Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung März III           Band März III           Anhang März III

25. März


XXV MARTII.

SANCTI QVI VIII KALENDAS APRILIS COLVNTVR.

Annvntiatio S. Mariæ Virginis, et Incarnatio filii Dei.
Iesv Christi crvcifixi sacra memoria.
Michaël Archangelus de dracone triumphans, ob figurā Iesv Christi crucifixi memorati.
Adamus creatus, lapsus mortuus, ob figurā Iesv Christi crucifixi memorati.
Abel iustus primus Martyr, ob figurā Iesv Christi crucifixi memorati.
Melchisedech Rex & Sacerdos, ob figurā Iesv Christi crucifixi memorati.
Isaac a patre Abrahamo immolatus, ob figurā Iesv Christi crucifixi memorati.
Israelitæ mare Rubrum transgressi, ob figurā Iesv Christi crucifixi memorati.
Sanctus latro cum Christo crucifixus Hierosolymis.
S. Cyrinus seu Quirinus, Martyr Romanus, Tegernseæ in Bauaria.
S. Dula ancilla, martyr Nicomediæ in Bithynia.
S. Victorinus, Martyr Nicææ in Bithynia.
S. Alexander, Martyr Nicææ in Bithynia.
S. Euphrata, Martyr Nicææ in Bithynia.
S. Castula, Martyr Nicææ in Bithynia.
S. Nicostratus, Martyr Nicææ in Bithynia.
S. Lucella, Martyr Nicææ in Bithynia.
SS. Alij CCCC, Martyres Nicææ in Bithynia.
S. Irenæus Episcopus & Martyr Sirmij in Pannonia.
S. Pelagius Episcopus Laodiceæ in Syria.
S. Humbertus Fundator monasterij Maricolensis in Hannonia.
S. Barontus, eremitæ Pistorij in Hetruria.
S. Desiderius, eremitæ Pistorij in Hetruria.
S. Hermelandus Abbas Antrensis, in Gallia.
S. Eynardus eremita Altenæ, in Marchia Westphalica.
S. Altwoldus Episcopus Schireburnensis, in Anglia.
S. Willielmus puer, Martyr Norwici in Anglia.
S. Richardus puer, Martyr Parisijs in Francia.
B. Thomassus eremita Ordinis Camaldulensis in Vmbria.

PRÆTERMISSI, ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Veronica Matrona, cui Dominus imaginem faciei suæ impressam sudario reliquit, memoratur occasione paßionis Christi Domini in MS. Florario, Greueno, Canisio. Nos late de ea & imagine vultus egimus IV Februarij.
Sancti CCLXII Martyres Romæ passi, referuntur a Galesinio & Baronio in Martyrologio Romano, & a Ferrario in Catal. Sanct. Italiæ: & citatur a singulis Vincentius Bellouacensis lib. 10. Speculi Histor. cap. 98. Sed quem locum non videtur vllus horum inspexisse, cum ibi agat de persecutione Lugdunensis & Viennensis Ecclesiæ. Verum sunt hi CCLXXII Martyres relati a Vincentio libro 11 cap. 98, cui titulus præfigitur; de S. Quirino Martyre, de quo hoc die agimus, sed erant alij ante ipsum interempti. In Actis SS. Marij, Marthæ & filiorum, quæ dedimus XIX Ianuarij hæc habentur, & paßim traduntur CCLX vbi diximus alia MSS. habere CCLXII. Ceterum de his Martyribus egimus cum præcipuis Martyrologijs & Romano, I Martij.
Nongenti Martyres post relatum martyrium S. Quirini referuntur in MSS. Martyrol. Vltraiectino S. Mariæ, & Treuirensi S. Martini. Sed errorem arbitramur in numero esse, & esse ducentos sexaginta, de quibus iam egimus, & diximus esse illos, qui coluntur I Martij.
Florentius Presbyter Dauentriæ, Refertur a Ghinio in Natal. Sanct. Canonicorum: de eo egimus inter Prætermissos XXIV Martij.
Enanus egregius, diuturnæ quietis, & Muadani filius, a Mariano Gormano & Tamlactensi martyrologio laudatur hoc die; quem Colganus Benchorensem Monachum & a S. Comgallo ad vitam resuscitatum fuisse suspicatur, vel esse S. Patricij discipulum Ecclesiæ de Druimindeich in Dalrieda præfectum: nobis de neutrius cultu constat.
Columba filia Baithi & Lucella, in Hibernicis Martyrologijs sic nominantur, vt istam Virginis titulo ornet Tamlactense, hanc solus referat Marianus Gormanus; eoque nomine vna sit inter Lenini filias VI Martij: an autem filiæ Baithi a patre suo, an a feruenti in Christum dilectione dicantur, Colganus ad diem XXIX Martij disputat.
Ludouicus, Ioannes Liothus, Gentianus, Ægidius, Guilielmus, Gratianus, Clemens, ex Ordine S. Francisci ab hæreticis occisi, primus circa an. 1567, secundus circa 1560 in Francia, reliqui in conuentu Belliacensi an. 1562, transfixi gladijs eorumdem hæretiticorum dicuntur a Gonzaga: &, quamuis necdum ab Ecclesia vindicati, Martyrum titulo decorantur ab Arturo, & huic diei (ipso sic volente) imputantur.
Matthæi anachoretæ; qui vidit Dominum in Hostia consecrata, transitus in eremo Scarpelli, apud Siculos refertur in Martyrol. Siculo octauij Caietani, sed absque titulo Sancti aut Beati, eumque omittit in Vitis Sanctorum Siculorum.
Oddo Dunfrisij in Scotia, qui Franciscanos in illud regnum inuexit, memoratur cum titulo Beati in Menol. Scot. Dempsteri. Citatur Schoti-chronicon a Magno Macullone exscriptum, quod non vidimus.
Caminus, seu Caninus Abbas de Inis-kelstra in Hibernia memoratur in factis Hibernicis, & a Colgano, qui ex Actis fabulosis, vt ipsemet fatetur, nonnulla edidit, quæ apud eum videri possunt. Nos absque huius Abbatis præiudicio de sanctitate & veneratione malumus certiora monumenta expectare.
Ioannes Abbas XXXIII Cisterciensis memoratur hoc die in Kalendario Ordinis Cisterciensis Diuione excuso. Beatum appellant Henriquez & Bucelinus: inter Pios collocat Saussaius.
Christophorum Ruitium, Marcum a Nicia ex Ordine S. Francisci Mexici sepultos seculo superiori.
Andream Camarinum, Ioannem a Parcu, Hieronymum a Mediolano ex eodem Ordine, primum Camari in Sicilia an. 1562; secundum Clusæ circa an. 1471, tertium Capucinum circa an. 1579 Lugduni in Gallia pie mortuos ac sepultos; non audemus, ex Arturi testimonio solo, huic diei, nedum Beatis adscribere.
Bernardinam Antonij Clarissarum Fulginensium Abbatissam cum laude virtutis mortuam esse hoc die an. 1532 Iacobillus, de Sanctis patriæ suæ scribens, affirmat: sed neque in titulo capitis generatim agens de omnibus simul eius monasterij sanctioribus virginibus, XXII Iulij ipso die fundati monasterij specialius recolendis; neque de ipsa nominatim agens pag. 251 Beatitatis vsurpat titulum.
Gabriel Archangelus ob legationem ad Deiparam Virginem hoc die factam, refertur a Maurolyco, Felicio, VVitfordo. De eo agimus cum Ecclesia Orientali XXVI Martij.
Iouinus & Thecla seu Theodola inscripti hoc die MSS. Martyrol. Augustano & Labbæano, in MS. Tamlactensi Iunius legitur, Iuuinus Burga in Apographo Lucensi S. Hieronymi, Iuuinus Burgund, in MS. Blumiano, Iuuinus Burgundionis in Apographo Corbeiensi Parisijs excuso. At deest in peruetusto codice nostro S. Hieronymi, in alijs postmodum adiectus. Pro Thecla legitur Theodola in 4 apographis S. Hieronymi & alijs. De ijs agemus cum Martyrol. Romano XXVI Martij.
S. Stephanus iunior Constantinopoli pro cultu sanctarum imaginum afflictus, Ferrarius citato Græcorum Menologio, in quo & Menæis celebratur XXVI Mar.
S. Vrsmari Episcopi Eleuatio Laubijs refertur in quodam MS. Martyrol. colitur XVIII Aprilis.
Adularius Episcopus memoratur in additionibus MSS. ad Vsuardum & Greuenum. Videtur esse S. Adelarius Episcopus Erfurtensis, discipulus S. Bonifacij, cum hoc martyrij palma coronatus: cuius festum celebratur in Ecclesia Erfurtensi XX Aprilis,
S. Gregorius Episcopus Eliberitanus in Hispania refertur in MS. Martyrol. Coloniæ apud Carmelitas adseruato. Colitur XXIV Aprilis.
S. Egbertus Presbyter & Confessor in Germania refertur a Galesinio ex Annalibus rei Ecclesiasticæ: at quibus? Omittitur in Martyrol. Germanico, cuius secunda editio est aucta potißimum ex Galesinio. Habent Germani Egbertum Episcopum Treuirensem: sed videtur potus esse S. Egbertus Presbyter in Hibernia, qui colitur XXIV Aprilis.
SS. Euodius & Calistus Martyres Syracusæ relati in MS. Vsuardo Reginæ Sueciæ: ast in genuino Vsuardo & alijs XXV Aprilis.
S. Gedehardus Episcopus Hildesiensis, memoratur a Molano in Natalibus Sanctorum Belgij & Ghinio. Colitur IV Maij.
Corona Virgo memoratur in MS. Vsuardo Reg. Suec. in varijs pridie cum S. Victore qui simul coluntur XIV Maij.
S. Regnobertus Episcopus Vergiaci. Ita Ado MS. Parisiensis apud S. Germanum de Pratis Ferrarius ex Kalendario Lotharingiæ & Vsuardus MS. Diuionensis S. Benigni. Est is Episcopus Baiocensis, cuius corpus ob irruptionem Normanorum fuit in Burgundiam translatum. Colitur XVI Maij.
S. Bonifacius Papa IV inscriptus hoc die in Kalendario Sanctorum Ordin. S. Benedicti circa annum MD scripto: ac Martyrol. Romano XXV Maij.
Potamiœna Virgo Alexandrina ob castitatem occisa, vti S. Dula hoc die relata, cui hæc adiuncta a Maurolyco & Felicio, in Græcorum Menæis MSS. refertur VII Iunij.
S. Petri cōsecratio maioris altaris in ecclesia Vaticana, facta a Calixto Papa II cum vniuerso Concilio, anno eius V Indictione I, inscripta est Martyrol. MS. Vaticano eiusdem ecclesiæ S. Petri. Posset memoria eius adscribi ad festum S. Petri XXIX Iunij.
Kilianus Episcopus, Theotmanus Diaconus, Martyres referuntur hoc diei prior in MS. Florario, alter a Camerario. Coluntur ambo VIII Iulij.
S. Iacobus Apostolus celebratur in pluribus Martyrologijs, diciturque modo frater Domini, modo frater S. Ioannis Euangelistæ, qui prope festum Paschæ ab Herode decollatus est. Colitur prior I Maij alter vero XXV Iulij.
Iosias scriba & martyr cum S. Iacobo Maiore decollatus refertur in MS. Florario, a Greueno in Auctario Vsuardi & Canisio. Miror in tot antiquis Martyrologijs eius nonfieri mentionem. Si quæ certa reperiantur, poterunt cum S. Iacobo edi ad diem XXV Iulij.
S. Petri Apostoli e vinculis & manu Herodis liberatio memoratur in MSS. Martyrol. Bruxellensi, Florario & alijs. Breuiario Romano I Augusti
S. Ioannis Baptistæ decollatio celebratur in MS. Florario, & MS. Martyrol. Bruxellensi, & Viola Sanctorum: ast in Ecclesia vniuersa XXIX Augusti.
Blasius, Abbas primus Hortensis in confinijs regnorum Hispanorum Castellæ & Aragoniæ, inscriptus est cum titulo Beati in Menol. Henriquez & Bucelini. In Vita B. Martini Abbatis, successoris & Episcopi Seguntini, appellatur venerabilis apud Tamæium Salazar in Martyrologio Hispanico, quando poterit de illo etiam agi XVI Septemb.
S. Thraseas Episcopus & Martyr apud Smyrnam memoratur in Vsuardo MS. Reginæ Sueciæ. In Martyrol. Rom. & alijs V Octobris.
SS. Tarachi, Probi & Andronici natale memoratur in MSS. Vaticano S. Petri & Vsuardo Reginæ Sueciæ. Coluntur ab alijs XI Octobris.
S. Monas Episcopus Mediolani seculo Christi tertio, hoc XXV Martij mortuus est, vti Acta antiqua a nobis in Ambrosiana bibliotheca descripta tradunt, & diem confirmat peruetustum Martyrol. Atrebatense. Verum quia hic dies sacris Christi Incarnati & Crucifixi mysterijs impeditur; Ecclesia Mediolanensis cultui eius dicauit diem XII Octobris, quo sacrum eius corpus anno MXXX fuit translatum: quo itidem die inscriptus est Martyrologio Romano & varijs alijs. Nos ergo Acta omnia, prælo parata, seponimus, danda postmodum ad dictum XII Octobris
Simeon Abbas memoratur hoc die apud Greuenum in Additionibus ad Vsuardum: nobis ignotus. Forsan Abbas Cauensis in Campania, qui a Menardo, VVione, Ferrario refertur XVI Nouembris.
SS. Sidrac, Misac & Abdenago memorantur in MS. Vsuardo Reginæ Sueciæ. Sunt illi tres pueri, Ananias, Azarias & Misaël, relati ab alijs XVI Decembris.

SACRA MEMORIA ANNVNTIATIONIS S. MARIÆ VIRG. ET INCARNATIONIS FILII DEI.

[Commentarius]

Annuntiatio S. Mariæ Virginis, et Incarnatio filii Dei

§ I Antiqua huius festi celebritas apud Patres Græcos.

[1] Primum& præcipuum Iesu Christi Redemptoris nostri mysterium hoc die peractum proponitur, scilicet Annuntiatio Angelica ad sanctißimam Virginem Mariam, [Festum hoc an a Deipara Virg. cœptū] & ineffabilis Verbi diuini ac Filij Dei Incarnatio in oppido Galilææ Nazaretho. Festum hoc solenne in tanta antiquitate eminet, vt liceat pie meditari, originem eius debere adscribi gratissimo affectui Deiparæ Virginis, quæ singulari veneratione ac deuotissimo cultu quotannis recolere solita fuerit diuinum beneficium, hoc die sibi & toti generi humano præstitum; quando Verbum Dei in suo virginali vtero caro factum est, & ipsa Annuntiationi Anlicæ assensum præbens, Mater Dei est constituta. Hanc pijssimæ gratitudinis consuetudinem in sanctißima Deipara intuiti Apostoli, debitam agnouerunt obligationem, & venerabili imitatione obseruarunt, & vbique terrarum obseruari debere sanxerunt. [Apostoli sanxerint celebrandum?] Certe secundum regulam a S. Augustino de Baptismo contra Donatistas lib. 4 cap. 24 propositam, Quod vniuersa tenet Ecclesia, nec Concilijs institutum, sed semper retentum est, non nisi auctoritate Apostolica traditum recte creditur.

[2] Vestigium huius constitutionis Apostolicæ elucet in antiquissimis monumentis, [id antiquum fuisse ostenditur ex S, Gregorij Thaumaturgi] quæ a sanctissimis Patribus, cum Ecclesia in sua quasi adolescentia adhuc sub Gentilibus Imperatoribus & veritatis Christianæ hostibus ingemisceret, conscripta supersunt. Inter hos Patres eminet S. Gregorius Thaumaturgus, Neocæsareæ in Ponto seculo Christi tertio Episcopus, quem parentibus natum infidelibus, fidei mysterium a sanctissima Dei Genitrice ac Ioanne Theologo per visum edoctum fuisse tradunt Græci in Menologio Basilij Imperatoris, ac varijs Synaxarijs & Menæis, tam manu exaratis quam typis excusis, ad XVII Nouembris eius venerationi dicatum. Huius Sancti extat in hanc diem homilia, quam Guillielmus Lindanus Episcopus Ruremundensis, dum ob persecutiones hæreticorum in Belgio exortas, Romam iuisset, e Græca in Latinam transtulit, acceptam ex antiquitatum promptuario Cardinalis Sirleti, cuius hoc exordium prodit Baronius in Notis ad Martyrol. Rom. Hodie Angelica acie hilariores splendescunt Dei Laudes. Gerardus Vossius, Borchlonius, [homilia 1.] Præpositus Tungrensis, inter opera S. Gregorij a se collecta, edidit etiam hanc Homiliam Græce in Crypta-Ferrata repertam, ac collatam cum Vaticanis & Sirletanis exemplaribus: cuius exordium ex eius interpretatione est eiusmodi: Hodie ab Angelicis choris laudes diuinæ celebrantur, [cuius hoc est exordium:] & lumen Christi aduentus fidelibus illucescit. Hodie renouatur Adam & choros cum Angelis agit, in cælum sublatus. Hodie totus terrarum orbis, gaudio ob aduentum Spiritus sancti in homines plenus est. Hodie diuina gratia spes inuisibilium effulget, & miracula, quæ mentem atque intelligentiam superant, mysteriumque quod ab æterno occultatum fuit, palam nobis facit. Hodie perennis virtutis texuntur coronæ. Hodie sacra beneuolorum & religiosorum, diesque festos religiose colentium capita coronare volens Deus, firmæ fidei amatores tamquam vocatos & hæredes appellat: supernumque regnum cum studio eos qui cælestia sapiunt, vt se diuino incorporeorum chororum ministerio coniungant, vocat. Hodie Dauidicum adimpletum est oraculum, quod dicit: Lætentur cæli & exultet terra: gaudebunt campi & omnia ligna siluæ a conspectu Domini, quoniam venit. [Psal. 95, 11] Hodie celebre atque ineffabile Christianorum, qui spem suam in Christum sponte obsignarunt, mysterium plane nobis annuntiatur. Hodie Gabriel, qui Deo assistit, ad castissimam Virginem veniens, illud, Aue gratia plena, ipsi annuntiat. Ac mox historiam salutatæ ab Angelo Virginis & concepti Filij Dei humanam naturam assumentis persequitur, & illustri paraphrasi exornat, nec non & Deiparam Virginem eximijs titulis honorat.

[3] Idem fit in secundo & tertio Sermone, [item homilia 2] quos in Annūtiationem Sanctißimæ Dei Genitricis semperq; Virginis Mariæ ab eodem S. Gregorio Thaumaturgo habitos edidit ex eisdem exemplaribus memoratus Gerardus Voßius. Secundi est huiusmodi exordium: Cunctas quidem festorum celebritates atque hymnodias decet nos sacrificiorum instar offerre Deo: primum autem omnium, Annuntiationem sanctissimæ Dei genitricis, verbis illis comprehensam, Aue gratia plena, quæ ab Angelo ad eam facta est: quoniam & prima omnis sapientiæ & salutaris doctrinæ in nouo Testamento illa nobis salutatio a Patre luminum emissa est. Gratia autem plena dicens, omnem naturam humanam complexa est &c. Tertius sermo ita incipit. Rursus bona faustaque gaudij nuntia, rursus libertatis indicia, rursus reuocatio, [& 3.] rursus reuersio, rursus lætitiæ promissio, rursus a seruitute liberatio. Angelus cum Virgine loquitur, vt non amplius cum muliere serpens loquatur &c. Extat hic tertius sermo apud Lipomanum & Surium ad XXV Martij, sed sub nomine S. Chrysostomi, vti inter opera huius ex noua interpretatione Frontonis Ducæi, sed eum ex stylo non satis referre Chrysostomum iudicat Franciscus Combefis, licet sub eius potius nomine, quam S. Gregorij Thaumaturgi in Bibliotheca Patrum concionatoria ediderit. At Leo Allatius, cuius iudicium in simili controuersia plurimi facimus, in Diatriba de Simeonum scriptis attribuit S. Gregorio pag. 105, eius exordio Græce sic indicato: Πάλιν χαρᾶς Εὐαγγέλια πάλιν ἐλευθερίας μηνύματα. Gregorij Episcopi Neocæsariensis λόγος ἐις τὸν Εὐαγγελισμὸν τῆς παναγίας Θεοτόκου. Idē Allatius pag. 92 de indicato sermone secundo ista habet: Ἐορτὰς μὲν ἁπάσας καὶ ὑμνῳδίας. Gregorij Episcopi Neocæsariēsis ἐγκώμιον εἰς τὸν Εὐαγσελισμὸν τῆς παναγίας Θεοτόκου. Memoratos tres sermones attribuit S. Gregorio Thaumaturgo Theophilus Raynaudus tomo 12 operum in Mifcellis Philologicis pag. 551. Interim Antonius Riccardus, quia aliqua allusio in hac oratione fit ad Virgines occurrentes cum lampadibus sponso, quam etiam reperit in VI Oratione S. Procli Archiepiscopi Constantinopolitani, asserit in Notis pag. 247 se summopere ambigere & hærere, an reuera sit Gregorij Thaumaturgi: dictionem potius videri S. Procli &c. potißimum quod vox Θεοτόκος subinde repetatur: sed quæ dictos Allatium, Vossium, Rainaudum, Combefisium aliosque non terrent.

[4] Verum etsi foret S. Procli, [confirmatur ex orationibus S. Procli] suam ab hoc illustri viro haberet auctoritatem, cum prima pars Synodi Ephesinæ ea quæ Synodum antecesserunt, incipiat ab Homilia Procli, tunc adhuc Episcopi Cyzici habita, εἰς τὴν ἐνανθρώπησιν, in Incarnationem Domini nostri Iesu Christi, vti sub hoc titulo excusa est tomo 5 Conciliorum Regiorum pag. 13 cum hoc exordio: Virginea panegyris frequensque ac celebris hic conuentus, Fratres, festa hac luce linguam ad laudem prouocat, præsensque solennitas præsenti cœtui vtilitatis rationem optimo iure conciliat. Est hæc prima S. Procli oratio apud Riccardum, qui obseruat eam alibi tradi in Assumptione Deiparæ Virginis aut Natiuitate Christi habitam: ipse e præcipuis MSS. titulum præfigit. Ἐγκώμιον τῆς ὑπεραγίας Θευτόκου. At secundam & tertiam orationem ait habitam εἰς τὴν Ἐνανθρώπησιν de Incarnatione Domini nostri Iesu Christi. Secundæ autem orationis tale est exordium: Pulchra quidem est Psalmorum Lyra: cithara spiritus est diuinitus inspirata. In tertia vero oratione magis alluditur ad solennitatem diei, atque ista in exordio habentur: Crebra eaque diuersa celebritatum solennia humanam exhilarant vitam; dum festorum dierum recursu tristem huius ærumnosæ vitæ molestiam in voluptatem conuertunt. Ac relata Gentilium ac Iudæorum consuetudine addit: Christianorum vero solennia diuina sunt & admirabilia veræque fontes thesaurique salutis. Prima etenim nostra celebritas aduentum Dei ad homines decantat &c. Quæ postmodum a Riccardo quinto & sexto loco nominantur Orationes in laudem Deiparæ Virginis, ad festum Annuntiationis eiusdem Virginis Mariæ transferuntur in bibliotheca Combefisiana.

[5] Sed molestum forsan alijs foret si plures Græcorum Patrum sermones de hoc Incarnationis Christi & Angelicæ Annuntiationis festo proferremus, [& aliorum Græcorum Patrum,] cum illi in dicta Bibliotheca legi poßint: & sunt SS. Athanasij Archiepiscopi Alexandrini, aut certe doctissimi viri sed illo aliquot seculis iunioris; Epiphanij Episcopi Constantiæ in insula Cypro, Ioannis Chrysostomi, Cyrilli etiam Archiepiscopi Alexandrini, Achatij Episcopi Melitinensis, Basilij Episcopi Seleuciensis, Titi Bostrorum Episcopi, Anastasij Archiepiscopi Antiocheni, Hesychij Presbyteri Hierosolymitani, Chrysippi itidem Presbyteri Hierosolymitani, Iobij monachi, Andreæ Hierosolymitani Archiepiscopi Cretensis, Theophanis Ceramei Archiepiscopi Tauromenitani & Leonis Imperatoris. Extant etiam opera & studio Hippolyti Maraccij erutæ orationes S. Germani Archiepiscopi Constantinopolitani & Isidori Archiepiscopi Thessalonicensis, aliæ a Gerardo Vossio in Notis ad Gregorium Thaumaturgum indicantur. Ex indicatis auctoribus S. Hesychius Presbyter Hierosolymorum colitur XXVIII Martij, anno CCCCXXXIV vita functus.

[6] [& ex Chronico Alexandrino.] Loco harum orationum siue homiliarum placet potius in gratiam lectoris addere quæ in Chronico quod vulgo Alexandrinum dicitur, reuera autem Constantinopolitanum potius esse ostendimus, de huius mysterij die & solennitate post recitatam ex S. Luca Euangelicam historiam referuntur, & sunt ista: Hac igitur die, XXV Martij, inquit, vti Romani numerant, Catholica & Apostolica Ecclesia Dei, accepto more a diuinis Patribus, celebrat sanctæ Dominæ nostræ gloriosæ Deiparæ & semper Virginis Mariæ Annuntiationem. Sexto igitur mense respectu Elisabethæ, XXV die Martij, hoc ipso die, incipiente septimo mense sanctissima & intemerata ac benedicta semper Virgo Deipara Maria æternum & eiusdem cum Patre & Spiritu sancto essentiæ vnigenitum Filium, Verbum, Christum, verum Deum nostrum in vtero secundum humanitatem concepit, & statim in vtero eius incepit secundum hypostasim vnio: in quam arca exors corruptionis ingressa est in terram promissionis, & intacta ac sacrosancta caro Verbi Dei, quæ non corrupta est, cœpit formari in terra animata, Dei Genitrice: ac superueniente Spiritu sancto & obumbrante virtute Altissimi, germinauit flos de radice Iesse in Virgine Dei Genitrice: Hoc est, Conceptio secundum carnem vnius sanctæ Trinitatis Verbi Dei cœpit, vti scriptum est: Terra nostra dedit fructum suum. [Psal. 66, 7] Consulibus autem Lentulo & Pisone XXV Dystri seu Martij, secundum Ægyptios vero Adar XXX, VIII Kalend. Apriles, anno mundi quinquies millesimo quingentesimo septimo, mense primo lunari Adar, decima mensis, vti declaratum est per figuram accepti & seruati agni, Dominus & Dominator omnium Christus verus Deus noster Conceptionem suam, secundum carnem perfectus ipse, sic perfecit & impleuit: perfectus, inquam, totius mundi Architectus in perfecto Conceptionis numero: & rursum, vt in tabernaculo descripserat ac præscripserat, intactum & intemeratum, sacrosanctumque corpus formauit, illudque in terram promissionis deduxit. Ita hoc mense, hoc ipso die mensis, feria secunda (ad vocem Angeli dicentis ad beatam Virginem, Spiritus sanctus superueniet in te & virtus Altissimi obumbrabit tibi, quapropter & hoc quod nascetur sanctū, vocabitur Filius Dei) qua die in creatione mundi Christus Deus noster cælos fecit, in eadem reperitur induisse humanam naturam; & perfectus homo factus esse, vti qui Sol iustitiæ sit, & salus erit in alis eius &c. Hæc ibi. Consulatus Lentuli & Pisonis etiam attribuitur Diuini Verbi Incarnationi in Æra Christi vulgari seu Dionysiana, quam biennio præuenit Baronius assumpto Consulatu Lentuli & Messalini, alij quadriennio addito confugiunt ad Consulatum Augusti XII & Lucij Syllæ, alij aliter sentiunt: a qua disputatione quare abstineamus, infra cum de Christi Domini Crucifixione agemus, nonnulla proferemus. Annus mundi supra indicatus est secundum Æram Constantinopolitanam, quem in Christi natiuitate (nam annus apud Græcos incipit a Septembri) numerant mūdi conditi quinquies millesimum quingentesimum octauum. Quomodo autem decima primi mensis luna reperienda sit, late explicatur hic in ipso Chronico.

§ II Eiusdem festi antiquitas in Menæis Græcis & Odis indicata. Celebritas apud Ægyptios & alios Orientales.

[7] Diemhunc Incarnationis Filij Dei maximum ac sacratißimum a Græcis semper fuisse habitum confirmant quotquot libri Ecclesiastici, [Idem festum indicatur] qui Ecclesiæ Græcæ diuina Officia ac sacrorum rituum vsum continent, reperiuntur conscripti. In his historica & ad vsum nostrum magis expetita leguntur in Menologijs, Menæis, [in Menologio Basilij Imp.] Synaxarijs ac similibus tractatibus. Menologium MS. quod iussu Basilij Iunioris seculo Christi decimo est collectum, ista proponit a nobis Latine reddita: Die XXV Martij Annuntiatio sanctissimæ Deiparæ. Humanæ salutis amantissimus ac misericors Deus noster, qui semper solicitam generis humani curam gerit, cum contemplaretur hominem, manuum suarum creaturam, a diabolo in seruitutem redactum, voluit Filium suum vnigenitum Dominum nostrum Iesum Christum in mundum mittere, qui hominem ex potestate diaboli eriperet. Cum autem hoc mysterium vellet ignorari non solum a satana, sed etiam ipsis cælestibus potestatibus, vni Archangelorum, glorioso Gabrieli hoc arcanum committit. Effecit autem per suam prouidentiam, vt sancta Virgo pura & immaculata nasceretur, quæ tanti boni digna foret. Gabriel ergo venit in vrbem, Nazareth appellatam, illique dixit: Aue gratia plena, Dominus tecum. Illa vero quæsiuit: Quomodo fiet istud? Cui ille dixit: Spiritus sanctus superueniet in te, & virtus Altissimi obumbrabit tibi. Et illa: Ecce ancilla Domini fiat mihi secundum verbum tuum. Quo dicto supra naturam concepit filium & Verbum Dei: & tunc omnia mysteria Verbi Dei per humanitatem impleta sunt, quæ ad nostram salutem pertinebant. [Menæis,] Eadem sed paucis adiectis leguntur in Menæis excusis & ineditis. In peruetusto Synaxario Parisiensi Collegij Claromontani Societatis Iesu hoc mysterium ita publicatur: XXV Martij, Commemoratio Annuntiationis sanctissimæ Dominæ nostræ Dei Genitricis, [Synaxario MS.] quando ab æterno secretum & absconditum & Angelis incognitum mysterium diuinæ Filij Dei Incarnationis Archistrategus, seu cælestis militiæ præfectus, Gabriel edoctus, ad purissimam ac nulla vnquam macula aspersam Mariam missus est in ciuitatem Nazareth, vt ei indicaret Dei ac Patris voluntatem, & sanctissimi ac viu ificantis Spiritus beneplacitū & efficax in hominum salutem auxilium: & dixit ei: Aue gratia plena Dominus tecum. In Menologio Cardinalis Sirleti hæc pauca exprimuntur: [Menolog. Sirleti] Die XXV Annuntiatio eiusdem Beatissimæ Mariæ Virginis Dominæ nostræ semper Virginis Mariæ. Actum iam ante erat in eodem Menologio sub finem præcedentis diei de Profesto seu Vigilia his verbis: [etiam pridie in profesto.] Eodem die Vigilia Annuntiationis Beatæ semper Virginis Dei Genitricis Mariæ. In Menæis Græcis appellatur Προεορτία τοῦ Ἐυαγγελισμοῦ. Profestum Annuntiationis: & sunt similia Profesta seu Vigiliæ solum ante festa Christo Domino & beatæ Virgini dicata.

[8] Lubet hic annectere aliquas Odas, quæ hisce diebus apud Græcos recitantur, [in hoc festo Odæ S. Sabbæ,] & quidem XXIV Martij in Profesto hæ a S. Sabba ante annos mille & fere ducentos compositæ: quarum prima ad Deiparam Virginem est eiusmodi: Reconditi valde mysterij & Angelis quoque ipsis ignoti negotium nunc demandatur Gabrieli Archangelo. Hic te breui conueniet, ceu vnicam pulchritudinis incorruptæ Columbam & plane Recreationem generis nostri. Idem ille, o Virgo in omni genere sanctitatis perfecta, sonora te voce saluere iubebit. Accingere igitur, vt audito Angeli verbo Verbum, quod est Deus, in viscera tua recondas. Alia ad Verbum æternum ita recitatur: Iam tibi, Domine, illustre præparatum est palatium, incorruptus scilicet vterus diuinæ prorsus puellæ. Veni modo & in illud palatium de cælo descende, misericordia motus erga opificium tuum, quod per inuidiam debellatum crudeli seruitute infernalis furia oppressit, quodque pristino decore dudum amisso, Tuum nunc salutarem descensum expectat. In tertia eiusdem Sabbæ Ode adduntur vota nostra his verbis: Ceu dona in antecessum festi parata, offerimus Tibi, o inter omnes castissima, diuitias cum pauperum amore coniunctas, item continentiam ac temperantiam, hymnos quoque, preces & lacrymas, denique consociatum humilitati ieiunium. Quibus tu virtutibus mota, o Domina, tuum perlibenter calculum addis desiderijs nostris.

[9] Alias proponit Ecclesia Græca in eodem profesto odas a Georgio hymnographo antiquo conscriptas & hac fere formula. Terra, [Georgij hymnographi,] quæ magno hactenus dolore spinas germinasti, iam nunc age choreas & salta: ecce enim immortalis agricola, qui te a spinis maledictionis expurget, nunc appropinquat. Sed & Tu intaminata, o Virgo, tamquam vellus plane diuinum, te præpara excipiendo Numini, quod in te velut imber descendet, vt torrentes transgressionis præceptorum exsiccet. Esto paratus o diuinæ munditiæ liber, quippe tibi sancti Spiritus digito inscribetur Sapientia Diuina sed Incarnata quæ insipientiæ meæ præuaricationem e medio tollat. O aureum item candelabrum, ignem recipe diuinitatis; vt per te illuceat mundo, vnaque nequitiarum nostrarum tenebras dissipet. O Magni Regis palatium Virgo, aurium tuarum diuina vestibula pande: iam iam enim ingredietur ad te ipsa Veritas Christus, vt habitet in medio tui. O agna incontaminata, Agnus Dei nostri, qui tollit peccata nostra, vterum tuum festinat intrare. [Isai. 11, 1] Mystica etiam virga breui germinabit florem diuinum, de radice Iesse palam exortum, vt loquitur Scriptura. O vitis quoque Maria, compara te, vt per Angelicam vocem fœcundata botrum quoque maturum, neque corruptioni obnoxium procrees. O denique mons salue, quem Daniel præuidit in Spiritu, ex quo lapis ille spiritalis abscindetur, qui inaminata dæmonum sculptilia conteret. Oratione prædita Arca, quam verus Legislator amore singulari prosecutus inhabitare nunc ceu incola statuit, impleat te iucunditas mentis: per te enim innouabit destructos. Quin & Vatum chorus diuina dare præsagia doctus, tamquam pacatum in te Redemptoris ingressum præsentiret exclamat: Cunctorum salue redemptio, salue vnica hominum salus. O aërea diuini luminis nubes, orituro mox soli te para. Nam ecce Sol inaccessus de sedibus tibi cælestibus exsplendescet, vt in te aliquantum absconditus; illuceat mundo & improbitatis tenebras dissipet. Ille qui a dextera Patris numquam digressus, substantiam omnem transcendit, in te sibi diuersorium delecturus aduentat: vt te a dextris constituat suis, tamquam Reginam dignitate sibi propinquam, & excellenti pulchritudine præditam, vtque te velut dexteram suam omnibus lapsis ad surgendum extendat. Inter Angelos autem primarius Dei minister, vocem ad te lætabundam emittit, vt ex te corporandum significet magni consilij Angelum. O Verbum diuinum cælos inclina & nunc iam ad nos descende. Modo enim vterus Virginis præparatus est tibi ceu thronus, in quo tamquam Rex splendidissimus sedeas, opus dexteræ tuæ a ruina sustollens. Tu quoque, o Virgo ceu Terra numquam seminata, accingere nunc ad recipiendum sub Angeli verbo Verbum cæleste, frumento perquam frugifero simile, quod ex te germinans semina enutriet in panem intelligentiæ.

[10] Hæc aliaque in Profesto huius solennitatis Græci concinunt. [& S. Ioannis Damasceni,] In ipso autem festo inter alias odas eminet aliqua a S. Ioanne Damasceno concinnata hoc exordio: Tuus progenitor Dauid, Spiritus sancti citharam pulsans, hos tibi modulos concinat: Audi, filia, lætitijs plenam Angeli vocem: nam tale tibi gaudium nuntiat, quod nemo potest effari: Ac dein colloquium Euangelicum Archangeli Gabrielis cum Deipara Virgine Maria ita suaui paraphrasi exponitur. Angelvs. Tibi lætus acclamo: Inclina aurem tuam, & mihi diuinam sine semine Conceptionem nuntianti mentem aduerte. Tantam enim inuenisti gratiam coram Deo, quantam alia nulla creaturarum inuenit. Deipara. Clarius mihi significes velim, Angele, quid rerum verbis tuis inuoluas: nam quomodo quod dixisti continget? Dic obsecro, idque lucidissime, quomodo simul & fœcundabor & Virgo persistam, atque gignendo mater Creatoris mei quomodo fiam? Angelvs. Prudenter attendum tibi statuis, vt apparet, ne forte fraus in sermonibus meis delitescat. Sed quam plurimum lætor, quod sciam te extra periculum erroris versari. Tantum bono animo sis, Domina: cum enim Deo libuerit, facile inopinata miracula peraguntur. Deipara. Defecit Princeps ex domo Iuda, ac proinde tempus iam imminet, quo spectabilis progrediatur spes gentium Christus. Tu vero, Angele, modum explica, quo Christum paritura sum virgo. Angelvs, Conaris ex me Conceptionis tuæ modum intelligere, ast ille modus nullo satis eloquio illustrari potest: opus tamen istud Spiritus sanctus perficiet, obumbrans te propria Creatoris virtute. Deipara. Eua progenitrix mea, cum serpentis consilium acceptasset, ex horto voluptatis diuinæ in exilium pulsa est: & ego proinde formido insolitum hoc genus salutis, de persimili casu vitando solicita. Angelvs. Ego ex Angelis Deo adstantibus vnus, ablegatus sum huc ad indicandam tibi voluntatem Diuinam. Quid me pertimescis, o nulli vmquam næuo subiecta: me, qui tibi potius metum vt subditus debeo? Quid me veneraris, Domina, qui te etiam cultu quodam adorationis lōge iustius veneror? Deipara. Equidem sacram aliquam virginem parituram audiui iam dudum Emmanuelem, præsagiente Propheta. Quare cognoscendi desiderio teneor, quibus tandem viribus communicatam sibi Diuinitatem natura possit mortalis perferre. Angelvs. O Gratia plena, rubus flamma recepta incombustus perseuerans, mysterij tecum peragendi subtilitatem arcanam signauit. Nam & post partum perenni Virginitate potieris. Deipara. O Veritatis præco luce Dei omnipotentis præfulgens, dic, rogo te, Gabriel, idque facito quam accuratissime, qui demum absque detrimento illibati pudoris diuinum in carne Verbum progignam, cum eius natura mole corporis careat? Angelvs. Non sine timore ante faciem tuam, vt seruus ante Dominam, adsto: imo nec adspicere te, præ venerabunda tui formidine, audeo. Velut imber in vellus, sic in vterum tuum Verbum Patris descendet, sua in te beneuolentia permotum. Deipara. Nondum omnibus mihi numeris patet, tuorum iste sermonum recessus: nam patrata sunt persæpe miracula prodigioso Diuinæ potentiæ brachio: eaque signorum & figurarum instar in lege fuerunt. At numquam vlla virgo peperit, absque vsu & experimento mariti. Angelvs. Obstupescis merito, Domina, nam & obstupescendum in te peragetur prodigium. Tu quippe sola progignes Regem cunctorum, in vtero tuo carne vestiendum: ideoque te præsignarunt inuoluta Prophetarum oracula, legisque veteris symbola siue prodigia significationis arcanæ. Deipara. Ille qui a nemine capitur & a nemine cernitur, quomodo sustinebit vterum incolere virginis a sese creatum? Qua etiam ratione Deo Verbo per Conceptionem vitæ principium dabo, cum illud Verbum non minus principio careat, quam Pater & Spiritus? [Psal. 131, 11] Angelvs. Scilicet Deus progenitori tuo Dauidi pollicitus de fructu ventris eius positurum se in throno regni eius: ille, inquam, te ceu vnicam pulcritudinem Iacob elegit, vt ei viuum & sapiens habitaculum fieres. Deipara. Dum haurio, Gabriel, tuorum ad me verborum lætissimum sonitum, diuinis profecto lætitijs tota redundo: nam gaudium nuntias, & eiusmodi gaudium, quod nulla finiat dies. Angelvs. Tibi o Numinis Mater, datum est diuinitatis intimæ gaudium. Tibi item cum acclamatione tuam gratulatur lætitiam, quidquid vsquam rerum creatarum existit. Deipara. Nunc igitur per me damnatio Euæ tollatur: soluat illa debitum hodie interuentu fœcunditatis meæ: denique per me solutione plenissima nomen hoc suum ab origine mundi contractum expungat. Angelvs. Deus Abrahamo progenitori tuo spopondit, benedictum iri in eius semine gentes: per te proinde suum pollicitatio ista euentum sortietur hodie. [Gen. 22, 18] Deipara. O qui es nuntius incorporeæ Lucis cum materia corporis vniendæ, propter multitudinem miserationum illius, tu mihi iucunda & prorsus diuina indicas noua, idque cum acclamatione & plausu. Angelvs. Lætare o altitudo Maria, ad cuius supremum fastigium cogitationes hominum ascendere nequeunt. Lætare profunditas, cuius subtilem recessum nec quidem acies Angelica penetrat. Lætare, per quam innouantur creaturæ. Lætare, per quam ipse Creator fit infans. Lætare o templum illustrissime sanctificatum. Lætare o thalame immortalitatis. Deipara. Superueniens in me Spiritus sanctus animam sanctificauit & corpus, vnaque me templum Numinis capax, tabernaculum item Diuina maiestate ornatum, ac denique Sacrarium Dei animatum effecit. Angelvs. Nunc intueor te vt lampadem instar luminum multorum illustrem, vtque thalamum artificio Dei constructum, vt denique arcam ex auro confectam. Recipe modo illum, qui præbuit legem, quique singulari voluntate sua decreuit, corruptam gentem humanam ad pristinam per te integritatem reuocare. Ne igitur de legatione hac mea tamquam figmento addubita: sed potius illam tamquam rebus ipsis prægnantem fide Tua iudica dignam. Deipara. Equidem hominibus lex ista diuinitus posita est, vt nulla parturitio, nisi ex communi duorum animalium amore contingere possit. Igitur omnis hic humana cogitatio vincitur, dum examinat paradoxa quæ mihi narrasti. Exhilarata sum plane sermonibus tuis, & te Oratorem agnosco ab ipsa Veritate submissum. Es enim gaudij nuntius tam late patentis, vt eius fructus ad omnes omnino pertingat. Quando proinde Spiritus sanctus animam meam dono sanctitatis affecit, fiat mihi secundum verbum tuum, & vterum meum inhabitet Deus: ad quem iuxta tecum exclamo: Benedicite omnia opera Domini Dominum. Hic finis Angelici cum Deipara Virgine colloqui, cui pro conclusione addo ista eiusdem Damasceni verba: Nulla hominis profani manus animatam Dei arcam attingat. Potius fidelium labia indesinenter vocem Angelicam concinant exultabundo clamore: Aue gratia plena, Dominus tecum &c. Omitto reliqua, quæ legi possunt in ipsis Menæis, & Nouo Anthologio Clementi Papæ VIII dicato.

[11] Aliud festum Deiparæ Virginis τῆς Ἀκαθίςου celebratum fuit Constantinopoli quotannis Sabbato quintæ hebdomadis Quadragesimæ, [in festo Deiparæ acathistæ] ob vrbem ope & auxilio Deiparæ Virginis sub Heraclio contra Chaganum Mysorum & Scytharum Ducem & Sarbarum Archisapatram Persarum defensam. Hinc tota nocte solebat populus Constantinopolitanus hymnum acathistum cantare: [S. Iosephi hymnographi.] qualem a S. Iosepho hymnographo compositum edidit in huius Mariali Hippolytus Maraccius hoc exordio: Gabriel magnus Archangelus, cum te, o Casta, librum Christi animatum & a Spiritu sancto sigillatum vidisset, exclamauit ad te: Gaude, o gaudij domus, per quam primæ parentis maledictio abolita est. Legi ibidem dictus hymnus potest pag. 29 & quinque sequentibus. Codinus Curopalates de officijs Constantinopolitanis cap. 12. tradit quatuor quotannis Vigilias in Palatio peragi; Magni Canonis quinta feria hebdomadis quintæ Quadragesimæ, Virginis Acathistæ, Annuntiationis, & feria quinta magnæ hebdomadis in Cœna Domini: vbi erudite Gretserus istas solennitates explicat; & ostendit memoratum hymnum acathistum dici, quod stando absque vlla seßione caneretur.

[12] Solemnis veneratio huius festi apud Ægyptios memoratur in Martyrologio lingua Arabica conscripto, [veneratio apud Ægyptios,] quod Romæ extat manuscriptum in Collegio Maronitarum, in quo ad XXV Martij ista habentur: Memoria Annuntiationis Dei Genitricis & Incarnationis Filij Dei: hodie principium saluationis nostræ, & manifestatio mysterij ante omnia secula. Filius Dei euadit filius Virginis & Gabriel annuntiat gratiam. Nunc etiam nos cum illo dicamus, Gaude o plena gratia, Dominus tecum. In Kalendario Coptico secundo cum Synedrijs veterum Hebræorum a Seldeno edito ad diem XXIX Barmahath, [Coptos,] qui respondet XXV Martij, legitur Euangelismus Angeli Gabrielis Dominæ. In MS. Kalendario Syriaco, ab Archiepiscopo Damasceno Risio Latine reddito, [Syros,] inscribitur ad eumdem XXV Martij solennitas Genitricis Dei Mariæ cum Gabriële Archangelo. Similia leguntur in Kalendario Chaldaico seu Syriaco Romæ anno MDCXXIV impresso & alijs MSS. Kalendarijs Orientalium Ecclesiarum, quæ penes nos habemus. [Chaldæos,] Eisdem consentit Kalendarium Ruthenorum in Apparatu sacro Posseuini pag. 364 extusum, [Ruthenos.] quod ipse asserit tam in Moscouia, quam in reliqua Russia esse in vsu: & libro 1 Rerum Moscouiticarum tradit idem Posseuinus, Populum vix vnquam ab opere vacare, nisi ipso die beatissimæ Virginis Annuntiatæ: & reliquis festis ac Dominicis operari, ac sibi persuasum habere, ad nobiles spectare vt ad templa ac sacra officia tam sæpe proficiscantur.

§ III Solennitas huius mysterij apud Latinos XXV Martij & alijs diebus.

[13] FestumAnnuntiationis Deiparæ Virginis, & Verbi diuini in sacratißimo eius vtero incarnati, antiquissima traditione apud Latinos susceptum fuisse docet S. Augustinus lib. 4 de Trinitate cap. 5, de Christo Redemptore nostro ista pronuntians: [Consentit S. Augustinus] Sicut a maioribus traditum suscipiens Ecclesiæ custodit auctoritas, octauo Kalendas Aprilis conceptus creditur, quo & passus. De Christi in cruce obitu infra agemus. In antiquioribus Martyrologijs celebratur huius festi memoria. Martyrologium S. Hieronymi Parisijs excusum, ac MS. Blumianum ista habent: Annuntiatio S. Mariæ per Angelum. [cum Martyrologijs antiquis.] Eadem Annuntiatio S. Mariæ indicatur in duplici MS. Casinensi, & alio Altempsiano, conscripta antiquo charactere Longobardico, item in Augustano S. Vdalrici, Coloniensi S. Mariæ ad Gradus, & alio S. Cyriaci, a Baronio plurimum laudato. Annuntiatio S. Mariæ Virginis, in MS. Vaticano S. Petri sub Bedæ nomine. Annuntiatio S. Mariæ Matris Domini, in MSS. valde antiquis Richenaugiensi, Rhinouiensi & Labbeano. Annuntiatio Dominica, in MS. Genuino Beda, in Martyrol. Rom. vetere Rosweidi, & MS. Treuirensi S. Martini. Annuntiatio Dominicæ Incarnationis, apud Rabanum & in MS. Lætiensi & in aliquo Reginæ Sueciæ olim in Franconia conscripto. In altero MS. eiusdem Reginæ ex quo Holstenius Animaduersa in Martyrol. Rom. edidit, ita legitur: Sanctæ Mariæ, quando ab Angelo salutata est, hoc est, Conceptio Domini nostri Iesu Christi. MS. Treuirense S. Maximini paruum, sed valde antiquum, Conceptio S. Mariæ de Spiritu sancto. Locus in alijs additur, & ita habent Vsuardus, Ado & Beda excusus & MS. Leodiense S. Lamberti, Apud Nazareth ciuitatem Galilææ Annuntiatio Dominica siue Dominicæ Incarnationis, vt referunt Notkerus, MSS. Aquisgranense, Coloniense Carmelitarum, Treuirense S. Maximini maius. In MS. Adone Reginæ Sueciæ additur: & Conceptio Domini nostri Iesu Christi secundum carnem. Huius loco in MS. Centulensi ista leguntur: Quando, Angelo nuntiante & virtute Altissimi obumbrante, virgo intemerata Filium Dei viui paritura concepit. In apographo Lucensi Martyrologij S. Hieronymi hoc encomium habetur: Et in Galilæa ciuitate Nazareth Annuntiatio S. Mariæ de Conceptione, quando ab Angelo salutata est. MS. Tornacense S. Martini: Apud Nazareth ciuitatem Galilææ, vt fides fidelium adorat, veneratur, prædicat, Virginem Dominum parituram Angelus Gabriel venerando salutat. VVandelbertus diem & mysterium hoc versu est complexus.

Angelus octaua venturum nuntiat Agnum.

[14] En consensus præcipuorum eorumque magis antiquorum Martyrologiorum, [S. Gregorius in lib Sacramentorum,] qui plane idem inuenitur in antiquis omnium nationum Breuiarijs ac Missalibus: ex his solum proserimus librum Sacramentorum S. Gregorij Magni, in quo ad VIII Kalend. Aprilis celebratur Annuntiatio Angeli ad B. Mariam, & in Præfatione post verba hæc, per Christum Dominum nostrum, ista inseruntur: Quem pro salute hominum nasciturum Gabriel Archangelus nuntiauit, Virgo Maria Spiritus sancti cooperatione concepit: vt quod Angelica nuntiauit sublimitas, Virginea crederet puritas, ineffabilis perficeret Deitas. Illius itaque optamus te opitulante cernere faciem sine confusione, cuius Incarnationis gaudemus solennitate. Multo plura videri possunt in Missali Mediolanensi secundum vsum a S. Ambrosio præscriptum, & Missali antiquo Muzarabum a S. Isidoro & alijs Hispaniæ Præsulibus ordinato: ex hoc multa interserit Martyrologio Hispanico Tamaius Salazar ad hunc XXV Martij, & ad XVIII Decembris, quando olim in Hispania hoc festum fuit celebratum ex Decreto Episcoporum in Concilio X Toletano Æra Hispanica DCXCIV, siue anno Christi DCLVI, congregatorum: qui canone primo a Garsia Loiasa relato pag. 490 ita decreuerunt: Inuenitur in multis Hispaniæ partibus huius sanctæ Virginis festum non vno die per omnes annorum circulos agi. [Concil. Toletanum transfert festum in 18 Decemb.] Qua de re, quoniam die, qua inuenitur Angelus Virgini Verbi conceptum & nuntiasse verbis & indidisse miraculis, eadem festiuitas non potest celebrari condigne, cum interdum Quadragesimæ dies vel Paschale festum videtur incumbere, in quibus nihil de Sanctorum solennitatibus, sicut ex antiquitate regulari cautum est, conuenit celebrari: cum etiam & ipsam Incarnationem Verbi non conueniat tunc celebritatibus prædicari, quando constat id ipsum Verbum post mortem carnis gloria Resurrectionis attolli; ideo speciali constitutione sancitur, vt ante octauum diem, quo natus est Dominus, Genitricis quoque eius dies habeatur celeberrimus & præclarus. Ex pari enim honore constat, vt, sicut Natiuitatem Filij sequentium dierum insequitur dignitas, ita festiuitatem Matris tot dierum sequatur sacra solennitas. Nam quod festum est Matris, nisi Incarnatio Verbi? Cuius vtique ita debet esse solenne, sicut est & eiusdem Natiuitas Verbi. Quod tamen nec sine exemplo decedentis moris, qui per diuersas mundi partes dignoscitur obseruari, videtur institui. In multis namque Ecclesijs, a nobis & spatio remotis & terris, hic mos agnoscitur retineri. Proinde, vt de cetero quidquid est dubium sit remotum, solennitas Dominicæ Matris die decimo quinto Kalendarum Ianuariarum omnimodo celebretur & Natiuitas, Filij eius Saluatoris nostri die octauo Kalendarum earumdem, sicut mos est, solennis in omnibus habeatur.

[15] Hæc ibi, quæ isto die in Ecclesia Toletana recitantur in secundo Nocturno, distributa in duas Lectiones, quibus ista additur: [resumptam 25 Martij,] Quamuis autem Annuntiationis B. Mariæ festum, suum locum nunc teneat, & octauo Kalendas Aprilis in vniuersa Catholica Ecclesia celebretur, Toletana tamen Ecclesia vtramque retinet solennitatem: alteram mense Martio, vt Romanæ Ecclesiæ (quæ magistra omnium Ecclesiarum & mater est) sanctissimum institutum sequatur: alteram octauo ante natalem Domini die: tum quod hæc solennitas ab ipsa Toletana Ecclesia instituta fuerit & magna veneratione ab alijs Ecclesijs suscepta, per vniuersam Hispaniam hactenus celebretur; tum vero quod eo ipso die sanctissima Virgo Toletanum templum sua præsentia consecrare dignata sit, & famulum Ildefonsum sacris muneribus exornare. De S. Ildefonso ac veste a Deipara Virgine illi oblata egimus XXVII Ianuarij. Ab hoc sancto Episcopo hoc festum Deiparæ Virginis, quod XVIII Decembris colitur, nomine Expectationis partus Deiparæ decoratum fuisse, tradunt Ioannes Bonifacius in Historia Virginali lib. 2 cap. 5, Augustinus Herrera lib. 2 de Officijs diuinis cap. 57 & paßim alij. Hoc festum Expectationis approbauit Gregorius XIII in Bulla, quæ Officijs proprijs Sanctorum Hispanorum præponitur, & in secundo Nocturno præscribuntur Lectiones ex libro S. Ildefonsi de Virginitate B. Mariæ.

[16] Inter Ecclesias remotas, vbi festum Incarnationis Verbi siue Annuntiationis, [in Ecclesia Ambrosiana Officium fit vltima Dominica Aduentus,] non diu ante festum Natiuitatis Christi fuisse celebratum memoratur in allegato Concilio Toletano, potuit aßignari Ecclesia Ambrosiana, in qua toto Quadragesimæ tempore numquam celebratur de Sanctis, & Officium Annuntiationis beatæ Virginis Mariæ fit in Dominica sexta Aduentus, vti Rubrica ad XXV Martij inserta Breuiario Ambrosiano indicat. Ipse autem Aduentus inchoatur a vesperis Sabbati proximi festo S. Martini. Hinc Dominica VI Aduentus est Dominica Natalem Domini proxime præcedens, vti eam vocat Galesinius in Notis ad XXV Martij. Sed & paßim celebratam per Aduentum memoriam Annuntiationis B. Mariæ & Incarnationis Verbi æterni indicat totum Officium Ecclesiasticum, quod eo tempore in Ecclesia Romana peragitur: imo confirmant Præfationes, [in hoc agitur de Incarnatione.] quæ tunc in libro Sacramentorum S. Gregorij Magni præscribuntur, quarum alia eadem est, quam in festo Annuntiationis recitandam supra dedimus; alia Dominica tertia ante Natale Domini recitari solita est eiusmodi: Æterne Deus, qui tuo inenarrabili munere præstitisti, vt natura humana ad similitudinem tui condita, dissimilis per peccatum & mortem effecta, nequaquam in æterna damnatione periret: sed vnde peccatum & mortem contraxerat, inde vitam tuæ pietatis immensitas repararet, & antiquæ virginis facinus noua & intemerata Virgo Maria piaret. Quæ ab Angelo salutata, ab Spiritu sancto obumbrata, illum gignere meruit, qui cuncta nasci suo nutu concessit. Quæ mirabatur & corporis integritatem & conceptus fœcunditatem, gaudebatque suum paritura parentem Iesum Christum Dominum nostrum.

[17] [Solennitas festi in Belgio,] In Belgio in magna apud Clerum & populum veneratione est festum Annuntiationis B. Mariæ XXV Martij, qui dies si in Dominicam Quadragesimæ præterquam Palmarum inciderit, in tota Prouincia sub Archiepiscopo Mechliniensi celebratur etiam a populo feria secunda proxime sequenti: si quando in Dominicam Palmarum aut deinceps occurrerit, celebratur tam a populo quam a Clero feria tertia post Dominicam in Albis. Est præterea pia consuetudo per Belgium, vt feria quarta Quatuor-Temporum in Aduentu Missa solennis antelucana de Annuntiatione B. Mariæ cantetur, quæ ob excellentiam Aurea Missa dicitur: in qua Diaconus Euangelium cantans pronuntiat verba Euangelistæ & duo symphoniaci, [& feria 4 Aduentus in Missa aurea,] vnus indutus habitu beatæ Virginis Mariæ, alter Angeli Gabrielis, recitant verba cuique propria. Cum dicitur clausula, Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuū, dimittitur multis in locis ex alto columba aut species columbæ cum lumine copioso, Spiritum sanctum designans. In aliquibus locis fit totum pene Officium, vt in festo Annuntiationis sub ritu Duplicis maioris. Ioannes Cognatus lib. 4 Historiæ Tornacensis cap. 8 tradit in Ecclesia Tornacensi hoc festum a Ioanne Abrahamo Archidiacono circa annum MCCXXX fuisse institutum, at solennem Missam circa annum MDXL a Petro Cotrellio Canonico ditioribus fuisse reditibus stabilitam scribit cap. 53 idem Cognatus. Aliam solennitatem dictæ feriæ quartæ explicat Durandus lib. 6 Diuinorum Officiorum cap. 8. In Matutinali, inquit, Officio in quibusdam Ecclesijs psalmodia finita, [etiam alibi celebrata.] Diaconus & Subdiaconus & Acolythi in albis cum candelabris & thuribulo processionaliter iussu Prælati ad pulpitum pergunt: vbi Diaconus pronuntiat Euangelium. Missus est Angelus Gabriel a Deo, & eius homiliam, deinde incensans altare & postea ipse & Subdiaconus sedent, donec vnus Acolythus incensauerit chorum. Quod quidem fit ob reuerentiam Dominicæ Incarnationis, quæ in ipso Euangelio continetur. Quæ dein mystice explicantur.

§ IV Particularis veneratio Annuntiationis in varijs Ecclesijs & locis.

[18] SanctusHieronymus de locis Hebraicis, Est Nazareth, inquit, [Nazarethi ecclesiæ,] vbi Christus egit, viculus in Galilæa iuxta montem Thabor, vnde & Dominus noster Iesus Christus Nazarenus vocatus est, habetque ecclesiam, in loco, quo Angelus ad B. Mariam euangelizaturus intrauit, sed & aliam vbi Dominus est nutritus. Adrichomius in Zabulon num. 73 de Nazaretho agens ista obseruat: Apostoli post Christi in cælos Ascensionem, B. Mariæ Virginis domicilium, in quo ab Angelo salutata Christum Saluatorem concepit, sacris vsibus dedicauerunt, & sacris etiam ibidem nonnumquam operati sunt: eodemque loco postmodum Dei Genitrici peramœnum, & quod Archiepiscopali Cathedra præcelleret, excitatum fuit templum, in quo tria ex rupe excisa erant altaria … Porro quod ad sacrum Angelicæ salutationis domicilium attinet, id cum multo tempore hic frequentatum & in honore habitum fuisset, Palæstina Christianam religionem repudiante, ab Angelis admiranda ratione Flumen, quod Illyrij oppidum fuit, [& domus S. Mariæ in Dalmatiam,] delatum est. Alij alias caussas adferunt destructionis eximij templi Annuntiationis & Translationis sacræ ædis Nazarenæ ad partes Christianorum, quæ primum, vt dictum est, in Dalmatia circa oppidum Flumen constitit, ac tandem in agrum Picenum delata est, vbi Lauretana vrbs hunc thesaurum poßidet, & templum exhibet e quadrato saxo, [& Lauretum translata.] excelsis fornicibus & tholo laminis plumbeis contecto, ac duodenis columnis grandioribus augustum: in hoc templo sacratißimæ Virginis sanctum domicilium visitur, in quo Deipara Virgo ab Angelo Gabriele salutata, & a Spiritu sancto adumbrata, æternum Verbum ac Filium Dei Incarnatum in vtero concepit. Translatæ huius ædiculæ Marianæ dies X Decembris sacer est, quando ipsi coram ibidem in altari eius intimo sacrificium Missæ Deo obtulimus anno MDCLX & omnia magna animi nostri lætitia spectauimus in maximo peregrinorum concursu, quorum Confeßiones excipiunt Societatis Iesu Presbyteri, e præcipuis totius Europæ ditionibus acciti, vt quique aduenientes in patrio idiomate adiuuari poßint, ac cælestis dein Eucharistiæ mensa refici.

[19] Alterum vidimus anno sequente insigne templum B. Mariæ Virgini Annuntiatæ dicatum in vrbe Florentina apud Patres Seruitas, [Ecclesia Annuntiata Florentiæ.] in quo Deiparæ Annuntiatæ imago coloribus a pictore exprimi cœpta est, Angelica vero manu eiusdem Virginis vultus delineatus ostenditur, & magna populorum frequentia & miraculis celebratur. Ipsi fuimus a Reuerendis Patribus beneuole excepti, conceßa facultate e codicibus manuscriptis quælibet ad libitum describendi, ac toties atque desiderabamus in altari Deiparæ. Annuntiatæ celebrandi: quod beneficium libenter gratißimo affectu agnoscimus. Miracula quæ tam ibi quam Laureti contigerunt, supersedemus narrare, quia opus singulare exposcunt.

[20] Fuimus Romæ in ipso Annuntiatæ Virginis festo ac duo singularia spectauimus, scilicet Summi Pontificis in sella deportati & Eminentißimorum S. R. E. Cardinalium illustri Ordine equitantium accessum ad templum B. Mariæ supra Mineruam, Ordinis Patrū Prædicatorum S. Dominici, [Romæ Confraternitas Annuntiationis supra Mineruam:] vbi viget Confraternitas Annuntiationis B. Mariæ Virginis, ad dotes pauperibus puellis erogandas & ad pupillos egenosq; subleuandos: vbi isto die puellæ quam plurimæ accedentes a sua Sanctitate accipiunt syngrapham, quo exhibito dum aut aliquod sunt monasterium ingressuræ aut etiam nuptias contracturæ, aßignatam dotem obtinent, eamque liberaliorem, si Deo in sanctitate vitæ elegerint seruire. De hac Confraternitate extat Constitutio 144 Pij Papæ V tomo 2 Bullarij.

[21] Alterum a nobis, vt singulare obseruatum fuit, primaria Sodalitas Annuntiationis Beatæ Virginis, quam Gregorius XIII Romæ in Collegio Societatis Iesu anno MDLXXXIV erexit, multisque sacris donarijs locupletauit, [initium Sodalitatum in domicilijs Societatis Iesu,] & Sixtus V anno MDLXXXVII confirmauit, concessa Generali Societatis Præposito facultate erigendi vbiuis locorum similes Congregationes in ecclesijs, domibus & collegijs Societatis, ac seminarijs alijsque locis sub illius gubernatione existentibus, & primariæ Romanæ aggregandi, Indulgentiasque atque alia priuilegia communicandi. Sunt proinde eæ Sodalitates B. Mariæ Virginis per orbem vniuersum cum ipsa Societate Iesu propagatæ, & cum nullum domicilium sit, quod non aliquot sub nomine Deiparæ tales cœtus cogat, maioraq; senis septenisue aut etiam pluribus gaudeant, Sodalitatum harum plura millia comperientur, si omnes ad calculum reuocentur.

[22] Hisce præponenda esset antiqua solennitas Rosarij B. Mariæ, in quo Angelica salutatio, [solennitas Rosarij B. Mariæ:] Gabrielis ore hoc die prolata, frequenter iteratur, nisi festiua hæc celebritas in Dominicam primam Octobris foret translata; quem diem Fraternitates omnes sub Rosarij nuncupatione militantes, per vniuersum orbem secundum earum laudabilia instituta & consuetudinem, in diuinis laudibus & sacris proceßionibus ad Dei ac Deiparæ venerationem insumunt. De vsu huius Rosarij nonnulla dicendæ erunt ad Vicam S. Dominici Ordinis Patrum Prædicatorum Fundatoris, a quo testantur diplomata Summorum Pontificum institutum & ordinatum esse Rosarium, & vocatum Psalterium B. Mariæ, constans centum quinquaginta Salutationibus Angelicis, & interpositis quindecim orationibus Dominicis.

[23] Huc etiam spectat Ordo Annuntiatarum Virginum a B. Ioanna Valesia Regina Franciæ institutus, [Ordo Annuntiatarū Virginum in Gallia cœpius,] de quo late egimus ad huius Vitam IV Februarij, quo die ab his Virginibus celebratur festum decem Euangelicarum virtutū B. Mariæ, ex quibus Regula ipsis Virginibus est præscripta. Alius huius seculi initio sub nomine Annuntiatarum cœptus est Ordo sanctimonialium Genuæ a Maria Victoria Fornera, quæ primo matrimonio iuncta, defuncto viro, [alius Genuæ:] de manibus Archiepiscopi suscepit sanctæ conuersationis habitum, vestem scilicet albam & scapulare cum pallio ætherei coloris, vnde etiam Cælestinæ dicuntur: de hoc Ordine agit Spondanus ad an. 1604 num. 9. Ad honorem etiam huius festi facit institutio Ordinis equestris sub titulo Annuntiationis Deiparæ Virginis, [alius equestris in Sabaudia:] ab Amadeo eius nominis VI Comite Subaudiæ cœpta anno Christi MCCCLXII, electis ex prima nobilitate viris quatuordecim, quibus ipse quintus præsideret: quos aureo singulos torque donauit: vnde ab initio Ordo collaris seu torquis appellatus est. Huic torqui imaginem Deiparæ Annuntiatæ a Carolo Bono, Duce Sabaudiæ, qui ab anno MDIV vsque ad annum MDLIII imperauit, fuisse adiectam tradit Guichenon lib. 1 Historiæ Genealogicæ Regiæ domus Sabaudicæ cap. 13.

[24] Finis rerum dicendarum non facilis foret si particulares erga hoc Annuntiationis B. Mariæ festum deuotiones statueremus proferre. [Veneratio & miracula varijs locis,] Masinus in Bononia perlustrata enumerat octodecim loca sacra, in quibus Bononienses peculiari cultu prosequuntur hoc diuinæ Incarnationis & Angelicæ ad Deiparam Virginem Annuntiationis mysterium. Idem præstant reliquæ per orbem Christianum vrbes Catholicæ, in quarum plerisque loca sunt, vt veneratione ita & miraculis ad inuocationem Deiparæ Virginis factis illustria, quibus omnibus omißis reueremur ipsum huius diei miraculum tantum tamque inopinatum, vt ad illud prouidendum antequam fieret nulla hominum aut Angelorum sufficere potuerit vis intellectiua. Vt immensa hæc cælorum terrarumque moles e nihilo produceretur, [miraculum maximum ipsa Incarnatio,] imo vt millia mundorum huic paria aut etiam præstantiora procrearentur, sufficiebat nuda & simplex omnipotentiæ diuinæ voluntas. Verum opus maius & ipsis Cælitibus magis admirandum hoc die contigit, dum cæli terræque conditor Deus factus est verus homo, & homo factus verus Deus; dum Virgo fit Mater, & Mater permanet Virgo; & vna eademque mulier constituitur eodem momento Dei filia, sponsa & mater: dum, qui ab æterno est genitus vere gignitur in tempore; & is cuius essentia, existentia, subsistentia, substantia & natura ob simplicitatem vnum idemque est, vere componitur ex duabus naturis in vna numero persona coniunctis. Hoc ergo mysterio nihil maius factum est; neque fiet, imo an fortasse per diuinam omnipotentiam fieri poßit, disceptatur a Theologis, quibus sublimes de hoc mysterio disputationes relinquimus. Ex antiquis Patribus possent varia adferri, [a Theologis & antiquis Patribus laudata.] sed ea in Bibliotheca Patrum concionatoria potius legantur, vbi sunt Homiliæ SS. Ambrosij, Augustini (si tamen huius sint) Petri Chrysologi, Venerabilis Bedæ, Petri Damiani, Hildeberti Archiepiscopi Turonensis, Bernardi, Amedei Episcopi Lausanensis, Iuonis Episcopi Carnotensis, Laurentij Iustiniani. Quibus adduntur a Theophilo Rainaudo in Bibliotheca noua Homiliarum indicati sermones Eleutherij Episcopi Tornacensis, Odilonis Abbatis, Brunonis Carthusiani, Brunonis Episcopi Signiensis, Petri Blesensis, Adami Persennæ, Guerrici, Innocentij III, Thomæ Aquinatis, Guilielmi Parisiensis & aliorum.

SACRA MEMORIA IESV CHRISTI CRVCIFIXI.

[Commentarius]

Iesu Christi crucifixi sacra memoria
Michaël Archangelus de dracone triumphans, ob figurā Iesu Christi crucifixi memoratus (S.)
Adamus creatus, lapsus mortuus, ob figurā Iesu Christi crucifixi memoratus (S.)
Abel iustus primus Martyr, ob figurā Iesu Christi crucifixi memoratus (S.)
Melchisedech Rex & Sacerdos, ob figurā Iesu Christi crucifixi memoratus (S.)
Isaac a patre Abrahamo immolatus, ob figurā Iesu Christi crucifixi memoratus (S.)
Israelitæ mare Rubrum transgressi, ob figurā Iesu Christi crucifixi memoratus (S.)

§ I Aßignatus a pluribus Passioni Christi dies XXV Martij.

[1] Dvbijdiu hæsimus, num in hoc opere de Actis Sanctorum expediret celebrare memoriam Paßionis Christi Domini Redemptoris nostri, & quo mense ac die mensis. Cardinalis Baronius acturus in suis Annalibus ad annum 34 num. 153 de die mensis, quo Christus in cruce opus nostræ salutis peregit, [Difficultas in assignando die Passionis Christi,] asserit viros harum facultatum consultissimos, desperatione penitus superatos, certum quid affirmare impossibile ratos, rem inabsolutam alijs reliquisse, & hac eos motos caußa, quod tabulæ astronomicæ non consentiant diei mensis a pluribus aßignatæ, imo quod eædem plurimum inter se diuersæ tradantur. Oblatæ nobis non ita pridem similes tabulæ sunt, magno labore deductæ & conscriptæ: in quibus Æræ Christi vulgatæ addebantur anni omnino viginti & quatuor, e quibus solum quatuor præponebantur, ac reliqui viginti hinc inde cum Consulibus vndequaque attractis inserebantur. Aliæ e Germania submissæ tabulæ requirebant additionem annorum septemdecim, quorum aliqui Æræ Christianæ præfigebantur, plerique interponebantur, idque solum, vt diei XXV Martij cum tabulis astronomicis consensus reperiretur: verum vtræque tabulæ summam inter se inferunt diuersitatem. Alij nuper in Gallijs, & fere quibuscumque remoris semotis, conati sunt probare anno trigesimo tertio Æræ vulgatæ, quam a proximo post Christum natum anno auspicantur, eum pro salute generis humani fuisse cruci affixum. Fatemur ingenue non velle nos huiusmodi tricis immorari, nec posse tempus adeo pretiosum diutius insumere, [mens nostra indicatur:] verum malle solum, quod a nobis videtur exigi posse, inter nonnulla antiqua monumenta proferre Martyrologia, quæ de Christi pro redemptione mundi crucifixione agunt.

[2] Venerabilis Beda libro de Temporum ratione cap. 25 hanc quæstionem attingit, [25 Martij assignatur ab Ecclesiasticis Doctoribus,] ac magis propendet, vt dies XXV aßignetur mysterio Paßionis, ac XXVII eiusdem gloriosæ Resurrectionis, addens hanc rationem: Quod VIII Kalendarum Aprilium crucifixus, VI Kalendarum earumdem die resurrexerit, multorum late Doctorum Ecclesiasticorum constat sententia vulgatum. Hæc Beda, apud quem pro voce late legunt aliqui Latinorum. Floruit seculo Christi decimo Bridefertus, Anglus ac Ramesiensis monachus, qui dicto libro Bedæ, vti & varijs alijs, suas Glossas adiecit, & ad citatum locum comprobandum inter alia testimonia allegat auctoritatem B. Hieronymi, in Martyrologio ita testantis: Octauo Kalendas Aprilis Hierosolyma Dominus crucifixus est, [in Martyrol. S. Hieronymi,] & sexto Kalendas Aprilis Hierosolyma Resurrectio Domini nostri Iesu Christi celebrata est. Est illud Martyrologium S. Hieronymi, quod nos singulis diebus sæpius allegamus, cuius modo quatuor apographa nacti sumus: horum antiquißimum habemus ante annos fere mille antiquo charactere Anglo-Britannico exaratum, in quo de Christo passo ista leguntur: VIII Kalend. Aprilis Hierosolymis Dominus crucifixus est. Quæ plane eadem ad hunc diem habentur in MS. Martyrologio Adonis, quod Leodij in monasterio S. Laurentij adseruatur. In altero apographo Martyrologij S. Hieronymi, quod apud Henricum Iulium Blumium, regni Bohemiæ Baronem, extat, ista sunt scripta: Hierosolyma Dominus Iesus Christus crucifixus est. Hæc in tertio apographo S. Hieronymi, quod extat MS. in cœnobio Picardiæ Corbeiensi, & typis Parisiensibus excusum, tomo 4 Spicilegij veterum scriptorum a Luca Dacherio edito, addita vnica voce ita efferuntur: Hierosolyma Dominus noster Iesus Christus crucifixus est. Quæ eadem leguntur in Martyrologio Rabani Mauri, & in varijs MSS. valde antiquis, Richenaugiensi siue Augiæ diuitis in Sueuia prope Constantiam, Rhinouiensi in Heluetia, Corbeiensi altero ante annos octingentos exarato, & alio, quod ex codice membranaceo peruetusto Romæ in bibliotheca Cardinalis Barberini descripsimus. Quartum Martyrologij S. Hieronym apographum reperimus Lucæ in Etruria, quod V. CL. Franciscus Maria Florentinus cum eruditis notationibus in lucem edidit, in hoc ita legitur: In Hierosolyma Dominus noster Iesus Christus crucifixus est.

