Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung März III           Band März III           Anhang März III

23. März


XXIII MARTII.

SANCTI QVI X KALENDAS APRILIS COLVNTVR.

Sanctus Nicon Episcopus Martyr iuxta Tauromenium in Sicilia.
Socij monachi CXCIX Martyres iuxta Tauromenium in Sicilia.
S. Fidelis, Martyr in Africa.
S. Felix, Martyr in Africa.
Alij XX Martyres in Africa.
S. Theodorus, seu Theodulus, Presbyter, Martyr Antiochiæ.
S. Paulus, Martyr, an Cæsareæ, num alibi.
S. Iulianus, Martyr, an Cæsareæ, num alibi.
S. Iulius, Martyr, an Cæsareæ, num alibi.
S. Sabinus, Martyr, an Cæsareæ, num alibi.
S. Proculus Confessor, Episcopus Veronæ in Italia.
S. Fingares seu Guignerius, Martyr in Britannia.
S. Piala Virgo, Martyr in Britannia.
Socij, Martyres in Britannia.
S. Dometius Martyr ex Phrygia.
S. Pelagia, Martyr apud Græcos.
S. Aquila, Martyr apud Græcos.
S. Eparchius, Martyr apud Græcos.
S. Theodosia, Martyr apud Græcos.
S. Victorianus Proconsul Carthaginis, Martyr Carthagine in Africa.
Sancti duo germani Aquisregienses, Martyres Tambaiæ in Africa.
S. Frumentius, Martyr Tambaiæ in Africa.
S. Frumentius alter, Martyr Tambaiæ in Africa.
S. Liberatus Medicus, eius vxor & duo filij, Martyres in Africa.
Alter puer, Martyr in Africa.
Crescentius Presbyter, Martyr in Africa.
S. Benedictus monachus in Campania.
S. Ædelvvaldus Presbyter & anachoreta in Anglia.
S. Gregorius Thaumaturgus Constantinopoli.
S. Otho Solitarius Ariani in regno Neapolitano.
B. Petrus Ordinis Eremitarum S. Augustini, Eugubij in Vmbria.

PRÆTERMISSI, ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sancti Romulus & Donatus Martyres Concordiæ, referuntur a Galesinio hoc die, quos ab alijs memorari diximus XVII Februarij.
S. Verulus, S. Secundinus, & 20 alij, ad diem Martyres, S. Victoriano in Africa passo iunguntur a Galesinio, vti infra dicimus, at late de his egimus XXI Februarij.
Apollonia, Tertiaria Ordinis S. Francisci, refertur a Masino in Bononia perlustrata, eam retulimus inter Prætermissos XII Martij.
SS. Secundus & Paulinus referuntur in MS. Tamlachtensi. De ijs egimus ad Acta S. Pauli Episc. Narbonensis num. 1 XXII Martij.
S. Saturninus, S. Decronius, S. Orion, S. Arion & alij XII, referuntur in MS. Tamlachtensi. Orion & Arion vnus idemq; videtur esse, de ijs egimus XXII Martij.
Carmilla & Cæsaria, alijs Cæsarius, memorantur infra cum sanctis Martyribus Paulo, Iuliano alijsque, sed dubium mouetur num sint nomina Martyrum an locorum, & ideo omisimus, vt ibidem pluribus dicitur.
Caninus Confessor apud Canisium memoratur solum in Notis Ferrarij ad Catalogum generalem, de quo nihil aliud reperit sed neque nos, quæ addamus.
Augustinus, Tinomus, Zefanus, Albinus, Laurentius, referuntur in MS. Tamlactensi. An Magnus Augustinus & illustris Laurentius? Varij etiam Albini sunt, alij duo vix occurrunt.
Treno seu Trenius de Kill-da-oilen, idem fortaßis, qui die præcedenti filius Dedij, hoc die a solo Tamlactensi Martyrologio repetitur. Colganus diuersum facit, vt eumdem faciat Hiensem monachum, de quo in S. Baitheni Vita IX Iunij proferenda: quod tamen non magis probare conatur, quam quod idem sit cum eo Trenano, de quo in S. Columbæ Actis per Adamnanum l. 2 cap. 18.
Cairlanus, Failbeus, Fergussius, Failbeus, Manchenus, Trianus. solis Hibernicis martyrologijs noti, & a Colgano prætermißi, excepto postremo, quem gratis dicit illum esse, de quo in loco Craibhech habitante mentio est in Tripartita alijsq; S. Patricij Actis: nos meris istiusmodi suspicionibus non libenter innitimur. In Tamlactensi etiam die sequenti Fergussus nominatur: idemne, qui hodie an diuersus ab eo, quis definiet?
Mocholla Virgo, Lassara filia Fintani, Filiæ Feradachi, ex ijsdem habentur Martyrologijs: distinctior de ijs earumq; cultu notitia nulla: eas credimus propterea & Colgano prætermissas, & nobis prætermittendas.
Baithenus Monaighe ibidem inter Sanctos nominatus, etiam a Colgano prætermittitur seu verius conuertitur in S. Boedanum auctorem ecclesiæ de Kill-boedain in Dalaradia, de quo alijsq; eius fratribus agitur in Vita S. Corbmaci ad XXVI huius mensis. Citat Colganus & Tamlactense & Mariani Gormani Martyrologia, quamuis in eis nullum aliud nomen, quam id, quod retulimus, inueniatur.
Maidocus siue Momaidocus de Fedh-Duin in Australi parte Ossoriæ, inquit Maguir: nunc Mionn-Gaoidhel, nunc Mionn-Albainn, id est, sacrum pignus Hibernorum & Albaniorum cognominatur ab Hagiologis Hibernicis; nec non filius S. Radegundis Reginæ a Kalendario Casselensi: sed spiritualis, inquit Colganus, quomodo Fortunatus (qui eiusdem Sanctæ Acta scripsit) eam vocat suam matrem: ex præfatis autem cognominibus infert celeberrimum illius apud Scotos tam Hibernos quam Albanios cultum. An recte? Iudicare poterimus cum Acta inuenientur, quæ ille etiamnum extare, certe extitisse, indubitanter affirmat. Efficacius argumentum petitur ex pluralitate dierum, quibus huius vnius nomen asserit signatum reperiri; videlicet, præter hanc, X Aprilis, XVIII Maij, & XIV Augusti. Sed nec de hoc possumus iudicare, quamdiu Hibernicæ illa martyrologia in tenebris delitescunt.
Mathildis comitissa in sacro Gynæceo Arturi a monasterio ad hunc diem refertur per incredibilem propemodum oscitantiam huius auctoris, somniantis ita se in Miræi fastis Belgicis legere, qui hunc diem prorsus vacuum habet: Mathildim autem collocat ad XXIV Iulij, quo die mortuam irrefragabili Domnizonis testimonio discere potuisset Arturus, si Baronij Annales, quos accuratissime citat, etiam legere voluisset ad annum 1115. Non est itaque, quod suspicetur Ferrarium in Catal. gener. de aliqua eius Translatione agere, cum seruet ipsissimum diem beati illius obitus. Ipsam tamen nec Ferrarius nec alius quisquam Beatam dixit: solus id Arturus audet. Dignam alioqui fatemur, quam & ob ingentia in Ecclesiam merita Romam transferri curaret Vrbanus VIII, in diui Petri basilica magnifico Mausolæo tumulandam; & Deus in Sanctorum numerum receperit, etsi id nobis hactenus noluerit patratis miraculis manifestare. Sed minus miraberis hanc Beatā dici, quando Adelheidis Vidua, Cociaci Comitissa, in Vita S. Godefridi Episcopi Ambianensis laudata, & Maria a Christo Ord. Cisterciensis, solo piæ virginitatis titulo commendata ab Henriquez in Menologio Cisterc. Abulæ an. 1606 mortua, citra hæsitationem ab Arturo prædicto Beatis inseruntur.
Theodoricus, primus vrbis Sedunensis Episcopus, refertur a Ferrario, citatis Kalendario Germanico, Tabulis Ecclesiæ, & Petro Cratepolio de Sanctis Germaniæ, e quibus ait floruisse circa annum DL, & monet videndum num sit idem cum S. Theodolo, qui XVI Augusti colitur. Certe Cratepolius addit in huius memoriam Carolum Magnum multis donis & priuilegijs Ecclesiam Sedunensem exornauisse. Quod is præstitit S. Theodolo tunc viuenti, qui ab eo Comitatum & Præfecturam Valesiæ accepit, quam hactenus successores obtinent. Dein Theodorus primus non vixit anno DL, sed anno CCCLXXXI interfuit Aquileiensi Concilio, in quo Palladius & Secundianus Episcopi Ariani damnati sunt. Saussaius arrepta hac occasione hunc Theodorum inscripsit Supplemento Martyrol. Gallic. & longo ex gestis in Concilio encomio exornat. Sed neque huic audemus fidere, cum Sanctus non appelletur in Catalogis Episcoporum Sedunensium apud Claudium Robertum & Sanmarthanos in Gallia Christiana, & potißimum apud Franciscum Augustinum ab Ecclesia Episcopū Salutiensem, qui in Historia Chronologica Pedemontanæ Ecclesiæ, postmodum anno MDCXLV edita, tradit cap. 44 seriem Episcoporum Sedunensium, additq; Theodori successorem Florentium inter Sanctos connumerari: quod de Theodoro non siluisset.
Bruno Abbas cœnobij Hirsaugiensis in Germania, vt Sanctus est inscriptus Martyroll. Benedictinis, VVionis, Dorganij, Menardi, Bucelini, & ex ijs Catalogo Ferrarij. Citatur Trithemias, qui ad annum MCXXI obitum indicat, ac solum venerabilem Abbatem compellat.
Odo Vestarasius monachus Cauensis inter Sanctos refertur hoc die a Bucelino in Menolog. Benedictino: at quæ de eo sciuntur, dedimus IV Martij, pag. 335 num. 29 in Vita S. Petri Abbatis Cauensis, vbi vir vitæ venerabilis, & magnæ veritatis & sanctitatis fuisse dicitur.
Felix monachus a Casinensi Abbate, vt pastoribus gregique præesset, transmissus est: vbi cum defunctus fuisset, cum multa ad sepulcrum eius signa fierent, Teatinus Episcopus eius ecclesiæ, corpus eleuans, in eadem venerabiliter collocauit, ac super eum altarium consecrauit: quo loco, cum quidam cæcus venisset, lumen recepit. Ita Petrus Diaconus in libro MS. de Ortu & vita Iustorum sacri cœnobij Casinensis cap. 35, a quo non vocatur Sanctus, nec dies quo obijt indicatur. Eum vt Sanctum hoc die retulit Bucelinus in Menol. Benedictino. Nollemus obesse, si antiquiora Martyrologia aut Breuiaria venerationem confirmarent: interim omnia, quæ de eo sciuntur, dedimus.
Henricus ex monacho Villariensi Abbas Loci-S. Bernardi, cum titulo Beati memoratur a Bucelino, vti ab ipso & alijs XXI Martij, vti tunc inter Prætermissos diximus.
Lalibale Rex Æthiopiæ in regno Angot, & monachus monasterij Lalibalensis, dicitur publice coli a Bucelino citatis aliquot recentiorum relationibus, quibus non audemus fidere.
Ruaudus, Ruandus seu Rothaldus, ex monacho Cisterciensi Episcopus Vennetensis in Britannia Armorica, cum titulo Beati refertur in Menologijs Henriquez & Bucelini: inter Pios reponitur ac beatæ memoriæ appellatur a Saussaio: absque omni titulo inseritur Catalogo Episcoporum apud Sanmarthanos, qui obitum eius in Necrologio Vennetensi notari ad VI Kalendas Iulij, ab alijs ad XXII Octobris anni MCLXXVII indicat.
Mellitus monachus monasterij Portuensis, cum titulo Sancti refertur in MS. Kalendario Sanctorum Ordinis S. Benedicti, sub initium seculi 16 confecto.
Franciscus de Cardaillaco, Bernardinus a Persena, Hieronymus a Torregionsilio, Melchiades Tertiaria, ex Ordine S. Francisci ab Arturo Beati nuncupati: nobis dum nihil de cultu constat tantum non licet. Egregiæ interim sunt primi eorum Francisci, Cadurcensis demum Episcopi, laudes: ob quas sepulcrum eius ait paßim Beati nuncupari & haberi: obijt an. 1404. Supradictis adiungendus est
Iulianus ex eodem Ordine, superiori seculo in diœcesi Pictauiensi ab hæreticis interfectus.
Agatius, Agatho, Agatinus, Alexander, Fidelis, Timodolus seu Piomalus, Dionysius, Dionysius alter, Rusticus, alij octo, Martyres Cæsareæ referuntur in Martyrol. S. Hieronymi, & varij in alijs. De plerisque horum agit Martyrol Romanū quando de omnibus commodius agemus XXIV Martij.
S. Hilda Abbatissa monasterij Berkingensis, refertur in MS. Vsuardo Ducis Altempsiani, est S. Hildelitha alijs & colitur XXIV Martij.
S. Romulus, S. Secundolus, fratres, Martyres in Africa, memorantur a Galesinio in Martyrologio Romano XXIV Martij.
Passio Redemptoris nostri Iesu Christi memoratur hoc die a Græcis & nonnullis Latinis: ab alijs plerisque refertur XXV Martij.
Bonus latro cum Christo crucifixus memoratur cum eodem a Græcis: in Martyrol. Rom. XXV Martij.
Dionysius & alij nouem memorantur: ex his nouem addendi S. Saturnino pridie, quo etiam die in pluribus Martyrologijs S. Dionysius Episcopus Corinthiorum, sed ab alijs relatus VIII Aprilis.
S. Theodatus (alijs Deodatus ex Episcopo Niuernensi Abbas Vallis-Galilææ in Vosago monte) qui cum SS. Arbogasto, Florentio & Hildulpho vixit, tamquam e Scotia venisset refertur a Camerario in Menologio Scotorum. Egimus de his quatuor in Diatriba de III Dagobertis Regibus lib. 2 cap. 3, plenius acturi cum Surio, quem Camerarius citat, XIX Iunij.
S. Euprepij, S. Crichini, S. Agapij, S. Proculi, Episcoporum Veronensium inuentio memoratur in Catalogo generali Ferrarij ex Tabulis eiusdem Ecclesiæ. Ex his coluntur S. Proculus hoc die S. Agapius IV Augusti.
S. Euprepius XXI Augusti.
& S. Crichinus XXX Decembris.
Hilaria vidua memoratur in additionibus Greueni ad Vsuardum. Sed quænam sit, quis diuinabit? Est in Romano Martyrol. XXXI Decemb. Hilaria Romæ cum alij fæminis passa, sed num vidua fuerit quis dicet? Vidua potest censeri S. Hilaria mater S. Afræ, Augustæ Vindelicorum passa XII Augusti.
S. Radegunda capellam & cultum perpetuum habet iuxta Nollenburg, intra primum ab Augusta Vindelicorum lapidem. Laherius hoc die inseruit eam Menologio Virginum: quod quia arbitratu fecit suo (nam nulla superest diei, qua mortua est memoria, nec certo vllo die colitur) differemus e consilio Augustanorum ad diem S. Radegundæ Reginæ XIII Augusti.
S. Liberatus Abbas, S. Bonifacius Diaconus, S. Rusticus, S. Seruus, Subdiaconi, S. Rogatus, S. Septimus, S. Maximus, monachi, Martyres in Africa, referuntur a Maurolyco, Felicio, VVitfordo, Galesinio, Canisio, Ferrario, & Petro de Natalibus. At Martyrologio Romano XVII Augusti.
S. Bernardi Abbatis commemoratio, ob amplexum ab imagine Crucifixi datum, refertur in Kalendario Cisterciensi Diuione excuso & in Menologijs Henriquez & Bucelini. De eo amplexu agetur in Vita XX Aug.
Egbertus siue Eadbertus, e Rege Northumbriæ monachus, sancte obijt anno DCCLXVIII, at dies ab antiquis non exprimitur: in Martyrol. Anglic. primæ editionis, relatus ad hunc diem, ast in secunda editione, quod probat Alfordus in Annalibus Anglo-Saxonicis ad dictum annum, XI Iunij.
Apud Menardum & Bucelinum XX Augusti.
Fides Martyr memoratur in MS. Martyrol. Bruxellensi S. Gudulæ, & alijs recentioribus additionibus ad Greuenum. Videtur esse quæ colitur VI Octobris.
S. Dionysij Episcopi, S. Rustici, S. Eleutherij, Presbyterorum Martyrum inuentio Parisijs celebratur in MS. Martyrol. Carmeli Colonien. Item apud Maurolycium, Felicium, Galesinium, Ferrarium & Saussaium. De illis agemus IX Octobris.
S. Lupi Episcopi Andegauensis inuentio, memoratur in MS. Martyrologio Burdegalensis: eius natalis occurrit XVII Octobris.
S. Theodericus aut Theodoritus aut Theodorus Presbyter Antiochiæ sub Iuliano apostata passus, refertur in MSS. Atrebatensi, Tornacensi, Lætiensi, MS. Florario, Martyrologio Coloniensi anno 1490, additionibus Greueni, Martyrol. Germanico Canisij. In Romano & alijs XXIII Octobris.
S. Florentij Tilicastrensis Martyris capitis susceptio in cœnobio Insulæ Barbaræ prope Lugdunum memoratur in Martyrol. Gallic. Saussaij. Eius dies natalis agitur XXVII Octobris.
S. Frumentius Episcopus & Confessor in India, inscriptus est MS. Florario: at Martyrol. Romano & Menol. Græco XXVII Octobris.
S. Claudij, S. Lupercij, S. Victorici, Martyrum Legionensium in Hispania translatio hoc die celebratur, de qua agetur die illorum natali XXX Octob.
S. Winoci Abbatis eleuatio Bergis in Flandria Occidentali memoratur a Molano, Saussaio, & Martyrologis Benedictinis, de qua agendum erit die eius natali VI Nou.
S. Deusdedit Papa Romæ inscriptus est MS. Florario Sanctorum: at Martyrol. Romano VIII Nouembris.

DE S. NICONE EPISCOPO ET SOCIIS MONACHIS CXCIX MARTYRIBVS, IVXTA TAVROMENIVM IN SICILIA.

AN. CCL.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Nicon Episcopus, Martyr iuxta Tauromenium in Sicilia (S.)
Socii monachi CXCIX Martyres iuxta Tauromenium in Sicilia (SS.)

§ I S. Niconis patria, acta, cultus, monachatus in monte Gani.

[1] NvlliusChristiani sanguinem sua in vrbe effusum esse, constanti traditione credunt Neapolitani ciues, [Neapoli in Italia nati Niconis,] & nobis anno 1661 eo profectis, haud semel commemoratum ab ijs est, qui fotæ protectæque semper religionis mercedem esse existimabant, quod non vnius sancti Martyris hactenus incorruptum sanguinem, a ciuibus olim studiose collectum, in sacrarijs habeant: cuius quidem rei ipsi nos testes fuimus, tum circa S. Ianuarij miraculosum cruorem, tum circa alium fluidum semper incorruptumque sanctæ cuiusdam Martyris, duabus phialis in sacrario Domus nostræ Professæ conseruatum. Martyres tamen etsi nullos Neapolis fecit, genuit tamen multos ad laureolam illam deinde progressos; atque in ijs S. Niconem, ex strenuo secularis milittæ sectatore, Ducem egregiæ cohortis, centum nonaginta nouem Monachorum, sub Quintiano Præfide iuxta Tauromenium in Sicilia interfectorum pro fide Christiana. [in Sicilia passi,] Vti hæc omnia constant ex Actis, quæ a Chæromeno S. Niconis ministro & paßionis teste scripta (vt dicitur num. 21) damus ex MS. Vaticano & Ambrosiano inter se collatis, [scripta a Chæromeno discipulo Acta:] mutuoque suppletis, quod indicant hi [] vnci quibus includimus ea, quæ in alterutro MS. abundant vel deficiunt.

[2] Ambrosiani MS. hic erat titulus: Martyrium S. Niconis & sociorum CXCIX, quorum nomina scripta sunt in libro vitæ, passorum sub Decio Cæsare, præsidente Siculorum prouinciæ Quintiano, descriptum a Chæromeno Sanctorum condiscipulo & monasticam vitam amplexo, ciuitatis Syracusanæ. [eadem in Mæneis paucis relata.] Caussa cur non fuerit hic comprehensus cum ceteris affectusq; martyrio, pronum est suspicari fuisse eius ab asceterio dum alij caperentur absentiam; Deo sic disponente, vt esset, qui & vinctis ministraret in carcere, aditum a custodibus prece vel pretio ad magistrum clam nactus; & conuersationis eorumdem historiam ad posteros transmitteret, ad hæc vsque tempora conseruandam. Huius porro historiæ epitomen, collatis inter se Menæorum impressorum & codicibus Synaxarij MS. Parisiensis atque eius quod Cryptæ Ferratæ est sub nomine Basilij Imperatoris, pari modo concinnamus, & maioribus Actis, vt eorum confirmatiuum, adiungimus, prout eadem epitome in MSS. quoque Ambrosiano & Chiffletiano reperitur.

[3] Nihil horum videre Baronio contigit Romanum Martyrologium compilanti: vt mirum non sit, si alium nullum auctorem habens quam menologium ex Sirleti versione (quod nos item ex Canisij editione habemus imperfectißimum) ita scripsit ad hunc diem: [Error de Cæsarea Palestinæ:] Cæsareæ in Palestina SS. Martyrum Niconis & aliorum nonaginta nouem. Vbi quod in numero sit erratum, centenario prætermisso, vel auctoris ipsius vel amanuensium eius inaduertentia factum excusari potest; quod reliquum est, Menologio præcipitantius scripto debet imputari: in quo, vt alias sæpe, lineis quibusdam intermedijs omißis, & diei numero præpostere collocato, hæc verba: Sanctorum Martyrum Niconis & sociorum nonaginta nouem, [vnde irrepserit in Menologium,] a XXIII die auulsa: cum sequentis diei acephalo textu coniunguntur hoc modo: qui in vrbe Cæsarea Palestinæ propter Christianæ fidei confessionem Martyrij palmam sunt adepti. Quæ verba non dubitamus quin pertineant ad octo Martyres; quos Cæsareæ in Palæstina cæsos XXIV die disticho vno Menæa laudat: MSS. triginta octo fuisse dicūt, Latina vero Martyrologia nominatim referunt vel omnes vel ceterorum duces ex Eusebij Histor. lib. 4 cap. 15 sub Diocletiano securi percussos, Timolaum videlicet Dionysium &c.

[4] Ipsum Menologij, quem Sirletus Latinum fecit, Græcum contextum, [alias quoque persæpe mendosum?] vt Romæ inueniremus operam dedimus: quia de interpretis fide atque peritia nihil ambigentes, scire cupiebamus, ecqua, ex grauißimis quibus Canisiana editio scatet mendis, librariorum Græcorum oscitantiæ imputanda essent, ecqua vero ei, qui Sirleti versionem Canisio transmisit; apparet enim & hic & alibi, & ipsum Sirleti autographum, quo vsus Baronius, ex deprauato ac negligenter scripto codice sumptum esse, & ab apographo in Germaniam misso quandoque discrepare. Ex hoc autem vltimo capite fit, vt quæ perperam Canisius habet die XXIV, præcedenti habeat Baronius; & recte: cum illo die hosce Martyres toto. Ecclesiastico Officio ipsis proprio solenniter Græci venerentur, iuxta normam in Hierosolymitano Typico, etiam pro Constantinopolitana Ecclesia aucto, [Cultus apud Græcos,] & nunc vbique recepto, præscriptam.

[5] Hymnos S. Ioseph Hymnographus composuit, sic vt singularum odarum initiales litteræ hoc acrostichon constituant.

Νίκης σε μέλπω τὸν Φερώνυμον μάκαρ.

Sancte, tuum laudo, quod dat victoria, nomen.

Victorem enim Νίκων sonat: eoque frequentißime alludit Poëta, vltimarum stropharum initijs nominis proprij litteras more suo intexens. Peruulgatum quoque toto Oriente fuisse huius certaminis cultum & famam fateamur oportet, si ad Arabes quoque illa pertinuit: & pertinuisse suadet Oratio, mensi Adar, qui nostro respondet Martio, in eorumdem sacris libris instar Kalendarij præfixa, quam D. Amabilis Burzeus Abbas Latinam nobis fecit, [& Syros,] recensentem præcipuos huius mensis Sanctos, & in his Niconem hoc modo: Magnificemus Cyrillum Innocentem… Iacobum Beatum, Niconem Innocentem & Matronam gloriosam: quibus accedit Martyrologium Arabico-Ægyptiacum Latine missum nobis a Gratia Simonio Maronitici collegij alumno, in quo sic legitur ad hunc diem: Certamen S. Niconis Sacerdotis & CXCVI sociorum eius.

[6] Monasticæ exercitationis palestra sanctis hisce Martyribus eorumque Duci Niconi mons Gani fuit, [Mons Gani] veteris nouæque Geographiæ tabulis hactenus confectis ignotus: ab Ortelio tamen in Thesauro Geographico, Suidæ, Nicetæ, Gregoræ, auctoritatem secuto adscribitur Thraciæ, sed ita vt incertæ in ea positionis locis alibi adnumeret. Quod si vestigia Bulgarorum a vexata Constantinopoli primo Leonis Armeni anno ad depopulandam Thraciam discedentium sequi velimus (qualia nobis signata reliquit incerti auctoris ad Theophanis chronographiam appendix) apparebit non alium quam qui veteribus mons Rhodope est, eo nomine posse designari. Constantinopoli namque Athyram, inde Selibriam profecti, castellis vtrobique solo æquatis destruxere Daonium, [a Bulgaris Thraciam vastantibus populatus,] Heræcleiæ suburbana incenderunt, exciderunt Bisantham siue Rhædestum, plebe ad internecionem deleta. Et hæc hactenus ad Propontidis fere littora, Byzantio Chersonesum versus. Inde Aprum perrexerunt, quod etiam est castrum, XXX fere P. M. a Bisantha versus mediterranea circa Molanum flumen; eoque vt alijs pluribus incenso & euerso, dierum decem itinere diuerterunt inde ad Gani montes, in quibus delitescentem plebeculam plurimam inuenientes, & animalia Thraciæ ferme cuncta, homines & iumenta innumera iugulauerunt, partem vero reliquam cum mulierum & puerorum multitudine in Bulgariam deportauere captiuam. Inde descendentes venerunt vsque in Chersonesum, rursumque ad superiorem regionem reuersi, & cunctas vrbes a minima vsque ad maximam destruentes, Adrianopolim obsederunt.

[7] [idem qua veteribus Rhodope.] Ex quibus colligas Bulgaros vastatis littoreis oris ab Apro Adrianopolim recta tendere volentes, propter copiosam prædam mutauisse mentem, vt eius partim augendæ partim in tuto locandæ caußa iter deflecterent ad montem hunc, totius veteris Thraciæ quodammodo vmbilicum. Est enim Rhodope Hæmi montis (perpetuo velut vnius catenæ tractu Mœsiam a Thracia, siue, vt posterius loquebantur, Bulgariam a Romania disterminantis) brachium quoddam, in mediam procurrens Thraciam versus Propontidem; cuius extrema supradictus Ortelius ex Seruio montes Gamaides nominat; [Ganiades Suidæ,] merito tamen dubitans, an non rectius Suidas Γανίαδα scripserit: quod Gani montem esse vix possumus ambigere, & passuum millibus circiter quadraginta abfuisse a mari, adeoque bidui itinere non difficulter adeundum; licet Bulgari, præda graues & obuijs circumcirca locis depopulandis occupati, decem dies impendisse legantur. Hic ergo Theodosium Cyzici Episcopum Nicon reperit: [Theodosius Ep. Cyzicenus.] quem credibile est sub initium tertij seculi, cum diram aduersus Christianos persecutionem a Tertulliano commemoratam Seuerus Imperator mouisset, tutum latendi locum illic elegisse, vnde cum res ferret facile posset ecclesiæ suæ ex interuallo non maximo, & minori periculo suo prospicere, propter commoditatem breuis traiectus ex Hermæo promontorio in Cyzicum, proximam Asiæ trans aquas ciuitatem.

§ II Niconis Ordinatio, tempus & locus certaminis atque translationis.

[8] Inrecessu illo montano Theodosius regens monachorum agmina ibidem inuenta vel a se collecta, [Nicon vere consecratus Episcopus,] ipsis Niconem moriturus præfecit; triennio postquam aduenerat, per omnes Ecclesiasticos Gradus ad Episcopalem consecrationem prouectum: de qua re non dubitasset Caietanus in suo de Siculis Sanctis opere, nec Episcopi nomen improprie sumi in Menæis credidisset pro titulo Abbatis vel Hegumeni, si ipsa potuisset Acta videre. Nam quæ eum huc adduxere rationes; prima quod nec Romanum Martyrologium nec Græcum Menologium Niconem Episcopum indigitet, altera quod præter morem fuerit, vt Episcopus arbitratu suo Episcopum ordinaret, omnino nihil efficiunt. Baronius enim, vt iam vidimus, notitiam horum Martyrum nullam habuit, nisi ex Menologio, sic vt diximus deprauato: [ideoque vt ἱερομάρτυρ cultus:] deinde illius silentio opponitur titulus Ἱερομάρτυρος, constanter attributus Niconi, tum in Synaxario Parisiensi MS. tum in excuso Anthologio: in quo Martyres Pontifices sic designari clarum est, Ὁσιομάρτυρας vero eos dici, qui ex monachis martyrium sunt adepti, ceteros vero simpliciter Μάρτυρας aut (si maiori claritate & celebritate præfulgeant) Μεγαλομάρτυρας. Quod autem ad alterum caput argumenti a Catetano adducti attinet, [rationes in contrarium refutatæ.] non facile id probabit verum fuisse tribus primis seculis inter persecutiones grauißimas, quibus Episcopi plurimi proprijs relictis Sedibus istic suam nauabant operam Christianis afflictis, vbi eos aliquo numero esse aut fieri contingebat, & cum res ferebat alios a se ordinatos in eorumdem solatium sibi substituebant: hoc autem non fecit Theodosius mere arbitratu suo, sed Angelico, vt in Actis dicitur, monitu, quem non dubitandum est Ecclesiæ illic latenti propositum approbatumque fuisse.

[9] [An ijdem qui itineris in Siciliam etiam martyrij fuerint socij?] Theodosio autem defuncto, a quo diuinitus docto loca ista per barbæros vastanda didicerat Nicon, iuxta extremam illius voluntatem in Siciliam transijt, & idoneum quieto secessui locum inueniens, illic sedem sibi & comitibus constituit, tenuit que per annos, vt dicitur, quadraginta duos; & quidem cum ijsdem omnibus, quos adduxerat socijs CXCIX, vt credit Caietanus, nec prorsus Actis nostris repugnat. Quia tamen difficile creditu est tot annis neminem ex ijs vnum esse defunctum; & Chærumeni Syracusani ijsdem in Sicilia adiuncti persona suadet, vt simili ratione alios Siculos plures sanctæ conuersionis odore attractos Niconi adhæsisse credamus; multo probabilius teneri poterit, Niconem in locum demortuorum aduenarum indigenas subrogasse, numero priorum sociorum studiose seruato: sic vt maiori ex parte Siculi fuerint, qui martyrij coronam consecuti laudantur. Hos autem tanto tempore potuisse securos monasticæ exercitationi vacare, non magnopere miraberis, si considerare velis a Plautiani morte ad Decij vsque tempora perpetuam pene pacem Christianis fuisse, [post annos 24] raris ac minime diuturnis procellis tentatam, maxime in prouincijs, vbi, non vrgentibus legum executionem Imperatoribus (vti vix vnquam vrsere dicto iam tempore) remiße aut seuere rem agebant Præsides pro suo arbitratu: seuerius autem, ante Quintianum a Decio constitutum inflammatumque nullus egisse in Sicilia videtur: vt mirum non sit si ipse persecutionem suscitans tantum quoque populorum odium contra se concitauerit, quantum in paßione S. Agathæ se prodidit.

