Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung März III           Band März III           Anhang März III

24. März


XXIV MARTII.

SANCTI QVI IX KALENDAS APRILIS COLVNTVR.

Sanctus Artemon Episcopus Seleuciæ in Pisidia.
S. Latinus Episcopus Brixiensis in Italia.
S. Marcus, Martyr Romæ.
S. Timotheus, Martyr Romæ.
S. Seleucus in Syria.
S. Timolaus, Martyr Cæsareæ in Palæstina.
S. Dionysius, Martyr Cæsareæ in Palæstina.
S. Pausis, Paësis seu Pausides, alijs Publius, Martyr Cæsareæ in Palæstina.
S. Romulus, Martyr Cæsareæ in Palæstina.
S. Alexander, Martyr Cæsareæ in Palæstina.
S. Alexander alter, Martyr Cæsareæ in Palæstina.
S. Agapius, Martyr Cæsareæ in Palæstina.
S. Dionysius, Martyr Cæsareæ in Palæstina.
S. Rogatus, Martyr in Africa.
S. Catula, Martyr in Africa.
S. Autus siue Vtus, Martyr in Africa.
S. Victorinus, Martyr in Africa.
S. Saturninus, Martyr in Africa.
S. Saturninus alius, Martyr in Africa.
S. Salitor seu Salutaris, Martyr in Africa.
S. Aprilis, Martyr in Africa.
S. Iosephus, Martyr in Africa.
S. Caliondola, Martyr in Africa.
S. Secundolus seu Secundus, Martyr in Mauritania.
S. Verulus, Martyr in Mauritania.
S. Saturninus, Martyr in Mauritania.
S. Sorectes seu Socretes, Martyr in Mauritania.
S. Abatas, Martyr in Mauritania.
S. Agapitus in Phrygia.
Sancti XXXV Martyres, Cæsareæ in Palæstina.
S. Pigmenius Presbyter, Martyr Romæ.
S. Zacharias reclusus apud Græcos.
S. Martinus Thebæus apud Græcos.
S. Domangartus seu Douengardus Episc. in Hibernia.
S. Hildelita Virgo Abbatissa, Birkengi in Anglia.
Sanctimoniales a Danis occisæ, Birkengi in Anglia.
S. Seuerus Episcopus Catanæ in Sicilia.
S. Bernulfus Episcopus Astensis Martyr, Patronus Montis-regalis in Liguria Pedemontana.
S. Aldemarius Presbyter & monachus Casinensis, Bocchiani in Aprutio citeriore.
B. Berta Abbatissa Congregationis Vallumbrosanæ in Hetruria.
S. Simon puer Tridenti in Alpibus a Iudæis necatus.
S. Ioannettus puer in diœcesi Coloniensi a Iudæis necatus.
S. Catharina Suedica, filia S. Brigittæ, Vastenæ in Suecia.

PRÆTERMISSI, ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Iobia Virgo, filia Regis Persarum, memoratur a Greueno in Auctario Vsuardi & Canisio. Refertur a Laherio XVI Martij in Menologio Virginum Gallico. Est ea per S. Cyriacum liberata a dæmone, & ab eo baptizata: reliqua latent. Sunt ea descripta in Vita S. Marcelli Papæ cap. 3 XVI Ianuarij
S. Stephanus Abbas Reate in Italia, refertur hoc die a Wione, Dorganio & in Martyrologio Basileæ, & alio Gallice Leodij excuso. De eo egimus XIII Februarij.
S. Geruinus Abbas Centulensis memoratur a Saussaio in Supplemento Martyr. Gallic. Vitam dedimus Martij.
S. Nicander Martyr in Ægypto memoratur in Menæis hoc die, vti in ijs, & alijs, quando de eo egimus XV Martij.
Leutgardis, Iuditha, Charopla, Virgines Venerabiles referuntur in Menologio Virginum Laherij. Memoratæ in Vita Herlucæ Virginis, edita a Iacobo Gretsero, vti de hac diximus inter Prætermissos XVIII Martij.
S. Iacobus Episcopus ac strenuus sacrarum imaginum propugnator, refertur in Menæis MSS. & excusis. Videtur idem esse, qui colitur XXI Martij.
Nicon & CXCIX socij Martyres celebrantur hoc die in Menologio Basilij Imp. Acta dedimus XXIII Martij.
Custodia corporis Christi in sepulcro memoratur a Græcis, quia pridie celebrarant eius pro salute humana in cruce mortem.
Epigmenius Presbyter a Baronio inscriptus est Martyrologio Romano, quasi sub Diocletiano Romæ sub Turpio Iudice gladio cæsus, martyrium consummasset. In notis citantur Acta S. Cresentij Martyris, qui Crescentius dicitur in ijs ab Epigmenio Presbytero cum parentibus baptizatus, & a Turpio Proconsule ciuitatis Perusinæ cum epistola Romam missus, & iussu Diocletiani capite plexus extra portam Salariam XVIII Kalend. Octob. absque vlteriore mentione dicti Epigmenij: nedum martyrij ab ipso tolerati. Citata autem Acta Romæ descripsimus ad XIV Septembris illustranda.
S. Sciria virgo in vtroque Hibernico Martyrologio hoc die nominatur, eiusdemque vt hodie colendæ meminit ad XV Februarij Colganus vbi in S. Farannani Actis Hibernicis num. 7 nominatur, inter præcipuos Sanctos ex semine Cumnæ, qui S. Columbæ ad locum Easdra dictum occurrerunt. Ab hac nomen retinuit Kill-skyre, celebre in finibus Mediæ monasterium, cuius Abbates aliquos Colganus, 28 Martij de S. Conallo agens, enumerat: de ipsa autem hic omnino tacens, nobis quoque auctor esse videtur vt eamdem prætermittamus.
S. Maccarthennus Clocharensis Episcopus ex S. Patricij Actis iam prolatis notus, a Fastis Hibernicis celebratur hoc die, itemque die XV Augusti, ad quem diem satius ducimus exspectare: si forte interim plena nanciscamur Acta, quæ ex nostro Salmanticensi MS. acephala Colganus edidit; aut alia his non omnino sinceris meliora.
Cairlanus Episcopus Ardmachanus, Fethlemij anno DLXXVII defuncti per decem annos successor, Sanctis hodiernis accensetur in Martyrologijs Tamlactensi & Mariani Gormani, agitque de eo paucis Colganus: sed nullum profert aliud indicium cultus.
Lugadius filius Eochadij de Cluain-laoigh siue de Cluain-laodh, vt perpetuo scribit Colganus mentionem illius iterum ac tertio faciens in Append. 4 ad Acta S. Columbæ, nullam hoc loco; idcirco forsan, quod nihil in iam dictis martyrologijs de eo alicubi legisset: nos S. Murani fratrem esse suspicamur, de eoque tum hic ad S. Domangardum, tum XII die ad S. Muranum diximus aliquid.
Eiso Abbas Clari-Campi in Frisia Ordinis Cisterciensis, seculo Christi XII magna cum virtute clarus vixit, quem cum titulo Beati referunt Henriquez & Bucelinus in Menologijs suis,
Martini IV sancti Papæ, virtutibus & miraculis clari ac Perusij defuncti, memoria inscripta est Martyrol. German. Canisij: at diem extremum obijt XXIX Martij, quando etiam inter Prætermissos refertur.
S. Asporianus, qui fuit doleator apud Parisium, multa vasa construxit, & in vase pleno clauis positus, vitam finiuit pro fide, quia Christum hæreticis prædicauit. Ita Annotationes MSS. ad Vsuardi Greuenum Bruxellis apud Carthusianos collectæ. Historia nobis ignota, & forsan nomine male exarata & per errorem Parisiorum vrbs adscripta. Indicamus tamen, quia erit forsan, qui hinc lumen accipiet, & addet.
Francisca Virgo Venerabilis, ab Ordine S. Dominici pro Beata habita, indicatur hic solis verbis in Menologio Virginum Laherij.
Magdalena Virgo Venerabilis in Vmbria Clarissa, in Ordine Beata æstimata. Ita Laherius in Menologio Virginum. Nihil de ea reperimus apud Iacobillum diligentem inquisitorem Sanctorum & Beatorum Vmbriæ, neque etiam in Martyrologio Franciscano Arturi du Monstier.
Rodulfus Giametius, Bernardinus Molmerius, Ioannes Bruso, Dominicus Godar, ex Ordine B. Francisci in Gallijs cæsi ab hæreticis, sed quos necdum ab Ecclesia vindicatos scimus, vt eos poßit Arturus Martyrologio Franciscano cum titulo Beatorum Martyrum inserere. Neque maiori iure Confessoris titulo donatus ab eo reperitur
Franciscus Ortesius, laudatus quidem scriptoribus Ordinis ab Arturo citatis; sed ita vt nec locum nec tempus mortis ex eis scire potuerit Arturus; satis habens dicere, quod circa an. 1595 inuenerit eum floruisse cum aliqua commendatione virtutis.
Ambrosius a Pepulo inter Ocram & Fossam asseritur a Gonzaga miraculis in vita & a morte claruisse: sed eum istic aliquem publicum & ecclesiasticum cultum habere vt disceremus, scripsimus Aquilam, proximam vrbem, Sed nihil responsum quod ad rem foret.
Simon Lipniciensis, monachus in Cracouia. Ita Kalendariū sacri Ordinis Cisterciensis anno 1617. Nobis ignotus hic est, vti etiam Chrysostomo, Henriquez & Bucelino, qui postea ediderunt sua Menologia.
Pacifica Virgo, S. Claræ consanguinea & prima Hispelli Abbatissa; vbi ad vsum ædificandi monasterij aquam scaturire de terra fecit, quæ etiamnum fluit: & Aßisium rediens reliquit annulum, quo creditur a Domino Iesu fuisse desponsata, quique cum alijs minutijs delatus Tudertum conflandus in calicem, inter artificis manus euanuit, rursumque in armario Reliquiarum Hispelli apparuit. Plura libenter adderemus, si essent, & si constaret propriam Beatis venerationem ipsi tribui, quam sola Corporis ex veteri S. Damiani monasterio ad nouum Aßisiense facta cum reliquis Sororibus viuis defunctisque translatio anno 1260, biennio scilicet postquam mortua fuerat, non satis probat. Beatam interim paßim vocant auctores Ordinis, & cum his Ludouicus Iacobillus.
Angela Seraphina ex Ordine S. Dominici, Ferrariæ pie mortua, inter Beatas Ordinis numeratur a Seraphino Raissio eumque secuto Ferrario: nobis diligenter in Ferrarienses Sanctos Beatosque inquirentibus, nihil innotuit de publico eius cultu.
Tranquillam Perez, Sanctam nominat ex Ambrosio Morali Menardus, & Speciosam eius matrem, Virgini filiæ in monasterio S. Andreæ consepultam, Beatam nuncupat: sed oblitus etiam diem cultus addere, quem Arturus du Monstier hodiernum statuit.
Ægidius de Roya Ordinis Cisterciensis, Abbas aliquamdiu Montis-Regalis in diœcesi Parisiensi, inde in Dunense cœnobium Flandriæ migrauit, ac Brugis in hospitio anno MCCCCLXXVIII pie mortuus; memoratur cum titulo Venerabilis ab Henriquez, Bucelino & Saussaio.
Annuntiationis B. Mariæ profestum celebratur solenni Officio apud Græcos, & refertur etiam a Latinis. De quo agemus sequenti die XXV Martij.
S. Cyrinus seu Quirinus Martyr Romæ memoratur in MSS. Martyrologijs Richenouiensi, Augustano, Richebergensi, Casinensi, Treuirensi S. Martini, Aquisgranensi & Additionibus Greueni ad Vsuardum. In alijs XXV Martij.
Kaninus Conf. inscriptus est MS. Florario, & addit. Greuen ad Vsuardum: hunc secutus est Canisius in Martyrologio Germanico, quem citat & describit Ferrarius. In MS. Breuiario pro tractu Rheni refertur in Kalendario Carinus Episcopus. An forte Cyrinus alijs, qui & Quirinus, sed Martyr, colitur XXV Martij.
Gabriel Archangelus hoc die in Ecclesijs varijs Officio Ecclesiastico honoratur: de eo cum Ecclesia Orientali agemus XXVI Martij
S. Theodorus Episcopus, S. Irenæus Diaconus, S. Serapion, S. Ammonius, Lectores, Martyres Pentapoli in Lybia celebrantur in Martyrol. Hispan. Tamaij Salazar, tamquam Cæsaraugustæ vixissent. Alij eos referunt XXVI Martij.
S. Linguinus Confessor Claromonte Aruernorum, refertur in Martyrologio Gallic. Saussaij. Est eius nomen in libello anonymi a Sauarone edito: sed hic videtur dubitare num sit S. Liminius Martyr, quod ad huius diem natalem examinatur XXIX Martij.
S. Simeon Archiepiscopus apud Persidem memoratur in Martyrologio MS. Florentino Caroli Strozzij: item a Bellino, Maurolyco & Molano; qui monet eumdem esse qui ab alijs colitur XXI Aprilis.
SS. Philippi & Iacobi Apostolorum eleuatio & repositio corporum Tolosæ facta, celebratur in Martyrologio Gallicano Saussaij. De ea agemus die illis sacro 1 Maij.
Victor & Corona Martyres celebrantur in Martyrol. MS. Vaticano S. Petri, & alio Reginæ Sueciæ sub nomine Vsuardi. Item apud Maurolycum & Felicium. Forsan sunt, qui in Syria sub Antonino passi habent diem natalem XIV Maij.
Thallelæus Confessor Leontinis in Sicilia, inscriptus Catalogo generali Ferrarij, citatis tabulis & monumentis Ecclesiæ Leontinæ, sed eisdem citatis & descriptis ab Octauio Caietano refertur in Martyrologio Siculo & Vitis Sanctorum Siculorum, non ad hunc XXIV Martij, sed ad XXIV Maij.
Lancfrancus Archiepiscopus Cantuariensis inscriptus est Martyrologio Anglic. ob auctoritatem VVestmonasteriensis ad annum MLXXXIX, vbi legitur IX Calendas Aprilis obijsse. Verum in mense Aprilis videtur amanuensium error: & legendum IX Calendas Iunij, quo eum tradunt obijsse, & quidem feria quinta, Simeon Dunelmensis, Florentius VVigorniensis, Rogerus Houedenus. Et certe cyclo Solis VI littera Dominicali G conuenit in feriam quintam dicto anno MLXXXIX dies 24 Maij. Interim Milo Crispinus monachus Beccensis in Vita eiusdem scribit V Kalendas Iunij diem clausisse extremum. Addit Geruasius Cantuariensis monachus in Actis Pontificum Cantuariensium, feria 11, vti fuisse ex præcedentibus patet, post octauas Pentecostes hora diei prima. Fuit tunc cyclo Lunæ VII Pascha Kalendis Aprilis, Pentecoste 20 Maij, ac 28 eiusdem mensis postridie post octauam Pentecostes. His non obstantibus Petrus de Natalibus scripsit quieuisse in Christo quinto Nonas Iulij: quem secuti Hermannus Greuen, Maurolycus, Canisius, Ghinius, VVion, Menardus, Dorganius, Bucelinus. Quæ alibi examinabimus accuratius, potißimum ad XXIV aut XXVIII Maij.
S. Dunchadus seu Donatus Abbas Hiensis hac die coli dicitur a Camerario, ideoque huc refertur a Colgano: qui pauca de eo hic colligens plura promittit ad XXV Maij quando in Hibernicis Hagiologijs nominatur, quæ nobis credimus expectanda ad istum XXV Maij.
S. Hilarij Episcopi facta Tolosæ reuelatio memoratur in Martyrol. Gallican. Saussaij. Colitur I Iunij.
Murita Diaconus & Martyr in Africa, dicitur a Petro de Natalibus lib. 3 cap. 224 passus IX Calend. Aprilis. Hunc secuti Witfordus, Maurolycus, Felicius, Galesinius, Canisius. Alij cum S. Eugenio Episcopo Carthaginensi referunt eum XIII Iulij.
SS. Abdon & Sennen Martyrum susceptio reliquiarum Suessione inscripta est Martyrolog. Gallicano Saussaij. Coluntur XXX Iulij.
S. Verus Episcopus Viennæ in Gallia, sanctitate & doctrina, conspicuus, qui fuit vnus ex auditoribus Apostolorum. Eius infra mentio fit in Actis SS. Marci & Timothei Martyrum, & refertur in Martyrol. Basileensi, Gallicano Saussaij & alio Gallice Leodij excuso. Dies eius natalis ab alijs aßignatur I Augusti.
S. Sebbus, Orientalium Anglorum Rex, virtutibus & miraculis clarus, inscriptus est Martyrologio Richardi VVitfordi Anglice anno 1526 Londini excuso: cuius præscripto eum hic referremus, nisi inscriptus esset Martyrol. Rom. quod sequimur, XIX Augusti.
S. Mochteus siue Mochta Ludmagensis Episcopus, nomen hoc die habet in Hibernicis Martyrologijs, ideoque Colganus eius hic Acta dedit ex codice nostro Salmanticensi descripta: quæ quoniam non adeo aut plena aut sincera sunt vt ea optamus nancisci, & Augusti quoq; die XIX in Hibernicis Hagiologijs recolitur; eumque diem Vsserius, VVaræus ac Quatuor-magistri eius natalem nominant, teste Colgano; differimus de eo agere vsque in dictam XIX Augusti.
Florentius Presbyter, qui Fratres de communi vita instituit, Dauentriæ obijt, cuius Vitam scripsit Thomas de Kempis. Ita Molanus in Auctario Vsuardi, & eum secuti Canisius in Martyrol. German. & Gelenius in Fastis Agrippinensibus & Ferrarius, qui titulo Beati honorat, vti & Raißius in Auctario Molani. Si quid certi de cultu scire poßimus, eum cum Miræo referemus ad XX Augusti.
Oswaldus, qui Carthusianos primus in Scotiam inuexit cum titulo Beati refertur a Ferrario in Catalogo generali, citato Breuiario & Martyrol. Scotico, hoc scilicet Thomæ Dempsteri: sed quod intelligatur Scot. Breuiariū nescimus, deest in Abredunensi. Idem Dempsterus in Historia Ecclesiastica Gentis Scotorum iterum Sanctum appellat, & asserit obijsse anno MCCCCXXXVII, XVII Kalend. Octobris, citato Arnoldo Bostio, qui lib. de viris illustribus Ordinis Carthusiani de illo agit, ac ne quidem Beati titulo honorat, asseritque mortuum anno IV non VII supra MCCCCXXX. Si ei cultus Ecclesiasticus fit exhibitus, poterit referri die, quo obijt XVII Septemb.
Linus Martyr in Martyrol MS. Bruxellensi S. Gudilæ memoratur: at nobis ignotus nisi sit Linus Papa Martyr, qui colitur XXIII Septemb.
S. Artemon Presbyter & Martyr Laodiceæ sub Diocletiano in ignem coniunctus memoratur in Menæis Græcis. Verum iterum in illis, & varijs MSS. ac Synaxario & Menologio, item Martyrologio Romano, Galesinio & alijs VIII Octobris.
B. Ludouici Bertrandi Ordinis S. Dominici translatio corporis contigit hoc die: vti dicetur ad diem eius natalem IX Octobris.
Michael eremita in Italia memoratur cum titulo Beati a Menardo & Bucelino. De eo adhuc adolescente monacho narrauit B. Petrus Damianus arduam in assumpto circulo ferreo pœnitentiam: at quis finis vitæ fuerit, aut quo die obierit, multo magis num cultu ecclesiastico dignatus sit; plane ignoratur. Quia autem prædicta inserta sunt Vitæ S. Dominici Loricati, poterunt vlterius ista discuti die huius natali XIV Octobris.
Eucharius Episcopus Treuirensis secundum quosdam. Ita Additiones MSS. ad Greuenum. Colitur VIII Decembris.

DE S. ARTEMONE EPISCOPO SELEVCIÆ IN PISIDIA.

SECVLO I

[Commentarius]

Artemon Episcopus Seleuciæ in Pisidia (S.)

[1] Pluresfuerunt olim vrbes Episcopales Seleuciæ appellatæ, quarum prima potest censeri Seleucia in Syria prima, non procul ab Antiochia distans, ad quam, vt legitur in Actibus Apostolorum cap. 13 Saulus & Barnabas mißi a Spiritu sancto, Antiochia abierunt & inde nauigauerunt in Cyprum. Altera etiam Seleucia est in Syria secunda sub metropoli Apamea: tertia est metropolis Isauriæ, quarta Seleucia Pisidiæ, cuius Episcopus Eutychius Concilio primo Nicæno interfuit. [Iter S. Pauli per Pisidiam:] Huic Seleuciæ primum Episcopum S. Artemonem dedit Apostolus Paulus: qui & Barnabas, vt dicto capite 13 legitur, cum ex Cypro nauigassent in Pamphiliam, pertranseuntes Pergen, venerunt Antiochiam Pisidiæ, vicinam Seleuciæ vrbem, vt ea occasione potuerit constitutus esse Episcopus S. Artemon: quem hoc die celebrant Græci in Menæis excusis & manuscriptis Mazarinianis & Mediolanensibus, bibliothecæ Ambrosianæ codice O 148, & N. 378 nec non in MS. Synaxario Parisiensi collegij Claromontani & apud Maximum Cytheræum, hoc fere vbique encomio.

[2] [ab eo Episcopus ordinatus S. Artemon,] Memoria sancti Patris nostri Artemonis Episcopi Seleuciæ in Pisidia. Beatus hic Seleuciam patriam habuit & ciuitatem, in ea & natus & educatus. Ad quam vrbem cum accessisset beatus Apostolus Paulus, fieri non poterat, vt lucerna sub modio abscondita delitesceret. Verum sanctus hic Apostolus Pastorem & Doctorem populi sui constituit Artemonem, qui proinde gregem suum cum virtute pietateque direxit: [excellit in cura pastorali,] atque omnibus opem eius requirentibus salutaris extitit portus, & viduarum pupillorum ac mendicorum patronus, & corporum simul atque animarum medicus, cumque in his exercitijs præclare vixisset, in longa senectute hanc vitam reliquit. In Menæis additur hoc distichon, quo videtur Constantinopolim translatus indicari.

Τὴν σάρκα ῥίψας ὡς ἔλυτρον Ἀρτέμων,
Οὐ γῆς ἔχων τι, ςέλλεται πρὸς τὴν πόλιν

Mittitur ad vrbem hanc Artemon, terræ nihil
Retinens, suum qui corpus, vt vestem, exuit.

Alius ab hoc S. Artemas, de quo idem Apostolus Paulus ita scribit ad Titum cap. 3. [alius S. Artemas] Cum misero ad te Artemam aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim, ibi enim statui hiemare Hunc Græci celebrant XXX Octobris, [ex 70 discipulis] atque ex numero septuaginta Christi discipulorum censent fuisse, [Epis. Lystris.] quem S. Dorotheus in Synopsi asserit Lystris Episcopum fuisse, quæ alioquin ciuitas est in Lycaonia, Pisidiæ vicina prouincia.

[Prioris memoria in Syria.] Accepimus Roma, P. Athanasio Kirchero procurante, Martyrologium Arabo-Ægyptium Latine redditum a Gratia Simonio collegij Maronitici alumno, in quo ad hunc diem scripta legitur, memoria sancti Patris Artemonis Episcopi Salonicensis: quem vix dubitamus quin sit Seleuciensis prænominatus, etsi scriptoris vel interpretis exerrans calamus fecit Salonicam legi, iuxta linguæ hodiernæ vsum, quæ alias Thessalonica diceretur.

DE SANCTO LATINO EPISCOPO BRIXIENSI IN ITALIA.

INITIO SECVLI II

[Praefatio]

Latinus Episcopus Brixiensis in Italia (S.)

[1] Qvartumdamus hoc mense Martio Sanctum ex Episcopis Ecclesiæ Brixiensis Latinum seu Flauium Latinum: alij fuerunt Titianus, Paulus & Gaudiosus de quibus egimus tertio, quarto & septimo die huius mensis Martij. De hoc ita Martyrol. Rom. Brixiæ S. Latini Episcopi. [Cultus Sacer:] At Galesinius. citatis Tabulis Sanctorū Ecclesiæ Brixiensis, & Annalibus vrbis Bergomi, ista scribit in suo Martyrologio: Brixiæ, S. Latini Episcopi, qui B. Viatoris discipulus, in eius locum Episcopatui succedens, rerum quas diuine gessit, & sanctimoniæ celebritate clarus, Ecclesia Brixiensi vnum & triginta annos atque amplius ad Dei voluntatem religiose administrata, obdormiuit in Domino. Colitur S. Viator XIV Decembris, quem etiam Bergomatibus præfuisse Episcopum paßim tradunt, eumque migrasse ad Dominum anno LXXXVIII asserit Ioannes Franciscus Florentinus in Antistitum Brixianorum Indice Chronologico, quem ex omni antiquitate digestum edidit Brixiæ anno MDCXIV, & ista dein addit: S. Latinus XXXI amplius annos Episcopatum gessit: [tempus Sedis num 31 annorum?] grassante Domitiani Imperatoris persecutione quæque durissima pro Christo sustinuit. Cœmeterium in via Cremonensi, vbi nunc S. Afræ, quo Martyres sepelirendedicauit: ipseque inibi sepultus est… Anniuersarium eius diem Ecclesia nostra peragit IX Kalend. Aprilis. Eosdem administrati annos tribuit Episcopatus illi Bernardus Faynus in Catalogis quatuor compendiarijs Brixianæ Ecclesiæ, editis Brixiæ anno MDCLVIII, & pagina 18 ita scribit: IV S. Latinus Brixianus. Huic S. Viator senectute labescens, Ecclesiæ Brixianæ Præsulatum cessit anno LXXXIV. Brixiæ quieuit in Domino die XXIV Martij circa annum CXV, sedente Euaristo & imperante Traiano. Eius corpus in ecclesia S. Aphræ in propria ara condigno colitur cultu. Erat dictus annus Christi CXV Euaristi Papæ VI & Traiani Imperatoris XVIII.

[2] [an solum 3 annorum & 7 mensium.] Verum a Baronio in Notis ad Martyrol. Roman. & Vghello tomo 4 Italiæ sacræ in Episcopis Brixiensibus opponitur antiqua inscriptio eruta ab Aldo Manutio & in Orthographiæ ratione anno MDLXVI edita, vbi pagina DLXXXIX ita legitur: FL. LATINO EPISCOPO AN. III M. VII PRESB. AN. XV, EXORC. AN. XII. ET LATINILLÆ ET FL. MACRIANO LECTORI FL. PAVLINA NEPTIS B. M. P. Baronius appellat nobile vetustatis monumentum, quo eiusdem Latini Ecclesiasticæ functiones descriptæ habentur. Ferrarius in Notis ad Catalogum Sanctorum Italiæ dubitat num hæc inscriptio ad hunc S. Latinum pertineat. In Martyrologio Brixiensi (quod post annum MDXCVII confectum esse ex encomio S. Oliuæ Virginis & Martyris ad diem V Martij a nobis edito constat) ita hoc die legitur: Brixiæ Natalis S. Latini Episcopi, [genus mortis:] qui iubente Domitiano Imperatore cum multis fidelibus pro Christi nomine martyrio coronatus est, cum sedisset in Episcopatu annos tres & menses septem. Eius Sanctum corpus habetur in Ecclesia SS. Faustini & Iouitæ ad Sanguinem, siue S. Aphræ. Hæc dictum Martyrologium MS. quod dono Ferdinandi Vghelli obtinemus, sed non esse summæ auctoritatis colligimus ex citatis Florentino & Fayno, qui Brixiæ postmodum scripserunt, & suos tractatus Episcopis Brixiensibus dicarunt: prior Marino Georgio, alter Petro Otthobono Cardinali: qui nihilominus S. Latino annos Sedis adscribunt XXXI, eumque asserunt in Domino quieuisse, addit tamen Faynus pag. 9 eum Martyrem etiam dictum.

[3] Memoratus ante Florentinus addit, S. Latini reliquias, anno MCCCCLXVI repertas in arca lapidea, [corporis inuentio & translatio,] conditas esse in eiusdem templi sacello quod aræ maximæ proximum: & anno MDCXXIV in ara noua superioris templi ad læuam aræ maioris repositas. Quæ etiam paucioribus verbis indicat Vghellus. Brautius Episcopus hoc eum disticho exornat.

Exemplo vitæ sacroque lepore Latinus
      In Christi faciles claustra retraxit oues.

VITA
Ex Italico Ascanij Martinengi.

Latinus Episcopus Brixiensis in Italia (S.)

[4] Latinus, quartus Brixianus Episcopus, dictus est proprio nomine Flauius; [Latinus pie & nobiliter educatus,] si de ipso est nobilissimum illud antiquitatis vestigium, ab Aldo & Baronio tantopere laudatum; quemadmodum esse ob hoc credi debet; quod alterius Latini Episcopi nulla vspiam sit mentio. Quæ parentibus eius nomina fuerint, quod genus, quæ religio, ignoratur: suspicari tamen possumus ipso cum lacte suxisse pietatem, & nobiliter educatum fuisse, qui tanta cum pietate & auctoritate recturus Ecclesiam erat. [Magistro Viatori ad Bergomen. Sedem translato,] Profuit autem in primo ætatis iuuenilis lubrico magistrum habuisse Viatorem, virum sanctum, a quo discipulus docilis orthodoxæ fidei sincerissima dogmata & virtutum Christianarum perfectissima sumere posset exempla. Haud adeo multo post accidit, vt a Brixiana ad Bergomensem Sedem transferretur Viator, idque, vt scribit primo Antiquitatum libro Benalius, anno a Christi natiuitate LXXV: neque credidit calamitosissimis temporibus illis, afflicto gregi meliorem se posse sui loco Pastorem constituere quam Latinum, etsi ille, vt par est nos arbitrari, præ innata modestia munerisque ipsius grauitate, summopere reformidaret tantum in humeros suos onus suscipere.

[5] [factus Episcopus Brixiensis.] Et vero suscitata mox est horribilis a Domitiano tempestas, qua Christianæ Ecclesiæ sub Vespasiani atque Titi Imperatorum indulgentia, a Neronianæ persecutionis æstu securius respiranti, nouæ rursum incubuere procellæ: quæ quantos attulerint Latino labores, haud ita facile est explicare verbis. Superauit tamen inuicta viri patientia, tantumque profecit vt non solum confirmarentur trepidi ac fugitantes, [persecutionis tempore egregie laborat] ad martyrij palmam per exquisita tormentorum genera suscipiendam, vltroque etiam ambiendam; sed ex ipsis infidelibus plurimi ab eo veritatem edocti eiurarent idolorum culturam, & multiplici fœtura grex nouellus succrescens, vacuata tot cædibus repleret ouilia.

[6] [in prædicanda circumquaque fide:] Quod vt felicius Latino succederet, quam antecessorum Præsulum vlli, Pontificatus ipsius diuturnitas fecit: quorum enim oculos ingestæ ex improuiso violentior veritatis fulgor perstringens, animos quodammodo obstupefecerat, aut tardos ad virtutis ardua gressus voluptatum illecebræ tenaciori implicauerant visco; eos blanda longanimæ virtutis modestia paullatim emollijt atque correxit: & iugis sancti Præsulis vigilantia, ipso extirpandorum zizaniorum vsu exercitatior, nihil malæ sementis sinebat succrescere, quod bonæ frugis incrementa præpediret. Pagos deinde vicosque circumiens, etiam rusticanæ plebis superstitiosos animos ad viam studuit reducere veritatis, [multa patitur:] multa hoc nomine passus ab inculta hominum istorum feritate; quam suis artibus extimulans dæmon, vlciscebatur, vt poterat, illata a Latino suis rebus damna; quando contumelias, oppropria, verbera, catenas etiam carceresque minari non contentus, eadem etiam inferebat pro viribus, simulque & tolerantiæ ipsius coronam totidem pretiosis gemmis exornabat.

[7] Et erat fundendi pro fide sanguinis auidissimus vir iste Apostolicus, [confectus senio latebras petit,] cui noua suborta persecutio datura occasionem videbatur: sed aliter Numini visum fuit, iussitque vt deuexa in ætate tyrannorum furori subduceret se sapienti fuga, donec peregrinationi eius finem impositurus vitæ ac mortis arbiter, eum ex hac vita mortali educeret. Parendum ergo imperio fuit, quamuis optimo parenti grauissimum esset a filijs, tanta in pressura positis, auelli; nec sine maximo angore animi, grassantibus per ouilia lupis, a grege suo abesse posset fidelissimus Pastor. Reductus autem inter montium abdita, cum exiguo Clericorum probatissimorum numero, ex illis suis latebris pugnabat, vt poterat; ieiunijs, vigilijs, orationibus insistens, & spiritualibus hisce armis caussam tuebatur Ecclesiæ, dum alij pro eadem certabant in acie.

[8] Hæc agenti non multum effluxit temporis, cum ei diuinitus reuelatur mors imminens. [vbi mortem sibi imminentem intelligit,] Conuocatis igitur fugæ suæ comitibus, & latebrarum suarum conscijs, quos accire poterat, filijs, velocem tabernaculi sui depositionem indicauit; blandis eos consolatus verbis, & omnes ad futurorum bonorum spem erigens, quæ ad finem vsque perseuerantibus reposita scirent. Vbi autem octauus decimus dies Martij adfuit, adfuit etiam extrema infirmitas: leuis illa quidem principio visa, sed quæ intra sex dies incrementum tale sumpsit, vt exhaustis quæ modicæ restabant viribus, mortem somno simillimam attulerit, ita placide expiranti, vt adstantium pene oculos exitus eius fugisset, nisi conspecta subito in vultu claritas eos in se aduertisset simul & perculisset, [eamq; prodigiis cælestibus illustris obit,] quemadmodum antiqua de eo monumenta testantur. Egresso etiam ad cælos spiritu, corpus eius, virtutum omnium vas electum, mirificam cunctis exhalauit fragrantiam: quam secuta miracula plurima, succedentibus inuicem annis, recentem posteris conseruauere Patris defuncti memoriam; cum identidem plurimi ad sanctum eius sepulcrum accurrerent, morbis medicinam, malis solatium quæsituri.

[9] Transijt autem ætate satis prouecta ad vitam meliorem Latinus, [post annos Episcopatum 31.] postquam ecclesiam Brixiensem triginta & vno annis, diutiusque rexisset, vt habet eiusdem Ecclesiæ traditio & Galesinij martyrologium: nec desunt qui scribant anno Christi octogesimo octauo creatum Episcopum produxisse vitam vsque ad centesimum decimum sextum vel nonum. Verum eiusmodi calculi, qui sine auctore & congruo fundamento subducti, [ab Apollonio conditur in S. Afræ:] circa Brixianorum Episcoporum successiones circumferuntur, non sunt rigidius examinandi: præstatque longe his prætermissis obseruare, quomodo sacrum illius corpus a S. Apollonio, Latini pariter discipulo & successore, clam sepultum fuerit, maiori lacrymarum copia quam funebri apparatu, eo in loco, vbi plurimorum pro Christo cæsorum Martyrum corpora condita erant, in via Cremonensi haud longe a ciuitate. In quem locum deinde plures alij, simili in caussa religionis morte defuncti, delati sunt; & quidem ab ipso illo, quem diximus, Apollonio haud ita multo post Sanctissimi Martyres Faustinus & Iouita: sub quorum inuocatione ibidem nunc ecclesia visitur, S. Afræ recentiori vocabulo nuncupata.

[10] Restauratus est ædis huius chorus anno partæ salutis MDXXXIII, [in cuius restauratione] & reliquum templum anno eiusdem salutis MDLXXX: quod antequam fieret, erat in Meridionali sacello maiori minor capellula huic Sancto dicata. Huius altare cum demolirentur fabri, eo quod haud modice officere censeretur aptæ compositioni totius loci, inuenere sub eo lapideam arculam, [an. 1464 inuentum est corpus,] bene conclusam, cui similis materiæ tabula plumbo commissa & consolidata incumbebat, insculptam habens S. Latini imaginem, & hanc inscriptionem: ANNO MCCCCLXIV CONDITVM EST, absque vlteriori expressione modi ac loci, quo sacra ossa prius condita fuerant. Anno deinde MDLXXVI eodem loco extructum est sacellum aliud, sub eiusdem Sancti nuncupatione, [anno 1576 denuo reconditum.] ipsaque illa arcula istic sub altare posita; quemadmodum etiam nunc videre est per craticulam, aperto eum in finem foramini appositam. In ipsius autem sacelli fronte tabula lapidea cernitur, insculptam Sancti imaginem continens: rudem illam quidem: sed ipsa antiquitate venerabilem, eoque magis quod pia credulitas vulgo persuaserit, hanc veram ipsius effigiem esse.

Hæc Martinengus, de ipsa, in cuius monasterio Abbas viuebat, ecclesia oculatus postremæ narrationis testis, [Breuius elogium in Ferrario:] in Vitis SS. Faustini, Iouitæ & Afræ aliorumque Brixianorum Diuorū, vulgari idiomate vulgatis anno 1602: quæ istic rhetoricæ amplificationis ornatu verbosius amplificata, hic in pauca contraximus; multo autem contractius legi etiam possunt in Ferrarij catalogo Sanctorum Italiæ. Concludit autem, prolatum superius lapideum titulū verbotenus adducens, eumq; sic explicat, [An titulus viuenti a nepte sua positus?] vt non epitaphium esse censeat, sed monumentum, ipsi adhuc viuenti, post actos in Episcopatu annos tres, menses septem, positum a nepte, amoris & honoris ergo: ex eoq; colligit, quod (cum Presbyterij gradus conferri non soleret ante trigesimum ætatis annum) ille cui lapis hic positus fuit decimo quinto anno Presbyteratus, Exorcistici gradus duodecimo, vt dicitur (nam exorcizandi auctoritatem seorsim a Presbyteratu conferri solitam, ex S. Martini Vita cognoscitur) quiq; deinde tam diu Episcopus super vixit, vltra LXXIII ætatis annum debuerit peruenisse. Quæ nobis nec reijcere est animus, nec assentiendo confirmare: quandoquidem annorum numeri, qui vulgo primis Episcopalium catalogorum nominibus adscripti circumferuntur (vt non de solis Brixianis loquar cum Martinengo) plerumq; sine iusto fundamento sint excogitati ab ijs, qui tempora nullis certis limitibus circumscripta, æque atque in successoribus, præsumpserunt ex propria coniectura definire. Quos eatenus toleramus, quatenus antiquis nullis monumentis refelluntur: vti videtur nonnullis huius lapidis testimonio Latini longæuitas in Episcopatu infirmari, inter quos est Brixiani Martyrologij auctor.

DE SS. MARCO ET TIMOTHEO MARTYRIBVS ROMÆ.

SECVLO II

[Commentarius]

Marcus, Martyr Romæ (S.)
Timotheus, Martyr Romæ (S.)

[1] TabulæEcclesiasticæ Martyrologij. Romani ita hunc diem auspicantur: Romæ sanctorum Martyrum Marci & Timothei, qui sub Antonino Imperatore martyrio coronati sunt. [Nomina in Rom. Martyrol.] Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ eos hoc die collocat primo loco. Marcus, inquit, & Timotheus Romæ sub Antonino Imperatore martyrij coronam adepti sunt propter Christum. Ceterum genus martyrij vna cum eorum gestis ignoratur. Neque vlla, vti in Annotatione addit, horum sanctorum Martyrum extaret in Romano Martyrol. memoria, nisi Cardin. Baronij, viri diligentissimi optimeque de Ecclesia meriti, opera ex MS. S. Cyriaci restituti fuissent. Quod a se factum etiam fatetur in suis ad Martyrol. Rom. obseruationibus. Verum in dicto Martyrologio S. Cyriaci ista solum leguntur: IX Kalend. Aprilis. In Syria Eleusi, In Africa S. Romuli, de quibus infra agemus, & Eleusus alijs Seleucius dicitur, & Romulus alius Cæsareæ in Palestina, alius in Numidia passus est. Ex alio ergo codice MS. hos restitutos arbitramur.

[2] [Eorum certamen in epistola Pij I.] Illustre horum duorum Sanctorum testimonium exhiberi in epistola S. Pij I Pontificis scribit idem Baronius in Annalibus ad an. 166 num. 1. Fuit ea epistola scripta, vt ibidem dicitur, ad Iustum postea Episcopum Viennensem cum hoc titulo: Pius Episcopus Romanus fratri Iusto Episcopo, vbi in margine tamquam ex varia lectione annotat, Presbytero. Ioannes a Bosco in Vienna Sancta ac Senatoria cap. 2 eamdem epistolam citat, ac Vero Episcopo scriptam arbitratur. Coluntur S. Iustus V Maij & S. Verus I Augusti: ad quorum natalem poterit hæc controuersia perfectius discuti: hic sufficit ipsam epistolam, quæ etiam in Conciliorum tomo primo extat, proferre, & est huiusmodi: Antequam Roma exijsses, soror nostra Euprepia, sicut bene recordaris, titulum domus suæ pauperibus assignauit: vbi nunc cum pauperibus nostris commorantes, Missas agimus. De te autem, superbeate, postquam ad Senatoriam vrbem Viennam perrexisti, quid factum sit, nosse cupimus, & vt sementem Euangelij iam sparseris, audire multum desideramus. Presbyteri illi, qui ab Apostolis educati vsque ad nos peruenerunt, cum quibus simul verbum Dei partiti sumus, a Domino vocati, vsque ad nos peruenerunt, in cubilibus æternis clausi tenentur. Sanctus Timotheus & Marcus per bonum certamen transierunt. Vide Frater vt illos imiteris sequendo, neque vinculis mundi illigeris. Festina palmam perseuerabilem cum sanctis Apostolis tenere: quam per multas passiones Paulus suscepit & Petrus: cui Crux caritatem Christi tollere non potuit. Salutant te Sother & Eleutherius digni Presbyteri. Saluta fratres, qui tecum viuunt in Domino. Cherinthus Primarches Satanæ multos auertit a fide. Gratia Christi habitet in corde tuo. Amen. Hucvsque epistola S. Pij Papæ, cui dies XI Iulij sacer est.

[3] Porro Timotheum (verba sunt Baronij) cuius nuntiat exitum, [an Timotheus sit frater SS. Nouati, Pudentianæ & Praxedis, & filius S. Pudentis,] quem vna cum alijs Apostolis versatum esse tradit; illum ipsum putamus Timotheum, germanum Nouati, fratrem Pudentianæ & Praxedis, filium vero Pudentis Senatoris atque Priscillæ, de quo superius sæpe facta est mentio: quem cum dicat passū esse cum Marco, haud dubium est illos eosdem esse, quorū in antiquis Ecclesiasticis tabulis adscriptus habetur natalis dies vicesima quarta Martij. Hæc Baronius: at dicti Timothei meminerat potißimum anno CLXI, vbi Pastoris ad illum, & illius ad Pastorem epistolas refert. Coluntur S. Praxedis XXI Iulij, SS. Pudens & Pudentiana XIX Maij, & S. Nouatus XX Iunij cum hoc elogio: Romæ depositio S. Nouati, filij B. Pudentis Senatoris, [& Presbyter?] & fratris S. Timothei Presbyteri, & sanctarum Christi Virginum Pudentianæ & Praxedis, qui ab Apostolis eruditi sunt in fide. Agit etiam de hisce Gallonius in Vita SS. Pudentianæ & Praxedis.

[4] Adseruantur in vrbe Ferrariensi in ecclesia Societatis IESV sacra corpora quatuor sanctorum Martyrum e cœmeterijs Romanis eruta: horum aliquod est S. Timothei, [alicuius S. Timothei corpus Rauennam delatum,] quem arbitrantur illum ipsum esse, qui ad hunc diem memoratur in Martyrol. Rom. passus sub Antonino Imperatore: vt in breui relatione anno MDCLV Ferrariæ excusa, continetur. Translatio facta est die XXX Maij, quando de ijs poterit agi: neque enim acquiescimus coniecturæ illorum opinantium hunc esse Timotheum, qui hoc die celebratur.

[5] Aliquod etiam corpus S. Timothei Martyris ex cœmeterio S. Calixti extra vrbem Romanam facultate a Paulo Papa V impetrata extractum est a Ioanne Angelo Sanctino Romano; ab eoque donatum Illustri Domino Perinello de Perinellis, [aliud Madritum] a quo cum Illustrißimus & Excellentißimus Dux Poliani Philippus Columna, Magnus regni Neapolitani Comestabulus accepisset, postea peruenit ad manus Excellentißimi Domini Ioannis Fernandez Pacceci, Marchionis Villenæ, tunc pro Rege Catholico apud dictum Paulum V Oratoris, & nunc adseruatur Madriti in cœnobio sacrarum Virginum Ordinis S. Bernardi, cognomento Sanctißimi Sacramenti. Cuius testimonium in pergameno scriptum testatur se vidisse & exscripsisse Tamaius Salazar in Martyrol. Hispan. & tamquam huius, de quo agimus, foret Timothei corpus, hæc omnia ad XXIV Martij deducit.

[6] Idem Tamaius ait hoc eodem die honorari anniuersario cultu S. Marcum Martyrem, antecedentis socium, [vti S. Marci etiam in Hispanias.] eiusque sacrum corpus adseruari in conuentu S. Mariæ Saliciensi in Carpetania Ordinis S. Francisci, quod sub dicto Paulo V. Pontifice e cœmeterio S. Sebastiani extra muros almæ Vrbis desumptum & translatum est in Hispanias, cuius rei authenticum testimonium a dicto Tamayo editum est. Verum difficile probatu est dicta duo corpora, e diuersis cœmeterijs eruta, horum Martyrum, de quibus egimus, sacra pignora esse. Et vniuersim iudicamus ineptißime eos facere, qui acceptis Roma Martyrum Sanctorum corporibus, [quos præstaret alio dia coli, quam quo talia nomina in Martyrolog. occurrunt.] absque alijs vllis documentis quam quibus Martyrij titulus probari æstimatur, recurrunt ad Romanum Martyrologium; & si quem eo nomine Romæ passum inueniant, statim eiusdem Reliquias ad se perlatas gloriantur: cum ex millenis & millenis Romæ coronatis vix pauci, ijque iam olim cultu aliquo celebriores, in hoc transcripti sunt Martyrologium, quod nunc Ecclesia Romana vsurpat. Incredibile autem dictu est quam multiplex ex hoc fonte emanet confusio rerum sacrarum, dum plures Ecclesiæ contendunt de vnius eiusdemque Martyris integro corpore: quod non fieret, si coniecturis nullo fundamento nixis abstinerent homines, & Translationis diem vnice celebrare contenti, in diem natalem soli Deo notum non inquirerent. Et hoc consilium, multa edocti experientia, dedimus priuatim consulentibus multis; quoniam autem sensatis probatur, etiam hic libenter in publicum ferimus: suademusque semper esse sequendum, quoties litterarum authenticarum instrumenta, Romæ desuper confecta, de nulla re alia fidem faciunt, quam vnde, a quibus, & quando tale corpus vt vere Martyris refossum sit: quod solum fere eiusmodi omnia docere solent.

DE SANCTO SELEVCO IN SYRIA.

[Commentarius]

Seleucus in Syria (S.)

[1] Magnusin huius Sancti die natali aßignando consensus reperitur in antiquis Martyrologijs, vt S. Hieronymi in quatuor apographis, Lucensi, Corbeiensi Parisijs excuso, Blumiano & nostro Antuerpiensi: item Richenouiensi, Rhinouiensi, Casinensi, Barberiniano, alio Reginæ Sueciæ, [S. Seleucus] Vaticano S. Petri, Neapolitano Caraccioli, alio S. Maximini, Centulensi, alijsque antiquis, & his fere verbis: In Syria Seleuci, aut S. Seleuci aut natale S. Seleuci. [num Martyr] Apud Vsuardum legitur Apud Syriam S. Seleuci: nec dubium foret, quin vox Martyris subintelligenda esset, cum primo loco reperiatur in dictis apographis S. Hieronymi & plerisque alijs; nisi apud Maurolycum & Galesinium, & in hodierno Martyrologio Romano imo & alio Coloniæ anno MCCCCXC excuso adderetur titulus Confessoris: [an Confessor dicendus?] qui haustus plane videtur ex Petro de Natalibus, qui lib. 11, cap. 130 num. 97 ita scribit: Seleucus Confessor ipsa die apud Syriam quieuit. An huic ea fides fit adhibenda, discutiant alij.

[2] Beda genuinus vacat: at excusus sub eius nomine ita habet: Et natale Sanctorum Seleuci & Agabi. [an socij iungendi?] In MS. Casinensi duo iunguntur: Natalis sanctorum Martyrum Romuli, Seleuci, Agapiti. In MSS. Tornacensi S. Martini, & Lætiensi & Atrebatensi Ecclesiæ Cathedralis, hi ita efferuntur: In Syria natale SS. Seleuci, Agapiti & Romuli: Adiungitur & Molai in MS. Coloniensi S. Mariæ ad Gradus. Sed de his iam agemus. Annotarat Baronius aliam lectionem habere, Seleucæ S. Agapiti: in quam, cum incidisset lectionem, addit venisse in mentem Agapitum alias Agapetum Episcopum Seleuciæ, qui interfuit sanctissimo Nicæno Concilio cui & subscripsit. Verum omnes fere codices distinctum ponere Agapitum a Seleuco, vti hic legitur. In MS. S. Cyriaci legitur, In Syria Eleusi, pro quo Seleucum reponendum esse, certe ex alijs omnibus constat.

DE SANCTIS MARTYRIBVS TIMOLAO, DIONYSIO, PAVSIDE, SEV PVBLIO, ROMVLO, ALEXANDRO, ITEM ALEXANDRO, AGAPIO ET DIONYSIO CÆSAREÆ IN PALESTINA.

ANNO CCCIII

[Commentarius]

Timolaus, Martyr Cæsareæ in Palæstina (S.)
Dionysius, Martyr Cæsareæ in Palæstina (S.)
Pausis, Paësis seu Pausides, aliis Publius, Martyr Cæsareæ in Palæstina (S.)
Romulus, Martyr Cæsareæ in Palæstina (S.)
Alexander, Martyr Cæsareæ in Palæstina (S.)
Alexander alter, Martyr Cæsareæ in Palæstina (S.)
Agapius, Martyr Cæsareæ in Palæstina (S.)
Dionysius, Martyr Cæsareæ in Palæstina (S.)

[1] TabulæMartyrologij Romani ad hunc diem hos nobis Martyres ita indicant: Cæsareæ in Palæstina natalis sanctorum Martyrum Timolai, Dionysij, Pausidis, Romuli, Alexandri, alterius Alexandri, Agapij & alterius Dionysij, [Nomen in Martyrol. Rom.] qui in persecutione Diocletiani sub Vrbano Præside securi percussi, vitæ coronas meruerunt. Ad quæ ita annotauit Baronius: Agit de his Eusebius lib. 8 Histor. Eccles. cap. 13, vbi hos omnes hac die martyrium consummasse anno secundo persecutionis Diocletiani affirmat. Securi percussi cum hi omnes dicantur, errare conuincuntur, qui securis vsum intermissum fuisse tradunt: eiusque vsum conatur probare adductis Caßiodori & Prudentij testimonijs. Verum deceptus fuit Baronius translatione Latina Ioannis Christophorsoni, [genus martyrij] e qua dictum caput 13 Annalibus inseruit ad annum 303, num. 86. Græce Eusebius martyrium sic exponit: Οἱ πάντες ὀκτω γενόμενοι τον ἀριθμὸν, ἐν ἡμέρᾳ μιᾷ τὰς κεφαλὰς ἀῦθις ἐπ᾽ αὐτῆς Καισαρείας ἀποτέμνονται. Omnium numero octo existentium vno die capita posthac in ipsa Cæsarea abscinduntur: [& dies] quod gladio, Græce ξίφει, factum esse explicatur infra ex Menæis. Circa diem est parua in textu Græco diuersitas: nam in editione Græca cum interpretatione Christophorsoni sic præcedentibus additur: Δύςρου μηνὸς ἡμέρᾳ τετράδι καὶ εἰκάδι, πρὸς ἐινέα Καλενδῶν Ἀπριλλίων καὶ αὐτὴ οὖσα ἐτύγχανεν Mēsis Dystri die quarta & vicesima, quæ ipsa erat ad nonū Kalendas Aprilis. [ex Eusebio relati.] At loco πρὸς ἐννέα excudit Valesius, πρὸ ἐννέα ante nonum diem Kalendas Aprilis: quæ interim in idem coincidunt. Edidit Valesius post librum octauum Historiam de Martyribus, in cuius capite tertio ista recensentur:

[2] Secundo dehinc anno, cum persecutionis aduersus nos furor vehementius incaluisset, Vrbano tunc prouinciam regente, primum Imperatoris missæ sunt litteræ, quibus generali præcepto iubebatur, vt omnes vbique locorum ac gentium publice idolis sacrificia ac libationes offerrent. Ac relato martyrio SS. Timothei, Agapij & Theclæ, qui coluntur XIX Augusti, ita pergit: Ea vero quæ postea subsecuta sunt, quis tandem non admiratus est cum videret, aut stupore non perculsus est cum auditu perciperet? [In solennitate Gentilium.] Nam cum Gentiles publicam solennitatem & consueta spectacula celebrarent, ingens omnium rumor erat, præter ceteros, quos illi maximo fauore prosequebantur, etiam Christianos illos, qui nuper damnati fuerant, cum bestijs pugnaturos. Cumque huius rei fama passim apud omnes increbresceret, adolescentes numero sex, quorum vnus natione Ponticus, Timolaus vocabatur; alter Tripoli Phœnices vrbe erat oriundus, Dionysius nomine; tertius Diospolitanæ Ecclesiæ Subdiaconus Romulus dicebatur; [sex vltro fidem Christi profitentes accurrunt.] post hos Ægyptij duo Pausis & Alexander; postremo alter priori illi cognominis Alexander Gaza oriundus: hi, inquam, omnes colligatis prius manibus, vt se ad subeundum martyrium promptos ac paratos ostenderent, contento cursu ad Vrbanum, qui tunc forte ad amphitheatrum proficiscebatur, aduolarunt, se Christianos esse confitentes, palamque omnibus facientes præ fiducia animi aduersus cuncta discrimina confirmati, eos, qui veri Dei cultum profitentur, ne bestiarum quidem incursus formidare. [duo adiunguntur,] Ac protinus quidem cum & Præsidem ipsum & eos qui adstabant non mediocri admiratione perculissent, custodiæ mancipati sunt. Paucis autem post diebus, cum alij duo ipsis accensiti essent, quorum alter Agapius nomine, iam dudum ante illos varia tormenta perpessus, multis confessionibus inclaruerat; alter nomine Dionysius res ipsis ad corporis vsum necessarias subministrabat; [martyrium subeunt:] octo omnes vno eodemque die in vrbe Cæsarea præcisis capitibus interierunt die vicesima quarta mensis Dystri, hoc est, ante diem num Kalendas Apriles. Hæc ibi. At Pausis Græce Πάησις, Paësis exprimitur: in Indice Martyrologij Romani Pausides.

[3] Græci in veneratione horum Martyrum omnes, vt sit loquar, [A Græcis coluntur potissimum 15 Martij,] Kalendas Apriles præueniunt, ac solenni cultu celebrant eos ipsis Idibus Martij seu die XV, quo Menologium iussu Basilij Iunioris Imperatoris seculo X conscriptum, ista habet: Certamen sanctorum Martyrum Timolai, Agapij & sociorum. Erant hi sancti & egregij Christi athletæ ac Martyres sub Diocletiano Imperatore: Agapius ex vrbe Gaza, [in Menol. Basilij Imp.] Timolaus ex Ponto ad Euxinum, Dionysius & alter Dionysius Tripoli Phœnices vrbe oriundi. Romulus erat Subdiaconus Diospolitanæ Ecclesiæ: his proximi erant duo Alexandri Ægyptij. Hi suborta tempestate ob desiderium pro Christo patiendi, dantes sibi inuicem manus, sponte sua accesserunt ad Præsidem vrbis Cæsareæ, qui tunc torquebat Christianos: ac coram ipso stantes Christianos se esse confessi sunt. Verum Præses plurimum illos adhortatus est, vt ad sacrificandum idolis induceret: promisitque se illis, si obedirent, munera & dignitates collaturum. Cum vero ad suam voluntatem non posset persuadendo attrahere, atrocibus tormentis subiecit, & post illa tolerata iussit illorum capita gladio abscindi: & sic sanctas suas animas Deo tradiderunt. In Menologio Cardinalis Sirleti ista leguntur eodem XV Martij: [& Cardin. Sirleti,] Sanctorum Martyrum Agapij & sociorum Publij, Timolai, Alexandri & Alexandri, Dionysij & Dionysij, qui Diocletiano Imperatore passi sunt. Agapius ex vrbe Gaza, Timolaus ex Ponto, duo Dionysij ex Tripoli Phœniciæ, Publius & duo Alexandri ex Ægypto sub Vrbano Præside Cæsareæ animas pro Christo tradiderunt. Omissus est hic Romulus, vti in priore Menologio is qui hic dicitur Publius, Eusebio Παύσις seu Πάησις, Pausis seu Paësis, qui etiam in Anthologio & Menæis excusis Πούπλιος vocatur, at in Synaxario Parisiensi collegij Claromontani Societatis Iesu πλήσιος: [ac Menæis.] in quibus reliqui omnes nominantur, elogio fere eodem addito, quod ex Menologio Basilij Imperatoris datum, his istic verbis concluditur: ξίφει τὰς κεφαλὰς αὐτῶν ἀφαιρεθῆναι προσέταξεν, gladio capita eorum amputari præcepit. [& Galesinio.] Patria singulorum non eadem aßignatur, quæ apud Eusebium supra indicatur. Eodem die eosdem memorat Galesinius elogio hoc, vti in Notis ait, summatim a se e libris Græcis conuerso: Cæsareæ item beatorum Martyrum Agapij, Timolai, Puplij & sociorum, qui in persecutione Diocletiani, Vrbano Præfecto, Christi fidem constanti animo confessi, gladio percussi, ad præmium commigrarunt in cælum. Accepimus Roma Arabico-Ægyptium Martyrologium, Latine redditum a Gratia Simonio Collegij Maronitici alumno, vbi ad eumdem XV Martij notatur memoria S. Agabij & sociorum eius.

[4] Decimo Kalendas Aprilis, qui esset dies proximus ante nonum Kalendas Aprilis, de quo supra egimus, varij Martyres Cæsareæ paßi referūtur in Martyrologio S. Hieronymi, quorum aliqua nomina cum hisce Martyribus conueniunt aut non admodum discrepant, alia forsan adiecta, [23 Martij in Martyrol. S. Hieronymi & aliis multi recensentur] quod eadem in persecutione essent ibidem coronati. Hi ita leguntur in MS. Corbeiensi Parisijs excuso. In ciuitate Cæsaria Agatij, Alexandri, item Fidelis, Tiomyli, Dionysij item Dionysij, Rustici. Vltimo omisso, reliqui ita memorantur in codice Lucensi: In ciuitate Cæsareæ Agathonis, Alexandri, Fidelis, Thiomoli, Dionisi, item Dionysi. Conuenit MS. Blumianum, in quo primus Agatius scribitur. In peruetusto codice nostro ista habentur: In Cessarea Agatini, Alaxandri, Fidelis, Thimodoli, Dionysi item Dionysi & aliorum VIII. Ex his duos ita exhibet Notkerus: In Cæsarea Achatij & Alexandri. Ast hos tres MS. Richenaugiense. In Cæsarea ciuitate Agatij, Timioli & Dionysij: qui omisso loco ita scribuntur in MS. Augustano S. Vdalrici, Agani, Piomali, Dionysij, & in MS. Labbeano, Agauis, Piomti, Dionysij. Primi nomen in MS. Neapolitano Caraccioli Agazzi est, secundi in MS. Aquisgranensi Promoli. Hæc ad XXIII Martij in Martyrologijs sunt: ac qui primus est Agatius, Agatho, Agatinus, Agazzus, Aganus, Agauus, est supra Agapius, etiam primo loco sæpe collocatus. Qui iam Tiomylus, Thiomolus, Thimodolus, Timiolus, Piomtus scribitur, supra Timolaus appellatur. Duo Dionysij vbique ijdem sunt: forsan ob particulam item, post Alexandrum, duo etiam Alexandri fuerunt. At supra ab Eusebio relati Romulus & Pausis, alijs Publius, desunt, ac pro ijs sunt Fidelis & in vnico codice Rusticus: & in alio citantur socij VIII, quot vniuersim sunt apud Eusebium.

[5] Demum hoc XXIV Martij, quo eos ex Martyrologio Romano retulimus, [& 24 Martij in Græcis] iterum in Menæis Græcis excusis & manu exaratis celebrantur octo Martyres in Cæsarea Palæstinæ gladio interempti, nullo eorum nomine adiuncto. At Molanus in additionibus ad Vsuardum eos ita exprimit: Cæsareæ sanctorum octo Martyrum Timolai, Dionysij, Romuli, Pausæ, Alexandri, Alexandri, Agapij & Dionysij. Galesinius eosdem iterum enumerat, ac suo elogio exornat. Iterum in Martyrologio S. Hieronymi videntur recenseri, sed per errorem Africæ adscripti, qui in peruetusto codice nostro ita scribuntur: In Africa Agapi, Timolai, [& Martyrol. S. Hieronymi] Romuli, Pioni, Alexandri, Diopi. In Lucensi & Blumiano apographis habetur duorum Alexandri, Diophi, & ita sunt apud Eusebium duo Alexandri & duo Dionysij. Huius nomen vitiose formatum hic est Diopi, Diophi & Diophy. Dein loco Pioni, alijs Phisoni, aut maiori mendo Firosi, est supra nomen Pausis, Poësis, Publij & Plesij. In aliquibus legitur Apagiti & Molai pro Agapij & Timolai. Sequebatur in dicto Martyrologio S. Hieronymi turma Martyrum Afrorum, vt vel inde credibilius fiat hisce Martyribus Africam per errorem appositam fuisse.

