquam meminerit Gregorius Turonensis: cuius caput 27 & 29 libri 1 hic designatur, imo verbis eius seruatis describitur ab Eisengrenio: quasi S. Afrodisius fuisset, cum Christus nasceretur, Præfectus in Ægypto, & post ducentos & amplius annos Bituricensibus fidem Christi annuntiasset, & dictam ecclesiam condidisset.

[4] Et hi erant extra Galliam scriptores, quos proprijs & securioribus auctoribus præponunt Guilielmus Catellus & Andreas Saussaius, ille in Historia Occitaniæ pag. 955, vbi de Episcopis Biterrensibus agit, iste in Martyrol. Gall. & ista habet: Eodem die Biterris S. Aphrodisij Episcopi primi illius ciuitatis. Hic genere Ægyptius, [aliqua ex his in Martyrol. Gallicano.] totius Ægypti Præfectus, munere eiusmodi abiecto, Antiochiam ad B. Petrum venit: a quo verbo vitæ illustratus, sacroque lauacro tinctus, Romamque postea dum ipse Apostolorū Princeps eo pergeret, ab eo in comitatum assumptus, propagando vndecumq; illic Christi regno eidem obsecundauit. Tum Paulo in Galliam Narbonensem proficiscenti adiunctus, eo in Hispaniam abeunte, Sergio Paulo, quem is Narbonæ Antistitem præfecerat, adhæsit: a quo, crescente hac in prouincia messe Euangelicæ segetis, Biterris Episcopus constitutus est: vbi magnificam & egregiam operam in fide prædicanda, auellendis a nefandis sacris atque Christo parturiendis ciuibus, religione castissima diffundenda, & fundanda Ecclesia stabiliendaque cum diu impendisset; demum rebus gloriose peractis, Christi indefessus præco ac minister fidelissimus, ad brauium meritis onustus perrexit. Hæc Saussaius cum magnifica amplificatione, si certiores auctores, quam nos dedimus, posset pro ea proferre.

[5] De ecclesia, monasterio & depositione corporis S. Afrodisij agunt Sanmarthani tomo 4 Galliæ Christianæ pag. 64, & quem Vsuardus alijq; tradunt in pace quieuisse, rebus sancte actis, abijsse in cælis, [an Martyr caput abscissum tulerit?] & meritis onustum ad brauium perrexisse, ac demum Confessorem appellant, martyrio coronatum scribunt his verbis: S. Afrodisij ecclesia apud Biterrenses antiquissima, quam Diuus Afrodisius in honorem Principis Apostolorum proprio sanguine consecrauit, ac primariam ceterarum Ecclesiarum Biterrensium truncati sui capitis traditione nuncupauit: quod ab extremis huiusce ciuitatis partibus summo omnium stupore in eam asportauit, vt tradunt perantiquæ Legendæ. Quod autem hæc basilica fuerit primo S. Petri, duo manifeste indicant, vetus sigillum Capituli Ecclesiæ, [Ecclesia S. Petri, dein S. Afrodisij,] in quo insculpta est imago S. Petri & B. Afrodisij, tum variæ fundationes vetustissimæ, in quibus eligitur sepultura in ecclesia S. Petri & S. Afrodisij. Verum quia hæc basilica erat extra muros ciuitatis, translata est Sedes Episcopalis, [cum monasterio:] & ibi erecta fuit Abbatia Ordinis S. Benedicti, Sedesque Apostolica Abbatibus in illius gremium admissis Pontificalium insignium vsum concessit, aliquod eis præbens solatium pristinæ dignitatis, tali decore & ornamento præstito illorum ecclesiæ, in qua corpora Beatorum Afrodisij & Geraldi Biterrensium Episcoporum iacebant, & adhuc conquiescunt. [corpus adseruatum,] A multis seculis Abbatia hæc a regulari statu in secularem redacta est, & monasterium in Ecclesiam Collegiatam & secularem mutatum. Dein pag. 67 dicitur per Raimundum de Serinhano, Abbatem renouata fraternitas Ecclesiarum S. Afrodisij Biterrensis & S. Pauli Narbonensis (quæ adeo erat antiqua, [fraternitas.] vt iam pene a memoria hominum exciderat) XVI Kalendas Ianuarij anno MCCLX, existente tunc Giraudo Abbate S. Pauli: quæ societas reperitur in archiuis eiusdem ecclesiæ.

DE SANCTIS MARTYRIBVS CALLINICA, SEV CALLINICO, ET BASILISSA IN GALATIA.
CIRCA AN. CCLII.

[Commentarius]Callinica seu Callicinus, Martyr in Galatia (S.)
Basilissa, Martyr in Galatia (S.)

[1] Aguntde hisce Sanctis & Græci & Latini, & quidem diuersis diebus: ac primo in Menologio Cardinalis Sirleti ista habentur XXI Martij: [Cultus sacer apud Græces] Eodem die certamen sanctarum Martyrum

Callinicæ, Basilissæ, & sacrosancti Martyris Birilli Episcopi Catanæ: de quo ad illum diem egimus. At XXII Martij, & quidem sub finem, ita legitur in MS. Synaxario Græco collegij Claromontani Societatis Iesu Parisijs: [21 & 22 Martij,] Eodem die certamen sanctarum Martyrum Callinicæ & Basilissæ. Ad quem etiam diem inscripti sunt in Menæis MSS. Ambrosianis, Chifletianis, Mazarinianis, & alijs, vti & excusis, atque apud Maximum Cytheræum his verbis: Eodem die sanctæ Martyres Callinica & Basilissa gladio interimuntur: additurq; hoc distichon in Menæis excusis:

Καλλινίκην τέμνουσι σύν Βασιλίσση
Τὰς καλλινίκους καὶ πόλου βασιλίδας.

Callinicam scindunt cum Basilissa
Egregias victrices & cæli Reginas.

[2] Et hæc hactenus de duabus fæminis Martyribus dicta sunt: contra quæ dubium mouetur ex Menologio MS. Græco, quod iussu Basilij Iunioris Imperatoris seculo decimo collectum est: [& 26 cum elogio,] in quo ad diem XXVI Martij (post elogium SS. Philemonis & Domni siue Domnini, de quibus cum alijs egimus XXI Martij) ista leguntur: Certamen SS. Callinici & Basilissæ Martyrum. Callinicus & Basilissa Christi Martyres imperante Decio viuebant in prouincia Galatiæ. Basilissa cum diuitijs abundaret, dabat pecuniam Callinico, vt abiret ad carceres & ferret pro victu Christianis ibidem inclusis, vt pro se orarent: vt scilicet & ipsi prompto & recto animo essent ad suscipiendum martyrium & non deficerent in tribulationibus. Inter hæc igitur aliquo die comprehensus est Callinicus, & cuius esset religionis interrogatus.

Hic mentiri nesciens, eam confessus est: quamobrem vinctus est & Præsidi traditus. Comprehensa etiam S. Basilissa sistitur coram tribunali, & ambo Christum cum libertate confitentes, primum varijs tormentis subiecti puniebantur, vt cogerentur Christum abnegare & idolis sacrificare. Verum cum ad id induci non possent, sacra eorum capita gladio abscissa sunt: atque ita egregie vincentes diabolum, participes facti sunt regni cælorum. Hæc Menologium, in quo idem supplicij genus, eadem ad vtriusque nomen allusio, prout ex Menæis prolata sunt: vt de sexu solum maneat controuersia, ob quam vtriusque nomen in titulo præponimus.

[3] [apud Latinos 22 Martij.] Tabulæ Martyrol. Romani XXII Martij, ita nomina indicant: Eodem die natalis sanctarum Martyrum Callinicæ & Basilissæ. In Notis allegatur Menologium, in quo pridie relatas esse diximus. At margini adscriptum est, eas a Galesinio poni sub Traiano: huius elogium est eiusmodi: In Græcia SS. Callinicæ & Basilissæ, quæ, infenso fidei aduersario Traiano Imperatore, gladio percussæ, martyrio coronantur. In Notationibus citantur Græcorum tabulæ, qua de caußa in Græcia passas dixit, comprehendens Asiæ regiones, in quibus vsus linguæ Græcæ vigebat. At persecutioni Traiani videntur tributæ, quod in Menæis absque vllo titulo annectatur historia quinque Canonicarum & Drosidis Virginis, quæ dicitur filia Traiani Imperatoris, in qua relatione nonnulla parum probabilia apparent. Refertur Drozela filia Traiani cum quinque socijs seu Canonicis aut fæminis iterum XXII Septembris, in Menologio Sirleti, MS. Synaxario & Menæis: quando de ijs agi poterit. Franciscus Laherius in magno Menologio Virginum statuit Callinicam & Basilissam duas socias Drozelæ: & dum Menæa Græcorum non bene ab alijs lecta reprehendit, meretur ipse simili lapsus errore pœnam talionis.

DE SS. SATVRNINO ET IX SOCIIS MARTYRIBVS IN AFRICA.

[Commentarius]Saturninus, Martyr in Africa (S.)
IX Socii, Martyres in Africa (SS.)

[1] Celeberrimaest memoria horum Martyrum in præcipuis & vetustißimis Martyrologijs, S. Hieronymi in quatuor apographis, Rabani, Notkeri, MSS. Barberiniano, Reginæ Sueciæ, & pluribus sub nomine Vsuardi, Beda excuso & alijs: in quibus ista continentur: [Memoria in antiquis Fastis,] In Africa Saturnini & aliorum nouem. In Martyrol. excuso Coloniæ & Lubecæ anno 1490 additur, Martyrum, qui pro Christi nomine occisi sunt. In hodierno Romano ista leguntur: In Africa sanctorum Martyrum Saturnini & aliorum IX. In Casinensi MS. charactere Longebardico additur socius his verbis: In Africa Fidelis, Saturnini & aliorum IX. Quæ etiam leguntur apud Maurolycum & Felicium. [varij socij perperam adiuncti:] Sed in alijs plerisque Fastis Fidelis in Africa passus refertur ad sequentem diem. Apud Hermannum Greuen in additionibus Vsuardi & Canisium in Martyrol. Germ. aliquis socius nominatur: In Africa Saturnini, Dieroni & aliorum octo Martyrum. At duo superadduntur in MS. Coloniensi S. Mariæ ad Gradus: In Africa SS. Saturnini, Decronij, Arionis & aliorum nouem. In Aquisgranensi, non indicatis loco aut socijs, præponitur Paulus, scilicet Narbonensis Episcopus, de quo iam egimus: ast alij duo sunt Martyres Sebasteni, & spectant ad sequentem turmam. In MS. Tamlactensi referuntur Saturninus & VIII socij.

[2] [non videntur passi sub VVandalis:] Galesinius hoc addit elogium: In Africa sanctorum Martyrum Saturnini & sociorum nouem: qui in persecutione Vandalica, pro fide Catholica profuso sanguine, præclari testimonij palmam tulerunt.

In Notis citatur Victor lib. 1 persecutionis Vandalicæ, sed qui ibi nominatur est Saturus, quem cum Galesinio & alijs celebrabimus XXIX Martij. Dein horum decem Martyrum memoria ante istam persecutionem videtur inscriptæ Martyrolog. S. Hieronymi. Interim quæ Galesinius ex sua coniectura adiecit, inserta sunt secundæ editioni Martyrol. Germanici. Baronius in Notis ad hunc diem scribit: Multi eius nominis passi habentur in Africa, [huius Saturnini mentio non videtur fieri in ep. S. Celerini:] quorum nec illum prætereamus, de quo est tam nobile testimonium S. Celerini Martyris in epistola ad Lucianum: est ea epistola XXI apud S. Cyprianum, in quo sub finem ista habentur: Salutant te Macari cum sororibus suis, qui lætantur confessione tua florida, sed & omnes fratres, & Saturninus, qui & ipse luctatus est cum diabolo, qui & Christi nomen est fortiter confessus, qui & ibi in pœna vngularum fortiter est confessus, qui & hic nimis rogat & petit. Vbi obseruat Pamelius, plures fuisse Saturninos, tum Confessores, tum Martyres, tum Episcopos in Africa ætate Cypriani, atque adeo diuinare, quisnam iste fuerit, superuacaneum fore: quod multo magis de hoc S. Saturnino Martyre dicendum, cum potuerit in alia persecutione, quando non viuebat S. Cyprianus, occisus fuisse. Similes Saturninos Martyres in Africa dedimus in Ianuario & Februario decem, & alios hoc mense. [nec videtur Episcopus fuisse.] Petrus de Natalibus lib. 12 Catalogi num. 95 ista habet: Saturninus Episcopus & alij nouem Martyres in Africa passi sunt XI Kalend. Aprilis. Huius Episcopatus non fit mentio apud alios.

DE SANCTIS SEBASTENIS MARTYRIBVS DECRONO, ARIONE, AMMONO, ET ALIIS XII.

[Commentarius]Decronus, Martyr Sebastiæ in Armenia (S.)
Arion, Martyr Sebastiæ in Armenia (S.)
Ammonus, Martyr Sebastiæ in Armenia (S.)
Alii XII, Martyres Sebastiæ in Armenia (SS.)

Sebastiam alijs Armeniæ, alijs Cappadociæ metropolim haberi diximus die III Februarij ad Acta S. Blasij Episcopi Sebasteni & X Martij, quando de XL Martyribus Sebastenis egimus. Huic loco adscribuntur hi Martyres in Martyrol. S. Hieronymi Parisijs excuso. In Sebastia Deeronij, Orionis Ammoni. In Lucensi editione ita legitur: In Sebastia Decronis, Arionis. In MS. Blumiano Detroni scribitur: reliqua cum præcedenti consentiunt. In peruetusto MS. eiusdem S. Hieronymi, quod apud nos seruatur, ita legitur: In Sebaste, Decroni, Arionis & aliorum XII. Richenouiense MS. In Sebastia, Artonis, dein post interpositos Afros, Decroni, Arionis. Rhinouiense, In Sebasti Arionis. Augustanum S. Vdalrici, In Sebaste Dieroni, Arionis. Labbeanum, Decroni: reliqua cum præcedenti eadem sunt. Rabanus: In Sebastia Decroni & Arionis, pro vltimo apud Bedam excusum legitur Alionis. Galesinius citato Beda scribit, Decronij & Alionis. Hos citat & sequitur Ferrarius in Catalogo generali. Ast omissa vrbe Sebastia adiunguntur, vt supra dictum, Martyribus Afris, & scribuntur Dieroni, Dreconi, & Decronij & Arionis. Et hæc sunt in Martyrologijs reperta, ex quibus satis secure possumus illos Sebastiæ adscribere. At nomen prioris Martyris expreßimus Decronum, quod ita sexies exprimatur: Decronius & Dierorus subinde legitur: Deeronus, Deeronius, Detronus & Decro etiam, sed semel, reperitur. Socij nomen Arionis est satis constans, subinde Orionis & Artonis. Hisce adiungitur tertius Ammonus, sed in solo Martyrolog. S. Hieronymi vti in nostro codice socij XII, quos ob antiquitatem codicum adiunctos relinquimus. In MS. Tamlachtensi apud Hibernos antiquo sed non satis distincto, reperiuntur hoc die nomina Aronis, Dreconi, Orionis, Ammonis & Ammoni, & sequenti die Arionis & aliorum XIX, Dreconij & Arionis: quæ huc spectant, & pro alijs XII, leguntur XIX.

DE S. ALEXIANO DIACONO.

[Commentarius]Alexianus Diaconus (S.)

Martyrologium MS. Vltraiectinum Ecclesiæ Collegiatæ S. Mariæ satis vetustum est: in quo sæpe illustris memoria Sanctorum Angliæ continetur, vt posset videri ex Anglia eo delatum, fuitque illud Vltraiecti descriptum circa annum MCXL, vti ex Chronico & Tabula Paschali adiunctis videtur constare. In eo Martyrologio continentur die XX Martij ista verba: Item

Alexani Diaconi. In MS. Treuirensi S. Martini, æque aut magis antiquo, scribitur Alexiani Diaconi. Quo etiam modo legitur in additionibus Vsuardi ab Hermanno Greuen ante ducentos fere annos collectis. Martyrem fuisse suspicamur: quem tamen titulum non apposuimus, iudicio aliorum proponentes, vt cum alijs MSS. conferant.

DE S. BASILIO PRESBYTERO MARTYRE ANCYRÆ IN GALATIA.
ANNO CCCLXIII

[Praefatio]Basilius Presbyter, Martyr Ancyræ (S.)

[1] MemoriaS. Basilij Presbyteri ecclesiæ Ancyranæ in Galatia celebris est apud Græcos & horum exemplo apud Latinos: de quo in Menologio Cardinalis Sirleti ista habentur: Die XXII Martij. Sancti Martyris Basilij, Presbyteri Ancyranæ Ecclesiæ, qui cum in Christiana confessione constanter persisteret, [Cultus sacer apud Græcos] Iuliano Apostata Imperatore & Saturnino Præside Ancyræ, post multos cruciatus Christi Martyr volauit in cælum. In Menologio Basilij Imperatoris sub finem præcedentis diei solum titulus proponitur, forsan per amanuensium socordiam eo translatus, eiusque elogium omissum: quod eisdem plane verbis refertur in MS. Græco Synaxario Collegij Claromontani Societatis Iesu, in Menæis excusis & manuscriptis, in Anthologio etiam, & apud Maximum Cythæreum, & est huiusmodi.

[2] Sancti Martyris Basilij, Ecclesiæ Ancyranæ Presbyteri. Basilius hic, imperante Iuliano apostata & Saturnino Præside Ancyræ, [cum illustri descriptione martyrij,] florebat Ecclesiæ Ancyranæ Presbyter. Accusatus de religione Præsidi sistitur, in quæstione ab equuleo suspenditur, in lateribus dire fricatur, ac dein in carcerem abijcitur. Extractus iterum e carcere diu admodum continenter verberatur, ferreisque compedibus constrictus, rursus custodiæ includitur. Post dies aliquot cum Iulianus apostata per Ancyram transiret, S. Basilius ad illum

Vinctus deducitur: & fassus se Christianum esse, Flauentio Comiti traditur, vt ex corpore eius lora exscinderentur: quod cum omni celeritate peractum est. Multis ergo vndequaque & a tergo & a fronte direptis e cute loris, & ab humeris dependentibus, adamantinus & inuictus Martyr vnum a corpore auulsum in faciem Præsidis coniecit: qui mox candentibus subulis illum vri, ventremque & tergum omnesque corporis compages perforari iussit. Inter quæ tormenta sanctus Martyr animam Deo reddidit. In adiunctis Odis laudatur eius magnanimitas inter tot tormenta & tam atrocia & crudelia, & accinitur triumpho obtento epinicion.

[3] [& apud Latinos.] E Latinis, suis additionibus ad Vsuardum inclusit Molanus, citatis Græcis, die XXII, inquiens, sancti Hieromartyris Basilei, Presbyteri Ancyranæ Ecclesiæ. Galesinius aliquanto plura de martyrio retulit his verbis: Ancyræ S. Basilij Presbyteri & Martyris. Hic, Iuliano, hoste religionis teterrimo, Saturnini Præfecti iussu in custodiam inclusus, grauissime varieque cruciatus, demum subulis candentibus perforatus, spiritum Deo reddidit. Dignus etiam habitus est, qui tabulis Ecclesiæ Romanæ ita inscriberetur: Ancyræ S. Basilij Presbyteri & Martyris, qui sub Iuliano apostata grauissimis cruciatibus affectus, animam Deo reddidit. In Notis monet Baronius fuisse eodem tempore Ancyræ Basilium Episcopum Arianum, sed qui post Iulianum superstes cum alijs Arianis obtulit libellum Iouiano Imperatori, quo se Nicænæ fidei professorem esse testatus est. Allegat præterea Baronius partem aliquam Orationis secundæ S. Gregorij Nazianzeni in Iulianum, qua huius crudelitas indicatur.

[4] Syri alijque Orientales varios hoc mense Basilios colunt, & quidem in eorum antiquo Kalendario MS. ex quo Martium nobis Latinum fecit Illustrißimus Risius Archiepiscopus Damascenus, [Aliorum huius nominis Martyrum cultus in Syria] prima die Basilius & qui cum eo, octaua Basilius & socij memorantur: de quibus nihil habemus diuinare, nisi forte eos esse qui Menologio Coptico MS. Collegij nostri Maronitici Romæ commemorantur Martyrium Alexandriæ perpeßi Basilius, Theodorus & Timotheus idque ad diem XX mensis Amsuir qui XIV nostri Februarij respondet. [& Presbyteri 28 Martij.] Qui autem huc facere videtur est Basilius Sacerdos & Martyr inscriptus Syriaco Kalendario ante officij Ecclesiastici libros Romæ impresso circa annum 1624, ad diem II Barmudæ mensis, qui nostri Martij XXVIII dies est: quin & in quodam Martyrologio Arabico Ægyptio per Gratiam Simonium Latine nobis reddito hoc ipso die XXII Martij est, Certamen S. Basilij Martyris & Sacerdotis.

[5] Acta Græca duplicia reperimus descripsimusque: alia Romæ, [Acta ex MS Vaticano a synchrono scripta,] quæ hic damus ex Codice bibliothecæ Vaticanæ 655, eademque extant apud Patres Oratorij S. Mariæ in Vallicella in codice signato B. 14: conscripta, quantum coniectando assequimur, ab ijs qui martyrio eius præsentes interfuere, eoque se confirmatos in fide Christi sub ipsam Actorum conclusionem testantur. Alia habuimus Florentiæ in bibliotheca Medicæa pluteo 4 ad sinistram codice 4 sub finem hoc principio Ἡδὺ μὲν θέαμα ταῖς φιλοσωμάτοις καὶ φιλοκόσμοις ψυχαῖς λοιμὼν πανθοιοις καὶ ποικιλοχρόοις κομῶν φύθοιςε καὶ ἄνθεσιν. Dulce quidem spectaculum, corpora mundanaque affectantibus animis, pratum est omnigenis diuersorum colorum plantis floribusque ornatum: sed hæc licet elegantius atque ad Rhetoricæ amplificationis leges accuratius scripta, [alia ex Florentino: hæc omissa,] sunt tamen minus antiqua; atque, vt ea solent quæ longius a suo fonte discedunt flumina, multo minus sincera: nam cum prima illa elogijs supra relatis exacte respondeant, hæc posteriora & Constantinopolim abductum Basilium scribunt, & post fornacem sine noxa toleratam Cæsaream protractum, ibiq; ab immißa leæna interfectum: quæ omnia in alium Basilium itidem Ancyranum & sub eodem Iuliano Apostata passum conueniunt: [quia duos Basilios confundunt.] sed qui II Ianuarij die colatur, ad quem de ipso plenius ex Menæis egimus: & in eiusdem mensis supplemento addere aliquid postmodum ex his Actis poterimus: cum ea hic integre danda esse, qua parte sola phrasi ab antiquioribus differunt, nequaquam iudicemus.

[6] Ad tempus Martyrij quod attinet, constat ex Actis eum fuisse annum, [tempus Martyrij an. 363] quem Iulianus in Imperio & Christianorū persecutione vltimū habuit, paullo postquam ille pertransita Ancyra Antiochiam abiuisset: neque enim credibile est, male sibi a Cæsare metuentem Præsidem, eo quod ipsius maiestatem Basilio illudendam exposuisset, vindictam distulisse ad plures menses. Quare cum constet Antiochiæ fuisse Iulianum mense Februario, quippe qui inde legem de non violandis sepulcris dictauerit pridie Idus eiusdem mensis, erratum credimus a librarijs, quando scripserunt mense Iunio die XXVIII consummatum esse Basilij certamen, [dies 28 Ian.] & pro Iunio legendum esse Ianuarium: est enim facillimus circa hæc lapsus cum fere initialibus solum litteris veteres scriberent mensium nomino Ιαν. Ιουν. &c. Sic in Theophanis Chronographia Iulianus occisus legitur τῇ κς᾽ Ιανουαριου μηνός: vbi scribendum fuisse Ιουνίου probat omnium auctorum consensus, VI Kal. Iulij cladem Iuliani adscribentis. Quod autem in Martio mense colatur factum dici potest occasione eleuati vel translati solenniter corporis, cum sublato e viuis tyranno, reddita Ecclesiæ tranquillitas est.

ACTA
Ex MS. Græco Vaticano.Basilius Presbyter, Martyr Ancyræ (S.)

CAPVT I.
Basilius Orthodoxam fidem constanter prædicat; torquetur sub Præside Saturnino.

[1] Basilius hic totus intentus hominibus veritatem Christianam edocendis, [Præmonet vt imminente persecutione] auertendisque a via diaboli & cuncta operatione eius, non cessabat prædicans, quod difficile tempus incumberet, & varij essent infernalis militiæ principes. Habere enim sathanam ministros nonnullos indutos vestimentis ouium, qui intrinsecus sint lupi rapaces; & ne secura possit vita duci, ad animarum venationem

Circumeant, quorum finem cunctis manifestaturum esset tempus quod instabat. Igitur intrepide inquiebat, explano viam consequendæ eius quæ in Deo & Christo Dei est salutis; [Christiani sollicite fidem salutemq; custodiant.] & impiorum manifesto errorem, si qui dimittentes viuentem & manentem in secula Deum, confugere ad idola cæca, surda & muta, hæreditatem quærentes sibi ex illis prouenientem, flammam ignis inextinguibilem. Quapropter omnes qui Christi mysteria studiose amplexi fidei nostræ veneramur ducem, & inuiolatum volumus thesaurum hunc in animæ gazophylacijs incontaminatis custodire, diabolicorum deceptorum illorum chorealem apparatum conculcemus pedibus, & fugiamus execrandos supplantatores, freti auxiliatore Christo, æterno remuneratore nostro.

[2] Sic autem faciebat per dies singulos, circumiens vniuersam ciuitatem & vnumquemque corroborans ad tenendam fidei perfectionem & fugienda supplicia futurorum malorum. [quamuis ab Arianis prædicare prohibitus] Fuerat autem Basilius hic sub a Eudoxio & Macario & Eugenio, & pluribus alijs Constantinopoli ad Synodum collectis, prohibitus habere conuentus sacros; quia pietati inhærens fidem accurate tenebat: sed ab Episcopis ducentis triginta

In Palæstina collectis iussus est fidenter agere, vt qui magistros haberet viros sanctos & Domini amatores, ipse ex imperatorij Palatij nobilioribus vnus. Ergo rectam coram Deo vitam ducens, [& sæpe propterea accusatus.] annuntiabat irreprehensibilem fidei sermonem, & multos reducebat ab errore: ideoque temporibus ijs, quibus omnis anima Christiana commouebatur, seditionis nomine delatus ad Imperatores fuerat, & veritatis caussa a singulis eorum examinatus, multos efficiebat fideles: quia ipse apparebat constans in fide & traditione Patrum, atque ab orthodoxa confessione flecti nescius.

[3] Cum autem Imperium obtinuisset Iulianus, factus a Christiana religione apostata, [Idem facere perseuerat sub Iuliano,] factus quoque est animarum ad perditionem subuersor. Exponens enim delira dogmata de sacrificiorum cultu mutis surdisque & insensatis deferendo, stabiliuit illa per annum integrum b & menses tres in partibus Galatiæ, quibus nouam eius deceptionem reuerentur suscipientibus, super Ancyra Deum benedicens Basilius sanctus: o Saluator, inquit, mundi, Christe, lumen inextinctum, æternarum gazarum thesaure; ex voluntate Patris dissipans tenebras, & eiusdem spiritu cuncta constituens: respice oculo sancto & tremendo tuo, & disijce nefandas superstitiones eorum, qui se opponunt voluntati tuæ: vt contrito imbelli consilio suo, non impediant animam in te Deo per secula viuente permanentem.

[4] Basilium vero audientes ij, qui dæmonum cultum exequebantur, [frustraque increpitus] magno aduersus eum furore concitati sunt, & eorum vnus Macarius nomine, exiliuit atque apprehendit eum, dicens: Ecquid tu circumis commouens vniuersos, & religionem deorum dissoluens, ab Imperatore laudabiliter constitutam? Cui Basilius: Confringat os tuum Deus, mancipium diaboli, nec enim ego vestram religionem destruo, sed qui in cælis est ipse inuisibili virtute eam destruet: & qui per Saluatorem nostrum Iesum Christum aboleuit errorem idolorum, ille etiam nunc dissipabit & disperdet omne consilium vestrum; donec ad extremam redacti impotentiam, deficiatis & hæreditetis præparatam inobedientiæ vestræ mortem.

[5] Indignantes igitur aduersus eum impij, adduxerunt eum ad c Proconsulem Saturninum, dicentes: Homo hic seditiosam facit ciuitatem nostram, [capitur & sistitur Saturnino;] multosque decipiens in errorem adducit: nunc eo est progressus audaciæ, vt peruersa prædicans & aras euertere & Imperatorem præsumat blasphemare. Dicit ei Saturninus: Quis es tu, qui eiusmodi audeas? Respondit Basilius: Quod omnibus potius est, Christianus sum. Vt quid ergo, reponit Saturninus, Christianus cum sis, non facis ea quæ Christianum decent.

Recte mones, Proconsul, ait ille: decet enim hominis Christiani opera cunctis fieri manifesta. Hoc igitur bene dixisti. Subsumpsit Saturninus: Cur itaque rebellem facis ciuitatem nostram, & Regem blasphemas, vbique eum traducens vt transgressorem factum bonarum legum. At Basilius: neque Imperatorem inquit blasphemo, neque conditam ab eo religionem: Imperator Deus est, qui in cælis habitat, quem digni illius cultores Patres nostri vbique adorant in puritate cordis: ipse in breui potest a vobis perperam constitutam impietatem dissoluere.

[6] [& idololatriæ vanitatem explodens,] Non ergo, inquit Saturninus, vera tibi esse videtur religio, quam Imperator noster constituit? Qui potest, refert Basilius, vera esse, o Præses, quæ præ rabidis canibus carnes per ora ferens circumeundo manducat, & ante aras dæmonis latratum ciens, suas ipsis carnes circumponit, suum sanguinem circum ipsas effundit: qui, inquam, talis potest sana integraque haberi? Saturninus econtra: Parce garrulæ nugacitati, & obaudi Imperatori. Ego, refert Basilius, cælesti hactenus Imperatori obediui, & ab ipsius fide numquam abducar. Cui Saturninus: Quem tu mihi cælestem,

Cui obediueris, Imperatorem memoras? Illum, respondit Basilius, qui in cælis residet & intuetur omnia: hic enim, quem tu mihi laudas, terrenus est, mox casurus in manus magni Regis, vt qui homo sit.

[7] Talia cum audiret Saturninus indignatus est, iussitque sanctum appensum lacerari: [dire torquetur:] ipse vero statim vt sublimis pependit, cœpit orare in hunc modum: Gratias tibi ago, Domine Deus seculorum: quia dignum me fecisti per hæc tormenta viam vitæ adinuenire, per quam ambulans conspicere possim promissionum tuarum hæredes. Dum autem discerperetur, ait ad Basilium Proconsul: Quid videtur, Basili? num potest Imperator suis immorigeros iussis condigno statim mulctare supplicio? Age vel nunc & ipsa malorū experientia doctus parere disce. Dixi, inquit Basilius, o vecors & spei exors Christianæ; [reductusq; in carcerem] dixi me ei qui veraciter Rex est credidisse, neque posse a sententia dimoueri. Rursum Saturninus, cum deficientes lassitudine d quæstionarios cessare tantisper imperasset a tortura, ait Basilio: Crede nobis atque sacrifica. Cui Sanctus? Numquam vanis istiusmodi numinibus sacrificaui, neque eorum qui occidunt animas participaui victimis.

[8] [tentatur a Felice eique apostasiam exprobrat.] Tunc iussit Proconsul in carcerem abduci Sanctum: cui recedenti occurrit impurus quidam, Felix nomine, & dicit ei: Quid est, Basili, quod ipse te perditum eas? Quin potius amicus deorum efficitor, vt Imperatorijs promissis potiaris: nam si nolueris, punieris grauiter, & quidem longe meritissimo iure. At

Basilius: Apage, inquit, peruerse & immunde, veracium promissionum prorsus expers & indigne: quomodo enim in tenebris existens ad veritatem posses pertingere, & intueri ipsi tibi circumfusam caliginem? Atque his dictis ingressus in carcerem est.

[Annotata]

a De eo sic Theophanes ad an. 360 Constantius in Macedonium (quem recens Patriarcham CP. constituerat) iratus, virum gradu deponi iubet, & ingens malum maiori calamitate commutans, Eudoxium in eius locum substituit. Conciliabulum igitur CP. cuius princeps ab omnibus nominatur Eudoxius, & in quo Macedonius CP. Basilius Episcopus Ancyranus alijq; depositi fuere, hic indicatur. Quodnam autem ad eius irritanda Acta siue ab orthodoxis siue a Semiarrianis (quos eo tempore conspirantes contra Arrianos difficile fuit discernere) habitum sit in Palæstina Concilium, hic consequenter indicatum, nusquam alibi hactenus reperimus: Baronius ad an. præcedentem hæc refert.

b Tempus Imperij a die 5 Octob. an. 36 vsque ad 26 Iunij 363 numerandum, preter vnum annum octo dumtaxat menses, dies 20 complectitur: vt necesse sit primo statim semestri edicta Iuliani Ancyræ fuisse promulgata: per quæ tamen parum admodum circa idololatriæ restitutionem profici conqueritur in sua ad Arsacium Galatiæ Pontificem epistola, & eius rei culpam conijcit in sacerdotes idolorum, propter hospitalitatis, abstinentiæ & pudicitiæ defectum: quo fieret vt aduersus Christianos præualere nequirent.

c Græce Ἡγεμὼν, quod proprie Præsidem significat: sed latius acceptum a Græcis vsurpatur pro quouis vice Imperatoris Prouinciam administrante, siue is Præses, Proconsul, seu Prator Latinis diceretur.

d Etiam Græce κουιςιονάριοι scribuntur.

CAPVT II.
Iuliani iussu frustra solicitatus, præsentem confundit tormentorum victor Basilius.

[9] [Mittit Iulianus qui defectionem suadeant;] Proconsul vero nuntiauit Iuliano quæ circa Basilium gesta essent: ille vero, his auditis, Elpidium quemdam, perditionis magistrum, misit vna cum Pegasio, & ipso ex thesaurus cælestibus eiecto. Qui cum peruenissent a Nicomediam, inuenerunt istic Asclepium Æsculapij Sacerdotem: eoque secum sumpto, tres pariter diabolicæ militiæ duces iter simul prosecuti, statim atque Ancyram peruenere, quæsiuerunt de S. Basilio, quo res eius loco esset: & didicerunt in carcere attineri, vbi non cessaret

Die ac nocte laudans & glorificans Deum.

[10] Die ergo proximo abiuit ad carcerem Pegasius, desertæ turpiter veritatis reus, & salutans Beatum, [e quibus Pegasius apostata] Salue, inquit Basili. At hic: Non est tibi salus, præuaricator & proditor veritatis; tibi, inquam, qui olim e fonte Christi potabaris, nunc autem cloacarum impleris cœno; olim mysteriorum diuinorum particeps, nunc mensæ dæmoniorum; olim magister veritatis, nunc dux perditionis; olim cum Sanctis festa celebrans, nunc cum exercitu sathanæ choreas ducens; olim errantes in tenebris manu ducens ad lucem, [confunditur a Basilio:] nunc ipse caligine circumfusus. Quomodo perditum iuisti spem tuam? & spoliatus es animæ tuæ thesauro? Quid facies cum visitauerit te Dominus?

[11] Hæc vbi dixit, orauit ad Dominum: Tibi sit gloria, inquiens, o Deus, qui cognosceris a seruis tuis, atque ad lucem ducis desiderantes diuinitatem tuam conspicere; qui glorificas sperantes in te, & confusionē inducis super osores mandatorum tuorū; qui salutem æternam pollicitus, beatificas cæli felices incolas & in terris ab hominibus adoraris. Digneris, o Deus altissime, [eius socij extimulant Præsidem,] ab anima serui tui cūcta diaboli vincula reuellere, vt possim effugere eos qui odere iustitiam, & eorum qui mihi minantur vires superare. Pegasius autem talia audiens, exiuit de carcere contristatus; atque ad socios suos regressus, exposuit eis quæcumque dixerat Basilius. Ipsi autem ira commoti, propterea quod mœrentem viderent Pegasium, accesserunt ad Proconsulem, eique retulerunt sicut audiuerant ex Pegasio.

[12] Proconsul igitur cupiens gratificari Pegasio, iussit vt Sanctus adduceretur: qui vt ante tribunal stetit, signauit se & Proconsulem affatus, [qui denuo tortum,] Facito, inquit, quidquid volueris. Audiens autem Elpidius quod sic imperterrite loqueretur ei, ait ad Proconsulem: Insanus factus est scelestissimus: nunc igitur si quidem tormentis suaderi sibi siuerit, lucratus fuerit animam suam: sin minus, Imperatori reseruetur. Rursum igitur iratus Proconsul appensum iussit fortiter per neruos extendi, donec, inquit, pœnam non sufferens persuasus fuerit sacrificare. Cui Basilius: Age, impie, quidquid volueris, [Iuliano reseruari iubet:] habens tecum aduersariæ potestatis duces: nihil enim in me proficies, neque tu neque consiliarij tui. Tunc ait Saturninus: Accipite ferramenta grauia eaque illius collo & manibus circumponite, vt sic tradatur Imperatori: b nunc vero in custodiam abeat.

[13] Post paucos autem dies contigit Imperatorem proficisci in partes Orientis: qui cum venisset Ancyram, occurrerunt ei ministri diaboli habentes secum idolum Hecates, [hic Ancyram adueniens,] & ingressus in palatium conuocauit deorum Sacerdotes, largitusque pecunias ijs est. Sequenti

Vero die dum spectacula fierent, retulit ad Imperatorem Elpidius de Basilio. Postquam ergo surrexisset e theatro, iussit ad palatium adduci Sanctum: qui venit, facie mirabiliter venusta ac splendida: & ait ad illum Iulianus: Quod tibi nomen est? Cui Basilius: Quis sim ex ordine tibi pandam. Primum quidem Christianus appellor, [quæstionem habet de Basilio,] Christi autem nomen æternum est, & humanas cogitationes supergreditur: deinde vero Basilius ab hominibus nuncupor. Si autem Christi nomen intemeratum seruauero, recipiam ab eo in die iudicij immortalitatis mercedem.

[14] Iulianus, inquit: Noli errare, Basili: nec enim ignarus sum mysteriorum vestrorum. Ei credis, qui mortem sustinuit sub Præside Pilato. Minime, reposuit Basilius, [ab eoq; de apostasia increpitus,] non erro, Imperator: tu quidem factus apostata abdicasti regnum cæleste; at ego Christo meo credo, quem tibi imperium conferentem eiurasti, quod hic quoque breui est ablaturus a te, vt cognoscas qualem Deum offenderis. Ad quæ Iulianus: Insanis, dementissime, non fiet vt tu vis. Respondit Basilius: Neque retributionum eius recordaris, neque reueritus es altare, quo saluatus fuisti; neque custodisti legem, quam tuo sæpius ore prædicasti: quapropter neque ipse magnus Imperator Christus recordabitur tui, sed hoc temporale imperium confestim auferet a te, & corpus tuum sepultura c priuabitur, cum animam inter maximos dolores exhalaris.

[15]

Tum vero Iulianus: Ego quidem, impie, dimittere te volebam: sed quoniam, iterata sæpius inuerecundia vsus, [iubet lora scindi ex eius tergo:] & consilia mea respuis & contumelijs etiam multis me afficis, præcipit maiestas mea, vt e corpore tuo quotidie septem exscindantur lora. Et mandauit Frumentino Comiti Scutariorum, vt cutem eius discinderet. Discissus autem in hunc modum Sanctus. cum immanem illam torturam fortiter d sustinuisset, Nunc enimuero, inquit, optarem accedere ad Imperatorem, [quo facto rogat Basilius ad Iulianum adduci,] eumque alloqui. Quibus verbis exhilaratus Comes ratusque velle sacrificare, ingressus ad Imperatorem est; eique significans, dixit: Domine Imperator, Basilius non ferens tormentum sibi illatum, comparere cupit coram maiestate tua.

[16] Abijt ergo ad Æsculapij fanum Iulianus, & illuc adduci Sanctum imperauit: vt autem eodem accessit Basilius, [eique, arbitranti quod vellet sacrificare,] inquit ad Iulianum: Vbi sunt sacerdotes & vates tui, qui tibi solent adhærere, Imperator? Numquid indicauerunt tibi cuius rei gratia ad te accesserim. Arbitror vtique, respondit Iulianus, quod prudens cum sis teipsum recognoueris, & velis coniungi nobis, de cetero deos agniturus. Cui Basilius:

Imo, vt scias, Imperator, quod nulli sint, quos nominas, deos: idola enim sunt surda & cæca, quæ credentes in se ad infernum ducunt. [exectum e cute lorum in faciem conijcit.] Eoque dicto accepit vnum e discissis corporis sui loris, illudque Iuliano in faciem iecit, dicens: Accipe, Iuliane, quando hoc cibo delectaris: mihi autem viuere Christus est & mori lucrum: adiutorium meum ipse est, in quem credo & propter quem patior. Quod vt fuit inter Christianos vulgatum, beatum esse dixerunt Sanctum pro tam illustri confessione.

[Annotata]

a Prima traiecto Ponto adeunda ei qui Constantinopoli proficisci Ancyram vellet: ex quo confirmatur, quod de tempore martyrij præfati sumus: nempe captum Basilium antequam in Orientem transiret Imperator.

b Acta Florentina, quæ ante induxerant Iulianum mandantem ijs, quos mittebat, vt, si flectere Basilium non possent, vinctum adducerent ad se; hic consequenter dicunt eum Constantinopolim deductum fuisse, quod non credimus.

c Ita factum confirmat Gregorius Nazianz. vbi Athanasium laudans, ait Iulianum (vt sibi quidam narrauit) nec ad sepulturam assumptum: sed a terra, quæ propter ipsius scelus tremore affecta fuerat, excussum æstuque vehementi proiectum, in sequentis videlicet supplicij exordium. Tarsi nempe in Cilicia, quo corpus eius ad ingloriam sepulturam, subsannantibus quacumque transibat populis, delatum fuisse testatur Ammianus, cum moriens frustra conatus esset illud ex humanis oculis subducert, ad fidem affingendæ sibi diuinitati adstruendam.

d Non semel sed sæpius: sic enim infra dicitur postrema vice immanius laceratus quam solitum erat quotidie fieri.

CAPVT III.
Candentibus subulis excarnificatus Basilius moritur.

[17] Confusus autem Comes festinauit egredi; cognouerat enim indignationem Imperatoris in se commotam ob contumeliam factam a Basilio: [Frumentinus crudelius dissecta Sanctum,] ideoque maiori in ipsum furore accensus, cogitauit qua morte eum pessime perderet. Ergo ascendens in prætorium, cum resedisset, iussit cutem illius dissecari multo immanius quam solitum erat quotidie fieri, vt etiam interiora eius conspici possent: sic autem cruciatus Sanctus orauit ad Dominum: Benedictus sis, Domine Deus, Christianorum spes; qui confirmas lapsos, & erigis prostratos; qui redimis a corruptione sperantes in te, qui nosti contritiones nostras, benignus, & misericors & miserator & longanimis. Respice de excelso solio gloriæ tuæ, & da mihi fideliter consummare cursum meum, atque in fide Patrum perseuerantem dignum effici æterni & immortalis regni tui.

[18]

Vespere dein facto iussit Comes ipsum in carcerem retrudi: Iulianus vero postridie mane Antiochiam abijt, non admisso ad suum conspectum Comite: [post recessum Iuliani,] qui grauius propter Imperatorem commotus, iussit a carnifice Sanctum adduci, & ait ei: Ecquid, hominum dementissime, sacrificas, vti mandauit Imperator, an non? Vtrum nobis parere eligis, an inter cruciatus emori? Cui Basilius, O stulte & impie, inquit, nescis quot lora ex tergore meo heri excideris, vt omnes intuentes mei misererentur & lugerent, [etiam constantius sacrificare renuentem,] aspicientes illata mihi a te sacrilego tormenta? Et nunc per voluntatem Christi ecce sanus rursum tibi assisto, saginate a diabolo, crudelis & inhumane. Nuntia tyranno tuo Iuliano, quanta sit virtus Dei, quem dereliquit, & animam suam perdidit a diabolo deceptus. Non est recordatus, quo modo eruerit eum a morte per sanctos suos a Sacerdotes, abscondens eum sub sancto & admirabili altari Ecclesiæ sanctæ: cuius oblitus beneficij eiecit se & profugit ab ea. At ego confido in Christo meo, quod & ipse eijciendus ab ea sit, quæ sibi ipsi faciens satis, retribuet ei prout factis suis commeritus est; & in tyrannide sua extinguetur.

[19]

Frumentinus ait; Deliras, insane: etenim orbis vniuersi Dominus inuictissimus Iulianus sustinet te, [ignitis subulis confodi iubet:] sicut dico: multa siquidem erga te humanitate vsus, præcepit tibi festum agere nobiscum in coctis carnibus & thuris suaueolentia: tu vero persuaderi noluisti, sed econtra contumelia non exigua primum quidem Imperatorem affecisti, deinde etiam me in damnationem adduxisti: quapropter vicem tibi pro meritis reddam per eiusmodi supplicium, quo breui te ab hac vita expellam: ecce enim iubeo cuspidibus ferreis vehementer ignitis perfodi viscera tua, dementissime. Basilius respondit: Imperatorem tuum non formidaui, vt ipse mihi testis es; & existimas quod verbis tuis incutere timorem poteris?

[20] Iratus igitur vehementer Comes propter constantiam Basilij, iussit ferramenta acui & candefieri, ijsque sic candentibus dorsum eius dispungi. [in quo cruciatu Basilius orationem facit,] Dum autem ita torqueretur Beatus, humi stratus, voce magna orauit ad Dominum, & ait: Lumen meum Christe, & spes mea Iesu, portus tranquillus in tempestate periclitantium: gratias tibi ago, Domine Deus Patrum

Meorum, quia eruisti animam meam ex inferno inferiori; custodi in me nomen tuum inuiolabile, vt victoriam referens, cursumque meum ad te consummans, æternæ quietis hæres efficiar, propter promissionem Patribus meis factam a Pontifice magno, [& placide moritur.] Iesu Christo, Domino nostro: per quem in pace suscipe spiritum in hac confessione perseuerantis: quia tu misericors & longanimis es & multæ misericordiæ, qui viuis & permanes in secula seculorum. Amen. Hac oratione completa, velut suaui somno captus, tradidit spiritum ferramentis confossus. Consummatus est autem B. Basilius in confessione martyrij sub apostata Iuliano, mensis * Iunij die vigesima octaua: cuius martyrium omnes nos corroborat in fide Iesu Christi Domini nostri: per quem tibi sit gloria & imperium in secula seculorum Amen.

[Annotata]

a Græce διὰ τῶν ἁγίων αὐτοῦ χριςοφόρων, quo Sacerdotes putauimus significari, vtique Christum in Eucharistia ferentes. In his S. Marcus Arethusiorum Episcopus fuit, de quo agemus ad diem 29 Martij.

* imo Ianuarij,

DE S. LEA VIDVA SANCTIMONIALIVM MATRE, ROMÆ.
CIRCA AN. CCCLXXXIII

[Praefatio]Lea vidua, Sanctimonialium mater, Romæ (S.)

[1] TabulæMartyrologij Romani hoc die concluduntur cum laude huius Sanctæ his verbis: Romæ S. Leæ viduæ, cuius virtutes & ad Deum transitum S. Hieronymus scribit. Similia legebantur ante apud Molanum in priore editione additionum ad Vsuardum, [Nomen in Fastis sacris.] item apud Felicium & Canisium. Secuti postmodum plurimi in suis Fastis & cum maiore elogio Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ. Venerat Romam anno CCCLXXXII, a S. Damaso Papa euocatus ad Concilium tunc Romæ habitum S. Hieronymus, scilicet vt ait epist. 16 ad Principiam, cum se Romam cum sanctis Pontificibus Paulino & Epiphanio Ecclesiastica traxisset necessitas &c. Mansit ibidem triennio adiuuans Damasum in chartis Ecclesiasticis, & Synodicis consultationibus Orientis & Occidentis respondens, vt ipse indicat epist. 11. Contigit autem eo tempore mori Prætextatum Consulem designatum, hominem sacrilegum & idolorum cultorem, vti eum appellat in epist. 61 ad Pammachium: contigit & mori S. Leam. Qua arrepta occasione scripsit S. Hieronymus, quam hic damus, epistolam 24 ad S. Marcellam,

Comparans exitum vtriusque, atque ostendens, quantum sit discrimen inter Sanctorum & ethnicorum mortem. Meminit & huius encomij a se scripti epist. 15 ad eamdem Marcellam his verbis: [Acta in epist. S. Hieronymi.] Nemo reprehendat, quod in epistolis aliquos aut laudamus aut carpimus: cum & in arguendis malis sit correctio ceterorum, & in optimis prædicandis bonorum ad virtutem studia concitentur. Nudius tertius de beatæ memoriæ Lea aliqua dixeramus; illico pupugit animum, & mihi venit in mentem non debere nos tacere de Virgine, scilicet S. Asella, qui de secundo ordine castitatis locuti sumus, scilicet in vidua S. Lea, quam ante nuptam fuisse viro nobili Romano scribit Ferrarius, sed huius nomen nusquam proditur.

ENCOMIVM VITÆ.
Auctore S. Hieronymo epist. XXIV ad S. Marcellam.Lea vidua, Sanctimonialium mater, Romæ (S.)

BHL Number: 4809

[1] Cvm hora ferme tertia hodiernæ diei septuagesimum secundum Psalmum, id est, tertij libri principium legere cœpissemus, & docere

Cogeremur, tituli ipsius partem ad finem secundi libri, partem ad principium tertij libri pertinere: quod scilicet, Defecerunt hymni Dauid filij Iesse, finis esset prioris: Psalmus vero Asaph, principium sequentis: & vsque ad eum locum peruenissemus, [Laudanda S. Lea,] in quo iustus loquitur: Si dicebam, Narrabo sic: ecce generationem filiorum tuorum præuaricatus sum: quod in Latinis codicibus non ita habemus expressum; repente nobis nuntiatum est, sanctissimam Leam exisse de corpore: ibique ita te palluisse conspexi, vt vere aut pauca aut nulla sit anima, quæ fracto vase testaceo, non tristis erumpat. Et tu quidem, non quod futuri incerta esses, dolebas, sed quod triste funeri obsequium non dedisses. Denique in medijs fabulis rursum didicimus, reliquias eius iam Ostiam fuisse delatas. Quæras: Quo pertinet ista replicatio? Respondebo tibi verbis Apostoli: Multum per omnem modum: primum, quod vniuersorum gaudijs prosequenda sit, quæ, calcato diabolo, coronam iam securitatis accepit: secundo, vt eius vita breuiter explicetur: tertio, vt designatum Consulem de suis seculis detrahentem, esse doceamus in tartaro. [Rom. 2]

[2]

Et quidem conuersationem Leæ nostræ quis possit digno alleuare præconio? Ita eam totam ad Dominum fuisse conuersam, vt monasterij Princeps, [ob vitam in austeritate & humilitate peractam.] Mater Virginum fieret: post mollitiem vestium sacco membra triuisse, insomnes orationibus duxisse noctes, & comites suas plus exemplo docuisse quam verbis. Humilitatis fuit tantæ tamque subiectæ, vt quondam Domina plurimorum, ancilla omnium putaretur: nisi quod eo Christi magis esset ancilla, dum Domina hominum non putatur. Inculta vestis, vilis cibus, neglectum caput: ita tamen, vt cum omnia faceret, ostentationem fugeret singulorum, ne reciperet in præsenti seculo mercedem suam. Nunc igitur pro breui labore æterna beatitudine fruitur, excipitur Angelorum choris, Abrahæ sinibus confouetur, & cum paupere quondam Lazaro diuitem purpuratum, & non palmatum Consulem sed atratum, stillam digiti minoris cernit inquirere. O quanta rerum mutatio! Ille, quem ante paucos dies dignitatum omnium culmina præcedebant, qui quasi de subiectis hostibus triumpharet Capitolinas ascendit arces, quem plausu quodam & tripudio populus Romanus excepit, ad cuius interitum vrbs vniuersa commota est; nunc desolatus & nudus, non in lacteo cæli palatio, vt vox mentitur infelix, sed in sordentibus tenebris continetur. Hæc vero, quam vnius cubiculi secreta vallabant, quæ pauper videbatur & tenuis, cuius vita putabatur amentia, Christum sequitur & dicit: Quæcumque audiuimus, ita & vidimus in ciuitate Dei nostri, & reliqua. Quapropter moneo, & flens gemensque contestor, vt, dum huius mundi viam currimus, non duabus tunicis, id est, duplici vestiamur fide: non calceamentorum pellibus, mortuis videlicet operibus prægrauemur: non diuitiarum nos pera ad terram premat: non virgæ, id est, potentiæ secularis quæramus auxilium: non pariter & Christum velimus habere & seculum: sed pro breuibus & caducis æterna succedant, & cum quotidie (secundum corpus loquor) præmoriamur, in ceteris non nos perpetuos existimemus, vt possimus esse perpetui. Hæc sanctus Doctor, verbis paucis multas complexus virtutes. [Psal. 47.]

DE SANCTO DEOGRATIAS EPISCOPO CARTHAGINENSI IN AFRICA.
CIRCA AN. CCCCLVI.

[Commentarius]Deo-gratias, Episcopus Carthaginensis in Africa (S.)

BHL Number: 2137

[1] Carthagoclarißima Africæ metropolis a Geiserico VVandalorum Rege capta est XIV Kalend. Nouemb. anni CCCCXXXIX, & S. Quodvultdeus Episcopus cum Clericis in nauim fractam expositus, Neapolim peruenit, ac sancto fine Confessor quieuit, vt ad XXVI Octobris latius erit dicendum. Caruit dein per quatuordecim circiter annos Episcopo Ecclesia Carthaginensis vsque ad annum CCCCLIII, [Creatur Episcopus circa annum 453,] quo S. Deogratias creatus est Episcopus: de quo ista habet Victor Episcopus Vticensis, seu potius Vitensis, lib. 1 Historiæ persecutionis Africanæ sub VVandalis Regibus.

[2] Post hæc factum est, supplicante Valentiniano Augusto, Carthaginensi Ecclesiæ post longum silentium desolationis Episcopum ordinari, nomine Deogratias. Quare si nitatur quisquam ea, quæ per illum Dominus fecerit, paullatim excutere, ante incipient verba deficere, quam ille valeat aliquid explicare. Illo igitur Episcopo constituto, factum est peccatis vrgentibus, vt Geisericus vrbem quondā nobilissimam atque famosam, [captiuos Roma an. 455 Carthaginem abductos iuuat:] quinto decimo regni sui anno caperet Romam. Et simul exinde Regum multorum diuitias cum populis captiuauit. Quæ dum multitudo captiuorum Africanum attingeret littus, diuidentibus Vandalis & Mauris ingentem populi quantitatem, vt moris est barbaris, mariti ab vxoribus & liberi a parentibus separabantur. Statim sategit vir Deo plenus & carus vniuersa ministerij vasa aurea vel argentea distrahere, & libertatem de seruitute barbarica liberare, vt & coniugia fœderata manerent, [vasa Ecclesiæ impendit,] & pignora genitoribus redderentur. Et quia loca nulla sufficiebant ad capessendam multitudinem tantam, basilicas duas nominatas & amplas, Fausti & * Varij cum lectulis atque stramineis deputauit: decernens per singulos dies, quantum quis pro merito acciperet. Et quia plerosque

Insuetudo nauigij & crudelitas captiuitatis afflixerat, non paruus inter eos numerus fuerat ægrotorum: quos beatus Antistes, vt nutrix pia, per momenta singula cum medicis circumibat, sequentibus cibis, vt inspecta vena, quod cuique opus esset, illo præsente daretur. Sed nec nocturnis horis ab hoc opere misericordiæ feriabatur: sed pergebat excurrens per singulos lectos, sciscitans qualiter quisque se haberet. Ita se huic tradiderat omnino labori, vt nec defessis membris nec cariosæ iam senectuti parceret. Quare liuore Ariani succensi, dolis eum quamplurimis voluerunt sæpius enecare: quod, credo, prouidens Dominus, cito passerem suum de manibus accipitrum voluit liberare. Cuius exitum vrbis captiui ita planxerunt, vt tunc se putarent magis tradi manibus barbarorum, quando ille perrexit ad cælum. [moritur,] Functus est autem Sacerdotio tribus annis: cuius amore & desiderio populus attentus, poterat membra digni corporis rapere, nisi consilio prudenti, dum pro more orationi vacatur, nesciente multitudine sepeliretur. [sepelitur:] Hæc Victor auctor coæuus, scripsit anno CCCCLXXXVII aut proxime sequentibus. Fuit Roma a Geiserico anno CCCCLV capta, vt videatur S. Deogratias vixisse saltem vsque in sequentem annum CCCCLVI.

[3] Ascriptus est tabulis Martyrologij Romani ad hunc XXII Martij, his verbis: Ibidem, scilicet Carthagine, S. Deogratias Episcopus Carthaginensis, [fastis sacris est adscriptus.] qui plurimos a Wandalis captiuos ab Vrbe ductos redemit, alijsq; sanctis operibus celebris quieuit in Domino. Longiore eum encomio exornat Constantinus Ghinius in Natalibus Sanctorum Canonicorum. Brautius Episcopus in Martyrologio Poëtico hoc distichon edidit:

A Christo semel emptas sanguine, Pastor ab hoste
      Ære Deo-gratus sæpe redemit oues.

[Annotatum]

* al. Nouarum templa concedit,

DE S. OCTAVIANO ET MVLTIS MILLIB. MARTYRVM IN AFRICA.
CIRCA AN. CCCCLXXXIV.

[Commentarius]Octauianus & multa millia, Martyres in Africa (SS.)

[1] Dedimusiam Acta S. Deogratias Episcopi Carthaginensis, mortui circa annum CCCCLVI, quo tempore ibidem dominabatur VVandalorum Rex Geisericus Arianæ factionis, cui anno CCCCLXXVI mortuo, succeßit Hunnericus filius. Hic, teste Victore Vticensi lib. 2 Persecutionis VVandalicæ, dedit licentiam, Zenone Imperatore atque Placida per edicta libri rogantibus, vt Carthaginensis Ecclesia sibi, quem vellet, Episcopum ordinaret, quæ iam viginti quatuor annos tali ornamento fuerat destituta: scilicet a dicto anno CCCCLVI, [Coniunguntur cum S. Eugenio Episcopo Carthaginensi,] vsque ad annum CCCCLXXX, quo S. Eugenius est creatus: sed ab eodem dein Rege in exilium abactus in Tripolitanam prouinciam, ac postmodum ab illius successore Gundabundo in Gallias ablegatus, apud Albigensem vrbem vita functus circa annum CCCCXCV, die XIII Iulij, cuius Acta prosequuntur dictus Victor, & Gregorius Turonensis lib. 2 Hist. Franc. cap. 3, qui eius morte relata addit de Hunnerico: Sanctum vero Vindemialem gladio percuti præcepit, quod & impletum est in hoc certamine. [& S. Vindemiale,] Octauianus vero Archidiaconus, ac multa millia virorum ac mulierum, hanc fidem asserentium interempta atque debilitata sunt. Sed pro amore gloriæ nihil erant hæc supplicia Confessoribus sanctis, qui in paucis vexati, in multis se bene nouerant disponendos, iuxta illud Apostoli: Quia non sunt condignæ passiones huius temporis ad futuram gloriam, quæ reuelabitur in Sanctis. [Rom. 8,] Baronius in Annalibus refert ista ad annum CCCCLXXXIV, quo etiam tempore statuit S. Eugenium in exilium ablegatum. Colitur S. Vindemialis die 11 mensis Maij.

[2] S. Octauianum cum socijs inscripserunt ad XXII Martij Molanus suis Additionibus ad Vsuardum, [inscripti sacris Festis:] editis anno 1568 & Canisius in Martyrol. Germanico, excuso anno 1573. post quos in hodierno Martyrol. Rom. hoc elogio celebrantur. Carthagine S. Octauiani Archidiaconi, & multorum millium Martyrum, qui ob fidem Catholicam a Vandalis cæsi sunt. Non asserit Gregorius Turon. omnes aut in vno loco, aut eodem die cæsos fuisse. Arbitramur autem multos ex his Martyribus per vicinam Carthagini Africam diuersis diebus imo & annis martyrio fuisse coronatos. Masinus in Bononia perlustrata asserit, S. Octauiani Martyris reliquias adseruari in templo S. Francisci: [alicuius Octauiani reliquiæ Bononiæ.] sed difficilis sane foret probatio eas huius Martyris esse: qui tamen vel ideo assumptus est, quod alius non esset inscriptus Martyrologio Romano.

DE SANCTIS VIRGINIBVS HERLINDE ET REINVLA SEV RENILDE ABBATISSIS MASACI IN BELGIO,

SEC. VIII

Commentarius præuius.

Herlindis, Virgo, Abbatissa Masaci in Belgio (S.)
Reinula seu Relindis, Virgo, Abbatissa Masaci in Belgio (S.)

[1] Intercelebriores Belgij fluuios Mosa seu Masa censetur, a qua vicini vtrimq; accolæ Masaci antiquis, dein Masegaui & Maselandi sunt appellati, eorumq; regio in diuisione regni Lotharij, anno DCCCLXX facta, distincta fuit in duos Comitatus, [Veneratio sacra Masaci & Alden-Eikæ,] superiorem & subteriorē Masau, Masegau, seu Maselandiam. In hac ditione est oppidum magnificum Masacum, siue Maseica, pluribus templis ac monasterijs tam virorum quam fæminarum exornatum, Traiectū inter & Ruremundam situm in Comitatu Lossensi, ac Leodiensi Episcopo subiectum. Celebris hic est die XXII Martij veneratio sanctarum Virginum ac sororum Herlindis ac Reinulæ seu Renildis, tam in dicto Masaco, quam pago vicino, Eyka, siue Alden-Eika, appellato: vbi illæ, in extructo a parentibus monasterio seculo Christi octauo vixerunt Abbatissæ, ac sancte mortuæ sunt, atque miraculis claræ quieuerunt, vsque dum ob rabiem Caluinistarum translata sunt earum sacra ossa in vicinum oppidum Mosacum seu Maseicam. Primo ex illis mortua est S. Herlindis XII Octobris, ad quem diem ita celebratur in MS. Florario Sanctorum: [S. Herlindis 12 Octobr.] In territorio Lossensi, oppido Maeseyck, S. Harlindis sanctimonialis Virginis. Hæc nobilis genere, sed nobilior opere, ac nobilissima fuit vitæ sanctitate. Vnde contigit, vt post hanc vitam Abrahæ illam sinus reciperet, & Angelorum chorus eam

Ad æterna gaudia perpetuo coronandam perduceret. Ex cuius sarcophago numquam malus fœtor exhalauit, sed creberrime vapor immensus instar incensi illic redoleuit. Illic quoque diuersorum languorum necessitas recepit sanitatem. [S. Reinulæ seu Renildis 6 Febris.] Longum encomium habet Molanus in Natalibus Sanctorum Belgij, & meminerunt Hermannus Greuen in Auctario Vsuardi, Ferrarius in Catalogo generali, alijque. De S. Reinula seu Renilde ista traduntur in dicto MS. Florario VI Februarij: In territorio Lossensi iuxta villam Maeseyck depositio S. Reinulæ sanctimonialis & Virginis. Hæc cum B. Harlinda sorore sua de nobili stirpe Karolidarum prodijt. Hermannus Greuen vtramque coniungit. Molanus alijq; solam Renildam celebrant. [vtriusque solennissima 22 Martij] Verum vtriusq; simul celeberrima solennitas agitur XXII Martij quod illa dies sit duplici trāslatione illustris: quarum prima contigit sub Francone Episcopo Leodiensi circa annum DCCCLX, quando Aua Abbatissa nouam lapideam ecclesiam construxerat: altera facta est sub Gerardo Groesbecano Episcopo per eius suffraganeum anno MDLXXI, [ob duplicem Translationem.] quando Collegium Canonicorum Eikensium, qui sanctimonialibus successerunt, migrauit in oppidum Masacum seu Maseicam. De priore translatione agitur in dicto MS. Florario: In terra Lossensi iuxta villam Maeseyck Translatio sanctarum Virginum & sororum Renildis & Harlindis. Molanus etiam in prima editione Vsuardi cum suis additionibus, facta tribus annis ante secundam translationem, vbi ista habet. Eodem die monasterio, quod Eika dicitur, sanctarum Virginum Herlindis & Renildis germanarum & religiosarum gloriosarum in miraculis. Meminerunt dictis paßim diebus Martyrologi Benedictini & Belgici, Saussaius etiam in Gallicano, Canisius in Germanico, Gelenius in Agrippinensi, & Ghinius in Natalibus Sanctorum Canonicorum.