[10] Hanc autem passionem ad tertium Decij consulatum pertinuisse est notum: [sub Præside Quintiano,] quem in annū Christi CCLI cadere satis probauimus tum I Februarij vbi de S. Pionio in Prolegom. num. 17, tum V eiusdem vbi de S. Agatha, eo die vel mortua vel sepulta. Ex quo sequitur hosce Martyres, quos in Martio mense, die XXIII & XXIV coronatos constat ex Actis, agonem suum anno immediate præcedenti consummasse: quippe quorum Duci reuelata diuinitus sit vltio sumenda haud diu post de Quintiano, in flumine submergendo: prout ei accidit intra menses vndecim, post perpetratam S. Agathæ cædem, dum traijceret Symethum siue vt Acta hæc nominant Psemisthum: cuius morte releuati Christiani continuo extulerunt caput, & cum ipsam S. Agatham honorifice tumularunt, ex eius prædictione securi de persecutione cessatura; tum aliorum alibi passorum conquisitioni cœperunt attendere. Inter quos solenniter ad constituta in vrbibus oratoria delatos, [eoque mortuo translati an. 251, 13 Febr.] hanc quoque gloriosam turmam fuisse persuadet dies XIII Februarij, eorum festiuitati aßignatus in MS. Ambrosiano. Vbi enim Vaticanum habet diem martyrij, ijs quæ supra citauimus verbis; istic legitur τελεῖται δὲ μνήμη τῶν ἁγίων μαρτύρων μηνος Φεβρουαρίου τρισκαιδεκάτῃ. Ex quo verosimilis deducitur coniectura, quod Theodosius Episcopus, qui miraculo monitus, veneranda corpora biduo postquam mactata erant cum suis Clericis religiose sepeliuerat, cessante persecutione eadem resoderit, & in suam ecclesiam tali die transtulerit.

[11] Sed quamnam illam? Εμεσηνῶν, inquiunt Codices MSS. vbi caue Emesam nobilem Syriæ vrbem intelligas, [a Messeniorum Ep. Theodosio,] ideoque ad Cæsaream Palestinæ, triginta milliaribus ab ea dißitam, Martyrium hoc retrahere velis: vocalis enim initialis vel omnino hic redundat vt in Ἑκαθαρίνα Catharina, vel loco articuli τῶν in textum irrepsit, vt fuerit τῆς τῶν Μεσηνῶν ἐκκλησίας. Nam ciuitas, quam Messanam Latini, Messinam Siculi auctores nominant, ea Stephano de Vrbibus Μεσήνη, Ptolomæo & Straboni Μεσσήνη scribitur: & ab hac Messenij nominantur non tantum qui eam incolunt ciues, sed ij omnes, qui alio quoque sed ex Italia inuecto nomine Mamertini, totum illud Siciliæ cornu habitant, quod ab Æthna monte porrigitur vsque ad Italicum fretum; cui Messana imminet, vniuersæ regionis caput, & Italicis commercijs primo obuia.

[12] Verum temporibus ijs necdum ea erat Episcopalis, vti solide probauit Rocchus Pirrhus in Notitia Ecclesiæ Messanensis, [Taurominij residente] erudite reijciens quotquot ab alijs perperam huc trahuntur quasi Episcopatum Meßinæ in Sicilia geßissent ante Eucarpum ad seculi VI initia florentem: econtra vero ostendens Tauromeniam iam inde ab Apostolorum temporibus Episcopalem fuisse sub SS. Pancratio Maximoque, Petri discipulis. Horum igitur successores, etsi vsque ad eadem dicti seculi initia nominari nequeant, numquam tamen constituto semel Episcopatu defecisse credimus, & in his fuisse Theodosium, quem diximus: cuius si nomen ex his Actis cognoscere potuisset citatus Pyrrhus, ipsum vtique potius retulisset in seriem Episcoporum Taurominitarum seu (quod in istis principijs idem erat) Meßiniorum, quam Niconem: quem licet Episcopum fateamur ordinatum; in alios tamen quam monachos suos, postquam Siciliam adijt, iurisdictionem exercuisse, hactenus nescimus.

[13] Idem Tauromenium hodie Taormina, pari a Messana & Catana interuallo dißitum, monti insidet arduo, [vbi cruciati Martyres,] quem Taurum dici refert Diodorus: ex cuius præcipitio denolui iussum Niconem arbitramur. Neque enim occurrit vrbs, in qua tunc Præses resederit & Martyres fuerint cruciati, alia quam Tauromenium ei loco propior, in quo monasticam ipsi vitam duxerunt & pasionem consummarunt. Nam in Siciliam primum appellentes sancti excensionem fecere ad altissimum Tauromeniæ montem, indeque non paruo progressi spatio, fluuium inuenerunt, Asinum nomine, [ac demum ad proximū fluuium capite plexi.] ad quem balneum antiquum erat, in quo habitationem constituerunt, vt dicitur in Actis. Esinum habes in MS. Vaticano: nec dubitamus quin idem sit cum Asine Plinij, Acesine Thucididis, eodemque Vibij Sequestri Tauromenio, ab ea quam præterfluit vrbe nuncupato. Cantaram hodie dici auctores sunt Aretius atque Leander: nec sane in Geographicis tabulis alterius fluminis ostium inuenias inter Catanam Taormiamque ab hac quinque circiter P. M. distans, ideoque iuxta Tauromenium passos Sanctos in titulo diximus, & vix ambigimus quin ea vrbs Messeniorum Ecclesiæ tunc cathedram possidens, ditata fuerit pretioso corporum sanctorum thesauro, statim atque Christiani pacem tenuere.

ACTA
Auctore Chæromeno Syracusano, Sanctorum condiscipulo.
ex MSS. Græcis Biblioth. Vaticanæ & Ambrosianæ.

Nicon Episcopus, Martyr iuxta Tauromenium in Sicilia (S.)
Socii monachi CXCIX Martyres iuxta Tauromenium in Sicilia (SS.)

AVCTORE CHÆROMENO EX MSS. GR.

CAPVT I.
S. Niconis patria, genus, militia, conuersio ad fidem Christi, & peregrinatio.

[1] Temporibus a illis, cum impijssimus Quintianus præfectura fungeretur, [S. Nicon ex instructione matris Christianæ] fuit vir quidam ex regione Neapolitana, Nicon nomine. Hic militiæ in quadam b cohorte adscriptus, in ea ita se gesserat, vt non minus fortis existeret in bello quam iuuentutis flore, formæ gratia, & quodam vultus splendore conspicuus. Patre quidem ille Græco c Græcus & ipse: sed cum matrem haberet Christianam, nocturnis eius diurnisque adhortationibus erudiebatur, ita eumdem alloquentis: Fili mi suauissime, si quando in aliquam necessitatem incideris, quales sæpe solent in bello obuenire, signo Crucis Christi obarmare, & aduersarios tuos effugies: neque effugies tantum; sed ab omni quoque telo, hasta & gladio illæsus permanebis.

[2] Breui autem accidit vt d conflictu inito in maximas se coactum videret angustias, [signo crucis se muniens, victor euadit:] cæsos qui secum erant commilitones conspiciens: itaque intendens in cælum oculos, atque ex imo corde suspirans venerabili Crucis viuificæ signo sese communiuit: Christe, inquiens, Deus omnipotens, appareat in me hodie Crucis tuæ viuificæ atque honorandæ virtus, vt, subactis alienigenis hisce victor rediens, efficiar & ego seruus tuus, atque adorem te cum ea, quæ me genuit, matre. Simul confidenter protendens hasta obarmatam dexteram, illa ipsa hora quasi centum e octoginta viros occidit, ceteris a facie eius fugientibus, eo quod resistere nequirent ipsi, propter virtutem Crucis Christi. Glorificauit ergo Deum Nicon, dixitque: Magnus est Deus Christianorum, qui signo Crucis suæ alienigenas subigit: & admiratæ sunt turbæ exclamantes, O supernæ prouidentiæ miraculum! numquam vel ante nos audiuimus vel inter nos vidimus, militum quemquam ita rem gessisse in prælio, vt nunc a Nicone gestam conspeximus.

[3] [quod matri renuntiat,] Cum autem dimissus exercitus esset, abijt Nicon in domum suam & Deum collaudans nuntiauit matri, quanta Deus secum operatus in conflictu fuisset per virtutem sanctæ & viuificæ Crucis. Quæ vehementer gauisa, dixit: Gratias ago nomini sancto tuo, Domine, qui vis omnes homines saluos fieri & in agnitionem veritatis venire [f & nunc Domine exaudi vocem famulæ tuæ, & lauacro regenerationis filium meum dignare, quod concessisti nobis in remissionem peccatorum: doce ipsum facere voluntatem tuam, vt placens tibi, promissa a te bona æterna obtineat.] Finita vero oratione cœpit eam Nicon interrogare, quomodo quis posset perfectus fieri Christianus. Cui illa respondit: Oportet vt diebus quadraginta ieiunes, susceptaque a Sacerdote instructione, lauacrum regenerationis suscipias, Christoque & eius operibus credas, renuntians satanæ & operibus eius: ita verus Christianus, Christi seruus efficieris.

[4] [decernitq; fieri Christianus,] Tunc ait matri suæ Nicon: Viuit Dominus: quia melius mihi est seruum eius esse, quam cultorem idolorum, & Græcorum militem. Nolo imposterum sacrificare lapidibus [aut vlli alteri creaturæ: sed Deo soli, qui fecit cælum & terram, mare & omnia quæ in eis sunt] procidensque ad pedes matris suæ: ora pro seruo tuo, mater, inquit, vt mihi det Deus Angelum bonum [ducem atque] custodem corporis & animæ meæ, per quem ex Dei seruis reperiam, aliquem, a quo recipiam regenerationis lauacrum, & discam facere voluntatem Christi, veri Dei nostri; ac rationali eius gregi adscribar: quoniam, nisi doctrina tua, venerabilis mater, eruisset me e Græcismi errore [& Deum summum per te agnouissem] breui fuissem gehennæ pabulum, inibi puniendus cum ceteris omnibus, qui Deum ignorantes nunc imo in inferno cruciantur, iuxta illud Prophetæ: Conuertentur peccatores in infernum omnes gentes quæ obliuiscuntur Deum. Gratias igitur, o mater, Deo optimo ago: quia per te inserendus in rationalem eius gregem erutus sum ab errore gentilium. [Ps. 9, 18.] [& a matre discedit baptizandus.] Iterumque in faciem versus Orientem corruens deprecansque, [matri suæ dixit: Precare, mater, pro seruo tuo, vt hinc profectus desiderata consequar bona.] At illa continuo manu prehensum cum fausta apprecatione dimisit, graui eum iuramento obstringens ad reditum, postquam sacrum baptisma fuisset consecutus.

[5] [Egressus in Chium ibi ieiunat,] Postquam autem ille recessit, multum requisitus a militibus, a nemine potuit reperiri: mater vero eius quemdam ex Toparchæ hominibus apprehendens, Scito, inquit, quod disparuit filius meus: neque aliquid ego de ipso cognoui. At Nicon Dei famulus, gratia diuina deducente, ad littus descendens nauem reperit: acceptaque secum pecunia non exigua ad partes Constantinopoleos nauigauit, atque in Chium insulam egressus, in excelsum conscendit g montem; ibique in oratione perseuerās toto octiduo ieiunauit, vt ei Dominus Deus declararet, quo in loco inuenturus esset, quod quærebat. Apparuit autem eidem per noctem eo habitu incessuque vir, qui sacrum Dei ministrum deceret: qui eum ad se vocans: Accipe, inquit, baculum istum, in cuius summitate signum Crucis vides; ille te deducet in locum, vbi reperturus es id quod desideras.

[6] Gauisus ergo Deumque magnificans, ipsa illa hora ad littus abijt, deductus h a baculo, quem acceperat ab Angelo. Quem eminus conspicientes nautæ atque nauclerus: Salue, inquiebant, Nicon, [& ab Angelo crucem viæ ducem accipit,] serue Christi, ingredere in nauim, nosque te deducemus incolumem dirigente Domino vsque in locum tibi constitutum: nam qui tibi nocte baculum illum dedit, nobis quoque significauit, quod ad nos hodie venturus esset homo ad littus baculum manu tenens, in cuius summitate signum Crucis sit: Desiderantem, inquiebat vobiscum discedere suscipite gratantes; [nauigioq; oblato,] & saluate in monte qui Ganos dicitur, & recipietis mercedem a Deo. Itaque rogamus te, serue Dei, si tu es, age nauigemus duce Deo: quoniam opportunus omnino ventus est, qui nos virtute Dei incolumes perducet.

[7] [ad Ganum montem appellit.] His auditis seruus Dei Nicon aliquantulum oraturus secessit, prostratusque in terram fleuit & dixit: Gratias tibi ago Domine Deus meus: quia mihi miserabili atque inutili vasi tanta beneficia præstas, saluti meæ tanta cura prospiciens. Nunc cognoui, Domine, quia omnem hominem saluare desideras, qui nomen tuum in veritate inuocauerit. Hæc & plura alia cum dixisset, conscendit nauigium. Ipsi autem nauigantes inde intra duos dies i totidemque noctes accesserunt ad partes excelsi illius montis, qui k Ganos dicitur: eodemque tempore Abbas adfuit habitu Episcopali cum quindecim fratribus. Facientes itaque ad inuicem consuetam monachis adorationem, arripuerunt manum eius, abduxeruntque in speluncam, in qua commorationem sibi constituerat eorum Hegumenus atque Episcopus cum cœtu Monachorum aliorum.

[Annotata]

a [Cohors νούμερος.] Hæc nota temporis referenda ad Martyrium est, non autem ad proxime sequentia, quæ spectant ad initium huius seculi: nam a conuersione S. Niconis ad eius Martyrium anni minimum quadraginta quinque decurrerunt; vt ex sequentibus patebit.

b Στρατευόμενος ἐν νουμέρῳ τινί. Oecumenius ad Acta Apost. cap. XV de Cornelio Centurione agens, & explicans illud ἐκ σπείρης τῆς λεγουμένης Ἰταλὶκῆς. σπεῖρα δέ ἐςιν, inquit καλοῦμεν νῦν νούμερον: Spira est quod nunc numerum vocamus: est autem Cohors siue σπεῖρα quingentorum peditum. Vide Meursium in glossario. vbi etiam inuenies Numerum apud Latinos & ἀριθμὸν apud Græcos ex æquiualenti in hac significatione vsurpata.

c Id est, idololatra: eo quod a Græcis accepissent Romani superstitiones quas tanto sanguine nitebantur conseruare: vnde & Hellenismus idem erat quod paganismus nunc dicitur, potissimum in Oriente.

d Πολέμῳ συγκροτητέντος, ad verbum: conuocato siue indicto bello Ex ijs bellis vnum hic intellige quæ plura in Oriente Seuerus Imperator gessit, sub finem præcedentis & initium huius seculi: quæ vide apud Dionem, & Herodianum: quorum auctoritate Baronius ad annum 205 docet ipsum ex Ægypto reducem amplissimum duxisse triumphum de Parthis alijsq; nationibus debellatis, qui annus ille ipse est, quo soluto exercitu Nicon redisse ad matrem potuit.

e Ita Codex Ambrosianus, Vaticanus solum π, 80 habet.

f Hæc & quæ sequuntur [ ] vncis inclusa partim Vaticano partim Ambrosiano Codici scias defuisse.

g In hac maris Ægei, Lesbum inter & Sarnum insula Ioniæ proxima, montes a Geographis collocantur Pelenæus, Mimas & Aruisius, a vini bonitate Plinio & Virgilio commendatus: & hic quidem ex Italia adnauigantibus primus occurrit.

h Non visibilem hic quasi præeuntis baculi ductum significari: sed tantum internum instinctum diuinæ gratiæ ad præsentiam salutiferi signi Sancto concessæ, existimare quis posset.

i Expedita haud dubie ea nauigatio fuit: cum opus sit tres integros gradus enauigare antequam in Propontidem a Chio peruenias.

k Non quod ipse mons Mari immineat, quem ostendimus in Thraciæ meditullio collocandum: sed quod eo appulerit Sanctus, vnde breuissimo itinere adiri commode intra biduum poterat, aut etiam minori tempore si extrema eius propius ad mare procurrunt.

CAPVT II.
S. Niconis Monachatus, ordinatio reditus Neapolim.

[8] Biduum hic a triduumue exegerat Nicon Dei seruus; cum labores atque vigilias contemplatus, quas illi fortiter sustinebant, [Receptus a Theodosio Cyzici Episc.] psalmodiæ lectionique vacantes assidue, ipsisque lacrymis solum irrigantes; irruit in eum timor Domini, amorque inexplicabilis; adeo vt pene extra se raperetur exultans, & quam ducebant sancti Angelicam vitam admirabundus explorans. Igitur intuitus eum Episcopus singulariter compunctum animo, dicit ei: Qua de caussa & vndenam huc accesseris, fili, age cum omni sinceritate edissere nobis. Cui seruus Dei Nicon, humiliter quidem, hilari tamen vultu respondit: Ex Italia adsum, sanctissime Pater, idque vt Christianus fiam, & sancto Christi gregi adiungar. [baptizatur,] Procidensque ad Episcopi pedes, cum lacrymis ait: Deprecor te, Sancte Dei vt mihi quamprimum regenerationis lauacrum conferas, doceasque Deo placitura facere. Tunc Episcopus instrui eum iussit, & sacro liniuit b oleo, in ipsoque spelæo baptizatum in nomine Patris, & Filij & Spiritus sancti communionis diuinæ participem fecit, venerandoque inunxit vnguento.

[9] Quibus in hunc modum peractis tres in isto spelæi montani monasterio annos commoratus, [fit Mona, chus,] in ijs sese quæ istic tractabantur litteris atque disciplinis, psalmodia item, oratione, lectione, atque puritate ita exercuit instruxitque, vt facile appareret vas electionis factum esse Domino, nonnullique dicerent similem Angelo virum videri, propter quietem animi & mansuetudinem singularem. Etenim in tolerantia plurimus, in dilectione summus, in ieiunijs incomparabilis, in doctrina insatiabilis, in nocturna psalmodia indefessus, & in omni vitæ actione irreprehensibilis apparebat: adeo vt in viri sancti admirationem ipse raperetur Hegumenus. Huic ergo, post tertij anni finem migraturo ad Dominum, noctu in somnis apparuit Angelus, [& Angeli monitu] dixitque: Antequam ex hac vita excedas Niconi, quem baptizasti, Episcopatum tuum gregemque trades: monebisque vt eos ad Australes Siculæ prouinciæ partes transferat, ne inuenti hic monachi gladio perimantur a barbaris, qui in hunc locum & montem breui sunt irruptionem facturi.

[10] Tulit ergo eum, & Diaconum primum, deinde Presbyterum, [consecratur Episcopus.] ac denique Episcopum ordinauit; commendans ei monachos quasi centum nonaginta; atque intra paucos dies obdormiuit in Domino Sanctissimus Episcopus Theodosius, qui Cyzico fugerat propter summam rerum confusionem, quotidie magis ac magis inualescentem: & sepelierunt eum ibidem prope speluncam, [Theodosio mortuo S. Nicon] quæ erat ad Orientem. Postquam consuetæ synaxes atque sacrificia completa fuere, sumptis secum socijs & oratione præmissa, in c propriam nauem ingressus est, & d Mitylenen appulit: duobus vero diebus ibidem actis quamprimum mouit inde, atque ad e Naxiæ partes applicuit, ac denique Dei nutu atque virtute intra viginti duos dies Italiæ adnauigans, Neapolim in patriam suam peruenit.

[11] Intelligens autem mater eius, quod filius suus appulisset, [cum suis in Italiam nauigans] continuo aduolauit, ipsumque Niconem, quem quis esset omnino non agnouerat, cœpit interrogare dicens: Obsecro te f reuerendissime Pater, nostin, vbi sit Nicon filius meus? multa inquisitio hic fuit propter ipsum, vt educeretur ad bellum. Ipse vero respondit: Ego sum Nicon, quem tu quæris. Cui illa cum lacrymis, Ego inquit, vir Dei ex dolore animæ meæ te alloquor; & tu me vetulam deliram existimas? Per tuas, mater, preces, reponit ille, ego ipse sum Nicon, quem dimisisti baptizandum: sed obtestationibus tuis adactus reuerti videre te: tu quod volueris facito.

[12] Tum vero [mater g in collum filij ruens osculata est eum, fleuitque & gauisa est de reperto filio. [matrem visit & sepelit.] Oculos deinde attollens in cælum] talibus verbis adorauit Deum: Gratias ago nomini sancto tuo, Domine: quia ostendisti mihi filium meum in tali dignitate habituque Angelico constitutum. Et nunc Domine exaudi famulam tuam, suscipiens animam in manus tuas. Eaque oratione completa tradidit Domino spiritum suum in pace, & glorificauerunt omnes Deum quotquot admirabile istud spectaculum viderant: Sancti autem exultabundi in Domino cum psalmis & hymnis exequias eius celebrarunt, & corpus in arcam sacram reposuere.

[Annotata]

a Δύο Vaticanus codex, Ambrosianus τρεῖς ἡμέρας exhibet.

b Catechumenorum videlicet, quo post baptismum Ecclesia vtitur: de Confirmationis Sacramento post baptismum suscepto mox subiungitur: persecutionis enim tempore, sine mora chrismabantur baptizati.

c Id est, sibi suisq; proprie conductam.

d Lesbi vrbs celeberrima est, vnde hodie toti insulæ nomen Metellino.

e Cycladum insularum media & maxima, Sophiano Nicsia.

f Si ex ipso statim habitu monachus cognosci Sanctus potuit, oportet vt summam, non Neapoli tantum sed etiam alibi, pacem habuerint Christiani: nempe post infensissimi hostis Plautiani mortem, anno 206 adscriptam a Baronio, cessare cœperat persecutio: appulsus autem miserit Nicon e suis aliquem, qui de suo aduentu admoneret matrem & doceret quali in comitatu adesset. Forte etiam priora duo capita ab alio postmodum fuere amplificata, strictius autem tractata a Chæromeno, volente potissimum ea scribere quæ suis ipse oculis viderat: vt de eiusmodi allocutionum formulis laborandum nobis non sit.

g In Vaticano, hæc leguntur. Tum vero Sancta anus procidens in terram cum lacrymis ante conspectum Dei, dixit …

CAPVT III.
Profectio in Siciliam & sociorum martyrium.

[13] Didita per vrbem rei gestæ fama etiam peruenit ad aliquos olim commilitones Niconis: [Commilitonum eius aliqui] itaque ad ipsum accesserunt in littore, arreptumque manu abduxerunt in partem: Teque adiuramus, inquiunt per eam, quæ sursum est, prouidentiam, dic nobis quæ & vnde fuerit fortitudo illa quam habuisti in prælio: vt si magia est aliqua, eadem vtamur & nos ad eiusmodi facinora perpetranda: sin altud aliquid, id ipsum enuntia. Ipse vero: Credite, inquit, Fratres neque per magiam neque per aliam industriam aliquam quidpiam sum operatus, nisi quod venerandæ Crucis signo communiuerim me: exinde nemo conspectum faciei meæ sustinuit: sed virtus Dei, cuius ipsa Crux signum dumtaxat est, hostem omnem aduersariumque superauit. Audientes ergo milites, quod eiusmodi vires Dei virtus subministraret, [audita virtute S. Crucis] illico prostrauerunt sese ad pedes sancti Episcopi Niconis, rogantes atque dicentes: Miserere nostri, Sancte Dei, tecumque nos assume, vt quemadmodum in conflictu sæpius per te seruati sumus, sic & nunc cælestis regni tecum hæredes efficiamur.

[14] [ei adhærent & monachi fiunt.] Dimiserunt ergo vxores & liberos, fratresque & domos suas, vt Christū sequerentur; & in aliam ingressi nauem simul applicuerunt ad partes Siciliæ, iuxta altissimum montem Tauromeniæ dictum: indeque non paruo progressi spatio fluuium inuenerunt, Asinum nomine, in quo balneum antiquum erat, nomen ab Hygia, id est sanitate, conseruans: in quo habitationem sibi constituerunt a nemine obseruati. Hic quos secum duxerat milites Nicon, nouem viros, præmissa catechesi baptizauit, sanctumque & Angelicum habitum eis dedit, præscribens vt & bonas litteras discerent & consuetæ monachis psalmodiæ rationem. Cumque in locis fluuio vicinis omne genus fructiferarum plantassent arborum, & hortos ad leguminum prouentum aptassent, habitauerunt ibidem annis quadraginta duobus.

[15] [de ijs nuntiatur Quintiano Præsidi] Post hæc nuntiatum est Quintiano Præfecto, quod viri quidam Deum cæli venerantur, magistrum habentes Niconem Episcopum; & neque deorum mandatis deseruiunt, neque religioni nostræ subijciuntur. Quam denuntiationem vbi crudelissimus Quintianus audiuit, plenus furore & iracundia æstuans, continuo destinauit milites, qui comprehenderent eos, & ante suum conspectum adducerent. Illi vero quod iussi fuerant cum festinatione alacriter exequentes, ad ipsos peruenerunt, interrogaueruntque dicentes: Vbi est Nicon & socij eius, qui legibus Imperatorum magnorumque deorum non obtemperant? Quibus seruus Dei Nicon respondit: Bene veneritis, filioli mei, bene veneritis: Pontifex enim meus Christus me meosque per vos accersit. Fratres interim orationi ad Deum fundendæ intenti, vt sua eos fulciret gratia, cogebantur a militibus sine mora proficisci ad Præfectum. Itaque imposito fine orationibus, ad eius præsentiam ducti a militibus continuo sunt, velut oues ad victimam, & velut agni sine voce coram tondentibus se.

[16] Confirmabat autem eos sanctus & beatissimus Pater noster Nicon, [qui confirmati a S. Nicone] dicens: Viriliter agite, Fratres mei, aduersus tyrannum: ecce enim finitus est cursus noster, & apertæ sunt seræ regni cælorum: resistamus prompto animo sæuitiæ tyranni pro fide Christi in nos exerendæ: loquamur confidenter in conspectu eius, & audiamus vocem boni Pastoris dicentis: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam vero non possunt occidere; sed potius eum timete, qui potest corpus & animam mittere in gehennam ignis: & iterum: Cum steteritis ante Reges & Præsides, nolite cogitare, quomodo aut quid loquamini: ego enim sum, qui loquor in vobis. [Mat. 10, 28 & 13, 9]

[17] Cum vero translatum esset immanissimi & crudelissimi Præfecti prætorium, iussi sunt in theatrum adduci ante tribunal ipsius, qui in hunc modum eos est allocutus: [generose fidem profitentur.] Itane vero? omnes vos declinastis ad vanas stultasque spes, decepti a mago isto Nicone; nec immortales deos colites, nec ipsorum præceptis obeditis? Illi autem quasi ex vno ore responderunt dicentes: Nos ante omnia Christiani sumus, numquam a nostra fide remouendi: spes autem nostras non habemus in vanitatibus collocatas, sed super Dominum, qui fecit cælum & terram, mare & omnia quæ in eis sunt. Dij enim tui neque audiunt, neque loquuntur: quippe qui sint saxa inanima, opera manuum hominum [quemadmodum Propheta quoque noster testatur dicens. [Ps. 113] Idola gentium aurum & argentum opera manuum hominum] oculos habent & non videbunt; nares habent & non adorabunt; manus habent & non palpabunt; pedes habent & non ambulabunt, non clamabunt in gutture suo: quid multis? similes illis fiunt qui faciunt ea, & omnes qui confidunt in eis.

[18] Ex quibus Præfectus incommutabilem ac firmam eorum cognoscens fidem: [& neruis cæsi] Nisi hos, inquit, sine mora interfici iubeo, quam plurimos in suum stultissimum efferabunt errorem. Itaque extendi eos, & crudis boum neruis carnes eorum verberari iussit. Quod tormentum cum generose sustinuissent, iussit eos simul in balneum conijci, in quo fuerant commorati; illudque per diem a ac noctem incendi, vt eorum corpora in eo flammis consumerentur. [capitis sententiam subeunt.] Sed cum eo fuissent adducti, prius capite plecti voluit, deinde cadauera in ignem conijci, ad maiorem terrorem omnibus spectantibus incutiendum. Illi vero extensis prompte ceruicibus dixerunt; In manus tuas, Domine, commendamus animas nostras: quoniam propter te mortificamur tota die, reputati sumus sicut oues occisionis.

[Annotatum]

a Vatican. ἐπὶ ἡμέρας ζ per septem dies.

CAPVT IV
S. Niconis gloriosa mors: corporum miraculosa reuelatio.

[19] In hunc modum occisis illis, eorumque corporibus igni traditis in eo, quod supra diximus, balneo, [S. Niconi in carcere] Hygiæ appellato, Sancto autem Nicone in carcere constituto; meditabatur tyrannus quo eum mortis genere quam crudelissime de medio tolleret. Apparuit autem viro sancto Angelus Domini, dicens ei in somnis: Confortare in Deo, Nicon Christi miles: quoniam suscepit Christus Deus noster holocausta centum nonaginta nouem discipulorum tuorum in odorem suauitatis, & intrauerunt in thalamum, in quo cælestis sponsus recumbit. Ecce autem coram ipso puella constitit, cuius facies auro fulgentior rutilabat, [visio offertur nocturna] & lucis scintillæ ab eadem absistebant, velut solares radij: sed & ornatus eius ex auro sapphiroque compositus erat: in manibus vero suis tenebat leonem instar niuis album, cui facies similis pardo esset: stetitque in campo torrentis, qui nominatur a Psemisthus, in parte Orientali.

[20] [de morte Quintiano decreta.] Ad Occasum vero constiterunt duo viri maximi, quorum vertices ad summitatem cæli pertingebant, habentes in manibus suis igneas b hastas, colloquebanturque cum ea, quæ apparuerat, puella, dicentes: Ecquid deficimus hodie missi a cælesti Rege, dum exspectamus Quintianum, prælium cum eo commissuri? ecce enim cunctatur. Tunc clamauit ad eos puella dicens: Ecce heri e numero meorum centum nonaginta nouem viros occidit; iamque contra eorum magistrum Niconem, qui vere omnem inimici superauit molitionem, peiora meditatur, breuique aderit in loco, ad quem vos estis demandati. Proijciensque e manibus, quam tenebat, feram: Accipite, inquit, & feram hanc, c quæ vobis aduersus tyrannum auxilio sit.

[21] Expergefactus autem seruus Dei Nicon vehementer exhilaratus est, glorificans & gratias agens Deo: cunctaque ex ordine cum gaudio enarrauit puero, Chæromeno dicto, qui ipsi ministrabat, & vitam ipsius scripto tradidit, addens quod ipse eo die moriturus esset, nec optimam suam societatem deserturus: Quintianus vero finiturus vitam in eo torrente qui d Psemisthus dicitur: [quæ omnia, prout prædixerat, euenerunt.] Mane namque facto, [a quo denuo ad quæstionem vocatus] iussit Præfectus ante conspectum suum adduci Niconem, & ait ad eum. Quis, vnde, & cuius religionis es tu, qui magica tua arte atque incantationibus effecisti, vt tantus hominum numerus capitalem sustineret sententiam, & eorum corpora igni traderentur? Et ecce propter amentiam suam priuati sunt solis pulchritudine & lunæ splendore.

[22] Respondit ei Beatus Nicon: Omni iniustitia referte, vnde sim & cuius religionis, non solum ego dixi tibi, sed ex plurimorum Sanctorum ore ipse audiuisti, quos tua impietate excæcatus heri occidisti: nunc autem iterum ex me accurate disce, quod sum Christianus, firmus & constans, spemque meam habeo fixam in Deo, qui fecit cælum & terram: te vero propter execrabilem furorem tuum intolerabilibus traditurus est tormentis. [eculeum & ignes superat] Ad hæc irrugiens Præfectus tolli eum e in lignum iubet; distentum deinde e quatuor partibus, subiectis lampadibus accensis, torreri: quod cum fieret, velut in florido prato S. Nicon requiesceret, itaque super accensos carbones psallebat, dicens: Tu es firmamentum meum & refugium meū; liberator meus de inimicis meis iracundis. Tunc ad Præfectum ministri dixerunt: Domine, nos quidem lampades succendendo deficimus, ipsum vero tormenta non tangunt.

[23] Depositum igitur & iumentis alligatum raptari imperauit, vt quam citissime eum exturbaret e vita: f at vero Sanctus Dei animalia conspicatus, manum suam ad ea extendit; [equos quibus alligatursistit immobiles,] quæ signata ab illo, facta sunt ouibus mansuetiora, steteruntque omnino immota, velut si fræno quodam retinerentur, nec sinerentur loco se vel tantillum mouere, quantasuis ministri plagas infligerent. Dicunt itaque Præfecto: Multum laboramus percutientes animalia, nec tamen de loco quidquam mouentur. Ille vero iracundia percitus, animalium neruos gladio succidi imperat: at illa g humana voce accepta: Deus, inquiebant, noster in cælo & in terra omnia quæcumque voluit fecit, & nos propter Niconem interficimur hodie. Tunc eum Præfectus compeditum iussit in præcipitium deuolui: sed & inde ab Angelo saluus eductus Sanctus, adstitit in medio omnium viuus atque solutus.