[3] Inter alia Martyrologia magni æstimauit Lucas Holstenius Martyrolog. MS. inter libros antiquos Serenißimæ Christinæ Reginæ Sueciæ repertum, [& alijs valde antiquis.] ex quo potißimum edidit Animaduersa in Martyrologium Romanum; in eo a nobis descripto Romæ, ita legimus: Hierosolyma Dominus crucifixus est. Eadem sunt in MS. Leodiensi S. Lamberti. Est aliquod valde illustre Martyrologium in bibliotheca Barberiniana, in quo priora folia desunt, circa annum Christi nongentesimum exaratum, in quo ista habentur: Hierosolymæ Dominus noster crucifixus est. In Martyrologio Adonis vulgato a Iacobo Mosandro tomo 7 Vitarum Sanctorum Laurentij Surij secundæ editionis ista pleniori phrasi leguntur: Hierosolymæ Dominus noster Iesus Christus crucifixus est. Eadem habentur in varijs MSS. eiusdem Adonis, & sunt a Rosweido nostro in Appendicem reiecta. In Beda excuso interijcitur vocula vbi, qua omissa, ac præposito nomine Hierusalem, eadem sunt in antiquis MSS. Augustano S. Vdalrici, Treuirensi S. Maximini, & Parisiensi Labbæi nostri, & loco non indicato in peruetustis MSS. monasterij S. Cyriaci a Baronio plurimum laudato, Coloniensi ecclesiæ S. Mariæ ad Gradus, & alio Reginæ Sueciæ olim in Franconia exarato: item apud Hermannum Greuen in Martyrologio Vsuardi anno 1515, & 1521 excuso. At voce Hierosolymis in medio interposita in MSS. Albergensi Canonicorum Regularium, Vltraiectino S. Hieronymi, Leidensi S. Cæciliæ, Louaniensi Societatis Iesu alijsque sub nomine Vsuardi: item in Martyrologijs Coloniæ & Lubecæ anno 1490 excusis. In veteri Martyrolog. Romano Rosweidi hæc ita iunguntur: Annuntiatio Dominica & Crucifixio. In veteri MS. ecclesiæ Atrebatensis dicitur Crucifixio Christi, in MS. Carmeli Coloniensis Crucifixio Domini, scilicet nostri Iesu Christi secundum carnem, vti additur in codice pergameno Tornacensi S. Martini. Ast in MS. Centulensi S. Richarij, post encomium Annuntiationis ita legitur: Eodem die Hierosolymis idem Deus Dei filius crucifixus est a Iudæis. In MS. Bruxellensi ecclesiæ S. Gudilæ ita hæc memoria recolitur: Apud Hierosolymam Dominus noster Iesus Christus pro redemptione mundi crucifixus est.

[4] [idem dies traditur a S. Augustino,] Celebrior est eadem memoria apud Notkerum. Extra portam, inquit, Hierosolymorum Dominus noster Iesus Christus crucifixus, occulta Prophetarum magna ex parte reuelauit. Molanus, tamquam verba Vsuardi, primo loco ista habet. Iesus Christus Dominus noster passus est. Citatur ad marginem S. Augustinus lib. 4 de Trinitate cap. 5 vbi ista habet: Sicut a maioribus traditum suscipiens Ecclesiæ custodit auctoritas, octauo Calendas Aprilis conceptus traditur, quo & passus. Natus autem traditur octauo Kalendas Ianuarias. Hanc traditionem fuisse in Ecclesia hactenus custoditam conuincunt tot Martyrologia variarum Ecclesiarum a nobis ideo accurate prolata. Eamdem suam mentem sæpius indicat S. Augustinus, vt lib. 18 de Ciuitate Dei cap. vltimo his verbis. Mortuus est ergo Christus duobus Geminis Consulibus octauo Calendas Aprilis, resurrexit die tertio, id est sexto Kalendas Aprilis. Idem inculcat libro Quæstionum octoginta trium quæstione 59. Hunc in prisca Latinorum Ecclesia sensum fuisse, indicat Tertullianus lib. contra Iudæos cap. 8. [& Tertulliano.] Quæ Passio, inquit, perfecta est sub Tiberio Cæsare Coss. Rubellio Gemino, mense Martio & Paschæ die, octaua Kalendas Aprilis, die prima Azymorum, quo agnum vt occiderent ad vesperam a Moyse fuerat præscriptum. Forsan vel inde lusit ita VVandelbertus ad hunc VIII Kalend. Aprilis.

Agnus & ipse cruce pro mundi morte leuatur.

[5] In MS. Florario Sanctorum & alio magis vetusto MS. Martyrologio Vsuardi, quod olim pertinuit ad Nicolaum Scheichium Hagenoium, sub initium ista traduntur: In hac die multa mirabilia facta sunt, quæ notantur in his versibus:

[attribuitur varijs figuram Christi morientis præsentantibus,] Salue festa dies, quæ vulnera nostra coërces:
Angelus est missus, est Christus in cruce passus.
Est Adam factus & eodem tempore lapsus.
Ob meritum decimæ cadit Abel fratris ab ense.
Offert Melchisedech, Isaac supponitur aris.
Est decollatus Christi Baptista Ioannes.
Est Petrus ereptus, Iacobus sub Herode peremptus.
Corpora Sanctorum cum Christo multa resurgunt.
Latro dulce tamen per Christum suscipit. Amen.

Est celebris in hodierno etiamnum Martyrologio Romano ad hunc diem, vt mox seorsim dicemus, commemoratio Sancti Latronis, qui in cruce Christum confessus, [in eo mortuus dicitur latro bonus cum Christo crucifixus.] ab eo meruit audire: Hodie mecum eris in Paradiso. Vnde certißimum colligitur argumentum Ecclesiam propendere in diem XXV Martij, quo Christus Dominus cum dicto latrone in cruce statuitur mortuus esse. Hoc ergo die, secundum illa, quæ in Viola Sanctorum seu Martyrologio anno 1508 Hagenoæ recuso leguntur Iesus Christus crucifixus pro inimicis orauit, matrem Ioanni commendauit, latronem beatificauit, solem obscurauit, Longinum illuminauit, terram concussit, monumenta aperuit, mortuos suscitauit, inferni tenebras fugauit, sanctos Patres lætificauit, dæmones terruit, Luciferum ligauit, prophetias euacuauit, vmbras legales cassauit, & nouæ legis virtutē contulit Sacramentis. Hæc ibi. Ceterum hæc Christi pro salute mundi crucifix: mysteria sunt orbe Christiano Christianis omnibus notißima: explicantur ea in Quadriga Euangelistarum, ac reliquis noui Testamenti libris, [mysteria Passionis a quam pluribus explicata.] in Oraculis Prophetarum veteris legis, totis Bibliothecis homiliarum ac tractatuum priscorum Patrum, atque integris voluminibus posteriorum Scriptorum, quibus indignissimam Christi necem, quantis potuerunt lacrymis & lamentis verborum ac pijssimis affectibus sunt prosecuti. Aliqua subiungimus, quæ notantur eodem die XXV Martij peracta, quo Christus in cruce est mortuus.

§ II Varij figuram Christi crucifixi repræsentantes relati XXV Martij.

[6] Rationiconsentaneum videbatur fateri eodem tempore reparatum fuisse mundum quo fuerat conditus; [Mundus dicitur eodem die conditus & reparatus:] hinc Theodoretus quæst. 72 in Exodum asserit, eodem fere tempore Deum condidisse creaturas, quo Gabriel Archangelus sanctæ Virgini Mariæ lætum nuntium admirandi partus attulit, & quo etiam tempore Christus Dominus salutatem pertulit passionem. Hinc in peruetusto Martyrologio Treuirensi S. Maximini hæc tria coniunguntur: VIII Calend. Aprilis. Hierusalem Dominus noster Iesus Christus crucifixus est & Conceptio S. Mariæ de Spiritu sancto; & tunc fuit mundus factus. Molanus in Additionibus ad Vsuardum post duo priora mysteria seorsim monet eodem die genesim mundi collocari in quodam probato Martyrologio, quod in aliqua Ecclesia venerabiliter legitur: additq; victoriā Michaëlis Archangeli cōtra draconem, quæ victoria celebratur in peruetustis MSS. Martyrologijs, Coloniensi S. Mariæ ad Gradus, [victoriæ Michaëlis Archangeli de dracone,] Treuirensi alio S. Maximini, Tornacensi S. Martini, Leodiensi S. Lamberti & S. Laurentij ac Leobiensi, & his duobus sub nomine Adonis, vti alijs duobus sub nomine Bedæ; item in MS. Florario, Additionibus Greueni ad Vsuardum, Martyrol. German. Canisij & Fastis Coloniensibus Gelenij. Describitur hæc victoria a S. Ioanne in Apocalypsi cap. XII his verbis. Factum est prælium magnum in cælo: Michael & Angeli eius præliabantur cum dracone, & draco pugnabat & Angeli eius, & non valuerunt… & ipsi vicerunt eum propter sanguinem Agni &c. Hinc ea victoria cum effusione sanguinis Christi in morte eius ad hunc XXV Martij coniuncta legitur.

[7] Ab Angelis ad Adamum nobis transitum parauit Martyrol. MS. quod in Ecclesia Bruxellensi olim solebat recitari, [Adamus creatus & lapsus,] in quo ad XXV Martij ista habentur: Eodem die plasmatio Adæ, & eiectio de Paradiso. Et supra in poëmate ex Florario & alio MS relato post Christum passum indicatur Adam factus & lapsus. Scilicet quia hic violande præceptum Dei extendit brachia ad lignum, voluit iste obediendo Patri æterno brachia ad crucem extendere, vt vnde mors oriebatur, inde vita resurgeret, & qui in ligno vincebat, in ligno quoque vinceretur. Imo voluit ideo Christus secundus seu nouissimus Adam appellari, apud Apostolum Paulum epist. 1 ad Corinthios cap. 15, vbi ita loquitur: Factus est primus homo Adam in animam viuentem, nouissimus Adam in spiritum viuificantem &c. Fuisse demum Adamum Hierosolymis & quidem in monte Caluariæ sepultum magno consensu antiqui plerique scripserunt, [mortuus & sepultus:] a Baronio, Torniesso, Saliano & alijs relati: ex his Tertulliænus, aut certe sub eius nomine anonymus, sed antiquus auctor, in carmine contra Marcionem ait, eodem die & loco mortuum & sepultum tam primum quam secundum Adamum.

Qua die quoue loco cecidit clarissimus Adam,
Hac eadem redeunte die, voluentibus annis
In stadio ligni fortis congressus Athleta
Extenditque manus, pœnam & pro laude secutus
Deuicit mortem, quia * vitam sponte reliquit.
Golgotha locus est capitis Caluaria, quondam
Lingua paterna prior sic illum nomine dixit:
Hic medium terræ est, hic est victoria, signum
Os magnum hic veteres nostri docuere repertum.
Hic hominem primum suscepimus esse sepultum.
Hic patitur Christus. Pio sanguine terra madescit,
Puluis Adæ vt veteris possit cum sanguine Christi
Commistus, stillantis aquæ virtute lauari.

[8] Antiquissimus Christi in cruce morientis prodromus censeri potest Iustus Abel a fratre Caino per inuidiam immatura adhuc in ætate in campo occisus, [Iustus Abel occisus:] de quo citatum supra Bruxellense S. Gudilæ Martyrologium & Viola Sanctorum supra indicata ad hunc XXV Martij ista habent: Apud agrum Damascenum Abel primus Martyr pro iustitia occisus est: quem Christus in Euangelio laudat, & quem nos in canone Missæ quotidie nominamus, offerentes diuinæ maiestati consecratam Hostiam & Calicem, orantes vt supra ea propitio ac sereno vultu respicere dignetur, & accepta habere, sicuti accepta habere dignatus est munera pueri sui iusti Abel. Hunc Christus apud Matthæum cap. 23 & iustum appellat, & iustum eius sanguinem qui effusus est super terram. Eumdem ad hunc XXV Martij celebrant MS. Florarium & MS. Martyrologium in Poëmate supra relato. Hermannus Greuen in Additionibus ad Vsuardum. Item Abel iusti, inquit, veteris testamenti Protomartyris: additur in Martyrol. German. Canisij, qui pariter virgo, Sacerdos & Martyr primus omnium mortuus est. Auctor Mirabilium apud Salianum anno mundi 130 num. 7. Tota iustitia, inquit, hæc est, [virgo, Sacerdos, Martyr:] Virginitas, Sacerdotium & Martyrium, quæ triplex iustitia in Abel primo fuit, qui munera Deo placita obtulit, prosapiam generis in seculo non reliquit, & martyrij coronam sanguinis effusione promeruit… Recte ergo competebat, vt qui primus in terra Iustus eligitur, in eo totius iustitiæ forma seruaretur: cui primo in hominibus post delictum gestare figuram conceditur Saluatoris, qui Virgo, Sacerdos & Martyr esse videtur. Irenæus lib. 4 contra hæreses Valentini & aliorum cap. 42 ita ad eamdem rem alludit: Passio Iusti ab initio præfigurata in Abel, & descripta a Prophetis, perfecta vero in nouissimis diebus in filio Dei.

[9] Memoratur itidem hoc die in Florario & alio MS. supra indicato Melchisedech Sacerdos & Rex Hierosolymorum: [Melchisedech Rex & Sacerdos.] de quo itidem Martyrol. Bruxellense illa adiungit: Eadem die Melchisedech primus Sacerdos, Abrahæ panem & vinum in figura Sacramenti Eucharistiæ immolauit. Et hic Melchisedech etiam canoni Missæ inscriptus est, quod Deo obtulerit summus eius Sacerdos sanctum sacrificium immaculatam hostiam. Quæ pluribus in Viola Sanctorum referuntur, & clare explicantur a S. Paulo in epistola ad Hebræos cap. 6 & 7, vbi dicitur Iesus secundum ordinem Melchisedech Pontifex factus in æternum, & Melchisedech Rex Salem, Sacerdos Dei summi assimilatus Filio Dei, manet Sacerdos in perpetuum.

[10] Præcipui veteris testamenti Patriarchæ habentur Abraham, Isaac & Iacob, quorum iam pridem mortuorum appellatione gloriatus est Deus, sæpius dicens: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob, & Christus addidit: Non est Deus mortuorum, sed viuentium. Vnum eorum illustre opus huc spectat, quo Abraham filium suum vnigenitum, quem diligebat, Isaacum, obtulit in holocaustum. [Isaac a patre Abrahamo immolatus.] Martyrologium MS. Reginæ Sueciæ supra a nobis laudatum, & magni a Luca Holstenio æstimatum, ad diem XXV Martij, quo Christum retulerat crucifixum, addit immolationem Isaaci Patriarchæ. Eadem immolatio Isaaci inscripta est fastis antiquis MSS. Ecclesiarum Pragensis, Coloniensis S. Mariæ ad Gradus, Treuirensis S. Maximini, Leodiensium S. Lamberti & S. Laurentij: item apud Adonem a Mosandro editum & in huius Appendice apud Ros-VVeidum: Greueno in auctario Vsuardi dicitur immolatio Isaac filij Abrahæ Patriarchæ. Notkero, in monte Visionis immolatio Isaac. Canisio, oblatio Abrahæ in filio suo vnigenito Isaac. In MSS. Aquisgranensi sub nomine Bedæ, & pluribus sub nomine Vsuardi ita legitur: Dominus noster Iesus Christus crucifixus est & Isaac immolatus. Additur in nonnullis filius Abrahæ. MS. Bruxellense ista tradit: Ipso die Abraham filium suum Isaac super altare obtulit Deo in figura Dominicæ passionis: quod Abrahami Patriarchæ sacrificium recolit Ecclesia in canone Missæ, & patris filijque obedientiam laudant paßim sancti Patres alijque Ecclesiastici scriptores.

[11] Adhuc eodem die XXV Martij transitus filiorum Israël per mare rubrum memoratur in MSS. Martyrologijs sæpius citatis, Bruxellensi, Treuirensi, Pragensi, Leodiensi, [Israelitæ transeunt mare Rubrum.] Coloniensi, & Florario, item apud Adonem, Greuenum, Canisium aliosque. Et hæc filiorum Israel liberatio a seruitute Pharaonis, aßignatur figura nostræ redemptionis a seruitute diaboli & peccati per pretiosum sanguinem Christi Saluatoris nostri. Omittimus hic recensere ad hunc diem in Martyrologijs referri S. Veronicam matronam, cui Dominus imaginē faciei suæ sudario impressam, reliquit, [alij Sancti memorantur.] cum crucem suam baiulans ad montem Caluariam abiret. Addunt alij decollationem S. Ioannis Baptistæ, passionē S. Iacobi Apostoli, liberationem S. Petri Apostoli e manu Herodis, quod ista omnia ferantur contigisse circa illud tempus, quo Iudæi suum Pascha celebrabant, ac Christus Dominus Pascha nostrum immolatus fuit. De huius Resurrectione infra agemus XXVII Martij, cum consensu maximo hactenus relatorum.

[Annotatum]

* al. mortem.

§ III Memoria passionis Christi ab aliquibus ad alios dies relata.

[12] Hisnon obstantibus, contenderunt ab aliquo tempore viri eruditi Christum passum esse X Kalendas Aprilis, & a morte resurrexisse VIII Kalendas Aprilis. [dies 23 Martij assignatur ab aliis,] Inter hos eminuit Ioannes Deckerius e Societate Iesu, qui de hac controuersia aliquot tomos prælo parauit: quorum omnium apographum apud nos habemus diligentia Iacobi Tirini, illius olim in Theologicis studijs Louanij discipuli, procuratum. De hoc auctore eiusque tomis late disserit Philippus Alagambe in Bibliotheca Societatis Iesu pag. 235 & seqq. Horum omnium compendium aliquod censeri potest prior pars Belgij Romani ab Ægidio Bucherio, eius olim etiam discipulo, in lucem anno MDCLV editi: qui in eum vsum diu nostrum apographum apud se habuit. Hic lib. 4 cap. 7 conatur persuadere, Christum vt diximus, XXIII Martij cruci affixum fuisse. Præcipuum argumentum desumitur e Synodo Cæsariensi sub Victore Papa sub finem seculi secundi, a Theophilo Episcopo Cæsareæ collecta: cuius fragmentum extat apud Bedam libro de Æquinoctio Vernali. Porro Theophilus ibidem dixit: Passus Dominus ab vndecimo Calendarum Aprilium, qua nocte a Iudæis traditus est & ab septimo Calendas resurrexit. [in Synodo Palæstina,] Hinc infert Bucherius post seriam indagationem definitum fuisse, Christum decimo Calendas Aprilis seu Martij vicesimo tertio passum, & octauo Kalendas Apriles resurrexisse. Huius definitionis vestigium apparet in excusis Græcorum Menæis, in quibus ad XXIII Martij hi quatuor tituli cum totidem distychis reperiuntur: Christi Iesu Domini nostri & Saluatoris Dei crucifixio. Memoria pij latronis cū Christo crucifixi. [Menæis Græcis,] Depositio Christi Saluatoris de cruce. Sepultura Iesu Christi Domini nostri a Iosepho de Arimathia facta. Indicatur etiam pridie huius, seu XXII Martij vltima cœna Domini: at postridie seu XXIV Martij, memoria Christi in sepulcro iacentis ac custoditi. Ac consequēter recolitur XXV Martij, [Adone MS.] Resurrectio Domini nostri Iesu Christi. Reperimus inter libros Serenißimæ Christinæ Reginæ Sueciæ MS. codicem Adonis, scriptū seculo Christi XII, in quo ad diem XXIII Martij ista sub finem legebantur: Crucifixio Domini nostri Iesu Christi, sicut antiquiores dicunt, & XXV Martij eodem modo subiungebatur Resurrectio Domini. [obseruatus a Gallicanis Episcopus,] Qui in dicto Martyrologio, quod in Gallia fuit exaratum, dicuntur antiquiores, fuerunt plerique Gallicani Episcopi, qui semper VIII Kalend. Aprilis diem Paschæ celebrabant, in quo factam Christi Resurrectionem tradi asserit S. Martinus Dumiensis, Episcopus Bracharensis, qui eam consuetudinem vsque ante non multum tempus custoditam, [& S. Martino Dumiensi] testatus esi seculo Christi sexto in tractatu de Pascha edito a Tamaio Salazar in Martyrol. Hispan. ad diem XX Martij, quo eius Acta edidimus. Amplexus est ibidem eam sententiam dictus S. Martinus.

[13] [alijs dies 26] Onuphrius Panuinius lib. 2 Fastorum ad annum Vrbis conditæ 786 late hanc controuersiam deducit, ac tandem mortem Christi reijcit in VII Kalendas Aprilis seu XXVI Martij, ad quem diem Martyrologium suum auspicatur Maurolycus a memoria passionis Christi Saluatoris, ac dein refert latronem, cui Saluator in cruce Paradisum promisit, de quo itidem mentio fit in Breuiario antiquo Corisopitensi, vt infra tradetur. Sunt alij, qui Christum in cruce passum tradunt III Kalendas Aprilis, [& 30 Martij aut 3 Aprilis.] aut etiam III Nonas Aprilis, ad quos dies nullam eius mentionem in vllis Fastis reperimus. Vltimum ex his diem propugnat Iacobus Grandamicus in Quæstione Euangelica de die supremo & Natali Christi, & Philippus Labbe varijs locis, ac nouissime in compendio Chronologico Historiæ sacræ & profanæ Gallico idiomate, Parisijs anno MDCLXV excuso.

DE SANCTO LATRONE CRVCIFIXO CVM CHRISTO HIEROSOLYMIS.

[Commentarius]

Latro cum Christo crucifixus Hierosolymis (S.)

Tabulæ hodierni Martyrologij Romani ista tradunt; Hierosolymis commemoratio Sancti Latronis, [Memoria in sacris fastis] qui in cruce Christum confessus, ab eo meruit audire: Hodie mecum eris in Paradiso. In MS. Florario recolitur etiam memoria boni latronis: & poëma de Christo crucifixo, ac varijs eum in figura præsignantibus ita concluditur:

Latro dulce tamen per Christum suscipit Amen. Huic poëmati relato in MS. Martyrologio Vsuardi, quod olim pertinuit ad Nicolaum Scheichium Hagenoium, ista adduntur: Qui latro cum Christo crucifigitur, vbi Christum verum Deum confitetur, & veniam postulat & impetrat, & confractis cruribus in cruce spiritum reddidit Saluatori. Baronius in Notis addit Dimam hunc a plerisque appellari, [sacella erecta,] ac reperiri sub S. Dimæ latronis nomine nonnulla sacella dicata & memorias erectas, sed quia id ex apocryphis proditur, ea de caussa hic nomen proprium consulto prætermissum. Petrus de Natalibus lib. 3. Catalogi cap. 228 citato Nicodemi Euangelio de S. Disma Confessore, plurima congerit, quæ vt fabulosa etiam omittimus, quamuis in Breuiario Corisopitensi ea omnia fuerint olim in IX Lectiones distributa ad diem XXVI Martij recitanda, quo die inserta est Martyrologio Maurolyci memoria Dismæ latronis, cui Saluator in cruce Paradisum promisit. Græci in Menæis celebrant XXIII Martij memoriam pij latronis cum Christo crucifixi. In additionibus Greueni ad Vsuardum anno 1521 recusis, [apud Græcos cultus 23 Martij.] ista inserta leguntur ad V Maij: Ipso die in plerisque Ecclesijs Officium seruatur de bono latrone, qui cum Christo crucifixus, cum ipso Paradisum intrauit. Molanus in prima editione Auctarij ad Vsuardum asserit, [alibi 5 Maij.] Brugis seruari Officium de bono Latrone cum Christo crucifixo. Hinc Brugis & in plerisque Ecclesijs id Officium seruari, tradit in Martyrolog. German. Canisius: cuius tamen ad dictum V Maij nullum reperitur vestigium in Breuiario Brugensi S. Donatiani, quod habemus anno MDXX excusum. Masinus, in Bononia perlustrata asserit S. Dismam bonum latronem in veneratione esse in ecclesia SS. Vitalis & Agricolæ, [reliquiæ Bononiæ.] vbi pars aliqua crucis eius adseruatur & in ecclesia S. Stephani alias eius reliquias credi esse. S. Porphyrius Episcopus Gazensis, vt in eius Vita ad XXVI Februarij illustrata, legitur num. 7. [miraculum S. Porphyrij sanati.] a graui morbo liberatus est a Christo ei in extasi apparente crucifixo cum bono latrone, cui dixit: Descende de cruce, & serua illum, qui decumbit, quomodo tu quoque fuisti seruatus. Latro descendens de cruce complexus eum fuit & deosculatus, & porrecta dextera fecit surgere dicens. Veni ad Seruatorem, quo facto, sanatus est. Quæ ibi a Marco discipulo S. Porphyrij pluribus enarrantur:

DE S. CYRINO SEV QVIRINO, MARTYRE ROMÆ

ANNO CCLXIX

Commentarius præuius.

Cyrinus seu Quirinus, Martyr Romanus, Tegernseæ in Bauaria (S.)

§ I Martyrij Acta & tempus. Cultus Sacer.

[1] Edidimusad diem XIX Ianuarij ex pluribus veteribus MSS. Acta SS. Marij, Marthæ, Audifax, & Abachum, quæ solent sæpe appellari Acta martyrij S. Valentini Presbyteri & Martyris, [Memoria S. Cyrini in Actis SS. Marij, Marthæ & filiorum:] cuius dies natalis incidit in XIV Februarij, quod e diuisione a nobis facta totum caput secundum contineat confeßionem & miracula eiusdem S. Valentini, cuius vt Marij, Marthæ & filiorum cædes explicatur capite quarto: ast cap. 1 & 3 varia de alijs Martyribus inseruntur, ac primo omnium incipiunt illa Acta de S. Cyrino seu Quirino, & sunt eiusmodi.

[2] Temporibus Claudij venit quidam vir de Persidæ partibus, nomine Marius, [ab his inuisitur in carcere,] cum vxore sua Martha & filijs suis Audifax & Abacuc, Christianissimi viri, ad orationem Apostolorum. Venientes autem Romam, cœperunt corpora Sanctorum per carceres & sepulturas conquirere. Et dum frequenter solicite & curiose quærerent, venientes in Castra trans Tiberim, [multa passus:] in carcere inuenerunt hominem venerabilem, Cyrinum nomine, qui iam multa verbera pro nomine Christi perpessus fuerat, & omni penitus facultate sua nudatus. Ad quem venientes, miserunt se ad pedes eius Marius & Martha vxor eius cum duobus filijs suis Audifax & Abacuc, vt oraret pro eis: & ibi manserunt diebus octo. Et cœperunt de facultatibus suis ministrare B. Cyrino, & lauare pedes eius, & eorum qui in vinculis erant constricti: [adiuuatur:] & super capita sua & filiorum suorum ipsam aquam effundere.

[3] Eodem quoque tempore iussit Claudius, vt siqui Christiani inuenti fuissent, aut in vulgo aut in custodia, sine interrogatione punirentur … Cœpit vero curiose quærere Marium & Martham vxorem eius, [interfectus gladio,] & non inuenit eos: quia occulte sepeliebant pro Christi nomine interfectos. Venientes vero Romam venerunt ad Castrum, requirentes B. Cyrinum: quem non inuenientes, nimium contristati sunt. Inuenerunt tamen quemdam Presbyterum, [inuentus,] nomine Pastorem, qui & illis narrauit omnia, quæ facta fuerant, & quomodo noctu interfectus fuerat gladio B. Cyrinus, & iactatus fuerat in Tiberim, cuius corpus remansit in insula Lycaoniæ. Pergentes igitur noctu cum familia sua & B. Pastore, [sepelitur.] collegerunt corpus eius, & sepelierunt eum in cœmeterio Pontiani in crypta VIII Kalendas Aprilis.

[4] Hactenus illa Acta: in quibus nominatus Claudius est huius nominis secundus, [Imperium Claudij 2.] qui a XXI circiter Martij Coss. Ouinio Paterno II & Mariniano, id est, anno Christi CCLXVIII, imperauit fere annis duobus. Fuit autem S. Cyrinus detentus & interemptus trans Tiberim in regione XIV, vbi erant Castra vetera & Castra lecticariorum. Nec procul inde Insula Lycaonia, [Castra trans Tiberim,] paßim Insula Tiberina dicta, vulgo Insula S. Bartholomæi, ob ædem illi ibidem sacram. Quomodo ea primum coaluerit, coniecta in Tiberim farris segete, [insula Lycaoniæ:] limoq; illita, narrat Liuius decade 1 Hist. Rom. sub initium libri secundi. Ad eamdem Transtiberinam regionem est porta & via Portuensis, ad portum Ostiæ deducens, Naualis etiam dicta a nauibus vicinis. In hac via ad Vrsum Pileatum fuit cœmeterium Pontiani, [cœmeterium Pontiani.] vel sanctorum Martyrum Abdon & Sennen, in quo corpus S. Quirini Martyris tunc fuit sepultum.

[5] Genuinum Bedæ Martyrologium ad diem VIII Kalendas Aprilis de hoc Martyre ex citatis Actis ista continet: Romæ Cyrini, [Cultus sacer 25 Martij,] qui interfectus est a Claudio, & in Tiberim iactatus, in insula Lycaonia inuentus, & in cœmeterio Pontiani conditus est. Scriptum in Passione S. Valentini. Eadem leguntur apud Adonem, Rabanum, Notkerum, & in pluribus MSS. Vsuardus eius martyrium latius ex eisdem Actis proponit. Romæ, inquit, S. Cyrini Martyris, qui a Rege Claudio post facultatum amissionem, post carceris squallorem, post verberum afflictionem gladio interfectus est. Similia etiam leguntur apud Bellinum, Maurolycum, Galesinium, licet mutata phrasi. In hodierno Martyrol. Rom. ista habentur: Romæ S. Quirini Martyris, qui sub Claudio Imperatore post facultatum amissionem, post carceris squalorem, post multorum verberum afflictionem, gladio interfectus est, & in Tiberim proiectus: quem Christiani in insula Lycaonia inuenientes, in cœmeterio Pontiani sepelierunt. Petrus de Natalibus a Baronio in Notis citatus lib. 3 cap. 232, epitomen habet ex Actis SS. Marij, Marthæ & filiorum, quæ allegat, extractam: in fine tamen asserit sepultum VII Calendas Aprilis: [26,] quo die eumdem cum Petro sub nomine Quirini referunt Maurolycus & Hermannus Greuen in Auctario Vsuardi, cum hoc die ambo retulissent nomine Cyrini. Acta SS. Marij, Marthæ, & filiorum, quæ habentur in antiquo codice monasterij S. Maximini prope Treuirim, [& 24 Martij.] asserunt sepultum IX Kalendas Aprilis seu XXIV Martij, quo etiam die, sed fere sine elogio, refertur in Martyroll. MSS. Richebergensi, Richenouiensi, Augustano S. Vdalrici, Treuirensi S. Martini, & Aquisgranensi.

[6] Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ post aliquod Vitæ compendium annotat ferri corpus eius in ecclesia S. Mariæ in Campo-Martio quiescere. [An aliquæ Reliquiæ Romæ adseruatæ?] Verum Octauius Pancirolus in Thesauro abscondito almæ vrbis Romanæ, asserit ibidem asseruari caput non huius, sed Quirini Episcopi & Martyris, eiusdemque corpus esse in ecclesia S. Mariæ Transtyberinæ: & huius, de quo modo agimus, arbitratur aliquas Reliquias honorari in ecclesia S. Siluestri, sita etiam in dicto Campo-Martio. Sed nec satis fidendum similibus narrationibus, quæ sæpe potius coniecturis quam antiquorum auctoritate nituntur.

§ II Corpus S. Quirini ad Tegernseanum Bauariæ monasterium translatum.

[7] Tegernseanūpotentißimū & amplißimū monasteriū Ordinis Benedictini, [Tegernseanum monasterium,] situm est in Bauaria superiore in confinijs Tirolensis Comitatus, intra Isaram & Oenum fluuios in faucibus Alpium ad lacum Tegernum, ab aliquibus Tigurinum dictum: cuius Præsul omnes Bauariæ Abbates antecellit dignitate, & more Principum perpetuos equestris Ordinis habet officiales: & ipsum cœnobium foßa, mœnibus, tormentis bellicis & alijs huiusmodi rebus instructum est, & varijs etiam diplomatis Imperatorum, Regum & Principum ac Bullis Summorum Pontificum munitum ornatumque. Ex his Eugenius Papa III anno Christi MCL scribit dilectis filijs Conrado Abbati monasterij B. Quirini, [S. Quirini in Bullis Pontificijs dictum,] iuxta lacum Tegernsee, eiusque Fratribus tam præsentibus, quam futuris regularem vitam professis, & nonnullis interpositis, præfatum monasterium, quod vtique a nobilibus viris Adalberto & Occario germanis Fratribus illustribusque Comitibus in suo fundo constructum est, & antiquis Romanorum Imperatorum priuilegijs, Pippini videlicet, Caroli & Ludouici, decoratum: in quo corpus B. Quirini, a prædecessore nostro sanctæ recordationis Zacharia Romano Pontifice impetratum, requiescere perhibetur, [ob huius corpus eo delatum,] sub B. Petri & nostra protectione suscipimus &c. Similia habent in suis Bullis Alexander Papa III, & Vrbanus etiam Papa III signatis anno MCLXXVIII, & MCLXXXVI. Otto II Imperator priuilegio signato anno DCCCCLXXIX, laudat cœnobium, Tegarinsee dictum, quod duo germani fratres & illustres Comites in suo & de suo patrimonio, temporibus Pippini Regis Francorum ipsius permissu condiderunt & regio mundiburdio commendauerunt, [Priuilegiis Imperatorū munitum,] & a sancto Papa Zacharia ipsi germani Fratres Adalbertus & Otgarius corpore B. Quirini Martyris impetrato, venerabile reddiderunt: vbi omni patrimonio suo contradito, ipsi coma capitis deposita, monachico habitu suscepto, vnus de duobus Fratribus, Adalbertus nomine, in eodem loco centum quinquaginta monachorum primordialis extitit Abbas. Hæc nempe principalis & regia extitit abbatia, & religiosis Abbatibus quampluribus insignis, priuilegijs antecessorum Regum, Pippini videlicet & Caroli Magni, Ludouici, Carolomanni roborata, & ab omnium districtione personarum immunis. &c. Similia habent alij posteriores Imperatores, quorum diplomata seu priuilegia vti & Bullas Pontificum habent Hundius & Gewoldus tomo 3 Metropolis Salisburgensis in fundatione Tegernseani monasterij a pag. 389 vsque ad pag. 410, & Carolus Stengelius in Monasteriologia. Præclaram delineationem dicti monasterij ac laci Tegernseani edidit Matthæus Merianus in Topographia Bauariæ, [apud Merianum delineatum.] vbi & templum aliquod S. Quirini in latere exhibet, a cœnobio aliquot leucis versus Septemtrionem dißitum. Gabriel Bucelinus in Germania sacra pag. 85 in Tegernseano cœnobio scribit, ibidem coli corpus S. Quirini Regis & Martyris, seu potius secundum Metellum patre Cæsare editi, seculi regnique contemptoris. In MS. Martyrologio peruetusto Ecclesiæ Aquisgranensis, ad diem XXIV Martij refertur Natale S. Quirini ad duos senes. Quæ vltima verba ex phrasi Germanica corrupte sunt translata. Merianus Germanice scribit dictum monasterium S. Quirini situm Zwischen Zwegen Seen, dem Schliersee, vnd Tegernsee, inter duos lacus, Schlieranum & Tegeranum.

[8] Floruit in dicto Tegernseano S. Quirini monasterio circa annum Christi sexagesimum supra millesimum & centesimum Metellus monachus, qui gesta S. Quirini integro libro carminum describit ac Quirinalia appellat: [Opus Carminum Metelli,] quorum apographum ex codice MS. dicti monasterij Tegernseani habuit Marcus Velserus Duumuir Augustanus, quod ab eo acceptum edidit Henricus Canisius in Appendice tomi 1 Antiquæ lectionis a pag. 35 ad pag. 184. Agit hic Poëta quinque primis odis de Philippo Imperatore, anno Christi CCXLIX cum filio itidem Philippo occiso, [de S. Quirino:] illiusque filium ac huius fratrem statuit S. Quirinum, fuisse que post necem patris puerum septennem, ac tum cum matre baptizatum, ac viginti dein annis elapsis sub Claudio II palma martyrij decoratum: quæ alijs quinque odis absoluuntur. Sequuntur dein octo odæ, quibus continetur historia translationis sacri corporis Roma ad dictum cœnobium Tegernseanum. Substituuntur postea Odæ sex & quadraginta, quibus illustria interceßione S. Quirini patrata miracula celebrantur. Denique illud opus concluditur decem eclogis Bucolicorum Quirinalium, quo iterum varia recensentur miracula, potißimum rusticorum punitorum, quia vota non soluerunt.

[9] Discusso hoc poëmate iudicauimus totam hanc historiam ante tempora Metelli extitisse soluta oratione digestam: [eius Vita datur soluta oratione a Tegernseanis transmissa.] quod ausi explorare, scripsimus Reuerendo Patri Christophoro Schorrer collegij Monachiensis Rectori, cuius eximiam beneuolentiam & singularem affectum erga hæc nostra de Actis Sanctorum studia experti fuimus tum in ipsa Germania superiore, quam Prouinciam & Prouincialis & Visitator gubernauit; tum vel maxime Romæ, vbi Aßistens Germaniæ & ob morbum Admodum R. P. Generalis Goswini Nickel, Vicarius Generalis nos excepit, & studia nostra omni quo potuit consilio auxilioque promouit. Hic mox hac in re voluit nostro desiderio satisfacere, egitq; apud Reuerendißimum Tegernseani monasterij Abbatem Vdalricum Swaigerum, qui Monachij sæpe adest, intimus Serenißimo Electori Consiliarius, & apud Religiosißimos monachos, etiam Tegernseam profectus, & hanc, quam damus historiam martyrij, translationis & miraculorum submisit a monachis Tegernseanis acceptam, quam cum poëmate Metelli contulimus.

[10] Sunt varij alij huius nominis Martyres, ex quibus S. Quirinus Tribunus ab S. Alexandro Papa baptizatus, colitur XXX Martij, [Alius S. Quirinus colitur 30 Martij,] cuius corpus Nouesij in diœcesi Coloniensi magna cum veneratione adseruatur. Alius fuit Sisciæ in Illyrico Episcopus S. Quirinus molari saxo ad collum alligato in flumen præcipitatus: cuius martyrium Prudentius cecinit sacro hymno, & fusiora Acta edidit Mombritius, cum alijs conferenda & illustranda ad diem IV Iunij. [alius 4 Iunij,] De huius sacro corpore magna controuersia est: ac primo in Mediolanensi Breuiario, iussu S. Caroli Borromæi edito, [cuius corpus dicitur esse Mediolani,] Lectio vnica, quæ de eius martyrio IV Iunij in Officio Ecclesiastico recitatur, habet corpus eius Mediolanum translatum esse Eriberto Archiepiscopo, qui præfuit dictæ Ecclesiæ ab anno MXIX, vsque ad annum MXLV. Appellatur in Actis apud Mombritium Angilbertus, qui seculo IX sedit, per quem dictum sacrum corpus traditur Roma deportatum & honorifice apud monasterium S. Vincentij simul cum S. Nicomede summa cum reuerentia reconditum esse. At contra Aquileienses coluerunt eodem IV Iunij sub ritu duplici S. Quirinum Episcopum & Martyrem, [Aquileiæ,] qui in Lectionibus ad Matutinum recitari solitis, statuitur Ecclesiam Aquileiensem gubernasse, atque inde in Illyricum peregrinatus, Sisciæ fidem Christianam alte fundasse & stabiliuisse, & tamquam huius vrbis Pastor & Episcopus honoratus: cuius denique corpus ad Popponem Patriarcham Aquileiam delatum esset. Certe hic fatetur in diplomate apud Vghellum tomo 5 Italiæ sacræ columna 52, Corpus S. Quirini Martyris a duobus Romanis Episcopis Cardinalibus anno MXXXI ad se delatum, & a parte dextera maioris altaris in paruo altari reconditum. Dictas Lectiones cum Kalendario reperimus manuscriptas Romæ in bibliotheca Patrum Congregationis Oratorij in Vallicella. Alias Lectiones descripsimus ex codice pergameno in ecclesia S. Mariæ trans Tiberim, in quarum vltima sub finem ista leguntur: Corpus deinde Romam ad Catacumbas delatum, postremo ab Innocentio Papa II in ecclesia S. Mariæ trans-Tiberim repositum est. Sedit dictus Pontifex ab anno MCXXX, vsq; [& Romæ in ecclesia S. Mariæ trans Tiberim,] ad annum MCXLIII. Neque hic sistitur cultus S. Quirini, quem eodem IV Iunij sub ritu duplici colit Ecclesia Viennensis, vt Austriacæ regionis Apostolum ac Laureacensis vrbis in Norico (cuius ab Attila deletæ vestigium remanet in vico Lorch sub mœnibus oppidi Ensiæ) quondam Episcopum, quem inquit Raderus tomo 1 Bauariæ sanctæ, ferri Laureacensem, & Siscianum Pontificem, imo & Aquileianum Patriarcham fuisse: cuius Vitam Ioannes Cuspinianus in Austria describit, & corpus ait a Zacharia Summo Pontifice impetratum, atque ad cœnobium Tegernseanum delatum fuisse: quæ eadem habet Gaspar Bruschius in Laureaco veteri, [& in Tegernseano monasterio.] ac suam opinionem conatur stabilire poëmate Metelli monachi Tegernseani. Similia habent VVolfgangus Lazius libro 2 Rerum Viennensium cap. 2, quos citat & sequitur Molanus in Annotatione ad diem IV Iunij Martyrologij Vsuardi a se editi, additq; a Metello carminibus Lyricis non inuenustis, totam fere huius Diui Vitam elegantissime describi. Quæ eadem habet Hundius in Metropoli Salisburgensi de Episcopis Laureacensibus. Verum crediderunt hi oculis aliorum, cum non describatur Vita S. Quirini Episcopi Laureacensis, Aquileiani & Sisciani in Illyrico IV Iunij lapide molari ad collum alligato in flumen proiecti, sed S. Quirini seu Cyrini Romæ in carcere noctu gladio interfecti VIII Kalendas Aprilis.

[11] Vnum restat inquirendum, quod vtrique Quirino tribuitur, num scilicet patre sit natus Philippo Imperatore. Cuspinianus ad Consules Caßiodori, [An S. Quirinus sit natus patre Philippo Imperatore.] agens de Philippo Imp. & Titiano Coß. ita commentatur. Philippum hic intelligo patrem, seniorem scilicet. Nam duos legitur habuisse filios, Philippum scilicet & Quirinum. Et cum primus dicatur fuisse Christianus & vxor eius Serena pariter Christiana, Quirinus est in numerum Sanctorum relatus; & factus Episcopus Laureacensis, Australes, qui tum Norici vocabantur, ad fidem Christi conuertit, & ideo Australium Apostolus cognominatus: de cuius vita moribus & rebus gestis in Austria nostra abunde scripsimus. Verum ibi, vt diximus, vtrumq; Quirinum manifestius in vnum conflauit, Raderus supra citatus Quirinum Laureacensem tradit natum Philippo Maiore, Romani Imperij Principe, primo omnium ex Imperatorio fastigio sacra Christiana venerante. At dein fatetur se nusquam apud veteres obseruasse, geminos Philippo seniori fuisse liberos, Philippum & Quirinum: quemadmodum enim omnes certatim de Philippo filio affirmant, ita omnes consensu de Quirino tacent, vt nesciat vnde sequens æuum hauserit, vt hunc Quirinum Philippi ante Decium Imperantis filium traderet: neque nos hactenus reperimus antiquiores auctores, quorum testimonio monumenta & traditionem Tegernseanorum confirmaremus.

ACTA
A monachis Tegernseanis transmissa.

Cyrinus seu Quirinus, Martyr Romanus, Tegernseæ in Bauaria (S.)

LIBER I.
Res gestæ S. Quirini & Translatio corporis.

CAPVT I.
De parentibus, vita, & martyrio S. Quirini.

[1] Anno a Christo nato a ducentesimo quadragesimo secundo, ab Vrbe condita nongentesimo nonagesimo septimo, M. Iulius Philippus Imperator Augustus, Gordiano in Imperio succedens, Philippum filium consortem regni fecit. Anno deinde b tertio Imperij, qui erat natalis & millesimus ab Vrbe condita, Calendis Ianuarij theatrales & circenses ludos maximo rerum apparatu spectandos per triduum in Campo Martio, [S. Quirinus natus patre Philippo Imperatore] item venationes, feris omnis generis confectis, Cæsar exhibuit. Eodem anno Philippus Imperator cum vxore sua c Seuera, alias Genoueua dicta, liberisque suis Philippo & Quirino, ac tota familia baptismali flumine a d Fabiano Papa ablutus, primus Cæsarum nomen Christi est professus. [a S. Fabiano baptizato,] Qui vt exemplo fidem religionis comprobaret, in ipsis Paschæ vigilijs, cum sacra fierent, diuinis rebus communicaturus, a loci Antistite admonitus, vltro inter pœnitentes stetit, & facta peccatorum exomologesi iniunctam pœnitentiam cum summa animi submissione adimplens, pacem publicam toti Ecclesiæ obtulit: idque scriptis & hortatu Originis patris, & tunc temporis in Græcia Doctoris celeberrimi, item e Pontij Episcopi & Martyris eiusdem Internuntij. Verum Decius a Christiana fide alienus, re bene gesta in Gallijs, indigne istud ferens, Philippum Imperatorem, Veronæ gratulandi caussa obuiam factum, [& occiso a Decio,] clam per insidias militum f occidi iussit, medio capite supra dentium ordines præciso. Romam deinde reuersus, cum Senatus ob patrios & auitos gentilitatis ritus hoc factum approbasset, cum Prætorianis egit, vt Philippus filius pari de caussa e medio tolleretur: quo præstito Decius ex populari fauore Romanum obtinens Imperium, odio capitali quo cum Philippo dissidebat incensus, immanissimam contra Ecclesiam concitat persecutionem.

[2] Hac de caussa Seuera Augusta Quirinum filium superstitem ac primum septennem, [septennis cū matre Seuera delituit:] ad declinandam Decij tyrannidem secum aliquamdiu cum ceteris Christianis in clandestinos specus abduxit, vbi vsque ad Claudij Cæsaris tempora delitescens, reconditam agebat vitam, adolescentiæ & iuuentutis florem Deo Opt. Max. consecrando, donec erumpente e latebris celebritate nominis & sanctitatis, omnibus palam innotesceret, Altissimo ita suos manifestante.

[3] Euolutis aliquot annis post Philippos trucidatos, Flauius g Claudius secundus, rerum summa potitus, anno Domini ducentesimo sexagesimo nono, vel iuxta alios septuagesimo & septuagesimo primo acerrime in Christianos desæuijt, [sub Claudio II Imperatore,] vulgando edictum, vt omnes inquirerentur diuersis supplicijs afficiendi. Fama B. Quirini atque regiæ dignitatis nomine delatis, is quæstioni subijcitur: vbi statim libera voce illustrissimam suam familiam professus, Christum verum Dei Filium eiusque fidem ac religionem asseruit. [captus,] Ab hoc effato cum nullis blanditijs nec terroribus dimoueri posset, [inter blanditias & tormenta in fide constans] facultatibus suis ac opibus omnibus spoliatus, insuper verberibus præsente Claudio crudelissime exceptus, inuicto animi robore omnibus tormentis superior euadens, tandem fame & inedia conficiendus in castro quodam, cui Rauennatio nomen, trans Tiberim arctissimæ custodiæ atque vinculis mancipatur. [carceri includitur:]

[4] Sub eadem autem tempora venerat Romam de Perside h nobilissimus vir, Marius nomine, Maromeni Imperatoris filius, [a SS. Mario & Martha inuisitur.] cum vxore sua Martha, Reguli Cusantis filia, vna cum duobus liberis Audiface & Habacuc, vt sanctos Apostolos venerarentur. Illinc per carceres & sepulturas corporibus Sanctorum inquisitis, & in custodia S. Quirino conspecto, huius pedibus prouoluti rogarunt, vt sibi Deum propitium faceret: octo deinde diebus inter Christianæ pietatis officia consumptis, nempe lotis pedibus & alijs vitæ necessarijs suppeditatis, nec non ablutionis aqua super capita Sanctorum effusa, tandem repetito Cæsaris mandato, vt in Christianos passim omnes, siue in plateis siue in carceribus repertos, sine vlla interrogatione aut discrimine animaduerteretur; conclusum fuit, vt Quirinus clam medio noctis silentio, ad deuitandos populi tumultus ob prosapiam regiam, occideretur. Itaque Christi Athleta morti adiudicatus noctu in carcere sine iudiciali strepitu capite plectitur: [clam occiditur.] atque vt vt omnes eius mors lateat, corpus in Tiberim proijcitur; quod in insula Lycaoniæ, [Corpus in Tiberim proijcitur] nunc S. Bartholomæi dicta, appulsum; a Presbytero quodam, Pastore nominato, repertum, indicatis ijs, quæ absentibus Mario & socijs cum Dei Martyre contigissent, sepelitur in cœmeterio Pontiani in crypta octauo Calendas Aprilis, anno ducentesimo sexagesimo nono: vbi quadringentis, [sepelitur in cœmeterio Pontiani.] & octoginta duobus annis incorruptum & a putredine illæsum requieuit vsque ad tempora Pippini Regis Francorum, Caroli Magni parentis, diuinis prodigijs & miraculis eo vsque illustratum, vt ab vniuersis Romanis Diuus Quirinus excellentia venerationis nulli post Sanctos Apostolos haberetur secundus.

[Annotata]

a Factum id Peregrino & Fuluio Æmiliano Coss. id est anno Christi 244.

b Imo quarto Imperij anno in Consulatu suo & filij sui celebrasse docet Capitolinus in Gordiano 3. anno Christi 248.

c In antiquis inscriptionibus appellatur Marcia Otacilla, siue Otacilia Seuera.

d S. Fabiani Acta dedimus 20 Ianuarij, in quibus late deduximus quæ ad Philippos & annum Vrbis millesimum spectant. In Poëmate Metelli dicitur S. Quirinus cum matre baptizatus post necem parentis.

e S. Pontius Martyr colitur 14 Maij, ex cuius Actis, quæ huc spectant, dedimus 20 Ianuarij in Actis S. Fabiani.

f Anno Christi 249.

g Imperare Claudius cœpit anno 268 circiter IX Kalendas Aprilis, qui cum imperasset fere annos duos, peste interijt Sirmij in Illyrico anno 270.

h Acta SS. Marij & Marthæ ac filiorum dedimus 19 Ianuarij, in illis num. 16 dicit Marius se filium esse Imperatoris Maromeni, Mombritio, Maromei, in MS. S Maximini. Matromenij, & Martham esse filiam subreguli Cusinitis, Mombritio Culsuntis.

CAPVT II.
De Translatione S. Quirini Mart.

[5] Temporibus a Zachariæ Summi Pontificis, anno Domini septingentesimo quadragesimo sexto, fuere in partibus Noricorum duo Illustrissimi Principes, ambo germani b fratres, patre Burgundi, matre Bauari, [Duo fratres Adalbertus & Ockarius,] Pippino Regi Francorum sanguine iuncti, quorum vnus Albertus siue Adalbertus nouem in Bauaria Comitatus possederat, altero Ockario natu maiore, ab ossium magnitudine Ossigero nuncupato, tenente Ducatum Burgundiæ. c Erat huic in aula Pippini filius tenerrimus, qui cum coëtaneum sibi Principem natum dicti Regis ludo schachorum sæpius superaret, exorta (vt facile amat fieri,) sub ipso lusu rixa, trocho per tempora a Regis filio fuit traiectus. Re cognita Pippinus parens præter consuetudinem altius exterritus, cadauer occulte contegi iussit, ne mali inde rumores spargerentur, frequens in Aulis venenum, quod latius serpens plura dissidia concieret. Igitur inito per tres dies cum Regni proceribus consilio Pippinus Ockarium accersi curauit, interrogaturus eumdem, quid rebus transactis fieri arbitraretur? Ockarius nihil minus suspicatus, quam hoc telum in se vibratum, libera voce respondit, ferendum, quod non mutandum. Audita hac sententia & ab omnibus probata, Rex miserabilem casum aperuit, commonens Ockarium, in seipso suum effatum ratum haberet.

[6] [monasterium statuunt construere,] Ergo mundi iste mutabilitatem, quam nihil constaret diu, sed omnia vertigine quadam susque deque rotarentur, probissime sapientissimeque animo perpendens, cœpit certioris securiorisque status vitam eligere, ac vna cum Adalberto fratre, quem loco filij sibi adoptauerat, de fundando monasterio loqui. Ambo proinde quoquo modo placati a Rege Pippino, aula exeunt futuri pij, d Bonifaciumq; Moguntinum Archiepiscopum conueniunt, vt noui extruendi cœnobij sibi faciat potestatem. [facultatem a S. Bonifacio petunt:] Obtentis a sanctissimo Præsule commendatitijs litteris ad Zachariam Summum Pontificem Romam profecti fuere. Vexabatur autem eo tempore Vrbs a Longobardis, [Romam proficiscuntur:] & sanctissimo D. Petri templo sacrilege nudius tertius expilato, Summus Pontifex Zacharias e, comperto qui quantique Duces aduenissent, confestim eos ad se vocabat; non sine maximo animi mœrore, [rogatu S. Zachariæ Papa,] irruptiones Barbarorum enarrans, vnaque rei bellicæ gloria inclytos & nobilium comitatu stipatos orans, vt direptis Ecclesiæ thesauris, atque vrbe maiori ex parte incendijs & latrocinijs deuastata, Romanis opem piasque ferrent suppetias. [Longobardos e ditione vicina pellunt.] Petitis vltro citroque annunt, ac simul desidiam Romanorum incusantes, pro Patriæ & reipupublicæ incolumitate, pro aris & focis atque recuperandis ablatis ad fortiter dimicandum exhortantur, acceptaque Benedictione Apostolica ipsimet Romanas Aquilas regunt, & instructa belli acie prædones in maritimis locis diuisa spolia nauibus imposituros valida manu adoriuntur, eosque pro virili resistentes sic ferro deijciunt ac prosternunt, vt fractis viribus post diuturnos conflictus exantlatos cuncti vel terra cæderentur aut mari suffocarentur, paucis fuga elabentibus: atque ita nostri Duces victoria potirentur, quæ nullo sanguine suorum stetisset, nemine desiderato aut lethaliter læso.

[7] [cum triumpho a Papa suscipiuntur:] Erat autem tunc moris, vt victores non nisi sub signis candidis victoriæ trophæis, victi e contra sub rubeis vexillis reuerterentur. Ducibus itaque cum amplis spolijs & recuperatis thesauris redeuntibus & ouantibus, Papa cum omni Clero solenni processione obuium se effundit, exoptatum felicemq; successum officiose gratulatur, deductisque ad sepulcrum sanctorum Apostolorum, præ gaudio solutus in lacrymas, primum quidem Deo, tum his debitas agit gratias, oblata libera optione eligendi & retinendi quæcumque inter spolia placuissent. Verum isti, posthabitis omnibus caducis, nihil magis cordi duxere, quam sanctas Beatorum Reliquias, quarum intuitu istud iter suscepissent, [expetunt reliquias,] & confertam hostium aciem strenue subire non dubitassent, suorum laborum munus reportare. Pijssimam voluntatem tantorum Principum Papa veritus repellere, hinc noua copia sumendi ex sacris lipsanis ad nutum & desiderium oblata, petiere corpus S. Quirini Regis & Martyris, quod exploratum haberent, [& potissimum S. Quirini.] neminem post sanctos Apostolos fama celebriorem clarioremque prodigiorum frequentia efferri. Talibus auditis, Summus Pontifex attonito similis obstupescere, pollicitis liberalior quam dandis, & promissi pœnitens sese excusare, metu ciuium Romanorum non posse annui postulatis, quibus nihil esset S. Quirino carius, nec quisquam Sanctorum in optatis prior. Sed vt vno ictu non cadit quercus, repetitis tamen verberibus tandem cedit: ita precibus multiplicatis Summus Pontifex succubuit, [per subornatum virum accepturi.] hac tamen lege, vt dilatione temporis interposita, per nuntium occulte subornatum, voti sui damnarentur, ad cauendam seditionem, inter ciues facile subsecuturam cognita donatione.

[8] [donati variis reliquiis redeunt eas per Ottonem Clericū Romā missum] Interim non exiguis particulis DD. Petri & Pauli, scypho S. Quirini, & complurium aliorum Sanctorum Reliquijs traditis, eos cum Apostolica benedictione dimisit. Illi tanto emeritæ strenuitatis pietatisque stipendio promisso læti in patriam rediere: vbi mox f Vthonem ex sorore filium, virum clericatus dignitate insignem, pro afferendo sanctissimo pignore cū decenti comitatu Romam destinarunt. In viam hic se committens, [curant deferri] veniensq; in Vrbem, & suæ legationis summam, porrectis fidei habendæ litteris, expediens, maximi ponderis thesaurum noctu a summo Pontifice impetrauit; plaustroque impositum huc auehi curauit. [Reliquias S. Quirini temere inspecturi portitores,]

[9] Nec ista Translatio absque miraculis contigit, vt exinde facile colligeres, quanti apud Deum meriti esset D. Quirinus. Vectores enim, cum contra prohibitionem, ne sigillum frangerent aut aliquid aperirent, partim curiositate partim ebrietate plus aliquid plerumque audente illecti, se forsan delusos existimantes, corpus sanctum inspicere ac velamen thecæ de spatulis palmarum contextæ nisibus temerarijs remouere attentassent, sigillo adhuc intacto, [flamma erumpente absumūtur.] dignas temeritatis suæ pœnas dependerunt, erumpentibus e feretro flammis absumpti. Extat in rei memoriam adhuc sacellum Diuo Quirino dicatum in Athesi iuxta riuum Dalfer dictum in Comitatu Tirolensi.

[10] [fons sub plaustro scaturit:] Euentum edocti a nepote auunculi alios submisere viros, qui reliquum iter cum sacris Lipsanis conficerent, & in Tegernsee afferrent: sed en alterum prodigium diuinæ bonitatis! Depositis ad lacum sacris Exuuijs in diem alteram, ad exornandam festiuam pompam pro susceptione tanti hospitis, sub plaustro fons saluberrimis scaturire aquis cœpit, qui etiamnum hodie deuote vtentes diuersis liberat ægritudinibus. [Corpus in sacello Saluatoris deponitur.] Secundo mane illucescente, magna populi frequentia cum deuotis sacræ melodiæ cantibus a Clero populoque obuiam proceditur, pijs humeris nouus incola imponitur, & in Saluatoris sacello anno a Christo nato septingentesimo quinquagesimo secundo collocatur; tamdiu ibi requieturus, donec digna dignissimo fabricetur aula Imperatori.

[Annotata]

a Vitam S. Zachariæ Papæ dedimus 15 Martij.

b Horum fratrum elogium habet Raderus tomo 2 Bauariæ sanctæ & Beatos appellat & ex membranis Tegernseensibus citato Velsero sequentia verba profert pag. 63.

c Sequens historia refertur etiam a Metello pag. 69. Contineri etiam in Ilmensibus antiquissimis membranis & in historia Andreæ Ratisponensis tradit Raderus pag, 65, additq; in alijs chartis Pipini Regis filium, non Ottacari, interfectum tradi, interim puram putam fabulam suspicatur, & caussam ædificati monasterij fuisse ipsam Regulorum pietatem.

d Colitur S. Bonifacius 5 Iunij, martyrio coronatus anno 754.

e Adscriptum nostro apographo, ita vbique legi in Tegernseensibus MSS. alios substituere Gregorium III Zachariæ decessorem, quod etiam fecit Raderus. Metellus ita habet: Latiæ tunc pater vrbis Zacharias, Vice Petri regit orbem sacer omnem.

f Vtho, aliis Otto & Audo, aliquibus frater, Metello sororius, & illi eius auunculi dicuntur.

CAPVT III.
De Fundatione Monasterij in Tegernsee.

[11] Svmmum iam verticem adepta fabrica, & in debitam formam redactis ijs, [Facta ecclesiæ nouæ dedicatione a tribus Episcopis,] quæ ad monasterij ac domus Dei decorem & ad consecrationis solennitem nec non & monasticæ religionis obseruantiam desiderari videbantur a, tres Episcopi Prouinciales, Dominus Ioannes Salisburgensis, Dominus Erimbertus Frisingensis, & Dominus Garibaldus Ratisbonensis, atque complures viri religiosi, quorum opera & studio præfata ecclesia in honorem Diuorum Petri & Pauli Principum Apostolorum solenni ritu inauguretur & consecretur, inuitantur. [in hanc defertur corpus,] Peractis encœnijs cum cereis ardentibus & crucibus adornatur processio versus sacellum Saluatoris, ex quo depositæ Reliquiæ Diui Quirini in locum, Dei adiutorio præparatum, accinentibus choraulis, stipantibus vndique latera Reuerendissimorum Antistitum turbis, deferuntur. Locus, in quo custodiebatur sacrum Corpus, fuerat crypta subterranea, & testudinata, in cuius medio visebatur lapis excisus, Olei sacri vnctione delibutus. Huc vbi peruentum, supremus inter Antistites Dei Athletam Quirinum ex ea parte, qua pedes porrigebantur, eleuat, ex parte aduersa illum sustollente venerabili Presbytero diu afflicta valetudine laborante, nomine Romberto; [ex cuius parte elapsa sanguis effluens ægrū sanat:] & vide sis, cum iam iam in sarcophagum demittitur, o bone Deus! elabitur pars quædam sacri Corporis per hiulcum foramen sportæ palmeæ in manus eiusdem Sacerdotis, protinus a suo contagio persanati, madens adhuc recenti cruore, instar ipsius diei, qua ceruicem gladio subdidisset inuictissimus Martyr, anno a decollatione Romæ facta quadringentesimo octuagesimo tertio, a reparata vero salute anno Domini septingentesimo quinquagesimo quarto. Effluxi sanguinis testimonium, seu monumentum vsque in hodiernam diem præbet quadrangularis argentea, vt vocant, Monstrantia, in qua sub vitro crystallino cruor effusus in satis magna copia inclusus continetur, & populo quotannis demonstratur. Portionem a reliquis sanctissimis exuuijs deciduam pijssimi Principes b Ilminensi cœnobio a se quoque fundato tradidere. Ex his cernere est, quam D. Quirinus istum locum proprio sanguine fundarit, consecrarit, irrigaritque.

[12] Porro actui coronidem longe pulcherrimam imposuere serenissimi Duces, quando & ipsi renuntiato militari balteo & sago, vt dudum secum statuerant, sumpta toga nomen Deo dederunt sub Regula sanctissimi Patris nostri Benedicti, [ipsi fratres fundatores vitam monasticam auspicantur,] assidua oratione, continuatis ieiunijs & vigilijs posthac cælum expugnaturi in hoc monasterio Tegernseensi, quod magnificentius reliquis, nimirum vndecim millibus octingentis & sexaginta sex mansis cum viginti duabus patellis salinarum, dotassent. Disciplinæ Monasticæ rudimenta posuere in hoc cœnobio monachi e S. Gallo acciti, viri religiosissimi sub c S. Othmari magisterio, [collectis 150 monachis,] quorum numerus ad centum quinquaginta excreuerat: & vt seniorum traditione accepimus, tantus Deo militantium Fratrum exercitus in tres quinquagenas fuit distributus, vt vno exeunte quinquagenario chorum, [continuas D o laudes concinentibus,] laboris, refectionis, seu quietis gratia, continuo alius ad statiuas vigilias succederet, adeoque die ac nocte sine interpolatione suæ Deo laudes depromerentur.

[13] Adalbertus vniuersorum iudicio, & Episcoporum approbatione sacris initiatus, [ijs primus Abbas fit Adalbertus,] primus Abbas esse iussus est, Ockario, in conuersorum, numero consistente. Quantum autem gemini fratres in sacra religione profecissēt, nosse iuuat ex insigni prodigio, quod ad ipsorum cineres, alijs præteritis factum narratur. Numine sic permittente, [Ockario inter laicos Conuersos degente,] cacodæmon sibi sedem in quodam homine fixerat: hic a turba delatus ad tumulum, vbi vterque Fundatorum extremæ tubæ classicum præstolatur, cum nescius ipse marmor reconditorium cinerum duorum fratrum attigisset, malus genius conuasando statim se foras proripuit. [ad quorum sepulcrum energumenus liberatur.] Homo sibi relictus, & malo hospite iam vacuus, cum domum saluus & incolumis veniret, cunctis domesticis & familiaribus, qui furentem ante nouerant, in stuporem datis, S. Quirino a miraculis per omnem prouinciam famosissimo tamquam liberatori suo gratias rependere iubetur, & ad illius Sancti exuuias adducitur: verum a nigro coruo, quem ante in sinu portarat, dimissus, se a ducentium manibus eripere; ad tumbam Adalberti & Ockarij, a S. Quirino dissitam, properare; exclamare: Hic fui curatus ab ijs, quorum pignora hic cubant, [& ipsi Beati habentur.] & animæ apud superos Deo viuunt. Miro mirando attoniti incolæ meritissime suos instauratores & parentes deinceps pro Beatis coluere d.

[Annotata]

a Hos tres Episcopos iussu Zachariæ Papæ a S. Bonifacio fuisse constitutos tradit Hundius in Metropoli Salisburgensi.

b Raderus ait, Collegium Sacerdotum ab Vthone nepote ad Ilmum amnem fuisse constitutum, & corpus S. Arsacij fuisse eo delatum.

c S. Othmarus mortuus traditur anno 758, 16 Nouemb. at S. Gallus colitur 16 Octob.

d

De genealogia istorum ista subiungebantur.

Porro si stemma & propago dictorum fratrum desideretur: anceps hic fertur sententia: alijs Grimealdo Duce Boiorum asserentibus progenitos; alijs dicentibus Hartvvico Burgundo natos. In codice tamen manu exarato, quo res Boiorum lingua vernacula describuntur: ita horum natiua series exhibetur
Arnolphus seu Arnoldus magnus
Angisus seu Anchisus
Pipinus Crassus
Carolus Martellus
Lotharius
Hartvvicus
Ockarius, Adalbertus
Filius Ockarij

Sed Lazius apud Matthæum Raderum vol. 2. Bauariæ sanctæ fol. 64 in Chorographia Austriæ horum longe diuersam constituit stirpem; eosque Grimoaldi Boiorum Ducis, qui Frisingensem Pontificatum instituit, filios affirmat. Grimoaldo primo filius successit Theodo VI, ex quo Grimoaldus 2, extitit conditor sedis Fruxinensis alpestris Boiariæ Princeps, ac demum extinctis fratribus Hugoberto, & Theodone VII, solus hæres a Theodoberti filijs, & Carolo Martello interfectus, cuius Athesinam prouinciam occupauit Hiltebrandus Longobardorum Rex. Filij Grimoaldi Albertus, Ottogerius, & Vtto in Comitatus missi, vnde Comites Tegerenses orti, conditores cœnobiorum Schlechdorf Tegernsee, & S. Hippolyti in Austria. Ita Lazius; nostra tamen magis probatur citato auctori e Societate Iesu, omnibus Historicis hos patre Burgundo, matre Bauara natos tradentibus.

LIBER II.
Miracula S. Quirini.

CAPVT I
Varij morbi depulsi: maleuoli puniti: alia miracula.

[1] a Cæcus a natiuitate vna cum suo ductore Salisburgo discessit sacra Martyris lipsana ieiunus, si superi annuerent, inuisurus. [Cæcus a natiuitate illuminatur.] Iam iam Oenum transierat, cum nemorum saltus, vallium montiumque anfractus peragraret; comes impatiens famis monet, ieiunium soluat, se enim esuriente stomacho vlterius progredi non posse. Cui cæcus: Non infringam ieiunium, nisi voto persoluto. Quibus auditis, ductor aufugit, non passurus, sic inquiebat, vt alterius caussa inedia pereat. b Ophthalmus omni ope destitutus, & medio in deserto desertus, hinc illinc repere, repedare, Deum precibus fatigare, vt intercedente Diuo Quirino oculi illuminentur. Exauditur: palpebras enim paullatim diducere, haurire ex parte diem, quæ ad demonstrandam viam sufficeret, licet necdum rerum imagines ex toto potens esset discernere. Tumulo salutato omnis abiuit caligo: miratusque rerum nouitatem, præ gaudio vix apud se satis in mille gratias linguam ad laudes D. Quirini expediuit.

[2] Puella ab incunabilis clauda, vt plantæ pedum adhærerent clunibus, [clauda & contracta a natiuitate sanatur:] die Sanctis omnibus festo a parentibus tumbæ S. Quirini admota, cum, peractis sacris & populo dimisso, sola precibus vacaret, sibi diuum Martyrem Patronum factura; sensim facta neruorum resolutione, pedes ante contortos & ligatos laxari animaduertens, recta suis pedibus stetit. Pulsantur campanæ, concurritur vndique, & supremo Numini ex debito grates aguntur.

[3] [Episcopus Galliæ expetens aliquid e reliquijs,] Annus a partu virgineo numerabatur nongentesimus vigesimus secundus, cum episcopus quidam ex Gallia, cui Aran nomen, & maxima necessitudo ac familiaritas cum c Megilone Abbate, ausus est intellecta fama de miraculis S. Quirini aliquam partem ex sacris exuuijs munus petere, pignus & tutelam quocumque pergeret. Verum nihil valuere tam calidæ preces apud Dominum Abbatem, reponentem Episcopo, elapsam e corpore S. Quirini particulam in Ilminensi cœnobio d asseruari ex qua si quid flagitaret, secum facile auferre posset: hic loci in Tegernsee minime fas esse, vt ex integro cadauere aliquid dematur. Placuit consilium: [acceptis eis in manu,] itum Ilminam, & aperta capsa Reliquiarum, appensisque schedulis diligentissime excussis in sacros cineres inquisitum. Iam nomen & sacra lipsana in manibus erant: en omnes pauimento prosterni, [cum suis prosternitur quasi cæcus & amens,] lumine repente priuari, ac prope insanire: hoc solum virium in Episcopo Aran, vt ipse fassus, remanente, vt collectis Reliquijs capsam recluderet, ac super altare reponeret. Tandem cum per modum Crucis se ad placandam diuini Numinis iram cuncti prosternerent, [repositis reliquijs sanatur.] fusisque lacrymis misericordiam inclamarent, inter longa suspiria & deuota vota vires restitutæ, ac tenebræ ab oculis mentis & corporis depulsæ fuerunt e.

[4] f Clericus quidam stirpe regia oriundus, & in aula Regis præcipuus g, campanam ceteris meliorem abstulerat. [Clericus ablata campana,] Isto postmodum in remotiores a domo partes recedente, Fratres monasterij campanam reducere cogitabant: quo comperto ille furens ac sæuiens Religiosos insequitur, & iterato aufert. Nec mora: [nec permittens restitui,] cum adhuc vix mille passibus eam extulisset, subito a dæmonio correptus, diu multumque exagitatus, infelicem efflauit animam, [energumenus expirat,] vectoribus spiritu vertiginis arreptis, & tamdiu subsistere coactis, donec ablata restituissent, quibus præstitis libere ad sua remearunt. [vectoribus punitis.]

[5] h Bouem compatri suo clanculo abegit aliquis: non multo post templum D. Quirini inuisens, [Furatus bouem & marsupium,] alterum adiecit facinus, marsupium triginta denarijs fartum præscindendo, vana spe seu præ speratione lusus impune se quoque id scelus ausurum. Verum S. Quirini virtute ita in templo detinebatur, vt patentibus ianuis ecclesiæ foribus nequiuerit exire. [detinetur immobilis in æde S. Quirini,] Conspectus ab ædituo & compellatus, quid rerum ageret? confusus confessusque est vtrumque crimen, nec restitutionem se fecisse, ideo altioribus viribus se nolentem volentem hærere. Talibus auditis, accersitur compater, rei veritatem edicit, [dum restitutio fieret.] huic fur redhibitis nummis, & optione data de seligendis decem suis bobus, liber a basilica recessit.

[6] i Vidua paupercula conspiciens incendio villam conflagrare, [In incendio publico,] nescia quo se vertat, admonetur a filia, vt S. Quirino ad restringendos ignes supplex fiat. Admonitrici haud aspera exclamat: O S. Quirine libera me ab igne! [casa viduæ,] vix verba compleuerat, se non verberasse aërem sensit, secundus enim ventus adspirare cœpit, eleuatumque ignem dispergere, [manet intacta:] vt tota villa in cineres redacta, sua casula illæsa & incolumis permaneret.

[7] k Miles dire ab hospite in carceribus detentus, vitæ dubius, S. Quirinum inuocat cum sponsione optimi equi, [captiuus equum vouet,] quem haberet, in gratiarum actionem offerendi. Sine mora liberatur, in Tegernsee properat, equum ecclesiæ valuis alligat, pecuniæ largitione redempturus. Solido altari imposito, [nec nisi plena solutione præstita, reducit.] exiens templo solutum, & immotum inuenit, nulla tamen vi loco mouet: argentum duplicat, nec adhuc alio impellit, nisi septem solidos altari imposuisset.

[8] l In festo Translationis S. Quirini, turba fidelium confluente, quidam panem offerendum in tumba sanctorum lipsanorum per alium transmisit, [Pænis ex voto non oblatus S. Quirino,] at minus fidelem executorem: auaritia enim hic deceptus pro se reseruauit. Rediens ex templo prandendi hora cum ceteris comitibus mensæ assidet, atque e sua pera panem depromit, [in lapidem conuertitur:] mox auidis faucibus iniecturus. Verum applicito ad dissecandum cultro in saxum obriguisse deprehendit, hinc in viam publicam proijcit. Nobilis prope habitans, dictum lapidem sustulit, in rei mnemosynon & honorem S. Quirini alijs ostendendum.

[9] m Vinum deferebatur ad monasterium, emptum in vicinia a præposito cellarij, & quia forsan gustu, odore & sapore nobile erat, sapuit gustantibus, vt totum ebiberent: Festum S. Andreæ celebrabatur, [octo furati vinum monasterij excæcantur,] nec habebant Fratres quod infunderent: ideo persuasi vt effunderent preces ad sepulcrum Martyris, cum sacra Cruce præuia adornant processionem, repelli prædonum violentiam rogaturi. Exaudit S. Quirinus sitientes Fratres, octo fures excæcando.

[10] n Miles fugientem, quem credebat inimicum persecutus vsque ad ecclesiam S. Quirini in Tundorf, [incendens ecclesiam S. Quirini, misere perit:] nec tanto robore valens, vt eum extraheret, ignem ecclesiæ admouit, vna hanc comburens. Institit a tergo vindex Deus, vix enim pontem transire parauerat, lapsus ab equo ita femur elisit, vt viribus prorsus defectis, animam miserrime exhalaret.

[11] o Gregem suum saluum & incolumem aliquis Oenipontanus conseruaturus, voto se obstrinxit S. Quirino ad offerendam iuuencam. Petitis damnatus, [vacca S. Quirino deuota,] & itineri accinctus, vt promissis staret, longioris fide tœdio affectus, ille secum ita ratiocinari. Quid differt, vouisse S. Quirino, & dedisse S. Georgio? an non maxime in cælis inter ipsos conuenit? & si quid habent, nonne in communi possident? ergo deuotum vni, perinde est acsi esset alteri promissum. His dictis vaccam in montem p S. Georgij deduxit: quo cum enisus esset, iuuenca immota ceu murus substitit, [S. Georgio oblata,] nec vltra est progressa. Vrgetur stimulis, funibus ac fustibus: nihil euincitur. Abbas loci accersitur, & hæc videns putat, dæmonis arte ligatam, [fit immobilis:] aspergit sacro fonte, iterumque trahi imperat: sed adhuc hæret antiquo vestigio. Interrogatus sponsor, num alio iuuencam destinasset, fatetur se promissi commutationem fecisse. Hoc intellecto, Abbas vaccam solui ac dimitti mandat. [vltro mox ad S. Quiriuum currit:] Libera extemplo de montis præcipitio adeo concita cucurrit, vt in imam vallem decideret: illæsaque pedibus innixa, per deuia & auia tamdiu fugam arriperet, donec per siluam sine præduce in Tegernsee veniret. Vouens insequitur fugientem vaccam, [& offertur.] ad monasterium reperit, factum cœnobitis edicit, & voto suo pie defungitur.

[12] q Petra in lingua alicuius mulieris vsque adeo excreuerat, vt vitelli oui haberet magnitudinem. [Petra lingua accrescens euanescit.] Diuo Quirino supplex facta vix altari munus suum imposuit, deuote istud osculata, & mox onus petræ a lingua euanuit.

[13] r Ancilla cuiusdam matronæ in Norico prope Istrum collapsum paralysi brachium habebat: [Laborans paralysi in brachio,] hinc consequendæ sanitatis gratia mirum desiderium illam incessit, in ipso festo Translationis S. Quirini huc peregre eundi, quod Diui huius sacra ossa multis saluti fuissent. Verum ne vacua ante conspectum Altissimi appareret, ex pane torquem confecerat, [torquem ex pane cupit S. Quirino offerre,] quem brachio circumponens cogitauit Diuo Quirino offerre. Obstabat adhuc licentia dominæ: istam enixe rogat: sed surdæ & imperiosæ fabulam cantat: grauiter enim obiurgata domi manere iubetur. Reduplicat altera die preces, suum votiuum panem secum deferendo. Insolentius exardet domina, magisque commota ad opus & laborem illam redire compellit, ac simul ira exæstuans torquem de manu eius raptum confringit, ex quo statim sanguis ebullire cœpit. Attonita rei miraculo hera, [ex quo sanguis ebullit.] facultatem ad S. Quirini excurrendi impertit. Id cum in vicinia circumquaque diuulgaretur, turbæ prope innumeræ famulam in Tegernsee comitabantur. Pane oblato illico restitutum est brachio pristinum robur. Ille autem, velut esset tinctus roseo sanguine Martyris, [& paralysis aufertur:] flenti præ gaudio populo cum summa admiratione ostenditur. Adfuere tunc temporis Fratres s Altaichenses S. Mauricij, qui vndantibus oculis impetratum bolum a loci Antistite t Vdalschalco pro miraculi euidentia domum deportauerunt.