[2] Vita harum Virginum scripta est seculo Christi nono post primam sacram reliquiarum translationem ante annum DCCCLXXX seu destructionem monasterij per Normannos: [Vita seculo 9 scripta] eam nacti sumus in tribus codicibus MSS. quorum præcipuus est ex autographo Masecano desumptus: alij duo reperti sunt apud Canonicos Regulares cœnobiorum Corsenduncani prope Turnhoutum & Rubeæ-vallis: [ex 3 MSS. editur,] in his eadem propemodum verba seruantur, sed nonnulla hinc inde vt minus necessaria sunt resecta, vt quæ numero primo in Prologo habentur: cuius loco in MS. Rubeæ-vallis alius erat substitutus Prologus a Ioanne Gillemanno Vitarum collectore, qui ante ducentos annos ibidem florebat; & hanc collocauit in prima parte Hagiologij Brabantinorum, conijciens eas ex stirpe Carolidarum prodijsse, ex ea, inquam, stirpe, ex qua postmodum Carolus Magnus est prognatus. Sed nihil scitur, nisi quod in eadem quasi ditione ex nobili sint etiam genere procreatæ. Accedit proxime ad dictam Vitam triplex Officium Ecclesiasticum MS. de hisce sanctis Virginibus: primum ac præcipuum est, [collata cum MS. Officio Ecclesiastico,] quod de vtraque recitabatur hoc die in festo primæ Translationis vtriusque corporis ad nouam ecclesiam ab Aua Abbatißa constructam: secundum & tertium est quod VI Februarij & XII Octobris die singularum natali recitabatur. In eo nonnulla miracula attinguntur, quæ in priore Vita desunt, a nobis ad huius notas reiecta. [MS. compendio,] Aliud demum habemus Compendium ex Legenda sanctarum Virginum sub breuibus extractum, & præfigebatur in MS. Eyckensi alteri Vitæ, eratq; manu magis recenti conscriptum: in eoque ex hymnis, qui in Officio Ecclesiastico continentur, nonnulla proferuntur, & adduntur alia de ecclesiæ per Normannos destructione & eiusdem restauratione facta anno DCCCCXXX, quæ in Analectis damus cum alijs quæ circa venerationem harum Virginum & inspectionem reliquiarum contigerunt, [& Vita Teutonica excusa.] quæ itidem ex MS. Eikensi collegimus. Demum Ioannes Chapeauillus Canonicus & Vicarius Leodiensis, tomo 1 Gestorum Pontificum Tungrensium, Tratectensium & Leodiensium pagina 160 testatur, Vitam harum sanctarum Virginum suo hortatu recollegisse quemdam Patrem Societatis Iesu, quæ vernaculo seu Teutonico sermone est in multorum manibus. Ipse etiam Chapeauillus hanc historiam Censor Ecclesiasticus approbauit anno MDXCVI, quo typis Leodiensibus prodijt. Auctor in frontispicio operis & mox ante Vitam indicat festum earum præcipuum celebrari XXII Martij: apponitque imaginem quæ duas Abbatissas, ecclesiam duplicem cum duplici turre manu altera gestantem, [Analecta ex his adduntur.] altera pedum Abbatiale tenentem repræsentat. Quæ ab illa adhuc viuentibus gesta aliter narrantur infra in Notis indicamus, reliqua inter analecta referimus.

VITA
Ex tribus codicibus MSS.Herlindis, Virgo, Abbatissa Masaci in Belgio (S.)
Reinula seu Relindis, Virgo, Abbatissa Masaci in Belgio (S.)

BHL Number: 3755, 3756

EX MSS.

Prologus Ioannis Gillemanni.

Dominus Iesus, quia castos nos & immaculatos in via iustitiæ ambulare desiderat, vbique & in vtroque sexu humani generis exemplaria castimoniæ nostris oculis obijcit: [In exemplum castitatis proponuntur hæ Virgines.] vt, qui viribus nostris hostem immundum superare non possumus, omni prorsus friuola excusatione remota, Sanctorum & Sanctarum, & quod amplius est iuuenum ac fragilium puellarum exemplis informati & precibus adiuti, castimoniam mentis & corporis promptius conseruare valeremus. Proponit igitur nobis ex omnibus has memoria dignas, non tam corpore quam mente atque

Proposito germanas, Sanctas videlicet Harlindem & sororem eius Renulam, de quibus iam aliquid, Christo sponso earum annuente, quoniam de Carolidarum stirpe prodijsse feruntur, disserere conabimur: quæ in castitatis specula cōsistentes, per eamdem seipsas imitabiles, per alia vero mirabilia, quæ in vita sua perpetrauerunt, admirabiles sese præbuere: quæ quali tempore floruerint, licet a nobis ignoretur, quid tamen egerint aut qualiter ab hac vita decesserint vtcumque non tacetur.

PROLOGVS ANTIQVI AVCTORIS

[1] Qvamquam ab exordio generis humani declaratum sit longe lateque perorbem, omnipotentem Deū viuum & verum, [Amantura Deo qui spreto mundo eum quærunt:] vnicumque filium eius Iesum Christum Dominum nostrum, vna cum Spiritu sancto cooperante, omnium sibimet adhærentium triumphos atque boni operis certamina gratanter excipere, qui diuersis ordinibus varijsque ætatibus in vtroque sexu contra machinamenta hostis antiqui ac proprij corporis blandimenta dimicare studuerunt: tamen in his maxime eius speciale munus ac spirituale lumen fulgere credendum est, qui caduca & transitoria mundi huius spernere, & perpetuis bonis toto mentis nisu inhiare cernuntur: totumque mundum cum actibus suis premere, & carnis desideria in se crucifigere demonstrantur, & veluti pennifero volatu Angelicis alis quotidie cælum penetrare videntur. Hi namque vniuersi cum Apostolo dicere possunt: Nostra conuersatio in cælis est. [Philip. 3, 20] Et cum eodem: Viuo ego iam non ego: viuit vero in me Christus. [Galat. 2, 20] [Psal. 72. 28] Et cum Psalmista: Mihi autem adhærere Domino bonum est.

[2] Ad horum collegium vel numerum haud dubium est pertinere a beatissimas Virgines Harlindem, atque sororem eius Renulam: [quales fuerunt SS. Herlindis & Renildis,] quæ ab ipso tirocinio ætatis suæ, adeo diuinis paruere præceptis, vt cuncta mundialia corde contempserint, & ceu quisquilias sub pedibus calcarint, præter illa sola quibus humana fragilitas sustentatur, quæ in Sanctis non satiatur, sed refocillatur. Iam iamque in prædictis Virginibus in iuuenili ætate intus fragrabat flos abditus, qui postmodum foras purum ac plenum protulit fructum. Hæ etenim aduertentes & comperientes delubra falsorum deorum pullulasse, & b ritu Paganorum culturam idolorum micare cernentes, illico insigni nisu mentis in destruendis idolis, in ædificandis ecclesijs, a nimia idolorum cultura deceptis ad viam veritatis reuocandis, & faucibus nequissimi dæmonis liberandis magnopere desudasse noscuntur; velamen infidelitatis auferēdo, lumen fidei ostendendo, tenebras repellendo,

Lucem inserendo, diabolū effugādo, Christumq; filiū Dei introducendo, veterem hominem exuendo & nouum hominem induendo, regnū diaboli minuendo & cunctipotentis Domini amplificando, & quod omnium gaudiorum maximum constat, omnibus ad Catholicam fidem se conuertentibus eamq; conseruantibus, veram veniam de pristinis peccatis promerituros & vitam sempiternam consecuturos pollicendo. Sed his prætermissis, quæ in suis locis euidenter ostendentur, ad gesta sanctarum Virginum stylo breuiter perstringenda, caritas compellit reuerti.

[Annotata]

a Hinc incipit Vita in MSS. Rubeæ-vallis & Corsendoncano his verbis: Beatæ Virgines Christi Harlindis atque soror eius Renula ab ipso tirocinio &c.

b Ita secundum ritum Paganorum in vrbe Tungrina vixisse Sigobaldum patrem S. Elerii anachoretæ a S. VVillibrordo sepulti traditur in illius Vita MS. danda 16 Iulij.

CAPVT I.
Ortus & institutio pia harum Virginum. Monasterium pro ijs extructum. Obitus parentum.

[3] Pater vero illarum Virginum a Adalhardus vocabatur, genitrix autem b Grinuara vocabulum tenuit. Quos acceptabiles Christo credendum est, [Natæ honestis & Christianis parentibus:] qui diuinæ Maiestati tam caras & dignas famulas carnaliter generare meruerunt, quas spiritualis gratia paterna pietate sibi consecrando, perpetuam regenerauit ad vitam. His itaque corporaliter editis, ac secundum seculi dignitatem cum summa diligentia sub nutricibus educatis, cum crescentibus membris creuit in illis quod maius est etiam robur mentis & constantia firma fidesque vera. Hoc in ipsis intuentes pijssimi parentes, vberiori gratia eas amare cœperunt, atque eminentiori cura fomitem corporalem adhiberi iusserunt. Cumque pijssimi genitores in sanctarum filiarum suarum pectoribus ignem diuini amoris feruere conspicerent (qui enim potest diu abscondi, [sancte educantur:] secundum id quod dicitur? Non potest ciuitas abscondi super montem posita, nec ignis in sinu, vt vestimenta non ardeant) cœperunt prædicti parentes subtiliter seorsum secum deliberare, quid de illis futurum foret;

Valdeque soliciti fuerunt, quid ex eis facturi essent, si ad intelligibilem ætatem peruenissent. [Matth. 5, 14] Et cum diutissime beatissimarum Virginum genitores, Adalhardus videlicet atque Grinuara superius nominati, cordis meditationes singillatim intenta mente secum euoluerent; contigit nutu diuino, vt vno spiritu ambo attacti, latentia diu animi secreta alternatim sibi inuicem palam ostentarent. Tandem vero crebro prædictæ personæ, scilicet Adalhardus & Grinuara, sanctam conuentionem inierunt: &, si omnipotens Deus illis spatium vitæ dedisset, quoadusque filiæ suæ ad intelligibile tempus tempus perductæ fuissent, votis vouerunt, absque vlla dilatione illas se tradituros diuinis litteris imbuendas. Quam deuotionem Domino fauente postmodum plenis compleuerunt actis.

[4] Deinde interpositis & euolutis paucis annis, cum iam sol in arce poli altius figeret cursum, id est, cum humani corporis intellectus iam capacior esset ad aliquid dignoscendum, contemplantes assidue venerabilium fæminarū prænominati genitores iam maturam segetem præparari ad messem, [instituuntur in monasterio omnibus virtutibus:] contemplantes etiam patentem portam ad accipiendam ingredientem sapientiam, commendarunt eas confestim pariter pater ac mater Abbatissæ cuiusdam monasterij, quod vulgo c Valencina vocatur, diuinis dogmatibus siue humanis artibus religiosisque studijs & sacris litteris erudiendas: vt fragilior ætas validioribus inualesceret disciplinis, vbi nihil viderent nisi honesta, nihil audirent nisi sancta. Illico in illo sancto Virginum cœtu dedit illis Dominus sagacissimum & acutum sensum ad intelligendum, atque contulit eis gratiæ suæ plurimam partem. Quæcumque enim legendo vel audiendo didicerant, memoriter retinebant, & quasi in membranis litteris, ita in corde perpetualiter scripta tenebant vniuersa. Quales se in illo sanctissimo consortio Virginum, inter quas morabantur, exhiberent, nulli mortalium copia est paucis vel plurimis explicare verbis. Conabatur quippe altera alteram bonorum operum exhibitionibus præuenire, quæ earum in Dei opere possit esse promptior, in oratione assiduior, in lectione solicitior, in castitate purior, in sobrietate paratior, in corpore honestior, in corde sincerior, in risu rarior, in compunctione cordis feruentior. Hæc equidem cuncta non liuore inuidiæ, sed caritatis fiebant amore.

[5] In prædicto namque monasterio, quo creditæ erant beatissimæ Virgines erudiendæ, largiente desuper spirituali misericordia, omni diuino dogmate pleniter erant eruditæ diuersis vsibus diuini Officij & Ecclesiastici Ordinis, [& manualibus feminarum exercitijs.] id est, in legendo, modulatione cantus, psallendo, necnon quod nostris temporibus valde mirum est etiam scribendo atq; pingendo, quod huius æui robustissimis viris oppido onerosum videtur.

Simili etiam modo in vniuersi operis arte, quod manibus fæminarum diuersis modis ac varia compositione fieri solet, honestissime fuerant instructæ, videlicet nendo & texendo, creando ac suendo, in auro quoque ac margaritis in serico componendis, miris in modis extiterant perfectæ opifices.

[6] Cum iam iamque congruum tempus adueniret & conuenienter congrueret, beatissimas virgines Christi relinquere scholasticas alas, [Parentes reuocant eas,] & visitare loca paterna, & minime esset opportunum illas alijs subijci, sed ceteris præponi; audientes bonam famam illarum parentes, ad futuræ hæreditatis metas, cum ingenti honore remeare, & sacro velamine velatas secum habitare fecerunt. [& sacro velamine velatis,] Deinde nulla interposita mora, protinus moderamine spirituali corda amborum parentum sanctarum Virginum tacta imo instigata, inierunt inter se sanctum consilium, quatenus in propria hæreditate monasterium ædificarent, si illis gratia superna sospitatem mentis & corporis largita fuisset, donec maximum desiderium suum implere quiuissent: in quo electæ filiæ ipsorum pro peccatis suis immortali Domino funderent preces, & debitæ seruitutis impenderent cultum, & illi soli in eodem loco inuiolabiliter militarent. [monasterium extruere ogitant:] Quod prorsus dignissimum Deo votum post plurimos annos laudabili opere consummarunt.

[7] Per idem vero tempus dum hæc agerentur, &

Cum dilectæ Dei Virgines cum proprijs parentibus sæpe prædictis commorarentur, protegente illas desuper largiflua gratia Christi, [locum anxij inquirunt aptum:] cui fuerant nuptæ & ab omni criminali contagione immunes, eodem prorsus tempore, eademque hora beatæ memoriæ Adalhardus siue Grinuara plurimis diebus cunctam suam hæreditatem vndique circumeuntes ac peragrantes, subtilissima indagine explorabant, si alicubi tam aptus locus inueniri potuisset, qui sufficeret ad singulare desiderium cordis eorum perficiendum: videlicet in quo omnem vtilitatem vel necessitatem monasterij constituere valuissent: & nusquam repererunt. Inde insigni tristitia cordis affecti, culpantes semetipsos atque exanimantes se fuisse indignos diuinæ Maiestati condere aulas, plurimas noctes ducebant insomnes, mutuo conquirentes, qualis quantusque esset locus illa vel illa potestatis suæ in parte. Si vero interdum contigit, vt iuxta humanam naturam obdormiuissent, semper tamen illud mente meditabantur: vnde implebatur in illis, quod dictum est: Ego dormio & cor meum vigilat. [Cant. 1, 2] Ad vltimum cum iam pene desperantes fuissent; Deus consolator omnium in se sperantium, misericorditer eos visitare dignatus est, iuxta hoc quod ipse ait: Tristitia vestra conuertetur in gaudium. [Ioan. 26, 20] Habebant vtique paruulam ac inutilem siluam haud longe a flumine Mosæ fere d miliario distantem: quam memoratus Adalhardus, vt ferunt, ingreditur, reperiens illic quamdam planiciem, paludosam tamen atque infructuosis arboribus occupatam. [haud procul a Mosa reperiunt,] His visis huc illucque, vndiq; prospiciens atque progrediens, inuenit inibi amœnum fontem, largissima atque clarissima aqua sursum salientem, & inde in prolixam deriuationem vbertim manantem. Quibus perspectis, prædictus vir nimio repletus gaudio, omnipotenti Deo gratias referebat in corde suo, credens sibi a Domino illum præparari locum ad implendum desiderium cordis sui. Illud vero postmodum verum fore probauit euentus, quando in eodem loco ad perfectionem operis perduxerat quidquid mente gestierat. Et impletum est, quod Spiritus sanctus per Psalmistam locutus est: Et voluntate labiorum eius non fraudasti eum Statim assidue nominatus vir ouans nimium remeauit domum. [Psal. 20, 3]

[8] Eodem vero tempore congregata multitudine virorum, atque coniuncta caterua fæminarum, celeriter prædictum locum omni spurcitia expiauit. Nec mora venerabilium Virginum venerandi genitores,

Conglomerantes in vnum omnis suæ potestatis mares ac fæminas connexis clientulis proximorum prope commorantium, [monasterium extruunt,] solerti sapientia fundamenta monasterij condere cœperunt. Ad cuius operis fabricam citius finiendam atque complendam beatissimæ Virgines Harlinda atque Reinila singulis diebus cum certis ancillis mane exeuntes, & vsque ad Mosam properantes, inde sabulum ac petras proprijs vlnis e vsque ad monasterium vehebant. His auditis studiosa vicinorum turba gaudens accurrit. His autem omnibus in vnum redactis, sequens opus iam collatorum fundamentorum miro & inopinato atq; inusitato modo celerrima velocitate & inæstimata consummatione, Domino opitulante, impleuerunt perfecte. Peracto quippe monasterio f Eike vocabulum indiderunt. Omnibus vero ministerijs in eodem cœnobio honeste & rite ordinatis atque rationabiliter Domino docente dispositis, [Eyke appellant: in eo postmodum sepeliuntur.] venerandi genitores sanctarum Virginum vsque ad tempora a Deo sibi disposita, simul cum eis vixerunt, atque ad plenitudinem dierum perfectam peruenerunt, ac animas sibi desuper datas in propria hæreditate Domino reddere meruerunt. Corpora quoque illorum in eodem monasterio iacent humata: animæ vero procul dubio ad insolubili Auerni cruciatu ereptæ atque Angelicis choris iure meritoque, vt credimus, sunt coniunctæ. Vsque huc de communi sancta conuersatione venerandorum parentum siue filiarum eorum: dehinc gesta saluberrimæ atque sanctissimæ conuersationis beatarum Virginum, nec non quædam virtutum earum explicemus.

[Annotata]

a Adalhardus, alijs Adalardus & Adelardus.

b Grinuara, alijs Gruinara, Grumiara.

c Valentina, in alijs MSS. & Teutonico Valentina, in Vita contracta, in monasterio Valenciæ. Fisen, in parthenone, qui Valentianis ad Scaldim præstanti Virginum sanctimonia florebat. Celeberrima ea vrbs Hannoniæ est

d Ad Vitam Teutonicam obseruatur cursum fluuij paullatim magis accessisse ad dictum locum: quod etiam in Vita contracta habetur.

e Additur in Vita Teutonica per viam viridem, ita huc vsq; appellatam, & hoc adiungitur miraculum. Cum quadam die hæ Virgines petras in sinu portarent, & patri occurrentes timerent, ne hic ægre ferret; petras in flores ac rosas fuisse mutatas, idque in ponte, qui etiamnum Pons-mendaciorum appellatur. Eadem sunt in Vita contracta & in hymno, qui de ijs canitur, ita habetur: Virgines saxa colligunt, moto patri quæ porrigunt: illa in flores transeunt, illic fiunt cœnobia.

f Eike Belgis quercum significat.

CAPVT II.
Vita sanctarum Virginum monastica.

[9] Beatæ & gloriosæ Virgines, post parentum illorum æui præsentis calcem, [In monasterio sese serio impendunt exercitio virtutum:] cultum, quem Deo in prioribus ætatis suæ annis impendebant, nihil dignum huiuscemodi deputabant ad promerendam veniam facinorum, ac obtinendam vitam æternam: ideoque acrioris & acerbioris vitæ callem arripientes, & maioris ac frequentioris exercitationis agonem sumentes, atque studiosius in diuinis laudibus commorantes, numquam otiositatem, quæ inimica est animæ, diligentes, sed cernua deuotione attonitæ erant, orantes aut Psalmorum modusationi intente vacantes: interdum vero scribentes, nonnumquam legentes, ceterasque sorores docentes, aut aliquid vtile in monasterio manibus erant operantes, seseque mutuo inuicem cohortantes, vt semper in melius proficerent, non in deterius ruerent: ne in illis solis relictis antiquus hostis humanique generis prædo in aliquo fieret victor, [contra insidias diaboli optime armatæ:] qui quasi leo sursum volat atque deorsum, quærens quem deuoret: neque illas a parentum scuto orbatas prædictus serpens suis acutissimis stimulis vulnerare valeret, nec ignitis suis sagittis cor earum ad

Quodpiam criminale opus instigare quiuisset: quem se procul dubio inuadere ac decipere velle scirent, nec non a sancto proposito præcipitare, vel ad ima mundi prosternere, si aditum ingrediendi locumque nocendi inueniret. Quapropter beatæ Virgines huic prædoni iugiter resistebant, sumentes scutum fidei, loricam spei, galeamque caritatis atque gaudium spiritus, quod est salubre verbum Dei, vt ex his vniuersis semper forent armatæ atque indutæ, quatenus versuti deceptoris validissimæ calliditates etiam in fragili & infirmo sexu fæmineo fortioribus diuinis auxilijs superarentur: præsertim ob id, vt ille qui cupit vincere Sanctos & a sancta religione deijcere, captus ac vinctus, tristis ac plangens irremeabili expulsione ab illis recederet. Nam apostata & subdolus coluber, primi parentis nostri seductor, qui quondam in Angelorum extitit numero, indeque nunc funditus deiectus est, non desinit vmquam Sanctos Dei impugnare & inquietare, vt viam illuc volentibus scandere claudat, vnde ille ita proiectus ac repulsus est atque in perpetuum damnatus, vt non sit ei vlla spes illuc reuertendi. Cuius hic mentionem necessario interponimus, vt desidiosis atque negligentibus ponatur in exemplum, quod tanto studiosius tantoque feruentius debeant sumere spiritualia arma, vt his assumptis possint extinguere ignea tela nequissimi, cum hoc audeat facere etiam Sanctis Deique electis.

[10] Animaduertentes sanctæ Virgines secundum diuinam Scripturam huic aduersario colubro, atque prostratori humani generis de apice poli, mille nomina esse milleque artes nocendi, arripiebant tot diuinæ pietatis subsidia, quot illum versipellem criminatorem cognouerant, possidere artes nocendi. Quis vmquam fuit quæso tam cautus, qui vnum ex his telis sibi nociuum non senserit? Quis tam humiliter indutus lorica & galea, vt vno ex his aporiatus minime fuisset? Procul dubio nullus, nisi ille vel hi quorum animas timor Dei sanctus & caritas possidebat: sicut istarum sanctarum Virginum, de quarum gestis & vita narrationem habemus, & quarum castus timor possederat animas. Porro in eodem monasterio, quod relictione hæreditaria & paterna traditione ambæ sanctæ Virgines possidebant, [Abbatissæ creantur a SS. VVillibrordo & Bonifacio:] Domino desuper largiente, ambæ secundum normam sanctæ Regulæ & Ecclesiastica instituta Abbatissæ ordinatæ atque consecratæ sunt a beatis a Episcopis Willibrordo atque Bonifacio.

[11]

His gestis sanctæ Virgines in prædicto monasterio duodecim alias Virgines secum pariter commoraturas acceperant, easque regularibus institutionibus, [subditas Virgines instruunt:] quibus erant catechizatæ, pleniter instruebant, ac postmodum regularia vota adimplere fecerant, & erant illis secundum regulam omnia communia. Inde factum est, vt multæ nobilium hominum filiæ vel seruitio mancipatorum, per exemplum sanctarum Virginum blandos hymenæos nuptiarum despicientes, capita sua nigro velamine velarent, & vna cum beatis Virginibus Christi soli Domino deseruirent. Et quæ se solas in primis Christo militaturas obtulerant, postmodum cum multis Domino seruire meruerunt. Et quarum vitæ meritum in pueritia paucis innotuit, iam in perfecta ætate vitale exemplum plurimis extitit. Et idcirco quia castitatis pudore refrænatæ carnales soboles habere contempserant, innumerabiles spirituales filias Christo gignere habitæ sunt dignæ. Erant enim venerabiles hæ Virgines elegantes corporis situ, fide recta instructæ, caritate repletæ, fraternitatis amore occupatæ, iugi humilitate decoræ, religione laudabiles, largitate eleëmosynarum hilares, corpore castæ, maturæ moribus, ingenio valentes, consilio gnaræ, [& sanctis virtutibus excolunt:] sobrietate peruigiles, sapientes verbis, eloquio blandæ, orationibus quoque atque ieiunijs cernua & incessabili deuotione attentæ, ad debellandum & conuincendum pessimum anguem, quia per hæc præsertim in Sanctis terretur. [Matth. 17, 20] Hoc namque Dominicis verbis aperte monstratur, quando fortissimo dæmone eiecto, discipulis ait: Hoc genus a nullo potest exire, nisi per orationem & ieiunium.

[12] Sanctissimæ vero semperque beatæ Virgines Harlindis & Renildis, sicut superius dictum est, [subinde conficiunt palliola,] numquam otiositatem imitabantur, sed iugiter deuitabant, vt mortiferam pestem. Vnde accidit, vt & quædam b palliola, quæ proprijs manibus contexuerant, & quæ multis modis varijsque compositionibus diuersæ artis innumerabilibus ornamentis, Deum Sanctosque eius decentibus, ex auro ac margaritis ornata, composuerant Sanctæ, illo in loco post se relinquerent. [scribunt 4 Euangelia,] c Quatuor Euangelistarum scripta, quæ sunt Christi Iesu Domini nostri dicta & facta, honorifico opere conscripserunt. Nihilominus vero Psalmorum libellum, [Psalterium,] quem Psalterium appellamus, ipsæ stylo texuerunt: aliasque quamplures diuinas Scripturas, quæ quidem vniuersa hactenus in eodem loco tam recentia & vibrantia auro, ac micantia margaritis fulgent, vt crederes ea hodie fuisse peracta. Nam quotiescumque

Contigit memoratas semperque memoria dignas habendas Virgines in quibusdam operibus manuum occupari, [interim Psalmos cantantes:] propter regularia complenda præcepta vel varia ornamenta peragenda monasterio profutura, semper Psalmorum modulatione permixta, (propter quod canitur per Psalmistam, Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo) minime in his diutius perdurabant: sed aliquo tempore transacto mox mirum in modum, summa cum alacritate ad municipia orationum confugientes, [inde ad contemplationem confugiunt.] sese ita agiliter in diuinis laudibus exercebant, quasi nihil operis boni antea operatæ essent. [Psal. 33, 2]

[Annotata]

a Ambo diu simul laborarunt in conuersione Paganorum, potissimum ab anno 718, quando S. Bonifacius a S. Gregorio II Papa missus est in Germaniam, vsque ad annum 739, quo S. VVillibrordus mortuus est 7 Nouembris: at S. Bonifacius martyrio est coronatus anno 755, die 5 Iunij.

b In Vita Teutonica dicitur etiamnum ostendi palliolum, seu bene ordinatam vestem, auro & margaritis ornatam, ad honorem Dei & Sanctorum ab illis confectam, vti & casulam, qua S. Bonifacius indutus sacrificium Missæ celebrauit. Horum mentio est in Vita abbreuiata.

c Hoc opus in membranis conscriptum etiamnum adseruari & ostendi additur in dicta Vita Teutonica, & altera abbreuiata.

CAPVT III.
Miracula in vita: felix vtriusque obitus.

[13] Prolixum itaque est de omnibus miraculis atque virtutibus tendere historiam, & quales quantasque virtutes per interuentum & merita sanctarum Virginum ibidem diuina clementia operari dignata est: verumtamen propter negligentiam illius temporis habitatorum plura sunt obliuioni tradita, quam memoriæ habita: sed tamen ex cognitis quædam silentio celabo, quædam vero stylo narrabo. Primum enim famosissimum miraculum non prætereundum arbitror, [In visitatione SS. VVillibrordi & Bonifacij,] sed memoriæ tradendum, quod illis viuentibus, Domino operante, enitescit. Solebant quidem beati Episcopi Willibrordus atque Bonifacius vicissim frequentare illas gratia vtilitatis animarum suarum. Contigit plane nutu diuino, vt in vno die ad præfatum monasterium ambo Episcopi pariter conuenirent. Vnde æstuabant valde sanctæ Virgines eo quod non haberent tantam vbertatem poculi, [vinum in vase diuinitus auctum impetrant:] quæ tantæ sufficeret multitudini populorum. Habebant quippe exiguum vini in vno vase, quod a tunna vocatur, ad mensuram dimidij pedis. Sed per illarum orationem

Impleuit eam Dominus; ita vt in summitate eius vinum inundaret foras. Læti potantur vniuersi, reuera vinum permansit infinitum. Hæc profecto post gesta aliaque crebra peracta b miracula, duriora & asperiora atque difficiliora corpori sustinenda ac peragenda diuinæ militiæ restantia certamina sibi exaggerant, quasi iam vltimum diem ipsarum in foribus & liminibus astare vidissent. [alia miracula patrant:] Et quo potius sibi approximasse diem sanctæ suæ dormitionis senserant, eo amplius corporibus suis crudeliores extiterant.

[14] Iam appropinquante & imminente venerabilis Virginis Harlindis tempore resolutionis, cum iam immortalis remunerator sibi laborum suorum præmia retribuere vellet, [sub finem vitæ frequentius adhortantur sanctimoniales,] eamque de vitæ præsentis ergastulo assumere, atque Angelorum cœtibus copulare, ac corpori claritatis suæ configurari (ad tempora enim constituta a datore corporis & animæ perdurasse seu ad plenitudinem dierum peruenisse dignoscitur, quod solis Sanctis in vtroque sexu legimus attributum: nam de reprobis Scriptura refert, eos non dimidiare dies suos) conuocatis ad se frequenter ceteris Virginibus, secum pariter degentibus, illas studio exhortationis & admonitionis, necnon deprecationis enixe instruebant, [ad exercitiū omnium virtutum,] ne vllo modo, post illarum e mundo recessum, deturpatam ducerent vitam, neque alijs fierent in ruinam; sed matrum suarum, a quibus spirituali

Fomite erant educatæ, semper imitarentur exemplum, lumbis præcinctis vt incederent castitatem conseruando, ac lucernas ardentes in manibus gestarent bona opera operando & exempla ostendendo, quatenus hoc studiose agendo & fauste finiendo sanctorum Angelorum collegio assisti, atque hoc lethali calle immaculate finito, secum pariter gaudia participare mererentur æterna. [Psal. 54, 24] Hoc denique quotidie pariter admonebant, [& euitationem praui consortij:] & ante omnia, & super omnia semper exhortabantur vt irrefrænatorum consortia deuitarent, ne eorum turpitudine polluerentur & a regno separarentur æterno.

[15] Omnia vero quæ monuerant, vel imperando imperauerant, vel etiam obsecrando suadebant, ipsæ prius profecto factis satagebant, attendentes sententiam egregij Doctoris qui ait: [exemplo suo præeuntes,] Ne forte cum alijs prædicauerim, ipse reprobus efficiar. [1 Cor. 9, 27] Nec non illud actuum Apostolorum quod Lucas de nostro Saluatore scribit, Cœpit Iesus facere & docere. [Act. 1, 1] Dominus noster Iesus Christus nulla alia iusserat, nisi quæ gesserat.

Illum autem imitantes istæ Virgines sanctæ, bona, quæ animabus profutura facienda agnouerant, ante peregerant, ac de cetero alias eadem vtilia retinenda docuerant. [solicitæ in vita sancto peragenda.] Etenim dum in prædicta sancta conuersatione æui præsentis spiramen gererent, oppido solicitæ fuerunt suam sanctam infantiam omnipotenti Domino consecrare, atque virginitatem inuiolabiter custodire, vitamque præsentem immaculato calle transire.

[16] [S. Harlindis moritur 12 Octobris.] Ad vltimum vero beata Virgo Harlindis leni febre correpta, cœpit paullisper tenerrimis languescere membris, & annuente Christo, qui eam iam ad vitam vocauerat, corporis est destituta viribus, atque ad extrema humanæ conditionis perducta IIII Idus Octobris, felix eius anima est carne soluta. Quam Abrahæ sinus recepit, Angelorumque chorus ad præmia poli transuexit æterna, cum quibus, Domino fauente, sine fine erit iucunda.

[17] Sancta equidem Reinila de absentia suæ sanctæ sororis modica acedia mœsta effecta, [Corpus diu solum linteamine tectum,] potius tamen gauisa, quia procul dubio erat confisa, illam beatiori vita post mortem beari; non poterat pati, vt sarcophagum suæ sanctæ sororis tegeret tellus, sed puro linteamine decenter contectum super humum mundam posuit illud. Ex quo profecto sarcophago, vt plurimi asserunt, numquam malus fœtor fragrauerat, qui hominum naribus prope vel longe astantium

Execrabilem odorem ingereret. Aliquoties enimuero valdeque creberrime instar incensi vapor immanis suauitatis ibidem redolebat. Non enim opportunum nec decens extiterat, [suauem efflat odorem,] vt ex eius artubus detestabilis fœtor prorumperet, qui Deo caram margaritam, scilicet animam, in se viuido rigore virentem atque rite viuentem, expiatam e mundo miserant cælo.

[18] Primo igitur eodem tempore, quo inclyta Dei virgo Harlindis de seculo præsenti, Domino iubente, [S. Reinila acriorem pugnam contra diabolum auspicatur:] vocata migrauit, mox præstantissima Reinila Virgo in diuini cultus calle tanto arctius presserat pedem, quo se prius Deo deuouerat seruituram. Etenim contra subdolum aspidem & basiliscum fortiter dimicare noua agonista constanterque aggreditur, quatenus ille aduersus quem vtræque sorores conflictum tenuerant, illi soli victrici victus succumberet. Denique præcauens illi claudere viam fraudulenter venienti ad se, qui arbitrabatur se illam facilius posse prosternere sororis solatio destitutam, ac solam iuuenem relictam superstitem; numquam prorsus corpori suo quietem indulsit, ex his quibus viuente sancta Sorore renuntiauerat, ceterisque agenda interdixerat atque vetuerat. [2 Timot. 2, 5] Meminit quippe diuinæ Scripturæ dicentis: Non coronabitur nisi qui legitime certauerit. Studebat plane propter huiuscemodi sententiam aduersus dudum damnatum apostatam, duplex inire certamen,

Quod scilicet Domino præliante ad finem vsque feliciter perduxit, laudabilisque extiterat victrix. Nusquam enim illam præliantes inimici fugam inire compulerant, sed vsque ad finem certaminis inuictam bellatricem iugiter patiebantur inuiti, cui colla sua superati subdere solebant coacti.

[19] Dum ergo gloriosa virga Reinila cerneret mente, fatiscentibus senilibus membris, [meritis plenæ] imminere diem recessus sui, cœpit nouiter cernua deuotione strictius diuinis assistere Sacramentis, ac iugiter noua super vetera addere conamina, iuxta illud quod in primo canitur Psalmo, Et in lege Domini meditabitur die ac nocte. [Psal. 14, 2] [Psal. 83, 8] Et ibunt sancti de virtute in virtutem, ac per hoc merebuntur videre Deum Deorum in Sion. Egit quippe veneranda Virgo vt beatus vir Benedictus, ætatem quidem moribus transiens, nulli animum dedit voluptati. [plane senex obit 8 Februarij.] In hoc almo labore vsque ad senectam & senium, & ad decrepitam ætatem perdurans, VIII Idus Februarij, Domino vocante, spiritum emisit vitalem feliciter, & ad gaudia migrauit æterna, quæ possessura est sine fine lætabunda, quia omnipotenti Deo reddidit animam. Distantibus equidem inter se plurimis annis & mensibus, horis atque momentis, felicissimum vitæ suæ cursum in præscriptis Idibus, distinctim acceptis virginitatis suæ coronis, cum accensis lampadibus, c Angelorum chorus animas illarum gaudentes & omni inquinamento carentes, Christi obtutibus præsentauit.

[Annotata]

a Belgis & Germanis etiamnum Tonne est vas aquæ, vini, cereuisiæ &c. In vita etiam S. Sori eremitæ apud Peirocorias in Gallia, quam dedimus I Februarij, dicuntur tres apothecæ, quas rustici tonnas vocant, ex tribus granis expressis, diuinitus repletæ.

b Illud additur in hymno miraculum. Lumine preces faciunt, dæmones vt hoc sentiunt, extinguendo abijciunt, quod Angeli restituunt. Imo seruari Masaci in summo altari duas candelas a dæmone tempore diuini earum Officij extinctas & ab sancto Angelo denuo accensas, testatus in suis litteris Iacobus Oeueren Canonicus Masacensis.

c In Officio Ecclesiastico sic recitatur: Adfuit extemplo Virginum chorus ducens eam in cælestem aulam: quam recepit Angelorum cuneus, locans illam in Abrahæ sinu. Cœtus

Archangelicus assurgit ei, ceterique Ordines cum cytharis obuiant ei. Quæ ex pio voto fidelium dicuntur.

CAPVT IV
Miracula post mortem.

[20] Cvm de hoc ærumnoso ac tristi seculo fuissent ablatæ, & Abrahæ sinu receptæ, primum miraculum, quod diuina pietas per illarum merita operari dignata est, [Cæca illuminatur:] non arbitror omittendum, sed ad laudem Christi & merita earum diuulganda stylo scribendum. Cæca quædam mulier, nomine Hiltwiga, ad sepulcrum sanctarum Virginum deuota adueniens, lacrymabili intentione inibi fudit precem, vt indiuidua Diuinitas per illarum interuentum lumen perditum sibi reddere dignaretur. Statimque oratio humiliter ad Dominum fusa, effectum consecuta est. Nam tenebris continuo fugatis, cæcitate ablata, lumen diu amissum oculis eius est restitutum, atque integra corporis sospitate gratulabunda remeauit ad propria.

[21]

Deinde audito rumore virtutum piarum Matrum, haud pauci sed plurimi languidi & ægroti occurrerunt, & perfectam corporis incolumitatem acceperunt. [sanantur varij ægri,] Verumtamen sicut superius effatus sum, multo maiora sunt obliuioni data miracula quam memoriæ commendata: sed perpauca quoque hæc, quæ æui præsentis humanis auribus sunt insita, laudabili memoria litteris comprehendam. Tria quidem miracula quæ postea meritis illarum interuenientibus, [tres muti,] diuinitus perpetrata sunt, superiori miraculo cogito adnectenda: videlicet quod tres muti ibidem fuerant locuti, scilicet Ricolfus, & Hildigerus, atque Blitherius. Non in vno tempore vel in vna die erant loquentes, sed separatim & ordinatim, prout sanandi venerant, sanabantur. Vnus autem ex illis, scilicet Blitherius non solum linguæ priuatus officio, [& horum vnus etiam contractus:] verum etiam omnium membrorum compagine contractus atque inutilis effectus est. Sed tandem suffragantibus felicium Virginum meritis, locutus est mutus, omnisque ægritudo debilitatis funditus ab illo recessit.

[22] Sed neque sex miracula ad sepulcra earum diuinitus gesta, [6 energumeni liberantur:] puto celanda, sed digna memoria fore narranda. Sex quippe ab immundis spiritibus arrepti, vnusquisque illorum tempore suæ infirmitatis aduenerat, tamen diuina operante clementia, per sanctarum Virginum subsidia singuli absolutionem dæmonum & integram curationem promeruerunt, ac sana mente plures postmodum vixerunt annos. Vnus namque aderat ferro ligatus, comprehensus flagitio, tandem absque alicuius absolutione, sponte per se extiterat

Absolutus. Debiles & claudi octo curati: quorum ordo curationis quomodo qualiterue fuisset peractus, ignoratur: scitur tamen pleniter eos esse sanatos. [ferro ligatus absoluisur:] Crebro proculdubio & ad locum requietionum illarum nutu diuino accenditur lumen. [8 claudi sanantur:] Multa quidem & inenarrabilia signa huius æui temporibus omnium bonorum iustus redditor Deus in prædicto loco ostendere dignatus est, sed studioso lectori sufficere queunt hæc pauca conscripta miracula, quia tam in exiguis quam etiam in præcipuis, illas dignas Deo existere Deoque placuisse, colligere liquet.

[23] Iam iamque breuitas rerum succincti libelli terminum exigit, & imbecillitas inculti sermonis, [antiqua ecclesia destructa,] ac difficultas prolixioris narrationis calcem deposcit: sed illarum econtra inconuulsa caritas resistit, ac de restauratione primitiuæ Ecclesiæ, & de translatione sacratissimarum Virginum aliquantulum vel breuiter postulat fari, ne hoc solummodo linquatur intactum. Illa equidem ecclesia, quæ primatum prædicti monasterij tenuit, a prædictis genitoribus castissimarū Virginum lignea fuerat fabricata, & diuturni temporis spatio

Stabat erecta. Post multū vero temporis putrescere cœpit, ac magna pars illius iam erat dissoluta atque putredine contrita, & potius ruitura quam stabilis fore conspiciebatur. Vnde beatæ memoriæ Aua Abbatissa illam ad terram funditus prostrauit, [lapidea ab Aua Abbatissa construitur:] atque eleganti opere ac formosa constructione eam lapidibus restaurauit nouam. In qua etiam ecclesia venerabilium Virginum corpora de pristinæ pausationis loco, a a Francone Episcopo translata, ac in Orientali plaga eiusdem ecclesiæ; [transferūtur corpora a Francone Episc.] retro altare intemeratæ semperque Virginis Mariæ, honorifice condita adorantur.

[24] Animæ quoque illarum absque vlla ambiguitate amœnitate paradisi fruuntur, propter perseuerantem boni certaminis laborem, [animæ sunt coronatæ in cælo,] seu felicissimi cursus consummationem, fideique inuiolatam obseruationem: secundum illud, quod egregius Doctor Gentium Paulus ait: Bonum certamen certaui: fidem seruaui: cursum consummaui. [2. Tim. 4. 7] De reliquo autem reposita est mihi corona iustitiæ, quā mihi reddet Deus iustus Iudex: non solum autē mihi sed & omnibus qui diligunt aduentum eius. Beatæ Harlindis &

Reinila beatum Apostolum imitantes, in vita sua dilexerant aduentum iusti iudicis Dei, neque pauebant aduentum & impetum leonis rugientis, & plurimorum animas deglutientis, cui minime consentientes extiterant, pernitiosa ac nociua sibi suggerenti: sed cupiebant carne dissolui & esse cum Christo. Cum constet magnificas Virgines Harlindam & Reinilam absque violentia persecutoris in pace de mundo migrasse, nimirum non ipsis deerit corona martyrij nec Martyrum palma, quæ quotidiana instantia iugique refrænatione corporis, vltro sibimet exaggerauerāt insignia tormenta. Duplex in his Virginibus in mundi compage fulserat vita, dum corpus regebant, [palma misericordiæ aliis præstitæ,] misericordiæ videlicet & crudelitatis. Nam quoscumque aliquibus b indigere conspexerant, cum summa caritate sine dilatione illis nitebantur subuenire: [& mortificationis sibi inflictæ:] & quæcumque ceteris indigentibus misericorditer impendebant, sibimetipsis crudeliter subtrahebant, propter illud quod Dominus aiebat: Qui amat animam suam, perdet eam. [Ioan. 12. 15] Et qui perdiderit animam suam propter me in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam. Hoc sanctæ Dei Virgines fixum tenentes in corde, semper corpora sua habebant exosa in mundo, non tantum a licitis subtrahendo, verum etiam aliquotiens a licitis parcendo: vt in vita æterna animas suas immaculatas inuenire mererentur, binasque stolas accipere, illisque perpetualiter perfrui.

[25] c Dehinc quidem prolixum est, per omnia tendere historiam, quantas diuersas virtutes quantaque varia miracula per interuentum earum ibidem Dominus operari dignatus est. Nam cæci & claudi, quidam etiam a dæmonio arrepti, adepti sunt sanitatem. Augētur ibidem dona plurima diuina: præstantur Christo donante petentibus congrua vota. Nam si in omnibus gestis & miraculis istarum sanctarum Virginum volumus immorari, [alia miracula patrata:] cunctaq; ad liquidum denudare, fit prolixior sermo & ingens libellus ordinatur. Quid plura persequar? In illis templorū oraculis, vbi illarum Virginum patrocinia venerantur, quidquid cum recta fide petitur, obtinetur: & quodcumque iusto speratur studio, effectum consequitur. Ergo breuianda sunt verba, & quædam sanctarum Virginum gesta verbo celanda, ne fastidioso lectori ad alia legenda conanti fastidium ingeratur. [encomium S. Reinilæ.] O gloriosa virgo Reinila, semperque laudanda, quæ a primæuo tempore tuæ vitæ vsque ad fatiscentes artus, aduersus insidias diaboli fortiter dimicasti, non fatigata pugnare cessasti, minime superata dorsum vertendo fugisti, nec vnquam arma de manibus proiecisti: sed potius hostem continuatim in faciem multasti, eiusque colluctationem aduersum te vsque ad internecionem interemisti, quousque flantem halitum emisisti, & victrici manu ornata lauro, glorioso prouectu ouans, ad Regem Regum Christum venisti. Hoc idem ipse suis fidelibus promisit dicens: Pater, volo, vt vbi ego sum, illic sit & minister meus. [Ioan. 12, 25] Itaque nunc epulemur in Domino, in prouectione sanctarum Virginum ad præmia poli sempiterna, omnesque vnanimes sursum erectis cordibus subleuatisque manibus Deum exoremus, vt qui illis iure meritoque contulit immarcescibilem vitam, [Conclusio.] nobis quoque peccatoribus & indignis perpetuam vitam, saltem in vltimi examinis die, interuenientibus sanctarum Virginum meritis, indulgentiamque criminum largiri dignetur: vt perpetualiter læuam euadere mereamur, & Sanctorum sorte locari ad dexteram digni efficiamur. Quod ipse præstare dignetur, qui est trinus in Trinitate trium personarum, vnus in vnitate diuinæ substantiæ: cui est honor & gloria per infinita seculorum secula. Amen.

[Annotata]

a Franco successit Hircario mortuo 30 Iulij anni 855 isque annus translatarum reliquiarum indicatur in Vita Teutonica. At in Vita contracta dicitur solum Franco consecratus illo anno cuius Sedis primum annum censent Anselmus & alij sequentem 856, asseruntq; per annos 48 sapientissime gubernasse. De hac translatione ita scribit Ægidius ab Aurea-valle in additionibus ad Anselmum, pag. 158. Hic etiam Franco Episcopus rogatu venerabilis

Auæ Abbatissæ bonæ memoriæ Hekensis in feretro argento & auro decenter ornato corpora sanctarum Virginum Reinulæ & Harlindis transtulit e tellure decimo Kalendas Aprilis. Floruit Ægidius anno 1240.

b In hymno de S. Relinde ita canitur: Relindis sanctos famulos Dei pascit & seruulos, cibum potumque tribuit illis & famem minuit. Et in Responsorio. Virgo Christi Relindis cœnam dat pauperibus, in domo patris, in qua fuerat pauperum copia. Quæ mutato nomine etiam de S. Herlinde recitantur.

c In Cantieo seu Sequentia, vt vocant, de his Virginibus ista habentur: Cæcis visum, claudis gressum, mutis vsum linguæ dant credentibus. Soluunt vinclis interceptos, pestes pellunt & arreptos curant a dæmonibus. Morbos pellunt ab ægrotis, & quid plura? Non deuotis vllis desunt precibus.

ANALECTA
De vario cultu reliquiarum, earumque in vrbem Masecanam translatione.Herlindis, Virgo, Abbatissa Masaci in Belgio (S.)
Reinula seu Relindis, Virgo, Abbatissa Masaci in Belgio (S.)

[1] [ecclesia Eikensis,destructa circa an. 881,]Viuente adhuc supra memorato Francone Episcopo Leodiensi, venerunt Normanni ad tractum Mosæ, potißimum anno octingentesimo octogesimo primo & sequente, & hoc monasterium Eikense vastarunt & incenderunt, vti & vicinas vrbes Traiectum, Leodium, Tungros, Aquisgranum, aliasque. Postea Richarius Episcopus, qui Ecclesiæ Leodiensi præfuit ab anno DCCCCXXII vsque ad annum DCCCCXLV, hanc ecclesiam Eikensem

Vti & duodecim alias per Normannos destructas in honore B. Mariæ reædificauit & Clericos in præsenti & alijs instituit sub Abbate seculari anno Domini nongentesimo trigesimo. [restaurata anno 930 datur Clericis:] Corpora sanctarum Virginum in summo altari in capsa argento ornata reposita sunt: vbi interuentu earumdem, quidquid recta fide petitur, a Domino nostro Iesu Christo obtinetur, cui est laus, honor & gloria in secula seculorum. Amen. Ita Vita abbreuiata, cui Vita Teutonica consentit, sed loco anni tricesimi supra nongentesimum ponitur vicesimus, quo Richarius necdum erat in pacifico regimine, ob contentionem inter Hilduinum & illum de Episcopatu exortam. Duodecim illa monasteria recenset Fisen in Historia Leodiensi ad annum DCCCCXXXIV.

[2] [solennis ad reliquias processio:] Introducta postmodum fuit consuetudo, aut certe si abolita fuerat, restaurata, qua solebant Catholici infra quatuor dies Pentecostes e vicinis locis cum crucibus & vexillis quotannis visitare hanc ecclesiam & honorare sacras Virgines cum suis oblationibus. Quam piam deuotionem vt magis excitaret Guido Episcopus Prænestinus, Apostolicæ Sedis Legatus, quondam Abbas Cisterciensis, litteras mox proferendas dedit, quod factum credimus anno MCCII: quando Leodij existens, varia egit pro reformatione Cleri, quæ apud Chapeauillum in Gestis Episcoporum Leodiensium legi possunt tomo 2. pag. 199. Has autem pro Eikensi Ecclesia datas liiteras post annos quadraginta suis inseruerunt Ioannes de Cambijs & Iacobus de Cretis, vt ex sequentibus constat:

[3] Vniuersis præsentes litteras inspecturis Magister Ioannes de Camelijs, Canonicus & Officialis Leodiensis, Salutem in Domino sempiternam. Noueritis me litteras infrascriptas non cancellatas, non abolitas, nec in aliqua sui parte vitiatas vidisse, tenuisse, & legisse in hæc verba:

In Dei gratia Maioris ecclesiæ in Leodio Decanis & dilectis in Christo Sacerdotibus de Dilsen, de Rothey, de Eycke, de Heppenardt, de Oputre, de Vtere, de Brede, de Itter, de Neder-Itter, de Kessenick, de Wessem, de Gratem, de Hedel, de Bregedem, de Op-geistingem, de Neder-geistingem Salutem in Domino.

Litteras venerabilis Patris Domini Guidonis Prænestinensis Episcopi,, Apostolicæ Sedis Legati, [approbata a Guidone Card. Prænestino an. 1202] vidimus in hunc modum: Guido miseratione diuina Prænestinensis Episcopus, Apostolicæ Sedis Legatus, dilecto in Christo filio Abbati Hutensi, Salutem in Domino:

Legationis nostræ tenemur debito, vota, quæ a rationis tramite nō discordant, effectu comitante adimplere, & quidquid ad salutem fidelium operatur, pia exhortatione ampliare. Dilecti filij fratres Eyckensis Ecclesiæ humiliter a nobis postularūt, quod Sacerdotes & parochianos quarumdam villarum ecclesiam suam infra milliare circumiacentium, videlicet de Dilsem, de Rhotheim, & sic de alijs villis supradictis, litteris nostris cōmoneremus, vt singulis annis cum bannalibus crucibus, sicut de iure & antiqua consuetudine ad alias conuentuales ecclesias per Episcopatum Leodiensem fideles solent conuenire, ipsi quoque pro salute animæ suæ peregrinantes infra quatuor dies Pentecostes prædictam ecclesiam visitarent. [additis indulgentiis.] Vnde auctoritate qua fungimur, tibi præcipiendo mandamus, quatenus ad prænominatas villas te transferens, earumdem Sacerdotes & parochianos pie & fraterne in Domino prius exhortans, eos ad prædictum opus misericordiæ auctoritate nostra inducas; notum eis faciens, quod quicumque fidelis in honorem B. Virginis Mariæ & sanctarum Virginum, quæ ibidem creduntur quiescere, cum eleëmosynis suis ad sustentationem fratrum ibidem Deo famulantium, sicut supra dictum est, ibidem conuenerit; quartæ partis sibi iniunctæ pœnitentiæ, & oblitorum peccatorum cum offensis patrum & matrum, absque iniectione manuum, auctoritate, qua fungimur, habeant relaxationem. Datum anno Domini &c. Auctoritate igitur supra dicta & nostra vos monemus, rogamus, [iterum commendata anno 1242] & exhortamur in Domino, quatenus negotium supradictum fideliter & diligenter exequi procuretis. Datum anno Domini MCCXLII, feria sexta post Trinitatem.

[4] Item Iacobus de Cretis, Dei gratia Leodiensis Ecclesiæ Archidiaconus, dilectis in Christo Sacerdotibus de Dilsem, de Rotheim, de Eycke. … Salutem in Domino. Litteras venerabilis Patris Domini Guidonis Prænestinensis Episcopi, Apostolicæ Sedis legati, vidimus in hunc modum: Guido miseratione diuina Prænestinensis Episcopus, Apostolicæ Sedis Legatus, dilecto in Christo filio abbati Huthensi Salutem in Domino: Legationis nostræ tenemur debito, &c. vt supra.

[& an. 1245, & 1279.] Auctoritate igitur supradicta & nostra vos monemus, rogamus, & exhortamur in Domino, quatenus negotium supra dictum fideliter & diligenter exequi procuretis. Datum anno Domini MCCXLV in crastino beatorum Apostolorum Petri & Pauli. In cuius rei testimonium sigillum nobilis Sedis Leodiensis præsentibus

Litteris est appensum. Datum anno Domini MCCLXXIX, in die Philippi & Iacobi Apostolorum. At quomodo mandatum acceperit, & executus fuerit Abbas Huthensis, ex sequentibus constat litteris.

[5] Baldemarus, Dei gratia dictus Abbas de S. Agatha in Huthem omnibus fidelibus, [vti ex commissione Cardinalis ab Abbate Huthensi.] ad quorum notitiam præsens scriptum peruenerit, caritatis affectum & orationem in Domino. Vniuersitati omnium tam præsentium quam futurorum pagina præsenti fieri notum volumus, quomodo ex præcepto Domini Widonis Prænestini Episcopi Cardinalis, Apostolicæ Sedis Legati, ad villas quasdam ecclesiam Eyckensem circumiacentes, quæ proprijs nominibus in authentico ipsius Domini Cardinalis exprimuntur, cum priore nostræ ecclesiæ nos transtulimus, & Sacerdotibus ac parochianis earumdem villarum auctoritate Domini Cardinalis iniunximus, videlicet, vt singulis annis cum bannalibus crucibus suis & eleëmosynis suis Eyckensem ecclesiam visitarent. Quia igitur sine contradictione, mandato Domini Cardinalis & nostro libenter & vnanimiter consenserunt, nos eis indulgentiam, quæ in litteris Domini Cardinalis continetur, eiusdem auctoritate concessimus, videlicet relaxationem

Quartæ partis iniunctæ sibi pœnitentiæ, & peccatorum oblitorum cum offensis patrum & matrum absque iniectione manuum: Communionem quoque omnium bonorum quæ apud nos fiunt, & Ecclesiæ nostræ fraternitatem eis adiecimus. Præterea vni de fratribus, Eyckensis Ecclesiæ Sacerdoti, vices nostras hac in parte vt singulis annis hanc indulgentiam renouarent, commisimus. Auctoritate igitur Dei omnipotentis & Domini Cardinalis & nostra, ne hoc vnquam ausu temerario a quoquo hominum infringatur, districte interdicimus, & sigilli nostri munimine roboramus.

[6] Item Adolphus Episcopus Leodiensis, anno MCCCCI ordinatus, [nouæ indulgentiæ datæ anno 1401] ac XIII Decemb. anni sequentis vita functus, præmissis confirmandis dedit quadraginta dies indulgentiarum hanc ecclesiam qualibet vice in prædictis festiuitatibus Pentecostes visitantibus. Item Cardinalis Senensis Legatus concessit centum dies futuris temporibus duraturas, prout in litteris desuper confectis plenius continetur. Ita Vita contracta & ex ea Teutonica. Fuit dictus Cardinalis Senensis Antonius Casinus, [& circa an. 1430.] Episcopus Senensis factus anno MCCCCIX, Cardinalis creatus anno MCCCCXXVI, mortuus anno MCCCCXXXIX.

[7] Hæc circa peregrinationem olim ad has Reliquias factam. Interim ex inclusa cum ipsis Reliquijs schedula eas olim fuisse inspectas & examinatas constat. Verba huius schedulæ sunt eiusmodi.

Sciendum est, quod anno Domini millesimo trecentesimo octogesimo, [Reliquiæ inspectæ anno 1380] nos Decanus & Capitulum inuenimus: hic intusossa sanctarum Virginum Harlindis & Relindis, quæ dimisimus iacere cum omnibus: pulueribus suis, sed recepimus partem cutis S. Bartholomæi Apostoli, quam ostensuri sumus in festo Pentecostes. Item recepimus quædam ossa S. Laurentij: sed multas reliquias dimisimus intus iacere, quia non habentur litteræ.

[8] Elapsis centum propemodum annis, sacram thecam iterum fuisse apertam indicat hoc adiunctum testimonium. [& anno 1472.] Anno Domini millesimo quadringentesimo septuagesimo secundo. Nos Decanus & Capitulum cupientes certificari de Reliquijs sanctarum Virginum, diuino inuocato auxilio, capsam super summum altare existentem aperuimus… & in dicta capsa, quæ argento ornata

Est, aliam inuenimus capsam ligneam; quam aperientes, inuenimus in eadem corpora Sanctarum, siue ossa earumdem panno serico inuoluta & consuta, mirabili & suaui fragantia odore: [pars brachij inde desumpta pro deuotione populi.] de quibus recepimus partem brachij, cui adhæret modica pellis, quam partem ornauimus ostensuri populo ad laudem Dei & sanctarum Virginum. Inuenimus etiam in dicto feretro vnam capsellam ligneam longitudine vnius pedis, in qua erant diuersæ reliquiæ reconditæ, sine tamen scripturis. Quibus visis, nos omnia, vt prius erant, reclusimus, & in loco pristino reposuimus. Hæc ibi. [vti maxilla & 3 dentes.] Præter partem brachij etiam maxilla S. Herlindis cum tribus dentibus candidis seorsim adseruatur & visitur, vti monuit in quadam epistola Iacobus Ouerenus, Canonicus Masecanus.

[9] Auctor Vitæ Teutonicæ addit ex antiqua consuetudine singulis septennijs cum magno populi accursu & pijßima reuerentia sacras Reliquias, quotquo Alden-Eickæ adseruantur, [Reliquiæ singulis septentis ostensæ,] siue harum Virginum siue aliorum Sanctorum, in diebus Pentecostes ostendi solitas, & illo semper anno, quo etiam Treuiris, Aquisgrani, Coloniæ, Traiecti ac Tungris sacra lipsana exhibebantur accurrentis populi adspectui ac venerationi; [vltimo anno 1566.] quod eo in loco pro vltima vice factum est anno illo funesto

MDLXVI, quo hæretici Caluinistæ, assumpto Geusiorum nomine, paßim per Belgium sacras Reliquias atque imagines flegerunt & combusserunt. Hinc quamuis in turri lapidea, munita ac lata, hæ Reliquiæ viderentur tuto custodiri, [adseruata in sancta Camera.] in sancta, vti appellabant, Camera fornicis lapidei, & in duplici altari ibidem decenti honore haberentur; tamen ex communi consilio tam Episcopi Leodiensis Gerardi Groesbecani quam ipsius Capituli, migrarunt anno MDLXXI intra ciuitatem Masecanam satis munitam cum sacris reliquijs Canonici, quorum tunc Præpositus erat Petrus Cortenbachius ac Decanus Guilielmus Erpius: [cum iis Masacum migrant Canonici anno 1571.] & qui eos ad suam ecclesiam susceperunt Consules præerant Masaco Leonardus Oterenus & Guilielmus Ertwechius. Anno dein MDXCVI, hoc XXII Martij has ex Alden-Eika allatas reliquias examinarunt Philippus Ægidij, Collegiatæ ibidem Ecclesiæ Decanus, Nicolaus VVilerus Pastor, Theodoricus Hallaius Canonicus, alijque ad illud peragendum deputati: a quibus certæ reliquiæ ab alijs segregatæ sunt, statutumque, vt ad maiorem reuerentiam pretiosioribus honestarentur ornamentis, ac singulis septennijs, vti olim fiebat, cum debita venustate populo occurrenti ostenderentur, ac præscriptus est annus MDCI, quo huic solennitati initium daretur.

DE SANCTO BENVENVTO EPISCOPO AVXIMI IN PICENO,
AN. MCCLXXVI.

Synopsis historica.Benuenutus, Episcopus Auximanus, in Piceno (S.)

§ I Episcopalis Sedes Auximo per S. Benuenutum restituta; vitæ eius epitome: cultus sacer.

[1] CvmFredericianæ persecutionis turbo ecclesiam quidem vniuersam, sed Italiam potißimum in partes distraheret, & contra Gregorium IX, suas confirmare partes quibuscumque modis rebelles satagerent, tracti etiam in fœdus sacrilegum Auximates sunt, & Frederico adhæserunt. Ea defectione commotus Pontifex anno MCCXL, [Ob Fridericianam rebellionem,] & Recanatensium econtra illis vicinorum tantam in deuotione Ecclesiæ constantiam attendens, quod nec damna rerum per Fridericum, Dei & Ecclesiæ inimicum,

Illata, nec pericula corporum eos a fidelitate Sedis Apostolicæ auertere potuissent; congruum existimauit, vt Castrum Recanatense (quod de cetero ciuitatem esse statuit) grata honorificentia extolleret, eique de iurisdictione Ecclesiæ Humanatensis exempto, concederet dignitatem ablatam a maledictionis filijs, populo Auximano, [Auximo Recanatum translata Sedes a Gregorio IX;] qui Friderico Ecclesiam persequenti, diuino timore postposito damnabiliter adhæserant; transferens ad ecclesiam S. Flauiani de Recanato, quam de cetero Cathedralem esse decernit, Auximanam Sedem, cum omnibus iuribus suis, dignitatibus & honoribus. Ita ille per litteras XI Kalendas Ianuarij datas, Pontificatus sui anno XIV; cum Auximanus Episcopus esset Ramerius, cui litteras idem Pontifex anno mox sequenti direxit, eidem mandans quatenus ad prædictam ciuitatem Recanatensem accedens, de Clero & populo eius & dicta diœcesi gereret, tamquam ipsorum Episcopus, solicitudinem diligentem.

[2] Mutata deinde rerum facie, mutatum quoque Apostolicæ Sedis iudicium est; & præteriti temporis damna atque infamiam abunde compensauit datus ab Vrbano IV Auximanis Episcopus S. Benuenutus: [ab Vrbano IV,] in cuius fauorem expeditum diploma hic adiungere libet, prout id ex Ecclesiæ illius archiuio accepimus.