DE SANCTIS MARTYRIBVS AFRIS ROGATO, CATVLA, AVTO SIVE VTO, VICTORINO, SATVRNINO, ITEM SATVRNINO, SALITORE SIVE SALVTARE, APRILI, IOSEPHO ET COLIONDOLA.

[Commentarius]

Rogatus, Martyr in Africa (S.)
Catula, Martyr in Africa (S.)
Autus siue Vtus, Martyr in Africa (S.)
Victorinus, Martyr in Africa (S.)
Saturninus, Martyr in Africa (S.)
Saturninus alius, Martyr in Africa (S.)
Salitor seu Salutaris, Martyr in Africa (S.)
Aprilis, Martyr in Africa (S.)
Iosephus, Martyr in Africa (S.)
Caliondola, Martyr in Africa (S.)

[1] Hancturmam Sanctorum Martyrum exhibet peruetustū Martyrologium S. Hieronymi, & his verbis in nostro codice: In Africa Rogati, Catulæ, Auti, Victorini Saturnini, item Saturnini, Salitoris, Aprelis, Ioseph, Colioni, Dolæ. In alijs tribus apographis legitur Vti & Aprilis loco Auti & Aprelis, & in duobus (nam in Parisiensi sub finem plura desunt) dicitur vnico verbo Coliondola, qui supra in duos diuiditur. Demum pro voce Salitoris in tribus reperta, legitur in codice Lucensi Salutaris. In MS. Reginæ Sueciæ, ex quo Lucas Holstenius Animaduersa in Martyrol. Roman. composuit, ista habet: In Africa Rogati cum alijs IX. Qui certe numerus reperitursi Coliondola pro vnico Martyre accipiatur. MS. Richenouiense ex his quatuor indicat: Rogatum; Victorinum, Saturninum & Saturninum. Ast Omisso vno Saturnino, alij memorantur in MSS. Rhinouiensi & Augustano S. Vdalrici, & Parisiensi Labbæi nostri & sunt hi alijs Martyribus immisti. Rogatus & Saturninus in MS. Aquisgranensi leguntur: at solus Rogatus in Vsuardo MS. bibliothecæ Vaticanæ, charactere Longobardico conscripto & num. 5949 signato: item in Vsuardo MS. monasterij Aquicinctini prope Duacum: in MSS. Pleschionensi etiam & Vaticano Ecclesiæ S. Petri solus Rogatus prædictus absque alio vllo socio exprimitur.

DE SANCTIS MARTYRIBVS SECVNDOLO SEV SECVNDO, VERVLO, FELICE, SATVRNINO, SORECTE, ABATA ET ALIIS XIII IN MAVRITANIA.

[Commentarius]

Secundolus seu Secundus, Martyr in Mauritania (S.)
Verulus, Martyr in Mauritania (S.)
Saturninus, Martyr in Mauritania (S.)
Sorectes seu Socretes, Martyr in Mauritania (S.)
Abatas, Martyr in Mauritania (S.)

[1] Hæcvltima huius diei turma Martyrum in Martyrologio S. Hieronymi recensetur his verbis: In Mauritania Secundoli, Veruli, Felicis, Saturnini, Sorectis & aliorum XIII. In apographo nostro additur Abatæ, [Memoria in sacris fastis.] & Socretis scribitur, vti Soretis in codice Lucensi, in quo alij XV referuntur. Notkerus hos ex illis recenset: In Mauritania Secundoli, Veruli, Felicis, Saturnini & aliorum multorum. In MS. Cardinalis Barberini cum ijsdem socij sedecim iunguntur. In MS. Reginæ Sueciæ ab Holstenio laudato, ita legitur: In Mauritania Secundi, Felicis, Saturnini & aliorum XIX. In MSS. Coloniensi S. Mariæ ad Gradus, & Treuirensi S. Maximini tres priores Secundolus, Felix, Saturninus cum alijs XVI indicantur. In MS. Tornacensis S. Martini & Lætiensi ita legitur: In Mauritania depositio SS. Veruli, Felicis, Saturnini. In Treuirensi S. Martini, Felix & alij XI Mauritaniæ tribuuntur. At nulla facta mentione Mauritaniæ memoratur. Secundulus in MSS. Richenouiensi & Augustano S. Vdalrici, & Secundolus in MS. Labbeano, & Saturninus in additionibus Greueni ad Vsuardum, nisi hic ad præcedentem classem spectet.

[2] Dedimus supra octo Martyres Cæsareæ in Palæstina passos, atque inter eos S. Romulum, de quo dubitari potest, num, [An S. Romulus iungendus,] quod sæpius obseruauimus contigisse, inde ad hosce Martyres sit translatus, an vero alius hisce iungendus sit Romulus. Certe S. Secundulo eum iungit Vsuardus his verbis: In Mauritania natalis SS. Romuli & Secundoli fratrum, qui pro Christo passi sunt. Prior pars legitur in MSS. Vallicellano Congregationis Oratorij Romæ, Treuirensi S. Paulini, & Coloniensi Carmelitarum; at mutata phrasi ea sic leguntur, in MSS. Centulensi, Leodiensi S. Lamberti & codice nostro sub nomine Bedæ, [& frater Secundoli statuendus.] & in MS. Adone Lobiensi, Morinensi ac Reginæ Sueciæ his verbis: Ipso die SS. Romuli & Secundoli, qui apud Mauritaniam pro Christo passi sunt. In his nomen Fratrum omissum est. VVandelbertus hoc eos versu celebrat.

Romulus & nonam pariterque Secundulus implet. At VVandelbertus sæpe vnico versu comprehendit Sanctos, qui ad diuersas regiones, vrbes aut classes spectant. Interim secutus Petrus de Natalibus libro 11 cap. 130 numero 96 ista habet: Romulus & Secundolus Martyres in Mauritania pro Christo passi sunt IX Kalendas Aprilis.

[3] Aliqua lux accedit ex antiquis MSS. Martyrologijs Cardinalis Barberini & monasterij S. Maximini, [Africæ alibi adscriptus.] dum videntur nouæ tenebræ addi. In ijs ergo ista leguntur: In Africa Agapiti, Romuli. In Mauritania Secundoli, Veruli, Felicis, Saturnini & aliorum XVI, ast aliorum multorum legitur apud Notkerum, qui reliqua eodem modo refert. De S. Agapito mox agemus, sed Phrygiæ adscripto, qui tamen a Rabano Africæ tribuitur. Sed vbique absque socio Romulo, qui videtur perperam ab alijs Secundolo postpositus, & Martyribus Mauris adiunctus. In hodierno Martyrologio Romano ista leguntur: In Mauritania natalis SS. Romuli & Secundi fratrum, qui pro Christi fide passi sunt. In Notis additur: De his Vsuardus & Wandelbertus, licet alibi Secundolus pro Secundo legatur. Imo ambo Secundolum appellant cum reliquis Martyrologijs, vnico dempto Reginæ Sueciæ ab Holstenio laudato.

DE SANCTO AGAPITO IN PHRYGIA.

[Commentarius]

Agapitus in Phrygia (S.)

[1] Martyrologiumperuetustum Serenißimæ Christinæ Reginæ Sueciæ, quo potißimum vsus est Lucas Holstenius in conficiendis Animaduersis in Martyrol. Rom. & MS. Vltraiectinum S. Mariæ, [S. Agapitus num Martyr,] & cum ijs Bellinus inter alia hoc die ista habent: In Frigia Agapiti. At MSS. Centulense S. Richarij & Treuirense S. Paulini, vti & Vsuardus in codicibus manu exaratis & excusis correctius referunt: In Phrygia S. Agapiti: additur in Martyrologio Coloniæ & Lubecæ anno 1490 excuso, vox Martyris, quæ videtur in prioribus subintelligenda. At Petrus de Natalibus lib. 11 cap. 120 numer. 98 ita scribit: [an Confessor?] Agapitus Confessor ipsa die in Phrygia claruit. Secuti Maurolycus, Felicius, & Galesinius.

[2] In hodierno Martyrologio Romano ista habentur: Synadæ in Phrygia S. Agapiti Episcopi. [An alius ab illo Episcopus Synadarum:] Sed num de eodem agat Sancto, qui ab alijs celebratur, dubitari potest. In Notis additur: De eodem Beda & Vsuardus licet mendose Agabus vel Agabius legatur alicubi. Verba Vsuardi dedimus. Beda genuinus vacat. Centulense MS. quod eius nomen præfert, iam citauimus. At quod sub eius nomine excusum est, ista habet: Et natale Sanctorum Seleucis & Agabi. Quæ ita leguntur apud Rabanum: In Syria Seleucis, & in Africa Agabi. De S. Seleuco seorsim egimus, vti & de S. Agapio, qui hic intelligitur, inter Martyres Cæsareæ in Palæstina occisos, quos diximus ab alijs Africæ adscribi, & S. Agapium etiam Agapitum appellari, atque vtriusque caussam dedimus.

[3] [huius ex Suida encomium.] Fuerunt autem Synadæ, quæ Phrygiæ Salutaris metropolis erat, plures Episcopi Agapeti siue Agapiti dicti. Horum alius memoratur a Socrate lib. 7 Hist. Eccl. cap. 6, qui tempore Theodosij iunioris Imperatoris isti Ecclesiæ præfuit. De alio, quem Baronius in Notis ad Martyrologiū Rom. asserit hoc die celebrari, ista Suidas in verbo Ἀγαπητὸς scribit: Agapetus Synadorum Episcopus, quem valde laudat Eusebius Pamphili, & miraculorum ipsius ingentium mentionem facit, montium & fluuiorum translationes & mortuorum resuscitationes narrans: & quomodo Maximinus ipsum, dum miles esset, vt Christianum interficere voluerit, quod audiuisset multos eius facta supra modum mirari. Quibus relatis, Baronius in Annalibus anno 311 num. 19 ista addit: Cum apud Eusebij, quæ extat, Historiam, huiusmodi nequaquam legantur, ea accepta videri ex aliquo illorum commentariorum, quos eiusdem auctoris recenset Suidas, hactenus incomperto.

DE SANCTIS TRIGINTA QVINQVE MARTYRIBVS CÆSAREÆ IN PALÆSTINA.

ANNO CCCLXIII.

[Commentarius]

XXXV Martyres, Cæsareæ in Palæstina (SS.)

[1] Cæsarea Palæstinæ metropolis tum varijs rebus tum quampluribus Martyribus alijsque Sanctis celebris est: ex quibus varios mense Martio recolimus, & iam ad hunc diem retulimus SS. Timolaum, Dionysium, Pausidem, Romulum, Alexandrum, alterum Alexandrum, Agapium, & alterum Dionysium sub Diocletiano martyrij palma coronatos. Præter hos alij triginta sex sub Iuliano apostata paßi, referuntur in MS. Menologio Græco, quod iussu Basilij Iunioris Imperatoris seculo Christi decimo vulgatum est: in quo hoc elogium de illis est concinnatum.

[2] Et hi sancti triginta quinque Martyres Christi Cæsareæ in Palæstina exstiterunt: qui, postquam decretum, quo omnes iubebantur Christum abnegare, & deos Gentilium adorare, ab impio & scelerato Iuliano promulgatum est, non solum non potuerunt adduci, vt id facerent; sed etiam ingenua libertate assumpta, per vniuersam vrbem circumeuntes, magna voce ista dicebant: Christus, vt verus & certus Deus, solus esto honorandus & adorandus: dij vero Gentilium, qui cælum & terram non crearunt, pereunto cum omnibus, qui venerantur illos. Comprehensi igitur sunt a cultoribus idolorum & carceri inclusi, ac delati apud sceleratum Iulianum apostatam, qui fidem & Christum deseruerat. Huius tum mandato mortis sententiam alacri magnanimitate susceperunt, ac capitibus amputatis ad Christum auolarunt, quem ab infantia desiderarant, ac numquam negauerant: atque ita præmium immortalitatis sunt consecuti.

DE S. PIGMENIO PRESBYTERO, MARTYRE ROMÆ,

ANNO CCCLXIII.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Pigmenius Presbyter, Martyr Romæ (S.)

[1] GenuinumBedæ Martyrologium hoc die vacat. Ast Diuionensis supplementi auctor, ad XXIV Martij ista solum habet: Romæ, Pigmenij Presbyteri & Martyris. Quæ fere eadem habent MSS. Vaticanum ecclesiæ S. Petri, Centulense S. Richarij, Mediolanense S. Ambrosij & alia. In peruetusto Romano Rosweidi sunt ista: [Cultus sacer.] Romæ, Pigmenij Presbyteri & Martyris, sepulti in cœmeterio Pontiani. In hodierno Martyrol. Romano hæc leguntur: Romæ passio S. Pigmenij Presbyteri, qui sub Iuliano apostata pro fide Christi præcipitatus in Tiberim, necatus est. Citantur in Notis Beda, Vsuardus, Ado & alij. De genuino Beda egimus: in excuso sub nomine Bedæ elogium desumptum est ex Adone: Vsuardi breuius est, quod non fuit Baronius, vt alias solet, ausus integrum tradere, licet reperisset in Martyrologio Bellini, secundum morem & vsum Ecclesiæ Romanæ. Plura addunt Ado, Notkerus & alij; sed suspectæ fidei. Nam, vt addit Baronius in eisdem Notis, [Acta fuerunt olim deprauata:] habentur eius res gestæ in Actis S. Bibianæ, licet ea admodum sint deprauata. Colitur S. Bibiana II Decembris, ad quem diem in Notis iterum tradit Baronius, Acta huius habere aliqua, quæ corrigantur; veluti ea, quæ sunt superaddita de Pigmenio & Iuliano apostata. Iterum Baronius de Pigmenij martyrio in Annalibus Eccles. ad annum 362 num. 253 ista scribit: Hoc tempore Pigmenius, Romanæ Ecclesiæ Presbyter tituli Pastoris, nihil sub impio Imperatore remittens vigoris animi in detestandis Gentium dijs, ac sub Christianis Imperatoribus fecerat, violenta Gentilium manu præcipitatus in Tiberim, quam diu optauerat martyrij coronam consecutus est IX Kalend. Aprilis: qua die eius memoria in Ecclesiasticis indicibus adscripta integra permanet: Acta vero martyrij illius nonnihil apparent esse corrupta.

[2] Primo autem (vt Baronius habet in Notis ad VII Augusti, quo S. Donatus Episcopus Aretinus & Martyr colitur) displicent ea, quæ de Iuliani educatione Romæ sub Pigmenio vna cum Donato narrantur. [in ijs perperam ei tributa educatio Iuliani,] Vbi enim Iulianus puer vixerit vna cum Gallo fratre in Cappadocia, vbi & adolescentior Athenis eruditus fuerit, vbi demum in Gallijs exercitibus præfuerit, satis constat ex Græcorum ac Latinorum antiquis monumentis, ac inprimis ex eiusdem Iuliani epistolis. Hæc ibi Baronius, qui ea latius ex Sozomeno, Eunapio, Ammiano & epistolis ipsius Iuliani prosequitur ad annum 337 num. 55, & seqq. Hinc omissa illa sunt in Rom. Martyrol. quæ apud Vsuardum, Bedam excusum, Adonem, Notkerum, Bellinum aliosque ita exprimuntur: Hic Iulianum a pueritia enutriuit, & sacris litteris erudiuit. Quæ in deprauatis Actis varie amplificantur, & studiorum socius adiungitur prædictus S. Donatus, diciturque S. Pigmenius hunc cum eodem Iuliano ad sacrum Ordinem promouisse, ac Donatum Lectorem & Iulianum Subdiaconum fuisse constitutum. Verum quidem est fuisse Clericatu Iulianum initiatum, sed in Oriente cum fratre suo Gallo, vti ea constant ex oratione prima S. Gregorij Nazianzeni in Iulianum.

[3] Illud etiam ab omni ratione alienum est (verba sunt Baronij in eisdem Notis ad VII Augusti) vt Iuliani persecutionis tempore, qui nec integro biennio imperauit, idem S. Donatus lector fuisse dicatur, indeque consecratus Diaconus, ac post multos annos Presbyter ordinatus, ac denique adhuc eo imperante, decedente Saturo Episcopo, suffectus sit in locum ipsius; insuper & adhuc eodem viuente Iuliano, fuerit martyrio coronatus. Similia sunt quæ in Actis deprauatis de S. Pigmenio leguntur & nonnulla ex ijs inseruntur in sequenti elogio apud Adonem his verbis: Iulianus factus Imperator, culturam pietatis postquam reliquit, [confictum alloquium cum eodem Iuliano Romæ.] audito quod corpora sanctorum Martyrum, qui ab eo necabantur, idem Pigmenius sepeliret, mandauit ei: Perge quo volueris: hic enim non mercabitur vita tua, tamen seruitijs tuis prœmium reddo, non tibi. Tunc S. Pigmenius perrexit ad Perfidam, vbi demoratus annos IV factus est cæcus. Inde monetur in somnis a Domino, vt reuerteretur Romam. Cumque post quatuor menses reuersus cliuum * Sacræ viæ cum vno puero stipem petendo conscenderet, factum est, vt offenderet Iulianum Imperatorem in rheda aurea sedentem: qui eminus conspiciens Pigmenium, vocari eum præcepit, dixitque ei: Gloria dijs deabusq; meis, quia te video. Cui vir Dei Pigmenius illico respondit: Gloria Domino meo Iesu Christo Nazareno crucifixo, quia te non video. Ad hanc vocem iratus Iulianus, iussit eum per pontem in Tiberim præcipitari. Hæc Ado, quæ fere eadem leguntur apud Notkerum, & sunt etiam tertiæ editioni Surij inserta: sed obsunt tempora & loca, quibus Iulianus Imperator, & potißimum post abnegatam Christi fidem vixit. Mortuo Constantio III Nonas Nouembris anno Christi CCCLXI, Iulianus, [qui ibidem Imperator non fuit.] qui tum in Illyrico erat, aduolauit in Thraciam, ac III Idus Decembris Constantinopolim ingressus est: & qui dicto anno festum Epiphaniorum adhuc Christiano ritu de more celebrarat, deorum antea clausa templa patefecit, ac Christiana publice eiurata religione, se antiquo ritu & sacrificijs Pontificem Maximum inaugurandum curauit. Anno sequenti bellum Persis illaturus Constantinopoli disceßit Nicomediam, inde Peßinuntem vrbem Galatiæ petijt, magnam deorum matrem Cybelem veneraturus: inde Antiochiam venit, ibique hiemem peregit. Post hæc anno CCCLXIII eductis contra Persas copijs die XXVI Iunij iaculo confossus, in medio conflictu perijt, cum post Constantij obitum anno solum vno & mensibus circiter septem imperasset. En tempus, quo durauit Iuliani in Christianos persecutio, quoque ipse Imperator semper versatus est in Oriente. Ceterum qui ab ipso Romæ constituti erant Præsides, ex ipsius sententia negotium facessere Christianis non destiterunt, quorum gesta, quod Romanorum Imperatorum Sedes ipsa Roma foret, Iuliano fuerunt attributa: imo quod plures in ea persecutione essent martyrij palmam consecuti, creditus etiam est pluribus annis imperasse, post abiuratam Christi fidem. Decepti etiam fuere varij, quod Cæsar esset creatus anno CCCLV, accepta in vxorem Helena Constantij sorore cum Galliarum administratione.

[4] Acta varia S. Pigmenij nacti sumus, sed plane deprauata, & indigna, [Actorum exordium,] quæ huic operi inserantur. Horum aliqua Romæ descripsimus in bibliotheca Vaticana ex codice 1193 cum hoc exordio: Tempore, quo Constantinus, qui Constantinopolim suo nomine condidit, Romanum tenebat Imperium, erat in ciuitate Romana Presbyter quidam, Pigmenius nomine, in titulo Pastoris, virtute venerabilis & doctrina liberalium artium conciuibus colendus: ad quem Romanorum populi venire consueuerant: & dum liberalium artium ab eo rudimenta percipiebant, salutari fonte, cælesti dictante Magistro, plurimi salubriter abluti, ad ouile Christi eius studio confluebant. Est idem exordium in MS. Rubeæ-vallis, vbi reliqua sunt magis contracta. Mortuus est Constantinus Magnus in Suburbano Nicomediæ, ipso Pentecostes die anno CCCXXXVII, post quod tempus vixit S. Pigmenius annos fere XXVI, martyrio affectus anno CCCLXIII, iussus per pontem in Tiberim præcipitari. Huius corpus collectum est a quadam matrona, nomine Candida, [& finis de martyrio & sepultura,] & sepultum est in crypta in cœmeterio Pontiani ad Vrsum pileatum XII Kalendarum Maiarum, vti in eisdem Actis legitur.

[5] In Actis MSS. cœnobij Bodecensis in VVestphalia, dicitur per pontem maiorem præcipitatus: cuius corpus collectum est, & sepultum in cœmeterio Pontiani contra palatium, die duodecimo Kalendarum Martij seu XVIII Februarij, quo die S. Pigmenius Martyr refertur in MSS. Richenouiensi, Aquisgranensi & alijs. Apud Greuenum in auctario Vsuardi dicitur Pigmenius Presbyter & Martyr Romæ. At XII Kalendas Maias seu XX Aprilis nusquam mentio S. Pigmenij habetur: verum ad diem XVIII Martij Pigmenius Presbyter, Martyr Romæ memoratur in MSS. Barberiniano, Vltraiectino, Aquisgranensi & alijs. [in cœmeterio Pontiani,] Cœmeterium Pontiani erat Via Portuensi iuxta Tiberim positum, ad Vrsum pileatum, dictum etiam sanctorum Martyrum Abdon & Sennen, a quibus non longe sepultum esse S. Pigmenium legitur apud Adonem, Bedam excusum & Notkerum. Consule Aringhum lib. 2 Romæ subterraneæ cap. 19. Inter Reliquias, quas Carolus IV Imperator donauit Ecclesiæ Metropolitanæ Pragensi, [Reliquiæ Pragæ, & Bononiæ.] est S. Pigmenij Martyris pars capitis, vt diximus in Appendice ad diem 2 Ianuarij pag. 1084. Masinus etiam in Bononia sacra tradit ibidem in templo Sanctis omnibus dicato esse Reliquias S. Pigmenij siue Epigmenij Presbyteri & Martyris. Sed an huius S. Pigmenij aut etiam S. Epigmenij alterius alicuius non constat.

[Annotatum]

* al. Salariæ

DE SANCTO ZACHARIA RECLVSO APVD GRÆCOS.

[Commentarius]

Zacharias reclusus apud Græcos (S.)

Græci in magnis Menæis & apud Maximum Cytheræum paucis verbis celebrant hunc Sanctum, nullo indicato aut loco aut tempore, quo vixerit. Eodem die, inquiunt, Sanctus Zacharias in pace vitam finiuit. Paullo plenius Taurinense Ducis Sabaudiæ MS. Μνήμη τοῦ ὁσίου πατρὸς ἡμῶν Ζαχαρίου μοναχοῦ καὶ ἐγκλειςοῦ γεγονότος, καὶ δουλεύσαντος τῷ Θεῷ ἀπερισπάςως. Memoria S. P. N. Zachariæ, monachi, qui factus reclusus Deo immobiliter deseruiuit. In Menæis additur hoc distichon:

Θεῷ πρὸς ἰσχὺν ἐξομοιωθεὶς, Πάτερ,
Βίω Θεοῦ σύγκληρος, ἐκςὰς, γῆς, γίνῃ.

Pro viribus Deo similis factus, Dei
Vitæ cohæres esto, post vitam hanc, Pater.

Multi sanctißimi viri Zachariæ cognomines fuerunt, &, vt Martyres omittamus, est Zacharias Propheta, & alius pater S. Ioannis Baptistæ: hunc colunt Græci V Septembris, illum VIII Februarij, eiusque inuentionem XVI Maij. Est & Zacharias Patriarcha Hierosolymitanus, cui sacer est dies XXI Februarij, & Zacharias coriarius, qui virginitatem in matrimonio seruauit, & ab eisdem Græcis memoratur XVII Nouembris: a quibus hunc diuersum esse apparet. In Vitis Patrum sunt varij Zachariæ, quibus Abbatis, monachi, discipuli aut Moysis, aut Siluani, aut Serapionis cognomen datur. Sed num aliquis horum colatur hoc die, quis diuinabit?

DE S. MARTINO THEBÆO APVD GRÆCOS.

[Commentarius]

Martinus Thebæus apud Græcos (S.)

Inter alias vrbes, Thebas dictas sunt in ipsa Græcia duæ celebres & Episcopali dignitate exornatæ: harum alia est in Achaia sub metropoli Corintho, alia in Thessalia sub Larißa: ex harum aliqua arbitramur hunc Sanctum oriundum, de quo Græci in Menæis & apud Maximum Cytheræum ista solum habent: Eodem die Sanctus Martinus Thebæus seu Thebanus, in pace vitam finiuit. Additur hoc distichon in Menæis.

Καλῷ τραφεὶς κάλλιςα γήρᾳ, Μαρτῖνε,
Θανῶν θανοῦσι προςέθεισαι πατράσιν

Sociare Patribus mortuis moriens, Pater,
Pulchra senecta fruitus pulcherrime.

DE SANCTO DOMANGARTO EPISCOPO IN HIBERNIA.

SECVLO VI

[Commentarius]

Domangartus seu Douengardus Episc. in Hibernia (S.)

[1] Qvam certus huius Sancti cultus apud Hibernos est, tam sunt incerta omnia, quæ de eodem illius gentis memoria conseruauit: hæc enim parachronismis alijsque implicita mendis sunt; de cultu vero præclarum reddit testimonium Vita S. Patricij Tripartita p. 3 cap. 63 & 64, vbi S. Domangarti natiuitas, resque circa vtrumque illius parentem, [S. Patricius Euchodio tyranno.] dum adhuc vtero clauderetur, gestæ sic enarrantur: Regem Vltoniæ tempore Patricij agebat Eochodius Muredacij filius, vir genere illustris, de clara nempe & perantiqua Dalfiataciorum oriundus familia; qui tamen proprijs facinoribus generis splendori potius maculam intulit, quam incrementum: hic enim in Deum verum noluit credere, sed odio prosequebatur credentes. Duas etiam virgines deuotas, quæ filio Dei virginitatem consecrarunt, quia recusarunt ad eius instantiam terreno coniugio ligari vel idola adorare; præcepit ferro vinctas vndis tradi Oceani submergendas. Hoc autem audiens vir sanctus, & in pietatis visceribus commotus, Regem adit, eumque pro dimittendis Christi Sponsis interpellat. Sed post multiplicatas preces apud inexorabilem tyrannum nihil potuit efficere: qui adhuc eo effrænis deuenit dementiæ, vt germanum suum fratrem, Carillum nomine, bene consulentem, virga quam manu gestabat, exceperit.

[2] Propter hæc igitur vir beatus iuste indignatus, meritissimam maledictionis in eum fulminat sententiam, [Male precatus,] imprecans & imprecando certo prædicens, neminem vmquam ex eius posteris regni sceptro potiturum, nec eos in tanto futuros numero, vt in diebus belli vel loco publici conuentus aliquam hominum cateruam manumue militum conflare possent; sed eos fore per dissita loca semper dissipatos & dispersos, ipsumque intra breue tempus regno & vita exuendum, maloque interitu extinguendum. Ad fratrem vero ipsius Carellum, pium deuotumque Principem, qui monitis viri Dei in omnibus obtemperabat, Deo suam præordinationem reuelante, vertens faciem, dixit: In fratrem hunc tuum eiusque progeniem, [filio eius Domangarto benedicit.] qui Deo & mihi obediens fuit, regni tui sceptrum transferetur: eiusque posteritas semini tuo dominabitur, & solium Regni Vltoniæ a progenie in progeniem obtinebit. Vxor autem Eochodij, mariti scelera, & seminis in parente maledictionem intelligens, lacrymis offusa a viro Dei petit veniam, rogatq; vt sibi & fœtui quem in vtero gestabat parcatur, & scelera mariti non imputentur. Annuit vir Dei, ipsamque cum fœtu nondum nato benedicit. Fœtus autem hic fuit sanctissimus ille Domangartus, inter Sanctos Hiberniæ postea celeberrimus, Sanctique Patricij discipulus: cuius exitus reputatur incertus, & hinc reputatur tamquam perpetuo viuens.

[3] Eadem breuius Iocelinus narrat num. 112 & Patricianæ benedictioni addit, vt prophetico etiam spiritu prædictum, quod proles, [Multa de eo incerta aut fabulosa:] quam esset paritura Regina, foret sanctissima, cuius esset exitus ambiguus & inuestigabilis tumulus: deinde subiungit: Iste enim fuit sanctitate clarissimus ac signis, de quo multa & magna mirabilia referuntur ab Hibernicis. Ad ætatem eius quod attinet, ex Annalibus patrijs & S. Patricij Actis conformiter definiuit Colganus, eum qui posthumus patri natus sit post annum CCCCLX adhuc viuenti, & Episcopali gradu insignis magna virtutis laude claruerit, non potuisse mortem obire anno DVI, prout nonnulli scriptum reliquere: nec etiam a S. Patricio in Romana curia existente ibidem a mortuis suscitari, quemadmodum in oratione ex Officio proprio desumpta legitur. Quod Officium Actaque (quæ extare Colgano relatum est) vtinam desijssent latere, [Acta latent:] inuenissemus fortaßis in eo solutionem quarumdam circa hunc Sanctum difficultatum. Nam quod S. Murani (eius qui S. Columbæ Acta metrice conscripsit) dicatur ex eadem matre frater fuisse, non ita liquidum est, vt sit extra suspicionem falsitatis: nec potest cum veritate subsistere, nisi negata (vt ad XII huius vidimus, [frater S. Murani creditur,] cum de Murano ageremus) Hibernicæ Genealogiæ veritate, quæ Murani patrem Feradacium quinque ab Eugenio Nielli filio gradibus remouet, atque adeo circa medium seculi VI dumtaxat natum facit. Eochadij etiam mors ad extremos Patricij annos vltra eum, qui a Christo nato CCCCLV numeratur, esset differenda, dicendumque eius vxorem iuuenculam adeo fuisse relictam, vt quæ Eochadio primam hanc prolem ediderat in Vlidia, inde post annos quadraginta aut plures in Eugenij peninsulam secundis abducta nuptijs, Feradachio prædicti Eugenij, vt summum nepoti, non autem (vt Genealogica series habet) trinepoti, tum alios filios tum S. Muranum pepererit: qui deuexa in ætate, & centesimo anno vel maiori vel proxima, de S. Columba scripserit sub initium seculi VII.

[4] Quæ cum satis violenta sint, facile in illius irem sententiam, qui eamdem Murano & Domangardo matrem fuisse negaret; & fictioni caussam datam ex eo crederet, [quod verosimilius negatur.] quod Murani mater duos maritos habuerit: quorum alteri, multo quam Domangarti pater iuniori, fuerit idem Eochadij nomen; & fortasse cuius filium hoc ipso die Tamlactense & Mariani Martyrologium inter Sanctos numerant Lugadium de Cluain-Laoigh siue Cluain-laodh in Tirconallia: quem Eochadium Sanctilogium Genealogicum a Colgano citatum Append. 4 ad Acta S. Columbæ cap. 9. num. 74, facit filium Islandi filij Eugenij sæpe nominati. Hæc autem si dicantur, nihil nos coget Domangarti natiuitatem vltra annum CCCCLV, mortem vltra DXXX differre; vel Murano plusquam centum annos vitæ dare, sub quorum finem de Columba scripserit circa annum DC: sed posset is circa medium seculi VI natus, in ipso ætatis flore de S. Columba litteris consignasse ea, quæ allegantur metra.

[5] Ceterum his omißis, quæ sunt vndique incerta, de cultu illius proferamus ex Colgano, quæ illius testimonio certa satis haberi possunt: primo, [Cultus ex templis,] quod extent in regione Iuechiæ & diœcesi Drummorensi duæ ecclesiæ ipsi consecratæ: vna ad radices altissimi montis, mari ad Orientem imminentis, priscis Rath-murbhuilg, hodie Machaire-Ratha, appellata; altera in vertice eiusdem editissimi montis longe ab omni humana habitatione posita; quæ tamen, etiam fæuiente dura diraque hæreticorum persecutione, consueuit magno populi accursu & continuis peregrinationibus in honorem huius mirifici serui Dei, multis ibi signis & miraculis coruscantis, frequentari. Vnde mons ille priscis scriptoribus Sliabh-Slainge a quodam heroe Slainge nuncupato, [Reliquijs & Fastis probatur:] Bartholani filio (qui fingitur vnus ex primis Hiberniæ babitatoribus) appellatus; hodie vulgo ab hoc sancto Sliabh-Domhangaird, id est, mons Domangardi nuncupatur; vt etiam Giraldus Cambrensis, in Tipographia Hiberniæ distinct. 3 cap. 2 ante annos 470 obseruauit. Secundo, quod in iam memorata Ecclesia de Machaire-Ratha loco pretiosarum Reliquiarum asseruetur vna nola in magna veneratione, quæ fuit olim huius Sancti, Glunan vulgo dicta, & vnus ex eius calceis pretioso tegumento ex auro & argento celatus. Tertio, quod eius festum in prædictis Ecclesijs, quotannis festiue celebretur hac die XXIV Martij, vt domestica passim obseruant Hagiologia, Tamlactense, [Pater eius vt Patricio ita & S. Maccarthenno restitit:] Mariani Gormani, & Casselense Kalendarium, quæ videre est apud Colganum: hoc vno a nobis improbandum, quod Eochadium Domangarti patrem necessario putet alium esse ab eo, cuius fecerat mentionem de S. Maccarthenno agens hoc ipso die ex Codicis nostri Salmantini fragmento: in quo dicitur Macchartennus Clochorensem rexisse Ecclesiam eo tempore, quo Eochodius regni sceptrum tenebat, multisque ab eo molestijs & iniurijs affectus. Cur enim Patricio Eochodium Vlidiæ Regem, Maccarthenno alium non Regem, sed priuatum eiusdem regni Dynastam dicemus fuisse aduersatum? cum neque in tempore, loco nomine, neque in peßima impediendi Euangelij voluntate vlla inueniatur distinctio, & simili vtrobique phrasi Rex designetur.

DE S. HILDELITHA VIRGINE ABBATISSA BIRKENGENSI IN ANGLIA, CVM COMMEMORATIONE SANCTIMONIALIVM POSTEA A DANIS OCCISARVM.

CIRCA ANNVM DCCXX.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Hildelita Virgo Abbatissa, Birkengi in Anglia (S.)
Sanctimoniales a Danis occisæ, Birkengi in Anglia

BHL Number: 3942

§ I S. Hildelitha Magistra S. Ethelburgæ, Abbatissa monasterij, grata S. Aldelmo.

[1] InHeptarchia Anglo-Saxonica vrbs Londinensis cum sua Middelsexia sub Regibus Orientalium Saxonum fuit, & quartum Episcopum habuit S. Erconwaldum, de quo Beda lib. 4 Historiæ Ecclesiasticæ gentis Anglorum cap. 6 ista scribit, hoc loco necessario indicanda: Hic sane, priusquam Episcopus factus esset, duo præclara monasteria, vnum sibi, alterum sorori suæ Æthelburgæ, construxerat. Quod vtrumque regularibus disciplinis optime instituerat: sibi quidem in regione Suthribæ iuxta fluuium Tamisam, in loco qui nuncupatur Ceortesei, id est, Ceoroti insula. Sorori autem in Orientalium Saxonum prouincia, [In Berkingensi monasterio,] in loco qui nuncupatur in Bercingum: in quo ipsa Deo deuotarum mater ac nutrix posset esse fæminarum. Quæ suscepto monasterij regimine, condignam se in omnibus Episcopo fratre, & ipsa recte viuendo & subiectis regulariter ac pie consulendo, præbuit: vt etiam cælestia indicio fuere miracula. Hæc ibi. Coluntur S. Erconwaldus XXX Aprilis, & S. Æthelburga XI Octobris, in cuius Vita MS. ista leguntur: Constructo igitur apud Berkingum monasterio, cum S. Ethelburga habitum monachialem suscipere decreuisset, S. Erkenwaldus regularibus disciplinis eruditam Virginem, [Abbatissam S. Æthelburgam instruit,] nomine Hildelitham, de partibus transmarinis accersiuit, cui tradidit sororem suam Ethelburgam moribus imbuendam: quæ in breui omnes Sorores sanctitate & moribus transcendens, congregatis multis Sororibus Abbatissa & Mater earum effecta est. Hæc ibi. Est Berkingum seu Bercingum, in Comitatu Essexiæ prope Tamisim fluuium, haud longe a Londino, in quo vsque ad infelicißima tempora Henrici VIII Angliæ Regis celeberrimum viguit monasterium, cuius prima Abbatissa fuit dicta S. Ethelburga, cui successit, quæ hic eius magistra appellatur, S. Hildelitha, de qua modo inquirimus, ex qua videatur regione oriunda.

[2] Beda lib. 3 cap. 8 de hisce temporibus loquens: Necdum, inquit, multis in regione Anglorum monasterijs extructis, multi de Britannia monasticæ conuersationis gratia, Francorum vel Galliarum monasteria adire solebant, [ad id euocata a Gallia:] sed & filias suas eisdem erudiendas, ac Sponso cælesti copulandas mittebant, maxime in Brige & in Cale & in Andilegum monasterio. Hæc Beda occasione S. Earcongethæ filiæ Ercomberti Regis Cantiorum, quæ vixit in Faræ-monasterio, in loco qui Brige dicitur extructo: vti pluribus dictum ad eius Vitam XXIII Februarij. At monasterium Kalense fundauit S. Bathildis Regina Francorum, & illud circa annum DCLXX ingressa est. Dedimus huius Acta XXVI Ianuarij. Videtur S. Hildelitha ex simili occasione in Gallias profecta, ac modo a S. Erkenwaldo reuocata, vixisse in Berkingensi monasterio sub S. Ethelburga Abbatissa; cuius interim & aliarum sanctimonialium magistra erat: quarum virtutes, ac multarum felicem obitum narrat Beda dicto lib. 4 cap. 7, 8 & 9, ac cum beatissimo transitu S. Æthelburgæ finit, dein cap. 10 ista tradit.

[3] Successit autem Æthilburgæ in officium Abbatissæ, deuota Deo famula, nomine Hildilid, [fit Abbatissa,] multisque annis, id est, vsque ad extremam senectutem eidem monasterio strenuissime & in obseruantia disciplinæ regularis, & in earum, quæ ad communes vsus pertinent, rerum prouidentia præfuit. Cui cum propter angustiam loci, in quo monasterium constructum est, placuisset, vt ossa famulorum famularumque Christi, quæ ibidem fuerant tumulata, tollerentur, & transferrentur omnia in ecclesiam beatæ Dei Genitricis, vnoque condecorarentur in loco; quoties ibi claritas luminis cælestis, quanta sæpe fragantia mirandi apparuerint odoris, quæ alia sint signa ostensa in ipso libro, de quo hæc excerpsimus, quisquis legerit, inueniet. Hæc Beda, & ex eo Capgrauius in Vita S. Hildelithæ Virginis & Abbatissæ in Noua Legenda Sanctorum Angliæ, Londini anno MDXVI excusa, cuius istud est exordium:

[4] Berkinga monasterium multorum Sanctorum dignoscitur esse sacrarium. Plerumque enim super hunc locum quodam singulari respectu cælum videtur apertum, & claritatem, quam animæ possident in cælis, [omni genere virtutum ornata,] effundere quodammodo ostenditur corporibus glorificandis. Ad magnam igitur gloriam hoc spectat beatæ Matris Hildelithæ, quod sola inter tot cælestes velut pretiosissima gemma excipitur, sola inter sua sidera velut clarissima præmonstratur, sola post B. Æthelburgam sanctitatis titulo solennizatur. Interseruntur nonnulla, vt infra dicemus, ac dein ista subnectuntur: Adeo diuina caritate erat plena, vt omnium virtutum doctrix esset & formula, in vigilijs, abstinentijs, benignitate, clementia, ceterarumque virtutum summa: ita animabus & corporibus prouidit necessaria, vt coram Deo, & hominibus incederet sine querela. Cetera vero vita vel merita B. Hildelithæ latent nostra tempora, quibus credimus non defuisse miraculorum testimonia, quamquam magis in fide, quæ per dilectionem operatur, quam in miraculis sanctitas sit comprobanda. Omnia tamen eius sacra gesta cælo credimus esse descripta, tanto ibi clariora, quanto hic obscuriora: cuius vita cum Christo abscondita, clarior tandem apparebit cum ipso in gloria. Hæc Capgrauius: quicum dolemus librum, ex quo Beda a se relata excerpserat, perijsse.

[5] Quamdiu S. Hildelitha vixerit, aut quot annis Abbatissa præfuerit monasterio Berkingensi, non satis constat. Dicitur S. Ethelburga in Vita MS. & apud Capgrauium. Obijsse circa annum Domini DCLXXVI. [quando creata Abbatissa.] Forsan ex Florentio VVigorniensi ea desumpta sunt, qui agit ad annum DCLXXV de Episcopatu S. Erconwaldi, & duobus monasterijs ab illo factis, duobusq; illius in Episcopatu successoribus; ac dein addit: Porro Ethelburgæ S. Erconwaldi sorori successit Hildelitha, ad quam S. Aldelmus scripsit librum de Virginitate. Post Hildelitham extitit Wulfhedis Abbatissa Edgari Regis tempore: ducentis scilicet & quinquaginta annis elapsis, sed ob sanctitatem vitæ adiuncta. Colitur alijs XXX Maij, alijs IX Decembris. De illis tribus nonnulla asserit Malmesburiensis lib. 2 de Gestis Pontificum Anglorum. Sororis S. Erkenwaldi, inquit, cœnobium appellatur Berekingum, in latere Lundoniæ ad octo milliaria situm. Ibi illa, Ethelburga vocata, habuit cohærentes sibi sanctitatis & pietatis socias, Hildelidam proximo loco successorem, ad quam extat emissus beatissimi Aldesmi de Virginum laude codex; Wulfidam pene modernam, quæ paucis annis Eadgari Regis tempora præuenit, quæque vetustatem ceterarum, sanctitatis gratia compensat, & fere dixerim, anticipat. Hæc ibi.

[6] [inscribit S. Aldelmus librum de Virginitate illi & illius sanctimonialibus] At S. Aldelmus ad Prologum sui libri de Virginitate ita illis inscripsit: Reuerendissimis Christi Virginibus, omnique deuotæ germanitatis affectu venerandis, & non solum corporalis pudicitiæ præconio celebrandis, quod plurimorum est; verum etiam spiritualis castimoniæ gratia glorificandis, quod paucorum est: Hildelichæ regularis disciplinæ & monasticæ conuersationis Magistræ, simulque Iustinæ ac Cuthburgæ, nec non Osburgi mihi contribulibus: necessitudinum nexibus conglutinatæ Alfgidæ ac Scholasticæ, Hidburgæ ac Berngidæ, Eulaliæ ac Theclæ, rumore sanctitatis concorditer Ecclesiam ornantibus; Aldelmus, segnis Christicola Crucis & supplex Ecclesiæ vernaculus, optabilem perpetuæ prosperitatis salutem. De Cuthburga alijsque nonnullis infra agemus, vbi exordium Prologi ad illas sanctimonales dederimus: quod est eiuscemodi: Iam dudum ad Pontificale proficiscens Conciliabulum, fraternis sodalium cateruis comitatus, Almitatis vestræ scripta meæ mediocritati allata satis libenter suscipiens, erectis ad æthera palmis, immensas Christo pro sospitate vestra gratulabundus impendere grates curaui. Quo stylo non solum Ecclesiastica promissorum votorum fœdera, verum etiam melliflua diuinarum studia Scripturarum sagacissima sermonum serie patuerunt. Cumque singulos Epistolarum textus recitans, [cum illustri encomio,] pernicibus pupillarum obtutibus specularer, atque naturali quadam (vt mihi insitum fertur) latentium rerum curiositate contemplarer, vberrimamq; verborum facundiam ac virginalem vrbanitatis disertitudinem magnopere admirarer: En, inquam, ineffabili gratulatur tripudio ille superi Regnator Olympi & Rector cæli, cum taliter Catholicas Christi vernaculas, imo adoptiuas regenerantis gratiæ filias, ex fœcundo ecclesiasticæ conceptionis vtero spiritualis verbi semine progenitas, per maternam viderit solicitudinem diuinis dogmatibus erudiri, ac velut sagaces gymnosophistas sub peritissimo quodam agonotheta palæstricis disciplinis & gymnicis artibus in gymnasio exerceri: qui laboriosi certaminis coronam & Olympiaci agonis triumphum difficillimis propriæ exercitationis viribus nauiter consequuntur. Et paullo post: Vniuersa hæc, quæ per gymnosophistas exerceri deprompsimus inter scholares secularium disciplinas, apud vestri discipulatus industriam non exterioris hominis moribus agūtur, sed interioris hominis geruntur gestibus &c. Sub finem operis, siue cap. 30 commendat se illarum precibus. Orate, inquit, Christi tirunculæ, [illarum preces expetit.] vt sit mihi præsentis opusculi rara recompensatio, vestrarum precum frequens collata vicissitudo, meique laboris & sudoris fiat fulcimentum vestræ intercessionis adiumentum… quatenus in sancta synaxi, cum veneranda monasticæ classis caterua vniuersitatis Creatori modulata orationum holocaustomata flexis genibus concorditer obtulerit, meæ contemptibilis personæ, iuxta quod vestra vota deuota sposponderunt, reminisci dignetur… Orantem pro nobis Beatitudinem vestram alma Trinitas, vna Deitatis substantia, & trina Personarum subsistentia, totius mundi monarchiam gubernans, ab alto cæli culmine iugiter tueri dignetur. Valete o flores Ecclesiæ Sorores, monasticæ alumnæ, scholasticæ Christi margaritæ, Paradisi gemmæ, & cælestis patriæ participes. Amen. Hæc S. Aldelmus, vir doctißimus & sanctissimus, primum Malmesburiensis Abbas, postmodum circa annum DCCV factus Shireburnensis Episcopus, cum magno sanctitatis & regularis conuersationis argumento S. Hildelithæ eiusque sanctimonialibus inscripsit.

§ II Institutio S Cuthburgæ. Notitia cum S. Bonifacio. Veneratio sacra. Commemoratio sanctimonialium occisarum.

[7] Exsanctimonialibus supra nominatis fuit Cuthburga, de qua ista tradit Malmesburiensis lib. 1 de Gestis Regum Anglorum cap. 2. [Excipit inter suas S Cothburgam,] Habuit Rex Ina sorores Cuthburgam & Quenburgam. Cuthburga Alcfrido Regi Northanimbrorum nuptui tradita, sed non post multum coniugio diducto primum apud Berkengum sub Abbatissa Heldelida, mox ipsa Magistra regulæ, Winburnæ Domino placitam vitam peregit. Vicus est modo ignobilis, tunc temporis insignis, in quo frequens Virginum chorus, terrenis desiderijs castratis, superos suspirabat amores. Accessit sacri cœlibatus studio & librorū Aldelmi de Virginitate lectio, Berkingensium quidem nomini dedicata, sed omnibus eamde professionem anhelantibus valitura. Fuit Alcfridus ante relatus filius nothus Oswij Regis, sub eius obitum puerulus, [relicto coniugio Alcfridi Regis,] successit Egfrido Regi & fratri iuuenis, forsan XVIII aut XX annorum, plane diuersus ab Alcfrido primogenito Oswij Regis, quem ante patrem e vita disceßisse diximus VI Martij ad Vitam SS. Kineburgæ & Kineswithæ § 3. Iuniori ergo Alcfrido nuptui data S. Cotburga, peperit illi hæredem regni & successorem Osredum, natum circa annum DCXCVII, vt qui Alcfrido patre anno DCCV moriente, annos ætatis octo compleret. Chronologus Anglo-Saxonicus, auctor antiquus, cum Beda Cantabrigiæ excusus, [circa an. 700,] asserit Cotburgam ab Alcfrido adhuc viuente, vitæ monasticæ studio seiunctam fuisse, quod circa annum DCC contigisse arbitramur: ac tum vno alteroue anno vixisse Berkingi sub S. Hildelida Abbatissa, quando S. Althelmus librum de Virginitate illis inscripsit.

[8] Extructum interim est VVenburnense monasterium a fratre S. Ina Rege: in quo idem S. Althelmus Episcopus factus epistolam anno DCCVI scripsit de libertate propriæ electionis, [dein Abbatissam VVinburnensis monasterij ante annum 705.] omnibus congregationibus concessa sub eius regimine constitutis; quam ex MS. Registro Malmesberiensis Abbatiæ edidit Alfordus in Annalibus Ecclesiæ Anglicanæ ad dictum annum DCCV nu. XVIII, in qua hæc legitur subscriptio: Huic debitæ monachorum meorum, maxime famulorum Dei, petitioni libentissime consensi: & in monasterio, quod iuxta fluuium, quod dicitur Wenburnia, cui venerandi Regis nostri germana Cuthburg præsidet, cum optabili famosissimi Regis Ynij consensu, & reuerendissimi fratris & Coëpiscopi mei Danielis præsentatæ promissionis deuoto nutu, decentissimam vernarum Domini postulationem sacræ Crucis signaculo confirmaui. Hæc ibi. At quis non miretur ab Alfordo postmodum, nullo pro se citato auctore, dici hanc eamdem Cothburgam nuptam fuisse Osredo Regi filio Alcfridi, quem anno DCCVI patre moriente Beda alijque omnes scribunt puerum fuisse octo annorum. [non nuptam anno 713 Osredo Regi.] Verum eo coactus fuit peruenire, dum vnum eumdemque sensit Alcfridum primogenitum Oswij, & hunc Alcfridum nothum, verosimilius post illius obitum natum. Habet illa Alfordus ad annum DCCXIII num. 11. Vitam S. Inæ Regis dedimus VI Februarij ac § I de S. Cotburga eiusque monasterio VVinburnensi egimus, vti & II Februarij ad Vitam S. Hadelogæ, quæ & Thecla a nonnullis dicta fuit, quod ibidem correximus; atque ex Vita S. Bonifacij Archiepiscopi Moguntini per Othlonum scripta, ostendimus ab eo in Germaniam euocatas fæminas religiosas ex Anglia fuisse, quæ ibidem appellantur, Chunihilt matertera S. Lulli, & filia eius Berathgit, Chunidrut & Thecla, Lioba & Walpurgis soror Willibaldi & Wunibaldi. An ex his Berathgit & Thecla sint, quæ a S. Althelmo memorantur in sua dedicatione sub S. Hildelitha cum S. Cothburga vixisse, dubitari potest, cum ex Vita S. Liobæ quam XXVIII Septembris dabimus, constet aliquot ex monasterio VVinburnensi venisse, ad quod excitandum potuerunt cum S. Cothburga ex Berkingamensi monasterio disceßisse. Colitur S. Thecla XV Octobris.

[9] Fauet huic coniecturæ notitia, quam S. Bonifacius contraxit cum S. Hildelitha, vti colligitur ex epistola eius XXI apud Serarium ad Eadburgam Abbatissam scripta, [narrat S. Bonifacio visionem resuscitati a morte] in cuius exordio ita scribit: Rogabas me, Soror carissima, vt admirandas visiones de illo rediuiuo, qui nuper in monasterio Milburgæ Abbatissæ mortuus est & reuixit, quæ ei ostensæ sunt, scribendo intimare & transmittere curarem, quemadmodum istas veneranda Abbatissa Hildelida referente didici. Et narrata pluribus illa visione ita epistolam concludit: Hæc autem, quæ te diligenter flagitante scripsi, quod tribus mecum religiosis & valde venerabilibus Fratribus in communione audientibus exposuit: qui mihi in hoc scripto adstipulatores fideles testes esse dignoscuntur. Hæc ibi. Creditur Eadburga, cognomento Buggan, Abbatissa fuisse in Cantio, & mortua VI Kalendas Ianuarij anno DCCLIX, & inscripta varijs Martyrologijs ad XVIII Iulij. Extant plures S. Bonifacij ad eam epistolæ. At visio, de qua in citata epistola agitur, fuit inter alia de damnatione Ceolredi libidinosißimi Regis Merciorum, anno DCCXVI regni VIII extincti: ad quem annum epistolam illam habent Baronius & Alfordus in suis singuli Annalibus. [circa an. 716, aut sequentes.] Quo eodem anno obseruat Serarius S. Bonifacium ex prima sua in Frisiam peregrinatione reuersum esse in patriam ad suum monasterium, quando potuit acceßisse ad S. Hildelitham, atque ex ea historiam huius visionis cognouisse, saltem ante discessum ex Anglia, quem tradit idem Serarius contigisse anno DCCXVIII.

[10] S. Hildelitham ad extremam senectutem peruenisse supra ex Beda diximus, vt videatur annos forsan nonaginta aut supra octoginta attigisse. [mortua circa annum 720:] Si nata foret circa annum DCXXX, potuisset annos ætatis habuisse XXXIV, cum e Gallia euocaretur a S. Erkenwaldo, vt S. Edilburgam sororem suam monasticis rebus instrueret, cui postmodum morienti successit, ac sic diceretur vixisse ad annum vsque DCCXX, nonagenaria extremam egisse senectutem. Alfordus obijsse statuit anno seculari DCC quia circa illum annum claruisse aut vixisse dixerunt Trithemius, VVion, alijque. Ceterum quocumque tempore ex hac vita ad immortalem decesserit, id potissimum spectandum, quod, sicuti in vita sanctissima virtutum exempla præbuit alijs & instillauit, ita post mortem cultum & venerationem meruerit. Porro in Vita apud Capgrauium ista leguntur. Beata vero Hildelitha a gloriosis gloriosissima prætenditur. [in veneratione habita:] Hæc enim Virgo sancta non solum a Dunstano, Ethelwoldo & Elphego digna veneratione est celebrata, verum etiam a multis sanctis antiquis sanctitas eius est prædicata. Et si nobis ob culpam incuriæ, vel ob præmium fidei ipsius miracula vel scripturarum indicia defecerunt, illi procul dubio clamantibus virtutibus hanc nouerunt, qui primitus ante combustionem sacrorum voluminum, per totam insulam per Danos factam, in lucerna omnium eam extulerunt, diemque suum sanctissimum esse sanxerunt. Vnum dein miraculum additur, quod eisdem verbis in Vita S. Ethelburgæ narratur, & est eiusmodi: Tres fæminæ cæcæ ad patrocinium trium sanctarum Virginum simul conuenientes, [miraculis clara.] singulæ ad singulas sunt illuminatæ. Vna videlicet ad S. Ethelburgam, altera ad S. Hildelitham, tertia ad S. Wlfildam, supra Wulfidam & Wulfheidem dictam: vbi de illis egimus ex Malmesburiensi, qui laudat earum intercessionem apud Deum. Nihil, enim, inquit, orator irritum rogat, modo credulitate non careat. Quarum vere fateor orationibus locus ille numquam omnino destructus, nunc etiam tempore Normannorum, vt pleraque alia, numero sanctimonialium & ædium pulchritudine ad supremum euectus est. Supra relati Episcopi Dunstanus, Ethelwoldus & Elphegus fuerunt eximij vitæ monasticæ propugnatores, ac cœnobiorum restauratores: coluntur S. Dunstanus Archiepiscopus Cantuariensis XIX Maij, S. Ethelwoldus Episcopus VVintoniensis I Augusti, & qui hos Presbyteros ordinauit S. Elphegus itidem VVintoniensis XII Martij, nisi sit Elphegus II ex VVintoniensi Episcopo Cantuariensis Archiepiscopus & Martyr, qui ante fuerat Abbas Bathoniensis, & colitur XIX Aprilis.

[11] Diem, quo e vita discessit S. Hildelitha, sanctissimum esse sanctione maiorem indicatur supra ex Capgrauio, [Inscripta Martyrologijs recentiorum 22 Decemb.] at quis ille fuerit non additur. Agit de ea Trithemius lib. 3 de Viris illustribus S. Benedicti cap. 121, nullo etiam indicato die. Hinc Arnoldus VVion retulit in Appendice ad Martyrologium monasticum quod dies natalitius ignoretur, & hoc habet elogium: S. Hildelidis Abbatissa Berchingensis in Anglia, post S. Edilburgam innumeris virtutibus & miraculis claruit. Vixit anno DCC. Hac vsus occasione VVilsonus elegit diem sibi commodum, & quocumque alio Sancto Anglo vacuum, scilicet XXII Decembris, quo inscripsit suo Martyrologio Anglicano. Secuti mox fuerunt Ferrarius in Catalogo Generali, Edouardus in Trophæis Congregationis Anglicanæ Ordinis S. Benedicti, [antiquiorum 24 Martij.] Menardus etiam & Bucelinus. Verum his omnibus præualet auctoritas Martyrologij Anglicani, quod Richardus VVithfordus Ordinis D. Birgittæ monachus, vir pietate & doctrina eximius, in Sione cœnobio haud longe a Londino & Berkingensi monasterio scripsit, Londini Anglice anno MDXXVI excusum: in quo ad hunc XXIV Martij ista leguntur: In Anglia in monasterio Barkingensi festum S. Hildelithæ Virginis & proximæ post S. Ethelburgam Abbatissæ, quæ fuit fæmina, vt Beda scribit, singularibus virtutibus dotata, & multis miraculis illustris. Hæc VVithfordus, de cuius Martyrologio & alijs pijs opusculis conscriptis videri potest Pitsæus de Illustribus Angliæ scriptoribus. VVithfordi verba confirmantur in antiquo membranaceo codice, qui sub nomine Martyrologij Vsuardi extat Romæ in illustrißima bibliotheca Ducis Altempsiani, cui ad hunc etiam diem inscripta est sacra memoria S. Hildelithæ Abbatissæ in monasterio Berkingensi. Relata ibidem etiam XXIII Martij & Hilda appellatur, & in alio MS. Kalendario Ordinis S. Benedicti Edihildis Virgo & Abbatissa in Anglia, hoc die refertur.

[12] Additur, & in Actis apud Capgrauium & in Martyrologio VVitfordi, corona Virginum, [Commemoratio sanctimonialium a Danis occisarum.] ibidem postmodum in odium fidei & religionis occisarum. Atque Acta ista referunt: Vt autem prætereamus posteritatis merita, tempore, quo B. Edmundus martyrium pro Christo passus est, tota sanctarum Virginum congregatio cum sua Matre in hac sancta ecclesia a Paganis est consecrata. O quam recolenda pietas, vbi Mater illa diuinæ familiæ, decurrente plumbo ardentis monasterij, vtrasque manus ad cælum eleuans, & cum lacrymis omnes confortans, dixit: Sustinete filiæ dilectissimæ transitorium istum ignem, quo ad perpetuum currimus brauium. Iam nobis cælum reseratur: iam palma martyrij & & sempiterna gloria momentaneo dolore mercatur. Istæ enim virginales Martyres cum superioribus Virginibus velut plebs siderea vna commemoratione sine certa lucubratione nomine recoluntur. Hæc ibi. Annectitur etiam S. Hildelithæ apud VVithfordum memoria omnium Sororum, cum Abbatissa igne occisarum ab eisdem Danis, qui interfecerant S. Edmundum Regem. Ingulfus Abbas Croylandensis, narrata cæde S. Edmundi Regis, addit: Sic tota Estanglia ab eis obtenta & occupata, ibidem per totam hyemem residebant. At per totam biennem residebant, legitur in Chronico Petroburgensi, [circa annum 870.] cuius pars inserta est Monastico Anglicano pag. 70. In Martyrologio Anglicano VVilsoni additur tunc concrematum a Danis fuisse Berkingense monasterium. Est autem S. Edmundus Rex occisus XX Nouembris anni DCCCLXX.

DE S. SEVERO EPISCOPO CATANÆ IN SICILIA.

CIRCA ANNVM DCCC

[Commentarius]

Seuerus Episcopus Catanæ in Sicilia (S.)

[1] OctauiusCaietanus tomo 2 de Vitis Sanctorum Siculorum pag. 32 hunc sibi titulum præfigit: Plures in Sicilia Sancti, Confessores, Episcopi, Abbates, monachi incerto æuo. Ac dein ista scribit: Ante Saracenorum dominatum insulamque Siciliam scelerato eorum ferro & igne vastatam, plerique Siculorum fama sanctitatis excelluere, haud omnes noti, sed perpauci, e tenebris eruti a me multo cum labore: [Nomen in Fastis Siculis,] nec certum quo regnante Principe fulserint: quod acerbius, tot stellas quasi diffusa caligo obduxit, ex oculis abstulit, nuda nomina, natalesque dies ex sacris fastis habemus Latinis Græcisue, quod argumento est diuinos illis honores olim tributos. Celebratur Catanæ ad IX Kalend. Apriles S. Seuerus Episcopus. Hæc ibi Caietanus, qui in Martyrologio Siculo citat solum Menologium Cardin. Sirleti & ista tradit: Catanæ S. Seueri Episcopi & Confessoris. Verba citati Menologij sunt ista: [Menolog. Græcorum] Eodem die sancti Patris nostri Seueri Episcopi Catanæ vrbis Siciliæ. Addimus & auctoritatem vetustissimorum Menæorum MSS. quæ in bibliotheca Cardinalis Mazarini examinauimus, in quibus ista continebantur: [& Menæis MSS.] Μνήμη τοῦ ὁσίου Πατρὸς ημῶν Σεβήρου Ἐπισκοπου Κατάνης. Memoria sancti Patris nostri Seueri Episcopi Catanæ.