[14] u Alio eiusdem festi diei tempore quædam liberali forma mulier pompose compta vestibusque superbe ornata, vt omnibus sui spectaculum exhiberet, templum S. Quirini nitebatur ingredi: [mulier varie vestita,] led nec sola, nec a multis adiuta, limen poterat transire. Complures ex muliebri imbecillitate id fieri arbitrati, manum postliminio adhibent, illam loco moturi. Sed incassum: dum enim ad valuas ventum ecclesiæ, nulla vi aut arte vlterius ferebatur. [repulsa ab ingressu templi,] Pudoris rubore suffusa & tædio affecta, cum in hospitium reuerti meditaretur, fixis in terra pedibus stetit. Porriguntur in manus sacri cerei ardentes, vt hisce saltem baculis introire tentet, nec quidquam proficit. Tandem Sacerdote adhibito culpas commissas exomologesi obiter expirans, introitumque in templum moliens repellitur. Iterato confessa secundam patitur reiectionem. Tertio depurata ab omni labe, [tertio peccata Sacerdoti confessa, ingreditur.] satisfactioneque cum flagello suscepta, vidente cuncto, qui præsens erat, populo, in penitiora ecclesiæ adyta permittitur introire.

[15] x Iterum fures aliqui opifices, se in ipso solennissimo S. Quirini festo turbæ fidelium piorumque immiscuere; [Fures vi occulta detenti,] sed detenti occulta virtute, nec ecclesiam hiantibus foribus, nec etiam vltra sacellum S. Quirini ad lacum existens, [Confessione facta dimittuntur.] egredi potuerunt. At sacræ pœnitentiæ spongia detergentes sua crimina, ablataque restituentes, manumittuntur.

[Annotata]

a Singulis præponebatur numerus miraculorum, cum titulo, pro quo lector summarium reperiet margini appositum.

b Forsan scribendum ἁνόφθαλμος sine oculo, cæcus.

c Megilo constituitur 4 Abbas, diciturq; sub eo spoliatum ab Arnoldo Duce Bauariæ hoc monasterium anno Christi 920, exustum dein anno 978. Ita Bucelinus addens 4 primos Abbates annos 169 præfuisse: sed potius arbitramur excidisse aliquot Abbatum nomina: & qui illi Arnoldus, alijs Arnulphus scribitur.

d Addit Metellus, ibi esse secus tumbam S. Arsatij Patroni ipsius loci.

e Idem addit: Vbique Martyrem regressi prædicant: Potentia qui præminens & gratia, audaciam premit leuatque supplices.

f Metellus alio sequentia ordine, & ne quidem omnia habet, & alia nonnulla substituit, & hoc habet pag. 114

g Addit Metellus eum sibi mancipare cœpisse res & tollere quod libuisset omne.

h Habetur pag. 129.

i Pag. 116, vbi dicitur pagus totus arsisse.

k Pag. 119.

l Non reperimus apud poëtam.

m Habetur pag. 132.

n Est Ode vltima, pag. 150.

o Est ecloga 6, pag 166.

p Vulgo Georgenperg supra Schvvasium inaccesso pene loco cœnobium conditum, cuius primus Abbas Eberhardus anno 1038 institutus dicitur a Bucelino, quem consule.

q Habetur Ode pag. 98.

r Pag 96.

s Altaichium inferius siue S. Mauritij, situm ad dexteram Danubij ripam post illapsum in hunc Iseram, ab eo Hundius librum 2 Metropolis Salisburgensis auspicatur.

t Vdalsalcus præfuit annis 20, mortuus anno 1112.

u Pag. 100.

x Pag. 111.

CAPVT II
Energumeni & captiui liberati, leprosi & alij ægri sanati, tempestas maris sedata, maleuoli puniti.

[16] a Stygius hospes puellam aliquam dirissimis modis excruciabat. Applicita tumulo, sacrorum ossium reconditorio, [Dæmoniaca liberatur.] in altum soporem labitur, vario vlulatu inter dormiendum exclamans. Sibi reddita interrogatur, quidnam rerum vidisset? Duos iuuenes, inquiebat, egredi conspexi, qui forcipibus immissis tetrum Æthiopem ex me protraxere.

[17] b Mulier induta chirothecis in Translatione S. Quirini ad oblationem prodierat: [Manus offerentis munus cum chirotheca obrigescit:] hæc cum manum ad altare extendisset, ista sublime elata, mox tota illi obriguit non potenti amplius retrahere. Chirotheca de manu detracta, per vnam fere horam in aëre super aram pependit, & ab omnibus satis diuque conspecta, [hac in aëre suspensa,] tandem super altare cecidit. Fæmella docta posthac maiori veneratione Sanctos colere, vouit se quotannis festiuitatem Martyris ieiunio præuenturam; [& voto ieiunio sanatur:] & ecce stupentem manum sanam recepit.

[18] c Roma redux a limine sanctorum Apostolorum Petri & Pauli, equum defatigatum, [equum S. Quirino deuouens,] nec reliquo exantlando itineri sufficientem, S. Quirino deuouet, vt laboribus viarum exhausto nouum suppeditet robur. Resumitur opus bonis auibus, iturque in Tegernsee propitio Numine. Huc delatus viator, præ foribus ecclesiæ equum alligat, [nequit soluere nisi triplicata redemptione:] sex solidos altari impositurus pro redemptione. Rediens equum soluere nequiuit etiam duplicata pecunia, donec alios quatuor solidos adderet: qui fertur stomachando dixisse: o sancte Quirine, bonus quidem vir es, sed negotiator melior, quo mihi strictior numquam cognitus fuit.

[19] d Duo leprosi ad sacras Reliquias se conferunt, aduersæ valetudinis sibi a Sancto leuamen petituri. [Duo leprosi sanantur,] Facile alias pronum ad exaudiendum inducunt Diuum: ambo sanati; quamuis dispari modo. Vnus ad mausolæum sancti Martyris pias fundens preces altum iniuit somnum, sudoreque per fusus, [alter ad sepulcrum,] illico ab omni impetigine est emaculatus. Alter hospitali templo excedens, necdum curatus, a domesticis suis percunctatur, vbinam fons S. Quirini fluat? inibi sibi thermas futuras, quæ elephantiasim eluant. Istoque commonstrato, [alter lotus aqua fontis S. Quirini.] labem corpori illitam immersione salutarium vndarum proscripsit.

[20] e Cælo sudo mari infido se peregrini credidere: verum illud mox atris nubibus clarum inuoluere diem, collisæque istæ crebris ignibus incendere aëra, [tempestas maris sedatur,] ingenti fragore intonare poli, fluctibus ac procellis decumanis intumescentibus fremere æquora, & susq; deque tolli omnia, vt cuncti animis caderent. Itaque Sacerdoti, qui simul iter fecerat, sua confessi peccata sunt, morti obuiam ituri, cum declinare non possent. Inter hos Religiosus collegas in spem erigens, inquit, Nostis, o conterranei, virtutem sanctissimi Martyris Quirini in Bauaria quiescentis, cuius passio hodierna die in ecclesia solenniter celebratur: [S. Quirino inuocato:] huic supinas feramus manus, imploremusque præsentis periculi adiutorem & Patronum, mox eius ope beandi. Omnibus in hanc sententiam euntibus, manifeste adest gloriosissimus Martyr: fluctus enim subsidunt, fragor nubium cessat, nubila disparent, explicante in serenitatem suos radios sole, donec cœpto itinere eant redeantque.

[21] Quidam sui auunculi homicida: circulis & vinculis ferreis inclusus, in Saxoniam ad S. f Gotthardum, suscepta peregrinatione ire contendit. [homicida circulis & vinculis constrictus,] Huic in quiete visendum se dedit pulcherrimus senex, ipsum admonendo, vt in Boiaria monasterium Tegernseense inuiseret, & ibi ad tumulum S. Quirini se conferret, experturus dubio procul subleuamen. [iussus in visione ad S. Quirinum abire,] Miser econtra illi: o Domine, incognita est mihi ista prouincia. Rursus audit: Ne sis solicitus, optime viam inuestigabis, ac propere illuc pertinges. Bono animo esse iussus miser: ignotum auspicatur iter, vix parum nostrum callens idioma, ac ipso sacratissimi Paschatis peruigilio Deo duce ad cœnobium peruenit, cum reliquo populo ad sacræ noctis laudes conuolat, [nocte Paschatis liberatur.] Diuū in iuuamen vocat. Nec verba perdit, sub finem hymni, Te Deum laudamus ferreis nexibus relaxatis, proculque dissilientibus absolutus.

[22] g Alius simillimis armillis ligatus in festo omnium Sanctorum huc aduenit. [Alius in festo omnium Sanctorum.] Iste cum noctu acerrimis confligeretur doloribus, vehementia ferri constringentis & carnem exedentis, in somno admonitus est, maturaret introitum in ecclesiam, certam inibi consecuturus medelam. Paruit, & concito gradu ad Martyris basilicam conuolauit: & ecce vincula carnibus concreta, ac ijs penitus inhærentia confestim auelli, homine præ dolore exclamante, viso sibi per somnium aliquo tamdiu se reclinante, donec ex integro conualuisset.

[23] h Notus miles, Dietmaro nomen erat, nobilis Frisingæ minister, a suis hostibus tentus in castro Schaumburg, [vinctus in carcere inuocat S. Quirinum,] inhumaniter in carcere tractabatur: imminente nocte S. Quirini tempore Quadragesimæ intimo pectore trahit suspiria, vt ad misericordiam flectat communem Auxiliatorem. Has inter preces obdormiscenti obiecit se vir venerandi habitus ac vultus, [in visione monitus compedes ad sepulcrum suspendere;] liberationem spondens, si armillas istas ad sepulcrum Diui Martyris suspenderet. Iam voto suo stetisse videbatur sibi miser, cum compedes ab vno pede cecidisse sensit, post expergefactus animo voluebat, qua ratione vigilias præ foribus excubantes euaderet. Hæc cogitans ille iterum nictare, iterumque monitor aurem vellicare, posito metu, recte quantocyus abeat. Solutus somno, [videt ostium apertum:] ostij repagula vltro aperta vidit, sed propter effusas hinc inde custodias necdū pedes extra carceres efferre est ausus. Stans itaque prope ianuam spe ac metu attonitus, subito vltra excubias se videt translatum: & ad arcis portam perueniens excussa postibus sera, eam quoque patere deprehendit. Transitum hac etiam erat: [vltra excubias transfertur:] sed in nouas conijcitur difficultates, pontibus fossarum & vallium deiectis: sed reperit, qua per transuersas, & traiectas arbores cauto gradu secura legeret vestigia. Tunc demum ex altero pede resolutæ catenæ sunt, quibus in humeros sublatis celeri fuga se hostibus eripuit. Rei euentum edocti custodes, confestim insequuntur, & omnes latebras peruestigant, fugitiuo persæpe iuxta se vidente persecutores, nec tamen ab his conspecto. [a persecutoribus non cernitur:] Tandem ad riuum pertingens, decursum aluei sequendo argutias suorum venatorum declinauit: hisque domum reuertentibus ipse maximo perfusus gaudio dedit plausus manibus, exultauit, ad diuinum officium & cultum S. Quirini accurrit, [vincula suspendit ad altare.] ferri onera, in anathema aræ sancti Martyris imponens, hilarique pectore debitas gratias suo nuncupans liberatori.

[24] i Mulier aliqua minus religiosa in colenda nocte Sabbati, qua feriæ diei Dominicæ iam incepissent, duos silices manu apprehensos foco inijcere volebat, [ardens occulto igne silicum & vestium] factura sibi balneum. Sed vide seuerum sui cultus exactorem Deum! silices enim vna cum vestibus ardere cœperunt. occulta quadam vi adurente, nec tamen vorante, nec etiam colorem vestium, aut silicum immutante. Fæmella lambente tali igne omnium maxime arserat, adempta sibi facultate silices aut vestes a se abijciendi. [liberatur ab incendio.] Mentem subijt Diuus Quirinus: igitur taliter pie succensa & inflammata, ad tumbam Martyris calidissimas preces fudit, vt sua ardentissima intercessione apud Deum restingueret ignes: quos ille restrinxit protinus.

[25] k Paralytica quædā membris omnibus capta fuit, stupentibus neruis & nullū imperium capessentibus, [paralytica membris obtortis] imo ita contractis & obtortis, vt plantæ & digiti retrorsum curuarentur, & clunibus accreuisse viderentur. Hæc aduersitas parentibus non modicum afferebat luctum: hinc crebra fama exciti; decernunt ad Diui Quirini monasterium ire, si forte & ipse opem ac solatium ferat. [sanatur:] Adducta puella ad mausolæum sancti Martyris aliquantulum obdormiens, in somnio aduertit quemdam iuuenili ætate florentem apprehensos artus ante conglobatos laxare, & e curuis directos reddere.

[26] l Præfectus quidam Ratisbonensis Romam deuotionis gratia iturus, [equi, quibus datum pabulū ex decimis raptū, moriuntur] vt suis parceret sumptibus, equis vna nocte pabulum ex decimis Diui Quirini fieri iussit: at die illucescente omnes, quotquot de rebus monasterij vorassent, mortui reperti sunt.

[27] m Est villa iurisdictioni Tegernseensium subdita, Ostermunchen dicta: hic Abbas colloquium habens de rebus Ecclesiæ, sententiam iniquam super subditos S. Quirini latam approbare, [inique de subditis S. Quirini indicans obmutescit,] & confirmare præsumpsit: at statim paralysi tactus, obmutuit. Ita ad tertiam vsque diem permanens, & caussæ negotium magis examinans, cum iudicata rescidisset, perdita loquendi facultate rursus donabatur.

[28] Inuidia stimulauerat nobilem matronam Fridrain appellatam, sororem n Sybotonis Comitis, generoso æque viro Hugoni in Norico Ripensi nuptui traditam. Hæc vt viderat monachos vinum bibere, [inuidens vinum a monachis bibi,] inuiderat Religiosis suos scyphulos: hinc nimium sibi arrogans, præcepit in contemptum simplicium Fratrum auferri potum, [a dæmons correpta,] quos suæ voluntati omnino subiectos concupijsset. Sed bonus Deus suis militibus annonam demi haud tolerans, dæmonem in male imperantem fæminam immisit; sæpius proinde quidem a matre Leycarde ad tumbam sancti Martyris deductam, [nequit liberari,] sed non liberatam, ita vitam claudentem.

[29] In villa Eglinga, ad D. Quirini spectante, rusticus quidam alium dominum experturus, a familia ibi commorante discessit, & in pago o Huntpach sub ditione Comitis mansit. [Contemnens S. Quirinum] Forte Guuernarius pro tempore dapifer Abbatis iter ibi fecerat, qui agnitum rusticum coram Præfecto Comitis sic fertur compellasse: Quid tu hic agis? S. Quirino iustius tuam nauares operam. Ad hæc præfectus grandi supercilio, [fit paralyticus, & mutus.] tumida bucca & crepanti ore: Quis est Quirinus? me dominum colat. Vix talia verba compleuerat, statim paralysi percussus fuit, loquendi exercitio vsque ad mortem priuatus manens.

[Annotata]

a Contigit hoc miraculum S. Henrico necdum Imperatore, vt constat ex ode relata pag. 99.

b Habetur pag. 102, & referuntur eadem ode sanati 9 energumeni, item cæcus & alius contractus.

c Pag. 120 & comparatur S. Martino.

d Pag. 130.

e Pag. 115, & dicuntur nauigasse Hierosolymam vrbem glorificam Crucis,

f S. Gothardus iussis S. Henrici fuit anno vno & 2 mensibus Abbas Tegernseensis, dein Episcopus Hildesiensis in Saxonia inferiore: colitur 5 Maij. De eo etiam ode pag. 126.

g Pag. 127.

h Pag. 104.

i Pag. 103, vbi dicuntur silices digitis coalescentes, irresolubiliter manibus sociati.

k Pag. 132.

l Pag. 108.

m Pag. 137 & adnotatur annus 1102.

n Est pag. 112, de Syboto Comite agitur num. 30.

o In ode pag. 135, dicitur Sulbaciensis Comes.

CAPVT III.
Comes Syboto monasterij Aduocatus, aliique ob damnum illatum puniti.

[30] [Comes Syboto Aduocatus in Tegernsee] Comes Syboto Aduocatus in Tegernsee, rem familiarem ac domesticam pessime administrans & auaritia impellente excæcatus, de singulis villarum domibus bouem ac modium sustulit, & vt crimini suo pallium obtenderet, alios rei gestæ insimulauit. Hinc parcendis suis loculis gnarus, [furatur res monasterij,] monasterium aliquando adiens rogabat a Conradum, primum huius nominis Abbatem cum Fratribus, vt thori sui consortem Lauretam aliquanto tempore penes se retineret. Armatis precibus, quia potentis erant, nemo fuit, qui obmussitaret. Igitur impetrato assensu, Comes Dominam vxorem monasterio immisit, ipse ad Noricum Ripense profectus. Coniux hic diutissime commorata de reditibus ecclesiæ non solum se pascere ac farcire, sed etiam alios necessitudine, familiaritate, [vxor monasterium] vel quomodocumque coniunctos inuitare, opima & lauta instruere conuiuia maximo cum damno monasterij. [conuiuijs aggrauat:] Conniuet aliquanto tempore indulgentissimus Deus in nostris sceleribus, non penitus obdormit: in ipso enim Dominicæ Resurrectionis festo Fratribus adhuc in choro diuinæ rei inseruientibus, cum iterum fumantes lances, & rorantia pocula apponuntur, & panes per medium vidente Domina, scinduntur, & sanguis viuidus quasi in cruda carne apparuit. [terretur sanguine stillantibus panibus,] Fraudem subesse commentata fæmina, ac si studio ita confecti essent, remotis illis, alios afferri imperauit: atqui non ouum ouo similius, sicuti posterior panis priori. Mittitur ad triclinium Religiosorum pro afferendo alio pane, verum hic sectione diuisus non sanguinem modo ostendit, sed & stillat, reliquo non incisione sed fractione separato manente naturalis ac pristini coloris. [& mantelio madente,] Ad hæc itura ad mensam, cum lotis manibus attigisset manutergium, & hoc sanguinolentum conspicitur, ac cruore madens. Tunc argute, Per Passionem Domini, exclamat, quare ista fiunt? Verum ista dissimulans inuerti, & in alteram partem reuolui imperat, at æque stagnat sanguinationem. Soluto prandio Venerabilis Abbas eam accedit: considetur, colloquium instituitur: & en repente tota domus duabus vicibus concutitur. [item concussione domus,] Terrifico sonitu perculsa Domina vulgarium more per ædium concussionem interitum amici, vel coniugis, vel simile quid futurū præsagiens, ait: Auertat Deus, ne quid mali nobis eueniat. Tertio omne ædificium tāto fragore intremuit, vt ab imis sedibus collabi videretur. Talibus auditis, adhuc veteris suspicionis machinatione Fratrū isthæc fieri arbitrans, veredarium ad Comitem expedit, qui nuntiet, se panibus sanguine infectis ac ingenti domus strepitu terrefactam, a conuictu & habitatione monasterij alio meditari iter. [re intellecta Comes ira tumens,] Comes percepto hoc nuntio grauissime indignatus iurat, a se omnes Religiosos statione mouendos & propulsandos. In viam se conijciens primitus in b Strenberg, oppido Austriæ Tegernseensi Ecclesiæ subiecto, pernoctat, ibique suos equos pascendos in pauperculi cuiusdam subditi pratum immittit, quod rusticellus in totius anni subsidium a Parocho loci instar beneficij locatum conduxerat. [equis in gramen pauperculi actis,] Mane illucescente, cum discessus vlterius paratur, pauper subsequitur precibus lacrymas miscens, vt pro depasto gramine, & totius anni sustentatione saltem pretium ad comparandum vnum par calceorum in eleemosynam elargiatur. Qui pluribus diris a facie Comitis propulsus, inquit: Pius Quirinus nunquam vos viuos suam terram calcare permittat! Votis respondit euentus: [subito obruitur lethali morbo,] Comiti enim conscenso equo dum stapedi pedem inderet, diuino consequente iudicio, videbatur sibi intima cordis penetralia mortis iaculo transuerberari, vt nimio terrore correptus exclamarit: Heu me miserum, qui dilectum Deo Quirinum recognoscere nolui, iam pridem corporis sanitate per eius intercessionem donatus, nunc morior. His dictis languore diuexatus maximo, & præ doloris vehementia diffluens, a suis deuehitur in cœnobium Canonicorum Regularium Ord. Diui Augustini S. Margaritæ in Baumburg, & inualescente morbo leniori vehiculo imponitur, misso ab eo nuntio ad monasterij c Seonensis Abbatem celeriter accersendum. [monachi habitu sumpto,] Huic cito præsenti criminum exomologesi facta, ipse in sortem pœnitentium se transferens, monachum induit, ægre consentiente coniuge, multo ante ex Tegernsee euocata. Denique nihil magis deplorabat, quam quod in Diuum Quirinum deliquisset: [ob offensum S. Quirinum dolens, moritur.] moriturus obtestabatur suos amicos, vt si vnquam animæ suæ consultum vellent, nullum filiorum suorum ad Tegernseensem aduocationem admitti paterentur. Abbas, qui Pœnitentiæ Sacramentum administrarat, cucullumque dederat, mortuum ibi sepeliuit.

[31] d Debent S. Henrico Imperatori in acceptis plurimæ ecclesiæ, [S. Henricus Imp. venit ad S. Quirinum,] quod vel fuerint a nouo erectæ, vel prouentibus auctæ: inter quas non minimam portionem adeptum est nostrum monasterium vineis Leobiensibus in Austria donatum. Pijssimus Monarcha instituto Episcopatu Bambergensi, huc se cum tota aula deuouit: is cum penes altare S. Ioannis Baptistæ sæpius precibus ac pijs contemplationibus vacaret, abalienatus sensibus, & spiritu modo singulari diuinitus intra illustratus, talia se vidisse ac didicisse retulit his verbis: [in Visione docetur non impune anferri bona S. Quirini.] Quisquis præsentem locū bonis suis spoliare attentauerit, is sciat, se ob meritum S. Quirini Regis & Martyris velut electissimi Dei amici districtam Deo rationem redditurum, & ob tantum crimen nequaquam impunitum abiturum. Applausit visioni curia ob notam Cæsaris sanctimoniam, Dei Martyrem summis extollendo laudibus, maximique faciendo, omnibus eius patrocinio se deuotissime committentibus.

[32] e Rogerius Comes prope f Erlasiam, agris S. Quirini suis limitibus adiectis, [Comes renuens restituere,] ab œconomo monasterij in ius vocabatur, vt certo designato margine, ab æquis rerum administratoribus & arbitris lis omnis dirimeretur, & ecclesiæ sua bona restituerentur. Aduolabat Comes, [grauiter punitur.] verum insequebatur a tergo vltor Deus: cum ille ephippio excussus, & equi calce vapulans, vix superstite vita ad proprios lares potuerit remeare.

[33] g Miles secuturus castra in festo S. Quirini, equum suum alligauerat muro ecclesiæ sancti Martyris: & ecce mox caballus in furorem versus, [equus alligatus muro ecclesiæ. mortuus concidit.] frænum reuulsit, indomitusque gyros egit, vsque dum rotata vertigine mortuus concideret. Quo aperte satis inclytus Athleta ostendit, sacra loca non esse stabulandis equis exponenda.

[34] h Rusticus quidam cum in festo Paschatis sepem hiantem refecisset, [sepem reficiens die Paschatis punitus, sanatur.] medijs in laboribus corporis debilitate percussus, in terram semimortuus concidit, vibicibus ac lineis rubicundis præ sanguine in dorso apparentibus: qui S. Quirino supplex factus, humi baculo repens ad Sancti sepulcrum, sanitate pristina donatur.

[35] i Nauem recens fabrefactam aliqui in festo S. Quirini non nisi expletis sacris Oeno committere habuere in animo. [nauis immobilis,] Commutata deinde sententia sacra cupientes præuertere, ratim flumini dare summis viribus connituntur adhibitis trecentis viris. Verum labore incassum omni cadente, promissi memores desistunt ab improbo conatu: [post sacra audita facilē mouetur.] recto ordine auspicantur opus, ducendo a Deo principium: redeunt ad cœptum negotium, & nulla difficultate grandis machina aquis a quinquaginta inijcitur, quæ antea a trecentis viris moueri non poterat.

[36] k Quidam a dæmone in potestatem redactus, ducebatur summa vi ad sepulcrum Martyris sub spe, [energumenus in ignem iniectus,] fore vt malus genius fugeret amicum Dei: sed obsessus tenentium manibus violenter se extorquens, ac concito cursu siluas petens, peruenit ad Alpes, ibique suadente fame pastorum casulas visitauit. Isthic cum foco assideret, rigentia gelu membra calefacturus, in mediam flammam se iniecit, non sine graui corporis læsione: quod ex ea parte, qua ignis adusserat, conflagrauit, stygio monstro euolante. [apparente S. Quirino liberatur:] Energumenus sibi redditus omnibus summa animi voluptate retulit, se vidisse sub luce clarissima per aërem ad montis cacumina delapsum S. Quirinum, ceu radijs coruscum aduentantem, quem pessimus inquilinus non ferens hospitem, se in ignem præcipitasset, alibi domicilium fixurus.

[37] l Præfectus Vdalschalcus in villa salinaria Halensi, plus suæ crumenæ inuigilans quam commissi cœnobij rebus, [damna inferens fit mutus,] muneribus receptis damna reticuit per alienationes rerum claustro illata. At infidelitatis pœnas dedit, loquendi vsu ad extremum vsque vitæ diem priuatus, corporeque debili tremulus permanens.

[Annotata]

a Conradus primus 19 annis rexit, mortuus anno 1135. Deest hoc apud Poëtam: de Comite Siboto agitur pag. 113.

b Strenberga haud procul a Danubij sinistra ripa in Austria inferiore, Bauaris vltra Anisum.

c Seon monasterium Benedictinum in Bauaria ad Chiemensem

Lacum, Seuum Seuuim & Socum dictum. De eo agit Stengelius in Monasteriologia.

d Poëta hæc cum altera ode refert pag 99.

e Apud Metellum pag. 107 ista margini opponuntur: Rogerius Marchio Austriæ, irruptionibus Hungarorum oppositus a Conrado Imperatore anno 913.

f Metello, Orientis regio flumine nobilis Erlasia, carmine Teutonibus celebri.

g Habetur apud Metellum pag. 109

h Pag. 110.

i Pag. 117.

k Pag. 134. vbi mons Albarius nominatur.

l Pag. 139.

CAPVT IV
Ob vota non præstita pœna secuta: alij maleuoli puniti. Sanitates variæ præstitæ.

[38] a Rvsticus quidam S. Quirino vitulam promiserat, si opem ferret. [Vitulam e voto debitā detinens punitur;] Tulit Sanctus. Agricola e contra, forma captus iuuencæ, spe propagandi armenti hanc sibi reseruauit non sine damno, lue quadam vna nocte totum gregem depascente, excepta sola illa, quam munus dare pepigit S. Quirino: saniora ergo cepit consilia, superstitem diuo Martyri offerens, vt recuperandi alterius armenti se patronum exhibeat, [offerens iuuatur:] priore sua culpa amisso. Nec frustra orat, sed etiam exorat annuentem petitis Sanctum.

[39] b Alius itidem S. Quirino suam despondit buculam, non tamen dedit: [aliam ideo lupi rapiunt:] ideoque accidit, vt eam, pabula inter reliquum gregem quærentem, quatuor lupi inuaderent, reliquis omnibus intactis.

[40] c Iterum aliquis bouem S. Quirino edito voto nuncupauit, [bos S. Quirino deuotus,] quem alius furtiue abactum nullo in vsu habere potuit, ferendis iugis, vel vehendis plaustris inutilem: hinc isto vendito obtulit pretium S. Quirino in redemptionem delicti. [etiam pretio oblato,] Bos excussis loris emptorem cornu ferit ac vulnerat, incitatoque cursu ad ecclesiam sancti Martyris properat, fixoque pede subsistit, impotente insecutore aliter apprehendere, [vulnerans possessorem, fugit ad S. Quirinum.] quam ante templum, vbi postea offertur.

[41] d Alius destinatæ S. Quirino vaccæ offerendæ longas moras trahens, edito postea fœtu distinctis notis insigni matrem cum vitulo reseruare statuit: [vti & alia vacca cum vitulo:] sed vtrumque animal in pascua productum, se a grege auertit, & ad S. Quirini ecclesiam confugit.

[42] e Bos infectus contagio, non amplius pedibus insistens putabatur confestim moriturus. Herum pulsat fama de S. Quirino, [item bos deuotus] vulgato Patrono pro pecude & pecore: isti ergo bos sacer est. Necdum res e voto cadit: hinc iste macello damnatus iamiam exerto cultro iugulum petitus, [nequit mactari:] ad primum contactum repente exiliuit, arreptaque fuga in pratum excurrit spectante familia. Interuenit paupercula vidua rogitans, bouem sibi pro solatio liberorum triginta nummis vendi. Postulati fit compos, [venditi pretium viduæ offertur,] & gestiens gaudio domum bouem abducit: dominus accepto pretio sepulcrum S. Quirini accedit, illoque super altare posito rem totam cum admiratione omnibus fideliter enarrat.

[44] f Prope Danubium sub ditione Altaichensis monasterij dedicata erat ecclesia venerationi S. Quirini, [In cœmeterio in Tundorf,] commune conuolantibus a miraculorum frequentia asylum. Sed cum iudex illius loci in g Tundorf, vbi istud stabat diuinæ Maiestati tentorium, [domus quarto constracta cōflagrauit:] exstruxisset domum in contiguo cœmeterio: ecce sacrū fanum profanū fieri, & cessare continuo miracula; & vt pateret omnibus, quanti Deus merita S. Quirini faceret, domus ipsa conflagrare. Secundo ædificatur, secundo in fauillas & cineres abit. Necdum sapiens suo malo pertinax iudex tertio ædificat, & tertio flammis absumitur. [filius restaurans male perit:] Quarta vice obstinatior in suam perniciem longe magnificentius, quam prius in altitudinem euehi iussit: sed rursum, ædes funditus ignis euertit. Tandem sero, cohibuit manum ab opere vlterius moliendo, risui & ludibrio omnium expositus. [sanati cæcus, paralytica,] Filius hæres bonorum pariter & malorum, qui bis tandem domum exustam instaurarat, pœnas temeratorum sacrorum dedit, viuendi finem miserrimum faciendo. [5 equi mortui.] In templo isto h cæcus visum, i paralytica vsum membrorum recepit: item k quinque equi venatorum, cœmeterium ad pascua ingressi, statim mortui concidere.

[45] [in lapidem cum equo vertitur] Monstratur prope eamdem ecclesiam equus lapideus cum fræno & sella tantæ dexteritatis, acsi viueret; deinde eques saxeus ei assistens, quasi desilijsset retro fugiturus: hæret iste pede dextro in stapede. Contigisse autem hoc ideo l manuscripti nostri dicunt, [res ecclesia furatus.] quod iste sacris rebus de templo ablatis equum onerarit, cumque vidisset, equum subditis calcaribus nihil motum, sub se in saxum obriguisse, hinc mox descensum accelerasse, & ipsum post tergum parte dextra lapsum in lapidem mutatum.

[46] m Quædam matrona vinum in Strenberg Austriæ oppido mandauit auferri monasterio. [furata vinū monasterij] Quo præstito, amens facta a dæmone insidetur. Rabie proinde ac ira furens sibi ipsi crines euellit, & caput sæpius parieti impingit. Quo in furore diu permanens, [a dæmone obsessa perit:] omni voto pro ea casso, vitam infelicissimam cum morte commutat.

[47] n Currente anno MDXXIX, Turca magnis spebus inflatus, suos exercitus in Austriam eduxerat, [Turcæ a diripiendis templi rebus] Viennam occupaturus: qua potita facile sibi pollicebatur victorias, hoc antemurali fortissimo Christianis erepto. Vrbe iam obsidione cincta hinc inde per prouinciam excurrere milites, omnia pro more depilaturi. Ventum vsque in Strenberg, ibi statim in ecclesiæ porta magnum foramen, quod etiamnum visitur, [terrentur horologio vltro moto:] aperiunt, sese per illud inferentes. At casu vel bono Numine horologium in eadem positum tantum fragorem rotarum circumeuntium strepitu edidit, vt Turcas perterritos, & insidias latere suspicantes in fugam verterit.

[48] o Extat & alia ecclesia in rure Danubij, in qua Sancti Martyris ope implorata, [ablata vltro restituuntur:] res furtiuæ sponsoribus intra triduum aut restituebantur, aut earum fures detegebantur. Patuit istud tum per multa exempla, tum in fure quodam olerum, qui tertio die, quo votum S. Quirino editum fuit, vltro adueniens ablata restituit.

[49] p Fama seu traditio fert, fontem S. Quirini hac virtute antiquitus celebratum, [loti in fonte S. Quirini intra octiduum] vt ægroti quicumque in se lauissent, cupientes cito persanari, aut mori, intra octiduum aut mortem oppeterent aut integræ valetudini restituerentur, quod breuitatis gratia duobus tantum propositis exemplis lubet ob oculos ponere. [aut moriuntur.] Mulier trans lacum Tegernseensem habebat puerum sex continuis mensibus aduersa sanitate laborantem: itaque præoptabat hunc aut mori aut melius viuere: voto fruitur, puero tertia die fatis concedente. [aut sanantur.] Alius e contra, Guernerius nomine, febrium vlcerumque putredine diu multumque diuexatus, huic fonti se immergens, tertio statim die ex toto conualuit.

[50] [7 energumeni liberati.] Denique vt multa paucis concludamus, tot tantisque miraculis hic Dei Martyr claruit, præcipue in eijciendis dæmonibus, vt his omnibus enarrandis vix longum tempus sufficeret, vna enim die Translationis q septem energumeni, in fugam actis nigris hospitibus liberati sunt. Verbo, fuit oculus cæco, pes claudo, atque alij alio languenti defectu præsentissima medicina. Talem & tu experiere, [alijs salubre oleum,] si eius auxilium feruenti prece deposcas, opitulante quotidie r oleo, quod S. Quirini dicunt, cis lacum protuberante, non ex corpore Diui Martyris, vt aliqui perperam sibi persuadēt, sed ex terra supra aquam puteo collectam scaturiente: de quo hoc certissimum est, vtentes ad inuocationem S. Quirini plurimos adiuuari innumeris docentibus experientijs: item aqua ex fonte, [& aqua S. Quirini.] vbi primo gloriosissimi Martyris corpus erat depositum, hausta s.

[Annotata]

a Est hæc Ecloga 1. Bucilicorum Quirinalium pag. 154.

b Ecloga 2 p. 157.

c Ecloga 3 pag. 159.

d Ecloga 4 p. 165

e Ecloga 6 pag. 169.

f Deest num. seu caput 43. & hoc refertur inter Odas p. 140.

g Tundorff in titulo Odes dicitur Torndorff.

h De hoc miraculo est Ode pag. 142, & cæcus octo annis fuerat, Bernoldus Altahensis nomine.

i Dicitur mater plebani in Ode pag. 141.

k De his est Ode relata pag. 143.

l Metellus pag. 145 ex verbis seniorum hæc comperta.

m Similis est cum relata num. 28.

n Est hoc perperam hic insertum, cum ad Appendicem spectet.

o Refertur pag. 149 & locus late describitur, diciturq; ibidem conditum monasterium S. Georgio dicatum.

p Habentur hæc 2 Odis pag. 122 & seqq.

q Metellus pag. 102 nouem energumenos & cæcum contractumq; sanatos tradit.

r Stengelius & Bucelinus asserunt venam Petrolei, quod ob virtutes supernaturales S. Quirini dicitur, inuentam esse tempore Gaspari Abbatis, mortui anno 1461.

s Alia 4 miracula describuntur a Metello, scilicet de clinica sanata in ecclesia parochiali B. Quirini, pag. 121, de fæmina, quæ calculo liberata est, pag. 125, de Guernerio Ameone punito, qui ostium ecclesiæ B. Quirini securi percussit, pag. 133 & de luce in ecclesia B. Quirini noctu diuinitus ostensa cum suaui concentu, p. 136 Quæ ibidem carmine illustrata legi possunt.

DE SANCTA DVLA ANCILLA, MARTYRE NICOMEDIÆ.

[Commentarius]

Dula ancilla, martyr Nicomediæ in Bithynia (S.)

[1] Post gloriosa mysteria Annuntiationis & Paßionis Dominicæ, & mortem S. Iacobi Apostoli indicatam, proxime in Martyrologio S. Hieronymi in tribus apographis peruetustis ita legitur: [Cultus Sacer:] In Nicomedia Natalis Dulæ, in quarto & antiquißimo codice additur Ancillæ, estque hæc vox prioris interpretatiua, nam δούλη Græcis, est ancilla Latinis. Dubitari etiam posset an ob proprium nomen huius Martyris ignoratum, Dulæ siue Ancillæ fuerit suppositum. Genuinum Martyrologium Bedæ ista de hac Sancta habet: Et in Nicomedia natale Dulæ, ancillæ militis, quæ pro castitate occisa est. Eadem leguntur apud Rabanum, Adonem, Notkerum & in varijs MSS. Hodiernum Romanum ita memorat. Nicomediæ S. Dulæ, ancillæ cuiusdam militis, quæ pro castitate seruanda, martyrij coronam promeruit. Galesinius hæc aliquanto enucleatius explicat: Nicomediæ S. Dulæ Virginis, quæ militis, a Christiana religione auersi, ancilla, pro fide & virginitate tuenda fortiter necem obijt. Nomen Dulæ in primario codice MS. Vsuardi, [nomen varie scriptum] qui Parisijs in cœnobio S. Germani de Pratis adseruatur, vti & in MS. Vltraiectino S. Mariæ, scribitur Theolæ, in MS. Bruxellensi S. Gudilæ, Duliæ, in Adone S. Laurentij prope Leodium, Dulcæ. At Puellæ legitur in Vsuardo Parisijs anno MDXXXVI excuso. Petrus de Natalibus lib. 3 Catalogi cap. 230, citato Adone hoc ei elogium efformauit. Dula Virgo & martyr Nicomediæ ciuitate passa. Hæc fuit ancilla cuiusdam militis Paganorum: [elogium en Petro de Natalibus.] quam cum ille cognoscere vellet, ipsaque omnino recusaret, dicens Christiana lege adulterium esse prohibitum; cum ipsam Christianam audiuisset, ab eodem domino suo pro fide & castitate occisa est VIII Kalend. Aprilis. In aliquibus codicibus MSS. subiunguntur varij Martyres, de quibus sub titulo sequenti agimus.

DE SANCTIS MARTYRIBVS NICÆNIS VICTORINO, ALEXANDRINO, EVPHRATA, CASTVLA, NICOSTRATO, LVCELLA, ET ALIIS CCCC.

[Commentarius]

Victorinus, Martyr Nicææ in Bithynia (S.)
Alexander, Martyr Nicææ in Bithynia (S.)
Euphrata, Martyr Nicææ in Bithynia (S.)
Castula, Martyr Nicææ in Bithynia (S.)
Nicostratus, Martyr Nicææ in Bithynia (S.)
Lucella, Martyr Nicææ in Bithynia (S.)
Alii CCCC, Martyres Nicææ in Bithynia (SS.)

[1] HiMartyres inscripti sunt apographis vetustißimi Martyrologij S. Hieronymi, sed cum aliqua scripturæ diversitate. [Memoria in Martyrol. S. Hieronymi.] In nostro codice ante mille prope annos exarato, relata S. Dula ancilla Nicomediæ passa, ita subiungitur. Et alibi Victurini, Alexandri, Euphratæ, Castuli, Nicostrati, Lucellæ, & X Martyrum. In alijs tribus codicibus, omissa voce, Et alibi, immediate iunguntur S. Dulæ, quasi etiam Nicomediæ essent passi: & nomina ita exprimuntur in codice Corbeiensi Parisijs excuso: Victurini, Alexandri, Eufrasi, Castulæ, Nicostrati, Lucellæ & quadringentorum Martyrum. In exemplari Lucensi ita legitur: Victorinæ, Alexandræ, Eufrastæ, Castulæ, Nicostrati, Lucellæ & CCC Martyrum. In MS. Blumiano ita scribitur: Victurini, Alexandri, Eufrachæ, Castulæ, Nicostrati, Lucellæ & CCCC Martyrum. [Pragensi,] In MS. codice Ecclesiæ Pragensis, non post S. Dulam, sed in fine post Irenæum Episcopum & Martyrem, de quo infra agemus, ista leguntur: Victorini, Alexandri, Castulæ, Eufratæ, Nicostrati & CCCC Martyrum. Omittitur nomen Lucellæ, quod S. Dulæ ita subiungitur in Codice Labbeano: Alibi Lucillæ & quadringentorum Martyrum. Eadem leguntur in MS. Augustano S. Vdalrici, [Labbeano, Augustano,] sed cum præcedentibus Lucellæ scribitur. Greuenus in additionibus ad Vsuardum procul a S. Dula collocat hos Martyres, & locū Martyrij indicat his verbis: In Nicea Victorini, Alexandri, Eufratæ, Castulæ, Nicostrati, Lucillæ, & aliorum quadringentorum Martyrum. In MS. Tamlactensi eadem nomina videntur sub varia scriptione repeti hoc modo: Cartulæ, Cufatæ, [Tamlactensi] Caustratæ & aliorum CCCC, Theodolæ, Nicostratæ, Eufratæ, Lucellæ, Victorini, Alexandri: Castoli & aliorum X. Ex his Alexandri nomen vbique idem est. Victurinus seu Victorinus, [nomina varie scripta,] etiam semel Victorina appellatur. Eufratæ tertio legitur, & alia scriptione Eufrachæ, Eufrastæ, Eufrasi, & in Tamlactensi Cufatæ, Eufratiæ, & forsan Caustratæ, nisi hæc sit Nicostrata, quæ dein additur, & ab alijs Nicostratus vocatur. Castulæ quinto, Castuli etiam, Castoli, & corrupte Cartulæ. [anonymi vario numero.] Adiuncti Martyres anonymi sexies numerantur quadringenti, bis trecenti, toties etiam decem.

DE S. IRENÆO EPISC. ET MARTYRE SIRMII IN PANNONIA,

SVB DIOCLETIANO

Commentarius præuius.

Irenæus Episcopus & Martyr Sirmii in Pannonia (S.)

[1] InferiorisPannoniæ, quam Rasciam dicimus, pars non contemnenda ager est ille, qui Danubij & Saui fluminum ad Orientem concurrentium alueis interceptus, & Comitatus titulo insignis, Sirmiensis dicitur, [Sirmiensis Episcopus,] ab antiquæ nobilitatis vrbe sita ad Bozzotham fluuium, Saui spatiosiori alueo non ita multo post infundendum: cuius vrbis ruinas Sirmich Germani nominant: magnitudinem autem ad ipsum pene Sauum pertinuisse, vel ex Actis mox proferendis apparet, vbi corpus S. Hyrenæi (ita enim omnia pene antiqua Latina MSS. habent, quædam etiam Herenium) vero autem nomine Irenæi, supra pontem Bozzothæ instratum decollati, dicitur abiectum esse in Sauum. [S. Irenæus Martyr.] Huius martyrio magis nobilitatum est Sirmium, quam trium Imperatorum natalibus, aut prærogatiua additæ postea dignitatis super ceteras totius Illyrici, etiam Pannonias latiori acceptione complectentis, vrbes. Hanc enim turpiter fœdauit hæresiarcha Photinus, etiam ab ipsis Arianis suis in Sirmiensi Concilio coram Constantio Ariano Imperatore damnatus: quin imo ob susceptam publice Arij impietatem commerita videtur ciuitas, vt ab Attila Hunnorum Rege vastata, metropoleos amitteret dignitatem; quæ Thessalonicam primum transijt, deinde a Iustiniano Imperatore attributa est primæ Iustinianææ.

[2] Porro Episcopi Irenæi martyrium Ecclesijs Occidentis æque ac Orientis celebre extitit: [colitur a Græcis 23 Augusti:] cum in omnibus vtrorumque sacris fastis nomen eius reperiatur: sed in omnibus non vno vel die vel mense. Nam ad XXIII Augusti constanter eius elogium referunt Græci, tam in excusis Menæis quam MSS. Synaxarijs Abbatiæ Cryptæ-ferratæ, Collegij Claromontani, Mazarinianæ Bibliothecæ, & Conuentus PP. Dominicanorum reformatorum Parifijs, quorum postremum rursum eum recolit die XXVIII: elogium autem eidem tale omnes recitant: Hic Sanctus sub Diocletiano fuit Episcopus Sirmij, & comprehensus a Sirmio ductus est in Pannoniam (Pæoniam perperam habent excusa) & oblatus Præsidi Probo: coram quo confitens & prædicans eam fidem, quæ est in Christum verum Deum nostrum, in carcerem coniectus est; tum verberatus, ac denique sententia accepta, gladio decollatus, coniectus est in fluuium Sauum (eadem excusa mendose Sacum) atque ita martyrium consummauit. Quæ omnia ijsdem propemodum verbis leguntur Latine in Menologio Græcorum, quod Sirletus vertit, Canisius edidit; & hodierna Græcorum lingua ἐν βίοις Ἁγίων Maximi Cytheræi.

[3] Acta eius antiquißima & ex ipsis Proconsularibus monumentis, quantum colligere licet, pene verbotenus excepta, suppeditauit nobis Ioannes Gamansius, descripta ex insigni Paßionali Bodecensis cœnobij, [Acta eius antiqua ex MSS. Latinis] quod in Paderbornensi diœcesi poßident Canonici Regulares: quæ cum duplici alio Latino MS. altero S. Maximini prope Treuiros, altero monasterij Longipontani prope Sueßionas per Belfortium submisso, contulimus: nec non cum duplici MS. Græco, vtroque tali, vt auctores in referendis Præsidis ac Martyris inter se verbis inuicem secutos, ex ijsdem, vnde Latini, fontibus accepisse appareat. Et illa quidem, quæ Parisijs ex Codice 174, Regiæ bibliothecæ accepimus, sic ordiuntur: Cum iustus sanctis moribus exercitatur, ea quæ sunt meliora amplexus, & Dei timorem apprehendit; continuo, quæ in hac vita sunt despiciens omnia, [& Græcis:] ad fruitionem promissorum bonorum subuolat animo; & quæ auditu fidei, tamquam si præsentia forent, certa credidit & concupiuit; ea melius ipso comprehendens intuitu, glorificat Deum: quemadmodum in B. Irenæo Sirmiensi Episcopo videre est. Hic enim propter eximiam morum honestatem, pietatem erga Deum operibus ipsis tenens; quamuis ætate iuuenis, Episcopali euectus est gradu, & in ea persecutione quæ &c. Ornatius vtique aliquanto & cultius quam Latina, sensu tamen eodem: sicut & Codex Ambrosianæ Bibliothecæ Mediolani fol. N. num. 152, a monacho quodam Laurentio in Rutiensi Calabriæ monasterio ante annos quingentos conscriptus, & compendio continens Sanctorum Vitas per totum mensem Augustum, qui hoc exordio habet eadem S. Irenæi Acta, Τὸν τῆς ειρήνης ἐπόνυμον καὶ γενναιότατον μάρτυρα, Ἐιρηναῖον τὸν μέγαν τοῦ Σιρμίου πόλις πρόεδρον ἔσχε.

[4] [alicubi cum S. Irenæo Leuita confunditur,] Displicet quidem postrema hæc epitome, eo quod Episcopum Irenæum cum Leuita confundat, pridie & probabiliter alibi cum duobus socijs Hore & Oropsæo, iuxta alios omnes, passo die XXII Augusti: consentit tamen cum alio Græco cunctisque Latinis MSS. in eo, quod nusquam meminerit vllius a Sirmio abductionis: vt propterea elogij præcitati auctor suspectus sit, ne forte Sirmium, quod sciebat Illyrici caput esse, non etiam sciuerit in Pannonia esse & ab Illirico stricte sumpto seiungi fluminis Saui interiectu: ideoque non mouemur, vt huius caußa alibi quam Sirmij credamus Irenæum martyrio coronatum. Quod autem in Augusto eum colant Græci, occasione fortaßis inuenti eleuatique corporis factum fuerit: neque enim vnius MS. Græci, Regij scilicet Parisiensis, non admodum antiqui, tunc passum dicentis, maior apud nos auctoritas est quam omnium Latinorum, etiam vetustissimorum consensus: sed in hoc hæremus ambigui inter ipsos Latinos vtris assentiamur; an ijs qui VIII Kalendas Aprilis memoriam eius referunt, an contra alijs, qui legunt & scribunt VIII Idus Aprilis?

[5] [Latini circa diem variant: dum alij VIII Idus Aprilis,] Postrema lectio codicum MSS. Bodecensis & San-Maximiniani est, habetq; prose Florum in supplemento Bedæ, solum Xystum eo die proferentis, cuius ex MSS. Ecclesiarum Atrebatensis & Tornacensis hæc sunt verba, In Sirmiensium ciuitate passio S. Hyrenæi Episcopi, qui gladio est percussus tempore Diocletiani Imperatoris. Imo antiquißimum omnium, sancti videlicet Hieronymi, Martyrologium, prorsus videtur eodem die hunc S. Irenæum collocasse. Est quidem admodum varia loci huius in diuersis codicibus lectio; nam apographum nostrum ita habet: Nicom. Sirmi Herenei Ep. Solutoris & alij nouem ex Ordine recensiti velut simul paßi, ac rursum: Sirmi Donati, Sixti Victoris, Gagi, Rosinæ, Moderatæ. Lucense vero & Corbeiense legunt: In Nicomedia Firmi Herenei alias Henei Episcopi: & post alios decem secundam classem sic ordiuntur In Sirmia Rofinæ vel Rufinæ, &c. Firmum quoque habent MSS. varia Martyrologia antiqua, Casinense, Barberinianum, Labbeanum & Vaticanum S. Petri. Nodum tamen soluere videtur per quam antiquum aliud Rhinhouiense, quod apud nos quoque autographum extat, his verbis vtens: Sirmia Herenei Episc. In Nicomedia Firmi, Saluatoris, Quiriaci &c. Vt videantur librarij Sirmium confudisse cum Firmo; & deinde ij quoque qui Sirmi legebant, nomen Martyris existimasse, ideoque Nicomediam velut martyrij palestram cunctis simul præposuisse: & hoc facilius, quod post enumeratos Nicomedienses Martyres, alia Martyrum corona sequeretur, Sirmij quoque seu in Sirmia passorum. Rabani Martyrologium apud Henricum Canisium VIII Idus, aliud quam, in Sirmio natale Hyrenei eiusdem loci Episcopi, non agnouit.

[6] Ex altera parte MSS. Gallicana VIII Kalendas Aprilis præferunt: [alij VIII Kalendas paßū dicunt:] quæ secutus Viennensis Episcopus Ado hunc diem sic concludit. Et apud Sirmium natale S. Irenæi Episcopi, qui tempore Maximiani Imperatoris, sub Præside Probo, primo tormentis acerrimis vexatus, deinde plurimis diebus in carcere cruciatus, nouissime abscisso capite consummatus est. Nisi forte ex Vsuardi Martyrologio aliquis hæc Adoni adiuncta existimet: illius certe exemplaria tam excusa quam MSS. primo fere loco habent: In Sirmio passio S. Irenei, &c. ijsdem plane verbis, quæ & Notkerus integre transcripsit, & Martyrologij sub Bedæ nomine excusi interpolator & Bellinus de Padua: nisi quod primus Smyrnum alter Smyrnam tertius Syrinium legerint, palpabili errore: quem corrigens in Martyrologio Romano Baronius, cetera reliquit inuariata, sicut & ante ipsum Maurolycus, addita dumtaxat Saui fluminis mentione.

[7] Facit cum his MS. Fuldense olim, nunc Reginæ Sueciæ, idem elogium referens, [quos passim recentiores secuti.] sed apud Smyrnam: item sub eodem nominis errore Petrus de Natalibus, de Hyreneo tamquam Smyrnensi Episcopo agens, non absque mendis; quibus & vsque ad mortem cæsum grauissime dicit, & ita in Sani (Saui scribere voluit) flumine præcipitatum: citans tamen etiam Adonem, qui nouissime abscisso capite consummatum, ait: quæ facile ex Actis conciliantur. Atque his omnibus accedit Centulense Martyrologium ante annos circiter quadringentos scriptum, vbi hoc die legitur, In Sirmio S. Hyrenei Episcopi, item Florarium MS. Sanctorum, in quo additur, anno salutis CCLXXXVII; quod annum motæ a Diocletiano persecutionis tertium notaret, non tamen Maximiani tempus, quod auctor supponit; quippe sequenti solum anno ad Imperij consortium adsciti: multo autem minus tempus assumpti ab vtroque Constantij cum Maximiano Herculeo, quia hoc spectat ad annum CCXCIII; cuius tamen nomen priorum duorum tyrannorum nominibus iungit encomium Græcum ex MS. Regio Parisiensi.

ACTA
Ex MS. Bodecensi Canonic. Reg.
eruta a Ioanne Gamansio S. I. & cum alijs MSS. Græcis & Latinis collata.

Irenæus Episcopus & Martyr Sirmii in Pannonia (S.)

BHL Number: 4466

[1] Cvm esset persecutio sub Diocletiano & Maximiano Imperatoribus, diuersis agonibus concertantes Christiani, [S. Irenæus in fide constans,] a tyrannis illata supplicia deuota mente susceperunt, præmijsque perpetuis semetipsos tradiderunt. a Eodem tempore erat in ciuitate Sirmiensium quidam Episcopus, Catholica fide & religione perfectus, nomine Irenæus, qui multas pro Christi amore persecutiones perferens, digna confessione palmam victoriæ promeruit. Comprehensus siquidem a militibus, oblatus est Probo Præsidi Pannoniæ: [a Probo Præfide ad sacrificandum frustra sollicitatus,] qui dixit ad eum: Obtemperans præceptis diuinis sacrifica Dijs. Irenæus Episcopus dixit: Qui dijs & non Deo sacrificat, exterminabitur de populo suo. Probus dixit: Clementissimi Principes iusserunt aut sacrificare, aut tormentis succumbere debere. Irenæus respondit: Mihi præceptum est tormenta magis suscipere, quam Deum denegando dæmonijs sacrificare. Præses dixit: Aut sacrifica, aut certe faciam te torqueri. Irenæus respondit: Gaudeo si feceris, [torquetur:] vt Domini mei passionibus particeps inueniar. Continuo Præses præcepit eum a militibus vexari.

[2] Cumque acerrime vexaretur, dicit ad eum Præses. Quid dicis Irenæe? [& ad preces consanguineorum immotus,] Sacrificas? Irenæus respondit: Sacrifico per bonam confessionem Deo meo, cui semper sacrificaui. Aduenientes interea parentes eius cum viderent eum torqueri, b amplectentes pedes eius precabantur, vt ætati suæ parceret & præceptis Imperatorum obediret. Hinc pater, inde vxor, inde pueri cum lacrymis se ingerebant: luctus etiam ac fletus erat super eum domesticorum, vlulatus vicinorum & lamentatio amicorum: qui omnes vna voce clamabant, dicentes: Teneræ adolescentiæ tuæ miserere. Ille autem meliore cupiditate detentus; sententiam Domini ante oculos habebat dicens ad omnes: Hæc sunt verba Domini mei Iesu Christi: Si quis me negauerit coram hominibus, & ego negabo eum coram Patre meo qui in cælis est. c Vnde sciatis, o amici carissimi, me nec blanditijs vestris nec Principum minis a præceptis eius vllo modo posse deflecti: sed ad supernæ vocationis spem omni intentione velle festinare. Probus iterum accersito B. Irenæo, dixit ad eum: Quid dicis? Flectere lacrymis horum ab insania tua, [retruditur in carcerem.] & consulens adolescentiæ tuæ, sacrifica. Irenæus respondit: Consulo mihi in perpetuum, si non sacrificauero. Tunc iussit eum Præses recipi in custodiam carceris, dum cogitaret de eo.

[3] Plurimis ergo diebus ibidem clausus, diuersis pœnis afflictus est. Posthæc residente Probo Præside pro tribunali, introductus est media nocte beatissimus martyr Irenæus, ante conspectum eius, cui & dixit: d Iam nunc sufficiant tibi pœnæ, quibus afflictus es longo tempore. Accede ergo & sacrifica. Irenæus respondit: Si quid facere cogitasti in me, [Iterum productus,] fac celeriter & sine dilatione; sciens me in eadem confessione nominis Christi, in qua hactenus fui, etiam nunc & quamdiu vixero, perseuerare. Tunc indignatus Præses, iussit eum fustibus diutissime cædi. Ille autem in medio pœnarum constitutus, dixit: Deum habeo, quem a prima ætate colere didici; ipsum adoro, ipsi & sacrifico: deos vero manu factos adorare non possum. Probus dixit: Lucrare mortem: sufficiant tibi tormenta, quæ tolerasti. S. Irenæus respondit: Lucror mortem, quia pœnas, quas mihi infers in nomine Domini mei Iesu Christi non sentio: & tamen per easdem pœnas vitam æternam consequar. Probus dixit: Vxorem habes? S. Irenæus respondit: Non habeo. Probus dixit: Filios habes aut filias? [negat se consanguineos habere,] S. Irenæus respondit: Non habeo. Probus dixit: Parentes habes? S. Irenæus respondit: Non habeo. Probus dicit: Et qui fuerunt illi, qui te prosecuti sunt flentes in præterita sessione? S. Irenæus respondit: Præceptum Domini mei Iesu Christi adimpleui dicentis: Qui non abnegauerit parentes suos & renuntiauerit omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus: &, qui diligit patrem aut matrem aut vxorem aut filios aut fratres aut parentes super me, non est me dignus. Itaque qui Deum vere diligit, & ad eius promissionem perfecte intendit, omnia terrena despicit, nullumque parentem absque eo se habere profitetur.

[4] Probus dixit: Vt audio filios habes, & ideo vel pro illorum amore sacrifica, [de filijs respondet curaturum Deum:] ne perdant nomen patris in te. Irenæus respondit: Filij mei Deum patrem habent, quem & ego habeo & adoro: qui potest & illos & me saluare; cui vere atque perfecte confidimus, & animas nostras commisimus ne pereamus: tu autem fac quod ab Imperatoribus præceptum est. Probus dixit: Consule tibi & parentibus tuis, immolans dijs & præceptis Imperatorum obtemperans, vt non te diuersis cruciatibus interficiam. S. Irenæus respondit: Iam dixi tibi, vt facias de me quid velis; sciens quod dijs tuis numquam sacrificabo. Iam nunc videbis, quantam mihi Dominus Iesus Christus dabit tolerantiam aduersus tuas insidias & diabolicas, quas Sanctis præparasti, pœnas. Probus dixit: Ecce iam nunc dabo in te sententiam mortis, si non sacrificaueris. S. Irenæus respondit: Gratulor si feceris: quia per mortis sententiam ad æterna me gaudia transmittis. Probus dedit sententiam, dicens: [& intrepidus audit mortis sententiam:] Irenæum præceptis regalibus inobedientem in fluuium præcipitari iubeo. S. Irenæus respondit: Multifarias minas tuas & diuersa tormentorum genera expectabam e, vt cognosceres quemadmodum Christiani propter fidem, quæ est in Deo, mortem contemnere consueuerunt: sed quia nihil horum intulisti, gaudeo quod vel hanc in me sententiam dedisti.

[5] Iratus itaque Præses super tanta fiducia Beati viri, iussit eum gladio percuti, & ita demum corpus eius in fluuium demergi. Sanctus vero tamquam secundam palmam accipiens, audita hac sententia, Deo gratias agebat, dicens: Tibi gratias ago Domine Iesu, qui mihi donasti tolerantiam in confessione nominis tui, vt particeps efficiar æternæ gloriæ tuæ: & hæc dicens, productus est ad pontem, qui vocatur f Basentis de quo præcipitandus erat: [capite plectendus pro se & Ecclesia orat.] & ibi expolians se vestimentis suis, & extendens manus in cælum orauit & dixit: Domine Iesu Christe, qui pro mundi salute pati dignatus es, pateant cæli tui ad suscipiendum spiritum serui tui Irenæi, qui propter nomen tuum productus de Ecclesia Catholica Sirmiensium, mortem subire non recuso: precor etiam Domine misericordiam, vt plebem Sirmiensium ab omni aduersitate visibilium & inuisibilium tuearis, eosque in fide tua confortare digneris. Hac oratione expleta percussus a ministris gladio, proiectus est in fluuium, qui Saui g nuncupatur.

[6] Martyrizatus est autem famulus Dei S. Irenæus Episcopus Sirmiensium, die octauo h Idus Aprilis sub Diocletiano Imperatore, agente Præfecturam Probo Præside: regnante in nobis Domino nostro Iesu Christo, cui est gloria in secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a Alia duo MSS. sic prosequuntur: Quod & factum est circa Dei famulum Irenæum, Episcopum vrbis Sirmiensium, cuius iam nunc certamen vobis pandam, victoriamq; ostendam: qui pro modestia sibi ingenita, & timore diuino cui operibus rectis inseruiebat, dignus nomine suo inuentus est, sumpto scilicet απὸ τῆς ἐιρήνης, a pace.

b Eadem: Hinc pueri pedes eius amplectentes, dicebant. Miserere tui & nostri pater; inde matres vultum & ætatem eius deprecabantur.

c Item: Omnes ergo despiciens, nulli eorum respondit: Festinabat enim ad supernæ spem vocationis peruenire.

d Eadem breuius: Iam sacrifica, Irenæe, lucrans pœnas. qui respondit: Fac quod tibi visum est: hoc a me ne expectes. Reliqua etiam aliquantum in illis contractiora sunt.

e Dicta MSS. sic habent: Vt etiam propter hæc ferro subijceres: tu autem nihil horum fecisti vnde hoc facias, oro vt cognoscas &c.

f In Græco dicitur vocatus Artemis: quod Dianæ apud Græcos nomen est, cui sacer pons ille fuerit, instratus fluuio, quem huius temporis tabula Bozzotham nominant, vt forte scribendum fuerit Bozontis.

g Plinio & Straboni Saus scribitur, itemq; in Actis Græcis τοῦ Σάου: sed Strabonem merito alij erroris arguunt, cum hunc in Drauum influere scribit: quem oculati testes & chonographicæ tabula in Danubium inducunt, inter ipsum Sirmium & Belgradum siue Albam græcam: id est, 80 circiter P. M. infra Draui ostium, tanto citius cum Danubio iuncti.

h MS. Belfortij, VIII Kalend. Aprilis: Græcum, mensis Augusti XXI.

DE SANCTO PELAGIO EPISCOPO LAODICEÆ IN SYRIA

SVB FINEM SECVLI IV.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Pelagius Episcopus Laodiceæ in Syria (S.)

[1] TabulæMartyrologij Romani inter alios Sanctos ad XXV diem Martij celebrant S. Pelagium, in ditione littorali Syriæ e regione Cypri insulæ, Episcopum Laodicenum: cuius illustrem ante susceptum Episcopatum vitam describit Theodoretus, Cyri in eadem Syria Antistes, lib. 4 Historiæ Ecclesiasticæ cap. 12. Pelagius, inquit, [Cum vxore in castitate viuit:] cum vxorem in adolescentia duxisset; in ipso thalamo nuptiali, prima die nuptiarum, sponsæ persuasit, vt castitatem coniugio anteferret, eamque pro maritali coniunctione fraternum amorem amplecti docuit. Hoc ille perfectæ continentiæ specimen dedit: cui cum adiunctas sorores, choros vna ducentes, alias virtutes haberet, communi propterea suffragio Præsulatum adeptus est. Eadem ex Theodoreto descripsit Nicephorus lib. 11 cap. 21.

[2] Tempus collati Episcopatus indicat Philostorgius Cappadox, qui sub Theodosio iuniore Historiam scripsit a Photio in epitomen contractam: [ordinatur Episcopus Laodicenus circa annum 360.] in qua cum lib. 4 cap. 12 de Conciliabulo Constantinopoli sub Constantio Imperatore anno Christi CCCLIX collecto egisset; librum quintum auspicatur a depositione variorum Episcoporum, & aliorum substitutione, ab Acacio Episcopo Cæsareæ Palæstinæ peracta, & dein ista subiungit: Antiochiæ Meletium Sebastiæ Armenorum Episcopum constituit, qui vbi ad Sedem Antiochenam subuectus est, feruidus Ὁμοουσίου propugnator extitit. Ordinauit vero etiam Acacius Pelagium Laodiceæ. Et breuiter, vbi potestas fuit, consilium dedit quantum potuit, vt loco eorum, qui in exilium missi fuerant ij, qui Ὁμοούσιον apertissime colerent, ordinarentur. Hæc ibi. Colitur S. Meletius XII Februarij, ad quem late eius Acta discußimus, & § 1 de suscepto Episcopatu Antiocheno adduximus testimonia SS. Hieronymi, Epiphanij & Gregorij Nazianzeni, tum Socratis, Sozomeni, Theodoreti, Caßiodori & Nicephori: ex quibus constat eum summa omnium lætitia ac Cleri populique occursu exceptum fuisse, quod etiam factum S. Pelagio vel inde colligimus, quod communi suffragio Præsulatum sit adeptus.

[3] Mortuo dein Constantio Imperatore eiusq; successore Iuliano apostata, substitutus est Iouianus, [anno 363 interest Conc. Antiocheno,] sub quo per S. Meletium anno Christi CCCLXIII Concilium Antiochiæ celebratum est, in quo, vt tradit Socrates lib. 3 Hist. Eccles. cap. 21, Episcopi septem & viginti communi consensu libellū composuerunt, in quo Ὁμοούσιον siue Consubstantiale, confitentur, ac fidem Nicænam ratam esse discernunt, eumque libellum Imperatori Iouiano obtulerunt, cui inter alios Episcopos subscripsit Pelagius Laodiceæ Episcopus. Eadem habet Nicephorus lib. 10 cap. 40. biennio post, fine anno Christi CCCLXV, [anno 365 Tyanensi,] regnante in Oriente Imperatore Valente, Tyanæ in Cappadocia ad radices Tauri montis Synodus ab Catholicis Episcopis habita est, & Eustathius Episcopus Sebastiæ, cum fidem Nicænam, sed simulate, recepisset, petente Liberio Romano Pontifice, ob primæ Sedis auctoritatem & maiestatem restitutus est. Hanc Synodum pluribus prosequitur Sozomenus lib. 6 Hist. Eccles. cap. 12, & primo loco hi tres ab eo nominantur Episcopi, Eusebius Cæsareæ Cappadociæ, Athanasius Ancyræ & Pelagius Laodiceæ.

[4] Valens Imperator paullatim a coniuge sua lenocinijs verborum illectus ac fallacijs irretitus (verba sunt Theodoreti lib. 4 cap. 11 & 12) in hæresim deflexit: [a Valente Imp. haretico,] cui dux & mystagogus fuit Eudoxius, qui Ecclesiæ clauum tenebat Constantinopoli, nauem non regens sed immergens. Is igitur, cum Valentem baptismo initiaret, iureiurando infelicissimo obstrinxit, vt in impio dogmate perseueraret, omnesque, qui contraria sentirent, omnibus locis expelleret. Ita ille, deserta Apostolica doctrina, ad partes aduersas traductus est: nec longum abijt, cum cetera præstitit, quæ iurarat. Eiecit enim Antiochia quidem Magnum Meletium, & Samosatis Diuinum Eusebium: Laodiceam etiam orbauit admirando Pastore. Pelagio … Non enim laudandæ huius conuersationis splendor hostem veritatis ad reuerentiam inflexit: [in exilium pellitur in Arabiam] sed hunc quidem in Arabiam relegauit, in Armeniam vero Meletium, in Thraciam Apostolicis sudoribus abundantem Eusebium. [circa an. 374,] Hæc ibi. Eadem descripsit iterum Nicephorus lib. 11 cap. 21. Colitur dictus Eusebius XXI Iunij. Theophanes in Chronographia, ad annum Valentis X, Christi CCCLXXIV ista habet. Barsen porro Edessæ Episcopum & Laodiceæ Pelagium, ceu rectæ fidei propugnatores Valens in exilium eiecit. De S. Barse eiusque varijs exilijs egimus XXX Ianuarij. Hoc S. Pelagij exilium memoratur in Martyrologio Romano his verbis die XXV Martij: Laodiceæ S. Pelagij Episcopi, qui ob fidem Catholicam tempore Valentis exilium & alia passus, quieuit in Domino. Habemus Additiones a Carthusianis Bruxellensibus ad Vsuardum & Greuenum collectas, in quibus ad IV Martij celebratur memoria S. Pelagij Episcopi & Martyris, sed num de hoc alioue Sancto agatur, nobis non liquet.

[5] Non quieuitin exilio S. Pelagius, sed sub Gratiano & Theodosio Imperatore adhuc floruit. Valente namque anno CCCLXXVIII sine liberis extincto, Gratianus, eius ex fratre Valentiano nepos, [reuocatur an. 378,] vniuerso Romano Imperio potitus est. Is vero insitam sibi pietatem manifestiorem mox fecit, regnique sui primitias omnium Regi obtulit, lege lata, qua iubebat tum eiectos in exilium Pastores redire gregibusque suis restitui, tum sacras ædes ijs tradi, qui Damasi Episcopi Romani communionem amplecterentur: vti ista Theodoretus scribit lib. 5 cap. 1 & 2. Reuersi ergo cum alijs sunt supra memorati Sancti Meletius, Eusebius & Pelagius. Verum quia discordia Ecclesiæ Antiochenæ ob duos ibidem residentes Catholicos Episcopos resuscitata fuit, in fauorem alterutrius alij per orbem Episcopi fuerunt attracti, [adhæret S. Meletio.] & qui in Oriente degebant, communionem S. Meletij amplexi sunt, atque inter alios S. Pelagius Episcopus Laodicensis, vti pluribus ad Vitam dicti Meletij deduximus § 8.

[6] Alia controuersia exorta est anno CCCLXXIX Constantinopoli, quo profectus S. Gregorius Nazianzenus, Catholicæ fidei reliquias fouebat, tam illustri successu & admiratione, vt ad Episcopalem vrbis illius Sedem promoueretur, in Ecclesiam introductus VI Kalendas Decembris anno CCCLXXX: contra quem, [defendit Constantinopoli electionem S. Gregorij Nazianzeni,] vt idem Theodoretus lib. 5 cap. 8 tradit, Timotheus Alexandrinorum Antistes Maximum quemdam Cynicum, detonsa subito Cynica eius coma, ordinauit: qui friuolis etiam Apollinaris argutijs animum oppleuerat. Itaque tam absurdum facinus non tulere, qui tunc conuenerant, suspiciendi plane viri, & diuino zelo ac sapientia pleni. In quibus fuit Helladius, Magni Basilij successor in Episcopatu, Gregorius item & Petrus, eodem quo Basilius patre nati, & Amphilochius Lycaonum Pastor, & Optimus Pisidarum, & Cilicum Diodorus. Aderant & Pelagius Laodiceæ & Eulogius Edessæ & Acacius & Isidorus, & Cyrillus Hierosolymorum & Gelasius Cæsareæ Palæstinæ, alijque virtutis athletæ quamplurimi. Hi tunc vniuersi seipsos ab Ægyptijs segregantes cum Magno Gregorio conuentus celebrabant. Similia habet Nicephorus lib. 12 cap. 11. Acta aliquorum hic memoratorum Episcoporum dedimus, Petri fratris S. Basilij IX Ianuarij, Gregorij Nysseni IX Martij, & Cyrilli Hierosolymitani XVIII eiusdem Martij. De nonnullis alijs suo tempore erit agendum, de S. Amphilochio XXIII Nouemb. & de S. Eulogio V Maij.

[7] Ceterum num prædicti Episcopi hunc conuentum celebrarint ante Synodum Oecumenicam, Constantinopoli sub Theodosio Imperatore collectam anno CCCLXXXI, VII Idus Iulias, an vero tum cum reliquis centum & quinquaginta Patribus id præstiterint, ab alijs discuti permittimus. Nicephorus lib. 12 cap. 13 ait, Patres Synodi gubernationem Orientalium Ecclesiarum Episcopis earum approbasse, videlicet Pelagio Laodicensi & Diodoro Tarsensi. At Theophanes cum maiore laude S. Pelagij in Synodo ista scribit peracta: Sancta & œcumenica Synodus Consubstantialis dogma stabiliuit, [Ibi in Synodo œcumenica fidem propugnat:] sanctamque de Spiritu sancto doctrinam Symbolo apposuit. Promulgauit etiam Canones, quibus Constantinopolitanæ Sedi nouæ Romæ priuilegia concessit. Tunc Gregorius Nyssæ & Pelagius Laodiceæ, Eulogius quoq; Edessæ & Amphilochius Iconij cū Magno Gregorio & alijs memoratis ea in Synodo florebat. Sancta vero Synodus Arium & Eusebium Nicomediensem, Euzoium pariter & Acacium, Theognem & Euphronium & reliquos anathemate damnauit, & præter eos Macedonium, qui Spiritum sanctum impugnabat, [hæreticos damnat:] Eudoxiumque & Aëtium & Eunomium abdicauit. Subscripserunt Episcopi centum quinquaginta, qui in eodem Concilio conuenerunt, & ex Prouincia Syriæ post S. Meletium Antiochenum Pelagius Laodicensis, qui perperam in nonnullis codicibus Pegasius scribitur. Magnus autem Meletius, inquit Theophanes loco ante citato, absoluta Synodo Constantinopoli in pace quieuit. Quæ modo magis nobis probantur, quam quod alij dicunt, eum ante Synodum hoc anno XII Martij mortuum esse, cum hic dies potuerit esse depositionis apud Antiochenos aut alicuius Translationis.

[8] Theodosius Imperator cum sciret sub Catholico nomine varios Episcopos hæreticos in Oriente adhuc retinere Ecclesias, ad horum fraudes conuincendas, [a Theodosio Imperatore] quosdam nominauit Episcopos sinceræ & orthodoxæ fidei, quibus qui communione iungerentur ijdem Catholici censerentur atque Ecclesijs præficerentur. Sanctio illa continetur LIII Cod. de Fide Catholica, his verbis:

Theodosius Imperator ad Auxonium Proconsulem Asiæ.

Episcopis tradi omnes Ecclesias mox iubemus, qui vnius maiestatis atque virtutis Patrem & Filium & Spiritum sanctum, confitentur eiusdem gloriæ, [communio cum eo alijsq; Episcopis] claritatis vnius; nihil dissonum profana diuisione facientes, sed Trinitatis ordinem, Personarum assertionem & diuinitatis profitentes? quos constabit communione Episcopi Constantinopolitanæ Ecclesiæ, nec non Timothei intra Ægyptum Alexandrinæ vrbis Episcopi esse sociatos: quos etiam in Orientis partibus Pelagio Episcopo Laodicensi, & Diodoro Episcopo Tarsensi, nec non in Asiæ Proconsulari atque Asiana diœcesi Amphilochio Episcopo Iconiensi & Optimo Episcopo Antiocheno: in Pontica diœcesi Helladio Episcopo Cæsariensi, & Otreio Meliteno, & Gregorio Episcopo Nysseno, Terentio Episcopo Scythiæ, Martyrio Episcopo Marciopolitano communicare constiterit. [vt signum orthodoxæ fidei proponitur:] Hos ad obtinendas Catholicas Ecclesias ex communione probabilium Sacerdotum oportebit admitti: omnes autem, qui ab eorum, quos commemoratio specialis expressit, fide communionis dissentiunt, vt manifestos hæreticos ab Ecclesijs expelli, neque his penitus post hæc obtinendarum Ecclesiarum Pontificum facultatem permitti: vt veræ ac Nicænæ fidei Sacerdotia casta permaneant, nec post euidentem præcepti nostri formam malignæ locus detur astutiæ. Datum III Kalend. Augusti Heracleæ Eucherio & Syagrio Consulibus. Is est dictus annus CCCLXXXI. Nicephorus lib. 12 cap. 13 asserit Patres in præfato Concilio vrbibus circa Thraciam & Scythiam sitis, Episcopos præfecisse Terentium Tomitanum & Martyrium Marcianopolitanum, qui etiam inter alios Episcopos subscripserunt, sed loco Terentij Gerontius legitur, qui alijs etiam Bretannius dicitur. Quamdiu postea vixerit S. Pelagius, aut quo anno, mense aut die ad cælestem migrarit beatitudinem, non liquet.