Vrbanus Episcopus Seruus seruorum Dei, dilectis

Filijs, Clero ciuitatis & diœcesis Auximanæ salutem & Apostolicam benedictionem.

Recti statera iudicij æquo tū examine temperatur, cum digna virtutibus præmia & congrua vitijs stipendia recompensat: [vnicuique vt meruit reddere volente,] sic enim quibusque quod suum est ex ordine reddente iustitia, obsequijs videlicet gratiam & iniurijs talionem, ad bene merendum lentos promouent exempla mercedum, & in delicta pronos interdum ab incentiuo prauæ æmulationis metus cohibet vltionis. Olim siquidem erga ciues Auximanos & incolas castri Racanatensis, Humanatensis diœcesis, Apostolica Sedes, eorum mater, huiusmodi vtens iudicij æquitate; quia ijdem ciues indeuotionis & rebellionis assumpserant spiritum contra illam, ciuitatem eorum Episcopali dignitate priuauit, ac eam cum tota diœcesi sua ad castrum prædictum, cuius tunc incolæ dictæ Sedis erant deuoti, transtulit; ciuitatem ipsam & Ecclesiam Auximanam Venerabili Fratri nostro Episcopo & Ecclesiæ Humanatensi, in recompensationem dicti castri, quod Humanatensis diœcesis tunc erat, in spiritualibus submittendo.

[3] Porro prædicti ciues Auximani indeuotionis & rebellionis huiusmodi notam, per humilem, promptam

& deuotam obedientiam, & multa grataque obsequia modernis temporibus expiarunt. [restituitur Auximanis emendatis,] Nam pro tuendis eiusdem Sedis iuribus & honore & patriæ libertate pugnantes, grauia rerum damna, & personarum sustinuere pericula, & quasi quotidie sustinent, illata eis ab ipsius Sedis persecutoribus & filijs indeuotis. Dicti vero Racanatensis castri incolæ, in sensum dati reprobum, Dei & eiusdem Sedis reuerentia & timore postpositis, & ad rebellionis superbiam spiritu affirmato, persecutori Sedis eiusdem contra eam ipsiusque fideles damnabiliter adhærere præsumunt: propter quod, tamquam accepti a præfata Sede beneficij immemores & ingrati, reddiderunt facta sibi huiusmodi gratia se indignos meritoque priuandos. Id itaque Nos & Fratres nostri prouide attendentes, & considerantes prudenter quod fauorem deuotio promeretur, [ob Recanatensium ingratitudinem:] quodque vrgendi sunt impugnatores Ecclesiæ condignæ punitionis aculeo, vt si existat possibile a sua resiliant prauitate, atque ad studium deuotionis debitæ vitæque laudabilis se conuertant; prædictum castrum & ipsius homines, propter indeuotionem & ingratitudinem eorumdem, perpetuo de ipsorum Fratrum consilio & Apostolicæ plenitudine potestatis supradicta Episcopali dignitate priuauimus, eamque dignitatem, non obstantibus priuatione ac submissione præmissis, ciuitati eidem plenarie dictæque Auximanæ Ecclesiæ integre, prædictorum ciuium exigentibus meritis, restituimus; prout eas habuerant ab antiquo: ciuitatem ipsam & habitatores eius & prædictam Auximanam Ecclesiam ab omni iurisdictione Episcopi & Ecclesiæ Humanatensis penitus eximendo.

[4] Ceterum volentes regimen Ecclesiæ Auximanæ tali per Apostolicam prouidentiam committi personæ quæ tanto congrueret oneri & honori, [ijsque Benuenutus Episcopus mittitur,] dilectum filium Benuenutum, Auximanum Electum, tunc Capellanum nostrum & Archidiaconum Anconitanum, moribus & vita conspicuum, litterali scientia præditum, in spiritualibus prouidum, & in temporalibus

Circumspectum, virum vtique secundum cor nostrum, ipsi Ecclesiæ Auximanæ de prædictorum Fratrum nostrorum consensu in Episcopum præfecimus & Pastorem: firmam spem fiduciamque tenentes, quod per suam industriam, diuina præcedente gratia & fauore Apostolico subsequente, commissa sibi sæpe dicta Auximana Ecclesia spiritualibus & temporalibus proficere incrementis, [cum insigni commendatione virtutis,] & memorata ciuitas in statu reformari prospero, & in deuotione ac fidelitate dictæ Sedis valeat roborari. Quocirca vniuersitatem vestram monemus & hortamur attente, per Apostolica vobis scripta mandantes, quatenus eumdem Electum, tamquam Patrem & Pastorem animarum vestrarum, deuote suscipientes, obedientiam sibi & reuerentiam debitam impendatis, ipsius salutaribus monitis & mandatis humiliter intendendo: alioquin sententiam, quam idem rite tulerit in rebelles, ratam habebimus, & faciemus auctore Domino ad satisfactionem condignam obseruari. Datum apud Vrbem-veterem III Idus Martij, Pontificatus nostri anno III, qui fuit Christi annus MCCLXIV, quia anno LXI mense Augusto creatus Vrbanus est.

[5] Hæc de viuente Benuenuto supremi Ecclesiæ capitis iudicia sequantur, quæ in mortui honorem in Annalibus Minorum collegit Lucas VVaddingus, ad annum MCCLXXVI. Moritur sanctissime hoc anno B. Beneuenutus de Scotiuolis, [fuit is Anconæ Archidiaconus,] qui patre Ioanne Anconæ progenitus, operam dedit Iuri-ciuili Bononiæ, vbi Doctoratus laurea insignitus, condiscipulo & familiari vsus est B. Siluestro Guzzolino, Siluestrinæ Congregationis mox fundatore. Archidiaconatu Anconitano & Administratione Auximanæ Ecclesiæ, tunc priuatæ Pastoribus ob initum fœdus cum Imperatorijs contra Pontificios, ab Alexandro IV donatus; mox ab Vrbano successore, cui ob egregias virtutes familiarissimus erat, eiusdem Sedis creatur Episcopus, & Rector totius Marchiæ Anconitanæ. [ex Ordine Minorum,] Ante admissam dignitatem vota emisit Minorum & deinceps perpetuo eorumdem vestem palam gestauit, quam adhuc videre est inter sacras reliquias eiusdem Ecclesiæ. In susceptis muneribus non mediocrem laudem consecutus est, neque obscurum præbuit suæ sanctitatis specimen miraculis frequentibus comprobatum. Tredecim annis in Episcopatu feliciter expletis, præsciens suam mortem breui secuturam, [humi in ecclesia sancte mortuus,] distributis in pauperes facultatibus, vniuerso populo in aperto loco benedixit. Deinde infirmitate grauatus, vt S. Franciscum, quem in vita sibi imitandum elegerat, æmularetur & in morte, se deferri fecit in ecclesiam, vbi in nuda humo, inter orationes & psalmodiam Sacerdotum; sanctam efflauit animam, XI Kal. Aprilis.

[6] Tanto Pastori Auximenses, ipso quo obijt loco, honorificum construxere mausolæum, [& honorifico tumulo conditus,] duobus ordinibus columnarum innixum, & sublimi in loco in arca marmorea sanctum corpus condiderunt. Sed dum ob crebra miracula sanctum virum Cælitum numero adscripsit Martinus IV, & Auximates inferiore loco sub arca altare construxerunt, sanctum cadauer, ob humilitatem & reuerentiam erga Corpus Christi in altari immolandum, [e quo descendit postquam sub eo est altare erectum:] relicta excelsa arca inuentum est in marmoreo pauimento inter columnas. Suo tamen loco repositum, dum secundo & tertio inueniretur in terra, intellexerunt Auximates noluisse humilem Dei seruum corruptibile suum cadauer viuifico Christi Corpori præeminere, sed subesse: quare condito alio sepulcro sub ipsa ara sanctum pignus collocarunt, relicto in rei memoriam & splendorem priori mausolæo. Requieuit hoc in loco vsque ad annum MDXC. quo eum cum magna solennitate transferri curauit Theodorus Florentius Episcopus Auximanus, ad nouum sepulcrum a se splendide præparatum in ecclesia inferiori, [transfertur anno 1590,] ab eodem constructa pro sepeliendis illius Ecclesiæ Præsulibus. Additum hoc epitaphium nouo sepulcro: S. Beneuenuti corpus ex superiori templo ad venerabiliorem cultum Theodosius Florentius

Episcopus Auximanus huc transferendum curauit, anno Domini MDXC, die XI mensis Iulij, Pontif. Sixti V. Prioris sepulcri hoc epitaphium erat: S. Beneuenutus de Scotiuolis, Anconitanus, Episcopus Auximanus.

[7] Ob crebra miracula, quæ in Vita eius MS. in ecclesia Auximana diffuse leguntur, [& solenniter colitur,] multa in eius honorem constructa sunt templa & sacella, institutæ Confraternitates & ædificatum sub eius nomine Xenodochium, Parthenopæum item Vestalium. Solennis habetur eius dies festus apud Auximates alijsque locis. In Martyrologio Romano celebratur eius memoria, & Vitam scripserunt, vltra ea Acta, quæ habentur Auximi MSS. Gaspar Volaterranus Episcopus Auximanus, [quinam de eo auctores scripserint?] Ioannes Baldus Canonicus & Pœnitentiarius dictæ Ecclesiæ libro de Martyribus & Episcopis Auximatibus, Petrus Rodulphus de sanctis viris Ordinis Minorum, Philippus Ferrarius in catalogo Sanctorum Italiæ ad XXII Martij & alij. Nos alias præter hunc tres alios numerauimus Beneuenutos huius instituti sectatores: hunc celebrem virum & solenniter inter Sanctos relatum, est cur miremur in nostris

Diptychis non commemorari celebrius, & in nostro sodalitio non memorari festiue.

§ II Acta S. Benuenuti frustra requisita: loca pia sub eius inuocatione erecta.

[8] Miratusprofecto perquam meritißimo iure VVaddingus est, [Acta a VVaddinga indicata,] huius tam celebris sancti tam exiguam in Ordine Franciscano notitiam ideoque cultum nullum esse peculiarem: nos autem non hoc tantum, quod ipse, miramur; sed multo magis, qui fieri potuerit, vt si vere eo quo ipse scribebat tempore, puta circa annum seculi huius vigesimum, in Ecclesia Auximana legebantur diffuse scripta S. Benuenuti Acta & miracula, ea nemo vel ex præcitatis auctoribus quisquam allegauerit, vel se vidisse recordetur ex ijs, qui aliqua rerum peritia Auximi erant noti, cum primum eam Sedem obtinuit Eminentißimus Antonius Cardinalis Bichius, [Cardinalis Bichius requiri iubet initio sui Episcopatus:] Alexandri VII ex sorore Nepos. Hic namque pro Nuntio Apostolico olim Bruxellis residens, cum & auunculi exemplo & sponte animi ad Ecclesiasticæ historiæ cognitionem propensi, magni facere cœpisset hoc opus a P. M. Ioanne Bollando inchoatum, vt pedem in suo Auximano Episcopatu fixit, statim eruditissimum ex Collegio Canonicorum virum Antiochum Onuphrium delegit, eiq; mandauit vt Sanctorum Auximatium Acta memoriasque colligeret, quotquot vsui esse possent huic operi promouendo. Sed neque tunc quidquam de S. Beneuenuto comperiri potuit eorum, quæ VVaddinghus citat, vt istic in MSS. codicibus extantia; [sed neque tunc neque anno 1660 inuenta sunt,] neque aliquantis post id tempus annis, quando ipsi Ancona Lauretum profecturi substitimus Auximi, toto triduo vsi hospitio ipsius Cardinalis Episcopi, Eminentiam suam humanissime dimittentis ad recolendam prioris in Belgio amicitiæ memoriam, & per seipsum commonstrantis sacra & profana omnia totius ciuitatis monumenta; cum autem ad visendum adorandumq; S. Benuenuti sepulcrum deduceret, signanter testantis eius vitam & miracula operose in Archiuis per se suosq; fuisse quæsita.

[9] [neque rursum anno 1666,] Post hæc in Belgium reduces, cœpimus Acta Sanctorum Martij parare prælo: cumq; in progressu operis occurrerent nonnulla, quæ in Archiuio Auximano quæsita inuentaque lucem adferre aliquam huic tam illustris in ea Ecclesia nominis Sancto possent, iterum ad eumdem nostrorum studiorum Patronum benignissimum, Legati Apostolici munere in Vrbinati Ducatu fungentem, dedimus litteras, non absque noua mentione Actorum ante annos non plures quam quadraginta a VVaddingo citatorum: quibus ipse litteris continuo in hunc modum rescripsit die XI Kalendas Maij anni MDCLXVI: [quando benignissime missa sunt omnia huc spectantia:] Fortunæ melioris consilio factum duxi, vt litteræ vestræ IV Idus Martij conscriptæ, eo tempore Pisauri mihi redderentur, quo meum ad ciuitatem hanc Auximanam iter parabam: quandoquidem absque vllo

Interuallo facultatem mihi datam esse intelligo cuncta illa ad Reuerentias vestras afferendi, quæ a me pro vestris præclarissimis laboribus vel augendis vel exornandis de S. Benuenuto decessore meo accipere concupiscitis. Quæ igitur de gloriosissimo Antistite in membranis, historijs, lapidibus, traditionibus hic alijsque locis habentur monumenta, ea omnia per D. Hieronymum Ditaiutum, Auximatem Patricium, I. V. D. resque antiquitatis probe callentem, in vnum legenda & vobis per manus Reuerendi Patris Hectoris ab Albada apud Lauretanam domum Pœnitentiarij Belgæ mittenda curaui.

[10] Fuit in his ex Catalogo Episcoporum Auximatium, per Gasparem Zachium Volaterranum, [in quibus auctores ij quos citat VVaddingus,] anno MCCCCLX Episcopum Auximanum, collecto, S. Benuenuti elogium breue, paucissimis verbis, & quæ VVaddingus integre suis inseruit, comprehendens solos dignitatum, quas gessit S. Benuenutus titulos, quibus subiungitur: Hic viuus & mortuus miracula fecit: eius corpus in arca marmorea, quatuor sustentata columnis in vltimo ecclesiæ ad meridionalem plagam repositum est. Quæ de Ordine & habitu Minorum VVaddingus laudat, ea inueniuntur in Arbore Religionis Minorum in Piceno degentium descripta a P. Cleto Calcagno Æsino, vti etiam quod Sanctorum numero adscriptus Benuenutus fuerit a Martino IV, qui ab anno MCCLXXXI per annos quatuor Ecclesiam rexit, vt mirum non sit tam antiqui temporis Acta intercidisse. [& Pontificiæ Bullæ,] Cetera ex Baldo accepit VVaddingus, cuius librum ad nos mittere prædictus Ditaiutus curauit, negans aliud in libris impressis aut MSS. extare præter Bullas Pontificias, quarum omnium ecgrapha submisit, ex quibus supra integram vnam dedimus, & hic indicamus Breuia duo Calixti III, quibus anno MDLV expeditis, indicat hospitali S. Benuenuti Auximano Gubernatorem a se delectum Iacobum Ioannis de Gayeta Ortulanum, [de hospitali S. Benuenuti,] & alterum Innocentij VIII, qui anno MCCCCXCI idem Hospitale, tum ac postea SS. Benuenuti & Leonardi dictum (forte quia in huius honorem ab illo fundatum) ab omni iurisdictione, superioritate, dominio, correctione & punitione Ordinariorum exemptum declarat, ad vitam dumtaxat tunc sedentis Episcopi Francisci Gerinij.

[11] Huic hospitali curando addicta est Confraternitas, itidem SS. Benuenuti & Leonardi dicta: [deque monasterio eiusdem nominis] cui adscripti Fratres amoto Rectore liberam nacti dicti hospitalis administrationem, cum ex prouentibus ipsius consueuissent pauperibus alijsque egenis vsque ad tempus futuræ messis septuaginta salinas frumenti mutuare, in ijsque recuperandis

Multas paterentur difficultates; æque ac Capitulum Auximanum ad similem mutuationem aliasque largitiones obligatum; viderent autem in ipsa ciuitate, copioso ingenuarum puellarum & nobilium numero referta, plures ex ipsis puellis, propter parentum suorum inopiam ac competentis dotis defectum, matrimonio commode collocari nequeuntes, in seculo vitam solutam ac inutilem non sine mœrore honorisque & famæ periculo conterere, vna cum prædicto Capitulo Gregorio XIII anno MDLXXXIV supplicarunt, [auctoritate Gregorij 13 virginibus erecto,] vt in sua ciuitate & quibusdam dicti Hospitalis domibus, commodis & idoneis neque ipsius Hospitalis vsui necessarijs, erigi permitteret monasterium Monialium, pro huiusmodi puellarum sub suaui religionis iugo famulari Altissimo cupientium vsu & habitatione, illudque in locum pauperum antedictorum subrogari, quoad eleëmosinas prænotatas: quas aliunde intendebant augere ad valorem annuum quadringentorum scutorum monetæ terræ illius, præter summam trium millium scutorum iam tum collectam in vsum fabricæ monasterij istiusmodi. Neque fuit in Pontifice mora, quo minus adeo pium opus executioni mandaretur, extatq; in MSS. amplissima institutionis huius Bulla, qua Nonis Nouembribus expedita permittit erigi Monasterium Monialium, sub inuocatione eiusdem S. Benuenuti, Ordinis S. Benedicti, pro vna Abbatissa & duodecim vt minus monialibus. Harum etiam vsibus attributam, ait Baldus, ecclesiam quam olim Auximates huis suo sancto Præsuli erexerant, & ruinosam curauerant hac occasione instaurandam.

[12] Ad honorem etiam S. Benuenuti facit quod Eugenius IV, eodem Baldo teste, anno MCCCCXXXII visitantibus sepulcrum eius sacrarum Indulgentiarum thesaurum reserauerit, quodque Innocentius VIII prænominatus, [Innocentius 8 Sanctorum honori studens,] de instauratione ecclesiæ, in qua ipsius aliorumque Sanctorum quiescunt corpora, pie sollicitus; anno MCCCCLXXXVIII, VII Kalend. Martij huiusmodi Bullam expediuerit. Gloriosus in Sanctis suis Deus per ineffabilem suæ pietatis clementiam Supernæ patriæ ciues, qui ex huius procellosi seculi fluctibus per constantiam fidei feliciter emergentes ad æternam beatitudinem peruenerunt, inæstimabili decorat gloria claritatis: sic nos illius vices, licet immeriti, gerentes in terris, eius imitatione Sanctorum quorumlibet ecclesias, ad honorem Altissimi & sub illorum nominibus pie dedicatas, deuota Christi fidelium veneratione celebrari lætamur, & vt hoc feruentius valeat adimpleri visitantibus illas spiritualis thesauri munera libenter elargimur: vt quorum animæ

Lætantur in cælis, eorum nomina celebrentur in terris; & per hoc ipsis demum pro nobis intercedentibus, ad cælestis aulæ præmia valeamus feliciter peruenire.

[13] Sane, sicut fide digno relatu audiuimus, sunt in nostra ciuitate Auximana inter alias quinque ecclesiæ præ ceteris insignes, [ad Ecclesiæ Auximanæ,] in quibus diuersa corpora Sanctorum & Beatorum, varijs miraculis quotidie coruscantium, requiescunt, & aliæ Reliquiæ plurimorum Sanctorum ac Sanctarum honestissimo cultu & veneratione dignissima conseruantur; quæ quidem ecclesiæ propter longi temporis vetustatem … magna reparatione indigere noscuntur. Nos cupientes quod quinque ecclesiæ prædictæ, videlicet ecclesia Cathedralis, [in qua S. Benuenuti corpus requiescit,] in qua corpora SS. Leopardi, Vitaliani, Benuenuti, Florentij & Diocletiani Pontificum & Cōfessorum, Victoris, Philippi, Maximi & Coronæ Virg. Mart. Sisinnij Mart. ac B. Ioannis Episcopi & aliorum Sanctorum reliquiæ requiescunt, & ecclesia monasterij S. Nicolai, ecclesia S. Francisci, ecclesia S. Marci Ordinis Prædicatorum & ecclesia Annuntiatæ Ordinis Minorum Obseruantium extra muros ciuitatis, congruis honoribus frequententur, [instaurationem promouendam,] & in suis structuris & ædificijs valeant reparari, ac corpora Sanctorum & Beatorum prædictorum pia ac digna fidelium memoria celebrari; ac eo libentius deuotionis gratia ad illas

Confluant, quo ex hoc ibidem dono cælestis gratiæ, vberius conspexerint se refectos. [Indulgentiam plenariam elargitur.] De omnipotentis Dei misericordia ac BB. Petri & Pauli Apostolorum eius auctoritate confisi, omnibus & singulis fidelibus vtriusque sexus, qui ecclesiam prædictam Annuntiatæ extra muros, in diebus Indulgentiæ huiusmodi, incipientibus a die feriæ sextæ hebdomadæ Sanctæ & duraturis per totam diem Martis Paschalis Resurrectionis Dominicæ, in aliquo ipsorum dierum visitauerint annuatim, & ad reparationem structurarum ecclesiarum prædictarum manus porrexerint adiutrices, plenariam remissionem omnium peccatorum suorum auctoritate Apostolica tenore præsentium elargimur.

[14] Refert etiam Ioannes Baldus Laurentium Cibo Cardinalem, prædicti Innocentij ex fratre Nepotem, [Laur. Card. Cibo Præbendam erigit.] post recuperatam S. Benuenuti beneficio sanitatem corporis, quam incurabilis morbus posuerat in desperatis, opulentum Beneficium fundauisse, & quidem a regressu ad Sedem Pontificiam vel ad Ordinarios loci immune, ex indulto Alexandri VI Papæ circa annum MD. Ibidem Auximi, sicut Hieronymo Ditaiuto referente cognouimus, alia sub inuocatione SS. Benuenuti & Rochi societas extat: & apud Montem-fanum, [Alia loca S. Benuenuti cultu nota,] Auximanæ diœcesis oppidum, Xenodochium est & ecclesia cum Societate sub eiusdem S. Benuenuti protectione: aliquid autem Reliquiarum eius etiam apud Mollianum Firmanæ diœcesis colitur,

Sicut refert Baldus.

[15] Denique obseruandum est huius Sancti festum non solum Auximi totaque in diœcesi coli cum Officio duplici & Octaua: [Officium etiam Anconæ duplex,] sed etiam Anconæ sub simili Officij duplicis ritu celebrari die XXII Martij, ad quem diem elogium eius verbotenus pene ex Gasparis Zachij manu-scriptis Ferrarius habet in suo Catalogo Sanctorum Italiæ, citatis Ecclesiæ Auximanæ monumentis, de prolixioribus autem Actis nihil omnino commemorans, vt merito vereamur ne vano prorsus rumore VVaddingus de ijs inaudierit. Certioribus argumentis nixum credimus, quod asserit Baldus, S. Benuenutum sanctæ Virgini ac Martyri Palatiæ, [S. Palatiæ templum Benuenutus erigit.] cuius corpus in Cathedrali Anconitana requiescens colitur & nomen in Romano Martyrologio die VIII Iulij refertur, speciosum Auximi templum erexisse: quod cum patriæ vrbis amori & honori tributum ab eo ex parte fuisse poßit verosimiliter credi: meritum vicissim existimat Sanctum, vt sui, apud quos natus est, ciues ipsi vicissim erigant vnum, sola Officij Ecclesiastici celebritate nequaquam contenti; quod etiam futurum auguratur ex frequenti Anconitanorum ad eius sepulcrum honorandum affluxu, & ingenti erga eiusdem memoriam venerationis affectu.

DE B. EELKONE LIAVKAMA ABBATE MONASTERII LIDLOMENSIS IN FRISIA ORDINIS PRÆMONSTRATENSIS.
AN. MCCCXXXII

[Praefatio]Eelko, Abbas Lidlomensis in Frisia, Ordinis Præmonstratensis (B.)

[1] FrisiaOccidentalis prouincijs Belgicis annumerata, diuiditur in tres ditiones, Ostergoam, VVestergoam & Septem-siluas, præclaris olim Abbatijs & cœnobijs, dum fides ibidem orthodoxa floreret, [Tres Beati Frisij Ord. Præmonstratensis in Martio coluntur:] ditata, ac viris sanctitate illustribus nobilitata. Porro hoc mense Martio Ordo Præmonstratensis tres nostro operi suppeditat titulo Beatos, & aliquo cultu Ecclesiastico honoratos. Ex his B. Fredericus Abbas Horti B. Mariæ in Ostergoa colitur III Martij, &, B. Eelko Abbas Lidlomensis in Westergoa hoc XXII, & tertius Dodo apud Hascam in Siluestrina ditione diem natalem obtinet XXX Martij.

Fuit autem Liaukamana domus, ex qua Eelko fuit prognatus, [e Liaukamis] ex antiquioribus & nobilioribus totius Frisiæ familijs, ex qua fuerunt nonnulli ad Terram-sanctam recuperandam procul e patria profecti. Vbbo Emmius lib. 6 historiæ rerum Frisicarum ad annum MXCIX inter nobiles Frisios, qui præter ceteram plebeiorum multitudinem, accepta pro more Cruce, [in Palastinam profecti Sicco ad Nicæam mortuus.] signa Petri Eremitæ secuti sunt, recenset Eelconem & Sicconem Liaukamas, & Sicconem fortiter pugnando ad Nicæam occubuisse: Eelkonem, propinqui Sicconis virtute ac memoria verbisque Petri Ducis incitatum, ita se vbique gessisse, vt ipse cum Feicone Botnia alæ equitum trium millium cum omnium approbatione præficeretur: [Eelko] eumdem capta Nicæa præsidio illic præesse iussum, maluisse in Palæstinam cum reliquis declarandæ virtutis caussa proficisci, [ad Hierosomam læsus,] atque ibi, dum Hierosolyma oppugnatur, telo percussum vix longa medicorum cura mortem fugisse. At Balduino rerum potiente cum aliquot alijs, accepto honestissimo commeatu, in Frisiam redijsse, [reuersus in Frisiam,] multisque honoribus a cunctis Ordinibus esse exceptum. Deinde Eelkonem pœnitentia tactum, quod a Rege sui studissimo discessisset, ex ea cogitatione in ægritudinem incidisse: nec inhiberi potuisse, quo minus ad repetendam Palæstinam vna cum Botnia, precibus ad hoc inducto, se pararet: his se comitem addidisse Eponem Liaukamam, Eelkonis fratre natum: & hos tres difficili nauigatione Ioppen venisse, illicque eodem quo appulerant die Eelkonem velut fatali loco expirasse, [post Ioppæ extinctus,] & corpus eius magna pompa Hierosolymam deuectum, ipso funus deducente Rege honoris caussa, [Hierosolymis sepultus,] ea in vrbe esse tumulatum: sic Botniam cum Epone ob dolorem amissi socij paullo post domum quoque repetijsse. Cuncta hæc ab Eelkonis ministro in litteras relata. [Epo,] Hæc Vbbo Emmius: quibus conformia nobis submissa sunt ex Frisia.

[2] Ex hac familia prognatus hic B. Eelko Abbas, heroicarum virtutum prioris Eelkonis æmulator, suo etiam patrocinio videtur posteris Liaucomanis generosum animum procurasse: [alij varij,] ex quibus ab eodem Vbbone laudantur alius Sicco, Scelto, Aggo, tertius Sicco, & alius Epo. Post quos aliosque vltimus huius familiæ fuit Iarico Liaukama, strenuus orthodoxæ fidei propugnator, [vltimus Iarico,] qui Groningam pro Rege Catholico vt antiquißimus Tribunus defendit, donec eam vi hostili coactus fuit dedere. Præfuit subinde supremus gubernator vrbibus Zutphaniensi & Paterbornensi: qui tandem plenus dierum & meritorum annos natus tres & octoginta, eximius orthodoxæ religionis protector, in medio prauæ & hæreticæ nationis persistens, fidei & virtutum maiorum suorum hæres ex hac vita migrauit anno MDCXLIII. [anno 1643 pie defunctus,] Qui huic conuixit aliquot annis, adfuitque moribundo Sacerdos nostræ Societatis Gerardus Othonis, & post plurimos in Frisia alijsque hæretica labe infectis prouincijs exantlatos labores & carceres toleratos, modo nobiscum degit, adhuc post susceptum ante quinquaginta annos Sacerdotium vegetus; mire deprædicat memorati Iariconis Liaukama stabilem constantemque in orthodoxa fide animum, atque vsque ad felicißimum obitum in bonis operibus perseuerantem: quo viuente in eius ædibus solitus fuit dictus Sacerdos quotannis magna solennitate annuum B. Eelkonis festum celebrare, ac sacrosanctum Missæ sacrificium offerre: [B. Eelkonis festum,] habeturque ibidem imago dicti beati Abbatis, cum radijs, vt de reliquis Sancti fieri solet, depicta cum appositis in sinu rosis: de quibus infra in Actis legitur; quæ damus conscripta a Sibrando Leonis, [imago,] qui in Lidlumensi B. Eelkonis cœnobio vitam religiosam professus, inde ab hæreticis eiectus, exul vitam finiuit anno MDLXXXVIII, relictis lucubrationibus suis de fundatione monasteriorum Lidlomensis & Horti B. Mariæ [Vita scripta,] & Vitis Abbatum vtriusque cœnobij. Habemus hæc eius opera hactenus necdum typis excusa, vnde Vitam B. Eelkonis damus: quam Heribertus Rosweidus noster inseruit Legendario Sanctorum idiomate Belgico sæpius recuso: censens eum cum præcipuis & rarioribus Sanctis collocandum, quales pro Martio selegit tres solum & quinquaginta, & in pictura de Sanctis Martij præposita appellatur S. Eelko Abbas: qui Sancti titulus præfigitur eius Vitæ & in Indice generali repetitur. Chrysostomus Vander Sterre in Natalibus Sanctorum Ord. Præmonstrat. hoc eum elogio exornat: X Kalendas Aprilis. In Boxumensi Frisiæ pago, [memoria apud alios.] passio B. Eelkonis Martyris & Abbatis cœnobij Lidlumensis Ordinis Præmonstratensis. Qui diuini Numinis gloriam & collapsæ disciplinæ zelans integritatem, impiorum manibus crudeliter trucidatus occubuit, & ad martyrij palmam gloriosus victor euolauit: cuius sanctitatem & mortem pretiosam miraculis Deus illustrare dignatus est. Hæc Chrysostomus, qui pro sua erga B. Eelkonem reuerentia, cum Abbas esset cœnobij S. Michaëlis Antuerpiæ, nomen Eelkonis suis etiam religiosis in profeßione imposuit. Maius ex Actis encomium proferunt Ioannes Pagius lib. 2 Bibliothecæ Præmonstratensis pag. 583, Dionysius Mudsart in Historia Ecclesiastica Belgica ad annum 1325 & 1332, Petrus VVaghenar de Personis Ordinis Præmonstratensis sanctitate illustribus pag. 217. qui omnes Eelkonem titulo Beati exornant: edidit etiam VVaghenar inter sua poëmata hoc epigramma pag. 462.

Elkonem falsis onerat gens impia probris,
      Ferre salutares non bene docta sonos.
Astra Patris roseos mittunt miserentia flores,
      Numquid eum absoluunt sic satis astra probris?

Alios de eo versus edidit Martinus Hamconius libro de Viris Frisiæ illustribus. Cædem eius & pietatis zelum describit etiam Vbbo Emmius lib. 13 Historiæ Frisiæ pag. 197. Mauritius du Pre in Annalibus breuibus Ordinis Præmonstratensis ad an. 1332, & paßim alij eiusdem Ordinis aut Frisiæ scriptores.

VITA
Auctore Sibrando Leonio.Eelko, Abbas Lidlomensis in Frisia, Ordinis Præmonstratensis (B.)

AVCT. SIBRANDO LEONIO

[1] In Frisia Occidentali Westergoa, inter vtrumque pagum Tiedmarum & Osterbirum, [In cœnobio Lidlomensi a Sibone & Tziallingio a Donia constructo,] loco Lidlom, Oceano Germanico admodum propinquo, vixit Sibo, vir diuitijs abundans & cælebs. Hic animi feruore motus, spiritu ipsum vrgente, posthabitis seculi diuitijs, se suaque omnia Deo Optimo Maximo dedicare statuit, ex æde propria ecclesiam erigens. Cum vero extruendo monasterio viribus impar videretur; suæ sententiæ virum assequitur Tziallingium a Donia de Bonnetorp ex Vinson: hi simul eodem zelo accensi, struxerunt cœnobiolum. Interea temporis monasterium Horti-Diuæ Virginis, Ordinis Præmonstratensis in Ostergoa a D. Friderico viro pijssimo inchoatum, ab Enteto successore summa prudentia promouebatur. Hic dum religionis rigorem vitamque duram ac strenuam iuxta Ordinis statuta cum suis omnibus prosequitur, multorum animos ad ipsius imitandum exemplum commouit, vt de Renicio, Vibrando & Goslico viris bellicosissimis in Vita Friderici * præfati sumus. Horum exemplum Sibo æmulatus, sui comitis Tziallingij consilio fretus… venerabilem Patrem D. Entetum Horti-Diuæ Virginis Abbatem accedit, & vitæ candidioris normam flagitat. Entetus omnibus modis religionis Præmonstratensis profectum ampliare studens, facile obsequitur: illum cum suis in communem societatem recipit, candidam vestem induit, habitaque cum suis deliberatione primum illi Felmarum Abbatem designat, anno Incarnationis Dominicæ millesimo centesimo octogesimo secundo…

[2] [Abbas 12 B. Eelko Liaukama,] Duodecimus huius cœnobij Abbas fuit vir spectatus, Eelko Liaukama, quem electum Abbas Poptetus electioni presidens confirmauit. Hic nobili Liaukamana familia ortus, ab ipsis vnguiculis pietatis seminaria imbibit: quibus proficiens, sacerdotio decoratur: paullo post ecclesiæ in Tuytgom Pastor electus, summæ exemplar probitatis extitit: præcipuam aulam cameratam cum hypogeo a fundamentis erexit. Abbas designatus sacris die noctuq; tempore brumali nudis incedens pedibus interfuit: [mortificationi deditus,] inedia corpus macerans, diabolo candente ferro occurrenti, fidei constantia restitit: ornamenta ecclesiastica nobis conspecta, auro distincta, ecclesiæ dedit. Bellum necessario aduersus viros nobiles & strenuos ab Echna sustinens, [bellicis tumultibus vexatur.] vtriusque monasterij nomine magnos sumtus fecit, plusquam centum octoginta stipendiarios sustentans, exceptis proprij Ordinis Conuersis Fratribus, & ab armatis magnum dispendium est passus. Ædificijs nihilominus intentus, Abbatialem domum in monte S. Michaëlis ingenti labore ædificauit & compleuit: ecclesias Tuytgom, Sexbirom & Spannom

Monasticæ ditioni Lidlomensi inseruit. In admonitionibus summa vtebatur verborum dulcedine, in correptione pro temporis ratione aliquanto durior extitit. [In regimine suauis & fortis.] Nam sensim religionis labescente feruore, diabolo omnia in deterius promouente, multoties coactus est carpere improbitatem.

[3] Quibus decoratus virtutibus Deo per omnia placuit, impijs vero displicuit, magnamque sibi conflauit inuidiā: quæ indies augescens in deterius, in nefarium ac putidum prorupit vlcus, vnde maturo tempore pus & sanies fœtidi processit homicidij. Moris fuit omnibus per Frisiam totam monasterijs præcipuas agrorum suorum possessiones, [Fratres Conuersos in villis degentes sæpius inuisit,] grangias & allodia, Fratrum conuersorum & laicorum colere laboribus, vnde & Munckhuysen dicta sunt. His quidquid ex lactarijs, pecore & frumento præter necessariā supererat sustentationem, id optima fide & obedientia suo deferebant monasterio: & hinc magnus in monasterijs cœnobitarum alitur numerus. Quorum possessiones longius a monasterijs fuere dissitæ, maiorem libertatis occasionem nacti, passim degenerarunt, sic vt crebris indigerent Patrum admonitionibus. Quanto

Igitur longius a conspectu cœnobij aberant, eo magis aberrarunt. Abbas Eelko reliquorum Patrum exemplar imitatus, frequenter illos inuisit, & suo more grauiter, quidquid offendit, corripit. Erant Lidlomensi monasterio ex applicatione cœnobij in Frænyum duæ præ ceteris in Boxum possessiones insigniores, nomen vni Munckhuys, alteri Ter-porte, [& delinquentes, potissimum in Boxum, corripit:] cui a porta nomen extitit Scheltingahorum, ex hæreditate Feytsma & Oedsma. Harum monachi dulci fortuna ebrij, ob vitæ turpitudinem ex fæminarum raptu, violentia, iniuria & ebrietate contractam delati, Abbatem valde commouent. Ad instantis Paschæ festum in ipsa Quadragesima triduo ante festiuitatem Salutationis Diuæ Virginis eo proficiscitur: præter Sacellanos, [ante Pascha eos ad Confessionem adducturus adit,] nullius mali sibi conscius, nihil confert: vt suis saltem salutiferis exhortationibus moniti, suaque delicta confessi, resipiscerent. Ipsi vero iam dudum meditatam necem proponentes, oblatam male gerendæ rei occasionem omittendam minime censent. Receptus in suo castro Ter-porte Abbas cum Sacellanis, aduocatis ex propinquo reliquis Conuersis, honorifice tractatur: allato potu denso & graui ipsum ingurgitare statuunt. Ille abstemius & parcus, [abstemius ad lectum secedit:] ebrietatem exhorrens, egreditur: transgresso ponte castrum aperit, clausoque cubili, interula, caligis, cingulo, pileoque nocturno instructus, lecto sese collocat: fusis ad Deum precibus, somno se componit: paullo post secuti Sacellani idem faciunt.

[4] Conuersi residui decretam lanienam proferentes, rationes & modum ipsum interficiendi statuunt, [a Conuersis ad necem expetitur:] in rabiem versi; transgresso ponte, valuas castri obseratas inueniunt: effractis fenestris recta ad ipsum contendunt. Ab fragore fenestrarum experrectus, summa innataque mansuetudine, voce admodum humili & submissa, rogat quid velint. Te, inquiunt, volumus, perfide & scelerate. Quid rei tibi nobiscum, insensate & fucate hypocrita? Accessisti corripere nos velut impios, adulteros & ebrios, ipse impius & potator maximus. Ille ex inopinata violentia stupefactus, nec quemquam, qui sibi suppetias ferat, cernens: Ecquis, [ob rosas in manicis subortas magus habitus.] inquit, vestrum me vidit potum & ebrium? Imo, inquiunt, te nimio potu obrutum conspeximus & vomentem, idque tua receptum manica, ne deprehendereris. Ille rursum: Ite, manicas inuertite. Ipsi apprehensis tunicæ manicis, rosas sparsas vident. Hinc in rabiem versi, ipsum magnum incantatorem & diabolicum

Pronuntiant. Tum maiori furore æstuantes, [occiditur:] arrepto baculo ingenti, capiti inflicto vulnere, vt cruor respergeret muros, ipsum excerebrant, & sublatum cadauer per fenestras per præceps in fossam præcipitant.

[5] Postridie fæmina summo mane transiens, partem panni candidi subnatantem conspiciens, [sepelitur:] propiusque accedens, ipsum Abbatem offendit mortuum & interfectum: quæ sublato clamore totum pagum commouet. Fit multorum ad miserum & flebile spectaculum hominum concursus: ereptum fossæ cadauer imponunt loculo, simulque cum Sacellanis attonitis Lidlom deferunt: & in ipso Fratrum Conuersorum choro terræ mandant. Homicidæ dolo capti & palis affixi, viui exuruntur: castrum euertitur, agri abalienantur. Sanctitatis opinionem posteris relinquens Abbas, editis miraculis claruisse dicitur. [miraculis clarus eleuatur.] Trucidatur anno millesimo, trecentesimo trigesimo secundo: e tumba eleuatus a venerabili viro D. Ioanne Keppel, Abbate Lidlomensi in posteriori parte templi quiescit.

[Annotatum]

* 3 Martij pag. 293.

VENERABILIS ANACHORETÆ NICOLAI DE RVPE SAXVLÆ IN HELVETIA

Vita ac res gestæ breui commentario comprehensæ a Petro Hugone, Societatis Iesu Sacerdote.Vener. Nicolaus de Rupe, anachoreta Subsiluanus in Heluetia (S.)

AVCT. PETRO HVGONE S. I.

EPISTOLA DEDICATORIA

Senatui Populoque Septem Catholicorum Cantonum, Lucernæ, Vraniæ, Suitij, Subsiluaniæ, Tugij, Friburgi, Solodori, in Heluetia, sempiternam felicitatem.

Vitam ac mores Nicolai de Rupe beatissimæ memoriæ, popularis quondam nostri, hac pagella descripturus, cum circumspicerem, cuius potissimum post Deum optimum maximum nomini consecrarem, in promptu fuit perillustris nominis vestri recordatio: quæ & me & hanc exiguam operam meam ad se tanto non solum humanius inuitauit, sed etiam vehementius traxit, quanto mihi maior spes fuit, non meo sed eiusdem præclarissimi viri nomine cuius res agitur, quod offero munus placiturum. Apocalypseos primo vidit ille inter ceteros olim discipulos Seruatoris nostri ocellus similem filio hominis in medio septem candelabrorum aureorum, hahentem in dextera sua stellas septem. Angelus is fuit, personam Christi sustinens, in medio septem Ecclesiarum consistens, ac septem earum Antistites manu complectens. Angelum videt, quicumque Nicolaum nostrum videt, & quidem vita, virtutibus, ac prodigijs similem Filio hominis. In medio septem candelabrorum aureorum hic Angelus noster consistit, hoc est, in medio vestrum, septem Catholici Cantones: non tantum quia Subsiluanus est, atque in Subsiluania, quæ in ordine vestro medium locum obtinet, quiescit maximeque colitur; verum etiam quia, veluti cor in medio corporis, ita Nicolaus in medio vestri constitutus in omnes vos influit, suamque salutarem opem ac beneficia diffundit. In medio vestrum est per amorem ac beneuolentiam, qua vos omnes omnino complectitur: in medio vestrum est per eximiam curam ac solicitudinem, qua perpetuo vobis præsto est ad emungendas lucernas vestras, ne lumen fidei obtenebrescat, ne spes diffluat, ne caritatis ardor intepescat, ne disciplina, sinceritas, ac Helueticorum animorum robur extinguatur. Candelabra septem, & aurea sane candelabra estis, septem Cantones; vt aurum hisce potissimum difficillimis temporibus probati. Lucernæ estis, non vna tantum, nisi nomine, sed prorsus lucernæ septem lucentes in caliginoso loco. In medio vestrum Nicolaus sedulo enititur, vt veluti lucernæ ardentes & lucentes lucere atque ardere porro pergatis, & tamquam aurum probatum purgatumque in harum tempestatum fornace securi sedeatis, vti hactenus sedistis. Excussit ipse hactenus, velut ille alter Angelus Danielis III, flammam ignis de hac fornace, & fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem; vt non tetigerit vos omnino ignis, nec contristauerit, nec quidquam molestiæ intulerit. In medio vestrum est, vt idem porro semper facere contendat. Habet etiam Nicolaus noster in dextera sua stellas septem, septenos nimirum vestræ septemplicis reipublicæ perillustres Magistratus; stellas vtique, non planetas; sidera, non errantia sed fixa; stellas, non cadentes sed firmiter maiorum suorum Firmamento inhærentes; & vt perpetuo firmæ sint, dexteræ suæ eas Nicolaus infixas gerit: in dextera habet, ne vlla tam illustrium astrorum ipsi vnquam obrepat obliuio: in manu habet, vt ijs tamquam sol splendorem suum impertiat: in manu denique habet, vt & in oculis perpetuo ac tutela gerat. Hic igitur Angelus noster, exili quidem hac mea opera formatus, eximijs tamen vitæ, virtutum, prodigiorumque suorum pennis instructus. quo euolet, nisi in sinus vestros? In medio vestrum est; etiam volentem alio auolare non patiemini, imo auolantem etiam nolente me sinu vestro excipietis. In manibus suis vos habet, cur non & vos eum vicissim in sinu ac corde vestro? Habetis iam dudum, optime noui, habetis eum sinu cordeque reconditissimum, & vt deinceps paullo quam hactenus exquisitius habeatis, huc tandem perleuis hæc mea collimat opera. Videbitis eum denuo in his paginis sublimia ac non nisi maxima agentem: audietis denuo vtilia patriæque salutaria suadentem, atque ea ipsa, quæ nunc experientia nuntiat, iam olim prænuntiantem: id quod iam pridem & vidistis & audistis atque experti estis, imo numquam satis spectare, audire atque experiri potestis. Crescat igitur etiam hoc meo pertenui labore adiutus atque promotus Nicolai nostri vna ac vestrum omnium honor ac dignitas, ipseque vobis in cælis, & vos Societati nostræ in terris, vti vtrique hactenus semper fuerunt, patroni esse perseuerate. Friburgi Auenticorum XV Augusti anni MDCXXXVI.

VV. D. D. humillimus Sacellanus
PETRVS HVGO LVCERNENSIS S. I.

Fuit hic patria Lucernensis, & in nostra Societate quatuor vota professus, eximij concionatoris laude multis annis floruit: in suis autem scriptis singulari diligentia & accuratione vsus dicitur, imprimis in hac Vita: quæ Romæ quoque in Italicum sermonem conuersa est, vt commodius intellecta futuræ canonizationi viam pararet. Futuræ inquam: quam R. P. Nicolaus VVysing, qui Romæ librorum Reuisorem ex mandato adm. R. P. Generalis agens, negotium illud vt Procurator tractauit, asseruit eo esse productam, vt præter Pontificiæ declarationis actum nihil vltra requireretur. Idem P. Nicolaus de rebus a Venerabili Nicolao gestis commentarium conscripsit, & ad Collegij nostris Lucernensis Rectorem misit: in quo sæpius huius Vitæ auctorem citat: quare hic nobis in præsentiarum sufficiet, donec alter ille commentarius lucem videat: qui forte in tempus peractæ canonizationis differtur. Sequebatur autem hoc loco dedicatoriam epistolam approbatio, tam eius qui tunc Societatem per Germaniam superiorem Prouincialis regebat, Gualteri Mundbrot, quam Iacobi Schuler pro Episcopo Lausanensi, Ioanne a VVattevyle, Vicarij Generalis.

PRÆLOQVIVM
Ad beneuolum Lectorem.

Nicolai de Rupe Subsiluani, eremitæ in Heluetia, Vitam tibi ac res gestas, beneuole Lector, hac charta depictas offero, rudi quidem & inculto penicillo, absque fuco tamen: vitam ipse Deo cultam inter inculta siluarum & montium aspera duxit; si eamdem ego eius vitam incultiore, quam velles, stylo comprehendi, ex siluis ac montibus siluestrem musam prodire existima. In eo ego tantum laborare volui, vt rem ipsam, non vt verba æstimes: neque enim ego rem tantam verborum vllo lenocinio indigere iudicaui, vt æstimetur. Trifariam autem opusculum hoc meum, quale quale, partiri placuit. Prima pars, quæ vitam Nicolai communem domi militiæque actam concernunt, exponit. Altera prodigiosum eremitam

Ac vatem ab ineunte seuerioris vitæ instituto ad mortem vsque prosequitur. Postrema denique posthumam inter homines gloriam, siue diuinitus siue humanitus anachoretæ illi decretam; exequitur: inter homines inquam, quam enim inter cœlites Deus ipsi præparauit, eam nec oculus vidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit. Plura præloquio non addo, ad rem ipsam progredior.

Hanc nos diuisionem ad marginem indicasse contenti, quoniam eo cogit capitum ab auctore definitorum breuitas; nouam & reliquis huius operis Actis conformem induximus. Igitur syllabum & titulos capitum, vt sunt ab auctore notata, hic consequenter habe.

PARS I.
1 Nicolai tempus & solum natalitium.
2 Nicolai familia & parentes.
3 Prognostica sanctitatis eius ante natiuitatem.
4 Fonte Sacro abluitur Nicolaus.
5 Nicolai sancta pueritia.
6 Eiusdem mira adolescentia.
7 Nicolai matrimonium.
8 Nicolai militia.
9 Honores auersatur Nicolaus.
10 Impugnatur ab hoste infernali.
11 Ad altiorem vitæ rationem Deus Nicolaum vocat.

PARS II
1 Cum coniuge de vitæ mutatione deliberat.
2 Patria exire parat.
3 In patriam redit Nicolaus, vitamque omnis victus expertem orditur.
4 Nicolao asceterium erigitur in eremo.
5 Sacellum Nicolai dedicatur, ac donis exornatur.
6 Inedia viri Dei varijs experimentis probatur.
7 Quo subsidio vitam tolerarit Nicolaus in tanta inedia.
8 Quotidianæ Nicolai exercitationes.
9 Salubribus monitis Heluetios populares suos instruit.
10 Viso mirabili instruitur Nicolaus.
11 Insidias dæmonum Nicolaus superat.
12 Nicolaus Deiparam Virginem enixe colit.
13 Occultas hominum machinationes agnoscit.
14 Absentium & futurorum prognostes est Nicolaus.
15 Miracula Nicolai ante mortem.
16 Nicolai mors ac sepultura.
17 Socius Nicolai in eremo fuit Vdalricus, nobilis Bauarus.
18 Nicolai nepos, eiusdem in eremo pius successor.

PARS III.
1 Nicolaus statim post obitum apparet, & in sua imagine colitur.
2 Reliquiæ Nicolai post eius obitum cultæ.
3 Nicolaus magnificentius conditur & colitur a magnatibus.
4 De Nicolai canonizatione quid hactenus actum sit.

5 Vita Nicolai iam olim a varijs conscripta.
6 Indigenarum encomijs Nicolaus celebratur.
7 Nicolaus etiam exteros encomiastas habet.
8 Quid de Nicolao omnino censendum Petri Canisij iudicio.
9 Etiam a Catholicæ fidei aduersariis commendatur Nicolaus.
10 Posthuma Nicolai miracula paragraphis distincta.
1 Ad Nicolai tumbam cæci illuminantur.
2 Surdi audiunt.
3 Claudi ambulant.
4 Moribundi resurgunt.
5 Cephalalgici, epileptici, phrenetici curantur.
6 Calculo, stranguria, hernia laborantes liberantur.
7 Venena ac veneficia pelluntur.
8 Parturientibus subuenitur.
9 Febrientes recreantur.
10 Animi corporisue dolores mitigantur.
11 Varij denique morbi curantur.

CAPVT I.
Nicolai patria & natalis: miracula natiuitatem prægressa & secuta.

PARS I.

CAP. I

[1] Natus est Nicolaus de Rupe, eremita Heluetius, seculo post Christum natum decimo * quarto, eodem nimirum, quo Concilio generali ab Ecclesia Catholica coacto, summi totius orbis cum sacri tum profani proceres Constantiam ad lacum Acronianum conuenerunt, [Anno 1417 21 Martij] totoque quadriennio de rebus grauissimis decreuerunt: & quidem eodem ipso eiusdem æui anno, qui fuit septimus supra decimum, Nicolaus noster vigesimo primo Martij die hanc lucem primum aspexit, cum respublica Christiana ijsdem comitijs ad auitæ vnionis lucem legitimamque vnius supremi a Capitis electionem redijt. Vnde hic ipse Nicolaus, cum nasceretur, pacem ac vnionem Christianæ Reipublicæ attulisse aut impetrasse non vana nec infirma coniectura censeri potest. Cum verisimile sit, non placuisse Deo, vt in corpore ac caula Ecclesiæ Catholicæ tam pretiosum membrum tamque insignis ouicula sub dubio capite seu Pastore viueret ac pasceretur: cum iam inde ab ipsa eius infantia ac pueritia Deus ipsi tam insignia futuræ sanctitatis præsagia concesserit: cumque tam sanctus deinde in matrimonio maritus, in bello

Miles tam innocens, in eremo tam mirus Dei alumnus, absentium ac futurorum prognostes tam certus, tantum totius orbis miraculum, ac denique in vita & post mortem tantus prodigiorum thaumaturgus fuerit, id quod te, Lector, libellus hic in progressu ordine docebit. Natus est autem Nicolaus in Heluetia, [in Heluetia,] quæ natio iam olim & nunc vsque ad hæc tempora cum animi corporisue robore, ac belli & armorum gloria, tum vel maxime veræ Religionis, pietatis ac virtutis studio percelebris est: nec improbabiliter de eo gloriari potest, quod Catholicæ religionis iam tum, cum prima ipsius fama per orbem terrarum diffundi cœpta est, ipsa etiam primam eius culturam receperit, subindeque perpetuo sanctissimos eiusce cultores plurimos numerauerit, qui posteris honori & exemplo essent futuri. Tradunt nonnulli, nescio an verosimiliter, ipsum Apostolorum Principem, cum castra Claudij Imperatoris anno Christi quadragesimo quarto in Angliam comitatus sequeretur, atque multas ex itinere nationes diuina primus doctrina impertiretur, etiam in Helueticum solum primos diuini seminis iactus fecisse. Illud certe compertissimum habetur, eumdem Apostolici Collegij Primatem, cum Italiæ, Galliæ, Hispaniæ, Africæ, Siciliæ, ceterarumque vicinarum Insularum vrbibus sacros Antistites & Apostolos mitteret, Heluetiorum quoque nationi S. Beatum b, ex Anglia nobili atque opulenta stirpe oriundum atque in rebus sacris D. Barnabæ discipulum, destinasse, eique socium Achatem seu Achatium virum æque sanctum adiunxisse.

[2] In ijs igitur Alpibus Heluetiæ ortus est Nicolaus, quæ Italiam a Germanis Gallisue longissimo tractu diuidunt, quarum summa iuga, interiectasque ac vicinas valles magna ex parte ij Heluetiorum populi multis iam seculis incolunt, [libertatis suæ,] quorum olim maiores e Tauriscis Cimbrisque colonias deduxere, eoque se tandem deposuere. Hi trifariam diuisi, triumque pagorum, ciuitatum vel potius rerumpublicarum nomen adepti, Vranij, Suitenses, & Subsiluani dicuntur; fueruntque primi, qui circa annum octauum supra millesimum trecentesimum inito fœdere, libertate Heluetica, maximorum Imperatorum nutu ac priuilegijs confirmata, frui cœperunt: quam deinde varijs grauissimisq; bellis lacessiti fortiter defenderunt. Quin etiam pro libertate ecclesiastica requisiti, vi & armis egregie decertarunt; quod præcipue factum anno salutis partæ MCCCXXIX, fœderis initi vicesimo primo, quo Saraceni capitales Christiani nominis hostes regno Siciliæ potiti, Italiæ sese pleno agmine ac furore infuderant, ipsique eius metropoli Romanæ vrbi ingentem

Cladem intulerant, ac denique ipsa etiam religionis nostræ ibidem sacerrima limina impia rapina incendioque violarant. Tum enim Vranienses nostri, Suitenses ac Subsiluani, precibus Gregorij eius nominis quarti, Summi Pontificis, ad arma vocati, duce & ductore Guidone Cisalpinæ Galliæ Marchione, piæ matris Ecclesiæ Romanæ cladibus opem laturi, [& Rom. Ecclesiæ propugnatrice,] elatis passisque signis in Italiam aduersus hostes magnis itineribus profecti sunt: hostiumque extrema agmina consecuti, ingenti ac profusa eos cæde contriuerunt, vrbibus munitissimis receptis expulerunt, omnique ac præsertim Romana præda extorta, tota Italia eiecerunt; quam eamdem sacram prædam, ne ea manus suas animosque contemerarent, Romam relatam pristino rursus Dei cultui consecrarunt, itaque ad Alpes suas gloriosi victores reuiserunt. Quæ res eosdem non tantum toti orbi inclytos ac formidabiles, sed etiam summis eius magistratibus sacris ac profanis cumprimis commendabiles fecit. Summus certe Pontifex gratitudinis titulo, deinceps eos Protectores ac defensores Ecclesiæ Romanæ scripsit, ac nominari voluit. Qui deinde titulus, sub annum MCCCCXII, Iulij II Pontif. Max. auctoritate, ad reliquos etiam Heluetiorum confœderatos Cantones propagatus est. Ludouicus item Pius, qui tum imperio præerat, ipsos, ob res per Italiam feliciter gestas, non solum suis legibus deinceps, institutis ac magistratibus vti ac viuere permisit, alijsque eos priuilegijs & immunitatibus exornauit, verum etiam ijs quibus adhuc in bello vtuntur insignibus ac vexillis liberaliter donauit. Tales nimirum fructus iam olim tulerunt Alpes, quæ postea Nicolaum nostrum nascentem suo gremio exceperunt.

[3] Subsiluanis vallibus sors tam felix a Deo obtigit, vt tanti viri patria Subsiluania esset. Comprehenditur autem hac a siluarum multitudine deducta nomenclatura ea pars Alpium Helueticarum, [inter Subsiluanos] quæ est Australior, atque ab ortu quidem Vraniensium ac Suitensium, ab Austro Bernensium, ab Occasu vero & Aquilone Lucernensium finibus amplisque ditionibus clauditur. Valles continet feraces, & pascuis pingues. Carna silua totam ditionem diuidit in duas Siluanias, superiorem scilicet & inferiorem: quarum vtraque amœnis ac copiosis oppidis, pagis, villis, incolisque abundat. Ferunt olim diuersis temporibus, plurimos ciues Romanos, quos Romanorum Imperatorum furor ac tyrannis in subditos, maxime Christo fideles, vrbe proscriptos aut fugatos exegerat, his locis consedisse. Illud etiam pro comperto habent incolæ, S. Beatum Heluetiæ Apostolum a D. Petro, vt dixi,

Ad has oras missum, operam suam his maxime terris, aut certe vicinis impendisse: dracones ex altis vicinarum rupium spelæis virtute diuina eliminasse, eademque solitariæ vitæ amore ingressum pro stabili sede delegisse, atque ad nonagesimum vsque ætatis suæ annum coluisse: ac demum indidem beatam animam cælo per cælestium geniorum manus, qui ei morienti humana specie astiterant, transmisisse. Atque adeo Subsiluani Romanam religionem a suismet maioribus, Roma eiusdem fidei caussa exulibus, aut suprema Diui Petri auctoritate missis, eoque delatis Apostolis, suxerunt, adeoque imbiberunt, vt in ea constantes omnes etiam hodie vitam catholice degant. Natus est igitur Nicolaus noster inter Subsiluanos superiores non procul pago, qui c Saxula vocatur, [nascitur Nicolaus:] in villa, Saxulensi Curioni & Constantiensi Antistiti subiecta, quem locum Siluarum densitate obscurum ac incelebrem, & viuus olim, & nunc etiam miraculis plurimis post fata celebrem atque illustrem fecit.

CAP. II

[4] Quod si etiam stemmata quid faciunt, & siquid prodest

— — longo
Sanguine censeri pictosque ostendere vultus
Maiorum. — —

Familia certe nostri Nicolai perantiqua fuit, & illustris, si non sanguine, saltem virtute. Maiores eius de Ponte-leonino quondam seu Leopontini ac Leopontij dicti sunt: [ex antiqua & nobili,] ideo fortasse quia ex veterum d Leopontiorum gente, quam citra Rheni Rhodanique fontes sedes fixisse quondam atque inter primos Heluetiæ populos fuisse memoriæ proditum est, originem suam traxerunt. Tandem vetustate abolito hoc nomine, eadem rupes eis cognomen dedit, quæ & sedem & eorum pecoribus pascua, ita vt in hanc vsque diem a rupe illa cognominentur. Fuerunt autem inter suos Subsiluanos ab annis plus quadringentis tantæ existimationis, vt magistratus, sæpe etiam supremos, inter eos gererent. Prudentia eos magis, virtus, ac rerum gerendarum experientia apud suos commendabiles fecit quam scientiarum aut diuitiarum abundantia. Sors illis veterum Patriarcharum obtigit, qui inter greges & armenta principatum gerere consueuerant, [sed pastoritia familia:] caulis potius quam aulis adsueti, gregumque simul ac populorum pastores. Quis nescit e sacris paginis, magnum illum Principem ac gentis suæ caput Abrahamum, eiusque exemplo filios ac nepotes in pascuis didicisse, quod in curia aut comitijs dicerent? An non etiam Moyses portentosus ille ingentis populi dux pastor fuit? An non inclytus ille ac sanctissimus Rex Dauid pedum pastoritium cum sceptro ac corona permutauit? Hæc olim consuetudo fuit, etiam ipsi superbæ quondam Romæ non prorsus ignota: nam per Romanum Senatum Quintius Cincinnatus a stiua ad Dictaturam euocatus, eoq; magistratu annis non paucis feliciter vtiliterque exacto, ad eamdem redire permissus est. Sic & nostri Nicolai maiores & domi inter boues ouesque rustici, & in foro iudices, prætores ac consules fuerunt. Et addidit Deus ijs etiam eam gratiam, vt non tantum in externa viuendi ac rempublicam gubernandi ratione, verum etiam in virtute, pietate, ceterisque animi dotibus antiquorum patrum sectatores essent. Eadem, quæ illis olim, fides, eadem pietas, idem iuris & æqui amor ipsis summe cordi erat: victu parco & frugali vitam trahebant; necessitati tantum non affluentiæ quæstum facere, neminem lædere, obsequi ac benefacere omnibus assueuerant. Pietatis opera in Deum maxime Deique vicarios pauperes solerter exercebant: in preces profusi, sacrorum Ecclesiæ rituum & auitæ religionis retinentissimi adoratores: digni denique quorum nomen etiam posteris per tantum suæ prosapiæ nepotem longe lateque inclaresceret. Pater eius erat Henricus a Rupe, & mater Hemmana seu Hemma Roberta, ab auita virtute vterque nihil prorsus degeneres; qui anni supradicti die, ante Kalendas Aprilis duodecimo, qui S. Benedicto sacer esse solet, benedictum hunc suum filium primo aspexerunt, eumque Deo omnium donorum fœcundo Fonti gratijs actis, oculis, manibusque in cælum sublatis, veluti primitias coniugij sui casti, dedicarunt.

CAP. III

[5] Sunt qui in dubium vocare velint ea quæ hoc capite asserturus sum, vt ego quidem existimo, nulla alia re nisi incredibilitate portenti & exempli raritate adeo perculsi, vt rei, ceteroquin non paucis argumentis testatæ, diffidant. Equidem, vt dicam quod sentio, nec hos arguere sed neque etiam eos mendacij damnare velim, qui ea quæ sequuntur ex ore ipsiusmet viri beati excepta, posteris siue voce viua siue etiam scripto testata consignarunt. Et sunt ea certe huiusmodi, quibus ipsa insequens Nicolai portentosa vita, tamquam veris eius sanctitatis prognosticis, fidem facere possit. Quod si etiam exempla quærimus, ingens sese nobis offeret eorum Sanctorum chorus, quorum sanctitati prodigijs ante natiuitatem Deus prælusit. Tacebo eos, qui multo ante præuisi ac prædicti quam concepti sunt; [raro Sanctorum priuilegio,] eos item qui parentibus non nisi miraculo fœcundis a Deo donati, vitam deinde mire sanctam egerunt; ex ijs tantum alterum tertiumue

Producam, quos in vtero adhuc materno conclusos tum alijs prodigiosis donis, tum etiam vsu rationis Deus supra communem naturam ac consuetudinem impertijt. Inter quos agmen merito ducunt antiqui illi duo vates Hieremias & Ioannes Baptista, atque Seruator inprimis noster, eiusque intemerata Genitrix, quos rationis vna ac sanctitatis compotes iam tum in maternis visceribus fuisse, nemo negare potest. De cetero etiam alios Deus adhuc in vtero materno, non quidem Sanctos vt superiores, sed tamen futuræ sanctitatis signis illustres effecit. Cluniacensium monumenta memorant S. Gerardum e nondum natum claris vocibus & gemitibus parentes reliquosque ijs assistentes perculisse. S. Vincentius e materno vtero velut suggestu vitia mortalium allatrare auditus est. Annales Franciscanæ familiæ produnt, Iacobum a Marchia Anconitana f, virum sanctitatis eximiæ, propriam etiamnum grauidam matrem prædones fugientem, ex vtero viua voce solatum esse, ac monuisse ne timeret, lento pede viæ insisteret, inoffensam domum peruenturam.