[2] Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ hoc ei elogium efformat: [Ferrarij elogium.] Seuerus ob eius singulares virtutes ad Ecclesiam Catanensem regendam euocatus, ita munus Episcopale gessit, vt viuens summam laudem consecutus sit, & migrans in vita inter Sanctos habitus fuerit. Migrauit autem ad Dominum IX Kalendas Aprilis apud Græcos celebratus. Hæc Ferrarius citato solum Menologio Græcorum. Rocchus Pirrus lib. 3 Siciliæ sacræ Notitia prima, statuit XIV Episcopum Catanensem & ista addit: S. Seuerus Ecclesiam Catanensem sub Nicephoro Imperatore rexit, [imago.] cuius memoria Catanæ XXIV Martij recolitur. Nostri Seueri est antiquissima imago in tabula fontis baptismalis templi Catanensis, dicati S. Mariæ de Eleëmosyna. At Ferrarius in Catalogo generali citatis etiam Tabulis Ecclesiæ Catanensis ait, vixisse sub Constantino & Irene circa tempora Caroli Magni. [tempus Sedis.] Fuit Irene nupta Leoni Imperatori filio Constantini Copronymi anno DCCLXIX, eoque anno DCCLXXX regno vitaque functo, imperauit cum filio Constantino, quo anno DCCXCVII extincto atque Irene anno DCCCII in Lesbon deportata, imperauit Nicephorus, adeoque potuit facile S. Seuerus sub his omnibus Sedem Catanensem tenuisse. [Officium Ecclesiasticum.] Officium Ecclesiasticum de S. Seuero celebratur in Ecclesia Catanensi sub ritu duplici, & omnia recitantur de Communi Confessorum Pontificum, Missa, Statuit ei Dominus. Ita Ordo diuini Officij excusus Catanæ pro anno MDCXXVIII.

DE S. BERNVLFO EPISCOPO ASTENSI, MARTYRE, MONTIS REGALIS PATRONO, IN PEDEMONTANA LIGVRIA.

SECVLO IX

[Praefatio]

Bernulfus Episcopus Astensis Martyr, Patronus Montis-regalis in Liguria Pedemontana (S.)

[1] Ferrariusin Catalogo generali hunc diem ita auspicatur: In Monte-Vici in Liguria, S. Bernulfi Episcopi & Martyris, eius vrbis Patroni: annotatque Montem-Vici, qui & Mons-Regalis, vulgo Mondoui appellatur, esse vrbem minime obscuram in Pedemontana regione, [S. Bernulfus Martyr] Academia olim celebrem, addo ab anno MCCCLXXXVIII Sede Episcopali ornatam. Fatetur autem Ferrarius, cuius Sedis Episcopus fuerit S. Bernulphus scire hactenus non licuisse. Vghellus tomo 4 Italiæ sacræ columna 1519 præclare de Montis-Regalis origine disserit, & col. 479 constituit S. Bernulphum VIII Episcopum Astensem in eadem Pedemontana regione his verbis: S. Bernulfus, [Episcopus Astensis] quem Montis-regalensis ciuitas Diuum tutelarem colit, Episcopus Astensis ex aliquorum sententia fuit, & pro Christo mortuus a Saracenis, qui tunc Fraxinetum aliaque loca finitima obtinebant, cum ille suam tunc lustraret Ecclesiam: cuius sacra lipsana sub altari apud Montis-regalis ecclesiam requiescunt, quamquam de genere martyrij aut tempore, quo ille passus sit, non constat: constat tamen Saracenos eam regionem inundauisse. Constituit autem Vghellus S. Bernulfum inter Euasium II & Eilulphum, quorum ille donationi Caroli Magni Imperatoris factæ Noualiciensi Abbatiæ subscripsit anno DCCCX, iste donationi cuiusdam Presbyteri Dettoardi nomine subsignauit mense Martio anno Ludouici Pij Imperatoris sexto, Christi DCCCXIX. Huic successor traditur Roserius, de quo ista habet Vghellus: [grassantibus seculo 9 Saracenis] Anno DCCCXXXV Roserius Transpadanis Episcopis in Saracenos expeditionem parantibus, qui Fraxinetum occupauerant perpetuisque grassationibus Prouinciam diuexabant, contractis copijs ex suæ Ecclesiæ locis suppetias detulit, potentiorque omnibus præcipuam in illis profligandis operam contulit. Astam inde reuersus cum accepisset, ab ijsdem Saracenis Saonam obsideri, cum suis illuc profectus ciuitatem liberauit, labore & senio confectus in ipso reditu e vita discessit. Huic consentit Philibertus Pignorius in Augusta Taurinorū pag. 24 ista referens: Anno Christi DCCCXXV Saraceni infestis incursionibus adeo Italiæ littora lacerarunt, vt etiam Episcopi ire ad ea defendenda compulsi fuerint; interque ceteros Claudius Taurinensis Episcopus ineunte vere ad eos summouendos cum instructa Taurinensium acie accurrit, neque magis calamo quam gladio studuit. Hæc Pignorius ex scriptis imo verbis ipsiusmet Claudij Episcopi: quem iconoclastis adhærentem oppugnarunt eius temporis scriptores, Ionas, Dungalus, Strabo, alijque. Interim tempora ostenduntur, quibus grassabantur Saraceni, a quibus potuit captus esse & in odium fidei Christianæ occisus S. Bernulfus, [occisus.] maxime si Roserio substituatur X Astensis Episcopus creatus circa annum DCCCXXXVI, cuius tunc successor Stauratus commode substituetur, cui Ludouicum secundum Imperatorem Papiæ ampla priuilegia concessisse anno DCCCLXII habet diploma illius ab Vghello editum. Ast annum DCCCLVIII, tradit Franciscus Augustinus ab Ecclesia Episcopus Salutiensis in Historia Chronologica regionis Pedemontanæ cap. 11 sed, quod miramur, tertius ab eo statuitur Astensis Episcopus S. Bernulphus, cuius corpus iacet in Cathedrali Montis-regalis olim Astensis diœcesis. Verum priori relationi conueniunt Acta martyrij S. Bernulfi e varijs collecta & magno cum iudicio conscripta a Philippo Malabayla Visitatore Generali Cōgregationis reformatæ S. Bernardi Ordinis Cisterciensis: [Acta martyrij scripta.] cuius Congregationis Abbas Generalis deinde fuit Ioannes Bona e Monte-Regali prognatus & Congregationis sacri Indicis Consultor, vir sua doctrina, prudentia & humanitate celebris: a quo & nos in multis adiuti fuimus tum Romæ tum inde in Belgium reuersi.

ACTA MARTYRII
Auctore Philippo Malabayla.

Bernulfus Episcopus Astensis Martyr, Patronus Montis-regalis in Liguria Pedemontana (S.)

[1] Saracenorum classem nono a Christo nato seculo ex Hispania ad Ligustici maris oram appulisse, [Saraceni partem Liguriæ occupant:] & excensione facta Fraxinetum oppidum prope Nicæam vrbem expugnasse, ac in eo fixa sede, per longa tempora eamdem Ligusticam oram ipsumque mare infestum inde habuisse, pluriū historicorum testimonio exploratum habetur. Qua vero ratione ijdem Saraceni in mediterraneam Liguriam progressi, per eam diu grassati fuerint, vt breui explicemus, martyrium S. Bernulfi, de quo agere instituimus, exigere videtur. Erat Fraxinetum oppidum post se portum non vulgaris longitudinis ac securitatis habens, supra se vero montem seu rupem, in qua a S. Hospitius eremicam duxerat vitam. Vnde arx monti imposita Sanctus-Hospitius dicebatur, sed post deuictos ac eiectos Saracenos, quod in eo conflictu multitudo eorum, qui ceciderant, nouam lacrymarum ac suspiriorum præbuisset materiam, San-Sospir vulgo est dictum: & oppidum ipsum non iam Fraxinetum sed Villa Franca appellatur. Hoc igitur ex loco, quem præter cetera tutum reddebat vastissima silua, Saraceni non tantum proximos vicos seu castra, sed b Nicæam ipsam, Sospellum, ceteraque loca intra mare & Apenninum primum depopulati, dein prædæ dulcedine allecti Tendam petunt ad radices sitam Apennini: e qua per Alpes, per viam Collam dictam illis imminentem, in Subalpinam Italiam aditum patere conspicientes, nouis subsidijs aucti ipsaque Colla superata, in subiectam Ligurum Vagenorum planitiem descendunt.

[2] Ibi Regibus Italiæ alio intentis, & populis sine capite nihil tunc audentibus, [in loco vrbis nunc Montis-Regalis] adeo rerum potentes euaserūt, vt prætergressi flumen Eleum, quo alluuntur radices eius montis, in quo quarto ab eo deinde seculo Mons-Regalis conditus fuit prope fluuiolum Poliolam, altero circiter milliario inde distantem, nouæ suæ gentis præsidium constituunt; arce scilicet ibidem extructa adeo ampla, vt saltem quingentos milites assidue contineret; [arcem construunt:] ac ita firma & munita, vt quibusuis hostium aggressionibus nec non longæ obsidioni sustinendæ par esset. In cuius medio pro specula & vltimo refugio altissimam excitant turrim, quæ arce ipsa ab excitis tandem aliquando assiduis cladibus & perpetuis sacrilegijs vicinis populis expugnata, Saracenisque ad vnum trucidatis excisa, intacta permansit, in rei potius argumentum quam in aliquem vsum, vnde etiamnum Turris-Saracina dicitur.

[3] Ex ea itaque arce circumstantem regionem per plures annos perpetuo incursitant: viris rebusque sacris potissimum infensi nec modo propinqua loca rapinis incendijsque vastauerunt, [ab his interfecti monachi Noualicienses] sed remotioribus quandoque eamdem intulerunt cladem. Nam ad Abbatiam c Noualitiensem perlati, monachos omnes, qui substiterant (plerique enim cum pretiosiori suppellectile Taurinum confugere maturarant) Christi Martyres fecerunt. d Albensem item vrbem adeo exterminarunt, vt, cum illius e Episcopus proprijs manibus terram excolendo victum sibi comparare cogeretur, [Alba vrbs vastata,] Benedictus VI summus Pontifex, quo ea Ecclesia in pristinum statum assurgere posset, illam Astensi Ecclesiæ vniuerit.

[4] Ab ijs igitur Christi hostibus hunc S. Bernulfum martyrio coronatum constans eius regionis fert traditio: [S. Bertulfus cum aliis occisus,] iuxta quam nonnulli alij fideles pro Christi nomine ab eisdem Saracenis sunt interfecti: quorum nomina exciderunt. Corpora vero cum corpore ipsius S. Bernulfi in quodam sacello, iuxta eumdem fluuiolum Polliolam constructo, humata tum fuere. [corpora in sacello;] Vbi vero plurimi ciues diuersarum ciuitatum Galliæ Cisalpinæ, vt ciuiles discordias ex eisque perpetuas prouenientes clades deuitarent, nec non aliquorum vicinorum locorum incolæ in vnum populum apud eum montem tunc Vici, deinde Regalem dictum, se coaluerunt; eadem sacra corpora ad præcipuam tum ecclesiam, Cathedralem aliquando futuram, sunt translata, [dein in ara ecclesiæ deposita.] ac sub ara maxima collocata; vno capite S. Bernulfi in sacristia cum ali,s lipsanis recondito, statis diebus exponendo, & populo ad osculum accedenti exhibendo

[5] His non contenti Monsregalenses sub ipsius S. Bernulfi inuocatione nouam ecclesiam construxerunt ac dicarunt: [ecclesia illi erecta.] apud quam præcipue ipsius festum solenne haberetur, tamquam Sancti, quem in specialem sibi asciuerant Patronum: idque non modo, quod ipsius Reliquiæ, veluti firmum sperati patrocinij pignus, apud se haberent; verum etiam quod, dum vt ipsius regionis bonus Pastor gregem suum visitaret, ipsorum agrum suo sanguine sacrasset. [natalis 24 Martij celebratus:] Quod euenisse die vigesima quarta Martij vetusti Breuiarij Kalendarium significat: in quo eo die ipsius festum quotannis celebrandum indicitur, tamquam de Sancto Episcopo & Martyre.

[6] Fuisse autem Astensem Episcopum pro certo habendum: [Episcopatus Astensis,] nam ciuitas ipsa Montis-Regalis cum sua integra diœcesi vsque ad annum octogesimum octauum supra millesimum trecentesimum Astensi Ecclesiæ, tam in spirituali quam in temporali iurisdictione ac Dominio, subdita fuit.

[7] Maiorum vero exemplum in hoc S. Bernulfo colendo imitati nepotes, [statua argentea in æde Deiparæ Virg. Vicensi.] vbi Beata Virgo apud eiusdem Vici partem (neque enim ipsius ædificia seu insulæ in propinquo sunt sed vicatim habitatur) quæ proprie Vicus dicitur, imaginem suam miraculorum inaudita frequentia ac magnitudine, toto Christiano orbe celebrem venerandamque exhibuit; ipsi eiusdem S. Bernulfi argenteam statuam iustæ propemodum altitudinis affabre fieri curarunt, & cum particula Reliquiarum ipsius Sancti, ac cum S. Donati item argentea & paris altitudinis statua (quod eorum Cathedralis sub huius Sancti nomine sit Deo dicata) ipsimet Beatissimæ Virgini Vicensi obtulerunt: vt hac pia oblatione, & hos Sanctos Episcopos, suos particulares Patronos, & eamdem sacratissimam Virginem, communem Christianorum Aduocatam, demererentur.

[Annotata]

a S. Hospitius est Martyrolog. Roman. inscriptus ad diem 21 Maij.

b Loca hic indicata, Villa-Franca, Nicæa, Sospellum, Tenda, & Colla della Tenda dicta, in mappis Geographicis consequenter ostenduntur: potissimum in ea, qua pars Reipublicæ Genuensis Occidentalis præsentatur. Spectant autem ad Ducem Sabaudiæ in Comitatu Nicæensi.

c Noualitiensis Abbatia est in valle Secusiana prope montem Cenisium. Meminit huius a Saracenis destructæ supra memoratus Franc. Augustinus ab Ecclesia cap. 16. Citabatur hic ad marginem Chronicon Noualittense, ex quo exserpta extant apud Andream du Chesne tomo 2 Scriptorum historiæ Francorum a pag. 223, sed absque mentione horum Martyrum aut etiam incursionis Saracenorum.

d

Alba antiquis Pompeia cognominata ad Tanagrum fluuium, olim sub Marchionibus Montis-ferrati, nunc Ducibus Sabaudiæ.

e Flocardus appellatur ab Vghello, qui sedisse dicitur anno 960, & post vnitam suam Ecclesiam Astensi ad Bremetense cœnobium, ex quo assumptus erat, reuersus Sed rebus mox melius constitutis, adhuc anno 984 Constantius Episcopus fuisse traditur: & hactenus continua serie perstuerunt.

DE SANCTO ALDEMARIO PRESBYTERO ET MONACHO CASINENSI, BVCCIANI IN APRVTIO CITERIORE.

SECVLO XI

[Praefatio]

Aldemarius Presbyter & monachus Casinensis, Bocchiani in Aprutio citeriore (S.)

[1] Interillustres scriptores sacri archisterij Casinensis est Petrus Diaconus, Chartularius, Scriniarius, ac Bibliothecarius Casinensis, qui non diu post annum MCXL viuere desijt, relictis quampluribus ingenij sui monumentis: quorum indicem ipsemet pertexuit, inseruit que libro IV Chronici Casinensis, quem integrum conscripsit, ac supplementum libri tertij, exorsus ab anno MLXXXVI, vbi Leo Ostiensis desierat quod persecutus est vsq; ad annū MCXXXVIII. [Vita a Petro Diacono Casinensi scripta,] In eo ergo libro 4 cap. 48 meminit libri a se conscripti de Ortu & Vita Iustorum sacri cœnobij Casinensis, qui in eo monasterio sub arctißima custodia asseruatur, antiquis litteris Longobardis exaratus. Cuius apographum habemus, & in eo Vitam & obitum S. Aldemarij Presbyteri Casinensis. Quam eamdem Vitam habuit Cardinalis Baronius a Constantino Caietano Abbate Benedictino acceptam, [ex MSS. editur:] & nos Romæ descripsimus ex tomo littera O, adseruato in bibliotheca Vallicensi Patrum Congregationis Oratorij. Eamdem sed phrasi mutata, & hinc inde paucis insertis aut omißis, reperimus Neapoli apud Clericos Regulares tomo 2 Vitarum Sanctorum Confessorum, quas ibidem collectas reliquit Antonius Caracciolus, vir libris editis notus: qui hanc S. Aldemarij Vitam communicarat Michaëli Monacho Canonico Capuano; [collata cum alia edita in Sanctuario Capuano.] hic autem illam edidit in Sanctuario Capuano a pagina 166 omisso Prologo, qui tanti non est vt alteri Prologo subijciatur: at pauca ex reliqua Vita in Notis ad priorem Vitam obseruamus.

[2] Dies obitus in Vita non indicatur. Gaspar Bucelinus eum inscripsit Menologio Benedictino ad hunc XXIV Martij citatis præter Petrum Diaconum, [Nomen in Menologio Benedictino,] Constantino Caietano, & Mauro Marchesio, illius adiutore & successore, & longum ex Vita elogium allegat hoc initio: Casini S. Aldemarij monachi & Confessoris. Is in sacratissimo & fœcundissimo Sanctorum monte, velut cedrus in Libano in altitudinem perfectionis se attollens, insigni vitæ exemplo & meritis refulsit &c. Sepultus est Bucchianici in monasterio a se extructo. Ferrarius in Appendice ad Topographiam in Martyrologium Romanum asserit illud esse oppidum Marrucinorum in Aprutio apud Theateam ciuitatem, [& Ferrarij Topographia.] ab ea ad V millia passuum dissitum versus Meridiem, prout eam exhibent chonographicæ tabulæ inter Lentam ac Forum amnes. Addit Ferrarius ibi coli Aldemarum monachum S. Benedicti, citatis monasterij Casinensis monumentis, quæ hic damus. De alijs locis ab eo peragratis infra ad Vitam agimus.

[3] Temporis, quo vixit vnicus character est extructi apud Capuanos monasterij S. Laurentij, cui primus præfuit Rector, ab Abbate Casinensi concessus vxori Capuani Principis. [Tempus vitæ.] De qua Michaël Monachus ad hanc Vitam ista obseruat: Ecclesiam cum monasterio S. Laurentij ædificauit Princeps Aloara, relicta Pandolphi Principis, cognomento Capite-ferreo, cum teneret illa Principatum cum Landenolpho tertio genito filio, nempe ab anno DCCCCLXXXII. Illa anno dein LXXXVI ab Archiepiscopo Capuano Adenolpho præfatæ ecclesiæ & monasterio priuilegium exemptionis obtinuit: seruatur hodie diploma in monasterio S. Laurentij Auersanæ ciuitatis, cui ecclesia hæc S. Laurentij Capuana fuit iampridem annexa. Rexit igitur monasterium ædificatum ante annum DCCCCLXXXVI ab Aloara, quæ non peruenit ad annum DCCCCXCII. Dicti diplomatis initium exhibet Vghellus tomo 6 Italiæ sacræ pag. 361 in Adenulpho Episcopo Capuano: vbi & meminit S. Aldemarij, quem Aldemarum appellat. Michaël Monachus hinc recte corrigit initium Vitæ S. Aldemarij a se editæ, quæ sic incipit: Anno ab Incarnatione Domini circiter millesimo septuagesimo sanctissimus ipse Aldemarius, miraculorum patrator egregius, virtutum meritis præclarus, mundo illuxit. Quæ in genuina Vita a Petro Diacono conscripta desunt, & absurde sunt infarta, cum ne tum quidem vixerit, e vulnere accepto in lapsu, non ex senio mortuus. Ceterum ex Vita S. Nili Abbatis apud eumdem Michaëlem Monachum pag. 340 ista addimus: Mortuo Pandulfo, qui erat Princeps Capuæ, eius vxor, Aloara dicta, non secus acsi maritus viueret, vniuersæ regioni præerat ac dominabatur.

VITA
Auctore Petro Diacono Casinensi.
Ex MSS. codicibus, & Michaële Monacho.

Aldemarius Presbyter & monachus Casinensis, Bocchiani in Aprutio citeriore (S.)

BHL Number: 0251

AVCTORE PET. DIAC.

PROLOGVS.

[1] Gesta scribere Sanctorum, Ecclesiæ decus extat maximum, & eorum, qui carnis fruentes affinitate diuersis miraculis floruere nostris successoribus vitas propagare: [Laudandus inter aliot Sanctos,] vt Domino satagant diligentius famulari, auditis his, quæ per suos fideles dignatus est operari. Nullam habentes ambiguitatem sui famulatus a Christo recipere retributionem, qui aspernantes luxus iugi abstinentia domuere corpus, & omnium sepositis illecebris caducorum, quæ vanas mentes illiciunt, totius creaturæ seruire studuerunt Conditori, bonorum certissimo operum Retributori; vnde perpetuæ munus adepti sunt beatitudinis, æternæ vitæ præmijs ditati, atque in cælorum ædibus collocati, grates nostro reddentes Creatori, tantæ felicitatis se diligentibus Largitori. Inter quos beatissimus Christi Confessor. Aldemarius se esse a Domino constitutum lætatur, tam suorum merito operum, quam cælestium gratia munerum. Hic namque dum carnali tempore patiebatur, [Aldemarius omnibus virtutibus clarus.] in sanctis perfectus extitit operibus, & supra quam nostræ sit enucleare facultatis, ab omnium contagijs vitiorum immunis. Fuit enim corpore castus, pietate præditus, pauperibus largus, sibi semper egenus, caritate refertus, atque insuper omnium virtutum possessione repletus. Quapropter intantum sanctitatis placuit amatori; quod cælestium ciuium consors meruit fieri, [& cælo adscriptas.] atque florigerarum sedium hæres constitui. Tentemus ergo huius tanti viri, prout nostræ opis est, vitam pangere, atque ad eius miracula peruenire, quæ Domino auxilium præstante, decenter valeamus explicare.

CAPVT I.
Educatio, monachatus Casinensis, habitatio Capuæ & Douiani. Miracula.

[2] Illo igitur a tempore venerabilissimæ vir quidam extitit memoriæ, [Parentum precibus impetratus nascitur:] religionis cultor perfectus Christianæ, mediocri prolatus ex genere. Capua quoque potiens habitatione, qui Ioannes nuncupatus nomine, casta ac religiosa fruebatur vxore, quæ Mira non immerito vocabatur, miris enim refulsit operibus: b quorum poli Possessor maximus crebris obnixe pulsatus precibus (audierant enim eumdem in Euangelio dicentem, Petite & accipietis, quærite & inuenietis, pulsate & aperietur vobis). Illis beatissimæ præmium contulit prolis, quæ postea omnino spretis omnibus, humani generis hosti placentibus, in huius constantissime vixit famulatu, a quo suis concessa erat parentibus: cui illico baptismatis vnda renato, nomen parentes imposuere Aldemarium. Quem ipsi a pueritiæ suæ tempore litterarum studijs sategerunt tradere, in quibus adeo valere cœpit in proximo, vt suos omnes discendo penitus superaret æquales. [litteris simul ac virtutibus incumbit:] Absente enim Doctore a suis sodalibus, vt mos est puerorum, ludentibus, ipse arcanum assueuerat adire locum, quatenus nemo sibi præberet impedimentum. Vnde ab eius loci alumnis iure vocabulum sortitus est Sapientis: sapientiam enim frequentibus inuestigabat studijs. Referebant idcirco parentes Domino munia laudis pro tantæ munere prolis, quæ in tenera ætate virtutum florebat maturitate: fundauerat enim in eius pectore humilitas domum, quæ secum lætabatur consortia habere virtutum. [ab omni spurcitia immunis,] Talibus ergo defensoribus pectus illud protectum, omnis suæ vitæ tempore mansit immaculatum, atque omnium immune spurcitiarum: quod tanta puritate præditum sancti Spiritus gratia meruit esse refertum, quæ domicilium semper vitat contaminatum.

[3] Sanctissimus itaque ac Deo gratissimus Aldemarius pueritiam non adhuc transgressus, sed vt senex in Christi obsequio corroboratus, [fit monachus Casini:] monasterium Deo dilecti studuit petere Benedicti propius, quod in monte, qui Casinus nuncupatur, hic constituitur; contemptis parentibus atque amicis, Dominicæ non immemor iussionis, quæ ita in lectione loquitur Euangelij: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, & tollat Crucem suam, & sequatur me. Vbi a superius dicti monasterij c Abbate monachali gratulanter indutus veste, Regum Regi vigilijs, & orationibus satagebat placere. Quare Dei disponente nutu, cuius vniuersorum dominatur principatus, Leuitalis honoris meruit suscipere gradum: de quo iam iamque sanctitatis fama orsa est volitare, [ordinatur Diaconus,] non poterat enim lucerna sub modio latere. Qua audita, vna nobilissima mulier, Capuani scilicet Principis d vxor, Abbatem, sub cuius regimine beatissimus degebat Aldemarius, adijt, idemque Aldemarius quo sibi daretur, petere cœpit. Quo suæ petitioni concesso, cuiusdam sui eum Rectorem ordinauit monasterij, quod in honore e construxerat S. Laurentij: vbi constitutus, Saluatoris famulatui vacare cœpit instantius. Macerabat namque carnem assiduitate ieiuniorum, [creatur Rector monasterij Capuæ,] perseuerantia vigiliarum, penuria vestium. Pauperibus etenim noua conferebat indumenta, sibi retinens rupta & deteriora, quibus nullatenus defendi poterant frigora. Quamobrem intantum placuit Astripotenti vt varijs mereretur pollere miraculis. Quod cernens Casinensis Abbas, S. Aldemarium ad sibi commissum Casinense monasterium, in quo sanctæ conuersationis susceperat habitum, reducere voluit: [claret miraculis,] sed supradicta Principissa obstinato animo contendere cœpit.

[4] Quibus inter se diutissime de hoc litigantibus, sanctissimus in corde habuit Aldemarius, vt fines desereret loci illius, ne amplius propter illum lites tenerentur: [fugit Bouianum,] egressusque, omnibus qui secum manebant, ignorantibus, ciuitatem quæ f Bouianum vocitatur petijt, vbi diuina largiente gratia duplicibus miraculis refulsit. Manebant enim tres fratres infra ipsius ciuitatis mœnia, inter quos enormis litigatio de quadam erat ecclesia: quorum vnus Aldemario Christi Confessori eiusdem ecclesiæ suam partem præbuit, alijs nolentibus atque inuitis: qui frequenter eum perimere suarum ictibus manuum minitabantur, nisi hinc discedere festinaret quantocyus. Ipse vero in eo cui famulabatur confisus, omnes eorum minas nihil pendens aspernabatur: quapropter magis in ira accendebantur. Quadam ergo nocte dum vir Dei in ecclesia more solito iret psallere, ipsi ibidem cum telis ingredi, licet execrabile foret, non dubitauere. [interimere eum conantis brachium obrigescit:] Inceptis igitur laudibus Matutinis, vnus eorum vibrato telo Dei amicum percutere voluit, sed diuina Prouidentia ita lacertus eius riguit, quod nullo modo se flectere quiuit. Videns igitur is, qui telum direxit, se præsenti correptum pœna, pedes viri Dei humi cadendo nitebatur osculari, implorans eum, vt sui dignaretur misereri. Sanctus vero Aldemarius caritatis potius quam odij vacans actibus, ei qui sibi voluit inferre mortem, ipse illi intulit salutem.

[5] Accidit autem in illis diebus, in quibus Dei seruus illic residebat Aldemarius, vt vrbis eiusdem ægrotaret Canonicus, quem magnæ ægritudinis vexatione defectum, [morbus incurabilis aspersione aquæ ab eo benedictæ curatur:] atque ab omnium vsu membrorum desertum, nullus quibat curare medicorum. Huic per visionem reuelatum est, quod, si Dei famulo Aldemario mittere vellet, quo sibi aquam benediceret, eius aspersione continuo sanus fieret. Qui cito nactus legatum, eum ad Dei direxit famulum, vt sibi creaturam benediceret aquarum. Quo audito sanctissimus Leuita Aldemarius huic, qui nuntium attulerat, aggressus est referre talia: Nequaquam mei, frater, est iuris aquarum benedictionem inferre creaturæ, quia Sacerdotij non potior sublimitate: quapropter me de hac re amplius precari desine. Nullatenus vero ei acquieuit legatus, sed, vt sibi præceptum erat, deprecari cœpit constantius, ne, quod erat rogatus, facere dedignaretur. Videns itaque Leuita pudicissimus illius ardentissimam fidem ad eum, aquam g benedicere non est moratus diutius: quæ lata ad prædictum cursu celeri ægrotum, tantæ illi munus contulit salutis, vt nulla super eum vestigia remanerent ægritudinis. Aldemarius ergo gestis pollens talibus, ab omnibus honorabatur ciuibus: [ordinatur Sacerdos.] compellebatur autem ab illorum precibus Clericorum, vt sanctum dignaretur suscipere Sacerdotium. Ille vero credens suarum preces orationum magis valere apud Deum, Presbyteratus suscepit gradum.

[Annotata]

a Seculo Christi decimo: nam quæ de anno 1070 intrusa leguntur apud Michaëlem Monachum, supra reiecimus.

b Additur in altera Vita, Cum isti deuoti coniuges diuinis legibus præcincti, Deum timentes, præceptaque eius custodientes, religiosis actibus insistentes, diu prole carerent, obnixis precibus Deum deprecabantur.

c Fuit hic Abbas Aligernus, qui præfuit 949 vsque ad an 986.

d Aloara vxor Pandulfi, ac hoc anno 982 mortuo forsan vidua, vt arbitratur Michaël Monachus.

e Ante an. 986, quando datum priuilegium supra indicatum.

f Bouianum vrbs antiqua Samnitum, vulgo Boiano, in hodierno Comitatu Molisiensi Episcopalis sub Archiepiscopo Beneuentano.

g Obseruat Michaël Monachus hanc benedictionem fuisse deprecatoriam, vti parentes benedicunt filios, & laici mensam.

CAPVT II.
Vita in Aprutio citeriore peracta. Obitus.

[6] Non autem multum ibi postea moratus, sanctissimi monasterium adijt a Liberatoris, quod ad pedem cuiusdam constituitur montis, qui b Magellus pro magnitudine vocatus fuit: [Pro monachis S. Liberatoris scribit Antiphonarium:] vbi quosdam reperit monachos artis musicæ funditus inscios, librorumque quibus Dei fieret obsequium egenos. Ibi ergo residens aliquantulum, quemdam conatus est scribere antiphonarium: quo scripto, Beato in mentem venit Aldemario, ne amplius ibi moraretur, sed ad proprium monasterium Casinense, vbi ordinatus fuerat monachus, reuerteretur. Quod intelligens vir quidam, nomine Adam, eius nimium diligens præsentiam, illi suum abstulit equum, ne haberet vnde ad hoc quod gliscebat tendere posset. Hinc tamen ad alium vir Dei directus est locum, vbi c S. Euphemiæ construxit monasterium, Abbatisque omnibus supplicantibus suscepit gradum. Cuius loquacitati linguæ nunc tantæ potestas foret facundiæ, [extruit monasterium S. Euphemiæ:] vt omnium loca monasteriorum valeret enarrare, quæ vir Dei postea nisus est struere, & quæ non in loquendi deficeret dictione? Deserto namque B. Euphemiæ cœnobio, per plurima d Teatinæ e Picenæque prouinciarum iter dirigebat oppida, [& alia,] vbi a monasteriorum nullatenus constructione cessabat. Postremo diuina eum ducente prouidentia, appulsus est ad quoddam oppidum, nomine f Bocchianicum: quo in loco paruula reperta ecclesia, ibi monasterium struere posse cogitabat. Ponens autem, vt solitus erat, suam in Domino fiduciam incepti, non minimi fundamentum iacere cœpit cœnobij, quod auxilio cuiusdam peregit nobilissimi viri, vocabulo Tresidij, [dein Bocchianici,] illarum partium primatum tenentis in oppido, qui illum alio tendere volentem pluribus retinere conatus est vicibus. Congregauit itaque ibi plurimorum multitudinem monachorum, quorum, a supradicto Dei amico Tresidio compulsus, pastoralis suscepit officium regiminis.

[7] Accidit autem vt quadam die, sanctitatis eius fama progediente, ad eum mulier veniret paupercula, quæ infirmitare ingruente manus vsum perdiderat. Hæc ergo iugibus sanctissimum Dei famulum precibus orsa est compellere, [ablatum vsum manus] vt pro ea Astripotentis indulgentiam dignaretur petere, quatenus debilem sui corporis partem sanitati redderet pristinæ. Ille vero super eius lacrymas commotus pietate, quam semper certissime in cordis gerebat viscere, illius petitioni non respuit acquiescere, sed statim Sacerdotalibus indutus vestibus, [oblato sacrificio Missæ] pro eius salute sacrificij properauit offerre munus, a Deo protinus, veluti postea declarauit exitus, veraciter exauditus. Missa itaque celebrata & Redemptori gratiarum actione exhibita, vir Dei sursum oculos erigens, cælumque lacrymas fundendo suspiciens, ac superius dictæ mulieris manum tenens, talia emisit precata: [ac precibus fusis] O Deus æterne, cui cunctæ famulantur creaturæ, tam cælestes quam terrenæ, & omnia obediunt elementa, tuo excellentissimo verbo creata, a quo omnia progrediuntur bona; huic mulieri ab infirmitate detentæ tuæ pietatis clementia dignetur subuenire, vt omnes iam cognoscant fideles, quia te mente deuota inuocantium non despicis preces. [reddit:] Cumque beatissimus huic finem orationi faceret Aldemarius, pristinæ sanitati redditur manus.

[8] Factum est itaque eisdem diebus, vt ad quoddam g monasterium proficisceretur, [ægrotat in monasterio S. Mariæ:] quod in honore sanctæ Dei Genitricis titulatur, vbi eum graui detinente ægritudine, cum eiusdem cœnobij Fratribus moratus est diutissime. Reddito vero sibi post plurimum temporis munere sanitatis, ad monasterium, cuius regimini præerat remeauit, quamdamque propriam arcam ibi dereliquit, quam innumerabiles cum maximo examine apes, per foramen, quo clauis mitti solita erat, ingredientes, non minimum ibi mellis, fauosque composuerunt enormes. [cauet etiam apibus inferre molestiā:] Rediens autem illuc non post multos dies Confessor virilis, arcam, quam supra memoraui clausam, aperuit, & intus quod latebat agnouit. Nolens vero pijssimus Dei famulus turbationem inferre apibus, illinc abscedere curauit festinus, ne illis domicilium, quod elegerant, per eum auferretur. O admirabilem tanti viti pietatem! O laudabile exemplum cunctis fidelibus imitandum! Quantam eum erga homines putas exhibuisse caritatem, qui & brutis creaturis cauit inferre seditionem?

[9] Hinc iterum rediens constantissimus Christi satelles ad cœnobium, quod super ripas positum est, caritate eum ducente appulsus est, quæ h affines illum compellebat visere fratres. Vbi noctis mediæ spatio, [inuisens affines,] sicuti assueuerat, surgens ex stratu, vt vigilans in Domini inueniretur seruitio, orationique vacare soli Deo videretur sedulo; impediente humani hoste generis, ita lapsus est humi, vt omnem etiam virtutem amitteret femoris, grauissimæque pœnam incurreret ægritudinis. [e lapsu læsus ægrotat:] Quo malo præualescente, ad cuiusdam oppidi mœnia se iussit ferri, quod S. Martini appellatur nomine. Disponente autem nutu diuino ibi a febrium phalangibus correptus, [moritur in oppido S. Martini,] subito pretiosissimam fine glorioso reddidit animam: & cui creberrimum famulatum exhibuit in terris, ipse eum tripudiantibus Angelorum choris in cæli collocauit palatijs, vbi iunctus Sanctorum cœtibus, sempiternæ felicitatis longanimitate in æternum lætabitur. Quem prædicti oppidi coloni sepelire cupientes, innumeros sumpserunt ligones, [vbi corpus retinere nituntur incolæ.] certatim terram fodere gliscentes. Sed mox illis fodientibus, sicut domini decreuerat nutus, ibi quidam lapis inuenitur paruulus: quem ipsi inde abstrahere satagentes, totiusque diei spatio incassum laborantes, frustra enormem in illo consumpsere laborem.

[Annotata]

a Colitur 15 Maij S. Liberator Episcopus & Martyr multis in locis, præsertim in ditione Sulmonensi in Aprutio citeriore, vbi reliquam vitam potissimum peregit S. Aldemarius.

b Maiella mons etiamnum dicitur, Sulmone circiter 10 millibus passuum dissitus versus mare Adriaticum.

c Ibidem etiamnum locus, S. Efemia dictus. notatur in mappis.

d Teate vrbs Archiepiscopalis, & Sedes nunc Gubernatoris vtriusque Aprutij in monte haud procul ab Aterno flumine nunc

Pescara versus mare sita.

e In Vita altera apud Monachum deest hæc vox Picenæque, vt intrusa, aut loco alterius substituta.

f Bucchianicum a dicta Teate 5 millibus passuum.

g Altera Vita: in præfato monasterio, in quo infirmatus fuerat.

h Deest vox affines in altera Vita.

CAPVT III.
Corpus S. Aldemarij Bocchianicum translatum. Miracula.

[10] [Post longas rixas corpus] Avdientes itaque monachi, quorum regimini præfuit, quia Pastor eorum a carne discessit, illuc festinauerunt properare, quatenus Christi Confessorem ad cœnobium adueherent, cuius pastorale tenuit regimen. Oppidi vero iam supradicti alumni, hoc eos facere vetare conati, seditionis inferre litigationem cœperunt, dicentes, quod nullo modo sinerent corpus inde auferri sanctissimum. Insuper etiam ictibus ligonum seruos Dei laniare voluerunt, qui ideo venerant, vt defuncti corporis gloriosissimam secum asportarent gemmam. [defertur Bocchianicum:] Resistentibus vero illius oppidi colonis, requisierunt dominum, qui terræ præerat illi, & vix gemitu singultuum & lacrymis sinentibus loqui, eum rogare sunt orsi, vt eis reddere faceret corpus Pastoris. Ipse autem eorum acquiescens precibus, eis reddidit corpus, quod innumerabilibus caterua tripudiante laudibus suscipientes, ac omnium Redemptori ineffabilem gratiarum actionem exhibentes, in decoro, quod secum tulerant, feretro imposuerunt: atque ad monasterium, cuius, vt superius iam dictum est, regimini præfuit, mirifico honore portauerunt: omnibus circum habitantibus, viris scilicet ac mulieribus, in excelsis Deo laudes referentibus, qui talem ac tantum illis conferre dignaretur Patronum.

[11] Relata igitur pretiosi corporis gemma, ac in sæpe memorato monasterio cum hymnis vtrimq; resonantibus collocata, quatenus reuerentissimæ traderetur sepulturæ, [ac muliere a lepra aliisq; morbis liberata,] eique dignæ exhiberentur exequiæ; ecce cuidam pauperculæ mulieri a finibus alijs aduentanti & lepra aliorumq; morborum obsessione periclitanti, ita in eodem castro reuelatum est in somnis: Surge quantocyus atque ad monasterium, quo exequiæ præparantur, præpete, vt vales, perge cursu: illius enim precibus reddenda es sanitati, cuius immaculatum corpus ibi requiescit. Ille vero hæc audiens corpusque quod in ecclesia iaceret ignorans, continuo suo innotescere studuit hospiti, qualiter admonita esset in somnis: qui suo volutus in corde, de quo hæc iuberi possent corpore, confestim recoluit, quod Beatus in ecclesia iaceret Aldemarius. Omni igitur postposita ambiguitate (nam per eum adhuc in carne degentem diuersa fieri considerauerat miracula) suam hospitam ad monasterium direxit, eamque talibus admonuit dictis: Vade celeriter, & veluti in somnis admonita es, Dei seruum Aldemarium obnixe deprecare; ipse est enim, quem sibi Dominus dignatus est in hac nocte reuelare: vt, cum eius intercessionibus fueris sanitati reddita, proculdubio vniuersis gentibus pateat, quanta apud Deum virtutis amatorem sublimetur diteturque gratia. Mulier autem, vt sanitatis erat auida, absque vlla moia ad monasterium vt potuit cucurrit; quæ precibus Beati Aldemarij interuenientibus, ita pristinæ sanitati redditur, vt nulla etiam cicatricum remanere signa viderentur. Quo viso omnes circum adstantes, quamplurimas hymnidicis vocibus Domino referebant grates, qui per tanta miracula suos dignatur reuelare fideles. Perpetrato igitur tali in huius exequiis miraculo, reuerendissimi honoris studio, monachorum gratanter psallente choro, [sepelitur.] melosque dulce personante organo, tympanizante tam maiorum quam minorum iubilo, vir Domini in nouo reconditus est sarcophago, extra iam sæpe dictæ ecclesiæ muros.

[12] Accidit autem vt a quarta die depositionis prædicti Patris, vnus de Fratribus monasterij in ægritudinem decideret, [Sanantur febricitans] qui quadam die nimia fatigatus febre, bustum adijt B. Aldemarij, vbi eum placidissimus sopor oppressit, ibique paulisper perdormiuit: qui postea expergefactus ita illico reperitur sanus, acsi nullis vmquam morborum fatigaretur generibus. Qua fama per omnem prouinciam illam diuulgata omnes debiles diuersis ægritudinibus laborantes ad beatum concurrere cateruatim festinabant Aldemarium: [alijq; ægri,] cuius meritis & intercessionibus a quibuscumque tenerentur confestim liberabantur ægritudinibus.

[13] Interea vir quidam Picenæ oriundus prouinciæ, filiā habebat pedibus contractam, quæ iam triennium transgressa, nulla ambulandi præbebat signa; quam secum pater assumens atque ad tumulum viri Dei deueniens, [filia pedibus contracta] ibique in lacrymis & oratione persistens, Dei famulum Aldemarium obnixis crebrisque votis deprecari non intermittebat, quatenus contractæ filiæ salutis dignaretur afferre remedium. Peracto vero biduo iam quasi de natæ desperans salute, tristis ac lugens ad domum propriam decreuit remeare: qui mœstus ac cum mœrore fletuumque inundatione domum reuersus, filiam suam, vt consueuerat in subsellio collocauit. Quæ sedens matrem suam ita alloquitur, dicens: Da mihi baculum, mater, quo meum substentare valeam iter. Mater vero eius hoc audito, ei baculum præbere festinauit continuo. Baculo ergo a sua genitrice accepto, ita protinus gradu pergere cœpit inoffenso, acsi pluribus annis isto vsa fuisset pro solito. Qua in re nimirum intelligi datur, tantis beatum Christi Confessorem Aldemarium commotum fletibus: qui, quamdiu in carnis deguit hospitio, pietatis super omnia manifestissime cognoscitur esse refectus studio. Nata ergo sospite, prædictus pater eius virum Dei non distulit petere: sed filiam nuper curatam ante se collo equi imposuit, cum qua ad sepulcrum supra memorati Confessoris Christi peruenire festinauit: vbi ita eam deuouit, vt quamdiu in carne viueret, ibi munus, quod suæ facultati suppeteret, quotannis offerre non intermitteret.

[14] Quidam leprosus oppidi, cui vocabulum b Ripa est, oriundus, a primæuo vitæ suæ tempore, ita vlceribus coopertus, [leprosus toto corpore] vt nullus in omnibus membris eius vacuus inueneretur locus; ad famuli Dei venit sepulcrum, cuius suffragantibus meritis ita a lepra mundatus est, vt vix a parentibus recognosci potuisset. Qui postea cum monasterij Fratribus aliquantulum ibidem est moratus: sed quia patri suo erat vnicus, nequaquam ibi diutius posse manere testabatur. [& iterum ob discessum] Quadam autem die iter arripuit, & patrem, qui in prædicto oppido morabatur reuisit: qui tanta subito correptus est lepra, vt omnem sui corporis videretur amisisse figuram: [correptus sanatur.] in visione autem nocturna illi hæc prolata sunt verba: Festinans surge, & virum, qui te prius saluti reddidit, repete; nisi enim illuc redieris ab ista qua teneris infestatione numquam liberaberis: & quacumque die illinc abscedere tentaueris, tali statim correptioni subiacebis. Quibus verbis admonitus reditum non distulit leprosus: qui reuersus ab omnium vlcerum infestationibus omnino inuenitur curatus. Quotiescumque autem, vt illi prædictum fuerat, illinc discedere conaretur, ab eadem illico infestatione corripiebatur. c His ergo alijsque mirabilibus signis sanctissimi Aldemarij sepulcrum iugiter decoratur ad laudem & gloriam omnipotentis Dei, qui viuit & regnat in omnia secula seculorum. Amen.

[Annotata]

a Altera Vita: anniuersario die.

b Ripa inter mare & Bocchtanicum.

c Ex altera Vita est hæc conclusio adiuncta.

DE B. BERTA ABBATISSA CONGREGATIONIS VALLVMBROSANÆ IN HETRVRIA.

ANNO MCLXIII

[Commentarius]

Berta Abbatissa Congregationis Vallumbrosanæ in Hetruria (B.)

[1] Interduodecim Ecclesias, quas totidem Collegijs Canonicorum a Carolo Magno in sui reædificatione institutas credit Florentia, numerat vetustißimam vnam S. Felicitati consecratam: [Ex S. Felicitatis monasterio] cui iam olim monasterium sacrarum Virginum adiunctum fuisse, sed quorumdam Episcoporum Florentinorum negligentia destructum, a se vero dum adhuc eam Sedem Episcopus teneret cooptato nobilium Sanctimonialium collegio fuisse restitutum, testis luculentißimus est Nicolaus II in diplomate, [per Nicolaum II restituto,] quod primo sui Pontificatus anno, Christi vero MLIX, VI Idus Ianuarij ad eius stabilitatem securitatemque, direxit Theibergæ Abbatissæ monasterij S. Felicitatis iuxta Florentiam siti, sibique successuris & in sancto proposito permansuris in perpetuum. Diploma ipsum apud Ferdinandum Vghellum extat Italiæ sacræ tom. 3 col. 91, & ipsa sua epigraphe dubitare nos cogit, an ab initio dicta S. Felicitatis ecclesia & monasterium, quemadmodum sibi persuadent Florentini, inter vrbanas ecclesias fuerit numerata & non potius ijs cœperit postea accenseri, vna cum reliquo trans Arnum suburbio; & mutato sub Carolo V publicæ rei statu inclusa sit mœnijs, vtpote ad veterem pontem sita.

[2] Quidquid sit, cum restauratio eius incidat in exordia Vallumbrosani Ordinis, [ac Vallumcrosanis commisso, assumptæ] sub quo S. Benedicti Regula tota cœpit Hetruria reflorescere, haud immerito suspicamur Virginum sub eadem Regula ibidem collectarum spiritualem curam istius Congregationis Religiosis concreditam fuisse: in eaque opinione confirmamur magis, quod ex illo monasterio assumpta fuerit B. Berta, quæ in Capriliense monasterium regularis obseruantiæ disciplinam reduceret, quam Ordini seu Congregationi Vallumbrosanæ adscribunt, quotquot de ea scripsere auctores. Præ quibus omnibus optaremus Vitæ eius superesse historiam; cuius Hieronymus Radiolanus, vt suo tempore paßim notæ, [elogium ex MS. Hieronymi Radiolani.] meminit in elogio quod inseruit opusculo de Sanctis & Beatis sui Ordinis, ad Laurentium Medicem circa annum MD a se conscripto & a nobis in Medicea bibliotheca reperto: quod solum vidisse & secutos esse scriptores tum Florentinos tum Vallumbrosanos reliquos, facile apparet ex ijs, quæ de ipsa referunt: istud autem elogium tale est.

[3] Fuit & alia beatissima (de S. Verdiana antea egerat, cuius Vitam, [Pie a teneris educata Berta,] a B. Attone Episcopo Pistoriensi conscriptam, dedimus 1 Februarij) Bertha nomine, cuius origo ex Italia a Comitibus fuit (Rauennates Locatellas vocat) patre nomine Lotharo: quæ puella paruula, quod nonnullæ intermittunt adolescentulæ, haud inuita ipsa seruabat (puta modestiam & domesticam clausuram: deesse enim sensui videtur vocabulum vnum alterumue, quod exciderit librario autographum nitidius describenti) Non solutis puellarum lusibus ducta, [solisq; rebus diuinis intenta,] non ad publicum spectaculum aliarum lasciuijs illecta exibat: verum docilis ad virtutem omnem erudiri, bonisque artibus se institui, ad ecclesiam vna cum parentibus ire, & præclaram sui corporis faciem [domi] contineri, nulla animi molestia ferebat. Auscultabat sitibundo pectore verbum diuinum, &, vt Agatha sanctissima, semper Euangelium Iesu Christi ferebat in pectore, & supplex Iesum crebrisque orationibus perquam apposite adorabat: non vt a multis in ecclesijs hac nostra tempestate fieri solet, quæ manus, oculos, omnes denique corporis gestus turpiter expediunt.

[4] Dum his artibus ad ætatem nubilem deuenisset, solum virtutes & diuina præcepta animo statuens sequi, [fit monacha Florentiæ,] supera atque cælestia mente cogitabat: & denique, quæ prima apud morrales habentur deserere cupiens, religionem inire & in monasterio S. Felicitatis Florentiæ vitam degere statuit: cumque ibi accuratissima & doctrinæ obseruantissima, in Iesu Christi summa gratia, exemplo & bonis moribus indies proficeret, & frequentia monialium eo in monasterio maior fieret; de Abbatissæ consilio, id cupientibus omnibus alijs, Capriolæ monasterium iam dirutum & malis exemplis deformatum adiens, [dein Cauriliæ Abbatissa:] in eo veram conuersationem & studium [vitæ religiosæ] instaurauit atque redintegrauit, quod quidem per iniqua exempla iam distractum fuerat. Eo itaque in monasterio vitam suam caste sancteque instituens, multis miraculis, vt in historia sua lucide patet, eam Dominus Iesus celebrauit. Quibus omnibus prætermissis, vno, [miraculis claret:] quod nostra memoria accidit, contenti erimus: quod quidem, non solum a Domino Angelo, tunc illius monasterij Rectore, verum ab vniuersis, qui oppidum illud Capriliæ etiam in præsenti tempore incolunt, accepimus.

[5] Anno enim a redemptione nostra sexto & sexagesimo supra quadringentesimum & millesimum, [puerum in aquas prolapsum] quædam mulier eiusdem oppidi, Vanna nomine, cum ad molendinum ob frumenti terendi necessitatem pergeret, ita vt interdum fit, filium suum paruulum secum duxit; & cum eum, dum frumentum tereretur, libere quo vellet abire permitteret insana, nihil mali suspicans posse euenire puero, qui nondum per ætatem casus malos euitare valebat; cumque puer iuxta aquarum ductus huc illuc vagaretur incautus, lapsum faciens, inter rotarum radios quam raptissime miserabiliter cecidit: quod quidem molendinarius comperiens, matri confestim indicare curauit. Ipsa itaque more mulierum plus nimio furens, capitis comas euellere, miris vocibus eiulare, in sese pestem perniciemque conuerterent superos atque inferos comprecari, demum nimia ægritudine impedita, nihil consilij, nihil moderati habere.

[6] Quibus clamoribus qui circum aderant exciti, illuc aduolant, & re a molendinario cognita, [sibiq; commendatum] mulierem sese Virgini Mariæ Beatæque Bertæ commendet hortantur; proinde fideret in Deum, filium posse e tali periculo euadere. Cum itaque hæc ita inter se animo molesto tractarent, illico ex insperato oboritur miraculum: nam puer diuina miseratione adhuc viuus gurgite atque impetu aquarum huc atque illuc iactabatur. Inter suspiria igitur & acerbos luctus, dum mater cum ceteris in ripa fluminis sæpius & sæpius iterando sic vociferaretur: Virgo Maria & tu B. Berta, ferte opem puero: [terræ illæsum restituit.] demum coram omnibus qui aderant, mirabile dictu! vnda eum iactauit pone domum suam, adeo illæsum & incolumem, vt si ei nihil mali euenisset. Eo omnes in admirationem versi, Iesum & Virginem Mariam matrem eius instanter laudare, & B. Bertam ad cælos attollere: deinde omnes summa cum deuotione ad ecclesiam Genitricis semperque Virginis Mariæ cum puero tendunt, eique & B. Bertæ ingentes gratias agunt, tum pro liberatione & sospitate pueri, tum etiam pro ipsius loci reuerentia & honore, vbi per Virginem gloriosam Deus dignaretur talia prodigia operari.

[7] Obitum etiam eius, quia gloriosus, paucis aperiam. [peracta sancte Quadragesima,] Cum enim ab initio Quadragesimæ videret vitæ suæ inculpatissimæ exitum instare, a Iesu Christo facile precibus impetrauit, vt saltem ipsa in Quadragesima hac in fragili carne persisteret, hac quidem gratia, vt in his sanctis diebus moniales suas de more ad bene beateque viuendum instrueret, & se armis spiritualibus, vt Ecclesiæ præcepta iubent, muniret. Quod quidem [tempus] Virginis Mariæ auxilio deuote percurrens, feria quinta hebdomadæ Passionis Christi Iesu, ipsum Iesum imitata, discipularum pedes lauit: in Parasceue vero, Christi Iesu impias torturas & crucem immanem vberrime ac diutissime fleuit: [ipsa nocte Paschali moritur.] Sabbato autem, exemplo Ioannis [Gualberti] Patris sui sanctissimi, sermonem de caritate & vnionis vinculo coram omnibus habuit, & media nocte Resurrectionis Christi Iesu, perceptis deuote ecclesiasticis Sacramentis, spiritum Iesu commendans, feliciter eum efflauit.

[8] Est Capriola siue Caprilia (vtrumque enim scripsit Hieronymus) aut iuxta vulgi hodiernam pronuntiationem, Cauriglia, in diœcesi Fesulana locus Vallis-Arni superioris, [Cultus Cauriliæ antiquus] vt ait Siluanus Razzius, sed tam ignobilis, vt in ditionis Florētinæ chonographica tabula omnino prætermittatur innominatus. Locatellus ad calcē historiæ suæ syllabum monasteriorū texens, Vallumbrosano Abbati quondā subiectorum, ijs Prioratum S. Mariæ in Cauriglia accenset: quem vt alia plura alienatum esse, solumque titulum absque re, extincto monasterio, obtinere suspicamur; vbi quo in statu nunc sit B. Bertæ corpus & veneratio, quamuis non semel voluerimus discere, nemo Florentiæ fuit qui nos doceret. Magnam tamen eam fuisse, & talem qualis aliorum vere Beatorum publico populi cultu celebrium vbique per Italiam esse inuenitur, persuademur ex ijs, quæ Hieronymi præcitati, scriptoris sane diligentis, fide retulimus; & ex Ambrosij Locatelli atque SiluaniRazzij concordi testimonio, de cultu eius ibidem, ad sua vsque tempora perdurante. Vnde autem illi habuerint mortem B. Bertæ anno MCLXIII contigisse, fatemur nos ignorare: huic tamen assertioni innititur, quod Tabulæ Vallumbrosanæ, ab Arnoldo VVion citatæ, memoriam illius ad hunc diem referant: quia is dicto anno Paschalis fuit.

[9] VVionem secutus Philippus Ferrarius in catalogo generali eorum Sanctorum, [nomen in hagiologijs recentioribus:] qui in Romano Martyrologio non sunt: In cœnobio Cauriliensi, inquit, depositio B. Bertæ Abbatissæ Ordinis Vallis-vmbrosæ. Ex his porro nomen eius ad magnum Virginum Menologium Laherij, & sacrum Gynæceum Arturi transijt, nec non ad Kalendarium Benedictinum Dorganij, & eiusdem Ordinis Menologium a Gabriele Bucelino compilatum: qui B. Bertæ longum elogium texens, ex Locatello sumpsit, quod a Gualdo Vallumbrosano Abbate fuerit Cauriliensibus præfecta Abbatissa: ex Raissio vero, vt dubium retulit, a Comitibusne de Vernia an de Rauenna originem traxerit. [genus incertum.] Sed hic vti neutrum admittit vel reijcit, ita non magno alterutrum asseri fundamento ostendit: & si vere ex Verniensibus esset Comitibus nata, consequens fore ostendit, vt perperam inseratur Bardorum Florentinorum familiæ: quippe ad quos Comitatus ille non nisi post centum a Beatæ ipsius morte annos peruenerit; cum antea huius castelli titulus & possessio penes Comitem quemdam, Alexandrum Alberti dictum, fuisset. Ferdinandus Vghellus indubitanter eam de Bardis cognominat, & nulla facta Caurigliæ mentione, aliqua per Hetruriam Benedictinarum monialium cœnobia ad pristinam viuendi formam reduxisse, asserit.

[10] Hisce iam prælo paratis monemur ab Andrea Caualcantio Nobili Florentino, [Vita anno 1623 scribi cœpta:] viro litterarum & nostri imprimis operis amantissimo; cuius assiduo studio, & cum res ferret comitatu, quidquid Florentiæ erat sacræ aut litterariæ rei inspicere nobis contigit (quo nomine tum ipsi tum Antonio Magliabechio eius indiuiduo tunc Achati plurimum nos debere fatemur) admonemur, inquam ab Andrea prædicto, quod in monasterio S. Felicitatis extet liber, sub titulo Memorialis rerum ad istud monasterium spectantium, in quo post quamdam S. Berthæ commendationem, acceptam ex Vita septem Beatorum Florentinorum Fundatorum Ordinis Seruorum B. Mariæ Florentiæ, anno 1575 impressa, ita legatur: Hoc præsenti anno, qui est a Christi natiuitate MDCXXIII huius Beatæ Vitam aggressus est scribere Adm. R. D. Franciscus Maria Gualterotti Canonicus Florentinus, eamque speratur breui daturus in lucem. De ea tamen Vita, vel manuscripta vel impressa, nihil hactenus potuisse se reperire Caualcantius scribit, [aliunde habemus,] itaque accessisse sese ad Patrem Magistrum Tiberium Petraccium, qui in sui Ordinis rebus versatissimus, ex Decadibus Vallumbrosanis recens a se compositis & publicæ luci paratis sequentem notitiam subministrarit.

[11] [B. Bertham ex Verniensibus Comitibus ortam,] Anno nostræ salutis MCLIII, cum Ordinis Vallumbrosani Generalis esset B. Gualdus Galli, & monasterium monacharum Capriliensium, situm in valle-Arni superioris, diœcesis Fesulanæ, vigesimo quinto ab vrbe Florentina milliario, a regulari desciuisset obseruantia, necesse habuit prædictus Gualdus ex Florentino S. Felicitatis cœnobio educere vnam, moribus & virtute probatam, quæ istic præsideret. Electaque ad opus egregium est Domna Bertha, Lotharij Comitis Verniensis filia, qui ex Comitibus Albertis genus ducens filius fuit Vguccionis, & hic Guilielmi, qui fuit Lotharij, & hic rursum Kadoli ac Gemmæ nobilissimorum in Tuscia Comitum. Errore autem factum est, vt quia Bardorum familia centum post hæc tempora annis in Verniensem successit Comitatum, huic B. Bertha adscriberetur. Gerebat tum Vallumbrosanus Generalis supremam trium parthenonum Florentinorum Benedictini Ordinis præfecturam, videlicet SS. Felicitatis, Petri-Maioris atque Pancratij, quippe quæ Vallumbrosanam reformationem omnia admiserant: monasterium autem Capriliense anno MLXVI a Gisla matrona nobili, ex Ricasolis, Dominis Verniæ aliorumque plurium castellorum orta, extructum fuit.

[12] [monasterio Capriliensi circa annum 1066 extructo,] Hæc quippe filiabus quatuor in Florentino S. Petri-maioris monasterio velatis sub Domino Petro, Catholico Simoniaci Petri successore, & D. Ioannis Gualberti discipulo; post traditam eidem monasterio magnam possessionum suarum partem (vt ex Instrumentis apud Vghellum tom. 3 Italiæ sacræ col. 98 liquet) in suum Capriliense castrum se recepit, ibique ex alia suarum possessionum parte instituti Vallumbrosani parthenonem ædificauit sub regimine B. Læti de Comitibus Guidis, Abbatis Passignianensis, degente adhuc in viuis S. Ioanne Gualberti, ibidemque diem extremum obijt circa annum MLXXX, egregiæ post se virtutis odorem relinquens. [præfectam an. 1153:] Huic autem monasterio post annos LXX ad veterem disciplinæ rigorem reducendo missa est Abbatissa B. Berta: & eo regimine per decennium integrum cum laude sanctitatis magnæ perfuncta, diem suum obijt Dominicæ Resurrectionis festo anno MCLXIII, die XXIV Martij; sepulta in eodem monasterio: quod, destructo circa annum MCCCL per Florentinorum Senensiumque dissidia Capriliensi castro, transijt ad S. Victorem in diœcesi Volaterrana: [sed monialibus alio translatis,] sed & inde eorumdem bellorum caussa intra paucos annos discedere coactæ monachæ, in oppidum S. Geminiani se suaque transtulere: vbi cum S. Hieronymi oratorium suis vsibus aptandum obtinuissent, ædificauere cœnobium, quod hodieque superest & subest Ordini Vallumbrosano.

[13] [non satis constare vbi corpus nunc sit.] Vbinam autem B. Bertæ corpus sit, manet etiam nunc incognitum. Caprilienses namque illud etiam nunc dicunt apud se esse, sub altari maiori in ecclesia S. Mariæ: ibique festum eius quotannis agunt & multa per inuocationem ipsius indies obtinent diuinitus beneficia. Econtra vero San-geminianenses monachæ ad S. Victorem fuisse translatum, ibidemque derelictum existimant: suamque opinionem eo argumento firmant, quod, qui monasterium illud in rusticana conuersum magalia nunc inhabitant, sub quemdam ibidem fornicem conati plus semel stabulanda inducere pecora, eadem postridie repererint mortua: vnde colligi volunt istic aut corpus Sanctæ aut partem illius aliquam conseruari: Sanctæ, inquam: sic enim, non Beatam, ab immemorabili tempore eam vocant omnes in circuitu populi.