DE SANCTO HVMBERTO FVNDATORE MONASTERII MARICOLENSIS IN HANNONIA.

CIRCA AN. DCLXXX

Commentarius præuius.

Humbertus Fundator monasterii Maricolensis in Hannonia (S.)

BHL Number: 4037

[1] Maricolæ, alijs Marecliæ & Marriliacum, vulgo Maroiles, Abbatia celebris est in Comitatu Hannoniæ ac diœcesi Cameracensi, altero ab oppido Landraco seu Landresio lapide, ad fluuium Helpram, qui haud procul inde in Sabim, infra in Actis Sambram, influit. De huius monasterij origine damus mox diploma donationum S. Humberti, [Cultus antiquus] ex ipso autographo, quod huius Sancti sigillo munitum est, descriptum. Constituit ibidem S. Humbertus triginta Clericos, quibus circa annum Christi MXX amotis, substituti sunt a Gerardo I Episcopo Cameracensi monachi, qui ibidem etiamnum sub regula S. Benedicti degunt. Mortuus est in hoc cœnobio S. Humbertus XXV Martij, cuius corpus hactenus ibidem adseruatur, magna semper in veneratione habitum. Certe cum Ludouicus Pius Imperator Maricolensi monasterio donaret villulam, nomine Sassigniacas super fluuio Sambra, [ex diplomatibus Ludouici Pij Imp.] prope Berlamontium oppidum, in diplomate (quod inter Diplomata Belgica Miræi lib. 2 cap. 8 extat) asserit se rogatum, vt pro sua pietate concederet S. Humberto Confessori aliquam villam famulis prædicti Sancti congruam… Idcirco honoraturus loca Sanctorum, se ad monasterium, quod dicitur Maricolas, vbi etiam Domini Confessor Humbertus quiescit, tradere villulam &c. Extant apud eumdem Miræum in Notitia Ecclesiarum Belgij cap. 50 duo diplomata Caroli Simplicis Regis Francorum signata anno DCCCCXXI, quibus varia prædia Maricolensibus monachis attribuit aut confirmat: [& Caroli Simplicis Regis Franc.] asseritque ecclesiā Maricolensem constructam in honore S. Mariæ & SS. Petri & Pauli, vbi etiam Confessor Christi Humbertus quiescit. Quod etiam facit idem Rex in diplomate a Balderico in Chronico Cameracensi relato, cuius partem infra in Notis damus. Quin & ipse Baldericus lib. 2 cap. 32 ista de S. Humberto eiusque monasterio interserit: Sanctus quoque vir Dei Huntbertus, sanctitate conspicuus, & non modice prædiatus, ex patria Laudunense decedens in villam Mareclias, [& Chronico Balderici] locum suæ sanctæ conuersationis elegit, ibique de rebus proprijs & prædijs monasterium in veneratione sanctæ Dei Genitricis, & sanctorum Apostolorum Petri & Pauli, Apostolica auctoritate construxit: illucque Fratribus ad seruiendum statutis, ipse etiam Domino seruiens, virtutum signis & doctrinæ vitæque meritis satis clarus emicuit, ibique laborem huius vitæ consummans, sepultus in pace quiescit.

[2] Vitam S. Humberti damus ex illustri codice MS. domus nostræ Professæ Antuerpiensis, [Vita datur ex MSS.] & tribus apographis ex ipso monasterio Maricolensi transmißis: horum vnum est aliquousque in lectiones, quæ ad matutinum recitari solent, distinctum. Auctor est anonymus monachus Maricolensis, sed qui magno cum iudicio eam Vitam & corporis varias Translationes deducit, & ostendit num. 20 se tum vixisse cum Benedictini illud monasterium obtinuissent; nam corpus a Clericis depositum, inquit, per quosdam didicimus. Habemus etiā eamdem Vitam in MS. Vltraiectino, sed vt pleræque in eo codice habentur, in compedium contractam, quam plane eamdem Surius ad VI Septembris edidit, & ex eo Haræus, Lippelous, alijque. Aliam Vitā accepimus ex manuscriptis codicibus vicinorum in Hannonia cœnobiorum Altimontensis & Gislenopolitani, quæ ex priori videtur contexta, alia rerū & minus apta amplificatione intrusa, deductaq; est vsque ad Translationem corporis. Huius Vitæ partem posteriorem bis prioribus Actis subnexam accepimus etiam Maricolis, [alterius datur pars prologi] in lectiones distributam, quod in Matutinis fuerint in depositione S. Humberti recitatæ. Præponitur Prologus hoc initio: Omnium plasmator rerum Deus, cuncta sapienter ordinans, primum in superioribus sibi Angelorum multitudinem creando subegit &c. Inde post lapsum Luciferi, & Adami per Patriarchas & Prophetas descendit ad Christi Seruatoris nostri Incarnationem, ac dein relata prædicatione Apostolorum & virorum sanctorum, addit: Hilderici autem gloriosi Francorum Regis tempore floruerunt multi sancti viri, sanctitate insignes: e quibus sanctus Pontifex enituit Amandus, egregius Antistes Vsmarus, ac B. Humbertus miræ sanctitatis vir: de cuius actibus, Deo opitulante, prout relatu fidelium didicimus, aliqua pandere cupimus Fratrum caritati. Vbi enixe poscimus lectorem, ne exhorreat veritatem materiæ propter vitia, si inuenerit, quæ Grammatici barbarismos & solœcismos vocant. Sequitur Vitæ S. Humberti historia hoc initio: Sanctus igitur Domini Confessor Humbertus, gloriosi Francorum Regis Hilderici emicuit temporibus, ac velut splendida stella inter illius æui apparuit Christicolas. Genitor huius Sancti Ebrardus, genitrixque eius Popita, magna de gente Hectorea traxerunt originem claram: &c. Si quæ in hac Vita alia diuersa sint, reperiet Lector in Notis. Hic solum indico Exordium eorum, quæ in Depositione legenda præscribuntur his verbis: Multa sunt equidem huius sanctissimi Confessoris Humberti opera, quæ in Domino constat esse patrata: [& aliqua ex Actis excerpta.] quæ nobis quidem ignota sed Christo, cuius ope ab eo sunt gesta, credimus nota, qui cunctis reddet secundum opera sua. Hic nempe Dei Sacerdos in omnibus suis actibus efficax extitit monasteriorum constructor, captiuorum redemptor, viduarum ac pupillorum adiutor, hospitum hilaris susceptor, discordiarū pacificator, infirmorum visitator, defunctorū iuxta Tobiæ exemplū tumulator, & quasi alter Iob, oculus erat cæco & pes claudo, mœrentiumq; consolator. Cognoscens igitur suæ resolutionis imminere diem beatus Antistes Humbertus, misit Legatos ad suos quatuor cōsanguineos &c. quæ a n. 15 narrantur. Similes amplificationes immistas in Notis obseruamus. Si tamen hæc ante fuisse conscripta aliquis censuerit, nolumus in re tenui & ambigua contraire, sed tum iudicaremus amplificationes superfluas fuisse recisas, & quæ post Translationem corporis a num. 19 referuntur esse adiuncta. Verum & altera Vita subnectebatur solum vsque ad obitum deducta.

[3] Hactenus in nullis Actis aut diplomatis reperimus vestigium dignitatis Episcopalis, nisi quod in Amplificatione iam data semel vocetur beatus Antistes Humbertus, [An Episcopus?] & hic titulus præponatur: Incipit super sanctissimi Confessoris & Pontificis Humberti Vita Præfatio. Interim in Ecclesia Cameracensi, Malbodiensi alijsque honoratur vt Episcopus cum nouem lectionibus, sed VI Septembris, quo die corpus eleuatum est. Molanus etiam in Natalibus Sanctorum Belgij ad hunc XXV Martij edidit sequens poëma, Antuerpiæ apud Præmonstratenses inuentum: in quo legitur:

Inclyte qui meritis fulges Humberte coruscis,
Cuius ad exemplar vitæ ac moderamina, quondam
Barbara doctrinam nacta est Antuerpia Christi. [Antuerpienses docuit,]
Te Duce cœnobium felix radiat Maricollis.
Respice prostratos, Præsul mitissime, seruos,
Horrida vipereis rabies quos morsibus vrget.
Tranquilla da pace frui, da corde sereno
Rite procellosos fluctus componere nostros.
Effera, quæso, procul rabies abigatur in æuum.
Fac pietate fides crescat, spes ambiat alta,
Instet amor studijs, luxus declinet inanis

In Collectaneis Prioris Aquicinctini sub finem seculi elapsi conscriptis citantur sequentia ex MS. Maricolensi. Hic sedulus vir profectus est ad ea loca, vbi nunc est Antuerpia, fungensque suis partibus, gentem infidelium adhuc a cultura dæmonum abstraxit, eamque dogmatibus Christianis rite catechizatam, ad baptismi lauacrum perduxit. Molanus loco citato arbitratur eum vt Episcopum coli propter Apostolatum suum, quia Maricolis & circum vicinis ad Helpram habitantibus (adde & alijs Antuerpiam vsque) Christum annuntiauit: qua ratione alij quidam inter Episcopos honorantur: [nomen in Martyrologijs,] & ideo titulum præponit, De S. Humberto Maricolensi. Miræus etiam in Fastis Belgicis appellat in titulo Maricolensis Abbatiæ in Hannonia Fundatorem; innuit tamen alios velle ipsum Episcopum fuisse. Et Molanus in citatis Natalibus & Auctario Vsuardi ex Martyrologio Maricolensis Ecclesiæ ista scribit: Item ipso die depositio sanctissimi Humberti, Episcopi & Confessoris Christi, virtutibus & miraculis gloriosi. Quæ Molano citato fere eadem repetit Galesinius, & vtroque allegato VVion in Martyrologio monastico, quem sequuntur Dorganius, Menardus, & addito maiore elogio Bucelinus. Demum Ferrarius in Catalogo generali Abbatem & Episcopum appellat. Sed eadem in vtroque manet cōtrouersia. Longo encomio eum veneratur Saussaius: de quo aliqua in Notis infra adducuntur.

[6] Festum Translationis ex eodem Maricolensi Martyrologio ita ad VI Septembris refert Molanus: [& 6 Septembris ob Translationem.] Eodem die Translatio corporis beatissimi Christi Confessoris Humberti, virtutibus & miraculis clari: omisso nomine Episcopi. MS. Tornacense monasterij S. Martini primo loco ista habet: S. Humberti Sacerdotis. MS. Lætiense in Hannonia: Depositio S. Humberti Confessoris. Eadem sunt apud Canisium in Martyrologio Germanico. Meminit etiam Humberti Hermannus Greuen in Vsuardi auctario. At Florarium MS. ista tradit: Item S. Humberti Presbyteri & Confessoris. Huius corpus, post centesimum quinquagesimum annum dormitionis suæ, adeo illæsum ac incorruptum inuentum est acsi eodem die obijsset. Similia habent Saussaius & VVion: quorum ille solum Confessorem, hic etiam Episcopum appellat, Bucelinus addit, Abbatem Maricolensem. At Ferrarius, qui supra Abbatem & Episcopum dixerat, hic vocat Episcopum. Ghinius ad XXV Martij refert in Natalibus Sanctorum Canonicorum. Hoc certum est Sacerdotem fuisse, & fundasse monasterium, in quo triginta Clerici vixerunt: quibus postmodum substituti monachi: ac proinde recte colunt eum Benedictini, qui eius modo monasterium poßident.

Diploma donationis S. Humberti.
Ex MS. Maricolensi sigillo S. Humberti munito.

Humbertus Fundator monasterii Maricolensis in Hannonia (S.)

Anno a duodecimo Regni Domini nostri Hildrici gloriosi Regis: b Ego in Dei nomine c Humbertus, etsi indignus peccator, cogitans de Dei timore, vel æterni boni retributione seu abluendis meis peccatis, quia dicit Scriptura: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, qui vos perducant in æternas mansiones Sanctorum. d Idcirco dono, quod in perpetuum donatū esse volo, ad sacrosanctum monasterium quod vocatur Maricolas, quod vir illustris e Radobertus quondam suo opere construxit f, consecratum in honore S. Mariæ matris Domini nostri Iesu Christi & SS. Petri & Pauli Apostolorum vel reliquorum g Dominorum, qui in ipsa basilica venerantur, situm in pago h Fanomartensi, super i fluuium, qui vocatur Helpra, partem maximam de possessione nostra in villa nuncupata Macerias, sita in pago Laudunensi super fluuium Iseram, quam de auia mea Deo sacrata, k Andiliana, quondam dato pretio per venditionis titulum comparaui, hoc est mansos dominicos, vbi ipsa Andiliana mansit, vel postea nos ædificauimus, & l terrationes, & seruos & ancillas, illos & illas. Hos igitur mansos cum terris m concidis & pascuis in integrum per hanc seriem epistolæ nostræ donationis, quam Vlfinum Notarium scribere rogauimus, ad ipsam basilicā S. Mariæ Maricolis constructā, a præsenti die tradimus ad possidendum. Hæc omnia supra nominata ad ipsum monasterium delegauimus, vt ipsi monachi vel successores nostri in suo iure vel dominatione a præsenti die recipiant ad possidendum, tam in terris quam domibus, ædificijs, mancipijs, vineis, siluis, pratis, pascuis, aquis, aquarumque decursibus, absque vllius iudicis interpellatione, n aduocatia, vexatione; habeantque in sua potestate tenendi o vel commutandi vel quod ex inde voluerint faciendi. Propterea in ista epistola definimus vt nulla ratione calumnia in postmodum inter ipsos seruos Dei, vel hæredes p non adcrescat. Si quis vero post nos, quod futurum esse non credimus, si aliquis de hæredibus nostris aut quælibet opposita persona contra hanc donationem nostram, quam fieri rogauimus, venire aut infringere voluerit, primitus iram Trinæ Maiestatis incurrat, & sit anathema, & deleatur nomen eius de libro viuentium cælesti, & cum iustis non scribatur q. Etsi emendare noluerit, mutet Deus sensum eius; & in illo iudicio recipiat, quod Ananias & Saphira receperunt in præsenti r: nec, si quid repetit s valeat vendicare, & merces nostra in antea proficiat ad salutem, si aliqua t strumenta aut anterioris aut posterioris, quolibet ingenio vel argumento de nomine nostro in propinquis meis vel extraneis personis u fuerit ostensus, aut vllo vnquam tempore apparuerit, falsarius esse cognoscatur & inanis permaneat, x & præsens donatio a me facta omni tempore firma & inuiolata permaneat, stipulatione subnixa idoneorum testium, Domini videlicet y Vindentiani Episcopi & Fulberti mei fratris, sed z ill. & ill. Actum Maricolis: ipse tamen aa Humbertus, etsi peccator, propria manu confirmo.

[Annotata]

a Annum hunc 12 regni Childerici apud Austrasios, sub quibus erat Cameracum & Hannonia hodierna, [regnum Childerici.] conuenire in annum Christi 676, late probauimus ad Vitam S. Sigeberti, patrui dicti Childerici 1 Februarij num. 89, & initium regni Childerici statuimus num. 82 cum anno 664 labente. Quamaiu postea S. Humbertus vixerit, non constat.

b Baldericus lib. 1 Chronici Cameracensis cap. 13 ex chartula Maricolensi, sed interpolata, profert hoc diploma donationis, additq; XV Kalendas Aprilis. Quod aliunde interpolator potuit scire. Miræus in Codice Donationum cap 5 idem habet.

c Baldericus, Chronebertus, sed vt monen: Coluenerius & Miræus, in autographo Maricolensi legi, vt scribit Miræus Huntbertus.

d Apud Baldericum additur: Rursumque dicit: Facite vobis saccos eleemosynæ, quæ non veterascunt. Eadem interposita sunt apud Miræum.

e Baldericus & Miræus Chronebertus, quem hic arbitratur fuisse Comitem pagi Fanomartensis.

f Interponitur apud eosdem: vbi ego ipse, indignus peccator, Abbas præesse videor.

g Ita vbique: an Diuorum?

h Fanum Martis hodie Famari, primo lapide a Valentianis, cuius fit mentio in Notitia Imperij, Itinerario Antonini, [Fanummartis.] & apud Eginhartum in historia Translationis SS. Marcellini & Petri. Eruuntur ibidem hodieque plurima numismata Romana. Hæc fere Miræus.

i Coluenerius & Miræus: super fluuiolum, qui vocatur Helpre, hoc est partem &c.

k Ijdem Audeliana.

l Terrationes, siue agri exculti, ita terraticum, quod Domino excolitur, [Terratio.] quia terra eius incolitur, apud Flodoardum in præcepto Ludouici Regis, Gallice terrage, fundus salario frumentario obnoxius.

m Ita & Baldericus, pro quo Coluenerius notat legendum consitis, vti correxit Miræus.

n Desunt apud Baldericum & Miræum duæ voces, aduocatia & vexatione.

o Apud eosdem interponuntur duæ voces, dandi, vendendi.

p Coluenerius mallet pro non legere inde. Ecgraphum Maricolense nostros: & rectius forte.

q Interponitur apud prædictos: non scribantur, sed sint consortes Iudæ Iscariotis, qui Dominum tradidit.

r Interponitur iterum: Et insuper inserat cogenti fisco auri libras decem, & decem argenti pondo coactus exoluat. Quæ ex formula communi videntur adiuncta.

s Apud alios, nihil valeat vindicare.

t Ita etiam Baldericus: Miræus correxit instrumenta. Tertullianus lib. 1 ad vxorem cap. 7. [Strumentum,] Nobis continentia ad strumentum æternitatis demonstrata est a Domino salutis Deo.

u Coluenerius notat legendum fuerint ostensa… apparuerint, vti Miræus correxit.

x Apud eosdem, sed

y ibidem Vindiciani, aut Vinditiani.

z

Hoc est, inquit Miræus, illius & illius, vt explicat Petrus Pithæus in Glossario Capitulorum, verbo, Fidelitas.

aa Baldericus iterum Chronobertus, quem errorem supra correximus.

VITA
auctore anonymo monacho Maricolense
Ex varijs codicibus MSS.

Humbertus Fundator monasterii Maricolensis in Hannonia (S.)

BHL Number: 4036

EX MSS.

CAPVT I
Ortus, educatio, Sacerdotium. Iter Romanum cum S. Amando & Nicasio Elnonensi.

[1] Temporibus a Hildrici, qui inter Francigenas monarchiam tenebat regni, Sacerdos Domini egregius & Confessor claruit emeritus, [Nobili genere ortus,] Sanctus scilicet Humbertus. Hic ingenuis ortus progenitoribus, nobilior patuit fide & moribus. Genitor quidem eius beatus b Eurardus, genitrix vero Popita, claram de stirpe Francorum originem duxere. Porro parentes illius, vt erant Christianissimi, & rebus mundi (quod a plerisque beatitudini datur) ditissimi, infantulum sacro fonte innouandum statuerunt, & Christi militiæ mancipandum. Iam vero, quod in ceteris eius ætatis pueris nescias aduertere (quippe quorum futurum ingenium ætatis adhuc celat infirmitas) hic ab ipsis puerilibus annis egregia futuræ sanctitatis dedit indicia: [futuræ sanctitatis præbet indicia:] præsentia scilicet fastidire, nihil in mundo appetere, Conditoris amori nihil præponere, sola quæ fructum veræ beatitudinis pariant ambire. His & huiusmodi documentis parentes, aduertentes puerum superna visitatione illustratum, plane non sine diuino consilio c Laudunensis sedis vrbem adeunt, quo in loco fidelium turmam diuinis officijs nouerant insudare; [in Clerum Laudunensem assumitur:] ibique viris peritissimis commendant, liberalibus imo Catholicis disciplinis imbuendum. Sumpto denique ecclesiasticæ habitu militiæ, ipse velut Nazaræus Dei, præciso crine capitis, regia & Sacerdotali corona insignitur.

[2] Parentibus denique valefacto & ad propria remeantibus, [consecratur Sacerdos:] ipse venerandus puer in monasterio recluditur: vbi sacris disciplinis affatim instruitur, motibus adornatur, & Ecclesiasticis sanctionibus decenter informatur, & sic proficiendo ætate & gratia, per gradus singulos ad Sacerdotij culmen vsque prouehitur. In quo gradu tantæ humilitatis exemplar sese exhibuit cunctis, vt illum omnes caritatis affectu venerarentur. Veræ namque erat castitatis amator, hospitalitatis indulgentissimus cultor, erga Deum & proximum nectareo flagrans incendio. His igitur sacris d actibus pollens vir cœlebs, dum in præfatæ vrbis Ecclesia super coæuos & senes ceu sidus egregium radiaret, [exemplo virtutum excitat alios:] multi Fratrum eius exemplo animati viuere beatius elegerunt. Nec iam infra vnius vrbis terminos celebre nomen eius cohiberi potuit, verum totius regionis finibus secundo plebis rumore diffunditur. Locus autem, quo vir venerandus natalem prodijt in lucem, ipso suo nomine mysticum sonat, si nascentis vitam diligentius consideres: dicitur enim Maceries. Porro vineæ macerijs clauduntur, ne insidientur feræ frugibus nocituræ. Quod quidem verius B. Humberto congruere dixerim, qui vineam Domini, id est, Ecclesiam fidelium, ab incursu hostis munijt, qui vt leo rugiens semper quem deuoret quærit e.

[3] Euoluto denique aliquo temporum spatio, dum quadam die (vt ei familiaris erat consuetudo) in monasterio resideret, cœpit animo voluere possessiones, [hæreditatem aditurus,] quæ a progenitoribus sibi relictæ fuerant, qualiter prouideri debuissent. Vnde multum diuque deliberans, tandem dignum eas requirere æstimauit; non quia in eis lucrū temporale spectaret (quippe cui ipsa rerum temporalium concupiscentia displicebat) sed vt eas Dominicæ familiæ impensis quandoque attributas faceret. Accepta igitur ab f Episcopo benedictione, Fratrumque benigna permissione, digressus ab vrbe, [redit in patriam:] peruenit ad locum quemdam ditionis suæ, vbi armenta pratis vernantibus pascua grata carpebant.

[4] In quem dum paullulum declinasset, & longe oculis circumiacentia lustrasset, [excipit hospitio S. Amandum & Nicasium:] superuenit sanctus vir Domini Amandus, habens in comitatu suo reuerendissimum virum, nomine Nicasium, qui vterque peregrinationis iter carpebat. Hi videntes S. Humbertum, mox vt aduertunt loci illius Dominum, rogant eum humiliter, vt sibi hospitalitatis beneficia præstare deberet. At vir Dei consalutatos accepit benigne, & exosculatos inuitat ad cœnam. Quibus refectis, diligenter eos alloquitur: Fratres, inquiens, carissimi, non abs re video vos nostra subijsse hospitia. Cursum ergo vestrum, quo tendat, nobis exponite. Cui B. Amandus: O frater carissime, te vtinam nostræ peregrinationis comitem habeamus: forsan nobiscum auspice Christo tibi esset iter proficuum. Nam nos venerandam Romanæ Ecclesiæ Sedem aggredimur Apostolorum suffragia quæsitum, [iungit se socium itineris Romani.] si forte superna annuerit clementia. Porro iocundum erit iter ternis commeantibus socijs: nec aberit sanctæ Trinitatis beata protectio, quibus fides, spes, & caritas efficient cor vnum & animam vnam. Nec mora: vir Domini paratum se ad omnia refert, sicque relinquit omnia, quibus occupatus intenderat.

[5] Accepta itaque peregrinatione, & g iter illis agentibus, Ecce, inquit, B. Amandus, [iter peragunt,] quam bonum & quam iocundum habitare fratres in vnum. Et vere in vnum, quos vnus spiritus & vna fides vni Deo hærentes indissolubiliter coniunxerat. Verum silere nequimus, quid in hac expeditione Dominus ad laudem sui per sanctum virum dignatus est operari. Nam iter illis prospero cursu agentibus, dum quadam die fatigati ex itinere residerent & alimentis ieiuna corpora recrearent; ecce subito ex silua, quæ forte contigua erat, miræ magnitudinis vrsus prosiliens, apprehendit vnum ex h sommarijs eorum, quem in terram prosternens suffocauit. Intenti alio beati viri familiare damnum ignorabant. Parantibus iter repetere cum non adesset equus ad subuehendas sarcinulas, vnum e famulis Beatus mittit Amandus ad reducendum equum, quem gramina carpentem existimarat. Parens puer & exequens quod mandatum fuerat, cursu properauit ad locum vbi cadauer sonipedis cruenta bestia corrodebat. Exterritus ille, dum quo se tutari possit anhelans intendit, & morantis segnitiem viri sancti increparent; B. Humbertus dixit: [amittunt equum ab vrso deuoratum:] Nolite, Fratres, turbari; ego ipse reddo factum celeriter, quod famulus vester agit negligenter. Currens itaque inuenit equum euisceratum, iuxtaque vrsum sanguine cruentatum. Quem diuina animatus virtute, atque obedientia comitante, cum magna apprehendit securitate, eique diuina imperat auctoritate: Quia tu nostrum imo istorum Fratrum nostrorum, quod nobis in solatium itineris Deus dederat, necasti iumentum; oportet vt quod illud nobis huc vsque impendit obsequium, vicaria solutione suppleas: & sarcinulas nostras toto peregrinationis nostræ itinere obedienter feras. [S. Humbertus vrso sarcinas imponens:] Videres horribilem belluam ad verba hominis mansuescere: &, quæ feritate sui ceteris bestiolis imo hominibus fuerat infesta, iam ceu familiare mancipium stat obedire parata. Vocata citius accedit, membra componit, onus patienter suscipit: cum procedentibus ipsa procedit, cum stantibus ipsa quoque subsistit: vt autem refectionis hora monebat, illa cœnantibus modeste astabat, atque portionis suæ stipendia de manu porrigentis humiliter sumebat: dehinc ad sarcinas rediens, eas, dum sancti viri quiescerent, peruigili custodia seruabat.

[6] In præsentis exhibitione i miraculi, cui illud adscribi specialiter debeat superfluū est quærere. [celebrior inde fit,] Porro B. Amandum atque Nicasium fama celeberrima longe diffuderat: beati vero Humberti merita, quoniam nondum ad hominum notitiam peruenerant, diuina voluntate actum esse non dubium est, vt hoc insueto miraculo manifestum fieret, quantis in oculis sui Conditoris fulgebat meritis, cui belluina feritas obediebat in terris. Sed & virtus ignorata minus fortasse viro Dei apud homines impenderat, quem iam manifestata celebrioris reuerentiæ gratia sublimarat. Quanta denique reuerentia præfati viri Dei Sanctum postmodum coluerunt Humbertū, non est enarrandū sed potius admirandum. Verum iter illis agentibus nō potest stylo facile cōprehendi, quanta per vrbes, quāta per vicos super bestia erat admiratio, stupentibus cunctis ferum animal humanis vsibus famulari. Sed quia inter miracula, [non tamen animo inflatus.] quæ viri iusti operantur, iactantiæ vitium, quodam quasi pestifero hostis seminario, plerumque suboritur, nisi mens vndique se humilitatis custodia muniat, vt de his, quæ foris mire operantur, intus vento superbiæ intumescant; recte Spiritus per Prophetam in visione animalium ea in circuitu & intus oculos habere dicit, quibus circumquaque peruigili solicitudine hostiles tentatoris incursus obseruent, ne per hoc, quod foris mirum agitur, mens interius aura leuitatis infletur. Vnde prouida dispensatione Dominus virum iustum ab adulatione populari voluit cohibere, non quia popularis auræ gloriam eum captare suspectum haberet (quippe qui corda hominum solus intuetur) sed vt a viro iusto nos infirmiores inanem gloriam fugere, etiam de bene actis, disceremus.

[7] Itaque piæ dispensationis gratia, sanctis viris Romam appropinquantibus, Summum eiusdem Sedis k Episcopum Dominus per Angelum monuit, [Iussu Pontificis diuinitus moniti,] dicens: Ab occiduis Galliarum finibus homines aduentare, habitu quidem despicabiles, sed meritis sublimes, quibus ad obsequium fera comitabatur. Mitteret ergo legationem in occursum eis, ne cum ostentatione bestialis obedientiæ vrbem introëant: sinerent potius feram ad latebras suas redire, ne tumultuosæ plebis in se admirationem excitarent: satis esse putarent, quod eis hucvsque bellua paruit indomabilis: discerent apud summum Iudicem tanto esse in excelso, [dimittunt vrsum:] quanto apud homines essent in imo. Quid plura? Audita Pontificis haud aspernanda iussione, sancti viri exonerant familiare subsellium, & sic ad latibula sua redire concedunt. Redit bestia subinde respectans, tamquam ad reuocatam obedientiam sese repræsentans. [rebus Romæ peractis,] Introgressi autem Vrbem viri sancti, haud facile dictum, quanta a sancto Pontifice reuerentia excipiuntur. Lustratis denique Apostolorum oratorijs, votisque per loca Sanctorum expositis, alacres redire festinant: [reuertuntur.] Sanctus scilicet Amandus cum Beato Nicasio Elnonense territorium expetijt; Beatus vero Humbertus se Maricolas inuexit.

[Annotata]

a Præ alijs Regibus ponitur Childericus, quid eo regnante diploma donationis signauit S. Humbertus. Præfuit Childericus Austrasijs ab anno 664 ad annum 676, dein etiam Neustrijs imperauit, vsque ad annum 679, quo in æstate occisus est.

b In altera Vita MS. Ebrardus.

c In eadem: Duxerunt ad vrbem Lugdunum, sed addendum Clauatum: quo nomine Laudunum appellari certum est.

d Ita MS. nostrum & 2 alia: in alijs duobus artibus.

e In altera Vita MS additur: Fertur etiam iustus Humbertus extitisse corpore procerus, vultu decorus, facie venusta, [S. Humberti forma exterior.] eloquio suauis, patiens in aduersis, mansuetus in prosperis, & omnibus patebat æqualis. Diuites quippe hunc se prospiciebant ditiorem, pauperos acsi patrem venerantes excolebant.

f Fuit hic Laudunensis Episcopus Attola siue Attila, aut certe huius successor Vulfadus alijs Vinfridus dictus.

g Illud iter contigisse anno 650 docuimus ad Vitam S. Amandi § 12 num. 88.

h [Saumarius.] MS. Maricol. Saumarijs. Surius Sagmarijs. Saumarius pro iumento sarcinis ferendis apto accipitur in Vita S. Thomæ Aquinatis 7 Martij, cap. 15 pag. 685.

i Non est mentio huius miraculi in Actis S. Amandi aut Chronico Elnonensi, forsan quod attribueretur S. Humberto.

k Erat is S. Martinus Papa, a quo S. Amandus priuilegia accepit Ianuario anni 651, vt loco citato ostenditur num. 89.

CAPVT II.
Secundum iter Romanum. Accessus ad S. Amandum. Maricolense monasterium extructum.

[8] Verum elapso aliquo tempore B. Humbertus repetendæ peregrinationis amore feruebat. [Iterum absq; S. Amando Romam reuersus,] Quo æstu desiderij adeo accensus beatos socios expetijt, quibus consilij sui secreta reuelans, sciscitabatur ab eis, an secum illam inclytam Romam reuisere placeat. Sed hoc B. Amando pro certis caussis denegante, famuli ipsius, vt est ingenium seruulorum, in multis B. Humberto conuitiabantur, dicentes eum non religionis, sed vanitatis studio arduum iter appetere, quod semel vix & non sine multo labore confecerat. At virum patientissimum a proposito non conuitia prauorum, non asperitas viarum absterrere poterant. Paratis igitur ijs, quæ in via erant necessaria, iter assumpsit, & Alpibus superatis & transmissa Italia, venerandum beati Petri oratorium subijt. Vbi cum diu orationi incubuisset, ecce Angelus de cælo ei astitit, & super verticem illius signum Dominicæ a Crucis expressit; quo facile intelligas, [accipit Crucem vertici ab Angelo impressam:] hunc Crucis triumpho & sanguine Dominico acquisitum. Si opificem cælicum spectes, de materiali crucis artificio nihil, quo scandalizari iure debeas, inuenies. Hoc signum non cuiuis videre, non omnibus fuerat fas intueri: sed quos virtus ardua, & meritis vita sublimis ad contemplandum cæleste iubar erexerat; eosque quanto sanctitate præstantiores tanto numero pauciores.

[9] Apostolicæ denique Sedis b Pontificem aggressus, petijt vt patrimonia, [ex oblata Pontifici hæreditate,] quæ in Gallia a progenitoribus suis habebat, in opus Sanctorum eiusdem Sedis recipienda æstimaret. At vir Apostolicus viri beneuolentiam gratanter amplexus, affectum quidem non aspernabatur, sed consultius ordinandum disposuit, dicens: [iussus ecclesiam condere,] Gratulamur caritati tuæ, Frater amantissime, nec bonæ voluntatis studijs indignamur; sed quia in hanc immutabiliter incidisti sententiam, hoc a nobis sume consilium, vt acceptis sanctæ Dei Genitricis & sanctorum Apostolorum Petri & Pauli pignoribus, redire properes in Galliam, & his ipsis facultatibus, quas tibi esse in patria commemoras, fundata ecclesia hæc Sanctorum pignora componas, & quod Romæ disponis, ibi fideliter curare memento.

[10] Sic vir obedientissimus, susceptis gaudenter sacrosanctis Reliquijs, [acceptis Reliquijs redit ad S. Amandū,] remensoque itinere, ocyus quod mandatum fuerat, supplet deuotissimus. Iam autem in Gallias aduenerat, cum beatum virum Amandum visendi desiderio flagrabat: & ecce oranti Angelus de cælo assistens, ait: Dilectum Domini Humbertum, Frater Amande, peregrinationis fruitum labore, noueris te visitatum aduenire: cui tu quidem memineris impiger occurrere, & inter prima salutationis verba summum capitis verticem diligentius contemplare: [ab Angelo monitum,] & cuius signum ipse gestat in capite, scias eum vere eius hostiam esse. Nec mora, Beatus Dei Sacerdos cælestibus documentis non incredulus, procedit in occursum B. Humberti. Quem cum fraterno salutasset affectu, non immemor diuinæ iussionis, vidit super caput eius radiantem Dominicæ Crucis speciem, [de Cruce vertici impressa,] incredibili fulgore coruscare; quo facile posset intelligere, illi se per Crucem mortificationis holocaustum mactasse, cuius signum exterius retinebat in corpore. Quod si forte refugo corde stupeat aliquis incredulus, non mihi scriptori derogat, sed sibi singulariter subripit, quod ad communem credentium reparationem miserantis gratia præstarat. Igitur B. Amandus venerandum peregrinum hospitio colligens, dum introduceret in cœnobium suum præmissa oratione, [contumeliā condonat:] corruit ad genua eius, postulans humiliter blasphemiam suis famulis laxari misericorditer, quam in eum furiose contulerant atque mendaciter. Competenter satis vtrisque conueniebat, vt iste donaret indulgenter, quod ille postularat humiliter c.

[11] Impetrata igitur venia, post multa ædificationis colloquia dataque inuicem benedictione, [Maricolense oratorium extruit,] B. Humbertus reuersus est ad propria. Nec multo post cœpit crebris meditationibus æstuare, quidnam de Reliquijs Sanctorum, quas secum deuexerat, facere deberet: cum forte, caussis interuenientibus, quædam sui iuris loca lustraret. Contemplatus itaque aptum sacris ædificijs locum secus alueum Sambre, quem priores ruricolæ Maricolas dixere, impetrata a Cameracensis Sedis d Episcopo licentia, oratorium construxit, in quo iuxta rerum stipendiariam facultatem e viros sub habitu monasticæ conuersationis constituit, qui per aliquod temporis spatium ibi deseruisse feruntur. Sed nostris quibusdam incertum, qua incumbente difficultate, an loci sterilitate, an circumiacentium inquietudine, locus ille aliquo tempore absque cultus monastici obseruantia vacauit. [dein cœnobium:] Verum illo relicto haud procul extruxit cœnobium, quod ad f nostra vique tempora superfuit, in quo Clericos vtriusque conditionis & gradus triginta constituit.

[12] Venatoris cuiusdam canes ceruum nacti inter siluam insequebantur: forte vir Dei agrum excolebat, quo vepribus & nociuis arbusculis extirpandis attentius obluctabatur, [suis meritis feram sub chlamyde a canum morsibus liberat:] vbi Fratrum habitacula & alia, quæ vsibus forent necessaria, construeret: quod vt expeditius ageret, pallium procul abiecerat. At venatores tubis perstrepentibus feram cursu & clamore vrgebant. Iamque multo spatio dicta fera (cum hinc & inde venantium turba premeretur, nec vllum miseræ patuisset effugium) mortem imminentem iam iamque capienda crebris saltibus differebat. Intuita mox viri Dei pallium, inter morsus & venabula saltum dedit, cursuque directo, haud incerta quo aspiraret, sese sub pallio ipso anhela composuit: quo vel sic latendo falleret insequentes. Quid vltra? Canibus circumlatrantibus accedere propius fas non erat: agitantibus venatoribus retro potius timidi agebantur, tamquam vultum minantis fugerent, aut immane præcipitium formidarent. Ipsos quin potius venatores videres in dissolutionem atque formidinem adeo conuerti, vt languentibus dextris nedum tela mitterent, verum tota obrigente mole corporum, robur mentis penitus amitterent, manifesta Dei virtute bestiam saluari stupentibus cunctis.

[13] Quidam eorum beatum virum cominus conspiciens, protinus ab equo prout potuit desiliuit, haud incertus feram eius donatam meritis: [a venatore plurimum honoratur:] qui humiliter sanctum virum salutatum his verbis alloquitur. Quod miseri homines, Pater sancte, credere fugiunt, feræ fatentur: colunt bestiæ; quod homines aspernantur: virtutem, quam in te nos homines rationis participes reuereri contemnimus, irrationabiles atque indomitæ feræ tuis in spolijs venerantur. Porro gratulamur diei huius impensas nos amisisse, quibus Deo volente reuelatum est, quod nos hucvsque latuerat. Iuuat nos vana spe laboriosum cursum exercuisse, quibus longe melior spes recreatur ex virtutum tuarum agnitione præsenti. Ecce fera, quam infesto cursu tota die equis anhelantibus & canibus insequimur, sub chlamyde tua secura se tutatur, quam nec canibus attingere, nec venantibus fas est confodere. Illius igitur vitam tuis meritis donatam, manifesto Dei nomine credimus. Qua in re perspicuum est, quia dum feræ per te instanti morte saluantur, hominibus quoque salutem optatam non impossibile sit præstare. Verum in hac ipsa regione magna mihi a progenitoribus meis est in prædijs & familijs copia facultatum. [& dono eius villam accipit.] Ex his igitur in hoc opus, quod Deo volente cœpisti, quæ tibi in vsum famulantium videntur commoda, placeat annumerare. Gaudenter sane tribuo, quodcumque tibi placitum, tuisque nouero profuturum, dummodo adscribi merear eorum numero, quos participes voluisti esse orationum tuarum. Licet igitur difficile, benigna tamen importunitate victum inflexit, vt vnam iuris sui villam ab eo susciperet, quam Liniacas priores dixere, quæ sita est in pago Hagnou & Templutensi, quam vir Dei, priuilegij inscriptione signatam & testamento roboratam, stipendiariam in vsus Fratrum delegauit.

[Annotata]

a Hucbaldus in Vita S. Aldegundis 30 Ianuarij, num. 27 vocat Humbertum in sanctitate magnificum, illustratum scientia diuinæ Scripturæ, signum Crucis ab Angelo impressum gestantem in vertice.

b Saussaius in Martyrologio Gallicano asserit Pontificem illum esse Adeodatum, a quo fuisset Episcopus ordinatus, atque ad fidem gentibus prædicandam in Germaniam, Belgicamque Galliam, nondum ethnicis superstitionibus plane expurgatam, [Adeodatus Papa.] missus. Sedit Adeodatus ab anno 669 vsque ad annum 676. At quo id fundamento asseratur, necdum legi apud antiquos.

c Additur in altera Vita MS. Et vt sanctus Pontifex Amandus benedictione Episcopali ipsum muniret, humiliter postulauit, & quod fideliter poposcit, amabiliter impetrauit. Christi igitur munere vndique munitus, ac pij patris benedictione animatus, peruenit ad propria.

d Forsan adhuc fuit S. Aubertus, anno 675, die 13 Decemb. vita functus.

e In altera Vita MS. duodecim posuit viros sub habitu monachali. Videns autem postea, quia monachorum Congregatio ibidem iuxta tramitem Regulæ S. Benedicti non valeret esse, relicto illo &c.

f Infra num. 19 explicat in Gerardo primo Episcopo, qui pulsis Clericis, introduxit monachos.

CAPVT III.
Cum S. Aldegunde colloquium. Morbus, obitus, sepultura.

[14] Peeruulgata viri Dei longe lateque beata opinio multos visendi feruore animabat. Venerabilis igitur Virgo Aldegundis, celeberrimæ famæ nuntijs excitata, beatū virum visitandi studio aggreditur: [Excipit S. Aldegundem,] vbi per aliquot dies ab eo spiritualibus epulis pascebatur. Forte subit animum Virginis videre sitū ædificij, & loci habitationem, an satis aptus sit exercendæ religionis cultibus. Itaq; post multa inter se colloquia, sanctum virum Virgo alloquitur beatissima: Videam Pater, si placet, hæc tui cœnobij ædificia & dispositas mansionibus structuras, atque etiam territorij huius circumiacentia arua. Cui Sanctus non abnuit. Exeuntes igitur cœperunt singula quæque lustrare. Iam autem paullulum a loco processerant, [ostendit illi structuram & agros:] cum æstuantis caniculæ ignis vehementius arua decoqueret: & ecce Virgo inter arentia culta sitim cœpit ab alto colligere, plane non sine voluntate Dei, qui competentibus caussis rerum initia dispensat. Siti, inquit illa, Pater, vehementi affligor. Cui vir beatus, Nosti, inquit, Soror, quia hic arentes arenæ nullis aquis irriguis temperantur, rarisque adhuc terra cultoribus, puteis vacat, præter quod rudis adhuc incola humeris aquam non sine labore deuehit a flumine. Sustine hic paullulum, nec enim longum superest iter ad alueum. Progredientibus paullulum Virgo acrius vrgebatur, donec violentia sitis euicta deficere se clamat. Eius molestiam vir sanctus vlterius non ferens, [fontem elicit:] orationi incubuit, donec expleto vnius horæ spatio, sensim ab arenti solo scatentis aquæ vena prosiliens, largum ex se a fontem excitauit. Mirata Virgo donum cæleste, agensque gratias Deo, sitim suam salientis aquæ gustu temperauit, sublatisque laudibus virum iustum prædicare cœpit. Sed dum ille Virginis aduentu hoc præstitum fuisse diceret, & illa potius fidei & meritis ipsius ascriberet, ambo munus cæleste gustauerunt. Paret vsque in hodiernum, nec deficit fons ille, incolentibus suauis ad gustum, vtilis ad vsum, Virginis huius aduentum non fortuitæ temeritatis dixerim adscribendum casibus, qui sic opportunis prouentibus humanis præcurrit necessitatibus. Sitit Virgo, iustus orat, fons oritur, vt hauriat superuentura posteritas.

[15] Erant B. Humberto viri quatuor, & familiaritate & sanguinis iure propinqui, & ipsi quidem inter primates non ignobiles, [suis consanguineis] quos præ ceteris cognationis suæ, vir beatus diligere videbatur, eo maxime, quod licet secularis militiæ actibus occupati, tamen voto ad superna tendentes, nihil cum peccato habere cupiebant b. Compositis ergo vir Domini rebus Ecclesiasticis, & singulis quibusque prout oportuerat ordinatis, cum resolutionis diem imminere sentiret, conuocari ad se viros iussit, [commendat monasterium:] quos huiusmodi verbis alloquens, ait: Gratias refero, Filij, summo Conditori, quod vos superstites relinquo. Sedulitatem, quam mihi hucvsque dilectionis studio exhibuistis, gratam quidem mihi fuisse sciatis; sed illud multo gratius fuit, quod a prauis vos actibus longe facere, nec rerum temporalium ambitione adeo intellexi teneri. Vos ipsi filij, vos ipsi vidistis, quanta mihi rerum a parentibus in prædijs & familijs facultas extiterit. Porro ecce ex his vnum pro modulo meo monasterium cum suis appenditijs construxi, quod ipse quidem vehementer timeo, ne post obitum meum a pestiferis hominibus dissipetur, & in solitudinem redigatur. Vos igitur huius quodcumque est cœnobij, totiusque familiæ, rerum etiam ad ipsum pertinentium, tutores esse volo: vt contra barbaricam auaritiam, & infestantium rabiem stare, & propugnaculum vestræ protectionis opponere memineritis, ne malorum persuasione res Ecclesiæ diripiantur. Ecce instat dies resolutionis meæ: gratiam, quam viuo hucvsque exhibuistis, exhibete & mortuo; vt, quod ego ad laudem Dei construxi, vos vestro auxilio stabile & incolume stare faciatis. Commune erit iustitiæ præmium, quibus fuerit commune laboris iusti supplementum. Non vobis pro minimo fuerit pro statu & salute Ecclesiæ recepturis vicem inæstimabilis gratiæ. Memores huius meæ petitionis estote, si me vestri memorem atq; propitium apud summum Iudicem esse vultis. His dictis collegit se ad lectum suum, flentibusque illis atque dicentibus, Te Pater esse nostri memorem atque propitium nunc & in ipso magni iudicij die petimus, imo nos ipsos tibi tradimus diuinæ reconciliandos gratiæ: fiat per te nobis excusabile, quod aggrauat culpa offensionis nostræ. Tuis nos patrocinijs ad ea peruenire concede, ad quæ proprijs meritis non possumus aspirare. Si post laboris certamina victorem remunerationis Christus vocat ad præmia, tuo tamen Regi coniunctus, tuos in terra positos seruulos ne deseras. Nos vero ab his, quæ nobis curanda committis, nulla perturbatio poterit auertere, ne quamdiu corpora spiritus animauerit, constanter tuis subseruiamus edictis. Te auctore aduersæ dominationis non pauebimus incursus. Te vtinam nostris superesse temporibus superna velit clementia, aut tecum nos ad supernam transferat curiam. Hæc locuti, accepta benedictione rediere ad propria.

[16] Iam tempus aduenerat, quo verum Israëlem Deus ab Ægyptijs ærumnis ad promissam gloriam vocauerat; & c vir sanctus a B. Aldegunde vestes in vsus exequiarum mittendas sibi postularat, non quod ei ornamenta ad pompæ funebris celebritatem defuissent, [petit linteamina pro sepultura a S. Aldegunde:] sed quia linteis virgineis manibus textis virgineos artus componi volebat. Sane nec in his passus est Dominus benignus iusti viri vota fraudari, quibus tardioris fortasse nuntij mora poterat obstare. Missus itaque nuntius, cum iter medium explicuisset, ecce a beata virgine missus alter occurrit, ferens secum linteamina, quibus obuolui deberet corpus mortui. Hi inter se caussas & tempus itineris mutuo sermone discutientes, aduertunt vnam eamdemq; horam fuisse, qua vterque, executionis agendæ mandata susceperat. Quod sane non absque nutu diuino contigisse credendum est, vt quamlibet longe posita Virguncula, nec fama nec nuntijs præmonita, sancti viri funus curaret.

[17] Iam vero in obsequium funeris eius, quanta hominum multitudo conuenerit, [multis accurrentibus,] haud facile est scripto definire. Occurrit namque circummanentium innumera multitudo Sacerdotum ac Virginum simul & laicorum, clamantium atque dicentium, Cur nos, Pater amantissime, deseris? Cur oues relinquis, quas verbo acquisisti? Etsi offensionis nostræ culpa exigat, vt sublato Pastore hostili gladio trucidemur, tamen (quia crescentibus meritis nihil de beatitudinis tuæ portione periclitabitur, imo crementis felicibus tua præmia cumulantur) tu potius nostris, Pater, miserere calamitatibus, & superuenturæ animaduersionis indignationem mitigare memento: te enim a nobis sublato, non est qui gregem tuum custodiat, hostes abigat, prædonem abijciat, pestem amoueat, infirmitates curet, noxiorum spirituum vmbras exterreat, famem repellat, cælum refrænatis imbribus claudat, sitientibus aruis nubes aperiat, & nos rore cælestis eloquij reficiat. Quin potius nouellum gregem, quem Pastor vigilantissime Christo adunaueras, dilaniabunt lupi rapaces, lupi graues, & dispergentur oues tuæ miserabiliter. Tu eras contra insidiantem aduersarium tuta protectio, tu lorica, tu clypeus & fortitudo, [& se eius precibus commendātibus,] tu murus inæstimabilis & arcus semper extentus. Ecce nunc, Pater sancte, quia ad superna te festinare videmus, vbi aduentui tuo iam applaudit supernus ille Angelorum exercitus, defer nobis ab omnipotente veniam, quam optamus; cumque velut sidus egregium resplendueris ante luciferum Regis tui thronum, [moritur 25 Martij:] memor esto, quæsumus, horum seruorum tuorum. Inter huiusmodi flentium voces, & mixtas psallentium laudes, sancta illa anima carne soluta ad æthereas euecta est sedes, vbi fruitur Angelorum societate, Apostolorum gloriosa confessione, Martyrum purpurea claritate, Virginum quoque nectarea dulcedine, omniumque virtutum æternitate. d Extat depositionis eius celeberrima dies octaua ante Calendas Aprilis die. [sepultus claret miraculis.] Cuius corpus sanctissimum discipuli eius aromatibus condientes, detulerunt in oratorium quod ipse construxit, cum hymnis & psalmis, ibique sepelierunt cum magna gloria: vbi, suffragantibus meritis eius, beneficia præstantur diuina e, ad laudem & gloriam Domini nostri Iesu Christi.

[Annotata]

a Eadem referuntur in Vita S. Aldegundis per Hucbaldum num. 27 & latissime in Vita 3 ex MS. Gisleniano, vbi num. 13 preces vtriusque explicantur.

b In MS. depositionis historia additur: quorum ita vocabantur nomina, Asculfus, Grimoldus, Aspersus, atque Instinus.

c Eadem narrat Hucbaldus in Vita S. Aldegundis num. 27.

d [dies obitus in festo Annuntiationis] Hæc sequenti periphrasi explicantur in altera Vita MS. & historia depositionis. Cum æterna lux nuntiatur per Archangelum Dei genitrici, iste Sanctus deserens lacrymarum vallem, euectus est ad ætheream lucem, quæ in vtero Virginis assumens humanam carnem, per suam passionem, perpetuam mundo contulit salutem, Vt euidentius agnoscatur quod loquimur: non obijt hic Sanctus, quia viuit cum Christo, sed abijt ad Angelorum Curiam VIII Calendas Aprilis, cum celebratur in seculo Dei Genitricis Annuntiatio.

e Ibidem ista adduntur: Cæcitas ibi recipit visum, surditas auditum, taciturnitas eloquium, omnis infirmitas sanitatem: & quidquid ibidem cum fide vera petitur, [miracula.] absque ambiguitate obtinetur. Et non solum illo in loco, quo toto quiescit corpore ista fiunt signa; sed & vbicumque illius colitur memoria, eiusque habentur lipsana, talia patrantur miracula.

CAPVT IV.
Translatio Corporis S. Humberti. Monachi in cœnobium Maricollense inducti.

[18] Post excessum B. Humberti, præfati illius loci propinqui locum ipsum cum suis appenditijs rexerunt per aliquot temporum curricula: [Constituto auctoritate Caroli Magni Rodino Abbate,] his autem e mundo sublatis, Abbatia sine rectore multis extitit annis. Quodam vero tempore venerabilis quidam Sacerdos, nomine Rodinus, ad idem monasterium gratia orarionis aduenit. Capta autem occasione Fratres circumsteterunt illum, vt eis præesse deberet, vnanimiter postulantes. Quod cum humiliter refugeret, & indignum tanti culmine honoris se reclamaret; tandem illorum precibus infractus, Carolum magnum adijt, referens illi quanta Fratrum petitione astrictus ad regimen Ecclesiæ solicitaretur; quodque nihil inanis gloriæ aut temporalis lucri gratia inductus, summæ rei præesse optabat; sed quia considerabat reatum obstinationis subterfugere se non posse, si vtilitatem Fratrum negligeret, & ad respuendum hoc, quod vtiliter subire monebatur, pertinaciter repugnaret; huius rei formidine actus, Regis beneuolentiam attrectandam æstimauerat. Nam & loci poscere videbatur vtilitas, vt ea quæ vetustate collapsa fuerant, renouarentur: dari ergo sibi rogauit prædictam Abbatiam regendam. Audita ergo Rex Fratrum petitione, & viri non ignobili conuersatione, acquieuit voluntati eorum a. Regressus ergo venerabilis Sacerdos ad monasterium, cum alacritate a Fratribus excipitur. Superueniente vero b tempore contigit, vt nocte quadam, cum se sopori dedisset, in somnis ab Angelo moneretur, quatenus beati Confessoris corpus transferret e tumulo, in quo multis iam annis quieuerat. Conuocatis igitur Fratribus exposuit illis reuelationem, [post diuinam reuelationem,] indictoque ieiunio hortatur vt sacrum tumulum submouerent. Tertio ieiuniorum die Abbas, accitis præsentibus vicinisque Confratribus, sed & multa laicorum turba, intimauit illis qualiter de Sancti corporis motione cælitus fuisset commonitus. Auditis Fratres suæ vocationis caussis & exposita visione, glorificant Deum, simulque se accingunt Sacerdotalibus indumentis, impositaque antiphona cœperunt sepulcrum detegere. Quod dū altius pertentarent, [corpus S. Humberti reperitur post annos 153 incorruptū,] cœpit paullatim nectarei odoris fragrantia naribus eorū infundi. Vt autem sanctissimum corpus apparuit, admirari quidem non satis digne, dicere autem quis nequaquam sufficit, quanta miri odoris suauitate perfusi sunt qui aderant. Et quod magis stupeas, c centesimus quinquagesimus tertius annus depositionis eius fuerat, cum illud sacrū corpus, ita illæsum & incorruptum inuentum est, ac si eadem die spiritum emisisset; [cum linteaminibus & floribus:] vt si lectulum compositum videres, dormire hominem æstimares. Verum etiam linteamina, quibus inuolutus exequiarum tempore fuerat, nihil corruptionis in se habere omnibus patuerant. Sed & herbæ, quæ sepulturæ eius die appositæ fuerant, quas aut nullas esse pro temporum antiquitate, aut in puluerem resolutas putares, [transfertur in ecclesiam] adeo virides sunt repertæ, ac si terræ radicitus inhærentes irriguis aquis virescerent. Leuantes autem cum reuerentia sanctum corpus transtulerunt, in ecclesiam, quam prædictus Abbas ampliatis ædificijs dilatauerat d.

[19] Multo denique tempore Abbatia tanto rerum facultatibus est imminuta, [Miserum statum monasterij] quanto secularis potestatis nutibus mancipata. Nam & hi, qui Ecclesiastici cultus officijs præesse videbantur, negotijs secularibus tanto liberius inhærebant, quanto nullo Rectoris fræno coërcebantur. Porro si quid pro sui absolutione viri religiosi ad communem famulantium vsum contulerint, hi in vsus proprios retorquentes, subditorum indigentiam non adeo curabant: quæ autem ad solennem templi ornatum seruabantur, vilis mercaturæ impendijs distrahebant. Vnde factum est, vt e Ottone Imperatore, Henrici quondam Regis filio, dum f Fulbertus Cameracensis Sedis illustris Episcopus super huiusmodi querelam deferret, [Fulbertus Episcopus ex parte restituit,] ille Princeps Catholicus Abbatiam de manu g Isaac, qui tunc temporis Comitatus dignitatem administrabat, receptam, S. Mariæ Cameraci h subiectam faceret, & Episcopali regimine moderandam destinaret, quæ vsque in hodiernum ad eamdem matris Ecclesiæ sedem spectare videtur. Verum res ecclesiæ, quæ male ab externis tenebantur, & aut violentis inuasionibus aut infaustis, vt diximus, Clericorum conuentionibus fuerant alienatæ, nondum vsq; ad tempus Gerardi Episcopi dirimi potuerunt. Hic quartodecimo i Henrici Imperatoris anno Pontificale sceptrum adeptus dum lustratis diœcesis suæ finibus, per singulas ecclesias, qualiter diuina ministeria tractabantur, perquireret, [Gerardus Episcopus introductis monachis restaurauit:] & ad hunc locum forte transitum faciens diuerteret, reperit deformi horrentem specie, semiruta ædificia, omnia dissipata, vt hinc hostilem exercitum transisse putares. Tantæ igitur desolationis caussam percunctatus, cum didicisset maxime ex insolentia Clericorum tantam rerum ruinam obortam, & ipse vniuersos eorum mores, tum priuatis tum publicis correptionibus increpitans, nequaquam ab errore prauæ consuetudinis posset reuocare; desperata correptione, k eiecit illos a loco, substituens pro his ordinem monachorū, l consultius eos arbitratus Regularis disciplinæ normam tenere, & si quid oriretur insolentiæ facilius ad rectum duci. Renouato itaque atque ampliato monasterio, cœpit possessiones ecclesiæ, sicubi fuerant, restaurare.

[Annotata]

a Additur in altera Vita & historia depositionis: Quia erat genere nobilis, iustitia exacta, & studio veræ caritatis laudabilis, omnique grauitate amabilis.

b Ita MS Autuerpiense. At Maricolense, Imperatore.

c Circa annum 833. Sub Ludouico Imperatore.

d In altera Vita MS. ista adduntur: In ea vtique reposuerunt sanctum corpus, omni auro topasioque pretiosius: [miracula.] qui velut viuus medelam sanitatis præstat ægrotantibus, visum restaurat cæcis, surdis reddit auditum, odorem tribuit obtrusis naribus, loquelam perditam mutis reparat hominibus, medeturque cunctis infirmitatibus. Adijciuntur dein nonnulla moralia de vi miraculorum, & malitia obtrectantium: & finis tam Vitæ quam historiæ depositionis imponitur.

e [Otto I Imp.] Otto I vt Rex Germaniæ imperauit ab obitu patris Henrici Aucupis anno 936 defuncti: ac consecratus Imperator anno 962, vixit vsque ad annum 973.

f Fulbertus sedit ab anno 934 ad 956.

g [Isaac Comes.] Isaac Comes anno 921 apud Carolum Simplicem Regem Francorum impetrauit Maricolensibus variorum fundorum confirmationem: cuius diploma legitur apud Miræum in Notitia Ecclesiarum Belgicarum cap. 50. Sed apud Baldericum lib. 1 Chronici Cameracensis cap. 65, Isaac Comes ob succensum castellum Ecclesiæ Cameracensis in Synodo anno 924 præstitit satisfactionem.

h Id dato diplomate anno regni 23, Christi 919 aut sequente fieri iusserat Carolus simplex Rex Francorum apud Baldericum lib.

1 cap. 67 vbi ista leguntur: Comites venerabiles Hagano ac Rodulfus nostram adeuntes Serenitatem; [Abbatiun cula subiecta Ecclesiæ Cameracensi.] humiliter expetierunt vt sanctæ Cameracensis Ecclesiæ, cui præ est Præsul Stephanus, vir quippe totius regni strenuus, ad sanctam Dei Genitricem Mariam largiremur, sub perpetua seculi subiectione in pago Hainoense super fluenta Helpræ, abbatiunculam, dictam Marellias, vbi iacet S. Humbertus corpore in ecclesia, quæ est in honore S. Petri dicata. Nos itaque illorum cognoscentes congruam esse petitionem, deuote eamdem abbatiunculam cum suis omnibus adiacentijs delegamus ad prædictam sedem S Mariæ perpetualiter ibi habendam. Verum rem tunc non fuisse ad effectum ob varia bella deductam, colligimus ex hac Vita, cui consentit Baldericus lib. 2 cap. 32 asserens, Ottonem Abbatiam habendam tradidisse Ecclesiæ Cameracensium.

i Est is S. Henricus Imperator, in Regem Germaniæ consecratus 7 Iunij anno 1002, [S. Henricus Imp.] cuius regni annus 14 incipit anno Christi 1015, quo est Gerardus Episcopus consecratus, mortuus 14 Martij anni 1049.

k Aquicinctinus Prior notat id contigisse circa annum 1020.

l [Benedictini.] Idem adait sub regula Diui Benedicti. Eodem modo tunc temporis expulsis Canonicis e monasterie Altimontensi haud procul dissito, introductos fuisse ab eodem Gerardo monachos tradit Baldericus lib 3 cap 6. In Vita S. Popponis Abbatis 25 Ianuarij dicitur Eilbertus frater dicti Gerardi Episcopi Abbas Mariliacensium, qui tunc videtur constitutus. [Abbas.]

CAPVT V.
Corpus S. Humberti sublatum: in Flandriam & Cameracum delatum: Maricolas relatum.

[20] Verum hi qui eiecti fuerant, nequaquam suæ offensionis culpam reputantes, sed melioribus indignantes, [Corpus a Clericis furto sublatum] cœperunt quærere opportunitatem, quomodo rebus amissis consulerent. Missa igitur speculatione, congruum nefarijs studijs euentum reperiunt, quo templum solum offenderent, & Abbatem deesse cum monachis, qui forte Cameraci pro certis caussis ecclesiasticis apud Synodum illis diebus detinebantur. Rapientes itaque tempus ad occasionem sceleris perpetrandi, coacta manu latrunculorum, factaque irruptione, monasterium violenter intrarunt, & fractis scrinijs & ornamentis, quæ forte repererant, partem sustulerunt; dementes, vt qui nec sacrilegas manus ab ipso Confessoris corpore continuerunt. Sed & illud assumentes ad remotiora saltus deserta transtulerunt, quo si non alia mercede saltem per hoc pateret eis recursus ad antiquum locum, aut certe in externam regionem venale deferrent. Sic ab illis depositum per quosdam didicimus. Sed conclusit illos diuina Dei bonitas, [recipitur:] quæ cuncta fortiter regit & suauiter disponit, ne patria tanto Patrono destitueretur, nec praua voluntas effectus sui reatum incurreret. Nam fideles a Episcopi, mox vt eis res innotuit, reuocatis ab intentione Clericis, receptum ei thesaurum reddiderunt, veniam Clericis implorantes.

[21] Instabat forte caussa monasterij, quam prosequi Abbas monasterij debuerat: nam Clerici, de quibus superius mentio facta est, [portatur in Flandriam:] villam vnam in pago Hagnou, quam Seuiercas vocant, cuidam militi pro census annui solutione donauerant, quæ in manu b Balduini Marchisi post obitum viri deuenerat. Hanc repetitum Abbas, si qua fieri posset, ire parabat. Vnde post quæsitum ab Episcopo consilium statuit in pagum Flandrensium beati Humberti corpus deuehendum, vbi ipse Balduinus in locis maritimis pro rerum opportunitate se eo tempore continebat: arbitratus Comitis animum ad beneuolentiam posse inflecti, dum se hominem, quem iure mortalitatis sciret corruptioni obnoxium, a sancto Dei Confessore requiri specie precantis conspiceret, quem postmodum indigeret habere precatorem. Sicque factum est.

[22] Translato itaque in præfatum pagum sanctissimo corpore, quid ad insigne virtutum eius emicuerit, silentio comprimi nefas esse iudicaui. Forte mulier in vico, cui nomen c Brugas antiquitas dederat, commanebat, quam omnis vicinia ex multo tempore sanguinis profluuio nouerat laborantem. Hæc rebus primum locuples, iam in eo fuerat, [mulier profluuio sanguidis laborans,] vt omnem pene substantiam suam in medicis consumpsisset. Desperata itaque sanitate, cum votis mortem optaret, quæ viribus exhaustis inuisum spiritum trahebat; audiuit B. Humbertum haud procul a domo exultante populo deportari. Exiliente fide, certior de salute, postulat se deferri ad corpus, quæ certe limen domus suæ multo ex tempore transire nequiuerat. Baiulantibus itaque viris duobus, primum quidem brachijs innixa suspenso gradu cœpit, vt poterat, festinare ad corpus, cum paullatim, refusis viribus cœpit iam melius sentire. Sed turbis comprimentibus, dum hi qui vehebant feretrum vehementius vrgerentur, & illa consequendi difficultate tardaretur, missa legatione, obtestatur morari eos paullisper. Qui corpus baiulabant, nescientes caussam legationis, & parui curantes mandatum, dum ire festinant; accersito vno ex monachis, qui comitabantur, indicat infirmitatis morbum & sumpta ex collo catenula argentea, huiusmodi intulit verba: Hoc mihi, Pater, residuum est ex pecunia, quam numerosam habueram, reliquam in medicis consumpsi, hanc in sumptus peregrinationis deputaueram, requisitura subsidia Petri & Pauli: [sanatur:] sed quia non dubia sum B. Humberti me posse meritis iuuari, hoc in fabricam domus illius sumite, sacrumque feretrum restare, dum ego fimbriam sindonis eius contingam, facite. Confido enim, si tetigero, salutem optatam me reportare. Quod & factum est. Perueniens enim ad corpus, mox, vt pallium, quo tegebatur, attigit, sanata est: & exiliens & laudans Deum, redijt ad propria, non sine admiratione multorum, dum, quæ alienis vehiculis aduenerat, proprijs gressibus exultantem redire vidissent.

[23] Reportatus a Flandrensibus finibus B. Humbertus in vrbem Cameracensem, [reportatur corpus ad ecclesiam S. Humberti prope Cameracum:] diebus paucis quieuit in ecclesia B. Martini, quæ sita est extra murum haud procul ab vrbe. Forte iumenta monachorum non longe a basilica hospitio custodiebantur: resolutis vino & somno custodibus, dum negligenter claustra hospitij munita forent, patentibus intempesta nocte ostijs, vnus ex summarijs eorum exilijt, errabundus in lucem vsque progrediens. Quem soliuagum offendens vir quidam, ad ruralia opera mane exiturus, nec satis vsque fidelis, capta occasione reclusit in domum suam, noctem operiens quæ furtis opportuna videtur, ne per diem deprehenderetur, si quo minare tentaret. Mane autem facto, custodes, cum aperto ostio aduerterent deesse iumentum, clamant tentatum a furibus hospitium. Quæstione facta auctorem damni nusquam reperiunt. Triduo denique expectato, cum nulla darentur indicia, & desperatione facta iam a quærendo desisterent, mulier quædam quæ orationis gratia forte conuenerat, velut indignantis affectu se circumstantibus infit: Scilicet, illud credibile dixerim, quod Sanctus Domini Humbertus ministrorum suorū vsibus perire iumentum pateretur, cui amisso equo, aiunt quondam indomabilem vrsum præbuisse officium. Illud incertum, an id derogando, velut incredula debacharetur, an certior de meritis sancti viri Dei, hoc veritatis spiritu resultasset. [vbi equus furto sublatus,] Sed necdū illa verba finierat, & ecce qui iumentum subduxerat, pœnitentia ductus, licet inuitus, ante feretrum S. Humberti cum lacrymis prosternitur, tundensque pectus miserabili quæstu basilicam omnem replebat. Taciti, qui aderant, expectare, quidnam egisse tantopere doleret: cum ille assurgens a circumspectis qui astabant, Abbatem sibi demonstrari rogat: quem intuitus, mox eius pedibus prouoluitur, & reum se criminis accusans, Ego, inquit, Pater, ego sum perditissimus ille, qui vestra commoda latrocinandi fraude perturbaui, vestrumque iumentum, non vestri dispendij, sed duro infelicitatis meæ nomine, subduxi. Culpam non dissimulo, sed erroris veniam postulo, dum quod amiseratis saluum ecce recipitis. Sit satis exhaustum supplicij, quod per totum hoc triduum hinc plector vltricis pœna formidinis & inæuitabilis laboris. Nam vt sciatis, quantis crucier miserijs, tertia dies est, quo conuentus hominum fugiens, lucem ipsam timeo, & sicubi datur, obscuro me recipio vmbraculo: nocte vero fugam apprehendo. Sed dum viciniæ huius fines transfugisse, [dum a fure nequit abduci,] cunctaque pericula mihi euasisse videor, facto crepusculo ante ianuam huius ecclesiæ, tamquam somno delusus, me adstare comperio. Per has igitur singulas noctes, inextricabilis fugæ crucior labore, cum nec animal deponere, nec tuta fas est latibula reperire. Conuenior digne reatus mei pretio, non suppetit facultas ad effugium nec ratio ad decisionis argumentum. Conclusit me fateor, iniquitas mea, [vltro restituitur:] instat offensionis meæ haud pœnitenda vltio. Sed nec frustra crediderim his me malis vrgeri ex indignatione S. Humberti. Iam nunc Pater, saluum & incolume, quod vestrum est, suscipite, mihique quam non mereor væniam donate: non ingratum dicetis cras tantis beneficijs, cum non amplius audieritis talibus immersum flagitijs. Supplicibus itaque verbis flexus Abbas ad misericordiam, indulget homini, quod rogarat: denuntians, vt emendatius viueret. Denique per aliquot dies B. Humbertus quieuit in basilica, cuius supra mentionem fecimus.

Dignum interea visum est Episcopo, hinc corpus eius submotum, statui in ecclesia B. d Andreæ Apostoli, quam ipse construxerat, [an in ecclesia S. Andreæ conseruandum, inquisitum:] quatuordecim millibus ab ipsa vrbe distantem, pro eo quod locus ille munitissimus est, ad refellendos hostiles incursus. Sed & loci opportunitas tanta est, vt nulla eius pars sit fructibus infœcunda, sed vniuersa terra optima, & ferax. Nam & spontaneos fructus soli vbertas ministrat, & est nemorum ferax, & ideo diues pecoris, & abundans lactis. Terra solubilis & mollior ad exercitium culturæ gratia & pulcritudinis specie, externis habitatoribus sui desiderium immittit, vt relictis finibus suis ad hanc vna habitaturi e diuerso conueniant. Aquæ e eius dulces haustu, & ad potandum habiles: siquidem nec palustris vliginis crassum aliquid aut turbidum alueus recipit, quia arenoso littore circumcingitur; vnde & genera piscium quam in alio flumine præstantiora sunt. Hac tanta rerum opportunitate inductus, & maxime propter frequentiam populi statuerat Episcopus S. Humbertum eo loci exponi: sed reputans quia ipse vir sanctus, vrbana conuenticula & arua fertilia devitans, aridum potius solitudinis locum delegisset, timuit ne ex occasione celebrioris loci pareret caussam offensionis. Reuocata igitur sententia ad antiquam sedem remittendum existimauit: [refertur ad Maricollensem ecclesiam.] considerans autem ne veteris malitiæ nondum satiato furore, contra sanctum locum aliquid Clerici molirentur; conuocatis vicinæ regionis primoribus, ne quid insidiarum contra præfatum locum fieri paterentur, eos sacramento constrinxit. Repositus est igitur pretiosus Domini Confessor Humbertus honorifice, & cum magna plebis exultatione in loco suo, vbi corpus quidem illius incorruptibilem resurrectionis gloriam & aduentum resurrectionis f expectat, spiritus vero in cælis optatæ quietis visione, & incomparabili cum Sanctis fruitur æternæ felicitatis iocunditate. Ad quam nos eius interuentu peruenire concedat ipse auctor humani generis Deus, qui pro nobis dedit vnicum Filium suum Dominum nostrum Iesum Christum, qui vnus cum eo & Spiritu sancto viuit & regnat per omnia secula seculorum. Amen.

[Annotata]

a Erant viciniores Episcopi Tornacensis & Leodiensis. Certe ab Gerardo Vulpodonem inthronizatum Episcopum Leodiensium scribit Baldericus lib. 3 cap. 14.

b Hic est Balduinus V. Barbatus, siue Pulchrobarbus cognomine, qui patri suo Arnulpho iuniori anno 1003 vita functo successit, & anno 1036 viuere desijt.

c Ita nostrum MS. sed vrbs, non vicus erant Brugæ & Comitum fere Sedes. In MS. Maricollensi Bongias. Quid si in reditu versus Hannoniam res contigerit & Ronsias vulgo Ronse legendum sit, antiquum inter Aldenardam & Tornacum municipium.

d Est cœnobium S. Andreæ in Castello Cameracesij Ordinis S. Benedicti, extructum & dedicatum a dicto Episcopo Gerardo, [Cœnobium S. Andreæ.] & a successore Lietberto perfectum, vt ex eius monumentis refert Miræus in Originibus cœnobiorum Benedictinorum in Belgio cap. 34. In eiusdem Miræi Codice donationum cap. 46 habetur Bulla donationis Gerardi Episcopi, & cap. 47 Conradus Imperator eam fundationem confirmat diplomate, anno 1033 signate: in eo hæc habentur ad hanc Vitam spectantia: Abbatiam quoque S. Humberti in Maricolis, quam idem Episcopus, expulsis inde inreligiosis Canonicis, in priorem monachorum Ordinem reformauit, præcipimus dein in libatam perseueratum iri.

e Sellæ fluuioli.

f Philippus Brasseur in Originibus cœnobiorum Hannoniæ distinctione 4 asserit Radulphum, [corpus & brachium S. Humberti.] in Abbatem Maricolensem creatum anno 1132, curauisse per Nicolaum I Episcopum Cameracensem transferri corpus S. Humberti ad eius fontem, & Walterum Abbatem brachium S. Humberti (quod hodieque argenteo phylacterio inclusum est) perornauisse anno 1231, prout constat ex Latina inscriptione.

DE SS. BARONTO ET DESIDERIO EREMITIS, PISTORII IN HETRVRIA,

CIRCA ANNVM DCC

Commentarius præuius.

Barontus, eremitæ Pistorii in Hetruria (S.)
Desiderius, eremitæ Pistorii in Hetruria (S.)

[1] Pistoriumseu Pistoria, antiqua & amœna vrbs Etruriæ est inter Florentiam, cui subest, & Lucam, Sede Episcopali exornata: in cuius territorio, omni fructuum genere abundante, dicuntur numerari oppida, pagi, villæ, palatiaque ad aliquot millia. Hic inter radices montium reperit planitiem exiguam S. Barontus, & adiunctis sibi socijs S. Desiderio alijsque vitam sancte peregit, & die XXV Martij ad cælestem gloriam migrauit. De his Tabulæ Martyrologij Romani ista ad hunc diem habent: Pistorij sanctorum Confessorum Barontij & Desiderij. Vbi in Notis indicat Baronius, [Acta eduntur ex MS. Pistoriensi,] se horum Acta e Pistoriensi Ecclesia Romam missa accepisse: quæ nos e singulari beneuolentia Reuerendorum Patrum Congregationis Oratorij Romæ obtinuimus, & inde huc delata edimus. Hisce addimus Visionem S. Baronti, quam ipse in Gallijs monachus habuit & conscripsit. Huius visionis historiam habuit olim Heribertus Rosweidus, repertam inter MSS. Vitas Patrum sibi e Bauaria transmissas, in codice vetustißimo ante annos DCCC scripto, qui pertinebat ad monasterium S. Floriani, vulgo Monachorum-monasterium seu Munichs-munster dictum, [& ex 2 MSS Visio S. Baronti,] ad ripam Ilmi fluuij inter Ingolstadium & Abenspergam situm. Aliud huius Visionis exemplar nacti sumus in antiquo Codice Serenißimæ Christinæ Reginæ Sueciæ numero 1270 signato. Ex hac Visione plurima decerpta sunt & inserta Chronico Malleacensi seu S. Maxentij in Pictonibus, edito a Philippo Labbe tomo 2 Nouæ bibliothecæ manuscriptorum librorum pap. 193 & sequente.