[6] In horum igitur numerum referri debet noster Nicolaus, cui Deus oculos mentis reserare voluit prius quam oculos corporis aperire posset: vidit enim, vt ipse g testatus est, in vtero materno cælum suis luminibus pulchro ordine distinctum: vidit inter cetera sidus

Vnum augustius & longe illustrius quam cetera, cuius sese radij per totum late orbem quaquauersum diffundebant, quod idem subinde sæpius, aut certe simile, in eremo oculis suis obiectum apparuisse asseuerabat: vidit inter easdem angustias etiam montem seu rupem augustam, [præuenitur vsu rationis:] cuius apex ad cælum vsque sese erigebat: vidit denique ibidem & sacrum illud oleum, quo Christi athletæ ad extremam suam luctam delibuti fortiores euadunt & hostes triumphant. Hæc omnia vidit iste pusio, demonstrante illo qui Moysi quondam in monte rubum sine exustione ardentem, Iosepho per somnium manipulos stellasque vndenas vna cum sole & luna pronas in ipsius adorationem, qui denique tribus Magis stellam Seruatoris nati nuntiam demonstrauit. Nec mihi dubium est, tantorum ei ostentorum etiam a Deo patefacta esse præsagia, eaque tanta fuisse, vt præ modestia & demissione animi alijs ea reuelare subterfugerit. Recensuit, vt olim Iosephus Patriarcha, simplici voce animoque visa vitæ suæ futuræ portenta, interpretationem autem nobis reliquit. Lux stellæ in omnes terræ angulos diffusa, vitæ eius innocentiam ac puritatem toti Christiano orbi fulsuram portendebat: rupes illa ad omnes tempestatum quamuis impetuosissimos insultus infracta, inuictum eius in aduersis robur egregiasque ab hostibus palmas reportandas innuebat; oleum denique quod extremæ luctæ reseruatur, boni principij propositique perpetuitatem, quæ sola coronatur, præsignificabat. Atque hæc eum Deus miraculose præcognoscere voluit antequam nasceretur, vt horum prognosticorum recordatio quondam ad tam ardua animum eius solidius obfirmaret. Sed de his iam satis: nam quæ sequuntur parem imo maiorem habebunt admirationem, eorumque quæ diximus confirmationem.

CAP. IV

[7] Prima optimorum parentum cura fuit, postquam mundo eum enixa est mater, vt quantocyus Deo & cælo renasceretur; quemque in album filiorum suorum iam retulerant, in numerum etiam filiorum Dei referri curarent. Et erat eodem forte tempore parœciæ Saxellensium, cui natalis Nicolai domus suberat, officijs diuinis certis de caussis interdictum, imo & Curione carebat: [in baptismo cognoscit parochiam,] vnde in viciniorem pagum Kernensem hic noster sanctitatis nucleus maternis corticibus exutus deportari, ibidemque sacri lauacri aquis, iuxta Seruatoris nostri institutum, tingi debuit, id quod Kernensis Baptisterij labrum saxeum vel hodie insculptis verbis testatur. Nicolai nomen

Non sine singulari Dei nutu ac voluntate sortitus est, vt quam gloriosus esset omnium huius vitæ calamitatum victor ac triumphator Diuique Nicolai in multis egregius sectator futurus, etiam nomine prænotaretur. Certe D. Nicolaus vix natus h, cum primis aquis ablueretur, in ipsos infantiles suos pedes erectus sponte surrexisse, ijsque solus innixus absque omni humana ope longo tempore stetisse dicitur. Sic etiam D. Nicolao cognominis infans noster vix natus ea continuare cœpit prodigia, quibus initium in ipso materno vtero, vti dictum est, dedit.

Solebat ipse postea amitis, qui ei magis familiares erant quibusq; arcana sua rariora pandebat, inter alia fateri, [parentes, patrinosq;] primo se aspectu & matrem agnouisse suam & obstetricem, nec opus habuisse doctore vllo aut experientia, cuius ductu sensim adolescentulus in earum notitiam perueniret. Viam item, per quam e paterna domo ad ædem Kernensem piaculari vnda tingendus deferebatur, cum cliuis suis & anfractibus iam tum didicisse, & denique Sacerdotis, eorumque qui eum a sacro fonte leuabant patrinorum vultus ex eo tempore memoriter retinuisse, atque ab aliorum aspectibus discreuisse. Vnicum tantum inter circumstantes virum, quem canities senem notauerat, adstitisse, cuius ille aut notitiam aut memoriam quis fuerit, nullam deinde habuisset.

Fuit igitur Nicolaus noster & corpore & animo baptismati suo præsens; agnouit parentes, quos plurimi iam adulti sæpe agnoscere se dissimulant; agnouit eos, qui beneficiorum primitias in eum contulerunt, quorum totas segetes alij sæpe spernunt. Atque hæ tam præcoces huius infantis cognitiones, quas ipse a Deo tam mature se hausisse, vt dixi, ingenue fassus est, mihi rem totam maturiore cogitatu ponderanti, longe de eo etiam altiores coniecturas suggerunt. Qui enim sub pectore materno adhuc latitans stellas cæli contemplari potuit, quique vix natus parentes, patrinos, ac patronos agnouit, verisimiliter etiam multoque potius Deum stellarum omniumque beneficiorum fontem agnouisse credi posse videtur. [diuinitus illustratus:] Quid de alijs mysterijs dicam? Eo ipso tempore lutulentæ, qua ad fontem sacrum deportabatur, viæ diuinitus gnarus fuit: quis igitur dubitet de ipso baptismo eum longe maiora didicisse, quas sordes vnda salubris illa abstergat, quo loco homines apud Deum constituat, quibus meritis aqua ad tam sublimes atque cælestes effectus extollatur, aliaque sexcenta Dei arcana, quibus animulam illam adhuc infantilem Deus, quasi quibusdam futurarum contemplationum præludijs, imbuere dignatus est atque præparare?

CAP. V

[8] Hoc igitur modo natus renatusque Nicolaus noster, a primis incunabulis in sinu optimorum parentum educari, atque ex eorum sancta & diligenti disciplina pueritiam agere cœpit. Doctores ductoresque alios, nisi Deum Angelumque tutelarem, non habuit: inde, quamuis omnis litteraturæ expers maneret, cælestes tamen diuinasque disciplinas mature hausit. [pueritiam sancte decurrit,] Speculum pueritiæ vocarunt, qui mores illius obseruabant. Nihil puerile in puero: virum grauem puer repræsentabat. Quæ virtutes pueritiam ornare ac commendare solent, in ipso summæ erant. Parentum obseruantissimus, nihil antiquius habuit quam ijsdem morem in omnibus gerere, ac monitus eorum intimo cordi insculpere. Linguam mendacio fœdare numquam auditus est, qui pueris alias malus mos est. Nihil illo comius, nihil festiuius ac probius erga omnes; vnde ab omnibus & diligebatur & suspiciebatur. Lasciuum in eo aut leue nihil. Inter domesticos, fratres præsertim ac sorores, concors & pacis studiosissimus, neminique vmquam, nisi perperam agenti, molestus aut exosus erat. Hos ille etiamnum puer delictorum

Modeste arguere, ad saniora consilia suauiter inuitare, & vocis vitæque innocentia singulari ad Dei obsequia promouere consuerat. Sic primam suam ætatem Nicolaus illibatam ac prorsus innocuam exegit, [pie educatus.] quam solers atque solicita piorum parentum cura maximopere, vt solet, promouit: nihil enim ea ad hanc rem efficacius esse potest. Quemadmodum enim teneri surculi, vt quondam floreant ac fructificent, maturam sedulamque hortulani manum exigunt; ijque quorum curam tardior segniorque manus negligit, degeneres ac infœcundi facile proteruntur: ita fructus ex liberis suis vberrimos sperare: possunt progenitores illi, quorum labor in ijs ad bonam frugem formandis fingendisue insudat, dum adhuc cerei sunt ac teneri: ne procerior proteruiorque ætas, licentiæ puerili iam assueta (quod plerumque euenire parentes ipsi dolent & conqueruntur) seueriorem denique manum prorsus respuat atque execretur.

CAP. VI

[9] Talem Nicolai, qualem paucis descripsi, pueritiam excepit adolescentia eius, longe adhuc mirificentior: cum ipsa enim ætate virtus eius probitasque in dies horasque amplissima sumpsit incrementa. [Opus suum strenue absoluens,] Ad labores iuxta parentum voluntatem ac nutum, præter

Eius ætatis morem, promptus, tolerans & constans erat. Primo etiam ipse diluculo damnatis plumis rus exire, agrorum pratorumue culturam exercere, pecorum armentorumue greges ad pascua deducere, frumenti fœnique segetes colligere, & quidquid denique operæ vires adhuc imbecilliores ferre poterant, strenue exequi laborabat. Dumque manus totumque corpus agrestibus hisce industrijs fatigarentur, mens interea ipsius inter labores cælum suspicere, ingemiscere, solatio diuino desuper perfundi solita erat. Labore in pratis exacto, cum reliqui ad vesperam domuitionem pararent, ipse de industria operam suam ceteris aliquanto longius protrahebat, vt eos solus non longe subsequi, atque interim attentius cum Deo colloqui posset. [secedere ad orandum, solet,] Imo sæpe, Christi Seruatoris exemplo, inter redeundum parentum ac domesticorum comitatui furtiue se subtrahebat, indeque a communi semita declinans, secretiorem aliquem locum quærebat, vbi arborum virore ac densitate illectus, positis humi genibus, in Deum se totum effudit. Quod cum parentes non lateret, dissimulabant tamen, ne pietati eius vllo modo obsisterent. Cœperat iam tum conuallem illam vmbrosam simul ac riuosam, paternis laribus contiguam, amare & frequentare: in qua olim sedem prorsus solitarius fixurus erat, quam etiam iam tum Deus singulariter ad id electam pio adolescenti varijs ostentis demonstrauit.

[10] Cum enim die quadam in eodem loco instantius quietiusue Deo vacaret, [& destinatum sibi locum discens,] videre sibi visus est molem ingentem, quæ ex colliculo illo, cui postea sacellum eius iniectum est, in aërem paullatim se erigebat, ita vt tandem inter sidera verticem absconderet. Speciosissimæ simul ac munitissimæ turris speciem spectaculum illud referebat. Rapuit id pij adolescentis & oculos & mentem totam, eamque tanta cælestium deliciarum affluentia impleuit, vt ex ea hora incensissimo eremiticæ vitæ desiderio intus vri cœperit; eam enim vitam augusta hac mole sibi depingi diuinitus edoctus facile intelligebat. Quid enim aliud turris in solitudine, imo in ipsa turri solitudo portenderet? Culmen suum super nubes in cælum attollebat, quia hæc ei via ad cælum designabatur: via secura, amœna, munita: id quod etiam turris amœnitas ac munimen indicabant. Atque exinde magis cœpit solitudinem frequentare, frequentiam populi vitare, [accenditur amore solitudinis:] odisse turbas. Et quamuis hoc tempore vehemens, vt dixi, amor eum ad solitudinem traheret potius quam inuitaret, ne tamen immaturo consilio quidquam apud se decerneret solicite cauebat, diuinam hac

In re voluntatem certius exploraturus. A parentum etiam obsequijs interim nec latum vnguem recedebat, nec vmquam sibi de consuetis laboribus indulgeri aliquid postulabat.

[11] Illud tamen hic vitæ solitariæ præconceptus amor iam tum in eo operari cœpit, vt sensim victus rationem moderari atque imminuere inciperet: [quater hebdomadatim ieiunat.] vnde impubes adhuc primum quidem solam hebdomadæ diem sextam, mox etiam quartam, secundam denique ac Sabathum seuero ieiunio consecrauit. Audierat nimirum, S. Nicolaum, Myræ quondam Antistitem adhuc infantem, Mercurij ac Veneris die etiam materno lacte abstinuisse, ac postea eosdem dies perpetuo esuriales habuisse: alterum item Nicolaum Tolentinum septimo ætatis anno diem Lunæ ac Saturni ciborum abstinentia colere cœpisse. Ne igitur tantorum virorum nomen frustra sortitus esse videretur, hoc ipsum eorum imitatione veluti mereri, eoque se dignum reddere statuit. Verni ieiunij circulum totum, non nisi sicco pane siccisque paucis fructibus quotidie semel modice refectus, transigebat. Multi hanc eius nimiam tam tenera ætate erga seipsum seueritatem improbabant, eique exprobrabant supra eius vires esse tantam abstinentiam: augeri in adolescentia

Corpus cibis, non inedia imminui debere; ad labores sic impotentem reddi, mortemque sibi properare. Ille vero modeste talia improperantibus respondere solebat, Deum sic velle, cuius vnius nutu hanc viuendi formam instituisset: facturum eum vt ex ea frugalitate nihil damni corpus patiatur. Tres pueros in aula Nabuchodonosoris ante oculos ponerent, quibus vilia legumina potusque frigidæ præ ceteris ephebis, qui regijs illecebris nutriebantur, vires formæque gratiam auxissent. Inspiciant hoc speculum quidam huius æui populares nostri Heluetij, quorum Deus venter est, quibus non nisi caro semper in ore est, quique omnes abstinentiæ leges pessundant.

[Annotata]

a Fuit is Martinus, V vulgo dictus, electus 3 Nouembris, cum legitimo Pontifice Sedes vacasset annis 3. Petro de Luna interea sub nomine Clementis VIII Antipapam agente, sed post hanc electionem ab omnibus paullatim deserto.

b Colitur 9 Maij, quo die de ipso eiusque socio agemus.

c Adsitus est lacui paruo, qui ab eo nomen accipiens vulgo Sasler-zee dicitur in maiorem Lucernensem lacum se exonerans, [Saxula,] distatque passuum millibus circiter 100 Constantia æque ac Basilea; trianguli, ex Borea in Austrum porrecti, cuspidem terminans.

d Vsitatiori nunc nomine Grisones, ipsorummet lingua Grauvvpunters; quod canam confederationem interpreteris licet, punt enim siue pont fœdus ipsis est, [Leopontij.] Teutonibus bont & verbont, a binden, colligare: nihil igitur antiquum Leopontiorum nomen (quod confœderatos populos interpreteris necesse est) facit ad familiæ huius cognomen, quod von Levvenbruck a Ponte Leonino fuisse notat Eichornius.

e Colitur 13 Oct. Vita extat in Bibliotheca Cluniacensi auctore S. Odone, cuius lib. 1 cap. 3 ista leguntur.

f Coluntur Vincentius Ferrerius 5 Apr. Iacobus 28 Nouembr.

g Sacerdoti cuidam familiari, Henrico am-Grund, parocho Stanziano, inquit Eickhornius; citatis in margine Alberto Saxulensi & Sebastiano Rhæto.

h Non habetur id quidem in ea quæ apud Lipomanum & Surium est sub nomine Metaphrastis Vita; inuenitur tamen in alijs MSS. Græcis quæ ad 6 Decembr. proferemus.

* imo. quinto

CAPVT II.
Vitam in matrimonio & militia probam ducit: exercetur a dæmonibus, diuersis visionibus recreatur Nicolaus.

CAP. VII

[12] Iam vero pubertatis annos transgressus Nicolaus noster, ad virilem ætatem robustus iuuenis procedebat, [Cælibatum malens.] quo tempore plerumque a prudentioribus, de reliquæ vitæ statu, consilijs initis, decernitur. Nec erat ad id opus multa deliberatione, quin vir illiteratus exerceret, quibus adolescens insueuisset; sed illud tamen in hoc negotio consultandum venerat, cœlebsne viueret, an se matrimonij vinculis illigaret. Vir enim Dei, vitæ altioris studiosissimus, nō ignorabat quidem nuptijs Deum nō offendi ab ijs qui nec status initi neque decretoriæ deuotionis sacramento sponte suscepto impenderentur: diuini tamen illius Oratoris aperta verba eum alio inclinabant, qui dixit 1. Cor. 5. Omnes esse sicut meipsum volo. Solutus es ab vxore, noli quærere vxorē. Volo vos esse sine solicitudine: Qui siue vxore est, solicitus est quæ Domini sunt, quomodo placeat Deo. Virgo cogitat quæ Domini sunt, vt sit sancta & corpore & spiritu. Beatior erit, si sic permanserit secundum meum consilium: puto autem, quod & ego spiritum Dei habeam. Rapiebant etiam ad se

Castissimi iuuenis illibatam mentem multorum vtriusque sexus tam veteris quam noui testamenti testatissima exempla, quos perpetuus cœlibatus & Deo & hominibus commendatiores fecerat; atque eorum maxime qui eremi amore, quo etiam ipse ardenter flagrabat, vt supra memoratum est, se coniugio nunquam manciparant. [cedit tamen suadentibus nuptias,] Vrgebant tamen aliunde virgineum iuuenem ad subeundum iugum illud parentum cognatorumque vota, quibus refragari non consueuerat: quamuis nec ipsi suis monitis libertati eius hac in re quidquam præscriptum vellent. Re igitur tam ancipiti diu multumque apud se, multoque magis in suis apud Deum solitarijs consultationibus agitata, cum etiam eo se intrinsecus impulsu diuino agi sensisset, parentum tandem iudicio ac voluntati libens cessit, & oblatam ex honesta Wysslingorum familia virginem, Dorotheam nomine, spe prolis non illecebra voluptatis illectus, duxit.

[13] Ex veteris interim vitæ rigore nihil in ipso etiam connubio remisit. [fitq; ex Dorothea vxore 10 liberorum pater] Nihil hoc marito sanctius, nihil castius. Viuebant vna prorsus vnanimes: nihil coniux maritum in sua pietate impediebat, ac vicissim maritus coniugem ad virtutis culmen identidem extimulabat. Surgebat ipse sæpius media nocte maritali thoro, sociaque thori annuente ad preces in æde B. Nicolai fundendas, vicinum montem tota hora distantem, petebat. Inde fœcundi virtutum coniuges, etiam prolis a Deo fœcunditatem impetrarunt: nam eos Deus decem liberorum parentes fecit, æquali vtriusque sexus numero, quos omnes summo studio ac pietate ad omnem sanctioris vitæ normam fingere pij

Parentes dies noctesque laborabant. Primogenitus filiorum Ioannes, adhuc viuente patre, summam in superiore Siluania Præturam gessit; cui in eadem dignitate post aliquot annos Gualtherus tertiogenitus successit. Nicolaus inter filios natu minimus, cum litteris operam Basileæ ac Parisijs daret, suprema Philosophicorum studiorum laurea donatus est; in patria deinde Curionem egit ad annum vsque millesimum quingentesimum tertium, quo diem suum extremum pie clausit. Dorothea filiarum prima honesto infra Siluam viro nupta, honestos etiam liberos ei produxit. Ceterorum nomina, quamuis hominum memoria exciderint, Deo tamen probe perspecta æternum viuere non dubitamus.

[14] [Strenuam militiæ operam nauat:] Martia semper fuit & bellicosa Heluetiorum natio, armisque a puero prope innutrita atque assueta, quibus eo maxime tempore frequentius exercitabantur, quo se propitio Deo in libertatem, qua etiamnum perfruuntur, vindicarunt. Non erat tum cuique liberum nomen dare; sed ad certa quique signa conscripti, cum Patriæ necessitas postularet eaque

Magistratus nutu atque auctoritate in publicum efferrentur, seposita toga sago indui, [rursum an. 1460 miles] atque pro stiua & rastro hastam & gladium terere cogebantur. Cum igitur circa annum Domini MCDXXXVI, nescio quid controuersiarum a Tigurinos inter atque Suitenses natum esset, idque multis etiam summisque intercessoribus aliquot annis stabiliter componi non posset, bello tandem armisque quadragesimo quarto supra millesimum quadringentesimum anno res decretorie commissa est. Sequebantur Cantonum plerique Suitensium partes contra Tigurinos, inter quos & Subsiluani erant. Tenuit pertinax Bellona vtrimque infestos animos manusque ipsos septem annos, vbi tandem multis vtrimque cladibus exhausti, magnorum virorum interuentu arma deposuere. Huic bello noster Nicolaus, sua signa secutus, interfuisse fertur: quamuis enim natura pacis quam belli esset amantior ac mitioris ingenij, refragari tamen vocanti magistratui, ac periclitanti patriæ pacis amore solum non succurrere, pro crimine habebat.

Adfuit etiam anno MCDLX expeditioni illi, cuius occasione Heluetij ad arma proritati incruento pene marte Comitatum b Turgoiæ suis ditionibus adiecerunt. Erat manu strenuus in conflictu, [prohibet incendi monasterium.] vrgebat pro viribus atque adiuuabat victoriam; deuictis tamen hostibus parcendum, victoria moderate vtendum, atque a fundorum deuastationibus abstinendum solerter monebat. Viduarum ac pupillorum etiam in hostili solo patronum semper egit: captiuorum ipse solatium erat: a rapinis iniustis commilitones identidem dehortabatur: vna manu hastam, altera piaculares orbiculos semper rotabat: adeo vt non nisi sanctam omnisque labis expertem militiam, ad insigne etiam posterorum exemplum, militaret.

Illud ei inter alia peculiare in illa, quam dixi, Turgouiensi expeditione euenisse legitur. Diessenhofen oppidum est in Turgoia ad Rheni ripas c situm, cui vicinum adiacet sacrarum Virginum cœnobium, Vallis D. Catharinæ nuncupatum: eo se hostes ex fuga abdiderant: hos assecuti Heluetij vna cum cœnobio flammis delere cum iam decreuissent, interponere se, post fusas ante Crucifixi iconem preces, miles noster; pro hostibus ac loco sacro intercedere, flammas iam paratas restinguere, spondere ac vaticinari, breui suapte sponte hostes inde cessuros, eumque locum deinceps multis seculis pietate ac religione insignem perstiturum. Obtinuere eius preces, ac breui vaticinio respondit euentus: nam & hostes locum paullo post deseruerunt, & socijs gaudio fuit loci sacri violatione abstinuisse. Hisce demum prælijs feliciter, vt dixi, confectis, cum Nicolaus noster bis victor domum redijsset, castris deinceps profanis abstinuit, sanctiori paullo post militiæ nomen daturus. Quo tempore haud dubie pluribus conflictibus, non quidem corpore sed animo, præsens fuit, vti ea, quæ deinceps de prophetico eius spiritu dicturus sum, facile demonstrabunt.

CAP. IX

[15] Quos alij summo studio ambiunt mundanos honorum apices, Nicolaus noster serio ac perpetuo auersatus spreuit, [Honorum fugiens] latere maluit quam eminere, sibi soli quam alijs præesse, seipsum quam alios iudicare. Considerabat alte, inimicos esse quietæ mentis forenses tumultus; pensabat fastigiorum ad lapsus pericula: certiorem esse in plano aut imo quam summo stationem, districtiori quondam iudicio iudices iudicandos & grauiori pœna damnandos. Vidit eos, qui alios regunt, plerumque plurimis ijsque pessimis animi passionibus duci ac regi; nunc fauore mentem agi, nunc inuidia stimulari, alias pecunia, alias vanis adulationibus corrumpi; sæpe sanguinem de veritate & æquitate triumphare; præuaricationum denique in altioribus officijs nec modum nec finem esse. Vnde dignitates

Potius cælestes ex imo suspexit, cæli potius honores ambijt, præ his luteis atque perituris. Ibi nihil lubricum metui, animum ijs in transuersum agi non posse didicerat, ideoque magnus esse non inter homines sed apud Deum satagebat. Conuenerant sæpe tota illius Reip. Comitia communibus votis ac suffragijs, [recusat Consulatum:] summum illi, cuius fidem & industriam in minoribus officijs experti essent, inter suos magistratum committere vrgebant, perurgebant, rogabant, obsecrabant; aptum, dignum proclamabant. Ille vero non tergiuersari, sed prorsus renuere, respuere, obtestantibus adamantinum pectus ostendere, hostes eos censere, qui ei hoc in negotio patrocinarentur; prædicabant alij prudentiam eius, vitæ innocentiam alij, alij alia Dei ac naturæ dona digna imperio: ipse gnarus hæc omnia facile perdi imperio, hoc ipso quam illis carere pertinaciter maluit; & euicit denique tenax propositi animus, vt ei tandem molesti esse desisterent.

[16] Molestabant tamen sæpe priuatum, qui in publico molestias fugiebat: [felix in componendis iurgijs,] asylum erat patriæ: summi, infimi eius consilio res suas geri cupiebant, consilia eius pro oraculis habebant: atque ita inter lares ac rura domestica consulem agens, minore cum dispendio quam in curia, vanos interim honores ac fastus euitabat. Neque vero vsque adeo mirum erat, hominem

Quotidie diuinitus erudiri solitum, tam alienum fuisse ab omni humana pompa, vt honores ac officia publica execraretur, quorum pericula ac ruinas ei Deus manifestis prodigijs sæpe ostendisset. Lis aliquando in foro agitabatur, cui adstitit officij gratia Nicolaus. Feruebant vtrimque partes, suum quæque ius prætendebat & propulsabat iniuriam strenue; [iniquos iudices dignoscit.] cumque tandem ad sententias a iudicibus ferendas ventum esset, & omnium oculi atque ora eo intenta hærerent, etiam Nicolaus noster intentus in Iudices, causæ decisionem auide exspectabat, eosque, vt essent æqui tantæ rei æstimatores, quos nutare senserat, seuere admonebat. Et ecce prodigium ingens, flammæ prorumpebant, vnde verba exspectabantur: flammæ sulphureæ, fœtidæ quasi ex Æthna quadam vel potius ex tartaro euomerentur, ita ex nonnullorum iudicum ore ac lingua protrudebantur. Attonitus ad hoc spectaculum Nicolaus, qui solus fumantia iudicum ora intuebatur, rem tam insolentem altiori indagine perscrutari cœpit; has flammas haud dubie corruptelæ indices esse, fumare ex incenso pectore iniquos fauores muneribus clam acceptis suscitatos, ignibus æternis euanidos hos ardores præludere, quibus iniusti præuaricatores aliquando iusto Dei iudicio excruciandi essent. d Atque ex eo ipso tempore longe iam studiosius quam ante huiusmodi dignitatum pericula aspernebatur, cum videret malos iudices tartarum in pectore circumferre, cuius proditores ignes ex ore prodeuntes tam luculente spectasset. Ita nimirum sibi Deus electam animam manifesta salutis dispendia fugere docuit, vt eo liberius subinde euolaret, quo eam trahere denique cogitabat.

CAP. X

[17] Tenebat adhuc eum vitæ cursum Nicolaus inter domesticos, vxorem ac liberos, quem supra dixi; laboribus diem, noctes precibus dabat ac diuinis commentationibus, [Impense deditus pietati] idque tamen domesticos studiose celare ac dissimulare laborabat. Mos illi erat vesperi hora quietis consueta cum reliqua familia cubitum se recipere, interquiescere nonnihil; sed mox interrupto somno, cum ceteros omnes eo arctius oppressos animaduerteret, lectulo damnato sensim ac sine strepitu cubiculo exire, in genua prouolui, calidissimis cum Deo collocutionibus totum reliquæ noctis frigus temperare. Perfundebatur interim solatijs a Deo vberrimis, quæ etiam in corpus redundantes longe ipsi melius quam somnus vires reparabant, atque ad antelucanum laborem ceteris vegetiorem ac fortiorem reddebant.

Verum id humani generis fatales hostes grauissime ferebant, vnum hominem rudem, plebeium, rusticanum tot experiri diuinos fauores, tot virtutibus eminere, vitam tam innocuam ducere. Suspectæ ipsis erant eius perpetuæ vigiliæ, abstinentiæ, eleemosynæ; [patitur infestos dæmones;] profectum Nicolai, contemptum imo perniciem suam interpretabantur; exemplo suo plures post se tracturum, atque ex inferni faucibus ingentem prædam denique erepturum metuebant. Clandestinis ergo primum cuniculis eum vel omnino subuertere vel saltem labefactare nitebantur; suggerebant versute varia, quibus vel a cœptis pie ac religiose exercitijs retardaretur, vel a proposito ad cælum itinere prorsus auerteretur. Cum vero ipse ad omnes eorum occultos conatus inconcussus perstaret, ita vt eum ne ad minimam quidem impatientiam vnquam pertrahere possent, eum tandem aperto ac violento marte aggredi constituerunt. Cædebant eum aliquando, trudebant, affligebant varie, vt vel semel illi bilem mouere possent. Sed frustra; inuictus Dei athleta ridebat eorum insultus, animique sui magnitudine corporis molestationes fortiter eludebat. Rus aliquando secesserat, comite filio natu grandiore, visendi curandiue pecoris gratia; dumque filius in stabulo pecori operam intentam nauat, ipse foris e extra caulas sentium ac ruborum renascentia impedimenta, quæ pascuis nocebant, diruere ac extirpare laborabat. [ab ijsq; ipse præcipitatur perspinas,] Arripit hanc nocendi occasionem truculentus hostis, adest improuisus, medium corripit innocentem virum, in altum sustollit, ingentique impetu per densissimum spinis senticetum ad decliuiora triginta circiter passus inde distantia prata excussum eiaculatur. Afflictus tam graui casu Nicolaus, exanimis prope totoque corpore lacer ac sanguine madens iacebat; cum interim filius re stabularia confecta prodiens parentem in opere, in quo eum reliquerat, quærit; inclamat, & denique diu quæsitum eo quo diabolus abiecerat loco, seminecem maleque vepribus concisum reperit. Eleuat humo, fouet, humeris inijcit pius filius dilectum parentem, in casam ad focum anhelus deportat, in frigida atque languentia membra animam recedentem calore paullatim reuocat, donec tandem ad se rediens fortis athleta placida serenaque fronte ad filium conuersus: Bene, inquit, atque in nomine Domini; quam crudeliter me meus antagonista prostrauit? verumenimvero hæc Dei voluntas fuit atque conniuentia, sine qua ne tangere me quidem tartarea bestia potuisset. Ex eo vero tempore non tantum minas ac infestationes eius non timuit, sed etiam forti pectore spreuit.

[18] Rusticanti aliquando in agro suo filiola non procul assidebat, quæ subito exterrita exclamare, vociferari, [terretur filiola.] ac parentis opem implorare cœpit. Rogata quid tantopere exhorresceret; Ater, inquit illa, molossus ecce adest, vnum tantum in fronte oculum habens, qui me apertissimo rictu deglutire molitur. Cui Nicolaus agnoscens Cerberū, Noli filiola, noli, inquit, metuere: latrare potest, mordere non potest: nocendi voluntatem habet, potestatem non habet. Quo dicto spectrum ex oculis protinus euanuit. Eadem prælia cum hoste teterrimo Nicolaus noster, gloriosus semper victor, experiri crebro debuit: quæ præliati sunt ante eum plerique viri illi, qui vitæ morumque innocentia ac sanctitate ceteris præcelluerunt. Nouimus ipsum Seruatorem nostrum ab eodem hoste non tantum duello lacessitum, sed etiam ex eremo sublatum, in editissimum montis templiue Hierosolymitani supercilium transuectum esse; cumque eum inde deturbandi potestatem hostis non haberet, solicitasse tamen, indemnitate promissa, vt ipse se prosterneret. Nouimus & perantiqua Iobi viri quondam tolerantissimi aduersus eumdem hostem certamina, quibus non tantum fortunis omnibus liberisque, sed etiam carne, imo & vita propria prope exutus, superior tamen eodem inimico fuit. Quid opus est pluribus plures enumerare? Paulos, Antonios, Ignatios, Franciscos, Margaretas, Anastasias, Bibianas, innumeros alios Sanctos, quibus conflictus graues cum hoc hoste diuinitus decreti sunt? An ideo Sancti non fuerunt? an ideo Numini diuino displicuerunt? Erras, erras a vero, quisquis ita iudicas. Probari per omnia discrimina vult Deus, quos diligit: non parcit in hac vita, quibus æternum parcere decreuit. Corrige ergo quisquis es, miser, sententiam tuam, ne quas pugnas hic experiri non cupis, in futura æternitate exspectes.

[19] [Mouetur ad ugam seculi] Placent vtique Deo homines illi, nec est, quod de salute sua diffidant, quicumque communem viuendi rationem secuti, recte tamen agere atque in omnibus frugi esse Nicolai nostri exemplo didicerunt. Attamen ea nihilominus est præpotentis Dei consuetudo, vt quos sibi velut singulares amicos arctiori ac familiariori coniunctione copulare constituit, hos ad sublimius etiam perfectiusque vitæ institutum prouocet, quo liberius, a rebus profanis expediti, se totos Deo permittant. Atque hanc ipsam voluntatem suam, quibus placet, varijs modis insinuare

Nouit. Reluctantes enim terroribus impellit, promptos ac pronos blanditijs inuitat, alios piorum hominum voce ac ductu trahit, alios denique insolitis ad se rapit mentis illustrationibus. Horum e numero singularium Dei amicorum fuit etiam Nicolaus noster, quem Deus solus totum possidere, atque ab eo præ ceteris totus possideri voluit. Eum proinde præclaris nonnumquam ostentis clare edocuit, quantos res fluxæ atque perituræ perfecto in Deum amori obices obijciāt, quam vana sint hominum terrenis sese negotijs occupantium studia, quanto demum fauore cælum eos prosecuturum sit, quibus terra penitus sorduisset. In pascua sua cum aliquando greges atque armenta propria pabulatum emisisset, [mirabili visu,] seorsim ipse sibi more suo, vt dixi, locum ad preces Deo fundendas idoneum elegit; vbi humi sedens toto se mentis impetu in cælum librauit, terræque cui insidebat penitus oblitus, superlunarium rerum contemplatione absorptus aliquamdiu hæsit. In eo mentis excessu Deus illi lilium portentosum ostendit, niuei coloris, & odorem non nisi æthereum longe lateque exhalans. Prodibat ex ipso Nicolai ore veluti in eius visceribus natum, & floribus suis in altum porrectis cæli videbatur fornicem attingere. Huius igitur tam insolentis germinis cum decore, fragrantia atque proceritate diu satis perfruitus, maximeque admirandum eius ortum atque originem miratus esset; greges passim pabulantes viro Dei paullatim appropinquabant, atque inter eos equus, quem ceteris generosiorem ac nitidiorem alebat, coram eo casu oberrabat. Reuocato igitur ex cælis vultu, atque oculis in hunc equum deiectis, subito etiam lilium illud caput e cælo sua sponte reuocare, in arcum curuari, & ad iumentum ita inclinari cœpit, vt tandem ab eodem dentibus correptum, & ex ore vnde prognatum videbatur, violenter extractum prorsus absumeretur. Tum vero in se conuerti vir Sanctus, rem hanc altius pensitare, animo turbari, confundi, seipsum increpare. Itane ergo? lilium? & lilium pulcherrimum pessum eat? quod ex ore meo prodijt? quod cælum tetigit? O odorem! o candorem! Equus decoxit. Equidem iam denique sentio, quod res est. Nimium diligo hos diuinæ suauitatis decoctores, hos sanctæ quietis interturbatores. Delicatæ nimis sunt hæ bestiæ, quæ non iam gramina, sed lilia depascuntur. Claudendus est hortus, excludendæ feræ, ne fluxis his rebus, sed cælo & Deo excrescant hæc lilia. Ex ea igitur ipsa hora crebrius magisque serio cogitare cœpit, qua ratione Deo soli, desertis hisce inanijs, adhæreret.

[20] Alias cum denuo per loca deuia meditabundus

Oberraret, eminus ad se tendentem virum conspexit, forma spectabilem, canitie decorum, grauem incessu. [Angelo mendicum simulanti occurrit:] Progrediebatur lente, atque interim suauissime iucundus modulabatur. Varius erat concinentis sonus, vna solaque voce canticum inchoabat, mox trium distinctarum vocum concentus exaudiebatur, qui denique ad primam rediens harmoniam repetita sola voce absoluebatur. Vbi denique ad eum grandæuus ille propius accessit, omissis modulis, caput aperire, genu curuare, stipem gemebundus rogare cœpit. Nicolaus sine omni cunctatione crumenam pandit, atque erogat liberaliter quod rogatus fuerat. Infinitas ille vicissim gratiarum actiones reuerenti atque demisso gestu Nicolao refert, ac simul in momento ex oculis eius euanescit, eumque ingenti perfusum mentis dulcedine solum relinquit. Atque tum denique Nicolaus mendicum agnoscere, in genua & gemitus proruere; fontem bonorum omnium venerari; vnum natura, trinum personis adorare; assentiri mysterio; Deum vnum in vna voce, in tricinio tres personas subtili cognitione instructus admirari; de stipe in Dei manus resignata lætari; vnum illud dolere, quod non seipsum totum pro stipe ditissimo liberalissimoque mendico donasset. Viam deinde suam in eadem eremo prosecutus, alio rursus spectaculo prodigioso diuinitus institutus est. Pagum sibi videre atque adire visus, rarum quidem atque infrequentem domicilijs & hahitatoribus, insignem tamen eminenti palatio, [docetur quæ sit via ad cælum;] quod amœniorem pagi locum occupabat, inuenit. Rapuit ad se arcis venustas animum admirantis, atque ad ingressum inuitauit. Nec mora: adit locum, fores apertas subit, atque in primo statim aditu, scalas, & sub scalis fontem offendit: miratur vtrumque, nam scalæ cum essent amplæ ac magnificæ, denis tamen tantum gradibus ascendebantur, & fons perenni quidem ac profusa, occulta tamen scaturigine non aquam, sed mel, vino oleoque mixtum, fundebat. Superatis deinde scalis, magis eum attonuit crater hausti ex subiecto fonte liquoris plenus, qui supremo gradui, veluti ad sitim restinguendam paratus, insistebat. Accedebat etiam vox, quæ illud Seruatoris clare ingeminabat. Qui sitit, huc veniat, & bibat: Ioa. 7. Stupebat interim pius spectator raritatem hospitum: vix enim paucos, suauitate eius nectaris, ac liberali inuitantis voce pellectos, confluere videbat. Hoc denique tam portentoso spectaculo cum satis diu oculos mentemque oblectasset, simulque etiam nectareo illo liquore auidum guttur liberaliter proluisset; in vicinum campum foras prodiens, in innumeras illic hominum cateruas promiscue campum oberrantes incurrit. Discurrebant formicarum more diuersi diuersis occupati negotijs, omnes tamen soliciti lucro tantum inhiabant. Quidam nectendis sepibus insu dabant, alij fluminis ripas ponte iungebant, & vtrique a transeuntibus vectigal solerter exigebant. Fuere multi qui iucundiore opere tibias, tympana ac fides increpabant, qui tamen & ipsi a saltantibus mercedem exculpebant; alij denique alijs laboribus strenue intenti lucro studebant. Attonito ad hæc Nicolao subito adfuit diuina lux, quæ eum ita illustrauit, vt facile intelligeret, portenta hæc omnia, quid sibi vellent. In perenni illo fonte Deum omnis boni inexhaustum fontem speculabatur, tribus illis suauissimis liquoribus eiusdem vnius fontis, Personarum triadem hauriebat, in denis scalæ gradibus Decalogum legebat, diuinæ cognitionis craterem propinari colligebat his, qui scalas Decalogi percursas transcendissent, inuitari multos, imo omnes mortales ad pretiosas has delicias, paucos tamen concurrere, imo fere nullos; vulgo ab hominibus meras inanias, quisquilias, lucra temporaria quæri, eo tandem omnia illorum studia ac conatus omnes ferri. Vnde ipsi denuo nouus accedebat stimulus ad fluxa hæc prorsus deserenda, seseque totum fluentis illis perennibus immergendum.

[21]

Alio rursus tempore, cum domesticis nescio quibus operibus distineretur, [iubetur vni Deo seruire] tres ad se venientes viros graues, habitu similes, æquales statura, atque ad speciem ætate pares excepit: quorum primus ad Nicolaum serio conuersus, Numquid, ait, Nicolae, placet tibi, vt nostræ te potestati atque arbitrio totum corpore animoque dedices ac permittas? Ad hæc Nicolaus toto cordis affectu respondit: Ego vni solique præpotenti Deo, nec alij, deditionem mei totius facio; cui iam pridem totis qua corporis qua animi viribus famulari desidero. Tum vero tres illi viri renidenti ac hilari fronte capita veluti conferre, subridere, annuere; & primus denuo virum Sanctum hisce solari: Si ergo, inquit, te decretorie vnius Dei obsequio totum mancipasti, age quod agis, cœptoque constanter calli insiste: vbi enim septuagesimum ætatis annum exegeris, [an. æt. 70 obiturus,] corporis ergastulo omnibusque mundi ærumnis liber ad cælos euolabis, vt illic debitam laboribus tuis mercedem recipias. Occurrent interim certamina multa, multa tolerantia, robore multo depugnanda: sed macte animi miles: vinces, triumphabis hostile quidquid euenerit: & quamuis nunc tibi nihil nisi crucem humeris tuis iniectam ad nostri memoriam relinquimus, erit tamen olim, cum te multis alijs comitatum, (quos scilicet exemplo tuo tecum trahes) lætiore sinu excipiemus: eos tu veluti magni exercitus signifer in æternitate illa duces, [& diuinitus animatur semel,] vexillum præferens, quod f vrsini pedis pictura, veluti perseuerantiæ tuæ ac roboris symbolū, notabit. Atque cum his dictis viri illi videri desierunt, relicto in Nicolai corde ingenti desiderio ad ei soli seruiendum, qui ei iam sæpius voluntatem hac in re suam tot indicijs declarasset. His alijsque crebris illustrationibus instructus Nicolaus noster a Deo, cum denique vice quadam prædium g quoddam suum pedes peteret, atque interim pro more mentem in Deum abreptus, id vnice sibi tandem demonstrari vrgeret, quanam denique viuendi norma Deo soli viuere ac placere posset: [iterumq;.] ecce tibi subito de cælo ad eum nubes pulcherrima deuolui cœpit, ex qua vox delapsa in hunc ei sensum respondit: Incassum quærere, vanaque anxietate animi turbari, dum de vitæ instituto ambigeret, quasi vero suapte ingenio ac viribus proprijs nixus, rem tam arduam aggredi ac perficere possit. Quin potius, inquit vox illa, curas has omnes vna cum toto mundo abijcis? Quin te tandem, vt iam pridem facere recepisti, Dei nutui libens volensque offers? An nescis promptum, liberum ac liberale sacrificium Deo acceptissimum esse? Excute igitur impedimenta omnia, in Deum te totum proijce, & quidquid denique de te ipse statuerit, id toto pectore amplectere. His auditis vir Sanctus fastidire iam prorsus veterem vitam, diuitias, vxorem, liberos aspernari; abdicationem omnium meditari, solitariam vitam ambire, ac denique solerti ac circumspecta indagine media eam amplexandi indagare cœpit, vt mox pluribus aperiemus.

[Annotata]

a Anno nempe præcedenti Fredericus Toggius, cum omnibus suis terris & dominijs in ius Tigurinæ ciuitatis admissus, ei deinde offensus, [Tigurinorum & Suitensium dissidia] aliud fœdus cum Suitensibus pepigerat: moriens autem hoc ipso anno vxorem hæredem reliquerat, quæ fœdus cum Tigurinis renouauit, quo se contra Toggij hæredes legitimos tueretur, Suitenzium ciuitati obstrictos & patrocinio subnixos. Ita fere Henricus Suizerus in chronologiæ Helueticæ parte 2.

b Austriorum is fuerat: sed cum Gradleri fratres, e Græcio Styriæ oppido in ius Tigurinæ ciuitatis transgressi, [Turgouia Heluetijs addita] illius opem contra Sigismundum Austrium implorassent, & sex alij Heluetiorum pagi Tigurinis se coniunxissent, occupata Turgouia est, Tigurinæ regioni ad Orientem proxima: relictaq; victoribus est, pace eodem anno inita.

c P. M. octodecim quam Constantia Occidentalior, in extremo Turgouiæ totiusq; Heluetiæ versus Boream limite.

d Auctores Eickhornus citat in margine, Ioannem Salutum Curiæ Lucernensis amanuensem, qui anno 1507; & Vdalricum VVituilerum, Abbatem postea Einsidlensem, qui scripsit anno

1571.

e In valle Melchtal, inquit idem, quæ præruptis atque altis interiacens montibus, nomen habet a riuo Melcha perlabente, [Melcha flu.] seq; ad Saxulam effundente in lacum: in margine citantur vetustæ litteræ facti testes.

f Brancam Itali dicunt: itaque scripsit Renvvardus Cysatus Notarius Apostolicus an. 1591, de his tractans. [branca]

g Fœnisecij caussa, inquit Henricus Lupulus: & nomen prædij Melch-y facit, quasi dicas Melchæ insulam.

CAPVT III.
Nicolaus ex consensu vxoris eremum petit: deinde in patria solitarium acturo cella & oratorium conditur a Subsiluanis.

PARS II CAP. I

[22] Et iam Nicolao mundus omniaque mundana ita prorsus euiluerant, itaque apud eum cælestis vitæ votum inualuerat, [Seculo renuntiaturus & vxori,] vt nimis angustum sibi totius orbis ambitum ad habitandum censeret, ac de cetero non nisi ampliora cælorum spatia ad vitæ reliquum transigendum diligeret atque ambiret. Decreuit igitur abdicatis omnibus patriam deserere, atque eremo se abdere, vnde demum incognitus omnibus,

Liberrimos ad superos cælorum campos excursus haberet. Vnicum erat vinculum, quo se adhuc ligatum circumspiciebat, quodue solum abrumpere se nec velle nec posse sine scelere videbat: vinculum id erat coniugij, quo adstrictus adhuc tenebatur, quodque solum a concepto proposito eum retrahebat. Sed & illud tandem disiecit, modo non quidem illicito aut violento, sed quo didicerat etiam Christi Seruatoris nostri discipulos idem olim vinculum discidisse. Iusserat is præclarissimus Doctor discipulos suos inter cetera etiam coniuges suas relinquere: reliquerunt, [vt plures Sācti fecere,] ac postliminio ad eas deinceps non redierunt. Reliquerunt, inquam, non repudiarunt, inuitas non deseruerunt, sed volentes ac consentientes. Id ipsum ergo & Nicolaus tentare decreuit, memor verborum, quæ Vas electionis Corinthijs scripsit, quæque Nicolaus verecundius saniusque quam nunc multi interptetatus est. Fraudare se inuicem coniuges permisit D. Paulus, ex consensu tamen vtriusque, vt orationi ac abstinentiæ vacent. At vero, occurrunt multi, ad tempus id permisit, non in perpetuum; iussitque illos deinde in idipsum reuerti. Erras, mi homo, quisquis es, ad tempus indulsit abstinere, non præcepit; indulsit postea in idipsum reuerti, non mandauit: Hoc autem, inquit, dico secundum indulgentiam, non secundum imperium: consuluit igitur continentiam coniugibus ad tempus, vt sanctius atque expeditius pietati in Deum indulgeant. Quid vero si tota vita id facere decernant? num hoc vetat Apostolus? Nec vetat, nec præcipit; sed idipsum permittit ac consulit ijs, qui incontinentiæ periculum exinde non metuunt, ac libidinem omnem diuinitus adiuti generose frenare ac domare cupiunt.

[23] Id Pauli consilium secutos Nicolaus nouerat ingentes quondam coniugum greges, perpetuo continuisse in ipso matrimonio mutuo consensu Nutricium ac Genitricem Dei; [consensum eius petit,] Valerianum ac Cæciliam; Iulianum ac Basilissam; Marcianum ac Pulcheriam; Henricum II Imperatorem ac Cunegundem; Boleslaum V Polonorum Principem ideo pudicum appellatum, ac Cunegundem prioris æmulam; Conradum Regem Henrici IV Imperat. filium, & Mathildem; Alphonsum item II Asturum Regem, qui cum coniuge continentiam obseruans Casti nomē promeritus est; Carolum Crassum ac Richardem Reginam. Audierat etiam Pharailden Pipini neptem perpetuam in connubio virginem fuisse; Eduardum item III & Editham coniuges ac virgines, Ethelredam Orientalium Anglorum Reginam bis coniugem, perpetuo virginem: alios denique quamplurimos, quibus in ipso coniugio continentiæ quam coniugij amor plus cordi erat a. Horum igitur præclaro motus exemplo Nicolaus coniugi suæ rem denique aperire, eiusque

Animum ad perennem continentiam solicitare cœpit. Non placet, inquit, o coniux, ita amplius vti hactenus viuere, Deoque trahenti reluctari; secreto deinceps viuere placet, procul patria, procul liberis, procul etiam te coniuge. Ea prorsus est Dei voluntas, multis mihi hactenus argumentis demonstrata, cui refragari nefas esse etiam tu nosti. Tua ergo id agere venia tuoque consensu mihi vt liceat, etiam atque etiam obtestor: hoc ipsum a te si impetrem pro summo beneficiorum numerabo, quod vmquam in me contulisti. Addidit deinde etiam illud, non esse, quod de onere liberorum & de cura rei domesticæ multum angeretur. Liberos iam prope ita adoleuisse ac maturuisse plerosque, vt paterna cura non egeant: rem vero familiarem Dei beneficio loco esse tam copioso, vt sedulæ matris familias opera atque industria facile conseruari possit. Quin etiam experiri se dicebat, quod quanto plus quotidie in diuinis proficeret, tanto ad humana inutilior efficeretur. Hæc horumque similia cunctanti coniugi suggerebat sæpius, deliberandi enim tempus & illa prudenter poposcerat, tamq; graue negotium non sine cognatorum aliorumque intelligentium hominum consilio decerni posse ac debere iudicarat. Conspirantibus tandem omnibus, quotquot rem maturo iudicio examinauerant, cedendum diuino placito, [& impetrat.] dandum hoc singulari Dei amico, vt Deo solo curis omnibus exsolutus liberrime frui possit. Cessit denique & ipsa coniux, ac renuntiauit iuri suo libens volensque, & coniugi carissimo non sine fluentibus lacrymis data dextera liberam quoquo vellet abeundi potestatem fecit. Incredibile dictu est quanto Nicolaum internæ voluptatis sensu consensus iste perfuderit: alterum iam pedem inter sidera posuisse sibi videbatur: nec apparebat aliud quidquam, quod ei remoram obijceret, quo minus propediem conceptum iam dudum sublimioris vitæ institutum plenis vlnis amplecteretur.

CAP. II

[24] Obtenta igitur eo, quo diximus, modo vxoris licentia, eremum instituto suo idoneam circumspicere, & quam potius ambiret atque vbi, intra an extra patriam, [Discessurus e patria,] anxius ambigere cœpit. Offerebant se in ipso patrio solo solitudines percommodæ, sed occurrebant interim animo varia, quæ eum ad exterum locum euocabant, vbi non tantum solus, sed etiam ignotus degeret. Cogitabat in patria non defore obtrectatores, qui ea de re diuersa iudicia formaturi variosque sermones sparsuri essent: alios, vt fieri assolet, bene; plures etiam male rem interpretaturos. Apud hos temeritatis, apud illos ostentationis se nomen ac

Notam non euitaturum: domesticos ipsos ac familiares desidem atque ignauum calumniaturos: vitari denique posse hæc omnia sola distantia, quæ omnem sui conspectum, & quod sequi solet, etiam memoriam cunctis eriperet. Quapropter septimo mense anni quinquagesimi septimi supra millesimum quadringentesimum, iam quinquagenario maior, cognatis ac domesticis certum profectionis suæ diem indixit, quo ijsdem extremum valediceret. Adfuere illi ad destinatam diem frequentes, virique propositum admirati primum, mox etiam approbantes, [valedicit suis,] cui contrauenire non poterant, varie tamen interim animis afficiebantur. Stabat coram eis, positis veteribus exuuijs, sola amictus tunica oblonga e rudi panno, nudis pedibus, capite aperto, manibusque scipione armatis. Diuinum quid & habitus iste & tota eius facies, ac potissimum lingua spirabat. Amplecti singulos, singulis bene precari, ad virtutem Deique timorem hortari omnes; iubere vt solicitudine de ipso posita, suæ solum salutis curam impense gererent: sic fore, vt in cælo tandem mutuis denuo aspectibus ac colloquijs securius lætiusq; perfruantur. Quanti exinde singultus, quanti gemitus & lacrymæ eius verba exceperint, dicendo exprimi non potest; deplorabant singuli orbitatem suam, parentem se communem, virum sanctum, speculum omnis probitatis amittere: absque eo etiam vitam sibi grauem fore, cum eo simul etiam diuini Numinis fauorem patria cedere quiritabantur. Ille vero solatus singulos, ab ijs se blandis, suauibusque verbis sensim auellere, eodemque die iter versus Alsatiam arripere cœpit.

[25] Ibat solus, nullo comite, sine pera, sine viatico, quasi nihil vmquam possedisset, [& Iuræ montes transgressus,] quasi nihil prorsus deseruisset. Numquam se ditiorem, numquam se beatiorem existimauit, atq; nunc denique Deum Conditorem se perfecte obtinere posse sperauit, cum rebus omnibus exsolutum se penitus gauderet. Disterminabat eo tempore Iura mons, [declinata Lichstalia:] quem alij Iurassum vocant, Heluetios a Sequanis & Rauracis Occidentem versus b; hunc montem (quoniam Nicolaus noster omnino se patria extorrem facere, vt dixi, decreuerat) mira animi alacritate superauit, ex ea parte, qua ad inclytæ Basileensium Reipublicæ ditionem pertinet, quæ postea circa annum millesimum quingentesimum primum reliquis Heluetiæ Cantonibus fœdere perenni connexa, patriam nostram eximio auxit incremento, ac montibus ipsis firmiore munimento vallauit. Eos igitur fines ingressus viator noster, ad vrbem eiusdem ditionis, quæ Basileam inter & montem Iuram

Media interïacet c, Liechstal indigenæ appellant, circa crepusculum vespertinum peruenit. Cumque iam cominus eam vrbem contemplaretur, dictu mirum est, quanto perculsus terrore pedem subito retraxerit: [se manifestat hospiti,] sanguineo enim colore tincta apparebant tecta, turres, mœnia, & quidquid deniq; conspicuum ex vrbe erat, aut flammis aut sanguine rubescere videbatur. Collegit exinde Nicolaus, moneri se diuinitus prodigiosa hac oppidi facie, ne intro pedem inferret; quare diuerso itinere vicinam quamdam subiens villam, amice a villico & perhumane receptus est. Exactis mutuæ salutationis officijs, inter varios vltro citroque habitos sermones, villicus de Nicolai patria ac stirpe, deque viæ ac vitæ instituto modeste sciscitari, Nicolaus vero totam voti sui vitæque seriem ex ordine percensere cœpit; Eremum, inquit, extra patriam quæro, vt in ea meliorem patriam reperiam, ideoque ex itinere ad te huc diuerti, vt tuo consilio atque iudicio adiutus salutare animi mei propositum exequar. Quamobrem si locum instituto tali idoneum, siue prope siue procul his terris, mihi demonstrare possis, æternum me apud Deum optimum maximū tibi obligatū ac deuinctum tenebis. Duc ergo, quo voles; præi, sequar ductorem: neque enim vel hac ipsa nocte inter homines versari, sed in solitudine libet.

[26] Hic iam mirari villicus voti sublimitatem, laudare alacritatem animi ac promptitudinem, pietatis perfectionem suspicere; illud vnicum non satis probare, quod patrijs finibus excessisset, cum esset ex Heluetijs oriundus. [eiq; reditum suadenti,] Id genus hominum exteris nationibus pro tempore exosum esse; quocumque demum deueniret, exteros coactum in alicuius delicti pœnam exilium interpretaturos, profugi nomen ac notam ei imputaturos. Ad hæc in ipsa eius patria solitudines esse multas ad Dei obsequium perquam accommodatas, vbi seiunctus ab hominum strepitu sanctæ quieti ad libitum operam nauare posset. Suadere se reditum eo, vnde venisset; suo iudicio id eum ex Dei nutu ac voluntate facturum. Audijt attentus serio monentem Nicolaus, gratijsque actis, eam se noctem deliberationi sumpturum, respondit: atque tum demum, quidquid Deus suggereret, prono animo obsecundaturum; simulque venia petita discessit. Sed mox in ipso itinere, non procul inde nox eum occupauit. Declinans igitur viam, sub dio abstrusiorem ad pernoctandum angulum delegit: vbi in feruentissimas sese abijciens preces, anxie vniceque a Deo instrui postulauit, reditusne an cœpti itineris prosecutio ipsi potius placeret.

Nec destitit ipse fatigatus Deum precibus fatigare, donec solicito anxioque pectori somnus obrepsit; [parere decernit.] cui cum aliquantulum indulsisset, clara sese repente de cælo luce circumueniri sensit. Eius fulgore ceu fulmine quodam tangi, indeque graues in visceribus dolores experiri cœpit, veluti si adactus ventri culter in ipsa intus præcordia grassaretur, eumque prorsus euisceraret: atque ab ea hora nec famem vllam amplius, nec sitim sensit. Nautico item se quasi fune constrictum in patriam violenter retrahi sentiebat: vnde satis perspiciebat diuinam de se voluntatem, cui proinde promptissime obsequi primo statim diluculo meditabatur.

CAP. III

[27] Solet nimirum Deus, quos arctius amat, eorum etiam virtutem impensius testatam probatamque facere; [In reditu diuinitus animatus,] experiri varie vtri viuant, Deone an sibimet ipsis; promptine sint quoquo ipsos Deus trahit, an sine delectu domi forisue, inter amicos & hostes, notos inter & alienos, Deo & non sibi sint parati parere. Ijsdem etiam experimentis Nicolai nostri voluntatem ad omnem Dei nutum factam probare voluit: vnde eum patria vix euocatum, eodem, vnde promptus abierat, mox reuocauit: quæque ante metuerat, hominum nimirum iudicia ac sinistros sermones, contemnere docuit. Redux ergo in patriam terram Nicolaus

Eadem qua excesserat via, illud vnice toto studio cauit, ne mortalium maximeque cognatorum cuiquam eius reditus pateret: ne suarum rerum quas magno animo deseruisset vel extremo quidquam digito attingeret aut leui desiderio affectaret. [loco idoneo viuit,] In secretioribus igitur alpibus Subsiluaniæ d vlterioris abstrusum densumque vepretum ingressus, ibidem solitariæ suæ vitæ tirocinia ponere, imo, si Deo placeret, totum eiusdem cursum absoluere statuit. Erant ipsi hæ spinæ ac sentes omni roseto aureisque ac cedrinis receptaculis acceptiores. Nuda humus lasso corpori lectum, & durum saxum culcitram præbebat; diurnos æstus subitasque pluuias præalta atque vmbrosa larix pro tecto arcebat. Nulla illi supellex, nullus fons, nullum vitæ propagandæ subsidium. Ex eo momento, quo lares paternos damnauit, in itu redituque nihil omnino nec cibi nec potus admiserat, [absque cibo & potu.] & tamen inde vires sibi minime imminutas persensit. Nihil famebat, sitiebat nihil: sola diuinarum rerum contemplatione & corpus pascebat & animam saginabat. Multas interea grauesque inferi hostis infestationes ibidem tolerauit: qui tanto eum infensius hostiliusque inuadebat, quanto illi ea nouæ vitæ rudimenta suspectiora erant. Repulit tamen insultus omnes, vicitque fortiter inuictus noster tiro, hisce prælijs iam ante veterano magis exercitatus; ita vt nullo vafri hostis stratagemate, nulla vi, nullisque armis posset expugnari.

[28] Octiduum iam in spineo illo antro, nemine conscio, omnis victus expers, soli Deo intentus, exegerat: cum ecce tibi venatores casu ijs lustris oberrantes ferasque captantes (vt est illi hominum generi nihil abstrusum, [Venatorum indicio,] nihil imperuium) canum indicio etiam ad hoc senticetum, cui vir Dei inerat, pertrahuntur. Offendunt hi hominem eo, quo supra dixi, habitu humi profusum, precibus abreptum, perfusum lacrymis: resistunt, obstupescunt, ac denique agnitum alloqui tamen aut turbare reformidant. Peracta autem venatione, recto itinere Petrum, Nicolai germanum fratrem, conueniunt: rem ei omnem produnt, locum certis indicijs manifestant, monentque, vt certius experiundæ veritatis gratia, ipse, si velit, in rem præsentem contendat. Nihil ille cunctatus e vestigio surgere, properare, designatas latebras diligenter scrutari, ac denique repertas, qua data porta irruere. Impulit eum ingens, quo fratrem complectebatur, amor, optatam eius diuque quæsitam quietem interturbare? Quid, [inuentus a fratre,] inquit, hoc est, mi frater? Quid video? Quid de te experior? Hæccine ergo est vita, quam dudum ambiisti? vita tam feralis? tam inhumana? Frustra es, mi frater;

Hominem te esse non feram memineris. Occidere hoc est, non debellare corpus. Quid enim hæc inedia? quid tanta omnium rerum penuria? quid tam immanis rigor aliud tandem, quam præsentem mortem afferent? Remitte igitur, frater, de hoc animi proposito. Supra hominem sunt, quæ exorsus es. Ita scilicet cælestes genij corporeæ compaginis exsortes viuere possint, homo certe carne ac sanguine compactus, sic viuere non potest. Hæc aliaque his similia sincero simpliciq; [persistit in proposito;] ore ac animo obijcientem germanum Nicolaus placida hilarique fronte ac lingua quiescere iussit, ac superuacaneas animo solicitudines ponere: vndecimum nunc diem esse ex quo corpori nullam prorsus curam fecisset, nihil cibi potusue admisisset; molestiam exinde se sensisse nullam, nullum deliquiū: velle se, si possit, sic perseuerare, donec infirmitas oborta aliud suaderet. Hisque nouitate rei perculsum fratrem abs se domum dimisit.

[29] Ne tamen temere Deum tentare velle videretur, cum iam semel proditus passim inuiseretur, [quod a Parocho consulto,] clam Sacerdotem, notæ prudentiæ ac probitatis virum, ad se per internuntium euocat. Is erat Oswaldus Isnerus, Kernensis parœciæ Curio: huic totam animam suam exponit fideliter Nicolaus; quamdiu e iam

Incolumis victu omni caruerit, quanto desiderio a prima pueritia flagrauerit talis vitæ, quæ pabuli corporei prorsus expers maiorem sibi facultatem præberet & mundo penitus valedicendi & Deo soli adhærendi: nolle se tamen proprio suo iudicio arbitrioue nixum stare, sed rogare vt re prudenter ac mature examinata, ipse denique de ea sententiam suam ferat: obsecuturum se, quidquid in medium consulturus sit. Tum vero rem inusitatam ac prodigiosam mirari pius Sacerdos, faciem manusque viri sancti curiosius arbitrari, explorare digitis pedes ac brachia. Videbat quidem faciem totam impalluisse, genas macie euanuisse, [approbatur.] labia ariditate aspera rimas egisse, totum corpus non iam carne vlloue succo amplius, sed meris ossibus, cute sola vestitis, sustineri. In exsucco tamen corpore cernebat vigere animum, & vires integras in exhaustis membris. Nihil viuacitatis, sanitatis nihil deesse huic imagini mortis. Vnde prudenter sane coniecit, nihil hic vanum, nihil superstitiosum delitescere; ventis hominem vanæque auræ flatibus tamdiu sustentari non posse; Dei solius hoc opus esse, qui de hoc viro aliquid supra naturam disposuisset. Suasit igitur Nicolao cœptam prosequi porro abstinentiam, Deique vnius hac in re ope niti, quamdiu vires ipse animumque talem suppeditaret. Arripuit vir sanctus forti hilarique vultu cōsiliū pro voto datū, cœptamq; inediā, tota deinceps vita illæsus viribusq; semper constans, produxit.