DE S. SIMONE PVERO TRIDENTI A IVDÆIS NECATO.

AN. MCDLXXV.

[Praefatio]

Simon puer Tridenti in Alpibus a Iudæis necatus (S.)

[1] ExGermania in Italiam transituros nos anno MDCLX Tridenti remorati sunt octiduo toto primum imbres, deinde ab imbribus tumefactus Athesis in eam altitudinem, vt nullum nauibus ratibusue, sub ijs, quibus instratus est pontibus, transitum polliceretur. Quæ mora ne nimium cruciaret, ad Romanas bibliothecas & archiuia properantes, effecit R. P. Iosephi Feurstain, nostri ibidem collegij Rectoris caritas hospitalis: & ne inutilis prorsus foret, ipsi efficere conati sumus, [S. Simonis Mausolæum in æde S. Petri,] omnia vrbis illius sacraria pie curioseque obeundo. Inter ea celeberrimum fama est sancti pueri Simonis Mausolæum, quod ad D. Petri e candido marmore in eam eductum est altitudinem, vt alium ornatum nullum requirat altare, Missæ sacrificio ante pignus venerabile celebrando destinatum; ex parte autem posteriori ascensum habeat, per quem a solo subuectus spectator, suis ipse oculiscontemplari poßit monumentum Iudaicæ crudelitatis, incorruptum scilicet sesquianniculi infantis corpus, in gena tibiaque dextris euulsa carne misere laceratum, totaque cute dispunctum auibus.

[2] Etenim in marmoreo isto, quod diximus Mausolæo, postquam ad duos tresue cubitos assurrexit, intra extremas quatuor angulorum commissuras quadratum se spatium laxat & substernitur arculæ eleganter ex ebeno laboratæ, cui imminens reliqua machinæ huius pars splendide fastigiata, ita e dictis quatuor angulis suspenditur, vt per inauratos, quibus aperta latera prætexuntur, clathros videri ipsa arca poßit, intraque arcam pellucidis crystallis instructam, sancti pueri corpus conspici decentissime reclinatum. Huic autem operi circumducitur eleganti structura & forma orbiculari sacellum, celaturis gypseis affabre ornatum, tam in pariete quam in globoso fornice, totum sacellum operiente: quod quidem ex sinistro chori latere est adeundum, per similis structuræ atrium amplum atque quadratum, & adoraturo vulgo semper patens, dum patet ecclesia: cum sacelli ipsius clathratæ valuæ non nisi sacrificij tempore aut maioribus festis soleant reserari.

[3] Cultum Sancti primum Tridentina suscepit Ecclesia, diuinis miraculis ad hoc permota: [nomen inscriptum Martyrologijs 24 & 30 Martij,] vnde in Germaniam diffusa notitia, memoria eius inscripta reperitur martyrologio Vsuardi Coloniæ aucto excusoque anno MCCCCXC his verbis: Oppido Tridentino passio S. Simonis Pueri & Martyris. Sed & in Kalendario Missalis secundum morem Romanæ curiæ Venetijs anno MCCCCLXXXVII excusi legitur ad XXX Martij, Passio B. Simonis de Tridento, & refertur apud Molanum & Canisium. Deinde Gregorius XIII, ei quo hactenus vsa fuerat Romana ecclesia Martyrologio, Baronianum substituens anno MDLXXXIV, approbauit quod commemoratio B. Simonis vniuersali Ecclesiæ in eo proponebatur facienda ad diem XXIV Martij, quam commemorationem Iacobus Christophorus Basiliensis Episcopus, Basiliense suum Martyrologium iuxta innouationem in Romano factam recudi faciens, eodem quo Romanum prodierat anno, simili die eademq; formula fastis Ecclesiæ suæ inseruit: addens plura de eo relata fuisse ad XII Kalendas Aprilis, vbi hæc leguntur: Apud Tridentum Simonis pueruli nondum triennis, [Basileensi etiam die 21,] quem Iudæi anno salutis MCCCCLXXV cultris forficibusque crudeliter secantes ac stylis pungentes, in Christianorum contemptum occiderunt, qui sceleris pœnas dedere comprehensi, indicio funeris in fluuio reperti, quod magnifice tumulatum miraculis claruit.

[4] Quæ porro Basileensibus occasio fuerit ista referendi ad eum diem, quo primum inter Iudæos de patrando facinore deliberari cœptum tradunt Acta, [festum Tridenti.] potius quam ad IX Kalendas, quo patratum constat, diuinare non possumus. Hoc certum est solum paßionis diem obseruatum a Tridentinis fuisse, & deinde præcipua religione cultum: quando annis a cæde tredecim supra centum decursis, Cardinalis Madruzzius Tridentinus Episcopus a Pontifice facultatem obtinuit festi tota diœcesi sua cum Officio & Missa proprijs indicendi.

[5] Acta in duas partes distincta damus: primam ex duplici MS. cum editione Surij collato, [Acta partim ex MS. Latino,] videlicet Rubeæ-vallis Canonicorum Regularium prope Bruxellas vno, altero Patrum Franciscanorum Ægræ in regno Bohemiæ per Ioannem Gamansium nostrum transcripto: & hæc pars auctorem habet Ioannem Matthiam Tiberinum, Doctorem medicum, eum qui de mandato Episcopi occisi infantis corpus inspexit, & de genere modoq; mortis interrogatus, sententiam suam dicere iuratus debuit; scripsit autem Senatui populoque Brixiano rei gestæ seriem, [partim ex Italico impresso:] qualem ipse cognouit, cum adhuc captiui detinerentur nocentes. Secundam partem ex Italica sumpsimus relatione, impreßa Tridenti, cum festum esset prima vice ex indulto Pontificio celebratum; iterumque recusa post quinquennium anno MDXCIII: quæ quia contexta est ex Actis publicis super reorum examine & confeßione, merito magnæ fidei haberi debet, etsi nullius auctoris nomen præferat: & quoniam etiam ad ea, quæ Tiberinus scripsit, notabiles subinde circumstantias addit, ipsa quoque vsi sumus ad priorem partem illustrandam.

[6] Porro vt primam partem non quidem ad verbum, sed eodem sensu pene totam transcripsit, subinde etiam ornatiorem reddidit Ianus Pyrrhus Pincius Mantuanus libro 4 de Vitis Pontificum Tridentinorum: [alia ex his accepta.] ita ex illa vnde sumpsimus secundam partem relatione Italica, accepta est Germanica recentior Oeniponti anno MDCXXVIII impressa, atque ad nos missa a prædicto Collegij nostri Tridentini Rectore: in qua merito miramur nullam aut sacelli mausolæique superius descripti, aut posteriorum miraculorum, quæ plurima notari potuisse non dubitamus, fieri mentionem.

ACTA S. SIMONIS A IVDÆIS NECATI.

Simon puer Tridenti in Alpibus a Iudæis necatus (S.)

BHL Number: 7762, 7763

AVCTORE IO. MATH. TIBERINO

ACTORVM PARS I.
Continens historiam passionis per Ioannem Mathiam Tiberinum Medicum.
Ex MSS. & Surio.

CAPVT I.
Iudæi de cæde pueri Christiani deliberant: capitur Simon.

[1] Ioannes Matthias Tiberinus, liberalium artium & medicinæ Doctor, [Prologus Auctoris.] magnificis Rectoribus, Senatui populoq; Brixiano salutem. Rem maximam, qualem a passione Domini ad hæc vsque tempora nulla vmquam ætas audiuit, ad vos scribo, magnifici Rectores ciuesque præclarissimi: quam nuper his diebus elapsis Dominus noster Iesus Christus, humano benigne misertus generi, tanto tamque horribili scelere a stomachatus, tandem produxit in lucem: vt Catholica fides nostra, si qua in parte debilis est, fiat tamquam turris fortitudinis; & antiqua Iudæorum rabies toto ex orbe Christiano deleatur, ac b de terra viuentium, eorum penitus memoria pereat. Audite, qui regitis populos, inauditum scelus, & pastorum more fidelium vestris populis inuigilate. Expergiscantur habitantes terram, & videant quales in sinu proprio viperas nutriant. Crudeles Iudæi non solum Christianorum res rabiosa vsurarum fame consumunt, sed in capita nostra perniciemque coniurati, filiorum nostrorum viuo sanguine pascuntur, quos atroci in synagogis suis affligunt supplicio, & instar Christi crudeli funere iugulant.

[2] Nuper in ciuitate Tridentina, quæ versus Aquilonem Italiam a Germania, c Lauisio flumine interlabente, disterminat: ea in regione, [Iudæi in hebdomada sancta,] quæ ab Athesis ponte recedens, versus castellum a læua protenditur, tres Iudæorum familiæ considebant, quorum capita fuere, Tobias, Angelus & Samuel: apud quem senex quidam barbatus, Moyses nomine, quem venturi Messiæ tempus & horam prophetico spiritu scire decantabant. Hi ea in hebdomade, quam nos Christiani Sanctam appellamus, die Martis, duodecimo Calend. Aprilis, anno Incarnati Verbi septuagesimo quinto supra millenum quatercentenum, conuenerunt in domum Samuelis, vbi synagoga & eorum templum est, spectandi gratia viuentem vitulum, qui ad eos ea luce de d Leuigi pago delatus erat. Et dum inter se plurima vario sermone conferrent, Angelus hanc rabido fudit de pectore vocem: [de mactando puero Christiano deliberant,] In isto Parasceue & carnes & pisces abunde nobis sunt: vnum tantum nobis deest. Respondit Samuel: Et quid tibi deficit? Tunc coniectis oculis ad inuicem taciti omnes intellexerunt, quod de immolando Christiano infante loqueretur, quem in contemptum Domini nostri Iesu Christi mactant atrociter, & exhausto sanguine vescentes in azymis suis a fœtore, quo grauiter olent, Christiano se cruore præseruant: huncque suum appellant Iobel, id est, Iubileum. Sed annuebant cautius eloquendum fore propter seruos, qui ob instans Parasceue diuersis impediti ministerijs, nunc huc nunc illuc discurrebant.

[3] Postero autem die, cum omnes in synagoga conuenissent, consultabant quonam in loco possent illum aptius occidere. [ad quod designant Samuelis domum;] Tobias & Angelus in domibus suis earum ob angustiam fieri recusabant, propterea quod exiguo in loco difficile esset a pueris tam vastum facinus abscondere: sed propter rerum omnium commoditatem & amplitudinem loci, melius apud Samuelem fore asseuerabant. At vbi sic decreuissent, disputabant quo possent ingenio masculum infantem surripere. Dumque inter se diuersa opinione contenderent, Samuel ad se seruum suum Lazarum iussit accedere: coram quo statim cum adstitisset; [seruo plagiū facere recusante,] Lazare, inquit, si tibi præstat animus Christianum puerum furari & nobis illum tradere, centum illico te donabimus Philippeis. Ad quæ responsum paucis ita reddidit ille: Res hæc, Patres venerandi, maximi discriminis est: eam ego penitus tentare recuso. Et confestim exiens de templo, collectis sarcinulis suis, ad alias terras commigrauit e.

[4] Die autem Iouis omnes in synagoga congregati, ad Tobiam dixerunt: Animaduertimus neminem plus votis nostris posse satisfacere, [facinus Tobiæ committunt:] quam te: versaris enim quotidie cum Christicolis, & pene omnes tibi f familiares sunt. Facile potes vnum intercipere: quia nemo, cum ciuitatem obambulas, in te aduertit. Dabimus operam profecto, vt tibi multa bona a nobis semper accedant. Negat Tobias, & periculum in negotio multis assignat rationibus. At illi suis hunc execrationibus adstringunt, & nisi pareat, eum perpetuo interdicunt synagoga. Tobias ergo videns omnes in eum conspirasse, & præmium sibi iam fore propositum, auri cæca cupidine captus, Aggrediar, inquit, Patres, libenter prouinciam hanc. Verum vt nostis, [qui vrbem obambulans,] pauper sum ego, & ad commode viuendum ars mea non sufficit. Sunt & plures mihi filioli; eos & me vobis vnice commendo. Responderunt omnes: Adfer puerum huc, nulla enim vmquam erga te nos arguet ingratitudo. Tunc ad Samuelem conuersus proditor, inquit, Nulla claue postes tui concludantur, vt si mihi quisquam opportune contigerit, intro possim illum leuiter impellere. Et transactis vesperis egressus, cœpit totam viciniam solus obambulare: transiensque per viam, quam Fossatum g vulgus appellat, sese vsque ad plateam celeriter transtulit. At vbi commode reperit neminem, flexit iter propere, simul & vestigia retro obseruata legit.

[5] Posteaquam locum illum attigit, quem Fossatum vocitant incolæ, [Simonem incustoditum inuenit,] insignem puerum ante fores patris h super ligno sedentem conspexit, nomine Simonem, qui nondum viginti nouem i menses natus, adeo formosus erat in cunctis, vt in eo non comprehenderetur, quod iure reprehendi posset. Et accedens, lustrat neminem in puerum aduertere: porrigit digitum Tobias blandus infanti. Speciosus puer, benignus vt erat & facilis, candida manu capit molliter indicem: procedit, sequiturq; puer non passibus æquis. Cumque genitoris ædem pertransisset proditor, rabida dextera pulcherrimam manum prehensat infantis, & nunc illum trahit, nunc mollia terga pulsans genibus impellit. Tunc respiciens puer, cœpit cum lacrymis pios extollere vagitus, & dulce matris inuocare nomen. Exanimatus illico proditor, denarium extraxit argenteum, [& abducit:] & porrigens infanti, illum blando sermone compescuit. Posteaquam ad extremum viæ peruenit carnifex omnia rite collustrans, cerdonem a sinistris respicit consuentem. Ibi exanimatus, illico gressum continuit, donec aliorsum tandem lumina flecteret artifex. Tunc occasionem nactus, celeri gradu viam pertransiens, in domum Samuelis k intrusit infantem.

[6] Hic Samuel, veluti tigris expectans ad sanguinem, corripiens puerum, [puerum læti Iudæi excipiunt,] ocyus in suum thalamum sustulit. Prætereo hic, quanta tunc dracones illi sunt affecti lætitia: vlulabant enim quemadmodum lupi rapaces siccis faucibus super Christianum sanguinem. Et ne puer, peregrino loco deterritus, clamorem effunderet, alij porrigebant vuas, alij poma, alij res alias, quibus vt plurimum infantes delectantur; donec silente puero, dies se cum nocte coniungeret. Interea genitrix eius Maria, puerum vt vidit abesse, nec solito more apud vicinos illum offenderet, percusso pectore, vna cum coniuge Andrea, totam per ciuitatem explorabat infantem. Pueri autem omnes, [parentes soliciti requirunt.] e quorum labris sæpe Spiritus sanctus loquitur, illum apud Iudæos inquirendum asserebant: futurum enim, vt eum rapuissent Iudæi, & in Christianæ fidei opprobrium in cruce suspenderent. Et nisi de medio nox repente l diem abstulisset, ad Iudæos vertissent iter. Vnde collapsis tenebris impulsi, flentes amare, domum sese receperunt.

[Annotata]

a MS. Rubeæ vallis prouocatus.

b Desunt hæc MS. Ægrensi.

c Ortus in confinijs Comitatus Tirolensis, ad vicum sibi cognominem ponte instratus paullo prius quam in Athesim se effundat, [Lauisius fl.] tertio infra vrbem lapide.

d Distat 8 p. m. ab vrbe versus Ortum, proximus vni eorum lacuum ex quibus Brenta fluuius nascitur.

e Acta Italica Lazarum ipsius Tobiæ contubernalem faciunt: Samuelis autem seruum dicunt fuisse Dauidem, vtrumque e Germania Iudæum, vtrumque ad facinus sollicitatum, sua in id opera negata, aufugisse.

f Eadem Acta caussam familiaritatis, referunt in artem medicā, quam Tobias profitebatur, & etiam nunc frequenter exercent Iudæi, ita magis impune Christianis nocituri.

g Ianus Pyrrhus vicum esse ait, qui a porta Athesis fluuij ad castellum seu Sedem Episcopalem ducit; ad læuam autem versus castellum proficiscentibus ædes fuisse Iudæorum.

h Pene e regione ædium Iudaicarum, inquiunt Italica, sic vt transeunda tantummodo platea esset: adduntq; eadem, horam diei vigesimam tertiam, id est, vltimam ante solis occasum fuisse, qualis nobis hora post meridiem quinta tali tempore esse solet. Patrem autem operis faciendi caussa in agrum exiuisse: matrem ad Matutinum Officium (quod ab extinguendis, sub illud templorum luminibus Tenebras dicimus) ad ecclesiam se contulisse insinuant.

i Imo necdum octodecim: nam dicta Italica accuratissime definiunt triduo iuniorem fuisse.

k MS. Rub. intrauit.

l Surius Viæ.

CAPVT II.
Crudelis carnificina in S. Simonem exercita.

[7] Tempus erat, quo prima quies humana reficit pectora, [Nudatur puer ad lanienam,] atque quiescebant voces hominumque canumque. Tunc crudelis Moyses, vna cum reliquis atrocissimis Iudæis, benignum illum deportantes infantem, ingressi sunt vestibulum, quod cum primis synagogæ foribus adiungitur: ibique super a bancho iuxta caminum residens, puerum suis super genibus excepit. Porro circumfusi omnes, vestem ei ad vmbilicum & cubitos vsque verso ordine detraxerunt, colligentesque fluentem tunicam b succinxerunt lateri, [quam Moyses orditur,] ita vt a femore vsque ad talos detractis caligis nudaretur; & apprehendens sudarium Samuel, quod sibi pendebat a baltheo, colloque circumuoluens comprimebat puerum, ne vagitus effunderet, alij vero manus pedesque continebant. Tunc euaginato Moyses cultro, summum virgæ perforauit infantis: correptaq; c forcipe, cœpit maxillam dexteram iuxta mentum dilaniare d, & particulam carnis abscissam in parato ibi cratere reposuit. [ceterisq; imitantibus,] Colligebant adstantes sacrum sanguinem, & alterno e ordine forcipe porrecta, quilibet sibi frustulum viuæ carnis excindebat. Sic fecerunt omnes primi, donec vulnus oui rotunditatem multum excederet. Et si quando cedente laqueo, puer gutture perstrepebat, admotis crebro manibus ad os, illum crudeliter suffocabant.

[8] [lente perficit,] Hoc Moyses ita crudeliter peracto, dexterā tibiam confestim eleuauit infantis, eamque suis super genibus statuens, aggreditur exteriorem partem, quæ inter cauillam & cruris musculum interiacet, similiter eodem ferro conuellere: & capta forcipe, vicissim carnem viuam viuo cum sanguine lacerabant. f Postmodum sæuissimus senex ille, tanti sceleris caput, semimortuum erigens infantem, petijt Samuelem a sinistris pueri secum considere: & vterque sanctissima illius brachia instar crucifixi violenter extendentes g, hortabantur reliquos, vt sacrum illud corpus duris acubus infoderent. Collecti ergo omnes circum, incipientes a vertice vsque ad plantas, illum densis ictibus perforabant, dicentes: Tolle Iesse minaelle parichiefelle passusen h pegmalen: quod est: Sicut Iesum, Deum Christianorum, qui nihil est, i trucidauimus: sic inimici nostri confundantur in æternum. [expirat inter tormenta puer:] Iam plusquam per k horā miserandus puer terribili durauerat in supplicio, & interdicto vitali spiritu collapsis viribus deficiebat: attollensque graues oculos in cælum, Superos aduocare videbatur in testes, & inclinato capite sanctum Domino reddidit spiritum,

Purpureus veluti cum flos succisus aratro,
Languescit moriens, lapsoque papauera collo,
Demisere caput, pluuia cum forte grauantur.

Tunc Moyses & omnes reliqui oculos & palmas eleuantes in cælum, egere gratias Deo, quod de Christianis vindictam simul & sacrificium obtulissent l: relictoque illic corpore, cum plausu & clamore maximo summa per tecta discurrentes, ineffabilem lætitiam se percepisse demonstrarunt. [corpus in cauea abditur:] Et descendentes ad cœnam, seruis præcepit Samuel, vt sub cadis vinarijs illud occulerent: timebant enim proclamationes Antistitis, & crebrescentem in eos magis magisq; famam, ne furore populi capti & cæsi, ad torturam subito traherentur.

[9] [spectandum in synagoga proponitur,] Altero die, qui Passionem Domini cunctis in Christum credentibus ad memoriam reuocat, restrictis labentibus in vrbem fluuijs, parentes infantis vna cum cohorte prætoria vbicumque quærentes, non inuenerunt eum. Die autem Sabbati conuenientes Iudæi in synagoga, cunctis cernentibus, cadauer super Almomor extēderunt. Est enim Almomor mensa quædam ante altare, vbi psalmos, antiphonas, hymnosque decantant, perfectisque orationibus suis, rursus eodem in loco reposuerunt corpus. Tertio vero die, qui sanctum Pascha Christi fidelibus attulerat, vt præsenserunt Iudæi, omnium pene mentes in eos esse suspensas, inito consilio, libratisque plurimorum opinionibus, dixerunt: Proijciamus corpus istud vestitum in flumen, quod nostra domo subterfluit, & euntes ad Pontificem dicamus, [in aquam abijcitur,] quoniam illud in domum nostram aqua deduxit, & crate ferrea retentum non potuit vna cum flumine delabi. Talibus enim visis, nemo credet Iudæos puerum extinxisse. Placuit omnibus sententia: & ascendens ad Pontificem proditor, rerum seriem eo, quo fuerat m instructus, ordine pandit. [indeque eductum miraculis claret.] Tunc gauisus Pontifex, Ioannem de Salis Prætorem & Iacobum de Sporo Præfectum suæ Tridentinæ ciuitatis, illic vbi iacebat puer secum iussit accedere. Et descendentes statim, inuenerunt cadauer in aqua pannis inuolutum: quo protinus extracto, illiusque vulneribus diligenter annotatis, illud in basilica S. Petri collocauerunt: vbi maxima populorum languentiumque confluente frequentia, multis maximisque indies miraculis fulget.

[Annotata]

a [banchum] Italis, Hispanis, Gallis & Teutonibus, a quibus originaliter fluxit, communis vox pro scamno.

b Clarius Ianus Pyrrhus denudati pueri modum exprimit, his verbis: Tunicam primo, quam vulgo camisiam vocano, a capite ad vmbilicum discissam detrahunt: per tergum scilicet vsque ad cubitos, atque ita brachia tenera vinciunt Parte vero tunicæ defluente succingunt puerum, manibus eius implicitis & ad latera depressis: [denudati pueri modus] vt totum iam indusium instar balthei medio pueri corpori circumuolutum intortumq; esset. A femore item ad talos caligas reuoluunt: & sic vtrumque pedem compediunt. Vbi obserua Italorum consuetudinem etiam hodie ferre, vt pueros masculos, quantumuis infantes, etiam bimestres, succingant caligis, a talis ad vmbilicum pertingentibus, eumq; in finem contexi solitis.

c Ita MSS, forsicem hic & deinceps legit Surius: sed Italica tanagliam habent, & imagines innocentuli huius ita sculpi solent, [instrumenta martyrij] vt dextra cruce insignitum vexillum, sinistra scutum teneat, passionis suæ instrumenta repræsentans; primum quinque aut sex aciculas capitatas, tum forcipem, deinde cultellum, quarto loco strophium quasi collo circumplexum, ac denique peluim excipiendo sanguini destinatam.

d Tobia caput pueri tenente, vt aiunt Italica Acta, itemque scutellam sub plagā qua sanguinem exciperet, atque subinde læsam partem comprimente, vt copiosior ille stillaret.

e Scilicet primo Samuel, dein Tobias, tantisper tradita alteri scutella (in quam exempta carnis frustula sanguine excepto iungenda reponebantur) ac denique Mohar filius

Moysis: qui etiam breuiori ense puerum in caput percusserit, [puerili carnificina.] sic vt multus sanguis efflueret.

f Eodem scilicet ordine quo supra: tum addunt Italica, Israelem Samuelis filium a Brunetta matre attulisse singulis a cum crinalem vnam, vulgo ago da pomolo: quibus innocens mandante Moyse, dispunctus misere sit. Accessisse in partem carnificinæ mulieres Iudæorum, Brunetta iam dicta eas instigante, ac tunc demum (quod hic primo loco narratur) perforatam a Moyse, velut circumcidere volente, virgulam puerilem eo cultello, qui adhuc in S. Petri seruetur manubrium corneum habens.

g Mohar autem dicitur pedes supra ipsum scamnum similiter extendisse.

h MS. Ægrense Parchief elle passusem pecinalem. In MS. Rubeæ vallis hæc barbara omnia omittuntur.

i Surius: trucidemus istum.

k Ab hora prima & media noctis inquiunt Italica vsque ad tertiam, puta nonam vespertinam nostratem.

l MS. Ægrense: & relinquentes illic corpus suis præceperunt.

m Surius institutum.

CAPVT III.
De rabie Iudæorum in Christianos & illorum patrono castigato.

[10] Ecce, Christiane, Iesum inter latrones rursus crucifixum. Ecce quid facerent Iudæi, [Exponitur rabies Iudæorum in Christianos] si inter Christi fideles haberent imperium. Gloriosus Simon, Virgo, Martyr & Innocens, vix ablactatus & cuius lingua nondum humanum sonabat eloquium, in contemptum nostræ fidei a Iudæis est extensus in cruce. Audi, qui tam crudele hominum genus tuis in vrbibus pateris. Iudæi æterno statuto decreuerunt, vt diuinæ Eucharistiæ beatæque Mariæ semper Virgini quotidie maledicatur: polluta omnia verba peccatum asserentes, præter illa, quæ in contemptum Romanæ Ecclesiæ vergere dignoscuntur. Item in tertio libro a Thalmud (hunc enim codicem præferunt Iudæi libris Moysi & Prophetarum: [& Christū:] & vt magis credatur Thalmud, fabulæ addunt fabulas, dicentes, quod Deus studeat Thalmud) ibi perpetua lege sancitur, vt ter singulis diebus in oratione, quam efficaciorem cunctis precibus existimant, omnes Christi fideles deuoueantur. Hanc etiam orationem stantes iunctis manibus, ad nullam rem mundi intentionem agentes, euomunt viri Hebraice, mulieres ea lingua, quam a primis annis didicerunt. Solus Leuita eam alta voce decantat, alijs omnibus respondentibus, Amen.

[11] Verba orationis sic sonant: Conuersis non sit spes, & omnes repente dispergantur: [blasphema eorum ad Deū oratio:] in matricibus minorentur paruuli, ac amplius non resurgant: & omnes inimici tuæ gentis Israël destruantur, & regnum nequitiæ Christianorū eradicetur & confundatur. Fac Domine, fac impleas, quod petimus, in diebus nostris velociter: quia tu es Deus benedictus, fugans inimicos, & destruens impios. Et in secundo b Thalmud affirmant, quod Dominus noster Iesus Christus Saluator noster maxima in inferno tormenta patiatur. [ætas pueri interfecti,] Non est mirum Christiani, si nos bello, fame, siti, grandine, pruina Christus affligat: si nos populum suum, pretioso suo sanguine redemptum, semper ad deteriora labi sustineat: cum patiamur inter nos regnare inimicos eius. Quid quæso, hoc est aliud, quam sacrosancta fide despecta, eius perpetuis hostibus adhærere? Natus est Simon, de quo agimus die Veneris VI Kalend. Decembris, anno a partu Virginis salutifero septuagesimo secundo supra millenum quatercentenum, ex Andrea & Maria parentibus pauperrimis, D. Ioanne c Hinderbach quarto Pontifice & Domino Tridentino imperante feliciter. Ob quam rem Iudæi omnes a maiore vsque ad minorem in carceribus catenisque conclusi sunt, non inde recessuri prius, quam debitas pœnas luant. Valete. Tridenti Nonas Aprilis, MCCCCLXXV.

[12] Hactenus Ioannes Matthias, vt est apud Surium & in MS. Rubeæ-vallis. MS. Ægrense, omissa clausula Valete &c. subiungit.

MIRACVLVM

Sait d Hebræorum caussam protector adorsus,
      Dum sedet infelix, hic sibi somnus adest:[vindicta de Iudæorum patrono sumpta.]
Hunc locus impatiens miserum deturbat in ignem;
      Auxilium quærens, carpit ahena manu;
Tempora confestim feruentibus obruit vndis,
      Et cute consumpta, lumine cæcus eget.
Terra e Roueredi, miracula maxima lustrans,
      Hanc sedem merito dat tibi, sancte Puer.

Miracula magna mirandaque signa, quæ Deus circa beatum hunc puerum operatur, quia indies in confusionem Iudæorum magis crebrescunt, post debitas eorum pœnas solutas alio libello conscribentur.

[Annotata]

a MS. Ægrense: In Chieser Theusesiz, id est, libio Talmuth.

b Idem: In Chier Naasim, id est libro Talmuth: quæ interpretatio alterutro vel vtroque loco suspecta notis de vitio est.

c Acta eius fuse prosequitur Ianus Pyrrhus toto libro 4 operis sui: [Io: Hinderbach Ep. Trident.] breuius ea perstringit Vghellus tomo 3 Italiæ sacræ. Hic ecclesiæ restituit dominium ciuitatis, quod Sigismundus Austriacus per multos annos occupauerat, quartus in ordine Principum Tridentinorum, quorum primus Alexander patruus Frederici III. Obijt Ioannes anno 1476.

d Ex ipso nomine, quod videtur pro Seth accipiendum, fieri coniectura potest, hunc quoque fuisse Hebræum genere.

e Roboretum vulgo Roueredo decimo ab vrbe Tridentina milliario, [Roboretum op.] secundo Athesi defluentibus ad læuam relinquitur, modice distans a ripa. Ex hoc oppido cum tali epigrammate allata videtur sedes, vnde per somnolentiam prolapsus in ignem infelix caussidicus, feruentis aquæ ahenum supra caput suum euertit, Et hæc antequam de Iudæis supplicium sumeretur, gesta ac scripta sunt.

PARS II
Acta post passionem S. Simonis ex Italico impresso.

EX RELAT ITALICA.

CAPVT I
Inquisitio facta in amissum puerum. Iudæorum ad facinus occultandum vani conatus.

[13] [Corpus ablutum] Postquam beatus puer efflauit animam, crudeles illæ feræ abluerunt in pelui sanguinolentum corpusculum aqua munda, qua domos deinde suas asperserunt, eo modo quo Christiani solemus nostras aqua benedicta lustrare: felicemque se reputabat, quisquis in eadem aqua manus posset faciemque lauare. Seruatur in hodiernum diem peluis prædicta in conuentu S. Bernardini Patrum Obseruantium, paucis extra vrbem Tridentinam passibus. [in fœnili abditur.] Porro Samuel, qui puerum expoliarat, vestibus eum rursus suis induit, eiusque famulus Vitalis, ita iubente Domino, deportauit eum ad fœnile sub stramentis abscondendum. Iacuit illic sanctum corpus ab ipsa martyrij sui nocte ad sequentis vsque diei Veneris vespertinum tempus. Interim pueri parentes requirendo fessi & dolore tabescentes ad Episcopum accessere: qui re intellecta imperauit continuo, [Pater filium requirent] vt publice per omnem ciuitatem requireretur amissus puer, mortis pœna indicta quiscumque quomodocumque conscius non reuelaret denuntiando quidquid eius nosset.

[14] His mandatis instructi pater materque afflictissimi palatium adeunt, Prætorem conueniunt, qui tunc erat Ioannes dalla Sale, [cum satellitio domum Samuelis pulsat,] legum Doctor & nobilis ciuis Brixianus, & exposita Principis voluntate ab eo Capitaneum prætoriæ cohortis comitem obtinuere, vt sub eius ductu & publica auctoritate quocumque introire libere possent ad requirendum filium. Cumque nullum locum inexploratum relinquerent, tandem ad impij Samuelis peruenere domum. Cuius hilariter prandentis fores cum improuisi pulsarent, illeque aliquamdiu restitisset satellitio ingressum postulanti, tandem admittere eos coactus est, multum dolens tali tempore suum turbari Pascha, & Iudaica superstitione vetito tunc cum Christianis congressu domus suæ pollui sanctitatem. Non tamen ab ijs se abiunxit longius, sed tam ipse quam Brunetta vxor, & filius Israël omnia scrutari volentes, assectati sunt per singula domus suæ cubicula. In quibus cum nihil reperiretur, [ipsamq; & canalem frustra scrutatur.] & de fœnili nemo quidquam suspicaretur, pariter inde egressi sunt. Deinde, quoniam alius non supererat locus quem perquirendo lustrarent, placuit ipsas aquas scrutari, si forte in ijs submersus inueniretur. Canalem igitur, qui per subterraneum ductum multas transiens domos subtus ipsas Samuelis ædes tenditur, & non procul inde creditas sibi aquas effundit in Athesim, claudi curauit pater per Cyprianum da Borme, cum eoque deinde toto canali perquisiuit, quem dolebat amissum.

[15] Vespere autem facto, Bonauenturam cocum suum vocauit Samuel, [ex fœnili in caueam,] mandauitque vt ex fœnili acceptum cadauer in vinariam cellam deferret, abderetque, ne redeuntes satellites, & hunc prætermissum sibi locum scrutari volentes, ipsum istic reperirent. Paruit famulus, & sub vinarijs dolijs puerum abdidit; non tamen ita ex animi sui sententia, vt securus recederet. Ergo rursus acceptum præter domini sui notitiam ad stabulum detulit, ibique in angulo, [hinc in stabulum,] modice excauatam adinstar putei terram habente, abiecit occisum. Quem deinde locum stramentis operiens, & eorum quæ forte ad manum istic erant lignorum struem illuc transferens, vinarium dolium ipsi angulo obuertit, itaque locum totum clausit. Sic ad auroram vsque sequentis Sabbati latuit innocens Christi Martyr, [denique in synagogam fertur corpus] quem orto die in synagogam retulit Samuel, ibique retinuit vsque ad alterius diei, Dominica resurrectione venerandi, ortum: quando congregati simul Iudæi, propterea quod omnium oculis manibusque se facinoris auctores designari animaduerterent, in deliberationem adduxere, quid essent hac in re facturi.

[16] Variæ hic discordantibus animis fuere sententiæ: erant qui in Athesim abijciendum censebant cadauer; sed obijciebant alij, [consultantibus Iudæis] intentos in omnem suum motum Christianos haud ægre posse obseruare, si quid ipsi ad fluuium efferrent; ideoque nec domo audebant egredi. Nonnullis consultius videbatur, facta intra caueam fossa, terra obruere scelus suum: sed & hæc recens mota in suspicionem adductura videbatur satellites, & facinus detectura, si illi humum egerere attentarent. Quibus in ancipiti sic hærentibus, domini sui nutu monitus Bonauentura sustulit e Synagoga cadauer, [famulus illud in canalem proijcit:] relatumque in caueam abiecit in aquam, liberius istac manantem per canalem, nullo obtectum fornice qua domos subit. Inde ad culinam ascendens heræ suæ Brunettæ audientibus domesticis mulieribus ceteris, nuntiauit se vidisse in aqua albicans aliquid, quod ipse suspicaretur pueri esse corpus; [& heræ inuentum nuntiat,] ac fortassis illius, quem tanto cum strepitu tora vrbe requirebant Christiani, quemque suffocatum illuc intulisset aqua.

[17] Ast hæc conscientiam caute dissimulans, ne quam de se suspicionem pueris ancillisque faceret, [illa Iudæis:] Synagogam petijt, & inuentis istic Samueli atque Tobiæ nuntiauit quid ex Bonauentura audiuisset. Ex his Tobias ipsam continuo secutus ad caueam, cum videret non posse sub aquis detineri corpus, quantumuis ille oblongo conto deprimere illud niteretur, & saxa alij superinijcerent, quibus fundum peteret prægrauatum, rursum ad synagogam redijt amens furore. Vbi mutato consilio cunctis placuit, vt ipsum Reuerendissimum Episcopum Tobias adiret, [qui Tobiam ad Episcopū mittunt.] denuntiaretque delatum ab aqua ad caueam Samuelis esse puerum, eum forte quem diebus istis perditum requisierant parentes. Futurum enim existimabant scelerati, vt si ipsi in denuntiando inuento primi forent, essent a cædis suspicione remotissimi: maxime postquam suis in ædibus frustra fuerat puer requisitus.

[18] Abit ille, & vt doctus erat, sic Episcopo loquitur. Ille autem indicio lætus, [Venit ille] Prætorem Ioannem & Præfectum Vrbis Iacobum de Sporo secum assumit, secutusque Tobiam cum magna populi multitudine, supernatare aquis corpus inuenit, educique & exhiberi sibi continuo iussit. Vt autem lacera immaniter membra, & plagas singulas considerauit, intimis commotus visceribus exclamauit: Fieri nequit, vt alius quam fidei Christian e hostis hoc facinus designarit. Te igitur testem inuoco, Iesu Christe, qui crucifixus atque sepultus hodierna die resurrexisse commemoraris, [& vindictā promittit:] quod hanc impietatem minime perpetiar remanere inultam. Tibi autem, innocentule Beate, promitto, quod quicumque tuo sanguine maculauit manus, pœnam crudelitati suæ debitam a me sit relaturus. Quo dicto recessit, Prætorique mandauit vt quæstionem de re tota diligentem institueret, & ad se comperta referret. Visum porro est tam ipsi quam ceteris præsentibus admirabile, [mirantur alij incorruptum cadauer] quod necdum computruisset tenella caro, ac ne grauem quidem adhuc vllum spiraret odorem: eoque id reuera erat admirandum magis, quod in cauea, stabulo, ipsaque aqua, inducendæ putrefactioni obnoxijs locis, ita integer membrorum omnium habitus perseuerasset, acsi cædes recenter fuisset patrata.

[19] Aderant ciuium plurimi dum sublatum fuit ex aqua cadauer: [eiusq; fœdam lanienam.] quod cum suis exueretur vestibus, considerauere attente plagam capiti inflictam, & laceratam fœde maxillam dexteram; deinde in corpore nudato viderunt similem dexteri cruris lanienam, & acuum per omnia membra adactarum puncturas: quales ab apum morsiunculis solent existere. Aduocatus etiam pueri pater Andreas est, & hoc esse deperditi filioli sui corpus agnouit: [Iudæos sanguis profluens indicat.] omnium autem non obscura sententia & concors iudicium fuit, itaque coram ipsis asserebant Iudæis, eorum hanc esse immanitatem: qui propterea paribus essent excarnificandi tormentis. Accedebat enim ad cetera evidentissima indicia, quod subito ad Iudæorum aduentum cunctis e membris cœperit sanguis effluere, qui a circumstantibus reuerenter exceptus linteisque detersus, magna in veneratione est habitus. Quin & per domum locis varijs repertum est solum sanguine maculatum, atque eo potissimum loco, in quo suam rabidi canes carnificinam exercuerant.

CAPVT II.
Supplicium de Iudæis sumptum post accuraratam caussæ discussionem.

[20] [Iudæi examinati] His ita gestis ad hospitale S. Petri corpus innoxium auferri mandauit Prætor, & sepeliri nisi de suo consensu vetuit: Moysem autem ceterosque Iudæos in partem abductos seorsim singulos examinauit, interrogans quomodo & quando puerile cadauer istuc esset aduectum. Illosque nec sibi consona respondere omnes, nec vultu fluctuationem internam præferente constare animaduertens, satellitio suo confestim innuit, vt constricti omnes raperentur ad castellum, diuersis singuli custodijs mancipandi: [mittuntur in carcerem:] ne mutuis instructi animatique alloquijs, ad negandum inter tormenta scelus, vnanimiter conspirarent. Interim Brunetta, redituros satellites suspicata, collectum, vt dictum est in scutella sanguinem intra armarium abdidit: qui postea repertus & vitreæ ampullæ infusus, repositus fuit in æde S. Petri, loco eodem in quo sancti Pueri corpus seruatur, monstraturque deuote accedentibus.

[21] Prætor autem quo maturius in re tanta procederetur, conuocari iussit Archangelum Balduinum, [consulti medici] medicum Tridentinum; Ioannem Matthiam Tiberinum, Brixianum, Poëtica & oratoria facultate non minus quam medicinæ peritia illustrem; & Christophorum de Fatis de Terlaco chirurgum celeberrimum; vt inspecto diligenter cadauere & vulneribus consideratis, iurati edicerent, quid sibi de eo facto videretur. Qui, quod fuerant iussi exequentes, vnanimiter pronuntiarunt, non esse in aqua mortuum puerum, [respondent non submersum,] idque ob has rationes. Quia aquis suffocatorum corpora reperiri solent tumentia, & per os, nares aliosque meatus corporis aquam emittere, eo magis corruptam fœtidamque, quanto diutius mersa fuerint. Eadem semper inueniuntur hianti ore, largis faucibus, colore pallido luridoque & sine vulnere, nisi quod inflictum fuerit antea quam in aquas caderent aut deijcerentur; sanguis autem ne tum quidem e vulnere manar, sed gelidus consistit intra venas, omniaque membra obrigescunt. Hic vero contraria inueniri omnia; tumorem in corpore nullum, [sed occisum esse puerum.] nullum ex eo humorem apparere: os clausum strictum guttur, colorem in carne rubicundum, liuorem aut percussionem nullam: sed cæsim punctimque inflicta capiti, maxillæ, tibiæ, virgulæ ac membris omnibus vulnera recenti prorsus manare sanguine, plane acsi viuum foret corpus, nec aliter mobiles artus cunctos habere.

[22] Quæ postquam Prætor intellexit, postulauit ab Episcopo Principe ac Domino suo addi sibi peritum aliquem legum Doctorem, [Prætori consiliarius additur:] cuius consilio in retam ardua vteretur: electusque ad hoc est Vrbis Præfectus, iam antea nominatus, Iacobus de Sporo, vir consultissimus & iustitiæ zelator laudatissimus. Qui dum inter se deliberant conferuntque, fit ingens populi ad miserandum spectaculum vndiq; aduenientis concursus: in quo nullus erat quin intime motus oraret Deum, vt tantæ feritatis auctores manifestare dignaretur. Accurrit etiam miseranda genitrix, [mater ad filij cadauer accedit:] & eiulatu questibusque cuncta replens, statim vt laxatis turbis aditum habuit ad filij corpus, & illud sic fœde laceratum conspexit, animum explere dolendo nequiuit, sed viribus defecta in terram corruit, interque plorantium vicinarum manus non reducta domum, sed relata est. Tota vero ciuitate audiebantur voces, reos cæsi pueri Iudæos clamantium, eosque ad supplicium deposcentium. Cuius in vulgo proserpentis opinionis, vt rationem edisceret Prætor, Ioannem quemdam Tridenti incolam, atque ante annos septem e Iudæo Christianum, accersiuit ad se, ex eoque studiose requisiuit ritus & consuetudines Iudæorum, [Præter in ritus Iudæorum inquirens,] maxime in Paschate obseruari solitos; nam de his aliquid iam inaudierat, ad vulgi suspicionem confirmandam pertinens.

[23] Respondit ille, quod res erat, solere Iudæos feria quarta hebdomadæ sanctioris conficere azymos, [intelligit Christiano sanguine vti solitos,] ijsque admiscere sanguinem pueruli Christiani; quo etiam in suo paschate ad vesperam, id est, feria quinta, & similiter feria sexta vtantur, admiscentes illum vino: mensæ autem de more benedicendæ maledicta in Christum fidemque Christianam admiscere, Deum rogantes vt omnes eas plagas in Christianos immittat, quibus obduratum in retinendo & opprimendo populo Israëlitico Pharaonem & regnum eius flagellauit. Recordor autem, inquiebat ille, iuuenem me sæpius ex meo parente audiuisse, quod in a Tungguch inferioris Germaniæ vrbe, [simile flagitium alibi patrasse.] ante annos quadraginta conspirarint Iudæi, & puerum Christianum mactarint, cuius sanguine ad Pascha suum vterentur: ex quibus retectis crimenque confessis plures quam quadraginta quinque flammis addicti sunt, meus autem pater cum alijs nonnullis fuga elapsus in has oras peruenit.

[24] Talibus indicijs, tam potenti præsumptione firmatis, ad quæstionem de captiuis habendam accinxit se Prætor: [Iudæi torti] qui primum constanter negauere factum, seque innoxios torqueri quiritabantur: ad fraudes deinde consuetas versi, mentiti sunt Heluetum quemdam vicinum suum, hominem pauperculum, nomine Gianzarum, culpæ huic affinem videri: qui pridē infensus Iudæis malumque minatus, [calumniam Helu to pauperi constant,] cædem hanc commiserit, cuius inuidiam in ipsos deriuaret, iniecto in aquas corpore, quod scriret ad eorum domos deuoluendum. Calumniam autem talibus adornarunt coloribus, vt raptus cum uxore in vincula vir innocens sit, nec nisi miraculo, quod infra narrabitur, ab ijs liberatus. Denique cum Prætori mandasset Episcopus, vt nullius quantæcumque festiuitatis caussa intermitteret quæstionem, sed iugiter ad confessionem vrgeret reos, victa demum pertinacia est, totumque rei a se gestæ ordinem infelices propalarunt.

[25] Reorum confessionem tota mox Italia Germaniaque fama circumtulit: [crimen confessos] quapropter Iudæi de fratrum suorum salute soliciti, quos iam nullis fraudibus videbant posse liberari, ad corrumpendos iustitiæ publicæ administros consilia conferunt pecuniasque: quibus vt nihil effici posse apud Prætorem Præfectumque videre, adeo auxere collatam summam, vt vel Hinderbachium Episcopum, vel Sigismundum Austriacum ea confiderent expugnandos ad liberationem captiuorum. [alij pœna, conantur eximere:] Sed horum quoque manus muneribus, aures precibus occlusas reperere. Ergo, vt saltem moram inijcerent pronuntiandæ sententiæ, & tempus lucrarentur, per quod occasionem nanciscerentur, prece vel pretio, vi aut dolo, aliquid in fauorem facinorosorum machinandi, submiserunt ex vrbe Patauina legum Doctores peritissimos, qua iure qua iniuria caussam defensuros, & omni ratione implicaturos, ne cito posset sententia ferri. Sed & horum irritus fuit conatus, nolente Deo, vt reis impune cederet tam grande flagitium.

[26] Diu tamen disputatum fuit, qua essent pœna supplicioque multandi. [dignum supplicium quæritur,] Quidam volebant eos varie discerptos in flumen abijci; quidam abscissis capitibus raptari cadauera, itaque dispergi vt colligi nulla ratione possint: alij laqueo strangulandos, alij e pedibus suspendendos cum cane, qui doloris impatiens in malefactores rabiem dentesque exereret: nonnulli denique comburendos viuos pronuntiabant. Denique in vtrumque Bonauenturam lata sententia est, vt confractis supra rotam membris, flammis corpora absumerentur: qui quoniam baptizari petiere, vt Christiani morerentur, mitigauit sententiæ rigorem Prætor, & capite imminutos comburi iussit. Tobias currui impositus vectusque per vrbem, [quod sumitur de omnibus,] forcipibus laniatus est, prius quam crurifragium passus super rotam, viuus denique combureretur. Moyses ætate decrepitus euasit supplicium, quod commeruerat, mortuus in carcere, vel ex veneno ab amicis præbito, vel ex acerbitate torturæ, vel etiam violenta morte, quam ipse sibi desperabundus intulerit, vt communior plurium habet opinio: mortui cadauer equinæ alligatum caudæ, raptatum per vrbem est, atque super rotam canibus vulturibusque relictum. Samuel & Angelus post lacerata forcipibus membra rotæ impositi etiam ipsi, combustique fuere: quod idem excepto forcipum tormento sunt passi Vitalis, Mohar, Israel, b Ioph, Salomon & alij conscelerati Hebræi, omniumque bona addicta fisco.

[Annotata]

a Verosimile est Tungros hic intelligi, sed nomen transcribentium incuria deprauatum esse.

b Et hic fortasse Ioseph legendus: mirum autem Brunettæ, haud dubie consceleratæ, nullam fieri mentionem: vt alias Iudæas mulieres taceam, quas ipsa dicitur concitasse.

CAPVT III
Religiosus cultus S. Simoni decretus, institutus: miracula nonnulla.

[27] [Loco cædis sacellum erigitur:] Postquam merita Iudæi persoluere supplicia, cœptum est de honore Martyris innocentis cogitari. Et primum quidem eo ipso in loco, vbi tam crudeliter occisus fuerat, euersis ædibus, extructum est templum, & ipsius memoriæ consecratum. Deinde publico ciuitatis decreto cautum est, ne Iudæorum cuipiam Tridenti liceret habitationem figere. Deniq; miraculis crebrescentibus ad visitandum sanctum corpusculum cōcursus ex omni regione cœptus est fieri: vnde cæci varij illuminati, [corpus miraculis clarescit:] periculosis ægritudinibus liberati multi, plurimæ mulieres aut difficili puerperio solutæ aut diuturnæ sterilitatis molestia exemptæ sunt, interposita sancti huius intercessione: quam etiam multis modis erga se efficacem mater pueri Maria sensit, intra paucos annos vidua per mortem mariti facta, & abinde diuinis beneficijs maximis cumulata.

[28] Quibus omnibus effectum est, vt B. Simonem Martyrem Romanæ Ecclesiæ fastis sacris adscribi iusserit Gregorius XIII ad XXIV Martij his verbis: [inscribitur nomen Rom. martyrologio:] Tridenti passio S. Simeonis innocentis puelli, in odium Christi a Iudæis sæuissime trucidati, qui multis postea miraculis coruscauit. Quæ in posteriori Baroniani Martyrologij recognitione aliquantum contractiora leguntur. Post hæc anno MDLXXXVIII Sixtus V Pontifex Maximus, Illustrissimo & Reuerendissimo Cardinali Madruzzio, Episcopo & Principi Tridentino, supplicanti concessit, [festum decernitur;] vt de Sancto prædicto festum celebrari per totam diœcesim Tridentinam posset cum Officio atque Missa proprijs: addita in perpetuum Indulgentia plenaria pro ijs omnibus, qui in die festo iam dicto, post suscepta Pœnitentiæ & Eucharistiæ Sacramenta, visitaturi essent ecclesiam S. Petri; vbi sancti Martyris corpus, cum omnibus passionis pretiosis instrumentis in altari proprio requiescens, religiose visitatur, non solum a ciuibus, sed etiam ab externis, per hæc Italiæ Germaniæque confinia vltro citroque commeantibus.

[29] [indicitur supplicatio 23 Martij] Huius Pontificij decreti lætissimus Nuntius Tridentum allatus, omnium mox animos excitauit, vt primam nouelli Sancti solennitatem, quam maximo vellent celebrare apparatu. Ergo ex Illustrissimorum & admodum Reuerendorum Dominorum Canonicorum Tridentinorum decreto primum D. Petri ædes pretiosissimis circumuestita tapetijs est, in eiusque medio extructus multa serica aureaque veste thorus, sacrum Martyris corpus excepturus. Id in eum reuerenter collocatum sub meridiem eius lucis, quæ festum ipsum præcedebat, XXIII videlicet Martij, istic ad omnium vndique indulgentiarum caussa accurrentium solatium spectabile prostitit per horas minimum duas. Sub horam decantandarum Vesperarum cum Canonicorum Capitulo Clerus adfuit vniuersus, [in qua circumlatum per vrbem corpus.] etiam ex suburbanis vicis collectus, atque religiosorum omnium cœtus: a quibus post aliquam moram in oratione communiter positam, qua Dei ipsiusque Sancti propitius fauor obtineretur; instituta est solennis supplicatio, prægredientibus de more Confraternitatum sodalitijs, suis cum Crucibus, labaris cereisque; atque inter hæc ducentis puerulis elegantissime ornatis, cum labaro & imagine Sancti sui coætanei: Clerum deinde secularem religiosumque sequebantur Canonici, accensas manibus faces gestantes. Toto ordine sic procedente, quatuor parochiarum Tridentinarum Curati humeris suis excepere venerabile pignus, acceptum e diuite illo speciosoque suggesto, & impositum feretro eleganti intra argenteam cunam, multis aureis argenteisque torquibus & monilibus adornatam, itaque compositam, vt facile spectari corpus a circumeuntibus posset.

[30] Supra corpus ita gestandum præcipui Doctores quatuor diuitem extulere vmbellam, [Huius pompæ ordo,] aureo textu instructam: quos proximi sequebantur Illustres & admodum Reuerendi Domini Decanus & Archidiaconus Ecclesiæ Tridentinæ in vtrumque diuisi latus, post quos duo pariter admodum Reuerendi Præpositi processere, alter D. Michaelis, Grisiensis alter, vterque mitra & pluuiali pontificaliter vestiti: ac denique Reuerendissimus Dominus Episcopus suffraganeus a Tridentinus, habens splendidissimam in capite mitram, stipatus octo Sacerdotibus tunicellas speciosas indutis: præter quos Leuitæ duo cum thuribulis argenteis fumo incensi thuris sacras Reliquias iugiter honorabant. Hanc præcipuam pompæ totius partem sequebantur Domini Consiliarij, Doctores, & Nobiles ciuitatis ac diœceseos ad honorandam solennitatem congressi, & quotquot alij sexus masculini confluxerant. Postremæ mulieres maximo incedebant numero, permixtæ iuuenculis cultissime apparatis. Omnes autem tam viri quam fæminæ cereos ardentes præferebant manibus: & fuisse vniuersim ad tredecim millia communis plerorumque fuit opinio.

[31] Ordo procedentis supplicationis hic fuit. Ex S. Petri æde ad templum sanctissimæ Trinitatis,, [modus,] ab hoc ad S. Vigilij Cathedralem basilicam, inde ad S Mariæ Maioris processit: subsistente in singulis locis pompa, & musicis modulis ad corpus ibidem reuerenter repositum decantatis. Denique ad S. Petri cœptum est regredi, atque in regressu in vico, Cantonis dicto, ad viuum repræsentata fuit tota martyrij prænarrati historia, idque tam apte, vt non solum laudatum fuerit spectaculum cunctis, sed mire se ad deuotionis affectum eodem fuisse commotum populus testaretur. Postquam autem vnde exiuerant eodem regressi fuere omnes, [conclusio.] cum consueto in similibus Ecclesiæ hymno, Te Deum Laudamus, cantatæ solennes Vesperæ de Sancto sunt. Ipso festo Missam pontificaliter celebrauit Episcopus suffraganeus, & ordinarius ædis Cathedralis concionator luculentam de sancti Pueri meritis & miraculis orationem ad populum habuit. Miracula autem sequentia hæc pauca e plurimis commemorantur.

[32] [Captiui innocentes soluuntur:] Gianzerus Heluetus cum vxore sua mancipatus carceri intra castellum catenisque constrictus, quia accusatus a Iudæis, quasi ipsa conscia vel adiutrice B. Simonis corpus in canalem traxisset; cum ad Deum & hunc gloriosum Innocentem orationes suas dirigeret, vt per eius merita sua manifesta fieret innocentia; disrupta subito vincula sunt cippique soluti. Nec tardauere ministri iustitiæ insontes tam euidenti miraculo probatos, restituere in libertatem.

[33] [sanantur febricitans,] Dominus Gaspar Martinengus Brixianus, continua laborans febri, votum vouit de visitando B. Simone, eoque impleto sanitatem subito recuperauit, coram Domino Matthia Tiberino medico Brixiano & reuerendo Presbytero Zuane, & Domino Stephano Nodar ex Caden, anno MCCCCLXXV.

[34] Laurentius Iodicus de Hispruch, toto vno anno lumine oculorum priuatus, [cæcus,] locum adiens osculansque in quo B. Simonis corpus seruabatur, e vestigio illuminatus est, coram reuerendis Presbyteris Domino Ioanne de Florentia & Domino Ioanne de Enno, vrbis Tridentinæ incolis, anno MCCCCLXXV.

[35] b Sachetæ in territorio Mantuano Ioannes de Soldo Brixianus octo annis mutus fuerat, [mutus,] ex percussione trabis capiti suo illapsæ: hic, vt audiuit admiranda prodigia, quæ Deus per B. Simonem operabatur, genua flexit, & loquelam recepit coram Domino Comino & Magistro Balthasare Brixiano.

[36] Vincentius Andreas de c Rendena, a septem viris impetum in se facientibus inuasus & mortaliter vulneratus, [ad mortem saucius,] cum receptis ecclesiæ Sacramentis expiraturus crederetur; B. Simoni se deuouit, prolapsusque in somnum die sequenti persanatum se reperit.

[37] Pomaroli d in Valle Lagherensi, Catharina, filia Zenonis ex dicto oppido, siderata & paralytica, [paralytica,] voto ad B. Simonem nuncupato Tridentum se vehi in carro fecit, delataque in templum S. Petri, statim ac deuote sacri corporis loculum tetigit, membrorum omnium recepit sanitatem: præsentibus Vicario Bolzanensi & Rompelanza scutifero Reuerendissimi Episcopi Tridentini.

[38] Andreas e, ad insigne floris-belli caupo Veronæ, infirmus ad mortem depositusque a medicis, [æger depositus,] voti ad B. Simonem Tridentinum nuncupandi recordatus, simul atque cogitationi huic suæ est obsecutus, obdormiuit: & postero die mane sanus consurgens, ad complendum quod vouerat, Tridentum cœpit proficisci.

[39] Franciscus a Peschiera (oppidnm est ad lacus Benaci exitum munitissimum) Veronæ commorans, [cæcus,] infirmitatem incurrit, qua oculorum prorsus amisso vsu per annos quatuordecim cæcus remansit: tandem cum Virgini Lauretanæ votum & B. Simoni fecisset, Dei misericordia illuminatus est.

[40] [pedibus debilis,] Margarita de Arbizano ex valle Pubesella Veronensis, vsque eo infirma vt pedibus suis ambulare nequaquam posset, simili voto emisso persanata est; eiusque soluendi gratia Tridentum vsque pedes venit, duodecima Aprilis anni MCCCCLXXV.

[41] In parochia Banal f dicta, Iudicaturæ Dominicæ, Dominici Mazzæ filia per annos septem gibbosa itaque incuruata fuerat, [gibbosa & curua;] vt non aliter quam manibus æque ac pedibus solo appressis quoquam se mouere posset. Hæc Tridentum adducta, mox vt S. Petri ecclesiam intrans sacrum suggestum attigit, ad spectandum super eo gloriosi Martyris corpusculum eleuata a matre; sanitatem recuperauit adeo perfecte, vt absque impedimento cœperit ambulare; præsentibus & spectantibus Magistro Antonio Prato & Giroldo Stationario,

[42] Iacobus Concius de Ossana g ex Valle Solis, votum pro filio iam mortuo fecit; [puer mortuus suscitatur] & pro vita eidem miraculose restituta, argenteam librarum vndecim imaginem Sancto obtulit: quæ hodieque cernitur.

[43] Lauisij prope Tridentum Barbara filia Baldi sartoris in Lauisium flumen prolapsa, nec nisi mortua educta est a parentibus; qui conuersa ad Deum fiducia, B. Simonem in vota aduocarunt, & filiam viuam sanamque receperunt. Possent & plurima alia his adiungi: sed ea breuitatis caussa omittuntur, [& puella submersa.] vt finis sit in ea oratione, quam Ecclesia Tridentina S. Simoni propriam recitat sub hac antiphona. Intercede pro tua Patria B. Simon; adiuuent nos tua merita, cuius precibus & inuocatione multi desperata sanitate sani facti sunt. ℣. Lætare & iubila Tridentina Ecclesia, ℞. Tanti filij ditata gloria. [Oratio de S. Simone.] Oratio, Deus innocentiæ restitutor, pro cuius nomine Beatus Innocens Simon acerbissimæ mortis supplicio a perfidis Iudæis interemptus est; præsta nobis quæsumus, vt eius intercedentibus meritis, ab huius vitæ contagijs impolluti, ad cælestem patriam peruenire mereamur.

[Annotata]

a

Vescouo di Galese, inquit textus Italicus: quis autem hic sit in partibus infidelium Episcopatus (nam ab illis fere Suffraganeorum seu Chorœpiscoporum tituli sumuntur) necdum diuinamus.

b Distat Mantua passuum millibus circiter 12 trans Mincium fluuium, e Benaco lacu vulgo di guardia descendentem.

c Vallis est, Sarca fluuio irrigua, Tridento p. m. 40 circiter ad Occidentem distans.

d Tridentinæ vrbi ad Meridiem spatio decem milliarium, in ea quæ infra vrbem ad vtramque Athesis ripam est valle: quam excipit vallis Polisella, de qua num. 39.

e Germanica versio cognomen VVürth siue Gastgeb ei addit: eademq; sola habet sequens miraculum, quod num. sequenti addimus.

f Meridionalis territorij Tridentini versus confinia Brixiana pars Iudicariæ nomine censetur in tabulis, in quibus ad spatium milliarium sedecim ab vrbe Vallis Manini est, & in ea dictus vicus, trans Bondacium riuulum.

g Oppidum & vallis in comitatu Tirolensi: in mappis Orsana & Val di sols.

DE S. IOANNETTO PVERO IN DIOECESI COLONIENSI A IVDÆIS NECATO Auctore Ægidio Gelenio.

[Commentarius]

Ioannettus puer in diœcesi Coloniensi a Iudæis necatus (S.)