[24] Quo spectaculo conturbatis omnibus: Pro summorum, [a præcipitio surgit illæsus,] inquit Præfectus, deorum prouidentiam! non vides quantam de te gerant solicitudinem, nolintque corpus tuum in perditionem dari? Nunc igitur ijs sacrifica, & eris eorum cultor atque amicus. Et tibi & illis, respondit Sanctus, anathema sit, & omnibus confidentibus in eis: ipsi enim saxa inanima sunt. Tunc Præfectus a ministris faciem eius lapidibus percuti & linguam extrahi atque exscindi, ac denique abduci eum in locum vbi commoratus fuerat, [& post alia supplicia capite plectitur.] ibique capite plecti imperauit, iuxta fluuium, qui Asinus dicitur, vbi & pinus erat plane contra Orientem. Arreptum ergo ministri in præscriptum sibi abduxere locum, & venerandum eius caput absciderunt, dimisso corpore in prædam feris atque volucribus cæli.

[25] [Energumeni liberatione] Iam biduum absque sepulcri honore cadauer iacuerat, cum illac transiens pastor quidam ab immundo possessus spiritu, subito atque illud vidit in faciem cecidit, atque eadem hora sanitatem accepit, ipso spiritu magna voce clamante: Væ mihi, quo fugiam a facie Antistitis Martyrisque Niconis? Postquam enim ex improuiso in eum incidi, ab eo velut ab igne percussus sum [o prodigium admirandum, quo mortuus viuenti curationem impendit!] iste enim est Nicon, qui capite plexus a Quintiano, post decursum tormentorum stadium, hæres factus est regni cælorum. Porro qui sanatus fuerat pastor, quod in se contigerat miraculum omnibus enarrauit.

[26] Theodosius autem h Emesenorum Ecclesiæ Episcopus, vbi rem intellexit, assumpto secum Clero i cum cereis atque thuribulis, sacras eius Reliquias inquisiuit & reperit, [reuelata Sanctorum corpora sepeliuntur.] ostendente eo qui sanatus fuerat pastore atque dicente, quod isto in loco requiri deberet corpus sancti ac venerandi Episcopi Niconis, & eorum qui cum ipso fuerunt centum nonaginta nouem. Quod accurate Theodosius Episcopus executus, dignam Sancto arcam conficiendam curauit, in eaque ipsum ibidem deposuit, atque ex aduerso k alias ceteris Martyrij illius socijs; colligens diligenter omnium corpora ex antiquo balneo per Quintianum exusto, & simul in sanctas arcas transferens. Inuenta autem fuere corpora integra, atque ab igne illæsa, capitibus dumtaxat inde rescissis. [l Defuncti sunt autem sancti centum nonaginta Martyres Mensis Martij die vigesimo tertio: Sanctus vero Episcopus Nicon eiusdem mensis die m subsequenti] repositiq; sunt in loco, qui Pastoris cognominatur, iuxta fluuium Asinum: quorum precibus & intercessionibus semper liberemur a laqueis aduersarij nostri, fiamusque cum illis atque per illos regni cælestis hæredes, gratia & benignitate Domini nostri Iesu Christi, cum quo sit Patri & Spiritui Sancto gloria & gratiarum actio & nunc & semper & in secula seculorum. Amen.

[Annotata]

a Variam huius nominis scriptionem vide ad I Acta S. Agathæ n. 14 nunc Giarrettæ flumen dicitur.

b Ambros. δόματα ædes: sed præferenda Vatican. Codicis lectio δόρατα.

c Quid si ea S. Agatham prænotauerit; sic vt niueus candor ad virginitatem eius, forma leonina ad generosam fidei confessionem referantur? certe statim ab eius morte, & eodem, vt videtur, die prænuntiatam hic mortem tyrannus incurrit.

d De morte Quintiani S. Agathæ Acta Latina sic habent num. 14 dum transiret flumen per nauim, duo equi fremitum circa se dantes, calcesque iactantes, vnus eum morsu inuasit, & alter calce percussum deiecit in flumen Symæthum: & non est inuentum corpus eius vsque in præsentem diem.

e [ἐκ τεσσάρων τεινειν quid sit.] Ambros, κελεύει ἀναρθέντα τοῦτον ἐν τῷ ξύλῳ ἐκ τεσσάρων ὑποκαίεσθαι. Vnde dubium est diuersone an vno tormenti genere tensus & vstulatus fuerit: diuerso malim credere propter comparationem sequentem, velut in florido prato quiesceret ita super accensos carbones. Sic vt primum in sublime appensus ex eculeo vel super illud distentus violente fuerit: deinde prono aut supino ad terram corpore, e quatuor palis siue stipitibus in eadem defixis ad modum Burgundicæ crucis, distractus, subiectos fuerit ignes passus. Εκ τεσσάρων porro Catetanus vertit a quatuor lictoribus: quod non placet. Nam, præter quam quod præpositio ἐκ huic versioni repugnet, clarum videtur lictores plagis inferendis aut subijciendo igni occupari potius debuisse: distractioni vero ad tormentum faciendæ machinas aut iumenta fuisse adhibenda.

f Vaticanus codex interserit hoc loco καὶ κελεύει αυτὸν θηριομαχῆσαι & iubet eum contra bestias pugnare: quod minus cum reliquo contextu cohærens, & velut temere infartum reiecimus quia Menæa & Synaxarion, quæ singula supplicia accurate referunt, nusquam meminere bestiarum.

g Nihil hic adynaton, nec ita in Martyrum certaminibus rarum, vt credere oporteat, id ab interpolatore ornatus causa fictum, aut figurate fuisse adiectum.

h Immo Messeniorum, vt dictum in Prolegomenis.

i Vaticanus Codex addit & populo: sed hoc parum habet verisimilitudinis: quia feruente adhuc persecutione rem noctu gestam, aut saltem non ita palam conueniens est arbitrari.

k Græce ἑτέραν θήκην sed cum paullo post plurali numero vtatur codex Vaticanus, nec vna arca tam multa corpora capere potuerit, hic quoque plurali numero vtendum putauimus.

l Desunt hæc in Ambrosiano & eorum loco habentur verba in Proleg. num. 10 relata, de festo 13 Februarij celebrato.

m Ita substitui pro eo quod Græce inuenitur γ᾽ καὶ ι᾽ quod vel nihil significat, vel diem dumtaxat XIII: & hanc correctionem exigere videtur num. 20, vbi dicitur de socijs quod fuerint hesterna die cæsi.

COMPENDIVM
Ex Menæis & MS. Synaxario.

[27] [Virtutem S. Crucis in bello expertus] Sanctus Nicon temporibus Quintiani Præfecti fuit, Neapolitana e regione oriundus, forma venustus, vultu decorus, [formidabilis in bello] patre ethnico, matre Christiana natus. Cum autem magnum esset bellum conflatum, & periculosum instaret certamen, [maternarum monitionum recordatus beatus iste] grauiter ingemuit, & succurre mihi Iesu Christe, inquiens, seque venerando Crucis signo muniens in medios hostes intulit; & hos quidem gladio cædens, illos hasta deijciens, non ante destitit a certamine quam omnes in fugam conuersos dissiparet, omnibus propterea admiratione perculsis. [Postea vero, cum ex sententia bellum processisset] cum ceteris ipse quoque in domum suam reuersus est. Ibi cum de proposito suo certiorem fecisset matrem, in partes Constantinopolitanas nauigauit.

[28] Appulit autem ad quamdam insulam Chium dictam, & ad eum, qui in ea erat, montem processit: [baptismum petit] vbi per septem dies ieiunijs, vigilijs & orationibus vacans, ab Angelo Dei edocetur, descendendum sibi ad littus esse, cum baculo quem porrigebat is qui sibi apparebat. Cum ergo ad littus venisset, nauimque reperisset, in eam intrauit, atque intra duos dies ad Gani montem applicuit. Ibi Dei nutu accessit ad eū Episcopus quidam habitu monachali, qui manu apprehensum induxit in eam, quam ipse habitabat, speluncam, debiteque instructum in nomine sanctæ Trinitatis baptizauit, communicans eidem etiam mysteria sacra: quin & post triennium Presbyterum ordinauit ac deinde Episcopum.

[29] [Ordinatus a Theodosio nauigat in Italiam,] Post hæc omnium, qui istic conuenerant [centum hi & nonaginta numerabantur] monachorum suscipiens prælaturam, cum omnibus discessit in Mitylenem (diuina quippe reuelatione cognouerat a Gentilibus vastandum esse Gani montem; prout reuera contigit) inde in Italiam se transtulit: vbi cum inuisisset matrem, atque demortuæ funus curasset, in Siciliam transijt; in eaque Tauromenij montem habitauit vna cum alijs nouem.

[30] [inde in Siciliam vbi cum suis Martyr fit.] Verum enimuero Præfectus, quamprimum de viro sancto ad eum delatum est, omnes continuo sisti coram tribunali suo iubet, qui interrogati extenduntur humi verberibusque conciduntur, & demum gladio vitam finiuere. Sanctus vero Nicon ex quatuor partibus extenditur, subiectisque lampadibus vritur; iumentis deinde alligatur raptaturq; per terram; per præcipitium etiam propellitur, & saxis eidem os diuerberatur; lingua exscinditur, ac deniq; caput gladio resecatur: itaq; consummatus est gloriosæ confessionis illius cursus.

DE SANCTIS MARTYRIBVS FIDELE, FELICE ET XX ALIIS IN AFRICA.

[Commentarius]

Fidelis, Martyr in Africa (S.)
Felix, Martyr in Africa (S.)
Alii XX Martyres in Africa (SS.)

[1] Hosduos Martyres in Africa passos coniungimus, a plerisque disiunctos, quod XX socij modo vni modo alteri addantur, imo vnus pro altero etiam videatur substitui. Controuersia ex ipsis Martyrologiorum tabulis (nam Acta non extant) erit dirimenda. Ac primo natalem solius Fidelis in Africa paßi absque socijs memorant peruetusta Martyrologia, [S. Fidelis,] vt S. Hieronymi in quatuor a nobis paßim citatis apographis, Casinense, Altempsianum, Barberinianum, Rhinaugiense, Rhinouiense, S. Cyriaci, S. Maximini, & paßim alia. In Corbeiensi legitur: In Africa natalis Fidelis Magni. Sed num epitheton sit S. Fidelis, an socius martyrij, in silentio aliorum non constat. Rabanus eum cum socijs ita recenset: X Kalendas Aprilis, [eum 20 socijs.] In Africa Fidelis & aliorum viginti. Idem habet Notkerus. Ast omisso Fidele, eius loco substituitur S. Felix, & quidem absque socijs in MS. Martyrol. Reginæ Sueciæ, ex quo potissimum Animaduersa in Martyrol. Rom. edidit Holstenius, [S. Felix,] item in MSS. Augustano S. Vdalrici, Labbeano, Bruxellensi S. Gudilæ & excuso Germanico Canisij. Beda genuinus vacat, ast quod sub eius nomine extat Martyrologium, ita socios adiungit: In Africa natale Felicis & aliorum viginti. In MS. Calendario Ecclesiæ Aquileiensis proponitur etiam memoria Felicis & aliorum viginti. [an eum ijsdem 20?] In hodierno Martyrologio Romano fit ita omnium mentio: In Africa S. Fidelis Martyris. Item S. Felicis & aliorum viginti. Ac Fidelis dicitur in Notis restitui ex MSS. & Felix datur ex Beda, scilicet excuso, & VVandelberto: qui ita eum alijs iungit:

Felix hinc decimam, & Theodorus cum Iuliano
Ornant eximia virtutum laude ferendi.

De socijs, Theodoro Antiocheno, & Iuliano Cæsareensi seorsim agemus. [Varia cum alijs Martyribus coniunctio.] In MSS. Florario & Adone S. Laurentij prope Leodium ista datur coniunctio: Apud Africam B. Fidelis Martyris. Eodem die sanctorum Martyrum Felicis, Iuliani, Cæsarei, & aliorum plurimorum Martyrum. De Cæsareo, qui alijs Cæsarea est, infra agemus. Maurolycus ista habet: Carthagine in Africa sanctorum Martyrum Fidelis & Victoriani: hunc Victorinum appellat Felicius, & Fideli adiungit. Sed ad aliam classem Martyrum Afrorum infra dandam spectat. Galesinius silet de S. Fidēle, & Felicem alijs ad varias classes referendis præponit. Greuen in additionibus Vsuardi ista habet: In Africa B. Fidelis Mart. Item Primioli, Felicis. Est iste socius Martyribus Cæsareensibus adiungendus: cui alijsque adiungitur Felix in MS. Pragensi. In MS. Tamlachtensi tertio reperitur nomen Felicis, ac pridie Felicis & aliorum XIV. Eodem die Fidelis adiungitur S. Saturnino & alijs Afris in MS. Casinensi & apud Maurolycum & Felicium. Masinus in Bononia perlustrata refert ad hunc diem S. Felicem Martyrem, quod diuersæ eius reliquiæ adseruentur in templo S. Francisci: sed vnde huius Felicis esse constare poterit?

DE S. THEODORO SEV THEODVLO PRESBYTERO ET MARTYRE ANTIOCHIÆ,

[Commentarius]

Theodorus, seu Theodulus, Presbyter, Martyr Antiochiæ (S.)

Antiqua huius Martyris memoria manifeste probatur: solum in nominis appellatione aliqua diuersitas est. Peruetusta Martyrologia S. Hieronymi in quatuor apographis, alia S. Cyriaci, & Reginæ Sueciæ laudata, illud a Baronio, hoc a Holstenio: item Barberinianum, Casinense, Altempsianum, Richenaugiense, Rhinouiense, aliaque & cum ijs Vsuardus & Notkerus eum referunt his paßim verbis: In Antiochia S. Theodori Martyris. Eadem leguntur in MS. Florario, & apud Maurolycum, Felicium, Galesinium, Canisium, qui addit eum in honestate morum, sapientia & eloquentia excelluisse. In MS. Augustano S. Vdalrici & S. Maximini appellatur Theodoricus, a Bellino Theodolus, in Martyrologio hodierno Romano Theodulus, additurque in Notis huic lectioni adstipulari vetustiora exemplaria: sed quæ nusquam contigit nos videre. Inscriptum esse disticho VVandelberti supra diximus. Alius Theodericus Presbyter, sub Iuliano apostata etiam Antiochiæ passus, refertur in nonnullis Martyrologijs supra inter Prætermissos indicatis, quem alij etiā Theodorū appellant, cum Martyr. Rom. cui inscriptus est XXIII Octobris.

DE SS. PAVLO, IVLIANO, IVLIO, SABINO, MARTYRIBVS, CÆSAREÆ AVT ALIBI.

[Commentarius]

Paulus, Martyr, an Cæsareæ, num alibi (S.)
Iulianus, Martyr, an Cæsareæ, num alibi (S.)
Iulius, Martyr, an Cæsareæ, num alibi (S.)
Sabinus, Martyr, an Cæsareæ, num alibi (S.)

[1] Tertioloco proponitur hæc turma Martyrum in Martyrologio S. Hieronymi, sed non plane eodem modo: nam in peruetusto codice nostro ita legitur: In Prouincia Carmillæ, Pauli, [Nomina in antiquis Martyrologijs,] Cessariæ, Iuliani. In MSS. Lucensi & Blumiano loco Cessariæ legitur Cæsareæ & Cæsariæ. Consentit excusum Parisijs, sed post Iuliani, addit Iuli: idem fit in MS. Corbeiensi, sed Iulianæ loco Iuliani scribitur. In MS. Barberiniano, acephalo quidem sed valde illustri, ista habentur: In Prouincia Carmillæ, Pauli, Cæsareæ, Iuliani.

[2] Dubij hæremus, quot sint Martyres constituendi, num solum Paulus, Iulianus, & Iulius, & prior attribuendus Prouinciæ Carmillæ, alij duo Cæsareæ; an vero & Carmilla & Cæsarea seu Cæsaria, [quid censendum de Carmilla & Cæsarea?] aut etiam Cessaria sint pro fæminis sanctis accipiendæ. Lucas Dacherius in Indice Martyrologij S. Hieronymi a se editi inter nomina Sanctorum Carmillam omisit, Cæsariam posuit. Florentinus in Notis ad idem Martyrol. S. Hieronymi vix dubitat Cæsareæ vocem pro Martyre accipiendam, quod mox in Cæsarea passi alij Martyres adnotentur. At Carmillæ nomen corruptum arbitratur, cum illius non meminerint Geographi accuratiores. Dum vndique circumspicimus, etiam hoc incidit, posse etiam transpositionem verborum, vti alibi obseruauimus, factam esse, ac forsan legendum, In prouincia, id est diœcesi seu territorio, Cæsareæ, Carmillæ, Pauli, Iuliani, Iulij. Ad securitatem solum in titulo præponimus ex his tres vltimos, Paulum, Iulianum, Iulium. Certe in MSS. Lætiensi & Tamlachtensi Paulus & Iulianus coniunguntur, sed in vltimo etiam inter alios præponebatur Cæssaria, & in MS. Adone S. Laurentij prope Leodium & in MS. Florario cum Felice supra relato iunguntur Iulianus, Cæsareus & alij plurimi Martyres.

[3] Interim MSS. Richenouiense & Rhinouiense habent Cæsarea Iuliani. Vsuardus in codicibus MSS. & excusis, [Iulianus tribuitur Cæsarea.] Ciuitate Cæsarea sancti Iuliani, quæ eadem habent MS. Vaticanum S. Petri, Bellinus, Canisius, Florarium MS. Martyrol. Bruxellense & alia. Adiunxerunt titulum Confessoris Maurolycus & Felicius, cum Martyrologio Coloniæ anno 1490 excuso: quod etiam factum est in hodierno Martyrologio Rom. In MS. Pragensi Ecclesiæ Cathedralis ista leguntur: Ciuitate Cæsarea S. Iuliani. Item Felicis Confessoris. An expuncto aut transposito Felice nomen Confessoris adhæserit S. Iuliano, dubitari posset. Meminerunt etiam Iuliani & Pauli MSS. Labbæanum & Augustanum S. Vdalrici nullo loco apposito, & solius Iuliani aliud MS. Vaticanum S. Petri, Galesinius, & VVandelbertus supra relatus. Verba Galesinij sunt ista, sed valde intricata: In Africa quoque beatissimorum Martyrum Felicis, Theodori, Iuliani, Pauli, & Dionysij, quorum in ea ipsa Vandalica persecutione & pugna nobilis & præclara confessio extitit. Fuit ante illam persecutionem scriptum Martyrol. S. Hieronymi. Dein in Notis citatur Vsuardus, qui Theodorum Antiochiæ & Iulianum Cæsareæ tribuit & aliorum non meminit. De Dionysio mox agemus.

[4] Martyrologia duo MSS. charactere Longobardico, alterum cœnobij Casinensis, [Sabinus adiunctus.] alterum bibliothecæ Vaticanæ numero 5949 signatum, alium addunt Sanctum, ac post S. Theodorum Presbyterum, absque vllo loco additur: Pauli, Iuliani, Sabini seu S. Sauini, quem ob antiquitatem & vsum illorum codicum in varijs ecclesijs addimus.

DE S. PROCVLO CONFESSORE EPISCOPO VERONÆ IN ITALIA,

SECVLO IV

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Proculus Confessor, Episcopus Veronæ in Italia (S.)

§. I Cultus sacer S. Proculi. Fius & SS. Firmi & Rustici Martyrum ætas.

[1] MemoriaS. Proculi apud Veronenses est illustris ob ecclesias ipsius nomini dicatas, alteram extra vrbis muros, alteram in ipsa vrbe, in qua præter ipsius Proculi sacras exuuias, adseruari septem aliorum sanctorum Episcoporum Veronensium corpora testis est Augustinus Valerius Episcopus Veronensis & S. R. E. Cardinalis, [Nomen in fastis sacris 9 Decemb.] in Antiquis monumentis Ecclesiæ Veronensis fol. 82, asseritque fol. 10 festum S. Proculi, quod apud aliquos die IX Decembris celebratur, esse festum Dedicationis seu Ordinationis S. Proculi, vt ex Psalmista vetusto ecclesiæ sanctorum Apostolorum liquet. Porro dicto IX Decembris in hodierno Martyrol. Rom. ista leguntur: [& 23 Martij.] Veronæ S. Proculi Episcopi, qui in persecutione Diocletiani colaphis ac fustibus cæsus, & ciuitate pulsus, tandem in Ecclesiam suam restitutus, quieuit in pace. Contra opponit Ferrarius in Catalogo generali nihil Veronæ de S. Proculo IX Decembris fieri, sed XXIII Martij: quo die ibidem & in Catalogo Sanctorum Italiæ eumdem celebrat. Galesinius vtroque die eum refert. Maurolycus etiam, Greuenus & Canisius memoriam habent IX Decemb. Præiuit Petrus de Natalibus lib. 1 cap. 49. Ferdinandus Vghellus in Italia sacra tomo 5 de Episcopis Veronensibus columna 559, & seqq. ista de eo tradit.

[2] Nonus S. Proculus post S. Zenonem Veronensis Episcopus fuit, per illud ipsum tempus, quo Diocletianus & Maximianus imperabant, [Elogium ex Vghello.] Veronæque per Anolinum prætorij Præfectum desæuiebant in Christianos, Sanctosque Firmum & Rusticum ciues Bergomenses Mediolani carcere macerabant, maiori indies supplicio afficiendos. Proculus itaque, tametsi senex, cum anhelaret ad palmam martyrij, adijt ad Anolinum Præfectum, libera voce confitetur Christum, Firmi Rusticique se fatetur collegam, nihilque omittit, quod ad irritandum tyrannum posse facere videretur. Sed Anolinus, cum ex desiderio cruciatuum delirare senem arbitraretur; pugnis fustibusque mactatum extra ciuitatem eiecit. Ille delatus ad suos, qui in spelunca latitabant, consolatus est eos reddiditque certiores Firmum & Rusticum per martyrium euolasse ad cælos… Ceterum Proculus, cum discessisset Verona, sacra Orientalia loca peragraturus, ab idololatris tentus, diuerberatus ac diuenditus est, sed paullo post libertate donatus, ex itinere pluribus patratis miraculis, redijt ad Ecclesiam suam, & post multos labores editaque miracula migrauit ad Superos decimo Kalendas Aprilis circa annum Domini CCCV, pene capularis senex, centesimum fere attingens annum, sepultusque est in crypta cum prædecessoribus suis, quam deinde eius nomini consecrarunt: cuius sepulcro hoc postea additum est epitaphium: Hic cito consenvi, iam me præcedente longior ætas, vivamqve div melioribvs annis. Procvli Episcopi corpvs et sanctorvm Martyrvm Cosmæ et Damiani, sed et Confessoris Martini reliqviæ reqviescvnt in pace.

[3] Hæc Vghellus, & potißimum ex Actis SS. Firmi & Rustici, [Traditur sub Maximino vixisse cir. an. 236,] & antiquis Lectionibus Ecclesiæ Veronensis, & Martyrol. Romano, scilicet non quoad diem martyrij, sed quod sub Diocletiano & Maximiano Imperatoribus vixerit. Opponitur Martyrologium Ecclesiæ Cathedralis Veronensis, in quo ista ad XXIII Martij leguntur: Eadem die S. Proculi Veronensis Episcopi, qui tempore Maximini sequebatur beatissimos Martyres Firmum & Rusticum, [in Martyrol. Veronensi.] cupiens vna cum ipsis martyrio coronari, sed tandem a satellitibus expulsus, in pace quieuit. Additur apud Valerium anno Domini CCXXXVI vixisse S. Proculum quartum Episcopum Veronensem. Eadem sentiunt Baptista Perettus in Historia quatuor primorum Episcoporum Veronensium pag. 25, Ioannes Franciscus Tintus lib. 5. Nobilitatis Veronensis cap. 4, Hieronymus Corteus lib. 2 Historiæ Veronensis pag. 57, & nonnulli alij a Peretto citati. Regnabat tunc post necem Alexandri Maximinus Gotho patre natus, Imperator factus anno præcedente, ac subsequente CCXXXVII interemptus. Verba citati Martyrologij creduntur desumpta ex Actis SS. Firmi & Rustici Martyrum, ad diem IX Augusti illustrandis. Habemus illa quadruplicia, ac primo descripta ex codice coriaceo, qui extat Veronæ apud Patres Minores Conuentuales S. Firmi Martyris, in quorum ecclesia corpora SS. Firmi & Rustici Veronæ iacere legitur in citato Veronensi Martyrologio. Hæc Acta sic incipiunt: In diebus illis regnante impijssimo Maximino Imperatore in ciuitate Mediolanensi, facta est persecutio maxima Christianorum. [& in Actis Veronæ adseruatis.] Et erat vir quidam, nomine Firmus, ciuis Bergomatis &c. Mißi cum Quæstore milites adduxerunt eum, & ingressi in vrbem Mediolanensium nuntiauerunt Maximino Imperatori, quod adessent &c. Postea Martyres inter tormenta illæsi dixerunt, se ereptos de pœnis, quas exercuit impijssimus Maximinus, & Anolinus minister diaboli. Denique decollati sunt sub Maximino Imperatore & Anolino Consiliario eius. Sub finem dicuntur martyrizati sub Maximino Imperatore & Anolino Consiliario eius. Vbi ad marginem correctio per asteriscum indicat legendum Maximianum.

[4] Secundo extant eadem Acta ante ducentos circiter annos ex antiquis codicibus a Bonino Mombritio edita, hoc exordio: [Sub Maximiano in Actis apud Mombritiū,] Regnante impijssimo Maximiano Imperatore in ciuitate Mediolanensi, facta est persecutio ingens Christianorum. Erat quidam vir, nomine Firmus, Bergomas &c. Dein SS. Firmum & Rusticum adductos iussit Maximianus in custodiam mitti apud Anolinum Consiliarium suum. Gratias postea egerunt illæsi inter pœnas, quas exercuit impijssimus Maximianus & Anolinus minister diaboli. Decollati sunt sub Maximiano Imperatore & Anolino Consiliario eius. Demum Acta sunt hæc sub Maximiano impijssimo Imperatore & Anolino Consiliario eius. Tertia Acta misit nobis Ioannes Gamansius Societatis nostræ Sacerdos, sua manu descripta ex Paßionali pergameno MS. insigni, quod reperit in cœnobio Bodecensi Ordinis Regularium S. Augustini, diœcesis Paderbornensis in VVestphalia, in quo folio XLV mensis Augusti incipiebant ea hoc exordio: [in MSS. Bodecensi,] Regnante impijssimo Maximiano Imperatore in ciuitate Mediolanensi, facta est persecutio ingens Christianorum, & multi propter nomen Domini glorioso martyrio coronati cælestia regna penetrarunt. Erat his diebus vir quidam, nomine Firmus, ciuis Bergomatis &c. Agnouerunt etiam se ereptos de pœnis, quas exercuit impius Maximianus, & Anulinus minister eius. Quarta Acta habemus ex MS. Vltraiectino S. Saluatoris, [& Vltraiectino:] sed contracta cum hoc exordio: Imperante Maximiano erat vir quidam nomine Firmus, ciuis Bergomatis &c. En triplicia Acta, in quibus Maximianus reperitur: cui lectioni fauent peruetusta Martyrologia MSS. Atrebatense Ecclesiæ Cathedralis & Tornacense monasterij S. Martini, his verbis: Apud Veronam passio SS. Firmi & Rustici, qui post ignem ceteraq; [in Martyroll. MSS. & excusis.] tormenta sub Maximiano & Anulino Consiliario eius capitibus plectuntur. Quæ breuius a Notkero monacho S. Galli ita indicantur: In Verona ciuitate Firmi & Rustici, qui tempore Maximiani Imperatoris, & Anullini Consiliarij eius passi sunt. Quæ eadem apud Bedam excusum habentur, vti, licet phrasi aliquanto longiori aut variata, apud Maurolycum, Felicium, Greuenum, Canisium, & in MS. Florario Sanctorum: quibus accedit Martyrolog. Romanum his verbis: Veronæ sanctorum Martyrum Firmi & Rustici tempore Maximiani Imperatoris. Demum Petrus de Natalibus lib. 7 cap. 42 longum encomium texuit hoc exordio: Firmus & Rusticus Martyres apud Veronam passi sunt sub Anolino Proconsule temporibus Maximiani Imperatoris.

[5] His ita relatis restat inquirendum, quæ caussa ratioue videatur mouisse scriptorem, [Caussa erroris,] dum Acta SS. Firmi & Rustici in codice coriaceo ante annos trecentos, serius forsan aut citius, exararentur, vt, cum paßim Maximianus in reliquis per orbem codicibus legeretur, iudicarit substituendum esse Maximinum. [ob Anolinum Præfectum Prætorio Maximini,] Certe omnibus perpensis arbitramur eum incidisse in Acta Maximinorum duorum Imperatorum a Iulio Capitolino ad Constantinum Magnum conscripta, ibique legisse in conspectu Maximini iam deserti a militibus Anolinum Præfectum. Prætorio ipsius & filium eius occisum: & tamquam alius non extitisset in rerum natura Anolinus, coniecisse loco Maximiani substituendum Maximinum, quasi vterque ante in ciuitate Mediolanensi vixisset, hic Imperator, ille Consiliarius eius, vti ex Actis constat ambos ibidem præsentes extitisse. At contra manifestum est ex ipso Iulio Capitolino, & Herodiano coæuo scriptore Maximinum toto Imperij tempore, [sed neuter fuit Mediolani.] adeoque etiam Præfectum Prætorio numquam venisse aut vidisse Mediolanum. Nam postquam, Alexandro Imperatore cum Mammea matre apud Moguntiacum occiso, imperium arripuit Maximinus, expeditionem contra Germanos ab Alexandro inchoatam prosecutus, Rheno transmisso, interiora Germaniæ ita diripuit, vt ipse gloriabundus Romam scripserit, per CCCC millia Germanorum vicos incensos, captiuos tot abductos, vt vix sola Romana sufficiant &c. Dein Sarmatis illaturus bellum, & Septemtrionales partes vsque ad Oceanum in Romanam ditionem redigere cupiens, Syrmium venit. Interim Gordianus pater & Gordianus filius in Africa purpuram sumpserunt, a Senatu Romano Augusti appellati: interfecti deinde omnes amici Maximini, & ipse eiusque filius hostes declarati. Tunc Maximinus, qui necdum Imperator Italiam viderat, furenti similis versus eam exercitum duxit, & nihil præter cædem meditans, in Aquileiæ vrbis obsidione a proprijs militibus cum filio est interemptus; occiso ante, vt diximus, Anolino Præfecto prætorio, qui vtpote custos corporis Imperatoris ipsum continuo assectabatur.

[6] Alius ergo inquirendus est Anolinus, aut certe si alibi nullus reperiri posset, hæc Acta probarent alium fuisse, cui latam iurisdictionem datam scribit Onuphrius Panuinius lib. 4 Antiquitatum cap. 5, de S. Proculo agens. Huius tempore, [Fuit sub Maximiano Consul Anulinus,] inquit, Firmus & Rusticus Bergomenses ciues a Cornelio Annulino, Venetiæ & Istriæ Consulari, Veronæ capite cæsi sunt. In horum Actis dicitur Anolinus profectus de Mediolanensium ciuitate in partes Venetiarum, & iussisse ministris suis, vt alligarent Firmum & Rusticum, & perducerent eos in Veronensium ciuitatem… & tradiderunt eos militi Cancario, qui erat Vicarius ciuitatis Veronensis: & dixerunt ei secundum præceptum Anolini, vt neq; aquam daret eis, donec ipse veniret &c. Fuerunt anno Christi CCXCV sub Diocletiano & Maximiano Consules Romani Nummius Tuscus & Annius Cornelius Anulinus. Dein Diocletiano VIII & Maximiano VII Consulibus, siue anno CCCIII Anulinum Proconsulem Africæ, præfuisse certamini Martyrum Abitinorum Carthagine passorum, [& Proconsul Africæ,] indicant Acta ex MSS. a nobis illustrata ad XI Februarij, atque olim citata a S. Augustino & Optato Mileuitano; quorum ibidem verba dedimus. Eidem Anulino Proconsuli Africæ oblatus fuit S. Felix Episcopus Tubizacensis, cuius Acta edita sunt in Agonibus Martyrum ad XV Ianuarij, quæ daturi sumus ad XXIV Octobris, ad quem diem etiam Surius illa habet. En sub Diocletiano & Maximiano Anulinus Consul, [quidni & Consiliarius eius Mediolani?] & Proconsul Africæ: quid ni ergo, si non idem, saltem aliquis ex eadem familia potuit fuisse Anulinus Consiliarius Maximiani Imperatoris, & cum eo degisse Mediolani, & præfuisse iudicio dictorum Martyrum? Porro Maximianum Mediolani purpuram deposuisse, testatur Eusebius in Chronico.