[2] Hanc Visionem nemo sic intelligat, quasi vere anima separata a corpore localiter ad cælum atque infernum deducta fuerit; [rapti in extesim,] sic enim reipsa mortuus Barontus fuisset: quod credi non patiuntur ipsa S. Angeli Raphaelis verba num. 3. Ego istam animam mecum hinc ante tribunal æterni iudicis duco, sed spiritum eius hic in corpore relinquo. Igitur dumtaxat extasis significatur perfecta: quæ in Visionibus S. Franciscæ Romanæ vocatur extasis immobilis, dum nempe omnium fere sensitiuarum facultatum operationibus suspensis, ita agitur anima per species intellectui obiectas, quemadmodum reipsa seiuncta a corpore perciperet præsens externa obiecta, quorum species raptus tempore interius exhibentur: corpore interim eumdem retinente situm, quem habuit in ipso extasis superuenientis articulo; vel ne hunc quidem conseruante, sed per omnia cadaueribus simili, nisi quod exigua reciprocatio spiritus index vitæ supersit, quemadmodum S.P.N. Ignatio in octiduano suo raptu Manresæ legimus accidisse, & huic S. Baronto contigit. Quare, cum in istis hominum extaticorum raptibus superiori quadam vi sic agatur intellectus, sicut naturali spirituum animalium motu in somnijs agi phantasiam experimur, non debet raptuum istorum veritas ex eo æstimari, quod cælum aut alia quæcumque obiecta talia reipsa & Physice sint qualia repræsentantur: sed quod similitudinariæ illæ imperfectæque repræsentationes eorum tendant ad inducenda iudicia practica vera. Cumque S. Baronti Visionem secuta fuerint efficacia proposita sanctioris vitæ, propter viuacem apprehensionem eorum, quæ animabus e corpore emigrantibus & ad Dei tribunal sistendis accidunt; vera habenda est illius visio, & vt talis optimique exempli ad bona opera pœnitentiamque suadendam merito in libris Ecclesiasticis transcripta & conseruata fuit.

[3] Monasterium, in quo ante, cum eam Visionem haberet, in Gallia viuebat, [in monast. Longoreto,] appellatur in hisce Actis Longoretum, Longoretus, & Languritus, situm in saltu Brionensi, ad ripam fluuij Clasis in ditione Bituricensi, in confinijs territorij Pictauiensis, vulgo Lonrey en Braine, nunc autem paßim dicitur S. Siran en Braine, a. S. Sigiranno Fundatore & primo huius loci Abbate, cui dies IV Decembris sacer aßignatur. Sanmarthani tomo 4 Galliæ Christianæ pag. 828 referunt tabulas fundationis huius monasterij, tamquam a Dagoberto I Rege Francorum extructi, sed quas merito suspectas habent. Philippus Labbe in tomo iam allegato edidit pag. 439 & sequentibus Elogium historicum S. Sigiranni eiusque Vitam prolixiorem, sed sub finem mutilam: e quibus constat tam huius monasterij Longoreti, quam alterius non procul dißiti infra memorati, cui Mille-becum aut Mille-pecus nomen est, initium debere referri ad tempora Chlodouei II, dicti Dagoberti filij, & fere ad annum regni eius quartum, quo Flaucadus seu Flaucatus aut Flaocatus in regno Burgundiæ, cui tunc suberant Bituriges, pro Chlodoueo Maior-Domus erat constitutus, imo vt præuiderat in spiritu S. Sigirannus, non diu post extinctus. Hinc liquet de tempore vitæ & conuersionis S. Baronti, ad cuius Visionem ista præponuntur in Chronico Malleacensi: Theoderico regnante, Visio terribilis apparuit, quam antiquus hostis gessit in vrbe (imo ditione) Biturica, id est, anima Baronti monachi a corpore translata est & reuersa. [sub Theoderico Rege,] In fine vero Visionis, Acta hæc omnia dicuntur VIII Kalend. Aprilis, sexto anno regnante Theoderico Rege Francorum. In Chronico Malleacensi legitur quintus annus. Is foret annus Christi DCLXXXIV aut sequens secundum Chronotaxim a nobis alibi stabilitam. Hinc in Actis Vitæ S. Baronti Pistoriensibus mendum notatur in primis verbis, a sciolo quodam imprudenter adiunctis: & legendum, [circa annum 684.] Theoderici Regis tempore in eius regno: non vero, Theoderici & Theodeberti Regum tempore in eorum regno. Fuerunt hi fratres filij Childeberti Regis Austrasiorum & Burgundionum, e quibus anno DXCVI cœperunt regnare Theodericus apud Burgundiones, & Theodebertus apud Austrasios, & tunc annus sextus istius Regis Theoderici conueniret in annum Christi sexcentesimum primum: quod foret annis circiter quadraginta sex, antequam monasteria Longoretum & Millebecum extruerentur. In Chronico Malleacensi, quæ præcedunt & sequuntur, ad Theodericum Regem, a nobis supra aßignatum, pertinent. Quam diu postea in sua peregrinatione, ac dein in Pistoriensi agro vixerit S. Barontus, non liquet: arbitramur facile DCC annum Christi eum attigisse, & S. Desiderium & alios socios seculo octauo e viuis abijsse.

[4] Andreas Saussaius ad diem XXV Martij, quo supra eos Tabulis Martyr. Rom. inscriptos diximus, [Elogium Saussaij,] in Supplemento Martyrol. Gallic. hoc eos elogio exornat: Eodem die depositio sanctorum Confessorum Barontij & Desiderij monachorum, qui natione Galli, seculi rebus contemptis, patria deserta, in Etruriam secedentes, apud Pistorium vitam complexi monasticam in cœnobio S. Petri de Languore, carnem cum omnibus concupiscentijs crucifixere, mundoque mortui ac Christo viuentes, hostiam Deo placentem sese in odorem suauitatis obtulere. Barontius autem ipsorum suorum viscerum factus immolator, Ahloaldum filium super aram fidei, spe viua & feruenti caritate, Diuinæ etiam Maiestati, sacrificans, mortificationis etiam suæ socium effecit, vt & immortalitatis beatæ participem habere tandem promeruerit. Hæc Saussaius speciosa admodum amplificatione, sed nimium aberrante. Monasterium S. Petri de Languore, [emendandum:] est Longoretum S. Petro sacrum, non in Etruria, sed in agro Bituricensi: hoc in loco Aigloaldus filius vna cum patre vitam est monasticam auspicatus, sed patre in Italiam peregre abeunte, quid fecerit, plane latet. Dein S. Desiderius non disceßit cum S. Baronto e Gallia in Etruriam, sed huic ob famam sanctitatis vulgatam se ibi adiunxit, potius Italus quam Gallus censendus. Inscripti etiam ambo sunt Martyrologijs monasticis VVionis, Menardi, Dorganij, Bucelini. VVion allegat res eorum gestas a Siluano Razzio in libro de Vitis Sanctorum Etruriæ, [Martyrol. monastica non absque næuis.] & a Petro Bugiano in Historia monastica colloquio vltimo, scilicet a pag. 542, descriptas: sed & ipse aberrat, dum ambos natione Gallos fuisse ait, & vitam complexos monasticam in monasterij S. Petri de Longore circa annum Domini DLXX, quo anno Childebertus Rex pater Theoderici & Theodeberti Regum necdum erat natus: interim sub his fratribus asserit Razzius natum S. Barontum, at floruisse Bugianus: hic monasterium S. Petri Longoretum appellat. Razzius ait dictum de Longore, nunc appellari del Capo, quæ figmenta etiam descripsit Bucelinus, qui accuratius illos legisse videtur, dum S. Desiderium non in monasterio Galliæ Longoreto, sed in eremo Etruriæ adiunctum scribit.

[5] Ferrarius in Catalogo generali ad XXVII Martij, Pistorij in Thuscia, inquit, S. Barontij Abbatis. In Notis allegat Tabulas Ecclesiæ Pistoriensis. [Cultus Pistorij 27 Martij,] Habuit Ferrarius Vitam MS. Pistorio acceptam, ex qua præclarum compendium confecit a se editum ad XXVII Martij, in Catalogo Sanctorum Italiæ, annotatque, licet Natalis SS. Barontij & Desiderij in Martyrol. Rom. VIII Kalend. Aprilis descriptus sit; in Ecclesia tamen Pistoriensi festiuitatem hac die ex antiqua consuetudine celebrari: & festum hoc videri translatum ob festum Annuntiationis & festum S. Iacobi Apostoli, quod agitur XXVI Martij. Eadem die XXVII Martij contigit Translatio corporum S. Desiderij & sociorum, quam perperam ad XXVIII Martij transtulit Razzius. In Actis Latinis aßignatur dies sextus Kalendas Aprilis, pro quo Bugianus substituit diem sextum Aprilis: vti & pro obitu S. Baronti diem VIII Aprilis, pro quo in Actis legitur dies VIII Kalendarum Aprilium. Maiori mendo scripsit Razzius eum mortuum esse XXV Aprilis. VVion castigat duos errores Bugiani & vltimum Razzij: cuius priorem, addito alio mendo, describit ad XXVIII Martij, [Inuentio & translatio etiam 28 Martij.] his verbis: Pistorij inuentio & translatio SS. Baronti & Desiderij & sociorum monachorum. Eadem habent Dorganius, Menardus, Bucelinus, qui errantem Bugianum pro se allegat. Ferrarius in Catalogo generali omißis socijs ista habet: Pistorij Inuentio SS. Barontij & Desiderij. In Notis allegat VVionem, Razzium, Riccordatum, qui est alijs Bugianus. Interim ex Actis impreßis non isto die, sed præcedenti VI Kalend. Aprilis translata fuisse corpora S. Desiderij & sociorum ad eamdem ecclesiam, ad quam ante translatum fuerat corpus S. Baronti. In Actis MSS. Pistoriensi & S. Floriani scribitur semper Barontus, quibus consentit Chronicon Malleacense: in MS. Reginæ Sueciæ Baronthus cum aspiratione: in Martyrol. Romano Barontius dicitur.

VITA
Ex MS. Vallicellano Patrum Congregationis Oratorij, Pistorio accepto.

Barontus, eremitæ Pistorii in Hetruria (S.)
Desiderius, eremitæ Pistorii in Hetruria (S.)

BHL Number: 0996

EX MS. PISTOR.

[1] Theodorici a Regis tempore, in eius regno nobili exortus Francorum genere, [Nobilis Francus,] vir claruit insignis, Barontus nomine. Hic diuino succensus ardore, nato cum proprio, b Agloaldo nomine, omnem mundi postponens pompam, cœnobialem tota mente amplecti studuit conuersationem. [monachus Longoreti,] In beatissimi itaque Petri Apostolorum Principis monasterio, Longoretum vocato, proprij capitis comam deposuit: vbi in Dei opere deuotissimus perseuerauit. Eodem autem loco vir Domini tam mirifica monetur visione, [visionem habet:] vt Angelico subuectus officio, Sanctorum cælestia contuendo nosceret gaudia, & Auerni dira prospectaret tormenta. Mox ergo sui patrem cœnobij sedulis deposcere cœpit precibus, vt eius permissu Gallicum genitale solum sibi liceret deserere, [impetrata facultate,] & orationis caussa diuersa Sanctorum oratoria adire, sicque demum anachoreticam vitam ducere. Post plurimam tandem indesinentemque petitionis suæ instantiam eius Pastor cum omni grege, licet inuiti, suo satisfecere desiderio: quorum adepto consensu mox vir beatus Romam petijt, vt cælorum Clauigeri, [Romam petit,] qui iam se a dæmoniaca eripuerat potestate, diu desideratum videre mereretur sepulcrum. Confessor itaque Christi Barontus, adepta sui patris licentia, peregre profectus, dum orans plurimorum perlustrasset memorias Sanctorum, [loca sacra inuisit:] Roma per Tusciam remeans, eremique sibi inueniendæ solitudini inhians, Pistoriensis oppidi applicuit territorio: vbi famosissimum audiuit esse locū, [in agrum Pistoriensem venit:] solitariæ vitæ satis congruum, ab Orientali siue Occidentali plaga montibus circumseptum.

[2] Venerabilis igitur vir Domini incolendæ sibi solitudinis visere exoptans locum, [cellulam inter montes extruit,] cuius laudabilem iam auditu perceperat famam, sancto se ducente Spiritu illuc vsque peruenit: & geminorum inter radices montium planitiem exiguam, valde tamen gratam reperiens, mox illic paruam sibi construere cœpit cellulam. Postquam deuotissimus Christi eremicola cœptum solitudinis suæ peregit ergastulum, [fontem precibus obtinet:] quoniam ipse aquis careret locus, ibidem se in orationem strauit, vbi a Domino indeficientem salientis aquæ impetrare meruit venam, vicinamque proprijs manibus excauans crepidinem, viui fontis munere a viuo fonte donatur.

[3] Eo itaque Dei seruus persistens loco, die ac nocte in Domini meditabatur lege, vt de virtute in virtutem prouectus, [Psal. 83, 2 fama virtutis late spatia:] Deum deorum in Sion videre mereretur, cum Propheta decantans, Quam dilecta sunt tua, Domine Deus virtutum, tabernacula, concupiscit & deficit in atrijs tuis anima mea. Cum autem iam beati viri celeberrima fama passim diuulgata huc illucque spargeretur, quidam vir venerabilis, cognomento Desiderius, constantia spei, fidei, [adiunguntur S. Desiderius,] caritatis armatus, ad hunc egregium accessit Patrem: vt eius exemplo eruditus alta scanderet regna Polorum. Huius laudabile præconium subsecuti sunt & alij adolescentuli quatuor, qui deserentes ea quæ carnis sunt, placida mente, benigno amore, [& 4 iuuenes:] beati viri magisterio flectere discunt colla, quatenus dominicum adimplerent præceptum, quo ait: Qui dereliquerit patrem aut matrem vel omnia quæ sua sunt, centuplum accipiet. [Matth. 19, 29] Itaque dum & hi perfectissimi Magistri imitantur doctrinam, vitam & exemplum, ad summum culmen sanctitatis conscendere digni fuerunt.

[4] Postquam autem B. Barontus præfulgidis ornatus moribus, varijsque virtutum floribus coruscus, [sancte moriuntur Barontus 25 Martij,] longo iam foret senio fessus, carnis vniuersæ sequendo tramitem, terræ terram relinquens, sub die octauo Calendarum Aprilium feliciter migrauit ad regna cælorum, cum Christo perenniter regnaturus. Cuius corporis pretiosissimam glebam discipuli eius diligentissime procurarunt, & in basilica, quam ipse viuens fundauerat, honorifice deposuerunt. In quo loco & idem ipse B. Desiderius, [Desiderius & alij 4,] post plurimum spiritalis exercitationis suæ laborem, cum ex hoc mundo ad Dominum transmigrasset, secus eius vestigia sepulturam promeruit suscipere cum laude & gloria. Illic & alij quatuor, quorum superius mentionem fecimus, post nonnulla annorum curricula sigillatim de hac luce subtracti, gloriosissime pariter sunt tumulati. In quo loco mira Dei virtus per Confessores suos pretiosissimos quotidie refulget super eos, [clarent miraculis:] qui deuote illuc pro aliquibus infirmitatum impedimentis confugiunt: simili modo & pervasoribus, si qui forte eosdem in aliquo offendere moliuntur, vltio grauis infertur.

[5] [in extructum monasteriū transfertur corpus S. Baronti.] Longo autem post tempore dum B. Baronti tumulus plurimis diuersisque assidue coruscaret miraculis, a quibusdam eius terræ primatibus in eius honore ibidem monasterium constructum est, in quod pretiosa sui corporis membra a c Restaldo Pistoriensis vrbis Episcopo translata sunt.

[6] Post venerabilem autem atque admirabilem B. Baronti translationem, [Post varias apparitiones inuentum,] sanctæ recordationis eiusdem conturbernalis Desiderius, cuius supra mentionem fecimus, nullatenus ferens se a sancti Magistri corpore sequestratum fore, creberrime minitando non solum Fratribus cœnobij in visione somnij apparere voluit, sed & viris quamplurimis ac mulieribus sese manifestauit. Rem quippe valde iniustam sibi factam reuelabat, vt a collega suo in sepultura staret diuisus: cum quo in Catholica coniunctus fide, & anachoreticæ vitæ conuersationem vnanimiter tenuit, & vsque in finem vltimo tempore exhalantis spiritus inuenti sunt vniti amore consuetæ dilectionis. Multis itaque exterriti visionibus, & certi iam redditi tam Abbas quam ceteri ipsius monasterij Fratres, Deum clementissimum bonorum omnium auctorem deuotis mentibus exorare cœperunt, vt qui beatissimæ Helenæ nostræ Redemptionis lignum, quod per multorum labentia annorum curricula occultatum fuerat, manifestare dignatus est: ipse eorum acceleraret perficere votum reperiendi corpus beati viri. Demum ventum est ad locum, in quo sperabatur egregij Confessoris Desiderij corpus quiescere humatum, quoniam fontem lucidissimum emanare, ex eo nonnulli iam viderant in visione: sed ne frustra videretur esse spes tantarum visionum, quæ cælitus reuelatæ fuerant, e profundo terra euacuata ad venerandum Excellentissimi corporis sepulcrum peruenitur. Et quoniam perfecta & probata Sanctorum virtus aperte redarguere solet negligentes & incredulos, ne forte Fratrum corda aliqua de Sancti corporis inuentione diutius turbaret diffidentia, lapis marmoreus inibi ab eisdem est repertus Latinis apicibus per singulas figuras taliter exaratus. Hic reqviescit corpvs s. baronti et s. desiderii cvm sociis svis: [S. Desiderij,] qui postea noui templi muro insertus, atque in propatulo positus, in testimonium Sanctorum corporum vsque in præsentem seruatur diem, ab accurrentium populorum multitudine per secula inspiciendus siue perlegendus. [& sociorum corpora,] Ex his dehinc apicibus maiori roboratione animati Fratres, huc atque illuc fodientes, ne titulus ille reprobus haberetur, alij singillatim requiescentes, ab eisdem in suis reperti sunt monumentis. Et hi itaque cum B. Desiderio pariter a Reuerendis Fratribus eleuati in aulam nouam templi gloriosissime sunt translati, sub die d sexto Calendarum Aprilium, anno a Passione Domini millesimo octauo decimo. [transferuntur 27 Martij, anno 1018.] Beatus autem Desiderius ad Meridianam plagam templi positus est in locello nouo, vbi, si aliquis fidelis petitor accedit, quodcumque fideliter suggerit Confessori tanto, eius meritis sine dubio impetrare valet a Domino. Reliquorum vero sociorum eius corpora a Septemtrionali plaga sunt reposita, & cum eorum nomina vniuersis Fratribus essent incognita, Deo vero soli manifesta, post Dei Genitricis Mariæ altare, Sanctique Martini honorifice collocatæ eorum reliquiæ fuerunt.

[Annotata]

a MS. sic: Theoderici & Theodeberti Regum tempore in eorum regno: sed a sciolo aliquo nomen Theodeberti perperam adiunctum esse supra ostendimus, & hic ne in limine offenderet lector duximus omittendum.

b Agloaldus, in Visione Aigloaldus, Razzi Ahloaldus, Ferrario Agoaldus.

c Restaldus, monachus Parmæ in cœnobio S. Ioannis Euangelistæ, adstitit S. Ioanni Abbati moribundo 22 Maij anno 972, vt habent huius Acta scripta, cum Restaldus esset Episcopus Pistoriensis, ad annum 1012, vti Vghellus edidit, in Episcopis Pistoriensibus.

d Est is dies 27 Martij, non 28 vt Razzius vertit, aut 6 Aprilis vt Bugianus.

VISIO S. BARONTI Ex MSS. S. Floriani & Reginæ Sueciæ.

Barontus, eremitæ Pistorii in Hetruria (S.)
Desiderius, eremitæ Pistorii in Hetruria (S.)

BHL Number: 0997

EX MSS.

CAPVT I
Raptus S. Baronti. Occursus duorum dæmonum & S. Raphaelis Angeli. Moribundus ab hoc sanatur.

[1] Memorare igitur vobis volo, Fratres carissimi, per ordinem, quid a moderno tempore contigerit. In monasterio S. Petri Apostoli, b quod nomine Longoretus nuncupatur, quidam nobilis progenie, Barontus nomine, nuper conuersus, peruenit ad monachatus Ordinem: qui cum Matutinas laudes Deo in ecclesia cum Fratribus deuote c complesset: mox vt ad lectulum suum redijt repente febre correptus, & ad extremum funus perductus, cœpit magnis doloribus exagitari, [S. Barontus per filium euocat Eodonem,] filiumque suum, nomine Aigloaldum, vocare vt cum summa festinatione ad Eodonem Diaconem deberet ambulare, vt eum pro fraterno amore veniret visitare. Tunc ipse puer cœpit cum eiulatu magno currere, & vocatum Fratrem secum adducere. At vbi Frater in eamdem domum intrauit, in qua æger Barontus iacebat, cœpit eum bis terque d appellare. Sed ille nihil homini valuit parabolare; sed digito gulam suam ei monstrabat, & ante oculos suos palmis fortiter repugnabat. Tunc tremefactus Frater ad quotidiana arma conuersus, cœpit se signare, & cum gemitu graui rogabat e consparsum in ipsam domum facere, [in extasim rapitur:] vt turba malignorum spirituum exinde fugaretur. Sed ille Frater manibus ad latus suum extensis & oculis clausis, cœpit semiuiuus iacere, ita vt nihil posset omnino videre.

[2] Tunc sere hora tertia Fratres conuenerunt, vt pro eius anima Deo subnixius preces funderent: quem vt viderunt nullum membrum agitare, lacrymare præ dolore vehementer nimis cœperunt, & pro eius anima componere f turmas cœperunt, qui psalmodiæ cantus recitarent per ordinem, [monachis tota die ac nocte orantibus,] vt cælestis medicus mitteret animam in eius corpore. Sicque factum est, vt psallentes Fratres tota die numquam interrumperent, vsque dum peruenit vespertinus ordo, in quo laudes Dei more solito in ecclesia canendo imponerent. At ipse Frater sic tantisper g defecit in corpore, ita vt iam nullus, qui eum videbat de eius vita temporali habere fiduciam posset. Sed serui Dei, vt viderunt, psallere fortiter cœperunt, & pro eius anima cælestem rogare Conditorem, vt qui eam de Ægypto tollebat, collocaret in æterna regione: sicque pernoctantes in psallendo, peruenerunt ad pullorum cantum: in qua hora apparuit mirabilis virtus Christi ostensa, quæ non debet taceri per totam Catholicam Ecclesiam, vt qui audiunt expauescant de suis vitijs, & ex toto corde conuertantur ad Christi seruitia, ne in nouissimo plangant in perpetua pœna, quæ hic emendare noluerunt per pœnitentiam veram. Mox illis psallentibus expergefactus, oculos aperuit bis terque, laudes Deo reddidit, [ad se reuertitur:] & prima verba hæc ex ore edidit: Gloria tibi Deus: gloria tibi Deus: gloria tibi Deus. Contra Fratres, vt viderunt eum, cum tremore magno gratias Deo agere cœperunt, qui sic suum seruum reddidisset viuum in corpore, quem iam nullus sperabat audire loqui.

[3] Tunc omnes congregati in vnum, interrogauerunt illum per ordinem, vbi fuisset, vel quid vidisset, eis per singula exponere. [in raptu,] Ille vero quasi de graui somno euigilans, dixit: Quando me vidistis hesterna nocte Matutinas laudes Christi vobiscum incolumem consummasse, mox vt ad proprium stratum reuersus fui, tunc subito somno grauatus obdormiui. Sed statim in ipso sopore venerunt duo tetri dæmones, [fuit cæsus a 2 dæmonibus,] quorum aspectum tremebundus ferre non poteram: qui me strangulare violenter cœperunt, cupientes me efferatis dentibus laniare ac deglutire, vt sic me ad infernum deducerent: & vsque ad tertiam horam me audacter ceciderunt. Adfuit mihi in adiutorium S. Raphaël Archangelus, in splendore claritatis fulgidus, qui eos cœpit prohibere, ne in me amplius sæue agerent: sed illi superbe contra eum reluctantes, [a S. Raphaële defensus:] dixerunt: Si claritas Dei eum a nobis non auferat, tu nullatenus potes auferre. Tunc ergo ait ad illos S. Raphaël: Si ita, vt dicitis, est: eamus pariter ad Dei iudicium, vt ibi repudietur vestrum vitium: Sic illis tota die altercantibus, venerunt vsque ad vespertinam horam, & ait ad eos beatissimus Raphaël: Ego istam animam mecum hinc ante tribunal æterni Iudicis duco, sed h spiritum eius hic in corpore relinquo. Sed & ipsi obijciunt quod numquam eam dimitterent, nisi Dei iudicio priuarentur.

[4] Hoc audito S. Raphael, extendens digitum tetigit guttur meum, & ego miser statim sensi animam meam euulsam a corpore meo: sed & ipsa anima, in quantum mihi visum fuit, quam parua sit referam. Sic mihi videbatur, [videt animam suam instar pulli auicula,] quod similitudinem de paruitate habuit vt pullus auiculæ quando de ouo egreditur; sic & ipsa parua, caput, oculos & cetera membra, visum, auditum, gustum, odoratum & tactum ad integrum secum portauit: sed loqui minime potest, donec ad discussionem veniat, & corpus de aëre recipiat, simile ei quod hic reliquit. Sed & ibi super meum pectusculum non parua fuit inter eos contentio: S. Raphael pugnabat animam meam ad cælum sursum eleuare, & dæmones cupiebant semper præcipitare deorsum. Sed S. Raphael ad altam virtutem cœpit me a terra eleuare, & fortiter sustentare: [eleuari inter certamen Raphaëlis & dæmonum:] at contra dæmones vnus a sinistro latere restringebat me amare, & secundus dæmon post tergum calcibus me cædebat grauiter, & dicebat iracundia plenus: Iam altera vice te habui in potestate & nocui valde: nunc autem in inferno cruciaberis perpetualiter.

[5] Ista dicendo cum ascendissemus super monasterij siluam, signum sonuit ad vesperam super ipsam basilicam, [& super Millebecum monasteriū deferri,] mox S. Raphaël imperauit dæmonibus, dicens: Recedite, recedite cruentæ bestiæ, iam non potestis nocere istam animolam, dum signum sonat super ipsam ecclesiam: quia Fratres congregantur vt orent pro illa. Sed illi nequaquam acquiescebant, sed fortius latus meum calcibus tundebant: & sic rapido cursu peruenimus super i monasterium, quod vocatur Millebecus nomine: super quo S. Raphael orauit prolixe, & hoc Capitulum edidit ex ore, dicens: In omni loco dominationis illius benedic anima mea Domino: & ego, vt audiui, respexi, & vidi ipsum monasterium, & cognoui cunctum gregem celebrantem vespertinum Officium, & vnum de Fratribus vidi portantem herbas virentes ad coquinæ seruitium. Hoc, dilectissimi Fratres, satis debemus cum grandi tremore admirari, quod inter duo monasteria duodecim millium spatio sic sub vno horæ momento animam captam transportassent vsque super beatissimi viri habitaculum.

[6] Sed & S. Raphael expleta oratione, dixit: Visitemus hunc Fratrem seruum Dei verum, qui æger iacet in isto monasterio, & est dispar humilitate & opere ceteris in vrbe k Bituricæ, quem grauis molestia pœnæ vsque ad mortem perduxerat: [in quo S. Raphaël monacho pio sanitatem restituit.] qui cibum capere nullo modo modo poterat; de cuius sanitate omnes Fratres desperati, non aliud tractabant, nisi quomodo eum sepulturæ traderent. Sed post Archangeli visitationem, & ipsius confortationem, ipse præfatus Abba l Leodoaldus inde refert magnum miraculum, quod terrere potest corda incredula, quæ non compunguntur vt agant pœnitentiam, & rogent S. Raphael qui interpretatur Dei medicina, vt veniat & curet illorum crimina, ne diabolus eos captos ducat ad æterna supplicia, vnde non possent effugere ad eorum temporalem lætitiam, in qua habebant totam fiduciam. Tunc ipse Abbas asserit, dicens, quod illa hora quando ipse Frater Barontus se dicit adfuisse ibidem cum S. Raphaël, mirum splendorem super ipsam domum se vidisse testatur, in qua ipse æger præ infirmitate iacebat & multum in pectore dolore grauatus; & subsecutum sanctum Raphaël in fulgore vultus totam domum illuminantem, & super pectus ipsius impresso signo Crucis transeuntem: & illa hora de sua infirmitate, quam in pectore grauiter gestabat, sanauit.

[7] Post ista omnia acta dicit ipse Barontus: Vt autem ipsum monasterium pertransiuimus, [Barontus oppugnatur ab alijs 4 dæmonibus,] occurrerunt nobis alij quatuor dæmones nigerrimi, qui me cupiebant dentibus & vnguibus lacerare crudeliter: & ego peccator, vt vidi, fortiter cœpi timere, ne me a S. Raphaël auferrent, & in foueam inferni demergerent; dum illi iam sex essent, & ille vnus non possit eis resistere. Sed B. Raphael fortiter eis resistebat: & dum inuicem altercarentur, ecce obuiant nobis duo Angeli in veste fulgida & miro odore, qui veloci cursu apprehenderunt Sanctum Raphael deorsum, & inceperunt Antiphonam decantare: Miserere mei Deus secundum magnam misericordiam tuam. Statim illi dæmones vires perdiderunt, [mox deiectis ab Angelis duobus.] & duo in terram ceciderunt & euanuerunt, & inde alij duo in antea similiter fecerunt: sed illi primi, qui quando a corpore abstractus fui, præsentes fuerunt, non recesserunt; sed semper nobiscum comitatum habuerunt, & iuxta infernum iter habuimus, & custodes vidimus inferorum.

[Annotata]

a Chronicon Malleacense, præsente anno: de quo supra actum.

b Idem: Qui est in solo Biturico in silua Briona, quem S. Sigirannus construxit, qui vocatur Languritus.

c MS. Reg. Sueciæ, reddidisset. Chr. Malleac. redderet.

d MS. S Floriani clamare. Idem loqui.

e Consparsum facere, id est aquam benedictam spargere.

f MS. Reg. Suec. turbas.

g Est varia lectio. Malleac. Ch. statim prædefecit. MS. Reg. Suec. statim per deficuit. MS. S. Flor. fecit.

h In MSS. hic & num. 8 legitur spem: sed omnino sensus exigit vt credamus hanc lectionem ortam ex litteris sprm, contracte spiritum significantibus, non bene intellectis: indicatur ergo in Baronto, sola respirandi facultate relicta, ceterarum operationum externarum exercitium suspensum fuisse; ac si anima a corpore abfuisset.

i Silua inter hoc monasterium & Millebecum & distantia 12 millium passuum in mappis geographicis obseruatur.

k Vrbs Bituricum in Vita S. Amandi auctore Aquitano 6 Febr. pag. 854. dicitur ciuitas Bethoricas hic in MS. Reg. Suec. Bituriuæ, in MS. S. Floriani Bithyriæ.

l Chron. Malleac. Licodaldus.

CAPVT II
Introductio S. Baronti in cælum. Defensio a S. Petro suscepta. Eleemosynæ præscriptæ.

[8] Sic postea secunda pugna peracta, venimus ad paradisi primam portam, vbi plures vidimus ex Fratribus monasterij nostri, [In prima porta cæli agnoscit varios e suo monasterio sancte mortuos:] qui erant congregati præstolantes diem iudicij, vbi gaudia æterna pleniter recipiant, quorum nomina inserta tenentur & sunt; Corbolenus presbyter, cui Deus bona in seculo præstitit; a Fraudolenus Presbyter qui dies suos bene custodiuit; b Austrulfus Diaconus, qui a momento de seculo iussu Dei discessit; c Leodoaldus Lector, quem Deus proprio ore benedixit; Ebbo Lector, Dei seruus, electus ex nomine. Hi vero ut nos viderunt, & dæmones lateri meo sinistro vehementer inhærere, cœperunt stupefacti velle sermocinari nobiscum: sed nequissimi dæmones nullo modo locum dare illorum parti volebant: sed seruus Dei maximus, nomine Leodoaldus, Sanctum Raphael per Creatorem cæli & terræ coniurauit, quod me dimitteret paullulum pausare. Tunc ipse humiliter Sanctum Raphael & me infelicem sciscitatur, de quali cœnobio fuissem, & quam ob caussam sic grauiter errassem, vt dæmones in me accepissent talem potestatem. Et ego aio ad eos: Ex monasterio S. Petri, Longoretus nomine, & ista omnia quæ patior pro culpis meis mihi euenisse non nego. At illi intrinsecus tacti nimio dolore, vt cognouerunt me esse de illorū cōgregatione, gemere cœperunt & queri, quod nūquam diabolus de eodem monasterio ita laqueare præsumpsisset vllam animam. Sed sanctus Raphael blande eos de me cœpit consolari, dicens: Ego spiritum in ipsius corpore reliqui: sed si Pater cælestis voluerit, adhuc illuc remeabit. Statim ipsi Fratres cœperunt sanctum Raphaelem humili prece rogare, vt simul se in terram iactarent, & pro me misero pium Dominum deprecaretur, vt nequam hostis deuorare me non possit, & sic se pariter in orationem dederunt.

[9] Mox expleta oratione, [in 2 porta reperit infantes,] venimus ad secundam portam paradisi, vbi erant millia innumerabilium infantium, vestibus albis exornati, vna voce concordes dominum laudantes; & nos statim introgressi infra ipsam portam per medium Sanctorum illorum, vidimus semitam paruulam præparatam, per quam cœpimus iter agere vsque ad aliam portam. Sed tanta erat multitudo Virginum in vtraque parte ad dexteram & ad læuam, [dein Virgines:] quod peruidere nullus hominum præter Deum poterat. Statim vt nos viderunt, vna voce clamare cœperunt, Anima ista vadit ad iudicium: & nunc iterum repetunt, Tu vince bellator Christe, tu vince: & non diabolus ipsam animam ducat in Tartarum.

[10] [in 3 porta Sanctos coronatos & Sacerdotes:] Deinde venimus ad tertiam portam Paradisi, & ipsa porta habebat similitudinem vitri: & intro erat multitudo Sanctorum coronatorum in vultu fulgenti, residentes in māsione splendida & in sedibus, gratias Deo semper agentes: ibi multitudo d Sacerdotum excelsi meriti, quorum mansiones laterculis aureis & gemmis erant ædificatæ, iuxta quod & S. Gregorius in libro Dialogorum commemorat, & adhuc multorum mansiones ædificabantur in magna claritate & honore: quarum habitatores in præsenti non videbantur, sed mansiones in cælo illis ædificabantur, [& nouas mansiones parari,] qui esurientibus panem in terrs tribuere non cessabant. Et dum hæc omnia diligenter cernerem, adfuit mihi vnus ex Fratribus nostris, nomine Corbolenus, qui iam olim obijt: & ipse mihi in his locis monstrauit mansionem magno honore constructam & dixit: Hæc est mansio Abbatis nostri Francardi & nunc eius merito eam Dominus præparauit: [& aliquam pro Francardo Abbate suo.] ego enim pauca quæ de illius gestis vidi ex ordine referam quia ille me enutriuit ab infantia. Erat in Dei timore deuotus & sacra lectione instructus, & per illius religionem, datæ sunt ad ipsius monasterium nutu Dei possessiones, vnde serui Dei & peregrini habent plenam consolationem. Erat enim nutritor & doctor filiorum nobilium, quem longa ægritudo purgauit, & per ista bona facta præparauit illi Deus æterna gaudia.

[11] Deinde ingressi tertiam portam cum iter cito agere cœpissemus vt viderunt nos Sancti Martyres, [vidit Martyres] humiliter orare cœperunt vna voce, vt superius diximus: Tu vince bellator fortis Christe, qui nos sanguinem fundendo redemisti, & non diabolus istam animam ducat in tartarum. Omnino absque e mendacio dico, sic arbitrabar, quod in toto mundo resonaret strepitus vocum Sanctorum. Et sic deinde peruenimus ad quartam portam Paradisi, & ibi cognoui vnum Fratrem nostrum, nomine Baudolenum, qui aliquando iacuit ad portam monasterij nostri contractus in grandi tribulatione, [& Baudolenum monachum.] & dixit mihi, quod per ordinationem S. Petri accepisset curam in toto mūdo de luminaribus ecclesiarum: & me cœpit arguere cur in ecclesia nostra, quæ in eius honore est constructa, lumen in nocte deficeret, & non per singulas horas arderet, vt ipse proculdubio hoc præsens videbat. Iam deinde non fuit nobis permissum amplius ibidem introire: sed mirum splendorem & claritatem in totis partibus vidi, quam cernere vix parum reuerberatis oculis potui.

[12] Tunc Raphael accersiuit vnum ex Angelis, & misit vt Petrum Apostolum ad se cito vocaret. [S. Petrus euocatus,] Tunc cursu veloci abijt, & vocauit S. Petrum. Ille nulla hora tardans aduenit, dicens: Quid est, frater Raphael, quod me venire fecisti? Cui S. Raphael ait: Vni ex monachis tuis contradicunt dæmones, nec omnino eum volunt laxare. Statim beatissimus Petrus venusto vultu conuersus ad ipsos dixit: Quod huic monacho habetis crimen imponere? Et dæmones direxerunt, Principalia vitia. Et Petrus dixit: Dicite illa. At illi dicunt: Tres mulieres habuit, quod ei non licuerat: & perpetrauit alia vitia, [audita accusatione dæmonum] adulteria plurima & alias culpas, quas nos ei suasimus; & illa quæ ab infantia gesseram memorauerunt per singula: & hoc quod ego numquam ad memoriam reducebam. Et Petrus ad me ait: Est veritas, frater? Et ego dixi, Veritas, Domine. Et ait ad illos beatus Petrus: [opponit bona pera:] Etsi aliquid contrarij egit, eleemosyna redemit: quia eleemosyna a morte liberat: peccata sua Sacerdotibus est confessus, & pœnitentiam pro ipsis peccatis egit: insuper suam comam in meo monasterio deposuit, & omnia propter Deum dereliquit, & semetipsum in seruitium Christi tradidit. Omnia ista mala quæ dicitis hæc bona calcauerunt: ideo vos mihi eum auferre non potestis. Aperte cognoscite, quia non est vester socius, sed noster. At illi fortiter repugnantes contra eum dixerunt: Nisi claritas Dei eum a nobis auferat, tu non potes auferre. Tunc Sanctus Petrus ira commotus contra eos, bis terque dicere cœpit: Recedite spiritus nequam, recedite inimici Dei, qui semper contrarij estis: dimittite illum. Et illi numquam me volebant dimittere. Statim beatus Petrus tres claues habens in manu, [dæmones fugat.] voluit eos ex ipsis clauibus in capite percutere, sed cito cursu alis expansis fugere cœperunt & volantes vnde prius intrauerant rediuere. Sed forti voce eos beatus Petrus Apostolus prohibuit, dicens: Non habeatis licentiam, tetri spiritus, vlterius huc venire. Et illi nimis tristes super ipsam portam volare cœperunt, & sic per aërem fugerunt.

[13] Post effugationem dæmonum, conuersus ad me S. Petrus dixit: Redime te Frater. Et ego cum grandi tremore dixi ad eum: Quid possum, bone pastor, [iniungit Baronto eleemosynas:] donare quia hic præ manibus nihil habeo? Et ille ait: Cum ad propriam peregrinationem redieris, illud quod ad monasterium veniens sine commeatu absconsum retinuisti, omnibus patefac, & duodecim solidos cum festinatione donare non retardes: a Kalendis Aprilis incipe, & sic per singulos menses in anni circulo in vnumquemque mensem vnum solidum in manu pauperis mitte, bene pensatum, & manu Sacerdotum signatum, & adhibeas testes legitimos, quod post te nihil de ipso pretio remaneat, & sicut iam dixi in manus peregrinorum mitte: & sic tuam redemptionem ad celestem patriam transmitte: & caue ne per ipsas culpas, quas per humanam fragilitatem perperpetrasti, vnquam reuolutus cadas: & solicito studio euigila, vt ad annum finitum post te denarius non remaneat. Quia si exinde negligens apparueris, multum te in egressione animæ tuæ pœnitebit, & erit tibi ruina peior priore. Et erat ibi senex quidam optima forma, venerabili aspectu, qui B. Petro Apostolo propinquius adstabat & interrogauit eum dicens; Domine, si ista omnia donat, dimittuntur ei peccata sua? [iubet illum post visa tormenta inferorum reduci ad monasterium.] Et ait ad illum beatissimus Petrus: Si hoc quod dixi donat, statim dimittuntur ei facinora sua. Dixit etiam B. Petrus ad illum senem: Hoc est pretium diuitis & pauperis, duodecim solidi. Post istam monitionem factam iussit S. Petrus duobus puerulis, qui erant albis stolis induti, claritate vultus fulgenti, forma decori, vt me vsque ad primam portam Paradisi deducerent, vbi fratres monasterij nostri quieti residebant, & inde me ipsi per infernum deducerent, vt omnia tormenta peccatorum inspicerem, & scirem quid apud alios Fratres deberem dicere, & sic deinde vsque ac monasterium nostrum illæsum perducerent. Tunc ipsi pueri post mandatum acceptum, prompti ad obediendum mirifice, vsque ad prædictum locum me duxerunt. Sed vt Fratres me viderunt, immensas laudes & gratias cælesti egerunt medico, qui me de faucibus diaboli liberauit. Oratione expleta, acceperunt præceptum a viris beatissimis, vt me ad transitoriam patriam reducerent.

[Annotata]

a MS. S. Floriani. Frodolenus.

b Idem Castrulfus.

c MS. Reg. Suec. Leobaldus, aut mox eidem Leodoaldus etiam est.

d MS. S. Floriani. Sanctorum

e Idem, dubio.

CAPVT III.
Reductio e cælo. Tormenta inferorum conspecta. Reditus ad corpus. Admonitio ad pœnitentiam.

[14] Coeperunt intra se tractare, quis de ipsis esset qui me ad propriam peregrinationem reuocaret. [Dux itineris statuitur Framnoaldus,] Consilio inito rogauerunt vnum ex Fratribus, nomine a Framnoaldum, qui in isto monasterio nostro, quod illi pietas diuina concessit, in puerili ætate a corpore migrauit, & ad limen ecclesiæ Sancti Petri corpusculum eius iacet: rogauerunt eum magnifice, vt ipse me ad monasterium reduceret, & insuper adhuc ei polliciti sunt, dicentes: Si istum Fratrem ad monasterium reducis, per singulos Dominicos tuum sepulcrum scopis mundabit, [addicta obligatione ornandi eius sepulcrum] & super ipsum, Miserere mei Deus per ordinem vsque ad finem decantabit. At illi ad me conuersi dixerunt: Sponde hoc nobis, tu Frater, vt ipsa promissa implere debeas. Et ego statim promisi, & verbo firmaui. Et illi dixerunt: Vide vt ex hoc aliud non facias, ne condemnatus mendacio appareas. Tunc ipse frater Framnoaldus eis respondit: Ego iussioni vestræ obtemperabo, propter quod ille impleat quod promisit.

[15] Et Fratres gratias Deo referunt pro eius obedientia: & cereum ei in manu dederunt, [accepit cereum Cruce signatum ab Ibbone,] vt ipsum Ibboni Dei famulo in ecclesiam deportaret, & ipse in ipsum signum Crucis Christi faceret, ne a malignis spiritibus extingueretur per iter nostrum, qui nos semper in verbo & in opere cupiunt ad tenebras reuocare. Et ipsi Fratres sic dicebant, quod præfatus Ibbo mysteria Apostolorum in ecclesia celebraret. Sic pariter comitantes venimus ad eum: quem Fratres cœperunt rogare, Homo Dei signa istum cereum, quia S. Petrus nobis præcepit, vt hinc ad monasterium reducamus istum peregrinum, ne calumnias dæmonum patiatur in suo itinere. Tunc frater Ibbo dixit ad illos: dilectissimi Fratres, pariter ipsum signemus. At ipse primus vt cœpit manus suas ad signandum leuare, mirus splendor cœpit per eius brachia & digitos radiare. Et ego vt vidi diligentius, cœpi considerare quid esset tantus splendor, qui sic eius brachia & digitos exornaret: sed vt inspexi auri similitudine & gemmis erant dealbati; & non sine caussa ipsa omnia apparuerunt facta, in quo mea quid paruitas vidit, referam inde pauca. Eius natiuitas fuit de generatione inclyta, & dereliquit omnem possessionem terrenam, [homine magnæ virtutis, & addicto eleemosynis.] iuxta quod Dominus docet: Vade, & vende omnia quæ habes & da pauperibus, & veni, sequere me. Præcepto impleto deuotione integra, consilio initio tradidit se in Christi seruitium, comam deposuit, vitia abscidit, & sic renouatus factus est minister Christi: cuius manus semper fuerunt largæ ad eleemosynam dandam, erogabat transitoria, mercabatur æterna: ista & alia bona faciendo refulserunt eius digiti & brachia. [Math. 19, 21] Nullus ergo debet dilectissimi fratres dubitare eleemosynam donare, dum sic pius Deus fideles suos faciat in æterna vita claros habitare.

[16] Sequitur post exemplum signati cerei dixit seruus Dei Ibbo ad ipsum fratrem Barontum: [Accepta securitate contra dæmones] Audi tu frater, si tibi dæmones insidias in itinere præparare voluerint, dic tu: Gloria tibi Deus & numquam te per ea de tuo tramite deuiare possunt. Post ista omnia acta, cœpit ipse beatissimus Ibbo Fratres rogare, vt ipsi me in itinere deducere deberent, & infernum visitarem, & custodes inferni viderem, & scirem quid Fratribus nostris denuntiare deberem. Et dixit illis, quia iam Fratres scimus quod non possunt dæmones illum deuiare, dum S. Petrus illis præcepit ad propria remeare, vt suam vitam debeat meliorare. Tunc Fratres iussa complentes, cœperunt ambulare. Vt autem venimus inter Paradisum & infernum, [descendit Barontus & videt sinum Abraha:] vidi ibi virum senem, pulcherrimum aspectu, habentem barbam prolixam, in alta sede quietum sedentem. Et ego vt vidi, cœpi ad eum inclinato capite caute interrogare, quis esset ipse potens & tam magnificus vir. At illi conuersi ad eum dixerunt: Ipse est Abraham pater noster, & tu Frater oportet te semper Dominum rogare, vt cum te a corpore iusserit migrare, in sinu ipsius Abrahæ te faciat quietum habitare.

[17] Deinde iter agentes peruenimus ad infernum: sed non vidimus quid intus ageretur, [exponit a se visa tormenta damnatorum,] propter tenebrarum caliginem & fumigantium multitudinem: sed per illas mansiones, quæ a dæmonibus tenebantur, quantum me Deus permisit videre, exponam. Vidi ibi innumerabilia millia hominum, qui ligati & constricti nimium tenebantur grauiter, & terrorem gementium, & quasi apium similitudinem recurrentium ad vascula sua: sic dæmones animas laqueatas in peccatis ad inferni tormenta trahebant, & super plumbeas sedes in gyro sedere imperabant. Sed ordines malorum & societates eorum quomodo erant per singula edisseram. Tenebantur ibi superbi cum superbis, luxuriosi cum luxuriosis, periuri cum periuris, homicidæ cum homicidis, inuidi cum inuidis; detractores cum detractoribus, fallaces cum fallacibus gemebant, iuxta quod S. Gregorius in libro dialogorum exposuit: Ligabunt eos in fasciculis ad comburendum, & reliqua. Ibi & innumerabilis numerus Clericorum, [etiam Clericorum,] qui hic propositum suum transcenderunt, & se cum mulieribus maculauerunt decepti, in tormentis pressi, eiulatum magnum emittebant: sed non eis proderat quidquam, iuxta quod S. Gregorius dicit: Sine caussa cum precibus ad Dominum venit, qui tempus congruæ pœnitentiæ perdidit. Ibi & lassus Vulfredus Episcopus, [& Episcoporum,] cum turpissima veste in similitudine mendici sedebat, ibi & Dido Episcopus & alij quos ex parentibus nostris ibi recognouimus: ibi & fatuæ virgines, quæ se de sua virginitate in seculo plaudebant, & nihil de bonis operibus secum portauerunt, sociatæ in custodia dæmonum amare satis gemebant. Et aliam caussam ibi vidi satis a peccatoribus metuendam. Omnes illi qui sub custodia dæmonum tenebantur vinculis conligati, [& aliquibus aliquid refrigerium datum,] & aliqui qui bonum in seculo ex parte egerunt, offerebatur illis hora sexta manna de Paradiso ablatum, similitudinem nebulæ habens, & ponebatur ante eorum nares & ora, & inde b refrigerium accipiebant. Similitudinem Leuitarum habebant albis vestimentis induti & alij, qui numquam bonum in seculo egerunt, & illis offerebatur: sed gementes oculos suos claudebant, & pectora sua percutiebant, & alta voce dicebant: Væ nobis miseris, qui nullum bonum quod audiuimus fecimus, sed & istud tantum malum transactum vidimus.

[18] Peruenerunt apud nos patres nostri, quorum nomina inserta superius tenentur, [alijs redeuntibus] sicque & cum ipsis viatores fuimus, qui se dicebant ambulaturos vsque dum descendimus in amœnam campaniam: deinde illi gratias Deo referentes, reuersi sunt ad cælestem patriam. Sic postmodum ego, & ipse Frater Framnoaldus, qui potestatem acceperat me reducendi, [venit cum Framnoaldo ad monasterij templum:] iter carpentes peruenimus ad nostrum monasterium, & mirum ibi Dei apparuit mysterium: quia ad ipsius aduentum aperta sunt ostia ecclesiæ, & ingressus orauit prolixe: & expleta oratione peruenimus ad ipsius sepulcrum, super quod ipse genibus inclinatus dixit hoc capitulum: Miserere mei & resuscita me in aduentu tuo, Domine. Et dixit mihi, Ecce Frater, vbi iacet meum corpusculum: si vis adimplere quod promisisti, habebis integram mercedem. Sic verbis completis abstulit a me corpus, quod de aëre acceperam & lumen, & abijt. Et ego peccator, omni a me adiutorio ablato, [hoc abeunte] remansi ante ipsius ecclesiæ S. Petri ianuas, in tanta tribulatione positus, quam ab illa hora, qua a B. Petri præsentia discesseram, non habueram: & cœpi me per terram trahere, & ad corpusculum meum festinare. Sed immensa Dei clementia misit ventum, qui me leuauit in altum, & in ictu oculi portauit vsque super ipsum tectum, [eleuatus videt suos prope corpus,] vbi corpusculum meum iacebat. Vidi Fratres vigilantes, & filium meum Agloaldum sedentem iuxta ipsum lectum & tenentem manu sua maxillam, & præ tristitia atque lassitudine somni titubantem. Et iterum vento flante intraui per os meum in corpus meum, [hoc ingreditur:] & primum verbum erupi in laudem Dei: Gloria tibi Deus, vt mihi insinuauit Ibbo seruus Dei.

[19] Sic postea omnia superius memorata, ego qui scribere præsumpsi, [hæc ipsemet scripsit] non ab alio dicta sed per memetipsum ad præsens probata didici. Si quis hoc opusculum a me factum legendum in manibus acceperit, potest me de rusticitate verbi reprehendere: non potest de mendacij culpa redarguere. Quisnam ille est, Fratres carissimi, rogo, tam ferream mentem habens, quem non terreant ista denuntiata supplicia, vbi dæmones vnumquemque peccatorem a corpore egredientem tam velociter rapiunt, & secum ad infernum trahunt? Hoc & S. Gregorius confirmat, quia animam peccatricem ideo Dominus diabolo a corpore trahere permittit, [adhortatur ad pœnitentiam & vitā sanctam.] vt compulsa discat, cui se sponte in præsenti vita tradidit in culpa. Quis tam alienus erit a fide, qui sententiam istius non credat? Sed ideo multi non credunt, quia plus eos delectat amor seculi & commoda terrena, quam delectat amor Dei & Societas Angelorum atque Sanctorum. Clamat Propheta & dicit: Non tardemus conuerti ad Dominum, & ne differamus de die in diem: subito enim venit ira eius, & in tempore vindictæ disperdet nos: & quæ per cupiditatem congregauimus, quid nobis proderūt? Vocat nos iterum dicens: Venite filij audite me, timorem Domini docebo vos: vocat nos per Euangelium dicens. [Eccli. 5, 8., Psal 33, 12] Venite ad me omnes, qui laboratis & onerati estis sarcinis peccatorum, & ego vos reficiam, Vocat per semetipsum & dicit: Venite benedicti patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi. [Math. 11, 28., Mat. 25, 34] Prædicat nobis S. Ioannes Apostolus: Fratres nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt. [Ioan. 2, 15] Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo: quoniam omne quod in mundo est concupiscentia carnis est, & concupiscentia oculorum & superbia vitæ huius, quæ non est ex Patre, sed ex mundo est: & mundus transit & concupiscentia eius, qui autem fecerit voluntatem Domini, manet in æternum. Sed corda humana cupiditas indurat seculi, vt lapidem durum, ne resurgere possint ad rectitudinem. Recalescat ergo, Fratres dilectissimi, fides nostra, ad cælestem vitam desideria nostra reuocemus, ante oculos nostros peccata quæ fecimus reuocemus, confideremus quam districtus iudex venturus est, qui non solum de malis operibus sed etiam de cogitationibus nostris iudicare disponit: mentem formemus ad lamenta, vita nostra amarescat in pœnitentia; ne per terrenum amorem vindictam sentiat in æterna damnatione, sed bona facta nos prouocent ad æternā regionem: vt quando a corpore migrauerimus, Angelus sanctus ducat ad cæleste regnum, & vitam æternam habere mereamur, quod ipse præstare dignetur, qui cum æterno Deo Patre viuit & regnat in secula seculorum Amen.

Acta sunt hæc omnia VIII Kal. April. in sexto anno regnante Theodorico Rege Francorum.

[Annotata]

a MS. Reg. Suec. Framnualdum.

b De aliquo refrigerio damnatis dato ad preces nostras refertur in Vitis Patrum & in Vita S. Macarij Ægyptij 25 Ianuarij cap. 6 vbi in Notis late egimus de simili refrigerio, adductis sententijs S. Ioannis Damasceni, S. Thomæ Aquinatis & aliorum.

DE SANCTO HERMELANDO, ABBATE ANTRENSI IN GALLIA,

SEC. VIII

Commentarius præuius.

Hermelandus Abbas Antrensis, in Gallia (S.)

[1] Ligerisinter maiores fluuios Galliæ, quam intersecat, paucis infra Namnetum vrbem milliaribus in alueo suo includit aliquot insulas, quarum præcipua a S. Hermelando Antrum appellata, celebris est ob monasterium ab eo ibi seculo Christi septimo conditum, in quo & ipse vixit, & ab obitu est sepultus, ac tam in vita quam post mortem multis claruit miraculis. [Antrum monasterium extructum,] Ablegatus erat e cœnobio Fontanellensi S. Hermelandus Namnetum ad petitionem potißimum S. Pascharij huius vrbis Episcopi, in cuius Officio Ecclesiastico ad diem X Iulij legitur hunc dictum monasterium erexisse, decimis, censibus, prædijs & reditibus multisque ornamentis Ecclesiasticis dotasse: at vero infideles Nordmannos, a cæde Namnetica reuertentes anno Domini octingentesimo quadragesimo tertio, illud cœnobium incendisse & vastasse: cuius adhuc vestigia intuentibus patent. Confugerant tunc (vti habetur in Gestis Normannorum ante Rollonem apud Chesneum ex MS. Andegauensi) in vrbem monachi, pretiosum ecclesiæ thesaurum secum habentes, sed vrbe capta, Nordmanni monachorum quosdam extra alios intra ecclesiam sanctorum Apostolorum Petri & Pauli (quod in vrbe nobilius ac pulchrius erat) plerosque autem super ipsam templi aram instar hostiæ trucidant, [a Normannis incensum & vastaum:] reliquos vero noctis crepusculo secum abducunt, classique imponunt. Quibus peractis cœnobium insularum Antrum in Natalitio Apostolorum Petri & Pauli scaphis adeunt, vastant & incendunt. Hic finis & exitus fuit dicti monasterij, quod centum circiter & sexaginta annis solum constitit.

[2] Sacra interim S. Hermelandi memoria hactenus adseruata est in Actis antiquis, fastis Ecclesiasticis, [Acta S. Mermelandi ab auctore antiquo scripta,] ac varijs ad eius honorem dicatis templis atque altaribus. Acta eius scripsit auctor antiquus & fere coæuus, Fratrum instigatus rogatu, & obtentu obeditionis, ac tradit quæ visu relationeque Fratrum didicit, vt ea ipse in Prologo præfatur, & num. 45, Multorum, inquit, eiusdem monasterij relatione didici, qui ipsum hominem, cum sanaretur, viderunt. Acta hæc habuit Laurentius Surius, ac testatur grauiter & bona fide conscripta, licet auctor suum nomen reticuerit. Interim quia iudicauit eum sermone parum grato vsum esse, aliquanto ipse Latinius, plerumque etiam paraphrastics, interdum adstrictius expressit. Nos eadem Acta primæuo & genuino stylo integra damus, quæ habemus in codice valde vetusto, [dantur ex vetustis MSS.] quem a Collegio Molshemiensi Societatis Iesu in Alsatia redemimus commutatione aliorum librorum. Continentur in eo codice Vitæ Patrum a S. Gregorio Turonensi conscriptæ, & huius liber de Gloria Confessorum, tum Vita S. Hilarij Episcopi, composita a Fortunato Episcopo, & Vita de virtutibus ac signis venerabilis Ermenlandi Abbatis atque Conditoris monasterij, quod nuncupatur Antrum, prouinciæ Namneticæ, Ligeris amne vndique vallatum: vti hæc in titulo indicantur. Codex autem est scriptus anno ab Incarnatione Domini septingentesimo sexagesimo septimo, Indictione V, cum illustri mentione Pippini Regis, filij beatæ memoriæ Principis Caroli Martelli, & illius ac filiorum Caroli & Carlomanni sacræ inunctionis descriptione: quæ alia occasione daturi sumus. Aliud huius Vitæ apographum submisit nobis anno MDCLIX Diuione Petrus Franciscus Chiffletius noster ex codice monasterij Vallis Lucentis Ordinis Cisterciensis in diœcesi Senonensi transcriptum. Priorem etiam partem vsque ad num. 18 habemus ex MS. codice Rubeæ-Vallis Canonicorum Regularium prope Bruxellas. Aliud huius Vitæ compendium nacti sumus ex codice MS. Vltraiectino S. Saluatoris.

[3] Illustre encomium S. Hermelandi extat in Vita S. Ansberti Archiepiscopi Rotomagensis, auctore Aigrado monacho, sed postmodum interpolata: [encomium in Actis S. Ansberti,] quam ex MSS. edidimus ad diem IX Februarij: in ea cap. 3 enumerantur varij Sancti, qui sub S. Lantberto Abbate vitam monasticam cum S. Ansberto fuerunt auspicati, & num. 16 ista traduntur: Sub cuius etiam regimine B. Hermelandus ex prædicto monasterio Fontanella, rogante venerabili Pontifice Paschario Namnetensis vrbis, in eamdem regionem Namnetensem ab ipso Patre Lantberto directus, in quadam insula aluei Ligeris, quæ vocabatur Antrum, iuxta nominis eiusdem proprietatem, monachorum venerabile ædificauit cœnobium. In cuius largitione prædictus Antistes Pascharius statuit, vt post decessum eiusdem venerandi Patris Hermelandi ex monasterio Fontanella per cuncta succedentia tempora sibi instituant Rectores, vniuersi præfati loci habitatores, veluti largitiones eiusdem loci, quæ adhuc in præfato monasterio Fontanella seruantur, apertissime declarant. Quæ saltem ante destructum monasterium Antrense sunt scripta.

[4] Memoria eiusdem Sancti perseuerat in Fastis sacris: ex his Martyrologium Casinense charactere Longobardico celebrat Natale S. Hermelandi Abbatis. MSS. Centulense sub nomine Bedæ, & Treuirense S. Paulini ista habent: In Antro insula S. Hermelandi Abbatis. [sacra memoria in Martyrologijs:] Eadem sunt in MSS. Carmeli Coloniensis, & Vallicellensi Patrum Congregationis Oratorij Romæ, in hoc Hermelanti scribitur, in isto titulus Domni præfigitur. In MS. Reginæ Sueciæ, in Franconia conscripto, ista habentur: In pago Namnetico, insula quæ dicitur Antrum, S. Hermelandi Abbatis. Vsuardus hoc eum exornat elogio: In Antro insula S. Hermelandi Abbatis: cuius gloriosa conuersatio miraculorum collaudatur præconio. Eadem leguntur in Hagiologio Franco-galliæ a Philippo Labbe, ex antiquo Martyrologio Abbatiæ S. Laurentij Bituricensis excerpto, item in MS. Leodiensi S. Laurentij, sub nomine Adonis, alio Antuerpiensi sub nomine Bedæ. Similia habent cum Martyrol. Rom. hodierno; & MS. Florario, Canisius, Galesinius, & in Monasticis VVion, Dorganius, Menardus. Longiora encomia ediderunt Saussaius & Bucelinus.

[5] Ecclesiæ & parochiæ in diœcesi Namnetensi dicatæ S. Hermelando sunt Guenrotensis in decanatu Rochebernardo, [ecclesiæ illi dicatæ:] Rouxeriensis in Castello-Briano, Bouaysiensis in Rayano, & vocantur Gallice Cures de Saint Herblein. At Rotomagi in vrbe haud procul a templo Cathedrali est ecclesia Parochialis S. Hermelandi, vulgo S. Herbland, ex cuius ecclesiæ codice MS. vetusto adiungimus in Appendice ad Vitam illustre miraculum, quod inde accepimus industria Frederici Flouëti Societatis nostræ Sacerdotis. In Breuiario Rotomagensi anno MDCXXVII excuso præscribitur commemoratio S. Hermelandi ad diem XXVI Martij, & legitur Oratio pro festis Abbatum præscripta.

[6] Ioannes Molanus in Natalibus Sanctorum Belgij sub aliquo dubio refert eumdem Sanctum his verbis: [patria non est Neomagum in Gelria,] In Antro insula S. Hermelandi Abbatis. Fuit Abbas primus Antrensis in minori Britannia & valde laudatur a cœnobita sui instituti, qui Vitam descripsit: ex qua videri posset ad Belgij Sanctos referendus, quod in ea scribatur. Hermelandus apud Nouiomagenses nobilissimis parentibus ortus est: qui ab Germaniæ oris ad nos accedens, tamquam alter quidam Benedictus, fulsit virtutibus. Verum Nouiomagenses Gelri eum ignorant, mihique verisimilius est fuisse Gallum Nouiomagensem siue Nouiomensem (nam & hi in Germaniæ oris dici possent) cum constet multas Germanicas in Flandria ciuitates vsque ad Bernardi tempora Nouiomensi Episcopo subfuisse, eumque nonnullos, tum veteres tum alios vetustatis amantes, Nouiomagensem appellare. Hæc ille. Mediante S. Bernardo per Eugenium Papam, in vrbe Fornacensi, [sed Nouiomum in Franciæ oris.] quæ per quadringentos & plures annos subfuerat ecclesiæ Nouiomensi, proprius constitutus est Episcopus. Hinc videtur Molanus inferre S. Hermelandum, etiamsi non esset apud Nouiomagenses in Gelria ortus, tamen ad Belgium spectare, quasi in Flandria, vbi lingua Germaniæ inferioris viget, esset prognatus in diœcesi tunc Nouiomensi. Verum ea opinio fulcitur peruersa lectione, cum in antiquißimo codice nostro, & forsan in Antrensi monasterio scripto, dicatur S. Hermelandus Franciæ ab oris venisse: pro qua voce sciolus aliquis substituit Germaniæ ab oris, plane nescius antiqui moris loquendi, quo proprie Francia appellatur pars ea Galliæ, quæ aliquantum a Ligeri dißita versus Rhenum per Belgij partes, vnde primi Reges erant oriundi, protenditur. Ita in Vita S. Hadelini 3 Februarij num. 2 dicuntur SS. Agricius, Maximinus, Paulinus ex Aquitania ad Francorum deuenisse terram, & in Vita S. Amandi 6 Febr. num. 22 dicitur idem vir ex Aquitania in fines remeasse Francorum, & in Vita S. Benedicti Abbatis Anianæ & Indæ 12 Febr. num. 34 iussus hic est a Ludouico Pio Imperatore, ex Gallia Narbonensi ad Franciæ partes ire. Potuit ergo S. Hermelandus in vrbe aut agro Nouiomensi ortus fuisse, & inde ex Franciæ oris dictus acceßisse ad Namnetenses.

[7] De ætate S. Hermelandi aliqua ex Vita certo constant, e quibus id primo statuendum, [Vixit Fontanellæ sub S. Landberto Abbate,] S. Landbertum fuisse Abbatem Fontanellensem ab anno DCLXXIII, vsque ad annum DCLXXXIV, atque ab eo fuisse S. Hermelandum in monasterio illo susceptum, ac sacro habitu vestitum: peractaque Nouitiorum probatione ad profeßionem admissum, & cum in virtutibus excelleret, eius mandato Sacerdotem consecratum, ac tandem ad S. Pascharium Episcopum Namnetensem, vt nouo monasterio erigendo præesset, cum alijs duodecim monachis ablegatum. Hinc colligimus eum sub S. Landberto Abbate, si non fere toto tempore, saltem pluribus annis Fontanellæ vixisse. Secundo constat eum maturam ætatem attigisse, cum Fontanellam veniret, scilicet qui ante, cum esset studijs præclare instructus, vixerat in aula Regia, & cor Regis omniumque Optimatum, gratia suæ venustatis in amorem sui conuerterat, [ante in aula Chlotharij III pincernarum Princeps:] intantum vt nimio eum Rex amplectens amore, dispensatorem sui potus, Principemque constitueret pincernarum. Rex autem Francorum, cum S. Landbertus fieret Abbas Fontanellensis, erat Chlotharius III, qui Chlodoueo II patri suo anno DCLXII vita functo subrogatus, rexit annos fere quatuordecim, mortuus an DCLXXV aut initio sequentis. Huius Chlotharij fit infra in Actis mentio, & tranquilla eo regnante pax indicatur: quæ ad annos, quibus floruit Hermelandus in eius aula sunt referenda, non ad natiuitatem, cum iam pridem sub Chlodoueo patre fuerit exortus. Chlothario successerunt fratres, Childericus; & hoc anno DCLXXIX interempto, Theodericus, [a Childeberto II priuilegium habuit.] cuius tempore constructum est monasterium Antrense. Theoderici filij fuerunt Chlodoueus III, qui patri succeßit anno DCXCIII, & Childebertus ab obitu fratris anno DCXCVIII Rex creatus, priuilegium dedit S. Hermelando pro stabilitate monasterij sui.

[8] En tempora, quibus S. Hermelandus floruit. Quot autem annos vixerit, Acta silent, [Longæuo confectus senio,] in quibus dicitur num. 28 longæuo confectus senio, vt videatur saltem peruenisse ad annos ætatis septuaginta: qui possent sic distribui, vt circa annum DCXLV natus, iuuenis 20 circiter annorum ad aulam Regiam peruenerit, qua relicta circa annum Christi DCLXXV, ætatis XXX, vitam monasticam auspicatus, Fontanellæ vsque ad annum circiter DCLXXXII aut sequentem vixerit, quando Antrense monasterium constructum foret, in quo vixerit vsque ad annum circiter DCCXV, [obijt circa an. 715 aut 720.] quo septuagenarius iam longæuo confectus senio ad Christum migrarit. Si quis arbitretur vixisse ad annum vsque DCCXX, nolumus obsistere. Baronius in Notis ad Martyrol. Rom. citat Chronicon Sigeberti, recensentis eius obitum anno Domini sexcentesimo nonagesimo. Baronium describunt VVion, Bucelinus & alij. Verum nihil simile reperimus in quatuor diuersis editionibus Sigeberti, neque in illustribus MSS. eiusdem Chronici: in quo cum initium regni Childeberti statuatur ad annum DCXCVII, quomodo potuisset vir Domini Hermelandus amicitijs Regis Childeberti fuisse honoratus, ac priuilegijs ditatus rediuisse ad monasterium, si iam septem annis, antequam is ad regnum promoueretur, e viuis exceßisset. Reliqua ad ipsam Vitam obseruamus: in cuius antiquis exemplaribus scribitur Ermenlandus, non Hermelandus. quod alij paßim faciunt.

VITA Ex varijs Codicibus MSS.

Hermelandus Abbas Antrensis, in Gallia (S.)

BHL Number: 3851

EX MSS.

PROLOGVS.

[1] Cvm sacrosancta mater Ecclesia eminentium Patrum (quos præueniente gratia diuinæ largitatis dimicando cum angue palmam obtinuisse lætatur, [Ob vtilitatem prouenientem Ecclesiæ ex historijs sacris,] cum luce adhuc concessa vterentur mortalibus, & post agonis triumphalem exitum longe meliori, vtpote incircumscriptæ Deitatis, luce perenniter perfrui non ambigit) non fuco secularis facundiæ politis sermonibus, quibus non minimum adulationis adscribitur, quin potius simplici narrationis serie cunctis posteritatibus profuturas memorias dirigendas esse, consulte instituat; quo, licet illos æui felix natiuitas cælo parturiendo a mortalium sequestrarit obtutibus, crebra tamen lectionis recitatione fidelium repræsentarentur aspectibus: quatenus eorum fortia Acta toto conamine imitari nitentes, virtutibus ditarentur, & ex his, quæ imitari nequeunt, verius in humilitate solidarentur; omnibus sane sapientibus liquet, omnes hac a affectione ductos studiose Sanctorum gesta scribendo elaborantes, præmio; & negligentes e latere, culpa nequaquam carere posse. Hac itaque diutina animatus meditatione, maximeque rogantibus Fratribus, cum ex beati viri virtutibus, Ermenlandi Confessoris (qui b Franciæ veniens ab oris, nostris in finibus virtutibus vernans, nouus, [auctor visu relationeq; monachorum accepta scribit.] vt ita dixerim, Benedictus effulsit) quædam, quæ visu relationeque Fratrum didici, scripto paginis tradenda decernerem; duarum e regione rerum præpediebar obiectu, ne aut inerti stylo aliquid temeritatis adscriberetur (vtpote qui, nullius prærogatiuæ scientiæ compos existens, tanti Patris Acta plebeio sermone scripturus aggrederer) aut cum per deuia quæque ipse lugubri raptarer calle, sanctissimi viri a recto nusquam tramite dilapsam viam ipse imitari negligens, alijs imitandam ostendere conarer. Sed voluente diutius impetu timoris gemini, ceu humo prostratus, fessos huius operis desperatione artus ignauo committens otio, tandem Fratrum instigatus rogatu, opus quod delitescendo fugere diu deliberaui; obtentu obeditionis, omnium mearum virium destitutus iuuamine, solius Altitonantis miseratione fidens, ab ipso donata, donatus & ipse membranis inserenda suscepi. Quare solo poplitibus defixis deprecor omnes, qui humilitatis dignatione ad hoc legendum opusculum sacrum deflexerint obtutum, ne dictatu incompto fortia præfati Patris facta, minus laudibus summis arbitrentur digna: sed huius operis stolidi editoris meminisse dignentur; quatenus a pio iudice veniam delictorum consequi, coronamque mereatur obtinere perpetuam; vt & ipsi pro misericordiæ precibus sempiterna ditari gloria a Christo largiente mereantur c.

[Annotata]

a MS. Vallis-Lucensis afflictione.

b Idem MS. ab Germaniæ veniens oris. Idem habet Surius, sed melius Franciæ ab oris legi in peruetusto MS. supra ostendimus.

c

Adiungebantur tituli Capitulorum sequentes, quibus in fine adiunximus numeros e nostra diuisione, quibus singula Capitula respondent.

1 De natiuitate & militia regali, & de conuersione atque conuersatione eius. 2
2 De aduentu eius in Namneticum. 8
3 De inuentione insulæ Antrensis. 13
4 De constructione monasterij. 16
5 De visione animæ Maurontij Abbatis. 18
6 De vino per eius signaculum in vase aucto. 19
7 De erucis eius merito fugatis. 20
8 De pisciculo ex fundo Ligeris eius virtute educto, de quo omnis eius congregatio est refecta. 21
9 De lampade eius signaculo accensa. 22
10 De candore semitæ per quam incedebat. 23
11 De vino vbertim propinato, eius merito augmentato. 24
12 De furto quod fur eo præsente celare nequiuit. 25
13 De bubus ab alio fure præreptis. 26
14 De vino in manu Agathei signaculo eius exuberante. 27
15 De anima cuiusdam Fratris in Creoncella ab eo per spiritum visa. 28
16 De cella in qua amore vitæ contemplatiuæ se reclausit, de interitu Adalfredi Abbatis. 29
17 De Donato Abbate, quem sibi in regimine successorem elegit. 32
18 De obitu suo fratribus prædicto, & de dormitione eius in Christo. 33
19 De translatione eius corporis, & de flagrantia odoris ex tumulo. 34
20 De officio pedum cuiusdam debilis ad eius sepulcrum recepto. 37
21 De claudo ad eius sepulcrum sanato. 38
22 De curatione surdi & muti. 39
23 De quodam homine, qui res monasterij eius iniuste abstulerat. 40
24 De flagello in manu cuiusdam adhærenti, & ad sepulcrum eius soluto. Item de curatione surdi & muti. 41
25 Item de alio claudo. 43
26 Item de Leuberto claudo. 44
27 Item de Alfredo cæco. 45
28 Itemque de Arnaldo. 46

CAPVT I
S. Ermenlandi ortus, studia, vita aulica, dein monastica. Sacerdotium.

[2] Mvltorum iam per orbem vniuersum circumquaque Regum collis iugo Christianæ religionis submissis, cum fides sanctæ Ecclesiæ, [Nobili stirpe natus,] errorum caligine depulsa, luce Euangelicæ veritatis corusca, in omni ditione a Clotharij Regis Francorum tranquilla vteretur pace; venerabilis Ermenlandus, genuinæ natiuitatis potitus exordio, ex b Nouiomagensium incolarum nobilissimis parentibus, perpetua fruiturus, temporalem processit in lucem. Hic beatissimus Procerum parentum opimis educatus dapibus, atque, vt assolet præclara soboles, [virtute cum litteris imbutus,] nobilis prosapiæ affectione vallatus, litterarum eruditoribus sui profectus gratia imbuendus, prouisione tantæ generositatis traditus fuit. Quibus præ cunctis coæuis sodalibus ad plenum eruditus, omnem puerilem petulantiam grauitate transcendens morum, nulli concupiscentiæ illecebrosæ voluptatis assensum præbuit. Carnis quoque lasciuiam spiritus ardore conterens, nobilitati carnis animi præferebat nobilitatem: ita vt in ipsis scholis probitate animi sacratus præfulgens puer, admirabilis omnibus haberetur. Parentes autem eius videntes eum litterarum doctrinis magna ex parte instructum, [in aulam Regis inducitur:] Regalibusque militijs aptum, ab scholis eum recipientes, Regiam introduxerunt in aulam, atque c Regi Francorum eum cum magno honore militaturum commendauerunt; quatenus per tramitem huius militiæ ad debitum progenitorum perueniret honorem.

[3] Sed vir Dei Ermenlandus, omne huius seculi culmen omnemq; gloriam Christi postponens amori, plus appetijt per labentis seculi laborē mansura gaudia iustorum promereri, quam per transitoriam mundi gloriam perpetua iniustorum supplicia perpeti. Longe enim a parentum voluntate sanctum eius dirimebatur desiderium: [auersus ab ambitione,] nam quod illi ad dignitatis eius gloriam agere conabantur, ipse ad suæ salutis dispendium fieri arbitrabatur, sententiam recolens Apostoli dicentis, Nemo militans Deo implicat se negotijs secularibus. [2 Tim. 2] Et nisi eiusdem Apostoli sententiæ contradictor esse videretur, quæ dicit: Filij obedite parentibus, nullatenus ei, cælestia ambienti, suadere poterant terrestrem suscipere militiam. [Ephes. 6.] Cauens autem ne in aliquo salutaribus contrarius esset monitis, [coactus obedit:] consideransque simul necdum se sui arbitrij facultatem consecutum esse, quem mente delitescendo fugere satagebat, corpore specie tenus coacte habitum militarem suscepit. Domino vero se protegente extemplo in aula commorans regia, ex tirunculo perfectus ita effectus est miles, vt cor Regis omniumque optimatum, gratia suæ venustatis, in amorem sui conuerteret, intantum vt nimio eum Rex amplectens amore, [fit Princeps pincernarū,] dispensatorem sui potus, Principemque, renuente eo, constitueret pincernacum.