Selighenthalia Conuentualium S. Francisci monasterium est, mille passibus Sigeberga distans, [Prope Sigebergam captus,] secundum Legi fluminis ripam progrediendo versus Orientem. Huc litterarum bonarum discendarum caussa puer missus (Ioannetto nomen erat) in itinere a Iudæis interceptus & in odium religionis interfectus est cultellis; quorum vnus, [occisus a Iudæis,] scalpello calamario similis, argenteæ inclusus pyxidi asseruatur in æde Sigebergensi, quondam per S. Annonem Coloniensem Archiepiscopum D. Michaëli dicata. Scelus suum occultandum credidere, dum corpus innoxium cespitibus obruere prope arcem zur-muhllen, quam modo gens a Gebertshagen possidet. Sed rostris fodicando eruere porci, [a porcis refoditur;] quod subulcus matri indicauit. Quæ currui impositum transferre parabat ad cœmeterium in Troistesdorff de more sepeliendum; fecissetque, nisi equus propior Sigebergæ factus, ad eam viam, quæ etiam nunc a puerulo nomen retinet, vt die Kindtsgass vocitetur, recalcitrans restitisset, nulla vi cogendus eum montem vt transiret. Quæ res cum attonitam matrem comitesque haberet, [restitante æquo manuq; protensa,] obsecrare Deum pariter cœpere, vt sibi vellet significatum, quid insolens illa equi restitantis immobilitas portenderet: & mox viderunt ex hiante loculo porrectam sinistrorsum pueri manum Sigebergam versus. Quare ad Clerum istic existentem accurrunt, instructamque extemplo supplicationem eo ducunt, vbi corpus reliquerant. Quod vehens equus non iam trahi ducique debuit, [Sigebergam infertur:] sed vltro pompam prægressus alacriter, ducere cœpit psallentes, donec triumphali more illatæ in ecclesiam Reliquiæ sunt, & in tumba iuxta vetus S. Annonis sepulcrum positæ. Vbi magnis prodigijs Ioannettus claruit, & manus extra loculum protensa atque argento inclusa ad Suecicam vsque vastitatem incorrupta remansit: præsertim digitus, quem cupida Reliquiarum tot miraculis clarescentium mater absciderat, sed restituere coacta fuit, quia pedem ex D. Michaëlis æde nequiuit efferre priusquam furto reuelato filium suum placasset. [vbi clares miraculis,] Præcipua autem gratia impetrandæ sterilibus coniugijs prolis Sanctum hunc Innocentem floruisse, ad hæc vsque tempora constans traditio est, & rei gestæ seriem vtcumque edocent antiquæ picturæ & monumenta, quæ Sigebergæ reliqua fecit Suecorum barbaries. Nam sacri corporis Reliquiæ, vt alia veneranda lipsana, dissipatæ sunt ab hæreticis hostibus; a quibus redemptam manum cum prædicto Martyrij instrumento religiose conseruat Reuerendissimus & Illustrissimus Dominus Bertramus a Bellinghhausen, Sigebergensis Præsul & Dominus temporalis. [vsque ad Suecicam irruptionem.] Cultum vero eius antiquum testatur S. Ioannetti nomine, superstes sacellum, eo in loco, [Sacellum eius nomini dicatum,] vbi restitans equus porro non esse pergendum admonuit. Quod sacellum studiose reparant arcis zur-muhllen, quamuis hæretici possessores: id enim si negligatur, mortes & funera præcipuorum inter eos tum subsequi, crebra est experientia obseruatum.

Hæc ad nos anno MDCXLIII vir diligentißimus, Archiepiscopalis in Ecclesia Coloniensi historiographus, idemque operis huius æstimator magnus: [nomen relatum ad hunc diem.] quibus cum religiosa veneratio & cultus, in hanc diem quadamtenus superstes, abunde testatus fiat; nec dies vllus sciatur, qui fuerit huic Sancto specialiter dicatus, ac ne temporis quidem, quo passus sit, vlli inueniantur characteres: credidimus hoc die aptißime potuisse referri, & memoriam cum S. Simone Tridentino, simili barbarie necato, coniungi: donec aliunde plus aliquid lucis afferatur.

DE S. CATHARINA SVECICA FILIA S. BIRGITTÆ VASTENÆ IN SVECIA,

AN. MCCCLXXXI.

Commentarius præuius.

Catharina Suedica, filia S. Brigittæ, Vastenæ in Suecia (S.)

§ I Dies festus, cultus sacer, memoria in Martyrologio.

[1] Pietateerga viuentem, religione erga mortuam matrem insignis Catharina, & filiabus omnibus in vtriusque officij exemplum proponenda, mercedis quoque vtrumque ob meritum diuinitus recipiendæ fidem exemplo facere poterit. Nam dilectißimi coniugis & patriæ caritatem materno solatio auxilioque postposuit, [Ob pietatem erga matrem sanctam,] per annos viginti quatuor sanctarum peregrinationum atque laborum comes; & reliquos omnes vitæ annos in amplificando honore defunctæ tanto impendit studio, vt canonizationis eius promouendæ negotio sit immortua, eoque excessisse videatur e viuis, quo efficacius perageret e cælo, quod turbatis Ecclesiæ rebus desperatum pene reliquerat in terris. Eadem collatarum diuinitus matri suæ gratiarum facta est & viuenti particeps & hæres ex asse morienti: [merita virtute & miraculis clarescere,] Deumq; pro sui glorificatione nominis æque sensit mirificum, atque ipsa solicita fuerat ad proferenda in lucem magnalia, quibus S. Birgittam cælitibus esse annumerandam idem Deus voluerat comprobatum. Siquidem hic sapienter prouidit, vt ad Vitam S. Catharinæ scribendam, cum adhuc in viuis essent, qui viuentem nouerant & fuerant consectati, scriptor idoneus etiam per miraculum compararetur; & quando iam a relata solenniter inter Diuos Birgitta tantum effluxerat temporis, quantum satis esset ad eius venerationem toto Septemtrione firmiter constituendam, [circa annum 1474 canonizanda proponitur:] cœpit post seculi XV medium, tantis miraculorum prodigijs nomen Catharinæ clarificare, vt Concilium nationis Suecicæ, Arbosiæ celebratum circa annum MCCCCLXXIV, pro eius canonizatione decreuerit apud Romanum Pontificem instandum esse.

[2] Fuit is eo tempore Sixtus IV, sub quo aliquid fuisse in caussa profectum, diuinare non audemus. Ast eius successor Innocentius VIII, [Innocentius 8 festum eius indulget Birgittinis,] qui anno MCDLXXXIV creatus Pontifex Sedem tenuit vsque ad annum MCDXCII, Religiosis Ordinis S. Augustini, sub vocabulo S. Saluatoris a S. Birgitta institutis, & ab eius filia Catharina stabilitis, facultatem concessit per Bullam specialem, vt per omnia regna & Episcopatus, in quibus dicti Ordinis monasteria forent, festum eius celebraretur cum Officio & Missa, quales de Sanctis Virginibus recitari consueuerunt: vt auctor est Fr. Hilarion de S. Antonio Augustinianus Discalceatus in Vita huius Sanctæ Italica, quam anno 1641 Neapoli euulgauit, Matris ac filiæ gesta mixtim prolixeque prosecutam. Addit autem in duobus, quæ sola apud Italos sunt, huius Ordinis monasterijs, diuersis diebus hoc festum celebrari. [vt faciunt 26 Martij, quo sepulta;] Nam Florentiæ quidem, in conuentu, Porta-paradisi dicto, ad XXVI Martij id fieri; quem constat depositionis eius diem fuisse, vt pote quæ postridie Annuntiationis Dominicæ facta est: Genuæ autem, vbi Scala-cæli dicitur cœnobium, ad diem XXV Iulij: quod idem Ordo in Belgio sequitur; [& 25 Iulij,] quem fuisse diem eleuati solenniter corporis suspicamur, & priori frequentius impedito Dominicæ Passionis aut Resurrectionis mysterijs recolendis, opportuniorem visum fuisse.

[3] In Appendice certe ad Acta mox danda num. 68, ossa eius eleuata dicuntur, transactis aliquibus post obitum eius annis propter fundamenta columnarum ecclesiæ collocanda; [quo forte eleuata,] de die autem eleuationis factæ, vt paßim noto, istic non agitur: quæ si solenniter facta fuit, magis solennem oportuit eorumdem sacrorum oßium translationem fuisse, post completum nouæ fabricæ ædificium. Et forte neutra absq; annua cōmemoratione relicta est. [vel translata fuit:] Nam in Officijs proprijs Regni Sueciæ, ad instantiam Serenissimi Sigismundi III Sueciæ & Poloniæ Regis, a sacra Rituum Congregatione auctoritate Apostolica recognitis & approbatis, & in tota etiam Polonia recitari permissis, quæ anno 1631 Plantinianis typis habemus edita, Commemoratio S. Catharinæ Vastenensis filiæ S. Birgittæ II Augusti facienda præscribitur: [alibi commemoratio 21 Augusti.] primarium autem festum sub ritu duplicis faciendum proponitur die XXIII Martij, cum lectionibus proprijs, desumptis ex Vita & hac oratione, Deus qui ecclesiam tuam B. Catharinæ Virginis præclaris decoras meritis, & gloriosis lætificas miraculis: [Festum 23 Martij, Officium,] concede nobis famulis tuis, vt & exemplis eius reformemur in melius, & patrocinio ab omnibus aduersis protegamur.

[4] Habemus antiquissimum Missæle Votiuum, impressum circa typographiæ exordium absque anno & loco impressionis, quod regni Suecici esse demonstrat index Missarum de nouis Sanctis: [& in Missali Suecico,] quarum prima est de Patronis regni siue Prouinciæ vel diœcesis in communi, quibus Dominica proxima post Octauam Apostolorum communiter sacra habetur: & hanc Missam aliæ decem sequuntur de Sanctis Daniæ, Sueciæ, & Noruegiæ proprijs; in quibus octauum locum S. Birgitta occupat, & nomen ad diem VII Octobris habet in Kalendario, vt pote canonizata iam inde ab anno MCCCXCI: postquam autem Officij Ecclesiastici honor filiæ eius Catharinæ communicatus est, adscripta fuit ad calcem libri, [Missa propria MS.] antiqua plane manu & charactere ad Innocentij VIII tempora referibili, Missa propria sub hac collecta: Domine Iesu Christe, qui ex abundantia caritatis dilectam tibi Catharinam, in exemplum fidelium, morum sanctimonia mirabiliter declarasti: eius meritis & intercessione, fac nos tibi deuota conuersatione placitis moribus deseruire. Deinde Epistolæ Graduale subiungitur, quale extra tempora Quadragesimæ & Paschatis in Communi Virginum recitari consueuit, & hæc sequentia.

[5]

Recensemus in hac die, Se armat ad prælium,
Cum concentu harmoniæ Fraudem cauens hostium, [& Sequentia.]
���Catharinæ gloriam: ���Nulli cedens homini.
Quæ virtutum harmonia Thecuites probitate,
Et deuota theoria Est & Anna castitate,
���Mercabatur gratiam. ���Templo vacans iugiter:
In ætate hæc tenella Vbicumque erat nota,
Cœpit exercere bella Pro beata & deuota
���Cuncta contra vitia: ���Habetur veraciter.
Mundi rebus resignauit, Hæc est schola disciplinæ,
Hostis fraudes superauit Vas valentis medicinæ,
���Diuina potentia. His quos morbi pungūt spinæ
Licet viro copulata, ���Fundit medicamina:
Non est virum amplexata Cæcus videt, mutus fatur,
���Carnali connubio: Paralyticus curatur,
Sed effecti Nazaræi, Et defunctis vita datur
Laudibus insistunt Dei, ���Huius per precamina.
���Non læsi contagio. O Beata Catharina,
Vt diuinis sit propinqua, Ægrotorum medicina,
Se ferebat in longinqua; Serua tuos a ruina,
���Spreto solo proprio: Vera vina tu propina
Suam matrem imitata, ���Perpetuæ lætitiæ:
Vbicumque est morata, Sis & nobis recreamen,
���Et parens imperio. Placans Patrem atq; Flamen,
Vitæ ducem sequitur, Vt finale post examen
Lætaque complectitur Sanctis nos coniungat, Amē.
���Sponte crucē Domini: ���Saluator Rex gloriæ.

[6] Primus qui Martyrologio nomen inscripsit Molanus fuit: [Inscribi cœpta martyrologijs a Molano die 22,] hic autem cum in Vita eius legisset hanc conclusionem: Obijt autem Venerabilis Domina Catharina in monasterio Watzstenensi anno Domini MCCCLXXXI, XI Kalendas Aprilis, die Dominica, videlicet in profesto Annuntiationis Dominicæ & in crastino eiusdem honorifice est sepulta. Hæc, inquam, cum legisset Molanus, non obseruauit e duobus certißimis characteribus Dominicæ diei & profesti Annuntiationis, euidens fieri exerrantis calami sphalma, quo pro IX scriptum fuit XI Kalendas Aprilis; & hunc errantem secutus numerum in suis ad Vsuardum additionibus XXII Martij, ita scripsit Catharinæ viduæ, filiæ B. Birgittæ, [sed postea rectius 24 Martij.] quam canonizauit Vrbanus VI, in annotationibus subiungens, Vitam Romæ impressam esse cum reuelationibus matris suæ Birgittæ: sed vtriusque gestis accuratius lectis, primæ huius editionis correxit errores atque in secunda anni 1573, ita rescripsit ad diem XXIV Martij: In monasterio Vuasteno S. Catharinæ Abbatissæ filiæ B. Birgittæ.

[7] Eumdem inaduertentiæ errorem peccauit Surius; & Surium, quem solum citat absque vlteriori examine secutus Baronius in Romano Martyrologio ad diem XXII, cum scripsit: In Suetia S. Catharinæ filiæ S. Brigittæ: [Non canonizauit eam Vrbanus 6,] Secundam autem Molani editionem neque Baronius, neque qui posteriores Surij editiones curarunt, inspexere, neque Fr. Hilarion alijq; auctores, qui primæ editionis verba postrema sic intellexerunt, quasi Molanus diceret S. Catharinam ab Vrbano VI canonizatam: cum Molanus illa verba credi debeat ad B. Birgittam direxisse, pro hac enim canonizanda pluribus apud ipsum filiam eius Catharinam egisse legerat; & forte credebat, etiam post discessum Catharinæ, Romæ negotium esse confectum ab eodem Vrbano: quamuis reuera rem ille non peregerit; sed itæ dispositam præparatamque reliquerit, vt republica pacata facile ad eam procedere potuerit Bonifacius IX. Huius autem tempore cum omnium Ordinum cura esset de matre congruis honoribus exaltanda, ne cogitatum quidem adhuc fuisse videtur de filiæ, quantumuis sanctæ, Vita scribenda, nedum de colligendis excipiendisq; miraculis ad eius inuocationem factis, vtpote tum adhuc aut nullis aut raris. Præterea qui posset verosimile videri, [etiam S. Birgittæ caussam coactus dimittere:] Pontificem, cui recens in Ecclesia schisma subortum, omne otium abstulit caussam sanctæ matris, tanto prius mortuæ sibiq; familiarius cognitæ, in statu positam decidendi; eumdem in caussa filiæ recens defunctæ (si tamen de eius morte nuntius ad ipsum perlatus est aliquis) quidpiam voluisse præiudicare, antequam ea ab Episcopis Sueciæ rite cognita ad ipsius tribunal deferretur?

[8] Omisso igitur Vrbano VI tutius possumus credere Fr. Hilarioni in eo, quod dicit de Innocentio Papa: hunc scilicet Pontificem, [Innocentium 8 id facturū quid impedierit?] cognita S. Catharinæ caussa, eodem quo sibi proposita est anno, promisisse, quod eam in die Natalis Domini esset canonice definiturus. Verum vrgentibus Romanis, vt B. Franciscam Romanam canonizaret, eamq; B. Catharinæ præponeret; postpositam & hanc & illam fuisse, & aliud nihil factum, quam quod de festiuitate Suecis & Ordini permißa diximus: his enim consentiunt tum tempus miraculorum authentice ad eum finem collectorum, tum quod ad 2 Vitam S. Franciscæ Romanæ num. 182 retulimus ex bibliothecæ Vaticanæ monumentis, sub illo ipso Pontifice anno MCCCCLXXXVII parata fuisse omnia ad B. Franciscæ canonizationem, vsque eo, vt etiam descriptus esset ordo ab Ecclesiæ Curiæque ministris in ea solennitate seruandus.

§ II Acta & miracula S. Catharinæ conscripta.

[9] Qvodde S. Catharinæ Vita, post Reuelationes matris Romæ excusa, Molanum asseruisse meminimus, ignota nobis prorsus editio est, [Vita, an ante an. 1568 Romæ cusa:] de qua loquitur: nam antiquißima Norimbergensis, apud Antonium Kobergum anni 1521, ea prorsus caret. Ignota etiam fuit Aloysio Lipomano in Italia atque etiam Romæ Vitas Sanctorum colligenti atq; vulganti circa annum seculi istius quinquagesimum, Imo Laurentius Surius, eodem quo Molanus Vsuardum a se auctum typis mandabat anno 1568, Sanctorum Martij Vitas imprimi faciens, & in his ipsam hanc S. Catharinæ Vitam, (ob vitandam prolixitatem; & ne stylus rudior lectorem eruditum offenderet a se comprehensius aliquanto redditam) ignorasse videtur eiusmodi editionem, vti & Baronius Romæ scribens anno 1584. Denique Gonzaluus Durantus Episcopus Feretranus, qui anno 1628 Reuelationes easdem, [datur ex editione anni 1628,] ad fidem Vaticanorum MSS. recognitas notisque illustratas duobus euulgauit tomis, postremo eorum profitetur his accessisse SS. Birgittæ & Catharinæ eius filiæ Vitas ac miracula plura a B. Birgitta edita, quæ in impressis huc vsque codicibus desiderantur: quia tamen de solis miraculis potest intelligi ea huc vsque fuisse desiderata, nolumus Molani fidem hac in parte infirmare, quamdiu prior Romana editio latet, qualem ante id aliquam prodijsse eatenus citata verba Gonsalui faciunt verisimile, quatenus credibile est, non tantum Norimbergæ excusas olim esse reuelationes, sed etiam alibi & imprimis in Italia.

[10] Quidquid sit, Vitam ex Gonsalus editione damus: quam eamdem reperimus in 2 parte Legendæ (vt eam Molanus appellat, respectu eius, [alibi etiam existens,] quæ vulgo dicitur historia Lombardica) Louanij excusa anno 1485; sed paucis in principio lineis omißis, hoc principio: De hac Virgine Catharina dicitur, quod cum adhuc in cunis huius vitæ mortalis ageret. Quomodo etiam incipit MS. codex Guilielmitarum Hubergensium prope Bergam ad Zomam, olim Conuentus Portæ-cæli Syluæ-Ducensis, circa eadem tempora exaratus. Vtrobique miraculorum aliqua appendix additur, sed diuersa ab ea, quæ in editione Romana inuenitur, [cum appendice miraculorum paucorum:] nec non a multo prolixiori Holmiensi, vnde ipsam hic damus, ex Romana postremo miraculo auctam, & in annotationibus ad alios codices collatam: sic vt ostendamus a pluribus eam videri conscriptam, aut saltem diuerso tempore, & ab alio quam vnde habemus Vitam, laudatam Surio, tamquam ab auctore, non satis quidem certo, sed tamen fideliter conscriptam.

[11] Hic auctor, vt certus nobis & notus esset, Ioannes Vastouius Gothus, Canonicus Varmiensis effecit, in suo opere, [eius auctor Vlpho,] Coloniæ vulgato anno 1623, cui titulum Vitis Aquiloniæ dedit, complectenti Sanctorum Vitas, qui Gothorum Sueonumque regna rebus gestis illustrarunt: in quibus S. Catharinæ Vitam ex Suriana contractam habet, & post alia de Vlphone, Ordinis S. Birgittæ monacho, hæc subiungit ex authentico, de quo infra, codice; Vlpho cum naufragium iuuenis subijsset, vna cum Ioanne Gerechini (Vpsalensis postea Sedis Archiepiscopo & pro Ecclesiastica libertate glorioso in Islandica insula exule, imo & secundum aliquos anno MCCCCXXXII generoso Martyre) cumque tabulæ quadraginta diebus adhæsisset, [miraculo seruatus,] fluctibus iactatus & omni edulio destitutus; vouit si vitæ seruaretur, Ordinem S. Brigittæ apud Vasthenas se ingressurum.

[12] Post votum nuncupatum, piscator quidam Hafniensis in regno Daniæ voce cælitus emissa monetur, vt exeat ad prendendum pisces, [& ex voto monachus Brigittinus,] sibi specialiter reseruatos. Mox ille in cymbam insiliens, monitis diuinis obsecundat: & ecce, subducto paullulum a terra nauigio, conspicit a longe duos homines in quadā particula nauis insidere, atque hinc inde ventis agitari: mentemque subijt illos ipsos esse pisces sibi singulariter reseruatos, iuxta vocem diuinitus ad se factam. Vlpho igitur vitæ seruatus, memor dicti, Vouete & reddite, Vasthenas sese contulit, Religionique nomen dedit. Veteri exutus homine nouumque indutus, monasticæ disciplinæ fuit obseruantissimus, orationum armis incessanter pugnauit, scuto fidei contra insidiantem inimicum protectus.

[13] Accidit non longe post quamdam monialem Vastenensem, Benedictam Gunnonis filiam, [simili voto ad scribendum obligatur,] graui ægritudine per plures annos detineri, sæpiusque morti vicinam extremæ Vnctionis Sacramento muniri. Hæc non ignara puritatis sanctitatisq; Vlphonis Confessarij sui, enixe rogauit, vt votum quodpiam pro sanitate recuperanda emitteret. Vouit Vlpho diligenter se collecturum & scripturum vitam ac miracula S. Catharinæ Vasthenensis, si eius interuentu infirma quadamtenus ab ægritudine releuaretur: quo dicto sine mora vis morbi remisit. Sed Vlpho, quamuis quod factum esset animaduerteret; tamen nescio qua incuria voti non satis memor, nihil minus quam de Vita & miraculis Diuæ cogitabat: quapropter infirmitas plus solito in Virgine ingrauescere cœpit, donec Vlpho negligentiam suam cognoscens, votum nuncupatum plena voluntatis sinceritate compleuit, Vitam & miracula summa fide conscripsit, atque infirma pristinæ reddita est sanitati; factaque Abbatissa viginti quinque annis eidem monasterio præfuit.

[14] [& diu post sancte moritur an. 1433.] At Vlpho de solita vitæ austeritate nihil remittens, omnibus exemplo præiuit: sedecim annis numquam quieuit iacendo, sed in quodam sedili, ad nostra tempora in eius memoriam religiose asseruato, sedendo tempus somno necessarium impendit: tanti vir spiritus & contemplationis erat. Orationi vacando choros Angelorum videre meruit, & in eleuatione hostiæ Christum in specie pueri crebro se cernere fassus est. Ætate iam maturus, cum primam Missam conuentualem nocte Natiuitatis Christi in galli cantu celebraret, diuinitus illi reuelatus est dies obitus eius: quem etiam coram certis suis symmistis & spiritualibus amicis prædixit; sicque vitæ agonem felicissime consummauit, anno salutis millesimo tricesimo tertio post quadringentesimum, sabbato quatuor temporum in aduentu, adeoque die XIX Decembris, littera Dominicali D.

[15] Quomodo autem ipsa S. Catharina dignata sit scriptorem suum ad cœpti operis prosecutionem animare in appendice legetur, [scripsit autem ex relatu testium coæuorum] vbi præmissum sanatæ Sanctimonialis miraculum plenius describitur, idque ea verborum modestia, quæ suspicionem ingerant, ipsummet auctorem de se dimiße sentientem & loquentem ea. scripsisse: etsi eiusdem appendicis partes alias non dubitemus aliena manu adiectas: nam quod Frater ille (Vlpho videlicet) operam dedisse dicitur inuestigandi de Vita & miraculis eius, [adeoque diu antequam scriberetur appendix:] & præcipue de personis, quæ ei in vrbe Roma familiariter adhæserunt: & discontinuatis vicibus audita describens, per duos ferme annos ignauiam mentis suæ consectatus, historiam gloriosæ Dominæ Catharinæ distulisse consummare: postremis quidem verbis datur cognoscenda animi, ingenue culpas agnoscentis, demißio: prioribus vero significatur, scriptam esse Vitam priusquam miracula quædam in appendice relata contingerent, eo scilicet tempore, quo plures viuebant, ipsi, dum viueret, Sanctæ familiares.

[16] [inter coæuos fuit Catharina Tartara.] Inter quas haud dubie illa fuit Catharina, quæ gentilibus nata parentibus, Neapolimque in seruitutem adducta, & a Regina S. Catharinæ Vastinensi dono data, nomen eius in baptismo accepit, ab eaque Vastenam ducta, ibidem sub monastica regula multiplici claruit virtutum ornamento: donec terrena cælestibus commutauit, anno Domini MCCCCXIV die XX Nouembris: quando animam eius, integræ vitæ Presbyter Catilbernus, quasi stellam clarissimam, ad superna ascendere vidit; in spiritu monitus hanc, quam in cælum deferri conspiceret, filiam esse Principis Tartarorum, quæ gloria nulli alteri ijs in partibus contigisset. Ita Vastouius pag. 141 ex authentico, vt ait, codice examinis Vitæ & miraculorum S. Catharinæ Vasthenensis, qui habetur in bibliotheca regia arcis Cracouiensis, & vt nobis transcriberetur, apud Domus nostræ ibidem Præpositum, studijs & operi nostro addictißimum, egimus per litteras: sed responsum accepimus, nuperrima hostium irruptione factum esse, vt istius bibliothecæ nihil amplius in dicta arce reperiretur.

[17] Vitæ porro ab Vlphone conscriptæ subiungimus miracula, pro quorum exceptione annis post Sanctæ ipsius mortem ferme nonaginta, [Miracula post annos 90 authentico collecta] cum pro ipsius Sanctæ canonizatione interpellandus summus Pontifex esset, Henricus Episcopus Lincopensis Commissarios deputauit; a quibus confectum commentarium cum reliqua omni attestatione authentica Holmiæ excusum reperit post Vitam, indeque anno 1634 transcripsit Fr. Paulus Holstein Birgittanus Mariæ-bomensis, & anno 1647 obtulit Patribus Fratribusque, Ordinem S. Saluatoris profeßis in Monte-solis siue ad Aquas Marianas: a quibus ad nos ipsum eius scriptum peruenit, quod hic fideliter exhibemus.

[18] Postremus qui S. Catharinæ Vitam conscripsit fuit iam ante memoratus Fr. Hilarion: [Vita Italica,] qui partem eius secundam in miraculis finiens, ita concludit: Neque hic prætermittere volo id quod mihi ipsi euenit & nonnullam miraculi speciem habere merito visum est. Cum me ad hanc historiam scribendam applicuissem, titulum ei, quem etiam nunc retinet, talem scripsi: Miraculosa Vita & Mors S. Catharinæ. Hic vbi mox typis excusus fuit, & prima cœpi folia retractare, iustus animum scrupulus subijt, ne forte is titulus parum conueniret cum veritate; quandoquidem in decursu compositionis ipsius pauca eatenus miracula repereram, Iustam igitur hac de caussa censuram veritus, & metuens ne titulus ille improprius cuiquam videretur, ipsam Sanctam rogare exorsus sum, vt quamcumque posset sui suorumque mirabilium cognitionem mihi subministraret. [in qua miracula ex Processu Canonizationis.] Et fecit: mox enim a Reuerendis Matribus monasterij Scalæ-cæli Genuensis, diuinitus fortasse in inspiratis, quorum rogatu scriptionem susceperam, missum antiquum MS. accepi, quod ipsæ in suo archiuio seruabant, continens processum pro canonizatione Sanctæ formatū & approbatū: quibus Franciscus Patalamius Patauinus, Iuris vtriusque nec non Theologiæ Doctor, caussarum Sacri Palatij Auditor, octo argumentis solidissime probat, dignam tali honore esse: in his autem postremum locum miracula occupant, quæ fideliter curaui reddere in Italicam linguam. Hæc ille, cuius nos indicio admoniti, operam dedimus vt ipsum illum Processum Genua nancisceremur: sed & inde responsum tulimus, nullam dicti MS. memoriam ibidem superesse; vt verosimile sit ipsum penes Fr. Hilarionem remansisse, per nimian illarum Virginum simplicitatem, ignorantium quanti facienda sint authentica eiusmodi documenta, etiam post seculorum plurium decursum præceteris scriptis fidem factura.

VITA Auctore Vlphone supparis æui & Ordinis Birgittini in cœnobio Vastenensi Monacho.

Catharina Suedica, filia S. Brigittæ, Vastenæ in Suecia (S.)

BHL Number: 1710, 1711, 1712

AVCTORE VLPHONE

CAPVT I
Catharinæ educatio, virgineum matrimonium, insignis humilitas.

[1] [S. Birgittæ & Vlphonis filia] Venerabilis, & Deo dilecta Catharina, nobilis viri Domini Vlphonis Gudmarson & Birgittæ coniugis eius, cuius laudis præconium in Ecclesia, filia fuit. Hi ex sancto suo coniugio, non tantum mundo, sed Deo octo proles genuerunt. Catharinam (de qua narrandi series suscipitur) ordine nascendi quartam, prouidentia diuina tamquam mediam, virtutibus & morum honestate ceteris eorum filijs eminentiorem, huic luci inuexit. Quæ cum adhuc in cunis mortalis huius vitæ ageret exordiū, [impudicæ nutricis lac sugere renuit:] eius futuræ sanctitatis & puritatis indicia diuina gratia demonstrauit. Nam nutricis officio tradita, propter impudicam & lasciuam vitam (vt probabili coniectura conijcitur) sugere eius mammas abhorrebat: mamillas vero matris suæ sanctæ, & quarumdam continentium mulierū, sine horrore bibebat: incontinentium lac sicut absynthium refugiens cum lacrymis & vagitu. Congruum namq; fuit, vt quæ tota diuinis dedicanda erat obsequijs, more Nazaræorum immundum non manducaret ex vtero Matris suæ.

[2] Ablactatam igitur, sancta mater eius, de educatione filiæ solicita, cuidam deuotæ & sanctæ opinionis Abbatissæ a de Risaberga tradidit sanctis moribus educandam. Sed innocentiæ persecutor diabolus, [Abbatissæ Risebergensi commissam] qui semper primordia bona molitur extinguere, dormientem puellam, Abbatissa in deuotis orationibus excubante, in specie bouis cornipetæ impetijt, & eam cornibus e lecto proijciens, in pauimento semiuiuam reliquit. Abbatissa vero puellæ immanem gemitum audiens, cum omni celeritate accurrit, eamq; velut mortuam in sinu suo collocauit. Cui diabolus iterum apparens horribilis dixit: Quam libenter eam occidissem, si a Deo permissus fuissem? Anno vero ætatis suæ septimo, cœpit quadam vice a coæuis suis inducta, [dæmon occidere nutitur:] ludis puparum intendere, & ne talium ludorum vanitas, quæ in plerisque iuuenibus mentis stabilitatem subuertit, etiam ipsius animum innocentem dissolueret; misericordis Dei, qui flagellari permittit omnem filium quem recipit, permissione factum est quod sequenti nocte, postquam tali ludo intenderat, vidit in somno multos immundos spiritus in specie puparum cubiculum suum subintrantes, qui eam de lecto eiectam flagellis ceciderunt, adeo quod in crastino toto corpore liuida videbatur. [absterretur illa a ludi vanitate.] Vnde postmodum omnē dissolutionis materiā, & ludorum vanitatem, cooperante eius gratia qui cum tentatione prouentum facit, perfecte reliquit: amplius cum ludentibus etiam quibuscumque se non commiscens, imo quadam maturitate contra illius ætatis fluxam & decliuem inertiam se agebat.

[3] Annos insuper nubiles attingens, cum fiducia, quam semper in Deo & gloriosa Virgine Maria de castitate seruanda habebat, [Egardo nupta] voluntati patris obediens, in matrimoniū nobilis viri Domini Egardi consensit. Veniente autem die nuptiarū cum in secreto thalami soli commanerent, virgo illa Deo & beatæ Virgini deuota, ad castitatis votum sponsum suum sanctis exhortationibus inflexit; ipso cooperāte, qui totius puritatis & casti consilij in mentibus electorū est infusor. Voto itaque inter se de castitate perpetua cum sacramentis firmato, [eum ad vouendam castitatem inducit;] tenerrime se inuicem in Domino diligentes, sub seculari pompa, sancta quadam calliditate hostem pudicitiæ deluserunt. Et quam gratum Deo erat eorū votum, patet ex indicio subsequenti relatione digno. Nam cum vir ipsius Dei semper deuotus, more nobibilium quamdam damam cum canibus venaretur, contigit ipsam Dominam Catharinam fortuito per viam eiusdem luci pro negotijs suis vehiculo transuehi, ad quam fera cursu concito lassa præ canibus, [quam id Deo gratum monstratur miraculo,] omni feritate postposita, tamquam ad singulare præsidium confugiens, caput suum in sinu mulieris pudicæ, quæ in se bestiales motus amputauerat, mansuetissime reclinauit. Cumq; a viro & alijs bestiam insequentibus esse prædicta Domina Catharina requisita, ostendit eam sub pallio latitantē, supplicans humiliter pro eadem, vt captiuum suū (significando bestiā) donaret libertati. Quo faciliter annuente, siluas bestia petijt, ipsi vero pariter in Domino plurimum gauisi & consolati sunt, gratias ei agentes, qui feras edomat & mansuescere facit.

[4] Et ne hostis domesticus, caro videlicet, insurgeret, post nocturnas in deuotis orationibus vigilias & genuflexiones, [Ambo viuunt in magna austeritate] in pauimento cameræ suæ substratorium vnum torale habentes & cussinum sub capitibus, dormire consueuerunt; tempore hiemali suam abstinentiā minime immutantes; quia quanto molliora pro Deo relinquebant, tanto magis diuini amoris incendio incalescebant. Ipsa namque venerabilis Domina menti viri sui deuoti verbo exhortationis sæpius studuit materna virtutum exercitia & pœnitentiæ inculcare: quæ ipsa iuuencula in matre S. Birgitta viderat, & ab alijs didicerat, [& abstinentia,] cupiens se in his pariter cōformari. Hinc vigilijs & orationibus sanctis ieiunium associabant, vt cunctis animæ virtutibus florere possent, vt caro subiecta animæ, & ancilla Dominæ suæ congrue famularetur. Abstinentiam ergo, quæ multum cōmendabilis est pariter amplexati sunt ob amorem Dei & propriā salutem; non solum cohibentes se ab illicitis, imo etiam a licitis & concessis: scientes quod abstinentia vitā prolongat, castitatem conseruat, Deum placat, dæmones expugnat, intellectum illuminat, mentem roborat, vitia domat, carnem exuperat, & coripsum in Dei amorem pertrahit & inflammat.

[5] Felix ergo fuit hoc coniugium, quod non carnis petulantia & lasciuia duo corda vnum fecerat, [miro exemplo castimoniæ cōiugalis:] sed dilectio, quæ est in Christo Iesu, castis amplexibus constrinxerat glutino caritatis. Felix eorum coniugiū, qui sanctissimum Mariæ & Ioseph virginale coniugium, quantum possibile fuit, conabantur imitari, ob diuinæ miserationis respectum & amorem. Nam in diebus suis erant quasi duo lilia, in horto Dominico & statu matrimoniali bene fragrantia, castitatis nitorem corā Domino omnium inspectore habentes, & corā proximo per virtutum exempla & exercitia cum opinione bonæ famæ suauissime redolentes. [in quo a Carolo fratre deprehensi] Vnde quidam de eorum familia insolitæ abstinētiæ & spiritualis vitæ inexperti, tamquam vanis & superstitiosis corā Domino Carolo, fratre Dominæ Catharinæ, detrahebant. Qui captata opportunitate, latenter eorum cubiculum intrans, inuenit eos non vt coniuges delicias carnales sectantes, sed velut deuotos Religiosos laneis & asperis indutos tunicis, dimisso delicato lecto, in pauimento separatim dormientes. Super quo memoratus Dominus Carolus, minus eorum quæ sunt spiritus sapiens, [irrisiones eius patienter sustinent.] Dominum Egardum & vxorem eius germanam suam tamquam superstitiosos & fatuos arguebat. Ipsi vero descendentes pluuias increpationum, venientia flumina detractionum, & flantes ventos irrisionum æquanimiter tolerantes, a proposito castitatis & abstinentiæ fundamento minime ceciderunt; firmati enim erant super sanctæ perseuerantiæ stabile fundamentum.

[6] [Studiosa humilitatis Catharina] Sed quia non sufficit munditia carnis, nisi & munditia mentis sequatur, cum humilitate vera ad gloriam Dei (nam sicut munditia carnis est immunitas a pollutione hominum, sic humilitas est immunitas a pollutione dæmonum. miscentur enim dæmones animabus & corrumpunt eas per superbiam, sicut homines corpora corrumpunt per luxuriā) ideo hæc venerabilis Domina pudicitiæ suæ humilitatis studuit habere munimentum. Cœpit etiam vestes deformatas ab antiqua patriæ laudabili consuetudine, [muliebrem cultum exuit:] in quibus modernis tēporibus maxime nobiles effluere solent, paullatim deponere; nec propter detractiones & irrisiones ab humilitatis & honesta consuetudinis patriæ obseruantia desistebat. Cuius exemplo multæ nobiles, consodales eius & cognatæ, vestes pomposas & ornamentum superfluum patriæ reliquerunt.

[7] Inter quas nobilis Domina b, vxor fratris sui prædicti Domini Caroli, [quod & vxor Caroli imitatur,] quāuis consilijs & exemplis eius in principio pertinaciter resisteret, speciali tamen diuinæ visitationis oraculo ad melioris, vitæ ordinem conuersa est. Nā cōtigit in ciuitate c Calmarnen, in capella Beatæ Virginis, dū simul starēt in oratione ante imaginem ipsius Beatæ Virginis Venerabilis Domina Catharina cū vxore fratris; cōtigit, inquā, quod Domina illa, vxor videlicet memorati Domini Caroli, paullulum obdormiret: vide baturq; sibi, [a B. Virgine reprehensa] quod Beata Virgo hilari vultu respiceret Dominā Catharinam, sororem mariti sui; se vero toruis oculis & irato vultu inspectaret. Hac visione multum turbata, cœpit cum lacrymis Beatam Virginem orare, dicens: Quare, Domina mea, [quia Catharinæ non obediret:] me ita terribiliter respicitis? Cui virgo: Quare non obedis cōsilijs dilectæ meæ Catharinæ? Si eius cōsilijs & exemplo habitum tuum & mores correxeris, ego te per gratiam meam hilariter respiciam. Quæ expergefacta admonitionis huiusmodi haud ingrata, continuo depositis superbiæ ornamentis, humilitati & Dominæ Catharinæ moribus se studuit conformare.

[8] Vnde vir eius supradictus Dominus Carolus adhuc totus secularis, mutationem vestium & deuotionis gestus in coniuge perpendens, [quantum hæc laudari fugeret.] turbato animo dixit, improperando Dominæ Catharinæ sorori suæ: Non es contenta, quod te beguinam feceras, quin etiam vxorem meam tecum d beguinam faceres & fabulam populorum? Patienter itaque ferebat improperia & irrisiones pro Domino, pro virtuosis operibus commendari plurimum abhorrens, commendantes se obtestans per misericordiam Christi, ne eiusmodi de ea dicerent seu sentirent. Nam speciales suos secretarios sæpissime cum lacrymis obiurgabat, quia ob reuerentiam pudicitiæ virginalis, & quod illibata maritalem torum ageret, felicem eam referebant, adiurans eos ne talia de amodo nominarent.

[Annotata]

a Huius monasterium adsitum fuisse Risinghæ 80 circiter P. M VVadsteno distanti vltra Norsholmiam, vix ausim coniectando dicere: quamuis nullum in tabulis geographicis nomen propius accedat.

b Infra num. 33 Gydha proprio, & Domina Norica appellatiuo mariti sui Noriciæ Principis nomine appellatur.

c Gonsaluus Durantus, miracula S. Birgittæ, post eius Reuelationes editurus tomo 2, negat, mirum videri debere si nomina quædam propria aliquarum ciuitatum, oppidorum & parochialium ecclesiarum regnorum Poloniæ & Suetiæ, [Calmaria op.] in quibus miracula illa edita sunt, non ita forte fideliter ex antiquissimo illo codice MS. desumi potuerint. Idem in hac Vita & sequentibus miraculis valere debere lector intelligat. In Officijs proprijs regni Sueciæ vrbs hæc Calmaria nominatur, estque Smallandiæ maritima ciuitas, qua inter continentem & Oelandiam insulam angustissimum est fretum, paullum infra altitudinis gradum 57, & vltra latitudinis 34

d Honestissimum in Belgio nomen (quatenus eis mulieribus conuenit, [Beguinæ] quæ a seculi abductæ vanitate ad S. Beggæ exemplum modestam simul vitam ducunt, certis quibusdam legibus, at non votis religiosis adstrictam) aliam tamen eamq; vilissimam inter Gothos, Francones Saxones habuisse significationem ex eo colligas, quod Franci sordidissimorum hæreticorum sectam, voluntariæ paupertatis larua se obtegentium, Beguardorum & Beguinarum nuncuparint, in eaque significatione prima eiusmodi nominum radix begge etiam hodie significat mendicare apud Anglo-saxones.

CAPVT II
Romam profecta Catharina, iubetur marito mortuo matri suæ socia adhærere; tentationem de reditu vincit.

[9] Breui igitur tempore elapso, postquam a parentibus nuptui tradita esset, pater eius Dominus Vlpho Gudhmarson, [Matre Romam profecta] Princeps & Legifer a Neritiæ, in senectute bona defunctus b in monasterio c Aluastra honorifice datur sepulturæ. Post cuius obitum B. Birgitta, mater Dominæ Catharinæ, iuxta præceptum Domini, Romam est profecta. Et cum solicita esset de persona, quæ eam in negotijs arduis familiarius adiuuaret, [magno desiderio peregrinandi accenditur,] & solatio esset in terra peregrinationis suæ; responsum accepit a Christo, ne de hoc turbaretur, quia mitteret ei personam, quæ esset ei in negotijs sibi diuinitus commissis fidelis coadiutrix; quam etiam speciali gratia suæ benedictionis præueniret. Elapsis itaque fere quinque d annis, postquam B. Birgitta a patria sua Romam venerat, tato cœpit Domina Catharina feruere desiderio ad Romam peregrinari, quod præ suspirijs & quotidianis affectionum incrementis quasi languida appareret. [& post aliquam morā]

[10] Quod vir eius Deo deuotus perpendens, causam tantorum suspiriorum & insolitæ affectionis requirit. Ipsa vero de viro tam benigno & Deo deuoto plurimum confidens, cordis sui arcanum aperuit. Sed prudens ille maritus eius, propter ipsius quam expertus erat vitæ stabilitatem, præsumebat instinctum huiusmodi a Domino agitari, & ideo contradicere, quamuis eam tenerrime diligeret, non audebat: sed exinde verebatur, [licentiam tandem a vtro impetrat;] ne personæ tam eleganti & iuueni, vtpote decem & octo annorum, aliquid aduersitatis in via peregrinationis tam longinquæ accideret. Vnde aliquamdiu consensum dare distulit: sed tandem victus timore Dei, qui voluntati diuinæ repugnare dissuadet, importunis precibus coniugis condescendit. Interea parantur pro ea & eius familia sumptus in via necessarij, de comitiua honesta prouidetur, [frustiaq; minis fraternis territa] & iam exitus de patria solum expectatur.

[11] Sed ille veteranus virtutum persecutor (qui molitur quæque sancta & bona proposita extinguere, si potest; si non, saltem ea nititur impedire) Domini Caroli fratris eiusdem Dominæ Catharinæ animum in indignationem contra eam incitat, ita vt scriberet Domino Egardo marito suo sub comminatione mortis, ne sororem suam peregrinari permitteret extra patriam. Sed littera ista, Domino Egardo extra domum propriam in negotijs suis agente, ad manus Dominæ Catharinæ deuoluta est: quæ aliquid talium suspicata, litteram aperuit, & agnita comminationis serie, sermonem huiusmodi ad auunculum suum Dominum e Israëlem, virum potentem, & totius deuotionis ac prudentiæ, detulit. [animatur ab auunculo.] Qui pie eam in Domino consolando hortabatur, vt ab illo sancto proposito non excideret propter minas fratris sui; simulque assecurauit eam, quod comminationem eius contra Dominum Egardum maritum suum euerteret: sicque plurimum consolatam, non tantum verbis, sed & donatiuis, ad celeriorem exitum de patria confortauit. Nec mora, cum Domino Gorstago Thunasson Marscalco Sueciæ, & cum duabus alijs Dominabus Regni Sueciæ, nauem conscendit.

[12] Transito mari cum difficultate magna, [Romam appulsa,] his supradictis comitata, per terras Alemaniæ & Italiæ, in mense Augusto Romam f peruenit. Eo denique tempore sancta & Deo digna mater eius B. Birgitta, apud Bononiam in monasterio g Sarpensi, ad correctionem Abbatis & conuentus eiusdem loci, ex præcepto Christi aliquamdiu moram traxit, cum venerabili Patre suo spirituali Domino Petro Olaui, & paucis alijs de familia sua. Domina vero Catharina cum sua comitiua quærebat matrem anxia, quia quo diuertisset, [matris Confessarium inuenit;] scire non poterat. Interea Dominus Petrus Confessor B. Birgittæ quosdam mirabiles motus & instinctus quarumdam affectionum in anima persensit, intantum eum agitantes Romam transire, quod præ eorum vehementia dormire seu comedere non posset, donec arriperet iter versus Romam; qui a B. Birgitta, quamuis inuite, dimissus, celeriter ad vrbem peruenit, & in Ecclesia S. Petri Dominæ Catharinæ & comitiuæ eius occurrens, excepit eos cum gaudio magno; cognoscens vere, quia Dominus accelerauit iter eius propter consolationem eorum.

[13] Sequenti vero die ad visendum Dominam Birgittam, [a quo ad ipsam deducta] vna cum Domino Petro ad monasterium prædictum repedarunt. Suscepti reuerenter ab Abbate loci illius, propter deuotionem Dominæ Birgittæ, cuius exhortationibus sanctis ad meliorem vitam iam conuersus fuerat, per aliquot dies ibi insimul steterunt. Sed ad consilium B. Birgittæ iterato Romam venientes, multum humiliter per Stationes & limina Sanctorum peregrinationes suas compleuerunt. Peractisque in Roma aliquantis hebdomadibus, [Romam cum eadem redit,] ad patriam redire Domina Catharina se disposuit. Cumque iam esset in procinctu redeundi ad patriam Domina Catharina, requisita est a matre sua S. Birgitta ex præcepto Christi, si ad honorem eius vellet in Roma cum ipsa remanere, [ibiq; remanere consentit:] & pro Christo labores & aduersa quæque perpeti. Tota igitur inflammata spiritu, respondit se non solum patriam, amicos & cognatos, diuitias & delicias, sed etiam maritum, quem plusquam corpus proprium diligebat, si Christo placeret, libenter velle relinquere.

[14] Consensu itaque remanendi dato, [matri a Christo promissa adiutrix,] Christus reuelauit matri suæ B. Birgittæ dicens: Filia tua Catharina est persona, quam promiseram fidelem cooperatricem in negotijs tibi diuinitus commissis: ipsa enim est pulchra plantula, quam ego ipse plantare volo sub dextero brachio meo, vt crescat in arborem fructiferam. Et quia indiget humore gratiæ, rigabo eam sapientia mea. Consule ergo illi, quod stet tecum ad tempus, quia vtilius est ei stare quam redire. Nam facturus sum ei, sicut pater facit puellæ: quæ a duobus diligitur & petitur in coniugium: quorum alius est pauper, & alter diues, & ambo diliguntur a puella. Pater itaque prudens videt affectum Virginis & pauperem ab ea diligi: dat pauperi vestes & dona, diuiti vero coniungit filiam suam: sic ego volo facere. Ista diligit me, & maritum suum: ideo quia ditior sum & Dominus omnium, prouidere ei volo de donis meis, vtilioribus sibi ad animam: quia placet mihi vocare eum: & infirmitas, qua laborat, signum est exitus sui. Decet enim tendentem ad Potentissimum ratiocinationem suam habere in manibus, & a carnalibus esse expeditum. Illam vero volo ducere & reducere ad sua, [sapientia diuina impletur:] donec apta fiat ad opus, quod ab æterno præsciui, & ostendere ei mihi placet.

[15] Ab illo igitur die, tanta ei accreuit eloquentiæ gratia, vt inter Principes & sapientes de testimonijs Dei loqueretur confidenter. Vnde ipse Dominus Papa Vrbanus VI tantum de sapientia eius admiratus est, vt cum ipsa semel coram eo & Cardinalibus loqueretur, h sibi familiariter diceret: Vere filia tu biberas de lacte matris tuæ. Aliquanto itaque tempore elapso postquam vouerat cum matre remanere, [intelligit se viduam factam:] horrore quodam inconsuetæ vitæ concussa, memoraque libertatis præteritæ, multum anxia petijt a matre, vt ad Sueciam posset remeare. Matri vero eius pro hac tentatione in oratione existenti, apparuit Christus, dicens: i Dic Virgini illi Filiæ tuæ, quod iam facta est vidua, [tentatam de reditu in patriam & remedium petentem,] & consulo vt tecum remaneat, quia ego ipse volo sibi prouidere. Et quamuis humiliter beneplacitum diuinæ voluntatis amplecteretur, cogebatur nihilominus deliciosum patriæ natale solum in mente reuoluere, quod quidem voluntate & rationis vigore refutabat. Vnde rogare benignam matrem suam cœpit, vt si quod secundum Deum sciret remedium, [S. Birgitta virgis cædi iubet.] ei sic affectæ adhiberet.

[16] Venerabilis mater eius, omnium talium tentationum iam triumphatrix, filiæ sauciatæ carnali affectione, remedium prouidit salutare, vocans magistrum Confessorem suum, rogando suppliciter & deuote, vt cæde virgarum mentis incommodum excutiat, ipsaque Domina Catharina hoc idem remedium instanter efflagitabat. Et quandoque cum a Confessore cæderetur, dixit magistro: Non parcas, imo fortius percute, quia adhuc duritiam cordis non attingis. Continuante igitur magistro flagella, vna vice hilari vultu dicebat: Sufficit mihi: sentio enim cor meum mutatum, & omnem tentationis illius motionem penitus abscessisse.

[17] Eodem denique tempore Dominus Papa cum Curia sua in Auenione k residebat. Vnde multi de filijs Belial ausum ex impunitate captantes, [Prohibitæ Stationes obire] in vrbe contra publicam iustitiam inualuerunt, insolentias & violentias impune in plateis vrbis exercentes, ita quod peregrini & simplices, propter huiusmodi malorum incursiones, Indulgentias & Stationes visitare non audebant. Maxime autem iuuenibus mulieribus molestiæ graues ab illis pestilentibus inferebantur. Hac de caussa etiam Domina Catharina prohibita fuit a matre, [redit prior tentatio] ne iret ad Indulgentias sine magna & potenti comitiua. Vnde per plures dies domi cum ancillis remanens, matre & Confessore Stationes & Indulgentias visitantibus, semel amaris quibusdam cogitationibus cœpit agitari, quæ tales erant. Ego hic miseram vitam duco, [cum grauissimo mœrore,] alij proficiunt & commoda lucrantur animarum suarum, visitant loca Sanctorum, intersunt mysterijs diuinis: ego vero brutali more ab omnibus bonis spiritualibus sequestrata sum. Eia, cognati mei, fratres & sorores meæ, in patria cum omni tranquillitate seruiunt Deo, vt quid ego deueni in hanc miseriam? Nonne melius esset non esse, quam sic in vtrolibet, corpore videlicet & anima, inutiliter viuere? Sedebat confecta mœroribus, intrinsecus repleta amaritudine nimia.

[17] [quem matri indicat,] Et dum sic affecta cogitationibus suis fluctuaret, superueniens mater sua cum Confessore suo Domino Petro, requirit caussam tristitiæ: sed illa præ vehementia amaritudinis & doloris, respondere nequit. Mater autem in virtute sanctæ obedientiæ responsum petit, ipsa vero Domina Catharina ad verbum obedientiæ, quasi ex imo pectoris aiebat: Domina mea, non valeo loqui. Erat enim sicut mortua, pallida facie, & oculis transuersis ex violentia importunarum cogitationum, eius mentem captiuantium. Sequenti vero nocte videbatur sibi in somno, quod totus mundus arderet, & quod constituta esset in medio ignis in quadam parua planitie, & multum timens & tremens desperansque se posse ignem illum euadere.

[18] [& a B. Virgine reprehensa in somnis,] Tunc apparuit ei Mater Dei Virgo Maria, quam suppliciter alloquitur dicens: O mea carissima Domina, adiuua me. Cui Virgo: Quomodo possum te iuuare, ex quo tam feruenter desideras ad patriam, ad amicos, & cognatos remeare? Negligis votum Deo tuo factum, facta inobediens ei & mihi, Matri & Patri tuo spirituali. Ad hæc Catharina: O benignissima Domina mea, libenter amplector quidquid mihi iniunxeris. Et virgo ad eam: [matri se adhæsuram promutit.] Esto ergo obediens matri tuæ, & Patri spirituali ex parte mea; hoc volo, quod facias: hoc mihi placitum esse cognoscas. Domina vero Catharina euigilans, festine cum omni humilitate venit ad matrem suam, flexis genibus ante eam stans, supplicando, vt sibi dimitteret culpam pertinacis inobedientiæ suæ, qua grauiter Deum, gloriosam Virginem, & ipsam offenderat. Visione noctis matri plene exposita, promisit deinde se vsque ad mortem libenter ei velle obedire, & secum stabiliter in peregrinationis eius exilio remanere. Cuius miraculi conuersione mater congratulans ait: Hæc mutatio dexteræ Excelsi: sit ipse benedictus, qui diligentibus se omnia facit cooperari in bonum.

[Annotata]

a Proxima Ostrogothiæ versus Boream regio, alijs Noricia, fortassis a Nora monte in ea præcipuo & flammiuomo.

b Anno 1344 12 Februarij, vt est in Vita abbreuiata S. Birgittæ, mortuæ anno 1373. [Aluastra monast.]

c Ordinis Cisterciensis in Ostrogothia circa medium seculi XII a Suerchero Rege conditum, eiusq; & subsequentium aliquot Regum sepulcris nobilitatum: vt mirum sit nomen eius & situm in Geographicis tabulis non exprimi.

d In Vita abbreuiata dicitur S. Birgitta Romam iuisse anno 1346: ergo secuta esset eam filia circa annum 1350. Verum vel hic perperam quinquennium pro triennio ponitur vel infra num. 42 non recte dicitur per annos annos 24 comes maternarum peregrinationum fuisse, cum S. Birgitta mortua sit an. 1373. [D. Israel S. Brigitta frater.]

e Insigne huius viri elogium, ex S Birgittæ reuelationibus & Suecicarum rerum scriptoribus sumptum, vide in Vite Aquilonia Ioannis Vastouij, vbi & martyrij desiderio aduersus schismaticos & idololatras exercitum duxisse legitur, & oblatam coronam regni, fuga Regis Magni Smek in discrimen adducti constanter repudiasse: obijsse autem anno 1348: quod si aliquo veteri monumento probetur, constabit certius eodem anno aut sequentis initio Romam esse profectam Catharinam.

f Annos octodecim nata, vt in Officio proprio dicitur.

g Ignotum nomen omnibus Italis & Bononiensibus scriptoribus, quos quidem licuit perscrutari: admodum autem vereor ne corruptum sit, & quamuis Parma totius Mutinensis comitatus districtu a Bononiensi dirimatur territorio, haud tamen adeo magna est locorum distantia, vt illius æui scriptor in Suecia attendere ad eam potuerit: ideoq; suspicor legi hoc loco debere Parmensi: de illustribus autem illius diœcesis monasterijs, vide Vghellum tom. 2 Italiæ sacræ colum. 181.

h Caussam canonizationis maternæ vrgens, de qua pluribus infra post initia anni 1378, electo iam 2 Aprilis Vrbano Vlprædicto.

i Desumpta hæc verbotenus sunt ex lib 6 Reuelat cap. 118.

k Imo tam pridem a tempore Clementis V; nec ante Gregorium XI Italiæ restituta est Pontificia Sedes, postquam 70 & amplius annis, ab anno 1305 numerandis, in Gallia abfuisse.

CAPVT III.
S. Catharina de tuenda sua castitate sollicita varie impugnatur.

[19] [Matris Confessario obedientiam vouet.] Volens igitur B. Birgitta filiam suā humilitatis & obedientiæ iugo arctius obligari, ne ex maternæ compassionis indulgentia in via sanctæ pœnitentiæ remissius viueret, vocat magistrum suum Dominum Petrum, virum in spirituali magisterio probatum, totiusque sanctimoniæ & virtutum charismatibus circumfusum, suppliciter efflagitans ab eo, vt filiæ suæ obedientiam acceptaret. Consentienti tandem eidem Domino Petro votis tam rationabiliter & pie obsecrantis, Domina Catharina humiliter obedientiam promisit, & tenuit adeo efficaciter, quod nec minimam rem absque eius licentia facere præsumeret: sciens quod virtus obedientiæ veritati militet, gressusque hominis in disciplinam dirigit, & sanctæ conuersationis gratiam promeretur.

[20] Igitur hac virtute munita, in militiam spiritualis exercitij progreditur, [Pudicitiæ suæ metuens,] corpus suum continentia castitatis restringens, ne mortifera voluptate deflueret. Et quamuis in virginitate, etiam in coniugio cum viro suo vixerat, timebat tamen iuuenilis fragilitatis decliuē conditionem, & verebatur ne inimicus commentator totius nequitiæ, sua calliditate propositi sui sancti subuerteret fundamentum. Altissimum igitur posuit adiutorem suum, [a Deo custodem petit] deuotissime deprecans: vt ei tribueret virtutem & fortitudinem resistendi versutijs inimici. Vnde quodam sabbato, cum communicatura Sacramentum Corporis Christi, ad altare accederet, ipso Sacerdote audiente hæc apud se orabat dicens: O amarissime Redemptor, qui hoc Corpus de intemerata Virgine sumpsisti, & in crucis patibulo diruptis neruis & venis amarissime extendi voluisti, ego indigna peccatrix per ineffabilem misericordiam tuam deprecor, vt conseruare me digneris, ne cadam in peccata. Et quia egregium militem mortalem habui per gratiam tuam pudicitiæ meæ custodem, de eius modo soluta coniugio alium per gratiam efflagito castitatis meæ zelatorem, [S. Sebastianum.] militem illum nobilissimum propagatorem tuorum sanctissimorum præceptorum B. Sebastianum, cuius me custodiæ & curæ, pijssime Iesu, committere digneris. Hæc & alia deuote perorans, Corpus Christi accepit in pignus salutis & conseruationis a tentatione inimici. Cuius orationis & commendationis adeo efficax fuit sacrificium, quod ab illo die a multis periculis non sine magnis prodigijs constat eam diuinitus fuisse præseruatam, sicut inferius clarius patebit.

[21] Ipsa ergo venerabilis Domina, cum marito esset viduata morte intercedente, [Vitam religiose instituit ad imitationem matris,] & staret Romæ cum matre sua S. Birgitta, cœpit viuere tamquam in monasterio sub cura matris suæ, quam nouit Spiritu Dei illustratam & diuinarum virtutum charismatibus decoratam. Præceptorem vero habuit magistrum Petrum Confessorem matris, cuius monitis, doctrinis, & salutaribus consilijs totaliter, tamquam vera obediens, se humiliter conformabat. Matris vero suæ vitam & mores, tamquam speculum sine macula semper est intuita, cupiens mores actusque suos dirigere ad exemplum eius, & eam sanctis pœnitentiæ exercitijs imitari. Ex ea namque certis temporibus silentium obseruare didicit, [silentium seruat,] sciens quod silentij virtus confert pacem cordis cultumque iustitiæ, & inter proximos pacem nutrit atque custodit. Nam nisi homo valde diligenter ori suo custodiam adhibeat, gratuita bona, quæ habet, cito dissipabit, & in multa mala corruet. Rationabilia vero & pauca verba interrogata respondebat, sed ædificatoria de voluntate Dei & præceptis tractantia. Omnibus maxime pauperibus & peregrinis, familiariter & humiliter loquebatur, obseruans illud Sapientis, Omnis narratio tua sit de præceptis Altissimi.

[22] Vnde cum staret Romæ, pauperes & peregrinos dulciter confouebat, plurimos de patria aduentantes, [pauperes studiose instruit.] non tantum eleemosynis, sed dulci & familiari colloquio recreabat: exhortans eos ad patientiam & amorem Christi: sæpius inculcans eis, quod continuam recordationem amarissimæ passionis Christi, & mandatorum Dei obseruantiam specialiter haberent. De vno mentionem facio, quem tunc peregrinum pauperem pluries vocauit in cameram suam, Euangelium sibi relegens & Vitas Sanctorum & mandata Dei explicans, ad vitanda septem mortalia peccata summopere inuitabat. Hic quidem cum ea ad patriam rediens, in monasterio Watzstena Frater conuersus bonam militiam Christi militans, multa laudabilia de eius sanctitate Fratribus recitare consueuit.