§ II Acta S. Proculi.

[7] Qvæin citatis supra Actis SS. Firmi & Rustici de S. Proculo habentur, hic inserimus, & sunt eiusmodi in MS. Bodecensi, ex quo potius damus, cum alia Acta sint in Italia satis nota. Post sex dies ingressus Anulinus ciuitatem Veronensium, iussit clamare præconem, vt omnes populi ad spectaculum conuenirent. Audiens autem B. Proculus Episcopus, [S. Proculus latet,] qui propter metum Paganorum cum paucis Christianis non longe a muro ciuitatis in monasterio suo latitabat, quod Anulinus aduenisset, vt Christi milites ibidem examinaret; tota nocte peruigil in oratione deprecabatur Dominum, vt & ipse mereretur consortio iungi eorumdem Martyrum. Et surgens mane indicat Christianis, quod ad ciuitatem vellet ambulare, sanctosque Dei Martyres visitare. Cum ergo venisset ad domum Cancharij, vbi erant SS. Firmus & Rusticus, osculatus est eos cum gaudio, [accedit ad SS Firmum & Rusticum,] dicens: Bene huc aduenistis, Fratres. Confortamini igitur in Domino Iesu Christo, & suscipite me vobiscum in agonem istum: desidero enim vestri consors fieri, vt sit nobis voluntas vna & certamen vnum pro Domino, quatenus eius gloriam mereamur intrare, & nomen ipsius cum Angelis in æternum collaudare. Et dixerunt pariter, Amen. Interea præcepit Anulinus ministris suis, vt sanctos Martyres sibi repræsentarent: qui concito cursu venientes ad domum, inuenerunt Proculum Episcopum sedentem cum Sanctis Dei, & irridentes dixerunt: Quid sibi vult senex iste cum his, qui iam nunc condemnandi sunt? [vinctus a lictoribus offertur Anulino,] B. Proculus Episcopus respondit: Non sunt condemnandi, sed a Domino nostro Iesu Christo coronandi: atque vtinam & ego merear illis annumerari, quoniam Christianus sum, sicut ipsi. Et hæc dicens, porrexit manus ministris, rogans vt ligaretur. At illi ligauerunt eum. Sedente igitur Anulino pro tribunali, & astante coram eo non parua multitudine populi, adducti sunt sancti Martyres Firmus & Rusticus, quos præcedebat Proculus Episcopus vinctis post tergum manibus. Cumque præsentati fuissent aspectui Iudicis, interrogauit quis esset senex ille, qui præcederet Sanctos? Responderunt ministri: Spontanea voluntate obtulit se nobis vinciendum & huc perducendum. [plagis exceptus eijcitur,] Anulinus dixit: Non intelligitis quia præ senectute delirat? Soluentes itaque ministri S. Proculum, iniuriauerunt eum, ita vt palmas in faciem darent: & sic extra ciuitatem eiecerunt. Ille autem abijt tristis, eo quod a sanctis Martyribus fuisset separatus. Et veniens ad suos, indicauit eis, quæ euenerant sibi.

[8] Hæc Acta MSS. quæ eius dein vitæ ratio fuit, ita indicatur apud Augustinum Valerium fol. 41. [in itinere Hierosolymitano,] Sedata deinde impiorum in Christianos persecutione, Ecclesiæ suæ cura Presbyteris commissa, paucisque quibusdam delectis, quos secum duceret, Hierosolymam versus iter suscepit: eo in itinere captus, vinctus verberatusque, [captus venditur:] postremo etiam venditus est. Ceterum his ille rebus aduersis minime fractus gauisusque potius, comites ad dura omnia secum perferenda certamina hortari non desistebat. Liber tandem factus, cum Veronam rediens in Pannoniam diuertisset; fontem ex arida terra orans mirabiliter elicuit. Cum enim barbam nimis prolixam radi, ac coronam capitis sibi accommodari iussisset, stupentibus omnibus, [fontem elicit:] quod nusquam eo loco aqua haberetur, sine qua id fieri non posset, ipso orante fons ille prosiliuit: cumque nouacula nulla præsto esset, hebeti cultro, ita seruo Dei Episcopo iubente, leniter ac suauiter seniles pilos alio miraculo eius ministri comites deraserunt. Beatus autem Episcopus Proculus, quamplurimos eorum, qui in ea regione peregrinabantur, [multos baptizat:] miraculo huius fontis ad Christi fidem conuersos in eodem fonte baptizauit. Reuersus tandem sanctus Episcopus Veronam, cum Presbyteros suos in officio perstitisse ac talenta duplicasse reperisset; eos, vt maiora sibi proponerent, excitauit. Cumque martyrio ex hac vita discedere non posset; abstinentia, assiduis orationibus & vigilijs confectus, obijt decimo Kalendas Aprilis, [moritur 23 Martij,] miraculis & virtutibus clarus. Corpus eius sepultum est in ecclesia suo nomini dicata. Hæc ibi, quæ in compendium contracta habent Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ & Panuinius lib. 4 Antiquitatum Veronensium cap. 5: sed hic quæ de rasura barbæ interseruntur, omittit, asserit tamen dici reuertentem in itinere fontem ex arida alioqui terra orantem mirabili sane prodigio elicuisse: sed hæc etiam apud Vghellum in compendio supra relato sunt prætermissa: qui etiam indicat eum ad sacra Orientalia loca peregrinatum, at Panuinius tradit Senem versus finitimas ciuitates iter arripuisse.

[9] [at quo tempore, incertum.] Quamdiu pace Ecclesiæ reddita vixerit S. Proculus incertum est, vti etiam quotus fuerit Episcopus, quosue habuerit decessores ac successores. Censet Panuinius cap. 7 dicti libri 4 a Probo Episcopo, quem vndecimum collocat, vsque ad annum Christi DCCLX ordinem Episcoporum Veronensium non esse continuatum: quis inuicem successor fuerit incompertum: tempora etiam, quibus singuli vixerint, sex exceptis, & singulorum gesta obscurissima esse & incerta: ac proinde nuda nomina ordine alphabetico suggerit. Idem in primis etiam Episcopis, saltem plerisque arbitramur faciendum. Hinc quem ipse quartum statuit Proculum, nonum censet Vghellus: ille decessorem nominat Agapium, hic Zenonem: quem constat ex antiquis Actis, quæ ad XII Aprilis erunt elucidanda, sub Gallieno martyrij palma decoratum. Sed an inter Zenonem & Proculum non sit vnus alterue interponendus, quis dicet? Nam fatetur Panuinius loco iam indicato res has, de succeßione Episcoporum, nimia iam vetustate maiorumque fatali ignauia tenebris vetustatis oppressas esse. Ex his tenebris eruenda aliquando erunt Acta SS. Teuteriæ & Tuscæ Virginum, [S. Tusca Virgo creditur soror S. Proculi.] quarum hæc censetur soror S. Proculi Episcopi, & colitur X Iulij; at Teuteria dicitur ex Britannia aduenisse, ac cum S. Tusca vixisse, cuius natalis est dies III Maij. Legi possunt, quæ de his habentur apud Valerium fol. XX.

§ III Corporis inuentio ex Italico Baptistæ Peretti.

[10] Cvm illius sodalitatis Fratres, quæ sub inuocatione Beatissimæ Virginis in templo S. Proculi instituta est, [Anno 1492 in restauranda confessione S. Proculi] omne studium collocarent, non solum in ornando altari suo eidem Deiparæ Matri consecrato, sed etiam templo vniuerso; sumpsissentque sibi restaurandum concinnandumque subterraneum oratorium, quod Confessionem nuncupamus, temporis iniuria dirutum ruinisque oppletum: accidit vt altare vnum versus septemtrionem positum remouentes, inuenirent arcam, in qua recondita esse corpora aliquot ex indicijs minime vanis iudicauere: eo magis quod iam olim fama celebrari audissent, multos illic Sanctos sepultos fuisse. Duo deinde alia altaria remouentes, quorum vnum Orientem, [reteguntur sub altaribus dirutis tres arcæ:] alterum spectabat Septemtrionem, sublatis ruderibus & terra profundius excauata, in grandia saxa impegere confuso ordine posita. Et his quoque remotis, eas detexere petras, quæ sepulcralium vrnarum esse opercula videbantur; quarum titulos percurrendo agnouere, latere istic Sanctorum Euprepij, Cricini, Agapij & Proculi Episcoporum Veronensium corpora.

[11] Ne quid igitur in debitam ijs reuerentiam laicales peccarent manus, [quibus præsente Episcopo apertis,] aduocatus in templum a Episcopus est: qui sublatis ante omnia in cælum manibus oculisque & Dei Sanctorumque fauore postulato, iussit amoueri petras. Id cum ex præscripto eius factum esset, XXIII die Martij anno MCCCCXCII tantus ex apertis sepulcris tamque mirabilis toto templo diffusus odor est, vt omnia Orientis aromata istic collecta spirare adstantibus viderentur. [in vna S. Proculi corpus inuenitur cum alijs reliquijs] Placuit autem primo omnium aperiri S. Proculi monumentum; cuius corpus absque capite repertum est candidissimo inuolutum linteo, & iuxta illud, prout titulus quoque significabat, repositas Reliquias SS. Cosmæ b & Damiani, sanctique Martini Confessoris celeberrimi.

[12] Ad caput quod attinet, P. Donatus Auogagarus de hac inuentione tempore suo facta loquens, [sine capite, quod Bergomi esse putatur:] famam ait inter Bergomates vulgatam fuisse, illud apud se magno in honore haberi in vicem SS. Firmi & Rustici ciuium suorum apud nos, qui templa eis quatuor nobilissima dedicauimus, insigni religione cultorum: quamuis non desint qui sentiant istud, quod apud Bergomates est, caput illius esse c Proculi, qui admirandis S. d Valentini Episcopi Interamnensis prodigijs motus, a secularium litterarum studio ad veram Iesu Christi philosophiam transijt, in qua breui tempore sic profecit, vt Leontij Consularis imperio pro fidei confessione caput suum gladio amputandum Interamnæ præbuerit.

[13] [eius imago saxo miraculose impressa.] Prouisum tamen diuinitus est, ne sancti sui Pontificis caput prorsus abesse nimium queri possent Veronenses: etenim stupendo plane miraculo, in eo quod corpus operiebat saxo integra corporis capitisque imago, non aliter quam in speculo, cernebatur, nullius artificis alterius quam diuinæ virtutis manu adumbrata: cuius proinde gloriam in expressa sic figura contemplabantur intuentes, & ad dicendas Deo laudes inuitabantur. Porro supra ipsum sacri cadaueris pectus inuenta est tabula hisce litteris incisa. HIC REQVIESCIT IN PACE CORPVS PROCVLI EPISCOPI. Et in altera petra, quæ prædictæ incumbebat, sequentes aliæ litteræ legebantur. HIC CITO CONSENVI IAM ME PRÆCESSIT LONGIOR ÆTAS VIVAMQVE DIV MELIORIBVS ANNIS e.

[14] [corpus S. Agapij in 2 arca] Postea, cum in illa arca, quæ prima ad Septentrionem retecta fuerat, nullum appareret indicium humani corporis in ea reconditi, cuius nec debitam mensuram ipsa æquare Episcopo videbatur: amoliti nihilominus sunt ingens, quo tegebatur, saxum, & omnia corporis iam consumpti ossa sub eo reperta sunt tam integra, quasi recens illuc illata fuissent: & in ipsa arca hæ litteræ sculptæ apparuerunt. HIC REQVIESCIT IN PACE SANCTVS AGAPIVS EPISCOPVS. In altera vero quæ ad meridiem erat hæc legebantur. [in 3 SS. Euprepij & Cricini.] HIC REQVIESCVNT IN PACE CORPORA SANCTORVM EVPREPII ET CRICINI f. Fuitque miraculo magno cunctis hæc corpora intuentibus videre, ea tam diu sub humo abdita necdum consumpta fuisse.

[15] [Circumferuntur solenniter 8 Aprilis,] Hinc solennes processiones Clero populoque indictæ sunt; & sanctissima ossa, nullo suo pondere ferentes grauantia, veluti si sponte sequerentur, ex eis vbi delituerant locis ablata, publicæ omnium venerationi exposita sunt triduo integro; cum eo omni ceremoniarum ritu, qui solet in eiusmodi actionibus sacris obseruari. Nec defuere partibus suis pij ciues, certatim pecunias conferentes, quibus congruus sacris pignoribus collocandis locus instrueretur. De qua inuentione ad Comitem Ioannem Beuilacquam, in suo vnde titulum habebat castello tum residentem, suus hic Veronæ Procurator Hieronymus Segala scripsit epistolam, [Coæui auctoris testimonium:] XXVII die Martij anno MCDXCII signatam, quam penes me asseruo, & est talis: Rursum in S. Proculi inuenta sunt quatuor Sanctorum Episcoporum corpora, videlicet S. Euprepij primi Veronensis Episcopi a S. Petro instituti, S. Agapij Episcopi, S. Cricini Episcopi, S. Proculi Episcopi: cui S. Proculo incumbebat tabula ex Ophite trecentis ducatis æstimato, & sub hac tabula aliam marmoream inuenerunt, in qua nunquam sculpta mirum in modum apparet S. Proculus, velut in sudario quodam. &c. Multæ etiam aliæ reliquiæ repertæ sunt, senis vel septenis pedibus sub terra, subtus altare maius, quod inferius est: eaque de caussa ab omni clero instituta est pulcherrima supplicatio.

[16] Alia quoque eiusdem inuentionis memoria reperitur in Chronica scripta manu Blasij Notarij Sestiensis, [item alterius qui meminit eorumdem] in hac vrbe commorantis, qui præsens interfuit, & hæc signauit: Nota, quomodo mense Martio anni MCCCCXCII, circa finem mensis, inuenta fuerint in S. Proculi Veronensis corpora SS. Euprepij, Agapij, Grichini & Proculi, pariter Episcoporum Veronensium, & ostensa fuerunt omni populo & cuilibet videre cupienti. Et die VIII Aprilis eiusdem anni, quæ fuit Dominica g Lazari, instituta est deuota processio a Cathedrali ad ædem S. Proculi, cui interfui; & vidi, [rursum in paschate expositorum] & osculatus sum dictas reliquias: quæ omnium conspectui expositæ per triduum mansere, iterumque in festo Paschatis quod in XXII Aprilis incidit diebusque sequentibus. Fuerunt autem quatuor ea corpora reperta sub terra cum inscriptionibus fidem facientibus de eorum veritate.

[17] Tabula h Ophitica prædicta modo pro altari maiori seruit in templo S. Proculi, [S. Proculi lapis sepulchralis duplex:] estque octonos pedes longa, lata ternos & vncias sex: de marmore eo in quo expressa fuerat ipsius Sancti imago, nihil hodie scitur: nam quæ post altare maius subterranei oratorij e regione ipsius arcæ S. Proculi parieti inclusa cernitur petra, viridibus rubrisque distincta maculis, longa pedes quatuor totidemque vncias, lata vnum pedem & vncias vndecim, repertaque dicitur in fundo arcæ, quando ex ea eductum est S. Proculi corpus; [tertius corpori suppositus etiam in honore.] quamuis reliquiarum instar in honore sit, armarioque circumducto conclusa, cuius portula depictam habet S. Proculi imaginem, non potest tamen dici ea fuisse, de qua nobis est quæstio, quæque staturam Sancti haud aliter repræsentabat, quam Christi Domini formam sindon eius sepulcralis, Sudarium vulgo dicta, & Taurini asseruata.

[18] [decretum de monumentis magnifice instruendis.] Eodem anno, (prout videre est in libro prouisionum magnificæ ciuitatis Veronensis signato L folio 49) in consilio duodecim & quinquaginta virorum, die XXIX Iunij congregato, itum in suffragia est, circa corpora Sanctorum quatuor Veronensium Episcoporum recens inuentorum; decretumque, vt quemadmodum congruit huic magnificæ ciuitati, honorifice ea in S. Proculi ecclesia reponerentur, eumque in finem quatuor e ciuibus designarentur, qui simul cum ipsius ecclesiæ Rectore & Duumuiris, e vico S. Zenonis diligendis, procurent vt dicta corpora cum honore debito collocentur, administrentque oblationes, & cunctis ad rem necessarijs prospiciant; prout effectui mancipatum esse in oratorio ecclesiæ subterraneo hodie videmus: vbi corpus eius in pulcherrima arca post altare maius SS. Cosmæ & Damiano dedicato quiescit, cum ea quæ supra relata est, sepulcrali inscriptione.

[Annotata]

a Fuit hic Ioannes Michael: Pauli, II nepos, anno 1471 renuntiatus, qui & Patauinus Episcopus, & alijs pluribus titulis insignis, vsque ad annum 1503 vixit.

b Coluntur priores 27 Septembris, S. Martinus 11 Nouembris, siquidem Turonensis intelligitur.

c 14 Aprilis.

d 24 Februarij.

e

Ipse sibi fortassis composuerit, aut alij eius nomine primo sepulcro inscripserint hoc modo: [S. Proculi epitaphiū]

Hic cito consenui, sed me iam longior ætas
Præcessit, viuamque diu melioribus annis

Medio autem æuo, quo inualescente barbarie siluescebat latinitas, & vix vllæ erant humaniores litteræ, transpositi in nouam tumbam corporis curatores imperiti, commiserint imperitioribus latomis vetus epitaphium huc transferendum sic perturbate, vt formam hexametri metri sustulerint.

f Coluntur Agapius 4 Augusti, Euprepius 25 eiusdem, Cricinus 30 Decembris.

g Passim libris ecclesiasticis dicta Dominica Passionis: Lazari autem cur dicitur Veronensibus? [Dominica Lazari.] an quia Euangelij illius historia tunc populo repræsentabatur in templis, tamquam actus ad ingressum in Ierusalem præuius? & per singulas Quadragesimæ Dominicas sic distinebantur ciues, vt eo minus profana spectacula desiderarent? Scimus eiusmodi consuetudines in varijs etiam Belgij ecclesijs olim obtinuisse. In Actis S. Ambrosi Senensis, ita commodius appellatur Feria VI præcedens, qua Euangelium de Lazaro in Missa recitatur.

h Serpentinum Itali nominant: nempe quia Serpentinæ pellis varietatem densis sed exiguis subobscuro in fundo maculis imitatur.

§ IV. Miracula inuentionem secuta: reliquiæ, templa.

[19] Ex ijs prodigijs quæ post sanctarum Reliquiarum exhibitionem publicam acciderunt, [Debili mulieri gradiendi facultas,] duo sunt præ ceteris memoratu dignissima: quibus totidem nobiles fæminæ liberatæ sunt a grauissima infirmitate per Sanctorum istorum intercessiones. Harum vna tantam patiebatur totius corporis ac præcipue pedum & tibiarum debilitatem, vt gressum moliri absque alieno auxilio nulla ratione posset. Vt autem fidei multæ & religionis feruentis erat, cum audiret quanta alacritate populus vniuersus ad spectanda Sanctorum corpora accurreret, adduci & ipsa eodem voluit, firmiter sperans consequendam sanitatem. Coram quibus in terram prostrata fixisque humi luminibus plorans, postquam suam compleuit orationem, exauditam eam a Deo sensit: atque in pedes assurgens ipsum in Sanctis suis magnificum laudauit, & nemine auxiliante per seipsam sana & firma redire in domum suam cum gaudio festinauit.

[20] [alteri oculorum vsus datur.] Alteri non minus pudicitiæ laude quam nobilitate insigni, iam inde a natiuitate ita intumescebant genæ, vt oculos aperire non posset nisi suarum vel alienarum manuum adminiculo: & hæc simili cum fide eodem adducta quo prior, cum obtinuisset vt genis suis particula eius sindonis admoueretur, quæ S. Proculi ossa tegebat, multa lacrymis suspiria inter deprecandum miscens, expeditum oculorum vsum accepit, siue eminus seu cominus esset videndum aliquid, nec amplius vllius adiutorio eguit.

[21] [In summa siccitate] Neque silentio prætereundum hoc loco est, quod vtilitatem maximam non tantum huic attulit ciuitati eiusque territorio, sed ciuitatibus etiam & agris circumquaque vicinis. Quo tempore inuenta sacra pignora sunt, tanta erat aquarum penuria pluuijs deficientibus, vt ipsa propemodum exarescerent flumina, in ijsque locis, quibus viuarum aquarum copia nulla erat, multa animalia extinguerentur siti: vnde magnus cunctos subierat metus, ne siccitas illa tam insolita ingentem induceret frugum ac pecudum caritatem, nisi benignæ Sanctorum preces malum imminens auerruncarent. Recursum igitur ad consueta remedia est, videlicet ad securim quæ colla SS. Firmi & Rustici secuit (spina Veronenses nominant) qua simili in necessitate ab Episcopo, comitātibus Clero, populo, [post supplicationes cum sacra spina] omniumq; cœnobiorum Religiosis circumlata, pluuia solet de cælo impetrari: hoc autem anno non semel sed iterum & tertio cum factum hoc fuisset, non tamen exauditæ preces sunt. Ergo ad visitandum S. Mariæ a Consolatricis corpus, conuersa omnium deuotio est, cuius intercessionem vix vnquam frustra inuocatam maiores nostri fuisse meminere. [& ad S. Mariam Consolatricem frustra institutas,] Et erat tum forte illud loco amotum suo, altaris maioris restaurandi ergo. Itaque occasione vsus Episcopus, qui eo cum solenni processione supplicabundus accesserat, voluit populo ad intensiorem deprecationem excitando ipsas sacras Reliquias spectandas exhiberi.

[22] [producuntur SS. Euprepij & Proculi corpora,] Verum cum neque sic quidquam proficeretur, proposito sibi Niniuitarum exemplo, iussit Episcopus ieiunium iungi orationi, nouasque institui supplicationes ad inuentorum recens Sanctorum corpora, quæ Pontificalibus indui ornamentis voluit itaque per vrbem circumferri. Congruo igitur apparatu instructi duo ex ijs sunt, sancti videlicet Euprepius atque Proculus, instratisque magnifice feretris elati palam cum magno prælucentium cereorum numero, & suaui musicorum instrumentorum harmonia. Quis vota, [& mox pluuia impetratur.] quis explicet orationes circum sacra illa corpora fusas a populo, lacrymantibus oculis & nudis capitibus comitante? Ecce autem, vt finita est processionalis pompa, turbari subito cælum cœpit, operiri nubibus, imber decidere copiosissimus, eo maiori lætitia mœstorum perfundens animos, quanto grandior erat aquarum delabentium strepitus: quæ cum tota illa die nocteque sequenti pari vehementia descendissent, imminutæ paullatim sunt, nec multo post omnino cessantes irrigatos abunde siticulosos agros prissino restituere vigori fertilitatique iam pene desperatæ; & animalium hominumque necessitati copiosum præbuere remedium. Vt autem primum cœpit sentiri pluuia, haud facile explicatu est quantus plausus fuerit intra ecclesiam, thuris incensum aliosque suauissimos odores circum sacra corpora spargi iubentium, suosque benefactores, quo modo poterant remunerantium.

[23] [Reliquiæ S. Proculi sub varijs vrbis altaribus.] De Reliquijs porro S. Proculi, particulæ quædam iam olim repositæ fuerunt in altari S. Helenæ, b quod esse solebat in ecclesia sanctorum Apostolorum; itemque in altaribus monasterij S. Angeli & ecclesiæ S. Felicitatis, cum illa anno MCLXXV c die III Nouembris consecrarentur: nec non in altari maiori S. Mariæ antiquæ, cum illud anno MCLXXXV d consecraretur. Modo autem seruantur eiusdem Sancti Reliquiæ variæ in ecclesijs SS. Andreæ & Thomæ Apostolorum aliaque sanctissimæ Trinitatis, & quarta S. Michaelis extra portam: seruantur etiam in monasterijs SS. Georgij & Syluestri. [statua in proprio templo:] In ipsa vero S. Proculi ecclesia ad parietem, in sinistro latere altaris Mariani, sublimis conspicitur ipsiusmet Sancti statua, habitu Pontificali, cum pedo pastorali libroque aperto, cui hæ inscriptæ litteræ, ME PROCVLVM DE SEMINE AARON ELEGIT DEVS. Subtus vero hæc legitur epigraphe: Hoc fecit fieri Dominus Brunamontus Archipresbyter huius ecclesiæ S. Proculi MCCCLXXXXII.

[24] Eodemque titulo antiquitus ædificata fuit ecclesia alia ad ripam Benaci inter Manerbam e & S. Felicem diœcesis Veronensis: quæ modo instauratur propter eximiam populi ad venerandum illuc quotannis Sanctum numerose confluentis deuotionem. [aliud eius templum ad ripam Benaci.] Denique ipsi & tribus alijs eius decessoribus hanc communem omnibus faciendam Commemorationem proponit Ecclesia Veronensis.

ORATIO Omnipotens sempiterne Deus, qui per salutiferæ prædicationis initium Beatorum Euprepij, [communis 4 Sanctorum commemoratio.] Cricini, Agapij & Proculi Confessorum tuorum atque Pontificum, nos famulos tuos ad agnitionem tui nominis venire dignatus es: præsta supplicibus tuis, vt eorum apud te precibus adiuuemur & meritis; quorum prius eruditione sanati, Catholicæ fidei meruimus habere primordia.

[Annotata]

a Hæc pia virgo, S. Annonis Episcopi Soror, ita dici meruit, quia reuelatione diuina monita de reuehendis SS. Martyrum Firmi & Rustici corporibus ex Istria, [S. Maria Consolatrix.] anno 755 die 22 Maij mœstam ciuitatem recreauit, simul cum sacris lipsanis optatam adducens pluuiam, quæ nimis diu desiderabatur, & Veronensibus colitur 1 Augusti.

b Fuisse illas istic collocatas, cum pluribus alijs nominatim expressis, ab Andrea Patriarcha Aquileiensi anno 828, testatur titulus incisus lapidi atque ab Vghello prolatus in Episcopis Veronensibus tom. 3 Italiæ sacræ col 716.

c Episcopus Veronensis iam inde ab anno 1158 Omnibonus fuit, & Ecclesiam rexit vsque ad finem fere anni 1185: ipsene an alius honoris caussa accitus vel ex occasione assumptus altaria illa consecrarit, nescimus.

d Et huius consecrationis, repositarumq; sub altari reliquiarum nominatarum die 9 Nouembris a Gotfredo Patriarcha Aquileensi, monumentum habes in Vghello, vbi supra col. 755.

e In occidua ipsius laci, vulgo di Garda dicti, ripa vterque est locus, 20 P. M Verona distans, recto per ipsum lacum traijciendum itinere.

DE S. FINGARE SIVE GVIGNERIO S. PIALA VIRGINE ET SOCIIS MARTYRIBVS IN BRITANNIA.

CIRCA AN. CCCCL

Commentarius præuius.

Fingares seu Guignerius, Martyr in Britannia (S.)
Piala Virgo, Martyr in Britannia (S.)
Socii, Martyres in Britannia (SS.)

[1] MartyrologijAnglicani auctor VVilsonus, in 2 editione anni 1640 In Cornuwallia, inquit, commemoratio S. Fingaris Martyris, filij Clitonis Regis Hiberniæ, qui ad fidem conuersus per S. Patricium, [Nomen in Martyrologio Anglicano:] Principisque dignitatem & coronam post patris mortem oblatam refugiens, transiuit in Cornuwalliam ad solitariam vitam amplectendam, vbi in odium Christianæ religionis per Theodoricum Cornwalliæ Regem interemptus, circa annum Christi quingentesimum occubuit. Hæc ille ad hunc XXIII Martij, non autem Februarij, vti Colganus eum citat, & peruersæ citationi innixus credit eumdem esse, cum Finchano seu Finchadano, cuius in loco Ard culti vel sepulti ad XXIII Februarij meminerunt Hibernica hagiologia, Tamlactense & aliæ. Ceterum de tempore martyrij recte corrigit VVilsonum, illudque statuit contigisse circa annum CCCCL: quod libenter amplectimur: [passio sub tempus Prædicationis Patricianæ] cum enim sub initium Patricianæ prædicationis Fingaris ex Hibernia discessus contigerit, intra annos quindecim vel etiam pauciores reuertisse eum in patriam oportuit, quando ibi sororem suam reperit adhuc virginem, de eaque paternis dittonibus do tata in matrimonium collocanda tractauit.

[2] Venit autem in Hiberniam Patricius anno CCCCXXXIII & intra viginti, imo pauciores annos totam insulam prædicando obiens, [ante baptismum 7 filiorum Amalgaid] plerasque in ea gentes Regesque & Principes fide imbuit Christiana: quos inter fuere septem filij Amalgadij Connaciæ Regis, vt dicitur in eius Vita: ipsi illi, vt videtur, qui primo annuntiantem fidei mysteria sanctum hic leguntur contempsisse, & Reges accepto latius vocabulo dicuntur. Nominantur hi omnes in Vita Tripartita, vbi & eorum septem baptismus narratur eorumdemque ante baptismum prouectior ætas, in qua & habuerint filios adolescentes & Patricio aliquamdiu peruicaces restiterint, vt ex ibidem legendis satis colligitur: nemo tamen inter eos Clito sed Abild siue Olilt (diuersimode enim nomen hoc & scribunt & pronuntiant Hiberni) qui possit hic S. Fingaris pater designatus videri, [ex quibus Olilt perperam Clito] & ab Auctore Actorum Anselmo, vel breuium notularum, quibus ille est vsus, scriptore antiquiore, aut vulgi, ex cuius traditione res accepta, memoria imperfecta per primæ litteræ deprauationem in hanc formam detortus eo facilius quod Saxones Regum filios Clitones nominare consueuerint, vti Delphinos Franci: prout in Glossariario spelmanni videre est, & in ijs quæ de S. Eduardo habemus XVII Martij. Sane nec ipsum Fingaris nomen quoad extremā syllabam satis pure Hibernicum esse monet Colganus: Guignerius autem, [Fingar Britonice Guinger] ac forte rectius Guingerius idem nomen esse videtur, secundum Britannicam dialectum: nam vt Hiberni clarum, lucidum, album, Fin dicunt, ita Britones in eadem significatione Guin siue Win vsurpasse ex dictis ad S. Guingualoëi Acta sciri potest.

[3] [cultus in Armoricis 14 Decembris] His ita ex probabili satis coniectura qualiter cumque positis, examinandum venit vbi & quo auctore cædes horum Martyrum sit perpetrata. Britanniæ minoris Cornuwalliam sanguine glorioso tinctam Albertus le Grand credidit: ideo fortaßis, quia in Cathedralis Venetensis & Collegiatæ Folcoatensis legendarijs antiquis paßionis huius synopsim reperit, & ad XIV diem Decembris celebratur eius festum in parochia Loc-Eguigner, sita in vico Plou-diry, medio circiter itinere inter Leonium & Brestam, modice trans riuulum Brestanum deflectentibus; cuius parochiæ Patronus S. Guignerius sit, & nomen ab eius nomine formatum videtur. Hæc autem Alberti sententia nonnullum subsidium habere in ipso vici nomine credi posset, ab eo qui vellet Plou-diry Plebem-Theodorici interpretari: quomodo Teutones Theodericum, Dirick abbreuiate nūcupant: cum ita legatur appellatus Rex siue tyrannus, de quo mox agemus. Standum nihilominus Actis est, quæ quidem in Britannia Armorica dicunt vitam monasticam a Sancto ductam; [passus in Britannia insula] sed a visitata Hibernia per maiorem Britanniam reuersurum, istic Martyrij inuenisse coronam cum omni suo comitatu. Nam quod ad Aremoricos attinet, præterquam quod ij communes fere cū insularibus Britannis Sanctos colant, fieri potuit vt S. Guigneri reliquiæ ad eos tali die, quo ipsum nunc venerantur, translatæ fuerint ab eis qui patrias sedes Saxonum armis compulsi deseruere, & in hanc proximam Galliæ continentem migrauere.