CAP. IV

[30] Crescebat indies fama Nicolai in his latebris delitescentis apud incolas, augebaturque inuisentium numerus, non sine magna sancti viri molestia, qui toties optatam sibi quietem interturbari dolebat. Ad abstrusiora igitur latibula toto desiderio aspirabat, [Aptiorem in locum digresso,] vbi vel ignotus omnibus vel certe paucioribus cognitus degeret: vnde eius eremi spelæa omnia lustrare, omnes angulos cliuosque scrutari cœpit, vt locum denique reperiret, quo se abditum hominibus magis subtrahere posset. Eum denique famulo suo benignissimus Dominus prodigio demonstrauit: cum enim auia ac deuia pererrans, cælum casu suspiceret, Deique in hoc negotio ductum exposceret, lucidissimos quatuor radios ceu faces accensas deorsum labi, atque in vallem quamdam deuibrari conspexit, quam indigenæ f Marginem vocant; eo forte, quod eleuatiore ac circulari quodam veluti margine cliuus eius cingatur. Exhilaratus mirifice tanto vir sanctus spectaculo, vallem, quieti suæ cælitus designatam, concito gradu subit, numquam inde recessurus. Est autem locus ille medius inter Australes Siluaniæ alpes, Saxulenses scilicet

& S. Nicolai, vt vocant, pari fere spatio Sarnensium, Kernensium Saxulensiumq; g pagis distans, tenebris ac densitate horridus, non nisi siluestrium arborum, dumorum ac virgultorum ferax, vdus atque vliginosus ex aquarum de montibus circumiectis confluentia. Interluit medium rapidus torrens, aut si mauis, fluuius, Melcha dictus, a quo & vallis ipsa nomenclaturam trahit: quam strepitu suo ruens per prærupta saxa aquarum vis longe lateque confundit: lacrymarum vallem recte dixeris, locumque vitæ austeriori natura situque accommodatissimum. Illic vbi vir solitudinis amantissimus Nicolaus sedem pedemque stabilem figere statuit, vicinorum adiumento casam ligneam, sarmentis contextam ac stramento tectam erigere, in eaque cœptum vitæ institutum prosequi grandi animo ac feruore cœpit. Variæ interim de eo inter populares erant sententiæ, varij ac diuersi sermones: arbitrabantur clanculum omnes eius actiones: vias omnes obseruabant, ita vt inexploratus nemo ad cum accedere, nemoque inde reuerti posset.

[31] Cumque annuis prope eiusmodi exactis vigilijs, studia eius omnia omnemque viuendi rationem iam penitus exploratam, [populus oratorium,] nihilque doli ac simulationis subesse, ac nullo ipsum vano spiritu agi, pro comperto haberent: coiere tandem communibus comitijs,

Vt quid de viro Dei statuendum sit, in medium singuli consulerent. Nemo omnium erat qui pro ipso non staret, atque optima quæque quæ viderat de eo diceret. Cumque de sacello illic, vbi ipse degebat, erigendo mentio incidisset, quod tam ipsius quam incolarum eo confluentium sacro pioque secessui commodum esset, quamuis nonnulli dilationem operis virique diuturniorem experientiam suaderent, præualuit tamen potior pars: ita vt communi impensa, distributis viritim laboribus, opus Deo acceptum adgredi decernerent. Certatim igitur materiam sacello necessariam congerunt, lapides, cæmenta, ligna conuehunt, laborant per vices strenue, nec ab opere nisi iam completo desistunt. Sacello denique non magnitudine, venustate tamen tribusue aris conspicuo, tuguriolum nouum adijciunt: e quo viro sancto in templum & prospectus & aditus pateret ad preces Deo fundendas: quorum vtrumq; vetustate ac religione venerandum, etiam hodie pie visitur ac frequentatur. [& cellam struendam curat.] Est casa illa vsitato patriæ more ex tignis abiegnis, rudi opere per quatuor angulos connexis, extructa h, arcta pariter & humilis: longitudo eius superat aliquanto decem pedes, latitudo non totidem æquat: altitudo sex pedum proceræ Nicolai staturæ non respondebat, ita vt in pedes erectus non nisi conuerso aliquantulum ad pectus capite stare cogeretur: duabus fenestellis lucem diurnam admittit. Supellex illi eadem, quæ in priori spelunca fuit, id est, nulla: pro lecto durus asser, ac pro ceruicali saxum in cellæ latere adhuc visitur, magnoq; a confluentibus pietatis affectu honoratur. Hoc ædificio, tandem circa annum Domini MCDLXVIII absoluto, donatus est liberaliter Nicolaus a popularibus suis, illudq; eodem tempore magno pietatis sensu incolere cœpit.

CAP. V

[32] Exspectabat iam ædicula Nicolai extremam Pontificis manum, qua solenni ritu Deo Diuisq; pro more dedicaretur, [Isti rite consecrato,] itaque a profanis vsibus absoluta penitus, non nisi ad sacros diuinosque designaretur. Ne igitur Subsiluani etiam hac ex parte officio suo atque auxilio deesse velle viderentur, communi plebiscito legatos ad Hermannum ex prænobili Landenbergensium sanguine oriundum, Constantiensium pro tempore Pontificem (cuius amplissimæ sacrorum curæ Subsiluania subest) destinant, petitum, [Episcopus Constantien.] vt misso initiatore suo in eas partes, ædem, quam Diuino cumprimis cultui ac municipis sui vsui construxissent, Deo sacrari curet. Nec mora, missus in Heluetiam anno insequenti, millesimo scilicet quadringentesimo sexagesimo nono, Thomas Ascalonitanus Pontifex, Hermanni

Constantiensis in Pontificijs officijs Vicarius, sacellum illud solennibus consuetisq; auspicijs V Calendas Maias dedicauit i. Atque ex eo tempore celebrior etiam fieri cœpit, tum eiusdem eremi, tum etiam ipsius viri Dei fama. Multi quotidie eo confluebant, multi missis aliunde muneribus locum illum sacrum exornabant. Certe Pontifex ipse Hermannus Constantia Nicolao ad ornandam ædiculam recens consecratam, vim argenti non exiguam, [& Archiduces Austriæ dona destinant.] duplicemq; super aras lychnum ex aurichalco eximiæ magnitudinis misit. Et candelabra quidem Nicolai præcepto in æde parœciæ Saxellensis diuinis officijs præluxerunt, argento vero fundus k pascuus in rem sacello necessariam coemptus est. Liberalitatem huius sacri Principis æmulati deinde sunt etiam alij per Germaniam magni Proceres ac Magnates Romani Imperij. Sigismundus inprimis Austriæ Archidux eiusq; pia coniux Eleonora Scotiæ Regina, loci viriq; fama permoti, calices auro, argento, opere, pondere ac magnitudine spectabiles, cetera item diuino cultui necessaria supellectilia liberali manu per internuntios eo destinarunt, seseque ac suos Nicolai ad Deum precibus enixe comendarunt.

[33] Enimuero grata fuisse Deo tantorum Principum munera, & accepta Nicolai pro ijs profusa vota, [Horum pax cum Heluetijs,] euentus declarauit toti patriæ exoptatus ac salutaris.

Nondum enim ad id vsque temporis infestæ hostilitates Serenissimam inter domum Austriacam ac Heluetios prorsus deferbuerant, quas tamen hic ipse denique annus eius seculi septuagesimus tertius finijt, sopiuit, extinxit: simul enim ac grauis illa inter tantas partes simultas viri Dei lacrymis precibusque veluti manu abstersa est, corda vtriusque partis adeo inter se coaluerunt, vt perenni eoq; hæreditario, quod vocant, fœdere amicitia perpetua stabilita, ipse Archidux non paucos ex Lucernensium ciuibus, in certum datæ fidei pactæq; amicitiæ signum, sibi a consilijs esse iusserit. Quam rem multi magno adscripserunt miraculo: nec refragari poterit prudens lector, qui anteactorum temporum ac discordiarum vel leuem notitiam consecutus sit. [sacellaniæ fundatio,] Accessere subinde sacello etiā aliorum hominum pia dona, ita vt non multis post annis, septuagesimo nimirum septimo eius æui, ex collata stipe honesti ad alendum Sacellanum reditus a Nicolao congesti sint. Quem proinde l tabulæ publicæ, quæ hodie extant, eius Capellaniæ primū Fundatorem produnt. Adiecit summus eius tēporis Pontifex Paulus II hisce profanis etiam sacros Indulgentiarum, vt vocant, thesauros, [Indulgentiæ obtentæ.] quibus ædiculam illam iam Deo consecratam condecorare, suiq; animi singularem affectum tum in Nicolaum, tum in totam Heluetiorum nationem testatum facere voluit. Eiusdē liberalitatis diploma m sedecim purpuratorum Patrum grandioribus sigillis optime communitum adhuc hodie in eadem æde conseruatur, eiq; cohæret etiam alterum Hermanni Constantiensis Antistitis, qui prius illud Roma receptum auctoritate sua non tantum stabiliuit n, verum etiam recentibus gratiarum indultis cumulauit.

[Annotata]

a Ex his, Sanctis adscripti, coluntur, Iosephus 19 Martij, Cæcilia 22 Nou. Valerianus 14 Apr. Iulianus ac Basilissa 9 Ian. Pulcheria 10 Sept. Henricus 14 Iulij, Cunegundis 3 Martij, Pharaildis 4 Ian. Etheldreda 23 Iunij.

b P. M 150 & amplius distans a domo paterna Nicolai.

c [Ergetza fl.] Interuallo circiter horarum vtrimque trium ad Ergetzam riuum, exinde multis in vnum alueum collectis aquis Rheno se iungere properantem.

d In fao fundo Kluster dicto, inquit Eikhornius, ex Syluanensium traditione in margine allegata.

e Ad vndecimum diem, inquit idem.

f Ranfft patrio vocabulo: quod Belgis rant pronūtiatur & scribitur

g Ex his Saxulensem fere ad occasum, alios duos fere ad Boream habet: neutri suus situs in tabulis accurate assignatur, vt ex hac vita satis colligitur.

h Huius structuræ, quam in Bauaria quoque frequentem videre est, formam vtcumque exhibent imagines Germaniæ antiquæ Philippi Cluuerij, insertæ ad pag. 148 & 158.

i Ad Christiferæ Virginis in cælos assumptæ, sanctæ Crucis exaltatæ, S. Mariæ Magdalenæ, & decem millium Martyrum honorem: vt ex codice Saxulensi scribit Eichornius.

k In valle Melchæ, Lusz dictus, quindecim boum capita per æstatem alens, vt idem ait.

l Eichornius, diaboli inuidia, nusquā cōparere dolenter scripsit.

m Datum Romæ anno Christi MCCCCLXX Indict. III, die XVIII Aprilis, Pontificatus Pauli II anno VI.

n Die XVII Octobris cum iam triennium vir Dei ieiunus exegisset. Hæc idem qui supra.

CAPVT IV
Inedia miraculosa Nicolai, exercitationes piæ, vtilia cum proximis colloquia.

CAP. VI

[34] [Per dispositos custodes] Plerisque iam indigenarum penitus persuasa erat Nicolai perennis inedia, non tamen omnibus; dubitare denuo cœperunt multi, &, vt est inconstans vulgi ingenium, fraudem aut simulationem formidare, suspicari, ac palam murmurare, clanculum

Viro cibos inferri. Quamuis igitur, vt supra memorauimus, Nicolai hac in re sinceritas iam pridem arcta satis diutinaque custodia probata erat, Siluani tamen certius etiam veritatem experturi, publico plebiscito recentes excubias decernunt, easque per omnem circumquaq; vallem ita disponunt, vt accessus recessusue ad eum pateret nemini, nemini vnquam permitteretur, donec res explorata penitissime constaret. [exploratur inedia Nicolai:] Mensem integrum custodes vigili solertique cura in suis illis stationibus exegerunt, certi eo toto tempore Nicolaum omni non tantum subsidio, sed etiam aspectu humano caruisse: & quia interim vir Dei solus in summa quiete diuinis commentationibus absorptus absque omni virium ac valetudinis decremento perseuerasse deprehensus fuerat, obsidio denique soluta est, omnisque de eius integritate vanus metus ac falsa suspicio hominum animis exempta penitus euanuit. [Constantiensis Vicarius] Quinimo quo rei veritas probatior, atque sublimiori auctoritate confirmata celebrior euaderet, cum de sacello initiando Subsiluani Constantiensem Præsulem, vt supra memini, conuenirent, simul de prodigiosa Nicolai inedia solennem apud eum mentionem fecerunt, vt, si vellet, eiusdem insigne aliquod atque arbitrarium experimentum etiam ipse capere posset. Qui proinde Proëpiscopo suo, Ascalonitano, vt dixi, Antistiti, serio etiam hoc negotium diligenterque discutiendum commisit. Peracta igitur Pontificio ritu templi dedicatione, Thomas præfatus Præsul affixam ædi sacræ Nicolai cellam subit, multamque diei partem, sublimiora cum eo colloquia miscendo, multo cum pietatis suauitatisque sensu consumit. Miratur diuinam in homine rudi eloquentiam, vitæ austeritatem supra humanas vires, visiones ac vaticinia insolita; ac denique cum de virtutibus sermo occurreret, rogat, quamnam ipse virtutum omnium principem ac reginam æterno Regi ac Principi amicissimam esse existimet. Cui mox Nicolaus respondet, obedientiam sibi inter virtutes ceteras imperium obtinere videri. Tum vero ille suauiter renidens, sinu eam in rem recondita iam ante panis fragmenta vinique potiunculam producens, En inquit, mi frater panem, quem tibi obedientia apponit, en vinum, quod eadem tibi virtus propinat; sume, gluti, vt obedientiæ præmium in cælis obtineas.

[35] [sumit obedientiæ eius experimentum:] Perculsus hoc dicto vir Dei, eo quod totius sesquianni spatio nihil iam cibi potusue gustasset, obsequi tamen mandantis præcepto paratus vnum ex tribus panis fragminibus manu leuat, illudque vt in tres micas comminutum sumere liceat obnixe rogat. Cumque id haud ægre impetrasset, ingestam ori buccellam non nisi ægerrime per aridam insuetamque gulam, reluctante etiam ob cibi insolentiam stomacho, dimisit;

Vini deinde guttulam ore exceptam non sine graui horrore ac nausea in ventriculum traiecit. Qua sumpta ingens stomachi dolor eum ita deiecit, vt attonitus pius Antistes veniam facto rogaret, palamque ediceret, hoc euentu inediam viri Dei abunde probari: id se non sua, sed Principis sui auctoritate sibi sumpsisse, vt virum tantum tentaret: relaturum se diligenter, quod accidisse vidisset, Deique in hoc homine gratiam ac prodigia passim deprædicaturum. Hermanno deinde officio vitaque functo, in Constantiensi Sede successor legitime datus est Otho Comes a Sonnenberg, qui fama de Nicolao in dies increbrescente excitus, [ipse Episcopus eum visit.] in rem ipse præsentem venire, reique statum exploratiorem etiam facere decreuit. Quapropter tantus Princeps in viam se dare, ad Siluanos contendere, eremum humileque viri sancti tuguriolum subire, verbis cum eo de rebus diuinis congredi, ac denique nihil omittere, quod ad formandum de viri integritate iudicium facere posse iudicaret. Multis igitur vltro citroque habitis sermonibus, in ea Princeps verba prorupit, quæ viro Dei apud omnes ingentem laudem atque existimationem conciliabant; mirari se ac prodigij loco habere vitam eius moresque sanctos, gratulari se patriæ, sibi, ac diœcesi suæ talem virum; Deoque gratias ingentes referre, qui eo tempore tantam Ecclesiæ suæ columnam suscitasset; sperare se talis viri suffragijs meritisue felix in Pontificio suo munere regimen habiturum. Sic Pastor egregius de insigni ouicula sua gloriabatur, eiusque pijs apud Deum supplicijs caulas suas commendans, eo vnde venerat est reuersus.

CAP. VII

[36] Primis quos in solitudine Nicolaus transegit annis, cum sacellum eius proprio adhuc Sacerdote careret, [sacra primum quot festis] rarius quidem quam vellet officijs diuinis assistere potuit, quotidie tamen, quod corpore non posset, ijs animo pijsque cogitationibus interesse studebat. Diebus interim ab opere feriatis ad Saxulensem parœciam misse inde passus a sitam, via ardua atque aspera contendebat, ibique sacris operanti Curioni suo b rara pietate, singularique exemplo aures, oculos, mentemque accommodabat, ac peracto Dei cultu conuerso itinere recta domum remeabat. Quia vero semel saltem in hebdomada mysteria in sacello eius celebrabantur, ijsdem ipse assiduus assistebat. Verum vbi denique decennio post eremus illa proprium, vt dixi, c Sacellanum sustentare potuit; facienti pius anachoreta quotidie aderat, [dein quotidie audit.] ac deinceps (nisi forte insigniores d Indulgentiæ eum aliquo euocarent) nusquam abibat. Hoc autem pacto cum diuinis epulis sedulus interesset, næuos suos Sacerdoti prius confessus, priore quidem tempore, cum dies solenniores occurrerent, posteriore vero, quot mensibus ad easdem ipse promptus hospes ac conuiua accumbebat. Cum igitur eius iam toties explorata inedia multis admirationi esset, ijdem, qui eo familiariter vtebantur, [Rogatus vnde viuat,] ex ipso discere sæpius cupiebant, qua tandem re pasceretur vitamque toleraret. Integris perpetuo erat viribus; seu domi absconderetur seu foras aliquando prodisset, hilarem explicatamque frontem nunquam contrahebat; sano, viuaci ac forti corpore semper apparebat, omnis doloris ægritudinisue prorsus expers. Quærebant itaque ex eo sæpius amici, quo tandē id nutrimento consequeretur, vt tam vegetus sine omni cura humana viuere posset.

[37] Id cum inter ceteros aliquando supra nominatus eius Parochus Oswaldus Isnerus ab ipso impensius exquireret, [fatetur quod ab Eucharistia,] rei tandem seriem ipse, quamuis ægre, ex ordine ei pandit: Cum, inquit, mi Pater, facienti Sacerdoti adgeniculor, eumque sublimi illo conuiuio pasci conspicio, aut ipse etiam suo tempore ijsdem diuinis dapibus vescor, tanto solet diuinitus perfundi animus meus deliciarum roborisue spiritualis oceano, vt eius copia vbertim etiam in corpus redundet. Hinc scilicet est, quod nec terrenum quidquam esurio, nec sitio; hinc robur, hinc vires meæ; Christi corpus eiusdemque

Sanguis vnica mea sagina est. In me manet ipse, & ego in eo: viuo ego, iam non ego, viuit vero in me Christus: ipse mihi cibus, potus, sanitas est atque medicina. Hæc ille. Alijs item rarioribus sibi carioribusue amicis, de eadem re eū solicitantibus, illud etiam addidisse fertur, [& Christi passione.] extremos Seruatoris nostri in cruce perlatos dolores, in commentationem adductos, tantas in eius pectore suauitates operari, vt inde per corpus etiam diffusus vitalis quidam vigor membris omnibus robur ac vires subministraret. Præ ceteris autem potissimum morte Christi se pasci, inclinatum eius caput suo corde excipere, emissum eius spiritum hianti ore haurire: hæc nimirum sua esse pascua, quibus quotidie nutriatur, indeque alio sibi pabulo opus non esse. Hic velim errorem suum corrigant profani nonnulli rerum diuinarum æstimatores, qui delicias suas atque alimenta non nisi cum belluis in terra quærunt, rati cælum nihil mortalibus nectaris aut suauitatis depluere, quique adeo inter dulcissimas Angelorum epulas fament ac macie contabescunt, nec saturantur, nisi quando cum canibus ossa rodunt & cum vulturibus cadauera depascuntur; quando in cœnosis voluptatum volutabris circumuoluuntur, tum denique bene habere se putant: qui inter aras nihil quod sapiat inueniunt, toti ad haras nati: fastidiunt quæ Dei sunt, quæ seruiunt abdomini totis præcordijs complectuntur. Hi inquam tales Nicolaum sibi nostrum ante oculos ponant, vitamque eius cum sua componant velim, ac denique saniore sensu iudicent, quanta præ his interituris sit rerum supernarum efficacia, quantumque præ terrenis hisce cælestes escæ etiam in humano corpore possint, vt cum Nicolao nostro sani validique & animo & corpore consenescant.

CAP. VIII

[38] Nullum diurni nocturniue temporis momentum sine fructu aliquo singulari transibat Nicolaus, sed eius semel rite positam ordinatamque rationem obseruabat diligentissime, nec latum ab ea recedebat vnguem. [Exercitia Nicolai quotidiana,] Potissimam diei noctisue partem diuinarum rerum commentationi, officio diuino, alijsque sublimioribus exercitationibus dabat, idque a noctis medio ad meridianas vsque horas interrupte factitare solebat: exinde vel aduenis ad eum consilij solatijq; caussa concursantibus aures dare, vel cælo sereno extra cellam eremum obambulare, nōnumquam etiam vicinum anachoretam, quem socium eremi adsciuerat, vt postea exponam, inuisere ac diuinos cum eo sermones miscere solebat; sub vesperam vero ad consueta pietatis exercitamenta solus redibat, ac denique matura iam nocte breui somno interquiescebat. Hic illius vitæ cursus in eremo perpetuus fuit, a quo nihil vmquam, nisi forte aliud aliquando suadente caritate aut necessitate exigente, remittebat. Inter commentandum

Potissimum mysterijs vitæ ac necis Seruatoris nostri intentus erat, atque in eam rem succinctum omnium eorum mysteriorum commentariolum, in nonaginta duas sectiones distributum memoria retinebat: quem deinde ab alijs ex eius ore exceptum calamo, pijssimæ memoriæ P. Petrus Canisius, [& modus meditanda Passionis] Societatis Iesu toto orbe notissimus Theologus ac Sacerdos, in ordinem redactum typis ac luci publicæ mandauit. Quibus meditandi formulis. Auctor ille tantus inter alia in hunc modum præfatur: Sciendum, [vulgatus a Canisio.] inquit, est, a seruo illo Dei pio ac deuoto meditationes sequentes cum adiunctis diuersis suis preculis, dum adhuc viueret, confectas, dictatas, atque dubio procul sæpe sæpius noctu diuque ingenti cum fructu ac pietatis sensu vsurpatas fuisse. Multorum item testimonio constat, a Deo idipsum calidis desiderijs sæpe expetijsse, vt eæ denique precandi formæ in ordinem redactæ ac typis vulgatæ, Christianæ plebis manibus passim tererentur: probe enim satis intelligebat, quanti referret, vitam mortemque Christi sanctam atque innocuam assidue animis hominum obuersari, Deoque de tantis beneficijs grates sæpius agi. Quæ adeo diuinæ commentatiunculæ eo nobis acceptiores esse debent, non solum, quia nouimus eas prodijsse a rerum diuinarum peritissimo Sanctique Spiritus ditissimo Dei amico, verum etiam quia præcipua auitæ fidei nostræ puncta breui compendio complectuntur, nostræque redemptionis potissima capita meditanda nobis proponunt, ac denique Christiani hominis officium clare exhibent. Hæc Canisius; ac post non multa præfationem illam hisce concludit: Deus optimus maximus faxit, vt hæ meditationes ac preces nunc primum in lucem editæ, ipsius Nicolai spiritu ab omnibus complexæ ac sæpius lectæ fructuose vsurpentur. Subijcit deinde idem grauissimus Auctor etiam alia nonnulla Nicolai pia suspiria, quibus verba orationis Dominicæ ac salutationis Angelicæ paullo prolixius considerando intercalare solebat: ex quibus omnibus diuinarum rerum perito facile colligere est, quam vir Dei in sacris rebus minime rudis, sed exercitatus esset, quibusue in ijsdem affectibus moueretur.

[39] Illud identidem ad se accedentibus inculcabat, nihil toto orbe terrarum esse melius salubriusque

Quam mentem puram ac conscientiam mundam conseruare, [Munditiam cordis commendat,] eamque si forte labem aliquam contraxerit per sacram exomologesin sæpius rite expiare. Cum quid aduersi pateretur, illud vnum pro axiomate in ore versabat: Hæc est voluntas Dei. Pro triplici etiam beneficiorum genere quotidie Deo gratias actitabat, primo quod diuino nutu bonam vxoris ac liberorum veniam seposita rei domesticæ cura solitarie viuendi Deoque vnice seruiendi impetrasset: [gratus Deo pro beneficiis,] deinde quod eiusdem liberali fauore nullo vnquam siue desiderio siue cogitatione ad suos redeundi tentaretur: ac denique quod sine omni corporis alimento vitam sano atque integro viuere diuinitus liceret; ad quam gratiam a puero se multis votis ac lacrymis anhelasse fatebatur, vt tanto remotius ab omnibus mundi huius impedimentis abesse, Deoque vni affixius hærere posset. Illud tamen ceterorum Dei in se beneficiorum caput & fontem censebat, quod ab vxore ac liberis liber euolare in desertum permissus fuisset, [& in proposito constans,] idque tanti faciebat, vt etiam a Deo acceptam inediæ gratiam huic longe posthaberet. Et quamuis corpore non procul domo abesset, animo tamen inde tanto distabat interuallo, vt nullo vnquam tempore suos vel ad momentum interuisere in animum induceret, aut domum semel derelictam intraret; quantumuis illa omnino viæ proxima esset, quæ eum sæpissime ab asceterio suo ad Saxellensem Parochiam diuinorum officiorum caussa ducebat. Euenit aliquando vt eosdem antiquos penates suos præteriens die festo Nicolaus, nescio quid clamoris intus exaudiret, veluti si liberi eius inter se rixosis verbis altercarentur. Motus ea re pius pater & ad fenestellam propius ex itinere attractus, seuere liberis pacem ac silentium indixit, atque e vestigio pedem inde referens, viam suam pauidus perlegit, eo quod hoc facto ab instituti sui rigore deflexisse sibi videretur, eamque noxiam seria animaduersione in se expiauit. Solebat tartareus hostis ex eo tempore, in itu redituue Nicolai ex sacra æde, sæpius in eadem domo immanes tumultus excitare, quibus tamen eum numquam permouere potuit, vt vel ad momentum consisteret vel respiceret, quasi ad se domus illa numquam pertinuisset.

[40] [Quid vxorem liberosq; moneret:] Quod si etiam vxor comitantibus liberis nonnumquam, quod tamen raro fiebat, tugurium eius ad visendum eū videndumue ingressi essent, nullam ipse de rebus domesticis profanisue vmquam mentionem faciebat, salutari compendio de vita recte ac salubriter instituenda ac constanti in diuinis obsequijs perseuerantia instructos breuique domuitionem parare iussos ab se dimisit. De hac re sic Petrus Canisius: Vxorem suam liberosque sæpius hac salubri ac paterna admonitione impertiebatur: Filioli mei, cauete vmquam omnipotentis Dei obliuiscamini: hunc timete, eius maiestati

Seruite, cum omni diligentia ac deuotione; omnes vestros conatus vitamque adeo omnem eo intendite, vt ei tamquam supremo Domino vos consecretis, ipsius voluntati ac mandatis obsequentes; ipse enim est qui vitam dare atque auferre, seruare atque perdere potest. Ita Canisius. Aduenas, si quando ad colloquiū horis, [Qui ageret cum proximo?] vt dixi, promeridianis ac subseciuis admitteret, comiter excipiebat, salutabat, venerabatur, faciem ipsis benignam ac serenam explicabat, & quidquid in medium protulissent, æquabili semper fronte ad singula respondebat. Viros filiorum, fæminas omnes filiarum nomine compellitabat; solatia, consilia, instructiones, exhortationes dabat omnibus; stantes firmare, lapsos erigere, emendare improbos, erudire nescios satagebat. Cum viris etiā eruditissimis ipse omnis litteraturæ, imo etiam scribendi legendiue artis expers, ita conuersabatur, vt non tantum omnibus faceret satis, verum etiam in multis facem præluceret, ijsque tectos sæpe errores animo eximeret. Id quod de ipso testatur etiam inter alios Abbas Trithemius his verbis: Hic homo Dei nobis suo tempore miraculum fuit; qui cum esset omnium litterarum penitus ignarus, intellectu tamen Scripturarum mirabili subtilitate vigebat, dabatque ad interrogata quorumlibet eruditorum responsa, non secus ac sanctus ille Antonius eremita Philosopho doctissimo quondam sine litteris reddidisse fertur. Hæc ille.

CAP. IX

[41] Magnus erat, vt dixi, vndequaque ad Dei virū, tam indigenarum quam peregrinorum, e longinquo confluxus. [frequenter aditur a peregrinis,] Nemo fere Diuam Virginem in eremo Suitensium salutatum veniebat, quin idem etiam in eremo Subsiluaniensi (quamuis hæc ab illa vnius solidi diei itinere distet) tanti nominis famæque virum conuenire, eiusque sese apud diuinum numen pijs supplicijs commendare vellet. Multi velut visuri miraculum mundi, id est, hominem qui cælestium Geniorū more absque omni alimento subcælesti viueret, ventitabant; alij velut ad oraculum conueniebant, vnde futura prædiscerent; alij demum ad eum tamquam ad asylum properabant, quos scilicet aliqua insignior calamitas oppressisset. Exteros autem longe superabāt populares Heluetij & frequentia & audiendi eum & discendi auiditate; [frequentius ab Heluetijs] his obedientiam cumprimis commendabat, quam supra memoraui principem inter ceteras virtutes locum apud ipsum obtinuisse. De cetero eos sic plerumque affari solitus erat, teste Canisio: Filioli mei ac filiæ, libenter audite Catholicos Pastores vestros ac Præpositos, ab illis veritatem discite, doctrinam eorum mordicus tenete, atque opere pro viribus complete, quidquid vobis factu credituq; necessarium

Proposuerint. Si his tamquam promptæ ouiculæ obsecundaueritis, nihil vmquam diuini nutus soliciti desiderabitis; qui enim hos audit, Christum audit, qui nobiscum est & manet in Ecclesia vsque ad consummationem seculi. Si quando etiam opifices ac mercatores instrui ab ipso de sua salute postulabant: opificia eos sua atque mercimonia sincera fide atque innocua conscientia exercere; nemini iniuriam, dolum, fraudemue seu dicto seu facto irrogare suadebat. Cōiuges monebat, in Dei timore vitæ suæ rationem sequi, sine querela œconomiam curare, caritatem Dei ac proximi vnice in exequendis officijs suis sectari, atque in pietate perseuerare: hac enim via æque ad cælos aditū patere, atque ex ipsa eremo; neque enim mortalium cuiq; concessum aut consultum esse, vt ab omni hominum consortio seiunctus vitam in eremo cum Ioanne Seruatoris nostri præcursore solitarius degat.

[42] [eorumq; magistratibus:] Proceres Heluetiorem consilij causa ad ipsum crebrius concurrentes sui officij libere admonebat, totique patriæ proficuis consilijs adiuuabat; Cauete, inquiebat, O fœderati, discordias: inuidiam atque odia

Mutua ne admittite: fauores partiumque dissidia veluti patriæ ac Reipublicæ vestræ pestes reprimite. Fœderis vestri limites non plus vltra promouete, sic enim quietius ac securius libertatem, quæ tanto vobis, vt nostis, stetit, tuebimini. Exteris negotijs ac fœderibus ne cōmisceamini: munerum corruptelas, execrari vos cane peius & angue conuenit, ne vmquam aut patriam vendere, aut proprijs commodis studere velle videamini; exules domoq; extorres vestris finibus arcete; nisi grauis caussa vrgeat, ab hostili vi atque incursu abstinete; vim tamen vi repellite: patriam ac libertatem viriliter propugnate; ita tamen, vt hæc defendisse sufficiat. Ante omnia autem Deum timete, & mandata eius custodite; Sacerdotes honorate, monita eorum obseruate, quamuis discoli sint, vitamq; a statu suo ac dignitate alienam viuant. Quemadmodum enim frigidæ nihil interest, quocumq; demum canali, plumbeo an cupreo, aureo an argenteo vehatur, ita diuinis gratiæ donis perinde est, bonorumne an malorum Sacerdotum ministerio cœlitus in rite digneq; dispositas mentes transfundantur. Hæc aliaque id genus plura monita popularibus suis Nicolaus dabat: quæ haud dubie integritatem mētis in eo viro singularem clare demonstrarunt.

[43]

Dilingæ quondam Adamo Wallassero auctore libellus in lucem prodijt, ad cuius calcem Dialogismus quidam reiectus est, [colloquitur cum ignoto] qui colloquium inter Nicolaum nostrum ac peregrinum quemdam hominem innominatum continet, ex quo placuit nonnulla huc referre. Sic igitur orditur viator ille. Cum essem in exilio meo, locaue gratijs ac beneficijs diuinis illustria perlustrarē, ex itinere in Subsiluaniensem eremum diuerti, vbi reperi hominem, quem fratrem Nicolaum indigitabant; ex cuius aspectu exiliebat præ gaudio cor meum: in eo enim miracula Dei contemplabar, eo quod omnis naturalis alimenti expers viueret. Cum eum salutassem, ipse me vicissim peramanter suscipiebat. Tum ego, [de amore Dei,] Mi frater, num placet aliquantisper in Dei amore colloqui? cum Seruator noster testatus sit, vbi duo in nomine eius congregati fuerint, in medio eorum se esse. Tum ille, Edissere, inquit, quæ tibi de amore Dei occurrunt. Hæc ille. Subnectit deinde quæstiones in medium prolatas atque explicatas de diuino amore, de immaculata Deiparæ Virginis conceptione, de pane quem quotidianum vocamus, de graui pestis lue &c. quæ omnia percensere cum superuacaneum esse videatur ac nimis longum, vnum tamen alterumue viri Dei responsum non tacebo, vt ex his paucis elucescat, quam imbutus diuinis rebus fuerit serui Dei animus. Cum collocutor ille de quotidiano, vt dixi, pane quæstionem haberet, diceretue viuum panem a Deo maxime esse postulandum, qui nos cælestibus gaudijs æternum asserere possit, respondit ipse: Recte, vt reor, de hoc pane locutus es; in quolibet enim pane latet gratia Dei, [pane quotidiano,] quæ si subtrahatur, nequidquam homo vitam in eo quærit, nec magis illo satiari potest, quam si lapides comederet. Quando Deus per suam illimitatam potentiam clanculum paruulam panis hostiam subit, tum quidem panis transubstantiatur, ita vt iam non sit illic amplius naturalis panis, sed ex Dei liberalitate caro & & sanguis, verus Deus & homo, inuisibiliter tamen: & in quauis hostia a Sacerdote consecrata, imo in quauis eius vel minima portiuncula perfecte atque inconcise tota. Deitas continetur ac perseuerat. Atque hic est denique panis noster quotidianus. [pestilentiæ plaga.] Ita ille. De sæua autem pestilentiæ contagione cum vir Dei quæreret ex hospite, quidnam censeret, num quisquam mortalium iræ diuinæ se subducere posset; & hospes, in diuinæ id prouidentiæ gratiæue manu consistere pluribus asseueraret, eiusdem sese opinionis esse respondit: iræ quidem diuinæ subtrahere sese neminem posse; tamen qui se in veritate conseruaret, ætatemque in amore Dei constanter ageret, quidquid demum accidat, id male ei euenire non posse. His alijsque vltroque habitis sermonibus, de quibus paullo infra pluribus, viator ille incognitus preces Nicolai exposcens, iter suum repetijt.

[Annotata]

a Fallunt igitur geographicæ tabulæ cum Bruder Clas, id est, Fr. Nicolai oratorium 4 P.M Saxula remouent: neque vero aliter quam passim solemus mille passus accepisse Eichornium (vnde auctor transcripsit) conuincimur ex eo quod alibi dica distare Lucernam ab eremo Ranffi decem circiter P. M, iuxta ipsas tabulas communi more accipiendis.

b Fuit is Ioannes Burchardus de Lexingen Austriacus, ecclesiæ in Saxlen per annos 24 Pastor.

c Primus fuit Petrus Bachtalerus: ita de vtroque Eichornius: institutum autem addit anno 1477, cum iam decennium istic habitasset Nicolaus.

d Eum quippe haud ita longe ante suum obitum inclytæ illi Lucernensium processioni, quæ pridie Annuntiationis B. M. V. solenni annuatim & incredibili celebratur pompa, nec non insequenti mox triduano Iubilæo sacro inrerfuisse, certissima habemus argumenta, sed quæ breuitatis studio præterimus, inquit Eichornus: at infra num 75 ostendetur Indulgentias viuente Nicolao necdum vllas fuisse.

CAPVT V.
Visa cælestia & tentationes Nicolao obiectæ: affectus erga B. Virginem.

CAP. X

[44] Solet optimus Deus varijs modis erudire atque illustrare suos, quorum quidem simplicitatem animi mentisque candorem eximium, [Mirabili viso] ac diuina addiscendi patiendiue ardorem experitur. Et solet id non raro efficere ostentis quibusdam ac figuris, ad speciem quidem exigui momenti, quæ tamen & plena mysterijs & ad commentandum de rebus sublimissimis accommodatissima sint. Testes huius rei habemus ipsas etiam sacras tabulas, quæ veterum nobis vatum, Isaiæ, Ezechielis, Danielis ac ceterorum, rotas, currus, mira animalium spectra, & sexcentas alias formas obiectas exhibent, quibus illis sapientissimus Deus summa sacramenta veluti tenui velamine operta demonstrare voluit. In horum numero Deus etiam Heluetium nostrum vatem censuit, vt cum ex supra memoratis tum etiam ex iam memorandis videre erit. Rota ei quondam cælo submissa ante oculos videbatur, quæ duplici abside iuncta sex radijs æqualiter distinguebatur; modiolum seu rotæ cardinem facies miri decoris firmabat: & facies quidem illa diuinam præ se Maiestatem ferebat, redimita corona, quali fere Imperatores vtuntur. Radij ipsi aurei ac lucentes diuersis formis variabantur, tres enim conuersa in faciem cuspide, ex eius oculis, auribus, oreque exibant, & in extrema rotæ abside latius desinebant. Reliquorum vero trium culpis auersa erat a facie, extremæque

Rotæ margines aliquantum transgrediebatur, interiori autem eius absidi latius sese diffundentes eorum bases insistebant. Eiaculabatur hæc toto machina tam intensam ex sese vndequaque lucem splendoremue, vt eo veluti fulminatus vir Dei auerso vultu in terram prosterneretur, tantoque terrore perstrictus, cor sibi in mille partes disruptum iri censeret. Imo ex hoc incendio scintilla quædam in viri sancti faciem euibrata, ita in ea, velut in Moysis quondam facie, ad mortem vsque hæsit, vt qui eum deinceps visebant, primo intuitu perterrefacti splendore quodam insolito percellerentur.

[45] [grandia mysteria docetur.] Atque hanc ipsam tam admirandam figuram sibi cælitus ostensam Nicolaus subinde in tabella delineari, ac perpetuo sibi ante oculos versari voluit, eamque tabellam librum suum appellitauit, quem in Spiritus sancti academia legere didicisset, in quo reconditissima quæque sacramenta meditando quotidie perlegebat a. Facies illa coronata in interiori rotæ abside, immensæ diuinitatis abyssum in summo cæli throno residentem, omniaque interim longe lateque

Implentem significabat. Interior absis supremum diuinæ indiuisæque naturæ atque essentiæ solium, exterior vero totius vniuersi ambitum repræsentabat. Tres illi radij, quorum acies diuino nutui infixa videbatur diuinitatis Triadem notabant. Procedebant illi ex ore, oculis ac auribus, atque in extimo rotæ circulo terminabantur; vnde vir Dei discebat, verbo Dei ex ore eius cōdita esse omnia, regi ac gubernari omnia, quæ cæli terræque ambitu comprehenduntur: nihil vsquam agi, cuius ipse oculis suis arbiter non sit; nihil vmquam dici, quod ipse non auribus suis audiat. Hos eosdem etiam radios in exteriore circulo terminatos veluti vias quasdam sibi imaginabatur, per quas ex rebus conditis in cognitionem Conditoris veniri possit. Ceteri vero radij extra rotæ absides excurrentes diuiuinæ immensitatis notæ erant, quæ totius vniuersi ambitu concludi atque comprehendi non possit; eos etiam veluti vias quasdam explicabat, quibus Deus ipse liberalissimus in homines sese prodigaliter effudisset, idque triplici præ cæteris beneficio, Creationis, Redemptionis, & Institutionis sanctissimæ Synaxeos. Quod denique bases eorum intus quidem latiores essent, foris vero in cuspides acuminarentur, id sic interpretabatur: Dei quidem opera in se magna esse, infinitæ vero maiestati eius comparata exigua apparere; infinitum item Numen paruam formam in terris assumere, seseque sub exiguis panis vinique speciebus in diuinissimo Eucharistiæ Sacramento occulere voluisse. Ex ijsdem etiam radijs colligere solebat virtutem illam Altissimi, quæ Deiparæ Virgini ab omni æuo prædestinata est, eamque suo tempore obumbrauit, atque Spiritus sancti gratia impleuit. Item breuitatem vitæ humanæ, quæ cum fluxa prorsus sit ac transitoria, nobis tamen infinitam promereri possit beatitudinem. Hæc igitur cælestis illius philosophia fuit ac Theologia, cui Magistro Deo totis prope viginti annis dies noctesque solerter incubuit, quamque etiam prout ipse didicerat, auditoribus suis magna animi demissione professus est. Nec dubium est, quin Deus hunc seruum suum multis etiam alijs ostentis sæpe aut erudierit aut exhilararit, quæ tamen eiusdem viri modestia in vulgus prodire ac prodi noluit, ita prorsus ab omni iactantia atque ostentatione alienus erat. Illud inter cetera memoriæ proditum reperio, quod diebus hilarioribus, quos alij Baccho potissimum Venerique praua consuetudine solent dedicare, a familiaribus suis aliquando conuentus Nicolaus, in sua cella humi prostratus, adeoque ab omni sensu abstractus repertus fuerit, vt mortuo quam dormienti similior excitari vix maximo conatu potuerit. Vbi se sibi prorsus denique redditum sensit, quærentibus anxie, vbinam fuisset, quidue interim actitasset, paucis cis respondit: suauissima sese hilaria loco procul dissito magna animi voluptate transegisse.

CAP. XI

[46] Eo nimirum ingenio est semperque fuit capitalis humani generis hostis, vt quos Deo amicissimos esse cognoscit atque coniunctissimos, eos vel maxime hostiliter infestet ac persequatur. Atque huius rei testem Iobum ex veteri instrumento, ex nouo Paulum aliosq; [Sicut alij Sancti,] liceret sexcentos producere, si caussa ipso meridiano sole clarior patronis ac testibus egeret. Quid enim veterum Patrum toto orbe longe lateque per abditissimas terrarum eremos diffusa asceteria aliud, nisi palestræ, circi, aut amphitheatra fuerunt, in quibus viri sanctissimi cum hac bestia decertarunt? Loquantur ipsi Antonij, Pauli, Hilariones, ceteri inenumerabiles, pugnas suas ac victorias, quas de hoste obtinuerunt; ego quia id superuacaneum esse duco, ad Nicolaum nostrum postliminio regredior. Ne enim eum magnitudo reuelationum extolleret, datus est ei Angelus sathanæ, qui eum colaphizaret. Tanto sese impetu sæpe tartareus ille turbo effractis veluti stygijs claustris effudit, atque in viri Dei tuguriolum incurrit, vt illud propius a ruina abesse, funditusque peruerti videretur. Sæpius assumpta horribili specie introgressus, [affligitur a dæmone,] cum eo cominus congredi non est veritus, vt vel verberum atrocitate, vel minarum terrore

Eum inde exactum a proposito suo auerteret. Nonnumquam etiam eo audaciæ progressus est, vt fortem athletam venerando capillicio prehensum ac proterua violentia foras protractum eijceret. Verum omnes hæ turbulenti hostis machinæ incassum ceciderunt, vicit inuictissimus Nicolaus, vim quidem non vi repellendo, sed magna virtute sustinendo: obiecit viriliter insano tortori exsuccum inedia & exsangue corpus: cædi maluit quam cedere; raptari, trahi, proijci potuit, a proposito tamen suo auelli non potuit. Quid igitur vaser inimicus agat? Receptui canat? manus det? herbam porrigat? Peruicacia nimirum eius, etiam triumphata, frangi tamen non potuit.

[47] Pro more atque ingenio suo, a vi ad fraudes ac stratagemata descendit; [& ad defectionem tentatur semel,] hominis effigiem assumit, virum nobilem vano corporis orisue habitu mentitur; vestis illi bombycina, torques circa collum aureus, sapphirus in digitis; equo sedebat nobili, animi gratia desertum se obequitare simulabat, excitum tugurio Anachoretam ad colloquium inuitabat, varia in medium proferebat, atque inter cetera, displicere sibi eam vitæ rationem in tali viro: rudem eum esse atque imperitum, a versuto hoste facile decipi posse, solum paruo impetu sterni, & si ceciderit subleuantem se non habere. Tutius esse in hominum societate viuere, sibique non nimium fidere; longam nimis esse hanc vitam,

Quam auspicatus esset; falli eum, si se in ea ad finem vsque perseueraturum crederet. Subiecit denique certo sibi constare, hoc eum viuendi modo æternam, quam quæreret, beatitudinem patriæque illius cælestis gaudia non consecuturum; rectius itaque facturum, si singularis esse desinat: ipse homo hominum more atque inter homines viuat, nihilque humani a se alienum ducat. Altius quam dici potest hæc tam fraudulenta ac perniciosa dicta Nicolai animum, subierunt, eumque teli adinstar grauiter sauciarunt; sensit nimirum extemplo quis esset, qui talia suggereret, nobilis scilicet ille apostata spiritus, ruina cælesti nobilis, nobilis implacabili in genus humanum odio atque inuidia; vnde ipsum responsione non dignatus, silentio referiendum atque contemptu censuit. Mentem interim, ad Deum eiusque Deiparam Matrem conuersus, contra versuti veteratoris technas obfirmauit, opemque obnixe flagitauit. Quo facto vanus spiritus confusus euestigio apparere desijt. Alias item non procul a cella sua ad Melchæ ripam obambulanti Nicolao idem præstigiator opulenti mercatoris habitu occurrit, [iterumq;.] grandis enim ei de cingulo crumenta pendebat. Cumque iam proxime virum Dei nefandus spiritus assisteret, sic eum affari cœpit: Quid tu hic, mi frater, in solitudine solus? Quid homines refugis, cum hominibus prodesse plurimum possis? Prudens es vir, prouidus, ac præ ceteris multarum rerum experientissimus, hæccine igitur omnia in deserto hoc te sepelire? Subsidia tua atque consilia multis indigentibus necessaria atque lalutaria per separationem istam atque obstinatam tuam absentiam suffurari? Ad hæc Nicolaus: Tu vero, inquit, miser, quid me doces? Tibi ipsi, si saperes, melius olim suasisses, cum cælesti adhuc gloria fruerere, ne vmquam inde expulsus in tartareas voragines demergereris. Atque hoc dicto superbum hostem ab se procul abegit.

CAP. XII

[48] Ferunt Nicolaum cuidam intimo suo amico Senatorij ordinis viro sæpius fassum esse, quotidianum quidem sibi cum laruis illis infernalibus certamen esse, [Iuuatur a B. V.] se tamen potissimum post Deum præsidium in Deipara Virgine ponere, cuius ope ac solatio in suis certaminibus numquam destitueretur. Vnde multi non vana coniectura colligunt, pijssimam illam Dominam sæpe seruo suo in ijs concertationibus aspectabili forma adstitisse, ac monstrosa illa spectra in fugam vertisse. Illud omnino indubitatum est, præcipua post Deum pietate ac veneratione Nicolaum in hanc suam

Patronam flagrasse; id monumenta de eo testantur antiqua plurima, pictæ tabellæ, biographorum eius scripta, [eidem deuotissimus,] schediasmata cetera quæ de ipso mentionem faciunt. Coronam certe eiusdem Virginis seu rosarium, vt vocamus, quod piacularibus eidem salutandæ orbiculis contextum veluti tesseram catholici hominis circumferimus, e manibus ille numquam ponebat, sed versabat ac percurrebat creberrime. Sed & peregrinus ille, quicum vt supra recensui, singulari de rebus diuinis colloquio congressus est, id se passim de eo per famam cognouisse prodidit, peculiari Nicolaum in cæli Reginam exarsisse religione, atque adeo ferre non potuisse, sed correxisse eos, qui dicebant, intemeratam illam Virginem in vtero quidem materno non sine originalis peccati labe conceptam esse; [& eius immac. Conceptioni:] mox tamen vt concepta fuerit, in ipsis adhuc maternis visceribus eiusdem maculæ purgationem ac perfectam animæ corporisue sanctificationem obtinuisse.

[49] Quid si hodie viueret vir Dei, quid dicturum putamus & qua censura notaturum eos Mariomastygas, [eamdem pie inuocat.] quibus tam paruo in pretio ac honore est magna Dei Mater, quam quæuis ex ganea triobolaris læna, qui capram ab ea dignitate non superari blasphemant? Qui facetijs, scommatibus, ac sacrilegijs eam, vbicumque possunt, lacerant? Præuidit sane vir prouidus, vt

Paullo post exponam, hoc sacrilegum hominum genus, imo hanc styge oriundam prolem, eamque prius etiam quam nasceretur suo calculo damnauit, ac vipera magis cauendam fugiendamue præmonuit. Refert pijssimæ memoriæ Petrus Canisius, inter alias precandi formulas, quibus Nicolaus singulariter assueuerat, etiam hunc pium orandi magnamque Dei Matrem salutandi modum: Salue pura, intemerata, sanctaque Dei Genitrix Maria, mater misericordiæ, mater Christi, Omnipotentis Dei atque hominis. Rogo te incontaminata ac nobilis Virgo, pia ac digna Dei mater, esto nobis apud Filium tuum dilectum ac Iudicem nostrum Iesum Christum efficax patrona; vt miseros nos peccatores infinita sua misericordia in hac lacrymarum valle impertiatur, ac in amore suo & gratia vsque & vsque conseruet, & nec nos huius mundi exilio eximi patiatur, nisi corde contrito puroque pectore, pretioso eius corpore ac sanguine pastos. Rogo te etiam, o laudum ac gratiarum plenissima mater Maria, id nobis inter cetera a filio tuo dilecto Domino nostro impetra, vt piam misericordiam suam, non tantum ad omnes viuos peccatores ac peccatrices, verum etiam ad omnes fidelium animas extendat, easque ex pœnis purgatorijs liberet, atque in sempiternum suum regnum misericorditer suscipiat, Amen. Vnde denique abunde manifestum est, quo affectu ac studio in Beatam Virginem noster Nicolaus ferretur.

[Annotatum]

a Explicationem Eichornius transcripsit ex M. Henrico Gundelfingio Canonico Beronensi anno 1488 exaratam: radiorum autem explicationem tradit verbis Sebastiani Verronij, cum anno 1597 scriberet, S. T. Doctore Friburgi.

CAPVT VI.
Arcana, absentia, futura spirita prophetico cognoscit Nicolaus.

CAP. XIII

[50] a Mvltus quidem erat ad virum Dei, vt dixi, ex omni hominum genere confluxus, [Arcanorum inspector,] verum enimuero non omnibus sine discrimine ac delectu patebat aditus, diuinitus enim id consecutus fuerat, vt aduentantium ad se corda penitius introspiceret, etiamsi præsentes nondum essent, eosq; ipse nec vidisset ante, nec vmquam cognouisset. Probe igitur procul perspiciebat, quos melioris vitæ studium ac fruges, quosue curiositas ad eum detulisset; & hos quidem oppessulata specus ianua arcebat, illos autem blande suauiterque excipiebat. Si quos leuitas animi tantum

Ac pharisaica tentandi libido eo adduxisset, hos scilicet omni studio declinabat, nec eos vmquam in conspectum suum admittebat. Accesserat ad ipsum vir nescio quis, [occultum adulterum,] moribus haud sane castis, quippe qui adulterino amore saucius, coniugalis thori leges nullo loco habebat: is, cum simulata religione multa ab eo sciscitaretur, seleque discendi auidum ostenderet, manu prehensus atque a viro Sancto, qui arcana pectoris eius iam prorsus peruaserat, ad profluentem Melcham deductus est. Cum vterque descendisset, Nicolaus ad impurum hominem conuersus: Hic ego, inquit, tibi demonstrabo, quis in altera vita sit eorum status, qui, dū viuerent, impuris ac adulterinis amoribus sese implicuerunt. [exhibitis spectris,] Quo dicto extemplo vmbræ duæ teterrimæ (eatum forte pellicum, quibus, dum viuerent, turpiter insueuerat) ex aquis emerserunt, plusquam ferrum candens ignitæ, ita vt ex ijs vndiq; igniuomi flammarum globi prorumperent; ruebant extra aquas in mutuos amplexus, atque in altum sublatæ horrendum collidebantur; mox vero vi quadam occulta in torrentem retrusæ non comparebant; vnde sæpius eiectæ, identidem atrociter vociferantes eodem reprimebantur, donec tandem videri prorsus desierunt. Ea res adultero illi, de quo dixi, tantum terrorem incussit, vt vix pedibus consisteret, animoque ac viribus destitueretur: at vero Nicolaus contra suauiter hominem compellare, roborare, hortari ad meliorem frugem, turpes amores dissuadere, Dei in pœnitentes misericordiam commendare, [reducit ad frugem:] atque ita eruditum ab se dimittere. Redijt ipse vnde venerat, suosq; mores ac vitam serio correxit.

[51] Socium suum Vdalricum, de quo plura infra, horis pomeridianis nonnumquam vir Sanctus inuisere, & cum eo de rebus diuinis commercium habere solebat. [tentationem aufert,] Cum igitur die quadam sub dio pro more colloquerentur, ecce tibi adolescens procul ad eos accedebat oneratus tribus recentibus butyri massis, quas eius parentes tribus illius loci sacellis in lampadis vsum offerendas deuouerant. Cum igitur eminus vir Dei adolescentem aduentantem conspiceret, sublata dextra multas contra eum in aëre cruces formabat, ita vt adolescentem, qui id obseruabat, in magnam raperet admirationem. [signo Crucis:] Et iam Nicolaus abierat, cum propius accedens ad Vdalricum puer, ecquid frater Nicolaus eum eminus tot crucibus signasset, sciscitabatur. Cui Vdalricus, Ingenti, inquit, te

Cacodæmonum turba cinctum vir ille perspicax vidit, qui tibi clanculum suadebant hæc parentum tuorum vota in tuam rem conuertere, ijsque templa, quibus destinata erant, defraudare. Agnouit, quod res erat, adolescens, vnde nimirum cogitationes, quas animo verlasset, originem traxissent; perlatis igitur, quo iussus fuerat, oblatisque patrijs illis donis, domum reuersus, vtriusque eremitæ sanctitatem deprædicare numquam cessauit.

[52] In pago Kerns maritus quidam apud vxorem suam in suspicionem adulterinæ consuetudinis cum vicina muliere venerat; [Zelotypam mulierem,] fouebat in fæmineo pectore zelotypas has faces tartareus hostis, nec ei locum interquiescendi vllum dabat. Prodibat aliquando infelix fæmina domo in vicinum pratum, cuius vmbilicum densi frutices occupabant; huc cum oculos suspicione plenos conijceret, omnino videre sibi videbatur virum muliere comitatum, qui inter illas frutices se occuleret, nec dubitabat, quin maritus suus vna cum suspecta fæmina eo se adulterij committendi gratia penetrasset. Vehementi igitur furore succensa cultrum vagina nudat, plenoque cursu ad locum properat, adulteram protinus confossura. Purum id erat ludibrium impuri cacodæmonis, frutetū enim ingressa neminem illic reperit; domi deinde suæ recto itinere requisitam mulierem suspectam, scabello residentem inuenit, atque in eius gremio filiolum, qui ab eius vberibus

Pendebat. Animo igitur penitus confusa, quod se delusam videret, ad Fratrem Nicolaum se tandem conferre, eiusque consilio vti decreuit. Quo vbi peruenit, [adesse intelligit.] omnes ad eum aditus ab hominum multitudine, qui eo forte tempore illuc confluxerant, obseptos deprehendit. Succedebant abeuntibus recentes turbæ, quæ eam excludebant, quo minus secreto, quæ vellet viro Dei colloqueretur. Non cessabat interea callidus ille genius clanculum perturbatæ mulieris animum furiosius incendere, eique identidem suggerere, id quod de viro suspicaretur, dum ipsa domo abesset, certo certius opere completum esse. Vnde cum accessum illo vespere ad virum Dei desperaret, iam iamque se ad reditum accingeret, ecce tibi vir Dei tugurio suo in sacellum, vbi hæc mulier inter confertissimam vtriusque sexus turbam adhuc consistebat, prodire, sublataque voce veluti concionabundus simul omnes affari, ac dicere, Anxia quædam inter vos fæmina versatur, quæ huc me consultum accessit: huic ego contestor domum vt redeat, falsamque opinionem, quam de duobus illis immerito concepit, seponat, cum sint eius criminis prorsus expertes. His dictis, ille quidem extemplo in cubiculum suum redijt, præsentes vero homines admirabundi circumspiciebant, ignari ad quem vel de quibus verba illa tam fideliter atque aperte prolata essent. Mulier vero illa, cuius causa agebatur, rem probe intelligens, eodem momento & se dubio zeloque omni liberam, [& abiro securam iubet:] & maritum ab omni peruersa suspicione tanto testimonio abunde vindicatum persensit.

[53] Accesserat aliquando ad virum sanctum Heluetius nescio quis, habitu ac voce profanus; [corrigit iuuentem vanitatem,] in vestitu enim nihil Helueticum, sed peregrina erant omnia; nihil auitum, sed omnia ludicra & histrionica. Hiabat enim vestis varijs de industria scissuris, ac per fenestratum thoracem vanitas vndique tralucebat. Hic igitur vanissimus homo cum sese magno cum fastu ad virum Dei inferret, ac iactabundus rogaret nunquid ei cultus iste placeret? Respondit ille, si cor bonum sit, de cetero salua esse omnia; tuum vero cor tam sincerum, ac bonum esse posset, vt spreta hac damnata indumentorum insolentia a patriæ modestia non degenerares. Atque ita suauiter simul & neruose correctum domū remisit. Quid vero nunc Nicolaus de sua Heluetia sētire credendus est, in quam e cælesti specula despiciens, totam Galliam, Angliam, Italiam, Hispaniam, quoad vestes, videt immigrasse? Vanos prorsus ne dicam stolidos populares suos si pronuntiet, nimis certe leui eos censura ferire iudicandus, vtpote qui tanto interualio ab antiqua maiorum disciplina deflexerint. Constantiensis quidam ciuis pecorum mercatum exercens, ita rerum suarum incurius erat; [& simulationem diuitiarum.] vt breui tempore ad incitas redigeretur. Sæpius illi per Heluetiam iter erat, vnde Nicolai celebris fama eum latere non potuit. Cum igitur sua in fundo videret, dicebat quibusdam, multa se de Fratre Nicolao inaudisse, proinde iturum se atque experientia probaturum quid tandem vir ille possit. Pergit; a cingulo ingentem crumenam, non ære vel argento sed fœno turgentem, restes item suspendit, quasi totos pecorum greges atque armenta coëmpturus, atque ita sancti viri conspectui se sistit. Ad quem Nicolaus, Simulas, inquit, diuitias miser, tuamque paupertatem dissimulas; turget crumena, sed ne teruncium quidem condit. His dictis rubore perfusus inanis mercator, pedem, vnde venerat, retulit.

CAP. XIV

[54] Non tantum corda hominum diuinitus adiutus

Nicolaus inspicere potuit, sed etiam longe dissita, ac multo post tempore secutura prospicere. Heluetiorum genti suæ multa veridicus vates prænuntiauit, [Reconciliandis Cantonibus comitia indicit post relatas victorias:] quæ posteriora primum sæcula non sine luctu & dolore aspexerunt. Circa annum eius æui sextum supra septuagesimum Heluetiæ Cantones celebribus victorijs de Carolo Burgundionum Duce, qui eorum fines populabundus inuaserat, oppidisue nonnullis vi captis propugnatores eorum suspendio multauerat, triumpharunt, atque opima manubiarum præda ditiores domum redierunt. Fuit tamen ea res ipsis fœderatis seges litium ac discordiarum; de spoliorum partitione dissensio inciderat, & quidem cum in octo partes dispertienda essent, Tigurini, Bernates, ac Lucernenses maiores portiones postulabant, eo quod in eas expeditiones maiores etiam ceteris impensas fecissent; ceteræ vero quinque Respublicæ quod æque se strenue rem gessisse, periculisue capita obiecisse dicerent, tribus illis ciuitatibus inferiores esse nolebant, sibique de præda nihil subtrahi patiebantur. Accedebant & Noithonum Legati, Friburgensis scilicet, ac Solodorensis Reipublicæ, qui confœderatorum animos solicitabant, vt in eiusdem fœderis societatem admitti cum ceteris Cantonibus possent. Dissentiebant etiam hic studia ac vota: trium Ciuitatem sententia erat, non respuere, tales socios, qui se vltro offerrent; renuebant reliqui præfractis animis fœdera ampliare. Tigurini igitur Bernates & Lucernenses, cum ceteros a concepta semel mente dimoueri posse desperarent, singulari sibi fœdere Friburgenses & Solodoranos astrinxerunt: id quod permoleste sane grauiterque Vranienses, Suitenses, ceterique fœderati acceperunt: atque eo denique lis deducta est, vt ad arma prope proruentes, non nisi ferro eam decidi posse sperarent.

[55] Displicuere merito hi motus Nicolao nostro, quippe qui probe norat, [ipseq; præsens pacem suadet & persuadet;] quo incentore suscitarentur, quanteæque illi rerum publicarum peste essent. Bono igitur publico quietem suam postponens, operam vnice dabat, vti Stantiam, Subsiluaniæ oppidum communibus comitijs Heluetiorum proceres coirent, ac de pace fœderumque conditionibus æquis inter se animis disquirerent: Friburgensium etiam ac Solodorensium legatos per internuntios hortabatur ijsdem comitijs sese sistere, ac ciuitatum suarum causam denuo vrgere. Incredibile dictu est quanto studio tota Heluetiorum natio viri tam magni consilium arripuerit. Prosperum iam inde omnes comitiorum exitum augurabantur, quod tanti viri auspicijs conuocarentur. Ea passim popularium vna vox erat, Fratris Nicolai meritis ac feruentibus apud Deum obsecrationibus omnem patriæ incolumitatem deberi, in

Prælijs illis Gransonensi, Murtensi, ac Nanseensi, non suas vires, sed Nicolai preces vicisse: absentem ipsum in militum manibus pugnasse: actum se acturos fuisse contra tantum hostem, nisi diuinum ipsis Numen Nicolaus propitium fecisset. Ita sane disertis verbis Henricus Gundelfingius b, hac de re scribit. Ea nobis, inquit, certe sententia est, vt indubitato credamus, maximum, optimum, omnipotentemque Deum suos mites atque benignos oculos conuertisse iam tandem ad robustissimos de magna Liga fœderatos, velleque hoc religioso beatoque eremita Nicolao intercedente a quamplurimis eos molestijs, perturbationibus, morbisque sanare, in eaque liga conseruare ac saluos facere. Quem sane intercessorem in Burgundionum circa Granson & Murthen, alijsque bellis, fœderati nostri habere alium potuissent, hoc vno Nicolao grauiorem, deuotiorem, religiosioremque & in omni absolutæ religionis genere præstantiorem? Actum fuisset profecto de fœderatis nostris, nisi Nicolai aliorumque deuotorum orationes apud Deum illuxissent, cuius felicissimo ductu firmissimaque religione perpetua quædam salus cunctis fœderatis nostris orta censetur. Hæc ille.