[4] Cum autem per aliquod tempus omnibus placens prudenter commissum perageret ministerium, suadentibus parentibus atque amicis suis, [cogitur sponsalia contrhere,] cuiusdam Optimatis nobilissimi, quam nullatenus accipere volebat, desponsauit filiam. Statuit etiam diem, quo eam sibi matrimonio copularet: qui hoc toto mentis nisu satagebat, vt non solum a vinculo coniugali, verum ab omni seculi actu collum suæ mentis, quod leui Christi iugo submittere desiderabat, excuteret. Non enim, vt auditor obliuiosus, Domini monita inaniter auribus hauserat cordis, quibus salubriter generi consulit humano dicens: Qui non relinquit patrem & matrem, fratres & sorores, vxorem & filios, agros & omnia propter nomen meum, non est me dignus: & qui vult post me venire abneget semetipsum, & tollat crucem suam & sequatur me: sed vt eximius executor operis, arctius intimo ea retinens corde; quod aure corporis audiuit, pro virium facultate, opere implere curauit. [Luc. 14.] Diuino autem fretus spiramine, spretis cunctis seculi oblectamentis, sponsam relinquens, nuptias renuens, [nuptias renuit:] nudus terrenis actibus nudam Christi crucem, contra spiritualia nequitiæ dimicaturus, athleta Christi arripuit: rectoque tramite munitus Euangelicis doctrinis, pedibus viam regiam sequendam suscepit.

[5] Timens autem ne eius propositum secularium tumultus præpediret, si in turbis populorum diutius moraretur, [petit a Rege facultatem intrandi monasteriū,] præsentiam adijt Regis, humilique cum deuotione petiuit, vt ei regalis clementia licentiam daret, quatenus relicta palatina militia, regulari se cœnobio Christo militaturus traderet. Rex autem maxima eum dilectione complectens, non patiebatur eum a se sequestrari: atque ideo nimis eius resistebat precibus, suadens ei, ne eius consortium in tam viridi floridaque desereret ætate. Cumque talibus suasionibus diutius eius vexaret mentem, sanctum tamen eius propositum immutare nequiuit. Beato igitur viro in precibus persistente, [fit monachus Fontanellæ sub S. Landberto Abb.] tandem timore Domini perfusa pij Principis clementia, licentiam, quam ei diu negauerat, benigne est largita. Ipse autem beatissimus Ermenlandus, cum Regis Optimatumque benedictione palatio egressus, ad d Fontanellæ monasterium vbi venerandus e Landbertus regularis præerat monachorum Pater, concito peruenit cursu. Conuersionem namque in præfato expetijt cœnobio, & ab ipso Abbate Fratribusque omnibus effectum suarum obtinuit precum.

[6] Iuxta morem autem monasticæ vitæ in cella nouitiorum probatus, ita perfectus inuentus est, [probatur nouitius:] vt probitate conuersationis suæ non solum neophytos, verum etiam eos qui longæuo senio sub perfectionis habitu theoricæ vitæ omnem sui corporis triuerunt vigorem, non solum consequi, quin etiam supergredi euidentissimis probaretur indicijs. Expleta vero probatione eius regulari more in nouitiorum cella, perfectionis votum promissione confirmauit sacra, ac demum omnibus mundi spretis pompis, [facit professionem:] ceterorum commilitonum vallatus præsidio, f agonista virilis, omnium virtutum consectans iter, nullis saltem vel ad modicum demonum suasionibus paruit, sed in ipso exortu caput antiqui contriuit serpentis. Quot enim ei machinabatur tentamenta ingerere, tot tripudiando vir Domini de eo sumebat triumphos. Erat enim caritate præclarus, fide deuotus, spe certus, [excellit in virtutibus:] patientia lenis, obedientia præcipuus, oratione assiduus, abstinentia discretus, vigilijs strenuus, atque omnibus ita ornatus virtutibus, vt inter ceteros commilitones, vt lucifer ceteris stellis clarior, radio virtutum conspicuus refulgeret. Quod sagaci venerabilis Abba Landbertus deprehendens intuitu, quem erudiendum discipulatus susceperat gratia, veluti magistrum pro eius virtutum venustate venerans, amabat.

[7] Sacris quoque altaribus insuper dignum eum approbans, Sacerdotem sibi ordinari fecit ab g Episcopo eiusdem pagi: ratum arbitrans, [consecratur a S. Audoëno Sacerdos.] vt consecrationis sacratissimi Corporis Sanguinisque Christi tam præclarus, tamque sanctissimus vir fungeretur officio, qui vt pretiosissima a Domino de sterquilino secularis habitus margarita erutus, inter sodales cœlibes in monasterio locatus, velut super candelabrum lucerna, consectatione theoricæ vitæ omnibus lucidius enitebat. Ordinatus vero, tanta sacerdotalis Officij perfectione vigebat, vt cum deuotus Deo oblationem studiose quotidie offerret, maceratione sui corporis ipse Hostia viua fieret Deo.

[Annotata]

a Hic est Chlotharius III, quem indicauimus ab anno 662, vsque ad an 675 aut initium sequentis regnasse.

b Nouiomagum est alijs passim Nouiomum vulgo Noijon in regno Chlotharij, [Nouiomagū pro Nouiomo.] ita S. Eligius sæpe dicitur Nouiomagensis Episcopus, & ciues Nouiomagenses appellantur a S. Audoëno in eius Vita 1 Decembris.

c

Chlothario, vti etiam Saussaius, Bucelinus alijq; habent.

d Fontanella ad Sequanam inter Rotomagum & Oceanum Abbatia anno 654 a S. Wandregisilo extructa, a quo nunc S. Waudril dicitur.

e S. Wandregisilo, anno 673 mortuo 22 Iulij, successit S. Landbertus seu Lambertus, & anno 684 creatus est Archiepiscopus Lugdunensis, colitur 14 Aprilis.

f Variant MSS in quibus agonitheta & agonisita legitur. Surio sed mutato stylo, bellator strenuus. Sæpe agonotheta pro agonista legitur.

g Ita MSS. nostrum & Vallis-Lucensis. At MS. Rubeæ-Vallis addit ab Audoëno, qui ab anno 646, vsque ad annum 689 fuit Rotomagensis Episcopus. Idem nominatur apud Surium, & tempora conueniunt.

CAPVT II.
Ablegatio S. Hermelandi Fontanella Namnetum ad noui monasterij erectionem.

[8] Igitur eo tempore, quo prædictus vir Domini Ermenlandus talibus in cœnobio pollebat virtutibus, piæ recordationis a Pasquarius Episcopus, b Namnetensem Pastorali deuinctus cura regebat Ecclesiam. Quodam vero die, dum sub bifario ambitu ecclesiastici Ordinis, Clericorum scilicet atque laicorum, summæ caritatis vinculo connexorum, dapibus vitæ cælestis iuxta vtriusque gradus conuenientiam commissum reficeret gregem, [S. Pasquarius Episc. Namnetensis excitat subditos vt monachi expetantur:] & quid vtrique congrueret Ordini celebri dissereret facundia; tertij etiam gradus videlicet monachorum, qui eatenus incolis occidui littoris Oceani pene expers habebatur, mentionem faceret, perfectioremque ceteris ex ipsius Veritatis voce ostenderet, dicentis: Si vis perfectus esse, vende omnia quæ habes, & da pauperibus, & veni sequere me; diuino omnes statim animati spiramine, c deuotis precibus suum exorauerunt Pontificem, huius ardore desiderij plus omnibus flagrantem, quatenus huius Ordinis quaquauersum dignaretur viros perquirere, qui in eorum prædio, si congruus reperiretur locus, huius perfectionis exercerent vitam. [Matth. 19] Fatebantur enim se de Domini pietate tantum confidere, quia si huius vitæ viri inter eos commorarentur, esto ad imitandum paucis, ad intercedendum tamen omnibus indigenis illius terræ eos prodesse posse.

[9] Considerans vero idem Antistes suum populique cor, [aliquos ablegat Fontanellam ad S. Lambertū Abbatem:] aspirante Domino huius rei voto vnius voluntatis affectum, eos audire non distulit; quin potius eorum grandulabunde annuens precibus, maturius ad venerabilem Landbertum Abbatem, qui tunc Fontanellæ cœnobium sub sacro habitu vitæ monasticæ gubernabat, strenuos direxit nuntios; exorans per eos eius sanctitatem, quatenus eius largitate suum populique desiderium votorum obtineret effectum. Qui benedictione sui Pontificis muniti, atque ab eo egressi, iter carpendo sacrum ad Fontanellæ monasterium, Domino duce, agiliter peruenerunt. Cumque a Fratribus benigne suscepti, atque venerabili Landberto fuissent exhibiti, ex præcepto sui Patris talibus eum allocuti sunt dictis: Vestræ sanctitatis nimium amator Pasquarius Pontifex, [petit sibi monachos submitti.] deuotione flagrans sacra, precibusque vniuersæ plebis sibi commissæ instigatus, æstuanti desiderat voto, quatenus in eius parochia monachi, se eis locum præparante, vitam regularem exempli gratia ad profectum sanctæ Ecclesiæ perpetuamque laudem Dei teneant. Ediscens autem, fama vestræ sanctitatis longe lateque peruolante, vestram congregationem venustate huius religionis plus ceteris clarescere, precatur vt vestra ei sancta largitas religiosissimos mittat monachos, qui hanc vitam optime tenere, alijsque tradere sciant: vt ea quæ desiderat per eos implere valeat.

[10] Qui cum tali deuotione Sacerdotem Dei cum plebe sibi commissa feruere cognosceret, [S. Lambertus addicit S. Ermelandum & alios] primum omnipotentissimæ indiuiduæque Trinitati summas retulit gratias, deinde vocato B. Ermenlando monacho, petitionem venerabilis Pasquarij iterum coram eo exponi iussit, ac demum responsum in hunc modum dedit: Vota quidem, filij carissimi, Pasquarij Episcopi eiusque sancti gregis constat, sicuti diuinitus inspirata, sanctissima redolere deuotione: atque ideo vt particeps tanti voti esse merear, licet magno destituar solatio, petitionem a nostra paruitate postulatam, per carissimum mihi hunc fratrem Ermenlandum, alijs cum eo Fratribus missis, perficere studerem, si certissime nossem ab eo ita cœnobiū constitui, vt futuris temporibus Fratres in eo constituti, quantum ab eo vitari potest, [si cœnobium bene stabiliatur,] nullius infestatione turbarentur. Vita siquidem nostri ordinis summam expetit quietudinem, & nihilominus magnum patitur dispendium, cum intente cælestia contemplatur, si querimonijs prauorum a supernorum auocetur inspectione. Si igitur in suæ Ecclesiæ prædio cœnobium construxerit, in quo isti, quos mittimus alijque diuinitus inspirati, eorumque prouocati exemplo conuersi e seculo, habitent; temporibus quidemeius fortassis optata vti pace valebunt, post obitum vero eius, si ipsum cœnobium sub dominio sui successoris reliquerit, magnis (sicuti in nonnullis cœnobijs actum esse comperimus) cupiditatis instinctu prauorum turbabuntur inquietudinibus; ita vt necessitas eos inde exire compellat, & errabundos circumquaque vagari cogat. Mihi vero si ita euenerit, qui commissos illuc dirigo monachos; multum incumbet periculi, illiq; nihil augebitur mercedis: si autem perpetuæ retributionis intuitu monasterium ædificare desiderat, [& regijs diplomatis confirmetur:] hortor ut regalibus eum manibus tuendum committat, & vt Regis clementia talem præceptionem facere dignetur, vt nulla alia potestas, maligno instigata spiritu, omni dominationis occasione sublata, molestiam habitantibus in eo ingerere audeat: quatenus regali defensi præsidio, pro eius totiusque sui regni perpetua pace, libere, remota prauorum impulsione, Christi interpellent clementiam. Noli, inquiunt, noli cunctari talibus suspicionibus, Pater; nam certissime de bonitate Patris nostri Pasquarij confidere potes, quia iuxta tui oris imperium omnem huius operis caussam Domino iuuante perficiet.

[11] Tunc nuntiorum sponsionibus firmatus, dixit B. Ermenlando: Nimium tua, carissime Frater, [S. Hermelandus, addictis 12 socijs, promptissime obediens,] fidens religione, quamuis tua corporali absentia maximum dispendium mihi euenire non ambigam; te ad venerabilem Pasquarium cum duodecim Fratribus, quorum te in mea vicissitudine Patrem constituam, mittere volo: vt tuo dictante magisterio, monasterium, sicuti optat, construat. Nihil tamen ex hoc sine tua definitione agere tentabo, sed omnem huius negotij caussam tuo prudenti committo iudicio. Ne quæso, inquit vir Sanctus, mi Pater, digneris super hoc nostram elicere voluntatem, quam pro Christo tuo tradidi arbitrio: sed quocumque me miseris libentissime, acsi diuinitus mihi imperetur, ire conabor: tantum Domini voluntas & tua fiat. Tunc idem Pater gaudio repletus, eius præclaræ congratulans obedientiæ, dixit: Eia, fili mi, arripe, vt miles Christi prosperum iter, sume laudabile opus, per quod tu alijque multi ad regna ingredi cælorum mereamini. Qui cum talibus illum aliosque, quos cum eo mittebat, hortaretur eloquijs, [post mutuos amplexus] maximeque vt regulam sanctam virili tenerent custodia, ruentes ipsi, omnesque Fratres cum lacrymis in mutu amplexus, inuicem sibi osculum pacis dantes, dimiserunt eos, imprecantes eis prospera cuncta fore, dicentes: [& accepta benedictione Namnetum petit;] Comitetur vobiscum gratia summæ Trinitatis, & omnia opera vestrarum manuum prospere dirigat, locumque vestræ habitationis ad multarum salutem animarum perenni custodia tueri & conseruare dignetur. Qui benedictione postulata atque vbertim suscepta, cum legatis iam dicti Episcopi iter carpentes, eius faciei se præsentare festinabant: orantes vt Christus solatium sibi tribueret perficiendi iniuncti operis, & sic ad vrbem Namnetensem Domino duce peruenerunt.

[12] Tunc basilicam beatorum Apostolorum Petri & Pauli B. Ermenlandus cum socijs orationis gratia ingressus est. [excipitur a S. Pasquario:] Audiens vero venerandus Episcopus eos aduenisse, ineffabili exultans gaudio, dixit: Recordatus est mei Dominus, vt votum desiderij mei implere dignetur. Atque in præfatæ ecclesiæ foribus occurrens eis, dixit B. Ermenlando: Benedictus Dominus, qui misit me ad introitum tuum, qui quod bonum & iocundum esse per os beati Dauid dixit hodie est complere dignatus, faciens habitare fratres in vnum. [Psal. 132] Cumque ei suisque omnibus, quos veluti Angelos suscipiebat, alacriter prandium exhibuisset, omneque desiderium suum eius exposuisset auribus; B. Ermenlandus ea quæ Pater eius nuntijs ipsius opposuerat, eorumque responsionem coram eo recitauit, [exponit mandatū S. Lamberti Abbatis:] ac demum subiunxit: Et nunc si consilio Patris mei tua sanctitas parere voluerit, prout Dominus exiguitati nostræ donauerit, quodcumque iusseris perficere conabimur. Sin autem aliud Paternitati vestræ placet, inuiolata caritate, ad Patrem nostrum iuxta eius præceptum reuertemur. Nullus me magis, dilectissime, inquit, Frater, huius operis perfectionem perpetua constabilire desiderat firmitate, qui auctor fundatorque eius videor esse. Et ideo secundum tuam Patrisque tui suggestionem nostrorumque nuntiorum sponsionem, [assensum in omnibus impetrat.] non solum te cum cella, quam ædificare disponimus, cum omnibusque rebus, quas ibi confirmauero ad subsidium Fratrum inibi commorantium, secundum auctoritatem canonicam regiæ committam dominationi, eiusque vobis habere perficiam præceptum; quin etiam quidquid commodum atque vtile ad perpetuam quietem illius loci tecum pertractare potuero, libentissime implere curabo. Tu vero ea quæ desidero quomodo rite perficiantur, prudenti perpende consilio. Beatus vero Ermenlandus cognoscens animum Pontificis auaritiæ æstu vacuum, humiliter eum alloquens dixit: Dominus, qui inspirator huius extitit voti, tribuat illud perfici secundum cor tuum, consiliumque confirmet in bonum. Ego vero, accepta vestræ benedictionis fiducia, quidquid ex hoc cum Domini voluntate pertractare potuero, crastina die vestris sacratissimis auribus intimare aggrediar.

[Annotata]

a MS. nostrum Pascuarius, MSS. Vallis Luc. & Rub. Val. & Vltraiect. [S. Pascharij tempus Sedis] Pasquarius, alijs passim Pascharius, colitur 10 Iulij, ad quem diem in Officijs proprijs Ecclesiæ Namnetensis dicitur floruisse circa annum 640 Heraclio Imperatore & Dagoberto primo Rege Francorum. Albertus le Grand de Sanctis Britannicæ Armoricæ, in Vita S. Pasquarij & in Catalogo Episcoporum Namnetensium ait eum mortuum esse anno 649. Sanmarthani decessorem statuunt Salappij, cuius vice Chaddo Archidiaconus interfuit Concilio Cabilonensi circa annum 650. At Claudius Robertus post S. Pasquarium, statuit Episcopos Taurinum & Hairconem, ac dein Salappium, enormi omnes mendo. Melius Ioannes Chenu statuit post Salappium, asseritq; tempore Childeberti II Regis Francorum floruisse, imo, quod ex hac Vita certissime constat, sub Theoderico II etiam & Chlodoueo III.

b Namnetensem habent MSS. nostrum & Vallis Luc. at Nannetensem MSS. Rub Val. Vltract. cum Surio. Vrbi ad Ligerim notissima.

c MS. Rub. Val. submissis vocibus.

CAPVT III.
Antrum insula inspecta: monasterium extructum. Anima S. Maurontij visa in cælum deferri.

[13] Cvmque die altero aurora nouo perfunderet lumine terras, [De loco monasterij construendi deliberat cum S. Pasquario] B. Ermenlandus, expleto matutinæ laudis Officio, venit ad Pasquarium Episcopum, eique dixit: Iube nobis præparare nauiculam, in qua cum socijs per alueum Ligeris remigantes vsque ad loca maritima omnia littora eius peruidere possimus: etsi locus aptus repertus non fuerit vbi cœnobium ædificetur, tunc ad dexteram læuamque in omni tua circuibimus dominatione, vsque dum congruum reperiamus situm monasterij constructionis. Non vobis vt opinor, ait isdem Pontifex vsque ad maritima necesse erit fatigari loca, quia sunt nonnullæ insulæ tribus ab hac vrbe distantes millibus, huius amnis vallatæ lymphis, quas etiam bis vel ter per reuolutionem diei ac noctis vnda marina vndique ambiendo inuisere non negligit: quæ tanto sui vigoris impetu agitur, vt vltra hanc vrbem ad orientalem plagam septem millibus ictum retrorsum conuertens Ligeris, vim inundationis suæ vbertim diffundat. Cuius autem ipsæ insulæ fertilitatis interius, vel cuius magnitudinis sint, pastoralis curæ occupatio perscrutari me non permisit: quas cum diligentius tua sagax prudentia peruiderit, qualiter se habeant mihi renuntiare non differat, si in aliqua earum congruus locus ad constructionem monasterij reperiatur.

[14] Et hæc dicens, nauem velocius præparare iussit: quam vir Domini Ermenlandus ingressus, dixit: [nauigat ad insulam vicinam:] Omnium bonorum Largitor, qui populo tuo viam in mari rubro præparasti, per quam ad terram repromissionis venirent; da mihi, Domine, famulo tuo per rectam incedere viam, vt ad locum, quem seruis tuis præparare ad habitandum dignatus fueris, de quo non ad terrenam sed ad cælestem promissionem æternæ felicitatis peruenire mereantur, recto perueniam itinere? Nautæ vero concite nauigantes, peruenerunt ad vnam insularum, quæ magnitudine sui ceteras circa se superat. Tunc de naui egressus cœpit de spatio insulæ percunctari: cuius in viginti quatuor stadijs longitudinem dimensam reperit, quæ in medio a Ligeris sita, se vndique a quatuor cæli plagis circumdantium alto sublimatur vertice, per mediam sui longitudinem montuosa, omnes inundationes Ligeris ab Oriente aliquoties vbertim effluentes, & Oceani maris ab Occidente bis per singulos menses eructantes despicit b malinas. Quæ malinæ reliquas insulas in Oriente Occidenteque & Aquilone sitas, [lustratamq;] aliquoties ad momentum operiunt, solam in Meridie hanc sitam verentes insulam propter sublimitatem sui montis: & idcirco tuta in se loca exhibet habitationis, amplissimumque vinearum, nec non hortorum atque per gyrum pratorum præbet spatium. Non enim in ea aliquis mole corporeæ fragilitatis grauatus homo absque nauali subuectione ingredi potest, sed neque in aliquam earum vndique eam ambientium. Est enim opacitate densata siluarum: quam ideo & & propter nonnulli abdita in ea loca, [appellat Antrum & aliam Antriginum:] vir Domini Antrum vocauit. Sed & meridianam quæ licet spatio sit minor in specie, tamen in nullo ab hac discrepans, vocauit c Antriginum. Reperit enim in ea oratorium in paruissima basilica beatissimi Confessoris Martini.

[15] [vbi inuenit pinguia pascua,] Sed & pastores armentorum erant in ipsa insula plurimi, vbertate eius largissimæ pascuæ alentes pecora sua. Piscatoribus autem circa se tam plurimam copiam piscium præbet & emanat a Ligere & mari, vbertim ibi per disposita tempora vicissim plurimi generis munera sua fundentibus, [piscium copiam,] vt piscatoribus aliorum fluminum profunda rimantibus, nisi visu didicerint, incredibile auditu videatur. Non itaque vulgi in ea perstrepunt voces, sed solum auium diuersarum circa eam audiuntur melodiæ; [auium melodiam,] inter quas citharœdi olores dulcia fundunt modulamina cantus. Tantum namque quietis silentium in se retinet, vt omne desiderium eremi anachoreticam vitam desiderantibus penitus afferre videatur. Cumque hæc omnia vir Domini Ermenlandus partim visu, partimque vicinorum comperisset relatu, exultans in Domino ait: Benedictum nomen tuum sancta & gloriosa Trinitas in secula, [locum pro monasterio aptum censet:] qui mihi famulo tuo pretiosiorem locum aptioremque omnibus cœnobijs, in quibus meam fuisse paruitatem contigit, ostendere dignatus es. Et nunc, Domine, quæso, vt esse digneris huius loci constructionis ædificator, & custos perpetuus in secula seculorum. Tunc ad Antistitem Pasquarium ocyus reuertens, dixit: Fateor in veritate numquam me tam speciosum vidisse locum, tamque monasticæ vitæ congruentem, [& S. Pasquarium sibi consentientem recreat:] sicuti hodie in duabus insulis, quas perspexi mihi contigit reperisse. Cumque ei cuncta, quæ inuenerat per ordinem retulisset, gaudens in Domino isdem Præsul ait: Benedictus tu Dominus, & benedictus Dominus, qui misit te, qui tibi propter magnam misericordiam suam dignum locum ostendit, in quo voti mei effectum inueniam ad perpetuam animarum salutem. Tota igitur die illa inuicem conferentes, quo tenore dispositum perficerent opus, mutuoque spiritualibus se cohortantes eloquijs, post dulcia æternæ vitæ colloquia fragilitati consulentes humanæ sumpserunt cibum. Tunc demum post hymnorum laudes cum benedictione Domini ad lectuli quietem secedentes; parumque sopori indulgentes, reliquum noctis spatium insomne in Dei duxerunt laudibus.

[16] Venientes igitur sequenti die simul, dixit B. Ermenlandus venerabili Pasquario Episcopo: Iam quia mihi Dominus locum pulcherrimum ostendere est dignatus, [reuersus in insulam,] in quo ea quæ desiderauimus perficiantur, nolo moras innectere: sed cum tua benedictione ocyus illuc regredi volo, quatenus tuo aliorumque munitus iuuamine fabricam, Deo fauente, ædificare incipiam. Et ille: Omnium Creator, qui Salomoni prudens cor ad ædificandam dignam nomini suo domum largiri dignatus est, det tibi gratiam & benedictionem, & secundum suam voluntatem omnia opera tua dirigere dignetur. Sumptus igitur, prout necessitas poposcerit, quia in promptu sunt, ministrare non negligam, tecumque operarij nostri ea quæ iusseris perficient. Mutuis demū amplexibus se constringentes, osculum sibi inuicem dederunt pacis, & sic B. Ermenlandus ad dilectam reuersus est insulam: quam cum ingressus fuisset, eligens locum, in quo conuenientius monasterium construi deberet, cœpit fundamenta domorum ad necessaria sufficientia Fratrum iacere, [construit Antrense monasteriū,] & duarum ecclesiarum: quarum vnam in honore B. Petri Apostoli, aliam vero in honore B. Pauli Apostoli cum omnibus claustris monasterij, Domino se protegente, breui expleuit tempore.

[17] Cumque opus suum, plurimorum illius terræ incolarum auctus iuuamine, [impetrat pro eo priuilegium S. Pasquarij,] velocius consummasset, veniens illuc idem Episcopus ad dedicationem cum suis Canonicis, per consensum omnium priuilegium B. Ermenlando & monachis suis ex eodem monasterio fecit, sicut spoponderat primum, vt nullus de successoribus suis de ipso monasterio vel rebus, quas ipse vel alij, diuino amore compuncti ad luminaria, subsidiaue Fratrum ibidem tradiderant, aliquid sub dominationis occasione vsurpare tentaret. Et tunc demum ad aulam regiam secum B. Ermenlandum ducens, Regis d Childeberti eum cum monasterio & monachis ex eo tuendum tradidit manibus. Æternæ vero retributionis intuitu isdem Francorum Rex suum tunc præceptum B. Ermenlando de eodem monasterio & rebus eius fecit, [& Childeberti Regis:] vt nulla dominatio alicuius potestatis monachis in eo constitutis aliquam inquietudinem ingerere præsumeret, sed Regali perpetua freti defensione, absque alicuius impedimento libere, pro eo totiusque regni eius pace, Christi deprecarentur clementiam. Tunc vir Domini amicitijs Regis honoratus, reuersus est ad monasterium. Cœperunt iam ex eo tempore multi e seculo conuersi in eius se cœnobio regularibus tradere disciplinis, [multos admittit monachos:] alijque suas soboles ibidem Deo offerre festinabant. Quibus omnibus disciplinam cælestis vitæ laudabiliter B. Ermenlandus verbo actuque tradebat; vsque dum magnus virtutibus atque numero grex ibi Christi auctus est. Qui ita perfecte sub tanto degebant Patre, vt fama sanctitatis eorum longe lateque peruolaret, & in eorum operibus omnes, quicumque audiere, Patrem eorum magnificarent in cælis Deum.

[18] Quadam nocte dum isdem beatissimus Ermenlandus in oratorio solito maneret insomnis, [videt animā S. Maurontij deferri ab Angelis in cælum:] atque in contemplatione cælestis regni capessendi gratia in basilica P. Petri Apostoli pernoctando vigilaret; vidit animam venerabilis viri e Maurontij Abbatis ex monasterio f S. Florentij, quod vocatur g Glomna triginta a suo cœnobio sequestrato passuum millibus, vinculo resolutam corporis ad æthereum deferri ab Angelis thronum. Quam cum diutius fuisset intuitus, signum dedit, atque in vnum Fratribus collectis cum summo caritatis affectu præcepit, vt illius exitum orando, Domino commendarent. Ipsi vero iussa Patris alacri implentes obedientia, deuotissime pro anima prædicti Maurontij ad Deum fuderunt preces. Cœperunt tamen omnes mirari, cum tanta terrarum intercapedine monasteria ab inuicem dirempta essent, quomodo vir Domini animam eius corporis resolutam nexu videre potuisset. Sed ne quid dubietatis in eorum resideret mentibus, sequenti die perscrutatorem illuc dirigere disponebant, qui huius rei caussam diligentius perquireret. Fratres autem de prædicto monasterio S. Florentij præueniendo, eorum directionis abstulerunt laborem, qui orbitatem suam de Patris Maurontij obitu nuntiauerunt. Fratres autem magna eis, sicuti in mœrore positis, affectione animi compatientes, consolationis ferebant hortamina, ac denuo de hora exitus sui Patris percunctari cœperunt. Et eadem hora ipsoque momento eorum relatione didicerunt eum migrasse, quo B. Ermenlandus eius Fratribus indicauerat obitum.

[Annotata]

a Ita MS. nostrum, alia habent in medio aliarum, scilicet insularum.

b Ita tria MSS. & recte. Beda lib. 1 de Natura rerum cap. 29 asserit omnes cursus maris in ledones & malinas, [malina pro æstu maris maiore.] id est minores & maiores æstus diuidi: malinam a 13 & 28 luna incipere, citiorem in accessu sed tardiorem in recessu, septem diebus & quindecim horis perseuerare: in medio sui semper lunam primam & decimam quintam ostendere, & per æquinoctia vel solstitia solito validius exæstuare. Ista aliaq; Beda, quicum auctor huius Vitæ seculo Christi 8 vixit. Consule etiam Sibrandum Siccama in Notis ad leges Frisiorum pagina vltima, vbi S. Augustinum, Martyrologum antiquum, aliosq; citat. Theodorus Moretus de Æstu maris cap. 12 præclare explicat, quare Nouilunia & Plenilunia faciant æstus maris insolentiores, & magis in Æquinoctijs, quam in Solstitijs.

c MS. nostrum Antricinum, alia cum Surio Antriginum.

d Childebertus rexit ab anno 698. ad 711. Anni post discessum S. Landberti e regimine Fontanellensi ad Archiepiscopatum Lugdunensem ad initium regni Childeberti elapsi erant quatuordecim, vt varia, quæ infra narrantur, potuerint interea contigisse.

e Colitur S. Maurontius 8 Ianuarij, quo die eius festiuitatem per totum territorium celebrari asserunt Sanmarthani tomo 4 Gall, Christ. pag. 388.

f Colitur S. Florentius 22 Septemb. quo die varia eius Acta danda habemus: est Patronus Salmuri ad Ligerim & Roiæ in Picardia.

g Glomna, MS. nostrum Glanna, nunc S. Florentij dicitur ad dexteram Ligeris ripam inter Namnetum & Andegauum.

CAPVT IV
Signo Crucis vinum ter auctum, & lampas accensa. Fures impediti. Anima visa in cælis duci.

[19] Qvodam die dum vir sanctus per pagum Namneticum cum Fratribus aliquibus iter necessarium carpendo conficeret, contigit Arnaldum, [Reficis obuium primo eloquio spirituali,] iuxta dignitatem seculi prædiuitem, clientulorum stipatum cuneo, ei deuenisse obuiam. Vir quoque Domini diutius eum spiritualibus ex auctoritate diuinarum Scripturarum instruens eloquijs, post verbi documentum dixit cuidam Fratri: Quia pro captu nostri intellectus huic illustri viro spiritualem ministrauimus potum, caritate suggerente etiam corporalem nihilominus sumamus. Qui respondens ait: non plus ibi vini adesse nisi in paruissimo pendente ad sellam vasculo, quod parum plusquam a heminam caperet vini. Sed ipsum iussit afferri, confidens vir Dei, plenus illius fide, qui inter quinque millia hominum panes quinque distribuens augmentauit (nam potestate diuina, postquam omnes vbertim sunt refecti, plus reliquiarum multo superfuit, quam integritatis, ante distributionem Apostolorum in turbas fuisset pondus,) impresso editoque signo Crucis vir Domini prædicto Arnaldo cum omni comitatu suo iussit distribui. [tum vino edita Cruce aucto.] Qui cum omnibus distribuisset, omnesque cum gratiarum actione ipso distribuente singulos calices bibissent plenos, vinum tamen tanti Sacerdotis merito dispertiendo creuit ex tam paruissimo vasculo. Ipsum quoque vasculum, in testimonium huius miraculi in eius seruatur monasterio. Nullus, vt reor, fidelis ambigit in hoc miraculo virtutem Eliæ eum imitatum fuisse: quia, sicut ille inuocato Maiestatis nomine oleum, ita iste vinum crescere fecit in vase per virtutem Crucis Christi.

[20] Sedens igitur aliquando B. Ermenlandus sub quadam arbore iuxta oratorium b B. Leodegarij Martyris in suo cœnobio, legebat solito attentius. Erucæ vero, quæ folia fructumque eiusdem vastabant arboris, [crucas sua patientia fugat:] super librum, in quo legebat, frequenter decidebant, eique lectionis ingerebant impedimentum. Quod ipse, vt erat mitissimus, patientissime tolerabat. Cernens itaque hoc quidam Frater, cœpit eas pedibus conculcare, sed ipse prohibebat eum, dicens: Ne quæso, Frater, quæ diuino inferuntur iudicio, auferre tenteris. Virtus quoque diuina eius patientiam remunerari dignata est, auferens eas, quæ diutina corruptione prædictam vorauerant arborem, nocte sequenti, vt nulla quidem ex eis superesset: nam & in hoc virtuti Moysi coniunctus videtur, quia sicut per eius preces sacrilegam Ægyptiorum gentem ab huiusce pestis vastatione Dominus eruit, sic per istius meritum prædicta liberata est arbor.

[21] Moris erat eidem Dei famulo, Quadragesimali tempore propter frequentiam plurimorum ciuium vitandam, [in Quadragesima Antigrini degit:] qui ob eius Fratrumque visitationem vndique ad eius monasterium cum oblationibus confluebant, Antriginum expetere, ibiq; cum paucis Fratribus nimia contritione abstinentiæ corpus suum macerare: quatenus in Paschali solennitate hostia Deo gratissima exhiberi mereretur. Contigit autem quodam die, vt, cum fessus vigiliarum orationumque instantia, ad auram exhilarationis gratia deambularet, & super littus parumper resedisset, diceret quidam, Namnetensem Episcopum habuisse quemdā piscem, qui vulgo c naupræda dicitur. Cui Sacerdos Dei Ermenlandus dixit: Quid hoc ad rem pertinet, Frater? numquid inualida est Omnipotentis manus, [piscem vltro aduenientem accipit,] huiusce generis piscem nobis sicuti & illi, cum voluerit, largiri? Necdum vir Domini hæc verba compleuerat, & ecce diuina virtute huiusmodi piscis ex fundo Ligeris eductus in medio fluuio se subrigens, atque super vndas aquarum rapido cursu natans, ante pedes sancti viri sicco iacuit in sabulo. Tunc munus diuinitus sibi collatum sciens, cum gratiarum actione iussit leuari, dicens vni ex Fratribus: Tolle hoc, Fili, & in tres partes diuide, quarum vna ad nostram retenta refectionem, reliquæ duæ ad monasterium Fratribus mittantur. Quod cum factum fuisset, res subsecuta est statim mirabilis, nam tanti viri merito, ita omnes Fratres, tam qui cum eo aderant, [de quo omnes monachi reficiuntur:] quam & illi, qui in monasterio remanserant, quorum non paruus erat numerus, ita fuerunt ex tam modico satiati pisce, acsi multitudo piscium eis fuisset distributa. Nempe patet, cuius dilectionis plenus iste vir fuerit; illius nimirum qui de quinque panibus & duobus piscibus quinque millia hominum in deserto pauit loco: cuius iste protectione vallatus, de paruulo pisce sanctam satiauit sui monasterij congregationem.

[22] Hic quoque vir Domini summa discretione prouidus, [solicitus pro suis,] sui sibique commissorum curam æquo ita perpendebat libramine, vt nec pro custodia sui necessaria Fratrum funditus ministrare negligeret, nec rursus pro terrenis stipendijs, quibus Fratres sustentabantur, sui custodiam circumspiciendo retentare negligeret. Nam diurnis horis necessaria Fratrum prouide administrans, [noctu inter orandum visitat ecclesias,] nocturnis iterum horis parumper indulgens somno, magis ex debito humanæ necessitatis, quam ex amore, vel modicæ requiei, reliquum noctis spatium in acquisitionem vertens contemplationis, toto mentis adnisu cælestia orando & psallendo speculabatur. Quadam nocte dum solicite orationis gratia basilicas sui cœnobij circuiret, in vna earum extinctum cuidam Fratri recuperare iussit lumen. Quo secum deferente, in manu Fratris, flante procella venti, [lampadem extinctam signo Crucis accendit:] lampas extincta est. Cumque isdem Frater, vt eam iterum accenderet festinato ire cœpisset, vir Domini, vt subsisteret innuit, & extenta manu signum edidit Crucis, atque ex tenebrarum caligine amissum, Christo iuuante, restaurauit lumen. Nam postea atrocius ingruente procella venti, lumen diuinitus datum, nullius defensionis munimine tectum, inextinctum vsque ad locum, quo deferebatur, solidumque perlatum est.

[23] Vir autem Domini continuis virtutum studijs ad altiora proficiens, [loca suo incessu & oratione candidiora facit,] quotidianis profectibus munditiam puritatis acquirere nitebatur. Cum quadam noctein Antrigino, vbi rigore abstinentiæ macerari solitus erat Quadragesimali tempore, deambularet in oratorio d S. Aniani; semita, per quam incedebat, reliquo pauimento candidior subito effecta est: & locus in quo constanter orare consueuerat, tali est respersus candore, vt nunc vsque cunctis illuc introëuntibus liquido appareat, quanta munditia orationis pectus sanctissimi Confessoris clarificatum sit.

[24] In partibus Occiduis fama eius sanctitatis longe lateque se dilatans excreuerat, Aquilonales etiam partes inuisere non abnuit: nam quodam die cum in e pago Constantino res monasterij obtentu necessitatis peruideret, quidam nobilis illius prouinciæ vir, [inuitatus ad mensam viri nobilis,] Launus nomine, virum Dei cum discipulis ad prandium vocauit. Ipse vero, vt erat animo mitis, eloquio affabilis, vultu serenus, eius petitionem non renuit: sed data benedictione domum illius ingressus est. In regione quippe eadem vinum minime nascitur, & ideo prædictus vir Launus non plus quam in vno vasculo, capiente (vt reor) metretas quaternas, parumper habebat vini. Ipse vero gaudens quia Dei virum in domum suam suscipere meruit, conuocatis amicorum turbis iussit hilariter omnibus, cum pauperibus & peregrinis superuenientibus, ex eodem omnino abundanter distribui. Mira Omnipotentis dispensatione, omnibus abunde potantibus, vinum ita creuit in eodem vasculo, vt pro sui diminutione redundans, idem repleret iam pene exhaustum vasculum. Sed hæc res ea die silentio contecta, [vinum mirifice auctum fuisse,] crastina ita per omnem illam regionem diuulgata est, vt omnes illic commorantes cognoscerent, quia tantæ sanctitatis vir iste fuerit, vt si quis ei de facultatibus suis aliquid benedictionis gratia largiretur, nullius diminutionis damna incurreret; quin potius augmentationis lucra, salua æterna mercede, hic etiam in præsenti acquireret. Vir itaq; Domini post refectionem ad propriam domum, quæ est in villa, quæ dicitur Oglanda, reuersus est. Launus autem in crastinum vxorem requisiuit, si saltem parum vini superesset, ex quo ad virum Dei pro benedictione aliquid mitti valeret: quæ cum prædictum vas diligentius fuisset intuita, reperit nihil diminutionis, verum augmentationis plenitudinem accessisse: quod & viro suo nuntiare studuit. Tunc prædictus Launus cum oblationibus ex eodem vino benedictionem sancto viro obtulit, & quantam ei Dominus per merita ipsius gratiam reddidisset, indicauit. Quo audito, vir Domini silentio hoc abscondere adulationibus vacuus iussit, dicens: Noli, quæso, [non vult adscribi suis meritis:] meis meritis hoc deputare miraculum, quod pro erogatione pauperum tuæ Dominus largitati conferre dignatus est. At contra Launus hoc pro solo eius merito factum dicebat, seque in hac virtute minime fuisse conscium fatebatur. Orta est inter eos namque mutuæ humilitatis amica contentio: sed omnibus fidelibus liquido patet, quia sancti Sacerdotis merito hoc gestum est miraculum, quia illi toto corde adhæserat, qui in Cana Galileæ aquam conuertit in vinum.

[25] Bonorum omnium studijs, fraudulentia doli infestus inimicus, astute obuiare satagens, cum virum Dei virtutibus pollere cerneret, [imperturbatus in rebus agendis,] mentemque eius nullo tentationis instinctu, saltem ad modicum, in vllam valeret deceptionis foueam labefactare; cœpit per quos potuit, qui nulla erant rationis auctoritate muniti, viro Dei inquietudinis suscitare molestiam: quatenus, si non supra petram firmiter fundatam domum funditus valeret euertere, hoc solum sibi deputaret lucrum, si vel ad punctum potuisset perturbare. Nam quodam die instigatus facinore cupiditatis quidam rusticus, * labulum de sella viri Dei præcidens abstulit, in sinumque proiecit. Diuina statim vltio (quæ ideo præsentibus vlciscitur verberibus, vt a futuris liberet) subsecuta est: [furatum rem suam, & a Deo punitū,] quia coarctatus doloribus isdem rusticus, cum veluti ignibus cremaretur, eiulans vociferari cœpit, dicens: Subueni mihi, Sancte Ermenlande, quia pro modico, quod a te conatus sum furto auferre, inæstimabiles luo pœnas. Et hæc dicens, latens furtum de sinu in medium proiecit: quod in testimonium vsque in præsens perseuerat, pendens in oratorio beati Apostoli Petri in Oglenda cella, vbi hoc gestum est. Vir vero Domini facinore vinctum oratione soluit, atque eum alimentorum satietate reficiens, [oratione liberat, & cibis reficit.] & vt ne seductoris suasionibus vlterius assensum præberet monens, liberum a se abire permisit.

[26] Alius rursum fur eodem auaritiæ corruptus spiritu, boues, qui onusta lignis plaustra viri Dei vsibus deuehere soliti erant, [boues furatum,] furto præripiens abstulit. Vir autem Domini dolo inimici, suorum animalium vtilitatibus destitutum se intelligens, damnumque patienter ferens, ad solita orationis cucurrit arma, & vt sibi prædicta redderentur animalia Dominum deprecatus est. Cuius vis orationis hoc apud Deum obtinere potuit, vt per totam noctem isdem fur in longinquas eos regiones ducere nitens, [nec valentem abducere,] fatigatus nimia lassitudine, mane ante fores viri Dei eosdem, quos auferre moliebatur, restitueret boues. Vir vero Dei, quæ malignus præripere aggressus est, Domino restituente, ouans recepit, & furem blande alloquens, humanitatis ei gratiam pro furti reddidit reatu: præcipue monens ne subditus fraudulenti inimici suasionibus vlterius esset, [benigne monitum dimittit.] ne & hic iudicia incurreret publica, & æternis cremaretur flammis: & sic eum commonens, liberum permisit abscedere.

[27] Temporibus sancti viri, erat quidam vir inclytus, nomine Agatheus, duarum vrbium, Namneticæ scilicet & f Redonicæ Comes, locumque g Episcopatus in prædictis occupans vrbibus: Hic Antrensem insulam orationis gratia, & vt cum viro Dei loqueretur, adijt: [Comitem Agatheum benigne suscipit:] qui benigne ab eo susceptus est. Oratione vero expleta, eum de suis actibus increpans, sanctisque instruens monitis, melioris vitæ tramitem eum arripere hortabatur. Post verba vero prædicationis, humanitatis ei gratiam exhibens, in refectorium eum secum duxit, [monet de culpis:] calicemque meri ei dari iussit. Qui cum mediam eius partem bibisset, calicemque Fratri deferenti reddere voluisset, Sacerdos Dei, vt adhuc biberet hortatus est, eleuataque rursum dextera, secundo super prædictum calicem signum impressit Crucis. Necdum manum retraxerat, & ecce subito calix ita repletus est, [signo Crucis vinum in manu eius exundare facit:] vt vbertim exundans ex eo vinum super brachia prædicti viri effunderetur. Tunc iam dictus Agatheus indignum se confessione tanti existimans Sacerdotis, citissime ad pedes eius tremebundus cecidit, postulans eum pro suis interuenire erratibus. Sicque per exterius miraculum eius, de qua ante infidus dubitabat, cognoscere compulsus est animi sanctitatem. Sed cum ipse vir eo vsque incompositis raptaretur moribus, completa est sententia Apostoli in eo dicentis: Signa non fidelibus, sed infidelibus dantur. Patet namque ideo prouidentia Dei id actum miraculum, vt bruta mens, [& emendat:] quæ prædicationis igne non calefiebat, vel percussa miraculo, timoris anxietate compelleretur emendationi operam dare. Nam ex eo tempore minus crudelis apparuit.

[28] Cum quodam tempore isdem Pater vtilitatis gratia res monasterij sui circuiret, ad Pauliacum deuenit villam. [videt monachi, 80 milliarijs distantit,] Et cum cuncta iuxta modum vtilitatis monasterij sui disposuisset, inclinato die ad Vesperam exercitijs vigiliarum solito se committens, contemplationis ardore diuina præmeditans, insomnem ducebat noctem. Cumque diutius in acie contemplationis consistens, cordis oculos ad alta sustolleret; vidit in Aquitaniæ partibus in cella sua, quæ ei per cartarum largitatem tradita fuerat, quæ vocatur Creon, ab eo loco octoginta distante milliarijs, cuiusdam venerabilis monachi animam (qui eius fuerat eruditionibus instructus, atque ibi ab eo constitutus, [animam ab Angelis in cælum duci.] vt ipsam & aliam, quæ vocatur Colon, prouideret cellam) a corpore migrantem, Angelorumque præsidio subuectam cælestia penetrare. At ipse statim, pulsato signo, eius obitum Fratribus secum habitis nuntiauit, & vt eius exitum orando Domino commendarent, monuit. Fratres igitur eius dictis creduli iussa complentes; aliqui puerorum virum Domini, longæuo iam confectum senio, insanire deludendo dicebant. Sed ipse adhærens Domino, eo spiritu, quo potuit animam corporis nexibus resolutam longius videre, valuit etiam puerorum non solum dicta, verum etiam cogitationes penetrans intueri. Nam eorum diffidentiæ obuians, certissime affirmabat, prædicti Fratris animam rebus humanis solutam, in regno Christi sanctam adeptam esse requiem. Quod post nuntij, prædicti Fratris obitum ex eadem cella nuntiantes, verum esse asseuerauerunt: & eadem hora eodemque temporis articulo eum obijsse dixerunt, quo eius exitum S. Ermenlandus Fratribus indicauerat.

[Annotata]

a Hemina media pars Sextarij, 12 pars Congij.

b S. Leodegarius occisus est 2 Octob. anno 684, corpus ad monasterium S. Maxentij Pictauiense delatum est anno 688 mense Martio.

c Ita MSS. ignotus piscis naupræda etiam Aldrouando, nisi sit lampreta, de quo is lib. 4 late agit.

d S. Anianus colitur 17 Nouemb. fuit seculo 5 Episcopus Aurelianensis.

e Constantinus pagus Normanniæ Occidentalis late ad Oceanum distentus, & excurrens, cuius vrbs Episcopalis est Constantia.

f Redonum metropolis Britanniæ Armoricæ & Ducum olim Sedes, iam regio Parlamento decorata.

g [Agatheus Comes.] Agatheus iste a Sanmarthanis numeratur inter Episcopos Namnetenses, a Claudio Roberto dicitur Episcopus vocatus, non consecratus. Omittitur a Ioanne Chenu: & melius, quia in vtraque vrbe locum Episcopatus occupauit, & tamen a dictis non numeratur inter Episcopos Redonenses.

* An lapillum?

CAPVT V.
Substituti Abbates: alterius interitus prædictus. S. Ermenlandi obitus, sepultura, translatio.

[29] Igitur B. Ermenlandus inter administrationes necessarias curæ commissorum sibi Fratrum, [Senex maiore mentis ardore sua peragit:] sua nihilominus studia, quibus æterna acquirere mereretur præmia, augmentare quotidianis virtutum profectibus non desijt. Non ei libuit, vt est consuetudinis quibusdam veteranis imbecillitati senilis ætatis consulentibus, remissius vitam ducere: sed cum augmento temporum rigori suæ conuersationis, quidquid valuit virtutis, studuit augere. Dispendium non paruum arbitrabatur, si non quotidie aliquid virtutis suis adiungeret exercitijs. Nam, cum ad senilem venisset ætatem, paruum oratorium in honore S. Leodegarij Martyris iuxta fores monasterij ad Orientem vergentis construxit: [secedit ad S. Leodegarij oratorium,] in quo, relicto pastoralis curæ regimine, (quod non ambitionis fastu, sed necessitatis iniunctæ olim obedientiæ diu tenuerat) dans Fratribus licentiam vt Vicarium sibi Patrem, eius substituerent loco, ipse deinceps se retrusit: vt ab omni non solum superfluæ, quin etiam iustæ, quantū fragilitas sineret humana, necessitatis curæ inquietudine exutus, libere in theoricis Domino soli vacaret studijs. [relicta Abbatis cura.] Relicta igitur per Regis licentiam monasterij cura, sine voluntate Fratrum, qui de eius priuatione multo planxerunt tempore, cum quatuor Fratribus idem sitientibus votum in prædicta cella se reclaudens, cælestibus inseruiebat contemplationibus.

[30] Fratres autem sibi Abbatem elegerunt, nomine Adalfredum, [Adalfredum substitutum Abbatem,] Regali annuente præcepto: quorum electioni B. Ermenlandus diuino cedens iudicio interesse noluit. Prædictus igitur Adalfredus, maligno spiritu deceptus, paternitatis ius in crudelitatis conuertit tyrannidem: cœpit namque sua fratrumque necessaria relinquens, superfluis occupari negotijs; & ab intimis iusto Dei iudicio repulsus, exteriora sola errabundus sectari. Cœpit igitur aulam sibi ædificare, necessarijs non contentus domibus; [superbe agentem,] sed proteruiæ fastu tumens, competentem transgredi conatus est mensuram. Quo agnito B. Ermenlandus, cum de suis plurimis eum corriperet erratibus, inter cetera dixit: Quid est hoc, Frater, quod neglectis animarum lucris Fratrumque necessarijs, superuacuis occuparis rebus? Numquid tibi Fratribusque domus ad habitandum sufficienter hic ædificatæ non videntur? Meis per omnia dictis intende: his contentus esto, quia alias in isto non ædificabis loco. Hoc autem vir Domini prophetico afflatus spiritu dicebat, sciens vltionem diuinam imminere, quæ eius iniquitatibus eodem anno terminum imponeret.

[31] Sed prædictus Adalfredus mente cæcatus, verba viri contemnendo spreuit. [monachum ab hoc dire flagellatum,] Crudeliter enim penuria alimentorum Fratres affligens, eis etiam qui cum S. Ermenlando erant, constitutum abstrahi præcepit alimentū. Quodam etiam die, cum quemdam Fratrem ex eis quos B. Ermenlandus sub æquo disciplinæ moderamine Deo educauerat, sicuti ceteros solitus erat, dirissimis iuberet percuti flagellis; [ad se venientem solatur:] vrgentibus doloribus is qui cædebatur B. Ermenlandum compellare compulsus est, dicens: Pater Ermenlande, vt quid nos dignatus es viuentes & viuens relinquere? Infelix Adalfredus amplius eum torqueri iubens dixit: Non tuus tibi opem defensionis, quem inuocas, præbebit Ermenlandus. Et cum tandem affectus plagis, euasisset; agili cursu, ante fores cellæ, vbi vir Domini contemplationi insistebat cælesti, perueniens, terræ cohærens solo, & eiulans ait: Heu mi Domine Ermenlande: quid nostræ iniquitatis reperisti, vt nos sub tantæ crudelitatis desereres iugo? Vtinam dira mors humanis nos subtraheret rebus, ne tanti tyranni afficeremur malis. Cœpere etiam, qui cum eo erant viro Domini intimare, quanta Fratres penuria famis afficeret. Tunc ingemiscens vir Domini, ait: Silete Fratres, [eius interitū prædicit,] silete: scitote tamen eius citissime accelerari interitum: nam eius contumaci vitæ nec vnius tribuetur mensis spatium. Quod prophetico dictum spiritu declaratur: nam isdem miser Adalfredus die tertio vidit per visionem, baculo B. Ermenlandi, se pro peruersitate inobedientiæ suæ corripientis, percuti: & euigilans cœpit, [& misere mortuum iubet honeste sepeliri:] veluti ignibus cremaretur, cruciari: & sic æterna damnatus morte, vitam iudicio Dei cum regimine infelix repente amisit: Fratres vero S. Ermenlandi monitu, eius cadauer sepulturæ qua erat indignus tradiderunt.

[32] Post interitum Adalfredi Abbatis, conglobati simul Fratres B. Ermenlandum summissis precibus exorauerunt, dicentes: Precamur sanctitatem tuam, [substituit Abbatem Donatum,] benignissime Pater, quia nos desolatos relinquere tua præsentia maluisti, ne nos sicuti olim in electione Abbatis aberrare permittas; sed dignum Deo elige nobis a Pastorem, qui iuxta tuum exemplum viam Domini nos docere queat. Flexus itaque precibus eorum, iussit accersiri vnum e Fratribus, quem ipse diuinis disciplinis instruens enutrierat in bonis actibus, nomine Donatum: quem cum voluntate omnium Abbatem ordinans, Fratribusque præponens, edocuit quemadmodum in spiritualibus temporalibusque rebus ministrandis se solicitum exhiberet ac promptū. At ipse Magistri sequens monita, iuuamine Christi fretus, [virum bonum:] Magistrique intercessione fultus, plenus humilitatis caritatisque gratia, monasterium cunctis diebus vitæ suæ laudabiliter rexit. Sed eius hoc obtinuit merito, cuius prælatus est electione.

[33] [post plurima patrata miracula] Hactenus de vita Iusti, plurimis prætermissis, paucis commemoratis, virtutes quas per eum Dominus operari dignatus est scribendo digessimus. Nunc de eius obitu, quo regni cælestis aditum penetrauit, scribere aggrediar. Igitur postquam plurimos a prauitatibus suis ad fidem Christi conuerti fecit, postquam in cella multis diebus reclausus, Domino soli vacans, orationibus suis multis ægrotis, ad eius sanctitatis famam vndique confluentibus, pristinam reddidit sanitatem; cum iam laudabilis eius senectus tanta eniteret virtutum gratia, vt nihil ei perfectionis addi posse crederetur, prophetico spiritu, [senex prædicit obitus fui diem:] quo multa futura præuidere solitus erat, suum etiam sacrum prænoscens obitum, nonnullis ante diebus Fratribus suæ transmigrationis certum prædixit diem. Fratres enim de eius prophetia frequentius experti, serui Dei dictis certam adhibuerunt fidem, & eo die quo dissolutionem sui prædixerat corporis, in vnum collecti, eius exorauerunt sanctitatem, vt sicuti in terris eorum fuerat Magister iustitiæ, ita in cælis dignaretur esse perpetuus intercessionis Patronus. Qui cum omnes viritim, vt in sancto perseuerarent proposito, moneret, Corporis semet Dominici Sanguinisque sacramento muniens, longæuitate senectutis defessus, [sacra Eucharistia munitus,] membrorum compage protensa, spiritum Domino emittens commendauit; & sic discipulis flentibus, Angelis cum Virginum choris (in quorum collegio mente Virgo & corpore permansit) decantantibus, lætus, acsi sopore dormiens, inter verba orationis beatissimus Christi Confessor in medio Fratrum exanime corpus linquens, tam a b dolore mortis illæsus quam fuerat a contagio libidinis alienus, migrauit ad Christum, [obit:] cum quo perpetua coronatus gloria exultat in secula seculorum. Amen.

[34] Completo itaque reuerenter a Fratribus sancti viri funere, sancta eius membra, [sepelitur in basilica S. Pauli,] in basilica S. Pauli Apostoli iuxta oratorium S. Wandregisili in absida meridiana, debito cum honore tradiderunt sepulturæ. Dominus namque, [claret miraculis:] vt ostenderet quanta suæ dilectionis in B. Ermenlando fuerit gratia, multarum diuersarumque ægritudinum c tabe laborantibus salutis medelam operari dignatus est ad sepulcrum eius.

[35] Postquam vero ibi per plurimos virtutum signis refulsit annos, vox quædam nocte facta est, [ob reuelationem] ad venerabilem Sadreuertum eiusdem monasterij monachum, dicens: Perge cum surrexeris crastina die & dic tuo Abbati, vt transferat corpus B. Ermenlandi Confessoris de oratorio S. Wandregisili in basilicam B. Petri Apostoli, humoque ibi eum secus altare recondat. [corpus eleuatur,] Pater vero eiusdem monasterij huiuscemodi nuntium a viro, quem pro sanctitatis merito nimio diligebat amore, audiens; nimio repletus gaudio, cum hymnorum laudibus membra beatissimi Confessoris cum tumulo, in quo iacebat eleuans, cum Fratribus deferebat quo sibi fuerat imperatum. Præcedentibus igitur cum thuribulis & lampadibus psallentium choris, gyrabat claustra monasterij, cum pretioso quem deferebat thesauro. Cumque ante ostium peruenissent refectorij, ferculum acsi immensis oneraretur saxorum molibus, [delatum ante ostium refectorij non potest moueri:] in quo corpus beatissimi Confessoris deferebatur, inter manus portitorum cœpit grauari: vt terratenus depressus, non solum ab illis, verum neque ab omnibus, qui circumquaque comitabantur, posset leuari. Tunc in admirationem stuporis omnes conuersi, quid hoc facto beatus Confessor ostendere vellet cœpere conquirere, orantes Dominum ne diutius illius differretur ad præparatum locum translatio. Oratione completa venerabilis Dauid Abba dixit: Quia iam Missarum est completum officium, arbitror beatissimum Patrem Ermenlandum, solitæ pietatis prospectu, nos in refectorium ingredi velle, [hausto petu, facile mouetur:] quatenus pro labore suæ deuectionis, venerationeque suæ sanctitatis, singulos poculi bibamus calices. Quod cum factum esset, manibusque attractare sarcophagum cœpissent, omni grauitudine deposita ponderis, tanta velocitate eleuantes, in basilicam beati Petri Apostoli deferunt vt numquam antea a paucis cum tam paruo portaretur labore.

[36] Sed cum omnium monachorum deuota fraternitas solenni fide sancta deueherent membra tradenda sepulturæ, [depositum in basilica S. Petri,] & amore gestandi onus leue sentirent, ad locum destinatum perueniunt: ibique iuxta reuelationem diuinitus factam, hymnorum cum laudibus sanctum condidere corpus. Cuius solenne pignus basilica insulæ Antrensis, B. Apostoli Petri in honore sacrata, amplecti promeruit. Res mira post depositionem sanctorum membrorum in vrnam, artificum diligentia ad hoc ipsum præparatam, in die tertio ibidem claruit. Tanta namque omnium aromatum fragrantia, [suauissimo odore replet basilicam & monasterium per octo dies.] miri odoris nectar exuberans, ex sepulcro eiusdem sancti Confessoris emanauit, vt tota eodem odore primum respergeretur basilica, ac demum omne monasterium ita repleuit, vt omnes illius incolæ loci ex eo referti, vsque in diem octauum continuis perseuerarent horis, nam omnes qui illic tunc interfuerunt, qui luce adhuc vtuntur data mortalibus, testantur nusquam tantæ dulcedinis ac suauitatis odorem olfactu capere potuisse suo.

[Annotata]

a De substituendo post obitum eius aliquo ex Fontanellensibus monachis Abbate supra egimus.

b MS. nostrum, in ore.

c Idem, infirmitate.

CAPVT VI
Varia post obitum patrata miracula. Epilogus.

[37] Sepulto igitur B. Ermenlandi corpore in oratorio sancti Apostoli Petri, [Sanantur ad eius tumulum claudus,] quod ipse construxerat, multis demum vsque nunc, quoties fides exigit petentium, virtutum coruscat miraculis: de quibus aliqua, sicuti relatione seniorum agnoui, mihi huic paginæ inserenda esse ratum videtur. Quidam puer claudus, Demonus nomine, cum officio caruisset pedum, ita vt manibus, quia pedibus nequibat, reperet; sanctissimi Confessoris expetens tumulum, vt sui misereretur exorauit. Qui precibus multiplicibus fusa oratione, solotenus inhærens pauimento, respectu diuino per meritum Sancti Confessoris incolumitatem pristini status recipere meruit. Et sic de recepta exultans sospitate, videntibus cunctis, sanus & incolumis ad propria remeauit.

[38] Alius quidam nihilominus claudus, nomine Flodulfus, [item alius claudus Romæ a S. Petro admonitus,] a beato Apostolo Petro per visum Romæ est admonitus, vt insulam Antrensem, tribus a Namnetensi vrbe distantem millibus, perquireret, vbi corpus beati Confessoris Ermenlandi conditum erat: quatenus ad eius sepulcrum sanitatem per eius reciperet intercessionem. At ipse ad beatissimi Confessoris, religiosorum transuectus præsidio, sicuti admonitus fuit, memoriam veniens, pro restituendo corporis sui officio, cœpit assidua frequentatione sanctis eius se inferre luminibus. Non multo post, beato intercedente Confessore, ita sanatus est, vt nihil corporeæ sanitatis ei videretur deesse: Et sic proprijs subito gressibus exiliens, reuertebatur a sancti Confessoris tumulo, qui sæpe illuc alienis fuerat manibus deportatus. Quem ideo illuc etiam a beato Apostolo missum arbitramur, vt longe lateque claresceret, quantum pro merito sanctitatis intercessio sancti Confessoris apud Conditorem omnium, debilium sanitates impetrando, valeret.

[39] Fuit etiam quidam surdus & mutus, [surdus & mutus a natiuitate,] nomine a Datianus, qui a natiuitate funditus caruerat linguæ auriumque officio: sed cum alimoniam publica mendicitate, qua sustentaretur, per diuersa quæreret loca, contigit vt ad monasterium sanctissimi Confessoris deueniret. Qui cum more solito a quodam monacho, qui superuenientes suscipiebat peregrinos, ad memoriam beati Confessoris fuisset deductus, liminaque eius fuisset ingressus, & orationem pro saluatione sua, quia lingua non poterat, solo, quo sensu vigebat, funderet corde; precibus beati Confessoris lingua soluta auribusque apertis, statim & loqui meruit & auditum recipere. Multum namque huius viri meritum apud omnipotentem Dominum valere dubium non est, cuius precibus gestum constat, vt factura, quæ ex duorum sensuum priuatione imperfecta manserat, pietate Creatoris ad plenum vsque formaretur statum.

[40] Quidam homo cupiditatis peste corruptus, [volenti occupare villa S. Ermelandi,] nomine b Eurefredus, ex rebus sancti Confessoris in pago Oximensi villam, quæ vocatur Cranna, abstrahere nisus est: sed mox a S. Albino Confessore in somnis correptus, huiusmodi excommunicationis ab eo accepit sententiam, vt nihil cibi potusque perciperet, donec res, quas B. Ermenlando auferre moliebatur, ad eius sepulcrum veniens cum satisfactione redderet. At ille expergefactus sententiam suæ correptionis pauide recolens, illucescente die equum ascendit, & sic cursim ad villam eiusdem monasterij, quæ Cludion dicitur, vsque peruenit. [adempta cibi sumendi facultas redditur] Reperto quoque ibi ipsius monasterij monacho, nomine Odranno, caussam ei suæ percussionis protinus indicans, petijt, vt vsq; ad tumulum beati Confessoris eum comitari dignaretur. Qui, cum suis precibus ab eo promissionem executionis accepisset, suasus nihilominus ab ipso, aliquid cibi potusque sumere conatus est: sed cum panem in os mitteret, nullo quolibet glutire valuit modo, quin etiam cum sanguine, quem temere præsumpserat, coram omnibus euomuit cibum. Tunc itinere cœpto agiliter ad monasterium cum præfato venit monacho, moxque sepulcrum B. Ermenlandi, [ad tumulum eius:] vt remedium sibi impetraret, adijt. Qui cum se ibi orationi dedisset, villam quam tulerat reddidit, & vt sanitatem recipere mereretur, de facultatibus prædijsque suis eius ditauit monasterium. Cumque publice satisfaciens facinus sui operis publicasset, pœnitudinem admissi gessit facinoris, & sic ibi potu ciboque refectus, ad propriam est domum precibus beati Confessoris regressus incolumis.

[41] Quidam rusticus, Sicbaldus nomine, sanctæ Resurrectionis die Dominica flagellum accipiens, [punitus ob Pascha violatum,] in aream annonam trituraturus temere ingreditur: sed diuina vltio dignam eius præsumptioni reddidit pœnam. Nam statim flagellum eius hæsit manui, & dissolutis artuum compagibus, caput ac brachia ceteraque membra atrociter agitabat. Nullo enim se conamine ab hac inquietudine continere poterat: sed sine respiramine horribiliter quatiebatur tremore membrorum. Qui cum Turonis venisset, [liberatur partim apud S. Martinū,] intercessione B. Martini flagellum ex eius exiliuit manu, sed trementia membra pristinam luebant agitationis pœnam. Nocte autem sequenti ibidem adhuc consistens, in somnis admonitus a S. Martino est, vt si a reatu pœnæ suæ absolui optaret, [partim, ab hoc monitus,] Antrensem adiret insulam, quatenus B. Ermenlandi Confessoris precibus pristini status constantiam recipere mereretur. Credulus itaque sponsionibus B. Martini, Antrum festine adijt, atque ad S. Ermenlandi tumulum prostratus, gratia recuperandæ salutis sanctum interpellabat Confessorem: qui mox eius precibus annuere est dignatus. [apud S. Ermelandum apparentem:] Nam Fratribus vespertinum decantantibus Officium, apparuit eidem tremulo senex, stola amictus candida, canitie venustus decora, eique annuit, vt ad se veniret. At ille oculis erectis aspiciens ad vocantem se, velocius ire voluit, sed mox inter choros cecidit psallentium, ibique orationi diutissime incubuit, & paullo post manum Fratribus tetendit, sicque a pauimento sanus erigitur. Redditur iam precibus beati Confessoris optatæ sanitati: & nullum in eo pristinæ deformitatis remansit vestimentum. Tunc omnia quæ ei acciderant palam per ordinem omnibus enarrans dixit, & laudans Dominum ad propria remeauit sanus.

[42] Adolescens quidam, nomine c Clibaldus, mutus & surdus, [sanantur mutus & surdus,] ad beati Confessoris veniens tumulum, pro restituendo sibi linguæ & aurium officio, ex intimo cordis affectu eius poscebat auxilium. Qui cum ad memoriam eius pauimento inhærens, diutius funderet preces; & auditum meruit aurium & linguæ recipere officium. Et sic sancti Confessoris munitus precibus sanus abscessit, merita sancti Confessoris magnificans.

[43] [claudus vnus] Berfredus fuit quidam puer a natiuitate debilis, quem carnalis baiulans pater, obtentu eius salutis ad monasterium S. Ermenlandi deuexit. At vbi eum ante sepulcrum eius posuit, gressum, quem humana subtraxerat conditio, Confessoris opitulatio reddidit. Et sic gressus claudo restituitur, qui fuerat ab ipsis cunabulis pedum officio priuatus: & qui alieno adiutorio euectus ad eius sepulcrum fuerat, intercedente beato Confessore, proprij gressus virtute est reuersus ad sua.

[44] Alius iterum claudus, Leubertus nomine, ad sepulcrum beati viri veniens, [& alter:] sanitatum suffragia postulabat: ibique prostratus tamdiu assiduus in oratione permansit, vsque dum, intercedente beato Confessore, pristinam a Christo mereretur consequi sanitatem. Et sic sospitatis comitante effectu, qui debilis venerat, incolumis ad sua redijt, de collato sibi sanitatis beneficio gratias agens.

[45] Multorum eiusdem monasterij relatione didici, qui ipsum hominem cum sanaretur, [octogenarius a natiuitate cæcus & claudus,] in quo signum quod narro sanitatis gestum est, viderunt. Octoginta annorum iam erat quidam homo, nomine Adalfredus, ab egressu materni vteri cæcus, & claudus, qui pro acquirenda salute sui corporis, Principis Apostoli beatissimi Petri Romæ adijt gloriosum sepulcrum. Cumque ibi certus de beati Apostoli clementia, gratia acquirendæ salutis diutius moraretur, [a S. Petro apparente Romæ monitus,] beatus Apostolus per semetipsum apparere dignatus est. dicens: Vade Turonum, ibique precibus S. Martini pedum ac manuum accipies sanitatem: indeque Antrensem ingredere insulam, ad sepulcrum S. Ermenlandi nihilominus Confessoris lumen mereberis oculorum percipere. Qui bonorum deuectus hominum iuuamine, in ecclesiam B. Martini peruenit, & mox gratia orationis in terram procidens, [apud S. Martinum accipit vsum pedum & manuum,] pollices qui eius pectori & pedes qui natibus a natiuitate adhæserant, intercedente B. Martino, incolumitatem omnem recipientes, soluti sunt: & tunc demum ad monasterium S. Ermenlandi agili peruenit cursu. Qui cum in eodem monasterio orationi diutius incumberet, apparuit ei beatus Confessor Dei Ermenlandus, mentum eius tenens manu, sacrosque pollices super oculos eius posuit, dicens: In nomine sanctæ & vnicæ indiuiduæque Trinitatis aperiantur oculi tui, & inexpertū hactenus accipe lumen. [ast oculorum apud S Ermenlandum apparentem,] Et statim euigilans aperti sunt oculi eius, & posteriora sanantis se, vt ipse fatebatur, more fulguris micantia aspexit. Qui crastina die loto cruore, qui ex palpebrarum effluxit disruptione, sanis oculis cum magno stupore coram omnibus omnipotentis Opificis, quas ante non viderat, mirabatur creaturas. Constat igitur beatum Apostolum adeo eum sanandum ad sanctos Confessores misisse, quem citissime per se curare potuit (vtpote cuius olim vmbra omnes, quos tangebat, legitur ægrotos sanasse) vt cunctis patesceret fidelibus, quantum eorum intercessio apud omnium Creatorem ad impetrandum infirmorum salutem cum fide valeret poscentium. Is autem qui sanatus fuerat, integritate custodita virginitatis, in eodem B. Ermenlandi monasterio, magnis orationum vigiliarumque studijs exercitatus, vsque ad diem obitus sui, quo debitum vniuersæ carnis exsoluit, laudabiliter degens permansit.

[46] Paralyticus quidam, nomine Arnaldus, per septem annorum volumina graui laborabat ægritudine, ita vt in grabato carens omnium officio membrorum, [paralyticus,] veluti extinctum cadauer, solo vigente capite, manibus portaretur aliorum. Qui ad monasterium B. Ermenlandi a deferentibus perlatus est, atque ad pedes eius iuxta sepulcrum, in quo sancta erant condita membra, est collocatus. Incipientibus autem Fratribus vespertino Officio congruentem antiphonam in die Translationis eiusdem Confessoris, quæ euenit infra festa paschalia, Alleluia. Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia eius, vidit B. Ermenlandum per fenestram ingredi. Qui baculo, quem manu gestabat, [a S. Ermenlando percussus, sanatur,] caput eius renesque percutiens dixit: In nomine Iesu Christi omnipotentis Filij Dei, sanare & surge valens. Tunc primum in longum debilia extendens membra, euigilansque magnis vocibus surrexit, & accipiens duos in manibus cereos, per medios psallentium choros exiliens pertransiuit. Nam omnibus diebus vitæ suæ percepta vsus est incolumitate, & proprij vigore corporis semetipsum vegetans, quo voluit perrexit: qui illo aliorum fuerat iuuamine allatus.

[47] Hæc & alia multa, quæ huic operi inserenda satis profutura ad ædificationem fidelium forent, multorum eiusdem monasterij monachorum, qui nunc vsque supersunt narratione cognoui, [alia miracula omittuntur:] sed paucis exaratis compendij gratia multa prætermisi. Sed quia vita virtutum, miraculorum præcedit signa (quoniam illa virtutem non ostentat, sed operatur; hæc autem ostentant, non autem faciunt) magis de Sancti Patris morum virtutibus scribenda ad imitationem plurimorum esse viderentur, nisi quod recentiori tempore eius sancta emicans conuersatio in multorum adhuc retinetur mentium memoria. Quid enim de virtute eius castitatis dicere valeo, [Virtutum omnium synopsis.] qui a natiuitate impollutus a contagio libidinis permanens, virginitatis promeruit accipere coronam? Quid de eius fide digne enarrare possum, qui omnes quoscumque potuit a varijs erroribus eruens, ad Catholicam perduxit fidem? Quid de eius spe intimare queo, qui amore æternorum omnia temporalia exuberantia contempsit prospera? Quid de eius plenissima caritate significem, cuius studium semper fuit, non sua, sed aliorum quærere, vt plurimi vita per eius exercitium potirentur æterna? Quid de eius edisseram abstinentia, qui vt eam toto exerceret rigore, relictis in monasterio Fratribus Antriginum adiens, ieiuniorum permaxime ibi morabatur tempore? Quid de munditia orationis eius exponam, qui proprijs vestigijs viam, per quam ad orationem incedebat, stationemque in qua orationi incumbere erat solitus, in morem niuis candidam reddidit? Quid de vigiliarum eius laude referam, quibus insistens continue animas a corpore migrantes longiuscule sancto illustratus spiritu videre meruit? Quid de humilitate eius & contemplatione referam: qui vt illam perfectius acquirere posset, prælationis suæ reliquit honorem: & vt isti perfectius inhæreret, in paruissima se retrudens cellula, vsque ad diem vocations suæ ad cælestem gloriam permansit reclausus? Quid de præcipua eius obedientia fari possum, qui obediendo Abbati suo; proprium linquens solum, exul in longinqua cunctis diebus vitæ suæ moratus est regione? Quid de eius patientia innotescam, qui amplitudine fretus caritatis, non solum malum pro malo non reddidit, verum omnibus persecutoribus suis, quæ valuit bona impendit? His virtutum floribus beatissimus Confessor Christi Ermenlandus comptus, sibi vixit in seculo ad præmium, discipulis ad exemplum, pro quibus octauo Calendarum Aprilium die ad Christum migrans; æternæ gloriæ meruit accipere coronam.

[48] Humili omnes sancti viri vitam legentes prece deposco, [Scriptor preces legentium petit.] vt inertissimi scriptoris æternæ mercedis prospectu in orationibus suæ intercessionis meminisse dignentur, quatenus B. Ermenlando Confessore intercedente, cum ipso mereatur æterna perfrui vita, præstante Domino nostro Iesu Christo. Qui cum Patre & Spiritu sancto viuit, & regnat in secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a MS. Vallis Luc Domitianus.

b Idem Rainfredus.

c MS. nostrum, Aclibaldus.

APPENDIX
Miraculum anno MCXVII Rotomagi patratum.
Ex MS. Rotomagensi parochiæ S. Hermelandi.

Hermelandus Abbas Antrensis, in Gallia (S.)