[4] Quæ autem ex Theodorici nomine desumeretur coniectura; ea, [Theodoricus tyrannus, forte Coroticus.] si martyrij tempus vere in Patriciana tempora incidit, nihil huc spectat: vti enim hoc prorsus ignotum fuit Gallijs ante Gothorum irruptionem sic & Britannijs ante Saxonum aduentum. Quare omnino dicendum, Scriptorem nostrum, Saxonicis assuetum vocabulis, nec satis ætates distinguentem, Britannicum Diry, Theodoricum reddidisse: vel nomen hoc accepisse a Corotico seu Ceretico deprauatum: nec enim absque verosimilitudine dixisse videmur in prolusione ad epistolam Patricianam, ceteris, quas S. Patricius insectatur, crudelitatibus eius, hanc quoque cædem posse annumerari: quamuis enim non fuerit præcise Rex Cornuwalliæ, fuit tamen Hibernorum neophytorum hostis acerrimus, & ex Ceretica ditione sua potuit in Cornuwalliam prædonis instar excurrisse, atque eam stragem perpetrasse.

[5] Auctor se Anselmum nominat; & antiquum esse oportet: [Auctor Actorum Anselmus] membranæ enim Victorianæ Bibliothecæ Parisijs, codici 975 post paginam 68 insertæ, quadringentorum & plurium annorum ætatem euidenter excedunt: nihil tamen illæ continent quod eam scriptionem tribuat celebri istius nominis Sancto Cantuariensi Episcopo, qui anno MCX exceßit e viuis, & XXI Aprilis colitur. Ideo non credidimus nos tuto posse sub eius nomine hæc proferre: [an Cantuar. Episcopus?] quamuis Ioannes Picardus, monasterij S. Victoris Religiosus, in sua Anselmianorum operum editione indubitanter id fecerit; inductus, vt profitetur, siyli fluidi facilitate in ceteris D. Anselmi scriptis elucente; quamuis etiam hoc eius iudicium secutus sit, præter Colganum, Theophilus Raynaudus, eadem opera ab extraneis in sacros libros commentarijs exonerata recudi faciens Lugduni.

[6] Qui Theophilus queritur de VValsinghamo, Florilegij Sanctorum Hiberniæ collectore, [an 23 Martij die passionis?] quod nullam huic historiæ lucem addiderit, ac ne diem quidem recolendi Martyrij: verum quod ille vel non potuit vel omisit abunde Colganus præstitit; quamuis in die XXIII Februarij, pro XXIII Martij, ex VVilsono designando fuerit hallucinatus. VVilsonum autem si quis putet non inuenisse, sed elegisse pro arbitratu suo eum diem, vt aliquando alias; non habemus quidem quo id defendamus; cultum tamen S. Guigneri certum retinemus ex Alberto le Grand: & quoniam diem ab illo relatum translationis potius quam paßionis esse credimus, putamus VVilsono adhærere nos posse, donec aliunde certius aliquid doceamur.

[7] [S . Hia 25 Ianuarij.] Eodem tempore, quo suis cum comitibus ex Hibernia in Britanniam Fingar traiecit, illuc quoque transuecta mirabili prodigio S. Hia, in his eisdem Actis narratur de qua videtur in descriptione Cornwalliæ loqui Cambdenus pag. 140. Septentrionale littus, ab ipso Belerio promontorio longo tractu arenosis cumulis aggeratum, procurrit ad oppidum lingula quadam in mare prominens, S. Iies appellatum; liæ mulieri Hibernicæ, quæ singulari sanctitate hic vixit, nomen acceptum ferens, olim Pendinas: subiectumque sinum, in quem Haile fluuiolus influit, suo nomine adoptauit; qui nautis Iiesbay vocatur: Eam ex Subensi martyrologio ad XXV Ianuarij VVilsonus refert, & varia templa aliaque monumenta in honorem eius erecta testatur etiamnum extare: sed Itham nominat: VVilsonum Colganus sequitur. Nos eius nomen taciti præteriuimus, cum præter hic dicenda nihil de ea haberemus.

ACTA
Auctore Anselmo
Ex MS. Parisiensi S. Victoris.

Fingares seu Guignerius, Martyr in Britannia (S.)
Piala Virgo, Martyr in Britannia (S.)
Socii, Martyres in Britannia (SS.)

BHL Number: 2988

AVCTORE ANSELMO.

PROLOGVS.

Poscis fideliter satis carissime, Martyris sacri Guinerij sociorumque eius admirabilem vitam, quam prius breuibus notulis retinebas, victoriæque triumphum latiori tibi explicari sermone. Cupio sane deuotioni tuæ parere deuotus: & si non digne, vt gestorum fortium deposcunt magnalia, tamen pro ingenij facultate Sanctorum laudibus occupabor intentus: Quoniam laus militis est gloria Imperatoris, & dum Sāctorum virtutes narrantur, Christi gloria prædicatur. Spondet ergo deuotio, quod negat scientia; & Sanctorum fidens auxilijs quod non promittit facultas, totum eorum præsumam de meritis, nec de eloquij paupertate confundar; quoniam pro certo non in nitore sermonis consistere regnum Dei monstrauit, qui ad sui gloriam prædicandam idiotas & piscatores elegit.

CAPVT I.
Eiectus in exilium Fingar ad Dei sese famulatum applicat oratorio extructo.

[1] [S. Patrioio] Gloriosus equidem prædicandus vbique Domini Confessor Patricius, cum in Cornubiæ a partibus sanctis actibus moraretur intentus, admonitus est voce Angelica, vt Hiberniæ insulam, fidem Christi in ea prædicaturus, adiret. Tunc fidelis seruus & prudens, Domini visione comperta, sine mora surrexit, & locum sibi præsignatum a Deo, in nullo barbaræ & incredulæ gentis feritatem pauescens, expetijt. Cuius aduentu fama vulgante præcognito, septem nominatæ iam insulæ Reges, cum pontificibus b idolorum & satrapis eiusdemque gentis non minima multitudine, in Sancti conuenere occursum. [ad Hiberniæ conuersionem diuinitus misso,] Hos Sanctus Domini fide integer & deuotione plenus aggrediens, cœpit eis Euangelium Christi cum fiducia prædicare, & in Iesu euangelizare salutem. Verum quia vas plenum absynthio, nisi prius amaritudine pulsa, alterius liquoris non admittit dulcedinem; illi adhuc pleni spiritu superbo, doctrinam salutis recipere noluerunt: sed cernentes humilitatem, & rusticitatem habitus attendentes, latentem interius sanctum & vere Apostolicum virum penitus contempserunt.

[2] [assurgens Fingar,] Fuit inter iam dictos Reges nobilior vnus ac potentior omnibus, nomine Clito. Huic erat filius bonæ indolis adolescens, vocabulo c Fingar, electione diuina præcognitus, & sancti Spiritus gratia iam perfusus. Hic ex vniuersis solus Sancto assurgens Patricio, quo potuit honore, virum Dei suscipiens cessit, & in loco quo sederat ipse, eum sedere fecit. Iratus pater seuerus, & indignatione grandi succensus in filium, dicens, [ideoque ab irato patre relegatus.] quod deorum suorum intenderet euacuare culturam, & nouam Christianorum per S. Patricium introducere legem, regno expulit, & solo fecit exhæredem paterno. Cui plures ex nobilibus Hiberniæ procreati adolescentes dulcissimo amore coniuncti, pariter profecti coëxules, terra marique minorem in Britanniam peruenerunt.

[3] [cum sociis nonnullis in Armorica excipitur;] Quo audito, iudex Britanniæ in terram suam nouas accolas aduentasse, eos sibi exhiberi præcepit; diligenter inquirens qui essent, ad quid vel vnde venissent. Responderunt, se de Hibernia pulsos: serioque, proscriptionis suæ ratione exposita, petierunt, ut in prouincia habitandi locum atque licentiam eis concederet pro sua clementia. Ingenuitate vero Dux adolescentū comperta, simulq; exilij causam agnoscens, summa eorum petitioni liberalitate assentiens, tantum eis terræ ad habitandum concessit, quantum vnus equitando posset circuire per diem; præcepitque venerationi habendos, & maxime Fingarem censuit excolendum. Domini igitur gratiam in omnibus consecuti, diliguntur ab omnibus, ab omnibus honorantur, & cum indigenis de cetero noui hospites familiariter habitare cœperunt.

[4] Sed cum iam prouidentia summa Dei tyronem suum Fingarem suis arctius vellet applicare obsequijs, [ab ijs inter venandum sei unctus,] tali eum arte discreuit. Die quadam cum suis consortibus ad venandum egressus, repertum canes cœperunt agere ceruum. Qui cum canibus importune infestantibus ea, qua illud animal ferri solet velocitate aufugeret; solus Fingar cum canibus, relictis locijs, prosecutus est fugientem. Quid plura? ceruum retinuit, occidit, & detracta pelle, frustatim concidens per artus equo imposuit, quasi reuersurus ad socios, qui eum nebula obducente perdiderant. Sed cum respersam sanguine vestem, ac cruentatas manus vellet abluere, huc illucque circumspiciens, non inueniebat aquam: & labari d cuspide in terra defixa, improuisi fontis gratissima manans vena defluxit. [hasta fontem elicit,] Laticis noui miratur fluenta, & illius virtuti factum deputauit, qui antiquum populum silice percusso potauit. Comparetur, si placet, factum cum antiquo e S. Clementis miraculo: nisi quod ille pede Agni fontis cognouit thesaurum, iste acumine teli bullientem venam inuenit.

[5] Denique cum lauandus se ad fontem disponeret, inclinans se in aquam per vmbram, formosi vultus sui pulchritudinem attendens (erat enim speciosus valde & decorus aspectu) cœpit laudare Deum & benedicere, [& Deo soli seruire disponit.] qui tantam ei contulerat gratiam. Et ex illa hora se ei seruiturum tota deuotione spondens, soluto de capite equi fræno, liberum quo vellet ire permisit. Ipse vero inter saxa sub quodam specu latitans, quercuum glande aliquanto tempore vixit. Socij autem eius per loca diffusi, tota intentione quærebant eum, & cum non inuenissent, anxij valde & dolentes reuersi sunt ad habitaculum suum. Dominus autem Britanniæ, cum audisset illum deesse, euocatis ad se socijs eius, requirebat ab eis quo deuenisset, [Socij de eius non comparentis cæde suspecti quærere eum iubentur:] vel quid de eo factum fuisset? Et alligatos in custodia tradens comminabatur, iurans se occisurum omnes, nisi ei veritatem indicarent; arbitrans ab eis in contentione & litigio interemptum. Sed cur hominem occidissent, pro cuius amore natale solum reliquerant, laboresq; sustinuerant infinitos, terræ marisque discrimina tolerauerant multa? Denique tristitia, qua afficiebantur pro eo, non homicidas, sed veros monstrabat amicos, & tales quibus credi, non de odio, sed de amicitia debuisset. Exposito tamen, qualiter inuentione cerui decessisset ab eis, ad eum iterum inquirendum se offerunt, loca se monstraturos vbi socium perdidissent, si viros, qui eum sagacius inquirere scirent, destinaret.

[6] Itum est, & multo labore inuentus ad præsentiam Ducis cum honore adducitur. [inuento Dux locum oratorij largitur,] Et cum Dux de eius inuentione lætus, facti benigne caussam inquireret: respondit, se omnino diuinis mancipatum obsequijs, nec vlla vmquam ratione ad seculi deinceps posse redire officia: si tamen ei locum, in quo constructo oratorio Deo quietius posset seruire, pro sua vellet benignitate concedere, libenter susciperet. Dux vero benignus eius voluntati fauere consentiens, locum assignauit; & totam insuper terram, quam ei & socijs eius prius ad habitandum concesserat, liberam ab omni tributo, perpetuam delegauit in dotem. Ingreditur igitur electus Domini Fingar locum Ducis clementia consignatum, [vbi vitam eremiticam agit.] prædijs ac possessionibus dotatum amplissime ac ditatum, & mente tota ac deuotione in cælestis solij habitationem intentus, habitaculum sanctificationis, in quo Deus perpetuo laudaretur, instituit. Accingit se deinceps seruus Dei fortius ad opera fortiora; carnem domat, roborat spiritum, & persequendo seipsum, seipsum perficiebat in Domino f.

[Annotata]

a Vide quæ docuimus in Commentario ad eius Acta 17 Martij. Nihil autem mirum est ea tanto post tempore confuse hic alibiq; attingi: nam iuxta ibi dicta illa visio non in Cornuvvallia, sed in Ceretica regione Patricio est oblata. neque immediate antequam Hiberniam conuertendam intraret, sed cum irrito conatu ab ea mœstus reuerteretur, annis ante iniunctam sibi a Celestino Papa missionem 20 vel 19. Armoricanæ lectiones Princium Abbatem pro Patricio Episcopo habent.

b Numquam de his Acta Patriciana: sed pluries de magis. Idola tamen coluisse Hibernos in Confessione Patriciana num. 18 habemus.

c Albertus hoc nomen non tantum Sancto proprium facit, sed etiam totius familiæ commune: fortassis quia Guigneri nomen ab illo sic credidit posse distingui.

d Hic primum hanc vocem pro lancea legis, cum vexillum alias militare sit, circa Constantini Magni tempora nominatissimum; haud dubium quin Britannicæ Gallicæuæ originis, quidquid alij comminiscantur, in Latina lingua etymologiam requirentes

e Notum illud ex Actis & Officio Ecclesiastico ad 23 Nouemb.

f Multa hic deesse & vitam omnino mutilam iudicat Rainandus, haud magna nixus ratione.

CAPVT II.
Repudiata hæreditate in Britanniam cum multis nauigat & miraculis illustratur.

[7] Post tempus aliquod ad locum natiuitatis, admonitus hortatu Angelico, redire iubetur. [Monitus ab Angelo redit in patriam,] Quo cum, Domini in omnibus præsidio fultus, redijsset; Hiberniam Christi legibus subditam, in confessione Christiani nominis gloriantem, & totam lauacro sancto perfusam inuenit. Gaudent serui se Dominum accepisse, Christiani patronum, fideles consortem: rogant eum, Clitone patre defuncto, suscipere regnum; cupientes defensorem talem habere, cuius prouidentia gubernaretur regnum, & noua adhuc Christianitas tueretur. Tibi, inquiunt, excepto quod fidei Christianæ te cupimus habere fautorem, ex genere Regis honor debetur; ad te hæreditas pertinet, tibi hæreditario iure cedit possessio. Tum ipse, Parcite, inquit, carissimi: semel dedicatus sum Christo; illi soli me seruiturum deuoui; ad officia seculi deinceps reuerti non possum: quoniam nemo mittens manum ad aratrum & respiciens retro, aptus est regno Dei: nemo militans Deo implicat se negotijs secularibus, vt placeat ei cui se deuouit.

[8] Et cum rogantes pia importunitate instarent: In vanum, ait, Fratres tantis precibus laboratis: [Sceptrum oblatum recusat,] ego enim vobiscum diutius detineri non possum. Sed si vultis agere secundum meum consilium, eligite virum industrium ac fidelem, vnum ex nobilibus patriæ, cuius prouidentia moderetur regnum, & Christianæ fidei tueatur religio: & illi germanam meam Pialam in vxorem simul cum regno tradite. Fuerat autem clarissima virgo a Piala nobilissimi Regis Clitonis filia, soror S. Guigneri, lauacro purificationis regenerata in Christo. Sancti igitur instructi consilio, virginem sacram alloquuntur de sponso: quibus illa, [quod & Piala eius soror abdicat,] tota in Christi amore fundata, respondit: Sponsus meus Christus est, qui me per suam gratiam regni sui elegit consortem; huic fidem promisi quam violare non debeo: & ideo alium sponsum præter ipsum non possum suscipere. Regni huius gloriam contemno, quæ non debet dici gloria, quia non potest carere miseria; & ad regnum, quod promittit Dominus Iesus Christus, suspiro; vbi non est dolor vel tristitia, sed perpetua iucunditas, & lætitia sempiterna. Cernens autem Sanctus virginis intentionem in Christi solidatam amore, [constans in proposito virginitatis:] ita vt nulla posset ratione ad consensum coniugij flecti, ait: Sinite eam fratres, & nolite contra Dei beneplacitum niti: ipse sic voluit, & sic futurum prouidit. Regnum istud Dei prouidentiæ committamus: ipse secundum suam voluntatem prouidebit tutorem ac defensorem. Et omnibus valedicens, parabat profectionem. Secuti sunt eum b septingenti septuaginta viri, & septem Episcopi, [& cum fratre magnoq; comitatu traijcit in Britanniam] quos S. Patricius per aquam incorruptionis Christo genuerat; pleni Deo & diuina lege instructi, cupientes beatæ peregrinationis eius esse consortes in Domino: inter quos fuit supradicta virgo Piala, soror beati Guigneri. Sancto igitur omnes consortio adunati in Domino, simul cum patrono ad littus vsque procedunt: repertoq; pro voto nauigio, naues omnes vna conscendunt,

[9] [S. Hia super frondem per Oceanum vecta,] Paullulum iam altius nauigando a terra discesserant, cum ecce virgo quædam, nomine Hya, nobili sanguine procreata, peruenit ad littus, felici Sanctorum cupiens adunari collegio: cernensque procul a littore iam remotos, nimio anxiabatur dolore; & fixis in terra genibus, manus & oculos ad sublimia erigens, mente consilium e cælo flagitabat deuota. Et modicum inferius relaxans obtutum, contemplatur super aquas folium paruum; & protensa virga, quam manu gestabat, tangens illud, volebat probare an mergeretur. Et ecce sub oculis eius cœpit crescere & dilatari, ita vt dubitare non posset a Deo istud obsequium missum. Et fide fortis folium audacter conscendens, mirabiliter Dei virtute perlata, alterum socios præuenit ad littus. Hæsitandum non est de operibus Dei: nam qui transituro populo mare rubrum potenter diuisit, & Heliæ Iordanem aperuit, & Petrum super aquas currere fecit; ipse quomodo voluit Virginem suam transuexit. Socij vero, datis velis, æquoreos fluctus secantes prospero cursu applicuere Cornubiam, [eos præuenit,] ad portum, qui vocatur c Heul: vbi iam præuenerat eos sacra virgo Hya potentia Dei transuecta: & descendentes de naui, quoddam habitaculum non longe a littore inuenerunt, in quo Virgo quædam sancta manebat inclusa; & nolens S. Guignerus eam inquietare, salutata Virgine, [Guignerus ea relicta,] ad alium locum transiere pransuri. Vbi cum aquam deesse cerneret Sanctus, plena de Iesu Christo fiducia præsumens, oratione præmissa, baculum in terra fixit, & confestim limpidissima aqua Sanctorum prosiliuit in haustum.

[10] Post cibum vero proficiscentes inde ad villam quamdam, quæ vocatur d Conetconia, peruenerunt. Vbi quædam mulier fidelis & timens Dominum, nomine e Coruria non modicam eis exhibebat benignitatem. Nam cum omnes habitacula eius capere non possent, [a pia muliere benigne excipitur,] nec haberent stramen, in quo omnes possent pausare, detectis domibus, culmum quo operiebantur, in Sanctorum accubitum commodauit. Vaccam vnam eis mulier caritate plena in cibum dedit: qua occisa & eius carnibus, prout oportuit, diligenter paratis, omnes pariter comederunt. Denique cœna in gratiarum actione completa, iubet sanctus Fingar nudata carnibus ossa omnia congregari in vnum, & desuper eiusdem vaccæ pellem deponi. Tum Confessores Christi omnes, [eamq; indemnem miraculo reddit,] qui cum eo erant, ad orationem inuitat, dicens: Oremus Fratres, vt Deus, pro cuius amore mulier officiosissime nobis istam seruiuit vaccam, ei restituat. Et oratione completa sub omnium oculis stans, pulchrior quam ante fuerat, vacca apparuit. Deinde de lacte eius sibi offerri mandauit: quo hausto, simpliciter deprecatus est Deum, vt vena lactis vberior quam in alijs vaccis triplicaretur in illa. Quod non solum in ea, sed in omnibus quæ ex ea processerunt, factum esse narratur. Mane autem facto, cum iam iter agere vellent, respicientes viderunt omnia habitacula retecta & reparata, [cuncta ei meliora restituens.] ita acsi numquam discooperta fuissent. Tunc fideles, qui præuio S. Guignero Christi vestigia sequebantur, per singula loca cernentes multiplicari mirabilia Dei, magis magisque confortabantur, & in fide & amore Christi confirmabantur. Et bene Christus talibus debuit consolationibus suos confirmare testes ac consolari, quos per palmam martyrij in proximo disposuerat coronare. Mane autem facto pergentes gradiebantur per loca quædam siluestria.

[Annotata]

a Ignotum Hibernis nomen. Suspicatur autem Colganus, sicut pro Kierano, Piranus dici a Britannis videtur; sic ijsdem Pialam esse, quam Hiberni Kiaram vel Cailam dicerent: & horum nominum Sanctas varias ex patrijs fastis adducit.

b Albertus solum trecentos habet nec meminit Episcoporum: & eos quidem in exilium cum Fingare profectos scribit, nec quidquam, nouit de secundo illius ex Hibernia discessu: imo supponit primum e patria egressum subsecutum mox fuisse martyrium, ad suggestionem impij parentis, filium per litteras subsecuti; quibus eum, vt hostilis in Britones animi criminatus sit, vt qui auxilium Maxentio laturus discesserit ex Hibernia.

c Ab influente scilicet riuo, qui Cambdeno Haile scribitur.

d Colganus ad Cenionis portum, Cambdeno hic ex Ptolomæo memoratum, respicit: suspicor posterius Guignero vocabulum esse, atque fortasse rectius Conectoniam vel Coningtoniam legi potuisse, vel simile quidpiam ex ton compositum.

e Nec hoc nomen caret mendi suspicione.

CAPVT III.
S. Guigneri & sociorum Martyrium.

[11] Sonuerat iam peruulgante fama in auribus Theodorici, Regis Cornubiæ, in terra scilicet sua Christianam multitudinem aduenisse; [Tyrannus impetum facit in innoxios,] & timens odibilis Deo tyrannus, ne populum suum ad fidem Christi vellent conuertere, conglobatis militibus ad locum, vbi Sanctos esse cognouit, truculentior fera occurrit. Non expectat caussam, rationem non quærit, non vult audire sermonem: sed veniens improuisus a tergo, subito oues Christi leo cruentus aggrediens, perimit, trucidat, atque prosternit. Cæduntur Sancti, truncantur, dilaniantur, & alij amputatis capitibus, alij confossi gladijs inhumane, alij trucidati, omnes vna die Christi Martyres effecti, sacræ mortis compendio perennis vitæ brauium omnes pariter perceperunt.

[12] Paullulum S. Fingar, tunc forte separatus a suis, in valle quadam residens operiebatur sequentes: [prægressus Guignerus,] vbi cum solo baculum, quem manu gestabat, fixisset, mox vt ad se sambucam retraxit, fons e terra fœcundus erupit: qui vtrimque duplici saxo decenter inclusus, vsque in hodiernum diem copiosa vena fluitare non cessat. Et subito audiens murmur in comitatu exurgere, miratus quid esset, festinans ad Sanctos regreditur: [ad suos animandos regreditur,] cernensque passim immolari hostias Christi, & hostilem gladium confuse per Sanctorum membra discurrere; paucis, qui cum eo erant, ait: Ecce fratres, hic est locus pausationis nostræ, hic prouidit Deus finem dare nostris laboribus. Venite ergo, Fratres, & libenter immolemur pro eo, qui animam suam dedit in redemptionem pro multis. Non timeamus eos, qui corpus occidunt; sed illum potius, qui potestatem habet, & corpus & animam mittere in gehennam. Et occurrens tyranno, Facis, inquit, fili diaboli, opera patris tui. Et tyrannus ad eum: Tu, inquit, manus meas non euades, non effugies gladium. [& ceruicem porrigit abscindendam,] Tunc Sanctus in hilaritate offerens acceptabile sacrificium Deo, baculo quem manu gestabat ex latere fixo, ceruicem prætendit intrepidus, vt ictum reciperet ferientis. Immanissimus vero tyrannus, arrepto mucrone, fortiter nudam ceruicem percutiens, amputato capite Christi Martyrem fecit. Et confestim sacri corporis truncus, caput, machæra lictoris propria de ceruice truncatum, de terra collegit; & in montem, qui non longe distat a loco, proprijs manibus, poplite firmo incedens, portauit.

[13] Erat villa quædam in eiusdem latere montis sita: in qua cum mulieres litigantes audiret, [caput e loco litigioso,] litem loco imprecatur æternam: vt inibi habitantes inter se litigantes numquam desisterent: vnde, vt fertur, terra, licet fructifera, manet tamen inhabitabilis; in vno fœcunditatis gratiam retinens, in altero maledictioni Sancti subiecta. Sanctus igitur Martyr nolens præ tumultu in loco repausare, resumpto iterum capite, [ad alium transfert:] alium vectitauit ad locum, vbi ipsum deponens caput cruentatum, diligenter lauit (in quo loco gratissimus fons, iugi riuo vsque hodie emanare non cessat) lauatumque diligenter resumens, portauit iterum illud in alium locum: qui locus ab eo, in quo sancti Martyres passi fuerant, [fons e sanguine,] interiecto paruo spatio cuiusdam saltus, disparatur. Locus qui de corpore Sancti venam sanguinis refluentem suscepit, apertus continuo fontem edidit fœcundum, qui vsque hodie monstratur cernentibus. Vnus autem ex militibus, cum sancti Martyris baculum ab eo loco, in quo eum proximus passioni defixerat, rapere vellet; cernit bifurco ramo, duplicem iam erupisse in frondem: [arbor ex baculo nascitur:] & tanto tremefactus miraculo, non est ausus eum contingere. Cernitur vsque hodie, in testimonium Sancti, excelsa (vt dicitur) arbor, ex baculo virtute Dei educta, sed cuius generis sit ignoratur.

[14] Sanctorum adhuc corpora per campum inhumata iacebant: [rusticus qui corpus sepeliat, visu] & ecce nocte quadam testis Christi eodem schemate, quo super montem in vlnis proprium caput detulerat, cuidam viro, Gur nomine, tertio in visu apparens, vt se sepeliret, monebat. Expergefactus homo visionem vxori per ordinem narrabat, quomodo videlicet de sepultura esset persuasus a Sancto. Mulier autem dissuadebat fieri, ne forte Regis iram incurreret, & ob hoc mortis sententiam mereretur. In crastinum vero cum canibus in campum venaturus egrediens, [& miraculo excitatur.] ceruum reperit, qui canum pernicitate insectatus, fugiens ad S. Martyris glebam procumbit, tamquam eius flagitaturus sanctitatis præsidium: desinunt canes latrare ac persequi ceruum, & omni feritate laxata pariter cum ceruo, quasi Sanctum venerantes, decumbunt. Contemplatur homo grande spectaculum, & repercussa mente in se reuersus, quæ viderat noctu recogitans, diuino illuc nutu se reputauit adductum: & accipiens corpus sanctissimi Martyris, veneratione qua potuit tumulauit. Deinde sanctorum Martyrum corpora studiose per campum requirens, sicuti iacebant, in campo sepeliuit.

[15] Post tempus aliquod, cum iam vinea Domini Sabaoth, [Ecclesia super sepulcrū struitur:] id est Ecclesia, Cornubiæ terminos occupare cœpisset: inchoata est deuotione fidelium super sepulcrum sancti Martyris basilica. Et cum artificibus, qui in opere oratorij laborabant, necessaria deessent, nec aliquis ministraret; Sanctus suorum recordans, qui eius deuote famulabantur obsequijs, prouincialibus circumquaque in visu nocte apparens, monebat singulos, vt operarijs cibum & necessariam opem ferrent auxilij. Venit tandem ad hominem quemdam, qui taurum habebat indomitum, monens vt ad operarios ductum eis largiretur in cibum. Mane autem facto solicitus homo de iussione Sancti, cœpit tractare qualiter posset animal ceruicosum ac superbum valde subigere, [operarijs de cibo prospicitur diuinitus:] lorisque arctatum, quo sanctus Martyr mandauerat, ducere. Et conscenso equo, vt quæreret taurum egrediens, cernit prius indomitum modo Dei virtute mansuetissimum animal astare præ foribus; qui sponte ante Dominum gradiens, mansuetus recto itinere pergebat ad locum, vbi artifices in opere oratorij laborabant. Mactatur bestia, & cernentes Martyris sibi adesse auxilium, operi de cetero deuotius institerunt.

[16] [vnius eorum vulnus sanatur,] Aliud quoddam memorabile & dignum relatione, in eiusdem quoque fertur basilicæ constructione contigisse miraculum. Vnus quidam ex his artificibus, qui in opere laborabant, cum in securi incideret, confracta in duo frusta diuisa est. Turbatus homo iurare cœpit, & obtestari se in opere de cetero nihil facturum. Quod cum audisset operis procurator, vir quidam bonus, qui pro Deo basilicæ curam susceperat, & deuote se mancipauerat obsequijs Sancti, cœpit consolari hominem, & blandis tristem demulcere aliloquijs: & accipiens frusta in nomine Iesu Christi, & fractionis ruinas coniungens, confestim meritis Martyris gloriosi compaginatum & consolidatum est ferramentum; ita vt nullum de cetero fracturæ vestigium appareret. Laudatur Deus in commune & benedicitur: & homo, qui se de cetero nihil facturum iurauerat, tanto confortatus miraculo, fortior iam perstitit in opere.

[17] Sed quoniam Sancti exorsus sum narrare virtutes, illud inserendum credidi lectioni, [sacri saxi violateres puniti,] quod & incredulis metum incutit, & vniuersos de Sanctorum reuerentia monet. Cum super saxū quoddam, a quod fuerat anchora nauis eius, in contemptum Martyris sancti, duo milites insultando vrinarent, vtrumque confestim diuina vltio percussit. Ambo enim arrepti a dæmone, alter eorum linguam frustatim concisam dentibus masticauit, alterius viscera per postrema diffusa sunt omnia, & sic vterque exitu expirauit horrendo. Ecce ex hoc potest satis perpendi, quanta Sanctos vult Deus reuerentia honorari, quorum contemptum tam districto disponit examine expiari. Super sarcophagum venerabilis cuiusdam Episcopi, [item sacrilegi fornicarij,] qui de contubernalibus fuerat Regis Clitonis, corruptor quidam gremia cuiusdam mulieris incestare præsumpsit; qui more canum in ipso opere turpitudinis inseparabiliter copulati, nulla poterant ratione ab inuicem separari. Adducuntur tandem ad memoriam Martyris gloriosi Guigneri, vbi merito testis Christi & intercessione fidelium liberantur.

[18] Habebat præterea ædituus Martyris sacri vaccam: quam cum scelerati homines quidam furati fuissent, [& abigei,] ducentes, super cornua eius subito duo ardentia luminaria conspexerunt; & tanto tremefacti spectaculo, redeuntes in crastinum, vaccam Sacristæ propriam reddiderunt, & aliam pro satisfactione commissi simul & pro indulgentia supplicantes dederunt. Terra cum fide & deuotione Sancti de tumulo sumpta, per merita Martyris pellit languores & perficit sanitates. Hæc ego seruus Christi Iesu Anselmus de passione Sanctorum & virtutibus Martyris pretiosi Guigneri, iuxta fidem narrantium, breui stylo digessi; [epilogus auctoris.] vt habeant fideles, qui eius spirituali titulo gloriantur, quibus se lectionibus occupent, & Patroni proprij fortia gesta cognoscant: & ob hoc nomen meum in fine subiunxi, vt per meritum Martyris & orationem fidelium misericordiam merear Redemptoris Iesu Christi Domini nostri, qui cum Patre & Spiritu sancto viuit & regnat per omnia secula seculorum.

[Annotatum]

a Locus videtur mutilus, & sic redintegrandus: ad quod alligata fuerat anchora nauis eius.

DE SANCTO DOMETIO MARTYRE EX PHRYGIA.

SVB IVLIANO

[Commentarius]

Dometius Martyr ex Phrygia (S.)

[1] HviusMartyris, quem Dometiona nominant Menæa excusa, solum nomen sciremus ex impresso apud Canisium Menologio, vnde in Martyrologium Romanum transijt, & ex infra citandis MSS. genus autem martyrij gladio consummati ex Menæis iam dictis: nisi subueniret illustre Menologium Basilij Imperatoris iussu compositum, [Alias Dometion,] & a nobis ex Codice monasterij Cryptæ Ferratæ descriptum, hoc elogio subiecto illius certamini per modum tituli sic indicato ἄθλησις τοῦ μάρτυρος Δομετίου. Est autem huiusmodi.