[56] Anno igitur eius seculi octogesimo primo, indicto communibus suffragijs, quo Nicolaus loco ac tempore suaserat, conuentu, cum frequentes consedissent; antequam quidquam tractandum proponeretur, ipse Nicolaus, damnata pro tempore quiete ac tugurio suo, quatuor horarum iter emensus, Stantiam contendit, ac curiam ingressus, præsentia sua coronam illam illustrem mirifice exhilarauit. Cupidissime aspiciebant virum, fama ac sanctitatis nomine toto orbe celebrem: elucebat ex totius oris corporisue habitu eximius quidam splendor, qui omnium oculos perstringebat, nec iam quidquam aliud, nisi vt comitijs ipse præluderet, taciturni omnes oculis in eum defixis desiderabant. Tum vero Nicolaus modesto ac graui vultu pauca præfari, propositique sui rationem exponere, cur desertum eo tempore deseruisset, cur comitiorum auctor fuisset, cur in tanto consessu dicturus ipse accessisset. De patriæ nimirum salute agi, deque popularium incolumitate, quorum vita ac fortunæ animorum dissensione in discrimen vocarētur. Decuisse vtique priuato publicum bonum

Anteponere: suasurum se, non quæ suopte ingenio aut humana prudentia, qua ipse minime polleret, sed quæ cælitus Deo suggerente didicisset. Discordia Rerumpublicarum perniciem esse; fœdus eorum concordia coaluisse: eiusdem vinculo rupto, nihil firmum, nihil stabile superesse. Diuinum ipsis hactenus fauorem aspirasse, non quod viribus sed quod animis coniunctis militassent, pro patria vtique illos, non pro præda, vitam exposuisse; turpe id sane videri, quod nunc patriam perditum ire velint, ob leuis lucri cupiditatem, pro qua tanta prius alacritate proprium sanguinem profudissent. Hæc aliaque id genus de tanta re momenta grauia tanto ardore tantaque oris libertate in medium vir Dei producebat, vt animis auditorum altius infixa hærerent, ipsique de pacis vnionisque redintegrandæ conditionibus mox serio circumspicere, omnesque simultates ponere non dubitarent, idque (vt Iosias c Simlerus, quamuis a fide Catholica alienus historicus, refert) solius Fratris Nicolai, pij illius in Siluania anachoretæ, interuentu, qui iam tum a tota Heluetia, imo ab omnibus passim veluti Sanctus habebatur. [item vt 2 noui cantones admittantur.] De Friburgensium vero ac Solodorensium Rebuspublicis in fœderis societatem admittendis, certo sibi constare dixit, id ex Dei mente ac voluntate esse: Ego, inquit, vos fœderati mei, non hortor solum ac moneo, sed etiam oro atque obtestor, vt eas ciuitates vestro fœderi adiungatis; erit, enim, erit profecto tempus, cum vos earum ope atque præsidio oppido indigebitis. Habuistis hactenus cantones octo posthac decem numerabitis. Nec quæso plures admittatis, hisce contenti estote. Obtinuere igitur ciuitates illæ a reliquis cantonibus nonum decimumue locum, cum antehac per ipsos centum viginti quinque annos non nisi octo, vt dixi, Heluetico fœdere comprehenderentur.

[57] [ab his oblatam pecuniā reijcis,] Retulere non ita multis abhinc annis viri Friburgi Nuithonum Consulares, Henricus Lamberger & Petrus Falck (quorum hic etiamnum grandæuus viuit) in comitijs Lucernensibus, quibus legati ab ea vrbe interfuere, legisse se in fastis eiusdem vrbis, missos olim esse ab ea ciuitate in gratiarum actionem ad Nicolaum quinquaginta nummos aureos, quod eius transactionis ipse vnus ac præcipuus auctor actorque fuisset; quos tamen ille magno animo remissos respuisset, quod diceret, se nec petere quidquam neque ea pecunia vllo pacto opus habere. Et experiuntur nunc sane ij, quibus hoc tempore per Heluetiam auitæ religionis studium animo sedet, vatidici sui eremitæ veras fuisse prædictiones, ipsæque adeo ciuitates illæ peculiari huic Patrono suo etiam hodie

Pro eo vaticinio gratias referunt, quo eas in fide veteri mansuras, ceterisque cantonibus opitulaturas prædixit. Sedentibus etiam in eodem conuentu patriæ Primatibus prophetico sane spiritu futuras religionis caussa turbas vaticinatus est: [prædicit futuram hæresim] Religio, inquit, O Patres patriæ, scissuras patietur non multo post obitum meum, vnde damna toti reipublicæ ingentia emergent. Cauete igitur, filij, cauete sedulo, ne nouitatibus eiuscemodi ac versutis fallacijs decipiamini. Manete coniunctis animis in vera fide vestra: nolite instar arundineti quouis flatu circumagi; insistite recto calli, a maiorum vestrorum vestigijs pedem ne latum quidem vnguem mouete; quam fidem cum lacte materno hausistis, eam ratam sanctamque habetote; perstate in fidei concordia; seductores fugite atque a vobis arcete, sic enim imminentium tempestatum procellæ vos non turbabunt. O Deus immortalis (subdit his omnibus magnus noster Canisius) quam vtile quamque necessarium esset, si fœderati nostri prophetias has Fratris Nicolai paternasque admonitiones æquis auribus animisque excipere, eiusque cautis consilijs acquiescere ac parere vellent? quam facile non temporaria tantum, sed etiam æterna animarum detrimenta ex mutata religione oriunda, caueri amouerique possent? Cæcus profecto est, ipsaue talpa exoculatior, qui ex præsenti patriæ statu non aduertit, Nicolai vaticinia euentu iam pridem comprobata esse. Hæc ille. Talia igitur vates noster non tantum in Stantianis illis comitijs vaticinia edidit, sed etiam in eremo, cum patriæ magnates ad eum visendum sæpe venirent, eadem ipsis aliaque plura repetijt atque iterum iterumque inculcauit. Illud interim etiam hisce futurarum hæresum vaticinijs addere solitus dicitur, [eiusq; interitum:] sperare se de Dei bonitate, sectas illas supra centum annos non multum duraturas. Quin etiam anno comitia hæc sequente, litteris suis ad Bernenses datis de ijsdem periculis eos iterato commonefecit: quas ego pro rudi simplicique, quo datæ sunt, stylo Latine redditas sic ad verbum interpretatus sum.

Venerandis, pijs, ac consultissimis Prætoribus, Senatuique ciuitatis Bernensis.

[58] [Bernensibus parænesim scribit,] Venerandi &c. Nomen Iesu sit salutatio vestra, precorque vobis omnia fausta atque felicia: & Spiritus sit vltima mea merces. Principio gratias ago vobis magnas pro dono vestro, ex quo paternum in me vestrum amorem cognosco, qui mihi ipso munere gratior est, cum quo me optime contentum esse velim vobis persuadeatis; imo si dimidiato minus esset, abunde tamen mihi satisfecisset. Illud igitur vt caritati

Vestræ apud Deum hominesque compensare possim, promptissime elaborabo. Nuntius, cui donum tradidistis, in manus meas illud fideliter resignauit: quem vobis vt ex amore mei commendatum habeatis, etiam atque etiam rogo. Scribo itaque vobis ex obedientia, quæ maxima virtus est in cælo & in terra, ideoque curandum vobis est, vt mutuum inter vos vigeat obsequium, idque carissimum illi esse noueritis, a quo res omnes felicissimum ducunt exordium. Semper in Deo pax est, imo Deus ipse pax est, nec vmquam conturbari potest: discordia autē pax conturbatur. Laborandum ergo vobis, vt pacem sectemini, viduas orphanosque tueamini, queadmodum huc vsque fecistis. Quod si cuiuspiam fortuna super terram in melius augescit, sit gratus Deo, vt ea etiam in cælis crescat. Sceleribus publicis resistite, iustitiam semper administrate, Christi tormenta pectoribus vestris fixa retinete; quæ in extremis summo solatio esse solent. Multi circa fidem vehementer dubitant, & circa eamdem plurimos tentat diabolus; nos autem in fide ne dubij simus, ita enim ea se habet, vti hactenus instituta est. Hæc autem non ideo scribo vobis, quod de vera vestra fide dubitem, vos enim bonos Christianos esse non ambigo: scribo autem vobis pro cautela, vt si forte malus genius in hac parte quemquam tentare velit, eo fortius constantiusque resistat. Hæc hactenus; Deus optimus maximus sit vobiscum. Datæ festo die sanctæ Barbaræ, Anno octogesimo secundo. Has easdem etiam proprio meo sigillo muniri feci.

Ego Frater Nicolaus de Rupe.

[quam hodicq; venerantur.] Hæc Nicolaus ad Bernenses: qui in comitijs confœderatorum generalibus non ita pridem, cum de his litteris mentio incideret, ingenue fassi sunt earum autographum etiamnum apud se in curia, atque ingentis thesauri instar in pretio esse. Cumque illud Catholici Cantones enixe donari sibi peterent, negarunt id quidem; exempli tamen eiusdem se copiam facturos spoponderunt: eo loco apud se Fratrem Nicolaum esse dictitantes, vt inter sanctos viros eum adnumerare minime dubitent.

[59] [Prædicit orituras sectas,] Accesserat aliquando ad virum sanctum insigni pietate nescio quis homo, quicum de rebus diuinis multus ei diutinusque sermo fuit, ita vt admirabundus

Denique in hæc verba prorumperet; o quam felix, mi pater, ac perbeatus es tu! Cui mox vir Dei, Noli, inquit, mi fili, me beatum prædicare: soli enim Deo pijssimus quisque notus est atque impijssimus: sed progressu temporis religio quædam ac fides noua orietur, cui qui se murum ac veluti rupem opposuerit, ne ille tandem beatus dici poterit. Honestus quidam ciuis Kernensis Siluanus, [longam puero ætatem,] cum filiolum suum d decennem ad viri Dei tugurium secum deduxisset, & colloquium cum viro Dei in horas aliquot iam protraxisset, puerulus denique ad parentem accedere, domuitionem vrgere, lapsi temporis admonere cœpit. Tum vero Nicolaus, posita super caput pueri dextera, blandis verbis: Pietatem, inquit, mi pusio, ac cumprimis erga parentes obseruantiam diligenter cole; Deus enim ætatem tuam longæuo in terris senio condecorabit. Nec aliter quam prædixerat diuinus vates postea euenit, nam puer ille nonagenario maior vita denique excessit. Honesta quædam matrona nurum suam ad eumdem deduxerat, quæ nouam vestem ex peregrino quodam panno confectam induta, cum magnifice ac velute iactabunde se illi ostentaret, vir Dei ad illam, serio conuersus, Si, inquit, hac veste ad superbiam vteris, licet in cælo iam constituta esses, inde tamen te vna cum hisce induuijs deturbandum certo noris. Quod si etiam liberos tuos, qui ex vtero tuo egredientur, pretiose vestiendo superbieris, faciem certe Dei numquam videbis. Et quidem benignus Deus multa te prole donabit, multam tamen ab eadem tu patiere molestiam: quod tum tandem experiere, cum titionem foco subtractum in rixantium liberorum globum abiectura vaticinij mei memor eris. Respondit vaticinio euentus, vndecim enim liberorum facta mater, cum post multos annos ad focum sedens minimam natu prolem gremio foueret, ceteræque petulantius concertantes molestas matri turbas cierent, [mulieri multam prolem,] arrepto titione pacem factura, tum denique viri Dei præsagium in mentem reuocauit. Atrox per idem tempus pestilentiæ lues inter Siluanos exorta late iam vulgari ac grassari cœperat, ita vt vir quidam consularis e de duobus filijs, quos efflictim deperibat, periculo eximendis vehementer laboraret. Morti igitur mortales subtracturus, alio illos, vbi aërem purgatiorem esse intellexerat, amandat, donec domi contagio desæuisset. Cumque id factum deinde Nicolao narrasset, ipse seuero vultu eum intuitus, Vide, inquit, ne filios tuos cælo subductos in infernum forte ablegaueris. Horrendum dictu! non longo temporis interuallo vterque repentina ac præpropera nece extinctus est: ac prior quidem in foro Sarnensi popularis sui sica confossus interijt; posterior vero equi ferocis tergo excussus, [alijs citam mortem:] fractis ad arboris ramum ceruicibus, vel, vt alij referunt, lapsi currus fœno onusti pondere oppressus, animam exhalauit.

[60] Rebus diuinis absentem Nicolaum in templis longe dissitis adfuisse, [quid frater sub sacro viderit,] id quod nunc narro, testatum facit. Ad D. Nicolai procul ab eius cellula germanus eius Petrus vna cum alio honesto viro Officio diuino cum assisterent, vidit subito Petrus e templi pauimento arborem proceram pulcherrimi efflorescere, seseque per omnes ædis angulos diffusis ramis exporrigere: mox vero flores ex arbore deciduos, in hominum capita defluere, atque in diuersorum quidem capitibus partim e vestigio exarescere, partim vero vigoris sui pristini retinentissimos esse. Eadem visione Deus etiam absentem (alij præsentem fuisse referunt) impertiuit Nicolaum: cum enim viri illi peractis sacris in reditu ex itinere ad eum diuertissent, rogatus ab eo Petrus, quid illo mane in æde D. Nicolai sacrificij tempore vidisset, spectaculum totum ex ordine percensuit. Tum enimuero eiusdem se spectatorem fuisse protinus Nicolaus prodidit: Arbor, inquit, quam vidisti, Petre, diuinæ in homines liberalitatis ob incruenti illius sacrificij oblationem circumquaque sese diffundentis erat symbolum; flores illi Dei dona ac fauores designabant, qui in capita mortalium decidentes, quo animo quisque rei diuinæ assisteret, significabant:

Aridi quidem, aridos frigidosque, ac nulla scelerum pœnitudine ductos: ceteri vero, quibus suus mansit vigor, pietate ac piaculari næuorum suorum dolore feruentes homines, qui proinde, contra quam ceteri, a Deo quondam ingenti etiam in cælis gloria erunt præmiandi. [longe positus nouit.] Sæpius etiam prædixisse fertur Nicolaus, exteris peregrinisue negotijs Heluetios sese olim nimium oneraturos, atque eo quidem tempore frugum terræ inopia tanto grauius eos laboraturos, quanto sese impensius externis turbis immiscerent. Plura talia referre nostri instituti non est, tum quia priuata sunt, tum etiam, quia hoc caput in immensum excresceret.

[Annotata]

a Sequentes quatuor narrationes breuiter Eickhornius habet, citato in margine Instrumento conscripto per Renuardam Cysatum Notarium Apostolicum anno 1591.

b Intra septennium ab conuentu celebrato scribens.

c Ciuis Tigurinus & inter suos Theologiæ Professor scriptis quamplurimis claruit, quæ Gesneri bibliotheca enumerat: in his quædam historica de republica, fœdere, ac varijs Heluetiorum populis: horum aliquid anno 1570 impressum Eichornius præfatur, vnde hæc verba accepta sunt.

d Antonio Rencker nomen fuisse scribit, qui supra Eichornius; ex eodem Instrumento & præcedentem narrationem, & hanc & postremas duas strictim accipiens.

e Consulem idem indigetat, Henzlium nomine.

CAPVT VII.
Miracula & mors Nicolai: socius viuentis Vdalricus: mortui successor & nepos Conradus.

CAP. XV

[61] Cvm adhuc inter viuos degeret Nicolaus noster, voluit ipsius amantissimus Deus sanctitatis eius testimonia miraculis edere, [A filio Nicolao,] quorum nonnulla huc referre operæ pretium esse duxi. Filium habebat vir Dei sibi cognominem, quem supra natu minimum esse diximus; hunc altiori ab se vitæ generi destinatum, liberalioribus disciplinis imbui voluit. Vnde missum ad Basileensem Vniuersitatem, eiusdem æui anno quinquagesimo nonoa Pio II Pontifice Max. stabilitam ac priuilegijs ornatam, eum Friderico Guarleto Eistettensi I. V. D. viro pietate iuxta ac diuitijs claro, Basileæ tum commoranti, commendauit. Is, vt erat anachoretæ nostri perstudiosus, quippe quem in eremo pietate ductus inuiserat, magnamque de eius

Innocentia ac vitæ sanctitate existimationem conceperat, commissum sibi Nicolai pignus in ædes ipse suas beneuole ac liberaliter suscepit suis alendum impensis: magni enim beneficij loco censebat suæ mensæ alumnum habere eum, cuius parens solius Dei alumnus, non nisi cælestibus ferculis vesceretur. Quamobrem Nicolaus ille Nicolai, tanti Mæcenatis profusa liberalitate solerter vsus, ad politioris literaturæ studia tanta sedulitate incubuit, vt breui, humanioribus superatis, ad altiora sese aptum promptumue demonstraret. Lutetiam deinde Parisiorum ab eodem Mæcenate suo amandatus, adeo seuere illic ad seueriores etiam disciplinas animum applicuit, [datas ad se Parisijs litteras,] vt tandem in solenni illius celeberrimæ Vniuersitatis theatro suprema Philosophiæ laurea donatus fuerit. Eo forte tempore iuuenis quidam natione itidem Germanus in eadem Vniuersitate litteris operam dederat, ac denique in patriam rediturus a contubernali suo Nicolao binas acceperat, optimo eius parenti, quem ex itinere conuenire decreuerat, deferendas. Accidit autē nescio, quo casu, vt earum alteras ad ipsos Burgundionum fines imprudens amitteret, ideoque consternatus viro Dei præsentem se sistere formidaret, atque eius offensionem aliquam vereretur. Recepto tamen subinde animo iter prosecutus, cum iam non procul sacello Nicolai abesset, eumdem ipsum sibi obuiam prodeuntem conspexit. Mirum dictu! ostentabat vir Dei elata manu litteras procul perditas, [miraculo accipit:] ac iam prorsus tabellioni desperatas, vultuque sereno ac hilari stupore defixum rogabat iuuenem, num quas alias item a filio suo Lutetia perferret. Recreatus hoc prodigio solicitus hospes, virum Dei magis suspicere ac venerari cœpit, ad quem haud dubie cælestibus internuntijs litteræ illæ amissæ peruenissent.

[62] Interlacensi e Bernensium ditione Consuli a pes ita graui tumore intumuerat, vt grauissimis doloribus iactatus, nullam quietis partem capere posset. Et iam defecerant humana præsidia, [pedem tumentem sanat,] vnde conuersus ad diuina vir religiosus, Deiparæ Virgini, quæ tum in sacello Nicolai multis propitia erat, e cera pedem deuouit, Nicolai precibus se vnice commendauit, itaque breui sanitatem pristinam recepit. Receptis tamen viribus (vt est mortalium ingratitudo beneficiorum plerumque immemor) oblitus voti se reum, anathema deferre, quo debuerat, neglexit; vnde vindex Dei manus veteri eum plaga ad votum exsoluendum coëgit. Mox igitur vbi neglectæ religionis vltionem sentire cœpit, quanta æger potuit celeritate ad sacellum viri Dei iter maturauit, ac suspenso anathemate Nicolai pia apud Deum supplicia pro pedis incolumitate poposcit. Dictum, factum: fusus in preces vir Dei e vestigio pedem ægro ex integro restituit, inspectante Sacellano suo alioque honesto viro Bernate, qui cum Consule se eo contulerat. Prodigio fidem facit res in publicas tabulas b continuo relata: atque his testibus oculatis abunde testata. Præcipuus supra siluam pagus, [incendium restinguit,] Sarnen dictus, ad extremum aliquando discrimen delatus, pij popularis sui etiam absentis opem præsentem expertus est. Incendio is graui flagrare nescio quo casu cœperat, itaque iam flammæ in multas ædes grassabantur, vt nulla eas vis aquæ, quantumuis profusissime incendio ingesta, obrueret; passimque de eo sopiendo pagoue conseruando desperaretur. Tum vero in tanta trepidatione nonnullis ciuibus in mentem venit, per certum internuntium tantam necessitatem Fratri Nicolao suggerere, eiusque opem rei deploratæ implorare. Mittitur nuntius; denuntiat, quod iussus erat. Nec mora, vir sanctus relicto domicilio suo vna cum nuntio ad locum editiorem, vnde ad incendium prospectus erat, properat: manuq; sublata Crucis signum contra ignem per aërem ducit. Quo facto flammarum globi confestim minui, in se redire, ac non multo post prorsus desinere cœperunt. c Plura alia, quæ viro Dei ante obitum miraculose euenerunt, [cælesti odore fragrat:] prudens prætereo, ne nimis longus sim. Vnum coronidis loco adiungo, vnde quo nutrimento crebrius Nicolaus refici soleret, abunde testatum fiet. Multi aliquando ad eum consilij caussa confluxerant, quibuscum sermonem habuit vir Dei foris ante templi sui fores. Mox vero interrupto colloquio petitaque venia, cum se propediem rediturum spopondisset, veluti rem grauem confecturus, intro in cubiculum se suum recepit. Redijt non multo post tempore vir pius, secumque ex suo tugurio tantam odoris suauissimi fragrantiam ad astantium nares detulit, vt nemo esset, qui non iudicaret, cælesti interim nectare diuinaque ambrosia refectum Nicolaum, eam fragrantiam ore exhalare.

CAP. XVI

[63] Annus iam voluebatur Nicolao ætatis septuagesimus, qui ei postremus, cælesti, vt supra meminimus, vaticinio futurus erat. Mense igitur Martio eius anni in grauem ac fatalem incidit morbum, [an. æt. 70 ægrotans] qui eum toto corpore pessime acceptum, penitus tandem prostrauit. Peruasit vis morbi ipsas omnium membrorum fibras, ossa ac medullas, ita vt acerbissimis doloribus exagitatus, huc illucque lamentabiliter volueretur. Erat tamen doloris patientissimus, quamuis ipsos octo dies sine vlla quiete ac remissione cum grauissimis illis cruciatibus conflictaretur. Octiduanis igitur hisce tormentis exantlatis, toto pectore ad supernam

Illam felicemque patriam anhelare, instanterque diuinum epulum, quo ad iter illud veluti viatico Christiani homines munire se solent, [pie moritur:] expetere cœpit. Eo allato, cum suauissime, etiam plus quam solebat, magnaque animi demissione ac reuerentia perfruitus esset; mox composito super consuetum asserem corpore ac protensis pedibus, inter profusas Dei laudes & gratiarum actiones placidissime in Domino quiescens, animam Conditori suo reddidit. Id factum anno æui eius octogesimo septimo, duodecimo Calendas Apr. qui dies D. Benedicto quotannis sacer ac festus est, quo eodem in hanc lucem ante annos septuaginta editum supra commemorauimus. Fertur in extremis, antequam animam exhalaret, circumstantibus, hisce paucis quidem sed pietate ac religione plenis verbis, extremum vale dixisse: Quamuis, inquit, Fratres mei, dolores qui animam e corpore eijciunt graues sint, grauius tamen terribiliusque est, mihi credite, incidere in manus Dei viuentis. Studete igitur ita vitam vestram ac mores componere, vt hilari lætoque, non pauido ac trementi vultu Iudicem vestrum intueri possitis. Placet subijcere de hac morte verba Henrici Gundelfingij: [a Gundelfingio,] Mortuus sane est, inquit, Nicolaus noster, cum haudquaquam corpore immortalis fuerit. Neque tamen mortem eius pro morte ducamus: eum namque mortuum præmisimus, existimantes illum præcedere, nobisque apud Deum suffragio esse, non emori. Et quamuis eum mortem obijsse nobis nuntiatum sit, gaudio tamen summo & lætitia affici debemus; neque eum mortuum appellare audemus, sed viuendi in terris finem fecisse dicimus. Optemus omnes & singuli nos talem vitæ habere finem, eoque modo huiusce seculi ærumnis excedere, Christumque intueri. Hæc ille.

[64] Petrus vero Canisius de eius morte sic loquitur: Est quod gaudeamus nos Catholici, [& Canisio laudatur:] & de tanto nobis Heluetio gratulemur, ipsius fide religionem nostram firmemus, eius etiam hodie intercessione nos solemur, eiusque gloriosam memoriam in benedictione celebremus, ac præcipue die festo S. Benedicti vicesimo primo Martij, Deum in ipso laudemus & honoremus: hoc enim ipso die vir pius, per quem Deus miracula multa operatur, ex hac lacrymarum valle pie religioseque decessit, tantaque suæ sanctitatis signa hic in terra reliquit, vt procul dubio iam in Ecclesia triumphante pro nobis ipse Deo supplex fiat, nostrisque precibus in hoc mundo nullo modo indigeat. Ita Canisius. Ceterorum de hoc viro testimonia paullo post pluribus referemus. Vulgata viri Dei morte, dici

Non potest, quantus luctus popularium animos occuparit. Nullus nisi de eo sermo erat: [Saxulæ tumulandus,] communem patriæ parentem sibi ereptum omnes quiritabantur: flebant orbitatem suam: eius vitam, mores, miracula, vaticinia, consilia prædicabant. Postera dies funeri eius dicta omnem circa Siluaniam exciuit, ita vt tota illa regione Sacerdotum nemo eo die domi Sacris operaretur. Celebrata sunt funebria consueta solenni pompa in Saxellensi D. Theoduli d æde, vbi vir Dei tumulari ante obitum petierat: humatus est ante Diuæ Virginis aram, tectusque lapide, viri Dei imaginem affabre incisam præseferente. Eodem etiam die, quo iusta ipsi persoluta sunt, [multos ægrotos sanat.] magnus ægrorum confluxus ad eius exequias sanctitatem eius mirifice illustrauit: multi enim a varijs liberati morbis, subito integræ restituti sunt sanitati: duo certe viri primarij ex Lungerensi pago, quorum alter etiam supremum illic magistratum gerebat, febrili ardore diu multumque vexati, ab ijsdem exequijs prorsus incolumes domum rediere. De alijs eius prodigijs post mortem ad eius tumulum diuinitus ostensis, dicemus parte sequenti. Nunc aliquid de viri Dei socio Vdalrico subijciamus.

CAP. XVII

[65] Huiusce viri vitam ac res gestas compendiosa

Enumeratione complexus est Matthæus Raderus, Societatis nostræ Scriptor, in sancta sua, quam typis edidit, Bauaria, cuius proinde verba huic narrationi inserere placuit principio, ac deinde quæ ipse præterijt subnectere. Sic igitur ait: Beatus Vdalricus nobilis Boius anachoreta, Nicolai Subsiluani socius. Fames auri & sitis opum cogit genus humanum ire in viscera terræ, & rimari venas argenti, [Vdalricus Nicolai fama allectus,] fulgentesque metalli globos quantouis cum periculo perscrutari. Imus & nos in rupes & hiatus montium, non vt thesauros inde euocemus, sed auri contemptores in lucem proferamus. Notus est in orbe Christiano impransus ille & incœnatus, Heluetiæ gentis miraculum & oraculum, Nicolaus Subsiluanus, qui ipsos prope viginti annos in secessu montis ritu cælitum non esurijt, nec quidquam cibi e terra nati laticisque gustauit. Satur ambrosia Panis qui de cælo descendit, & nectare cælestium contemplationum inundatus. Huius tanti viri fama afflatus lætique sideris fulgore circumfulsus Vdalricus, maiorum in Boica terra imaginibus clarus & nobili Boiorum familia natus (sunt, qui Monacensem fuisse putent) ad Nicolaum visendum colloquendumque venit, inuenitque sanctitatem famæ celebritati respondentem, aut eam superantem: captusque & inflammatus (vti Sanctorum voces calent incenduntque) oratione & consuetudine Nicolai, infimis precibus obnixissime ab eo contendit, ne se ab vitæ societate seiunctum vellet: deliberatum sibi ipso illo puncto temporis rebus humanis nuntium remittere, & in ipsius contubernio & magisterio perseuerare, neque domum vmquam reuisere. Cessit tandem quantumuis ægre exoratus Nicolaus, quod ipse mallet sibi vitæ sanctioris magistrum quærere quam alijs viuendi præcepta tradere.

[66] Iam sibi perbeatus videbatur Vdalricus, quod in disciplinam Nicolai esset receptus, [ab eoq; admissus in discipulum,] æmulusque morum & vitæ, altius ordiri cœpit quam finire; neque enim vna omnium est dignatio Numinis aut via, qua mortales ad sanctimoniam deducit. Hunc per modestiam & silentium vult incedere, illum per aperta & ingentia prodigia & ostenta: aliū continentia, sapientia alium, alios alijs donis cælestibus illustrat; prout ipsius prouidentiæ visum, quæ exploratissime nouit quid ad cuiusque salutem expediat. Vdalricus ergo

Primum ad Doctoris sui exemplum omnia stomachi fomenta remouit: nihil obsonij, nihil etiam panis ad mensam adhibuit, [post 13 dierū ieiunium] diesque tredecim totos omnino ieiunus & sine labore fameque sanctissimis cogitationibus initiatus, in mapali quod Nicolaus primum ipse, deinde ædituus coluerat, transegit. Tum deinde Nicolaus cælesti consilio doctus dimidiatum illi panem, Melchæ riuo tingendum edendumque, submittit, quem Vdalricus, quamuis auersante iam stomacho (adeo cito se ad famem tolerandam composuerat) tamen ieiunium obsequio posthabendum ratus ex Nicolai mandato, [ex obedientia sola comedit:] indeque postero die alterum dimidiatum sumpsit. Tum demum sentire tantam cœpit inediæ molestiam, vti nullis placare ventrem epulis sibi posse videretur. Iam hoc futurum præceperat animo Nicolaus, suisque domesticis in mandatis dedit vti copiosam Vdalrico cœnam instruerent, qua tredecimdialem famem expleret. Miratus tamen est Vdalricus, exempta iam fame, quid ita nō passus esset se cœptum ab abstinendo cibo institutum prosequi, cum totis illis diebus nullum ab inedia incommodum accepisset. Sufficiebat, inquit Nicolaus, hoc tibi, itaque Dei nutus præscribebat, quem exquirere porro desine. Id in quem finem (inquit auctor vitæ) mi lector considera, nempe vt miraculoso dierum tredecim ieiunio Angelica semideuiginti annorum sobrietas Nicolai ceu sigillo obfirmaretur.

[67] Exin Vdalricus, Ioanni Custodi templi casa restituta, [oratorium condit:] sub cauæ & exesæ rupis saxum trans Melcham e secessit, propterque specum ædiculam sacram cum tribus aris posuit f, cælestium Legionum Ductori Michaëli, Bartholomæo Apostolo, Annæ Christi Liberatoris nostri Dei genetricis optimæ parenti inscriptas. Ibi palæstram constituit religiosæ exercitationis, ibi corpus frugalissimo tenuissimoque victu tuendæ vitæ caussa sustentabat, chaumenijs, vigilijsque & excubijs assidue vexabat, & precando meditando torquebat. Septennium ad supremum vsque diem sanctissime exegit, quadriennium Nicolao superstes cum trimestri: decessit ipso die, quo g triumphum Corporis Christi agitabat Ecclesia, in parœcia Kernsina conditus. [magistro 4 annis superstes] Magno natu diem obijsse ex habitu corporis intelligi potest: veneranda quippe canitie visendus erat, ceterum statura inter proceram & breuem media, barbitio lato, denso, promissoque; corpore vasto, sed macie, palloreque deformato; cultu, vesteque h Nicolaum æmulabatur; pedes nudos nullo sacco muniebat; somnum humi subiecto capiti saxo capiebat. Admiranda & ab obitu patrasse fertur, sed enarrator rerum ab illo gestarum, nullum exprimit singulatim. [religiose sepelitur.] Cippus e saxo in modum aræ corpori impositus huiusmodi refert Epitaphion: HIC SEPVLTVS IACET, FRATER VDALRICVS, QVI OBIIT FELICITER

ANNO MCCCCXCI. Hæc de Nicolai socio Raderus. Iconem eius subsignat idem Auctor hoc epigrammate:
In solos saltus & inhospita tesqua recedit,
      Et mundi pelagus naufragiumque fugit.
Immanes inter scopulos rabiemque ferarum
      Tutior, humanas quam sedet inter opes.
Nam temerant animum fœdæ contagia turbæ,
      Aut trahit in mores aula superba suos.
Qui solus celso metitur pectore cælum;
      Hic terram pedibus calcat & astra suis.

[68] Placuit his adijcere quæ ex Henrico Gundelfingio decerpsimus, qui de hoc Vdalrico agens sic ait: Abstinentia Nicolai id etiam effecit, [Gundelfingij de eo verba:] vt quemdam nobilem virum, Vdalricum vocatum ex agro Norico natum, ad se traheret. Is eremitæ Nicolai integerrima religiosissimaque religione audita, visendi eum desiderio captus, hoc euangelij elogio motus, Nihil habentes & omnia possidentes, omnia pro Christo consanguineis suis reliquit, ad Nicolai eremum concessit: perbenigneque ab eodem susceptus, longas quas in hoc lubrico seculo molestias sustinuisset, ipsius religionis rigorem, aduentus sui caussam Nicolao perquirenti Vdalricus fuisse dixit: eumque ob hoc inuisendi desiderio captum, ad hanc altam inuiamq; vallem venisse, neque eremitarum quemquam in religione eremitica atq; abstinentia religiosiorem adhuc offendisse, ipsumque per siluas, nemora, inuiaque iuga peregrinando tamquam in suæ vitæ refugium animæque suæ salutem perquisisse: omnia etiam in mundo turpia, dira, infanda, execranda, fera, barbara, inania, omneque mortalium genus impudens pestilensque esse, perspicacius effatur. Atque Nicolaum tam manifesta virtutis suæ, ac demum amoris signa inter loquendum sibi demonstrasse, maioremque in modum in ipso sermonis aggressu admiratum fuisse, eum vnum ex omni eremitarum turba tam mitem, pium, [quam familiaris cum Nicolao fuerit:] rectum, omnique religione eremitica præditum inuenisse testatur. Hæc ille. Subdit deinde paullo post: Vdalricus ad omnem eremi austeritatem, præter hoc quod ab omni corporali cibo abstineret, sese obtulit, cum suam naturam iamiam ad vesperum declinantem senioque confectam pane & aqua dumtaxat, iuxta eremitarum antiquam religionem obseruantiamque refocillandam censuerit. Ita Gundelfingius. Subseciuis horis hunc Achatem suum Nicolaus sub rupe sua latitantem conuenire solebat, deque summis rebus cum eo colloqui. Huic vni obitus sui horam, prout iam pridem de ea edoctus fuerat, manifestauit; imo vterque quidquid pectore clausum habebat, mutua sibi sinceraque confidentia aperiebant. Quæ tamen a Nicolao acceperat Vdalricus, vsque ad eius obitum silentio tegens, exinde primum in plures euulgauit. Eo anno, qui Nicolao postremus fuit, Vdalricus Romam contendit, Principum Apostolorum limina ceteraque sacra Vrbis loca salutaturus. [eiusdem Romana peregrinatio.] Retulit inde veneranda multorum Sanctorum lipsana, variasque a Sede Apostolica asceterio suo indultas gratias, quæ vel hodie ibidem publico diplomate comprehensæ adhuc leguntur. Id Romæ secundo Februarij anno supra millesimum quadringentesimum octogesimo septimo datum, sedecim grandioribus sigillis i appensis etiam hodie munitum manet. Offendit domum redux Vdalriricus pium parentem suum Nicolaum in extrema iam lucta constitutum ac fortiter dimicantem: cuius spiritum non sine ingenti luctu ipse excepit, atque oculatissimi sui Magistri oculos fluentibus lacrymis mœesta clausit manu. Iustis denique persolutis, sub caua rupe instar turturis deserti orbitatem suam ingemiscens deplorauit. Atque hæc de Vdalrico Nicolai socio pro nostro instituto breuiter superioribus addidisse sufficiat.

[69] Nicolai nepos & eiusdem in eremo pius successor fuit Conradus Scheuber ex Dorothea Nicolai filia k Wolfenschiessij in Subsiluania natus, atque ab eadem pie educatus. Iuuenis erat præstanti corpore, egregia forma, [Conradus Nicolai nepos] ac forti animo; vnde iussu magistratus inter suos militiæ operam dedit, atque ex vndenis, quibus interfuit, expeditionibus gloriosum nomen reportauit. In ijs conflictibus, quos Capellanos a Capellensi quondam l cœnobio vocant, etiam Conradus iste circa annum MDXXXI, heroëm se præstitit. Certabat illic cum auita fide nouiter exorta hæresis; multi cum paucis; sed vicere pauci, m vicit æquior causa: iacuit inter cadauera ipse etiam impiæ tum sectæ tum militiæ caput ac princeps Vdalricus Zuinglius, infelix apostata. Prostrauit globo traiectum ciuis Saxellensis Andreas an der Halten Subsiluanus, quod certissima fide compertum est: cumque humi iacens, rogatus an per confessionem animam eluere & in gratiam cum Deo redire vellet, ipse abnueret, alius eiusdem Siluaniæ ciuis (sic refert Basileense chronicon) prostratum bipenni terræ affixit, animamque infelicem orco transmisit. Ex hoc prælio Conradus cum suis victor in patrias alpes redit, multisque clarus facinoribus senatoria primum, mox etiam consulari dignitate merito cohonestatur. Functus aliquamdiu hisce functionibus magno patriæ bono suaque ipsius gloria, [auum imitatur,] longe alia paullatim animo concipere, mentem in diuersa vertere, atque se Nicolai nepotem meminisse cœpit. Inanias mundi eiusque instabilitatem, ac pronos in sublimi fastigio casus quotidie meditabatur, dum tandem in ipsa sui aui vestigia insistere, mundoque ac pompis eius nuntium mittere decreuit. Relictis igitur vxore liberisque auito exemplo eamdem eremum vni deinceps Deo seruiturus adit, eodem se tugurio includit, atque incredibili austeritate inibi corpus exercet. Carnium, ouorum ac piscium esu prorsus abstinuit, ac nihilominus dies plerosque esuriales habuit. Ipsos decem & octo annos, quibus eremitam egit, ab hoc rigore nihil remisit; mentem interea diuinarum rerum commentationibus assidue pauit.

[70] Diros Christi cruciatus, eiusque crucem ita animo complexus est, vt crucem aliquam post Christum etiam corpore ferre auide concupisceret: [& in eius cella 3 an. moratus] cuius voti tandem compos factus est. Cum enim vice quadam more solito in Nicolai aui sui cella precibus ad Deum fundendis intentus esset, magna vi tartareus hostis irrumpens, alterum eius femur afflixit tanto tamque immedicabili vulnere, vt nullo malagmate curari vnquam posset, ipseque perpetuo claudus quidem corpore, animo tamen erectus ad extremum vsque spiritum maneret. Triennio in sui aui tugurio pium nepotem loci religio & sanctitas tenuit; ad mortem vsque retentura, nisi tanti quotidie mortalium iam non tam Nicolai memoriam, quam eius asseclam Conradum inuisentium concursus fierent, quibus ipse non sine graui molestia a sancta sua quiete crebrius auocabatur. [secedit alio,] Abditiorem igitur secessum quæsiuit in nemore suo, supra montem primo a patria sua lapide distantem; illic humile casale sibi erexit, vbi Deo quidem seruire, homines vero latere non potuit; omnis ætas, sexusue ad eum excurrit; instrui ab eo, moneri, solatio impertiri omnes certatim petierunt: quibus ille tandem refragari amplius non ausus, sed singulis patienter audientiam præbens, pro cuiusque necessitate adiutos ab se dimittebat. De absentibus ac futuris rebus ita sermocinabatur, ac si eas præsentes inspiceret. Sed neque viuorum tantum asylum fuit Conradus, ipsi etiam vita functorum manes nocturnis horis cellulæ ipsius fores pulsare ac lamentabili vlulatu piacularem opem flagitare, ac dicere solebant; Fer opem, Conrade frater, quia immane quantum ignibus purgatorijs excruciamur. Diuina mysteria adijt Conradus sacratioribus ac solennioribus diebus in sua Wolfenschissiana parochia, atque ita demum grandæuus natu emaciato per ieiunia corpore felicem vitam beatiore etiam fine clausit. [ac pie moritur.] Plura de hoc viro Dei eaque admiranda referuntur, quæ tamen hic inserere supersedeo, cum hæc de pio pijssimi aui nepote ad vtriusque commendationem dicta sufficere videantur. Nunc ad ipsum auum redeo, eiusq; honorem posthumum quam possum paucissimis expedio.

[Annotata]

a Obscurius scripserat auctor Interlacensi & Bernensium ditione viro consulati: quod maluimus clarius reddere: ita enim Lupulus, ex Bernensi dominio quidam, & addit Eichornius fuit is Consul Interlacensis, vulgo Amman Broyndly.

b Saxelenses videlicet; quas citans Eichornius vocat, Album benefactorem Ædis Saxelensis, scriptum an. 1488.

c Est hoc etiam relatum in Instrumento Renuardi Cysati, vt Eichornius notauit.

d Fuit Episcopus Sedunensis & colitur 16 Augusti.

e In propinquum collem, cui Maszly nomen e regione

Ranft situm, inquit Eichornius.

f Id anno 1484, tertio scilicet ante Nicolai obitum anno, factum ex vetustis & infallibilibus monumentis constare idem Eichornius ait, exeoq; resutat Lupulum, qui extremo Nicolai anno post plurium annorum familiaritatem scribit contigisse miraculum inediæ per 13 dies toleratæ ab Vdalrico, experimentum cupiente diuini in magistro operis. Idem Eichornius allegat eiusdem Vdalrici historiolam an. 1606 Constantiæ excusam.

g Anno 1491 Pascha fuit die 3 Aprilis, atque adeo festum Corporis Christi cadebat in diem 2 Iunij, quo mortuum Vdalricum scribit in Heluetia sancta Henricus Murer.

h Quam vestem supra sepulcrum eius religiose appensam videri idem Murerus docet: nec dissentit Eichornius.

i Totidem scilicet Cardinalium, ex more illius seculi; qui & nomina sua eidem subscripsere, ex quibus Rodericus Portuensis, Oliuerius Sabinensis, Marcus Prænestinus Episcopi nominantur ab Eichornio.

k Vicus est paternæ habitationis ad Orientem interuallo 8 aut 10 P. M.

l Medio inter Lucernam Tigurumq; itinere, passuum millibus vtrimque septem distans.

m [Heluetorum Catholicorum de hæreticis victoria] De hac re ita in Chronologia sua ad hunc annum Suizzerus: Quinque pagani (videlicet Lucernenses, Vranij, Suitij, Subsiluani & Tugij) arreptis armis in Tigurinos mouent, eosque imparatos primo a Capellis, postea ad Tuginum montem

Vincunt. Post hæc pace facta plurimæ ecclesiæ ad Papismum deficiunt: & anno 1533 Salodurenses, Friburgenses ac Valesiani cum Quinque paganis priuato iunguntur fœdere, vtique Catholicæ religionis tuendæ ergo.

CAPVT VIII.
Sanctitatis fama iam inde ab obitu Nicolai huc vsque conseruata & publico cultu testata.

PARS III

CAP. I

[71] Postridie eius diei, quo humi conditus est Nicolaus, gloriosus ipse tum coniugi suæ a, tum etiam ciuibus alijs honoratis ac fide dignis visus est. Stabat supra eam rupem, [Apparentis post mortem gloria,] quæ ipsi gentilitium nomen dederat: splendor clarissimus ex eo sese longe lateque diffundebat, atque oculos intuentium perstringebat: gestabat manu vexillum candidum vrsini pedis picturam præseferens, illudque per auras ventilans, victoriam ac triumphum concinebat. Magnum id spectaculum attulit mœstæ coniugi solatium, magnam apud populares suos ipsi viro Dei commendationem, ac æternæ felicitatis fidem. Vt primum enim hæc res vulgata certisque testibus comprobata innotuit, noui animorum motus erga virum Dei cunctis oboriri cœperunt. Is passim inter omnes de eo sermo erat, vicisse Nicolaum, triumphum diuinitus quondam promissum reportasse, hunc se Ducem, hæc signa se sequi, atque sub his viuere, pugnare, ac vincere certos de futuro triumpho velle. Atque hinc etiam passim palamque vir Dei cælestibus honoribus coli cœptus est, vnde & imagines eius inter reliquas Diuorum iconas publicæ positæ atque appensæ sunt. Quinquennio post eius obitum, id est, nonagesimo secundo supra millesimum quadringentesimum, in Saxellensi æde, [& Kernsiæ in templis] vbi conditum diximus Nicolaum, cum princeps ara recenter poneretur, in altera alarum eius eleganti ac nobiliore pictura imago b viri Dei visa est facienda. Quo eodem anno etiam in æde Diui Nicolai Myrensis Pontificis, haud procul inde iam antiquitus in Kernsiana Curia posita, vtriusque Fratrum, Nicolai scilicet atque Vdalrici, imagines summæ aræ appictæ piorumque venerationi propositæ sunt.

[72] [capacius templum erigitur,] Quæ cum indies accresceret, magnique vndique ad vtriusque asceteria quotidie confluxus fierent, ita vt non raro toti pagi oppidaque & parochiæ plures effusæ longo decentique ordine eo supplicatum procederent, multos necessario a diuinis officijs audiendis angustiæ c locorum excludebant. Quapropter anno seculari proxime secuto, designata inter vtramque cellam eremitoriam in eadem valle amœna ac capaci area, d nouum augustiusque cœpit excitari templum e, quod tertio post anno ope potissimum ac liberalitate Bernensium, Lucerinorum ac Vallesianorum absolutum est. Fama non obscura est, ipsum Nicolaum, dum adhuc viueret, eodem loco Deiparam Virginem aspectabili specie vidisse, atque ab ea templi ibidem olim construendi præsagium ac delineationem accepisse. In ara eius templi principe e ligno posita visitur bicubitalis viri Dei imago f, [imago in altari locatur,] opere statuario raro ac operoso, quæ formam eius ad viuum censetur exprimere, ideoque præ ceteris in sui admirationem venerationemque intuentium animos oculosque rapit. Non multo post in æde Saxellensi ad latus altaris erectum est tabernaculum, [item Saxulæ inter Patronos,] quod vocant, seu reconditorium sanctissimæ Eucharistiæ viginti pedes editum, cuius impensas confluentium mortalium pietas, lapides vero atque manum artificem Basilea dedit. Multis statuis præclare ornatur hoc opus, inter quas suum etiam Nicolaus locum habet. Eidem diuino epulo constructum est etiam illo ipso tempore ferculum argenteum pro eadem æde, Basileensi manu, opere plane raro, siue artem siue pondus spectes. Circumstant eam turrim veluti excubitores Diui multi, inauratis statuis effigiati, quos inter etiam Nicolaus cum baculo suo globulisue precatorijs stationem suam tenet.

[73] Vnde facile colligi potest, quis hominum sensus, [& in oratorio Regis Galliæ:] de hoc viro statim post obitum fuerit: ex eo enim tempore, qui tot annis in eremo latuerat, per totum orbem videri cœpit, cum varijs modis artifices eius effigiem expressam passim spectandam exhiberent. Ita vt etiam Christianissimi Galliarum Regis intimum conclaue (quod certa relatione compertum habeo) penetrarit, atque illic inter amplissimi eius regni tutelares Diuos affixa cernatur atque honoretur. Ipsi etiam Belgæ ære suo expressam huius Sancti viri effigiem sparserunt, [effigies in Belgio sculpuntur.] eamque eleganti hoc epigrammate subscripserunt:

Nicoleos hic est, impransus & incœnatus,
      Qui solus quinas vixit olympiadas.
Helueticæ cautes, & conscia saxa loquantur,
      Quot biberint lacrymas audierintque preces.

Alijs eius imaginibus nonnullis hanc epigraphen inscriptam legi:

Nicoleos hic est, qui pastus Corpore Christi,
      Cetera ieiunus bis duo lustra fuit.

Atque hæc de eius in sua imagine cultu dicta sunto.

CAP. II

[74] Exempto ex humanis Nicolao, iustisque omnibus rite exactis, hæredes eius relictam sibi a tanto parente hæreditatem adire atque inter se partiri properarunt. Totum patrimonium tunica talaris fuit, globuli precatorij, [Supellex mortui distrahitur,] scipio quo gressum regere consuerat, nixus humisibus scabellis asser, ac superpositus in culcitræ locum lapis siue truncus cui indormire solitus fuerat. Hic eius apparatus omnis ac tota suppellex erat: nam cetera, quæ olim possederat, iam pridem hæredibus reliquerat. Hunc igitur thesaurum, permagni vtique æstimatum, vt inter se diuiderent hæredes conuenere. Et iam baculus ille quidem peregre migrarat, nam celeberrimi Murensis g monasterij Præsul, cum viri Dei exequias etiam ipse præsens cohonestare vellet, [Abbas Murensis baculum,] eum baculum multis precibus obtinuit, atque in cœnobium suum pro ingenti thesauro delatum, argento concinne ornauit. Is nunc Friburgi Heluetiorum in thesauro Domini Petri h Techterman eiusdem Reipublicis Senatoris viri consultissimi conseruatur, maximaque in veneratione ac pretio habetur. Cetera itaque inter hæredes hoc modo distributa sunt. Vestis viri Dei filio eius Gualtero de Rupe, olim i Siluaniæ Consuli obtigit, ac post eius decessum Nicolao de Rupe, quem Gualterus parens tum consulatus sui tum etiam paternorum bonorum successorem ac hæredem reliquit. Fertur hic Nicolaus Nicolai nepos complures annos summa cum prudentiæ, [vestem filius Gualterus obtinent:] iustitiæ ac pietatis laude vsque ad extremam senectam ad clauum Reipub. in patria sedisse, & cum nonagerius e vita decessisset, k sacras illius exuuias filio suo eiusdem nominis ac dignitatis l, viri Dei pronepoti, transcripsisse. Is denique sacrum illud indumentum, ne longius a Saxellensi æde abesset, filio suo haud procul illinc habitanti commisit, vt eo peregrinantium pietati ac religioni commodius satisfieret, qui sacram hanc togam videre, exosculari ac religiose contingere certatim cupiebant. Et certe etiam hodie in magna adhuc veneratione habetur: quotquot eam aspiciunt boni, singulari religionis sensu sacroue calore pectus accenduntur, mali vero salubri horrore ac rubore exterrentur, vt ad frugem se recipiant. Atque hæc de ea veste, qua indutus vir sanctus, ex hac vita ad meliorem migrauit.

[75] Superest enim etiam altera quædam, in qua sanctioris vitæ suæ institutum inchoasse multosque annos transegisse creditur. [altera vestis Lucernæ,] Seruatur ea magnoque in pretio habetur iam multis annis Lucernæ in templo sancti Saluatoris Patrum Societatis Iesu: ibi enim ex superiore odæo statua Nicolai, eius qua ille fuit proceritatis, vitreo loculamento concinne inclusa in subiectam totius templi aream prospicit, quæ hoc amictu circumfusa, & templo ornamentum affert, & viro Dei venerationem auget. Donauit hunc thesaurum collegio Lucernensi Dominus Vttenberger, perhonestæ familiæ ac Senatorij ordinis vir, ad quem ille a maioribus hæreditario iure deuolutus fuerat. Quo autem modo ea vestis ad illam familiam peruenerit, sic narrat vetus & non vana traditio. Erat quondam, nescio quo fato casuue, [quam solitus venire ad supplicationem] vrbs Lucernensis crebris obnoxia incendijs, ita vt totis nonnumquam vicis vastationem inferrent, imo toti sæpe ciuitati voraces flammæ cineres minarentur. Senatus populusque ad omnem pietatem religionemue iam tum ficti factique, cum humana tantis cladibus auertendis remedia deficerent, ad diuina confugerunt: votumque solennis supplicationis annuatim per omnia circum vrbis pomœria pridie salutatæ Virginis Deiparæ instituendæ nuncuparunt, quo die præcipuam Dei opem incendiarijs illis calamitatibus experti erant. Ea supplicatio cum iam multis annis maximo indigenarum aduenarumque confluxu ac religione celebrata esset, vt maior inde animorum fructus emergeret ciuibus aduenisque, in commune decretum est, a Summo Pontifice piacularem aliquam gratiam expetere, quæ etiam sponte currentes ad sacram illam pompam alacrius ornandam extimularet. Sedit eo tempore ad supremum Reipublicæ Christianæ clauum Iulius, [postea indulgentijs auctam,] secundus eo nomine Pontifex Maximus, qui anno tertio supra millesimum ac quingentesimum claues Petri moderandas ab Alexandro sexto decessore relictas acceperat. Is cognito pietatis ardore, quo Respublica Lucernensis supplicationem illam ad Deum placandum prosequeretur, pia liberalitate motus, annuum supplicibus indulsit iubilæum, quod eius subinde successores Pontifices huc vsque singuli singulos decem quindecimue annos non tantum confirmarunt, sed largissime etiam auxerunt, atque ad plures dies annuos extenderunt. Id fecerunt Clemens VII, Paulus III & IV, Gregorius XIII, Sixtus V, Paulus item V, ac denique Gregorius XV, qui eas Indulgentias postrema sua bulla ad duo lustra anno millesimo sexcentesimo vigesimo secundo, sui Pontificatus primo consignauit. Hisce autem gratijs quibus Pontifices, vt dixi, eum cultum diuinum exornarunt, ipse etiam Lucernensis Senatus liberalem suam manum adiecit, Sacerdotibus enim incolis accolisue, quotquot ad eam confluerent, singulis vini duos Lucernensis mensuræ cyathos, pisciumque sex pondo assignauit.

[76] Solet ea pompa ex æde principe D. Leodegarij sanctissima Eucharistia, [hospiti suo reliquit:] sacrisque Sanctorum lipsanis, Clero item ingenti populoque comitata procedere, & lacum quidem vicinum, amnemue m Rusam nauigio superare, reliqua vero vrbis mœnia ita ambire, vt postquam in suburbano monte sub dio Ecclesiastes ad clerum quidem Romano sermone, ad plebem vero vernaculo perorauerit, eo demum redeat, vnde exierat. Huic igitur supplicationi Lucernæ quotannis interfuisse Nicolaum nostrum certissima extant argumenta, [aliæ reliquiæ in honore.] teste Eichornio: sed oportuit id factum esse prius, quam ea Pontificijs indulgentijs, quas supra memoraui, exornata fuit, vt facile intelliget, qui rationem temporum diligenter examinauerit. Diuertit vir Sanctus Lucernæ apud Vttenbergios, quorum maiores ex Subsiluania ortum traxisse feruntur; cumque toga iam trita ac lacera amictus esset, oblata noua, sed non minus ex rudi griseoque panno confecta, veterem sibi relinqui donariue pij hospites petierunt atque impetrarunt; hanc deinde honorifice ac religiose asseruatam, is, quem supra nominaui Vttenbergius templo Societatis Iesu, recens Lucernæ excitato, pie consecrauit. Atque hæc de Nicolai vestibus. Ad ceteram supellectilem redeamus. Grandiusculos eius orbiculos, quos precatorios appellitamus, quosque vir Dei assidue manibus versare ac percurrere precando solitabat, inter se ceteri hæredes amici ac familiares distribuerunt, magnique thesauri instar recondiderunt. Ligneus denique illius lectulus in minutissima segmenta concisus, ab indigenis aduenisue sensim asportatus, magni etiam thesauri loco habitus est. Tanti nimirum reliquiæ viri sancti vel ab ipso eius obitu æstimatæ sunt. Hodie vero incredibile dictu est, quanto in honore habeantur ossicula, puluisculi de eius corpore, fragmina item de eius tumba, atque de eius veste vel tenuissima fila; auro conduntur, margaritis æquantur, inter alia sacra amuleta ex collo suspenduntur, lipsanothecis includuntur, pro sacris aris ad venerationem ac tanti viri memoriam constituuntur. Certe Illustrissimus ac Reuerendissimus Dominus D. Wladislaus de Aquino S. R. E. Cardinalis, & ad Catholicos cantones quondam Nuntius Apostolicus, ad sepulcrum Nicolai profectus, non nisi positis humi genibus venerabundus de eadem veste fragmentum a Curione Saxellensi accipere voluit. Ioannes Krum̄enacker ciuis & totius Subsiluaniæ Labarifer, inter suos thesauros numerat nummum aureum, qui quondam ad Nicolaum pertinuisse dicitur: quem ille non tantum summa in veneratione habet, sed etiam ægris exposcentibus pro impetranda sanitate sæpius commodato mittit, non sine fructu, vt multi testantur. Ex quo denique patet, communi Catholicorum omnium pioque sensu ac consensu hunc virum inter Diuos iam pridem habitum esse.

CAP. III

[77] Verumenimvero non voluit committere præpotens ac benignum Numen, [An. 1510 refossum corpus] vti ab hominibus tantum seruus suus post obitum honoraretur, sed & ipse manifestis signis toti mundo demonstrare voluit, quibus ipse eum in cælis fauoribus prosequatur. Iacebat adhuc sacrum eius corpus eo, quo tumulatum dixi, humili loco, terra defossum ac grandi lapide contectum: atque interea Deus ingentibus quotidie prodigijs, quæ illic fiebant, ostendebat honoratiori tumulo dignum esse tantum pignus, idque vnum se velle vt ossa ac cineres absq; terrestri alimento tamdiu sustentata, e terra sublata eleuatiori mausolæo sustentarentur. Id ergo demum agere decreuere Subsiluani anno post Christum natum supra millesimum quingentesimum decimo octauo, post viri sancti decessum trigesimo primo. Inuitarunt ad id operis perficiendum Illustrissimum ac Reuerendissimum Dominum D. Benedictum de Monte-Ferrando S. R. Imperij Principem ac Lausanensis Ecclesiæ n Pontificem, virū egregium ac Nicolao perquam deuotum, collectoue per omnem Subsiluaniam Clero eam diem huic solennitati nominarunt, quæ D. Benedicto annuatim festa, ipsi vero Nicolao in terris quidem postrema, in cælis autem initium æternitatis fuit. Eo igitur die, præsentibus quos dixi alijsque frequentissimis spectatoribus, lapide semoto, tumulo aperto, reperitur corpus, imo iam non corpus, sed cinere operta ossa leuantur humo, sacrique Antistitis manibus nouo reponuntur sarcophago, [transfertur in nouum mausolæum, quod iterum an. 1600 aperitur.] quem eius rei gratia quernum fecerant, receptaque sacra lipsana ferreis claustris ac repagulis clauduntur. Eodem deinde loco, quo primum defossa iacuerant, excelsum erigunt mausolæum e solido Lucernensi lapide, celatum vndique & affabre figuris ornatum: in hoc lapidem collocant, qui prius monumentum texerat; huic sarcophagum imponunt, adiuncta capsa, quæ litteras memorati Lausanensis Antistitis ad rei memoriam complectebatur: totum monumentum ingenti denuo saxo claudunt, quod augustum serui Dei simulacrum egregio opere incisum præseferebat; ac totum corpus ferro cancellato circumueniunt, muniuntue, & septem lampadibus perpetuo arsuris exornant. Addita est epitaphica inscriptio his verbis: Frater Nicolaus de Rupe relicta coniuge ac liberis, in eremum secessit; seruijt Deo sine corporali cibo annis decem & nouem, ac mensibus sex: obijt festo die D. Benedicti, anno Domini MCCCCLXXXVII. Apertum est denuo hoc mausolæum anno seculari sexcentesimo supra millesimum, post eius erectionem octogesimo, cum Saxellensis ædes necessario dilatanda esset, eoque quo diximus ordine reperta omnia, nisi quod litteræ Pontificiæ vetustate ac murorum humiditate consumptæ, legi amplius non potuerunt. Qui tum præsentes fuere, suauissimo se odore ex tumba prorumpente afflatos fassi sunt: inter quos id cōstantissime semper asseuerauit Iacobus, Antistes celebris in Subsiluania cœnobij quod a monte Angelorum o nomen habet: qui tum, cum hæc fierent, parochiæ Saxellensi vicariam operam impendebat. Sunt, qui in singulare omen trahunt, p quod circa id tempus, quo in Saxonia enormes omnibusque retro seculis inauditæ aduersus auitam religionem hæreses exortæ pullularunt, Saxellæ in Subsiluania sacrum Nicolai corpus translatum eximioque honore affectum sit: tum quia idipsum sic fore vates ille veridicus prædixerit, tum etiam quia nascentibus atque que ex ipso orco prorumpentibus hagiomastygibus, Deus etiam recentes suos Sanctos honorare atque illustrare voluerit, vt aperte doceret, cam esse nouam illam alienamue fidem, quam orituram Nicolaus, caneque peius & angue fugiendam, sæpius iam olim præmonuerat. Hæc de viri Dei in nouum mausolæum translatione dicta sufficiant.

[78] Illud quoque in postremis recensendum est, quod iam inde ab eius prope obitu Sacerdotes Catholici, [Sacrum ibi dicitur vsque ad an. 1603] qui frequentes Saxellam confluebant, diuino Numini ad viri Dei honorem proprio sacrificio incruentam hostiam, quod peculiaribus ac perspectis Dei amicis ab orthodoxis Sacerdotibus fieri solet, litauerint, idque totos sexaginta duos annos: donec scilicet anno denique MDCIII Illustrissimus ac Reuerendissimus Dominus D. Ioannes Georgius ab Halwil Constantiensis Præsul, cum diœcesim suam lustraret, re comperta, præcocem nimis religionem inhibitione publice facta suspendit, quod diceret, Agnoscere se quidem, eximia sanctitate virum fuisse Nicolaum, eoque honore minime indignum: verumtamen absque suprema in rebus sacris auctoritate permittere se non posse, vt viro etiam sancto, nondum tamen solenni ritu inter Diues relato, is honor decernatur. Quamobrem ab eo nihilominus vsque ad hæc nostra tempora, [& festum hactenus celebratur] dies ille quo cælo natus est Nicolaus, festiuus per totam Siluaniam quotannis coli, eodemque die in æde Saxellensi celeberrima sancti viri memoria haberi cœpit. Solet eo die celebrior ac frequentior, quam toto anno, omnium ordinum concursus fieri: ita vt multitudinem vix dimidiam templum, quamuis capax, capiat. Procumbunt summi infimique ad viri Dei sepulcrum, vestem eius demisse venerantur, asceterium obeunt & obrepunt multi, pauimentum exosculantur, lacrymis rigant, & nullum denique religionis ac pietatis genus omittunt, quo animum suum erga tantum virum testari se posse arbitrantur. Cultus autem diuinus eo die in illa æde hoc ordine solet institui. Ornantur aræ quam fieri potest festiuissime, ac præter priuata sacrificia ter horis antemeridianis solenni ritu Deo litatur: [triplici sacrificio.] primum pro liberandis ex pœna purgatoria, qui de familia Nicolai vita functi sunt; ipsum enim Nicolaum tali ope haudquaquam indigere pro certo habetur: secundum in D. Benedicti, ac denique tertium in SS. Trinitatis q honorem: vbi etiam Diuorum omnium commemoratione Nicolai memoria comprehenditur. Ad circumfusam concionem qui eo die perorant, vt plurimum in viro Dei exornando atque ad exemplum vitæ ac virtutum mortalibus proponendo se occupare solent. Altero statim qui eius obitum insecutus est anno, [Officiū olim compositum.] id est millesimo quadringentesimo octogesimo octauo, auctore Henrico de Gundelfingen Canonico Beronensi compositum est de hoc viro Dei integrum, quod vocant, Officium, qualia de præstantioribus cæli incolis quotidie a Clero Catholico decantari recitariue solent: quod cum maximopere ad viri Dei commendationem totum faciat, totum tamen huc transferre nimis longum visum est. Spero interim Lectori minime molestum futurum, si ex eo officio simplicem ei antiquitatem, ac sincerum affectum auctoris erga hunc eremitam vel extremis labris delibandum propinem, id quod descripto vno alteroue hymno ad calcem totius operis agam, vna item alteraue suffragij formula, qua Deum in hoc viro Dei honorauit atque inuocauit.