BHL Number: 3852

Vir quidam, nomine Herbertus a, Fiscanni oppido oriundus, graui oppressus ægritudine, per annos duos & dimidium decubuerat, & sinistram partem corporis sui fere totam amiserat: [Graui morbo oppressus,] adeo vt nec manum aut pedem mouere, nec quidquam posset omnino sentire. Vnde non paruam in medicos expenderat pecuniam: sed nullum curationis remedium inuenire poterat, & deficiente pecunia, dura corporis valetudo eum grauius afficiebat. Desperata igitur hominum curatione, tandem salutis viam percogitans, ad diuinum se conuertit auxilium: cum enim insignem beati Confessoris Hermelandi gloriam audisset, & gloriosam eius virtutum ac miraculorum potentiam verissima quorumdam relatione vel attestatione cognouisset, diuino instinctu præmonitus, atque suo suorumque iuuamine roboratus, [Fiscano Rotomagum venit,] ad præfati Confessoris ecclesiam Rotomagum se transferendum disposuit, vt ipsius meritis suffragantibus, tantæ leuamen infirmitatis adipisceretur. Euocato itaque quodam monacho, videlicet fratre suo (quem ceteris cariorem habebat, qui eius incommodis vehementius condolebat) ad prædictam vrbem se deportari fecit. Cumque ad ecclesiam B. Hermelandi delatus fuisset, vicini & parochiani eiusdem loci eum suscipientes, [ad ecclesiam & altare S. Hermelandi,] atque inter brachia eum deferentes, ante altare ipsius Sancti posuerunt: vbi flebiliter humi prostratus & delicta sua humiliter confessus, gemitibus atque suspirijs indulsit: beatum virum, ad cuius confugerat auxilium, lacrymabiliter exorans, vt suis apud Deum intercessionibus ei incolumitatem impetraret. Nec tam deuota eius supplicatio inanis esse potuit: secunda etenim nocte certissime vigilans (quippe qui tanta laborans ægritudine, vix dormiendo quiescere posset) B. Hermelandum albis vestibus indutum de b feretro suo vidit descendere, [a S. Hermelando apparente concussus,] & lampadem ante ipsum altare extinguere: qua extincta, claritatis lux subsecuta est, vt tota passim ecclesia velut innumeris flagrantibus cereis videretur accensa. Mox ipse ad iacentem ægrum accessit, & ipso vidente atque iam sentiente, sinistrum pedem corripiens, tam valide concussit, vt omnia ipsius ossa, sicut idem postea retulit, magnum stridorem emitterent: qua concussione æger ille anxius ac stupefactus, statim in somnum est resolutus. Cum autem aliquantulam dormitationem fecisset, excitatus a somno, terram sudore suo madefactam deprehendit: sed & illam claritatem, quam prius viderat, adhuc coruscantem aspexit. Cumque se ab illa diuturna ac graui infirmitate iam liberum conualuisse sensisset, [subito conualescit:] oculos suos ad altare conuertit, atque admirandæ virum misericordiæ ad feretrum forti cursu recedentem intuens, ita post illum alacriter cucurrit, acsi nullam antea membrorum debilitatem pertulisset. Sed cum ad aram venisset, recedente ipsa claritate, nec ipsum, ad cuius festinarat amplexum, videre potuit. Tunc seipsum ante altare prosternens, omnium bonorum auctori Deo ac glorioso Confessori Hermelando, cuius interuentione tam celeriter saluti fuerat restitutus, toto animi conamine gratiarum vberes reddidit actiones. Denique vocato ad se ecclesiæ Presbytero, qui cum alijs nonnullis ibidem dormiebat, quantam circa se pietatis suæ benignitatem per B. Hermelandum Deus operatus fuerit, secundum rei gestæ ordinem enarrauit. Gauisus ergo Presbyter celerrime lucernam accendit, & omnes inibi dormientes a somno excitauit, & pulsatis omnibus campanis laudes Deo in honorem B. Hermelandi gratulabundus decantauit. Facto autem mane vir ille, qui sanus fuerat effectus, ad metropolitanam B. Mariæ Virginis ecclesiam pedibus suis, quod longo iam tempore non potuerat, [pedibus abit ad ecclesiam Cathedralem,] cunctis videntibus perrexit. Quo viso Rotomagensis Ecclesiæ c Archiepiscopus, omnisque clerus circumstante vtriusque sexus populo, omnibus campanis concrepantibus, maximas Deo optimo gratias egerunt, qui tantam bonitatis suæ euidentiam per B. Hermelandum exhibere dignatus est. Hoc autem miraculum apud Rotomagum in ecclesia B. Hermelandi manifestissime ostensum est anno Domini millesimo centesimo decimo septimo, quinto Kalendas Iulij, [27 Iunij anni 1117.] ad laudem D. N. Iesu Christi, qui cum Patre & Spiritu sancto viuit & regnat Deus per omnia secula seculorum.

[Annotata]

a [Fiscanum oppidum.] Fiscanum est oppidum cum monasterio in Normannia superiore ad Oceanum inter Portum Gratiæ & oppidum S. Valerij: de eo egimus 9 Ianuarij, ad Vitam S. VVaningi fundatoris dicti monasterij.

b In feretro seu capsa argentea asseruabatur magna pars reliquiarum S. Hermelandi. Verum anno Domini 1562, capto ab hæreticis Rotomago, prædictum feretrum direptum est, & reliquiæ combustæ. Sed ab annis circa viginti minima pars reliquiarum allata est, sumpta ex magna parte capsarum, quæ Andegaui in ecclesia S. Mamboldi, vbi magnam habet venerationem, asseruatur. Ita Dominus de Frodouille dictæ ecclesiæ parochus ad quæsita nostra respondit 14 Septemb. anni 1666.

c [Gaufridus Archiep. Rotomagensis.] Gaufridus Brito ab Henrico Rege Angliæ & Duce Normanniæ denominatus Archiepiscopus Rotomagensis anno 1111, mortuus 28 Nouemb. anni 1128.

DE S. EYNARDO EREMITA ALTENÆ IN MARCHIA WESTPHALICA.

[Commentarius]

Eynardus eremita Altenæ, in Marchia Westphalica (S.)

[1] Interprouincias Germanicas circuli VVestphalici est Comitatus Marcka seu Marchia, cinctus ditione Episcopi Monasteriensis a Septemtrione, Ducatu VVestphaliæ ab Oriente, a Meridie vero & Occidente duplici Ducatu Montensi seu Bergensi & Cliuiæ, [In Marchiæ VVestphalicæ castro Altena,] qui duo vna cum Comitatu Marcka vni eidemque Principi diu subiecti fuerunt. In hoc Comitatu est oppidum Altena, ad Lenam fluuium, cum antiquo castro, quod seculo Christi XII ab Eberhardo & Adolpho fratribus conditum ferunt. Verum castro Montis-veteris, vulgo Aldenbergh, vnde aliqui originem Ducatus Montensis deducunt, anno MCXXXIII in monasterium Ordinis Cisterciensis commutato, ibidem monachus effectus est Eberhardus. Ex Adolpho ergo progenitus filius, etiam Adolphus appellatus, procreauit Engelbertum atque Eberhardum, quorum illi Montium, huic Altenanum Comitatum attribuit, idque circa annum MCLXX, quo iste vltimus Adolphus traditur vita functus. Eberhardt autem posteri cœperunt deinde Marchiæ Comites appellari.

[2] In hoc Marchiæ Comitatu & Altena castro celebris fuit memoria S. Eynardi Eremitæ, quæ dictis verbis continetur in MS. Florario Sanctorum. [cultus S. Eynardi Eremitæ:] Carthusiani Colonienses in Additionibus Vsuardi editis anno MDXV, ac dein recusis anno MDXXI accurate describunt venerationem eius his verbis: In Altena castro Comitatus de Marcka sancti Eynardi Eremitæ & Confessoris. Fuerunt inter Archiepiscopos Colonienses plures ex prædicta familia: Fridericus II Comes Altenanus, filius Adolphi Comitis, electus anno MCLVI. Bruno III de Altena, electus anno MCXCI. Adolphus Brunonis ex fratre nepos, exauctoratus anno MCCV. S. Engelbertus Comes Altenanus, [an corpus ab Episcopis ex familia de Altena eo delatum:] qui Martyr occubuit anno MCCXXV die VII Nouembris. Adolphus II & huius ex fratre nepos Engelbertus III, mortuus anno MCCCLXVIII. Fuerunt etiam ex eadem familia Episcopi Ecclesiarum Monasteriensis, Osnabrugensis & Leodiensis: vt non mirum foret, si castrum hoc sacris reliquijs fuisset exornatum. Verum quia Acta huius Sancti hactenus assecuti nō fuimus, de loco residentiæ & obitus illius nihil possumus proferre. Nomen Germanicum est Einardus, & virum vnius eiusdemque indolis significat. Memoria huius Sancti hactenus adseruatur in Martyrologio Germanico Canisij, cuius editiones habemus anni MDLXXIII & anni MDXCIX, in eisque ista habentur: In Castro Altena in Marchiæ Comitatu sancti anachoretæ & Confessoris Eynardi.

[3] Hoc Martyrologio citato, Ferrarius eum ita inseruit suo Catalogo generali: Altitonæ in Germania S. Eynardi Eremitæ. Sed plane aberrat, [alius ab eo Eberhardus Dux Sueuiæ,] dum Altitonam pro Altona siue Altena scribit, eamque maiori mendo in notis collocat in Alsatia, asseritq; ab incolis S. Otiliam & Hoënburgum dici. Multo autem magis aberrat dum mendum in nomine Sancti suspicatur, ac pro Eynardo cupit substitui Eberhardum Ducem Sueciæ, qui relicto seculo ac monasterio Murbacensi constructo, in eo sancto fine quieuit. Nomen huius Eberhardi hactenus non reperimus in vllis fastis; silet de eo Bucelinus in Menologio, quod in Sueuia conscripsit. Verum posset potius assumi supra relatus, Eberhardus fundator cum fratre suo Adolpho castri Altenæ. De hoc ad XX diem Martij, ista habet Gelenius in Fastis Agrippinensibus: Eodem die Translatio Beati Euerhardi Comitis de Monte & Altena, monachi Cisterciensis, [& Euerhardus Comes de Altena,] quem Ordinem in hac prouincia propagauit, & castrum suum Veteris-Montis ad Dunam fluuium ex opposito Coloniæ in cœnobium conuertit, dum post multas obitas peregrinationes & humilem vitam, quā in Morimundo egerat, agnitus & in hanc patriam directus est, & tandem relicta sanctitatis opinione ad illam cælestem patriam transiuit XXII mensis Iunij: hoc vero die translatus videtur ad sepulchretum gentilitium Comitum Altenanorum. Hæc Gelenius, qui citato die XXII Iunij eius non meminit. Sed voluit scribere XXII Maij, quo die de illo iterum agit. Consule quæ de eo diximus die XX Martij inter Prætermissos.

[4] Sed vtroque Eberhardo seposito, alium ab eis arbitramur S. Eynardum, quem Ioannes Veldius Fastis VVestphaliæ Sanctæ, Beatæ, [alia S. Eynardi mentio.] ac piæ inscripsit his verbis XXV Martij S. Eynardus eremita in castro Altena Comitatus Marchensis. Floruit ante annos circiter quadraginta Conradus Lutherus Recklinghusanus, Commissarius Archiepiscopi & Electoris Coloniensis in Ducatu VVestphalico & hac Marchia vicina, qui reliquias & nomina Sanctorum Archidiœceseos Coloniensis diligentißime peruestigauit & inspexit, cuius cum laude meminit in Vrsulana historia Hermannus Crombach pag. 758. Habemus huius auctoris Collectanea de Sanctis, aliquot tomis distincta, in quibus sæpius, meminit S. Eynardi eremitæ in castro Altena, eiusque venerationem adscribit diei XXV Martij.

DE S. ALFWOLDO EPISCOPO SCHIREBVRNENSI IN ANGLIA

ANNO ML.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Altwoldus Episcopus Schireburnensis, in Anglia (S.)

[1] Schireburna seu Sherborna oppidū in Comitatu Dorcestrensi, olim Sede Episcopali illustre: vbi primus sedit S. Aldelmus Episcopus & doctrina & sanctitate clarus, cuius venerationi dicata est dies XXV Maij. [S. Alfvvoldi vltimi Schireburnensis Episcopi,] Vltimus vero sedit S. Alfwoldus siue Alfwaldus, quem Alfordus ex Tabulis Chronologicis Regum & Episcoporum Angliæ, tradit huic diœcesi Episcopum præfuisse ab anno MXLI vsque ad annum MLVI, quando ei succeßit Heremannus, qui Sedem Salisbiriam transtulit. De Alfwoldo celebre testimonium confert Henricus de Knyghton Canonicus Leicestrensis lib. 2 de Euentibus Angliæ cap. 10, vbi & Sanctum compellat, & paucis virtutes perstringit; & obitum circa iam dictum annum ML temporibus S. Edouardi Regis refert his verbis: Circa hos dies obijt Sanctus Alfwaldus, vltimus Schirburnensis Præsul, [elogium en Knyghtone,] qui ex monacho Wintoniensi Præsul factus, inter profusa conuiuia, quæ tunc in Anglia a Danorum aduentu celebrabantur, pane & aqua vtebatur. Vir per omnia B. Mariæ & S. Cuthberto deuotus: cuius Sedem post obitum eius nullus potuit impune dormitando premere, quin tetris imaginibus territus resiliret. Igitur dum aliquando simultas quædam anxia inter ipsum & Godwinum Comitem esset suborta, nec die statuto ad pacificandum sedari possent, iratus Episcopus dixit recedendo: Per Dominam meam Mariam male sibi erit. Nec ab illa hora quieuit Godwinus a viscerum tortura, donec benedictionem ab Episcopo percepisset. Tandem vir ille Episcopus ad Dunelmum profectus est: vbi, quod magnæ videbatur audaciæ, reuulso sarcophago, ad S. Cuthbertum, velut ad amicum loquebatur: vbi munus posuit & abijt. Hæc Henricus Knyghton, qui ante annos fere trecentos floruit: [maius ex Malmesburiensi.] quæ pluribus VVillielmus Malmesburiensis ante quingentos descripsit lib. 2 de Gestis Pontificum Anglorum, titulo de Episcopis Schireburnensibus, Saresburiensibus & VViltuniensibus, vbi post Brinwinum fratrem eius de illo ista refert.

[2] Alfwoldus frater eius ex monacho Wintoniensi Episcopus, [S. Alfvvoldi pietas in Svvithunū,] qui apud Schireburniam imaginem sanctissimi Swithuni collocauit, facem venerationis extulit. Constat enim reuerendissimæ vitæ fuisse, & inter profusissimos conuiuiorum apparatus, qui tunc in Anglia a Danorum tempore exhibebantur, catino ligneo sine vllo vnctiori cibo & pocillo exiguo, aqua superfusa, [abstinentia,] vt omnis sapor ceruisiæ dilueretur, semper vsum. Audiui ego bonæ fidei Presbyterum, & iam canis sparsum, bona eius lacrymabili gaudio referentem. Quorum illud non excidit, [Sedes in veneratione,] nullum vmquam vel ante vel post obitum eius impune potuisse Sedem eius dormitando premere, quin statim tetris imaginibus territus resiliret, increpantibus cur Sedem Episcopi vsurparet indignus: id multis nonnullo fuisse spectaculo. Surrexerat inter eum & Godwinum Comitem simultas anxia, qua de caussa incertum mihi. Die placito dicta, cum res non ad pacem sed ad litigium procederet, discessit Episcopus post altercationem, [Godvvinus Comes ei resistens punitus,] has minas in Comitem iaculatus: Per Dominam meam S. Mariam male tibi erit, quod contristasti me. Domum ergo regressus, vix pedem terræ apposuerat, equitaturam peditatu commutans, cum ecce satelles Comitis aduenit equo admisso & pulsu ilium cursus celeritatem prodente. Rogare ille miserabiliter genibus affusus, vt redeat: Dominum suum statim post eius abscessum æstuare corde, vix lingua palpitare. Tum, inquit Episcopus: Nondum sedata ira, per Dominam meam S. Mariam væ sibi erit. [benedictione sanatus,] Sed vnanimi orantium prece inflexus, delicti gratiam fecit, benedictionem dedit, ægrum reparauit. Referebatq; Presbyter, quod fuisset Episcopus prona obsequela S. Cuthberto deuotus, ad omnem eius memoriam lætanter illacrymans, peneque semper antiphonam illam de Sancto tenebat corde, ruminabat ore, exercebat opere: Sanctus Antistes Cuthbertus, vir perfectus in omnibus, in turbis erat monachus, in omnibus reuerendus. Cumque quotidianus amor in eius pectore dulce incrementum acciperet, nec in eo bona flamma se caperet, [pietas erga S. Cuthbertum,] ad S. Cuthbertum Dunelmum profectus est: ibique, quod magnæ videtur audaciæ, reuulso sepulcri operculo, cum eo quasi cum amico fideliter collocutus, xeniolum in perpetui amoris pignus deposuit & abijt. Iam vero fatali puncto instante, antiphonam, quamdiu vox suffecit, cantitans, sermone præcluso, vt dicerent ceteri, manu innuit. Ita indicium amoris, quem in Sanctum habebat, [obitus.] cum extremo efflatu emisit. Hæc Malmesburiensis. Quæ paucioribus complexus est Nicolaus Harpsfeldius seculo XI Historiæ Ecclesiasticæ Anglicanæ cap. 19 S. Ealredus in Vita S. Edouardi Regis, quam ad V Ianuarij edidimus, cap. 8 depingit dictum Godwinum Comitem superbum, proditorem, periurum, & a Deo punitum. De vrbe Dunelmensi, & corpore S. Cuthberti incorrupto ibidem adseruato, egimus late ad XX Martij. At S. Swithunus colitur II Iulij.

[3] Edowardus Maihew, in Trophæis Congregationis Anglicanæ Ordinis S. Benedicti, [Memoria in fastis 25 Martij,] celebrat ad XXV Martij Commemorationem B. Alfwodi, ex monacho Wintoniensi Sherburnensis in Comitatu Dorcestriæ Episcopi, ac plurima ex Malmesburiensi descripta addit. Gabriel Bucelinus in Menologio Benedictino ad eumdem XXV Martij, citatis Malmesburiensi & Maihew, longum de B. Alfwoldo elogium edidit. Hieronymus Porter in Floribus Vitarum magis illustrium Sanctorum Anglia, Scotiæ & Hiberniæ, Vitam S. Alfwoldi Episcopi & Confessoris ex sacro Ordine S. Benedicti Anglice edidit ad dictum XXV Martij. Interim Ioannes VVilsonus in secunda editione Martyrologij Anglicani, citatis præter Malmesburiensem & Harpsfeldium dictis Floribus Vitarum Sanctorum Angliæ, refert depositionem S. Alfwoldi Episcopi & Confessoris, XXVI Martij. At qua de caussa? nisi forsan, quod alius Angliæ Sanctus pro eo die non occurreret, cum Martyres Monachi a Danis in agro Lincolniensi occisi, qui in priore editione ad hunc diem referebantur, essent modo ad XXII Martij, [& 26 Martij.] vt tum dictum est, relati. Mendum autem est in obitu S. Alfwoldi ad annum DCCCCXCVIII ibi aßignato. Apud Edouardum Maihew excusum erat eum successisse S. Vulsino, & claruisse circa annum DCCCCXC. Sed ea manu correcta fuere in exemplari ad nos transmisso. Et bene, cum illo tempore Comes Godwinus non viueret, imo dicto anno DCCCCXC corpus S. Cuthberti necdum esset Dunelmum portatum: Alfwoldus I succeßit S. Vulsino, inter quem & S. Alfwoldum apud Malmesburiensem alij quatuor Episcopi interponuntur. De S. Vulsino egimus VIII Ianuarij. Alfordus male legit in Martyrologio Anglicano signari obitus annum MXCVIII, cum vt diximus solum habeat annum DCCCCXCVIII. Ceterum & ipse illum inter Sanctos Angliæ censet.

DE S. WILLIELMO PVERO MARTYRE NORWICI IN ANGLIA

AN. MCXLIV

Commentarius præuius.

Willielmus puer, Martyr Norwici in Anglia (S.)

[1] Qvantiscirca finem duodecimi seculi infelix & perfida Iudæorum natio affecta sit cladibus in regno Angliæ, Rege sacræ expeditionis caußa trans mare absente, fuse prosequitur & describit Guilielmus Neubrigensis lib. 4 cap. 7 & sequentibus: [A Iudæis in Anglia,] quæ quamuis populari furore, nō legitimis vel armis vel iudicijs gesta fuerint, iustißime tamen a supremo omnium iudice Deo permissa, nemo poterit ignorare, qui illius temporis regnique historias leget, grauißima recutitorum istorum scelera indicantes potius quam enarrantes. Ex his vna sub nomine Ioannis Bromtoni inter decem Angliæ scriptores prodijt, sæpe alijs citata sub nomine chronici Iornallensis, cuius nempe monasterij, siti in Eboracensi diœcesi, Abbas Ioannes ille fuit: sed, vt recte Seldenus in præfatione Lectorem monuit, non auctor, [crucifixus VVillielmus,] verum emptor illius Codicis in suum suique monasterij vsum. In hac historia siue chronico, vsque ad annum MCC perducto, primum huius generis exemplum occurrit Col. vbi Stephani Regis gestis explicatis subiungitur: Tempore etiam istius Regis Stephani, anno regni sui nono, qui fuit Christi MCXLIV, puer quidam Guilielmus nomine apud Nortwicum a Iudæis crucifigitur.

[2] Huius martyrium & cultum ex noua legenda Angliæ per Ioannem Capgrauium vulgata damus: [pridie Paschatis,] ex quo quia colligimus vigiliam Paschatis extremam Innocenti VVillielmo diem fuisse; eamdem cum Regis Stephani anno IX, Christi MCXLIV quo Pascha die XXVI Martij celebrabatur componentes, statuimus recte fecisse VVilsonum quod diei XXV nomen VVillielmi inscripserit, & prorsus exerrantis calami vitio factum, vt annus XI Regis Stephani scriberetur pro IX; memoriæ autem lapsui imputamus, quod in margine allegetur Neubrigensis, quandoquidem apud eum non indiligenter peruolutum de hoc martyrio nihil potuerimus inuenire. [item alij tres an. 1160,] Eadem chronica præcitata, cuius indubitato testimonio acceptam ex Capgrauio legendam fulcimus, suggerit nobis alium puerum, anno MCLX, Henrici Regis anno VI, ab ijsdem Iudæis crucifixum prope Glouerniam, vt habes Col. Neque hic finis crudelitatis: rursum anno MCLXXXI Martyrizatus est ad Pascha apud S. Edmundum a Iudæis puer quidam, [1181,] Robertus nomine: qui in proximo in ecclesia S. Edmundi honorifice sepultus, multis, vt fama fuit, claruit miraculis. Ita Geruasius monachus Dorobernensis in chronica, quam æque ac præcitatus anonymus in obitu Richardi Regis terminauit: quam si vidisset VVilsonus, haud dubie etiam Robertus hic nomen habuisset in Martyrologio eius; sed Actis deficientibus non ita facilem fidem de cultu: cum plures & in Anglia & alibi simili ex caußa mactati Innocentes, non omnes vbique similem obtineant venerationem, deficientibus qui populum ad eam commouerent miraculis.

[3] Et in Anglia quidem asserit Henricus de Knyghton Leicestrensis Abbatiæ Canonicus, inter decem quos supra diximus scriptores postremus, [& 1255 interfecti] cap. 15 libri 2 de euentibus Anglorum, ad annum vsque MCCCXCV deductis, quod anno MCCLV Iudæi crucifixerint Hugonem, nouennem puerum Lyncolniæ Kal. Augusti. Vnde merito suspicamur, multiplicatis ante annos sexaginta suorū cædibus supplicijsque non fractos sed exasperatos magis, frequentius in Christianorum innocentium sanguinem sæuijsse, quam vel historicis libuerit referre in chronicas, vel publice innotescere Deus permiserit. [alibi alij plures,] Quibus adde, si placet, Ratisponenses pueros sex, in quos impiæ gentis efferata crudelitas anno MCCCCLXXXVI carnificinam exercuit, tanto nocentiorem quanto innocentiores erant qui excruciabantur. Michael item quadrimulus fere puer anno MDXL circa Paschale tempus furto sublatus est Sappenfeldo, Neoburgensi vrbi propinquo vico, ab ijsdem Iudæis, & in Heitingensi pago crudelißime excarnificatus & interfectus: [ac nouissime an 1650 in Bohemia vnus.] de quibus tomo 3 Bauariæ sanctæ agit Raderus noster, ex Christophoro Hofmanno S. Emmerammi Monacho & Ioannis Eckij præfatione ad Christophorum Madruccium, Episcopum Tridentinum, ante librum scriptum contra Iudæorum Patronum.

[4] His adde in Lituania simili feritate mactatos Elisabetham atque Simonem, septennem vtrumque; illam in patrio oppido, [& superiori seculo in Lituania duo,] Punie dicto, anno MDLXXIX iugulatam ex consensu contribulium a quodam Ioachimo Szmerlowicz, cuius sanguinem in farina exceptum testantur pictura & inscriptio monumenti, eidem Vilnæ in sacello sanctæ Crucis erecti. hunc ibidem Vilnæ ab indigenis Iudæis anno MDXCII cultellis forcipibusq; adeo atrociter concisum, vt supra centum septuaginta vulnera, præter ea quæ infixi sub manuum & pedum vnguibus calami fecerant, numerarentur in tenello corpore, quod apud Patres Bernardinos tumulatum, anno MDCXXIII translatum est in monumentum aperto loco constitutum, vti de his scribit P. Albertus VViuk Koialowicz in Miscellaneis ecclesiasticis Lituaniæ cap. 1 vbi de Patronis magno illi Ducatui proprijs. Quin & huius ipsius, quo scribimus seculi anno L Cadana Bohemiæ regia victimam huiusmodi innocentem, Matthiam scilicet quadrimum puerum XI die Martij, quod se coram Iudæo cruce signasset, septem vulneribus confossum luxit, Ferdinandus III glorioso condidit tumulo, Ecclesia de peruicaci impietate mirata est triumphantem, quādo (vt habet Cæsareo iussu conditum epitaphium) tyrannum suum, manu, loris, lingua mutilum, sub candentibus forcipibus & membrifragio moriturientem, ante occidit Christo quam carnifex rotæ; vt per baptismum mortuus, ex lupo agnus innocuus renasceretur. Rei gestæ seriem, prout a Senatu, missa est ad Cancellariam regiam Pragensem & procurante P. Theodoro Moreto ex autographo transcripta, atque ex Germanico Latine reddita a P. Iacobo Kritzradt, libenter in lucem dabimus, cum de martyrio eius Sedes Apostolica pronuntiauerit.

[5] [Alius puer Norvvici raptus an. 1235.] Nunc sub vnum aspectum hos primo obuios posuisse contenti, alios alijs colligendos relinquimus, atque ad VVillielmum Norwicensem reuertimur: hunc enim Georgius Lilius, in epitome Chronices Regum Anglorum, anno MCCXXXV affixum cruci dicens, haud dubie cum anonymo puero confudit, de quo lib. 16 ad præcitatum annum Polydorus Virgilius ista scribit: Ad Henricum Regem Londinum reuersum statim importunum Iudæorum facinus delatum est: illa enim fæx hominum, [perperam confusus cum VVillielmo.] quæ id temporis Nordouici degebat, quemdam Christianum puerum furtim captum, totū integrum annum nutrierat, vt aduentante pascha, quasi noui nostræ religioni dedecoris imprimendi caussa cruci affligeret: sed deterrimi carnifices, paucis ante diebus quam sanguinem innocentem effunderent, tanti insimulati criminis ac conuicti, merita pœna afficiuntur. Errantem Lilium secutus Ferrarius ad XI Martij neceßitatem nobis imposuit Guilielmum Norwici reuera cesum, se annis ante posterius istud facinus nonaginta nouem, inter prætermissos referendi.

[6] Est autem Norwicum seu Nordouicum apud Orientales Anglos in Nortfolcia Mediterranea atque amplaciuitas & titulo ornata Episcopali super fluuium qui paullo infra vrbem, Garienis aquas aduenas in suum nomē assumens, [An hic Norvvici solennius cultus] inde tortuosus in mare euoluitur, circa notißimum portum Yarmouth passuum millibus triginta. Ibi VVillielmi corpus, post annos a morte quinque repertum integrum, sepultū fuisse XVII Kal. Maij, eūdemq; diem annuo cultu fuisse Norwicensibus obseruatū potius quam diem Martyrij, persuademus nobis. Nam si post annū MCLIV quinq; integros annos sumas, qui proximus sequetur, annus erit MCL, solennitatē paschalem referens XVI Kal. Maij, & qui præcedet dies XVII ante Kalendas iam dictas numerabitur: qui nisi festiuus fuisset Norwici cōmemoratione huius Sancti, non apparet vnde occasionē sumere potuisset Capgrauius eius erroris, [die suæ Inuentionis 15 Apr.] quo Martyrem gloriosum XVII Kal. Maij ad Dominum scripsit emigrasse: si autem hic dies fuerit magnificæ sepulturæ commemoratione venerabilis vulgo, facillimum fuit eum cum die mortuali confundi, vt alias sæpe simili in casu videmus contingere. Maluimus tamen diem certum, etsi forte minus celebrem olim, hisce Actis proferendis eligere, quam propter coniecturam, maxima quamuis verosimilitudine nixam, eadem ad diem Aprilis XV differre.

[7] Corpus S. VVillielmi sepulturam & venerationem, quamdiu per schisma & hæresim licuit, [qui monachi gesserint] videtur habuisse in cœmeterio iuxta ecclesiam Cathedralem, quam Episcopus Herbertus anno MXCVI biennio postquam Theadfordia migrasset in honorem S. Trinitatis fundarat & matricem Nordfolciæ atque Sutfolciæ consecrarat, atque a Paschali Papa confirmandam curarat: ponens palatium Episcopi ex parte Aquilonari ipsius ecclesiæ, ex parte vero Australi mansiones monachorum sexaginta & amplius instituti Cluniacensis: cuius & ipse erat ex Priori Fiscannensi factus Abbas Rameseyensis, indeque Theodfordensis Episcopus. [curam sepulcri?] Quæ fundatio vti huic loco ad eam, quam nunc obtinet, amplitudinem assurgendi occasionem dedit, ita nobis explicat quomodo in Actis infra num 7 monachi inueniantur ornandi tumuli curam geßisse: a quorum aliquo Acta hæc esse conscripta & fortasse etiam plenius, quæ nunc sub compendio habemus, miracula, verosimillimum est. Porro fundationis iam dictæ historia & diplomata eo spectantia legi possunt in Monastico Anglicano tom. 1. fol. 407 & 1003. vnde etiam curiosus scrutator rationem eruet, cur loco Actorum præcitato specialis mentio fiat festi S. Michaelis: nempe quia hoc in illa ecclesia fuit ex solennioribus vnum, propter terram S. Michaelis dictam & Palatio Norfolcij Comitis annexam atque ab Episcopo vna cum ipso palatio emptam & S. Trinitatis ecclesiæ attributam; quæ quia antë ipsas monasterij portas iacebat, diruenda fuit capella ibidem sancto Archangelo iam dicto dicata; relicta dumtaxat in loco Cruce lapidea cum imagine S. Michaelis. Notatur etiam ibidem S. Edmundi festum, scilicet Cantuariensis Archiepiscopi, sub cuius metropoli diœcesis Noruicensis est. Atque ita intelligitur ramus rosarum, iam effecta arbuscula, circa festum S. Michaelis ad sepulcrum plantatus, a XXIX Septembris ad XVI Nouembris flores miraculose productos conseruasse, vno eorum ad vsque Natalem Dominicum superstite.

ACTA
Ex Ioanne Capgrauio.

Willielmus puer, Martyr Norwici in Anglia (S.)

BHL Number: 8927

[1] Sanctus a enim Willelmus ex patre Wenstano, & matre Elwina, [Matri prægnanti] rurali opere vitam agentibus ac necessarijs vitæ subsidijs admodum abundantibus, natus est. Imprægnanti autem matri & dormienti visio talis accidit: videbat piscem, qui lucius dicitur, pinnas rubicundas & tamquam sanguine aspersas duodecim habentem, quem cum in sinum posuisset, videbatur piscis se mouere, & paullatim adeo succrescere, vt iam sinus ipsum comprehendere non posset: assumptisque subito alis sursum volauit, nubesque transiens, aperto sibi cælo, in ipsum se recepit. Cumque Patri suo Sacerdoti, [prædicitur duodennis glorificandus:] plurimam exponendarum visionum peritiam habenti, cuncta per ordinem retulisset, ait: Noueris, filia, te imprægnari, filiumque parituram, qui in terris honorem maximum consequetur, & super altitudinem nubium eleuatus, in cælum duodennis exaltabitur.

[2] Nato itaque puero & ablactato, cum pater eius Wenstanus affines ad conuiuium inuitasset; pœnitentialis b quidam brachia ferreis innexus nexibus, quasi ad eleemosynam, [eius contactu rumpuntur pœnitenti vincula sua:] conuiuantibus intererat: qui cum puerulum manibus quasi applaudendo teneret, puer, puerili simplicitate ferreos admirans nexus, eos palpauit: & ecce subito vincula rumpuntur in partes dissilientes. Cum autem septennis puer esset, cœpit adeo abstinentiæ amator existere, vt tribus in hebdomade ferijs ieiunaret: nonnullos vero pane contentus transigebat dies: [pietati a teneris deditus] ecclesiam frequentabat, psalmos & orationes dicebat, & quæcumque Dei erant summa venerabatur reuerentia. Tandem apud Norwicum cuidam c pellipario in arte illa traditur instruendus.

[3] [a Iudæis dire cōstringitur,] Tandem in quodam festo Paschæ, Iudæi in vrbe morantes, puerum subdole hospitia eorum intrare alliciunt, subitoque rapiunt, & varijs modis illusum per vtrasque fauces ad posteriorem colli partem reductis corrigijs firmissimo astringunt nodo. Postmodum vero breui funiculo, auricularis fere digiti habente grossitudinem, arrepto, trinumque in eo certis locis assignantes nodum, caput illud innocens a fronte in occiput circumcingunt. Medium quippe fronti nodum, extremosque alios hinc & inde temporibus imprimentes, vtrarumque partium capitibus ad occiput strictissimo confecto ibi nodo, quod supererat funiculi circum collum, itidem hinc & inde ad anteriora colli sub mento contrahentes, reducunt; ibique illud insolitum tormenti genus in quinto nodo consummant.

[4] Capite quoq; post hæc raso, infinitis illud spinarum punctionibus vulnerant, [& confossus] innocentemque a terra sublatum, patibulo extinguere contendebant. Sinistro eius lateri vsque ad cordis intima vulnus acerbum infligunt, & vt sanguinem per totum corpus refluentem d reprimerent, a capite deorsum feruentissimam aquam insuderunt. Sicque Martyr gloriosus… e migrauit ad Dominum. Die quoque Paschæ corpus in sacco ponitur, [effertur in syluam:] vt extra villam ad siluam deductum, secretius in ea sepeliretur. Cumque siluam intrarent, obuiauit eis burgensis quidam Norwici, nomine Eiluerdus, qui paullisper gradum continuit: quo tenderent, quidue deferrent, inquisiuit: & propius accedens, manusque inijciens, humanum esse corpus deprehendit. [deprehensum scelus] Illi vero se deprehensos expauescentes, & præ timore nihil habentes quid dicerent, siluæ densitatem fugiendo ingressi sunt, corpusque linea cordella in arbore suspenderunt.

[5] Ineuntes autem Iudæi consilium f Vice-comitem adeunt, & si ope sua liberari a tanto periculo possent, centum marcas argenti pollicentur. [celari Vice-comes iubet,] Eiluerdus confestim accersitus, iubente Vice-comite & cogente fide & iuramento constringitur, quod vita comite Iudæos non infamaret g, & vsque ad extremum vitæ suæ diem visa non detegeret. Euoluris etenim annis quinque Eiluerdus ad extremum vitæ perueniens, ab ipso sacro puero Wilhelmo per visum admonetur, vt quæ viderat, quibus vellet, reuelare non timeret: factumque est ita. [sed post annos 5 celesti lumine] His intra vrbem gestis ecce ignea de cælo lux subito emicuit, quæ vsque ad Martyris locum tractim se porrigens, oculis multorum diuersis in locis effulsit. Videbatur autem lux illa in duos diuisa radios scalæ longissimæ tenere formam, ab imo in altum se porrigentis ad Orientem.

[6] Sabbato enim Sancto Paschæ, monialis quædam cum quibusdam alijs ante solis ortum iter arripiens syluæ densitatem deuota ingreditur, [indicatum corpus,] intuensque eminus ad radicem quercus iacentem puerum, tunicatum, calceatum, capite rasum: & fæmineo correpta timore propius accedere non præsumpsit. Aspexit autem super illum coruos duos, qui voracitatis rabiem explere gestientes, rostro eum discerpere certatim attentabant: sed nullatenus tangere, [illæsum a coruis inhiantibus inuenitur.] neque se sustinere valentes, hinc & inde a latere cadebant. His visis mulier Deo gratias agens, ad domum regressa, quæ viderat palam cunctis enarrauit. Turba igitur cateruatim ad siluam properat, pœnarumque signis ac re gesta euidenter consideratis, Iudæos a reatu non immunes affirmant, & corpus sanctum sepulturæ cum gaudio tradunt.

[7] Monachi quidam ramusculum, qui tempore æstiuo in claustro floribus roseis vernans, [Rosa ad sepulcrum plantata prodigiose floret.] iam effloruerat, ad caput sepulcri sancti Martyris circa festum S. Michaelis transplantarunt: qui continuo terræ radicitus adhæsit & reuirescentibus folijs non sine magna omnium admiratione refloruit, vniuersis floribus vsque ad festum S. Edmundi in ramusculo perseuerantibus. Tuncque vehemens imbrium & ventorum exorta procella omnes præter vnum excussit, qui vsque ad Natalem in ramusculi summitate recens perdurauit.

[8] Fuit vir quidam diuturna infirmitate detentus, totoque imbecillis corpore iacens: [Infirmus quidam raptus in extasim,] ingrauescente tandem morbi angustia in extasim raptus, Angelo duce per loca diuersa, horrida & amœna, deducitur: innumerabilem vero turbam diuersis cruciari pœnis conspicit; nonnullos, quos in vita cognouerat, vidit: qui familiaria quædam & secreta ei tradentes intersignia quibusdam adhuc viuentibus per ipsum mandando notificant, eosdem illis præparatos cruciatus, nisi ab his & illis pœnitentes criminibus desistant. Florigeram amœnissimamque ingreditur regionem, [conspectis pœnarum & gloriæ locis,] innumeram ibi hominum copiam in gloriæ inæstimabilis gaudio positam cernit, & inde per viam diuersis constratam floribus digrediens, ante sedentem in throno Dominum tandem adductus constitit, atque in coruscæ lucis fulgore defixo intuitu vidit Dominum, throno aureo sedentem, lapidibus pretiosis ornato, & Sanctorum millia ante eum.

[9] Videt quoque a dextris in maiestate sedentis B. Virginem Mariam, [Sanctum videt sub Dei throno;] & ad pedes Domini puerum conspicit, quasi duodennem, scabello aureo residentem: cuius habitus niue candidior & vultus splendidior sole, & in capite eius corona fulgebat aurea, pretiosissimis vndique lapidibus insignita: cui pariter congratulabantur Sanctorū chori, eumq; maxime venerabantur Ordines Angelici. Quibus visis Angelo ait: Quis est hic, Domine, cui tantus honor impenditur. Etille: Hic est cui honor debetur perpetuus, quem in derisum Dominicæ passionis & opprobrium his sacris diebus Iudæi Norwicenses peremerunt; [atque ad eius sepulcrū sanandus, mittitur.] eiusq; debetur meritis quod ad sepulcrum illius remedium suscipias sanitatis. Et his dictis, inde continuo assumitur, & suo corpori restituitur. Remeante vero anima subito omne corpus contremuit, & rediuus apparuit, & cunctis seriatim quæ viderat enarrauit: Norwicum adijt, & sanitatem sine mora recepit.

[10] Multa insuper miracula pro suo Martyre glorioso Dominus ostendere dignatus est: inter quæ cæcos quatuor, [quod, varijs alijs miraculis claret.] mutos quinque, hydropicos duos, dæmoniacos tres & epilepticos, contractos, surdos, naufragio periclitantes, compeditos, gibbosos, ac alios varijs morbis aut periculis afflictos, sanauit, liberauit ac soluit.

[Annotata]

a Deest prologus, vt patet.

b Eorum qui ob enormia scelera publice pœnitentes, circulos induebant ferreos, [Pœnitentium circuli ferrei.] & per loca Sanctorum peregrinabantur, vsque dum illa aliquo miraculo soluerentur, plura habes in hoc opere exempla, & nominatim ex Gregorio Turon. de gloria Confess. cap. 87 ante Vitam S. Ioannis Abbatis Reomaensis § 4 ad 28 Ianuarij.

c Rectius fortasse Pellitario: vt deriuatum sit, non compositum barbarum, quod Gallico Pelletier respondeat.

d Imo potius vt copiosiorem elicerent, asseruandum scilicet ad vsus parturientium Hebræarum, [sanguine Christiano ad quid abvtantur Iudæi?] quas credunt absque eo parere vix posse: quem Eckius istuc, vbi Christiani non sunt, ait ab ijs qui inter hos degunt mitti induratum, atque in puluerem redactum sumi: quod diabolicum inuentum eo spectare puto, vt prægnantium & puerperio propinquantium imaginatio Christiani sanguinis commemoratione & haustu efficacius mota ad actus odij in Christianos, certius tenero fœtui communicet ac veluti in ipso vtero imprimat eumdem affectum.

e Hic Capgrauius inseruerat decimo septimo Kalendas Maij: quæ vt alieno loco intrusa expunximus, docuimusque ad diem translationis pertinere.

f Vetus officij, sed noua dignitatis appellatio, inquit Cambdenus pag. 121 & Henrici VI tempore, id est, [Vicecomite in Anglia.] seculo XV apud nos primum audita: nempe postquam Comites iuri dicundo instituti a Romanis Imperatoribus hæreditarij esse cœpere ac iusdicere desiere, instituti Vice-comites sunt: ita Mathildis Imperatrix, Henrici I filia & hæres, apud dictum Cambdenum Comiti Essexiæ a se creato concedit, vt habeat tertium denarium vicecomitatus; id est pecuniariæ muictæ pro forefactis seu grauioribus criminibus a Vicecomite, id est, iudice imperandæ reis.

g Turpe id quidem: sed longe turpius, quod Otho Henricus Comes, Palatinus Rhent, Lutheranus nec parentem omnes suas fortunas offerentem, vt liceret sibi scrutari Heitingensis Iudæ domum, [Otho Henricus Palatinus patronus Iudæorum.] in qua certis indicijs nouerat Michaelem, de quo supra, filium suum excarnificari, non tantum non iuuerit sed etiam prohibuerit: deinde vero Episcopo Eystadiano, quod occisi cadauere sylua, vbi fuerat abiectum abstulisset & omnibus spectandum exhibuisset, litem mouerit; eiusq; Cancellario Hilbrando Thiermario, quod pueri eadem Germanicis odis lugubriter decantasset, linguam quoad prendi potuit truncari iusserit. Sed vt huic lingua recreuit insigni miraculo, & loquendi facultatem ad vigesimum vsque annum restauratam habuit: sic isti Iudæorum patrono eiusq; parario, Iudæos innoxios scribere auso, merita infamia prouenit ex bene magno volumine Ioannis Eckij, altero post cædem anno Eystadium venientis, atque indignitate rei intolerabili coacti stylum eruditum in perfidos eorumque fautores stringere.

DE S. RICHARDO PVERO MARTYRE PARISIIS IN FRANCIA.

ANNO MCLXXIX

[Praefatio]

Richardus puer, Martyr Parisiis in Francia (S.)

[1] ExAnglia transitum in Gallias facimus, Christiano sanguine sæpius cruentatas per eos, quorum maiores Christi sanguinem fundentes in Cruce, [Sub Dagoberto pulsi ex Gallijs Iudæi,] eiusdem sitim velut hæreditariam traduxerunt in posteros. Quamuis enim iam olim magnis ibidem florentes opibus Dagobertus I, Heraclij Imperatoris consilio exemploque inductus, anno sui regni VIII, qui fuit æræ Christianæ DCXXXV, omnes ex imperij sui finibus pelli iußisset, nisi qui sacrum baptisma consensissent recipere; ijsdem tamen partim reuersis postliminio partim ad auitam perfidiam relapsis, ita inualuit execratæ stirpis propago, vt totius regni opes penes Iudæos ferme essent, & quæ diuitias consequitur quidlibet audendi agendique impunita libertas. Sub hac cum Gallicanæ ecclesiæ gemerent; [XII seculo rursum inualescunt,] qui tamen de remedio sollicitus esset magnopere, nemo fuit. Certe, si quis esset, parum aut nihil proficiebat, propter summam Regum ipsis indulgentium socordiam: vnde ad Ludouicum Iuniorem scribens Petrus Abbas Cluniacensis conqueritur, quod vt Iudæorum sacrilega commercia tutiora essent, lex iam vetusta, sed vere diabolica, ab ipsis Christianis Principibus processit, vt si res ecclesiastica, vel, quod deterius, aliquod sacrum vas apud Iudæum repertum fuerit, nec rem sacrilego furto possessam reddere, nec nequam furem Iudæus prodere compellatur.

[2] Cum autem auaritiæ accesserit crudelitas, & vtrique impunitas accedit scelerum, [& varios pucros ibi atque in Anglia mactant:] quid non audebit præfidens impietas? Congerit exempla aliquot Robertus de Turreneio ex monacho Beccensi S. Michaelis de monte Abbas in Appendice ad Sigebertum anno MCLXXI hisce verbis: Theobaldus Comes Carnotensis plures Iudæorum, qui Blesis habitabant, igni tradidit: siquidem cum infantem quemdam in solennitate paschali crucifixissent ad opprobrium Christianorum, postea in sacco positum in fluuium Ligeris proiecerunt: quo inuento, eos conuictos de scelere igni tradidit, exceptis illis qui fidem Christianam receperunt. Hoc etiam fecerunt de S. Wilhelmo in Anglia apud Norwic tempore Stephani Regis: quo sepulto in ecclesia Episcopali multa miracula fiunt ad sepulcrū eius. Similiter factum est de alio apud Glouecestriā tempore Henrici II Regis. Sed & in Francia castello, quod dicitur Pons-Isaræ, de S Richardo impij Iudæi similiter fecerunt, qui delatus Parisios in ecclesia sepultus, multis miraculis coruscat. Et frequenter, vt dicitur, faciunt hoc in tempore Paschali, si opportunitatem inuenerint.

[3] Hactenus Robertus, de Monte vulgo cognominatus, ipso illo pene, quo Richardus est occisus, anno scriptionem suam finiens, [in quibus S. Richardus] vtpote in anno MCLXXX desinentem: cum ante anni præcedentis Pascha martyriū ille passus probetur inferius ex supparis æui scriptore Rigordo: quod cōfirmatur ex Guilielmo Armorico in gestis Philippi Augusti Regis Francorum ad annū illius primū sic loquente: In diebus illis S. Richardus a Iudæis crucifixus fuit, & martyriū passus: cuius corpus requiescit in ecclesia S. Innocentij Parisius, in loco qui Campellus dicitur, & fiunt ibi per orationes eius mirabilia vsq; in hodiernū diem. Id est post annum MCCXX, [occisus Pontisaræ.] in quo historiam suam concludit ipse Regis prædicti Capellanus, & accuratissimus annorum ac pene dierum supputator. Habemus igitur a testibus pene oculatis annum, secundum Francos eius temporis MCLXXVIII exeuntem, secundum hodiernum morem nostrum MCLXXIX a Kalendis Ianuarij inchoatum. Habemus locum passionis Pontisaram, cultus vero Parisios vrbem regiam. Modum carnificinæ ex Martyrologio Gallicano Saussaij possemus attexere, nisi hic accepisset ex Roberto Gaguino, Ministro Generali Ordinis Sanctißimæ Trinitatis de redemptione captiuorum; [Acta descripta a Gaguino.] qui tractatum hac de re vulgauit & populo Parisino inscripsit anno MCCCCXCVIII XVII Kal. Octobris. Hunc tractatum, ex antiquißimæ impreßionis libro bibliothecæ nostræ Claromontanæ Parisijs, eruditißimus noster Gabriel Cossartius curauit transcribendum, prout illum hic edimus, simulque lectorem admonemus, ambiguis Rigordi mox citandi verbis persuasum eidem Gaguino fuisse, quod Parisijs occisus esset S. Richardus.

[4] Extat etiam nunc Parisijs iuxta Crucem cœmeterij supra dicti tumba eleuata seu grandis lapis, sub quo sacrum corpus humatum fuisse vulgaris habet opinio, sicut nos docuit Philippus Labbe, rogatus inuestigare qualis etiamnum istic Beati huius cultus ac memoria superesset. [Eo ad SS Innocentium cœmeterium sepulto] Quod autem hodie nomen habet locus traxit a vicino S. Innocentij seu potius S. Innocentis vel SS. Innocentium templo, in quo ex felici Bethleemisorum paruulorum numero notabiles asseruantur Reliquia; primum crus vnius integrum cum carne & ossibus, longum dimidio pede, quod Angeli argentei manibus sustentatum asseruatur: deinde alterius corpusculum similiter integrum, sed ad vnius pedis breuitatem contractum, grandique inclusum crystallo; ex cuius vna parte S. Caroli Magni ex altera S. Ludouici Regis spectantur imagines: ante ipsam vero Reliquiam in crystallini istius vasis basi, cui ipsi plures eiusmodi Innocentum costæ, sunt inclusæ, Ludouici XI, qui anno MCCCCLXI regnare cœpit, atque vxoris eius effigies exprimuntur genuflexæ. Quamobrem concessas loco a Summis Pontificibus Indulgentias Malingræus præcitatus profert.

[5] Ceterum e cœmeterio in templum translatum fuisse corpus sanctum, [Rex Philippus (vt Rigordus testatur)] postquam cœpit miraculis clarescere, videntur indicare auctores præcitati, quando dicunt illud in ecclesia quiescere: nisi ampliandam aliquis putet huius locutionis significationem: de qua cum vlterius nihil certi habeamus, potius videamus qua ratione iustus vindex in totam nationem extenderit pœnam, infinitis Iudæorum flagitijs debitam. Tractauit argumentum istud amplißime Rigordus, Philippi Augusti chronographus, ea scribens quæ proprijs oculis vidit, aut ab alijs diligentius exquisiuit, vt profitetur in prologo ad eiusdem Regis gesta, decennio, vt ait, elaborata, & tandem ad preces venerabilis Hugonis S. Dionysij Abbatis, cui ista familiariter reuelauerat, & ad istius instantiam in lucem prolata: vt impoßibile sit Hugonem istum, anno MCXCVIII vnanimi electione creatum, intra annum MCCXXVI tres habuisse successores, vt volunt Sanmarthani; quandoquidem ad annum istius seculi XXVIII, producatur historia ipsius rogatu in lucem data, in qua de Martyrio, quod præ manibus habemus, sic loquitur Rigordus, post narratam prædictis Regis coronationem, Remis coram patre anno MCLXXIX in festo Sanctorum omnium factam, cum annum XV ætatis Rex iuuenis ageret.

[6] Reuolutis autem quam paucis diebus, ex quo nouus Rex post sacram inunctionem Parisius redijt; [hoc alijsq; Iudæorum sceleribus commotus,] opus quod longo tempore mente agitauerat, sed pro nimia reuerentia, quam Christianissimo patri suo exhibebat, perficere formidabat, aggressus est. Audierat enim multoties a Principibus, qui cum ipso pariter in palatio fuerant nutriti, & hoc sine obliteratione memoriæ commendauerat, quod Iudæi qui Parisius manebant, singulis annis Christianum vnum, in opprobrium Christianæ religionis, quasi pro sacrificio, in cryptis subterraneis latentes, in die cœnæ vel in illa sacra hebdomada pœnosa iugulabant. Et in huiusmodi nequitia diabolicæ fraudis diu perseuerantes, tempore patris sui multoties deprehensi fuerant & igne consumpti. S. Richardus, cuius corpus requiescit in ecclesia S. Innocentij in Campellis Parisius, sic interfectus a Iudæis & crucifixus feliciter per martyrium migrauit ad Dominum: vbi ad honorem Domini per preces & intercessiones S. Richardi, multa miracula ipso Domino operante facta fuisse audiuimus. [eos bonis primum spoliari præcepit,] Et quia Christianissimus Rex Philippus diligenti inquisitione a maioribus hæc & alia quamplurima de Iudæis plenius didicerat; ideo zelo Dei inflammatus ad mandatum ipsius eodem anno, quo Remis sacra regni Francorum suscepit gubernacula, XVI Kalendas Martij in Sabbato, capti sunt Iudæi per totum Franciam in Synagogis suis. Et tunc expoliati sunt auro & argento & vestibus, sicut & ipsi Iudæi in exitu de Ægypto Ægyptios spoliauerant.

[7] Anno deinde MCLXXXI alias atque alias contra eosdem Iudæos accusationes suscipiens idem Rex (quas prædictus Rigordus fuse prosequitur, [deinde ab eorū debitis Christianos absoluit,] & iam pridem ad patrem Regis scribens Petrus Cluniacensis pathetice exposuerat) consuluit quemdam eremitam, nomine Bernardum, virum sanctum & religiosum, qui eo tempore in nemore Vicenarum degebat, quid facto opus esset. De consilio cuius relaxauit omnes Christianos de regno suo a debitis Iudæorum, quinta parte totius summæ sibi retenta. Neque id tantum; sed anno Dominicæ Incarnationis MCLXXXII exijt edictum a Serenissimo Rege, [ac denique e regno expulit:] quod omnes Iudæi de regno suo vsque ad sequens festum S. Ioannis Baptistæ ad exeundum parati essent. Et tunc data est licentia a Rege quod omnem suam supellectilem venderent… reseruatis sibi & Francorum Regibus successoribus suis possessionibus… Quo audito perfidi Iudæi, quidam ex ipsis regenerati ex aqua & Spiritu sancto conuersi sunt ad Dominum, quibus Rex intuitu Christianæ religionis omnes possessiones eorum in integrum restituit, & perpetua libertate eosdem donauit. Ceteri autem diuenditæ suppellectilis suæ pretium habentes pro viatico, egressi sunt cum vxoribus & filijs & vniuerso comitatu, mense Iulij.

[8] Verum vel simulatam fuisse multorum qui remansere, conuersionem, vel eos qui egreßi fuerant clam iterum regressos, non tantum ad ea quæ prius incoluerant loca, [iterumq; deprehensos in simili delicto] sed etiam ad vsitata scelera, intra decenniū patuit. Siquidem reuolutis aliquot mensibus (post natalem Domini anno MCXCI apud fontem Eblaudi celebratum) eiusdem anni, more Francico vsque ad Pascha protracti, XV Kalendas Aprilis, Philippus Rex existens apud S. Germanum de Laia, audita cuiusdam Christiani morte ignominiosa a Iudæis perpetrata, fidei & religioni Christianæ compatiens, subito, nescientibus suis familiaribus quo pergebat, iter arripuit; & gressu velocissimo ad castrum quod Braiam vocant (in Campania scilicet ad Sequanam fluuium, Gallicanis leucis quindecim ab vrbe Parisina, a Sancto Germano autem fere viginti distans; [Braiæ comburi iubet:] cum alterum eiusdem nominis in Picardia ad Somonam duplo distet interuallo) Braiam, inquam, velociter venit, positis in portis ipsius castri custodibus: & comprehensis Iudæis octoginta & eo amplius, fecit comburi. Comitissa enim ipsius castri, magnis Iudæorum muneribus corrupta, tradiderat eis quemdam Christianum, cui falso imponebant furtum & homicidium. Quem Iudæi antiquo odio commoti, manibus a tergo ligatis, spinis coronatum, per totam villam fustigantes duxerunt, & postea patibulo suspenderunt: cum ipsi tempore Dominicæ Passionis dicerent; Nobis non licet interficere quemquam.

[9] His ita gestis prorsus admirabile est, Regem a tam laudatis initijs orsum, [patitur tamen eos reuerti Parisios.] auaritia & adulatorum suasionibus eo potuisse adduci, vt anno MCXCVIII mense Iulio, contra omnium hominum opinionem suumque ipsius edictum, Iudæos Parisius reduceret, & Ecclesias Dei grauiter persequeretur. Cuius vtriusque criminis quas pœnas dederit, Rigordus prosequitur. Reductis autem isto modo Iudæis eorumque posteris pœna non minima fuit miraculorum frequentia, quæ suum ipsis facinus diuinitus exprobrabant, & apud Claudium Malingræum in Antiquitatibus Parisinis describuntur, verbis ex Roberto Guaguino mutuatis, quibus suam ad Parisinos epistolam hic concludit num. 8, quæque eadem fere transcribit Saussaius, continentia sancti corporis auectionem, factam antequam Angli Parisijs eijcerentur anno MCCCCXXXVII, III Aprilis.

[10] Quibus idem Saussaius in suo Gallicano Martyrologio, probabili potius coniectura quam certi alicuius testimonij fide, videtur addidisse, quod in Angliam S. Richardus translatus ibidem signis diuinis radiauit; [Angli corpus B Richardi auferunt,] donec tandem ab hæreticis, in hac insula tremendo Dei iudicio præualentibus, cum ceteris Beatorum pignoribus exustum, nouam ab infida gente persecutionem sustinuit, ex qua nouam etiam retulit victoriæ coronam.

[11] Etenim ignotam Saussayo æque ac nobis fuisse ecclesiam, in qua venerabile pignus vsque ad inducti schismatis tempora Angli seruauere, plane existimamus: nec non ipsum passionis a B. Richardo toleratæ diem, ab eo pro arbitrio electum; cum Pascha anni MCLXXIX in ipsas Kalendas Aprilis incideret. Nam nulla aut isto aut alio die superest B. Richardi memoria: [sola parte capitis Parisijs relicta.] tantum pars æliqua venerandi cranij, exhumato ab Anglis corpore ecclesiæ non prorsus spoliandæ tradita & argenteo capiti inclusa, tunc & alias ad plebis deuotæ osculum exposita manet: reliquo omni cultu obliuioni tradito per absentiam corporis.

PASSIO
S. Richardi Martyris.

Richardus puer, Martyr Parisiis in Francia (S.)

BHL Number: 7213

AVCT. ROB. GAGVINO.

Deuotis Christo Parisiorum incolis Frater Robertus Gaguinus, Ordinis sanctæ Trinitatis & Captiuorum Minister generalis. Salutem.

[1] Rogatus tradere litteris rem supra tercentum & quindecim annos gestam, vereor minus fidei idcirco me habiturum, quod ea, cum peruetus sit, nulla hactenus Latina oratione illustrata reperitur: [Epistola auctoris ad Parisinos,] neglecta videlicet inter Francos annales, & nondum satis vulgata Christianæ fidei cultoribus: tamquam parui illam fecerint Maiores nostri, quam nunc Ecclesijs celebrandam ausim offerre. Sed in recognoscendis veterum historijs illud plerumque accidit, quod in recensendis opibus diuites solent experiri. Illis enim inter confertissimas opes aliquid oblitum nonnumquam se offert, quod repertum delectet, mireturque opulentus longo se tempore neglexisse, quod pretiosum habebat. Iacuit profecto diu velut opertum negligentiæ caligine, quod nunc in lucem propalatum esse fidelissimus quisque gratuletur: vitam dico & acerbam S. Ricardi passionem, quam ab impia Iudæorum gente pro Christi religione apud Parisios æquanimiter constanterque volerauit. Cuius memoriam præterire, aut in abscondito supprimere impium existimo; præsertim in ea vrbe, vbi & natus est, & martyrij triumpho gloriosus. Celebrat enim Romanus Quintum illum & Regulum, ciues suos, qui se Reipublicæ gratia morti addixerunt: & laudi cuiq; ciuitati datur, dignos veneratione conterraneos habere, quamquam eorum recordatio fragilis sit, & cum tempore desitura. Impigre ergo assurgat ciui suo Martyri plebs Parisina, quem ex veterum gestis apprime venerabilem integra fide referimus, cuius beneficijs apud Deum iuuari infirmitas nostra possit, quem non peritura, sed indeficiens gloria decorat in cælis. Si enim ab exteris patrocinium orantes expectamus: cur non speremus ab eo subsidium, quem in solo nostro natum, & fortissimum ciuem educatum fuisse cognoscimus?

[2] Iudæa gens, post conditam & tandem a Romanis dirutam Hierusalem, cum bella longasque captiuitates a finitimis populis pertulisset, [Iudæi Parisienses,] plerique ex ea natione extorres facti, per omnem fere terram diuersis locis seruitutem perpessi sunt. Quo memorabili Dei decreto constat eos, sedibus suis amissis, ad Gallias venisse, & apud Lutetiam antiquam Parisiorum vrbem tributarias sedes impetrasse: donec [regnare cœpit] Philippus Augustus Francorum Rex, [cuius] tertio a suscepto Diademate anno suis fortunis spoliati a Francorum imperio proscripti sunt. Quod licet ob perpetuum odium, quod aduersus Christicolas perfidus populus gerebat, [Christianis immodico fœnore graues,] existimari factum merito possit; attulit tamen singularem relegationis caussam eius gentis execrabile scelus, præter alia incommoda, quæ quotidianum auaræ gentis fœnus incolis importabat. Namque tantum sibi diuitiarū cumulauerant fœneratores, vt bona ciuitatis pars eis obærata seruiret. Seruiebatur nempe illis a leui maxime plebicula Christianorum, quam domi præter Ecclesiasticas leges non secus ac suæ sectæ domesticos alebat. Et quos nobiles homines nimio fœnori obnoxios, pauperesque effecerant, ij apud le instar captiuorum asseruabantur. Rati id ex Moysi sanctionibus sibi licere: qui eos in sui generis proximos tantum vsuram exercere prohibuit.

[3] Neque hac auaritiæ iniquitate contenti: sacrarum ædium vasa, vestesque Sacerdotum, [& religioni abusu sacrorum vasorum iniurij,] quæ pignoris caussa penes eos deponebantur in fœdissimos vsus exponebant. Et cum valde multa huiusmodi pignora haberent, quæ vel celare difficile esset, vel ab eis formidarent auferri; ea in fasces obligata in fossas, quo humana purgamenta egeruntur, demittebāt. Quo factum est, vt peiora ausi, consuetudinem fecerint quotannis clam occidendi quempiam Christianum, [& Christianum vnum soliti quotannis mactare,] credentes secundum Christi prædictionem obsequium se præstare Deo, dum flagellatum & tandem cruci appensum Christicolam occidissent. [Matth. 10, 7.] Tradent vos, inquit Christus, in consilijs, & in synagogis suis, flagellabunt vos, & morte afficient ex vobis. Et ad Iudæos loquens: Ecce, inquit, ego mitto ad vos Prophetas & Sapientes & Scribas, & ex illis occidetis & crucifigetis. [Ib. 23, 34]

[4] Igitur tam immani peruicacitati assueti Iudæi, dum Paschæ solennitas de more Christiano celebranda succederet, Ricardum, Parisinum ciuem, blandimentis ad se allectum, in subterraneum, quem ad tam impium facinus locum secretum habebant, inducunt. Inductum Legis eorum Sacerdos rogat, quæ sit religio eius & fides. Cui respondens Ricardus, mitis & pius puer, Eam, inquit, [Richardum puerum comprehendunt,] firmissime sequor atque profiteor fidem, quam a parentibus accepi. Iesum scilicet ex Matre Virgine per sancti Spiritus operationem ideo conceptum & natum & a vestra gente verberibus & sputis deturpatum, vilique tandem morte damnatum, purum & innocentem, vt genus humanum ab inferis redimeret, & in regnum Dei Patris, cuius vnicus est filius, reponeret. Hac fidei confessione indignatus Sacerdos: O insane iuuenis, inquit: quam deliras, & inani credulitate deceptus es! Dignum profecto est grauite affici supplicio, qui perditum morte hominem diuinitatis quidquam habuisse profiteris. Et mox ad reliquam turbam conuersus Sacerdos, Spoliate, inquit, hunc stulte sapientem, & multo verbere fustigate.

[5] Exuitur statim fidelis Ricardus, pugnisque tunditur, & virgis atrocissime flagellatur. Irridentibus illum Iudæis, & in eius persona Iesum, [& illusum flagellatūq;] matremque Mariam opprobrijs blasphemantibus, & in Ricardi faciem excreantibus, quamquam patientiam eius pariter & constantiam mirarentur. Nam inter asperas flagellationes cum tirunculus Christi Ricardus nihil præter dulce Iesu nomen personaret, eo efferatius persequebantur, quo nomen ipsum audiebant sancte & fideliter inuocari. Vix satiati tandem ludibrijs iubente sacerdote in crucē Ricardū surrigunt, conantes eadem iniuria sanctum puerum afficere, qua Dei Filium Christum a se exterminare Patres eorum crediderunt. O cæcam æmulationem! o liuorem stultum! nondum perfidus Iudæus intelligit, se propterea tot locis per orbem exulare, nullisque in terris certam se sedem habere, quod Christi doctrinam spernens innocentem accusauit, despuit, condemnauit. Oblitus est scilicet verbi Iesu, quo profligandos eos & ciuitatem vna euertendam pronuntians, Ecce, ait, circumdabunt te inimici tui vallo, & coangustabunt te, & ad terram prosternent te: eo quod non cognoueris tempus visitationis tuæ. [Luc. 19, 43] Sed neque animaduertit, quæ in libris Prophetarum scripta, & de Christo vaticinata leguntur. Parui existimat diuina miracula, quæ vel inter tormēta & cruciatus Christi discipuli operati sunt, vel quæ dietim Sanctorum oratione patrantur. [Ps. 108, 8] Dilexit, inquit Psaltes Dauid, maledictionem, & veniet ei: & noluit benedictionem, & elongabitur ab eo. Ad hunc modum hallucinatus Iudæus, persecutus est Ricardum, hominem inopem; & compunctū corde mortificauit, quem in cælis viuificandū prænouerat Deus.

[6] [crucifigunt,] Igitur a Cruce pendens beatus Martyr illud Dauidicum frequentius emittebat: Libera me Domine, quia egenus & pauper sum ego, & cor meum conturbatum est intra me. [Psal. 108, 22] Ridebat & illudebat Iudæus hæc audiens, & certatim quisque eo obsequiosiorem Deo se esse arbitrabatur, quanto in illum viliora probra & duriores torsiones infligebat. At perseuerabat fidelis Ricardus memor doctrinæ Christi, dicentis: Nolite timere eos, qui corpus occidunt: & vltra non habent quid faciant. [Mat. 10, 28] Et iterum: Beati eritis cum vos oderint homines, & persecuti vos fuerint, & dixerint omne malum aduersum vos, mentientes propter me. [Lu. 6, 22] Gaudete & exultate in illa die: ecce enim merces vestra copiosa est in cælis. Tamdiu siquidem infelix illa Iudæorum turba Ricardum nunc maledictis nunc stimulis agitabat, donec exanguis spiritum feliciter efflauit. Felix profecto, qui pro fide Christi torqueri & breui afflictione macerari dignus, vitam promeruit sempiternam.

[7] Tam atrox & detestabile flagitium cum superiori tempore Iudæi sæpe commisissent: pueri qui in palatio educati fuerant, freti consuetudine Philippi, inuicem cum ipso Philippo confabulantes, hunc ipsum gentis morem narrauerunt. Ob quod immane facinus licet Iudæi pœnas dedissent, aliquot ex illis morte affectis; pertinaci tamen malitia in hunc beatum puerum Ricardum sæuierunt. Quo diro illorum malo factum est, [quo Parisijs comperto,] vt quæsito diu a propinquis Ricardo, Iudæi in suspicionem venerint consuetæ tyrannidis. Porro inuentū sancti pueri exanime corpus, in Diui Innocentis cœmeterio, quod in Campellis Deo Parisijs dicatum est, sepelitur, adiecto lapideo monumento: vbi plerique morbis & maxime febribus extenuati, S. Ricardi (vt credere fas est) patrocinio sanitatem accepisse referuntur. Non enim dubium esse debet, eum a Domino exauditum esse, qui nomen Iesu coram hominibus atq; inter tormenta confessus, in mortem innocens traditus est.

[8] Qui vero Parisijs quique toto regno Iudæi incolebant, iussi sunt auctore Philippo fortunis omnibus ad IIII Kalendas Martias mulctari. [ex Bernardi Anachoretæ consilio,] Sed priusquam regno proscriberentur, Philippus Bernardum anachoretam conuenit, qui in Saltu Vicennarum solitarius degebat, homo opinionis bonæ, & non fictæ sanctitatis: a quo in eo quod de Iudæis conceperat animo Rex confirmatus edicit, Iudæos omnes pridie Diui Ioannis Baptistæ Franciam relinquere, & quo sors duceret, proficisci. In qua re bina exultationis caussa Francis allata est: vna quod beati Martyris Ricardi mors pro Christi nomine suscepta, fideles reuelante Deo non latuit; sed exhibita in lucem, credentibus materiam Deum laudandi præbet, a quo iustorum labores ineffabili mercede compensantur: [pelluntur toto regno Iudæi.] altera quod Iudæorum fallaci suspectissimoque contubernio Francia liberata est, qui fidei Christianæ odio & sacrorum inuidia per fœnoris pressuram bonos malosque iuxta vexabant. Est enim Parisijs inter fastos dies lux illa perpetuo memorabilis, qua ciuitas eorum Lutetia in libertatem de Anglorum tyrannide se vindicauit. Non sit ergo minor lætitiæ caussa, dum sanctæ Religionis persecutor & blasphemator Iudæus a Francorum consuetudine factus est alienus, ne ab illo populus, Christo credulus & innocenter viuens, seducatur. Iniquorum siquidem contubernio boni nonnumquam deprauantur, & iustus communione sceleratorum iustitia cadit, iuxta Sapientis sententiam: Qui tetigerit picem inquinabitur ab ea. [Eccli. 13, 1] Gratias igitur Deo, & Glorioso Regi Philippo Augusto rēferamus, quod maleficam gentem a nostro consortio proscripsit: ne contaminaretur fidelis Christianus; sed in Dei laude deuotus liberque permaneat, & eum benedicat, qui in Sanctis suis gloriosus est, & prædicatur, regnans per secula seculorum.

[9] Ceterum vt gratia sanitatum, qua beatus Martyr clarus est, fide non careat; multi processere extantque testes, quos a morbis, quibus afficiebantur, [Martyris corpus miraculis clarum,] S. Ricardi imploratione sanatos fuisse accepimus. Graui etenim febre velut igni æstuantes ad venerabiles Martyris Reliquias festinabant, postulabantq; vinum sibi vel aquam ministrari, qua pars aliqua feretri, vbi sanctum eius caput in Diui Innocentis templo repositum colitur, fuisset abluta: quem liquorem ebibentes, sepulcro mox se insternebant, in quo fuerat beatus Martyr humatus. Nec vana fide domum inde reuertebantur incolumes. Eius miraculi beneficium expertus est Guillelmus Bosseterius, paremque gratiam Margarita Marci Tugieti filia cognouit. Simili præterea patrocinio Philippi de Dubes vxor salutem est consecuta. Addunt ad hæc testimonia non modicam firmitatem plerique seniores, atque in primis Ioannes Regnaudus, Ioannes du Carfour, & Guerinus Ioüen, perhibentes quamplurimos (dum Francorum Principatum armis vsurparent) Anglos hoc febrium æstu & contagio fuisse frequenter vexatos, [in Angliam transfertur.] restitutosque sanitati. Quo sane miraculo adducti Angli: Beati Martyris corpus de tumulo effossum, in Angliam transtulerunt. Speret igitur nec dubitet ægrotus, & patrocinium imploret tam benefici Saluatoris, cuius opem sibi non negari confidat, si constanti fide B. Ricardi suffragium efflagitet.

DE B. TOMASSO EREMITA ORDINIS CAMALDVLENSIS, APVD COLLEM STACCIARIVM IN VMBRIA.

AN. MCCCXXXVII.

[Praefatio]

Thomassus eremita Ordinis Camaldulensis in Vmbria (B.)

[1] Alteranunc vice in hoc tertio tomo commemoranda nobis venit Eminentißimi Antonij Cardinalis Bicchij, ad opus nostrum suo fauore promouendum, propensio singularis. Hanc enim cum experiendo haberemus cognitam, [Miracula antiqua,] notum autem in Vrbinate Ducatu alium neminem per quem possemus nancisci monumenta antiqua, qualia etiamnum de B. Tomasso reperienda Razzius nobis persuaserat, litteras ad eum, Apostolica Legatione in prædicto Ducatu fungentem, dedimus: quibus ille acceptis, velut si beneficium accepisset cum facere rogabatur, incredibili alacritate effectum dedit, quod facturum se libens receperat & anno MDCLXVI, XIII die Iulij misit, quæ ad illius nutum collegerat D. Alexander Sperellus Episcopus Eugubinus; vir (vt eum ex merito describit præfatus Cardinalis) tum omnigena litterarum scientia tum innocentissimis moribus spectatissimus, [Episcopi Eugubini opera,] eoque apud omnes venerationis summæ, vt qui in defungendo pastorali munere & præclaris scriptis Ecclesiam Dei locupletando, B. Petri Damiani æmulator existat. Hæc autem monumenta, inquit idem Eminentißimus Patronus noster, pergratum mihi fuerit, quanto citius reddi, vt labores vestros eisdem decorare valeatis, & propter diligentiam nostram spes mihi crescat operam meam sæpius vestris nutibus accommodandi.

[2] Nostrum est, Eminentißime Princeps, nutus præstolari & venerari Tuos: [Card. Bichnij rogatu descripta] vestræ autem laudi totum adscribere, quod nobis agnoscimus non conuenire, nisi quatenus impensæ nobis opera potest redundare in Sanctos: quorum quanto est supra mortales omnes felicitas maior, ita mundanis quantiscumque fastigijs eminentior dignitas, & quo lubentius ijs Purpuræ tuæ auctoritatem accommodas, eo ipsam reddis fulgidiorem gratioremque ciuium supernorum oculis. Tua autem ista tam præclara de hoc opere iudicia merito pudor noster proferre in medium formidaret, nisi vulganda suaderet exempli vtilitas, valituri vtique apud alios, qui paria ex subiectis sibi diœcesibus subministrare documenta poterunt: quis enim deinceps recusabit venire in partem laboris eius, cui tantus Princeps, tam grauibus vniuersalis Ecclesiæ implicatus curis, adeo prompte & sedulo manus admouet adiutrices. Sed & hoc Beati huius honori accedat, quod miracula eius latentia hactenus in vetustis membranis, nec nisi cursim in Italico Razzij textu delibata, Tibi fuerint reseruata, quibus in lucem educendis etiam apud Posteros immortalem redderes legationis tuæ memoriam simul & ipsum Beatum, vni Vmbriæ notum dumtaxat, toti orbi proponeres cognoscendum eo tempore, quo Auunculus tuus ter Optimus Maximus nominibus nouis pro sua suprema auctoritate feliciter auget Sanctorum catalogum; [ex veteri MS. loci] paullo post (quod nunc beata eius morte factum confidimus) eorumdem numerum aucturus in cælis.

[3] Ad cultum ipsius Beati quod attinet, is est tota illa ditione notißimus, & propter frequentißima quæ ab eo conferuntur, potißimum hernia laborantibus, [vbi officio ecclesiastico Beatus colitur,] beneficia curationis ordinem naturalem transcendentis, adeo celebre eius nomen euasit, vt huic vni debeat omnem suam nobilitatem locus, qui corporis ossa pretiosa asseruat, in cœnobio Minorum Conuentualium S. Francisci. Qui Fratres vt eum ibi possent Officio ecclesiastico venerari, annuit Clemens VIII Pontifex, vti ex libris sacræ Rituum Congregationis docet Philippus Ferrarius in suo Catalogo Generali Sanctorum, qui in Romano Martyrologio non sunt, postquam ad hunc XXV Martij sic de eo scripsit: Costaciarij in Vmbria B. Thomasij Eremitæ Ordinis Camaldulensis. Camaldulensem certe habitum iuuenis induit, & huius Ordinis eremitæ, congregationi Montis-coronæ adiuncti, vel ipsam tenent eremum, quam in Monte-cuuo sua ascesi Tomassus & morte consecrauit, vel saltem aliam trans riuulum ei vicinam, quæ vtraque sub appellatione S. Hieronymi inscribitur tabulis, sed posterior cum addito San Girolamo delli Camaldoli: abest autem vtraque ternis quaternisue passuum millibus Costacciaro: ita namq; vulgo dicitur oppidum, quod, ex interuallo sex septemue milliarium versus Occasum Eugubinam respiciens vrbem, anitquiori & integro nomine atq; in his monumentis identidem vsurpato, Collis stacciarius, id est, cribratorius dicitur, incerta nuncupationis caußa, & in partitione Conuentuum Ordinis S. Francisci sub annum MCCCC a Bartholomæo Pisano conscripta, relataque ad calcem Epitomes VVaddingianæ per Franc. Aroldum, Collestaciolum.

[4] [apud Minores Conuentuales.] Quanto autem Franciscanorum eo loci colonia antiquior sit, quam descriptionis istius annus, hactenus quidem nescimus; tamen eos iam inde ab anno MCCCXXXVII, quo mortuus & translatus hic Beatus est fuisse præcipua in æstimatione incolis, vel hinc colligimus, quod illos potißimum dignos censuerint tam pretioso thesauro asseruando, ad commune omnium afflictorum solatium. Quod ipsi sane fecerunt religiose & Beato hanc orationem composuere in Sacris de more recitandam: Deu qui gloriam sanctitatis B. Tomassi Confessoris tui multis & magnis miraculis demonstrasti, da nobis quæsumus & concede, sic eius gloriosis meritis suffragari, quod in tuæ beatitudinis gloria cum perenni tranquillitate lætemur. Inuenimus hanc in tertia collectione miraculorum, vbi illa quæ per Beatum virum ante eius obitum patrata memorabantur ab alijs illum subsecutis dirimit. Sunt enim quasi tres partes antiqui illius MS, quarum omnium eumdem esse auctorem styli monstrat similitudo, & fide dignißimum probat accuratio, ipso illo scribentis tempore, quo res gerebantur, intra proximos ab excessu Beati annos.