[23] Cum autem hæc laudabilis Domina Catharina staret Romæ, viuente matre sua Birgitta, licet iuuenis esset, vt puta viginti annorum; [Ad nuptias sollicitata constanter renuit:] fuit tamen grauitate morum spectabilis, & sensus canos habens, venustateque corporis decora, quæ corda multorum inficit. Erat etiam oculis omnium gratiosa: vnde multi magnates cupiebant eam matrimonialiter sibi copulari, vota sua, nunc per se nunc per alios, eidem Dominæ declarantes, magna & pretiosa quæque dotis nomine promittentes, si eis in matrimonij copulam consentire vellet. Quibus ipsa constanter respondit, se vouisse perpetuæ continentiæ cœlibatum, nec velle cum mortali sponso amodo nuptias iterare. [ponuntur ei hac de caussa insidiæ,] Ipsi vero cæco amore capti, quod promissionibus & blanditijs non poterant, minis & violentijs extorquere moliuntur. Ponunt igitur insidias in stratis publicis inter angustias viarum, vt captam abducerent, ne matris suæ sanctis consilijs confortata eis consensum denegaret.

[24] Vnde in quodam festo contigit, matre sua alijs occupata negotijs, quod, [sed versis alio insidiatoribus,] dum Domina Catharina cum multis matronis nobilibus vrbis Romæ ad S. Sebastianum extra muros pro Indulgentijs proficisceretur, quidam Comes cum magno comitatu inter vineas latitabat, obseruans si forte Domina Catharina cum alijs matronis illuc peregrinaretur. Et vt cognouit eam in earum comitatu esse, suos iubet esse paratos ad eam capiendam. Festinant hi de absconditis suis, vt rapiant innocentem; sed frustra tetenderunt arcum iniquitatum suarum: præualuit enim consilium Domini, qui semper in se sperantes protegit & defendit. Cum igitur impij illi impetum facerent, ecce festino cursu ceruus eis obuius venit, cuius captione illis nutu Dei occupatis, Domina Catharina cum alijs matronis, citato gressu in Vrbem se recepit, [libera ad matrem pro se crantem redit,] eruta quasi damula de manibus eorum, & quasi auis de insidijs aucupis. Venienti itaque in domum, Beata Birgitta mater sua in spiritu cognoscens periculum, de quo liberata est, dixit: Benedictus sit ceruus, qui te ab insidijs rugientis aduersarij hodie misericorditer liberauit, sicut mihi existenti in oratione gloriosa Mater Dei ostendere dignata est. Vnde cum sponsa illa amarosa dicere potuit: Fuge dilecte mi, assimilare capreæ binnuloque ceruorum super montes aromatum. [Cant. 8, 14] [& se deinde domi continet.] Ab illo die non in palam per Stationes ire præsumpsit, sed tantum vicinam ecclesiam domui suæ visitans, raro in plateis videri voluit: præelegit enim in domo sua consistere pedibus suis, quia pedes firmi super plantas mulieris stabilis.

[25] [Dei iussu ad S. Laurentij foras egressam cum matre] Extra muros Vrbis Romæ nullo modo ire præsumebat, nisi diuino præmunita fuisset oraculo, ne præsumptio sua de ipsa faceret gaudium inimico. Quando vero a matre per reuelationem diuinam assecurata fuisset, ad Indulgentias ire minime dubitabat. Contigit enim instante solennitate S. Laurentij, quod B. Birgitta in vigilia eiusdem, diceret filiæ suæ Dominæ Catharinæ: Cras per Dei gratiam pariter ibimus ad S. Laurentium. Cui Domina Catharina respondit: Domina mea, multum timeo, quod in via ab illo Comite, quem bene nostis, violenter tollar a vobis. Et mater ad eam: Spero firmiter & consido in Domino Iesu, quod ipse velit nos de manibus eius per misericordiam suam liberare & ab omni periculo custodire. In die vero S. Laurentij egredientes domo, munierunt se quinquies viuificæ Crucis signaculo, quinque vulneribus Christi & S. Laurentij custodiæ se committentes. Talibus munitæ præsidijs, ad ecclesiam S. Laurentij secure peruenerunt.

[26] Comes autem ille cum famulis suis, cum adhuc nox erat, [capturus quidam cæcitate percutitur;] prope viam in vinea se absconderat, vt incautam, illucescente iam die prosiliens de latibulis suis, eam raperet. Sed in laqueo suo, quem absconderat, humiliauit eum Deus: Nam orto iam sole, & cum magna pars diei transierat, famuli tædio affecti dicunt Comiti, Domine, quid hic moramini? Respondit Comes: Expectamus vtique propter illam Dominam, quam hodie cogitauimus nobis capere. Ad hæc famuli, multum temporis est postquam pertransijt, & iam diu peruenit ad ecclesiam S. Laurentij. Et Comes ab eis quæsiuit, si iam dies esset. Responderunt ei, Certe Domine dies clara circumlucet, & sol in alto est. Tunc primum Comes cognouit manum Domini contra se, exigente sua iniquitate, extentam, aperiensque oculos nihil videbat, sed eo præcipiente statim ductus est ad eamdem ecclesiam S. Laurentij: [& culpam agnoscens,] vbi cum venisset, requirit a famulis, si ibi S. Birgittam & eius filiam viderent: qui requirentes in multitudine aduentantium renuntiauerunt ei, quod illic essent.

[27] Continuo mandat se ad ipsas perduci, & cum perductus fuisset ad eas, prostrauit se in medio cum fletu magno, [ad eius preces visum recipit.] in ærumnis suis recognoscens malitiam suam, humiliterque petens veniam, vt sibi culpam suam propter Deum dimitterent, promittens Deo, quod talia numquam amplius attentaret: adiungens etiam, quod earum pro viribus suis esset defensor & adiutor, & ad quæuis beneplacita existeret earum promotor beneuolus & paratus. Sicque continuo ipsis pro eo orantibus, lumen oculorum recepit. Ab illo die cœpit eas habere in magna reuerentia & honore, beneficia plurima conferendo. Narrauit autem Comes iste gratiam & miraculum secum factum, coram Domino Vrbano Papa V & Cardinalibus prædictis magnalia Dei.

[28] Vnde nec tacendum puto, quantis impugnationibus aduersarius humani generis per suos fautores castitatem eius Deo dicatam impugnauerit, [Cum matre Assisium profecta] & Dominus virtutum Christus, Rex gloriæ ab his misericorditer eam liberauit. Accidit autem S. Franciscum apparuisse in visione B. Birgittæ, inuitantem eam ad visendum cameram suam. Quæ cum statim, tamquam deuota S. Francisco obediens, se disponeret ad pergendum in Assisium ad ecclesiam eiusdem Sancti, quæ dicitur de Portiuncula, præceptum fuit ei a Christo, quod Domina Catharina eam sequeretur, quia desiderio magno illuc peregrinari affectabat. Assecurauit eam etiam Christus, quod in instantibus periculis viarum ipsas misericorditer conseruaret, & non formidarent: quia licet aduersarius multos suscitauerat insidiatores, ipse tamen de eorum manibus eas mirabiliter erueret & saluaret. Iter igitur arripientes cum decenti comitiua versus Assisium, [ægre hospitium reperit,] contigit semel quod ad hospitium honestum inclinata iam die non possent peruenire; sed inter fruteta & deuia montium oberrantes, tandem in crepusculo venerunt ad quamdam pauperem tabernulam: vbi a tabernario vix receptæ, inter angustas latebras illius tugurij, vt ab imbribus pluuiæ & niuis aliqualiter contegerentur, se collocarunt.

[29] Et ecce in conticinio noctis, turba magna latronum illuc aduenit; accendunt ignem, [quod noctu ingressi latrones subito terrore dissipantur:] vultus singulorum conspiciunt, captique pulcritudine Dominæ Catharinæ, verba iaculantur venerea. Quali metu mens eius innocua lacessitur quis explicare potest, cum rugientium terribilis vox leonum ingeminatur. Modo omne humanum deest auxilium, solum diuinum supplici deuotione efflagitant patrocinium. Benedictus Deus, qui eruit sustinentes se. Cum igitur facibus libidinis succensi, in eam resilire disponerent, subito factus est impetus magnus tamquam aduenientis exercitus: auditur etiam collisio armorum, clamorque exhortantium ad capiendum latrones. Miseri illi filij occisionis, auditis his clamoribus, consternati diffugiunt, nec audentes hospitium illud ipsa nocte reuisere (subitaneus enim & insperatus timor superuenerat eis) sicque fugientes credebant illuc venisse castra fortium armatorum. Beata autem Birgitta, [ijdem per iter insidiantes prohibentur ipsam videre.] & Domina Catharina filia eius, cum comitiua sua in protectione Dei sui ipsa nocte ibi commorantes, mane facto peregrinationis suæ itinera carpunt versus Assisium. Sed scelerati illi per Custodes Israël de nocte perterriti, ipso die in via parant insidias, collocantes se ex vtraque parte viæ, qua D. Birgitta, & Catharina cum familia sua transituræ erant; vt vel sic ad iniquitates extendant manus suas. Illæ in Domino confisæ publica progrediuntur via, videntes latrones ex vtraque parte viæ in malum paratos: sed ipsis minime videntur, quia ipsis solis superposita erat grauis nox & imago tenebrarum, quamuis circumque orbis terrarum limpido illuminabatur lumine. Sicque euaserunt manus eorum, in nomine Domini, perficientes peregrinationem ad limina S. Francisci, vbi consolationibus diuinis plurimum recreatæ, cum gaudio magno Dei laudantes magnalia, Romam redierunt.

CAPVT IV.
Humilitatis, orationis, caritatis, paupertatis, mansuetudinis virtutes in S. Catharina.

[30] Perpendens exinde venerabilis D. Catharina diuinam caritatem & bonitatem in suæ conseruationis beneficio, tamquam grata Dei filia, [S. Catharina studet humilitati profundæ,] fundamentum humilitatis posuit in corde suo, quæ gratos Deo efficit, & trahit ad se clementiam Dei, ceterasque virtutes in suo vigore conseruat, & earum obtinet principatum: sciens, quod dum mens humana humilitati innititur, profecto in amore Dei & cælestium inflammatur. Vnde non solum habuit humilitatem, qua seipsam veraciter contempsit, verum etiam ab alijs contemni voluit, & vilis reputari. Magna quidem fuit vitæ merito, & oculis Dei grata: sed tamen ab alijs noluit sancta, sed peccatrix nominari. Studuit ergo in humilitatis spiritu arctius Domino famulari, semper in æstimatione sua se intus deprimens, extra coram hominibus humiliando se in verbis & gemitibus, in habitu & in omnibus factis suis. Laudari pro quoque facto suo plurimum abhorrebat: vnde quamdam de famulabus suis, eam pro gratijs sibi collatis commendantem, acriter arguebat, dicens: Per nomen D. N. Iesu Christi contestor te, ne vmquam amplius deme talia dicas seu sentias; cum vilis & indigna peccatrix sim: sed ipse benedicatur ab omni creatura sua, qui omnia bona in omnibus operatur.

[31] [frequenti orationi.] Quantæ caritatis etiam & diuini feruoris extiterit in seruitio diuino, longum esset enarrare: ipsa enim ab infantia sua Horas Beatæ Virginis, septem Psalmos, cum multis priuatis orationibus quotidie legebat. Et quanti feruoris in priuatis orationibus extiterit, perpendi potest ex his, quæ subiecta sunt. Nam ante dormitionem per quatuor horas continuas in genuflexionibus & pectoris tunsionibus, cum lacrymis multis, ob recordationem amarissimæ Passionis Christi, omni vesperi in holocaustum se totam Domino offerebat; in lecto, membra, diurnis ac nocturnis fatigata laboribus recolligens, modicum somni capiebat: semper ante diluculum ad orationes consurgens in silentio, quotidianum sacrificium nec interrogata peragebat, nec sine euidenti necessitate ante meridiem a sanctis occupationibus desistebat.

[32] Sed quam efficaces & Deo acceptæ fuerint eius orationes, quas pro alijs in spiritu deuotionis & compassionis faciebat, [Eius preces pro Fratris vxore mortua petit peregrina mulier,] multis claret miraculorum insignijs. Nam cum adhuc in humanis ageret pia mater eius S. Birgitta, & staret cum ea in Roma, quadam die Dominæ Catharinæ procumbenti in oratione ante altare a S. Ioannis Euangelistæ in ecclesia maiori S. Petri, apparuit ei quædam mulier peregrina, tunica alba induta, baltheo præcincta, albumque velamen in capite portans, superuestita mantello nigro, quæ gressu festino appropinquabat Dominæ Catharinæ, salutans eam ex nomine, suppliciter rogans, quod oraret pro anima Noricæ. Domina vero Catharina erigens se, interrogauit eam vnde esset. Peregrina illa respondit se esse de Suecia, & quod vxor D. Caroli fratris sui mortua esset. Cœpit igitur Domina Catharina inuitare eam in domum matris suæ, sed peregrina illa excusare se cœpit, dicens: se tempus manendi non habere, [ipsi soli conspicua:] iterato replicans verba priora, scilicet: Ora bene pro anima Noricæ; nam cito habebitis nuntium de patria vestra, & bonum subsidium: quoniam Norica legauit vobis aureum circulum capitis sui, & statim disparuit. Admirans igitur Domina Catharina, conuertit se ad ancillas quæ prope eam stabant, interrogabatque, quo persona illa secum loquens diuertisset. At illæ responderunt: Audiuimus quidem vos cum aliquo loquentem, neminem tamen vidimus.

[33] Stupefacta igitur Domina Catharina, intimauit visa & audita matri suæ S. Birgittæ. [quam defunctæ animam fuisse intelligit,] Cui super hoc oranti diuinitus reuelatum fuit, quod Domina Gydha vxor Caroli mortua erat, cuius anima petens suffragium, sibi apparuit. Nec longe post venit Ingeualdus Amundzson, familiaris Dominæ Catharinæ, de Suecia nuntians mortem memoratæ Dominæ Gydhæ, apportans eis testamentum, scilicet circulum aureum seu coronam, quam viuens gestare solebat secundum patriæ suæ consuetudinem. Erat enim dicta Domina Gydha oriunda de nobiliori prosapia Noricorum. Corona autem illa tanti valoris extitit, quod pretio eius per integrum annum B. Birgitta & filia eius, cum tota familia earū, quoad victualia competenter procurabantur. [& legatam ab ea coronā accipit.] In hoc verisimiliter apparet, quam accepta erant orationum suarum sacrificia, cum ex diuina clementia animæ in purgatorio existenti, pro sua liberatione, illa concederetur expetere. Consuetudo huius venerabilis Dominæ erat, orationis tempore secretum locum quærere, & tumultum fugere, vt dignum Deo sacrificium & obsequium redderet; credens se tanto celerius exaudiendam, quanto de imis penetralibus pectoris sui ad Dominum clamaret. Et si lingua carnis tacuit, vitæ puritas tamen, cum pijs exercitijs & operibus, non destitit Domino supplicare.

[34] Quantæ compassionis & dilectionis erga proximum hæc venerabilis Domina extiterit, [Ab infantia matrem ad ægros comitari assueta,] ex eo considerari potest, quia ab infantia sua secum creuit miseratio pauperum & infirmorum. Consueuit enim mater sua sanctissima B. Birgitta, iuuenem & tenellam secum ad hospitalia ducere, vbi ipsa mater sua plagas & vlcera infirmorumq; vulnera sine horrore manibus suis deuote pertractauit, beneficia plurima & verba consolatoria eis conferendo: ostendens sibi adhuc iuueni exemplum, qualiter similia pauperibus & infirmis facere deberet propter Deum in omni ætate ventura. Et si quando aliqui matrem piam huius venerabilis Dominæ arguebant, pro eo quod teneras filias secum duceret ad domos pauperum & infirmorum, timentes eas aliqualiter posse infici fœtoribus infirmorum; [tenerum erga pauperes affectum induit,] respondit benigne eis dicens, quod ideo filias suas ad domos infirmorum duceret, vt addiscerent seruire Deo in pauperibus & infirmis. Vnde satis credibile est de hac venerabili Domina S. Birgittæ filia, quod accrescente ætate secum creuit infirmorum & personarum pauperum miseratio, eas sedulo visitando, verba consolatoria exhibendo, & eorum inopias pijs eleëmosynis releuando, sanctæ matris suæ vestigia in his, prout potuit, deuote imitando.

[35] Verba autem matris S. Birgittæ, quæ audierat, & opera pietatis, quæ in matre viderat, cor eius pietate transfixerant; [eumq; etiam erga matrem exercet.] ita quod erat pauperum inopiæ toto corde valde compatiens, & dolentibus in sermone condolens, & operibus subueniens beneficia largiter impendendo. Nam ipsa quoque matre sua super durum pauimentum dormiente, ex pia filiali compassione, de nocte secrete surrexit, ponens sub costis & renibus caputium suum, duritiam pauimenti temperando. O quam pia compassio plena dilectione! quæ licet modicum exhibuit in effectu, maximum tamen amorem ostendit esse in affectu, sicut decuit filiam bonam super matre sua. Felix igitur mater, quæ mundo talem filiam carne propagauit, imo multo felicior, quia eam suis sanctis exemplis & sanctimonia vitæ, Christo omnium Domino spiritualiter generauit, & eius sancto seruitio adaptauit.

[36] Et quoniā maxima impedimenta deuotionis & obsecrationum sunt mundi & carnis desideria. [Expurgato seculi amore,] Studuit ea magnopere, tāquam [venenum] mortiferū, a mente sua alienare; appetens paupertatem & abiectionem vitæ propter Deum voluntarie amplecti, vt liberius Christum propter se pauperem factum sequi mereretur: quem vere secuta est, diuitijs mundi & delicijs carnis renuntiando, quæ amatores suos cruciant & molestant. [Paupertatem diligit;] Mundi gloriam in contemptu habuit & spiritu calcauit, vt Dei gloriam dilataret: & vt magis in via Dei proficere posset, seipsam alterius voluntati per obedientiam subiecit; magnam gloriam æstimans se pro Domino esse pauperem, & a mundo vilipendi. Possessiones mundi & fratrum ac propinquorum solatia, a mente prorsus sequestrauit, exilium diligens præ patria, vt animi sui intentionem in Christo sibi dilecto & bonis æternis defigeret arctius. Vnde benignus ille recompensator, qui diligentibus se omnia indigna propter se assumpta commutat in eorum gloriam & honorem, [quam honorat Deus,] non tantum in futuro verum etiam in præsenti, commutauit paupertatem & abiectionem huius Dominæ venerabilis Catharinæ in præconium & decorem.

[37] Nam contigit semel, matre eius S. Birgitta viuente, quod quædam matronæ nobiliores Romæ, [faciens alijs,] rogarent eam, vt caussa recreationis extra muros cum eis iret, quia multum diligebatur ab omnibus propter gratias multiplices sibi a Deo collatas. Nam deuotionis præcipuitate & morum grauitate præcellens, habitudine corporis venusta & laudabili conuersatione socialis enitebat. Mater vero eius B. Birgitta, considerans illarum insignem probitatem, permisit filiam Dominam Catharinam extra muros Romanos, non ex leuitatis incuria sed recreationis caussa, spatiari. Exeuntes igitur Romam, venerunt ad macerias vinearum: quædam vero ex ipsis videntes vuas prominere supra macerias, rogauerunt Dominā Catharinam, quia staturæ proceræ erat, vt prominentes botros extra vineam eis carperet. Et cum haberet præ paupertate, [nuda eius brachia pretiose tecta,] quam elegerat, manicas consumptas & b appetiatas, inter tantas Dominas non erubuit pauper & abiecta reputari. Brachijs extra sinum porrectis ad colligendum fructus vuarum, cunctis Dominabus apparuerunt brachia eius hyacintho & purpura optime vestita. Vnde multum stupentes, singillatim tangunt & conspiciunt manicas illas, pretiosa purpura splendescentes, & dicunt ei: Domina Catharina, quis crederet, quod vmquam tam pretioso vestitu & habitu velletis vti? Hæc testabatur familia, quæ tunc præsens erat, & sanctæ memoriæ magister Petrus Confessor eius.

[38] Alio quoque tempore, cum Domina Catharina, adhuc matre sua in humanis agente, graui infirmitate depressa lecto decumberet, [& humile ægrotantis stratum,] quidam earum specialis amicus, nobilis Baro Romanus, Ludouicus nomine, intimauit B. Birgittæ, quod vellet infirmam filiam suam visitare. Hæc audiens familia earum, intra se erubuit, quod tantus Dominus deberet videre eam in tam paupere lecto decumbere. Iacebat namque super stratum stramineum, vnum cussinulum habens sub capite, cooperta desuper antiquo & emendato mantello. Sed Dominus Iesus Christus, qui paupertate sua pauperum suorum inopiam gloria & honore extulit, huius etiam voluntariæ paupertatis suæ vilitatem & abiectionem, ineffabilis gratiæ suæ diuitijs, in conspectu Domini Ludouici potentis & diuitis insigniuit. Nam Dominus ille comitatus plurimis, cum veniret vbi infirma decumbebat, videbatur sibi lectus eius optimis paramentis stratus, [splendide instructum videri;] desuper habens aureum & coccineum operimentum. Admirans plurimum, dixit seruitoribus sequentibus se: Dominæ istæ apud omnes pauperes reputantur, vnde frequenter mutuo sumunt pecuniam pro necessarijs emendis: melius esset, quod tanti pretij purpuram & apparatum illum nobilem, quem in domo earum vidimus, pro necessarijs distraherent, quam quod egestate & penuria alimentorum & vestium premerentur.

[39] Quantum autem placuit Deo eius paupertas voluntaria, & gloriosæ Virgini Mariæ, B. Birgittæ in spiritus dulcedine oranti, taliter reuelatum fuit c. O mea carissima Domina, rogo te per caritatem dilecti filij tui, [eamq; a B. Virgine de hac virtute laudari S. Birgittæ.] vt dones mihi auxilium, eum toto corde diligere. Ego sentio me debilem ad diligendum eum tam ardenti caritate, vt deberem. Ideo rogo te, Mater misericordiæ, vt ligare digneris caritatem eius super cor meum, & trahe illud ad filium tuum, toto conamine separatum ab omni dilectione carnali, & eo violentius attrahe, quo fuerit ponderosius. Cui Virgo Maria respondit, dicens: Benedictus sit ille, qui tibi tales orationes inspirat: sed quamuis tibi videtur dulce colloquium meum, vade tamen, & consue tunicam filiæ tuæ Catharinæ, quæ magis gaudet de vetusta & reparata tunica, quam de noua: quæ magis desiderium habet ad griseum burellum, quam ad sericum vel aliud pretiosum indumentum. Beata illa, quæ sic reliquit libere mundialia: ipsa reliquit maritum cum ipsius beneuolo consensu, cuius corpus, plusquam vtrorumque eorum corpora, dilexit. Ipsa etiam reliquit fratres, & sorores, cognatos & amicos corporaliter, vt posset eos iuuare spiritualiter, & possessiones mundi non curauit. Modo pro derelictione consanguineorum, dimissa sunt ei omnia peccata sua. Stet deinceps stabilis, quia pro possessione terrena dabitur ei Regnum cæli, & ipse Iesus Christus pro marito: & omnes qui diligunt eam propter Deum proficient propter eam.

[40] Et quamuis circumamicta varietate virtutum, apud omnes opinione bonæ famæ & sanctitatis redoleret, erga domesticos tamen suos de patientia præcipue commendabatur; [Inter familiares exemplum patientiæ præfert,] quia perpendebat diligenter, quod animus, dum per patientiam perturbationi suæ non obsistit, etiam, si quæ a se tranquilla mente fuerant bene gesta, confundit: & improuiso impulsu destruit, quidquid forsitan diu prouido labore construxit. Perfacile enim est vestem habere contemptibilem, & inclinato capite incedere: sed verum humilem patientia iniuriæ ostendit. Nam sicut vnguenta redolere latius nesciunt nisi commota, ita hæc venerabilis Domina Catharina patientiæ virtute latius redoleuit ex persecutionibus & iniurijs sibi iniuste illatis. Triplici enim virtutis patientiæ exercitio se totam occupauit, a proximo namque damna, persecutiones, contumelias, detractiones, patientissime sustinuit. Sæpe etiam ab anicillis & familiaribus obiurgata, offensas & iniurias æquanimiter tolerauit; offensores suos in spiritu lenitatis, tamquam benefactores, diligendo.

[41] Referebat de hac virtute patientiæ eius, quædam Religiosa & beatæ vitæ sanctimonialis in Watzsteno, [nulli visa indignari.] Margarita filia Caroli, quæ seruiuit ipsi Dominæ Catharinæ per quinque annos, quod numquam audiuit verbum impatientiæ ab ea, nec signa indignationis contra offendentes eam perpendere potuit. Vnde valde dolendum & reprehensibile est in nonnullis, qui pro modico conuitio, vel etiam propter signum aliquod vel verbum, ita derelinquunt caritatem, vt vel per plures dies, nec loqui, nec amicitiam nec amicitiæ signa erga proximum velint habere & prospera facere. Martyres, & ceteri Sancti non poterant horribilibus tormentis a caritate Dei separari: sed (proh dolor) nos interdum otiosis fabulis, & sæpe ob minimum conultium, imo aliquo quandoque leuitatis signo, derelinquimus Dei & proximi caritatem. Quanta ab aduersario tentamenta pertulerit, non facile explicari potest: quoniam vita iustorum non est nisi militia super terram. Flagella vero Opificis cum gratiarum actione hilariter tolerans, minime ad excessum proruit murmurationis: considerauit enim, quod qui vitæ futuræ præmia desiderat, mala omnia vitæ præsentis debet æquanimiter sustinere.

[Annotata]

a Ecclesiæ Vaticanæ veteris ichnographia hoc altare, a Symmacho papa dedicatum, [Altare S. Io. Euang. in Vaticano.] exhibet in extremo cornu meridionalis angulo ad num 32, vt appareat Sanctam, quietæ orationi remotissimum & secretissimum totius templi locum elegisse, cum nullus absit longius vel a sacrario vel ab introitu templi: nec obest quod in eodem cornu esset fons baptismalis, a Damaso Papa versibus inscriptus: quia hic venerationi seruiebat, non vsui plebis, parochias suas extra basilicam habentis, ad quas deferuntur baptizandi.

b in Vitæ B. Coletæ num. 48. 6 Martij repetiatus: vide dicta ibi de origine huius vocis, ex partibus varijs refectum resartumque significantis.

c Sumpta sunt hæc verbotenus ex Reuelationibus, quas Extrauagantes vocant, vtpote extra aliarum ordinem a Petro Aluastrensi scriptas, cap. 69.

CAPVT V.
S. Catharina corpus S. Birgittæ matris Roma in Sueciam transfert: VVatztenensi cœnobio præest.

[42] Insuper hæc venerabilis Domina, infra scriptis virtutibus non solum se toto vitæ suæ tempore studiose exercuit, [Materuarū peregrinationum comes indiuidua,] verum etiam in alijs bonorum operum exercitijs. Cum staret Romæ viginti quinque a annis cum matre sua, omni reuerentia nominanda S. Birgitta (cuius etiam extitit præmisso tempore indiuidua comitatrix in suis peregrinationibus) non solum Romæ Stationes ecclesiarum pro Indulgentijs, sed etiam cum ea diuersa limina Sanctorum, in diuersis locis & regnis existentia, atque sepulcrum Domini in Hierusalem, in laboribus magnis, feruens Dei desiderio, peregre visitauit. Peragratis igitur Sanctorum locis, in sancta Hierusalem cœpit mater eius S. Birgitta febre infirmari, [Hierosolymis reuersam Birgittam,] quæ durauit vsquequo Romam pariter peruenirent, vbi Dominus Iesus eidem sanctæ Sponsæ suæ diem & horam obitus sui reuelauit, & alia facienda, quæ singula Dominis suis Confessoribus & Dominæ Catharinæ intimauit, prout ei a Christo fuerat reuelatum & demandatum.

[43] Mortis igitur debito b matris suæ S. Birgittæ Romæ soluto, [Romæ sepelit:] & corpore sepulturæ c tradito, secundum eiusdem voluntatis ordinationem in monasterio d Panis-pernæ; hæc venerabilis D. Catharina, sicut se exhibuerat matri viuenti fidelissimam cooperatricem in negotiorum a Christo sibi commissorum promotione. Sic etiam defunctæ secundum voluntatis Christi ordinationem in omnibus exhibuit debitam executricem. Christus enim reuelauerat matri, vt corpus Romæ deponeret, & postea ad Sueciam transferretur, quod ipsa sollicite exequitur cum Confessoribus S. Birgittæ, [& carnibus breui resolutis,] quinque hebdomadarum spatio peracto. Tempore igitur supra scripto, post mortem eius & in eodem anno e, translatio inchoata, sed non absque prodigijs insignibus circa resolutionem carnis ab ossibus mirabiliter factam, nec non sine miraculis in via factis, est consummata, & ad monasterium Watzstenense translata, sicut alibi f plenius est conscriptum. Cumque hæc venerabilis Domina Reliquias matris suæ S. Birgittæ deferret, [eum sacris offibus,] veniebant ad eam matronæ nobiles & plebeiæ, sacras Reliquias venerantes, & reosculantes ex deuotione. Quibus ad se venientibus monita dabat salutis, vt perituri luxus seculi pompis postpositis, futurorum bonorum desiderijs ardentius inhiarent. Ad cuius salutaria monita, multi nobiles viri, & matronæ compuncti resipiscebant, melioris vitæ facti cooperante Dei gratia sectatores.

[44] [Dantiscum peruenit,] Tandem peruenit cum sacris Reliquijs ad Prussiam, & ad ciuitatem g Dantzick, vbi duo de Primoribus ciuitatis, qui eam secuti fuerant de Vrbe Roma, cum reliqua eius familia, virtutis Dei gratiam, in sancta fæmina collaudabant: ibiq; constanter arguebat transgressiones h Cruciferorum, & terribiles comminationes, contra eos diuinitus reuelatas B. Birgittæ, tota inflammata spiritu Dei proponebat; [vbiq; efficaciter agens contra vitia;] non pertimescens eorum potentiam secularem, vt vere diceret illi æterno Iudici, & testi fideli: Loquebar de testimonijs tuis in conspectu Principum, & non confundebar. Stupor enim apprehendit eos, propter miram & diuina sapientia plenam eloquentiam, vnde ad verba eius omnis iniquitas oppilauit os suum, nec potuit sapientia mundi veritati refragari. Deinde exiuit ciuitatem Dantzick, [& in Sueciā appulsa,] intrans nauem cum sacris Reliquijs & familia, ad Sueciam nauigando. Cumque nauigassent, ad portum Sueciæ minime præcogitatum, stella duce & sole clarius splendente in meridie, peruenerunt & postea applicuerunt ad portum Ostrogotiæ i Sudhercopensem, omnibus suis saluis.

[45] Cognito eius aduentu diu desiderato, occurrerunt ei ex omnibus partibus Ostrogotiæ innumera multitudo virorum ac mulierum, [cum Reliquijs,] nobilium ac plebeiorum, Clericorum & Religiosorum: eam & sacras Reliquias beatæ matris Birgittæ, ac aliorum diuersorum Sanctorum, quibus mater & filia honoratæ fuerant a magnis personis, Regina k Neapolis, Cardinalibus, Baronibus & matronis nobilibus Romanis, ac religiosis plurimis, cum deuotione præcipua, & gaudio non modico, [S. Birgittæ virtutes prædicante Petro,] vsque ad monasterium Watzstenense perducentes. Venerabilis vero Petrus Prior de Aluastro, Cisterciensis Ordinis felicis l memoriæ, qui Dominam Catharinam secutus fuerat de Roma, in hac deductione sanctarum Reliquiarum, a Sudercopia vsque Watzstenum in ciuitatibus & oppidis frequenter sermonem faciebat ad populum confluentem; explicans quanta benignus Deus cum ea operari dignatus est, & quam stupendis prodigijs matrem suam B. Birgittam clarificauerat in Alemaniæ, Italiæ & Hispaniarum partibus, [ab omnibus ordinibus excipitur honorifice.] & in regionibus transmarinis. Nec prætereundum arbitror, quanta reuerentia & deuotione Domina Catharina veniens Lincopiam cum sacris Reliquijs sit accepta a Venerabili Antistite Lincopensi m Domino Nicolao sanctæ memoriæ. Exiuit enim obuiam ei, cum Clericis & Religiosis, cum solenni processione, subsequente populo ciuitatis: pulsantur signa campanarum, organa resonant, vox iubilationis cum cantico resultat in Clero, benedicitur Deus deorum in Sion, qui Sanctos suos glorificat in terris.

[46] Perducta denique Domina venerabilis Catharina cū sacris pignoribus ad ecclesiam Cathedralem, [Episcopum monet de moderando pœnitentiæ rigore,] & finito sermone, Dominum Episcopum & suum Capitulum seorsum conuocat; & enarratis, quæ ad ipsam pertinebant negotijs, Dominum Episcopum cum omni reuerentia, super quibusdam ieiunijs & abstinentijs minus discretis, conueniebat. Incluserat namque se per longum tempus, solum Deo vacans, in ieiunijs, vigilijs & orationibus, Pastorali solicitudine prætermissa. Cupiebat enim dissolui & esse cum Christo; non propter laboris & solicitudinis inquietudinem: sed quia multiplicatis malis in regno Sueciæ n, non potuit sine dispendio Ecclesiarum & Cleri sui, se murum pro domo Domini opponere; zelus domus Dei comedit eum, & opprobria exprobrantium priuilegijs Ecclesiæ ceciderunt super cor eius. Sed audito consilio sanctæ mulieris, spirituali sapientia condito, [cum insigni eius vtilitate.] elegit affligi cum populo Dei, diuitias æstimans portare pro longanimitate & patientia improperium Christi. Verificabatur in illo sapientis illud elogium: Da, inquit, sapienti occasionem, & addetur ei sapientia, doce iustum & festinabit accipere. [Prou. 9, 9] Exinde venerabatur eam plurimum sanctus Pontifex, videns sapientiam Dei esse in ea, cuius labia considerant Deo placita, & lingua tamquam argentum electum intonat prudentiam.

[47] [VVatzstenæ excipitur:] Perueniens tandem ad monasterium Watzstenense feria quarta infra o Octauas Petri & Pauli, cum ingenti gaudio, a tota congregatione Sororum & Fratrum suscipitur. Omnes namque Sorores maternali affectione complectitur, de sospitate & profectu deuotionis earum plurimum exultans: sicque collatione habita cum Fratribus, cum Sororibus inclusa, toto spiritu deuotionis Deo sacrificium laudis immolabat, [vbi Regulam Saluatoris exponit:] gaudens se diras charybdes fluctuantis huius seculi salubriter euasisse. Cœpit itaque eo tempore præesse Sororibus, & Regulam p Saluatoris, quam per viginti quatuor annos, adhuc viuente matre sua S. Birgitta, in vita spirituali didicerat, ipsis in sanctæ conuersationis vigilanti studio demonstrare q; præbens se omnium in Regula contentorum exemplar conspicuum. Et ideo quidquid erat in sancta conuersatione reprehensibile, vt puta detractio, & alia conuitia, plurimum abhorrebat. Vnde semel nepti suæ r Ingegardi, tunc inueni, postea primæ s Abbatissæ consecratæ in Watzsteno, dixisse perhibetur, cum aliquando quidquam operis plumarij, vt mos est iuuenculis, [detractiones summopere auersatur,] faceret: Filia mea Ingegardis, quid acu depingis in opere illo, quod manibus tenes? Respondit illa: Domina mea, ego hic depingo duos altrinsecus dorsa mordentes. At venerabilis Catharina ab imo pectoris suspiria trahens, in verba hæc obsecrationis prorupit, dicens: Benignissime Iesu, propter amantissimæ tuæ Matris dignissimam intercessionem, auerte ab Ordine isto Virgini Matri tuæ dedicato, pestiferos morsus detractorum. Perpendebat enim Sancti cuiusdam dictum, quod detractor & libens auditor vterque in lingua diabolum portat.

[48] Videbat ergo in ea omnis Congregatio Sororum & Fratrum, tamquam in speculo, [subditis omnis virtutis exemplar effecta.] normam totius honestatis & sanctimoniæ: & quomodo fuit feruens in diuino obsequio, ac in tribulationibus patiens. Considerabant eam tamquam iubar solis in vertice montis, quod refractione radiorum suorum conualles illuminat. In ea denique sibi diuina caritas vendicauit dominium, quæ in omnium virtutum congerie dignoscitur esse solidius firmamentum. Huius enim excellentis virtutis magisterio, facta est venerabilis Catharina, opinione mirabilis, humilitate lenis, benignitate suauis, compatiens pietate, stabilis patientia, colloquio affabilis, in largitione elëemosynarum hilaris, & in omni morum honestate composita. Post Horas vero suas, & orationes, cum aliqua Sorore Psalterium relegebat: Sorores nunc singillatim, nunc vicissim omnes ad se conuocans, ad obseruantiam regulæ dulci & materno hortabatur affectu.

[Annotata]

a Ergo ab anno 1348.

b Anno 1373 die 23 Iulij.

c Die 26 eiusdem.

d Est fuitq; ab anno 1226, Ordinis S. Claræ: & post ipsam ecclesiam (eo nomine celebrem, quod ipso in loco credatur S. Laurentius super craticula tostus) adhuc monstrantur cubicula, [Monast. S. Laurentij in Panisperna.] in quibus putatur olim fuisse hospitale, veteri monasterio adiunctum, & ipsa Sancta extremum spiritum exhalasse, odore sanctæ paupertatis allecta, vt eo se moribunda conferret.

e Initio mensis Septembris: sic tamen vt ipsi loco relictum os brachij nonnullasq; Reliquias alias scribat Octauius Pancirolius in regionis 2 eccl. 48 quin etiam anno 1584 supra tumbam, licet vacuam, elegans sacellum exstructum affirmat.

f Videtur ea Vita indicari, quam Surius edidit stylo mutato & magis contracto.

g Itinere, vt videtur, per Carniolam, Stiriam, Austriam, Morauiam, Poloniam, Prussiam instituto. Inter Prussiæ autem & Pomeraniæ confinia ad ostium Vistulæ Dantiscum est, emporium celebre.

h Ordinis Teutonici scilicet, tunc tota Prussia & latius dominantis.

i Per mare Balthicum inter Oelandiam & Gotlandiam insulas cursum tenentibus nonnulli occurrunt portus, imprimis VVestervicum; ab inde sursum per 30 circiter millia passuum sinus siue alueus, [Iter Dantisco Vasthenam.] in cuius extremitate mediterraneus portus est Sudercoping dictus: ex oppositione ad Norkoping ciuitate supra Mothalam. Ex Sudercopia autem Lincopiam p. millia 40, totidemq; Lincopta VVastenam supersunt, recto ab ortu in occasum itinere, eoq; terrestri; cum Dantisco ad sinus vsque Sudercopienis ostium enauigandi fuerint versus polum graaus quatuor integri, scilicet a 54, sub quo Dantiscum, ad 58, sub quo sinus ille, longus circiter 60 m. p. versus Occidentem.

k Ioanna, illa haud ita diu post infelicissima, propter bella & schisma, quibus implicari se permisit, & per quæ in exitium ruit, extincta in carcere anno 1382.

l Io. VVastouius in Vite Aquilonia pag. 136 elogium viri & epitomen vitæ eius habet, mortuumq; scribit anno circiter 1378.

m Sanctum vocat, & Sanctorum catalogo a Basiliensi concilio adscriptum, ait idem VVastouius pag. 138: mortuum anno 1391: addit eumdem scripsisse vitas SS. Ansgarij & Birgittæ, quas necdum vidimus.

n De quibus dictus auctor in hæc verba: Magno & Alberto Regibus ea rerum facies erat, quæ extremam Sueciæ ruinam minitaretur: gliscebant factiones perniciosissimæ, conculcabantur leges, [Nicolaus Ep. Lincopien.] sacra profanis miscebantur: quibus malis Nicolaus diu, qua potuit, ope & consilio obuiam ijt: sed

Cum apud induratos in malo Reges Haquinum Noruegiæ Magni filium & Albertum Sueciæ nihil proficeret, anathematis eos vinculo innodauit. Tum subiungit auctor ea, quæ hic narrantur, & Lincopiæ sepultum ait.

o Id est, 5 Iulij: cum anno 1374 littera Dominicalis fuerit A. Surius quoque feriam IV inuenit in suo MS. At Vita S. Birgittæ abbreuiata feriam III habet, [Translatio S. Birgittæ.] & consequenter IV Nonas seu 4 Iulij. Fr. Hilarion in Vita Italica quartam ipsius Octauæ diem interpretatus, 3 Iulij fuisse definit: sed cum Ecclesiasticus Ordo ipsum festum sole at primam Octauæ dicere, quarta dies Octauæ non 3 sed 2 Iulij fuisset. Porro cum 5 Iulij optime consistit, quod (vti ex Continuatore chronicæ MS. Mariani Florentini Duranto subministrauit VVaddingus) Anno immediate sepulturam S. Birgittæ subsequente, sicut ipsa viuens ordinauerat, medietas ossium eius ad monasterium, quod ipsa instituerat in Suetia, XII mensis Iulij translata est. Nempe octaua die concludenda Translationis solennitas, potuit primæ diei magnificentiam tanto superasse splendore, vt qui hac de re in Italiam scripsere, illam, vt præcipuam, Translationis titulo putauerint honestandam.

p Habetur ea Regula impressa tom. 2 Reuelat. a pag. 251 & deinceps.

q Hinc auctor Vitæ Italicæ Catharinam putat vocandam esse Ordinis totius Fundatricem, quasi tunc tantum, ipsa introducente, Regula Saluatoris cœpisset in VVatzsteno obseruari: quæ omnia nobis dura videntur: esto ipsa sancta mater non nisi paullo ante mortem habitu instituti a se Ordinis fuerit a Christo induta

r Carolus Frater geminam dumtaxat prolem suscepisse memoratur, Carolum & Birgittam: ergo hæc ex alterutra duarum sororum fuit, quas ex nobili matrimonio felices matres auctores commemorant; ex Merita scilicet, alias Martha, vel Cæcilia

s Igitur Abbatissæ titulum numquam gessit Catharina sed absque consecratione monasterium Superior rexit: ipsa autem mortua cœptus est vsurpari titulus in Regula præsignatus.

CAPVT VI.
Pro impetranda matris canonizatione Romam missa Catharina, quinquennium in eo negotio impendit.

[49] Factum est igitur, postquam venerabilis Domina Catharina sanctas Reliquias sanctæ matris suæ B. Birgittæ, [Crebrescentibus S. Birgittæ miraculis,] de Roma ad Sueciam transtulisset in monasterium Watzstenense, cœperunt ibidem multis coruscare miraculis. Et fama sanctitatis B. Birgittæ, vbique in orbe terrarum diuulgata, multi de diuersis partibus Watzstenum venerunt, laudantes & magnificantes Deum in miraculis & prodigijs, quæ per eius merita multipliciter operari dignabatur. Quorum miraculorum gloria, a Rex & Prælati, Proceresque regni & Clerus succensi, decreuerunt cum vnanimi totius congregationis eiusdemque monasterij consensu, vt Domina Catharina iterato ad Romam transiret pro negotio canonizationis matris suæ S. Birgittæ. Sequenti igitur anno, [Romam ex obedientia proficiscitur Catharina,] postquam repositum est corpus gloriosū sanctæ matris Birgittæ in monasterio Watzstenensi in hebdomada b Paschæ, omnibus sumptibus pro tam arduo negotio paratis, & iam in crastino profectura esset; familiaribus suis dixit: Nouit Deus, omnium secretorum fidelissimus testis, quod toto mentis desiderio affecto fatigari pro hoc sancto negotio, & vitam superimpendere, vt effectum debitum sortiatur: sed tantum diligo obedientiam, quod si magister meus diceret mihi vnico verbo, tu non vadas de monasterio isto, donec vitam finies præsentem, promptissime eius acquiescerem voluntati. Sciebat enim, quod obedientia victimis iure præponitur, quia per victimas aliena caro, per obedientiam vero voluntas propria mactatur.

[50] Tandem Deo duce, & saluis rebus, venit iterato c Romam, vbi proposito negotio canonizationis, miraculis d S. Birgittæ, Regis Suetiæ, Dominorum, & Prælatorum regni humilibus, & deuotis petitionibus; [& animos curialium erga se propensos inuenit:] omnes Curiales Papæ tam Cardinales quam ceteri, qui S. Birgittæ in vita existenti semper deuoti & fautores eam specialiter e fouerant; ad promouendum hoc negotium sanctum sunt pariter inclinati. Cumque fama sanctitatis Dominæ Catharinæ & felicis opinionis suæ ad aures Romanorum deuenisset, rememorati sunt, [preces eius exposcuntur a varijs.] quantæ efficaciæ erant apud Deum eius deuotæ orationes, sancta matre eius Birgitta viuente: vnde quamplures nobiles, eius orationis suffragia, pro se & conuersione suorum, humiliter efflagitabant, sicut patebit clarius ex infra scriptis.

[51] Fuit igitur quædam Domina relicta cuiusdam Baronis, [Ad viduam nobilem & voluptuosam] extra Romam in castello suo in seculari pompa vitam ducens, soror Latini nobilis Baronis Romani, multoties admonita per fratrem suum & spirituales viros, vt vanitate postposita continentius in statu viduitatis viueret: quæ contemptis monitis animæ suæ salubribus, magis ac magis voluptatibus operam dabat. Tandem Dominus Latinus frater eius, multa instantia obtinuit, vt ad standum cum eo in Roma veniret. Quæ cum magna pompa, non pro Indulgentijs lucrandis, Romam venit; vbi cœpit grauiter infirmari, adeo vt a medicis desperata esset. Frater vero eius memoratus Dominus Latinus, [Romæ periculose ægrotantem,] de salute animæ sororis suæ semper solicitus, per se & per alios deuotos hortabatur eam, vt pure confiteretur peccata sua: sed ipsa animo indurato semper respondebat, se satis esse confessam. Vnde idem Dominus Latinus, confidens plurimum de sanctitate & deuotione Dominæ Catharinæ, rogabat eam, vt dignaretur sororem suam iam morti proximam visitare, & vt consuleret ei ante mortem veraciter confiteri.

[52] Domina vero Catharina semper ad infirmorum consolationem benigna, [accersita Catharina, frustra Confessionem suadet,] ad eam veniens, deuotis exhortationibus inducere nititur eam ad faciendam confessionem plenarie de commissis: sed infirma illa, vt prius, dixit se satis esse confessam, nec velle amplius confiteri. Vnde Domina Catharina cor eius induratum intelligens, rogat omnes circumstantes vt orarent, pro salute animæ & gratia contritionis obtinenda, flexisque genibus contulit se ad orationem. Et subito manifeste videbatur de flumine Tyberis ascendere quidam fumus fuligine nigrior, [sed ea orante subito exorta tempestas,] qualitate sphœrali, sed quantitate plaustri fœni; qui leuatus in altum supra domum, in qua infirma decumbebat, pendulus vehebatur. In qua domo tantæ tenebræ fiebant, quod nullus poterat ibi præ densitate tenebrarum alium videre. Ille denique tenebrosus turbo, qui mentem illius infirmæ interius obtenebrauerat, tenebras quoque exteriores sibi in proximo affuturas præfigurabat, nisi pœnitentiæ remedio per gratiam Dei sibi subuentum fuisset, idque, sicut pie creditur, propter deuotas orationes Dominæ Catharinæ.

[53] Nam turbo ille tenebrosus, viciniorem domum cameræ, in qua prædicta Domina infirma iacebat, solo tenus destruxit: [flectit animum peruicacis.] ad cuius immanem impetum & fragorem territa infirma illa Dominam Catharinam vocat, & quidquid consuleret, pro salute animæ suæ facere cum lacrymis pollicetur. Vnde gratias immensas Domino agens Domina Catharina, qui semper humilium suorum respicit vota, consuluit infirmæ Dominæ, vt peccata sua plenarie confiteretur. Continuo vocatur Confessor: quodq; prius audire non poterat sine mentis horrore, iam compuncta feruenter expetit cum gemitu cordis & dolore. Sicque confessione pluries facta, sequenti mane sumptis Sacramentis, obdormiuit in Domino. Hanc gratiam creditur orationibus & merito Dominæ Catharinæ veraciter obtinuisse, sicut ibi omnes præsentes testabantur, laudantes Saluatoris clementiam, qui exaudiuit deprecationem pauperis, & facit misericordias multas propter diligentes se.

[54] Deuotionis etiam eius sinceritas ex sequenti diuino beneficio euidenter omnibus innotescet. Fuit autem quædam Domina Romæ, [Prægnanti solitæ abortire,] quæ septem filios abortiuos viro suo generauerat, qua de re minus dilecta a viro habebatur. Et cum iam prægnans esset, timuit sicut prius infantem mortuum procreare. Adijt ergo supplex Dominam Catharinam, sciens eam sanctam & Deo dignam, exposuitque ei mirabilem casum suum. Vnde Domina Catharina dedit ei particulam de vestibus B. Birgittæ matris suæ, exhortans quod illas secum semper portaret vsque ad tempus partus: [applicitis matris Reliquijs,] promisit etiam ei, quod vellet adesse quando parturiret. Mulier igitur confisa de eius sanctitate, sibi iniuncta deuote compleuit. Instante vero tempore partus, vocauit Dominam Catharinam, vt ei suis sanctis orationibus apud Deum obtineret partum viuum procreare: nec cunctata est ad eam venire, sicut promiserat: vnde festine ad eam veniens iam partu laborantem, sedulitatem debitam prægnanti humiliter exhibuit, [suam addens presentiam partum felicem conciliat.] orare & obsecrare non desinens, donec mulier infantem viuam enixa est, quam Birgittam ob deuotionem Dominæ Catharinæ nominauit. Huiusmodi enim gratiam, præsentia & meritis, & orationibus venerabilis Dominæ Catharinæ veraciter credidit se Domina illa obtinuisse. Hoc factum diuulgatum fuit in Vrbe & habitum pro grandi miraculo, omnesque qui audierunt huiusmodi factum, laudauerunt pariter Dominum, qui per merita & deuotionem Dominæ Catharinæ, salutis beneficia matri & proli contulerat in periculo constitutis.

[55] Contigit etiam Romæ ipsa commorante, semel inundatione Tiberis nimium excrescente (ita quod pontem f Lateranensem & monasterium B. g Iacobi & multa alia circumiacentia ædificia inundatio aquarum supergrederetur) Romani timentes Vrbis excidium propter nimiam inundationem, [Exundanti periculose Tyberi,] inito consilio venerunt in domum Dominæ Catharinæ, rogantes vt dignaretur descendere cum eis ad decursum aquarum inundantium, pro his incommodis Dominum deprecatura. Ipsa vero humilitatis alumna, indignam se reputans, cum lacrymis negare cœpit. At illi videntes se instantijs precum nihil proficere, vim inferunt, educentes eam de domo, obieceruntque ipsam obuijs aquarum inundationibus. Mira res, antiquum redit miraculum. [obiecta a Romanis,] Iosue namque tempore Iordanis conuersus est retrorsum; ipsa pedibus profluuium tangente, redijt retrorsum cum omni velocitate, petens alueolum suum, fugitque aqua inundationis ad introitum sanctæ mulieris. Stupent vniuersi, laudaturque immensæ potentiæ Dominus, qui etiam in aquis per Sanctos suos mirabilia facit. Vnde venerabilis Pater, [aquas coërcet.] & sanctæ memoriæ Fr. Petrus Prior Aluastri Ordinis Cisterciensium, huic spectaculo præsens, familiam Dominæ Catharinæ contestans, alloquebatur his verbis: Tenete memoriter, quæ vidistis mirabilia hodie, quia de his & alijs eius miraculosis gestis & virtutibus, quæ per eam Deus operari dignatus est, in futuris temporibus requiretur h.

[56] Deinde cum hæc venerabilis Domina Catharina transiret Neapolim, [Nobili vidua ab incubo vexatæ,] & ibi moram duceret propter negotium canonizationis præmissum, ad scribendum & colligendum miracula, quæ per S. Birgittam matrem suam, tam in vita ibi existentem quam post mortem eius, Dominus operari dignatus est; fama sanctitatis eius celebris habebatur. Vnde accessit ad eam quædam magna Domina secundum seculi dignitatem, exponens ei cum lacrymis, quomodo filia sua marito viduata, a dæmonio nocturno grauissime infestaretur, nec audebat alicui de propinquis manifestare verecundas huiusmodi perturbationes; sed propter opinionem & famam sanctitatis eius ansam captans, ei incommoda filiæ detegebat. Audiens vero Domina Catharina earum horribilem impugnationem, [ab eius matre rogata Catharina,] ex intimis eis condoluit; legensque vnum Aue Maria submisse, sicut semper solebat cum super aliquibus spiritualibus consuleretur, saluberrimum dedit eis consilium: primo, vt confessionem facerent pure de omnibus peccatis suis, quia propter peccata inconfessa tales illusiones plerumq; multis accidunt, & quod nudis pedibus absque lineis camisijs cum omni humilitate ad ecclesiam sanctæ Crucis pergerent, per continuos octo dies ante Crucifixum legendo septem Pater noster & Aue Maria ob reuerentiam Passionis Christi: & quod ipsa libenter pro ipsis oraret; [salubriter consulit,] quamuis se indignam ad impetrandum reputaret, humillime tamen ex compassionis spiritu spopondit.

[57] Dictæ vero Dominæ iuxta consilium eius facientes, octauo die ad eam reuertuntur, laudantes Deum, quia misericordiam magnam iam cum eis fecerat, propter salubria consilia & orationes eius. Nam illud monstruosum dæmonium eidem iuueni in noctis silentio apparuit, terribiliter minans & dicens: [dæmonemq; ablegat.] Maledicta sit illa filia Birgittæ, quæ me a te seperauit, numquam amplius ad te reuertar. Sicque oratio mulieris sanctæ exclusit inimicum persequentem, & religauit dæmonium in deserto Ægypti infernalis. Vnde propter hæc & alia sanctitatis eius indicia, Domina Catharina, cum esset post decessum matris suæ Romæ, Neapoli ac in diuersis alijs partibus Italiæ & Germaniæ, reputata est & habita pro magna Sancta & sine dubio Deo accepta: ita quod multi in necessitatibus constituti, pro consilio & auxilio apud Deum impetrando, ad eam confugerent, reportantes jncommodorum suorum grata remedia, precibus & meritis eius gloriosis.

[Annotata]

a [Albertus Rex Sueciæ.] Albertus Alberti Megalopolitani Ducis filius, exauctorato & in Noruegiam profugo Magno suffectus anno 1363; donec an. 1395 exauctoratus etiam ipse est, & in paternas ditiones se recipiens locum fecit Margaretæ, Daniæ Noruegiæq; Reginæ, quæ Haquino Magni filio nupta fuerat

b Anno 1375 pascha in 22 Aprilis cadebat: cur autem Romam destinatur Catharina, [quando Romam redierit Catharina] cum in Gallia tunc adhuc Pontifex degeret? nempe præcipua vitæ sanctius actæ documenta Romæ & in Italia petenda orant: quod dum fieret, ita rem disposuit Deus, vt eodem tempore Pontifex Vrbanus de repetenda Roma consilium inierit, Romamq; aduenerit initio anni 1377: quo eum anno vno Catharina præuenerat, vtpote quinquennto integro Romæ, id est, in Romanis partibus, pro hac caussa commorata indeq; ante initium anni 381 regressa.

c Itinere fortassis lento dum miraculorum in ijs per quas S. Birgittæ corpus translatum fuerat, terris patratorum testimonia authentica colligit.

d Multa eorum extant in fine tom. 2 reuelationum ex antiquo MS. edita.

e Ipse imprimis Pontifex: qui creatus an. 1370 cum S. Birgitta, de mandato Dei & Deiparæ Virginis eius in Italiam reditum sollicitante, multum super eo negotio per internuntios contulerat, vt exponit rerum earumdum particeps Alphonsus Eremita apud Odoricum Rainaldum tom. 17 Annal. Eccles. ad an 1379 num 10.

f Pons Lateranensis Romæ nullus: & procula Tiberi, edito in loco, [S. Iacobi de Septimiana monast. Romæ] Lateranum est: nec alium hic designari, quam qui nunc a restauratore Pons Sixti dicitur, facile credet qui situm Vrbis nouit, præsertim regionis Transtiberinæ, in qua rem actam indicat.

g Monasterium S. Iacobi, quod vulgo di Settiniana cognominatur, ab ea cui adiacet Porta Septimiana, ingressum præbente ad longissimam rectissimamq; secundum Tiberim plateam, quæ Longara dicitur, atque ad portam S. Spiritus & burgum S. Petri ducit: de eo autem monasterio apud Pancirolium agitur in regione 8 eccl. 3, diciturq; a Canonicis Vaticanis & monachis Syluestrinis extructum, postquam Innocentius IV. anno 1247 & Ordinem approbasset & locum hunc illis concessisset: nunc ab ijs desertus a Tertiarijs S. Francisci incolitur.

h In MS. Hubergensi & Louaniensi excuso miraculum hoc habetur in appendice: ex qua fortasse alius illud in Vitæ textum transtulit.

CAPVT VII
S. Catharinæ mors & sepultura, cum prodigijs vtramque comitatis.

[58] Expeditis negotijs apud Neapolim, & miraculorum conscriptionibus sanctæ matris suæ Birgittæ, [Romam reuersa] venerabilis Domina Catharina Romam redijt, & canonizationis processum, quem sub Gregorio XI inceperat, continuauit: sed prout negotium canonizationis exigebat, non potuit habere debitum effectum, quia Papa a morte præuentus fuit. Vnde totum negotium illud canonizationis exordialiter initiandum, ad b Vrbanum VI successorem immediatum ipsius Gregorij, extitit deuolutum. Qui quidem Vrbanus Papa B. Birgittæ, dum in humanis ageret, notitiam habens, & suæ sanctitatis experientiam, canonizationem eius attentauit, sed non consummauit, ob varios casus, qui in illis diebus in Ecclesia acciderant, & schisma c tunc nouiter inchoatum. Igitur Venerabilis Domina Catharina, [non quidem confecto,] quinquennio pro prædicto negotio sic Romæ peracto in magnis & grauibus expensis, cum ei ob periculosum schisma, quod imminebat, non esset spes, huiusmodi negotij tam ardui posse consequi finem debitum, vt decuit; saniori vsa consilio Prælatorū, vitam & miracula sanctæ matris suæ Birgittæ conscripta, cum suis attestationibus sub pluribus publicis instrumentis authenticis & sigillis Cardinalium, [sed plene instructo canonizationis negotio,] Prælatorum, Dominorum, & Dominarum in diuersis Vrbis & orbis partibus, omnibus veram fidem præstantibus, Romæ deposuit: dispositioni diuinæ & prouidentiæ committens illud sanctum negotium d in futurum.

[59] Cumque ab Apostolico prænominato impetrasset e Bullam, in qua f continetur Regula Saluatoris in tertia g persona, & alia priuilegia pro monasterio Watzstenensi, disponebat se ad patriam redire; [Bullam obtinet confirmatiuam Regulæ] omnibus Romæ tunc degentibus relinquens celebrem sui nominis memoriam, & famam sanctitatis. Dominus autem h Eleazarus Cardinalis, eidem Dominæ Catharinæ deuotionis solatia dilectionisque beneficia, consilia & auxilia, quibuscumque suis negotijs procurandis, ob vitæ eius eminentiam singulariter & deuote impendebat. Habebat quidem Cardinalis prædictus a iuuentute sua singularem deuotionis gratiam ad S. Birgittam, tam viuentem quam defunctam, [fauore Eleazari Cardinalis,] quia ipsa viuente se in via Dei & vita, secundum eius sancta consilia & monita salutaria, deuote & humiliter conformabat. [item ad iter commendatitiam] Summus vero Pontifex Vrbanus VI vna cum sacro Collegio Cardinalium, eam singulari dilectionis fauore excipiens, dabat ei cum benedictione Apostolica Bullam exhortatoriam siue viaticam, ad Dominia, ciuitates & castella, ad quæ eam declinare contingeret, ad tuitionem in via habendam & securitatem. Vnde virum magnæ auctoritatis de curia, vt eam per partes Italiæ tuto conductu deduceret, secum vsque ad Alpes ire præcepit.

[60] Quantis igitur ob gratiam Domini Papæ, & eius Bullæ condignis honoribus excepta fuit, [ob quod vbique honorifice excipitur;] a ciuitatum Primoribus, Ducibus & Principibus, tam Italiæ quam Alemaniæ, stylus in longum protraheretur, si omnia deberent enarrari. Vnum tamen æstimo necessarium ad dicendum, quod passim omnibus ad se venientibus monita dabat salutaria, quæ non tantum vitæ sinceritas sanctæ comprobabat, imo etiam miraculi nouitas commendabat. Accidit in Prussia, [famulum sub curru contritum] cum in itinere ex labore & infirmitate plurimum fatigata curru veheretur, vt vnus de familia eius currui insidens obdormiret, & ex agitatione currus præceps caderet inter pedes equorum; rotæque succedentes costas ei intantum confregerunt, quod vix anhelitum trahere valens in currum leuaretur. Cui, sicut omnibus infirmis & tribulatis semper solita erat, benigne compariens, latus eius contritum & costas confractas, legens Aue Maria, manu leniter contrectabat. At vbi manus mulieris sanctæ costas confractas tetigit, [attactu sanat.] virtus diuina ipsas solidauit, dolor cessit. Et qui vix propter immanem cruciatum spirare potuit, lætus eodem die & omnino sanus discurrit: laudes Deo & Dominæ Catharinæ exoluens, pro recuperatæ beneficio sanitatis. Considerabat enim, quod in tactu manuum huius Dominæ, medicina suo dolori competens salubris extitit, & non in malagmate, quod a medicis magno pretio comparatur.