[79] Fuit autem Nicolaus etiam post obitum suum non plebæis tantum, [Honor ab Episcopo Sedun.] sed etiam principibus viris in summo pretio ac honore. Illustrissimus certe ac Reuerendissimus S. Romani Imperij Princeps Matthæus Schinerius Sedunensis Pontifex ac Vallesiæ Præfectus &c. qui anno millesimo quingentesimo nono inter purpuratos Patres Romæ cooptatus est, cuius eximias laudes Paulus Iouius insignis historicus tom. 1. lib. 11 fusius exequitur, is, inquam pius Princeps pio religiosoq; prorsus affectu in hunc virum Dei ferebatur: id quod præclare testatum facit eius tum liberalitas, qua noui templi ædificium iuxta Nicolai asceterium anno millesimo quingentesimo primo, vt dixi, erigi cœptum, ipse suis impensis cumprimis promouit; tum etiam Henrici Lupuli Canonici Bernensis præfatio, qua libellum suum de vita Nicolai eodem iam nominato anno conscriptum, vt infra pluribus tradam, Principi huic Nicolai amantissimo dedicauit; vbi inter alia eum his affatur: Cum etiam me minime lateat, quanta non solum ad hunc Nicolaum atque totam illius propaginem, sed & ad omnes Vnderwaldenses ciues affectione mouearis; eum libellum, ornatissime Princeps, tuæ excellenti dignitati supplex & offero & dedico; non vt incultum verborum contextum tuæ politissimæ censuræ vlla parte placiturum insaniam, sed quo, intermissis nonnumquam maioribus negotijs, tam Sancti viri probatissimos mores lectitando fatigatas interim vires recolligas; atque ipsa historia proprij auctoris robore parum suffulta, tanti iudicis castigationem subiens, a detractorum calumnijs minus explodatur. Hæc Lupulus ad illum Principem. Inter alios etiam Primates qui Nicolai sepulcrum religiose inuiserunt, [S. Carolo Borromæo,] fuit Carolus Borromæus Archiepiscopus Mediolanensis ac S R. Ecclesiæ Cardinalis, vir ille sanctimoniæ ac prodigiorū fama toto orbe decantatissimus, qui anno septuagesimo supra millesimum quingentesimum Saxellam venit, magnaque animi corporisue demissione ad viri Dei mausolæum procumbens, preces suas ad Deum supplex profudit: atque ex eo tempore, quamdiu superstes fuit, singularem se Heluetiorum Patronum ac Patrem exhibens, omnes animi conatus in eorum salutem obnixe impendit, vt eius acta publicis tabulis signata abunde declarant. Nec dubium est, quin etiam postquam hic esse desijt, Heluetiæ tamen vna cum Nicolao, quem vnice, vt dixi, coluit, Patronus esse numquam desierit. Ferunt hunc eumdem sanctum virum conspecta Nicolai icone publice professum esse, iudicare se eximiæ vtique sanctitatis hunc virum fuisse; quem etiam iterato visere in Subsiluania iam decreuerat, [Sigismundo Austriaco,] nisi præmatura mors iter ipsi intercidisset. Serenissimus Austriæ Archidux Sigismundus, apud quem supra memorauimus magno loco ac honore Nicolaum fuisse, vbi de eius obitu nuntium accepit, centum Sacerdotum Sacrificijs eius pijs manibus parentauit: non quod, vt ipse fatebatur, tali eum subsidio in pœnis egere crederet, sed vt suum erga eum amorem atque existimationem, quam de ipso conceperat, etiam post eius fata testatam faceret. Ceterorum Principum illustriumque virorum nihil attinet longum catalogum attexere, [alijsq; impensus.] qui ex omnibus Europæ partibus longis itineribus Nicolai tumulum interu sere, supplices ei accidere, magnisque muneribus templo oblatis, suam in eum pietatem hactenus testari voluerunt; cum eo vel in hunc diem nihil communius sit, nihilque frequentius. Ad alia igitur eius sanctimoniæ testimonia tunc gradum faciemus.

[Annotata]

a Lupulus hoc solum: Cum autem postridie quam beatus Pater mortem obijsset, vxor Dorothea ad sepulcrum eius orationis caussa conueniret, subsecutus statim nuntius minime verbosus fæminam consolatur, qui diceret, se vidisse Nicolaum defunctum &c.

b Statura tricubitali, inquit Eichornius iuxta Patronorum statuas, manu prolixum gestans rosarium.

c Quippe cuius longi tudo, vt inquit idem, pedes 28, latitudo 18 non excedebat.

d Haud procula sacello veteri, quod hodie manet, ait ipse an. 1608 scribens

e Longum pedes 70 latum 33. quia ob aquarum frequentiam locique incommoditarem fieri capacius VIX potuit, iuxta eumdem: O deum habet fornice specioso & per omnem Siluaniam incomparabili ornatum.

f Inter quatuor aliorum Diuorum simulacra eidem altari in loculamentis egregijs superimposita.

g Est Ordinis Benedictini cœnobium illustre in Comitatu Rorensi prouinciæ Turgouiæ an. 1027, a VVernhero Episcopo Argentinensi eiusq; fratre fundatum, [Murense monaster.] inquit, in Germaniæ sacræ tom. 1 & 2 Bucelinus. Nomen Abbatis Ioannes fuisse Eichornius scribit, sed incertum relinquit, primusne an secundus: Ioanni enim Hagnavver, cui anno 1485 Otho Episcopus Constantiensis ecclesiam in VVolen incorporauit, successit Ioannes Virabent, multis priuilegijs a Iulio II auctus anno 1507. De primo verosimilior videtur coniectura.

h Is a quo epigramma in honorem Nicolai compositum, ante præloquium legitur.

i In hoc magistratu vidit eum anno 1510 Henricus Glareanus Claronensis Poëta laureatus, de hoc venerabili vtro scribens anno 1515.

k Anno 1597, inquit Eichornius.

l Etchormus, Dominum suum & modernum Syluaniæ Consulem appellat.

m Circa Gothardi montem ortus, Vraniam perfluens in duos ingentes lacus diffunditur VValstettensem Lucernensemq;: rursumq; in fluuij modum infra Lucernam coactus, [Ruffa fluu,] tandem Arolæ infunditur, cum eodemq; mox Rhenum subit inter Basileam & Constantiam.

n Haud longe a Gebennensi lacu, anno post hæc vigesimo ab hæreticis occupata: quare Friburgum translata Sedes Episcopalis est.

o Vulgo Engelberg iuxta fluuium, haud procul ab ijs montibus, quæ Siluanos ab Vranijs dirimunt.

p Inprimis Eichornius pag 57 primæ, & pag. 55 secundæ editionis.

q Ita nunc: at cum Eichornius scriberet, tertia summaque Missa in honorem gloriosissimæ Virginis Mariæ, Patronæ Nicolai singularissimæ, cum Commemoratione Sanctorum omnium fiebat.

CAPVT IX.
De Nicolai canonizatione quid hactenus actum sit.

CAP. IV

[80] Vix dum Nicolaus mortali posita sarcina ad superos in cælum euolarat, cum multus iam passim rumor de eius solenni ac publico inter Diuos cultu ac veneratione spargi cœptus est: [De canonizatione actum in Tridentino,] id quod ex eo vel maxime fit manifestum, quia eo ipso tempore preces de illo Horariæ, quarum iam supra memini, a magni nominis ac religionis auctore compositæ ac vulgatæ sunt, quas non nisi ijs Diuis persolui certum est, quos suprema auctoritas colendos esse decreuerit. Verum, vt ego quidem reor, iniquitas temporum obstitit, quo minus res tanti momenti, vti par erat, vrgeretur. Et quamuis tum Romæ tum etiam Tridenti magni illius Concilij tempore multa eius negotij mentio sæpe incideret, grauissimæ tamen Ecclesiæ calamitates, quæ quotidie nouæ incidebant, quorum intererat animos adeo alio auocarunt, vt quæ inter priuatos parietes de hac re disceptata fuerant, in publicum vrgeri & ad Sedem Apostolicam deuolui non possent: atque ita res hæc ad alterum vsque seculum a viri Dei obitu dilata est. Nam circa annum denique millesimum quingentesimum nonagesimum instinctu Illustrissimi ac Reuerendissimi Domini D. Octauij Parauicini, [deinde an. 1590,] Episcopi Alexandrini, S. R. Ecclesiæ Cardinalis a, atque ad Heluetios eo tempore Legati Pontificij, comitia Catholicorum cantonum in Subsiluaniam eam ob rem indicta sunt: vbi communi consilio conclusum, in sanctam Nicolai vitam solerter inquirendum, omnia in tabulas publicas referenda, testibusq; omni exceptione maioribus stabilienda, itaque ad pedes Summi Pontificis consignanda esse. Deinde solenni supplicatione ordinata, ipsi ad comitia collecti Heluetiorum proceres, sequente omnium ordinum ingenti multitudine, ex Sarnensi oppido ad ædem Saxellensem processere, ibique ad tantum opus implorata diuina ope ac re diuina celeberrime peracta, [electi in Comitijs procuratores,] eodem ordine vnde abierant rediere: lectis denique ex omni Subsiluania quindecemuiris, fide, religione atque auctoritate præstantibus, ad hoc negotium præfecere Petrum Embergerum, pro tempore Lucernæ Canonicum, ac postea Beronæ Præpositum: Iacobum Krusium, Rectorem collegij Societatis Iesu Lucernæ, & Renwardum Cysatum seniorem, Notarium Apostolicum, S. Lateranensis Palatij Comitem, Equitem auratum, atque Reipublicæ Lucernensis Archigram̄ateum: quibus mandarunt fide publica omnia tractare, diem dicere, conuocare quos vellent: singulis aures dare, scrutari, iusiurandum exigere: ac denique nihil omittere quod pertineret ad fidem faciendam ijs, quæ hactenus de vita, morte ac miraculis Nicolai, siue fama siue scripto vulgata fuissent, aut recenter indagari possent.

[81] [processum formant,] Solutis Comitijs, ij quibus negotium datum illud sine dilatione aggressi sunt, mense scilicet insequentis anni primo: vbi auditi cum primis ij, quorum vel parentes vel sanguine proxime iuncti Nicolaum in eremo quondam & viderant sæpius, & cum eo collocuti, testes oculati eius innocentiæ ac sanctimoniæ fuerant. Narrabant illi ea quæ hactenus de viro sancto in chartas congessimus, simplici sanctaque fide: quæque enarrarant datis dextris confirmabant, qui ritus ijs locis iurisiurandi vim obtinet. Accessere deinde plures alij longo ordine, qui prodigiosa beneficia viri Dei ope sibi suisque impetrata eadem fide testabantur: quibus referendis paullo infra suus erit locus. Exacti plures in eo examine dies, relata omnia in tabulas, ac publico Procerum Subsiluaniæ addito decreto stabilita & roborata sunt. Renwardus vero Cysatus, quem supra nominaui, Notarius Apostolicus, quæ probata fide adnotata fuerant, [conclusum a Notario] in compendium breuemque commentarium retulit, vt ipse de se testatur his verbis: Peracto denique & concluso præsenti actu ac processu, modo & forma quibus supra, cum omnibus clausulis & solennitatibus ad hæc requisitis & necessarijs, omnia per me infra scriptum Notarium in notam sumpta, & fideliter præsenti hoc libello comprehensa fuerunt, præsentibus venerandis, religiosis ac perdoctis viris DD. Ioanne Molitore, Artium & Philosophiæ Magistro, Parocho Lucernensi, ac venerabilis Beronensis Collegij Canonico; & P. Martino Leubenstein, supra memoratæ laudabilis Societatis Iesu Collegij Lucernensis Sacerdote, testibus ad hoc specialiter vocatis & requisitis. Qui quidem actus & processus in hoc præsens Instrumentum & præsentem hanc formam, ad petitionem præmemoratorum Dominorum Vnderwaldensium, redactus & ipsorum Dominorum examinatorum (qui eundem actum ac processum solito iuramento proprijs manibus tactis sacrosanctis Dei Euangelijs, suarumque dictarum manuum nec non testium & mei Notarij publici subsequenter nominati subsignatione firmarunt) roboratus & confirmatus fuit, in ædibus præfati Collegij Societatis Iesu Lucernæ, Calendis Februarij, anno reparatæ salutis MDXCI. Subscripsere hisce omnibus, quos supra nominaui. Inquisitores, ac iureiurando testati sunt, [& a testibus subscriptum.] nihil in hunc actum doli mali fraudisue irrepsisse, sed sancta sinceraque fide, quantum humanitus fieri potuit, negotium susceptum atque expeditum esse. Acta denique omnia in commentarium, vt dixi, relata concludit hic epilogus: Ex hac igitur breui & verissima relatione vitæ & miraculorum tanti viri, Sanctissimus Dominus, Dominus Papa colligere poterit, quid Catholicæ Heluetiæ votis, quid totius populi sententiæ, & tot probatorum hominum testimonijs de admirabili huius nostri Nicolai abstinentia & vitæ sanctimonia, deq; euidentibus & in vita & post mortem miraculis: quid deniq; horum temporum necessitatibus ad Catholicæ pietatis & fidei in hisce regionibus Catholicæ Heluetiæ amplificationem debeat. Quare Potentes ac Clarissimi Domini Cantonum siue Pagorum Heluetiorum Catholicorum humilibus precibus per Legatos suos deputatos a sua Sanctitate contendunt, vt intuitu huius viri, & tot fidelium pientissimis votis annuendo, præmissis diligenter inquisitis & exploratis, ad eiusdem consecrationem & canonizationem procedere dignetur: ne, quem iam Deus in cælesti gloria Sanctorum choro dignum fecisse pluribus ac manifestis indicijs & miraculis ostendit, in terris debito Sanctorum honore defraudetur.

[82] Misere Siluani Romam Legatos viros illustres Melchiorem Lussium & Melchiorem in Campo, vtrumque Equitem auratum ac Siluaniæ vtriusque Consulem: [Post mortem Gregorij 14,] quorum prior etiam Catholicorum Cantonum ad Concilium Tridentinum Orator fuerat. Suscepit illos peramanter Pontifex Gregorius quartus decimus huius nominis, Lussium præsertim quem iam Tridenti nosse cœperat: magnamque illis spem fecit liberaliter obtinendi, quod pie religioseque petijssent. Et certe spes hæc illos non fefellisset, nisi mors interueniens promptissimum in hanc rem Pontificem viuis subtraxisset. Itaque negotium denuo reiectum est in annum vicesimum primum supra millesimum sexcentesimum, [resumitur negotium sub Gregorio 15,] quo suapte sponte Congregatio, quæ Rituum appellatur, eo quod prior illa inquisitio requisitis

Nonnullis solennitatibus caruisset, annuente Pontifice Maximo Gregorio decimoquinto, decreuit de nouo inquirendum in vitam, mores, ac miracula Nicolai: quod decretum, Pontifice breui ex humanis sublato, S. D. N. Vrbanus octauus modernus Pontifex catholicorum Cantonum rogatu non modo confirmauit, verum etiam proprijs ad eosdem Cantones datis litteris abunde demonstrauit, [& Vrbano 8,] quo animo erga Nicolaum sit, quantumue piorum in hoc negotio hominum desiderio satisfacere cupiat. Litteræ eius sic habent.

VRBANVS PAPA VIII. Dilectis Filijs Scultetis, Lantammanis, & Senatui octo Pagorum Heluetiorum, Lucernæ, Vraniæ, Suitij, Subsiluaniæ, Tugij, Friburgi, Solodori, & Abbatis-Cellæ, Ecclesiasticæ libertatis defensoribus.

Dilecti filij, Salutem & Apostolicam benedictionem. Sanctorum cultus non solum Christianæ est pietatis officium, sed etiam principatus omnis propugnaculum: si enim cum Christo regnantes iudicant nationes & dominantur populis, eos potissimum cælestibus beneficijs muniunt, a quibus in se omnipotentis Maiestatis gloriam coli gaudent. Quare in Alpes vestras videmini elicere auxilia Angelorum & patrocinia Sanctorum, dum cælestes honores & radiata diademata petitis Nicolao de Flue Vnder-waldensi, quem sanctimonia in eremo creditur educasse cælo. Grande hoc Heluetiæ gentis decus, non modo quærere in acie trophæa Regibus & custodire in stationibus Principatus, sed etiam in castris Christianæ pœnitentiæ vim cælo inferre & mereri triumphos beatitudinis. Tam pia nationis fortissimæ vota pronis auribus excepimus. Quare expectamus Eremitæ Nicolai tum mores tum miracula publicis consignata monumentis cæleste hoc negotium solitis pietatis ac prudentiæ consilijs perpendere Pontificia auctoritas quamprimum possit. Orabimus autem illum, qui Sanctorum principatum tenet, vt id tam graui in deliberatione decernere Nobis præcipiat, quod Catholicæ Ecclesiæ salutare sit & Heluetio nomini gloriosum, Vobisque Apostolicam benedictionem impartimur. Datum Romæ apud S. Mariam maiorem, sub annulo Piscatoris, die XIII Septembris, MDCXXV, Pontificatus Nostri anno secundo.

Io. Ciampolus.

His acceptis a Pontifice litteris, quibus mandatum est ab eodem Pontifice, illo adhuc anno ad nouam eamque postremam inquisitionem processerunt, idq; [vt sola nunc desit declaratio.] perquam solertissime accurarunt, vt eorum nihil prætermitterent, quod vniuersalis Ecclesiæ consuetudo tantique negotij magnitudo exigere videretur. Atque hic demum processus solenni consuetaque forma confectus, Romæ acceptus approbatusque dicitur ab his, quorum interest de huiuscemodi negotijs disquirere ac pronuntiare: adeo vt iam superesse aliud nihil videatur, quam vt tanto negotio extrema denique Summi Pontificis auctoritas ac manus imponatur, quod propediem fore speramus b.

[Annotata]

a Missi scilicet an 1587, iuxta Victorelli additiones ad Ciacconium: inde autem reuersi anno 1590: & 1591, pridie Nonas Martij Cardinalis creati.

b Exinde idem negotium vrgetur & anno 1654 ita ad nos scripsit P. Albertus Faber Augusta Vindelicorum: Nuperrime iussu Pontificis reuisum est corpus Nicolai Helueti. Ad eius caluariam obsessi valde ferociunt.

CAPVT X.
Vita Nicolai iam olim a varijs conscripta.

CAP. V

[83] Vitam Nicolai primus omnium, compendiose tamen, conscripsit Reuerendus & Doctissimus D. Henricus de Gundelfingen, artium & Philosophiæ Doctor, amplissimique Collegij Beronensis in Heluetia Canonicus, [Scripsere de Nicolao Henr. Gundelfing.] eamque inclyto Lucernensium Senatui altero post obitum viri Dei anno dedicauit. Titulus libello præfixus est: Nicolai Vnderualdensis Heremitæ præconizatio. Ipsius vero opusculi exordium, quia virum Dei non parum commendat, placuit hic descriptum, oculis tuis Lector subijcere: sic ergo orditur. Qui omnia in sola virtute posita esse iudicarunt, quæ pertinent ad bene beateq; viuendum, hi mihi sensisse temere nihil videri solent. Nam quid est in corpore aut fortuna ipsa, quam vocant, aut bonum aut expetendum, si honestate vacet? Id certe solum, quod honestum est & secundum virtutem, bonum censeri oportere, non solum Stoici verbo vsurparunt, sed longe magis re etiam Frater Nicolaus de Saxelon Vnder waldiß religiosissimus declarauit. Quid enim Nicolaus noster cogitauit, locutus est, aut egit, quod non ex media virtute ac religione proficiscatur? Qui, si vel in corporis vel in fortunæ bonis commodisque præclarum quiddam aut præcipuum positum esse arbitratus fuisset, tum quieti voluptatique studuisset, tum cumulandis diuitijs post se liberis vxorique suæ relictis: a quibus omnibus ita abhorruit, vt nihil a se magis alienum existimarit, quam diuitiarum ineptum studium. Nouit sane Frater Nicolaus eremita noster religiosissimus, istiusmodi omnia esse seruilia & animo ingenti excelsoque indigna. Intellexit eum hominem, qui extrinsecus sit, interiori homini obtemperare parereque debere: huius autem esse ita imperare, vt ratio intellectusque præscribit. His enim duobus quasi luminibus mentem humanam omnia aspicere, omnia videre, omnia dilucide cernere, siue ea sint temporis seu æternitatis, siue sint in mundo seu supra mundum. Itaque desinant mirari, si imperiti rerum aliqui fortasse cœperint, cur Nicolaus eremita cum primum solitariam anachoreticamque vitam cum consensu conthoralis suæ quæsiuerit, ad nihil aliud magis animum conuerterit, quam ad restaurandam eremiticam religionem, ab Antonio, Paulo, alijsque Patribus institutam, & penitus iam iam oppressam. Sciebat sane Nicolaus se natum esse non sibi soli, sed multo magis etiam eremiticæ religioni: cuius ærumnosam aliorum eremitarum desidia oppressionem pati diutius, existimabat non minus perniciosum ac funestum, quam indignum & dedecorosum. Quare in primis is, quem morari circa conthoralem liberosque suos educare oportebat, in tanta corporis validitate & permolesta vxoris viduitate id non modo neglexit, sed etiam contempsit: cum satis diuitiarum eis reliquerit, nihilque nisi peram & baculum secum receperit &c. Hæc ille: quibus deinde subiungit ea pleraque quæ nos de ortu, vita, obituque viri Dei iam exposuimus.

[84] Eodem ipso etiam anno, & eiusdem decimi quarti a Christo seculi octogesimo octauo, [auctor MS. Saxelensis,] qui mortem viri Dei secutus est, ciuis quidam Norinbergensis, Nicolai eiusque prodigiorum fama excitus, Subsiluaniæ in rem præsentem venit, quæque ipse compertissima de eo habere potuit, propria manu ac simplici stylo in membranas retulit: quorum exemplum etiamnum inter monumenta Saxellensia superest. Constat item illo ipso iam tempore maiorum auctoritate certos fuisse tabelliones constitutos, qui non nisi testatissima ac iureiurando stabilita de viro Dei in illa monumenta referrent. Tertius inter Nicolai Biographos locus debetur Henrico Lupulo, [Henricus Lupulus] Bernæ Nuithonum Canonico, viro ætate sua eruditionis virtutisque laude claro, magnæque apud Heluetios existimationis. Dicauit hic industrium laborem suum Matthæo Sedunensium Antistiti, de quo superius facta est mentio: eidem vero libello suo non ineleganti ad Vnderwaldenses Ciues præfatiuncula prælusit, quam cum egregie faciat ad eius historiæ confirmationem, placuit verbatim describere. Cum ea per vos mihi, Vnderwaldenses Viri, [libello directo ad Subsiluanios,] primum iniungeretur prouincia, vt in excudenda seriatim Diui vestri Nicolai Vita diligentius elaborarem, fore nonnullos subuerebar, qui vel ignoti auctoris eiusque cæcutiente calamo vsi nomen, vel inauditæ his nostris seculis historiæ nouitatem abhorrentes, nostrum potius (vt est inuidentium latratus) calumniarentur quam approbarent institutum: eoque fiebat vt me inuitum atque tardum iniuncto iam operi accingerem. Verum vbi mentem parumper domesticis ereptum curis, quietius collegissem, intellexi sane res gestas nullius censendas momenti, si scriptorum dumtaxat innixæ viribus atramento fidem cogantur mendicare. Vnde meo quidem iudicio veritas ipsa sufficientissimam sibi suo iure vsurpat auctoritatem. Nihilque refert dum vera scribat ignotus auctor, elegantissimo Aurelij Augustini adstipulante elogio; Fiat, inquientis, ipsa veritas, auctoritas, sine qua nec valet auctoritas. Neque adeo ipsa insolita est historia, vt cuiquam fidelium veniat respuenda: cum & eiusmodi religionis ac abstinentiæ quamplurimos non solum virilis sed etiam muliebris sexus fuisse prioribus illis Ecclesiæ temporibus nemo Christianus ignoret. Quod si forte rarius nostræ nunc eueniat ætati, non id benignissimi atque optimi Conditoris tenacitati, qui volentibus affluenter elargitur, sed nostræ potius inueteratæ malitiæ, qua boni simul cum malis affliguntur, venit imputandum. Quapropter audacior factus, volui demum vestræ morem gerere petitioni, eaque vt ita dicam fragmenta varijs hinc inde codicillis absque ordine, fide tamen dignorum testimonio conquisitis ad me nuper delata, in vnam componere lectionem: quæ in multas dissecta particulas huius Nicolai tam ætatem quam etiam mores commendatissimos serie quadam ita complecteretur, [ex testimoniis, iuratis] vt nihil in se includeret, quod non iurisiurandi sacramento vestra prius opera constaret exploratum. Cui deinde & ipsa, quibus Dei famulus hactenus claruit, miracula subiunxi: vt si qui viuo (quod & iustissimis maxime euenit) æmuli præsumpsissent insultare, mortuum saltem prodigijs corruscantem perdiscerent reuereri. Qua in re longius etiam sumendum erat exordium, quo ipsa vestra laudatissima ciuitas, inter Heluetij fœderis partes non minima, quibusdam tamen exteris adhuc ignota regionibus, Diui huius Nicolai fama eminus illustrata, nostris quoque scriptis, dum locum ipsum ac gentem pandimus, fidem augmentaret. Hunc igitur libellum, optimi Viri, nostri laboris primitias æquo suscipite animo, quo meam in vos obseruantiam, atque vestræ patriæ speculum, cunctis Vnderwaldensibus intuendum, facilius possitis perspicere.

[85] Hoc exordio Lupulus Nicolai vitam descripturus Siluanos alloqui voluit. [cum epilogo:] Addo etiam exordio perorationem, qua commentarium suum clausit: Hæc mihi, viri Vnderwaldenses, de Diuo Patre atque conterraneo vestro Nicolao conscribenda sunt oblata: quæ tametsi verissima sint, nullam tamen temere quid aut inepte gloriandi, sed amplexandæ potius & augendæ diuinæ religionis occasionem vobis debebunt administrare. Quid enim potuit a summo Deo vestræ ciuitati donari gratius, quam huius eremitæ ditatam patrocinio, incolumem atque pacificam Rempublicam in tam dubijs fortunæ euentibus conseruari? Nemini profecto ambigendum est, nedum suis conciuibus sed & toti Heluetio Fœderi illius interuentiones persæpe hactenus fuisse suffragatas: quapropter summa vobis videtur impendenda opera, quo cuncta tanti Aduocati beneficia in Dei laudem ac vestram ædificationem cumulatissime conferatis: quod si feceritis, non erit cur vmquam illius vos adiutorio conqueramini destitutos. Reliquum est hoc nostrum opusculum hilari fronte atque integro in omnes Vnderwaldenses animo exaratum maturius per Vos diuulgari, vt & deuotæ Nicolao mentes aduersantium (si qui sint) æmulorum maledicentiam facilius occludant, & ipsi sibi pietatis exemplar proponentes, in Dei ac famuli eius obsequium ardentius inflammentur. Vbi etiam benignum lectorem velim exhortatum, ne mihi succenseat, si forte ineptius aliquid, aut minus politum offenderit excidisse; cum magis ad edicendam veritatem quam in trutinando limatæ orationis labore desudarim. Hæc Lupulus, cuius opusculum adeo iam olim probatum acceptumque fuit, vt etiam a fidei Catholicæ hostibus, præter morem atque ingenium eius farinæ hominum, laudatum sit, vt breui fusius docebo.

[86] Circa annum deinde instauratæ salutis millesimum quingentesimum vicesimum primum, [Sebast. Rhatus,] Sebastianus Rhætus Sacerdos, qui nostri Nicolai sacellum multis annis curauit, vir antiquæ fidei ac sinceritatis, etiam ipse eius res gestas ex Lupulo ceterisque vetustis monumentis, vna cum viri Dei sacris spirituque plenis apophthegmatibus & vaticinijs, in libellū congessit; qui hodieque manuscriptus in Subsiluania apud R. D. Ioachimum Eichorn, de quo paullo post, superstes custoditur. Fuitque adeo hic quartus vitæ Nicolai scriptor. Huic deinde in hoc labore successit vir integritate ac prudentia eximius Ioannes Salatus, [Ioan. Salatus,] ciuis ac publicus Lucernensium Notarius, cuius opus anno reparati orbis millesimo quingentesimo trigesimo sexto typis editum, ac Senatui Lucernensi dicatum etiamnum extat. Commendatur eius historia in ipsa eius libelli præfatione his simplicibus verbis: Atque hæc vera est, authentica, Deoque placita historia, quæ fidei Christianæ Catholicæ patrocinari egregie queat, scitu vtilis ac necessaria, nulloque modo tegenda amplius silentio: exemplum pietatis, honestatis, ac veræ fidei: quod nemo vnquam eleuare fuit ausus, imo quod subuersu & refutatu impossibile est prorsus. Hæc aliaque plura ibi, quæ tamen lubens omitto. Et quamuis hi, quos dixi, commentarij copiose satis prælo subiecti in lucem prodijssent, tanta tamen erat erga Nicolaum in hominibus pietas ac religio, vt eius vitam legere cupientium feruori exempla, quamuis copiosa, minime sufficerent. Vnde primo supra septuagesimum eius æui anno Vdalricus Witmilerus Ecclesiastes celeberrimi cœnobij, quod a Deiparæ Matris a eremo nuncupationem sortitur, piorum desideria impleturus, ex iam nominatis auctoribus, quos ipse probatos agnouit, [Vdar. VVitvvilerus:] Nicolai historiam recenter concinnauit, ac Dilingæ Sueuorum impressam quinque Catholicæ Heluetiæ Cantonibus erudita præfatione nuncupauit. Cumque ne sic quidem omnium votis exempla illa responderent, idem deinde eiusdem Monasterij Præsul ac S. Romani Imp. Princeps appellatus, eamdem a se conscriptam historiam maximo numero recudi spargiue fecit; ac denique hic ipse Princeps Illustrissimus Reuerendissimusque Præsul, eo anno, quo supra dixi, solenniter in Nicolai vitam inquiri cœptum, id ipsum, quod de eo publicis tabulis ediderat, luculento testimonio designatis Censoribus totique orbi stabiliuit.

[87] Et quamuis illud longiusculum sit, quia tamen & nostræ etiam historiæ, [qui anno 1591 testatus est,] & viro Dei auctoritatem non exiguam facit, operæ pretium visum est, illud ipsum Lectori hic descriptum dare. Sic habet. F. Vdalricus Dei & Apostolicæ Sedis gratia Abbas celeberrimi Monasterij ac sacelli Diuæ Mariæ Virginis eremitarum diuinitus consecrati, Sacræ Apostolicæ Sedis immediate subditi, Ordinis D. Benedicti, Constantiensis Diœcesis, prouinciæ Moguntinæ, &c. & Sacri Romani Imperij Princeps, omnibus Christi fidelibus ad notitiam subscriptorum, æternam in Christo salutem. Deum optimum maximum iam inde ab orbe condito ad nostra vsque exulcerata tempora, contra ruinas, scelera, scelerumque pœnas, calamitates & flagella, humano generi in vniuersum vel etiam priuatis partibus impendentia, ipsum prius varijs miraculis ac virorum sanctissimorum cum monitis tum vitæ exemplis præmonere solitum fuisse, in sacris litteris historijsque Ecclesiasticis vel mediocriter versato patebit. [Deum, vt gentes alias per alios Sanctos,] Protoplastum enim ipsemet casus sui; per Noë mundum vniuersum, diluuij; per Moysem lege data viuendi, rationis; per Prophetas, variarum captiuitatum & angustiarum; per Christum & Apostolos eorumque sequaces varios probatissimos, hæresum ac errorum pestilentissimorum; qui in Ecclesia Dei (id hominum peccatis extorquentibus) orituri erant, præmonuit atque contra præmuniuit. Hinc quosdam posuit in Ecclesia sua Apostolos, alios Prophetas, quosdam Doctores, alios virtutes, gratias curationum alios, in ædificationem Corporis Christi, vt illi contra omnes nefarios in vniuersum occurrentes hostium insultus sua non deessent præsidia ac munimenta. Instabant seculo postremo longe omnium periculosissima tempora, quibus infinitis propemodum hæresum atque sectarum portentis rete Petri hominum perfidia scindendum erat, in quæ nos infeliciter admodum nati incidimus. Quo itaque hominum iniquitatem maiorem & pericula grauiora futura Deus prouidebat, eo maiora etiam ac plura prouidere voluit malorum remedia. Supra vetera igitur & nobis cum alijs communia, dedit nouum aliud & peculiare salutis adminiculum. Necdum enim exortis ac præ foribus instantibus & quæ iam inuiti videmus ac patimur in Heluetia nostra ac passim alibi funestissimis religionis Catholicæ naufragijs, [sic per hunc Heluetios præmonuisse de futuris malis:] nascitur in eadem Heluetia Cantone Catholico Subsiluaniensium sub annum Domini MCDXVII Nicolaus de Flue, vulgo Frater Nicolaus dictus: quem Deus in matris vtero & morte spiritu prophetico, virtutibus, inuicta in fide Catholica constantia, miraculis item, Angelis & hominibus admirabilem pariter ac venerabilem fecit: prout eius rei multa orthodoxi viri, qui adhuc nostra memoria in viuis extiterunt, oculati & fidelissimi testes, insuper vitæ ipsius omnium passim manibus trita notissimaque manu scripta & prælo etiam commissa historia, indubitatam fidem faciunt.

[88] Fuit eius vitæ series primo, quod vidi, circa annum Domini MCDLXXXVIII publicis typis in ciuitate Catholica Lucerna Heluetiorum excusa: [cuius Vitam tum alij plures,] postmodum deficientibus exemplaribus a plurimis bonis viris & Catholicæ Ecclesiæ coniunctissimis iterata ipsius editio auide & importune admodum, tum ab alijs tum a me etiam præfato Fratre Vdalrico Wittwilero, eius temporis prædicti monasterij mei Decano & Parocho, instanter petita & exspectata fuit. Coëgit honor Dei & viri sancti gloria varie manifesta, impulit salus patriæ publica, vrsit demum eiusdem misera ob grassantes hæreses ac perturbatissima conditio, instigauit rei quoque ipsius tum grauitas tum veritas, desiderijs piorum pro viribus morem gerere, donec ab alijs viris doctioribus vel ab Ecclesia Dei aliquid præclarius aut sublimius ederetur. Ope ergo gratiæ diuinæ & viri iusti, cuius historiam scripturi eramus, [tum etiam ipse scripserit edideritq;] patrocinio implorato, ac vetusto admodum originali manuscripto exemplari ex Subsiluania accepto, cum impresso typis vna cum multorum fide dignorum fidis relationibus diligentissime collato, cum ea per omnia in vnum conuenire & nihil contra fidem Catholicam aut bonos mores in se complecti conspiceremus, opus aggressi sumus & libellum edidimus, eumque nos hisce præsentibus edidisse testamur hoc titulo prodeuntem: Vere mirabilis historia & vita integerrimi, pij, deuoti ac nominatissimi Nicolai de Rupe, germanice von der Flue dicti, vulgo Bruder Clauss. Qui supra siluam in Subsiluania Heluetiorum natus est, renouata & aucta per Frat. Huldaricum Wyttwilerum Decanum eremitarum: vna cum præfatione & admonitione Christiana eiusdem, ad laudatam Heluetiorum Gentem, cum priuilegio Cæsareæ Maiestatis, impressa Dilingæ per Sebaldum Meyer, anno Dom. MDLXXI. [an. 1571 & 1585:] Recusa postmodum ibidem per Ioannem Meyer, anno Domini MDLXXXV. In ea editione (sic enim Deum & Sanctos eius testamur) falsi nihil aut ficti, nihil noui, nec de nostro profecti quod ad rem non esset, adiecimus inseruimusque: sed solum id in lucem misimus ordine nonnihil immutato, quod clarum omnibus, quod vetusto manuscripto originali, quod veteri excuso exemplari, quod fidæ hominum integerrimorum senumque relationi, quod demum quasi a maioribus de manu ad manum traditum veritati consonabat.

[89] Quid ni ergo in lucem prodiret rarum hoc nostro afflictissimo seculo, [non enim supprimi debere,] diuinæ potentiæ ac benignitatis & veterum eremitarum non absimile exemplum? Quid ni vir iste Heluetius nostris temporibus, ceu Antonius & Hilarion alter Heluetiæ nostræ, turbulentæ ac caligine hæresum oppressæ, ceu stella limpidissima iterum oriretur? [quod Catholicis] Nobis siquidem peculiariter natus, nobis datus, & paullo ante nos inter mortales mortalis & ipse sanctissime conuersatus est. Non profecto decebat sub terra latere tantum a Deo traditum thesaurum: eruendus erat, & ex profundis obliuionis humanæ fodinis in lucem vindicandus. Non debuit supprimi nec sub modio abscondi tam limpidum, tam lætum, tam venerabile vere Euangelici viri lumen: in candelabrum publice cunctis proponendum fuit, quod a Deo datum erat, ad illuminandum magnam Ecclesiæ domum, ad illuminandos quotquot in tenebris errorum & in vmbra mortis peccatorum letalium sedent, ad dirigendos item pedes omnium in viam veritatis, iustitiæ, salutis & pacis. Bonis quidem & qui a Catholica fide non deuiarunt hactenus proponi debebat, vt in religione auita ac Catholica, [& acatholicis prodesse potest.] in vnica Christi orthodoxa Ecclesia, in sanctissimorum Sacramentorum fide, veneratione, vsu ac frequentatione tanti viri exemplo viuo immoti, fixi, constantes & imperterriti persistant, nec vllis hæresum procellis ac schismatum monstris se concuti ac percelli sinant, a quibus tam frequenter, tam serio, tam solicite, tamque fraterne nobis cauendum viuens adhuc suis coæuis simul & sequacibus insonuit & inculcauit. Illis vero, qui a Catholica fide vel ipsi nefarie desciuerunt, vel ab impostoribus fraudulenter ac misere decepti & seducti in errorum tenebris agitantur, ad propriam ipsorum confusionem, quæ tamen (si sapere velint, & ex vitæ ipsius serie, vnde & quo miseri delapsi sint, diligentius secum cogitare) ipsis cedere possit in errorum suorum cognitionem, eosque ad illud, vnde deuiarunt, & in quo vixit ac mortuus est Nicolaus noster, vnicum Christi & Ecclesiæ Catholicæ ouile Romanum reducere. Gloriantur isti se clarum Euangelij lumen ac Verbi Dei sub scamnis inuenisse: veniet certe tempus, nisi ad Fratris Nicolai vestigia reuertantur, quando irreparabili ac æternum lamentabili suo damno experturi frustraque deploraturi sunt, quando ex crassissimis ac plusquam cymmerijs perfidiæ errorum ac hæresum tenebris, scelerumque tetra caligine, quibus obuoluti & oppressi iam tenentur, in exteriores atque sempiternas illas præcipitabuntur. Nobis hæc gloria sit, hoc nostrum gaudium & exultatio, hoc præconium libertatis & nobilitatis nostræ, Dei beneficio tantum nobis virum esse donatum: eius fidem, vitam, mores, Dei mirabilia in ipso iugiter non contemplari modo, nec ore tantum de eius sanctimonia gloriari, sed fidem fidei, vitæ vitam, moribus mores coniungere & conformare: sicque vere Deum in Sanctis suis mirabilem ore & opere hic & in æternum prædicare. Atque hæc editionis, nostræ eiusdemque causarum motiuarum apud omnes Catholicæ veritatis amantes nostra testimonia scripto & sigillo nostro munita luculenta sunto. Datum in Cœnobio nostro eremitano XIII Calend. Martij, anno salutis MDXCI.

Idem qui supra testor propria manu mea.

[2] [Io. Ioach. Eichornius.] Hæc Princeps Illustrissimus, qui Nicolaum nostrum hisce alijsque suis monumentis eximie sane illustrauit. Ioannes Ioachimus Eichorn Sacerdos Subsiluanus, Belhemio inter Nemetes oriundus, hoc nostro tempore colophonem denique atque extremam manum imposuit ijs laboribus, quos iam nominati scriptores, vt dixi, in Nicolai vita scribenda impenderunt. Collegit hic vndique diligenter quæcumque de Nicolao probatissima testatissimaque reperire potuit, eaque in commentarios congesta, vernacula latinaue lingua non semel edidit b: quæ omnia reliquus Subsiluaniæ Clerus diligenter inspecta, veteribus monumentis ac scriptis, quæ de viro Dei extant, prorsus consentire propria manu testatus est. Hæc de Nicolai antiquis recentibusque Biographis paullo fusius ideo commemoraui, vt ampliorem etiam huic meæ narrationi fidem facerem, quam non ex obuia quauis cisterna, sed ex hisce ipsis fontibus limpidissimis potissimum haustam Lectori libandam propino.

[Annotata]

a Vulgo Einsidlen: ita enim eremitas quasi solitarie sedentes Heluetia nominat: estq; ad Syllani fluuium, inter Lucernensem & Tigurinum lacus: vbi sacellum B. Virgini diuinitus consecratum dicitur. Consule Annales Eremi Deiparæ ab Hartmanno ibidem monacho anno 1612 editos, de quo agitur num. 92.

b Nos duplicem habemus editionem: vnam Friburgi an. 1608: quæ Henrici Lupuli totum opusculum exhibet: sed auctum multipliciter: sic tamen vt quæ Lupuli sunt, diuersus a ceteris character distinguat: quæ vero Eichornius interpolando adiecit, adnotatis in margine auctoribus impressis aut MSS. ex quibus sunt accepta confirmentur: quorum etiam auctorum syllabum post præfationem exhibet, & annum quo singuli de beato viro scripsere. Altera editio facta anno 1613 & Iacobo Fuggero Episcopo Constantiensi nuncupata, Vitam habet proprio Eichornij stylo totam contextam, quam deinde Constantiæ anno 1631 recusam habemus.

CAPVT XI.
Indigenarum alienigenarumque, Catholicorum & acatholicorum testimonia & iudicia de Nicolao.

CAP VI

[91] Fvere præter memoratos plures alij indigenæ, qui suis scriptis Nicolai nostri nomen famamque, [Testimonia Henr. Glareani Poëta,] quamuis succinctius, celebrarunt, quorum paucos superioribus attexere placuit. Agmen ducat Poëta ille laureatus, Henricus Loritus Glareanus, Glaronensis patricius: cui idem annus vitæ primus, qui Nicolao vltimus fuit: cuius auus ceterique maiores cum eodem bellis interfuere, parens vero in eremo virum Dei allocutus est, ipseque Poëta filium eius anno MDX in Subsiluania Consulem conspexit. Hic igitur Poëta in breui, quo totam Heluetiam depingit, opusculo, dum Subsiluanorum genti accinit, inter alia sic modulatur:

— — Huic est vastæ pius Incola eremi
Nicoleos, qui vno & viginti sobrius annis,
Nil potus esusue tulit: mysteria cæli
Sed doctus, sacro viuebat corpore Christi.

His paucis multa complectitur Glareanus, quæ pluribus nihil hic attinet exponere, quia ab alio iam exposita paullo inferius declarabimus. [Sebast. a Beroldingen Equitis,] Huic succenturiare placuit prænobilem ac strenuissimum Dominum Sebastianum a Beroldingen Equitem auratum, qui sua ætate supremum Vraniensium Reipublicæ domi militiæque magistratum gessit: cui anno millesimo quingentesimo ac nonagesimo prolixiore Minerua in viri Dei laudem ludere visum est. Anno hunc insequente Nicolaus egregium etiam encomiastem habuit, quem supra nominaui, Renwardum Cysatum seniorem, [Renvvardi Cysati Notarij.] virum eximiæ virtutis atque auctoritatis, qui in suo, quod de hoc Diuo confecit, instrumento omnium calculis approbato, tum plurimis alijs tum maxime his verbis eum deprædicat: Laudatissimi beatissimique anachoretæ nostri Nicolai de Rupe vitæ integritas, morum sanctitas, abstinentiæ rigor, ac miraculorum cum in vita tum post mortem patratorum vis ac splendor, ita omnium, non indigenarum modo sed etiam alienigenarum, mentes oculosque perstrinxerunt, vt inter præcipuos Dei amicos, & colatur a multis, & numeretur a quamplurimis, & habeatur ab omnibus. Multis etiam alijs præclaris nominibus vir ille doctus piusque eumdem compellat: Dei amicum, sanctissimum eremicolam, sanctum eremitam identidem vocat: ac demum nihil omittit, quod ad singularem viri Dei apud omnes, ac præsertim Romæ apud summos Religionis auitæ Antistites, commendationem facere posse videatur.

[92] [Christophori Hartmanni,] Eidem Nicolao nostro etiam annales Eremi Deiparæ Matris, a R. P. F. Christophoro Hartmanno celeberrimi eiusdem asceterij Professo ac Bibliothecario conscripti, applaudunt: sub Geroldo enim eiusdem loci Præsule ac Principe sic de eo loquuntur: Anno octogesimo primo controuersiam inter Confœderatos Heluetios, propter diuisionem prædæ Burgundicæ exortam, Beatus Nicolaus eremita Siluaniensis composuit. Friburgum & Solodorum in fœderis societatem a ceteris recepti, eiusdem eremitæ suasu & auctoritate. Mox deinde sub Conrado Geroldi successore, quem tertium hoc nomine Eremitani Antistitem censuerunt, rursus de Nicolai obitu hæc memorant: Obijt ipso quoque anno postridie D. Benedicti patroni nostri Nicolaus a Rupe, quondam Officialis Siluaniensis: qui cum se in solitudinem recepisset, & in ea annos viginti haud procul a Saxula Sarnensium vico nullo humano cibo vixisset, sola sanctissima Eucharistia quinto decimo die suscepta, miraculis & prophetiæ dono clarus, patriam & vniuersam Heluetiam maxime illustrauit. Hæc ille.

[93] Franciscus vero Guillimannus Friburgensis Nuitho, lib. 1 cap. 15 Antiquitatum Heluetiæ, vbi de alijs Heluetiæ Sanctis viris multa disserit, de hoc nostro ad extremum hæc adnectit: Superiori demum seculo protulit Heluetia apud Siluanios Nicolaum Eremitam, cuius vitæ integritudinem & continentiam summa animorum contentione admirari, & obstupescere magis conuenit, quam ingeniorum culpa deterere. Satis enim constat, annos viginti nullo humano cibo transegisse, solo sanctissimæ Eucharistiæ Sacramento quinto decimo quoque die sumpto contentum. Passim eius circumferuntur acta, oracula & admonita, quibus si obedire quam quorumdam nouitates amplecti non pauci Heluetiorum præoptassent, non eæ animorum religionumq; dissensiones essent, & Heluetia nihil clarius nihil formidabilius sustineret Orbis. Hæc ibi. Alibi etiam de Friburgensibus loquens hæc addit: [Francisc. Guillimanni,] Ita sui omnino iuris & libertatis, in octo Ciuitatum fœdus venire, vti & Solodorenses petiere. Admiserunt spectata bello præterito virtute & fortitudine nonnulli, sed alij contra nitebantur. Donec tandem consilio & auctoritate Nicolai, apud Siluanos eremitæ per id tempus celebratæ sanctitudinis & continentiæ, cum omnium applausu & magna lætitia

Stantiano conuentu cooptarentur, nonamque & decimam Ciuitatem componerent. Huius rei litteræ datæ Sabbatho post festum D. Thomæ Apostoli. A. D. N. ⅭⅠƆ CCCCLXXXI. Ita Guillimannus. Ceteros lubens prætereo: Petrum videlicet Eterlinum Curiæ Lucernensis Amanuensem, Sebastianum item Verronium S. T. Doctorem Friburgensem, aliosque cum ne longior sim, [& aliorum Heluetiorum.] quam par est, tum etiam ne eadem sæpius repetendo fastidium Lectori pariam. Vnum adhuc de eo elogium ex Saxulensis templi Fastis depromptum appono, quod ipsi adhuc inter viuos existenti datum. Sic habet ad verbum: Notum sit vniuersis ac singulis, quod sub annum Domini MCCCCLXVII, erat quidam bonus homo, nomine Nicolaus de Flue, natus & nutritus in Parochia Saxelensi in monte; vulgariter An-dem-Berg, qui reliquit patrem & fratrem, & propriam vxorem, filios & filias, filios scilicet quinque & totidem filias, & transiuit in eremum, quæ appellatur der Ranfft, vbi Deus eum sustentauit absque cibo & potu ad longum tempus, scilicet octodecim annos: quando hæc scripta sunt, & ipse erat adhuc bonæ rationis, & sanctæ vitæ, quod vidimus, & scimus in veritate. Oremus ergo, vt cum eum contigerit exire de ergastulo sui corporis, perducatur ad locum, vbi Deus absterget omnem lacrymam ab oculis Sanctorum. Amen. Hæc ibi. Ab indigenis ad exteros me nunc conuerto.

CAP. VII

[94] Suspectum esse posset indigenarum de Nicolao nostro iudicium, nisi etiam exterorum calculis atque auctoritate probatum confirmaretur: vnde visum est etiam alienigenis testibus locum suum assignare, qui de insigni viri Dei fama ac nomine toto orbe celebri sententiam suam dicant. Ioannes Trithemius Spanheimensis quondam Præsul, [Io. Trithemij,] celeberrimus suo æuo scriptor, annum describens millesimum quadrigentesimum octogesimum septimum, hisce verbis Nicolaum commendat: Hoc, inquit, anno vigesimo quinto die mensis Martij (vigesimo primo debebat dicere) obijt Nicolaus ille famosus eremita, in pago Suitensium siue Suicerorum, non longe ab oppido Lucerna, in solitudine vasta: qui multis annis in magna paupertate, humilitate, patientia, & sanctitate Domino in eadem eremo strenue seruiuit solitarius: & ante mortem suam per annos viginti continuo sine cibo corporali vixit, quemadmodum hoc Episcopi Constantiensis, in cuius parochia morabatur, & aliorum complurium fide dignorum testimonio compertum

Habemus. Spiritum quoque prophetiæ habuit, & nonnulla genti suæ (quæ postea contigerunt) futura prædixit. Magnus ad eum, etiam ex remotis regionibus, peregrinorum fiebat concursus, quoniam non procul a a Monasterio B. Mariæ Virginis eremitarum eius mansio fuit. Hic homo Dei nobis suo tempore miraculum fuit: qui cum esset omnium litterarum penitus ignarus, intellectu tamen Scripturarum mirabili subtilitate vigebat, dabatque ad interrogata quorum libet eruditorum responsa, non secus ac Sanctus ille Antonius eremita, Philosophus doctissimus quondam sine litteris, reddidisse fertur. Quamquam non omnes passim ad colloquium suum admittebat, nisi quos cognouisset diuino spiritu ad loquendum concitari. Denique miraculis fertur coruscasse. Hæc Trithemius eo loco. Homilia vero decima quinta de abstinentia & ieiunio, hoc de eodem prædicat: Ecce annus agitur vicesimus, ex quo famosus ille Nicolaus Suitensis solitudinem ingressus, cibum non sumpsit humanum. Omnibus notissima loquor, nec hominem in Germania viuere puto, qui famam huius miraculi non audiuerit. Ita de Nicolao vere non minus quam magnifice Præsul ille.

[95] Anno deinde eius æui nonagesimo primo Argentinæ prodijt in lucem Fasciculus temporum, [Fasciculi temporum,] incognito auctore colligatus, qui inter alios ab orbe condito viros eximios, etiam nostrū Nicolaum complectitur,

Atque his verbis laudes eius amplissimas colligit: Heremita quidam deuotus in partibus Suicerorum, prope Vnderwalden, in magna humilitate, solo Corpore Dominico singulis mensibus refectus, quindecim annis & vltra, absque corporali cibo vixit. Hæc ibi. Biennio post Norimberga Romano ac vernaculo idiomate conscriptos, annales edidit, [Annalium Norimberg.] quorum auctores præcipui Hartmannus Schedelius I. V. Doctor, Sebastianus Camerarius, & Sebaldus Schreierus nominantur: de nostro Nicolao prolixe etiam mentionem faciunt, inter acta anni MCDLXXX. Quem locum Ioannes Nauclerus Iuris & ipse Doctor ac Præpositus Tubingensis in suæ Chronographiæ volumen alterum compendio transtulit in hæc verba: Apud Suitenses montanos in Alemannia, [& Ioannes Naucleri:] haud longe a finibus Lucernensium, in loco vastæ solitudinis, homo senex solitariam vitam & abstinentissimam hoc tempore degebat, qui per annos viginti sine corporali cibo vixit: quem Fratrem Nicolaum appellabant. Habebat vxorem & liberos, a quibus secessit ob frugem melioris vitæ. Vir corpore aridus & exhaustus, sola cute neruisque & ossibus compactus. Hic homo quasi cælestem vitam egit in terris, immaculatam absque sorde: quamuis nonnulli iniqui iudices aliorsum ac deceat interpretati fuerint. Sed mirum, cur virum calumnientur, qui longam vitam in arctissima paupertate & solitudine duxit: in abstinentia extrema & humilitate perseuerans: qui nihil appetiuit, qui nulli iniurius fuit, qui auaritiam calcauit: honores spreuit, nullum superbiæ fomitem ostendit: optime de fide sentiens: paucorum verborum cum esset, ad interrogata tamen salubria semper & consolatoria respondit, ita quod raro quisquam ab eo non edificatus abscessit. Is igitur Bonus, Iustus, ac Sanctus a bonis semper est habitus. Sciebat se mortali culpa liberum, bonis operibus ac contemplationibus intentum. Indicauit hoc perpetua hominis alacritas atque lætitia, quem nemo mœstum vidit, sed vultu semper eodem. Per Antistitem quoque Constantiensem approbatus, ad cuius præceptum tres particulas panis, tamquam obedientiæ filius comedit, quas cum difficultate deglutiuit. Tandem senio & viribus deficiens, eius senilem animam mollis dissoluit sopor. Sepultus est in ecclesia sui Pastoris, cum opinione sanctitatis. Hæc Nauclerus: quæ apud Norimbergenses ita finiunt: Sepultus in ecclesia sui Pastoris non sine Miraculis quiescit, qui & finitimis populis nonnulla vaticinia prædixit.

[96] Quin etiā transmissis alpibus Nicolai famain ipsā se penetrauit Italiam. Bonifacius Simoneta, monasterij Cornu Abbas, [Bonifacij Simonetæ Ab.] eidem seruo Dei coæuus, in epistolari suo opere lib. 3. epistola ad Nicolaum Palmerium sic refert. Vir probus Mediolanensis, qui Donatus nuncupatur, qui per orbem ad lapides pretiosos sæpe vagatur, duo præmissis mirabiliora addit, scilicet, quod in Germania (est autem Heluetia Germaniæ pars, quemadmodum Longobardia Italiæ) temporibus nostris eremita antro maxima obseruatione inclusus, per viginti annos iam elapsos non comedit: tum ab illo alium non longe distare, singulis diebus tres exiguos globulos e nucleis persicorum edentem asserit. Hæc ille. Gregorius de Valentia, magnus olim Societatis nostræ Theologus, [Gregorij de Valentia S. I.] Præfationi librorū de Eucharistia Ingolstadij an. MDLXXXVII editorum, hæc de Nicolao nostro inserit: Fuit aliquando communis Heluetiorum laus, quod apud illos maxime, si vspiā alibi, viguit & floruit & culta est vera erga sanctissimam Eucharistiam fides atque religio, quam & Deus ibidem cum alijs argumentis tum insigni miraculo contestatus est, cum sanctissimo viro Nicolao Vnderwaldensi (cuius anniuersaria memoria propter felicem e corpore annis abhinc centum migrationem hoc ipso die celebratur) vitam isto dumtaxat cibo cælesti annos viginti prorogauit: vt vel ex hac re posset intelligi, eum ipsum in sanctissima Eucharistia verissime contineri & percipi, qui vera vita est, & cuius ex carne viuifica & sanguine sanguis etiam & caro nostra quodammodo alitur. Meminit item Nicolai nostri Thomas Murnerus I. V. D. Ordinis D. Francisci, [Thomæ Murneri,] Lucernæ quondam Parochus, in sua, quam ibidem conscripsit ac typis vulgauit historia anno a partu virgineo MDXXXVII. Matthæus Raderus supra memoratus Societatis nostræ scriptor, in prima viridarij sui parte vitam S. Theodosij Cœnobiarchæ conscribens, [Matthæi Raderi S. I.] hæc de Nicolao nostro interserit: S. Nicolaus Heluetus totis viginti annis omni prorsus cibo abstinuit. Alij denique plures non incelebres auctores exteri de hoc viro Dei honorificentissimam faciunt in suis lucubrationibus mentionem: quos tamen lubens, ne longior sim, quam par est, prætereo.

[97] Fuere etiam viri magni, qui iam pridem Nicolai nomen inter cetera Diuorum nomina in fastis suis recensuerunt. [Gilberti Genebrardi,] Gilbertus certe Genebrardus, Parisiensis Theologus, diuinarum litterarum sacræue linguæ ibidem Professor Regius, ei operi, quod in Regij quondam vatis odarium commentatus est, fastos, quos ipse Romanos appellitat, præfixit: in quibus Nicolao nostro diem vigesimum secundum Martij consignauit. [Petri Canisij.] Petrus item Canisius sæpe iam nominatus e Societate nostra Theologus, in suo, quod quondam Dilingæ vulgari fecit, Martyrologio, ad vndecimum Calendas Apriles, hoc encomio Nicolaum nostrum inter altos Diuos celebrat: Item Fratris Nicolai Anachorotæ ex Siluania Heluetiorum beata recordatio, qui, consentiente coniuge sua, domum vna ac mundum deserens, vitam in eremo separatam ac religiosam duxit, annos circiter viginti absque omni humano esu potuue vixit. Claruit viuus prophetiæ spiritu, mortuus vero multis miraculis. Quiescit in æde parochiali Saxulæ. Ita ibi b de Nicolao lumen illud Catholici orbis, ac præsertim Germaniæ, Heluetiæue nostræ clarum Sidus Canisius, quem merito inter inquilinos viri Dei laudatores ponere debuissem: tametsi enim in Heluetia viuere non cœpit, in ea tamen ingenti patriæ emolumento ac fructu & multam ætatis partem degit, & æternitati viuere tandem cœpit. Et quia vir iste Sanctus pro Sancto nostro plurimum laborauit, nomenque illius suis fastis inseruisse ac de eo breuiter disseruisse non satis habuit, placuit etiam cetera in hunc locum congerere, quæ ipse peculiari opusculo de eodem patria lingua tractat.

CAP. VIII

[98] Principio, inquit ille, certum est, ac negari non potest, hunc natum Heluetium, in omnibus omnino fidei articulis vere atque constanter Catholicum fuisse ac perseuerasse, nec aliter nisi in vnitate atque obedientia eiusdem Catholicæ Romanæ Ecclesiæ ac religione innocuum durasse & salutem obtinuisse. [Laudantis Nicolaum, vt vere Catholicum,] Et quamuis noua hæc ac non nisi quinquagenaria atque sexagenaria religio, eo quo ipse viuebat æuo incognita adhuc atque inaudita erat: ipse tamen spiritu Dei instructus eam vaticinio prænuntiauit, suosque populares serio ac fideliter docuit, omnes religionis nouitates fugere atque vitare. Laudabili etiam exemplo suo Frater Nicolaus confirmauit, quæcumque vere pios Catholicos omnes facere, atque in diuinis officijs, vsu diuinorum mysteriorum, cæremonijs Ecclesiasticis, in sacro ac profano regimine, in auitis denique & Catholicæ Ecclesiæ vsitatis moribus ac consuetudinibus obseruare conueniat. Sacerdotes ipse Catholicos diligebat, ijs omnes animi sui recessus detegebat, incruento Christi Sacrificio religiosus auditor assistebat, Seruatorem suum verum Deum hominemue eidem sacerrimo mysterio vna cum corpore ac sanguine præsentem adorabat, atque in altera tantum externa specie percipiebat. Deiparam Virginem Dominam nostram cum toto cælestium Diuorum choro lubens ipse coluit ac eorum opem implorauit, pro vita functis æque ac viuis Deo supplicauit: atque vt compendio omnia absoluam, toto ætatis suæ decursu a puero Catholicæ Ecclesiæ ordinem mordicus tenuit, ceterosq; quos potuit Christianos antiquum fidei tramitem sectari diligenter edocuit atq; induxit. Felices nos Catholicos, si etiamnum non ore tantum forinsecus sed toto etiam pectore & opere ipso constantes veram nostram Catholicam fidem libere toti mundo testaremur: tum enimuero vere cum Fratre nostro Nicolao, imo cum Doctore gentium, gloriari possemus: Bonum certamen certaui, cursum consumaui, fidem seruaui: de reliquo reposita est mihi corona iustitiæ. [2 Tim. 4]

[99] c Laudandus deinde est hic Frater Nicolaus iure meritissimo, [vita sanctum,] qui veræ quam tenuit fidei mores eius ac vita, Christiano ac Catholico homine digna, perpetuo respondit: matrimonij iura intemerata seruauit, militiam fortiter gessit, liberos singulari cura pietati innutriuit. Experiebatur interea per domesticas aliasue profanas curas plurimum sese in diuino cultu impediri, atque a cælestibus rebus auocari; vnde cor eius amore diuino succensum, secretius vitæ genus suspirabat, eo quod in pecunijs ceterisue fortunæ bonis, in amicis item ac socijs, in illecebris denique mundiue pompis pro quiete nil nisi perennem molestiam, tœdium atque acerbitatem sentiret, vni Deo famulari, inanijs mundanis prorsus emori, optimamque partem eligere decernebat: vnde temporalibus rebus curisue abdicatis, cum D. Paulo dicere poterat: Omnia detrimentum feci, & arbitror, vt stercora, vt Christum lucrifaciam, & inueniar in illo. Mihi viuere Christus est & mori lucrum. [Phil. 3 & 1] Illud denique maius est magisque mirandum, virum hunc Dei nutu ac ductu non aliam, quam seueram illam duramque Anachoreticæ vitæ rationem sibi proposuisse, ipsosque in eo instituto circiter viginti annos ad mortem vsque læto hilariq; animo ac spiritu constanter perseuerasse. Imo seipso teste supremo Numini se satis gratum esse posse negabat, quod ab vxore, liberis, domo, ceteris profanis negotijs liber ac solutus, cælestia tractare, pijsq; exercitationibus perdius & pernox vacare posset. Quemadmodum etiam Seruatoris nostri Prodromus Ioannes instinctu diuino eremum petijt, ac potissimam vitæ suæ partem solus inibi seuere traduxit. Omnino miles hic Christi illud Diui Pauli vsurpare poterat: Mihi absit gloriari nisi in Cruce Domini nostri Iesu Christi, in quo mihi mundus crucifixus est, & ego mundo. [Gal. 6 & 2] Viuo ego, iam non ego, viuit vero in me Christus.

[100] Nec mirum cuiquam videri debet, Fratrem Nicolaum institutum vitæ coniugalis deseruisse, [imitatorem Apostolorū:] domoque liberis ac coniuge migrasse: mirabilis est enim Deus in Sanctis suis, atque in ijs & per eos tamquam per instrumenta sua, diuersimode operatur, pro nutu suo eos ad hoc illudue viuendi genus amplexandum trahendo. Voluntati Dei quis resistet? & quis respondebit ei? Quidquid hac in parte Nicolaus fecit, præsciente ac consentiente vxore fecit, Apostolorum exemplum secutus: qui Christi monitu ac pollicitationibus inducti vna cum fortunæ bonis etiam vxores reliquerunt, vt primum spiritu diuino afflati, sementem Euangelij in omnem terram spargere cœperunt. Christus enim apertis verbis illis prædixerat: Omnis qui reliquerit domum, vel fratres aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut vxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet & vitam æternam possidebit. [Matth. 19] Vnde manifestum est, Nicolaum Dei atque Ecclesiæ ordinationi nihil aduersum tentasse atq; executum esse. [cuius institutum probauerint,] Verum enim vt omnis de hoc Anachoretæ nostri facto scrupulus penitus eximeretur, totique orbi pateret, eremiticum eius institutum probandum potius esse quam vituperandum, præpotens Deus prodigiose sane ex fructibus arborem, atque ex opere opificem cuiuis sano homini demonstrauit. Triplici enim irrefragabili indicio optimus quisque conuincitur Nicolai institutum optimo niti fundamento, Deoque acceptum fuisse: quidquid momi quidam aut calumniatores oblatrent: eo enim ingenio peruersus mundus est, vt facile falsa, fraudulenta, atque ab omni veritate aliena iudicia de Præcursore Domini ceterisue eremitis, imo de ipso etiam Domino concipiant ac prodant. Principio igitur de hoc Christi agonotheta testatur mira atque inexhausta tolerantia, in varijs suis, quas perpetuo sustinuit fortiterque vicit, tentationibus atque insidijs: versutus enim ac versipellis genius (quemadmodum gesta illius testantur, & anachoretæ plerique in sua vocatione experiuntur) nullam ei quietis partem reliquit, quin eum per se aliosque aspectabili etiam atque informi forma inuaderet, vexaret, terreret, quemadmodum etiam D D. Paulo, Antonio alijsque euenit: quorum colluctatio non tantum aduersus carnem & sanguinem erat, sed etiam aduersus Principes & potestates, aduersus mundi rectores tenebrarum harum. Quantas Nicolaus dolorum acerbitates in hisce luctis per ipsas etiam emaciati corporis fibras, ac ossium medullas pertulerit dici non potest. Tacebo insultus, quibus eum noti ignotiue, amici atque hostes, incolæ & accolæ, falsique fratres multis annis impetierunt, vnde graues sæpe molestias ac tentationes decoquebat. Solari autem seipsum, & diuina adiutus ope vincere didicerat, memor eius, quod Seruator dixerat: [mira patientia,] In patientia vestra possidebitis animas vestras. Et quod D. Iacobus scripserat: Beatus vir, qui suffert tentationem, quoniam, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se. [Luc. 21] Talis enim patientia vere operatur probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit: imo veros Dei amicos designat, quos per multas tribulationes oportet introire in regnum cælorum.