[2] Dometius Christi Martyr sub tyrannide Iuliani extitit ex Phrygia oriundus, [patria Phryx,] qui cum videret multos esse, qui tyranno adhærerent, & quotidie Christo renuntiantes, adorarent idola, vehementer indoluit & anxiatus est animo, mœrorem non sustinens. Igitur die quadam cum equestres ludi agerentur, & impuris dæmonibus offerrentur sacrificia, diutius nequijt continere ipse se, quin diuino inflammatus zelo, in medium prodiret circum, anathemate deuouens Iulianum apostatam, & idolorum cultores despuens falsoque que dictos deos subsannans. Quapropter apprehensus, coniectusq; in vincula ad Imperatorem adductus est, multisque tormentis toleratis reclusus in carcerem: vnde intra paucos dies extractus, iussusque Christum abnegare, cum parere abnueret, sacram ceruicem subiecit gladio & capite minutus est.

[3] [atque in fide constans gladio cæditur.] Quæ subobscure indicantur obscuriori disticho in Menæis, præterita mentione temporis patriæque, sed cum aliquo indicio militaris ordinis sub hoc titulo, quem Maximus Cytheræus transcripsit: ἅγιος Δομετίων ξίφει τελειοῦται. S. Dometion gladio consummatur. Distichon vero tale est.

δεινὸν ὁῦτος εἰσορῶν σπαθηφόρος,
Ὀργᾷ κρατεῖται τῇ σπαθῇ Δομετίων.

vbi κρατῆσαι legens pro κρατεῖται ipsum distichon sit Latine reddo

Discrimen ingens ensifer videns iste,
Vincere per ensem Dometion concupiscit.

DE SS. PELAGIA, AQVILA, EPARCHIO ET THEODOSIA MART. APVD GRÆCOS.

[Commentarius]

Pelagia, Martyr apud Græcos (S.)
Aquila, Martyr apud Græcos (S.)
Eparchius, Martyr apud Græcos (S.)
Theodosia, Martyr apud Græcos (S.)

[1] ExcusumMenologium, & ex eo Romanum Martyrologium hosce Martyres coniunctim cum Dometio referunt: [S. Dometio coniunguntur ab aliquibus] vti etiam MS. codex Ambrosianæ bibliothecæ Mediolani littera O num. 148 signatus. Ita Claromontanum MS. Synaxarion, ac Mazariniana duo, sed ad XXV diem, sub hac formula aliquam diuisionem inducente: Ἄθλησις τῶν ἁγίων Μαρτύρων Δομετίου καὶ Πελαγίας, Ἀκύλα, Ἐπάρχου καὶ Θεοδωσίας. [etiam ad 25 Martij:] Potuissent igitur omnes hi Dometio socij adiuncti credi, nisi hunc genere Phrygem & sub Iuliano passum constaret ex elogio, quorum neutrum de alijs audemus asseuerare.

[2] [Hispania perperam adscribuntur] Audentiores, qui sub Lucij Dextri & Iuliani Toletani venerandæ antiquitatis nominibus somnia sua insulse protrusere, nobilem hanc Martyrum coronam, Dometio duce Romano martyrologio inscriptam, videntes absque nota loci temporisque quodammodo oberrare, eam Hispanijs manciparunt; quia scilicet sibi eam regulam præstituerant, vt a nullo Sanctorum ad se abducendo calamum abstinerent, quem impune eo trahi posse sperarent. Hos secutus in Martyrologio Hispanico Tamayus & elogium prolixum & Acta prolixiora eisdem e cerebro suo finxit, [in pseudo-Iuliani chronico,] quamuis vtrobique nihil nisi nuda nomina reperisset, anno Christi CCC & persecutioni Diocletiani adscripta, quibus Pseudo-Iulianus nu. 140 hæc verba præfixit: In Lusitania prope Braccaram Brigantiæ, quæ quondam Iuliobriga dicta est.

[3] [& similis farinæ L. Dextro,] Hæc autem vt merito arguuntur a Tamayo, quod Iuliobrigam in Lusitania constituant, quam in Cantabris fuisse nemo dubitauerit: ita immerito voluit nos hisce reiectis, nihilo melioris fidei Pseudodextro, Tarraconam in Hispania, eorum nominibus præfigente, inconcusse parere, tamquam antiquiori & melius instructo. Nam & de hoc verißime pronuntiauit Matthæus Raderus in Analectis ad suos eruditißimos in Martialis Epigrammata commentarios: Chronicon hoc nihil aliud est, quam farrago fabularum, partim recenter excogitatarū, partim famæ aliquot seculis continuatæ mendacio confirmatarum. Habent nimirum Hispani suum Annium Viterbiensem, habueruntque iam olim Iulium Mercatorem insulsissimum fabrum decretalium Epistolarum Rom. Pontificum, quas ex Hispania primum allatas docet Baronius ad annum Christi 865, earumque imposturas sæpe detegit; vti & prædictus Raderus ibidem non semel refellere cogitur, quæ Dexter eiusque patronus Biuarius scripsere.

[4] Quod & nos singulis propemodum diebus facere compellimur; haud sine nausea stomachoque, [indignissima impostura confictis] quod tanta mentiendi licentia vsi fuerint in rebus sacerrimis homines sacrorum cultum specialem profeßi; & dignißimum alias suæ gentis nomen æmulis externarum gentium linguis calamisque propinarint irridendum. Arturus a monasterio, quamuis minime seuerus auctorum in rem suam facientium censor, dum Pelagiam Theodosiamque sacro Gynæceo insereret, ijsque Aquilam (velut hoc quoque mulieris nomen esset) adiungeret, haud aliter quam Pseudo-dextrum nominare est ausus: nec aliter iudicant in Hispania cordati ac litterati viri, quorum super ea resententias audiuimus, meritoque vanæ ambitioni præferimus, ipsa præsertim manifestæ falsitatis euidentia compellente.

[5] [Bononia alicuius S. Aquilæ reliquiæ,] Seruantur Bononiæ in templo S. Stephani nonnullæ Reliquiæ sancti cuiusdam Martyris Aquilæ, Roma quantum conijcere licet aduectæ: sed quas tuto possumus credere alterius esse. Quia tamen alibi nusquam in ecclesiæ fastis reperiebatur insertum hoc nomen, nisi addito charactere Thebaidos, Asiæ vel Mauritaniæ; hunc diem, quo Aquila absque loco determinato, occurreret, solum sibi relictum putauere, quem suis Reliquijs colendis attribuerent istius templi curatores: secuti nempe communem eorum errorem, qui consulto Romano Martyrologio, si cuius forte Sancti nomen reperiunt, quod expressæ vna cum nomine circumstantiæ non omnino euincant alterius esse quam cuius ipsi lipsana accepere, [minime cum hic relato confundēdæ.] pium existimant credere dicereque eius hæc esse: quamuis ea re nihil sit ad inducendam confusionem intolerabilem & Sanctorum cultui perniciosißimam periculosum magis. Hoc dictum alibi quoque valere debet, & sufficit vt sciatur quo fundamento Antonius Pauli Masini hoc nomen suis Bononiæ perlustratæ fastis adscripserit ad præsentem diem.

DE SANCTIS MARTYRIBVS VICTORIANO PROCONSVLE CARTHAGINIS, DVOBVS GERMANIS AQVISREGIENSIBVS, FRVMENTIO, ET ALTERO FRVMENTIO, CARTHAGINE ET TAMBAIÆ IN AFRICA.

CIRCA AN. CCCCLXXXIV

[Commentarius]

Victorianus Proconsul Carthaginis, Martyr Carthagine in Africa (S.)
Duo germani Aquisregienses, Martyres Tambaiæ in Africa (SS.)
Frumentius, Martyr Tambaiæ in Africa (S.)
Frumentius alter, Martyr Tambaiæ in Africa (S.)

[1] Illustreshos Africæ Martyres celebrant antiqua Martyrologia. Vacat quidem Beda genuinus, sed Diuionensis Bedæ supplementum MS. ista habet: In Africa Martyrum Victoriani, Frumentij & duorum germanorum. Similia tradunt alia MSS. Martyrologia, Casinense, Barberintanum, Vallicellanum, [Memoria in sacris Fastis:] Treuirense S. Martini, Coloniense S. Mariæ ad Gradus, Leodiense S. Lamberti, Centulense sub nomine Bedæ: in quo ista leguntur: In Africa sanctorum Martyrum Victorini, Frumentij & alterius Frumentij, & duorum germanorum, qui maximis supplicijs cruciati gloriose coronati sunt. Plenius Vsuardus ista deducens, In Africa, inquit, sanctorum Martyrum Victoriani, Frumentij & alterius Frumentij, & duorum germanorum, qui persecutione Vandalica, vt scribit Victor Africanus Episcopus, sub Hunerico Rege, pro constantia Catholicæ confessionis, immanissimis supplicijs excruciati, egregio martyrio coronati sunt. Quæ aliquanto contractius leguntur apud Adonem, Notkerum, Bedam excusum, & in veteri Romano a Rosweido edito: ast vberius & ordine mutato explicantur in hodierno Romano. In Africa sanctorum Martyrum Victoriani Proconsulis Carthaginis, & duorum germanorum Aquisregiensium, item Frumentij & alterius Frumentij mercatorum, qui in persecutione Wandalica, (vt scribit Victor Africanus Episcopus) sub Hunnerico Rege Ariano pro constantia Catholicæ confessionis immanissimis supplicijs cruciati, egregie coronati sunt. Agonis huius Victoriani commemorationem Leodij fieri, scribit Saussaius: cuius vestigium in varijs Breuiarijs, & Missalibus Leodiensibus non reperimus. Sed forsan fit in particulari aliqua Ecclesia.

[2] Maurolycus in duas distinguit classes, quarum prima est: [alij perperam immisti:] Carthagine in Africa, sanctorum Martyrum Fidelis & Victoriani. Verum Fidelis sub Imperatoribus Romanis passus est, de quo supra egimus. Altera vero claßis est ista. Tabudis autem oppido B. Frumentij & alterius Frumentij & duorum germanorum &c. Quæ eadem apud Felicium leguntur. Galesinius hisce alios interserit: Adrumenti, inquit, in Africa, SS. Victoriani, Veroli, Secundini & Sociorum viginti, qui illius ciuitatis nobilissimi, pro fide ab Arianis contrucidati sunt. In Mauritania ad oppidum Typacense sanctorum Martyrum Frumentij & alterius item Frumentij. Ij Vandalis Ecclesiam Dei vexantibus, in fide constantissimi, acerrimis torti cruciatibus, coronantur. De SS. Verulo, Secundino & alijs viginti egimus XXI Februarij, vbi pluribus de Adrumeto vrbe Africæ propriæ antiqua & celebri in Bizacena prouincia egimus, & dubitauimus num essent dicti Sancti in persecutione VVandalica martyrij palmam adepti, quod ante Galesinium non reperiatur, qui id scripserit. Huius Adrumitanæ ciuitatis ciuis erat S. Victorianus, sed tunc Proconsul Carthaginis. Vterque Frumentius Carthagini etiā videtur adscribendus, quia Victor Vticensis antequam narraret horum certamen, immediate de inflicta Carthagine duodecim pueris pœna egerat. Ceterum Maurolycus & Galesinius duos germanos Aquisregienses omiserunt, secuti Petrum de Natalibus, qui lib. 3 Catalogi c. 220 tradit vtrumq; fuisse Frumentum vocatū, & apud Tabadense oppidum passum. Summe miramur Galesinium, qui sæpißime allegat Victorem Vticensem seu Vitensem, in hac narratione adeo idiotam videri, ac si eam numquam vidisset. Quæ Petro de Natalibus est Tabada & Maurolyco Tabuda, Victori Tambaia est, vrbs Africæ propriæ in Bizacena etiam prouincia, vti Adrumetum & Aquæ-Regiæ. Meminit S. Augustinus lib. 7 contra Donatistas cap. 44 Secundiani Episcopi a Tambais: at Maximianus Episcopus Aquæ-regiensis subscripsit Concilio VII Carthaginensi. Interim Galesinius adscribit martyrium Typasensi in Mauritania oppido, ad quod transit, cum suam de hisce Martyribus relationem absoluisset Victor, qui eodem tempore vixit Vticæ, haud procul Carthagine Episcopus, inscriptus Martyrologio Romano ad XXIII Augusti.

[3] [passi circa annum 484] Hunnericus Rex mortuo anno CCCCLXXVI Geiserico patre, regnare cœpit, & anno regni VIII die VI Kalend. Martias edicta feralia contra Catholicos publicauit, is est annus Christi CCCCLXXXIV, ad quem Baronius horum martyrium dedit, quod & nos ex Victore Vticensi facimus, selectis solum quæ ad hos Martyres spectant. Ita ergo habet:

[4] [narratur martyrium S. Victoriani,] Qualiter autem Adrumentinæ ciuitatis ciuem Victorianum, tunc Proconsulem Carthaginis, prædicem, nescio, deficientibus verbis. Quo in Africæ partibus nullus ditior fuit, qui etiam apud impium Regem pro rebus semper sibi cōmissis fidelissimus habebatur Mandatur ei a Rege familiariter diciturque, quod eum habiturus esset præ omnibus domesticum, si eius præcepto facilem commodasset assensum. Sed ille vir Dei missis ad se tale dedit cum fiducia magna responsum: Securus de Christo, Deo & Domino meo, dico quæ Regi dicatis. Subigat ignibus, adigat bestijs, excruciet generibus omnium tormentorum: si consensero, frustra sum in Ecclesia Catholica baptizatus. Nam si hæc præsens vita sola fuisset, & aliam, quæ vere est, non sperarem æternam, nec ita voluissem ad modicum atque temporaliter gloriari, & ingratus existere, qui suam fidem mihi contulit creditori. Ad quod tyrannus excitatus, quantorum temporum, & quantis eum afflixerit pœnis, humanus sermo non poterit explicare. Qui tripudians in Domino, feliciterque consummans, martyrialem coronam accepit.

[5] [2 fratrum Aquisregiensium,] Apud Tambaiensem quoque ciuitatem gesta, quis queat certamina Martyrum explicare? Vbi duo germani fratres Aquisregiensis ciuitatis, sibi securi, de Domino inuicem iurauerunt, & rogauerunt tortores, vt vna pœna parique supplicio torquerentur. Et dum primo suspendio molibus lapidum pedibus alligatis tota die penderent, vnus illorum petiuit sese deponi, & sibi inducias dari. Cui frater alius, metuens ne fidem negaret, de suspendio clamabat: Noli, noli frater, non ita iurauimus Christo. Accusabo te, cum ante thronum eius terribilem venerimus: quia super Corpus eius & Sanguinem iurauimus, vt pro eo inuicem patiamur. Ista dicens & alia multa, confortauit germanum ad prælium passionis. Qui clamans, ingenti voce dicebat: Adigite supplicijs quibus vultis, & pœnis Christianos arctate crudelibus. Quod frater meus factus est, hoc etiam ego. Quantis iam laminis ignitis adusti sunt, qualibus vngulis exarati, quibus cruciatibus torti, ipsa res docet, & quod eos ipsi tortores a sua facie proiecerunt, dicentes: Istos imitatur vniuersus populus, vt nullus ad nostram religionem penitus conuertatur, & præcipue quia nulli liuores, nulla pœnarum vestigia in eis penitus videbantur.

[6] [vtriusque Frumentij.] Dein varijs interpositis additur: Illis diebus & duo negotiatores, Frumentius & alius Frumentius, ipsi eiusdem vrbis, scilicet Carthaginis, egregio martyrio coronati sunt.

DE SANCTIS MARTYRIBVS AFRIS LIBERATO MEDICO CVM VXORE ET DVOBVS FILIIS ET ALTERO PVERO ET CRESCENTIO PRESBYTERO.

CIRCA AN. CCCCLXXXIV

[Commentarius]

Liberatus Medicus, eius vxor & duo filii, Martyres in Africa (SS.)
Alter puer, Martyr in Africa (S.)
Crescentius Presbyter, Martyr in Africa (S.)

[1] Maurolycusin suo Martyrologio præcedentibus Martyribus hos addit in eadem persecutione sub Hunnerico Rege passos. Item passio, inquit, S. Liberati medici cum vxore in Africa sub Arianis trucidatorum, & eorumdem duorum filiorum, & alterius pueri septennis in gurgitem demersorum, [Nomina in variis Martyrologijs.] nec non Crescentij Presbyteri, qui apud Turzetanam ciuitatem in specu montis clausus defecit. Eadem habet Felicius, at ciuitatem Zurzatanam appellat infra Misentinam & Miritanam. Galesinius hunc diem ab his ita auspicatur: Decimo Kalend. Aprilis. In Africa sanctorum Martyrum Liberati medici & coniugis eius ac filiorum. Ferrarius secutus Galesinium, primo etiam loco eos inseruit Catalogo generali. Sunt etiam inserti secundæ editioni Martyrol. Germanici. Richardus VVitfordus in Martyrologio, Anglice anno 1526 Londini edito, non solum omnes hic relatos, sed duodecim alios pueros tum plurima passos adiungit. Præiuit Petrus de Natalibus, qui lib. 3 cap. 221 de duodecim istis pueris agit, & capite sequenti de alijs, additque horum passionem agi X Kalend. Aprilis. Certamen illorum descripsit testis oculatus Victor Vticensis seu Vitensis, eodem lib. 3 de Persecutione VVandalica ex quo & horum Acta damus,

[2] Tali violentia, nobis videntibus, ibi Carthagine filius cuiusdam nobilis annorum circiter septem, iussu * Cyrillæ a parentibus separatus est, matre sine verecundia matronali solutis crinibus post raptores tota vrbe currente, infantulo clamāte vt poterat, Christianus sum, Christianus sum, Christianus sum. Cui & os obturantes, insontem infantiam in suum gurgitem demerserunt. Ita de filijs medici venerabilis Liberati, factum esse probatur. Nam cum iussu Regis cum vxore & liberis ad exilium mitti iuberetur, cogitauit impietas Ariana a parentibus filios paruulos separare, [Res gestæ a Victore relatæ.] quo posset per pietatis affectum, etiam virtutem prosternere genitorum. Disiunguntur a parentibus tenera pignora filiorum: cumque vellet Liberatus lacrymas emittere, auctoritate vxoria increpatur, & in ipso meatu exitus sui illico lacrymæ siccauerunt. Ait enim ei coniunx: En propter filios, Liberate, perditurus es animam tuam? Computa eos non fuisse natos: nam & ipsos omnino vindicaturus est Christus. Nonne vides eos clamantes & dicentes, Christiani sumus? Sed hæc mulier quid in conspectu iudicum egerit, tacendum non est. Nam cum ipsa & maritus, licet seorsum, carceris tamen custodia tenerentur, ita vt se penitus non viderent, mandatur mulieri, diciturq; illi: Solue iam duritiam tuam: ecce vir tuus paruit imperio Regis, & noster factus est Christianus. Aitque illa: Videam illum, & faciam ego, quod voluerit Deus. Educta igitur de carcere, inuenit virum suum stantem cum ingenti multitudine pro tribunalibus connexum: & verum æstimans, quod finxerant inimici, iniecta manu apprehendens oram vestimentorum eius gutturi proximam, videntibus omnibus suffocabat eum, dicens: Perdite & reprobe, gratiæ Dei & misericordiæ eius indigne, quare voluisti ad modicum gloriari, & in æternum perire? Quid tibi proderit aurum? quid argentum? numquid liberabunt te de camino gehennæ? Dixit & alia multa. Cuius maritus respondit: Quid pateris mulier? quid tibi videtur? aut quid forte de me audire potuisti? Ego in nomine Christi Catholicus permaneo, nec amittere potero aliquando, quod teneo. Tunc hæretici mendacij sui conscij & detecti, fallaciam suam colorare minime potuerunt. Et quia superius de violentia immanitatis eorum breuiter diximus, hanc plurimi metuentes, alij se in speluncis, alij in desertis locis viri vel fœminæ, nullo sibi conscio, sese claudebant: & ibidem, nulla succurrente sustentatione ciborum, fame vel frigore victi, contritum & contribulatum spiritum exhalabant; inter hæc afflictionis incommoda, inuiolatæ secum fidei securitatem portantes. Sic enim Cresconius Presbyter * Mizentinæ ciuitatis, in spelunca * Ziquensis montis repertus est, putrescente iam solutus cadauere.

[3] De duodecim pueris, ista habet Victor: Suggerente quodam ex Lectore Theutorico perdito, quos ille nouerat vocales strenuos atque aptos modulis cantilenæ, designatione sua debere dicit duodecim infantulos separari, quos ipse, [vti & aliorum 12 puerorum.] dum Catholicus esset tunc habuit discipulos. Statim illo suggerente, sub festinatione viri mittuntur, & vi barbarici furoris bissenus numerus puerorum de itinere reuocatur. Segregantur corpore non spiritu a grege Sanctorum: qui timentes præcipitium, cum suspirijs lacrymarum, ne diuellerentur, constringebant manibus genua sociorum, quos violentia tamen hæretica minacibus separans gladijs, Carthaginem reuocauit. Sed dum cum eis quasi cum tali ætate non blanditijs ageretur, superiores suis inuenti sunt annis, & ne obdormirent in morte, lucernam sibi Euangelici luminis accenderunt. Indignantur ob hoc grauiter Ariani, & se superatos a pueris erubescunt. Vnde accensi, subdi fustibus iubent, quos iam ante paucissimos dies varijs verberibus dissipauerant. Imprimuntur vulneribus vulnera, & rursum pœna restaurata recrudescit. Factum est Domino confortante, vt nec ætas minor deficeret in dolore, & magis animus cresceret roboratus in fide. Quos nunc Carthago miro colit affectu, & quasi duodecim Apostolorum, chorum conspicit puerorum. Vna degunt, simul vescuntur, pariter psallunt, simul in Domino gloriantur. Hæc Victor. Hos tamen duodecim pueros, quia de obitu illorum non constat, & ideo a Maurolyco, Felicio, Canisio alijsque non memorantur, in titulo omisimus: quia tamen a Petro de Natalibus & VVitfordo referuntur, eorum Acta alijs adiunximus.

[Annotata]

* al. Cyrilli.

* al. Miritanæ

* al. Quisensis

DE SANCTO BENEDICTO MONACHO IN CAMPANIA.

SECVLO VI

[Commentarius]

Benedictus monachus in Campania (S.)

[1] Vixithic monachus eodem tempore, quo magnus Benedictus Ordinis fundator, & cum eodem ad diem XXI. Martij relatus est a Galesinio, Canisio, Greueno, VVitfordo: quem Tabulæ Martyrol. Rom. celebrant die XXIII Martij his verbis: [Memoria in fastis sacris:] In Campania S. Benedicti monachi, qui a Gothis in ardenti clibano inclusus, sequenti die inuentus est illæsus. Eumdem Martyrologijs Benedictinis inscripserunt VVion, Dorganius, Menardus, Bucelinus, quibus saltem nomen Benedicti fauorem conciliat & affectum. Quæ de eo sciri possunt, refert S. Gregorius Magnus lib. 3 Dialogorum cap. 18 his verbis:

[2] [encomium ex S. Gregorio,] Frater quidam mecum est in monasterio conuersatus, in Scriptura sacra studiosissimus, qui me ætate præibat: hic ex multis, quæ nesciebam, me ædificare consueuerat. Huius itaque narratione didici, quod fuit quidam in Campaniæ partibus intra quadragesimū Romanæ vrbis milliarium, nomine Benedictus, equidem ætate iuuenis, sed moribus grandæuus, [eius in cella non combusta] & in sanctæ cōuersationis regula se fortiter stringens: quem Totilæ Regis tempore cum Gothi reperissent, hunc incendere cum cella sua moliti sunt: ignem namque posuerunt, sed in circuitu arsa sunt omnia, cella vero ipsius igne comburi non potuit. Quod videntes Gothi, magisque sæuientes, atque hunc ex suo habitaculo trahentes, non longe aspexerunt succensum clibanum, qui coquendis panibus parabatur, [in clibano illæsi:] eumque in illo proiecerunt clibanumque clauserunt. Sed die altero ita illæsus inuentus est, vt non solum caro eius ab ignibus, sed neque extrema vllo modo vestimenta cremarentur.

[3] Hæc S. Gregorius, e quibus sua contraxerunt Petrus de Natalibus lib. 3 Catalogi cap. 216, [tempus vitæ:] Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, supra memoratus Bucelinus & alij. Rex Gothorum Totila, sub quo dictum miraculum contigit, regnauit in Italia ab anno DXLI ad annum vsque DLII. At quamdiu postea adhuc vixerit S. Benedictus, neque ex S. Gregorio neque aliunde constat.

[4] [an natalis 31 Martij.] His scriptis, reperimus diem eius natalem in peruetustis Martyrologijs aßignari XXXI Martij, & sunt MSS. Romanum in bibliotheca Cardinalis Barberini, signatum nu. 1852, Atrebatense Ecclesiæ Cathedralis, & Tornacense monasterij S. Martini. Est aliquod MS. Kalendarium Benedictinum cœnobij S. Saluatoris ex Trithemio & alijs confectum, in quo fit memoria S. Benedicti monachi, de quo Gregorius in lib. 3 Dialogorum. Bucelinus in Menologio Benedictino asserit se apud Andream Bambergensem reperisse S. Benedictum monachum Campanum, nec præter nomen quidquam proditum: ex quo non satis sui memor tamquam alius monachus foret a S. Benedicto in Campania mortuo, quem ex Dialogis S. Gregorij hoc die retulerat, eumdem iterum celebrat.

DE S. ÆDELWALDO PRESBYTERO ET ANACHORETA IN ANGLIA.

CIRCA ANNVM DCC

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Ædelvvaldus Presbyter & anachoreta in Anglia (S.)

§ I Gesta S. Ædelvvaldi in vita. Miracula.

[1] SanctißimumCuthbertum Lindisfarnensem apud Anglos Episcopum, ante & post Episcopatum, in parua Oceani insula, Farne dicta, prope hodiernum Northumbriæ Comitatum, vitam anachoreticam transegisse pluribus diximus ad eius Acta, a nobis ad diem XX Martij illustrata: [S. Ædelvvaldi Acta,] ast hoc XXIII Martij damus proximum eius in illa insula successorem; cuius gesta ex illius potissimum Vita a Beda conscripta, & historia Ecclesiastica gentis Anglorum eiusdem Bedæ colligimus. Nomen eius varie in codicibus Bedæ exaratum est: in Vita S. Cuthberti hactenus excusa Edilwaldus legitur, pro quo in perantiquo membranaceo nostro, [nomen varie expressum:] Eadilwaldus scribitur. In Historia Ecclesiastica hactenus in Germania excusa habetur lib. 4 cap. 1 Ædilwaldus, in Cantabrigensi editione Æthelwaldus, & Saxonice Æthelwold. In poëmate eiusdem Bedæ de Vita S. Cuthberti, edito ab Henrico Canisio, Odilwaldus, in dicto antiquo MS. nostro Oidilwaldus, apud Simeonem Dunelmensem infra citandum Ethelwoldus. Vnde posteri pro sua quique dialecto, nomen varie scripserunt: cui tamen eadem significatio inest, vt sit nobilitate potens: quia Athel, Adel, Edel nobilem & nobilitatem signant; & Wald siue Wold potentem: Cambdenus de Anglo-Saxonum nominibus nobilem Gubernatorem reddit.

[2] Ante ingressum in insulam Farnem, quæ egerit, ita paucis exponit Beda in Vita S. Cuthberti num. 68. [Fuit multis annis monachus,] Qui & ipse multos antea per annos in monachica conuersatione probatus, rite gradum anachoreticæ sublimitatis ascenderat. Locum monasticæ conuersationis silet, quem pronum est arbitrari monasterium insulæ Lindisfarnensis, quod huic anachoresis Farnæ insulæ subiecta manserit, & vti infra dicetur, [an in insula Lindisfarnensi?] apud Lindisfarnenses sit sepultus, & eius postmodum sacra ossa ab eisdem Lindisfarnensibus sint Dunelmum translata, & cum corpore S. Cuthberti pie adseruata. Idem interim Beda aliud illi domicilium assignat in Historia Ecclesiastica. Successit, inquit, viro Domini Cuthberto in exercenda vita solitaria, quam in insula Farne ante Episcopatus sui tempora gerebat, vir venerabilis Æthelwaldus, qui multis annis in monasterio, quod dicitur Inrhipum, acceptum Presbyteratus officium condignis gradu ipso consecrabat actibus. Memoratur idem Inrhipum monasterium a Beda in Vita S. Cuthberti num. 13, [& Presbyter in Ripensi monasterio:] in quo hic sub S. Eata aliquamdiu vixit, ac dein reuersus Mailrosum, vnde postea Lindisfarnam migrauit. An idem de S. Æthelwaldo dicendum, in silentio antiquorum nolumus coniecturam proferre. Illud solum monemus Bedam in præfatis verbis vitam anachoreticam, post Episcopatum susceptum in insula Farne a S. Cuthberto transactam, breuitatis caussa omisisse: ita etiam hic solum Presbyterij dignitatem voluisse indicare. Est autem Inriphum, in carmine Bedæ Hripense monasterium, situm ad limitem Septemtrionalis & Occidentalis Ducatus Eboracensis inter fluuios Skellum & Vrum. Consule de eo dicta ad Vitam S. Cuthberti.

[3] Qualis eius in Farne insula fuerit vita solitaria ex poëmate Bedæ, [in insula Farne] aliquo saltem modo quasi per rimam visa colligi potest. Indicat ibi quomodo inter S. Cuthbertum & Felgildum, qui eo scribente viuebat, medius extiterit, & ita canit:

Hosnam intermedius, socijs non segnior almis,
Oidilwalde, sacras rexisti prouidus arces:
Quem raro proprias, aiunt, voluisse cuiquam
Pandere virtutes, [dum in silentio & secreto degit:] toruiue cruenta chelydri
Tela, quibus victor confregerit obuius armis.
Vnde manet longum memorabilis illa, beatis
Incaute prolapsa semel sententia labris.
Forte sacer fidam monitis cælestibus aurem
Dum rigat, accipit has socij de pectore voces:
Quæ, rogo, caussa tuo toties quod ab ore fluentem
Perrumpant, varientque silentia crebra loquelam,
Et medijs statuat metas obliuio dictis?
Cui responsa pius paucis ita reddidit Heros:
Hoc te, dulcis amor, fixo memorique perennem
Corde tenere decet: studeat nisi quisque, [cælesti cantui interest;] bidentum
Funditus alloquijs auertere sedulus aures,
Non queat ætherias inter dare verba cateruas,
Pandere nec lætis cæli concentibus aures.
Dixerat, & trepido perculsus corda tremore,
Singultu afficitur feruens, ac pectora pugnis
Casta ferit, tandemque gemens, erumpit in istam,
Perfusus lacrymis, post mœsta silentia vocem: [quod alteri indicatum sileri petit:]
Obsecro te supplex summi per sceptra Tonantis,
Hæc cunctis vt dicta tegas, moribunda quousque
Membra solo reddam, gradiatq; in calle parentum.
Sic sua summa sacer conclauibus abdere quamuis
Mallet, ab ætherio panduntur munera teste.
At pia Cuthbertus memorans sæpe acta priorum
Ætheria sub laude, [in eo dissimilis S. Cuthberto.] sui quoque Christus agonis
Vt fuerit socius, fuerat subnectere paucis.
Sicque duos vario iam munere Spiritus idem
Lustrauit per dona viros, atque ætheris alti
Tramite diuino regnum perduxit ad vnum.