[61] Eo denique tempore, quo de Roma recessit, cœpit in via corpore debilis existere, [Ipsa ex quo Roma exijt ægrotare incipiens] & de die in diem languor inualescere; vires tamen animæ & mentis eius deuotio in Domino numquam in ea marcescebant. Nec remedia quæsiuit medicorum, quia toto cordis desiderio cupiebat dissolui & esse cum Christo. A tempore autem, quo de Roma redijt ad regnum Sueciæ, & monasterium Watzstenense, vsque ad obitum suum, videlicet ab Octaua Apostolorum Petri & Pauli vsque ad festum Annuntiationis Dominicæ, [fit quotidie debilior.] continuis varijs corporis ægritudinum passionibus laborabat. Sed quanto corpore infirmior, tanto mente extitit vigorosior, sciens quod virtus in infirmitate perficitur, & stabilitas festinat ad coronam.

[62] Nec deerant tantæ sanctitati miraculorum insignia, [ex alto lapsum] quia ciuitas supra montem posita abscondi non potest. Contigit igitur quemdam de familia monasterij de alto quodam ædificio super lapides & ligna præcipitem ruere, sed passus hanc ruinam validam, fractis costis dexteri lateris, vt moris est, & quassatis, cum difficultate anhelitum trahere vix valebat. Quod cum piæ matri monasterij, Dominæ Catharinæ nuntiatum esset, ipsa condolens dolenti, descendit ad ianuam monasterij, oratione præmissa læsa membra tetigit, & ad eius tactum diuina virtus membra confracta consolidauit, læsusque sanus factus & incolumis, ad labores statim redijt, [consolidat attactu:] magnificans Deum, qui talem potestatem dedit hominibus. Nouit autem vir ille, huiusmodi suæ læsuræ fomenta vnctionis congruere & emplastra: sed tactum manus huius sanctæ Dominæ multo excellentiorem in his omnibus præiudicauit, & virtutem Dei in manu eius existere omnibus prædicauit.

[63] [confitetur quotidie,] Ægritudine autem Venerabilis Dominæ Catharinæ quotidie accrescente, studuit se frequenter Sacramentis communiri. Ex feruenti deuotione, etiam postquam peregrinationem susceperat cum matre sua, quotidie Confessionem faciebat, in cordis contritione: & aliquando bis vel ter ad lauacrum confessionis humiliter accedebat. Nouerat autem, quod Confessio est salus animarum, dissipatrix vitiorum, restauratrix virtutum, oppugnatrix dæmonum, & quod obstruit os inferni & aperit portas Paradisi. Sacramentum vero Corporis Christi, [& spiritualiter communicat:] propter passiones stomachi, in hac vltima ægritudine sumere non audebat, sed gestibus deuotionis, prout potuit, sacrosanctum Corpus Domini venerans, leuatisque oculis ad cælum, diu cordis lingua (quia carnis lingua iam obmutuerat) aliquid soli Deo cognitum perorans, astantibus Sororibus & exitum suum Deo commendantibus, in Domino feliciter obdormiuit.

[64] Statim prodigia e cælo, sanctitatem eius testantia, aliquibus deuotis personis apparuerunt. [stella super domum morientis conspicitur] Nam stella visa est stare supra domum, in qua iacebat coreius exanime per dies & noctes, vsque dum corpus fuisset traditum sepulturæ. Corpore vero ad sepeliendum delato, stella videbatur moueri de loco suo, quasi obsequium funeri eius præstitura: & funere posito in ecclesia, inter missarum solennia, stella manebat quasi pendula super feretrum corporis extincti; sed humato eius corpore stellæ illius cessabat officium. Bene quidem stellæ ministerio honorabatur, quæ dum in humanis ageret, vitæ puritate clara firmaque ac perseuerans & lucens in sancto proposito exemplar commendabilis conuersationis omni morum honestate fuisse perhibetur. [item luminaria ante feretrum.] Aliquæ etiam deuotæ personæ, cum sacramentis asserebant se vidisse luminaria mire radiantia in aëre ante feretrum ferri, dum portaretur ad ecclesiam sepelienda: sed a quibus illa luminaria portabantur, videre minime potuerunt.

[65] Conuenerant autem die depositionis eius in Watzsteno quamplurimi Prælati, i Archiepiscopi, Episcopi, & Abbates, [Ab ordinibus omnibus effertur ad sepulturam] de regnis Sueciæ, Gothiæ, Daciæ, & Noruegiæ, nec non ex seculari potestate Dominus Ericus k filius Regis Sueciæ, cum multis Principibus, Magnatibus, & Baronibus, inferiorum statuum, Clericorum & laicorum multitudine copiosa. Erant vero non modica per singulos suspiria cum lamentis, præcipue Virginum inclusarum, quæ exequias benignæ matris gemitibus & lacrymis celebrarunt. Efferebat ad sepeliendum extinctum corpus eius memoratus Dominus Ericus cum Principibus regni, factaque est compressio magna populorum, & vix deferre ad sepulcrum corpus sacrum valuerunt, quoniam omnis turba quærebat contingere illam margaritam pretiosam. Debitum sepeliendi officium beatæ memoriæ Dominus Nicolaus Episcopus Lincopensis, astantibus sibi Archiepiscopis & Abbatibus, cum multitudine Clericorum & religiosorum numerosa, lacrymose expleuit.

[66] Inter hos affuit quidam magnæ auctoritatis & scientiæ magister, Tordo Episcopus l Strengenensis, in exequijs eius solicitus & deuotus ministrator; [Tordonis Episcopi manū exanimis stringit,] qui ob deuotionem & familiaritatem, quas erga eam adhuc viuam habuerat, manum Dominæ Catharinæ palpitando tangebat, recommendans se eius interuentui apud Iudicem æternum. Mirum dictu, sentiebat Episcopus manum suam fortiter teneri & comprimi manu D. Catharinæ, sicut solet fieri inter amicos & fideiussores, qui manus suas in signum maioris dilectionis & firmitatis inuicem fortiter constringunt. Ipsa enim in Roma existens, pro eodem Episcopo, [quasi eum suæ promissionis admonens.] veniente ad Apostolicam Sedem pro electione sua confirmanda, apud Dominum Apostolicum, Cardinales & Officiales Curiæ plurimum laborarat. In hoc facto constrictionis manus Episcopi dabatur intelligi, quod sicut eum viua hortabatur memorari sponsionis suæ Deo factæ, pro quo quodammodo coram Domino Papa pro confirmatione sua intercedendo fide-iussit; sic exempta carnis oneri, assistens æterno Pontifici, admonuit fidelitatem seruare suæ promissionis, quasi sibi inculcaret illud Sapientis: Si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam, illaqueatus es verbis oris tui; fac ergo quæ dico, & temetipsum libera. [Prou. 6, 2]

[67] Obijt autem Venerabilis Domina Catharina in monasterio Watzstenensi, anno Domini millesimo trecentesimo octogesimo primo, * vndecima Kalend. Aprilis, die Dominica, videlicet in profesto Annuntiationis Dominicæ, & in crastino eiusdem honorifice est sepulta. Ad cuius tumulum, & sanctam memoriam, multa patrantur deuote poscentibus beneficia, ipsius dono, qui in Sanctis suis est laudabilis & mirabilis in secula seculorum. Amen.

[Annotata]

* imo nona Dies mortis & sepulturæ.

a Anno 1378, 26 Martij.

b Eodem anno 2 Aprilis suffectus est: scribit autem Alphonsus, ex Episcopo Giennensi eremita, [Vrbano V antequam creetur supplicat Catharina.] apud Odoricum Rainaldum in Annal. ad an 1379 num. 10 rem huc spectantem hisce verbis: Quia ego per quatuor vel quinque dies, antequam intrarent conclaue, verisimiliter vidi quod Dominus Bartholomæus, Archiepiscopus tunc Barensis, debebat eligi de communi consensu ambarum partium; ideo tunc iui ad Dominam Catharinam, filiam B. Birgittæ, cuius negotium promoueo in curia, & persuasi sibi, quod iret ad Dominum Archiepiscopum, & ei maximam reuerentiam faceret, & negotium canonizationis suæ matris valde efficaciter recommendaret; eo quod ego videbam, vt ipse eligeretur in Papam. Ipsa vero hoc audiens statim illuc perrexit, & in ecclesia S. Petri ipsum inuenit, & tunc ei maximam reuerentiam vltra solitum exhibuit, & negotia sua illi humiliter recommendauit. De quo ipse tunc magnam admirationem concepit: eo quod dicta Domina Catharina non consueuerat ei facere

Tam profundam reuerentiam.

c Cum electus est eodem anno mense Septembri Robertus Gebennensis, sub nomine Clementiss VII sessurus Auenione.

d Quod demum a Bonifacio IX absolutum fuit anno 1391, extatq; in Bullario signata Nonis Octobris canonizationis bulla, ex parte ad annum prænotatum inserta Annalibus eccles. ab Odorico Rainaldo: integra vero Reuelationibus præfigitur antiquissimæ editionis Francofurtensis.

e Impetrauit autem anno I Vrbani huius, III Nonas Decembris, quæ extat impressa ante Regulam in tom. 2 Reuelat. D. Birgittæ: ex qua ipse Durantus se aliosq; corrigit, [Vrbanus V an dici possit Ordinem Birgittinum probasse?] qui ante scripserunt Ordinem S. Saluatoris ab Vrbano Vfuisse institutum: quod reuera dici quodam tenus potest: cum in hac ipsa bulla dicatur Sancta, monasterium S. Mariæ de Wastena Ordinis S. Augustini sub vocabulo S. Saluatoris de licentia felicis record. Vrbani Papæ V fundauisse & constitui fecisse ac sufficienter dotauisse: & quod eadem Birgitta, dum vixit, quasdam constitutiones circa modum viuendi regularem & obseruantiam tenendi in eodem monasterio, reuelatione diuina (vt creditur) fecit & ordinauit. Esto dictas constitutiones non ipse Vrbanus V, sed eius successores recognosci fecerint atque probauerint: nam quod ante circiter octodecim aut viginti annos, priusquam crearetur Pontisex fecerat Birgitta: id, quia factum ratum habuit, de ipsius licentia fecisse dicitur.

f Edita quidem Bulla nihil simile nunc habet: talem tamen fuisse ipsam originalem, patet ex his verbis § prout in quibusdam litteris inde confectis ipsius Cardinalis (de quo mox) sigillo munitis, prædictas constitutiones de verbo ad verbum continentibus, quarum quidem litterarum tenorem inseri fecimus, plenius continetur.

g Ita quidem cap 1 & initio capitis 31: initio tamen capitis 29 & in decursu capitis 31 etiam in prima persona loquitur S. Birgitta: & sua cum Christo colloquia proponit.

h In bulla. Elyzarius tit. S. Balbinæ Presbyter Card. cui Vrbanus VI Constitutiones a Christo S. Birgittæ dictatas, & Gregorij IX iussu examinatas, iterum cognoscendas commiserat, vt ibidem legitur. Refertur autem a Ciacconio ex Episcopo Theatino assumptus, & annumeratur Cardinalibus a prædicto Vrbano creatis anno 1378 14 Kal. Octob. & sub eodem Papa mortuus putatur, S. R. E. Pœnitentiarius Maior.

i Puta Vpsalensis e Suecia, cuius suffraganei Lincopensis, Scarensis, Strengnensis, [Episcopatus septentrionales.] Arosiensis, Vexionensis, Aboënsis & VViburgensis: Lundensis e Dania sub quo Roschildensis, Othoniensis, Ripensis & Slesvvicensis. Noruegiæ vero Episcopatus quatuor nominantur, Asloënsis, Stauangriensis, Bergensis, Dronthemensis.

k [Ericus 13 Rex Suetiæ.] Diuersus ab eo, qui inter Reges Sueciæ huius nominis XIII, ex Duce Pomeraniæ, annitente matertera Margarita, inauguratus est anno 1396, & cum ipsa communiter tria regna est moderatus vsque ad annum 1412: solus deinde post illius mortem vsque ad annum 1437.

l Vrbs Episcopalis eius in Sudermannia est ad lacum Meler, inter Torsiliam & Telgam, [Strengnensis diœcesis.] passuum millibus circiter 100 Stockholmia versus occasum distans.

APPENDIX.
Miracula sanitatum ad S. Catharinæ inuocationem infirmis concessarum.

a

[68] [Puer in torrentem lapsus] De miraculis eius post mortem, quæ gloriosus Deus propter merita eius fidei concedit, aliqua volentibus scire præsenti pagina depromantur. Transactis aliquibus annis post obitum eius, die quo ossa eius leuabantur propter fundamenta columnarum ecclesiæ collocanda, in parochia Molaby quidam puerulus, infans nondum trium annorum, cecidit de ponte in torrentem rapidum, quærebaturque a parentibus submersus per duos dies: tertio vero die inuenerunt infantem illum contra omnem spem viuum, adhærentem palo molendini cuiusdam. Interrogant pater & mater infantem, ab antea informe loquentem, quomodo palo illi adhæsisset. [biduo seruatur a S. Catharina apparente.] Respondit puer iam formate loquens: quando de ponte cecidi in torrentem, quædam Domina, albis vestibus induta, suscepit me adhærentem palo sub pallio suo, quod aquæ mihi non nocuerunt, & dixit se vocari Catharinam de Watzsteno: adhortataque est me venire ad Watzstenum: sed vobis me leuantibus de aqua, Domina illa disparuit. Parentes igitur eius venerunt cum puero ad monasterium Watzstenum, ad tumulum venerabilis Dominæ Catharinæ, cum offertorijs suis, referentes cum Sacramentis gratiam eis factam per merita Catharinæ, sicque completis votis ad propria redierunt.

[69] Sanctimonialis b in monasterio Watzsteno graui ægritudine per annos plures detenta, [Pro ægra rogatus votum facere Confessarius] intantum quod multoties extrema Vnctione percepta & alijs Sacramentis, de vita desperata omnino, morti carnis destinata videbatur: mitigatis interdum intensis doloribus, rogauit quemdam Fratrem Confessorem suum Sanctis aliquibus vota facere, vt eorum meritis tantillæ sospitati redderetur, quod posset Horas legere & deuotioni orationum aliquatenus intendere: desperabat enim se plenæ sanitati restitui. Fratri vero illi quid pro ea acceptum voueret deliberanti, [describendis S. Catharinæ Actis votum concipit,] incidit memoria de Domina Catharina, videlicet vt vitam eius & miracula scriberet & colligeret, si eius meritis aliquantum ab infirmitate releuari ei concederetur. Voto huiusmodi facto cœpit infirma remissius habere. Procedente vero tempore Frater ille oblitus promissionis factæ, scribere vitam Dominæ Catharinæ & miracula eius colligere prætermisit: vnde etiam infirmitas præfatæ sanctimonialis plus solito ingrauescere cœpit. Quare Frater ille inertiam & negligenriam suam recognoscens, [ad quod implendum visione animatur,] timuit sibi animaduersionem & iudicium imminere, eo quod votum suum rationabile complere distulisset. Itaque votum pristinum plena cum voluntate, etiam cum imprecatione vindictæ Dei renouauit. Transactis paucis diebus cum Frater ille cœpisset vitam eius conscribere, vidit in visione noctis quod intraret refectorium, videbaturque sibi quod B. Birgitta sederet in capite mensæ, vbi Confessor solitus est sedere: alias etiam personas sibi assidentes vidit, sed quas aut quales intelligere non potuit. Ad mensam videbatur Domina Catharina ministrare, quæ Fratri illi in medio refectorij occurrit, [itaque intra biennium ægræ obtinet sanitatem.] porrigens sibi manum suam: quam ad manum suum applicabat, innuens ei, quod si voto facto satisfaceret, infirma illa sanctimonialis sanitatem recuperaret. Et hæc visio continuatis noctibus per bis facta est. Vnde Frater ille operam dabat inuestigandi de vita eius & miraculis; & præcipue de personis quæ ei in vrbe Roma, Alemanniæ partibus & in regno Sueciæ vsque ad mortem familiariter adhæserunt; & discontinuatis vicibus audita describens, per duos ferme annos ignauiam mentis suæ consectatus, historiam gloriosæ Dominæ Catharinæ distulit consummare: totoque medij temporis spatio prædicta sanctimonialis, quamuis lente, infirmitatum incommodis laborabat: sed conscriptis Vita eius & sanctis actibus, est pristinæ reddita sanitati.

[70] [Vicarius VVasten. ab immani dolore capitis liberatur,] Adhuc de crebris & quasi quotidianis ad sepulcrum eius miraculis, ipso largiente qui in Sanctis suis semper mirabilis atque laudabilis existit, aliqua subiungere curaui, ne lucerna tantæ pulcritudinis abscondita sub modio, torpore obliuionis extinguatur. Sacerdos quidam dictus Petrus Kraaka, Vicarius in ecclesia Parochiali Watzstenensi, intantum dolore capitis premebatur, quod fauces & linguam mouere, seu os ad capiendum cibum aperire minime posset. Omni igitur humano auxilio in hoc necessitatis articulo destitutus, ad Dei Sanctorumque suffragia se tota mente & deuotione conuertit, signis & nutibus innuens, vt vota pro eo fierent ad aliquem Sanctorum. Vnde placuit quibusdam eius amicis, debere fieri votum & oblationem ad sepulcrum Dominæ Catharinæ, vt meritis ipsius a passione hac grauissima leuaretur. [alijs pro eo vouentibus.] Hoc voto emisso, sequenti die exhaustis iam viribus, infirmus ille quasi in extasi positus, vidit duas Reuerendas Matronas ad se introëuntes, quarum altera ei dixit: Ex quo vota tua ad me direxeras, tibi libenter subuenirem, sed multum impatiens es; tamen scias, quod veni tibi in auxilium. Qui ad se reuersus, sensit dolorem imminutum, & os, linguam, & ceteros sensus suo naturali officio redditos: & qui per septem dies continuos sine cibo & potu ac sermonis eloquio exaruerat, sumptis naturæ fomentis, Dei magnalia per merita B. Catharinæ sibi exhibita, prædicabat hilari mente; ad sepulcrum Dominæ Catharinæ caput de cera offerens, in testimonium suæ sanitatis totaliter recuperatæ.

[71] Quædam Sanctimonialis, nomine Birgitta, dolorem dentium tam vehementem patiebatur, [Alia intolerabili dolore dentium] quod maxilla ex illo dolore tantum intumuit, ne oculo aliquid videre posset. Nocte quadam dolore aliqualiter sopito cum dormiret, apparuit Domina Catharina ei dicens, Vis sana fieri? Illa respondens ait: Domina mea Catharina ex toto corde opto ab his doloribus saluari. Quo dicto, ipsa venerabilis Domina manu sua maxillam illam turgidam leuiter pertractans tribus vicibus, qualibet vice manum excussit: [semel] qua vigilante dolorem sensit mitigatum, & in oculo visum recepit aliqualem: sed paucis diebus euolutis plene conualuit, gratias agens Deo & Dominæ Catharinæ, cuius meritis se nouerat sanatam. [iterumque liberatur.] Item alia vice dolorem dentium patiebatur ita vehementem, quod dolor ille cerebrum capitis & auriculam eius dexterā ita occupauit, quod timebat sensibus priuari: sed vsa meliori consilio, petijt sibi adferri Reliquias Dominæ Catharinæ: quibus allatis tetigit aurem & maxillas cum illis, & dolor in paucis euanuit diebus.

[72] Dignum æstimaui non omittere quomodo anno Domini MCDXLVIII quædam sanctimonialis eius meritis ex morbo paralysis sit curata: [Item paralytica] nam contigit ipsam minutionem venarum feria tertia c Pentecostes in manibus recipere, & facto prandio officio linguæ non modice priuari. Quæ ob caussam percipiendi remedij feria quinta, ad sudorem obtinendum & materiæ huius debilitatis dissolutionem, balneum est ingressa: ex quo sequentibus diebus tantam impotentiam incurrebat, quod non valuit loqui, neque cibum capere neque aliqua membra in dextero latere ad aliquid mouere: os vero & oculus dexter obliquitatem & lingua grossitiem cum albedine habebant: cetera quoque membra viribus suis erant destituta, morbum paralysis prætendentia in dextra parte. Cumque sic quasi semimortua in infirmatorio decumberet lecto, [ad mortem deducta] nulla signa dare valuit aut responsa, sensibus totaliter alienata. Sorores ei mortem imminere timentes, Confessorem vocant, vt Sacramentis eam muniret in mortis foribus laborantem. Ad quam cum venisset, loqui aut os aperire non potuit; oleo sancto eam inunxit. Quo facto nocte sequenti vna de Sororibus infirmarijs, [vouente pro ea Infirmaria.] deuote considerans eius languorem, pietatis oculo plurimum ei compassa, ad supplicandum Dominæ Catharinæ filiæ B. Birgittæ pro conualescentia infirmæ menti eius occurrit. Et continuo flexis genibus orabat Dominam Catharinam vt infirmæ suis meritis & precibus apud. Deum misericorditer subueniret: votum faciens quod, si ab hac infirmitate conualuisset, oblationem suam faceret ad sepulcrum eius in memoriam huius facti. Quæ statim die sequenti cœpit more infantium verba non ad integrum depromere: sed infra sex dies sequentes plene in omnibus paullatim membris conualuit, oblationem de cera faciens ad sepulcrum Dominæ Catharinæ, cuius meritis se credidit sanitati restitutam, gratias agens Deo, qui mirificat Sanctos suos & ostendit apud se meritis gloriosos.

[73] Anno Domini MCDLIV, ancilla Domini Andreæ Clerici in Wezendra, [manus inflata & exulcerata curatur:] Ingredis nomine, habuit manum per tres hebdomades inflatam cum dolore maximo, & vlcerosam ita quod nullam curam rei domesticæ posset cum illa operari. Adhibitis pluribus medicinis nullum ei adfuit remedium. Quadam die veniens ad monasterium ad primam Missam legit orationes suas consuetas. Cum autem sic oraret, occurrit menti eius memoria Dominæ Catharinæ filiæ B. Birgittæ, vt ad sepulcrum eius, pro recuperanda sanitate manus suæ, accederet: quod statim fecit vouens manum ceream offerre illi, si manus suæ sanitatem suis meritis obtineret. Voto autem facto ante meridiem tota illa inflatio euanuit, & manus plenæ est restituta sanitati.

[74] Quædā femina, in parochia Linderaas, intoxicata, voluit serpentē de ore suo euomere, [item mulier intoxicata.] sed nulla ratione potuit: tunc hi, qui sibi adstiterunt, videntes sibi mortē imminere, quia respirare non valuit, vouerunt Dominæ Catharinæ se facturos oblationem pro ea, si vita salua serpentem euomuerit. Voto facto, eiecit serpentem, & statim post eiectionem sequebantur quatuordecim bufones: & salua facta est hac vice & fecit oblationem ad sepulcrum Dominæ Catharinæ, cuius meritis se saluam esse confidebat.

[75] Cum supradicta beneficia, seu miracula, multa, variaque, [Veter lacus, hiberno tempore] & admiranda sint, aliorumque Sanctorum virtutibus & meritis, scilicet in omnium necessitatum, ægritudinum, morborum & obsessorum curatione dignissime comparanda; satis est ad ea recurrere, quæ dextræ Dei digito, tam foris in sua peregrinatione quam domi in optima & virtuosissima conuersatione sua, sit operata. Vnum itaque e multis stupendius ceteris, quod in frigidissima eius patria acciderat, hic inserendum erit. Monasterio S. Birgittæ in Regno Gothiæ seu Sueciæ, adiacet quidā d lacus, Vetter dictus, longitudinis sexaginta & latitudinis viginti Italicorum milliarium; qui talis est naturæ, quod cum tempestuoso vento eoque remisso congelatus fuerit, & tempus resolutionis immineat, [solitus periculose dissolui,] vehementissimo strepitu incipit in fundo ebullire & commoueri, magnaque violentia prorumpere in paruas rimas vel scissuras quæ fiunt in glacie; & has in modico temporis spatio facit valde latas, licet pro tunc glacies in spissitudine habuerit plusquam vnum vel duo brachia; & tunc cooperante superiore impetu, diuiditur tota glacies in plures particulas, ita quod multi existentes super ipsis, frequentius (nisi Dei præsidio & Sanctorum inuocatione tutelam inuenerint) submergantur. [inuocata S. Catharina] In hac angustia constituti homines cum iumentis & vehiculis, visa horribili collisione & dissolutione ac voragine glacierum & morte imminente, magno gemitu inuocant Deum & S. Catharinam vel Matrem eius aut vtramque vt salui fiant. [indemnes dimittit.] Nec frustra id accidere solet: nam non solum fortificatur pars glacialis, in qua tristes remanent, vel de vna ad aliam transiliunt; sed & contra turbinem & vim ventorum gemino miraculo salui deferuntur ad littus, glacie in aquas quasi momentaneo spatio resoluta.

[Annotata]

a Vita Romæ & Coloniæ post Reuelationes impressa ferme caret tota hac appendice, terminaturq; duobus solis, [Appendix in varijs codibus varia.] quæ hic num 70 & 75 referuntur: & quidem quod istic primum est, hic postremo ponimus loco: quia abest a Codice Holmiensi, ex quo damus cetera, nec non a MS Hubergensi & impresso Louaniensi, qui Codices ita imcipiunt, Tiansactis quippe aliquibus annis: omisso deinde miraculo secundo, rursum absque præuio exordio tertium referunt: deinde habent miraculum repressæ inundationis Tiberinæ supra in vita relatum num. 55, quod ita concludunt. Hæc de quamplurimis huius sanctæ Virginis miraculis gratia breuitatis hic omissis sufficiant. Denique subiungunt: Præter dicta miracula vnum singulare de pluribus adhuc apponere & non tacere decet. Anno Domini MCCCCLXXI &c. est illud, quod plenius & magis authentice habes infra inter miracula approbata num. 3. Ex quibus patet, non tantum non esse appendicem hanc illius auctoris, qui primus vitam conscripsit; sed nec vnius quidem: indeq; factum. vt pro diuersitate codicum tanta in ijs reperiatur diuersitas.

b Benedicta nomine vt dicitur in prolegom. vbi eadem res cum alijs nonnullis circumstantijs habetur, inueniturq; in sola Holmiensi editione.

c Pascha eo anno fuit 24 Martij, adeoque feria tertia Pentecostes die 14 Maij.

d Hanc illius laci naturam pulchre confirmat historia a Vastouio relata de eo nobili, qui inuenem, [Lacus Vetter] tempore gliscentis hæreseos a prophetiæ & concionandi dono vulgo vvys chilt puerum sapientem dictum, ob fidei catholicæ constantiam primo in eumdem immerserat lacum, indeq; diuinitus terræ redditum alligarat totæ, ab eoq; audiuit se frigore, fama & aqua periturum: Lacum enim, inquit vastissimum Vetter, breui post transiturus super glaciem, suos præcedere iussit. Et ecce glacies derepente se aperit inter seruos & herum, hiatuque in immensum crescente, mandat suis vt pergant & mandata exequantur, se vnde venerat rediturum. Sed nec redire valuit: retro namque conuersus vidit cedentem glaciem & in aquas resolutam. Quare cum triduo super fragmen, in quo primum constiterat, fluctuaret; & noctu penes littora ab accolis frustra auditus, & interdiu in medio lacu conspectus, a nemine tamen adiutus, ter miserabili, vt illi prædictum fuerat, letho perijt.

MIRACVLA
A Commissarijs Episcopalibus iuridice excepta, ex impresso Holmiæ.

Catharina Suedica, filia S. Brigittæ, Vastenæ in Suecia (S.)

BHL Number: 1713

EX PVBLICO INSTRVM.

CAPVT I

Tenor litteræ commissionis Reuerendi Patris & Domini, Domini Henrici, diuina prouidentia Episcopi Lincopensis, super miraculis felicis memoriæ Dominæ Catharinæ, filiæ S. Birgittæ, recipiendis & colligendis.

Henricus, miseratione diuina Episcopus Lincopensis, dilectis in Christo filijs, [Præscribitur Commissarijs] Dominis Benedicto Curato ecclesiæ Hazhabij, & Ioanni de Abij, Ioanni Ormeri, & Laurentio de Straa, Altaristis in monasterio Vastenensi, salutem in Domino sempiternam. Licet miraculorum examinatio, per quæ gloriosus Deus Sanctos suos in hoc mundo mirificat & exaltat, sit vna de summis caussis, quæ ad solum Summum Romanum spectant Pontificem, vel ad eum, cui ipse eam duxerit committendam & delegandam: verumtamen vt cognoscant gentes & enarrent mirabilia Dei, & benedicat omnis caro nomini sancto eius, qui facit magna & mirabilia atque inscrutabilia absque numero solus; necessarium censuimus ad informandam humanæ fragilitatis ignorantiam, tam excelsas & mirificas Dei virtutes testium fide dignorum assertionibus comprobari. Sane cum a multis non solum accepimus, verum etiam rerum experientia, [vt S. Catharinæ miracula,] quæ omnium est magistra, veraciter didicimus, quod quondam dilecta Nobis in Christo filia, nobilis persona, Domina Catharina, carnali propagatione inclyta filia B. Birgittæ, patronæ nostræ clarissimæ, relicta olim nobilis viri Egardi, militis nostræ diœcesis Lincopensis; ducens vitam suam omnibus exemplarem, & Creatori suo atque omnium signanter atque singulariter acceptabilem & deuotam, viam vniuersæ carnis ingressa, pro suis operibus virtuosis migrauit ad Dominum, ipsiusque corpus sepultum in monasterio Vastenensi nostræ diœcesis supra dictæ extitit; vbi post eius de vita præsenti obitum, is ad cuius deuotæ seruitutis obsequium seipsam totaliter deputabat & impendit, multa in testimonium suæ Beatitudinis signa Christi fidelibus dignatur ostendere, atque mirabiliter & liberaliter impertiri: quæ non decet latere sub modio, sed veluti super candelabrum posita Dei Ecclesiæ nota fieri & diuulgari. Quocirca discretionibus vestris, de quibus in his & alijs plenam in Domino fiduciam gerimus & habemus, tenore præsentium committimus & mandamus, & cuilibet vestrum in solidum, in virtute sanctæ obedientiæ districte præcipiendo, auctoritate ordinaria iniungimus, quatenus cum omni reuerentia ac matura & solicita circumspectione, [authentice colligant,] nec non timore & amore Dei debito & condigno, de omnibus etiam quibuscumque, quæ ad præfatæ Dominæ Catharinæ gloriam & exaltationem per mirabilium Auctorem ostensa seu facta referuntur, quæ Deus ad laudem sui nominis propter merita eiusdem dignatur quomodolibet operari, cum integra eorum substantia & circumstantijs legitimis, necessarijs & opportunis, per testes fide dignos, cum debiti iuramenti præstatione, auctoritate, commissione, & mandato vobis & vestrum cuilibet in solidum, vt præmittitur, specialiter factis, commissis & iniunctis, colligere & conscribere curetis omnes insimul vel vnus vestrum, qui tunc præsens fuerit: ita quod infirmitas ipsa, modus curationis, nomen personæ, villa, oppidum & parochia seu ciuitas atque diœcesis, in quo seu quibus huiusmodi personæ, circa quas aliqua miracula contigerint, commorantur, diuisim & specialiter exprimantur: nec non tres vel quatuor testes honestiores & magis noti, qui præsentes erant & viderunt realiter ipsum miraculum fieri, sub expressis eorum nominibus proprijs & oppidis & diœcesi, similiter statim post personam tunc curatam inscribantur. Et ista scriptura in eodem instanti, post descriptionem miraculi tunc facti & declarati, ipsis testibus præsentibus & auscultantibus diligenter recitetur: [subseruitura instruendo processui.] vt si contentari noluerit Sedes Apostolica de his, quæ pro parte tunc collecta & conscripta sunt, vel quæ ad eam directa fuerint; sed decreuerit vnum vel plures Prælatos de regno vel de partibus extra regnum ad locum ipsum in Vastenum dirigere, ad inquisitionem diligentiorem & examinationem vberiorem & magis exactā faciendam, requirendam & peragendam: possint tunc huiusmodi testes iam recepti, collecti & inscripti ad faciendam & perhibendam plenam fidem, citari & opportune iuxta negotij exigentiam conuocari, & seriose ac specialiter requiri & examinari. Super præmissis autem diligenter & fideliter obseruandis & peragendis, sub attestatione diuini iudicij vestras conscientias oneramus. Actum & datum Wadzsten. Anno Domini millesimo quatercentesimo sexagesimo nono, Dominica infra Octauas Natiuitatis Christi, nostro sub a secreto præsentibus impendente.

Sequitur instrumentum commissariorum examinationi & receptioni testium deputatorum.

Gloriosus Deus, qui dat virtutem & fortitudinem plebi suæ, qui rationabilem creaturam suam, [Illi præuia laudatione ipsius Sanctæ,] per Spiritum sanctum suum sibi feliciter vnitam & effectam diuinitatis suæ participem, gratanter erigit in sublime & ditat felicibus incrementis: qui & cum tranquillitate iudicat & magna reuerentia disponit omnia, benigniter occurrens ineffabili sua sapientia ad nos, habitantes in extremis terræ finibus, regno videlicet Sueciæ, inuenit magni pretij mulierem, videlicet venerabilem & sanctæ memoriæ Dominam Catharinam S. Birgittæ filiam, virtutum armis contra vitia valde fortem, vt in libro de Vita eius plenius declaratur: cuius gloriosum corpus in monasterio Wadzsten Lincopensis diœcesis quiescit, eamque non solum dum viueret in terris, excellenter gratiarum ornatam charismatibus, Diuinæ sapientiæ radijs illustrabat: verum etiam nunc de vitæ præsentis laboribus ereptam, diuersis miraculorum prodigijs & signis, inter Sanctos suos mirificat & inter homines fama celebrem efficit, & ostendit meritis gloriosam. Igitur ad hoc, vt a pueris deuotis magnificentiæ diuinæ laudabile nomen eo feruentius exaltetur, & agnoscat omne seculum, quanta gloria mirabilis Deus in Sanctis suis significat prædictam famulam suam Dominam Catharinam: [profitentur se testatiora solum collegisse,] ex præcepto venerabilis Patris in Christo, & carissimi Domini nostri, Domini Henrici, diuina miseratione Episcopi Lincopensis, per patentem litteram ipsius sigillo roboratam, nos Benedictus Curatus in Hashaby & Ioannes de Abij, licet indigni Presbyteri, in monasterio Wadzstenensi Lincopensis diœcesis, prædicti regni Sueciæ commorantes, diligentiam, quam potuimus, apposuimus ad scribendum cum testibus, & personarum & locorum in quibus habitant nominibus, aliqua miracula, per quæ virtuosus Deus eamdem famulam suam glorificat: sed nequaquam omnia. Nam multa valde stupenda referuntur nobis, quæ (quia ad hæc nomina personarum, vel oculis nostris videre personas, cum quibus facta fuerint, vel testes idoneos habere non possumus) scribere non curamus. Vere etiam credimus, [alijs pluribus prætermissis:] multa per eam fieri mirabilia, quæ numquam referuntur ad nos: quod patet per multos hic peregrinantes, & ceram in diuersis formis suspendentes, qui ita veniunt & recedunt, quod nobis penitus nil loquuntur. Sciendum est insuper, quod multi sunt in partibus istis cognomina non habentes: huiusmodi ergo de oppidis, in quibus inhabitant, nominamus. Item notandum, quod veniunt aliqui non recordantes præcise dicere nobis diem, qua infirmitas eorum inceperit aut finierit. Diem ergo & annum, quo ad nos veniunt, ponimus, hoc ex plerisque perpendentes, quod statim finita passione iter veniendi arripiunt: [& tempus signasse quo delata fuerat.] quorum aliqui hoc valde debiles attentant, & ad locum ipsum Wadzstenensem peruenientes gaudent se per venerabilis Dominæ Catharinæ merita perfectæ curationis antidotum in itinere prægustasse. Illa autem miracula, quæ ad nostram præsentiam & examinationem relata sunt, ex mandato venerabilis Patris & Domini præfati, iuxta formam nobis in litteris Commissionis traditam, prout melius potuimus, conscripsimus & sequuntur hunc in modum.

[Annotatum]

a Id est, Sigilla: atque hoc fortasse sensu a secretis Principum dicti sunt eorum scribæ & actuarij, siue vt vulgo loquimur, Secretarij, soliti sigilli impressione ea signare, quæ dominorum suorum nomine publicari oportet: non autem quod arcanorum consiliorum sint conscij: sic & secretarium censeri potest appellatum signaturæ locus in ecclesijs.

CAPVT II.
Mortui quatuor voto S. Catharinæ facto in vitam reuocati.

[1] Anno Domini MCDXLI, non solum casu, verum etiam & diuina potius gratia sic disponente, pausandi gratia venit Officialis monasterij sanctarum Mariæ & Birgittæ de Watzsteno, [Puella trimula ex vulnere fortuito mortua,] dictus Porsse (vir vtique fide dignus, & magnæ deuotionis, qui postea factus monachus intrauit Ordinem Carmelitarum) in domum cuiusdam, cum ageret negotia monasterij, & ibi inuenit patrem-familias cum coniuge sua & amicos eorum dolentes atque lugentes: qui volens lenire dolorem eorum, quæsiuit caussam tristitiæ? Cui habitator domus & vxor: Filiam nostram carnalem lugemus, quæ huc ante modicum more infantium cucurrit iocando, atque ludendo cum vna dolabra, cum qua perforabat membranam diuidentem thoracem & viscera, quæ diaphragma dicitur, & subito expirauit. Prædictus autem Porsse recedens ad banchum, vbi corpus iacebat, parentibus & alijs præsentibus & in fletu perseuerantibus, [suadente monasterij Officiale,] aiebat: Dilectissimi, nolite dolere neque desperare, quia potentia Dei est immensa, & misericordia sua præsto est in omni loco & in omni tempore. Neque enim putandum est, quod Deus despicit preces amicorum suorum, & præcipue eorum, qui ei ministrando semper assistunt. In Watzsteno enim est quædam beata Domina, dicta Domina Catharina, filia B. Birgittæ, cuius precibus omnipotens Deus facit mirabilia per orbem. Si ergo eius nomen & auxilium inuocauerimus, mirabilia hodie, id est, huius infantis resuscitationem videbimus. Pater & mater cum omnibus adstantibus genua humillime fixerunt in terram, & tacti intrinsecus dolore cordium, [S. Catharinæ commendata a parentibus,] inceperunt Dominam Catharinam orare cum magna deuotione & instantia, vorum peregrinationis cum oblatione emittentes, quod si Domina Catharina puellæ mortuæ impetraret vitam, pater & mater cum filia mortua versus Wadzsten peregre iter peragerent sine mora. Orationibus & voto singulorum sic peractis, post modicum interuallum mortua, quasi a somno euigilans, viua surrexit, omnibus non solum tunc præsentibus, sed & alijs postea audientibus in gaudium non modicum & stuporem. Mater vero votum perficere volens, cum filia sua resuscitata venit Wadzsten in locutorium Sororum hora sexta vesperarum vel quasi, [resuscitatur, & VVastenam fertur.] vocans Sororem Benedictam Gudmari, quæ tunc Abbatissa erat: cui venienti cum aliquibus Sororibus infra scriptis in testimonium præmissorum (videlicet Catharina Petri Abbatissa, Ragnilde Nicolai Seniore, Catharina Ergei Seniore, Merita Petri Seniore, Ingeburge Suenonis Seniore, Margarita Nicolai, Christina Caroli, quæ tunc fuit expectans ingressum Religionis, & gestabat infantem in brachijs suis extra monasterium) enarrauit Dei beneficia ad intercessiones Dominæ Catharinæ secum facta, modo & ordine superius tactis, quæ subsequenter alijs Sororibus, quæ præsentes non erant, hoc idem nuntiabant, quarum aliquæ adhuc agunt in humanis cum eisdem, scilicet Sorores Anna Pauli Priorissa; Birgitta Olaui Senior, Catharina Ioannis Senior, Birgitta Alberti Senior, Iliana Matthiæ, Ingeburgis Nicolai. Nomen vero puellæ resuscitatæ erat Christina, quasi trium annorum.

[2] Quædam mulier nobilioris generis, de parochia Wanga oppido Sattaïn Ostgothiæ, Lincopensis diœcesis, habuit filiam paruulam, Ingridem nomine, quasi trium annorum: quæ tam graui infirmitate arripitur, quod ab omnibus circumstantibus per tres horas mortua iudicata est, quia rigida & frigida iacebat. [Alia trimula morbo extincta,] Rediens igitur pater de remotis intrauit domum, vbi mortua iacebat, & stans iuxta funus aiebat: Quod est istud? Responsum est a præsentibus: Filia tua. Ipse itaque præcipiens, ne quisquam tangeret corpus, prostrauit se stillantibus oculis, orans Dominum ex intimo corde, quatenus ostendere dignaretur suam misericordiam sanctitatemque famulæ suæ Dominæ Catharinæ in filia sua iam defuncta. Finita ergo oratione & voto emisso ad Wadzsten, [post curatam Missam de S. Trinitate,] vbi Reliquiæ Dominæ Catharinæ requiescunt, iuit ad ecclesiam, vt tractatum haberet cum Curato suo in hoc negotio. Cumque peruenisset ad eum, rogauit eum humillime celebrare vnam Missam de sancta Trinitate, in honorem ipsius summæ & indiuiduæ Trinitatis atq; ipsius venerabilis Dominæ famulæ suæ Catharinæ, & vt oraret pro filia iam defuncta. Cum Missa iam esset facta, rediens in domum propriam, inuenit filiam suam viuentem circa matrem, qui Deum super omnia, [viuens a patre inuenitur.] vt dignissimum est, laudans in magna hilaritate perfecit votum emissum, mittens matrem cum filia ad sepulcrum Dominæ Catharinæ, cuius meritis & precibus ad vitam sit restituta. Mater vero existens circa sepulcrum Dominæ Catharinæ, cum testibus fide dignis publice omnibus audire volentibus prædicabat hoc magnum, non sine admiratione & congratulatione, miraculum. Nomen patris huius puellæ Petrus Frenderus multum famosus: nomina testium. Laurentius Nicolai, & Haquinus Ioannis cum multis alijs.

[3] Anno Domini a MCDLXXI post Octauas Corporis Christi, Laurentius Nicolai, [Inuenis inter piscandum submersus,] habitans iuxta molendinum dictum Holm, parochiæ Mothala in territorio Askacherade, misit duos filios ad piscandum salmones: & cum de nocte retia traherent, subito in profundum cuiusdam aluei seu gurgitis rapiebantur, vbi minor submersus permansit, maior vero auxiliante Deo liberatus est: qui festinanter cucurrit ad proximum vicinum, vt eius coadiutorio fratrem mortuum reinueniret. Audito tali & tam lacrymoso infortunio, dictus vicinus ad alueum, vbi interijt, sequebatur: & cum illuc peruenerunt, viderunt vnum pileum natantem super aquas, & ibi cœperunt quærere: quo mox inuento, ipsum ad littus perduxerunt: vbi cadauer cum cymba relinquentes, ad patrem properabant, dicentes ei, quod acciderat. [& domum relatus mortuus,] Quod cum pater audiuerat, non sine maximis doloribus festinauit ad locum defuncti, & ipsum e cymba, mediante aliorum adiutorio, transferens locauit super vnam tabulam ad hoc aptatam: cuius corpus funibus fortiter applicatum, memoratus pater portauit in domum suam, & posuit in pauimento b stubæ, & in hac doloris vehementia sperare cœpit de potentia Dei, quæ clauem habet vitæ & mortis, & Sanctorum suorum suffragijs: & præcipue inuocare cœpit Dominam Catharinam filiam B. Birgittæ, dicens: O Beata Domina Catharina, si tam sancta es & potens apud Deum, vt publica vox est & fama, partire mecum de misericordia tua, & redde mihi filium meum viuum, qui iam mortuus hic iacet: & vouit istum, vt si reuiuisceret, [voto per patrem facto in vitam redit:] visitaret sepulcrum Dominæ Catharinæ in Wadzsten, cum offertorijs ceræ & aliorum deuotorum exercitiorum. Quo facto, extendebat filius mortuus primo vnum c os: quo viso pater & omnes alij præsentes, qui hoc inspiciebant, fortius clamabant pro auxilio dictæ Dominæ Catharinæ: & sic extendit secundum: deinde brachia & caput, & sic totum corpus: ita quod in breui plene conualuit, & venit Wadzsten in propria persona ad sepulcrum Dominæ Catharinæ. Pater vero eius adimplens omnia iuxta voti exigentiam, gratias egit Deo & Dominæ Catharinæ pro tanto dono sibi gratiose dato. Testes Laurentius Petri, proximus vicinus, qui submersum extraxit de aqua, & Nicolaus Laurentij cum patre & alijs vicinis multis.

[4] Anno eodem, Ioannes Olaui de Parochia Norenbosa oppido Schonaberg, Lyncopensis Diœcesis, negotijs suis expeditis, [puer sub sacco bladi cadente obtritus,] sub festo Ioannis Baptistæ in Wadzsten ascendit currum suum cum filio suo, vt reueheret in domum suæ habitationis: & cum perueniret ad villam quamdam dictam Granby, in quodam terræ descensu, equi trahentes currum per violentiam rapido cursu viam dimiserunt infra fruteta currentes, & puer de curru ruens & saccus tribus bladi modijs plenus totus super eum fuit conquassatus, & sic per tres horas iacuit simpliciter extinctus. Pater hæc videns, quasi semimortuus præ dolore, considerata tacite fama sanctitatis Dominæ Catharinæ, [simili patris sui voto suscitatur,] votum vouit eidem Dominæ Catharinæ, vt ipse & filius suus, si vitam ei impetrare a Domino dignaretur, visitaret sepulcrum eius cum offerendis, quibus ipsum Deum in sua dilecta gratificarent: & ex ardentissima caritate implorabat opem dictæ Dominæ Catharinæ, vt sibi viuus redderetur filius. Quo facto puer, qui mortuus erat, incepit se mouere, & oculos in sublime erigere: ob quod cum immenso gaudio a patre suscipitur in villam proximam deferendus, qui & post in breuissimo tempore integre redditus est pristinæ sanitati, & ambo pariter pater & filius votum emissum cum vera humilitate & actione gratiarum iucundissime perfecerunt. Testes Stephanus in Fingstadha, Magnus Ioannes, Magnus Nigelli, Magnus Olaui & Canutus exactor in Byristada, proximo Finitstada in Alkahanrat & quinque eorum vicini ibidem. Nota isti tres resuscitati eodem anno, [& cum duobus prioribus populo exhibetur.] quo supra, die vero S. Petri ad vincula, fuerunt in Wadzsteno. Et cum sermo ageretur ad populum innumerabilis multitudinis, fuerunt ibidem coram omnibus eleuati, vt ab omnibus viderentur: quos cum viderent, proruperunt in clamores validos, laudantes & glorificantes Deum in electa sua virgine Catharina, cuius meritis & precibus tanta mirabilia facere dignatus est, ad exaltationem fidei suæ sanctæ & patriæ honorem.

[Annotata]

a Vereor vt hic numerus satis sincerus sit: & ex forma protestationis præmissæ de tempore signando ac tenore sequentium, suspicor annum MCDLXIX signari debuisse. Qui librum impressum transcripsit post numerales notas, ad longum expressit verba, quod & alibi in compendiarijs notis explicationis caussa fecit: quod non putamus in impresso reperisse.

b Multis de hac voce agit Vossius in libro de vitijs sermonis pag. 288: sed gratis disputat an Græcæ vel Latinæ originis sit: [Stuba.] est enim res ipsa tam propria Germanis, omnibusq; ad septentrionem gentibus, vt apud eos natam vocem nemo possit dubitare: & proprie quidem ipsum vaporarium siue hypocaustum significat; Germanis tamen ceterisq; latius accipitur pro quouis cœnaculo seu sala domus honestiori, quia nullum absque stuba apud eos videre est.

c Id est, tibiam: been idiotismo Teutonibus omnibus, & quosquot easdem sere linguæ radices habent, [Os. I. tibia.] communissimo.

CAPVT III.
Varia miracula anno MCDLXX facta.

[5] Anno Domini MCDLXX, quidam Curialis, Petrus Ioannis nomine, in bello a Wasgotiæ lethaliter sauciatus fuit, [Caput sagitta letaliter saucium subito sanatur.] ita quod sagitta, quæ per os intrauit, occiput penetrando exterius apparuit, & amissa loquela per sex hebdomadas decubuit, ita quod nemo de eius vita sperabat: sed magis, omnes & singuli desperabant. Tandem diuina inspirante gratia, amici eius conuenerunt in vnum, misericordiam Dei inuocantes, atque implorantes auxilium famulæ Dei, Dominæ Catharinæ, B. Birgittæ filiæ in Vasteno; & votum emiserunt, quod sepulcrum eius cum oblatione ceræ, si sanaretur, visitaret. Mox voto facto, cœpit loqui, laudans & glorificans Dei magnalia, qui meritis Dominæ Catharinæ ipsum restituit pristinæ sanitati, intantum quod modico post interuallo votum personaliter adimpleuit, qui alacriter & deuore ostendit, tam litteratis quam illitteratis, quam misericorditer secum actum erat. Testes vero omnes famuli Stephani Benedicti militis.

[6] Anno Domini millesimo quadringentesimo septuagesimo, [Puella mortis angustijs erepta,] Petrus Laurentij de Lincopia misit filiam suam circa crepusculum vnius diei extra ciuitatem in campum pro reducendis anseribus suis: quæ subito tam graui infirmitate percussa est, quod perdidit vsum tam rationis quam sensuum pariter & loquelæ. Et non fuit spes de vita, quia signa mortis euidentissime apparebant: propter quod pater eius, cum matre & alijs amicis suis flectentes genua, orabant Pater Noster & Aue Maria, in honorem B. Birgittæ & Dominæ Catharinæ filiæ eius, & fecerunt speciale votum, vt infans sepulcrum Dominæ Catharinæ, si euaderet mortem sana, cum oblatione sua & cera visitaret. His igitur sic gestis, cœpit infans se mouere, deinde loqui, & post paullulum perfecte conualuit, & cum oblatione sua venit ad sepulcrum Dominæ Catharinæ, misericordiam Dei prædicans omnibus, precibus & meritis eius secum factam. Veritatem huius miraculi sciunt quamplures, tam Lincopiæ quam Vastenæ, & specialiter Laurentius Vlphonis & sua vxor, & Thelseca mater eius.

[7] [item alius e simili periculo.] Anno Domini millesimo quadringentesimo septuagesimo Nicolaus Petri de Wadzsteno subita infirmitate arreptus est in quodam nemore, dicto Warpawidh, tam grauiter quod mortem sibi imminere sentiebat. Tunc qua potuit instantia atque deuotione ad Deum & Dominam Catharinam se conuertit, hoc illi Dominæ Catharinæ stipulando, quod si de tanto discrimine mortis sua prece eriperetur, offertorium suum sibi præsentaret. Quo facto, sanus factus est ab illa infirmitate, & equester in domum suam redijt, Deum in famula sua Domina Catharina magnifice collaudando. Testes Olaus Brynolphi, Matthias Ioannis Braske, ciues Wadzstenenses, & Olaus Petri in Raasleth.

[8] Anno Domini MCDLXX quidam de Wadzsteno cum pluribus alijs mercatoribus Lyncopensibus & Sudercopensibus, Scheningensibus, [Mercatores e piratarum manibus eruti.] Wadzstenensibus & Scarensibus, de Alemannia in Sueciam nauigans, testimonium perhibuit veritatis, quod hostes Regis Sueciæ ordinassent quingentos viros piratas, qui eos cum naui & rebus tyrannice caperent: quod & satis ardenter optabant, vt rei exitus docet. Nam ipsos ita de prope inuadebant, quod naturalibus industrijs vel viribus nullam viam habuerant euadendi. Eo ipso nimium metuentes, magnis vocibus inuocabant Deum, & præcipue famulam Dei Dominam Catharinam filiam B. Birgittæ, vouentes ei deuotiones suas, cum offerendis cera & luminibus ad sui sepulcri venerationem & honorem. Mox voto facto, ad voluntatem ventum dedit eis Deus precibus suæ dilectæ, velumque in altum duxerunt, & prospero cursu ab eorum tyrannide auulsi sunt. Mira res! Piratæ insequentes per maiores & minores naues, eodem vento eos circuibant, sed nocere non valebant, & sic meritis Dominæ Catharinæ laudem & gloriam referebant, vota sua plenarie, prout vouerant, exequentes: Testes Petrus Caroli Proconsul Lincopensis, Laurentius Stwnt Consul Sudercopensis, Ioannes Onstins Augustini Consul ibidem, Laurentius Dynies, id est, Dionysij Consul Scheningensis.

[9] Anno Domini MCDLXX, quidam vocatus Wittecop, famulus Domini Trottonis militis, [Curantur voto dolor oculorum,] patiebatur tam vehementem dolorem oculorum, quod sanguis ex ipsis exibat, & nullam quietem inuenire poterat, vouit. Dominæ Catharinæ duos oculos de cera & sanatus est. Testes Nicolaus Ebbonis & Vlpho Torstani.

[10] [subitum deliquium,] Anno Domini millesimo quater centesimo septuagesimo, quidam Vastenensis, nomine Andreas sartor, cum sederet in mensa Domini Ioannis Ormeri, fuit arreptus subita infirmitate tam graui, quod inter manus præsentium crederetur ineuitabiliter moriturus: qui vouens Dominæ Catharinæ suam deuotionem cum oblatione, omni mora penitus sublata, optatæ saluti restitui merebatur. Testes Dominus Ioannes Ormeri, & Dominus Benedictus de Zwillinge Presbyteri.

[11] Anno Domini MCDLXX, quidam sacerdos, Sueno nomine, de Sorckhem Scarensis diœcesis, volens proficisci in b Vplandiam, vbi celebrarentur nuptiæ sororis suæ, [pes equi tumens.] cum venit Scheningiam, pes equi simul cum crure tumuit in mira magnitudine, ita quod nullo modo se mouere quibat. Qui ad diuinum auxilium fugit, cum humanum non adfuit, flexis genibus orans Deum & Dominam Catharinam, eidemque Dominæ Catharinæ vouit suum leruitium & oblationem: quo facto equum ascendit, eadem hora & c resam suam sine omni difficultate perfecit. Testes Dominus Benedictus de Zwillinge, & frater Nicolaus vnus de quatuor familiaribus monasterij Vastenensis.

[12] Anno Domini MCDLXX, quidam iuuenis de Tiwst captiuatus in domo patris sui, [Captiuus iuuenis] & positus est in turri castri, dicti Stekaholm, non pro iusta caussa, sed e contra, & ibi a festo S. Laurentij vsque ad festum S. Birgittæ detinebatur. Et tunc emissus fuit in curia vt laboraret ligna findendo, & alia prout iubentibus placeret; & ne effugere valeret, positum est quoddam d calcar longum & grossum de ferro circum e os eius: & quia frustratus omni spe suffragij humani, [voto facto euadit,] se erexit in sublime inuocando Deum, beatam Birgittam & præcipue eius filiam Dominam Catharinam, eique se & suum offertorium promisit Wadzstenum offerendum. Mox tali pacto inito, & in hoc proposito firmatus, cum paruo lapide attentauit frangere dictum calcar, [soluta nullo negotio boia] & primo ictu soluebatur, & liberatus est, & postmodum euasit manus iniquorum: venitq; Wadzsten perficiendo votum suum, ibique calcar iuxta sepulcrum Dominæ Catharinæ, in signum miraculi relinquens, prædicabat nomen Domini, B. Birgittæ & Dominæ Catharinæ in secula seculorum laudandum. Testes Dominus Nicolaus Capellanus, & Frater Nicolaus familiaris monasterij.

[13] Anno Domini MCDLXX, quædam sanctimonialis, Soror Christina Ammund nomine, [Paralysis discutitur,] de monasterio Scheningensi, cum esset integra & sana toto corpore, & omnibus sensibus & viribus fortis, subito irruit in eam a sinistra parte ipsius corporis grauissimus morbus paralysis, adeo quod sinistrum os cum brachio pendebat quasi tela, & ab hora vndecima vsque ad horam tertiam verbum non loquebatur. Sed tunc loqui cœpit modicum, monens ipsam Priorissam & plures Sorores cum ea, vouere Dominæ Catharinæ filiæ B. Birgittæ vnam monialem de cera: [facto pro ægra puella voto a monialibus:] quæ in terra genibus flexis cum deuotione Dominum orabant, facientes quod ipsa infirma affectabat. Cum ad nutum eius iam omnia facta sunt, redierunt iterum vires in membra sinistræ partis, ita quod erexit brachium super caput, & in mane diei sequentis ambulauit, iuxta vota proficiendo de die in diem, glorificans Deum & Dominam Catharinam, cuius meritis adepta est sanitatem. Istud accidit in die Commemorationis animarum, cum ipsa post Nonam cantatam exiuit de ecclesia in dormitorium. Hoc testamur, quæ præsentes fuimus: Ego Soror Catharina Petri Priorissa, Soror Ragnildis, Soror Birgitta, Soror Christina Sacrista, cum vna parte conuentus, & duabus Religiosis fæminis Helena de Sudercopia & Christina Olaui.

[14] Anno Domini MCDLXX, quædam mulier de Vastena, mater Domini Petri Olaui, tantos passa est dolores capitis, quod defecit multum in sensibus, & quietem habuit omnino nullam. [dolore capitis liberantur mulieres duæ:] Vouit Dominæ Catharinæ vnum caput de cera, & statim salua facta est. Testes Dominus Petrus Olaui, & Dominus Ioannes Ormeri f Præbendati monasterij Vastenensis.

[15] Anno Domini MCDLXX, vxor Nicolai Balistarij de Wadzsten, Elisabeth nomine, intolerabiles patiebatur dolores in capite per tres hebdomadas, ita quod omni solatio & gaudio destituta fuit, tam diurno quam nocturno: vouit Dominæ Catharinæ vnam fæminam de cera, & statim, omni recedente mœrore & languore, gaudio replebatur, magnificans potentiam Saluatoris, qui meritis famulæ suæ Catharinæ ipsam reddidit pristinæ sanitati. Testes Dominus Ioannes & Petrus sutor.

[16] [alia ab enormi tumore corporis.] Anno Domini MCDLXX, corpus cuiusdam mulieris de Wisingroo tumuit ad modum maximæ lagenæ, ita quod plures dubitabant de morte quam de vita eius; quæ votum fecit Dominæ Catharinæ, vt ceram cum oblatione sibi deuote transferre deberet. Tunc statim tumor cessauit, & caro redijt in suam naturalem formam & statum. Testes Nicolaus cultrifaber & Magnus Ioannis.

[17] [Mulier intoxicata] Anno Domini MCDLXX, quædam mulier nupta in parochia Renna, in villa Iernstat, Soror Vlphonis Torstini, nomine Christina, intoxicata erat, sed quando vel vbi penitus ignorabat. Crescebant in ea hospites valde nociui, ita quod vox eorum quasi a tota parochia in ventre mulieris audiebatur: vnde ei dolor augebatur indies. Vir autem eius dixit sibi, mittam te Wadsten ad fratrem tuum, vt possis aliquod remedium ibi recipere. Veniens igitur mulier ad basilicam S. Birgittæ, sub summa Missa cupiebat refocillare animam suam coram Confessore g generali; sed quia Confessor alicubi erat occupatus, [a S. Catharina apparente] non potuit habere colloquium eius: ideo secessit ad tumulum Venerabilis Dominæ Catharinæ, votumque fecit, quod si Dominus meritis eius sibi sanitatem conferret, faceret fieri vnam mulieris imaginem, secundum facultatem & ostensionem miraculi: prostrauitque se ante sepulcrum dictæ Dominæ, orando humiliter & deuote, vt sibi Dominus misereretur: fatigata enim erat multum: obdormiuit: cui dormienti apparuit mulier sibi ignota, elegantis formæ, sibique dixit: Vade ad altare matris meæ Birgittæ, & circui illud nudis genibus, & senties effectum. Euigilans mulier cœpit cogitare de visione somnij, [mittitur ad tumulum S. Birgittæ,] perrexit ad altare S. Birgittæ, vt sibi iussum fuerat, & flectens genua, perambulabat semel nudis pedibus, vltra non potuit, sed supposuit vestimenta, & circuibat secundario: & tunc pulsabat custos ecclesiæ, vt omnes exirent, & tunc mulier etiam exiuit de templo & perambulabat cœmeterium: veniens ad locum h Caluariæ, vlterius ire non potuit, quia tunc dolor vehemens irruit in eam. Mira res! ibi euomuit tres serpentes, qui erant secundum ipsius mulieris æstimationem in longitudine duplicis vlnæ: vnus illorum habebat varios colores. [& iterato sæpius vomitu] Iterum resumptis modicum viribus perambulabat vlterius per cœmeterium, & cum veniebat ad portam, quæ ducit ad ciuitatem, etiam tunc apprehendebat eam dolor vehementissimus; & ibi secundo euomuit materiam horribilem, quasi globum vel nodum. Ad huiusmodi miserabile spectaculum superuenit quidam peregrinus, qui dixit ad mulierem. Filia tu habes malos hospites: peregrinus cœpit mouere materiam, & apparuerunt ibi plusquam viginti capita. Iterum modicum receptis viribus intrauit cœmeterium S. Petri: [varia maleficio ingesta euomit.] tunc cœpit tertio molestias grauissimas sentire, & ibi tertio euomuit sanguinem horribilem diuersi coloris, & ille sanguis apparebat ibi effusus longo tempore. Iterum post hæc viribus resumptis properabat ad hospitium suum, metuens tamen quod aliquæ reliquiæ remanerent, & fecit sibi parate quamdam potionem, quam etiam bibit; & tunc quarto euomuit purum sanguinem, in signum quod totaliter esset purgata. Tunc cœperunt eam refocillare & conualuit in continenti, remansitque Wadzsten per aliquot dies, laudans Dei potentiam: & regratiabatur filiæ B. Birgittæ, quæ sibi tam mitis apparuit, sanitatemque sibi prædixit atque impetrauit; nec tamen neglexit matrem, quæ subuenit vniuersis. Testes Dominus Magnus de Ruglorsa, Olauus de Harrjtestada, Dominus Laurentius de Strar, Dominus Vlpho Miles.