[5] Harum partium prima formam habet Instrumenti authentici, & ferme iurata miracula continet. Secunda nouum exordium sumit ab hoc titulo: [Illa in tres partes diuisa,] Incipiunt miracula gloriosi Confessoris Christi Fr. Tomassi de Collestacciario. Tertia de miraculis B. Tomassi ante eius obitum inscribitur, & post orationem præcitatam cetera deinceps absque titulo prosequitur gesta post mortem, nec vlla terminatur conclusione: vt probabile sit ad subsequenter describenda indies contingentia, non voluntatem sed vitam vel otium defuisse scriptori, posteris autem diligentiam vt saltem illustriora aliqua mandarent litteris. Nos vt in aliquam Vitæ formā hæc redigeremus, ex Siluano Razzio de Sanctis & Beatis Camaldulensibus prologum & primum caput Latine reddidimus: secundum deinde caput de miraculis in vita accepimus ex tertia collectione: [quo ordine hic dentur?] tertium constare voluimus authentico illo Instrumento, translationem & eam secuta miracula continente; ita tamen, vt quod istic vltimo legebatur loco, de reuelatione cuidam Religioso Eugubino facta, & viri Beati mortem paruo temporis interuallo prægreßa, in principio capitis locauerimus. Cetera deinceps, vt sunt in nostro ecgrapho, capitibus quarto quintoque sumus prosecuti. Denique sextum vltimumque caput succedit, conflatum partim ex Razzio præcitato, partim ex authenticis Instrumentis, postremam sacrorum oßium inspectionem continentibus. Retinuimus autem Tomassi nomen, quamuis non ignoremus Italicæ linguæ proprietate sic dici, quem alias Thomam diceremus; quia sic in antiquioribus illis MSS reperimus.

VITA
Ex Italico Siluani Razzi.

Thomassus eremita Ordinis Camaldulensis in Vmbria (B.)

BHL Number: 8269, 8270, 8271, 8272

EX MSS.

PROLOGVS.

[1] Historiam Camaldulensem scribenti Domino Augustino Fortunio nulla quidem allata notitia fuit B. Tomassi, [Inchoatam ab Aug Fortunio vitam] de Colle-stacciario nuncupati, nisi post secundam eiusdem historiæ partem prælo euulgatam: ipsam tamen cum primum adeptus est ex quodam manuscripto, continente miraculorum eius narrationem Latinam paucis post mortem annis exaratam, consilium cœpit, harum membranarum præsidio, & memoriæ per ora traditæ posterorum atque etiamnum inter dicti loci indigenas viuidæ adiumento, pleniorem illius vitam scribere: quam bona ex parte absolutam, superueniente morte, coactus est dimittere. In cuius ego vicem rogatus succedere, ad finem cœpta illius perduxi, quam maxima potui diligentia, vt inter Sanctos ac Beatos Camaldulenses suum hic locum haberet. Neque enim eo absterritus sum quod narrationis istius Latinæ auctor nobis esset ignotus, [Razzius pertexit.] siue quia suum ipse non expressit nomen, siue quia prima reuulsa pagina non integer ad nos codex peruenit, seu denique quia prius ipse quoque abijt e viuis quam extremam operi suo manum imponeret. Virum namque egregia pietate & fide, atque in eo quod tractabat negotio diligentia singulari fuisse, ex ipso contextu satis apparet: cuius proinde testimonio fides haberi possit æque ac Notario publico, (qualis fortassis etiam fuit) ad hoc constituto, vt quæ de Beato viro narrabantur, authentico ac fide digno processui instruendo conscriberet.

CAPVT I
Ortus, adolescentio, sanctitas B. Tomassi. Ex eodem Razzio.

[2] In Vmbriæ prouincia & Eugubina diœcesi castellum est, [Costæ natus] Collis-stacciarius dictus, qui plures pagos territorij sui limitibus complectitur. Horum vnus Costa dicitur, duobus circiter passuum millibus seiunctus a castro, & B. Tomassi patria fuit: qui ibi ex honestis minimeque tenuibus natus parentibus, a primis annis futuræ sanctitatis indicijs claruit. Quippe puerilibus ludis nequaquam solitus oblectari, vnas habebat delicias in frequentandis ecclesijs, & orationibus coram aliqua Christi vel Matris eius aut Sanctorum cuiuspiam imagine fundendis, idque etiam intra domesticos parietes pluries, non minus noctu quam interdiu. [inter pietatis studia adolescit,] Similis ei erga rem diuinam inter Missarum solennia affectus, similis erga verbum Dei in sacris concionibus non infructuose audiendis attentio erat. Quæ cum in filio obseruaret pater, & summopere probaret; sua quoque ex parte fouere cupiens tam teneræ principia pietatis, circumducebat illum comitem ad templa, ad monasteria, ad eremitarum religiosos recessus. Fuit in his etiam Sitriæ solitudo, S. Romualdi anachoresi & prodigijs famosa etiam nunc, licet ædificatus a Sancto locus in Abbatiam conuersus sit, molestoque Commendæ iugo aggrauetur.

[3] Placuit supra modum pio adolescenti religiosa sanctorum istorum Patrum conuersatio: [& in Sitria habitum sumit Camaldulensem] & quoniam Camaldulensem eremum præ cunctis a beato Fundatore erectis ipsi laudabāt, ingenti illius videndæ succensus desiderio fuit, & non minori animi voluptate desiderio suo fecit satis. Quia tamen patriæ suæ propinquior erat a Sitria, vel alia ex caussa ipsi iuueni gratior, reuersus ad patrem exorauit facultatem in eam se transferendi, & admissus ad habitum regulamque, vitæ religiosæ tyrocinium per consuetas probationes expleuit, creditus etiam solenni votorum professione ibidem se obligasse Deo. Post quæ arctioris vitæ & maioris solitudinis succensus amore, exemplo ipsius Sanctissimi Romualdi multorumque eo tempore religiosorum, recessit inde cum bona Fratrum Sitriensium gratia, & cum religioso quem inter eos sumpserat habitu anno MCCLXXII, festinusque abijt in densam obscuramque syluam, [inde secedens in solitudinem] quæ Montis Cupi latus vnum asperrimum occupans, speluncam occulit iam tunc a S. Hieronymo nescio qua ex caussa nuncupatam, vbi deinde Romualdini eremitæ lauram sibi ædificarunt.

[4] Hic reclusus Tomassus, certusque omni studio imitari tam ipsum loci præsidem Doctorem sanctum, quam animæ suæ spiritualem Patrem, [austerissimam vitam ducit:] habitus sui institutique auctorem, sumebat ab vtroque pœnitentiæ seuerioris exempla, atque in seipso satagebat exprimere; eo successu, quem indicia quædam certis monstrata occasionibus produnt. Nam quæ quantaque ibidem gesserit ab omni humana societate remotus, obseruare nemo aut discere potuit: eximiam tamen vitæ eius sanctitatem fuisse, multa & grandia probant miracula, quæ sub finem mortalis huius cursus, ac deinde post consummationem diuina virtute patrata inferius proferemus. Creditur autem herbarum fruticumque syluestrium radicibus & alijs vltro nascentibus, brutorum potius animalium quam hominum, alimentis victitasse; quandoquidem nullius memoria prodat, vitam ex corrigatis vicatim, vt alij solent, eleëmosynis sustentasse. Similiter æstimari potest illius potus aqua fuisse, vestes autem, nisi miraculo ei fuerint conseruatæ aut diuinitus alia subministratæ ratione, prorsus attritas ac laceras seminudum ipsum inter aëris iniurias destituisse.

[5] Quæ fuerint pietatis ipsius inter hæc exercitia difficile dictu est, hoc ex ipsiusmet relatu constat, familiarem ei fuisse meditationem de vita Christi, [innotescit accolis,] prout quamlibet eius partem annuus dierum festorumque referebat cursus: quod idem de Sanctorum festis dictum intellige. Sub hæc placuit omnipotenti Deo absconditam diu lucernam super candelabrum ponere, quod hac occasione factum est. Circuibat forte per siluam nescio quid quæritans corpori sustentando, cum a sua spelunca remotior aliquantum obseruatus est ab opilionibus quibusdam: quibus quod viderant diuulgantibus, sparsa quaquauersum de eo fama, plures pluresque quotidie eliciebat ad eum, vt pijs adhortationibus ad vitam ex Christianæ legis norma ducendam informarentur: nec deerant qui maciei eius compatientes, [& clarescit dono curationum:] opportuna restaurandis viribus edulia submitterent liberaliter. Sed ipse in ea abundantia nihil de consueto abstinentiæ rigore remittens, pie oblata distribuebat misericorditer in pauperes: quorum hac esca illectorum cum magnus ad ipsum accederet numerus, nec pauci inter eos infirmi debilesque aduenirent, cœpit tali occasione manifestari gratia curationum diuinitus B. Tomasso concessa, atque vt consummatissimæ sanctitatis vir celebrari per omnes circum vicos & oppida.

[6] Igitur excurrentibus ad eum iam passim populis, fuerunt etiam in ijs aliqui, [varij eum imitantur,] quos intimius sanctitatis eius odor afflaret seculares ac religiosi: qui proinde cupiebant discipulatui eius se subijcere, & cum ipso ibidem remanere. Sed erat ab omni prælaturæ specie alienus Tomassus: itaque permittere numquam voluit, vt quis sibi adhæreret aliter quam saluo iure discedendi libere quocumque & quandocumque luberet. Qui quidem licet post obseruatam aliquo tempore formam eius viuendi, iure illo suo ex eius voluntate vterentur atque recederent, semper tamen ipsum imitari studuerunt, & vbicumq; commorarentur fuerunt eo nomine venerabiles, quod eius esse discipuli censerentur. Ijdem præterea tali occasione edocti varia de magnalibus Tomassi, deque vita eius & virtutibus, [relatores deinde miraculorum ipsius.] & iuridice super ijs auditi, fideles fuere relatores & testes eorum quæ partim consignata scriptis, partim mandata memoriæ ad nos peruenere: ex quibus sequentia ante eius obitum patrata inueniuntur in præcitato Latino MS, & sunt huiusmodi.

[Annotatum]

a Interuallo 4 aut 5 milliarium ad Euro-boream: cum Camaldulum absit passuum millibus circiter 50. de quibus in Vita S. Romualdi 7 Februarij.

CAPVT II.
B. Tomassi miracula ante obitum patrata, ex veteri MS.

[7] [B. Tomassus aquam in vinum mutat,] Mvltifariam multisque modis nuper Deus miracula diuersarum infirmitatum & etiam modorum per B. Tomassum ostendit, itaque ante eius obitum quam post eius mortem. Ante eius obitum dicitur, quod dum gloriosus Tomassus in carne adhuc viueret, accidit semel quod in quodam festo S. Hieronymi, cuius vocatur ecclesia a heremitæ eius, quod plures Sacerdotes ex deuotione venerunt ad prædictam heremitam ad celebrandum: & cum peterent de vino pro sacrificio, nihilque de vino adesse quod eis dari posset responderetur, venerabilis B. Tomassus sentiens vini defectum, iussit cuidam seruitori suo, qui Peccia vocabatur (& cum iuramento hic Peccia testatus est) portari duas ampullas, aqua de cisterna plenas. Et deferens ampullas aqua plenas dedit viro sancto: qui accepit vnam illarum ampullarum cum vna manu in sacratiori loco flexis & nudis genibus, & cum alia signo Crucis edito benedixit. Et aqua mox efficitur vinum optimum, quantum ad colorem & quantum ad saporem, quod fuerat aqua pura: & quod deserti loci paupertas non potuit, sancti viri puritas impetrauit: cum quo vino fuit celebratum sacrificium. Et hoc fecit B. Tomassus coram dicto Peccia, & sibi renuit quod hoc nullatenus alicui panderet.

[8] Quædam donna, B. Tomasso valde deuota, b Santuccia nomine, [sanat pue rum herniosum,] habuit filium suum, Matthæum nomine, a natiuitate fractum; quem portauit ad B. Tomassum, qui tunc viuebat & degebat in eremitorio B. Hieronymi, clamans & cum lacrymis dicens: Miserere filio meo, Pater, tam grauiter infirmo; miserere: quonia in te confidit anima mea. Da mihi, Pater, auxilium de tribulatione, quia vana est spes medicorum. Videns dictus Pater tantam fiduciam & deuotionem in muliere, accepit filium eius, & tetigit in loco ægritudinis, & signauit signo sanctæ Crucis, & ipsum recommendauit Deo & B. Hieronymo. Quid plura? Extemplo puer a prædicta infirmitate meritis B. Tomassi perfecte liberatus est. Eadem Santuccia habebat alium filium habentem morbum caducum, [& alium elephantiacum:] quem duxit ad S. Tomassum, & Sanctus eum recepit in visceribus caritatis: quem benedixit, tetigit, & signum sanctæ Crucis fecit: & continuo dictus puer a prædicta infirmitate liberatus est.

[9] Cum adhuc in terris beatissimus Christi Confessor Tomassus maneret, quædam donna, c Vanna nomine, [item duos pueros herniosos:] de Kantiana comitatus Eugubij, habebat filium suum rupturæ infirmitate obnoxie grauatum; ipsumque ad Sanctum cum magna deuotione festinauit portare. Qui sicut pius, misericors & amator pauperum, accepit, & tetigit locum infirmitatis, & fecit ibi signum sanctæ Crucis, & benedixit eum & reddidit matri suæ, dicens: Spera in Deo, & fac bonum, & duc puerum ad altare B. Hieronymi, & dabit tibi petitionem cordis tui. Quæ credidit & puerum recepit, & antequam perueniret ad altare B. Hieronymi, scrutata est locum infirmitatis pueri, & inuenit ipsum B. Tomassi meritis perfecte sanatum. Eodem tempore B. Tomassus, cum adhuc in carne viueret, liberauit a rupturæ infirmitate Petrum d Massoli de castro Collis-stacciarij, tangendo & signando ipsum in loco ægritudinis signo sanctæ Crucis, & statim sanatus est.

[10] Alio quoque tempore cum plures venatores irent venatum per desertum, in quo manebat B. Tomassus, cum adhuc in carne viueret, [vno pane decem esurientes satiat:] ita vt omnibus alimenta deficerent; tamen decem de istis venatoribus pro vrgenti valida fame petierūt a B. Tomasso aliquid ad manducandum, cum vehementer esurirent. Seruus Dei eis respondit: In domo non est nisi vnus panis paruunculus, quem possum vobis largiri. Tandem dixit Pecciæ seruitiali suo: Festina & mensam quam cito pone. Et sedentibus ad mensam decem illis venatoribus, S. Tomassus accepit panem illum, & signo Crucis benedixit, & fregit deditque discumbentibus: & omnes manducauerunt de illo pane quantum voluerunt, & saturati sunt meritis B. Tomassi, & remanserunt fragmenta panis plus quam primo fuerat.

[11] Tempore quo S. Tomassus manebat in eremitorio B. Hieronymi, vir quidam Ioanniolus Cortesani nomine, de villa Plebis e S. Paterniani, habebat quemdam filium suum, [sanat puerū herniosum,] nomine Bartholum, ægrotum rupturæ ægritudine: quem portauit ad dictum Sanctum, recommendans eum sibi affectione animi quanta potuit, vt pro eo ad Deum intercedere vellet. Cui Sanctus respondit: Vade ad altare, & ipsum B. Hieronymo recommenda: ego vero Deum pro te rogabo, vt tibi det petitionem cordis tui; & signauit locum ægritudinis signo sanctæ Crucis, & etiam ligauit puerum in loco ægritudinis cum institis. Hoc facto, reddidit ipsum patri suo: pater vero cum in via reuertebatur soluit puerum, & inuenit eum meritis beati viri totaliter liberatum.

[12] Alio quodam tempore, cum B. Tomassus adhuc in carne viueret, Ginolus Massoli de castro Collis-stacciarij, dixit & suo iuramento asseruit, [apostema in oculo,] quod ipse habuerat vnum apostema in oculo suo dextero, ita quod de ipso nullo modo videre poterat: cuius rei caussa cum deuotione iuit ad Sanctum prædictum, qui tunc manebat in eremitorio B. Hieronymi, & ostendit sibi dictum oculum, & ipse Sanctus fecit sibi sanctæ Crucis signum in dicto oculo. Extemplo dictus Ginolus vidit cum ipso oculo, meritis B. Tomassi, sicut prius viderat.

[13] Vir quidam, Vannes Casellæ nomine, de Tiego comitatus Eugubij, [virum herniosum,] infirmus infirmitate rupturæ ex parte sinistra per tempus duorum annorum, deliberauit vna cum vxore sua ad medicum ire, quod dictam infirmitatem plus portare non poterat. Sed tamen vxor sua dixit & sibi dedit tale consilium: Vade prius ad Fratrem Tomassum: qui adhuc in carne viuebat. Quid plura? In nocte sequenti ipse Vannes dormiens somniauit hæc: Vade ad Fratrem Tomassum, & liberaberis. Qui surrexit de mane tempestiue, & iuit ad Fratrem Tomassum prædictum, & ostendit sibi infirmitatem prædictam. Statim fecit eidem signum Crucis & dixit: Vade, quod ab hac infirmitate eris liberatus. Qui reuersus est domum suam, meritis dicti Sancti perfecte liberatus.

[14] Apud Collem-stacciariū comitatus Eugubij, puer quidam, Vitaliuccius nomine, [oculum excæcatum,] habuit vnum suorum oculorum totaliter perditum, quod de eo penitus non videbat. Quem pater omni deuotione & reuerentia duxit ad venerabilem virum Dei Fratrem Tomassum, deprecans eum tam humiliter quam deuote, vt signum sanctæ Crucis in oculo filij sui infirmo faceret: quo facto puer illico liberatus est, & tam plene vidit virtute Sancti, quam de vno oculo in quo non patiebatur. Item Musonus Imperatoris de f Schegia, grauiter infirmus infirmitate rupturæ, profectus fuit ad virum Dei Fratrem Tomassum, & faciens se signari in loco rupturæ signo sanctæ Crucis, [rupturam,] extemplo meritis dicti Sancti sanatus est. Cum B. Tomassus adhuc in carne viueret, liberauit filium g Tasi de Colle-musicano ab infirmitate rupturæ.

[15] Item Corcidutius de Chianano, habens dolorem in capite fortissime, iuit ad virum Dei B. Tomassum, & ipse Tomassus humiliter imposuit ei manus suas sanctas, [dolorem capitis,] & statim ab omni dolore capitis liberatus est. Item filius Ser-Vanni, [tres pueros herniosos.] & filius Angeli Captolæ de Colle-stacciario infirmi infirmitate rupturæ, ducti per patres eorum ad virum Dei B. Tomassum, cum adhuc in carne viueret, & signati ab eo signo sanctæ Crucis, continuo meritis eius ab omni infirmitate rupturæ sunt sanati. Quidam Beccius Iuidelli nomine, de monte h Peschio puer paruulus, portatus per matrem & suum auunculum ad virum Dei B. Tomassum liberatus est ab omni infirmitate rupturæ.

[Annotata]

a Etiam Franci & Teutones vocem hanc aspirant: sed qui pro loco ipsam accipiam necdum alibi reperimus, Francis hermitagium diceretur.

b Santinam vocat Razzius & filium eius Santinum.

c Idem Nannam Buti de Rancara comit. Eugubini scribit: sed Rancaram in illo territorio nullam nouimus Cantianum oppidum exhibent tabulæ ad cognominem fluuium decimo milliario ab Eugubio ad Boream.

d Videtur esse diminutiuum a Tomasso sicut & Massuccius alibi.

e Vulgo S. Patrignano 10 P. M. Eugubio ad occasum situm oppidulum.

f Supra Flumicinum (Æsim antiqui dixere) intra quintum ab Eugubio lapidem. Propius abest quod sequitur Chiananum, Chignano in tabulis.

g Tofum Razzius legit, Moscanum autem notant tabulæ in Marchia Anconitana, decimo versus ortū milltari ab eremo Beati.

h Col de Peccio vulgo, proximus eidem eremo ad Boream vicus.

CAPVT III.
Mors & translatio B. Tomassi ipsamque secuta miracula, ex Instrumento publico.

[16] [Monstratur pio religioso futura B. Tomassi gloria,] Ad laudem & gloriam nominis sui volens demonstrare Altissimus, quod in Sanctis suis mirabilis efficitur & sublimis; cuidam Religioso de ciuitate Eugubij de hoc sancto Thoma visio est orta cælitus non tacenda, circa tempora sui gloriosi transitus. Videbatur aperte religioso prædicto, quod per medium montis S. Vbaldi, qui præminet a ciuitati Eugubij, quidam viri eremitæ processionem notabilem celebrarent: ante quos omnes procedebat quidam senectute venerandus, resplendens & lucidus velut sol. Ad cuius mirandum intuitum mens dormientis gaudio simul & admiratione repleta, requirebat, quis ille foret, qui in processione procedens tanto lumine resplendebat. Cognouit autem in spiritu, quod ille foret eremita Tomassus, cuius pœnitentiæ opera Altissimus approbans, ostendebat omnibus gloriosū. Subsequentes autem, fuit intuenti responsum, sunt illi, qui carnem suam flagellis pœnitentiæ edomantes, huius sancti viri vestigia imitati, coronam similem & exempla salubria suscipiunt. Et qui vidit testimonium perhibuit, & secretum Regis Altissimi, [& eorum qui ipsum imitabuntur.] quod in magna reuerentia & deuote susceperat, deuote, reuerenter. & caute ad laudem & gloriam diuini nominis reuelauit. Asserebat similiter religiosus præfatus, a tempore, quo fuit sibi visio præmonstrata, propter fidem quam recepit ad Sanctum, beneficia inde plurima recepisse. Ita concluditur primum Instrumentum; quod a beati viri morte atque translatione exordiens ipsam & secuta eam miracula hoc tenore exequitur.

[17] In nomine Domini. Amen. Transiuit venerabilis Pater B. Tomassus ex hoc mundi naufragio ad Patrem anno Dominicæ Incarnationis MCCCXXXVII octauo Kalendas Aprilis, [Eiusdem mortui corpus,] in festo Annuntiationis Beatæ Virginis, degens in eremitorio B. Hieronymi de Monte-cupo comitatus Eugubij. Cœpit autem vir Domini S. Tomassus continuo magnis & multis coruscare miraculis: quia eius vita plena sanctitate & omnibus fuit virtutibus ornata; vt testantur illi, qui eum agnouerunt, & cum quibus ipse B. Tomassus in eodem eremitorio b LXV annis solitariam vitam duxit. Cumque in diuersis multarum prouinciarum partibus gloriosa eius miracula, largaque per ipsum impetrata beneficia plurimos ad Christi deuotionem accenderent, & ad ipsius Sancti reuerentiam incitarent, [transfertur in Collem-stacciarium,] habita prius licentia ab Episcopo c Eugubino, homines de Colle-stacciario, propter eius sanctitatem & beneficia multa ab eo recepta, eius venerabile corpus cum hymnis & canticis & laudibus spiritualibus ad prædictum castrum detulerunt.

[18] Peruenientes denique ad ipsum castrum cum iubilo, [& miraculis coruscat.] pretiosum thesaurum, quem portabant, in ecclesiam Fratrum Minorum de castro prædicto, anno Domini MCCCXXXVII octaua die ineunte Aprilis, cum omni reuerentia condiderunt. Porro sicut vir iste sanctus, Beatissimus Tomassus, mirandis virtutum signis in vita claruerat, sic & hoc die transitus sui vsque in præsentem per diuersas prouinciarum nostrarum partes præclaris miraculorum prodigijs, diuina se potentia glorificante, coruscat. Nam cæcis, fractis, surdis, mutis, claudis, paralyticis, dæmoniacis, captiuis, & mulieribus in puerperijs decumbentibus, ipsius meritis remedia conferuntur, omnibusque morbis, necessitatibus & periculis subuenitur.

[19] Nam eo die translationis eius apud castrum Collis-stacciarij erat quidam, Angelus Buti Tassi nomine, qui infirmitatem rupturæ diutissime portauerat: hic emisit votum vna cum matre, & se prædicto Sancto recommendauit, [Ipsa die translationis curatur plurium personarum hernia,] vt eo tempore ipsum a prædicta infirmitate liberaret. Quid plura? extemplo meritis dicti Sancti a prædicta infirmitate sanatus est, ita quod nullum vestigium infirmitatis in eo remansit. Quidam puerulus, Massoli Bellæ filius, huiusmodi rupturæ infirmitate [laborans] deuote stetit ante corpus dicti Sancti, & manum eius sanctissimam fecit apponi in loco rupturæ: qui statim cœpit conualescere, & altera die rediens & stans ante corpus B. Tomassi totaliter liberatus est. Item B. Tomassus eadem die liberauit Andream Petri Benuenuti ab infirmitate rupturæ, qua duriter patiebatur, sicut ipse cum iuramento coram toto populo confessus fuit.

[20] Eodem tempore Bartolus Guidonis de villa Maina, suo iuramento affirmauit, quod fuerat rupturæ infirmitatem passus per tempus viginti quinque annorum, & plus quam semel & pluries recommendauit se B. Tomasso, vt liberaret ipsum a dicta infirmitate. Tandem meritis dicti Sancti gratiam obtinuit, & cum gaudio ad patriam reuersus est. Item liberauit B. Tomassus quemdam puerulum, Matthioli Philipputij de villa d Collis-filiorum-Vgonis filium, fractum ex vtraque parte, vt Matthiolus pater eius suo iuramento coram omnibus confirmauit. Nicolutius e Melli de villa Maina suo iuramento asseruit & dixit, quod ipse fuerat passus rupturæ infirmitatem per tempus duorū annorum: qui recommendauit se B. Tomasso, humilitate qua potuit, itaque meritis & precibus dicti Sancti restitutus est pristinæ sanitati.

[21] Quidam de villa f Montis-S. Apollinaris, Butellus Petrutij nomine, suo iuramento dixit & asseruit quod ipse habebat quamdam suam filiam paruulam, fractam circa vmbilicum, & omnes medici vnanimiter sic eam iudicabant: qui recommendauit eam B. Tomasso, promittens sibi quod, si eam liberaret, ipsam duceret ad eius tumulum visitandum, & ibi lumbare cereum poneret. Et voto iam emisso, puella meritis dicti Sancti a dicta infirmitate liberata est. Item B. Thomassus liberauit Ioannem Salutij, de villa g Nai comitatus Callij, ab infirmitate rupturæ, [& sanantur contracti duo:] sicut ipse coram omnibus affirmauit. Puer quidam Blasius nomine, de villa h Parauenti comitatus Callij, erat contractus crure eius dextero, ita quod a genu vsque deorsum quasi lignum videbatur, & ipse nullatenus poterat ambulare. Eius mater compatiens filio suo totaliter perdito, ipsum recommendauit B. Tomasso. Mirabile certe: illico facta recommendatione puer surrexit, & libere cum alijs pueris ambulauit: & hoc mater sua suo iuramento affirmauit.

[22] Soror Angelutia Ioannis de Colle-stacciario, de monasterio S. Mariæ de Via-noua, attracta renibus fuerat per annos sex, ita quod erigere se minime poterat, & patiebatur vehementer illum dolorem: quæ humiliter se B. Tomasso pro salute recuperanda recommendauit, & visitans corpus personaliter, continuo meritis Sancti prædicti sanitatem obtinuit, ambulans recte & sine aliquo dolore. Sequenti die post eius translationem mulier quædam de i Sigillo, Florentia Alexandri nomine, [postera die curatur manus inutilis,] habebat manum impeditam & digitos manus recuruos, taliter quod manum aperire nullatenus poterat: quæ etiam cum lacrymis B. Tomasso pro sanitate manus perdita se recommendauit, & videntibus omnibus circa corpus dicti Sancti adstantibus, statim vt tetigit manus S. Thomassi manum suam libere extendit, & plenam sanitatem recepit, sicut ostendit coram omni populo. Finola Rosæ de k Burauio pedem habebat grauiter a l fuso vulneratum: quæ se humiliter B. Thomasso recommendauit, [pes læsus,] cuius meritis libere a dicto vulnere & dolore est liberata.

[23] Captola de m Foniano habebat manum suam perditam totaliter, quod cum ea operari aliquid nullatenus poterat: quæ recommendauit se pro sanitate B. Thomasso, [manus mortua,] & extemplo meritis dicti Sancti manum prædictim rehabuit sine aliquo impedimento sanam & liberam. Item B. Tomassus liberauit Mariam Ceccoli de villa n Ansciani, quæ habebat latus dexterum perditum, [latus paralyticum] & os prope aurem retrorsum, cuius meritis plenam sanitatem recepit, & hoc pater eius cum iuramento affirmauit. Marcus Adiutoli de o Podio-Molino patiebatur obnoxie dolorem in spatula & in collo, [dolor humeri,] taliter quod nullatenus poterat se voluere, & recommendans se B. Tomasso libere restitutus est pristinæ sanitati. Quidam, Mathias Iannioli nomine, fuerat passus annis quindecim & amplius vnam scrofolam in summitate capitis, [tuber capitis,] grossam ad instar oui gallinæ, qui se humiliter B. Tomasso recommendauit & obdormiuit: reuigilans [autem] se, in prædicta scrofola inuenit maximum pruritus ardorem & exustionem carnis: & scalpens & pruriens, statim dicta infirmitas crepuit, & meritis dicti Sancti perfecte est liberatus.

[24] Eodem die eius translationis, Agnes, Neri filia, de Colle-stacciario, [dolor mamillæ,] dolorem fortissimum in sua mamilla patiebatur, taliter quod filium suum minime lactare poterat: cuius rei caussa se humiliter B. Tomasso recommendauit, & cœpit manum Sancti, & posuit supra suam mamillam morbidam, [& tibiæ,] & illico sanata est. Eodem die vxor Ceccoli de p Cupo, quæ fuerat passa octodecim mensibus & vltra dolorem in tibia sua, recommendans se B. Tomasso sanata est. Eodem die, vxor Ricci Ioannis de Colle-stacciario, non habebat de lacte, [defectus lactis,] vt nutriret filiam suam. Vir suus eam recommendauit B. Tomasso, promittens imaginem ceream super eius sepulcrum ponere: & voto iam emisso, statim mulier illa habuit de lacte sufficienter ad puellam nutriendam. Vxor Ceccoli Margarita fuerat passa pluribus annis morbum caducum, [morbus caducus,] & recommendans se precibus humilissimis B. Tomasso liberata est.

[25] Quidam puer, Angelellus nomine, Mathiæ Valentini filius de q Fossato, habebat vnum apostema valde periculosum in mamilla dextera, [apostema in mamilla,] itaque a quinque medicis fuerat de salute diffidatus: cuius pater tristis & dolens cum lacrymis, eum B. Tomasso recommendauit: extemploque sibi apparuit, qui apposuit super apostema modicum de vnguento. Et tenuit dictum vnguentum super dictam infirmitatem diebus nouem; & amoto vnguento in fine nouem dierum, asseruit cum iuramento dictus pater, quod meritis dicti Sancti puer a dicta infirmitate liberatus est. Quidam de Eugubio patiebatur malum squinantiæ in gutture suo; recommendans se B. Tomasso, statim meritis dicti Sancti liberam & integram sanitatem recepit. [angina,] Item Andreas Margaritæ, scriptor, Nobilis de Eugubio, grauem patiebatur infirmitatem, scilicet mentis alienationem & pessimam occidendi se tentationem. [amentia,] Tandem, vt potuit deuotissime, vna cum vxore sua se B. Tomasso recommendauit; & mox cœpit conualescere, & meritis Sancti prædicti restitutus est pristinæ sanitati. Item liberauit Armanutium Corradi de Colalto a febri continua, [febris continua.] qua durissime affligebatur.

[26] B. Tomassus liberauit alias duas mulieres temporibus diuersis a spiritibus immundis: [liberantur energumenæ duæ:] quarum vna vocabatur Santutia de r Rubeano, altera vero Cresciola, quæ vexata fuerat a dictis spiritibus per triginta annos & vltra: & dæmones in ea existentes, qui erant plures, terribilissima & horribilissima faciebant, vt testantur illi, qui viderunt. Etiam B. Tomassus liberauit aliam mulierem de Vite-grossa a spiritibus immundis vexatam annis septem. Clara vxor Venturæ de Colle-stacciario pluribus annis passa fuerat obscuritatem oculorum suorum, [sanatur obscuritas oculi,] ita quod modicum licet etiam a longe recognoscere siue videre poterat, quasi semicæca: & veniens cum lacrymis ad tangendum corpus B. Tomassi, & se sibi deuotissime recommendans, statim tacto sacro corpore viri Sancti visum fuit sibi, quod quidam pannus recederet ab oculis eius, & mox confessa est & cum iuramento affirmauit coram omni populo, quod plene & perfecte videbat a longe & de prope, & meritis gloriosi Tomassi restituta est pristinæ sanitati.

[27] Gasconius Ghirandasci de Aretio, degens in Insula Manfredi, totaliter erat perditus, [& totius corporis paralysis:] & a planta pedis vsque ad verticem capitis non erat in eo sanitas: itaque non poterat aliquod membrum corporis mouere; sed semper oportebat quod per alium cibaretur. Dictum fuit sibi: Recommenda te B. Tomasso: quod effecit, cum multis lacrymis ipsum inuocando. Et facta recommendatione statim cœpit se adiuuare, & in seipso sentire valorem & virtutem dicti Sancti & ambulare per seipsum: quod prius nullatenus poterat sine adiutorio. Et veniens ad eius tumulum, gratias agens Deo & B. Tomasso, ostendit se esse liberatum, ambulans & exiliens coram populo. [seruantur pueri moribundi duo:] Eodem die Translationis eius Paulus Salimbene de Bracciolo recommendauit sibi filium suum, qui laborabat in extremis, & magis sperabatur de eius morte quam de vita: & facta recommendatione statim cœpit conualescere, & in die sequenti portauerunt eum parentes eius ad corpus B. Tomassi sanum & hilarem.

[28] Item B. Tomassus liberauit a morte Cansium Ceccoli Petri de villa Ansciani, qui fuerat infirmus per tempus vnius mensis, [curantur surditas,] & omnibus videbatur ipsum mori: cuius rei caussa parentes eius deuotissime & cū lacrymis ipsum recommendauerunt B. Tomasso: & continuo puer cœpit conualescere & meritis dicti Sancti restitutus est pristinæ sanitati. Iacomellus Caccioli existens pluribus annis surdus, ita quod modicum audiebat, nisi cum clamoribus & validissimis vocibus: recommendans se B. Tomasso statim rehabuit auditum: & hoc cum iuramento asseruit coram omni populo. Domina Catharina vxor Andreæ, dixit & suo iuramento affirmauit, [& emotio maxillæ:] quod ipsa habebat maxillam suam dexteram amotam & disiunctam de loco suo, ita quod medici non credebant ipsam liberari & diffidauerunt eam, nec poterat aliquid comedere, licet bibere tantum dederunt sibi aliquas medicinas, quas dicta mulier nullatenus recipere poterat. Tandem se humiliter recommendauit B. Tomasso, & medicinas medicorum seposuit: & dormiens de nocte & reuigilans, se inuenit meritis B. Tomassi integre & perfecte liberatam.

[29] Angela vxor s Buccanutij de colle S. Martini prope Sigillum, portauit ad B. Tomassum, quemdam filium suum, nomine Tomassum, [resuscitatur puer mortuus.] quem peperit ipsa Angela mortuum, vt suo iuramento asseruit: & pluribus experimentis fuit per obstetrices probatum, si in illo corpusculo esset aliquo modo de spiritu: & iudicatum fuit ab omnibus quod non. Videns hoc mater pueri, dolens & tristis, vna cum obstetricibus recommendauit eum B. Tomasso, vouens, si eum resuscitabat a mortuis, vt posset baptizari, quod ipsum portaret ad tumulum eius visitandum, & cingeret sepulcrum. Et voto iam emisso, facto modico interuallo, puer meritis B. Tomassi baptizatus fuit, vt testantur illi, qui eum viderunt; & obstetrices & mater pueri ipsum omni populo ostenderunt.

[Annotata]

a Qua illa meridiem respicit.

b Nescimus quo modo Razzius hinc confecerit mortuum esse B. Tomassum anno ætatis 75.

c Vghellus tom. 1 Italiæ sacræ Petrum de Gabrielis a Forosemproniensi Episcopatu Eugubium fuisse translatum scribit anno 1326, & vsque ad annum 1345 sedisse.

d Razzius præcipitatus legit filios Vgonis de Colle sanatos: in tabulis B. del figliolo notatur intra 4 lapidem ab Eugubio.

e Idem Milla scribit & ex eodem, puta Mella vel Colle, fuisse Nicolutium asserit.

f Distat 6 M. P. Eugubio ad Boream.

g Abest Callio ad Boream milliaribus 4 Costacciario circiter 20.

h Costacciario dissita versus eamdem partem solis milliaribus 12.

i Ad Euronotum Costacciarij millibus 6.

k Butanzium Razzius legit: neutrum nomen tabulæ exhibent.

l Sæpe Italis sumitur pro scapo ligneo superne acuto.

m Forsitan Foianum est trans Clanias paludes, media inter Senas & Perusium via.

n Ascianum Razzio, estq; inter Senam vrbem & iam dictas paludes.

o Marchiæ Anconitanæ villa inter inter Auximum & Iesi, Costacciario dissita 30 P. M.

p In eadem Machia 8 milliaribus vicinius Costacciario quam Molinum.

q Oppidum Costacciario ad Euro-notum distans 5 P. M.

r Marchiæ vicus in coll. ad Asonem fluuium.

s Zuccherutium tegit Razzius.

CAPVT IV.
Secunda collectio miraculorum B. Tomaßi ex MSS.

[30] Cvm per vniuersam prouinciam Marchiæ ac etiam alias prouincias vndique adiacentes beatissimi Confessoris Christi Tomassi fama crebresceret, [Sanantur ab hernia ciuis Pisaurensis,] & Ioannes Saracinelli de ciuitate Pisauri, durissimam infirmitatem rupturæ ex vtraque parte & crudelissime pateretur, venit Collem-stacciarium ad sepulcrū prædicti Sancti, stans pluribus diebus ac noctibus ante eius sepulcrum, rogans precibus omnibus, quibus poterat, vt ipse ab ipsa crudelissima infirmitate eum liberaret. Igitur peractis omnibus precibus abscessurus ipse Ioannes, prostrauit se ante sepulcrum Confessoris Christi, & cœpit cum lacrymis exorare suffragium. Interea dum orationis prolixitas tenderetur, somno Ioannes arripitur & dormiuit, & reuigilans, se inuenit a prædicta infirmitate meritis & precibus prædicti Sancti totaliter liberatum. Duo etiam alia miracula fecit prædictus Sanctus, quæ omnino non sunt tacenda: scilicet quod duobus restituit visum & gressum, quibus sensibus erat quilibet totaliter priuatus.

[31] In eadem prouincia Marchiæ, dum vir quidam, Georgius nomine, [puer,] de villa Casarellæ de districtu a Saxi-ferrati, filium suum habebat infirmitate rupturæ obnoxie grauatum, vna cum vxore & matre prædicti pueri portauerunt ipsum infirmum ad tumulum Confessoris Christi Tomassi, vbi ipsum deuotissime recommendantes precibus & meritis dicti Sancti, sanum & incolumem ab omni infirmitate rupturæ de ante sepulcro leuauerunt. Apud castrum S. Angeli in vado in prouincia Marchiæ erat vir quidam, Magister Iacobus nomine, qui infirmitatem rupturæ annis quinque durissime portauerat. Hic audiens miracula, quæ Christi Confessor Tomassus habentibus istam infirmitatem faciebat, [& vir,] ad sepulcrum eius humillime profectus est, vbi recommendans se dicto S. Tomasso, oratione perfecta a prædicta infirmitate precibus & meritis prædicti Sancti illico sanatus est.

[32] In comitatu b Mathalicæ apud villam Puggetti in prouincia Marchiæ, cum quidam rusticus, Tomassus nomine, [rusticus vnus,] rupturæ infirmitatem pateretur fortissime, quod per annum & vltra dictam infirmitatem passus fuerat, venit Collem-stacciariū ad visitandum corpus B. Tomassi: & statim oratione perfecta, sensit se precibus & meritis dicti Sancti ab infirmitate prædicta liberatum esse. Religiosus quidam, Fr. Aloysius nomine, [& quidam religiosus.] B. Tomasso valde deuotus tunc temporis quando Sanctus viuebat, & in hospitali quodam prope Fossatum trahens morā, grauabatur tam graui languore rupturæ infirmitatis, tamque prolixo tempore per triginta annos & vltra, quod videbatur aliquando iam morti proximus esse. Et ideo prædictus Frater moriturus, audiens depositionem corporis beati Confessoris Christi Tomassi, ad eius corporis translationem de eremitorio prædicto, in quo migrauit ad dictum locum Collis-stacciarij; subito venit ad eius corpus visitandum, rogans prædictum Sanctū instanter, vt pro se ad Deum intercederet, quatenus scilicet ipsum a languore tam graui tamque prolixo liberare placeret. Oratione autem præmissa, & facto modico interuallo, meritis B. Tomassi plenæ sanitati est restitutus.

[33] [Ipse Beatus hernia laborauit,] Multis vero miraculis claruit B. Tomassus, & maxime circa pauperes, ægrotos infirmitate rupturæ, ratione compassionis, quia ipse tempore suæ vitæ ad affligendum corpus suum istam infirmitatem sustinuit. Nam apud Eugubium erat quidam Genuensis, Francioli nomine, qui per tempus septem annorum & vltra istam infirmitatem sustinuit, tandemque se humiliter B. Tomasso recommendauit, & tangendo suo digito ex deuotione monumentum dicti Sancti, & postea locum suæ ægritudinis, mox-meritis dicti Sancti ab illa infirmitate curatus est. Item liberauit apud Eugubium B. Tomassus de infirmitate rupturæ, [ideoq; pluribus hunc morbum sanat,] quemdam iuuenem, nomine Ioannem. In castro Collisstacciarij prædictus Sanctus item liberauit ab infirmitate rupturæ Baldutium Massoli, de villa S. Andreæ, grauiter infirmū a dicta infirmitate per spatium duorum annorum. Et ipse Baldutius venit cum omni reuerentia & deuotione ad visitandum & tangendum corpus dicti Sancti, dum iaceret in feretro insepultum in ecclesia Fratrum Minorum: & flexis genibus stetit ante ipsius corpus, & perseuerauit, dicens: Pater sancte, miserere mei. Et quia omnes virtutes currunt in stadio, sed sola perseuerantia accipit brauium, completa sua oratione surrexit, & inuenit se plene meritis dicti Sancti restitutum sanitati.

[34] Apud castrum c Pasce-lupi comitatus Eugubij B. Tomassus ab infirmitate rupturæ liberauit Venturutium Benincase, [tempore suæ translationis] qui per tempus viginti annorum prædictam infirmitatem passus fuerat. Cola Baldelli de ciuitate Eugubina, ægrotus rupturæ ægritudine, venit ad visitandum corpus B. Tomassi, confessus & contritus suorum peccatorum: qui statim cum intrauit ad pilum dicti Sancti, & se sibi precibus subiectiuis tam humiliter quam deuote recommendauit, meritis prædicti Sancti illico sanatus est. De ciuitate Eugubij Angelutia, vxor Andruccioli, apportauit filium suum Stephanum, infirmum rupturæ infirmitate, ad visitandum B. Tomassi sepulcrum, & recommendans eum dicto Sancto, continuo liberatus est. Nuper apud Eugubium Baldellus Guirardelli & Domina Barthola vxor eius, portauerunt ad sepulcrū B. Tomassi quemdam eorum filium, a natiuitate fractum & probatum secundum iudicium omnium medicorum de dicta ciuitate in ista arte peritorum: cuius præ dolore cum deuotione non modica ipsum recommendauerunt, & facto modico interuallo e vestigio meritis dicti Sancti puer liberatus est.

[35] Illa die, quando corpus B. Tomassi transferebatur de eremitorio B. Hieronymi Collem-stacciariū, Paulus Maffutius de prædicto castro, qui fidelissime operatus fuit in faciendo pilum prædicto Sancto, durissime patiebatur rupturæ ex parte sinistra infirmitatem, & recommendans se pro sanitate recuperanda, humillime flexis genibus, & precibus omnibus adorauit eius corpus quando portabatur, & statim meritis dicti Sancti est restitutus pristinæ sanitati, vt asseruit & cum iuramento affirmauit. Puer quidam septem annorum a sua natiuitate fractus, Ioannes Marchelli Borgaldane nomine, de ciuitate Eugubina, recommendauit se B. Tomasso humiliter, & cum voto, si liberabat eum a dicta infirmitate, quod cingebat ecclesiam circumcirca de candela, vbi eius corpus tumulatum erat; & hoc facto, mox meritis dicti Sancti ab infirmitate curatus est.

[36] In comitatu Eugubino apud Serram d D. Brunamontis erant duo viri, vnus surdus & alter mutus. Surdus vocabatur Venutellus Vgolini, [sanantur mutus & surdus,] qui per tempus trium annorum & vltra steterat, quod nullo modo poterat alium audire, ita amiserat sensum auditus. Mutus vero vocabatur Petrus, qui per mensem & vltra steterat, quod loqui penitus non poterat, ita perdiderat officium linguæ. Quid plura? Venientes isti insimul & vna cum alijs de contrata ad visitandum corpus B. Tomassi, mutus libere incepit loqui, & surdus audire, stupentibus & lætantibus omnibus cum quibus comitabantur. Tandem omnes venerunt pariter ad tumulum dicti Sancti, benedicentes Deum, qui per famulum suum surdo reddidit auditum, & muto loquelam. Quædam mulier, Domina Flos nomine, de villa Platearum, comitatus Eugubini, totaliter extitit per tempus & tempora surda: [mulier surda,] quæ vt potuit tam humiliter quam deuote, & cum omni reuerentia recommendauit se B. Tomasso, quatenus ipsam a prædicta infirmitate liberaret: & confestim, visitato eius sepulcro, meritis dicti Sancti perfecte habuit auditum.

[37] [captiuus a latronibus liberatur:] Cum quidam de Vrbino, Vannes Siluestri nomine, fuisset captus a e malandrinis seu a prædatoribus in contrata Molendini de vado, in loco horroris & vastæ solitudinis, inter comitatum f Castellanum, Calliensem, & Eugubinum, & omnium suorum bonorum spoliatus ac etiam vulneratus crudelissime; duxerunt eum ad locum magis priuatum & remotum vt redimeret se, & vt possent ab eo magnam pecuniam extorquere: vnde iam propter timorem pene spiritum exhalabat. Qui Vannes recommendauit se B. Tomasso omnibus viribus cordis sui, vt eum liberaret de manibus iniquorum istorum. Rogatione facta, statim tres ex dictis deprædatoribus dormierunt, & quartus vigilabat ad custodiendum eum. Iterum iste Vannes precibus & lacrymis rogauit B. Tomassum, quod etiam iste quartus, qui ipsum custodiebat dormiret, vt ipse quoquo modo euaderet. Mirum dictu! oratione completa, quartus dormiuit, & statim prædictus Vannes manibus de retro ligatis, & fortissime vinculatis discessit ab eis, & iuxta posse fugit sic ligatus vsque ad locum Planelli de comitatu Calliensi: itaque meritis prædicti Sancti liberatus, illico ad eius sepulcrum venit, & deuote B. Tomasso gratias reddidit.

[38] Quædam donna, Cadherutia Minici nomine, de castro Pergulæ, comitatus Eugubij, monstruose habebat gulam inflatam a sua pueritia, [sanatur tumor gulæ,] & quasi ad instar oui tumefactam: quæ recommendauit se B. Tomasso deuotissime, rogans ipsum, vt sibi amoueret opprobrium tumefactionis. Venit ad visitandum corpus dicti Sancti: continuo meritis gloriosi Tomassi ipsam ipse sanauit. Item liberauit B. Tomassus, Mattheum Magi nomine, de g Branca comitatus Eugubij infirmum rupturæ infirmitate, [ruptura,] sicut ipse dixit, & suo iuramento affirmauit. Item liberauit B. Tomassus, quamdam aliam puellam, [manus confracta,] filiam Bartholi, quæ cecidit & fregit manum dexteram, & meritis B. Tomassi liberata est. Cum vir quidam, Angelutius Pescia nomine, de Tiego comitatus Eugubij, esset grauiter infirmus, ita quod a planta pedis vsque ad verticem non esset in eo sanitas, [scabies horrenda,] plenus scabie & postematibus, intantum quod, quasi leprosus videbatur, nec poterat sese in lecto voluere nisi ab alio volueretur & portaretur, se deuotissime B. Tomasso recommendauit: qui extemplo incepit conualescere, & meritis B. Tomassi est restitutus pristinæ sanitati.

[39] Vir quidam Bonauentura Alcuntij, de castro Montiroli, [genu & tibiæ cruciatus,] comitatus Fanensis, a sua natiuitate validissimis infirmitatibus laborans in genu & tibia, grauiter & miserabili cruciatu vrgebatur, ita quod singulis horis nouum patiebatur dolorem: qui infra se recolligens, sic ait: Mi Pater, S. Thoma, non sum dignus orare te, nec exaudiri a te: sed rogo vestram pietatem, vt mihi a Deo impetres beneficium sanitatis. Cum ergo diu cum deuotione exoraret, sepulcro dicti Sancti visitato, ab omni infirmitate sui corporis meritis ipsius Sancti totaliter est liberatus. Cum autem quædam donna, [oculi offuscatio,] de castro Montiroli comitatus Fanensis, haberet offuscatum vnum suorum oculorum, qui cum dolore nimio sanguine tegebatur, & hoc per spatium temporis; cucurrit ad fontem misericordiæ & pietatis scilicet ad visitandum corpus B. Tomassi, cui intime se recommendauit, & modico tempore elapso, perfectam liberationem obtinuit.

[40] [obstructio pectoris,] Quædam donna, Luminella nomine, de S. Secundo de prope Eugubium, habebat pectus ita oppilatum & malis humoribus plenum, quod vix poterat anhelare & manibus adoperari: & recommendans se B. Tomasso, extemplo gratiam liberationis recepit. In comitatu Eugubino apud Padulem erat quædam mulier, Saniola Marci nomine, quæ habebat apostema in mamilla dextera cū tumore immodico, [apostema mamillæ,] ex cuius dolore, præ timore, quod non coqueretur siue incideretur per manus medicorum, sæpe sæpius febricitabat: cuius rei caussa cucurrit ad monumentum S. Tomassi, cui prece humili & deuota se intime recommendauit. Mirandum certe: continuo ista infirmitas paullatim recessit, & precibus & meritis dicti Sancti fuit totaliter liberata.

[41] Quia vero B. Tomassus præclarus eximiæ sanctitatis extiterit, post ipsius transitum, multis miraculorum prodigijs supernæ bonitatis immensitas ostendit. [vulnus in planta pedis,] Nam vir quidam, Ciartia Rubei nomine, de villa S. Siluestri de Branca, comitatus Eugubij, suo iuramento asseruit, quod in planta pedis dexteri ipsius quædam sentis intrauit, de qua forte medietatem extraxit, vt potuit, alia medietas intus in pede remansit. Quid plura? Vulnere solidato medicamine, dolorem fortissimum patiebatur continue: qui Ciartia incepit dicere: Miserere mei, Pater S. Tomasse, qui clamo ad te die ac nocte: inclina, Pater, aurem tuam & exaudi me, vt liberer, quia homo inops & pauper sum ego: & promitto, si hoc recipiam, visitare sepulcrum tuum & portare vnam imaginem ceream. Mirum certe: facto voto, pertinax pars sentis, quæ in pede remanserat, ex opposito, scilicet ex parte superiori, exiuit, & sic meritis B. Tomassi restitutus est sanitati.

[42] In eadem ciuitate Eugubina, cum quædam donna, Baldutia nomine, vt asseruit & iuramento affirmauit, [puer moribundus,] haberet filium suum, Murianum nomine, semimortuum per spatium vnius diei (& ab omnibus sic reputabatur, quia non videbat, nec audiebat, nec etiam loqui poterat) lacrymose ac deuote ipsum pro salute recuperanda B. Tomasso recommendauit, qui exinde meritis prædicti Sancti sanitatem recepit. Quedam mulier de Rancara, comitatus Eugubij, [pes læsus,] dum ambularet inter vepres seu inter vrticas, iurauit & dixit, quod quoddam fusum in pedem eius dexterum intrauit, & aliquantulum de ipso in pede remansit, ita quod ab aliquo videri minime poterat: & ipsum sic duobus mensibus portauit, sentiens diu noctuque in pede maximum dolorem: quæ vt recommendauit se B. Tomasso, continuo ipsum fusi frustum vidit se, & exiuit ex eadem parte aliunde, & sic meritis Sancti prædicti pristinæ sanitati restituta est.

[43] Vir quidam, Venturellus nomine, de Valeccia, comitatus Eugubij, tres annos, & vltra habuit dolorem capitis, vt dixit & suo iuramento affirmauit; [dolor capitis,] & maxime ab vno mense citra ita dictum capitis dolorem patiebatur, quod erat effectus amens & dormire nullo modo poterat: ad inuocandum B. Tomassum tota deuotione & recommendatione se contulit, & visitato eius sepulcro, ex amussi, id est, integre, meritis B. Tomassi extemplo liberatus est. Quidam de villa Maina, comitatus Eugubij, Melioratus nomine, dixit & suo iuramento affirmauit, quod ipse ascendit in quamdam quercum ad ligna incidendum, & improuiso cum securi incidit sibi brachium; [brachium rescissum,] non tamen totaliter, sed modicum ibi de substantia carnis & pelliculæ non incisæ remansit: qui statim recommendauit se Deo & B. Tomasso, & sic remansit in arbore per medietatem vnius horæ, quousque consanguinei venerunt, & de arbore eum deposuerunt, & paullatim & sine aliquo membri defectu, meritis B. Tomassi, restitutus est pristinæ sanitati.

[44] [tumor dolorificus,] Apud Eugubium B. Tomassus liberauit Alleuuptum, nomine Ioannem, a quadam turgida infirmitate, quam ipse h Alleuuptus sub digitello brachij sinistri maximo cum dolore patiebatur & passus fuerat per spatium octo dierum: qui audiens famam B. Tomassi, se sibi cum voto recommendauit: & visitato eius tumulo, mox sanus Alluuptus ad suam ciuitatem reuersus est. Petrus i Putij de castro S. Benedicti comitatus Eugubij, dixit & suo iuramento affirmauit, quod habebat filium suum, Paganinum nomine, qui erat apud medicum, [ruptura cum vermibus,] & faciebat se curari ab infirmitate rupturæ, & ex nimio dolore passus est febrem crudelissimam cum k Bacis, id est, vermibus intestinorum: cuius rei caussa, pater eius animi dolore tactus, audiuit nominari B. Tomassum: cui lacrymose & intime filium suum recommendauit: ex cuius deuotione accidit, quod B. Tomassus a febre & bacis filio suo plenam curationem impetrauit.

[45] Quidam de Serra-hordeorum, comitatus Eugubij, Andreuculus nomine, patiebatur malum a corde & continuam febrem, [continua febris,] ita quod medici diffidauerant eum, & in extremis quasi laborabat: & vt ipse potuit se B. Tomasso recommendauit, ac mox cunctis stupentibus & mirantibus, meritis dicti Sancti de lecto sanus surrexit. Quidam de Sigillo, Petrus Scagnutij nomine, dixit & suo iuramento affirmauit, quod ipse fuerat infirmus a quatuor annis citra de gutta artetica, [& ariritis,] ita quod portabat caput tantum depressum, quod omnes videntes mirabantur, & nullo modo poterat illud eleuare. Qui recommendauit se B. Tomasso cum voto, si liberaret eum a dicta infirmitate, quod ipse veniret de Sigillo vsque ad eius tumulum in disciplina se fustigando: factoque voto, & Domino concedente, meritis Sancti prædicti integre sanatus est.

[46] Apud villam l Montis-Iuliani comitatus Eugubij, B. Tomassus liberauit Vbaldum Putij Rudulfini, [item continua febris.] qui passus fuerat febrem continuam cum vermibus intestinorum diebus quindecim, ita quod medici & omnes aliæ personæ, de ipsa infirmitate credebant penitus ipsum mori: qui recommendauit se B. Tomasso, & meritis B. Tomassi plenæ sanitati restitutus est. Item B. Tomassus liberauit Dominum Sabatellum de villa Montis-Iuliani, qui habuerat continuam per tempus viginti quatuor dierum, & etiam sputum sanguineum per tempus trium mensium; ita quod medici diffidauerunt eum, & omnes de dicta infirmitate credebant eum mori: qui recommendauit se B. Tomasso, & continuo dictæ infirmitates cessauerunt, meritisque dicti Sancti liberatus est.

[Annotata]

a Abest Costacciario trans Sentinum flumen P. M 8.

b Interuallo 15 milliarium ad Orientem indidem distans oppidum.

c Proximus hic eremo ipsius Beati locus est.

d Distat Eugubio ad meridiem trans Saondam riuulum P. M. 5

e Videtur sic Italis dici, vt proprie malefactorem significet, cuius vt vita, sic finis malus esse solet, a Malandar in rem malam ire.

f Triangulum hæ vrbes inter se constituunt, dissitæ ab inuicem P. M. circiter 20 singulæ.

g Ad Euro-notum Eugubij interuallo milliarium 7.

h Vereor vt sana scriptura sit: infra Allenceptus legi videbatur, forte legendum Alleuiatus.

i Ita dicitur pro Philipputio.

k Tuscanis Baco generice vermem significat, antonomastice autem bombycem.

l Abest 4 circiter milliaribus Eugubio ad Occasum trans Saondam.

CAPVT V.
Tertia similium miraculorum collectio ex ijsdem MSS.

[47] Qvædam donna, Aguele Morici nomine, de a S. Vito de prouincia Marchiæ, vehementem tibialem dolorem patiebatur a sua iuuenture: [Sanantur dolor tibia,] quæ recommendauit se B. Tomasso, & visitans eius tumulum, ab omni dolore liberata est. Marinus Mercati, de villa Maina comitatus Eugubij, habebat pedes, tibias, brachia plena scabie, & pustulis pessimis, & maxime in vno suorum pedum, [scabies totius fere corporis,] ita quod calceare se nec ambulare poterat: & recommendans se prædicto Sancto, statim meritis dicti Sancti humor ille pessimus incepit deficere, & modico tempore iam elapso est restitutus pristinæ sanitati. Dialta, vxor Ceccoli de b Eugubio, habebat brachium obnoxie impeditum, & quasi aridum, ita quod nil cum eo poterat operari: [brachium aridum,] quæ lacrymosis gemitibus se recommendauit B. Tomasso pro salute brachij sui, & veniens ad eius tumulum continuo meritis ipsius Sancti extitit liberata, sicut iuramento asseruit & toti populo ostendit.

[48] Quidam de Perusio, Ceccus Petri nomine, degens in castro Sigilli, [febris cum dolore capitis,] febrem fortissimam cum vehementi dolore capitis patiebatur: qui recommendauit se B. Tomasso, vt potuit, & alij assistentes orabant Sanctum prædictum pro eo. Notabile valde: statim dictus ægrotus cœpit conualescere; ita quod in die sequenti sanus & liber, qui prius mori videbatur, venit ad visitandum tumulum dicti Sancti. Item Baldellus Casellæ de Serra S. Abundij comitatus Eugubij, [ruptura,] liberatus est per B. Tomassum ab infirmitate rupturæ, prout asseruit & suo iuramento affirmauit. Item Matheolus Castellutij, de villa Chiasernæ, [dolor coxæ,] fuerat passus dolorem anchæ & tibiæ, quasi per annos viginti: recommendans se B. Tomasso deuotissime, continuo meritis dicti Sancti restitutus est pristinæ sanitati.

[49] Quidam de Colle-stacciario, Thomas Domini Bartoli nomine, habebat visum ita obfuscatum, [obfuscatio visus,] quod quando vnum hominem videbat, videbatur sibi plures homines videre: qui se B. Tomasso recommendauit deuotione non modica, cuius meritis plenam visus recepit claritatem. Mulier quædam, Vanna nomine, de Vite-grossa comitatus Eugubij, habebat brachium perditum: [brachij infirmitas,] recommendans se cum lacrymosis vocibus B. Tomasso, & veniens ad eius sepulcrum, plenam meritis dicti Sancti, ibi sanitatem recepit, vt suo iuramento asseruit, & toti populo ostendit. Apud Eugubium Matthiolus Vannis habebat vnum suorum testiculorum, [tumor periculosus,] ita infirmum & grossum sicut panem vnum, quod medicus dicebat ipsum debere perdere, & aliter minime posse mederi. Etiam istemet patiebatur infirmitatem inguinariam cum febri durissime, ita quod pro his omnibus non poterat comedere nec dormire: vnde sic anxius in doloribus clamauit & dixit: Quomodo vocatur Sanctus ille de Colle-stacciario, vt inuocem eum? Quod cum didicisset a circumstantibus, se deuotissime B. Tomasso recommendauit: qui dormiens, meritis istius Sancti liber & sanus ab omnibus huiusmodi malis surrexit de mane.

[50] Mulier quædam de c Insulis, comitatus Eugubij, Nicolutia nomine, habebat brachium fractum, [brachium fractum,] & veniens ad sepulcrum B. Tomassi, & deuote se sibi recommendans, meritis dicti Sancti cum plena brachij sanitate domum suam profecta est. Mulieres quinque diuersis temporibus, vtpote Tomassa de villa Sassi prope Goreggium, Catharina Pascutij de Fonte-Cippi, Amperutia Petri de Burano, [quinque energumenæ liberantur,] Nouella de Agello prope Goreggium comitatus Eugubij, & Vanna de Fossato comitatus Perusij, [possessæ] a spiritibus immundis, ductæ fuerunt ad tumulum B. Tomassi per plures homines violenter. Illæ vero crebro gestus miserabiles emittebant, nec non & voces insanas & horribiles emittebant, intantum quod omnes circumstantes stupebant & mirabantur, dicentes vnanimiter: S. Tomasse, ora pro eis. Quid plura? quantumcumq; crudeliter a dæmonibus vexabantur, cunctis stupentibus & mirantibus, meritis B. Tomassi mox liberatæ sunt, & ad proprias cum gaudio reuersæ sunt domos.

[51] [reualescit moribunda,] Filia Mercatutij, de Tagiano comitatus Eugubij, laborabat in extremis, intantum quod minime poterat eloqui: mater vero eius cum lacrymis B. Tomasso ipsam recommendauit. Mirabile certe: subito, quæ erat ægrota, cœpit se erigere, & patrem suū vocare, & sic meritis B. Tomassi, puella plene liberata est. Salimbene Ioannioli, de Ghicia comitatus Perusij, existens grauiter infirmus febre & dolore capitis, [sanatur febris cum dolore capitis,] recommendauit se B. Tomasso, & eius patrocinia flagitabat, promittens se ad eius tumulum iturum, & ibi ponere candelam magnam secundum longitudinem corporis dicti Sancti. Voto facto, statim æger cœpit conualescere, & meritis prædicti Sancti restitutus est pristinæ sanitati.

[52] d In ciuitate Eugubina, mulier quædam, Miliutia nomine, a septem diebus postquam vnicam, filiā suam pepererat, [fascinum recentis partus,] extitit vna cum filia sua a spiritibus percussa: de qua percussione proles illa diu noctuque plorabat, intantum quod eius mater minime poterat amplius sufferre: cuius rei caussa eam alteri nutrici dedit. Quæ nutrix similiter eam nequaquam poterat sustinere: vnde ab omnibus dicebatur esse quid diabolicum. Mater vero puellæ audiens famam S. Tomassi, recommendauit eam sibi, vouens & promittens discalceatis pedibus, si gratiam reciperet pro puella, eius tumulum visitare: quod effectum est: ideo extemplo prædicta puella incepit quiescere, & meritis dicti Sancti reddita est perfectæ sanitati.

[53] Ceccolus Petrucoli, de Colle-filiorum-Vgonis comitatus Eugubij, [hernia grauis,] habens filium suum paruulū, habentem rupturæ infirmitatem ex vna parte, ipsum portauit ad corpus B. Tomassi, & humiliter sibi ipsum recommendauit: & ponens manum Sancti, quando in feretro iacebat, in loco infirmitatis pueri, hoc facto puer illico, antequam de loco recederet, sanus effectus est, sicut pater eius iuramento asseruit & toti populo ostendit. Apud Collem-stacciariū Florella vxor Bartholi, [pedis infirmitas,] habens pedem, quasi per quinque menses impeditum, se humiliter precibus B. Tomasso recommendauit, & inuoluens pedem cum panno, cum quo corpus dicti Sancti inuolutum fuerat, continuo plenam sanitatem rehabuit. Et etiam digitos aliquos habebat totaliter deperditos, & meritis dicti Sancti pristinæ sanitati restituta est. Butius Ioannis de Costa-S. Paterniani, habens vnum suorum oculorum impeditum, propter quamdam percussionem, [oculi obscuritas.] ita quod modicum videre poterat, deuote se recommendauit B. Tomasso, cuius meritis plenam sanitatem & claram visionem rehabuit.

[Annotata]

a Mons-san-Vito in tabulis inter fluuios Nigolam & Flumecinum a mari Adriatico distans milliaribus vix senis: est etiam S. Viti pagus in Perusino ad lacum Trasumenum: item alibi alij.

b Eugubio ad Euro-boream distat P. M. 12; tabulis perperam Abonda dicitur: medio autem itinere est Chiaserna, de qua mox.

c Tabulæ Insulam Fissaram habent trans Sentinum flumen interuallo 5 milliarium a Costacciario ad Boream: item Insulam B. inter Costacciarium & Eugubium.

d Ecgraphum nostrum priusquam.

CAPVT VI.
Posterior cultus B. Tomassi: translatio & inspectio corporis duplex, ex Razzio & Instrumentis authenticis.

[54] Hactenusipsa antiquorum MSS. verba: nunc ex Razzio prosequimur cetera quoad vsque scire ipse potuit, anno MDC opus suum de Sanctis Camaldulensibus euulgans; reliqua dabit submissum ex ipso loco Instrumentum autenthicum. Ita ergo caput VI Vitæ Italicæ pertexit Razzius. Post solennem, quæ supra notata est translationem, non multum effluxit temporis, [Extruitur sacellum,] cum pia Costacciariensium Communitas sancto Hospiti suo & Patrono exstruendum locauit sacellum elegans & pretiosum in medio templi, ex eo latere, quod a S. Antonio nomen habet; sanctasque Reliquias collocarunt in eo subtus altari, cuius frons patula & crate ferrea præmunita venerantium oculis exhibebat arcam sacri depositi custodem. Quæ quidem arca quoties Sodalitates e vicinis locis peregrinabundæ aut deuotæ aliæ personæ accedebant (quod erat frequentissimum) mappula virgulæ affixa contingebatur, [cultus reliquiarum:] & hæc illius vice porrigebatur ad osculum. Quod cum fiebat moniti campanarum pulsu indigenæ omnes fere accurrebant, futuri & ipsi simili modo participes venerationis Sancto suo deferendæ profluentisque ex ea vtilitatis. Caput VIII idem Razzius sic prosequitur: Neque solum sacræ B. Tomassi reliquiæ in ea, [& cilicij magnus,] quam diximus quamque merentur, veneratione sunt, sed etiam cilicium, quo viuentem vsum fuisse constat. Etenim, quemadmodum de S. Agathæ velo nouimus, sic etiam ipsum per manum alicuius Sacerdotis portatum expositumque versus eam cæli partem, quæ damnosam agris tempestatem grandinemq; minatur, sæpe sæpius metum omnem discussit. Præterea dæmonibus admodum formidabile est, prout varijs occasionibus patuit, cum illud exhibitum fuit personis a maligno spiritu possessis aut male vexatis.

[55] Quod autem ad sepulcri venerationem attinet ea vsque in hodiernum diem perseuerat, [multitudo miraculorum,] propter miraculorum frequentiam, quæ potuissent innumera scribi, nisi lectoris tædio consultum breuitate vel silentio fuisset: nec vero ijs scriptis est opus, cum sit omnibus notissima patrocinij ipsius Beati efficacia, quam satis testantur plurima obtentarum gratiarum signa, oblationibus cereis, tabellis, vestibusq; appensis æstimanda: horum enim tanta affertur indies multitudo, vt si simul omnia seruarentur, non modo ipsis capiendis nō sufficeret ecclesia, sed nec totū quantum est castellum, quemadmodum affirmat adm. R. P. Magister Dionysius a San-Matthei de Costacciaro ex Ordine Franciscano, & in præsentiarum Generalis Inquisitor per omne dominium Florentinum.

[56] Quoniam autem nihil est humanis in rebus perpetuum, anni circiter quinquaginta sunt, [destructo sacello anno 1550.] quod sub Generalatu Bonauenturæ Pij, Costacciario oriundi, ibidem prædicans Magister Bonauentura de Ascesio, Minorita Conuentualis, & iudicans huius Beati sacellum officere decori totius ecclesiæ, persuasit Præfectis vt illud e medio tollendum consentirent. Atque ita sancti corporis custos arca supra maius altare collocata fuit subtus tabernaculum sanctissimi Sacramenti. Hæc autem arca, [corpus ad maius altare transfertur.] cum piæ illi communitati nimium vetusta & parum elegans videretur, nuceam aliam fabricandam venusteq; sculpendam atq; iuaurandam curauit: in quam transposita sunt sacra ossa, dissolutis in cineres carnibus seiuncta ab inuicem, præter b cranium; cui reuerenter asseruando prædictus Pater Magister Dionysius, pro sua erga Beatum deuotione, & de acceptis per eum beneficijs multis gratitudine, hermam argenteam pulcherrimam, quam ipse vidi, iussit fieri; eo fine vt cum incluso intus thesauro reponeretur in fronte templi intra ferreas crates, vbi & commodius posset honorari ab omni populo, & facile excipi in maioribus solennitatibus ponenda supra altare maius, & in publicis processionibus religiose circumgestanda.

[57] Anni a prænotata translatione circiter nonaginta effluxerant, [Anno 1640.] cum facta est translatio alia, de qua documenta publica per quondam D. Sebastianum Bonifacium, Notarium publicum confecta, ad nos transmittenda curauit, & de legalitate Francisci Mariæ Chigij de Costacciaro, Notarij & Archiuistæ eiusdem loci (cuius iussu excepta illa & cum originali collata, manuque & sigillo subsignata fuere) fidem faciens per Sanctem de Angelis Canonicum Episcopalem, eadem affixione sui sigilli Episcopalis authenticauit, Alexander Sperellus Dei & Apostolicæ Sedis gratia Episcopus Eugubinus, de Collegio Episcoporum Summo Pontifici Assistentium, quæ Instrumentæ sunt tenoris huiusmodi in quodam libro ad paginam 266.

[58] In Dei nomine. Amen. Anno Domini MDCXL, Indictione VIII, [Prouincialis ecclesiam visitans,] tempore Pontificatus sanctissimi in Christo Patris & Domini nostri D. Vrbani diuina prouidentia Papæ VIII, die vero XXX Augusti.

Admodum Reuerendus Pater, Magister Felix de Ciattis de ciuitate Perusiæ, Prouincialis ad præsens prouinciæ Vmbriæ Minorum Conuentualiū S. Francisci, in actu visitationis factæ conuentus S. Francisci in castro Costacciarij, motus ad hoc, vt sanctissimum Sacramentum Corporis Iesu Christi decentius conseruetur in altari maiori dictæ ecclesiæ, coram infrascriptis testibus, & me Notario ordinauit, & primo iussit capsam seu arcam, super dicto altari maiori existentem aperiri, & amoueri sacra B. Thomæ ossa, & in capsa ad hoc parata diligenter custodiri, [exemptis ossibus sacris,] & in alia trium clauium conseruari, donec capsa ipsa maior aptaretur seu accommodaretur. Qua arca aperta per artificem, comperta fuerunt intus ossa, & ex ea extracta videlicet, spatulæ duæ, os quod dicitur sacrum, duo ossa, quæ dicuntur c fusilia brachiorum, decem & octo costæ cum dimidia integræ & fractæ, vnum os coxæ, quatuor ossa brachiorum vel coxarum, ossa spinalia numero viginti quatuor, duo ossa principalia pedum, ossa numero viginti innominata iuncturarum in albo papyri collocata, articuli varij in albo papyri collocati numero viginti.

[59] Quæ omnia in supradicta capsula reclusa fuerunt, & tunc supradictus adm. R. P. Prouincialis iussit clauem prædictæ capsulæ in depositum tradi & dari adm. R. D. Paulo Iuliano Archipresbytero ecclesiæ S. Marci in dicto castro, [capsam reparandam & repurgandam curat:] prout idem R. D. Paulus clauem recepit, ea lege, vt cum capsa particularis fuerit accommodata, reddat & restituat. Et consignauit capsam supradictam R. P. Magistro Ambrosio Laurentio Guardiano dicti Conuentus, ad hoc vt illam custodiret & deponeret in capsa trium clauium, reddendam & consignandam vt supra. Postmodum iussit capsam maiorem expurgari, pulueres & cineres colligi, & in vasculo decenti custodiri, ad hoc vt postea reponantur cum ossibus custodiendis. Et capsam prædictam reliquit in manu artificis ad illam reaptandam, rogans me Notarium &c. Actum in ecclesia S. Francisci de dicto castro, præsentibus adm. R. D. Sebastiano Paliano, & Illustre Dom. Marcello Fauno de Costacciaro, testibus &c.

[in quam 31 Augusti,] Item die vltima Augusti MDCXL. Adm. R. P. Magister Felix Ciattus, qui supra, coram dictis testibus & me Notario infrascripto, prosequendo visitationem in ecclesia S. Francisci in castro Costacciarij, mandauit clauem capsæ depositatæ penes Adm. R. D. Paulum Iulianum Archipresbyterum præsentari, prout præsentata fuit & consignata in manibus eiusdem, ac pariter ordinauit, quod capsa, in qua fuerunt conseruata ossa B. Thomæ, extracta e capsa magna, & data ad custodiendum R. P. Magistro Ambrosio Laurentio, Guardiano dicti Conuentus, præsentaretur, prout præsentata fuit. Quæ capsa fuit aperta, multo populo adstante, & ex ea fuerunt extracta eadem ossa bene recognita, & per manus eiusdem adm. R. P. Prouincialis decenter ac diligenter reposita, in capsa super altari maiore existente & nouiter aptata, [eadem recognita reponuntur.] ad effectum de quo in Instrumento manu mei Notarij infrascripti sub die XXX mensis instantis: quæ ossa fuerunt infrascripta, & eademmet contenta in superiori Instrumento: videlicet spatulæ duæ, os quod dicitur sacrum, crura tibiarum, brachia duo, duo ossa, quæ dicuntur d sico, duo ossa, quæ dicuntur fusilia brachiorum, decem & octo costæ cum dimidia integræ & fractæ, vnum os coxæ, quatuor ossa brachiorum vel coxarum ossa spinalia numero viginti quatuor, duo ossa principalia pedum, ossa numero viginti innominata iuncturarum, articuli varij numero viginti, puluis & cinis conseruata decenter in vasculo vitreo. Qua repositione facta, idem adm. R. P. Prouincialis mandauit artifici præsenti, quatenus eam diligenter clauderet, eo modo quo prius erat, & prout per artificem factum & executum fuit magna cum diligentia, coram dictis testibus, me Notario infrascripto ac multo populo astante.

Rogans me Notarium &c.
Sebastianus Bonifacius Not. rog. &c.

[Annotata]

a Huic inscripsit Augustinus Fortunius hymnum, Sapphico metro compositum in laudem B. Tomassi, quem ex MS. latine vulgauit Razzius post Vitam Italicam.

b Hoc solum non fuisse in cineres resolutum, videtur Razzius velle dicere: sed contrarium ex subsequentibus Instrumentis patebit.

c Fistulas brachiales intelligit: quomodo fusilia dicuntur fistulæ bombardariæ: origo vocis a fusi, id est, calami similitudine est.

d Quænam illa sint non satis assequimur, videntur pro ossibus coxarum poni, quæ in superiori Instrumento nominantur.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


März III: 26. März




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 25. März

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 25. März

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 11.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.