[4] Hæc de silentij & secreti amore in S. Ædilwaldo obseruato. At quomodo tempestatem maris orando sedauerit, narrat Beda in Historia Ecclesiastica ex ore Abbatis Lindisfarnensis Guthfridi, [claret miraculis:] cuius meminit in Præfatione ad Vitam S. Cuthberti ante scriptam, quo tempore ille Mansionarius erat, id est, Ecclesiæ Præfectus aut Custos, vti ibidem in Notis obseruauimus. Ita ergo scribit Beda: Cuius Æthelwaldi vt meritum vel vita qualis fuerit, clarescat certius, vnum eius narro miraculum, quod mihi vnus e Fratribus, propter quos & in quibus patratum est, ipse narrauit: videlicet Guthfridus venerabilis Christi famulus & Presbyter, qui etiam postea Fratribus eiusdem Ecclesiæ Lindisfarnensis, in quo educatus est, Abbatis iure præfuit: Veni, inquit, cum duobus Fratribus alijs ad insulam Farne, loqui desiderans cum reuerendissimo Patre Æthelwaldo. Cumque allocutione eius refecti, & benedictione petita domum rediremus; ecce subito, [tempestatem magnam maris,] positis nobis in medio mari, interrupta est serenitas, qua vehebamur: & tanta ingruit tamq; fera tempestas hyemis, vt neque velo neque remigio quidquam proficere, neque aliud quam mortem sperare valeremus. Cumque diu multum cum vento pelagoque frustra certantes, tandem post terga respiceremus, si forte vel ipsam, [& periculum submersionis aliquorum intuitus,] de qua egressi eramus, insulam aliquo conamine repetere possemus; inuenimus nos vndique versum pari tempestate præclusos, nullamque spem nobis in nobis restare salutis. Vbi autem longius visum leuauimus, vidimus in ipsa insula Farne egressum de latibulis suis amantissimum Deo Patrem Æthelwaldum iter nostrum inspicere. Audito enim fragore procellarum ac feruentis Oceani, exierat videre quid nobis accideret. Cumq; nos in labore ac desperatione positos cerneret; flectebat genua sua ad Patrem Domini nostri Iesu Christi, pro nostra vita & salute deprecaturus. Et cum orationem compleret, simul tumida æquora placauit, [oratione mare tranquillum reddit:] adeo vt, cessante per omnia sæuitia tempestatis, secundi nos venti ad terram vsque per plana maris terga comitarentur. Cumque euadentes ad terram, nauiculam quoque nostram ab vndis exportaremus; mox eadem, quæ nostri gratia modicum siluerat, tempestas redijt, & toto illo die multum furere non cessauit: vt palam daretur intelligi, quod modica illa, quæ prouenerat intercapedo quietis, ad viri Dei preces, nostræ euasionis gratia, cælitus donata esset.

[5] Mansit autem idem vir Dei in insula Farne duodecim annis ibidemque defunctus est: sed in insula Lindisfarnensi iuxta præfatorum corpora Episcoporum in ecclesia beati Apostoli Petri sepultus. [a morte in ecclesia Lindisfarnensi sepultus,] Gesta vero sunt hæc temporibus Alcfridi Regis, qui post fratrem suum Ecgfridum genti Northanhymbrorum decem & octo annis præfuit. Hactenus Beda in Historia Ecclesiastica. Occiso a Pictis memorato Rege Egfrido die 20 Maij anni 685, succeßit frater nothus Alcfridus, qui tunc aberat a regno, apud monachos in insula Hy ob studium litterarum degens, mortuus anno DCCV. At S. Cuthbertus e vita hac mortali deceßit anno DCLXXXVII, cui si addantur anni duodecim, [anno 699,] excrescet annus DCXCIX, in quem obitum S. Ædelwaldi incidisse necesse est, nisi forte spatium aut vnius anni aut plurimum mensium post S. Cuthberti mortem interpositum fuerit, antequam S. Ædelwaldus ad insulam Farnem profectus vitam solitariam duodecim annorum auspicatus fuerit, [aut 700,] ac sic facile annus DCC pro eius obitu foret assignandus: vt in annis regni Alcfridi necessario faciendum est.

[6] Denique vt cum Beda, qui sic concludit Vitam S. Cuthberti, loquar, nec prætereundum arbitror, quid miraculi cælestis etiam per reliquias sanctissimi oratorij, in quo Pater venerabilis solitarius Domino militare cōsueuerat, [æque, ac S. Cuthbertus, Deo deditus,] diuina pietas ostenderit: quod tamen vtrum meritis eiusdem beati Patris Cuthberti, an successoris eius Ædilwaldi, viri æque Deo dediti, asscribendum sit, internus arbiter nouerit. Neque aliqua ratio vetat vtriusque merito factum credi, comitante etiam fide reuerendissimi Patris Felgildi, per quem & in quo miraculum ipsum, quod refero, sanationis completum est. Ipse est, qui tertius eiusdem loci & militiæ spiritualis hæres, hodie maior septuagenario, in magno vitæ futuræ desiderio, terminum præsentis expectat. Cum ergo viro Dei Cuthberto ad cælestia translato, Ædilwaldus eiusdem insulæ & monasterij colonus existere cœpisset, qui & ipse multos antea per annos in monachica conuersatione probatus, rite gradum anachoreticæ sublimitatis ascenderat; reperit, quia parietes præfati oratorij, qui tabulis minus diligenter coaptatis erant compositi, longa essent vetustate dissoluti, & separatis ab inuicem tabulis facilem turbinibus præbuissent ingressum. Sed vir venerabilis, qui cælestis ædificij magis quam terreni decorem quærebat, [rimulas parietis pelle vituli obturat:] sumpto fœno vel argilla vel quidquid huiusmodi materiæ reperisset, stipauerat rimulas, ne quotidianis imbrium siue ventorum iniurijs ab orandi retardaretur instantia. Cum hæc igitur Ædilwaldus ingressus locum vidisset, postulauit a frequentantibus se Fratribus pelliculam vituli, eamque in illo angulo, quo & ipse & prædecessor eius Cuthbertus sæpius orans stare vel genu flectere solebat, clauis affixam, violentijs procellarum opposuit. At postquam ipse quoque, expletis ibi duodecim continuis annis, gaudium supernæ beatitudinis intrauit, ac tertius locum eumdem Felgildus incolere cœpit, placuit reuerendissimo Lindisfarnensis Ecclesiæ Pontifici Eadfrido, dissolutum vetustate oratorium illud a fundamentis restaurare. Quod dum esset opus expletum, & multi deuota religione a beato Christi athleta Felgildo postularent, quatenus aliquam illis particulam de reliquijs sancti ac Deo dilecti Patris Cuthberti siue successoris eius Ædilwaldi dare debuisset, visum est illi diuisam particulatim memoratam pelliculam petentibus dandam: sed daturus eam alijs, prius in se ipse, quid hæc virtutis haberet, expertus est. Habebat namque vultum deformi rubore simul & tumore perfusum, cuius quidem futuri in eo languoris, & prius cum adhuc communi inter Fratres vita degeret, [cuius particula postea sanatur tumor & scabies faciei.] adspicientibus in facie eius signa patebant. At cum in solitudine remotus, minorem corpori cultum, maiorem adhiberet continentiam, & quasi diutino carcere inclusus, rarius vel fotu solis vel aëris vteretur afflatu, excreuit languor in maius, faciemque totam tumenti ardore repleuit. Timens ergo, ne forte magnitudine huiusmodi infirmitatis solitariam deserere vitam, & communem necesse esset conuersationem repetere, fideli vsus est præsumptione, sperauitque se illorum ope curandum, quorum se mansionem tenere & vitam gaudebat imitari. Mittens enim præfatæ partem pelliculæ in aquam, ipsa aqua lauit faciem suam: statimque tumor omnis, qui hanc obsederat, & scabies fœda recessit, iuxta quod mihi & primo religiosus quidam Presbyter huius monasterij Gyruensis indicauit, qui se vultum illius & prius tumentem ac deformem nosse, & postea mundatum per fenestram manu palpasse referebat: & ipse postmodum Felgildus retulit, adstruens quia res ita, vt Presbyter narrauerat, esset expleta: & quod ex eo tempore, cum inclusus per multa annorum curricula maneret, vt prius immunem ab huiusmodi molestia vultum semper haberet, agente gratia Dei omnipotentis, quæ & in præsenti multos, & in futuro cordis & corporis nostri languores sanare consueuit, satiansque in bonis desiderium nostrum, sua nos in misericordia & miseratione coronat in secula seculorum, Amen. Hactenus Beda, a quo qui indicatur Eadfridus, fuit Episcopus Lindisfarnensis ab anno DCXCVIII ad DCCXX, eique illam Vitam S. Cuthberti inscripsit Beda.

§ II Corporis S. Ædelvvaldi translatio. Memoria in varijs fastis.

[7] CorpusS. Ædelwaldi in ecclesia Lindisfarnensi, cum corporibus S. Cuthberti & aliorum Episcoporum, [Ossa S. Ædelvvaldi Lindisfarna elata anno 875.] depositum permansit vsque ad Danorum Duce Halpdeno incursionem in ditiones Nordanhymbrorum, atque annum circiter DCCCLXXV: quando Eardulfus Episcopus Lindisfarnensis, & Eadredus Abbas corpus S. Cuthberti incorruptum cum sacris oßibus aliorum Sanctorum inde tollentes, aufugerunt, & cum eisdem varijs in locis resederunt. [Dunelmum translata anno 995,] Interim post alios Episcopos succeßit Ardunus, qui cælesti monitu migrauit Dunelmum, ac Sede ibi Episcopali erecta, vna sacras reliquias eo transtulit circa annum Christi DCCCCXCV. Solennis postmodum anno MCIV facta est corporis S. Cuthberti eleuatio, & ex loculo eius aperto adiunctæ Reliquiæ separatæ. Demum Hugo Episcopus Dunelmensis circa annum MCLX, aut aliquanto serius, quoddam feretrum nimis speciosum, auro purissimo & argento mundissimo optime fabricatum, [& honorifice circa annum 1160 collocata,] lapidibusque pretiosis opere mirifico adornatum construxit: in quo viri venerabilis Bedæ Presbyteri & Gyrwensis monachi ossa cum multorum aliorum Sanctorum reliquijs collocauit. Ita Simeon Dunelmensis in appendice Historiæ Dunelmensis a Turgoto, vt ad Vitam S. Cuthberti probatum est, conscriptæ & sub illius nomine editæ legitur columna 67. Additur mox Catalogus Reliquiarum, quæ in Dunelmensi Ecclesia vna cum corporibus SS. Cuthberti & Bedæ continentur; vbi inter alia leguntur ista: Ossa S. Aidani, Edberti, Edfridi, Ethelwaldi Episcoporum, [cum Reliquijs aliorum Sanctorum.] scilicet Lindisfarnensium… Ossa & capilli Sancti Ethelwoldi Presbyteri, qui successit S. Cuthberto in anachoresi. Similia habentur columna 76 in inscriptione quadam Saxonica, tui titulus Latinis verbis iste præfigitur: De situ Dunelmi & de Sanctorum Reliquijs, quæ ibidem continentur, carmen compositum. Reliqua de Translatione Reliquiarum explicantur ad Vitam S. Cuthberti: nonnulla indicata sunt XII Februarij ad Vitam S. Ethelwoldi Episcopi Lindisfarnensis, & VI Martij ad Acta SS. Baltheri & Bilfridi anachoretarum. Coluntur ex reliquis iam indicatis Sanctis Beda XXVII Maij, Aidanus XXXI Augusti, Eadbertus VI Maij, cui Eadfridus successor poterit adiungi, nisi interim dies eius natalis occurrat.

[8] Memoria S. Ædelwaldi varijs diebus inserta est Martyrologijs. Menardus ad VI Ianuarij ista habet: Lindisfarne S. Edilwaldi Presbyteri & monachi, [Memoria in Martyroll. 6 Ianuar. & 11 Iunij,] ac libro 2 obseruationum aliqua adijcit ex Historia Ecclesiastica Bedæ a nobis relata, nulla addita ratione, quare ad illum diem retulerit: nec videtur alia fuisse, quam vt hiatum istius diei suppleret, relatis dicto S. Edilwaldo & Adalberto Comite, quem inter Prætermissos reiecimus. Menardum sequitur, non tamen citat Bucelinus. At Martyrologij Anglicani anno MDCVIII excusi auctor reiecit in diem XI Iunij, quem eodem modo vacuum habebat, nactus etiam pedissequum Ferrarium in Catalogo generali, qui diem illum ita auspicatur: Tertio Idus Iunij, in Anglia S. Edilwaldi Presbyteri.

[9] Edouardus Maihew in Trophæis Congregationis Anglicanæ Ordinis S. Benedicti, etiamsi & VI diem Ianuarij & XI Iunij relinquat vacuos, tamen elegit hunc XXIII Martij, [ac potissimum 23 Martij.] quo celebrat Commemorationem S. Ædilwaldi Presbyteri eremitæ siue potius anachoretæ. Idem facit Hieronymus Porterus in Floribus Vitarum magis illustrium Sanctorum Angliæ, Scotiæ & Hiberniæ, & ambo plurima ex Beda allegant, citantque etiam Historiam Anglicanam Harpsfeldij, qui seculo 7 cap. 35 de eodem agit ex solo Beda, nulla diei, quo aut obijt aut colatur, facta mentione. Recusum dein est anno MDCXL Martyrologium Anglicanum, & citatis Floribus Porteri relatus est S. Edilwaldus ad hunc XXIII Martij, asseritur que esse eius diem festum. Demum Bucelinus, qui eum ante celebrarat VI Ianuarij, iterum refert ad hunc XXIII Martij, allato alio prorsus elogio, citatis Edouardo Maihew & rerum Anglicanarum scriptoribus, cum ante solum Bedam allegasset: & dixisset cucullum in monasterio Inripumensi amplexum, & rigoris studio solitudinem Lindisfarnensem ingressum. Ad hunc vero diem asserit in celebri monasterio Riponensi seculum eiurasse, dein anachoreticam vitam ex veteri consuetudine amplexum, claruisse anno DCXCIV. Idem est monasterium Inrhipum & Riponense. Seceßit autem ad anachoresim, non in insulam Lindisfarnensem, sed in aliam admodum paruam, Farne dictam, vt ex supra allatis manifestum est. Placuit ergo etiam ad hunc XXIII Martij, cum dictis auctoribus Acta huius Sancti referre, cum apud antiquos nulla diei natalis siue obitus mentio reperiatur, ac vitæ illius magna sit communicatio cum rebus gestis S. Cuthberti, & vtriusque ossa simul soleant adseruari: & iam de illo ad XX Martij latißime actum sit: quæ Lector facilius poterit consulere.

DE S. GEORGIO THAVMATVRGO CONSTANTINOPOLI Ex Menæis & Synaxarijs Græcorum.

CIRCA SECVL. XI

[Commentarius]

Gregorius Thaumaturgus Constantinopoli (S.)

[1] Sanctumhunc, non tam virtutes vitæ suæ, solo Deo teste traductæ, quam secuta mortem miracula Constantinopolitanæ Ecclesiæ fecere venerabilem, vt testantur tum excusa Venetijs Menæa ad hunc diem, tum MS. Collegij Parisiensis synaxarium ad diem XI, [Cur Νεοφάνης dictus,] & Mazarinianum alterum Parisijs similiter MS. ad diem huius eiusdem mensis XXIV: in quibus omnibus eius commemoratio indicitur his verbis: Eadem die memoria S. P. N. Georgij τοῦ νεοφάνους καὶ θαυματούργου: vsu enim Græcis receptißimo, quotquot ita Martyrio vel miraculis claruere, vt eiusdem nominis alij fuerint vulgo notissimi, distinctionis caussa νέοι seu νεοφάνεις dicuntur; Latini iuniores dicerent. Ita Martyres XLII sub Sarracenis passos, ne cum XL Sebastenis confundantur, νεοφάνεις appellat MS. Ambrosianum: [& ad seculum 12 relatus?] sic Mariam Abrahami Eremitæ neptem τὴν νέαν dixit Ioannes Moschus, distinguendam ab Ægyptiaca cunctis notissima: vt alij alias prolati & proferendi tacoantur. Ergo & hic a magno Martyre Georgio alius, Iunior dicitur. Et sane multo fuisse iuniorem oportet, cuius tam fuit recens memoria, cum ista scriberentur, vt velut in re præsenti superfluum videretur aliam temporis notam addere: vnde nec in antiquioribus Basilij Imperatoris aut Ambrosianis Synaxarijs seu Menologijs illum reperimus: sed in ijs dumtaxat MSS. quæ annorum quingentorum ætatem non iudicantur excedere, ideoq; ad seculum XI putauimus eum posse referri. Elogium autem tale habet.

[2] Hic vxore & liberis propinquisque relictis, angustam ingressus est viam, [Peregre adueniens Constantinopolim,] & iugum Dei leuissimum subijt, peragrans regiones, oppida, & solitudines; in quibus cum durissimam vitam egisset, & diuinitus de proxima resolutione sua fuisset admonitus, venit Constantinopolim, & ingressus venerabile S. Ioannis Theologi templum, quod est in Dihippio, requieuit in pace, septimo postquam illuc aduenerat die. Cumque aduenissent, qui eum erant tumulaturi, [ibiq; mortuus ferro accinctus reperitur,] & magni ponderis ferrum reperissent ita applicatum cadaueri, vt illud attritu eius grauiter affectum appareret, clamorem pariter sustulere, dicentes: Kyrie eleïson. Quapropter in thecam eiusdem templi ex marmore fabricatam repositus est, profundens miracula sanitatum ijs, qui cum fide accedunt: nec desunt, [& claret miraculis,] qui auxilium eius experti, & adhuc existentes in viuis, prodigiorum in se patratorum testes vniuersis se præbeant. Διΐππιον, Iouis equestris regionem Raderus noster in MSS. reddidit: alius Ioannis Euangelistæ templum in Bigis: [in templo S. Io. Euang. in Dihippio.] sed vt nullam huius nominis regionem inuenimus a quoquam Constantinopoli nominatam: sic nec auctorem, qui bigam διίππιον dixerit. Apud Suidam vero διιππάσια legimus, equestria, non currilia, certamina esse; & compositionem agnoscimus, qualem in ceteris omnibus ex particula δι, geminationem significante, formatis, vt in δίμορφος, biformis. Itaque si per coniecturas agendum esset, certamina hæc sic dicta existimaremus, quod in ijs ad brauium currerent Desultores, Romano circo notissimi; Ἄμφιπποι dicti Æliano: qui duobus equis non stratis & colligatis inter se vehuntur, qui etiam de alio in alium transiliunt cum vsus poscit. Plura qui volet huius rei ex Homero, Propertio; alijsque testimonia, Lipsium legat lib. 3 de Militia Romana, dialogo 8, & mirabitur ex Floro Teutobocchum Teutonum Regem, quaternos etiam senosque equos solitum transilire: nobis satis est, ex his verisimile reddere, locum eiusmodi vel exercitationi vel certamini destinatum hic signari; in quo istud D. Ioannis templum fuerit.

DE S. OTHONE SOLITARIO ARIANI IN REGNO NEAPOLITANO

CIRCA AN. MCXX.

Commentarius præuius.

Otho Solitarius Ariani in regno Neapolitano (S.)

[1] Qvæinter Neapolim Sipontumque, vtrique mari impositas vrbes, media est regio, eam Principatum vlteriorem nunc dicimus; antiqui Hirpinos appellasse videntur. Regionis caput Beneuentum est, [Ariani situs:] a quo solis quindecim passuum millibus Arianum abest, tribus Apennini collibus impositum, a quibus & insignia sumpsit. Sunt qui Tuticum Ptolomæi esse putent: alij, ne vel nomen saltem vrbis nouum esse videretur, commenti sunt iam pridem ante tempora Diomedis (quem & Beneuenti & Equi-Tutici conditorem facit Seruius) vnum e Ianiculorum Principibus, sub Italo Rege egressum e Sutrio, quingentorum illuc hominum deduxisse Coloniam, eiq; ab templo atque ara Iani ibidem dedicata nuncupationem dedisse. Quæ quam vana sunt, tam solida huic oppido gloria est accolam habuisse, [S. Odo Patronus,] & etiam nunc habere Patronum S. Othonem siue Odonem: cuius corpus in Cathedrali basilica proprium olim sacellum habuit, solennemq; cultum die XI Kalendas Aprilis: quomodo eum refert Dauid Romæus, in indiculo Diuorum regni Neapolitani; nisi quod, quia Italice Santodo vnica voce dicitur, S. Thodum, Latine dicendum putauerit; vti & Paulus Regius a Ferrario citatus in catalogo Sanctorum Italiæ.

[2] Qui sermonem de inuentione & miraculis S. Benedicti composuit Petrus Diaconus Casinensis, vltra annum MCXL superstes, [quem vt Regulæ suæ obseruantissimum,] rem ad huius Sancti commendationem memorabilem narrat num. 42, quam hic retexere non grauabimur. Quidam miles in Apulia in quodam conflictu, a quodam iniquissimo captus catenisque deuinctus, in foueam demersus est. Cumque dies plurimos eodem neruo detineretur astrictus, & die noctuque sanctissimi Patris Benedicti auxilium anxie flagitaret; quadam nocte ei apparuit, dicens: Dormis, an vigilas? Et ille: Vt cernis, Domine, plus in meæ mentis arcano de morte quam de somni quiete pertracto. Sed tu quis es, qui ad me venire dignatus es, notum vt facias prona mente deposco. Et Sanctus: Ego sum Frater Benedictus, [laudauit S. Benedictus captiuo cuidam,] quem in tuo adiutorio venire rogasti. Nunc vero surge celerius: catenas vero, cum quibus ligatus es, quoniam propter itineris longitudinem ad corpus meum in Casino ferre minime vales, ad sepulcrum Fratris Ottonis inclausi, qui meam Regulam optime conseruauit, suspende: & ob tuam liberationem ad laudes Deo reddendas, ire ne tardes Casinum. Hæc cum dixisset, continuo miles surgens, inuocato Redemptoris nostri & B. Benedicti nomine, confestim catenæ, quæ in pedibus eius erant, solutæ sunt: & continuo surgens, quæ sibi iniuncta fuerant, omni instantia implere curauit: demum vero Casinum veniens, Deo Patrique Benedicto laudes quam maximas retulit. Sane hunc esse illum Othonem, de quo agimus, [solutasq; catenas ad huius sepulcrum iussit appendi.] suadent locorum situs & temporum ratio: nam captiuus in Apulia, etiam strictius sumpta pro ea sola regione, quæ nunc Capitanatæ habet nomen, proximus Ariano erat, Casino vero ad centum fortasse passuum millia distabat. Cumque B. Othonem probaturi simus intra seculi XIII initium eiusdemque annum XXVII e viuis exceßisse, statimq; a morte plurimis claruisse miraculis; nihil procliuius est, quam vt arbitremur ad huius sepulcrum iussisse S. Benedictum suspendi catenas suo beneficio solutas: cum istud miraculum referatur a Petro penultimum in ordine aliorum, quasi memoriæ recentioris suæque ætatis, cuius Petri annus primus cadebat in annum VII iam dicti seculi, vt patet ex ijs, quæ vel ipse de se vel alius de eo subtexuit ad finem libelli sui de viris Illustribus Casinensibus.

[3] Meminit præterea B. Otthonis, Arianensium Episcoporum seriem explicaturus, tomo 8 Italiæ sacræ, Ferdinandus Vghellus; [Huius corpus an 1452 a Beneuentanis repetitum,] asserens corpus vastantibus Apuliam Sarracenis delatum fuisse Beneuentum, & ibi vsque ad annum MCCCCLII quieuisse; quando Alphonsus Rex epistolam, XII Maij Puteolis signatam, ad Antonium tituli S. Chrysogoni Presbyterum Cardinalem Ilerdensem dedit in hæc verba, quorum triplex apud nos ecgraphum est:

Reuerendissime in Christo Pater, Domine, & Amice nobis carissime.

Ciues Ariani cupiunt maiorem in modum, vt corpus B. Othonis Confessoris, quod tempore, quo infideles Italiam inuadebant, inuitis Arianensibus ab ecclesia Arianensi ad Beneuentanam fuit translatum, Ecclesiæ Arianensi restituatur: hoc enim honestum & pium est. Vestram propterea Paternitatem ea animi vehementia, qua possumus, rogamus, vt pro hac restitutione facienda & cum sanctissimo Domino nostro & cum Archiepiscopo Beneuentano vices vestras interponatis, vt omnino dicta restitutio sequatur: quod nobis ad singularem complacentiam euadet.

[4] [restitutum brachium,] Erat tunc Beneuentanus Archiepiscopus Iacobus della Ratta Comitis Casertæ filius, Pontifex autem Nicolaus V. Apud hos auctoritas Regis, & Cardinalis intercedentis gratia, insigni illius doctrinæ debita, eatenus valuit; vt Arianensibus brachium saltem Patroni sui restitueretur: quod receptum in thesauro pie seruatur, inquit Vghellus, natalis autem eiusdem in prædicta ecclesia solenni ritu celebratur die 13 (23 scribere voluit) mensis Martij: quæ quia, dum ciues cum armis bellicis & vexillo a Magistro nundinarum delato, totam percurrerent ciuitatem, [festum in Octauam Paschæ translatum.] Quadragesimalis pœnitentiæ disciplinam perturbabat, nuper in Octauam Dominicæ Resurrectionis translata est. Hæc Vghellus; mortem illius collocans sub tertio Arianensis Sedis Episcopo Bartholomæo, qui anno MCLXXIX Concilio Lateranensi adfuit: vtique ex Ferrario, breui compendio Acta eius describente: quod hic sumpsisse se profitetur ex monumentis Ecclesiæ Arianensis, ipsius Odonis persona prolixe admodum scriptis. Fabius quoque Barberius, ignotus nobis, quem idem Vghellus ait prolixe Acta S. Ottonis & miracula euulgasse, eadem secutum se manifeste ostendit, cum ex ijs vrbis originem vera antiquiorem conetur adstruere.

[5] Horum nos Actorum geminum habemus ecgraphum: alterum Romæ descriptum, ex schedis Constantini Caietani; [Acta ipsimet Othoni adscripta,] alterum Neapoli transmissum ab operis nostri studiosißimo Antonio Beatillo, sub hoc titulo: Vita B. Othonis, quam idem anno a Natiuitate Domini MCLXXX Idibus Septembris conscripsit; quæ fuit reperta post eius obitum in ecclesia S. Petri, extra muros ciuitatis Ariani, quam ipse incolebat, & vbi is quoque ab hac vita discessit: quæ quidem Vita seruatur cum alijs sanctis Reliquijs in reliquiario maioris ecclesiæ Arianensis. Quod nos verum ac genuinum ipsius Odonis scriptum rati, cum ornatum additionibus marginalibus, distinctumque in capita, annotationibus quoque illustrare cœpissemus; deprehendimus purum esse putumq; commentum insulsi cuiusdam fabulatoris, fidem volentis adstruere fictioni suæ de origine vrbis supra indicata, ac paullo plenius refutanda inferius.

[6] Et quidem Ecclesiæ atque Imperij statum scißionibus diuulsum iam inde ab exordio seculi duodecimi describendum sibi sumens, [plurimis parachronismis scatentia,] ita impingit vbique, vt nihil in ea relatione sincerum inuenerimus, præter Pontificum ac Principum nomina; cetera autem conturbatißima omnia. Nam primo, Rogerio Siciliæ Comiti (quem constat a Guilielmo Calabriæ & Apuliæ Duce, postremo e familia Roberti Guiscardi surculo sine liberis moriente, institutum hæredem anno 1127, hac solum de caußa reprobatum ab Honorio II fuisse, quod Ecclesiœ feudum Sedis Apostolicæ iniussu, velut hæreditarium, occupasset) Rogerio, inquam, hanc notam inurit, quod Guilelmum nepotem ex patruele absentem, & Apuliæ Comitem statu suo expoliarit, vt se Regem vtriusque Siciliæ exaltaret. Deinde Petrum Romanum Petri Leonis filium finxisse ait, [maxime circa Antipapam Anacletum,] quod Innocentius Papa mortuus esset in certamine habito cum Rogerio (in quo vere ipse victus & superatus captiuus remanserit per multos dies) atque ita omnes circumueniens coëgerit, vt seipsum Papam declararent: quare Innocentius in sua positus libertate, præ timore clam se transtulerit ad Lotharium in Germaniam. Atqui Innocentium Tertium constat non prælio victum, sed pacis simulatione deceptum & detentum fuisse captiuum, vsque dum Regni titulum expetitum Rogerio iure clientelari conferret, anno MCXXXIX. Constat etiam Anacletum Antipapam (hoc enim nomen Petrus assumpsit) eodem quo Innocentius creatus est anno MCXXX schismatica electione promotum, & prædicti Rogerij potentia se tutatum fuisse. Constat tertio Innocentium Germaniam nec vidisse quidem, sed in Gallias ad Ludouicum Crassum confugisse, ibique egisse vsque ad annum seculi illius XXXIII, quo Lotharius Rex secum eum in Italiam reduxit, & vicißim ab eo est Imperator coronatus. Constat denique omnia hæc ante Pontificis captiuitatem esse gesta.

[7] Excusabamus tamen apud nos hæc ipsa vtcumque: quia non vsque adeo mirabile videbatur, si homo solitarius, & in ipso iuuentutis flore abductus a seculo, [supposititia esse conuincuntur,] decrepita in ætate minus bene recordaretur rerum se puero gestarum: verum vbi ad eum peruenimus locum, quo inducitur hæc scribens Otho: In hac festiuitate (agit autem de coronatione Imperatoris, quam dicit in æde D. Petri maximo apparatu factam) multi Romanorum adolescentes Patricij, & ego simul, aureo militarique cingulo ornati fuimus in anno ætatis meæ decimo octauo: ad hunc, inquam locum vbi peruenimus, nullus amplius fuit excusationi locus: quis enim non videat fieri minime potuisse, vt obliuisceretur eius loci, in quo gestus esset tam solennis & rarus actus, ipseque id ætatis adolescens tam insigni ad perpetuam omni vita memoriam honore exornatus: vt non dicam de tempore Pontificis detentionem, quæ hic prior inducitur, ad annos integros sex subsequente. Atqui Lotharium coronatum fuisse in Lateranensi non Vaticana basilica expresse testatur Otto Frisinghensis eorumdem temporum scriptor, mortuus anno MCLVIII lib. 7 cap. 18, vbi inquit, Rex plus mente quam milite confidens ad Vrbem vsque progreditur; ibique qualibus potuit cum paucis strenue peractis, in ecclesia S. Saluatoris, quæ Constantiniana dicitur, a Summo Pontifice Innocentio coronatus, Imperatoris & Augusti adeptus est nomen. Nempe ecclesiam B. Petri, vbi mos erat coronari Imperatoribus, Petrus Leonis eo tempore occupauerat.

[8] [cur in ijs Frangipanæ familiæ adscriptus Otho:] His consona est, quam Baronius allegat, Vaticana scheda, de hac eadem coronatione sic loquens: Hoc est iuramentum, quod Dominus Rex Lotharius, tempore hæresis filij Petri Leonis, Domino Papæ Innocentio præstitit, ante fores basilicæ S. Saluatoris, quæ Constantiniana appellatur, in die qua coronatus est ab ipso Innocentio, antequam coronam acciperet; Domino Cencio de Fraiapanis iuramentum computante, & Ottone nepote suo ac ceteris nobilibus Romanis ibi existentibus. Sequitur deinde iuramenti formula, cuius iam allegatus titulus non tantum ea, quæ diximus, confirmat; sed ad ipsum totius fictionis fontem nos ducit. Quo tempore, scilicet Otho sanctus vixisset, haud satis constabat: [de cuius genere res prorsus incerta est?] Romæ natum seruabat traditio, & quidem genere nobili, ex militiæ a qua in captiuitatem deciderat, profeßione diuinabant ij, qui Vitam eius ad Officij Ecclesiastici vsum composuere: nomina tamen parentum & qualis quantæque fuisset prosapiæ negabant se reperisse. Ergo cum hic Romanæ iuuentutis Principem Othonem nominatum legisset fabulæ Ottonianæ architectus, satis firmum se habere credidit fundamentum, cui reliquam male consutorum mendaciorum molem superædificaret.

[9] [Alia circa Alexandrum grauissima menda,] Eo autem fundamento retecto atque subuerso, non est magnopere nobis laborandum in exponendis redarguendisque ceteris vesani capitis parachronismis & hallucinationibus, quæ plures deinceps singulis paragraphis subsequuntur, absque vllo de Vita ipsius Otthonis verbo, vsque ad id tempus, quo Alexander III, anathemati subiectis Frederico Imperatore & Victore Antipapa, ad Philippum Regem Franciæ profectus est, & exceptus, vt pater. Fuerat is creatus anno MCLIX, & contra eum schismatice assumptus a Fridericianis Octauianus de Monticello: quorum demum violentiæ compulsus cedere, nauigauit in Galliam anno MCLXII, triennio antequam Philippus II, Augustus dictus, nasceretur ex patre Ludouico, Ludouici Craßi filio: & prius quam ille tertium vitæ mensem expleuisset, Romam per Legatum mortuo æmulo recuperatam, repetijt. [& circa tempus quo captus Otho:] Eiusdem Alexandri auspicijs Romani Tusculum anno MCLXVII obsederunt: sed hinc a superueniente Friderici exercitu inde ab erumpentibus Raynone Duce Tusculanis tanta fuere affecti clade, vt ipse Alexander de ea scribens, neget talem vmquam relatam recoli ab eo tempore, quo Hannibal Romanos apud Cannas deuicit: in qua pugna si captus fuisset Otho idem, qui coronatione Lotharij XVIII annorum adolescens interfuisse dicebatur, egisset tunc annum ætatis LII. Dum autem detinetur in carcere, fingitur audire nuntium de Mediolano capto & euerso per Fredericum: quod ante annum LXIII seculi illius factum constat, quinquennio ferme citius quam Romani Tusculum obsiderent.