[Annotata]

a Forte rectius Westgotia, Gothiæ trans Veteram lacum pars occidua: in qua hoc tempore varie pugnatum scribunt auctores, aduersus Caroli Regis aduersarios, Danorum subsidijs nixos: in margine apographi nostri explicationis caussa Westrogothiæ nomen legebatur.

b Sueoniæ pars est Botnici sinus faucibus imminens, cuius caput Vpsalla: Scarensis autem diœcesis nomen habet ab vrbe VVestrogothiæ Scara, versus lacum Wener.

c Iter Teutones reyse dicunt, & reysen iter facere.

d Boiam intellige, sic dictam quod calcaris instar pedi vni iniecta, pondere suo gressum impeditiorem faciat: quales passim mancipia nautica, [calcar, boiæ genus.] alias ad labores soluta, gestare videas, quandoque & equis pascentibus inijci

e Iam diximus pro tibia accipi, vti & mox num. sequenti, sinistrum os.

f [Præbendati.] Alias Præbendarii dicuntur, vt in Vita S. Petri Damiani: a portione reditus ecclesiastici, ministris Ecclesiæ annuatim præberi solita, vnde Præbenda vulgo, quandoque & præbendaria dicta reperitur. Vide Vossium de vitijs serm pag. 552,

g [Confessor generalis.] Ita hic appellatur is qui hoc nomine primarius toti inseruit conuentut, & viris præest cum titulo Prioris: cui in Appendice ad Acta num. 69 locus in capite mensæ assignatur.

h Frequens est vt in cœmeterijs colliculus aliquis excitetur, & ad imaginem eius montis, in quo passus est Christus, eius atque latronum duorum cruces in eo erigantur: quos Caluariam ex re nominant fideles.

CAPVT IV.
Alia anni MCDLXXI.

[18] Anno Domini MCDLXXI, quidam a campanarius in amentiam raptus, vt omnino perderet sensum; [Amens sensibus sanis redditur;] amici eius flexis genibus votum fecerunt, vt sepulcrum Dominæ Catharinæ in persona propria cum muneribus & alijs pijs operibus visitaret. Non sine Dei miranda, & laudabili gratia, quæ nescit tarda molimina, cedunt debilia, redeuntque fortia, perfectam atque peroptatam salutem inducentia: iter arripuit ipsum ad Wadzstenum dirigens, fine laudabili terminauit: & iam singulis iuxta votum executis, in domum exultans & gaudens reuersus est. Testes Laurentius in Betestadha, Gudhmundus & Magnus vicini eius.

[19] Eodem anno quædam mulier de Mothala Lyncopensis diœcesis auditum perdidit, [surda auditui,] omnino nihil audiens: pro Domina Catharina honorada & pro sensuum integritate recuperanda votum vouit ad locum de Wadzsten debere proficisci ad sepulcrum eiusdem Dominæ, cum cera & alijs misericordiæ operibus: cum iam peruentum est ad locum, surditate detersa, quod poposcerat, accepit, & deinde votum suum perfecit. Testes Ioannes Nicolai & Hemmingus Haquini vicini eius proximi.

[20] Eodem anno quædam mulier de Lundbij, in prouincia, [suscitatur mortuus natus:] dicta Zyrstrinzxherradhe Lyncopensis diœcesis, peperit infantem, qui per duas horas mortuus est, postquam ex vtero venit in mundum. Mulieres autem præsentes, quæ hoc miserabile spectaculum cernebant, egregiæ Christi famulæ Dominæ Catharinæ fecerunt votum, scilicet vt offerre ei deberent puerum de cera cum alia deuotione. Mox voto sic facto, protinus a fonte vitæ vitalis spiritus in mortuum ingressus est, omnibus in admirationem & congratulationem versis. Testes Siwrdus, & Thomas vicini eius.

[21] Anno eodem, quidam vocatus Laurentius Prijdem, [sanantur, lapsus ex alto,] de monte dicto Ashwidaberg Lyncopensis diœcesis, laborans in metallis fodiendis, cecidit in foueam, quæ erat ad viginti quatuor cubitos profunda, & totus est contritus, genu per medium fracto, ita quod sola cute continebatur: qui deinde per maximam difficultatem extractus est. Et cum iam super planitiem terræ quasi mortuus raptus est, vouerunt ipsum cum oblatione sua, qui præsentes fuerunt ad sepulcrum Dominæ Catharinæ, & paullo post venit, qui votiuus erat, in persona sua exiliens & gaudens ad dictum locum, & perfecit omnia, quæ promissa erant; glorificans potentiam Dei, qui meritis Dominæ Catharinæ ipsum liberauit. Testes Magnus Ioannis Præfectus eiusdem montis, Matthias dictus Anchamman cum multis alijs.

[22] [ad extrema deductus,] Anno eodem quidam, Nicolaus Laurentij nomine de parochia Hedha Lyncopensis diœcesis, subito grauissima infirmitate arreptus per duodecim hebdomadas lecto decumbebat, & non fuit spes de vita eius. In hac desperatione accensus igne sancti spiritus, qui sibi dilectam Dominam Catharinam innotescere vult mundo, ad ipsam direxit se, sperans per eius merita sanari & saluari posse. Et ipse votum vouit, vt personaliter visitaret eius sepulcrum, vnum virum de cera ei oblaturus. Quo facto statim sentiebat releuamen, & salus ei augebatur de die in diem, donec iter arripuit: & omnia, quæ promisit, soluit fideliter & deuore, Deum & Dominam Catharinam corde iucundo & animo alacri collaudans. Testes Laurentius Nicolai & Magnus Hudz cum multis comparochianis suis.

[23] Anno eodem quidam, Benedictus Aurifaber nominatus de Wadzsten, [puer moribundus,] habens infantem cum vxore sua Birgitta nomine septem annorum, nimia ægrotatione laborantem, qui semel colorem naturalem perdidit, accidit ei color alienus, vt b blauius iam adstantibus apparuit, & spuma de ore eius procedens in magna quantitate tegebat circumquaque os. In hac qualitate per horam integram iacens ab omnibus credebatur mortuus: pater autem vna cum matre & alijs amicis confidens in potentia Dei & Sanctis eius, præcipue se conuertit ad adiutorium Dominæ Catharinæ, filiæ B. Birgittæ, humilians se super genua & orans, vouens ei munera sua cum alijs pietatis operibus. Quo facto, spuma supprimitur, & qui mortuus reputatus est, reuixit, & in omnibus membris colorem & formam decentem recuperauit infra breue. Testes Dominus Nicolaus Capellanus Ecclesiæ Vastenensis & Ervvastus aurifaber ibidem cum multis alijs.

[24] [puerpera lactis defectā patiens,] Anno eodem quidam de Wadsten, Petrus Petri vocatus, cum vxore sua generauit iam tredecim infantes, & nullum eorum propria mater deficiente lacte educare suis vberibus valebat: sed pater continue cogebatur eos per nutrices seu procuratrices conducticias educare. Vnde ipse magnam indignationem contra eam concepit, ipsam verbis opprobriosis & contumeliosis despiciendo. Propter quod multum turbata cœpit cogitare de Domina Catharina, cuius sanctitas per mundum propter miracula, quæ Deus per eam facit, celebris habetur, & ait intra se: O sancta Domina Catharina, si vere sancta es, vt ab omnibus Christicolis reputaris, adiuua me, vt lactare valeam infantem meum proprij pectoris lacte, & saltem per hoc placabitur vir meus. Cum hæc & his similia reuoluebat in anima, addidit votum dicens: Si in hac necessitate, o Domina, te percepero effectualiter mihi beneuolam apud Dominum adiutricem, tunc ad honorem nominis Dei & tui offeram ad sepulcrum tuum duas mammas argenteas: & te insuper efflagitando, vt matrem tuā clarissimam B. Birgittam instiges pro me peccatrice ad Dominum preces effundere: me etenim vobis ambabus promitto seruitutis quotidianæ debitricem vsque ad mortem. [signatis in nomine S. Catharinæ papillis:] His itaque gestis ex intima cordis deuotione signauit papillas signo sanctæ Crucis, eas postmodum dans infanti sugendas, quas immediate sugere cœpit, & mater tam visu quam tactu lac fluens sentiebat ei proficere ad incrementum. Ad hanc ergo nouitatem vocatus est maritus, & ei diu desiderata iam panduntur. Nam mulier ei secundum ordinem gratiam sibi meritis & precibus Dominæ Catharinæ factam diffusius explicauit: qui præ immenso cordis iubilo lacrymas continere non valens, vna cum consorte sua similiter lacrymante solotenus se prostrauit, gratias agens Deo & Dominæ Catharinæ pto misericordia secum facta, & votum cum omni reuerentia & gloria adimpleuit. Testes Laurentius Siggonis, Matthias cultrifaber, & alij eiusdem oppidi habitatores.

[25] [quædam dolore brachij liberatur:] Anno eodem, quidam, Laurentius nomine, Sartor Wadzstenensis, habuit dolorem vehementem in sinistro brachio, quasi manus deberet separari a brachio præ intenso dolore. Tandem veniens in ecclesiam gyrabat huc & illuc, donec appropinquaret tumbæ Dominæ Catharinæ, vbi quodam lumine supernaturali illustrabatur, & loquebatur in anima sua dicens: Numquid hic habebis remedium? Et posuit manum suam super lapidem, & in instanti sensit quasi vna manus tangeret manum eius. Quo facto, dolor euanuit tam brachij quam manus. Testes Dominus Laurentius in Straa & Erycus in Sandby.

[26] Anno eodem quidam mercatores de Scheningia caussa negotiationis fuerunt in Westgothia, [Sarcina in fluuio amissa] & cum iam essent in reditu ad propria, proposuerunt quoddam flumen transire; quorum vnus equum suum vna cum mercibus magni ponderis introduxit super instrumentum de lignis fabricatum, vulgariter dictum c fluuta, & submersus est cum equo & rebus. Varij hoc aspicientes in maximis laboribus, hominem cum equo liberabant; sed res, quæ colligatæ erant, secundum mores patriæ & vulgo nominantur d Klyff, minime repererūt. Inter eos autem erat faber vnus, Torkillus Simonis nomine, qui fabricabat ferrea instrumenta pro inuestigandis perditis: & ipse vna cum alijs laborauit fere per duos naturales dies circa festum Ioannis Baptistæ; sed omnes incassum & vanum. Ideo desperantes de vlteriori profectu eas dimiserunt, & quemdam senem rogabant vt ipse attentaret. Ipso autem descendente ad inuestigandum, recordatus est faber supra nominatus, quod Wadstenensis Domina Catharina filia B. Birgittæ fecerat multa miracula & magna, [voto facto recuperatur.] hortatusq; est socios, vt flecterent genua sua, quod & fecerunt inuocantes patrocinium dictæ Dominæ Catharinæ; cui & vouerunt massam ceræ in similitudinem rerum perditarum, iuxta facultatem in maiorem miraculi euidentiā. Vix verba compleuerant orationis, antequam senex, qui missus erat ad inuestigandum, clamauit: ad cuius clamorem omnes celeriter accurrentes, inuenerunt res diu desideratas in ipsius manibus. Sed non sine stupore & magno mirabili: quia cum idem senex oculos suos fixit in aquam, vbi res prædictæ submersæ sunt, ascendebant ita conglobatæ ad manus eius, sicut descenderant. Laus & honor sit omnipotenti Deo, qui hoc & infinita alia miracula fecerat, & facit omni die ad preces & merita suæ dilectæ Dominæ Catharinæ. Testes Dominus Haraldus Vicarius ecclesiæ Vasthenensis, & Dominus Olauus Curatus in parochia Haridzstadha ad supra dicta, & ad voti consummationem.

[27] Anno eodem quidam negotiatores mare transeuntes de Alemania a piratis agitabantur sine spe euadendi: tunc vnus eorum, Ioannes Craff vocatus de Sudercopia, monuit socios suos inuocare suffragium Dominæ Catharinæ, qui sibi annuentes votum abstinentiæ a carnibus, donec ad tumbam eiusdem Dominæ peditando venirent, concorditer emiserunt. Voto mox emisso, venit ventus, [mercatores duplici miraculo a piratis liberati:] cultores Dei & Dominæ Catharinæ consolans & consortans, & eorum insecutores reuerberans, atque ab eorum infestatione omnino reducens. Et iam quasi securi de omnibus periculis properabant ad optatum portum, quem propter aëris densitatē eos apprehendentis, minime inuenerūt, quamuis eodem tempore & momento alibi lux diei clarius illucesceret. Benedicta sit igitur Dei benignitas, quæ propter merita & preces ancillæ suæ, dictæ Dominæ Catharinæ, iam secundario eos ab alijs piratis in mari venantibus liberauit, qui in eodem portu latuere, quem tam ardenter quærebant: ideo ducti sunt ex misericordia Dei in portum non optatum, vbi veritatem huiusmodi latius perceperunt: propter quod glorificabant Deum in ancilla sua Domina Catharina. Testes Dominus Laurentius de Sudercopia & Nicolaus sutor.

[28] Anno eodem Sueno Nicolai, de villa dicta Haghaby, parochia Helbon, prouinciæ Gorstrinsxharade Lincopensis Diœcesis, [durus tumor colli & pectoris curatur:] per tres hebdomadas lecto decubuit in infirmitate colli & pectoris: quia vtrumque horribile fuit visui inspicientium, horribilius tactui ipsius patientis, propter grossitiem & duritiam, quam ad modum trunci durissimi de se generabat, & quicumque ipsum viderunt, mortem ei imminere celeriter prædixerunt. Sed vxor eius spem figens in potentia Dei & de adiutorio Dominæ Catharinæ filiæ B. Birgittæ confidens, se cum amicis suis conuertit ad illam, genua flectendo humiliter & deuote, votumque egit solenniter, quod si viro suo impetraret priorem sospitatem, ipse vir visitaret tumbam eius in persona propria cum oblationibus & pijs alijs operibus. Quo facto permutationem in infirmitate obtinuit: vlcus aperiebatur & dolor cessauit: sanitasque ei restituta est: propter quod votum in animi alacritate compleuit, quod pro eo amici sui spoponderant. Testes Frater Benedictus Stephani, Sueno Nicolai, Ioannes Iacobi ciues Scheningenses.

[29] [Pectus sagitta transfixū habens] Anno Domini MCDLXXI Torstanus Laurentz de Ilesthada Scarensis diœcesis, fuit sagittatus in pectore, vbi durius & spissius fuit, & sagitta fixit se retro inter scapulas: qui inde grauem contraxit infirmitatem, vt magis speraret mortem quam vitam. Tandē aduenit Dominus Torkillus de Hwalstadha, qui sub specie conciliationis & consolationis hominē alloquitur talibus verbis & his similibus: Domina Catharina de Vastenis filia B. Birgittæ facit multa & magna mirabilia cum his, qui eam inuocant deuote & humiliter: fac & tu ei aliquam reuerentiam, ipsam implorando, & liberaberis de hac infirmitate. Cui infirmus annuens, [voto facto sanitatem recuperat.] vouit peregrinationem suam cum muneribus & orationum sacrificijs ad sepulcrum dictæ Dominæ Catharinæ: quo facto, infirmitas cœpit tepescere & permutari, vt iam speraretur de vita, tam ab ipso infirmo, quam alijs circumstantibus: & paullo post multis stupentibus integram meritis & intercessione Dominæ Catharinæ meruit sanitatem, & votum suum in propria persona, quanto deuotius potuit, adimpleuit; ceram & alias deuotiones offerendo, in Dei honorem & suæ famulæ prædilectæ. Testes Dominus Torkillus in Hwadstadha, & Ioannes Germundi, & Sueno Beronis.

[30] Eodem anno Nicolaus Biorus, in parochia Askirsund Strengnensis diœcesis, [Stomachi cuncta reijcientis infirmitas tollitur.] maximam patiebatur infirmitatem stomachi, ita quod nil retinere valuit de alimentis sumptis, sed immediate post sumptionem reiecit. Iste per medium annum lecto decumbens fuit ita exhaustus, quod vera signa mortis secum gerebat & non vitæ. Ipse multis Sanctis & multa vouit, scilicet peregrinationes & alia; sed nil profecit. Tandem ad vltimum conuertit desiderium suum ad Dominam Catharinam, & votum fecit tam ipse quam amici sui, quod si ipsa in hac necessitate ei præbere vellet auxilium, ipse peregrinationem suam cum intima deuotione faceret ad sepulcrum eius, oblationem secum ferendo. Isto voto sic emisso & corde intimo firmato, reiectio cessauit, & cibum & potum petens comedit & bibit: & quidquid ab hac hora ingessit, retinuit, de die in diem conualescendo. Et cum iam sanus factus est, venit Wadzstenum, & votum quod labia sua distinxerunt deuotissime adimpleuit, magnificans Deum, qui meritis suæ dilectæ Dominæ Catharinæ ipsum liberauit. Testes Ioannes in Vllauo, Olauus Ioannis, Andreas Olaui, vicini eius.

[31] [Ab apparente sibi dæmone,] Eodem anno quædam mulier, nomine Catharina, in Sortenij parochia Aabij Lincopensis diœcesis, in Vigilia Natiuitatis Domini cum transiret ad hauriendum aquam, fuit insufflata in facie a maligno spiritu, quem habuit obuium. Vnde multum perterrita cœpit languere & lecto decumbere: deinde tantum intumuit caput cum facie, quod nec oculi neque nares videri potuerunt. Et ex vehementissimo dolore & tumore aperiebatur caput, ita quod cerebrum manifeste videretur, & fuit quasi mortua, & ab omnibus eam inspicientibus iudicabatur impossibile, quod euadere posset. Maritus eius, Olauus nomine, vouit ipsam ad multa loca & Reliquias Sanctorum & nihil profecit. Ad vltimum instinctu diuino vna cum amicis suis misit sortester, [mire maleficiata mulier,] & cecidit sors ad Dominam Catharinam filiam B. Birgittæ. Et iudicio iam tamquam de cælo delapso, prosternebant se omnes præsentes, humiliter pariter & deuote orantes, & votum sposponderunt, vt infirma suam peregrinationem factura esset ad Dominam Catharinam Vastenensem. Quo facto, [periculo mortis eximitur:] cœpit ipsa caput huc atque illuc mouere, benedicendo Deum & eius dilectam Dominam Catharinam: & paullo post surrexit a grabato; apertura, quam habuit in capite, cum infirmitate penitus euanescente. Votum insuper cum sincera deuotione, per peregrinationem & alia pietatis opera, sana atque lærabunda perficiens, venit Wadzstenum, nomen Domini & Dominæ Catharinæ extollens in immensum. Testes Petrus Beronis, Petrus Laurentij, Haraldus Petri, vicini eius.

[32] Anno eodem Petrus Faber de Westgotia, ciuitate Ludosiæ, [cæco visus redditur.] lucem diei seu solis per quatuor annos non vidit: & ob defectum visus votum fecit Dominæ Catharinæ de Wadzsteno cum cera & deuoto offertorio pro sanitate recuperanda. Cum vero ad sepulcrum dictæ Dominæ peruenit, visum recepit, & sine duce ad propria remeauit, Deum glorificans in ancilla sua Domina Catharina. Testes Laurentius Notarius oppidi Vastenensis & Olauus sutor ibidem.

[Annotata]

a Ædituos, quorum inter alia munus est pulsatis campanis populum ad sacra conuocare, tota Germania, sumpto a Clocka campana nomine, Clocchers nominat, vt hic a voce latina campanarios legis.

b Cœruleus, Teutonice loquentibus blauve.

c Alias flotta: ex trabibus colligatis fit, ratem Latini dicunt: nomen sumit a flotten siue vlotten: [Flotta ratis.] innatare, supernatare: metaphorice pro classi nauali accipitur, quod coniunctim ad pugnam ferantur naues, vt trabes in rate.

d A klyuen, klyffen cohærere.

CAPVT V.
Miracula anni MCDLXXII.

[33] [Puer diu amissus,] Anno Domini MCDLXXII, vir quidam de Werendia, Haquinus nomine, prouinciæ Alboharat, parochiæ Slatha, perdidit puerum filium filiæ suæ, ætatis anni vnius cum dimidio, pro quo per se, & alios quærere non cessauit, licet incassum longo tempore. Tandem nutu Dei ex inopinato misit oculos in puteum, quem profundum in possessione sua habuit, & ibi inuenit quem quæsiuit, pedes sursum & caput deorsum habentem: quem mediante matris adiutorio ipse extraxit, [tandemq; in puteo inuentus ab auo,] & in sinu matris ponens voluit & reuoluit, vt videret si vitam in eo inuenire posset: sed non est inuenta, quia omnino frigidus & rigidus erat. Et modo matris atque aui lætitia versa est in tristitiam, nec est inuentus in terris, qui eos consolari posset: quia non est, qui reddit spiritum emissum nisi Creator spiritus, qui in cælis est: qui ad Sanctorum suorum preces mirabilia semper operatur in terris, velut ad istius Beatæ Dominæ Catharinæ, cuius precibus & meritis cum lacrymis & suspirijs se submiserunt, humillime eam deprecando, [voto facto reuiuistit.] quatenus apud Deum eorum mortuo vitam impetrare dignaretur: votum nihilominus ei facientes solenne ceræ & peregrinationis versus eius sepulcrum, si mortuus eis viuus redderetur. Quo facto, qui mortuus fuerat, in conspectu omnium præsentium reuixit, & conualuit de die in diem: de quo gaudlum, non sine stupore maximo, tale spectaculum desiderantibus & promerentibus acquisitum est, & præcipue matri filio perdito condolenti, super cuius dolorem non est dolor, propter votum emissum in summa lætitia impletum. Testes Petrus Mule & Nicolaus Sweningi.

[34] Eodem anno quidam, nomine Haquinus Petri, in parochia Wretha, Lincopensis diœcesis. [Sagitta confixus sanatur:] Prouinciæ Sutberchsharide, sagittatus per vtrasque mandibulas, relicta medicorum arte, ad gratiam se transtulit Dei & Sanctorum, vt gratiam recuperaret sanitatis. Cui Dei spiritus inspirauit, vt Dominæ Catharinæ se præsentaret, eam deprecaturus, vt desiderium suum impleret: quod & factum est. Nam ad nutum diuinæ inspirationis vouit dictæ Dominæ Catharinæ peregrinationem suam ad sepulcrum suum, & absque multo dolore pristinam recepit sanitatem, & votum iuxta promissum fecit humiliter & deuote. Testes Nicolaus Magni in Bro & Aruidus in Holgha vicini eius.

[35] Eodem anno quidam, nomine Magnus Thoreri a Vexionensis diœcesis, parochiæ Biornschken, captiuatus & vinculatus, per vtraque ossa, [captus ab hostibus vt explorator,] loro & forti compede ab hostibus regni Sueciæ, tamquam explorator cum peregrinaretur versus Kotnabij; cum sederet in vinculis mœrore plenus, & nullum iuuamen expectaret humanum, meditari cœpit de sanctitate Dominæ Catharinæ filiæ B. Birgittæ, cuius odore bono & suaui nunc plenus est mundus: vouit eidem, quod si saluaretur a tanto periculo, in quo erat, & a tribulatione incolumis, visitaret sepulcrum eius cum offertorio suo & alijs pijs operibus. Voto sic emisso, non sine digna diuinæ potentiæ admiratione, nocte sequenti cum modicum obdormiret, circa galli cantū vincula, quibus ligatus erat, soluebantur, & protinus ab ossibus in terram ceciderunt. Qui cum euigilasset & se cognosceret liberatum, [solutis ad votum emissum compedibus,] gratias egit Deo & B. Catharinæ, compedemque ad manum capiens, iter arripuit ad propria: ac per exercitus & vigiles, qui custodirent vigilias noctis, ita secure pertransijt, quod nec ab hominibus neque canibus cognosci potuit. Et deinceps per duos naturales dies gaudenter iter suum perfecit, quo nec hominem obuiantem, neque insequentem patiebatur: [per medias vigilias ad sua redit.] sed pacifice in domum propriam a manibus crudelium peruenit liberatus: & non solum sibi in gaudium, verum etiam omnibus, hanc gratiam cum eo factam percipientibus, in stuporem. Votumque promissum non procrastinans, parauit se denuo, iter arripiendo versus Wadzstenum, & singula compleuit, iuxta illud, quod præmissum est. Testes Dominus Magnus de Rogxlosa, Dominus Petrus Braske, & personaliter per sancta Euangelia verum esse iurauit.

[36] Eodem anno puella trium annorum, filia legitima Nicolai & vxoris suæ, nomine Bethwi de b Gothlandia oppido Wisbij, [Puella ex precipiti lapsu mortua,] cum sederet ludendo super quamdam fenestram altæ domus, fenestra cecidit & puellam præcipitauit in durissimam stratam, lapidibus collocatam, & expirauit. Cum sic exanimis iaceret, venit Præfectus castri & leuauit eam de terra, atque matri intus in domum portauit. Mater vero turbata inæstimabiliter, filiam videns mortuam & sanguine miserabiliter circumfusam, amplectitur, tractat, palpat, voluit & reuoluit spatio fere trium horarum: verumtamem spiritus a corpore separatus minime reuertitur: ideo præcepit cadauer in domum priuatam deportari, vt moris est. His igitur sic peractis, ex inopinato, Dei spiritu tamen, vt creditur, doctus & ductus pro præsenti, venit iuuenis quidam officio scriptor; qui intelligens quæ contigerant, conferre cœpit cum præsentibus de sanctitate & fama Dominæ Catharinæ, filiæ B. Birgittæ de Wadzsteno, persuadens eisdem inuocare eius auxilium. Cui parentes defunctæ humiliter annuentes, intrinsecus dolore cordis tacti, [& cum voto Sanctæ commendata a parentibus,] inuocabant stando super genua, oculis stillantibus, cum magna deuotione & instantia dictam Dominam Catharinam, & votum peregrinationis cū oblatione emittentes, quod, si ipsa Domina Catharina puellæ mortuæ filiæ eorum vitam a Deo impetraret, peregre cum filia versus Wadzstenum iter peragerent. Voto vix facto, contemplabantur ex facie mortuæ animam respirare, [reuiuiscit.] oculos aperire, atque oscitare. Deinde paullo post priori vitæ & saluti perfectissime restituta est, ita quod mater singula, quæ vouerat, perficere volens, venit Wadzstenum cum filia, Dominū Deum in ancilla sua Domina Catharina inenarrabiliter collaudando. Testes Haquinus Ioannis, qui filiam mortuam primo matri portauit, & Ioannes pridempridz cum multis alijs.

[37] [Item iuuenis sub cumulo fœni ruente suffocatus & elisus,] Eodem anno iuuenis quidam, Tozerus nomine, decem annorum vel quasi, Petri Laurentij de parochia Eeckbyborne Lincopensis diœcesis, secundum sibi iniunctum officium a patre, vt scilicet iumentis pabulum adferret, adscendit per quamdam scalam, vt traheret de quodam grandi cumulo fœni, multis plaustris coadunato. Mox vt trahere cœpit fœnum dissoluebatur, se separans a pariete atque ruinam in puerum minans. Puer vero stans innixus scalæ, videns se euadere non posse, proiecit se retrorsum super scalam, laborando quantum potuit pro euasione periculi. Sed nil profecit, quia vna cum scala prolapsus est, & fœnum bene numero decem vel duodecim plaustrorum super eum secutum est, & eum penitus suffocauit, atque duriter per scalæ impressionem conquassauit. Et cum inde extraheretur, inuentus est inter scalam & parietem, quasi in prælo positus, totaliter extinctus, oculis euulsis vsque ad maxillas dependentibus. Mater vero hoc lamentabile spectaculum respiciens, [oculis extra caput propulsis,] occurrendo constupuit de tanto miserabili infortunio, & tota contremuit: reducens nihilominus ad memoriam sanctam opinionem Dominæ Catharinæ filiæ B. Birgittæ de Wadzsteno, cuius fama se per orbem dilatat in miraculis & prodigijs, prorupit in hæc verba, dicens: Omnipotens Deus, mundi Creator & Redemptor, si verum est quod creditur de Domina Catharina filia B. Birgittæ, quæ tecum regnat in cælis coronata, & tu eius precibus & meritis tanta mirabilia facis in terris, fac & mecum misericordiam, vt suis precibus reddas mihi filium meum viuum & incolumem. Votum namque faciam me visitaturam eius sepulcrum Wadzstenis vna cum filio & oblationibus. [facto a matre & pluribus alijs voto,] Similiter omnes præsentes, huiusmodi miraculo testimonium fidele perhibentes, vouerunt: quorum nomina hæc sunt, Suno in Asmumstadha, Sueno Caroli in Warberghon, Petrus Ioannis in Korby, Olaus Danielis in Torpom & frater pueri Carolus Petri, qui eum vna cum matre defunctum ex fœno produxit, volens eum deportare, vt sudario inuolueretur & sepeliretur. Voto mox facto, puer mortuus aperuit oculos & surrexit sanus, omniq; cicatrice propulsa oculi redierunt ad loca sua: & mater votum gaudenter adimpleuit, [viuus populo VVastenæ exhibetur.] puerum Wadzstenum ad sepulcrum Dominæ Catharinæ secum ducendo: & secunda die c Pentecostes dictus puer sub summo sermone coram populo, qui tunc multus aderat, trina vice eleuatus est in testimonium præmissorum: omnibus Deum laudantibus, qui in Sanctis suis semper est mirabilis atq; gloriosus.

[Annotata]

a Nomen habet a ciuitate Episcopali VVexio, quæ totius Smalandiæ, vtramque Gothiam versus meridiem claudentis, [VVexionen. diœcesis.] centrum obtinet.

b Maris Balthici insula, Gothiæ obiecta ad orientem, & e regione VVesteruici habens oppidum VVisbij interuallo 120 mille passuum. [Gothlandia insula.]

c Quæ fuit 18 Maij, cum Pascha fuerit 29 Martij.

CAPVT VI.
Miracula anni MCDLXXIII.

[38] Anno Domini MCDLXXIII, quidam vocatus Olaus Magnus, habitans in parochia & oppido Styra Lincopensis diœcesis & territorio Boharozk-baridh, [Inter hilaria,] a Dominica infra Octauas B. Martini amicos suos ad solennitatem puerperij conuocauit, & cum eisdem, vt moris est liberalium, vsque ad vesperas multum congaudebat: sed sole iam ad occasum tendente cœpit languere, & in viribus deficere corporis, ita vt a conuiuio lætantium hospitum exire & lecto decumbere cogeretur. Hospites hoc audientes iudicabant iudicio temerario id ipsum facere præ nimia parcitate, licet aliter erat: nam ante noctis medium infirmitas tantum inualuit, quod vocato Curato, [subito correptus morbo,] qui vnus erat conuiuantium, vix potuit facere Confessionem suam. Qua tamen cum magna difficultate facta, ab omnibus, qui præsentes fuerunt, iudicabatur immediate decessurus: quia secum ferebat omnia mortis indicia. Ipso namque sic agonizante, vxor eius atque Germanus suus Nicolaus Magnus, flexis genibus ac lachrymosis oculis patrocinia B. Catharinæ inuocabant, quatenus apud Deum sibi impetraret tantum vitæ spatium, quod Sacramenta sumere posset, & testamentum suum condere. [& mox ad extrema reductus,] Isto sic peracto miserunt iterata vice pro Curato: qui sine dilatione veniens, multis cum instantijs petitur, quo ecclesiam adiret, Sacramenta allaturus. Quibus Sacerdos ait: Iam nimis tardum est, quia in vltimo mortis puncto laborat: nihilominus petita iuxta eorum vota singula perfecit. Tandem rediens cum Sacramentis, candela in manibus eius tenebatur, & vix spiritus in eo vitalis cognosci potuit: quo viso, [voto facto,] Germanus eius velut prius & vxor ipsius infirmi, iam secundario vouerunt Dominæ Catharinæ peregrinationem ad eius tumbam, & ad eius honoris commendationem equum suum potiorem, si vitam ei a Domino, qui clauem habet vitæ & mortis, saltem ad tantum tempus impetraret, vt Sacramentorum susceptionem habere posset. Quibus omnibus, [Sacramentorum suscipiendorum facultatem,] vt dictum est, promissis & completis, cœpit a mortis ianuis, qui quasi mortuus erat, egredi incontinenti ad vitam, & meritis B. Catharinæ, in quibus vouentes confidebant, plenæ sanitati est restitutus. Et vt omnibus constare potest, multum hilariter prædictam Dominam commendabat, [deinde integram recipit sanitatem:] quæ talem sibi a Domino misericordiam impetrauit: in gaudio magno omnia & singula iuxta sponsionis qualitatem perfecit & compleuit. Testes Dominus Martinus Curatus ibidem, qui præsens miraculum sub suo sigillo iuxta Ordinem præfatum misit admonasterium nostrum Wadzstenum, Nicolaus Magnus germanus suus, Magnus Petri, Magnus Laurentij in Gothalom, Ioannes Asteri in Vinberghom, Nicolaus Magni in Karlabij, & vxor eius propria.

[39] Iuuenis quidam de parochia Hobergha Scarensis diœcesis, subita infirmitate arreptus mox expirauit, & sic per octo horas diei naturalis mortuus permansit. [octo horis mortuus reuiuiscit:] Præsentes vero ad hoc lamentabile spectaculum auscultantes, Spiritu sancto accensi, genibus in terra fixis, votum pro eo fecerunt Dominæ Catharinæ. Voto vix facto, mortuus sine mora resurrexit, & omnia, quæ pro eo promissa sunt, fideliter adimpleuit. Testes iurati Ioannes Petri in Sathene, Sueno Tordonis in Falahe, & Laurentius Petri in Hobergha.

[40] Quidam sartor de parochia Dingetuna, Andreas nomine, [iaculum intra læsi corpus abditum,] cum quadam Dominica die ecclesiam visitaret, & iam prope limina cœmeterij foret, obuiam ei venit quidam armiger, Stock vulgariter nuncupatus, arcum habens tensum ac desuper iaculum in malum paratum: nam mox vt præfatum sartorem intuitus est, clauem soluit balistæ, & iaculum emissum primo collum ipsius sartoris penetrauit: deinde inferius intra viscera se recollegit, vbi per octo dies ita fixe mansit, vt inde nec vi nec arte extrahi potuerit. Quod quidam de præsentibus considerans, monuit ipsum sauciatum, quod probaret sanctitatem B. Catharinæ de Wadzsteno, [voto facto egreditur.] vouendo ei deuotionem suam: cui annuens fecit, vt consuluit. Ideo meritis B. Catharinæ eadem nocte sequenti iaculum prædictum leniter de sinistro latere exire cœpit, post cuius exitum perfecte ac integre sanatus est, votum suum iuxta sponsionem propriam continuo peregit, Wadzsten visitando. Testes Dominus Petrus Olaui, Dominus Ioannes Henrici Præbendati monasterij Wadzstenensis, & virgo quædam de familia monasterij Vastenensis, nomine Cæcilia.

[41] Eodem anno b Scholaris quidam Holmensis, Ioannes Nicolai vocatus, Vpsalensis diœcesis, morbo subito arreptus, [Muto loquela restituitur:] loquelam per quatuor dies amisit: qui cum sic iaceret desperatus de hac temporali vita, venit peregrinus quidam, qui nuper fuerat Wadzsten, omnes præsentes hortabatur, vt præfatum Scholarem vouerent ad tumbam B. Catharinæ de Wadzstenis, quod & factum est. Igitur ad preces & merita B. Catharinæ mutus loquitur directe, sicut ante, & peccata sua confitetur, ac perinde integram recuperauit sanitatem: & hilaris & gaudens venit Wadzsten, omnia secundum promissa fideliter exequendo. Testes duæ matronæ honestæ Holmenses, Anna & Margareta Ergei, & Iacobus Henrici ibidem.

[42] [puellæ post triummensium infirmitatem depositæ,] Miles quidam, nomine Gregorius Benckters cum sua legitima vxore, nomine Christina, Vpsalensis diœcesis prouinciæ Samingiahundar, ex parochia Wadha, Manerio Benhamer sito vltra c Stockholmiam, filiam vnicam habuerunt, & hæc per tres menses grauissima torquebatur infirmitate, & circa terminum tertij mensis nulla videbatur in ea spes euadendi: sed quia vnica, ideo tenerrime dilecta, sortibus ad diuersos Sanctos missis, nil contulit remedij. Similiter promissiones & vota plurima promiserunt, sed omnia incassum, donec Dominus Ioannes Capellanus eorum aduenit, dicens: mihi apparuit per somnium, quod vouere debetis infantem Dominæ Catharinæ, filiæ B. Birgittæ: ipsa quærit votum eius & sic saluabitur. Cui miles & Domina annuentes, [vita seruatur, Missa in Sanctæ honorem celebrata.] flexis genibus vouerunt infantem versus Wadzstenū cum oblationibus & deuotionibus alijs. Tunc post Missam per dictū Capellanum celebratam, mitigari cœpit dolor, & spes vitæ in ea apparuit, & de die in diem fortior efficitur: ipsis parentibus votum, vt præmittitur, in magna animi alacritate implentibus, quorum quædam oblatio erat infans de argento & alia de cera. Testes Dominus Ioannes Capellanus, Magnus Finwidi, & Magnus Aurifaber, Ciues Vastenenses.

[43] Infans Laurentij scriptoris de castro Holmensi, quem habet cum sua legitima d die S. Marci e Euangelistæ corripitur flebili incussione, [Infans paralyticus sanatus,] ita quod mutus & paralyticus effectus est, & a sensibus totaliter alienatus. Sortes mittuntur, sed sors cecidit ad Dominam Catharinam, filiam B. Birgittæ. Quo facto, genua flexerunt humiliter in terram, vouentes non sine imbribus lacrymarum, peregrinationem suam versus sepulcrum dictæ Dominæ Catharinæ. Et immediate infans sensus plene recuperauit, & maiora signa conualescentiæ quam antea in eo apparuerunt, & de hora in horam fortificabatur, donec perfecte sanatus est, & ipsi votum emissum fideliter adimpleuerunt. Testes Dominus Iuarus Axillis miles, Domina Magdalena vxor eius, & Martinus Iacobi.

[44] [item cæcus & debilis:] Ioannes Michaëlis in parochia Malbak prouincia Vestrahardh, Lincopensis diœcesis, omnibus corporis viribus penitus exhaustis, cæcus factus, se sine duobus baculis nullibi promouere valuit. Igitur erat tam sibi quam alijs omnino inutilis. In tali molestia constituto persuasit ei Curatus suus, quatenus inuocaret auxilium Dominæ Catharinæ de Wadzsteno, & ei faceret votum cum deuotione maiori, quam clementia Saluatoris ei assignaret: quod & fecit: venit Wadzstenum ad sepulcrum dictæ Dominæ Catharinæ fulcimento dictorum baculorum in maximis laboribus, & ibi redditus est in toto corpore pristinæ sanitati, eosdem ibidem baculos in euidens miraculi testimonium relinquendo: & post hæc in domum suam cum magno gaudio redijt, Deo in dilecta sua Domina Catharina magnanimiter regratiando. Testes Dominus Conradus Capellanus ecclesiæ Vastensis & publicus Notarius, & Giorderus Laurentij Proconsul Vastenensis.

[45] Olauus Ioannis ciuis f Arbogensis, tanta infirmitate correptus est, vt præ capitis insania a sensibus omnino alienatus sit, [amens rationi redditus:] & sic amens per dies octo permanserit. Amici vero eius doloribus & tribulationibus affecti, ipsum vouerunt peregrinaturum Wadzsten ad sepulcrum Dominæ Catharinæ; & oblaturum imaginem hominis de cera, si meritis & precibus B. Catharinæ sibi potestas peregrinandi præstaretur. Mira res! statim eadem g lunatione, post dictæ Dominæ Catharinæ inuocationem, insensato sensus integre redeunt, & membra iuxta naturalem dispositionem perfectam recipiunt sanitatem: qui sanus factus omnia iuxta ordinem præmissorum deuote compleuit, laudans & glorificans magnalia Dei in B. Catharina, per cuius patrocinia saluus est factus. Testes Ioannes Iacobi & Nicolaus Ioannis, conciues sui.

[46] [mox a natiuitate mortuus infans,] Andreas Olaui de parochia Skrukrabij, prouincia gorstringxheridh, Lincopensis diœcesis, cum sua legitima puerum sexus virilis generauit, qui cum natus esset in mundum, per tres horas a tribus honestæ & bonæ famæ matronis, quæ præsentes existebant, omnino mortuus indicatus est, quia nulla in eo signa vitæ apparebant. Humiliabant se ex magna compassione super genua, deprecantes auxilium Dominæ Catharinæ de Wadzsteno, spondentesque ei vnius pueri imaginem de cera cum alijs pijs operibus, si in tali necessitate dicto mortuo succurreret, vitā impetrando eidem. Parentes vero eiusdem pueri mortui tale spoponderunt votum, vt non manducarent aliquid, quod mortem passum est, [voto facto resuscitatur.] antequam peregrinationem suam ad sepulcrum dictæ Dominæ Catharinæ perfecissent. Pactis sic promissis & sacramentis confirmatis, cernebatur sanguis ex oculis, ore & naribus mortui infantis emanare, & postea respirare ac reuiuiscere. Deinde Baptismi gratiam est adeptus, & in Domino confortabatur, & iam diurno proficit salutis incremento. Mater istius infantis, cum hæc ita agerentur, voto facto, vt iam dictum est, salua facta est. Et singula, quæ promiserant pleno cordium iubilo compleuerunt, collaudantes Saluatoris potentiam, & B. Catharinæ misericordiam. Testes Ioannes Haquini & Nicolaus Olaui in eadem parochia habitantes.

[47] [Spicam deglutiens puer,] Laurentius Andersson, de parochia Kaluesteen villa Fronberghom, Lincopensis diœcesis, prouincia Aslaheridh, puerum habentem annum cum dimidio cum sua coniugata habuit: qui quidem puer in stuba sedens, occulte, nemine percipiente, quamdam magnæ quantitatis spicam de h siligine deglutiebat, vnde tantas patiebatur tribulationes, & per quinque hebdomadas sæpe intantum torquebatur, vt nullus in eo spiritum esse cognosceret vitalem. Pater & mater hæc videntes & plus quam credi potest congementes, fecerunt cum omni humilitate votum, videlicet imaginem de cera ad sepulcrum Dominæ Catharinæ filiæ B. Birgittæ: & non sine magna misericordia Dei, quæ ad inuocationem Dominæ Catharinæ præsens adfuit, [liberatur,] nocte tertia sequente exiuit spica per nares, & puer liberatus est a suo longo languore: propter quod parentes præfati pueri singula promissa deuote & alacriter consummabant. Testes Ioannes Nicolai, & Bergerus Ioannis, vicini eius. Quidam de parochia Birckeberga, Lincopensis diœcesis, [equus moribundus sanatur.] posuit equum suum quodam retinaculo seu fune ligatum in pascuis sanum & absque omni incommodo vigorosum; & sine mora proiecit se in terram, sursum & deorsum se iactando, quasi moriturus. Possessor equi vouit Dominæ Catharinæ filiæ S. Birgittæ vnum equum de cera: quo facto, statim priori sanitati restitutus est. Testes Dominus Benedictus & Dominus Birgerus.

[48] Puer quidam Iacobus vocatus, de parochia Birnista, Arosiensis i diœcesis, cum lethali infirmitate laboraret ad mortem, [Curati paralyticus,] omni spe vitæ sublata, factus est mutus & paralyticus, ita quod in dimidia corporis parte omnino destructus fuit: & in his incommodis per tres menses grauiter torquebatur. Cui Christi fideles condolentes pro eius curatione votum fecerunt ad sepulcrum Dominæ Catharinæ Vastenensis cum offertorio & peregrinatione: quo facto, mutationem mox in infirmitate obtinuit, & infra breue intantum conualuit; quod personaliter omnia, quæ promissa erant, fideliter adimpleuit. Testus Dominus Laurentius, Curatus Ecclesiæ Straa, & Dominus Ioannes Henrici, Altarista Vastenensis. Mulier quædam Regnildis nomine in monasterio Sudercopensi, [mulier e conculcatione periclitans,] in festo B. Laurentij, cum illuc peregrinaretur gratia Indulgentiarum, intantum a populo premebatur & conculcabatur, quod quasi mortua extra ecclesiam, in quodam coopertorio seu panno villoso portaretur: propter cuius salutem recuperandam amici & noti eius votum fecerunt pro ea Dominæ Catharinæ cum cera & alijs deuotionibus; & in continenti felicitatem pristinam recepit, & singula, quæ promissa erant soluit cum gaudio magno. Testes Haquinus in Sandkollom parochiæ Rinna, & Magnus pellifex parochiæ Windistadha.

[49] Vir quidam, Bondo Siuatti nomine, in parochia Faghz, prouinciæ Wadzbo, Scarensis diœcesis, tempore pestilentiæ percussus vlcere pessimo fortissime cruciabatur, [vir ab vlcere pestilenti,] ita quod manus eius dextera contracta erat sursum vsque ad humeros, arsque medicinæ nullum ei remedium conferre sperabatur. Igitur conuersus ad adiutorium Sanctorum, inuocare cœpit patrocinium B. Catharinæ, votum peregrinationis versus Wadzsten cum reuerentia ampliori, qua potuit, annectendo. Et a longo languore fuit protinus liberatus, & omnia quæ vouit in propria persona plenarie persoluit. Testes in sequenti miraculo nominantur. Istius præfati Bondonis coniunx repentino tumore adflicta, [eius vxor a tumore totius corporis.] circumquaque per totum corpus, a vertice capitis vsque ad plantam pedis, inæstimabili dolore plectebatur, & omnes eam videntes aiebant se huiusmodi infirmitatem in aliquo homine numquam antea vidisse, & singuli desperabant de corporis vlteriore sospitate atque vita. In hac ergo desperatione humani suffragij seu consilij constituti, simile fecerunt pro ea votum, sicut pro marito, vt peregrinari deberent ad sepulcrum dictæ Dominæ Catharinæ. Quo facto, infirma illa sine mora pristinam meruit sanitatem, tumore penitus euanescente, glorificans Deum in Sancta sua Domina Catharina. Testes ad hæc duo miracula Dominus Ioannes in Fazhro, & Dominus Benedictus in Fazhro.

[50] [Vermes totis agris sparsi,] Quidam de nobiliori prosapia ortus, Tordo Pappason nomine, Scarensis diœcesis, prouinciæ Wartophzaridh, parochiæ Tidatorpa in Faradal, cum transiret in agrum suum, inuenit eum plenum vermibus, qui operuerant vniuersam faciem terræ vastantes omnia: deuorauerant namque fruges & herbas, & cum veniret in pratum, simile sibi incommodum habuit obuium. Qui quidem vermes a nubibus in quadam pluuia descendentes, octo pedes ex vtraque parte habuerunt: & cum primo venerunt, parui erant corporis, sed in successu temporis breuissimo creuerunt in longitudine ad similitudinem digiti humani: in currendo etiam multum erant agiles. Vnde possessor in possessione sua tale prospiciens damnum intolerabile, [voto per possessorem facto,] intolerabiliusque adhuc imminere, quo se pro solatio ac remedio diuerteret penitus ignorabat. Sub tali vero timore positus, vespere quodam motum quemdam mentem suam titillare sentiebat, per quem rememorare cœpit, quam mirabilia & stupenda facit Deus in dilecta sua Domina Catharina in orbe. Vnde confortatus, genua fixit in terra, cum humilitate & deuotione dictam Dominam Catharinam adorando sibi in auxilium, quatenus sibi a Domino Deo liberationem a tali periculo impetraret: & vouit quod si hanc plagam euaderet, offerret ei vnam vaccam viuentem cum alijs pijs operibus. Voto tali de sero facto, crastino die, cum mane surgeret, [postridie abacti,] circumiuit denuo agrum & alia loca, exploraturus an exauditus esset apud Dominam Catharinam. Et vere sic erat, quod Domina Catharina sibi a Domino, quod optauit, impetrauit: quia vbi ante ingressum lecti vidit totam terram vermibus, quasi pulueribus, cum reliquis terris coopertam, ibi iam vnum nec minimum potuit reperire. Perlustrato itaque agro intrauit siluam, & casu ductus est ad quemdam profundum lacum, vbi vidit multitudinem vermium coaceruatam, [& vna in fossa mortui inueniuntur.] quam secundum humanam æstimationem vix capere possent tres lagenæ maiores, quantumcumque magnæ forent capacitatis: propter quod in animo suo maxime exhilaratus est, & Deum in Sancta sua Domina Catharina ex toto corde collaudauit: qui & votum suum postea cum omnimoda cordis sui iucunditate perfecit, & multi alij in eadem prouincia eius exemplo prædictæ B. Dominæ Catharinæ vota similia spoponderunt, vt eos suis meritis & intercessionibus a talibus plagis & incommodis misericorditer liberaret. Testes Dominus Aruidus Curatus eius, Laurentius Torkilli in Tidhatorp, & Magnus Laurentij ibidem.

[Annotata]

a Littera Dominicalis eo anno fuit C, atque adeo iam dicta Dominica in 14 Nouembris cadebat.

b Idem ad cetera huius capitis miracula subintelligendum existimamus, iuxta protestationem primo capite expositam.

c Alias per antonomasiam Holmia, id est, insula, Suecorum Regum Sedes regia, in faucibus angustioris freti, quo Meler lacus, [Stok-holmia.] Vplandiam a Sudermannia dirimens, versus Balthicum mare euoluitur.

d Subintellige vxore, vti & deinceps alibi.

e 25 Aprilis.

f Est Arboga VVestmanniæ ciuitas in confinijs Nericiæ & Sudermanniæ.

g Vetus vocabularium apud Matthiam Martinium exponit, tempus in quo luna recedit a sole & propterea eumdem consequitur, [Lunatio.] videtur hic vel pro vna e quatuor lunæ phasibus accipi, vel pro toto vnius lunæ a nouilunio ad nouilunium cursu.

h Ita barbaro illo seculo passim vocabant vilissimam tritici degenerantis speciem, Latinis secale, quibusdam Sigele dictam: cum siligo sit selecta candidissimaq; & a furfuribus, expurgatissima farinæ triticeæ medulla.

i Ciuitas eius Episcopalis ad Meleram lacum, VVestmanniæ versus Vplandiam extrema est.

CAPVT VII.
Reliqua pars miraculorum, & Commissariorum subsignatio.

[51] Anno Domini a MDCLXXI, mulier quædam de Stockholmia, [Aurem mulieris excrucians vermis,] Birgitta nomine, inconsolabiliter torquebatur propter vermem quemdam, qui aurem eius violenter ingressus est, quem expellere non valebat. Ideo infirmitates & dolores sibi augebantur indies, & præcipue per mensem lecto decumbens, vsu rationis & sensuum penitus carebat. Maritus vero & mulieres honestæ ei compatientes, miserunt sortes super eam ad plures Sanctos, & sors cecidit ad Dominam Catharinam filiam B. Birgittæ de Wadzsteno. Eapropter tam maritus, quam ceteræ mulieres honestæ tunc præsentes humiliabant se super genua sua, [voto peregrinationis tollitur:] orando orationem Dominicam & Angelicam in magna deuotione: & eadem deuotione vouerunt dictam infirmam & vnum caput argenteum cum ea, ad sepulcrum Dominæ Catharinæ in Wadzsten. Quo facto, mox somni solatium est adepta, & somno recreata, euigilabat in sensuum & rationis integritate, & ex post breuiter plenissime restituta est sanitati: & iam sanata peregre cum marito suo venit ad sepulcrum Dominæ Catharinæ in Wadzstenum, deuotissime votum suum adimplendo, & Deum in ancilla sua Domina Catharina multiformiter glorificando. Testes iurati Laurentius, fusor amphorarum, maritus eiusdem, Petrus Cap faber, & mulieres præsentes.

[52] Anno eodem Sueno Bondonis, seruus Domini Henrici Episcopi Lincopensis, fuit vulneratus in capite tam periculose, [vulnus grauissimum capitis sanatur,] quod vna manus bene potuisset poni inter caput & aurem, atque ex capite extracta sunt illi ossa: cum hoc perforatus erat intrinsecus inter scapulas ad longitudinem vnius palmi, vnde incidit in grauissimam infirmitatem & incurabilem, ita quod ab omnibus eum videntibus iudicabatur sine euasione discessurus: instinctu autem diuino aliqui ipsum curare molientes, conceperunt sanius consilium captando beneuolentiam Dominæ Catharinæ, vt pro eo oraret; & ei fecerunt votum, vt si euaderet mortem, personaliter peregre proficisci deberet cum oblationibus suis ad sepulcrum suum in Wadzsten. Voto vix facto, releuamen sentiebat in continenti, & salus ei augebatur de hora in horam donec perfecte curatus fuit, & quod promissum erat in magna deuotione perfecit, glorificans Deum. Testes Bero Longius, Andreas Finno cum multis alijs familiaribus Episcopi.

[53] Anno eodem Andozus de parochia Hellestadha iuxta ecclesiam habitans, prouinciæ Wadzbo Scarensis diœcesis, [item colli infirmitas,] infirmabatur in collo ita grauiter, quod ab omnibus iudicabatur morti appropinquare & nullatenus euadere posse; vxor vero eius cum amicis, sortibus ad diuersos Sanctos missis, cecidit sors ad Dominam Catharinam, filiam B. Birgittæ de Wadzsten, & hoc trina vice, secundum attentata: ea pro re & sanctitatis eiusdem Virginis iudicio, humiliantes se super genua, vouerunt infirmum ad tumbam dictæ Dominæ Catharinæ in Wadzsten: quo facto, vlcus fractum est, & infirmitas cessit sanitati, & qui sanus factus est, quod promissum est, pro eo fideliter adimpleuit, iuxta promissionis modum. Item vxor istius occulte tentationibus inimici grauata, præcipue ex duritia cordis & immunditia, vouit secretum & perpetuum quoddam seruitium, [& occulta tentatio.] nihilominus occulte & ipsi eidem Virgini Catharinæ & Dominæ, moxq; liberata est. Testes iurati Helgho Arffuidi & Sueno Laurentij, vicini eius.

[54] Anno eodem Algothus, in parochia Erigxbergha prouinciæ Gansenekrande, Scarensis diœcesis, misit vxorem suam in pascua cum gregibus: [Puer amissus per triduum in siluis,] quæ secum duxit filium suum quinque annorum ætatis. Cum ad interiora siluarum deuenerunt, puer præ lassitudine se posuit & obdormiuit: tempore autem consueto greges ad caulas redeuntes mulier aliquantulum post sequebatur, putans cum grege puerulum antecedere. Cum autem venit in domum, filium suum non videns, loquitur patri de filio absente: pater vero consternatus pro inopinato malo, collegit vicinos & propinquos, vt deperditum filium inuestigarent. Qui vehementer anxiati, primo & secundo tertioque die vsque ad meridiem, loca siluestria & campestria prope & de longe cœperunt perlustrare, sed nihil profecerunt. Igitur qui eum inquærendo adiuuerant, attædiati in domos redire disponebant suarum mansionum. Pater vero hoc considerans & dolore intrinsecus adfectus, multis precibus adhuc ab eis impetrauit, vt secum inquirendo visitarent vsq; ad vesperam: [post inuocationem Sanctæ,] prius tamen voto facto ad Dominam Catharinam filiam B. Birgittæ in genuflexione per hunc modum, vt si reinueniretur puer, tunc ipse scilicet pater vna cum filio peregrinationem faceret ad sepulcrum Dominæ Catharinæ in Wadzsten, cum cera & alijs oblationibus. Voto igitur facto, iterum inquirere cœperunt vsque ad vesperam, & tunc inuenerunt puerum ex obliquo gradientem, vbi nullus consueuit fieri transitus hominum. Quo viso, lætatum est cor patris & similiter omnes lætati sunt, qui laborauerant non in vanum, magnificantes magnalia Dei in Sancta sua Domina Catharina, cui vt promissum est, [reperitur incolumis.] soluebatur iuste & debite. Testes iurati Arson & Gustauus cum illis qui secum inquirebant.

[55] Anno eodem Birgitta de parochia Olmistadha prouinciæ Rydhneck, Lincopensis diœcesis, [Veneno infecta liberatur:] fuit infecta veneno, pro cuius remedio habendo inuocauit Dominam Catharinam filiam B. Birgittæ de Wadzsteno, & eidem vouit, quod peregrinatura esset ad sepulcrum suum, cum oblatione ceræ & aliarum deuotionum, si pristinæ restitueretur sanitati: promissione facta & consummata, venenū eiecit & liberata est, votumque suum deuotissime compleuit. Testes iurati Magnus & Ioannes Caroli.

[56] Anno eodem vxor Petri Nicolai de Warn, parochia Mothala, Prouinciæ dictæ Askaharade, [alius puer triennis.] Lincopensis diœcesis, sequens armenta boum in pascuis campestribus & siluestribus, duxit secum filium suum trium annorum ætatis, qui quidem puer attædiatus de transitu posuit se, & sopor eum statim inuasit. Mater vero neglecto filio subsequitur boues, quocumque transibant, donec ad vesperam redirent ad caulas: tunc primum recordata est filij derelicti in siluis, & accedens non sine vehementi tristitia ad maritum dixit ei quod acciderat: qui dolore nimio præuentus sine mora intrauit densitatem siluarum ad inquirendum: sed illo die nihil profecit, similiter secundo, [simili voto,] licet plures sibi procurauerat coadiutores, qui secum inquirerent. Tertio vero die in magna animi tribulatione & anxietate posuit se super genua sua, vouendo quod faceret peregrinationem suam ad tumbam Dominæ Catharinæ filiæ B. Birgittæ de Wadzsten cum oblationibus: & intimo cordis adfectu ipsam Dominam Catharinam deprecabatur, vt ei auxilium præstaret, pro inueniendo filio perdito: [reperitur a patre die tertio.] quibus sic peractis reuersus est cum amicis in siluam, vt adhuc attentaret, si redderetur ei. Qui cum iam diem transiuerant, circa vesperam inuenerunt eum, vbi iacebat languens & tremens in terra, quem pater in sinum suscepit, & cum gaudio ipsum matri reddidit refocillandum: mater vero adfectu materno & compassione ipsum defouebat, ita vt breui fuerit totaliter recreatus. Testes Olaus Laurentij & Olaus Hemmingi in Biscops-mothala.

Instrumentum Dominorum Commissariorum.

Nouerint vniuersi, quorum interest vel interesse poterit quomodolibet in futurum, quod nos Ioannes de Aabij & Ioannes Ormeri, [Testantur Commissarij omnia & singula idoneis testibus esse comperta,] Præbendati in monasterio Wadzsten, recognoscimus & protestamur iuxta commissionem & mandatum a venerabili Patre & Domino Domino Henrico, diuina miseratione Episcopo Lincopensi & loci Ordinario nobis in hac parte factum, vt declarat littera seu tenor litteræ super hoc confectæ & superius præsenti libello inscriptus, omnia miracula in hoc libello post dictum tenorem commissionis per nos fore conscripta, recepta & examinata, præter aliqua pauca per honorabilem virum Dominum Benedictum de Haghabij morte præuentum, & vna nobiscum per eumdem Dominum Lincopensem ad hoc deputatum, similiter recepta, examinata & conscripta, & huic præsenti libello inserta. Quæ quidem miracula, vt fidem facerent, cum integra eorum substantia & opportunis circumstantijs per testes fide dignos, cum debiti iuramenti præstatione collecta forent, extremam diligentiam apposuimus in eisdem. [omissis alijs minus testatis.] Recognoscimus etiam, & protestamur nos multa alia miracula recepisse & conscripsisse, quæ quia nomina, villas & parochias personarum, cum quibus huiusmodi miracula facta sunt, nobis incognita sunt, & testes idoneos non habentes & ideo fidem non facientia hic inserere non curauimus. In quorum omnium & singulorum fidem & testimonium præmissorum, nos nostra manu propria hic subscripsimus, sigilla nostra, quibus vtimur, appendentes. Ita esse confiteor ego Ioannes Nicolai Præbendatus Wadzstenensis. Ita esse confiteor ego Ioannes Ormeri Præbendatus Wadzstenensis.

Et ego Benedictus Pauli, Clericus Vpsalensis diœcesis, publicus Imperiali auctoritate Notarius, [Subsignatio Notarij.] quia præsentis libri præsentationi, lectioni, auditioni, examinationi pariter, & de articulo ad articulum discretioni, demum & secretorum appensioni, omnibusque alijs & singulis in sacro b Concilio Arbogis Arosiensis diœcesis celebrato, actis & factis præsens personaliter interfui, eoque sic fieri, prout antedictum est, vidi, & audiui: ideo huic libro præsenti signum meum consuetum vna cum nomine meo inscripsi, rogatus & requisitus per Religiosos viros Fratrem Ioannem Confessorem Generalem & Fratrem Rodkerum Conuentualem monasterij Vastenensis Lyncopensis diœcesis, in fidem & testimonium omnium præmissorum venerabilibus viris, & Dominis Eryco Andreæ Præposito Vpsalensi, & Simone, Decretorum Doctore ac Cantore Lyncopensi, Testibus ad præmissa vocatis pariter & rogatis. Impressum Holmis.

[Annotata]

a Ordo rerum suadet huic numero deesse aliquid, & integre legendum MCDLXXIV: atque ad hunc cetera miracula pertinere.

b Primam hic concilij huius alias ignorati mentionem inuenimus.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


März III: 25. März




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 24. März

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 24. März

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 11.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.