[101] Testantur deinde etiam de hoc viro Dei eximia totiq; mundo nota prodigia, quæ Deus per eum ante & post eius obitum varijs locis operatus est, [miracula,] sanique æque ac ægri quamplurimi experti sunt, quæque adeo non traditione tantum sed etiam authenticis tabulis probari confirmariue possunt. Illud cumprimis magnum atque eximium prodigium est, quod Nicolaus iste viginti prope annos impransus & incœnatus, absque omni prorsus humano victu ac fomento vitam in eremo traduxerit, ita vt supra naturam non corporeo sed spirituali alimento etiam corpore incolumis conseruaretur. Quæ res vtique non minus æstimari debet, quam quadragintadialis sanctorum vatum Moysis & Eliæ vi diuina sustentata inedia: & videtur omnino abstinentissimus noster Nicolaus cum dilecta Christo Magdalena comparari posse, quam ferunt triginta circiter annis pari abstinentia in eremo Deo ancillatam esse. Quis igitur non fateatur, digitum Dei circa hunc anachoretam operatum esse, eiusque sinceræ vitæ ac moribus testimonium dedisse, ita vt merito de ea dubitari non possit? Testatur denique de eo nobilis ille magniq; ab omnibus æstimandus prophetiæ spiritus, [& prophetiæ:] quo prodigiosum hunc virum mire Deus illustrauit ornauitque, ita vt magna ac recondita mysteria ei sæpius panderet, ipseque ceteroqui rudis atque illitteratus de sanctissimæ Trinitatis arcano plurima penetraret aliosque edoceret. Hoc Numine instinctus, occulta multis manifestauit, imminentia pericula prædocuit, monuit, ad salutem instruxit, summos, infimos; tenues, opimos; aduenas, indigenas: multi enim ad famosum hunc Anachoretam concursus vndique fiebant, & quotquot ad eum ventitabant optimis consilijs instructi, quæsito fructu ac solatio affecti, domum remeabant. Hæc de Nicolao Petrus, cuius elogium tanto pluris est æstimandum, quanto eius vitæ sanctitas & doctrinæ excellentia notior clariorq; fuit. Felix patria nostra, quæ tantis luminibus hisce turbulentissimis tempestatibus irradiata fuit: eas Nicolaus prædixit, ac præcauendas monuit, Petrus tamquam firmissima petra fregit: Nicolaus in deserto, in aperto Petrus: vterque prodigijs etiamnum hodie claret: vterque communi piorum sensu inter Cælites censetur ac colitur, nihilque adeo toti Catholicæ Heluetiæ magis in votis est, quam vt tandem vtrique coniunctim suprema in rebus sacris Auctoritas publicos in terris honores, quos iam pridem merentur, decernat.

CAP. IX

[102] In postremum locum aduersarios conijcere placuit, a quibus veritas virique Dei virtus id expressit, vt sui obliti in Nicolao laudarent, quod in ceteris omnibus damnarunt. Aduersarios, inquam, [laudati etiam ab hæreticis,] auitæ fidei & totius venerandæ antiquitatis, quos eo vaga credendi quiduis ac faciendi libertas prouexit, vt quidquid ipsis in mentem aut buccam venit, id ex intima diuinitatis abysso haustum profluere censeant, quamuis nouum, absurdum, nefandum. Hi igitur hostes nostræ fidei, eam quam detestantur religionem in Nicolao probant: Catholicos execrantur, anachoretas vna atque seueriorem viuendi disciplinam damnant; & Nicolaum tamen laudant; prodigijs, oraculis clarum fatentur; eius preces, Synaxes, exomologeses prædicant, quas ipsi tamen cane peius & angue oderunt: verbo claudam omnia, meliora probant, deteriora sequuntur. Verum enim ne id gratis dixisse videar, producam vnum alterumue eiusmodi testem in amphitheatrum, vt andabatarum more secum ipsos pugnantes spectemus, atq; interim omnes Nicolai laudes exequamur. Oswaldus Molitor, cognomento Geishüsler, ac post patriam patriæque religionem desertam, [Osvvaldo Molitore,] affectato nomine Myconius dictus, primus in hac palæstra desudet. Lucernam is patriam habuit, sed lucerna eheu contempta Basileæ in Zuinglij tenebras vespertilionum ac noctuarum more incidit, germanum nomen cum græco permutauit, miser Molitor in hæresis pistrino cum reliquis eiusdem farinæ transfugis non nisi infelix lolium molere cœpit. In eo igitur commentariolo, quo supra memorati Henrici Glareani heroica, quibus Heluetiam depinxit, interpretatur, vbi de Subsiluanis ipsoque, vt dixi, Subsiluanorum sidere Nicolao diserte canit, sic ipse poëtam illustrat: Nicolaum significat Eremitam. Hic quidem natione Siluanus, patre Henrico, matre Hemmanna progenitus, diuino monitu eremum intrauit, vxore cum decem liberis, quinque maribus & totidem puellis relicta, vbi absque cibo & potu humano XXI annos transegit*. Solitus fuit aliquando dicere, longe gratius sibi fuisse, quod diuina gratia potuerit penitus vxori suæ renuntiare, quam quod cibo. Sepultus iacet apud Siluanos, in pago, cui nomen Sachklen. Vir fuit admodum procera statura & formosa, supra quam erat satis macie confectus, vt nihil aliud habere visus sit, quam cutem ossibus adhærentem. Color erat fuscus, capilli nigri, canicie sparsim interspersi. Barba non prolixa nec multo pilo, sed in medio bifurcata; oculi apprime nigri, & quibus terrore quis potuisset, ob venerandum fulgorem, concuti. Colli gutturisque venæ, dum loquebatur, non sanguine, sed aëre videbantur plenæ; veste vsus vnica & simplici ad talos vsque demissa: caput semper nudum, & nudi pedes. Vocem edebat virilem, sermonem tardum. Disputans de Deo videbatur omnia sacrarum litterarum secreta esse rimatus, cum tamen ne litteram quidem nouisset. Illud addam: cellulam eius fuisse longam duobus passibus & semis, latam vnius & dimidij, altam vt capite eius summitatem tangeret. Fenesterulas hæc duas habuit palmæ latitudinem referentes; nihil insuper videbas, præter humillima scabella, quibus haud dubie pro ceruicalibus vtebatur. Hæc adscripsimus ob eam caussam, quod hactenus non vidimus adnotata ab his, qui vitam eius viri litteris mandarunt: quamuis Henricus Lupulus Canonicus Bernensis, homo plane doctus nihil pene omiserit: eius libellum propediem in lucem dabimus. Nostri poëtæ parens cum eo locutus fertur, cum auo poëtæ ac eius maioribus bello interfuit. Poëta eo anno natus est, quando Nicolaus moritur, anno Christi MCCCCLXXXVIII. Filium eius Consulem vidit poeta. Siluaniæ anno a Iesu Christi natali MDX. Hæc Lucernas ille ad veterem lucernam, quæ olim ei in patria luxit.

[103] Succenturiabo huic par nobile fratrum, alterum Tiguro, [Io. Stumphio,] Basilea oriundum alterum: is est Ioannes Stumphius, notus per Germaniam Heluetiæ Chronographus; hic vero Henricus Pantaleon Prosopographus heroum atque illustrium Germaniæ virorum: quorum prior lib. 7. cap. 4 de nostro Nicolao agens, hisce eum describit: Breuis enumeratio vitæ, formæ ac domicilij F. Nicolai de Siluania, viri sancti, ac præstantis eremitæ. Circa annum millesimum quadringentesimum octogesimum in Siluania supra siluam, adultus quidam ciuis, relictis cognatis suis omnibus, in eremum vallis Melchæ supra Saxellam secessit dictus Frater Nicolaus. Reliquit post se decem liberos, æquali numero mares fæminasque. In hac eremo vitam duxit solitariam sanctamque viginti & vno annis absque omni corporali cibo potuque (aliqui radicibus eum victitasse opinantur) Indigenæ sæpius omnes ad eum vias obsederunt, vt obseruarent, an aliunde occulte pasceretur. Certo tamen compertum est, hunc hominem Angelis consimilem, naturæ humanæ fragilitatem superasse, carneque vestitum, carnis tamen necessitatibus exortem ac minime obnoxium fuisse. Precatio eius potissima fuit: o Domine, accipe me mihi, & da me totum tibi &c. Inter alia dicere solitabat, longe sibi gratius accidisse, quod Deo fauente vxorem deserere, quam vitam sine cibo degere licuisset. Vir erat erectæ & proceræ staturæ, exsuccus tamen & exhaustus, ita vt sola cutis ossibus hæreret ac neruis. Eius inediam etiam Proepiscopus Constantiensis probauit, nullamque fraudem aut simulationem deprehendit, ita vt non nisi diuinitus eum sustentari decerneret. Colore erat castaneo, capillis nigris canicie inspersa, barba modice promissa, rara ac bifurcata, nigris clarisue oculis, ex quibus promicans terror intuentes percellebat. Gutturales eius venæ, cum loqueretur, aere potius quam sanguine agitari mouerique censebantur. Veste vna eaque talari vtebatur, capite pedibusque nudus: vox eius virilis, ac moderatus sermo: ad se venientibus pœnitentiam vitæque emendationem suadebat. De Deo tam exacte subtiliterque disputabat, vt si sacrarum paginarum arcana omnia penetrasset, cum tamen rudis prorsus ac illiteratus fuerit. Cordis eius serenitas index erat infallibilis eius certitudinis, qua spes eius firma atque inconcussa nitebatur, ita vt cum D. Paulo gloriam suam omnem in testimonio conscientiæ suæ poneret: vnde subtristis nemini vmquam, sed explicata semper fronte visus est. [2 Cor. 1, 12] Futura sæpius præmemorabat; Heluetios monebat pacem colere, laborem amare, patrijs curis intentos contentosque viuere, externa bella, Regum ac Principum confœderationes, obsequia, annuasque pensiones cauere, eo quod hæc libertati eorum pacique publicæ inimica essent. Domicilium eius, quod incolebat, sesqui passuum latitudine æquabat, vnoq; tantum passu longius erat; altitudo staturam eius exæquabat, ita vt tabulatum vertice contingeret. Fenestellæ duæ palmares lumen intromittebant. Nulla illic supellex, nisi humilia scabella duo, quorum ei forte ad capescendam quietem vsus erat. Excessit e vita circa annum 1502 (error hic in numeros irrepsit) ac Saxellæ in sua Parochia sepultus est, quam semper inuisit, neque vmquam ab ea se seiunxit. Hæc de Nicolao Stumphius ad verbum latine reddita.

[104] Pantaleon autem Medicus parte 2 Prosopographiæ suæ anno Christi MCDLXXXVI eumdem etiam prolixe commendat: missis autem ijs, [Henr. Pantaleone,] quæ ex Stumphio desumpsit, hæc inter alia de eo refert: Erat, inquit, innocentia vitæ insignis, qui stipendijs externorum Principum d contemptis, suis laboribus sibi ac familiæ victum comparabat. Cum hac ratione aliquamdiu perseuerasset, tandem quorumdam fastu offensus, secessum quærere & huius mundi illecebras fugere cogitauit. Itaque consensu impetrato, vxorem cum decem liberis reliquit, & se in solitudinem conferens, supra locū Saxlen exiguam cellā sibi parauit. Et paullo post: Is ergo eo loco magna sanctitate absq; vllo cibo & potu vixit. Dein post plura alia, quæ lubens omitto, sic denique concludit. Eius memoria apud Heluetios recentissima existit, ita vt parentes subinde pias huius viri admonitiones suis filijs & nepotibus merito inculcent. Hæc Pantaleon. Adiungo his Iosiam Simlerum Tigurinum, [& Iosia Simlero.] qui & ipse Nicolai laudes, quamuis strictim, perstringit. Cum enim de Stantianis illis comitijs, quorum superius pluribus memini, quibus ipse Nicolaus præsens interfuit, fusius disceptaret, hisce tandem concludit: Negotia ea omnia multis agitata comitijs, interuentu denique vnius Fratris Nicolai pij illius Siluani Eremitæ, qui tum apud Heluetios omnes, tum vbique passim magnum sanctitatis nomen obtinuit, decisa sunt. Hæc ille. Ea igitur horum aliorumque hæreticorum, quos breuitatis caussa transeo, de Nicolao fuit fixa sententia, sanctum virum fuisse, Deo placuisse, id prodigia supra naturæ vires facta testatum fecisse. Quid igitur de fide eius dicent? An nesciunt illud Doctoris gentium, Sine fide, impossibile est, placere Deo? [Hebr. 11.] Placuit Deo Nicolaus? & fides vtique eius Deo placuit; vera igitur fuit, falsa enim qui posset placere Deo? Quod si denique vera fuit Nicolai fides, quemadmodum omnino fuit; falsa sit oportet illa fides, quæ eius fidei aduersatur, illamq; damnat. Respicite igitur o miseri! o excæcati! respicite, ne quem vos laudatis ac probatis, Nicolaus ipse vos reprobet ac damnet.

[Annotata]

a Vnius scilicet diei itinere, horis 10 vel 11 conficiendo.

b Germanice in editione anni 1599: nam prima editio an. 1573 aliquanto paucioribus verbis vtitur.

c Sycophanta hic se hæreticus prodit: egregie hoc loco exagitatus ab Eichornio in editione an. 1608 pag. 62.

d Hoc quoque cauillatrici dicacitati imputat Eichornius: constat

enim, inquit, luce clarius meridiana, Nicolaum, totos iam septem annos in eremo agentem, omnis cibi ac potus caruisse vsu, quando prima Heluetijs donariua ab exteris missa sunt: quomodo ergo eiusmodi largitiones spreuisse potuit, sibi suisq; victum laborando comparans?

* imo XIX cum dimidio.

CAPVT XII.
Posthuma Nicolai miracula cæci, surdi, claudi curati.

CAP. X

[105] Innumera sunt illa, atque prorsus admiranda, quibus omnibus perscribendis ingens volumen non sufficeret. [Multitudinem miraculorum testantur,] Id ergo solum hoc postremo huius historiæ loco agam, vt pius Lector probe cognoscat, & multa & magna mirisicum Deum ad Nicolai sepulcrum hactenus operatum esse, atque etiamnum operari, quibus abunde satis declarauerit, quo loco apud ipsum sit in cælis, quoue eum etiam in terris haberi velit. Priore igitur loco testes nonnullos producam, qui de portentis ijs generatim loquentur: posteriore vero prodigia quædam eiuscemodi in paucas classes cogam, maximeque ea, quæ ad testificandam viri Dei sanctitatem Romanæ Curiæ discutienda atque confirmanda transmissa sunt. [Henricus Lupulus,] Principio igitur de primis post fata Nicolai miraculis primum eius vitæ scriptorem Henricum Lupulum breuiter sic loquentem audiamus: Mortuo, inquit, atque sublato iam Dei famulo, cuius tam dulcis in terris conuersatio vniuersis ad illum affluentibus Christi fidelibus virtutum specimen extiterat, nolens misericors Deus deuotum illi populum iucundissimo spoliatum alloquio diuturna querela cruciari, non cessauit in hunc vsque diem, multis ac varijs per eius suffragia consolari miraculis. Percensitis deinde insignioribus aliquot eiusmodi prodigijs a, hæc denique subdit: Et vt summatim tandem concludam, vix auditu credibile videtur, quot aut quantis indies miraculis felix ille Pater coruscat, cum pene nullum morbi genus incuratum ad illius suffragia intermittatur: maxime vero in febrientibus, quos illic exaudiri quotidie, atq; pro votis [sanitatem] obtinere, tam Curatori Sacerdoti quam etiam ipsius Ecclesiæ in Saxlen deuoto gregi palam constat. [Henr. Gundelfing,] Hæc ille. Audiamus & alterum, Henricum Gundelfingium scilicet, in odis suis Horarijs de Nicolao, primo post eius obitum anno, sic concinentem: Iste verus Israëlita est, qui Dei tabernaculum inhabitat absque macula: per quem in hoc mundo quamplures Deus ostendit virtutes. Subiungit paullo post: Cuius capiti Christus coronam circumdedit virtutibus consertam, dum per eum frequenter languidis reddidit dona salutis. Sic ille breuiter de viri Dei miraculis cecinit. Omitto hic testes illos reliquos, quos supra iam produxi, qui vno ore fatentur omnes, multis post mortem miraculis Nicolai nomen perpetuo claruisse.

[106] [Renvvardus Cysatus,] Renwardus Cysatus inter alia de hoc Dei amico diserte sic loquitur: Præterito seculo F. Nicolaus de Rupe, vt Deo quietius securiusque seruire posset, mundo sese subduxit, atque in patria eremo multos annos sancte ac sobrie, imo ipsos prope viginti annos absque omni corporeo alimento degit, ac demum extremum suum diem pie clausit: quæ omnia toti orbi nota, ac subinde quamplurimis miraculis comprobata, in hodiernum etiam diem quotidianis prodigijs confirmantur. Plura eiusdem generis ex eodem de hac materia libens prætereo. Sed & supremus Subsiluanæ reipublicæ Magistratus, [Magistratus Subsiluanus,] inter alia, etiam miraculis ad Nicolai tumbam editis luculentum anno MDXCI publicis tabulis testimonium dedit, quod ad verbum superioribus adnecto: Visum est matura inter nos deliberatione habita communi consilio testificari & confirmare, miracula, quæ præpotens Deus per hunc dilectum seruum suum, dum viueret, & deinceps post mortem operari dignatus est, tam varia tamque multa existere, vt scriptorum incuria non omnia, sed minima eorum pars litterarum monumentis sit commendata. Ceterum ab auis nostris & proauis ad nos vsque sic pleraque perlata, non solum in hac nostra vniuersa regione, sed etiam in finitimis, alijsque longe dissitis Prouincijs sunt euulgata, quotidieque nostro æuo nouis alijs superuenientibus miraculis confirmantur. Quæ omnia bona & veraci fide nostra ac honoris nostri attestatione comprobare possumus, præsentium litterarum vigore, quas communi nostro & publico, nostræque Reipubl. proprio sigillo communiuimus, XX Ianuarij, anno MDXCI. [Andreas Zbæren.] Ita testantur Subsiluaniæ Primates. Eodem anno Andreas Zbæren Parochus Stantiensis, & Capituli Sexuir, bona sanctaque fide affirmauit, se per annos octo & viginti continuos Saxellensium, vbi Nicolai condita sunt ossa, Curionem egisse, eoque toto tempore tot beneficia prodigiosa, tam indigenis quam aduenis, ad viri Dei suffragia implorata a Deo concessa esse, præsertim circa febrientium liberationem, vt numerus eorum iniri non possit. Quod ipsum etiam peruetustus quidam codicillus, ante annos centum conscriptus ab eiusdem loci Curione quodam confirmat, innumeram nimirum multitudinem hominum visitato viri Dei sepulcro, ac pia stipe data, a diuersis morborum generibus, & maxime febri, liberatos recessisse. Atque hæc generatim de Nicolai miraculorum testificatione. Nunc solenniora quædam speciatim in paucos quosdam, vt dixi, paragraphos distribuam.

§ I

[107] Ciuis quidam Subsiluanus, viro Dei cognominis, ex pago Inwil oriundus, nescio quo casu in b extremam inciderat cæcitatem, ita vt iam non paucis c diebus oculi eius nihil omnino luminis admitterent. [Illuminantur cæcus,] Venit igitur in mentem, Nicolai tumulum inuisere, fusisque ad Deum precibus cælum sibi, vnaque etiam oculos per viri Dei suffragia aperire. It, fatigat sese Deumq; profusis supplicijs, lacrymisue, sed nihil mouet: redit cæcus ad patrios lares. Proxime insecuta nocte per quietem audire sibi visus est vocem serio inclamantis, surgeret e vestigio, lectoque damnato vocantem curriculo sequeretur. Surgit, apertisque oculis videre se etiam per tenebras sentit: atque ex eo tempore visu longe acutiore, quam vmquam ante, valuit. Sedunum d Vallesiæ metropolis est, [cæca,] vbi honesti cuiusdam e ciuis filia eodem infortunij genere tentata, tres ipsos menses exoculata sedit, ac cum tenebris luctata est. Suasere familiares Nicolai opem implorare, ac peregrinationem ad eius cineres vouere. Implorat, vouet, visum recipit, paucisque post diebus voti reatu in Saxellensi æde, adducto secum parente prodigij teste, se cum gaudio absoluit. E Bernensium dominatu vir f quidam incautus tam grauiter oculorum alterum parieti allisit, [& cocles:] vt omnem ex eo sibi videndi facultatem excusserit. Admotis varijs medicamentis cum nihil cocles proficeret, cineribus Nicolai supplex factus ex oculo cæcitatem omnem extersit. Prouectæ quidam ætatis g, [item alius diu,] Lungerensis in Subsiluania pagi incola, multis annis talpa magis exoculatus, tandem in Nicolai sepulcro visum requirere, eique obfirmato animo tamdiu inhærere statuit, donec voti se damnatum oculis videret. Dat igitur sese in viam, quam eodem, quo pedibus premere cœpit momento, etiam oculis vsurpare, quamuis hebeti & subobscura acie, incipit. Pergit spe plenus, ac sensim tantumdem videndo oculis proficit, quantum eundo pedibus promouet, pari viæ visusue incremento, ita vt eumdem & viæ & cæcitatis quæsitum terminum tandem inueniret. Recuperata ergo prorsus oculorum vi, gratijs Deo ac Nicolao actis domum redijt, multisq; adhuc annis viuens vidensque acceptum beneficium deprædicauit. [alius repente cæcus.] Pictoris cuiusdam filius, cum sanus vesperi cubitum secessisset, mane oculos aperire non potuit, eo quod ingens tumor eos occlusisset, qui nullis medicamentis leniri aut abstergi poterat. Vouit parens de filij oculis solicitus ad Nicolaum peregrinari: quod & fecit. Domum reduci in via occurrit coniux, & iam alterum oculorum sponte reclusum nuntiat, simulque cum marito cubiculum ingressa, mox etiam alterum reserari cum gaudio conspicit.

§ II

[108] Vidimus videntes cæcos, nunc etiam de nonnullis surdis ad Nicolai tumulum audientibus, [Auditum recipiunt,] audiamus. Henricus Zvissenbach h Sibenthalensis e Bernensi ditione, decennem habebat filiolum, cui aures nescio quo graui symptomate ita obsurduerant, vt supra solidi anni spatium nec vocem nec sonum vllum perciperet. Subijt animum pij parentis, Nicolai precibus surdum commendare; dumque id agit, filij interea aures nonnihil aperiri cœperunt. Mox igitur itineri se cum filio ad viri Dei sepulcrum committit, vbi perfectam denique ipsi aurium audientiam impetrat. [vir & mulier vna,] Honesta quædam matrona anno partæ salutis millesimo quingentesimo octogesimo nono surdam filiam quindecim annos natam, ex voto ad Nicolai asceterium deduxit i. Vbi Deiparam Virginem in æde sacra prius pronæ consalutarunt, mox viri Dei religiosam cellulam ingressæ, magno animi sensu pauimentum ac parietes exosculatæ sunt. Tum surda filia super ligneum Nicolai lectulum sese abijcere, caput super saxeum ceruical collocare, corpus velut ad quietem capessendam componere, atque interim quinquies Dominicam orationem ac salutationem Angelicam percurrere. Mirum dictu! vix preces illas exoluit, cum surditas omnis extemplo abscedit, surgit auritis auribus, atque læta cum matre domum remeat. Alteri cuidam honestæ matronæ vicesimo ætatis anno graues aurium dolores, [altera,] omnem alterius auris vsum ademerant. Metuebat illa, ne vis mali etiam alteram obstrueret. Arrepto igitur ad Nicolai sepulcrum itinere, Deo Diuoque pro aurium incolumitate aures cereas suspendit, atque hac ratione absterso omni dolore aures sibi plene restitutas sentit. Sarnensis pagi obstetrix toto auditus sensu destituta, [tertia;] tentatis incassum multis remedijs, in Nicolai denique ope spem omnem ponit. Spondet tribus sextis ferijs cerearum aurium anathema sepulcro eius se daturam; & ecce primus ad sepulcrum accessus aures illi aperit, alter auditum auget, ac postremus denique prorsus perficit. Hæc de surdis pauca ex multis audita sufficiant.

§ III

[109] Benedictus Lausanensium Pontifex, ac S. R. I. Princeps iam diu alterum pedem grauissime affectum habebat, [gradiendi facultatem Episcopus Lausan.] ita vt vix claudicante gressu incedere posset. Et iam medicorum ars atque industria defecerat, cum pio Præsuli noster Nicolaus incidit, a quo pes afflictus officio suo restitui posset. Vouet igitur peregrinationem ad eius sacra lipsana, atque e vestistigio dolorum lenimen experitur. Mox surgit e lecto, ad iter se accingit, equum conscendit, Saxellam quamuis non sine dolore attingit, ad viri Dei sepulcrum venerabundus procumbit, calidisque supplicijs omnem breui tumorem pedis vna cum dolore abstergit. Atque hic est ille Pontifex, qui, vt supra memini me dicere, eximiam de Nicolai sanctitate opinionem ex hoc beneficio alijsque miraculis ad eius tumulum visis collegit, ac postea præsens laborauit, vt vir Dei honoratius tumularetur. Mirandum est quod subijcio: Danum quemdam piscatorem fœdus tumor pedis ita claudicare coëgerat, vt non nisi fulcris nixus ægre quo vellet serperet, atque interim magnos dolores pateretur. Adhibet multa remedia, sacra, profana; frustra omnia. Decernit denique quocumque labore D. Iacobum Compostellæ in Gallicia visere, atque ab eo sanitatem postulare. Venit ex Dania in Hispanias; sacra illa limina subit: precatur, sed non auditur; instat, sed nihil exorat. Cumque iam domuitionem meditaretur, nocte quadam per somnium admonetur, iter suum in Germaniam adornet: inter Helueticas alpes Nicolaum Eremitam quiescere, eius se precibus commendet, sic denique fore, vt ad pristinum vigorem pes redeat. Experrectus Nicolai nomen inuocat, eius ossa quantocumque itinere ac labore adire ac venerari pollicetur, & extemplo cruciatum pedis mitigari sentit. Desiderio igitur recuperandi pedis incensus, viam longinquam ac laboriosam claudus ingreditur, ac demum magnis difficultatibus perfunctus Saxellam venit, diuino sacrificio assistit, suum etiam munus offert, ac derepente pedis integritatem recipit, exilit omnibus inspectantibus ac stupore defixis, fulcra suspendit, sanusque & alacer in patriam reuertitur. Margaretam Rorbergin Heidelbergensem matronam acutissimus pedis dolor ita lecto affixerat, [piscator Danus, mulier Heidelberg.] vt octo circiter mensium spatio k pedem inde efferre non posset. Vrebatur occulta nescio qua flamma, ita vt superfusa guttatim aqua instar fumi euaporaret, nec ei æstus ille partem vllam quietis relinqueret. Consulti medici, nec morbum agnoscunt, nec inueniunt morbo medicinam salutarem. Ad Nicolaum igitur conuersa desperata mulier, spondet, si per pedes liceat sacram eius tumbam adire, statimque voti rea, quod ægra pollicita fuerat, integris pedibus exequitur. Rhetus l adolescens trimestri pedum morbo impeditus gradi nusquam poterat, atque interim atroces cruciatus perpetiebatur. Implorant pij m parentes Nicolai opem, & ecce sequenti diluculo strato surgentem filium, [iuuenis & puella,] recteque ambulantem excipiunt. Nata cuidam filia recurua atque inuersa dextri pedis planta, quod vitium cum mater nequicquam ligando emendare conaretur, parens voto Nicolao facto intra breue tempus correxit. Fæmina quædam crus alterum grauissime læserat, ita vt ad lectulum se iam penitus damnatam arbitraretur. n In diuino tamen præsidio spem ponens, votum Nicolai cineres visendi nuncupat. [mulier crure læsa,] Ex voto ita remittit malum vt strato surgere, ac sustentaculis nixa ad viri Dei tumbam claudicare potuerit; vbi inuocato Dei ac Nicolai auxilio omnem pedis infirmitatem vna cum fulcris, quibus ægra adrepserat, abiecit. Indigenæ cuidam nescio quis grauior morbus alterius pedis neruos ita contraxerat, [vir pede contractus.] vt illo pede terram contingere nequaquam posset, imo vt non nisi ligneis pedibus suffultus, ac pede illo affecto ad collum suspenso ambularet. Per votum Nicolao editum id impetrat, vt quamuis contracto adhuc pede, sine fulcris tamen eius ossa inuiseret. Cumque in genua non posset, in manus procumbens humi demisit corpus, atque in ardentibus precibus perseuerare destinauit, donec restitutis neruis erectus stare, ac domum redire posset; quorum vtrumque breui impetrauit. Similia plura omitto, quia omnino similia o.

[Annotata]

a Vniuersim viginti duobus; quibus hunc titutulum præmittit Eichornius: Miracula aliquot insignia: principio cum publicas in tabulas, tum in Album Saxlense fusim relata: exin breuiter a Lupulo tradita: quorum aliqua ex Lupulo noster auctor, ordine mutato accepit. Ex ijsdem selecta 12 Saxulæ ante sepulcrum appensa legi, teste Francisco Murero in Heluetia sancta, vbi ex instrumento Cysati notarij confecto 16 Ianuarij an. 1591 septem alia addit, cum circumstantijs infra annotandis.

b Vulgo Einvvijl tabulis geographicis prætermissus.

c Quinque continuos dies, inquit Lupulus.

d Vulg Sitten ad Rhodanum amnem: Vallesij autem in septem conuentus partiti, [Sedunum & Vallesij,] primum quidem cum Bernatibus anno 1250 fœdus iniere: deinde nunc pars eorum, nunc vniuersi omnes cum varijs Heluetiorum pagis: ac denique an 1533 septem Cantonibus Catholicis generaliter socij accessere.

e Michaelis Weybel, inquit Lupulus.

f Ioannes Weler, id est, Textor, de Briens, qui pagus Siluaniæ finibus ad Occidentem propinquus adiacet, ad lacum a se dictum, qui primus Arolam flumen excipit.

g Et hic intra eosdem fines situs nomen dat exiguo lacui Lunger-zee, paullo post in Saxulensem lacum refundendo: narrat idem miraculum Franc. Murer testatum a Melchiore Bervvart, & nomen facit Ioannis Mingh.

h Ita etiam Lupulus apud Eichornium: mendi tamen suspicionem facit, quod pro hoc nomine tabulis ignoto, inferior & superior Sinnenthalia nominetur, tractus qui est secundum ripas Sinnæ fluuij a Vallesiæ montanis, vsque dum Candalio fluuio misceatur Sinna, vna cum dicto Candalio infra Thunensem lacum Arolæ flumini infundendus.

i Murerus ex instrumento Cysati matri Barbaræ ander Haltem filiæ Parbaræ Damahlen nomen fuisse dicit & rem biennio prius accidisse quam eam legitime testaretur mater an. 1591, puellam autem quindecennem fuisse.

k A Dominico Natali vsque ad Sextilis initium, inquit Lupulus.

l Ex Curiensi diœcesi, inquit idem. Est autem Curia Grisonum caput ad Plessurium flumen, istic fere vbi is se Rheno immergit.

m Nicolaus & Agnes, iuxta præfatum Lupulum.

n Hebdomauis 19 lecto fuisse affixam annos tunc 32 natam, ipsamet nomine Barbara Fuchlin testata coram Cysato Notario est, vti ex eius instrumento Murerus describit.

o Idem ex eodem hoc quoque refert ad præsentem materiam faciens: Anna Hentzlin annos 56 nata testatur quod ante annos 26 filium suum semestrem, [Tibia læsa sanatur.] cui tibia sic grauiter læsa erat, vt nullum chirurgi remedium proficeret ad sanitatem, ad sepulcrum beati viri Nicolai attulerit, eumque ab eo malo, quod iustam incusserat formidinem, eodem die sanatum retulerit.

CAPVT XIII.
Moribundi ac varij infirmi per Nicolaum curati.

§ IV

[110] Ex alto præceps ruens puer a in præacutam sudem collum tam fortiter impegit, vt ex perforato gutture sudes non nisi iterum iterumq, [Seruantur viui, puer guttur trans fixus,] adhibita magna violentia velleretur. Secutus est ingens iuguli tumor, qui spiritum puero iam iamque interclusurus videbantur. Sustollunt filium parentes, atque ad Nicolai sepulcrum delato vitam sanitatemque exposcunt; subsidit continuo tumor, redit spiritus liberior, guttur saucium breui consanatur. Matrona quædam suum ex sorore nepotem, [alius noctu oppressus:] infantem admodum, nutriendum susceperat. Euenit autem nocte quadam, vt eodem cum ancilla lecto decumbens, alumnum hunc medium inter vtramque collocaret, altoque somno mergeretur. Vbi demum euigilauit, infantem oppressum, ac penitus suffocatum reperit. Surgunt vtraque lecto, in exanimi corpusculo solicite animam quærunt, tota hora lamentantur, ac demum vbi actum agere se vident, ac cælestem conuertuntur opem; voto Nicolao se obstringunt, atque ita ex tempore exulem iam animulā vna cum integerrima sanitate in corpusculū reuocant. b Alius cuiuspiam matronæ filio nocte intempesta dormienti grauis quidam ac tam copiosus humor gulam occuparat, [suffocandi item puer] vt iam non procul a suffocatione abesset: eum tamen noxium humorem votum Nicolao factum in momento abstersit. Viro cuidam inter prandendum buccella bubulæ ita in bucca hæserat, [& vir vnus.] vt neque traijci neque egeri vlla ratione posset. Ipsos quatuordecim dies ægre trahebat animam, & iam non nisi tenuissima iuscula, eaque modice admittebat. Cum itaque mortem iam prope præsentem intueretur, sub vesperam voto se obligat, postridie, si superuiuat, Nicolai cineres salutandi, atque ita cubitum discedit, somnoque arcto sopitur. Vt primum autem euigilauit, impedimentum gulæ, nescio, qua via, prorsus abscessisse, eique liberos respirandi cibique sumendi meatus reliquisse sensit c. Ciuis honestus gemina huiusce generis beneficia in gemina sua prole expertus est; [Curantur epileptici duo:] trimulus ei erat, qui ab æqualibus inter infantiles ludos exacerbatus adeo ira excanduerat, vt epilepsi quadam sideratus sæpius humi prosterneretur, atque interclusis spiritibus prope suffocaretur. Mensem totum afflixit pusionem graue hoc malum, ipsumque ita denique terræ allisit, vt a circumstantibus iam prorsus conclamatus, nihil nisi sepulcrum expectaret. Verum pij parentes voto ad Nicolaum pro eo facto, vitam, quam ante iam dederant, nunc vna cum bona ac constanti valetudine restituerunt. Eodem etiam remedio filiam epilepticam, & iam cum morte luctantem, ex eius faucibus eripuerunt.

[111] Decennis puer parentem ad ligna conuehenda comitatus, incaute nescio quo casu lapsus, sub bobus, qui arborem crassam ac quindecim pedes longam trahebant, corruit. Pergebant nihilominus boues pondus, sub quo puer ingemiscebat, promouere, ita vt compressus miser ac prorsus exanimis iaceret. Accurrit attonitus pater, in genua se demittit, [suscitatur obtritus puer,] Nicolai patrocinio filium commendat, vouet sepulcrum eius supplex visere, ac continuo cernit puerum reuiuiscere, ita vt resurgeret, ac denique semihoræ spatio totus sibi restitueretur. Anno MDCVII incurius quidam paterfamilias filiolam manibus elapsam fortuito casu ita terræ afflixerat, [& puella ex lapsu mortua,] vt effracto craneo omnis iam vitæ expers iacere videretur. Et iam desperabundus parens metu Magistratus, in vicino cœnobio asylum quærere meditabatur: cum subito subit animum, Nicolai nostri patrocinium explorare. Mandat igitur familiæ, in genua se protinus conijciant, ac singuli quinquies recitata Dominica prece ac salutatione Angelica Nicolaum honorent, eiusque opem implorent. Et ecce inter precandum puellula solo afflicta parentes viua voce inclamat, humoque sana atque incolumis ab ijsdem sustollitur. Ex quatriduana cæli intemperie in Subsiluania aquæ omnes immane quantum intumuerant, cum ciuis quidam Alpnacensis domum rediens in grauissimum vitæ discrimen deuenit. Ponticulus, quem transibat, vndarum violentia disiectus, [submersione eripitur vir vnus,] in rapidissimum torrentem eum præcipitauit. In eo periculo Nicolao voto nuncupato se commendat, atque ita nixus asseri, ex pontis diffracti ruderibus euadere sperat: cum ecce ingentis lapidis violenta alluuione ab assere diuulsus, inter fluctuum inuolucra siue adminiculo diu luctatus, alterum votum concipit pro incolumitate sua, atque ita longius abreptus in arenarium cumulum medijs vndis extantem eijcitur. Illic omni humana ope destitutus, metuens ne totus madidus frigore, aut alio infortunio per noctem periret, tertio se voto Nicolao adstringit: itaque rudi stipite duce vadum tentat, ac tandem per rapidissimos vndarum vortices non sine miraculo in littus euadit. Corpus eius totum vnus erat liuor tumorque, ita eum saxa inter aquas contuderant: vestes eius arena ac lapidibus tam erant ponderosæ, vt sexaginta libras excederent. Viginti vectores vna nauicula lacu d Subsiluaniensi Lucernam tendentes, exorta graui tempestate, ventis se vna cum naui ac procellis frustrato omni labore permittere coacti sunt. Ingemiscebat sub aquarum pondere nauis, [20 vectores periclitantes:] nec poterat etiam pileis exhauriendo leuari. Omnibus desperatis, votum denique Nicolao factum tempestatem sedauit, & iam depositos periculo exemit. Fæmina Subsiluana e Frawenseldio rediens, Tiguri in grauem morbum incidit. Dolebat loco non Catholico inexpiatam se mori; Nicolai patrocinio vires exorat, quibus ad Catholicam ditionem deuenire possit. Venit in pagum Lucernensem, atque inde viribus denuo defecta in Vrbem deportatur, vbi ex medico intelligit, [sanantur moribunda,] nullam diuturnioris vitæ spem superesse. Ad Nicolaum igitur denuo conuersa, vouet eius templo pileū, quem domi habebat, superbum ac pretiosum, si conualesceret. Conualuit, sed aliquamdiu voti immemor rursus ægrescere cœpit, vnde anathema quidem deuotum templo attulit, sed pretio tamen redemit. Redijt igitur grauior, quam ante morbus, eamque tam pertinaciter afflixit, vt denique apud Sacerdotem & noxias & anathema deposuerit. Atque ita triduo post longum iter & arduum ad thermas Vallesianas pedes confecit.

[112] [epileptici sex,] Ioannes Sartor, Eistadij ad Almonium ciuis, ipsos quinque annos graui capitis vertigine agitatus, plano sæpius solo affligebatur. Is, vbi ad eum fama de Nicolai miraculis perlata est, relicta patria, longo f itinere ad alpes Subsiluanas contendere cœpit, atque inter eundum cephalalgiam omnem prorsus amisit. Graui epilepsia laborabat filius Ioannis Rutiman, ita vt totos quatuor annos humi sæpius deiectus diu satis spumans volutaretur. Nullum ex humanis medium profuit. Delatus ad Nicolai sepulcrum bis terue, tertia demum vice ita crudeliter comitiali morbo abreptus atque humi contortus est, vt de salute eius præsentes desperarent. Redijt puer ad se, sed morbus Dei ac Nicolai beneficio ad puerum deinceps non redijt. In Lucrnensium ditione vir quidam acerbos capitis dolores patiebatur; ferreo sibi claustro tempora constringi, aurem vtramque clauo perforari identidem clamitabat, amentiam omnes metuebant. Sed Nicolai imploratum auxilium vim morbi paullatim fregit, ita vt ipse breui sanus pro impetrata incolumitate Deo Diuoque gratias Saxellæ referret. Comitialem morbum plurimis extinxit Nicolai patrocinium. Id quod fassus est Furstenbergensis quidam g Vdalricus Molitor, qui Nicolaum, dum inter viuos adhuc degeret, conuenerat, itaque cum eo familiariter egerat, vt vterque mutuum inter se orationum fœdus perpetuo stabilierit. Cum igitur vir iste decennio post filiam suam molestissima epilepsia laborantem conspiceret, memor initi fœderis Nicolaum in vota vocauit, ac repente eam sibi penitus restitutam oblato ad viri Dei sepulcrum anathemate testatus est. Eiusdem beneficij accepti testes litteras dedit h Henricus Krieg Burgdorfensis e Bernatum dominio: comitiali enim morbo laboranti filiæ suæ comes ipse, ad viri Dei sepulcrum factus, incolumem eam domum reduxit. Eamdem gratiam a Deo Nicolai suffragio se accepisse, vt primum vicini pro eo viri Dei nomen interposuerunt, Turicensis quidam adolescens confessus est. i Phrenitem etiam a multis pepulere viri Dei implorata suffragia. [phrenitici pueri duo,] Duæ matronæ in Subsiluania sub ijsdem laribus habitabant, & erat vtrique proles trima, quæ cum vespere quodam colluderent, eodem temporis puncto periculosa phrenesi correptæ horrendis motibus humi volutabantur. Miserandum illud spectaculum quinas senasue horas matres & vicinos accurrentes spectatores iam tenuerat: cum ecce tibi alterius infantis germana soror natu grandior ad Nicolai sepulcrum afflictos deuouet; quod votum vixdum conceptum, quietem primum ac deinde etiam altum soporem ægris induxit. Mirum dictu! duabus horis dormitum, ac deinde vna cum somno omnis prorsus ægritudo excussa recessit. Alteri cuidam matronæ grauis cephalalgia oborta, in passiones denique phreneticas deuoluta est. [mulier vna,] Noctes fæmina ducebat insomnes, impotens animi doloris magnitudine humi obluctabatur. Redibat tamen ex interuallo ad mentem, atque interim Nicolai memor, ad eius apud Deum merita confugiebat. Obsecrat valetudinem, vouet ad sepulcrum eius peregrinari, atque ex cera anathema suspendere. Quo facto extemplo somno corripitur, phrenitim omnem edormit, & postridie incolumis voti reatu se exoluit.

§ VI

[113] Berchtoldus Feer ad D. Virginis eremitarum, vt vocant, Parochus, calculi stranguriæque tormentis affligebatur, [calculo vexati Sacerdos] ipsasq; quaterdenas hebdomades ægerrime lecto affixus hæsitabat. Frustra erant remedia, dolores perpetui, spes vitæ prorogandæ exigua. Nicolaus incolumitatis spem desperato fecit, postquam enim is in subsidium vocatus est, continuo vis mali solui, ingens calculus per fistulam volui, arena plurima sequi, vna cum perfecta sanitate cœpit. Venit paucis post diebus ipse huius miraculi testis Saxellam, ac viro Dei post Deum in acceptis vitam sanitatemque suam retulit. Tigurina quædam k fæmina filium toto iam anno cum calculo luctantem, atque ad extrema doloris intolerantia deductum, [& puer,] Nicolao, interposita ad eius sacram vrnam peregrinationis religiosique muneris deuotione, commendauit. Proxima nocte calculus fabæ magnitudine egeritur, ac subsecuta sanitas matrem deuotionis ream facit. Nimio sese ciuis quidam Subsiluanus l lignorum fasce onerauerat, ita vt sub pondere gemens herniam contraxerit. Spopondit sepulcro Nicolai cereum anathema, eademque nocte, qua spopondit, vitio omni carere, [item herniosi 4] omnique dolore vacare cœpit. Filium suum parens quidam in Subsiluania fabro ferrario tradiderat, vt artem illam addisceret; sed herniosum esse filium nesciebat, id enim vitium pueri verecundia celauerat. Verum vbi laboris grauitate ad incudem malum sensim increscere, ipseque malleo sustollendo magis magisque impar fieri cœpit, res iam celari amplius non potuit. Consuluntur chirurgi, herniam produnt; ad Nicolaum parentes perfugiunt, sacris eius cineribus aduoluuntur vna cum filio, eique extemplo omnem integritatem impetrant. Ligniseca quidam, operi suo grauius aliquando intentus, eodem morbo rumpitur; sed apud Nicolai sepulcrum fusis Deo precibus supplicium deprecatur, ac damnum protinus resarcit. Septennis puer nescio quo casu aut saltu hernia laborare, itaque in dies augescente malo deficere cœpit, vt in supremum denique vitæ discrimen vocaretur. Soliciti parentes ad Nicolai mausolæum excurrunt, caro pignori incolumitatem exposcunt, & exorant: domi enim, dum ipsi absunt, puer integre conualescit.

[Annotata]

a Filium Ægidij de Murer facit Lupulus, & tantum simplicis casus meminit, qualis nempe etiam in plano accidere potest: ait autem ipsam eius matrem, vix totis viribus secundo tentantem, lignum extraxisse.

b Ita ipsa testatur Matertera Barbara am-Staldem apud Murerum, & significat puerum matre orbum, 20 hebdomades natum, nomine Gasparem Hubes fuisse.

c Idem narrat ex ipsiusmet Ioannis Bucher dicti attestatione coram Cysato facta Murerus: tamquam ante annos 4 contigerit, & non buccellam carnis, sed ossiculum raphanis coctis admixtum deglutierit: eratq; cum miraculum in se gestum testabatur annorum 24.

d Vulgo des Vndervvaltstetten-zee: & Lucernensi lacui, angustiori freto mediante, iungitur, atque per ingens spatium ad P. M 30 a Rossæ fluminis ostio Lucernam vsque vterque porrigitur.

e Oppidum est inter Tigurum & Constantiam, huic quam illi duplo proprier: quippe quod solis octo Constantia, Tiguro 16 P. M distet.

f Milliarium Italicorum plusquam centum.

g Vdalricus Zuchs nomine a Lupulo dictus.

h Post semestre spatium ab impetrata decenni filiæ sanitate, vt constat ex Lupulo. Abest autem Burgdorf pari fere sex millium spatio Berna & Salodoro a recto itinere ad Ortum declinanti: Saxula vero P. M 25.

i Attestante sibi quodam Henrico, quem piæ peregrinationis duxerat comitem, vt ait Lupulus. Turicensis autem hic dicitur pro Tigurino, iuxta illius temporis dialectum, qua Tigurum Turich dicebatur: quod nunc Zurich est.

k Margareta Wirtzin a Lupulo nominata.

l Wolfgangus Heyman ætatis fere 30 annorum, cum testaretur, quod sequitur, ante annos 16 sibi accidisse, vt ex Cysati instrumento Murerus.

CAPVT XIV.
Alia ad inuocationem Nicolai patrata miracula.

§ VII

[114] Contagiosa lue adolescens quidam ita correptus erat, [Adolescens peste infectus,] vt vis veneni ex altero crure triplici vlcere protuberaret; conclamatus iam erat, nec apparebat nisi in Nicolai patrocinio, medicina. Concipit votum parens, & crus cereum anathemati destinat. Redit interim filio sanitas; persanantur duo vlcera, tertio remanente, sed innoxio; ita vt præsens vna cum parente filius sepulcro viri sancti adesse, votoque se liberare potuerit. Sed quia votiuæ ceræ pretium persolutum nondum erat, tertium illud patens vlcus adeo sensim profecit, vt magno altoque meatu tibia hiaret, nec prius coalescere cœpit, donec post aliquot menses apud creditorem debito se exsoluerent. Vir a quidam Seduno Vallesianorum metropoli oriundus, casu an veneficio toxicatus, derepente toto corpore ita intumuerat, vt tumorem thorace non ferente, dissectis manicis, cutis fœde distenta tantum non rumperetur. Nicolai imploratum subsidium a præsenti interitu desperatum vindicauit. Mox enim, vt voto se obstrinxit miser, [vir maleficiatus,] qua data porta, ore scilicet, auribus, naribus, vmbilico, ipsis etiā secretioribus corporis partibus mortale virus prorumpens, ita denique eum prorsus destituit, vt breui pristinæ incolumitati restitueretur. [alius veneno potus sanantur,] Alius quidam, hausto vnde vnde veneno, in morbum tam pestilentem incidit, vt in phrenesin identidem abriperetur, validisque cruciatibus exhaustus a morte haud procul abesset. Nihil profuere remedia varia, vndecumque quæsita; ventum tandem ad Nicolai sacrum tumulum, ibique malo præsens medicamen inuentum. [Prohibetur pestis a Subsiluanis,] Anno vndecimo supra millesimum sexcentesimum grauis pestilitas totam prope Heluetiam ita afflixit, vt funesta ei prorsus vbique facies esset; sola Subsiluania eaque tota immunis fuit, quamuis peregrinis omnibus ad viri Dei mausolæum, nulla discriminis habita ratione, aditus pateret. Imo quamplurimis sæua lue iam comprehensis saluti fuit, Subsiluaniam ingressos ad Nicolai tumulum adrepsisse. Quin etiam integræ communitates, quas pestis infestabat, solenni pompa eodem procedētes admissæ, non tantum Subsiluaniam non infecerunt, sed etiam infectionem ex suismet finibus expulerunt. Atque ita patria incolumitatem illam, solenni Medico ac Patrono suo, instituta ex omnibus pagis supplicatione, acceptam retulit. Iactabatur vir quidam e b Glaronensium ditione oriundus nescio qua incognita inualetudine sæpe ad amentiam vsque; [maleficium soluitur.] nihil valuere medicinæ, veneficium omnes suspicabantur. Adductus is ad viri Dei monumentum, dum orat, fragmenta de ferratis equorum calceis, clauis, cultellis, alijsque id genus scrutis, quæ etiamnum Saxellæ ostenduntur, per vomitum vna cum tota ægritudine eijcit.

§ VIII

[115] Viri in Sarnensi Siluanorum metropoli primarij coniunx in grauissimo partus periculo præsentem Nicolai opem sensit. [Succurritur in puerperio periclitantibus 4,] Transuersus in vtero hærebat fœtus, nec nisi brachiolum inde promittebat. Desperabant circumstantes vtriusque vitam, frustra erat cum puerperæ tum etiam obstetricantium labor. Succurrit denique Nicolaum inclamare, vt tantæ necessitati succurrat. Eo facto, protenta infantis manus trino motu vitale indicium dedit, ac vicissim Curionis consilio vitalis lauacri fontem sacrum recepit; mox deinde exanimis fœtus haud magno labore eiectus, liberam parentem ac innocuam reliquit. Alia fæmina viginti tres annos nata, grauem iam vterum ferens, in grauem morbum ac totius corporis tumorem inciderat, ita vt ipsi infelicem partum nemo prudens non ominaretur. Adit ipsa Nicolai tumulum, eiusque opem supplex rogat: paullo post mirantibus omnibus detumescit, viuamque ac vegetam prolem ipsa etiam incolumis sine magna difficultate in lucem edit. Eadem vndenis post annis denuo grauida, eodemque tumore inflata, eamdem opem in partu feliciter experta est. Lucernensis quædam matrona haud ignobilis quatriduum iam in partu frustra laborarat, accedebant ad partus difficultatem etiam totius corporis grauissimæ conuulsiones, ita vt de eius vita iam conclamatum esset. Affertur interim indumentum illud Nicolai, quod in templo Societatis Iesu Lucernæ asseruari supra memorauimus, puerperæ inijcitur, eique intra semihoræ moram, felicem affert atque viuam parturitionem. Alteri cuidam matronæ in partu ad necem vsque laboranti pius maritus voto Nicolao nuncupato succurrit; editus enim in lucem pusio vix pugno maior, priusquam sanguine suffocaretur, salutari fonte ablutus, matrem superstitem ac incolumen reliquit.

§ IX

[116] Reuerendus D. Rudolphus Vttinger Tugij natus, Sarnensis ædis Sacellanus, ardentissima quondam febri correptus, [recreantur febrientes;] ingenti ardore diu multumque æstuabat. Subijt denique animum; a Nicolao remedium morbo petere, vouitque tribus sextis ferijs eius sacra lipsana venerabundus inuisere. Continuo deferbuit febrilis æstus, ac paullo post omnis languor euanuit. Erat viro per Subsiluaniam noti nominis octennis filiolus, quem iam diu cum febri luctantem, ac morti quam vitæ viciniorem, adhibitis nequidquam multis remedijs, tandem Nicolao deuouit. Valuere preces, nam infirmus conualuit, totaque vita nihil amplius febrile sensit. Idem beneficij genus cuidam e Societate nostra Theologo non ita pridem a Nicolao præstitum. Cum enim is in Collegio nostro Lucernensi Theologiam moralem profiteretur, in grauem ac periculosam febrim incidit, quæ medicorum artem ac diligentem operam diu pertinaciter elusit. Ad altiora igitur remedia pius Pater conuersus, eremitæ nostro supplex accidit, sanitatem petit, spondet, quamdiu Lucernæ per obedientiam degeret ac beneuolis suis superioribus liceret, quotannis eius sacra ossa religiose visere ac salutare. Voto hoc concepto, ex animi voto res cecidit; febrire desijt Pater, atque ex eo tempore sanitatem suam Deo ac Nicolao in acceptis retulit.

§ X

[117] Subsiluanorum quidam non infimæ sortis homo grauibus odijs in popularium suorum quemdam nescio qua ex caussa exarserat. [vindictæ cupido eximitur,] Augebat incendium venenatis facibus flatibusue tartareus incentor, ita vt inimicitiarum æstu abreptus ciuis ille, iam sibi a nece hosti inferenda vix temperaret. Mordebat interim animum saluber conscientiæ morsus, ac saniora suadebat. In eo igitur agone diu versatus, oculos tandem ad eū conuertit, a quo olim prodigiosum beneficiū accepisset. Et sane merito ab eo sperare poterat, etiam animi serenitatem, a quo quondam corporis integritatem impetrasset. Is erat prodiosus anachoreta noster; hic eum quondam contagiosa lue correptum morti eripuerat, vnde & vipereis hisce exacerbati animi motibus malaciam ab eodem petere non dubitauit. Petijt, & impetrauit: cum enim in Saxellensi æde ardentius oraret, subito velut lux quædam suauissima menti oboriri, eamque totam ita perfundere cœpit, vt dispulsis omnibus sinistri rancoris tenebris, plena animo rediret tranquillitas, ipseque facta scelerum exomologesi, extinctis odij facibus, in Christiani amoris indices amplexus hostis quondam sui, nunc amici, lætus rueret. Conradus Scheuber Glaronensis Heluetius tam tetro diroque morbo excarnificabatur, [sedatur dolor intolerabilis.] vt perdius & pernox dolor os oculosque occludere vetaret. Annum integrum emortuis plane artubus, exesa carne, ac putrescente iam tergo, decubuerat; cum tandem Nicolai memor, voto se obstringit sacram eius vrnam inuisere, vt primum per valetudinem posset. Tum vero sedari dolor, quies redire, cibus sapere, membra solidari. Damnato igitur post triduum lectulo, fulcris nondum omnino firma membra sustinens, in Subsiluaniam venit c, indeque sine adminiculo regressus, perfectam corporis integritatem secum domum reportauit. Erdfordiensis quidam ciuis d Compostellam Galliciæ peregrinus accesserat, vt D. Iacobi cineres illic veneraretur. Euenit autem, [Sanantur morbus diuturnus,] vt graui ac diuturno morbo oppressus, integro prope anno illic lecto affixus distineretur: nec iam spes in medicis aut medicinis vlla supererat. Repertum denique est suffugium; Nicolai limina ex itinere salutare decernit æger, si viribus suis restituatur. Dictum, factum: octidui spatio resumptis viribus Heluetiam versus iter adornat, ac feliciter tandem emetitur.

[118] Norimbergensis e matrona menstrui profluuio ita exhauriebatur, vt viribus prorsus defecta, [fluxus sanguinis,] vix manibus pedibusue prona reptaret. Commendauit se misera omniq; auxilio destituta Nicolai precibus, ac cōtinuo sistente fluxu, ad sepulcrum eius incolumis properauit. Ex eadem vrbe Neophytus quidam, e Iudæorum fæce ad veram conuersus fidem, [ignis sacer,] ita sacro, quem vocant, igne exurebatur, vt omnes de eius salute iam plane desperarent. Nicolaum igitur ceteris medijs desperatis inuocat, ac liquidissimis suis votis euestigio omnes illos æstus extinguit, id quod ipse paucis post diebus palam in æde Saxellensi incolumis prædicauit. Matrona quædam Subsiluaniensis multa pro liberorum ac nepotum incolumitate per Nicolaum a Deo accepit beneficia. [diarrhœa,] Filius eius bimus trimestri diarthœa animam iam prope effuderat; ei Nicolaus fluxum stitit. Filiolæ crura veneficæ contactu seu fascino grauiter intumuerant, & carbone nigriora iam putredinem minabantur; [veneficium,] Nicolaus veneficium omne breui sustulit. Nepoti eius graue vitium coxendicis ac deinde non longo post tempore etiam tetram capitis, & faciei impetiginem emendauit. Viri inter Siluanos primarij nepos vnum annum natus, ita grauiter exulceratum habebat dextrum genu, vt iam non tantum de pede, sed etiam de puero prorsus actum omnes censerent. Cum ergo in medijs naturalibus nulla amplius spes superesset, ad diuina confugere parentes, afflictumque filiolum ad Nicolai sacram vrnam deportarunt. Euanuit euestigio vlcus in ipso itinere, absterso omni dolore ac periculo, atque in pede non nisi cicatrix miraculi testis apparuit. [exulceratio,] Kernsianæ Parochiæ æditimus omnium infra lumbos membrorum paralysi ita languebat, vt totis quatuor annis lecto consurgere non posset. Vouet iterum iterumque cerea Nicolao anathemata, sed frustra: nullum inde leuamentum sentit. Equo igitur seipsum imponi curat, atque ita Saxellensis ædis limen succollantibus alijs ingressus, continuo solidari nonnihil dissolutos artus gaudet, quod saltem duobus fulcris nixus domum redire posset. Elapso mense redit eodem quadrupes, atque inter calidas preces tam firmos validosque pedes impetrat, vt anno insequente pedes & B. Virginem Laureti, & Romæ Apostolorum limina inuiseret. Oblitus deinde vno alteroue anno ceram deuotam offerre, in eamdem paralysin incidit; nec conualuit, donec votum, quod neglexerat, compensauit. Contraho vela, infinitum enim mare ingressus sum, quod si transmeare prorsus velim, [paralysis:] portum inuenire ac tenere non possim. Patronus est Nicolaus ac sospicator, & communis, vt vulgo appellari solet, Medicus non patriæ tantum & popularium, sed omnium circa regionum ac populorum. Accurritur etiam hodie, prope ac procul, [similia hæretici experiuntur.] ab ipsis etiam hæreticis Bernensibus, ad eius cineres; vouetur, supplicatur; mittuntur munera, suspenduntur anathemata; succenduntur faces; impetrantur, patrantur quotidiana prodigia. Enumeraui ex innumeris pauca, vt ex his paucis cetera siue paria siue etiam maiora colligantur. Vnde facile colligere est, si Deus huius eremitæ nostri ossa ac cineres in terris tam gloriosa ac prodigiosa esse voluerit, quanta in cælis gloria ac beatitudine animam eius perfundi fecerit. Et faciet, vti spero, optimus Deus, vt etiam in terris sancti huius viri honor amplius adhuc crescat, ad maiorem cumprimis ipsius præpotentis Dei gloriam, ad ampliorem item tum corporum tum vel maxime animarum nostrarum incolumitatem.

[Annotata]

a Petrus im Saal dictus a Lupulo.

b [Glarona vrbs.] Glarona vulgo Glarus Limago adsita est fluuio, quem Linta & Sarnfa coniunctis aquis efficiunt: abest autem ipsa vrbs a Saxellensi pago P. M. 30 ad Orientem.

c Post mensem scilicet quam a lecto surgens sanari cœperat: tantumdem enim temporis impensum solidandis vtcumque membris testatur Lupulus.

d Ioannes cognomine Sarcinator apud eumdem. Est autem Erdfordia Turingiæ metropolis & amplissima ad Ierram fluuium ciuitas: facile 150 P. M. ab Heluetijs remota: quod magnam inter omnes Germanos Nicolai celebritatem arguit.

e Elisabetha Clerin, totis quatuordecim annis sic exhausta, vt expresse Lupulus asserit. Abest autem etiam Norimberga, celebris Franconiæ ciuitas magno ab Heluetijs interuallo.

HYMNI ET COLLECTÆ

Vener. Nicolaus de Rupe, anachoreta Subsiluanus in Heluetia (S.)

Altero post Nicolai obitum anno compositæ ab Henrico de Gundelfingen, Canonico Beronensi.

Nicolai pro meritis, eiusque gestis inclytis,
Claris quoque virtutibus, exultet cælum laudibus.
      Natus qui Vndervvalde, verbo firmus & opere,
Festinauit ad eremum, Deus tuorum militum.
      Tempus ætatis solidæ, non deducebat temere,
Te diligendo intime lucis Creator optime.
      Hic mundanas delicias, contempsit & insidias,
Tuo fretus solatio, Iesu nostra redemptio.
      Longo abstinet tempore, pœnas ferens in corpore,
Memor tuorum operum, Conditor alme siderum.
      Noctes orationibus deduxit & laboribus;
Nec cessauit ab opere iam lucis orto sidere.
      Ieiunijs se macerans, abstinendo se affligens,
Desiderauit ingredi, ad cœnam Agni prouidi.
      Virtutum tandem titulis imbutus & miraculis,
Migrauit ad te Dominum, Iesv corona Virginum.
      Sit laus Patri cum Filio semper in cæli solio.
Nosque replendi cælitus, Veni Creator Spiritus. Amen.

ALIVS.

      Clara die Domini suo dent laudes Nomini,
Canoro gentes carmine, a solis ortus cardine.
      Hac die Nicolaus ciuibus iungitur cælestibus,
Caterua cum Angelica exultet aula cælica.
      Hic cœlebs cum existeret, & vitam sanctam duceret,
Erat in te sua quies, Christe qui lux es & dies.
      Mandatis tuis paruit; quamobrem signis claruit;
Ad salutem fidelium, Rex Christe factor omnium.
      Hinc Trinitati gloriam, honorem & victoriam,
Pangamus hymno pistico ex more Docti mystico. Amen.

COLLECTA PRIMA.

Deus, qui B. Nicolao eremitæ tuo per abstinentiæ Angelicæ omniumque virtutum viam incedenti, gratiæ tuæ lumen ostendisti; concede propitius; vt ipsum intercessorem pro nobis sentiamus in cælis, cuius vitæ exemplo irradiamur in terris.

SECVNDA.

Deus, qui B. Nicolaum eremitam misericordem fecisti Intercessorem pro peccatis omnium: da nobis ipsius interuentu peccatorum nostrorum veniam & æternæ beatitudinis optatam lætitiam.

TERTIA.

Concede quæsumus, omnipotens Deus, nos sancti Nicolai eremitæ exultare meritis, & eius beneficiorum attolli suffragijs.


März III: 23. März




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 22. März

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 22. März

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 11.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.