[10] Atque hæc omnia præmittuntur, vt tandem ad totius fictionis scopum deueniatur: [alia minus consona Officij antiqui lectionibus.] & primo a carcere D. Leonardi auxilio liberatus Otho (Bernardum Ferrarius Leonardo substituit) Romam dicitur præterijsse, seque Arianum contulisse, & continuo cellulam sibi ad D. Petri ædificasse: cum in Lectionibus dicatur loca sancta visitando diu peregrinatus, & inter Arianenses aliquamdiu laudabiliter conuersatus, ciuilem duxisse vitam, sibi ijsque quos hospitio colligebat peregrinis victum, reficiendis vulgi calceamentis, quærens: quod adeo ignobile opificium si sciuit prius quam caperetur, gratis tam nobilis fuisse dicitur: si didicit postquam euasit e carcere, aliquot annorum exercitio didicit priusquam Arianum veniret; nec debuit suæ inter ciues commorationis obliuisci, qui suæ vitæ historiam voluit, vt fingitur, clientibus suis futuris relinquere.

[11] [Commentum de vrbis nomenclatura ab Ara Iani,] Cum porro iam solitarius degeret Otho, inducitur Iordanus Comes, singulari studio refodiens rudera veteris templi, Iano, vt habebat traditio, dedicati: cuius bifrons repertum sit simulacrum, & ara cubitalis & titulus lapideus quinos cubitos longus, latus ternos, in hunc modum sculptus: Q. BABRIVS COR. AMIANTVS. PA. QVÆSTOR. P. R. EX S. C. IN. P. A. S. HE. qui sic legi deberet: Quintus Babrius Cornelius Amianthus, Patricius, quæstor Populi Romani, ex Senatus-consulto in prouincijs Apuliæ Samnitium Hetruscorum: Qualis lapis, si extra hanc fabulam vllus extat vel extitit, nihil de eo potest pronuntiari mitius quam quod ait Vghellus, antiquitatis cordatiores inscriptionem illam, pulchrum & ad laudem ingenij excogitatum commentum, non ex opinione existimare. Vt autem in hisce notis tot pene vestigia falsitatis, quot apices inueniet veterum ruderum curiosus scrutator: ita nihil dubitabit quin pari audacia conficta sit reliqua explicatior eiusdem lapidis narratio, qua dicitur, vrbem sic vt supra indicatum est conditam, a Pontio Samnitium Duce euersam, Præter hic pecunia sua restituisse anno ab V. C. quingentesimo.

[12] Ne autem hæc tam prolixa tamque accurata lapidis vnius inscriptio non omnino otiose intrusa videretur, prosequitur fictus Otho narrare popularem in eius refoßione lætitiam, [& Arianensium vanitate ab Othone correcta,] & imaginem Iani publicis priuatisq; ædificijs præfixam, vexillis labarisque insertam commemorare: vulgique inter commemoranda maiorum facta iactantiam de Sappia, Beneuentanorum Colonia distante decem P. M. Beneuento, temporibus Totilæ euersa incolis Arianum traductis. Cuius idololatricæ vanitatis & inanis iactantiæ pœnitentiam in populo efficacißima oratione excitauerit Otho; auctor etiam mutandi sigili, & pro Iani effigie trimontium assumendi: sic tamen, vt A & I, ad veteris originis memoriam (quam scilicet non penitus Otho extinctam volebat) conseruandam medio monti inscriberentur. Exinde prophetam agere Pseudo-Otho incipit, & futuram ab Agarenis obsidionem cum vltimo fere exterminio, [prophetiæ eidem falso affictæ.] & terræmotum anni MCCCCLVI, quo funditus pene euersa vrbs est, prænuntiare; idque sub initio Principis ex Occidente ad regnum Neapolitanum prouehendi, Alphonsum Aragonium indicans: & denique Arianenses tamquam Gallorum sectatores ab Imperialibus subiugandos, ad Caroli V Imperatoris Guisijq; Ducis tempora respiciens. Vlteriora non audet attingere, ne fallax prædictio rerum nondum factarum prophetam conuinceret falsitatis: denique collectis e sacra Scriptura formulis pluribus, Vrbi indigenisq; velut Protector, benedicit.

[13] Hæc summa profani illius scripti, & his visis, vt speramus, e sacrario auferendi: quo exploso, aliud non superest nobis, quam Officium Ecclesiasticum: cuius nouem lectiones bonam partem Vitæ sic nobis exhibent, [Vita sincerior ex Officio vetustissimo colligenda.] vt reliquam cum eius miraculis, ante & post obitum patratis, simili ratione conscriptam fuisse, satis ostendant. Quam nunc deperditam, aut certe non repertam ab eo, qui cuncta nobis diligentißime curauit describenda, Antonio Beatillo, vtcumque supplemus ex Responsorijs & Antiphonis nec non ex hymnis eiusdem Officij in vnum conflatis, vnde maius lectionibus ipsis robur auctoritatis accedat. Vtpote eo tempore compositis, quo adhuc sub Apuliæ nomine nonnulli veteris Samnij atque Campaniæ tractus ac pene ipsa Neapolis censebatur: vnde Arianum veniens Otho in Apuliam venisse dicitur.

[14] Venit autem tempore Iordani Comitis, etiam ipsa quam refutauimus fabula assentiente, atque adeo semetipsam peremptorie iugulante. [Ætas ex ætate Iordani Comitis mortui an. 1127.] Iam inde enim ab initio seculi duodecimi floruit hic Comes, rebus gestis notus in Chronico Fulconis Beneuentani, ab Innocentio II patriæ suæ Iudicis constituti, & res suo tempore gestas deducentis vsque ad annum MCXL; vbi mortē Iordani, in oppugnando Florentino castro temere ad portam quamdam insilientis, ibique sub lapidum densitate a propugnatoribus obruti, narrat ad annum MCXXVII. Atqui senio confectus erat, cum Arianum venit, Otho; adeoq; moriente Comite vel iam mortuus vel proximus morti. Vt euidens plane fiat, impostorem illum, qui scriptum illud in ecclesia S. Petri abdidit, non tantum præfractæ impudentiæ hominem sed etiam in patriæ suæ historijs prorsus imperitum fuisse: qui non viderit ex Iordani ætate consequens esse, vt fortasse prius viuere Otho desierit quam ipse eum nasci faciat.

[15] Ad tempus translati Beneuentanam in vrbem corporis quod attinet, [Translatio Beneuentum circa annum 1230.] si huius translationis caussa fuit infidelium metus, vt Alfonsus Rex scribit: contigisse ea debuit circa annum MCCXXX sub Frederico II, vastantibus Apuliam Saracenis: ante quorum irruptionem nisi compositum Officium esset, non posset de eo tamquam Ariani quiescente sic absolute loqui. In quibusdam P. Rosweidi ad Vsuardum Molani additionibus MSS. hæc leguntur: Die XXIII Arriani natalis S. Othonis Romani, [Altare Romæ.] Protectoris Arianensium: cuius altare & imago Romæ est in ecclesia SS. Martini & Siluestri in montibus. De his consultus R. P. Daniel de Virgine Maria Flandrobelgicæ Prouincialis, dum Capitulo Generali anno MDCLXVI Romæ coacto interest, respondit XXII Maij, quæsitos a se religiosos, qui in eo conuentu ab annis viginti vel triginta habitarunt, nihil de eiusmodi altari aut imagine nosse: ecclesiam ab annis centum a S. Carolo Borromæo, iterumque ab annis viginti totaliter esse innouatam: relictisq; altaribus SS. Siluestri & Martini ac B. Virginis Mariæ, pleraque alia noua esse facta, & Sanctis Ordini proprijs esse dedicata.

VITA
Ex Officio & Lectionibus proprijs.

Otho Solitarius Ariani in regno Neapolitano (S.)

BHL Number: 6391

[1] Inclytus itaque vir Domini Otho, vt nunc a auribus … est intimatum, Romæ extitit natus atque nutritus: [Ortu Romanus,] nomina vero parentum, & qualis quantæq; fuissent prosapiæ, nec nos reperimus, nec posteris dirigere studuimus: quorum quamuis status a nobis ignoratur … tamen quam magni fuerint demonstrat propago. Fuit etenim Otho sanctissimus, in primæ iuuentutis flore positus, apud conciues potissimus: [conditione miles,] qui si generosis non esset ex parentibus editus, in tanta vrbe, quæ caput mundi est, militari dignitate non foret præditus.

[2] Tale enim edictum a primis Vrbis incunabulis diuinum promulgauit oraculum, vt veteranorum filij per successionum seriem ad militiam scriberentur. Cumque in eo tempore, quo B. Otho militari cingulo fungeretur, gens quædam Romano Imperio, cui debebat flectere colla, nollet; magistratibus & decreto Senatus obsisteret, & Romanæ militiæ exercitus ad eam expugnandam & Romano Imperio & ditioni eius subdendam mitteretur b; ad eam cum ceteris militibus vltroneus pergens Beatissimus Otho, [ab hostibus capitur,] bello incepto cum aliquantis sodalibus suis ab hostibus captus est. Quod quidem ne sine Domini nutu a quoquam factum esse credatur: quia quem diligit Dominus corripit, & castigat omnem filium, quem recipit.

[3] Manibus itaque post terga reuinctis, cruribusque diro catenarum ferro constrictis, [Deum in molesto carcere inuocat,] eos in opaci custodia carceris diu clauserunt: eius vero socijs redemptis, solus Otho ibi remansit. Postremo in eodem custodiæ loco famis penuria & catenarum pondere maceratus, Deum Redemptorem omnium cum lacrymis deprecabatur, dicens: Iesu Christe Domine, Fili Dei vnigenite, iam, si placet, non in harum me permittas tenebrarum longe pœnis immorari, nec me quidem a tuarum portione gratiarum quandocumq; defraudari: sed me istius angustia carceris educere digneris, vt nomen sanctum tuum semper benedicere valeam atque laudare.

[4] [in somnis a S. Leonardo visitur,] Et non multum post temporis, imo sequenti nocte, cum se sopori dedisset, veniens ad eum S. Leonardus c, huiusmodi miserorum consolator, talia voce prorupit: Ne paueas, Otho, exaudita est oratio tua apud Dominum: audi tamen quod pertinet ad salutem tuam. Caue, inquam, ne vltra milites labenti mundo, sed hinc incedas simplici corde & corpore mundo. Expergefactus igitur tunc a somno, cuncta quæ viderat humanitus agi credidit, eaque intra se reuoluendo denuo obdormiuit. Rursumque Sanctus adueniens eum de atri carceris gremio discussit, [& liberatur:] suaq; virtute in quemdam saltum adhuc soporatum perduxit. Sancto igitur iam per cæli tenues, vnde venerat, auras regresso, B. Otho catenarum laqueos lapide fregit, & hæc qualiter facta fuerant secum aduertere cœpit.

[5] [exinde Deo soli seruiens,] Præterea mane facto, accepti non immemor beneficij, saltus vmbrosi densitate dimissa, per mundi climata supplex Sanctorum visitare cœpit oracula: tandem longo confectus iam senio; diuina Prouidentia veniens in Apuliam, Arianensis vrbis ingressus est mœnia. Eius siquidem situs & humus adeo sibi complacuit, [Arianum senex venit,] vt volens numquam inde recedere, quoddam hospitium ad susceptionem peregrinorum, quibus impensis valuit, ibidem fecerit: & cum rerum facultate careret, & vnde necessitatem patientibus tribueret, non haberet, accolarum vrbis prædictæ calceamenta suebat; [peregrinos hospitio excipit:] & quod inde lucratus erat susceptis hospitibus victum inde præbebat: similiter lignorum humeris baiulans onera, & ipsis tempore noctis lectulum præparabat.

[6] Ipse vero in illis non sibi placere cupiens, pœnas inediæ, algoris & vigiliæ summopere tolerabat, sperans & firmiter credens in districto examine se messurum, [cerdonem triennio agens,] quæ seminauerat; cum Rex super omnes Reges excelsus, in sede maiestatis suæ sedens, & in libra iustitiæ nostra cuncta ponderans, reddet vnicuiq; secundum opera sua, & dicet ijs, qui a dextris eius erunt: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi: quia quod vni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Cumque sic agendo per trium annorum curricula inter Arianenses ciues innocentem vitam duxisset, sanctissimo compunctus spiramine, hominum contubernium repudians, ad ecclesiam B. Petri Apostoli, septingentis sexaginta passibus procul ab vrbe, deuenit.

[7] Iuxta quam sibi cellulam struxit, & vt solitariam vitam duceret ibi recludi voluit: in qua tyrannicas dæmonum minas atque derisiones sæpe sine numero sensit: [postea extructa cellula:] visibiliter enim diabolus cum mille mendacibus artibus eum decipere conabatur. Sed tunc Christi Confessor inclytus, vigilijs & orationibus insistens, totum se Crucis signaculo protegebat, omnesque sui corporis artus sexaginta simul nexis corrigijs affligebat. [solitarius degit:] Ieiunabat itaque sex diebus hebdomadæ & contentus erat cibi perparco munere. In qua quidem cellula etiam sibi sepulcrum ad memoriam fecerat, quod diu noctuque patens reliquerat, vt in eo impleretur Scriptura, quæ dicit: Fili in omnibus operibus tuis memorare nouissima tua, & in æternum non peccabis. [Ecli. 7, 40]

[8] Sed quanta in eodem claustro perpessus fuerit, nostra nequit lingua narrare: [cuius tectum dum accipitrem Ducis recepturus miles scandit,] ideo omnibus his prætermissis, ad ea, quæ per eum Dominus miracula gesserit, stylum vertamus. Eo itaque tempore, quo nobilis Iordanus, Ariani Comes, ciuitatis habenas moderabatur, dum quidam miles eius, nomine Seruatius, cum suo accipitre aucupatum pergeret, eumque pro capiendis auibus volare in aëra laxaret, accidit vt ad capiendum non pergeret, sed vt supra cellulam beati eremitæ Othonis quiesceret: cuius tristis de otio illum vt rediret, more reuocabat solito. Cumq; clamitando iam voce deficeret, nec vt solebat vellet ille venire, protinus accedere in animo volutauit; nec eum quin iret, [eumdem irrecuperabiliter amittit,] mora vlla detinuit, sed in proximæ cellulæ tectum scandens insiluit. Postea vbi Sanctus quis esset & quare scandisset eum interrogauit, statim ne eum capere posset Dominum exorauit.

[9] Mox mirum in modum, quem cum pedibus iam se apprehendisse putabat, eum per liquidum aëra volare inspiciebat. [vsque dum Sancto supplex,] Postquam autem spem reuertendi nullam esse conspexit, inde ad terram mœstus descendit. Cumque per concaua vallium & ardua montium, per triduum illum diligenter exquirens, non reperisset; verecundus ad eremitam tetendit, quem cum lacrymis supplex rogauit, vt suis precibus sibi præfati Comitis iram placaret. Hæc audiens eremita, misericordia motus ait: Festinanter perge ad fontem, qui S. Petri dicitur, & ibi eum se latice infundentem reperies, qui cum te viderit, statim, vt assolet, ad te perueniet. Quo audito ad indicatum locum miles accessit, [eum recepere meruit.] & velut Sanctus prædixerat, illum inuenit. Tunc miles cum gaudio reuersus, gratias egit ei & Filio summi Dei.

Cetera desiderantur, & ex responsorijs & antiphonis quadamtenus suppleri hoc modo possunt.

[10] Adolescens quidam oculorum lumine priuatus dum ab illo Christi cruce signaretur, [Cæcum & febrientem sanat:] factus est sanus. Dum preces ad Dominum B. Otho funderet, vt febres mulieri tolleret, statim Dei virtutem adesse conspexit; cumque ab oratione surgeret, ab infirmitate mulier liberata est. Quoniam a puero Tonanti placere curauit, ab omni se carnis ambitione priuauit. Vt volat fulgur radians, Sanctus hic penetrauit æthera, quando eius a corpore progressa est anima. Cum sancti viri funus ad aures vulgi vsque venisset, [pie mortui corpus in vrbem adducitur,] mox in vnum collecti vnanimiter progressi, adduxerunt in vehiculo corpus eius & posuerunt illud in monumento. Languens autem puella dæmonis pondere fessa, B. Othonis meritis sana effecta cum ab humo se reuelasset, mox cum adstantium multitudine Deum benedicebat. O merces accepta! o vita Deo placabilis! [energumenam liberat.] cuius ob merita diuersarum passionum infirmi ad te deuote currentes curantur. o Arrianum vrbs excellentissima: in qua virtutum tot clarent præconia, & ab obsessis pellit Otho dæmonia! o quanto gaudio Arianensium plebs gloriatur, quia huius Sancti patrocinio semper iuuatur!

[11] Ex Hymnis quoque ad Vesperas & Laudes compositis hæc iuuat excerpere.

Ad Othonis solennia tota concurrit patria,
Laudet vt eius merita cum sua vrbe propria. [Vitæ & miraculorum epitome collecta ex hymnis.]
Iste Romanus genere, afflatus almo flamine,
Cum esset tiro nobilis, nec non ætate iuuenis,
Admonitus in somnio a Leonardo sanctissimo,
Ne se ligaret seculo sed militaret Domino,
Humanam spernens gloriam, suam reliquit patriā,
Venitque in Apuliam, vitam ducturus cælicam.
In Samnij prouincia extat vrbs tam fortissima,
Vt superari nequeat si ipsa non consentiat;
Prope cuius munimina Otho, sanctus Christicola,
Reclusit se in cellula, orans pro tota patria.
Afflixit se ieiunijs, pernoctans in vigilijs,
Diebus & continuis se verberans corrigijs.
Inter multa miracula quæ fecit hic mirifica,
Hebrææ reddit lumina quæ mansit in perfidia.
Quod Comes cogitauerat, nullique referauerat, [Prophetiæ dono claret,]
Otho d reuelat concite, testante eodem Comite.
Cum audisset magnanimus Comes & omnis populus,
Othonem credunt sedulum & verum Dei famulū.
Sic fecit in accipitre e qui fugerat a milite,
Designans locum nomine, in quo manebat proprie:
Demonstrans inquirentibus ad fontem se diluere.
Nec non cæco restituit lumina miserabili,
Ardentes æstus febrium extinxit mulierculæ.
Multa fecit & alia, quæ nequeunt per singula,
Profari amplo flamine pro sui magnitudine.
Vitam duxit Angelicam ibi per multa tempora,
Post Deo reddens animam cuncta viuit in secula.
Cuius sacrum corpusculum fertur ad f Episcopiū:
Vbi fiunt miracula multa per eius merita: [exercet in dæmones potestatem,]
Ipsius namq; meritis obsessos linquunt dæmones,
Ad nigras pulsi tenebras stagno merguntur igneo.
Quapropter deuotissima Ariani plebecula,
Vota persoluens debita, tua quærit suffragia:
Vrbi succurre propriæ, in qua quiescis corpore, [Ariani patronus colitur.]
Cunctumque Dei populum conserua in perpetuum. Amen.

[Annotata]

a Nempe in Antiphona primi Nocturni, quæ est hæc, Nobilissimus itaque & sanctissimus Otho Romanorum genere extitit oriundus: cuius a pueritia in ieiunijs & eleëmosynis caritatem animus satagebat.

b Mirum est, quod Ferrarius commentitia Acta vbique secutus,

Pro Tusculana expeditione, substituerit Frederici Imperatoris conatum aduersus Alexandriam Statilliensium, an. 1174 atque ita enormius a vero aberrarit: sic enim sexagenarius senex fuisset cum caperetur, iuxta ætatem quam in Lotharij coronatione fingitur habuisse.

c

Colitur 6 Nouemb. miraculosa in captiuis liberandis potestate celeberrimus: est autem de collata Othoni ab hoc Sancto gratia totus fere Hymnus, ad Matutinum recitandus: qui ceteris diuerso metro conscriptis non ita commode interseri potuit: [S. Leonardus] cuius hæc est prima stropha, ad quamdam Sapphici versus similitudinem.

Otho beatus, manibus dum vinctis
Staret, opaco carceri reclusus,
Dumque oraret summum Creatorem,
      Grandia vidit.

d De eadem re est etiam Antiphona 2 Nocturni 3. Si te numquam, inquit, [Iordanus Ariani Comes.] facturum promiseris, cogitationis tuæ caussam aperiam. Ex quo patet rem malam fuisse quam Comes versabat animo: cuius scelestam fuisse vitam, satis indicat Falco Beneuentanus ad an. 1114, ita loquens. Iordanus Comes timens, multorum suorum pondere delictorum oneratus, ad tale tantumque concilium pergere (quale nempe Ceperani Paschalis II indixerat) legatos suos eo direxit.

e Ex horum versuum cum vnico, quod in lectionibus narratur, miraculo collatione, facile est conijcere, æque diffuse cetera fuisse conscripta, quæ summatim in responsorijs antiphonisq; & hymnis attinguntur.

f Anno 1070 Episcopum fuisse Meinardum Patauinum ex fontis baptismalis epigraphe Vghellus probat: [Episcopi Arianenses.] pluresq; in eadem Sede ante se habuisse docet ex quodam illius Instrumento condito an. 1180 quo fatetur se sine qualibet Prædecessorum suorum auctoritate fecisse quædam, quæ irrita & impie facta declarat. Ad annum deinde 1098 Gerardus Episcopus Hierosolymis capiendis interfuit, teste Gulielmo Tyrio. Sub eone an successorum aliquo innominato Ariani Otho vixerit non liquet: hoc interim ex dictis certum manet, non esse defunctum sub Bartholomæo, qui concilio Lateranensi anno 1179 interfuit, vti Vghello visum est.

DE BEATO PETRO ORDINIS EREMITARVM S. AVGVSTINI EVGVBII IN VMBRIA.

SEC. XIII VEL XIV.

[Commentarius]

Petrus Ordinis Eremitarum S. Augustini, Eugubii in Vmbria (B.)

[1] InterEremitarum, seculo XIII per Italiam sparsorum, Congregationes quinque, quarum in Bulla sua meminit Alexander IV, vltima nominatur, sed non minima fuit, quæ de Brictinis dicta, anno MCCXXVII a Gregorio IX obtinuit, vt B. Augustini Ordinem posset profiteri, pluribus a nobis illustrata tom. 2 Februarij, [Congregationi Eremitarum de Brictinis,] pag. 473. Habebat ea suos fere per Romandiolam Conuentus, ramos tamen etiam alio sparserat, & in Vmbria quoque anno MCCLII apud & extra ciuitatem Eugubinam de nouo ecclesiam cœperat ædificare, ad opus pium eleëmosynas collaturis fidelibus Indulgentias largiente Innocentio IV, vt auctor est Thomas de Herrera Alphabeti Augustiniani pag. 217. Anno autem post hæc secundo facta est illa famosa vnio, prænominato Alexandro IV curante, qua in vnum Augustinianum Ordinem, sub vnoque Generali Landfranco collecti sunt omnes Eremitæ, qualemcumque prius Regulam profeßi: indeque Eremitarum Augustinianorum nomen tota Europa inclaruit egregiæ sanctitatis & doctrinæ fama.

[2] Circa hæc aut paullum prægressa vel secuta tempora natus erat Eugubij Petrus, e familia, vt Iacobillus asserit to. 1 de Sanctis Vmbriæ, [adiunctus Eugubij B. Petrus,] Ghisenghorum: quorum nunc solum istic nomen supersit, sed gloria tali alumno non leuis: quippe qui Brictinense amplexus institutum, post vnionem constitutam, ita inter Augustinianos emicuit, vt proximus ab illa annis in Franciam missum Prouincialem putet Creusenius, in monastico August. pag. 123, eumdemque in Flandria, vt talem, transegisse cum Iprensis ciuitatis Præposito ac Capitulo, circa conuentum iuxta eamdem ciuitatem recens fundatum: [an Franciæ Prouincialis,] cui conuentioni subscripserint Decanus & Capitulum Morinense, Sede vacante. Verum Antonius Sanderus in Flandria Illustrata lib. 2 Rerum Iprensium cap. 12 agens de tali conuentione, iuxta archiua eiusdem conuentus, inita anno MCCLXIII & MCCLXV a Capitulo Morinensi Sede vacante approbata, hæc ibi legi dicit: Anno Domini MCCLXIII die S. Benedicti RR. DD. Præpositus & Canonici S. Martini ciuitatis Iprensis receperunt Ordinem nostrum Augustinianum, & postea: Guido totius Ordinis Generalis cum M. Ioanne de Eugubio Regni Franciæ Prouinciali, & Petrus Prior hic primus, cum Præposito Martiniano pacti sunt de certis residentiæ conditionibus.

[3] Incertus igitur est Franciæ Prouincialatus adscriptus Petro, [an Ordinis Augustiniani Generalis fuerit?] imo fictitius: quando nec hoc quidem constat an Flandriam vmquam ipse viderit. Sed multo magis incertus Ordinis Generalatus, eidem ad annum MCCLXXXI attributus a Iacobillo; ignotus Creusenio, Pamphilo, Hereræ æque ac Romanis & Eugubinis Patribus super ea re consultis. At minime incerta vitæ ab eodem in Ordine ductæ sanctitas, cuius caußa hic nobis commemoratur, & Eugubij velut Beatus colitur. Testem Herrera Henricum de Vrimaria citat (quem inter scriptores videtur dumtaxat de Huri nominasse & ad minus circa annum MCCCCXC statuit floruisse) vtpote qui in tractatu de Origine Ordinis Eremitarum S. Augustini, inter Augustinianos famosæ & notoriæ sanctitatis Petrum de Eugubio collocet inter B. Nicolaum de Tolentino & B. Simonem de Tuderto hisce verbis: Octauus fuit Fr. Petrus de Agubio, qui fuit homo maximæ orationis & patientiæ, cuius vita in Domino quiescens multis miraculis claruit.

[4] Iacobillus prolixius elogium texit & in principio quidem legum studia primum Perusij instituta, [certe in eo sanctitate claruit,] deinde Parisijs Doctorali laurea coronata, eorumdemque ibidem publicam profeßionem magnifice extollit, citato ad marginem chronico Iosephi Pamphili fol. 134. Sed vt istic præter nudum Petri Eugubini nomen nihil legitur; sic veremur ne cetera, quæ de illius in seculo atque religione virtutibus profert, non quidem præter veritatem, sed tamen ex eorum, quos similiter in margine citat auctorum testimonio æque obscuro pie magis quam fundate eduxerit: quare istis omnibus malumus abstinere, & ex Herrera certiora prosequimur in hunc modum. Roman in MSS. Codicibus affirmat, requiescere Petrum in conuentu Eugubino, idque de illo dictu mirabile enarrat.

[5] Petrus in communi Fratrum monumento depositus est: at qui illum sanctitate insignem effecerat, ab hominibus post mortem non solum agnosci, [& post mortem e sepulcro cantare auditus,] sed & coli decreuit. Surgebant de more Fratres ad confitendum Domino, & dum dulce illud canticum, Te Deum laudamus concinerent, alternis Petrus vocibus psallebat, Te Dominum confitemur. Suaui alternantis concentu commoti Fratres templum lustrant, si quem vocis auctorem inueniant. Cum autem neminem inuenissent, Petri sepulcrum inuisunt, sanctumque virum in genua flexum, & ore aperto reperiunt, quasi consodales moneret, In noctibus extollite manus vestras ad Sancta & benedicite Dominum; [cultum Beati meruit,] & se cantum alternasse testaretur. Mirati Fratres, & miraculo admoniti pias sancti viri exuuias ad decentiorem locum transtulerunt, vbi & nunc requiescunt. Ibidem in choro imago illius picta cernitur, vt ait Iacobillus, cum hac epigraphe. B. PETRI HEREMIT. EFFIGIES. [die Mercurij sancto:] Eadem cernitur in Arbore Augustiniana, vbi mors eius anno MCCLXXXVII adscripta legitur: antiqua autem consuetudo obtinet, vt annue agatur illius festum in hebdomade sancta die Mercurij. Hæc illi.

[6] Iacobillus simpliciter ait, Mense Martio mortuum: & diem XXIII mensis videtur pro suo arbitratu delegisse, quod hactenus sequimur, [incertum quo die,] dum alia nulla ratio suadet diuersum diem præferre. Herrera ex eo quod in catalogo Beatorum inter B. Nicolaum de Tolentino & B. Simonem de Tuderto, mortuos anno MCCCV vel VI & MCCCXXII collocetur Petrus, ipsum quoque inter prædictos duos terminos existimat esse defunctum. Nobis nullum certum chronographiæ characterem habentibus, incerta manent omnia. Et quidem si Iprensi fundationi interuenisse Petrum constaret, potius seculo XIII ad finem vergente quam XIV inchoato defunctum crederemus; præcipue si sciremus Brictinensibus ipsum adiunctum fuisse ante vnionem generalem. Quod si diem saltem mensis certum haberemus, ex illius cum feria IV sanctiori concursu liceret facere coniecturam: nunc nec coniectare quidem licet, [& anno mortuus,] nisi ex anno incerto diem quærendo incertiorem: quem qui cum auctore Arboris Augustinianæ fuisse diceret annum MCCLXXXVII, quo Pascha celebrabatur VI Aprilis, concluderet mortis, depositionis vel translationis alicuius diem cum feria IV iam dicta concurrentem, fuisse eiusdem mensis secundum: alium, si alterum annum acciperet. Diem vero XXIII mensis Martij, post constitutam vnionem non inuenies cum feria prædicta concurrere nisi XIV seculi anno XXIII, XXXIV & XLV.

[7] Verum de his nunc satis: neque enim operæ pretium est in istam mutæ antiquitatis caliginem profundius immergi, deficientibus testibus, [nihil ea de re scribentibus antiquis.] quorum fide aliquid decerni possit: nam R. P. M. Ioannes de Iudæis, Assistens Generalis Germaniæ in S. Augustini Conuentu Romæ, cum pro sua humanitate omnem in subsidium nostrum mouisset lapidem, aliud nihil Eugubio recepit, præter elogium ex Iacobillo transcriptum, & testimonium cultus atque nouissimæ translationis, in tanta materiæ inopia haud sane contemnendum, quod ex Italico hisce verbis Latinum reddimus.

[8] Die Martis in hebdomade Sancta quotannis publicæ venerationi exponitur Beatus iste, pulsatis per aliquot præcedentes vesperas festiue campanis ad eiusdem honorem: [Concursus ad spectaculum corporis incorrupti,] deinde ipso die Martis iam dicto post solitum signum campanarum, aperitur arca, concurrente non solum Eugubinæ vrbis & territorij populo, sed etiam ex circum vicinis locis multitudine magna: qua totum ordinarie impletur templum vsque ad tertiam & quartam noctis horam; dum vnusquisque nititur non recedere, nisi obtenta flosculorum aut bombacis, quæ sanctas Reliquias tetigerint, parte, vel coroliis suis precatorijs contactu earumdem sacratis.

[9] Porro ab ipso mortis suæ (aut potius eleuationis) die requieuit beatum hoc corpus sub altari, [& nouissime anno 1666 translati.] quod Samaritanæ nuncupatur, in nucea arca. Verum cum deinde iuxta prædictum altare alterum magis sumptuosum magisque conspicuum erectum esset, & sub nomine S. Thomæ de Villa noua consecratum; visum est P. M. Felici d'Ofida, & P. M. Andreæ Balbucci alijsque Patribus, longe decentius sacrum illum thesaurum in nouo isto altari posse haberi, & super ea re supplices ad Reuerendissimum Ordinis Generalem Petrum Lanfranconium dedere litteras. Quo pijs votis annuente, coram Vicario & Notario Episcopalibus translatus est Beatus die Martis in hebdomade Sancta anno MDCLXVI ad altare prædictum, ibique collocatus in cypressina arca, & ex parte sculpta affabre atque inaurata; totus integer, inque eodem ipso habitu vili & rudi, in quo ante tot annos primum fuit sepultus; non absque insigni miraculo virtutis ex ipso corpore ad vestem deriuatæ.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


März III: 24. März




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 23. März

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 23. März

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 11.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.